Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli III           Band Juli III           Anhang Juli III

10. Juli


ACTA SANCTORUM JULII TOMUS TERTIUS, DECIMA DIES.

SANCTI QUI SEXTO IDUS JULII COLUNTUR.

S. Januarius Martyr Romæ.
S. Felix Martyr Romæ.
S. Philippus Martyr Romæ.
S. Silvanus Martyr Romæ.
S. Alexander Martyr Romæ.
S. Vitalis Martyr Romæ.
S. Martialis Martyr Romæ.
S. Felicitas eorum mater Martyr Romæ.
S. Ruffina Virgo Martyr Romæ.
S. Secunda Virgo Martyr Romæ.
S. Januarius Martyr in Africa.
S. Marinus Martyr in Africa.
S. Nabor Martyr in Africa.
S. Felix Martyr in Africa.
S. Marcianus Martyr Tomis in Ponto.
S. Domnus Martyr Tomis in Ponto.
S. Diomedes Martyr Tomis in Ponto.
S. Joannes Martyr Tomis in Ponto.
S. Sisinnius Martyr Tomis in Ponto.
S. Aurelianus Martyr Tomis in Ponto.
S. Emilianus Martyr Tomis in Ponto.
Alii XXXVIII Martyres Tomis in Ponto.
S. Leontius Martyr Alexandriæ.
S. Mauricius Martyr Alexandriæ.
S. Mellitus Martyr Alexandriæ.
S. Achilleus Martyr Alexandriæ.
S. Daniel Martyr Alexandriæ.
S. Corionus Martyr Alexandriæ.
S. Attonus Martyr Alexandriæ.
S. Zesonus Martyr Alexandriæ.
S. Eustasius Martyr Alexandriæ.
S. Octavius Martyr Alexandriæ.
S. Anicetus Martyr Alexandriæ.
S. Theodorus Martyr Alexandriæ.
S. Cristus Martyr Alexandriæ.
S. Candius Martyr Alexandriæ.
S. Gorgonius Martyr Alexandriæ.
S. Arcelaus Martyr Alexandriæ.
S. Cyrinus Martyr Alexandriæ.
S. Euphrodisius Martyr Alexandriæ.
S. Gilanus Martyr Alexandriæ.
S. Anticius Martyr Alexandriæ.
S. Azelus Martyr Alexandriæ.
S. Attenus Martyr Alexandriæ.
S. Gagius Martyr Alexandriæ.
S. Sision Martyr Alexandriæ.
S. Auxentius Martyr Alexandriæ.
S. Valentinus Martyr Alexandriæ.
S. Droditius Martyr Alexandriæ.
S. Faustasius Martyr Alexandriæ.
S. Aurelius Martyr Alexandriæ.
S. Gorgodianus Martyr Alexandriæ.
S. Cyrion Martyr Alexandriæ.
S. Corolus Martyr Alexandriæ.
S. Nostinus Martyr Alexandriæ.
S. Sisinnius Martyr Alexandriæ.
S. Castricius Martyr Alexandriæ.
S. Apollonius Martyr Alexandriæ.
S. Maximus Martyr Antiochiæ.
S. Rodigus Martyr Antiochiæ.
S. Veronia Martyr Antiochiæ.
S. Domnina Martyr Antiochiæ.
S. Maxima Martyr Antiochiæ.
S. Diogenes Martyr Antiochiæ.
S. Macarius Martyr Antiochiæ.
S. Timotheus Martyr Antiochiæ.
S. Zachæus Martyr Antiochiæ.
S. Isicius Martyr Antiochiæ.
S. Milion Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Decomedes Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Antonius Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Theolus Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Cessus Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Cagianus Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Cliricus Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Susanna Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Necdonus Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Theotus Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Cyrillus Martyr Nicopoli in Armenia.
SS. XII milites Martyres.
S. Bianor Martyr in Pisidia.
S. Silvanus Martyr in Pisidia.
S. Apollonius Martyr Iconii in Cappadocia.
SS. XLV Martyres Nicopoli in Armenia.
S. Generosus abb. Conf., apud Pictones in Gallia.
S. Etto Ep. Conf., Lætiis in Belgio.
S. Amelberga vidua Binchii in Belgio.
S. Pascharius Ep. Conf. Nannetis in Britannia Armorica.
S. Amelberga virgo, Tamisiæ & Gandavi in Belgio.
S. Petrus abb. Conf. Perusii in Italia.
S. Canutus Rex Martyr in Dania.
S. Udalricus monach. Conf. in Brisgoia Germaniæ.
B. Pacificus Ord. S. Francisci, Lensii in Belgio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Salbericus Cisterciensis abbas secundus, qui primus sui Ordinis confirmationem impetravit, eumdemque mira virtutum gratia & sancti regiminis laude plurimum illustravit, nescio cur hoc die signetur a Saussayo, qui de eodem, sed absque Sancti titulo meminerat XXVI Januarii, quo ejus Acta illustrata sunt, ut de eo nihil hic dicendum supersit. Vide igitur XXVI Januarii
S. Gildasius confessor absque ullo addito refertur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, sed male hoc die: nam Gildasius alius notus non est præter eum de quo actum 29 Januarii, sub nomine Gildæ Sapientis, abbate in Britannia Armorica: vide igitur XXIX Januarii
S. Bertulphus hoc die a Saussayo refertur occasione venerationis, ei cum S. Amalberga Virgine communis; sed is colitur, quo die Acta ejus illustrata sunt V Februarii
S. Eulaliæ V. & M. translatio Barcinone in Hispania habetur in Ferrarii Catalogo generali: Omnia quæ ad ipsam spectant, in ejus festivitate illustrata sunt XII Februarii
S. Tusca virgo Veronensis hoc die posita est in Ferrarii Catalogo generali seorsim a S. Teuteria, utpote cum illa obiisse dicatur VI Idus Julii; at cum utriusque gesta æque ac sacra corpora conjuncta sint apud Augustinum Valerium, de utraque jam pridem actum est ad diem V Maii
SS. Gildardi & Medardi translatio annuntiatur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Coluntur, & de omnibus ad eos spectantibus actum est VIII Junii
S. Rumoldum episcopum Dublinensem & martyrem hoc die in Hibernia memorat Ferrarius in Catalogo generali: Colitur ut Patronus Mechliniæ in Belgio, & de ipso egimus I Julii
Donatus martyr & apostolus Franconiæ signatur a Camerario in Menologio Scotico, ubi monet videndum Anonymum Aichstadianum tom. 4 Antiq. Lect pag. 643, nempe ut inde intelligamus, Donatum aliquem fuisse inter socios S. Kiliani, dum esset in Hibernia; sed ubi, obsecro, legit Camerarius, eum in Franconia fuisse, aut ibidem martyrio coronatum? Vide quæ de his dicta sunt VIII Julii
S. Nathaliam seu Anathaliam in Samnio collocant Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Puto indicari S. Anatholiam V.M., quæ in Hieronymianis hoc die repetitur, sed de ea egimus IX Julii
S. Januarius M. seorsim annuntiatur ante tres socios Marinum, Naborem & Felicem in Adone S. Laurentii Leodii, ubi additur, tres istos Mediolanum translatos, de qua confusione hoc die suo loco agitur.
Sancti Pelagiæ martyris, absque ulla loci designatione aut alio quovis charactere distinctivo meminit Maurolycus hoc die, sic ut adjectivum in utraque editione non mulierem sed virum indicare videatur. Pelagios novi non unum, sed qui huc non spectent; quis Pelagias indicari possit, fateor, me ignorare.
S. Waldaricus hoc die ponitur, tamquam monachus Cluniacensis & S. Hugonis Ætheriachæ capellanus ac discipulus in Gallicano Saussayi Martyrologio, at nomen ibi corruptum est: non enim Waldaricus sed Udalricus fuit, quemadmodum appellatur in Actis ipsius S. Hugonis ad XXIX Aprilis. Porro Udalrici istius gesta hoc die suo loco illustrata invenientur.
Ven. Mariæ virginis, apud Herentals oppidum Brabantiæ in Beghinasio depositio, quæ obiit anno salutis 1452, ætatis suæ 55; verba sunt Florarii Sanctorum Ms., cujus ætas non ultra finem seculi XV differenda est, ut si de cultu testaretur, posset de ea ut beata agi hoc die: at de eo prorsus non constat. Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, non alio etiam titulo utitur, quam venerabilis Christi ancillæ. Nomen ei erat Maria van Lille, quæ in oppido Diestemio parentibus honestis & divitibus orta, mundana omnia respuens, in ipsa tenera adhuc ætate virginitatis votum emittens, cælesti connubio sese Christo sponso copulavit. Vita apud nos bene longa exstat, descripta ex 2 parte Novalis Sanctorum Rubeæ Vallis, ex qua desumpsisse sufficiet, quæ Raissius contraxit: Illius porro fides & animi constantia, vel maxime in superandis tolerandisque tentationibus enituit, quas tam ingentes, tamque continuas interius in animo sustinuit, ut tota illius vita vere aliud nihil fuisse quam certamen perpetuum, & militia super terram videatur. Etenim hostis ille humani generis diabolus ipsius sanctum Virginitatis propositum omni conatu evertere studens, ipsam inter alias molestias gravissimis & horribilibus carnis tentationibus afflixit, immissis etiam non numquam ad eam lascivis adolescentulis, qui procacibus verbis castam Virginis mentem sauciarent. Verum invicta Christi virgo, tam de his quam de aliis diaboli insidiis, cælesti fulta gratia feliciter triumphavit, donec fide, spe & caritate, animi demissione, obedientia, Christianaque, tum in pauperes tum in animas purgatorii ignibus detentas, caritate plane insignis, meritisque & bonis operibus prorsus onusta, ad Christum sponsum gloriosa evolavit… Et sicuti in vita sua Christi passionem, per tentationes & dolores innumeros, jugiter in corpore suo portaverat; ita etiam septem totos ante mortem dies, maximis exantlatis morbi molestiis, & continua veluti agonia constituta, eidem passioni plane conformis ad ultimum usque spiritum perstitit.
Guido martyr, in pago Bituricensi ab hæreticis varie tortus & ad ultimum gladiis jugulatus, refertur ab Arturo, sed non ostendit, decretos ei hactenus Sanctorum aut Beatorum honores.
Bernardo de Quintavalle ut socio Seraphici Patris divi Francisci longum hoc die elogium texit idem Arturus, & apud nos extracta aliqua exstant ad ejus vitam spectantia: verum neque ista, neque Arturus satis nos docent, ubi, quando & a quo tempore vel ab ipsis Minoritis pro Sancto aut Beato cultus fuerit.
Ferdinandus a Secura quarto loco ponitur, ut confessor, cognomento pauper, apud Xaliscos Indiæ occiduæ populos.
Antonius Paganus sequitur, pro cujus canonizatione actum fuisse Romæ anno 1616 probat libellus supplex a Vicentinis oblatus, cujus apographum apud nos exstat. Quid deinde actum, & quousque res promota sit, nobis perspectum non est.
Catharina a S. Clara Beatiæ in Hispania ultimum locum occupat, de qua etiam in Gynæceo.
Cuanus Arbrensis, in regione Kennselach, inter varios alios Cuannas & Cuanos pro hoc die ponitur a Colgano IV Februarii, pag. 251, col. 2, nota 2, & cum ceteris pro Sancto habetur. Sirinus in sæpe citatis Mss. Lovaniensibus, sic ferme observat: Cuanus de Airbhre in Kenselachia regione Lageniæ, quem Gormanus & Martyrol. Dungal. eumdem esse dicunt cum Cuano de Maothail-Broccain inter Desios Momoniæ, quemque Ængussius virum ait magnæ gloriæ. De ea identitate nonnulla ibi quærit Sirinus addens, Cuanum de Airbhre & Broganium, de quo supra VIII hujus, esse tutelares abbatiæ de Machtail Bragain in decanatu de Killbarrimedin, diœcesis Lismorensis, exstareque in eodem decanatu ecclesiam & vicinum fontem a S. Cuano appellationem & reverentiam sortitos. Fideliter refero, quæ notavit vir doctissimus; ut facile crediderim, sub alio nomine, alio die in Fastis aliis recoli: certe cum nihil aliud de ipso noverimus, hæc annotasse sit satis.
Sic Aidus diaconus de Crioch-maine; vel ut alii, de Cuil-maine hoc ipso die signatur, quem Martyrolog. Tamlactense & Gormanus coli asserunt XXXI Augusti. Erit igitur idem qui in tabulis nostris Aidanus appellatur, eo die illustrandus. Alium Aidum sive Ædum habes inter Prætermissos XXVIII Februarii, qui ad X Novembris remittitur.
De Senano semper virgine idem dixeris, qui facile ad Servanum seu Sernanum reducetur.
Ultanus jam etiam alibi positus est.
Isidorus aliquis, tamquam martyr Heliopoli in Ægypto, signatur hoc die in Martyrologio universali Castellani, nulla apposita nota, unde is acceptus sit, aut cur hic collocetur. Suspicor, virum Hagiophilum, pro eo quo ferebatur studio Sanctos omnes ad proprios dies reducendi, hunc Martyrem ex aliqua classe excerpsisse, ubi repererit, variis diebus martyrium passos, & istum hoc fortasse die, quod postea alicunde verosimiliter eruetur.
Oratio historica de iis quæ Nicææ gesta sunt a Synodo propter Arii depositionem hoc die a Surio & aliis refertur, nulla ejus rei apposita ratione. Neque certe hujusmodi historiæ ad Acta nostra pertinent; quæ enim de variis istius Concilii Patribus ibi cursim memorata sunt, ea hic ad singulorum festa illustrantur. Habent Græci commemorationem sex Conciliorum ad XVI hujus mensis, & aliam Concilii septimi, seu Nicæni II ad diem XI Octobris, de quibus videri possunt ea quæ ad Ephemerides Græco-Moscas observavit Papebrochius.
Antonius Peschiuricus hoc die signatur in Menologio Slavo-Russico, his verbis: Beatissimi P. N. Antonii Peschiurici, Chiovici, primi institutoris omnium Russiæ monachorum. Cœpit vitam vivere monasticam Kioviæ anno MXIII, sub Romano II Imperatore, Russiæ vero Principe Wlademiro. Mortuus est anno MLXX, sub Romano Diogene III. In cryptis vixit & laboravit annis 56, vixit autem annis 90. Hæc ibi quæ haud dubie referenda sunt ad Antonium Pezerskie, de quo in Ephemeridibus Græco-Moscis hoc ipso die, ubi imaginem ejus describit Papebrochius, putatque auctorem esse, cum socio Theodosio, sacrorum hymnorum in Deiparæ laudem cantandorum a Moscis, optans, de vita, miraculis & scriptis plenius edoceri. Id etiam addimus, constare debere, in unione Catholica Antonium istum decessisse; cum Mosci plerumque secuti sint Græcos, de quorum schismate, eo quo vixit seculo, non videtur dubitari posse. Crediderim, Castellanum, qui ipsum hoc die inter Sanctos connumeravit, secutum esse præfatas Ephemerides; nos paulo certiora & securiora desideramus, quamquam de cetero hic dicta sint omnia quæ de ipso sciuntur.
Decem millium Patrum Martyrum memoriam immerita solennitate hoc die agunt Menæa impressa, Maximus Cythærorum episcopus, Menæa Ambrosiana, aliaque Synaxaria, quos, nimirum, acerbæ morti per fumum & ignem tradidit Theophilus episcopus Alexandrinus, propter Isidorum presbyterum. Longiora elogia non describimus, quod idem non nisi pluribus verbis & fœdius memorent; incredibili sane audacia, dum historia aliunde notissima in ipsis sacris Fastis turpiter depravatur. Quotquot scriptores, Origeni faventes, adversus Theophilum bilem suam evomuere, nihil tam atrox aut ferum ei affricare ausi sunt. Consule quæ paulo pluribus diximus in Tractatu Chronico-historico de Patriarchis Alexandrinis, ante tomum V Junii pag. 52. Enormis in Theophilum calumnia vel ex eo patet, quod tametsi ut vera admitteremus quæcumque habent Socrates, Sozomenus, auctor vitæ S. Joannis Chrysostomi, & alii professi Theophili insectatores, a nostro Ludovico Dulcino enumerati, id solum constaret, ejectos ex Ægypto solitarios aliquot cum Isidoro & Longis Fratribus, de Origenismo meritissime suspectis; cellulas porro nonnullas expilatas & combustas; sic tamen ut nec de unius monachi cæde meminerint; ut proinde decem illa Patrum martyrum millia admitti hic inter Sanctos prorsus non possint. Facile intelligitur, Origenistarum commenta sic sensim excrevisse, ut in apertam fabulam evanuerint. Videatur laudatus Doucin in Historia Origenismi, gallice edita, anno 1700.
Philippus Povelus Ordinis S. Benedicti, Congregationis Anglicanæ, Londini ob fidem Catholicam an. 1646 strangulatus, hoc die refertur a Bucelino, sed absque ullo titulo.
Amator d'Espi & Dominicus de Montemajore memorantur hoc die in Diario sacro Dominicano Marchesii, quorum epitaphium exhibet his verbis: In hoc tumulo simul conservantur venerabilia ossa beatorum Christi martyrum Fratris Dominici de Montemajore, ex illustri familia de Corduba, sanctissimi reformatoris, qui auctoritate Clementis PP. VII effecit, ut exacte observarentur nostræ sanctæ constitutiones: & Fratris Amatoris d'Espi, vigilantissimi hujus conventus (Valentinensis) Prioris, quorum animæ solutæ vinculis corporis gladiis iniquorum hominum, fortunatissime ad patriam cælestem evolarunt anno hujus seculi (sexti decimi) tricesimo, qui est ipsi 1534.
Horatius Spacca, ut servus Dei hoc ipso etiam die refertur ab eodem Marchesio, qui satis longam de eo historiam texit.
Quadraginta quinque monachi peste simul subtracti in Grandisilva ipsis illis verbis hoc die memorantur in Kalendario Ordinis Cisterciensis Divione edito an. 1617: de iisdem agunt. Henriquez & Chalemotus, verum non ostendunt, cultum ecclesiasticum ipsis umquam fuisse delatum.
Robertus ejusdem Ordinis conversus Fontis-Mauriniaci, in Bituria Galliæ provincia ab Henriquez etiam & Chalemoto cum titulo Beati notatur, ut qui vitæ sanctimonia & admirandis signis effulserit. Hæc & alia vera esse possunt, sic tamen ut non probetur cultus.
SS. Savini & Cypriani fratrum martyrum & Albini & Luciani confessorum nomina sub una annuntiatione hoc die connectit Florarium Sanctorum Ms., uti alibi alios sæpe confundit; ast apud alios melius referentur, quando illustrandi & distinguendi erunt XI Julii
SS. Nabor & Felix MM. huc remissi sunt ex 8 Maii, sed spectant ad XII Julii
S. Paternianus episcopus Fanensis hoc die memoratur a Ferrario in utroque Catalogo, verum quia cum Martyrologio Romano agendum nobis est die duodecima hujus de S. Paterniano, episcopo Bononiensi, diverso an eodem cum prædicto, visum est utrumque differre in eumdem diem XII Julii.
S. Phocas episcopus Sinopensis, pro mero, ni fallor, arbitrio hodie relatus est a Galesinio, melius a Romano annuntiatur, die quo de ipso agemus XIV Julii.
Panacii seu Pavacii diaconi meminerunt Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, modo tam vago ut quid collector iste voluerit, prorsus non intelligas. Ego Panacium nullum reperi hactenus. Si Pavatius indicetur, is non diaconus tantum, sed episcopus fuit Cenomanensis, de quo in Additionibus ad Usuardum 23 & 24 Julii. Nos de eo agemus cum sociis episcopis XXIV Julii.
S. Antoninus M. huc remissus est ex 22 Aprilis, sed spectat haud dubie ad XXIX Julii.
Kunegundem Virginem hoc die signat Camerarius in Menologio Scotico, remittens ad historiam Ursulanam, quo & nos ipsam remittimus XXI Octobris.
S. Felix monachus, ex aliquo Benedictino Kalendario hoc die a Bollando alicubi notatur, solo nomine indigitatus, utpote cujus vita & res gestæ hactenus latent. Siquid subinde ad Acta ejus spectans, reperiatur, conjungi poterit historiæ translationis pro anno 1090, quæ exstat in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo VI part. 2 a pag. 670, ad diem quo ea celebrari dicitur VI Novembris.
Sanctorum Willehadi & Theodoræ Alexandrinæ electæ conjunctim hoc die memoriam facit Florarium Sanctorum Ms., copulatione sane imperita, cum Sancti ætate & gente diversissimi sint, neque ad hunc diem prorsus pertineant. S. Willehadus primus Bremensis episcopus recte in Martyrologio Romano refertur die, quo de ipso agemus VIII Novembris.
Porro Theodora non videtur alia esse posse, ab ea quæ in Romano ponitur XI Septembris.
S. Victoria in Hieronymianis conjungi videtur hoc die cum S. Anatholia, ex die præcedenti ibi repetita, quando de ea egimus, diximusque S. Victoriam coli XXIII Decembris.
S. Joannes Theologus, idem apud Græcos cum Euangelista, hodie in eorum Menæis signatur coli in loco, Beati dicto; de quo Cangius in CPoli Christiana lib. 4, pag. 113. Idem recurrit alibi hoc die apud Græcos. Sed omnia, quæ ad hunc Sanctum spectant, plenissime illustranda erunt ad diem in Martyrologio Romano ipsi assignatum XXVII Decembris.

DE SANCTIS SEPTEM FRATRIBUS MM.
JANUARIO, FELICE, PHILIPPO, SILVANO, ALEXANDRO, VITALE ET MARTIALE, ET S. FELICITATE, EORUM MATRE,
ROMÆ.

SECULO II.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Januarius Martyr Romæ (S.)
Felix Martyr Romæ (S.)
Philippus Martyr Romæ (S.)
Silvanus Martyr Romæ (S.)
Alexander Martyr Romæ (S.)
Vitalis Martyr Romæ (S.)
Martialis Martyr Romæ (S.)
Felicitas eorum mater Martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Antiquissima sanctorum Martyrum in sacris tabulis memoria; cultus; S. Felicitas distincta a S. Symphorosa. Versiculi trium ex his Martyribus nomen præferentes.

Vix ulla inter Martyres celebrior, vix ulla in Martyrologiis classicis pervulgatior, quam sancta Christi ancilla, Christianorum matrum exemplar, martyr sexum supergressa, re & nomine Felicitas cum filiis suis septem Martyribus, [Martyrologi] quos, uti vita conjunxerat, ita mors non separavit. Fortissima hæc Mater, duplici titulo mater extitit, quæ, quas mundo ediderat proles, Christo deinde meliori partu per martyrium peperit; iterum & sæpius, imo octies martyr, præter suam mortem tot neces passa, quot Filios pro Christo mortem patientes vidit, omnes volens ad cælum præmittere ne quemquam amitteret in terra; triumphans in suis, triumphans in se, quando, omnium postrema martyrio est coronata. De hac in tabulis sacris agitur die XXIII Novembris; de illis hac die. Verum, quia omnium triumphus indivulse est connexus, de Matre simul ac septem filiis ejus eadem occasione tractabimus.

[2] Longum foret antiquorum simul & recentiorum Martyrologorum de his Sanctis annuntiationes commemorare. [quomodo sanctam Felicitatem] Suffecerit Martyrologos classicos retulisse; e quibus in posteriores derivata eorum memoria est. Sanctam Matrem habent Hieronymiana: Et S. Felicitatis. Beda, prout a Majoribus nostris editus est tomo 2 Martii; Eodem die (XXIII Novembris) S. Felicitatis, matris septem filiorum Martyrum, quæ jubente Antonino, decollata est pro Christo. Romanum parvum sic eam refert: Et S. Felicitatis, matris VII Filiorum. Notatur etiam in antiquo Kalendario Frontoniano, e quo inferius plura, ubi de cultu. Ado ejus annuntiationi subnectit Acta, paulo contractiora; quam ea, quæ nos daturi sumus. Accedunt Wandelbertus & Usuardus. Ille sanctis Martyribus sic accinit:

Tum quoque septena Genitrix cum prole, beato
Præcellens radiat Felicitas alma triumpho.

Hic vero iisdem verbis illam dat, quibus Beda, modo citatus.

[3] De septem Fratribus, S. Felicitatis filiis, agitur in Hieronymianis; [& septem ejus filios annuntient.] at non sine confusione eorum nomina exprimuntur, prout notatur in observationibus ad Usuardum, haud ita pridem illustratum; alienis auxiliis uso Florentinio, ut ea a cœmeteriis aliisque immixtis secerneret. Ut nomina distincte ac debite exprimantur, tantum oportet recurrere ad Martyrum Acta, in quibus diserte omnia enumerantur; unde ad Martyrologos gradum fecerunt. Romanum parvum annuntiat, Romæ VII Fratres. Ado post Bedam, clare, tametsi non eodem ordine ipsos consignat, addito singulis martyrii genere, quo mactati sunt: Romæ VII Fratrum, filiorum sanctæ Felicitatis, id est, Januarii, Felicis, Philippi, Sylvani, Alexandri, Vitalis & Martialis, sub Præfecto urbis Publio, tempore Antonini Principis. Primum auditi, deinde per varios judices, ut variis suppliciis laniarentur, missi: e quibus Januarius post verbera virgarum & carcerem, ad plumbatas occisus est. Felix & Philippus fustibus mactati. Sylvanus præcipitio interemptus est. Alexander, Vitalis & Martialis capitali sententia puniti. Notkerus annuntiationi Adonianæ brevem clausulam adjunxit: Quod a charitate Christi & unitate fidei non sunt vel in morte divisi. Usuardus pauculis omissis Adonem descripsit: quorum primo consonat Romanum. Confuse loquitur Kalendarium Frontonis: Septem Fratri Apii & Salariæ; de quibus postremis vocabulis recurret paulo post sermo alia opportunitate. Atque hinc certa & facilis redditur correctio sive Hieronymiani Epternacensis, sive aliorum codicum, septem filios S. Felicitatis, teste Florentinio, cum Rufina & Secunda sociantium. Epternacense apud eumdem Auctorem ita habet: VII Idus Julii, Romæ natalis VII Germanorum, id est Philippi, Felicis, Maximi, Silani, Januarii, Rufinæ, Secundæ & filiorum ejus.

[4] [Cultus sanctorum Martyrum] Cultus Martyrum quam sit antiquus, quam late propagatus ac celebris, liquet ex sequentibus. S. Gregorius Magnus homiliam pro concione habuit in laudem S. Felicitatis, idque, ut ejusdem homiliæ titulus præfert, in basilica sub nomine ejus dedicata, & in ejus festo, quam paragrapho proximo maxima ex parte proferemus. Antiquissimum Kalendarium Bucherianum ita septem Fratres commemorat, ut singulis loca singula sacri cultus assignet: Sexto Idus Julii celebratur festum Felicis & Philippi in Priscillæ cœmeterio; & in Jordanorum, Martialis, Vitalis, Alexandri: & in Maximi cœmeterio, Silani (hunc Silanum martyrem Novati furati * sunt) & in Prætextati cœmeterio, Januarii. Quid? quod Kalendarium antiquum Frontonianum recenset tres Missas, antiquitus in honorem sanctorum Martyrum celebratas, pro vario, ut conjicio, corporum situ; quarum prima Missa ad Aquilonem ponitur; secunda ad S. Alexandrum, addens secundum Luc. cap. CXXXIII: Dixit Jesus discipulis suis: Nemo accendit lucernam & in abscondito ponit, usque, sicut lucerna fulgoris illuminabit. Sequitur Missa secunda. Item ad S. Felicitatem, secundum Matth. caput CXXX: Loquente Jesu ad turbas, ecce mater ejus & fratres, usque, ipse meus frater & soror & mater est. Observa obiter, aliam tum temporis capitum sancti Euangelii divisionem fuisse, quam nunc sit, uti etiam librorum, ut notavimus in annotatis ad cap. 1 Actorum SS. Epicteti & Astionis, littera b.

[5] Nec vero modice S. Felicitatis venerationem commendant ea, [quam sit antiquus,] quæ memoriæ prodidit Anastasius Bibliothecarius locis variis, quæ huc transcribo. Libro de Romanis Pontificibus, impressionis regiæ Parisinæ, pag. 24 sic loquitur: Hic Bonifacius fecit oratorium in cœmeterio S. Felicitatis juxta corpus ejus, & ornavit sepulchrum sanctæ martyris Felicitatis & S. Livanii *, ubi & posuit hæc: patenam argenteam, pensantem libras viginti, scyphum argenteum, pensantem libras decem; amam argenteam, pensantem libras XIII; calices minores argenteos duos, pensantes libras IV; coronas argenteas tres, pensantes libras XV … Qui etiam sepultus est in cœmeterio S. Felicitatis martyris via Salaria, VIII Kal. Novembris. Quin etiam basilicam gloriosæ Martyri quondam consecratam fuisse, iterum constat ex Anastasio pag. 33: Hic Symmachus reparavit basilicam S. Felicitatis, quæ jam in ruinam imminebat. Et rursum: Hic fecit cœmeterium Jordanorum in melius propter corpus S Alexandri. Adde, quod idem Auctor narrat de S. Adriano I, pag. 117: Qui cœmeterium S. Felicitatis via Salaria una cum ecclesiis S. Silvani Martyris & S. Bonifacii Confessoris atque Pontificis, uno cohærentes solo, miræ restauravit magnitudinis. Agi autem hic de nostra S. Felicitate, & non de alia, suadent primo, nomen Livanii, id est Silvani, ibidem adjunctum, qui fuit unus e septem filiis. Secundo, basilica S. Felicitati nostræ dicata fuit Romæ, in qua S. Gregorius homiliam dixit, de qua mox paragrapho 2. Tertio, Alexander unus e septem extitit filiis. Quarto denique, concursus ecclesiæ S. Felicitatis cum ecclesia S. Silvani martyris.

[6] In Sacramentario S. Gregorii Magni, a Menardo edito, [probatur ex antiquis monumentis.] VI Idus Julii celebratur memoria septem Fratrum cum sequenti collecta, quæ coincidit cum ea, quæ habetur in Missali Romano: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui gloriosos Martyres fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per.

Super oblata: Sacrificiis præsentibus, Domine, quæsumus, intende placatus & intercedentibus Sanctis tuis, devotioni nostræ proficiant & saluti. Per.

Præfatio: Vere dignum & justum est, æquum & salutare, nos tibi semper & ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens æterne: donari nobis suppliciter exorantes, ut sicut Sancti tui mundum in tua virtute vicerunt, ita nos a mundanis erroribus postulent expediri. Per Christum Dominum.

Ad complendum: Quæsumus, omnipotens Deus, ut illius salutaris capiamus effectum, cujus per hæc mysteria pignus accepimus. Per Dominum nostrum. In Missali Rom. additur, ut intercedentibus Sanctis tuis.

Præter Collectas proprias de S. Felicitate, Missali Romano insertas die XXIII Novembris, alias lego in Sacramentario apud Thomasium pag. 117 in natali S. Felicitatis VIIII Kal. Decembris, ubi habentur sequentes: Intercessio nos, quæsumus Domine, sanctæ Felicitatis Martyris tuæ votiva confoveat, ut ejus sacrata natalitia & temporaliter frequentemus, & conspiciamus æterna. Per.

Secreta: Munera tibi, Domine, pro S. Felicitatis gloriosa commemoratione deferimus, quæ nobis hujus solemnitas effectu & confessione dedicavit & sanguine. Per.

Postcommunio. Præsta, Domine, quæsumus, ut Sacramenti tui participatione vegetati, S. Felicitatis quoque martyris precibus adjuvemur. Per.

[7] [Breviarium Osnabrugense agit de S. Felicitate ac filiis hoc eodem die 10.] Breviarium ecclesiæ ac diœcesis Osnabrugensis anni 1516 habet Officium S. Felicitatis & septem Filiorum ejus, & quidem uno eodemque die X hujus.

Antiphona ad Magnificat: Conversa S. Felicitas ad filios suos dixit: Videte, filii, cælum, & sursum aspicite, ubi vos exspectat Christus cum Sanctis suis. Pugnate pro animabus vestris & fideles vos exhibete in amorem Domini. Additur duplex Collecta: prima quidem de VII Fratribus, quæ singulorum exprimit nomina; cetera non differt a collecta Missalis Romani, cui ea quæ sequitur de illorum Matre conformis est. Apponuntur lectiones sex propriæ, ex Actis desumptæ.

[8] [Cultus 7 fratrum apud Ottenburanos.] In apographo, in quo recensentur reliquiæ monasterii Ottenburani, Ordinis S. Benedicti, Augustensis diœcesis, notantur septem Fratres, filii S. Felicitatis esse ejusdem monasterii speciales patroni. Dabitur inter analecta brevis panegyris in laudem septem Fratrum adornata, post quam subnectitur hæc Sequentia, ut vocant, ad usum, ni fallor, ejusdem monasterii Ottenburani, in hæc verba: Hunc læti diem cuncti venerantur populi, quem fore felicem sancta fecit, Felicitas, pignorum septeno martyrizata numero: nam septem præmissis, octava fuit cruciata, filiis, maternos perpessa dolores singulorum martyrio. Primus Januarius, plumbatis plagatus obiit. Felix atrocissimis cum Philippo mactatur fustibus. Sylvanus per præcipitium occumbit. Alexander cum Vitale, simul addito Martiale, decollati sunt. Constanter illorum sanctissima Genitrix, tot passa dolores, novissima corporaliter occiditur. Ex his Alexandrum, florem nitidum, gemmamque pretiosissimam, dulcem margaritam, dignis laudibus tota Germania celebrat, divina quem benignitas de Romana sede nostræ salvationi transmiserat his Alemanniæ partibus. Hic multis fulgens miraculorum signis, salutifera solet clarus solemnia suis ostendere civibus. O Decus, o nostra salus, o Martyrum tu venustissime floscule, cum fratribus & cum matre Felicitate perennem implorato beatitudinem, qui tibi servimus in terris, tuis precibus in cælis fusis sis fausta nobis. Amen.

Ἅγιε Ἀλέξανδερ πρέσβευε ὑπὲρ᾽ ἡμῶν. Γένοιτο, γένοιτο.

Sancte Alexander intercede pro nobis. Fiat, fiat.

[9] Tametsi inter S. Felicitatem & Symphorosam, de qua postrema agendum erit cum Martyrologio Romano, [S. Symphorosa & S. Felicitas etsi in multis, similes,] die XVIII hujus, utramque Martyrem, utramque septem filiorum parentem, aliqua intercedat similitudo; tanta tamen aliunde inter utramque matrem est discrepantia, ut mirum videatur, incidere cuiquam potuisse dubitationem, an una non esset altera. Occasionem dubitationis & solutionem profero ex Baronio, tom. 2 Annal. pag. 193 sic loquente: Ob magnam quamdam similitudinem, quæ inter S. Felicitatem & S. Symphorosam intercedit, dubitasse scio virum eruditum, familiarem meum, num una eademque esset femina, quod eorumdem nominum eadem ferme significatio esset: nempe, quod interdum φορὰ idem sit, quod bonus eventus seu fortuna prospera; sicque pro bono eventu vel fortuna, Felicitas esset Latine redditum; quod nomen magis conveniat feminæ. Ceterum ejus vocis ambiguæ diversa reperitur interpretatio. Verum συμφορος a συμφέρω, quod est prodesse, idem est, quod utilis vel commodus: σύμφορος item, qui simul versatur, assecla vel comes, dictus reperitur. Quamobrem æquius est, ut existimemus Symphorosæ nomen deductum a σύμφορος, quod est utilis vel commodus; quam a συμφοὰ, voce ambigua, quæ interdum bonum eventum, interdum vero infortunium adversamque fortunam significat. Quamobrem ut in bonam partem ea vox acciperetur, majores aliquid aliud addere consueverunt, ut habet Suidas ex Simonide, quod ille dicat: Πῖνε πῖν᾽ ἐπὶ συμφοραῖσιν ἀγαθαῖς;; quod est: Bibe, bibe in bonum eventum.

[10] Sed quæ nomine discrepant, longius rebus esse distinctas ac plane diversas, [sunt tamen personæ distinctæ.] res cujusque ipsarum evidentius manifestant: nam illa Tiburtina sub Hadriano, Tibureque martyrio coronata est. Hæc Romana sub M. Antonino passa est, & Romæ. Nomina quoque septem filiorum cujuslibet ipsarum diversa prorsus esse reperiuntur. Insuper & martyriorum genera hos ab illis omnino discriminant atque distinguunt. Exstant enim tum illorum, quorum superius facta est mentio, Acta; tum horum, quæ ex antiquioribus monumentis ecclesiasticis edita habentur ac sane fidelia.

[11] Martius Milesius Sarazanius in Notis ad carmina S. Damasi, [An quinque carmina disticha de Martyribus composuerit S. Damasus?] in lucem a se datis, pag. 182 recitat quinque carmina disticha, cum isto eis titulo præfixo, de sanctis Martyribus Vitali, Martiali & Alexandro; quod sive epigramma, sive alio nomine voces, fatetur idem auctor, non esse Damasi, sed inter Damasi carmina se posuisse affirmat, quia de Damaso & illius carminibus a Vigilio PP. positum. At sive Damasum hi versiculi auctorem habeant sive alium, parum refert; nihil sane habent singulare, quamobrem huc transcribi mereantur. Quare abunde nobis est, verbulo saltem de iis meminisse.

[Annotata]

* forte Novatiani.

* Silvani.

§ II. SS. Petrus Chrysologus & Gregorius Magnus sanctorum Martyrum Præcones; eorum reliquiæ.

[Præclare admodum S Petrus Chrysologus prædicat] Sanctorum Martyrum nostrorum agmen duos habet potissimum Præcones, Petrum Chrysologum & Gregorium Magnum (quales quantosque viros; seu integritatem vitæ, seu eloquii dotes consideres!) qui egregie ambo fortissimam hanc Matrem, & in Matre septem Filios prædicant. Primus sic loquitur serm. 134. Quoniam varios Martyres, multiplicesve triumphos, quos persecutoris crudelitas toties illusa cumulavit, tempus nos dinumerare non patitur, ad illam (de S. Felicitate loquitur) tota nostri sermonis confugit oratio, quæ meruit filios tot habere, quot dies mundus accepit. Vere mater luminum, fons dierum, quæ septenario corusco germinis sui toto orbe splendet. Beata, quæ non solum pro lege patitur, sed ipsius legis heptalismum * meruit Mater sancta generare; heptalismum, fratres, qui non unius, & temporalis tabernaculi illustraret arcanum, sed Ecclesiam sempiternam sacro illuminaret incenso; felix, quæ meruit portare tot virtutum pignora, quot illa arca præceptorum volumina sacrata gestavit; & ut illa verbo, ita hæc doceret exemplo. Jam tunc eos fratres Martyres genuit, quando eos partus septenario numero consecravit & mystico.

[13] [de sancto Felicitatis Triumpho;] Huc huc S. Paulus veniat, qui adhuc parturit, donec Christus formetur in homine. Ecce mulier iterum atque iterum parturit, donec in virtutem mutetur infirmitas, caro transcendat in spiritum; terra transferatur in cælum. Ardebat, anhelabat, ut eos uno die sacros Martyres pareret, quos vix parvulos per annorum curricula generaverat. Ecce mulier, ecce mater, quam vita filiorum fecit anxiam, mors securam Beata, cui in futura gloria tot adstant candelabra, quot germina. Beata, quæ tot præmisit ad regnum! Beatior, quæ suum in seculo nihil amisit! Discurrebat lætior inter confossa cadavera, quam inter cunabula chara filiorum; quia internis oculis tot cernebat bravia, quot vulnera: quot tormenta, tot præmia: quot victimas, tot coronas. Et quid plura, fratres? Non est vera mater, quæ nescit filios sic amare. Ita S. Petrus Chrysologus, sermone usus aureo, nomini consono.

[14] [uti pariter S. Gregorius Magnus;] S. Gregorius Magnus in homilia tertia super lectione Euangelica capitis 12 S. Matthæi copiose ac diserte laudes magnæ Heroidis nostræ adornat hoc titulo homiliæ præfixo: Homilia lectionis ejusdem, quam modo diximus, habita ad populum in Basilica S. Felicitatis, die natali ejus. Pauca igitur præfatus, quinam frater Christi & soror ac mater dici possit; hunc nimirum fieri prædicando; illas, credendo; hunc mysticum sensum comprobat ab exemplo S. Felicitatis, sic loquens: Ad quam rem nobis idonee confirmandam, adest beata Felicitas, cujus hodie natalia celebramus, quæ credendo extitit ancilla Christi, & prædicando facta est mater Christi. Septem quippe filios, sicut in gestis ejus emendatioribus legitur, sic post se vivos timuit in carne relinquere, sicut carnales parentes solent metuere, ne mortuos præmittant. In persecutionis enim labore deprehensa, filiorum corda in amore supernæ patriæ prædicando roboravit, & parturivit spiritu, quos carne pepererat, ut prædicatione pareret Deo, quos carne pepererat mundo. Considerate, fratres charissimi in femineo corpore virile pectus. Ad mortem stetit imperterrita. Amittere se in filiis lumen veritatis timuit, si non fuisset orbata Numquid ergo hanc feminam martyrem dixerim? sed plus quam martyrem. Certe Dominus, cum de Joanne loqueretur, dixit: Quid existis in desertum videre. Prophetam? Utique dico vobis, & plus quam prophetam. Et Joannes ipse requisitus, respondit, dicens: Non sum propheta: qui enim se plus quam prophetam noverat, esse se prophetam negabat. Qui ergo plus quam propheta dicitur; quia prophetæ est officium futura prænuntiare, non etiam ostendere. Joannes vero plus quam propheta est, quia, quem verbo dixit, digito ostendit.

[15] Non ergo hanc feminam martyrem, sed plus quam martyrem dixerim, [extollens ejus palmam,] quæ, septem pignoribus ad regnum præmissis, tot ante se mortuos transmisit. Ad pœnam prima venit, sed pervenit octava. Aspexit mater & cruciata & imperterrita filiorum mortem, spei gaudio adhibuit dolorem naturæ. Timuit viventibus, gavisa est morientibus. Optavit nullum post se relinquere, si, quem haberet superstitem, non posset habere confortem … Amavit ergo juxta carnem Felicitas filios suos, sed pro amore cælestis patriæ mori etiam coram se voluit, quos amavit. Ipsa eorum vulnera accepit; sed ipsa in eisdem ad regnum prævenientibus excrevit. Fertur apud veteres mos fuisse, ut, quisquis consul existeret, juxta ordinem temporum honoris sui locum teneret. Et, si quis posterius ad consulatum veniens, consul non semel, sed bis fortasse aut tertio fieret, etiam illos laude & honore transcenderet, qui non plus quam semel consules extitissent. Vicit ergo beata Felicitas Martyres, quæ tot ante se morientibus filiis, pro Christo frequenter occubuit: quia ad illius amorem sola sua mors ei minime suffecit.

[16] Consideremus, fratres, hanc feminam; consideremus nos, [& auditores provocans ad parem constantiam in exercenda virtute.] qui membris corporeis viri sumus, in ejus comparatione quid existimabimur. Sæpe namque agenda aliqua bona proponimus, sed si unicus contra nos vel levisssimus sermo ab ore irridentis eruperit, ab intentione actionis nostræ fracti protinus & confusi resilimus. Ecce nos plerumque a bono opere verba revocant. Felicitatem vero a sancta intentione frangere nec tormenta potuerunt. Nos injuriam maledictionis in aurem maledictionis impingimus; hæc ad regnum etiam per ferrum exiit, nihilque esse, quod obsistebat, existimavit. Nos ad præcepta dominica largiri nostra saltem superflua nolumus; hæc non solum Deo suam substantiam contulit, sed pro illo etiam propriam carnem dedit. Nos, cum ex divina jussione filios amittimus, sine consolatione lugemus; hæc eos velut mortuos plangeret, si non obtulinet. Cum ergo ad illud terribile examen districtus judex venerit, quid nos viri dicemus, cum hujus feminæ gloriam viderimus? De debilitate mentis suæ, quæ tunc erit viris excusatio, quando hæc ostendetur, quæ cum seculo & sexum vicit?

[17] [Reliquiæ Martyrum] Sequitur, ut de sacris Martyrum exuviis disseramus. S. Meinwercus, Ep. Paderborn., de quo actum die V Junii, inter alias reliquias, quibus a Benedicto PP. ditatus fuit, etiam reliquias septem Fratrum ab eodem obtinuit. Id quod in vitæ ejusdem Sancti, num. 23 narratur his verbis: Denique Benedictus Pontifex desiderium Meinwerci de reliquiis Sanctorum ad constructionem monasteriorum audiens, tertium dimidium corpus VII Fratrum, filiorum S. Felicitatis, qui sub Imperatore Antonino passi sunt, Philippi videlicet, Juvenalis & Felicis … tribuit. Obiter nota, nomen proprium Juvenalis vel hic esse intrusum, vel, quod malim in simili casu suspicari, pro Martiale aut Vitale hic irrepsisse; cum nullus inter septem Fratres Juvenalis fuisse reperiatur; quod tamen nomen perperam etiam legitur in Vita prædicti Antistitis Paderbornensis tom. 1 de rebus Brunswic. apud Leibnitium, pag. 526. In Chronico Mindensi apud Henricum Meibomium tomo 1 rerum Germanicarum pag. 555, dicitur corpus Alexandri, filii S. Felicitatis, integrum de Roma in oppidum Westphaliæ Wildeshusen a Walberto, filio filii Wedekindi, Regis Angarorum, translatum. In eodem Chronico pag. 563, ubi agitur de reliquiis ecclesiæ Mindensis, de Sanctis istis, de quolibet magna pars habetur, inter quos ponitur nomen S. Felicitatis, an hujus nostræ, an vero alterius, non dicitur.

[18] [variis locis] Duorum e sanctis Fratribus Martyribus corpora, si Ughello credimus, Brixiæ reperta sunt, tomo 4 Italiæ Sacræ, colum. 754 sic loquenti: Francisci Episcopi Brixiensis tempore fratres Servitæ Regularesque canonici Brixiæ diu exoptatum domicilium acceperunt, & duorum S. Felicitatis filiorum corpora in abbatia Leonensi inventa sunt, quæ olim Desiderius Longobardorum Rex Benevento transportarat anno DCCLIX. Masinus in Bonomia perlustrata pag. 376 refert in Basilica S. Stephani reliquias septem Fratrum Martyrum conservari; corpus vero S. Philippi Tamayus in Hispaniam trahit, asserens in conventu S. Mariæ Saliciensi in Carpetania, Ordinis S. Francisci honorifice custodiri. Sed quis facile in hoc statim ipsi fidem habeat? Eam haberet, si loco Illustrissimi D. D. Petri Gonzalez de Mendoza, dicti conventus Minorum auctoris & Archiepiscopi Granatensis, quem citat in Historia Saliciensi lib. 4, cap. 6, fol. 790, & cap. 3, fol. 760, rem potius stabiliret antiquis monumentis, atque adeo fide dignis. In Ms., quod habemus de reliquiis monasterii Ottenburani, de quo supra, sic lego: SS. septem Fratrum, filiorum S. Felicitatis reliquiæ, qui sunt nostri speciales patroni. Et postea inter reliquias sanctarum Virginum & Viduarum, ibidem ita proditur: Felicitatis Martyris, matris VII Filiorum. In Actis prolixioribus, quæ ad apocrypha relegamus, in fine narratur, jussu eximii ac veri Catholici Longobardorum Principis Sigehardi, Ursus Beneventanæ sedis electus, eadem sanctorum corpora elevasse de Alisis, cum magno honore Beneventum perduxisse. Res gesta pluribus quoque exponitur apud Ughellum tom. 8, col. 57, adjecta ad Acta nostrorum Martyrumgenuinæ, quæ habet, clausula, quæ fere coincidit cum iis, quæ leguntur in Actis Sanctorum apocryphis, quæ Actis sinceris postea subnectemus.

[19] Verum, quomodo corpora Sanctorum humaverunt haud procul a mœnibus urbis, [haberi referuntur;] quam Veteres vocaverunt Aliphas? Ut scribit Ughellus, vel ut in Ms. nostro, hic dando, Alisas, vitiose, ut puto, pro Alifas, quod alibi lego ad Lymphas; quomodo, inquam, corpora Sanctorum ibidem humaverunt, & quidem, ut habetur e rei serie ibi narrata, proxime post eorum mortem? Cum per urbem Allipha, nunc Alife, non videatur intelligi alia, quam urbs Terræ laboris in regno Neapolitano; quæ nunc pene deserta jacet. Enimvero sancti Martyres Romæ passi, Romæ mortui, Romæ vel saltem in loco Romæ vicino, sepulti, quomodo intelligi possunt humati in regno Neapolitano? Quomodo jussu Sichardi, Longobardorum Principis, Ursus Beneventanus Episcopus ea, de Alisis, Aliphis vel Alifis elevata, cum magno honore Beneventum perduxit?

[20] Gelenius de Colon. Agripp. magnitudine pag. 266 aliis reliquiis, [an vere ibidem sint,] quas illic recenset, annumerat reliquias S. Felicitatis; an vero sub nomine Matris septem Martyrum, an alterius, non exprimit. Scio etiam ex litteris, quas habemus, procurante Eminentissimo Domino Cardinale Julio Spinola, dum defungeretur nunciatura Apostolica Viennensi apud Cæsarem Loepoldum, transmissum fuisse ad Augustissimam Viduam Eleonoram corpus S. Felicitatis, & filii MM.; an autem corpus istud sit hujus S. Felicitatis, de qua agimus, nondum hactenus discere licuit, quamvis ea super re ultro citroque scriptum fuerit a Papebrochio & ipsi rescriptum. Quoniam vero, ut in approbatione dictarum reliquiarum, ab eodem Eminentissimo data, refertur, corpus illud de cœmeterio S. Cyriacæ Urbis extractum fuit, nequeo intelligere, quomodo extiterit corpus hujus nostræ S. Felicitatis, procul a cœmeterio S. Cyriacæ sepultæ, ut mox dicetur. Hinc patet, plurima, quæ de sacris exuviis S. Felicitatis relata sunt supra, prorsus incerta esse, an sint hujus nostræ an alterius Felicitatis. Nec mirum, si hic fieret unius Sanctæ cum altera confusio; cum plures sub isto nomine reperiantur.

[21] Atque eadem ratio obtineret in translatione corporis S. Alexandri in cœnobium Ottenburranum, [inquiritur:] quod volunt esse illius Alexandri, qui fuit unus e septem filiis S. Felicitatis; cum nihil sit magis pronum, quam ut unus Alexander cum altero hic consundi potuerit, in tanta Sanctorum cognominum multitudine. Sed in Translatione S. Augustini, Episcopi Cantuariensis, de qua tom. 6 Maii, pag. 424, auctore Gocelino monacho conscripta, ubi ex tribus apostatis monachis regressus unus narrat, quomodo ob latronem a furca raptum sepultumque periclitatus, deinde ad hostes exploratum missus ac deprehensus, incenso, ubi latebat, hospitio, sociisque extinctis, S. Augustinum invocaverit, & per ipsas flammas erumpens, agnitusque esse clericus, servatus sit: in translatione, inquam, illa narrator iste sic ait: Coloniam migravi; indeque progressus apud inclitum Canonicatum B. Martyris Alexandri, qui unus ex septem fratribus ese dignoscitur, archidiacono hujus loci acceptissime adhæsi. Per locum hunc, dictum inclitum canonicatum B. martyris Alexandri, intelligi debere monasterium Ottenburranum in Suevia, jam pridem observarunt Majores nostri in notis ad istam translationem pag. 425, lit. c. Sed quid si diversus versus locus ab Ottenburra intelligatur; de quo in Officc. propriis ecclesiæ & diœcesis Osnabrugensis die X hujus; ubi post verba illa Martyrologii Romani, capitali sententia puniti sunt, subjunguntur hæc: Ex horum Sanctorum reliquiis corpus S. Alexandri, sub Leone IV Pontifice, in Saxoniam per Walbertum, nobilem virum, delatum est Wilshusium, in diœcesim Osnabrugensem, ubi insignis ecclesia ac canonicorum Collegium fundatum fuit,…

[22] [quarum nonnullæ videntur esse alterius Felicitatis,] Blasius Ortizius lib. 3 Miscellan. apud Balusium pag. 451, expositis rebus Adriani PP. VI, Subjiciens suum ab Urbe in Hispaniam reditum: Perreximus, inquit, in urbem, nomine montis Flascon, alias Falisco; quæ licet parva inhabitantium numero, fulget tamen Cathedrali Ecclesia, [in] qua corporum beatorum Margaritæ & Felicis & VII Filiorum magna devotione coluntur. Sed, Sive ex populari traditione, sive ex idea propria adjectitia, dictus auctor accepisse videtur S. Felicitatem virginem pro S. Felicitate septem filiorum matre. Ughellus tom. 1 Italiæ sacræ agens de Monteflasconensibus & Cornetanis episcopis, ac de ecclesia S. Margaritæ Cathedrali, refert; corpora ejusdem S. Margaritæ sanctæque Felicitatis VIRGINUM & martyrum requiescunt, huc translata Urbanno III sedente, anno 1185; aitque extare in antiquo codice illius ecclesiæ de eorumdem translatione fidelissimam narrationem, cujus exemplar habetur in bibliotheca Vallicellana. In dictæ translationis narratione, quam ex eodem codice ibidem prolixe exponit a quod mox de S. Felicitate Virgine dixerat, antequam instrumentum produceret pluries dictæ translationis, in contextu instrumenti istius plane aliud dicitur, & sermo est de S. Felicitate nostra. Transcribo verba: Erat castrum quoddam quod Rovillianum appellabant, ubi Genitricis Dei Mariæ constructum stabat parvum templum, in quo dictæ Felicitatis, matris septem filiorum, sub bona religione reliquæ asservabantur, cujus dies festus IX Kal. Decembris agitur. Clerici igitur ejusdem templi cum habitatoribus dicti castri, Margaritæ virgini sacratissimum corpus S. Felicitatis collocarunt; ubi cæci illuminati sunt, & variis languoribus laborantes, meritis & intercessione invocata virginis, bonam recuperarunt valetudinem.

[23] [potius quam illius, de quæ nos hic agimus.] Deinde nonnullis interjectis de dictarum Martyrum corporibus, divinitus ostensis anno 1185, subnectit idem instrumentum, fossores invenisse tabulas marmoreas, accuratissime clausas, in quibus eæ litteræ sculptæ patebant: Hic requiescit corpus beatæ Margheritæ & Feliciatatis. Apertis autem tabulis locus ipse redoluit suavitatem odoris & sacræ reliquiæ inventæ sunt. Denique commemoratis miraculis sic narratio tota absolvitur: Quarum sanctarum Martyrum Margaritæ & Felicitatis corpora ad montem Faliscum translata sunt XVIII Kal. Decembris. Sed non fit mihi verosimile, corpus istud, in Castro Rovilliano inventum, fuisse S. Felicitatis, de qua hic quæritur, sed alterius; inscriptione, de qua modo, non determinante cujus Felicitatis corpus esset detectum, an virginis, an martyris. Quibus positis, facile potuit contingere, ut ex privato affectu creditum fuerit, refossum ibi fuisse corpus S. Felicitatis martyris ac matris septem filiorum, inter Sanctas, isto nomine nuncupatas, celebritatis gloria non postremæ; quo inventi sacri thesauri & ad Monteflasconenses translati dignitas altius eveheretur.

[24] Jacobus Gualla in Sanctuario Papiæ, lib. 4, cap. 2, a pag. 62, agens de Æde S. Joannis in Burgo, ejusque templi reliquiis, refert veneranda sanctorum Martyrum corpora, Felicitatis & Filiorum in eminenti arca suum in S. Archangeli Raphaëlis capella habere domicilium. Et rursus de sanctis hisce Martyribus agens, cap. 8, eos elogio prosequitur, addens horum reliquias in angelica capella, præcipua veneratione coli. Demum sacras septem Fratrum exuvias in Galliam translatas fuisse, docet Saussayus in Martyrologio Gallicano hac die: Agendici Senonum susceptio sacrorum pignorum septem filiorum S. Felicitatis, qui hodie sub Antonino glorioso triumpho fidem Christi propugnantes, immarcessibiles coronas, pro constanti pietatis assertione reportaverunt.

[Annotatum]

* id est numerus septenarius Exod 25 a Græco ἑπτὰ, septem.

§ III. Tempus mortis; locus sepulturæ; Acta sincera & spuria, quæ hic dantur.

[25] Acta horum sanctorum Martyrum, aliique Auctores, qui eorum agonem litteris celebrarunt, eos sub Antonino passos commemorant. At nomen illud pluribus convenit, [Quo tempore sancti Martyres] & ab antiquis, ut recte observat Tillemontius, indiscriminatim inditum fuit T. Antonino & M. Aurelio Antonino, successeri ejus. Præcesserat Baronius, duobus hisce tertium Antoninum adjungens: nam, ut loquitur ad an. 163, nam. 2, Antonino Pio defuncto, Marcus Aurelius Antoninus, cognomento Philosophus, & Lucius Ælius Verus Antoninus succedunt imperio.Placuit Baronio Martyrum passionem annectere anno 175, quo regnabant duo postremi Antonini, id est, Marcus Aurelius & Lucius Verus; fortasse quia sub horum, quam sub decessoris imperio, multo gravius ferbuerit persecutio. Calculo Baronii subscribit Tillemontius, eo, inquit, libentius quod Acta loquuntur de pluribus Augustis; quæ locutio non concordat cum regno Titi Antonini, sed bene admodum quadrat tempori, quo Aurelius regnabat cum L. Vero. Sed mera hæc conjectura est: nam dum dicit Acta loqui de pluribus Augustis, oculos conjecerit in locum Actorum, qui est apud nos num. 4, ubi dicitur: Sacrifica diis, ut possis amicus Augustorum fieri. Et paulo post exprobratur Martiali: Crudelitatis vestræ fautores effecti, Augustorum instituta contemnitis. Sed quam indubitatum est, in hoc ultimo loco respici a dicente potuisse ad Augustos superiorum temporum, qui ab Ecclesiæ incunabulis egerant idolorum vindices & Christianorum tyrannos; vel, si hoc non vis, quam vulgo notum est, non raro apud Grammaticos usurpari numerum pluralem pro singulari, inoffensa constructione, tam videtur certum e numero plurali Augustorum, bis tantum in Actis adhibito, confici ne quidem verosimiliter, nedum probabiliter posse, duos intelligendos esse Augustos, qui simul regnarunt, alibi semper recurrente solo Antonino.

[26] Jam vero, quia solius Antonini nomen alibi semper in Actis exprimitur, conjicit idem Tillemontius, sæpe nominatum martyrium accidisse, [agonem consummarint.] quo tempore L. Verus versabatur in Oriente, bellum gerens cum Parthis, adeoque versus an. 164; quandoquidem L. Verus profectus fuerit Roma anno 162, eoque reversus 166. Sic ille opinatur ex conjectura non improbabili. A quo dissentit Ruinartius, assignans annum circiter 150. Cum itaque nihil suppetat præter meras conjecturas ad determinate figendum annum obitus sanctorum Martyrum, affigamus eum medio circiter seculo secundo, aut aliquanto serius. Hinc argue calculum Petri de Natalibus, agonem Martyrum conjicientis in annum Domini 110.

[27] [Quæritur, an S. Felicitas eodem tempore cum filiis martyrium passa sit.] Altera temporis nota, hic etiam non negligenda, occurrit quoad mortem S. Felicitatis, quæriturque an ea simul cum suis filiis eodem die & mense, an vero alio tempore e vita sit sublata. Tillemontius, referens statui, sive, ut expressione ejus utar, prætendi sanctam Felicitatem longo tempore in carcere confectam fuisse languore, antequam caput ei amputaretur, citat ad marginem Petrum de Natalibus, lib. 6, cap. 77, ubi narrat, exposito septem Fratrum martyrio, Matrem Felicitatem post menses quatuor passam esse; quam & libro 10, cap. 89 in carcere per menses quatuor & dimidium jussu Præfecti maceratam; quam fecit decollari IX Kal. Decembris. At quid momenti habere potest Petrus de Natalibus, tot seculorum interjectu distans a sanctis Martyribus, ad recte decidendam hanc rem; cum de illa nihil memorent Acta sive antiqua, sive interpolata & apocrypha; his ultimis tam diuturnæ moræ repugnantibus, ut vide num. 27; ubi dicitur Mater postridie martyrii filiorum occisa: tametsi acta spuria nihil hic plus, quam alibi, fidei mereantur. Nihil igitur certi habetur, unde mors Matris, mensium aliquot, puta quatuor pene cum dimidio, a morte filiorum ejus distincta asseratur. Concors Martyrologorum antiquissimorum consensio, natalem S. Felicitatis referentium die XXIII Novembris, videtur fundare posse conjecturam, illam isto die coli, quia eo die obiit. An Filii septem eodem omnes loco Romæ interempti? Non opinor: cum Acta testentur, eos ad diversos judices missos fuisse, & diversis pœnis interfectos.

[28] [Disseritur de cœmeterio] Nunc offert se locus sepulturæ sanctorum Martyrum paucis illustrandus; nusquam in sinceris Actis vel in antiquis Martyrologiis expressus. Antiquum Frontonis Kalendarium lucem nobis præfert, cujus verba dedimus num. 3. Aringus in Roma subterranea lib. 4, cap. 29 agens de cœmeterio S. Felicitatis, censet nullius menti dubitandum suppetere, celeberrimum ejusdem ac filiorum cœmeterium via quondam Salaria extitisse; idque conficit e verbis Anastasii Bibliothecarii in S. Bonifacio PP. I., asserentis, eum habitasse in cœmeterio S. Felicitatis Martyris in via Salaria, ubi idem quoque Pontifex conditus dicitur a Bibliothecario; qui etiam sepultus est in cœmeterio S. Felicitatis Martyris via Salaria VIII Kal. Novemb. Huc spectant loci alii, quos retulimus ex eodem Auctore, num. 5. Addit Aringus, idem plane probatissimos scriptores Adonem & Bedam disertis verbis affirmare, qui itidem eumdem juxta ipsiusmet S. Felicitatis sepulchrum illatum fuisse asserunt. Unde colligas, S. Felicitatis cœmeterium in via Salaria fuisse; quod vero illa sancta Martyr Felicitas extiterit septem filiorum Mater, ulterius probabitur ex dicendis. Sed prius observa, cœmeterium istud aliter ab aliis vocatum fuisse cœmeterium Jordanorum, sicut ex Anastasio Biblioth. jam diximus eodem num. 5; quibus addi potest locus alter ejusdem Auctoris in S. Adriano PP. I, ab Aringo productus: Immo & cœmeterium Jordanorum, videlicet SS. Alexandri, Vitalis & Martialis Martyrum, seu sanctarum VII Virginum a novo restauravit.

[29] Deinde expositis iis, quæ spectant ad cœmeterium sanctarum VII Virginum, [uno, an diversis,] recte observat, cetera frequenter, quæ hac via Salaria existunt, cœmeteria recenseri, cum reliqua ejusdem sint partes, in quas illud subdividitur, uti de hoc præsertim Jordanorum pronuntiandum censet; & aliud ejus designaturus nomen, ita prosequitur: Porro hæc ipsa nobilissima cœmeterii Priscillæ pars, Alexandri quoque titulum sortita est, ob veneranda nimirum beati ejusdem Alexandri, Felicitatis filii pignora ibidem condita, iisdem Bibliothecario, Adone ac Beda testibus. Systema Aringi, supra expositum, de Matre cum septem filiis sepulta eodem quidem cœmeterio via Salaria, sed diversis tamen cœmeterii ejusdem locis, amplectitur Fronto in annotationibus ad hæc verba Kalendarii sui antiqui, de quibus superius diximus; die X mensis Julii natalis septem Fratrum Apii & Salariæ. Pro quo haud dubie scribendum affirmat, Via Appia & Salaria, aut tantum via Salaria. Nempe, inquit, S. Felicitas cum Sylvano in uno loco viæ Salariæ: SS. Alexander, Vitalis & Martialis in altero ejusdem viæ; & SS. Januarius, Felix & Philippus in altero etiam hujus viæ; atque ita existimare dicit Severanum Romæ subterr. lib. 3, cap. 53; quamvis, ut addit, hoc certum non demonstrat. Quæ omnia confirmantur ex iis, quæ supra, num. 4 commemoravimus de tribus Missis. Ac de ea quidem ad Aquilonem, sic recte observat: Si via Appia Aquilonaris esset & vicina Salariæ, non dubitarem dicere, hos via Appia jacuisse: sed Salaria multum distat ab Appia, & ei potius Aquilonaris est: unde cum Severano dicendum, ea via sepultos, sed non eadem parte; & hinc distincta fuere illis cœmeteria; nec mirum cum a diversis judicibus passi sint.

[30] Ita ille quidem, & recte; non ita tamen, ut omnem exhauserit difficultatem. [in quo Martyres sepulti?] Scrupulus enim restat quoad voculam Apii, id est, via Appia, ut opinor, quem ipse non exemit. Arbitror particulam Apii non frustra additam, aut otiose, quia unus e septem Filiis ibidem, id est via Appia sepultus fuit, & forte martyrium passus. Opinio mea de hac unius e septem Filiis sepultura stabilitur ex verbis Bucheriani Kalendarii antiqui, quæ dedi num. 4, sanctorum Martyrum sepulturæ assignantibus loca quatuor, nimirum Priscillæ, Jordanorum, Maximi & Prætextati. Duo prima ejusdem cœmeterii seu viæ Salariæ diversas partes diximus. Maximi autem cœmeterium est in via Salaria antiqua ad Clivum cucumeris, ut videsis apud Aringum tom. 2, pag. 236. At cœmeterium Prætextati situm est via Appia, de quo Aringus tom 2, a pag. 476. Atque hoc pacto videtur solvi posse nodus in vocula Apii, a Frontone non solutus, si dicamus, & multum fallor, si non cum aliqua verisimilitudine, Januarium, per quem, spectatis adjunctis fratribus, non videtur hic posse commode intelligi alius, quam unus e septem fratribus, hoc nomine nuncupatus; si dicamus, inquam, Januarium in cœmeterio prætextati via Appia; reliquos autem in diversis cœmeterii ejusdem locis via Salaria interfectos & sepultos esse; & passim a Scriptoribus dici indiscriminatim sanctos Martyres via Salaria sepultos, quia omnes, uno dumtaxat excepto, ibidem sepulti fuerunt, desumpta denominatione a longe maxima parte. Quæ mox dicebamus de cœmeterio S. Maximi in via Salaria antiqua, non conveniunt cum iis, quæ hic observat Florentinius: Cœmeterium, inquit, Prætextati & Maximi parum inter se distabant via Appia, & utrumque erat portio cœmeterii Majoris, quod Callisti dicebatur: nisi dicas duo cœmeteria, diversis locis sita, idem S. Maximi nomen habuisse.

[31] [Expenditur locus Ciacconii.] His, quæ de Martyrum sepultura hactenus a nobis disputata sunt, refragatur Ciacconius in Vitis Pontificum, tom. 1, col. 289, ubi Anastasium Bibliothecarium, in Gestis Bonifacii cœmeterium S. Felicitatis collocantem via Salaria, corrigit asserens, perperam poni hic cœmeterium S. Felicitatis via Salaria; cum constet, inquit, cœmeterium S. Felicitatis fuisse proximum Callisti, via Appia, ubi sacellum extat hodie S. Felicitatis martyris; & ibi inscriptio legitur Bonifacii PP. I confessoris, & loculus ejus conspicitur, ubi quondam depositum fuit ejus corpus. Hæc aperte repugnant communi scriptorum opinioni, cum Anastasio Bibliothecario statuentium cœmeterium sanctæ Felicitatis, de qua hic agimus, non via Appia, sed via Salaria; a qua opinione judico non esse recedendum, antiquitate venerabili, & recentioris auctoris placito longe præferenda. Quæ si vis conciliare, dic, Felicitatem Martyrem, de qua Ciacconius, a nostra diversam esse; dic aliquam fortasse corporis partem e via Salaria in viam Appiam fuisse translatam; vel fortasse Martyrem nostram etiam via Appia habuisse cultum, exstructo etiam in ejus honorem sacello, satis celebrem, non quia ipsa primitus ibi sit sepulta, sed propter Januarium, via, ut diximus, Appia sepultum. Quod spectat ad inscriptionem Bonifacii PP. I, & loculum ejus, de quibus Ciacconius, in sacello isto existentia; respondeo, clara esse verba Anastasii Bibliothecarii, qui diserte affirmat, S. Bonifacium sepultum in cœmeterio S. Felicitatis via Salaria; cui præ aliis adhærendum censeo, relinquens in medio, an & quomodo ea, quæ apponit Ciacconius, cum eo combinari queant.

[32] Restat, ut de Actis Mss., quæ hic dantur, nonnulla subjiciamus. Duo Acta typis committimus; [Actorum, quæ hic dantur, alia genuina,] quorum breviora, perquam genuina sunt atque sincera; quæ autem prolixiora, apocryphis jure merito accensemus. De prioribus juvat observare sequentia. Habemus ea pluries in codicibus pergamenis descripta. Exemplar unum ex illis abbatiæ Vallicensis, Ordinis Cisterciensis, ad impressionem selegimus, prævie collatum cum tribus aliis codicibus pergamenis, nec non cum editis apud Ruinartium, uti etiam cum Adone Martyrologo, qui contractius ea habet ad diem XXIII Novembris. Latet Actorum auctor. Non mediocre illorum est pretium, non modicus valor, candida sinceritate brevitatem compensante. Veritas autem non obscure se prodit, sponte se ubique passim in legentium animos insinuans. Enimvero Baronius ad an. 175, num. 6, judicat ea fidelia. Videtur aliquid in eisdem desiderare Tillemontius, dicens, nihil ea continere nisi quod bonum; verum non omnes in illis relucere characteres Actorum originalium, non edisserens cur ita sentiat. Sane pro genuinis illa suspexit Ruinarius, quando Actis sinceris & selectis, a se vulgatis, inseruit. Optandum foret, ut plura ejusdem generis ad posteros pervenissent! Ceterum cum pluribus locis varient lectiones, de iis ratio habebitur in annotatis. An ex Græco in Latinum sermonem conversa? Verosimile hoc facit nomen Regis, loco Imperatoris, quod in iis legitur, præter morem Romanorum, non Reges, sed Imperatores tunc habentium; Et vero Græcum βασιλεὺς, universe Regem æque acImperatorem significat Latine.

[33] Porro Acta longiora, interpolata, corrupta, apocrypha duximus etiam prælo subjicienda, [alia apocrypha.] ut dispiciat lector, immane quantum utraque inter se discrepent; & non miretur tantopere, si alias pluries videat a nobis reprobari Acta, tamquam suspecta, fabulosa & apocrypha. Et vero inter utraque Acta, tam patens intercedit discrimen, ut, pene dixerim, manibus palpari possit, ut cuilibet observatu perfacile erit, illa conferenti. Fortasse prolixiora hæc, aut certe iis similia erunt Acta, quæ Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum hac die X Julii dicit, se habere fusius in sua bibliotheca. Præter dicta Acta, alia quædam habemus Mss., quæ, tametsi non undequaque a nobis probentur, placuit tamen ea, tamquam analecta, non negligere, ne vel tantillum omittatur ex iis, quæ ad Martyres celebratissimos pertinent, vel pertinere putantur; quæ nimium parcæ sunt supellectilis ad propagandam eorum gloriam, meritissimorum, ut plura de ipsis antiqua monumenta ad posteros transmitterentur. Nunc sequitur

PASSIO
Auctore Anonymo,
Ex cod. Ms. pergameno, majoris formæ, abbatiæ Vallicellensis, Ordinis Cisterciensis, collato cum tribus antiquis codd. Mss. pergamenis, nimirum hospitalis S. Nicolai prope Cusam, Passionali, olim Collegii Fuldensis S. I., & alio anonymo: nec non cum impressis apud Ruinart ex codd. compluribus Mss. & editis inter Acta Martyrum sincera a pag. 26, secundæ editionis.

Januarius Martyr Romæ (S.)
Felix Martyr Romæ (S.)
Philippus Martyr Romæ (S.)
Silvanus Martyr Romæ (S.)
Alexander Martyr Romæ (S.)
Vitalis Martyr Romæ (S.)
Martialis Martyr Romæ (S.)
Felicitas eorum mater Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 2853


AUCTORE J. P.

[1] Temporibus Antonini Imperatoris orta est seditio Pontificum, & Felicitas, illustris femina, [Felicitas a Pontificibus delata,] cum septem filiis a Christianissimis tenta est. Quæ in viduitate permanens, Deo suam voverat castitatem, & die noctuque orationibus vacans, magnam de se ædificationem castis mentibus dabat. Videntes autem Pontifices præconia per hanc Christiani nominis proficere b, suggesserunt de ea Antonino Imperatori c, dicentes: Contra salutem vestram mulier hæc vidua cum filiis suis, diis nostris insultat: quæ si non venerata fuerit deos, sciat pietas vestra, deos nostros sic irasci, ut penitus placari non possint. Tunc Imperator Antoninus injunxit Præfecto Urbis Publio, ut eam compelleret cum filiis suis deorum suorum iras sacrificiis mitigare. Publius itaque, Præfectus Urbis, jussit eam privatim adduci: & blando colloquio ad sacrificium eam provocans, minabatur * pœnarum interitum. Cui Felicitas dixit: Nec blandimentis tuis resolvi potero, nec terroribus tuis frangi. Habeo enim Spiritum sanctum, qui me non permittit vinci a diabolo; & ideo secura sum, quia viva te superabo d, & si interfecta fuero, melius te vincam occisa. Publius dixit; Misera, si tibi suave est mori; vel filios tuos fac vivere. Felicitas respondit: Vivent filii mei, si non sacrificaverint idolis; si vero hoc tantum scelus admiserint, in æternum ibunt interitum.

[2] Postera namque e die Publius sedit in foro Martis, & jussit eam adduci cum filiis suis, [coram Præfecto filios hortatur;] cui & dixit: Miserere filiis tuis, juvenibus bonis & flore primæ juventutis florentibus. Respondens Felicitas, dixit: Misericordia tua, impietas est; & exhortatio tua, crudelitas est. Et conversa ad filios suos, dixit: Videte, filii, cælum, & sursum aspicite, ibi vos exspectat Christus cum Sanctis suis. Pugnate pro animabus vestris, & fideles vos exhibete in amorem Domini f. Audiens hæc Publius, jussit eam alapis cædi, dicens: Ausa es, me præsente, ista monita dare, ut dominorum nostrorum jussa contemnant?

[3] Tunc vocat g primum filium ejus, nomine Januarium: & infinita illi promittens bona præsentia, [qui Christum confitentur,] & mala verberum h comminatus est, si sacrificare idolis contempsisset. Januarius respondit: Stulta persuades i; sed k sapientia Domini l me conservat m, & faciet me hæc omnia superare. Judex ergo n jussit eum virgis cædi, & in carcerem recipi. Secundum vero Felicem ejus filium, adduci præcepit o. Quem cum hortaretur Publius ad immolandum idolis, constanter dixit: Unus est Deus, quem colimus, cui sacrificium piæ devotionis offerimus. Vide, ne tu credas *, me, aut aliquem fratrum meorum, a Domini Jesu Christi amore recedere. Etsi immineant verbera, & injusta consilia p, fides nostra nec vinci potest, nec mutari. Et isto amoto, jussit tertium filium, nomine Philippum, applicari. Cui cum diceret: Dominus noster Imperator Antoninus jussit, ut diis omnipotentibus immoletis; Respondit Philippus & dixit: Isti nec dii, nec omnipotentes sunt; sed sunt simulacra vana, misera & insensibilia: & qui eis sacrificare voluerint, in æterno periculo erunt *. Et amoto Philippo, jussit adesse q quartum, Silvanum r; cui sic ait: Ut video, convenit vobis cum pessima matre vestra hoc consilium, ut præcepta Principum contemnentes, omnes simul intereatis s. Respondit Silvanus: Nos, si transitorium timuerimus interitum, æternum incurremus supplicium. Et quoniam t vere novimus, quæ præmia sint parata justis, & quæ pœna sit constituta peccatoribus, idcirco securi contemnimus legem Romanam u, ut jussa divina servemus, idola contemnentes, ut Deo omnipotenti famulantes, vitam æternam inveniamus x. Adorantes autem dæmonia, cum ipsis in interitu erunt, in sempiternum incendium y.

[4] Et Amoto Silvano, jussit quintum præsto esse, [nec minis nec promissis territi.] Alexandrum, cui dixit: Misereberis z vitæ tuæ aa in infantia positæ, si non fueris rebellis, & secutus fueris ea, quæ sunt Regi nostro Antonino gratissima. Sacrifica diis bb, ut possis amicus Augustorum fieri, & vitam habere & gratiam. Respondit Alexander: Ego Christi servus sum. Hunc ore confiteor, corde teneo, incessanter adoro. Infirma ætas, quam vides, canam habet prudentiam, & unum Deum colit cc. Dii autem tui cum cultoribus suis erunt in interitum sempiternum dd. Et isto amoto, jussit sextum Vitalem applicari, cui sic ait: Forte vel tu optas vivere, & non in interitum devenire. Respondit Vitalis: Quis est, qui melius optat vivere? Ipse, qui Deum ee, an qui dæmonem optat habere propitium *? Publius dixit: Quis est dæmon? Respondit Vitalis: omnes dii gentium, dæmones sunt, & omnis qui colit eos ff. Et hoc amoto, jussit septimum Martialem adesse gg, cui dixit: crudelitatis vestræ fautores hh effecti, Augustorum instituta contemnitis, & in vestra pernicie permanetis. Respondit Martialis: O si nosse poteras ii, quæ pœnæ cultoribus idolorum paratæ sunt! Et adhuc tardat Deus iram suam vobis & idolis vestris kk demonstrare. Omnes enim, qui non confitentur Christum, verum esse Deum, in æterno incendio erunt ll. Tunc jussit & hunc septimum amoveri, & gestis mm, omnia scripta Regi Antonino ingessit nn.

[5] Tunc Antoninus misit eos per varios judices oo, [Ideo variis suppliciis mactantur.] ut variis suppliciis laniarentur pp. Ex quibus unus judex fratrem primum plumbatis occidit: alter secundum & tertium fustibus mactavit; alius quartum per præcipitium interemit: alius quintum qq, & sextum & septimum fecit subire sententiam capitalem; alius rr matrem eorum detruncavit. Sic variis suppliciis in hoc seculo interemit eos ss. Facti sunt autem universi tt victores & Martyres Christi, qui cum matre triumphantes, ad æterna præmia convolarunt in cælis; qui pro Dei amore minas hominum, pœnas & verbera contemnentes, Christi amici effecti sunt in regno cælorum: qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Codd. hospitalis S. Nicolai, Passionale olim Collegii Fuldensis & codex alius anonymus, cum Ruinart addunt suis.

b Ruinart legit profecisse.

c Ruinart legit Augusto.

d Cod. Colbert. apud Ruinart: vivens non superabor. Nobiscum legit Ado, die 23 Nov.

e Sic Codd. 2 Colbert. cum Ughello, ceteri alia die, inquit Ruinart; & sic habet Ado.

f In amore Christi apud Ruinart & in Passionali Ms. A, olim Coll. Fuld. cum Adone.

g Ruinart. vocavit; Ado convocans.

h Cum nostro Cod. legunt Passionale Ms. A, olim Coll. Fuld., codex hospitalis S. Nicolai, codex anonymus & Mombritius. Ruinart legit, simul etiam verbera.

i Melius Suades, apud Adonem & alibi, & apud Ruinart.

k Al. nam cum Adone.

l Sic Ado. Domini mei.

m Ughell. confortat.

n Ado statim judex cum Ruinart.

o Ita tres sup radd. codd. sed Ruinart habet; secundum vero ejus filium, Felicem nomine, admoveri præcepit.

p Conveniunt tres dicti codd. Hunc locum in aliis Mss. & editis mendosum, sic ex 1 cod. Colbert. restituisse se dicit Ruinart: Immineant verbera, stent cruenta consilia; altero Colbertino, ut observat, nobiscum legente; Etsi immineant verbera & injusta consilia. Ado omisit injusta consilia.

q Ruinart: Jussit ad se adduci.

r Est apud Ruinart: Silvanum nomine; de quo notat, hunc a Surio cum Ughello & 1 cod. Colbert. Silanum appellari, a cod. Fossat. Silianum, a ceteris vero Silvanum. Sæpe dictum Passionale etiam habet Silanum; Ado vero Sylvanum.

s Curratis in interitum Ruinart cum cod. Fuliens. & uno Colbert., & 1 German. Alii habent incurratis interitum. Surius nobiscum intereatis.

t Ita Ado: sed quia Ruinart.

u Consentiunt tres codd. Ruinart cum 1 cod. Colbert. humanam. Ado legit Romanas leges.

x Ruinart: Idola enim contemnentes, Deo omnipotenti famulantes, vitam æternam invenient. Colbert. unus apud eumdem Ruinart legit ut nos.

y Cum ipsis in interitu erunt & in incendio sempiterno, Ruinart.

z Codex vetustissimus, miserere.

aa Tres nostri codd. cum Ruinart, ætati tuæ & vitæ.

bb Unde sacrifica diis Ruinart.

cc Sic codex hosp. S. Nic. Forte melius Ruinart; si unum Deum colat; quæ verba Ado non habet.

dd Ruinart in interitu sempiterno.

ee Ado, Qui verum Deum colit, cum Ruinart.

ff Ruinart; & quicumque eos colunt; notans in 1 Colbert. hoc deesse.

gg Ruinart legit ingredi. Et ita codd. nostri tres.

hh Sic legit cod. hosp. S. Nicol. Sed codd. Coll. Fuld. & anonymus, Factores cum Ruinart; apud quem etiam legit Colbert. 1 fautores.

ii Ita Passionale Coll. Fuld. cum cod. hospitalis S. Nicolai; sed anonymus o si nosse poteratis. Ruinart autem: O si nosses.

kk Codd. Colbert. quinque, Conchens. & 1 German. legunt ita apud Ruinart; qui tamen ponit, in vos & idola vestra.

ll Consonat cod. hosp. S. Nicol.; alii duo, in æternum incendium. Sic & Ado. Ruinart, in ignem æternum mittentur.

mm Ita habent codd. nostri duo cum anonymo: in quo tamen superius aliquis adscripsit his; unde alios corrigas; ut sit: His gestis. Ruinart scribit gesta omnia.

nn Ruinart, gesta omnia scripta per ordinem Imperatori suggessit; Pass. Coll. Fuld. etiam habet per ordinem; sed cum nostro, quod damus, legit Regi Antonino ingessit; quibus consonant cod. hospital. S. Nicol. & anonymus. Ado: Judex gesta omnia scriptis Antonino innotuit.

oo Consonant tres codd. nostri, uti etiam Mombritius. Ruinart, ad diversos judices.

pp Rursum conveniunt tres codd. nostri. Ruinart, afficerentur.

qq Non recte Ruinart: alius in quintum.

rr Ruinart: alius matrem illorum capite truncari jussit; Et posita nota post alius, observat, sic esse in 1 German., cui Ughelli lectio consentit: Et paullo post ab alio jussa est decollari; idque etiam habere dicit codicem S. Mariani Autisiodor.; præterea in uno cod. Colbert. referri primam ab uno judice occisam, deinde primum filium ab alio, &c. At in aliis editt. & Mss. jungi cum tribus ultimis filiis; sicut jungitur in 3 codd. nostris. Ado sic breviter: Quos ille jussit diversis suppliciis interire, matre novissime consummata.

ss In hoc seculo, exprimunt tres codd. nostri; quod non habet Ruinart.

tt Variat in fine quoad paucula minutiora lectio Ruinart a nostra; quæ, ne longior sim, negligo.

* Ado, qui dæmonia optat habere propitia.

* al. minatur.

* Ado, Unde tu ne credas.

* Ado voluerit, in æternum peribet.

ACTA APOCRYPHA.
Collata cum alio Ms.

Januarius Martyr Romæ (S.)
Felix Martyr Romæ (S.)
Philippus Martyr Romæ (S.)
Silvanus Martyr Romæ (S.)
Alexander Martyr Romæ (S.)
Vitalis Martyr Romæ (S.)
Martialis Martyr Romæ (S.)
Felicitas eorum mater Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 2855

EX MS.

CAPUT I.
S. Felicitas, spreto decreto ab Antonino contra Christianos edito, accusatur una cum filiis & frustra ad idolorum cultum allicitur.

Sciendium est, dilectissimi fratres, quoniam de eximio Felicitatis martyrio, septemque pignorum ejus nimium quosdam invaserat error, [Præfatur Auctor S. Felicitatem a matre Machabæorum distinguendam.] an ejus reliquiis exhiberemus honorem, quam pandit Machabæorum liber ab Antiocho interemptam, cum noluisset, prævaricando legem, suillam comedere carnem, simulque cum ea septem punitos filios, stabiles persistentes in fide: an post Christi Jesu, Salvatoris omnium, passionem evenerit, quamdam fuisse, velut priscam, soboles septem genuisse, & pro Christi nomine simul cum filiis genitricem martyrium pertulisse. Omnipotentis autem juvamine confidentes, evidenter satagimus, hanc hebetudinem in lucis perducere claritatem.

[2] A Cæsare Augusto, cujus in tempore Christus, [Imperator Antoninus edit decretum contra Christianos;] humanum redempturus genus, veram ex virgine carnem assumpsit, septimus decimus fuit Romani regni Antoninus successor. Hic etenim sævissimus Antoninus cum fallaciter regni habenas inciperet moderari, quasi sibi suæque genti præsidium facere putans, innumera templa ex nomine Jovis per orbem instruxit, prædiis muneribusque ditavit, atque decretum per mundi jugera dedit, ut sponte hujus in Templo summisse omnes colla reflectant, ejus tuitioni fidentes, ipsum venerentur divum patrem ac defensorem patriæ, & ab ipso contra hostes auxilium petant. Hunc eorum ignavia fatebatur deorum principem, pariter & reliquis diis consuetos honores exhibere præcepit. Hic, quia regno cælestis vitæ extinctus erat, non Deum viventem cognoscere poterat, omnium creatorem, qui etiam & ingratos illos sibi rebelles misericorditer ferebat; sed Jovem deorum principem fatebatur, quem impium & sceleratum vetusta carmina prædicant.

[3] [quod S. Felicitas spernens,] Fertur quidem virgines corrupisse, violasse conjugatas, polluisse germanam & mares impuberes, verum etiam & ex filia genuisse monstrum volatile. Merito eum gravi cruciatu tenet infernus: & cum digne non homo vocatur, qualiter Deus poterit appellari? Hoc etiam decreto instituit, ut nolentes diis libamina ferre, vel Christi se confitentes esse ministros, diversis cruciatibus crucientur. Hoc in tempore quædam piissima mulier, nomine & mente Felicitas, illustris genere, a juvenilibus annis destituta a viro, casta corpore & impolluta mente manebat. Quæ septem habebat filios, quos ab infantia recto tramite Deum colere docuit. Cumque ministri scelerum, Câsare imperante, nantes per æquora, currentesque per cuncta climata mundi, multos a Christi charitate vi repellendo, perducerent ad idoli cultum, hæc beata Felicitas inconcussa manens, fidei subnixa loricam tenens, irrisit Regis jussa nefanda, & ad suos conversa filios: ait:

[4] [ad ejusdem contemptum filios hortata,] Assumite, charissimi filii, galeam super capita vestra, cujus splendore radii solis obtenebrescunt, & pro clypeis corpora vestra tegite signo Crucis, & in Patris, ejusque Geniti & sancti Spiritus nomine armati, in cuneo matris consistite, ne valeant venenosa spicula cordis vestri arcana percutere, ne cum sanguine pereatis & vita, pariterque ruamus per bella, & signa sonent; e contra nihil hæsitantes; quia fortis Israël cælitus prosternit has acies. Peto, monitis meis assensum præbete, & illum manifeste prædicate, qui potest vos ad regna cælorum per auras assumere, ubi præfulgent gaudia perpetuæ vitæ, & per virentia prata fluunt nitoris & claritatis flumina multa, in quibus patent æthereæ sedes & alæ beatæ. Hæc itaque requies, si hoc egeritis, erit vobis sine fine tenenda. Respicite, dilectissimi, hanc vitam, quæ gestat acutos stimulos, & statim post tribulos sata semina gignit. Hæc mater ait, & pueri intentis auribus ad præcepta parentis, acies parant contra bella dirigere, mente stabiles velut firmissima saxa, sui certaminis disponebant effectum; velut nauta doctus, qui undique quassatus procellis, imperterritus, ne in profundum mergatur, laborare non cessat.

[5] [simul cum filiis apud Cæsarem accusatur;] His auditis, nimio furore vates accensi, prædictam matrem cum septem pignoribus apprehenderunt, & per nuncii manus Cæsari direxerunt. Properante autem regio nuntio, ut crudelissimum Cæsarem vidit, curvato vertice pronus, ejus vestigia osculans, vatum litteras tradidit, & in verbis talia promit: O triumphator, pietatis amator, cui universæ nationes terrarum obediunt, pontus & tellus opes ferunt, tibi Jupiter cuncta subegit, & tuis præceptis omnia obnixe parent, volatilia & animantia terræ, vel quidquid æquore natat: suum namque decretum mundus implevit, ut omnes invictissimo Jovi colla subjicerent, & nefandum nomen Christi abnueretur. Tuis enim præceptis totus mundus obaudivit. Sola mulier cum septem natis tua præcepta contempsit: etiam Jovem irridet, cui tu compsisti plurima templa per orbem, qui super æthera tonat & ejus obtutibus cuncta stabiliuntur. Nisi pietas vestra jusserit mactare rebellem, mox iratus Jupiter, despiciet consortia nostræ vitæ, recondet se in æthereis arcibus silens, nec ab alto axe reddet responsa. Unde jam erit responsum? Aut quis supplicacator? Et dum tu posueris thura, a quo audieris?

[6] Hoc audito, ira repletus Cæsar, indignans abibat, [qui dira omnia eis minatus, a Consule quæri jubet, ut idolis litent:] & inquit; Cogit me femina parare cruenta tormenta. Ecce nunc mollia temnunt regalia jussa. Certe meum dolorem hac ratione sanabo. Nisi relicto hoc nomine, ad diis sacrificandum accesserit, sævio prius, illa præsente, in natos ejus, & ultimo eam, occisis filiis, a luce evellam. Hæc dicens, Publio consuli dolosa voce præcepit: Cito propera [perge ad locum, qui dicitur] Martyrolorum, ubi a centum columnis templum Saturni sustentatur, qui torquet numine bella; ubi totidem fulgentia simulacra consistunt, & micant atria longa, & compelle libamina rebellem offerre diis cum prole. Sin autem; diversis cruciatibus sciat se vita privari. His dictis, diei jam fuerat cursus expletus. Postera namque die, surgente primum Eoo, Consul properans, petit ardua tecta, atque in medium jussit deduci Sanctam.

[7] Illa vero perducta, cœpit assistere mente valens, [at mater heroice se opponit, unum colendum Deum prædicans;] ore jocunda, vultuque nitescens. Quam Consul aspiciens, blandis eam sermonibus alloquens, ait: Magnis estis ex stemmatibus orti [&] decet, ut vos amici Cæsaris effecti, ejus jussa complentes, magnas divitias obtineatis. Cur deos non pavetis, ac deorum ac Cæsaris jussa contemnitis? Quid fœdantes vestram progeniem, turpiter seculum vernans perditis? Hæc audiens beata Felicitas, dixit: Verba, quæ dixisti, aures nostras tetigerunt, sed nequaquam in intima cordis nostri pertingere possunt. Unus enim immensus, quem colimus, mundi conditor, lux sine fine, Deus & sapientia totus, cui succedunt tempora; quoniam ipse condidit illa, qui dat temporaneas pluvias, ut promat gramina terræ & lignis pomiferis immittit dulcia mella, dulcesque sapores atque nidores, diversisque pectoribus fœcundam copiam donat; cujus imperio sol igneus arva illuminat, & luna cum stellis nocturnas temperat horas, & ruptis nubibus ardentia fulgura jactat, ac mutat menses æstusque rigores. Hic homines castos diligit & vera loquentes, in quorum cordibus non est dolus, sed omnia pura simplicitas, pietas, pax & sapientia vera.

[8] Veraciter sacrilegus est, qui hunc Jovem credit regnare per orbem. [sacrilegum deorum cultum damnans.] Vos quidem falso crimine plures damnatis, [ignis] certe sine fine ferventis pœnis damnabimini, sempiterna mancipati gehenna. Certus credito, quia nostrum virtute nulla retro vertimus cursum, quoniam nec aspera verba corda nostra perterrent, nec prospera mulcent. Sancta itaque spes, nostra corpora vegetat, digneque tuetur, quæ semel Deo offerimus. Quamquam verba sæva mineris, non vales nostram spem & fidem mutare: quia Christi nomine securi superamus insidias hostis.

[9] [Duci, qui eam monet, ut consulat vitæ filiorum] Tunc Consul contumaci vultu clara voce respondit. O miseranda nimis, cui nulla est spes salutis, saltem permitte natis vernantis seculi gaudia frui, ut gliscat ætas per annos, & vernet senecta. Mox illa oculos palmasque tetendit ad cælum, dicens: Hi digne cupiunt vivere post funera mortis, si supra omnia, observent præcepta nostra, ut colant Regem cæli & terræ, cujus imperio cuncta formantur. Hujus etenim sinus omnia cingit, & nulla regio vel ambitus eum claudit. Omnium elementorum creator est & auctor. Si vero Deum abnuerint, qui super omnia regnat, & invocaverint deos cæcos surdosque, palma hominis factos, & sculptos de robore, & lapide, vel alios aurigeros, quos arte periti finxerunt, & in hac fuerint devoluti stultitia, ut credant Deum habitare per lignum vel quodcumque metallum, quod nullo ordine fieri potest, indubitanter in stygiam paludem mittuntur, ubi dirus coluber potestatem accepit sacrilegos inenarrabili cruciatu tenere.

[10] [quid respondeat semel,] Pomposa illusio est, cum videtur larva dare responsa sub specie Jovis aut Veneris, vel aliorum, quorum ossa sepulcra tenet, & eos crudeliter sæva tartara contorquent; quorum imagines post debita mortis illorum, miseri homines facientes, deos finxerunt. Hoc perpende Consul. Quod illis impia vita non potuit dare, ut essent dii; mors qualiter dedit? His dicentibus, ortus est vesper, & paulatim noctis opaca crescentia finem imposuerunt fesso labori. Sequenti vero die iterum Consul repedavit ad propositum opus, & hoc modo exorsus est: Infelix mulier, quid tibi manet tanta cupido; quia mavis e terra perdere natos tuos? Sine eos vivere, atque moneto, salutiferis monitis ut præbeant aures.

[11] [atque iterum, quibus verbis filios ad constantiam hortata sit.] At illa nimio commonita dolore, ter & quater percutiens pectus, magnum præmisit gemitum, dicens: Miseratio tua clemens est, impietas pestifera est, labiis blanditiem lambis, sed fers in mente venenum. Quisquis enim talibus dictis sua pectora munit, depressus tenebris, caret gaudio perpetuæ vitæ. Statimque conversa ad filios, ait: Vos estis arma manus meæ, germina fœcundi partus, attentius hæc mea dicta cordi vestro affigite, & altius ad speculandum subite: quia ecce veniet dies, in quo dirus & audax prædo instigamenta callidiora patris sui revolvat, qui invidus olim protoplastum parentem de florigera sede ejecit, dum illi mandere pomum vetiti ligni suasit. Ille autem superbus, alta ruens de luce, æterno lumine primos expoliavit. Nunc mea dicta brachiis cordis vestri affigite, & a mente vestra omnia contagia fallacis mundi dejicite, ne vos pulsando pellat a culmine recto, simulque ad cælos oculos & manus levate, ne cessent organa nostra pulsare precibus tonantem, Christum redemptorem nostrum, per quem lucis aperta est via Christicolis, qui dat vitam sine fine beatam, quam non gravat fessa juventa, nec curva senectus, neque clades, mœrores, nec sudor, sed semper pubertas illic sine fine pollet, & purpurei flores per æquora vernant, lilia permixta rosis, croceæque violæ; illic inhabitantes ambrosiis odoribus satiantur, in quo non apparet noctis imago, sed semper fulgida nox. Non ibi dolus, non ullus metus, nec ulla potestas, non algor vel æstus, aut tetra cupido, sed divino tantum satiati respectu, incessabili lætitia gaudent hi, qui digne eum coram hominibus confitentur.

CAPUT II.
Publius Consul S. Felicitati ac Filiis ejus frustra conatur persuadere cultum deorum.

Hoc audito, Consul frendens, ministris præcepit, ut mulieri ora cautibus contunderent fortiter, [Consul Publius matrem frustra terret;] & ait: Tune es, o miseranda, ut possis vincere ferreas pœnas, quas tibi & natis jussi parari? Cur audes talia depromere verba, ut Cæsaris sacratissima jussa contemnatis? Testor superos & micantia sidera cæli, & per numina juro, tonantia terra & mari, per magnas Nymphas & Naiadas, Dryadesque Napæas, & senem Silvanum, Satyrosque & Faunos, si ultra abnueris deos, quorum numen spirituale est, te tuasque soboles diversis cruciatibus faciam interire. Hæc & alia plurima dirus ille terrendo repetit, ut eos minis possit a culmine fidei præcipitare. Sed beata Felicitas inconcussa manens, nec minis territa, nec blanditiis decepta, ex imo cordis deprecabatur Deum, ne callidus ille humani generis invidus seductor puerorum martyrium impediret. Quos enim mundo pepererat, in cælis parere conabatur. In illorum autem cruciatu martyrium & ipsa sustinuit. Sed venenum Chelydri pavendo, ne illorum fidem necaret, se manente in corpore, cupiebat eos post funera videre ad cælorum regna properare securos.

[13] Sævissimus ille Publius erexit vultum, quo astabat primus illorum, [primum filiorum inanibus promissis seducere conatus,] cujus jocunda lanugine pubes vestiebatur. Tu es, inquit, omne decus tuorum, & prima progenies parentum; movere piis precibus, & favens nostris laboribus adsis & saluti, dictis monitisque complectere nostris. Cave juvenis plectra matris, de falsa luce loquentis, quæ maluit e terra perdere soboles; & certius scito, quia post munera lucis, quæ sideribus mundum illustrant, volventia dies & noctes, numquam in requiem intrant, sed statim ut fuerint animæ a pondere carnis solutæ, est via declivis & funesta nubila, per quæ descendunt ad stygiam paludem, teterrimam nebulam exhalantem, & per muta silentia ad sedes infernales ferentem. Illic pallor & hyems tenet, punita simulacra sepulcris, & exanguis umbra ibi sine ossibus & corpore errat. Urbs autem loci illius capax est, mille aditus habens, & undique portas apertas. Sic autem locus ille animas accipit, velut flumina cuncta de terra [absorbet mare] & nulli animæ locus ille exiguus est. Illic animarum pars forum & tecta celebrant, pars ima tyranni, pars vero artes & imitantia [quondam] vitæ antiquæ [opera exercent].

[14] [& tertium;] Hæc est lar * hominis, qui perdit siderum luces: nam vitæ locus non erit alter, nisi tartara ditis. Siste juvenis gradum, ne pergas ad regna silentum, & ne ignifera luce occuperis in puerilibus annis. Nunc ergo pandam tibi iter, quod ducit ad vitam. Tu scandito callem & omnigeni Deo Jovi colla reflecte, qui salutifera secula cuncta, festa & gaudia præbet. Peto, accede huc libare Deo maris, ut clareas omnibus amicitior Regis, & cum magnis opibus præclaras accipies domos Cæsaris præ cunctis, ut non amplius ventosa verba loquaris. Deinde, jubente tyranno, attrahitur tertius; quem blande allocutus, ait: Decora puerilitas, si ob jussa Cæsaris Jovi colla submiseris, erit tibi secura quies atque innumera gaudia per tempora longa. Præbe consensum salubri consilio nostro, ut seculi hujus delitiis quiete fruaris, ac Cæsaris vociteris amicus.

[15] [fortiter rejicitur;] Hæc puer audiens, ait: Infelix consul, cur mihi hæc dicere tentas? ut delubra dæmoniorum adeam, & litatis sacrificiis pacem a lege feracem repetam, vel a Phœbo & a miseranda Junone, quam dicitis libere jugalia vincula tenere, aut a Venere, cujus jure libidinem tenetis, vel a miniculatrice aliena? Hæc numina non sunt, sed vos mente tyrannica verendo vana, vani estis effecti [ac] vecordes. Quare vos cæcitas mentis fatigat, obcæcata gens Romanorum? Quid negatis factorem omnium, & indigne jugulatis justos? Pro his autem prospera secula vobis consurgunt, in quibus panduntur fortia bella, & quos nunc jure tenetis, potestatem in nobis exercent.

[16] [nihil etiam agens apud quartum,] Hoc amoto, in medium deductus est quartus. Cui consul hoc ordine exitialia verba locutus: Dic, inquit, puer nate de orbata parente, cur tenetis monita crudelissimæ matris, ut magni Cæsaris jussa temnatis? Non jam vos vivere patiar, sed puniam ante oculos matris, & tunc veniat ille Deus ignotus, quem colitis, si potest, eruens vos de manibus nostris. Ad hæc puer respondit: Nihil agis, consul, sed tantum dentem fatigas in dente. Ego verba tua intrepidus decrevi contemnere: nam pro Christi nomine munus est mihi mori. Est meæ necis auctor, quoniam libenter hæc suscipere cupio. Cui consul. Quam felicior, inquit, juvenis esses, si numquam hujus vitæ lumina tetigisses. Venit enim dies, quo si deorum templa non frequentaris, turpiter moriendo fœdabis matrem matrisque parentes.

[17] Hæc ait, & quintum deducere jussit. Quem aspiciens, [quintum] dulcia fatus est ei verba. Da dextram, fili, & magno fœdere junctus, non nobis contemptum porrigas, sicut fecere priores, sed pacifice sicut olivæ porrige ramum, ut digne nobiscum celebrare possis munera digna. Ille vero tacitis precibus hæc audiens, pulsabat mundi conditorem, &, inquit: Væ tibi animarum raptor, & tu mihi displices, & consilium tuum, quod pandit limina mortis. Quæ tibi fuit fiducia ludere nostri, qui templa Christi vocamur? Cui communem celebramus honorem, illius & vultum hilari laude anticipamus, & quis alter, quem nos implorare valeamus?

[18] Protinus & sextus jussu Consulis deducitur. Quo viso, [sextum,] ait: O juvenis, habeto nostrum solamen. Hinc etenim secreto loqui tecum volui, ut evidenter tibi viam salutis demonstrem. Sed ne spernas consilium meum, sed imple invictissimi Cæsaris jussa, qui tibi salutem præbet, ut Deorum misericordiam consequaris. Si vero diis modo cervicem [&] corda reflectas, hæc tua probitas te defendet, & cunctas hostis insidias carcere tundes, simulque in amplexu & osculis fixus ac dapibus florebis in ævo. Talia dicente Consule, sanctus puer respondit. Crudelis bestia, cur velis evertere nostras placidas vitas, ut demus thura Jovi & precantia verba, & in marmoreas aras illi vina fundamus, quem priores veridici vates scelere damnaverunt? Ille modo equus vel ales, modo bos aut cervus abibat, & multimodis in spurca contagia versus agebat, & postremo in suam redibat formam. Interdum Deus, interdum videbatur raptor atque adulter. Si verum nefas, & si falso nomine pius; qualiter esse potest, ut reus & Deus misceantur in unum?

[19] Qui in talibus actibus pullulat, Deus non est. [fortiter in deos invectum,] Quandocumque tu mihi pœnas inferes, vel clausum me carcere ferreis catenis vincieris, incessanter deorum vestrorum facta clara voce canebo, ut hoc audiat æther, & qui regnat in illo, qui corruptores sunt, victi cupidine Veneris, raptores, bilingues & fraudatores, asperi moribus & mendaces, fures atque perjuri, manibus impuri, humano sanguine fuso. Nunc isti, clausi tartaro, gravi cruciatu persistunt. Nam verus est Deus, quem nos colimus, qui solo verbo cælum & terram, pelagus & sidera fecit. Ille opifex rerum & summi olympi regnator primum hominem condidit de pulvere terræ, qui casto corpore servaret jussa tonantis. Huic dedit sensum, rationem & beatam animam, & donavit in suo jure, ut omnium dominaretur. At ubi peccando florigera est de sede repulsus, impia committentes [homines] se seculo miscuerunt, & perperam totum mundum replebant. Quæ omnipotens intuens: Delebo, inquit, hominem a terra. Ipso autem imperante, ventorum agmina ruunt, & concusso cardine totus extremuit mundus. Fit fragor & densi imbres funduntur ab æthere, nec non & imo profundi inundatio facta, rabidi diluvii moles cuncta inhabitantia terræ peremit, divinoque nutu, uno remanente justo, cum natis natorumque uxoribus, totum orbem hominibus repleverunt, iterumque facinoribus repletus est mundus.

[20] Tum pius ille sator atque Redemptor, miseratus, [proposito mysterio redemptionis humanæ.] ex alto respexit humanum perire genus; non dedignatus, semetipsum exinanivit, ex virgine formam servi accipiens, mundo illuxit, per populos mandata dedit præcepta parentis. Cum subito patres cunctos populos accersiri viderent, invidia ducti, eo capto, non sunt veriti omnium Redemptorem suspendere in ligno. Interea incipit magno murmure cælum turbari, & oriens sol obscuratus est, teterrimam caliginem præbens mundo, & magno pondere concutitur tellus. Tunc ille per se tartara adiit, sedes reseravit inferni, tenebrasque resolvit. Jam referens pedem, veniebat ad superas auras. Tertia enim aurora sepulcro surrexit, in cælum ascendens, suisque sub pedibus omnia evertit. Nisi enim per illum, nemo salvabitur umquam. Inde judex venturus, fulmine cuncta terrendo, tunc ante ejus conspectum superæ atque inferæ movebuntur virtutes, cælum & terra, mare & montes ardebunt, ruent astra, & atris tenebris obscurabitur Phœbus. Fit languor & gemitus, luctus tristisque boatus. Qualis error erit tibi illic, Consul, qui simulacra colis & larvis dona frequentas? Hæc puero dicente, cœpit ille pallescere, & frigidus horror hujus artus invasit.

[Annotatum]

* al. fors

CAPUT III.
Vario mortis genere septem Filii Martyres occiduntur; S. Felicitas capite plectitur; corpora a volucribus intacta; eorum sepultura ac translatio.

[Frustra quoque filio natu minimo tentato,] Dum uterque per longum sermocinarentur, expleto diei cursu, vesper jam apparuerat mundo. Sequentique aurora, minimum sibi præsentari jussit, & ait: Dic, parve puer, qui teneris annis pullulas, quæ insania vos traxit, ut abnegatis Regum præcepta, & estis effecti hostes propriæ vitæ vestræ ac salutis? Certe vos ipsi properatis ad vestram perniciem; &, insensati, videte, quia jam per opaca silentum tartara properatis. Elige, quod vis, lucem an tenebras. Tu potes & tui vitam servare & introducere mortem. Protinus insinua nunc, quid eligit animus tuus? At vero ultimus puer, intentos oculos & brachia attollens, inquit: Plura dicta salutis, Consul, tibi poteram loqui; sed jam cares mente, jam ad infernalia regna pergis, & horrendus tuus pater & socius non te salutifera verba sinit audire; jam & tartara ipsa te rapient. Hoc tibi superest, ut sævi colubri perficias machinamenta. Eja age perfice, ne diu laniare [perge] quos cæli gaudia expectant.

[22] [rem omnem ad Cæsarem defert;] His auditis, inselix horruit, totoque ore pallescens, furibundus regia tecta pervenit. Ut Cæsaris obtutibus [se] offert, supplicans, intimavit sub ordine rei congesta, [&] eum conabatur dictis excitare ad iram, & ait: Regnator inclyte, cui est rerum summa potestas, ecce superba gens irrita tua jussa fecit. Non tantum tibi extat inimica, sed & deorum numinibus nimias injurias inferunt. Ego enim eis nunc sæva verbera, nunc divitias blandis sermonibus minitavi, & prius interitum, deinceps munera pollicebar, sed nulla attentione valui perituros revocare saluti. Velocius molliuntur robora saxi, vel fortissima ferri, quam queas revocare illorum fortissima corda.

[23] Hoc audiens Rex, acri dolore congemuit, nullum tamen eodem est locutus de hac causa sermonem. [qui ira percitus,] Noctu tamen instigante diabolo, per cordis arcana Sanctorum necem volvere cœpit, qualiter sequenti luce, quasi deorum rebelles, crudeliter punirentur. Et orto die theatrum adiit, stipatus maximis turbis, medio cœtu excelso consedit solio, ac furiis accensus, hæc populo depromere cœpit. Heu mihi, quam duriter me cogitationes meæ angustant de invisa stirpe, deorum adversatrice, quæ vocibus æthera pulsant, & nomen ignoti Dei ferunt in astra, quem olim mundus in ligno crucians, interemit, atque in multis sepulcrum conclusit! Certe non ultra perituros vivere sinam.

