Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli III           Band Juli III           Anhang Juli III

11. Juli


DIES UNDECIMA JULII.

SANCTI QUI V IDUS JULII COLUNTUR.

S. Pius PP. I martyr Romæ
S. Sidronius martyr Senonensis, Misseniaci in Belgio.
S. Marcianus martyr, Iconii in Cappadocia.
S. Cindeus presb. mart. Sidæ in Pamphilia.
S. Stephanus Martyr Romæ.
S. Leontius Martyr Romæ.
S. Mauricius Martyr Romæ.
S. Domnus Martyr Romæ.
S. Milito Martyr Romæ.
S. Achilleus Martyr Romæ.
S. Danihel Martyr Romæ.
S. Diomedes Martyr Romæ.
S. Cyricus Martyr Romæ.
S. Antonius Martyr Romæ.
S. Jason Martyr Romæ.
S. Joannes Martyr Romæ.
S. Sisinnius Martyr Romæ.
S. Eustasius Martyr Romæ.
S. Octavius Martyr Romæ.
S. Emilianus Martyr Romæ.
S. Avitetus Martyr Romæ.
S. Theodotus Martyr Romæ.
S. Cessius Martyr Romæ.
S. Candidus Martyr Romæ.
S. Gorgonius Martyr Romæ.
S. Archelaus Martyr Romæ.
S. Cirinus Martyr Romæ.
S. Aphrodisius Martyr Romæ.
S. Gogianus Martyr Romæ.
S. Clericus Martyr Romæ.
S. Antonius Martyr Romæ.
S. Gagius Martyr Romæ.
S. Auxentius Martyr Romæ.
S. Valentius Martyr Romæ.
S. Flavius Martyr Romæ.
S. Nicaon Martyr Romæ.
S. Theodotus Martyr Romæ.
S. Faustatius Martyr Romæ.
S. Aurelius Martyr Romæ.
S. Gordianus Martyr Romæ.
S. Cirion Martyr Romæ.
S. Cyrillus Martyr Romæ.
S. Castricius Martyr Romæ.
S. Sanctus Martyr Romæ.
S. Eutychius Martyr Romæ.
& forte S. Majolus Martyr Romæ.
& S. Silvius Martyr Romæ.
S. Eutychius martyr Alexandriæ.
S. Prodocia Virgo Antiochenæ.
S. Veronica Virgo Antiochenæ.
S. Speciosa Virgo Antiochenæ.
S. Marianus Martyr in Africa.
S. Januarius Martyr in Africa.
S. Januarius Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Pelagia Martyr Nicopoli in Armenia.
S. Martyrocles martyr apud Græcos.
S. Leo Confessor apud Græcos.
S. Sabinus confessor in territorio Pictaviensi.
S. Savinus Brixiæ in Italia, an Antinaci in Gallia.
S. Cyprianus Brixiæ in Italia, an Antinaci in Gallia.
S. Drostanus confessor in Scotia.
S. Joannes ep. mart. Bergomi in Italia.
S. Hildulfus ex episcopo abbas Mediani monasterii in Vosago Lotharingiæ.
S. Placidus martyr In Rhætia territ. Curiensi.
S. Sigebertus conf. In Rhætia territ. Curiensi.
S. Abundius martyr Cordubæ in Hispania.
S. Ketillus confessor Wiburgi in Dania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S Marciani seu Martiani nomen in omnibus codicibus Hieronymianis apud Florentinium hoc die bis positum est; primum In Syria Marciani: tum vero, In Mauritania, civitate Cæsarea, Marciani. Sitne idem cum Marciano Iconiensi, de quo hac die agimus, mihi quidem compertum non est: at sive idem sive diversus sit, cum nihil aliud de ipso sciatur præter solum nomen, satis sit, ejus hic meminisse. Major circa alterum difficultas, cum plane videatur esse transformatum nomen, & pro Martiani, scribendum Martianæ, de qua hoc die loquitur Usuardus, qui ipsam ex IX Januarii huc transtulit, ut videre est utroque die in nostris Observationibus, quas juveniliter hinc inde vellicavit nuperus Usuardi ad S. Germanum editor; hoc loco Usuardinam transpositionem admittere coactus. Ast ibi feminæ est, hic viri nomen, fateor; ast utrobique eumdem Martyrem indicari existimo. Quod si malis diversam personam esse, haud multum refragabor: sed hujus nudum nomen notum erit, de altera jam actum est, & denuo agendum erit in Supplemento IX Januarii
S. Scholasticæ translatio in variis codicibus Usuardinis conjungitur cum translatione S. Benedicti fratris, sed quæ ad ipsam spectant illustrata sunt X Februarii
B. Gregorii primi Papæ translatio apud urbem Suessionis celebratur in Florario Ms. Vide proprium ejus festum XII Martii
S. Benedicti translatio relata hoc die ab Usuardo & tot aliis Martyrologiis, satis illustrata est in Actis ad diem natalem: videri etiam potest nostra ad Usuardum observatio, ut nihil hic dicendum supersit. XXI Martii
S. Macarii Patriarchæ Antiocheni translatio pluribus ornatur a Florario Ms., utpote qui populum Gandensem ab inguinaria peste liberaverit &c. sed Acta ejus pridem illustrata sunt ad X Aprilis
S. Norberti depositio hoc die inscripta est Martyrologio Gallicano Saussayi, qui & aliis diebus de sancto Patriarcha Ordinis Præmonstratensis locutus est. Eamdem festivitatem, utpote in Ordine celebrem, pluribus hoc die prosequitur Chrysostomus vander Sterre; ast omnia ad sanctum istum Magdeburgensem Archiepiscopum spectantia, diligenter eruderata sunt tomo I & 6 Junii ad diem VI Junii
S. Theobaldus presbyter & confessor, huc perperam a Florario Ms. intrusus, is est, opinor, de quo egimus XXX Junii
S. Dathi Ravennatis episcopi meminit hoc die Galesinius, ex tabulis istius ecclesiæ, sed quas haud dubie non satis consuluit. Colitur Sanctus iste Ravennæ, eo die quo refertur in Martyrologio. Romano, quando & nos de eo egimus III Julii
S. Amalberga virgo hoc die alicubi male signata est, de ea egimus die præcedenti X Julii
Sabinum nobis hodie annuntiat Saussayus in Supplemento pag. 1144, in Vasconia apud Convenas, ut martyrem ibi coronatum: a quo alius est, inquit, ille cujus sacrum corpus in sui nominis monasterio apud montes Pyrenæos omni religione servatur, & depositio celebratur die IX Octobris: ut quid igitur, postremi hujus adventum in territorium Pictaviense commentus est hoc die in suo Martyrologio? Sed condonetur ei confusio: quæro unde nobis Sabinum illum martyrem protruserit, omnibus aliis ignotum, etiam Castellano, Gallicorum Sanctorum diligentissimo refossori? Hic tantisper erit Sancti istius qualiscumque memoria, donec aliunde certiores notitiæ accesserint. Sufficiat Sabinus, sive Senonensis sive Pictaviensis, de quo hoc die agitur.
Speciosa virgo in civitate Mantuæ primum mihi innotuit ex codice Usuardino Reg. Suec. qui fuit Ursini a Rosemberg, in nullo alio Martyrologio, quod sciam, usquam signata. Refugium itaque fuit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, apud quem eam reperi notatam in indice, Speciosa virgo Mantuæ XI Julii; verum nec loco proprio nec in appendice vel verbum occurrit, quod ad speciosam Mantuanam pertineat. Reliquum erat ut historicum Mantuanum consulerem Hippolytum Donesmundum, cujus etiam indicem primi tomi evolventi exhibet se Speciosa virgo Mantuana magnæ sanctitatis, quærenda pag. 62, ubi de ipsa æque altum silentium: percurri additiones omnes marginales totius voluminis, sed nec ibi speciosa comparet, neque in ipso Ferrarii generali catalogo. Restat igitur, ut suspicer, eamdem esse S. Speciosam quæ Mantuæ colitur, cum Papiensi, de qua actum est XVIII Junii: si fallor, velim nos doceant Mantuani, quæ & qualis sit ipsorum Speciosa, quæ in citato codice Usuardino coli dicitur sub ritu duplici 2 classis.
Stephanus & Leontius Romani martyres, sive soli ipsi, sive aliis juncti in auctariis Usuardinis, ad eam classem pertinent, de qua hoc die ex Hieronymianis suo loco agitur.
Joannes monachus Cisterciensis, discipulus sancti Roberti abbatis, non minus virtutum gratia clarus quam miraculorum gloria, inter Pios etiam locum habet apud Saussayum, ab Henriquez & Chalemoto longiori clogio ornatus, & quidem in Kalendario recensitus, sed absque Sancti aut Beati titulo, quem ei sufficienti auctoritate assertum necdum novimus,
Albericus Saviniacensis inter venerabiles hoc die collocatus est a Saussayo his verbis: Hodie ad Christum migravit beatæ memoriæ Albericus, primus Saviniaci in Normannia abbas, vir Charismatibus divinis ornatus, omnique testimonio sanctitatis illustris. Plura de eodem Alberico suggerit Henriquez, in vanum laborans, ut salvet titulum primi abbatis Saviniacensis: ast hæc melius a Chalemoto omissa sunt, qui solum Albericum novit, de quo majores nostri egerunt XXVI Januarii, ut die præcedenti inter Prætermissos satis dictum est. Et certe Albericum istum non reperiri inter abbates Saviniacenses, docent egregia monumenta, ad historiam istius cœnobii & vitam S. Vitalis spectantia, quæ magno numero nobis non ita pridem procuravit, operis nostri studiosissimus & rerum antiquarum diligentissimus scrutator Stephanus Chamillart Societatis nostræ, cui præclarorum anecdotorum thesaurum acceptum refero, cum vita S. Vitalis ad diem XVI Septembris illustrandum.
Albini & Lysiæ memoriam Martyrologii sui Supplemento pag. 1144 inseruit Saussayus his verbis: Item in Pictavensi territorio, depositio sanctorum Confessorum Albani & Lysiæ, seu Lysiani, sacris Catholicæ Ecclesiæ tabulis inscriptorum; nempe auctariis quibusdam Usuardinis, quæ videri possunt in nostra editione, ubi non uno modo expressa sunt nomina. Cod. Aquicinct. legit; Et S. Albani confessoris & Lisiani. Altempsian. tres conjungit: Item Lisani, Savini & Cyprini martyrum. In edit. Lubeco-Col. habes: In territorio Pictaviensi, sanctorum Albini, Luciani & Seviani confessorum: In Greveno: Luciani & Savini. Molanus solius Lisiani meminit; Cod. Reg. Suec. sub nota num. 428, solius Albini, quem Parifius collocat. Vides sola nomina tabulis istis inscripta, sed & ea valde confusa. De veris Sabinis hoc die suo loco agitur: Albinum & Lisianum, fateor mihi non magis notos, quam fuerint Castellano. Si conjectari liceat, dicam ambo nomina alio reducenda, & quidem Albinum hic accipi debere vel pro Albino Andegavensi, de quo I Martii, vel pro aliquo synonymo: Lysiam autem seu Lisianum fictum nomen esse ex Luciano aliquo, forte Bellovacensi, qui 8 Januarii colitur. Utut sit, sola ista tabularum tam imperfectarum inscriptio non faciet ut Sanctos istos a Saussayo adoptemus, donec major aliunde notitia accesserit, quam frustra hactenus quasivimus.
Ulrici gloriosi confessoris festivitatem refert hoc die Senonis Martyrologium Gallicanum Saussayi, nullo alio adjuncto ostendens, quem Sanctum hic insinuet. Accepta hæc opinor ex Breviario Senonensi, in quo vere hoc die ponitur
Ulrici confessoris memoria, sed æque obscure, cum in Kalendario & ipso corpore eadem dumtaxat verba reperiantur. Vix dubito quin ibi indicetur memoria alterutrius sancti Udalrici (gallice Ulric, unde fluxerit Ulricus) vel Augustani de quo egimus ad IV Julii, vel monachi Cluniacensis, in Brisgoia depositi, de quo die præcedenti. Si tertium aliquem, tamquam suum, vindicare sibi velint Senonenses, documenta exhibeant e quibus de distinctione constare possit.
Hugo abbas Marchianensis Ord. S. Benedicti Beati titulo donatur ab Arnoldo Raissio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, ad diem XI Junii, ex manuscripto quodam Anonymo, qui extat apud Marchianenses. Eumdem ipsum Anonymum reperi inter manuscripta a Majoribus nostris collecta pro hoc die XI Julii, qui expressissime in titulo appositus est manu Heriberti Rosweydi, tametsi sub finem disertis verbis notetur, tertio Idus Junii de seculo migrasse ad Dominum. Fatendum est, id observasse Henschenium, qui procul dubio de venerabili Hugone ad eum diem meminisset, saltem in elencho Prætermissorum, in quo ipsum collocandum hic censeo. Quamquam enim Vita a synchrono scripta multas easque præclaras Hugonis virtutes enumeret, quas paucioribus complexus est Raissius, attamen neque apud hunc, neque apud Anonymum ulla occurrunt vestigia, ex quibus confici possit, aut olim aut modo Marchianenses monachos Hugonem ut Sanctum veneratos fuisse. Scribit Anonymus, in dextera parte templi, quod ibidem ipse incepit, & majori ex parte vivens complevit, honestissime tumulatum anno Domini 1158; verum de elevatione corporis, cultu aut miraculis altum ubique silentium.
Andream monachum monasterii Debralibanos in Æthiopia Martyrologio suo universali inscripsit Castellanus, acceptum, procul dubio, ex Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ apud Ludolphum: nobis tutum non videtur ex talibus tabulis Sanctos adoptare, qui alibi noti non sint.
Januarii Augustodinensis episcopi meminit Florarium Ms., verum nec nomen alibi reperio, nec sanctitatis titulum.
Jacinctus martyr ibidem signatur, sed quis iste sit, nemo facile divinaverit.
Bertinus martyr; Marcialis in Syria; Maria virgo apud Cæsaream Mauritaniæ, nomina a Greveno hoc die notata, vel nulla sunt, vel corrupta. Unde Bertinus profluxerit, vix divino; Marcialis pro Marciano ponitur, de quo vide quæ hoc die dicuntur. Maria est Marciana de qua agitur IX Januarii & etiam hoc die
Eulogius ita hoc die a Greveno signatus est, ut quid velit, aut quem Eulogium indicet, prorsus nescias. Ferrarius in Catalogo generali lucem affundere voluit scribendo: Alexandriæ, S. Eulogii monachi presbyteri; citans Petrum de Nat. lib. 6, cap. 84. Recta est citatio, nam eo loco & Eulogium istum refert Equilinus, asseritque festum ejus agi hoc die V Idus Julii. Quæro, ex quibus ecclesiasticis tabulis hoc usquam haurire potuerit? Et suspicari audeo, diem pro arbitrio selectum, & eadem auctoritate decretos Eulogio isti Sanctorum honores, quos nullus alius ipsi, quod sciam, tribuit hactenus: quod si ei debeantur, per me licet. eos habeat, quidquid de eo narrari potest, jam satis traditum est in vita S. Antonii cap. 7 pag. 146 & 147. Cur autem in hac parte Equilino non fidam, facit alter Eulogius citato libro cap. 83 ab eodem præmissus his verbis: Eulogius cum aliis tribus, martyres apud Cpolim passi sunt, quorum dies triumphi recolitur V Idus Julii, ut ex Martyrologio Adonis scriptum habetur. Nec verbum habet citatus Ado, quod Eulogium hoc die redoleat. Aliquem posuit 3 Julii de quo paucis eo die egimus, tamquam patria Cpolitano; qualem alterum Xenodochum habes 27 Aprilis: at Equilianum illum, cum tribus sociis Cpoli martyrem necdum novimus; quemadmodum nec Alexandrinum inter Sanctos collocandum hactenus censemus, nisi eodem jure gandeant quicumque in Vitis Patrum cum aliqua sanctitatis commendatione memorantur. Siquid alibi certius occurrat, poterit de ipso agi, die quo debite signatus invenietur.
Demetriam virginem Romanam & martyrem sub Galieno Imperatore, nobis hoc die protulit Felicius, verum alia auctoritate opus est, ut Demetria illa Sanctorum Fastis adscribatur.
Benedicta Tamayi, priori non multum absimilis est, de qua ipse ex Luitprando & aliis multa congerit facilius neganda, quam ab eo umquam probari aut verisimilia reddi queant. Ut paucis ex ungue leonem agnoscas, audi præclarum elogium: Romæ, natalis S. Benedictæ virginis & martyris, quæ cum e patribus Hispanis ex Cæsaraugusta oriundis, nomen & votum Christo dedisset strenua; a Nerone propter hoc comprehensa, & varie cæsa, ita ut nudo corpore per urbem adduceretur invicta, etiamsi a nullo visa, quousque suppliciis cedens, victrix coronam, quam optaverat, agonista promeruit.
Turketulum abbatem Crulandensis cœnobii, de cujus origine in Actis sancti Guthlaci, initio seculi tertii egimus, hoc loco præterire religio est, utpote præcipuum sui seculi ornamentum. Ejus gesta descripsit Ingulfus abbas Crulandensis, ex quo sequentia carptim delibavimus. Verba sunt Mabilionis sec. 5 Sanctorum Ord. Benedict. pag. 502. Elogium admittimus, ut viri venerabilis & seculo X celebris; at quamdiu de Catholico cultu ei legitime exhibito non constat, locus ei inter Sanctos non competit.
Colmanus filius Cronani, Gabhthena virgo, Lonanus de Ard-cruinn solo nomine referuntur a Sirino.
Berranus patronus dicitur apud eumdem Sirinum ecclesiæ Kill-Berrain in diœcesi Laonensi & Ormoma inferiori, ubi annua feriatione & vigilia colitur, sed V Maii, ut notant tabulæ ejusdem diœcesis. Cur igitur hoc die adducitur? Aliis catalogis ignotus est; si res magis pateat, facile alio die locum in Actis invenire poterit.
B. Olgæ, principis Russiæ, dictæ in baptismo Helenæ, memoria signatur in Menologio Russico, in quo refertur avia fuisse S. magni principis Wlademiri, & uxor Igoris, ducis totius Russiæ, quæ genere nata Pokovitico, baptizata est anno 952 sub Constantino VIII: mortua autem anno 978 sub Basilio & Constantino tyranno. Verum cum eam nusquam alibi in sacris tabulis Græcis aut Latinis reperiamus, hac die locum ipsi non damus in Actis Sanctorum, illum daturi, si certiora proferantur documenta de ejus catholico cultu.
Angelica Cademosti Veneta, Ordinis S. Dominici sanctimonialis, multis virtutibus emicuisse dicitur in Diario Marchesii, atque hoc die in Domino obdormivisse anno 1541.
Randisius Casinensis monachus venerabilis titulo donatur a Bucelino in Menologio Benedictino, ut qui cælesti musica recreatus emiserit spiritum.
Fidelis martyr in Germania, Bonitius, tertiarius in Tuscia, Nicolaus confessor Bevaniæ in Umbria, Petrus a Carnota conf. in Lusitania, Joannes Munnus in territorio Civitatensi Memorantur ab Arturo in Marlio Franciscano; & ultima etiam in Gynæceo.
Maria a Jesu in territorio Cordubensi
Beatricem Atestinam Andreæ Hungariæ, regis viduam, & postmodum Gemmulæ apud Atestinum monasterio, diœcesis Patavinæ sanctimonialem cum titulo beatæ refert idem Arturus in suo Gynæceo, citans inter alios Arnoldum Wion libro 4 Ligni vitæ cap. 14, ex quo mirum est Sanctæ appellationem non eduxisse Arturum, quam ibi Wion diserte expresserat. Id magis miror, nempe Lucam Castellinum Catalogo Sanctorum canonizatorum Beatricem inseruisse, nulla alia auctoritate adducta præter locum Scardeonii lib. 3, classe 14, de claris mulieribus Patavinis, ubi ipsam quidem prædicat Scardeonius ab humilitate, & castitate, & sanctitate vitæ, at nusquam sanctam, nedum canonizatam scribit, non magis quam claras alias feminas ibidem laudatas; ut merito suspicer, omnem prætensæ canonizationis rationem ex solo Wione profluxisse: certe ab omni hujusmodi titulo recte abstinuit Odoricus Raynaldus Annal. eccl. tomo 13, ad annum 1235, num. 27, ubi de Beatricis conjugio, & secessu in virginum cœnobium loquitur. Binas alias Sanctas synonymas, Estensis itidem sanguinis, seu Atestinas in Actis illustrarunt Majores nostri, alteram tomo 2 Januarii pag. 1136, nonnihil subtimide, alteram vero 10 Maii, tomo 2, pag. 598 ambas quoque sanctimoniales, quibus hanc tertiam accedere cupimus, modo de religiosa veneratione ei umquam exhibita, aut hodie exhiberi solita probe edoceamur: necdum queo conjicere, cur hic potius quam alibi eam Arturus cellocarit, cujus Ferrarius in neutro Catalogo meminit, nec Wion ipse aut alius quisquam certum obitus diem hactenus designavit.
Joël & Esdras Prophetæ habentur hoc die in Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ; in Usuardo & Romano signati sunt XIII Julii
Basini abbatis depositio Pictavis civitate adjecta est laterculo Hieronymiano Lucensi, at recte observavit Florentinius, procul dubio legendum esse Sabini, quem a Saussayo hoc die positum existimat; qui natalem recolit VII Idus Octobris, hic autem adventum ejus in territorium Pictaviense. De S. Sabino, ut ab Usuardo positus est, paucis hodie & quantum licet agitur, remisso totius rei examine ad IX Octobris. Si Basini nomen accipiendum censueris, non alius reperitur, quam qui ut Martyr celebratur Trunchinii non procul Gandavo XIV Julii.
Argius episcopus Nivernensis, inter varias alias confusiones ponitur hoc die in Florario Ms. nescio unde acceptus; verum nomen Arigius vel Aridius, qui juxta Castellanum remittendus est ad XVI Augusti.
S. Euphemiæ, virginis & Martyris celeberrimæ, sub Diocletiano Imperatore & Prisco Proconsule passæ memoria hodie agitur apud Græcos; sed cum in Martyrologio Romano differatur ad diem XVI Septembris, quo die Græci quoque eam repetunt, eam & nos differimus ad dictum diem XVI Septembris.
S. Marcus cum sociis Cordubæ in Hispania sub Arabibus passus refertur primo loco in Ferrarii Catalogo generali; qui explicationis gratia, adducit Tab. eccl. Cordubensis. Passi sunt, inquit, cum Abundio, de quo hac die in Martyrologio Romano. Sed hic fallitur & fallit Ferrarius: S. Abundius, de quo hoc die agitur, nullum martyrii socium habuisse legitur, ut ex S. Eulogii Memoriali discere poterat. Noster Martinus de Roa, de Martyribus Cordubensibus Habundum aliquem cum Marco & sociis conjungit, non hoc die: sed sub finem Septembris, ut ibi dicetur. Itaque remittendus est S. Marcus & socii ad XXIX vel XXX Septembris.
Failbeus seu Failveus, filius Conlaci de deserto, ut lucerna ardens & lucens celebratur hoc die apud Sirinum ex Ængussio, Kalend. Cassel. Gormano, Maguir, & Martyrologio Dungallensi, at de ejus gestis nec verbum. In Menologio Scotico Dempsteri, synonymus reperitur 25 Januarii, 3 Junii & 6 Octobris. Primo die in Prætermissis est ex Ferrario 13 Junii ex Dempstero, ubi remittitur ad 9 ejusdem mensis, tamquam qui scripserit Acta S. Columbæ, ast ibi de eo nihil: siquid certi inveniatur, poterit referri ad diem VI Octobris.
Maturianus Galesinii non magis probatus est: fictionem non obscure fatetur in notis; alias, inquit, Mariani: hunc probe novimus ex Hieronymianis. Sed Martiniani reperimus (verba sunt ejusdem Galesinii) ex lib. I. Victoris, qui illius & Maximæ conjugis egregia pro fide Catholica certamina perscribit. Quid est nugari, si hoc non est? Et ea tamen transierunt ad Ferrarium in Catalogo generali. Memor esse debibat Galesinius eorum quæ scripsit XVI Octobris; ubi rursus nomen corrumpit: illic Maxima non conjux sed virgo est. Videatur historia Wandalica & Martyrologium Romanum, eo quo de ipsis agemus, jam dicto die XVI Octobris.
S. Quintiani episcopi Claromontani translationem hoc die exornat Saussayus; addere poterat quo die recolatur natalis. Est hic qui primum Ruthenensis, post fratrem S. Amantium, deinde Claromontanus episcopus, non XIV Junii, ut recte observavit Henschenius, sed eo die signandus est, quo & Saussayus ipse eum posuit XIII Novembris.
S. Maclovii episcopi & confessoris in Britannia Armorica memoriam hoc die annuntiavit Grevenus, de qua etiam meminit Saussayus, & alii; sed hæc omnia referenda sunt ad diem quo colitur XV Novembris.
Richardi, cognomento sacristæ, commemoration hoc die adstruitur a Joanne Wilsono in Anglicano Marlio secundæ editionis anni 1640, tamquam sancti confessoris, Angli origine, monachi Ordidinis Cisterciensis, qui in Frisia prope Groningam magna sanctitate claruerit. Citat vero Joannem Pitseum in appendice de script. Illustr. Angliæ Centuria 3. addere poterat numerum 93, ubi scriptor ille ex Lelando nonnulla valde confuse colligit de sancto isto Richardo, ut ipsum vocat, cujus ætatem ignorat,multo magis diem obitus aut cultûs, quem Wilsonus fingere debuerit. Ex adjunctis colligitur, indicari hic Richardum monachum in cœnobio B. Mariæ de Aldwert prope Groningam, de quo Molanus in Natalibus, Henriquez & Chalemotus agunt 30 Decembris cum titulo beati, qui ei fortasse suo tempore dabitur, si vere cultum olim habuisse satis probetur. Notandum vero, confusa hic nonnulla a Wilsono, dum Anglum hunc genere & cognomento sacristam appellat, cum nec de patria nec de officio alii meminerint. Facile crediderim, vel nomina ipsa a Wilsono & aliis confusa, nam eodem die 30 Decmbris alium Richardum resert Molanus, qui patria Anglus, monachus fuerit Ord. Præmonstratensis in Arinsberg, qui libros multos sua manu conscripsit & forte sacrista fuit. Hæc obiter hic dicta sufficiant, pluribus discutienda ad dictum diem XXX Decembris.

DE SANCTO PIO PAPA I
ROMÆ.

Anno CLVI.

SYLLOGE
De cultu, ætate & gestis.

Pius PP. I martyr Romæ.


AUCTORE J. B. S.

Illustrem S. Pii I Papæ memoriam, mirum est in antiquioribus Fastis neglectam & præteritam fuisse, a solo Adone ejusque descriptore Notkero signatam, & quidem diverso die; nam in illo hoc XI habetur, [Ab Adone signatus est,] in isto die sequenti, nisi sorte amanuensium negligentia ea transpositio in Notkerum irrepserit. Codices Hieronymiani saltem majores, Beda, Romanum parvum, Wandelbertus, Rabanus & Usuardus de S. Pio altum silent, in postremi nonnulla auctaria transiit ex Adone, cujus verba hic primum describo: Romæ in Vaticano, S. Pii Papæ, qui sedit in episcopatu annos octodecim. Sub hujus tempore Hermes librum scripsit, qui appellatur Pastor, quia in habitu pastoris ei angelus apparuit. Accepta hæc sunt ex Pontificalis seu Catalogi Romanorum Pontificum, Sub nomine Damasi, cap. 12, apud Anastasium, Henschenium & alios paulo longiori elogio, in quo vix quidquam reperias, quod non pridem in controversiam vocatum sit, ut infra patebit. Usuardi auctaria consulere potest, qui voluerit; mihi non videtur operæ pretium ea omnia hic transcribere, uti nec longius elogium Hagenoyensis codicis; nec illud, quod ex plerisque non satis indubitatæ fidei scriptis concinnarunt Galesinius, Ghinius & aliis. In Hieronymiano parvo Augustano simpliciter legitur: Pii Martyris. Sacrum corpus in Vaticano sepultum, ibidem remansisse videtur, cujus pars aliqua ad S. Pudentianæ translata fuerit, uti & aliqua Bononiam, si Masinio credimus. Sed hæc de cultu satis dicta sint: quo ritu hodie in Ecclesia festum ejus celebretur, docet Breviarium.

[2] [sed absque titulo martyris.] Quæri potest, an pro consessione fidei violenta morte sublatus, atque adeo vera & strictâ martyrii laurea donatus sit S. Pius? In Adone abest omnino titulus Martyris, aberat & a prima Molani editione, atque ab aliis Usuardinis codicibus auctis, sed in aliquibus Sancto tribuitur: verum recentioris notæ ii sunt, quam ut ex ipsis certiquidquam deduci possit, in veterum omnium silentio. Simplex est Belini annuntiatio; Romæ B. Pii PapÆ & martyris, cui Baronius superaddidit, qui in persecutione Marci Aurelii Antonini martyrio coronatus est. De hac epocha mox videbitur: pro martyrio certat Baronius tum in Annalibus, tum in Notis ad Maryrologium; sed quod cum bona Eminentissimi viri venia dictum sit, vetera ecclesiastica monumenta, Missales, Breviaria & Martyrologia cuncta, quæ ibi rotundius appellat, alii ante me frustra quæsierunt. Jam dixi, nullum Martyrologum Adone antiquiorem de S. Pio meminisse, & eum quidem a Martyris titulo abstinuisse. Breviaria & Missalia, quam antiquitatem sapiant, vulgo notum est; vellem Kalendaria aliqua vetera aut Sacramentaria determinate allegasset, ex quibus certius quiddam statueremus, pro vera martyrii palma, quam mirum esset, ignorasse S. Irenæum; ut eo demum recurrendum sit, quo sæpe alias; nonnullos scilicet e primis summis Ponificibus ideo martyres appellari, quod si non sanguinis effusionem, certe alia multa passi sint sub ethnicis Imperatoribus, etiam piis & pacificis. Ceterum non hoc solum dubium est, quod circa S. Pium occurrit; nam ætas, tempus Sedis, gesta, scripta, & quidquid ferme ad ipsum spectat, jam pridem controversum est.

[3] Catalogi Romanorum Pontificum ita implexi aut potius corrupti sunt, [Controversa est successio,] ut ex ipsis haberi plane nequeat certa hujus sancti Pontificis ætas aut successio. Irenæus, Hegisippus, & alii auctores vetustissimi ipsum Hygini successorem faciunt, sive ascendendo sive descendendo cum decessoribus aut successoribus componatur: ut Anicetum præcessisse debeat. Contra vero Optatus, Augustinus, & qui ipsos sequuntur, cum jam dictis Catalogis S. Pium Aniceto postponunt, ut videre est in Diatriba præliminari Henschenii ante tomum I Aprilis, pag. 23; ubi nodos varios, eosque intricatissimos solvere conatur, quos etiam expedire, seu quodammodo scindere voluit Papeprochius, eo successu, ut candide dicam, quo ferme solent ἀσύστατα inter se connecti. Ego me fateor necdum plane perspicere, quo pacto ea omnia, sæpe hypothetica, cum veritate historica, tam diserte a priscis scriptoribus asserta, conciliari sais queant. Recte videtur sentire Baronius ad annum 158 num. 3, dum adductis antiquis illis scriptoribus Eusebio, Epiphanio & aliis, sic subdit: Ut jam plane pro stultitia habeatur, iis non acquiescere, qui eodem tempore, quo iidem Pontifices (Hyginus, Pius, Anicetus &c.) in Ecclesia claruere, ut Hegisippus, Irenæus, quique his proxime accedit, Tertullianus: qui omnes, ut dicere cœperam, S. Pium Aniceto postponendum testantur; quorum auctoritate fulti, erroneos putamus Consulares Catalogorum calculos, quoties ab his historiæ patribus discrepare deprehenduntur.

[4] At quis S. Pii pontificatus annos nobis definiet? Laudatus jam non semel Baronius, [nec minus incertum tempus quo sedit & obiit.] ut Pium ad Marci Aurelii tempora perducat, faciatque adeo verosimilius, Sanctum martyrio coronatum fuisse, initia ejus figit prædicto anno 158, exitum vero anno 167, quo pacto non inveniuntur anni X completi, quos neque Labbeus reperit, orsus ab anno 156 ad 165, in quo ei subscribit Brietius. Ciaconius, Henschenius, Oldoinus, Papebrochius aliique ita discrepant, ut vere hic dici possit, quot capita, tot esse sententias, quas omnes de integro discutere, seu cramben recoquere mihi non lubet. Post devorata in vanum tædia, & horas bonas frustra insumptas, demum cum pagio ad annum 165 (Baronio 167) fateri compellor, quoto Pius Papa anno ad cælum migrarit, prorsus esse incertum. Hic vero, ut Aniceti pontificatum temporibus Antonini Pii totum innectat, cogitur S. Pii exordia retrahere ad annum 141, obitum vero innectere an. 151, post Sedis annos X & menses aliquot, Catalogis contra cum Eusebio communius asserentibus, ad annos XV pontificatum protraxisse; idque mihi adeo magis placet, quod ubi ductorem Eusebium nanciscor, ab eo non tam facile dimovear, ut toties testatum feci in Tractatu de Patriarchis Alexandrinis ante tomum V Junii. Male quidem in Chronico notatur annus ordinationis Aniceti CLIV, sed id plane corrigendum est ex annis XV, quos ei diserte adscribit Eusebius, tum in ipsomet Chronico, tum in Hist. eccl. libro 4, cap. II: Romæ cum Pius, anno episcopatus ejus quinto decimo, vitam cum morte commutasset. Chronicon non semel depravatum esse, jam alias sæpe monui. Id nobis itaque verosimilius apparet, S. Pium in Petri Cathedram Hygino suffectum an. 142, eamque tenuisse usque ad annum 157.

[5] [Dubia item sunt, quæ de ipso narrantur] Primorum plurium Pontificum res gestas in obscuro mansisse a Baronio variis locis observatum est, quod S. Pio æque ac ceteris convenit. Catalogi ab Henschenio recensiti hæc summatim memorant. Pius annis XV, mensibus IV, diebus XX. Fuit temporibus Antonini Pii, a consulatu Clari & Severi, usque duobus Augustis. Sub hujus episcopatu frater ejus Hermes librum scripsit, in quo mandatur contineturque, quod ei præcepit angelus, cum venit ad eum in habitu Pastoris. Hæc vero apud Anastasium paulo fusius: Pius, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de civitate Aquileia, sedit annos XIX, menses quatuor, dies tres. Fuit autem temporibus Antonini Pii, a consulatu Clari & Severi. Sub hujus episcopatu Hermes librum scripsit, in quo mandatum continetur, quod ei præcepit Angelus Domini, cum veniret ad eum in habitu Pastoris; & præcepit ei, ut sanctum Pascha die Dominico celebraretur. Hic constituit, hæreticum venientem ex Judæorum hæresi suscipi & baptizari; & constitutum de Ecclesia fecit. Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decembrem, presbyteros XIX, diaconos XXI, episcopos per diversa loca numero XII: qui etiam sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano V Idus Julias, & cessavit episcopatus dies XII. Hic ex rogatu B. Praxedis dedicavit ecclesiam Thermas Novati in vico Patricii, in honorem sororis suæ S. Potentianæ, ubi & multa dona obtulit; ubi sæpius sacrificium Domino offerens ministrabat; imo & fontem Baptismi constitui fecit, manu sua benedixit & consecravit, & multos venientes ad fidem, baptizavit in nomine Trinitatis.

[6] [tum gesta,] In lectione Breviarii Romani S. Pio aptata, id singulariter observatur; pœnam nempe statuisse in sacerdotem, cujus negligentia de sanguine Domini aliquid stillaverit. Pœnitentiam enim, inquit, agant quadraginta diebus si in terram aliquid deciderit; si super altare, tribus diebus; si super linteum superius, quatuor: si in inferius defluxerit, novem diebus; si usque ad quartum, viginti diebus. Ubicumque ceciderit, si recipi potest, lambatur; sin aliter, aut lavetur, aut radatur: quidquid lotum aut rasum est, comburatur, & cinis in sacrarium reponatur. Atque hæc quidem hactenus de S. Pii gestis scripta novimus, a Ciaconio & Oldoino paulo ordinatius digesta, quæ pluribus locis antea explicuerat Baronius, præsertim ad annum 167, nihil quidem de sacerdotum pœnitentia memorans, sed alia addens, quæ ab eruditis non magis admittuntur, sive ex Decretalibus, sive ex Catalogis seu Pontificalibus accepta sint. Et horum quidem censuram habes in ipsa ad Anastasium præfatione: de Decretalibus vero ante Siricii Papæ tempora toties disputatum est, ut ea quæstio exhausta hodie videatur. De S. Pii scriptis seorsim sic habet Pagius, loco & anno supra citatis: Pii circumferuntur duæ Decretales, quæ viris doctis supposititiæ creduntur. Neque magis, inquit Labbeus, probantur duæ epistolæ Pii Papaæ ad Justum Viennensem episcopum, quos ex archivio Viennensi desumptas Baronius Annalibus inseruit.

[7] Qui scripta illa qualiacumque distinctius nosse cupit, [tum scripta.] adeat Labbeum ipsum tomo 1 Conc. a columna 579, ubi etiam de libro Hermetis sub nomine Pastoris, quem examinat Baronius an. 159 a num. 5; & nobis fortasse de eo rursus agendum erit ad XXVI Julii. Ceterum S. Pii meminerunt Acta S. Concordii die I Januarii pag. 9, & XIX Maii Acta S. Pudentianæ pag. 300, in quibus videri possunt, quæ huc pertinent. Sermo iterum recurret ad XXI hujus mensis, quando colitur S. Praxedes, ubi & nonnulla S. Pii gesta immiscentur. Certiora sunt quæ tradit Eusebius, citato superius libro & capite hæreticos enumerans cum quibus procul dubio sancto Pontifici colluctandum fuerit ad tuendam catholicorum dogmatum integritatem: quænam vero adversus eas pestes ab eo gesta aut vere definita fuerint, Eusebium ignorasse oportet, nec ab ullo veterum scriptorum memoratum novimus. At enim inter tot pessimorum hominum machinationes S. Pio consolationi fuisse credendus est egregius Christianæ fidei vindex & martyr fortissimus S. Justinus, de quo consule Acta ad XIII Aprilis & ad I Junii. Atque hic brevi Syllogæ finem imponimus, cum nihil aliud magnopere addendum aut illustrandum supersit.

DE S. SIDRONIO MART.
MISSENIACI IN BELGIO.

Forte ANNO CCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus Sancti; Sidronius Misseniacensis ac Senonensis, idemne an diversus? Passio ad trutinam revocata; apographum ejus, quod hic datur; brevis notitia monasterii Misseniacensis.

Sidronius martyr Senonensis, Misseniaci in Belgio (S.)

AUCTORE J. P.

Misseniacum, Flandriæ oppidum, Flandris Meessene, Gallis Messines, latino nomine non uno scriptum exhibet Sanderus in Flandria Illustrata, pag. 401: Sive enim ex Roberti, inquit, Frisonis rescripto vocas villam Misenis; [Misseniaci in Flandria,] ex Meyero Mescinas; ex Marchantio Meessenam, ex Oliverio Mercano Meschinam, sive, ut, alibi lego, Mesinas; adde etiam, ut in Codice Donationum scribitur apud Miræum, Mecinas; unum eumdemque locum expresseris; quem præplacet nobis Misseniacum appellare cum Sanctologo Morinensi apud laudatum Sanderum; ibidem paucis agentem de loci etymo. Jacet medio fere itinere Ipras inter & Armenterium; huic, quam isti civitati aliquanto proximior. Ad rem ita memorat Meyerus lib. 3 Annal. Flandriæ in Balduino Pio: MLXII Athela, Pii uxor, Mescinis collegium instituit duodecim sacerdotum, ac parthenonem triginta Benedictinarum virginum; eoque attulisse traditur ex urbe Roma corpus beati Martyris Christi Sidronii. Atque hæc translatio solenni apud Misseniacenses cultui ansam præbuit.

[2] Ceterum non eodem in Martyrologiis S. Sidronius annuntiatur loco, [& Senonis in Gallia] ac die, antiquioribus cum Romano moderno non de Misseniacensi, at de Senonensi mentionem facientibus. Usuardus habet hac die: In territorio Senonico beati Sidronii Martyris. Editio Lubeco-Coloniensis illum recenset die XV Maii; prout etiam facit Grevenus. Codex Usuardinus Luxoviensis ipsum refert die III hujus cum addito: In pago Senonico S. Sidronii Martyris, fratris S. Beatæ virginis, Menrora quiescentis vico. Quibus adde e Breviario Senonensi commemorationem cum oratione de communi unius Martyris, die eadem tertia positum: qua eum pariter, non quidem Senonensem, sed Misseniacensem commemorat Molanus, sic loquens: Natalis S. Sidronii Martyris, sub Aureliano Principe, cujus corpus e Roma Messenas transtulit Adela, uxor Balduini Pii, Comitis Flandriæ. Fastis Belgicis & Burgundicis etiam ipsum intexuit Miræus. Romanum vero modernum annuntiat S. Sidronium hac die XI; quæ ratio vel sola suffecit, ut eum, die III hujus inter Prætermissos positum, huc transferremus.

[3] Neque abs re erit, audire, quid de sancto Martyre dicat Saussayus, palæstram passionis Romam, [colitur S. Sidronius;] cultus autem locum, Misseniacum asserens: Ipso die (tertio Julii) natalis S. Sidronii Martyris, cujus Romæ hodie sub Aureliano Cæsare laureati, sacra ossa, Adela, Balduini Pii, Flandriæ Comitis uxor, ex urbe ipsa, orbis principe, Messenas attulit: quo loco canonicorum collegio instituto, in Benedictinarum monialium cœnobio, quod condidit, post mariti obitum velamen sacrum suscepit, vitæquæ religiosæ egregie decursa palæstra, tandem fine pio quievit. Raissius in Hierogazophylacio Belgico pag. 353 de S. Sidronio Misseniacensi etiam meminit, recte observans, de nullo Sidronio Martyre agi in Martyrologio Romano, nisi de Senonensi, XI Julii.

[4] E loco diverso annuntiationis, quo Martyr refertur, dubites, [idemne sit, an diversus,] sicut notatum die III hujus inter Prætermissos, an duo statuendi sint Sidronii. Controversia hæc, ibi tacta, sed huc remissa monet, nos in proprium locum incidisse, ut, quoad fieri poterit, hanc difficultatem explanemus. S. Sidronius Senonensis, in quo apud Martyrologos classicos fundetur, præter Usuardum, novi neminem: qui fortasse ex Actis antiquioribus eum acceperit; cum hic a suo ductore Adone destitutus sit, nullam hujus Sancti memoriam faciente. Dixi ex antiquioribus Actis: nam ea, quæ supersunt, & quæ hic dantur, nomen tale non merentur, saltem quoad maximam sui partem; multis utique rebus infarta, quæ videntur prorsus a genuina veritate & sinceritate alienæ, uti pluribus ostendetur paulo post; proinde vel nullius vel exiguæ auctoritatis censeri debent. Misseniacensis autem non alia, quod sciam, nititur auctoritate, quam quod Adela, ut modo retulimus, Balduini Pii conjux, Romam profecta, dono Alexandri II PP., ipsius corpus acceperit, illudque in Belgium redux, Misseniacum detulerit anno, ut signat Malbrancus lib. 8, cap. 56, pag. 782, post Christum natum MLXIX.

[5] Quod si corpus istud vere fuerit corpus S. Sidronii, [non promptum definire.] & non aliud, e catacumbis desumptum sub nomine Sidronii; quis statim combinet, quomodo ille Martyr sub Aureliano in territorio Senonensi interemptus, deinde Romæ sepultus, postea ab Alexandro II e sepulcro erutus, Adelæ dono datus, atque ex Italia Misseniacum in Belgio delatus fuerit? Stante igitur annuntiatione Usuardi cum Martyris palæstra, territorio Senonensi, ibidem expressa, & admissis eo usque ejus Actis, quamquam, ut superius innuebam, cetera pleraque perquam suspectis, dicendum videtur, e duobus Martyribus, eodem Sidronii nomine appellatis (si quidem ambo isti vere extiterint in rerum natura) Misseniacensem aut non fuisse Sidronium, sub Aureliano passum; sed Sidronii tantum nomine baptizatum, ut vocant, postquam e catacumbis exceptus est; vel, si vere Sidronius fuerit, tunc conveniet ipsius martyrii palæstram affigere non territorio Senonensi, sed urbi Romæ, in qua mortuus, sepultus, e sepulcro erutus ac demum in Belgium delatus sit. Certe ad duplicandum S. Sidronium non facile adducar ego, donec præter sæpe dictam translationem, ab Adela factam, aliud aliquod monumentum videro (quod, si recte suspicor, visurum me despero) e quo talis duplicatio aliqua ratione suadeatur; Senonensi Sidronio, ab Usuardo asserto, manente in sua possessione præ Misseniacensi, donec melius aliquid discere licuerit.

[6] Jam vero quam vel nullius vel certe perexigui sint valoris Acta sancti hujus Martyris, [Certe ex Actis] exploratum fiet e pauculis punctis, quæ subjicio; nam omnia proferre, non necessarium. Itaque ne attingam auctoris hallucinationem, in ipso Passionis exordio perperam combinantis annum Christi CCLII cum imperio Aureliani, qui tantum juxta saniorem chronologiam ponitur sceptro initium posuisse anno CCLXX; parum credibile apparet id, quod habet num. 7; de missis 190 militibus ab Aureliano ad S. Sidronium, quem conspicati orare, mox cum eo simul orasse dicuntur: Et num. 8 habes judices septuaginta in consistorio; num. 10 repentinam militum docem & octo conversionem, arma projicientium, & Aureliano, aurum & honores pollicito, si deos colere voluissent, respondentium: Pecunia tua tecum sit in perditione. Nec minus credibile videri possit, quod occurrit num. 13, ubi Aureliano diris tormentis affici jubenti sanctum Pugilem nostrum, oggerunt tres e consulibus: Beatus fueras, Aureliane, si natus non fuisses: qui talia tormenta jussisti fieri famulo Dei. Et iratus Rex jussit eorum capita amputari. Quid multis moror? Cui non displicebit Imperator, viso Martyre a flammis illæso, decidens in faciem suam a timore magno ab hora prima usque ad horam nonam; sicut refertur num. 15. Rursum num. 18 fabulosæ sunt sagittæ, quibus impetitur Martyr, suspensæ a vento, a dextris, & a sinistris; a quibus nec una quidem corpus ejus tetigit; quarum una, ut sequitur num. 19, exilivit, & ingressa est in oculum Aureliani, excæcavitque eum.

[7] [perquam suspectis nihil statui solide potest.] Adde num. 20 obcæcatos milites, & fractas catenas: num. 21 revelationem, quam rogat Sanctus, ut perveniat ad locum, in quo baptizatus fuerat; factum fluvium, velut lapidem; num. 22 sanguinem Martyris, jussu suo collectum, & ad Aurelianum Imperatorem deferri jussum; qui, ut habetur num. 23, oculo ejus applicitus, ipsum sanavit a vulnere, a sagitta illato, voce magna exclamantem: Quam magnus & gloriosus est Dominus Deus Christianorum, qui non deserit sperantes in se; sed gubernat eos inter truces persecutores, & facit voluntatem suam in his, qui custodiunt mandata ejus. Clamor vero carnificum: Sancte Sidroni, intercede pro nobis, parcendo peccatis nostris: quoniam baptizati sumus de sanguine tuo sancto, cui non apparebit suspectus? Quibus accedit gestatio sui capitis, jam gladio amputati, ad pedes unde quinquaginta. Quæ omnia spirant venam Metaphrastæam, vel certe alterius, quisquis ille fuerit, magis affectantis ex farragine rerum mirabilium exhibere pium drama, quam sincera Martyris Acta: de quo vix aliud certo constat, quam solus cultus.

[8] [Quædam notantur de apographo.] Apographum, quod hic damus, desumptum fuit e Ms. Misseniacensi, & eodem quidem, quantum e nonnullis characteribus, utrimque inter se convenientibus, colligere licuit, quod, Misseniacum transiens anno 1686, mense Julio, notavit Castellanus, exaratum fuisse e pergameno, jam tum ab anno 1000, conscripto; utinam satis digno illa ætate ac sancti Martyris gestis. At qualequale illud apographum contulimus cum alio, transcripto e Ms. codice Trecensi; & ambo deprehendimus convenire, si paucula excipias, quæ omissa aut mutata fortasse fuerint exscribendo

[9] [Brevis datur notitia] Quandoquidem hoc cœnobium monialium, S. Benedicti regulam profitentium, inter alios Flandriæ parthenones non postremum nominis celebritate locum tenet; atque hic commode sese offert oportunitas, forte numquam alias æque commode offerenda, de eo in Actis nostris agendi, visum est lectori exhibere brevem ipsius notitiam, qua plus, quam nomine tenus, dignoscere queat statum florentissimæ hujus abbatiæ. Ad quam personam, & ad quod tempus referenda sit loci origo, dedimus num. 1. Ceterum immunitatibus, privilegiis ac donationibus non parce dotatum fuisse, liquet e Codice Donationum piarum apud Miræum. Ibi cap. 56 Drogo, Teruanensis Episcopus, anno 1065, talem dat libertatem ecclesiæ Misseniacensi, qualem Bertefridus, Episcopus Ambianensis circa annum, ut ibidem dicitur, 662 dederat ecclesiæ Corbeiensi; quæ, in quo consistat, ibidem exponitur; nec est hujus instituti pluribus describere.

[10] [parthenonis] Ibidem cap. 57 Philippus, Franciæ Rex, prædia per Balduinum Insulanum seu Pium, ejusque conjugem Adelam Misseniacensi monasterio attributa, anno 1066 confirmat. Denique Robertus Frisius, Flandriæ Comes, sæpe dicti monasterii, ab Adela matre sua conditi, possessiones, anno 1080 confirmat; tum, inquiens, quia ossa matris meæ sepeliuntur in eadem ecclesia … tum quia visis tot miraculorum signis in eodem loco, placere evidentissime refert, se comperisse aliquid ibidem omnipotenti Deo. Atque hinc conficitur, locum hunc jam tum ab ipsis incunabulis non obscura nominis fama claruisse. Quid memorem, quod, ut legitur apud Sanderum pag. 402, dominatus oppidi & parvo circuitu terreni, donatione Adelæ Comitis spectet ad virginum Vestalium, ut ipse nuncupat, ibi Antistitem, quæ ex more Iprensium & Guidonis Comitis decreto, rem publicam & justitiam administrat per magnum puta Balivum (quo tum munere fungebatur D. d'Authin, toparchus de Baillon) porti Balivum, & Scultetum perpetuos, scabinos septem annales, archangeli Michaëlis festo recurrente solitos innovari.

[11] Laudatus etiam auctor sæpe memorati parthenonis abbatissarum elenchum attexuit, [Misseniacensis] ducto exordio a Frisilde, quæ mortua ponitur anno 1075, usque ad Annam d'Anthin, eodem etiamnum anno 1640, quo Auctor scribebat, ejusdem monasterii regimini præfectam, in quod, sicut tradit idem Sanderus, virgines, nisi claris ortæ natalibus, vix recipiuntur. Prætereo tacitus tragicas ejus vicissitudines, quibus, uti in rebus humanis lætis tristia succedere solent, alternantis sortis casus varios sensit; ut videri ibidem potest. Sed de his modo satis. Restat, ut ad sanctum Martyrem redeuntes, nunc ipsum Passionis exemplar exhibeamus.

PASSIO
Ex Ms. Misseniacensi, collato cum alio Trecensi.
S. Sidronius plures ad Christum convertit; immaniter cruciatus, capite truncatur; mulier ad ejus sepulcrum illuminatur.

Sidronius martyr Senonensis, Misseniaci in Belgio (S.)

BHL Number: 7702


EX MSS.

Anno Dominicæ Incarnationis ducentesimo quinquagesimo secundo, regnante impiissimo Aureliano a, [S. Sidronius saluti animarum intentus,] cum esset beatissimus Sidronius in Samon b civitate natus ex patre Serenio, & matre Beatia, & esset in oratione solicitus, in jejuniis promptus, in eleemosynis largus; enarraretque omni volenti gloriam, quæ est in fine præparata Sanctis, videlicet retributionem æternæ mercedis: exiit ejus sonus in universum orbem, nuntiatumque est Aureliano Imperatori quod beatus Sidronius in Angelica revelatione perduraret, & gloriosissimis vocibus prædicaret populum incredulum, ut converteretur ad eum, qui habitat in cælis; hoc est in Dominum Jesum Christum.