[24] Et hæc dicens, statim sententiam mortis dedit. [sententiam mortis in eos fert. Januarius plumbatis cæditur, Felix capite minuitur;] Mactate, inquit, deorum rebelles, & truncos relinquite belluis ad devorandum. Tunc illo præcipiente, primus e natis, Januarius nomine, senatui proponitur. Cujus viscera Cæsar crudelis plumbatis cædere jussit, liquefacta pice ceraque & plumbo tamdiu membra ejus perfundere jussit, donec sanctus vir moriens, polorum ineffabilia regna adiret. Deinde sanctus, nomine Felix, attrahitur; cujus colla spiculator percutiens, uno ictu caput ejus aufertur. Sic ille carne solutus, penetravit æthera cæli.

[25] Eodem martyrio & tertius est, nomine Philippus, [uti etiam Philippus. Silanus præcipitatur, Alexandro cerebrum transfoditur.] coronatus, & devicta morte ineffabilia gaudia sine fine percepit. Præterea nefandus Rex præcepit apparitoribus, ut quartum, Silanum nomine, ex summo vertice rupis præcipitarent. Quo facto, elapsus martyr vitam exhalans, atque inter Sanctorum agmina coruscus, non peritura gaudia cepit. Cæsare quoque imperante, minister scelerum quintum, Alexandrum, per medium cerebri mucrone percussit, ita ut pars dextro, pars lævo humero superjaceret, & jam exanimatum corruit venerabile corpus. Quo cadente, ita concussa est terra, tamquam si onus tanti corporis non valuisset portare.

[26] Protinus spiculator attollens animum, sextum, [Vitalis & Martialis etiam gladio transfodiuntur, orta tempestate.] nomine Vitalem, ferire jussit. Cumque vidisset eum tenera pube sua crescere, misericorditer quasi hæsitare cœpit, qualiter eum velocius vita posset sine gravi cruciatu privare. Illico reperto consilio, arripiens lanceam, transfodit pueri pectus. Cumque extemplo præcordia [gladius] perforasset, humi prostratus, mortis debita solvens, Christo comitante, super æthera poli lætabundus ascendit. Tandem scelerator ille, reflectens lumina, quo ultimus adstabat frater, nomine Martialis, dentes infrendens, in ensem alte consurgens, media inter tempora pueri fixit, & ait: Nunc morere, demens, deorum rebellis, & celeri cursu vestigia fratrum sequendo, illis jungere, & dicito, quia cras genitricem mittam ad vos. Vix hæc verba spiculator ediderat, tanta nubium tempestas exorta est, ut tonitruo terrarum ardua tremerent, & effusis imbribus sine mora & obscuritas esset. Hoc viso, omnes turbati, suum interitum advenisse timebant, dicentes: Quoniam injuste fuerant hi puniti. Hac tempestate hujus diei cursus finitur.

[27] Postero autem die nequissimus Cæsar beatissimam matrem accersiri jussit. Quam ut vidit, concusso capite, dixit: Eja sæva parens, si tua visendi proles te movet alta * cupido, [Demum post illos mater Felicitas capite plectitur.] vel properare cupis silentum latebras, de quibus non credendi tibi satis fuerat, aut contemptores deorum cupis videre, qua sint pœna damnati, quibus & tu citius efficieris consors; noli diu superstes esse filiorum, sed statim a nobis tuorum scelerum judicium sume, ut perditis hujus gaudiis vitæ, ad stygiam paludem funebriis manibus deducaris. Tunc, eo præcipiente, furens minister candida colla beatissimæ Felicitatis fortiter ense percussit, evulsoque capite, exanime corpus pretiosum tellure cœpit inhumatum jacere. Præcepit enim heros, ut nulli eorum corpora humare liceret; sed volucribus ac bestiis relinquerentur edenda.

[28] [Corpora Martyrum volucribus relicta, sed intacta, suavemque odorem spirantia] Omnipotens tamen, qui verbo cuncta creavit, cujus potentiæ nihil difficile esse videtur, qui sæpius patitur in Sanctis suis, miram curam corporum eorum gessit; dum sub sideribus inhumata jacerent, non volatilia vel quadrupedia terræque reptilia illis propius accedere potuerunt; divinitus quoque prohibebantur, ne illos attingere possent. Tanta autem ex beatis corporibus odoris fragrantia emanabat, ut cuncta loci vicina adinstar universorum odoriferorum florum nidore suavissimo replerentur. Denique Christianorum phalanx collecta per opaca noctis venerunt ad locum, ubi sanctæ matris sanctorumque pignorum corpora cruenta jacebant, tacite Domino psalmodiam concinentes, ex humo sanctorum membra levarunt, imponentesque feretris silenti cursu, relictum callem repedaverunt.

[29] [a Christianis humantur & a Deo miraculis honorantur.] Postquam vero ad locum pervenerunt, ubi terrore fugato, pariter illis dignas reliquias celebrare possent, mirificis aromatibus sanctorum corpora condiderunt, pretiosissimis tegminibus involventes, & in psalmis & hymnis palam Deo gratias referentes, honorifice humaverunt, haud procul a mœnibus urbis, quam veteres vocaverunt Alisas *. Juxta quorum sepulchra Christus, omnium reparator & auctor, ad confirmandam viventium mentem, eorum intercessionibus innumera beneficia præstabat. Nam ex obsessis corporibus dæmonia illic ejiciebantur, claudi in pristinum restituebantur gradum, diu lumen amissum reddebatur, multæ variæque illic hominum depellebantur infirmitates.

[30] [Alio deinde translata sunt.] Cumque multa post annorum curricula, diversis potentatibus diversarum gentium in Italia immutatis, locus ille, quo Sancti quiescebant, viluisset, & absque honore debito tam præcipua Sanctorum corpora essent, ex jussu eximii ac veri Catholici Longobardorum principis Sigehardi *, Ursus, Beneventanæ sedis electus, eadem Sanctorum corpora elevans de Alisis, cum magno honore Beneventum perduxit, & magnifice in beatæ [Mariæ semper Virginis] ecclesiam cum aliorum plurimis consanctorum corporibus collocavit. Horum autem martyrium colitur IX Kalend. mensis Decembris. Dedicatio vero eorum ecclesiæ Beneventi VI Idus Julii. Quorum festivitate diversis ex partibus orbis conveniunt plures, Christo Jesu omnium redemptori gratias referentes, qui cum Patre sanctoque Spiritu vivit, & per immensa secula regnat. Amen

[Annotata]

* tanta.

* al. ad Lymphas. Aliphas.

* al. Sicardi.

ANALECTA DE VII MARTYRIBUS.

Januarius Martyr Romæ (S.)
Felix Martyr Romæ (S.)
Philippus Martyr Romæ (S.)
Silvanus Martyr Romæ (S.)
Alexander Martyr Romæ (S.)
Vitalis Martyr Romæ (S.)
Martialis Martyr Romæ (S.)
Felicitas eorum mater Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 0281, 0282, 0283

EX MS.

CAPUT I.
Translatio S. Alexandri Martyris, unius, ut volunt, e VII S. Felicitatis Filiis, in abbatiam Ottenburanam, Ordinis S. Benedicti in Suevia, desumpta ex codd. nostris Mss.

Translationem hanc obiter attigimus in Commentario prævio § 2, num. 21, ubi de sanctorum Martyrum reliquiis, [Auctor hujus Translationis habet fabulosa & non cohærentia,] pleniore rei gestæ narratione huc remissa. Tantum abest, ut illam quoad omnes sui partes veram censeamus, ut non pauca etiam in ea displiceant. Primo enim historia, quæ refertur ab ipso principio, & exponit tonitruum, Pilati causa, juxta urbem Viennensem sepulti, excitatum &c., commentum merum & fabula est, ad aniles nænias releganda. Secundo Gozpertus nullus occurrit inter Episcopos Viennenses, qualis tamen ibi extitisse asseritur. Tertio, nullum lego inter Episcopos Augustanos Nidgerum, Carolo Magno ejusque conjugi Hiltigardi synchronum, quem habes num. 8. Nihil tamen vetat; quin historiæ translationis substantia possit esse vera; sed ambulat Auctor in falsis adjunctis, quæ historiam, si ipsi credimus, circumstant, non cohærentia perperam combinans. Adde, quod non satis constet, an S. Alexandri reliquiæ, eo translatæ, sint istius Alexandri, qui fuit unus e VII Filiis S. Felicitatis. Mabilio sane in Annal. Bened. tom. 2, pag. 205 hanc controversiam indecisam reliquit, de monasterio Ottemburano sic loquens: Hujus, inquit, loci basilica nuncupata est sanctis Martyribus Alexandro & Theodoro, quorum reliquias eo transtulit Toto abbas primus, cujus parentes Silachus & Ermiswinta cœnobium illud fundasse perhibentur in Kalendario domestico, cujus hæc verba sic citat: XIII Kal. Decembris obiit Toto noster abbas, qui corpus S. Alexandri huc attulit & cujus parentes locum istum fundaverunt.

[2] Pergamus cum Mabilione: Conditum a Silacho tradunt cum consensu Ermiswintæ conjugis, [quibus historiam suam infarsit.] filiorumque Gozperti Episcopi, Totonis clerici & Tageberti comitis; e quibus Toto, clericali toga monastica permutata, primus eidem monasterio præfectus est, illudque rexit per annos XLVIII, mortuus anno supra octingentesimum decimo septimo, XIII Kal. Septembris * .. Totoni suffectus Milo abbas .. Nitkarius, ejus successor, Augustanæ urbis Episcopatum adeptus est. Unde colligas, Gozpertum Episcopum, Totonem, Nitkarium, seu, ut vocatur hic, Nidgerum, vel, ut scribit Bruschius in Epp. Augustanis, consignans ejus obitum anno 869, Neodegarium, supponere quidem, ut cum Dialecticis loquar, pro veris personis, sed male hic a nostro Scriptore Translationis connexos esse, locisque ac temporibus non suis aptatos. Hisce prænotatis, subdo nunc instrumentum ipsum Translationis, quod sic sonat:

[3] [Qua occasione] Temporibus itaque bonæ memoriæ digni & venerabilis serenissimi Augusti Caroli, gloriosissimi Imperatoris, fuit quidam Præsul in sancta Viennensi ecclesia, nomine Gozpertus, bonus & justus, atque in omnibus sanctus, ecclesias sibi commissas libentissime construens: sed, resistente adversario, minime, sicut nitebatur, hoc peragere valebat; quoniam per diversa sua membra diabolus ei resistebat, maxime per Pontium Pilatum, qui olim in eadem civitate ab Imperatore Claudio custodiæ traditus fuit, ob hoc quia Dominum nostrum Jesum Christum absque illius jussione crucifigi permisit; ibique mortuus, sepultus est in quodam monte juxta civitatem, anima vero ejus procul dubio in inferno. Quadam autem die manifestata ira Dei super eum, accidit tonitruum magnum super ipsam civitatem, & fulgur coruscans simul cum tonitruo percussit montem, in quo corpus ejus jacebat, & nimia percussione tonitrui & fulguris, longe lateque dispersa sunt ossa ejus. Jubente ergo præfato Venerabili Episcopo Gozperto, congregata sunt iterum ossa ejus; initoque consilio cum sacerdotibus & canonicis suis, invenit, ut eum in flumen Rhodanum projicere juberet, quod ita factum est; antiquus enim hostis sicut cœpit multa & innumerabilia mala in tempestatibus, & in pestilentiis, & cladibus, quæ ipsi civitati opposuit cum provincia sibi subjecta; naves etiam, quæ per ipsum locum pergebant, ubi ipse projectus est, in profundum demergebat.

[4] [corpus S. Alexandri] His itaque accidentibus, Episcopus dolens & mœrens, quia nullum patronum habebat, qui ipsi adversario ibi resisteret, consilio inito cum congregatione sibi subjecta, venit ad Dominum Carolum serenissimum Augustum, petens, ut ei licentiam daret visitare limina Apostolorum Petri & Pauli, & epistolam suam daret ad Dominum Papam Leonem, in qua eum deprecaretur, ut aliqua suffragia Sanctorum ipsi Episcopo daret, qui, Domino favente, aliquod municulum populo illi præberent, ne diabolus per membra sua tantam potestatem adversandi illi loco haberet. Imperator autem hæc audiens, libenti animo fecit, ut ille precatus est, & misit epistolam suam per legatum suum simul cum prædicto Episcopo ad Dominum Papam, flagitans & petens ob amorem Domini nostri Jesu Christi, & petitionem ejus ita ageret, sicut ipse Episcopus deposcebat. Denique Gozpertus Episcopus, & legatus Imperatoris Romam venientes, obtulerunt epistolam Domino Papæ Leoni; quam ipse perlegens, affatus est, libenti animo exaudire deprecationem Imperatoris, & petitionem ipsius Episcopi; statimque interrogavit ipsum Episcopum cujus Sancti corpus impetrare vellet. Ille vero non audens ullum Sanctum nominare, posuit hoc in arbitrio Papæ, ut qui suæ Sanctitati placeret, ei eum tribuere dignaretur. Venerabilis vero Papa perseveravit interrogando, jubens, ut eligeret unum, quem sibi dari vellet præter Petrum & Paulum, reliquosque Apostolos, & primates Sanctorum, quos non audebat tangere, quemcumque ipse eligeret, ob amorem & petitionem Imperatoris libenti animo se daturum.

[5] Tunc elegit ipse ei dari sanctum Alexandrum, atque in crastina die ipse venerabilis Papa proficiscens ad locum, [impetratum apud Leonem Papam, & miraculis claruerit.] ubi Sanctorum corpora septem Fratrum recondita erant, facta oratione & jejunio cum psalmodiis & letania, ceterisque orationibus multis, tulit corpus S. Alexandri & dedit illud venerabili Episcopo Gozperto, atque in ipso loco, feretro imponens, & epistolam præfato venerabili Episcopo fieri jubens, permisit eum remeare ad propria, præcipiensque per epistolam suam, ut, ubicumque præfatus Episcopus simul cum sancto corpore veniret, ab hominibus ipsius loci honorifice susciperetur. Sed pauca de virtutibus, quæ ibi acciderunt, narrare oportet. Profectus est autem Episcopus a Roma, & concepto itinere cum magna reverentia & dignitate, sicut decebat, portabat corpus beati Alexandri; occurrentes cæci nonnulli, videntes effecti sunt, multi claudi curati, dæmones plurimi in adventu illius fugati, & alia innumerabilia signa.

[6] Ut autem venerunt ad quamdam civitatem, quæ vocatur Luca, [Mulier, fluxu sanguinis laborans, sanata; pallio, feretro superposito, prodigiose aucto.] obviavit illi mulier, a fluxu sanguinis ita debilitata, ut vix ad feretrum beati Alexandri pervenire posset; sed cum ad sanctum corpus pervenit, & feretrum tetigit, tunc sana facta est, ut etiam de loco, in quo jacebat, exiliret; & elevato feretro, illud sana & incolumis portabat. Illico posuit unum pallium super feretrum ipsum, sed non erat tantæ magnitudinis, ut feretrum per omnia cooperire posset, ipsa vero nocte illa jacuit prostrata ante feretrum B. Alexandri, gratias Deo referens, quod eam per merita Sancti sui pristinæ sanitati reddere dignatus est. Mane vero illucescente & orto sole, ut proficisci deberent, subito illud pallium super feretrum crevit, & ita ipsum cooperuit, acsi juxta ipsum feretrum contextum esset. Sic cœpto itinere, cum summo honore & reverentia pervenit Episcopus cum ipso thesauro optimo ad Augustam civitatem.

[7] Habebat autem idem Episcopus Gozpertus quemdam clericum ex Alemannia, [Corpus Sancti] nomine Totonem, valde sibi familiarem in omnibus, qui etiam suam cameram providebat, ipsique commendabat illud sacrum corpus, ut illud custodiret in omnibus mirifice, usque dum ad suum episcopatum veniret. Et ut Episcopus pervenit ad Augustam civitatem, ægrotare cœpit, & partim equum ascendens, partim in feretro jacens, pervenit usque in medium montem Gotar…, ibique ab ipsa ægrotatione defunctus est, & sic deportatus est ad S. Mauritium. Tum Toto, camerarius ejus, qui etiam corpus beati Alexandri custodiebat, credo Dei nutu, cœpit tractare in corde suo, ut corpus B. Alexandri ad monasterium suum deferret in Alemanniam, quod constructum habebat in pago Hilargawe ex sua proprietate, parentumque suorum, cujus monasterii vocabulum est Uttenburra. Latenter igitur hoc facere cogitans, ne præfati Episcopi clerici aliquo modo hoc discerent, nocte surgens Dei nutu, aliis custodibus dormientibus, accepit cum summa reverentia corpus beati Alexandri, recondidit illud in duobus scriniis, & pallium, quod super feretrum ipsius crevit, posuit supra. Quoniam postquam illa virtus de eo facta est, minime tam sæpe supra feretrum jacuit, aliud ibi supra ponentes.

[8] [a Totone clerico Uttenburram delatum,] Facto autem mane, direxit suos homines cum scriniis suis & cum sancto corpore, videntibus cunctis partibus Alemanniæ, nullo ex illis hoc sciente, quid inde factum esset, præter homines ipsius. Moratus est autem cum eis postea tres dies, ferentes feretrum, & putantes, quod ibidem sanctum corpus esset. Dicebat autem ipse Toto, se velle ad propria proficisci, & visitare parentes suos, atque cum illorum adjutorio celeriter reverti; postulans ut dum ad Wiennam venirent, eum exspectarent, & sine illo nullo modo ad curtem proficiscerentur, impetrare Episcopum. Quarta autem die, mane illucescente, tradidit clavem feretri aliis custodibus, suis discipulis, & valefaciens omnibus clericis illis, profectus est cum magna lætitia ad Alemanniam sub omni festinatione; & ut ad episcopatum Constantiensem venit, ultra Rhenum fluvium transiens cum licentia Episcopi ipsius parochiæ iterum imposuit beatum corpus in feretrum, & sic cum magna reverentia & honore, virtutes multas Dominus per eum ostendens, allatus est ad monasterium, quod vocatur Uttenburra, & omnem proprietatem, quam habuit, tradidit beato Alexandro per manus suas & parentum suorum.

[9] [Hildegarde Augusta rei veritatem audiente] Igitur sub omni festinatione loquens cum suis propinquis, iterum celeriter profectus est ad Aquisgrani palatium ad Dominum Carolum, serenissimum Augustum, & prius per legatum suum, & suam epistolam innotuit hoc factum Hiltigardæ, serenissimæ Reginæ, flagitans ut ipsa, ob amorem Domini nostri, suadere studeret Domino Imperatori, ut corpus sanctum ibi in suo monasterio persistere permitteret, & illud nullo modo reddi juberet. Quæ se ita facturam promisit, si prætatus Toto omnem suam proprietatem simul cum corpore sancto illi traderet. Hiltigardis vero serenissima Augusta jussit venire præfatum Totonem ad præsentiam suam, & diligenter scrutata est ab eo istius rei veritatem. Ille vero nihil de hac re celatus est, sed per omnia rei veritatem retulit, qualiter tam sacrum corpus acquisivit. Tunc ipsa præcepit ei, ut suam proprietatem statim sibi traderet, si ullo modo vellet, quod ipsa inde adjuvaret. Ipse ergo libentissimo animo omnem suam proprietatem, quam habuit, simul cum corpore sancto tradidit in manibus præfatæ Hiltigardæ, quatenus perpetualiter in sua potestate persisteret, & post ejus discessum in potestate Regum perpetuo esset. Ipsa iterum tunc concessit in beneficium ipsam proprietatem præfato Totoni. Tunc ergo ipsa veniens ad Dominum Imperatorem, prostrata ad pedes mansuetudinis suæ, retulit ei omnia, qualiter Gozpertus venerabilis Episcopus egit, & qualiter præfatus Toto istud sacrum corpus acquisivit, humiliter misericordiam suam deposcens, ut ob amorem Domini nostri Jesu Christi, & petitionem ejus, illud sacrum corpus nullomodo reddere juberet.

[10] Credo autem divina dispensante misericordia mitigatum est cor Regis, & dixit, se statim inde adjuvare velle per rectum judicium & rectam rationem. [& ab Imperatore Carolo impetrante, ne corpus cuiquam reddi deberet.] In crastino vero cum magno dolore & tremore venerunt Canonici ex Vienna civitate ad præfatum palatium, referentes in magno fletu gementesque & dicentes; quod Toto illorum sacrum thesaurum & patronum furtim haberet, postulantes omnes primates & proceres Imperatoris, qui ibi erant, ut hoc cum Domino Imperatore facerent, ut ipse juberet præfato Totoni, quatenus, sicut ipsum sanctum corpus inde furtim abstulit, ita iterum ipse illuc reportaret, & sic pergente Domino Imperatore ad Missam, obviaverunt illi iidem Canonici, prostrantes * se ad pedes illius. Ut ergo Dominus Imperator illorum audivit rationem, petiit sibi inducias dari usque mane; quatenus cum fidelibus suis ei liceret tractare suum responsum. Mane autem facto, venientes iterum ad præsentiam suam, dixit hanc rationem nullo modo actam fore potuisse, nisi Dei nutu & divina dispensatione. Tunc præcepit eis, ut cum omni clero, in ipso episcopatu consistente, proficiscerentur ad ipsum monasterium, ubi ipsum sacrum corpus reconditum erat, & si Dei voluntas esset ut inde illud auferrent, iterum feretro imponentes, reportarent illud ad illorum civitatem. Ipsi vero Canonici, audientes illius responsum, timuerunt in illas partes proficisci, quoniam nec linguam noverant, nec etiam pastorem habebant, qui eos in tali itinere custodiret. Tunc vero, divina dispensante clementia, versum est cor illorum in aliam partem, flagitantes sibi dari Episcopum, relinquentes per omnia istam rationem, rogante Hiltigarde illustrissima Regina.

[11] Tunc quippe supradictus Toto cum licentia Domini Imperatoris & Reginæ, [Aperto sarcophago, corporis odor spargitur,] & cum epistola illorum profectus est lætus ad Alemanniam, ferens epistolam Domini Imperatoris & Hiltigardis ad Venerabilem Episcopum Sanctæ Augustensis ecclesiæ, nomine Nidgerum, per quem præcepit Dominus Imperator, ut ipse proficisceretur ad monasterium præfati Totonis, & videret ipsum pretiosum corpus, & illud mirifice & honorifice in sepulchro recondere studeret, atque per omnem comitatum Hilrargaugensem, festivitatem illius cum fratribus suis celebrari juberet. Denique præfatus venerabilis Episcopus, complens jussionem Imperatoris, venit ad supradictum monasterium simul cum abbate Totone, & facto triduano jejunio, aperuit sarcophagum ligneum, ubi ipse Toto eum reconditum habebat. Et ut apertum est illud vas, tantæ magnitudinis odor replevit ipsam ecclesiam & populum circumstantem, acsi unusquisque haberet in manu sua modium thymiamatis & thuris. Videns autem venerabilis Episcopus, illico omnibus pagensibus ipsius loci virtutem ejus innotuit, & adventum illius, præcepitque, ut per omnem comitatum ipsum festivitas ejus celebraretur.

[12] Tum vero tractare cœpit, quomodo secundum honorem recondi posset, [& sacrum corpus sepulcro conditur.] quoniam nec locus ibi pretiosus, nec etiam ullo modo talem petram invenire valebant, in qua eum recondere possent. Tunc huc illucque pergentes homines loci illius, invenit quemdam dam juxta ipsum locum intus in sylva sarcophagum optimum de petra, & cucurrit cum magno gaudio ad Episcopum & Abbatem, referens eis hoc. Ipsi vero cum magno gaudio perrexerunt ad ipsum locum, & inde levaverunt sarcophagum, & detulerunt eum ad monasterium ipsius, posueruntque in psalmis, & hymnis, ceterisque orationibus corpus beati Alexandri in ipso sepulchro, quod permanent usque in præsentem diem, & virtutes plurimæ postea ibi effectæ sunt, & adhuc innumerabiles efficiuntur, adjuvante & cooperante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu Sancto vivit & regnat Deus in secula seculorum. Amen.

Εὐλογητὸς Θεὸς εἰς αἰῶνας.

[Annotata]

* An non Decembris, ut supra?

* prosternentes.

CAPUT II.
De Pallio S. Alexandri Martyris ex Mss.

Verissime legimus in psalteriis nostris latinis, juxta Græcam interpretationem, [Mirabilis Deus in Sanctis suis,] quæ est Θαυμαστὸς Θεὸς ἐν ἁγίοις αὐτοῦ, Mirabilis Deus in Sanctis suis. Nec otiose dixerim juxta Græcam interpretationem: nam Hebraica veritas non idem sonat; sunt enim hæc Davidis verba,… quæ ad verbum ita interpretari possunt: Terribilis Deus de sanctuario suo. Porro quam sit mirabilis Deus in Sanctis suis, & Sanctorum historiæ resonant omnes, & quotidiana miracula, quæ Deus per eos operari dignatur, non tacent. Fecerunt miracula Apostoli, fecerunt & ceteri Sancti. Dicebat Petrus claudo sedenti ad Portam speciosam: Aurum & argentum non est mihi, sed, quod habeo, do tibi: In nomine Jesu crucifixi surge & ambula. Et continuo surrexit, & sanus factus est. Tantus etiam miraculorum operator fuit Petrus, ut etiam ad umbram ejus infirmi sanarentur. Quid referam de S. Laurentio, qui per signum crucis cæcos illuminavit. Quid memorem divum Nicolaum, trium mortuorum resuscitatorem mirificum? Non charta, non tempus quodlibet etiam longum sufficeret, ad referenda singula miracula per Dei electos operata. Tanta, enim miraculorum faciendorum efficacia nonnulli Sancti pollebant, ut etiam de vestimentis eorum mirifica vis egrederetur. Fuit Helias Thesbites tantæ sanctitatis, ut pallio suo Jordanem percuteret, & aquam divideret, ut Regnorum historia docet.

[14] [miraculorum multitudine] Rapto vero Helia igneo curru, discipulus ejus Heliseus cum particula ejusdem pallii, quam forte sibi acquisierat, eumdem Jordanem percutiens, idem effecit, & sic Jordanem transvadavit. Quia itaque Deus per Heliæ pallium miracula operari dignatus est, non mirum si Christi fimbria remorissam * illam mulierem, quæ omnem substantiam suam in medicos nequidquam erogaverat, sanavit. Illud autem admiratione dignum, quomodo etiam vestes, quæ ad protomartyris Stephani sepulcrum delatæ fuerunt, tantam inde virtutem contraxerint, ut etiam mortuos resuscitaverint. Nam B. Augustinus in vigesimo secundo De civitate Dei libro, ita de hoc Martyre scribit: Sanctimonialis, inquit, quædam in vicina possessione, quæ Caspaliana dicitur, cum ægritudine laboraret, ac desperaretur, ad eamdem memoriam tunica ejus allata est, quæ antequam revocaretur, illa defuncta est.

[15] Hac tamen tunica cooperuerunt cadaver ejus parentes, [fulgentibus;] & recepto spiritu, salva facta est; & rursum aliud miraculum subnectens: Apud Hipponem, inquit, Bassus quidam Syrus ad memoriam ejusdem Martyris orabat pro ægrotante, & periclitante filia, eo quod secum vestem ejus tulerat; cum ecce pueri de domo cucurrerunt, qui ei mortuam nunciarent; sed cum, orante illo, ab amicis suis exciperentur, prohibuerunt eos illi dicere, ne per publicum plangeret. Qui cum domum rediisset, jam suorum ejulatibus personantem, & vestem filiæ, quam ferebat, super eam projecisset, rursus reddita vita est. Legimus præterea de sancto Jacobo Majore quod liberavit Phileum, mittens ei sudarium suum, ab incantationis vinculo, quo eum Hermogenes magus constrinxerat, ne moveri posset. Sanctissimæ quin etiam virginis Agathæ velum ignis prohibuisse impetum, manifestius est, quam ut narrari debeat. Sunt & alia multa miracula, quæ etiam per vestes Sanctorum facta noscuntur, quæ brevitati studens, silentio transeo.

[16] Hoc unum operæ pretium duco, nonnihil dicere de miraculis, quæ Dominus operari dignatur per pallium divi Alexandri. [mirabilis quoque in pallio S. Alexandri] Nec etiam minor in eo virtus refulget, quam in aliorum Sanctorum vestimentis. Fuit primum miraculum circa hoc pallium ostensum, quod crevit super feretrum, ita ut feretro per omnia coaptaretur, plene illud cooperiendo, ut in translatione gloriosissimi martyris Alexandri clare narratur. Et hodie quoque fiunt magna miracula circa mulieres, nimio profluvio menstruali laborantes, quæ pallio hoc tectæ, sanitatem recuperant. Nimis longum esset si singula miracula hic inserere vellem, quæ circa mulieres sanctus Martyr per pallium suum operatur. Compertum enim habemus, nonnullas mulieres duodecim, nonnullas paucioribus annis fluxum menstruum plus æquo passas, & frustra substantias suas in medicos erogasse, quam primum autem sancto Alexandro votum voverant & cum munere sub ejus pallium venerant, mox incolumes, sanæque redditæ sunt.

[17] Fiunt autem quotidie ejusmodi miracula multa, quæ ad lucem non veniunt, eo quod mulieres natura verecundæ sint, [quod præsentissimum est remedium contra fluxum muliebrem, & alia mala,] & has infirmitates, quibus possunt modis, occultant. Verecundia itaque superatæ Dei magnalia celant. Virilis insuper sexus, hæmorrhoidarum fluxu molestatus, sæpius pallii hujus beneficio liberatus est. Ceterum qui prægravi ac diuturno capitis dolore tentantur, si in bona devotione ad mirificum hoc pallium confugerint, illico precibus & intercessione sancti Alexandri liberantur. Prægnantibus etiam & in partu laborantibus S. martyr Alexander præsentissimus patronus adesse dignoscitur. Contra denique tempestates & aëris intemperiem gloriosissimus hic Martyr specialis patronus invocatur. Hinc est quod municipes oppidorum Biberach, & Mindelhaim singulis quibusque annis S. Alexandro taurum deferre solent, ut intercessione ejus aliorumque Sanctorum, quorum reliquiæ in laudabili monasterio nostro Ottinpurano habentur, fruges eorum a grandine & aëris intemperie custodiantur. Cum itaque Dominus per hunc Martyrem magna miracula vel hodie operari dignetur, non abs re nomen ei impositum videtur Alexander; nam Alexander allevians angustias interpretatur.

[18] [ad Martyris invocationem leniri solita.] In quacumque autem necessitate Martyrem hunc quis invocaverit de corde puro & devotione vera, sublevamen atque auxilium absque dubio ab eo sentiet. Quisquis ergo es, qui sancti Alexandri virtutes mirificas aut legis, aut audis, a laudibus ejus ne sileas, precor; sed fiat sicut scriptum est: Laudate Dominum in Sanctis ejus; honor enim qui Sanctis defertur, Deo exhibetur, qui mirabilis in Sanctis suis existit. Ergo sancti gloriosissimique martyris Alexandri laudes & merita amplificemus in terris, quemadmodum & nos volumus ab eo commendari in cælo Deo omnipotenti; dignis hic eum obsequiis promereamur, ut & ipse æternam nobis vitam impetrare dignetur in patria. In hac vero miseriarum valle omnia incommoda & adversa clementer avertat, sublevet paupertatem nostram & miseriam, & in omnibus ita nos regat, foveat & protegat, ut post vitæ hujus cursum ad gaudia venire valeamus æterna, cum ipso perpetuo gavisuri. Amen.

[Annotatum]

* hæmorrhoissam.

CAPUT III.
Alia S. Alexandri translatio, unius e VII Fratribus, an alterius, in VVestfaliam.

[De qua translatione hic agatur.] Paragrapho secundo hujus Commentarii prævii, num. 17, retulimus ex Chronico Mindensi corpus Alexandri, filii S. Felicitatis, integrum de Roma in oppidum Westphaliæ Wildeshusen, a Walberto, filio filii Wedekindi, Regis Angarorum, translatum. Vide etiam num. 21. Atque huc spectat unum e Mss. nostris, quæ habemus, hunc titulum præferens, de miraculis S. Alexandri, S. Felicitatis filii. Tum sequitur allocutio prosphonetica, dilectissimo atque omni charitatis officio præcipue colendo Sundrolto presbytero, Meginhart, vilissimus servorum Dei servus, in Domino Jesu Christo perpetuam optat salutem. Post dictam allocutionem totus est Auctor, per tria parva capita excurrens, in narratione rerum, huc minime pertinentium, quas idcirco prætermittimus. Capite autem quarto referuntur tres epistolæ commendatitiæ, a Lothario scriptæ in favorem Walberti, unius e proceribus suis & Saxonum ex genere, ut ibidem dicitur, & de quo supra, proficiscentis ad limina Apostolorum; una quidem ad Ludovicum, Lotharii filium, Italiæ Regem; altera autem Principibus post Regem & Primatibus Italicæ provinciæ; tertia vero inscribitur Domino Apostolicæ Sedis beatæ memoriæ Leoni Episcopo, hujus nominis V. Caput vero quintum propius attingit præsens argumentum de translatione S. Alexandri martyris, ejusque miraculis, ubi sic lego:

[20] His itaque epistolis apud dictum Regem susceptis, propositum [iter] pergere cœpit.

[21] Transcensisque Alpium jugis, Italicæ fines .. pervenit, [Alexandri, filii & Felicitatis obtennum,] atque Hludovicum ejusdem provinciæ regnatorem, ut jusserat, appetiit, nuntium quidem, quod portaverat, denudavit. Quo audito, Rex principibus suis intimavit, & patris imperium patefecit; illum autem prædictum nuntium honorifice susceptum, muneribus ditatum, aliisque suffragiis sustentatum, tam præsentibus suis fidelibus, quam absentibus dictis vel scriptis commendatum, dimisit in pace. Ille autem cum jam longa itinerum spatia pene peregerat, cœpit ægrotare; sed Christo Domino auxiliante, levius habens, Romam usque pervenit, ibique a Priore digne in hospitium susceptus, mansit illic XIV dies, nuntiumque, quod portaverat, in præsentiam Domini Leonis Papæ attulit, eique omnem rei ordinem aperuit; quod prædictus Dominus servus bene suscipiens, ac principibus civitatis, ad se accersitis, nuntium, quod audierat, enarravit, & quid faciendum esset, sciscitavit. Cumque omnes Domini nutum faciendum esse judicaverunt, adsensum præbuit petitioni, congregataque multitudine civitatis, sanctæ Dei Genitricis reliquias & aliorum Sanctorum quamplurium, nec non etiam S. Alexandri martyris, beatæ Felicitatis filii corpus integrum, præsente omni populo condonavit; mandans videlicet Regi Hludario, missoque præsenti præcipiens, ut illas ita honorifice in Missarum celebrationibus, & canonicarum horarum solemniis, candelarum quoque & lucernarum luminibus, omnibusque divinis exequiis procurarent, sicuti in die judicii securi esse voluissent.

[22] Postea vero Apostolico more benedictione data, multa civitatis turba comitante, ire permisit. [accensis ultro & extinctis candelis in ejus translatione.] Cumque jam in via lassi prope frequentiam populi constitissent, ut paululum requiescerent & orarent, & adhuc populo civitatis præsente, candelæ quæ pariter portabantur incensæ, extinctæ fuerunt. Sed cito per merita sancti Alexandri martyris incensæ, & relicti luminis munere honoratæ, splendidiores, quam antea fuissent, exstiterunt. Hoc etiam in eadem via secundo ac tertio juxta fontem, qui dicitur fons S. Martini, factum fuerat. Quod vero videntes Romani Domino gratias egerunt, & cum magno tripudio revertentes, domno Apostolico signa, quæ facta fuerunt, narraverunt.

[23] Prædictus igitur vir, nomine Waltbraht, cum suo comitatu honorifice portans Sanctorum reliquias, [Mulier osculo cæpitis S. Alexandri prohibita,] magnis undique multitudinibus, virorum scilicet ac mulierum diversarum regionum occurrentibus, atque venerationem præbentibus, signisque quampluribus coruscantibus, fine tenus Francorum sospes pervenit. Cumque venissent in castellum, quod vocatur Bodbardo, & ibi Sanctorum reliquias deposuerunt, adveniente magna multitudine populi ad loculum, ut oraret, & Domini misericordiam imploraret, sanctique Alexandri caput palliis involutum osculando salutaret, sicut domnus Apostolicus imperaverat. Præcepit namque eis, aliis reliquiis sigillatis, ut caput ejus ad ostendendum & salutandum populis occurrentibus præbuissent, quod vero cum fecissent, adfuit inter eos quædam mulier, quæ cum aliis viris ac feminis cupiens, caput sancti Martyris osculando tangere, ac suorum peccaminum veniam postulare; sed mirum in modum accidit, aliis omnibus appropinquantibus, & sanctum caput osculantibus, illa minime, nescio quam ob causam, accedere quiverat, sed longe remota & sequestrata non adipiscens … quod cupierat, reliquo populo hoc admirante, turbulenta & anxia mœrens recessit. Inde profecti usque Saxoniæ fines cum magno gaudio pervenerunt.

[24] [claudus annorum decem sanatur;] Cumque venissent in regionem Dreni, in villam quæ dicitur Stenvord, quidam vir, discipulus prædicti Waltberti, nomine Uverninger, qui jam X annis curvus & claudicans fustibus se sustentabat. Hic itaque veniens ante feretrum S. Alexandri martyris, ceterarumque reliquiarum, eorum suffragia quærens, ut membrorum integritatem recipere mereretur. Reptans itaque manibus & genibus, ad loculum venit, multis adstantibus populorum turbis, integram, quam potuerat membrorum sanitatem recepit, acsi nullam antea læsionem pertulisset.

[25] [uti muta & surda,] In eadem vero villa fuit quædam mulier, discipula viri nobis notissimi Theothardi scilicet, quæ aurium & linguæ officiis a nativitate penitus privata fuit, quam etiam amici & propinqui illius ad reliquias Sanctorum ducentes, Dei omnipotentis & sancti Alexandri martyris clementiam implorabant, ut illius mulieris & illorum infirmitati consulerent, quæ Dei omnipotentis clementia & sancti Martyris orationibus celeriter sanitati restituta est, ita ut loqueretur & audiret, multis illic, qui eam bene cognoscebant, adstantibus, gratiasque Domino & laudes referentibus, qui semper in Sanctis suis triumphat in ævum.

[26] [cæcus unus & item alter;] Igitur quidam vir de pago Tuguviti propter invidiam inimicorum suorum, qui sedem legislatorum possidebant, oculorum lumine jam XX annis aut eo amplius privatus, cum cognovisset quod prædictus martyr ad Monasterium, quod dicitur Osnabrugga advenisset, & miracula, quæ in via ob diversas infirmitates acciderant, audisset, festinus ad loculum, quo sancti Martyris ossa vehebantur, perrexit. Jam autem eo appropinquante, & loculum volente tangere; Dei omnipotentis misericordia & sancti Martyris precibus adjutus, visum, quem propter invidiam & injustum judicium amiserat, pleniter recepit. Alter vero vir, nomine Wetrich, oculorum lumine privatus, in eodem itinere in villa Wallenharst, sancto martyri Alexandro occurrit, meritisque ejus adjuvantibus, visum recepit.

[27] [item surda, & uncis manibus laborans;] Eodem vero tempore mulier quoque quædam, prædicti Walperti famula, aurium auditu privata, venit ad prædictum Dei Sanctum in pago Dersaburg, in villa scilicet, quæ dicitur Bochorna, illius auxilium ob detrimentum prædictæ infirmitatis quod patiebatur, quærens, ut Dominus omnipotens & memoratus ejus electus suæ infirmitati subveniret. Quod cum mente & firma fide speque certa fieri posse credebat, per Dei omnipotensis misericordiam ac sancti Martyris merita auditu recepto, læta reversa est. Altera vero veniens de pago Leri, de villa scilicet Hoozdorf, uncis manibus, occurrit feretro, quo prædicti Martyris corpus portabatur, manuumque rectitudine recepta, propriam gaudens [repetiit] domum. In eadem autem villa virgo quædam unco pede claudicans advenit, sanctique Martyris ossa petivit, & sanitate recepta, magnificans Dominum rediit in sua.

[28] Fuit ergo eodem pene tempore quidam vir, [claudi,] nomine Waldmann, qui in tantum claudus exstiterat, ut etiam ambulandi officium implere minime potuerat. Hic enim cum venisset ad locum Wigaldinghus, ubi S. Alexander pretiosi corporis elegerat requiem, provolutus coram sepulchro illius, Domini suffragia prædictique Martyris intercessionem postulavit, quem Dominus quoque omnipotens, more solito, ab imminente infirmitate per merita prædicti Martyris liberavit, sanitatique restituit. Postea vero quidam puer, alias de regione Wihonote, ita curvatus corpore fuerat, ut locum, in quo jacebat, omnino relinquere nequiverat, quem itaque etiam tunc amici & propinqui ejus, audita fama virtutum, quæ per merita memorati Domini famuli fiebant, feretro imponentes, ad eumdem Dei servum asportabant, nihil hæsitantes, quin salutem infirmi, quam desiderabant, impetrarent. Qui cum adhuc longe positi essent in via, antequam ad ecclesiam sancti Martyris advenirent, is qui portabatur feretro, sanitatem recepit. Simulque cum aliis ambulando, Dominumque laudando, ad prædictum Martyrem usque pervenit, ibique celebrata oratione, & gratiarum actione peracta, tandem viam, quam antea ab aliis portatus advenerat, nullis hominum adminiculis indigens, regressus est cum gaudio.

[29] His ergo ita peractis, erat quidam vir in monasterio, [surdus & mutus,] quod dicitur Daventre, a nativitate sua surdus & mutus, nec non etiam cæcus, cui certe loci illius incolæ eleëmosynarum largitionem aliarumque rerum necessitatem sufficienter propter nomen Christi administrabant, qui etiam cum cogitabant, & causa & gratia orationis memoratam Martyris ecclesiam peterent, ejusque misericordiam implorarent, occurrit eis animo, ut illum infirmum, quem antea prædiximus, secum portare deberent: quod cum omnes una voce laudabant, ut facerent, ponentes in feretro, usque prædictum deportabant ad Martyrem, basilicamque ingressi, semivivum, quem portabant, deposuerunt. Illi videlicet manentes illic, vigiliis & orationibus nocte illa vacantes. Jamque post mediam noctem nolæ sonabant, & clerici vigiliam nocturnam canebant. Hac quidem finita, vigiliaque matutina inchoata, illucescente cum die, multis coram populorum turbis adstantibus, solutum est vinculum linguæ ejus, oculisque apertis auditus aurium pariter venit, sanusque effectus est.

[30] Libet me quoque adhuc aliquod miraculum, quod a dicentibus audivi, [cæcus;] narrare de quodam viro nomine Genhard, qui Hludarii Imperatoris jussu obcæcatus, eo quod artem trapaccetarum * cum fraude exercebat. Qui cum multorum annorum curricula detrimentum adempti luminis patiebatur, tandem iter arripiens, S. Alexandri clementiam petivit, & coram ejus sepulchro adorando oculorum lumen integre recepit. In hoc igitur signo aliisque quampluribus superius scriptis, clarissime ostenditur, cujus meriti fuit Sanctus iste vir, adhuc in corpore vivens, ante cujus ossa & cineres tam diversa miracula virtutum in tantum coruscant, ut claudi curantur, surdi auditum accipiunt, cæci visum capiunt, & diversis infirmitatibus obtenti, ejus precibus liberantur.

[31] [brachio putrido affectus,] Cum ergo rumor iste longe lateque per crebuerat, & de diversis locis undique infirmi & ægroti ad auxilium sancti Martyris confluxerant, adfuit interea quidam magno dolore in brachio detentus sinistro, ita ut vermes in eo crescerent, & putredo miserrimum fœtorem emiserat, in tantum sane, ut nullus circumadstantium unius horæ spatium penitus sufferre potuisset. Erat enim totum brachium ei ita maceratum, ut nihil in eo omnino carnis visum fuerat, excepta cute & nervis, nisi in illo loco quo superius diximus, in quo magnum pondus fœdidæ carnis, tuberis in modum pendere videbatur. Ille autem indubius quin Dei clementia & sancti Martyris precibus sanaretur, cumque appropinquasset loco, in quo sancti Martyris membra quiescebant, protinus omnis tumor & dolor vulneris, quasi accutissimo ferro abscissus, multis hoc miraculum cernentibus, in terram ceciderat, ac sic sanus effectus abiit in pace.

[32] [debilis;] Postea vero Abbonis cujusdam viri libertus, nomine Walotag, valde debilis in uno crure, ita ut limen januæ domus suæ sua sponte transire non poterat; quippe crus, in quo debilis fuerat, mirum in modum lumbos retro ut ungula circuibat, & ambulandi ordinem, quem jus naturæ expostulat, denegavit: qui cum venisset ad ecclesiam sancti Martyris, & ejus beneficia firma fide & spe certa quæsierat, sanitatem, quam quæsivit, impetravit; ita sane, ut rectis cruribus & pedibus ambulavit, quasi nullam antea pertulisset læsionem. Igitur non post multos dies, dum hæc agerentur, quidam homo, nomine Adiuger de villa, quæ dicitur Wilsheim, quæ sita est in pago Divebenti, oculorum visu privatus, venit, ut prædicti Martyris membra causa orationis ac intercessionis expeteret, suæque necessitudinis aliquod adminiculum impetraret. Cumque advenisset seseque ante tumbam ejus flendo & peccata sua confitendo, humiliter inclinasset, visum recepit, statimque cum multitudine adstantis plebis, Domino & sancto Martyri ejus gratiarum actiones & laudes referens, pro acta sanitate lætus recessit.

[33] [juvenis surdus & mutus;] Eodem pene tempore audiens hæc quidam vir, nomine Meginger, cui filius erat juvenis, a nativitate sua surdus & mutus, quem cum cogitabat ut ad ecclesiam sancti Martyris perduceret & ejus clementiam propter instantem in filio infirmitatem imploraret, tandem viam, quæ illuc tenderet, una cum filio festino cursu pergere cœpit: cumque jam appropinquassent loco, quo tetenderunt, & adhuc duorum milliarium spatio aberant, per intercessionem sancti Alexandri & illorum fidei firmitatem, auditus aurium rediit, solutoque vinculo linguæ ejus, audiebat & loquebatur, magnificans Dominum, sicque pariter cum patre aliisque comitibus Dominum laudando & glorificando usque ad ecclesiam, quo tendebat, ibique oratione celebrata, cum magno tripudio domum reversus est. Interea mulier quædam, nomine Reinbrunn, tortis membris atque curvatis, de dicta regione venit, ut clementiam sancti Martyris, quam multis concessam audierat, expeteret & impetraret, quod quia procul dubio fieri posse crediderat, factum fuerat: nam sanitatem, quam cupiebat, membrorum pleniter accepit, ita sane ut vix illius postea aliquod vestigium debilitatis in ea potuit cognoscere. Cæca quoque quædam mulier, nomine Bna, quæ per X annos visus oculorum expers erat, per meritum & intercessionem memorati Martyris visum recepit, sanaque effecta est.

[34] Fuit ergo quædam, mulier nomine Werica de pago Haverun ex villa Heribedd, [mulier cæca; item alii curantur,] quæ ex tempore nativitatis suæ cæca remansit, quam etiam ut parentes & propinqui ejus ad prædictum perduxerunt Martyrem, visum oculorum accepit, & serenis obtutibus, eamdem viam, quam antea mœrens & anxia advenerat, læta & jucunda regressa est.

[35] Eodem vero tempore homo quidam, nomine Reginar, [alius male affectus, & alii sospitati;] de villa Holttorp, in tantum [curvus] fuit, ut omnino oculis cælum aspicere non potuerat, cumque venisset ad Basilicam sancti Alexandri martyris, & ejus auxilia invocasset, per Dei clementiam & merita præfati Martyris, sanus effectus est. Factum est autem cum natalitius memorati Martyris celebraretur dies, & multi ægroti & imbecilles ad hanc confluxerant festivitatem, quidam vero cæci & claudi, quidam quidem surdi & muti fuere. Sed ex his omnibus qui convenerant, masculum auxilium & femineum Domino operante, & meritis prædicti Martyris intervenientibus, decem sanitatem receperunt.

[36] In tempore vero illo quædam mulier, nomine Femburg, quæ nata fuit in Fresia, mansit exul in vicinitate loci illius, [uti etiam mulier misere contracta;] ubi jam præfatus Martyr sacro quiescit corpore, cum muliere cujus nomen nobis modo ad memoriam non occurrit, quæ cum cogitasset, quomodo peregrinam illam vendidisset, eo quod peregrina esset & patronum non habuisset; Dei omnipotentis nutu, qui omnia occulta cordium aperit, intellexit illa paupercula, quæ ei cum dolo machinabantur, & fugit ad quemdam virum viribus potentem, ut quia Dei timorem non habebant, qui illi insidiabantur, per hominis formidinem saltem a malo, quod concinnabant, cessasset; & in domo ejus mansisset: non post multos dies cœpit infirmari, scilicet hoc modo: fiebant quippe ei subito membra contracta & in tantum trementia, ut omnes, qui viderant habitum illius, obstupefacti mirabantur. Tunc ergo mulieres, quæ ad auxiliandum ei aderant, miserunt illam semivivam in aquam frigidam pene ad horam plenam, eo modo quærentes medicinam cum qua hoc perfecerunt, & eam iterum de aqua extraxerunt: statim ex hoc tempore brachium ei remansit immobile, & digiti in modum pugni contracti ad palmam. Pes quoque ei ferme retrorsum usque ad nates retortus erat. Cum hoc membrorum stipendium jam multos pertulisset dies, tandem ad Dei omnipotentis clementiam, & sancti martyris Alexandri misericordiam confugit, coramque sepulchro ejus sana effecta est.

[37] [cæca, & plures alii,] Ad festivitatem etiam, quando purificatio sanctæ Mariæ virginis, matrisque Domini nostri Jesu Christi celebraretur, quædam mulier, oculorum lumine carens, venit ad illum sanctum locum, ubi Alexander martyr Christi quiescit corpore, visuque recepto, sana recessit. Similiter quidam vir, ad Missam sancti Joannis Baptistæ, in eodem loco, præstante Domino, visum recepit. Postea vero ad festivitatem jam præscripti Martyris in utroque sexu, virorum scilicet ac mulierum, variis infirmitatibus detenti quinque sanitati restituti sunt. Derhebergi quidem quemdam virum, nomine Eilo, inimici sui atrociter puniebant, eruentes omnino oculos suos, ambasque manus pariter cum pede procidentes, semivivum reliquerunt: cumque amici & propinqui ejus hoc audierunt, venerunt usque ad locum, in quo eum hostes ejus quasi mortuum reliquerunt, lugentesque, [&] eum velut quasi extinctum apprehendentes, domum reportaverunt. Cumque viderent illum adhuc vivum, medicos inquirebant, qui foverent eum, & sanarent. Tandem per magnam difficultatem ulcera recentia mediocriter sanabantur. Interea quoque idem vir audiens, quanta miracula prædictus Martyr per Dei virtutem fecerat, allocutus est proximos suos, ut eum illuc veherent, quo sancti Martyris misericordiam & auxilium expeteret; illi etiam consentientes petitioni ejus, ita ut poposcerat, impetrabat. Cum illuc ad prædictum Martyrem pervenerant, ponebant eum cum vehiculo, quo portabatur, ante tumbam Sancti Dei. Ille vero, ut solitus erat, visu eum oculorum remunerabat, ceteris, ut erant, membris debilibus permissis.

[38] [Conclusio scriptoris.] Explicatis ergo breviter, prout potuimus, signis & miraculis sancti Alexandri martyris, ex illo tempore, quo Roma profectus est, finem statuimus facere narrationis nostræ, quia quæ ad nostram notitiam pervenerunt hic scripta esse videntur. Quæ si quis scire voluerit, ad principia scriptionis istius recurrat, & inveniet quamplurima. Sed tam multipliciora sunt illa, quæ ad nostram non pervenerunt notitiam, quam ea, quæ hic nostris manibus in ordine arata videntur. Tum summa illorum signorum, quæ hic scripta sunt, est pariter XXVIIII, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

[39] [Quædam observationes quoad dictam translationem.] Ex verbis num. 25, Discipula viri, nobis notissimi; item ex iis, quæ habes num. 30, Libet me quoque adhuc aliquod miraculum, quod a dicentibus audivi, narrare; ex hisce, inquam, verbis patet, auctorem vel synchronum fuisse rebus, quas narrat; vel saltem ex synchrono ea huc transcripta esse. Postremum est, ut lectorem moneam, quoniam unum idemque corpus communi naturæ lege non potest esse duobus locis, atque S. Alexandri corpus vendicant sibi Ottemburani; quod & Wildhusiani in Westfalia suum esse dicunt, & quidem integrum, ut patet ex supra dictis; superest, inquam, ut lectorem moncam, vel neutro loco idem esse integrum corpus; vel tantum esse in alterutro. Quod si utroque loco sit unum idemque corpus; dicendum, haud esse integrum, sed sumi partem corporis pro toto, uti non raro fieri assolet, quando de Sanctorum reliquiis agitur. Dabo itaque lubens partem sæpe dicti corporis Ottemburanis; neque tantumdem recusabo Wildhusianis; si quidem corpus, quod hi & illi sibi attribuunt, sit corpus S. Alexandri, qui fuit unus e septem filiis S. Felicitatis, & non potius S. Alexandri martyris; de quo præter dicta nihil habeo, quod adjungam, ut certius aliquid statuam, malens eos in sua possessione, quam habere se putant, relinquere, quam temere aliquid de non possessione affirmare.

[Annotatum]

* an trapezitarum?

CAPUT IV.
Oratio in laudem septem Fratrum, Auctore Anonymo, forte monacho Ottemburano, collata cum alio Ms.

Prospera lux oritur, linguisque animisque favete; nunc dicenda bono sunt bona verba die. [Orator, pauca præfatus de fortitudine 7 Fratrum, vult eos pari spiritualiter,] Illuxit etenim hodie, fratres dilectissimi, dies festus gloriosissimorum Martyrum beatissimæ Felicitatis ejusque natorum septem, qui Christum passionis constantia clarissime confessi, amore ejus terrena quæque parvi facere, mortemque oppetere non dubitarunt. Non fortissimos eorum animos tyranni blanditiæ, plurifariæque pollicitationes enervare emollireve, aut quoquo modo e statione dimovere poterant. Nec rursum minæ terriculamentaque metum incutere valebant, sed constanti fortique animo in passione manebant; fundati enim erant supra firmam petram. Turpe ducebant fortissimi Dei milites, se non posse mori pro Duce suo, qui prior pro eis sanguinem fuderat, ne ipsi miserrimam, eamque perpetuam servitutem sub hoste illo gravissimo dirissimoque servirent. Quidni autem legitime certaverint tanti Ducis freti auxilio, qui in se sperantes sua ope numquam destituit, quique suos interpellans milites: Confidite (inquit) quia ego vici mundum. Verum martyrium eorum nunc missum faciens, ad alia transire lubet, puta oppido, quam rectissime Felicitatis filii dicantur, quamque numerus beatitudini respondeat ac prorsus quadret. Ad quod ostendendum, rem altius ordiamur necesse est.

[41] In primis itaque animadvertere est, quam beatissima hæc femina Felicitas cum suis filiis septem veræ æternæque felicitatis beatitudinisque typum ac umbram gerat: [alludens ad corum nomina; Januarii imprimis,] oportereque, nos, si etiam felices fieri velimus, septem hos filios spiritualiter parere, & tamquam ante-ambulones illac præmittere, quo tantopere anhelamus. Non enim religiosissima hæc Femina ante beatitudinem intravit, quam septem filios per martyrii palmam præmitteret; quibus & ipsa superaddita est octava, ut veræ beatitudinis numerum compleret. Octonario quippe numero beatitudinem Salvator, discipulis in monte loquens, conclusit. Primus itaque filius ac natu major Januarius appellatur, a janua nimirum nomen trahens, cui si recte (sed recte est) nomen impositum est, sacramentum magnum præ se fert; si enim Platoni in Cratilo de vera nominum impositione fidem habemus, affirmabimus, rebus singulis natura inesse rectam nominis rationem. Porro itaque, si propriæ salutis cura nos tenet, primus filius Januarius a janua, ut diximus, nomen habens, nobis generetur, qui haud dubie eam nobis januam figurat, de qua Salvator ait: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur.

[42] [quod nomen designat januam veræ fidei;] Cum autem Pater & filius unum sint, Filio dicente: Pater & ego unum sumus, Spiritus quoque Paraclitus, ab utroque procedens, cum Patre & Filio unus sit Deus, relinquitur; quia janua hæc est, credere Trinitatem personarum in unitate essentiæ: & alia, quæ orthodoxa fides habet. Hanc januam, qui non transierit, ad felicitatem numquam perveniet, dicente veritate: Qui non crediderit, condemnabitur. Fides enim porta est salutis, ducens nos ad aliam portam baptismi videlicet. Baptismus enim ore omnium janua Sacramentorum esse perhibetur. Quæ porta non nisi per Trinitatis confessionem patet, dicente Domino: Ite baptizantes in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Per has portas Christiano homini transeundum est, si veram consecuturus sit felicitatem. Hanc quia Pagani & Judeæ aspides non attingunt, in perpetuo errore manent, & per devia ad æterna supplicia trahuntur. Apertam ergo teneamus hanc portam fidei, nec vecte infidelitatis aut peccatorum nostrorum eam occludamus, ne cum fatuis virginibus, janua clausa, ab æterna felicitate excludamur. Nobis autem rite baptizatis & in vera fide manentibus, porta hæc aperitur salutis. Atque ita primum filium, Januarium nomine, parturire & præmittere dicimur.

[43] [Felicis; quia in fide vera Felicitas;] Post Januarium Felix nascitur; quod, quam concinne fiat, quis est qui non videat? Quis enim felix esse poterit, nisi baptizatus & Christo credens? Fides enim est, quæ nos salvat, dicente Domino: Fides tua te salvam fecit. Et item in alio loco scriptum legimus: Beata, quæ credidisti. Nato itaque in nobis Januario, id est aqua baptismi nobis renatis, & in vera fide radicatis, Felix in nobis concipitur: tunc etenim vere felices, quantum viæ conditio permittit, nos existimare debemus, in fide nihil hæsitantes & exspectantes beatam vitam, quam reddet nobis Deus non mendax. Nec ægre molesteve feramus præmii dilationem: non enim nisi legitime certans, coronatur. Scimus enim, Apostolo doctore, quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem probationem: probatio vero spem; spes autem non confundit. Non ergo certaminis laborem, sed potius præmii magnitudinem attendamus; illud enim temporaneum ac momentaneum; hoc diuturnum & æternum est. Adde quod non sunt condignæ passiones hujus seculi ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Verum, ut verius dicam, bono ac felici viro nihil mali accidere potest, neque viventi neque defuncto: neque enim res illius a Deo negliguntur. Platonis hæc est, sed vera, sed Catholica sententia: etsi enim nonnulli eorum [ab] hominibus tormenta patiantur, Deus probat eos quasi aurum in fornace. Felicem itaque natum tibi existimato, si recte in fide initiatus fueris: & quidquid adversi sustinueris, ad gloriam tibi cessurum, ne dubites. Hunc igitur filium secundum præmittas, ut eam, quæ est vera felicitas, tandem consequi possis.

[44] Huic mox tertius succedit, Philippus nomine, [Philippi; per quem designatur charitas;] qui ut superioribus ætate minor, sic reliquis quatuor natu major existit; cujus nomenclaturam si attendamus, os lampadis a interpretatum videmus. Quod si his credimus, qui curiosius vocabula rimantur, lampas non tam lychnum pensilem, quam & facem aut certe omne illud, quod accensum lucet, significat. Per os itaque lampadis, partem illam superiorem facis accipiamus, quæ ardet. Nunc videamus, quam nomina rebus respondeant. Januarium Felicemque Philippus nascendo succedit, & fidem quoque charitas. Quomodo enim amabunt, qui non crediderunt. Quid autem congruentius per ignem, quam charitatem accipimus? Deus enim, qui charitas est, in ignis specie descendens, non tam capita quam corda Apostolorum illustravit. Adde, quod sicut ignis sua levitate semper sursum ascendit, ita charitas semper ad superna tendit, & ad cælestia viam molitur, terrenis & transitoriis spretis omnibus. Numquid non ardebat ille, qui dicebat; Cupio dissolvi & esse cum Christo? Ardebat sane, & quidem in tantum, ut etiam totus ignesceret in ignemque verteretur, ipso dicente: Vivo jam non ego, sed vivit in me Christus. Philippus itaque, quem amorem supernorum interpretati sumus, tertius filius sit, quem in nobis non tam parturiamus, quam sincera charitate foveamus. Ferventibus autem nobis absoluta consummataque (saltem hic nobis possibili) charitate; quid consequens est, nisi ut terrena quæque contemnentes, soli Deo vivamus, & mundum hunc immundum cum suis vanitatibus relinquentes, solitariam agamus vitam: solumque speculationi ac contemplationi supernorum dediti, ac cum Maria optimam partem eligentes, dicamus cum gloriosissimo Hieronymo: Mihi oppidum carcer est & solitudo paradisus? Ita autem agere, quid aliud est, quam Sylvanum parere? Sylvanum, inquam, a sylva dictum, quem non inepte eremitam interpretabimur. Fingunt & poëtæ Sylvanum quemdam sylvarum Deum, qui Cyparissum eximiæ pulchritudinis juvenem amavit: quo extincto, &, ut fabulæ ferunt, in cupressum arborem transformato, arborem ipsam pro solatio Sylvanus portare solebat.

[45] Hic est illud nobile poëtæ carmen: Et teneram a radice tenens, [Sylvani; quod eremitam seu solitarium sonat; facta digressione de ligno Crucis;] Sylvane, cupressum. Dicamne, quod sentio, an minus? Sed dicam: licet enim Herculi clavam de manu eripere. Eremitæ, quales in Ægypto quondam erant, dii sylvarum dici possunt; dii, quandoquidem de eis dictum est: Dii estis & filii excelsi omnes, qui eremum desertaque ac nemorosa loca colentes, illud Maronis astruunt: Habitarunt dii quoque sylvas. Dii formosissimum & præ filiis hominum speciosum juvenem casto amore & syncera fide amaverunt. Qui ob salutem omnium nostrum in arbore crucis mortuus est. Ideo arborem ipsam pro solamine in manibus portare solent gloriantes in Cruce Domini nostri Jesu Christi. Et signo sacratissimæ crucis sese munientes, contra tentamenta hostis antiqui vafrasque ejus injurias fortissime constantissimeque pugnarunt; verius dixerim, hostem expugnarunt. Ad signum enim crucis, ut fumus evanescit, alioquin callidissimus ille præliator diabolus, nec in acie stare valet, sed turpissime terga det, necesse est. Nec cuipiam violentum illud videatur, si crucem Domini cum cupresso conferamus. Quid enim cupresso procerius? Quid etiam cruce sublimius? cujus utinam aliquando quæ sit latitudo & longitudo & sublimitas & profundum cum omnibus Sanctis comprehendamus. Adde quod cupressus Diti sacra est: & ideo funebri, Plinio teste, signo ad domos posita. Romanis enim consuetudo erat cupressi ramos ante fores domus, in qua esset cadaver, ponere; ne quis per imprudentiam ingrediens, pollueretur: unde illam inferis fuisse consecratam, dixerunt; hoc est, lacrymis & luctibus. Sic & crux quondam despecta ignominiosaque fuit, nec nisi perditi, laneque flagitiosi homines, proindeque Diti mittendi, eo afficiebantur supplicio.

[46] [olim spreta sed Christi morte nobilitata; exprimente Alexandrum, quintum filium, si quis certet] Nunc autem Salvatore nostro Jesu Christo in cruce mortuo, eam ab hac nota vindicavit & membris suis tamquam margaritis ornavit: Et quæ prius supplicium fuit latronum & perditissimorum hominum, nunc facta est insigne & ornamentum Principum ac Regum: & in quo olim pendebant rei, nunc ipsa pendet ex collo Regum. Qui igitur vere sylvanus eremitave futurus est, crucem hanc jugiter manibus operum suorum portare debet, & sumere quotidie crucem suam & sequi Dominum, nec in alio glorietur, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Quidquid etiam adversi acciderit, totum ad passionem Christi referat, ponatque sibi ante oculos quanta ille pro nobis passus sit, ne nos æterna pœna damnaremur; qui cum dives esset, factus est pauper, ut sua nos paupertate ditaret. Puto autem, si ista cordi nostro altius insederint, omnia nobis, alioquin aspera & difficilia, levia factuque facillima videbuntur. Et tunc demum nos Alexandrum, quintum filium peperisse credamus: qui, Levans angustias tenebrarum, gloriosissimo Hieronymo in libro de hebraicis nominibus interpretatur. Quam recte autem immissiones, per Angelos malos factæ, angustiæ tenebrarum appellentur, videamus.

[47] [spirituali hac armatura contra diabolum.] Apostolus Ephesiis scribens; Induite, inquit, vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus diaboli insidias, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed adversus principes & potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, & spiritualia officia * in cælestibus. Quibus verbis luce clarius est, tentationes diaboli, seu immissiones factas per Angelos malos, quos rectores tenebrarum Apostolus vocat, angustias esse tenebrarum. Hæ insidiæ diaboli tenebrarum Ducis studiosius homini religioso cavendæ sunt, qui jam per tot gradus bonorum operum, quos filiorum nomine μεταφορικῶς significavimus, profectus, jamjam felicitatem sit comprehensurus. Solet enim criminator ille (hoc enim διάβολος interpretatur) vehementius eos impetere, quos sibi fortius contraire viderit, & quo quis altius in virtutibus conscenderit, eo majorem minatur ruinam: scriptum est enim de eo; Esca ejus electa. Minus eos molestat, quos quieto jure possidet. Verum quia admodum paucos, nec nisi quos æquus amavit Deus, hujusmodi perfectionis fastigium conscendisse videmus, ut numquam vincatur, numquam succumbat, & a callidissimo hoste, vario stratagemate contra nos pugnante, numquam superetur, reliquum est, ut si quando in bello ceciderimus, quamprimum resurgamus, nec longiorem in peccatis moram ducentes, hosti manum demus. Cecidit claviger ille æthereus, & Ducem suum negavit: Sed numquid non adjecit, ut resurgeret? Ceciderunt innumeri alii, sed fortiores semper surrexere. Antheo in hoc haud dissimiles, qui, ut fabulæ ferunt, ab Alcide in terram projectus, semper fortior resiliit. Idem nobis faciendum est, ut cum fraude hostis circumventi fuerimus, & in peccatum quodpiam ceciderimus, proindeque gratiæ, quæ spiritualis est vita, privati fuerimus, ocius per pœnitentiam resurgamus, & Deum, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat, invocemus, in fide nihil hæsitantes, & mox aderit, morteque destructa, vitam nobis restituet. Dixit enim Deus per prophetam: Impietas impii non nocebit ei, in quamcumque die conversus fuerit ab impietate sua. Et post pauca; Si autem dixero impio, morte morieris, & egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium & justitiam, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet & non morietur.

[48] [Hinc digressus ad Vitalem & Martialem, perorat.] Quod ubi in nobis impletum fuerit, Vitalis, filius sextus, in lucem eductus dicatur. Cavendum autem est nobis studiosius, ne iterato cadamus, ne deterius quiddam contingat, fiantque novissima pejora prioribus. Ad hoc nobis maxime necessarius est animi vigor, quem Martialem appellaverim, filiorum ultimum. Nisi enim magno fortique animo in finem usque certaverimus, ad veram felicitatem pervenire non meremur: non enim initium, seu primus aggressus in milite; sed finalis victoria coronatur. Plures strenue laudabiliterque inceperunt, sed quia in fine turpiter desierunt, mercede frustrati sunt. Martiales igitur bellicosissimosque athletas exhibeamus nos, fratres dilectissimi, & certemus diu noctuque contra Leviathan illum serpentem, & septem hos filios, quos spiritualiter jam parturivimus, per martyrii palmam præmittamus, sumentes quotidie crucem nostram, sequendo Dominum, & dicta factaque nostra omnia in Deum ordinemus: superaddetur enim ita nobis facientibus mater octava Felicitas ipsa, ubi non erit luctus, neque clamor, sed omnia læta & tranquilla. Videbimusque ea, quæ non licet homini loqui, quæ auris non audivit, & oculus non vidit, sed nec ullus umquam mortalium mente concepit. Ad quod gaudium perducere nos velit meritis & intercessione sanctorum septem Fratrum Deus, qui est in secula benedictus. Amen.

ANNOTATA.

a Philippus, quod interpreteris Hebraice Peh Lappidh, id est, lampadis os.

* nequitiæ

DE SS. RUFINA ET SECUNDA VV. MM.
ROMÆ.

ANNO CCLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria in sacris tabulis, publica veneratio, Acta.

Ruffina Virgo Martyr Romæ (S.)
Secunda Virgo Martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

Sanctæ Rufina & Secunda, virgines & martyres, tam naturæ lege quam fidei constantia sorores germanæ, magna semper jam tum ab antiquissimis retro lapsæ ætatis temporibus in veneratione fuere, ut liquet ex Martyrologiorum testimoniis, [Martyrologiorum antiquiorum congeries,] ad posteros transmissis. Romanum parvum præter nudam illarum memoriam, nihil habet. Romæ, Rufinæ & Secundæ. Nec plura de iis memorant Hieronymiana; quæ perperam duas hasce sorores septem Fratribus, S. Felicitatis filiis, de quibus jam proxime egimus, accensent. Atque idem hoc fieri in Martyrologio Antverpiensi aliisque codicibus, tradit Florentinius in notis hic, asserente Menardo in Observationibus ad Sacramentarium S. Gregorii Papæ a pag. 169, in Missali Romano addi SS. Rufinam & Secundam sorores, quæ non habentur in excusis, neque apud Pamelium, neque in aliis nostris, ait, codicibus Mss. Ado sanctarum Martyrum annuntiationi, Romæ milliario decimo, natale SS. Rufinæ & Secundæ sororum, subnectit earum Acta, seu saltem Actorum compendium; quæ consonant Passioni, hic vulgatæ, si excipias dialogismos aliquos seu parerga, ad distinctionem uncis inclusa, quæ non male ab Adonis textu absunt. Rabanus: Eodem die (X hujus) natale est Rufinæ & Secundæ, duarum, quæ sub persecutione Valeriani & Gallieni Augustorum per sceleratissimum Præfectum, eo quod fidem Christi negare & virginitatem perdere noluerunt, post varia tormenta, quæ eis inflixit, ab ipso decollatæ sunt.

[2] [de sanctis hisce Martyribus tractantium.] Notkerus sanctas sorores refert his verbis: Item Romæ milliario decimo, fundo Plautillæ, qui dicitur Buxo, sanctarum Rufinæ & Secundæ sororum, patre clarissimo Asterio & matre Aurelia genitarum, sub persecutione Valeriani & Gallieni, Judicibus Junio præfecto & Archesilao comite, in loco prædicto, pro eo, quod sponsos suos, a Christo apostatas, accipere noluerint, capite cæsæ sunt. Usuardus quoque sic breviter: Item Romæ, sanctarum Virginum Rufinæ & Secundæ, quæ sub persecutione Valeriani & Gallieni tormentis sublatæ, ad ultimum una, capiti illiso gladio; altera caæsa cervice, migraverunt. Ex annuntiatione Romani moderni, quoad omnia fere coincidente cum Usuardina, disce, quod sacra Martyrum corpora in Basilica Lateranensi prope baptisterium debito honore conserventur. De qua re in codice Ms. Lateran. Joannes quidam Diaconus sic enarrat apud Aringhum Romæ Subterr. lib. 2, cap. 16, num. 5: Retro Basilicam Salvatoris quatuor sunt oratoria; unum, quod habet apsides duas: sub una est altare sanctarum virginum Rufinæ & Secundæ, sub quo reconditæ sunt pretiosa earumdem Virginum corpora, quæ inventa sunt sub Anastasio Papa IV, felicis memoriæ, antequam Apostolica dignitate sublimaretur, & post ipsarum inventionem fabricato altari ad honorem earumdem, propriis manibus consecravit ipsum altare, astantibus nobis omnibus & præsentibus canonicis Basilicæ Salvatoris, & quam plurimis, tam de Urbe, quam extra Urbem.

[3] Hoc vero sacellum, seu oratorium SS. Rufinæ & Secundæ Episcopo Portuensi & Sylvæ Candidæ a Gregorio IX concessum fuisse, [Earum publica veneratio propagata] constat, ut in ejus Bulla, edita, ut ibid. habetur, anno salutis 1236 in hæc verba: Item concedimus ecclesiam SS. Rufinæ & Secundæ, sitam Romæ juxta palatium nostrum, cum omnibus pertinentiis suis. Atque ut perspicias, celeberrimam sanctarum Martyrum jam a longo tempore memoriam fuisse, observa, sanctum Athelmum, Episcopum Schireburnensem, oratione ligata earum elogium contexere, ut videsis libro de laude Virginum, a pag. 859, apud Canisium, Antiquarum lectionum tom. 5. Idem Auctor texuit earumdem laudes stylo soluto. Unde colligas, Martyrum nostrarum Acta satis tum temporis communia ac pervulgata fuisse, ut, quin ea præ oculis habuerit, dubitari non posse videatur.

[4] Ceterum publicam SS. Rufinæ & Secundæ venerationem late diffusam fuisse, id argumento est, [ut colligitur e locis sacris] quod hoc die aptata ipsis sit una eademque oratio in Breviario Romano, quæ legitur de septem Filiis S. Felicitatis. Ad celebritatem nominis earum etiam facit, quod recte observavit Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum; videlicet locum, ubi sunt passæ, via Aurelia, decimo ab Urbe lapide, auctum esse sede episcopali, titulo Silvæ Candidæ appellatum. Verum antiquissimus iste episcopatus, loco subverso, Portuensi unitus fuit a Callisto II, ut tradit Ughellus tom. 1, col. 104, anno 1120. Ibidem loci erecta fuit Basilica in honorem sanctarum Martyrum; pro qua re Aringhus loco supra citato, num. 4, his verbis diploma producit Joannis XIX, datum anno tertio sui pontificatus, & Petro Episcopo Silvæ candidæ inscriptum: Item concedimus & confirmamus vobis fundum in integrum, qui vocatur Buxus, in quo Basilica SS. Rufinæ & Secundæ constituta esse videtur. De quo insuper apud eumdem Auctorem legitur fragmentum diplomatis, lati a Victore II anno pariter sui pontificatus tertio, ubi sic ait: Concedimus & confirmamus tibi, & pro te, atque propter te, in perpetuum reverendæ ecclesiæ sanctarum virginum & Martyrum Rufinæ & Secundæ, quæ nominatur Silva candida, in fundo, qui vocatur Buxus, quidquid auri, argenti, pallii seu ceræ, vel quarumcumque rerum omnino jactatum, vel positum fuerit vel oblatum in toto altari majori S. Petri, sive in ejus venerabili Confessione. Huc etiam spectat, quod jam pridem observatum fuit in annotatis ad passionem SS. Marcellini, Petri ac sociorum MM. die 2 Junii, hodieque superstes, ut ibidem dicitur, vicus dictus Casale S. Ruffinæ, civitas olim episcopalis & cardinalitia, a Callisto II, ut mox retulimus, Portuensi conjuncta, utpote ab incolis deserta: unde dictum Casale, distat 7 p. m. Inter utrumque autem locum sita esse ibidem memoratur Silvula, Kircheri judicio eo loco sita, ubi veteres Silvam candidam nominarint. Tum mittitur lector ad ipsius Chorographicam tabulam, Latio illustrato præfixam.

[5] [earumdem nomini dicatis] Adde ex Aringho, venerabilem ecclesiæ memoriam in quodam hospitalis S. Spiritus prædio ad hanc usque diem perseverare, quod hactenus S. Rufinæ titulo nuncupatur. Sæpe dictam vero ecclesiam a Damaso PP. absolutam fuisse, refert ex ejusdem Actis Baronius ad an. 384. Pancirolus in Thesauris absconditis Romanæ Urbis meminit duplicis ædis sacræ, Sanctarum, de quibus hic agimus, nomine nuncupatæ. De quibus consuli potest pagg. 130, & 600. Atque hæ sunt, quæ de antiquo Sanctarum apud Martyrologos cultu ac publica veneratione corradere mihi licuit, deficientibus pluribus monumentis, quæ me faciant in pertractandis celeberrimarum Martyrum rebus prolixiorem.

[6] [Qualia earum Acta; quando martyrio coronatæ.] Acta, de quibus Baronius in Notationibus, fidelia esse affirmat in Annal. ad an. 260, quo Sanctarum agonem consignat. Sed an non nimium multis dialogismis infarciuntur, quam ut eadem ubique pura ac sincera, ubique ab interpolatoris manu intacta, sine formidine asseveremus? Quot & quibus exemplaribus apographum nostrum contulerimus, docebit titulus illis præfixus; quæ breviter etiam edidit Petrus de Natalibus; ut etiam pluribus Italice Gallonius in Historia sanctarum Virginum Romanarum a pag. 138; & omnium recentissime ea ad brevem synopsim Gallice contraxit Tillemontius tomo 4, pag. 5, rejectis eorum notis ad pag. 585, observans ibidem in fine, videri colligi ex iis, quæ Usuardus dicit de Sanctarum morte (verba dedimus supra, num. 2) aliam de ipsis historiam extitisse. Libellus de Præfectis Urbis apud Bucherium pag. 236 refert an. CCLVII Valeriano IV & Gallieno III Junium Donatum P. V. id est, Præfectum Urbi, extitisse, sub quo passas esse Sanctas, memorant earum Acta; unde statuas earum martyrium innectendum tempori, quo id muneris ille administrabat; post quem ponitur anno sequenti ibidem: Cornelius Secularis P. V. Iste locus nos movit ad affigendam sanctarum Martyrum passionem anno 257 potius, quam cum Baronio anno 260: sed tantillum discrimen non debet nos multum morari. En tibi jam earum passionem.

PASSIO
Ex Ms. S. Maximini Treviris, collata cum duplici codice Ms. nostro pergameno, nec non cum editis apud Surium ac Mombritium.

Ruffina Virgo Martyr Romæ (S.)
Secunda Virgo Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 7359

EX MS.

Rufina & Secunda, duæ sorores virgines, erant cives Romanæ, patre clarissimo genitæ Asterio, [Rufina & Secunda tempore persecutionis in fide constantes,] matre clarissima Aurelia. Cum fervor persecutionis jussu Valeriani & Gallieni Augustorum, in urbe Roma sæviret, contigit, ut sponsi earum Virginum Armentarius & Verinus a fide Christianitatis recederent, [nec hoc contenti, quod ipsi perierant: insuper etiam & has Dei famulas detestabili persuasione, ut eos imitarentur, hortabantur a.] Pro qua re volentes declinare eorum persuasiones insanas, ad prædiolum suum, quod in Tusciæ partibus videbantur habere, basternæ b pergebant vehiculo. Quod audientes Armentarius & Verinus, statim Comiti Archisilao suggesserunt, [dicentes: Sponsæ nostræ nos repudiaverunt ad infamiam deorum, quæ Deum unum verum in cælis colunt, Christum Jesum esse testantes: & omnia templorum mysteria veluti contagionem perhorrescunt.] Qua de causa urbem hodie egressæ fugerunt.

[2] Tum sceleratissimus Archisilaus cum militibus suis equestribus iter agentes, [ab Archisilao comprehenduntur,] sanctas Dei Virgines in via Flaminea milliario quarto decimo comprehendit, atque revocans eas ad urbem Romam, Junio Donato Præfecto obtulit [dicens: istas sacrilegas Virgines contra legem vivere, Deos negare, templa deserere, contra salutem Principum agere, sponsis earum accusantibus didici. Et quia hanc curam mihi Domini nostri invictissimi Principes commiserunt, fas fuit ut fugientes comprehenderem, & vestræ magnificentiæ discutiendas adducerem. Tum indignatus Præfectus] jussit eas in custodiam redigi, a se invicem separatas, & die tertia in secretario adduci. In quo Rufinam ingredi jubens, dixit ad eam: Cum sis nobilis nata, quid est, quod ad ignobilitatem devoluta es; & cupis esse captiva in vinculis magis, quam libera cum marito gaudere? Rufina respondit: Captivitas ista temporalis æternam captivitatem excludit, & vincula temporalia, perpetua vinculorum ligamenta dissolvunt.

[3] Præfectus dixit: Istas vanas fabulas, & aniles abjice, [& sacrificare jubentur idolis,] & sacrifica diis immortalibus, ut possis sponsum tuum cum gaudio deliciarum attingere. Rufina respondit: Duo sunt inutilia, quæ persuades, & unum dubium, quod promittis. Nam dicis, me idolis sacrificare debere, ut in perpetuum peream; & post hæc maritum accipere, ut gloriam meæ virginitatis amittam. Post ista duo tam aspera, tamque contraria promittis, quod usque ad senectutem cum gaudio deliciarum attingam, cum de te ipso incertus sis, si ad diem crastinum futurum attingas. [Præfectus dixit: Cessent ista verba; quia parata sunt verbera: unde mihi videtur, ut consilio meliori corrigas cor tuum, & ab istis vanitatibus fugias; & tempus, quod tibi superesse poterit, non amittas. Rufina respondit: Aliquantulum correxisti sermonem, cum dicis tempus, quod mihi superest, ostendis vitam hominis non esse certam, quia in incerto est posita; sed ego vitam illam amplector, quæ in æternitate consistit, & nihil incertum suis amatoribus repromittit. Quam vitam Christus magister veritatis edocuit.

[4] [sed irrito conatu.] Cui cum dura Judæorum pectora dubitationis suæ animos denegarent, mortuos illis de monumento excitans, hos jubebat suæ assertionis edicere testimonium, ut virtutibus crederent, qui verbis credere noluissent. Junius Præfectus Donatus dixit: Ista vaniloquia abjice, & nube viro tuo. Archisilaus Comes dixit: Ista sacrilegii rea est, & non poterit in matrimonii sortem admitti. Rufina respondit: Sicut tu dicis, in matrimonii sortem admitti non possum, quia si ego hominis uxor esse desiderem, constat me virginitatem meam Christo Dei filio non vere vovisse. Unde audi Comes Archisilae: Minæ tuæ, quære cui timorem incutiant: me autem nec a virginitatis palma revocare poteris, nec ab amore & cultura Christi, Dei filii, separare,] Tunc jussit adduci Secundam, ut Rufina soror ejus, in conspectu ipsius flagellis cæderetur.. [Sperabat enim sacrilegus, quod terrore ducta Secunda, ejus persuasionibus consentiret.]

[5] [Secunda, videns Rufinam flagellis cædi, in Judicem invehitur,] Sed cum vidisset sororem suam flagellis cædi, clamare cœpit ad Judicem: Quid est, quod agis, sceleratissime, & regni cælorum invisor? Quid est, quod sororem meam glorificas, & me exhonoras? Dicit ei Præfectus: Ut video, insanior sorore tua es. Secunda respondit: Nec soror mea insana est, nec ego insanio: sed ambæ Christianæ sumus. Et justum est, ut simul cædamur, quia simul Christum Dominum confitemur. [Gloria enim Christiani nominis verberum ictibus ampliabitur & tot computat coronas perpetuas, quot temporalia susceperit vulnera flagellorum. Dicit ei Præfectus: Hortare potius sororem tuam, ut vos ab hac injuria liberetis, & sponsis vestris cum gloria nobilitatis vestræ restitui possitis. Secunda respondit; Vanis terroribus angeris * & frivolis promissionibus agitaris. Nobis virginitatis ita est dignitas comprobata, ut magis optemus occidi, quam vinci. Dicit ei Præfectus. Et si ab invito ablata vobis fuerit virginitas, quid eritis facturæ cum Christo? Secunda respondit: Virginitas in corde puro, Christo Dei filio, exhibetur. Non potest virgo integritatem suam perdere: si non consenserit a justitia declinare. Violentia enim passionem indicat, & passio præparat palmam.

[6] [virginitatis tenacissima;] En ad consensum nostrum arma sumpsisti, ut cogas nos, quod nolumus velle, & quod execrare jam cœpimus, delectari. Applica ignes, gladios, flagella, saxa, fustes & virgas: quot tu pœnas intuleris, per tot ego gloriam martyrii nostri numerabo. Quot violentias irrogaveris, tot ego martyrii computem palmas. Omnis enim nobis gloria est pœena, quam pro Christi amore suscipimus. Nec corruptio dici poterit quæ pro integritate mentis non timet sui corporis subire jacturam. De consensu enim judicatur apud Deum, qui perfectam dilexerit voluntatem.] Tunc jussit eas Præfectus in tenebroso loco includi, & fumum stercorum fieri. Sed cum hoc fuisset factum, fumus ille, quasi thymiama exhalabat, [& non pene fœtorem, sed magis delectationem naribus ministrabat.] Illa autem obscuritas, quasi die media vincebatur, [nec poterant ibi dominari tenebræ, ubi tenebrarum auctor viso Dei lumine vincebatur.] Jussæ sunt inde tolli, & in suis balneis includi: atque in dolium fervens c ac non temperatum jactari, ubi dum fuissent; post duas horas ingressi, qui earum corpora tollerent, inveniunt dolium frigidum, & vaporatum.

[7] Quod audiens Præfectus obstupuit, & jussit eas duci, [a quo in Tiberim præcipitari jussæ, sed non submersæ] & in medio Tyberi mitti, & uno saxo ligato in collo ambarum, præcipitari. Cum quo saxo per mediam fere horam mersæ sunt. Et quæ missæ fuerant d in superiore parte fluminis, siccis vestibus indutæ apparuerunt, prædicantes triumphum Domini, & Christi gloriam decantantes. Quod cum fuisset Judici nuntiatum, dixit Archisilao Comiti Præfectus: Istæ, quas mihi tradidisti, aut magica arte nos superant, aut vere in eis sanctitas regnat. Unde sicut mihi eas tradidisti, ita ego eas tibi reddam, ut tuo arbitrio, vel sententiam accipiant, vel evadant.

[10] Tunc Archisilaus eas duci jussit in silvam in via Cornelia, [altera amputato capite, altera percussio-] ab urbe Roma milliario decimo, in fundo, qui vocatur Buxo *, & illic unam cædi capite, aliamque percuti, & sic earum inhumata corpora derelinqui, [luporum morsibus comedenda.] [ne cursum consummarunt.] Sed Domini gratia non defuit credentibus in Christo, nec defunctis. Denique Plautilla matrona, in cujus prædio hoc factum est, vidit eas in visu sedentes gemmatas in thalamo, & dicentes sibi: Plautilla, desine a flagitiis idolorum, & ab incrudelitate impia cessa: & credens Christo, veni in prædium tuum, & corpora nostra invenies. Ibi eadem corpora, ubi invenire potueris, sepelies. Exurgens autem Plautilla, pervenit ad locum, & inveniens sanctarum Virginum corpora [sine fœtore & sine aliqua læsione, adoravit] & credidit, & fabricavit sepulchrum Virginum Christi. [In quo loco beneficia orationum earum fructum magnum virtutum ostendunt, in laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen. Passæ sunt autem sub die quinto Iduum Juliarum. e]

ANNOTATA.

a Hæc atque alia, uncis inclusa, non habet Ado. Et fallor, si non redoleant interpolationem.

b Surius habet basternis vectæ. Est vero basterna vehiculum tectum & feminarum; lectica, gestatoria sella.

c Ado legit solio ardente.

d Codex noster pergamenus duplex & Mombritius: & quæ nudæ missæ fuerant. Ita etiam Ado.

e Mombritius: passæ sunt autem die VI Idus Julias. Ms. nostrum pergamenum, die VI Idus Juliarum.

* al. ageris.

* Busso.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRIS
JANUARIO, MARINO, NABORE ET FELICE.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Januarius Martyr in Africa (S.)
Marinus Martyr in Africa (S.)
Nabor Martyr in Africa (S.)
Felix Martyr in Africa (S.)

AUCTORE J. B. S.

Martyrologiorum prope omnium unanimis consensus est in signandis hoc die & in Africa collocandis quatuor hisce Martyribus, ut mirum sit, eos a Beda, Floro & consequenter a Rabano præteritos, quemadmodum & binos synonymos Mediolanenses, [In antiquissimis Fastis] de quibus agendum erit ad diem XII hujus mensis. Vetustissima ipsorum annuntiatio exstat in codicibus Hieronymianis apud Florentinium hoc die, cum hac tamen diversitate, quod in nostro Antverpiensi seu Epternacensi legatur Januariæ pro Januarii, & in Corbeiensi ac Blumiano, Marinæ pro Marini: de additione militum XII loquemur paulo inferius. En igitur constans commemoratio: In Africa, Januarii, Marini, Naboris & Felicis, qualem omnino etiam refert hoc ipso die Romanum parvum a Rosweydo editum. Notavi in Observationibus ad Usuardum, in serie jam dicti Romani parvi expunctos esse socios, qui in Hieronymianis adjungi videbantur; quod brevi recte factum ostendemus. Neque vero ea in re gravis difficultas; majorem suscitavit Ado, dum hodiernos Martyres Asros cum Mediolanensibus seu Laudensibus confudisse videtur.

[2] Ita ipse primus, quod sciam, hoc die scripsit: Eodem die in Africa, natalis sanctorum Januarii, [hi quatuor Martyres] Marini, Naboris & Felicis decollatorum; quorum corpora Mediolanum translata sunt. Suspecta fuisse Usuardo ultima ista verba, translationem innuentia, pridem etiam monui; sistit enim ejus annuntiatio in voce decollatorum, ex quo ad verbum sumpta est hodierni Romani commemoratio, ubi recte, ni fallor, observavit Baronius, Martyres hos Afros, a binis synonymis Mediolanensibus, qui, ut jam diximus, coluntur XII Julii, distinguendos esse, quæ etiam videtur fuisse Henschenii opinio, satis aperte indicata in Commentario prævio ad Acta S. Victoris Mauri die VIII Maii num 7 pag. 288, dum ex Tristano Calcho admittit SS. Naborem & Felicem Laude Pompeia occisos, & rursum in Annotatis pag. 290 ad litt. P, idipsum confirmat his verbis: SS. Nabor & Felix, sub eodem Maximiano Imperatore & Anolino consiliario passi sunt Laude Pompeia: at corpora eorum Mediolani deposita. Coluntur XII Julii.

[3] [a duobus synonymis distinguuntur.] Neque ignorabat Henschenius hodiernos nostros Martyres Africanos, nam in ejusdem diei elencho Prætermissorum accurate notavit, SS. Naborem & Felicem, cum SS. Januario & Marino in Africa decollatos, perperam VIII Maii signari ab Usuardis auctioribus Florentinis, Strozziano, Medicæo & ibidem excuso 1486, utpote qui in Martyrologiis Usuardi, Adonis, Notkeri & aliis referrentur hoc X Julii, ad quem diem eos remittit; ut manifeste pateat, eum Africanos a Mediolanensibus plane diversos existimasse, tametsi opposita legisset apud Adonem & Notkerum; quorum sententiam posthabendam putavit apertissimæ auctoritati vetustiorum Martyrologiorum, quæ ad XII Julii fusius enarrabimus. Fateor equidem, durum esse, binos hosce seculi noni Martyrologos rejicere; ast in aliorum vetustiorum concursu, horum potior habenda est ratio. Facile acciderit, ut nominum synonymia utrumque in errorem induxerit, quæ ne multiplicare cogerentur, huic diei Sanctorum martyrium, alteri (XII) translationem adscripserint: id quod apertius præstitit Notkerus, sic scribens X Julii:

[4] In Africa, sanctorum Januarii, Marini, Naboris & Felicis, [qui Laude Pompeia passi, coluntur XII Julii;] ob constantiam Christianæ fidei decollatorum; quorum corpora postea Mediolanum sunt translata. Tum vero ad XII Julii seu IV Idus, ita prosequitur: Mediolani, translatio sanctorum Martyrum Naboris & Felicis, qui VI Idus Julii cum Januario & Marino in Africa decollati, hac die Mediolanum sunt deportati. De quibus beatum Victorem in passione sua credo supplicasse: Ne separes me, Domine, a civibus meis Martyribus tuis Nabore & Felice. Inde colligere voluit Notkerus, & collegerunt alii, Africanos esse oportere, quos cives appellaverit S. Victor, genere Maurus, quasi Afri omnes Mauri dici debuerint, & ex eadem patria cives compellari. Verum unde Notkero constitit, aut unde aliis constare potest, S. Victorem, tametsi Maurum genere (siquidem in hac parte satis indubitatæ fidei sint ejus Acta) Mediolani natum non esse, atque adeo SS. Naborem & Felicem cives suos nuncupare? Certe ex Actis qualibuscumque educet nemo, S. Victorem in Africa natum, aut ex Africa in Insubriam profectum esse.

[5] [contra quam censeant Ado & Notkerus.] Illud præterea displicet in Adone & iis qui ipsum secuti sunt, quod Martyres nostri Africani decollati dicantur, cum nusquam passionis ipsorum aut Actorum exstet vestigium, unde id Ado desumere potuerit; qui procul dubio alia gesta non prætermisisset, in describendis longioribus elogiis minime parcus: unde facile subnasci potest opinio, notitiam eum aliquam habuisse, sanctos Mediolanenses Martyres capite plexos fuisse, quod supplicii genus ad alios transtulerit, quos cum hisce confundendos existimabat. Nobis hactenus longe verosimilius est, distinguendas prorsus istorum Martyrum classes, aliam, de qua hic agimus, Africæ incerto loco; aliam Mediolanensibus vindicando, de qua proprio loco plura disputabuntur. De hodiernis præter martyrii lauream, ex Martyrologiorum auctoritate, nihil uspiam deprehendimus.

[6] [An Marinus dici possit Hispanus?] Atque hæc quidem hactenus disputata, nemo est qui non tolerabilia & plane verosimilia censeat; neque mihi in mentem venisset dubitare, utrum quatuor isti sancti Martyres & Africani fuerint, & passi in persecutione, seu Valeriani seu Diocletiani aut alterius ante Constantini magni tempora; nisi nova denuo & ante inaudita protulisset Tamayus in suo Martyrologio Hispanico ad hunc diem, magnifica hujusmodi annuntiatione: Apud Cæsaream Mauritaniæ in Africa, S. Marini, natione Hispani, qui cum aliis sociis advenis, pro Christi nomine comprehensus, & variis tormentorum agonibus dilaniatus, tandem succiso capite, ad præmium Martyr properavit æternum. Neque hic sistit; sed in Notis Julianum apostatam appellat, sub quo hos Martyres passos contendit; Acta propria comminiscitur, variaque alia huc contorquet, ex decantato fabulatore, quæ recensere, nedum refutare est animus. Fontem consulant, qui discere cupiunt, quantæ nobilitatis fuerit S. Marinus, civis Ulyssiponensis, cui priscas inscriptiones, gentilitia insignia, & nescio quæ alia aptavit Tamayus, a nemine, qui Dextrinis non delectetur, admittenda.

DE SANCTIS MARTYRIBUS TOMITANIS
MARCIANO, DOMNO, DIOMEDE, JOANNE, SISINNIO, AURELIANO, EMILIANO ET ALIIS XXXVIII.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Marcianus Martyr Tomis in Ponto (S.)
Domnus Martyr Tomis in Ponto (S.)
Diomedes Martyr Tomis in Ponto (S.)
Joannes Martyr Tomis in Ponto (S.)
Sisinnius Martyr Tomis in Ponto (S.)
Aurelianus Martyr Tomis in Ponto (S.)
Emilianus Martyr Tomis in Ponto (S.)
Alii XXXVIII Martyres Tomis in Ponto


J. B. S.

Septem hi Martyres nominibus suis sic recte exprimuntur in vetustissimo codice Epternacensi, quæ in aliis nonnihil deformata sunt. Pro Diomedis, in Lucensi est Fromedi, in Corbeiensi Tromedi: in utroque pro Sisinnii, legitur Sesini, quod fortasse genuinum nomen fuerit. Turpius in Corbeiensi versum est Aureliani nomen in Aurelianidis. Iterum ambo illi codices differunt ab Epternacensi in eo quod socios anonymos addant dumtaxat XXXVI, sed in eo præferendam putavimus Epternacensis lectionem; in quo tamen Diomedi positum est pro Diomedis. Præter nomina in hisce codicibus notata, nihil usquam de istis SS. Martyribus legimus. Vide quæ de frequentia Martyrum Tomitanorum, satis opportune bic annotavit codicum Hieronymianorum editor Florentinius.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ALEXANDRINIS
LEONTIO, MAURICIO, MELLITO, ACHILLEO, DANIELE, CORIONO, ATTONO, ZESONO, EUSTASIO, OCTAVIO, ANICETO, THEODORO, CRISTO, CANDIDO, GORGONIO, ARCELAO, CYRINO, EUPHRODISIO, GELANO, AUTICIO, AZELO, ATTENEO, GAGIO, SISIONE, AUXENTIO, VALENTINO, DRODITIO, FAUSTASIO, AURELIO, GORGODIANO, CYRIONE, COROLO, NOSTINO, SISINNIO, CASTRICIO ET APOLLONIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Leontius Martyr Alexandriæ (S.)
Mauricius Martyr Alexandriæ (S.)
Mellitus Martyr Alexandriæ (S.)
Achilleus Martyr Alexandriæ (S.)
Daniel Martyr Alexandriæ (S.)
Corionus Martyr Alexandriæ (S.)
Attonus Martyr Alexandriæ (S.)
Zesonus Martyr Alexandriæ (S.)
Eustasius Martyr Alexandriæ (S.)
Octavius Martyr Alexandriæ (S.)
Anicetus Martyr Alexandriæ (S.)
Theodorus Martyr Alexandriæ (S.)
Cristus Martyr Alexandriæ (S.)
Candius Martyr Alexandriæ (S.)
Gorgonius Martyr Alexandriæ (S.)
Arcelaus Martyr Alexandriæ (S.)
Cyrinus Martyr Alexandriæ (S.)
Euphrodisius Martyr Alexandriæ (S.)
Gilanus Martyr Alexandriæ (S.)
Anticius Martyr Alexandriæ (S.)
Azelus Martyr Alexandriæ (S.)
Attenus Martyr Alexandriæ (S.)
Gagius Martyr Alexandriæ (S.)
Sision Martyr Alexandriæ (S.)
Auxentius Martyr Alexandriæ (S.)
Valentinus Martyr Alexandriæ (S.)
Droditius Martyr Alexandriæ (S.)
Faustasius Martyr Alexandriæ (S.)
Aurelius Martyr Alexandriæ (S.)
Gorgodianus Martyr Alexandriæ (S.)
Cyrion Martyr Alexandriæ (S.)
Corolus Martyr Alexandriæ (S.)
Nostinus Martyr Alexandriæ (S.)
Sisinnius Martyr Alexandriæ (S.)
Castricius Martyr Alexandriæ (S.)
Apollonius Martyr Alexandriæ (S.)

J. B. S.

Ex hac Martyrum classe & tot aliis Alexandriæ æque ac Tomis in hoc vetusto Martyrologio sæpe consignatis, recte colligit laudatus Florentinius ingentem Christianorum iis locis carnificinam. Ceterum enormis ferme est hoc die discrepantia inter Epternacensem & codices alios Lucenses & Corbeiensem; in illo enim ex tota illa sex & triginta pugilum cohorte nonnisi octo enumerantur, ut mutilum hic esse facile perspicias. Itaque non ex eo codice, sed ex Corbeiensi ferme desumpta sunt omnia nomina, potius quam ex Florentinii textu, ubi postrema duo nomina sic distracta sunt, ut ex Castricio & Apollonio facta sint nomina tria, nempe Castri, Creta, Pollani. Interim tamen ex Lucensi malui legere Euphrodisio, quam ex Corbeiensi Eofrodisio: item Sisione, & Sisinnio pro Sisinna, tametsi in Lucensi habeatur Sisenne. Crediderim & alia nomina corrupta esse, sed nolui pro arbitrio ea corrigere aut restituere, præter nomen Daniel pro Danelus.

[2] Hic paucis monendum censui, quod ante me observavit Florentinius, nomina aliqua in proposita turma recurrere, quæ propria videri possint Martyrum Nicopolitanorum, qui numero XLV sub Licinio passi dicuntur, ducibus Leontio, Mauritio & Daniele, quos ex Græcorum Menologio in modernum Romanum transtulit Baronius, & quorum Acta hoc die suo loco referentur. Quid hic lateat, non est satis obvium discernere: confusionem quidem advertimus, at nobis non licet Hieronymianorum textus aut eorum positiones temere immutare. Siquis id attentari posse existimet, jungat ipse hanc cohortem pugilum sex & triginta, cum paulo post secutura classe, undecim Nicopolitanorum, inveniet non solum XLV, sed socios binos supra numerum, in quo facile Græcorum Fasti æque ac codices Hieronymiani aberraverint. Si vere Martyres isti XXXVI, qui hic Alexandriæ tribuuntur, ad Nicopolim pertineant, Acta quæ inferius illustrantur, omnibus aptari poterunt.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ANTIOCHENIS
MAXIMO, RODIGO, VERONIA, DOMNINA, MAXIMA, DIOGENE, MACARIO, TIMOTHEO, ZACCHÆO ET ISICIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Maximus Martyr Antiochiæ (S.)
Rodigus Martyr Antiochiæ (S.)
Veronia Martyr Antiochiæ (S.)
Domnina Martyr Antiochiæ (S.)
Maxima Martyr Antiochiæ (S.)
Diogenes Martyr Antiochiæ (S.)
Macarius Martyr Antiochiæ (S.)
Timotheus Martyr Antiochiæ (S.)
Zachæus Martyr Antiochiæ (S.)
Isicius Martyr Antiochiæ (S.)

J. B. S.

Sub Maximo antesignano, inquit Florentinius, libri nostri decem utriusque sexus sacros pugiles proferunt, parum in nominibus a vetustissimo deflectentes. Undecim exprimit Corbeiense, quod post Isicium addat Mœnim, quam nos ex aliorum consensu omittendam putavimus; siquis adjunctam velit, per nos quidem id ipsi liceat. In nominibus ea est notabilior differentia, quod Veronia in Lucensi transformetur in Nironicum, quem Corbeiensis Vironicum nominat; in reliquis tanti momenti diversitas non est, ut observari mereatur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS NICOPOLITANIS IN ARMENIA.
MILIONE, DECOMEDE, ANTONIO, THEOLO, CESSO, CAGIANO, CLIRICO; ITEM SUSANNA, NECIONO, THEOTO SEU THEODOTO ET CYRILLO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Milion Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Decomedes Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Antonius Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Theolus Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Cessus Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Cagianus Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Cliricus Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Susanna Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Necdonus Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Theotus Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Cyrillus Martyr Nicopoli in Armenia (S.)

J. B. S.

Omnium codicum diserta positio est, seu expressio loci martyrii; in Armenia civitate Nicopoli, ubi vetustissimum expressius ponit, in Armenia minore, ad quæ ita hoc loco Florentinius: Cum plures sint urbes Nicopolis nuncupatæ, recte additur, in Armenia minore; est enim ibi civitas episcopalis sub archiepiscopatu Sebastensi, a Pompeio condita, ut refert Dio. Undecim apud eam Martyres recoluntur in altero ex codicibus nostris, dum alter septem tantum indicat librarii incuria. Consentit in undenario numero, nonnihil in nominibus varium Vetustissimum. Corbeiense vero addit Aniticium, ut duodenarium numerum impleat, qui martyr etiam deficit in Vetustissimo illo, accuratius sacros athletas in duos choros dividente, quorum primum ducit Milion, secundum vero Susanna. Menologium Græcorum ad Nicopolim Armeniæ pertinere docet sub Licinio rege, Lysia præside, Leontium, Mauritium, Danielem & Antonium, quos potius cum aliis Alexandriæ tribuunt codices nostri cum aliis adductis. An iidem sint, non decerno.

[2] Neque mihi lubet arenam illam ingredi: de quadraginta quinque Nicopolitanis Martyribus hoc die agitur; classes non conveniunt, sitne forte olim facta aliqua confusio, quis modo satis prudenter definiat; cum nudæ plerumque sint Hieronymianorum annuntiationes. Præstat igitur, rem in medio relinqui, neque de nominum varietate multa inutiliter disquirere? Textus fere descriptus est ex vetustissimo Epternacensi, in quo Decomedis ponitur, pro eo quod Lucense habet, Infomodis; melius fortasse Corbeiense Diomedis. Autoroni Lucensis, melius ab aliis redditur per Antonii: an recte divinaverit Florentinius Sisannæ legi pro Susannæ, parum interest. Perstat manipulus integer, nec de Martyrum numero, prout in codicibus exprimitur, dubitandum videtur, quod nobis satis est.

DE DUODECIM MARTYRIBUS MILITIBUS.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

XII milites Martyres (SS.)


I. B. S.

Bollandus, qui olim ex codicibus Hieronymianis solum Epternacensem, tunc nobis commodatum, noverat, putavit, se ibi reperisse duodecim Martyrum millia; utpote cum in eo corrupte legatur, via Penistri millia XII. Satis patet corrupta constructio; pro qua codices alii legunt & militum duodecim, ut Lucensis, qui ipsos quatuor Africanis, de quibus jam egimus, adjungit; sed magis mihi placet distinctior Corbeiensis annuntiatio: Et alibi militum duodecim, qui forte via Prænestina, non procul ab Urbe passi sint, quod videtur insinuare vetustissimum exemplar Epternacense, per via Penistri; milites mutando in millia; nisi indicetur distantia per tot passuum millia, quæ sensum non faciunt.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
BIANORE ET SILVANO
IN PISIDIA.

Notitia ex Fastis Græcis.

Bianor Martyr in Pisidia (S.)
Silvanus Martyr in Pisidia (S.)

I. P.

Sacrum illud Martyrum par non mediocri apud Græcos in veneratione habitum fuisse, abunde liquet vel ex solo Menologio, a Sirleto Latine reddito, quod sic de ipsis prædicat: Eodem die (X Julii) beatorum Martyrum Bianoris & & Silvani, [SS. Bianoris & Silvani cultus] quorum S. Bianor ex provincia Pisidiæ propter Christi confessionem a Severiano Præside Isaurorum civitatis Euphratesiæ * [comprehensus], cum cogeretur Christum abnegare, nec persuasus esset; graviter cæsus & suspensus, globis igneis adustus est; quin etiam dentes avulsi & aures abscissæ sunt. Silvanus vero quidam, videns Bianoris tolerantiam, Christo credidit, & statim lingua illi abscissa est: postea & caput humeris avulsum est. Sanctus vero Bianor, perforatis talis, dextro effosso oculo, & capitis pelle detracta, cervicem gladio supposuit, & sic martyrio coronatus est. Atque hinc in Romanum transiere, in quo sic annuntiantur hac die: In Pisidia sanctorum Martyrum Bianoris & Silvani; qui sævissima pro Christi nomine passi, demum cervicibus abscissis coronantur.

[2] Menologio Sirleti pene verbatim consonant Menæa impressa hac etiam die, [ex tabulis Græcis ac Latinis.] referente præterea eosdem dictorum Menæorum Indice. Supplementum ad Menæa excusa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii notat sanctos hosce Martyres die IX hujus cum elogio, quod ad verbum fere coincidit cum Sirletiano: notaturque ad dicti elogii finem, eadem habere Sirmondum, sed ad diem hanc X. Qui elogio præmittuntur versiculi, sic habent:

Οὐκ ἠδυνήθησαν ἑλεῖν στεῤῥὰν φύσιν,
Μάρτυς Βιάνωρ, οὐδὲ τοῦ ξίφους βίᾳ.
Ὄφθη παταχθεὶς Σιλουάνος τῷ ξίφει
Ἄλλος Σιλωάμ, ἐξιλόμηνος πάθη.

Non potuere animos fortes, generose Bianor,
Tollere, vi magna licet in te sæviit ensis.
Silvane, gladio quando percussus cadis
Sylöe videris altera, expurgans mala.

Vox βίᾳ alludit ad nomen proprium Bianor; ad Silvanum vero Σιλωὰμ; quo significatur sons Hierosolymitanus, juxta quem piscina, Joan. 9, v. 7 nuncupata κολυμβήτρα τοῦ Σιλωὰμ, id est natatoria Siloë, cujus aquis cæcus a nativitate lotus, visum recepit. Porro suus quoque Martyribus datur locus in Menæis Mss. Bibliothecæ Ambrosianæ & apud Maximum Cythærorum Episcopum; quibus adde Synaxarium Basilianum, cujus mensis Julius habetur Græce ad calcem tomi 1 prædicti mensis. Sed cum elogium ibi positum fere coïncidat cum Sirletiano, supra dato, nihil necesse fuit illud hic latine reddere & typis mandare, non magis quam alia, superius a nobis suppressa.

[Annotatum]

* Menol. Basil. Isauriæ.

DE S. APOLLONIO MART.
ICONII IN CAPPADOCIA.

Notitia ex Menæis Græcis.

Apollonius Martyr Iconii in Cappadocia (S.)

I. P.

Menæa impressa breviter de hoc Martyre referunt, quod ad Perinium, Iconii præsidem adductus, Christum professus, idolis explosis, cruci clavis affigatur, & martyrium absolverit. Habet ipsum insuper Supplementum ad dicta Menæa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chissletii, [Memoria hujus Sancti, & elogia] ubi ejus elogio duo sequentes versiculi præmittuntur:

Ἀπολλωνίῳ σταυρὸς τιμωρία,
Εἰπεῖν δ᾽ ἀληθῶς, σταυρὸς σωτηρία.

Apollonio pœna crux,
Ut vere dicam, crux salus.

Subdo ejus elogium, quod ibidem sic adornatur: Οὖτος ἦν ἐκ τῆς πόλεως Σαρδέων τῆς ἐν Λυδίᾳ, καὶ προσαχθεὶς Περινίῳ τῷ Ἄρχοντι, ἐν τῷ Ἰκονίῳ ἐνδημοῦντι, ὡμολόγησιν ἑαυτὸν Χριστιανὸν. Εἰς τήν τύχην δὲ τοῦ Βασιλέως άναγκασθεὶς ὁμῶσαι, εἶπε, μὴ εἶναι θεμιτόν εἰς Βασιλέα θνητὸν ὁμώσειν, καὶ μάλιστα τὸν ποιητὴν καὶ δημιουργὸν τοῦ παντὸς μὴ ἐπιγινώσκοντα. Ἐπὶ τούτοις σταυρῷ ἀναστηθεὶς τῷ Θεῷ τὸ πνεῦμα παρέθετο. Oriundus ille erat e civitate Sardiensium, quæ est in Lydia, & adductus ad Perinium Præsidem, Iconn degentem, Christianum se professus est. Cum autem coactus fuisset jurare per fortunam Imperatoris, dixit, non esse fas jurare per Imperatorem mortalem, & maxime eum, qui factorem & opificem rerum omnium non cognoscebat. Propterea in cruce suspensus, spiritum Deo tradidit. Quibus consonant Menologium Sirleti.

[2] [ex variis tabulis Græcis eruta.] Nec vero in Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ, Menæo Chiffletii, Indice in Menæa excusa, nec non Maximo Cythærorum Episcopo prætermissa ejus memoria est. Romanum Martyrologium sic ipsum annuntiat: Iconii S. Apollonii Martyris, qui per crucem insigne martyrium consummavit. Elogium aliquantulum superiore prolixius contexit synaxarium Basilianum, quod hic reddo Latine: Apollonius Christi Martyr oriundus erat e regione Lydiæ, civitate Sardensium. Circuibat autem omnem civitatem & regionem, docens sermonem veritatis, multosque infidelium ad Dominum convertens. Delatus itaque ab idololatris urbis Iconii Præfecto, comprehensus est, & in vinculis ad ipsum ductus, adstitit coram eo, & interrogatus, se Christi servum confessus est. Unde coactus jurare per fortunam Imperatoris, dixit, non esse fas jurare per Imperatorem mortalem, & maxime, qui factorem mundi Deum non cognoscebat. Hæc fatus, jussu Præsidis, vehementer cæsus est, & in ligno suspensus, ac clavis ferreis eidem affixus, spiritum Deo tradidit; & sic consummato martyrii cursu, regnum cælorum accepit.

DE SS. XLV MARTYRIBUS
NICOPOLI IN ARMENIA.

CIRCA AN. CCCXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

XLV Martyres Nicopoli in Armenia (SS.)


AUCTORE I. P.

Nicopolis in Armenia, ab aliis pluribus ejusdem nominis civitatibus additione hujus provinciæ distincta, a Pompeio Magno condita ob Mithridatem ibi debellatum, Auctore Dione Cassio, lib. 36 Historiarum Romanarum, extitit clarissimorum Martyrum XLV palæstra, constantiæ eorum testis & spectatrix, ac gloriæ theatrum; [Nicopolis alias laudata, rursum laudanda, quia Martyrum palæstra.] civitas sane tum insigni hoc triumpho nobilis, tum mirifice prædicari merita, quod temporibus Valentis Imperatoris inconcussa steterit adversus Arianorum procellas, ut pluribus meminit S. Basilius in epistol. addit, sicut signat Baronius in Notationibus hic, 6, 9, 10, 11 & 12 edit. Nut. Celebratissimam vero sanctorum Martyrum memoriam fuisse in sacris tabulis, abunde constabit ex iis, quæ de eorum cultu subnectimus.

[2] Menologium Basilianum, ad calcem tomi primi hujus mensis ex parte editum Græce, [Elogium ex Menol. Basiliano; memoria ex tabulis Græcorum;] post annuntiationem: Eodem mense Julio die X, passio sanctorum XLV Martyrum, qui in Nicopoli martyrio affecti sunt, ita de illis prædicat: Quadraginta quinque Christi Martyres vixerunt sub regno Licinii & præfectura Lysiæ, quorum principes fuere Leontius, Mauritius, Daniel & Antonius. Comprehensi itaque adstiterunt Duci Lysiæ in Nicopoli Armeniæ, Christumque confessi & idola execrati, cæsique ac lapidibus ora & faciem contriti, in carcerem conclusi sunt, per dies plures absque cibo permanentes. Milites, eorum constantiam conspicati, Christo crediderunt. Deinde e carcere ejecti, & crura securibus abscissi, hi quidem jam mortui, illi autem adhuc spirantes, in caminum ignis injecti, cursum consummarunt, accipientes immortale regnum, quod paratum ipsis fuit a Christo ante mundi constitutionem. Alibi sæpius horum Martyrum recurrit memoria in Græcis fastis, ac plerumque cum parvo elogio; videlicet in Menæis impressis eorumque Indice & Horologio Græcorum; item in Supplemento ad Menæa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, Menæo Chiffletii, Menologio Slavo-Russico, quod pro Leontio scribit Leonis; Maximo Cythærorum Episcopo; quibus addi potest Ms. ex libro linguæ Arabicæ de vita nonnullorum Sanctorum, Typicum S. Sabæ, nec non epitome excusa Menologii: denique Menologium Sirleit: e quo postea eorum memoria transiit ad Martyrologium Romanum, sic illos referens: Nicopoli in Armenia, sanctorum Martyrum Leontii, Mauritii, Daniëlis & sociorum, qui sub Licinio Imperatore & Lysia Præside varie excruciati, tandem in ignem conjecti, martyrii cursum confecerunt. Molanus illos etiam habet, & Galesinius.

[3] Menæa impressa, uti etiam dictum eorum Supplementum, [versiculi;] sacro Martyrum agmini ita accinunt:

Παρεμβολή τις ἑυρέθη τῷ Θεῷ νέα
Τολμῇ παρεμβαλοῦσα καὶ πυρὸς μέσον.
Κτεῖνεν ἀρισθενέας δεκάτη πῦρ Νικοπολίτας.

Nova castra Numen, militem invenit novum
Audacter ausum tendere in medios rogos.
Flamma necat decima generosos Nicopolitas.

Idem Supplementum habet hoc singulare de eorum cultu: Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ ναῷ τῆς ἁγίας Ακυλίνης πλησίον τοῦ φόρου. Celebratur autem eorum solennitas in templo S. Aquilinæ prope forum. De templo S. Aquilinæ agit Cangius lib. 4 CPolis Christianæ pag. 144.

[4] Baronius tom. 3, pag. 162, num. 46, agens de hisce Martyribus, [ratio temporis.] agonem eorum affigit anno 316. In Menologio Slavo-Russico ponuntur passi anno 307. Liber linguæ Arabicæ, de quo supra, videtur ipsos alligare temporibus Diocletiani; cum post annuntiationem ibidem addatur, Actorum vitæ aut elogii, ut autumo, principium, in diebus Diocletiani: & adscribitur, fol. 13. Tomo 5 Maii, pag. 151, in annot. ad cap. 3 Actorum S. Donati & sociorum Martyrum lit. f, ponitur Licinius cœpisse persequi Christianos anno 316. Secus opinatur Pagius in Critica hist. Chronol. tom. 1, pag. 381, censens, nullos Martyres in persecutione Liciniana fuisse passos ante annum 319, neque ante illud tempus Licinium persecutionem Ecclesiæ intulisse. Tillemontius tom. 5, pag. 512 obiter ex Græcis tabulis sanctos Christi pugiles commemorans, annum martyrii non determinat. Et vero ea temporis ratio, quam figit Pagius, non videtur improbabilis: neque enim apparet, quem potissimum martyrio sæpe dicto assignes annum, quam illum, quo Licinius varia in Christianos machinatus est, eos e palatio suo pellens, concilia celebrare eos vetans, aliaque quam plurima contra eos statuens ac gerens in odium Constantini, de quibus Eusebius lib. 1 de vita Constantini capite 51, 52 & seqq. agit; quæ Petavius alligat anno Christi 319, ut videre est in parte altera de Doctrina temp., pag. 718; addens, passos esse in ea persecutione XL Martyres in Cappadocia, frigore enectos, & Basilium, Amasiæ Ponticæ Episcopum, martyrio affectum, citatque Eusebii Chronicon. Actum de illo est tom. 3 Aprilis, pag. 416, apposita epocha circa an. 322; de iis autem die X Martii. Ad hæc, Eusebii Chronicon Latine versum apud Josephum Scaligerum pag. 180, ad an. CCCXXI habet; Licinius Christianos de palatio suo pellit. Dicamus ergo, Martyres obiisse circa annum 319.

[5] [Acta non sincera,] Quid sentiam de Actis, e Græco in Latinum sermonem a me conversis, paucis intellige. Non sincera illa esse, sed episodio plus uno adornata, dramaticeque composita, indubitatum mihi videtur. Spirat enimvero in illis ingenium Metaphrastis, vel saltem alterius cujusdam ei non absimilis, tragœdi sacri potius, quam sinceri historici nomen promeriti. Argumento sunt sequentes observationes. Primo, preces, e verbis psalmorum nimis composite concinnatæ, ut videsis num. 8 & 12. Secundo, inductio Martyrum utriusque sexus nec non exemplum S. Potamienæ, temporibus Maximiani pro tuenda pudicitia in lebetem, pice instructum, a suo Domino injectæ, nonne theatrum spirant? S. Leontius, ea narrans ut animos excitet ad fortiter pro Christo dimicandum, dicit se ea accepisse a magistro suo, qui veniebat ex Ægypto, & audisse se ajebat a S. Antonio Asceta. Quæro quis hic Antonius Asceta? Antonius Magnus, ut opinor, celeberrimus plurium monachorum abbas: si ille est, quem conjicio, satis disparata connectere videtur scriptor; cum is tamdiu obierit post S. Leontium, anno utique 356. Res illæ narrantur, a num. 8 in fine. Tertio, diabolus, Æsculapium mentitus, Ducemque Lysiam contra Martyres concitans, quidnam est nisi scena dramatica, num. 12?

[6] [sed dramatice adornata.] Quinto, mors Martyrum, hoc modo accelerata, qui refertur num. 16, fallor, si plenam fidem inveniat. Sexto, prodit in scenam mulier, Sanctis aquam sub vestibus clam in carcere deferens, num. 11; quæ denuo redit num. 19. Erunt, ut opinor, quibus preces & aqua e rupe elicita non omnino arridebunt, num. 22. Denique Actorum sinceritati non mediocriter officit sequens clausula, a genuinis Actis abesse consueta, quæ habetur num. 23, in qua Sisinnius ita Deum orat jamjam moriturus. Opis tuæ indigos, teque nostro interventu invocantes, statim exaudi, Domine, in quacumque necessitate & indigentia; quamvis in paupertate quisquam existat; quamvis in viduitate & orbitate; quamvis in peregrinatione; quamvis in infirmitate corporis & animæ; quamvis in ære alieno & calumniis; quamvis in acerba servitute; quamvis in hominum ac pecudum contagione; quamvis in mari quispiam sit naufragus, &c. Tu illi, Rex, per nos solatio sis, & statim exaudi, ut cognoscant mundi hujus incolæ, multum nos diligi abs te, & exaudiri, ac malo cuilibet fiat aqua hæc in medelam, nam ad invocationem tui ebulliit & innovatum est vetus miraculum in gloriam Patris, & Filii, & Spiritus sancti, in laudem & memoriam Martyrum tuorum quinque & quadraginta.

[7] Inter Martyres XXXVI Alexandriæ passos, de quibus hoc itidem die agitur superius, duo primi Leontius & Mauritius, [An præsentes Martyres confusi cum Alexandrinis?] & quintus Daniël, tribus nostris Martyribus Nicopolitanis, quorum expressum vidimus nomen, prorsus homonymi sunt. Quæ homonymia suspicionem fortasse nonnulli præbere poterit, hic æque, ac alibi plus semel, inductæ alicujus confusionis, una fortasse Martyrum turma in duas distracta, vel, si hoc non vis, alterius in alteram nominibus derivatis. Verum quoniam quid hic lateat mysterii, nobis assequi non est promptum, in duas eos classes distinximus, secuti Martyrologia Hieronymiana: uti indicavimus supra, ubi de dictis triginta sex Martyribus egimus, & difficultatem hanc non prætermissimus.

[8] Tamayus solius S. Leontii nomen exprimit, & socios Martyres confuse: Nicopoli in Armenia, S. Leontii Martyris, [Reliquiæ S. Leontii an in Hispaniam delatæ?] qui cum aliis sociis agonem admirabilem complevit. Hoc recte; sed clausulam sequentem, cujus exuviæ sacræ in oppido Alcaudete, diœcesis Giennensis in cœnobio monialium B. Claræ debita cultus honorificentia servantur, quorsum adjunxit? Cum in notis ad hunc locum candide profiteatur suspicari se, errasse amicum eruditum, nimirum P. Martinum Xemena Jurado, ex cujus relatione prædictis Sancti reliquiis istum locum assignarat, & hæc pignora esse alterius Leontii martyris Romæ passi; de quo agunt Maurolycus, Galesinius, & Philippus Ferrarius in Generali Catalogo Sanctorum die XI Julii fol. 284, & suademur ex eo, quod Comiti Beneventano ejus exuvias obtulit Paulus V Pont. Max. extractas ex Romanis cœmeteriis; nec huc usque sciatur Nicopolitani Romæ advectas fuisse. Recte, ut opinor, hic se & alium suum ducem, corrigit Tamayus. Utinam in pluribus aliis eadem felicitate & facilitate se correxisset? Sic pluris fierent ejus merces apud eruditos Hagiophilos, etiam Hispanos, indignatione potius ac risu sæpe digniores, quam pretio.

ACTA
Ex codice Ms. pervetusto Vaticano 866 fol. 343.
INTERPRETE J. P.

XLV Martyres Nicopoli in Armenia (SS.)

EX MS.

CAPUT I.
Vulgato a Licinio edicto contra Christianos, sistuntur coram Duce Lysia sancti Martyres.

Λικίνιος βασιλεὺς ἀπέστειλεν διατάγματα κατὰ πᾶσαν τὴν ὀικουμένην, ὡς εἴ τινες εὑρεθεῖν Χριστιανοὶ, τούτους παντὶ τρόπῳ κολάζεσθαι. δὲ τύπος τοῦ διατάγματος τοῦτον εἶχεν τὸν χαρακτῆρα. Λικίνιος αὐτοκράτωρ, μέγιστος, σεβαστὸς τοῖς κατὰ τὴν ὀικουμένην ἄρχουσιν χαίρειν· ἐπειδὴ ἐδιδάχθη ἡμετέρα θειότης, ὅτι τινὲς τῶν λεγομένων Χριστιανῶν οὐ μόνον οὐ θύουσιν τοῖς εὐεργέταις θεοῖς, ἀλλὰ καὶ ἐνυβρίζουσιν τὴν εὐσεβῆ τῶν θεῶν θρησκείαν, πλείστους δὲ θεοὺς καὶ ἐν νυξὶν συνέτριψαν προφάσει τοῦ θύειν αὐτοῖς, καὶ πολλάκις κολασθέντες οὐ μετετέθησαν, οὐ τιμαῖς εἴξαντες, οὐ φόβῳ μεταπεισθέντες, διὰ τοῦτο κελεύει τὸ ἡμέτερον κράτος ὅπου δ᾽ ἂν εὑρεθεῖν Χριστιανοὶ, τούτους θῦσαι τοῖς θεοῖς, καὶ τιμῶν μεγίστων καὶ δωρεῶν ἀπολαύειν, τοὺς δὲ μὴ πεισθέντας, σὺν γυναιξὶν καὶ τέκνοις πυρὶ καὶ μαχαίρᾳ παραδιδόσθαι, τὴν δέγε ὕπαρξιν αὐτῶν πᾶσαν δημοσιευθῆναι εἰς ἐπιμέλειαν ναῶν, τῶν ὑπ᾽ αὐτῶν κλοπῇ καθαιρεθέντων, καὶ τειχῶν καὶ λουτρῶν δημοσίων. Εἰδότες οὖν τὸ ἀπαράβατον τῆς ἡμετέρας κελεύσεως παντὶ σθένει τὸ προσταχθὲν εἰς ἔργον ἐνέγκατε, ὡς μὴ καὶ ὑμᾶς συνκινδυνεῦσαι τοῖς ἀθεοτάτοις. Τούτων τῶν προσταγμάτων προτεθέντων ἐν ταῖς πλατείαις τῶν πόλεων, οἱ ἅγιοι δοῦλοι τοῦ Χριστοῦ ἔχαιρον, τὸν καιρὸν τοῦ μαρτυρίου σκοποῦντες.

[2] Καὶ δὴ καὶ ἐν τῇ Νικοπολιτῶν προτεθέντος τοῦ διατάγματος, καὶ τῶν φόβων ἐπισειομένων, καὶ τῶν κολαστηρίων εὐτρεπισθέντων, ξύλων ὀρθίων είς ἀνάρθησιν, ὀνύχωντε σιδηρῶν ἀκμαίων εἰς εἴσξεσιν, καὶ κασσίδων πεπυρακτομένων, τηγάνων καὶ τροχῶν, καὶ ἥλων, καὶ βουνεύρων ζηρῶν, καὶ ἑτέρων χαλεπωτέρων κολαστηρίων, καὶ παραγενομένου τοῦ δουκὸς Λυσία, ὅπερ ἦν ἀποκεκληρωμένη λεγεὼν πᾶσα Ἀρμενίας, συνελήφθησάν τινες, ἑαυτοὺς καταδήλους ποιήταντες, ὅτι Χριστιανοί εἰσιν, Λεόντιος καὶ Μαυρίκιος, καὶ Δανιὴλ, ἄνδρες ἐπίσημοι τῶν ἐν τῇ πόλει γένει τε, καὶ παιδεύσει λόγων καὶ βίῳ κατὰ Χριστὸν διαπρέποντες, σὺν αὐτοῖς δὲ καὶ ἕτεροίτε μ᾽ λέγοντες ἑαυτοὺς εἶναι Χριστιανοὺς, καὶ αὐτοπροαιρέσεως προελθόντες τῷ Λυσίᾳ. Ὁς θεασάμενος τὴν τοσαύτην τῶν ἀνδρῶν προθυμίαν, ἠρώτα αὐτοὺς, λέγων· Πόθεν ἐστέ; καὶ τίς ἐστιν πείσας, ὑμᾶς, μὴ εὐσεβεῖν, μή τε θύειν τοῖς θεοῖς τοῖς οὐρανίοις; ἅγιος Λεόντιος λέγει· ἡμεῖς πάντες Χριστιανοί ἐσμεν. Καὶ οἱ μὲν τὴν πόλιν ταύτην ὀικοῦμεν, οἱ δὲ καὶ ἐκ τῆς χώρας τῆς ὑπὸ τὴν πόλιν ὥρμηνται. Καὶ πατρὶς μὲν ἡμῖν αὕτη ἐπίγειος, πατὴρ δὲ Χριστὸς ἐπουράνιος· καὶ αὐτός ἐστιν, διδάξας ἡμᾶς καὶ πείσας, θεοῖς κουφοῖς καὶ τυφλοῖς μὴ λατρεύειν, μή τε ἔργοις χειρῶν ἀθρώπων προσκυνεῖν.

[3] Λυσίας εἶπεν· Καὶ ποῦ ἐστὶν Χριστός; οὐχὶ ἐσταυρώθη καὶ ἀπέθανεν; ἅγιος Λεόντιος λέγει· Μὴ μόνον τὸ άπέθανεν ἀκούσεις, ἀλλ᾽ ἐννοήθητι ὅτι καὶ ἠγέρθη καὶ ζῶν ἐστιν ἐν τοις οὐρανοῖς· ἑκὼν γὰρ ἀπέθανεν δι᾽ ἡμᾶς, καὶ πάλιν ἠγέρθη, ὡς υἱὸς ὢν τοῦ θεοῦ. Λυσίας εἶπεν· οὐκ οὖν ζῆ νῦν; ἅγιος Λεόντιος λέγει: Λυσία, οἱ ὑμέτεροι θεοὶ ἀποθανόντες οὐ ζῶσιν· δὲ ἡμέτερος δεσπότης καὶ Θεὸς, τὰ πάντα τῇ ἰδίᾳ δεξιᾷ καταρτήσας, οὐρανὸν, γῆν, θάλασσαν, καὶ πάντας ἀνθρώπους, ὑπὲρ ἡμῶν ἀπέθανεν, ἵνα ἡμᾶς ἀποσπάσῃ τῆς εἰδωλολατρείας· ἐκεῖνος ζῆ, καὶ ἡμᾶς ἐδίδαξεν ὑπεραποθνήσκειν αὐτοῦ, ἵνα καὶ ἡμεῖς ἀποθανόντες συνζήσωμεν αὐτῷ. Λυσίας εἶπεν. Οὐχὶ δώδεκά εἰσιν θεοὶ οὐράνιοι; ποῖον οὖν σὺ λέγεις ἕτερον Θεὸν, ὅς ἐποίησεν οὐρανὸν, καὶ γὴν, καὶ θάλασσαν; ἅγιος Λεόντιος λέγει: ποῖοί εἰσιν οἱ θεοὶ ὑμῶν; Λυσίας λέγει: Ζεὺς, καὶ Ἀπόλλων, καὶ Ἀσκληπιὸς, καὶ οἱ ἄλλοι, οὒς σέβει σύμπασα. ἅγιος Λεόντιος λέγει: ζεὺς οὖν Θεός ἐστιν; Λυσίας εἶπεν· Οὐαὶ, ἐμάνεις, ἄνθρωπε βλασφημῶν, αὐτός ἐστιν, κρατῶν τοὺς οὐρανοὺς, πατὴρ ἀνδρῶν τε καὶ θεῶν. ἅγιος Λεόντιος λέγει: εἰ οὖν θεός ἐστιν Ζεὺς πάντως, ὅτι καὶ ἰσχυρός ἐστιν, καὶ ὑμῶν τῶν ἐκδίκων οὐ χρήζει ἀσεβούμενος· πάντως δὲ καὶ δίκαιός ἐστιν, καὶ μισοπόνηρος, μισῶν μοιχίαν, μισῶν πορνείαν, μισῶν ἀῤῥητοποιΐαν, μισῶν ἀδελφογαμίαν, μισῶν πολέμους, καὶ φιλῶν εἰρήνην. γὰρ Θεὸς ὀφείλει τέλειος εἶναι, καὶ ἀπροσδεὴς, καὶ ἀναμάρτητος· ἐὰν γὰρ ἁμάρτῃ θεὸς ὑμῶν, ἐστὶν ἁμαρτωλὸς, καὶ ἄλλου θεοῦ χρείαν ἔχει ἀναμαρτήτου εἰς διόρθωσιν ἑαυτοῦ.

[4] Λυσίας εἶπεν· Σὺ εἶ δικάζων τὰ τῶν θεῶν κακὴ κεφαλὴ; μὰ τὴν σωτηρίαν τῶν θεῶν, καὶ τὴν ἐμὴν, κακῶς ἀπολέσω ὑμᾶς. ἅγιος Λεόντιος λέγει: Μὴ ἀγανάκτει τὴν ἀλήθειαν ἀκούων· τοῖς ἀνθρώποις πᾶσιν νόμοι τέθηνται, οἱ μὲν λογικοὶ, οἱ δὲ φυσικοὶ, ὡς οὐ χρὴ ἄνθρωπον ἀλλοτρίαν ἔχειν γυναῖκα, οὔτε ἀδελφογαμεῖν, οὔτε πολέμους ἀγαπᾶν, καὶ προξενεῖν ὄλεθρον τοῖς ἀνθρώποις, εἴπερ σωτῆρας αὐτοὺς καλεῖς, ὤφειλον μᾶλλον ἐκ τῆς εἰρήνης σώζειν, καὶ περιποιεῖσθαι τοὺς σεβομένους. Εἰ δὲ θεὸς ὑμῶν τοιαῦτα διαπράττεται, καὶ τοὺς ἀνθρώπους πεισάτω λῦσαι τοὺς νομους· καὶ ὡς ἄνθρωπος πραττέτω θεὸς ὑμῶν, καὶ μιμησάσθω τοὺς ἀνθρώπους· εἰ γὰρ οἱ πράττοντες μὴ νόμος κελεύει, παράνομοι λέγονται, καὶ τιμωρίας μεγίστης, καὶ θανάτου ἄξιοί εἰσιν; οἱ θεοὶ ὑμῶν παρανομοῦντες, πόσων θανάτων ἄξιοί εἰσιν; Οἴδαμεν ἀνθρώπους ἐγκρατευομένους ἀπὸ τῶν ἀκαθαρσιῶν τούτων, καὶ λέγονται δίκαιοι, φυλασσόμενοι ἀπὸ ἀσελγίας· οὐκ οὖν οἱ ἐγκρατεῖς ἄνθρωποι τῶν θεῶν ἀκρατῶν κρείττουσιν· εἰ δὲ οὐκ ἔχει οὕτως, ἀλλὰ κακῶς εἶπον, μαρτύρησόν μοι· οὐκ εἶπον γὰρ κακῶς, ὅτι οὔκ εἰσιν θεοὶ σώζοντες, ἀλλὰ δαίμονες κάκιστοι, ὀλοθρεύοντες ψυχάς.

[5] ἅγιος Δανιὴλ λέγει τῷ ἁγίῳ Λεοντίῳ· Καλῶς, εἶπας, πάτερ, καὶ πάντας ἡμᾶς παρεθάῤῥυνας. Δοῦξ εἶπεν, κακὴ κεφαλὴ, καὶ πάσης ἀπονίας πεπληρωμένη, οὐχὶ Θεὸς ὑμῶν ἐσταυρώθη ὡς κακοῦργος; τίς δὲ τῶν θεῶν ἡμῶν ἐσταυρώθη; ἅγιος Λεόντιος λέγει: μὲν ἡμέτερος Θεὸς ἐσταυρώθη, καὶ ἐγκαυχόμεθα ἐν τῷ σταυρῷ αὐτοῦ, δι᾽ οὗ οἱ θεοὶ ὑμῶν οὐκ ἔτι ἰσχύουσιν· γὰρ Χριστὸς βουλόμενος σῶσαι τὸν ἄνθρωπον διὰ τὴν ἐπικρατήσασαν ταύτην ἀθεότητα, ἑκουσίως ἑαυτὸν παρέδωκεν τοῖς ἰουδαίοις, προκηρύξας ταῦτα διὰ τῶν προφητῶν, ἵνα διὰ τοῦ σταυροῦ παραβασιν ἀρχαίαν τοῦ προτοπλάστου λύσῃ, καὶ κατέλθῃ εἰς τὸν ᾄδην, καὶ ἀνοίξῃ τοῦτον καὶ ἀπολύσῃ ψυχὰς, καὶ ἀνάστασιν ἡμῖν δωρήσηται. Οἱ δὲ ὑμέτεροι θεοὶ, ζεὺς μὲν δι᾽ ἀσωτίαν, κύκνος, καὶ ταῦρος, καὶ ἑρπετὸν ἐγένετο· τί οὖν ἐστὶν ἐραστότερον, Θεὸν τὸν ποιήσαντα ἄνθρωπον, καὶ ἀπολωλότα διὰ ἰδίαν αὐτοῦ κακὴν προαίρεσιν, ἀποθανεῖν τὸν Θεὸν δι᾽ αὐτὸν, καὶ ἀναστῆναι καὶ συναναστῆσαι τοῦτον ἰλεηθέντα, δι᾽ ἀσωτίαν γενέσθαι πελαργὸν, καὶ ἕρπειν διὰ πορνίαν; Ὁμοίως δὲ καὶ Ἀπόλλων, Θεὸς ὑμῶν, ἐκεραυνώθη, ὡς ἐν τοῖς μύθοις ἡμῶν τραγῳδεῖται. Ἀσκλήπιος δὲ καὶ Ἡράκλης ἐκεραυνώθησαν καὶ αὐτοὶ, καὶ κατεδαπανήθησαν πυρὶ οὐρανίῳ, οὐ γὰρ ἦσαν θεοὶ, ἀλλ᾽ ἀπατηλοί.

[Vulgato a Licinio Imperatore adversus Christianos edicto,] Licinius Imperator quaquaversum edicta vulgavit, ut, si qui reperirentur Christiani, omnimodis plecterentur. Edicti vero exemplar expressum erat sic: Licinius Imperator, maximus, augustus, his, qui per orbem terrarum præsunt, salutem: Postquam divinitas a nostra facta est certior, quosdam eorum, qui Christiani appellantur, non solum beneficis diis non sacrificare, sed etiam pio deorum cultui injurias irrogare; quin imo prætextu eis sacrificandi, plurimos deos vel ipso nocturno tempore contrivisse; punitosque sæpius non resipuisse, aut honoribus affectos, aut metu absterritos; ideo potestas nostra jubet, ut ubicumque invenientur Christiani, diis hi sacrificent, magnisque honoribus ac donis fruantur: reluctantes autem, una cum uxoribus ac liberis, igni ac ferro tradantur; facultates insuper illorum omnes puplicentur, in templorum, furtim ab ipsis eversorum, nec non murorum, & publicorum balneorum utilitatem. Inviolabile itaque imperium nostrum edocti, quantum conniti potestis, id quod mandatum est, exequamini, ne una vos cum impiissimis periclitemini. Hisce itaque vulgatis in plateis urbium edictis, sancti Dei Famuli gavisi sunt, oblatam martyrii opportunitatem considerantes.

[2] Inter hæc publicato Nicopolitarum in civitate edicto, quando timores ingruerent, [sancti nostri Martyres sistuntur Duci Lysiæ;] & instructæ essent carnificinæ, erecta ligna ad suspensionem, ungulæ ferreæ acutæ ad abrasionem cassides ignitæ, ollæ ferventes, rotæ, clavi, nervi bubuli indurati, aliique cruciatus atrociores; & dum advenisset Dux Lysias, ubi universa Armeniæ legio sortito erat distributa, comprehensi sunt nonnulli, qui Christianos se declarabant, Leontius & Mauritius & Daniël, viri natalium splendore conspicui, & doctrinarum eruditione, vitæque ad Christi leges conformatione illustres, & una cum ipsis quadraginta alii, Christianos se dictitantes ultro ad Lysiam accesserunt. Qui talem in viris contemplatus animi celsitudinem, percontatus illos est, dicens: Cujates estis, & quis auctor vobis est, ne cultum aut sacrificium deferatis diis cælestibus? Cui sanctus Leontius: Omnes nos Christiani sumus, & nos quidem urbem hanc incolimus, illi vero e regione, quæ urbi subest, advenerunt. Et patria quidem terrestris nobis eadem est, pater vero cælestis Christus; atque hic est, qui nos docuit, & persuasit deos mutos, ac cæcos non colere, nec opera manuum hominum adorare.

[3] Dixit Lysias: Ubinam est Christus? Numquid cruci affixus & mortuus est? [cui dum fidei suæ rationem reddit S. Leontius,] Cui S. Leontius: Non solum audi mortuum esse, sed resurrexisse considera, & vivere in cælis: sed enim mortuus est lubens propter nos, & iterum resurrexit, tamquam existens filius Dei. Dixit Lysias: Nempe etiam nunc vivit? Cui S. Leontius: O Lysia, dii vestri, postquam mortui sunt, non vivunt; at vero Dominus noster ac Deus, qui dextera sua gubernat omnia, cælum, terram, mare & homines omnes, pro nobis mortuus est, ut nos ex idolorum cultu extraheret. Vivit is, & docuit nos pro se mori, ut mortui, cum illo vivamus. Dixit Lysias: Nonne duodecim dii cælestes sunt? Qualem ergo tu alium dicis Deum, qui fecit cælum & terram & mare? S. Leontius dixit: Quinam dii vestri sunt? Lysias dixit: Insuper & Apollo & Æsculapius, aliique, quos orbis colit universus. S. Leontius dixit: Jupiter ergo Deus est? Lysias dixit: Vah! insanis, homo blaspheme: ipsus est, qui cælos tenet, hominumque pater & deorum. S. Leontius dixit: Si igitur deus est Jupiter, quia omnino fortis est, vobis defensoribus, quando injuria læditur, non indiget; omnino justus est & mali osor, osor fornicationis, osor adulterii, osor obscœnitatis nefandæ, osor incestus, osor bellorum, & amans pacis. Etenim Deus perfectus sit oportet, egestatisque ac peccati expers: nam si peccat Deus vester, peccator est; & Deo eget altero peccare nescio, ad emendationem suam.

[4] Lysias dixit: Tu causam dicis eorum, quæ ad deos attinent, malum caput? Per deorum & meam salutem, [in idola invevectus] male vos perdam. S. Leontius dicit: Ne indigne feras audire veritatem. Hominibus omnibus tam ratio, quam natura præscripsit leges, non esse par, ut homo alienam habeat uxorem, utque committat incestum, aut bella diligat, aut hominibus perniciem inferat. Si eos vocas sospitatores, deberent potius ex pace servare & de cultoribus suis bene mereri. Si deus vester ista facit, suadeat hominibus solvere leges; vel sicut homo, deus vester agat, & homines imitetur. Nam si illi, qui faciunt ea, quæ lex non jubet, prævaricatores dicuntur, summoque supplicio & morte ipsa digni sunt; dii vestri prævaricatores quali tandem mortis genere sunt digni? Homines novimus, qui ab istis se spurcitiis continuerunt; & justi appellantur, libidinem aversantes. Ergo homines continentes diis incontinentibus præstantiores sunt. Si non ita res se habet, sed male dixi, testimonium mihi perhibe. Neque enim male dixi; nam dii non sunt, qui servant, sed pessimi dæmones, animis perniciem afferentes.

[5] [Christique honorem tutatus] S. Daniël dicit S. Leontio: belle dixisti, Pater, & nobis omnibus animos addidisti. Dux dixit: Malum caput, & omni dementia plenum; nonne Deus vester, tamquam maleficus, cruci affixus est; Ecquis autem deorum nostrorum affixus est Cruci? S. Leontius dicit: Deus noster Cruci affixus est; quin imo in Cruce ejus gloriamur, contra quam dii vestri nihil quidquam valent: Christus enim volens hominem servare a tali, quæ invaluerat, impietate, voluntarie se tradidit Judæis, hæc per Prophetas vaticinatus, ut antiquam primi hominis prævaricationem per crucem solveret, ad infernum descenderet, eum aperiret, animos liberaret, & resurrectionem nobis donaret. Dii autem vestri, Jupiter quidem propter luxuriam factus est cygnus, taurus ac serpens. Quidnam ergo amabilius est, Deumne, postquam homo, quem fecerat, mala sua voluntate perierat, Deumne, inquam, pro ipso mori & resurgere, atque hunc ipsum simul resurgere, misericordiam consecutum; an ob luxuriam fieri ciconiam & repere ob libidinem? Similiter quoque Apollo, deus vester, fulmine periit, ut in fabulis vestris in scenam datur. Æsculapius vero & Hercules fulmine itidem icti & igne cælesti consumpti fuerunt: non enim dii erant, sed impostores.

ANNOTATA.

a Isto quondam titulo Imperatores fuisse nuncupatos, colligitur & epistola Valentiniani ad Theodosium Imperatorem data, quæ est numero vigesima quinta, & habetur parte 1 Concilii Chalced. a col. 512.

CAPUT II.
Sancti lapidibus percussi & in carcerem conjecti, variis exemplis a S. Leontio confirmantur.

Καὶ χολώσας Δοῦξ, ἐκέλευσεν λίθοις τὰς ὄψεις αὐτῶν δέρεσθαι, καὶ λέγει· Τύπτετε τὰ στόματα αὐτῶν, ὅθεν ἐξῆλθεν βλασφημία εἰς τοὺς θεούς. Οἱ δὲ Ἅγιοι τυπτόμενοι, λέγουσιν τῷ τυράννῳ· Τύπτειν σε μέλλει Θεὸς, ὑπηρέτα τοῦ σατανᾶ, ὅτι τὴν ἀλήθειαν ἀκούων, μεθύεις τῇ ἀσεβείᾳ. ἅγιος Λεόντιος λέγει· Ἀδελφοὶ, μὴ καταράσθε τοὺς αὐτοκαταράτους, ἀλλὰ μᾶλλον εὐλογεῖτε. ἐπειδὴ οὕτως ἐπιγέγραπται: εὐλογεῖτε τοὺς διώκοντας ὑμᾶς: εὐλογεῖτε, καὶ μὴ καταράσθε. δοὺξ εἶπεν: Λεόντιε, μὰ τοὺς θεοὺς, ἐὰν πισθῆτέ μοι καὶ θύετε, ὂ, ἐὰν βούλεσθε, παρέξω ὑμῖν· ἕως γὰρ τοῦ παρόντος ἠνεσχόμην ὑμῶν, σκοπῶν τὴν μεταβολὴν. Ἐὰν οὖν παρακούσετε τῶν αὐτοκρατόρων, καὶ μὴ προσελθόντες, θύσητε τοῖς θεοῖς, τὰ μέλη ὑμῶν τοῖς κόραξιν καὶ τοῖς κυσὶν βορὰν παραθήσω, καὶ οὐδὲν ὑμᾶς ὠφελήσει ματαία ἔνστασις. ἅγιος Ἀντώνιος λέγει: Ποίοις θεοῖς κελεύεις θύσαι ὑμᾶς; Λυσίας λέγει· Θύσατε τῷ Διΐ, καὶ τῷ Ἀπόλλωνι. ἅγιος Λεόντιος εἶπεν. Θεὸς ὑμῶν, ἑαυτὸν σῶσαι μὴ δυνάμενος, Ἀπόλλων λέγεται: τοῦτο ὑμεῖς μαρτυρεἶτε.

[7] Ἀγανακτήσας οὖν Λυσίας, καὶ ἐκ τοῦ θυμοῦ τοὺς ὀφθαλμοὺς διαπύρους ποιήσας, καὶ τρήσας τοὺς ὀδόντας, ἐκέλευσεν σιδήρῳ θῆναι αὐτῶν τὰς χεῖρας, καὶ τοὺς πόδας, καὶ κλοίοις βαρυτάτοις κατασφηγχθέντας ἀποτεθῆναι εἰς τὸ δεσμωτήριον εἰς τὸν πύργον τῆς πόλεως τῆς βλεπούσης κατὰ βορέαν, ἔνθα καὶ πηγὴ ὑπεκτρέχει, ῥέουσα ἔξωθεν τῆς πύλης τῆς πόλεως. Παραγγείλας τοῖς φυλάσσουσιν αὐτοὺς στρατιώταις, Μεναῖᾳ καὶ βηληράδῃ, λέγων αὐτοῖς, Βλέπετε, Μεναῖα καὶ βηληράδη, πῶς αὐτοὺς φυλάττετε· μὰ τὸν γὰρ Ἀσκλήπιον, ὅτι ἐᾶν μάθω, ὅτι ἄρτος, ὕδωρ ἐδόθη αὐτοῖς παρά τινος, τὴν ἐκείνων τιμωρίαν ὑμῖν ἐπιθήσω, καὶ πυρὶ σὺν ἐκείνοις ὑμᾶς ἀναλώσω. Οἱ δὲ στρατιῶται τὰ δεσμὰ περιθέντες τοῖς ἁγίοις, ἐνέβαλον εἰς τὸν πύργον. Οἱ δὲ Ἅγιοι ὡς ἐξ ἐνὸς στόματος ἔλεγον· εὐλογοῦμέν σε, Κύριε, τὸν βασιλέα τῆς δόξης, τὸν ἐπὶ Ποντίου Πιλάτου παραστάντα εἰς κριτήριον διὰ τὰς ὑμετέρας ἁμαρτίας· σὺ γὰρ εἶ ἀληθινὴ ζωὴ, ὑπὲρ ἡμῶν τῶν ἁμαρτωλῶν θυσία δοθεὶς, τοῦ ἀληθινοῦ θεοῦ υἱὸς ἀληθινὸς, καὶ τοῦ σοῦ πατρὸς ἀρχιερεὺς, μὴ χωρήσῃς ἡμᾶς τοῦ ἐλέου σου, μήτε ταύτης τῆς ἀδελφότητος, ἑνόσας ἡμᾶς πάντας τῇ σῇ ὁμολογίᾳ, καὶ ποιήσας ἡμᾶς ὁμοψύχους, ἕνοσον ἡμῶν καὶ τὴν τελείωσιν, καὶ μὴ ποιήσῃς ἡμᾶς ἐν μηδενὶ χωρισθῆναι ἀπ᾽ ἀλλήλων, ὅπως ἰδόντες ἡμῶν τὴν καλὴν προθυμίαν οἱ ἀσεβεῖς ἐργάται, ἐπιθυμήσουσιν τὴν καλὴν ἡμῶν πράξιν. Ἰδοὺ γὰρ ἐν σκότει κατεβλήθημεν πεινῶντες καὶ διψῶντες, καὶ ψυχὴ ἡμῶν ἐν δεσμοῖς ἐκτήκεται· ἀλλὰ σὺ, κύριε, χάρισαι ἡμῖν τὴν ὑπομονὴν καὶ τελείωσον ἡμῶν τὸν δρόμον, ἵνα μηδένα ἐξ ἡμῶν σατανὰς χειρώσηται.

[8] Καὶ κλίναντες τὰ γόνατα προσηύξαντο, καὶ ἀναστάντες ἐκαθήσθησαν, διὰ τὸ μὴ δύνασθαι αὐτοὺς ὀρθοὺς στῆναι· ἦσαν γὰρ ἐν τοῖς δεσμοῖς κατακαμπτόμενοι, καὶ ἔψαλλον συμφόνως λέγοντες· Ὑπομένων ὑπέμεινα τὸν Κύριον, καὶ προσέσχεν μοι, καὶ εἰσήκουσε τῆς δεήσεώς μου, καὶ ἀνήγαγέν με ἐκ λάκκου ταλαιπωρίας καὶ ἀπὸ πηλοῦ ὕλεως. Καὶ πληρώσαντες τὸν ψαλμὸν, ἔπεσαν ἐπὶ πρόσωπον, καὶ ἀναστάντες πάλιν ἔψαλλον, λέγοντες· Ἐιςσάκουσον Θεὸς προσευχῆς μου, ἐν τῷ δέεσθαί με πρός σε, ἀπὸ φόβου ἐχθροῦ ἐξελοῦ τὴν ψυχήν μου· ἐσκέπασάς με ἀπὸ συστροφῆς πονηρευομένων, ἀπὸ πλήθους ἐργαζομένων ἀδικίαν· Καὶ πληρώσαντες τὸν ψαλμὸν, καὶ ποιήσαντες τρίτην εὐχὴν, ἐκαθέζοντο, ἀλλήλων τὰ δεσμὰ καταφιλοῦντες, καὶ προσέχοντες ἀλλήλοις ἠγαλλιῶντο. δὲ ἅγιος Λεόντιος ἤρξατο παρακαλεῖν αὐτοὺς καὶ λέγειν. Ἀδελφοὶ τίμιοι καὶ θεράποντες καὶ δοῦλοι τοῦ Χριστοῦ, γενναίως ἅπαντα ὑπομείνωμεν· οἴδατε γὰρ ἐκ τῶν θείων γραφῶν, ὅσα ὑπέμεινεν Ἰὼβ, ἀλλὰ καὶ τὸ τέλος κυρίου ἔγνωται, μέμνησθε πάντως ὅτι Ἰωάννης μὲν βαπτιστὴς ἀπεκεφαλίσθη, Στέφανος δὲ ἐλιθοβολήθη, Πέτρος ἀτόστολος ἐν Ῥώμῃ ἐσταυρώθη, Παῦλος ἀπεκεφαλίσθη, Θωμᾶς ἐκεντήθη· ὅσοι δὲ ἅγιοι ἐν τοῖς χρόνοις Μαξιμιανοῦ τοῦ βασιλέως, καὶ Δεκίου, καὶ Ἀδριανοῦ καὶ τῶν ἀλλων ἀσεβῶν βασιλέων, ἐμαρτύρησαν, ἐπιδόξως καὶ τους στεφάνους ἀπέλαβον, καὶ μακαρίζονται παρὰ πάντων, καὶ ἔγνωτε πάντως καὶ ἀκούετε.

[9] Καὶ τὶ δεῖ περὶ ἀνδρῶν ἀθλησάντων λέγειν; ὅπουγε καὶ γυναῖκες θεοσεβεῖς καὶ ἀνδρεῖαι ἀποθέμεναι τὸ τῆς φύσεως ἄτονον καὶ ἀσθενὲς, ἐνίσχυσαν τὴν εἰς Χριστὸν ἐλπίδα, διὰ τὴν ἀποκειμένην ἐν οὐρανοῖς δόξαν. γὰρ κύριος εἶπεν ἐν τοῖς εὐαγγελίοις· Ὃς ἂν ὁμολογήσει με ἔμπροσθεν ἀνθρώπων, ὁμολογήσω αὐτὸν κᾀγὼ ἔμπροσθεν τοῦ πατρός μου τοῦ ἐν οὐρανοῖς, καὶ ὅς ἂν ἀπαρνήσηταί με ἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων, ἀπαρνηθήσεται καὶ αὐτὸς ἔμπροσθεν τῶν ἀγγέλων τοῦ Θεοῦ· εἰ οὖν γυναῖκες, ὧν φύσις ἀσθένεια, ἀνδρικῶς ἀγωνίσαντο, πόσῳ μᾶλλον ὀφείλομεν ἡμεῖς οἰ τοιοῦτοι καὶ τοσοῦτοι ὑπὲρ Χριστοῦ μαρτυρῆσαι; Ἀκούετε περὶ τῆς ἁγίας Εὐφημίας, καὶ Καπιτουλίνης καὶ Ἰουλίττης, καὶ τῶν ἀλλων ἁγίων γυναικῶν, ὧν τὰ ὀνόματα ἐν βίβλοις τῶν οὐρανῶν εἰσιν ἀναγραπτὰ, πῶς λαμπρῶς ἠγωνίσαντο, καὶ ἐνίκησαν τὸν διάβολον· ἐν οἷς διηγήσομαι τῇ ἀγάπῃ ὑμῶν λόγον ἄξιον, μνημονεύων, ἀκήκοα παρὰ ἀνδρὸς, διδασκάλου ἡμῶν, ἐλθόντος ἀπὸ τῆς Αἰγύπτου, καὶ αὐτὸς ἔλεγεν ἀκηκοέναι παρὰ τοῦ ἁγίου Ἀντωνίου τοῦ ἀσκητοῦ.

[10] Ὅτι ἐν τοῖς καιροῖς Μαξιμιανοῦ τοῦ διώκτου κόρη τις ἐν Ἀλεξανδρείᾳ, δούλη τινὸς ὑπάρχουσα τῶν ἐκεῖσε πλουσίων, αὕτη δὲ ἐλέγετο Ποταμιήνα. Ἠναγκάσθη παρὰ τοῦ ἰδίου δεσπότου συνκαθεύδειν αὐτῷ. δὲ εἶπεν· Ὅτι Χριστοῦ εἰμι δούλη, καὶ οὐ πορνεύω. δὲ δεσπότης ἐφήδετο αὐτῆς ἕως τινὸς· δὲ οὐκ ἐπείσθη· αὐτὸς μέν ἅμα ἀγαπῶν, ἅμα δὲ καὶ ἐλεῶν, οὐκ ἐτύπτεν, ἀλλὰ παρέδωκεν αὐτὴν τῷ ἡγεμόνι, λέγων· Ἐὰν συνθῆτε τῷ σκοπῷ μου, φῆσαι αὐτοῖς, εἰ δὲ μὴ, κόλασον ἀὐτη ὡς Χριστιανήν. Παραδοθείσα δὲ τῷ ἡγεμόνι, καὶ πολλὰ παρ᾽ αὐτοῦ κολακευθεῖσα τοῦ πεισθῆναι τοῖς τοῦ δεσπότου κελεύμασι, ἀποκριθεῖσα εἶπεν. Μὴ γένοιτο τοιοῦτό ποτε δικαστὴς, ὃς κελεύει ἀσωτίᾳ δεσπότου δούλην ὑποτάσσεσθαι· τοῦ δὲ ἡγεμόνος φοβήσαντος, ὅτι ἐν τῷ λέβητί σε ἐμβάλω, συνκαίεσθαι τῇ πίσσῃ ὡς Χριστιανὴν οὖσαν· δὲ εἶπεν αὐτῷ· τὴν κεφαλέν σοι τοῦ βασιλέως, ἐπειδὴ πολὺ φοβῆ αὐτὸν, μὴ κελεύσεις ἀπὸ ἅπαξ ῥιφῆναί με ἐν τῷ λέβητι, ἀλλὰ κατὰ μικρὸν χαλασθῆναι, ἵνα γνῶς, πόσην μοι ὑπομονὴν Χριστὸς χαρίζεται.

[11] Καὶ βληθήσης αὐτῆς ἐν τῷ λέβητι, ὡς ἦλθεν περὶ τὸν τράχηλον πίσσα, ἀπέδωκεν τὴν ψυχὴν αὐτῆς. Ὁρᾶτε, ὅτι γυνὴ μόνῃ καὶ δούλη ὑπάρχουσα, καὶ μὴ ἔχουσα ἑαυτῆς ἐξουσίαν, οὕτως τῇ μεγάλῃ ὑπομονῇ κατῄσχυνεν τὸν τύραννον. Τί ἂν εἴποιμεν ἡμεῖς; ποῖα ὑπέρθεσίς ἐσται, τοῦ μὴ ἀποθανεῖν ὑπὲρ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ; Μετὰ γὰρ τὴν τελείωσιν ἡμῶν, αἱ μὲν ψυχαὶ ἡμῶν ὑπὸ ἁγίων Ἀγγέλων δορυφοροῦνται, καὶ ἐν τῇ βασιλείᾳ τῶν οὐρανῶν στέφανοι, καὶ τιμαὶ ἔσονται· τὰ δὲ λείψανα ἡμῶν μετὰ χαρᾶς καὶ δόξης κατὰ πᾶσαν τὴν οἰκουμένην ἐκπέμπονται. Καὶ ταῦτα εἰπὼν, πάντας παρεθάῤῥυνεν, ὥστε καὶ αὐτοὺς εἰπεῖν, τοῦ Κυρίου τὸ θέλημα γενέσθω. Καύσονος δὲ ὄντος ἀφορήτου, ἡνίκα ταῦτα τοῖς ἁγίοις ἐσυνέμβαινεν, καὶ ἐκκαιομένων αὐτῶν τῇ δίψῇ, καὶ κολυομένων τῶν οἰκείων ἐπιδοῦναι αὐτοῖς ἄρτον, ὕδωρ, γυνή τις θεοσεβης ὀνόματι Βασιανὴ, εὐσχημόνως ἐνδυσαμένη τὴν γυναικίον στολὴν, καὶ μαφόριον πλατύτερον τῆς συνηθείας περιβαλλομένη, κοθώνας ὕδατος πλήρεις διαζωσαμένη, καὶ ὡς ἐπισκέψεως χάριν ἀνυπόπτως πρὸς αὐτοὺς εἰσπορευομένη, ἐπότιζεν αὐτοὺς λανθανόντως.

[simul cum aliis ora percutitur lapidibus,] Tum Dux iratus lapidibus vultus eorum cædi jussit. Et dixit: Ora eorum percutite, ex quibus blasphemia erupit contra deos. Percussi Sancti dicunt Tyranno: Deus te percussurus est, minister satanæ, quia audiens veritatem, ebrius es impietate. S. Leontius dicit: Fratres, ne maledicite his, qui ex se ipsis maledicti sunt, sed benedicite potius. Quoniam ita scriptum est: Benedicite persequentibus vos: benedicite & non maledicite. Dux dixit: Leonti, per Deos juro, si obtemperetis mihi, & sacrificetis, quidquid volueritis, dabo vobis: nam huc usque vos sustinui, considerans futurum, ut mutaremini. Si itaque Imperatoribus refragamini, & si non veneritis diis sacrificaturi, membra vestra corvis & canibus cibum proponam, & nihil vobis proderit stulta pervicacia. S. Antonius dixit: Cujusmodi diis sacrificare nos jubes? Lysias dicit: Sacrificate Jovi & Apollini. S. Leontius dixit: Deus vester, qui semetipsum servare non potest, Apollo dicitur. Id confitemini vos ipsi.

[7] Indignatus ergo Lysias, oculis inflammatis præ furore, ac dentibus frendens, [vinculis constricti carceri mancipantur, & orant,] manus eorum ac pedes catenis vinciri jussit, & catenis gravissimis excarnificatos, in carcerem compingi in turri civitatis, qua Boream respicit. Unde etiam fons excurrit, fluens extra portam civitatis Militibus, qui eos custodiebant, Menææ & Beleradæ, id mandati dedit, dicens: Videte, Menæa & Belerade, quomodo ipsos custodiatis. Nam per Æsculapium, si rescivero, aut panem aut aquam eis a quopiam data esse, pœna illorum vos mulctabo, & igne simul cum illis vos perdam. Milites autem, vincula Sanctis circumponentes, in turrim conjecerunt. Sancti ex uno quasi ore dicebant: Benedicimus te, Domine, regem gloriæ, qui propter peccata nostra coram Pontio Pilato adstitisti judicandus. Tu enim vera es vita, qui pro nobis peccatoribus in hostiam datus, veri Dei verus filius, patrisque tui Pontifex; ne separa nos a misericordia tua, neque ab hac fraterna conjunctione; qui omnes nos unis tui confessione, & unius efficis voluntatis, mortem quoque nostram uni, nec permitte ut alter ab altero in aliquo separemur, ut videntes egregiam nostram alacritatem impii ministri exemplo nostro moveantur. Ecce enim in tenebras detrusi sumus, esurientes ac sitientes, & animus noster in vinculis tabescit; sed tu, Domine, patientiam nobis da, cursumque nostrum perfice, ut nullum e nobis satanas capiat.

[8] Et flexis genibus orabant; & postquam surrexissent, consederunt, [recitantes verba psalmorum,] eo quod recto corpore stare non poterant (erant quippe in vinculis incurvati) & una voce canebant, dicentes: Expectans expectavi Dominum & intendit mihi, & exaudivit orationem meam, & eduxit me de lacu miseriæ & de luto fecis. Atque expleto psalmo, ceciderunt in faciem, & surgentes rursum cecinerunt, dicentes: Exaudi Deus orationem meam, cum deprecor ad te, a timore inimici eripe animam meam: protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Atque expleto psalmo & tertia facta oratione consedere, alter alterius vincula osculantes, & se mutuo stringentes exultabant. Sanctus vero Leontius hortari ipsos cœpit & dicere: Fratres venerandi, famulique ac servi Christi, generoso animo omnia toleremus: nostis enim e sacris Litteris, quanta sustinuerit Job (sed enim vos non latet finis Domini) memores estote, quod Joannes Baptista capite truncatus sit, Stephanus autem lapidatus, Petrus Apostolus Romæ crucifixus, Paulus capite minutus, Thomas spiculis confossus. Quot vero sancti temporibus Maximiani Imperatoris, Decii & Adriani, aliorumque impiorum imperatorum, martyrio sint affecti, & gloriose coronas consecuti, & fortunati ab omnibus prædicentur, & nostis omnino & audistis.

[9] Quorsum autem viros pugiles commemorare attinet? [hortante illos S. Leontio exemplis mulierum] Ubi mulieres quoque, religione & virili animo præstantes, imbecillitate sexus deposita, in Christo posuerunt spem, ob repositam in cælis gloriam. Dicit enim Dominus in Euangeliis: Qui me confitebitur coram hominibus, confitebor & ego eum coram Patre meo, qui in cælis est, & qui negaverit me coram hominibus, negabitur & ipse coram Angelis Dei. Itaque si mulieres, quarum natura infirma est, viriliter decertarunt; quanto magis nos tales ac tantos pro Christo martyrio perfungi oportet? Audistis de S. Euphemia, Capitolina & Julitta, aliisque sanctis mulieribus, quarum nomina scripta sunt in libris cælorum, quam strenue dimicarint, & diabolum debellarint. E quibus dilectioni vestræ recensebo dignum sermonem, commemorans ea quæ accepi a viro, magistro nostro, qui veniebat ex Ægypto, & audisse se ajebat a S. Antonio asceta.

[10] [& S. Potamienæ,] Temporibus Maximiani persecutoris fuit puella quædam Alexandriæ, alicujus e divitibus, istic degentibus, ancilla. Nomen ipsi erat Potamiena a. Cogebatur a suo Domino ad concubitum. Illa dixit: Ancilla Christi sum, non scortor. Dominus vero ad tempus aliquod ipsi insultat. Ipsa autem non gessit morem. Is itaque simul diligens, simul miserans, non cecidit. sed Præfecto eam tradidit dicens: Si proposito meo obsecundet, annuntia: sin minus, puni illam, ut Christianam. Præfecto itaque tradita, multisque adulationibus ab ipso tentata, ut heri jussis obtemperaret, respondens dixit: Ne talis umquam fiat judex, qui jubet ancillam obedire libidini domini. Cumque Præfectus timorem incuteret: In lebetem te conjiciam, ut pice comburaris, cum Christiana sis; hæc dixit illi: Per caput imperatoris (multum enim hunc revereris) ne jubeas simul & semel me projici in lebetem, sed paulatim demitti, ut noris quantum patientiæ Christus mihi donet.

[11] [pro pudicitia in lebetem injectæ.] Ipsa itaque in lebetem injecta, simul atque pix ad collum pervenit, spiritum suum tradidit. Videtis, quod mulier, quæ erat sola & ancilla, & quæ non habebat potestatem sui ipsius, tam magna patientia tyrannum confuderit. Quid ergo nos dicemus; aut qualis dilatio erit non mori pro Domino nostro Jesu Christo? Nam post mortem nostram, animæ nostræ Sanctorum Angelorum satellitio stipabuntur; & in regno cælorum coronæ & honores erunt: reliquiæ autem nostræ cum gaudio & honore per universum orbem transmittentur. Hæc fatus, omnibus animos addidit, adeo ut ipsi quoque dicerent; Domini voluntas fiat. Cum autem, quo tempore hæc eveniebant Sanctis, æstus esset intolerabilis, & præ siti exurerentur; cumque insuper interdictum domesticis esset præbere eis panem aut aquam; mulier quædam pia, nomine Basiana, muliebri amictu decore induta, maforio b latiore, quam solebat, circumdata, poculis aquæ plenis cincta & tamquam visendi gratia sine suspicione ad eos profecta, clam ipsis potum dedit.

ANNOTATA.

a De hac S. Potamiena juniore actum tom. 2 Junii pag. 6.

b Vox ista significat operimentum capitis, maxime feminarum, de qua Cangius.

CAPUT III.
Sancti frustra ad cultum deorum incitantur; in deos & Tyrannum invehitur S. Leontius; clam a muliere potantur.

Διανυκτερεύσαντες δὲ ἐν τῷ σκότει ἦσαν ἀγαλλιόμενοι, ὡς ἐν ἡμέρᾳ, καὶ ἔψαλλον ὁμοῦ πάντες λέγοντες· Ἐξελοῦ με ἐκ τῶν ἐχθρῶν μου Θεὸς, καὶ ἐκ τῶν ἐπανισταμένων ἐπ᾽ ἐμὲ λύτρωσαί με· ῥύσαι με ἐκ τῶν ἐργαζομένων τὴν ἀνομίαν, καὶ ἐξ ἀνδρῶν αἱμάτων σῶσόν με, καὶ τὰ ἡξῆς. Οἱ γὰρ πλεῖστοι αὐτῶν ἐκ νεαρᾶς ἡλικίας ἦσαν ἐκμεμαθηκότες τοὺς ψαλμούς. Καὶ τελέσαντες τὴν νυκτερινὴν εὐχὴν, ἐκάθηντο ἐκδεχόμενοι τὴν παρὰ τοῦ Θεοῦ βοήθειαν. δὲ Δοὺξ ἐν φροντίδι γενάμενος, ποίᾳ τιμωρίᾳ καλάσει τοὺς Ἁγίους, ἄϋπνος διετέλει τὴν νύκτα. Περὶ δὲ τὸν ὄρθρον ἀφυπνώσαντος αὐτοῦ, παρέστη αὐτῷ σατανᾶς, λέγων· Ἀνδρίζου, Λυσία· ἐγὼ γάρ εἰμι Ἀσκλήπιος, εἰς ὃν χθὲς ὤμνυες, ἀλλὰ ἀναστὰς τιμώρισον τοὺς ἀνθρώπους τούτους· ἅπαξ γὰρ βλασφημήσαντες, καὶ ἐνυβρίσαντες οὔκ εἰσιν ἄξιοι τῆς ἡμετέρας θεότητος· ξέσον οὖν αὐτοὺς· οἶδα γὰρ τὴν ἔνστασιν αὐτῶν, ὅτι οὔτε θύουσιν ἡμῖν, οὔτε προσκυνοῦσιν· πολλὰ γὰρ ἔλεγον κατ᾽ ἐμοῦ ἐν τῇ φυλακῇ. Εὐθὺς οὖν κλάσας αὐτῶν τὰ ὀστᾶ, καῦσον αὐτὰ πυρὶ καὶ ἐπιζήτησον τὸν Λὐκον ποταμὸν, καὶ ἐκεἱ αὐτὰ ἀπόλεσον· φοβοῦμαι γὰρ μήπως, ἐὰν εὕρωσιν αὐτὰ οἱ Χριστιανοὶ, οἰκοδομήσαντες οἴκους μεγάλους καὶ περιφανεῖς, ἐκεῖ αὐτοὺς κατορύξωσιν, κᾀκείνους σέβοντες καὶ τιμόντες, ἐμὲ ἐξουθενίσουσιν· σπουδῇ οὖν ἀπόλεσον αὐτούς.

[13] Ἀναστὰς οὖν Δοὺξ τῷ πρωῒ μετὰ σπουδῆς πολλῆς καὶ φαντασίας, καὶ πλήθους στρατιωτῶν, καὶ ἐξελθὼν ἕξω τῆς πόλεως ὡς ἀπὸ βημάτων ρν᾽, καὶ εὑρὼν τόπον ὑψιλότερον, καθήσας ἐπὶ τοῦ βήματος, ἐκέλευσεν ἀχθῆναι τοὺς Ἀγίους· καὶ οἱ στρατιῶται τὸ τάχος ἐκβαλότες αὐτοὺς παρέστησαν δεδεμένους. Καὶ ἀτενίσας εἰς αὐτοὺς Δοὺξ, εἶπεν· Οἴδατε, ὅτι χθὲς φεισάμενος ἡμῶν τοῦ μὴ προσάγειν ὑμῖν βασάνους, εἰς τὴν σήμερον ἐταμιευσάμην, ἵνα τὴν σήμερον θύσαντες τοῖς θεοῖς, φίλοι γενέσθαι τῶν αὐτοκρατόρων, καὶ ἡμῶν· καὶ θύσας ἕκαστος ὑμῶν λάβῃ πρὸς σ᾽ χρυσοὺς, καὶ ἀισθῆτας, καὶ ἄλλας δωρεὰς βασιλικάς· ἰδοὺ γὰρ, ὁρῶ τοὺς πλείστους ὑμῶν θέλοντας θύσαι, ἐὰν οὖν πεισθῆτέ μοι, ἐντεῦθεν ἤδη ἐκέλευσα ἀχθῆναι ταύρους, ἵνα θύσητε τοῖς θεοῖς, καὶ γένηται ὑμῖν ἄριστον, καὶ ἐν τῇ εὐωχίᾳ λήψησθε καὶ τὰς δωρεὰς λαμπράς. Ἐὰν δὲ μὴ πεισθῆτέ μοι, ἀνάγκη ἐπὶ τὸ ἔτερον εἶδος τῶν βασάνων ἐλθεῖν. Παρακαλῶ οὖν ὑμᾶς μὴ στερηθῆναι τοῦ γλυκυτάτου φωτὸς, μήδε χωρισθῆναι γυναικῶν καὶ παιδίων, καὶ φίλων, ἀλλὰ θύσαι, καὶ θυμιάσαι λίβανον οἵῳ βούλεσθε θεῷ.

[14] Τότε πάντες οἱ Ἅγιοι ὠς ἐξ ἐνὸς στόματος εἶπον· ἀνάθεμά σοι, τύραννε, τῆς οἰκείας λύσσης ἐπώνυμε· κελεύεις ἡμᾶς ἀποστῆναι ἀπὸ Θεοῦ ζῶντος, καὶ θύσαι δαίμοσιν ἀκαθάρτοις καὶ βδελυκτοῖς· ἡμῖν γὰρ καὶ ἔνδυμα, καὶ βρῶσις καὶ πόσις, καὶ θησαυρὸς, καὶ πατὴρ, καὶ φίλος, καὶ ἀδελφὸς Κύριος ἡμῶν Ἰσοῦς Χριστός ἐστιν καλέσας ἡμᾶς. Δοὺξ λέγει· Ἔτι ὑμῶν φείδομαι καὶ ὑβριζόμενος· δίκαιον γάρ ἐστιν καὶ τὰ τῶν φίλων ἐλαττόματα βαστάζειν· καὶ καταλιπὼν πάντας, λέγει τῷ ἁγίῳ Λεοντίῳ: Ὁρῷ σὲ μᾶλλον εὖ εἰδότα τὰ τῶν ἑλλήνων μυστήρια, πάντως ὅτι ἐκ παιδὸς ἐμυήθης. Τί οὖν; Ἐπειδὴ οὐ δοκοῦσίν σοι εἶναι θεοὶ Ζεὺς καὶ Ἀπόλλων καὶ Ἀσκλήπιος, καθήσατε τῷ Ποσειδῶνι, ἤτι Ἀρτέμιδι. ἅγιος Λεόντιος λέγει. Πεπλάνησθε, θεοὺς τούτους λέγοντες· ὀπότε αἱ ψυχαὶ τῶν ἀνθρώπων ἀθάνατοι οὖσαι, κρείττους εἰσὶν τῶν θεῶν τῶν θνητῶν. Εἰ γὰρ ἐξ οὐρανοῦ καὶ γῆς λέγουσιν εἶναι τὴν γένννησιν τῶν θεῶν ὑμῶν, οὐρανὸς δὲ καὶ γῆ φθαρτὰ στοιχεῖά εἰσιν, πάντως, ὅτι καὶ τὰ τέκνα μιμοῦνται τοὺς γενήτορας, καὶ φθείρονται καὶ αὐτοὶ, ὡς οἱ γονεῖς· εἰ δέ εἰσιν φθαρτοὶ, πῶς ὀνομάζονται θεοὶ; καὶ εἰ αἱ ψυχαὶ τῶν ἀνθρώπων ἀποσπόμεναι τῶν σωμάτων, οὐκ ἐπανέχονται ὡς μὴ σώματος παραμένειν, ἀλλά τινα θεῖον τόπον καταλαμβάνουσιν, εἰ θεοὶ ἦσαν ἐκεῖνοι, οἳ ζητοῦσιν αἱ ψυχαὶ τῶν ἀνθρώπων μισοῦσιν, καὶ χαίρουσιν πορνίαις καὶ κνήσαις; Εἰ οὖν τολμᾶ τις εἰπεῖν· Ὅτι θεός εἰμι, παρὲξ ἑνὸς τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ποιήσει καὶ οὗτος ἕτερον κόσμον, καὶ εἴπῃ ὅτι τοῦτον τὸν κόσμον ἐγὼ ἐποίησα, καὶ τότε λεγέσθω Θεός· οὗτος γὰρ τοῦ κυρίου καὶ βασιλέως ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἐστιν τέχνη καὶ δημιούργημα.

[15] Καὶ θεασάμενος ἅγιος Λεόντιος τὸν Δοῦκα θυμωθέντα καὶ στρεβλούμενον, λέγει αὐτῷ· Δούξ, ἀνεξικάκως ἄκουσον· ἐπειδὴ γὰρ εἶπές με μύστην εἶναι τῶν ἑλληνικῶν πραγμάτων, ἄκουε τὰ κατὰ τῶν θεῶν σου· ὅν τρόπον γὰρ σὺ ἐὰν Καῖσαρ κληθεὶς, καὶ παροργήσας τὸν βασιλέα, τιμωρίαις ἄξιος εἶ· οὕτως καὶ οἱ θεοὶ ὑμῶν οἱ δαίμονες τολμήσαντες ἑαυτοὺς θεοὺς καλεῖν, ἔνοχοὶ εἰσιν μεγίστης κολάσεως· ὅρα δὲ καὶ ἕτερον παράδοξον. Διατὶ ὑμεῖς οἱ ἔκδικοι τῶν θεῶν ὑμῶν καθεκάστην ἐλαττοῦσθε; ἡμεῖς δὲ οἱ ὑπὲρ Χριστοῦ δοῦλοι διωκόμενοι, καὶ ἀποθνήσκοντες πληθύνομεν; καὶ τοῦτο πεισάτω σε, τύραννε, ὅτι δοῦλοί ἐσμεν τοῦ θεοῦ τοῦ ἠγαπημένου. Καὶ τυμωθεὶς Δοὺξ λέγει· θύσατε τοῖς θεοῖς, ἐπεὶ μὰ τὸν Ἀσκλήπιον καὶ τὸν Ἥλιον, οὐχ ὑπερβήσεσθε τὴν αὔριον. Οἱ δὲ Ἅγιοι πάντες ὡς ἐξ ἑνὸς στόματος εἶπον· Ἡμεῖς Κυρίῳ Ἰησοῦ προσφέρομεν λογικὴνν λατρείαν καρπὸν χείλων ήμῶν, καὶ ἑαυτοὺς ὁλοκλήρους τῶν ῤυομένων ἡμᾶς τῆς μελλούσης κρίσεως· σὲ δὲ, Λυσία, ἄμα τοῖς θεοῖς σου κολάζοντα ἐν γεέννῃ πυρὸς ἀσβέστου.

[16] Καὶ χολάσας Δοὺξ ἐκέλευσεν πάντας γυμνωθῆναι εἰς ξύλα μακρὰ, καὶ ξέεσθαι ὄνυξιν σιδηροῖς, καὶ ὀστράκοις ὀξέσιν· καὶ ἐκέλευσεν βοᾶν τὸν κήρυκα· οἱ τοῖς θεοῖς μὴ θύοντες, ἀλλὰ καὶ ἐνυβρίζοντες, ταῦτα πάσχουσιν· οἱ δὲ ἅγιοι ξεόμενοι, ἔλεγον· τύραννε, εἰ ἔχεις δεινότερα κολαστήρια, προσάγαγε· ταῦτα γὰρ ἡμῖν ἐστιν εὐκαταφρόνητα. Καὶ ἤδη ὥρας ἕκτης καταλαβούσης, καὶ τοῦ ἡλίου καταφλέξαντος τὴν γῆν πᾶσαν, ἦσαν οἱ ἅγιοι ξεόμενοι. δὲ Δοὺξ πεινάσας, ἐκέλευσεν αὐτοὺς κατενεχθῆναι, καὶ ἀποτεθῆναι ἐν τῇ φυλακῇ, ἐντειλάμενος μηδένα θεάσαι αὐτοὺς, μήτε ὕδωρ αὐτοῖς ἀποδοθῆναι· ἦν δέ τις πολιτευτὴς ἐν τῇ πόλει τοὔνομα Ἡρώδης Χριστιανὸς, ὑποκρινόμενος δὲ τὸν ἑλληνισμὸν, παρ᾽ ᾦ ἔμενεν Δοὺξ. Ἔσχεν δὲ νοτάριον Φίλινον ὀνόματι, οὗτος ἦν άγαπώμενος παρὰ τοῦ ἁγίου Λεοντίου, καὶ μεταστειλάμενος αὐτὸν ἅγιος Λεόντιος, λέγει· Ἀδελφὲ φίλινε ἀπελθὼν εἰπὲ Ἡρώδῃ, ἵνα, εἰ ἔχει τινὰ εἰς τὸν Δοῦκα παῤῥησίαν, αὔριον ἡμᾶς τελειώσῃ, ηὐλαβεῖτο γὰρ μή τις τῶν ἁγίων δηλιάσας ἀπαγορεύσει. δὲ ἀπελθὼν ἀπήγγειλεν πάντα τῷ πολιτευομένῳ. δὲ Δοὺξ ἦν καλέσας αὐτὸν ἐπ᾽ ἄριστον, καὶ περιέμενεν αὐτόν. Ἡρώδης δὲ παρῃτεῖτο λέγων· Ὅτι, ἐπειδὴ χθὲς ἴδον τῶν καταδίκων ἐκείνων τὰς πλευρὰς ξεομένας, σιανθεὶς ἀνετράπην τοῦ στομάχου, καὶ οὐ δύναμαι ἀριστῆσαι· καὶ Δοὺξ ἐπερώτησεν αὐτὸν λέγων. Τί οὖν βούλει ἵνα ποιήσω; δὲ εἶπεν· Οὐχὶ ὡς ἀνθεστηκότες τοῖς τῶν αὐτοκρατόρων θεσπίσμασιν ἄξιοί εἰσιν θανάτου; Τί οὖν οὐκ ἀποθνήσκουσιν συντόμως; δὲ ὑπέσχετο, τὴν αὔριον πυρὶ παραδοῦναι αὐτοὺς κατὰ τὰ διατάγματα τοῦ βασιλέως.

[17] Καὶ Φίλινος ἀκούσας ταῦτα, δραμὼν ἀπήγγειλεν τοῖς Ἁγίοις· οἱ δὲ φαιδρυνθέντες τὰς ψυχάς, ἐξεδέχοντο τὸ πέρας μετὰ καλῆς προθυμίας, καὶ εὐλόγησαν πάντες τὸν Φίλινον διὰ τὴν ὑπακοὴν, καὶ Ἡρώδην διὰ τὴν σπουδὴν. δὲ συνήθως άποφέρουσα αὐτοῖς τὸ ὕδωρ ἐλευθέρα, εἶχεν μὲν τὸ ὕδωρ, ὡς τὸ σύνηθες, ἐπὶ τὸ διάζωσμα· κωλυθεῖσα δὲ εἰσελθεῖν, ἠρωτᾶτο παρὰ τῶν ἁγίων, εἰ ἔχει ὕδωρ. δὲ διὰ τοὺς παρεστῶτας ἠρνήσατο· καὶ λέγει αὐτὸ ἅγιος Λεόντιος τῇ Ἀρμενίῳ φωνῇ Βασιανῆ· Εἰ μὴ ἤνεγκας ἄρτι τὸ ὕδωρ ἐν ταύτῃ τῇ άνάγκῃ, ὅτι καταφλεγόμεθα καὶ αἱ καρδίαι ἡμῶν σβέννυνται, καὶ ἐποίησας ἡμῖν καλὸν, ὡς οὐδὲν κατεφάνη, καὶ ὡς οὔτε ὄλως γεγονός. Τοῦτο δὲ ἔλεγεν προτρεπόμενος αὐτῇ ἐνέγκαι τὸ ὕδωρ. δὲ ἐξελθοῦσα τῆς πύλης, καὶ εὑροῦσα μικρὰν καὶ στενὴν θυρίδα, διὰ ταύτης ὑπέδωκεν αὐτοῖς τὸ ὕδωρ. Καὶ πιόντες καὶ ἀναψύξαντες ἐπηύξαντο αὐτῇ τοὺς υἱοὺς, καὶ υἱοὺς τῶν υἱῶν αὐτὴς εἰς ἱερέας γενέσθαι διαμοιβὴν τῆς τοιαύτης θεραπείας.

[Dum Sancti in psalmis persistunt, Dux a diabolo, Æsculapium mentito, monetur,] Dum vero pernoctarent, in tenebris tam exultabant, quam in luce, cantabantque una omnes: Eripe me de inimicis, Deus meus, & ab insurgentibus in me redime me: libera me ab operantibus iniquitatem, & de viris sanguinum salva me, &c. Quippe plurimi illorum ab ineunte ætate psalmos perdidicerant. Nocturnis precibus absolutis sedebant, expectantes a Deo auxilium. At Dux cura confectus, quonam supplicio Sanctos afficeret, noctem transigebat insomnis. Sed ubi sub auroram obdormivisset, adstitit ipsi satanas, ac dixit: Macte animis, Lysia: ego namque Æsculapius sum, per quem hesterno die jurasti, at strato te proripe, & illos homines plecte: nam semel blasphemiis & injuriis usi divinitate nostra indigni sunt. Proin cæde illos: scio quippe pervicaciam ipsorum, quod nec nobis sint sacrificaturi, nec cultum delaturi: nam multa adversum me dixerunt in carcere. Mox ergo confracta ipsorum ossa, flammis combure, & fluvium Lycum inquire, & ibi hæc disperde: At enim vereor, ne, si Christiani inveniant, qui domos magnas ædificarunt & illustres, ibidem eos defodiant, illosque reverentia & honore prosequentes me pessumdent: perde itaque ipsos sine mora.

[13] Dux itaque cum mane surrexisset multa cum festinatione, [qui Sanctos, accersi jussos, qua promissis, qua minis ad sacrificandum urget;] visionis imagine ac militum multitudine, atque egressus esset extra civitatem quasi ad spatium passuum centum & quinquaginta, locumque sublimiorem invenisset, sedens in tribunali, Sanctos accersi jussit. Nec mora: milites ejecerunt ipsos, ac vinctos stiterunt. Dux autem fixo obtutu illos pererrans, sic fatur: Scitis pepercisse me vobis heri, ne tormentis cruciaremini, & in hodiernum usque diem connivisse, ut hodie diis sacrificantes, Imperatoribus fiatis amici, & nobis; & postquam vestrum quilibet sacrificaverit ad ducentos aureos accipiat, vestesque & dona alia imperatoria. Ecce enim, plerosque vestrum sacrificare velle video; si ergo morem mihi geratis, mox tauros huc adduci mandavi, ut diis immoletis, prandium vobis paretur, & inter epulas splendida quoque accipiatis dona. Sin obedire recusatis, ad aliud tormentorum genus, procedere oportet. Proin auctor vobis sum ne dulcissimæ lucis usura privari, neu ab uxoribus & liberis & amicis separari vos patiamini; sed sacrificium offeratis &, cui lubuerit deo, thus adoleatis.

[14] Tunc uno quasi ex ore Sancti dixerunt: Anathema tibi, [at frustra; S. Leontio contra deos arguente,] Tyranne, congruum furori tuo cognomentum sortite: jubes enim nos a Deo vivente deficere, & impuris & abominandis dæmonibus sacrificare. Enimvero & indumentum, & cibus & potus, & thesaurus, & pater, & amicus, & frater nobis est Dominus noster Jesus Christus, qui nos vocavit. Dux dicit: Etiamnum vobis parco vel injuria lacessitus: nam & amicorum ferre defectus, æquum est: relictisque omnibus, S. Leontio dixit: præ reliquis mysteria gentilium probe callere te video, plane a puero iisdem institutum. Quid ergo? Quandoquidem Jupiter, Apollo & Æsculapius dii tibi esse non videntur; Neptuno aut Dianæ hostiam litate. S. Leontius dicit: Erratis, dum eos dicitis esse deos. At enim immortales hominum mentes diis mortalibus præstant: etenim si e cælo & terra deorum vestrorum esse generationem dicunt, cælumque ac terra obnoxia sunt corruptioni elementa; prorsus, quoniam genitores suos imitantur filii, corrumpuntur ipsi, ut genitores. Jam vero si corruptioni obnoxii sunt, quomodo dii appellantur? Et si mentes hominum, vinculis corporeis solutæ, non sustinent permanere, cum corpus non existit, at divinum quemdam locum occupant; diine erant hi, qui quærunt ea, quæ hominum mentes oderunt, & venereæ libidinis pruritu gaudent? Itaque si quisquam audeat dicere: Deus ego sum, præter unum Dominum nostrum Jesum Christum, alium quoque mundum ille condat, dicatque, hunc ego mundum condidi: ac tum demum Deus nuncupetur: is enim Domini ac Regis nostri Jesu Christi ars & opificium est.

[15] [& tyrannum increpante;] S. Leontius iratum ac perturbatum conspicatus ducem sic infit: O Dux, audi æquo animo: quia me dixisti rebus gentilium initiatum; audi, quæ dicam contra tuos deos. Quemadmodum tu si Cæsar nominareris, & Imperatori bilem moveres, supplicio dignus fores; sic dei quoque vestri, dæmones, deos sese nuncupare ausi, maximæ pœnæ rei sunt. Quin imo alteram quoque rem incredibilem vide. Cur vos, deorum vestrorum vindices, in dies deficitis? Nos contra servi pro Christo persecutionem patientes, & morientes, crescimus? Vel illud tibi persuadeat, Tyranne, dilecti nos Dei servos esse. Dux furore accensus dicit: Diis immolate: quia per Æsculapium & solem, non ultra crastinum vivetis. Sancti autem ex uno quasi ore dixerunt: Nos Domino Jesu offerimus rationabile obsequium, fructum labiorum nostrorum, quæ nos ipsos integre liberabunt a futuro judicio; te vero, Lysia, una cum diis tuis, ignibus gehennæ addicent inextinguibilibus.

[16] [qui nobis panis illos jubet cruciari.] Dux iratus ad ligna oblonga nudari omnes jussit & ungulis ferreis ac acutis testis radi, præconemque clamare: Qui non sacrificant, sed potius injuriam inferunt, hæc patiuntur. Dum Sancti excarnificarentur, dixerunt: O tyranne, si acerbiora tibi sint tormenta, profer: hæc enim contemnimus. Cum jam esset hora sexta & sol accenderet omnem terram, Sancti radebantur. Inter hæc Dux, consilii inops, jussit eos abduci & carceri mancipari, præcipiens ne quis eos viseret, neu aquam præberet. Erat quidam reip. administrator in civitate, nomine Herodes, Christianus, sed gentilium sacra simulabat; apud quem Dux habitabat. Habebat is notarium, nomine Philinum, qui a S. Leontio diligebatur. Postquam illum accersivisset, S. Leontius dixit: Philine frater, vade, Herodi dic, ut, si quid apud Ducem valet, impetret, ut nos cras morte afficiat: timebat enim, ne quis Sanctorum præ timore defecisset. Ille autem abiens renuntiavit omnia reipublicæ administratori. Dux vero invitabat ipsum ad prandium & jam expectabat. Herodes excusabat se, dicens: Quia, postquam heri vidi istorum reorum latera radi, male affecto stomacho reversus sum & nequeo prandere. Dux interrogavit eum, dicens: Quid igitur vis, ut faciam? Ille autem dixit: Nonne hi, qui edictis Imperatorum obsistunt, morte digni sunt? Cur ergo non moriuntur propere? Ille vero promisit, cras eos igni addicturum juxta Imperatoris mandata.

[17] [Potum accipiunt a muliere;] His auditis, cucurrit Philinus, & Sanctis renuntiavit; qui animis hilares, expectabant finem cum egregia alacritate, & omnes bene precabantur Philino, quod gessisset morem, & Herodi, quod festinaret. At generosa ista mulier, quæ aquam ad Sanctos deferre consueverat, aquam de more sub cinctura condebat: verum ingressu prohibita, interrogabatur a Sanctis, an aquam haberet. Negavit ipsa propter adstantes. S. Leontius hoc dixit sermone Armeno Basianæ: Si non attulisti aquam in hac necessitate (nam comburimur, & corda nostra extinguuntur) sane quod nobis fecisti bonum, tamquam nihil apparuit & tamquam prorsus non factum. Hoc autem dixit, hortans eam, ut aquam afferret. Illa vero porta egressa, parvamque & angustam nacta fenestram, aquam eis per illam tradidit. Et postquam bibissent & refocillati essent, precabantur, ut filii ejus & filii filiorum ejus sacerdotes fierent, in tanti servitii compensationem.

CAPUT IV.
Orantibus apparet Angelus; convertuntur duo carceris custodes; damnantur sancti Martyres ad ignem; aqua e rupe elicita; translatio & cultus reliquiarum.

Ἐσπέρας δὲ καταλαβούσης, ἔψαλλον λέγοντες· Κύριε εἰσάκουσον τῆς προσευχῆς μου, καὶ κραυγή μου πρός σε έλθέτω, καὶ τὰ ἑξῆς. Καἱ πληρώσαντες τὸν ψαλμὸν, ἦσαν ἐῤῥημένοι ἐν τοῖς δεσμοῖς, εὐχαριστοῦντες τῷ κυρίῳ, δεόμενοι καὶ λέγοντες· Κύριε Ἰησοῦ, βαστάζων τὰ κακὰ πάσης τῆς κτίσεως, οὐδὲν κρυπτὸν παρά σοι, ἐρευνῶν καρδίας, καὶ δοκιμάζων νεφρούς· σὺ ἐπίστασαι τὴν ἡμετέραν εἰς σὲ προθυμίαν, ὁρᾶς τὰς βασάνους, ἴασαι ἡμῶν τὰς ψυχὰς· τὰ γὰρ σώματα ἡμῶν διά σε παρεδώκαμεν· συναπάλειψον ἡμῶν τὰ ἀνομήματα ἐν τῷ φθαρτῷ ἡμῶν βίῳ· μικρὰ γὰρ ἡμῖν ἐστιν ταῦτα, καὶ ἀνάλγητα, διὰ τὴν πολλὴν περί σε, Δέσποτα, ἀγάπην· σὲ ποθοῦμεν, σὲ φοβοῦμεν. Κάτιδε οὐρανόθεν καὶ παραθάῤῥυνον ἡμᾶς· σὺ γὰρ εἰ παρακαλῶν ἡμᾶς ἐπὶ πάσῇ τῇ θλίψει ἡμῶν, εἰς τὸ δύνασθαι ἡμᾶς ἐπενεγκεῖν· καὶ μὴ ἐχέτω τόπον σατανάς· μὴ χωρήσῃς ἡμᾶς τῆς ἀδελφότητος ταύτης· μήτηρ γὰρ πάντων ἡμῶν εἰς σὲ πίστις. Καὶ σὺ, κύριε, πατὴρ ἡμῶν, δόξασόν σου τὸ ὄνομα ἐν τοῖς μέλεσιν ἡμῶν, καὶ προσδεχθείημεν ὡς ἐν ὁλοκαυτώμασιν κριῶν καὶ ταυρῶν, καὶ ὡς ἐν μυριάσιν ἀρνῶν πιόνων. Οὕτω γενέσθω θυσία ἡμῶν ἐνόπιόν σου, Κύριε, καὶ ἐκτελέσθω ὄπισθέν σου, ὅτι εὐλογητὸς εἶ καὶ δεδοξασμένος εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας. Καὶ πάντων εἰπόντων, ἀμὴν, διετέλεσαν ἄϋπνοι. Περὶ δὲ τὸ μεσονύκτιον ἔψαλλον τὸν μέγαν ψαλμὸν, ἐπιτάφιον ἑαυτοῖς.

[19] Καὶ πληρωσάντων αὐτῶν καὶ εὐξαμένων, ἰδοὺ, Ἄγγελος κυρίου ἐπιστὰς ἐπλήρωσεν φοτὸς τὸ οἴκημα. καὶ λέγει αὐτοῖς· χαίρετε· ἐγγὺς ὑμῶν τελείωσις, καὶ τὰ ὀνόματα ὑμῶν ἐν βίβλῳ τῶν ζώντων ἀνεγράφησαν· θαρσεῖτε, Κύριος μεθ᾽ ὑμῶν. καὶ ταῦτα εἰπὼν ἄγγελος ἀπῆλθεν ἀπ᾽ αὐτῶν. Οἱ δὲ ἅγιοι προσεκύνησαν, καὶ ηὐχαρίστησαν τῷ Κυρίῳ. Οἱ δὲ στρατιῶται, οἱ φυλάσσοντες τὰς θύρας τῆς φυλακῆς, Μενέας καὶ Βηληράδης ἐθεάσαντο μὲν τὸ φῶς, καὶ τὴν φωνὴν τοῦ Ἀγγέλου ἤκουσαν, τὸ δὲ πρόσωπον αὐτοῦ οὐκ εἶδον. Καὶ λέγει Μενέας τῷ Βηληράδῃ τῇ τῶν Αἰγυπτίων φωνῇ, ἦσαν γὰρ Αἱγύπτιοι τὸ γένος· Ὁρᾶς καὶ άκούεις, ἀδελφὲ Βηληράδη, οἴου Βασιλέως εἰσὶν οὗτοι στρατιῶται; κᾀγὼ ἐξ ἀρχῆς φίλος τῶν Χριστιανῶν τυγχάνω· οὐ γὰρ σπουδάζουσιν ἀδικεῖν τινα, ἀλλ᾽ ἑαυτοῖς προσέχουσιν νηστεύοντες, καὶ δεόμενοι τοῦ θεου αὐτῶν, μάλιστα ἐν τοῖς ὄρθροις, καὶ ἐν πάσῃ δὲ ὥρᾳ προσκυνοῦντες αὐτόν, μηδὲν ἄδικον, παράνομον διαπραττόμενοι, φιλόξενοι, πάντας ἀγαπῶντες. Καὶ, ὡς καὶ αὐτὸς οἶδας πρὸ ἐμοῦ, τοὺς ἐν Αἰγύπτῳ ἐρεμίτας, ὁπόσα θαυματουργοῦσιν. Τί οὖν μέλλομεν, βραδύνομεν; Νῦν καιρὸς ἀγῶνος. Ἐμοὶ δοκεῖ εἰσελθεῖν σὺν αὐτοῖς ἐν τῇ φυλακῇ, καὶ παρακαλέσαι αὐτοὺς δέξασθαί με σὺν αὐτοῖς. Σοὶ δὲ τί δοκεῖ, ἀδελφέ; Καὶ Βεληράδης ἔφη· Εἰ οὗτοι οὐκ ἐφοβήθησαν τὸν θάνατον, ἀλλ᾽ ὑπὲρ τοῦ θεοῦ αὐτῶν μετὰ χαρᾶς ἀποθνήσκουσιν, καὶ τοιοῦτον φῶς βλέπουσιν, οἷον καὶ ἡμεῖς ἰδεῖν· κατηξιώθημεν τῷ ἐπ᾽ αὐτοῖς φανέντι, διατί καὶ ἡμεῖς μέτοχοι τῆς χαρᾶς αὐτῶν οὐ γινόμεθα; ἤθελον δὲ εἴ τις τὸν Δοῦκα, ἵνα ἠνάγκασεν ἀποθανεῖν ὑπὲρ τοῦ θεοῦ αὐτοῦ Ἀσκληπίου, Ἀπόλλωνος, καὶ ὅν καθέξατο· ἄλλ᾽ ἐκεῖνος μὲν φιλοζωεῖ, ἡμῶν δὲ καὶ τὰς ἀννῶνας καὶ τὰς ἄλλας εὐεργεσίας ὑπέτεμεν, καὶ ἄνδρας δικαίους ἀποκτενεῖ· προσέλθωμεν οὖν.

[20] Καὶ εἰστδραμόντες προσέπεσον τοῖς Ἁγίοις, λέγοντες· κύριοι ἡμῶν, καὶ δοῦλοι τοῦ Χριστοῦ, δέξασθε καὶ ἡμᾶς ἐν τῷ ἀριθμῷ ὑμῶν· ἐπιστεύσαμεν γὰρ ἡμεῖς εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν ἀγαπήσαντα ἡμᾶς. εὔξασθε οὖν καὶ περὶ ἡμῶν, ἵνα μὴ ὡς βραδύναντες ἐκκλειθῶμεν, καὶ πάντες ὁμοῦ περιπλακέντες αὐτοῖς οἱ Ἄγιοι κατεφίλησαν αὐτοὺς μετὰ χαρᾶς, λέγοντες· Ἀδελφοὶ ἡμῶν ἐστε· γὰρ κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς καὶ τοὺς τῆς ἐνδεκάτης ὥρας ἐργάτας ἐδέξατο εἰς τὸν ἀμπελῶνα· μὴ οὖν δειλιάσητε· ᾧ γὰρ ἐπιστεύσατε κυρίῳ, τῷ ὀφθέντι ἡμῖν καὶ λαλήσαντι, αὐτὸς ὑμᾶς ἐκάλεσεν ὡς ἀξίους ὄντας. Ποωΐας δὲ γεναμένης, ἠκούσθη ταῦτα τῷ δουκὶ, ὅτι καὶ οἱ φύλακες παρέβησαν, καὶ εἰσιν σὺν τοῖς δεσμόταις· δὲ δοὺξ βλασφημήσας τοὺς θεοὺς αὐτοῦ, εἶπεν, ὅτι ἕνα κατ᾽ ἕνα ἀπώλεσεν, μὴ δυνάμενοι ἑαυτοῖς βοηθῆσαι, ἀλλ᾽ ἐκδέχονται τὴν διὰ τῶν ἀνθρώπων ἐκδίκησιν. Καὶ ἐξελθὼν τῆς πόλεως, ἐκάθισεν ἐν τῷ συνήθει τόπῳ, καὶ δεδωκὼς πρόοδον κατὰ τῶν ἁγίων, ἐκέλευσεν αὐτους προαχθῆναι, καὶ θεασάμενος τὸν Μενέαν, καὶ βηληράδην, ἑαυτοὺς συνδέσαντας τοῖς Ἁγίοις ἐμειδίασεν, καὶ λέγει Ἀππιανῷ τῷ πρίγκιπι· Θεωρεῖς, Ἀπιανὲ, ὅτι ἔστιν τίς καὶ ἐν τοῖς χείροσιν ἡδονὴ θάνατον φέρουσα· ἰδοὺ γὰρ οἱ στρατιῶται τὸν θάνατον μᾶλλον ἠγάπησαν, τὴν ζωήν. Ἀππιανὸς εἶπεν, δέσποτα, κόλασον αὐτοὺς ξένῃ τιμωρίᾳ. δὲ Δοὺξ λέγει· Οὒ, μὰ τοὺς θεοὺς, οὐ κολάζω αὐτοὺς, μήπως κολαζόμενοι καὶ ὁμολογήσαντες τοὺς θεοὺς ζήσωσιν, ἀλλ᾽ ἀποφαίνομαι κατ᾽ αὐτῶν ὅπως σὺν τοῖς ἄλλοις καῶσιν· ἐπεθύμησαν, λάβωσιν.

[21] Ἀπεφήνατο οὖν κατ᾽ αὐτῶν, λέγων· Οὕτοι οἱ ἐστῶτες πρὸ τοῦ βήματός μου οἱ πένθε καὶ τεσσαράκοντα τῆς τῶν Χριστιανῶν θρησκείας θρησκεύοντες τυγχάνοντες, καὶ παρακούσαντες τῶν αὐτοκρατόρων βασιλέων, καὶ μὴ θύσαντες τοῖς θεοῖς, πρότερον μὲν πελέκεσιν τεμνέσθωσαν χεῖρας καὶ πόδας, ἔπειτα πυρὶ παραδοθήτωσαν, καὶ ἀπωλείᾳ τοῦ Λύκου ποταμοῦ. Οἱ δὲ ὑπηρέται ποιήσαντες καθεσθῆναι τοὺς ἁγίους ἐπὶ τοῦ ἐδάφους, κατέτεμνον καὶ ἐμέλιζον ἐν σπουδῇ· καὶ οἱ μὲν τῶν ἁγίων ἐν τῇ πυρρᾷ τοῦ καύσωνος ἐξαιματωθέντες, ἀπέδωκαν τὰς ψυχάς· οἱ δὲ ἔτι ἔμπνέοντες ἦσαν· ἐν οἷς καὶ ἅγιος Ανίκητος θεασάμενος τὸν μυρὸν αὐτοῦ κλασθέντα, οὐ παντὶ δὲ τμηθέντα, ἀλλὰ στρεβλῶς κείμενον, καταγελῶν τοῦ σώματος αὐτοῦ, ἔλεγεν· Δεῦτε, ἴδετε, ἀδελφοὶ, δρεπάνην καρπικὴν· καὶ αὐτοὶ δὲ αὐτῷ συνεφαιδρύνοντο· δὲ ἅγιος Σισίννιος κατεαγεὶς τὰ σκευή, καὶ σφόδρα καταφλεχθεὶς τὰ ἔγκατὰ ἐκ τῆς δίψης κατεσύρη, κυλησθεὶς εἰς τὴν ὑποκειμένην πέτραν οὐ μακρὰν τῶν ἄλλων ἁγίων, καὶ ἀνοίξας τὸ στόμα αὐτοῦ, ἐδεήθη τοῦ κυρίου, λέγων.

[22] Κύριε μεγαλόδωρε, ἐκ πέτρας ἀκροτόμου δήμον μέγαν, καὶ λαὸν διψῶντα ποτίσας, θεὶς τὴν ἐρυθρὰν θάλασσαν τμήματα δύο, ἵνα σὸς λαὸς ἀπὸ χειρῶν ἀνόμου ῥυσθῇ, ἀνοίξας τοὺς καταράκτας τοῦ οὐρανοῦ, προσκαλούμενος τὸ ὕδωρ τῆς θαλάσσης, καὶ ἐκχέων αὐτὸ ἐπὶ πρόσωπον πάσης τῆς γῆς, εὐλογήσας τὰ ὕδατα ἐν τῷ Ἰορδάνῃ διὰ τοῦ ἁγίου σου βαπτίσματος, εἰπὼν· Ἐγώ εἰμι τὸ ὕδωρ τὸ ζωὸν, διάνοιξον τὴν πέτραν ταύτην, καὶ ἔκχεον ὕδωρ, καὶ πότισόν με μικρὸν, καὶ ἐν τούτῳ γνώσομαι εἰ ἠγάπησας ἡμᾶς, καὶ εἰ ἄξιοί ἐσμεν τῆς σῆς ἐπικλήσεως, Δέσποτα· ὁρᾶς γὰρ ὅτι πᾶσα πηγμὰς τοῦ σώματος ἡμῶν ἐξεδαπανήθη, καὶ ξηροὶ γεγόναμεν ὡς ὄστρακον· ἔτι δὲ τούτου εὐχομένου ἐν τῇ πέτρᾳ ἀθρόον, ταραχή τις γέγονεν ἐκ τῆς πέτρας, καὶ βόμβος ὕδατος· καὶ ῥαγεῖσα πέτρα ἐξέβλυσεν ὕδωρ διειδές τε καὶ καλὸν, ὅπερ θεωρεῖται μέχρι τῆς σήμερον· καὶ πιὠν ἅγιος Σισίννιος ηὐλόγησεν τὸν θεὸν, λέγων· Ὑμνῶ σε, Κύριε, ὅτι ἐχόρτασας ψυχὴν κενήν. Αἰνῶ σε, βασιλεῦ, καὶ δοξολογῶ τὸν προαιώνιον τεχθέντα ἐκ τῆς θεοτόκου Μαρίας, ὅτι ἐκορέσθην τοῦ σοῦ κτίσματος, καθάπερ παιδίον γάλα μητρός.

[23] Καταξίωσόν με καὶ τοὺς ἡγιασμένους ἀδελφούς μου τελειωθῆναι τῇ σῇ χάριτι, καὶ ἐλπίδι· καὶ ὥσπερ ἠνώθημεν ταῖς ψυχαῖς ἀδιστάκτως, ἐνωθῶμεν καὶ τοῖς ὀστέοις· καὶ τῶν χρείαν ἐχόντων τῆς σῆς βοηθείας, καὶ παρακαλούντων σε δι᾽ ἡμῶν ταχέως ἐπάκουσον, Κύριε, ἐν ἑκάστῃ ἀνάγκῃ καὶ χρείᾳ· κᾂν ἐν πενίᾳ τις ὑπάρχει, κᾂν ἐν χηρίᾳ καὶ ὀρφανίᾳ, κᾂν ἐν ὑποδημίᾳ, κᾂν ἐν ἀσθενείᾳ σώματος καὶ ψυχῆς, καὶ ἐν χρέεσιν, καὶ συκοφαντίαις, κᾂν ἐν πικρᾷ δουλείᾳ, κᾂν ἐν φθορᾷ ἀνθρώπων ζώων, κᾂν ἐν θαλάσσῃ χειμαζόμενός τις εἴη, κᾂν ἐν ἄλλῃ περιστάσει προσαχθῇ, συ, βασιλεῦ, δι᾽ ἡμῶν παράκλησιν ταχὺ ἐπάκουσον, ἵνα γνῶσιν πάντες οἱ κατὰ τὴν οἰκουμένην, ὅτι πολὺ ἠγάπησας ἡμᾶς, καὶ ἀκούεις ἡμῶν· καὶ τὸ ὕδωρ τοῦτο γενέσθω εἰς ἴασιν ἐν παντὶ παθει· σῇ γὰρ ἐπικλήσει ἐξόμβρισεν, καὶ παλαιὸν θαῦμα ἀνεκαινίσθη εἰς δόξαν Πατρὸς, καὶ Υἱοῦ, καὶ ἁγίου Πνεύματος, ἔπαινον δὲ καὶ μνείαν τῶν Μαρτύρων σου τῶν πέντε καὶ τεσσαράκοντα.

[24] Καὶ τούτου εὐχομένου ἐν τῇ πέτρᾳ, οἱ στρατιῶται καύσαντες κάμινον ἐν τῇ χώρᾳ πλησίον τῆς πόλεως, καὶ εἰς ὕψος θρέψαντες ξύλοις τὸ πῦρ, καὶ ποιήσαντες ὁμοίαν τῆς Βαβιλωνίας, ἦλθον ἐπάραι αὐτοὺς, καὶ ζητοῦσι τὸν ἀριθμὸν, καὶ εἷς ἔλειπεν. δὲ ἅγιος Σισίννιος ἐβόησεν λέγων· Ὦδέ εἰμι, ᾦδέ εἰμι. Ἐλθόντες δὲ καὶ ἐπάραντες καὶ τοῦτον, ἤγαγον ἐπὶ τὸ πῦρ. Καὶ λέγουσιν οἱ Ἅγιοι ὁμοψύχως· Εἰς χεῖράς σου, Κύριε, παραθησόμεθα τὰς ψυχὰς ἡμῶν· καὶ, εὐλογητὸς Κύριος, ὅς οὐκ ἔδωκεν ἡμᾶς εἰς θήραν τοῖς ὀδοῦσιν αὐτῶν, καὶ ψάλλοντες ἐβλήθησαν εἰς τὸ πῦρ. Οἱ δὲ δήμιοι ἐξῆπτον τὴν κάμινον, μιμούμενοι τοὺς Χαλδαίους. Καὶ τελειωθέντων αὐτῶν ἐν τῇ ἡμέρᾳ ταύτῃ, ἥτίς ἐστιν τοῦ ἰουλίου δεκάτη, ἐκέλευσεν Δούξ συλλεγῆναι αὐτῶν τὰ ὀστᾶ, καὶ ῥιφῆναι ἐν τῷ ποταμῷ, τῷ λεγομένῳ Λύκῳ, τῷ ὄντι ἀποσημεῖα ἕξ τῆς πόλεως, καὶ κομίσαντες ἐζήτουν τόπον ἐπιτήδειον πρὸς ἀπώλειαν τῶν ἁγίων λειψάνων. Εἴλιξ δέ ἐστιν πρὸς τῇ γεφύρῃ βαθὺς, καὶ ἐν αὐτῷ κατεκένωσαν τοὺς μαρσίππους.

[25] δὲ ποταμὸς καθάπερ παρακαταθήκην λαβὼν τῶν ἁγίων τὰ λείψανα, καὶ ὡς ὀφείλων, σῶα καὶ ἀκέραια ἀποδοῦναι αὐτὰ συναγαγὼν ἐν ἑνὶ τόπῳ παρεφύλαττεν. Ἀναχωρησάντων δὲ τῶν δημίων, ἄνδρες θεοσεβεῖς, δοῦλοι τοῦ θεοῦ, καὶ ὁμότροποι τῶν ἁγίων, λαβόντες τινὰς ἐμπείρους εἰδότας πολυπραγμονῆσαι τὰ βάθη τοῦ ποταμοῦ, ἀνῄραντο ὅλα μετὰ τῆς [γῆς] συνηγιασμένης αὐτοῖς, ὡς πληρωθῆναι τὴν γραφὴν· φυλάσσει Κύριος πάντα τὰ ὀστᾶ αὐτῶν· καὶ ἐνέγκαντες ἐν τῇ πόλει ἀνέθεντο ἐν τοῖς ἐυκτηρίοις οἴκοις, εἰρήνης δὲ βαθείας, τῆς τοῦ Χριστοῦ φιλανθρωπείας, καὶ τῇ βασιλείᾳ τοῦ εὐσεβεστάτου Κωνσταντίνου, καί εἰσιν πύργοι τῆς πίστεως ἄσειστοι, ἀστέρες λογικοὶ λάμποντες Χριστιανοῖς, ἄνθη τῶν κατὰ τὴν οἰκουμένην ἐκκλησιῶν, πρεσβευταὶ τῶν ἁμαρτωλῶν, φύλακες τῶν εὑσεβῶν, προστάται τῆς τε ἰδίας πόλεως καὶ τῆς οἰκουμένης, εὑεργέται τῶν κεκτημένων αὐτοὺς ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ πρέπει δόξα ἅμα τῷ Πατρὶ καὶ τῷ παναγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Vespere facto, cantabant dicentes: Domine exaudi orationem meam, & clamor meus ad te veniat, [Deum orant;] &c. Et expleto psalmo, corroborabantur in vinculis, gratias agentes Deo, orantes & dicentes: Domine Jesu, qui portas mala omnis creaturæ, nihil absconditum est coram te; qui scrutaris corda, & probas renes: tu scis, quo flagremus tui desiderio, cernis tormenta; animabus nostris medere: nam corpora nostra tradidimus propter te: dele iniquitates nostras in corruptibili nostra vita: parva quippe hæc nobis sunt, & minime molesta, ob multam in te, Domine, caritatem: te desideramus, te timemus. Aspice e cælo, & nos erige; tu etenim consolaris nos in omni tribulatione nostra, ut possimus sustinere. Nihil loci habeat satanas. Ne nos a fraterno hoc amore separa: omnium enim nostrum mater est fides in te. Et Tu, Domine, Pater noster, gorifica nomen tuum in membris nostris, & tamquam in holocaustis arietum & taurorum & in myriadibus pinguium ovium admittamur. Sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo Domine, & perficiatur coram te; quia benedictus es & glorificatus in omnia secula. Et cum omnes dixissent, amen, noctem traduxerunt insomnes. Ad noctis medium, magnum psalmum sibi funebrem cecinerunt.

[19] Hunc postquam implevissent & orassent, ecce Angelus Domini adstitit & luce implevit habitaculum, [apparet Angelus, cujus spectato lumine duo custodes carceris convertuntur:] & dicit ipsis: Gaudete: prope adest vester finis, & nomina vestra in libro viventium scripta sunt: Confidite, Dominus vobiscum. Hæc fatus discessit ab eis Angelus. Adoraverunt Sancti, & gratias egerunt Deo. At vero milites, qui custodiebant fores carceris, Meneas & Belerades spectarunt quidem lumen, & vocem Angeli audierunt; sed vultum ejus non viderunt. Dicit Beleradi Meneas Ægyptiorum lingua (erant quippe genere Ægyptii) Viden' & audin', Frater Belerade, qualis regis milites sint isti? Ego sane ab initio Christianis amicus fui: neque enim student quemquam lædere, sed attendunt sibi ipsis, jejunio vacantes, & Deum suum precantes, maxime in aurora, & nullo non tempore illum adorantes. Nihil injusti, iniqui nihil faciunt; hospitales sunt, omnes diligunt. Et, sicut tu præ me nosti, quot solitarii in Ægypto miracula faciunt? Cur ergo moramur, aut tardamus? Nunc certaminis tempus est. Una cum ipsis in carcerem introire mihi placet, ipsosque obtestari, ut me in suum accipiant consortium. Quid autem tibi videtur, frater? Et Belerades dixit: Si mortem illi non timent, sed propter Deum suum moriuntur cum gaudio, & tale lumen aspiciunt, quali nos quoque dignatus est ille, qui his apparuit; quippe ni gaudii ipsorum participes fiamus etiam nos? Vellem, ut quis ducem cogeret ad moriendum pro deu suo Æsculapio aut Apolline, eumque apprehenderet: sed enim ille amat vitam; nostras vero annonas a & alia beneficia succidit, ac viros justos occidit. Accedamus itaque.