[2] Hæc audiens Imperator Aurelianus, commotus in ira magna, [frustra Christianis exitium machinante Aureliano Imp.,] dixit Crispino præsidi: Exeat currus in furore suo, & milites veredarii per omnes fines diffluant, & ubi invenerint Christianos, destruant eos. Præcepitque eis dicens; Ubicumque eos inveneritis, & non sacrificaverint diis nostris, has pœnas consternite super eos, quæ sunt rotæ æreæ, & uncini ferrei, & capita amputate. Cum hanc relationem, audissent multi, qui se olim profitebantur fore Christianos, abierunt retro, Dominumque abnegare cœperunt.

[3] [martyrii cupidus, alio peregrinatur.] Sanctus vero Sidronius desperabat patrocinium clementiæ Dei, sed jejunabat & orabat jugiter, & dabat escam esurientibus. Tunc exiit homo, nomine Julianus, & dixit ei: Sacratissime Sidroni, numquid ad bellum præparare vis animam tuam, aut non audisti quod est Christianis præparatum? Desere hos inimicos nostros, ut in laudem Christi, Filii Dei, laus tua loquatur *. Tunc beatus Sidronius humili corde & absoluto animo, pedibus cupiditatem calcavit, & visitavit regiones, multis precibus deprecans justum Dominum, quatenus mereretur invenire sibi locum, quo coronam posset suscipere martyrii.

[4] [Senonas venit: unde digressus] Post paucum vero temporis, orando, jejunandoque provocatus, venit Senonis civitatem, lustravitque eam aliquamdiu; & cogitans in corde suo, quod illic non esset ei congruum habitare, recessit inde, circuiens provinciam. Cumque pervenisset ad vicum, qui vocatur Hebrola, super fluviolum, qui dicitur Orbanus c *, invenit sibi locum præparatum pretiosissimum habilemque. Et gratias egit Deo. Prostravitque se super faciem terræ, & hanc orationem fudit, dicens: Domine Jesu Christe, qui multa genera posuisti in Arca Noë & constituisti eos in laqueos * aquarum, lavastique mundum sordibus inquinatum: Da mihi servo tuo baptismi gratiam, ut abluantur peccata mea. Et cum orasset, nubes de cælo descendens, illuxit super eum, pariterque vox de cælo venit, dicens ad eum:

[5] [vocem e cælo audit:] Sidroni, serve Dei excelsi, invenisti gratiam Domini tui, & ab eo diligeris, eo quod voluisti in mandatis ipsius permanere: nam & baptizatus es in nomine Domini & sanctæ Trinitatis, & per te multi baptizandi erunt in nomine sanctæ Trinitatis. Sanctus autem Sidronius hæc audiens, repletus gaudio magno dixit: Gloria tibi Christe, qui cunctos convertis ignorantes, & ad viam veritatis eos adducis. Cum ergo baptizatus fuisset, apprehendens arundinem manu, fixit eam in terram, & hanc orationem fudit ad Dominum dicens: Domine Deus, in quem credo, fac virgam istam florere, & ramos producere, foliaque pulcherrima generare, ita ut credat populi istius multitudo per nomen sancti filii tui in te.

[6] Et statim virga ipsa floruit, ramosque produxit & folia. [miraculo plures convertit ad Christum:] Multi autem videntes virgam illam floruisse & ramos produxisse & folia, crediderunt in nomine Domini Jesu Christi, exorante beato Sidronio: & fuit numerus eorum decem & octo millia, & credentes baptizati sunt in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, de manu ipsius Sancti. Erat autem Aurelianus Imperator illo in tempore in Vienna civitate: & audiens, quod magna pars populi per prædicationem sanctissimi Sidronii veniret ad fidem Christi, jussit Crispino Præsidi cum nonaginta militibus ad illum ire, & eum vinctum ad se exhibere. At ubi venerunt Hebrola vico ad S. Sydronium, invenerunt eum orantem; videntes autem eum orantem, timuerunt appropinquare ad eum.

[7] Audiens denique Aurelianus Imperator, quod nihil prævaluerunt nocere famulo Dei Sydronio, [frustra a Præside absterretur: qui misit milites 190, deinde Sanctum interrogat.] iterum misit alios centum nonaginta milites ad eum, & venientes ad ipsum, viderunt stantem & orantem eum, cum quo & ipsi orare cœperunt; complens autem ipse sanctus orationem suam, surrexit & locutus est ad eos. Crispinus Præses dixit: Sydroni, numquid ejectus es, de patria tua, ut quid in hoc loco versaris? Respondens S. Sydronius, dixit: Non sum ejectus de patria mea, sed Dominum quæsivi, cujus virtutem agnovi, & gratiam inveni. Milites vero dicebant ad eum: Sydroni, Dominus noster Aurelianus desiderat te videre. Respondit eis S. Sydronius: Si Dominus voluerit, ibo; sin autem; non venio; tamen vobiscum vadam. Commendavit autem Deo petitionem suam, & ad Imperatorem perrexit.

[8] Cumque venisset in civitatem Viennam, ingressus est palatium. [Ducitur Viennam ad Imp. Aurelianum,] At ubi vidit eum Aurelianus Imperator, quoniam magnus & Christianus esset, timuit & statim corruit de consistorio, ubi sedebant septuaginta duo Judices, ad quorum consilia recurrebat, & quorum flagitiis mala hæc perpetrabat. Et post paululum surgens, sedit pro tribunali. Tum interrogavit eum Rex, dicens. Quis es, aut unde es, aut quod est nomen tuum? Respondit ei S. Sydronius. Ego sum de civitate Samon, ex patre Serenio genitus, & matre Beatia, suaviter educatus, & ex nativitate mea Sydronius vocor. Ait autem Imperator ad eum: Fera mala, & facies turpis, non sacrificas diis meis in quocumque loco versaris? Respondit S. Sydronius; Bene locutus fuisti Aureliane, quia tu es pars mortis, & conjunx patris tui diaboli; dii autem tui, quibus me sacrificare dicis, vani sunt: oculos habent & non vident, aures habent, & non audiunt; nec ipsos, qui adorant, eos adjuvare possunt: quoniam aurei, argenteique & lignei sunt: dii vero, qui non fecerunt cælum & terram peribunt. Tu autem tamquam stultus adoras eos. Utinam audires me, & adorares Deum, qui fecit cælum & terram, qui habet potestatem liberare te de igne, & dimittere omnia peccata tua.

[9] Ipse autem tamquam stultus Rex cogitans intra se dicebat: [cujus jussu mittitur in carcerem.] quomodo possum istum, qui inter feras nutritus est, vincere, si non inveniam ei plus, quam arena sit maris, inexquisita tormenta. Tunc jussit Imperator S. Sydronium in carcerem mitti, & decem & octo militibus custodire eum. Milites autem fecerunt, quemadmodum eis imperatum fuerat.

[10] Et ecce, ubi viderunt S. Sydronium constanti animo esse, [Milites visa Sancti constantia conversi] venerunt ante consistorium Aureliani, & projecerunt arma sua in terram, dicentes; Et nos credimus in Deum S. Sydronii, & adoramus eum. Dixit vero Imperator ad eos: Numquid & vos malefici estis, quod ipsum vultis sequi? Venite & adorate Deos meos, & dabo vobis aurum argentumque, & in honore magno constituam vos.

[11] [ac martyrio affecti.] Milites autem dicebant ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditione: nos enim simul baptizati sumus, & credimus in sanctam Trinitatem. Ipsi vero gaudentes propter gratiam Dei, quam erant consecuti, & beati Sydronii, magistri eorum, compleverunt martyrium. Iratus denique Rex dicebat in corde suo: Si non perdidero maleficum istum a facie terræ, in maleficiis suis totum seculum ad se trahere habet, ut omnes in illum credant.

[12] [Rursum Martyr sistitur tribunali,] Tunc jussit Rex S. Sydronium ante conspectum suum venire, & ait ad eum, Fera mala, facies turpis, usquequo in hac pertinacia fidei perseveras, & quamdiu quivero te sustinere? Sacrifica diis meis. Ad hæc respondit S. Sydronius: Ego te volo adducere in fide bona, ut derelinquas dæmonia, adoresque Christum meum, qui in potestate habet vitam & mortem tuam. Et dixit Rex ad eum: Adhuc in hac stultitia stas? Respondensque S. Sydronius ait: Ego non sum stultus, sed servus Domini mei Jesu Christi; tu autem stultus & insipiens es, qui non confiteris Deo meo, sed confiteris satanæ patri tuo.

[13] [ac cruciatibus afficitur,] Iratus vero Imperator jussit ligari manus ejus & pedes, & cædi eum virgis ferreis, & mitti in caput ejus cassidem igneam. Tunc dixerunt tres ex consulibus ad eum, Beatus fueras, Aureliane, si natus non fuisses, qui talia tormenta jussisti fieri in famulo Dei. Et iratus Rex jussit eorum capita amputari: ipsi quippe propter gratiam S. Sydronii, & miserationes Christi sublevati, ad cælestia regna sunt perducti.

[14] [quos contemnit.] Tunc dixit S. Sydronius ad eum: Si amplius mihi tormenta poteris facere, fac: quia mihi vita sunt, & dulciora super mel & savum. Tunc jussit Imperator fieri scamnum ferreum, & caminum secundum staturam ejus. Venerunt denique artifices, & tulerunt mensuram corporis ejus, & fecerunt secundum jussionem Imperatoris, & posuerunt eos in medio civitatis, & jussit ibi S. Sydronium ligari, & venire multa ligna & cooperire eum, ignemque supponi. Et jussit exhiberi quadraginta horcas d olei, & mitti super flammam ignis.

[15] [inter flammas triumphans:] S. autem Sydronius jactavit se in medio flammæ dicens: Hæc tormenta, quæ mihi infers, non timeo: sed tu in tua turpitudine, & in insidiis tuis consummaberis. Ego jam tibi dixi, quoniam non timeo tormenta, nec iram tuam. Et cum hæc dixisset, præ magnitudine flammæ, scamnum illud factum est tamquam cera liquescens. Veniens quippe Rex vidit S. Sydronium in medio flammæ stantem & orantem, & erat facies ejus tamquam lilium, vel sicut rosa de cælo descendens. Cumque intendisset in eum Imperator & vidisset eum, decidit in faciem suam a timore magno, ab hora prima usque in horam nonam.

[16] [a tyranno increpatur] Postquam vero surrexit, dixit ad Sanctum Dei: Mala fera, non tibi sufficiunt peccata animarum, quas errare fecisti; & non permisisti sacrificare diis meis magnis, sed & omnem populum traxisti post te. Respondit S. Sydronius, dicens: Adhuc multæ animæ credere habent in Dominum, per meam prædicationem, & tu ipse. Et blasphemavit eum tamquam stultus Imperator, dicens: Numquid & me in tuis maleficiis perducere vis? Sic mihi sufficiant dii mei, & sic addant, si non crastino die, ea, quæ nunc est, hora perdidero animam tuam, ut ad exemplum omnium faciam te perire. Altero vero die jussit eum adstare ante tribunal suum. Cumque adductus fuisset ante conspectum ejus, dixit ad eum: Jam sacrifica diis meis, & intellige verba mea, ut non tibi ampliora addam supplicia.

[17] Respondens homo Dei: Ego, inquit, tibi dixi, [sed irrito conatu.] quia non timeo tormenta nec minas tuas, quoniam fidem meam habeo in Christo, per quam baptismatis gratiam adsecutus sum. Tunc jussit lignum magnum exhiberi Imperator secundum staturam ejus, & poni ante palatium. Et vocati sunt milites, præcepitque famulum Dei Sydronium ibidem ligari. Jussit etiam ternas sagittas jactare super eum, quatenus lacerato corpore ejus, citius animam exhalaret.

[18] Dixitque Rex: Videamus si potest Deus ejus liberare eum de manibus nostris. [Sagittis impetitur etiam frustra.] Et sagittaverunt eum ab hora prima usque ad horam duodenam. Et putabat Imperator, quod omnes sagittæ in corpore ejus figerentur. Sagittæ autem suspendebantur a vento a dextris & a sinistris, ex quibus nec una quidem corpus ejus tetigit. Et post solis occasum jussit eum a militibus custodiri, ne subito a Christianis nocte solveretur, quoniam quidem multi expectabant Christiani tollere corpus ipsius, videreque virtutem Dei. Alia autem die ait Rex. Eamus & videamus maleficum illum. Veniens autem Imperator, vocavit eum & dixit: Sydroni, ubi est Deus tuus? Veniat & liberet te de manibus meis & de sagittis his.

[19] Et dum hoc dixisset Rex, statim exilivit una de sagittis ipsis, [Datur custodiendus militibus 90.] & ingressa est in oculum ejus, excæcavitque eum. Tunc dixit ei sanctus Sydronius: O stulte & tyranne Imperator, qui deseris creatorem & adoras idola, tamen si credis in Deum meum, videbis lucem Domini. Iratus denique Rex jussit milites nonaginta, quatenus eum in carcerem mitterent, catenisque ferreis adstringerent corpus ejus, & diligenter observarent, ut in crastinum caput illius abscinderetur. Dum quippe S. Sydronius ad carcerem duceretur, hanc orationem fudit, dicens: Domine Jesu Christe, qui eduxisti populum tuum de mari rubro, liberastique eum de ergastulo Pharaonis: erue me servum tuum de compedibus istis, & ad ipsum locum fac me pervenire, quo gratiam baptismi consequi merui.

[20] Dum hæc orasset, obcæcati sunt milites confractæque catenæ ferreæ,[Quæritur ad mortem] & ocius iter carpens, pervenit ad locum, qui dicitur Calosenagus super fluvium Igone e milliario octavo de Hebrola, quo baptismi gratiam perceperat. Audiens hæc Imperator, jussit multitudinem, ut persequeretur eum, & dixit: Quocumque inveneritis magum ipsum, decollate eum. Et exeuntes milites obviaverunt homini seni, sed non Christiano, cui talia fantur: O homo, numquid tibi aliquis Christianorum exstitit obvius? At ille dixit ad eos: hesterno die hora quarta visus est homo Orientem versus instar ventorum currere callem. Milites autem non desistebant persequi eum.

[21] [& cum Deo annuente pervenisset ad locum, ubi fuerat baptizatus,] Sanctus itaque Sydronius cum venisset ad fluvium Igone, quemadmodum supra diximus, & vellet transfretare illum, respexit retro & ecce inimicorum multitudo appropinquabat ei. At S. Sydronius in orationem se prosternens ait: Domine Jesu Christe, quia [video] congregationem malignantium, quibus enarravi virtutem tuam, consurgere in me: præsta mihi famulo tuo secretam revelationem, quatenus ad illum locum pervenire merear, ubi gratiam baptismatis, te largiente, percipere merui. Dum hæc orasset, factus est fluvius velut lapis, & pedibus superambulans venit ipse Sanctus ad locum sibi demonstratum. Videntes autem milites pelagum magnum eum transire, timuerunt & conturbati sunt. Videns autem hæc S. Sydronius prostravit se in orationem dicens: Domine Jesu Christe, qui me gubernare dignatus es, ab adolescentia mea usque ad præsens, ostende virtutem tuam, & nunc me celerius jube, quemadmodum libet, coronari, & concede mihi servo tuo, ut quicumque in loco, quo me ad coronam tradideris, orationem fuderit, invocaveritque nomen meum, pro reverentia nominis tui in suis orationibus exaudiri, & salvus esse mereatur.

[22] [obtruncatur, & fert caput amputatum:] Cum hæc orasset, levavit oculos suos, viditque quosdam milites citius extractis gladiis currentes decollare eum; sed timebant appropinquare ad eum. Tunc beatus Sydronius sic eos allocutus est dicens: Venite, & ut vobis est imperatum, facite. Colligite ergo de sanguine meo & ligate in linteo, & portate Aureliano Imperatori, ut videat virtutem Dei. Cumque decollatus fuisset, guttæ sanguinis ceciderunt super carnifices, & ipsi conversi sunt, clamaveruntque voce magna dicentes, sancte Sydroni, intercede pro nobis, parcendo peccatis nostris, quoniam baptizati sumus de sanguine tuo sancto. Sydronius denique sanctus apprehendens caput suum, Christo gubernante, gestavit pedes quadraginta novem. Milites itaque videntes hæc mirabilia, stupefacti sunt. Collegeruntque de sanguine beatissimi Sydronii, & attulerunt Aureliano Imperatori.

[23] [Aureliani vulnus sanatur applicito Martyris sanguine:] Et misit Rex de sanguine illo, qua sagitta fixa fuerat, meruitque intercessione illius lucem recipere pristinam, & exclamavit voce magna dicens: Quam magnus & gloriosus est Dominus Deus Christianorum, qui non deserit sperantes in se, sed gubernat eos inter truces persecutores & facit voluntatem suam in his, qui custodiunt mandata ejus. Audiens autem hoc miraculum mulier quædam, vocabulo Syria, quæ septuaginta transactis annis sine oculis sedebat, vocavit propinquos suos, & dixit illis: Ducite me ad inæstimabile miraculum gaudiumque, ubi meruit sacratissimus Sydronius cælestem gratiam acquirere. Propinqui vero illius dimiserunt illam, & noluerunt pergere cum illa: dum ipsa quippe in mœrore persisteret, exiit quidam parvulus de genere ejus, & introivit ad eam, apprehendensque manum illius ait: Surge, ego venio tecum, & ducam te, quo desiderat cor tuum.

[24] Exierunt autem in viam, sed non sciebant,[cæca mulier ad sepulcrum S. Sidronii illuminata.] ubi prædicabatur passio ipsius Sancti. At ubi venerunt ad locum, in quo S. Sydronii corpus humatum jacebat, affixi pedes eorum non valebant longius iter carpere; quoniam in loco sancto pervenerant. Illa vero hæc intelligens, prono humilique corde fixis genibus in eodem loco, hanc orationem fudit, dicens: Domine Deus Christianorum, qui dedisti sancto tuo Sydronio coronam pretiosam, ex lapidibus ornatam, ostende virtutem tuam per ejus intercessionem in me. Cum hæc itaque orasset, eadem hora aperti sunt oculi ejus, viditque lucem Domini & sepulcrum S. Sydronii. Multus autem populus confluebat, quatenus videret virtutem Dei. Tunc Syria sic locuta est ad eos: Diligamus sepulcrum beatissimi Sydronii, qui vitam non deposuit, sed mutavit; & fabricemus ibi cellulam. Acta sunt hæc sub Aureliano Imperatore, die quinto Nonas Julias, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat cum Patre & Spiritu Sancto Deus per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Regnare cœpit Aurelianus Imperator 270, de quo Comm. prævius, num 6.

b Puto hic designari Samum (quæ Same vulgo dicitur) metropolim insulæ Sami vel Cephaleniæ.

c Quid hoc fluvii sit, vagum quærere: nisi fortasse velit auctor indicare fluvium, qui Narbonem interfluit, vulgo dictum Ourbion.

d Est vas olei vel species amphoræ. Plura Cangius.

e Alibi est Iconæ. Forte mendose pro Jonna vel Yonna, vulgo Yonne, alluente Senonas.

* al. locetur.

* al. Urbanus.

* lacus.

DE S. MARCIANO MART.
ICONII IN CAPPADOCIA.
Cultus ex Martyrologio Romano & Synaxariis Græcis.

Forte ANNO CCXLIII.

[Commentarius]

Marcianus martyr, Iconii in Cappadocia (S.)

J. P.

Menæa bibliothecæ Ambrosianæ, Menæum Chiffletii, Supplementum ad Menæa excusa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii celebrant memoriam hujus sancti Martyris; hoc postremo loco sic annuntiati: [Annuntiationes S. Martyris] Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Μαρκιανὸς μαχαίρᾳ τελ. Eadem die undecima Julii S. Marcianus gladio martyrium die consummat: cujus triumpho accinuntur isti versiculi:

Ὑπῆρχε θήκη, Μαρκιανὲ, σὸς φάρυγξ,
Χωροῦσα τὸν μαχαίραν ἣν κατεκρίθης.

O Marciane, theca guttur extitit
Tuum machæræ, qua necem punctus subis.

[2] Subsequitur brevis narratio martyrii in hæc verba; quam ex præfixo nomine Sirmondi colligo ex ejus Synaxario desumptam esse: Οὗτος νέος ὢν προσήχθη Περινίῳ τῷ ἄρχοντι ἐν τῇ Ἰκονιέων πόλει· καὶ διὰ τὸν εἰς Χριστὸν ὁμολογίαν ξέεται, καὶ ἐπὶ ἐσχάρας πεπυρακτομήνης τίθεται, καὶ μαχαίραις τὸν γλῶσσαν κατακεντεῖται, καὶ τὸ τελευταῖον τὸν κεφαλὴν ἀποτέμνεται. Hic, cum juvenis esset, ad præsidem Perinium ductus est in civitate Iconii, & ob Christi confessionem raditur, ardenti foco superimponitur, gladiis linguam compungitur, ac tandem capite truncatur. Hisce consonant excerpta ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ. Eadem fere habet Sirletus: e quo in Romanum adscitus est sanctus Martyr, ita illum annuntians: Iconii S. Marciani Martyris, qui sub Perennio præside per multa tormenta pervenit ad palmam.

[3] [cum elogio,] Prolixius elogium habet Synaxarium Basilianum, cujus mensis Julius ad calcem tomi primi ejusdem mensis editus; quod sic verto Latine: Marcianus, Christi Martyr, e civitate Iconii extitit. Cum autem juvenis esset, Christique fidem edoctus ac baptizatus, veram fidem prædicavit, & idolorum falsitatem & imbecillitatem redarguit, atque idololatris os obturavit. A quibus comprehensus, traditus Præsidi, & ad quæstionem ductus, nunc quidem promissis caduci & falsi honoris, nunc vero minis Christum abnegare, & idolis sacrificare cogebatur. Ad quod cum Præsidis sermonibus adduci non posset, sed potius coram populo Christum confiteretur, postquam cæsus esset, in carcerem concluditur. Et post hæc vinctus, & e carcere egressus, cum ante Præsidem staret, & eidem confessioni inhæreret, vultum ferro rasus, nervos præcisus, cultro linguam excisus, & in foco ardente positus est. Et tandem ense caput obtruncatus, martyrii cursum complevit.

[4] [& observatione de tempore martyrii.] Observa obiter, hic supprimi nomen Præsidis Perennii: qui idem fortassis est, qui apud Baronium ad annum 243, num. 4; quo posito, habes unde de tempore agonis S. Marciani judicium feras. Atque hæc de sancto Martyre dicenda occurrunt; plura nos latent.

DE S. CINDEO PRESB. ET MART.
SIDÆ IN PAMPHILIA.
Ex Martyrologio Romano & Græcis Synaxariis.

sub Diocletiano.

[Commentarius]

Cindeus presb. mart. Sidæ in Pamphilia (S.)

J. P.

Annua S. Cindei, Cindæi aut etiam Syndei memoria inscribitur Martyrologio Romano, sic ipsum annuntiante: Sidæ in Pamphilia, S. Cindei presbyteri, qui sub Diocletiano Imperatore, & Stratonico Præside per multa tormenta pervenit ad palmam. [Quid de hoc Sancto Martyrologium Romanum;] Præiverat Sirletus, paulo longior: Eodem die (undecimo Julii) Cindei presbyteri. Hic ex oppido Telmedia Sidæ Pamphiliæ sub Imperatore Diocletiano ductus ad Stratonicum præsidem, Christum confessus est. Quamobrem ferreos calceos, clavis defixis munitos, indutus, ad portam cucurrit. Postea in ignem injectus, evasit incolumis, & Deum precatus tradidit spiritum: cujus pretiosas reliquias Orestes quidam, Umanadensis genere, Christi diaconus, in patriam suam translatas, per manus sacerdotum more majorum reponendas curavit.

[2] Sancti hujus Martyris elogium aliter concinnat Synaxarium Basilianum: [Synaxarium Basilianum,] Martyr Christi Cindæus presbyter erat in ecclesia, quæ est in civitate Sida, regnante Diocletiano. Cum autem delatus esset ad Stratonicum, quod Christum coleret, comprehensus, & ferreos calceos indutus, acutis clavis infixos, coactus fuit currere per viam, quæ ducit ad portam, quæ sacra dicebatur, verberatus a lictoribus. Mandato accepto, ut ipsum comburerent, lictores occurrerunt cuidam pauperi, onus lignorum bajulanti, ut illa venderet, & inde vitam sustentaret. Cumque vellent ea rapere, non persoluto pretio, & Sanctum comburere, pretium ipse extraxit, deditque pauperi; & lignis super proprios humeros impositis, pervenit ad locum martyrii: & postquam accensa esset fornax, in eamdem ingressus est: cumque inde egrederetur illæsus, sacerdotem idolorum simul cum sua uxore ad fidem Christi perduxit. Tandem ubi orasset, spiritum tradidit. Corpus autem ejus honorifice sepultum fuit.

[3] Partim conveniunt, partim discrepant ea, quæ refert Supplementum ad Menæa Græca excusa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii: [& Supplementum ad Menæa Græca impressa;] in quo Martyr ponitur τὸ γένος Οὐμαναδεὺς, genere Umanadensis: quo patronymico fortasse indigitatur oriundus fuisse Umana, quem locum Cellarius Geographiæ antiquæ tom. 2, lib. 3, cap. 23, pag. 295 collocat in Galilæa. Nisi malis designari Omanam (Græce Ὀμάνα dicitur) Arabiæ felicis emporium Stephano & Plinio; Arriano emporium Persidis, ut tradit Ortelius in Thesauro geographico. Elige utrumvis locum; aut si neutrum vis, tertium, duobus prioribus convenientiorem edissere, frustra a me quæsitum. At pergamus in Supplemento. Ibidem pretium exprimitur, a sancto Martyre pro lignis datum, φόλεις τριάκοντα, triginta nummi; de quorum valore Cangius. Adde, Martyre ab igne illæso, ἀέρος μετὰ ἀστραπῶν καὶ βροντῶν κλονουμένου, αἰθρίαν πολλὴν καὶ εὐδίαν γενέσθαι, aëre turbato per fulgura & tonitrua, magnam serenitatem & tranquillitatem factam esse.

[4] [ubi quædam singularia narrantur.] Sacerdos idolorum, & ipsius uxor, ad Christum conversi ibidem narrantur, quod ἀποστείλασαν τὸν θεράπαιναν αὐτῆς κηδεῦσαι τὸ τοῦ Μάρτυρος λείψανον μύροις καὶ σινδόσι, καὶ ὁύτως ἔτυχον ἀμφότεροι τοῦ ἁγίου βαπτίσματος· Quod, inquam, miserint ancillam ipsius (uxoris) ut sancti Martyris corpus honoraret aromatibus & linteaminibus mundis: & quod sic ambo sanctum baptisma consecuti sint. Singularis pariter est historiola, quæ ibidem sequitur: Ὀρέστης δέ τις, τὸ γένος Οὐμαναδεὺς, διάκονος τοῦ Χριστοῦ, λαβὼν τὰ λείψανα μετὰ τῆς ἁγίας αὐτου κεφαλῆς τοῦ Ἁγίου, καὶ ἀρθεὶς κατὰ τὸν Ἀβακοὺμ διὰ μίας ἡμέρας ἀπὸ τῆς Παμφιλίας ἦκεν ἐν Οὐμανάδοις εἰς τὸν ἑαυτοῦ πατρίδα, καὶ στήσας τὸν σορὸν, κατέθετο τὰ ἅγια λείψανα διὰ χειρῶν ἰερέων, καθὼς τόπος ἐστὶ τοῖς Ἁγιόις κατατίθεσθαι. Quidam vero Orestes, genere Umanadensis, Christi diaconus, cum accepisset corpus cum capite ipsius Sancti, & sublatus esset, una die, quasi alter Abacuc, e Pamphilia venit in partes Umanadensium, patriam ejus, & constructo sepulcro, sepelivit corpus ipsius per manus sacerdotum, ut decet Sanctos sepeliri. Hæc ibi; quorum fides sit penes scriptorem, qui ea tradit.

[5] [Dantur de ea versiculi cum nostra correctione.] Interea non omittemus versiculos, dicti Supplementi elogio præfixos:

Οὐκ ἄξιόν τι καύσεως ὅλως ἔχων,
Σωθεὶς πυρὸς τέθνηκας ὁύτω Κινδαῖε.

Nihil ustione quod foret dignum tenens,
Ab igne sospes, morte, Cindæe, occidis.

In Ms. nostro scribitur καυχήσεως, mendose sine dubio; cum καύχησις significet gloriationem: adeoque tum sensus esset: nihil gloriatione quod foret dignum habens &c. quod sane in subjecta materia ἀπόσκοπον est, ne dicam ἄτοπον, &, si leges carminis jambici spectes, ὑπέρμετρον, uti versum metienti patebit, redundante una syllaba. Substitui itaque καύσεως; καῦσις enim ustionem significat. Et vero quam facile in exscribendo apographo καυχήσεως pro καύσεως intrudi potuit? Eidem Supplemento fere verbatim consonant ea, quæ excerpta habemus ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, in quibus tamen nulla fit mentio de occursu pauperis, de quo supra.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
STEPHANO, LEONTIO, MAURICIO, DOMNO, MILITONE, ACHILLEO, DANIHELE, DIOMEDE, CYRICIO, ANTONIO, JASONE, JOANNE, SISINNIO, EUSTASIO, OCTAVIO, EMILIANO, AVITETO, THEODOLO, CESSIO, CANDIDO, GORGONIO, ARCHELAO. ITEM ARCHELAO, CIRINO, APHRODISIO, GOGIANO, CLERICO, ANTONIO, GAGIO, AUXENTIO, VALENTINO, FLAVIO, NICAONE, THEODOTO, FAUSTASIO, AURELIO, GORDIANO, CIRIONE, CYRILLO, CASTRICIO, SANCTO, EUTYCHIO. ET FORTE MAJOLO ET SILVIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Stephanus Martyr Romæ (S.)
Leontius Martyr Romæ (S.)
Mauricius Martyr Romæ (S.)
Domnus Martyr Romæ (S.)
Milito Martyr Romæ (S.)
Achilleus Martyr Romæ (S.)
Danihel Martyr Romæ (S.)
Diomedes Martyr Romæ (S.)
Cyricus Martyr Romæ (S.)
Antonius Martyr Romæ (S.)
Jason Martyr Romæ (S.)
Joannes Martyr Romæ (S.)
Sisinnius Martyr Romæ (S.)
Eustasius Martyr Romæ (S.)
Octavius Martyr Romæ (S.)
Emilianus Martyr Romæ (S.)
Avitetus Martyr Romæ (S.)
Theodotus Martyr Romæ (S.)
Cessius Martyr Romæ (S.)
Candidus Martyr Romæ (S.)
Gorgonius Martyr Romæ (S.)
Archelaus Martyr Romæ (S.)
Cirinus Martyr Romæ (S.)
Aphrodisius Martyr Romæ (S.)
Gogianus Martyr Romæ (S.)
Clericus Martyr Romæ (S.)
Antonius Martyr Romæ (S.)
Gagius Martyr Romæ (S.)
Auxentius Martyr Romæ (S.)
Valentius Martyr Romæ (S.)
Flavius Martyr Romæ (S.)
Nicaon Martyr Romæ (S.)
Theodotus Martyr Romæ (S.)
Faustatius Martyr Romæ (S.)
Aurelius Martyr Romæ (S.)
Gordianus Martyr Romæ (S.)
Cirion Martyr Romæ (S.)
Cyrillus Martyr Romæ (S.)
Castricius Martyr Romæ (S.)
Sanctus Martyr Romæ (S.)
Eutychius Martyr Romæ (S.)
Majolus Martyr Romæ (S.)
Silvius Martyr Romæ (S.)

J. B. S.

Haud facile fuit, hoc die laterculum construere, quo Romani hodierni Martyres recto numero & ordine disponerentur, cum codices omnes inter se differant, atque excedant aut contra excedantur, aut interpolati sint. Corbeiense in fine adjecit Majulum seu Majolum & Silvium, qui in aliis noti non sunt. Lucensia in media Martyrum serie intrusam exhibent annuntiationem adventus & exceptionis corporis S. Benedicti abbatis; Epternacensi vero inepte insuta sunt aliqua, quæ forte antiquarius in margine perperam adscripta invenerat. sic ibi legitur: Romæ Stefani, Leonti, Pelagiæ, Maurici, Domni, Militonis, Depositio Idonei cum filiis. Augustoduni depositio Achellei, Danihel. Romæ Diomedis &c. Verum vel modice in hisce attento statim apparet, Idoneum cum filiis huc minime spectare, utpote de quo idem codex expresse egit ad diem I Julii; unde etiam accepta sunt verba Augustoduni depositio; nam Achilleus & Daniel ad classem Romanorum certissime pertinent.

His itaque, & male reposito Pelagiæ nomine e laterculo illo sublatis, exurgit textus a nobis dispositus, qui, exceptis aliquot minutiis in nominum diversitate aut varia eorum efformatione; convenit cum Lucensibus & Corbeiensi, in quibus nomina magis distorta sunt, & præterea omittitur repetitio nominis Archelai, quæ per particulam item satis aperte indicatur. Numerum autem Martyrum recte hic a nobis subductum, probat codex Hieronymianus parvus Reginæ Sueciæ; in quo ad IV Idus Julii sic habetur: Romæ, natalis sanctorum Martyrum Stephani, Leontii, Mauritii cum aliis numero XXXIX; ut proinde tota cohors constiterit pugilibus XLII, quot superius enumerati sunt; pro quibus Notkerus posuit: Romæ, passio Sanctorum Stephani, Leontii, Mauritii & aliorum multorum.

DE S. EUTYCHIO
MARTYRE ALEXANDRINO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Eutychius martyr Alexandriæ (S.)

J. B. S.

Hunc Martyrem iisdem terminis hoc die memorant codices Lucenses & Corbeiensis: In Alexandria, Eutici: differt ab aliis Epternacensis, quod adjiciat Eufemiæ. Verum quo hæc celeberrima virgo & martyr Chalcedonensis spectet, jam diximus in Prætermissis.

DE TRIBUS VIRGINIBUS ANTIOCHENIS
PRODOCIA, VERONICA ET SPECIOSA
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Prodocia Virgo Antiochenæ (S.)
Veronica Virgo Antiochenæ (S.)
Speciosa Virgo Antiochenæ (S.)

J. B. S.

Virgines fuisse suppono, tametsi id in codicibus non exprimatur. In Lucensibus lego: In Antiochia, Perdiciæ, Veronicæ & Speciosæ. Epternacense solam Prodociam exhibet, pro qua Corbeiense scribit Prodixæ. Ex Hieronymiano parvo Reg. Suec., olim Senonensi sanctæ Columbæ, confirmatur nostra lectio, tametsi ibi referantur IV Idus Julii: forte ex mera librarii transpositione.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRICANIS
MARIANO ET JANUARIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Marianus Martyr in Africa (S.)
Januarius Martyr in Africa (S.)

J. B. S.

Hi duo Martyres primo loco annuntiantur in textu Florentinii; In Africa, Mariani & Januarii, quibus in Corbeiensi adjungitur Julianus, ab omnibus aliis præteritus. Confusior est Epternacensis laterculus, sic incipiens: In Africa, Mariani. In Alexandria, Eutici, Eufemiæ: & in Africa Januarii: quod hic adeo mirandum non est, cum & sequentia distorta ostenderimus. Dubitaveram primum, an ii duo repetiti non essent ex classe hesterna Martyrum quatuor Africanorum Januarii, Marini, Naboris & Felicis; ceterum cum & loco alio positi sint, & alio ordine, & nomen alterum non conveniat, in sua ipsos possessione relinquendos putavi; idque adeo pronius, quod in plerisque Hieronymianis parvis, eadem ferme nomina, licet quandoque inverso ordine exprimantur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
JANUARIO ET PELAGIA.
NICOPOLI IN ARMENIA.

sub Licinio.

Notitia ex Martyrologiis.

Januarius Martyr Nicopoli in Armenia (S.)
Pelagia Martyr Nicopoli in Armenia (S.)

J. B. S.

De pluribus sanctis Martyribus Nicopolitanis actum est die præcedenti non semel, cum dubium videretur, utrum iidem essent, qui a diversis diversimode annuntiabantur: neque modo mihi satis perspectum est, an hodierni duo ad eamdem sociorum quadraginta quinque classem non pertineant. In observationibus ad Usuardum notavimus, eorum nomina in aliquibus. Hieronymianis non nihil deformata esse, quæ clarius exprimuntur in Lucensi, & in parvo codice Reginæ Succiæ, omisso Turmoris, qui, nescio unde in Epternacensi accesserit. In Romano parvo solus Januarius appellatur, sed conjuncti sunt ab Adone, cujus hæc est annuntiatio ab Usuardo & tota ejus progenie adoptata: Eodem die in Armenia minore, civitate Nicopoli, natalis sanctorum martyrum Januarii & Pelagiæ, qui in equuleo, ungulis & testarum fragmentis diebus quatuor cruciati, martyrium impleverunt. Verbis, non sensu differt phrasis Rabani, qui præmisso seorsim aliquo Januario, in Epternacensi a socio suo Mariano divulso, sic pergit: In Armenia, civitate Nicopoli, item Januarii & Pelagiæ, qui tormentis subditi, non solum ungulis, sed & testa corpora eorum usque in diem IV Idus eamdem passionem habuerunt; quæ ferme codicis Blumiani verba sunt, in hac parte ab Hieronymianorum stylo deflectentis. Neque ab his differunt, quæ retulit Petrus in Catalogo lib. 6 cap. 85; neque alibi reperi, quæ distinctius eorum gesta aut passionem explicent. Inter sacras Pragenses reliquias, quorum elenchus datur tomo I Januarii pag. 1084, numeratur S. Januarii martyris Armeni corpus. Wandelbertus utrique Martyri versiculum suum attribuit:

Martyrio quintum sancit Januarius, atque
Consimili decorat Pelagia sancta nitore.

DE S. MARTYROCLE MART.

Notitia ex Fastis Græcorum.

Martyrocles martyr apud Græcos (S.)

J. P.

Notatur hic Martyr in Supplemento ad Menæa excusa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, nusquam fortasse, quantum suspicor, alibi reperiendus: nisi forte Τυροκλῆς, quem Martyris pariter titulo insignitum lego in Menæo Chiffletii, coincidat cum nostro Martyrocle, expuncta, ut satis pronum est, prima syllaba. In dicto itaque Supplemento ita annuntiatur: ἅγιος Μαρτυροκλῆς τοξευθεὶς τελ. S. Martyrocles sagittis ictus agonem consummat. Habe duo hexametra, quibus ibidem honoratur:

Μαρτυροκλῆς μαρτύρων εὗρε κλέος
Μάρτυρ φανεὶς ἄριστος ἐκ τοξευμάτων.

Bene Martyrocles martyrum invenit decus.
Se per sagittas martyrem summum probans.

DE S. LEONE CONF.

Notitia ex tabulis Græcis.

Leo Confessor apud Græcos (S.)

J. P.

Sanctum Leonem nobis exhibent Menæum Chiffletii ac Supplementum ad Menæa impressa ex Synaxario Sirmondi ac Ms. Chiffletii, apposita sequenti annuntiatione: ὅσιος Λέων ἐν τῇ Μάνδρᾳ ἐν εἰρήνῃ τελ. S. Leo in Mandra in pace obiit. Applauditur ipsi duobus hisce versiculis:

Ἐκ γῆς ἀπελθὼν ἐντρυφᾷ τερπνοῖς Λέων,
Ὧν εἶχεν ἐν γῇ τὰς ἀποῤῥοίας πάλαι.

Terram relinquens affluit lætis Leo,
Quorum fluenta biberat in terris agens.

Mandra, quod hic occurrit, duplex habet significatum, alterum appellativum, alterum proprium. Primo enim significat monasterium quodlibet, metaphora sumpta a caulis ovium seu caprarum, quæ mandræ appellantur; secundo templum S. Symeoni Stylitæ juxta Antiochiam dicatum; de quo Euagrius lib. 1, cap. 14, & pluribus agit Cangius in Glossario mediæ & infimæ Græcitatis. Atque ego hic per Mandram intelligo monasterium seu locum, dicto templo proximum aut vicinum: sicut Mandram peculiari vocabulo appellari voluit Rogerius Siciliæ Rex archimonasterium S. Salvatoris Messanense, ut est in illius diplomate apud Rocchum Pirrum, in Notitia prima Archimandritatus Messanæ pag. 4.

DE S. SABINO CONF.
IN TERRITORIO PICTAVIENSI IN GALLIA.

SEC. VI.

Notitia ex Martyrologio Usuardino.

Sabinus confessor in territorio Pictaviensi (S.)

J. P.

Quam certus & antiquus est jam inde a multis retro lapsis seculis hujus Sancti cultus, tam sunt ignota omnia, quæ ad ipsum spectant. Enimvero nihil hactenus de illo reperire mihi apud Martyrologos classicos licuit præter hæc paucula, [Certa quidem, sed satis obscura est] quæ subdo. Novit ipsum Usuardus, ita annuntians eum hac die: In territorio Pictavensi natale S. Sabini Confessoris. In genuini Adonis textu, accurante nostro Rosweydo vulgati, nulla uspiam Sancti istius fit mentio. Additur tamen ignota manu sequens annuntiatio, desumpta e codice Morinorum: In territorio Pictavensi natale S. Savini confessoris. Hic fuit ex discipulis magni patris S. Germani Episcopi: tradunt enim hunc eumdem fuisse Savinum, quem Mamertinus obvium se habuisse commemorat, quando cultui dæmonum frequentius insistebat: cujus prædicatione viam veritatis agnoscens, relinquens iter, quod ceperat, beatissimum Germanum expetiit, atque ab eo, secundum quod ei S. Sabinus promiserat, non solum animæ, sed & corporis sospitatem percipere meruit.

[2] Inter Usuardina Auctaria codex Burdegalensis habet: [hujus Sancti notitia] In territorio Burdegalensi S. Sabini confessoris; ast hic haud dubie designatur Sabinus iste, cujus elogium refert Saussayus ad VII Idus Octobris, hoc die ejus adventum in territorium Pictaviense memorans, quod ad dictum diem IX Octobris accuratius erit examinandum, dum eum Sabinum Levitanicum vocat Castellanus, ab altero ipsum non obscure distinguens. Codex Usuardinus Centulensis annuntiationi, quam ex Usuardo genuino supra dedimus, adjungit cum codice Morinorum: hic fuit ex discipulis magni patris Germani: unde satis ostendit, iis verbis hodiernum Sabinum indicari. E recentioribus Martyrologis S. Sabinum commemorat Galesinius, Usuardinam annuntiationem secutus:

[3] [Autissiodoro non nihil explicata.] Obscurioribus hisce tantillum lucis addidit vir in rebus Autissiodorensibus versatissimus, alibi a nobis laudatus, R. D. Joannes le Beuf, ecclesiæ istius canonicus & succentor, litteris suis ad nos datis XXV Aprilis an. 1721, in quibus S. Sabinum, ut S. Germani discipulum, sibi, seu diœcesi Autissiodorensi vindicandum existimat, quamvis fateatur se ignorare, quæ causa Sanctum in agrum Pictaviensem deduxerit. Huc nimirum adducit verba vetusti ecclesiæ istius Martyrologii, quod ex adjecta tabula Paschali scriptum censet circa annum 1007, cujus hæc est annuntiatio: In territorio Pictavensi, natalis S. Savini confessoris. Hic fuit discipulus S. Germani Autissiodorensis episcopi. Asserit præterea, in Martyrologio Nevelonis, in cœnobio Corbeiensi asservavato, reperiri textum prorsus similem ei, quem ex Adone Morinorum jam dedimus. Quinimo observat, sanctum eumdem Sabinum, non incongrue dici posse discipulum fuisse S. Amatoris Autissiodorensis episcopi, dum in Orientem profectus est, id quod negavit Papebrochius XVI Junii pag. 21, num. 19; & successive S. Germani. Certe annorum septingentorum traditio abunde confirmat, Autissiodorensem, vel saltem S. Germani Autissiodorensis episcopi discipulum fuisse S. Sabinum, quidquid apud Pictones sepultus dicatur & cultus. Utinam de gestis ejus & miraculis paulo uberior exstaret memoria!

DE SANCTIS MARTYRIBUS
SAVINO ET CYPRIANO.
BRIXIÆ IN ITALIA, AN ANTINIACI IN GALLIA?

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus; Acta suspecta; an Brixiæ, an Antiniaco asserendi.

Savinus Brixiæ in Italia, an Antinaci in Gallia (S.)
Cyprianus Brixiæ in Italia, an Antinaci in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Territorium Pictaviense in Gallia fluvius rigat non ignobilis, nomine Vartimpa, (la Gartempe) in cujus confinio visitur locus, vocari solitus Antiniacum (Antigny) in quo coluntur SS. Sabinus & Cyvranus. [Cultus horum sanctorum Martyrum Antiniaci in Gallia;] (qui postremus, teste Castellano in Vocabulario Hagiologico, solo Cypriani nomine in civitate Pictaviensi gaudet) uterque fratris, uterque martyris titulo donatus. Illos sibi vendicant Brixienses in Italia: quis cui præstet jure in præsenti materia, pluribus discutietur per decursum

[2] Nulla, quod sciam, apud Martyrologos antiquiores horum Sanctorum memoria: [eorum notitia ex Martyrologiis] quin imo, quod mireris, ne ullum quidem apud Maurolycum & Galesinium, Martyrologos Italos, de illis extat vestigium. Signatos reperio in Auctariis Usuardinis. Codex Aquicinctinus simplicissime illos memorat: SS. Savini & Cypriani; sequente eum codice D. du Cheval, signato C. Codex autem Lubeco-Coloniensis plusculum addit, dicens eos martyres & fratres extitisse: Beatorum martyrum Sabini & Cypriani fratrum. Nulla hic mentio palæstræ aut territorii, in quo colantur. Unde mireris eos a Romano moderno Brixiæ asseri. Saussayus in Supplemento ita Sanctos annuntiat: In finibus Pictonum, passio sanctorum martyrum Savini & Cypriani, qui apud oppidum Confluentium sub Maximo præside fidem Christi asseverantes gloriosum pro ejus confessione martyrium compleverunt. Fuit alius Savinus, alias Sabinus, confessor eodem in tractu, meritis gratiæ conspicuus, in cujus honorem conditum est antiquum cœnobium ad Garempam amnem, novem leucis ab Augustorito Pictonum, ubi colitur propio natali, VII Idus Octobris. Eodem die Octobris S. Sabinum exhibet laudatus Castellanus Levitanicum (de Lavedan) in Bigerritanis (en Bigorre.) Item die secunda hujus mensis Julii habet SS. Sabinum ac Cyprianum martyres, tribuens illos Brixiæ. Præfatus Saussayus die XII hujus duos præterea martyres Savinum & Cyprianum annuntiat his verbis:

[3] In monasterio Casæ Dei festivitas sanctorum Martyrum Savini & Cypriani, [non sine magna confusione.] qui Brixiæ nati, & in Christo renati, cum doctrinam ejus salutarem disseminarent, a Lodicio præfecto cruciati, quod abduci a Servatoris præconio non possent, patria sua expulsi sunt, a qua excedentes, in Gallias monente Angelo pervenerunt; ubi cum divinæ veritatis semen spargere non cessarent, jussu Maximi Proconsulis, qui nullis tormentis constantiam illorum flectere potuit, capite plexi, coronam immarcescibilem ex tam nobili agone reportarunt. Quanta hic Sanctorum confusio, varie a variis asserta: de qua ex instituto dicemus paulo post; postquam præmiserimus prius disquisitionem criticam de Actis, SS. Savinum & Cyprianum ex urbe Brixiensi accersentibus, tamquam hæc eorum patria extiterit, tam gloriosis natalibus condecorata.

[4] [Acta Sanctorum Savini & Cypriani] Quam vero Acta ista male cohæreant, narrationibus fabulosis atque ultra verosimilitudinis speciem vagantibus loco non uno infarta, planum, ut puto, fiet, si quis sequentes observationes æquo animo & a præjudiciis vacuo expendere voluerit. In apographo nostro præmittitur sequens inscriptio: In antiquo Ms. cœnobii S. Catharinæ habetur totum extensum Officium eorumdem Sanctorum, quod Petrus de Monte, Episcopus Brixiensis, ex Gallia huc existimatur attulisse; cum exinde, peracta apud illos Reges sua Apostolica legatione, ad suam remeavit ecclesiam; in qua Officium & festum horum instituit, plaudente civitate: unde hic rescripsimus tantum lectiones, in ternis Nocturnis partitas, prætermissis psalmis, & propriis antiphonis, ne nimia & supervacanea prolixitate damnemur. Hæc ibidem præmittuntur; quorum deinde ad finem hujus Commentarii juverit meminisse. In prologo dictorum Actorum significantur eorum auctores esse Asclepius & Valerius presbyteri, salutem dicentes sanctissimo præsulum Domino, eaque conscribentes, quibus ad calcem usque interfuisse se memorant, Deo teste verissima scribentes: quæ vestræ, ut ajunt, Sanctitati offerre dignum putavimus. Sed prologus iste, auctorum synchronorum, & historiæ, quam vulgant, testium oculatorum, fidem mentitus, gravem suspicionem movet falsitatis. Fallit enim, quando sanctissimo Præsulum Domino dicta Acta inscribit, non expresso ipsius nomine: illud sane ab Asclepio & Valerio non diu erat quærendum; eidem sanctissimo Præsulum Domino contemporaneis, ut aperte indicant, dum addunt, Pontificem, cui dedicant sua Acta, Sanctos, de quibus scribere instituunt, sua benedictione formasse, atque adeo par esse, ut eorum certamina sua nunc iterum auctoritate vulget. Itaque si Asclepius & Valerius, prætensi Actorum auctores, Pontificis nomen ignorare non poterant, quomodo illud suppresserunt? Etenim si locus uspiam accommodatus occurrit exprimendi nominis proprii, is certe occurrit in incriptionibus istiusmodi, quibus alicui personæ libros aut scripta dedicantur; ut per se liquet. Jam vero an Deo teste verissima scribant prætensi auctores, seu potius fabulator aliquis, eorum nomina mentitus, discutiamus.

[5] [tamquam suspecta] Initio capitis primi Amphipolim, civitatem Italiæ occurrentem, studiose quæsivi apud Cosmographos; sed non reperi urbem, hoc nomine dictam, præterquam in Syria & Macedonia. Dicere; prout notatur in margine nostri Ms.; hæc civitas erat hic ni Longobardia, sed fuit multis jam seculis bellorum desolata ruinis; est gratis aliquid fingere: nam mirum foret, nullam usquam apud antiquos scriptores hujus civitatis, siquidem umquam fuisset in rerum natura, mentionem fieri; præsertim cum, juxta dicta sæpius Acta, debuisset extitisse medio circiter seculo quinto, aut aliquanto citius, ut patebit quam mox ex num. 7. Ad hæc, non pauca martyrii adjuncta fidem Actorum infirmant: qualia sunt conglobata pene supra modum, ne dicam supra fidem, tormentorum congeries, ut habes num. 14; Laodicius proconsul, igne Sanctos torquere volens, una cum sexaginta aliis eodem igne non sine miraculo combustus, Sanctis intactis, ut dicitur num. 15; egressus e carcere ab Angelo patefactus, quo Sanctis esset integrum, in Galliam proficisci, num. 22; quo pergunt, adscitis duobus presbyteris Asclepio & Valerio, Actorum, si Superis placet, conscriptoribus, de quibus supra, uti habes num. 23.

[6] Quid? quod nulli homini, vel tantillum perito in rebus istiusmodi, [& rebus falsis infarta] verisimile, nedum probabile apparere possit, quod Proconsul gentilis, nomine Maximus; ducentis comitatus militibus, relicta Italia, Martyres in Galliam profugos, per quæcumque loca perquirens, ubi hospitii gratia devenere, eos persecutus, est, sicut exponitur num. 27; apparente illis, dum orarent, navi in littore: unde Deo gratias referebant, ipsamque intrepide ingredientes, intuentibus Italis, sine nauta & remige incolumes in alteram ripam pervenerunt. Adde, quod Maximus Proconsul, & qui cum ipso erant, natabundi de periculo emersisse scribantur, & Sanctos Dei velocius persequentes, apprehendisse eos super fluvium Gartimpe, ut refertur num. 29; addito die, loco &c. Ne singula consecter; unum pro multis sufficiat ad elevandam dictorum Actorum fidem. Num. 31 narrantur sancti Pugiles nostri cursum martyrii consummasse sub Imperatore Martiano, qui Maximum Proconsulem direxerat ad occiduas partes in Christianorum persecutionem: qui ultione divina etiam subsequente, ut par erat, amisit vitam cum spiritu. Ubi adstruuntur duæ apertæ & absurdæ falsitates. Altera, quod religiosissimum Imperatorem faciat idololatram aut gentilem, Christianorumque persecutorem, plane ignarus de egregiis optimi Imperatoris in administratione imperii dotibus ac immortalibus in Sedem Apostolicam, universamque, qua latissime patet, rempublicam Christianam meritis nihil satis dignum dici posse; ut qui a Patribus Synodi Chalcedonensis nuncupatus fuerit novus Constantinus; vide Baronium an. 451. Proin secunda falsitas, quæ de ultione divina adjungitur, sponte corruat necesse est. Atque hinc liquet, quam parum fidei habendum sit Actis, tam palpabiles falsitates obtrudentibus. Martyrologium Ms. ecclesiæ Brixiensis, quod habemus, perperam quoque Martyres passos ponit sub Marciano Imperatore.