[20] [Quare omnes a Duce ad ignem damnantur,] Et accurrentes acciderunt Sanctis, dicentes: Domini nostri, & servi Christi, nos quoque in numerum vestrum admittite: credidimus enim nos in Dominum nostrum Jesum Christum, qui dilexit nos. Orate itaque pro nobis, ne tamquam tarde venientes excludamur; Sancti omnes illos amplexi osculum dederunt cum lætitia, dicentes: Fratres nostri estis: nam Dominus noster Jesus Christus horæ undecimæ operarios admisit in vineam: nolite ergo timere; nam Dominus, cui credidistis, qui nobis apparuit, & nobiscum locutus est, ipse vos vocavit, tamquam dignos. Orta autem luce, Dux accepit, custodes esse prævaricatos, & a vinctorum partibus stare; & deos suos conviciatus dixit, eos unum post alterum periisse, qui non possent sibi ipsis auxiliari, sed ab hominibus pœnas pati. Civitate egressus consueto consedit loco, & misso ad Sanctos qui in via præiret, adduci eos jussit: Exin Meneam & Beleradem contemplatus, cum Sanctis vinctos, subrisit & Appiano principi b dicit; Cernis, Appiane, quod vel in inferioris notæ hominibus voluptas quædam sit, perferre mortem. Ecce enim milites mortem dilexerunt potius, quam vitam. Appianus dixit: Domine, inusitato cruciatu eos plecte. Dux vero dixit: Non, per deos, non crucio ipsos, ne cruciati, & deos confessi vivant; sed pronuntio sententiam contra illos, ut una cum aliis comburantur, &, quod optarunt, accipiant.

[21] [& membris truncati comburuntur, excepto Sisinnio;] Sententiam itaque adversus eos tulit, dicens: His, qui ante tribunal meum adstant quinque & quadraginta Christianæ superstitionis cultoribus, Imperatoribus Augustis reluctati, diis non immolarunt, primo quidem bipennibus amputentur manus ac pedes, dein igni tradantur, & Lyci fluvii undis pereant. Ministri autem Sanctos humi collocantes, sine mora membris truncarunt: quorum alii in pyra ardente sanguinolenti animam exhalabant: alii vero adhuc spirabant. Inter quos Anicetus, contemplatus fractum esse crus suum, non prorsus abscissum, sed deformiter tortum, corporis sui mala ridens, dixit: Adeste, fratres, videte falcem frugiferam: atque illi simul cum ipso gaudebant. At S. Sisinnius, fractis organis & magno præcordia inflammatus æstu, præ siti discruciabatur, ac volutatus in subjectam petram haud procul ab aliis Sanctis, aperto ore, Dominum oravit, dicens:

[22] Domine, donorum magnorum dator, qui multitudinem plebis ac populi sitientem prærupta e rupe potasti, qui rubrum mare bifariam secuisti, [qui precibus aqua e rupe clicita,] ut populus e manibus iniqui eriperetur; qui cataractas cæli aperuisti, qui evocasti aquas maris, & effudisti illas in faciem universæ terræ, qui benedixisti aquas, quæ sunt in Jordane, per sanctum baptisma tuum, qui dixisti: Ego sum aqua viva; petram hanc aperi, aquam effunde, pauxillum potus mihi præbe: & ex hoc cognoscam si nos diligas, & si digni simus, Domine, qui invocemus te. Cernis enim, compagem corporis nostri omnem consumptam & aridos nos esse tamquam testam. Illo hæc orante in petra, ingens e petra murmur insonuit, & strepitus aquarum: ruptaque petra effudit aquam limpidam ac nitidam, quæ in hodiernum usque diem spectatur: & postquam sanctus Sisinnius bibisset benedixit Deum, dicens: Benedico te, Domine, quod animam satiasti inanem. Laudo te, Rex, & glorifico, qui existens ante secula, natus es e Deipara Maria, quia, tamquam puer per lac matris, per opus, quod condidisti saturatus sum.

[23] Largire mihi & Sanctis fratribus consummare cursum in tua gratia & spe; [& sanctos Martyres invocaturis bene precatus,] & sicuti inter nos uniti animis fuimus constanter, ita uniamur ossibus. Opis tuæ indigos, teque nostro interventu invocantes, statim exaudi, Domine, in quacumque necessitate & indigentia; quamvis in paupertate quisquam existat: quamvis in viduitate & orbitate: quamvis in peregrinatione: quamvis in infirmitate corporis & animæ: quamvis in ære alieno & calumniis: quamvis in acerba servitute: quamvis in hominum aut pecudum contagione: quamvis in mari quispiam sit naufragus: quamvis denique in aliis rerum temporum, ac locorum adjunctis; tu illum, Rex, per nos interpellatus statim exaudi, ut cognoscant omnes mundi hujus incolæ, multum nos diligi abs te, & exaudiri: ac malo cuilibet fiat aqua hæc in medelam: nam ad invocationem tui ebulliit, & innovatum est vetus miraculum in gloriam Patris, & Filii, & Spiritus sancti, in laudem & memoriam Martyrum tuorum quinque & quadraginta.

[24] Atque hoc orante in petra, milites, qui accenderant pyram in campo prope civitatem, [etiam cum iisdem in ignem injicitur.] ignem lignis in sublime nutrientes in similitudinem fornacis Babylonicæ, venerunt, ut ipsos tollerent; numerum ineunt, & unus desiderabatur. Sanctus autem Sisinnius clamavit, dicens: Hic sum, hic sum. Venientes vero hunc quoque sustulerunt, & adduxerunt in ignem. Et dicunt Sancti unanimiter: In manus tuas Domine tradimus animas nostras: &, benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum; & cantantes in ignem injecti sunt. Porro lictores accenderunt pyram, imitantes Chaldæos. Eodem, quo obierant die, quæ est, in decima Julii, jussit Dux colligi eorum ossa, ac projici in fluvium, cognomento Lycum, milliaribus sex a civitate distantem. Quo ubi detulissent, quæsiverunt aptum locum ad perdendas sanctas reliquias. Profundus est vortex prope pontem, in quo evacuarunt sacculos.

[25] At fluvius depositi instar Sanctorum reliquias accipit, utque pro eo, ac debebat, salvas atque incolumes redderet,[Translatio & cultus reliquiarum.] eas unum in locum collectas conservavit. Lictoribus vero inde digressis, viri religione insignes, servi Dei, & Sanctorum moribus consimiles, assumptis quibusdam, fluvii profunda explorare peritis, integras sustulerunt, cum sanctificata ipsis [terra] ut impleretur Scriptura: Custodit Dominus omnia ossa eorum. Et postquam in civitatem invexissent, in oratoriis ea reposuerunt, cum profunda esset pax, dante Dei benignitate, piissimo Constantino regnante, & turris ipsi sunt fidei inconcussa, stellæ ratione præditæ Christianis lucentes, flores ecclesiarum, quæ per orbem terrarum sunt, intercessores peccatorum, piorum custodes, civitatis suæ & orbis universi præsides, benefactores eorum, qui se possident in Christo Jesu Domino nostro, quem decet gloria simul cum Patre, & S. Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nota est Latinis vox annona; hic forte sumitur pro salario.

b Latine Princeps, de quo Cangius in utroque Glossario.

DE S. GENEROSO ABB. ET CONF.
ENIXIONE APUD PICTONES IN GALLIA.

Sec. VI.

Notitia ex Actis S. Paterni episc. Abrincensis.

Generosus abb. Conf., apud Pictones in Gallia (S.)

I. B. S.

De S. Paterno episcopo Abrincensi seu Abrincatensi actum fuerat in Actis Sanctorum Ord. Benedict. seculo primo, pag. 152, ibique nonnulla stabilita, quæ postmodum a Mabillonio melius retractata sunt in Supplemento seculi 2, [Vix aliunde notus,] a pag. 1100; postquam a Cl. D. d'Herouval communicatam habuit Vitam, a Fortunato Pictaviensi scriptam. Proprio die, XVI Aprilis, Acta ejus ex variis aliis Mss. etiam illustrarunt Majores nostri, adjuncto fido socio S. Scribilione, qui uti nec in vita, nec in morte, si nec in cultu a S. Paterno avelli debuit. Ex horum Sanctorum Vita potissimum innotescit is, de quo hic agimus, S. Generosus (gallice Generoux) sub cujus disciplina in monasterio Enesione, aliis Enestione, Enexione, Enixione, Hensione (quod nunc creditur monasterium S. Jovini de Marnis, S. Jouin de Marnes, diœcesis Pictaviensis, de quo videndus dies primus Junii pag. 73) religiosam vitam instituerit laudatus S. Paternus, postea episcopus, ut habes in Actis nostris, citata die XVI Aprilis cap. 2, num. 6, ex quo hic subjiciam quæ de sancto nostro Generoso præcipue memorari possunt. Sic ibi legitur:

[2] Cujus rei crescente fama, vir venerabilis abbas eorum Generosus, post triennium, ad requirendos monachos,[quam ex Actis S. Paterni;] tam bene ad Christum fugitivos, perrexit. Quibus inventis, agnoscit S. Paternum in valde arduam vitam conscendisse, ita quod præter panem & aquam, vel olera sale condita, nulla sumebat edulia. Aspectum vero non solum a feminarum, sed etiam ab amicorum removebat præsentia, ut ab omnibus remotus, melius exspectaret adventus angelicos, & cresceret in divinitate, quod deesset in homine: lectulo numquam utens… Quod abbas suus conspiciens, esse ultra propositum regulæ, velut impatientem fræni equum, ad moderata revocavit jejunia; imperans, ne reclusus esset tam ardue, ut virorum conspectu vel colloquio se fraudaret. Insuper ut cellulas, quas ipse construxerat, vicariis vicibus visitaret. De quo, quia de bonis parentibus esset, tam a Pontifice Leontiano, quam civibus testificatum est. Quem in loco commendans, B. Scubilionem revocans ad monasterium secum, parvo intervallo ad fratrem redire permisit.

[3] [probatur; vixisse seculo VI,] Ad nomen Generosi sic observavit Henschenius: Fuit S. Generosus abbas Ausionensis; sed qui sequenti (adeoque sec. VII) dicitur vixisse in veteri Lectionario, nisi sit error, quod ad X Julii erit examinandum, quo die colitur in monasterio Ausionensi, & in ecclesia prioratus S. Generosi, vulgo S. Generone, in quo ejus reliquiæ servantur. Quæ omnia confirmat Mabillonius in citato Supplemento seculi 2 Benedict. ubi ad idem nomen S. Generosi hæc annotatio apponitur: Hinc manifestum est, Generosum abbatem, non ad seculum VII (ut alias diximus) sed ad seculum VI pertinere. Corrigendum proinde vetus Lectionarium Ausionense, in quo S. Generosus floruisse dicitur eo tempore quo Romanum imperium Constantinus Augustus, tertius ab Heraclio gubernabat, & Childebertus filius Theodorici regis, Dagoberti primi nepotis, Francorum reipublicæ præsidebat. Generosus monasticum habitum in monasterio Ausionensi sub S. Launegisilo suscepisse legitur. Anno MCLIX textor quidam apud Toarcium oppidum, ob violatum S. Generosi festum diem, membrorum stupore punitus, in ecclesia S. Generosi facta pœnitentia, sanatus est. Item Aimericus quidam, cognomento de Villia, Toarcii senescallus, ob rapta ejusdem ecclesiæ ornamenta, pœnas dedisse fertur. S. Generosus VI Idus Julii colitur in monasterio Ausionensi, seu S. Jovini de Marnis, & in ecclesia prioratus S. Generosi, vulgo S. Generoux, quæ una leuca distat ab ipso monasterio, ejusque reliquias adservat.

[4] [& coli hac X Julii.] Lectionarium, de quo jam dictum est, numquam vidimus; neque alia, ad S. Generosum spectantia, reperiri potuere, cum nulla ejus Vita aut Legenda scripta sciatur: certe ea nec ad Mabillonium, nec ad nos pervenit hactenus. In sacris Fastis nusquam notus est, ne quidem in magno Gallicano Saussayi, qui demum in postrema operis appendice pag. 1251 producit excerptum e sacris Pictaviensis ecclesiæ monumentis, nuper, post hoc opus ferme editum, ex Reverendissimi Domini Episcopi munere acceptis mense Septembri an. MDCXXXVI, in quo ad XVI Julii sic haberi testatur: Generosus Romanus, cum ad occiduas partes transiens, in pagum Pictaviensem devenisset, monasteriique Heulionensis celebritatem oculis percepisset, ibidem a S, Lemiegisilo abbate habitum religiosum suscepit. Post cujus obitum Generosus (licet reluctans admodum) eidem cœnobio præfectus est; migravitque deinceps ad Dominum, ut fertur, reparatæ salutis anno sexcentesimo vicesimo primo. Quænam in hisce paucis lineis corrigenda sint, ex supradictis abunde patet: natalis, saltem festivitatis dies certo videtur esse hic dies, non XVI Julii, quo a Castellano consignatus est in Martyrologio Universali, addita epocha anni 682. Sed hæc circa cultus diem dissensio & postremus error chronologicus ex modo adductis facile etiam corriguntur.

DE S. ETTONE EP. ET CONF.
LÆTIIS IN BELGIO.

ANNO CIRCITER DCL AUT DCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Etto Ep. Conf., Lætiis in Belgio (S.)

BHL Number: 2654


AUCTORE J. P.

§ I. Cultus e Martyrologiis, elogia, Lectiones.

Lætiæ seu Lætia, Nerviorum vel Hainoënsium oppidum haud ignobile in diœcesi Cameracensi, vulgo Liessies aut Liessy, celeberrimæ abbatiæ Ordinis S. Benedicti, pluribus titulis in hoc opere de Actis Sanctorum promovendo meritissimæ, [Abbatia Lætiensis habet corpus S. Ettonis.] nomen indidit, quæ sita est ad flumen Helpram, secundo lapide, ut scribit Hadrianus Valesius, ab Avesnis, ejusdem Hannoniæ oppido; de qua plura idem Valesius in Notitia Galliarum, pag. 260. Egregie hallucinatur Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, dum ad annuntiationem S. Ettonis, ita loquitur in notis: Lætiæ oppidum est Hannoniæ cum cœnobio, quod Leuze vulgo appellari videtur, Condato & Tornaco, urbi Flandricæ proximum, a Tornaco 3, a Valencenis 5 M. Belg. distans: vel, ut alii scribunt, est oppidum ejusdem regionis, quod Lessen vocant, ad Teneram fluv. non longe a Brabantiæ limitibus, a Tornaco 5, a Montibus 7, a M. S. Gerardi, op. Brabantiæ, 4 M. Belg. recedens, cum cœnobio Virg., a S. Lamberto dicato. Florentissima Lætiensis abbatia inter alia sacra cimelia, quæ recenset Raissius in Hierogazophilacio Belgico, a pag. 267, thesaurum non infimum possidet corpus S. Ettonis, Etthonis seu Ethonis, Gallice S. Ze. A Balderico Tornacensium & Noviomensium Episcopo lib. 2, cap. 34, vocatur sanctus vir Domini Hetto, natione Scotus.

[2] Molanus in Additionibus ita illum annuntiat hoc die: [ejus annuntiationes e Martyrologiis;] Lætiis ex Fisciaco, natale S. Ettonis, Episcopi & Confessoris; quem etiam habet in Natalibus Sanctorum Belgii. His accedit Miræus, in Fastis pag. 392 sic de S. Ettone memorans: S. Etto sive Hetto Episcopus & Confessor, natione Hibernus seu Scotus quiescit in Lætiensi Hannoniæ cœnobio. Obiit in Fisciaco, olim monasterio, nunc prioratu, dependente a Lætiensi abbatia, juxta Avesnas, Hannoniæ oppidum. Ferrarius ita ipsum refert: Lætiis in Hannonia S. Ettonis Ep. Hyberni. Martyrologi Benedictini Wion, Dorganius, Menardus eum signant cum dicto titulo Episcopi & Confessoris; quos sequitur Saussayus in Martyrologio Gallicano. Castellanus Sancti nostri memoriam attexuit Martyrologio Universali, ita loquens: Fisciaci (a Fescau) in confiniis Artesiæ & Picardiæ, S. Etto Hibernus, cujus reliquiæ existunt Lætiis in Hannonia, ubi honoratur tamquam Episcopus.

[3] [elogia ex Balderico & Saussayo,] Elogium breve quidem, sed sua antiquitate venerabile, profero ex laudato Balderico, loco supra citato: In villa etiam, inquit, Fescau monasterium est, ubi sane sanctus Vir Domini Hetto videlicet Scotus, divina providentia dirigente, deveniens, aliquanto tempore conversatus est; tandemque cursum suæ peregrinationis finiens, migravit ad Christum. Ad cujus meritum declarandum, divina pietas multa dignata est operari documenta virtutum. Unde quidam ex religiosis viris sancto Viro tantorum emolumenta bonorum tradiderunt, ut aliquot canonicos admitterent. Audiatur insuper Saussayus, post hanc annuntiationem, Fisciaci prope Avesnas Hannoniæ, depositio S. Ettonis Episcopi & Confessoris, ita excurrens in ejus laudes; qui cum S. Furseo ex Hibernia in Galliam Belgicam profectus, magna ibi religionis incrementa edidit; postque innumera animarum lucra, ad supernæ remunerationis perrexit gaudium: cujus præclara merita divinæ virtutis, quæ ad ejus tumulum in prioratu Fisciaci, abbatiæ Lætiensi subjacenti micavit, documenta ubertim declararunt. Fallor, si non nugas venditet Bucelinus, dum in Menologio Benedictino hæc profert: Is (Etto) Philtani, Hiberniæ Regis filius, contempta regia, humilis monachus, ex monacho Episcopus, rursumque, relicto pontificatu, ex Episcopo monachus & peregrinus, &c. Citat quidem dictus Auctor monumenta Lætiensia, Joannem Molanum, & reliquos rerum Belg. scriptores, tom. 2 SS., &c. At nihil simile in monumentis Lætiensibus, huc missis; nec plus speret in Molano aut rerum Belgicarum scriptoribus (recentiores haud dubie intelligit, qui fidem non faciunt, si aliqui ea asserant) tacente Balderico & Auctore vitæ; uti planum fiet ex iis, quæ per decursum hujus argumenti dicentur. Molanus in Natalibus nonnulla collegit, ex histor., ut ibidem notatur, Lætiis, Lovanii & alibi manuscripta; sed nihil producit singulare, huc referri dignum, quod aliunde a nobis non proferatur. Elogium etiam sancto Attoni contexuit Ghinius, ac Vernulæus lib. de propagatione fidei per Belgium per sanctos ex Hibernia viros cap. 5.

[4] Locus alter, e quo sancti Consessoris elogia peti possunt, [item ex Lectionibus propriis,] sunt proxime hic secuturæ de S. Ettone, Episcopo, ut præsert titulus, Yberniensi, Lectiones in ejus solemnitatis Octava, excerptæ ex antiquo Ms. codice monasterii S. Lamberti Lætiensis, ad Rosweydum missæ anno 1620 a F. Petro Lorignairt, monacho & bibliothecario Lætiensi, suntque sequentis tenoris: Lectio I. Est in confinio urbis Atrebatis villa quædam Buyun-villare nuncupata, B. Ettoni mira quadam & præcipua veneratione ideo quam maxime devota, quod ipse eam divina sui corporis, adhuc vivens, dignatus sit præsentia; seu etiam, quod ejusdem villæ ecclesia, in memoriam nominis Viri Dei exstructa, ejus in se clarescentibus meritis, incolis loci habeatur venerabilis. Lectio II. Verum, quoniam ipsa solius sacerdotis domui contigua, remotior est villa, visum est viro illustri Hellino, ipsius villæ domino, aliam domui suæ viciniorem ecclesiam intra villam construere, quo tam ipse, quam omnes loci incolæ, divina celebraturi, facilius valerent concurrere. Lectio III. Cumque, quod mente conceperat, exequeretur opere, jactisque fundamentis ecclesiæ structura cœpisset eminere, apposuit etiam terram, quam B. Etthoni fidelis quidam moriens reliquerat possidendam, ad sumptus ædificii vendere, affirmantibus nonnullis, hæc, quia non recte flebant, Viro Dei displicere.

[5] Lectio IV. Jam parietes templi in immensum excreverant, cum die quadam latomis lapis prægrandis cuilibet loco aptandus defuit, [in quibus, eruto lapide e priori S. Ettonis ecclesia] a quibus in omni circa regione diu quæsitus, inveniri non potuit. Lectio V. Designatus est autem eis in interiori cancello prioris ecclesiæ lapis unus, qui squera circumducta, * ita loco, cui inserendus quærebatur, inventus est congruus, ac si peritissimi cæsoris studio ad id operis esset excisus; ad quem ut illæsus muro abstraheretur, cum quidam latomus accessisset, ferrum toto nisu vibratum injiciens, aliquantulum cæmenti ejecit; introrsusque feriens, plumbeum vas inter duos lateres cæmento signatum, produxit; nec tamen ipse, operi attentius insistens, quid egisset, deprehendit. Puer vero parvulus prope eum stans, visis lateribus, cum se aliquid invenisse, gratulabunda voce sæpius exclamasset, omnes, qui aderant, sibi intentos reddidit.

Lectio VI. Amisardus quoque presbyter, quem nuper ab urbe Roma redeuntem B. Etto invisibili quadam potentia a ferreis compedibus eduxerat, [mira narrantur de Sancto inventa fuisse, vix credibilia,] advenit; dissolutoque cæmento, stupentibus eis, sacratissimum vas aperuit. Eo igitur aperto, inventi sunt duo breves, vetustissimis litteris inscripti; portio quoque cujusdam pallii, repositum servans humanum dentem, juncturamque quasi digiti. Lectio VII. Continentia autem unius brevis, quem ipse, multis coram positis, legi, in quantum meminisse datur, hæc fuit. In hoc loco clarissimus Yberniensium Episcopus Ettho mansionem habuit, qui propter equum, quem aliquando concupivit, oculos, per quos concupiscentia irruperat, mancipii sui officio, severus vindex eruit, & in hoc sacro vase reponens, cæcus Romam, Apostolorum suffragia petiturus, perrexit. Peregrinatione autem feliciter peracta, ad locum istum denuo rediit, oculosque suos propriis manibus, suis reconsignans loculis, Deo misericorditer opitulante, lumen recepit. Lectio VIII. In alio autem brevi hoc tantummodo scriptum legisse me memini. Hic reposuit Ettho, Yberniensis Episcopus de corpore S. Clementis Papæ & Martyris. Attendat prudens lector hujus Viri tam affectuosam erga Deum devotionem, & pro momentanea concupiscentia tam severam correctionem. Attendat, inquam, & miretur omnis mundus Etthonis, spontanee excæcati tam perfectam justitiam, oculosque recondentis tam sagacem prudentiam, Apostolos requirentis mirabilem constantiam, & oculos resumentis spem atque temperantiam. Absurdum est itaque præsulatus honore eum negare sublimatum, quem & hic legimus Episcopum & in gestis ejus sacerdotem novimus appellari; cum in sacra pagina nomen sacerdotii, non nisi solis Pontificibus soleat assignari.

[6] [uti hic observatur:] Male credulus sit, ut arbitror, qui mox sine idoneo teste aut vade admittat tamquam vera, quæ narrantur lectione 6, 7, & 8. Enimvero prudenter ea omissa sunt in alio Ms., quod habemus, cetera cum jam prolato conveniente. Fides itaque sit penes Auctorem, qui, ut supra dicitur, horum continentiam asserit se legisse; adjungens deinde quidnam in alio brevi legerit. Id si verum est; utinam id legerit in documento fide digno, & non apocrypho! Displicet præterea clausula, qua probat S. Ettonem fuisse Episcopum, quia in gestis ejus sacerdotem novisse se dicit appellatum. Lectiones aliæ, in promptu sunt ex Ms. Breviario monasterii Lætiensis. Verum cum illæ non contineant nisi fragmentum vitæ, quam hic damus, parco eas transcribere. Aliud præterea Ms. habemus ejusdem farinæ; circa quod nihil vetat notare observationem, Lectioni 8 subnexam: Hæ suprascriptæ Lectiones leguntur in die natalis ipsius Sancti; quatuor in primo Nocturno; reliquæ quatuor in secundo. Per Octavam ipsius nullæ leguntur Lectiones, sed fit tantum commemoratio de eo in fine Laudum ac Vesperarum per Antiphonam aliquam & Collectam. Unde colligas, non fuisse unam eamdemque ubique locorum Officii canonici in honorem S. Confessoris nostri recitandi rationem.

[7] [quæ notatione aliarum lectionum; quas hic danuis refelluntur.] In manibus versantur Lectiones, de quibus in earum ecgrapho adscribitur, quod sint Lectiones 8 Octavæ solennitatis ipsius S. Patris Ettonis, quæ nusquam reperiri dicuntur in antiquis Breviariis; nonnullis autumantibus, Abbatem Blosium easdem composuisse & immiscuisse aliqua miracula, meritis Sancti patrata, in 5 & 6 Lectione. Et recte ibidem observatur, videri aliquibus absurdum, id quod legitur in 6 Lectione, quod propter equum concupitum eruerit sibi oculos, & cæcus Romam ierit, conclusis oculis in vasculo, & quod postmodum naturalibus orbibus reposuerit incorruptos, & viderit; de quibus nos modo. Quare, rescissis iis; quæ agunt de prætenso hoc miraculo, subjicio reliqua: Lectio I. Justum & dignum est, Fratres charissimi, ut congratulemur sanctissimo Patri nostro Ettoni, quem Dominus eductum ex hoc exilio, honorificavit æternæ beatitudinis præmio. Nimirum gloriose modo fulget in cælis, qui Christum ardentissime dilexit in terris. Pervenit feliciter ad beatum locum permanentis jocunditatis, cujus amœnitati & suavitati, omne, quod oculus vidit, vel auris audivit, vel in cor hominis ascendit, comparari non potest. Deus occulta pulchritudinis suæ ei jam manifestans, incomprehensibili consolatione eum lætificat, torrenteque divinæ voluptatis inebriat; pium ejus laborem merces subsecuta est.

[8] Subditur ibidem Lectio II. Ipse pro Dei amore Hyberniam, in qua natus fuerat, relinquens, egressus de terra & cognatione sua, ut peregrinus veniret Romam ad visitandum limina beatissimorum Apostolorum; & sancta peregrinatione peracta, habitaret in hac Galliarum regione, quam monstraverat illi Dominus; reliquit honores, contempsit mundum, & omnia transitoria arbitratus est ut stercora, ut Christum lucrifaceret. Verbo vitæ seminando & sanctæ charitatis opera solicite perficiendo, æternum Regem sibi promereri summa diligentia studuit. O beatum Virum! qui pro Dei honore animarumque salute fatigari, dulce habebat.

Lectio III. Beati gressus ejus & speciosi pedes euangelizantis pacem, annunciantis bona! qui toties pro pietate & sincera erga proximum dilectione lassati fuerunt. Beatæ manus ejus! quæ humilibus operibus exerceri semper amaverunt; quæ Dominici corporis hostiam salutarem in odorem suavitatis Deo toties obtulerunt; quæ sine ira & disceptatione in oratione toties in cælum levatæ sunt; quæ indigentibus & infirmis tam multiplicia beneficia benignissime præstiterunt. Beata labia ejus! quæ custodiebant scientiam. Beatum os illius! quod meditabatur sapientiam. Beata lingua ejus! quæ judicium & misericordiam loquens, tam multipliciter & opportune vulneribus animarum mederi solebat. Beati oculi ipsius! qui sanctissimis fletibus Deum & peccatoribus placabilem, & sibi familiarem ac suavem reddere consueverant.

Lectio IV. Cordis puritatem a prima ætate studiosissime sectatus est. Proposuit apud se iter immaculatum tenere, præcavens sancta animi vigilantia, ne vel mundo vel diabolo se subjiceret. Viriliter egit, & Deum mente gerens, mundum ac diabolum superavit, Ipse per arduum vitæ tenorem, persecularium curarum abjectionem; per spiritualium exercitiorum assiduitatem, oculos cordis sedulo mundavit, ut eos ad veram & æternam lucem aperire posset. Vivifico splendori, se menti ejus offerenti, occurrere non neglexit. Abstraxit cor suum a rerum visibilium & suipsius amore inordinato, non cessans inhiare creatori suo: unde & suffultus vigore contemplationis, impletus est lumine deifico. Quietem & humilitatem eligens, etiam Angelis (quantum fragilitas humana patiebatur) conformare se studuit in præsenti exilio. Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, requievit super eum: & ipse delectatus est in multitudine suavitatis ejus, Sabbatum Domini delicatum agens in corde suo.

Lectio V. Sed cum nos ad conversationis ejus excellentiam digne exponendam, nullo modo sufficiamus, melius esse judicavimus, ut silendo eam humiliter veneremur, quam balbutiendo, de ea plura dicamus. Quamvis, si meritorum ejus sublimitatem lingua taceat, eam miracula, ab illo per gratiam Dei edita, nequaquam permittent esse occulta: nam quod cuidam Jovino manum in momento sanam reddidit, quæ ob temeritatem in se patratam inaudito modo præpedita erat, & intolerabili dolore cruciabatur; quid nisi singularem ejus sanctitatem loquitur? Rursum, quod quemdam bonum pastorem, qui a nativitate mutus fuerat, in agro dormientem reperiens, & baculo suo leniter excitans, ad loquendi facultatem revocavit; quid nisi vitæ ejus perfectionem demonstrat?

[9] [Omittitur lectio 6, tamquam fabulosa.] Prætermissa Lectione 6 ob rationes supra allegatas, transilio ad alias. Lectio VII: Quamdiu fuit in hoc seculo, vitam sanctam & Deo placentem egit, quam etiam sancta & pretiosa in conspectu Domini morte consummavit: nam ubi jam ex revelatione divina cognovisset obitum suum esse proximum; gaudens & exultans in spiritu, gratias egit benignissimo Deo, quo auxiliante, bonum certamen certaverat, fidem servaverat; unde & finitis laboribus coronam justitiæ, de ipsius Domini confidens pietate, exspectabat. Munivit diligenter exitum suum divinis Sacramentis, & sacram Eucharistiam summa devotione suscepit; sicque adstantibus & psallentibus discipulis, soluto carnis ergastulo, inter orationes exspirans, felicissime migravit ad Dominum; cujus sacrum corpus cum ingenti luctu & piissimis lacrymis ab eisdem discipulis ac aliis fidelibus terræ commendatum, exspectat in pace diem resurrectionis novissimum perpetua tunc immortalitate vestiendum.

Lectio VIII. Ecce, Fratres charissimi, habemus beatissimum Patrem nostrum Ettonem nobis propositum, tamquam ductorem, quem sequamur, & velut doctorem, quem audiamus. Ipse nobis est protector & susceptor fidelissimus, ad quem securi confugiamus, & cui nos ac nostra fiducialiter commendemus. Aperiamus ergo ad tantæ sanctitatis jubar oculos, tamquam pii lucis filii, & ejus exemplis instructi, in proposito vitæ spiritualis proficiamus. Postulemus devote auxilium illius inter multiplicia hujus vitæ discrimina, ut post resolutionem corporis nostri, sanctis ejus intercessionibus ac meritis perveniamus & nos ad Dominum Deum nostrum; qui vivit & regnat benedictus per omnia secula seculorum. Amen. Proxime huc spectat Officium Sancti proprium, de quo paragrapho subsequente.

[Anotata]

* An radio, vel funiculo, ad mutandum?

§ II. Officium proprium; Sancti invocatio; confraternitas.

Quantopere S. Ettonis cultus fuerit cordi incolis locorum, in quibus vel hominem exuit, [Officium proprium ubi recitari solitum, & a quo huc missum.] vel inter homines vixit, intelligi datur ex apographo, Officium, magnam partem metricum, complexo, recitari & decantari solitum in ecclesia pagi, dicti Buyn-Villare, quod est in Artesia, medio fere inter Bapalmas & atrebatum itinere. Officium prædictum, sicut & plura alia instrumenta, de quibus illico, ex diversis, ut apponitur, scriptis olim a se collecta misit ad P. Bollandum R. D. Luytens, mense Novembri anno 1637, tum temporis Lætiensis supprior & magister Juniorum, & postmodum laudati monasterii Abbas longe dignissimus, eodem anno, mense Decembri Antonio de Winghe suffectus, ut dicitur in annot. de calcem vitæ Venerab. Ludovici Blosii, litt. a; cui Antonio, ejusdemque religiosissimo Cœtui quantum debeamus, palam professus est jam pridem prædictus Bollandus in Præfatione ad Acta Sanctorum, tomo 1 Januarii præfixa, & laudato Abbati dedicata; & Rosweydus antea ostenderat, quantæ venerationi sibi esset Antonius de Winge in proœmio secundæ editionis ad Vitas Patrum. Ne longius abeam a proposito, Officium, de quo hic agimus, ita habet:

[11] Ad Vesperas super psalmos Antiphonæ: Ave pie pater Etho, [Antiphonæ &c. ad Vesperas,] ave sancte sacerdos, ave dulcis consolator mœrentium, ora patrem pro filiis; roga Regem pro devotis tibi famulis. Antiphona 2. Justum deduxit Dominus per vias rectas, & ostendit illi regnum Dei, & dedit illi scientiam Sanctorum, honestavit illum in laboribus & complevit labores illius. Antiphona 3. Iste est, qui ante Deum magnas virtutes operatus est, & omnis terra doctrina ejus repleta est, ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Antiph. 4. Iste cognovit justitiam & vidit mirabilia magna & exoravit altissimum & inventus est in numero sanctorum. Antiph. 5. S. Etho, tu dulcedo pauperum; tu pius consolator miserorum; ora pro nobis. Capitulum, Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, & in conspectu Altissimi deprecabitur: aperiet os suum in oratione & pro delictis suis deprecabitur, & ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, & in oratione confitebitur Domino, Deo gratias. Responsorium. S. Etho, Christi confessor, audi rogantes servulos, & impetratam nobis cælitus tu defer indulgentiam. Vers. O S. Etho, sidus aureum Domini gratia, servorum gemitus solita suscipe clementia. Et impetratam. Gloria Patri, &c. Et impetratam.

[12] Hymnus. Præsulis eximii meritis emicat ecce dies celebris, [Hymnus;] Qua Deus orbis ab illecebris hunc removens, sociat Superis. Etho decus specimenque Patrum, terrea calcat, amando Jesum, Moribus exsuperat vitium, dum puer est, agit ipse virum. Traditur ergo sacris studiis, scire Deum satis esse piis, Prædicat ore fideque magis, aut quibus est caro nexa dolis. Etho flagrans in amore Dei, barbara regna, thronumque Petri Pauper adit, sed in arce spei fixus, amat probra cuncta pati. Limina sacra Petri subiens, stratus humi rogat ora gemens, Ac prece castra Dei feriens, audit acroama polo veniens. Gallia pangat, ait, Domino, teque patrem foveat gremio; Corbrioli locus ipse tuo clareat Etho patrocinio. Doxa Deo sit & imperium, cui jubilant simul astra, solum, Quique perenne poli solium det famulis Patris ob meritum. Amen. Antiphona ad Magnificat. Ad te Christe, fili Dei, ad te clamant omnes rei, ut in hoc vitæ stadio fessos idem paracletus refoveat divinitus, Etho, cujus imperio cælestem sumpsit vitam, mentem jacentem visitet, consuscitet sopitam. O quam felix Dei donum, quod perenne confert bonum! Collecta. Deus, qui animæ famuli tui Ethonis, Confessoris atque Pontificis æternæ beatitudinis præmia contulisti; concede propitius, ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur, ejus apud te precibus sublevemur. Per Dominum. Benedicamus Domino. Ad Completorium, ut in psalterio, vel ut in die dedicationis ecclesiæ, ut infra, ratione Octavarum Ecclesiæ Atrebatensis. Ad Matutinum Invitatorium metricum sic sonat:

      Etho Deum laudet, per quem super æthera gaudet; [invitatorium metricum ad Matut. Responsoria, &c.]
      Nos igitur psalmis illi jubilemus & hymnis.
Venite exultemus. Sequuntur Antiphonæ in I Noct.
      Germine fœta sacro lætetur Hybernia, fructu
            Quod tam multiplici regna superna replet.
      Hæc septem radiis tenebras illuminat orbis,
            Sideribusque novis latius emicuit.
      Septem namque viros, meritorum lumine claros
             Edidit, & claris condecoravit avis.
Vers. Amavit eum Dominus & ornavit eum.
Resp. Stola gloriæ induit eum. Lectiones tum
hic, tum alibi supprimo: quia sunt fragmentum vitæ.
Resp. I. Ad laudem Domini produxit Hybernia septem
      Fratres, insignes cæli quos gloria fecit.
Vers. Par spes, par animus erat illis, & Deus unus.
      Insignes. Sequitur 2 lectio; & post hanc Resp. 2.
      Hos decoravit honor mundi, fulgens & origo,
      Sed magis ingenuos dedit actio mensque beata.
Vers. Dignos laude viros, tibi, sacrum Flamen, alumnos
Dedit actio. Sequitur Lectio 3, & post hanc Resp. 3.
      Horum de numero venerandus claruit Etho,
      Cum pia progenies mores sacravit heriles
Vers. Unctio sancta Dei, quæ doctrix affuit illi
Mores sacravit. Gloria Patri. Mores.
In 2 Nocturno Antiphonæ sic sonant. [Antiphonæ, 2 Noct. &c.]
Voti concordes effecit gratia Fratres,
      Quos spes atque fides fecerat esse pares.
Hi natale solum liquerunt, æquora, Christo
      Remige, sulcantes, extera regna petunt.
Fluctibus emensis nebulosi post juga montis
      Sacra Petri subeunt cum prece, cum lacrymis.
Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas.
Resp. Et ostendit illi regnum Dei. Sequitur Lectio 4.
Resp. Traditus Etho sacris animo vigili documentis,
      Prædicat esse pium, super omnia quærere Christum.
Vers. Mundum cum flore, divino sprevit amore. Prædicat. Lectio 5; & post hanc
Resp. Etho domum, patriam, mundum cum flore relinquens,
      Verna bonus, Domini gremio meruit refoveri.
      Terrea cuncta terens, cæloque potenter inhærens. Verna.
Sequitur Lectio 6, & deinde
Resp. Plenus amore pio mare transiit, ac duce Christo,
      Solvit Apostolicis Romæ sua vota trophæis.
      Solvit. Gloria Patri. Solvit.
In 3 Nocturno Antiphonæ:
      Cælitus implorant, quibus hæc mortalia condant [Antiphonæ 3 Noct.]
            Membra sub hospitiis, ossa quibus tumulis.
Christus servorum miserens, ubi quisquis eorum
      Jus caperet sedis, innuit a superis.
Sedit ab his unus Etho, qua fonte refusus
            Manat Corbriolus, cælitus exhibitus.
Vers. Justus ut palma florebit. Resp. Sicut cedrus Libani multiplicabitur. Sequitur lectio 7, & mox
Resp. Etho sacris precibus lacrymisque peramplius instans
      Mente polum penetrat, dignis affatibus adstans.
Vers. Extera transgressus, ad spiritualia raptus Mente polum. Lectio 8.
Resp. Summus apex celsi solii moderator & arvi
      Orantem famulum recreavit acroamate tali.
Vers. Gallia lætetur, & te pastore regatur.
      Orantem famulum. Lectio 9.
Resp. Etho divinæ per secla ferax medicinæ
Clade piat populum, fugat impia, gentis asylum.
      Subvenit afflictis, miseris solatia præstat.
      Clade. Te Deum laudamus.
Vers. Os justi meditabitur sapientiam. Resp. Et lingua ejus loquetur judicium. Ad Laudes Antiphonæ: [& ad Laudes, &c.:]
      Felix Confessor, trinæ Deitatis amator,
      Audit de cælis semel & bis oroma * salutis.
      Mansio signatur primum, post tumba jubetur
      Quæri, cumque dies vitæ postrema vocatur,
      Posthuma facta Patris, dando suffragia multis,
      Lucis eum sedem testantur habere perennem.
      Vota sacerdotis acceptans, carcere vinclis
      Ereptum recreat, spondensque salubria firmat.
      Æger abit sanus, mœrens solamen adeptus,
      Nullus inexpertus opis est, Pater omnibus aptus.

Capitulum. Collaudabunt multi sapientiam justi, & usque in seculum non delebitur; non recedet memoria ejus, & nomen ejus requiretur a generatione in generationem. Deo Gratias. Hymnus. Præsulis eximii, ut supra. Vers. Justus germinabit sicut flos. Resp. Et florebit in æternum ante Dominum. Antiph. ad Benedictus. Exultemus hodie simul, & cantemus, Patris nostri gloriæ pia vota demus, qui de mundi voragine feliciter sublevatus, gaudet cæli lumine divinitus illustratus, nullam timens jacturam. Pro nobis Deo supplica sancte Pater & vendica lætitiam futuram. O quam felix Dei donum, quod perenne confert bonum! Canticum Benedictus. Oratio ut supra.

Ad 2 Vesperas antiphonæ de laudibus super psalmos feriales. Capitulum. Dedit Dominus confessionem S. Ethoni, & excelso in verbo gloriæ; de omni corde suo laudavit Dominum, & dilexit Deum, qui fecit illum. Deo gratias. Hymnus: Præsulis, ut supra. Ad Magnificat Antiph. O Jesu Christi bonitas, o gratia! dirige nostras semitas ad præmia, quæ servas Fidelibus ob meritum virtutis; da tuis supplicibus Ethonem refugium ad gaudium salutis. O quam felix Dei donum, quod perenne confert bonum! Oratio ut supra.

[13] [Missa.] Huc spectat, quod in Missis particularibus Ord. S. Benedicti & ecclesiæ S. Lamberti Lætiensis ex Missali Ms., impressis Montibus anno 1640, XVII Maii in festo commemorationis S. Ettonis Ep. & Conf. dicatur Missa Protexisti. Epistola, Dilectus Deo & hominibus. Euangelium: Homo quidam peregre; ut notatum reliquit Papebrochius, addens præterea, quod X Julii in die natali ejusdem dicatur Missa Statuit. Utrobique oratio: Majestati tuæ nos, quæsumus Domine, B. Ettonis Confessoris tui atque Pontificis intercessio sancta conciliet, ut a vitiis & impedimentis hujus seculi absoluti, te solum vere diligamus, & libero corde ad æterna festinemus.

[14] [Pro quorum malorum sospitate invocari soleat S. Etto.] Idem Ms. a laudato Domino Abbate huc missum, docet, in quorum morborum aut necessitatum remedium soleat hic Sanctus invocari, materiam hanc explanans verbis sequentibus: Sicut plerique Sanctorum in cælo regnantium particularem habent ex divini dispensatione decreti gratiam, meritis suis & intercessione juvandi in hoc exilii carcere degentes, atque e variis morborum molestiis relevandi (si tamen debita cum invocatione ex toto corde eorum patrocinia requirantur) ita noster hic Sanctus obtinuit a liberali dispensatore Deo virtutem prolongandi iis vitam (si tamen expediat) qui in extremis agunt. Solet etiam ad eum peregrinatio institui a Fidelibus ad dictum Prioratus locum pro conservatione ac sospitate boum, vaccarum & animalium caballini generis, ac ereptione ab iis, quibus interdum detinentur malis ac languoribus. Id quod videre est in subjecta tabella; partim ex dictis intelligenda, partim ex dicendis in vita a num. 12, ubi narratur Sanctus bubulco, muto a nativitate, loquelæ usum dedisse percussione baculi sui; quod miraculum hic expressum cernis.

S. Etto Hybernvs Episcopvs.

[15] [De ejus confraternitate.] Istud etiam, inquit laudatum Ms., maxime prodit cultum & venerationem eximiam fidelium erga dictum Sanctum, quod in parochiali ecclesia loci Doni-Petri, erecta sit confraternitas sub patrocinio nominis illius, cui multi inscribunt nomina sua, estque de ejus institutione, ut primo in illam ingressu 12 stuferi in oblationem erogentur; ac demum quotannis tres semisses pro augustissima unius Missæ hebdomadatim celebrandæ actione. Quo anno dicta confraternitas fuerit erecta, ibidem non lego. Constat Confraternitatem aliam in pago Bienvilters, Illustrissimo Atrebatensi subjecto, nondum erectam fuisse die XVI Junii anno 1630, quamvis tum temporis ordinatum esset ab eodem Illustrissimo Atrebatensi, ut erigeretur, sicut fidem facit in suis litteris Guilielmus Wallet, pastor dicti pagi Bienvillers; causam dilationis esse scribens, magnam divisionem, quæ est inter parochianos, (duæ enim existunt ecclesiæ in eodem pago) qualibet parte contendente, suam esse ecclesiam parochialem. Atque ex his manifestum est, non vulgarem S. Ettoni in partibus Hannoniæ impendi venerationem; quæ præterea solidissime probatur ex iis, quæ mox ad idem propositum prosequemur.

[Annotatum]

* acroama.

§ III. Festivitas annua; tumba; miracula; locus; ubi quievit olim corpus, Abbatiæ Lætiensi subjectus, ac possessionibus ditatus; corpus inde absportari vetitum.

Idem, quod supra, Ms. præterea quotannis, inquit, redeunte solenni die Ascensionis Dominicæ, [Annua Sancti veneratio, solenni supplicatione frequentata;] celebratur dedicatio capellæ Prioratus, Missarumque solenniis peractis, fit celebris processio, ad quam tam ex Belgii nostri, quam vicinarum provinciarum propinquis & remotis locis congregatur ingens populorum agmen, votorum Sancto persolvendorum gratia. Decima autem Julii, qua ejus natalis recurrit, incolis loci admodum celebris habetur. Ab omni servili opere abstinent, tantusque tamque extensus est processionis circuitus (sub qua lipsanotheca quadriga transvehitur plurimorumque comitatus equitum subsequitur) ut facile trium leucarum spatio producatur. Officium natalis in parœcia loci idem prorsus est cum eo, quod canitur in monasterio Lætiensi, omnesque Octavæ dies celebres inibi habentur.

[17] Tum nullo verborum interjectu ita disseritur ibidem de sancti Confessoris tumba: [in tumba antiqua sculptus exhibetur tamquam Episcopus: miracula scripto non consignata.] Quomodo autem & quando corpus e terra elevatum fuerit,non est litteris proditum. Hoc tamen silentio non est prætereundum, quod in navi ecclesiæ parochialis Doni-Petri, videre sit e regione summi altaris antiquam tumbam lapideam, erectam in memoriam ejus, super qua visitur jacens sculptus in candido lapide picto, forma pontificali cum mitra & pedo. Et de miraculis quidem sequuntur hæc pauca: Quod spectat ad signorum & miraculorum virtutem; non dubitamus hactenus in illis efficiendis eum mirabiliter excelluisse utrobique locorum (Intelligo tam Lætiis, quam in capella Prioratus) ac etiamnum in iis continuandis mirabilem esse; quod satis patet ex frequentibus invocationibus ac etiam crebris peregrinationibus fidelium, quibus illum venerantur & ad sua devocant auxilia. Verum hactenus in neutro fuit loco consuetudo, ea in scripta redigendi.

[18] [Diploma, datum a Nicolao Ep. Cameracensi, tria potissimum capita complexum, hic exhibetur;] Nicolaus, Episcopus Cameracensis, numero apud Sammarthanos inter istos Præsules XLII, diploma edidit in favorem loci, ubi corpus Sancti nostri olim requievit, tria potissimum capita complexum; nimirum donationes, a loci illius Domino abbatiæ Lætiensi factas; tum locum ipsum, Donum-Petri, vulgo Don-Pierre, prædictæ abbatiæ subjectum, cum privilegio ibidem constituendi monachos tot, quot ex assignatis ibidem donationibus sustentari poterunt. Denique prohibitionem severam, qua interdicitur, ne quis Sancti corpus alio transferre præsumat. Habeto ipsum diploma, in quo singula tute videas expressa. In nomine Domini. Ego Nicolaus, Dei gratia Cameracensis Episcopus, generationi huic, & ei, quæ ventura est in perpetuum. Quia ea, quæ legitime & ordine canonico ab Episcopis & Principibus, & ceteris Christi fidelibus, ecclesiis contraduntur, tempore, interveniente longævitate, frequenter a memoria elabuntur, ea, quæ a nobis pie & canonice acta sunt, scripto notare & posterorum memoriæ commendare, utile duximus. Sciant igitur tam præsentes, quam futuri, quod Willelmus de Dono-Petri ob salutem animæ suæ & prædecessorum & successorum suorum altare de Fissau cum appenditio suo, Dono-Petri, cum omnibus, quæ possidebat, tam in allodiis, quam in manibus firmis & allodio de Florbech in servis & ancillis, in terris censualibus, in campis, pratis, nemoribus, aquis & omnibus usibus, ad ipsum & ecclesiam B. Ettonis jure pertinentibus; duo etiam altaria Scarbes & Florsies, cum omnibus ad eam pertinentibus in nostras manus libere & absolute ad opus ecclesiæ de Leties resignavit.

[19] [videlicet donationes ecce Lætiensi factas, locum Doni Petri eidem subjectum, corpus S. Ettonis auferri vetitum.] Nos vero ob nostram nostrorumque salutem & remedium animarum, hæc omnia supradicta libere & absolute ecclesiæ de Leties (salvo synodali & Episcopi, ministrorumque ejus jure) tradidimus, eo tamen tenore, & conventione, ut ecclesia de Lætiis in ecclesia de Dono-Petri monachos tot, quibus supradicta ad victum & vestitum sufficere queant, collocabit. Dominus vero Abbas ipsum locum ad honorem Dei & corporis sacri, ibidem requiescentis in acquisitis & acquirendis honorare & manu tenere, servitiumque ibidem ordinare debebit. Quoscumque apponere vel deponere voluerit, in ejus voluntate & dispositione erit. Illud etiam non credimus prætermittendum, quod sacrum S. Ettonis corpus nullus abbatum, nullus monachorum, nulla omnino persona a loco suo, ut alibi translatum remaneat, removere debebit. Quod si totius hujus conditionis pactio minus caute vel negligenter ab ecclesia de Lætiis vel Abbate observata fuerit, qualiter corrigi, debeat, in Domni Episcopi & ecclesiæ Cameracensis consilio permanebit. Ut autem hæc rata & inconvulsa perpetuo perseverent, præsentem paginam conscribi, & sigilli nostri impressione muniri fecimus, data conservatoribus benedictione & pace, in violatores sententiam excommunicationis promulgamus. Acta sunt hæc publice in conspectu ecclesiæ nostræ anno Domini MCLXII, Episcopatus nostri XXVI. S. Theodorici Præpositi & Archidiac., S. Joannis Alardi, S. Eurardi Archidiac., S. Hugonis Decani, S. Gualteri Cantoris, S. Joannis Gualteri Sacerdotum, S. Bartholomæi Gualteri Levitarum, S. Roberti, Anselmi sublevitarum.

[20] Huic diplomati subnectit pluries memoratum Ms., [Donator eccl. de Dono-Petri factus monachus Lætiensis.] hic obiter declarandum, quid de prædicto Guilielmo de Dono-Petri liber obituum domus nostræ Lætiensis: ubi sic legi, ibidem perhibetur: Pridie Nonas Octobris piæ memoriæ Guilielmus sancte obiit; cujus beneficium est ecclesia de Dono-Petri; cor pus B. Ettonis, altare de Ficiaco, altare Sclarbis, de Floresies, allodium de Florbec, totaque villa cum appendiciis suis, cum classico & XII pauperibus. In cujus anniversario Prior de Dono-Petri Conventui XX solidos procurabit. Chronicon Lætiense sic breviter in eodem Ms.: Guilielmus de Dono-Petri dedit Lætiensi cœnobio ecclesiam Doni-Petri, corpusque B. Ettonis, simul conferens multas possessiones. Scribitur hic Guilielmus fuisse monachus & acolythus. Obiit VI Octob. die, anno MCLX. Porro ad pleniorem notitiam istius Guilielmi, apponuntur in Ms. ea, quæ Ludovicus Blosius ad prædictum locum in Chronicis Lætiensibus observavit. Quæ cum contineant seriem genealogicam, aliquos e familia Dono-Petri descendentes complexam, tacitus prætereo, tamquam a nostro instituto aliena.

[21] Pergit Ms. ad munificas donationes, immunitates ac privilegia, quibus ecclesia Doni-Petri cumulatissime ornata fuit. [Recensentur instrumenta authentica] Neque vero solum Wilhelmus de Dono-Petri ecclesiam B. Etthonis largiflua patrimonii sui donatione locupletavit, sed & aliæ devotæ personæ hanc eamdem ecclesiam studuerunt dotare & augere temporalibus bonis ad animarum suarum salutem; inter quas elucet etiam Juinus de Dono-Petri, prout patet ex binis litteris confirmationis Petri Electi Cameracensis: quarum priores in hunc modum se habent. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Petrus Dei gratia Cameracensis Electus, tam præsentibus, quam futuris in perpetuum. Diligenter sibi cavit in inventione litterarum humana industria: nam per earum monumenta, quæcumque in præsentia secularium seu ecclesiasticorum Judicum facta vel recognita sunt, posteritatis memoriæ retinenda traduntur. Ea propter tam præsentes quam posteros scire volumus, quoniam Juinus de Dono-Petri pro salute animæ suæ & Prædecessorum suorum, quidquid in eadem villa omnimodis possidebat cum cespite & ramo in ecclesia S. Etthonis, cujus personatus est ecclesiæ Lætiensis, solemniter super altare posuit, & coram omnibus parochianis in eleemosynam eidem ecclesiæ donavit & concessit, uxore sua & filiis præsentibus & ratum habentibus. Ea tamen in hac donatione interposita est conditio, quod prædicti Juinus & uxor ejus & filii in vita sua ejus possessionis usum fructum perciperent, ecclesia retinente rei dominium & proprietatem.

[22] Testes Helgotus Abbas Lætiensis, Wilelmus clericus de Dono-Petri, [donationum,] Gonterus clericus, Bernardus & Ingobrannus presbyteri, Symon & Emelinus milites; duo villici Joannes de Condet, Joannes de Lessuel. Postmodum autem in obitum filii sui Philippi sæpe dictus Juinus, & filii ejus, quod prius fecerant, secundo recognoverunt, Emelino fratre ejusdem Philippi præsente & concedente, qui priori non interfuerant donationi. Quidquid etiam citra Haiam Avesnensem aut in vicinia Doni-Petri possidebant cum cespite & ramo, super altare S. Lamberti Lætiensis, nomine eleemosynæ, Deo & ecclesiæ obtulerunt. Testes Arnulphus villicus Avesnensis, Symon & Willelmus juvenis, totusque Conventus Lætiensis. Tertio autem Robertus filius Juini, astante patre suo jam monacho Lætiensi in præsentia nostra apud Lætias, quod bino firmaverat concessu, tertio complevit sub his testibus Willelmo de Dono-Petri, Rogero de Waurin, Ægidio de Contricort, Magistro Gerardo & aliis plurimis. Ut igitur hæc donatio firma permaneat, eam confirmamus & sigillo nostro corroboramus. Actum anno Domini MCLXXII.

[23] [ecclesiæ de Dono-Petri concessarum,] Posteriores litteræ Petri Electi Cameracensis de eadem donatione Juini de Dono-Petri, facta ecclesiæ S. Etthonis, & de recognitione filiorum Juini his verbis concinnatæ fuerunt: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti. Amen. Ego Petrus Dei gratia Cameracensis Electus, universis ecclesiæ filiis, tam præsentibus, quam futuris in perpetuum. Non parum quibuslibet in negotiis emolumenti confertur, dum id, quod amicitiæ opera & impensis collectum & adunatum fuerit, matris concordiæ studio & tranquillitate conservatur. Ideo ecclesiasticis in pactionibus ne discordiæ tenebris obscurentur, quæ luce claritatis gaudere debent, omnimodis est elaborandum. Agamus igitur, quod posterorum illuminationi, ignorantiæ discussis involucris, proficiat, cui quodlibet sinistræ partis occurrere metuat. Notum tam præsentibus, quam eorum posteris, fieri volumus, Juinum de Dono-Petri ad animæ suæ salutem sibi vigilanter prospexisse, & quidquid in parochia villæ prædictæ omnimode possidebat cum cespite & ramo, solenniter in ecclesiæ S. Etthonis, ad ecclesiam Lætiensem pertinentis, annuente uxore sua & filiis, in conspectu totius ecclesiæ, post suum & filiorum suorum decessum & Uxoris suæ, Deo obtulisse, usufructuario, dum adviverent, sibi eisque reservato.

[24] Huic donationi testes adfuerunt Domnus Abbas Helgotus, [in præsentia testium.] Guillelmus clericus de Dono-Petri, Gonterus clericus, Bernardus & Ingolerandus presbyteri, Symon & Emelinus milites, duo villici Joannes de Cuyndet, Joannes de Lessuel. Postmodum autem in obitu filii sui Philippi, quod prius fecerant, secunda recognitione allegaverunt, & Emmelinus frater ipsius Philippi, qui priori donationi abfuerat, huic secundæ interfuit, & quidquid citra Haiam Avesnensem, aut in vicinia villæ, quæ Donum-Petri vocatur, aut Fisciaci omnimodis possidebant cum cespite & ramo super altare S. Lamberti in ecclesia Lætiensi, Deo obtulerunt. Hujus donationis testes sunt Arnulphus villicus Avesnensis, Symon Guillelmus juvenis, & omnis conventus Lætiensis. Tertio autem Robertus, filius ipsius Juini, astante patre suo, jam monacho Lætiensi, in præsentia Domni Petri Cameracensis Electi, apud Lætias, quod bino firmaverat concessu, tertio complevit. Hujus concessionis testes sunt Willelmus de Dono-Petri; Rogerus de Wauurin, Gilio de Gondricort, Magister Gerardus, & alii quam plurimi. Actum anno incarnati Verbi MCLXXII.

[25] Theodoricus quidam, Dominus de Wallecuria suum quoque affectum erga ecclesiam Doni-Petri sæpe dictam, [Alia donatio;] testatum esse voluit annua solutione; de qua exstat instrumentum sequens: Universis, præsens scriptum inspecturis, Theodoricus, Dominus de Wallecuria, veritatem agnoscere. Noveritis, quod nos divina inspirante gratia ecclesiæ B. Etthonis de Dompierre, ut ipsius apud Christum adjuvemur meritis, duodecim Namurcenses * in die beati Andreæ Apostoli de redditu meo eidem ecclesiæ vel nuntiis suis apud Wallecuriam persolvendos in perpetuum contulimus. Ut autem hoc ratum & inviolatum permaneat, præsens scriptum sigilli mei munimine dictæ ecclesiæ tradidi. Actum anno Domini MCCXXXIV.

[26] Quod vero privilegia & immunitates loci in Prioratu Doni-Petri quondam extiterint, colligi videtur vel ex solo rescripto Illustrissimi Cameracensis, [privilegia & immunitates.] Guidonis de Laon, hac verborum forma exarato. G. (id est Guiardus de Lauduno, alias Guido, uti est apud Sammarthanos) Dei gratia Cameracensis Episcopus, omnibus, præsentes litteras visuris, salutem in Domino. Cum ad prioratum S. Etthonis de Dono-Petri, quæ est domus ecclesiæ Lætiensis, nostram visitantes diœcesim, divertissemus, ibidemque, nostris urgentibus negotiis, pernoctassemus; notum esse volumus universis, quod pro aliquo jure nostro vice illa non divertimus ibidem, nec quod per hoc nobis vel dictæ domui præjudicium generetur. Datum anno Domini MCCXLII. Feria V ante Dominicam, quæ cantatur, Esto mihi observat horum documentorum collector, laudatum Antistitem operam non segnem attulisse cum aliis quibusdam ad institutionem festi Venerabilis Sacramenti, revelatam S. Corneliæ, dictæ de monte de Corvillon; atque etiam corpus S. Gaugerici in ea, qua nunc requiescit, capsa collocasse anno MCCXLV; quem Sammarthani ponunt naturæ debitum persolvisse in Affligemiensi cœnobio, Ordinis S. Benedicti in Belgio, anno 1247.

[Annotatum]

* nummos.

§ IV. Corpus Sancti primo Montes Hannoniæ, inde Lætias translatum & honorifice reconditum.

Utraque hæc translatio asseritur in copia scripti, ab Illustrissimo Domino Roberto de Croy, Episcopo Cameracensi, [Episcopus Cameracensis] super hac re exarati, cujus ecgraphum hic exhibeo, a manuscriptorum collectore aliis rebus, huc pertinentibus, insertum: Universis & singulis, præsentes litteras inspecturis, visuris, lecturis pariter & audituris, Robertus de Croy, Dei gratia Episcopus & Dux Cameracensis, Princeps sacri Imperii, Comes Cameracesii, &c. Judex & executor ad infrascripta, auctoritate Apostolica specialiter commissus & deputatus, salutem in Domino, & nostris hujusmodi imo verius Apostolicis firmiter obedire mandatis. Litteris sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, D. Pauli, divina providentia Papæ IV in forma Brevis sub annulo Piscatoris, chordula pergaminea circumdato, expeditas, sanas quidem & integras, non vitiatas, non cancellatas, nec aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio & suspicione carentes, nobis pro parte Reverendi Patris, Domini Ludovici de Blois, moderni Abbatis, & Conventus monasterii Liessiensis, Ordinis S. Benedicti, Cameracensis diœcesis, principalium in eisdem litteris principaliter nominatorum, coram notario & testibus infrascripris præsentatas, Nos, cum ea, qua decuit, reverentia recepimus hujusmodi sub tenore:

[28] [exhibet litteras,] A tergo videlicet, Venerabili Fratri, Episcopo Cameracensi: intus vero in superiori margine, Paulus Papa IV, & deinde post. [Venerabilis Frater, salutem & Apostolicam benedictionem. Exponi nobis nuper fecerunt dilecti filii, Ludovicus de Blois, modernus Abbas & Conventus monasterii Liessiensis, Ordinis S. Benedicti, tuæ diœceseos, quod dictum eorum monasterium habet in capsa lignea reconditum corpus S. Etthonis Confessoris, quod in oratorio seu capella cujusdam dicti monasterii regularis seu ab eo dependentis loci, Prioratus nuncupati, siti in pago seu villa, qui vel quæ Donum-Petri dicitur, etiam tuæ diœcesis, ab uno monacho ejusdem monasterii, de illius pro tempore existentis Abbatis licentia, in dicto loco habitante, custodiri solet, etiam nunc propter bellum, eo quod pagus sive villa hujusmodi in finibus Comitatus Hannoniæ juxta Franciam situs est, ad quamdam ipsius monasterii domum in oppido Montensi, similiter tuæ diœcesis, sitam, prout semper tempore belli transportari consuevit, transportatum existit. Et, sicut eadem expositio subjungebat, ipsi, ut dictum Corpus in majori habeatur veneratione, ipsisque inde major proveniat consolatio spiritualis, cupiunt illud ad locum digniorem, ipsum videlicet eorum monasterium, in quo divina Officia quotidie religiose & devote celebrantur, & disciplina religionis debite & honeste servatur, transferri seu transportari facere; id tamen absque nostra licentia sibi licere dubitant.

[29] [a Paulo IV PP. ad se datas,] Quare nobis humiliter supplicari fecerunt, quatenus eis dictum Corpus (ut præfertur) transferendi seu transportari faciendi licentiam concedere, aliasque in præmissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, qui religioni deditarum personarum votis, per quæ eorum spirituali consolationi consulitur, quantum cum Deo possumus, libenter annuimus, hujusmodi supplicationibus inclinati, de præmissis certam notitiam non habentes, Fraternitati tuæ per præsentes committimus & mandamus, quatenus, si est ita, eisdem Ludovico Abbati & Conventui, ut dictum corpus de Oratorio seu capella aut domo hujusmodi, ad dictum eorum monasterium reverenter & cum debita pompa sive reverentia transferre seu transportari facere, ac in aliquo ecclesiæ ipsius monasterii condecenti loco reponere & ibidem perpetuo retinere, cujusvis licentia super hoc minime requisita; ita tamen, quod ipsi in oratorio seu capella hujusmodi, aliquod os seu particulam ejusdem corporis, ad consolationem populi dicti pagi sive villæ relinquere seu illuc transmittere teneantur, libere & licite valeant, licentiam auctoritate nostra concedas; contradictores quoslibet per censuras ecclesiasticas & alia opportuna juris remedia, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis.

[30] Non obstantibus quibusvis Apostolicis, nec non bonæ memoriæ Nicolai, [quibus indulget corpus S. Ettonis Lætias deferri:] olim Episcopi Cameracensis, ac in provincialibus & synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus & ordinationibus, ipsiusque regularis loci fundatione ac monasterii & Ordinis prædictorum etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis & consuetudinibus, privilegiis quoque indultis ac litteris Apostolicis etiam monasterio, Ordini & loco prædictis sub quibuscumque tenoribus & formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis clausulis, irritantibusque & aliis decretis, etiam iteratis vicibus quomodolibet concessis, approbatis & innovatis, etiamsi in illis inter alia caveatur expresse, quod nullus Abbatum, nullus monachorum, nullave alia persona dictum corpus a loco suo, ut alibi translatum remaneat, amovere possit. Quodque si id ab Abbate minus caute & negligenter observetur, qualiter corrigi debeat, in Episcopi pro tempore existentis & ecclesiæ Cameracensis consilio permaneat. Quibus omnibus tenoris illorum ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, insererentur præsentibus, pro expressis habentes, quoad præmissa specialiter & expresse derogamus, contrariis quibuscumque, aut si aliquibus communiter vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, non facientes plenam & expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Datum Romæ apud S. Marcum sub annulo Piscatoris, die XXII Julii MDLV, pontificatus nostri anno primo. Hieronym. Gadicen. V. Macharanus.]

[31] Post quarum quidem litterarum Apostolicarum præsentationem & receptionem, [quarum vigore dictus Episcopus,] nobis, & per nos (ut præmittitur) factas, fuimus pro parte eorumdem Dominorum Abbatis & Conventus principalium, in eisdem litteris principaliter nominatorum, debita cum instantia requisiti, quatenus ad executionem præinsertarum litterarum Apostolicarum & contentorum in eisdem procedere, eisque corpus S. Etthonis confessoris, reconditum in quadam capsa lignea, quod in oratorio seu capella cujusdam dicti monasterii regularis, seu ab eo dependentis loci, Prioratus nuncupati, siti in pago seu villa, qui vel quæ Donum-Petri dicitur, nostræ Cameracensis diœcesis, ab uno monacho ejusdem monasterii custodiri solet, & quod pro nunc occasione guerrarum proxime præteritarum ad domum dicti monasterii, sitam in oppido Montensi dictæ nostræ diœcesis, prout hactenus consuevit, occurrentibus guerris transportatum reperitur, ad dictum monasterium Liessiense transferendi ac in ecclesia dicti monasterii in aliquo loco condecenti honorifice reponendi, licentiam concedere dignaremur juxta traditam seu directam per eos a Sede Apostolica nobis formam.

[32] Nos igitur Robertus Episcopus, judex & executor præfatus, [commissa suffraganeo suo, aliisque, debita rei informatione,] attendentes requisitionem hujusmodi fore justam, & rationi consonam, volentesque mandatum Apostolicum, nobis in hac parte directum, reverenter exequi, ut tenemur, quia informationi fiendæ super verificatione contentorum in eisdem litteris ob nostram gravem infirmitatem interesse non valemus, reverendum patrem, Dominum Martinum Cuperum, Episcopum Chalcedonensem, Abbatem de Crispinio, suffraganeum nostrum, ac venerabilem Dominum Magistrum Gabrielem Caille, Officialem nostrum, qui una cum provido viro, Adriano Loir, notario publico & audientiario nostræ curiæ spiritualis Cameracensis, hujusmodi informationem, nobis postea reportandam, debite facere habeant, viva voce deputandos duximus & deputavimus. Qui quidem Domini Suffraganeus & Officialis, onere deputationis hujusmodi in se suscepto, informationem super contentis in eisdem litteris fecerunt, ac illam nobis reportarunt. Et quia tam ex productione diversorum jurium & munimentorum pro parte eorumdem Dominorum Abbatis & Conventus, coram eisdem Dominis suffraganeo & Officiali facta, quam testium etiam productorum & per eos diligenter auditorum & examinatorum, dictis & depositionibus exposita, deducta & narrata in præinsertis litteris Apostolicis fore vera reperimus; idcirco auctoritate Apolica, nobis commissa; & qua fungimur in hac parte, præfatis Dominis Abbati & Conventui, ut dictum corpus B. Ettonis Confessoris a dicta domo ad præfatum eorum monasterium Liessiense reverenter & cum debita pompa sive reverentia transferre seu transportari facere, ac in aliquo ecclesiæ ipsius monasterii condecenti loco reponere, & ibidem perpetuo retinere; cujusvis licentia super hoc minime requisita; ita tamen, quod ipse Abbas & Conventus in dicto oratorio seu capella de Dono-Petri aliquod os seu particulam corporis ejusdem S. Etthonis ad consolationem dicti pagi seu villæ effectualiter transmittere teneantur, libere & licite valeant; auctoritate Apostolica præmissa, nobis in ea parte concessa, licentiam dedimus & concessimus, damusque & concedimus per præsentes.

[33] [facultatem dat, corpus ad dictum locum transferendi.] Quæ omnia & singula vobis omnibus & singulis supradictis vestrumque cuilibet in solidum intimamus, insinuamus & notificamus, ac ad vestram & cujuslibet vestrum notitiam deducimus & deduci volumus per præsentes, nec de præmissis aut eorum aliquo ignorantiam aliquam prætendere valeatis, seu etiam quomodolibet allegare. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum, præsentes litteras, manu nostra propria subscriptas, processum nostrum in se continentem fieri, & per eumdem Adrianum Loir, notarium & audientiarium nostrum, supra & infrascriptum subscribi & publicari mandavimus, sigillique nostri fecimus & jussimus appensione communiri. Datum in civitate nostra Cameracensi anno Domini MDLVI, die XVII mensis Julii, pontificatus ejusdem Sanctissimi Domini nostri Papæ anno secundo, præsentibus ibidem discretis viris, Dominis magistro Guillelmo Claix, canonico ecclesiæ Cameracensis & Joanne Ricquier, clerico Morinensis diœcesis, familiari nostro, testibus ad præmissa vocatis atque rogatis. Paulo infra ex latere erat scriptum R. de Croy. Et parum inferius sub plica erant hæc verba: Et ego Adrianus Loir, clericus, Atrebatensis diœcesis publicus Apostolica & Imperiali auctoritatibus, & in archivio Romanæ curiæ descriptus notarius, juxta Cæsareæ Majestatis sanctionem admissus, quia præmissis omnibus & singulis interfui, ideo hic me cum præfati Reverendissimi Domini, D. Episcopi Cameracensis manus propriæ subscriptione & sigilli appensione subscripsi, rogatus & requisitus, cum signo ejusdem notarii ex latere, cui subscriptum erat: Fides justitiæ fundamentum. Super plicam erat scriptum. Per Dominum Revmum. & Illmum. Lemanguier.

[34] Habes de sacris S. Ettonis exuviis, occasione bellorum primo Montes Hannoniæ, [Ornatus reliquiarum] ut tutiore loco essent, deinde in abbatiam Lætiensem, majoris venerationis gratia translatis; nunc cognosce eas, quæ sæpe dictam translationem consecutæ sunt, reliquiarum decorationes, Amplissimi Abbatis Blosii testimonio authentico confirmatas, quibus testatum facit de lipsanothecis, ad continendas dictas reliquias destinatis, quid actum fuerit. En tibi ejus verba: Anno tertio, postquam corpus S. Etthonis in ecclesiam Lætiensem ex consensu & ordinatione tam summi Pontificis quam Episcopi Cameracensis translatum fuerat, hoc est, anno Domini MDLIX, ego Ludovicus de Blois, indignus Abbas monasterii Lætiensis, curavi fieri & deargentari, deaurarique ad honorem prædicti Sancti, tabernaculum quoddam, quatuor columnis fulcitum, ad reponendum in medio ejus parvum feretrum seu capsellam, reliquiis ejusdem sancti Etthonis nobilitatam, quæ simul cum majori antiquoque feretro, corpus ipsius B. Etthonis continente, diu in oratorio prioratus nostri de Dono-Petri servata fuit. In cujus etiam tabernaculi parte superiore ac tecto reposui (antequam clauderetur) maximum pulcherrimumque os præfati Sancti cum sua veteri theca lignea, ad similitudinem brachii humani facta, cui erat insertum. Reposui item in eodem tecto venerandas particulas de sacro capite ejusdem Sancti anno supra memorato, XXII die mensis Junii, præsentibus religiosis & probis sacerdotibus Domno Paschasio Sestrebech, Priore Lætiensi, Domino Ursmaro Dassonleuille, Procuratore Lætiensi, magistro Andrea Franquart, pastore Avesnensi, & magistro Remigio Jonnequen, capellano prioratus de Dono-Petri.

[35] Exstat aliud præterea testimonium laudati Abbatis de renovatione feretri in hæc verba: Sub idem tempus ipsum parvum feretrum seu capsella S. Etthonis, [verbis abbatis Læt. Blosii firmatus;] quæ multum vetusta & deformis apparebat, fuit denuo exterius renovata, id est deaurata. In prædictarum rerum testimonium ac memoriam, ego Ludovicus de Blois, & alii prænominati sacerdotes huic syngraphæ propria manu nomina nostra ascripsimus anno & die supradictis. Subsignatum erat Ludovicus de Blois, Abbas Lætiensis, Paschasius Destrebach, Prior Lætiensis, Ursmarus Dassonleuille, Procurator Lætiensis, Andreas Franquart, Remigius Jannequen, capellanus in Prioratu de Dono-Petri.

[36] [cui accedit ornamentum corporis, & capitis a corpore separati.] Alia sacri depositi ornamenta quid commemorem? dicente eodem collectore in Ms.; Quæ vero Lætias translata sunt prædicti Sancti pignora, tali decentia & ornatu decorata visuntur, ut quidem sacrum corpus claudatur capsa lignea inaurata, cui superinducitur holoserica vestis, flammis stellulisque distincta. Caput vero a reliquo corpore separatum Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus, D. Franciscus vander Burch anno Domini MDCXVIII sacro omnium Sanctorum die, peractis a Conventu Missarum solemniis, imposuit nobili admodum thecæ argenteæ, similitudinem humanæ Pontificis figuræ referenti, quam piæ memoriæ Reverendus admodum Dominus Antonius de Winghe, Abbas Lætiensis meritissimus, manu aurificis quam accuratissime fabrefieri invigilavit. Novam de sacrarum reliquiarum communicatione notitiam, de quarum ornatu jam egimus, suppeditabit paragraphus sequens.

§ V. Reliquiæ; tempus mortis; Episcopatus; Manuscriptum, quod hic damus.

[Abbatia Lætiensis diu habuit reliquias Sancti, antequam corpus eo translatium;] Blosius, Abbas Lætiensis, cujus memoria in veneratione est, quem § proxime antegresso vidimus obtinuisse a Paulo IV, summo Pontifice, corpus S. Ettonis, non primus in Abbatiam suam cum eodem corpore sacro reliquias intulit, dudum ante illud tempus eisdem gavisam, sicut testatur memoratus collector in Ms., cujus recito verba: Hic interim dicendum, quod licet Reverendus admodum Dominus Ludovicus Blosius impetrarit a Sede Apostolica ecclesiæ Lætiensi venerandum corpus S. Ettonis, nihilominus ab aliquot ante actis seculis gaudebat eadem quibusdam sacri corporis ejus exuviis, prout auctor Chronici nostri posteris scriptum reliquit in hæc verba: “Agnes Avesnensis ædificavit Lætiis basilicam beatæ Mariæ in monasterio, & basilicam S. Joannis Euangelistæ extra monasterium. Suis etiam sumptibus jussit fabricari anno Domini MCXXVIII feretrum S. Hiltrudis, undique tectum laminis argenteis tenuissimis, in quo feretro positæ fuerunt reliquiæ ejusdem virginis intra cistellam eburneam inclusæ. Repositæ fuerunt etiam ibidem pulchræ reliquiæ S. Ettonis, ad gloriam Dei omnipotentis & consolationem nostram.”

[38] Quanta vero cum accuratione & fide laudatus Abbas conditioni, [quibus reliquiis in Dono-Petri] in pontificio diplomate expressæ, quam vide supra num. 29, fecerit satis, liquet ex iis, quæ subdit Ms., cujus verba profero; cum novam de reliquiis Sancti notitiam suggerant: Nec hic prætereundum istud, quod cum in Bulla summi Pontificis permissus fuerit Reverendus admodum Dominus Ludovicus Blosius tollere & transferre de oratorio villæ Doni-Petri in oratorium S. Lamberti Lætiensis corpus sanctissimi Etthonis, sub ea tamen lege, quod teneretur in oratorio seu capella dictæ villæ Doni-Petri relinquere seu illuc transmittere aliquod os seu particulam ejusdem corporis, ad consolationem populi dicti pagi seu villæ, ipse injuncto obediens, fidelissime & promptissime os de corpore prædicto dimiserit asservandum in eadem S. Ettonis capella; insuper & feretra seu capsellas, injuria temporis inveteratas, in quibus reconderentur hujusmodi reliquiæ, innovarit, decorarit, ac nitori restituerit; prout patet ex scriptis super hac re factis.

[39] Et primo quidem de collatis reliquiis ita testatur ad posteritatis memoriam hoc Brevi Dominus Nicolaus Murgaux, [jussu Blosii aliæ superadditæ.] Decanus Christianitatis Avesnensis, cujus verba proferuntur: [Anno Domini MDLIX, XII vero die Maii ad instantiam Reverendissimi Abbatis Lætiensis Ludovici de Blois, & ex permissione Dominorum Vicariorum ecclesiæ Cameracensis, ego Nicolaus Murgaux, Decanus Christianitatis Avesnensis, præsentibus infrascriptis testibus, cum honore, & majore, qua potui reverentia, aperui parvum feretrum S. Etthonis in prioratu de Dompierre, ubi inveni quoddam os dicti Sancti, & alterum os simul imposui & reclusi, exhibitum a præfato Reverendissimo Abbate, ad tollendam parochianorum & confratrum confraternitatis de Dompierre suspicionem, credentium nullam infuisse dignitatem; imo quæ inerat, sublatam a Francis, præsentibus magistro Rolando Gilliart, curato de Marbaiy, magistro Remigio Jonnequen, capellano prioratus de Dompierre, presbyteris, Joanne Baligand de S. Hilario, Joanne Lescohier Avesnensi, laicis: item Nicolao Lobbes Machoniensi, & Nicolao de Marbaiy, clericis, testibus fide dignis, ad hoc vocatis. Subsignatum erat: Ita est, Nicolaus Murgaux, curatus ecclesiæ S. Ursmari de Eppe le Sauvaige, nec non Decanus Christianitatis Avesnensis, omnia & singula, ut præmittitur, esse vera, hoc mea attestor & fateor syngrapha.

[40] Inter alios diœcesis Atrebatensis pagos, unus numeratur, [De reliquiis in pago Bienvillers,] nomine Bienvillers, cujus superius incidit mentio, Atrebato meridionalis, cumque eadem civitate & Bapalma triangulum conficiens, æquali fere distantia utrimque remotus. Pastor istius pagi, de quo supra, num. 15, consultus de variis, quæ quæri possunt de S. Ettone, loci patrono, ab aliquo monacho Lætiensi, eodem fortasse supra laudato Thoma Luytens, datis XVI Junii 1630, de reliquiis ejusdem Sancti ita respondet Gallice, quæ sic verti possunt Latine: Quæris, num reliquias aliquas habeamus hujus Sancti? Respondeo, nos habere os quoddam brachii, ut fide bona credimus, aliaque plura singulatim, ut puta S. Clementis, undecim mille Virginum, & alia, quæ Dominus Reverendus Episcopus Atrebatensis visitavit anno elapso, visitationes suas instituens in nostra parochia.

[41] Ut de tempore mortis, quo noster Sanctus ad Superos migravit, [ac tempore mortis, quo Sanctus obiit;] aliquid breviter addamus; sciendum nihil in hoc puncto occurrere molestiæ, cum satis conveniat inter Auctores, vita functum medio circiter seculo septimo, aut aliquanto serius. Eo conspirant notæ chronologicæ, ab scriptore vitæ conglomeratæ num. 7, ubi varios enumerando Sanctos, circa medium seculum septimum florentes, significat eos S. Ettoni coævos fuisse. Eadem epocha confirmatur ex vita tertia S. Aldegundis, de qua XXX Januarii, mortuæ, ut ibidem ponitur anno circiter 673; nam in dicta vita num. 12, monasterio, a S. Auberto, Episcopo Cameracensi in honore S. Dei Genitricis & perpetuæ virginis Mariæ, sanctorumque Apostolorum dedicato, refertur inter alios adfuisse S. Ettho. Accedunt Recentiores. Wion Sanctum nostrum signat ad annum circiter 650. Miræus in Fast., pag. 392, anno 651; Castellanus autem anno 652. Cointius longiuscule eum differens, innectit anno 674. Unde colligas, natales ejus affigendos esse circiter seculo sexto exeunti aut septimo inchoato, nullibi, quod sciam, certiore tradita natalium epocha, quam sequamur.

[42] [denique de ejus Episcopatu.] Qui commentarium hunc prævium perlegerit, abunde perspexerit Confessori nostro aptari locis plurimis titulum Episcopi, uti habes in annuntiationibus Martyrologiorum num. 2. In lectionibus propriis num. 5 audit non Episcopus tantum, sed iterato vocatur Episcopus Hibernus. Quin etiam, ut ibidem asseritur, absurdum est præsulatus honore eum negare sublimatum, quem & hic legimus episcopum, & in gestis ejus sacerdotem novimus appellari; cum in sacra pagina nomen sacerdotii non nisi solis pontificibus soleat assignari. Antiqua tumba ecclesiæ parochialis in Dono-Petri, Ettonem repræsentat in forma Pontificis cum mitra & pedo, ut habes num. 17. Quæ omnia, tametsi non ita multum urgeant, ut rem evincant, Balderico, antiquissimo scriptore, Scotum ipsum nominante, sed titulo Episcopi abstinente, facile patior Sanctum nostrum episcopum haberi & Episcopum vocari, ratus aliquid deferendum communi appellationi, quæ videtur quodammodo abiisse in traditionem, quam veneror. Demus itaque, si episcopus fuerit, regionarium vel Apostolicum Episcopum fuisse, quales in Belgio antiquis temporibus plurimi extiterint, Scoti, Angli vel Hiberni; de quibus consule commentarium prævium S. Rumoldi die 1 Julii, § 7, a num. 78, ubi varia ad præsens institutum collecta reperies.

[43] [Observatio in vitam, quæ hic datur.] Vitam, quæ hic prælo committitur, misit D. Christianus le Roy Lætiis, anno 1636, hoc titulo notatam: Vita S. Ettonis, Confessoris Christi, prætermisso titulo Episcopi aut Pontificis. Quo Auctore, quando, quo loco fuerit conscripta, non proditur. Parergis, priusquam perveniat Auctor ad Sancti gesta, ita immodice indulget, ut tertiam facile partem iis insumat. Num. 7 Pyrenæos montes & Alpes designat itineri Romano. Ibidem Algisus & Aldegisus dividitur in duas personas, quem Baertius, ex instituto de ipso tractans die secunda Junii pag. 223, num. 5, unicum ubique reperisse se scribit. Proinde interjectis auctoris verbis, distinctionem dictam designantibus, recte concludens Baertius, Ego vero, inquit, ubi de uno laboramus satis, alterum quærendum non existimo, ut laboremus magis; præsertim cum scriptor Vitæ S. Ettonis non alia ratione ad divisionem illam motus videatur, quam aliquali apud varios auctores non antiquos reperta nominis dissimilitudine. Ita ille; qui ibidem præterea non multum hujus vitæ Auctori deferendum censuit. Præter hæc pauca, nihil habeo, de quo lectorem moneam, rationem habiturus in Annotatis eorum, quæ per decursum videbuntur indigere modica explanatione. Itaque ipsam nunc Vitam subjicio.

VITA
Ex pervetusto Ms. monasterii Marchianensis, collata cum duobus aliis Mss. D. Preudhomme, Canonici Cameracensis, & cum Alnensi.

Etto Ep. Conf., Lætiis in Belgio (S.)

BHL Number: 2653

EX MS.

PROLOGUS AUCTORIS.

Sancta fidelium mater Ecclesia sacrosancti lateris dormientis in cruce Christi postquam est cruore a peccatorum fæcibus expiata, [Ecclesia Catholica multis dotibus exornata] atque maritali jure vero jam Moysi fidei ornamento subarrhata, multiplici filiorum prole tanto potiora quotidie accipit incrementa, quanto plures generare videtur, qui tanti testimonii ferre possint insignia; & salutari baptismatis fonte, nigredine peccatorum evacuata, non est jam (cui jure invideatur) æthiopissa, sed [ea] cujus non mediocriter admiretur sapientia. Etenim cur sapientem æstimare non possis, quæ a finibus terræ venit audire sapientiam Salomonis? Venit igitur Regina Saba ad Salomonem, ut exquireret ab eo sapientiæ secreta. Venit Ecclesia dealbata super nivem, non ad Ægyptum ignorantiæ tenebris caligantem, sed ad Jerusalem, ad videndam supernæ visionis claritatem. Venit non ad Moysen, vicinius cum Domino loquentem, sed ad Christum divinitatis suæ suis fidelibus arcana reserantem, captivis indulgentiam prædicantem, clausis apertionem. Ejus corporis & sanguinis medicamine recreata, ejus perunctione unguinis delibuta, ejus ligni est interpositione a fluctibus seculi segregata, & salutiferi baptismatis diluvio supervecta, novæ prolis profert Christo quotidie germina. Invenit per Eunuchum in deserto fontem Ecclesia, quod in deaurato non reperit templo Synagoga: in Apostolis crevit, cum in omnem terram sonus eorum exivit: eorum est super petram fidei firmitate fundata, cum illorum in fines terræ dilatata sunt verba.

[2] In martyribus est confirmata, cum illorum in conspectu, [signis & Sanctis mirifice propagatur.] pretiosa multipliciter est morte decorata; innumeris modis testificata, innumera accepit signorum miracula: cui contulerunt Martyres ornamenta, roseo sanguinis sui imbre * rubentia; Virgines, virginitatis suæ insignia candorem liliorum vincentia: quam Doctores egregii super verticem montium ædificaverunt; quam Confessores egregii simul & gloriosi super altitudinem collium extulerunt; pro cujus statu contra occursores usque ad mortem decertaverunt: quales fuerunt, quos a Roma misit beatus Petrus, vel successores ejus, verbum fidei prædicare Francorum a gentibus, Sanctus Dionysius b, Parisius missus; sanctus Clemens c Metensibus destinatus; Valerius d Trevirensibus directus, & ipse cum plurimis discipulis & sodalibus; qui miraculis suis multos in multis locis Christo lucrantes, non usquequaque potuerunt pertingere prædicantes. Unde interlimitaneam Francorum gentem reliquerant Christo omnino incredibilem *. Post eorum vero ab hac luce discessum (qui quamdiu vixerunt, orationibus suis quodammodo detinuerunt regnum Francorum) refrigescente paulatim charitate, matre omnium virtutum, abundare cœpit iniquitas multorum.

ANNOTATA.

a Intellige hoc nomen per prolepsim. Monarchiæ Francicæ initia referenda sunt ad seculum quintum, neque citius auditum in Gallia Francorum nomen.

b Notissima de apostolatu S. Dionysii controversia est; de qua agitur in Responsionibus ad Exhibitionem errorum parte 1, a pag. 230; ac plenius agi poterit mense Octobri.

c Ponitur ille apud Sammarthanos primus Metensium Episcopus; de quo vide inter Prætermissos die 16 Maii, pag. 559; ubi notatur de ejus veneratione Ecclesiastica nihil suggeri.

d Quæ ad S. Valerium spectant, habes die 29 Januarii, ejus cultui sacro.

* al. rubore.

* id est incredulam.

CAPUT I.
Qua occasione & quibuscum S. Etto in Franciam ex Hibernia profectus sit; iter Romanum; reditus in Galliam.

[Hunnis in Francorum ditione grassatis,] Invalescente itaque enormitate peccaminum, post Incarnationis Dominicæ ferme quadringentorum annorum curriculum, de latibulis suis egressa effera gens Hunnorum a, permittente Domino Deo ultionum, Galliam ingressa, ad solum usque deduxit regnum Francorum. Ecclesiæ ergo dirutæ, civitates sunt ad solum usque deductæ: monasterium nullum relictum, præter unum in Mediomatricensi urbe beati Stephani oratoriolum, quo sanguinem ejus pullulare scimus venerandum. Interfectio hominum magna, Christianitas est omnis abolita; cujus abolitionem Montano b monacho ad orbitatem usque luminum deflenti, visum est supernorum Spirituum expetitione beatum Remigium pro Belgicæ ac Gallicanæ salute ecclesiæ nasci debere. Beatus itaque Remigius nominis sui officium expleturus, Regem Clodovæum c cum omni Francorum populo Christianitatis titulavit insignibus.

[4] [& postea Rege Clodovæo a S. Remigio baptizato; dum floret religio Christiana sub Clotario,] Abhinc deinceps, paulatim crescente quotidie numero Christianorum, redintegratum est in fide Christi regnum Francorum; donec surrexit Clotharius Magnus d, pater Dagoberti, amator & nutritor totius regni; qui postquam præfecit filium suum tam Austrasiis quam Saxonibus e; eisdem Saxonibus contra filium suum rebellantibus, spata sua majorem nullum reliquit ex omnibus: & quantum tam ipse quam filius regna diversa tenuerunt potentius, tantum ecclesias fidelium in Christianitatis titulo roborare studuerunt attentius. Quorum tempore tam numerosi in Omnipotentis famulatu claruerunt Confessores Christi, ut prope nullum in regno Francorum inveniatur cœnobium, quod non ejusdem temporis, etsi non plures, vel unum modo retineat humatum corpore Sanctum. Quod revera felicissimis felicius pronuntio tempus, eo quod tam pluribus & tam perfectissimis floruerit patribus.

[5] Eodem igitur tempore quidam vir, nomine Madelgarius * f, [venit Madelgarius in Franciam;] venit in Franciam, nobilibus ortus in Hybernia insula g natalibus. Est autem Hybernia proxima Britanniæ Insula, spatio terrarum angustior, sed situ fœcundior. Hæc ab Africo in Boream porrigitur, cujus partes priores ab Hiberia & Cantabrico oceano includuntur. Unde jam dictus Madelgarius veniens, accepta uxore, Walberti nobilissimi filia, Waldetrude h nomine, sub Dagoberto Rege militavit multo tempore. Cognita vero beatæ Waldetrudis erga Christi servitium voluntate; dumque ab ea, ut Christum sequeretur, instigaretur quotidie, coactus est, se ita facturum, simulare. Relicta ergo beata Waldetrude, reversus est Hyberniam, terram scilicet nativitatis suæ, cogitans illic aliam uxorem ducere.

[6] Comperto autem hoc beata Waldetrudis abiit Hyberniam post virum suum, cum comitibus multis, [qui ab uxore sua Waldetrude ad frugem reducitur.] cupiens Apostoli dictum adimplere exhortationibus suis, Salvabitur per mulierem fidelem vir infidelis. Ubi cum pervenisset, & multis blanditiis & hortationibus eum adorsa fuisset, tandem optato adepta, in Franciam cum eodem Madelgario, cognomento Vincentio, reversa est gratulabunda. Eo quoque tempore non solum gens Britonum, sed & confines ejus (eo quod mari ambiuntur Britannico) Pictonum & Anglorum & Hiberniorum in Dei cultu florebant admodum. Nam licet antea variis ludificarentur superstitionibus dæmonum, tunc tamen fervebant in Christi fide non modicum, conversæ per beatum Augustinum i jam dudum, ut vere in eis illa impleretur sententia, ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia.

[7] Erant igitur tunc temporis septem fratres, [quibuscum S. Etto & alii sex in Galliam profecti sunt.] uno spiritu & fide in Christo concordes, licet de omnibus non simus certi, utrum fuerint carnali nativitate germani, Foillanus k Episcopus, & fratres ejus Ultanus l & Furseus m, Eloquius n & Algisus o, Etto & Aldegisus *. Hi ergo pari consensu & una voluntate, scientes raro quemquam in patria sua perfectum esse posse, cum jam dicto Madelgario & beata Waldetrude, navigio in Franciam venere, cupientes inde orationis gratia Romæ limina Apostolorum adire. Transcenso igitur jugo Pirenæi & Alpium altitudine, nivium semper congelata congerie, ut optaverant, Romam meruerunt videre. Ubi Sanctorum ecclesiis perlustratis, eorum postulantes sibi suffragari suffragiis, ut unicuique eorum a Deo delegaretur locus habitationis, talium cælitus sunt affaminum solati responsis, quibus unusquisque scire posset, in Galliam reversuris, qui sibi locus esse deberet perpetuæ inhabitationis. [Deinde Roma lustrata, in Galliam reduces, in varia loca dispersi sunt.]

[8] In Galliam igitur reversi, unusquisque abiit ad locum destinatum cælitus sibi. Venerabilis Episcopus Foillanus cum germano suo Ultano, usque dum consummatus est in sylva Soneffia p martyrio *, moratus est in loco, Fossas q nuncupato, a beata Gertrude sibi r dato; ubi & corpore humatus requiescit modo. Beatus vero Furseus cum Adelgiso, locis pluribus peragratis, verbum vitæ seminando, pervenit Peronam in Vermandensi pago; ubi obitu defunctus est sanctissimo. Sanctus autem Eloquius cum beato Algiso in loco quodam habitaverunt, ab hominibus remoto intra Elpram * s fluvium, & Iseram * t in Theracensi * u pago, usquedum animabus suis lucratis Christo, excesserunt vita præsenti seculo.

ANNOTATA.

a Miræus in Chronico Belgico ad an. 407 agit de Galliarum vastatione; quam memorans S. Hieronymus, innumerabiles, inquit, & ferocissimæ nationes universas Gallias occuparunt. Quidquid inter Alpes & Pireneum est, quod Oceano & Rhodano includitur, Quadus, Vandalus, Sarmata, Alani, Gepides, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alemanni & hostes Pannonii vastarunt. Nisi forte respiciat auctor vastationem ab Attila Hunnorum rege factam: de qua ibidem Miræus ad an. 451.

b De isto etiam in Vita S. Remigii, auctore Hincmaro, referri, observat Sirinus in notis Mss.

c Rex iste a S. Remigio baptizatus anno 494: de quo videri potest dies VI Febr. ad vitam S. Vedasti, pag. 783, num. 7.

d Ille ab anno 584 rex Neustriæ; a 613 monarcha; obiit 628. De quo Henschenius in Indice Chronol. ad tres Dagobertos.

e Dagobertus rex Austrasiæ creatur 621; factus Monarcha anno 636, Chariberto Rege Aquitaniæ, ejusque filio mortuis; uti habes in mox dicto Indice: ubi mortuus ponitur 644, die 19 Januarii.

f De illo actum tomo 1 Aprilis in annotatis pag. 839; pluribus acturi sumus 14 hujus, ipsi sacro. Cetera male hic mixta vide ibidem.

g Hoc verius putamus, inquit Sirinus in notis Mss., quam quod in vita ipsius S. Madelgarii 14 hujus mensis, ab auctore sat fabuloso compilata dicitur Madelgarium ex Francorum & Vasconiorum gente ortum esse. Sed quam parum vere id putet, vide die prædicta.

h Agitur de ista Sancta tom. 1 Aprilis a pag. 829.

i Intellige potissimum hæc de Anglo-Saxonibus.

k De illo tractari poterit die 31 Octobris.

l Vide de illo diem 1 Maii a pag. 818, ubi signatur annus DCLXXX.

m Illum habes 16 Jan. a pag. 35.

n S. Eloquium habet Castellanus in additionibus ad Martyrologium Romanum die 3 Decembris.

o Male S. Aldegisum & Algisum in duas dividi personas, prævie monuimus a num. 43.

p Interpolator vitæ S. Gertrudis apud Mabilionem sec. 2 Bened. pag. 466 in annotatis litt. a, agit de ejus situ; appellans silvam Sonesiam, Niviallæ contiguam.

q Oppidum non procul Namurco situm inter Mosam, & Sabim.

r Interpolator vitæ Gertrudianæ, de quo mox; postquam retulisset necem S. Foillani Martyris, cujus funus Gertrudis curavisse dicitur, ita narrat: Dedit beato Viro in vicino loco, quem Fossas appellant, ubi monasterio constructo & fratribus prodesset, & sibi propter propinquitatem loci non deesset. Accepit, monasterium construxit, collegit animas, quibus sanctitatis viam propositam noverat; eisque germanum suum Domnum Ultanum præficiens, rebus pro tempore ordinatis, ad virginem remeavit. Ibat itaque frequenter ac redibat, modo fratres, modo sponsam Christi visitabat. Dum ergo quadam die iter arripuisset, contigit eum per silvam Sonesiam, Niviallæ contiguam errare, & in impias latronum manus incidere: a quibus cupiditate spolii cum tribus discipulis peremptus, palmam martyrii est adeptus. Verum hæc & alia remittimus ad 31 Octobris.

s Fluvius est Hannoniæ ad monasterium Lætiense.

t Al. Hisa, vulgo Oyse.

u Vulgo la Tierache, tractus Galliæ in Picardia.

* al. Maldegarius.

* al. Adelgisus.

* al. abest martyrio.

* al. Helpram. vulgo Hespre.

* al. Isaram.

* al. Teoracensi.

CAPUT II.
S. Etto loco solitario moliendo intentus, non impune contemnitur; familiaritas cum aliis Sanctis; muto loquela reddita; virtutes; obitus.

Gloriosus vero Domini sacerdos Etto, bonorum actuum dignus præconio, in delegatum sibi locum a a Domino, [S. Etto loco parando intentus,] cælitus advenit super fluvium, nomine Corbriolum b; ubi dumis excisis, vepribus eradicatis, & superfluis quibusque ex parte jam extirpatis, locellum exstruere nitebatur corporis * post diuturnam peregrinationem repausationis, & liberæ in Dei cultum vacationis. Quo cum labori manuum insistens, diutius lassescendo defatigaretur, bonorum omnium invidus hoc tota intensione evertere moliebatur. Incitavit enim adversus Dei servum, quemdam virum, nomine Jovinum, ejusdem fundi, unde Vir Dei superflua evellebat, Dominum. Qui dictante ira, nimia accensus furia, crudeliora verbis Dei Homini cogitabat infligere facta. Sed Domino ejus efferos mentis conatus mitigante, qui Saulem, malo spiritu agitatum, spiritu prophetiæ induit, jam dictus vir Jovinus a beato Ettone simpliciter non aliud quam vadium c cœpit expetere.

[10] Non licet, inquiens, homo nostris hominibus ignote, [a Jovino, loci Domino, impeditur, & contemnitur;] silvam juris mei, me inconsulto, extirpare. Quapropter justum a te vadium licet mihi suscipere. Beatus vero Etto, moras nullas innectens dicto, securim suam pro vadio eidem obtulit viro. Sed Dominus, qui induravit cor Pharaonis, ut in eo ostenderet potentiam suæ virtutis, obdurari permisit ad tempus Jovinum, ut omnibus notum faceret beati Ettonis meritum. Sanctum quippe virum despiciens; ejus vadii parvitatem vilipendens, securim oblatam cum jurgio in vepribus abjecit, cappam ejus inibi jacentem contingere præsumpsit, & statim abire velle cœpit; quod Dominus inultum transire non sivit.

[11] Protinus quippe ejus manui eadem cappa adhæsit. [haud impune.] Ast ille tanti reatus pœnam pro byrro d, [viro] Dei ablato, in semet retorqueri considerans, clamoribus nimiis indulgentiam petebat expostulans, genua manusque illius indefatigabiliter exosculans. Tandem sancto Sacerdote miserante, pristina donatus est sospitate, omni tamen tradita Ettoni, quam ibidem habebat, possessione, pro hac prius fratre suo dato fidejussore, habendam illic Deo militantibus perpetuo jure. Abhinc deinceps cœpit fama virtutum ejus exuberare, omnesque affines orationibus ejus sese festinabant committere: verborum Dei ex ore illius reficiebantur semine; suorum reddituum illum suosque solabantur largiflua benedictione. Ipse vero Vir Dei jam dictum locum non retardabat exstruere sub Domni * Petri honore, quo etiam usque in præsens eadem Ecclesia vocitatur nomine.

[12] [A Sanctis pluribus habita cum S. Ettone familiaritas.] Circummanentes autem in hoc eum juvabant opere, impendentes, quibus indigebat, ex propria possessione. Idem denique beatum Madelgarium non desinebat visitare quotidie, Deo apud sanctum Ansbertum servientem in Alto-Monte. e, quem secutus ex Hybernia cum ceteris jam dictis fratribus fuerat, arrepta peregrinatione. Ubi etiam confluebant quotidie, velut ad alvearia apes assiduæ, insignes Christianæ ductores militiæ, beatus Amandus f, veniens ex Elnone g, sanctus Ursmarus h, cum Coëpiscopo sibi i Ermino ex monasterio Laubiacense: sanctus i Walnulphus k * ex loco Condatense; beatus Gislenus l ex monasterio Cellense; sancta Aldegundis m ex loco Malbodiense; beata Waldetrudis a Castriloco n monte; mirabilis virgo Gertrudis o a villa Nivella; venerandus Sacerdos Foillanus cum Ultano fratre a monasterio Fossense, innumerabilesque sancti Patres totius Franciæ florentes eodem tempore *, colloquentes sibi de animarum utilitate * suarum.

[13] Beatus sane Etto hanc frequentiam non suæ assumptioni, sed Christo conferebat, [Muto loquela reddita] in Sanctis suis mirabili. Malebat enim humilia de se sentiri, quam falsis adulantium existimationibus decipi. Sicut etiam mutum quemdam eo tempore restituens sanitati, voluit omnimodis omnibus occultari. Sed Christus accensam lucernam noluit sub modio videri tectam, verum candelabro impositam, ingredientibus voluit fieri perspicuam. Nam quod sanctus sacerdos Etto omnino optavit occultum, Dominus (ut narrabitur) ad insinuandum beati Viri meritum, esse voluit in propatulum.

[14] [percussione baculi.] Dum quippe quodam die iter carperet, nescio quaversum, quemdam bubulcum invenit, in pastu gregis sui occupatum: (qui mutus, numquam cuiquam verbum dederat ullum) tunc forte sibi opportunum carpentem somnum. Qui bacello Sancti percussus, tale beato Viro verbum primum est locutus: Quid me Sancte cædis? Quid percussura sanctis tuis commiscetur meritis? Anne aliter me nequivisti mutum a nativitate sanum restituere, nisi me baculo tuo videreris percutere? O felix tua peregrinatio! Per quam loquelæ mihi facta est redintegratio! Ad cujus vocem B. Etto ultra, quam credi potest, miratus, stabat obstupefactus.

Mutus ad hæc cœptis instabat talia dictis:
Quid mirando stupes? meritis quid vero perhorres,
Muta tuis tacitas si fudit lingua loquelas?
Num ne recordaris Dominantis, Sancte, fidelis
Angelicis tremefacta minis quia fatur asella
Sessori per verba suo; linguaque rudenti
Edidit humanas animal pecuale loquelas?
Immemor es rerum, quoniam Sapientia mutum
Sæpius os reserare solet, puerisque disertas
Efficiens linguas, cogit depromere laudes?
Talia fante viro, gratulans venerabilis Etto,
Congrua pro facto referebat munia Christo.

[15] Inter hujuscemodi miraculorum insignia persistebat in oratione continua, [Variis virtutibus conspichus; tandem suæ mortis præscius, suos de ea monet;] quotidie existens Sacerdos & victima in odorem suavitatis, Domino Deo deorum accepta, crucifixus huic mundo, vivens Redemptori suo pauperum receptor, orphanorum adjutor, viduarum susceptor, mœrentium in tribulatione consolator, captivorum redemptor, omnibus in quacumque necessitate benignissimus suffragator. His & aliis quamplurimis pollens virtutibus, confirmatis in Christi fide discipulorum cordibus, videt in visione quantocius properare diem sui obitus. Vocatis itaque, quos Christo aggregaverat, fratribus, intimavit tempus imminere sui sanctissimi obitus. At illi nimium turbati, nesciebant præ tristitia, quod vel quale solamen tantæ suorum posset cordium obviare mœstitudini. Tandem benignissima beati Patris consolatione relevati, petiverunt; se saltem ejus largiflua benedictione Christo Domino commendari. Quod postquam non renuit facere, cœpit plus solito sanctus Etto orationi incumbere, in vigiliis pernox, in jejuniis assiduus, in eleemosyna indigentibus largienda paratissimus.

[16] Eadem vero nocte, qua in crastinum de hac vita erat transiturus, vidit visionem pro sepulcro, [ac præparato sarcophago] ubi erat tumulandus, a Domino sibi ostensam cælitus. Mox autem a somno expergefactus, jussit quemdam compatrem suum ad curbam * stratam p ire quantocyus ad alium compatrem suum (quorum filios ex sacris susceperat fontibus) adferri sibi sarcophagum, quod ille alter ex sylva suis in carpento adducebat bobus, nescius (sicut ipse est postea professus) quis in eo humi esset tumulandus. At ille statim egressus domum, in curba strata sarcophagum ab alio compatre (sicut Vir Domini dixerat) invenit delatum; quod tamen Viro Dei non distulit deferre videndum.

[17] Percipiens igitur dominici corporis & sanguinis Sacramenta, [& sacro via tico munitus, ad Superos migrat.] percepturus digna meritis a Domino in cælestibus præmia, sancta ejus, discipulis astantibus, anima inter orationes & psalmodiam, ergastulo carnis est soluta. Corpus ejus a discipulis & fidelibus terræ est humatum, post hujus seculi decursum a Domino resuscitandum, & perpetua immortalitate vestiendum; ostendens assidue virtutibus in seculum, cujus meriti anima sit apud Dominum. At vero anima Angelicis manibus evecta, inter consortia supernorum civium est collocata, exultans cum Angelis, gaudens cum Prophetis, tripudians cum Apostolorum choris, sociata Martyribus, coadunata Confessoribus, lætabunda cum sanctis Virginibus, revelata facie Sanctam conspiciens Trinitatem, veram & unam, sicuti est, confitens deitatem, postulans pro nostris excessibus Dominum Deum deorum, regnantem per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Jacet non procul Avesnis, Hannoniæ oppido.

b Fortasse hic designatur rivus, vulgo Crinchon, qui transiens Atrebato, Scarpæ se miscet; vel alius aliquis obscuri nominis.

c Vadium idem quod vadimonium, pignus, fidejussio.

d Vox ista significat quamvis vestem, tunicam aut chlamydem: hic cappam.

e Altus mons, monasterium in pago Hainoënsi ad ripas Sabis: quo Ansbertum Rotomagensem Episcopum Pipinus Herstallus relegavit. Vide Hadrianum Valesium in notitia Galliarum pag. 14, Baldericum in Chron., pag. 255; Comm. prævium S. Ansberti die IX Febr. pag. 342, ubi de Alto monte agitur; & vitæ ejusdem Sancti cap. 8, ubi de ejus exilio. Utrum vero sancti Etto, Madalgarius & Ansbertus una in Alto monte agere potuerint, invenies ad 14 Julii.

f Vide tom. 1 Februarii a pag. 815: ubi apponitur annus 684.

g Id est Amandopoli, vulgo saint-Amand: de quo die VI Februarii ad vitam S. Amandi.

h Actum de ipso est 18 Aprilis a pag. 557. Ponitur 698 aut potius ut minimum 697 factus abbas: mortuus 713. Vide notam proxime sequentem.

i Sigebertus ad an. 713: S. Ursmarus Ep. & abbas Lobiensis cœnobii obit; eique S. Erminus in regimine succedit: qui hic per prolepsim videtur vocari Ursmari coëpiscopus; quia, ut dicitur in annotatis ad Ermini vitam die 25 Aprilis, S. Erminum in locum S. Ursmari subrogatum fuisse anno DCCXII, aliqui tradunt; atque, ut ibidem observatum littera g, neque verosimile est, prius episcopum consecratum, quam abbas eligeretur; ergo stante hac supputatione non erat episcopus dum viveret S. Etto, anno 660 aut 670 mortuus. Nec porro familiaritas ipsius cum S. Ettone intelligi potest, nisi des Ermino annos circiter centum: cum, ut in vita dicitur provectus quidem ætate, & plenus dierum in senectute bona; sed anno septingentesimo & trigesimo septimo, ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, septimo Kalendas Maias, perrexerit ad Dominum. Quod fere tam incredibile est, quam quod S. Erminus in vita tertia S. Aldegundis cap. 3, narretur interfuisse dedicationi monasterii Malbodiensis, tamquam tum episcopus, æque ac alii; qui ibi nominantur. Vide, quæ ad hunc locum notata sunt ibi.

k Castellanus eum signat Kal. Octobris, apposita nota chronologica versus an. 700.

l Gesta ejus erunt illustranda die 9 Octobris, quo colitur. Hunc Castellanus consignat versus annum 680.

m Consuli possunt, quæ de illa dicta sunt die 30 Januarii: ubi notatur an. DCLXXIII.

n Castri locus olim, nunc Mons Hannoniæ dicitur.

o Actis inserta est die 17 Martii, quo colitur: mortua anno 664. Atque hinc collige, pleraque omnia, de Sanctis hic inserta, posse combinari, tam quoad locum, quam quoad tempus.

p Forte nomen vici aut pagi.

* al. corporalis.

* al. Domini.

* al. Wasnulfus, Basanulfus.

* al. sub eodem tempore.

* al. salute.

* al. curvam.

DE S. AMALBERGA VIDUA
LOBIIS ET BINCHII IN BELGIO.

Sec. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Amelberga vidua Binchii in Belgio (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sanctæ nomen varie inflexum; natales illustrissimi.

Lobiensis seu Laubiensis cœnobii situs, vetustas, & a monachorum sanctimonia claritudo non semel in Actis describenda fuerunt, uti & sacrorum corporum ex eo in Binchianum oppidum translatio, cujus non ita pridem meminimus in Prætermissis secunda Julii, [Sanctis tribus feminis commune nomen] ubi dies notatos invenies, quibus de singulis Sanctis eo spectantibus suo tempore actum est & porro agetur. Eos inter octava ordine est ipsa, qua de hic loquimur, S. Amalberga vidua, virtutibus non minus quam origine illustris, accurate distinguenda ab alia synonyma nobili virgine, quæ alterius, ut perperam aliqui volunt, occasione, ipso hoc die etiam colitur, toto seculo vidua posterior. Ab utriusque & forte etiam ab alterius cognominis abbatissæ Susterensis ad Mosam (quæ XXI Novembris colitur) celeberrima vitæ sanctimonia, venerabile & sacrosanctum Amalbergæ, Amalabergæ, seu Amelbergæ nomen ad posteros transmissum est, apud Belgas & Germanos pervulgatum, e quorum lingua profluxisse manifestum est, sive ex Amal, voce Saxonica, quam aliqui cælum interpretantur, & berg, quæ montem indicat; quasi quis diceret cælestem montem: sive ex alia Aventini nomenclatura, qui per Amalperg seu Amelperg intelligit nutritionis montem. Utram etymologiam præferas aut sequaris, mihi sus deque est.

[2] Ast eam penitus respuendam censeo, quam infra invenies ultimo numero Actorum S. Amalbergæ virginis Tamisiensis, [non ex duabus linguis, sed ex Saxonica profluit:] ubi imperitus scriptor hanc nobis fingit ex gemina lingua venerandi nominis balbutiem: Sed nunc de nobilissimo ejus nomine, divino quodam vaticinio eidem imposito, pauca dicturi, finem sermonis sic faciemus. Nomen quippe sanctissimæ istius virginis ex duabus linguis, latina videlicet atque thiudisca compositum esse, gemina verba declarant: prior enim pars A MALO, posterior BERGA, meritum ejus felicissimum fuisse, alterna voce proclamant. Amalberga namque a malo custodia, sive a malo cautela exprimitur; quod utrumque ipsius sancto proposito convenire, nemo est qui ambigat. Nam quod corpus & animam suam perpetua Christo castitate dicaverit, a malo se custodisse dubium non est. Quoniam vero dæmonum insidias semper suspectas habuerit, pedesque suos a laqueis iniquitatis retraxerit, mala jugiter cavisse, bonaque semper egisse, perspicua ratione probatur. Alioquin ut aliter, nescio quo docendi genere, nomen ejus quilibet interpretabitur, an eam aliter, quam supra dictum est, fecisse mentietur? Minime vero: jam datum est medium, ut Scholæ loquuntur. Sed parum ad rem nostram hujusmodi notitiæ.

[3] Plusculum interesset perspicue dignoscere, sitne id nomen Amalberga cum eo quod modo molliori inflexione Amala seu Amalia seu etiam Amelia dicitur, in Germania frequentius usitatum, [molliori inflexione hodie Amalia.] & ab ejus nominis Augustissima Imperatrice, Opt. Mem. Josephi I Cæsaris relicta, ejusdemque Serenissima Archiduce filia augustius redditum; quod mihi quidem plane fit verosimile. Sic enim accidere existimo, ut dum in sacro Baptismate imponitur nomen Amalbergæ, patrio more id exprimatur aut per Amalberg & Amelberg, aut forte frequentius per Amel, Amal, Amale & diminutive Amaltie; quod idem in sexcentis Belgarum nominibus propriis, quæ dempto fine, per apocopen frequentissime decurtantur, observare licet: unde nova inflexione vulgus hodie etiam Latine scientium, atque exteri, forte apocopen istiusmodi ignorantes, cum inde vocem latinam exprimere volunt, quemadmodum prisci, addita terminatione Latina, ex Amalberg formarunt Amalberga, sic isti ex Amale Amal & Amel passim nunc forment Amalia seu Amelia, adeo ut feminis omnibus, eo nomine insignitis, patrona sit S. Amalberga, seu vidua, seu virgo, pro cujusque erga alterutram convenienti studio & veneratione. Hæc de nomine.

[4] [Mira Sanctæ nostræ apud Divæum genealogia,] Porro Sanctæ natales mira genesi a Pharamundo deducunt scripturientes neoterici aliqui, plurima miscentes, quæ nulla prorsus veterum auctoritate fulciuntur. Hand temere fortasse dixero, viam iis præstravisse Petrum Divæum, dum lib. 1 Rerum Brabanticarum cap. 3, satis liberali calamo nonnulla expressit, quæ paulo solidiori fundamento subnixa cuperem. Ita habet pag. 7: Ejus (S. Arnulfi Metensis episcopi) tempore, Pipinus Carolomanni filius, Austrasianorum nobilissimus, in Hasbanio ac Brachbanto potenter dominabatur. De Carolomanno nihil fide dignum veteres prodidere, quam quod Pipinum & Amalabergam liberos habuerit: quorum Amalabergam Valbertum peperisse aiunt; Valberto & Bertilia genitas Amalabergam, Aldegondim & Valdetrudim. Amalabergam ex his Vitegerio viro nobili, Condati & Verginiaci Domino nuptam, Emibertum, Cameracensem episcopum, Pharaildim, Ermelindam, Gudulam ac Reinildem sustulisse. Ita Divæus paucis multa asserens, quæ difficillimum sit ad veritatis limam exigere.

[5] Unde tam mira acceperit, nec notat ipse, nec mihi vacat inquirere, [quæ a multis aliis] id rectissime ad marginem apponi curavit, alios aliter sentire; addere poterat, aliter omnino, si quid cerebri habeant, sentire debere. Amalaberga illa, Pippini soror, mater Walberti, mihi nota non est, non magis quam Amalaberga altera; sanctorum Walberti & Bertiliæ filia, soror autem sanctarum Aldegundis & Waldetrudis, quæ eadem fuerit mater S. Emeberti Cameracensis episcopi & quatuor illarum sanctarum Virginum quæ omnes Sanctæ nostræ hodiernæ attribuuntur. Et postrema quidem quo ex fonte hauserit, facile intelligo, quamquam & ipsa inferius refutanda sint. Verum qui S. Amalbergam Witgeri, quem Divæus Vitigerium appellat, conjugem, sororem faciat sanctarum Aldegundis & Waldetrudis, hactenus, quod sciam, inventus est nemo, saltem qui fidem aliquam mereatur. Ne his refellendis diutius inhæream, Videantur S. Aldegundis Acta XXX Januarii, S. Waldetrudis IX Aprilis, utriusque parentis XI Maii, in quibus nec jota apparet, unde quis colligat, S. Amalbergam tanta propinquitate eos attigisse, utut consanguineam aliquo in gradu fuisse, inficiari non ausim.

[6] Ceterum illustria Divæi in aliis progenitoribus vestigia premere, [immensum aucta est.] imo altius extendere ausus est Ægidius Waulde, Binchiensis ecclesiæ Canonicus & Pastor in opere de S. Ursmaro & aliis septem Lobiensibus Sanctis gallice edito 1628, ubi capite 2 longam S. Amalbergæ genealogiam exhibet, ita concinnatam, ut avos ejus, abavos, tritavos ad Pharamundum usque protensos, memoriter recitet, cum ego, post operam non segniter positam, candide fateri cogar, me verum S. Amalbergæ parentis nomen necdum certo deprehendere potuisse. Crevit sensim oratio, auctaque immensum S. Amalbergæ genealogica series, sic ut alii scriptores libellorum de vita S. Reineldis consanguineos ei accenseant Duces & Archiduces plane innumeros, Reges, sed anonymos, plusquam septuaginta, Imperatores Occidentis omnino viginti, quorum octo Franci fuerint, duodecim vero ex augustissimo sanguine Austriaco. Vides quam brevi, tempore immensi prope tituli Divæi elogio accesserint.

[7] At enim fumum homines illi accersere videntur, quo S. Amalbergæ gloriam inficiant potius quam illustrent; [Illustrem genere fuisse constat,] neque enim a majorum aut posterorum serie emendicari ea debuit, quæ a virtutum & miraculorum fama longe splendidius coruscavit. B. Pippini Landensis soror germana, an ex sorore neptis fuerit, cum id vetera monumenta aut ambigue explicent aut involvant, quis audeat certo definire? Pippini proximam fuisse consanguineam ejusque curæ commissam, non tam scrupulose negaverim. De cetero, in variis densisque tenebris, vix est ubi pedem figas. Obscura sunt alia, tum ad unum an duplex conjugium, tum ad liberos spectantia. Nec illud quis satis explicuerit, qua ratione hæc nostra S. Amalberga dici possit mater S. Pharaildis, quæ patre Theoderico genita, ut in ejus Actis dicitur, non videtur sorores habuisse Sanctas virgines Reineldem & Gudilam, multo minus S. Ermelendem, quidquid, diversa confundens Actorum collector, id disertissime asserat, & post ipsum Baldericus, Divæus, Cointius & alii. Sed de hac re paulo uberius paragrapho sequenti.

[8] Ad veram Sanctæ originem quod attinet, seclusis hic Divæi, [sed cujus parentes necdum certo noti sint:] Wauldei & variorum libellorum genealogiis, id tuto admittendum est, illustrissimis exortam natalibus, ut testatur Legenda, quantumvis in multis parum accurata. Ait eadem, sororem fuisse Pippini, patris S. Gertrudis, a quo nempe nuptui tradita sit Witgero. Aliqui autem, inquit Molanus in Natalibus, sororis filiam asserunt, & utramque Amalbergam nuncupant. Sed cum, pergit Molanus, Nordmannorum gravissima persecutio multas Sanctorum scriptas historias, justo Dei judicio deleverit; mirum non est, si in minutioribus discrepent, qui eas post dictam persecutionem undequaque colligere sunt conati. Verum hæc latius prosequi, non est præsentis loci: satis sit igitur lectorem admonuisse, ut hujusmodi benigne legat, & pari humanitate, pro ut poterit, dijudicet. Hæc ille prudenter sane & sapienter, nihil fingens, quo res obscuræ magis intricentur. Perinde ambigue loquitur Miræus in Fastis, nosque eadem in Actis Sanctorum Belgii & in plurimis aliis quotidie experimur. Verum, ut jam diximus, scriptori Vitæ S. Amalbergæ fides haberi potest, quod illustri sanguine genita & B. Pippino genere proxima fuerit: si non soror, saltem neptis ex sorore.

[9] [nec minus ambigua, quæ ad liberos spectant.] Fallor vehementer ni hactenus disputatis subscribant Belgæ universi: non ita forte consensum extorquebo in aliis, quæ supersunt, difficultatibus, circa unicum S. Amalbergæ an duplex conjugium, ac proinde circa liberos ex uno an ex gemino viro susceptos. Rem ita proponit laudatus Molanus: Sunt qui eam asserant bis fuisse maritatam; ex posteriore conjuge Witgero suscepisse tres jam dictas proles sanctas (Emebertum, Reineldem & Gudilam) ex priore vero marito similiter tres, Gengulfum martyrem, Venantium martyrem & sanctam Pharaildem. Verum hujus conjugii nullum apparet vestigium in historiis Gengulfi, Venantii & Amalbergæ: imo Binchiensis ecclesiæ historia, cujus compendium posui, plane contrarium habet; eam nempe, parentum orbatam solatio, adhuc teneram ætate, nec puellares jocos, nec quælibet lubrica curasse. Hinc inimicum castitatis diabolum puellarem admiratum continentiam, ad ejus matrimonium parentes, hoc est consanguineos, instigasse; cui renitenti maritum nominarunt Witgerum. Alii unicum agnoscunt cum Witgero conjugium, & ex eo sanctas proles quinque, Ablebertum, Reineldem, Pharaildem, Ermelendem & Gudilam. Sed ut de tribus omnes consentiunt, sic de sanctis Pharailde & Ermelende a multis contradicitur, & nominatim ab iis ecclesiis, in quibus hæ Virgines requiescunt. His discutiendis serviet

§ II. S. Amalbergæ conjugium, ætas & liberi.

[Bina S. Amalbergæ conjugiæ] Quod de duplici S. Amalbergæ conjugio scripsisse aliquos jam aiebat Molanus, idem ipse asseruerat in Indiculo, ubi diserte legit, S. Amalbergam viduam, matrem fuisse S. Pharaildis, & ex secundo, S. Emeberti episcopi, Reineldis & Gudilæ virginum; idem in Pharailde & alibi tradiderat, aliique post ipsum in libellis gallicis de S. Reinelde, ut dicemus ad XVI Julii. Potuit fortasse hæc sola consuluisse nuperus Legendista gallicus, quousque Acta nostra ei præluxerunt, non adeo extra oleas vagatus; ubi vero ad has aliasque angustias progressus est, audacter multa definiens. Alibi alia deglutiit, hic vero rotunde admisit bina S. Amalbergæ conjugia; alterum quidem cum Theodorico, quem gratis viduum facit, ex quo solam Pharaildem susceperit, præteritis Gengulfo & Venantio, de quorum priore jam satis dictum est ad XI Maii, de postremo non minus adynata suo tempore ostendentur. Cum Witgero matrimonium alterum unde geniti sint Emebertus seu Ablebertus, qui in provecta ætate Atrebatensis & Cameracensis episcopus fuerit; Reineldis porro & Gudila

[11] [a multis certatim adstruuntur,] His alia temere admiscet, quæ ex nullis Fastis Belgicis aut Clivensibus depromere potuit: nempe S. Reineldis festivitatem in Clivia celebrari; forte quod alicubi legerit, Sanctas oppidum in ea regione situm esse: ignoraverit autem Sanctas, ubi Reineldis virgo & martyr colitur, in nostra Hannonia quærendas esse, Hallis Deiparæ proximas, quas a S. Reinelde & sanctis martyrii sociis nomen traxisse memoriæ proditum est: ut cetera mittam non minus crude digesta, in quæ, ductore destitutus, prolabi necesse habuit. Duces ipsi fuere aliqui in adstruendo duplici S. Amalbergæ conjugio, sed quos scire poterat, pridem refutatos fuisse a laudato supra Ægidio Wauldeo operis sui cap. 8, pag. 292. Eos hic sigillatim enumerare nec vacat, nec operæ pretium est; nec prorsus curari debet longior neoterici alicujus additio ad vitæm S. Reineldis, XVI Julii repudianda; in qua etiam sancti Gengulfus & Venantius S. Amalbergæ filii perperam nuncupantur. Diceres, in id certatim studia contulisse, ut quæ perplexa conciliare non poterant, accitis aliunde nebulis magis involverent. Sed his, quoad poterit, illustrandis modo pressius insistendum est.

[12] Bona igitur scriptorum istorum omnium venia, non verebor asserere, [sed unicum admittendum est.] viros illos bonos, qui post Normannicas grassationes Legendas Belgicorum Sanctorum ex superstite rudis vulgi traditione compilarunt, ut erant plerique ordinandorum recte temporum ignari, plurima temerasse & confudisse, quæ nobis post tot secula elucidare longe difficillimum est, ut toties sassi sunt Molanus, Miræus & nos alibi cum Majoribus nostris. Ut rem semel dicam, censeo cum auctore Vitæ S. Reinildis & aliis a Molano supra citatis, sanctam Amalbergam non nisi semel maritatam fuisse, nec alios liberos ex unico suo conjuge Witgero suscepisse præter S. Ablebertum seu Erembertum Cameracensem antistitem, de cujus ætate proxime agemus, & sacras duas virgines Reineldem & Gudilam, quarum illa Sanctis martyrio coronata fuerit. Aliter loquitur S. Amalbergæ Legenda, hic a nobis danda & discutientienda, verum post operosiorem disquisitionem deprehendisse videor, non una in re lapsum istius Vitæ scriptorem, cujus periocham, omnis offensionis lapidem, primum subjicio: Dedit autem Deus eis sobolem sanctissimam, Aldebertum sanctæ Cameracensis ecclesiæ pastorem beatissimum … quatuorque dicatas Deo sorores, quarum una Reyneldis, altera Pharaildis, tertia Ermelendis, quarta Gudila fuit.

[13] Ad difficultates omnes utcumque enodandas (cum ambigua sint ferme omnia) aliquousque exploranda est S. Amalbergæ ætas, [ex sanctæ ætate ostenditur,] quæ inde colligi posse videtur, quod proles ejus natu minima & postrema fuerit S. Gudila, de qua angelus ei prædixerit, quod paritura esset filiam Deo dilectam summæque continentiæ & castitatis flore perornatam, quodque post ipsam, alteram non conciperet filiam: demum quod natam filiam traderet S. Gertrudi, lavacro salutari suscipiendam, & in Christo verbi divini lacte (ut Apostolus monet fieri debere) enutriendam. Notant hæc certissime tempus quo S. Gertrudis fama jam per Belgium vulgata erat, adeoque dum Nivellæ sanctimonialem ageret. Atqui S. Gertrudis nata anno 632, velata est a S. Autberto 650; consequens est, ut ante eum annum nata non sit S. Gudila, quandoquidem eam ætatem ut minimum attigisse debuerit sancta institutrix, priusquam ad suscipiendam puellulæ curam idonea fuerit. Verosimillime igitur quis conjiciat, natam esse S. Gudilam circa annum istum 650 aut paulo serius. Cum vero ultima fuerit S. Amalbergæ proles, eadem prope verosimilitudine deducetur, matrem ad eos circiter annos pervenisse, quibus concipere desinunt mulieres, quod est dicere, ab anno ætatis quinquagesimo non procul abfuisse, ut proinde nata sit seculo septimo ineunte, seu circa annum Domini sexcentesimum. Nunc ad Anonymi biographi textum redeamus.

[14] [solos tres liberos peperisse] Admitto imprimis cum Majoribus ad XV Januarri, S. Amalbergæ filium fuisse, itidem Sanctum & Cameracensem episcopum Aldebertum, seu Ablebertum, aut Hildebertum, vel quocumque alio simili appelles nomine; verum qui non Bertoaldo, sed SS. Autberto & Vindiciano successerit, ut in Commentario de ejus gestis paragrapho 4 pag. 1078, & in Commentario de S. Gudila VIII Januarii pag. 513, contra Baldericum & alios probatum existimo. Et quis, obsecro, satis intelligat, S. Ablebertum ab anno 630 vel citius fuisse episcopum, adeoque natum ut minimum anno 600, & tamen matrem ejus S. Amalbergam filiam peperisse S. Gudilam circa annum 650, quam S. Gertrudis lavacro salutari susceperit & in Christo divini verbi lacte enutriverit? Cui rei vix eo tempore apta fuerit S. Gertrudis non ante annum 632 in lucem edita. Est itaque multo verisimilius, eum esse Hildebertum S. Amelbergæ filium, qui & Ablebertus & Aldebertus & Emebertus dicitur, quemque non solum S. Autberto sed etiam S. Vindiciano successisse oportet circa annum 695, utpote qui sorori S. Gudilæ, circa annum 712 defunctæ, teste ipso Balderico, supervixerit.

[15] [SS. Emebertum, Reineldem & Gudilam,] Gravior lapsus auctoris Vitæ, Balderici & aliorum est, quod contra constantem, ut ferme aiebat Molanus, propriarum ecclesiarum opinionem, quatuor virgines sorores faciant, quarum ætates non magis componi possunt, quam S. Emeberti seu Ableberti episcopatus Cameracensis ante S. Autberti tempora collocari; qua in re id etiam observatu dignum est, auctorem Vitæ S. Amelbergæ tradere, ipsam ab eodem S. Autberto sacrum velamen suscepisse. Manifesta est, ni fallor, contradictio in sancta Ermelende, quæ a Cointio & aliis inconsequenter rejicitur, quæque certe ex eadem cum S. Gudila matre gigni omnino non potuit, nisi miraculum fingamus, quod in Sara, Abrahami uxore, admittere nos cogit sola sacrarum Litterarum divina auctoritas. De S. Ermelende, iisdem prope verbis meminit Molanus in Indicula & in Natalibus Sanctorum Belgii ad diem XXIX Octobris, sic de ea scribens: Post mortem vero per quadraginta octo annos a cultu seculi latuit, donec miraculorum gloria eam magnificante, permotus Dux Pippinus, pater S. Gertrudis, sacrum corpus levavit e tumulo.

[16] [exclusa S. Ermelende,] Plura de hac re ex ipsa S. Ermelendis Vita referuntur in Commentario ad Acta B. Pippini paragrapho 4, præsertim num. 45, pag. 258, ubi dicitur, quod prædictus Princeps… prædiorum permaxima multitudine locum ditavit, jaciens fundamenta monasterii ubi Christum recoleret plebs Dei. Vide ibidem alia, ad eam rem spectantia, paulo fusius explicata. Jam vero diem ultimum obiit beatus iste Pippinus, pater B. Gertrudis, per eam appositionem clarissime ab omni alio synonymo distinctus, anno Domini 646, quo ipso tantisper, sed gratis concedam, omnia jam relata peragi ab eo potuisse: si jam annis totis octo & quadraginta sepulta fuerat S. Ermelendis, vel in ea hypothesi plane admittendum est, ipsam ut minimum vita functam anno 598. Dentur ipsi anni vitæ dumtaxat viginti, natam oportet rursus ut minimum anno 578. Et erit qui nobis persuadeat, sanctam nostram Amalbergam, quæ S. Gudilam enixa est circa annum 650, ejusdem istius virginis Ermelendis genitricem fuisse, totis ante annis duobus & septuaginta? Hæc qui apte conciliaverit, poterit una flammas inter & aquam, ventos & mare concordiam inducere.

[17] Sed neque S. Pharaildem video fuisse S. Amalbergæ filiam, [& S. Pharailde.] neque potuit ea opinio aliunde oriri, quam ex Actis SS. Emeberti, Gudilæ, & hujus Amalbergæ, quorum errores emendare conamur. S. Pharaildis certam ætatem nemo est qui determinaverit hactenus, nec id explorare potuit operis nostri conditor Bollandus IV Januarii; ad S. Gudilam notans, bis nuptam fuisse S. Amalbergam, si S. Pharaildis mater exstitit; quod nobis nullo modo probatur. Sed neque id exprimunt S. Pharaildis Acta, dum præterito matris nomine, solum innuunt, patrem ei fuisse Theodoricum, intra fines Lotharingiæ & Galliæ imperantem, cui natorum etiam gemina fuerit soboles, sed innominata, quibus femineæ sortis tertia accesserit Pharaildis nomine, ubi rotunde sorores excluduntur. Adde his Vitam B. Reineldis, ad XVI Julii illustrandam, in qua sicut purior exstat in nostro codice Ms. SignatoMs. 50, sic leges: Ex hac ergo (S. Amalberga) dedit ei (Witgero) Dominus sobolem sanctissimam, Emebertum, postea sanctæ Cameracensis ecclesiæ pastorem beatissimum … duasque filias, quarum una Gudila, altera Reineldis vocabatur. Nihil hic de Ermelende aut Pharailde, quæ etiam exclusæ sunt in Vita S. Berlendis ad III Februarii, sed quarum sanctitati nec hilum subtractum cupimus, tametsi eas aliarum sorores fuisse, prorsus existimare non possimus. Sed de liberis satis dictum sit, ad S. Amalbergæ cultum & Acta procedamus.

§ III. S. Amalbergæ cultus, professio & Acta.

Inter varios Legendarii gallici errores, de quibus supra locuti sumus a principio paragraphi præcedentis, [Recentior hujus quam Virginis cultus] & hic computandus est, quod satis confidenter enuntiet, S. Amalbergam Virginem hoc die recoli, occasione synonymæ sanctæ viduæ, cujus hic gesta illustramus; cum utraque Acta eumdem transitus diem æqualiter signent, aliunde vero plane oppositum dicendum videatur; patebit enim infra, multis ante seculis notam fuisse in Martyrologiis jam dictam S. Amalbergam virginem, ut in Rosweydino seu Trajectensi codice seculi XII & pluribus aliis; multis, inquam, ante seculis, quam hodiernam sanctam Viduam additionibus suis ad Usuardum insereret Molanus, in Indiculo, forte per mendum typographicum, signans X diem Junii, unde factum est ut Baronius, in suis ad Martyrologium notationibus, occasione Virginis, quæ sola Fastis vetustioribus & in hodierno Romano locum habet, scripserit, fuisse præterea & aliam ejusdem nominis Amelbergam viduam, & ipsam sanctitate celebrem, cujus Acta describit Surius tomo 4 hac die: porro festa dies ejus non VI Idus Julii, sed Junii agitur, ut testatur Molanus, de ipsa agens in Indiculo Sanctorum Belgii. Verum hæc in Natalibus optime restituit eorum editor Lowius, ad hunc diem omnia reducens, quæ de nostra sancta Vidua dicenda erant aut retractanda.

[19] In jam dictis ad Usuardum additionibus sic posuerat laudatus Molanus ad hunc diem in prima editione: Binchii, [in recentioribus fastis satis celebris est.] Amalbergæ electæ viduæ, quæ cum in pace quievisset, condita est in Laubias, in basilica B. Ursmari: & signis clara, mira veneratione fidelium colitur. In posterioribus paulo aliter & brevius: Eodem die Laubaco cœnobio, depositio S. Amalbergæ electæ, quæ signis clara &c. Adjecta est Sancta recentiori manu Adoni Lobiensi manuscripto. Ejusdem meminere Kalendarium Leodiense, Martyrologium Germanicum atque item Belgicum, Galesinius, Ghinius, Ferrarius & recentiores alii. Fallor, ni Saussayus Molani dicta conciliare voluerit, dum elevationem a natali perperam distinxit: Eodem die elevatio sanctæ Amalbergæ viduæ sanctimonialis, cujus transitus Laubiis & Binchii quotannis festivatur IV Idus Junii. At Binchii præcipuo cultu pollet, ubi delata pridem ex ecclesia Laubiensi, cum aliis septem Beatis, quiescit sacra ejus gleba in theca argentea. Tabulas non satis sinceras consuluit Saussayus, si aliam S. Amalbergæ transitus festivitatem reperit, præter eam quam hoc die signant monumenta omnia Belgica.

[20] [Ejus elogia,] Varia inter elogia unum subnectere liceat, a Constantino Ghinio satis recte conceptum, si solam epocham eximas, ut infra dicam: In Laubaco cœnobio, depositio S. Amalbergæ viduæ, quæ illustrissimo genere nata, patre orbata, etsi reluctans, Witgero Lotharingiæ Principi in matrimonium data, ex eo prolem sanctam in lucem edidit, nempe Ablebertum Cameracensem episcopum, & Deo dicatas virgines Rayneldem martyrem & Gudilam. Postea cum viro seculum deserens, velamen accepit a B. Autberto Cameracensi antistite, & se totam Deo dicavit in Malbodio. Cumque in dies magis ac magis jejuniis & precibus carnem domaret, [&] spiritum roboraret, febre correpta, sentiens diem vocationis adesse, sæpe repetens verba illa, Domine dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ, ad eamdem gloriam vocata, quievit in Domino. Corpus Lobium delatum, inde Binchium translatum, miraculis illustratur. Claruit tempore Pippini, circa annum Domini 790. Excusandus error in syfris 790, typographi, opinor culpa, quemadmodum de Molani Indiculo diximus; mutandusque character primus 7 in 6: quis enim ille Pippinus in Brabantia, Carolo Magno jam pridem imperante?

[21] [item apud Benedictinos,] Vulgati monastici omnes Martyrologi Benedictini S. Amalbergam sibi certatim vendicant, Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, quos nihilominus Mabilio minime secutus est, de ipsa nec in Actis suis, ne quidem inter Prætermissos, nec in Annalibus ullam faciens mentionem. Bucelini encomium, jam dato haud multum absimile, Actorum synopsis est, qualem dedit Molanus in Indiculo & in Natalibus. Wion nonnulla perperam explicuit, quæ superioribus paragraphis satis refutata sunt: in eo erroris socios habuit, seu potius ipse in errorem induxit Dorganium & Menardum, utpote qui omnes S. Amalbergam ABBATISSAM nuncupent. Wionis verba sunt: Eodem die Laubaco cœnobio, depositio S. Amalbergæ viduæ, & abbatissæ Malbodiensis, quæ signis clara, mira veneratione fidelium colitur. Dorganius paulo brevius: Eodem die, S. Amelbergæ viduæ & abbatissæ, quæ signis clara, magna veneratione colitur. Symmistas sequitur Menardus, qui sic habet: Eodem die Laubaco cœnobio, depositio sanctæ Amalbergæ viduæ & abbatissæ Malbodiensis. Ita ipsi, mutua placita adoptantes & describentes.

[22] At enim tota ista S. Amalbergæ abbatialis dignitas, [qui perperam ipsam abbatissam faciunt;] tam speciose obtrusa, nulla omnino probabilitate nititur, nec ulla Malbodii ejus exstat memoria. Certe abbatissa prima sancta Aldegundis, ut XXX Januarii dictum est satis, videtur obiisse anno 675, cui successit in monasterii regimine S. Aldetrudis, de qua egimus XXV Februarii, quæ duodecim annis præfuisse dicitur. Hanc abbatissa tertia subsecuta est S. Madalberta, ut patebit ad diem VII Septembris: hæc vero usque ad annum 696 supervixit. Non est autem verosimile, sanctam Amalbergam, quæ circa annum 650 S. Gudilam ultimam prolem enixa est, aut tamdiu vixisse, aut saltem fuisse tum regendo monasterio aptam. Ipse Wion (qui forte nominis similitudine deceptus, Amalbergam pro Madalberta abbatissam facit) illam circa annum 690 obiisse scribit; satis probabili conjectura: nam quod noster Andreas Boyus in Vitis sanctorum conjugatorum, Surium haud dubie secutus, scribit, circa annum 650 obiisse, id dici non potest, cum post S. Aldegundem decessisse, ex Vita ipsius, quam mox dabimus, manifeste constet. Constantini Ghinii, vel ejus typographi errorem jam supra excusavimus.

[23] Sed a proposito nostro ferme deflectimus. Abatissam numquam fuisse S. Amalbergam, extra controversiam positum censemus, [satis est sanctimonialem appellare.] attamen sanctimonialis habitum induisse, a S. Autberto, Cameracensi episcopo, sacro velamine amictam, & sub S. Aldegundis aliarumque jam dictarum abbatissarum suavi gubernatione sanctissimam vitam exegisse, minime dubium videtur; nam & id angelus ei diserte prænuntiaverat num. 3; cum viro tuo, mutatis vestibus, acceptoque monachali habitu, vosmetipsos gratas immolabitis Deo hostias, atque in sancta conversatione ad sinem usque perdurabitis. Sic porro perdurasse Sanctam, id enimvero probant Acta a num. 5. De ejus habitu hæc notata invenio ad eorumdem Actorum calcem, eadem manu, qua ipsa olim descripta sunt, & a zelosissimis operis nostri, tunc necdum inchoati, promotoribus monachis Lætiensibus ad Rosweydum transmissa. Pingitur hic (Binchii opinor) sancta Amalberga moniali indumento vel soutana coloris nivei, pallio atri; albo super caput velamine, uti Canonica: & manu sinistra novaculam gestans (dextra librum) qua opus in angustia partus divæ Gudilæ traditur fuisse. Satis de cultu.

[24] Acta primus, quod sciam, edidit Surius, præfixo hoc titulo: [Actorum satis imperite compilatorum] Vita S. Amalbergæ viduæ, matris S. Gudilæ virginis,ut in Mss. codicibus habetur. Stylum mutavit F. Laur. Surius. Hic Surii in omnibus ferme Legendis mos fuit, de quo sæpe alibi conquesti sumus: nos genuinam ipsius & primigeniam phrasim, integra fide, restituendam censuimus, notaturi hinc inde graviores variationes, quæ ad rem sacere videbuntur. Auctorem suspicari quis possit, fuisse monachum Lobiensem, verum ipse nullum ejus rei vestigium prodidit, ut satius sit, nihil idcirco definire. Nec facilis est conjectura, quo primum tempore scripta fuerint, quamvis indubitatum videatur, pluribus post Sanctæ obitum seculis compilata fuisse (certe post seculum X, dum notissimus esset in Belgio Lotharingiæ ducatus) ab homine historiæ Belgicæ & chronologiæ non satis perito, qui res & tempora male confuderit, paucissima memorans, quæ ad rectam gestorum seriem pertineant; signa autem jejune etiam & brevissime complexus, hac formula: Quanti cujusque meriti fuerit beatissima Christi famula, testantur ad tumulum ejusdem, orationibus ejus, diversorum signorum multiplicibus curationibus, per gratiam Dei facta miracula, ne uno quidem aut altero e tanta copia sigillatim enarrato.

[25] [compendiariæ analysis,] Ex istiusmodi speciminibus de Actorum merito & æstimatione facile statuet harum rerum non imperitus arbiter. En modo brevem eorumdem analysim. Numerus primus virginibus instituendis aptus est, ubi in tenera ætate parentum solatio orbata dicitur Sancta; & tamen numero 2 iidem inducuntur, tamquam a diabolo ad matrimonium ejus instigati. Dum ait scriptor, a Pippino fratre suo nuptui datam, contradicit Vitis SS. Reineldis & Gudilæ, in quibus sancta earum mater Amalberga, Majoris-Domus inclyta Pippini sorore progenita asseritur, ut tradunt etiam alii, Quod autem de Witgero memorat, totius Lotharingiæ ducatus officium gessisse, eum num. 4 appellans regem prudentissimum, refutatum est in Commentario prævio ad Vitam B. Pippini, ut dicemus paragrapho sequenti; qua saltem in re non tantopere vituperanda est Surii mutatio, dum Lotharingiæ Ducis nomini substituit, Witgero homini præpotenti conjugen traditam fuisse S. Amalbergam. De liberorum numero supra abunde disputavimus. Cetera, tametsi non satis historica, tolerari possunt. Superest, ut Majorum fidem liberemus, ea etiam annectendo, quæ de Witgero, S. Amalbergæ marito, & postea monacho dici merentur.

§ IV Witgerus S. Amalbergæ maritus quis fuerit, & an Sanctis annumerandus?

[Quæ de Witgero pollicitus est Bollandus,] Pridem pollicitus est Joannes Bollandus in citato non semel Commentario ad Acta B. Pippini & alibi, acturos nos etiam hoc die de S. Amalbergæ beato, ut ipse vocavit, Witgero, sanctissimæ uxoris conjuge; cujus nulla seorsim Acta exstant; nec vero alia de ipso produci possunt præter ea quæ leguntur in Vitis jam datis S. Emeberti seu Ableberti XV Januarii, S. Gudilæ VIII Januarii, S. Amalbergæ quæ datur hoc die, & S. Reineldis, de qua agendum diximus hujus mensis XVI, quando patebit clarius, aut unum eumdemque fuisse plurium Actorum scriptorem, aut certe alia aliis præluxisse, sic ut eorum genesis ferme deprehendi possit. Ne autem Bollando hic in nonnullis videar contradixisse; id accurate notandum, in citato jam Commentario de B. Pippino ad XXI Februarii, circa jam dictæ S. Reineldis Legendam, secutum ipsum manuscriptum paulo recentius, cui nomen tertiæ sororis S. Pharaildis insertum reperit, quod plane abest ab antiquiori codice, a nobis supra laudato, ut ex relatis ibi verbis perspicuum est: sed id pluribus & ex profello, ad dictum diem XVI Julii discutietur. Hæc cursim observata volui, ne quis hæreat, dum diversas S. Reineldis Vitas a nobis adferri intelligit.

[27] Porro quæ ad Witgeri, seu Ducis seu Comitis, certe viri præpotentis originem, titulos ac possessiones in Brabantia, seu ejus temporis Bracbanto (de cujus vocis etymo & significatione fusius disserui in Actis S. Rumoldi, [hic rebus sanctæ Uxoris subjunguntur.] seorsim editis anno 1718) multa curiose & erudite disputavit laudatus Bollandus in prædicto Commentario de B. Pippino, paragrapho 1, numeris 4 & 5, quos hic denuo pro majori parte exhibere visum est, in eorum gratiam, qui, cum Februarius Actorum nostrorum mensis rarissimus factus sit, iis carerent, quibus tota hæc res paulo clarius illustranda est, simulque refellenda non una Cointii assertio in suis Francorum ecclesiasticis Annalibus ad annum 653 num. 22, ubi de Witgero ejusque possessionibus loquens, opposita Bollando sensisse visus est, præsertim circa castrum varie expressum Condacum, seu Condatum, quod alter pro Condato Hannoniæ, alter pro Condaco Brabantiæ, medio itinere Antverpiam inter & Mechliniam sito, vulgo Contick accepit, quod certe ad Lobienses propius pertinuisse, indubitatum est. Sed Bollandum ipsum audiamus.

[28] Et in Bracbanto quidem (Bollandi verba sunt) ejusdem Pippini sororis maritus aut gener Witgerus opimas habuit fortunas, [Origo ejus & potentia,] de quibus ita loquitur Vita S. Reineldis virginis & martyris, XVI Julii a nobis edenda: Igitur beatissima virgo Rayneldis nobilissimis natalibus, Condacensi castro, quod super Scelt fluvium situm est, exstiti oriunda. Nam regnante Pippino Duce, patre sanctissimæ virginis Gertrudis…pater illius Comes Wigerus nomine, totius Lotharingiæ ducatus officium gerebat, & inter palatinos Principes primatum tenebat… Fuit autem possessio ejus supradictum castrum, nomine Condacum, & Amniacum, Uginiacumque, cum aliis prædiis multis, quorum nomina non expedit hic recitari. Conjunxit ergo sibi in matrimonio puellam regiam, supradicti Ducis sororis filiam, nomine Amelbergam… Ex hac ergo dedit ei Deus sobolem sanctissimam Emebertum &c. Notat deinde Bollandus, S. Reineldis vitam recentiorem esse, unde nec mirum, si mendis respersa sit; quale illud, quod Witgerus Comes dicatur totius Lotharingiæ ducatus officium gessisse, quod idem etiam habes infra in vita S. Amalbergæ, ut facile pateat, Vitarum istarum scriptores nonnulla affinitate conjunctos fuisse.

[29] Probat deinde Bollandus, Lotharingiæ seu regni Lothariensis nomen, [uti & tituli examinati;] non nisi annis ducentis & amplius post B. Pippini Witgerique obitum, cognitum fuisse, quando Lothario, Lotharii Imperatoris filio, Ludovici Pii nepote, anno DCCCLXIX sine liberis defuncto, ditionem ejus inter se patrui ejus Ludovicus Germanicus & Carolus Calvus, ac deinde hic idem Calvus, & Ludovicus, Germanici filius, partiti sunt, non sine bellis. Nec in eo solum Bollando videtur Vitæ illius scriptor hallucinatus, sed perperam quoque Condacum castrum super fluvium Scelt collocare, ratus Condatum esse Hannoniæ oppidum, ad Hainæ Scaldisque confluentes: cum Contacum esse videatur, pagus insignis, medio inter Mechliniam & Antverpiam spatio, aliquot millibus passuum a Scaldi. Nam cum patrimonium suum S. Reineldis, Witgeri Comitis filia, Lobiensi monasterio tradiderit, fatentur Lobienses, se amplissima bona Contaci (quod vulgo nunc Contick dicitur) possedisse, & jura etiamnum quædam retinere, ceteris Cardinali Granvellano venditis: Condati vero negant, se quidquam possidere, aut meminisse a majoribus suis possessum. Atque hoc præcipuum est in quo Cointium a Bollando perperam recessisse existimamus.

[30] [ubi etiam de possessionibus.] Iidem Lobienses Sanctas pagum veteris Bracbanti, ubi corpus asservatur S. Reineldis', etiamnum tenent ex ejus donatione, licet parte jurisdictionis alienata. Et in Bracbanto fuisse Witgeri possessiones, sive avitas sive dotales uxoris, conjicere est ex S. Gudilæ Vita, in qua cap. 1, num. 3 ista leguntur: Beata igitur Gudila virgo dignissimum habuit ortum in Brabantensi pago… parentibus secundum seculi dignitatem excellenti insignitis prosapia, & in administrationem reipublicæ adeptis honorum fastigia. Pater siquidem ejus exstitit Witgerus, quem in fascibus comitatus egisse accepimus. In altera ejusdem Gudilæ Vita cap. 1, num. 1 ista habentur. Igitur Sigeberti Regis temporibus, qui fuit Dagoberti Regis filius, exstitit quidam Comes Witgerus nomine, in pago Brabantensi, probabilis moribus &c. Laudatus supra Baldericus in Chronico suo Cameracensi de S. Emeberto sic scribit: Hic ex Bracbantensi pago oriundus, parentibus siquidem & vitæ & generis dignitate clarissimis, patre videlicet Witgero Comite, sancto viro, atque Amulberga matre editus est. Hactenus serme ex Bollando.

[31] [De monachatu non dubitatur,] Atque hæc quidem sunt quæ cum aliqua verisimilitudine de Witgeri præclarissimus natalibus & possessionibus disputari possunt. De ejus cum S. Amalberga conjugio iterum agitur in Vita proxime subnectenda, ubi & pios conjuges, mutuo consensu a se invicem recessisse & monasticam tota reliqua vita professos, habes num. 4: Placuit denique etiam patri & matri seculum deserere, quo Christo possent liberius militare. Nam Witgerus rex prudentissimus, sicut ab angelo prænuntiatum fuerat, monasticæ regulæ disciplinæ se subdidit; uxor vero illius Amalberga, sacro velamine suscepto ab Autberto Cameracensi episcopo, se Domino dedicavit. Expressis verbis hic non asseritur, Witgerum ad Lobienses se contulisse, ast ea receptissima est scriptorum prope omnium opinio, pronius inde & facilius admittenda, quod ambæ sanctorum parentum sanctæ heredes Reineldis & Gudila, potissimam bonorum suorum partem monachis Lobiensibus subinde obtulerint, ut ex Vita S. Reineldis constat, & jam a Bollando satis dictum est.

[32] [licet tempus definiri nequeat:] Quo primum anno vitam monasticam amplexus sit Witgerus, quamdiu in cœnobio vixerit, quo tempore e vita excesserit, tacentibus sanctæ uxoris & liberorum Legendis, nemo, nisi temere divinaverit: nec mihi lubet in rebus tam obscuris pro arbitrio quidquam statuere, quod fecit Cointius, dum annum 666 assignavit, quo cum uxore seculo renuntiaverit. Haud equidem dubitaverim, felicissimo exitu comparem vitam coronasse, unde eum Baldericus sanctum virum merito appellaverit. Ceterum exstat apud nos responsum monachi alicujus Lobiensis ad Bollandi quæsita, huc missum ab operis nostri patrono D. Thoma Luytens, Lætiensi postmodum abbate, in quo articulo ultimo sic scriptum invenio: Baldericus in Chronico suo Cameracensi lib. 1, cap. 16, dicit, S. Ablebertum parentibus siquidem & vitæ & generis dignitate clarissimis, patre videlicet Witgero Comite, sancto viro atque Amalberga matre editum. In quibusdam tabulis Sanctus dicitur, sed nulla apud nos ejus habetur memoria. Gazæus in sua historia pag. 73 ponit eum obiisse ultima Decembris, quo anno vero ignoratur. Satis ingenua confessio est, Witgerum apud Lobienses numquam pro Sancto habitum fuisse.

[33] Vellem addidisset, quibus in tabulis Sancti appellatio ei adscribatur, quam ego hactenus non reperi. [neque scitur cultum usquam habuisse.] Citat Bollandus Kalendarium Sanctorum ditionis Leodiensis, cujus auctoritatem non magnam esse oportet, cum noster Fisen inter Flores suos, ne venerabilis quidem nomen Witgero tribuere ausus sit; in elogio S. Amalbergæ id solum tradens, quod uti beatissima uxor, & ipse sanctissimam vitam instituerit, non minori laude, priorque defunctus sit; hoc autem postremum, nescio unde hauserit. Molano etiam plane præteritus est, nec Miræus, utut in titulo Beatum vocet, de eo aliud asserit, quam quod jam diximus; nempe a Balderico sanctum virum & Comitem nuncupari, qui seculi curis valere jussis, demum factus sit monachus Laubiis ad Sabim fluvium. Verum hæc nondum demonstrant, vel inchoatum aliquem cultum Witgero umquam delatum. Id vero peremptorium videtur argumentum, quo vetamur Sanctos aut Beatos inter eum connumerare, quod in ipso suo Lobiensi cœnobio nullam prorsus venerationem habuisse sciatur, quo circa nos omni titulo abstinendum censuimus, hæc de ipso in sanctæ conjugis gratiam collegisse contenti. Reliquum modo est, ut qualemcumque S. Amalbergæ Legendam subjiciamus.

VITA
Quæ legitur a Laubiensibus & Binchiensibus. Desumpta ex Ms. Binchiensi.

Amelberga vidua Binchii in Belgio (S.)

BHL Number: 0321

AUCTORE J. B. S.

Beata Amalberga illustrissimis exorta natalibus, sed moribus elegantioribus adornata, [Illustri genere nata] Sanctas a oppidum excoluit: cujus ductrix & Domina usque ad assumptam religionis beatitudinem jure hereditario extitit. Quæ parentum orbata solatio, tenera licet ætate, familiam, quæ successione hereditaria sibi inhæserat, pervigili cura, suaviterque tractabat, non quia servorum aut ancillarum numerosa turba, quod inter mortales primum putatur, delectaretur, sed quia injustum esse putabat, si paternum censum avide retinens, fame & inedia quemlibet eorum pateretur perire. Non ipsa puellares jocos, non amatoria carmina, non ludicra quælibet, ac frivola audire, vel videre curabat, sed quasi Maria secus pedes Domini residens, quod actura fuerat, actu & habitu præmonstrabat.

[2] At vero inimicus castitatis diabolus puellarem admiratus continentiam, spe tamen fraudatus inani, [Witgero nuptui traditur.] ad ejusdem puellæ matrimonium instigat parentes; denominatur renitenti maritus: & tandem a fratre suo Pipino, patre sanctæ Gertrudis, Vuitgero, totius Lotharingiæ Ducatus officium b gerenti marito traditur, æquali genere, nec dispari meritis. Dedit autem Deus eis sobolem sanctissimam Aldebertum, sanctæ Cameracensis ecclesiæ pastorem beatissimum, cujus gesta plena miraculis atque virtutibus in eadem ecclesia usque in hodiernum florent; quatuorque dicatas Deo sorores, quarum una Reyneldis, altera Pharaildis, tertia Ermelindis, quarta Gudila fuit.

[3] [De ultima prole angeli vaticinium,] Cumque oppressione junioris, sanctæ videlicet Gudilæ, ante paucos dies uterini partus materno ritu angustiaretur, indictum est ei ab angelo hujusmodi solatium: Paries filiam Deo siquidem dilectam, summæque continentiæ & castitatis flore præornatam; hæc omnibus diebus vitæ suæ Deo gratum exhibebit obsequium, tu vero post ipsam, alteram non concipies filiam, sed ex eo die in castitate manens, cum viro tuo, mutatis vestibus, acceptoque monachali habitu, vosmetipsos gratas immolabitis Deo hostias, atque in sancta conversatione in finem usque perdurabitis: natam vero filiam trades sanctæ Gertrudi, lavacro salutari suscipiendam, & in Christo verbi divini lacte (ut Apostolus monet fieri debere) enutriendam.

[4] [& de conjugum voluntario secessu.] Tunc illa, Gratias, inquit, ago tibi Domine Jesu Christe, qui ad consolationem angelum tuum de cælis mittere dignatus es. His & aliis vocibus hujusmodi cælum pulsans, se Domino precibus commendabat. At vero ceteræ ipsius filiæ cum ab infantia sua vitam castissimam ducere proposuissent, multique illas regni primores (ob nobilitatem & divitias) copulari sibi in conjugio cuperent, placuit eis in virginitate permanentibus, sponso cælesti magis adhærere toto desiderio animi, quam mortalium conjugiis copulari; placuit denique etiam patri & matri seculum deserere, quo Christo possent liberius militare. Nam Vuitgerus rex prudentissimus, sicut ab angelo prænuntiatum fuerat, monasticæ regulæ disciplinæ se subdidit; uxor vero illius Amalberga, sacro velamine suscepto ab Autberto Cameracensi Episcopo, se Domino dedicavit.

[5] [Ipsa sanctimonialis facta sancte moritur,] Igitur sanctissima Amalberga, sicut ab ineunte ætatis suæ teneræ primævo flore moribus bonis composita, divinis operibus attentius in reliquo desudare decrevit, moxque ad hæc totis viribus conversa, incredibile dictu est quantæ se abstinentiæ dederit, quam assidue jejuniis & orationibus corpus suum afflixerit. Cumque in dies magis ac magis carnem domando, spiritum roboraret, disponente Deo tanto ejus labori finem imponere, febre correpta est, & incidens in gravissimam invaletudinem, id quod desiderabat adepta est, scilicet ut Domino copiosius uniretur. Sentiens itaque prudentissima feminarum diem suæ vocationis adesse, quasi quæ humana despiceret & ad suos jam invitaretur, usque ad exspirationem animæ istos versiculos susurrabat: Domine dilexi decorem domus tuæ & locum habitationis gloriæ tuæ. Adsunt denique sancti beatorum spiritus, ejus animam ad cælum usque deferentes.

[6] Tota ad funus ejus Malbodiensis turba c convenit; [ejusque corpus Malbodio] omnis inopum multitudo matrem & nutriculam d se perdidisse clamabat. Tanta vero dignitas ejus ora compleverat, ut cunctis liquido claresceret, quia ærumnas beatitudine, labores requie commutaverat. Verum quia tunc temporis Malbodii nulla spectabilium personarum sepulturæ tradita fuerat, sed neque beata Aldegundis e, quæ eumdem locum a fundamento extruxerat, majores natu ecclesiæ quid facto opus sit consulunt, & quonam loco sanctum corpus sepulturæ tradi oporteat, alternatim colloquentes, nihil certi statuunt. Tandem salutari reperto consilio Laubiense monasterium sepulturæ corporis Dei famulæ constituitur, quod quia divinæ considerationis ordinatione gestum fuit, ab omnibus unanimiter concreditur.

[7] In eodem autem tum temporis cœnobio non minima monachorum, Deo sub jugo regulæ beati Benedicti militantium, [Lobium sepeliendum defertur.] continebatur congregatio, & in divini cultus profectibus sanctitatis florebat religio, & quamplurima beatorum Christi Confessorum inibi quiescentium corpora non minimam venerationem conferebant eidem monasterio: accepto itaque ab omnibus consilio, beatissimum corpus condigna sui veneratione, sanctimonialibus cum canticis & hymnis prosequentibus, effertur, laudibusque delatum, quanta debuit cum devotione ab Abbate loci, fratribusque decenter suscipitur, & in ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ, beatorumque Confessorum Christi Ursmari & Ermini, cum ceteris plurimorum Sanctorum pignoribus sepulturæ traditur. In conspectu vero summæ pietatis quanti cujusque meriti fuerit beatissima Christi famula, testantur ad tumulum ejusdem, orationibus ejus, diversorum languorum multiplicibus curationibus per gratiam Dei facta miracula. Requievit autem Christi famula beata Amalberga sexto Idus Julii in pace, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor &c.

ANNOTATA

a Jam supra monuimus, non hic Sanctas Cliviæ indicari, sed pagum, Hallis Deiparæ in Hannonia vicinum, ubi celebris est sanctæ Reineldis & sociorum martyrum cultus.

b De hoc officio & de S. Amalbergæ liberis, in Commentario satis etiam disputatum est: ubi & reliqua expensa sunt, quæ hic explicationem aliquam mererentur.

c Religiosas intelligo, quæ funus comitatæ sint.

d Potuit inopum nutricula esse etiam sanctimonialis; ut cui a sanctis filiabus eleemosynæ suppeditarentur, in pauperes erogandæ.

e Hinc Bollandi & nostra confirmatur assertio, quod S. Amalberga post S. Aldegundem superstes fuerit.

DE S. PASCHARIO EPISC. ET CONF.
APUD NANNETES IN BRITANNIA ARMORICA.

CIRCA SEC. VIII.

Sylloge de cultu, ætate, gestis & officio ecclesiastico.

Pascharius Ep. Conf. Nannetis in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE I. B. S.

Qui hic Pascharius communiori appellatione nuncupatur, is alibi Pasquarius, Paschasius, & alio ferme nomine indigitatus est a Claudio Roberto, nempe Poscarius seu Pascarius; a quo tamen Sanctus vocatur, [In solis recentioribus Fastis notus est.] addito festo hoc X Julii. In Episcoporum Nannetensium serie, multis locis haud parum implexa, eum ipse, per nescio quam conjecturam, facit ordine vicesimum, qui apud Sammarthanos est XXII, non ante Taurinum & Hairconem, sed post ipsos, ante Salappium; cujus postremi ætas colligenda proponitur ex eo, quod Chaddo archidiaconus, ejus vice, signum apposuerit concilio Cabilonensi anno 650, ut consequenter dicendum sit, S. Pascharium, si Salappium præcesserit, ante eum annum e vivis excessisse; quam opinionem amplexus est Castellanus, in Martyrologio Universali, obitum ejus consignans circiter annum 677, idque breve ipsi elogium apponens, quod universum patrimonium suum pauperibus distribuerit. Antiquis omnibus præteritus est, sed inter recentiores de ipso meminit Saussayus in Supplemento ad Martyrologium Gallicanum pag. 1144. Nannetis in Armorica, depositio S. Paschasii episcopi, viri apostolicis virtutibus clari; qui divina simul virtute & eloquentia præstans, multos, dum in ecclesia prædicaret, Dei amore inflammavit, & seculo abductos, Christum sequi, crucemque post eum ferre ad consequendum ejus regnum edocuit. Brevius Ferrarius in Catalogo generali, his verbis: Nannete, S. Pascharii, ejusdem urbis. Ubi satis patet, typographi vitio intercidisse titulum episcopi, & forte confessoris.

[2] [Ejus ætatem docent Acta S. Ansberti Rotomag.] De ipso in Vita S. Ansberti Rotomagensis archiepiscopi ad IX Februarii cap. 3, num. 16, ita legitur: Sub cujus (nempe sancti Lantberti) etiam regimine B. Hermelandus ex prædicto monasterio Fontanella, rogante venerabili pontifice Paschario Nannetensis urbis, in eamdem regionem Nannetensem ab ipso Patre Lantberto directus, in quadam insula alvei Ligeris, quæ vocabatur Antrum, juxta nominis ejusdem proprietatem, monachorum venerabile ædificavit cœnobium. In cujus largitione prædictus antistes Pascharius statuit, ut post decessum ejusdem venerandi Patris Hermelandi, ex monasterio Fontanella, per cuncta succedentia tempora sibi instituant rectores; veluti largitiones ejusdem loci, quæ adhuc in præfato monasterio Fontanella servantur, apertissime declarant. Ad quæ recte observavit Henschenius in citati capitis annotatis, S. Pascharium Nannetensem episcopum a recentioribus statui sub Dagoberto Francorum rege, qui ex connexione S. Hermelandi, cum nostro Præsule corrigendi sint: magisque id adeo patebit ex Vitæ S. Hermelandi serie, ab eodem Henschenio ordinata, ad XXV Martii in Commentario prævio, num. 7, quem ad totius rei illustrationem hic describendum censui:

[3] [& S. Hermelandi, cui monasterium construxit:] De ætate S. Hermelandi aliqua ex Vita certo constant; e quibus id primo statuendum, S. Landbertum fuisse abbatem Fontanellensem anno DCLXXIII, usque ad annum DCLXXXIV, atque ab eo fuisse S. Hermelandum in monasterio illo susceptum, ac sacro habitu vestitum: peractaque novitiorum probatione, ad professionem admissum, & cum in virtutibus excelleret, ejus mandato sacerdotem consecratum, ac tandem ad S. Pascharium, episcopum Nannetensem, ut novo monasterio erigendo præesset, cum aliis duodecim monachis ablegatum. Hinc colligimus, eum sub S. Landberto abbate, si non fere toto tempore, saltem pluribus annis Fontanellæ vixisse. Secundo constat, eum maturam ætatem attigisse, cum Fontanellam veniret, scilicet qui ante, cum esset studiis præclare instructus, vixerat in aula regia, & cor Regis omniumque optimatum, gratia suæ venustatis, in amorem sui converterat. … Rex autem Francorum, cum S. Landbertus fieret abbas Fontanellensis, erat Chlotharius III, qui Chlodoveo II patri suo, anno DCLXII vita functo subrogatus, rexit annos fere XIV, mortuus an. DCLXXV aut initio sequentis… Clothario successerunt fratres, Childericus; & hoc anno DCLXXIX interempto, Theodoricus, cujus tempore constructum est monasterium Antrense.

[4] Pergit Henschenius definire tempora, quibus floruerit S. Hermelandus; cumque in Vita dicatur longævo confectus senio, [ex quibus ostenditur,] sic ea ordinat, ut Sanctum existimet vixisse ut minimum usque ad annum 715. Porro Antrensis monasterii initia, ejus exstructionem & dotationem explicant lectiones Officii proprii Nannetensis, in quibus res tota satis accurate, si temporum confusionem excipias, narratur his verbis: Sed tirhens (S. Pascharius) ne ad prædicationis Euangelicæ munus obeundum, solus ipse sufficere non posset, Lambertum abbatem monasterii Fontanellensis, diœcesis Baiocensis, rogavit, ut quosdam e suis monachis religiosissimos & & doctissimos ad se transmitteret, ad erudiendum in fide Catholica & bonis moribus populum sibi commissum. Venerabilis autem Lambertus, ut sancti Pontificis cognovit desiderium, Hermelandum monachum summæ integritatis virum, una cum aliis quibusdam, itidem probatæ vitæ sociis, ad eum transmisit. Quos Pascharius summo cum honore & gaudio excepit: eisque monasterium erexit in loco, qui vulgo dicitur Antrum, ad littus fluvii Ligeris, distans ab urbe per quatuor milliaria; quod decimis, censibus, prædiis & reditibus, multisque ecclesiasticis ornamentis dotavit. Hactenus Officium, personas recte appellans, sed, ut mox patebit, tempora nimium præcipitans, quæ ad chronologicam normam melius exigenda sunt, atque ex iis refutanda quæcumque Albertus le Grand, in suis Britanniæ Armoricæ Sanctis, turbatos Lectionum calculos secutus, perperam digessit: de cetero non nisi verbosius deducens, quæ tutius ex præfato officio infra subjicientur.

[5] Ut igitur certo quidquam de S. Pascharii ætate statuatur, [vixisse usque ad finem sec. 7.] ea ex Actis jam editis omnino conferenda & connectenda est cum temporibus sanctorum Lantberti & Hermelandi, quæ extra controversiam posita sunt. Atqui hi duo floruerunt sub finem seculi VII, ut citatis locis ab Henschenio demonstratum est; neque Antrense monasterium ante annum 679 ædificari cœptum est; nec ante id tempus a S. Paschario decimis, censibus, prædiis & reditibus dotari potuit, fallit itaque Sancti epocha in prima lectione Officii Nannetensis tam diserte expressa: Pascharius civis Nannetensis, miris virtutibus & bonis operibus clarus, floruit circa annum sexcentesimum quadragesimum, Heraclio Imperatore, & Dagoberto primo Rege Francorum. Aberrant præterea etiam omnia quæ de anno obitus, a laudatis nuper scriptoribus, determinata sunt; ea enim prorsus subsistere non posse, ex Antrensis monasterii exordiis manifestum existimo. Ut paucis dicam; siquid ex supra allegatis recte colligendum; id demum est: circa annum sexcentesimum quadragesimum, Heraclio Imperatore & Dagoberto I Rege, Francorum, natum esse S. Pascharium, qui, procul dubio, ad seculum usque octavum cum S. Hermelando, quem singulari pietate & favore coluisse certum est, vitam protraxerit: unde & corrigendi omnino sunt Episcoporum Nannetensium Catalogi, & S. Pascharius Salappio saltem & Agatheo verosimillime postponendus, quidquid de anno, quo mortalitatem exuit, nihil certi hactenus deprehendi potuerit.

[6] [De ejus gestis nihil aliud superest,] Non minus obscura sunt reliqua, ad S. Pascharii res gestas spectantia, frustra a nobis disquisita, præter ea dumtaxat, quæ in præfatis ecclesiæ Nannetensis lectionibus recitantur; veriora; opinor; & sinceriora, quam temporum ratio, ex sanctorum Lantberti & Hermelandi ætate sufficienter convulsa. Non semel alias adducendæ fuerunt lectiones ex prædicto Nannetensi proprio, cujus editio aliquousque colligitur ex apposito regio privilegio anni 1622, de quo iterum in altero tomo dictum est, ubi de S. Felice ejus urbis episcopo ad VII hujus mensis pag. 471. Officium ponitur ritu duplici cum hac oratione: Deus qui beatum Pascharium, urbis Nanneticæ antistitem, in confessione veræ fidei, mundum relinquere voluisti: adesto piis supplicationibus nostris, & præsta, ut ejus meritis & intercessione, tecum sine fine lætemur. Per Dominum. Cetera sumuntur de communi Pontificis confessoris, verum cum homilia in Euangelium; sint lumbi vestri præcincti. Omnino propriæ sunt tres secundi Nocturni lectiones, quas hic ad verbum describendas censuimus, ut magis pateant ea quæ ex ipsis desumpsimus. Ita habent:

[7] [præterquam in lectionibus] Lect. IV Pascharius civis Nannetensis, miris virtutibus & bonis operibus clarus, floruit circa annum sexcentesimum quadragesimum, Heraclio Imperatore, & Dagoberto primo Rege Francorum. Fide erat robustus, spe patiens, caritate fervidus, eleemosynis profluus, castitate, abstinentia, & lenitate conspicuus; mundum & omnia quæ illius sunt fugiens, nihil cum eo proprium habere voluit. Cum autem ejus virtutes cunctis hominibus lucerent, mortuo Nanneticæ urbis Episcopo, ab omnibus Dei nutu, unanimi consensu in Pontificem postulatus, eligitur. Qui licet multum renitens divinam tamen non potuit effugere voluntatem. Utrum hæc ex vetustiori aliquo Nannetensi Breviario accepta sint, an ex aliis monumentis præterito primum seculo collecta, mihi quidem perspectum non est. Ceterum præter epocham, jam abunde refutatam, nihil magnopere habetur, quod non aliis sanctis Episcopis Nannetensibus aptari commode valeat: in sequentibus duabus lectionibus pluscula sunt ad peculiarem S. Pascharii historiam spectantia, quæ supra decerpsimus.

[8] [Officii proprii] Lect. V. Eo tandem episcopatus munere cum humilitate suscepto, ne torpescentis servi crimine notaretur, super gregem sibi commissum vigilare cœpit, & talentum sibi creditum, Domino duplicatum reportare curavit: terrenas vero, quas a Deo acceperat, facultates, pauperum inopiam, & viduarum ac pupillorum oppressiones sublevando, eidem tradenti reddebat. Constitutos in carcere visitabat, ac infirmos sua consolatione recreabat. Ante sibi commissas oves, bonorum operum exemplo gradiebatur, easque verbi veritatis prædicatione vocabat. Sed timens ne ad prædicationis Euangelicæ munus obeundum, solus ipse sufficere non posset, Lambertum abbatem monasterii Fontanellensis, diœcesis Baiocensis, rogavit, ut quosdam e suis monachis religiosissimos & doctissimos ad se transmitteret, ad erudiendum in fide Catholica & bonis moribus populum sibi commissum.

[9] Lect. VI. Venerabilis autem Lambertus, ut sancti Pontificis cognovit desiderium, [Nannetensis.] Hermelandum monachum, summæ integritatis virum, una cum aliis quibusdam, itidem probatæ vitæ sociis, ad eum transmisit; quos Pascharius summo cum honore & gaudio excepit, eisque monasterium erexit in loco, qui vulgo dicitur Antrum, ad littus fluvii Ligeris, distans ab urbe per quatuor milliaria; quod decimis, censibus, prædiis & reditibus, multisque ecclesiasticis ornamentis dotavit. At vero infideles Normanni, a cæde Nannetica revertentes, anno Domini octingentesimo quadragesimo tertio, illud etiam cœnobium incenderunt & vastarunt, cujus adhuc vestigia intuentibus patent. His tandem & aliis bonis operibus plenus, ad Dominum migravit sexto Idus Julii. Atque hæc sunt quæ de S. Paschario potuere.

DE S. AMALBERGA VIRGINE
GANDAVI, TAMISIÆ ET MATERNÆ IN BELGIO.

Anno DCCLXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Amelberga virgo, Tamisiæ & Gandavi in Belgio (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Synonymarum sanctarum Belgicarum diversitas.

Quam notum est & toto præsertim Belgio pervulgatum S. Amalbergæ venerabile nomen, tam persuasum habeo, paucissimas esse feminas, eo nomine insignes, quæ satis noverint, quæ demum Sancta ut Patrona sibi præfigenda & proponenda sit: quin & viros non omnino indoctos inventri, [Distinguenda S. vidua a virgine Tamisiensi;] quibus non satis explorata sit utriusque Sanctæ virginis a vidua distinctio. Jam superius a pag. 63 nominis ipsius Saxonicum etymon, & hodiernam modificationem dicam, an lævigationem, in suaviorem Amaliæ inflexionem, abunde, ni fallor, exposui. Tum vero discutere & illustrare conatus sum quæ de Sancta vidua ejusque veris sanctis liberis Emeberto, Reinelde & Gudila, a suppositis distinguendis, satis ambigue & implexe ab imperitis Legendariis post Normannicas grassationes compilata fuerunt. Ex iis igitur quæ ibi disputata sunt, quam manifestissime patet, non nisi a rudibus & rusticis hominibus ad sanctam virginem Tamisiensem, de qua hoc loco nobis agendum est, ea transferri posse, quæ de conjugata & vidua ibi disseruimus, ut plane confidere audeamus, non superfuturos imposterum, qui nullam inter utramque Sanctam distinctionem inveniant, nec Virginis cultores repertum iri, qui Binchii in Hannonia sacras sanctæ suæ Patronæ exuvias depositas esse affirmare non dubitent.

[2] Atque hæc quidem historiæ Belgicæ mediocriter peritis satis obvia esse existimo; [& maxime virgines inter se] ignotior pluribus est virgo alia ejusdem nominis, & ipsa Sanctorum honoribus donata, in finibus Geldricæ & Juliacensis ditionis satis celebris, a loco ubi sepulta est & religiose colitur, oppido nempe Susteren, in pago Mosano, non procul Ruræmunda sito, Susterena, Sustria, Susteriensis & Susterenensis dicta, quam noster Bartholomæus Fisen in historia Leodiensi lib. 6 num. 2, ad annum 900 Amelbertam, in Floribus ad XXI Novembris rectius Amalbergam appellat. Hanc a Virgine Tamisiensi & vidua Lobiensi seu Binchiensi operosius distinxit F. Arnoldus Hertsworm, Prior sanctæ Crucis Venlonæ, qui in opusculo Belgico, non ita pridem sua manu descripto, historiam complecti voluit illustris capituli S. Salvatoris virginum nobilium canonicarum in prædicto jam oppido Sustereno, idque dedicavit perillustri D. Wilhelminæ Elizabethæ, Baronissæ de Hompesch, capituli istius abbatissæ, dum hæc scribo (anno 1721) adhucdum superstiti, cujus exemplar nactus sum opera nostri P. Ludovici Toebast, Serenissima Henricæ Christinæ, natæ Principi Brunswicensi & Luneburgensi, a sacris confessionibus, unde nonnulla excerpsi, quæ hic prævie examinanda veniunt.

[3] [Tamisiensis & Susterenensis,] Supervacanea videri potest laudati Arnoldi cura in præmonitione, quam posuit libelli sui parte 2 § 9, dum magna solicitudine sanctam viduam a duabus synonymis virginibus distinguit, ipsam appellans S. Amalbergam primam, nostram hanc hodiernam S. Amalbergam secundam, & tertiam demum Amalbergam, quam contendit fuisse, non primam cœnobii seu capituli Susterenensis fundatricem, utpote cum illud a S. Willibrordo conditum exstiterit temporibus sanctorum Gregorii & Alberici episcoporum Trajectensium, sed magis proprie restauratricem, ope parentis sui Zwenteboldi Lotharingiæ regis, post vastitatem a Normannis toti fere Belgio illatam: de quibus ex professo agendum erit ad diem XXI Novembris, quo sancta ista Amalberga Sustereni colitur cum tribus, ut ipsas vocat Arnoldus, sororibus Benedicta, Cæcilia & Relinde, quas etiam Sanctis adscriptas volunt, sed quæ huc non pertinent. Tanta, inquam, cura viduam a Virginibus discriminandi superflua videri potest; jam enim abunde ostendimus, historiæ Belgicæ non prorsus imperitis satis notam esse viduam inter Binchiensem & virginem Tamisiensem distinctionem.

[4] [quarum confusæ sunt reliquiæ.] Utiliorem operam posuit in tollenda ea confusione, quæ paragraphi hujus, ad ceteros prævii, argumentum est; in tollenda, inquam, confusione inter sanctas duas virgines, Tamisiensem nimirum & Susterenensem, quæ quod ambæ virgines & synonymæ essent, a non paucis pro eadem habita sunt, sic ut utriusque historiæ facile commisceri potuerint. Et id nobis pernecessarium visum est, ne latius serpat temere prætensa identitas, quæ usque adeo pridem invaluit, ut Tamisienses ipsi, apud quos hodierna sancta sepulcrum habuit, & a tot seculis religiose honorata est, reliquias Sustereno acceperint, quas tamquam S. Amalbergæ, peculiaris Patronæ suæ pignora venerentur; saltem si alias non habeant, præter eas quæ in ipsa approbatione, Tamisiæ asservata, explicantur; ex illa enim, mihi exhibita, constat, acceptas esse reliquias ex ecclesia Susterenensi, & per nostros Patres ad R. D. Pastorem Tamisiensem transivisse anno 1643. Crediderim ego haud inverisimile, exstare etiamnum Tamisiæ veteres Sanctæ reliquias, quas ibi olim expositas fuisse, testantur miracula, ad calcem Legendæ subjungenda, aliasque istas; Sustereno acceptas, priscis superadditas esse, ne dicere cogamur, alterius Sanctæ reliquias, sanctæ Amalbergæ Tamisiensis exuviis suppositas, adeoque religiosum cultum non satis sincere, saltem ad ipsas reliquias dirigi. Sed utriusque Amalbergæ diversitatem paulo distinctius elucidemus.

[5] Ex iis quæ toto hoc commentario discutientur, patebit clarissime, S. Amalbergam Tamisiensem ultra seculum octavum vitam producere nequaquam potuisse, [Amalbergæ Tam. toto seculo seniori,] floruisseque adeo ante Normannicas grassationes, a cælesti suo sponso evocata an. 772. Constat autem, Zwenteboldum, Arnulfi Cæsaris filium, capituli Susterenensis fundatorem, & ibidem sepultum, vixisse circa finem seculi IX, sic ut ejus filia S. Amalberga, sive vere filia fuerit, sive, ut alii volunt, filiarum Zwenteboldi solummodo institutrix, ad annum circiter 900 pertingere potuerit; unde consequens est, toto minimum seculo disjunctas esse prædictas duas sanctas Virgines, origine etiam, gestis & habitatione diversissimas: ut mirum sit, monachos quoque Blandinienses S. Petri apud Gandavum Susterenum recurrisse anno, ut inquit laudatus Arnoldus, 1688, ut & ipsi inde reliquias obtinerent, iis substituendas, quas hæreticorum Calvinianorum furor fœde contaminaverat & disperserat, ut pluribus infra demonstrabitur. Equidem haud diffitebor, reliquias etiam S. Amalbergæ Susterenensis a multis seculis Catholicam venerationem consecutas; at sacra diversorum Sanctorum lipsana confundere vetitum esse, quis ignorat? Ceterum ne hic diutius inhæream, ex dictis satis liquere existimo, diversam plane esse sanctam virginem Amalbergam, quæ Tamisiæ in Flandria colitur, ab altera. Susterenensi, cujus sanctitatis fama longe magis restricta est; audeo dicere, aliarum duarum celebriorem cultum, istius in hac Belgii parte memoriam quodammodo obliterasse.

[6] At enim utriusque confusioni locum dare potuit historia, [male adscribuntur non nulla,] mihi undequaque suspecta, quam prædictus Arnoldus scriptionis suæ § 10 inseruit, de S. Amalberga nostra Tamisiensi, tamquam confundatrice cœnobii Susterenensis, unde & ibi cum alia cultum obtinuisse, frustra, ut mitissime dicam, comminiscitur. Memorat ibi Arnoldus ex Tamisiensi Legenda, qua ratione S. Willibrordus, ad ejus parentes Christianum & Evam deflectens, tenellam virginem S. Landradæ commendandam curarit, ubi Carolus Martellus vi ipsi brachium luxaverit: nam, ut infra ostendam, tota scena illa amatoria, si vera est, non ad Carolum Magnum, sed ad ejus avum Martellum haud dubie referenda est, atque adeo non in villa Materna, ut in Legenda traditur, sed potius Belisiæ contigisse censenda est. Ex hoc capite scriptorem non redarguo; id quæritur, quo vade, quo teste asserat; post acceptum anno 690 a sanctis Willibrordo & Landrada velum, Belisiæ egisse S. Amalbergam Tamisiensem totis viginti & amplius annis; tum vero Spiritu sancto plenam, anno 714 Susterenum ab eodem S. Willibrordo evocatam, ut novellæ plantationi invigilaret, non quidem ut abbatissa, sed ut superior & magistra erecti istic qualiscumque cœnobii; quo munere fidelissime perfuncta sit, inde vero in Flandriam secedens, felicem mortem obierit anno ætatis suæ centesimo.

[7] [cogitata potius quam probata.] Hæc ego tantum non somnia appello otiosorum hominum, quibus ad corruptam ingenii pruriginem quidlibet ornare lubet, & dubiis dubia sic cumulare, ut nusquam pateat exitus, nisi ipsorum figmenta, ut veritates cæce amplectamur. Legendæ ipsius narrationem talem qualem admittendam supponamus; ut quid ex nominum affinitate nova comminisci, quæ nusquam tradita sunt? Affatim profecto laboris & molestiarum suppeditat Legenda ipsa, utcumque salvanda, & ab enormibus parachronismis expurganda; ut facile erit perspicere ex paragraphis seqq. Intelligant porro istiusmodi scriptores, non argui impossibilitatem eorum, quæ ipsi venditant; nihil enim implicat, quo minus S. Amalberga, utpote S. Willibrordi discipula, ab ipso præponi potuerit cœnobio suo Susterenensi primum condito, quin & ipsum Ultrajectum usque & etiam Epternacum prosequi, &, cum ita vis, ad centenariam ætatem pervenire; verum quis nisi temere & ridicule id genus commenta, nullo præeunte, hodie procudere audeat? De factis gestisque hic unice quæritur, iisque sufficienti fide & auctoritate subnixis, quæ utinam in ipsis S. Amalbergæ Actis paulo uberius elucerent. Sed de his obiter; ad propositam in titulo disquisitionem satis est demonstrata Sanctarum synonymarum distinctio; nunc ad Virginem Tamisiensem propius accedamus.

§ II. Vetustus S. Amalbergæ cultus ex B. Radbodi episcopi Ultrajectini elogio & Martyrologiis.

[Tamisiæ sepulta & Gandavum translata,] Temseca, nobis Tamisia, vulgo Temsche seu Temst in Flandriæ nostræ regione, quæ Wasia dicitur, inter Antverpiam & Teneræmondam, ad sinistram Scaldis fluminis sita, a Sandero in Flandria sua illustrata describitur tom. 2 pag. 546, tamquam municipium elegantia & amœno prospectu nulli secundum. Peculium olim fuit beatæ Amelbergæ virginis, quæ illic sepulta, post ad cœnobium Blandiniense translata est ad annum DCCCLXX, ut in Annalibus Belgicis notavit Miræus, quo etiam anno Carolus Calvus, diplomate Compendii in palatio regio dato, donavit Blandiniensibus in pago Wasiæ, ut vocat, villam quæ vocatur Temseca, cum ecclesia bene ornata, ad honorem S. Mariæ & S. Petri consecrata, ubi S. Amelberga, virgo gloriosa, a seculo migravit ad Christum. Lucis non parum dabit ad illustrandam translationis historiam diploma ipsum integrum inferius exhibendum; hic suffecerit Temsecam descripsisse, dominium olim Abbatum Blandiniensium, nunc Principum Bornovilliorum, ut item Miræus accurate notavit.

[9] Habes locum postremæ habitationis & sepulturæ S. Amalbergæ virginis, a quo sacrum ejus corpus transiit ad celeberrimum & Sanctorum reliquiis locuples olim sacrarium, [Maternæ etiam, loco habitatienis,] cœnobium Blandiniense, seu S. Petri juxta Gandavum, de quo, occasione translationis sancti Bertulfi ad eumdem locum, jam pridem actum est die V Februarii: rursus ubi de sancto Ansberto IX ejusdem mensis Februarii: distinctius vero ad vitam S. Gudwali VI Junii, ut de præcipuo venerationis S. Amalbergæ loco nihil observandum supersit. Hæc prænotanda fuerunt ad notitiam locorum ubi præcipue Sancta colitur, quibus addendus est pagus alius Materen seu Materne, in Actis villa Materna dictus, non procul Aldenarda etiam in Flandria, in cujus ecclesia, teste Sandero pag. 527, est etiamnum capellania castralis S. Amelbergæ, in memoriam ejus habitationis munificentissime dotata, in patronatu Domini Schornacensis. Quid Mabillonium moverit, ut eam Merbeccæ collocaret, hactenus non perspicio; ibi coluntur III Februarii Berlendis, Nona & Celsa, at peculiarem ibi aliquam esse S. Amalbergæ venerationem, necdum intellexi: voluit procul dubio Temsecam scribere is qui indices composuit.

[10] De S. Amalbergæ nominis origine & inflexionibus jam supra nos egisse diximus ad vitam synonymæ sanctæ Viduæ, [antiquissimo cultu celebrata est,] ubi & verbo correptus est, qui ab istius hoc die X Julii cultu, hanc alteram eadem die consignatam, perperam asseruit. Longe antiquiorem esse, eumque celeberrimum, saltem toto Belgio, istius sanctæ Virginis cultum, clamant monumenta omnia, hic ordine recitanda, dum interim Vidua illa seculo primum XVI sacris Fastis a Molano inserta est. Et primum quidem vetustissimi cultus argumentum nobis porrigit vir sui seculi & prosa & carmine eruditissimus, idemque Sanctorum honores XXIX Novembris promeritus, Radbodus Episcopus Ultrajectensis, ordine XIV, vel, ut alii scribunt, XIII, quem Mabillonius ait anno uno ante initium seculi X mortuum; melius dicturus, si eo circiter anno sacras infulas consecutum asseruisset; nam ex communiori calculo ad seculum decimum vitam protraxit, non ante annum 917 vel 918 ad Superos evocatus, multis titulis apud Bekam & Hedam, aliosque scriptores Belgas laudatissimus.

[11] Scripsit is, non Vitam & translationem S. Amalbergæ, [laudata a B. Radbodo Ultraj. episc.] ut Valerius Andreas & alii perperam tradidere, sed homiliam seu librum unum, quo præclarissimarum Virginis virtutum laudes prosequitur, qui quod brevissimus sermo sit, Tomelli nomine in codicibus Mss. nuncupari consuevit, quem verosimiliter pro concione ad suos recitaverit; forte, ut alicubi notatum inveni, quod S. Amalberga cum S. Willibrordo, Ultrajectensium patrono, affinitatem aliquam spiritualem contraxisse sciretur, quo titulo, æque ac S. Bonifacius, singulare encomium promerita fuerit. Id certe indubitatum videtur, jam seculo ipso nono, a Virginis obitu proximo, clarissimam fuisse toto Belgio S. Amalbergæ Virginis virtutum & miraculorum famam, adeo ut sanctus Antistes, modo quodam antonomastico, eam Virginem paradoxam appellare non dubitaverit, nota satis voce, vocisque etymologia, quæ hic accipitur pro stupendæ sanctitatis atque incredibilibus signis a Deo exornata virgine, qualem eam censuisse S. Radbodum, omnino existimandum est.

[11] Hoc argumento nixum crediderim eum qui diu post S. Radbodi tempora Legendam de integro compilavit, plurimis sane refertam S. Amalbergæ mirabilibus signis & prodigiis, [ut virg. paradoxa, uno post obitum seculo.] per capita novem omnino & viginti distributis, quæ utinam eadem fide subsisterent qua sancti Antistitis oratio. Id vero dolendum maxime, tot mendis & parachronismis fœdatam esse, ut eam eruditissimus Mabillonius dignam non censuerit, quæ in Ordinis sui Actis locum occuparet, de qua re pluribus infra disputabitur. Hæc eo solum dicta sunt, ut pateat, quam celebrem fuisse oporteat S. Amalbergam, quæ vel sub seculi noni finem & decimi principium jam tum Virgo paradoxa, a tam illustri Præsule, vero sanctitatis ejus æstimatore, appellari mereretur. Certe satis rara sunt de Sanctis nostris Belgicis tam insignia monumenta, quæ ad eam ætatem pertingant; raræ istius temporis Legendæ, rarissima tantæ auctoritatis elogia ad posteros transmissa, utpote quæ rapacissimas grassantium Normannorum aliorumque barbarorum manus effugere debuerint. S. Radbodi verba hic non transcribo, cum totum ipsum opusculum inferius ante Acta ipsa exhibendum sit.

[13] [Nota in Mrlliis a seculo XII,] Vidit procul dubio sanctissimi Antistitis de B. Amalberga orationem is qui pro ecclesia Ultrajectensi Martyrologium Usuardinum, alicubi in Anglia auctum, & eo deportatum descripsit, & Sanctis popularibus ampliavit circa annum 1132, ut habes in nupera præfatione ad nostram Usuardi editionem pag. LVII, ubi codex iste Rosweydinus, a Rosweydi patria & prima monumentorum, ad opus nostrum conducentium, collectione appellatur. Primus ille est, quod sciam, qui sanctæ Virginis nomen Usuardo suo hoc die adjunxerit, his verbis: Item sanctæ Amalbergæ virginis. Eum certatim secuti sunt Antverpiensis maximus, Ultrajectensis, Leydensis, Lovaniensis, Albergensis & Danicus, phrasi paulo longiori: In portu Gandavo, monasterio Blandinio, sanctæ Amelbergæ virginis. Quin & Centulensis, vetustus etiam codex in Gallia scriptus, ejusdem Sanctæ meminit: Cœnobio Blandinio, natale S. Amalbergæ virginis. Æque simplices sunt annuntiationes codicum Hagenoyensis, Aquicinctini, Matriculæ Cartus. Ultrajectinæ, editionis Lubeco-Col. Greveni & ipsius Molani in Additionibus: ut ferme suspicer, primos istorum codicum scriptores nulla Sanctæ Acta vidisse præter laudatam jam S. Radbodi panegyrim.

[14] [non fuit neptis S. Gudilæ] Aliam viam iniit, aut alia secutus est vestigia, plusculum memorans, sed & aberrans auctor Usuardi Bruxellensis, gloriosum sibi, opinor, ducens, si sanctam suam Patronam Gudilam sanguinis propinquitate B. Amalbergæ conjungeret; quod qua ratione fieri potuerit, nec quæsivit ipse, nec explicare potuit, præsertim, ut non solum consanguineam, sed neptem diceret. Etenim utut verum admittamus, S. Gudilam filiam fuisse alterius S. Amalbergæ viduæ, neptem eam habuisse Sanctam hanc nostram, cum frater ejus Episcopus fuerit, soror autem Reineldis virginitatem æque coluerit, ut suis locis ostensum est, non nisi inepte asseritur. Auge si ita lubet, sororum S. Gudilæ numerum, iisque adjunge sanctas Pharaildem & Ermelendem, neque sic tamen neptis ulla ei umquam nata fuerit, cum & hæ duæ intactam pudicitiam ad mortem usque servaverint. Neque ex prædicto S. Radbodi elogio, neque ex longiori Vita accipere usquam potuit scenas illas amatorias, a Carolo Martello perpetratas; quamvis si ad ullum Carolum referri possint, ei certe longe potius, quam Carolo Magno adscribendæ sint, ut infra discutietur; nunc Bruxellensis annuntiationem audiamus.

[15] Sic scribit: Apud Temsecam secus Scaldam, depositio sanctæ Christi virginis Amelbergæ, [ut male legitur in Usuardo Bruxell.] neptis beatæ Gudilæ, nostræ Patronæ; cujus brachii os fregit Karolus Martellus Princeps, cum ipse junior esset, ut eam sibi raperet sponsam: quam & ipse plane cepisset, si non virginalis pudicitia penitus obstitisset. Hujus sacræ virginis reliquiæ postea Gandavi in monte Blandinio sunt translatæ. Eamdem venam sapiunt, quæ habet Arnoldus Wion in Ligno vitæ ad hunc diem, in notis varia admiscens, quæ nulla prorsus fide nituntur. En ejus textum: In portu Gandavo, in monte Blandinium dicto, sanctissimæ virginis Christi Amelbergæ; cujus brachium confregit Carolus Martellus Princeps, dum eam sibi sponsam rapere volebat: quam plane cepisset, nisi pudicitia virginalis, de eo triumphans, obstitisset. Dorganius Principis nomen reticuit; Menardus paucioribus verbis rem eamdem complexus est, quam deinde more suo ampliandam suscepit Bucelinus. Mitto Trithemium, Cratepolium, Galesinium, Maurolycum, Felicium, Ghinium & alios, eadem fere sentientes. Pro omnibus sit hodiernum Romanum: Apud Gandavum, sanctæ Amelbergæ virginis.

§ III. Recentiora S. Amalbergæ elogia.

De prisco & constanti S. Amalbergæ virginis in Ecclesia cultu, atque adeo de longe antiquiori & celebriori, [In Molani elogio] quam qui S. Amalbergæ viduæ delatus est, ex jam dictis dubitari non potest. Neque hic diversam facimus vetustam a recentiori religiosam venerationem, verum id unice ostendendum suscipimus, singulari officio & ritu nonnullis Belgii partibus in hodiernum usque diem ejus festivitatem X Julii, & aliis diebus translationum memoriam celebrari, præsertim Gandavi in monte Blandinio, Tamisiæ & Maternæ, ut jam ordine prosequemur, postquam Molani, Miræi & Sanderi aliaque ex Mss. codicibus elogia præmiserimus; tum quæ Saussayus habet, tametsi, de suo errorem adjecerit, dum Sanctæ virginis depositionem non Temsecæ aut Gandavi, sed Laubiis collocavit, qui locus sepulturæ est synonymæ sanctæ Viduæ, ut supra diximus. Sic de virgine loquitur Molanus in Indiculo & in suis Natalibus: In portu Gandavo, in monte Blandinio, sanctissimæ virginis Christi Amalbergæ. Hæc virgo ex Arduenna, consilio S. Willibrordi, Belisiam venit instruenda, ubi sanctissima Landrada præerat monasterio, quod exstruxerat. Brachii ejus os confregisse putatur Carolus Martellus Princeps, ut eam sibi raperet sponsam: quam etiam plane cepisset uxorem, nisi pudicitia virginalis, de eo triumphans, penitus obstitisset.

[17] Migravit ad Dominum anno septingentesimo secundo aut circiter, [observanda sunt aliqua] sexto Idus Julii, sepulta in Temseca, sui juris villa ad Scaldim: ubi ostenditur ejus sepulcrum; sed corpus virgineum Balduinus ferreus Gandavum transtulit ad Blandiniense S. Petri monasterium; ubi conjunctum est reliquiis S. Bertulfi. Massæus scribit, cives Gandavenses una cum Wilhelmo episcopo Tornacensi diem festum sibi instituisse anno millesimo trecentesimo primo. Sed Blandinii frequentior est ejus memoria, unde in Martyrologio legitur, sexto Kalendas Novembris; In Blandinio adventus corporis sanctissimæ Virginis Christi Amelbergæ. Kalendis Maii; In Blandinio monasterio, translatio corporis sanctissimæ Amelbergæ. Decimo tertio Kalendas Junii; In Blandinio, translatio corporum sanctorum Gudwali, Bertulsi, cum reliquiis sanctæ virginis Amelbergæ. In picturis manu gestat pedum instar abbatissæ, vel palmam ceu virgo. Sub pedibus piscem habet, vulgo sturionem, quem alii acipenserem vocant. His enim piscibus navem comitantibus, fertur corpus ejus divino nutu, adverso flumine vectum esse. Hactenus Molanus.

[18] Quod de pisce Sanctæ appicto tradit, nescio unde hauserit; [quæ Miræus præteriit.] neque enim in tota translationis historia vel verbum habetur, quod comitatum illum insinuet. præterquam in Legenda majori Belgica, quam non satis sinceram postea ostendemus. Forte melius quis censuerit, indicari piscem alterutrum de quibus in Legenda agitur num. 27 & num. 43. Breviora sunt quæ Miræus substimide tradidisse videtur; solerter advertens, nonnulla in his narrari, quæ connecti omnino nequeant, nisi S. Amalberga ad decrepitam ætatem vitam produxerit; utpote quæ sub S. Landradæ disciplina prima posuerit religiosæ vitæ rudimenta, a Carolo Martello adamata fuerit, vixeritque interim usque ad annum 772. Sed erunt hæc alterius paragraphi argumentum, quo chronologicam vitæ rationem, quoquo modo fieri poterit, si non conciliare, saltem ab absurdis eximere conabimur Hæc Miræi verba sunt de S. Amalberga: Belisiæ a S. Landrada piis moribus institutam fuisse tradunt. Diu vixit, ac demum anno DCCLXXII obiit in sui juris villa Tamisia seu Tempseca ad Scaldim in diœcesi Gandensi; ubi hodieque tumulus ejus ostenditur, & vitæ historia Ms. asservatur. Corpus virgineum Balduinus Ferreus, Flandriæ Comes, anno DCCCLXX ad Blandiniense monasterium transtulit.

[19] [Plura colligit Sanderus.] Ex binis jam adductis elogiis suum paulo longius concinnavit laudatus etiam supra Flandriæ illustrator Sanderus in Hagiologio pag. 6, annum translationis male signans 890: mendo, opinor, typographico, cum Miræi ipsius verba recitet; rectissime cum eo observans Sanctam diu vixisse. Sed prioribus adjungit; S. Amalbergæ Vitam scripsisse S. Radbodum Ultrajectinum episcopum XIV, ex regia Frisiorum & Francorum stirpe, virum spiritu prophetico clarum. Scripsisse item eamdem Theodoricum abbatem ad S. Trudonem Ord. S. Benedicti, in diœcesi Leodiensi, ex monasterio Blandiniensi, uti recte notavit Valerius Andreas in bibliotheca Belgarum. Sed hæc paulo post examinanda erunt, ubi & prolixiorem aliam Vitam Flandrice scriptam discutiemus: ad hunc articulum modo spectat de S. Amalberga elogium, jam citatis paulo antiquius, quod nobis suggerunt citati non semel alibi codices Adonis manuscripti cœnobii S. Laurentii apud Leodios, de cujus ætate certo statui nil potest, & Florarium Sanctorum, item manuscriptum, in quibus eadem exhibetur oratio, præterquam quod positionem distinctius determinat Florarium sic annuntiationem exordiens: Apud Temsecam, depositio Amelbergæ virginis, de stirpe Karolidarum, cujus corpus Gandavi apud sanctum Petrum in monasterio Blandinio quiescit. Cetera plane conveniunt cum iis, quæ ex jam dicto Adone Leodiensi describo, accepta ex ipsa Legenda, sic tamen ut Caroli nomen ferme æque ad Martellum, atque ad Magnum referri possit. Ita habet:

[20] In Gandavo, sanctæ Amelbergæ virginis, quæ nobilibus orta natalibus, [Ado S. Laurentii Leodii] nimio corporis decore omnibus erat amabilis; sed vilis & despicabilis humanis desiderabat apparere oculis. Quæ cum omnes illius temporis virgines superaret, propter honestatem corporis pene incurrit pudicitiæ detrimentum. Nam cum ejus opinio ad regem Carolum pervenisset; continuo ipsius amore captus, cœpit cum illa indesinenter de nuptiis per internuntios agere. Postquam autem sensit voluntatem suam a beata virgine, quæ se meliori sponso, id est Christo devoverat, omnimodis reprobari; quod blandimentis & potestate regia non potuit, per insidias & quædam latrocinia clanculo nisus est tentare. At illa contra hæc omnia orationum clypeos obtendebat. Quadam vero die, cum ipsa intra domum sola resideret, orationi incumbens, puer familiaris repente per posticum irruit, proclamans & nuntians Regem cum satellitibus suis adesse pro foribus. Tunc ipsa nihil fui oblita, oratorium, quod domui adhærebat, celeri cursu ingressa est; ubi se illico cum gemitu & lacrymis ad orationem prostravit , flebili voce obsecrans, ut eam Dominus de imminenti periculo liberaret.

[21] Tum vero Rex nimium temerarius post eam in oratorium instans, [cum Florario Ms. satis concordat.] cœpit illi multis adulationibus blandiri, honoresque promittere temporales, quo sic illam suis persuasionibus acquiescere faceret. Verum ipsa sponsum, quem elegerat, nullo modo derelinquere volens, jacebat immobilis, & ita solo defixa, acsi quibuslibet radicibus implicita teneretur. Postquam autem Rex cuncta vaniloquia adhibuit, nihilque se proficere vidit, regiam auctoritatem vertit in sævissimam tyrannidem, arreptaque ejus manu, violenter eam foras trahere conabatur. Sed cum etiam ita nullus eum sequeretur effectus, tandem puellæ brachium fortiter excutiens, summaque vi contorquens, fracto humeri ejus offe, quasi qui se vindicasset, abscessit. Tunc illa, ut erat tenerrima, vulneris dolore gravata, coram Domino aliquantulum flevit. Tamdiu autem oravit, donec Christus, qui eam sibi desponsaverat, eam sanitate integra restauraret. Ex illa die nullum secularem passa amatorem, solius cælestis amatoris dilectione flagravit, donec carne soluta, post quem desiderio suspiraverat, ad Christum cum virginitatis & sanctæ vitæ remuneratione pervenit.

[22] Superest encomium Saussayi, cujus errorem jam palam fecimus, in eo quod Laubiis sanctam nostram Virginem collocet, [Quænam in Saussayi encomio] ubi non ipsa sed senior synonyma Vidua deposita olim fuit, nunc Binchium translata, ut suo loco ostendimus. Sic tersiori paulo phrasi loquitur in suo Martyrologio Gallicano ad hunc diem: Laubiis sanctæ Amalbergæ virginis, quæ sanctissimæ Landradæ in Besiliæ * cœnobio se ad instituendum committens, ejus sub disciplina, ad tantam castitatis & religiosæ vitæ gloriam evasit, ut veluti totius sanctimoniæ portentum a cunctis suspiceretur. Tanta autem præstabat pulchritudine, ut Carolus Martellus eam sibi in uxorem adsciscere cum ardentius percuperet, rapereque niteretur, reluctantis os brachii confregerit. Qua de re suppudefactus, pudicitiæ virginali, Christi amore seculum aspernanti, de se triumphum agere permisit. In Christi igitur famulatu quiete Amalberga perstitit, magna gratiæ fenora accumulans, donec tandem cælesti suo sponso ad optatissimum consortium invitata, carnem exuens, purissimum spiritum in ejus manus lætabunda efflavit. Obiit autem in sui juris villa Tamisia ad Scaldim prope Gandavum, ubi hodieque in ejus nominis basilica sepulcrum ejus ostenditur.

[23] [corrigenda sint.] Errat hic denuo Saussayus, nescio quem ductorem secutus; ostenditur quidem Tamisiæ vacuum S. Amalbergæ sepulcrum, ubi capella & altare ipsi dedicata sunt; at basilica nulla ejus nomini inscripta; nam templum parœciale, quod ibi unicum, beatissimæ virgini Deiparæ sacrum novimus. Satis accurata sunt, quæ deinde subjungit: Sed virgineum corpus, amplioris venerationis affectu, Balduinus Ferreus, Flandriæ comes, ad Blandiniense S. Petri cœnobium transvexit, ubi una cum reliquiis S. Bertulphi ab incolis condigno frequentatur honore, hoc ipso die, quo jam multis abhinc retro seculis, sibi festa ejus exequenda a Wilelmo episcopo Tornacensi, tum diœcesano indici postularunt. Ex hisce suismet verbis colligere poterat Saussayus, non Laubiis depositam esse aut peculiari veneratione coli sanctam Amalbergam virginem, sed istic maxime ubi basilicam ei exstructam, etsi non recte, memorat. Quod magis etiam mirere, cum verbis proxime sequentibus referat elevationem sanctæ Amalbergæ viduæ & sanctimonialis, cujus transitus, inquit, Laubiis & Binchii quotannis festivatur IV Idus Junii. Male iterum pro VI Idus seu X Julii. Nunc ad singularem ejus cultum Gandavi, Tamisiæ & Maternæ progredimur.

[Annotatum]

* lege Belisiæ

§ IV. Peculiaris Sanctæ cultus Gandavi in monte Blandinio.

[Breviarii Blandiniensis Ms. feliciter reperti] De eo hic cultu solummodo agimus, qui Blandiniensibus monachis, post sacrum corpus eo translatum, proprius fuit in Officiis ecclesiasticis: nam quæ ad ipsam translationem, & S. Amalbergæ generaliorem apud Gandavenses venerationem spectant, suum inferius locum opportunius invenient. Mihi quidem dubium non fuit, quin singulari olim Officio gavisa fuisset hodierna sancta in cœnobio Blandiniensi, tametsi nullam ejus memoriam hodie superesse intelligerem apud cœnobitas illos, causantes, reliquiarum omnium, & sacrorum suorum tum cimeliorum tum monumentorum supellectilem, irreparabili jactura, a furentibus seculo XVI Calvinianis iconomachis aut igne absumptam, aut aliter destructam fuisse. Id vero mihi satis perspectum erat; verum non ita periisse omnia existimabam, ut saltem prædicti Officii exemplum aliquod impiorum istorum manus non effugisset. Feliciter evenit, ut quod ibi non reperi, aliunde in manus meas opportune inciderit; nempe codex Ms. in forma, ut aiunt, quarta paginarum ferme quadringentarum, rudi charactere Belgico, cum suis rubricis, haud dubie ex vetustiori aliquo descriptus, sub finem seculi XVI, vel principium XVII: ipsa enim illa narrat, quæ in cœnobii excidio anno 1578 ab impiis hæreticis perpetrata fuerunt.

[25] Prædicti codicis titulus est, Officia de Sanctis nostris;[Officia propria] & paulo inferius nomen suum distincte exprimit is, qui totum codicem propria sua manu descripsit, in hunc modum: Ad usum fratris Andreæ vander Meere, monachi sancti Benedicti Ordinis, sancti Petri in monte Blandinio. Sequitur Kalendarium, ex quo, primo statim intuitu, perspicias quæ & quot Officia propria in eo Breviario Ms. contineantur, licet in decursu mensium ordine disposita non sint, cum S. Amalbergæ memoria primum in corpore locum occupet: remittit itaque ad varia folia, ubi singula officia invenienda sint. In Kalendario prima est depositio S. Bertulphi ad V Februarii. Die sequenti, VI Febr. Amandi & Vedasti; & ejusdem mensis IX, Ansberti episcopi & confessoris. Pro Martio, ad III diem, Winwaloëi abbatis: ad XX, S. Wulframni episcopi: ad XXXI, translatio SS. Wandregisili, Ansberti & Wulframni. Mense Aprili sola habetur elevatio S. Florberti ad XIX. Die I Maii, Commemoratio S. Amalbergæ virginis in utrisque Vesperis: tum vero ad diem XX translatio sanctorum Gudwali & Bertulphi.

[26] Recte hæc omnia an perperam ordinata sint, non est hujus loci disquirere; Sanctorum seriem prosequimur. [ordine enumerantur,] Junii die VI, Gudwali Episcopi: XIII, octava S. Gudwali. Ad X Julii, Amalbergæ virginis, ad XVII, octava Amalbergæ. Ejusdem mensis XXII, depositio S. Wandregisili abbatis. Notabile est festum S. Annæ, matris B. Mariæ hic insertum, tamquam cœnobii istius proprium; unde colligas, prius ibi in usu fuisse XXVI Julii, quam ab universa Ecclesia celebraretur. Die XXIX est Octava S. Wandrigisili. Mense Augusto sola habetur commemoratio Winwaloëi in utrisque vesperis I die. Pro mense Septembri signatur adventus SS. Wandregisili, Ansberti & Wulframni III, & octava ejusdem adventus die X. Octobrem ornant elevatio S. Wulframni XV, translatio Amandi XXVI, atque adventus S. Amalbergæ XXVII. Mense Novembri celebratur festivitas Florberti abbatis, die III, tum vero die X octava S. Florberti. Demum pro III Decembris adventus S. Gudwali & Bertulphi. Hæc sigillatim enumerare visum est, ut brevi in schemate totius operis, hodie rarioris, œconomia repræsentetur.

[27] Habes igitur notitiam codicis, in quo, uti dicebam, [præsertim S. Amalbergæ,] primo loco ponitur Officium de S. Amalberga, per paginas plusquam quinquaginta sic dispositum, ut principio occurrant capitulum & hymnus ad Vesperas; tum invitatorium, hymnus aliaque pro singulis nocturnis propria, cum octo lectionibus ex Vita excerptis, non servato ordine; nam tres priores ex Legendæ, infra exhibendæ, num. 1 & 2 acceptæ sunt; quarta vero & ceteræ ex num. 33 & sequentibus profluunt, octava vero finem Vitæ complectitur. Euangelium, simile est regnum cælorum decem virginibus, & S. Gregorii in illud homilia, nihil præter commune continent. Ad Laudes & per horas propriæ sunt Antiphonæ, quæ & Vesperis conveniunt, de quibus plusculum infra. Sequitur totius Vitæ rereliquum, in varias lectiones intra octavam distributum totis paginis quatuor & viginti: quibus omnibus demum subjungitur, Officium in adventu S. Amalbergæ, pro XXVII Octobris, ut ex Kalendario patuit, in quo omnia fiunt sicut in officio prædicto, exceptis paucis, quæ illic extenduntur. Lectiones porro ad eam solennitatem acceptæ sunt ex historia inventionis sacri corporis & translationis, infra a nobis paulo accuratius examinanda. Liceat modo nonnulla ex illis specimina seligere, [de qua hymnus ad Vesperas,] ex quibus de ceteris facilis sit conjectura.

[28] Primum occurrit Vesperarum capitulum (nam antiphonas easdem esse diximus, quæ sunt ad Laudes) Sapientia vincit malitiam, attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, & disponit omnia suaviter. Hymnus dein non satis terse digestus est in hunc modum: Agnum sponsum virgineum rogemus unanimes, ut nostra roret pectora superno spiramine, in explicandis laudibus Amalbergæ virginis. A magnis traxit regibus venam clari sanguinis, sed clariorem reddidit virtutum insignibus, quod claret in miraculo restituti brachii “Phalanx fugatur dæmonum ad occursum virginis, piscis in sicco palpitat, hoc ingens miraculum, rorante mundo, pluvia sudo sedet aëris” Hinc contemptis sponsalibus Caroli clarissimi, ipsius ob tyrannidem passa est martyrium, quam Christus sponsus virginum fovens sanat sauciam “Ægros saluti reddidit vocis medicamine, nam cæcus ad lumen redit, claudus jam rectus salit; largam medelam sentiunt, qui salute indigent” Multis claram virtutibus cæli cives visitant, ut Deo chara filia poli petat gaudia, quo nos tecum fac scandere virgo felicissima” Gloria & honor Deo usquequo altissimo, una Patri Filioque, inclyto Paraclito, cui laus est & potestas per æterna secula. Amen. Hæc & sequentia pleraque omnia non nisi ex ipsa vita satis intelligi possunt.

[29] [item ad Matutinum,] Antiphona ad Magnificat: Euge Amalberga pulchra Christo, splendida Dei filio, Angelis & Archangelis omnibus grata, cum quibus castitate nites, pudicitia gaudes; o imperii cælestis augusta, Agni comitatibus hærens, exaudi supplices tuos de cælis, & interpella sponsum tuum pro nobis. Oratio: Deus qui nos annua beatæ Amalbergæ virginis solennitate lætificas, da ut quam veneramur officio, piæ conversationis sequamur exemplo. Invitatorium: Adoremus Dominum regem cunctorum pie viventium, qui beatam Amalbergam coronavit in cælestibus. Hymnus: Claris psallendo vocibus, hymnum canamus Domino; in Amalbergæ beatæ gaudentes solennitate “Regio alta pabulo, nobili lacte potata, pullulans in infantia, sanctitate gloriosa” dilecta mundali regi, plus polorum chara regi; juste vivens feliciter, triumphat in cælo semper “O benigna Amalberga audire nostrum dignare in tuo melos honore, ac pro nobis intercede” Invecta choris angelicis, nostris miserere culpis, jugi prece nos conserva, ac te colentes adjuva “Gloriam Patri psallamus, ejusque soli Filio, atque Spiritui sancto, nunc & omne per seculum. Amen.

[30] [Antiphonæ, orationes &c] Sequuntur sex Antiphonæ pro primo nocturno, sed quas describere opus non est, cum eumdem prorsus stylum sonent, quem ex præcedentibus hymnis satis degustavimus. Ejusmodi sunt Responsoria post singulas lectiones, sic pergendo per totum Officium, bis quodammodo referens, quæ satis erit semel in Actis percurrere. Sublimiores non sunt antiphonæ quas Laudibus & Vesperis aptatas diximus. Ex antiphona ad Benedictus statue de ceteris: Laudemus Dominum Deum nostrum in beatæ virginis Amalbergæ gloriosa solennitate, quæ in hac peregrinatione nuptias seculares contemnens, Christum sibi sponsum elegit. Alleluya. Ad Laudes & ad Tertiam eadem est oratio, quam supra dedimus: ad Sextam autem hæc subjicitur: Da, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui beatæ Amalbergæ virginis tuæ natalitia colimus, & annua solennitate lætemur, & tantæ fidei proficiamus exemplo. Tum demum ad Nonam: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut beatæ Amalbergæ virginis tuæ natalitia recensentes, meritis ipsius protegamur & precibus. In secundis Vesperis nihil notandum occurrit præter antiphonam ad Magnificat, quæ precationem redolet, primæ non multum absimilem: oratio vero eadem cum ea, quæ primo loco relata est.