[7] Deinde, qua veri specie sit credibile, Italiam medio seculo quinto idolorum cultui subjectam fuisse, [& non credibilibus] ut idololatras Præfectos haberet, Brixiamque nec non Amphipolim, civitatem, ut volunt, quondam ei vicinam, eo superstitionis processisse, ut Baccho sacra perageret? Adi num. 3, 4 & 5. Nec difficultatem solvis dicendo cum Ferrario in Annotatione: Videndum esse, ne pro Maximiano, Martiano scriptum fuerit. Fac enim aliud pro alio scriptum, orto sphalmate ex similitudine vocum: quæro tunc, quo pacto Maximianus combinari queat cum S. Germano, Autissiodorensi Episcopo, vita functo anno 448 aut proxime sequenti? ad quem referuntur sancti Martyres accessisse, prout habes num. 25: qui cum B. Lupo Trecassinorum Episcopo, de Hibernia trans oceanum, mare Scotorum vel Britonum ulteriore insula, ubi ad reprimendum Pelagianorum hæreticorum perfidiam a summo Romanæ Sedis Apostolico directus fuerat, eodem tempore revertebatur. Non enimvero tempora Maximiani & Pelagianorum satis prope conjuncta sunt, ut simul componi possint.

[8] [discutiuntur] Longum foret, commemorare dialogismos identidem recurrentes, preces ad Deum continuas, ac locos Scripturæ, quibus Acta infarciri & amplificari assolent, in quibus pro primæva, sincera ac genuina veritate relucet character oratorius & vena Metaphrastis. His itaque matura judicii trutina expensis, considerandum linquo lectori hagiophilo, an non inepte dicant prætensi horum Actorum scriptores, seu, ut verius dicam, mendax aliquis eorum compilator, ac nugivendulus, Asclepium & Valerium rebus gestis, quas describunt, interfuisse, Deoque teste vera scribere; non sine animadvertenda impudentia. Restat igitur ut asseramus Scriptorem præsentium Actorum sua, quæ scripsit, aliunde non sine plagio mutuatum fuisse, eaque, quæ convenire judicabat sanctis Martyribus, applicuisse subjectæ materiæ vel omnia, vel pleraque saltem, adjectis fortasse etiam nonnullis rerum adjunctis, prout suggerebat particularis affectus, hisce Sanctis Brixiæ asserendis accommodatus. Et vero quam facundus suasor potensque orator sit amor patriæ, ut Sanctos ad se trahat, sibi non debitos, notius est, & experientia magistra, compertius, quam ut probari necesse sit. In memoriam revoca, quot machinis & ambagibus actum sit in Sanctis duodecim Umbriæ asserendis, de quibus in Tractatu præliminari, mensis hujus tomo primo præfixo.

[9] [Non videntur sancti Martyres] Enimvero vix adducor, ut credam, sanctos Savinum & Cyprianum ad Brixienses pertinere, cum nemo ex antiquis Martyrologis, quod sciam, eos Brixiæ tribuat. Annuntiationes Martyrologiorum dedimus num. 1, in quibus Sancti simpliciter referuntur, celato loco patriæ aut palæstræ. Unde vero Romanum modernum annuntiet eos Brixiæ, non obscure, ni fallor, colligitur e Baronii Notationibus ad idem Romanum Martyrologium: ubi citat quidem Tabulas ecclesiæ Brixiensis, dicens eis adstipulari vetera Mss.; verum quam sæpe soleant fallere Tabulæ ecclesiæ particularis, quam annosam non raro mentiantur antiquitatem, non antiquiores videlicet quam uno alterove seculo, puta decimo quinto aut decimo sexto, argumento erunt ea, quæ contra prætensam vetustatem Actorum de Sanctis Umbriæ tractantium, in dicto tractatu discutiuntur. Similis responsio quadrat Ferrario, qui post breve, quod habet, de Sanctis nostris compendium, asserit illud esse desumptum ex monumentis ecclesiæ S. Afræ, & Martyrologiis antiquis ecclesiæ Brixiensis.

[10] [Brixienses appellandi patria] Proinde non est, quod hic Brixienses jure nobis succenseant: cum satis clare vel ipsi Brixienses scriptores mentem hic suam indicent. Patritius Spini, Brixianus, Canonicus Regularis S. Salvatoris lib. 4 Hist. Brixiensis Italice editæ, non ausus eos Brixiæ attribuere, sic fatur: Petrus de Monte, tum temporis noster Episcopus, credens illos fuisse nostros cives, jussit eorum festum ab incolis nostris celebrari. Alii nihilominus contendunt, hosce Martyres cives nostros non fuisse. Tum decisione hujus controversiæ in medio relicta: dicit se allaturum rationes eorum, qui illos Brixiæ abjudicant; quod sic exequitur: Dicunt itaque hosce Sanctos e nostra civitate oriundos non esse, sed e castro Transalpino, dicto Bresse, haud procul a fluvio Rhodano: id quod clare habetur & ex historia eorum & ex nova tabula Franciæ, Tolomæo adjuncta. Quia clarum est, in ipsa historia Martyrum fieri mentionem Rhodani, fluvii Transalpini, aliorumque locorum, ipsi contiguorum, & nullam fieri nostrorum; tametsi in dicta historia vocentur Brixienses: id quod porro evenire dicunt non a Brixia civitate nostra, sed a Bresse, castro, ut dictum, Transalpino: sicut etiam demonstrant Tabulæ supradictæ. Et vero noster iste Episcopus affirmavit, hosce Martyres fuisse cives nostros. Sed discernat prudens judicium vestrum, quid in tali facto debeat teneri. Hactenus ille, satis indicans nihil certi se habere de præsenti controversia, fortassis etiam rotundius suam expressurus sententiam contra Brixienses, si, salva eorum offensione, ausus fuisset.

[11] Itaque si sancti Savinus & Cyprianus non sint Brixienses patria, [aut loco palæstræ.] unde ergo Brixienses poterunt nominari? Non utique quod Brixia ipsis præbuerit locum palæstræ: id quod asserere non audebunt Brixienses ipsi, reclamantibus Actis, nec non Fayno in libro, qui inscribitur Cælum Brixianæ ecclesiæ, ubi in Catalogo quarto, qui habetur pag. 337, ponit illos quidem in S. Aphra, Martyres Brixiæ, in Gallia apud Treviros: sed id postea in additionibus ad Martyrologium Brixianum anno 1665 edito correxit, corripiens Ferrarium in Vitis Sanctorum Italiæ, tamquam perperam Brixiæ apud S. Aphram eorum corpora jacere tradat ex Indiculo forsan Sanctorum ad calcem Brixiani Calendarii posito, qui postea in hac parte correctus est; cum apud Andreæ Saussayi Martyrologium Gallicum legatur, coli apud monasterium Domus Dei in eodem oppido Confluento. Quisnam primus Sanctos hosce Brixiæ adscripserit, non habeo in promptu, unde determinem. Quid si tota confusionis ratio orta fuerit ex cognomento castri, vulgo Bresse nuncupati, de quo supra ex Patricio Spini? Cujus nomen cum fere coincidat cum Brixia, Italiæ civitate, imo prorsus coincidat cum nomine Bresse, quo a Gallis vocari solet; non mirum foret, hinc ortam fuisse primam causam sanctos Martyres trahendi ad hanc urbem, castro, unde juxta opinionem prædictam dicuntur oriundi, prorsus cognominatione consimilem. Sive igitur illam confusionem primus induxerit Petrus de Monte, Episcopus Brixiensis, quem Ughellus ponit vita functum anno 1457, ab Eugenio IV PP. in Brixiensem Episcopum adlectum anno 1442, & deinde in Gallias legatum: de quo vide laudatum Ughellum tomo 4 Italiæ sacræ col. 554 & 755; sive, inquam, illam confusionem primus induxerit prædictus Episcopus, sive alius aliquis; cum tota Martyrum historia videatur unice niti Actis apocryphis ac fabulosis, restat, ut nihil certi nobis relictum esse videatur præter solum ipsorum cultum Brixiæ in Italia, & Antiniaci in Gallia: de quo postremo loco constat ex Castellano, eos commemorante in Additionibus ad suum Martyrologium Romanum die XIV Junii in hæc verba:

[12] Antiniaci (a Antigny) ad Vartimpam (Gartempe) in agro Pictaviensi S. Cyvranus (S. Cyvran) confessor, [Eorum cultus:] Titularis ecclesiæ unius abbatialis Pictavii, ubi vocatur S. Cyprianus, & ubi honoratur tamquam martyr & tamquam frater S. Savini. Apud Labbe loco infra citando pag. 666 mentio fit translati corporis S. Cypriani ad urbem Pictaviensem, [ad] quam juxta monasterium Ordinis S. Benedicti in honorem S. Cypriani a Froterio Pictavorum Episcopo positum est anno Domini CMXXXVI: qui eidem monasterio donavit castellum suum, nomine Ludriacum, vulgo Luray cum ecclesia in honorem S. Fercintæ dicata, villam S. Maxentii prope Betinas, nec non alodium suum, & ecclesiam S. Severini de Mille. Nec plura de ipsis dicenda suppetunt. Exspectavimus quidem, prout dicitur in Supplemento tomi secundi mensis Junii, ad diem XIV ejusdem mensis, ut laudatus Castellanus nos doceret, quidquid de S. Cypriani seu Cyrani vita, ætate ac cultu sciri per scripturam vel traditionem posset, pollicitos in Supplemento totius mensis Junii dignum ei locum tribuere: quod cum ibidem factum non legam, nec postea factum resciam, signum est, novas notitias non superesse: quæ si exstarent, haud dubie submissæ fuissent a diligentissimo & indefesso Sanctorum Galliæ præsertim indagatore & refossore, sexcentis locis a nobis laudato Claudio Castellano. Suspicionem movimus superius, quando agebamus de S. Sabino, quem habet Usuardus, an non ex uno solo conflatus esset duplex, additio eorum alteri titulo Martyris: cum sit idem nomen (Savinus enim & Sabinus satis coincidunt) idem territorium Pictaviense, in quo honorantur. Verum cum Savinus unus colatur Pictavii tamquam Martyr, & Sabinus Usuardinus ibidem coli asseratur tamquam confessor, neque aliquid solidi occurrat, e quo probari possit, aliquam confusionem hic intervenisse; censeo relinquendum tam Martyrem quam Confessorem in sua possessione, atque adeo alterum Sanctum ab altero distinguendum esse.

[13] [Acta Latina & Italica, & quæ eo spectant.] Præter Acta Latina, proxime subnectenda, habemus alia Mss., idiomate Italico expressa, non melioris farinæ, quam Latina, quæ per se patet, e prioribus esse transcripta vel ex hoc solo, quod preces ad Deum a Sanctis directæ, & variis locis in Actis Latinis infartæ, ne mutato quidem idiomate Latino, Actis Italicis inserantur. Alia nonnulla, quæ huc pertinent, jam dedimus in antecessum num. 2. Ejusdem furfuris sunt Acta Mss., quæ ad nos misit P. Chifflet, accepta e parochia S. Savini prope Dantesien. In Thesauro novo Anecdotorum, non ita pridem edito ab Edmundo Martene, tomo 1, col. 151, datur Gausberti Abbatis præfatio ad Vitam SS. Cypriani & Sabini Martyrum, ex Ms., sicut notatur in margine, S. Cypriani Pictaviensis: ubi nihil reperio, quod huc transcribi mereatur, quam forte unicum, quod dicit Auctor: Rogatu immo impulsu fratrum cœnobii laureati Martyris Cypriani Pictavorum, propter mœnia siti, ejusdem agonistæ præclarissimi ac ejus ipsius germani certaminum gesta Savini, protensioris quasi narrationis, animum duximus colligere scriptis.

[14] Labbe tomo 2 novæ Bibliothecæ manuscriptorum librorum pag. 665 exhibet breve compendium Passionis ex veteribus, uti adseribit, Legendariis Lemovicensibus; sed quam non sit optimæ notæ, observat laudatus Auctor, ad calcem ita scribens: Atque hinc patet, ab imperitis temporum scriptoribus aut conficta aut saltem vitiata in plerisque fuisse Martyrum Acta. Ibidem subsequitur Passionis alterum compendium, nihilo etiam melioris notæ, sed ejusdem fere argumenti. Observat idem Auctor, horum etiam Sanctorum meminisse chronicon Ms. Julii Flori anno 450 his verbis: Claruit eo tempore Germanus, Savinus, Cyprianus fratres, Asclepius, Valerius, cum aliis, quorum nomina ibidem videri possunt. His animadversis, nunc Acta ipsa accipe.

ACTA SUSPECTA.
Ex Lectionibus Mss. Officii proprii, in cœnobio S. Catharinæ Brixiæ asservati.

Savinus Brixiæ in Italia, an Antinaci in Gallia (S.)
Cyprianus Brixiæ in Italia, an Antinaci in Gallia (S.)

BHL Number: 7447


EX MSS.

PROLOGUS.

Lectio I.

Sanctissimo Præsulum Domino Asclepius, & Valerius presbyteri Salutem. Sancte Pater, [Auctorum fides in conscribendis horum Martyrum gestis:] quæ digna sunt imitari, & alteri quoque seculo prodesse, Sanctorum trophæa, stylo vel rustico qui digesserit, sibi mercedem a Deo mereri volentibus, salubrem conferet medicinam. Victorias igitur pretiosorum Martyrum Savini, & Cypriani, fratris sui, quibus ad calcem usque interfuimus, nos loqui par est; quia memoria dignæ sunt, licet plebeo nos uti calamo; ut vulgaribus prosit. De pluribus pauca; sed tamen, Deo teste, verissima scripsimus. Quæ vestræ Sanctitati offerre, dignum putavimus: ut qui illos vestra benedictione firmastis, eorum certamina vestra nunc iterum auctoritate vulgetis a.

[Annotatum]

a Quid de hoc prologo sentiamus, docet Commentarius prævius num. 4.

CAPUT I.
Sanctorum in fide constantia ac tormenta.

Anno Incarnationis Dominicæ CCCCLVIII Laditio *, & Maximo in Amphipoli civitate Italiæ consulibus anno sexto, [in quos,] tumultus gentilium in eadem provincia in idolorum culturis repentinus exoritur: Nam cum pene omnes simulacris sacrificarent idolorum, tamen in Amphipoli b urbe Dionysii simulacro immolabant: credentes, se ab ipso vitam, & adjutorium accepisse, dæmoniaco errore seducti. Erant igitur duo fratres, stemmate nobilitatis insignes, sapientia, sanctitate, fide, ac pudicitia præcipui, de Brixia oriundi c, quæ vicina erat Amphipoli, Savinus videlicet, & Cyprianus; qui quotidie pro defendenda sanctæ Trinitatis fide, quam in idolis annullabant; se ipsos murum, quamvis laicali militia cingerentur, omnibus opponebant; salutarem Trinitatis tramitem prædicando, dicentes: Videte, & intelligite, quia non sunt dii, qui manibus fiunt: dimittite idolorum insanias, dæmonumque seductionem, & revertimini ad Deum vivum, Jesum Christum, Dominum nostrum, qui omnia ex nihilo cum Patre condidit, sicut Psalmista testatur, dicens: Quia verbo Domini cæli firmati sunt, & Spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

[3] [idolorum cultui sese opponentes] Qui in fine temporum per semetipsum hominem apprehendens, nos misericorditer redemit. Nam idola surda, & muta, & vana sunt: quæ sibi prodesse non possunt, sed cultores suos surdos, mutos ac vanos reddunt, & ad inferni claustra perducunt. Christus enim unigenitus & primogenitus æterni Patris Filius consubstantialis, & coæternus, lux inaccessibilis nostras tenebras illuminat ignorantiæ, & infidelitatis. Talibus ergo, & tam salutiferis admonitionibus non cessabant monere populum, tam in Brixia civitate domestica, quam in Amphipoli, quæ ipsi, ut diximus, erat vicina Brixiæ. Sed Populus his admonitionibus invidus, & contrarius anniversaria jam præfati execrandi idoli d Dionysii festa, more consueto, sacrificare studebant, laudabantque ipsum tripudiantes, & bacchantes ante idolum.

[4] [insurgunt gentiles.] Quinto autem mense ab execrabili præscripti Dionysii festivitate, Ladicius Proconsul venit Amphipolim Dionysio sacrificaturus. Sequenti vero die nunciatum est illi, quod Savinus, & Cyprianus fratres, [qui] venientes de civitate Brixia, dicunt se Christi milites fore, exturbabant, & seducunt populum, afferentes novas doctrinas, & asserentes Christum Jesum mortuum hominem, & crucifixum, esse filium Dei verum, verum hominem, & verum Deum, & ob id plurimi ab idolorum culturis exturbantur. Insuper etiam adamantes Proconsulem deprecabantur, si hoc illis indulseris, ut multi peragant, quod cœperunt, Domine Proconsul, omnes credent in Christum, & nostra vana reputabunt sacrificia, omnisque religio Dionysii nostri peribit.

Lectio II.

[5] Nimis autem accensus furore Proconsul, sedens pro tribunali in eminentiori loco urbis, [Proconsulis interrogata,] jussit milites Christi sanctum videlicet Savinum, & Cyprianum adduci ad se, & dixit ad eos: Dicite mihi: unde estis, & quibus vocamini nominibus? ut vestra prius cognita generositate, facilius magicæ artis vestræ secreta pandantur. Non solum enim non sacrificatis Dionysio, verum etiam, qui illi sacrificare volunt, seducentes illos, avertitis, & nescimus in qua fide, potestateve hoc facitis. S. Savinus respondit: Tu expers veritatis, virtutisque divinæ cur interrogas nos, cum omnem veritatem execrare contendis? Sed compone prius mentis tuæ cocognitionem, & recogita, quis composuit te ex anima, & corpore, & intelliges veritatem: nam ego, & frater meus didicimus sacras litteras, in quibus invenimus; quia simulacra gentium, opera sunt manuum hominum, & nec sibi prodesse possunt, nec alios adjuvare; & quod patrocinia, quæ in ipsis manere videtis, cum ipsis semper vana peribunt.

[6] [& Martyrum] Ladicius dixit: Video, quia in multiloquio vestro quid didicistis: sed tamen mendacio fiditis. Sanctus Savinus respondit: Multiloquium nostrum verum est, & ut veritatem agnoveris, attentius audi, quæ dicimus. Re vera fidelibus suis per semetipsum Dominus promittit, dicens: Cum veneritis ante reges & præsides, nolite cogitare, quomodo, aut quid loquamini. Ego enim dabo vobis os, & sapientiam, cui non poterunt resistere omnes advesarii vestri: ideoque quia de Deo loquimur, multiloquium nostrum non ex nobis, sed ex Deo est: deos quos colitis, sunt metalla, idola dæmonibus consecrata, surda, ut diximus, muta, & vana. Laditius dixit: Lucrabitis vobis vitam vestram, si sacrificaveritis. S. Savinus respondit: Lucrum nostrum est mori in Christo. Tunc conversus Laditius ad B. Cyprianum, dixit illi: Et tu, o juvenis, quare non sacrificas diis meis? Respondit S. Cyprianus: Ego tibi ex toto corde confiteor, quia non sacrificabo diis tuis, sed adoro Deum meum, Jesum Christum, qui sedet in cælis ad dexteram Patris.

[7] Dixit Laditius: Suspendantur, & exungulentur, & vapulentur * a capite usque ad talos, [ad eum responsa: ac tormenta;] quousque denudentur eorum ossa, & sic doceant ex se omnes non blasphemare deos, sed ut sacrificetur illis humiliter. Milites vero Proconsulis Laditii, impiis parentes jussionibus, exungulant eos: at illi, dum exungularentur, referebant gratias Christo, clamantes voce magna, ac dicentes: Domine Jesu Christe, qui regnas cum Patre sine fine, & radix justitiæ emicas ubique, ostende nobis servis tuis misericordiam tuam, & affer tolerantiam passionis, & animi constatiam da nobis in certamine præsenti in tuis sanctis præceptis. Hæc autem illis dicentibus, & jam pedibus exungulatis, & graviter tortis, ita ut lictoribus eorum carnes fere usque ad ossa pessumdarentur, intererant ad hoc spectaculum duo Presbyteri, Asclepius scilicet, & Valerius, qui immania cernentes Sanctorum supplicia, non audentes palam, qui essent, ostendere, diu latuerunt.

[8] Inter hoc autem, quamquam minime vellent a suppliciis cessare carnifices, [e quibus laxati] jussit tamen execrabilis Laditius, etiam nolentibus Sanctis, eos a tormentis laxari. Post vero alacri vultu glorificando Deum adducti sunt ante conspectum Laditii, quibus Laditius dixit: Jam nunc sacrificate Dionysio, ut liberemini a multis tormentis. Dixit ei B. Savinus: O stulte! Sculptile æneum, arte hominum fabricatum, deum putas esse factum, sine sensu immobile? Patrator sceleris, non poteris nos a via veritatis avertere. Nonne jam vides, quia immutatum est corpus meum de pœnis tuis; & non sentimus dolores tuos durissimos? quippe inanis est virtus tua: Deus namque optimus, a nemine factus, omnia fecit: deus vero tuus æneus, quem colis, ab homine factus, nihil facere potest, nec fecit. Tunc dixit Laditius ad B. Cyprianum: O tu juvenis Cypriane, quare non habes misericordiam de te ipso? Sanctus Cyprianus respondit: O Laditie, impudicissime hominum, quare non credis, & recognoscis deum tuum?

[9] Audiens hæc Laditius, jussit fornacem accendi stuppa, [frustra ad idolorum cultum solicitantur;] & adipe, ita ut videretur flamma ascendere usque ad cubitos sexaginta; sicut quondam apud Babyloniam ad comburendos Dei pueros, Sidrac, Misac, & Abdenago, fecere Chaldæi. Videns itaque Laditius validam fornacis flammam, jussit Sanctos Dei ad se adduci, & dixit ad B. Savinum: Sacrifica Deo Dionysio. Iterum autem dixit ei: Savine in ea cœpisti pertinacia mentis tuæ, & duritia cordis, in ea perduras. Adest tibi parata pœna, ut videas, & in te ipso experiaris, in ea magnam Dei nostri Dionysii ultionem.

ANNOTATA.

b De hoc loco nonnulla præfati sumus num. 5.

c Quam debili ratione dicantur Brixia oriundi, prævie monuimus a num. 9.

d Nulla veri specie afferitur, Italiam tum temporis, puta medio seculo quinto post Christum natum, idololatria infectam fuisse: de qua re videsis Comm. prævium.

* Laodicio.

* Vapulent.

CAPUT II.
Idolum prostratum; frustra tentata novis tormentis Martyrum constantia.

Lectio III.

Deinde conversus Proconsul dixit: Acquisce, o juvenis, [Sancti ad idolum ducti,] consiliis meis, & eris secundus in regno meo. S. Cyprianus respondit: Jam enim tibi diximus, nos nullatenus diis tuis surdis, & mutis sacrificaturos. Si diis tuis sacrificaverimus, animas, quæ nobis ex divino collatæ sunt præcepto, cum quibus in cælis regnare debemus, penitus amittemus; nam regno tuo omnimode devotius carere optamus; quia mortale quod est, cum diis tuis pariter interibit; nam quidquid æternaliter moritur, pro certo perit, & transit. Sanctus vero Savinus prosecutus fratris sui orationem, dixit ad Proconsulem: Vis scire certissime, Proconsul, quia, quem dicis Deum esse, Deus non est, sed sculptile, manu factum. Laditius dixit: Maledictum non est sculptile, & idolum, quod non manu hominis, sed virtute Dei compositum est; virtus enim, quæ in isto habitat, & sacrificia nostra suscipit, & duo confert; nam nobis adjutorium tribuit, & salvationem.

[11] [oratione facta] Sanctus Savinus respondit: Vis ergo, ut accedamus, & sacrificemus, ut per nostrum sacrificium omnis virtus Dionysii dei tui coram manifestetur? Laditius respondit: Volo ego, ut adoretis, & sacrificetis & agnoscatis magnam ejus virtutem. Ingredientes igitur Sancti Dei templum, in quo erat idolum, muniti, & armati signo sanctæ crucis, quo diabolus vincitur, dixerunt: Deus omnipotens, qui omnia tenendo imples, & implendo tenes, & omnia gubernas, nec loco contineris: qui diabolum a tua veritate alienum, in abyssum ignis æterni religasti, & Angelos sanctos, timentes tuæ potentiæ magnitudinem, ne ullo modo usquam labi possent, in perpetua tui luminis claritate solidasti; qui apud Babyloniam clandestinum Beli idolum per Danielis prudentiam, vanitatem patefaciens, revelasti; qui somnium Regis per eumdem Danielem typice propalasti; qui obcæcatum Pharaonis furorem in profundum maris demersisti; qui Moysem servum tuum orantem exaudisti, & per virgam, tuæque jussionis signum, fontem aquarum de petra produxisti.

[12] Tu qui es, qui eras, & qui venturus ad judicium crederis extremum, [illud increpans] Rex æternus, te deprecamur, veni invocatus in adjutorium nostrum, & ostende eis lumen justitiæ, qui veritatem tuam mendacium autumant, ut veritatem tuam agnoscant, sciantque quia tu es, qui in æternum vivis, & sempiternus ubique ades; per Filium tuum; Dominum nostrum Jesum Christum exterge caliginis errorem, quem homines in hoc idolo patiuntur, & absterge.

[13] Hæc autem cum dixissent, convertentes se contra idolum, [& prosternunt;] voce magna clamabant: Infructuose, cæce, inanis, mute, surde Dionysi, adjuramus te per magnum, & gloriosum Christi nomen, qui in altis habitat, ubique regnans, ut corruas de solio, in quo constitutus appares, & ad terram prosternaris: quatenus per hoc homines agnoscant, qualis, & quantus in te error occultus inhabitat. Statimque factus est terræ motus, & cecidit idolum, quod erat sculptum in honorem Liberi patris Bacchi, id est Dionysii; & versum est in pulverem, ita ut omnes, qui aderant, infideles fugerent, ac territi, quod factum fuerat, mirarentur. Tunc dixit B. Savinus ad Laditium: Ecce idolum tuum, quod homines in sinceritate mentis suæ (qui a Deo conditi sunt) vivere naturaliter cupientes, incredulitatis errore demergebat; quia terrenum est, ad terram corruit. Descende nunc, & collige pulverem ejus, qui vel modo cognosces in quantis ignorantiæ demersi eratis antea tenebris.

[14] Contristatus vero Laditius propter statuam Dionysii erutam, [ideo in fornacem immittuntur,] jussit eos in fornacem ignis ardentis, quam paraverat, introire. Cum vero ingressi fuissent S. Savinus, & Cyprianus fratres caminum ignis ardentis, in medio eorum visus est tertius, cujus vultus candorem solis exsuperans, fulgore proprio fulgorem flammarum omnium offuscabat. In medio vero fornacis quasi vernanti in gramine constituti, uno ore dicebant: Gratias tibi agimus Domine Deus patrum nostrorum, qui nostri reminisci dignaris, ut cognoscat Proconsul, quia non sunt dii, qui manibus fiunt, & quia tu potens es de camino ignis ardentis nos eripere, sciantque, qui astant, quia tu es Deus verus in cælis habitans, & per secula regnans.

[15] Dum autem hæc perorassent, statim exundans flamma fornacis arripuit Laditium Proconsulem, [flamma tyrannum cum suis comburente, & Martyres non tangente.] eosque, qui cum eo astabant, infideles viros circiter sexaginta *, & ita penitus exussit, ut corpora eorum nullatenus recolligerentur, quoniam ira Dei consumpserat eos. Cumque hoc factum fuisset, omnes exterriti sunt per circuitum, & videntes Sanctos Dei illæsos de fornace exisse, in tantum, ut nec indumenta eorum odor ignis attingeret, laudabant, magnificabantque Dominum in commune, dicentes: Nunc cognoscimus; quia magnus est Deus, quem Sancti prædicant Savinus, & frater suus Cyprianus; qui eripuit eos de Camino ignis ardentis. Thelarius vero quidam princeps, furoris ardore succensus, jussit eos retrudi in carcerem.

[16] Post igitur dies viginti sex venit Proconsul, nomine Maximus, [Proconsuli Maximo sistuntur:] audiensque a militibus Laditii, qui evaserant de flamma, quæ per orationes beatorum Virorum gesta fuerant, atque cognoscens perditionem Laditii Proconsulis, valde indignatus est. Altera die consilium cum suis egit militibus, ut eos perderet. Erant enim Sancti magnificantes, & glorificantes Deum intrusi in carcerem. Deinde post dies tres adventus sui accessit Maximus Proconsul ad perdendos eos, sedensque in throno judiciario, in loco, qui dicitur, Forus, jussit sibi Sanctos Dei exhiberi, & ait ad B. Savinum Proconsul: Dic mihi, qui & ætatis tempore, & prolixior es corporis quantitate, quo censeris nomine? (erat nempe B. Savinus statura procerus, terribilis visu, venusta & acerrima facie, decenti corpore, & mente benignissimus.)

[17] [a quo interrogati, minis frustra territi;] Sanctus Savinus respondit: Si nomen meum meque ipsum volueris agnoscere; prius [cognosce] quia pater, nomine Magnus, & mater mea Tacia, me habentes, vocaverunt Savinum, sicque ab ipsis educatus crevi, nutritus sic, & ab ipsis cunabulis, sacris litteris, utpote carissimus filius eruditus. Deinde dicit Maximus ad B. Cyprianum; Et tu quo nomine diceris? Qui respondit: Cyprianus vocor: sumus namque fratres de uno patre, & de una matre geniti. Audiens hæc Proconsul, ait: Quali vos de genere dixistis esse in vita? S. Cyprianus dixit: Jam tibi dictum est; quia pater noster Magnus ter consul, de sacrata, & magnifica civitate Brixia peragens præfectoria dignitate consulatum. Mater autem nostra æque consulari de matre sua Logadia orta est. Ad hæc Maximus dixit: Animadvertite enim, quia de insigni propagine fratres estis: verumtamen si non adoraveritis deum Apollinem, ambo estis diversis pœnis, & cruciatibus puniendi: exhibeam namque vos ad devorandum feralibus bestiis.

Lectio IV.

[18] Tunc dixit ei B. Savinus: Non timemus minas tuas. Rursum ad eos inquit Proconsul! [idolum contemnunt.] Quare non timuistis comminuere magnum deum Dionysium? Nam simulacrum dei Dionysii comminuistis: & insuper consuetudinem sacrificiorum evacuastis. Sanctus Savinus respondit: Nos non idolum Dionysii comminuimus, neque amicum Imperatoris Proconsulem igne consumpsimus; neque etiam idolorum sacrificia evacuavimus; sed Christus suis triumphans in Sanctis, qui nos de camino ignis illæsos eripuit, per orationes servorum suorum inimicos veritatis ad nihilum reduxit. Iterum blanda cœpit proconsul Savinum voce mulcere, inquiens: Savine, quare non adoras Apollinem, qui omnia nutrit? Ut vivas, te hortor. S. Savinus respondit. Et tu, o Maxime, quare non credis, & adoras Dominum tuum, qui quarto die creavit Solem, & lunam, & fecit te? Tunc Maximus inquit ad Cyprianum: Obliviscere vel tu stultitiam, o Juvenis, & accede, ut sacrifices Deo Apollini, ne pessime crucieris, & pereas. S. Cyprianus respondit: Male enim excessero, si oblitus fuero benignitatis, & protectionis Dei mei, & adhæsero illis, qui non sunt dii. Deinde dixit B. Savinus. O incredule, putasne illum idcirco seducere; quia vides in junioribus annis? Ego tibi pro illo assero, quia frater meus non adorabit dominum tuum, nisi prior adoravero ego. Noli insanire, Maxime, & noli reminisci priscorum malitiam consulum.

[19] Proconsul dixit: Et tu noli confidere in tuis magicis artibus, [Tyrannum ad frugem reducere volunt;] sed age more antiquorum prudentum, & sacrifica patienter deo Apollini. S. Savinus dixit: Non tu potius insanis, Proconsul, per artem diaboli, quando illud nos adorare jubes, quod nec se movere potest, nec sentit? Ne memineris incircumcisæ mentis Laditii, perditi per exacerbationem suæ atrocissimæ mentis. Attende autem ad perfectionem Dei, quam super nos factam abunde recognoscis, & effugies pœnas illorum, quos perditos in igne novisti, & deinceps cave, ne male puniaris, cum de hac vita exieris, in tormentis. Maximus vero audiens hæc, in furore rursum invectus, jussit eos super rotas extendi, & vinciri, ut dum rotæ volverentur, eorum corpora dissecarentur. Sanctus autem Savinus, in rota extensus, dicebat: Quam dulcis est dilectio tua, Domine, qui etiam malignas hominum mentes non respuis; sed ad plenitudinem protinus admittis. Faciat immensa pietas tua, ut per rotarum, quæ perferimus, in carne supplicia, pervenire mereamur ad animarum remedia nostrarum, sitque merces nostra ante te in cælo reposita.

[20] Tunc ait ad Proconsulem: Festina, Proconsul, [sed is, in rabiem actus, novis suppliciis eos addicit.] perduc nos per hunc semper desiderabilem nobis martyrii triumphum ad supernorum consortium Angelorum. Perage voluntatem patris tui diaboli: nam nobis vivere Christus est, lucrum vero est mori in confessione ejus. Volventes autem rotas carnifices, membra eorum se dividere posse putabant; sed dolores in Sanctorum membris, ut cogitabant, minime prævaluerant. Sanctus vero Savinus, in certamine adhuc constitutus, conversus ad Dominum, dixit: Omnipotens Christe, pudicæ mentis largitor, adjutor, & liberator, ac redemptor noster, gratias tibi agimus, & ut obstrictos in ligno, de ligno nos recipere digneris oramus: Da nobis constantiam certandi contra diabolum; quia tu es Deus, qui mentes sanas solus agnoscis, ne prævaleat in nos mens Proconsulis impudica; quoniam magnum est nomen tuum timentibus te. Hæc cum dixisset, illico solutæ sunt rotæ, Sanctique Dei incolumes pariter evaserunt.

[Annotatum]

* Alibi centum sexaginta.

CAPUT III.
Liberatio e carcere; profectio in Galliam; mortuus vitæ redditus; cæci illuminati; plurimorum conversio; martyrium.

Lectio V.

Mirantibus autem pluribus tantæ illorum passionis tolerantiam, Christumque laudantibus, Maximus Proconsul acerrime tristabatur, [Sancti Martyres] eo quod illos vincere non posset, se victum ab illis considerans, jussit eos recludi in carcerem. Post dies denique tres jussit sibi eos de carcere exhiberi, præcepitque, ut ante amphitheatrum, ubi bestiæ decubabant, apponerentur. Erat autem leæna miræ magnitudinis in parte amphitheatri clausa cubiculo, & in parte altera duo leones, qui jussi sunt per tres dies, & noctes sine pabulo custodiri, ut Sanctos Dei fame rabidi celerius devorarent. Adducti autem ante amphitheatrum, sedente Maximo pro tribunali, in porta civitatis Amphipoli coram omni populo ejusdem civitatis jussi sunt, ut ingrederentur amphitheatrum, qui tranquilla mente, & alacri vultu summa celeritate, utpote incolumes, ultro euntes ad palmam ingressi sunt amphitheatrum.

[21] [feris objiciuntur; quæ pedes Sanctorum lumbunt:] Tunc dixit Proconsul: Nonne videtis, quam hilari vultu viri illi currunt ad mortem, quod etiam omnes alii, qui aderant mirabantur. Duo itaque venatores magistri bestiarum, facto silentio, ad devorandos Dei Sanctos, dimiserunt primo leænam; quæ dimissa vehementer rugiens, nimia fame turbata, quasi prædam, quam desiderabat, captura, magno impetu e cubiculo egressa est, intuensque Sanctos Dei, omni amissa ferocitate, cecidit ad vestigia Sanctorum & blandimento caudæ omnem se famis furorem deposuisse gaudebat. Accedensque per unam fere horam non cessavit sudores pedum Sanctorum perlingere. Videntes autem magistri leonum, quod nullatenus illos invadere præsumit, post leænam dimiserunt duos similiter jejunos leones per tres dies fame maceratos, qui ovibus etiam mitiores prostrati solo, Sanctorum pedum sudores eodem modo, sicut leæna, lingere non cessabant.

[22] [similiter e carcere divinitus liberantur;] Intelligentes ergo magistri bestiarum, quod nequaquam a leæna, neque a leonibus læderentur, ipsos leones revocare cœperunt, utque intra caveas suas sese reciperent hortati sunt. At illi, adoratis Sanctis, pariterque conquiescentes, ad voces venatorum adhuc jejuni, cubicula sua repetierunt. Quod vigilanti intuitu conspicientes astantium catervæ, more vulgarium insanientes, confusis vocibus clamabant, dicentes: Si isti malefici, & magi, bestiarum incantatores interfecti non fuerint, non solum dii, quos orbis terrarum colit, sed etiam omnis nostra provincia peribit. Et dicebant ad Proconsulem: Jube iterum in carcerem illos recludi, qui tamdiu ibi serventur, quousque fame deficiant. Itaque jussit eos rursus in carcerem mitti, præcipiens cæmentariis, ut calce insolubili carceris ostium obserarent: qui jussa percipientes, inclusis in carcere, maceria ostium obstruxerunt. Igitur cum per tres dies, & noctes temporali pabulo jejuni, sed Spiritus sancti cibo refecti essent, Deum in carcere deprecantibus extemplo illis Angelus apparuit, & exhortans eos dixit: Egredimini securi de carcere, & pergite pariter in partes Galliæ, ubi æternæ quietis gaudium, quod meruistis, a Domino accipietis. Moxque divisus paries in dexteram scilicet & lævam exeuntibus aditum patefecit.

[23] [& in Galliam pergunt;] Egressi sunt ergo S. Savinus, & S. Cyprianus in initio Kalendarum Junii ad præceptum, & votum Angeli, de carcere, accersitis duobus presbyteris Asclepio veluti, & Valerio; in partes Galliæ perrexerunt. Secuti sunt eos autem prænominati duo presbyteri; ut non tam longa itinera, quam etiam passiones illorum imitarentur. Venientes itaque ad Cisalpes Penninos, super Rodanum fluvium rapidum, refectionis causa, more itinerantium consederunt. Tanta denique virtutum, & miraculorum fama Sanctos Dei præcellebat, ut ex vicis, & oppidis, urbibus, & pagis ad requirendos, & visendos eos, undique semper ingens homimum multitudo concurreret. Unde accidit, ut mulier quædam, Emixenia nomine, adhuc gentilis, cujus filius unicus paulo ante defecerat, arrepto mortuo, permixta turbis ad ripam Rodani, ubi indultu corporum Sancti consederant, convenerit: & provoluta illorum pedibus, immensis ploratibus clamare cœpit, & dicere: Scimus & vos excelsi Dei amicos fore, & precibus vestris apud ipsum multa impetrasse. Deprecemur, obsecro, pro totius meæ spei unico meo filio, Si mihi ipsum precibus vestris restitueritis; Deo vero ipsum, meque dicabo. Prostravitque se solo cetera hominum multitudo, & ut fletuum mulieris misererentur, expectabant.

[24] Beatissimus igitur Savinus, tenerrimis mulieris, [ubi Savinus Deum precatus, filium unicum mortuum, matri vivum restituit.] ac turbarum fletibus motus, verbum faciens ad populum, ut Dominum Jesum toto cordo perquirerent, prostratus in terra, aliquantisper oravit dicens: Tu Deus optimus, qui cælum & terram omnipotentia tua solidasti, & singulariter cælum syderibus decorasti, terramque ad gloriam nominis tui hominibus adornasti, tuam immensam clementiam deprecor, resuscita hunc mortuum, & per hoc tuum miraculum in hac provincia tibi populus, qui per divina * errorum currit, cumuletur multus. Hæc dicens erexit se, & in defuncti ora conversus, apprehensa ejus manu dextera, allevavit eum vivificatumque unicum matri suæ puerum reddidit: quæ statim cum puero baptismum consecuta, Dominum Jesum felici devotione sicut promiserat, majorique affectu sequebatur: tantam enim gratiam Dominus contulit servis suis, ut per eorum orationes in conspectu omnium, qui aderant, tres ibi illuminarentur cæci a nativitate, & duo claudi erigerentur.

[25] His ita, tribuente Domino, peractis, ne diu de imperata, [Proficiscuntur ad S. Germanum, Ep. Autissiodorensem,] & annunciata Domini jussione per Angelum tardarent, cœptum exequentes iter, transeuntes apud Lugdunos, tandem Burgundiæ ulteriorem percurrentes, ad civitatem Antisiodorum pervenerunt, admodum beatissimum Germanum a Episcopum visere cupientes. Erat autem tunc temporis eadem in urbe gloriosissimus Antistes Germanus, qui cum B. Lupo b Trecassinorum Episcopo de Ibernia trans oceanum mare Scotorum, vel Britonum ulteriore insula, ubi ad reprimendum Pelagianorum Hæreticorum perfidiam, a summo Romanæ Sedis Apostolico directus fuerat, eodem tempore revertebatur. Dei igitur providentia, dum eumdem quærebant, in itinere obviantes, retulerunt omnem sui certaminis agonem, quem a Laditio pertulerant. Qui eos confortatos, ut in proposito, quod Domino promiserant, permanerent voto, beatissimum Savinum secum retinere volebat; quem cum ad id flectere non valeret, fratrem ejus exorabat Cyprianum, quatenus secum perseveraret.

[26] [inde Turones versus:] Sed B. Savinus potius Domini, quam solius hominis parere jussionibus felicius fore reputans, quemadmodum, ut in partes Galliæ tenderet, a Domino admonitus esset per Angelum, B. Germano familiarius enodavit. Tunc B. Germanus eorum acquiescens voluntatibus, per tria fere milliaria cum eis est profectus, & eis sanctificatis suis felicibus benedictionibus, regressus fuit. At illi undique per beatissimum Germanum solidati, benedictionibusque firmati, ac Spiritu sancto repleti, viam, quam cœperant, peragebant. Et transito Ligeris fluvio in partem ulteriorem pagi Turonici pervenere.

[27] [inde rursum alio;] Comperiens igitur infelicissimus Proconsul Maximus, mirabiliter illos exiisse de carcere, & quod, fama vulgante, partes Galliæ expeterent, nec non reminiscens diminutionem Dionysii dei sui, ac intrinseco dolore tactus, videlicet pro extinctione agnati sui Laditii Proconsulis, per execrabilia deorum suorum numina testatus est; se eos judicaturum, & quod numquam Amphipoli in partes rediret, nisi prius Sancti Dei ab ipso capitibus plecterentur. Cum ducentis igitur armatis viris, per quæcumque loca perquirens, ubi hospitii gratia devenere, eos persecutus est: Jam enim prædicti duo fratres cum duobus illis Presbyteris in pagum Pictonum pervenerant, ad locum videlicet, qui dicebatur Confluentum c, ubi fluvius Gartimpe in fluvium defluit Chorosæ *, nunc vero ipse locus nuncupatur Exuentium, qua longa fatigatione lassi, resederant haud longe ab eodem confluentium fluminum loco, uno videlicet tantum milliario.

[28] [Proconsule Maximo in Gallias eos insequente:] Tertius fluvius, dictus Ingla d, influit superius in Gartimpam, ad quem ex supradicto loco, in quo quieti indulserant, venientem viderunt Proconsulem Maximum cum ducentis satellitibus Italicis sese prosequentibus e. Beatus autem Savinus, & Cyprianus, frater suus, suis recognitis hostibus, per quod transire flumina valerent, ingeniti * extemplo terræ, Dominum deprecabantur dicentes: Domine Jesu Christe, qui liberasti filios Israël de manu Pharaonis, & adduxisti illos per medium maris sicci, da nobis auxilium hæc flumina transeundi, ut eripi mereamur ab his hostibus, & ad loca, quo nos pervenire jussisti, perveniamus. Cum hæc autem fortius perorassent, surgentes ab oratione, nova contra illos navis in littore apparuit, unde Deo gratias referebant, ipsamque intrepidi ingredientes, intuentibus Italis sine nauta & remige incolumes in alteram ripam pervenerunt.

[29] [a quo comprehensi, cruciantur: Savinus vero, dum energumenum liberat,] Maximus vero Proconsul, & qui cum ipso erant, natabundi de periculo emerserunt, Sanctos Dei velocius persequentes, apprehenderunt eos super fluvium Gartimpe f VIII Kal. Junii, in loco, vel villa, cui prisca vetustas indiderat nomen Cirescus *, ab Antiniaco villa videlicet vel vico, uno milliario. Comprehensos vero perduxerunt in unam ipsius fluminis insulam contra prædium, quod dicitur Psellis g, ubi eos diversis affecere tormentis. Accidit autem dum torquerentur, ut quidam energumenus, quem Spiritus nequam invaserat, insaniens affuisset. Dixit ergo Maximus ad S. Savinum: Savine, quare non operaris virtutes, quas in Ausonia operabaris, ut ejicias in nomine tui Jesu Christi dæmonem, qui hunc hominem inhabitat, ipsumque crudeliter sauciat? Tunc S. Savinus elevatis parum oculis ad cælum dixit: In nomine Christi crucifixi, quem prædico, & prædicavi, & quem fideliter adoro, semperque adoravi, quem desidero, & pro ejus nomine mori exopto, tibi præcipio immunde Spiritus, exi ab hoc homine, qui ad similitudinem Dei factus est, & amplius ne præsumas invadere illum. Moxque spiritus nequam egrediens, sanum hominem, locum vero spurcissimum fœtore reliquit, qui statim baptisma consequens, sanus abscessit.

[30] Videntes vero comites Maximi, statim promptissima devotione venerunt ad fidem, [comites Proconsulis Maximi baptizantur; ipse autem capite truncatur una cum dictis comitibus.] & ut in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti baptizarentur, B. Savinum humiliter coram omnibus flagitabant. Cum ergo B. Savinus in his baptizandis intenderetur, a Maximo Præside quinto Idus Julii capite plexus est, ipsique, qui baptizari deprecabantur, decem viri a suis commilitonibus pariter decollati sunt: nec dubium, quin sanguine proprio baptizati sint, qui redemptionis baptismum in nomine sanctæ Trinitatis fideliter exquirebant. Reliqui igitur tenentes beatum Cyprianum, & duos Presbyteros Asclepium, & Valerium, perduxerunt illos transfluvium in vicum, qui dicitur Antiniacus. Sed duo Presbyteri, nocte eadem erepti de manibus eorum, Asclepius videlicet & Valerius, venerunt nocte ad corpus B. Savini Martyris, & transportaverunt illud ab insula, ubi jacebat, quæ erat contra villam Prosellis *, in montem, qui nuncupabatur ad tres Cypressos h, ubi fuerat olim ecclesia, in tempopore pacis constructa, in honorem S. Vincentii martyris, sed jam tunc Wandalica persecutione deserta apparebat. Ibi ergo sepelierunt gloriosissimum corpus S. Savini.

[31] Beatissimus vero Cyprianus Martyr diversis pœnis, [Martyrium S. Savini, ejus adversariorum pœna.] & exquisitis cruciatibus tentus, in prælibata Antiniaci villa, & vico, capitali sententia pridie Idus Julii hominem exuit, sicque victor, & Martyr ad Christum migravit, & felicem pervenit ad palmam sub imperatore Martiano i, qui hunc Proconsulem direxerat ad occiduas partes in Christianorum persecutionem, qui ultione divina etiam subsequente, ut par erat, amisit vitam cum spiritu. Cui Leo successit in regimine major, ipse vero Maximus Proconsul, & quicumque cum ipso remanserant, de exercitu suo, arrepti a dæmonibus, quidam fluminibus, quidam lucis, ac saltubus se ipsos insanientes dederunt, alii se ipsos propriis mucronibus confoderunt; sicque factum est, ut nec ipse Maximus, nec de ejus comitatu remanserit vel unus, qui in parte Hesperiæ regrederetur. Loca vero, quæ S. Savinus, & frater suus Cyprianus Domino jubente expetierunt, & quæ de propriis corporibus, Domino tribuente sacrificaverunt, creberrimis nunc usque ad gloriam nominis sui Dominus, per intercessionem eorumdem Martyrum exornat miraculis, in quibus recipiunt cæci visum, claudi & paralytici gressum, munditiam energumeni, diversisque immorbati infirmitatibus, salutem excipiunt. Ægri enim corde, ægroti vero corpore mundantur, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui semper suis glorificatur in Sanctis, & vivit cum Patre, & Spiritu sancto per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Obiit 448 aut 449, de quo Martyrologium Romanum die 31 Julii.

b Agi de illo poterit die 19 hujus cum Martyrologio Romano.

c Confluentes vulgo Confoulens, Conflans, oppidulum Galliæ in Marchia provincia ad Vigennam fluvium in limite Pictaviensi, sive ut est apud Labbe tomo 2 Biblioth. Mss. pag. 665, viculus est prope oppidum de La Rochepozay, quod Brosæ fluvio adjacet.

d Vulgo l' Anglin.

e Non esse hoc credibile prævie monuimus num. 6.

f Vartimpam scriptum habes in Comm. prævio, num. 11 & 12.

g Hodie Seaux, inter oppidum S. Savini & Antiniacum, ut dicitur apud Labbe.

h Trescypressi, hodie Mont Saint Savin, ut legitur apud Labbe, parum distat ad oppido S. Savini.

i Ea procul amovimus a religiosissimo Imperatore supra num. 6.

* devia.

* Crosæ, vulgo Creuse.

* flexis genibus.

* Labbe Cercheus.

* Psellis.

DE S. DROSTANO CONFESSORE
IN SCOTIA.
Ex monumentis Scoticis.

CIRCA AN. DC.

[Commentarius]

Drostanus confessor in Scotia (S.)

BHL Number: 2338


AUCTORE J. B. S.

Thomas Dempsterus, alibi in hoc opere nativis suis coloribus depictus, de S. Drostano meminit in Menologio Scotico ad diem IX Novembris his verbis: Drostani monachi, regis Eugenii avunculi; & rursus XIV Decembris: In Scotia ad S. Andream, [Ex Menologiis Scoticis] Drostani monachi, nulla usquam reddita ratione, cur diversis illis diebus & diversa phrasi Sanctum ita annuntiet; sitne unus, an gemini synonymi. Crediderim ego, virum multarum rerum consarcinatorem, hæc omnia pro suo ferme arbitrio disposuisse: & ea tamen Ferrario digna visa sunt, quæ Catalogo generali iisdem prope verbis insererentur, quod & alibi parcius ab ipso factum optaremus. Aliter censuit Camerarius, nescio an majori fultus auctoritate, quam hic sequimur, dum S. Drostanum hoc die collocavit, male eum vocans Drastanum. Ejus verba sunt: Sanctus Drastanus, abbas & confessor: de quo plerique, præsertim Leslæus lib. 4 historiæ, & Major lib. 2; sed qui constanter Drostanum seu Dronstanum, non Drastanum legunt; quemadmodum & ceteri qui de ipso loquuntur, tamquam de vero Sancto, qualem non videtur agnovisse Wion, ipsum inter filios regum monachos connumerans, quorom locus professionis ignoratur, Ligni vitæ lib. 4, cap. 26, quamvis de cetero in profundendis Sanctorum titulis satis munificus.

[2] Hæc dubium ingessere, tutumne esset, Sancto non usquequaque indubitato, [aliisque monumentis, cultum habuisse ostenditur.] locum hic tribuere; verum cum, Sirino teste, memoria ejus habeatur in sæpe alias citato Breviario Aberdonensi, ex quo brevem historiam ipse refert, infra subnectendam; Dempsterus vero in historia ecclesiastica gentis Scotorum num. 375 consensum ecclesiarum Scoticarum appellet; postremo cum in utraque editione Martyrologii Anglicani, auctore Wilsono, ad hunc ipsum diem consignetur; putavi hæc ad cultum S. Drostano asserendum utcumque sufficere. Sic habet Wilsonus, per Sirinum latine redditus: In Scotia, commemoratio S. Drostani confessoris, qui in eodem regno natus e regio sanguine, & Aidani regis avunculus existens, in juvenili ætate sprevit mundi vanitates, ibidem monasterium ingressus, S. Benedicti habitum suscepit; in quo statu adeo in humilitate & perfectione excelluit, ut in Scotia Albiensi & Hibernia celeberrimæ famæ fuerit, donec plenus sanctitate & miraculis, diem clausit circa annum Christi DC; ubi multa fuere antiquitus altaria & sacella in ejus honorem dicata. Mirum est, postrema hæc verba abesse in posteriori Wilsoni editione anni 1640.