[31] Et hæc quidem hactenus de proprio Officio, a monachis Blandiniensibus decantari solito, [quorum omnium nullus hodie usus est.] dicta sufficiant, qua id ratione hodie observetur, vel inde satis patet, quod nec illud ipsum sese hoc tempore habere, nec novisse fateantur; adeoque omnia ex communi sanctarum Virginum desumenda sint, quemadmodum de S. Rumoldo, S. Godeleva aliisque factum ostendimus, quos cum variæ ecclesiæ propriis Officiis olim celebrassent; ea sensim in desuetudinem abierunt; sive quod Ordinarii ad normam Concilii Tridentini ea omnia exigenda censuerint, sive quod forte per grassationes Calvinianas codices ipsi consumpti sint, sive quod aliunde interruptus Officiorum istorum cursus, demum omnino neglectus fuerit. Quænam præterea apud Blandinienses olim eluxerint in S. Amalbergam pietas & fiducia, quo tunc in honore habitæ reliquiæ, quæ miracula ipsi adscripta, nusquam scriptum aut traditum reperi. De generali apud Gandavenses solennitate jam verbo diximus, & porro in sequentibus plura dicentur. Hanc etiam plane spectat singularis & constans veneratio, quæ in locis Flandriæ, ipsius sanctæ commoratione quodammodo consecratis, a multis retro seculis perseverat, Tamisiæ præsertim in Wasia, ut principio dicebamus, & Maternæ, seu Materenæ, non procul Aldenarda; quæ erit paragraphi sequentis argumentum.

§ V. S. Amalbergæ cultus Tamisiæ & Maternæ in Flandria.

DE horum locorum situ abunde dictum est sub hujus commentarii initium, & de utroque meminit Legenda ipsa, [Celebris puteus adversus febres,] ut, licet ibi plura incerta sint, minime dubium videri possit, quin utriusque Domina temporalis fuerit S. Amalberga, & utrobique non modicam sanctissimæ vitæ partem exegerit. A primo ut exordiamur, fama istic est ac multorum seculorum traditio, rudera quædam, adhuc exstantia, non procul a celebri puteo, ruinas esse priscæ domus seu castri in quo Sancta habitaverit, ubi modo spectatur horreum, vel eo titulo venerabile. Puteus autem, medio circiter horæ quadrante a Tamisiensi municipio dissitus, in sacelli cujusdam formam decenter hodie coopertus est, ad quem non solum incolæ, sed ex tota ferme Wasia concurrunt populi, salubrem adversus febres aliosque morbos aquam hausturi, non sine certo levamine, & tota sæpius sanitatis recuperatione, ut publica istic fama contestatur. Audiamus adm. R. D. Joannem Baptistam Buyst, Oratorii D. J. presbyterum, modernum Tamisiensem pastorem, ita ad me scribentem: Quæsitis demum superaddo, puteum exstare lapideum, qui viventi Virgini fuit in usu, & jam populo locus est sacer, atque in formam sacelli devotissime ornatur, ad quem turmatim quam internus quam externus populus eximia devotione accurrit, qui aqua dicti putei seu fontis refectus, non infrequenter a morbis, præsertim febribus liberatur.

[33] [Sanctæ patrocinium in naufragiis,] Neque ibi sistit sanctæ Virginis in suos exterosque superna protectio; cum enim & de aliis ejus præsidiis favoribusque interrogassem, diserte respondet laudatus Pastor: Peculiare omnino est Sanctæ patrocinium, soletque in omnibus maxime naufragorum periculis, & pro felici segete etiam invocari. Ad particularia autem descendens petieram, an non exstaret memoria recentiorum miraculorum, aut saltem beneficiorum, quæ Sanctæ meritis adscriberentur; quæ vero fierent piorum ad ipsam vota, tum in ipsa festivitate, tum aliis anni temporibus? Ad utrumque quæsitum: Tanta est, inquit, erga Virginem devotio, concursus tantus, ut de beneficiorum seu miraculorum approbatione prædecessores nostri parum fuerint soliciti. Verum hæc inter innumera declaro, me sæpius a viro amplissimo, Congr. Oratorii Præposito, ac per XLIV annos hujus parochiæ rectore, ac divæ Amalbergæ cultore devotissimo audivisse, ad se venisse nautas, qui, ni impedisset, juramento affirmassent, se in naufragii periculo Divam invocasse, eodemque quo in ecclesia nostra habitu imago exponitur, in navi auxiliatricem spectasse. Hæc paulo distinctius litteris mandata non esse, frustra conquerimur.

[34] [item in aliis morbis & aëris tempestatibus.] Subdit Buystius miraculum aliud paulo magis expressum. Huic adjungatur, ait, venisse ad præfatum Amplissimum, Patrem quemdam Capucinum, quondam collegii nostri Tamisiensis alumnum, (docent enim istic litteras humaniores Oratoristæ) qui ex maligna febri morti proximus, Divæ auxilium implorans, & aliquot sacrorum in sacello ejusdem celebrandorum voto se obstringens, fatebatur, se illo habitu, ut supra, sibi, vix spiritum trahenti, sanctam Virginem adstantem vidisse, & brevi sanitatem pristinam obtinuisse. Præfata vota hic persolvens, prædecessori meo rem candide aperuit. Quod iste Pater sincerius & apertius explicuit, alii tacite profitentur, nam teste eodem Buystio, frequentiora etiam fiunt sacra votiva, quæ a personis & locis dissitis, prout nuper Amstelodamo, hic persolvuntur, ut debitas gratias pro sanitate, quam divæ Virginis hujus auxilio adscribunt, referant. Atque hæc non solis Tamisiensibus, sed etiam remotissimis quibusque clientibus communia sunt: non item quod sequitur. Omnibus profecto patriæ hujus incolis apprime est notum, omni vicinarum parochiarum segete grandine sæpius devastata, hanc unam fuisse incolumem, quam incolumitatem Virginis patrocinio, quæ ad fructuum terræ conservationem specialissime invocatur, indubitanter adscribunt.

[35] [Solennis supplicatio feria IV Pentecostes] Sic deinde prosequitur: Merito etiam notanda devotio, quæ quotannis feria IV post Pentecosten divæ Amalbergæ ab immemorabili tempore exhibetur, quæ solennitas vulgo intitulatur, CIRCUITUS LIPSANOTHECÆ RELIQUIARUM S. Amalbergæ. Hæc series dictæ solennitatis. Inter secundam & tertiam matutinam fit sacrum, quo finito, processionaliter ad puteum prædictum proceditur, ibidemque cantata illius diei antiphona, propter nimium concursum, se in turmas dividunt, abeuntque per totam viam, quæ ad quatuor horarum spatium extenditur, rhythmum de S. Amalberga indesinenter canendo: an tono Litaniarum, an proprio alio, parum interest. Carmen ipsum seu ode panegyrica Flandrica, in tres & quinquaginta articulos, patriarum cantilenarum more divisa, totam Vitæ seriem ex ordine decurrit, Virginis laudes ex Legenda ipsa potissimum excerptas, rudiori quidem minerva, sed intimo pietatis sensu, & grandi in sanctissimam Patronam fiducia exprimit, post singula cantionis segmenta recurrente metro precatorio intercalari: Adjuva nos Deus per sanctam tuam virginem, Adjuva nos Deus per eam quæ tibi placuit.

[36] Testati mihi sunt, qui supplicationi interfuerunt, ad eam confluere innumerabilem prope hominum ex tota Wasia turbam, [magno populi concursu frequentari solita.] inter quos, ut iterum habet Buystii epistola, ingens nudipedum multitudo, quæ vix numerari possit. Quod autem in hac supplicatione stupendum, multi senes & infirmi hoc magnum horarum quatuor spatium sine ullo labore perficiunt: & pro certo hic habemus, multos, quibus iter illud præ febribus aut tibiis pedibusve caducis videbatur impossibile, sanos ab itinere rediisse. In hac supplicatione etiam plurimi videntur, qui, præ nimia infirmitate, curribus circumvehuntur: atque ad majorem dictæ solennitatis pompam, aliquot centeni equitatim supplicationem comitantur. Hocque quam maxime mirandum, quod ob nullam aëris injuriam vel viarum difficultatem hæc supplicatio umquam intermittatur. Hisce innumera possent addi, quæ clarius & plenius ore quam calamo possint exponi. Ceterum jam data narratio Tamisiensium ceterorumque accolarum constantem in S. Amalbergæ patrocinium fiduciam tam abunde demostrant, ut pluribus inquirendis supersedendum existimaverim. Quam vero pœnam olim tulerint ob prædictæ supplicationis neglectum, docebunt miracula, ex codice Tamisiensi Legendæ subjuncta, ubi sub ipsum principium funesta historia describitur.

[37] Ad cetera cultus Tamisiensis argumenta progressus, quæsiveram num ibi recitaretur Officium proprium, [Officium hodiernum est de communi VV.] per totam octavam distributum, quali usos noveram monachos Blandinienses. Reposuit Buystius: Ex prædecessoribus nostris traditum habemus, proprium Officium ibidem fuisse decantatum, & ad probam facit, quod & hactenus illud Officium Ms. in archivis nostris asservetur, licet a multo tempore Officium de communi Virginum solum sit in usu. Quod nisi X Julii incidat in ipsam Dominicam, festum Virginis Amalbergæ transfertur in Dominicam subsequentem, quo casu solum festum a confraternitate solenniter colitur absque Horarum officio: verum illa Dominica solennissime colitur, & cum octava finitur: & illa ipsa Dominica sunt parochiæ encænia, quia universalis est Patrona. Ad sequentem quæstionem; utrum quemadmodum Blandiniensis etiam Tamisienses celebrarent translationes, quibus diebus & quo ritu? Responsum est: Inventionem reliquiarum (quæ Blandiniensibus adventus est) incidere in XXVII Octobris; translationem earumdem in Dominicam ante festum S. Michaëlis, utrumque ritu duplici celebrari. Ex quibus facile intelligitur in quo cum monachis conveniant, in quibus vero, ob nescio quas rationes, deflexerint.

[38] [Sacrarum reliquiarum veneratio;] Sequebatur quæstio; an S. Amalbergæ reliquias haberent, quæ in templo exponerentur? Solutio fuit: Reliquias haberi, quæ festis solennioribus, & omnibus Sacris, in sanctæ Virginis honorem cantatis, exponi soleant. Sintne illæ solummodo S. Amalbergæ Susterenensis, an forte adjunctæ aliquæ propriæ, quas olim ibi fuisse constat, non habeo unde certo explorem. Satis modica videtur particula, thecæ argenteæ orbiculari inserta, & lapillis pretiosis circum exornata; quæ in majori duplicata quodammodo capsa, & ipsa affabre facta reponi consuevit, dum populi venerationi repræsentatur. Quanta porro confluentium undequaque hominum multitudine & reliquiæ ipsæ, & locus primæ sepulturæ, qui hodiedum ibi mostratur, quotidiana ferme supplicatione, & longioribus sæpe peregrinationibus frequententur, non est qui paucis explicare valeat. Diceres, Flandros orientales pro sanctæ Virginis suæ gloria pia æmulatione certare, ut de sancta Godeleva, singulari occidentalium Patrona, alibi me indicare memini. Sacrum in honorem ejusdem sanctæ Virginis (verba iterum sunt D. Pastoris) perpetuum singulis feriis quartis, magno populi concursu cantatur, paræter innumera votiva, quæ fere indies ibidem celebrantur.

[39] [locus sepulcri & alia cultus indicia.] Jam dictus veteris sepulcri locus ad dextram intrantibus ostenditur, sub altari Sanctæ dicato, in cujus summitate eminet Carolus, Virginem brachio apprehendens; statua S. Willibrordi partem unam, alia S. Landradæ partem alteram eleganter condecorant. Ut verbo dicam, eximiæ erga sanctam Patronam reverentiæ ubique occurrunt indicia in picturis, vexillis, cathedra concionatoria, aliisque exterioribus signis, quæ omnia eximiam prorsus erga S. Amalbergam Tamisiensium clientelam apertissime demonstrant. Sacellum ab ipsa olim exstructum templi partem facere censetur, unde ipso ejus frontispicio Flandrica inscriptione significatur, S. Amalbergam sanctissimæ Dei genitrici Mariæ sacellum istud erexisse anno DCCLXX. In ejus effigie referenda variant pictores & sculptores, apud quos ferme sanctimonialis habitu exprimitur; sic tamen ut R. D. Pastor Merlebecanus Jacobus Heyndricx, magnæ vitæ Belgicæ auctor, diversam vestium rationem se reperisse fateatur; de quibus hic non lubet contendere. Tamisiæ & per Wasiam sic passim exhibetur, ut sanctimonialem quin & abbatissam fuisse existimes, apposito grandi pisce, quem sturionem seu acipenserem volunt, de quo superius mentem satis expressi numero 18; quidquid & alia de sturionibus Tamisiensibus circumferantur, quæ vulgi opinionibus facilius concesseris, quam hic a me referenda contendas.

[40] [Imaginis explicatio.] Imaginem, quam potuit accommodatissimam, ex variis aliis contractam effingi curavit citatus proxime Henricius, prototypa sua enumerans a pag. 396; quæ etsi Tamisiensibus propria non sit, neque satis omnino constet, S. Amalbergam virginem religioso umquam habitu indutam fuisse, quæ simpliciter in Vita narratur velum sibi imposuisse, ut violentas proci manus effugeret; locum hic tamen mereri videtur, tum ob singularem præ ceteris elegantiam, tum quod plura sub unum aspectum exhibeat, quæ sparsim divulgantur; quorum pleraque ex Vita, & ex jam dictis satis obvia sunt: notandum dumtaxat stamineum textum seu eribrum puteo appensum, quo memorant, diceret aliquis comminiscuntur, Sanctam ex altero puteo, multorum inter vicinos litigiorum causa, aquam hausisse, atque alio detulisse, ubi in arido fundo aquam elicuerit, unde modo puteus exuberet, sub S. Amalbergæ nomine, sive is sit, qui hodie Tamisiæ, ut censet Henricius, sive qui Maternæ sanationum fama celebris habetur. Ita pie opinatur ipse, satis feliciter, si æque solide, productis alicunde vetustis tabulis, probaretur. Substratum pedibus caput, me tacente satis loquitur, quisquis demum Carolus eo denotari præsumatur. Ex adjecta lamella collata cum Actis, quid anseres & reliqua significent, ultro perspicies; dum interim ad alteram paragraphi partem procedimus.

S. Virgo AMELBERGA Rodini Ardenna nata, Belisiæ instituta, Temsecæ in juris sui Villa ad Scaldim ano 772, mortua et sepulta a Roberto Blandiniensis Monasterij Abbate inuenta, ibidemq; auspice Balduino Ferreo Primo Flandria Comite ano 870, translata, et reliquys S. Bertulphi coniuncta; his vltimis turbulentis temporibus perijt. Huic Guilielmus Episcopus Tornacensis ano, 1331. die 9, Octob. per totam Christianitatem Gandensē festum cum indulgentijs 40. dierum die sua consueta indixit, Hic ure Hic seca.

P. B. Bouttat sculp.

[51] Tamisiensibus, S. Amalbergæ eximiis cultoribus, laudanda æmulatione proximi accedunt Materniani seu Materenenses, [Maternæ vetus sacellum castrale,] a pago, hodie Materen dicto, quem in territorio Alostano Aldenarda non procul situm, ex Sandero supra descripsimus. Rogatus a me modernus loci pastor R. D. Pieraers paucis clare exposuit, tum superstites ibi de sancta sua Patrona traditiones, tum vero, quæ maxime postulaveram, cultus & venerationis erga ipsam vestigia & monumenta. Ex ejus responsis interrogata mea intelligentur. Ita scribit: Est in prædicta parochia sacellum castrale S. Amalbergæ virginis, amplum & valde vetustum, ab illa, ut traditur, seculo septimo (ex decursu patet, ab ipso intelligi sec. VIII) dum in Materen habitaret, ædificari jussum, ad jactum lapidis ab ecclesia parochiali, S. Martino dedicata, in quo illa (dum viveret, ex parte matris parochiæ domina) nunc ut Patrona, ritu & officio primæ classis, cum festo solenni X Julii colitur; quo die fit etiam solennis supplicatio, eam omnibus circumvicinis DD. Pastoribus sua præsentia honorantibus; uti quoque in dedicatione ejusdem sacelli Dominica post festum Visitationis B. Mariæ Virginis, cum summa devotione, magnoque concursu. Subjungit alia de Carolo Magno Sanctam in Materen ad nuptias solicitante, quæ fusius in Legenda recitantur: hic ea solum tradimus, quæ ad cultum, a Maternensibus exhiberi solitum, pertinent.

[42] [in quo constans Sanctæ cultus,] In Officiis ecclesiasticis nulla ratio translationis ejus hic habetur, sed Tamisiis prope Scaldim, non procul Teneramunda haberi credo; cum tradatur & legatur, illam ex Materen ad illud municipium, cujus etiam domina erat, demigrasse, ibidemque anno DCCLXXII obiisse, & tempore Roberti abbatis S. Petri in monte Blandinio juxta Gandavum, atque Balduini Ferrei, primi Comitis Flandriæ, sacrum ejus corpus, per integrum fere seculum deperditum, tandem post multos labores, a monachis S. Petri quasi miraculose inventum, Tamisiis ad dictam abbatiam esse translatum. Citat in hanc rem solum auctorem, quem de S. Amalberga legerit, laudatum supra Merlebecanum Pastorem R. D. Henricium, tum vero remittit ad abbatiam Blandiniensem, in qua plura alia particularia inveniri posse existimat. Sed neque Henricius multum contulit ad Sanctæ vitam solide elucidandam; qui grandes parachronismos intrepide deglutiit, neque ex cœnobio Blandiniensi vel hilum licuit impetrare. Quæ de sacri Sanctæ corporis inventione & translatione memorat, paulo diligentius a nobis explorabuntur paragrapho sequenti. Audiamus modo rescripti partem alteram.

[43] [& in variis morbis medela.] Monumenta istius Sanctæ nulla hic sunt præter dictum sacellum, ab infidelibus sæpius devastatum, ab aliis restauratum, & modo in bono & honesto statu: item vestigia illius castri, fontemque solennem, qui a S. Amalberga denominatur. Nullæ hic sunt reliquiæ, quod summopere deplorandum; Tamisiis esse dicuntur, atque in prædicta abbatia, in quam totum corpus Tamisiis translatum dicitur. Pluries desuper locutus sum religiosis id ipsum affirmantibus. Sed dum seculo XV (patet, indicari sec. XVI) hæretici Gandavum occuparent, atque etiam ipsorum abbatiam arcis loco tenerent, omnes thecas argenteas, (plurima enim sancta corpora habebant) abjectis reliquiis rapuerunt, quæ inter sese mixtæ & congregatæ, modo in una theca indistinctim conservantur. Invocatur Sancta in omni specie febrium, contusionum, aliorumque dolorum in scapulis & brachiis, atque etiam in morbo, vulgo den langen evel, quem latine dixeris volvulum, seu morbum ilium, alias miserere. In ipsius festo, & per totam octavam, aliisque anni temporibus, pro ratione voti aut prædictarum afflictionum grassantium, fit frequens peregrinatio & concursus populi, cum magna devotione offerentis panem unum aut alterum, in protestationem beneficii, a Domino Deo, per intercessionem illius Sanctæ prius collati, uni infirmo ad mortem, de quo vide Legendam infra num. 28, unde panes offerendi consuetudinem ortum habere existimat. Atque hæc de cultu hactenus.

§ VI. Historia translati sacri corporis, ejus apud Gandenses veneratio, & per Calvinianos interitus.

Solennitati isti præcipuæ, de qua superius egimus, apud Blandinienses occasionem dedit adventus sacri corporis, [Quæ ad translationem prodigia finguntur,] ex loco sepulturæ Tamisia ad istud cœnobium translati anno 870, imperante Flandris Balduino Ferreo, genero Francorum Regis & Imperatoris Caroli Calvi, cujus munificentia non modicum cœnobio accesserat fortunarum incrementum. Translationis historia Actis ipsis subjuncta est, non eodem, uti videtur, auctore scripta, sed qui æque ac alius prodigiis mirum in modum delectetur; nam tota inventio & translatio ut miraculosa depingitur. Dixerat Legendista num. 47, S. Amalbergam sepultam fuisse in ecclesia, quam ipsa, cælestis oraculi jussu, in honorem Dei Genitricis semperque Virginis construxit apud sui juris villam Temsecam, positamque ad dexteram altaris, anno nimirum 772, in magno fidelium ad tam celebres exequias concursu; qui procul dubio tam venerabiles reliquias frequentare non desierint, earumdemque cultum filiis suis ac nepotibus commendare, ut rei gestæ memoria facillime manarit ad posteros, necdum toto seculo ab ea remotos. Interim translationis narrator; quasi de re obscurissima acturus, sic satis frigide historiam suam orditur num. 49. Transcursis enim post felicissimum ejus obitum multis dierum curriculis, loculus ille, omnibus Christianis honorabilis, in quo sacrum ejus jacebat corpus, cunctis mortalibus, excepto uno solo eodemque ipsius beatissimæ Virginis vernaculo, erat incognitus.

[45] Hinc illæ multorum, nescio an satis recte cogitatæ, & magno ambitu exaggeratæ pervestigationes, nimirum monachorum Trunchiniensium & S. Bavonis, [commode explicari possunt] quibus omnibus in Tamisiam juris omnino nihil; hinc pertinax silentium illius vernaculi, vel ut alibi legitur, sacellani ipsius Virginis, acsi hic centenario major fuisset; tum vero singulare Blandiniensium studium, jejunia, preces, ac demum facta cælitus revelatio, & furtiva quodam modo sacri corporis subductio: quæ omnia non multo sensatius disposita sunt, quam totius Legendæ contextus. Equidem non diffitebor, potuisse occultari sacrum corpus metu grassantium & sacra profanaque diripientium Normannorum; at nulli fidelium, præterquam prætenso illi vernaculo, notum fuisse loculum, figmentum puto, poëticis non absimile, quasi e latebris educi debuerit. Potuisset sane scriptor ille rem simplicius narrare & sincerius, si dixisset, Caroli Calvi liberalitate Temsecam ad monachos Blandinienses eodem ipso anno 870 transcriptam, ut docebit diploma mox producendum; unde factum sit, ut illi ex villa, tunc sui juris, S. Amalbergæ corpus transferendum censuerint, ne barbaris fortasse in prædam cederet, quemadmodum tot alia Sanctorum corpora Blandinium, tamquam ad securum refugium, circa ea tempora translata novimus, ut Winwaloci, Wulframni, Wandrigisili, Gudwali, Ansberti, Bertulsi & aliorum, quorum festivitates in prædicto cœnobio annue celebrari solitas ostendimus.

[46] Sic rem contigisse, equidem plane existimo, ad quam tot circuitionibus & ambagibus minime opus fuerit: brevius etiam quis dixerit cum Christiano Massæo, cujus verba inferius referemus, jussu Balduini Ferrei peracta esse omnia. [ex Caroli Calvi diplomate,] Caroli Calvi donationis diploma eruit Cl. Miræus in Donationibus Belgicis cap. 9, unde ipsum non uno loco descripsit Sanderus. Titulus est: Temseca, Wasiæ villa ad Scaldim fluvium, datur monachis S. Petri Blandiniensis juxta Gandavum, a Carolo Calvo Francorum Rege, anno DCCCLXX. En modo diploma ipsum: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Carolus Dei gratia Rex. Notum esse volumus omnibus sanctæ Ecclesiæ fidelibus, ac nostris, præsentibus scilicet & futuris; quia venerabilis vir Balduinus, abbas monasterii, quod vocatur Blandinius, a S. Amando in vico Gandensi constructus, in honore Apostolorum SS. Petri & Pauli consecratus; & ubi modo corpus B. Amelbergæ virginis quiescere dignoscitur … qualiter pro remedio animæ nostræ, fratribus, in eadem ecclesia digne Deo militantibus, ut aliquas res per auctoritatem præcepti nostri daremus: quod & fecimus.

[47] [Temsecam Blandiniensibus tradente;] Ad perfectam constructionem videtur ad puncta deesse verbum rogavit, supplicavit, vel aliud simile. Observa item, Abbatem hic vocari Balduinum, qui in historia translationis Robertus appellatur. Pergit præceptum: Dedimus præfatis Deo servientibus, in pago Wasiæ super fluvium Scaldæ; villam quæ vocatur Temseca, cum ecclesia bene ornata, & in honore S. Mariæ, & S. Petri Apostolorum principis consecrata, ubi S. Amelberga virgo gloriosa migravit a seculo ad Christum …,. Quæ ut pleniorem in Dei nomine obtineant vigorem, & a fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, ac nostris verius credantur, & diligentius conserventur, de annulo nostro subter jussimus sigillari. Signum Caroli gloriosissimi Regis. Ildeboldus Notarius, ad vicem Gosleni, recognovi. Data Idibus Aprilis, Indictione tertia, anno trigesimo, regnante Carolo gloriosissimo Rege. Actum Compendio palatio Regis, in Dei nomine feliciter. Amen. Signati characteres plane denotant annum Christi 870, quo mense isto Aprili adhuc fluebat annus tricesimus regni Caroli, utpote qui in Neustria regnare cœperat anno 840 a XX die Junii vel paulo post, ut in sua Chronologia ostendit Labbeus.

[48] [unde & Sanctæ corpus sibi vindicaverint.] Ex dicto diplomate, quod anno illo 870 dedit Carolus, quo & translationem ipsam contigisse indubitatum credimus; perspicue, ni fallor, colligitur, quod supra dicebamus, fingendas omnino non fuisse tot sacri corporis disquisitiones, præsertim a monachis cœnobiorum Trunchiniensis & S. Bavonis, qui absque patenti injuria in aliorum opes involare non poterant; nec vero ab ipsis Blandinianis; qui villæ Tamisiensis possessionem a Rege consecuti, poterant pro suo arbitrio, præsertim grassantibus per Belgium barbaris, sacrum sanctæ Virginis corpus in tutiorem locum transferre: in quo moram non longam positam fuisse, manifestum putamus. Idibus Aprilis donationem firmavit Carolus; prima porro inventio & translatio facta memoratur mense Octobri proxime secuto: quid igitur ad obvium plane negotium tam mira adferuntur? Posset quispiam non improbabiliter objicere, motivum aliud Tamisiensibus esse potuisse, sacri corporis abscondendi; nempe pretiosarum exuviarum retinendarum cupidos, ad talem occultationem recurrisse, ne a novis dominis tanto thesauro privarentur. Sit ita, per me licet; neque sic causam adornandæ id genus narrationis sufficientem invenio. Miracula adinvenienda non fuere, ut subditi ad revelandum Dominis suis Sanctæ corpus compellerentur; nec verosimile est, ita conspirasse omnes, ut ansam inde sumeret translationis scriptor asserendi, loculum, in quo sacrum corpus jacebat, cunctis mortalibus, excepto uno vernaculo, fuisse incognitum; quod cui prudenti suaderi possit, equidem doceri cupio.

[49] Utut tamen ea gesta sint, de rei substantiæ veritate nemo est qui dubitet. [Sanctæ cum aliis festa Blandinii,] Adi, si placet, Meyerum in Annal. ad dictum annum 870, ubi præterea notatum invenies, confirmasse Balduinum omnia bona ac privilegia ejus cœnobii, Celebrantur in monte Blandinio, præter dictam paragrapho tertio hoc die cum solenni octava festivitatem, primum commemoratio S. Amalbergæ 1 Maii in utrisque Vesperis, quæ cur ei diei affixa sit, expositum non invenio, nisi quod ibi translationem aliquam collocet Molanus in recitato supra elogio. Proprium Blandiniense nostrum de sola Sanctæ commemoratione eo die meminit. Scheda, infra citanda, ait, commemorationem fieri de translatione; sed de qua agatur, prorsus non indicat. Magis patet, unde laudatus Molanus acceperit translationem aliam reliquiarum S. Amalbergæ pro XIII Kalendas Junii, quam & ipse & post eum alii annuntiant in hæc verba: In Blandinio, translatio corporum SS. Gudwali, Bertulphi, cum reliquiis sanctæ virginis Amalbergæ (tametsi in Officio solum agatur de SS. Gudwalo & Bertulfo) nam istam S. Amalbergæ reliquiarum inventionem, & cum Bertulfianis translationem & repositionem apertissime insinuat ipsa S. Bertulfi Vita ad V Februarii cap. 10 num. 40 pag. 686, cujus textus, ob mensis istius Actorum raritatem describi meretur. Sic habet:

[50] In transferendis S. Bertulphi reliquiis, gloriæ ejus gloriam hanc Christus adjunxit, [& alia cum S. Bertulfo translatio,] ut sicut gaudii Sanctorum consors est in cælis, ita etiam reliquiarum eorumdem secum transferendarum consors fieret in terris. Cui hoc speciale mox transferendo decus fuit, quod sacratissimam Christi virginem Amalbergam hac sui translatione sociam habere meruit. Quod ut factum sit, lectori paucis indicare non pigebit. Erat in orientali sanctæ Blandiniensis ecclesiæ apside scrinium, immensa ætate in abdito repositum, quod a quibusdam Fratribus, devote eo admissis, est apertum, & in eo quiddam divini horroris repertum. Nam erat in eo cernere omnem pene virginei corporis Virginis Christi Amalbergæ pulverem, & plures castissimorum ossium ipsius particulas, una cum vestimentis ejus & peplo, pera quoque & baculo, cilicio etiam, & sacrato pretiosi operis colorisque velo: velo, inquam, quo divinitus per B. Willibrordum sanctamque Gertrudem legitur velata, Deoque consecrata. Fratres ad tam sacrum spectaculum secretius admissi, reperto tam pretioso thesauro, non parum gaudebant, eumque cum corpore S. Bertulphi collocare dignum ducebant. Quod & factum est.

[51] Narratur deinde insigne miraculum, quo inundationis incommoda quibus universa regio laborabat, [in qua singulare miraculum.] quæque laborantibus agricolis omnem futuram messis spem ademerant, subito cessaverint; ita ut unum idemque esset, Fratres loculum aperuisse, cataractasque cæli pluvias retraxisse. Plura ibi videri possunt quæ jam dictis lucem afferunt, nempe quod in crastino Pentecostes, quæ incidebat in XIX mensis Maii placuerit Fratribus sacrosanctum corpus B. Bertulphi cum S. Amalbergæ reliquiis, de locello vetusto in novum transferre. Totum reliquum caput impenditur describendæ insolitæ istius diei solennitati, quod hic pro inserto haberi cupimus. Quod de sacro peplo a SS. Willibrordo & Gertrude accepto arroserat Fisenus, a Bollando explicatum invenies: non quod a Sanctis vivis id ipsi datum fuerit, cum totis seculis ætate distent; sed ab iis jam felici æternitate donatis, uti ad Vitam annotabimus. Certissima est etiam alia in Blandinio festivitas, eaque satis explorata, XXVII Octobris, videlicet, Adventus sanctæ Amalbergæ, sub ritu duplici minori, quod procul dubio ea anni tempestate sacrum corpus eo advectum fuerit, postquam monachi præcurso mense Aprili Tamisiana ditione donati fuissent.

[52] [Quæ festa in Blandinio supersint:] Et hæc quidem cultus ratio hodiedum perseverat in eodem monasterio, ut fidem facit scheda Gandavo transmissa a nostro P. Francisco Cocquyt: qui a me rogatus, dignaretur a Blandiniensibus exquirere quidquid ad illustranda Sanctæ suæ Acta conducere posset: causati ipsi, ut supra dicebam, suorum omnium sacrorum cimeliorum interitum, id solum suppeditare potuerunt, quod recepta ibi consuetudine supererat; nempe tribus jam dictis diebus S. Amalbergæ in choro memoriam fieri. Datam notitiam ad verbum describo: S. Amalbergæ festivitas X Julii celebratur a Blandiniensibus solenniter cum octava. Ejus adventus apud Blandinienses celebratur XXVII Octobris. Duplex. Et prima Maii de ejus translatione fit commemoratio. Quoad lectiones proprias, quæ pertinent ad Officium, non habemus. Non recitari, facile crediderim; at non haberi nec reperiri in eo cœnobio, mirum profecto videri debet; cum scriptæ primum sint sub finem seculi XVI, posteaquam jam plena tranquillitas ei cœnobio restituta esset, ut ex scriptoris ipsius verbis, infra recitandis, manifestum erit. Sed de iis lectionibus, quæ apud nos Mss. exstant, ad propositum satis diximus.

[53] [peculiare pro Gandavensibus] Superest modo, & illud etiam narrabat Molanus ex Massæo; nempe Gandavenses S. Amalbergæ festum sibi instituisse. Chronographi istius, anno 1540 Antverpiæ apud Joannem Crinitum editi, verba sunt pag. 204. Balduinus Ferreus transtulit ossa (S. Amalbergæ) Blandinium Gandavi: cujus cives, una cum Wilhelmo episcopo Tornacensi, diem festum ejus instituerunt sibi anno MCCCXXXI, Indict. XIV. Institutionis istius instrumentum opportune nobis suggessit, Vitæ Flandricæ scriptor, paulo post conveniendus, cui titulum fecit: Qualiter dies S. Amelbergæ solenniter celebranda est per totam Christianitatem Gandensem, cum Indulgentiis quadraginta dierum. Addere debuerat, ordinata omnia & concessa esse auctoritate prædicti Guilielmi Episcopi. Ita habet descriptum programma: Gloriosus Deus in Sanctis suis, & in majestate mirabilis, cujus ineffabilis prudentiæ celsitudo cunctos ejus ministros magnificat, altis decorat honoribus, & cælestis efficit beatitudinis possessores: cujus alma mater Ecclesia, sacra sequens vestigia, studiis honorat solicitis, ac honores laudibus efferre non desinit incessanter. Ideoque per ministros & prælatos ipsius Ecclesiæ ad jugem ac devotam Sanctorum venerationem, in quorum veneratione Deus ipse laudatur, monitis inducere salubribus, ac muneribus spiritualibus invitare, & animare devotionem fidelium consuevit.

[54] Hæc igitur intenta meditatione pensantes, ac cupientes clerum & populum Gandensem, [a Guilielmo ep. institutum 1331] oppidi ac decanatus Christianitatis ipsius, nostræ Torn. diœcesis, ad venerationem debitam beatæ & gloriosæ virginis Amelbergæ, cujus corpus in S. Petri Gandensis cœnobii monasterio venerabiliter quiescit, piæ devotionis studiis incitare, ac donis spiritualibus animare ad honorem Dei, & devotionem Sanctæ prædictæ, pie & rationabiliter duximus ordinandum, ut deinceps festum ipsius S. Amelbergæ, die sua consueta, & dictis oppido & decanatu Gandensibus, a clero & populo ipsorum solenniter celebretur, ut quanto celebrius & devotius illuc confluentes, devoti clerus & populus memorati, assiduis & devotis precibus & orationibus, Salvatoris gratiam implorando *, tanto celerius delictorum suorum veniam ac gratiam in præsenti, & æternam gloriam in futuro, a bonorum omnium largitore consequi mereantur. Ut autem ad devotum concursum & venerationem solennem præfatæ virginis Amelbergæ facilius inclinentur, ac devotius animentur clerus & populus memorati; Nos, præfatus Episcopus, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in dicto festo, causa devotionis, orationis, sive peregrinationis, dicti cœnobii monasterium visitaverint; de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, quadraginta dies, de injunctis sibi pœnitentiis, in remissionem suorum peccatorum, misericorditer in Domino relaxamus. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum. Datum apud Gandavum MCCCXXXI, IX die mensis Octobris.

[55] Quousque Gandavensium in S. Amalbergam pietas tam solennem cultum protraxerit, [Multorum SS. sacra lipsana ab hæreticis violata.] cum illi, quorum interest, quærere supersedeant, nec mihi promptum est explorare: quod novimus, inquit Apostolus, testamur. Gratum erit, opinor, postremum id intelligere, quo loco & S. Amalbergæ & tot aliorum Sanctorum corpora in templo Blandiniensi reposita olim fuerint; tum vero quam fœde & sacrilege a furentibus iconomachis Calvinianis temerata, dispersa & forte combusta fuerint. Primum docuit is qui a Bollando citatur in Commentario de S. Bertulfo num. 11. In choro ecclesiæ S. Petri ferreum tabulatum visitur post summum altare, tam affabre efformatum, ut quasi crescere e pavimento videatur: ita ad omnem modernorum symmetriam proportionemque flexum, curvatum implexumque, ut ferrum ceræ instar, ductile fuisse videri possit. Ita hoc pretiosæ illæ capsæ asservantur, quibus Divorum corpora condita sunt; videlicet S. Bertulphi… S. Godewali, S. Ansberti, S. Wandregiselii, S. Wulfranni, S. Amelbergæ & aliorum quatuor. De horum omnium interitu meminit Henschenius in Commentario ad S. Ansbertum IX Febr. Rem omnem ex Proprio Blandiniensium describo: Quorum proh dolor! reliquiæ & sacratissimorum corporum sacratissima pignora, quæ Deo favente & propitio, nobis, non sine magno ejus beneficio fuerant concessa, eodem non immerito nobis irato, fuere ab hostibus fidei violenter erepta anno MDLXXVIII, persequente Ecclesiam Catholicam in Belgio Principe Auriaco Calviniano, non sine inæstimabili damno quod supra septennale exilium passi sumus in hoc nostro monasterio, quod tunc fœdis admodum ruinis horribiliter defœdatum fuit. Ubi advertas velim, scriptorem istum seculi XVI exitu antiquiorem esse non posse.

[Annotatum]

* lege imploraverint

§ VII. Sanctæ Acta eorumque scriptores.

[Certior est cultus quam vitæ historia] Jam abunde egisse videmur de iis quæ ad vetustissimum & celeberrimum, præsertim in monte Blandinio Tamisiæ, Maternæ & tota Gandavensi christianitate S. Amalbergæ virginis cultum pertinent, ut satis pateat meritissima ejus virtutum & miraculorum apud populares memoria, quæ omnia plane subsistunt & perpetua patrum nostrorum recordatione receptissima sunt, quidquid demum statuatur de vitæ ejus Legenda, non omnino accurata, nec tanta fide digna, ut non magnam in ipsa auctoritatem desideremus. De auctoribus vitæ, Sanderi ex Valerio Andrea aliisque judicium jam supra exposuimus. Censent illi nimirum, & S. Radbodum eam scripsisse, & Theodoricum abbatem Trudonopolitanum; non satis designantes, quid ambo ad rem contulerint. Primus enim, ut supra ostensum est, non Acta Sanctæ, sed encomium ejus seu orationem ad populum dixit: alter, quisquis is fuerit, Legendam adornavit; tum nempe cum sola populari traditione nonnulla memorarentur, quæ per varia secula transeundo, sic a veritate degeneraverant, ut scriptor, chronologiæ non satis peritus, & res quandoque & tempora certo confuderit: recepta satis consuetudine, dum Sanctorum Vitæ ad ædificationis magis, quam ad veritatis libram exigebantur. Miror interim, nullum hactenus fuisse, qui dictam Legendam, æque ac tot alias, Latine ederet, cum tamen toties apud varios scriptores citata inveniatur, & sæpius aut refutata, aut cum stomacho rejecta.

[57] [rejecta hactenus & a nullo latine edita.] Sic de Vita ista locuti sunt Mabillonius, Cointius, & nuperus Legendista Gallicus, lacinias ex ea hinc inde recitantes, quas facile refellerent; eas præsertim, quæ ad temporum rationem, pessime a scriptore ordinatam, pertinent: sed ita, ut quasi dato studio, historiam ipsam, tamquam typis indignam, lectorum oculis subtraxerint. De ea sic loquitur Mabillonius Actorum Benedict. sec. 3, parte 2, pag. 240: Librum de gestis S. Amalbergæ virginis, novem & viginti capitulis a quodam Anonymo descriptam, exhibuit nobis Ms. codex bibliothecæ Bigotianæ, sed eum tot fabulis respersum, incertisque narrationibus, ut satius visum sit, quædam ex eo decerpere, quam librum integrum exhibere. Quanti porro a nobis fiat prædictus liber, jam satis insinuare cœpimus, & manifestius deinceps ostendemus. Ceterum de re incognita temere judicium proferre noluimus, sed ipsammet Vitam omnem sincere proponere, ut quilibet, eam evolvendo, de nostris aliorumque argumentis statuere queat. Prima modo sit in auctorem, altera vero in Legendæ ipsius pretium disquisitio.

[58] [Scriptor Belga Radbodo Legendam tribuit;] Non unum ejus apographum Ms. reperit Laudatus supra R. D. Jacobus Heyndrix, presbyter theologiæ baccalaureus & pastor Merlebecanus prope Gandavum (Henricium appellavimus) qui anno 1625 sanctæ nostræ Virginis vitam Belgice edidit, volumine bene magno, ad paginas 434 in forma duodecima extenso, utpote quem innumeris observationibus piis ac moralibus, in virginum Deo devotarum aliarumque grætiam interpolavit, ut in præsatione suæ candide confitetur. Quæ omnia ei facilius condonavero, quam ea quæ textui suo Flandrico inseruit a Latino aliena, ut editionem hanc nostram cum ipsius Belgica conferenti ultro patebit. Agnoscit Pastor ille Henricius, præfatam Vitam Theodorico abbati Trudonensi pridem adscriptam; addere poterat Belgarum prope omnium eam esse sententiam, at mavult ipse auctorem facere Dominum Radbodum, XIV Ultrajectinum episcopum, deceptus, opinor, Tomello, ei Vitæ subnexo, de quo superius locuti sumus. Non crediderim, opinionis suæ sequaces multos reperisse Henricium, nam qui cum ipso senserint, fateantur necesse est, se nec ipsam scriptoris præfationem vel a limine salutasse, ubi sic plane loquitur, ut non Episcopum se esse, sed monachum satis manifeste demonstret, quod ex ejus verbis perspicue datur intelligi. Sic prologum suum contexit.

[59] Gloria & honor Dei viventis est, merita virtutesque Sanctorum narrare, [sed satis patet monachi opus esse;] easque scriptis commendare, quatenus æmula virtus incitetur bonorum studiis & pia imitatio proroget memoriam in æterna secula. Quod licet perfectorum, imo sapientissimorum sit, qui, quod mente concipiunt, verborum significationibus explere queunt, tamen juvenes cum virginibus, senes cum junioribus laudare nomen Domini per Psalmistam jubemur. Sed ego, cujus aret ingenium, accingi jubeor in vita sanctissimæ virginis Christi Amelbergæ, atque æterni sponsam Regis laudare … Sed quid agam? cogor contra torrentem niti, dum videor imperari posse, quod non possum, & puer, qui necdum cymbam impuli, clavum onerariæ navis, inter amfractus Euboici littoris regere compellor. Nihil ego in tali oratione invenio quod Episcopum scribentem sapiat; nihil quod non aptissime ad monachum aliquem in Blandinio morantem referri possit; qui inter ceteros latini sermonis paulo peritior, a superioribus suis jussus sit S. Amalbergæ, in eo cœnobio tam illustris, vitam & gesta, prout tum temporis monachorum ore ferebantur, litteris mandare; quæ cur Theodorico adscribi non possint, hactenus non video.

[60] Sic eum depingit Valerius supra acsi ex monacho Blandiniensi factus esset abbas ad S. Trudonem; [forte Theodorici abb. Trudonopol.] at varios ejus casus melius explicatos invenies in Commentario ad Acta S. Rumoldi 1 Julii § 2, a pag. 171; ubi etiam ostendimus, otium ei fuisse, dum in Blandinio moraretur, ad scribendas plurium Sanctorum Legendas, quæ ipsi constantissime tribuuntur, quales sunt S. Bavonis, S. Rumoldi, S. Landradæ & sancti Trudonis; de quarum singulis verum est dicere, Theodoricum sane non indoctum, nec Latini sermonis imperitum ea collegisse, quæ a senioribus per traditiones audiverat, magis solicitum bona dicere, & quæ ad ædificationem auditorum ac lectorum conferrent, quam quæ ad historicam & chronologicam crisim expendi possent, ut jam satis patuit in Actis S. Rumoldi & S. Landradæ; patebitque porro, ubi ad 1 Octobris de S. Bavone agendum erit, cujus Legendæ non unum errorem jam in opere nostro rerectum invenies. Scitum est, ex hujusmodi scriptis ea prudenter seligere, quæ apud cordatos fidem reperire queant; ea porro moderate repudiare, in quibus ignorantiam suam, sive Theodoricus, sive alius quislibet nimis manifeste prodidit.

[61] [plurium Legendarum compilatoris.] Asserit quidem, citato superius loco Mabillonius, auctoris Anonymi ætatem nullo indicio colligere licuisse, adeoque nec nomen eruere; at si omnia perpendere potuisset, quæ de Theodorico & in Commentario ad S. Rumoldum & hic jam diximus, forte non abhorruisset ab hac etiam Legenda ei tribuenda, unde ætatem plane collegisset, cum vita functus dicatur anno 1107: satis multis post S. Amalbergam seculis, ut ex confusis rumoribus multa perperam connecteret. Ceterum aut ego vehementer fallor, aut Theodoricus, sive alius Legendæ istius compilator, Encomium Radbodianum præ oculis habuit; in quo Carolidas & Carolum legens, haudquaquam dubitaverit, quin tota illa proci S. Amalbergæ historia, ad eum transferenda esset, qui in ea progenie omnium celeberrimus fuit. Quo argumento semel assumpto, non adeo inepte fluerent Caroli Magni amores, si supponere potuisset, ipsum ante parentis Pippini mortem nuptias non contraxisse, quod ei otium non fuit ad examen revocare, nec tempora S. Willibrordi & S. Landradæ dispicere, utpote eo solum collimanti, ut Legendam suam redderet quam ornatissimam.

[62] [Dantur Acta ex codd. Mss.] Quidquid interim sit de vero Legendæ auctore, quem nos certo explorare non posse, ultro fatemur; habemus ipsam in tribus diversis codicibus Mss. Musei nostri, at non in omnibus adjecta est homilia seu Tomellus Radbodi & translationis historia, quæ omnia integre referuntur in codice notato ✠ Ms. 50, qui olim fuit S. Pauli in Sonia. In magno Moretiano seu Valcellensi signato P. 157 deest sola Radbodi homilia; in tertio ✠ Ms. II nonnulla contractiora exhibentur. Jam dixi superius, eamdem historiam, in varias lectiones distributam, haberi in Officiis propriis cœnobii Blandiniensis, ubi narratio translationis cum Tomello Radbodi confundi videtur. Dubium non est quin prior noster codex cum Bigotiano ut plurimum conveniat, atque adeo cum eo libro de gestis S. Amalbergæ virginis, quem se expendisse testatur Mabillonius, sed dignum non censuisse, qui in Ordinis sui Actis locum inveniret. Habuit ipse, cur ita senserit: alia est nostra Actorum colligendorum ratio, qui nec apocrypha omittimus, præmunitis tamen lectoribus, ne in errorem inducantur.

[63] [collatis cum Tamisiensi membraneo,] His postmodum accessit Vita manuscripta Tamisiensis, quam cum sæpius ab Henricio & aliis citatam invenissem, tamquam monumentum vetustate sua venerandum, ipsam demum obtinui favore laudati superius Adm. Reverendi Domini Joannis Baptistæ Buyst, presbyteri Oratorii Domini Jesu, & in ipso loco Pastoris, cui plures alias notitias, ad Sanctæ cultum præcipue spectantes, acceptas retuli. Est is codex membraneus paginarum quinquaginta, in folio minoris formæ, quarum duæ & triginta priores vulgatam Legendam & translationis historiam continent, eodem modo & ordine quo ex codicibus nostris descripta sunt omnia. Constat enim prædicta Vita capitulis illis suis viginti novem, quam sequitur præfatio ad translationem, & hujus descriptio, cum additiuncula temporis, in qua auctorem plusculum sapere voluisse, notatum infra invenies num. 56. Ea occurrit a nostris codicibus discrepantia, quod ubi in his legitur, solum vernaculum beatæ Virginis conscium fuisse sepulturæ, istum codex Tamisiensis vocet sacellanum; intellige illum, cui fortasse sacelli aut altaris custodia commendata fuerat. Quod autem mirere potissimum, abest omnino Radbodi Tomellus, quem præcipuum & vetustissimum monumentum esse, jam satis ostendimus.

[64] Sequuntur in eo codice paginæ aliæ duodeviginti, miracula nonnulla complexæ ab anno 1311 ad 1327, [in quo adjiciuntur miracula.] alibi nusquam reperta, quibus ad calcem subjungitur programma Guilielmi Episcopi Tornacensis datum anno 1331, die IX Octobris, de S. Amalbergæ festo pro Christianitate Gandensi, cui decernendo occasionem fortasse dederint præfata miracula, tanto numero, tam brevi temporis spatio patrata. Decretum ex Henricio supra exposuimus: an ipse inde acceperit, scire parum interest. Id maxime in miraculorum scriptore desidero, quod nullum in eorum serie annorum ordinem servaverit; in quo corrigi potuisset, ni maluissem genuinum ejus textum repræsentare, potius quam in eo quidpiam transponere. Fidelem in Sanctæ beneficiis referendis fuisse existimo, eaque adeo tutius admitti posse, quod ita nonnumquam loqui videatur, acsi præsens interfuisset; ut a vero minime aberraturus sit, qui scripta omnia asserat circa annum 1340. Optandum plane esset, & aliarum gratiarum, S. Amalbergæ intercessu secutis postea seculis impetratarum, tam accurata ratio a Tamisiensibus habita fuisset: innumera miracula confuse memorant, quorum nulla litteris debite mandata exhibere queunt. Nunc tempus est ea expendendi, quæ contra Legendam opponuntur.

§ VIII. Mabillonii & Cointii contra Legendam argumenta.

Præmonere hic verbo liceat, vitium esse apud medii ævi scriptores Belgas, ad Pippini celebrioris tempora Sanctos nonnumquam revocare, [Ex Pippinorum confusione] quorum ætas cum aliquo Pippino connecti poterat. Sic habes ad VIII diem hujus mensis Julii, tomo 2 pag. 625 confusam S. Landradæ ætatem, quæ, teste Sandero aliisque, Cœnobium sacrarum virginum Belisiæ construxisse dicitur temporibus Pippini & Carolomanni, cum interim ipsa multis prius annis mortua sit, quam duo illi fratres rerum in Francia potirentur: ut mirum adeo nemini videri debeat, si Legendæ nostræ auctor, eruderandis temporum calculis minime assuetus, eadem male confuderit, dum S. Amalbergæ virginis ortum ad illam ipsam ætatem retulit, cæcus ipse prægressos cæcos secutus; qui nimirum rotunde S. Landradam, & hanc S. Amalbergam sub iis principibus æquales fecerint. Hinc primum & gravissimum offendiculum cur Mabillonius Sanctæ Acta prorsus contemnenda putaverit, ut quæ S. Landradam, S. Willibrordum, Pippinum, Carolomannum, Carolum Magnum aliosque cum S. Amalberga conjunxerint, quos vera temporum ratio disparatissimos demonstrat, præsertim ubi Sanctæ anni dumtaxat unus & triginta attribuuntur, ejus morte anno 772 innexa.

[66] Ut rem propositam exequamur, expendenda veniunt Mabillonii adversus Anonymi, [plurima male connexa sunt,] seu forte Theodorici Legendam argumenta. Præmonitionis ejus exordium ex seculo 3 Benedictino, parte 2, pag. 240 jam dedimus, qua nempe ait, satius sibi visum, quædam ex eo codice decerpere, quam librum integrum exhibere. Sic pergit ibi num. 2. In capite 1. Anonymus agit de nativitate & infantia beatæ Virginis, quæ vitæ sumpsit exordia in pago Ardenna, in patrimonio, villa Rodingi nuncupato, tempore quo divæ memoriæ Pippinus una cum fratre Carlomanno honeste agebat in sceptris. Ejus pater Christianus, mater vero Eva nuncupati dicuntur, a sanguine magnorum regum regnique principibus originem ducentes. Fabulosa videntur ea quæ refert auctor iste de consanguineis Amalbergæ, quæ beatissimis Gertrudi, Aldegundi atque Waldetrudi, propinquitatis agnatione proxima fuisse, & Beggam amitam habuisse fertur cap. primo. Fuit quidem Amalberga, filia sororis Pippini Majoris-domus, cognomento Landinensis, consobrina beatæ Gertrudis, abbatissæ Nivialensis & sanctæ Beggæ; mater vero S. Gudilæ: at Amalberga illa, quæ forsan huic fabulæ dedit locum, annis centum vixit ante Pippini & Carolomanni principatum. Videri possunt ea quæ nos paulo superius de ea disputavimus. Pergit Mabillonius:

[67] [quæ in his Actis merito exagitantur;] In capite 2 Amalberga nostra, adhuc puella, propriis manibus oratoriolum in viridario parentum construxisse perhibetur; & capite insequenti, puero, ob furtum contracto, sanitatem restituisse. Dein sanctus Willibrordus, dum Asternacum monasterium, a se conditum, visitatum iret, per Ardennam iter agens, ad illustris Christiani domum divertisse, & Amalbergam optimis monitis instruxisse memoratur capite 4; quibus accensa Virgo tradita est beatæ Landradæ, quatenus eam sacris erudiret litteris, virtutumque informaret exemplis. Præerat autem Landrada cœnobio virginum quod ipsa in Beila, regio saltu, construxerat, in loco Belisia dicto, unde nomen cœnobio Bilisiensi, ex capite 5. Landrada virgo & abbatissa Belisiensis prima & auctor ea est, cujus res gestas Theodoricus abbas Trudonianus amplificavit apud Surium, & ipsa annis amplius quinquaginta Caroli ætate superior. Capitis sexti argumentum est, quod ab inclyto Rege Pippino, in conjugium filio suo sit adoptata Amalberga, in cœnobio licet Belisiensi degens, quam renitentem Carolus ipse, assumpto secum Bodino fratre beatæ Virginis, inviserit, & ad conjugii copulam frustra pellexerit.

[68] [præsertim Caroli Magni] Sed ille, cum immanem bestiam in contigua villa Gersbellia, prætereuntibus infestam interemisset, Virginem ad consensum sui pertrahere tanto molimine aggressus est, ut ea in oratorium Dei genitricis confugerit, Carolo fores ecclesiæ confringere volente. Carolo in patris aulam reverso, Amalberga sibi consulere volens, cœpit Andanam pergere, ad beatam Beggam, potius ad monasterium B. Beggæ, quæ falso ejus amita dicitur hic capite 10. Sed parentibus almæ Virginis e medio factis, Hunrodus quidam, in aula Regis inter nobilissimos primus, hoc prænoscens, eam intercepit, & relictam orphanam, quasi ex jure propinquitatis in substitutione pupillari suscipiens in sua, in domum genitricis suæ, nomine Riqueræ, invitam atque reluctantem traduxit, ut opportune filio Regis eam traderet. Pippino mortuo, Francorum Principes de nuptiis Caroli cum Amalberga consilium iniisse dicuntur capite 12. Sed ipsa a Rodino fratre submonita, venit ad locum, cui Achoïus vocabulum est, ubi venerabilis soror ejus tunc morabatur: & velo capiti suo imposito, fugam capessivit.

[69] Miraculis variis in itinere patratis, quæ auctor a capite 14 ad caput 21 describit, [cum Virgine S. Landradæ synchrona] Carolus capite insequenti, ex Aquitanico adversus Hunoldum prælio reversus, Tornacum castrum contendisse, & Amalbergam trans mare fugere meditantem, in villa Materna pagi Bracbantensis delitescentem convenisse fertur. Verum illa a Waldulfo presbytero, qui in ejus comitatu erat, præmonita, in loci oratorium, S. Martino ab se positum, confugisse: quo Carolus temere irruperit, eique martyrium, hoc est brachii luxationem, intulerit; sed mox a Domino sanatam. His gestis, Carolo Valentianas castrum profecto, in facti pœnam inflicta febris: qui per Fulradum abbatem, virgini in villa Tempseca degenti cum muneribus missum, sanitatem impetravit. Denique Amalberga e vita migravit anno incarnati Verbi DCCLXXII Indictione dicima, VI Idus Julii, anno ætatis XXXI: sepulta in ecclesia, quam ipsa in honore Dei genitricis construxit, apud sui juris villam Tempsecam, positaque ad dexteram altaris.

[70] Quæ hactenus de Caroli cupitis cum Amalberga nuptiis relata sunt, [cupitæ nuptiæ &c.] nullo scriptorum veterum nituntur testimonio. Ratbodus quidem, Trajecti ad Rhenum Episcopus, anno uno ante initium seculi decimi mortuus, consimilia refert de Amalberga, sed Regem ejus procum haud nominat in homilia de hac Virgine composita, quæ sic habet paucis resecatis. Sequitur apud ipsum prædicta homilia, quam cur mutilaverit, non video: quæ resecta sunt, relinqui poterant, tametsi ad historiam non tantopere conducerent. Errorem in S. Ratbodi ætate supra correximus. Quod vero ait, procum ab eo non nominari, verum esse potest de exemplari Bigotiano; nam in nostro codice nomen Caroli diserte exprimitur, sed absque distinctivo agnomine, ut non adeo incongrue referri possit ad synonymum Carolum Martellum, ut mox dicemus in propositorum argumentorum, si non solutione, saltem explicatione, ubi paucis Cointium audiverimus.

[71] Hic in suis ecclesiasticis Francorum Annalibus ad annum 772 a num. 12 Lucam Acherium & Joannem Mabillonium citat, [Tum cognatio cum SS. Begga, Gertrude & aliis;] eorumque verba hinc inde nonnihil amplificat, aut pressius vertit in argumenta, quibus Legendam, qua de agimus, omnino enervet. Primum itaque impugnat propinquitatem S. Amalbergæ Virginis cum SS. Gertrude, Aldegonde, Waldetrude & Begga, quarum fixis recte temporibus, ætate vero S. Amalbergæ contracta ad annos triginta & unum, sit ut nasci non potuerit ante annum 742 aut 743, consequenter infert, fabulosam esse agnationem illam proximam, quæ in Vita asseritur. Rursus, obitu S. Willibrordi jam dicto anno 742 innexo, recte ostendit, in ea hypothesi nec a Sancto illo Amalbergam nostram institui potuisse, nec ad B. Landradam Belisiam destinari. Fabulosa quoque sunt, inquit, quæ de Carolo, Pippini regis filio subjiciuntur, nempe quod Amalbergam, licet in cœnobio Belisiensi degentem, Carolo filio rex Pippinus in uxorem expetierit, renitentem vero Carolus ad conjugii copulam frustra conatus sit allicere. Interemptam deinde bestiam, secessum S. Amalbergæ Andanam ad S. Beggam amitam; aliaque hujusmodi ad mera figmenta amandare non dubitat.

[72] [quæ omnia recte hic impugnantur.] Num. 17 prioribus fabulis alias subnecti ait, etiam post Pippini obitum, cum Carolus, cognomento post Magnus, regno Francorum jam potiretur. Quo maxime adducit Hunrodi prædationem, qua orphanam Carolo adducere conatus sit, tum optimatum Franciæ consilium de S. Amalbergæ cum eo nuptiis, Sanctæ fugam cum fratre Rodino, postrema Caroli tentamina in villa Materna, illatumque martyrium, denique inflictam Valencenis Carolo pœnam, a qua nonnisi per Virginis merita liberatus fuerit. Ad quæ subjicit: Totam hanc fabellam destruunt nuptiæ Caroli & Himiltrudis; celebratæ sunt enim regnante Pippino, & Himiltrudis post ejusdem Pippini mortem superstes aliquot annos vixit. Supererat anno Christi septingentesimo sexagesimo nono, cum Carolus de Hunoldo sive Hunaldo in Aquitania triumphavit. Supererat & anno Christi septingentesimo septuagesimo primo, cum idem Carolus generalem Francorum conventum ad Scaldim fluvium in villa Valentianas peregit. Ergo Rodinus iram Caroli Regis haud incurrit, eo quod Amalbergam sororem ex ædibus Hunrodi clam subduxisset.

§ IX. Qua potissimum ratione explicari posse videantur.

[Sed coaptatis non nihil temporibus,] Agnoscent mecum eruditi omnes, talia esse doctorum istorum virorum argumenta, præcedenti paragrapho proposita, ut Legendæ textui inhærendo, nullatenus dissolvi possint. Neque vero mihi animus est, scriptoris enormes lapsus & parachronismos omnimode excusare; id unum meditor & conor, quod muneris nostri est, ut salva rei ipsius substantia, auctoris imperitiam, quousque fieri poterit restituam, exclusis crassioribus falsitatibus, temporum ordinem aliter distribuendo: qui si tantisper supponatur, possint pleraque cum historica veritate consistere. Memorem itaque lectorem volo eorum, quæ articuli prioris principio paucis insinuavi, & sæpius alibi usuveniunt, nempe Belgas scriptores, post Normannicas grassationes, superstites rerum ante gestarum spicas colligentes, ita res & tempora confudisse, ut plures Pippinos, Carolos & Carolomannos aliquando pro uno eodemque acceperint, eorum vero consanguineos, licet gradibus multis remotos, fratres, sorores, neptes aut nepotes continuo appellaverint, sicuti de S. Amalberga vidua, Pharailde, Ermelende, Landrada, Itisberga aliisque ostendi potest. Id autem facilius in sancta hac Amalberga acciderit, quod alteri seniori synonyma, talibus ornata fuerit cum iis Principibus propinquitatis titulis, qui ad sanctissimam viduam potius pertinerent.

[74] [videntur aliqua explicari posse.] Ne ad singula argumenta eadem non sine nausea repetantur, semel dicam, Acta Amalbergiana, maxime in ratione temporum, male consuta esse & imperite digesta, sic tamen ut cum aliis, æque male consarcinatis, in opere nostro, præsertim cum hactenus, quod sciam, latine edita non fuerint, locum habere possint, tum potissimum, si scriptoris ignorantiam corrigendo, aliqua liceat restituere, ad eum modum quem hic exposituri sumus. Dabimus, si ita necesse fuerit, I, Anonymum, S. Amalbergæ virginis illustrem originem cum alterius senioris natalibus confudisse, quamquam non videamus, cur id aliter salvari prorsus nequeat. Dabimus II, Nativitatem ejus ad Pippini & Carolomanni tempora pessime revocatam. III, Non minus errasse, dum annos vitæ ad unum dumtaxat & triginta contraxit; siquidem id ipsi vere imputari debeat. IV Demum, Caroli Magni amores, & prætensum cum S. Amalberga conjugium, æque fictitium esse; quamvis hujusmodi amatoria exempla de Belgicis virginibus aliisque satis frequenter tradita sint. Hisce tantisper erasis, postulo, concedi mihi facultatem, ut Virginis & aliorum gesta cum ejus ætate paulo aliter conciliem, sicque & tempora & res distribuam, ut a veritate non adeo aberrent, sed, qua ratione fieri poterit, tolerabilia reddantur.

[75] Cum satis appareat exigua scriptoris in digerendis historiis peritia, [Nata fuerit Sancta adulto sec. VII,] haud adeo mirum, si multa commiscens, quemadmodum senioris S. Amalbergæ prosapiam & parentelam huic nostræ fortasse attribuit, sic ætatem variarum Sanctarum cum ejus temporibus perperam copulaverit; & cum verosimillime octogenaria fuerit Sancta, divinaverit ipse eam obiisse anno ætatis tricesimo primo; si, ut supra dicebam, ex ejus verbis id vere conficiatur. Concedam ipsi, quod sub Pippino & Carolomanno floruerit, vitamque protraxerit ad tempora Caroli Magni, mortua utpote demum anno, ut tam expresse definit, 772: ad quam epocham admittendam, aliam plane rerum hypothesim constituere necesse erit. Sic igitur disponatur vitæ series, ut nata dicatur sancta Virgo circa annum 680 vel paulo post, perveneritque adeo ad grandævam ætatem, qua in re nihil paradoxi adstruitur. Nativitas eo removenda erit in ea suppositione quod S. Landrada, cujus ætatem certo determinare ausi non fuimus, obierit anno 690.

[76] In ea, inquam, suppositione, nam ut minimum octennis fuisse dicenda est S. Amalberga, [sic commode sub Landrada vixerit,] dum sanctæ illius Abbatissæ institutioni committeretur. At quid si modo cum aliis supponamus, S. Lambertum Leodiensem Episcopum, a cujus martyrii epocha cetera pendent, non ante annum 708 istud subiisse, poterit sane S. Landrada seculum octavum fuisse ingressa, & usque ad annum 704 supervixisse, quod cur fieri non potuerit, nemo facile evincet. Hoc autem posito, nihil magnopere occurrit, quod obstet, quo minus S. Amalberga nata primum sit circa annum 690, ut proinde vix octogesimum vitæ annum attigerit, dum ad meritorum coronam a sponso evocaretur, quod in virginibus tam rarum non esse quotidiana exempla demonstrant. Atque hac rerum gestarum basi admissa, solventur, aut saltem explicabuntur argumenta pleraque, quæ a male ordinata chronologia potissimum repetuntur, illudque imprimis, quod sub S. Landradæ disciplina institui non potuerit S. Amalberga, quoniam medio & amplius seculo illa hanc antecesserit.

[77] Rursus, quid dici poterit obfuisse, quo minus cum S. Willibrordo agere potuerit, [& a Martello adamari potuerit.] & in domo paterna Rodingi-villa, quod memorat Actorum scriptor, & sæpius alibi; quidni etiam in ipsa Temseca seu Tamisia, dum Antverpiensibus prædicaret Sanctus? Demum & istud aliquatenus conciliabitur, quod a Pippino, non quidem Brevi seu Caroli Magni parente, sed a Crasso seu Heristallensi, filio suo Carolo Martello in conjugem postulari potuerit, atque ab hoc petulantius incessi, procari & brachii luxatione affici, quæ est Molani aliorumque ad hunc scopulum ex hac & Landradiana Legenda evellendum receptissima solutio. Ad recurrentia identidem prodigia, id reponendum est, quod frequentissime in Actis nostris dicendum fuit, in eo probabilitatis & verisimilitudinis gradu talia consistere, quo ascendit scriptoris ipsius auctoritas, quæ tametsi non maxima sit, inde ponderis multum accipiunt varia illic narrata miracula, quod Virgo tum ob eximias plane virtutes, tum ob signa quibus coruscavit, a S. Radbodo, non nisi unico ab ea seculo distante, singulari prorsus titulo Paradoxa nuncupetur. Jam ad Mabillonii & Cointii argumenta paucis respondeo.

[78] [Quin & cognatio aliqua] Primum ab utroque urgetur, quod S. Amalberga agnatione propinquitatis proxima exstitisse dicatur beatissimis Gertrudi, Aldegondi atque Waldetrudi; tum vero confugisse Andanam, ad S. Beggam amitam, quæ postrema verba in aliquo nostro codice melius absunt. Sed scriptoris sententiæ inhæreamus. Ad explanandam eam difficultatem faciunt, quæ jam a nobis præstructa sunt: spectant Sanctæ istæ ad seculum VII, a quo usque adeo remotior censenda est S. Amalberga virgo, quo junior fuisse supponitur quando obiit mortem. Jam tantisper admisimus, Anonymum forte confudisse binas Sanctas synonymas Virginem cum Vidua; quæ posterior cum Pippini Landensis neptis ex sorore fuisse supponatur, id fortasse indicare voluerit, in similibus expendendis non satis accuratus. Verum quemadmodum ob Legendam S. Amalbergæ viduæ inducere oportuit Pippini sororem aliquam anonymam, cujus ipsa filia fuerit, quid tantum piaculi in historiam intrudetur, si ex qualicumque scriptoris hujus fide admittatur, patrem aut avum S. Amalbergæ virginis Pippinum propinquo aliquo consanguinitatis gradu contigisse, unde & ipsa dici possit ex ea agnatione progenita, quamquam certus gradus determinari a nobis nequeat.

[79] [cum Pippinis supponi potest.] At S. Begga ejus amita nuncupatur, adeoque Christianum, Sanctæ nostræ patrem, fingere oportebit Pippini filium, S. Beggæ fratrem, quod veterum nemo somniavit hactenus. Nec mihi profecto somniare id lubet; quamvis nemo negaverit, S. Beggam fratrem habere potuisse, nobis hactenus incognitum, qui Christiani pater fuerit, sicque commode salvaretur titulus amitæ seu potius abamitæ, id quod Legendista non satis distinxerit; imo, quod facilius crediderim, amitam appellaverit, quæ cognata dumtaxat dicenda erat. Hac vel simili ratione intelligi dabitur S. Amalbergæ cum tot insignibus Christi Virginibus & viduis consanguinitas, pro qua mihi certare haudquaquam lubet. Actum est tomo præcedenti ad diem VIII Julii de illustri S. Landradæ origine, quæ etsi accuratius explicari nequiverit, certe negari non debuit, eam etiam B. Pippino propinquam fuisse. Utut interim dicta omnia accipienda censueris, jam satis insinuavi, neutiquam mihi propositum esse, Mabillonii & Cointii argumenta adæquate dissolvere, quod fieri prorsus non posse, ultro fassus sum; sed ea dumtaxat sic explicare, ut ad tolerabilem sensum Legenda reducatur.

[80] [Restituuntur errores alii chronologici] Chronologicos scopulos potissimum explanandos esse, satis patet. En alterum undecumque insuperabilem, nisi ad modos nuperrime præscriptos accessus pateat. S. Amalberga nata dum Pippinus & Carolomannus honeste agebant in sceptris (vixerunt hi simul in summa auctoritate ab an 741, ad 747): Willibrordus Sanctæ instructor, dum Epternacum pergeret, aut inde rediret, qui mortuus est anno 742: Landrada, de cujus ætate etiam egimus, per id tempus abbatissa Belisiensis, cui commissa fuerit S. Amalberga, e vivis erepta anno 772, ætatis suæ anno tricesimo primo: totidem monstra sunt in ratione temporum. At enim apertissimos lapsus jam agnovimus, ad quos corrigendos, substituendus est Pippinus Crassus, seu Heristallensis, Caroli Martelli pater, qui rerum in Francia potitus est ut minimum usque ad annum 714, cujus tempore natam omnino supponimus S. Amalbergam, ut paulo superius, qua potuit verisimilitudine disputatum est. Ætas Martelli apprime concordat cum annis Sanctæ, nisi quod junior fuisse videatur, ut ei aptentur omnia, quæ de amoribus memorantur, si ea acciderint vivente adhuc S. Landrada. Verum nævi isti minutiores Legendistæ condonandi sunt, modo intacta servetur rerum substantia.

[81] Ad S. Willibrordum quod attinet, & eam difficultatem perviam fecimus in hac nostra hypothesi. [ad S. Willibrordum spectantes.] Rem omnem non discussit Willibrordus Bosschaert in sua de Frisiæ apostolis dissertatione 141; ceterum controversum illum Sancti ad Virginis parentum villam accessum componere pridem conatus est. Sic loquitur pag. 544: Si quæras, quo anno quove tempore S. Amalberga directa sit Belisiam ad S. Landradam? Respondeo, hoc debuisse accidere ante annum DCXCVI, quo alii, sive ante annum DCXCVIII, quo alii S. Lambertum martyrizatum asserunt; nam ante S. Lambertum terras deseruisse, & per eumdem sepulturæ traditam fuisse, affirmant omnes historiæ Landradinæ. At ut quid propinquius calculemus, juxta Molanum Landrada obiit an. circiter DCXCII: quo posito, Amalberga missa est ad eam a S. Willebrordo in primo ipsius ingressu in Austrasiam, dum vel Romam pergens, vel Roma rediens, apud Pippinum Austrasiæ Principem de negotiis ad Frisiorum conversionem pertinentibus tractaret. Elige, quod magis placet; satis mihi est, utcumque composuisse quidquid adynati occurrebat in conciliandis ætatibus Sanctorum Willibrordi, Landradæ & nostræ Amalbergæ.

[82] Nequid intactum maneat, supersunt cupitæ a Pippino pro Carolo filio Sanctæ nuptiæ, haud aliter intelligendæ, [Male autem ex Vita arguitur,] quam quod Pippinus jam dictus Heristallensis eas expetere potuerit, Carolus vero Martellus, ejus filius, ea ferme omnia perpetrare quæ Carolo Magno in Legenda perperam tribuuntur: nam S. Amalberga decrepita, parum apta fuerit, ut Principem illum ad sui amorem alliceret. Mitto controversiam, Cointium inter & Pagium derimendam, fueritne Hilmintrudis Caroli Magni conjux an concubina; nam quidquid ejus sit, satis exploratum puto, Carolum Magnum conjugatum fuisse, ante parentis Pippini obitum: quod licet daremus falsum esse; in jam proposito vitæ S. Amalbergæ systemate, ut iterum dicam, nemo sic desipuerit, qui Caroli Magni amoribus vetulam dignam existimet. Porro ætate grandævam fuisse S. Amalbergam, dum in æterni sponsi complexum evolavit, viderunt ante me Molanus, Sanderus, Fisenus, Bosschartius, & quotquot alii vel minimam operam posuere, ut quæ in Legenda turbate narrantur, ad aliquem chronologiæ ordinem reducerentur. Has vero crassiores maculas si absterseris, nihil tantopere reliquum erit, cur a producendis B. Amalbergæ Actis, Mabillonii, Cointii aut aliorum auctoritate absterreamur.

[83] Id demum adducitur, tamquam Legendæ totius eversivum, [Sanctam obiisse an. ætatis 31.] quod Sancta supponatur ex Actis mortua anno ætatis tricesimo primo, quod equidem fateor, admittendum esse, si obierit anno 772 in ea adhucdum ætate, ut paulo ante a Carolo Magno tantis conatibus in conjugem postulatæ sit, quemadmodum vita tota perpetuo inculcat. Verumtamen Anonymi verba non adeo expresse rem conficiunt, ut aliter & verius accipi non possint. Sic habet num. 47: Migravit autem beatissima … in pontificatu sanctæ Romanæ Ecclesiæ agente Papa Adriano, anno ejus primo: Karoli quoque Imperatoris anno quinto, ætatis vero ipsius tricesimo primo. Postrema ea verba in rigore accepta, non magis ad S. Amalbergam referuntur, quam ad Carolum; est autem tam certum, huic apprime quadrare, quam supra ostenderimus, impossibilem esse tot personarum connexionem, si Sancta tam juvenis e vita migraverit. Carolum vero, non anno 747 (ut Labbeus & alii pridem tenuere) sed anno 742 natum esse, hodie exploratum est: rectissime igitur prædicari potest, mortuam esse S. Amalbergam, dum Carolus ageret regni annum quintum, ætatis vero ipsius tricesimum primum. Si id a mente scriptoris alienum dixeris, at certe non diffitebere, vel incogitantem, rimam aliquam reliquisse, per quam paradoxa ejus ad congruam veritatis speciem componerentur. Quæ ulteriori explicatione opus habere videbuntur, in annotationibus observata invenies. En modo S. Radbodi Tomellum, de quo superius ita actum est, ut hic præterea nihil dicendum supersit.

TOMELLUS
Seu Sermo Domini Radbodi, sanctæ Trajectensis ecclesiæ Episcopi, de vita & meritis paradoxæ Virginis Christi Amelbergæ.
Ex codice Ms. S. Pauli in Sonia, collato cum editione Mabillonii.

Amelberga virgo, Tamisiæ & Gandavi in Belgio (S.)

BHL Number: 0322

EX MSS.

Quotiescumque, dilectissimi fratres, Sanctorum Dei memoriam, [Ad spiritualem resurrectionem suos adhortans] ad laudem & gloriam nominis ipsius agimus, toties a peccatorum nostrorum sepulcris resurgimus. Reviviscit enim tunc quodammodo fides nostra, & rediviva innovatur dulcedine vox nostra per officia labiorum nostrorum a, ac per hoc fit in nobis quod dicit Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestræ, & induite novum hominem. Quid namque est aliud male mori in sepulcro ac jacendo fœtere, nisi peccatorum sordibus inquinari? Et quid aliud est ab hoc tumulo resurgere, nisi per confessionem & pœnitentiam ad vitam, qui Christus est, redire? Habemus sane hujusmodi mortis plurima in Scripturis exempla, quæ illos solet mortuos appellare, qui numquam volunt a peccatis resipiscere; sicut est illud in Euangelio: Sinite mortuos sepelire mortuos suos. Neque enim ii qui corpora sepeliebant, corporaliter mortui erant; sed cum essent scelerati, ac propterea mortui, sepeliebant eos, quos mors corporis a vita subtraxit. Quocirca nos quoque mortis hujus detrimenta caveamus; quinimo de sepulcris vitiorum cito per gratiam Christi resurgere festinemus, ut cum ipso in æterna beatitudine vivere mereamur.

[2] Itaque laudemus Dominum Deum nostrum in Sanctis suis, [laudat Virgiginem sanctus Præsul] eosdemque vicissim collaudemus & honoremus in ipso; quandoquidem Deo & Sanctis ejus servire, vere est vivere; atque in hoc omni tempore permanere, prudenter est laqueos delictorum devitare. Ecce autem occurrit nobis hodierna die hujus rei aptissimum tempus, in quo PARADOXÆ Virginis Amelbergæ memorabilem vitam annua festivitate recolimus, quæ in hac peregrinatione Deo & hominibus gratissima exstitit, tum splendore geminæ pulcritudinis, tum etiam merito pudicitiæ virginalis. Hæc cum esset primis orta natalibus, & propter nimium corporis decorem omnibus amabilis, elegit se ornare virtutum gemmis, potius quam vestibus pretiosis; vilemque se & despicabilem statuit humanis ostendere oculis, quo pretiosa atque honestissima conspectibus appareret divinis. Non auro utebatur aut margaritis, quia sciebat Christum sponsum suum non iis fuisse usum in terris: non purpuram diligebat aut byssum, quoniam non ignorabat propter hujusmodi multos demergi in abyssum. Non delectabatur rumusculis frequentiæ popularis, quia secretum locum noverat esse opportunum * mœroris.

[3] Porro autem, iis contemptis, longe aliter factitabat: nam pro cognatis & amicis seculi, [ab omni genere virtutum;] diligebat pauperes Christi: pro auro atque margaritis, ornabatur sententiis doctrinæ spiritualis: pro byssinis purpureisque vestibus, cinere & cilicio utebatur. Pro frequentia populari, quam penitus respuebat, in excubiis templorum Domini, circa sacra altaria, orando & vigilando jugiter morabatur. Verum quomodo & quali ordine ad tantam disciplinæ cælestis pervenerit summam, non est silentio transeundum, propter exemplum bonum, & propter meritorum ejus dignum narratione præconium. Erat quippe hæc pudicissima puella in hereditate patrum suorum temporibus Francorum Principum, quos quidem a Karolo Magno Karolidas possumus appellare, qui ob multiplices victorias, & admiranda in Christiana religione studia hic solus inter ceteros vocabulum promeruit, ut merito magnus & optimus diceretur.

[4] Horum, ut dictum est, in diebus sancta & Deo placita Virgo Amelberga, [sed præsertim a custodia virginitatis,] defunctis jam parentibus, in possessione, quæ ei secus Scaldam fluvium latissima ex progenitorum successione provenerat, cum unico fratre suo religiosissime commanebat, jejuniis & orationibus serviens die ac nocte, eleemosynasque plurimas & largissimas faciens cum maxima hilaritate; habens semper in memoria illud Apostolicum: Hilarem datorem diligit Deus: cumque esset speciosissima, usque adeo ut reliquas omnes sua pulcritudine superaret, propter honestissimi corporis prærogativam pene incurrit pudicitiæ detrimentum. Nam cum ejus opinio ad regem provinciæ, Karolum b videlicet tunc temporis pervenisset, is ejus amore continuo captus, cœpit cum illa indesinenter de nuptiis per internuntios agere. Postquam vero sensit, voluntatem suam a beata Virgine, quæ se meliori sponso, id est Christo devoverat, omnimodis reprobari, quod blandimentis & potestate regia non valuit, per insidias & quædam latrocinia clanculo nisus est attentare. At illa contra hæc omnia orationum clypeos & cælestis armaturæ frameas obtendebat.

[5] [repulsis Caroli blanditiis;] Quadam vero die cum beatissima puella inter domesticos parietes sola resideret, psalmosque more solito caneret, puer familiaris repente per posticum irruit, proclamans & nuntians, Regem cum satellitibus suis adesse præ foribus. Tunc ipsa, nihil sui oblita, oratorium, quod domui adhærebat, celeri cursu ingressa est, ubi se illico cum gemitu & lacrymis ad orationem prostravit, flebili voce obsecrans, ut eam Dominus de imminenti periculo liberaret. Tum vero Rex nimium temerarius, post eam in oratorium intrans, cœpit illi multis adulationibus blandiri, honoresque promittere temporales, quo vel sic eam suis persuasionibus acquiescere faceret. Verum illa sponsum, quem elegerat, nullo modo derelinquere volens, jacebat immobilis & ita solo defixa acsi quibuslibet radicibus implicita teneretur. Postquam autem Rex cuncta blandimenta * adhibuit, nihilque se proficere vidit, regiam auctoritatem vertit in sævissimam tyrannidem, arreptaque ejus manu, violenter illam foras trahere conabatur. Sed cum etiam ita nullus eum sequeretur effectus, tandem puellæ brachium fortiter excutiens, summaque vi torquens, fracto virginalis humeri osse, quasi qui se vindicasset, abscessit.

[6] [a quo os ipsi confringitur.] Tunc illa, ut erat tenerrima, ob vulneris sui gravissimum dolorem, coram Domino aliquantulum quidem flevit: tamdiu autem oravit, donec sponsus suus Christus adesset, eamque sanitate integra restauraret. Ex illa autem die nullum secularem passa est amplius amatorem, sed libere in sponsi sui Domini nostri Jesu Christi dilectione permansit. O felix commercium! o nimium prudens electio! ubi rex terræ, pro creatore cæli & terræ contemnitur, ubi Deus pro homine adamatur, ubi pro luto isto cælestes divitiæ conquiruntur. O! beatissima Virgo, si multum tibi sublimitas generis obfuit, at multo magis tua spontanea dejectio, & carnis propter Deum contritio profuit. Si splendor tuæ pulcritudinis periculum incurrit, at contemptus regiæ majestatis perenni te gloria coronavit. Si ad horam passio contristavit, at tibi inde contubernium Martyrum & requies sempiterna provenit. Ecce nunc omnibus, quæ in hac vita desiderasti, perfrueris, quoniam Rex regum, & Dominus dominantium concupivit speciem tuam tuque, o augustissima regina, assistis a dextris ejus in vestitu deaurato circumdata varietate c.

[7] [Illustris triumphi ejus gloria,] Nunc igitur in te fides, spes, caritas fulgent, humilitas regnat, patientia triumphat, virginitas candet, pudicitia nitet, prudentia discernit, temperantia moderatur, fortitudo superat, justitia judicat: atque ut epilogum faciamus, virtutum omnium in te & a te militia continetur. Quamobrem in æterna beatitudine bona ineffabilia, non solum beatissimis oculis vides, & felicissimis manibus tenes, verum etiam reliqui sensus eadem felicitate fruuntur. Nam & beatis auribus cæleste organum audis, & læto ore novum canticum canis, & venerandis naribus perennes modo delicias odoras. Itaque non erit ulterius quod tibi solicitudinem pariat, vel quod anxietatem importet. Habes quippe gaudium absque tristitia, delectationem absque fastidio, securitatem absque formidine, pacem absque dissensione, dulcedinem absque amaritudine, satietatem absque defectione. Lux tibi sine tenebris lucet, munditia sine inquinamento resplendet: totam habes requiem, totam possides vitam, quæ nec lassitudinem pateris, nec morti succumbis.

[8] Quid ergo melius? quid jucundius? Opes terrenas aut fortunæ rota subtrahit, [& multiplex in cælis remuneratio.] aut conditio mortalitatis extorquet; thesauros vero cælestes ipsa sui perpetuitas oppido concupiscibiles facit. Hos tu, o beatissima Virgo, cum angelis, propter cælibem tuam vitam; cum Apostolis, propter fidem Catholicam; cum Martyribus, propter passionis constantiam; cum Confessoribus, propter innocentiam sanctam; cum Virginibus, propter specialem corporis & animæ pudicitiam, vere nunc, patriam tuam post limina repetens, hereditario jure participas, & gloriaris in sponso tuo Jesu Christo Domino nostro: per quem te oramus ac suppliciter petimus, ut pro nobis apud ipsum intercedere non desistas, qui te in hac mortalitate ita roboravit, ut regem terrenum castitatis gloria vinceres, & infernorum principem diabolum sanctitate præcipua superares, auxiliante ipso, qui cum Patre & Spiritu sancto gloriatur Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a Quæ sequuntur usque ad proximi numeri hæc verba, ecce autem occurit, in editione Mabillonii prætermissa sunt, substitutis punctulis, quasi ad rem non spectent.

b Hic clare exprimitur nomen Caroli quod plane aberat a codice illo quo usus est Mabillonius: at vero, quod supra dicebamus, non minus ad Martellum referri potest, quam ad Carolum Magnum, nam & ille æque ac alius fuit de stirpe Carolidarum, alias Carlovingiorum, qui a B. Pippino originem ducunt. Neque obest quod dicatur Rex provinciæ, nam & alibi Rex appellatus est Carolus Martellus. Henricius Carolum Magnum in versione sua Flandrica exprimit, quem ego in nullo codice latino reperire me memini.

c Hic sistit Mabillonii editio, suppressis duobus sequentibus numeris, forte, quod ad historiam nihil conserre visi sint: nos nihil subtrahendum putavimus.

* al. amicum

* al. vaniloquia

VITA
Auctore fortasse Theodorico Abbate Trudonopolitano.
Ex Ms. codice S. Pauli in Sonia, cum aliis, item Mss. collato.

Amelberga virgo, Tamisiæ & Gandavi in Belgio (S.)

BHL Number: 0323

EX MSS.

PRÆFATIO.

Gloria & honor Dei viventis est, merita virtutesque Sanctorum narrare, easque scriptis commendare, quatenus æmula virtus incitetur bonorum studiis, & pia imitatio proroget memoriam in æterna secula. Quod licet perfectorum, imo sapientissimorum sit, qui quod mente concipiunt, verborum significationibus explere queunt, tamen juvenes cum virginibus, senes cum junioribus laudare nomen Domini per Psalmistam jubemur. Sed ego, cujus aret ingenium, accingi jubeor in vita sanctissimæ virginis Christi Amelbergæ, atque æterni sponsam Regis laudare. Non quod ipsa humana laude egeat, cujus laus ipse Christus est; quæ etiam, cum adhuc hominem ageret, terrena velut inania calcavit; sed quo vita ejus gloriosa, semper angelicæ puritatis æmula, exemplum commendet piæ conversationis. Sed quid agam? Cogor contra torrentem niti, dum video imperari posse, quod non possum; & puer a, qui necdum cymbam impuli, clavum onerariæ navis, inter amfractus Euboici littoris, regere compellor. Et quis me tanto oneri parem faciet? Meritum scilicet piissimæ Virginis, cujus interest, ne tam videar, hanc tantæ laudis materiam qualibet temeritate præsumpsisse, quam debitæ venerationi, velut devotus minister inservisse. Quæ nunc pendulum per tabulata titubantis gressum regat, tum sensum & articulos scribentis, suis Deo commendet precibus & meritis, quatenus officium laudis suæ, quod devota mente gerimus, efficaciter impleamus. Neque hoc dixerim, quod omnia ejus gesta hic perstringere cupiam, quod nequaquam vel omnes valemus, etiamsi velimus; sed sicut qui immensam totius orbis sphæram in arcto situ depingunt, ita hic non omnia ejus facta videas comprehensa, sed ea tantum, quæ fidelibus propterea contingit esse nota, quia fuere publica. Explicit prologus.

Ordo Capitulorum in Ms.

I De nativitate & infantia beatæ Virginis.
II Quod adhuc puella propriis manibus oratorium in viridario parentum construxit.
III De puero, furtum aggresso, mirabiliter contracto, sed meritis beatæ Virginis sanato.
IV De B. Willibrordo & ejus admonitione divina.
V Ubi ad cœnobium, Belisia vocatum, deducitur, & famulæ Dei Landradæ, educanda committitur.
VI Quod ab inclyto rege Pippino in conjugium filio suo Karolo sit adoptata.
VII Qualiter ad orationem Virginis Dei Karolus stare non potuerit, sed divino nutu loco cessit.
VIII Quod in oratorium Genitricis Dei confugerit, Karolo fores ecclesiæ perfringere volente.
IX Quod Karolus patrem suum Pippinum pro Virgine multimoda interpellaverit prece.
X De Hunrodo iter & votum beatæ Virginis impediente.
XI De obitu gloriosi regis Pippini, atque successione filii ejus Karoli.
XII De consilio a Francis principibus habito super desponsatione Virginis Dei.
XII De oraculo divino, per beatam Gertrudem Virgini revelato.
XIV Quod fugam iniens, diem festum Paschæ in pastoralibus solennizabat.
XV De latrone a lupo suffocato.
XVI Quod ad benedictionem Virginis Dei panis & vini ubertas excreverit.
XVII Quod obviam turbam dæmonum signo crucis conterruerit.
XVIII De pisce ab alveo fluminis egresso.
XIX De quadam muliere languente, meritis beatæ Virginis sanitati reddita.
XX Quod inundationem imbrium a proprio suspenderit agro.
XXI De grege avium divino nutu imperato.
XXII Quod a facie regis in oratorium confugerit, crinesque capitis sui ipsa absciderit.
XXIII Quod post Virginem Dei ecclesiam Karolus temere irrupit, eique martyrium intulit, sed mox a Domino sanata & visitata fuit.
XXIV De illustri Rodino, fratre Virginis, sanctæ conversationis habitum assumente.
XXV De Sanctorum visitatione & allocutione, & sanctissimi obitus sui revelatione.
XXVI De Karolo rege, divina animadversione percusso, sed interventu beatæ Virginis sanato.
XXVII De aqua in sanguinem mutata, & miraculo piscis, sibi divinitus collati.
XXVIII De commemoratione virtutum ejus, ipsiusque laude digna.
XXIX De felici ejus in Christo dormitione.

CAPUT I.
S. Amalbergæ illustris origo, pia infantia, miraculis clara; sancti VVillibrordi monitu ad B. Landradam Belisiam deducta, a Pippino agnoscitur & ad filii sui Caroli nuptias postulatur.

Gloriosa Christi virgo Amelberga hujus vitæ sumpsit exordium in pago Ardenna, in patrimonio, Rodingi-villa b nuncupato, tempore quo divæ memoriæ Pippinus una cum fratre suo Karlomanno honeste agebat in sceptris c. [A Regibus ducens originem,] Hujus pater Christianus, mater vero Eva est nuncupata, a sanguine magnorum regum, regumque principibus originem ducentes. Quod ut clarius promam: exstitit quippe hæc sacratissima Virgo agnatione proxima propinquitatis beatissimis Christi virginibus Gertrudi d, necnon Aldegundi & Waldetrudi. Et illud quidem egregium fuit, quod tam a clarissimis quam religiosis parentibus alti sanguinis venam traxit; verum plus gloriosum, quod eamdem vita & virtutibus illustravit. Deinde sacro ergo fonte regenerata, postquam est ablactata, per singula ætatis incrementa, virtutum germinavit augmenta. Quam parentes divino magisterio informantes, fovebant sicut unicam, sicut Dei sponsam. Ipsa nimirum divinis sic semper intenta erat, sic ecclesiarum limina frequentans, ut Annam de Euangelio crederes, quæ non discedebat de templo, jejuniis & obsecrationibus assidue vacans; unde conspicuum mortalibus dedit, quod eam jam tunc cælestis sponsus elegit.

[2] Pomerium e spatiosum & jucundum erat domui parentum beatissimæ Virginis contiguum. [adhuc tenella oratorium construit.] Illic lilia vernantia rosis sanguineis decertantia, illic cinnamomi & balsami odor aromatisans, paradisiacæ suavitati contendens: fontes irrigui amœna virentia commendabant. Tum distincta florum varietas, atque frondium proceritas invitabat; ut non magis oblectareris cedris Libani, aut cypressis Sion montis jucundissimi. Cumque adhuc almæ indolis puella, sub tutela parentum detenta, in schola virtutum proficeret, solebat illuc ingredi, ibique cum coætaneis virginibus jam tunc superna contemplari: in quo ædificio instar oratorioli propriis manibus constructo, atque altari in honorem Domini ibidem erecto, ecclesiæ nomen ei indidit, quod & ita sibi hæsit. Deinde optima quæque fructuum poma cum nucibus, mala punica cum castaneis, thymiama cum aromate supponens, sacrificium laudis cum tacita prece Domino libavit. Et ut cum admiratione dictum sit, cum ob infantiam teneræ indolis, perpendere necdum posset, quid in ea ætate ipsa tunc egisset, tamen adimplevit officia perfectorum Patrum, imo sanctissimorum virorum, quorum unum est sacris altaribus adstare, alterum votis & precibus Deum compellare. Quapropter in ipsis annorum crepundiis, pro sui merito hominibus celebris habita, ab auditoribus conjectari cœpit, clariora per ipsam futura, cujus tam gloriosa essent principia.

[3] [Puer ob furtum punitus & sanitati restitutus.] Cernens igitur hostis humani generis quod venerabilis puellæ infantia tanta adolesceret gratia, extimuit damna suæ nequitiæ, sic ut Dei Virginem tentaret impedire. Et parans congredi, corrupit unum, qui in comportanda ligni & lapidis materia, adjutor & cooperator exstitit beatissimæ Virginis, quatenus de oblationum fructibus furtum faceret. Qui impudice dexteram ad alrare extendit, atque de sacra oblatione aliquid surripuit. Sed peracto scelere, brachium nequaquam ad se ultra valuit retrahere; nam sicut ipsum extendere ad iniquitatem præsumpsit, ita stupens repente diriguit. Stabat adhuc contractus pusio coram altari attonitus, & præter solum lacrymari, ignoravit penitus quid ageret. Ad manum autem eum trahentes socii, sunt etiam & ipsi illacrymati, intenti oculos in solam Dei Virginem, utpote tanti languoris medelam. Sed & parentes ejusdem contracti illustrem Christianum, ejusque Deo devotam conjugem adeuntes, preces offerunt, si quo modo, per interventum almæ Virginis, obtineant filio salutis gaudium. Invitatur proinde pia Virgo suorum precibus parentum, tum lacrymis omnium, pro hoc signo confluentium, ut si quam in cælo habet gratiam, inde contracto eximat pietatis medelam. Tum oratum est: & ecce ferreus ille rigor cœpit paulatim lentescere, & pristini usus statum resumere, ut videres uno eodemque momento, & precem virginis ante conspectum agni & sponsi sui evolasse, & dolorem abscessisse; sicque ab universis conclamatum; Gloria Deo, gloria Christo suo; ita ut a quibus prius dolor gemitum effuderat, postmodum affectus lacrymas extorqueret.

[4] Sanctus igitur Willibrordus, merito & officio divæ memoriæ antistes, [S. Willibrordi hortatu] iis diebus sanctæ ecclesiæ Trajectensium honeste aurigabat currum; qui tunc temporis construebat cœnobium, cui antiquum Aternacus f hæsit vocabulum: hoc tunc denique visitatum adiit. Sed dum per Ardennam iter agit, ut ad illustris Christiani domum diverteret, divino nutu accidit; futurum quippe erat, ut ipse meritum Virginis declararet, & rumoris magnam partem ampliaret. Nam inter exhibita humanitatis officia interque colloquii divini suspiria, quibus sese mutuo vicaria relatione reficiebant, ad Dei Virginem pervenitur, atque de vita & moribus ejus sermo protenditur. Tum miraculum nuper factum, de restitutione arefacti brachii infantis celebre memoratur. Tunc ait Antistes: Nos qui portavimus pondus diei & æstus, nil tale adhuc consecuti sumus, & tibi, beatissima Virgo, ad sublimandum virginalis gloriæ fastigium divina pietas sic contulit gratiam sanctitatis: virginitate, qua immortalis sponsi thalamum ascendere meruisti, laudem & gloriam in æternis seculis peperisti. Hostis antiquus per puerum, amicum sibi mancipium, te illudere gestiebat, sed fractis viribus defecit, unde & Christus sponsus honorem tibi præstitit & splendorem. Floreas igitur cum Tecla, valeas cum Agnete, & cum Maria optima sit pars tua. Qui tanti meriti elogio & virginale meritum sublimavit, & sacri Chrismatis unctione Dei sponsam confirmavit.

[5] Beyla regius saltus est, & in eo locus Belisia g dictus. Ibi per id tempestatis beata Landrada, [Belisiam ad S. Landradam dirigitur:] virtutum dote coruscans, cœnobium construxit, quod sanctæ Dei Genitricis honori & nomini intitulavit: ad quam monitis atque hortatu beati Willibrordi antistitis dirigitur almæ indolis virgo Amelberga h, quatenus eam sacris erudiret litteris, virtutumque informaret exemplis. Qua suscepta, atque choro Virginum, pro vitæ bravio ibidem decertantium, adunata, agnoscunt virgines in Virgine angelicæ vitæ insignia, quam tam stupent quam amant. Tenerum vero corpusculum sericis adopertum vident, sed lactea membra ita cilicio attrita pavent: admirantur, quasi eam quotidie novam de virtute in virtutem [ascendentem] cernerent, nec tamen invident. Itaque in singulis virtutibus egregia eminebat, quasi ceteras non haberet: sed instantia orationum, atque frequentia Scripturarum templum cordis sui domicilium constituit Spiritus sancti.

[6] Interea Karlomannus i, cingulo militiæ deposito, [ubi a Pippino agnita] atque sanctæ conversationis habitu assumpto, monachus efficitur in monte Sarepti, latibulo scilicet sancti Silvestri. Frater autem ejus Pippinus, ex jure successionis, & generali Francorum conventu solenniter habito, sublimatur in regno, qui & bella quidem multa gloriose peregit, & in causis civilibus serenissimus exstitit. Qui eo tempore Beylam desertum, cum Francorum inclytis venatum devenit. Cui cum interim memoriæ occurrisset, venerabile templum Dei Genitricis in vicino positum, præterire noluit insalutatum; atque in eo, inclinata jam die, descendens, a beata Landrada ejusque sacra congregatione magnifice susceptus, atque ad hospitandum ibidem est invitatus. Rex autem attollens oculos, præclaræ indolis puellam in choro virginum perspicit, simul elegantiæ prærogativam morumque generositatem in ea tacite contemplans; inter prandendum de ea sciscitatur, cujusnam esset filia, quibusve majoribus orta. At ubi eam clarissimis procreatam natalibus agnovit, ad se accersitam, osculis & complexibus virginis aliquamdiu hæsit. Jam enim deliberaverat secum, eam in matrimonii commercio copulare suo filio Karolo.

[7] [ad filii sui Caroli usptias invitatur;] Unde super hoc consilio cum Francorum principibus tunc præsentibus habito, invenitur nil tam generosum in magnorum familiis regum, cui non contendat nobilitas Amelbergæ virginis. Hoc ipse Rex fatetur, idemque Regis principes confitentur. Sic inquiunt: Cum claritudo generis, elegantia corporis, tum amplitudo patrimonii, & cetera id genus Virginem faciant appetibilem, merito, Domine Pippine, regum victoriosissime, Amelberga tui, imo nostri Karoli vocabitur sponsa. Hoc autem ad honorem Regis, ad munimen regni, hoc ad proventum gloriæ, nostro adoptamus Karolo. Rex autem desiderii sui spem talibus optimatum suorum dictis erigens, assensumque præbens, Dei Virginem de nuptiis filii sui interpellat, quasi qui uberius pro eo peteret, & regia auctoritate facilius impetraret. Sed Virgo Domini, Spiritus sancti vigore armata, totaque facie in ipsum Regem conversa, hujusmodi responsum dedit: Amo Christum sponsum, cujus speciem intendo, cujus castissimis amplexibus solvi nequeo: & quomodo tui filii nuptias eligam, qui Regis æterni filio inseparabiliter hæreo? Jam ejus sponsalia suscepi, jam ejus thalamum introivi; & qualiter amore hominis mortalis, excludere possum amorem Dei viventis & sponsi immortalis? Illi virginalis pudicitiæ privilegium devovi, illi candidæ meæ virginitatis lilium reservavi.

[8] [sed constantiam ejus in sancto proposito landat.] Iis Rex auditis, o! Virgo, inquit, & virginum decus, responsum divinum, & numquam nisi ore divino prolatum. Ter & amplius beata, ex cujus pectoris domicilio talia Spiritus sancti personant organa! Potuit, o! inclyti mei, hæc ætas tam teneræ indolis, talia numquam mente concipere, nisi afflata divino munere. Vere admirabilis & gloriosus Deus in Sanctis suis! Sic Rex & cum Rege omnis illa curia hymnum Deo dixit & alleluya resonuit. Discedens autem, venerabili Landradæ Dei Virginem commendat, atque alta reverentia, velut Dei sponsam colat, & virtutum disciplinis instituat, item repetens, monet; Rex, inquam, sapientia & pietate mirificus, qui non solum in sponsa sua Deo honorem dedit, verum ipsam postmodum, acsi filiam, in sua suscepit. Posthæc palatio receptus, Bartradæ reginæ exponit sui itineris casus, itemque fit celebre nomen Virginis in aula Regis. Et Regina, Ita, inquit, & frater ejus Rodinus ab ipsis primordiorum crepundiis, virtutum inolevit augmentis: & nunc quidem, licet in aula administrationem rerum publicarum, inter primos ut nobilissimus gerat, tamen sub obtentu militiæ, devote inservit Christianæ religioni. Nutriantur ergo ambo, ait Rex, alta reverentia, hic in palatio, atque illa in cœnobio: atque in omnibus famulandi Domino, libero utantur arbitrio: fortassis olim ipsorum meritum nobis & regno nostro providebit patrocinium.

ANNOTATA.

a Ex modis id genus loquendi ostendimus supra, Vitam istam non a sancto Radbodo, Ultrajectensi episc., cujus est præmissus Tomellus, sed ab aliquo monacho, verosimillime in monte Blandinio scriptam esse; an a Theodorico, an ab alio, non definiam.

b Villa Rodingi, sive vicus aut pagus olim fuerit, sive forte arx aut castrum familiæ; non facile quis hodie vestigia ejus inveniet, saltem sub eo aut satis affini nomine. Ardennæ seu Arduennæ silvæ satis notus est tractus, modo ditioni Luxemburgensi pro majori parte subjectus.

c Implexa hæc temporum confusio aliquo usque, & quantum fieri potuit, explicata est Comment. prævii § 9, quemadmodum ad Acta S. Landradæ ad VIII Julii polliciti fueramus.

d De qualicumque cognatione cum hisce Sanctis, licet antiquioribus, etiam egimus in Comment. prævio § 8.

e Tersior oratio hic exigenda non est, dum scripsit pomerium, voluit dicere pomarium, imo hortum, non solum arboribus fructiferis, sed & floribus varie consitum, siquidem recte quadrat inflata ejus descriptio. Aliud plane est pomœrium, ad urbium mœnia extensum, ut vulgo notum existimo. Sed hujusmodi minutias in talibus Legendis observare, operæ pretium non judico, modo constructiones satis intelligantur.

f Hodie Epternacum, abbatia Treviris & Luxemburgo non adeo procul dissita, quam sacris demum exuviis suis ditavit Sanctus, anno 741, aut 742, ut loco suo examinabitur ad VII Novembris. Interim S. Willbrordi, S. Landradæ, & S. Amalbergæ nostræ tempora superius etiam composita sunt.

g Vide Comment. præv. ad Acta præfatæ S. Landradæ VIII Julii num. 1 & 30.

h Vide iterum prædictum Commentar. num. 36.

i Carolomanni & Pippini fratris, cognomento Brevis, postea Franciæ regis nomina hoc loc perperam intrusa, in Commentario abunde diximus. Si cui Carolidarum, alias Carlovingiorum, adscribi possit tota procacis adolescentis comœdia, ad Vitam S. Landradæ, ex mente Mabillonii tantisper rejecta, soli Carolo Martello eam convenire necesse est, ut jam satis demonstratum putamus. Admixta subinde consequentia parerga, ex auctoris ingenio composita intellige. Non quod ea negemus alicubi accidisse, cum Paradoxæ Virgini apprime competant; sed quod rerum series male ordinata sit. Idem etiam de sequentibus consendum.

CAPUT II.
Inutiles Caroli conatus in prosequenda Virgine; saniora Pippini consilia; Hunrodi proditio; post Pippini obitum in amorem S. Amalbergæ per suos magis, sed frustra inceditur Carolus.

Igitur Karolus a , forma & dote virtutis digna regia proles, [Virginis audita fama Carolus] ut persensit famam beatæ Virginis, anhela trahens suspiria, totum se transfudit in amorem Virginis, nec prius desistere credidit, quam quid robur & impetus juvenilis animi posset, experiretur. Et primo quidem palatio egressus, assumptoque secum Rodino, fratre beatissimæ Virginis, sub obtentu venationis, Beylam desertum advehitur; expositisque circa venationem militibus, perpaucis sibi junctis tironibus, ipse cum Rodino usque in Belisiam iter protraxit, quatenus per eum sororis suæ animum sibi citius inclinaret, atque optati connubii copulam facilius obtineret. Ubi vero eo perventum est, Karolus eminus prospiciens, in medio virginum, ex prærogativa singularis elegantiæ, ut id facile erat cernere, Dei sponsam agnovit, ipsamque propriis manibus cæmentum vertentem, sive aliud quidpiam operis, pro exstruendis monasterii muris, cum reliquis virginbus exercentem offendit. Mox denique ut oculos in ipsam jecit, uno obtutu hæsit, acsi secum diceret: Ecce, Karole, quæ complacuit animæ tuæ.

[10] [eam blanditiis frustra pellicere conatur;] Et post horam ab equo descendit, & non est passus quidem ultra teneras Virginis manus asperitate ligni & lapidis attrectari [ac] indignum fore dixit, regiæ nobilitatis puellam operi manuum debere admitti; & rogans Virginem continere dexteram, Surgite, ait suis, atque hujus puellæ vicem præbentes, in cæmento & lapidibus manus vestras exercete. Deinde vero, inter oscula & amplexus, desiderium animi sui juvenilis, cum Virgine tunc exultantis, aperuit, atque ut sponsa sua nominari, ac matrimonio sibi copulari debeat, in omni prece descendit. Quam neque blanditiis illectam, vel terroribus concussam flectere valuit, quatenus suo amori communicaret, quia fundata supra murum fidei, ut turris inexpugnabilis mansit. Virgo autem Domini, erectis in cælum luminibus, in silentio labiorum implorat suffragia angelorum, invitat præsentiam Apostolorum, ipsisque mediantibus, hanc Deo gratam immurmurat orationis hostiam: Jesu benigne, unigenite Dei Patris, & unice Virginis matris, ad tui sancti nominis invocationem, respice ancillæ tuæ contritionem. Tibi, sponso immortali virginalia pudicitiæ meæ devovi, & fidei arrham huc usque reservavi. Auctor castitatis, conserva tibi dicatum florem meæ virginitatis. Descende, Domine, ad precem meam, atque hujus tyranni compesce furorem, nequando corporis mei commercium suæ libidini contingat fieri ludibrium.

[11] Dixit, & oratio pura, ut auribus Domini insonuit, præsentiam cælestis sponsi adesse patefecit. [qui intelligens ursum illic grassari,] Nam videre erat uno eodemque articulo, & adhuc Virginem ab oratione labia non relaxasse, & Dominum Jesum caræ suæ beneficium præstitisse. Cum ecce quædam mulier, Bartina nomine, de contigua villa Gesbellia, miseram se clamitans, advenit, & cursu rapido usque ad pedes beatæ abbatissæ Landradæ ejulando sese dedit: & sciscitata super causa tantæ querimoniæ; Heu me, inquit, Domina, vix immanissimum ursum b, e saltu prorumpentem, semiviva evasi. Nam & alvearia mea comminuit, apesque cum melle comedit, & jam nunc circa ipsa pecora frendendo & laniando grassatur. Et nunc mihi liberatorem mitte, qui eum ab instanti deterreat depopulatione. Quibus auditis, Karolus, juvenis præstantissimus, & mox victor futurus, posthabito ludo, atque velociter admisso equo, cum suis festinus, quo bestiam esse sciebat, viam tendebat. Atque eo sub festinatione migrante, maritus prædictæ mulieris, nomine Theudo, nam forte adstabat, & arti scenofactoriæ intentus, temonem plaustri lævigabat, post tergum juvenis sic clamavit: Quorsum tendis, Domine mi, quorsum vadis, fili Regis? Noli, quæso, tanto pignore orbare regem Pippinum serenissimum; nam & belua immanissima est, & tibi pro ætate, deest robur hominis, & inermis etiam abis?