[3] Ridet Sirinus Ordinem Benedictinum hic a Wilsono sec. VI in Scotia repertum, [Majoris & Leslæi de ipso testimonia.] ubi eousque recte ait, maxime floruisse regulam sancti Columbæ Hiensis; & certe inter Benedictinos S. Drostanum non agnovit Mabillonius. Ceterum ad sanctitatis commendationem accedunt popularium scriptorum testimonia: ac primum Joannis Majoris lib. 2 de gestis Scotorum cap. 7, sic loquentis: Aidanus Scotorum rex sic de morte S. Columbæ doluit, quod parum supervixit: cui Eugenius in regno successit. Hujus temporibus S. Drostanus, regis avunculus, monasticam vitam ducens, miraculis claruit. Dubium relinquit Major, fueritne S. Drostanus Aidani, an Eugenii avunculus, in quo superius Dempsterum cespitantem vidimus: Verum id clarius explicat Leslæus pag. 152: Drostanus quoque, Aidani regis avunculus, rebus hujus mundi fluxis nuntium hoc tempore remittens, monasterii se terminis inclusit, multosque suæ sanctitatis exemplo ad bonam frugem traduxit. Hisce non inferiora ex Hectore Boëthio recitat laudatus Sirinus; titulum porro Breviarii Aberdonensis, jam dictis lectionibus præfixum, ex eo redarguens, quod S. Drostanum velit, Achaii regis ex matre avunculum fuisse, ubi tamen clare exprimit, claruisse Sanctum anno DLXXXVII, cum Achaius iste, ex Buchanano Scotis primum imperaverit ad annum DCCCIX.

[4] In eo consentiunt scriptores Scoti jam enumerati, floruisse S. Drostanum sub finem seculi sexti, [A Sirino Hibernis asseritur, & quo titulo.] & initium septimi, Dempstero felicem ejus exitum innectente anno DCVI, Wilsono, ut jam vidimus, rotundius signante annum sexcentesimum. Et hæc quidem Scoti unanimi plane consensu; ut principio miratus sim, cur Sirinus, de solis popularibus suis agere solitus, hujusmodi Sanctum Hibernis aggregasset. Facti rationem ex ipso intellige: Non est, inquit, hic prætereundus (nempe S. Drostanus) quia ortus & educatus in Hibernia, uti & ejus soror Fedhelmia, Aidani regis mater, filia vero Fethelmii viri nobilis e regio Connaciensium genere descendentis, ut habetur tum in libro de matribus regum & virorum illustrium Hiberniæ, tum in vita S. Cornaci abbatis, ad XXVI Martii videnda. Unde verosimile est, hunc Drostanum in Hibernia potissimum degisse, & esse cui dicata censetur parochialis ecclesia diœc. Elfinnensis in Connacia, vocabulo Kill-Drostin, seu cella Drostani.

[5] [Conditus dicitur apud Aberdonenses,] Non habeo unde hæc in dubium revocem, aut aliunde magis confirmem, quamquam dissimulare non possim, in Hibernicis, qui apud nos sunt, Sanctorum Catalogis, per nostros Henricum Fitzsimon & Stephanum Vitum satis diligenter collectis, nullam S. Drostani memoriam occurrere. Valeat tamen Sirini argumentum, modo Scoti non reclament; glorieturque gens utraque S. Drostano pro variis titulis, jam a laudato scriptore adductis. Neque de ætate aut rebus gestis in tanta Actorum penuria scrupulosius quidquam investigare est animus: id paulo accuratius edoceri voluissem, quo loco aut qua in ecclesia sepultus olim, aut peculiari veneratione cultus fuerit Sanctus noster, cum generalior ille consensus, a Dempstero assertus, permodicæ apud me sit auctoritatis, non magis quam recitata superius ejus annuntiatio; In Scotia ad S. Andream. Recte an perperam S. Drostanum celebret ecclesia Aberdonensis XIV Decembris, frustra investigaveris, id disertissime in ejus Breviario (quod sat mendosum ait Sirinus) sub finem dicitur: Ossa vero sanctissimi confessoris Drostani apud Aberdon in tumba reconduntur lapidea; ubi multi diversis morborum languoribus prægravati, ejus meritis restituuntur sanitati. Habe modo reliqua, quæ ex præfato Breviario descripsit Sirinus.

[6] [qui breve vitæ compendium in Breviario recitant.] Beatus Drostanus, regali progenie Scotorum ortus, cum ad maturam pervenisset ætatem, audito Dominicæ Incarnationis & passionis mysterio, in ipsis puerilibus annis repletus spiritu sancto, omnipotenti Deo, toto mentis affectu, servire studuit. Agnoscentes ergo parentes, puerum Drostanum summo desiderio Deo deditum, ipsum tradiderunt beato Columbæ avunculo suo, in Hibernia conversanti, liberalibus studiis imbuendum. Cumque postea apud Dal-quongale * habitum religionis suscepisset, defuncto ejus abbate, ejusdem loci beatus Drostanus electus est in abbatem; ubi aliquamdiu commorans, monachis, quibus tum præfuit, exemplo vitæ & doctrinæ multum prodesse studuit. Aliquanto tempore elapso, commissi sibi gregis curam non deserens, sed summo pastori Christo committens, ad secreta eremi in partibus Scotiæ se transtulit; ubi vitam eremiticam ducens, in loco, qui dicitur Glenu-Eske, ecclesiam construxit. Omnia pro Christo, secundum Euangelium reliquit, qui de dignitate terrena, sive honore regio, quibus jure hereditario potiri potuit, non curavit [&] terreno renuntians regno, humanum renuit principatum, ut ad Christi fugeret famulatum. Sacerdos quidam, nomine Sion, visu privatus, meritis Drostani illuminatus est. Factus est hic spretor seculi, assecla Christi, cultor eremi, triumphator hostis antiqui; adversus inimici latentis insidias divinum semper invocavit auxilium; cui tamen ad alta tendenti callidus hostis laqueos tentationum tetendit. Durum in corpore & corde pertulit compunctionis & macerationis martyrium, ne umquam diablo præberet assensum. Et quia per viam vitæ præsentis, æternæ vitæ secutus est præmia largientem, ad vitam ingredi meruit permanentem, qui in omni sanctitate & puritate cursu consummato, migravit ad Dominum.

[Annotatum]

* Dal-Congaile

DE SANCTO JOANNE MART.
EPISCOPO BERGOMENSI IN ITALIA.

CIRCA AN. DCLXXXIII.

SYLLOGE HISTORICA.

Joannes ep. mart. Bergomi in Italia (S.)

BHL Number: 4337


AUCTORE J. P.

§ I. S. Joannis cultus; elogia; labores apostolici.

Bergomum, antiqua Italiæ urbs, uti jam pridem ad diem IX Junii dictum est, occasione sanctorum conjugum Lupi & Adleidæ, ibidem loci cultorum, in Gallia olim Transpadana, tum temporis Longobardorum Regibus subdita, [S. Joannes Bergomi colitur,] nunc Reip. Venetæ adjuncta, subjectaque, præter alios Sanctos complures, quorum huic nostro operi inseritur memoria, publico cultu prosequitur S. Joannem, dignissimum olim suum episcopum; hujus nominis secundum; nec minus apostolicis laboribus, quam martyrii laurea, fuso pro tuenda fide orthodoxa contra pervicaciam Arianam sanguine, spectabilem.

[2] Nomen ejus frustra quæras apud Martyrologos classicos seu antiquos. [ab antiquis Martyrologis præteritus, a recentioribus annuntiatus.] Inter recentiores, Galesinius ipsum sic refert: Bergomi S. Joannis, Episcopi & Martyris, qui ob doctrinam & sanctitatem a Regibus & Principibus, singulari honore affectus, pro fide & religione ab Arianis injuriosius tractatus, denique occisus, in ecclesia cathedrali a piis honorifice sepultus, divina miraculorum virtute elucescit. Ferrarius ipsum intexuit Catalogo Sanctorum Italiæ cum compendio Vitæ; ac Martyrologium Romanum modernum, hac die XI ita eum annuntiat: Bergomi S. Joannis Episcopi, qui ob tuendam catholicam fidem, ab Arianis occisus est. In officiis propriis ecclesiæ Bergomensis, typo editis, celebrandum præscribitur ejus festum ritu duplici cum hac oratione propria: Deus, qui per beatum Joannem, Martyrem tuum atque Pontificem, multorum animas ab hæresum errore ad catholicæ fidei lumen revocasti; præsta populis tuis, ut ejus suffragantibus meritis, & in eadem fide semper inveniantur stabiles, & in opere efficaces. Per Dominum. Reliqua de communi, exceptis lectionibus secundi Nocturni, quæ sunt popriæ. In tertio autem Nocturno homilia in Euangelium: Ego sum pastor bonus &c. de communi unius Martyris. Lectiones hasce proprias hic prætermitto; quæ dandæ paulo post ex manuscripto.

[3] Martinus Antonius Guerrini, sacræ theologiæ & juris utriusque doctor, [Bene meritus de rebus, ad S. Joannem pertinentibus, Martinus Ant. Guerrini.] Canonicus Cathedralis ecclesiæ Bergomensis, de S. Joanne æque ac de nobis non sine eruditionis atque officii laude optime meritus est, quando spicilegium collegit, quod huc transmisit, scribens in litteris, datis Bergomo Kal. Januarii anni 1711 ad Janningum nostrum, Addere se aliis documentis, ad Sanctos Bergomenses pertinentibus, antiqua Acta ejusdem S. Joannis cum sylloge auctorum, de tanto Præsule agentium, vel saltem honorificentissime memorantium. Prionde pleraque, quæ hic damus, laudato spicilego tamquam præmonstratori, in acceptis referre volentes, ipsius opera adjutrice non semel hic utemur, qui profitetur, opportunum se duxisse, hic colligere, quæ post tot patriæ clades, archiviorum incendia, barbarorum incursiones supersunt veluti rudera & fragmenta: & sunt de eodem sanctissimo isto Antistite & Martyre plurima patria, & plura externa testimonia.

[4] [Subscribit Sanctus synodo Romanæ sub Agathone:] Non vacat laude, pia, modesta atque orthodoxa subscriptio, qua S. Joannes ratam habuit epistolam Agathonis PP., & Romanæ Synodi centum ac quatuor supra viginti Episcoporum, anno 680 convocatæ pro debita instructione legatorum, in Orientem, ad celebrandam synodum VI contra Monothelitas: in qua Romana synodo, seu potius apparatu CPolitani Concilii III œcumenici, loco quinquagesimo quarto post prædictum Pontificem ita subscribit: Joannes, indignus Episcopus sanctæ ecclesiæ Bergomatis in hanc suggestionem, quam pro apostolica nostra fide unanimiter construximus, similiter subscripsi. Hæc subscriptio habetur Græce & Latine Actione 4, post epistolam 2 dicti Concilii CPolitani III, apud Labbe, tom 6, col. 700.

[5] [Elogium ex Paulo Diacono;] Honorificum pariter & sua antiquitate venerandum testimonium producimus ex Paulo Diacono, lib. 6 de Gestis Longobardorum, cap. 8; quod in Bibliotheca Patrum impressionis Coloniensis, tomo 8, pag. 187 lego sequentibus verbis: Per idem quoque tempus Johannes, Episcopus Bergomatis ecclesiæ, vir miræ sanctitatis extitit; qui cum Regem Cunibertum in convivio, dum sermocinarentur, offendisset; Rex ei, ad hospitium revertenti, equum ferocem & indomitum, qui immenso fremitu super se sedentes terræ allidere solebat, præparari fecit. Cui cum Episcopus supersedisset, ita mansuetus extitit, ut eum blando incessu usque ad domum propriam deportaret. Quod Rex audiens, & Episcopum ex eo die honore debito coluit, & ei ipsum equum, quem sua sessione dedicaverat, dono largitus est.

[6] [& ex recentioribus, Bartholomæo de Peregrinis,] Quod si ad auctores recentiores gradum faciamus, non illiberalem in laudes Sancti symbolam contulit Bartholomæus de Peregrinis in Vinea Bergomensi, anno 1553 typis excusa; ubi parte 1, pag. 3 versa sic edisserit: Post ipsos, vineæ Bergomensis Episcopos, Dominatorem, Stephanum, Claudianum, Simplicianum, Babianum, & Quintianum, de quibus proxime egerat, cœperunt plerique latrones, id est Ariani, hance vineam lacerare, sed anno Christi DCLIV surrexit in vinea ipsa magnus ille colonus, & beatus pastor, Joannes Episcopus noster, qui sanctissime hanc per annos viginti novem gubernavit hæreticosque Arianos ejecit. Tanta nempe erat ejus sanctitas & doctrina, ut ei Reges & Principes honoris gratia assurgere consueverint. Præter cetera Faram oppidum, Ariana hæresi infectum, ad fidem convertit, sacellumque ibidem divo Martyri Alexandro construxit; & hoc ut memoret auspicium illud dicti Martyris, cum deficientibus navigiis Bergomum Mediolano fugiens, siccis pedibus flumen Abduæ transivisset, ubi aliquando rem sacram peragebat; Insubriam quoque percurrens, Arianos utroque gladio acriter insequebatur.

[7] Cujus rei auxilio, ubi res postularet, Joannes Bonus, [in Vinea Bergomensi;] Mediolanensis Præsul trigesimus octavus, ei militum turmas mittebat. Hic sanctissimus Pastor numerum canonicorum ac proventus mirum in modum auxit, & quidquid ex victu honesto ac vestitu supererat, in ecclesiæ suæ beneficium dabat. Una denique eademque mensa communis omnibus, unus habitus, una regula, atque unus ordo apostolicus in canonica divi Martyris Alexandri jugiter servabatur. Tandem vero ab Arianis crudeliter occisus est, anno salutis DCLXXXIII, quinto Idus Julii, & in dicta ecclesia Cathedrali divi Alexandri tumulatus est. Deinde fontes allegat, unde sua hausit, Pauli Diaconi historiam, privilegia trium Imperatorum Caroli III, Arnulfi, ac Berengarii, Chronicon Bartholomæi de Ossa, &c.

[8] Non angusta præterea in laudes S. Joannis area panditur in Actis S. Joannis Camilli Boni, [Item ex Josepho Ripamontio in histor. Mediol.] nostro synchroni, de quo facta est mentio die X Januarii: quo etiam data fuit ejus Vita ex historia Mediolanensi Josephi Ripamontii; unde nonnulla delibo, omissis aliis, de quibus in superioribus elogiis egimus. Itaque ibidem num. 3 sic habes: Joannes erat alter Bergomensium antistes, altitudine animi & studio religionis incorruptæ, recte cum Joannis Boni moribus & sanctitate compositus: acer idem ac vehemens ingenio, & quamcumque in partem incubuisset, ad finem usque destinatis insistens.

[9] Cum hoc Joanne, quia præclaris illius adjumentis ad rem gerendam animosque persanandos indigebat, [ubi de ejus magnitudine animi in confutandis Monothelitis;] amicitiam familiaritatemque contraxit Joannes Bonus. Neque ille partem laboris abnuit: præbuitque se comitem ad confutanda Monothelitanorum dogmata, quæ quotidie magis invalescebant. Tum num. 4 exponit miraculum de calcato pedibus Abdua flumine; de quo supra, num. 6. Et num. 7 commemoratur Grimoaldus Rex, sancti Præsulis opera ab Arianismo ad veram Christi fidem conversus. De quo cum alias sit dicendum, hoc loco agere supersedeo. Plures alii auctores recentiores vel in commemorando vel in laudando S. Joanne operam posuere; quos videsis apud Ughellum tomo 4 Italiæ sacræ, col. 590. Quibus adde laudatum Guerrinum in Synopsi rerum ac temporum ecclesiæ Bergomensis, edita anno 1696, a pag. 31; & Baronium in Notationibus ad Martyrologium Romanum, uti etiam in Annalibus; hujus posterioris loci verba proferemus, quando habebitur sermo de laboribus apostolicis S. Joannis.

[10] Tametsi vero de illis abunde constet ex dictis, non tamen supervacaneum fuerit, hæc adjungere ex diplomatibus (verbis Spicilegi pluries laudati utor) adhuc vigentibus in membranis archivii sui capitularis, [denique ex diplomate Caroli 3 Imperar.] inter quæ præcipuum illud Caroli III Imperatoris, signatum Bergomi apud Murgulam monogrammate cæsareo, III Kal. Augusti ab Incarnat. DCCCLXXXIII. Idem illud diploma legitur apud Ughellum, dicto tomo 4, a col. 592; ubi cum præmissum fuisset, ecclesiam in honorem Alexandri dedicatam in loco nuncupato Fara, juris Bergomatis Episcopi fuisse a tempore Grimoaldi, Regis Longobardorum, qui eamdem ecclesiam cum omnibus possessionibus ditioni prædicti episcopatus B. Alexandri stabilivit, subditur: Et merito; eo quod quidam ipsius loci episcopus, nomine Joannes, a schismate Ariano eamdem ecclesiam ad fidem catholicam quondam converterit; ideoque ecclesiæ suæ ecclesiasticis sanctionibus deberetur.

[11] [Quid de laboribus apostolicis scripserit Baronius.] Non minus magnifice, quam vere de studio apostolico, quo in propugnanda propagandaque fide orthodoxa egregie contra luem Arianam excelluit sanctus noster Episcopus, prædicavit Baronius, ad annum 659, num. 6 ita loquens: Porro adhuc Longobardorum Reges Ariana peste affecti cum essent, catholicis Episcopis haud parum negotii facessebant; qui sese pro muro Israël domus opponebant. Inter quos præcipue enituerunt Joannes, cognomento Bonus, Mediolanensis, & Joannes Bergomatis ecclesiæ Episcopi. Hi enim, ut olim Paulus & Barnabas, ad fidem catholicam tuendam ac propagandam, manus simul junxere: verum eorum alter, Bergomensis scilicet, eo gloriæ progressus est, ut ea pugna sibi martyrium lucraretur: de quo recurret mentio paragrapho sequente; ubi de compendio vitæ: inventione ac translatione corporis.

§ II. Vitæ compendium; inventio ac translatio corporis.

[Vitæ compendium quando scriptum;] Spicilegus sæpe memoratus misit huc Acta sancti Martyris, prout ea vocat, sed quæ verius vitæ compendium dixeris, desumpta, ex Passionali Sanctorum Bergomi antiqui characteris, in codice in folio Ms. in membranis; cui titulus: Amalthea Canepariæ Cathedralis Bergomi, in quo leguntur ex solio 14 hic extracta fideliter Acta. Ætas scriptoris clare liquet e notis characteristicis, in fine appositis occasione alabastri, martyris capiti suppositi, & post elapsa quinque secula suavissimo odore fragrantis; cujus rei testes proferuntur Dominus Alexander de Clementis, ecclesiæ S. Alexandri Præpositus, ejusque canonici ac religiosi, & multi religiosorum Prælati, & ego, qui scripsi: quæ translatio contigit anno 1291, ut videbitur paulo post.

[13] [ejus cum originali consonantia juridice comprobata.] Ceterum ne cui dubitare contingat de apographi, quod typis mandamus, cum suo originali, unde desumptum est, conformitate, infrascripto testimonio illud munitum reperi: Ego Quintilianus q. D. Gasparis de Cucchis, civis & V. A. notarius publicus Bergomi, præsens exemplum cum præmisso antiquo codice, ut supra descripto, concordatum & consonans pro fide subscripsi & tabellionatus mei solito signo roboravi. Apponit testimonium, quod dictus Quintiliamus sit notarius publicus, Petrus S. Adriani miseratione divina S. R. E. Diac. Cardinalis Priolus, Episcopus Bergomensis Comes. Et additur ejus sigillum. Infra subscribunt Vicarius & Cancellarius Generales: quæ juridica eorum testificatio annectitur, etiam duobus proxime secuturis apographis, lectiones proprias, & translationem Martyris complectentibus. His animadversis, sequitur ipsum manuscriptum.

[14] Joannes martyr, & Pergamensis Episcopus, cujus nomen interpretatur: [S. Joannes mundo mortuus] in quo est Dei gratia, recto præsagio futuræ sanctitatis tali nomine prænotatum: quia vere fuit Spiritus sancti gratia præditus, & in ipso per effectum patuit amor divinus, qui, teste Gregorio, operatur magna, si est; si autem operari desinit, amor non est. Non enim propter Episcopalem dignitatem in gloriam est elatus humanam: ut in sella & fræno, vel in veste propria fulgeret aurum, nec sibi grandia fuere palatia, vel delicata cibaria, vel servorum multa copia, sed communibus, & vilibus contentus, magistrum sequebatur Christum; qui non venit ministrari, sed ministrare: nec fuit sibi locus corpori vel inertiæ deditus, sed in prædicatione discursus, & semper custodiens propter alios vias duras, ut prædicaret, ac ad Christum perduceret dura Paganorum corda, sua austera vita & eleganti doctrina.

[15] Quia magister suus prius facere cœperat, & postea docere; [omnes seduli pastoris partes implet.] quia longum iter est per verbum, breve & efficax per exemplum. Ipse nempe pavit populum suum verbo, exemplo, temporali subsidio, & supererogationis præsidio, suo glorioso martyrio: nam talis pastor fuit iste, qui non curavit tondere oves, sed bene regere, & pascere. Non lanam, sed animam quærebat sibi creditam; non quærebat mulsum, sed spiritualem gratiam, animæ fructum; non pinguia, sed implere animas divina gratia procurabat. Iste mori non timuit, ut Deo lucraretur animas, quas Christus sua passione redemit: nec etiam vivere recusavit, cujus vita tota non gaudium, sed potius martyrium fuisse describitur: Quia, ut ait Gregorius: si secundum Euangelium vivere volumus, tota vita nostra crux, & martyrium est.

[16] De isto etiam sancto Joanne martyre, cive Pergamensi, [Equum indomitum mansuefacit;] in historia Lombarda per idem quoque tempus scilicet Cuniberti, regis Lombardorum dicitur: Joannes Episcopus Pergamensis ecclesiæ, vir miræ sanctitatis extitit, qui regem Cunibertum in convivio, dum sermonizaretur, offendit: Rex vero indignatus, ei, ad hospitium revertenti, equum ferocem, & indomitum, qui immenso fremitu supersedentes terræ allidere solebat, Episcopo præparari fecit: Cui cum Episcopus insedisset, ita mansuetus extitit, ut cum blando incessu usque ad propriam domum deportaretur. Quod rex audiens, tantam in equo mansuetudinem exstupuit, & ex eo die Episcopum honore debito, & maxima reverentia coluit, & ei ipsum equum, quem suæ sessioni ad malum dedicaverat, dono largitus est.

[17] Ipse vero Joannes Episcopus habitatores cujusdam terræ infideles, [Arianos convertit;] quæ Fara nuncupatur, juxta fluvium Abduæ in sui Episcopatus diœcesi adjacentis, tempore Grimoaldi regis ab infidelitate, & Ariana hæresi ad fidem Christi convertit, suique Episcopatus ditioni munificentia & dono ejusdem regis per Christianæ militiæ dignitatem acquisivit.

[18] [omissio Missæ ex necessitate divinitus approbatur;] Fertur etiam de eodem sancto Episcopo venerabili insigne miraculum, qui devotus Missarum solemnia, si quando ei licitum erat, celebrare consueverat. Quadam vero die dum agere in ecclesia beati martyris Alexandri destinasset, [&] aliquibus impeditus curis, tardius solito, jam hora diei nona pene transacta procederet, in ipso urbis ingressu, erectis in cælum oculis, attentisque auribus subsistit, ac sic demum suis conviatoribus dixit: Revertamur, fratres, quia jam tanti mysterii hora præteriit celebrandi: sicque tota die jejuniis, & orationibus vacans, & deputans suæ negligentiæ, quod tam tardus in Dei laudibus extitisset, a tanti celebratione mysterii abstinuit. Tandem admirantibus suis clericis, & admodum percontantibus intonuit, se in cælo voces audivisse dicentium Angelorum: Ite missa est: & respondentium: Deo gratias. Et in fide credendum, [quod] dum in hac vita mansisset, non omisit.

[19] [odor lapidis per multa secula continuatus, super quo caput ejus positum fuerat.] Commendatur ex prædictis vita activa in eo, quam habuit, prædicando, & contemplativa in hoc, quod tales voces Angelorum in cælo audivit. Ostensa sunt etiam nobis de ipso istis diebus novissimis quædam signa suæ reverendæ & admirabilis sanctitatis: quia in translatione de sanctis ossibus facta, inventum est [quod] caput ejus super lapide alabastri reverendissime conditum erat, quod quidem alabastrum cum suppositum capiti dicti martyris per quingentos annos & ultra stetisset, in nullo fœtebat, sed fragranti, & aromatico odore lapis ille fragrabat, & ita aromatico, quod insinitarum specierum compositionem redolentissimam odorantibus præsentabat, ut experientia pluries, ac pluries probaverunt, qui testimonium perhibuerunt fide digni, Dominus Alexander de Clementis ecclesiæ S. Alexander Præpositus, ejusque Canonici, ac religiosi, & multi Religiosorum Prælati, & ego, qui scripsi. Omnia enim ossa præfati martyris tanto tempore inhumata, inventa sunt incorrupta, sed solida, & relucentia, veluti argento commixta: & cum simili prædicti lapidis alabastri odore fragrantia: sic etiam testimonium perhibent omnes suprascripti. Passus est autem, & capite truncatus propter Christum beatus Joannes martyr, & Episcopus Pergamensis.

[20] [Lectiones propriæ] Sed suus quoque lectionibus propriis locus detur, depromptis, sicut ibidem præmittitur, ex antiquo codice archivii cathedralis Bergomensis in folio characteris Gotici, cooperto corio obscuro cum filis auri: in quo habentur legendæ sive lectiones antiquorum Officiorum Sanctorum plurimorum ecclesiæ Bergomensis. Lectiones hasce non esse adeo antiquas, indicio est vox divus pro sanctus vel beatus, plus semel recurrens; id quod in rebus ecclesiasticis olim inusitatum, & in Breviario Romano non legitur, nisi forte in recentissimis lectionibus. Atque hæc prius observata volui: nunc eas subnecto: Lectio I. Beatissimus Joannes, Bergomensis Episcopus, & martyr sanctissimus, auctoritate, doctrina, & sanctitate floruit, non obscuris parentibus natus. Is ab ineunte ætate Jesu Christi vestigia totis præcordiis imitatus, viam sanctitatis tenuit, & in ipsis teneris annis perfectionis gradum aggredi studuit; sicque totus in religionis operibus se continens, quamquam hominis naturam excedens, in cælestem & angelicum, mirum in modum evadere videbatur. Quantum ipsa patiebatur ætas, & ingenium, & memoriam mirifice excoluit: adeo sedulus operam dabat, ut brevi ab ipsa ineunte ætate liberalium artium elegantissime doctus evaserit.

Lectio II. Nec mirum, si tanta adhuc in puero præsagia coruscabant; [hic dantur,] nam cum a scholis cum sociis reverteretur, & illi, ut assolent, consocii jocis, vanisque dissensionibus intenderent, solus ipse ad ecclesiam martyris Alexandri furtim rapido cursu convolabat, & sic orationi, piisque ad Deum precibus mirabiliter vacabat: ita puerilia, ac lubrica spernens, veluti Spiritus sancti gratia penitus afflatus, sub annis teneris Joannes sanctus (in quo propria sui nominis interpretatio Dei gratia elucebat) vitam celibem sanctamque actitabat, & quia Jesum interno susceperat domicilio; maximis delectamentis honestarum pascebatur voluptatum.

[21] Lectio III. Præterea ex parentum diligentia non mediocriter eruditus ac moribus educatus, [desumptæ] non lascivis aut obsenibus *, sed sacris litteris intentus, divinis contemplationibus inhærebat. Nam ut primum ex pueris excessit divus Joannes, atque aliter artibus, quibus ætas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad eorum studium repente contulit, quæ animi corporisque integritatem ab omni labe præservarent. Eo aspirans nova plantatio cælesti irrigata doctrina, quo ad rectam, & perfectam religionem facillime tenditur, primum clericus, invitis parentibus, (qui per eum posteritatem propagari existimabant) in æde divi Alexandri est ordinatus.

Lectio IV. Quantæ humilitatis, & obedientiæ fuerit non est facile dictu; [e codice Bergomensi,] ut magum aliquid atque mirabile de eo sperandum fore, uno omnium ore diceretur, talemque evasurum, qualem post acta vita mox comprobavit. Porro in his, quæ ad Deum pertinent, puro & sincero famulatu, despectis calcatisque terrenis illecebris, forti animo ad desideratam divini amoris ubertatem elevati procurabat. Erat postremo illi cura optima, studiumque cunctis prodesse, nemini nocere, ut fidem, religionem, pietatem eamdem, vel multo meliorem alii quoque consequerentur, ad quam ipse pariter properabat.

Lectio V. Admirantes Canonici Bergomenses de Joannis sanctitate, [non tamen, ut videtur,] inter Canonicos [eum] assumpserunt, ubi quale sanctitatis specimen, qualis ei religionis cumulus inerat, cunctis ostensum est. Ornamentum patriæ, ac decus, tam Canonicis, & prælatis, quam aliis concivibus exemplum perpetuum: ut illud merito de eo dici posset: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Felix in apostolica religione principium assecutus est, feliciori jam medio subsequenti, felicissimum denique meruit exitum obtinere. Procedente demum tempore, gradatim sacris ordinibus, ab Episcopo pietissime recipitur, &, quamvis adhuc ætate juvenis, seniles tamen annis mores præferebat.

[22] [valde antiquo:] Lectio VI. Non propterea vir ille se a divinis solemniis [aut] ceremoniis, quam die noctuve subtrahebat, quin eis (nisi arduo detineretur impedimento) semper interesset. Qua quidem virtutum mole, & gestorum congerie totius sacrosanctæ Bergomensis ecclesiæ viri permoti, eo quod pastore carerent, ipsum potissimum unanimiter in Episcopum omnes elegerunt. Is tanto indignum honore sese arbitrans, rogabat omnes excusationem suam uti honestam admittere, addens oneri tanto suos humeros haud subire posse. Contra vehementius illi instabant: quibus tandem aquiescens beatus Joannes, munus illud piissime, ac reverenter suscepit.

[in quibus quoad durationem episcopatus;] Lectio VII. Ordinatur Bergomensis ecclesiæ episcopus tempore Vitaliani Pontificis Maximi, quam sanctissime per annos sexdecim rexit. Vir utique ille semper eruditione, fide, conversationeque, ac moribus omnibus ornatus, cui propter egregias ejus virtutes etiam principes cuncti honoris gratia assurgere consueverunt. Ea, quæ hic sequebantur de indomito equo, a sessore Joanne mansuefacto, eique a Rege Chuniberto dono dato; de Farra restituta; omissoque sacrificio Missæ ob impedimentum, divinitus quasi approbato per voces Angelorum; satis intelliguntur ex præcedentibus. Quare pergo ad lectionem 9.

[error esse deprehenditur.] Lectio IX. Tandem beatus Joannes ab Arianis post multos labores crudeliter interemptus est. Nam Alachis dux ex improviso fines Bergomi occupat, manu magna invadit, ædificia incendit, & execrandum confilium in religionem convertit. Pharrense cœnobium a Christiano dogmate in Arianum attrahit. Sacerdotes Dei quocumque persequitur. In qua perturbatione etiam divus Joannes episcopus interfectus est, qui martyrii palmam accipere meruit, & in ecclesia majori divi Alexandri Bergomi a Clericis suis devote tumulatus est. Ita lectiones: in quibus videtur corrigendum sphalma chronologicum quoad determinationem durationis episcopatus, quod fiet paragrapho proximo; ubi prius expedita fuerint ea, quæ inventionem & translationem S. Joannis spectant.

[Annotatum]

* obscœnis.

§ III. Inventio ac translatio corporis; duratio episcopatus; tempus martyrii.

[Datur hic] Codex idem Bergomensis, e quo crutæ sunt lectiones propriæ, modo datæ, subministrat nobis præterea lectiones proprias translationis S. Joannis, nec non SS. Projectitii, Jacobi, & Hesteriæ. Hujus argumenti pars a decessoribus nostris impressa legitur tomo 7 Maii, pag. 578, occasione S. Jacobi martyris Bergomensis, ex Italico Mutii translata. Inventio autem prædictorum corporum hic contigisse fertur anno 1290; translatio vero anno sequenti; pro quo, tomo Maii eodem & pagina citata, scribitur 1290: sed annum 1291 indicant notæ hic sub finem translationis signatæ, nimirum dies Jovis, XXVI Aprilis, Pascha tum incidente in XXII. Diem quidem eumdem mensis expressit Mutius, sed nullum hebdomadis. Porro multum fallor, si historia pluribus visionibus adornata, fidem mox apud omnes inveniat absque ulla formidine falsitatis: quarum approbationem vel reprobationem nos in medio relinquentes, satis habemus hic typis subjicere, quæ accepimus.

Lectio I. Translatio Sanctorum martyrum Hesteriæ, [inventionis historia,] Projectitii, Jacobi, & Joannis celebrata fuit hoc ordine. Permanserant autem præscriptorum martyrum corpora in Cathedrali ecclesia sancti Alexandri Bergomi, per multos annos minus decenter latentia, ita ut Bergomeus populus Sanctos illos vix sciret, locum vero penitus ignoraret, qui tamen Canonicis illius ecclesiæ ex quadam lapidis vetusta inscriptione manifestus erat.

Lectio II. Cumque ibi longo temporis decursu sine debito cultu, aut reverentia stetissent, anno tandem MCCXC, cum multi Deum timentes, devotique homines tam nocturnis, quam diurnis horis intenti essent divinis officiis in æde sacra divi Alexandri, placuit Deo devotis suis spiritualem thesaurum revelare.

[24] Lectio III. Eo itaque in loco, ubi quatuor Beatorum istorum corpora quiescebant, viderunt homines illi noctu splendorem magnum, ac si cereorum adfuisset multitudo ardentium. Viderunt & Sanctos illos ex eo loco exire, ubi sepulta erant sua corpora, duos quidem clericali habitu, unum vero pontificali indutum, & mulierem albis vestimentis, qui palmarum ramulos manibus tenebant, transeuntes per confessionis locum magna cum reverentia.

Lectio IV. Cernebant insuper eos totum templum circumdantes, magno splendore fulgentes, qui tandem ad locum pristinum redeuntes, ab eorum oculis se abstrahebant. Hanc visionem cum homines illi sæpius vidissent, iniere invicem consilium, ut rem hanc illius sacræ ædis Præposito, & Canonicis notam facerent. Ille vero Præpositus, Alexander nuncupatus, istud manifestavit Bergomi Episcopo Roberto de Bongis.

Lectio V. Hic autem reverendus Episcopus una cum Alexandro Præposito simul & fratribus suis Canonicis, [uti & translationis] accensi omnes venerandorum Sanctorum desiderio, volentesque summum Deum in Sanctis suis glorificari, nullo pacto passi sunt Sanctorum illorum corpora in abscondito amplius morari.

Lectio VI. Invocata igitur Spiritus sancti gratia, maxima cum reverentia, & gaudio ad invenienda corpora fideliter laborarunt. Reperta autem sunt quasi sub spectaculo, seu pulpito, olim a prædicto sancto Projectitio ibi constructo, ubi ordinatim erant eorum capita in alabastricis odoriferisque vasibus posita, ossa quoque integra, velut argentum lucida viderunt, e quibus emanabat optimi odoris fragrantia. Has reliquias omni cum diligentia, debitaque reverentia sublatas in ejusdem sacræ ædis sacrario reposuerunt, quoad usque locus aptus construeretur, ubi honorabilius collocari possent.

[25] Lectio VII. Delecto itaque loco, statutoque die transferendis Sanctorum corporibus, Episcopus prædictus cum Præposito, omnibusque Bergomensis ecclesiæ Canonicis sanctorum Alexandri, & Vincentii, & aliorum clericorum multitudine, nec non Joanne XII Abbate sancti sepulchri de Astino, cum monachis suis, aliisque religiosis viris, dictas reliquias ex sacrario ad dexteram ædis prædictæ alam transtulerunt; ibique in altari, ad eorumdem honorem noviter fabricato, in eodem & lapideo sarcophago, ubi olim divi Alexandri corpus longo tempore quieverat, decenter, & cum maxima prædicationis, officiorumque solemnitate collocarunt, numerosa virorum, mulierumque astante caterva.

[e codice Bergomensi.] Lectio VIII Illud denique Altare in eorum Sanctorum honorem consecratum est: atque ita, quæ longissimis temporibus corpora Bergomeis incognita penitus & subterraneis occultata fuerant, nunc ad fidelium devotionem sublata, veneranterque collocata sunt. His mediantibus summus Deus aliquando potentiæ suæ signa ostendit. Celebrata fuit hæc translatio die Jovis, XXVI die Aprilis, anno a partu Virginis MCCXCI, sedente in Romana Ecclesia Nicolao IV, summo pontifice, & in Mediolanensi ecclesia Othone XCIV Archiepiscopo, imperante Rodulpho, annoque a restauratione Bergomi CCCLV. De hoc Othone agit Ughellus tomo 4 Italiæ sacræ, a col. 282; apponens ei non numerum 94, sed 98, quo Mediolanensem cathedram rexerit.

Lectio IX. Dum in nocte ejusdem anni parasceve pernoctarent tres mulieres in eodem divi Alexandri templo, una ex iis sopita, aliæ duæ viderunt splendorem magnum circa locum, ubi sancta corpora fuerant antea posita, earum mulierum altera cum ad videndum ivisset, vidit circa locum illum cereos multos accensos. Nocte fortassis eadem, dum quamplures innocentes juvenes essent in eodem templo, viderunt puerorum multitudinem, albis vestibus indutam, qui cereis accensis sacrarium versus proficiscebantur, ubi deposita erant illa Sanctorum corpora, donec alibi commodius transferrentur.

[26] [Duratio episcopatus] In determinanda duratione episcopatus sancti Martyris haud convenit inter auctores recentiores; nonnullis eam ad plusculos annos extendentibus; aliis vero contra aliquantulum contrahentibus. Marius Mutius in Sanctis Bergomensibus pag. 166 versa ei assignat 29 annos; totidem ei attribuit Synopsis ecclesiæ Bergomensis supra memorata; totidem Guarnerius, præsens argumentum ita deducens: Joannem anno DCLXXXIII, V Idus Julii cæsum esse, inter omnes scriptores convenit. Sed cum Platina Joannis V summi Pontificis Acta, Joannis Episcopi Bergomatis dignitate honestata referat, in temporum ratione erratum esse puto: nam Joannem V anno DCLXXXV Pontificem renuntiatum, scriptores produnt. Quare si huic pontificatui is Episcopus decori & ornamento fuit, Episcopi vitam longius productam esse necesse fuit: quod si opinio mea interponenda est, non eo anno, sed aliquanto post interfectum esse crediderim; atque eo magis, quod Alahis, a quo Cunipertus est pulsus, Joannes Episcopus circumventus & Antonino, Joannis successori Fara adempta & ad Arianos aversa, non anno DCLXXXIII, sed DCXCII teterrimum hunc superbissimumque dominatum orsus est.

[27] [varia a variis statuitur.] Lectiones propriæ, supra datæ, tempus episcopatus contrahunt ad annos dumtaxat sedecim; contra ac faciunt lectiones aliæ impressæ, Romæ in typographia reverendæ Cameræ Apostolicæ anno 1614, quæ communiori auctorum memoratorum calculo conformes, eidem tribuunt annos novem supra viginti. Ughellus plures annos ipsius episcopatui concedit; S. Joannem successisse scribens Quinctiano in cathedra Bergomensi, anno 640, & quidem juxta veriorem temporis calculum: cumque idem auctor adjungat, quod & nos supra diximus, & negari non potest, eumdem Sanctum interfuisse sub Agathone Pontifice, Romano concilio, anno DCLXXX, sequitur, ipsum sedisse annis circiter ut minus quadraginta, secundum epocham inchoati episcopatus, modo ab Ughello determinatam; pro qua, tamquam veriori temporis calculo, utinam aliunde solide spondere queam!

[28] Habemus itaque ex dictis hoc unum certi, S. Joannem vixisse anno 680: [uti & tempus martyrii.] quamdiu autem vitæ tempus ultra produxerit, vellem solide posset determinari, auctoribus hic rursum aliis aliud tempus assignantibus. Mutius in dicta historia anno 1610 edita, ponit annum circiter 683: sed idem auctor in Historia sacra Bergomensi, excusa anno 1621, pag. 209 martyrium innectit anno circiter 691. Si Guerrinum audiamus, martyrium ejus incidit in annum DCLXXXIII; alii supputant in annum DCXCII ex variis patriæ memoriis. Denique Ughellus, citatis variis auctoribus, ita concludit: Quibus omnibus haud una sententia est de tempore cædis hujus Sancti, quam alii volunt incidisse in annum DCLXXXIII, alii DCXCI: alii in annum DCXCII. Mihi sane conjectura Cælestini arridet. Consului Cælestinum; sed quænam ejus sit conjectura, hactenus haud reperi: nec vero tanti est, operosius eam indagare: cum æque semper incerta maneant, quæ conjecturis nituntur. Adde Sigonium libro 2, de Regno Italiæ, editionis Francosurtensis, qui anno 683 occisum refert. Verum modica adeo temporis differentia, ut moretur nos diutius, non est operæ pretium; sufficiat nobis, martyrium contigisse versus finem seculi septimi seu circiter 681; quo determinate anno, discam lubens, si quis e documentis fide dignis illud definierit: id quod nobis præstare ob eorum defectum non licuit.

DE S. HILDULFO CONFESSORE,
PRIMUM ARCHIEPISCOPO TREVIRENSI, DEINDE ABBATE MEDIANI MONASTERII IN VOSAGO.
Item de sancto ejus discipulo Spinulo, & duobus aliis germanis fratribus Joanne & Benigno.

AN. DCCVII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Auctore Reverendo admodum Patre Dom. Humberto Belhommeo, ejusdem monasterii abbate.

Hildulfus ex episcopo abbas Mediani monasterii in Vosago Lotharingiæ (S.)

AUCTORIBUS J. B. S. ET H. B.

PRÆFATIO EDITORIS.

[Difficultates in Actis S. Hildulfi agnovit Bollandus,] Iam ab annis ferme octoginta solicitum fuisse reperio operis nostri parentem Bollandum, ut ea tempestive colligeret, quæ ad celeberrimum Archiepiscopum Trevirensem, deinde Mediani monasterii (Moyen-moutier) conditorem S Hildulfum spectarent, idque adeo majori studio, quod facile advertisset, ejus Acta seu Legendas, ex variis locis acceptas, & a se perlustratas, tot chronologicis tricis implexas, ut jam tum cum nostris Francisco Laherio, Joanne Gamansio, Alexandro Wilthemio aliisque eruditis amicis suis consilia contulerit, ut ea sensim tollerentur, quæ Vitas illas, aut Sanctorum aliorum cum ipsis connexas, suspectæ fidei redderent. Præstitit id non segniter laudatus Wilthemius, isque jam ab anno 1648 ad Bollandum scribere non dubitavit in hæc verba: Ex Vita S. Deodati facile concedet Rev. V. duos admittendos esse Hildulfos Trevirenses archiepiscopos, quod ego jam antea pro indubitato habebam. Hanc Wilthemii opinionem non facile quis hodie admiserit, postquam pleraque eruderata sunt, quæ S. Hildulsi historiam inexplicabilem reddere videbantur. Variorum scriptorum in hanc rem collatam operam exponet commentarius eruditissimi hodierni abbatis Mediani monasterii, cujus occasionem & quodammodo genesim hic præmittendam censui.

[2] [præcipuam dissolvit Henschenius:] Bollandi curam ac solicitudinem non intermisit Henschenius, rem ipsam pro argumenti sui scopo aggressus in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 4, cap. 5 a pag. 224, ibi fundamenta jaciens, quæ ad præcipuum nodum dissolvendum, circa S. Hildulfi ætatem potissimum collimabant, quæque rursus confirmat in annotatis ad Vitam S. Maximini XXIX Maii pag. 24 , & ad Vitam S. Deodati XIX Junii; ut candide fatetur eruditissimus Commentarii, quo de agimus, auctor, verba non recitans, quæ ad indicata ab ipso loca in opere nostro facile reperiuntur. Satis pronum est cogitare, vigentibus sensim in reformata congregatione sanctorum Vatoni & Hildulfi, Ordinis S. Benedicti, vigentibus, inquam, in ea congregatione, quem admodum & in altera S. Mauri bonarum litterarum studiis, animum ab annis aliquot adjecisse Medianenses, ut sanctissimi patroni sui Hildulfi gesta illustrarent, occurrentesque in iis graviores difficultates dissolverent, viam commonstrante Mabillonio in Actis Sanctorum Ordinis sui seculo 3, parte 2, a pag. 468 edito anno 1672, ubi cum Vita S. Gundeberti plures alias compendiose commiscet, quæ aliarum desiderium non plane sustollunt.

[3] Quandonam serio res agitari cœpta sit, mihi non constat; at jam dictum Mabillonii exemplum animos addidisse, [Medianenses postmodum ad ceteras explanandas se accinxerunt,] ut per abrupta & invia ad veritatis adyta penetraretur, haud obscure me docent non minus officiosæ quam eruditæ litteræ R. A. P. Dom. Hyacinthi Alliot, Medianensis abbatis, Belhommei decessoris, datæ ad Papebrochium pridie Nonas Martii anno 1697, e quibus fragmenta aliqua huc spectantia non pigebit describere. Agens ibi de Vosagi monasteriis, sic loquitur: Qui ad hunc usque diem illas tractarunt historias, in chronologia sanctorum Hildulfi, Deodati, Gundeberti putidissimos pene ubique nævos sparsere, quos ex Mss. Sandeodatensibus, & nostris exortos non diffiteor. Sandeodatensis chronographus (quem labente X, incipiente XI seculo scripsisse compertum est) S. Deodatum in Valle Galilææ anno DCLXIX, Hildulfum DCLXX, hoc in loco monasteriorum fundamenta posuisse: illum anno DCLXXIX, hunc DCCVII mortem obiisse, disertis verbis profitetur: ac S. Deodatum sedente Gisbaldo, Hildulfum Jacobo Tullensium episcopis, in nostras usque regiones penetrasse; Milonique Trevirensium episcopo successisse docet S. Hildulfi Vitæ, in seculo XI scriptor anonymus; sed quam falso, noverunt qui quartum librum Diatribæ de tribus Dagobertis vestri, numquam satis laudandi Hensehenii delibarunt: ille enim & erroris hujus fundamenta inibi perspicue retexit, & viam quam tuto sequerentur, qui ea de re post ipsum scriberent, demonstravit. Eo ipso fundamento usus sum, ut intricatæ adeo historiæ momenta pleraque revolverem: & ut novis quibusdam argumentis jam recantata confirmarem, & obscura quæque illustrarem, neque curis neque impensis peperci.

[4] Pergit vir eruditus varia monumenta undequaque collecta enumerare, unde enormes isti parachronismi emendandi sint, [præcipue abbas Hyacinthus Alliot,] inter quæ ea plane reperio, quibus diligentissime usum se satis ostendit Belhommeus. Deerat illi libellus Ms. de successoribus S. Hildulfi in Vosago, in laudata Diatriba ab Henschenio citatus, qui codici nostro Paderbornensi Sancti Vitæ subjungitur, quemque adeo sumptibus suis describi, & ad se transmitti impensissime flagitat, pollicitus in antidorum ad nos dirigere Joannis sui de Bayon apographum, & quæcumque ad illustrandam historiam in manus ejus devenirent. Amicis postulatis promptissime obsecutus est Papebrochius: non item Abbas amplissimus, a quo nihil acceptum est. Unde non semel postea conquerentem audivimus, nihil eorum, quæ promissa erant, ad nos devenisse; ut merito ex tunc suspicatus sit, Abbatem ipsum Dom. Hyacinthum, de dubiis istis & intricatissimis nodis per se suosque explanandis, serio cogitasse, quod sibi gratissimum fore, non semel testatus est. Defuncto subinde Dom. Allioto successit noster hic S. Hildulfi strenuus illustrator Belhommeus, in eruderanda antiquitate decessore haudquaquam inferior, idemque quod ille meditans; sic ut sensim apparuerit, conceptam spem Papebrochium non fefellisse.

[5] Si recte conjicio, quamdiu mense Junio nos occupatos scivit Belhommeus, donec ad Julium perveniremus, [tum vero Abbas modernus,] nihil properandum putavit, intentus fortasse in occasionem, qua mentem nostram certius exploraret. Evocato interea ad laborum præmium, uti confidimus, magistro nostro Papebrochio, in sanctorum Apostolorum Petri & Pauli pervigilio an. 1714, paulo clariora rei indicia mihi perspicere licuit. Etenim cum triennio post eruditissimus sacrarum Litterarum interpres, Commentariis suis Gallicis, non ita pridem editis notissimus R. P. Dom. Augustinus Calmet, ejusdem Ordinis sancti Benedicti & jam prædictæ congregationis sanctorum Vatoni & Hildulfi, Antverpiam anno 1717 ad nos excurrisset, & Museum nostrum perhumaniter inviseret, inter alias quæstiones mox ad S. Hildulfum sermo delapsus est, ostensisque, quæ apud nos exstarent, monumentis ad ipsum spectantibus, cum ea evolveret, nihil tergiversatus, omnia in ipsorum obsequium obtuli; rogatusque, seorsim describi curarem secundam, quam vocant, Sancti Vitam, eamdem ipsam paulo post ad R. A. P. Dom. Humbertum Belhommeum abbatem, hujus commentarii auctorem, destinare non prætermisi, ut ipse sub operis sui principium gratanter agnoscit.

[6] In amico eo congressu facile intellexi, paratam esse dispositamque nonnihil apud Medianenses materiam illustrandis S. Hildulfi Actis opportunam, [auctor sequentis commentarii,] ipsumque jam laudatum abbatem, ad ejus digerendæ provinciam satis propendere. Non potui non opere maximo zelum pro sancti Patroni sui gloria diligentiamque laudare, utpote qui ex Majorum nostrorum mente, nihil ardentius me desiderare sæpius professus sim, quam ut communitates omnes Catholicæ, tum seculares tum aliæ, Sanctorum suorum tantam curam suscipiant, ut ipsimet auxiliatrices nobis manus conferant, ultro & libentissime suscepturis quidquid ad vastissimi operis complementum producere dignati fuerint. Hujusmodi responsis, sincerissime expressis, exhilaratus Calmetus, rem omnem eruditissimo abbati Belhommeo significare non distulit; isque tali invitatione magis etiam incitatus, manum continuo operi admovit, & biennio post, nempe XV Octobris 1719, absolutum a se Commentarium ad me direxit, qui post menses aliquot huc demum pervenit. Ultimæ auctoris litteræ cum paucis correctionibus ad me datæ sunt XII Februarii anni 1721, cum designatione majoris operis, a se elaborati, de historia Mediani monasterii, cujus partem primam constituit jam sæpius dictum de S. Hildulfo commentarium.

[7] [quem integrum & immutatum tradimus,] Datam fidem libero, opusque totum, quale mihi commissum est, integerrime reddo: & quamvis non semel protestatus sit modestissimus auctor, sese laborem omnem arbitratui meo reliquisse, ut porro mutarem & corrigerem, quæ mutatione aut correctione opus habere censerem; intacta servavi omnia, tam operose & erudite discussa, ut nec addendum quidquam nec demendum existimaverim: præsertim cum monumenta ab Allioto collecta, omnesque ipse in fonte consuluerit, quibus ego mihi utendum statueram, si forte operam suam desiderari passus fuisset. Ad lucubrationis ejus commendationem accedit, quod vir jam septuagenarius & in cœnobii sui historia, tum sacra tum profana; versatissimus, rerum plurimarum, scriptorum domesticorum, aliorumque adjunctorum compertissimam habuerit notitiam, quæ non nisi difficillime a nobis acquiri potuisset; unde multa, præsertim quæ ad ipsum cœnobium ejusque situm, & ad Sancti cultum pertinent, distinctius explicata sint. Non diffitebor, aliter in nonnullis sentire auctorem, quam scripserit olim Bollandus, & notanter de S. Hildulfi patria: ast idem ego pridem observaveram, & S. Hildulfum, æque ac fratrem S. Erardum, de quo ad VIII Januarii, Hibernis aut Scotis accensendum non esse, persuasum habui.