[12] Qui non eduxit gladium, sed tantum subtus spata accinctus erat, [arrepto temone eum interficit.] quod tunc moris erat Francigenis juvenibus. Cui Karolus, ut semper erat impatiens morarum, Fac, inquit, finem verborum, atque celerius, quem tenes, mihi porrige temonem. Quo arrepto, cunctos pernix antevolans, ubi ad locum perventum est, suis cedere præcipit, atque singulariter congredi deliberat, non inter spem & metum anceps, sed virtutis constantia impavidus. Sed & belua contra rugiens, patulo ore frendebat, & brachia ad dilaniandum extendebat. At magnanimus juvenis, vibrato in altum temone, inter gemina tempora ictum dedit, ipsumque cerebrum dimidiavit. Itaque ursus ante pedes victoris occubuit, cujus carnes, in usus operariorum, venerabili abbatissæ Landradæ donavit: pellem quoque, ob insigne peracti triumphi, patri ad palatia transmisit. Supradicta autem mulier, velut illa de Euangelio, extollens vocem de turba, ob gestæ militiæ præconium, iis verbis magnificavit victorem Karolum: O! juvenis, clarissima regum proles, reverentiam majestatis in vultu geris, in brachiis fortis, egregii prænominis titulo coronaberis, & Karolus Magnus in æternis seculis cognominaberis. Quod agnomen ex tunc cœpit, atque ex illo ei tempore hæsit, in quo & postmodum magnifice claruit. Nam post Imperator augustus factus, non solum ante alios dilatavit gloriam & regnum Francorum, verum pene ipsum contudit & subjugavit orbem terrarum.

[13] [Victor rediens novos conatus adhibet,] Insignis ergo & claræ victoriæ compos regius tiro, qua venerat via redibat, ut complaciti sibi connubii copulam conciliaret. Virgo autem Domini oratorium Dei Genitricis semperque Virginis intraverat, & emunitis deintus januis, tenebat interim portum post naufragium. Arrepta autem sacrorum pignorum capsula, imponit capiti pro galea: fletibus terra humectatur, precibus cælum pulsatur, piis questibus divinum auxilium imploratur, & angelis mediantibus, Deo caræ suæ preces nuntiantur: illa humi anhelabat & sic auctorem suæ integritatis compellebat: Domine Rex angelorum & susceptor peccatorum, annue pro honore tui nominis, ne in me prævaleat imperium terrenæ tyrannidis. Dulcedo animæ meæ, non transeant in me carnalis copulæ venena. Gloria mea, non sic confundar famula tua, ut denuder castitatis stola. Te sponsum elegi, pulcritudinem tuam concupivi, & nil mihi, quod amarem, præter te reservavi. Tuis ut complaceam in nuptiis, pudicitiæ annulis, & aureæ virginitatis monilibus ne spolier, deposco. Respice, piissime, de cælis, & salva me ex ore leonis. Dilectæ ergo sibi Virginis oratio Christo sedit ad gratiam & non dehabuit efficaciam.

[14] [sed a Virgine constanter rejicitur.] Igitur claræ militiæ juvenis initam fugam Virginis comperiens, quia persuadere non potuit, vim palam inferre non erubuit c: & impudentius contra regiam pietatem agere molitus, virginalis quidem meriti gloriam auxit, suam vero tyrannidem palam detexit. Nam jusserat templum beatæ Dei Genitricis semperque Virginis, ipsisque venerabile angelis pollui, & januas ejus infringi, & ni Virgo Dei spontanee in thalamos ejus eat, ipsam per vim foras trahi. Percipiens hoc Landrada meritis gloriosa. & veluti quoddam propugnaculum imminenti jaculo resistens, nunc suadendo, quatenus Deo & sanctæ ejus Genitrici honorem tribuat, nunc supplicando ac pedes ejus deosculando, ne tanta blasphemia in ipsum auctorem vitæ impingat, vix impetum juvenilis animi lacrymosa prece fregit, promittendo, se Virginis animum suæ cupidini reconciliari, ipsamque assistricem sui thalami futuram fore. Hac spe tranquillior factus juvenis, præteriit: & Virgo Domini, aliquamdiu potita pace, in sponsi sui amore quievit.

[Pippinus laudat Virginem:] Interea ad regem Pippinum, celebri & omnium ore, præconium peracti triumphi de nece ursi pervenit, & ab universis Francorum optimatibus claro prænomine Karolus Magnus cognominatur. Sed & ipse ad palatium reversus cœpit apud patrem omni prece anhelare, & per internuntios agere, quatenus Dei virgo Amelberga sibi assumeretur sponsa; asserens, hanc solam esse, cujus nobilitas ei competat, forma complaceat. Cui cum pater interdicendo blandiretur, ne amplius Virginem Dei pro re hujuscemodi contristaret, atque ut ab ejus intentione animum declinaret, filiam Desiderii, regis Longobardorum, nomine Hildegardam, promisit, sibi in matrimonio copulandam.

[15] Virgo autem Domini, temporis malitiam redimere volens, memor dicti Euangelici; [hæc mox Andanam profugit;] dicentis; Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam: deliberavit locum mutare, & Andanam pergere ad beatam Beggam, amitam d suam, sororem videlicet beatissimæ Gertrudis, cujus & superius mentionem fecimus: quæ eo tempore illo in loco cœnobium construxit, in quo & chorum virginum, cœnobiali militia agonizantem, Deo adunavit. Sed Hundrodus quidam, in aula regis inter nobilissimos primus, & consobrinus beatissimæ virginis, hoc prænoscens, iter pariter & votum ejus, anticipando abscidit. Nam parentibus almæ Virginis de medio factis, præfatus Hunrodus relictam orphanam, quasi ex jure propinquitatis, in substitione populari in sua suscipiens, ad domum genitricis suæ, nomine Riqueram, invitam atque reluctantem traduxit; sed revera, sicut demonstrabunt sequentia, magis ut opportune eam filio Regis traderet.

[16] Rippinus igitur, justitia ac pietate rex magnificus, [ille vero paulo post mortuus est.] cum per annos quindecim regnum Francorum strenue administrasset, finito Aquitanico bello, quod contra Waifarium ducem susceperat, victor Parisius rediit, & morbo aquæ intercutis VIII Kalendas Octobris obiit, sepultusque est in basilica inclyti martyris Dionysii. Post quem Franci, generali consensu, filium ejus Karolum regem constituentes, infulas imperii illi imponunt. Porro mater ejus Bertrada sæpius monita patris sui, quibus eum adhuc vivus instruxit, quatenus ab insecutione Virginis Dei suspenderet animum, ad memoriam revocavit; reputans, ne forte pro injusta præsumptione pœna mulctaretur divina. Et volens penitus morbi ejus occasionem abscindere, Desiderium Longobardorum regem adiit, & ut filiam suam, Hildegardam nomine, filio suo Karolo in conjugium assumeret expetiit.

[17] Ergo Carolus rex iis diebus solennia Paschalis gaudii apud Herstallum, [Caroli amor incenditur ab Hunrodo,] tunc temporis palatium, celebrare disposuit. Quo solenni conventu suorum procerum habito, ubi iterum de statu regni, de pace gentis consulunt, ad nuptias quoque regales sermo pertrahitur, & quæ virgo regali thoro forte sit digna, inter alia tractatur. Ubi vero diversarum provinciarum virgines explorantur, beata Amelberga cunctis familia clarior, moribus generosior, forma invenitur elegantior, ut quanto plura sunt quæ virginitatem impugnant, tanto cumulatior foret gloria pro pudicitia decertantis. Unde clara & una omnium sancivit sententia, Amelbergam Regis sponsam appellari, regnique corsortem fieri. Et Rex quidem has principum suorum voces libenter audiebat, & quasi pro omine accipiebat, cum desiderium suum, quod dilatione crevit, etiam senatoria dignitas fieri summopere postulasset. Sed præfatus Hunrodus, cujus consilio Rex apprime incumbebat, incentor juvenilis & lubrici animi erga Virginem Dei, tum regalium quoque nuptiarum præ aliis magnus auctor exstitit. Nam mi Domine, inquit, inclyte victor atque semper triumphator, rex noster Karole, te æquum est, quod tua majestas, quod tuorum sententia principum ad salutem reipublicæ, ad honorem regni dignum fore ordinaverit, summo cum studio & pietate exequi.

[18] [qui Virginem prodere statuerat.] Ecce, ni fallor, non alia virgo ad fastigium regni invenietur magis idonea, quæ tecum regina regnet & domina imperet; atque hanc exoptat omnium tuorum cum benevolentia consensus, præcipue cum placeat oculis tuis, & ipse amplexibus ejus ardenter inhies. Cur utili & honestæ rei moras innectis? Et nisi gloriosæ matris tuæ; nunc [in] Longobardia demorantis, consilium repente prævenias, forsan & quod ipsa nunc struere pergit, olim tibi impedimento erit, & egregii voti tui incompotem dabit. Dixit, & regias aures inflammans, juvenis animum cum vultu immutatum reddidit, ita ut Dei Virginem, quam prius tenere diligebat, postmodum ardenter sitiret: atque in amorem ejus perurgens animum, in maturandis nuptiis, prævertere iter matris constanter invigilat. Unde sub celeritate directis legatis, mandavit illustri Riqueræ, quatenus peractis Paschalis solennii diebus, sibi occurrat, & consobrinam suam Amelbergam, solenni apparatu secum ducat, ut eam sibi sponsam accipiat. Succurre, succurre, o bone Jesu! En ob gratiam tui, tot laquei tuæ obtenduntur Virgini, quam ut tibi eripiant, etiam ipsi dæmones, tum dæmonum satellites undique impugnant. Et mirum in modum, cum Hunrodus, propinquus sanguis, qui & multum juvare potuit, eam prodendo persecutus est, nullus Virgini, ad præsidium fugæ, tutus relictus est locus. Sed mira Dei sapientia hujus concilii machinam, velut telam araneæ reddidit frivolam.

ANNOTATA.

a Ex fundamento perperam posito, quid sequi potest nisi congeries Actorum incongrue digestorum?

b Venam pro eo tempore poëticam sapit mactati a Carolo ursi episodium.

c Hic, opinor, luxatum fuit a Carolo Martello S. Amalbergæ brachium, quamvis secus Scaldam seu in Tamisia id contigisse, Radbodus indicare videatur.

d Dixi superius, in aliquo codice melius abesse amitæ appellationem; præterquam quod S. Begga jam pridem e vivis excesserat. Addidi porro, quo ferme sensu amita S. Amalbergæ dici potuerit. Reliqua ex positi principii filo deducuntur; uti & proditio Hunrodi, custodia Riqueræ, evasio Sanctæ &c.

CAPUT III.
Fuga Virginis cum fratre Rodino; Paschæ festivitas cum pastoribus celebrata; furis per lupum punitio; panis & vini miraculosa ubertas; abigitur turba dæmonum, variaque alia prodigia perpetrantur.

[Rodinus in somnis a S. Gertrude monitus,] Interea Dominus Jesus rite memor caræ suæ, pie disposuit adhuc eam pro privilegio virginalis gloriæ, altius mirificare, & sui nominis sponsam, sub ala protectionis suæ fovere. Et quia consilio Altissimi, ut virginei pudoris gloria coronaretur palma martyrii, insigne passionis trophæum taliter præcurrit procella persecutionis. Rege tunc perurgente de nuptiis, ecce Deo amabilis Gertrudis, felici & ipsa nuper transitu migrans, velut angelus illi beato Joseph, in somnis apparuit venerabili Rodino a, dicens: Surge, & accepta gloriosa sorore tua, vade & fuge, atque præsidium cape: præmisit enim Rex nuntios, qui eam investigent, atque ut eam sibi sponsam accipiat, ad se deducant. Rodinus itaque, tantæ visionis oraculo monitus, moras rupit, & e vestigio de nocte consurgens, ad locum, cui Achaius vocabulum est, provehitur, ubi venerabilis soror ejus tunc morabatur. Deinde mandat, ut per opaca silentia noctis, sibi ad colloquium venire debeat. Virgo autem Domini, comperto adventu fratris, silentio per occultos pomerii aditus, quod forte domui adjacens erat, ad eum descendit, auditisque sui itineris causis, oculos & palmas ad cælum tetendit, & pro collatione tanti beneficii, omnipotenti Deo grates rependit, atque in singultu & prece suam Deo pudicitiam commendavit.

[20] Et concite domum remeans, velum quod capiti suo ad imponendum sibi paraverat, [cum sancta sorore fugam arripit,] secum tantum tulit, & post cum fratre fugam iniit; sicque Virgo Dei, virgo nobilis, virgo dives, & quod iis gloriosius est, constantia mentis nobilitatem divitiasque respuens, memor verbi Dominici, dicentis; Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus; posthabitis omnibus hujus seculi, nuda cum cruce sua secuta est Christum. Famuli autem domus, absentiam ejus comperientes, eousque murmur eorum increbuit, quod ad aures clarissimæ Riqueræ insonuit: statimque directis ad palatium nuntiis, filio suo Hunrodo, ut res gesta erat, mandare curavit. Qui aliis item destinatis legatis, ubi nepotem suum Rodinum tunc esse sciebat; ubi cum præsentem non invenit, quod sororem suam deducendo subtraheret, satis animadvertit. Unde continuo edictum in palatio a Rege pependit, ut viarum exitus obsiderent, atque omne iter concluderent, quatenus Virgo Dei facultatem dehaberet ulterius progrediendi. Sed juxta illud præconium Euangelicum, oculos habentes & non videntes iniqui persecutores, eam invenire non valebant, cui Christus dux & via exstiterat. Virgo autem Dei, ut cœperat, faciem Regis declinavit, atque in remotioribus ad tempus delituit.

[21] Et jam die festo Paschalis gaudii mediante, Rodinus iter quod inchoaverat, [& cum rusticis Paschæ festivitatem celebrat:] cum augusta cælestis agni sponsa ad perficiendum instabat: atque inter agendum, cœpit Virgo Dei tædere & mœsta suspirare, quia cum Dominicæ resurrectionis gloria esset, a sacro & immortali mysterio longe posita eo die fuisset. Nam declinantes viam compendii, & per loca solitudinis iter invium repetentes, forte accidit, ut ecclesiæ eo die occurrere minime potuissent: cujus mœstitudinem pietas divina condescendit, atque æstuanti ejus mœrori refrigerium beneficii præstitit. Cum ecce procul levantes oculos aspiciunt per crepidinem montis, villæ Golminas contigui, concursum & occursum multitudinis. Erant enim pastores, super gregis sui custodia illic excubantes, habentes & ipsi eo die presbyterum suum: descensis vero equis, in montem subeunt, & Sacramentis agni Paschalis participati sunt.

[22] [ex quibus fur aliquis pene a lupo devoratur;] Adhuc autem Virgo Domini sacra Missarum solennia solennizabat, & ecce corruptor spirituum impurus sese ingerebat, si forte per iniqua fraudis suæ molimina, saltem vel leviter in eam posset impingere. Et illaqueans unum e pueris, in præcipitium suæ damnationis immersit, & ut ad furti scelera descenderet, coëgit; nam furatus est scriniolum beatissimæ Virginis. Sed mox digno sua nequitia mulctatur judicio: qui enim furtum sub vestimento suo indutus erat, abscondens, longius asportavit, atque clam cunctis, quasi impunitus egisset, longius ire cœpit. Sed terra nutui divino patens (nam mira dicturus sum) foveam, illic ante invisam, sub oculis omnium ostendit, atque immanem inde lupum evomuit, qui vindex peracti sceleris existens, insiliensque in furti reum, primo quidem vestem, quo furtum occultavit, scidit, postque scriniolum manibus excussit. Cumque anxiando & palpitando, locum evadendi quæreret, quocumque se vertit, lupus ei in faciem, vastis rictibus & dentibus minacibus, ne aufugeret, fronte opposita stetit, tantum in carnem ejus dentem aut unguem minime extendens. Pastores vero cernentes socium in vicino mortis urgeri, in lamentis pietatem beatissimæ Virginis inclamaverunt, ut saltem, vel sero, post pœnarum exactionem, quod supererat de vita lucraretur. Rodinus autem, militia clarus velociter cum suis equo admisso, feram a præda interdixit, itaque reus ille, pia succursione, pericula mortis declinavit. Res nova; lupus furem, ne evaderet, tenuit, atque quem facile harpagare potuit, non læsit.

[23] [ipsa omnibus panem & vinum miraculose suppeditat.] Memoratus autem presbyter ceterique comitum præsentiam virtutis Dei cernentes, meritum beatissimæ Virginis cognoverunt & clare præconizaverunt. Virgo autem Domini atque venerabilis ejus frater, invitante Paschalis diei reverentia, precibus postulantium locum dederunt, & ad epulandum discubuerunt. Satiatis itaque, atque sublatis fragmentorum reliquiis, agnoverunt, ad benedictionem Virginis Dei, cibos inter ora comedentium incrementum dedisse, ita ut ex quo vix bidui aut tridui victus eis haberi potuerit, ex ipsis quæ collegerunt fragmentis, altera die satis abundanter ederent, sicque reficientibus per dies octo cibus non deficeret. Sed & vini Dominus novam gratiam præstitit, quod cum exhauriendo minui debuit, versa vice, contra naturam exuberando redundavit. O! Virgo dives meritis, & inclyta signis, cujus sacris virtutibus illustravit etiam Dominus loca solitudinis.

[24] [Iter per Hasbaniam prosequentes] Igitur beata Amelberga inde progrediens, & per Hasbaniam iter habens, vergente die ad vesperum, devenit ad fluvium, cui Jetta b est vocabulum. Et ecce phalanx dæmonum, horribili quadam nigredine vultus & armorum terribiliter apparentium, ei obviam venit, habentes quidem vultus humanos, sed nigerrimos; tum equos, clypeos, & cetera armorum furva caligine nigrantia, facile corda intuentium pavore prostraverant. Sed & apparatus equorum & armorum plurimus atque nigerrimus Rodino æstimationem induxit, Mauros homines, a Rege transmissos, ad persequendum eos. Qui celeriter socium agmen antevolat, præscire cupiens, utrum esset satis tutus tam insolitus occursus. Ubi virgo Domini primo ingenti pavore concutitur, sed post pusillum intra placitum suæ mentis statum recipitur, & ad nota orationum auxilia confugiens, velut ex quibusdam orationis & psalmodiæ pharetris, divina jacula contra principes iracundiæ dirigit. Tunc denique apostaticæ phantasiæ, non ferentes vim cælestis jaculi, confossi atque confusi, velut ad vulnera gementes, dederunt sine mente sonum.

[25] Nam fuit audire mirum rugitum leonum, strepitum ursorum atque pardorum, [in turbam dæmonum incidunt,] ululatum quoque luporum, necnon varios horrescentes serpentum sibilos, ceteraque id genus vocem incognitam stridentia. Atque unus seductorum, princeps quidem blasphemiæ, minas seductioni contemperans, in hæc prorupit verba. Cur, inquit, Rodine, frustra contra torrentem niteris, & glorioso regi Karolo adversaris, sibi dilectam tuam sororem subtrahens? Nisi quidem sententiam tuam mutatam reddideris, regiæ majestatis offensam tibi creabis. Utique sapientia Dei dixit: Omnis qui potestati resistit, damnum sibi facit: nunc autem ad salutem regni, ad gloriam gentis tuæ, eam regalis triclinii perduc assistricem. Rodinus autem sciens, dæmones semper solitos esse farcire mendacia, non quod seductor garriret attendit, magis vero, ut fluvium transiret, concite ad pontem tendit. Porro idem nigerrimus malignorum spirituum turbo, iter ipsius anticipantes, ejus spem absciderunt, destruentes pontem. Videntes autem, germanos pro transitu anxios, rursus quidam de turba nefandorum, sub schemate veritatis, sic dedit verba falsitatis. Noli turbari pro transitu, sponsa Regis æterni, sed veni ad me, & inoffenso pede, ultra hoc flumen dextera mea deducet te. Cum ergo versutus ille hostis ipsum in carne Dominum Deum sabaoth tentare non pertimuit, quid mirum, si in membris suis, dico in Sanctis, hoc idem agere præsumit.

[26] Sed quid multa? Virgo autem Domini, Dominicis non præferens malignorum insidias, [quos signo crucis Sancta fugavit.] contra seductores crucis signaculum edidit; qui videntes figuram Dominici trophæi, & suæ olim devictionis recordati, simul exclamantes potentiam Virginis, omnimodis disparuerunt, sicque fallacia seductionis, & tumor minarum præteriit in vanum. Evanescentes autem cum agitatione ipsius terræ, quam sentiendo simul etiam tremere videres, ingentem sonitum dederunt, qualis solet esse sonitus castrorum tumultuantium atque exhortantium sese ad pugnam. Quam audientes in contigua villa, Tienas vocabulo, commorantes, non sine magna quadam admiratione, apertis proruperunt portis, cognitisque mirabilibus, quæ virtus divina per beatissimam Amelbergam operata est, pontem quidem ad obsequium Virginis restruxerunt, & Dominum in magnaliis suis prædicaverunt. Quotquot autem interfuerunt, nam erat turba non modica, testes se hujus miraculi præbuerunt. Vere ter & amplius gloriosa Virgo! quæ veluti stella matutina in dextera Domini, signis & virtutibus coruscans, sicut ubique ab inimicis non destitit impugnari, ita ab omnipotente Deo amplius meruit mirificari!

[27] Vilfordia c nomen est fundi, ubi ecclesia, & in ea Dei Genitricis semperque Virginis habetur memoria, ubi Virgo Domini, [Vilvordiæ immanem piscem conficit,] adhuc minas regiæ tyrannidis declinans, una cum venerabili ejus fratre, die sequenti hospitandi gratia divertit. Quæ quia sicut vigiliis & oratione, ita etiam jejuniis erat insignis, simplicem tantum panem, cum fasciculo herbarum, sæpius in cibum sumere solebat. Die autem eodem, ex more continuans jejunium, & advocans Abram suam, jussit, ut herbam, quam vulgo crisonium d vocant, circa irrigua Sennæ decerperet. Tum ex officio discessum est. Ubi vero ancilla, per prona alvei ad colligendum se inclinat, ecce de profundo aquarum piscis immanissimus, quasi ad devorandum eam, dato saltu enatavit prope siccum. Et expavescens exclamavit: Succurrite, succurrite, invadit enim me. Percunctanti denique; Cur sic perstreperet? Heu me! inquit, Domina, ni citius aufugissem, paulo minus me absorbuisset. Virgo autem Domini, collati sibi divinitus beneficii jam conscia; Vade, ait, & apprehende branchiam ejus, & trahe in siccum: quod & factum est. Sed & alii ex famulis occurrentes, nam & puella tanto oneri impar erat, pondus illud ingens piscis exposuerunt in aridam. Et illud quidem novum erat, atque idcirco magis stupendum, quod novum est, piscem videre, quasi suspensum, in uno eodemque fluminis loco supernatare; ita ut postquam primo visum esset, secundo ad alvei torrentem non rediret, & manibus excipientium sese ultro præberet. Pro quo Virgo sanctissima gratam Domino hymnorum hostiam immolans, pauperes, quos semper apprime colebat, ejus carnibus recreabat, nec tamen suis omnibus sufficientia victus defecit.

[28] [& ægram mulierem sanitati restituit.] Manebat itaque in eadem villa presbyter quidam, Benignus gratia & nomine. Hic ad Dei Virginem descendit, eique benedictionum eulogia obtulit: cui erat mater Christianæ fidei valde famula, sed gravi morbo ita morti jam proxima, ut sibi articuli jam diriguissent, & per dies XL nullum omnino sumens cibum, ea tantum, quæ soli sepulturæ congruebant officia tractabant. Ubi ad inclementiam morbi spes jam deficere cœpit, mulier sibi consilium invenit. Denique eos qui sese jam migrantem tristius plangebant, rogat, ut de cibo, quem beatissima virgo propriis manibus contrectat, sibi dari debeat. Cujus desiderii nuntium cum memoratus presbyter, qui tunc forte unus de discumbentibus erat, accepisset, beatæ Virgini cœnanti suggessit verba matris postulantis. Quæ primo quidem in secreto labiorum precem fudit. Deinde quod de ciborum fragmentis occurrit, tulit, benedixit, atque ægrotanti ad lectum direxit. Nuntiatur interim, venisse benedictionis munus, salutis plenum, cælestique medela copiosum: & quasi quæ jam levius ægrotaret mulier, velle surgere lecto, conamine tentavit, ut Virgini Dei, in suo munere venienti, honoris & gratiæ reverentiam exhiberet. Necdum quoque primam & exiguam ciborum partem, non tamen sine alta reverentia ori apposuit, cum ecce repente omni morbi pestem effugam e dedit. Sic languor ille fortissimus, in quo plurima medicorum auxilia defecerant, discessit, & auro fidei, atque opitulatione piissimæ Virginis, mulierem memoratam dimisit.

[29] Interea rex Karolus f contra Hunoldum Aquitaniorum principem direxit exercitum; [Maternæ in villa propria residens] quod quidem omnium bellorum, patri superstes primo suscepit, honestoque fine conclusit. Cujus profectionem audiens beatissima virgo Amelberga, atque pro dato pacis intervallo, congruum tempus existimans, quo animo liberiori Domino vacare potuisset, illico suæ servitutis pensum Domino augere deliberavit. Itaque in sui juris villa Materna g, in territorio Brabantensi sita, ecclesiam condere atque dedicare statuit. Quodque egregio concepit desiderio, non distulit perfecto dare operi: in quo etiam posuit memoriam S. Martini h Confessoris. Qua tempestate in prædicto fundo, tempore messis Virgo etiam descendit ad messores suos in agrum. Interim lucebat cælum ita serenum, ut nec parvæ quidem nubeculæ appareret vestigium. Cum subito aëris turbine, mirum in modum omnis illa tranquillitas cœpit involvi, nubes conglomerari, cælum mugire, crebrisque coruscationibus fulminare. Messores autem e diverso, ut imminentem & jamjamque minantem declinarent imbrem, instantia qua poterant, manipulos ad aream concervare maturabant. Demum autem videntes, impendentem pluviæ necessitatem evitare non posse, dato uno omnium simul impetu, ad Virginem Dei, ubi psalmodiæ & orationibus vacabat, curritur; & ne spes totius anni, quam erat prope extinctam cernere, deperiret, ipsa, cui possibile esset, precibus & meritis redimere imploratur.

[30] Tum Virgo Domini preces quidem supplicantium benigne suscepit, [inundationem imbrium ab agro avertit;] sed ut ad opera sua quantocius redirent, imperatum est. Quid multa? Ubi in motu labiorum aliquamdiu lacrymata est; ut tamen cum novitate stuporis dictum sit; videas cælum vim pati, ac aëris elementa, quasi quodam jure refrenari. Itaque ab universis cæli cataractis, ruente prævalida nimborum grandine, cælum in parte serenum illuxit, atque solis radios, super agros gloriosæ Virginis largius infudit. Mirum dictu! Ipsa ergo densa nimborum congeries, in gyro agrum beatissimæ Virginis cingens, acsi pro muro fixa pependit, ut nec vestigium nubis vel modicum eam cæli partem obfuscare potuisset. Ecce Virgo Dei, sponsa agni, quomodo cum Elia cælum clausit, nubes abegit, itemque, ubi voluit, pluviam contraxit. Inclytus ille meator campi & archos militiæ Domini Josue, soli dixit; & stetit: hæc oravit, & sol lucis defectum ignoravit. In eo autem quod vastus mundus inundatione pluviæ maduit, sed in solo illius agro nec stillicidium stillavit, fortissimi Gedeonis virtuti communicavit, qui, rorante omni area, in solo vellere siccitatem impetravit. Patet quippe, quod quibus Virgo Domini, in sublimitate signorum æqualis enituit, eorum nimirum spiritu plena fuit.

[31] [& magnam anserum multitudinem] Residente igitur, non longo post tempore, sanctissima Virgine in oratorio, quod in supradicta villa, ob orationum vigiliarumque frequentiam, domui suæ contiguum sibi ædificaverat, atque quod ei moris erat, divinis animo intenta, puer familiaris, & ipse quoque officium procuratoris gerens, venit ad eam dicens; multa millia avium depascere sementem agri sui. Et rursum; Interdum, inquit, domina, territæ & fugatæ cedunt, sed post horam redeunt. Fatigari quidem queunt, sed nimis importunæ ab iis sedibus eliminari nequeunt. Et beata Amelberga; Ite, ait, atque eas in custodia publica recludite. Famuli vero imperata perficere maturabant; sed rursus dissimulant; veluti qui imperata explere quidem cupiant, sed impossibilia esse videant. Quos hæsitantes videns quædam monialium, nomine Genevefa, & ipsa laudabilis memoriæ, redarguens eos, inquit o! ignavi & tardi, si rem grandem vobis dixisset Domina, certe faciendum erat, quanto magis, quod nunc dixit. Ite & volucres illas minate; nam femina præcedam viros, vos autem sequimini, atque actus meos imitamini. Et ne longius protrahant; itur in campum, & ecce late omnia albicant pennatis volucribus, quos communi vocabulo gances i appellari solet; quibus etsi cum jumento Balaam communia verba non erant, tamen ut animadverteres, quodam simulacro eas humane sentire atque discernere, depositis in terra capitibus ac submissis alis, ita dum eas minarent, cum mansuetudine præibant, ut ne una ex eis quidem moveret pennam, & aperiret os & ganniret: unde denique erat perspicuum, eas peracti sceleris esse conscias atque confusas.

[32] [imperio suo avolare compellit.] Subsequenti autem nocte, dum expletis matutinarum hymnis Virgo Domini cata k mane domum rediret, miserata voces perstrepentium, jussit eis aperiri, ut, quo vellent, abirent. Sed ex omni illa avium multitudine puer öfficialis unam subtraxit, & in abscondito occultavit. Reliquæ autem omnes jam longius de claustris exibant; cum repente, sese omnibus circumspectis, dato impetu redibant, & Virginis Dei præsentiam requirebant. Tum præter solitum garrientes, subinde se circumspicientes, subinde in Virginem Dei, ut tum forte stabat per fenestram prospiciens, uno obtutu hærentes, fuit cernere, eas affectum postulantium quibusdam signis & nutibus prætendisse. Virgo autem Domini, quid quærerent vel quid peterent, virtute sibi Deoque nota, etiam absens agnovit, captivamque sociam educi, gregique jubet sociari. Qua recepta, ocius discedere jubens, præceptum eis posuit, ut jam amplius fines agri illius non contingerent, & hoc in omni generatione sua numquam præterirent. Ita grege facto, omnis illa avium multitudo avolavit, ut sicut ab incolis loci illius testatur, nulla generis earum in memorato agro fertur postmodum resedisse. Hic ergo libet exclamare: O! magni meriti Virgo, cujus in digito Dei, etiam circa aves virtus admirabilis fuit!

ANNOTATA.

a Non videtur hæc apparitio, tali occasione, loco & tempore reposita, magis subsistere quam cetera, quibus, saltem hic, male adaptatur, quemadmodum & fuga Virginis cum fratre Rodino, cujus adjuncta, respectu paradoxæ Virginis, minus stupenda viderentur, si alia ratione & modo essent disposita.

b Vulgo Geete, Gall. Jette, qui Thenas præterfluens, supra Diestemium in Demeram aquas exonerat. Recte procedit iter S. Virginis per Hasbaniam Thenas versus, ubi facilior erat transitus, quam per mira ista, quibus exornandis nimium delectatur historicus.

c Hodie Vilvordia, oppidum Brabantiæ, vetustissimo castro insigne, paulo plus quam medio itinere Mechliniam inter & Bruxellas.

d Vox barbara a Gallico Cresson (Lat. nastursium) quod hic aquaticum indicatur. Ex his porro aliisque vocibus Gallicis, facile colligitur, Vitæ auctorem Gallum fuisse, vel, ut modo loquuntur, Wallonem.

e Patet quid velit scriptor, expulsam nempe vim morbi: ad similia passim hærere non lubet.

f Redit historia Caroli Magni, de qua satis diximus.

g Et hanc villam, seu pagum aut parœciam alibi descripsimus.

h In hodiernum usque diem S. Martino dicata est ibi ecclesia; ut vide Commentarium § 5.

i Alias ganzæ vel gantæ, de qua voce plura disquirunt Cangius, Menagius, & apud ipsos alii, contendentes, non esse origine germanicam, licet etiam Belgice gans dicatur plur. gansen; ut ex hoc solo capite Flander Teutonicus dici non debeat auctor, quem Gallum fuisse merito suspicamur. Porro anseres imagini in Commentario appictos exhibuimus; quidquid sit de hujus aliorumque prodigiorum veritate, quæ in paradoxam Virginem non usque adeo male quadrant.

k Inepta locutio pro usque mane, quasi græce balbutire noverit scriptor, uti supra in archos.

CAPUT IV.
Carolus Virginem denuo insequens, brachium ei luxat, sed a Domino sanatur. Secessus Rodini in montem Cassinum. Sanctorum visitatio; Carolo restituta sanitas; alia Virginis miracula; virtutes & felicissimus obitus.

Eo igitur tempore Rex Karolus, Hunoldo a Aquitaniarum, Lupo quoque Vasconum Ducibus, [Carolus denuo Sanctæ imminens,] quos bello expostulaverat, æque subjugatis, victor potitus Aquitania totaque Vasconia, laureatus rediit, ac triumphales aquilas nobili Franciæ reportavit. Interea fama ad aures Regis promulgavit, quod beatissima virgo Amelberga, cum venerabili ejus fratre, fugam maturaret transmarinam. Porro Rex, audito verbo, mœrore dejicitur, atque ad amorem Virginis totus reaccenditur, perveniendique ad eam toto nisu raptatur. Et licet rogatu & precibus Adriani, Romani Pontificis, tunc moliretur bellum contra Desiderium regem Longobardorum filiumque ejus Adalgisum, quod & nobiliter postea administravit, tamen susceptum tale tantumque negotium, iterum protrahendo suspendit, & causa Virginis Dei, usque ad Tornacum castrum festinato provehitur. Denique arbitrabatur, siquam tunc in agendo moram pateretur, omnem sibi spem adipiscendæ Virginis abscindendam. Quoniam quidem hactenus apud eam de conciliandis nuptiis in vacuum labor ejus cucurrit, & sermo incassum peroravit, cum acquiescere placito noluit, de improviso eam clanculo circumvenire tentavit. Et facta inquisitione ipsius, didicit, quod fugam, quam olim a facie ejus fugiens, inierat, usque ad villam Maternam protraxerit, atque inibi tunc temporis delituerit. Rex autem existimans, beneficio noctis sese posse suffragari, circa ipsa somni primordia, iter quod ducebat ad villam Maternam arripit, ut si sponte consentire noluisset, saltem renitenti atque reluctanti vi quadam matrimonii thoro communicasset: quod ad effectum pervenire potuisset, nisi evidens Dei providentia tam præsens adfuisset, & salubris quædam visio apparuisset.

[34] [a sacerdote tantisper seducitur,] Habebat itaque sanctissima Virgo in comitatu suo presbyterum, nomine Waldulphum, virum industrium, & per omnia virtutis virum, cui per somnium visum fuit, quasi cuneum armatorum prætereuntem aspiceret, & sciscitans, quinam essent, vel quid sibi vellent, responsum accepit; quod Rex Karolus, ad deducendam sponsam Christi, virginem Amelbergam iter haberet. Expergefactus autem, & divinæ visioni credens, ascenso equo, per eam descendit viam, ubi paulo ante transire Regem in somnis sibi visum fuit. Qui longiuscule progressus est, & ecce strepitus equorum & armorum clarius cœpit audiri. Sustinens autem, eventumque rei contemplans, ubi causas itineris eorum didicit, Regem cum suis de via avertit, dicens, eos devia secutos, cœptoque itinere, minime posse adire, quo ipsi vellent pervenire. Sed cum milites maximam itineris partem jam conficerent, & loco, quo ibant, minime appropinquarent, animadvertentes, se ab homine illusos, & per quæque eremi viam rumpere, callem, quem pridem relinquebant, rursus repetebant. Presbyter vero, opportunitate loci, & beneficio noctis adjutus, sensim se subtrahendo, declinavit a turba, atque per viam compendii eos pertransiit: perveniensque domum, Virgini Dei insperatum Regis nuntiat adventum. Quem adhuc loquentem, e vestigio puer familiaris subsecutus, anhelo & ipse incessu irrupit; adest, inquit, mi Domina, rex potentissimus Karolus cum multis optimatibus, jamque primi tironum, ut irrumpant, atria domus undique circumvallant.

[35] [dum Virgo ad templum confugeret;] Virgo autem Domini ad nota orationum confugit præsidia, atque oratorium domui vicinum intravit, sicque divinitus actum est, ut dum memoratus presbyter sacræ visioni credidit, imminentia pericula Virgo Domini declinarit; quæ ubi oratorium intravit, coram venerabili altari, expansis manibus stetit, atque hoc modo sponsum suum Christum invitavit. Jesu benignissime amator castitatis, & custos meæ integritatis, ne derelinquas me in die tribulationis. Te sponsum elegi, te amatorem totis viribus concupivi, & præter te nil dulce umquam habui; quod tibi fidem servavi, regiæ tyrannidis minas incurri: & ecce leo, ut me devoret, undique persequitur, atque ut uspiam latibulum refugii ullum profuga habeam, non patitur. Et nunc, Domine, tibi commendo pudicitiam meam, ne umquam perdam virginitatis coronam. Inclina, Domine, aurem tuam precibus meis, & mitte mihi auxilium de cælis. Completaque oratione, arrepto ferro sisinnos b capitis sui totondit, atque sacro velamine adoperuit; non degenerem ab inclytis Christi tironibus, dico Martyribus, gerens animum, qui ferro & igne per Decios triumpharunt & Nerones. Præclarum facti genus! & quidem omnia rara præclara: quod tamen in Euangelicum clerum transivit a beato Petro Principe Apostolorum, cujus Virgo beatissima fidem & actus imitata, novum & præclarum quoddam etiam pro Domino ipsa egit, quod sacris virginibus in exempli monumentum postmodum reliquit.

[36] Videns interim Rex, non aspirare secunda votis suis, [ubi eam insecutus Carolus, dum nil proficeret,] & detecta secreta consilii sui, eo quod Virginem Dei, quam silentio domi offendere parabat, ad ecclesiam confugisse didicerat, usus est audacia pro sapientia. Denique, quod non licebat, post eam impudentius ecclesiam irrupit; quia quod ardenter desideravit, modeste simulare non valuit; sacroque velamine eam adopertam videns, ait cum stomacho: Cum nullus sacri Ordinis minister, postquam a patre meo Pippino sponsa mihi nominata es, te velare præsumpserit, tu qualiter, sub schemate religionis, hoc velamine uteris? Rursumque minas contemperans blanditiis, regalia offert patrimonia, quatenus sua eligat matrimonia. Sed constantissimæ fidei Virgo, neque blandimentis illecta, neque terroribus concussa, clarum fecit Regi, quod omnes mortis species pro Deo devota amplectitur. Rex autem, ut frustrari precem suam vidit, dato impetu juvenilis animi, tenerum Virginis brachiolum summa vi arripuit, atque de loco, quo ad basim altaris jacebat prostrata, eam per violentiam ad se trahere atque de terra levare conatus est; verumtamen a desiderio suo fraudatus est.

[37] Itaque Virgo Domini penitus moveri non potuit, [humerum Virgini luxavit.] quippe quam sui præsentia Spiritus sanctus immobilem fixit. At Rex fortissimus, brachiis dum adhuc secundo & tertio valide concussit, quia nullatenus vel ad momentum palpebræ mutari non valuit, admiratione & ipse deficere cœpit. Qui nec ita ab incepto animum compescens, verum luctando eam amplius perurgens, sacrum velamen de capite ejus in terram ruit, sicque aliquantulum egregie deformis apparuit. Unde sublatus in ira, magnificentiam regiæ pietatis polluit crudelitate sævissimæ tyrannidis. Itaque totis viribus humerum contorquens, fracto virginalis humeri osse, vere Dei sponsam agnovit, Christique Martyrem perfecit. Verumtamen non prius de loco, quo incubuit Virgo Domini surrexit, donec caræ suæ flenti & oranti apparuit Dominus Jesus, & electam sibi integerrimæ restituit sanitati. Sic denique beatissima Virgo, angelici pudoris æmula, ex seminibus castitatis præclarum vindemiavit fructum passionis; vere, inquam, ter & amplius beata, cui Dominus, ut duplicis bravii coronam præstaret, candidæ eam induit virginitatis lilio, cum rubra martyrii palma.

[38] Iis ita gestis, Rodinus c sciens se in terrores tribunicios incidisse, simulque metuens, [Rodinus ad montem Cassinum se recipit.] ne forte Rex iram furoris sui in eum effunderet, pro eo quod nullus de sorore sua eum sequeretur effectus, parabat imminentia sibi declinare pericula, atque remedia temporum quærere. Et abiens ad Karlomannum, fratrem videlicet regis Karoli, qui tunc temporis morabatur Remis civitate, magnifice ab eo susceptus, atque aliquamdiu ab eo est detentus. Evolutis autem paucis diebus, cum consilio atque consensu ipsius excellentissimi Principis Karlomanni ac benedictione Wulfarii, Remensis ecclesiæ Archipræsulis, inclytus Christi miles Rodinus Romam se contulit, ibique in monte Soracte, cingulo militiæ deposito, clericatusque habitu assumpto, abiit in Samnium provinciam, ad monasterium S. Benedicti, situm in castro Cassino, ad Karlomannum, fratrem regis Pippini, qui olim Tudites appellatus est, ob id quod diversas nationum gentes, debellando & subjugando contuderit; ibique monachus effectus, cursum vitæ præsentis, cœnobiali tramite religiosissime consummavit. Nam & patrimonia sua, quibus in regno Francorum clarissimus atque ditissimus, utpote Regum sanguis pollebat, sacris locis per testamenti seriem partim prius contradidit, partim pro commutandis pauperum refrigeriis distribuit. Hæc vero de venerabili Rodino dicta sufficiant.

[39] [Virgo a Sanctis visitata] Igitur post visitationem, qua Dominus beatam Amelbergam, dilectam sibi sponsam, imo Martyrem inclytam per semetipsum visitare, atque sanitati restituere dignatus est, rursus per Sanctos suos ei consolationis præstare beneficium pie sibi visum est. Denique cum ex more post vigiliarum orationumque prolixitatem, paululum quieti indulgeret fatigata membra, apparuit illi in visu sanctus Willibrordus Antistes, cum beatissima virgine Christi Gertrude d, hujuscemodi cælitus deferentes oraculum. O! Virgo gloriosa, o! Virgo beata, cujus speciem cælestis sponsus adamavit, & pretioso sui annuli sigillo subarravit, dimicasti viriliter, persevera constanter, & accipies coronam a Domino cum angelis. Misit nos ad te Dominus Jesus, dulcia tibi per nos curæ suæ præstans alloquia, atque gloriosi certaminis tui repromittens præmia. Deinde S. Gertrudis, accipiens velum beatissimæ Virginis, quod ipsa, ob signaculum cælestis desponsationis, capiti suo imposuerat, sancto illud obtulit Willibrordo Antistiti.

[40] [Tempsecam migrare jubetur.] Quod sacræ benedictionis consecratione insignitum, remisit iterum super caput beatissimæ Virginis, dicens: Hæc signa pudoris sint tibi monumenta casti amatoris, sponsique immortalis, ut nullum præter Dei filium amatorem admittas. Adjectumque est: Finito triennii spatio, cursum vitæ præsentis consummabis, ac velut regina in vestitu deaurato, sponsi tui thalamum introibis, sicque desiderati tui in æternum facie frueris. Cumque beatissima Virgo percunctaretur ab eis, quod interim pii exercitii, Domino suo gratissimum foret insudandum, responderunt; ut sui juris possessionem villam Tempsecam, secus Scaldam fluvium sitam, adiret, atque in honorem Dei genitricis semperque Virginis Mariæ ecclesiam construeret, ubi & quod reliquum sibi vitæ præsentis superesse videretur, expleret; quod ex responso cælestis oraculi instrui atque commoneri promeruit. Sanctis itaque ad cælestia remeantibus, Virgo Domini, pro tanti beneficii collatione, hymnum Deo dixit, atque alleluya jubilavit. Facto autem mane, ex condicto divini alloquii, imperatum sibi locum adit visitatum, atque secundum omnia, quæ a Sanctis didicit, effectui mancipavit.

[41] Rex itaque Karolus, cum Dei Virginem Amelbergam, [Carolus morbo correptus,] contumeliis affectam, injuriisque maceratam reliquisset, quia a desiderio suo fraudatus est, cum indignatione regressus est, & festinato perveniens Valentianas castrum, subita febrium vexatione, inclementius cœpit perurgeri, & circa ipsa extrema perduci. Frater autem ejus rex Karlomannus atque totius regni optimates, qui eum visitatum advenerant, pro destitutione tanti monarchi senatum mœstitia dejiciunt, acsi ipsam curiam penitus extinctam videant: erat enim languor fortissimus ac propterea dolor confusionis mœstissimus. Stupentibus siquidem cunctis atque mirantibus, unde tam repentinus atque dirus cruciatus, ob calumniam, quam Virgini Dei crudeliter irrogavit, flagellum divinæ animadversionis imminere perpendunt. Suadent proinde Regi, ut ad Virginem Dei mitti debeat, quatenus suarum injuriarum immemor, pio interventu, flagellum divini judicii ab eo suspendat, atque de interitu vitam ejus reducat *. Rex autem salutaribus monitis assensum præbens, quod in salutem sui universus senatus consulit, ut quantocius fiat, & ipse flagitare cœpit. Falradus * quidam eo tempore fuit in palatio nominatissimus, vir per omnia religionis & virtutis, cujus Rex consiliis a secreto apprime incumbebat, merito & officio abbas.

[42] Is enim salutaris nuntii bajulus, cum immensis auri atque argenti muneribus, [missa ad Sanctam legatione, sanatur.] ac varia vestium pretiosarum supellectile ad Dei Virginem tunc mittitur, quæ illis diebus apud Tempsecam degens, pia conversatione bonorum operum exercebat vitam angelorum. Quam, uti rei poscebat necessitas, sub celeritate adiens, ubi demum sermonis cardinem ingreditur, munera offert, ac preces proinde replicat, quatenus pia intercessione Regi ægrotanti locum pœnitentiæ obtineat, & non pro suis malis ei vicem reddat. At Virgo benignissima, sicut erat in omni vita sua piissima, preces quidem supplicantis suscipiens, sed munera offerentis respuens; neque enim sibi integrum fore credidit, si jam juncta cælesti sponso, post caduca animum inclinaret; Jam, inquit, gloriam & divitias hujus seculi calcavi, atque iis impedimentis nunc necesse non habui. Quapropter sint Domino tuo munera sua, sibi tantum hoc salutis verbum ei ex me defer, ut in usus pauperum ea distribuat, & eleemosynis peccata sua redimat. Ego autem non tantum pro restitutione sanitatis ejus, verum pro incolumitate status regni sui, gratis effundam orationem meam in conspectu Domini: ipse vero suffragium beatæ Gertrudis virginis imploret, quæ mihi contra tela suæ persecutionis semper scutum inexpugnabile exstitit defensionis, atque sibi hoc intulit flagellum divinæ animadversionis. Rediit itaque nuntius, & sicut fide pia poposcit, Domino suo salutem obtinuit, atque ut Euangelicus ille centurio, quem languentem dimisit, sanum invenit.

[43] [Tempore famis varia edit miracula.] Quo denique tempore diræ famis flagellum universum opprimebat regnum; videntes autem famuli, Dei Virginem oblatam sibi a Rege sprevisse pecuniam; nam ut querulum esse solet servorum genus, immurmurantes dicebant, Dominam suam inconsulte egisse, quod ad redimendam famis inopiam, non sibi aliquam pecuniarum reservasset partem. Nec destitit Virgo benignissima piæ consolationis suis monita dare, suadens, numquam de Dei misericordia desperare, qui semper, & maxime quidem in tentationibus suorum præsens est exauditor. Die vero altera dum Beata mane, expletis Matutinorum hymnis, domum rediret, ad hauriendam aquam puer familiaris perrexit. Sed cum domi eam refunderet in sanguinem mutatam, expalluit, tantique stuporis causa Virginem Dei minime latuit: universi etenim auditorum, novitate rei perculsi, non alienum a præsagio autumant, quod tam insolitum accidisse perspiciunt. Virgo autem Domini, facientem prodigia Dominum invocare, atque orationum vota paululum jubet continuare, & denuo ad flumen redire. Itur, & miraculum in littore conspicitur: nam piscis immanissimus e, divino munere collatus, invenitur in sicco expositus. Intelligens autem Virgo beatissima, Christum sponsum suæ necessitati compati, atque propriis usibus victum, famulante unda sibi provideri; hostiam jubilationis Deo Patri rependit. Piscis siquidem enormitas tanta fuit, ut salvo respectu pauperum, omni etiam ejus familiæ satis superque victus sufficientia esset, atque quod magis stupeas, quotidie manducantibus non deesset, donec advenit tempus messis. Itaque factum est, ut cibus comedendo cresceret, atque per dies minuendo non deficeret. Hic ergo sermo vincitur rei magnitudine, atque minus est omne quod dicimus. Sed licet hæc magna sint atque stupenda, tamen quia facta sunt in digito Dei, fides per omnia est adhibenda.

[44] [Insigniores ejus virtutes,] Pauca siquidem diximus de signis & virtutibus hujus gloriosissimæ Virginis, quæ, teste Deo, plura peregit, sed sanctitate plena, cum virtutibus proderetur, notitiam earum silentii secreto adumbravit, atque laudis humanæ favorem declinavit. Hæc autem tantum ideo nota, quia fuere publica. Ceterum quis in ea castitatis privilegium egregie prædicet? Quis solennem jejunii ejus morem? Vel quis dexteram ejus, semper pauperibus largam, idonee explicet? quæ in tantum, ut ita dixerim, egenis solatia commodavit, ut sani sæpe pauperum inviderent refrigeriis. Instantiam vero vigiliarum atque continuationem orationum prætereo. Libet etiam præterire communia, sed vere hoc fatear, itemque repetens dicam, quod virgo casta, virgo pudica, in carne vere angelice vixit, quoniam quod angelus habet per naturam, ipsa obtinuit per gratiam. Sed quid? Etsi de fonte Ciceroniano sermonis rivulum deducam, numquidnam universa operum ejus insignia digne memorem? Nequaquam. Si lacteam Titi Livii eloquentiam addam? Sed necdum. Postremo, ut quod satis sit concludam, quicumque, inquam, per cuncta vitæ ipsius insignia, cupit incedere, jubeo illi linguam magni Hieronymi, & cor P. Augustini *; ut ore quo Christus videlicet declaratur, sponsa ejus laudetur.

[45] Iis ita finem datis f, gloriosum ejus transitum ministerio aggrediamur articulorum. [felix obitus,] Sed ecce dum felicem ipsius in Christo dormitionem perscribere nitimur, quasi recrudescente dolore, ipsi toti in funere sumus. Nam quis, rogo, nuper nascentem rosam, aut adhuc vernans lilium immature revulsum, nisi mœrentibus aspexerit oculis? Verumtamen si propterea dolendum est, quia quod carum habuimus, cum dolore amisimus; magis quidem gratulandum, quia ut pius Dominus filiis provideret, matrem ipsorum ad cælestia præmisit, unde non eam quasi nobis ablatam lugeamus, sed potius immortali sponso sociatam gaudeamus. Igitur beatissima Christi virgo Amelberga sanctæ vocationis suæ diem imminere prævidens, apud sui juris villam Tempsecam, sicut a Sanctis per visum didicit, mansit; in qua & sanctæ dormitionis suæ pausam g elegit. Itaque ubi derepente mors venarum fontes haurire cœpit, licet eam viribus destituit, tamen ab oratione anhelans spiritus non defecit. Oculis ergo ac manibus in cælum indesinenter expansis, impendente jam vicinius mortis articulo, Domino dulcius cecinit: Sitivit, inquiens, in te, Domine, anima mea, quam multipliciter tibi & caro mea, ut videam virtutem tuam & gloriam tuam in Sion: ut facile animadverteres, eam potius migrare velle, nec a Christo sponso diutius abesse. Quem ut vocantem audivit: Surge amica mea, columba mea, & veni; e vestigio divinis Sacramentis munita, animam in manus angelorum efflavit, quorum in ejus sacro transitu, merito credi decet affuisse frequentiam, qui in illa sibi cognatam semper venerabantur virginitatem.

[46] Deinde fidelium turba non modica ad venerandas pii funeris exequias hinc inde devota cucurrit; [sepultura,] nam inclyta vitæ ipsius merita, tum ampla atque clarissima persona, excessum tantæ Virginis illustrabat, atque ad obsequium illud angelicum devota undique agmina contraxit. Quis enim religiosorum, dico sacerdotum vel seculi optimatum, in translatione sacri corporis, non se gaudebat pio oneri insudasse, aut saltem manibus contrectasse: qui etsi tantæ beatæ Virginis gloriæ congaudebant, verumtamen dolorem, quem dissimulare volebant, lacrymis erumpentibus interdum continere non poterant, ut inter spem & resurrectionis gloriam, fletum pietas non coërceret. Erat enim & hoc speciale videre pro gloria, scilicet chorum virginum & turbam pauperum ipsum sacri funeris pignus lacrymis rigasse: illæ utpote amissum insigne virginitatis decus gementes, quod dolebant, pia confusione non tacebant: isti, ostendentes tunicas & vestes, quas faciebat illis altera Dorcas h, pro extincto tantæ matris solatio, uberius in lamentum descendebant. O! Virgo magni præconii, cui inter gratiarum munera collatum est, ut gloriosior, imo felicior tunc fieret pauperum lacrymis, quam quisquam Principum gaudiis suis.

[47] [& tempus migrationis.] Migravit autem beatissima virgo Amelberga anno Verbi incarnati septingentesimo septuagesimo secundo, Indictione decima, sexto Idus Julii, in pontificatu sanctæ Ecclesiæ Romanæ agente Papa Adriano, anno ejus primo, Karoli quoque Imperatoris anno quinto, ætatis vero ipsius i tricesimo primo. Sepulta est igitur in ecclesia, quam ipsa cælestis oraculi jussu, in honorem Dei Genitricis semperque Virginis construxit apud sui juris villam Tempsecam, positaque est ad dexteram altaris, undique in hymnis & psalmis personantibus fidelium choris: ad laudem Domini nostri Jesu Christi, cui cum Deo Patre & Spiritu sancto est honor, virtus & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Alio spectant admixtæ hic historiæ & importune intrusæ; neque de ceteris plura notanda occurrunt.

b Intellige cincinnos; vult dicere, sanctam Virginem forfice sibi crines abscidisse, quo se Christo desponsatam evidentius demonstraret, velo præterea religioso capiti imposito.

c Quæ hic de Rodino attexuntur frustra explicare conatus est Mabillonius: mihi non lubet in re adeo incerta longiorem operam ponere.

d Hæc SS. Willibrordi & Gertrudis apparitio ac vaticinium de morte post triennium obeunda, vera esse potest in aliis circumstantiis: sic cetera ad Carolum Magnum spectantia, pro ut hic narrantur, cum vera historia conciliari omnino nequeunt. Sanctam Virginem Tamisiæ commoratam, ibique mortem feliciter obiisse non dubitamus; sed tum ætatis adeo provectæ, ut scenis illis apta non fuerit.

e Sitne hic piscis qui Virgini appingi solet, an alius iste qui prope Vilvordiam supra captus est, non definio: forte uterque in imagine locum suum occupat. De sturionibus vero nusquam verbum.

f Quid velit Anonymus, haud obscure datur intelligi; at melius scripsisset, iis ad finem perductis, vel saltem, iis ita fine dato.

g Pausa (Gall. pause) requies, quæ in Musicam transiit; vide glossaria.

h Ex Act. cap. 9, ℣. 39 satis nota est Dorcæ historia, uti & aliæ supra ex sacro textu allegatæ & sufficienter explicatæ.

i Refero ipsius as Caroli, ne alias tota prorsus historia evertenda sit: & vero ad quem magis proxime & proprie referri possit, non video; quidquid auctor sibi non cohæreat, ut in Commentario expositum est.

* al. redimat

* al. Folradus

* al. Gregorii

INVENTIO,
Elevatio & translatio sacri corporis Tamisia ad cœnobium Blandiniense juxta Gandavum, tempore Balduini Ferrei.
Ex eod. cod. Ms. cum aliis collato.

Amelberga virgo, Tamisiæ & Gandavi in Belgio (S.)

BHL Number: 0324

EX MSS.

Postquam sancta Deo amabilis Amelberga pro conservando pudicitiæ titulo imitabilem, similia passis virginibus, fugam iniit, terreno Rege non solum spreto, [Narrationis hujus scriptor] verum etiam superato, protinus se ad Regem contulit cælestem, qui omnia cum Patre & Spiritu sancto perenniter regit, quique eam intra secretarium suæ ineffabilis pietatis excipiens, cælestis alimoniæ deliciis benignissime & misericordissime deinceps enutrivit, acsi filiam, quam antea clementissime sanaverat sauciatam. Nimirum quia illa pro conditione carnis infirma erat & timida, confugium fecit ad petram quæ est refugium herinaciis. Spiritus autem, qui omni, ad se confugienti, petra solidissima est atque felicissima, intra se receptam tanta benignitate protexit, ut postea, tam visibilis quam invisibilis hostis nullas pati posset insidias. Denique a loco, qui more gentilitio Materna dicebatur, in quo contumeliam fuerat passa, discedens, ad quamdam sui juris possessiunculam, quæ Tempseca vocabatur, illico festinavit: ubi in operatione virtutum, & spiritualis contemplatione Theologiæ sine cessatione persistens, postremo quam sanctum ac memorabilem vitæ finem habuerit, superius aliqualiter jam expressum est. Verum scriptor hujus opusculi, pollutis labiis enarrare non præsumens, purioris linguæ auctori id emendatius supplicavit explicandum: a quo etiam & utinam de translatione sanctissimi corporis ejus, Christo propitiante, narratio digna proveniat, quam veraciter a probatissimis viris compertam, tali modo certum est contigisse a.

[49] Transcursis enim post felicissimum ejus obitum multis dierum curriculis, [a variis sacrum corpus quæsitum testatur;] loculus ille, omnibus Christianis honorabilis, in quo sacrum ejus jacebat corpus, cunctis mortalibus, excepto uno solo eodemque ipsius beatissimæ Virginis vernaculo, erat incognitus b. Qui cum diutius ob sanctitatis illius meritum latere non posset, solicita satis & officiosa fidelium inquisitione repertus est. Ac primum fratres Truncinensis monasterii aliquanto quam oportebat ambitiosius, se ad hoc opus ingerentes, sedulis inquisitionibus fatigati, aliis locum dederunt, qui id religiosius explorarent. Post hos similiter fratres de cœnobio S. Bavonis, multum in ejusdem inquisitionis exercitio laborantes, tandem intellexerunt, non sibi thesaurum illum esse ostensibilem, sed potius iis, quos beatissima Virgo sui præsentia veris divitiis donatura erat. Qua in re illud necessario consideratur, quod sibi injustam reperiendi facultatem facit, quicumque facta Sanctorum temere irreligioseque quærere contendit. Quanto enim quisque indignius accedit ad cæleste officium, tanto se hoc ipsum altius extollit, ne habeat arrogans & temeraria quæsitio inveniendæ rei spiritualis effectum, unde Apostolus; Noli altum sapere, sed time.

[50] [sed non nisi post preces & jejunia] Denique hinc legimus, Ozam divina animadversione esse punitum, quoniam arcam Dei Israël, non ea, qua dignum erat, humilitatis manu palpaverat. Quocirca nemo sibi aduletur, nemo sui immemor fiat; postremo, nemo sibi, quod non meretur, omnino præsumat, quandoquidem inde sequitur unumquemque tanto gravior pœna, quanto amplior præcesserit facta sanctæ religioni injuria. Itaque ex hujusmodi exemplis facile colligitur, non meruisse fratres supra memoratos invenire tam pretiosum sanctissimi corporis thesaurum, quoniam hunc & negligenter quæsierant, & fortasse postmodum aliter quam se devotionis ratio habeat, tractaturi erant. Non longe igitur ab iis inventus est quidam fidelis servus & prudens, qui se ad tantum opus longe alia ratione mancipavit. Is cum esset in monasterio B. Petri Apostolorum Principis, intra villam Gandensem situato, proprio nomine Robertus, ecclesiasticis autem studiis vitæque honestate omnibus notus, sapienter admodum intellexit, a divina pietate esse quærendum, quod humanis argumentationibus nequaquam poterat inveniri. Ac primum se jejuniis multis & assidua oratione purificans, ab Episcopo ejusdem diœcesis, ut exquirendi licentiam mereretur, petiit commentum, qui continuo ejus precibus annuens, & benedictione ipsum insignivit & consilio roboravit, rebusque tam sacro operi convenientibus fulcivit, dicens: Vade in nomine Domini, & sicut fuerit voluntas in cælo, ita fiat.

[51] [a Blandiniensibus monachis,] Et ille statim, secum paucis adhibitis fratribus, cum summa humilitate sanctoque timore, plenus tamen fide in spem bonam, ob divinæ pietatis larga beneficia, sese fiducialiter erigens, ad locum, in quo gazas illas venerabiles repositas esse audierat, sine mora perrexit. Verum ubi illuc perventum est, quantis se ibidem lacrymis perfuderit, quantaque se cordis contritione coram Domino mactaverit, quis explicare sufficiet? Noverat sane vir cælestis ingenii, non sibi esse facile, quod aliis fuerat impossibile; atque ideo se carnis maceratione vehementer angebat, quo pia Virgo, ejus mœstitudini condescendens, tandem se aperiret vel sic pulsanti, quæ numquam in vita sua januam miserationis alicui clauserat pie postulanti. Per totum igitur triduum margarita illa pretiosissima cum ingenti humilitate multaque supplicatione quæsita est, sed minime reperta. Cumque vernaculum sanctissimæ Virginis, de quo superius diximus, subinde interrogasset, ubi id, quod quærebat, repositum esset, nequaquam ab illo, uti hoc revelaret, aut blandimentis propositis, aut præmiis pollicitis, extorquere valuerunt.

[52] [accepta revelatione, repertum,] Itaque jam super eos miserabilis ceciderat desperatio, jamque se frustra laborasse, cum gemitu & lacrymis deplorabant; cum subito unus de fratribus, Thietwala nomine, locum sepulcri sibi ostensum esse, mira exultans revelatione proclamavit. Ad cujus vocem cum omnes stupefacti converterentur, factus est cunctis qui ibi aderant, locus cum sepulcro illo venerabili perspicuus, quem tamen antea in propatulo omnium oculis expositum minime viderant. Tum vero summo repleti gaudio, & quodammodo in viros alios permutati, præcelsis Deo vocibus gloriam canentes, templum illud angelicum hymnis & laudibus compleverunt. Sed quoniam crebra piratarum incursio regionem illam vehementissime infestabat, salubri admodum consilio utentes, membra beatissimæ Virginis pallio decenter involuta atque in locellum posita celeriter efferentes, ad navim, qua illuc vecti fuerant, cum festinatione regressi sunt. Tunc illis de basilica egredientibus, multitudo volatilium c cæli apparuit, quæ pennulis applaudentia, tremulisque vocibus officio quod agebatur conjubilantia, affectu, quo poterant, in obsequium venerandi corporis exultabant.

[53] Robertus autem, dignæ memoriæ abbas, posito intra navim thesauro omnium gazarum pretiosissimo, [adverso flumine Gandavum perductum,] cum sese remis primus applicuisset, commonuit fratres, ut fugæ quantocius consulere non different. At illis jussionem patris alacriter exequi cupientibus, senserunt sese repente, divino nutu, contra vim fluminis ferri; ideoque tantam Dei gratiam meritumque sanctissimæ Amelbergæ virginis admirati, laborare semet, ubi virtus Christi operabatur, non opertere censentes, ad monasterium beati Petri Apostolorum Principis, de quo supra diximus, cum incredibili velocitate reversi sunt. Hunc, ut credimus, Virgo beatissima locum elegerat, uti in eo usque hodie habitaret; ad quem cum pervenisset, factus est ei obvius innumerabilis populus utriusque sexus & diversæ ætatis ac conditionis: cujus multitudo cum omnes campos omnesque saltus replesset, dulces in laudem Christi melodias expendere audiebatur.

[54] Primus autem omnium, uti decebat, venerabilis Episcopus Reynelmus *, ingenti gaudio affectus, adesse non distulit, adorans Dominum & collaudans, [ibique ab Ep. Tornacensi depositum.] quoniam tunc videbat, quod multoties se visurum esse ante desperaverat. Post hunc Balduinus Comes, gener Karoli, potentissimi regis, se præsentem cum summa devotione exhibuit, omnique populo in vigiliis & oratione feliciter communicavit. Præcipue autem clerici monachique quamplurimi, catervatim undique acurrentes, non potest dici quam devote quamque solenniter noctis illius excubias frequentaverunt. Mane igitur facto, sanctissimum beatæ Virginis corpus in locellum, cum magna Episcopi & clericorum humilitate, atque cautela totius populi, in cælum clamore sublato, qui tantum bonum nobis concessit, quo hujusmodi exemplis, hominum præcipites impetus virtute constatiæ triumphemus, & dæmones superare possimus. Hæc de translatione corporis sanctæ ac Deo amabilis Amelbergæ fideliter enarrata, siquis male interpretatus fuerit, ipse se infidelem esse fatebitur, quandoquidem illum mala diligere, qui bona credere contemnit, aperto satis indicio demonstratur.

[55] Sed nunc de nobilissimo ejus nomine, divino quodam vaticinio eidem imposito, pauca dicturi, [Inepta sacri nominis etymologia.] finem sermonis sic faciemus. Nomen quippe sanctissimæ istius Virginis ex duabus linguis d, Latina videlicet atque Thiudisca compositum esse, gemina verba declarant. Prior enim pars a malo, posterior berga, meritum ejus felicissimum fuisse, alterna voce proclamant. Amalberga namque, a malo custodia, sive a malo cautela exprimitur, quod utrumque ipsius sancto proposito aptissime convenire, nemo est qui ambigat. Namque quia corpus & animam sua perpetua Christo castitate dicaverat, a malo se custodisse, dubium non est. Quantum vero dæmonum insidias semper suspectas habuerit, pedesque suos a laqueis iniquitatis retraxerit, mala jugiter cavisse bonaque semper egisse, perspicua ratione probatur. Alioquin, aut aliter, nescio quo docendi genere, nomen ejus quilibet interpretabitur, an eam aliter, quam supra dictum est, fecisse mentietur? quod tamen de tam sancta & Deo amabili virgine, nefas est quempiam fari, quæ in tantum pudicitiæ ejus thalamum sublimavit, uti nunc imperii cælestis augusta, desideratis amplexibus perfruatur sponsi sui Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[56] In codice Tamisiensi additur clausula, quæ primo translationis auctori tribuenda haud quaquam videtur, accepta procul dubio ex vetusta aliqua inscriptione, quam amanuensis , ne periret, subjungendam censuerit, de suo adjiciens ineptam correctionem, quæ melius omissa fuisset. En ejus verba: Corpus paradoxæ Virginis Christi Amelbergæ, ad præfatam basilicam delatum est a Balduino, cognomento Ferreo, avo scilicet Arnulphi magni, sexto Kalenbas Novembris anno incarnati Verbi octingentesimo septuagesimo, Indictione tertia, sed ego dicerem Indictione quinta. Male utique, nam Indictio tertia plane coincidit cum anno octingentesimo septuagesimo, non item quinta; ut correctio plane supervacanea sit. Quod vero meminerit Arnulfi magni, ne inde quis inferat, Comitis istius tempore adjetam esse eam clausulam seu additionem: nam licet ejus seculo componi potuerit, satis certum videtur, recentiorem esse translationis historiam. Malim existimare, Arnulfi memoriam illic insertam, quod ea semper in cœnobio Blandiniensi recentior fuerit, ob innumera beneficia quibus ipsum Comes ille locupletaverat.

ANNOTATA.

a Necdum mihi persuasit scriptor iste, certum esse, sic contigisse inventionem sacri corporis, ut ipse narrat; sive idem sit, qui Vitam compilavit, sive alius purioris linguæ auctor, quod satis ambigue explicat.

b Vide quæ de operosis his circuitionibus disputavimus supra in Comment. præv.

c Hic ego invenio aves, nescio quas, translationi corporis S. Amalbergæ applaudentes, verum de sturionibus, ut iterum dicam, altum ubique silentium.

d Hoc commentum supra refutavimus in Commentario præv. ad Acta S. Amalbergæ Viduæ.

* al. Reyngelmus

MIRACULA
Ex cod. membraneo Ms. eccl. Tamisiensis.

Amelberga virgo, Tamisiæ & Gandavi in Belgio (S.)

BHL Number: 0325

EX MSS.

[Pars Prima]

Anno Domini millesimo trecentecimo vicesimo tertio, feria tertia post vincula sancti Petri, [Piscator a Sancta exauditus.] quidam pauper piscator in Scaldam mittens rete ad capiendum rhumbos a, non post longi temporis moram trahens rete suum, invenit in reti suo captum rhumbum magnum; & attrahens in naviculam ejus rhumbum, gavisus est ex captione piscis: quod gaudium statim versum est in mœrorem; quia dum rhumbus sensit siccitatem, palpitans & percutiens cum cauda navim, & piscatoris rete rumpens, per foramen retis salivit in Scaldam. Invocans piscator corde mœsto beatam Amelbergam, ut succurreret sibi pro rhumbo capiendo [promisit] ipse [quod] grossum Turonum super altare ipsius jejunus immolaret. Et, hoc dicto, idem rete projiciens in Scaldam, rhumbus intrans rete piscatoris, tractus est pacifice tamquam parvus pisciculus ad littus Scaldæ; & deinceps manus piscatoris evadere numquam conabatur: unde piscator laudans beatam Amelbergam, mane facto, sicut voverat, Turonum immolavit.

[2] Consuetum est a temporis antiquitate, feretrum beatæ virginis Amelbergæ, [Ob neglectam solennem supplicationem] cum reliquiis ejus & etiam aliorum Sanctorum deferre circa metas villæ b Tamisiensis quolibet anno, semper in feria quarta sanctæ Pentecostes: & omnis clerus nobilesque prædictæ villæ, necnon populus communis ejusdem villæ & circumstantium villarum, cum reverentia & maxima devotione, jejuni cives Tamisiachi nudipedes, unanimiter circumeundo villam, sanctum feretrum supportantes assequuntur. Adsunt etiam ibidem mimi & alii joculatores; histriones, organistæ, buccinistæ, tympanistæ, viellatores & citharistæ, & complures alii, quorum interest, in laudem & gloriam beatæ virginis Amelbergæ, laudabiliter exercere multimodum genus organorum. Et eligitur quidam locus, qui dicitur Banc, juxta villam quæ dicitur de Avestone; & congregatur ibi populus universus, moram faciens, milites, equites, armigeri militissæ c domicellæque nobiles, cum curribus earumdem coopertis: & prædicatur ibidem, & multa miracula beatæ virginis Amelbergæ recitantur. Et supponitur feretrum honorifice curribus, donec sermo sit completus, & ab omnibus multifarie honoratur: deinde sublevatur feretrum & refertur in basilicam beatæ virginis Amelbergæ.

[3] Anno Domini MCCCXXII, quod prædictum feretrum pauperrime ferebatur circa villam, [Tamisienses anno 1322] non multis personis etiam minimis [comitantibus] sed major multitudo non curavit in hoc anno, quod consuetum fuerat ab antiquo, & sic feretrum ab illis qui tunc aderant ad fanum ejus debiliter reportatur. Posthinc d in solennitate beatæ virginis Amelbergæ tanta serenitas erat, quod quasi generaliter omnes qui dicto festo Tamisiæ tunc interfuerunt, mirabantur super hujuscemodi festi diei claritate, quæ subito conversa est circa horam Vesperarum in tam immensam umbram & validam tempestatem tonitruum, fulminum & grandinum, cum vento valido & densa pluvia; & quasi generaliter omnes qui videbant illam horribilem auram, interire crediderunt, & diem judicii veraciter adfuisse. Et oriebatur infra Tamisiam, villam sanctæ Virginis Amelbergæ, sicque fere medietas fructuum hujuscemodi villæ quassata fuit & destructa per grandines qui tunc in die ceciderunt.

[4] Et est hoc miraculose notatum, nam ultra limina * parochiæ sanctæ Virginis se [non] nisi modicum extendit, [terribili temtestate puniti.] & aliquibus grandinibus, ad modum pomorum magnis, inveniebatur, ut impressa fuisset forma turpissimæ faciei, velut dæmonis aut alterius turpis animalis: & peritissimi viri asserebant, illam ingentem tempestatem specialiter a Deo Tamisiensibus esse destinatam in exemplar & castigamentum, memoriamque præfatæ tempestatis, ut beata virgo Amelberga a Tamisiensibus & ab omnibus Christianis diligentius imposterum honoraretur. Præsertim in anno Domini MCCCXXIII exhibebatur [tantus cultus] & tanta reverentia beatæ virgini Amelbergæ, quod vix unus solus remansit in domo custodienda, quin ad feretrum beatæ Virginis ad supportandum omnes & singuli, senes cum juvenibus, in honorem & laudem ipsius concurrerunt, laudantes & exorantes sanctam Virginem, quatenus ad cælestem Regem specialiter pro Tamisiensibus, ac etiam omnibus Christianis interpellaret, ut ipse per suam misericordiam removere dignaretur ab omnibus Christianis comminationem tempestatis.

[5] [Mulier in partu periclitans sanata.] In anno Domini MCCCXI, quædam mulier imprægnata a viro suo in villa Tamisiensi, oriunda & nutrita in eadem; dum tempus pariendi ejus adueniret, infans in utero mulieris illius moriebatur, & nullo modo potuit ab infante liberari, sed dolens & infirmata fere per medietatem unius anni, ultra terminum pariendi, sic permansit. Quæ tandem consilio quarumdam matronarum freta, fideliter invocavit beatam Amelbergam, ut deprecaretur Dominum Jesum Christum, quod ab infante, quem mortuum in utero sensit, liberari posset. Ipsa quoad vitam suam singulis annis vovit, se basilicam sanctæ virginis Amelbergæ peregrinando visitaturam. Et voto facto, statim infans mortuus exiit per foramen juxta umbelicum ejus membratim. Primo caput & deinde caro per frusta cum cunctis ostibus infantis ejiciebatur, & mater precibus & auxiliis beatæ virginis Amelbergæ, non post longi temporis spatium, ab illius partus infirmitate reddita fuit pristinæ sanitati.

[6] Anno Domini MCCCXXIII, sedens ultra Scaldam, [Suscitatur infans mortuus.] in loco qui dicitur Weert e Theutonice, quædam mulier, habens in gremio suo quemdam infantulum ejus, sanum & hilarem existentem, qui continuo pallidus effectus exspiravit. Mater ejulans & exclamans voce magna vicinos convocavit, qui incitaverunt eam invocare beatissimam virginem Amelbergam super mortuo filio suo. Quæ statim dum promisit eumdem offerre Virgini, cunctis ibidem vicinis videntibus, puer ille, quasi expergiscens, sine mora revixit.

[7] Anno Domini MCCCXX, quidam vir oppidanus in Rupelmonda, [Sanctæ contemptor graviter correptus.] in profesto beatæ virginis Amelbergæ, circa horam primam parari cibaria sibi præcepit ad prandendum, & poni mensam. Cui respondit uxor ejus dicens: Jejunium est beatæ virginis Amelbergæ. At ille respondens, dictum uxoris suæ vilipendens, beatam Virginem [contemnebat] & increpabat uxorem suam & totam familiam domus suæ, dicens; jejunium esse fatuitatis; obloquensque beatæ Virgini frivolis verbis & inhonestis, ad mensam ejus sic resedit; & dum cibum sumere cœpisset, primam buccellam panis, quam habebat in ore, glutire nec vomere potuit; sed contractis membris ejus, in extasi effectus est, & totus mutus & quasi mortuus ab omnibus putabatur. Videntes autem uxor ejus & filii filiæque attoniti, vicinos convocantes, flexis genibus, ad terras humiliter [se] prostraverunt, & voce lamentabili cœperunt invocare beatam virginem Amelbergam, ut ejus intercessione sanaretur. Mater eorum & filii voverunt impransi nudique pedes, cum ipso sanctam basilicam Amelbergæ virginis, peregre, cum oblationibus eorum, in laudem Virginis visitare, omnibusque diebus vitæ suæ sanctam Virginem singulis annis in profesto suo promittendo adire peregrinando. Paulo post eorum pater sanatus est, & cœpit loqui, veniam petens incessanter a Virgine sancta, seque confessus est coram omnibus, in ipsam Virginem cogitatibus & verbis graviter deliquisse; surgensque sine temporis intermissione, templum Amelbergæ virginis devotissime cum oblationibus & amicis visitavit in illa die.

[8] Anno Domini MCCCXX, quædam matrona commorans in Erdenborch f, habens filiam, quæ caduco morbo feriebatur, [Puella caduco morbo laborans] audivit mater miracula recitari, quæ fiebant Tempsecæ per beatæ virginis Amelbergæ gloriosas interpellationes ad Jesum Christum. Mater invocans sanctam Virginem, promisit ei, quod si filia sanaretur, numquam ornato capite choreis aut nuptiis interesset, vel sponsalibus, donec sanctam ecclesiam beatæ virginis Amelbergæ in Tempseca, cum oblationibus personaliter visitasset, quæ sanata fuit ab infirmitate sua. At postmodum immemores mater & filia voti facti, fere per annos tres transactos; quædam sponsa, neptis filiæ mulieris hujus, in quodam die festo, dum deberet matrimonio copulari, rogavit neptem ejus, scilicet filiam hujus matronæ, quod eam præcederet, nuda caput, cum ceteris virginibus, sicut mos est in talibus oppidis, & in aliis civitatibus & in villis magnis.

[9] Mater nocte præcedente dum lavare cœperat caput filiæ suæ, [emisso voto sanatur:] ut in secunda die decentius incederet, & ornatius inter alias puellas cum indumentis suis nuda caput appareret; porro filia, sub matre lavante, caput percussa morbo terribiliter caduco, quem non senserat per tres annos, recordata est mater promissionis, quam nondum impleverat beatæ Amelbergæ Virgini. Cœpit iterum mater lacrymari, & altissima voce clamare; Miserere nobis virgo sancta Amelberga, quia peccavimus tibi; sana filiam meam, & quoad vitam nostram, quolibet anno cum oblationibus nostris, in laudem & honorem nominis tui, visitabimus in Tempseca sanctum templum g tuum. Iis dictis, iterum filia convaluit, & laudare cœpit & benedicere beatam virginem Amelbergam. Quæ mane surgentes mater & filia, cum muneribus & oblationibus, in Tempseca beatæ Amelbergæ virginis sanctum templum visitantes, & qualiter eis hæc evenerunt, omnia coram sacerdotibus ibidem & omni populo verbotenus enarraverunt.

[10] [item inflatio gutturis,] Anno Domini MCCCXXIII, quidam nauta, cujus guttur inflatum erat, circiter octo dies passus est angustiam magnam; & dum quodam die cibum sumere conaretur, in mensa solam buccellam panis imponere nequivit ori suo; nec anhelitus ejus per arterias intrare poterat vel exire: statim, eo invocante beatam Amelbergam, sanatus erat ab inflammatione, cum oblationibus adiens ecclesiam, [&] benedicens beatam Amelbergam.

[11] [furiosus,] Anno Domini MCCCXXII, quidam vir oppidanus in Mechlinia h, furiosus & amens omnium sensuum ejus, ligatus erat ferrea compede, & fere duodecim funibus circa manus & pedes, & a pluribus in furiositate tenebatur. Sed tandem inter omnes ferrum cum omnibus cordis disrupit, & in eadem hora beatam Virginem invocavit, dicens: Adjuva me beata virgo Amelberga. Qui statim, annuente Deo precibus Amelbergæ virginis, recepit perfecte quinque sensus ejus: & in secunda die mane surgens, ferrum propriis manibus ejus, in exemplar omnium, ad templum sanctæ Virginis apportavit. Quod ab omnibus videri potest usque ad hodiernum diem.

[12] [puella contracta,] Anno Domini MCCCXXIII, quædam mulier vidua, in villa Tamisiensi, quamdam habuit puellam, circiter septem annos habentem, ponens illam ad custodiendum pullos aucarum i in plateis. Quadam die sedebat illa puella supra quamdam fossam, non procul a domo matris ejus, & ex voluntate Dei omnia membra ejus contracta permanserunt in illo loco, quod moveri per se ipsam nequivit. Mater ejus adveniens dixit, filia surge, & mater eam tetigit & traxit manibus ejus: sed remansit immobilis, quasi lapis. Mater vero tunc contristata nimium, sublevans filiam suam in humeris, in domum propriam cum corde gementi portavit. Tandem invocans beatam Amelbergam, in filiæ suæ subsidium & juvamen, [oravit] ut ejus membra sic contracta pristinæ sanitati restauraret. Quæ per aliquot dies impotens in lecto jacuit, & mater confidenter oravit, quod per preces beatæ Virginis erexit se puella de lecto, & cum matre & aliis vicinis ejus venit ad templum beatæ Virginis hilaris & sana, relinquens oblationes super altare beatæ Virginis.

[13] [& mulier ex partu afflicta.] Anno Domini MCCCXXII, quædam mulier in Hulst k commorans, laborans in partu, peperit infantem super caput habentem massam carnis in magnitudine fere capitis sui; quod videntes mater ejus & complures aliæ mulieres, ultra modum contristabantur. Et mater advocari jussit chirurgicos & incisores vulnerum peritissimos, qui remedium adhiberent abscindendo hoc frustum carnis, taliter innatum capiti infantis illius: sed nullus chirurgicorum, propter periculum mortis pueri, licet ad hoc a parentibus exhortaretur, apponere manus ejus audebat, sed puer ita remansit. Mater vero dolens multum, recordata est in eadem nocte miraculorum beatæ Amelbergæ virginis, corde lugubri jugiter invocans ipsam sanctam Virginem super filii sui sanitate; quod si convaluerit infans & annihilaretur illius carnis inflatio, veniret mater, quam cito surgeret a decubiis l, ut beatæ virgini Amelbergæ filium suum cum oblationibus immolaret. Quæ tunc inflata caro capiti penitus evanuit & annihilabatur; & precibus beatæ Virginis, effectus est infans sanus in capite: & mater ejus infantem, sicut promiserat, in templo Virginis Tamisiæ præsentavit.

[14] Anno Domini MCCCXVIII quidam Jacobita, Ordinis sancti Dominici, [P. Dominicanus malo suo miraculis fidem habere discit.] nomen habens frater Joannes de Bonestele, bonæ memoriæ, prædicator ultra Scaldam in terra Wasiæ, prædicans in loco, qui dicitur Ter banc, ibidem congregata magna multitudine populorum, & recitans plura miracula beatæ virginis Amelbergæ, quæ repererat idem frater in Legenda beatæ Virginis de spatio longi temporis in templo suo Tamisiæ scripta, sermone suo completo, rediit Antverpiam ad Fratres ejus; eademque die sedens in cella sua solus, intra se recordatus est sermonis ejus facti in illa die, & miraculorum beatæ Amelbergæ, dubitans & hæsitans, ut in pluribus quæ prædicaverat populis veraciter, sine m possent esse vera, loquensque ad interiorem hominem sui [&] dicens: Talia non sunt, licet ab aliquibus ibi sunt annotata. Iis actis & dictis intra se, sine aliqua temporis intermissione, frigus eum invasit acsi febricitare cœpisset, & impotens factus est omnium membrorum ejus, nec solum verbum proferre potuit ore suo. Qui statim ingemiscens tota mentis intentione, cordeque firmissimo sanctam invocans Amelbergam, de commissis in ipsam, humiliter veniam postulavit; & post modicum temporis assecutus est sanitatem, laudans & benedicens ipsam Virginem; vovitque se fideliter quolibet anno in festo virginis Amelbergæ prædicaturum laudem Virginis in loco qui dicitur Banc n, quoad vitam suam. Et hoc ingens miraculum immediate fratribus ejus intimavit, & quamdiu vixit, semper interfuit festo Virginis sermocinans, & ibidem publicavit imprimis miraculum suum, qualiter acciderat sibi, cum aliis miraculis beatæ Amelbergæ.

ANNOTATA.

a Rhombus piscis planus est, a figura sic dictus, de quo etiam egimus ad Vitam S. Ottonis 2 Julii pag. 419: Belgice vocatur tarbot seu terbot; gall. turbot.

b Tritum hic & in Actis vocabulum, quod lexicographos exercet; hic & superius non solum pro pago, urbe aut oppido accipitur, sed pro tota parœciæ alicujus extensione.

c Vox rarior, pro nobili, opinor, femina, quemadmodum Viri nobiles olim milites dicebantur. Cetera quæ observari hic possent, satis intelliguntur.

d Hæc & similia barbara, tum in verbis tum in sensibus, quibus hæc miraculorum historia abundat, vix annotari merentur. Hinc inde uncis conclusi, quæ ad claritatem juvare possunt.

e Una circiter leuca distat Tamisia in occidentem, quemadmodum Rupelmonda inferius in orientem.

f Ardenburgum oppidum novi in Flandria, non procul Slusa situm: an hoc indicetur, nescio.

g Dum hic legis templum S. Amelbergæ, alibi ecclesiam vel basilicam, intellige eo sensu quo supra diximus; eam nempe in eo templo coli, at ipsum beatissimæ Virgini Mariæ dedicatum esse.

h Notissima civitas, Belgii ecclesiastici metropolis, Tamisia in meridiem distat leucis minimum quatuor.

i Intellige hic rursus anseres, sed forte paulo magis cicures; qua ratione a silvestribus distingui possunt, quos gances, seu ganzas in Vita appellatos vidimus cap. 3. Vide annotata ad litt i.

k Oppidum Flandriæ, satis notum, ultra Wasiæ fines in septemtrionem, Batavis acatholicis modo subditum.

l Intellige a puerperio.

m Gallicismus, ni fallor, quo vult dicere Prædicatorem istum, ut vera asseruisse miracula, quæ possent esse falsa.

n Banc, Ter banc locus est, de quo num. 2 supra, ubi congregabatur populus ad supplicationem feria IV Pentecostes: unde docemur, concionem ad populum ibi etiam olim haberi solitam.

* leg. limites

Miraculorum continuatio.

Anno Domini MCCCXII a quidam vir operarius, dum castrum de Beverne b altiorabatur, pro diurnis denariis ibidem laboravit, [Manus contrita restituitur:] portando lapides machinatoribus, & latomis ministrans. Accepit lapidem immensum & apposuit collo suo, qui præ nimio onere lapidis, lapsus est ad terram; & cecidit lapis ille super manum ejus, & conclusit eam inter duos lapides; & tantam recepit læsuram, quod nulli chirurgici manum illam curare poterant, licet plures magistri ad sanandum eam advenissent. Unde vir ille tantum sensit dolorem in illa manu, quod in fine magistri dicebant, manum infectam & accensam igne, & nullum aliud esse remedium, nisi manum amputari. Et die secunda convocati sunt amici ejus, qui cum magistris ibidem adessent: & magistro uno præparante instrumentum ad hoc aptum, supervenit in domum illam vir quidam antiquus, canus multum, & loquebatur uxori hujus infirmantis in hunc modum: Manus viri vestri sanabitur infra triduum, si beatam virginem Amelbergam puro corde visitaveris in Temseca cum decem peregrinis: & extrahens quoddam viride folium cujusdam herbæ, posuit super manum illius; & jussit ut non amoveretur nisi tertia die transacta, & immediate recessit, incognitus ab omnibus illis. Et dum aliqui eorum insequerentur eum per plateas ad interrogandum ab ipso plura bona, nullibi potuit inveniri: & uxor illius surgens die tertia summo mane, votum peregrinationis, sicut præceperat ei ille bonus homo, fideliter adimplevit; & cum in sero domum rediisset, invenit maritum ejus hilarem, sanum, laudantem & benedicentem Dominum & beatam Amelbergam, quod precibus & meritis ejus omnipotens Deus manum ejus ab omni læsione sanasset: & sanatus absque mora similiter ipsam Virginem peregrinando visitavit.

[16] Anno Domini MCCCXXVII, quædam juvencula multum innocens, [femina a periculo mortis liberatur.] decepta a nobiliori viro, concepit puerum ab illo: qui dum percepisset, illam imprægnatam, repulit eam, improperans ei sæpius & imputans, alios viros secum concubuisse. Ex quo illa plurimum contristata cœpit invocare omni die sanctam Amelbergam imis singultibus, ut eam consolaretur in hoc magno dolore, quoniam pura esset a consortio omnium aliorum virorum. Hæc tristis & mœsta manens, ob hoc quod eam amasius ita verbis suis diffamaverat, IX mensibus elapsis, peperit filium unum. Amasius ejus intrans thalamum, ubi tunc in decubiis illa jacebat, evaginato capulo accessit ad lectum amasiæ suæ, dicens: Nunc apparet quod tu cum alio concubuisti, & nunc te interficiam hoc cultro; manus meas non evades. Illa tunc flebili corde fideliter invocavit beatam Amelbergam, ut ipsam ab illo furibundo & insensato liberaret. Et statim cecidit ille directo dorso versus terram; surgens primo secundoque, sed tertio surgere non valuit. Jacebat impotens omnium membrorum ejus, quasi exspirasset, donec vicini thalamum intrassent, flentes & repercussi nimium super illo, quasi mortuo, sic jacente. Venerunt visitare beatam Amelbergam, ut ille precibus ejus reciperet sanitatem. Qui statim surgens, confessus est coram omnibus, voluntatem habuisse illam interficiendi diabolica suggestione, nisi beata virgo Amelberga ipsum constrinxisset: veniam ibi postulans de commisso, ipse cum amasia sua & cum aliis pluribus personis, peregre limina capellæ beatæ virginis Amelbergæ, in honorem ejus & laudem visitaverunt; & voverunt, se quousque viverent, semel in quolibet anno visitaturos.

[17] Anno Domini MCCCXXVII, feria quinta post Purificationem beatæ Mariæ Virginis, [Incredulus resipiscit.] vir unus & duæ mulieres interfuerunt miraculis quæ fiebant in capella beatæ virginis Amelbergæ: videlicet quod duæ mulieres obsessæ liberabantur. Una earum a duobus dæmonibus, altera a tribus, in una hora simul & semel: quod miraculum raro visum est fieri in ecclesia aliqua. Iverunt a Tamisia ad ecclesiam de Rupelmonde, invenerunt ibidem congregatos scabinos, & alios probos viros ipsius villæ, loquentes de negotiis eorum. Narraverunt illis miracula facta in ecclesia Tamisiensi; quorum unus scabinorum, non credens, sed subridens, dixit: Hæc non sunt vera quæ narratis; & immediate, verbis illis ab ore suo prolatis, remansit immobilis & mutus, & impotens omnium membrorum ejus. Quem amici ejus posuerunt in curru, & transvectus [est] eadem die usque ad atrium beatæ Amelbergæ: & dum levaverunt eum de curru, ponentes super garras c atrii, statim auxilio beatæ Amelbergæ, resumpsit ibidem omnium membrorum ejus sanitatem; & accedens ad sepulcrum & altare ejus, cum amicis & aliis bonis parochianis Tamisiensibus, laudans & benedicens beatam Amelbergam, reliquit ibi oblationem ejus, & rediit domum suam hilaris & sanus.

[18] Anno Domini MCCCXXVII, mense Augusto, in vigilia Assumptionis, [Curatur morbus cardiacus;] quædam domicella patiebatur cordiacum, id est morbum cordis gravem, ita quod amici ejus desperabant de vita ipsius. Inter cetera consuluit una matrona illi mulieri infirmanti, quod ipsa invocaret sanctam Amelbergam; & illa promisit, sanctam Amelbergam visitare nudis pedibus, & immolare ei cor unum factum de cera, continens unam libram: & dum hoc votum fecerat intentione bona, in hac hora sanabatur ab infirmitate sua; quæ tertia die sequente, sicut voverat, beatam Amelbergam visitavit.

[19] [febris,] Anno Domini MCCCXXVII, feria secunda post festum beati Laurentii, quædam mulier febribus graviter occupata, vovit peregrinari beatæ Amelbergæ; & voto facto, febres deinceps evanuerunt, & omnino sanabatur ab ipsis, precibus beatæ Virginis: & simili modo sanati sunt multi a febribus, & ab infirmitatibus diversis in eodem anno.

[20] [& energumena.] Anno Domini MCCCXXVII, quædam puella decem annorum vel circiter, obsessa a spiritibus immundis, introducta erat in capella beatæ virginis Amelbergæ; quam sacerdos unus conjurando conjurationibus magnis, & in balneo d ponendo conjuravit, & fortiter tentavit, ut ab immundis spiritibus liberaretur, absque corporis illius & aliorum læsione: quæ in die nona, eadem nocte sequente, dormiens coram altari liberabatur ab omnibus vexationibus dæmonum; & summo mane confessa est coram sacerdotibus & aliis viris probis se esse omnino sanatam, precibus & meritis beatæ virginis Amelbergæ.

[21] [Violati festi pœna,] Anno Domini MCCCXXVII, quædam juvencula, cujusdam viduæ filia, præparavit se ad filandum e in profesto Amelbergæ circa horam nonam, & involvit colo suo lanam. Mater ejus ait illi; Filia mea desine filare, quia festum est beatæ Amelbergæ: tu vides peregrinos transeuntes versus villam Tamisiensem, in honorem beatæ virginis Amelbergæ. Cui filia respondit; Nulla mihi est de hoc cura; ego lanam meam in colo meo volutam omnino filabo priusquam advesperasset. Et cum hæc verba protulisset, immediate cecidit a scabello, supra quod sedebat, ingemiscens & clamans quasi lunatica, & graviter omnia ejus membra torquebantur. Invocantes mater & vicinæ mulieres beatam Amelbergam pro sanitate illius: & vovit illa, quousque viveret, in quolibet anno circuire villam Tamisiensem cum feretro beatæ Amelbergæ. Statim, voto facto, cessavit in ipsa infirmitas; & in eadem die visitavit illa juvencula sanctæ Amelbergæ capellam, in honorem & laudem ejus.

[22] [& furti revelatio.] Anno Domini MCCCXXVII, in profesto beatæ virginis Amelbergæ, quædam mulier dives, diabolica suggestione, furata est XXI ulnas panni linei optimi circa horam nonam: & dum illa, cui sublatus erat pannus, percepit se perdidisse, cogitabat huc illuc, quisnam abstulisset pannum ejus. Et hæc mulier habebat quamdam juvenem ancillam pectricem f, operantem in lanificio, quæ fuit extranea, sicque illa, quæ perdiderat pannum, & etiam maritus ejus imputabant illi pectrici, pannum abstulisse, vel per consilium ipsius esse sublatum. Ipsa tunc pectrix contristari cœpit & negare, quod nihil penitus inde sciret, & inculpabilis esset ab illo furto, flens & orans tota nocte genibus flexis & manibus plausis, beatam Amelbergam lacrymis amarissimis interpellando deprecabatur, ut ipsa Virgo Deum cæli exoraret, quod ipse per suam misericordiam dignaretur ostendere, quisnam hoc furtum fecisset: ipsa jejuna, nuda pedes, in Temsecam, quam cito diesceret, ipsam peregre visitaret, quod & fecit. Et dum hæc pectrix ad domum illam, ex qua mane exierat, rediisset, inventa est fur illa super eamdem fossam, in qua furtum fecit, ibidem volens occultare pannum in aquam, sed nullo modo manus ejus potuit abstrahi ab illo per se vel per alium, qui libenter scandalum illius mulieris occultasset. Tunc confluxerunt vicini, etiam ipse Dominus temporalis, qui omnes unanimiter invocaverunt beatam Amelbergam, ut misereri dignaretur illius mulieris. Oratione facta, mulier surrexit, dicens omnibus, quod beata Amelberga ipsam coëgisset ad pannum reportandum. Et ipsa tunc liberata est; & ob honorem beatæ Amelbergæ, Dominus temporalis dimisit omne factum, & eadem die tres illæ mulieres cum multis aliis visitaverunt ecclesiam beatæ Virginis.

[23] Anno Domini MCCCXXIII, mulier quædam in villa Tamisiensi, [cæcæ visus restitutus,] carens visu, ducta est in capellam beatæ Virginis, & precibus ejusdem Virginis recepit visum.

[24] Anno Domini eodem, filius mulieris habens annos quinque cum dimidio, [& integra membra contractæ.] positus est ad custodiendum aucas, obdormivit in platea juxta domum matris ejus: dum a somno surgere credidit, impotens erat omnium membrorum. Ejus mater apportans eum in ulnas suas in domum ejus, invocans beatam Amelbergam ob salutem filii sui graviter infirmantis, vovit offerre filium ejus cum oblationibus, & peregrinis omnibus, quos congregare posset, beatæ Amelbergæ in capella ejus. Voto facto, filius ejus sanus effectus est, & peregre profecti sunt in honorem beatæ Amelbergæ.

[25] Anno Domini MCCCXXVII, mense Junii, sabbato ante festum natalis sancti Joannis Baptistæ quædam juvenis mulier, [Meretrix Sanctam invocans,] quæ per quatuor annos vel circiter exercuerat vitam immundam, sæpius interpellavit beatam Amelbergam, ut Christum pro ea deprecaretur, ut ipse per suam misericordiam cor ipsius in melius converti g dignaretur, & a vita meretricali ipsam liberaret. Hæc mulier feria quarta in diebus Pentecostes, dum feretrum beatæ Amelbergæ circa villam Tamisiensem portabatur, vovit beatæ Amelbergæ, intima cordis compunctione, se per annum se ab illis illicitis peccatis abstinere. Exiens villam Tamisiensem sabbato prædicto versus Gandavum ire proponebat. Venit ad puteum ex quo beata Amelberga tempore vitæ suæ hausit aquas, & ingeniculavit se juxta puteum coram cruce, & reliquit ibi oblationem unam, in honorem beatæ Amelbergæ, quod eam defenderet a peccatis, omnibus diebus vitæ suæ. Et ipsa surgens, volens recedere, omnia membra ipsius sunt contracta, quod recedere nequivit ab illo loco.

[26] Et ipsa statim cecidit, juxta puteum obdormiens, ab hora prima usque in horam nonam; [ejus apparitione ad bonam frugem reducitur.] cui somniando apparuit albis indumentis vestita mulier quædam, & faciens in puteo tumultum magnum; & mulier expergiscens, nil invenit. Et iterum surgens, recedere putabat, & non potuit transire metas illius loci, in quo Amelberga solebat conversari. Convocatis ad hoc miraculum omnibus presbyteris & clericis, & fere populo totius villæ Tamisiensis, nullus hominum eam abducere valebat, sed tota nocte in illo loco permansit. Mane facto, exuit se omnibus vestimentis suis, & beatæ Amelbergæ immolavit, & sic eam capellam suam intrare & visitare permittit, & divinis officiis interesse non defendit, sed in locum suum, divinis peractis, semper redit. Et si aliis negotiis vacare vellet, pedes & manus ita sunt contracti, & sic infirmatur, quod quasi statim moreretur.

ANNOTATA.

a In Comment. præv. num. 64 monuimus, in miraculorum ordine seriem chronologicam omnino desiderari, qui sine ullo rerum dispendio observari potuisset.

b Distat Tamisia leucis duabus. Castrum, de quo ibi agitur, modo destructum est.

c Quæ sint istæ atrii garræ, fateor me non intelligere: An fortasse quod in atrio scamna aut repositoria fuerint, quæ scriptor garras vel gerras potius vocet, quæ vox nota est.

d Neque satis capio, quid hic sibi velint adhibita in ecclesia Tamisiensi ad exorcismos mulierum balnea.

e Filare a Gall. filer, pro nere.

f Ancilla pectrix, orans manibus plausis & similia ex adjunctis intelliguntur.

g Idem dicendum de hac & pluribus constructionibus, hic & in decursu satis distortis.

Miraculorum pars tertia.

Quodam tempore duæ mulieres in territorio de Brabantia juvenes, [Obsessæ, a Sancta adjutæ,] una maritata, altera Beghina, in villa, quæ dicitur Raemsdonc, tunc commorantes, distantes tribus leucis aut paulo minus a villa Tamisiensi, gradiebantur & erradiabantur a in platea quadam. Una illarum, habens pomum in manu sua, evaginavit cultellum ejus & divisit pomum in duas partes, & tradidit unum frustum consociæ; quæ sic invicem loquentes de vanitatibus, una tunc tres spiritus maligros, & altera duos cum frustis pomi comederunt, & ultra modum ab iis spiritibus malis vexabantur: unde parentes earum puellarum & amici nimis cœperunt contristari. Quæ mulieres obsessæ tunc transvectæ sunt prope Mechliniam, in quadam ecclesia S Mariæ, quæ dicitur Hanswyc, ut ab adjurationibus sacerdotum a dæmonibus liberarentur. Quæ sic moram trahentes ibidem, sacerdotes adjurando per mensem unum, nihil penitus in illas obsessas proficiebant, & reversæ sunt ad villam propriam & ad domum. Et dicit mater unius mulieris obsessæ, interrogans unum dæmoniacum, qui filiam ejus ita vexavit: Cur, inquit, hanc innocentem creaturam sic torques, & cur tale vas innocuum intrasti? Dæmon ait matri: Filia tua hæc non promeruit; sed ad castigamentum omnium Christianorum. Cui mater: Quamdiu vexabitis ambas istas? Dæmon ait; modicum temporis; una virgo ultra Scaldam, nigra monialis, nos a corporibus iis fugabit, & precibus illius illæsæ permanebunt & sanabuntur.

[28] Iis auditis, mater illa & amici ambarum vovebant, [sed voti immemores acrius tortæ,] sine ulla dilatione templum beatæ Amelbergæ, in honorem ipsius, cum viginti sex hominibus visitare peregrinando. Et statim, voto facto, mulieres illæ obsessæ, quasi nihil mali sentientes, propter sanitatem quam receperant, per aliquos dies moram trahentes, votum peregrinationis suæ, sicut voverant, non adimpleverunt. Quæ quadam nocte cœperunt graviter infirmari, & a dæmonibus vexari, quod quasi fierent amentes & tam furibundæ, quod vix amici earum secum ausi sunt conversari. Et mane facto iter arripientes, lacrymabili voce amici earum [perrexerunt] invocantes beatam Amelbergam super has offensas. Tunc dæmones in ipsis quieverunt, surgentesque mulieres obsessæ, cum amicis earum, iverunt pacifice versus Tamisiam, peregrinando, donec fanum Amelbergæ oculis conspexerunt. Quia tunc una illarum improperare cœpit aliquibus facta secreta; & altera mulier muta facta erat a secunda feria usque ad feriam quintam, quod non protulerat solum verbum, & per violentiam trahebatur in navim ad transeundum Scaldam. Et dum ad atrium appropinquassent, nullo modo intrare ecclesiam voluerunt, ita quod unam sex viri fortes, alteram quinque in capellam beatæ Amelbergæ ante altare ejus cum magna vi traxerunt & ad terram posuerunt.

[29] Quæ cum omnibus membris palpitando, licet fortiter tenerentur, [Tamisiæ liberantur.] in presbyteros ibidem & in facies hominum stridentes & conspuentes, unum arripere, alterum percutere conabantur, & terribiles clamando sonos emiserunt. Et cum sacerdotes illas obsessas circa horam sextam circumcinxissent, illa muta loqui cœpit, & dæmon unus respondit sacerdoti. Cui sacerdos ait: Te & consocios tuos exire vasa hæc oportet. Qui respondit; adhuc non recedemus. Item interrogatus dæmon, dixit; quod essent tres mali in una illarum, & in altera duo, & quod circa nonam, vel paulo post, exirent corpora illarum illæsa; quia beata Amelberga eos cogeret, quod neminem lædere possent. Et dum conjurarent illas sacerdotes, corpora earum ita inflata erant, quod colla earum grossiora capitibus videbantur. Et sacerdos circumcinxit collum unius obsessæ cum stola, & dixit dæmonibus: Jam exite ab hoc vase. Dæmones dixerunt: Via nobis est pro nunc nimis stricta ad exeundum. Tunc sacerdos abstraxit stolam, & immediate unus malus exivit; & semper uno exeunte alter remanens, exeuntem consocium suum proprio nomine nominavit, dicens: Iste jam exivit. Et in hora nona jacuerunt illæ creaturæ quasi immobiles, ore aperto tamquam in extasi. Et omnibus spiritibus malis ejectis, surrexerunt ambæ mulieres simul & semel una hora, junctis manibus & genibus flexis, & invocare cœperunt humiliter beatam Amelbergam, quod eam tam amicabiliter, precibus suis, ab illis malignis spiritibus plenarie liberasset. Hoc ingens miraculum visum est in capella beatæ Amelbergæ Anno Domini MCCCXXVII, mense Februarii, feria quinta post Purificationem.

[30] [Alia item votum violare cogitans,] Anno eodem, Dominica proxima sequente, introducta est quædam juvenis mulier obsessa a dæmonibus duobus, quorum unus exiens, tintinnabulum campanellæ beatæ Amelbergæ, per medium, tamquam homo cum dentibus, sicut hodierna die in ferro patet, in duo frusta momordit, & ab alio maligno statim fit sanata. Et illa duo frusta tintinnabuli palam videri possunt in choro Tamisiensi. Ista sanata est a duobus dæmonibus; & dum reverti vellet ad partes suas, transactis quadraginta diebus, intravit capellam beatæ Amelbergæ, adorans eam cum sacerdotibus & aliis probis præsentibus ibidem. Et dum limen prædictæ capellæ transire credit, ad terras cecidit sicut lapis, & contrita sunt omnia membra ejus, & muta jacebat oculis clausis, acsi mortua fuisset. Tandem recepta pristina corporis sanitate, de consilio sacerdotum, vovit servire beatæ Amelbergæ quoad vitam suam, & quod numquam transferret se extra hereditatem beatæ Amelbergæ, & quod ibi vellet vivere & mori; & quod ad sepulcrum ipsius beatæ Amelbergæ in capella sua resideret ad oblationes peregrinorum recipiendas, & fideliter dispensandas, juxta posse suum, omni die cum tempus postularet.

[31] [toties relabitur.] Et hoc facto, datus est ei locus in domo Beghinarum. Et visum est a multis, dum hæc mulier in corde suo meditatur de repatriando b, statim ad terras cadit, & per longam moram, quasi exspirasset, jacet immobilis, & non sunt viri quatuor tam fortes in Temseca, qui illam in illa hora, totis viribus eorum de terra levare valerent. Tale miraculum apparuit in hac muliere sexagesies & ultra; & toties quoties cogitat de recedendo, castigatur & punitur in omnibus ejus membris, & quam cito pœnitet, tam cito sanatur. Et visum est, quod per duos dies & duas noctes capellam exire nequivit, quia cor ejus induratum erat & voluntas erat recedendi. Et mater ejus carnalis confessa est coram pluribus, istam filiam cum anima & corpore, præsentasse beatæ Amelbergæ, ut quamdiu viveret, beatæ Amelbergæ ancilla maneret.

[32] [Sanatur infans a morbo caduco,] Anno Domini MCCCXXVI, die Martis post Matthiæ, quædam mulier ex quatuor officiis c habebat quemdam infantulum præoccupatum morbo caduco, quæ obtulit eum beatæ Amelbergæ, & sanatus est a morbo.

[33] [tum mutus,] Anno Domini eodem, quædam mulier habebat filium mutum septem annorum, qui peregre visitavit beatam Amelbergam cum ipsa matre sua; qui confessi sunt, quod postquam votum peregrinationis fecerunt, filius ille loqui cœpit.

[34] Anno eodem, quidam dives homo in Adlemanias d cæcus factus est per multos annos: [deinde cæcus.] cui in visione intimatum est, quod beatæ Amelbergæ duos argenteos oculos destinaret, & sic visum reciperet: quod ita factum est precibus beatæ virginis Amelbergæ.

[35] Anno eodem, quædam vidua in Mechlinia visitavit beatam Amelbergam, [Servata domus ab incendio.] quia domum ejus ab igne conservavit, ubi vicinæ domus ab utraque parte comburebantur, & domus ejus mansit incombusta. Ex quo miraculo quasi tota civitas mirabatur.

[36] Anno eodem, quidam pauper in Wasia quinquennis, [Mortuus suscitatus.] ab hora prima jacuit mortuus usque ad horam vesperarum. Parentes ejus invocaverunt beatam Amelbergam flentes & orantes, ut Deum pro filio submerso deprecaretur. Et statim palpitare cœpit, & revixit precibus ejusdem beatæ Amelbergæ.

[37] Anno eodem, quidam fullo, purus laicus, qui numquam didicerat solam litteram, [Curatus energumenus.] obsessus per quindenam, ita congrue latinebatur e, quod vix aliqui clericorum sibi respondere valuerunt; ductus erat in capella beatæ Amelbergæ; qui meritis ejus ab omni clade diabolica sanabatur: & numquam postea scivit latinum loqui.