[8] [tametsi hinc inde aliter ordinari potuisset.] Hæc intelligi velim de tota substantia historiæ, quam etsi ut meam non adoptem, tam verosimiliter dispositam existimo, ut nihil magnopere hactenus invenerim, quod reprehendi mereatur. Aliqua occurrere, quæ aliter ad modum nostrum ordinata voluissem; idque imprimis, ut sub ipsum Commentarii principium data fuisset lectoribus loci totius, in quo ipsos tantisper divagari oportet, aliqualis descriptio, quæ hic ad paragraphum 5 dilata est: tum vero de Sancti cultu antiquo & moderno actum esset, ac successive de nomine, patria, genere, ætate, muneribus; de Vitis ipsis eorumque auctoribus secuta fuisset discussio, quæ opportunius Legendis ipsis præmittitur, nisi alia quandoque cogant de ipsarum pondere & pretio disserere, quod mihi semel atque iterum alibi necesse fuit; sed hic paulo aliter ordinari poterat. Qui rebus nostris assueti sunt, forte libentius primo loco legent § 5, tum 6, deinde 1, 2, 3 & quartum, primumque denuo evolvent priusquam ad Vitas ipsas accedant. Moris etiam nobis est scriptorum testimonia non negligere, quæ hic frequentius solum indicantur, in ipsis fontibus quærenda; verum cum auctores plerique satis noti sint, hodieque eruditis quibusque ad manum, fatius mihi visum est, operis seriem integram ex auctoris sensu exhibere; uti ad oculum patebit, dum laudata jam Medianensium historia, publici juris aliquando facta, in omnium manibus versabitur.

[9] [Quid a nobis præstitum sit,] Id non ægre feret Belhommeus, quod operis sui nec fidei nec auctoritati detrahere quidquam potest; id, inquam, patienter feret, quod paragraphos ejus, contra operis nostri methodum, nimis inæquales, ad aliquam uniformitatem reduxerim, tertium præcipue in partes secando, quod is præ ceteris triplo longius extensus sit. Addidi numerorum ordinem, qui commentarii paragraphos omnes apud nos decurrit, quæ ferme eadem est Vitarum sectio. Notulæ marginales totius tractatus compendium paucis repræsentant, quas proinde non putavi negligendas. Ab usu nostro alienum est, ut margines citationibus onerentur, aut additamentis, sive ea textui consona sint, sive contraria; exceptis dumtaxat pauculis quandoque variantibus, quæ asterisco designantur: alia quæ hic paulo longiora erant, suis ego locis opportune inserui. Statueram etiam Vitæ tertiæ, ceteris longe prolixioris, capita more nostro ita dividere, ut ex quatuor & viginti ad tria aut quatuor reducta fuissent, signato ad marginem priorum capitum numero; at cum postmodum plerisque istis adjecta annotata perspicerem, ne perturbanda essent omnia, consulto nihil immutatum est, quod suis quoque locis cursim submonui.

[10] [& quid ab iis fieri cupiamus, qui exemplum imitari voluerint.] Hæc igitur omnia ad normam nostram, quantum fieri potuit, exacta sunt, servatis interim & sensu & verbis auctoris, ea fide & integritate, qua major requiri omnino nequeat; quod in omni alia id genus occasione a nobis persancte servatum iri polliceor, modo nihil admisceatur, quod fabulam aut exotica placita redoleat. Habebunt hic Hagiophili exemplum patentissimum sinceri, quo flagramus, desiderii, ut singuli religiosi Ordines, abbatiæ, monasteria, capitula, pastores, communitates & quævis sodalitia symbolam studiose conferant, quo immensa operis nostri moles facilius promoveri, & ipsi Sanctos suos tanto citius in eo contemplari possint. Id monito velim, quos forte voluntas incesset, nos in hac parte juvandi, sedulo observent, in ipso commentario prævio discutiendas esse enodandasque difficultates omnes quæ ad historiæ Sancti substantiam attinent, & lectorem alicubi remorari possent; ceteris, quæ mere occasionaliter quandoque adstruuntur, variantibus item, grammaticalibus, onomasticis aliisque in annotata rejectis; id quod a Belhommeo etiam observatum vellem, cujus annotata in Vitam primam, textum ipsum prolixitate adæquant aut excedunt, ubi pleraque omnia ad ipsum commentarium reduci commode poterant.

[11] Id solum hic reliquum est, ut verbo insinuem, in titulo nostro modicam a Belhommeano occurrere diversitatem, [Cur S. magistro adjuncti sint in titulo discipuli.] quod S. Hildulfo superaddiderim dilectum ejus alumnum S. Spinulum, quem Majores nostri ex XI Maii & XI Junii huc remissum voluerunt, ut sancto institutori conjungeretur; ea potissimum, opinor, gratia, quod de ipso nil scriptum supersit, præter id quod S. Hildulfi Legendis insertum legitur; neque certus alius dies nobis innotuerit, quo potius quam hoc ipso colatur, quidquid in nonnullis auctariis Usuardinis relatus sit ad dictum XI Junii sub nomine Spinali, alibi autem coli dicatur Kalendis Augusti. Eadem quoque ratio me movit, ut alios binos discipulos, germanos fratres Joannem & Benignum attexerem, cum ipsorum gesta, pius obitus & miracula in prædicta S. Hildulfi Legenda, præsertim tertia, paulo fusius & distinctius memorentur; neque dubitem, quin & ipsi apud Medianenses venerationem consecuti sint, tametsi de ipsa nihil notarit Belhommeus. Ne interim plus ipsis tribuam quam forte mereantur, a Sancti aut Beati titulo abstinui, quemadmodum Mabillonium fecisse memineram. Hæc a me prænotanda fuerunt: qui modo subsequetur jam sæpe laudatus Commentarius, non ex nostra, sed ex sola auctoris fide & auctoritate æstimandus est.

§ I. De triplici S. Hildulfi Vita.

Tres reperiuntur S. Hildulfi Vitæ. Prima hactenus inedita, incipit ab his verbis: Quicumque baptizati. [Tres diversæ S. Hildulfi Vitæ] Illius varii reperiuntur manuscripti codices, quorum duos tresve possident eruditissimi Socii Bollandiani, & unum servant Sammaximiani Trevirenses. Exstat insuper unus in Mediano nostro monasterio, sed in fine mutilus. Hic, teste R. P. Edmundo Martene, studiosissimo antiquitatis indagatore, in Thesauro Anecdotorum tom. 3, annos septingentos attingit. Secunda S. Hildulfi Vita ea est quæ habetur apud Surium ad diem XI Julii. Hanc non esse nisi epitomen longioris & copiosioris ejusdem Sancti Vitæ merito suspicatus est Jacobus Mosander, qui stylum illius modice elimavit. Duos brevioris hujusce Vitæ manuscriptos codices penes se habent præfati Socii Bollandiani, & apographum alterius ex illis ad me humanissime transmisit R. P. Joannes Baptista du Sollier Societatis Jesu Theologus, iisdem Bollandianis aggregatus. Solo stylo tum a se invicem tum a Suriana editione discrepant hi duo codices.

[2] Tertia denique S. Hildulfi Vita nihil aliud est quam ipsamet prima Vita crebris ac prolixis aucta interpolationibus, [unde potissimum acceptæ,] ut attente legenti utramque perspicuum fit. Plures quoque reperiuntur hujus teriæ Vitæ manuscripti codices, quorum tres dumtaxat mihi noti sunt. Primus est Paterbornensis; cujus apographum anno 1697 Reverendus admodum Pater Domnus Hyacinthus Alliot prædecessor meus a doctissimo simul & humanissimo P. Daniele Papebrochio accepit. Secundus est Epternacensis, cujus variantes lectiones ego ipse excepi. Tertius vero Medianensis noster qui seculo duodecimo desinente, aut certe decimo tertio incipiente conscriptus & in plures lectiones divisus est pro Officio Matutinorum diei festi & Octavarum S. Hildulfi. Paterbornensi & Epternacensi codicibus subnectitur libellus de successoribus ejusdem Sancti in Vosago, qui in nostro Medianensi desideratur.

[3] [& quales sint.] Tertiam hanc Vitam, ante hac ineditam, ex apographo nostro Paterbornensi descripsit ac publici juris fecit idem laudatus R. P. Domnus Edmundus Martenius in Thesauro anecdotorum Parisiis impresso 1717 tom. 3; & existimavit eam esse primam & antiquam S. Hildulfi Vitam, a Mabillonio multum exquisitam & desideratam, nec obtentam. Verum fallitur vir eruditissimus; nam primo, Mabillonium latere non potuit codex Paterbornensis, cujus exemplar jam inde ab anno 1697 obtinuerat præfatus R. P. Domnus Hyacinthns Alliot, Mabillonii usque ad mortem amicissimus, & quem honoris causa nominans ipse Mabillonius ait: Cujus in nos benevolentiam & in historiam nostram studium indefessum satis pro merito commendare non possumus. Secundo, eamdem omnino S. Hildulfi Vitam Mabillonius anno 1696 (Annal. Bened. tom. 1 lib. 15 n. 15, & tom. 2 lib. 19 n. 37) cum Medianum monsterium secunda vice inviseret, jam viderat, legeratque in manuscripto illo codice qui nostris olim pro Lectionario erat; nullum enim, si variantes lectiones perpaucas excipias, inter utrumque hunc codicem discrimen aliud intercedit, nisi quod Paterbornensi adjunctus sit libellus de successoribus sancti Hildulfi in Vosago; Medianensem vero nostrum subsequatur invectio in depravatos seculi mores, & exhortatio ad beatissimi Patris nostri Hildulfi ac sanctorum discipulorum ejus imitationem. Codicem hunc Medianensem non tantum vidit Mabillonius, sed etiam citavit sub nomine Anonymi cœnobitæ Mediani monasterii & pleraque ex illo desumpta retulit Annal. Benedict. tom. 2 pag. 17.

[4] Quod autem tertia hæc S. Hildulfi Vita non sit prima illa & antiqua quam Mabillonius multum exquisivit ac desideravit, [Antiquissima mutato cœnobio periit,] nec tamen obtinere potuit, duæ sequentes rationes aperte demonstrant. Prima est, quod eadem hæctertia Vita tempore posterior sit illa, quam primo loco reposuimus; auctor enim hujus tertiæ Vitæ primam illam non tantum interpolavit, ut supra dictum est, sed etiam emendavit, & explicavit; ut patet ex cap. 3; ubi quod in prima Vita dicitur de Pipino Caroli magni genitore, intelligendum esse asserit de Pipino Heristallo Caroli Martelli genitore. Secunda est, quod Mabillonius aliam procul dubio S. Hildulfi Vitam non exquisivit ac desideravit, nisi primam illam & omnium antiquissimam, de qua Joannes a Bayono sic loquitur in prologo historiæ Mediani nostri Monasterii: Prædictum cœnobium Medianum cuidam Comiti, Hillino nomine, jure beneficii traditur possidendum, qui Pipino abbate expulso, Canonicorum ordinem inibi instituit, sub quorum regimine codex Vitæ beati Hildulfi, qui pro sui magnitudine proprio continebatur corpore, amittitur. Post temporum autem multos decursus rursus reperitur, sed quia pro sua quantitatis magnitudine legentibus tædium subministrabat, adhibitis scholasticis breviatur, sed ob fratrum negligentiam rursus a Medio cœnobio, factione quorumdam elabitur; atqui ut idem auctor postea narrat, historiæ nimirum libro 2, cap. 16, 25, & 27, Canonici ab Hillino comite in Mediano monasterio constituti sunt circa 897, & amissa sub illorum regimine Vita S. Hildulfi, circa annum 964 reperta est; consequens igitur est, ut eadem Vita non tantum decimo sed etiam nono jam seculo extiterit.

[5] At certum est, Vitam illam, quam Paterbornensis codex exhibet, [ex qua primam, quæ hodie exstat,] undecimo dumtaxat seculo conscriptam ac compositam fuisse; idem enim est auctor illius ac subsequentis Libelli de successoribus S. Hildulfi in Vosago, ut constat ex ejusdem Vitæ cap. 21, ubi sic loquitur: Restant sane quam plurima Deo dignissimi Patris nostri Hildulfi successorumque ejus acta, meritis illius condita, quæ pro fastidio lectoris interim differenda, ac alio opusculo judicavimus deleganda. Et in fine ejusdem Vitæ subditur: Explicit vita S. Hildulfi Trevirorum Archiepiscopi. Incipit libellus alius de successoribus ejus in Vosago. Quod autem hic auctor undecimo dumtaxat seculo scripserit, inde patet, quod gesta sequentium Mediani monasterii abbatum ad idem medium ferme seculum undecimum prosequatur, ut Martenius ipse observare non omisit.

[6] Adhuc superesse illam S. Hildulfi Vitam, quam circa annum 964 Madianenses nostri adhibitis scholasticis, [contraxisse dicuntur] id est litteratis viris, breviare studuerunt, & hanc esse illam ipsam cui primum hic locum dedi, non tam verisimile, quam verum ac certum mihi videtur. Nam primo, hæc Vita non est nisi compendium quoddam primævæ illius S. Hildulfi Vitæ, quæ in volumine non parvæ molis continebatur, ut constat ex ejus tum initio quod tale est: Incipiunt quædam de vita viri Dei Hildulfi Treverensis Archiepiscopi: tum etiam fine, qui talis est: Hæc paucis dicta sunt de gestis Deo digni antistitis, quibus admirabilis huic mundo & acceptabilis superno Regi exstitit, dum humanis rebus interfuit. Ceterum ab his, quibus contigit ejus sedulitate tunc temporis perfrui, veraci stylo digesta sunt ipsius acta in volumine non parvæ quantitatis, quod præ incuria adeo vetustas consumpsit, ut vix hæc minima, quæ promisimus, excerpi exinde potuerint.

[7] [Scholastici, seu viri litterati,] Secundo, hæc eadem prima Vita non est simplex ac nuda narratio præcipuorum gestorum S. Hildulfi, sed opusculum a Scholasticis, hoc est, ut dixi, litteratis viris, quales rude & indoctum illud seculum ferre potuit, diligenter elaboratum. Tertio, quo tempore Joannes a Bayono primum breviatam fuisse asserit antiquam S. Hildulfi Vitam, eodem prorsus, hoc est sub finem seculi decimi, primam hanc Vitam adornatam fuisse necesse est, cum manuscriptum illius codicem habeamus, qui septingentos annos attingit ac forte superat, neque tamen primigenium ejus exemplar esse videtur, quandoquidem aliis quibusdam Sanctorum Vitis in uno eodemque codice permistum reperitur; & in fine unius paginæ post absolutam S. Hieronymi vitam subjungitur hoc modo: Explicit vita beati Hieronymi presbyteri. Incipiunt de vita viri Dei Hildulfi Trevirensis archiepiscopi.

[8] [chronologiæ imperiti.] Ceterum dicere vix queo, quam proclive mihi hi sit credere, illos decimi seculi Scholasticos, qui priscum Vitæ S. Hildulfi volumen breviarunt, in chronologia Regum, Archiepiscoporum, & Episcoporum minus, quam par erat, eruditos fuisse & nihilominus, ut eruditionem aliquam ostentarent, nominibus communibus & appellativis Regis, Archiepiscopi, & Episcopi, quæ sola (quantum conjicio) in antiquo reperibantur codice, nomina propria Pipini, Milonis & Jacobi adjecisse, ex quibus insuperabilis illa orta est difficultas, Vitam & gesta S. Hildulfi cum adjectis hujusmodi notis chronologicis conciliandi, quæ posteriores tantopere torsit auctores.

§ II. De nomine, genere, & patria S. Hildulfi.

[Non multum de nomine, sed de genere & patria disceptatur.] S. Hildulfus, alias Hidulfus, Idulfus, Hildulphus, Idolfus, Ildolfus, & Hildolfus nominatur, sed in antiquioribus Vitæ ejus manuscriptis codicibus constanter Hildulfus legitur, a Vosagigenis autem patria ac vulgari lingua vocari consuevit Saint Idou. Ex claro genere B. Hildulfum ortum fuisse, omnes scriptores perhibent, verum quænam fuerit illius patria non omnes pariter conveniunt. Quidam enim illum Hibernum cum Brunnero Annal. Boicor. part. 1, lib. 5 ad an. Christi 749. Alii Scotum, cum Velsero Rerum Boiar. lib. 5 ad an. Christi 743, & Hundio in Metropoli Salisburg. tom. 1, fuisse tradunt; sed levi potius conjectura, quam gravi aliqua auctoritate ducti: neque horum illorumve sententia stare potest cum manuscriptis Vitæ illius codicibus; licet enim in secunda Vita, utpote compendiosiore, nulla Sancto assignetur patria, attamen in prima, quæ amplior est, disertis verbis dicitur, claro ex Nerviorum genere ortus; in tertia vero, quæ interpolatoris alicujus manu aucta & identidem emendata fuit, legitur quidem claro Nerviorum genere ortus, sed mox ab eodem interpolatore subjungitur: circa illius temporis ætatem Garibaldus regebat eamdem Noricorum hoc est Bajoariorum gentem: ex quibus ultimis verbis evidenter apparet vocem Nerviorum, primo loco positam, ex ipsius interpolatoris mente, non nisi pro mendo habendam esse, neque Nerviorum sed Noricorum legi debere. Fuit igitur S. Hildulfus patria vel Nervins vel Noricus, sed uter fuerit, restat inquirendum, nec res caret difficultate; nam primo cum maxima sit inter Nervios & Noricos discrepantia, certe non potuit, quasi parum aut nihil interesset, B. Hildulfus indiscriminatim modo Nervius modo Noricus appellari.

[10] Nervii ex Strabone lib. 4, & Cæsare Comment. 6. Treviris jungebantur: [Ex Nerviorum descriptione,] illorum autem fines Cluverius Germaniæ antiquæ lib. 2, cap. 22 sic describit: Terminus Nerviis a Septemtrionibus idem qui Atvaticis a meridie; ab ortu Mosa flumine primum a quinque illis populis, qui uno nomine antea Germani, mox Tungri dicti fuere, deinde a Treviris separabantur. A meridie Rhemos attigisse inde colligo, quod Cæsar Commentar. 5 Arduennam silvam per medios fines Trevirorum, a flumine Rheno ad initium Rhemorum pertinere asseverat; Commentario autem 6, eamdem ab ripis Rheni finibusque Trevirorum ad Nervios pertinere ait: ab occasu ipso Scalde ad Camaracum usque Ambianis; hinc vero ad Scarpæ confluentes ab Attrebatis dirimebantur. Continentur hodie regiones his finibus istæ: Namurcensis comitatus pars inter Mosam & Sabim, deinde Hannoniæ maxima pars, nec non e Picardia Tirassiensis ducatus portio; Item Cameracensis agri pars. Hæc Cluverius, a quibus non recedit Jacobus Carolus Spener in Notitia Germaniæ antiquæ lib. 7, cap. 5, num. 32 & 33, quamvis num. 34, hos Nervorum lumites seriore ævu plurimum turbatos atque confusos fuisse asserat, cum in maris littore notitia imperii Romani & passim auctores Nervios nobis ostendant; Nervicum littus & Nervicanum tractum cum Armoricano conjungentes, atque ad oceanum ponentes.

[11] Noricos vero veteris Illirici partem occupasse, certissimum est, [uti etiam Noricorum, ostenditur Sanctus] sed quam & quotam ut clare definiatur; distinguendum est inter priscum & recens, hoc est medii ævi Noricum. Priscum sic describit Ptoloæus Geographiæ lib. 2, cap. 14. Noricum terminatur ab occaasu OEno fluvio ad Cetium montem; ab ortu solis ipso monte Cetio; a meridie vero, parte Pannoniæ superioris, quæ sub dicto est monte, quam descriptionem variis auctoribus confirmant & illustrant tum Philippus Cluverius, tractatu singulari de Vindelicia & Norico; tum Jacobus Carolus Spener in Notitia Germaniæ antiquæ lib. 6, cap. 11, ubi ait quod continetur hodie veteris Norici tractu magna pars Austriæ & Archiepiscopatus Saltzburgicus cum omni Styria & Carinthia ducatibus. Recens vero seu medii ævi Noricum longius versus occasum protendebatur, & præter priscum Noricum; Vindeliciæ sive Rhetiæ partem, Lyco fluvio tenus; hoc est omnem Boicam ad dextram danubii sitam complectebatur, ut expresse asserit Marcus Velserus Rerum Boicarum lib. 3, ubi addit quod cum Boii partem veteris Norici, recens vero totum ad ipsum Lycum tenerent, plerique auctores Boicorum Noricorumque appellationes habuere promiscuas. Vide eumdem Velserum Rerum August. Vindel. Lib. 3.

[12] At sive priscum sive recens Noricum attendamus; Nervios a Noricis longe dissitos fuisse, [postremis, seu Baioariis accensendus,] manifestum est. Minime igitur confundi aut pro iisdem haberi umquam potuerunt, quemadmodum Noricis & Boicis seu Boiariis contigisse videmus. Quapropter si beatus Hildulfus fuit patria Nervius, nullatenus potuit patria Noricus esse aut dici. Hunc nodum ut solvant aliqui S. Hildulfum genere quidem, non autem patria & forte etiam tam genere quam patria Nervium fuisse, sed aut parentes ejus, priusquam nasceretur, e Nerviis ad Noricos transmigrasse, aut ipsum jam natum eo deportasse, seu deportandum dedisse; aut denique ipsummet, adhuc puerum seu adolescentulum, eodem profectum esse & Ratisponæ litterarum studiis operam dedisse, ibidemque clericali militiæ adscriptum fuisse opinantur. Verum hæc omnia gratis sibi fingunt, cum in nulla ex tribus Vitis S. Hildulfi vel minimum extet vestigium transmigrationis, deportationis aut profectionis hujusmodi. Deinde quamvis in omnibus manuscriptis codicibus primæ Vitæ mihi notis, legatur beatus Hildulfus claro ex Nerviorum genere ortus, tamen vix dubitari potest, quin exemplar quo interpolator illius Vitæ usus est, Noricorum non Nerviorum habuerit: hoc enim manifeste supponit mox subdens: Circa illius temporis ætatem Garibaldus regebat eamdem Noricorum, hoc est Baioariorum gentem.

[13] [rejectis, quæ in contrarium pro Scotis & Hibernis adducuntur.] Consimilibus exemplaribus usi videntur, tum Richerius Senoniensis, tum Joannes a Bayono Medianenses historiarum scriptores, quorum ille circa annum 1260, hic vero anno 1326 historiam suam adornavit. Nam Richerius lib. 1, cap. 11. Sic loquitur: In Bavariorum Territorio, in civitate quæ Renesborch dicitur, duo viri fratres extiterunt ex nobilibus illius terræ genitoribus procreati, quorum unus Erardus, alter vero Hildulfus vocabatur. Joannes vero de Bayono lib. 1, cap. 18, de S. Hildulfo agere incipiens ait: Qui claro Noricorum, id est Bavariorum processit stemmate. His accedunt complures graves Auctores, & imprimis Aventinus Annal. Boiorum lib. 3, cap. 7, ubi de S. Emeranni monasterio scribens, testatur, divum Arionardum & S. Hildulfum fratrem ejus Noricos fuisse. Adlzreiter Annal. Boicor. parte 1 libro 7, num. 34, ubi hæ habet: Per id temporis D. Erardus, qui & Eberhardus vel Arionardus, Episcopus Ratisponensis, ejusque germanus, nomine Albertus, Boicam magnis virtutibus exornarunt. Habuere tertium fratrem Hildulfum, quem Trevirensis ecclesia coluit antistitem. Fuerunt illi claro Boicorum sanguine, non Scotico aut Nervio, uti visum est recentioribus. Et Christophorus Browerus Annal. Trevirens. lib. 7, num. 157, sic dicens: Fuit Hildolphus claro ortus Noricorum seu Boiorum genere, non Scotico vel Nervio, ut visum est recentioribus, fratremque habuit Erhardum, quem alii Eberhardum dicunt & Arionardum.

§ III. De ætate sancti Hildulfi.

PARS I.
Exponitur gravissima difficultas ex prioribus Vitis S. Hildulfi & ex Vita S. Othiliæ.

[Capitalem difficultatem crearunt] Circa ætatem S. Hildulfi maxima est difficultas non enim de paucis annis, sed de integro ferme seculo inter Auctores disceptatur; aliis ipsum ejusque gesta ad septimum, aliis ad octavum seculum referentibus, utriusque sententiæ fundamenta desumuntur ex triplici ejusdem Sancti Vita; nam in qualibet illarum legitur ipsum Miloni in archiepiscopatu successisse, & abdicata postmodum dignitate, locum secessui aptum, a Jacobo Leuchorum Episcopo sibi designatum, petiisse. Certum est autem, neque Milonem ante medium seculum octavum interiisse, ac sedem Trevirensem reliquisse; neque Jacobum, ejusdem nominis unicum illorum temporum Tullensem Episcopum, ante idem tempus ecclesiæ Tullensi præfuisse. Præterea tam in prima quam in secunda S. Hildulfi Vita legitur, Pipinum rempublicam Galliarum tunc gubernasse, cum clerus & populus Trevirensis eumdem Sanctum in suum Antistitem unanimiter postularunt.

[14] Nec quemquam morari debet, quod idem Pipinus, qui in secunda Vita expresse dicitur Rex & pater Caroli Magni, [Scholastici illi Vitæ 1 ex vetustiori compilatores,] in prima Vita, omisso Regis titulo, dicatur dumtaxat genitor Caroli Magni; sive enim id evenerit cum Pipinus adhuc Major domus erat, sive cum Rex jam evasisset, parum interest, cum paucorum annorum inter utrumque sit discrimen, maxime quoad Austrasiam, in qua Pipinus etiam tamquam Major domus principatum non tenuit, nisi postquam Carolomannus ejus frater rebus secularibus nuntium remisit, hoc est post annum 746. Contra vero in prædictarum vitarum qualibet duo narrantur præclara S. Hildulfi opera, quorum alterum Archiepiscopus Trevirensis jam factus, alterum autem, dimisso jam archiepiscopatu & Vosagi solitudinem inhabitans gessit.

[15] Primum est quod corpus S. Maximini, præsulis olim Trevirensis, [quorum errores probant] a loco quo eum sanctus Paulinus Aquitanus sepelierat, in alium transtulit; Secundum vero est quod Ethiconis alias Ethici seu Athici Ducis filiam, a nativitate cæcam baptizavit, quam sanctus Erardus carne quidem beato Hildulfo germanus, ordine vero coëpiscopus, mente simul & corpore illuminatam de sacro fonte excipiens nominavit Othiliam. Atqui hæc translatio corporis S. Maximini multo ante obitum Milonis Archiepiscopi Trevirensis, qui Pipino regnante, apri dente percussus interiit, peracta est, ut ex ordine relationis Servati Lupi, qui res divi Maximini anno 839 scripsit, recte colligi censuerunt tum Godefridus Henschenius in annotatis ad vitam S. Maximini die XXIX Maii cap. 2, tum Alexander Wilthemius in manuscriptis annalibus celeberrimi cœnobii ejusdem S. Maximini, tum denique Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 3, lib. 15, num. 57. Postquam enim Servatus Lupus elevatas a beato Hildulfo S. Maximini reliquias narravit, miracula deinde consecuta sic recenset, ut temporis ordine incedat.

[16] Exorsus igitur a nobili quadam Franca, Rodoara vocabulo, [S Maximini translatio & S. Othiliæ baptismus,] quæ diu desideratam salutem ad S. Maximini memoriam recuperavit, progreditur ad Carolum principem (quod de Carolo Martello interpretandum, rerum series & consequentia demonstrat) qui longa febrium molestia gravique cibi ac potus fastidio, quo laborabat, ibidem sanatus est. Tum subdit recepta a duabus feminis & quodam Albone, ejusdem Sancti interventu beneficia. Et tandem Regis Pipini, magni Caroli genitoris, quemdam clericum, nec non ejusdem Pipini ex filia nepotem Cunibertum a dæmone liberatos narrat. Cum igitur exuviæ S. Maximini loco motæ fuerint priusquam Carolus Martellus ope ejusdem Sancti convalesceret, consequens est, B. Hildulfum, qui illas factus jam Episcopus movit, esse regno Pipini, qui Caroli Martelli filius fuit, longe anteriorem, fierique minime posse, ut eodem Pipino jam regnante Trevirensem cathedram adeptus fuerit.

[17] Confirmatur hoc argumentum ex antiquiore S. Maximini Vita, quam ex pervetusto S. Victoris Parisiensis codice depromptam edidere Socii Bolandiani, [ex quibus manifeste evincitur,] ad XXIX diem Maii; in hac quippe Vita translatio S. Maximini S. Hildulfo non tantum adscribitur, sed etiam subsecuta miracula eodem prorsus ordine recensentur ab anonymo Sammaximianensi, qui ut auctor prævii ad eamdem Vitam commentarii ait, Pipini Regis ætate vixisse & scripsisse videtur, cum ultra eam haud quidquam referat, adeoque integro ferme seculo senior Lupo fuit. Similiter baptismus S. Othiliæ non modo præcessit obitum Milonis regnumque Pipini, sed ab utroque tantopere dissitus est, ut ad seculum septimum omnino referri debeat. Probat id antiqua ejusdem S. Othiliæ Vita, tom. 2. Actorum SS. Ord. S. Bened. edita, pag. 486, cujus auctor Anonymus diserte asserit, non solum sanctam Othiliam esse filiam Illustris Ducis Adalrici, qui alio nomine Ethichin dicebatur, & Berehsindæ uxoris ejus, quæ, sicuti assertione plurimorum didicerat, affinitate S. Leodegarii redimita, soror beatissimæ Sigrandæ, matris ipsius sanctissimi Leodegarii erat, verum etiam Ducem Adalricum seu Ethichin, qui & Ethico & ex voce Adalricus contracta, Aticus dictus est, temporibus Hilderici Imperatoris seu Regis, (quod de solo Childerico, Chlodovei secundi filio intelligi potest) eidem Berehsindæ, quæ etiam Bereswinda dicebatur, matrimonio jam conjunctum fuisse, ex illisque natam esse filiam, a nativitate cæcam, quæ paucos post annos baptizata visum recepit.

[18] [S. Hildulfum non seculo 8.] Idem confirmat fragmentum historicum quod Alberti Argentinensis chronico præfixum, & ab Andrea Chesnio recusum est tom. 1 Scriptorum historiæ Francicæ, pag. 782. Ait quippe hujus fragmenti auctor pariter anonymus, Athicum seu Adalricum, patre adhuc superstite & Hilderico regnante, uxorem duxisse Bereswindam nomine, filiam sororis S. Leodegarii & genuisse Othiliam, quæ ab sancto Erardo Ratisponensi Episcopo & Hildulfo Trevirensi baptizata, in sacro fonte visum recepit. Dissentit quidem, ut patet, hic anonymus a superiore circa Bereswinda Athici ducis uxorem, quam ille sororem beatissimæ Sigradæ matris sanctissimi Leodegarii, hic vero filiam sororis S. Leodegarii fuisse tradit. Verum hæc dissensio in præsenti quæstione parvi pendenda videtur, maxime cum non repugnet, neptem & amitam simul eodemque tempore vitam ducere. Potiorem tamen fidem anonymo scriptori Vitæ S. Othiliæ, quam anonymo auctori fragmenti Urstitiani habendam esse arbitratur Mabillonius, qui in observationibus ad Vitam S. Othiliæ, postromum hunc auctorem deceptum fuisse ait, loco male intellecto Vitæ S. Leodegarii, in qua idem Sanctus Childericum regem arguisse perhibetur, quod Reginam, quam habebat conjugem, filia sui esset avunculi, id est avunculi Childerici, quod tamen auctor fragmenti de S. Leodegarii avunculo perperam interpretatus est.

§ II. PARS ALTERA.
Urgetur res eadem ex diplomatibus & ex tertia S. Hildulfi Vita.

[sed 7 maxime floruisse.] Idipsum evincunt pleraque vetera diplomata. Primum est ipsus Childerici II Regis, qui Valedio abbati S. Gregorii Monasteriensis in Alsatia quædam ad fiscum pertinentia concessit, & confectum ea de re præceptum inscripsit Athico Duci. Meminit hujus diplomatis Mabillonius Annal. Bened. lib. 15, num. 6, & integrum illud suo loco dare proposuerat, sed cum id ab eo præstitum non inveniam, idem ex veteri, & eodem ferme tempore quo autographum ipsum confecto exemplo, quod in archivo ejusdem monasterii asservatur, summa fide descriptum hic attexere non gravabor, ubi lectores præmonuero, de mira veterum in scribendis nominibus propriis varietate, deque litteris c & h quibusdam vocabulis ab eis præter communem usum appositis, nec non de illorum styli barbarie, vitiosa orthographia & litteras permutandi licentia videndum Mabillonium de re diplomat. lib. 2, cap. 1 & Supplement. capp. 3 & 12. Sic habet diploma:

[20] Childericus Rex Francorum vir illusier, Chadico Duce Rodeberto comete. [Diploma Childerici,] Illud nobis ad stabilitate regni nostri procul dubium credimus pertinere, si petitionibus sacerdotum in quo nostris fuerit auribus prolatæ perducemus ad effectum. Ideo cognoscat magnitudo sedulitas vestra, quia nos homines illos qui commanunt in Monifensishaim & Onenhaim quantumcumque ipsi ad partifisco nostro retebant, tam freda quam reliquas functiones Valedio Abbate ad monasteriolo confluentis, hoc plena & integra voluntate visi fuimus concessisse. Quapropter jubemus ut neque vos, neque juniores seu successoresque vestris idem ex hoc contrarie non existetis, nisi sicut diximus quantumcumque homines qui in ipsas dequas villas commanere qui in ipsas dequas villas commanere videntur, totum & ad integrum ipsius Valedio abbate omnes functiones reddere debeant. Et ut hæc præceptio pleniorem obtineat vicorem, manus nostras subter scriptionibus subter decrevimus roborare. Childericus Rex recognovit. Subsequitur signum variis calami ductibus implexum. Datum sub die quarto quod fecit mensis Martius anno decimo tertio regni nostri.

[21] Secundum est Theoderici Regis, fratris videlicet & successoris præfati Childerici, [item Theoderici] in favorem Ebersheimensis seu Novientensis monasterii datum inscriptumque Athico Duci & Adalberto comiti ceterisque fisci exactoribus. Hoc diploma refert Wolfgangus Lazius lib. 8 de Suevis, sed prætermissa illius data, quam supplevit Mabillonius Annal. Bened. tom. 1 pag. 488, ex veteri ejusdem monaasterii Chronico, ubi legitur datum mense Februario, die nona anno decimo regni ipsius Theoderici. Tertium est Lotharii Imperatoris, quo prima monasterii S. Stephani Argentoratensis fundatio ac donatio, ab Adalberto Duce Athici Ducis filio facta, confirmatur augeturque. Nam in hoc diplomate, quod integrum edidit Franciscus Guillimannus in suo de Episcopis Argentinensibus commentario, idem Imperator sic loquitur:

[22] Omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, & nostrorum præsentium videlicet & futurorum comperiat industria, [& Lotharii] quod dilecta cognata nostra venerabilis sanctimonialis & abbatissa sancti protomartyris Stephani Ruadrut majestatem nostram adiit, offerens obtutibus nostris auctoritates & munimenta chartarum illustris parentelæ nostræ progenitoris Ducis Adalberti, qui fundavit jam dictum locum in parte suæ hereditatis, quæ sibi pertinuit inter ruinas veteris Argentorati, & dotavit eum prædiis suis large, pro remedio animæ suæ & parentum suorum, ibidem attributis, & Attalam sanctissimam virginem Abbatissam præsidere ordinavit. Et quemadmodum in eisdem insertum continebatur auctoritatibus, eumdem locum per pragmaticam regis Childerici constitutionem prærogativa emunitatis libertate communiri impetravit. Data Idus Maii anno Christo propitio imperii Domini Hlotarii in Italia XXVI, & in Francia VI. Indictione VIII. Actum publice in palatio regio argentoraco cum iremus in Italiam feliciter. Amen.

[23] [idem confirmant.] Childerici nomen Chilperici loco in hoc diploma irrepsisse, contendit Cointius Annal. Eccles. Francor. tom. 4, ad an. 712, quod inficiari nolim; at ex infra dicendis manifestum fiet, errasse Ulricum Obrechtum qui in Prodromo rerum Alsaticarum cap. 9, pragmaticam constitutionem, de qua hic est mentio, ad alium quam Childericum tertium referri debere negat. Quartum est Theoderici Calensis Regis Liutfrido Duci & Eberhardo domestico, ac venerabili in Christo Domino Benedicto Abbati inscriptum, quo idem Rex monasterii Honaugiensis, recens constructi, regimen prædicto committit Benedicto, quem etiam Tubanum vocat. Hoc diploma refertur a Jodoco Coccio in Dagoberto pag. 132. Sed in eo desideratur annus, quem ex charta sequente facile erit colligere. His diplomatibus adstipulatur charta, a Mabillonio edita, donationis factæ per Liutfridum Ducem & Eberhardum Comitem, Adalberti ducis filios, monasterio Honaugiensi in hunc modum:

[24] [Tum charta a Mabillonio adducta] Sacrosancto monasterio quod dicitur hohenaugia, in honore sancti Michaëlis super fluvium Rhenum constructo, ubi Dominus Benedictus Abbas præesse videtur, Liutfridus & Eberhardus cogitantes pro animabus nostris, vel pro æternæ retributionis venia, propterea complacuit nobis animus, ut de ipsa insula quæ dicitur hohenaug & Rhenus circuit, de parte nostra quantumcumque genitor noster Adalbertus Dux nobis moriens dereliquit, ad ipsum monasterium condonare deberemus. Ideoque hæc omnia supra jam dicto monasterio vel agentibus vestris, a die præsenti, in vestram tradimus dominationem ad possidendum. Datum tertio Idus Decembris anno III regni Domini nostri Theodorici Regis. Signum Liutfridi Ducis qui consensit. S. Eberhardus domesticus hanc epistolam testamenti a me factam relegi & recognovi. S. Ego Eugenia acsi indigna abbatissa quæ consensi. Erat hæc Eugenia abbatissa neptis B. Othiliæ ejusque in Hohemburgensi Parthenone immediata successrix.

[25] [unde personæ] Ex quibus omnibus monumentis certum fit & evidens, primo, Athicum Alsatiæ seu Allemanniæ ducatum tenuisse Childerici II Regis tempore. Secundo, eumdem Athicum adhuc in vivis extitisse, Adalbertumque comitem, ejus filium ac B. Othiliæ fratrem, perfectæ jam ætatis virum fuisse, cum ambobus, hoc est Athico Duci & Adalberto comiti ceterisque fisci exactoribus præceptum suum inscripsit Rex Theodericus frater ac successor Childerici secundi, anno decimo regni sui, id est anno Christi 683 vel 684. Tertio, in Alsatiæ seu Allemanniæ ducatu Athico successisse Adalbertum, qui monasterium sancti Stephani Argentoratensis condidit, eique præfecit sanctissimam virginem Attalam (quam omnes auctores filiam ejus, & neptem D. Othiliæ fuisse tradunt) ac insuper eumdem locum, impetrata a Rege Childerico pragmatica constitutione communivit; qui profecto Rex Childericus nullatenus esse potuit Childericus III, ad cujus regnum non pervenit præfatus Dux Adalbertus, qui anno tertio Regni Theoderici Calensis, hoc est anno Christi 724 jam obierat, ut ex præallata charta pro monasterio Honaugiensi liquido constat. Unde vel Childericum II, vel saltem Chilpericum II, ut Cointio placet, fuisse necesse est.

[26] Quarto, Adalberto Duci successisse Luitfridum, alias Leutfredum, [& tempora connectuntur;] vel Leudofredum, filium ejus, proculdubio natu majorem, qui ducatu jam potiebatur ante prædictum annum 724, ut ex eadem charta, ultimo loco a nobis relata patet, sanctam vero Othiliam eodem anno 724 jam vivere desiisse, ejusque locum in Hohemburgensi parthenone tunc obtinuisse Eugeniam ejus neptem, quæ donationi a Luitfrido Duce & Eberhardo comite fratribus suis Honaugiensi monasterio factæ, anno III regni Theoderici Calensis subscripsit & consensit sub hac forma: S. Ego Eugenia acsi indigna abbatissa quæ consensi. Unde apparet, B. Othiliam vitæ suæ partem maximam seculo septimo traduxisse, & baptismum, eo durante accepisse, nec non a vero longe aberrasse Guebwillerum, Cointium Annal. Eccles. Franc. an. Christi 690, num. 52, Peltreum in Vita S. Othiliæ & alios, qui hanc Sanctam annis non minus centum tribus vixisse & anno dumtaxat 760 vel 765, sub Pipino rege e vivis excessisse tradunt. Cum igitur translatio S. Maximini & baptismus S. Othiliæ, quæ inter præclara S. Hildulfi, jam facti Archiepiscopi Trevirensis, gesta memorantur, ad septimum seculum reserri omnino necesse sit, contra vero obitus Milonis Archiepiscopi Trevirensis, cui successisse B. Hildulfus dicitur, & præsulatus Jacobi Episcopi Tullensis, a quo secretum habitationis locum, dimissa dignitate, petiisse fertur, non nisi seculo octavo saltem mediante contigerint, & nihilhominus in omnibus S. Hildulfi Vitis hæc & illa simul connectantur, mirum videri minime debet, si circa ejusdem Sancti ætatem auctores tantopere discrepent.

[27] Verum in tertia Vita, quæ ut prolixior ita etiam explicatior est, [quæ ex tertia Vita] plura insuper reperiuntur, quæ B. Hildulfi ortum, præsulatum, & secessum in Vosagum seculo septimo adscribi debere comprobant. Primo enim tempus illius ortus sic ejusdem Vitæ auctor designat. Circa illius temporis ætatem Garibaldus regebat eamdem Noricorum hoc est Baioariorum gentem… Ea quoque tempestate Austrasiis imperabat Theudebertus. Atqui Garibaldus, quisquis ille fuerit, sive pater Theodelindæ, quem hic auctor cum nonnullis rerum Boicarum scriptoribus in regnum quasi postliminio rediisse forsitan existimavit, sive Thassilonis filius, quem Paulus Diaconus lib. 4, cap. 4, Velserus Rerum Boicar. lib. 3, Brunnerus, Annal. Boicæ gentis part. 1, lib. 6, Adelreitter Annal. Boicor. part. 1, lib. 4, & alii patri successisse asserunt, constans est eorumdem omnium auctorum opinio, hunc Garibaldum (seu primus seu secundus fuerit) non regnasse ultra duodecimum seculi septimi annum, in quo ipse etiam Theodebertus Austrasiorum Rex regnum ac vitam amisit. Consequens igitur est, ut B. Hildulfus eodem saltem anno hoc est Christi sexcentesimo duodecimo natus sit.

[28] Secundo, narrat hic auctor ejusdem Vitæ capitibus 2 & 3, [locis variis] qualiter B. Hildulfus post expleta litterarum studia, moribus ecclesiasticis jam assuefactus, Reginoburgi clericatus honore donatus est, ac tandem exemplo fidelis Abrahæ, terra, cognatione, domoque parentum egressus, iter arripuit Sicambriam versus, subiitque civitatem Treviricam, quam tunc incolebat copiosus monachorum numerus … quibus, spem seculi irridens, imperterritus Agonoteta Christi sociatus, monasticam normam professione explevit & actibus … Eratque (inquit) in illis diebus in regio palatio Angisus, Arnulfi filius, administrans principatum sub nomine Majoris domus, cujus quoque ætatem attigit Heraclius Romanæ reipublicæ Augustus, qui revexit sanctissimæ Crucis lignum a Chosroæ tyranni partibus … Pipinus post multum temporis patri Angiso decedenti succedens, rempublicam Galliarum gubernavit florentissime … Hic & alios filios habuit, sed ex his præcipuus Carolus extitit, qui ei in principatu successit. Quod idcirco fortassis plus justo visum est prosequi, ne similitudo nominum decursioque temporum in sequentibus injiciat scrupulum lectori: nempe præfatus Dux Carolus, primi ex Francis magni Imperatoris Caroli extitit avus. Tum subdit: Publicis igitur utilitatibus invigilante Angiso jam dicto, & Milone Archiepiscopo rebus humanis exuto … tunc subito Hildulphi nomen per ora omnium sonuit, quod vir esset nobilis, scientia eruditus, lingua urbanus, vita Deo hominibusque placita, ac moribus clero & plebi proficuis congruisque compositus. Mox sermo in aula Regis percrebuit, atque exiit edictum ut vir talis ac tantus pastorale subiret ministerium. Atqui tum Heraclius Imperator, tum Angisus, S. Arnulfi filius, ad seculum septimum omnino pertinent; obiit enim Heraclius anno 641: floruit vero Angisus potissimum sub Regibus Sigeberto & Childerico, nec excessit annum 687, immo necem ejus longe citius contigisse plerique arbitrantur: restat igitur, ut perperam huc intrusum & demortuo tunc temporis Trevirensi Archiepiscopo male affictum fuerit Milonis nomen.

[29] [non parum lucis accepiunt.] Tertio, idem Auctor expresse asserit cap. 20 quod emicuit ab ærumnabili incolatu hujus nostri exilii piissimus pastor S. Hildulfus quinto Idus Julii, cum ageretur annus ab Incarnatione Jesu Christi septingentesimus septimus consulatu Justiniani junioris Augusti, a Leone seu Leontio, contra eum rebellante, narium detruncatione deformati, iterumque imperantis, quinta Indictione, anno trigesimo sexto habitationis suæ in hujus terribilis eremi vastitate, quadragesimo vero a gloriosa Domini pontificis Maximini translatione. Errat tamen hic auctor dum subdit hanc mortem contigisse sub Sergio venerabili Papa qui sex annis prius e vivis excesserat. Quarto denique adjungit ipsemet auctor ejusdem Vitæ cap. 21, quod post gloriosi pontificis Hildulfi transitum, Reimbertus vir spectabilium ornamentis decenter præditus morum, concordi voto fratrum, regiminis subiit officium, quodque illius tempora & opuscula sub Regibus Theoderico atque Childerico juniore Pipinoque filio Ducis Caroli sunt decursa. Præfuit enim ut inferius dicetur idem Reimbertus Mediano monasterio non minus quinquaginta annis.

§ III. PARS TERTIA.
Aliis argumentis evincitur, in Vitis S. Hildulfi tempora confusa fuisse.

Variis præterea hæc de sancti Hildulfi ætate sententia confirmatur argumentis, aliunde petitis. [Accedit Vita S. Deodati] Primum petitur ex Vita S. Deodati Nivernensis Episcopi, quæ, cum anno 1049 ad summum Pontificem Leonem IX delata, & in provinciali synodo sanctæ Romanæ Ecclesiæ recitata fuisset, ab eodem Pontifice decretum fuit, ut in Ecclesia legeretur, unde in lectiones verbotenus digesta fuit, & in choro ad Officium per multos annos a Canonicis Sandeodatensibus deinceps recitata, ut constat ex Legendario in illorum Archivio etiamnum servato, de quo vide commentarium prævium in eamdem Vitam die XIX Junii. In hac quippe Vita dicitur primo, quod beatissimus Hildulfus dignissimos sancti Maximini artus transtulit quando ab incarnato Domino sexcentesimus sexagesimus septimus annus volvebatur. Secundo, quod decurrente sexcentisimo septuagesimo primo anno, semper imitandus pater Hildulfus, archipræsulatu Trevirorum abrenunciato, semet ad commoriendum Christo addicens, huic aridæ eremo dulcissimus vicinus, & pacatissimus affinis accessit suo Deodato. Tertio, quod cum divina miseratio emeritum militem suum Hildulfum a nimio labore decrevisset in æternum requiescere, per dilectissimum sibi Deodatum dignatus est eidem transitus sui diem denunciare, & ut satageret ambas eorum cellas (sicut res poscebat) disponere. Itaque fratribus suæ cellæ designato abbate domno Reimberto, valli autem Galileæ domno Marcinanno, emicuit ab hoc exilio ab Incarnatione Jesu Christi anno septingentesimo septimo.

[31] Secundum petitur ex mutua inter B. Hildulfum & S. Deodatum in Vosago jam commorantes amicitia & societate. [ejusque cum S. Hildulfo societas,] Exinde enim necessario consequitur, B. Hildulfum fuisse S. Deodatum floruisse & monasterium Vallis Galilææ construxisse; nec non eamdem vallem cum omni integritate a rege Childerico II, & privilegium, pro monachorum ibidem existentium quiete, a Nemoriano Archiepiscopo Trevirensi impetrasse, ut videre est in ejus Vita ad prædictam diem XIX Junii. Constat autem hæc amborum Sanctorum amicitia & societas non solum ex eadem S. Deodati Vita, in qua graphice describitur, sed etiam ex ea quæ inter illorum discipulos, Sandeodatenses nimirum & Medianenses monachos continuavit, societate ac necessitudine; maxime vero ex pia, & usque ad medium circiter seculum decimum septimum servata consuetudine, ad se invicem singulo quoque anno deferendi primum tunicas, deinde corpora sanctissimorum suorum patronorum.

[32] Charissimi Pontifices, inquit anonymus auctor vitæ S. Deodati cap. 3, statuerunt semel in anno, [quæ tanta fuit,] dum in hac vita manserint, alter alterius cellam invisere, atque ibi sub noctem commanere, quam insomnes totam in sanctis colloquiis & divinis laudibus solebant expendere, diluculo autem ad suam redire … Et Dominus quidem Hildulfus non procul a cella cum suis discipulis occurrebat venienti ad se Domino Deodato & suis, quem data manu ducebat ad orationem, secundum antiquorum patrum consuetudinem & institutionem S. Benedicti abbatis, sicque pariter, oratione fusa, salutabant se invicem cum spirituali gaudio, & tum demum sociabantur sibi in Sancto illibatæ pacis osculo & in reliquo caritosæ affectionis officio. Idem piissimus pater Deodatus faciebat carissimo suo Hildulfo, cui cum suis occurrebat, Mortha flumine transito; nam quoad vixit, cellam priorem apud S. Martini oratoriolum non deseruit.

[33] [ut multis post seculis] Post obitum vero sanctissimorum amicorum a devotissimis discipulis, pergit auctor, observatum fuit, quod a piissimis magistris recolebant traditum, videlicet ut semel in anno & isti inviserent cellas eorum, & illi istorum, tamquam præcipua pignora præferendo tunicas magistrorum; quibus cum tanta devotione occurrebatur, & tanta veneratio exhibebatur, ut dulcissimi patres ad filios rediisse post longa seculorum volumina crederentur … Ergo hæc consuetudo tam pia & religiosa integerrime conservata est inter hæc duo cœnobia, donec sancta corpora, plurimis miraculis declarata, sublevarentur de terræ gremio, divina disponente gratia. Tunc quod consueverant facere in tunicis Sanctorum usque ad nostra tempora, conservarunt in corporibus eorum cum eis invicem se visitando, aut sibi complacito loco dulciter occurrendo, ubi inter se pias commutando sarcinas, aliquamdiu velut proprios Dominos gestare amant.

[34] [in filiis perseveraverit;] Perseveravit hæc eadem consuetudo ad medium circiter (ut dixi) seculum XVII, convenientibus hujus rei gratia singulo quoque anno, feria V post Pentecosten ex una parte Canonicis S. Deodati, & ex altera parte monachis Mediani monasterii, ad sacellum media inter utrumque cœnobium via erectum, in loco satis amœno, qui Bellus campus dicitur, & grandævis ac præaltis fagis consitus est; verum anno 1635, grassante in Lotharingia sævissimo bello, & capsa S. Deodati cum magna parte sacrarum ejus Reliquiarum luctuoso concremata incendio, intermitti cœpit, nec deinceps restituta fuit, quamvis illam renovare Lotharingica pace facta, hoc est post annum 1661, Medianenses nostri non semel tentaverint, eoque consilio ad prædictum sacellum, die solita, invitatisque prius Sandeodatensibus Canonicis cum capsa S. Hildulfi aliquoties accesserint; præfati enim Sandeodatenses hanc provinciam sibi rursus imponere detrectarunt.

[35] [institutis utrimque supplicationibus,] Ritus in hac mutua Sanctorum pignorum delatione & commutatione servari solitus, sic describitur ad calcem Officii proprii S. Hildulphi, Tulli Leucorum anno 1668 recusi. Feria quinta post Pentecostem. Hac die sic persolvi debet Officium, ut hora saltem sexta mediata discedi possit. Dicta prius antiphona, Exurge Domine, & reliqua de more, ut in processionali habentur, statim a choro per navim disceditur, cantando Responsorium de Jerusalem. Tunc quatuor Laici capsam S. Hildulfi, in sacello ejusdem Sancti præparatam, accipiunt deserendam post Religiosos. Finito Responsorio supradicto, dicitur hymnus Veni Creator: Deinde cantantur Responsoria sequentia &c. Cum autem perventum fuerit ad crucem proximam capellæ, capsa deponitur super lapidem ad id deputatum, ibique omnes si necdum venerabiles Canonici S. Deodati advenerint; si vero jam adfuerint omnes, eis statim occurrunt hoc ordine: Primo Cantores intonant Responsorium Cum discipulis. Tum cruces nostræ præcedunt, quas subsequuntur vicarii nostri; deinde fratres per ordinem, duorum vel trium ad minus passuum inter unumquemque eorum interjecto spatio. Tunc capsa ipsa sequitur Religiosos, quousque a venerabilibus Canonicis assumatur deferenda, quam intortiva nostra tam in exitu quam in reditu hinc inde comitari debent; post hanc vero populus incedit.

[36] Cum autem tantillum progressi fuerint fratres, [in quibus utriusque Sancti corpora] quatuor ex illis deputati paulisper a latere ceteros Religiosos cum modestia & gravitate bini incedentes præcedunt, capsamque S. Deodati adeunt, quam cum reverentia suis humeris imponunt, ibique remanent usque dum ceteri Religiosi ad prædictam sancti Deodati capsam, cum cantu deducendam, ad sacellum itidem accurrentes, ad illos pervenerint, quos subsequentur. Transeuntes autem fratres e regione Canonicorum, capitibus nudatis, mediocri cum reverentia illos salutant: ubi vero perventum fuerit ad locum, depositis utrimque capsis ante sacellum; propter nimiam sacelli angustiam, universo populo foris remanente, fratres post Canonicos illud ingrediuntur, ipsius partem dexteram occupantes, genibus flexis e regione altaris toto Missæ tempore permanent. Dicitur Missa: post offertorium celebrans exhibet brachium sancti Hildulfi deosculandum Canonicis & nobis. Antiquior canonicorum primus deosculator, (licet honestatis causa invitet antiquiorem ex nostris) quem sequitur præfatus antiquior ex nostris, sicque alium Canonicum alius frater pro numero Canonicorum ibi existentium … Finita Missa post Canonicos egredimur.

[37] Tum duo ex nostris intonant Responsorium Ex locorum ut infra; [solenni ritu adversum deferrentur.] illi autem quatuor fratres nostri, quo capsam sancti Deodati detulerunt, iterum eam accipiunt ac per eamdem viam, qua venerant, in locum in quo acceperant, eam referunt præcedentibus itidem Religiosis, dantque hominibus ad id deputatis, seseque fratribus statim conjungunt. Responsorium. Ex locorum vicinia & antiqua notitia Deodato charissimus Hidulphus erat inclitus alleluia. ℣. Qui Primas Trevirensium nuper intrarat Thalamum * Deodato charissimus. Gloria Patri & Filio. Deodato charissimus. Quæ omnia paulo fusius hic enarrare operæ pretium esse duxi, quia constans & perpetua hæc consuetudo statim ab obitu sanctorum Deodati & Hildulfi exorta, ad ætatem scriptoris Vitæ S. Deodati integerrime conservata, & ad hæc nostra ferme tempora religiose continuata locupletissimum mihi videtur præbere testimonium de amicitia & coætaneitate utriusque Sancti.

[38] Tertium petitur ex Libello de successoribus S. Hildulfi in Vosago, [Abbatum Medianensium] hoc est in Mediano, quod condidit monasterio; si enim obitus ejus ad finem seculi octavi differatur, ut differri necesse est ab auctoribus oppositæ sententiæ, non relinquetur locus qui tribus primis ejusdem Sancti successoribus tribuatur. Certum quippe est, Fortunatum, qui quartus a dicto obitu Mediani monasterii extitit abbas, administrationem suscepisse a Carolo Magno initio seculi noni, dissidentibus de eligendo abbate Medianensibus Monachis. Contra vero cum sancti Hildulfi obitus ad initium seculi octavi revocatur & anno Christi 707 constituitur, assignati primis illis ejusdem Sancti successoribus anni integrum seculum octavum perficiunt, & usque ad imperium Caroli Magni perveniunt ut ex sequenti serie patebit.

[39] [successio ordinari non potest] S. Hildulfus obiit anno Christi 707. Regimbertus alias Reimbertus, S. Hildulphi immediatus successor, præfuit annis non minus quinquaginta, ut est in Vita, illiusque tempora & opuscula sub Regibus Theodorico atque Childerico juniore, Pipinoque filio Ducis Caroli sunt decursa 50. Sindrabertus, Regimberti successor, post vinginti & eo amplius annos vel potius post triginta & eo amplius annos ut testatur Joannes de Bayono, qui posteriorem numerum legisse videtur in eo præfati libelli de successoribus sancti Hildulfi codice, quo in conscribenda historia Medianensi usus est, quique hos triginta & eo amplius annos conjici ait ex chirographis illius temporis, quo Sindrabertus vixit hist. Median. lib. 2, cap. 10. Dentur ergo Sindraberto regiminis anni 32. Madaluinus, Sindraberti germanus & successor, rexit annis 12. Qui omnes anni simul juncti efficiunt 801.

[40] [si ultra annum 707 S. Hildulfus vixerit:] Non equidem diffiteor, Fortunatum illum, qui Madaluino successit, Gradensem potius quam Hierosolymitanum fuisse Patriarcham, neque in Franciam venisse, aut ad Carolum Magnum accessisse ante annum Christi 803 ut ex Ughello, Ital. sac. tom. 5, Cointio, Annal. Eccles. Franc. tom. 6, & Mabillonio Annal. Bened. tom. 2 lib 26, colligitur. Quo posito, consequens est, illum non fuisse prius institutum Mediani monasterii abbatem. Sed primo, nihil obstat quin Sindraberto qui triginta & eo amplius annos vixisse dicitur, triginta tres quatuorve regiminis annos concedamus. Secundo, facile, altercantibus inter sese de eligendo abbate Medianensibus monachis, electio ad id tempus protrahi potuit, inquit Mabillonius.

[41] [nec in opposita opinione] Quartum petitur ex eo quod opposita sententia funditus evertit ac destruit totam sancti Huldulfi historiam. Nam si hic Sanctus Miloni in archiepiscopatu Trevirensi, Pipino jam regnante transactoque jam medio seculo octavo successit, certe nec S. Maximini reliquias transtulit, nec sanctam Othiliam baptizavit, nec B. Deodato, cœnobii Vallis Galilææ conditori, amicus fuit, nec denique Medianum construxit monasterium, in quo jam inde ab initio ejusdem seculi florebat Reimbertus abbas, quem secuti sunt Sindrabertus, Madaluinus & Fortunatus, qui tempore Caroli Magni eidem monasterio præfuit. Longe autem credibilius est, Auctores Vitarum sanctorum Hildulfi & Deodati, qui hæc omnia accurate recensent, exactam principum & Episcoporum chronologiam ignorasse, quam veram præcipuarum rerum ab his Sanctis gestarum historiam nescivisse. Unde ex hujusmodi rebus ab eis gestis, certoque tempori alligatis, emendanda potius venit haud satis comperta prædictis auctoribus chronologia, quam ex ejusdem chronologiæ repugnantia rerum ab ipsis relatarum veritas deneganda,

[42] [constare sibi potest totius vitæ historia.] Quam vero ignota fuerit illorum temporum scriptoribus prædicta chronologia, evidenter patet exemplo interpolatoris tertiæ S. Hildulfi Vitæ, qui licet obitum ejusdem Sancti expresse assignet V Idus Julii anni 707, & Pipinum qui in prima Vita Galliarum rempublicam florentissime gubernasse dicitur, non fuisse Pipinum Caroli Magni genitorem multis ostendat, attamen tanta laboravit inscitia chronologiæ Archiepiscoporum Trevirensium & Episcoporum Tullensium, ut B. Hildulfum & Miloni Archiepiscopo Trevirensi successisse, & paucos post annos, relicta Trevirensi Cathedra, Jacobum Episcopum Tullensem de secreto habitationis loco consuluisse asserat, sicque obitum Milonis & præsulatum Jacobi, quos non nisi post medium seculum octavum contigisse certum est, ad medium circiter seculum septimum necessario revocet.

[43] Quintum denique petitur ab auctoritate gravissimorum ac doctissimorum virorum, qui quæstione de ætate S. Hildulfi superiore seculo accuratissime discussa, hanc sententiam tamquam veriorem ac certiorem sequuti sunt, [quam tamen vindicat eruditorum consensus,] ac præsertim Godefridi Henschenii in sua de tribus Dagobertis Francorum Regibus Diatriba lib. 4 § 5, & in annotatis ad Vitam sancti Maximini Trevirensis die XXIX Maii cap. 2; Caroli Cointii in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 667 num. 34, & ad annum 676, num. 23; Joannis Mabillonii in Annalibus Benedictinis lib. 15, num. 58, & lib. 16, num. 87; Francisci Riguetii insignis ecclesiæ collegiatæ S. Deodati præpositi, in suis memorialibus historicis & chronologicis ad Vitam ejusdem sancti Deodati, nec non in suo systemate historico & chronologico Episcoporum Tullensium cap. 15 & 17. Quibus jure merito accensendus R. P. Alexander Wilthemius Societatis Jesu presbyter in manuscriptis Annalibus Sammaximianis ab eo adornatis. Quamvis enim hic auctor pro conciliandis oppositis de ætate sancti Hildulfi sententiis, duos Hildulfos statuendos esse opinatus sit, unum scilicet qui Numeriano, alterum qui Miloni in Archiepiscopatu Trevirensi successerit, nihilominus late, probat Hildulfum, Numeriam successorem pariter fuisse sancti Maximini translatorem, sanctæ Othiliæ baptistam, B. Deodati amicum, & Mediani cœnobii auctorem: quæ omnia seculo septimo contigisse indubitanter affirmat.

[44] Opponi quidem hic nobis potest epistola sancti Ludgeri ad Rixfridum Trajectensem Episcopum, [explosa S. Ludgeri ad Rixfridum epistola.] a Surio Vitæ sancti Suitberti adjuncta ad primam diem mensis Martii, in qua legitur, sanctum Stephanum Papam ad petitionem Christianissimi Regis Pipini anno 755, commisisse vices suas ad experiendum actus, virtutes & gesta ac miracula sancti Switberti, ad canonizandum ipsum sanctum vice ipsius, venerabilibus patribus & Pontificibus sancto scilicet Hildolfo Trevirorum & Bonifacio Moguntinorum Archiepiscopis &c. verum supposititiam esse hanc sancti Lutgeri Epistolam & contentam in ea de Canonizatione sancti Switberti narrationem merum esse figmentum, jam pridem viri docti quamplures ostenderunt, omnium vero eruditissime (inquit Mabillonius Ord. S. Bened. seculo 3, part. 1, in elogio hist. sancti Suitberti) Socii Bollandiani in Commentario prævio ad Vitam sancti Ludgeri die 26 Martii.

§ IV. De Archiepiscopatu sancti Hildulfi.

Non est hic quæstio de nomine sed de re, hoc est de pontificatu Trevirensi; fueritne S. Hildulfus illo decoratus vel non; [Catalogi Episcoporum] Cum enim Archiepiscopi nomen serius usurpari cœperit, prædictum pontificatum nisi sub Episcopi nomine procul dubio obtinere non potuit. Episcopis Trevirensibus B. Hildulfum omnes auctores accensent, sed duo sunt quæ recentioribus nonnullis aliquem dubitandi locum dederunt, utrum verus ac proprius ecclesiæ Trevirensis Episcopus fuerit, an vero Chorepiscopus tantum, hoc est Episcopus vicariam dumtaxat habens in civitate vel diœcesi Trevirensi administrationem. Primum est quod in uno aut altero veteri Episcoporum Trevirensium catalogo nulla Hildulfi mentio facta reperiatur. Secundum vero est, quod ab omnibus Vitæ ejus aliisque posterioris ævi scriptoribus Miloni in episcopatu Trevirensi substitutus fuisse dicatur; quod nullatenus fieri potuisse ex mox dictis liquido apparet. Verum hæc tanti non sunt momenti ut nos ab antiqua & communi de episcopatu S. Hildulfi sententia dimoveant; nam primo certum est, plures in diversis ecclesiis reperiri imperfectos Episcoporum catalogos, in quibus non pauci desiderantur, quos aliunde constat earumdem ecclesiarum episcopatum gessisse.

[46] [sæpe imperfecti sunt,] Secundo, B. Hildulfus sedem episcopalem Trevirorum longe ante mortem dimisit & in Mediano, quod condiderat, monasterio diem clausit extremum. At frequens occurrit in veteribus Episcoporum Catalogis omissio illorum, qui in sua sede defuncti non sunt, uti se observasse per litteras ad me datas testatus est, in hoc genere versatissimus R. P. D. Edmundus Martenius, qui & sequentia suppeditavit exempla. In veteri Archiepiscoporum Remensium Catalogo consignati non reperiuntur, nisi manu recentiore, quatuor Archiepiscopi, videlicet Abel, Hugo Viromandensis, Gerbertus & Manasses, qui omnes sede sua pulsi aut sponte cedentes alio recesserunt. In nullo etiam ex antiquis Ebredunensium Archiepiscoporum catalogis reperitur Chramlinus, qui Theodorici regis tempore in conventu Episcoporum Marlaci (ut ex ejusdem regis diplomate Mabillonius conjicit Annal. Benedict. tom. 1, lib. 16, n. 79) habitu destitutus fuit.

[47] [præsertim in omittendis iis, qui sedem deseruerunt,] Consultone an casu fieret hæc talium Episcoporum omissio, judicent eruditi antiquitatis investigatores. Crediderim, ex diptychis & necrologiis ecclesiarum cathedralium plerumque conflatos fuisse catalogos Episcoporum, in hisce vero diptychis & necrologiis ut plurimum inscripta non fuisse nomina Episcoporum, qui e sede sua vel dejecti fuerant, vel alia ex ratione, etiam pia, recesserant. Certe supra nominatus Abel Rhemorum Episcopus fuit, vir Sanctus, deque ecclesia Remensi bene meritus, nec tamen in ejusdem ecclesiæ diptychis nomen illius extabat; Nam de illo hæc habet Fulcuinus abbas Laubiensis: de Abel quoque tale quid comperimus. Remis nuper cum fuissemus & cum viro venerabili & illarum partium eruditissimo Adalberone archiepiscopo confabularemur, inquirentibus nobis originem ejusdem urbis & in ea Episcoporum successiones; prolatis ejusdem civitatis pontificalibus gestis, in eis inventum est, quod in eadem civitate Abel quidam fuerit Episcopus, qui in ea plura acquisierit vel ordinaverit: finis vero ejus quis fuerit scriptor gestorum ejus aut nescivit, aut omnino tacere voluit. Nos collatis undecumque temporum numeris, hunc eumdem Abel & nostrum fuisse & Scottum, & Episcopum facili ratione probavimus: sed quia scriptori ejus incertus extitit finis, longinquitas forte fecit itineris, & viri religiosi voluntaria privatio & amor patriæ cælestis. Dixit etiam Episcopus supra nominatus, prædecessorum suorum ductam usque ad se consuetudinem, ut inter Missarum solennia, in ea speciali commemoratione defunctorum, quæ supra diptycha dicitur, quotidie in aurem presbyteri recitante silenter subdiacono, omnium ipsius sedis nomina viritim recitentur Episcoporum; satisque mirari se, quod in ea commemoratione iste non inveniatur. Hæc Fulcuinus in lib. de gestis abbatum Lobiensium cap. 7, apud Dacherium Spicilegii tom. 7 (voluit dicere VI, pag. 551.)

[48] Tertio ex veteribus Episcoporum Catalogis nonnulli eo insuper vitio laborant, [quod exemplis probatur.] quod inscripti in illis Antistites perturbato interdum successionis ordine recenscantur. Nec certe mirum id videri debet, quantum ad illos spectat Episcopos qui amisso dimissove episcopatu, a suis ecclesiis recesserunt, & extra sedem defuncti sunt. Cum enim post illorum obitum, qui sæpe etiam iisdem ecclesiis ignotus erat, in diptychis mortuorum & necrologiis non inscriberentur, facile accidit, ut in Catalogis ex hujusmodi diptychis & necrologiis forte depromptis omitterentur; deinde vero a posterioribus illorum Catalogorum conditoribus seu correctoribus adjicerentur quidem ejusdem sedis Episcopis, sed male interdum servato successionis ordine quem nesciebant.

[49] Hac (ni fallor) ratione factum est, ut & in veteri illo Trevirensium Episcoporum Catalogo qui, [Postea quandoque addita nomina,] teste Mabillonio Annal. Bened. tom. 1, lib. 15, num. 57, extat in Bibliotheca monasterii sancti Gisleni in Hannonia, Trevirenses pontifices illorum temporum, de quibus hic agitur, nudis nominibus (ut in diptychis fieri solebat) recenserentur hoc ordine: Modoaldus, Numerianus, Basinus, Liutwinus, Milo, Wiomadus (omisso nempe S. Hildulfo) & postmodum a recentiore aliquo chronologiæ ac successionis Episcoporum Trevirensium haud satis gnaro, eidem Catalogo sanctus pontifex jure quidem merito inditus, sed Miloni perperam substitutus fuerit. Inciderunt fortasse in hujuscemodi catalogum Scholastici illi, qui vitam & gesta S. Hildulfi seculo decimo breviare studuerunt, cumque in eadem Episcoporum Trevirensium chronologia nihilo peritiores essent, Sanctum hunc pontificem Miloni successisse facillime crediderunt, & in breviore quam adornabant illius vita tradiderunt, unde ceteri postea scriptores in errorem inducti.

[50] Ut ut sit, fatendum quidem est, Miloni in sede Trevirensi succedere minime potuisse B. Hildulfum, [sed locis non suis restituta.] qui longe ante Milonem, abdicatoque pridem Episcopatu, obiit; sed inde consequens non est, ipsum nulli alii successisse, atque Episcopum Trevirensem numquam extitisse; contrarium enim probant innumera diversi generis monumenta. Et primo quidem, illum ad episcopalem Trevirensis ecclesiæ dignitatem evectum fuisse, docet tam vetus quam nova Antistitum Trevirensium historia. Secundo, Lupus Servatus idipsum aperte innuit in Vita sancti Maximini cap. II, dum translationem sancti Maximini narrans ait: Igitur venerabiles Episcopi Hildulfus, Clemens atque Gorbertus convenientes in unum, & quod evenerat diligenter examinantes, transferenda B. viri ossa ex memorata crypta & in loco, ubi nunc sunt sita, judicavere ponenda. Primus inter hos Episcopos nominatur Hildulfus, haud dubie quod præcipuam in ecclesia Trevirensi dignitatem & auctoritatem obtineret; nec certe decebat aut licebat ad examen & judicium illud procedere absque consortio Episcopi Trevirensis, ad quem maxime ea res spectabat. Tertio, sanctus Petrus Damiani opusculo 19, disertis verbis testatur, S. Hildulfum Trevirensem Archiepiscopum extitisse. Porro, inquit, Hildulfus Trevirensis Archiepiscopus quantæ sanctitatis quamque mirificæ vitæ vir fuit, spatiosus occidens non ignorat.

[51] [Pro episcopatu Trevirensi sunt Vitæ omnes,] Quarto, idem produnt omnes S. Hildulfi Vitæ, quarum prima ad illius ætatem quodammodo pertingit, cum circa annum 964 excerpta sit ex Actis veraci stylo digestis, volumine non parvæ quantitatis, ab his quibus contigit ejus sedulitate tunc temporis perfrui; ut conceptis verbis profitentur adhibiti ad hæc Acta brevianda Scholastici. Quinto, accedit antiqua S. Deodati Vita, in qua non tantum asseritur, B. Hildulfum Trevirorum Archiepiscopum extitisse, relictoque postea episcopatu in Vosagum secessisse, sed insuper annotatur, ipsum sanctum Pontificem S. Deodato concessisse privilegium, quod a duodecim Episcopis subscriptum fuisse dicitur. Qui vero tale privilegium concedere potuisset, si vere Trevirensis episcopus non fuisset. Sexto denique, idem confirmant omnia Kalendaria, Breviaria, Missalia, tam antiqua quam nova, ecclesiæ Trevirensis, Mediani monasterii omniumque aliarum ecclesiarum S. Hildulfi memoriam colentium, in quibus omnibus constanter Trevirensis Episcopus vel Archiepiscopus nominatur.

[52] [sed non facile disponitur] Restat igitur investigandum, quo tandem ordine ac loco inter Episcopos Trevirenses B. Hildulfus sit reponendus. Illum Modoaldi successorem, Numeriani vero decessorem existimavit Mabillonius, Annal. Bened. tom. 1, lib. 15, n. 58 & lib. 16, num. 16, sed ab hac ejus sententia discedere cogimur; nam Numerianus unus est ex Episcopis per quorum consilium sanctus Sigebertus Rex privilegium concessit pro Stabulensi & Malmundariensi monasteriis, ut constat ex Childerici II Regis, idem Privilegium confirmantis, diplomate, quod integrum exhibent Socii Bollandiani in Analectis ad Vitam ejusdem S. Sigeberti I die Februarii. Præerat igitur Numerianus Ecclesiæ Trevirensi jam a tempore S. Sigeberti regis, qui anno 656 vita defunctus est. Nec obstat quod in dicto S. Sigeberti privilegio, Nemoriani loco legatur Attalenus. Quamvis enim Childericiani diplomatis perscriptor seu Notarius in hoc forte nomine erraverit, fieri tamen minime potuit, ut Episcopis, quorum consilio S. Sigebertus usus fuerat, Nemorianum annumeraret, nisi initia episcopatus ejusdem Numeriani, ætatem sancti Sigeberti attigisse aut datam hujusce diplomatis quibusdam saltem annis præcessisse constitisset, quod ad præsentem quæstionem sufficit.

[53] [ordo successionis,] Pervenit proculdubio Numeriani episcopatus ad inchoatum Childerici II, regnum, Id probat privilegium ab ipso datum pro monasterio sancti Deodati, quod integrum vulgavit Mabillonius in appendice altera tomi primi Annalium Benedictinorum num. 25. Licet enim in hoc privilegio annus non exprimatur, indultum tamen dicitur: quatennus monachi, qui solitarii nuncupantur, de percepta quiete valeant juvante Domino per tempore exultare & sub ipsa sancta Regula viventes, beatorumque vitam Patrum sectantes, pro statu ecclesiæ Catholicæ & pro desiderabili salute Childerici gloriosi principis plenius Dominum valeant exorare. Datum fuisse hoc Numeriani privilegium anno 664 putavit Riguetius, sed si (ut annotarunt Socii Bollandiani in annotat. ad Vitam S. Deodati die XIX Junii)

[54] [variis varia adstruentibus] Tota ratio ipsum huic anno adscribendi Riguetio fuit quod Gisloaldo Episcopo Virdunensi, sicut & Childulfo Metensi & Eborino Tullensi comprovincialibus Episcopis inscriptum est, idem vero Gisloaldus juxta Vasseburgium obiit anno 665, inde solummodo probatur, serius quidem concessum non fuisse istud privilegium, sed nihil obstat, quin prius concedi potuerit, cum & Childericus regnare cœperit anno saltem 660 & tres illi comprovinciales Episcopi jam pridem ecclesiis suis præsiderent. At sive anno 664, sive aliquo priore datum sit hocce privilegium, certum est, Numerianum in sede Trevirensi non excessisse annum 666 siquidem anno 667, quo S. Maximini reliquias B. Hildulfus transtulit, eamdem ipse sedem jam conscenderat, qua deinde relicta anno 671 in nostram solitudinem se recepit, ut constat tam ex tertia ejusdem Sancti quam ex antiqua S. Deodati Vitis. Modoaldo itaque non S. Hildulfus, sed Numerianus, Numeriano vero S. Hildulfus successit, cujus sententiæ primus Auctor fuisse videtur Godefridus Henschenius, in Diatriba de tribus Dagobertis Francorum regibus lib. 4, num. 5, quem secutus est Franciscus Riguetius in systemate Chronologico historico Episcoporum Tullensium cap. 27, sect. 3.

[55] Nec quemquam morari debet, quod multo longiorem Numeriano Pontificatum tribuat Masenius, [quæ utcumque componuntur.] in epitome Annalium Trevirensium lib. 7 ad an. Christi 657, ubi narrato Modoaldi exitu, sic ait: Ad Numerianum deinde, ut sanctimonia excellebat, quæ tunc dabat præcipuum in electione suffragium, pontificalis cura translata est, cujus licet regendi tempora Browerus metiri se posse neget, constat tamen anno Childerici Regis octavo, quem Christi 670 facimus, etiamnum superfuisse ex diplomate ejusdem Stabulensibus concesso: Unde mirari desinet qui me ultra Browerum ejus vitæ tempora extendere videbit. Evidens enim est, Masenium in eo deceptum fuisse, quod integrum non viderit Childerici Regis diploma, in quo quamvis Nemoriani mentio fiat, non tamen ait Childericus, se per consilium Nemoriani illud concessisse, sed solummodo, B. Remaclum ab ipso confirmationem petiisse præcepti quod bonæ recordationis patruus ejus Sigebertus, quondam Rex, pro Stabulensi & Malmundariensi Monasteriis, per consilium pontificum ipsius temporis, id est Humberti, Nemoriani, Gisloaldi, … dederat. Ex quibus verbis tantum abest ut sequatur, Numerianum anno Childerici Regis 8, superfuisse, ut contrarium potius inferendum videatur.

§ V. De monasterio S. Hildulfi.

Relicto itaque episcopatu Trevirensi, B. Hildulfus secessit in Vogesum seu Vosagum montem, [Describuntur Vosagi montes] qui juga sua longe expandens, Lotharingiam ab Alsatia dirimit, & in occidentali ejusdem montis latere (quod hodie Lotharingiæ ditionis est) substitit, juxta fluviolum a rapido cursu corrupte Rabodonem (Rabodeau) dictum, ad radicem asperrimi montis, e cujus cacumine præcelsa rupes eminet, quæ, teste Joanne de Bayono, olim Balma dicebantur. Extat hic locus media fere via, ab urbe Nanceiana Lotharingiæ metropoli, ad urbem Colmariensem in Alsatia superiore percelebrem, inter Sandeodatense (saint Diez) & Ravonense, (Ravon) eidem viæ superstrata oppida, ab hoc quatuor, ab illo sex, a Morta (la Meurte) vero amne, in quem prædictus fluviolus Rabodo influit, duobus dumtaxat milliaribus distans.

[57] Perpetua tunc monti Vosago superfusa erat silva, [& condita in iis monasteria,] feris quidem abundans sed hominibus plane deserta. Hanc tamen intercidere, subjectamque terram sparsim colere in ejusdem loci confiniis jam cœperant tum S. Gundebertus, Senonum Episcopus, Senoniensisque cœnobii ab oriente conditor; tum beatus Deodatus, Nivernensis Episcopus, & monasterii Juncturarum, alias Vallis Galileæ, a meridie Auctor, tum denique primus ecclesiæ Styvagiensis ab occasu institutor, quisquis ille fuerit. At sive ob nimiam convallis angustiam, sive ob circumsistentium montium asperitatem, inculta ac deserta eo usque remanserat media illa regio quam B. Hildulfus, occultioris solitudinis amore captus, elegit.

[58] [quorum medium fuerit id quod exstruxit Sanctus,] Neque tamen in hac latebra vir sanctus diu latere potuit, sed mox plerisque ad ejus magisterium concurrentibus discipulis, illorum piis desideriis ac deprecationibus permotus, de ædificando ibidem monasterio cœpit cogitare. Et quia congruens huic operi perficiendo spatium non habebat, eo quod, ut Richerius Chronici Senoniensis lib. 1, cap. II asserit, confinia Senoniensis Ecclesiæ & monasterii Styvagiensis ibidem jungebantur, impetrata ab utraque ecclesia aliquanta terræ portione, susceptum consilium prosecutus est & ad optatum finem perduxit. Satis amplam ac spatiosam fuisse portionem illam, quam B. Hildulfus ab ecclesia Senoniensi impetravit, colligitur ex vulgato a Mabillonio, Annal. Bened. tom. 5, in append. altera num. 22, Childerici II Regis præcepto pro eadem Senoniensi ecclesia, in quo concessi ab eodem Rege territorii Marchiæ termini & confinia describuntur; sed longe minorem & angustiorem esse portionem illam, quam a Monasterio Styvagiensi idem Sanctus obtinuit, inde patet, quod ex eodem latere locum qui nunc sanctus Blasius “dicitur cum nemoribus, & montem, qui Fulcodi rupes appellatur, cum multo terræ spatio adjacente Beggo, vir nobilis & locuples, B. Hildulfo ad monasterium suum ampliandum contulit”, ut idem Richerius expresse testatur, Chronic. Senon. lib. 1, cap. 12; & in omnibus ejusdem Sancti Vitis Legitur.

[59] [additis subinde cellis aliis] Exstructo monasterio, quia (inquit ipsemet Richerius) de nomine loci, qui antea nomen non habebat, B. Hildulfus anxius erat, considerata ejus positione, quia ab oriente Senoniense Monasterium, ab occidente Styvagium, a meridie Juncturas, quæ nunc sanctus Deodatus vocatur, a septemtrione autem Bodonis monasterium habebat, illum suæ habitationis locum Medianum monasterium appellavit, quod nomen usque hodie perdurat. Crescente autem multitudine tam Clericorum quam Laïcorum ad B. Hildulfum confluentium, quia tot monachi in tam arcto & angusto loco simul habitare nequibant, diversas cellas in concessis sibi circumjacentibus locis idem Sanctus (teste eodem Richerio ibid.) “exstruxit, nempe ad septem abietes, ad sanctum Joannem de Hurimonte, apud Orbacum, apud sanctum Projectum, apud Visivallum, ad Altam petram, quæ monasterio supereminet, ad locum in summitate montis, qui Roberti fons dicitur, denique ad Begonis cellam, quæ nunc sanctus Blasius vocatur. Fratres vero, qui in prædictis cellis sub regimine S. Hildulfi habitabant, æstimantur quasi numero trecenti.”

[60] [quæ postmodum in parœcias erectæ sint.] Quam in easdem cellas illarumque monachos tum clericos, tum laicos potestatem & auctoritatem B. Hildulfus vivens exercuerat, eamdem, ipso defuncto, retinuerunt posteriores Mediani monasterii abbates, cumque extricatis & subactis silvestribus agris, illuc villici aliique sensim accolæ concessissent, factum est ut monachorum cellæ in parochias, illorumque oratoria in ecclesias parochiales converterentur, & in illas abbatum Mediani monasterii jurisdictio simul extenderetur. Quo pacto concretum & coalitum esse crediderim, proprium & separatum earumdem parochiarum districtum, in quo prædicti abbates omnimodam in clerum & populum jurisdictionem hactenus exercuerunt. Præter has in Mediani monasterii districtu conclusas cellas, extiterunt aliæ alibi, eidem monasterio postea addictæ subjectæque cellæ, sed ab eo successu temporis detractæ, inter quas primum locum obtinet Cella Bellæ vallis, quæ a Gerardo Comite Vademontano, Theoderici Ducis Lotharingiæ fratre, desinente seculo XI fundata, & Nanceium auctoritate Apostolica ineunte seculo XVII translata, quibusdam factis bonorum accessionibus, initio hujus XVIII seculi, in præcipuum & abbatiale monasterium erecta & commutata est.

[61] De primævo monachorum Mediano-monasteriensium vivendi modo nullus hic mihi videtur dubitandi locus; [Quam olim regulam professi fuerint Medianenses:] nam cum seculo septimo omnia fere monasteria sub sanctorum Patrum Benedicti & Columbani regula condita & ad eam ordinata sint, ut probat Mabillonius in præfatione ad Acta Sanctorum Ordinis nostri seculo I, eamdem, proculdubio, B. Hildulfus suscepit, & discipulis suis servandam tradidit. Sed maximum hujus rei argumentum est tum arctissima, quæ inter eumdem Sanctum & B. Deodatum illorumque discipulos semper intercessit animorum conjunctio, tum susceptum a sancto Hildulfo, post B. Deodati mortem, regimen monasterii Vallis Galilææ. Qui enim hoc regimen illi convenire potuisset, si idem institutum eamdemque vivendi regulam cum sancto Deodato & Vallis Galilææ monachis non tenuisset? At ex privilegio Numeriani Archiepiscopi Trevirensis, pro monasterio Vallis Galilææ, constat, hoc idem monasterium a sancto Deodato constructum fuisse sub Regula B. Benedicti & sancti Columbani abbatis: Eamdem igitur B. Hildulfus sibi suisque Medianensibus Monachis præstituerat. Crescente autem deinceps Regulæ sancti Benedicti existimatione & auctoritate, hanc solam Medianenses in hodiernam usque diem retinuerunt ac professi sunt.

[62] Insigne semper habitum est Medianum sancti Hildulfi monasterium & in celebribus sacri Ordinis Benedictini cœnobiis computatum; [an 1604 uniti Vatonensibus.] sed inde celeberrimum evasit, quod anno 1604 sacra cum illustri sancti Vitoni (vulgo S. Vanne) Virdunensis monasterio sancita societate, Reformatæ congregationi sanctorum Vitoni & Hildulfi, nomen & initium dedit, ex qua deinceps congregatione, quasi ex scaturiente solo, omnis monasteriorum Lotharingiæ, Franciæ & Belgii Reformatio prodiit.

[63] Non admodum ampla sed satis venusta & ad pictatem excitandam congruenter instructa est ecclesia Mediani monasterii, [Quis sit hodie monasterii status.] quæ a B. Hildulfo primitus constructa, & sub invocatione Beatissimæ Virginis Mariæ dedicata, a posterioribus deinde abbatibus augustior est reddita, & nunc ipsiusmet S. Hildulfi titulo decorata. In ea plures asservantur insignes Sanctorum reliquiæ, nempe sacrum ejusdem S. Hildulfi corpus, nec non veneranda sanctorum discipulorum ejus Joannis & Benigni confessorum, sanctique Bonaficii Martyris ex Thebæa Legione corpora. Item corpus (capite ac paucis aliis ossibus exceptis) S. Maximini Trevirensis Episcopi, quod Sammaximianis ablatum & ad hanc ecclesiam translatum olim fuisse, antiqua fert ejusdem Mediani monasterii traditio. Præterea S. Spinuli confessoris, S. Hildulfi discipuli, maxilla, reliquo corpore ad cellam Bellæ vallis olim translato, Claustrum, dormitorium, officinæ ceteraque Mediani monasterii ædificia sunt egregia & monasticis exercitiis commodissima. Selecta est illius bibliotheca, nec tamen voluminum numero cuiquam ex illis quæ in Lotharingiæ partibus existunt, inferior. Eidem monasterio ampla olim fuerunt dominia & prædia, quorum magnam partem variis causis & modis amisit, sed hodieque supersunt illi facultates triginta monachis juxta Regulam alendis sufficientes, illiusque conventus hoc anno salutis 1718, totidem constat, quibus ego, licet indignus, præsum, utinam & prosim!

§ VI. De Cultu sancti Hildulfi.

[Crescentibus ad sancti tumulum miraculis,] Ut certum est, Medianensis ac Sandeodatenses B. Hildulfi discipulos, de illius sanctitate ac beatitudine numquam dubitasse, ita etiam constat, peculiarem ab iis aliquem cultum ei statim ab obitu impensum fuisse. Hinc summa illa veneratio tunicæ ejus adhibita, quam Medianensis singulo quoque anno cum Sandeodatenses inviserent, tamquam sacrum pignus præferebant, & cui cum tanta devotione a Sandeodatensibus occurrebatur, ut superius annotatum est. Verum cultus B. Hildulfi non diu stetit amborum, quibus vivens præfuerat, cœnobiorum terminis circumscriptus, sed brevi clarescentibus ejus miraculis, longe lateque diffundi cœpit. Quamobrem sacrum ejus corpus ex oratorio sancti Gregorii, in quo ab initio humatum fuerat, in majorem Mediani monasterii basilicam, beatissimæ semper Virgini Mariæ dicatam, illatum est. Rem sic narrat teriæ ejus Vitæ Auctor cap. 20. Tandem officiose curato cadavere semper reminiscendi Patris, humaverunt illud in basilica B. Papæ Gregorii, a dextris altaris … verumtamen cum lux meritorum B. Hildulfi crebris claresceret miraculis, relatum ab ecclesia sepulturæ suæ mirabile corpus, devotione ac studio fratrum, templo B. Mariæ Virginis est illatum, in quo dextrorsum eleganti curvato fornice, aliquanto delituit tempore.

[65] Quo Christi anno quove sub abbate facta sit hæc sacri corporis illatio, [creditur translatum corpus sub finem sec. 9.] hic non tradit tertiæ illius Vitæ auctor, sed id ipsum in adjecto libello de sancti Hildulfi successoribus non obscure indicat, cum de Madaluino, tertio post transitum beatissimi Viri abbate hæc ait: Decedenti Sundraberto successit Germanus ejus Maldauinus, qui… arcam super beatos patroni nostri artus fabricari instituit, quam etiam honorifice auri argentique metallis adornavit. Nihil enim aliud, procul dubio, his arce super beatos S. Hildulfi artus fabricatæ verbis, quam quod superius elegantis curvati fornicis vocibus idem Auctor significare voluit. Arcam autem istam Mabillonius (Annal. Bened. tom. 3, lib. 25, num. 60) interpretatur ædiculam, pro more illius temporis, super B. Hildulfi corpus exstructam. Peracta igitur fuit hæc sacri corporis illatio tempore Madaluini abbatis, qui cum Sundraberto fratri suo circa annum ab obitu S. Hildulfi octogesimum, a Christo autem nato 787 successerit, & duodecim dumtaxat annis Medianum monasterium rexerit, ut superius ostensum est, restat, ut hæc eadem illatio extremis seculi octaui annis adscribatur.

[66] Sub eadem arca seu eodem curvato fornice sacra pignora in lapideo tumulo recondita manserunt usque ad tempora Adelberti abbatis, [& rursus transpositum medio seculo 10] qui restituta in Mediano cœnobio monastica religione, de elevando & ex hoc lapideo tumulo transferendo B. Hildulfi corpore cogitare cœpit, transacto jam medio seculo decimo. Hujus translationis occasionem & historiam sic tradit Auctor libelli de successoribus B. Viri in Vosago cap. 8. Post hæc oratorium gloriosæ Virginis & Matris Dominæ Mariæ, crebro fragore ruinam sui minitans, idem abbas cupiebat diruere, alterumque illo augustius restaurare; sed quia conatibus ejus plurimum obviabat quod venerabile S. Hildulfi corpus usque ad illud tempus ibidem arca saxea servabat, coacto abbatum & vicinorum clericorum religiosorumque concilio, decrevit levare tumulo, ac apparato locare in scrinio. Quod cum omnibus placuisset, consilii fuit, ut si sacros artus, ceu velle habebant, recondere quissent, monasterio devotionis gratia circumferrent. At quoniam minaci nubilo pendente, solis ac siderum facies denegabatur, terris jam mensurni imbris vehementia resolutis, nec valebant cum ecclesiasticis ornamentis secedere tectis, annuit abbas ut solis circumferrentur claustris. Ubi tamen ad tumbam Sancti cum cereis & thimiamateriis ventum est, & operculum illi subductum est, pariter quoque gravida madidi aëris palla discinditur ridente sereno, & terrigenis lux diu suspirata redditur continuo, quatenus cunctis liqueret, quanta meritorum claritate in vivorum regione fulgeret, cujus exuviis arridebant in terris aëra … quantum lachrymarum gemituumque dulciter ex intimi animi medullis prorumpentium ibi fusum sit, digne proloqui carnis lingula nequit. Tandem sacras reliquias nitido involventes palliolo, ligneo recondidere scrinio, quod imponentes scapulis, intulere in oratorio B. Apri (parœcialis est Ecclesia Mediani loci) Confessoris Christi, indeque mox efferentes, altera regressi via, invexere monasterii clausteris septimo Idus Novembris, tanto funeri insperatum obsequium aëre præbente & post ejus collocationem non nullis diebus idem conservante. Qua de re communi cunctorum voto hunc diem celebrem haberi placuit annuo recursu.

[67] Annum hujus translationis non assignat hic Auctor. [(cujus memoria agitur VII Id. Novembris)] In antiquo ecclesiæ nostræ Lectionario, quod decimo quarto seculo conscriptum videtur, annus notatur ab Incarnato Verbo nongentesimus quinquagesimus quartus. Eumdem assignat Mabillonius (Annal. Bened. tom. 3, lib. 45, num. 74) hujus Lectionarii haud dubie fidem secutus; ex quo pariter hausisse videtur, translatum tunc esse sacrum corpus ex oratorio S. Gregorii, ubi primitus humatum fuerat, in majorem B. Petri (dicere coluit B. Mariæ) basilicam; quod minime verum esse constat ex antedictis. Eamdem translationem Richerius, lib. 2, cap. 10 & 11, differt usque annum 956. Illius vero non meminit Joannes a Bayono, nisi forte in illa historiæ suæ parte quæ excidit, aut saltem desideratur in nostro Ms. codice, qui solus, ni fallor, jam superest. Non omisit tamen hic chronographus factam ab Adalberto abbate templi beatissima semper Virginis Mariæ instaurationem, quam anno dumtaxat 964 inceptam fuisse tradit his verbis: Anno Domini CMLXIV Kalendis Aprilis, Adelbertus Mediani cœnobii abbas, vir per omnia perspicuus & venerabilis, diruto oratorio sanctæ Mariæ matris Domini, alterum augustius ædificare studuit. Quod si verum est, verisimillimum quoque fit, non nisi VII Id. Novembris, superioris anni 963, translatum fuisse corpus beatissimi Hildulfi.

[68] [quando facta fuerit istius temporis canonizatio.] Post hanc sacrorum ejus artuum ex arca saxea elevationem, & in scrinium ligneum translationem (quo simplici ritu Sanctorum tunc temporis canonizatio fieri solebat) certum est, tam ejusdem translationis quam & depositionis sanctissimi Viri festum diem singulo quoque anno celebratum fuisse. Id aperte probant tum præallatus ex libello de successoribus sancti Hildulfi locus, tum edita sub initium seculi II miracula, sive in gratiam illorum, qui festos hos dies religiose observabant, sive in animadversionem quorumdam, qui servilia in eis opera exercere præsumabant: ut legere est in eodem sæpe citato libello cap. 13, 14, E 15 & 16. Circa annum 1028, teste Joanne a Bayono, lib. 11, cap. 48, beati Hildulfi corpus Valli Galilææ, quæ nunc est sancti Deodati (ut moris erat) inquit, pro gravi aëre illatum est; quod causa litigii fuit, quia eadem Vallis violenter conata est reverendos artus sibi vindicare, & ideo deinceps curatum est, nullatenus illas in partes illos exponere.

[69] [Rhythmi & metrica responsoria sec XI sec. composit.] Anno 1044, Humbertus, tunc Mediani monasterii monachus, postmodum vero rebus gestis & cardinalitia dignitate insignis, B. Hildulfi & quorumdam aliorum Sanctorum laudes, quæ responsoria vocantur, Rhythmice ac metrice composuit, & Brunoni, tunc Leuchorum Episcopo, musicæ artis pertissimo, qui postea factus est Leo Papa, hujus nominis nonus, decantanda seu modulanda obtulit. Id ex æquo asserunt, tum Joannes a Bayono, lib. 11, cap. 50, tum Richerius, lib. 11, cap. 18; qui tamen fallitur, cum eumdem Humbertum Mediani monasterii abbatem vocat. Extant adhuc in propio S. Hildulfi Officio illa responsoria, & in omnibus ejusdem Sancti festivitatibus hodieque decantantur. Anno 1139, B. Hildulfus, inquit Joannes a Bayono, lib. 11, cap. 96, positus fuit in scrinio novo; quod scrinium dubitari vix potest, quin simul eodemque tempore illis fuerit contectum tabulis argenteis, quibus nunc ornata conspicitur ejusdem S. Hildulfi theca. Sunt enim hæ tabulæ, teste Mabillonio (Annal. Bened. tom. 1, lib. 16, num. 15, & tom. 3, lib. 35, num. 74) antiqui operis & duodecimi saltem seculi ætatem referunt.

[70] [Vetustæ thecæ descriptio.] In his expressæ sunt imagines tum Athici ducis filiam suam sanctam Othiliam B. Hildulfo sistentis, tum ipsiusmet Hildulfi & Erardi Episcoporum eamdem baptizantium; tum amborum mutuo sese complexu & osculo excipientium, nec non quamdam ecclesiam dedicantium. Ad hæc Regis, haud dubie Childerici, Hildulfo Episcopale vel abbatiale pedum offerentis. Denique ejusdem Hildulfi non Erardum, ut mendose scripsit idem Mabillonius, Annal. Bened. tom. 2, lib. 19, num. 35, cujus hic verba refero, sed Deodatum, extremo morbo decumbentem, invisentis, & funeris ipsius S. Hildulfi, vel quod magis placet, Deodati, quæ omnia, eodem teste Mabillonio, Hildulfi & Erardi, addere possum & Deodati, historiam non parum confirmant. Anno 1618 renovata fuit B. Hildulfi theca, & iisdem rursus contecta tabulis argenteis, sed (quod non nisi ægre ferri ac dici potest) resectis, & ad novi hujus operis formam decurtatis, unde factum est, ut perierint nonullæ superioribus olim adjectæ imagines.

[71] Ex Mediano monasterio ad Trevirensem aliasque successive ecclesias cultum sancti Hildulfi sese paulatim extendisse haud dubium est. [& Sancti memoria in Missalibus as Mlliis.] In perantiquo Ms. Missali, quod in S. Simeonis Trevirensis templo asservatur, festum S. Hildulfi Episcopi Trevirensis notatur V Idus Julii. Idem habet consimile Ms. Missale monasterii Epternacensis, quod duodecimo saltem seculo conscriptum fuisse perhibent, in hoc tamen postremo Missarum codice B. Hildulfus non simpliciter Episcopus, sed Archiepiscopus Trevirensis nominatur. Illius depositionis mentionem faciunt V Idus Julii sequentia Martyrologia Usuardi, Luxoviense: Depositio S. Hildulfi Archipræsulus, Mediano monasterio quiescentis, gloriosæ sanctitatis viri. Lubeco-Coloniense: Treviris B. Hildulfi episcopi & confessoris. Grevenianum: Hildulfi Archiepiscopi Trevirensis & confessoris, fratris S. Erardi episcopi Ratisponensis. Hic pondus curæ pastoralis, quod ægerrime ferebat, deponens, in saltu Vosago eremiticam vitam duxit, conversatione pariter & miraculis præclarus; multos in eodem proposito magnæ sanctitatis viros imitatores habere meruit. Molaninum: Treviris, S. Hidulfi episcopi & confessoris egregii. Adonis a Mosandro editum: Treviris, S. Hildulfi, ejus urbis episcopi & confessoris. Arnoldi Wion monasticum Benedictinum: Treviris, S. Hildulfi episcopi & confessoris, qui cum gregem sibi commissum sanctitate vitæ & sapientiæ doctrina rexisset, tædio hujus vitæ episcopatum abdicans, in saltu Vosagi multorum pater effectus monachorum, clarus miraculis, quievit in pace. Denique Saussayi Gallicanum: Treviris S. Hildulfi episcopi & confessoris &c. Meminerunt etiam translationis ejus VI Idus Novembris, tum Luxoviense, tum Grevenianum, tum denique Molaninum, ut videre est in auctariis Martyrologii Usuardi, a Joanne Baptista Sollerio Societatis Jesu Theologo nuper editi. Hic jam diversæ Vitæ subsequantur, de quibus supra egit Commentator § 1.

VITA PRIMA
Ex primigeniis ejus Actis circa annum Christi CMLXIV deprompta, & ex manuscripto codice Mediani monasterii, septingentis abhinc annis exarato, descripta, hoc principio:
Incipiunt quædam de vita viri Dei Hildulfi Trevirensis Archiepiscopi.

Hildulfus ex episcopo abbas Mediani monasterii in Vosago Lotharingiæ (S.)

BHL Number: 3945


AUCTORE H. B., EX MSS.

Quicumque baptizati Christum induti sunt, & hereditatem animo suspirarunt æternæ salutis, [A zelo salutis proximi ducto exordio,] ut aliquando illam valerent consequi, usi sunt lumine charitatis, per quam unicus Dei filius, cum solus esset in regno Patris æterni, ut coheredes haberet, homines sibi fratres adoptavit, quos * in domo patris sui mansione collocaret. Ad hanc ergo festinantes viros Dei, solos venire puduit, cum scirent eos, qui secum alios traherent, certam manere mercedem, adeo ut quo plures veherent, eo majori præmio cumularentur; fisi illa attestatione, qua servus ille Euangelicus, talentum sibi creditum cum lucro referens, gaudio Domini sui donatus est. Ad hujus itaque gaudii ineffabilem dulcedinem ille summe bonus pater familias omnes volens introducere, missis in mundum servis suis, cunctos præcepit invitare, & ne in via deficerent aut errarent, tritico vitæ & lampade caritatis geminæ sustentare. Cumque hoc omnipotentis divinitati diu agere plauisset, ut servis suis suo in tempore cibi * mensuram erogaret, ad laborem præsentis vitæ, futurum pastorem populis, Hildulfum nomine, jussit prodire.

[2] [Sancti genus & virtutes describuntur,] Qui claro Nerviorum genere ortus, inter scolares alas sacræ militiæ alitus fuit, & mox futurus Christianæ Religionis defensor ac doctor, studiis litterarum traditus, divina gratia cooperante, in brevi efficacissime claruit, atque unde multi per abrupta vitiorum defluunt, & in cœno superbiæ devolvuntur, videlicet si de mundi scientia quidpiam attigerint, inde iste, adhuc bonæ indolis puer, omnibus excellentior factus, indies proficiebat, integer ab iis vitiis, quibus juvenilis ætas implicatur. Dum enim multi talium controversiis forensibus, alii ludis multiplicibus, aliqui, licet admodum rari, in investigandis secularium nodis disciplinarum intenti obstupescant, hic pervigil in orationibus, assiduus lectioni erat, atque ultra vires operibus misericordiæ intentus, succurrere laborantibus, opem ferre egenis, miseris assistere diligebat. Talium ergo virtutum incrementis quid futurus pastor Ecclesiæ faceret præmonstrabat. Interea moribus ecclesiasticis assuefactus apud urbem vulgo Regenes buorch * dictam clericatus honore donatus est.

[3] Pipinus a itaque tunc temporis, vir magnæ pietatis, [ob quas ad Cathedram Trevirensem evectus sit:] genitor videlicet magni Caroli, rempublicam Galliarum florentissime gubernabat, & Milone b Archiepiscopo Trevirensium rebus humanis exuto, Trevirenses præsule indigebant. Grex itaque Domini pastore destitutus, conversus ad Dominum, totis precibus incumbit, & ut Ecclesiæ suæ, turbine seculi fluctuanti, rectorem tribuat, exposcit. Tunc subito Hildulfi nomen per ora omnium sonuit, quod vir esset nobilis, scientia eruditus, lingua urbanus, vita moribusque compositus. Mox sermo in aula Regis percrebuit, atque exiit edictum, ut vir talis ac tantus pastorale subiret ministerium. Quo comperto, vir Dei in diversa nitens, fugam parasset, nam heremum concupierat, nisi populi devotio præcavens obstitisset. Ab Histria c igitur raptus, Galliam Belgicam usque deductus est. Fit conventus totius regni, accurrunt principes cum Episcopis, cœtus clericorum monachorumque cum populorum turbis, una omnium acclamatio, Hildulfum esse honore episcopali dignissimum; cum vir Dei e diverso se omnino reclamaret indignum: Nam propriæ fragilitatis robustus perspector, semetipsum in se metiendo, sibi timebat; quia quæ & qualis sit ratio animarum reddenda cogitabat. Quod si nunc homines perpendere vellent, dum liberi & quieti vivere possunt, regimen ecclesiasticum, ad quod viri Sancti vix cogebantur, nequaquam tam prompte pecuniis mercatum irent. Sed tandem vicit fidelis populi acclamatio, atque communi omnium voluntate Treverorum confirmatur Antistes.

[4] Qualis vero jam fuerit, & qualem cunctis se præbuerit, [ubi singulari sanctitate elucens,] quia difficile explicabitur, attemptare veremur. Igitur beatus Vir non modo aliquo de boni operis proposito semel arrepto * aliquid imminuit, sed velut centuplicatum augmentavit. Enimvero, quasi puer aut adolescens, quidquid ubique jacet scelerum perpetrasset, sic in pœnitudinem conversus se contra se erexit. Videres hominem exesum jejuniis, vix ossibus hærere, ad Sanctorum memorias indefessum jacere, inundantia lacrimarum sedulo madere, noctes insomnes ducere. Quid enim dicemus eum pauperes, mediocres & divites summo studio omnique diligentia curare? Quidquid sibi erat, omnibus commune faciebat, divitibus & egenis mediocribusque * idem semper erat. His præcipiebat, non superbe sapere, neque in incerto sperare divitiarum; sed in Domino, qui dat omnibus omnia affluenter, & ut eorum abundantia pauperum inopiam suppleret, quatenus in futuro pauperum abundantia divitum inopiæ fieret supplementum. Pauperiores autem rebus ammonebat, ut scirent spiritu pauperes esse & in humilitate gratias Domino agere, dicente ipso Domino Beati pauperes &c.