[38] Anno Domini MCCCXVIII, quidam homicida, de Brugis oriundus, [Mira in homicidam gratia.] captus & incarceratus in villa Tamisiensi propter homicidium quod fecerat, vovit feriare f, quamdiu viveret, beatæ Amelbergæ, & profestum ejus in pane & aqua quolibet anno jejunare, & camisiatus g cum feretro circuire villam ejus, ut eum ab hoc facto precibus suis, pro ipso ad Deum fusis, dignaretur liberare. Qui multoties eductus a carcere coram justitia laicali ad condemnandum pro illo facto & ad decapitandum; & stetit in medio scabinorum pluries, quasi traderetur in manus inimicorum ejus, videlicet fratrum illius quem interfecit, ut ipsi se de fratre eorum interfecto vindicarent. Sed tandem habebat fiduciam & consolationem in beatam Amelbergam, quod numquam pro illo facto esset moriturus, quocumque modo minarentur. Et sic detentus est in carcere per integrum annum. Et post annum sine custodia & indemnis liberatus est, adjutorio beatæ virginis Amelbergæ.

[39] Anno Domini MCCCXVII, tanta plaga erat vaccarum & boum in villa, quæ dicitur Ossenesse h, [Vaccæ a morte conservatæ.] quod ibidem una domicella viginti quatuor vaccas [haberet], quæ moriebantur, exceptis sex, quæ tunc supervixerunt. Et intravit quidam domum illius domicellæ, consuluitque ei, quod pro qualibet vacca ibi vivente, unum denarium i Parisiensem beatæ Amelbergæ cum totidem peregrinis voveret immolare: quo facto, vaccæ postea nullum patiebantur nocumentum. Et hæc Domicella, dum peregrinationem ejus implevit, confessa est coram pluribus, hoc miraculum a Domino Deo, in honorem beatæ Amelbergæ, sibi contigisse.

[40] Anno Domini MCCCXVII, quidam sacerdos passus est in uno oculorum ejus immensum dolorem per plures dies, [Sanatur dolor oculi,] ita quod de nocte dormire nequivit. Habebat quamdam neptem servientem sibi, quæ sic ait: Domine, quare non vovetis visitare beatam Amelbergam? Vos auditis, quod ab omni morbo sanantur infirmi, qui confessi contritione cordis, adeunt ejus sepulcrum. Sacerdos renuens dictum & informationem neptis ejus, sequente nocte somniavit, se nudum caput & pedes esse in ecclesia sanctæ Amelbergæ; & quod ex illa nuditate nimis verecundabatur erga sacerdotes & omnem clerum. Et dum expergefactus est a somno, sine mora profectus est ad sanctam Amelbergam peregre, sicut somniaverat in illa nocte, & rediens domum, infra triduum oculus ejus restitutus est pristinæ sanitati.

[41] [& matrona languens.] Anno Domini MCCCXXVII, quædam matrona languens absque ullo victu fere per triginta dies, vovit peregrinationem beatæ Amelbergæ, quæ nocte sequente, post votum factum, sanabatur ab illa infirmitate precibus beatæ Amelbergæ.

[42] [Ova mirabiliter oblata,] Anno Domini eodem, mulier vidua peregre visitans basilicam beatæ virginis Amelbergæ in Temseca, portabat ova ad immolandum beatæ Amelbergæ, & invenit capellam clausam, quia totus populus erat in villa, exceptis decem vel undecim personis antiquis, qui in ecclesia remanserant. Conquerebatur flendo, quod ad altare beatæ virginis Amelbergæ appropinquare nequiret: immediate de capella januæ clausæ, omnibus illis videntibus, aperiebantur: & illa intrante k, immolavit ejus ova ad sepulcrum ejus; reversaque muliere, statim januæ per se ipsas claudebantur.

[43] [Domus ab incendio illæsa,] Anno eodem, vidua quædam videns domos vicinas comburi, invocavit beatam Amelbergam: O! Virgo, conserva domum meam illæsam ab igne, precibus tuis fusis ad cælestem Regem; ego templum tuum, ad honorem nominis tui, nuda pedes, incamisiata peregre visitabo. Et post votum factum, ex utraque parte domus ejus, plures domus comburebantur, & domus illius mulieris inusta permansit.

[44] [puer submersus vitæ restitutus.] Anni ejusdem die Martis, mense Augusto post festum beati Laurentii, homo quidam habens avenam, filii quidem ejus in campo illius avenæ ludebant, quorum unus illorum cadens in fossam profundam plenam aqua, nescientibus aliis qui cum eo erant, per longam moram jacuit in unda submersus; videlicet quod pater ejus tanto tempore cum runcina l sua vellens avenam, gradiens & regrediens, tribus vicibus bonarium m terræ [decurreret] priusquam memor factus est filiorum ejus. Et cum festinatione currens ad fossam, invenit filium ejus in fundum illius fossæ jacentem. Extrahens eumdem, nigerrimus apparuit puer ille, acsi exspirasset. Pater statim invocans beatam Amelbergam pro vita illius submersi, vidit tres venas moventes & percutientes in corpore illius; & ingemiscere cœpit, [&] Deo adjuvante, vitam resumpsit: & immolatus est beatæ virgini Amelbergæ, juxta sepulcrum ejus in capella Tamisiensi.

ANNOTATA.

a Intellige errabundas ambulasse animi gratia.

b Repatriare, est patriam repetere.

c Flandriæ regio, Wasiæ contermina, in quatuor partes, quæ Belgice ambachten dicuntur, divisa.

d Ex partibus Germanicis.

e Latinere seu latinare, quid aliud significare potest, quam Latine loqui?

f Feriare, festum diem agere.

g More pœnitentium vel reorum quibus mulcta honoraria imposita est: hos noster camisiatos & incamisiatos vocat, ab indusio; gall. chemise.

h Pagus est ad Scaldim occidentalem, Zelandiæ vicinus.

i Denarius Parisiensis non videtur hic aliter accipi posse, quam pro decima parte libræ Parisiensis, gall. livre parisis, in Flandria usitatissimæ, quæ est media pars floreni nostratis, constatque adeo assibus seu stuferis decem, quales singulos pro singulis vaccis obtulit. Alii sunt denarii, quorum duodecim assem; alii grossi Turonenses, supra num. 1, qui faciunt assem medium.

k Nihil mutatum est, quandoquidem sensus satis intelligatur.

l Indicat certo falcem messoriam, cum runcina potius serræ species sit; neque avena vellitur, sed potius abraditur.

m

Gall. bonnier, Flandr. bunder, jugerum.

Hactenus Tamisiensis codex de miraculis non totis viginti annis patratis; ex quo specimine colligitur, ingentem messem exurgere oportuisse, si parem Tamisienses præteritorum; & sequentium huc usque seculorum rationem habuissent. Narrant quidem, frequentissima esse & quotidiana in clientes suos sanctæ & paradoxæ Virginis beneficia & miracula, quemadmodum superius satis indicatum est in Commentario prævio; sed qui ea ordine enarraret, aut comprobata exhiberet, nemo repertus est.

DE S. PETRO ABBATE
IN MONTE CAPRARIO PROPE PERUSIAM IN UMBRIA ITALIÆ.

ANNO MVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Publicus Sancti cultus; Vita, quæ hic datur; ætas, qua vixit; qua occasione ad perfectiorem vitam conversus; monasterium, cui præfuit.

Petrus abb. Conf. Perusii in Italia (S.)

AUCTORE I. P.

Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die X locum tribuit inter Cælites S. Petro, a loco, cui natales debet, vel a monasterio, cui præfuit, Perusino nuncupato; tametsi in Sanctos, inquit, solenni ritu, [S. Petrus colitur Perusii ab immemorabili tempore;] quod sciatur, relatus non est: quandoquidem Officio ecclesiastico ab ecclesia Perusina dudum colitur; atque adeo, teste isto auctore, de constanti ipsius cultu ac publica veneratione ab immemorabili tempore satis constat. Et sane in involucro Vitæ ejus Ms., huc missæ, adscribitur, ex Italico sic redditum a me Latine, celebrari festum ejus cum Octava in monasterio S. Petri Perusino monachorum Casinensium, ac diœcesi Perusina, die X mensis Julii; monachis dicti monasterii, teste Jacobillo tom. 1 Vit. Sanctorum Umbriæ, pag. 700, Officio cum Lectionibus propriis, Clero autem Perusino sub ritu duplici de communi Confessoris non Pontificis, annuam hodie sancti Abbatis memoriam venerantibus.

[2] Martyrologi Benedictini nomen S. Petri fastis suis accensent. Dorganius sic ipsum commemorat: [cujus nomen fastis Benedictinis adscriptum.] S. Petri Abbatis, miraculorum gloria & vitæ sanctitate clarissimi. Iisdem pene verbis præcesserat Wion: Perusii in monte Calvario S. Petri, primi Abbatis, ejus loci, miraculorum gloria & vitæ sanctitate clarissimi. Accedunt Menardus & Bucelinus; cujus postremi elogiolum, ex nescio quo Fortunat. Vincent. mutuatum, vix meretur transcribi. Hoc etiam die præterquam quod Ferrarius eum refert in utroque Catalogo; in eo, qui est Sanctorum Italiæ, vitæ ac miraculorum compendium edidit, postmodum a Mabilione relatum inter Acta Benedictina, Sec. VI part. 1, a pag. 71. Idem præstitit Italice Jacobillus. Horum exemplum visum non est nobis sequi, daturis Vitam Ms., apud monachos Perusinos asservatam, e qua sua se accepisse, fatetur Ferrarius: & Mabilio defectum istius Vitæ, qua tunc carebat, compendio supplevit, addens, se, si ipsam Vitam posset aliquando integram obtinere, eam ad dicti voluminis calcem se daturum; quam deinde nactus, promisso loco vulgavit a pag. 761.

[3] [Vitam suo exemplari, e quo desumpta est, conformem esse, probatur juridico testimonio;] Quam hic damus Vitam, Roma misit die XIV Januarii anni 1651 P. Philippus Alegambe, Bibliothecæ scriptorum Societatis Jesu continuator. Conformitas apographi cum suo exemplari, e quo desumptum est, confirmatur publico ac juridico testimonio. Notarii, ad finem ejusdem adscripto, ubi pariter, quo ex loco illud prodierit, asseritur; quod idcirco non abs re fuerit proferre: Ego Sinibaldus Tassius de Perusia, publicus Apostolica auctoritate Notarius, judexque ordinarius, prædicta omnia & singula, prout & sicut in nonnullis chartis adinstar quarti folii chartæ bombaginæ asservatur in archivio venerabilis monasterii S. Petri de Perusia, Ordinis S. Benedicti, Congregationis Cassinensis, sito in dicto monasterio: in quo quidem archivio scripturæ & alia, ad dictum monasterium spectantia, asservantur, & asservari solent sub clave, & diligenti ac fideli custodia detinentur, descripta inveni, ita ut singula fideliter de verbo ad verbum, per alium mihi fidum copianda, & exemplanda commisi; nil tamen addendo vel minuendo, nisi fortasse punctum vel syllabam, per errorem tantum; non autem, quod in aliquo possit mutare substantiam & vitiare veritatem; factaque collatione cum dicto originali, & cum eo concordare inventa, salva mihi semper &c., & non aliter &c. In fide &c., mea manu propria subscripsi & publicavi requisitus, sub anno Domini MDCL, Indictione III, ipsius pontificatus sanctissimi in Christo Patris & D. N. Innocentii X, divina providentia Pontificis Maximi, die vero XXV mensis Septembris.

[4] Porro rationem reddo eorum, quæ in perlustrando isto apographo præstiti. [circa quam observanda quædam proponuntur.] Expressiones vocum compendiarias, satis crebro recurrentes, seu abbreviationes, ut vocamus, integras reddidi; nonnulla scriptionis menda emendavi: alia uncis inclusa, e Mabilione vel ex alio nostro Ms. de quo statim, restitui. Denique paucula, in nostro, quod excudimus, Ms. prætermissa, ex utroque hoc exemplari huc transcribenda censui, quibus narratio tota vitæ, mortis ac miraculorum absolvitur: Videns itaque populus tale miraculum, quod habes in fine vitæ hic editæ de vento valido, arbores radicitus evellente, ob non servatum annuum Sancti festum, statuerunt, ut anniversarius ejus dies (edita a Mabilione addunt quolibet anno) solemniter celebraretur, & sic usque in hodiernum diem ab omni populo ejus tumulus veneratur, atque beneficia spiritualia, operante gratia divina, devote poscentibus ministrantur. Clausula hæc suspicionem mihi movet, nostrum apographum sapere majorem antiquitatem, eo quod illa careat, quæ posterius videtur ab interpolatore fuisse adjecta. Et vero si ea a primo Auctore addita fuisset; posterior, ut arbitror, non omisisset, ad publicam Sancti venerationem & gloriam haud mediocriter conducentem. Edita a Mabilione, tametsi in substantia cum utroque exemplari nostro satis conveniant, videntur tamen redolere aliquantulam expolitionem, nonnullis loco plus uno aliquanto concinnius ac nitidius expressis. Periodus ibidem in fine num. 4 posita, quæ pariter legitur in alio nostro Ms., & quæ proxime hanc ibidem subsequuntur, indicant scriptorem miraculis, a Sancto patratis, quæ recenset, atque adeo ipsi Sancto si non æqualem, saltem supparem fuisse, vel non magno temporis intervallo ab eodem remotum: Operatus est autem per illum Dominus miraculorum virtutes plurimas, quas, illis referentibus, qui ea oculis viderunt, novimus. Quæ verba nostrum Ms., quod typis subjicimus, non habet.

[5] E variis characteribus chronologicis, vitæ hinc inde inspersis, [De tempore, qui vixit Sanctus;] colligi datur, quo tempore vixerit sanctus Abbas noster. Ibidem num. 2 significatur vixisse cum Honesto, Episcopo Perusino, qui apud Ughellum inter istoi Præsules locum obtinet vigesimum; quemque refert anno CMLV ecclesiam S. Petri Perusiæ olim cathedralem, monachis Benedictinis attribuisse, novamque cathedralem a Rogerio suo antecessore erectam consecrasse, de qua re adisis Vitam eodem num. 2. Quo, uti habes num. 5 in fine, peracto, auxilio Dei, opere, & ad calcem perducta ecclesia, advocatoque Præsule dictæ civitatis, XI Kal. Decemb. in honorem Dei Deique Genitricis, sub nomine Principis Apostolorum ipsam dedicarunt circa annum Domini CMLXIX. Numero 6 ponitur S. Petrus cum præfato Episcopo Romam profectus ad Joannem XIII, ante finem utique anni 971, quo e vivis abiisse ponitur, die XVI Septembris. Quæ alio numero habes de Ottone I & II, Berengario & Joanne XII, vide in Annotatis. Affirmat Mabilio ex aliis, Sanctum obiisse anno 1007, regiminis quadragesimo. Hinc argue, S. Petrum in lucem prodiisse circa seculum decimum aliquantulum adultum, utpote circa annum ejus quintum supra vigesimum; quamvis de anno determinato nihil certi definiendum habeam.

[6] Jacobillus de Sancti ad perfectiorem vitam conversionis occasione narrat aliquid singulare, [uti & de modo, quo ad perfectiorem vitam transiit.] de quo nec apud Mabilionem, nec in utroque nostro Ms. fit mentio; nimirum, S. Petrum, die quadam in ecclesiam ingressum, audivisse legi ex Euangelio verba ista, a Christo discipulis suis dicta: Tollite jugum meum super vos, & discite a me, quia mitis sum & humilis corde; eumque sic ista verba accepisse, quasi sibi soli dicta fuissent; motumque a Spiritu sancto, ac rebus omnibus nuntio remisso, secessisse ad monasterium quoddam Cluniacense; ubi monasticum professus institutum sit; at vulgata sanctitatis ejus fama, ab Honesto, Perusino Episcopo, ipsi concessam fuisse ecclesiam S. Petri, anno 966, ac condito abs se monasterio primum præfuisse abbatem. Ita ille; citans ad marginem Lectionarium antiquum Ms. in bibl. S. Petri Perusini & Cath. d. civitatis, quæ securius admitterem, si vel ab Auctore Vitæ, vel ab alio antiquo monumento forent consignata.

[7] [Monasterii, cui Sanctus præfuit exordia & progressus:] Prædicti monasterii exordia & progressum ita describit Mabilio pag. 70: Cathedralis, inquit, olim ecclesia fuit, a primis ejusdem Antistitibus extructa, & S. Herculani Episcopi & Martyris, a Gregorio Magno laudati, sacris reliquiis ditata. Sed quod forte extra civitatem sita esset, Rogerius Episcopus novam in urbe Cathedralem excitavit ineunte seculo decimo, cujus successor Honestus, veterem S. Petri ecclesiam, ne inculta maneret, Petro nostro dimisit, data ei licentia monasterium construendi. Idque ipse statim exsecutioni mandavit. Atque hæc initia fuere celebris monasterii S. Petri in monte Caprario, quod diu a Cluniacensibus inhabitatum, Eugenius IV Pontifex, agente Johanne Andrea, Perusino Episcopo, anno MCCCCXXXV Casinensibus congregationis S. Justinæ recenter erectæ monachis attribuit; qui ibi hodieque perseverant. Non, opinor, ingratum erit intelligere, quantopere a priscis jam temporibus sæpe dictum illud cœnobium sub tutela Sedis Apostolicæ extiterit, ab eadem contra aggressores fortissime defensum.

[8] [quod & Sedis Apostolicæ patrocinio defensum,] Duplex in hanc rem extat diploma apud Ughellum in Appendice ad tom. 9. Qua occasione primum latum fuerit, sic ibidem exponit col. 918: Conon a Silvestro II Papa consecratus est Perusinus Episcopus anno CMXCIX, quo Concilio Romano interfuit; aliquaque * item Synodo Romanæ, sub eodem Silvestro congregatæ adfuit anno MII, in qua accusatus, quod monasterio S. Petri de Perusio molestias inferret, veniam petiit, omneque jus, quod habere prætendebat, libere Pontifici Maximo refutavit. Post hæc subnectit ipsum diploma, ex tabulario ejusdem monasterii, in capsula privilegiorum num. 3; quod sic habet: Quæcumque lites judiciali calculo definiuntur, optimum est, ut scriptoris officio commendentur, ne protractu temporum oblivioni succumbant, & recidivo ortu præteritum errorem incipiant. Præsidente itaque Domino Silvestro II, Romanæ Sedis Pontifice, in Synodo habita in palatio sacrosancto Lateranensi, anno quarto ordinationis suæ, mense Decembris die tertia, Indictione I, astitit Petrus Scriniarius ejusdem sacri Palatii, & coram universa Synodo hunc protulit sermonem, dicens: Domine Papa, hic Abbas tuus de Perusia queritur adversus Cononem, Perusinum Episcopum, qui armata manu suorum satellitum de sub altari monasterii tui, cujus ipse regimen tenet, abstractus fuerit & extractus de ecclesiæ januis & fratrum claustris, omnia, quæ ibi inventa sunt ad utilitatem fratrum, direptioni concesserint, de quibus partem habere noscitur Episcopus; quoniam eisdem sacrilegiis communicat Episcopus, ejusdemque criminis nequaquam creditur alienus.

[9] Ad quem præsens respondit Episcopus: Paratus sum me expurgare secundum istorum meorum fratrum judicium: [sicut constat e duplici diplomate,] quoniam neque mea præceptione, neque mea voluntate id factum fuerit; & si Abbas de aliquo mihi proclamaret, aut ad satisfactionem illum cogerem, aut si non possem, meam gratiam cum omni beneficio sibi defenderem. Sed, omnium Pontificum Pater, misericordiam tuam & totius Conventus præsentis exoro, ut nullum mihi hodie præjudium fiat. Tu mihi ecclesiam Perusinam custodiendam commisisti, & ut ego neque illam imminuerem, neque imminui consentirem, me fecisti jurare. Monasterium illud, quod iste Abbas tenet, ad meum episcopatum proprie pertinet, & nulli alteri juri subjacebit; si lex inde fieret, vester Apostolatus nullam specialitatem in eo haberet. Cui Reverendus Papa subjunxit: Ego monasterium ecclesiæ tuæ neque subtraxi, neque subducere feci: sub jure & dominio ecclesiæ nostræ illud inveni, & ita possessum usque nunc tenui. Veniant privilegia nostrorum Antecessorum Paparum, & his perlectis censeant fratres Coëpiscopi, quæ sit æquitatis rectitudo.

[10] Prolatis ergo in medium privilegiis Joannis scilicet Papæ atque Gregorii, [contra duos] ejus Prædecessorum ac coram omni Synodo perlectis, ait Episcopus: Privilegia hæc non reprobo, sed sine consensu Antecessoris mei; cujus temporibus illud prius privilegium factum est, factum fuisse dico: si solum viderem consensum, haberem inde æternum silentium. Cui econtra omnis Clerus sanctæ Romanæ ecclesiæ ait: Vidimus omnes epistolam Antecessoris tui, in qua & consensus erat, & precibus, ut hoc fieret, obnixe postulat; cujus rei testes sumus, & secundum canonicam sanctionem verum fuisse comprobamus. Oblatis denique Euangeliis, & clericis jurare paratis, Episcopi hanc dederunt sententiam, ut aut Episcopus testimomonia illa reciperet, & pœnam privilegii persolveret; aut monasterium illud refutaret. Episcopus autem Conon prædictus sanctæ Perusinæ ecclesiæ, monasterium illud prænominatum S. Petri, non longe a Perusina civitate constitutum, cum omnibus ad idem monasterium pertinentibus, & in præfatis privilegiis titulatis, Domino suo Silvestro Papæ refutavit, & præfato Abbati pacis osculum attribuit, atque eum se adjuturum, deinceps promisit. Post hæc autem idem Reverendissimus Papa, hoc cum Romanis Judicibus decrevit, ut quicumque Perusinæ ecclesiæ Episcopus hanc definitam litem removere contra hunc Abbatem vel suos successores tentaverit, decem libras purissimi auri Lateranensi Palatio componat. Hæc definitio in æternum valitura permaneat.

[11] Diploma aliud in favorem cœnobii S. Petri Perusini, [Perusinæ civitatis Episcopos, in favorem monasterii prædicti lato,] latum occasione Andreæ Episcopi ejusdem civitatis, producitur a laudato Ughello, a col. 920: Ceterum cur illud diploma sit latum, & cetera, quæ huc faciunt, colligi poterunt e textu ipsius diplomatis, quod integrum produco, datum, teste Ughello, anno MXXXVI, in Romana Synodo præsidente Benedicto IX: quod ex fragmento ejusdem Synodi desumptum, ait asservari in tabulario ejusdem monasterii, capsula privilegiorum num. 51. Tenor dicti Diplomatis est talis: Notum sit omnibus præsentibus ac futuris, qualiter Andreas Episcopus sanctæ Perusinæ ecclesiæ refutavit Domno Benedicto Papæ consecratori suo monasterium videlicet S. Petri, quod situm foris murum supradictæ civitatis, & aliud monasterium scilicet S. Salvatoris, & monasterium S. Mariæ in valle de Ponte, nimirum cum omnibus proprietatibus atque pertinentiis eorum. Adstantes ibidem Dominicus Episcopus Lavicanensis, Robertus Episcopus Signensis, Ugo Episcopus Assinensis, Ugo Abbas Farfensis, Bartholomæus Abbas Græcus, Joannes Abbas S. Montani, Ugo Diaconus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, Crescentius Diaconus ejusdem Ecclesiæ, Leo subdiaconus, Benedictus presbyter Cardinalis, Sergius Scriniarius; quin etiam cuncta, quæ superius prælibata sunt, proprio ore per Sacramenta sanctorum Euangeliorum conservare professus est, adjudicante illi sacramentum Gregorio germano prædicti Papæ. Postea vero denominatus Episcopus se jactando atque injuriam faciendo in quodam archipresbytero S. Constantii supradicti monasterii S. Petri, ostendit se causare monasterium, atque ad suum jus intromittere.

[12] [quod hic edimus.] Tunc venerabilis Abbas Bonizo venit ad synodale concilium, indicavit hoc jam prælibato Papæ. Ipse vero Benedictus summus Apostolicus sciscitavit eumdem Andream Episcopum, si aliquo modo causaret supradictum monasterium: ipse enim nulla ratione eum causare professus est; atque iterum refutavit coram Domno B. Papa, nec non & eorum cunctis Episcopis, atque Abbatibus, quorum nomina inferius adnotare curavimus. Petrus Episcopus S. Ruffinæ, patronus ejusdem monasterii; Teudaldus Albanensis Episcopus; Petrus Ostiensis Episcopus; Joannes Portuensis Ep.; Joannes Ep. Prenestienensis; Leo Ep. Belletrensis; Munaldus Ariminensis; Petrus Castellensis; Teudaldus Ep. Ogubinensis; Adam Fosumbronensis; Tedericus Orbinensis; Arduinus Monfeltrensis; Onestus Forumpopulonensis; Adalbertus Senensis; Ugo Farensis; Ugo Asisenatensis; Azo Centumcellensis; Albertus Castranensis; Johannes Lucanensis, Atto Florentinus; Jacobus Fesulanus; Heinricus Populoniensis; Johannes Suanensis, Leo Orbitensis; Gotifredus Volaterrensis; Wido Pistoriensis; Wido Clusinensis; Crescentius Rosellensis; Johannes Terracinensis; Stephanus Seccensis; Johannes Pipernensis; Girardus Berolensis; Landuinus Ortensis; Crescentius Fillarensis; Johannes Cardinalis; Benen. Archidiaconus, cum aliis equidem S. R. E. Diaconibus; Gregorius Abba S. Sabæ; Titus Abbas S. Pauli; Franciscus Abbas S. Laurentii; Benedictus Abbas S. Petri a Vinculis; Crescentius S. Silvestri; Martinus Abbas de Farneto, & aliorum diversorum ordinum nomina, quæ perlonga sunt ad narrandum, &c.

[13] Atque hæc quidem, non nisi remote & oblique ad S. Petrum, proxime vero ac directe ad monasterium pertinentia, cujus ipse primus Auctor ac moderator extitit, visum nobis est non negligere hoc loco, sed typis committere, ne vel in illis, in satis mediocri de rebus ejus gestis ad posteritatem transmissis monumentis, minus recte meriti de ipso alicui videamur. Quibus omnibus huic commentario finem imponimus, & vitam subjicimus, ad alia exemplaria collatam, & notis illustratam, ut videre erit per decursum. Meminerit lector in annotatis vocari Ms. e codice Gallenii illud nostrum apographum, in quo ad marginem adscriptum inveni, ex cod. O. P. Gallenii (fortasse Oratorii patris Gallonii) quem Baronius accepit a Cajetano.

[Annotatum]

* aliique

VITA
Ex archivio monasterii S. Petri de Perusia, Ordinis S. Bened., congregationis Casinensis; collata cum Ms. ex cod. O.P. Gallenii; nec non cum editis apud Mabilionem in append. ad part. 1, Sec. VI, Act. Bened. pag. 761.

Petrus abb. Conf. Perusii in Italia (S.)

BHL Number: 6766

EX MSS.

CAPUT I.
Natales; ecclesiæ restauratio miraculo approbata; iter Romanum; dignitas abbatialis suis subditis ac popularibus utilis.

Petrus, ex provincia Tusciæ in Castro Agello a, qui a Perusia civitate fere sex millibus distat, ortus est b. Suos non ignobiles habuit parentes, [S. Petri natales ac virtutis studium.] qui puerum Petrum e prima in humanis studiis instruxerunt; sed ipse sacris insistens, thesaurum illum absconditum invenit, quapropter, venditis omnibus, emit agrum, ac sese in ministerio Ecclesiæ mancipavit, atque per gradus ad sacerdotium pervenit. Hic itaque super omnia Deo placere desiderans, ad fortia mittens manus, contra principem tenebrarum dimicandum se præparans, pervalidis armis lucis se munivit, scilicet castitate, innocentia, longanimitate, simplicitate, ac prudentia, & super omnia orationibus, ac lachrymis insistebat. Quapropter his armis valuit omnia tela ignea inimici rejicere: eleemosynarum quoque ac beneficentiæ non obliviscebatur, ut misericors ipse misericordiam a Deo consequeretur c.

[2] Erat tunc temporis extra, & prope civitatem in loco, qui dicebatur Calvarius d, vel Caprarius, [Ecclesiam destructam restaurare cupiens, sed prohibitus primo, dein permissus est id facere;] ecclesia quædam, in honorem Principis Apostolorum dicata, multum temporis in ruinis jacens. Hanc vir Dei nimio desiderio restaurandi flagrabat, indigne ferens, quod tam nobile ædificium ad honorem Sancti Dei extructum, in ruinis jaceret. Quapropter pietate, religioneque æstuans, Episcopum, qui tunc Perusinam regebat ecclesiam, Honestus e nomine, convenit: spopondit, se omnem curam, & vigilantiam habiturum, si jam præfatam ecclesiam sineret reparari: sed Episcopus concitatus malitia & invidia aliquorum, sibi suggerentium, qui ipse Petrus simulator esset, ac ejus calumniator; ea propter noluit eum audire: sed postea cognita veritate, & hominis sanctitate, eum accersitum rogavit, ut sicut in votis habebat, præfatam studeret reædificare ecclesiam, quibus verbis credens nimioque repletus gaudio, omnipotenti Deo gratias retulit, & accinctus fortitudine sancti Spiritus, adjuvantibus plurimis religiosis viris, una cum Episcopo, in nomine Domini fundamenta jecit, atque in honorem B. Petri Apostoli præfatam reædificavit Ecclesiam.

[3] [Deo miraculis comprobante,] Interea dum præfatum perficeret opus, ut gratum sibique acceptum omnipotens Deus esse monstraret, multis miraculis patefecit: nam cum quadam die artificibus pio operi incumbentibus, panis deesset, Vir sanctus eos conquerentes alloquitur, ut Deo fiderent; quippe qui potens est eos consolari, ac reficere, ut multis viris sanctis fecit. His dictis, ad Deum in oratione genua flectens, multæ suæ misericordiæ, ac beneficentiæ se commendabat, quibus votis Deus annuens, de cibariis eis providit; nam in oratione stanti annunciatur, præ foribus adesse viros, cum equis onustis frumento incognitos; quod audiens, gratias Deo pro accepto dono retulit f.

[4] [sibi gratum fuisse] Dum vero opus protraheretur, unus ex cæmentariis incaute ambulans, a cacumine parietis in terram corruit, sed astante viro Dei, precibusque ejus suffultus, qui in sacculo confractus erat colligendus, nullam passus est læsionem.

[5] [illud opus.] Accidit etiam, ut quadam die, dum artifices unam ex columnis marmoreis miræ pulchritudinis, quæ nimio pondere gravata, ruptis funibus, inter fragores hinc inde machinaret, terram nimio impetu peteret: jamque spes salutis illius columnæ omnium artificum recesserat. At Vir Petrus coram astans, signum Crucis ei opponens, curvatam jam erexit. Peracto itaque auxilio Dei opere, & ad calcem perducta ecclesia, advocatoque Præsule dictæ civitatis, XI Kal. Decembris in honorem Dei, Deique Genitricis sub nomine Principis Apostolorum ipsam dedicarunt circa annum Domini CMLXIX.

[6] [Romam profectus abbas statuitur, & egregie, ad suos reversus, præest.] Postea præfatus Episcopus una cum Petro Roman proficiscitur ad pedes summi Pontificis Joannis XIII, ut ipsum Petrum in Abbatem, ac perpetuum Rectorem cum suis successoribus consecraret. Quod ita factum est. At Petrus compos sui voti Perufiam revertitur cum magna lætitia, ac spirituali gaudio, & Abbas effectus, regimen hujus suscepit loci, cœpitque, sicut antea ex mortuis lapidibus Deo construxerat ecclesiam, nunc vero ex vivis, ac electis lapidibus aliam, ubi Spiritus sanctus inhabitat, instruere: namque ex illius exemplo multi seculum relinquentes, sanctæ conversationis habitum susceperunt: quos omnes caro affectu amplectens, ad supernam civitatem suis aptandos locis, verbo & exemplo cælabat.

[7] [De militum grassationibus apud Perusiam conquerens] Interea dum Petrus circa ea, quæ Deo placent, insisteret, Otho g primus Alemanniæ, & hujus nominis secundus, accitus ad Italiam, Urbemque a Romanis, & aliis Principibus propter multa mala gravia scandala, quæ a Berengario, & Joanne Pontifice XII, qui deploratæ vitæ fuit, fiebant, magno exercitu venit; venit etiam sub Joanne XIII, cum filio suo Ottone, quo tempore videt iter accepisse per Tusciam post acceptam coronam h, commoratusque apud Perusiam cum suo exercitu, qui civibus, & habitatoribus civitatis multa mala faciebant, ut solet illud genus hominum, habens pro lege libertatem, & neque Deum, neque homines vereri. Quapropter lachrymis viduarum, ac pauperum permotus Petrus Abbas, Imperatorem adiit (quisquis ille fuerit, sive II, sive III hujus nominis, hoc parum refert i) ad cujus conspectum virili animo astans, sic eum alloquitur:

[8] Rex excelsus, o Imperator, terrenum tibi ad regendum non destruendum commisit regnum; [apud Ottonem Imperatorem.] tu vero non gubernator, sed potius es dissipator. O miser, non vides, quanta bona dissipari, & devastari facis? Nescis, quia redditurus es rationem in die judicii? Quare iram ejus mereberis, cum ante illum districte judicandus veneris, & alia similia. Insuper adjecit, districtus judex in judicio non rapientibus, sed de suo nihil dantibus dicturus est: Esurivi [& non dedistis mihi manduare; sitivi] & non dedistis mihi bibere; hospes eram & non collegistis me. Et reliqua; pro qua culpa horribilis subintonat vox, dicens: Ite maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, & Angelis ejus. Si ergo, o Rex, tanta pœna mulctatur, qui non de suo aliquid pauperibus dedit; qua pœna inferendus eris, qui alienum, & maxime pauperum rapiendo quæris? Quibus verbis Imperator commotus, eum a se expellere fecit: sed cum postea audisset ejus vitæ sanctimoniam, eum accersiri fecit; indulgentiam ab eo petiit, quam & accepit. Erat enim optimus Imperator, ac catholicus, defensorque strenuus sanctæ Romanæ Ecclesiæ k. Quapropter cum Viro Dei de multis, quæ ad coërcendam petulantiam pravorum facerent, sermonem habens, per privilegium multa ei largitus est, ac corroboravit, & sic ad Germaniam tendit. Nam ad ea, quæ Dei sunt, intendens animum Petrus multis fulgebat miraculis, Deo operante in servo suo: quippe qui dixit; sine me nihil potestis facere; signa autem sunt argumentum fidei eorum, qui in eum credunt: nam ascensurus ad Patrem ait: signa eos, qui crediderint, hæc sequentur. Pro hac igitur fide laborans Petrus, merito hæc eum signa sequebantur, ut ei etiam inanimata, & sensu carentia obedirent.

ANNOTATA.

a Mabilio habet, ex Agelione videlicet pago.

b Mabil. ex nobili Vintioliorum familia.

c Longior in Vitæ hujus exordio Mabilio & Ms. e cod. Gallenii, locis Scripturæ hinc inde infartis. Quid si vel inde arguam majorem hujus, quod hic damus, apographi simplicitatem, atque adeo antiquitatem?

d Ita etiam Ms. Gallen. cum Mabilione: qui tamen antea in compendio vitæ post Ferrarium posuerat Calario.

e Notus ille Episcopus e Comm. prævio, num. 5.

f Longior hic denuo Mabil. & Ms. Gallenianum, re per inductiones aliquantulum amplificata.

g Anno 963, quo vide Baronium.

h Coronatio illa contigit 967.

i Apographum Gallen. cum Mabil. ponit Ottonem II; & recte: nam hujus nominis tertius haud vixit tempore Joannis PP. XIII, natus 974.

k Nec apud Mabilionem, nec in Ms. Gallen. erat enim optimus Imperator ac Catholicus, defensorque strenuus sanctæ matris ecclesiæ.

CAPUT II.
Miracula a Sancto patrata; sanctus obitus.

[Trabs; item Navicula cum viris ope Sancti sospes servata.] Nam cum quadam die juxta flumen Tiberis, cujus unda radices montis præfatæ civitatis perficit *, esset cum aliquantis viris, molendinum constituentibus, trabs miræ magnitudinis adnatans super aquas, molendino ruinam minabatur: tunc vir Dei, facto signo Crucis, ab incepto eam detorsit itinere, ne aliquam inferret molestiam, vel damnum. Pauci interfluxerunt dies, quod Vir Dei ad fluminis littus cum esset, & flumen undis valde excresceret, quidam viri trans Tiberim commorantes, ut ad sanctum Dei hominem devenire potuissent, naviculam ascenderunt; sed alta commotio fluctuum naviculam a recto itinere detorsit. Tunc viri illi ad Dei famulum vociferantes, ita inquiunt; Famule Dei Petre nobis orando succurre; quia perimus misere. Tunc Vir sanctus Christum invocans, virgam, quam in manu tenebat, elevavit, & navicula, quæ antea in præcipitium mergebatur, beati Viri præcepto, ad optatum littus deducta, sospites & incolumes suos deposuit viros.

[10] [Electuarium in pauperes expensum] Ab Episcopo etiam quodam die pyxidem, electuario a plenam, ad servandum habuit, sed Vir Dei, charitatis amore repletus, debilibus, & infirmis illud totum expenderat. Post multos vero dies Præsul illud requirens, ut cognovit, quod Vir Dei illud expenderat infirmis, iratus expostulat, ut commendatum redderet electuarium; sed Petrus, non habens, unde redderet, confisus in Domino, & ingressus oratorium, omnipotentem rogavit Deum, quatenus electuarium, quod suo pro amore afflictis erogaverat, divina dignaretur virtute reddere, quatenus Episcopi animum turbatum posset habere placatam.

[11] [cælitus recuperat.] Cum post paululum, oratione completa, pyxidem aperuisset, invenit illam meliori plenam, quam antea fuisset, electuario. Confestim igitur sanctus Vir magno repletus gaudio, Deo gratias referens, Episcopo illud clam per nuncium misit; Episcopus vero ut illud vidit, satis miratus, ad Dei veniens Virum, diligenter investigat, unde præfatum electuarium, prius expensum, tunc tam reciperet perfectum. Vir autem occultare cupiens, sed minime valens, miraculum, ad pedes illius procidens, rogatus est *, ut nulli umquam palam faceret factum, quousque in hac viveret vita. Quoniam Rex, inquit, omnipotens, sicut Bonifacio b Ferentinæ ecclesiæ Præsuli duodecim quondam, quos simili modo pauperibus expenderat, Byzantios c, ita & illi fecerat de electuariis.

[12] Quadam autem die hospites ad monasterii portas venerunt, [Panibus, qui debebant pauperibus distribui, a canibus intactis, alii substituti.] & eleemosynam quæsierunt. Tunc Vir Dei accersito cellerario præcepit, dicens; Frater, hospitibus eleemosynam ne tardes dare, sed vade, tribue illis vinum, & panem, si habes. Ille autem protinus fallaciter negans, dixit, se panes minime habere. Vir autem sanctus per spiritum, ejus mendacium agnoscens, cellarium ingressus quinque tantum panes in arca invenit, quos præ inobedientia illius canibus projici præcipit; quos canes, ut viderunt concurrentes, & odorantes eos, omni modo proculque fugientes, intactos reliquerunt; quod Vir Dei perpendens, panes collegit, frangensque pauperibus dedit, monachumque fallentem, & inobedientem vehementer increpavit, regularique disciplina flagellavit. Confestim igitur ante cœnobii fores quidam a quadam nobili femina missus, qui triginta panes, & alia d sancto Viro fratribusque detulit.

[13] Sed & aliud miraculum, juridice referentibus viris, illum cognoscimus fecisse maximum, quod minime silendum arbitramur. [Duo rei supplicio afficiendi,] Illis itaque temporibus quidam Teutonicus Comes a Rege fuerat missus, ut juste, & legaliter terram regeret judicansque constringeret, impiosque pœnis affligeret atque perimeret; qui Regi parens, per omnia scelestos bene, & viriliter noverat corrigere, latronesque numquam patiebatur vivere, sed tali deprehensos crimine, furcarum supplicio faciebat affligere. Die autem quadam duo deprehensi sunt viri, tali facinore iniqui, quos præfatus Comes ligatos mox prædicto præcepit damnari supplicio; sed Vir sanctus valde pro eis Comitem interpellans, ut non eos pœnaliter perderet, sed potius illis vitam concederet, audivit hoc minime posse fieri.

[14] Interea oceano jam rapiente die, occasus incumbebat solis, ideo sententia illis mortis in sequenti est prolata mane. [summo cum Viri sancti periculo] Sanctus autem Vir ad custodiendum illos usque mane quærit. Tunc Comes jussit, ut secundum illius velle illi darentur ad custodiendum; tali si quidem pacto, ut illos si perderet, mortem, quæ illis debebatur, suo subiret corpore. Quos Vir sanctus eo tenore suscipiens, suum illos ad hospitium usque duxit, satisque admonens e, ut a tanta cessarent nequitia, pavit, vestivit, liberosque noctu abire permisit. Mane autem facto, missum illi a prædicto Comite est, ut commissos repræsentaret, ac redderet, seu alias, eam dictam pœnam, quæ illis debebatur, ipse subiens expenderet. Omnes autem noti Viri Dei territi, atque pro tali flentes sententia, una cum illo ad curiam accesserunt, comitemque nimis turbatum adversus Dei Virum invenerunt.

[15] Minabatur etenim mortem illi pro dimissis latronibus; sed cum multorum dictis comperisset, [a morte liberati; quod ipse evadit, viso, quod patrabat, miraculo.] quod per illum Dominus virtutes plurimas egisset, ita ut inter cetera virtutum insignia, si sanctæ Crucis signo aliquando panem benediceret, nullatenus canes hunc possent contingere. Quod Comes audiens, dixit, illum mortis sententia * non posse evadere, nisi hoc suis oculis, se vidente, ageret; sed cum Viro Dei hoc relatum esset, ait: Ego ob hoc minime Deum tentabo: quia scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum, in manibus ejus sum. Qualiter illi placet, circa servum suum operetur. Tunc fideles, & amatores Viri Dei cum Comite simul illo nesciente, mensam parare fecerunt, Deique servum, ut benediceret, rogaverunt; data autem benedictione, panes illico canibus projecerunt, ut comprobarent, quantis virtutum meritis servum suum Dominus decoraret. Confestim igitur, ut canes projectos viderant panes, concurrerunt, & odorantes eos, intactos dimiserunt, longeque ululantes abierunt; quod factum Comes cum vidisset, maxima deinceps eum veneratus est admiratione.

[16] [Mulierem, partu laborantem liberat.] Accidit etiam ut die quadam causa monasterii, & obedientia fratrum, cum per quamdam incederet viam, mulier quædam juxta iter illud pauperculo degens hospitio, partus dolore periclitans, voces mittebat eximias; sed Vir Domini pietate commotus, sanctæ Crucis facto signo super domum ejus, feminam a passione illius liberavit supplicii.

[17] [Romam tendens mirabiliter a pluvia non tangitur.] Alio quoque tempore Apostolorum Petri & Pauli ad limina cum pergeret, multi viri f utriusque sexus, & ætatis pro nimia illius sanctitatis benignitate, & hospitalitate sanctum comitabantur Virum. Pluviarum tunc grandis immensitas, aëre in nubibus collecto, eruperat; sed miro illius nutu, qui facit magna & inenarrabilia, per totam viam, unde Vir Domini cum se sequentibus ibat, usque ad supradicta Apostolorum limina, una quidem pluviæ gutta, quamquam ex utroque latere procellosa valde inundatio incumberet, minime cecidit, sicut temporibus Gregorii Papæ Cerbonio Populoniensi Episcopo, & Fulgentio Utriculensi accidisse legimus g.

[18] [Moriturus hortatur Episcopum] Hæc & alia plura & majora Vir sanctissimus Petrus Abbas præclarissimus faciens miracula; ante duodecimum obitus sui diem vigilia Apostolorum Petri & Pauli, febre correptus elanguit. Omnis autem populus una cum præfato Episcopo ad ejus concurrens obitum, hanc prædicationem ab ejus meruit audire ore: Audite filii, ex uno Patre editi, fratres dilectissimi, admonitionis verbum. In primis summum vestrum moneo sacerdotem: magni utens sacerdotii gloria, est subjectorum rectitudo. Unde egregius prædicator inquit: Spes nostra, gaudium & corona vos estis mihi ante Dominum. Debet itaque Sacerdos, & pastor factis implere, quæ verbis docet, sicut de Domino nostro Jesu Christo legitur: Cœpit Jesus facere, & docere: nam si non facit bona, [quæ loquitur] implebitur in illo, quod per Psalmistam dicitur. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, & assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, & projecisti sermones meos post te.

[19] [& subditos ad virtutem,] Vos autem subjecti, arca æterni testamenti, sponsa Regis superni: Vos membra corporis Christi, terrorem extremi judicii ante mentis oculos vestros locate, sicuti per sapientiam dicitur: In omni opere tuo memorare novissima tua, & in æternam non peccabis: Habete vinculum dilectionis, & pacis. Habete humilitatem, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis: Habete charitatem continuam, & mutuam [in] vobismetipsis; quia charitas operit multitudinem peccatorum. Viriliter agite, & confortetur cor vestrum, sperantes in Domino, & in potentia virtutis ejus, ut possitis resistere adversus insidias diaboli, & ut coronam vestri certaminis a Deo recipere mereamini.

[20] His dictis, oculis ac manibus sursum erectis, [sancte moritur.] commendabat se, & omnem populum Domino, & ad ultimum perceptis Dominicis sacramentis, fratribusque psallentibus, inter orationum verba, sexto Idus Julii, spiritum emisit, receptus in æterna paradisi requie, corpusque ejus juxta præfatam honorifice reconditum fuit ecclesiam ad æterni Regis, ac Redemptoris nostri Jesu Christi laudem, & gloriam: qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit, & regnat Deus per immortalia seculorum secula. Recurso autem unius anni circulo, postquam Vir sanctus obiit; cum, quanti apud Deum meriti esset, homines lateret, Dei omnipotentis, cuncta cognoscentis, disponente clementia, plurimis virtutibus, diversisque miraculis illius declarata sunt merita: nam cum & anniversarius minime custodiretur dies, vehementissime repente ventus venit, qui plurimas radicitus arbores evellens, dejecit, segetemque multam devastavit.

ANNOTATA.

a Electuarium sive etymon desumat ab electione rerum, e quibus componitur, sive aliunde; compositum est, ut puta medicum, quod sorbitione vel cochleari sumi potest. Consule Cangium. Mabilio legit pixidem Edriano electuario plenam. In Gallen. est Adriano.

b De S. Bonifacio, Ep. Ferentino, actum 14 Maii, a pag. 371. Quod hic de ipso narratur, habes ibid. in elogio Vitæ ex lib. 1 Dial. S. Gregorii Papæ, pag. 372, num 3.

c Byzantius est nummus aureus ab Impp. CPolitanis cusus, quæ urbs dicta olim Byzantium. Byzantios pariter lego in Ms. Gallen. Mabilio habet aureos.

d Mabil. alia fercula. Gallen. alia xenia.

e Ita etiam Gallen.; Mabilio admonentes.

f Id est homines utriusque sexus. In lectione nostro Ms. consonant Mabil. & Ms. Gallenianum.

g Adi Gregorium lib. 3 Dial. c. 11 & 12.

* perluit.

* rogavit.

* al. sententiam.

DE S. CANUTO REGE ET MARTYRE
OTTONIÆ IN FIONIA DANIÆ.

ANNO MLXXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Canutus Rex Martyr in Dania (S.)

BHL Number: 1550


AUCTORE I. B. S.

§ I. Sancti genus, præclara indoles, pietas, cultus, elogia in Fastis recentioribus & in Breviario Sleswicensi, ac novissime in Romano.

Fionia Daniæ insula, Jutiam inter & Zelandiam media, ut formæ & situs amœnitate conspicua, pluribusque aliis titulis laudatur a Joanne Isacio Pontano in subjuncta historiæ suæ Rerum Danicarum, Amstelodami 1631 editæ, chorographica descriptione pag. 721, [Laudes Fioniæ in qua martyrium passus est Sanctus,] ubi in Ottoniæ (vulgo Ottensehe) originem & conditorem inquirit, quæ hic referre nil juverit: id ad rem nostram spectat potissimum, quod in ea urbe, inaudito eatenus facinore, a propriis subditis propter justitiam crudeliter interemptus sit gloriosus Daniæ protomartyr, is quo de agimus, S. Canutus Rex, antea Cnuth seu Cnutho dictus, ut alibi clarius explicavit Ælnothus, Cantuariensis, divini Officii ministrorum infimus, ut se vocat, sed præcipuus & vetustissimus Actorum Sancti collector. Unum huc etiam proprie pertinens, recte notavit Pontanus; nempe hodiernam Ottoniam templis ornari duobus elegantis structuræ, quorum alterum Canuto, alterum Francisco sacrum est. Sitne porro templum, quod hodie S. Canuti dicitur, idem istud, in quo sacrum ejus corpus prima sepultura donatum est, olim B. V. Mariæ & S. Albano dicatum, non explicat: in historia lib. 5 pag. 199 diserte asserens, cum anno MDLXXXII die XXII Januarii chorus, ut vocant, ecclesiæ D. Canuti instauraretur, repertam esse tumbam cupream, auro obductam, gemmisque atque aliis ornamentis pretiosis affabre elaboratam, in qua reconditum fuit Canuti Regis ac martyris sceleton cum epitaphio, ex Olai Wormii Fastis Danicis mox integre referendo.

[2] [cujus genus in Actis pridem explicatum est.] Ottoniæ igitur & martyrio coronatus, & hodiedum depositus est sanctus Rex Canutus, ab alio Canuto, itidem Sancto, & istius ex fratre Erico Bono nepote, plane distinguendus, ut accurate præstitit Bollandus ad diem VII Januarii pag. 390, utriusque genus & proavos sic explicans, ut hic plura superaddenda non censeam. Qui omnium postremus Vitam & miracula S. Canuti martyris, Regis Daniæ vel Danemarciæ, prius Italice, deinde Latine edidit Romæ anno 1667 P. M. Andreas Angelettus, Romanus Carmelita, Saxoniæ Provincialis, paginas ut minimum 60 in 4 insumpsit, ad extollendas peculiares prærogativas & excellentias regni Daniæ; tum gratias & privilegia populorum Daniæ: deinde insignes triumphos ac mirabiles virtutes prosequitur Canuti Magni Regis Daniæ, S. Canuti avi. (Voluit dicere avunculi, utpote cujus soror, Suenonis, S. Canuti parentis, mater fuerit, unde ei cognomentum Estrithius.) Hinc gradum facit ad victorias obtentas a Duce Suenone, S. Canuti, ut diximus, genitore, qui tandem evectus sit ad dominium trium regnorum; cujus matrimonium cum consobrina Jutha, urgente summo Pontifice, dissolutum fuerit. Sequuntur Suenonis istius Regis præclare gesta cum Guilielmo Episcopo, pœnitentia, obitus, & prodigiosa Episcopi cum Suenone tumulatio. Sed ex dictis satis explicatam habes S. Canuti genealogiam.

[3] Neque vero ea pluribus recensenda augendus hic Commentarius, [Inter fratres eminuit, non solum fortitudine,] quandoquidem Ælnothus, toto fere capite I Actorum in iis occupetur, quæ magis ad parentem Suenonem quam ad S. Canutum referenda sunt. Id vero prætereundum non est, inter varios Suenonis filios, naturales omnes, quorum undecim ex Meursio nominatim exprimuntur in annotatis ad num. 16 litt. f, cum filia unica Syritha; inter tam numerosam, inquam, prolem illegitimam longe supra alios eminuisse octavo genitum, sed ordine secundum Suenonis successorem, nostrum S. Canutum, tum insigni in Deum pietate, in pauperes misericordia, zelo religionis ceterisque Christianis virtutibus, tum peritia & fortitudine bellica, quam mirifice depingit Saxo Grammaticus historiæ suæ libro XI, ex recensione Stephanii pag. mihi 212, ut qui Sembicis atque Esthonicis trophæis illustrem adolescentiam egerit, novisque virium gradibus paterni roboris fundamenta transcenderit: quæ hic pluribus ex ipso describerem, nisi vitæ totius elegantem narrationem Actis Ælnothianis subjungendam censerem, cujus principium in variis S. Canuti triumphis commemorandis unice versatur, ut infra manifestius declarabitur.

[4] Haraldi, secundo geniti, sed primi ad paternum regnum successio, [sed maxime Christiana pietate.] & quæ eam consecuta sunt, tum vero egregia virtutum S. Canuti exempla, ex laudatis Ælnotho & Saxone suis locis dabimus, hic satis est, pauca prælibasse de Sancti genere, præclara indole & pietate, quæ ipsum Sanctorum honoribus dignissimum reddidere, fuso pro Christiana justitia regio sanguine, ut docet citatum modo ipsius epitaphium, apud Danicos scriptores aliosque pervulgatum, quodque vel ipsis Actis, ut a Meursio edita sunt, insertum habes toto capite 29; in nostris tamen merito prætermissum, cum ad rerum gestarum seriem nullo modo spectare videatur, quod erit annotatorum nostrorum ad caput 5 litt. a argumentum. Est ea brevis martyrii S. Canuti & sociorum cædis narratio, quam in arca, in qua ejus sacrum corpus repositum erat, inventam diximus, cum pro reparanda æde, ipsi Sancto dicata, sacellum, in quo positus erat, immutaretur. Rem describo ex Fastis Danicis Olai Wormii, Hafniæ editis anno 1643, pag. 29, ex quo corrigenda sunt, quæ male, loco nuperrime citato, decerpsit laudatus Pontanus, pro VI Idus Julii & VI feria, substituens VII Idus Junii. Sic habet insigne monumentum:

[5] Anno Incarnationis Dominicæ MLXXXVI, in civitate Otthensija gloriosus Rex & protomartyr Danorum Canutus, [Insigne ejus epitaphium, uti & sociorum,] pro zelo Christianæ religionis & justitiæ operibus, in basilica S. Albani martyris, per eum paulo ante de Anglia in Daciam transvecti, post confessionem delictorum, Sacramento munitus Dominici corporis, ante aram, manibus solo tenus expansis in modum crucis, latere lanceatus VI Idus Julii & VI feria, mortem pro Christo passus, requievit in ipso. Occisi sunt & ibidem cum eo, scilicet ejus nomine & gratia martyrii, Benedictus ac decem & septem sui commilitones, videlicet Asmundus, Blacca, Sonen, Aga, Thurgo, D. Bernhardus, Gudmer, Æsckill, Tochik, Palai, Ati, Suna, Rostenulo, Radulus, Altoi, Thurgotus, Vilgrip Arni; omnes, sicut Dei gratia cum suo Rege ac Domino socii passionum martyrii fuerunt, ita consolationis & præmii cum eo consortes merito erunt. Sequitur epitaphium aliud metricum versuum omnino novem, quod mutilum exhibuit Meursius, integrum vero, prout etiam hic a Wormio & a Pontano repræsentatum est, invenies in Actis nostris num. 76.

[6] [de quorum tamen cultu nihil certi habetur.] De sociorum S. Canuti numero & nominibus disputat Meursius, in notis suis ad Ælnothum pag. 113, & post ipsum jam dictus Wormius; verum de iis hic non quæritur: & quamvis inscriptio indicare videatur, & ipsos martyrium passos esse, adeoque & præmii cum S. Canuto consortes, necdum uspiam reperi, Sanctorum honoribus eos cultos fuisse. Utcumque sit, ex hujusmodi tabula, vel ex aliis Danicis historiis, verosimile est, sua accepisse in additionibus ad Usuardum recentiores Martyrologos, quos inter vetustior codicis Danici concinnator: In Dacia, civitate Otthoniensi, natale S. Canuti regis & martyris. Paulo brevius, editio Lubeco-Coloniensis: In Dacia, beati Canuti regis & martyris. Grevenus cum elogio: In Dacia, Kanuti regis & martyris: qui propter amorem justitiæ & religionis sanctæ, post multas persecutiones, in ecclesia S. Albani, protomartyris Anglorum, expansis manibus orans, ab impiis interfectus est. Hæc in prima sua editione descripsit Molanus, in aliis paulo nitidius rem complexus: Civitate Ottoniensi, sancti Canuti regis & protomartyris Danorum, qui anno millesimo octuagesimo sexto, in basilica S. Albani martyris, manibus in modum crucis solo tenus expansis, orans, mortem pro Christo passus est a suo familiari. Passi sunt cum eo Benedictus frater, & alii septemdecim.

[7] [Sancti memoria in Fastis recentioribus;] Agitur etiam S. Canuti memoria in Florario Sanctorum Ms. sæpissime in Actis nostris citato, sed ubi martyrii epocha perperam refertur ad annum 1100. Quid? quod & in Natalibus Sanctorum Belgii locum habeat, quia, inquit editor, Ethlam, quam nos Adelam dicimus, filiam Roberti Frisii, Comitis Flandriæ, uxorem habuit, ex qua genuit Carolum, cognomento Danum & Bonum, Comitem & Martyrem Flandriæ. Sic autem ibi nonnulla recensentur ex Breviario Roschildensi: In civitate Ottoniensi, sancti Kanuti Regis & protomartyris Danorum, qui anno millesimo octuagesimo sexto, pro zelo Christianæ religionis, a Blacco, suo familiari, in basilica S. Albani martyris, ante altare, manibus solo tenus expansis in modum crucis, in latere est lanceatus, & feria sexta mortem pro Christo passus. Occisi sunt cum eo Benedictus frater & alii septemdecim commilitones. Porro regina nobilissima Ethla corpus deliberavit ad nativos terminos secum deducere: sed ostensa indicia hoc non sinebant. Et hæc ex Officio ecclesiæ Roschildensis. Reliquum vero historiæ apud Saxonem legatur. Meminit etiam S. Canuti Miræus in Fastis, sed die VII Januarii, quo etiam die consignatus est in Martyrologio Romano, ex dierum haud dubie confusione, ut eo die Bollandus explicuit. Porro festivitas translata est ad XIX Januarii, quo primo loco annuntiatur, saltem in editione Plantiniana anni 1678, & sequenti anni 1701.

[8] Sancti elogium paulo fusius extenditur in Lectionibus Breviarii Sleswicensis, alibi a nobis citati, excusique Parisiis anno 1512, [Lectiones] quas ex ipso hic subjungimus, præmissa oratione propria, quæ iisdem fere verbis refertur in Missali votivali Suecico pag. 52, in hunc modum: Deus qui hodierna die beatum Kanutum regem & martyrem, a subditis sibi plebibus injuste peremptum, glorioso martyrio coronasti; præsta, quæsumus, ut ipsum apud te sentiamus intercessorem, quem credimus in cælis gratia tua gloriose regnare victorem. Lectionum hic ordo est: Lect. I. Kanutus rex Danorum, acutus ingenio, specie decorus, armis & animo strenuus, mentisque industria & oris facundia redolebat. Ad miseras personas viscera gerebat materna: divinum cultum ampliabat, carnemque propriam jejuniis affligebat: nam solennibus ac privatis jejuniorum diebus, necnon & sextis feriis panem solummodo cum sale & aqua comedebat, cum aliis ferculis regalibus, quæ ei apponebantur, uti credebatur. Lect. II. Considerans autem se Regem factum propter hoc ut justitia coleretur, incepit regni pravas consuetudines pro viribus exstirpare. Et ut populus contra ignaviam virtuosum exercitium haberet, edixit ut classis pararetur pro Anglia subjuganda, quæ a dominio Danorum recesserat, & tunc erat per extraneos occupata. Cumque naves pararentur, superveniente tempore autumnali, populus supplicabat Regi, ut propter culturam agrorum, & occupationem rei domesticæ, suspenderet expeditionem usque ad tempus vernale: quod & Rex annuebat.

[9] Lect. III. Omnibus igitur ad propria reversis, cœpit edicta proponere cum comminatione vindictæ, [in Breviario Sleswicensi,] ut decimas populus ecclesiis solveret, jejuniaque per Ecclesiam indicta reservaret. Plura etiam alia quæ secundum Deum statuenda videbantur; at populus vesanus, vitiis & injuriis assuetus, contra Regem, propter salubria edicta, odium concepit, ac destructionem ipsius, primo per occulta conventicula tractare cœpit; incentivum habens per Olavum Regis fratrem, & quosdam proceres, qui Olavo adhærebant. Lect. IV. Est autem locus celeberrimus fere in medio Jutiæ, qui ob sui eminentiam sive ob antiquorum sacrificiorum frequentiam, vel ob idoli, quondam ibi nominatissimi, quod Wyg dicebatur, memoriam, Wygbergis (veluti excelsum aut belli mons, seu sacrificationis) lingua Danica nuncupatur: ubi pro causis terminandis, sive pro legum veritate vel firmitate discutienda, populus, ex more, de omnibus partibus Jutiæ congregatur. Hunc locum nobilis Princeps adiit, ut vel ibi refugium inveniret. Sed dum illic insidias paratas videret, versus Fioniam properavit.

[10] Lect. V. Cumque Fioniam intrasset, cœpit & ille populus, [Vitæ compendium continentes.] diabolico spiritu inflammatus, in mortem pii Principis conspirare. Confluit ergo malignus populus, ac de die in diem augmentatur. Aderat inter eos versutissimus proditor, dictus Pipirco, qui Regem adiit sub specie pacis faciendæ inter populum & ipsum. Suscipitur reverenter, & in mensa Regis honoratur. Sed cum Regis propositum cognovisset, rediens ad populum, omnia verba Regis pervertit, atque in necem pii Principis eorum animos malignus proditor concitavit. Lect. VI. Rex autem cum aliquibus sibi fidelibus, ad ecclesiam sancti Albani accessit pro Vesperis audiendis. Quod cum populus comperisset, subito eum insequitur; aliique valvas basilicæ infringere, alii ignem admovere tentabant. Interea Rex devotissimus per confessionem & Dominici corporis communionem se munivit. Cumque obstinatus populus ipsum & socios ejus, jaculis & saxis per fenestras aliasque aperturas nimium infestaret, Rex pius coram altari, in modum crucis procumbens, se & suos Domino commendabat. Dum autem sic orando jaceret, unus per fenestram immissa lancea, latus ejus, transfixit, [&] Christo martyrem fecit. Satis fideliter Sancti Acta contrabunt Lectiones; at quando aut a quo compositæ sint, non liquet: paulo vetustiora sunt, quæ dabit sequens paragraphus.

[11] [De ipso etiam agitur in Marlio] Porro S. Canuti gloriam non solum in Dania aut aliis Septemtrionalibus partibus, sed etiam Romæ pervulgatam esse, docebit infra laudatus P. M. Andreas Angelettus ex celebri solennitate in ejus honorem habita anno 1641, ut est num. 35. Ceterum inchoatam ibi pridem venerationem sensim accrevisse, ex eo præ ceteris patet, quod in omnibus editionibus Martyrologii Romani apud Plantinianos ejus nomen referatur ad diem VII Januarii, qui cum impeditus sit octava Epiphaniæ, translata est festivitas, postquam anno 1670 Sanctus peculiari Officio donatus est, ad XIX Januarii; ubi anno 1675 annuntiatur primo loco in hunc modum: In Dania, S. Canuti Regis & martyris, cujus dies natalis agitur VII Idus Januarii, uti hactenus in Martyrologio observatum invenies: sed in quo fateri cogimur, factam esse verosimillime confusionem aliquam inter Sanctos synonymos sub Canuti nomine, patruum nempe seniorem, & nepotem ex fratre Erico Bono, hoc ad diem istum VII Januarii, illo ad hunc X Julii spectante, ut olim demonstravit Bollandus, atque ex hoc Commentario manifestum esse, existimamus.

[12] [& in Breviario Romano.] Neque vero uniformis semper fuit commemoratio; nam in Plantiniana prima anni 1586 legitur: In Dania, S. Canuti Regis & martyris, quem cum plebs furens occidisset, peste & fame a Deo percussa est. In sequentibus solum habetur: In Dania, S. Canuti Regis & martyris: in recentissimis additur festum translatum esse ad XIV Kal. Februarii. Interim quocumque modo ea accepta aut intellecta sint, aperte patet, & in Martyrologio & in Breviario Romano agi memoriam ejus S. Canuti de quo hic potissimum sermo est; nec alteri juniori applicari posse decretum sacræ Congregationis Rituum, datum die IX Augusti 1670, & postridie a Sanctissimo approbatum, quod ex ipso programmate Romano describimus: Sacra Rituum Congregatio habita die IX Augusti MDCLXX censuit, si Sanctissimo visum fuerit, posse concedi, ut Officium S. Canuti martyris Regis Daniæ apponatur in Breviario Romano, sub ritu semiduplici ad libitum, cum oratione & lectionibus propriis, per eamdem Congregationem sub dicta die approbatis; quas satis est legere, ut quis de dictorum veritate convincatur. Jam succedat vetus encomium, de quo dicere cœperamus.

§ II. Singulare Sancti elogium scriptum, uti apparet, ab aliquo qui primæ sacri corporis elevationi interfuit.

Antiquum hoc & notæ optimæ monumentum describi olim curavit strenuus Majorum nostrorum adjutor P. Grothusius, [Antiqui scriptoris exordium.] ex perquam vetusto Ms. exemplari Cartusiæ Coloniensis, sub hoc titulo: Passio S. Canuti Regis et martyris. Seculi sui scabritiem redolet stylus hinc inde rudior; sed hoc & siquid præterea vitii occurrit, vetustatis pretio facile compensatur. Sic orationem suam orditur scriptor: Licet per totius orbis ecclesias conveniat omni populo Christiano, festa Sanctorum celebrare, victorias Martyrum laudare, vitamque istorum imitari: in singulis etiam locis propter familiaritatem cohabitantium, & propter sanctarum præsentiam reliquiarum, quæ in solatium istis vel illis habitatoribus condonatæ sunt: Veneratione, inquam, speciali apud cives populosve suos digni habentur, atque honorantur. Omni ergo virtutum opifice Spiritu sancto aspirante, nunc de S. Kanuti Regis & Martyris tractaturi passione, ammonemus vel obsecramus vos, qui hæc audituri estis, ut intento corde consideretis, quanti sit apud Deum, justitiam ceterasque virtutes diligere, ac pro his atque cælestibus animarum præmiis, hujus mundi vitam contemnere, & abnegando semetipsum felicia cruce Christi sequi vestigia.

[14] Stirpe igitur regali, & ultra istius gentis naturam vel consuetudinem, [Sanctus, ob virtutem nequidquam exosus,] in christiana religione præclare editus Kanutus, & inter ipsos pueritiæ flores pædagogis traditus, utpote ad regni hujus gubernacula erudiendus; incredibile dictu quantum subito profecerit, ni fallor, ob merita pii ac religiosi parentis & felicis memoriæ Suenonis Regis, aut certe gratia Spiritus sancti, quemadmodum postea comprobatur, attractus. Nam crevit in eo morum prudentia cum juventutis gratia, adeo quod ipsis principalibus quatuor virtutibus, ad normam illustrium virorum quadratus, jam prope ruinam vitaret insaniæ vel stultitiæ, aut defectum contemneret ignaviæ. Totius ergo inventor vel auctor malitiæ diabolus, quasi jam nunc expavescens, quod ei deberet multos tandem subtrahere, & hinc fraudes ac spurcitias vel immunditias hominum atque malignorum spirituum eliminare aut saltem compescere; Kanutus, dico, supervivens ac, ut cœpit, in virtutibus sedulo accrescens, non tantum corda quorumdam hujus terræ principum; verum etiam fratrum suorum, injusti ac mali timoris invidiæque jaculis perculit; in tantum, quod hinc denegarent jura super se regnandi, ne propter ipsius probitatem judicarentur velut ignobiles aut reprobi.

[15] Quid igitur? Ut fratres Joseph, expulerunt hunc in exilium in partes Suithorum, [regnum consecutus, illud pie gubernat,] quem præconio virtutum deberent extollere ad cælum. Ipse autem prudens, velut Jacob consilio Rebeccæ, id est rationabilis patientiæ, utiliter & innocenter fratribus cessit, usque dum virtus divina eum in pace reduxit. Itaque Dei suffragio Rex & gubernator huic populo electus atque constitutus, tamquam David in Domino confidens, & suæ spei anchoram in cælestibus figens, per bona hujus labentis vitæ opera ad portum salutis, Deo gubernante, inter varias mundi procellas lata extendebat velamina: sustentabat inopes, ac refovebat flebiles, quatenus summæ dignitatis & gloriæ perennis aliquam sortem perciperet, inter supernos locatus proceres; Pontifices autem & doctores vitæ hujus vitaliter, Episcopos videlicet, & presbyteros divinitus intentos officiis, rebus præ ceteris amabat; & consolationibus auxiliisque ac donis erigebat, & quo liberius vel libentius ad meliora proficerent, bonis eos promissis blande ac devotissime confortabat. Insuper etiam ecclesias vel congregationes Sanctorum frequentans, sedulo corde oreque reverenti, votis muneribusque pretiosis eas ditavit atque honoravit, sicut Roschelde, Dalboi, Lunde apud sanctum Laurentium præcipue apparet, cujus ecclesiæ constructor, pater ac cultor extitit, quatenus illic & istic bonitatis ac sanctæ religionis ejus memoria [recolatur] cum benedictione Sanctorum in secula seculorum. Amen.

[16] [Ecclesiæ jura fortiter propugnans:] Interea quoque jam prorsus perversa & inania quæque, sicuti hostis antiqui deliramenta, despiciens, Deumque per omnia salvatorem diligens, gentem istam, adhuc in moribus bonis ac Deo placitis parum eruditam, vel in sacris virtutibus exercitatam; proposuit imprimis amicabiliter paterneque rogare: ammonere, atque per se & Episcopos ac prælatos instruere, ut Deo suorum bonorum primitias vel decimas, secundum legem Dei, voverent necnon persolverent, Christianorumque religionem utilius & honestius quam hactenus, ob salutem animarum suarum, servarent. At cum tali moderamine exiguum proficeret, ac gens insipiens, nec tartara timens, nec cælestia quærens, terrenis desideriis, quæ militant adversus animam, nimis adhæreret, aut in deterius animum reclinaret; Rex Dei zelo permotus, adjecit majores ex eis regaliter ac potenter deterrere, atque de jure suo aliqua eis subtrahere; interdum etiam majorum vel Sanctorum auctoritate compellere, ut Deo & Sanctis obedirent, justa honestaque delectationibus transitoriis præponerent: nullos fideles Christianos, quasi advenas & peregrinos despicerent; sed tamquam cives Sanctorum & domesticos Dei, utpote in Christo fratres, haberent: ac sic glutine caritatis coalentes, seseque invicem supportantes vel adjuvantes, certius ad gloriam cælestem pervenirent.

[17] [sed gentem ferocem frustra emollire cupiens,] O, virum omni laude prosequendum! qui noluit solus hic valere, aut etiam in cælo regnare; sed multos ad Christi palatium secum trahere. Sciebat quippe quod diligentibus Deum, & in Deo proximum, cuncta cooperantur ac proveniunt in bonum, sicut testatur & ipse Dominus noster Jesus Christus. His vero dispositis, cum hujus regni melioribus fide ac virtute valentioribus tractare cœpit, quanam rationali occasione hanc plebeiam multitudinem honestis laboribus erudire posset, ut tandem aliquando pia saperet, infernaliaque intelligeret, quo cautius novissima hominis provideret. Denique inventum ac cito consultum ex præcepto Regis & Principum diligenter divulgandum, ad Anglos transmeandum, ut eorum generationem per militum virtutes de gravi jugo servitutis indignæ absolverent, aut saltem militum istorum animos vigiliis solicitudinibus, fame, siti, gelu vel aliis laboribus redderet exercitatos & eruditos, ne, ut ad id temporis, leviter quasi ex lascivia & adipe iniquitas eorum prodiret, & in affectum cordis transirent.

[18] Ast alii hæc longe aliter & multa Regis consilia vel beneficia animadvertentes, [fratrem Olavum in vincula conjicere cogitur.] aut ejus hortationi & egregiæ virtuti livida & serpentina mente obstantes, & idcirco multos ne irent ad Anglos impedire cupientes, etiam fratrem ipsius Olavum adversus eum clanculum excitaverunt: qui si perfecte & vere saperet atque cognosceret, quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum, pro virtuoso germanoque principe potius animam poneret. Ne aliud proferam quod tali viro vel levi verbo umquam resisteret, aut sine ipso regnare hic desideraret. Rex autem prudens hæc sine mora comperiens, & non tam sibimet quam fratris errori consulere intendens, misit eum caute in Flandriam, ne incœpti mali consilii super se regnando incurreret infamiam. Spiritualis autem judicat omnia, & ipse a nemine judicatur, & in hoc est præstantior ceteris animalibus. Unde & David dicit: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis & similis factus est illis. Pro his itaque & hujusmodi gestis, ac maxime propter amorem justitiæ & religionis sanctæ diu ab incolis terræ, elatis mente, persecutionis ac regni detrimenta patienter sustinuit.

[19] Ad ultimum vero, pene omnibus contra Dominum & Christum ejus conspirantibus, [In Fioniam fugiens,] a parte aquilonari, quæ appellatur Wendele, aperta est contradictio, manifestaque repugnatio videtur oriri, tamquam turbo involvens. Et sic per partes Jutensium sæviendo, & eos ad eumdem furorem provocando, quotidie plura congregans arma, ad civitatem, quæ vocatur Slesuine, fremens ac frendens sancti Regis insequitur vestigia: Rex ergo tunc cernens quod eos sedare nequisset honesta ratione, immo de Jutensibus fugere compulsus, ad Vionenses transivit, in quibus magis auxilium speravit. Quo cum pervenisset, hinc indeque a persecutoribus vel Regis insidiatoribus directi convenere legati, præcipiendo istis præcipientes, ut Regem tyrannum interficerent, si regionem suam incendi aut devastari noluissent. At illi plus homines quam Deum timentes, vel attendentes, nec Regem, ut decuit, honorificantes, sed feroci animo cum gladiis, fustibus & armis ad curiam ejus convenerunt. Denique ipsius fratre Benedicto & admodum paucis sanctæ fidei & caritatis constantia confortatis, secum remanentibus in tam crudelibus & inopinatis suorum tribulationibus, Rex Kanutus valde pius, Sanctorum exemplis instructus, ad ecclesiam sanctissimæ Virginis Mariæ & beati Martyris Albani animum iterque direxit: frequenter quidem jejuniis orationibusque sacris convenienter ac tum præcipue intentus, sicuti cupiens jam jamque sibi præ ceteris dilecti Martyris Albani, & per ipsum de partibus Anglorum huc revecti consortium, aliorumque proprio vel sacro sanguine laureatorum, Christo principe martyrum favente, promereri.

[20] [ibi a subditis fœde interimitur.] Verumtamen adhuc volens plebem nimis temerariam & insipientem corrigere aut sedare, vades & fidejussores ad omnem Justitiam subjectis impendendam præbuit, necnon ne aliquis innocens propter ipsum periret, jusiurandum adhibuit. Ast vulgus ratione carens & insolens, nec humani generis calamitatem attendens, tunc cœpit magis mente insana furere, temptans omnimodis sacras ædes Sanctorum & ecclesiam Domini confringere, aut saltem per fomenta ignis corrumpere. Quid multa? Dux & gloria Danorum optans per martyrium mutuare certum ac stabile Regnum, gloriam hujus mundi transitoriam flocci pendens, arma secularia deponit, ne cum ipsis periret, si corpus corruptibile plus quam animam diligeret, confessionem etiam pro erratis ac delictis iteravit, fructus pœnitentiæ dignos adauxit, Dominici corporis Sacramentum ad æternæ salutis incrementum cum reverenti devotione accepit, & sese suosque cœlorum rectori gratia bonæ spei commisit. Nec mora: undique plebis agmina per fenestras aliasque aperturas lapides ad Regem projiciunt, & jacula; donec unus de sacrilegis religiosum Regem perfodit lancea. Nam crucis in modum manibus expansis ad altare S. Albani Martyris transfixus est in latere cuspidis mucrone. Itaque VI [Idus] mensis Julii sic occubuit pie secus aram Christi fuso sanguine, Domino nostro, inquam Christo regnante & adjuvante, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[21]

TRANSLATIO.

Sed quia nec in libris Ecclesiasticis legitur, neque vulgo refertur, quod aliquis Rex in ædibus sacris & a militibus suis tam crudeliter tamque miserabiliter interfectus sit; arbitramur, vel experimento intelligimus, Deum omnipotentem, ob id valde commotum aut despectum, in cujus basilica, quasi principis summi aula, refugium ac tutamen quæsivit ut decuit. Idcirco vindicta Dei correctionis gratia illico subsecuta, totam fere Daniam pluviali tempestate, ferali pestilentia, fame & alimentorum inopia tamdiu perturbavit, donec per multas visiones ac revelationes pluribus est ostensum, quod ejus corpusculum misere dejectum & hactenus jacens despectum, deberet inde levari & amplius inter Sanctos reverenter honorari. Quid multa? His mox divulgatis, Jutenses cum Episcopis & sacerdotibus admodum religiosis ad nos fide bona & devotione venerunt. Consilium nobiscum inierunt, & in eo decreverunt, ut ossa Regis & Martyris cum digno honore elevari debuerunt.

[22] [Variis signis] Tum indicto triduano jejunio peractoque cum orationibus, eleemosynis & hymnis & spiritualibus canticis, corpus Regis jam sacratum de pulvere terreno esset elevatum, Deus omnipotens & misericors tria in eo magna declarare dignatus est miracula, quatenus hebetes istorum mentes ad pœnitentiam revocaret, vel ad sanctam religionem incitaret. Nam ad suggestionem vel petitionam multorum, ne mens dubitando tabesceret insipidorum, super sancta ejus ossa quatuor vicibus ignem nimis ardentem misimus, qui in momento quasi aqua infunderetur, extinctus, nihil molestiæ inferens, nec aliquid lædens, nusquam comparuit. Aliud quoque in Olavo fratre atque successore in hujus regni dignitate, notandum contigit: quia quando erat Regis & martyris Kanuti depositio, accidit Olavi tunc exulis ac positi in Flandria in vinculis liberatio, & hic ad regnum exaltatio. Et nunc, Deo disponente, dum facta est beati Kanuti martyris translatio exaltationis, evenit hujus Olavi depositio terrenæ dignitatis.

[23] Tertium vero in sexta feria ante Kanuti translationem, [a Deo illustrata.] omnibus apud nos bonis in oratione & jejunio persistentibus, magna tempestas pluviæ fluit, adeo etiam in nocte sequenti, quod nos multum conturbavit. Et in sabbato quoque tenebræ vel obscuritates magnæ usque in horam tertiam sunt factæ. Sed postquam sepulcrum ejus discooperuimus, & reliquias sanctas reperimus, statim magna luce & aëris serenitate omnipotens Deus, ad laudem ipsius & meritis beati Kanuti regis & martyris, quibusdam signis nos lætificare, & ineffabilem misericordiam, qua & indignos vocat ad pœnitentiam, multis ostendit, quam ipse precibus ejus nobis præstare dignetur in perpetuum qui vivit & regnat cum Filio suo in unitate Spiritus sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen.

§ III. Acta ab aliis postmodum scripta quo hic ordine recenseantur.

Primum omnium qui S. Canuti gloriosum martyrium litteris consignavit, eum fuisse plane existimo, quem jam dedimus Anonymum, verosimillime in aliqua ecclesiastica dignitate positum, [Ælnothus Anglus, præcipuus Actorum scriptor,] qui tamen breve potius encomium, seu orationem ad populum composuerit, quam ordinatam historiam, ut ex proposito contextu satis patere existimo. Vitam & passionem paulo post digessit, more istius seculi, longis parergis historicis, moralibus, poëticis, aliisque figuris, sæpe importune obtrusis, exornatam amplificatamque Ælnothus aliquis, sive Ailnothus, Alnothus aut Elnothus Cantuariensis, qui se in præfatione ad Nicolaum Regem, Cantia, non Cantico, ut legit Meursius, Anglorum metropolitana urbe editum, & Daciæ partibus quatuor quinquenniis & bis fere binis annis demoratum scribit; in epilogo autem, sacerdotem infimum sese nominat, Anglorum orbe editum & Daciæ partibus annis numerosis peregrinatum. Nihil in eo auctore desideres præter debitos nervos & moderatam brevitatem; cum narrationis, ad Sanctum spectantis, limites plerumque excedat, rem omnem modis potius concionatoriis, exclamationibus, apostrophis, invectivis, quam historico filo adaptans: eo nihilominus titulo vere commendandus, quod Sancto ætate proximus & prope æqualis fuerit.

[25] Etenim Nicolaus Rex, cui Vitam S. Canuti fratris inscribit Ælnothus, quintus fuit filiorum Suenonis in paternum regnum successor; [Regi Nicolao synchronus,] obses primum in Flandria, seu potius in vincula, Olavi fratris loco sua voluntate conjectus, ut sublato a perduellibus subditis S. Canuto, totius rebellionis in Sanctum machinatori Olavo ad thronum viam sterneret; deinde & sibi, sed post Ericum, fratrem alterum, cognomento Bonum, qui regno non sine laude administrato, suscepta, cum pia conjuge Botilde, in Palæstinam peregrinatione, in Cypro insula diem extremum obiisse videtur anno circiter 1105; siquidem omnia quæ de fratrum successione apud Saxonem Grammaticum traduntur, ad rectam aliquam chronologicam seriem reduci possint. Cum vero mortis prædicti Erici nuntius nonnisi biennio post in Daniam pervenerit, non potuit Nicolaus regni habenas, excluso S. Canuto juniore, Erici Boni filio, capessere ante annum 1107. Hic autem regnum tenuisse dicitur annis octo supra viginti, a Sleswicensibus demum occisus in vindictam cædis S. Canuti junioris, a filio ejus Magno proditorie interempti; sic ut vitam protrahere non potuerit ultra annum 1135.

[26] [proximus fuit ætati S. Canuti] Ex istius Nicolai regis ætate facile colligitur, Ælnothum ante annum jam dictum 1135 Vitam S. Canuti, a se scriptam, edidisse; qui si tunc annis viginti quatuor in Dania commoratus fuerat, ut ipse testatur, in ipsa Vita num. 76 innuens, se interfuisse solennissimæ sacri corporis S. Canuti translationi, anno sexto regni Erici, non multis a S. Canuti martyrio annis in eas partes ipsum pervenisse necesse est; fuitque adeo proximus Sancti ætati, potuitque a probabilibus personis utriusque sexus & ordinis, & a religiosi habitus viris omnia certo & indubitate cognoscere, quæ posterorum memoriæ apicibus reservanda contraderet. Sunt igitur ea Acta, quantumvis oratorie extensa, magnæ fidei, auctoritatis & ponderis, primum vulgata Hafniæ anno, ni fallor, 1603, annos circiter viginti octo, inquit Joannes Meursius, antequam ipse alteram suam editionem proferret, excusam ibidem anno 1631, ubi ad lectorem monet, priorem illam impressionem sibi antea ignotam fuisse: Verumtamen, verba ejus sunt, dum editionem illam Hafniensem, postmodum scilicet obtentam, oculis lustro, video menda, quæ in codice manuscripto satis multa occurrebant, etiam hic repræsentari. Itaque persistendum mihi in incepto arbitratus, denuo descriptioni manum admovi, & corrupta passim loca, inter describendum obvia, emendavi, eaque in notis meis, quas adjicio, ostendi.

[27] [Meursii editio imperfecta est,] Quousque manuscripti sui menda exterserit Meursius, quot vero altera editio alteram excedat, cum prior a Museo nostro absit, non est mihi promptum divinare; ast iis refertissimum esse oportuit Meursii apographum, imo & in nonnullis partibus mancum, defectivum & mutilum, cum ex accurata collatione alterius manuscripti, quod apud nos Tosanum vocatur, cum ejus editione, deprehenderim, multa ab eo perperam scripta, multa non satis perfecte reddita, alia prætermissa, quæ forte ipse in suo exemplari non reperit, sed quæ auctoris, in multis sæpe battologi, stylum omnimode sapiunt. Maxime notabilis est lacuna numero nostro 24, quam hic describere opus non est, cum inter annotationes satis explicata sit. Ceteras variantes sigillatim enumerare, præterquam quod tetricum & inutile censeam, hujus certe loci non est. Exstat jam sæpe dicta Meursii editio, quam cuilibet integrum erit cum hac nostra conferre, unde discrimina omnia colligi poterunt: us vero quibus ipsa ad manum non est, licebit ad jam dicta annotata nostra recurrere, in quibus neglecta non sunt quæ observatione digna videbantur.

[28] Non placuisse olim Majoribus nostris Meursianam illam Ælnothi editionem, [& postponenda antiquiori Hafniensi;] argumento sunt non pauca; illudque imprimis, quod tametsi ipsa in Museo nostro exstaret, essetque Bollando notissima (nam priorem Hafniensem hactenus nobis ignotam existimo) tametsi, inquam, Meursianam recensionem præ oculis haberent, attamen manuscriptum nostrum ab ipsis non oscitanter examinatum advertam, tamquam dignum quod suo tempore typis committeretur, Meursiano utique præferendum. Nec præpoperum fuisse aut vanum ipsorum judicium, docuit non ita pridem vir clarissimus Ericus Benzelius anno 1715, post accuratam utriusque editionis collationem a se factam, Upsalia ad nos scribens, multis locis præstantiorem esse editionem priorem Hafniensem, posteriori illa quam dedit Joannes Meursius. Mitto plura dicere; hæc suffecerunt, ut merito me compellerent ad recensendum de integro laudatum manuscriptum, a Bollando olim tantopere æstimatum, atque ex eo procurandam tertiam impressionem, cum Meursiana illa collatam, sed ipsa etiam multo præstantiorem.

[29] Non diffitebor equidem, exemplar nostrum nævis etiam suis non paucis respersum esse, [adeo ut tertiam ex Ms. adjicere compellamur;] sive auctoris ipsius, non satis Latine scribentis, vitio, sive amanuensium, quorum imperitiam & socordiam numquam quis satis incusaverit. Auctori ipsi adscribendi sunt longiores & detorti quandoque ac scabrosi sensus, quos ad rectam syntaxim reducere, non semper usque adeo pervium est: Amanuensium sunt omissiones vocum, earumdem transformationes, adeoque durior & inconcinnior orthographiæ ratio, sæpius a nobis, ubi omnino opus fuit, nonnihil emendata. Pro Sueno, seu Sweno semper expressum reperi Swegno, inflexum numquam, plerumque indeclinate; verum, præmissa hac monitione, putavi, commnuniori scribendi modo & hoc & alia fortasse nomina aptari posse. In varias sectiones seu breviora capita divisum est manuscriptum nostrum, ex quibus triginta quinque distinxit Meursius, inæquali prorsus ratione; cujus vitandæ gratia, solitæ nostræ methodo inhærendo, ad eamdem normam exegimus capita; titulos vero, numeros, & marginales notas convenienter addidimus.

[30] Titulus, in manuscripto nostro præfixus, sic habebat: [quamvis nec ea nævis immunis sit.] Passio gloriosissimi Canuti Regis. Tum: Epistola Ailnothi ad Regem Daniæ Nicolaum, de passione gloriosissimi Canuti Regis & martyris: sed ea rursus omnia ad nostram disponendi rationem contrahenda fuerunt. De cetero dubitari nequit quin hæc prima, vetustissima & potissima sit vitæ & passionis S. Canuti historia; quam utinam paulo pressius digessisset scripsissetque auctor, parergis illis, de quibus diximus, inutilibus digressionibus atque invectivis abstinens, quæ omnia pro concionibus dicenda potius, quam lectorum oculis exponenda sunt: in quo multis titulis, me quidem judice, præferenda est Saxonis Grammatici elegans, nervosa & numerosa narratio a Surio, qui Ælnothum non noverat, ad VII Januarii male collocata; utpote quæ ad hunc X Julii referenda erat, cum dies illa VII Januarii alteri juniori S. Canuto propria sit, ut pridem rectissime monuit Bollandus, apud quem, dicto loco, non pauca ad utrumque sanctum Canutum spectantia reperiuntur, hic a nobis consulto præterita, ne frustra eadem repetantur. De Saxo ne dicendum superest.

[31] Sane præstantissima sunt quæ Saxo, litteratissimus sui temporis historicus, vere, [Multo nitidior est Saxonis historia.] graviter & nitide de sancto Rege Canuto tradidit libro XI, ex quo sua acceperunt qui deinde secuti sunt rerum Danicarum & Suecicarum scriptores, quos inter etiam Joannes Magnus paucis multa contrahit lib. 18, cap. 12 & 13. Fugio hic referre, quam varia fuerint de Saxone isto Grammatico judicia, ad rem nostram nil facientia: id certissimum est, eam a nemine ei laudem præripi, quod stylo eleganti, florido & terso, ad seculi sui miraculum historiam contexuerit, eruditissimis quibusque id testantibus apud Stephanium, qui ipsam recognovit, notis illustravit & edidit anno 1644, in Prolegomenis a cap. 16 pag. 24, Saxomastyges ibidem operose & egregie refellens. Quæ de priscis Daniæ Regibus & populis collegit, hic expendenda non sunt; in iis certe quæ ejus ætati propinqua fuerunt, nemo tanti scriptoris fidem in dubium revocaverit. Vixit autem & floruit seculo XII, mortuus verosimiliter anno 1202 aut 1204, ut vide apud laudatum Stephanium cap. 15. Fuisse Roschildensem Canonicum & Præpositum, ibidemque sepultum, indubitata est omnium sententia. Cum autem Surius sua omnia ex Saxone desumpserit, ut ex utriusque collatione constat, ejus editionem hic sequi non piguit; iis solum additis, quæ de Olavi famelici interitu subjungenda putavimus, tamquam in vindictæ parricidarum complementum.

[32] [Quæ ab aliis traduntur,] Præter hos scriptores, fide dignissimos, quid alii de S. Canuto, sive ex professo, sive ex occasione tradiderint, quærere supersedeo; neque vero operæ pretium me inde relaturum, satis docuit Vita B. Caroli Boni, Flandriæ Comitis, quam reperi in prægrandi nostro manuscripto codice Theodorici Pauli Gorcomiensis, alibi a nobis non semel citati, ubi ipse historiæ martyrii B. Caroli brevem sancti parentis Vitæ epitomen præmittit, ex qua satis erit unum alterumve specimen exhibere. Inter alia sic refert: Cumque in timore Domini (S. Canutus) gubernacula regni nobilissime per aliquot annos rexisset, ivissetque de virtute in virtutem, Arnaf, sive Arnoldus frater suus, ambitione percipiendi regnum, insidiatus ei multum fuit. Audis hic perperam appellari Arnaf sive Arnoldum, qui Olavus seu Olaus dici debuit, cuique auctor, per insignem calumniam, sancti ipsius Canuti parricidium, tamquam propria manu commissum, infra adscribit, visionem S. Wenceslai Bohemici importune intrudens, qui Sancto nostro revelaverit, quod suo genere mortis deberet mori. Rem ordine prosequamur.

[33] [Spernenda potius quam æstimanda sunt.] Sic pergit: Igitur cum quadam nocte quiesceret, completis de nocte orationibus, quas legere consueverat, apparuit ei sanctus Wenzeslaus martyr Christi per visum, eique quod suo genere mortis deberet mori, revelavit; præcipiens ei, ut in honorem ipsius, qui Wenzeslaus dicebatur, monasterium construeret. Rex vero a sompno consurgens, stupefactus de visione, convocato clero, cœpit de S. Wenzeslao, de quo numquam antea audierat, ab ipsis quis esset, diligenter perquirere: & certificatus, quod esset Princeps Bohemiæ, & a Boislao, fratre suo martyrizatus, cœpit ad honorem ejusdem Sancti in Kivallia Cisterciensis Ordinis monasterium magnarum possessionum exstruere, sed numquam consummavit. Ipse sanitate & justitia ac religione præclarus, dum in sua regali capella divina audiret, traditus a suis, a præfato fratre suo dire martyrizatus fuit XXV die mensis Junii. Undecumque hæc Theodoricus acceperit, fallunt omnia: nec a fratre cæsus est S. Canutus, nec Cistercienses novisse umquam potuit; nec proinde subsistit talibus commentis innixa S. Wenceslai apparitio. Sed hujusmodi fictiones non moramur; reliquum est ut Sancti nostri & decessorum aliquot successorumque tempora explorare conemur.

[34] Non excidat tamen, laudati superius P. M. Andreæ Angeletti, [Novissimus scriptor Angelettus] Romani Carmelitæ Saxoniæ Provincialis, ultimi, quod sciam, historiæ S. Canuti Collectoris, verbo hic etiam meminisse. Ex dato superius, hujus Commentarii § I, specimine, satis patere existimo, virum prolixitati studuisse, dum agglomeratis undecumque parergis, collectionem suam ita subfarcinavit, ut ad centum septuaginta octo paginas in quarto eam extenderit; non magno quoque opere pretio, quandoquidem additamenta ejus pleraque ad S. Canuti gesta, virtutes aut gloriam permodicum conferant. Candide fatemur, non majorem ejus, utpote scriptoris recentissimi, quam aliorum rationem hic a nobis habitam esse; ne eorum quidem, quæ de stabilito olim cultu pluribus verbis commemorat, cum ea ipsa non aliunde, quam ex assignatis a nobis genuinis fontibus desumenda fuerint. Unum est, cujus ipse testis oculatus esse potuit, quodque in ipso solo reperimus, de instituta seculo proxime elapso solennitate, quam cap. suo 49, pro totius operis coronide, describit in hunc modum:

[35] Fuit denique, inquit, anno MDCXLI, in ecclesia nostra S. Mariæ Transpontinæ, [testari potuit de solennitate Romana.] sacellum, in honorem ejusdem S. Canuti martyris, Regis Daniæ, virtute decreti S. Rituum Congregationis, instante humiliter D. Canonico Christiano Payngh Dano, auxilio & cura Joannis Baptistæ Pamphilii, S. R. E. Cardinalis, & tunc temporis supra negotia, ad regnum Daniæ spectantia, constituti, qui postea ad pontificiam sedem assumptus, felic. record. Innocentius X vocatus fuit; quod decretum etiam prompte confirmatum fuit ab Urbano VIII. fel. mem. & die VII Januarii ejusdem anni, juxta Martyrologium Romanum, in eademmet nostra ecclesia, prima festivitas pontificie celebrata fuit, assistente sacro Emin. Cardd. Collegio, cum universali applausu summaque urbis Romæ lætitia, quam innumerabilis populorum frequentia, luminaria, machinæ curules, & ignes artificiales per duos continuos dies, necnon plurima alia veræ pietatis ac venerationis, tam glorioso Sancto debita obsequia, satis superque comprobarunt. Debemus igitur ibidem & nostras preces supplices nos effundere votaque nostra offerre, præcipue in die festivitatis, quæ singulis annis, eadem die VII Januarii celebratur, certissimi, nos non solum inferiores antiquis Daniæ populis, sed certe æquales ac superabundantiores etiam gratias, meritis sanctissimi Regis & martyris Canuti, efficacissima intercessione recepturos. Translatam hodie Sancti festivitatem, notissimum est; ad ejus fratrumque temporum seriem digerendam accedamus.

§ IV. S. Canuti & fratrum Regum Daniæ chronologia.

[Propositam chronologiæ Danicæ partem] De Dania, ejus conversione, Regumque genealogia egit olim Henschenius in Commentario ad vitam S. Anscharii Hamburgensis III Februarii: S. Canuti genus, proavos, filios & nepotes antea explicuerat, ut supra diximus, Bollandus ad VII Januarii; a quibus recedere non debuerat laudatus Angelettus, cum ea locis istis ita eruderata sint, ut nec ipse solidiora proferre potuerit, nec mihi hic quidquam addendum supersit. Solam eam partem illustrandam suscipio, quæ patris & fratrum Sancti nostri annos, in regni administratione exactos, paulo accuratius determinet, quam hactenus factum deprehendere potuerim. Dolendum imprimis, Saxonem Grammaticum, scriptorem hic alias diligentissimum, minorem, quam par erat, designandorum temporum rationem habuisse, ut difficillimum sit, annorum seriem ex ipso distinguere. Unde vero lucem speraveram, inde majores tenebræ obortæ sunt; nam qui ad chronologiæ calculos sua exigere conatus est Johannes Isacius Pontanus, satis aliunde notus Daniæ historiographus, supra etiam laudatus, is pleraque huc spectantia sic involvit, ut mirum sit, tam inconsequenter procedere potuisse.

[37] [non uno loco involvit historiographus] A Suenonis magni obitu ordinandæ omnino sunt filiorum in regnum successiones definiendaque cujusque administrationis tempora. Illum autem Pontanus, pag. 191 in fine, recte in fata cessisse asserit anno 1074: Apud suos Sueno, inquit, ætate jam propemodum confectus, levi primum valetudine tentatus, atque inde gravius graviusque eadem invalescente, sub annum septuagesimum quartum, vitam cum morte commutavit in oppido Cimbricæ Chersonesi, quod Slutorpium domestici scriptores vocant. Atque hæc indubitata videtur epocha, asserta item a Stephanio in notis ad Saxonem pag. 219: In fata concessit Sueno Estrithæ filius, ob res præclare gestas, magni cognomentum sortitus, anno Christi CIⅭⅠƆLXXIV, IV Kal Maii, posteaquam in pago quodam Jutiæ, Suttadorp dicto, lenta febre correptus, aliquamdiu decubuisset. At nemo rem istam certius definire potuit quam Ælnothus, ætate proximus, cujus sententiam, paulo fusius deductam, habes num. 17, ubi descriptis morbi, loci & exequiarum adjunctis, subdit: Actum anno Incarnationis Dominicæ millesimo LXXIV, qui erat annus regni ejus XXVIII, IV Kal. Maii.

[38] [Joannes Isacius Pontanus] Audiamus modo Pontanum pag. 195: Nunc ad Haraldum, qui sceptrum regium post parentem Suenonem, utpote filiorum natu maximus, proxime suscepit, stylum vertamus. Haraldus, inter fratres natu maximus, parenti suo Suenoni sub annum MLXXXIII, vel, ut aliis placet, octavum successor declaratus. Si recte filiorum Suenonis ætatem ordinavit Stephanius, male inter varios fratres, ex diversis concubinis susceptos, natu maximus dicitur Haraldus, cum ipsum præcesserit Gormon, ut pag. 193 expresse statuerat Pontanus ipse, errans etiam in altera filia Ingertha ceteris adjungenda, quæ non Suenone, sed S. Canuto genita est, ut reliqua mittam, ibidem nonnihil ad assentandum composita: hic temporum dumtaxat sit ratio. Jam dixit Pontanus, regem Haraldum vel anno 1083, vel 1088 demortui parentis Suenonis successorem declaratum, absorpto integri novennii, vel forte annorum quatuordecim interregno. Combinemus Haraldi tempora de cujus obitu & extremis ita loquitur pag. 196: Regnando biennium emensus Haraldus defungitur, ut necesse sit, obiisse anno 1085 vel 1090. Hæc ibi.

[39] Verum non satis eorum memorem fuisse oportet Pontanum, [non satis advertens ad eas epochas,] dum ad S. Canutum progressus, pag. 197 de eo ita scribit: Canutus itaque postquam integrum fere quinquennium ordinandis domi rebus operam impendisset, annum circiter millesimum octuagesimum quintum, assumptis in clientelam, &c. fratribus… Angliam, infelicitate amissam, hereditario jure repetendam existimavit. Hæc tam prope consequentia, nec Pontanus ipse, nec quisquam alius facile conciliaverit. Anno 1083 parentis successor declaratus est Haraldus, biennium regnando emensus; & tamen S. Canutus, postquam quinquennium ordinandis domi rebus operam impendisset, anno ipso 1085 Angliam jure hereditario repetere meditatur. Æque infelix est apud hunc historiographum chronologiæ ratio, dum pag. 199 ait; præfuisse regno S. Canutum circiter septennium, defunctum cum annus ageretur MLXXXVII. Cetera non minus turbata sunt, audetque tamen Pontanus Molanum accusare, quod toto sexennio aberraverit, ubi hic clarissime expressit annum millesimum octogesimum sextum, qui verus annus est quo martyrii coronam accepit S. Canutus, ut jam dictum est, & ex infra dicendis clarius patebit.

[40] Sola & unica observatione opus erat, ut fixis duabus epochis, [ex quibus res tota pendebat.] nempe mortis Suenonis & martyrii S. Canuti, hujus & Haraldi tempora aptissime determinarentur, admisso etiam aliquanto interregni spatio, de quo jam dicta pag. 195 sic loquitur Pontanus: Sed annorum utcumque accipiatur calculus, certum, aliquamdiu interregnum fuisse, ac disceptasse inter se, ac dubios hæsisse regni proceres, utrum Canutum an Haraldum ad regni clavum essent admoturi. Demus ipsi annum, si ita velit, integrum; demus plures: quo sua longius extenderit, eo magis necesse erit, everti penitus opinionem ejus, nec Haraldi biennium umquam inventuri, nec S. Canuti septennium; ut mirari liceat talem historiographum toties cespitare potuisse, in paginis tam parum dissitis, dum fatetur Ælnothum sese præ oculis habuisse, ex quo & Saxone res paulo accuratius ordinanda erat, positis præsertim expressissimis obitus Suenonis & martyrii S. Canuti epochis, quarum primam diserte ipse signaverat, in altera unico dumtaxat anno a vero calculo dissidebat.

[41] Notabilis est Ælnothi aut librarii error dum num. 19 ait, [In Haraldi annis erravit Ælnothus;] anno sexto regni patria via egressum Haraldum, qui pertingerent ad annum 1080 vel 1081. Cum autem bina fere lustra, teste Saxone, regnando exegerit S. Canutus, nequaquam anno 1086, sed 1090 martyrium subiisse dicendus esset, id quod Pontanus Ælnotho tribuit pag. 199. At vero Ælnothi lapsum restituit Saxo & post eum alii, non nisi ad biennium Haraldi regimen extendentes, idque chronologiæ aptatur longe commodius; servanturque S. Canuto bina fere lustra administrationis dum initia ejus figuntur anno 1076, martyrium autem anno 1086, quemadmodum epitaphium, paragrapho 1 superius relatum, clarissime exprimit, eum characterem adjiciens, qui rem indubitatissimam reddit, nimirum sexto Idus Julii & sexta feria, quæ eo anno 1086 aptissime coincidunt sub littera Dominicali D, non item aliis annis proximis, ut proinde hæc in eo genere sit demonstratio chronologica. Nescio ubi Labbeus notatum invenerit diem sabbati; sed is character eum consequenter deduxit ad annum 1087. Ceterum fixa nobis manet epitaphii epocha, ex qua ceteras non paucas, a Stephanio in notis ad Saxonem recitatas pag. 222, omnino rejiciendas censemus. Habe modo trium subsequentium fratrum seriem.

[42] [ex quo tamen] Narrat Ælnothus num. 68, quo pacto facta fuerit prima sacri corporis elevatio, postquam requievisset Rex Deo dilectus Canutus & martyr egregius eodem in loco annis bis quaternis & mensibus fere ter trinis (quæ paulo scrupulosius accepta videntur) Olavo regni ejus successore imperante: usque dum crebrescentibus virtutum miraculis, communi consilio & pari voto cleri totius & populi, singulis Pontificibus cum multitudine cleri aggregatis, sacrisque ossibus igne examinatis, ex humili mole sustollitur, & ad basilicam australem, insigni lapideo tabulatu a fundamentis erectam… solenniter advehitur, ibique saxeo sarcophago impositus, in crypta reconditur. Sensim colligimus tempora quibus regnavit S. Canuti successor; nam illo, ut Ælnothus prosequitur, e terra levato… Rex Olavus, quem ejus regni successorem prædiximus, quo etiam regnante fames & pestilentia, morbus, & hostium metus Daciæ terminos occupaverat, ægritudine tactus … vita simul & regno excessit. Si recte scriptoris mentem percipio; vult dicere, tamdiu, varias inter calamitates regnasse Olavum fratrem, quamdiu S. Canuti corpus in prima sepultura depositum fuit.

[43] [& citato supra Anonymo] In eamdem sententiam loquitur Anonymus, quem dedimus paragrapho 2, num. 22 Aliud quoque in Olavo fratre atque successore in hujus regni dignitate notandum contigit: quia quando erat regis & martyris Canuti depositio, accidit Olavi tunc exulis ac positi in Flandria in vinculis, liberatio, & hic ad regnum exaltatio. Et nunc, Deo disponente, dum facta est beati Kanuti martyris translatio exaltationis, evenit hujus Olavi depositio terrenæ dignitatis. Sed hæc aliquam saltem latitudinem pati necesse est, ipsam præsertim in Flandria e vinculis liberationem, quæ tunc evenire non potuit, quando erat regis & martyris Canuti depositio, nisi admittamus, aliam omnino fuisse solenniorem illam depositionem, a prima sacri corporis sepultura, quæ furentibus adhuc perduellibus, tumultuarie facta, tempus magis opportunum exspectare debuerit, ut vera depositio dici posset. Rem sic componendam existimo, ut priusquam Olavo fratri obses in Flandria successerit Nicolaus, adeoque & liberatio acciderit, & ad regnum exaltatio, annus facile intercurrerit, sic ut anno primum 1087 & exaltatio facta sit & sacri corporis depositio.

[44] [ordinanda est,] Ad hunc modum facilius conciliaveris, quæ aliter explicari nequeunt; nempe tot annis regnasse Olavum, seu potius durasse morbos, pestilentiam, calamitates, ob immane parricidium Daniæ inflictas, quot antea S. Canutus imperaverat, nempe per duo circiter lustra, ut non uno loco satis aperte memorat Saxo Grammaticus: sic tamen ut etiam verum maneat, quod ex Ælnotho jam retulimus, requievisse regem Deo dilectum Canutum eodem in loco annis dumtaxat bis quaternis & mensibus fere ter trinis; nempe novennio non integro ab Olavi exaltatione, & paulo solenniori sacri corporis depositione; sic ut Olavi obitus referendus videatur ad annum 1096, quo ea omnia contegerint quæ ex laudatis Anonymo & Ælnotho supra memoravimus; quando etiam Ericus bonus, frater regnandi ordine quartus, habenas regni moderandas susceperit, uti narrat Ælnothus num. 69: Protinusque, totius exercitus elevatione & populi acclamatione, præstantissimus Ericus, Deo provehente, elementisque faventibus, ad regni jura conscendit.

[45] Commentarium hunc nostrum cum Ælnotho absolvimus, [reliquorum S. Canuti fratrum series.] ita scribente num. 76: Anno autem sexto imperii magnifici regis Erici, congregatis universis Daciæ Pontificibus, cum multitudine cleri, & terræ populo innumerabili, pretiosas beati Martyris reliquias, ex saxeo sarcophago exsumptas, atque ex crypta, ubi hactenus servabantur, erectas, solennibus laudibus universis comitantibus, ab eodem, quem præfati sumus, pontifice Humbaldo, XIII Kalend. Maii, eadem, qua prædiximus, arca, oculis peccatores nos inspeximus impositas, & ad instar nivis candidas & serico decenti involutas. Hæc itaque facta fuerint sub initium seculi XII, verosimillime anno 1102, quando Ericus, cognomento Bonus, ab illicitis amoribus a Botilde conjuge avulsus, pia omnia & sancta meditabatur, etiam peregrinationem in Palæstinam, cui demum immortuus est, anno, uti credimus, 1105, fratre ejus Nicolao, non ante obitus nuntium, excluso Canuto juniore, Erici filio, succedente anno 1107, quemadmodum paragrapho 3 satis expendimus. Atque hæc de fratrum Regum serie satis dicta sint; nunc tertiam Ælnothianæ historiæ editionem subjicimus.

HISTORIA VITÆ ET PASSIONIS
Auctore Ælnotho monacho Cantuariensi.
Ex Ms. Thosano, collato cum editione Meursii.

Canutus Rex Martyr in Dania (S.)

BHL Number: 1551

EX MSS.

PROLOGUS
Ad Nicolaum Regem.

Principum Duci præcipuo, nobilium Primicerio, patriæ Patritio a, pio, invicto, magnifico, Daciæ b provisori serenissimo, tam specie quam & nominis dignitate Illustrissimo Regi Nicolao c, [Nicolao Regi, S. Canuti fratri hanc narrationem dedicat auctor.] divini officii ministrorum infimus Ailnothus, Cantia d Anglorum metropolitana urbe editus, jam vero Daciæ partibus quatuor quinquenniis & bis fere binis e annis demoratus, hostium vires virtute divina subvertere, contumacium colla potentiæ pede proterere, regni jura decenter disponere, pacis securitate perfrui, & post decursum temporalis imperii, sempiternæ felicitatis beatitudine ditari.

[2] [Regia severitas clementia condienda.] Clementiam magnitudinis gloriæ vestræ sicut protervus quilibet & imprudens seu vecors detestatur, sic providus quisque & probitatis executor, tam præsentia quam & exsequentia simul moderationis dispiciendo f discretione, non modo laudibus, verum digno venerationis affectu extollendo prosequitur. Judicem enim universorum, quem Rex propheticus & opilionum fortissimus, justum & fortem denuntiat, eumdem et