[5] Perquirebat quotidie, quem Sanctorum in aliquo bono imitari valeret. [subditos egregie instituit,] Eum diem se perdidisse querebatur, quo parum aliquid non profecisset in actibus seu mandatis Domini. Sacrificium pro salute totius mundi & requie defunctorum nullo offerre Domino prætermittebat die, sciens scilicet Deo * dicere Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in corde meo, &, Voluntarie sacrificabo * nomini tuo Domine; quoniam bonum est. Quidquid igitur vir Beatus sibi fieri volebat, juxta præceptum Euangelicum, nulli negabat, sed omni petenti se libentissime tribuebat, portum scilicet laborantibus, consolatorem mœstis, nudis coopertorem, susceptorem viantibus. Quis eum umquam expetiit, & ejus bonitatem expertus non est? Cotidiana illum solicitudo omnium animarum, aliquo pereunte, compellebat gemere, quamquam tantæ esset pietatis, ut, quovis scandalizante, se crederet offendisse. Et quoniam incolam & peregrinum se hic noverat, ubi non habere se manentem civitatem sciebat, ostium suum viatori numquam clausit, neque buccellam suam solus comedit. Ceterum omnibus omnia se faciebat, ut omnes salvos faceret, & ut bonus pastor, quidquid gregi dicebat agendum, operum exhibitione monstrabat.

[6] Cumque plurimis virtutum generibus Episcopi impleret dignitatem, [sed post translatum S. Maximini corpus, secessum meditatur,] omnium mira colebatur veneratione. Vir enim erat nobilitate generosus, Religione præcipuus, consilio cautus, operibus famosus. Inter magnifica namque opera quæ multiplicia gessit, corpus beatissimi Maximini ex cripta, ubi illud beatus Paulinus præsul magni meriti, ex Aquitania revectum tumulaverat, in domum, qua nunc veneratur, transtulit. Et post tam multiplices pro Christi grege labores, licet in omni vita sua nil possidere voluerit, quidquid illud erat, quod habere videbatur, relinquens, ut olim animo concupierat, heremum petere destinavit. Siquidem reputabat actus suos sibi minus posse sufficere ad salutem, cum Dominus dixerit; Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.

[7] [populo nequidquam obsistente.] Quod cum primum rumor ad aures vulgi detulit, quasi barbaris insequentibus, omnis ætas, omnisque sexus in urbem ruit, visoque viro Dei, clamor in cælum tollitur, & quasi omni provinciæ exitium immineret, unus omnium ferebatur luctus. Cui, Pater, gregis tibi commissi custodiam derelinquis *? Quare tantarum animarum futurum discrimen non metuis? Putas qui erunt hujus ecclesiæ sævissimi vastatores? namque dilaniabunt gregem tuum lupi rapaces. Talibus itaque Vir sanctus lamentationibus commotus (ut erat pietate plenus) in lacrimas resolvitur; conversusque ad plebem, hoc tantum profatur: Vos populus Dei, & oves pascuæ ejus; ipse [vos *] custodiet, qui vobis promittit dicens; Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi; nam costodia mea hactenus nulli profuit, qui meipsum minus caute circumspexi; siquid autem mihi deinceps superest temporis, sinite ut expleam, quo mihi & vobis prosit.

[8] Jacob d itaque, vir conversatione moribusque ammirabilis, [Locum in Vosago a Jac. Tull. ep. obtinet,] Leucham regebat urbem; qui cum pro sui sanctitate in ora omnium penderet, Regibus quoque stupendus erat; ad quem cum vir Dei Hildulfus misisset, ut caritate mediante, secretum illi provideret locum, libentissime collaboravit. Siquidem a prædecessore ejus quondam pontifice, Garibaldo e nomine, viro æque sanctissimo, Deodatus, vir summæ sanctitatis, olim Nevernensis Episcopus, renuntians seculo, in saltu Vosago locum obtinuerat, ubi sanctissime conversatus, monasteria statuit, atque post diutinam in Christi agone militiam, vitæ senatum laureatus intravit. In quo etiam saltu virorum sanctorum cellulæ inerant, inter quos Athleta Dei Hildulfus, prædicti viri Dei Jacob consultu amminiculante, locum habitationis elegit, quem videlicet locum, montibus undique septum, fluviolus quidam, ob validum cursum Rapido nomine, præterfluit, super quem, Spiritu sancto dictante, ecclesias fundavit.

[9] Primam videlicet nomini Beatæ Dei Genitricis & semper Virginis Mariæ, [ubi exstructis ecclesiis, monasticam exercet,] quam & dedicavit, eamque Medium monasterium appellavit. Aliam vero ex nomine B. Petri Apostolorum principis omniumque Apostolorum honore consecravit. His ita statutis, Deo sibique vivere cœpit: cumque præconium sancti nominis ejus fama multorum longe lateque deferret, viri potentes & nobiles, visitationis gratia, ad eum sæpius confluebant. Cumque e diversis partibus multi accurrerent, aliquanti ad vitæ iter accensi, cum viro Dei manere decreverunt: unde non satis post in militia Christi accreverunt. Quod cum vir Deo plenus videret, a Domino id fieri arbitratus est, & quoniam ipse olim professus monachum fuerat, habitationes monachis utiles cœpit edificare. Id vero populus cum comperisset, devotione crescens, plus solito confluebat; nam per merita Viri sancti sibique subjectorum, cæci illuminabantur, claudi convalescebant, dæmones fugabantur. Unde turbas confluentium ferre vix valens, extra claustra ecclesiam S. Joannis Baptistæ edificans dedicavit, atque domos in quibus supervenientes reciperentur constituit.

[10] At vero cum numerus fratrum ibi accresceret, inter reliquos vitæ cælestis amatores, tres advenerunt, [& Sanctos socios aggregat.] quorum primus Spinulus, reliqui vero duo, qui carne & spiritu germani erant, prior Joannes, alter Benignus vocati sunt: qui a viro Dei benigne suscepti, paterne instructi, ipsique devote conversantes, ad viam vitæ cotidie anhelabant, & quamquam omnium virtutum negotiis se vicissim præcedere vellent, humilitate tamen & obedientia se alterutrum vincere festinabant. Assidue in ore illorum Christus, jugiter vitæ æternæ præconia resonabant, utque monachos decet, juxta præceptum patris omnia exercebant. Et quoniam invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum, sciens athleta Dei Hildulfus, se suosque quandoque Adæ debitum reddituros, sepulturæ locum quærere destinavit; sed quia, ut in convallibus solet, circa monasterium aquarum erat habundantia, minime aptum cimiterio locum judicavit. Ad austrum vero collis monasterio imminet, super quem vir sanctus ecclesiam construens, ex nomine sancti Gregorii Papæ consecravit, atque circum hanc cimiterium benedixit.

[11] Fama interea preconii ejus circumpositas terras transvolans, remotiores quoque penetraverat, cumque e diversis partibus multi ad virum Dei venirent, [Baptizata cum fratre Erardo S. Othilia,] Hairardus, vita æque sanctissimus, carne quidem beato Hildulfo germanus, ordine vero coëpiscopus f, nomine hujus excitatus accurrit. Diu itaque quæsitum cum invenisset, labori ejus congratulans; Ecce, inquit, frater, desiderium cordis tui tribuit tibi Deus, & voluntate tua non te fraudavit; quem enim diu concupisti, locum tuæ conversationis habilem invenisti. Tu ergo sta viriliter in fide & confortare in Domino, & in potentia virtutis ejus; certus quia qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit Per dies igitur aliquot secum manentes æternæ vitæ vicissim monitis resonabant. Ad amborum vero merita ostendenda, renovantur a Domino stupenda miracula. Heticonis enim ducis filia, cæca nata, ad viros Dei defertur, utque ejus misereantur a mestis parentibus humili prece poscuntur g, quam cum adhuc gentilem esse rescissent, more Ecclesiastico catechizaverunt, atque ad orationem prostrati pro salute puellæ clementiam Domini precabantur. Monitis itaque catholicæ fidei edoctam sanctus Hildulfus baptizavit, eamque de sacro fonte, mente & carne illuminatam, beatus Hairardus excepit, & dato nomine Othiliam vocavit.

[12] Quæ res in tantum valuit ut non modo mediocres, verum etiam potentes personæ virum Dei Hildulfum venerarentur ac diligerent, eique ad augmentum loci auxilia præberent. [crescit fama, & facultate augentur.] Unde quidam vir, Bego dictus nomine, sancti viri necessitati communicans, rerum suarum aliquid usibus fratrum tum sub beato viro Dei militantium, delegare statuit, atque locum qui hodieque Begonis cella dicitur, & partem Vosagi, quæ Folcholdi rupes appellatur, destinavit. Denique vir Dei Hildulfus in cella jam dicta, honori scilicet sanctæ Crucis dicata, virum summæ humilitatis & obedientiæ Spinulum nomine, constituit; in qua idem homo Dei, fideliter Deo serviens, post multiplices in Christi agone labores ac numerosa miraculorum insignia, vitæ æternæ consecutus est præmia, quem omnipotens Trinitas apud se glorificatum in terris, gloriosum ostendere volens [in * cælis] per ministerium angelicum beato Hildulfo notificat, ut glebam Sancti ad monasterii tumulum revehat. Nec mora senex imperanti obediens, cinere quo fatigatos artus collocaverat, excutitur, convocatisque fratribus hominis Dei nuntiat obitum, qui licet tanto fratris auxilio destituti mœrerent, tamen gloriæ ejus congaudebant, accensisque cereis ad beati exequias properant.

[13] [Exorta post obitum S. Spinuli tempestas] Vis itaque ventorum plus solito inhorruerat, adeo ut non modo fructices verum etiam annosas quercus excelsasque abietes eradicaret. In tali ergo turbine ante Sancti glebam ardentes cerei usque ad locum sepulchri delati sunt. Sepultum igitur terris ut apud se vivere Deus demonstraret, omnibus infirmantibus, ad Sancti [tumulum *] venientibus, voluit subvenire. Quanti ibi paralitici venis redintegratis soliditati sunt, aut verbo aut scriptu non facile explicabitur. Omnis cecitas clarificata lumine, diem mirata obstupuit; universa debilitas, ibi recuperatis usibus, robur amissum persentit, unde turbis irruentibus reperta est aqua salsissima. Cupiditate itaque salutis, habilitate loci, aquarum abundantia, populi confluentes forum ibi statuere temptaverunt. Quam inquietudinem vir Dei Hildulfus sentiens indoluit &, ut ei moris erat, ecclesiam B. Gregorii oraturus intravit. Deinde oratione expleta, surrexit & baculo artus regente, ad tumulum S. Spinuli venit, atque ut erat piæ mentis, ora perfusus lacrimis; Gratias, inquit, frater Spinule, Deo agimus, quod te in pacis regione quiescere credimus, & apud omnipotentem Dominum posse plurimum confidimus, nosse te etiam scimus, quomodo & quare nos, relicto tumultu populorum, in hanc solitudinem devenimus.

[14] [mire a S. Hildulfo sedatur.] [Tu igitur] hic terminatur & mutilus est codex Mediani monasterii. Quæ sequuntur desumpta sunt ex pervetusto ejusdem vitæ manuscripto codice qui in monasterio Sammaximiano Trevirensi asservatur. Tu ergo in tranquilitate positus, nostri, qui in via mortis adhuc fluctuamus, miserere oramus. Si enim hac populorum confluentia pressi fuerimus, non parum a proposito declinabimus: licet enim Domino cooperante, subsidia nostro conferantur loco, tamen animarum timemus pericula, unde concurrentium comprime turbas & hilarem [datorem *] Dominum pro nobis implora, ut benedictionis ejus sentiamus gratiam, quatenus, necessitatibus expulsis, impleamus vota nostræ professionis. Tunc ergo videres spiritum carne solutum & vita potitum obedire mortali, acsi idem * teneretur adhuc vinculo mortis; nam signis cessantibus, frequentia quoque desivit; & precibus beati Spinuli mox subsecuta est benedictio Domini; multi nempe nobilium juris sui prædia præfato loco contulerunt.

[15] Jam vero beatus Erardus, constructa Ecclesia ex nomine sancti confessoris Christi Apri, [Discedente S. Erardo,] non procul a monasterio, fratri suo viro Dei Hildulfo valedicens, & in Christi militia exhortans recesserat, sanctus autem Hildulfus ab opere Dei non deficiebat, sed jejuniis & laboribus fatigatos artus spiritui servire cogebat, fratribus sibi subjectis & maxime Joanni & Benigno, quos cotidie ad meliora tendere gaudebat, pro statu ecclesiarum Dei, pro pace Regum & salute populi orare suadebat, viam vero vitæ æternæ, quam semel arripuerant, fidenter currere & bravium supernæ remunerationis scienter anhelare. Aiebat enim: Fidelis Deus & mentiri nescit. Cumque jam effeto laboribus corpore, spiritu ferventior esset, pius Dominus eum vocare voluit ad coronam justitiæ.

[16] In vigiliis itaque constitutus, febre est correptus, [febre correptus, sante moritur.] qua per dies ingravescente, fratres turbati, ad lectum senis accurrunt, qui namque utcumque poterat, semper Christum annuntiabat; qui cum mœsti flerent & se desolari dolerent, una erat omnium vox plangentium precantiumque, ne pastor oves desereret. His querimoniis lacrimisque commotus, ut erat ex tertia parte corporis præmortuus, in extrema lectuli parte resedit, & circumspectis fratribus, Pax, inquit, vobis: deinde manu elevata his eos verbis benedixit: O Deus omnipotens humiles benedicito clemens, præsentesque tuos conserva in secula servos. His ita finitis, cæli capitolium coronandus intravit quinto Idus Julii.

[17] Hæc paucis dicta sunt de gestis Deo digni Antistitis, quibus admirabilis huic mundo & acceptabilis superno Regi extitit, [Unde hæc accepta sint.] dum humanis rebus interfuit. Ceterum ab his, quibus contigit ejus sedulitate tunc temporis perfrui, veraci stylo digesta sunt ipsius acta in volumine non parvæ quantitatis, quod præ incuria adeo vetustas consumpsit, ut vix hæc minima, quæ præmisimus, excerpi exinde potuerunt h. Verum his quisquis pie pensaverit * ejus conversationem; mundo crucifixum pleniter animadvertere quibit, auxiliante gratia sanctæ Trinitatis. Translationis ejus festum sexto Idus Novembris celebratur. Explicit vita S. Hildulfi.

ANNOTATA.

a & b De intrusis huc nominibus propriis Pipini genitoris Caroli magni, & Milonis Archiepiscopi Trevirensis satis superque dictum est in Commentario prævio § 1, num. 8, & § 3, per totum.

c

Godefridus Henschenius & Daniel Papebrochius, in suis annotatis ad vitam S. Deodati 19 Junii nulla verosimilitudine dici putant ab Histria raptum fuisse B. Hildulfum, [Histria, vel potius Istria] qui natus in Bavaria, a Ratisponensibus scholis, inquiunt immediate Treviros transierat. De hoc transitu quamvis nulla mentio fiat in hac prima S. Hildulfi Vita, dubitari quidem nequit; alioquin quo pacto præclaræ illius dotes Trevirensibus perspectæ fuissent, quave ratione apud illos tanta existimatione floruisset, ut illum ex æquo clerus & populus in Episcopum expeteret? Verum nihil obstat, quin S. Hildulfus, comperto Regis edicto, quo Trevirensium electio confirmabatur, mos sese civitati subducens, in patriam remeaverit, exploraturus num tali recessu Trevirenses a sententia dimoveret, & ad alium sibi præsulem deligendum adigeret. Rem sic gestam indicat interpolator tertiæ Vitæ cap. 3, ubi ait: Quo (Regis edicto) comperto, vir Dei in diversa nitens, versus nativitatis suæ solum fugam arripuit, siquidem anxiabundus suspecto honore sublimari in peregrinis, quasi ignobilem se posse indelitescere suspicabatur in propriis. Et cap. 16, ubi de sancto Viro sic loquitur: Honorari verens in propriis, commisit se peregrinis, in quibus se glorificari postquam intellexit, fugæ consuluit, sed tandem insecutum gloria flentem & reluctantem violenter sibi retinuit. Idem confirmat Cardinalis Humbertus in primo Responsorio Officii proprii S. Hildulfi, quod sic habet: Præsulatum Trevirorum fugiens elabitur, sed reductus, velit nolit, antistes efficitur. Plebs devota fugientem ardenter insequitur. Sed reductus, velit nolit &c. Cum igitur in hac prima Vita dicitur, quod vir Dei in diversa nitens fugam parasset (nam heremum concupierat) nisi populi devotio præcavens obstitisset; id intelligendum videtur de fuga in exoticas & longinquas regiones, seu in vastam aliquam eremum, quæ virum Dei Trevirensium desideriis & conatibus omnino subtraxisset.

[quomodo ab Istro vel Danubio] Verum quidem est Histriam inter exoticas & longinquas illas Regiones computari posse, si sumatur pro illa Italiæ provincia quæ Reipublicæ Venetæ dominio nunc subest: sed longe aliter hic sumi debere, colligitur ex præallatis ejusdem Interpolatoris verbis, & expresse traditur tum ab Adlzeitero Annal. Boicæ gentis part. 1, lib. 7, num. 34. Tum a Browero, Annal. Trevir. lib. 8, num. 158, qui Histriam hic interpretantur Tractum Danubii, alio nomine Ister seu Hister dicti.

Quamvis enim, ut annotavit Jacobus Carolus Spener in nuper edita Germaniæ antiquæ notitia, lib. 11, cap. 2, “principi illi fluvio antiquum constanter a Græcis Romanisque servatum sit nomen Danubius, quousque a Germaniæ partibus & ultra currit; ex quo vero diversas provincias perlustrare incipit, tunc vocabulo mutato, Ister consueverit antiquitus adpellari; tamen fines terminique nominis utriusque semper manserunt inter eruditos disputabiles, & succedente ætate, promiscuus utriusque nominis usus fere obtinuit.”

[denominari potuerit.] Per Histriam igitur hic intelligi debet tractus Istri seu Histri continens illam Bavariæ partem, quæ huic fluvio adjacet, ac civitatem Ratisponensem complectitur; quem Istri tractum auctoribus hujus primæ S. Hildulfi Vitæ Histriam ab alluente Histro placuit appellare.

d De Jacob Episcopo Tullensi hic perperam intruso, vide Commentarium prævium § 1, num. 8 & § 3, per totum.

e

Garibaldum Ecclesiæ Tullensi præfectum non fuisse nisi multis post obitum S. Deodati annis late probat Riguetius in systemate Chronologico-Historica Episcoporum Tullensium. Episcopatus ejus initium ad annum 707, refert R. P. Benedictus Capucinus in sua historia Ecclesiastica & politica civitatis & diœcesis Tullensis.

f Beatum Airardum seu Erardum B. Hildulfi fratrem & in Episcopali ordine socium fuisse, [Qualis episcopus fuerit S. Erardus.] omnes utriusque Sancti Vitæ ceterique scriptores communiter tradunt, sed in assignanda illius episcopali sede neutiquam consentiunt. Illum Reginoburgensem seu Ratisponensem episcopum fuisse auctor tertiæ S. Hildulfi Vitæ, Richerius & Aventinus fidenter affirmant, quibus suffragantur pleraque in Actis Sanctorum Bollandianis citata Martyrologia (in vita S. Erardi 8 Januarii.) Verum, ut annotavit Mabillonius, Annal. Bened. tom. 1, lib. 15, num. 62, apud Ratisponam serius instituta fuit sedes episcopalis, quæ Bonifacium Moguntinum antistitem fundatorem agnoscit. Accedit quod, eodem teste Mabillonio, in Actis SS. Ord. S. B. seculo 3, part. 2, pag. 470, nemo veterum Erardum adnumerat Episcopis ejusdem Ecclesiæ. Id constat, inquit Browerus, Illum, Episcopatus Ardahadensis (Ardahg urbs Hiberniæ Episcopalis) onere sponte posito, peregrinari institisse. At unde id constet non aperit, neque hæc sententia conciliari potest cum iis quæ superius de patria sancti Erardi dicta sunt in Commentario prævio § 2. Ipsum in Baioaria prædicationis munus obiisse, remque Christianam procurasse, ac demum Reginoburgi obiisse narrant illius vitæ Acta ad diem 8 Januarii relata a Sociis Bollandianis, cum quibus & Mabillonio nostro ibidem crediderim, beatum Erardum non proprium alicujus sedis antistitem sed Regionarium potius Episcopum extitisse, atque hoc titulo in Bavaria ipsaque Ratisponensi civitate Episcopalia munia exercuisse.

g

Hæc de B. Othiliæ baptismate ac mirabili illuminatione brevis ac simplex narratio multis nominibus anteponenda videtur illi quam Anonymus scriptor Vitæ ejusdem Sanctæ tradit. [Narratio Vitarum S. Hildulfi de baptismo S. Othiliæ] Et primo quidem hæc S. Hildulfi Vita antiquiores & graviores habet auctores, illos nimirum Scholasticos qui circa annum 964, illam ex antiquissimis ejusdem Sancti Actis, ab iis quibus contigit ejus sedulitate tunc temporis perfrui veraci stylo digestis excerpserunt. Anonymum autem illum vitæ sanctæ Othiliæ scriptorem ante medium quidem seculum 12, ut observavit Mabillonius, Act. SS. Ord. S. Ben. in observat. ad Vitam S. Othiliæ, scripsisse apparet, at quot annis prius, quove ex fonte quæcumque hac de re narrat, hauserit, prorsus incertum est. Secundo, nihil continet hæc eadem narratio rectæ rationi non apprime consentaneum: nam vix unius diei itinere a Mediano monasterio distant tum Hohemburgum Castrum tum suppositum oppidum Ehenheim, hodie Oberhenheim, in quibus commorabatur Dux Athicus cum uxore sua Bereswinda. Qua vicinitate mediante, religiosissimi conjuges haud dubie ex primis fuerunt ad quos pervenit fama sanctitatis B. Hildulfi, & adventus fratris ejus Erardi, viri æque sanctissimi, in eumdem locum. Quid igitur mirum si talem nacti occisionem, Othiliam filiam suam, cæcam natam, ad viros Dei deferri curaverint, ipsique ad eosdem simul accesserint, illorum opem in acerbissimo, quo versabantur mœrore, imploraturi? Anonymus autem vitæ S. Othiliæ auctor pleraque narrat omni verisimilitudine carentia, & inter se pugnantia, quibus adstruendis dum incumbit, non parum fidei suæ detrahit.

Talia sunt quæ de Atico Duce Othiliæ parente tradit; “quem nobis exhibet hinc tamquam virum justum in laicali habitu vitam religiosam ducere cupientem, [præfertur Actis ipsius Sanctæ;] inspirante Dei gratia monasterium ædificare satagentem, illinc vero tamquam impium & crudelem patrem, qui filiam suam Othiliam, cæcam natam, occidi jubet, & post religiosissimæ conjugis Bereswindæ piissimam admonitionem, in tam atroci proposito pertinaciter perseverat”.

Præterea, si huic Anonymo credamus, idem Aticus, quem virum Dei nominat, beatam Othiliam filiam suam quam naturali cæcitate liberatam, tam per cæleste monitum quam per certum nuntium, sibi a sancto Erardo missum acceperat, non tantum cum summo gaudio (ut par erat) complexus est, sed ne videre quidem voluit, & spreta ejusdem S. Erardi intercessione, qui illum obtestabatur, ut dissensionem quæ inter se & filiam ejus, diabolo incitante erat, Deo opitulante disrumperet, illam paterna domo ut prius exulare jussit.

[in quibus multa incongruenter digesta] Denique juxta hunc Anonymum, cum B. Othilia ab invidis quibusdam Balmensis cœnobii sanctimonialibus odio haberi cœpisset, & ad fratrem scripsisset, ut sui recordari dignaretur, ipseque patrem flectere frustra tentasset, & nihilominus Othiliam misso curru accersisset, mox ut eam venientem Aticus pater prospexit & a filio accersitam fuisse cognovit, ipsummet filium suum, quem valde, inquit, diligebat, baculo, quem manu gerebat, tam violenter percussit, ut ex eodem ictu interierit.

Aticum pœnituit quidem tam immanis facinoris, & deinceps (ait Anonymus) usque ad obitum suum in monasterio perseverans, Deum sibi placare nitebatur dignis pœnitentiæ fructibus: At quæ ejus animi erga Othiliam immutatio? Tunc inquit idem Anonymus, superna disponente clementia, recordatus est abjectionis filiæ suæ, & aliquid mitius erga eam agere volens, constituit ei dare quotidie stipendium unius ancillæ. Ipsa autem cum gratiarum actione hoc ipsum accipiens, in ipso monasterio multo permansit tempore, nihil aliud habens quam quod una ancillarum habere consuevit.

[refelluntur:] Quæ omnia quam incogruenter & inepte dicantur, nemo non videt, unde mirum non est, si a Lazio, de Suevis lib. 8, Ruyrio Antiquit. Vosag. part. 2, lib. 4, cap. 2, Act. SS. Orainis S. Bened. sec. 3, in notis ad Vitam sanctæ Othliæ, & aliis viris doctis communiter rejiciantur, nonnullis tamen ea conciliare ingrato ac vano labore tentantibus.

Tertio, huic narrationi suffragatur perpetua & constans Mediani monasterii traditio, optimis suffulta monumentis. Primum habetur in Responsoriis ac laudibus ab Humberto Cardinale anno 1044 compositis, de quibus actum est in Commentario prævio § 6. In his enim legitur hæc Antiphona: Amborum meritis meruit proles Eticonis baptismum & lumen, genitrix quam fuderat orbam. Item hoc Responsorium: O Hildulfe tuum tibi germanum associa, & catervæ famulanti conferte præsidia; huc beata, quam curastis, occurrat Othilia.

Secundum extat in antiquo Lectionario quo seculis præteritis Medianenses nostri utebantur, tam in festo S. Hildulfi quam per octavas illius; nam hoc Lectionarium, ut in Commentario prævio § 1 dictum est, non differt a tertia S. Hildulfi Vita quæ sub initium seculi 11 adornata, in Lectiones ad usum Chori divisa est. In hac autem tertia Vita inferius exhibenda, tota baptismatis D. Othiliæ ejusque miraculosæ illuminationis historia eodem plane modo refertur quo in hac prima.

Tertium conspicitur in argenteis illis tabulis quibus, initio seculi 12, contecta fuit theca S. Hildulfi; in his enim expressæ sunt imagines tum Atici Ducis & Bereswidæ conjugis Othiliam, filiam suam S. Hildulfo sistentium, tum ipsiusmet Hildulfi & fratris ejus Erardi eamdem in episcopali habitu baptizantium. Fatendum tamen est, quantum ad Bereswindam attinet, solam illius manicam ac manum dexteram, versus B. Hildulfum in modum deprecantis extensam, hodie superesse, ob decurtatam anno 1618, tabulam, ut in Commentario prævio § 6 observatum fuit.

Quartum denique manifestatur in festo S. Othiliæ, quod in Mediano nostro monasterio a pluribus retro seculis celebratum est & etiamnum celebratur sub ritu duplici; nulla enim alia hujus festi ratio reddi potest, quam patratum a sancto Hildulfo in persona ejusdem Sanctæ miraculum.

Non dissimulandum est, hic nobis adversari celebrem Annalium Ecclesiasticorum Francorum Auctorem Carolum Cointium ad an. 690, a num. 52, ad finem, qui in iis quæ spectant ad baptismum S. Othiliæ standum existimat ab Anonymo Vitæ ejusdem Auctore, qui hunc baptismum B. Erardo tribuit, nulla S. Hildulfi facta mentione. Verum præterquam quod non viderat vir eruditus hanc primam S. Hildulfi Vitam, mirum sane quam levibus hic ducatur argumentis.

Esto enim (quod in primis observat) Paulo seu Paululo, [uti & multa Cointii argumenta] Vitæ sancti Erardi scriptori ita visum fuerit, tantæne auctoritatis est ille seculi undecimi desinentis scriptor, ut nulla sententiæ suæ adducta ratione, antiquiorum & graviorum Auctorum testimonium elevet?

At, inquit Cointius, stare debemus potius ab auctore, qui totus in conscribenda sanctæ Othiliæ Vita fuit, quam ab eo qui semel tantum in S. Hildulfi Vita mentionem ejusdem sanctæ Othiliæ fecit. Quasi vero Auctores Vitæ S. Hildulfi in ea conscribenda toti pariter non fuerint, aut ad illorum institutum ex æquo non pertinuerit, baptismum ab eodem Sancto divæ Othiliæ collatum, & patratum simul miraculum recensere! Ideoque illis minus credendum sit, quod nullam exinde habuerint occasionem ejusdem Sanctæ mentionem faciendi.

Addit Cointius, privata non deesse argumenta, quibus opposita nobis sententia fulciatur. Primo, inquit, locus ubi Othilia baptizata est, in Vita S. Hildulfi perperam dicitur fuisse Medianum monasterium. Quare perperam? Nimirum quia in Vita S. Othiliæ & in Vita S. Erardi monasterium, in quo baptizatur Othilia, non Medianum vocatur sed Balma. At potiorne fides adhibenda est Anonymo Vitæ S. Othiliæ scriptori, qui non nisi popularem & male digestam secutus videtur opinionem, quique tot a ratione aliena & inter se pugnantia loquitur, quam veteribus illis Scholasticis qui Vitam S. Hildulfi, ex antiquissimis ejus Actis adornarunt & nihil non recte rationi congruens tradiderunt?

Quod autem spectat ad Vitam S. Erardi, observandum est, eam esse triplicem. Primam conscripsit supra nominatus Paulus seu Paululus sub finem seculi 11; secundam edidit Conradus a Monte puellarum medio circiter seculo 14; tertiam vero; ex prima contractam, suppeditavit Anonymus quidam, de cujus ætate nihil aliud determinari potest, nisi quod paulo posterior, Conrado autem anterior fuerit. At neque in prima neque in secunda vita certus assignatur baptismi S. Othiliæ locus. In prima namque dicitur dumtaxat quod in partibus Bavariæ celestibus intento B. Erardo, revelatum est ut ad Rheni fluminis partem repedaret, puellam baptizaret, ac cæcam illuminaret, qui jubentis vocem obedientiæ pede secutus ad destinata pervenit loca. In secunda vero pars illa Rheni fluminis Alsatia quidem nominatur, sed nullus ejusdem provinciæ determinatur locus. In sola igitur tertia Vita vocabulum Palmæ reperitur: quod cum Anonymus in Pauli Vita quam contraxit, non legerit, ex Vita S. Othiliæ procul dubio desumpsit.

[quibus eadem] Ex hac triplici S. Erardi Vita colligit Cointius, B. Othiliam baptizatam fuisse cis Rhenum, in Alsatia, intra fines diœcesis Argentinensis, ubi tunc, inquit, situm puellarum monasterium, cui nomen Palma. Sed hoc ultimum illi probandum incumbebat, videlicet, extitisse olim intra fines diœcesis Argentinensis aliquod hujus nominis monasterium, quod cum nullatenus præstiterit, inanis est ejus ratiocinatio.

Verumtamen fatendum est, Cointium ad verum baptismi beatæ Othiliæ locum, Medianum scilicet monasterium, propius accessisse omnibus illis qui Balmense virginum monasterium diœcesis Vesontionensis, eidem baptismo assignant. Medianum quippe monasterium & cis Rhenum situm est, a quo duodecim circiter Leucis distat, & Alsatiæ vicinum, & diœcesi Argentinensi finitimum, vixque dubitari potest, quin tunc temporis a pluribus & potissimum a popularibus Palma seu Balma vocitatum fuerit, ob ingentem videlicet ipsi supereminentem rupem, quæ nunc quidem Alta petra, olim vero, teste Joanne a Bayono, lib. 2, capp. 30, 67 & 74, Balma dicebatur. Neque id cuiquam mirum videri debet, cum Balmæ vocabulum veteri lingua Gallica editam rupem significet, ut observat Mabillonius agens de Balmensi apud Sequanos virginum monasterio, quod redactum esse ait in prioratum sancti Romani De rupe appellatum.

[tueri conatur.] Secundo (pergit Cointius) in Vita S. Hildulfi “Othilia a nativitate cæca defertur a parentibus qui sanctos patres Hildulfum, & Erardum, ut ejus misereantur rogant. At si filiam ambo parentes Athicus & Bereswinda supradictis Episcopis curandam obtulerunt, cur illam baptizatam & sanatam pater domum secum non reduxit?” Recte quidem. Sed unde probatur non reduxisse, nisi ex Anonymo Vitæ ejusdem S. Othiliæ auctore, ejusque sequacibus Vitæ B. Erardi scriptoribus? Quam vero fidem meretur Anonynus ille Vitæ sanctæ Othiliæ auctor, qui, ut ex antedictis patet, historiam nativitatis & baptismi ejusdem Sanctæ tot ridiculis commentis deturpavit, ut anilibus fabulis quam simillima videatur. Sensit hic Cointius ipse difficultatem conciliandi res oppositas ac repugnantes, quas conjungunt scriptores Vitæ sancti Erardi, dum eamdem narrant historiam & quod illi de Athico B. Othiliæ patre certissime dicunt, hoc ipse de Erardo Episcopo perperam interpretari coactus est.

Tertio denique (ait Cointius) in Vita S. Hildulfi “Othilia dicitur gentilis, illiusque parentes mœsti sanctos Episcopos Hildulfum & Erardum non rogant ut eam baptizent, sed ut ejus misereantur, id est, ut cæcitatis misereantur qua laborat. In Vita autem S. Othiliæ parentes ejus ob Christianos mores plurimum commendantur.” Respondeo, Othiliam non ideo dici gentilem, quod ex parentibus gentilibus nata esset, sed quod baptismum nondum suscepisset; unde non simpliciter gentilis, sed adhuc gentilis, hoc est nondum baptizata dicitur. Evidens est autem, Christianæ eorumdem parentum pietati minime repugnare, quod sanctos Episcopos non rogant ut filiam suam baptizent, id enim promptum illis erat a quocumque sacerdote impetrare, sed ut ejus misereantur, hoc est eam a cæcitate liberent, quod per sanctorum Virorum merita fieri posse animo speque confidebant. Quibus omnibus Cointii argumentis ita dilutis & eversis, cum intacta remaneat tradita nobis in hac prima sancti Hildulfi Vita narratio de baptismo sanctæ Othiliæ, certo credendum videtur, nobilissimam puellam a piissimis parentibus ad Medianum monasterium adductam fuisse, ibique a sanctissimis Episcopis Hildulfo & Erardo baptizatam & sanatam, statimque domum ab ipsismet parentibus maximo cum gaudio reductam fuisse. An vero ad Balmense virginum Monasterium postea deducta & in eodem educata fuerit, ut quibusdam placet (Gebueiller cap. 4) non est hujus loci disquirere.

Unum dumtaxat hic adjiciam, nempe verisimillimum esse, [Quo loco S. Othilia verosimiliter baptizata fuerit.] sanctam Othiliam in Ecclesia beatissimæ Virginis Mariæ, quæ fratrum erat oratorium, & juxta impositum sibi a B. Hildulfo nomen, Medium monasterium proprie appellabatur, baptizatam non fuisse, sed in Ecclesia S. Joannis Baptistæ quam idem S. Pater turbas confluentium ferre non valens, extra claustra monasterii ad radicem montis Balmæ, hodie Altæ petræ, ædificaverat, & juxta quam domos, in quibus supervenientes reciperentur, constituerat: hincque exortam esse singularem illam devotionem qua prudens & grata virgo erga hunc sanctum Domini Præcursorem usque ad obitum affecta remansit; nam ecclesiam in suo Hohemburgensi monasterio, sub ejus invocatione, construxit, in quam orationis gratia frequens secedebat, & cum mortem sibi imminere persensit, mox ad eamdem perrexit, sacraque communione præsumpta, ibidem & animam exhalavit, & corpus ejus sepulturæ traditum est.

h Ex hoc loco plurimum commendatur hæc prima sancti Hildulfi Vita.

* alias quibus in domo Patris sui mansiones collocaret. Sic legisse videtur interpolator tertiæ Vitæ in manuscripto quo utebatur.

* alias tritici ut habet interpolator tertiæ Vitæ.

* Reginoburgum urbs Germaniæ in Bavaria, quæ sæpius Ratisbona dicitur.

* in Ms. legitur erepto.

* deest hæc copulativa, sed eam legisse videtur interpolator in manuscripto quo usus est.

* in Ms. habetur se.

* hic additur tibi sed mendose.

* legebatur dereliquit.

* Deest hæc vox quam legit aut supplevit interpolator tertiæ Vitæ.

* hic desunt duæ illæ voces sed leguntur in tertia Vita.

* omissum est hoc verbum quod in tertia Vita legitur.

* deest hoc verbum quod ex tertia Vita suppletum est.

* legitur inde sed mendum est, ex tertia Vita hic emendatum.

* Ms. cod. habet pulsaverit sed mendose.

VITA SECUNDA.
Descripta ex Manuscripto Ultrajectino cura Heriberti Rosweydi, cum titulo
Vita sancti Hildulfi Trevirensis Archiepiscopi.

Hildulfus ex episcopo abbas Mediani monasterii in Vosago Lotharingiæ (S.)

BHL Number: 3946
a

EX MSS.

Hildulphus claro genere ortus, a juventute litterarum studiis traditus, in brevi efficacissime claruit, de die in diem in virtute proficiens: [Ob magnam sanctitatis famam Episcopus postulatus,] & integer ab his vitiis, quibus talis ætas solet implicari, persistens. Interea moribus ecclesiasticis assuefactus, apud urbem Regeneburg * clericus ordinatus est. Tunc Milone Trevirensi Archiepiscopo defuncto, Trevirenses Hildulfum eo quod vir esset nobilis, scientia eruditus, lingua urbanus, vita & moribus compositus, in Episcopum unanimiter postularunt. Mox sermo in aula Regis Pipini, patris Caroli Magni, percrebuit, atque ex ejus edicto vir tantus ac talis Archiepiscopus fieri definitur. Tunc vir Dei, qui heremum semper concupierat, fugam paravit, sed raptus a devoto populo Galliam Belgicam usque deductus est, atque Treverorum consecratus Episcopus. Igitur in tali honore quam sancte vixerit, non est facile recitare; quasi enim quidquid est scelerum perpetrasset, sic pœnitentiæ vitam ducebat, prædicationibus & misericordiæ operibus insistens: pro salute mundi & requie defunctorum Missam celebrare nullo die prætermittebat, & ut bonus pastor quidquid gregi docebat agendum, ipse operum exhibitione monstrabat.

[2] [S. Maximini corpus transfert; sed relicta cathedra,] Inter etiam opera magnifica quæ gessit, corpus B. Maximini, ex crypta ubi illud B. Paulinus, ex Aquitannia revectum, tumulaverat, in domum qua nunc veneratur transtulit. Postquam igitur multiplices pro Christi grege labores sustinuisset, quidquid habere videbatur relinquens, heremum (ut olim concupierat) petere destinavit, & ad Jacobum Leuchorum Antistitem misit, ut sibi secretum provideret locum. Qui Jacobus in saltu Vosagi, ubi Sanctorum virorum cellulæ inerant, siquidem Deodatus Nevernensis Episcopus, quondam seculo renuncians, ibidem habitaverat, viro Dei Hildulpho locum habitationis instituit. Quem videlicet locum, montibus undique septum, fluviolus quidam, Rapido nomine, præterfluit, super quem vir Dei Hildulfus, heremum ingressus, ecclesias fundavit, primam videlicet in honorem Dei genitricis Mariæ, quam Medium monasterium appellavit, aliam in honore B. Petri & omnium Apostolorum consecravit. Hiis igitur statutis, soli Deo vivere cœpit. Cumque fama sancti nominis ejus longe lateque discurreret, viri potentes & nobiles ad eum sæpius confluebant, quorum aliquanti, desiderio vitæ celestis accensi, cum eo remanebant.

[3] [in Vosago multos socios aggregat, & S. Othiliam baptizat.] Cumque numerus ex diversis partibus accurrens cresceret, Sanctus Dei, qui olim monachum professus fuerat, cœpit habitationes ædificare monachis competentes. Tunc per merita ejus sibique subjectorum ibidem cæci illuminabantur, claudi convalescebant, dæmones fugabantur, & ob hoc turbas confluentium ferre vix valens, extra claustra ecclesiam S. Joannis Baptistæ ædificans, dedicavit, atque domos, in quibus supervenientes reciperentur, constituit. Cum itaque sic de remotis partibus ad virum Dei fieret concursus, Eraudus * vita æque sanctissimus, carne quidem beato Hildulfo germanus, ordine coëpiscopus, nomine ejus excitatus occurrit, a quo gratanter susceptus, per aliquot dies simul manentes, æternæ vitæ vicissim monitis resonabant. Ad amborum vero merita ostendenda defertur eis Hectinonis Ducis filia, cæca nata, utque ejus misereantur, a mœstis parentibus humiliter requiruntur; quam cum adhuc gentilem esse cognovissent, catechizaverunt, & prostrati pro ipsa oraverunt. Tunc B. Hildulphus eam baptizavit, quam de sacro fonte, mente & carne illuminatam, beatus Eraudus excepit & Odiliam nominavit. Quæ res in tantum valuit, ut potentes personæ sanctum Hildulphum maxime venerarentur, eique ad augmenta loci auxilia præberent.

[4] Unde quidam nomine Begho, locum qui usque hodie Beghonis cella dicitur, [S. Spinuli discipuli virtutes & beatus utriusque obitus.] & partem Vosagi, quæ Falcodi rupes appellatur, Sancto tradidit. In qua Beghonis cella, in honore sanctæ Crucis dicata, virum summæ humilitatis, Spinulum nomine, constituit, ubi idem homo Dei post multiplices labores ac numerosa miraculorum insignia, transivit ad requiem; cujus meritum Deus declarare volens, per angelum nunciavit B. Hildulfo, ut glebam Sancti ad monasterium referret. Nec mora Sanctus cinere, quo jacebat, excutitur, & fratribus convocatis, obitum viri Dei eis denunciat. Accensis itaque cereis, ad exequias viri Dei properant. Vis itaque ventorum plus solito inhorruerat, adeo ut annosas quercus & abietes eradicaret. In tali igitur turbine, ante corpus Sancti ardentes cerei usque ad locum sepulchri delati sunt. Omnes autem infirmi venientes ad sepulchrum illud sanati sunt a quacumque infirmitate detinerentur. Unde populi concurrentes, comperta habilitate loci, forum ibi statuere temptaverunt. Sed beatus Hildulfus ad tumulum S. Spinuli accedens, dixit ei quasi viventi: Frater Spinule, propter animarum pericula, concurrentium comprime turbas. Tunc signis cessantibus, frequentia quoque cessavit. Tandem beatus Hildulphus plenus sanctitate, correptus febre, cæli capitolium coronandus intravit quinto Idus Julii *.

ANNOTATA.

a

Brevis hæc sancti Hildulfi vita non differt ab ea quam edidit Surius ad diem XI Julii, nisi in terminis. Ejus abbreviator primam ejusdem Sancti vitam superius traditam contraxit, non vero tertiam mox subjiciendam. Id constat ex multis. Primum est quod eosdem prorsus chronologiæ nævos contineat quam prima illa vita, & de Pipino Rege ac patre Caroli Magni indubitanter affirmet, quod de Pipino Heristallo intelligendum esse tertia vita monet. Secundum est quod annum mortis B. Hildulfi non assignet, qui tamen in tertia vita disertis verbis dicitur annus ab Incarnatione Jesu Christi septingentesimus septimus. Tertium denique quod ex multis & prolixis interpolationibus in tertia vita contentis nullam perstringat.

A quo & qua ætate confecta fuerit hæc primæ sancti Hildulfi vitæ epitome, incertum. Verumtamen Anonymus illius auctor, quisquis ille fuerit, ante editam aut certe vulgatam tertiam vitam scripsisse videtur, cum ex ea nihil deprompserit.

* Regino burgum alias Ratispona.

* alias Erardus.

* in Ms. legitur Junii sed mendose,

VITA TERTIA.
Ex Ms. Medianensi, cum Epternacensi & Paderbornensi Mss. collato, descripta.

Hildulfus ex episcopo abbas Mediani monasterii in Vosago Lotharingiæ (S.)

BHL Number: 3947


EX MSS.

CAPUT I.

a

Quicumque * baptizati Christum induti sunt & hereditatem animo suspirarunt æternæ salutis, ut aliquando illam valerent consequi, usi sunt lumine caritatis, per quam unicus Dei filius, cum solus esset in regno patris æterni, ut coheredes haberet homines, [Ad apostolici zeli imitationem] fratres sibi adoptavit, quibus in domo Patris sui mansiones collocaret. Ad hanc ergo festinantes viros Dei, solos venire puduit, cum scirent, eos, qui secum alios traherent, certam manere mercedem; adeo ut quo plures veherent, eo majori præmio cumularentur; fisi illa attestatione, qua servus ille Euangelicus, talentum cum lucro referens, gaudio Domini sui donatus est. Ad hujus itaque gaudii ineffabilem dulcedinem ille bonus Pater familias omnes volens introducere, missis in mundum servis suis, cunctos præcepit invitari, & ne in via deficerent aut errarent, tritico vitæ & lampade caritatis geminæ sustentari.

[2] [electus a Deo S. Hildulfus] Cumque hoc omnipotentis divinitati diu agere placuisset, ut conservis suis suo in tempore tritici mensuram erogaret, ad laborem præsentis vitæ, futurum pastorem populis, Hildulfum nomine, jussit prodire. Qui claro Nerviorum genere ortus, inter scolares alas sacræ militiæ alitus est. [* Circa illius temporis ætatem Garibaldus regebat eamdem Noricorum, id est Baioariorum gentem, cujus filiam, nomine Teudelindam, Agilulfus Rex Longobardorum sortitus fuerat uxorem. Hujus etiam Agilulfi, ad obsidionem Urbis festinantis, præcellentissimus Dominus Papa Gregorius in Commentario Ezechielis mentionem facit. Ea quoque tempestate Austrasiis imperabat Theudebertus, ex Childeberto Brunechildis filio procreatus, cujus in aula educabatur beatus Arnulfus Buotgisi b illustris viri filius, ex Majore domus postmodum Mediomatricæ urbi pontifex destinatus, quique ad extremum renuncians apici tanti pontificatus, anachoreticæ vitæ sectator effectus est devotus.

[3] [adolescens se litteris & pietate mire profecit.] Verum puer Dei ab ipso conditore præelectus misericorditer Hildulfus] mox futurus Christianæ defensor religionis ac Doctor, studiis litterarum traditus, divina gratia cooperante, in brevi efficacissime claruit, atque unde multi per abrupta vitiorum defluunt & in cœno superbiæ devolvuntur, videlicet si de mundi scientia quidpiam attigerint, inde iste adhuc bonæ indolis puer, omnibus excellentior factus, indies proficiebat, integer ab his vitiis quibus juvenilis ætas implicatur. Dum enim multi talium controversiis forensibus, alii ludis multiplicibus, aliqui, licet admodum rari, in investigandis secularium nodis disciplinarum intenti obstupescant, hic pervigil in orationibus, assiduus lectioni erat, atque ultra vires operibus misericordiæ intentus; succurrere laborantibus, opem ferre egenis, miseris assistere diligebat. Talium ergo virtutum incrementis quid futurus pastor Ecclesiæ faceret, præmonstrabat.

ANNOTATA.

a Non extat in Medianensi codice, quem sequimur, hæc capitum divisio, sed illam usurpamus ut & facilior evadat ejusdem codicis cum Epternacensi & Paderbornensi codicibus super capita divisis collatio, & annotatis nostris commodior ubique tribuatur locus. J. B. S. Hanc jam in principio dixi causam fuisse, quo minus hanc totam Vitam ad solitam capitum nostrorum normam non reduxerim, quæ mihi magis placuisset. Notavit præterea Belhommeus, in Medianensi codice nullum Vitæ præmitti titulum: in Epternacensi legi; Incipit Vita S. Hildulfi Archiepiscopi Trevirorum, miræ sanctitatis viri: In Paderbornensi vero; Incipit prologus in Vitam &c.; quæ differentiæ ad rei substantiam nihil magnopere conserunt.

b Buotgisus qui & Boggus dictus est, vocabatur alio nomine Arnoaldus seu Arnoldus. Unde nihil mirum si in Paderbornensi codice sic appellatus reperiatur.

* Paterborn. Ms. habet: Quoniam quicumque.

* [] His ansulis claudentur quæcumque hujus Vitæ interpolator adjecit ad primam sancti Hildulfi Vitam.

CAPUT II.

Interea moribus ecclesiasticis assuefactus, apud urbem, vulgo Renesborch * dictam, clericatus honore donatus est. [Quia vero semen rectæ intentionis semel jecerat omnipotens agricola in bono arvo pectoris illius, paulatim assurgebat in eo robustæ operationis culmus. Attonitus nempe & avidus, nec surdus auditor existens Euangelii, [Relictis deinde facultatibus & patria,] non remissus obauditor ardebat fieri, illud Dominicum sine intermissione ingerens sibi: Qui reliquerit domum, aut patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit. Talia enim quia * videbat sibi adesse, plurimum suæ arbitrabatur perfectioni obesse. Uxoris vero filiorumque causa non ejus animum stimulabat, quibus hactenus carebat. Non denique per illud tempus tam indifferenter distribuebantur Ordines ecclesiastici, sicut cernimus hac nostra ætate distribui, sed perpetuæ professoribus castrimoniæ aut virginitatis. Sed vir iste beatus, Spiritus sancti gratia præventus, a cunabulis illibatum a corruptione carnis servavit pectus, in cujus latebris mentem suam informabat & alebat

[5] Præmissis & aliis Euangelicæ institutionis verbis prudenter advertens, [factus Treviris monachus, ab Episcopo in socium adlegitur:] non solum Sanctis hæc dicta ac donata Apostolis, verum etiam cunctis in unitate fidei Apostolica suggestione fundatis: tandem exemplo fidelis Abrahæ, terra, cognatione domoque parentum egressus, iter arripuit Sicambriam versus, subiitque civitatem Treverim a; quam tunc copiosus incolebat populus, monachorum etiam bonæ opinionis odorem circumcirca spargentium decorabat conventus, quibus spem seculi irridens, imperterritus agonotheta Christi sociatus, monasticam normam professione explevit & actibus b; adeoque frixura sancti zeli circa monasticam perfectionem exussit cor ejus, ut terrori & exemplo minoribus, venerationi vero & amori fuerit majoribus. Itaque Milo c, Reverendi Luitwini * filius, tunc Archiepiscopus, perpendens hunc sanctum virum scientia fultum, discretione maturum, conversatione angelicum, diversarumque virtutum tendere gradibus ad perfectionis cumulum, cœnobio abstractum, secum retinere voluit, atque secundam a se sedem ei indulsit, quatenus vice ipsius pastorale subministraret officium, sarcinam perferendo sibi creditarum ovium, sanis & debilibus consulendo, secundum quod senserat congruum. Quod quam pie, quam strenue executus fuerit, sequentis series lectionis declarabit.

ANNOTATA.

a Hinc patet, beatum Hildulfum Trevirim venisse ibidemque constitisse, ac monachum induisse pluribus annis priusquam ad pontificalem ejusdem civitatis cathedram eveheretur. In prima & secunda Vita dicitur quidem olim monachum professus, sed locus in quo hoc vitæ genus amplexus fuerit, non notatur.

b Haud dubie apud sanctum Maximinum.

c Obiit sanctus Hildulfus etiam juxta hunc Vitæ ejus Interpolatorem anno 707, & pluribus dumtaxat annis post, præsulatum Trevirensem usurpavit Milo. Non potuit igitur hic pseudo-Archiepiscopus beato Hildulfo vices suas committere. Auctores primæ hujus Sancti Vitæ bona fide secutus est hic Anonymus illorum interpolator, & cum in chronologia Episcoporum Trevirensium haud magis versatus esset, in nomine antistitis qui B. Hildulfum in partem suæ solicitudinis advocavit, pariter lapsus est. Expungendus erat Milo & in ejus locum substituendus Numerianus, ut ostensum est in Commentario prævio § IV.

* In Eptern. legitur Regensbuorch In Paderbornensi. Regensburch.

* In Paderborn. Ms. legitur quæ

* in Ms. Paderborn. legitur Lutroini.

CAPUT III.

[quo, tempore Pipini Heristalli e vivis erepto,] Sub hoc tempore apud Gallias, Francorum regibus a solita fortitudine & scientia degenerantibus, hi qui Majores domus regalis esse videbantur, administrare regni potentiam, & quidquid regibus agere mos est, cœperunt; quippe cum cælitus esset dispositum, ad horum progeniem Francorum transvehi regnum. Eratque illis in diebus in regio palatio Angisus, Arnulfi filius, de nomine Anchise, quondam Trojani, ut putatur, appellatus, administrans principatum sub nomine Majoris domus; cujus quoque ætatem attigit Heraclius Romanæ reipublicæ Augustus, qui revexit sanctissimæ Crucis lignum a Chosroæ tyranni arcibus. Pipinus post multum temporis patri * Angiso decedenti succedens, rempublicam Galliarum gubernavit florentissime, vir magnæ potentiæ miræque pietatis & audaciæ, qui hostes suos statim aggrediendo contrivit sæpissime. Nam super quemdam suum adversarium Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo irruit, eum in suo cubiculo residentem cum suis trucidavit; bella quoque multa cum Saxonibus & maxime cum Rathbodo Fresonum rege fortiter gessit. Hic & alios filios habuit, sed ex his præcipuus Carolus extitit, qui ei post in principatu successit.

[7] [postulante universo populo, Sanctus in Cathedram sufficitur] Quod idcirco fortassis plus justo visum est prosequi, ne similitudo nominum decursioque temporum in sequentibus injiciat scrupulum lectori Nempe præfatus Dux Carolus primi ex Francis magni Imperatoris Caroli extitit avus. Publicis igitur utilitatibus invigilante Angiso jam dicto a] & Milone Archiepiscopo Trevirensium rebus humanis exuto, Trevirenses præsule indigebant. Grex itaque Domini pastore destitutus, conversus ad Dominum, totis precibus incumbit, & ut ecclesiæ suæ, turbine seculi fluctuanti, rectorem tribuat, exposcit. Tunc subito Hildulfi nomen per ora omnium sonuit, quod vir esset nobilis, scientia eruditus, lingua urbanus, vita [Deo placita, hominibus approbata, ac moribus clero & plebi proficuis congruisque compositus.] Mox sermo in aula Regis b percrebuit, atque exiit edictum, ut vir talis ac tantus pastorale subiret ministerium. Quo comperto, vir Dei in diversa nitens [versus nativitatis suæ solum c fugam arripuit, siquidem anxiabundus, suspecto honore sublimari refugiens in peregrinis, quasi ignobilem se posse delitescere suspicabatur in propriis.]

[8] Nam heremum concupierat, nisi populi devotio precavens obstitisset. [e fuga in patriam retractus.] Ab Histria igitur raptus, Galliam Belgicam usque deductus est [cujus sanctum desiderium licet fuerit dilatum, non tamen est ablatum.] Fit conventus totius regni, accurrunt Principes cum Episcopis, cœtus clericorum monachorumque cum populorum turbis, una omnium acclamatio, Hildulfum esse honore episcopali dignissimum; cum vir Dei e diverso se omnino reclamaret indignum. Nam propriæ * fragilitatis robustus prospector, semetipsum in se metiendo, sibi timebat, quia quæ & qualis sit ratio animarum reddenda cogitabat. Quod si nunc homines perpendere vellent, dum liberi & quieti vivere possunt, regimen ecclesiasticum, ad quod viri sancti vix cogebantur, nequaquam tam prompte pecuniis mercatum irent. Sed tandem vicit fidelis populi devota acclamatio, atque [Apostolicæ per omnia conformatus vitæ, post beatum Eucharium, Petri Apostoli discipulum, tricesimus tertius d] communi omnium voluntate Trevirorum confirmatur Antistes. Qualis vero jam fuerit & qualem se cunctis præbuerit, quia difficile explicabitur, attentare veremur.

ANNOTATA.

a Animadverterat interpolator, præsulatum sancti Hildulfi cum regno Pipini conjungi non posse, ideoque quod in prima ejusdem Sancti vita de prædicto Pipino rege dicitur, id præmissa ad majorem intelligentiam ejusdem regis genealogia, expresse asserit de Angiso illius Atavo: verum, relicto semper Milone, parum aut nihil proficit interpolator, cum inter Angisi ætatem & Milonis obitum non minor sit discrepantia, quam inter sancti Hildulfi præsulatum & Pipini regnum.

b Haud dubie Childerici II.

c Cum hic B. Hildulfus versus nativitatis suæ solum fugam arripuisse, inferius vero ab Histria, id est Danubii sen Istri tractu, raptus & reductus fuisse dicatur, consequens est, illum patria Noricum, non Nervium fuisse.

d Supponit interpolator, B. Hildulfum Miloni successisse, & hinc est quod infra cap. 4 ait, eudem sanctum S. Maximini successorem fuisse vigesimum nonum. Cum itaque tricesimus terius post beatum Eucharium hic numeretur, restat ut ante Maximinum plures non fuerint Episcopi Trevirenses quam quatuor.

* in Paderborn Ms. legitur prædicti

* In Paderbornensi Ms. legitur persæpe.

CAPUT IV.

Igitur beatus Vir non modo de boni operis [seu monastici rigoris] proposito semel arrepto aliquid * imminuit, [Quam præclaris virtutibus] sed velut centuplicatum augmentavit. Enim vero quasi puer aut adolescens quidquid ubique jacet scelerum perpetrasset, sic in pœnitudinem conversus, se contra se erexit. Videres hominem exesum jejuniis vix ossibus hærere, ad Sanctorum memorias indefessum jacere, inundantia lacrymarum sedulo madere, noctes insomnes ducere: Quid enim dicemus, eum pauperes, mediocres & divites summo studio omnique diligentia curare. Quidquid sibi erat, omnibus commune faciebat, divitibus & egenis mediocribusque idem semper * erat. His præcipiebat non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Domino, qui dat omnibus omnia affluenter, & ut eorum abundantia divitum inopiæ fieret supplementum. Omnino autem pauperes rebus admonebat, ut scirent spiritu pauperes esse, & in humilitate gratias agere Deo, dicente ipso Domino: Beati pauperus spiritu. Perquirebat, quem Sanctorum in aliquo bono imitari valeret. Eum diem se perdidisse querebatur, quo parum aliquid non profecisset in actibus seu mandatis Dei. Sacrificium pro salute totius mundi & requie defunctorum nullo offerre Deo prætermittebat die, sciens scilicet * Domino dicere, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Et voluntarie sacrificabo nomini tuo Domine, quoniam bonum est. Quidquid igitur Vir beatus * sibi fieri volebat, juxta Euangelicum præceptum nulli negabat, sed omni petenti se libentissime tribuebat, portum scilicet laborantibus, consolatorem mœstis, nudis coopertorem, susceptorem viatoribus.

[10] [in episcopatu emicuerit.] Quis eum umquam expetiit, & ejus bonitatem expertus non est? Quotidiana illum solicitudo omnium animarum, aliquo pereunte, compellebat gemere, quamquam tantæ esset pietatis, ut quovis scandalizante, se crederet offendisse. Et quoniam incolam se & peregrinum hic noverat, ubi non habere se manentem civitatem sciebat, ostium suum viatori numquam clausit, neque buccellam suam solus comedit. [Ut dulcissimus pater, filios spirituales dulciter admonendo, quatenus cælestis patriæ hereditati inhiarent, non desistebat. Divinæ legis gratiam in pectore gestabat, ex cujus sale sermonem sui oris condiebat. Vanitatem mundi sic horrescebat, ut crederet ac profiteretur, miseros esse amatores ejus. Eleemosynis maxime insudabat, hospitalitati largissime, acsi hanc ipsi Christo exhiberet, insistebat. Quem videbat tristem & dolentem consolationis verbo, & subsidio necessario exhilarabat. Discordantes ad concordiam reducebat.] Ceterum omnibus omnia se faciebat ut omnes salvos faceret, & ut bonus pastor, quidquid gregi docebat agendum, operum exhibitione monstrabat.

[Annotata]

* Mallem legere nihil

* In Paderbornensi Ms. legitur sæpe.

* in Ms. habetur sc.

* In Paderborn. Ms. legitur vir Dei

CAPUT V.

Cum hujusmodi ceterarumque virtutum eminentia Antistitis * congrueret, omnium mira colebatur veneratione. Vir enim erat nobilitate generosus, religione præcipuus, consilio cautus, operibus famosus. [Transfert, & decentius exornat reliquias S. Maximini.] Inter magnifica namque opera, quæ multiplicia gessit, corpus beatissimi [atque gloriosissimi præsulis] Maximini [cujus ipse successor habebatur jam tum vicesimus nonus a.] ex crypta, ubi illud beatus Paulinus, præsul magni meriti, ex Aquitania revectum tumulaverat, in domum, qua nunc veneratur, transtulit. [Quia enim crypta insolitas evomebat aquas, quæ tribus altiores cubitis superficiem totius pavimenti ejus occupaverant, nec tamen mausoleum reverendorum artuum invadendi licentiam habebant, sed solide sicut murus hinc inde illud cingebant, perpendens vir beatus, tam signo hoc quam pluribus aliis revelationibus, se admoneri, quatenus ædificata basilica, corpus sanctum inde transferret, omni vigilantia perficiendum id censet. Ergo maximis impendiis constructo oratorio *, adest clerus cunctus cum populo. Nec mora, venerabilis antistes cum duobus coëpiscopis suis Domno scilicet Clemente & Chotberto, enormis magnitudinis coperculo manus admovet, quod tanta celeritate sublatum est, ceu pondere careret. Ipsum tamen coperculum post a trecentis viris & quadraginta boum paribus tentatum, mansit immotum. Tandem venerandis artubus honorifice, ut decebat, in arca reconditis cypressina, & sic in marmorea, quarto Kalendas Junii oratorio intulit, quod a fundamentis inceperat. In quo pariter imposita sunt trecentorum Martyrum Thebeæ legionis corpora, quem locum sic nobilitavit supellectile ac fundis b, replevit cœnobitis, ut ex tunc nullatenus inferior videatur episcopio ipsius urbis c.]

ANNOTATA.

a Vide notam d cap. 3.

b Beatum Hildulfum erga sanctum Maximinum illiusque cœnobium insigniter propensum fuisse, fatentur Sammaximianenses, sed fundis ab eo auctum idem cœnobium negant. Vide Zyllesium in defensione abbat. sancti Maximini pag. 74 & 75. Edit. Colon.

c In fine hujus capitis tam in Epternacensi quam in Paderbornensi Mss. codicibus adduntur sequentia: Circa quem locum dum vir beatus de die in diem nimio insudasset pietatis affectu, providens futura sagaci spiritu, veritus superfluas tyrannides successorum, prædictum locum regio jure nobilitati tradidit, ut habetur in præsenti. Quæ sicut & alia nonnulla inferius suo loco annotanda, cum non reperiantur in Ms. nostro codice Medianensi, & Trevirense sancti Maximini monasterium fere spectent, a posteriore aliquo interpolatore, ejusdemque monasterii monacho adjecta esse videntur.

* In Paderborn Ms. legitur Antistiti.

* In Paderborn Ms. hic additur: vigilantique studio ad unguem perducto.

CAPUT VI.

Et post tam multiplices pro Christi grege labores, licet in pontificatu positus, nihil possidere voluit, [Prioris instituti desiderio incensus,] quidquid tamen illud erat quod [occasione seu prætextu regiminis] habere [vel præsumpsisse sibi] videbatur, relinquens, ut olim animo conceperat, eremum petere destinavit, monastici siquidem non immemor voti, reputabat actus suos sibi minus posse sufficere ad salutem, cum Dominus dixerit: Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus [oculati quippe cælestisque animalis circumspectionem. retinens, non revertebatur incedens, ac eorum quæ retro sunt oblitus, in anteriora ferebatur extensus. Equidem noverat, plurimos ante humana judicia interim stantes videri per bonorum operum executionem, sed ante omnipotentis Dei oculos corruisse per meliorem deliberationem, eoque * bonum opus talium minus Deo fore placitum, quo per mentis deliberationem in meliori gradu inconstanter est positum.

[13] [nequidquam reclamante populo,] Ne ergo postmodum frustra quereretur hujusmodi detrimentum suæ menti subrepsisse, unicam deliberationem, quam sibi suspirabat adhuc deesse, accelerabat perficere] Quod cum primum rumor ad aures vulgi detulit, quasi barbaris insequentibus, omnis ætas omnisque sexus in urbem ruit, visoque viro Dei, clamor in cælum tollitur, & quasi omni provinciæ exitum immineret, unus omnium ferebatur luctus. Cur, Pater, gregis tibi commissi custodiam derelinquis? Quare tantarum animarum futurum discrimen non metuis? Putas, qui erunt hujus ecclesiæ sævissimi vastatores? Namque dilaniabunt gregem tuum lupi rapaces. Talibus itaque Vir sanctus lamentationibus præcipue piarum supra dicti loci ovium commotus, ut erat pietate plenus, in lachrymas resolvitur, conversusque ad plebem hæc tandem profatur: Vos populus Dei & oves pascuæ ejus estis, ipse vos custodiet qui vobis promittit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Nam custodia mea hactenus nulli profuit, qui me ipsum minus circumspexi; siquid autem deinceps mihi superest temporis, sinite ut expleam, quo & mihi & vobis prosim.

[14] [in solitudinem secedere statuit.] [Obfirmatus igitur adversus lugubres querelas gregis se prosequentis, quasi tenacioribus vinculis, quæ libertatem animi ejus sibi subigere tentabant, disruptis, Weomadum a *, sibi successorem, ovibus vero suis designans pastorem, post ultimum vale, animum, oculos ac pedes cœpto itineri restituit, per spiritum sanctum elevatus scientia, assumptus vita, in indignatione spiritus sui amarus abiens, pennas sibi dari columbæ gemebundus expetebat, quibus volando requiesceret, & quibus elongando fugiens in solitudinem maneret. Quemadmodum enim Deo dignus Papa Gregorius ait: Dulce est esse in rebus humanis, sed ei qui adhuc de cælestibus gaudia nulla gustavit; at siquis jam cordis ore gustaverit, quæ sit illa dulcedo cælestium præmiorum, huic quanto illud dulce fit quod intus videt, tanto in amaritudinem vertitur quidquid foris sustinet. Rixatur secum de rememoratis iniquitatibus, reprehendit se de cogitationibus, insequitur de verbis, & punit flendo de factis. Itaque nisi hoc modo Spiritus sanctus mentem viri hujus in amaritudinem temporalium & delectationem æternorum commovisset, terram desertam & inviam tanto æstu cordis non quæsisset.

ANNOTATA.

a Error dimanans ex intruso superius nomine Milonis.

* Ita Ms. Eptern. ex quo hic supplentur nonnulla verba, quæ in Ms. Medianensi desiderantur.

* In Paderborn. M. legitur Nicomadum

CAPUT VII.

Per illud tempus] Jacob a vir conversatione moribusque admirabilis, Leucham regebat * urbem, qui cum pro sui sanctitate in ora omnium penderet, Regibus quoque stupendus erat, ad quem cum vir Dei Hildulfus misisset, ut caritate mediante, secretum illi provideret locum, libentissime collaboravit, [Eam ipsi assignat Jacobus Tull. episc.] siquidem a prædecessore ejus quodam pontifice, Girbaldo b nomine, viro æque sanctissimo, Deodatus vir summæ sanctitatis, olim Nivernensis Episcopus, renuncians seculo, in saltu Vosagi locum obtinuerat, ubi sanctissime conversatus, monasteria statuit, atque post diutinam in Christi agone militiam, vitæ senatum laureatus intravit. [Denique Stivagium * jam tunc erat spirituali monachorum exercitio institutum. Porro Dompnus Gundelbertus, olim Senonum præclarissimus Arhiepiscopus, circa tempus illud Senoniense cœnobium, in Grandiavio a se constructum, ex relictæ urbis vocabulo denominavit primus. Bodo etiam, jam dicti Jacob decessor, Leuchæ bonus pastor, virgineis catervis, quibus locum, studio suo ad unguem perductum, repleverat, quemque suo de nomine nuncupatum iri censuerat, præesse voluit Christi famulam Tietbergam, quam ante pontificale decus susceperat, ex debito conjugii, filiam.] Inter hos ergo Athieta Christi Hildulfus, prædicti viri Jacob consultu amminiculante, locum habitationis elegit.

ANNOTATA.

a & b Vide Annotata ad primam Vitam litt. d & e.

* In Paderborn. Ms. legitur ecclesiarum urbem.

* In Paderb. Ms. legitur, Santivagium.

CAPUT VIII.

Enimvero est locus in Vosago, montibus undique septus, quem fluvius quidam ob validum cursum, [Vosagi eremum excolit;] Rabado nomine, præterfluit. Super quem vir sanctus, Spiritu sancto dictante, ecclesias fundavit; primam videlicet nomine B. Dei Genitricis & semper Virginis Mariæ, quam & [VIII Kalendas Martii] dedicavit, eamque Medium monasterium appellavit. Aliam vero ex nomine beati Petri Apostolorum Principis omniumque Apostolorum honore * [XVII Kalendas Novembris] consecravit. His ita statutis, Deo sibique vivere cœpit. Cumque præconium sancti nominis ejus, fama multorum longe lateque deferret, viri potentes & nobiles visitationis gratia ad eum sæpius confluebant. Cumque e diversis partibus multi accurrerent, aliquanti ad vitæ iter accensi, cum viro Dei manere decreverunt. Quod cum vir Deo plenus videret, a Domino id fieri arbitratus est, & quoniam ipse olim professus monachum fuerat, habitationes monachis utiles cœpit ædificare. Id vero populus cum comperisset, devotione crescens, plus solito confluebat. Nam per merita viri Sancti sibique subjectorum, cæci ibi illuminabantur, claudi convalescebant, dæmones fugabantur. Unde turbas confluentium vix ferre valens, extra claustra ecclesiam sancti Joannis Baptistæ ædificans, dedicavit *, atque domos in quibus supervenientes reciperentur instituit.

[Annotata]

* In Paderborn. Ms legitur B. Petri principis omnium Apostolorum honore

* In Paderborn. Ms. deest verbum dedicavit.

CAPUT IX.

[atque ibidem multos discipulos colligit;] [Cernens interea fidelis Domini servus hujusmodi solitudinis partem non minimam, adventus sui occasione, paulatim excultam, ac velut novellis olivarum spiritualibus filiis in circuitu suo vestitam, anima ejus, super Domini salutaris sui præsentia, delectationem concipiebat maximam. Cum vero dudum deserta & impexa eremus aleret Christi pauperes, singulorum annorum proventibus, ne deficerent in via seculi istius, etiam juxta litteram compleri gaudebat, quod olim Propheta de veteris legis mysteriis & novi populi refectione prædixerat: Deserta in ubertatem versa advenæ comedent. Frequens quoque vulgus fidelium, sedulo virum Dei invisentium, numerosa construxerat habitacula circa cellas Sanctorum, propter vicinitatem eorum vel habilitatem locorum. Sed vir Dei, quoniam jam gustarat & viderat suavem esse Dominum, nil dulcius habebat, quam vacare & videre quam ineffabiliter esse Dei præcellit nostrum *. Itaque accrescente ibi numero fratrum, Sanctus ille, ut semper circumspectus custos sui metuens erat, cura eorum aut frequentia secularium a dilecta quiete suæ contemplationis quoquomodo divelli. Quapropter Dompnum Leutbaldum venerabilem virum abbatem designavit, quem divinarum & humanarum rerum notitia haud parva præditum intellexit, quatenus fratribus pastorali vigilantia præesset, & adventatium sese negotiis impertiret. Qui quam devote, quamque strenue id officii administravit, auctoritas promoventis credulis mentibus satisfacit; quoniam sanctus Antistes hunc nequaquam tantæ catervæ monachorum præponeret *, nisi præ ceteris ad hoc dignum judicasset.]

[Annotata]

* In Paderborn. Ms. legitur numerum.

* In Paderborn. Ms. legitur præmoneret.

CAPUT X.

Interea illo, inter reliquos vitæ cælestis amatores, tres * advenerunt, quorum primus Spinulus, reliqui vero duo, qui carne & spiritu germani erant, prior Joannes, alter Benignus vocati sunt a, qui a viro Dei benigne suscepti, paterne instructi, ipsique devote conversantes, [quos inter tres præcipui Spinulus, Joannes & Benignus.] ad viam vitæ anhelabant. Et quamquam omnium virtutum negotiis se vicissim præcedere vellent, humilitate tamen & obedientia se alterutrum vincere festinabant. Assidue in ore illorum Christus, jugiter vitæ æternæ præconia resonabant, utque monachos decet, juxta præceptum patris omnia exercebant, [absque pusillanimitate, amaritudine, vel rancore, subjecti in timore & amore Christi, jejuniis & vigilis semet macerantes, orationibus contriti, humilitatique cordis indefesse instantes, malebant quidquid usquam putatur intolerabile perferre, quam Christum in aliquo offendere.] Et quoniam invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum, sciens Dei athleta Hildulfus, se suosque quandoque Adæ debitum reddituros, sepulturæ locum quærere destinavit. Sed quia, ut in convallibus solet, circa monasterium aquarum erat abundantia, minime aptum cimeterio locum judicavit. Ad Austrum vero collis monasterio imminet, super quem vir sanctus ecclesiam construens, ex nomine beati Gregorii Papæ consecravit, atque circum hanc cimiterium benedixit.

ANNOTATA.

a Hic in Epternacensi & Paderbornensi codicibus a posteriore illo Interpolatore, quem Sammaximianum esse suspicamur, adjecta sunt sequentia quæ in Medianensi desiderantur: Qui ex cœnobio beati Maximini, quod prædictus pater fundaverat, advenisse referentur, statueruntque penes virum Dei degere, quod ejus conversatione & charitate nimium delectarentur. Horum vero miracula in subsequentibus ex multiplicibus quædam explanabimus, ut quanti sint meriti apud Deum fiat luce clarius. Vide notam C ad cap. V supra.

* In Paderborn. Ms. hoc verbum desideratur.

CAPUT XI.

Fama interea præconii ejus circum positas terras transvolans, remotiores quoque penetraverat. [A S. Erardo fratre invisitur;] Cumque e diversis partibus multi ad virum Dei venirent, Erhardus vita æque sanctissimus, carne quidem beato Hildulfo germanus, ordine vero coëpiscopus, nomine hujus excitatus accurrit. Diu itaque quæsitum cum invenisset, labori ejus congratulans, inquit: Ecce: frater, desiderium cordis tui tribuit tibi Deus, & voluntate tua non te fraudavit; quem enim diu concupisti, locum tuæ conversationi habilem invenisti. Tu ergo sta viriliter in fide & confortare in Domino, & in potentia virtutis ejus, certus quod qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Per annos a igitur aliquos continuos secum manentes æternæ vitæ vicissim monitis resonabant, [fratribusque congregatis utrique vitæ necessaria providebant & tabernacula erigebant.

ANNOTATA.

a In prima & secunda Vita legitur: per dies aliquos.

CAPUT XII.

Ad amborum vero merita ostendenda, renovantur a Deo miracula stupenda [viris etenim Dei ibi adhuc pariter conversantibus] Eticonis Ducis Elisacii filia, [cum quo S. Othiliam baptizat & a cæcitate liberat.] cæca nata, defertur, utque ejus misereantur a mœstis parentibus humili prece poscuntur. Quam cum adhuc gentilem esse rescissent, more ecclesiastico catechisaverunt, atque ad orationem prostrati, pro salute puellæ clementiam Domini precabantur. Monitis itaque catholicæ fidei edoctam sanctus Hildulfus baptizavit, eamque de sacro fonte, mente & carne illuminatam, beatus Erhardus excepit, & dato nomine, Othiliam vocavit a. Quæ res in tantum valuit, ut non mediocres, verum etiam potentes personæ virum Dei Hildulfum venerarentur ac diligerent, eique ad augmentum loci auxilia præberent, [erat enim totius honestatis decore compositus, æqualiter se affabilem exhibens omnibus.

ANNOTATA.

a Hoc in loco nova occurrit posterioris Interpolatoris additio in hæc verba: Quæ in sanctimoniæ sanctitate permanens, boni rectique imitatrix non mediocriter existens, nunc jam cum Christo regnans dat in terris innumera signorum miracula dietem.

CAPUT XIII.

[In obitu S. Spinuli ejusque sepultura] Quidam enim vir, Bego dictus nomine, sancti Viri necessitati communicans, rerum suarum aliquid usibus fratrum *, sub beato viro Deo militantium, delegare studuit, atque locum, qui hodie usque Begonis cella dicitur, & partem Vosagi, quæ Fulchodi rupes appellatur, destinavit. Denique vir Dei Hildulfus in cella jam dicta, honori sanctæ scilicet Crucis dicata, virum summæ humilitatis & obedientiæ, Spinulum nomine, constituit, in qua idem homo fideliter Deo serviens; post multiplices in Christi agone labores, ac numerosa miraculorum insignia, vitæ æternæ consecutus est præmia. Quem omnipotens Trinitas, apud se glorificatum in terris, gloriosum ostendere volens in cælis, per ministerium angelicum beato Hildulfo notificat, ut glebam Sancti ad monasterium tumulandam revehat, [licet ipse Beatus adhuc vivens fratribus cum multa prece mandaverat.] Nec mora, senex imperanti obediens, cinerem, quo fatigatos artus collocaverat, excutit, convocatisque fratribus, hominis Dei nuntiat obitum. Qui licet tanto fratris auxilio destituti mœrerent, tamen gloriæ ejus congaudebant, accensisque cereis ad beati Viri exequias properant.

[Annotatum]

* In Paderborn. Ms. legitur aliquam usibus formam.

CAPUT XIV.

Vis itaque ventorum plus solito inhorruerat, adeo ut non modo fructices, [quam miranda acciderint,] verum etiam annosas quercus excelsasque abietes eradicaret. In tali ergo turbine ante sancti Viri glebam ardentes cerei usque ad locum sepulcri delati sunt. Sepultum igitur terris, ut apud se vivere Deus demonstraret in cælis, omnibus infirmantibus, ad sancti viri tumulum venientibus, voluit subvenire. Quanti ibi paralitici, venis redintegratis, solidati sunt, verbo aut scripto non facile explicabitur. Omnis cæcitas clarificata lumine *, diem micata obstupuit. Universa debilitas, ibi recuperatis usibus, robur amissum persensit. Unde turbis irruentibus reperta est aqua salsissima.

[Annotatum]

* In Paderborn. Ms. legitur: clarificata est cum lumine.

CAPUT XV.

[& quomodo secularium frequentiam] Cupiditate igitur salutis, habilitate loci, aquarum abundantia populi confluentes, forum ibi statuere tentaverunt. Quam inquietudinem vir Dei Hildulfus sentiens indoluit, & baculo artus regente, ecclesiam beati Gregorii, ut ei moris erat, oraturus intravit. Deinde oratione expleta, surrexit & ad tumulum S. Spinuli venit, atque ut erat piæ mentis, ora perfusus lachrymis, inquit: Gratias, frater Spinule, Deo agimus, quod te in pacis regione quiescere credimus, & apud omnipotentem Deum posse plurimum confidimus. Nosse te etiam scimus, quomodo & quare nos [scilicet desiderio liberius vacandi orationibus ac deserviendi Deo] tumultu populorum relicto, in hanc solitudinem devenimus. Tu igitur tranquillitate potitus, nostri, qui in via mortis sumus & inter ejus pericula fluctuamus, miserere oramus, [quin etiam si fas est exigimus, illa ipsa virtute præclaræ maximæque obedientiæ, quæ in te refulsit dum temporaliter viveres, cujusque merito æternaliter, ut evidentibus & quotidianis signis liquet, gaudes, ne popularibus negotiis religioni monasticæ indicibilis periclitationis procellam suscites.]

[24] Si enim hac populorum confluentia pressi fuerimus, [prohibuerit S. Hildulfus.] non parum a proposito declinabimus, [quoniam * paulatim secularium jurgiis & caufis, acsi nimio pulvere infecti atque fœdati, omnium mundissimo minime inhærebimus creatori; quodque absit, ordo monasticus, hic jam Deo propitio stabilitus, pessum dabitur funditus.] Licet enim, Deo cooperante, subsidia corporum nostro conferantur loco, tamen animarum timemus pericula. Unde concurrentium comprime turbas & hilarem [affluentemque] datorem Deum pro nobis implora, ut benedictionis ejus sentiamus gratiam; quatenus [penuria necessarii victus ac vestitus expulsa, occasioneque laqueos deceptionis aptandi invidissimo diabolo sublata] impleamus nostræ professionis vota. Tunc vero videres spiritum carne solutum & vita potitum, obedire mortali, acsi idem teneretur adhuc vinculo mortis. Nam signis cessantibus, venisque cohibitis salinarum, frequentia quoque desinit populorum. [ad confutandum tamen imprudentem garrulitatem invidorum & incredulorum, datur ibidem usque hodie prospici evidentissima indicia trium quondam puteorum. Denique Sanctus, finita prece ac querimonia, alacer ac fidens se jam consecutum optata, ad fratres regressus, solicitos vigilesque orationi insistere hortatur, quo repressa concursante turba, ab Omnipotente consolatio voluntariæ paupertatis aliunde eorum dirigeretur.]

[Annotatum]

* In Paderborn. Ms. legitur: quin.

CAPUT XVI.

Precibus namque beati Spinuli meritisque beati viri mox subsecuta est benedictio Domini. [Auctis cœnobii facultatibus,] [Nam nondum septem diebus decursis, Hagio vir illustris, qui & Hariulfus solebat cognominari, affuit, ac cujusdam nobilis prædii, Bercheim * dicti, maximam partem contulit loco sancti Petri; cujus traditio solemniter acta extemplo est litteris innodata præfatoque Leuthbaldo, tunc temporis abbati, est credita, quibus convinceretur, si aliqua quandoque hinc machinaretur violentorum controversia.] Multi deinde nobilium juris sui prædia præfato loco contulerunt. [Nec multo post aliqua portio villæ, Hundinisheim nuncupatæ, eidem loco cessit jure possessoris. Perpendat digne qui valet, quam profunda vir iste mortificatione sui Deo vitæ suæ inhæsisset. Apostolo equidem, quodque est excellentius, ipsi Christo videtur crucifixus, potens dicere veris animi vocibus: Mihi mundus crucifixus est & ego mundo; & Vivo jam non ego; vivit vero in me Christus. Crucifixus quippe ipsi fuerat mundus in maligno positus, qui nec adversa pertimescebat, nec prospera appetebat: ipse deinde mundo, quem abominabatur mundus ex patre diabolo; cujus blandientis viscum vitavit, sævientis impetum non horruit: honorari verens in propiis, commisit se peregrinis, in quibus se glorificari postquam intellexit, fuga consuluit; sed tandem insecutum gloria flentem & reluctantem violenter sibi retinuit:

[26] [in loca magis ardua secedit Sanctus:] Qua tamen se non multo post excutiens, hanc heremi habitatricem fore diffidens, invias exploravit sedes. Illuc etiam nec tunc quidem gloria ab insecutione tam laudabilis fugitivi fatigata, quasi saltem egentissimo totius opis facilius persuasura, & quod majus erat, subjectorum penuria, qui nequaquam movebatur sua: suo quoque non sat confisa paratu, subrepere illi quæsivit sub divinorum signorum amictu, quatenus vereretur vir ille se culpatum iri, si repudiaret quasi divinitus procuratis interim fulciri. Quis quæso religiosorum hac nostra tempestate non ambiat negotiis seculi res suas augeri, adventantium concursibus extolli? Quis porro talia sibi suppetere videns, non credat se cælitus honorari, enumerans sibi vel potius fingens de se quædam maxima, quæ jam apud Deum constant minima aut nulla? Verum Deicola iste, instar beati Abrahæ, non casurus tentabatur a Domino, sciente vel quid ipse esset facturus, vel quid lateret in famulo suo, quatenus nobis aperiretur nimium intima ejus mortificatio. Sed jam calamus reddatur operi cœpto.

[Annotatum]

* In Paderborn. Ms. legitur: berefini sed mendose.

CAPUT XVII.

[Sed a filiis redire compellitur.] Dominus tandem Leuthbaldus, fideliter atque prudenter administrato dispensationis sibi creditæ officio, ex hujus vitæ subtractus lubrico, artus solo spiritum reddidit cælo, perenniter inhæsurum Domino, cui nihil prætulit in mundo. Mox monachorum anxia turba, idonei pastoris provisione temporali destituta, ad pietatis pontificem recursitat, & eum luctuosa flectere * prece quæritat, ne dedignaretur ovium resumere sarcinam, pro quibus pastorum pastor probrosæ mortis amplexus est injuriam. Verum vir docibilis Dei, cedere gnarus pietati, non autem emeritæ jam senectuti, haudquaquam judicavit refutandum, quod animadvertebat Christum jubere de suorum præcordiis pauperum *. Pastoralis itaque gratiæ onere denuo suscepto, tribus solummodo annis, quibus superstes fuit in seculo, instanter porrexit fratribus virgam correptionis cum sustentationis baculo. Eo siquidem ad emetiendum curriculi pauxillum, quod restabat, reddebatur alacrior, quo correpto spatio cœperat bravio fieri vicinior.]

[Annotata]

* In Paderborn. Ms. legitur: reflectere.

* In Paderborn. Ms. legitur: pauper.

CAPUT XVIII.

Inde beatus Erhardus constructa ecclesia ex nomine sancti confessoris Christi Apri, [non procul a monasterio ad lævam scilicet jam dicti fluminis, [Post Sancti fratris Erardi discessum,] fratri suo viro Dei, post exhortationem, in Creatoris militia dixit: Dominus providit tibi locum, affuturus omnibus quæ egeris; tamen moneo & peto, ut novissimorum jugiter nostrique memor sis. Me sane oportet separari a te, aspectu non corde, facie non mente: angelus autem Domini bonus, juxta beneplacitum ejus, comes fiat meæ peregrinationis sedem propriam revisere disponentis a. Tandem dulces in amplexus ruentes ac mutuis multisque fletibus se perfundentes, oratione pariter susa, non sine maxima cordis contritione, mutua visione caruere. Beatus autem Erhardus, Rheno transvadato, Regensborg civitatem, suam videlicet sedem, tam sancto præsule celebrem futuram, subiit, in qua non post plurima temporum curricula sexto Idus Januarii de morte ad vitam transiit.] Sanctus vero Hildulfus ab opere Dei non deficiebat, sed jejuniis & laboribus fatigatos artus spiritui servire cogebat.

[29] Fratribus sibi subjectis, ac maxime Joanni & Benigno, [suos ad omne virtutum genus sedulo bartatur.] quos quotidie ad meliora tendere gaudebat, [quos etiam non solum publica exhortatione, sed interdum privata ac amicabili collocutione sui memores fore monebat,] pro statu Ecclesiarum Dei, pro pace Regum & salute populorum orare suadebat: viam vero vitæ, quam semel arripuerant, fideliter currere & bravio supernæ remunerationis scienter anhelare, [illud Dominicum solicito corde assidue replicando: Nemo mittens manum suam ad aratrum & respiciens retro, aptus est regno Dei.] Aiebat enim: fidelis est Deus, & mentiri nescit: [bonis moribus consuefieri studerent, victu ac vestitu mediocri contenti esse discerent; obedientiam humilem mutuo sibi ac solerter exhiberent; Christi vestigiis ante omnia insisterent; institutioni beati Benedicti alacriter insudarent. Discretioni per omnia docebat invigilare, quam sæpius inculcabat matrem virtutum esse; murmurationis, animositatis, verbositatis, detractionis, ociositatisque malum nec in plebe fidelium dicebat deprehendendum, quanto minus in claustris monachorum. Sic beatus Senex per ordinem cuncta disponens, plusque exemplo quam verbo fratres instruens, ad omne opus bonum promptos reddebat & alacres. Namque manuum suarum labore cibum suæ sanctæ senectuti erat conquirens, jugiter tam sibi quam aliis illam. Apostolicam sententiam ingerens: Qui non vult operari, nec manducet.

ANNOTATA.

a Ibi ab Interpolatore Sammaximiano in Paderborn. & Eptern. codicibus additur: Cui econtra frater beatus Antistes inter cætera secretorum cælestium colloquia, fratres quos Deo venerabilique patrono Maximino aggregarat, attentius committit, ut eis pro posse intra & extra fidele jugeque præsidium sit; quod vir Deo plenus libentissime annuit.

CAPUT XIX.

[Viri primarii & uxoris ejus conversio.] Cumque luculentæ conversationis ejus specular * jubare veri solis trajectum, quaquaversum evibraret, lucem virtutum ad arguendum noctem mortalium; nonnulli secularium fallaciter sibi arridentem deridentes mundum, ne ipsi veraciter a mundo irriderentur, post modicum facultates suas pauperibus jurique sancti Petri tradidere, atque stultæ sapientiæ edomita cervicositate, sapientem stultitiam Christi, sub beato viro militatuir suscepere. His diebus quidam vir, nomine Theudoaldus, inter regni proceres illustris habebatur, qui tenax glutinum mundi, molliter sed exitiabiliter pretiosas animas inescare quærentis, prudenti declinans oculo, consensu uxoris, jam initiatæ sanctimoniæ proposito, deposito militari cingulo, beati viri se subdidit magisterio, cum suo naturali filio nomine Abbo. Hic inter cetera collationis suaæ xenia, contulit etiam huic cœnobio basilicam, honori perpetuæ Virginis Mariæ dicatam, in jam dicto prædio Bercheim sitam, multiplicitate reddituum primam.

[Annotatum]

* specular dicebatur lapis vitri modo pellucidus:

CAPUT XX.

Huic negotio eximius pater insistens *, nec omnino annis proprioue corpori parcens, magnopere satagebat tam præsentium quam etiam futurorum ibidem cœnobitarum necessitati & quieti providere, ne cujuscumque rei indigentia se minus regulari actioni posse inservire, excusationem * quantulumcumque valerent ostender, quod maxime desidiosis, & arctam viam remisse tenentibus, est familiare.] Cumque jam laboribus effeto corpore, spiritu serventior esset, pius Dominus eum vocare voluit ad coronam justitiæ. In vigiliis itaque constitutus, febre est corretus, qua per dies ingravescente, fratres turbati ad stratum senis accurrunt, qui namque, utcumque poterat, semper Christum annunciabat. Qui cum mœsti flerent & se desolari dolerent, una erat omnium vox plangentium precantiumque, ne pastor oves desereret. His querimoniis lachrymisque commotus, ut erat jam ex tertia * parte corporis præmortuus, in extrema lectuli parte resedit, & circumspectis fratribus: Pax, inquit, vobis. Deinde manu elevata, his eos verbis benedixit: O Deus omnipotens humiles benedicito clemens, præsentesque tuos serva per secula servos.

[32] [post salutaria ad suos monita sancte moritur,] His igitur finitis, [humillimus prece humillima fratres exoravit, continuatim ad altare Christi in omnique divino officio memoriam retinere sui nominis, ne contingeret, eum suosque quos hic temporaliter rexit, almi patris Benedicti abesse contuberniis, atque supra dictis milleque solatiis aliis quieti ovicularum suarum hactenus impigre provisis, virtutum plenus atque dierum, mundo, qui jam talem havere non merebatur, subtrahitur Pater venerabilis, sessurus in porta regni cum senatoribus terræ, inter quos nobilis habebatur * Christus vir sanctæ Ecclesiæ. Iste denique vir beatus Hildulfus quoniam exemplo Dominicæ parabolæ, in arvo contriti & humiliati cordis sparserat semen rectæ intentionis, quod ultro fructificans primum herbam tenere actionis, dein spicam provectionis, pervenerat ad frumentum perfectionis, falce divinæ sententiæ temporali ejus vita deserta, ut granum a palearum recrementis selectum, inducitur in æternæ vitaæ horrea. Emicuit autem ab ærumnabili incolatu hujus nostri exilii piissimus pastor ac nutritor noster sanctus Hildulfus quinto Idus Julii * cum ageretur annus ab incarnatione Jesu Christi septingentesimus septimus; consulatu Justiniani junioris Augusti a. A Leone contra eum rebellante narium detruncatione deformati; quinta indictione; Sergio b venerabili Papa, cujus duo proximiores successores nomen Joannis possederunt, Romanam Ecclesiam regente, qui invenit miram portionem Ligni salutaris in sacrario beati Petri (hujus diebus Theudoaldus Rex Anglorum qui multa in sua patria bella gesserat, ad Christum conversus properavit Romam, qui per Cunincpertum Regem Longobardorum veniens mirifice susceptus est.

[33] Is cum Romam pervenisset a prædicto Papa baptizatus Petrusque appellatus, [& a mœstissimis discipulis sepelitur.] adhuc in albis constitutus ad cælestia regna migravit *) quin etiam hac tempestate Dompnus Beda vir monasticæ religionis præcipuus in doctrina & arte calculatoria florebat magnificus, & floruit diu post obitum patris nostri hujus. Illico videres discipulorum examina hinc inde certatim confluxisse, piique patris & magistri funus pio cum gemitu constipasse. Qui licet pie gauderent tam præclari institutoris sibi non defore cælitus patrocinia, tamen pie deflebant humanitatis ejus consueta sibi subracta solatia. Tandem officiose curato cadavere semper reminiscendi patris humaverunt illud in basilica B. Papæ Gregorii, a dextris altaris, adulta jam luce secundæ feriæ c, anno trigesimo sexto habitationis suæ in hujus terribilis Eremi vastitate, quadragesimo vero a gloriosa Domini Pontificis Maximini translatione, quæ extitit sub hoc nostro Archipræsule, Pipino d superius dicto, jam tunc Gallias gubernante. Verumtamen cum lux meritorum beati Hildulfi crebris claresceret miraculis, relatum ab Ecclesia sepulturæ suæ mirabile corpus, devotione ac studio fratrum templo beatæ Mariæ Virginis est illatum, in quo dextrorsum eleganti curvato fornice aliquanto delituit tempore. Cujus in præsenti laudibus occupari, meritis sublevari, vestigiis informari & in futuro gaudiis valeamus copulari, præveniente ac subsequente efficacissima misericordia & misericordissima efficacia factoris refectorisque nostri potentissimi ac benignissimi qui crucis nudæ expeditos sequaces præ filiis hominum glorificat, cum eos securos non modo suorum meritorum actitat, sed Judices alienorum habendos denunciat.

ANNOTATA.

a Id est Fustiniani secundi, post illatam sibi a Leone, alias Leontio, injuriam, iterum imperantis.

b Hic fallitur Interpolator; nam anno 707, Romanam Ecclesiam regebat Joannes VII, non vero Sergius, qui jam ab anno 701, obierat.

c Anno 707, littera Dominicalis fuit B. & V. Idus Julii incidit in feriam secundam. Humatum igitur fuisse oportet corpus S. Hildulfi eadem in die qua efflaverat animam, nec serius quam sub meridiem ut constat ex his verbis: adulta jam luce. Quod cum difficile sit creder, suspicari mihi liceat, loco 2 feriæ, legendum esse 3 feriæ.

d Pipinum Heristellum intellige, qui tamen non nisi aliquot annis post translationem S. Maximini (quæ anno 667 peracta hic supponitur) dignitatem & auctoritatem Majoris domus obtinuisse videtur.

* In Paderborn Ms. legitur: existens. Extremo senio febri correptus,

* In eodem Ms. legitur: excutionem.

* In Paderborn. Ms. legitur: extrema.

* In Paderborn. Ms. legitur: habebitur.

* Hic desinit prima S. Hildulfi Vita. Cetera quæ sequuntur ab Interpolatore adjecta sunt.

* hæc desunt in Mss. Paderborn. saltem in ejus exemplo quo utimur.

CAPUT XXI.

Post beatum gloriosi pontificis Hildulfi transitum Reginbertus *, [Sancti duo fratres Joannes & Benignus] vir spectabilium ornamentis decenter præditus morum, concordi voto fratrum regiminis subiit officium. Hujus tempora & opuscula sub regibus Theoderico atque Childerico juniore, Pipinoque, filio Ducis Caroli, sunt decursa a. Restant sane quamplurima Deo dignissimi patris nostri Hildulfi successorumque ejus acta meritis illius condita, quæ pro fastidio lectoris interim differenda & alii opusculo judicavimus deleganda b: præclarissimum vero invictæ charitatis, in vita, in morte ac post mortem inextinguibiliter conservatæ, experimentum non videtur in præsentiarum differendum, omnibus sui dilectoribus castis dulce omnino ac proficuum. Duo siquidem discipuli laudabilis magistri Joannes & Benignus, quos prædictum est germanos extitisse carne ac spiritu, quorum prior presbyteratu, alter vero fungebatur diaconatu, vicinius jugiter soliti assistere obsequio tanti sacerdotis, cotidianas Domino hostias redemptionis nostræ & mortificationis suæ mactantes, laudabili initio laudabiliorem jungentes finem, ad cæleste regnum secuti dilectum institutorem, 2 Kal. Augusti ad Christum pariter migravere; videlicet post migrationem Sancti vicesimo primo die; quod indultum fuisse nimiæ caritati trium, non vero extitisse fortuitum nemo refragabitur fidelium; cum legamus fratrem inter alios; non vocatum, precibus Reverendi Anastasii obitu suo prævenisse ejus diem septimum. Hinc jam calamum dum nimium inhiat mente, minime pigeat enucleatius percurrere seriem rei gestæ c.

[35] [eodem die moriuntur,] Beato atque semper reminiscendo magistro Hildulfo mortali vitæ subtracto, præfati duo germani, parili languore depressi, mox decubuerunt lectulo; quo per dies augmentum capiente, dissolutioni corporum se senserunt propinquare; cum repente sanctus Joannes, qui & major natu erat, unum e fratribus direxit, sciscitaturum, qualiter se haberet seorsum decumbens dilectissimus frater. Quantocius ergo perficiens imperata monachus, reperit Dei famulum, sacramentis Dominicis communitum, evasisse nexus mortalitatis hujus. Cucurrit, renunciavit. Beatus vero ille quem solicitabat adhuc suspectus excessus junioris & dilecti fratris, si post obitum ejus contigisset aliquamdiu interesse rebus humanis, audito jam discessu illius lætabundus inquit: Maximas tuæ pietati, piissime formator hominis ac reformator, gratias rependo, quod fratrem meum ad regnum tuum ante me mitto, & jam securus & gaudens hinc post eum ad te vado.

[36] His expletis, interrogatus a fratribus, an singillatim essent tumulandi, [& in idem sepulcrum in feruntur.] adjecit: absit, Domini mei, ut separemur ab invicem & in futuro & in præsenti; unius enim genitricis nos in hanc lucem effudit uterus; una & sub uno instructi sumus monasticis actibus; unus nos uni Deo commendat ab hac luce exitus; unus omnimodis peto recipiat & claudat terræ matris omnium nostrum sinus, quoadusque veniens nos excitet Dominus. Tandem ubi hunc finivit sermonem, pariter * etiam lucem temporalem, subsecutus sanctum suum fratrem, ut utrique dilecti dilectum præceptorem, olim cælestibus inhiare monentem, nunc promissis majora exhibentem. Verum quid multis diu hic hærebimus? Uno decenter reconditi mausoleo, sepulturæ sunt mandati in beati Gregorii oratorio. Quod sociale decus adhuc nostris datur & dabitur futuris prospici diebus d.

ANNOTATA.

a Hinc innotescit vera S. Hildulfi ætas.

b Ex hoc loco liquet, Interpolatorem hujus Vitæ esse etiam auctorem libelli de successoribus S. Hildulfi in Vosago.

c Hic quædam intexuit Sammaximianus exscriptor seu Interpolator, quæ in Epternacensi & Paderbornensi codicibus mendose consignata, sic meo quidem judicio legi debent: Beatus ac semper reminiscendus magister Hildulfus ex lubrico hujus vitæ, senatum regni ingressurus, in commune charissimos filios præmonens fraternitatis societatisque sanctæ congregationis almi præsulis Maximini (ut decebat) tam spiritualiter quam corporaliter meminisse sub Christi Ecclesiæque testimonio, his duobus germanis se secuturos ad cælestia gaudia innotuit spiritu prophetico. Qui extemplo utrique languore depressi, decubuerunt lectulo cum agno victuri.

d Hodieque sacræ amborum exuviæ, in una & eadem theca reconditæ, asservantur in ecclesia Mediani monasterii.

* In Paderborn. Ms. legitur: Reymbertus.

* forte perdidit.

CAPUT XXII.

Innumeris post mortalitatis hujus evasionem Sanctos istos omnipotens majestas nobilitavit miraculis, [Sanctorum miracula in sanatione manus aridæ,] quibus pateret quam bonus thesaurus in agro cordis eorum, dum advixerunt, latuit: sed sufficiant pauca subjecta de plurimis. Sub eodem tempore extitit sanctimonialis quædam, Himeldrudis nomine, tenuis quidem facultate, sed opima fide, quæ sive peccatis exigentibus, sive ut merita horum amicorum suorum in ea manifestaret cælica virtus, naturalis succi subductione destitutæ gestabat inutile & cruciabile pondus manus aridæ. Hæc sedulo excubans erat in præfato oratorio, ubi advoluta tumulo eorum, subveniri sibi petebat prece, fletu, ac gemitu importuno. Igitur mulierculæ isti, nullatenus ab inceptis quiescenti, nocte quadam vir astitit fulgidus habitu monachili, inquiens ei: Hilmeldrudis, aderit tuæ incommoditati medicina cælestis, verumtamen cave de cetero aliquibus implicari flagitiis, ne pereas cum eis. Et manu ejus contrectata, sanavit eam ope præstantissima. Isdem autem vir asseverabat se Johannem esse, penes quem alter junior illo videbatur pulcherrimus stare, qui una protestabatur velle se inde exire.

CAPUT XXIII.

[item alterius mulieris cæcæ,] Aliud autem miraculum inibi ostensum, ne alicui forte videatur onerosum, succincta narratione est aggrediendum. Non longe a monasterio quasi curriculo milliarii vix dimidii, degebat nomine Agnes anicula, multorum decursione annorum visu multata, quæ gestatorio aselluli & ductu suorum adire ecclesiam illam erat solita. Die quadam igitur, de more adveniens, seque post expletionem Missæ tumbæ Sanctorum prosternens, orationi diutius erat insistens. Extædiatis tandem ejus comitibus precis prolixitate, aggressi sunt a loco eam dimovere, asserentes horam regressionis præterisse: Quæ surgens profitetur, se suos præsentesque cunctos optime perspicere. Gratulantibus igitur omnibus gratesque Deo referentibus, ipsa per se tunc & deinceps repetivit sua, magis magisque æstuans lætificatori suo placere actione recta.

CAPUT XXIV.

[& miseri cæci,] Tertium nihilominus secundo subnectitur miraculo, poëta quo Dominum cecinit gaudere numero. Quaquaversum pervagante horum justorum fama, quos semper habebit æterna memoria; ex prædio sancti Stephani, Danorum opus solito vocitari, quod corrupte nunc Danubrium * vocitant cuncti, Mortæ fluvii adjacente littori, quidam cæcus se immiscens frequentiæ populari huc properanti, excitus gravi incommodo sui, & spe beneficii, affuit cum munere manuali. Nocte igitur precibus impensa, nec sperata exhilaratus medela, facto mane: obnixe satagebat revisere propria. Sed quid ageret miserabilis? Quibusque festinantibus se reddere propriis, hic stupidus hærebat alienis, & duplici anxius modo, sive quod carebat sperato beneficio, vel quod familiari tugurio, vecordium objectus ludibrio. Quidam tamen fratrum manum illi porrigens, secum Visivallem * usque deduxit, ubi tandem homo erumpens in querimoniam, miserabiliter detestari infelicitatem suam his verbis cœpit: Heu pudet ac piget me miserum has attigisse partes, & adeo diffamatos adiisse patronos ac patres! Divulgabitur cunctis, me infelicissimum & nequissimum mortalium esse, sicut nunc experior & fateor integre. O quot & quanti, parili vehementiorique infortunio detenti, per Sanctos illos optata sunt adepti. Nunc me unum, uti perspicuum est infeliciorem infelicissimis, redire contingit absque effectu voti.

[40] Hæc atque hujusmodi plura animosis cum prosequeretur querelis, [nimium quiritantis.] obtinente præstantissima ubivis præsentia amicorum Dei, unum effectorum * cum illo & in illo, qui ubique præsens & potens existit, in loco, ex proventu genuino Coriletum vocitato, detersa caligine cæcitatis, se sibi liberum ducem itineris redditum ex insperato sensit, ac oblitus querelæ jugis, verbis effectibusque mutatis, repente duci suo gratulabundus inquit: Video te silvasque hinc inde & in cunctis me sentio compotem viæ. Totis itaque animis ingentes gratiarum actiones divinæ omnipotentiæ efficacibusque Sanctorum, quos miserrimus adii, meritis refero, quod nunc *mihi donatum agnosco. Lætus ergo frater lætum dimisit ad sua, ipse cœnobii repetens claustra, utrique lætos efficientes, hic monachos, ille populos, ubi narrarunt gesta in via. His innumerisque aliis miraculis hactenus locus idem, divinæ dignationis opitulante munere, claruit, quæ pro sui copia, scriptorum quoque inopia ac lectorum socordia, prior ætas aut funditus attingere exhorruit, aut vix alicujus incultæ argumentationis exemplari, notificare saltem extrema posteris valuit vel voluit. Ipse vero manus dare inobedientiæ veritus, qualicumque lectione mihi comperta, latere futuros minime sum passus.

[41] [Varius codicum Mss. finis.] Hic desinit in Medianensi Ms. tertia sancti Hildulfi Vita, quam immediate consequitur sermo seu concio quædam Interpolatoris, in depravatos seculi sui mores invehentis, & Medianenses monachos, haud dubie confratres suos, ad beatissimi Patris Hildulfi & Sanctorum illius discipulorum imitationem exhortantis. In Epternacensi vero & Paderbornensi codicibus deest illa concio & breviter terminatur eadem tertia sancti Hildulfi Vita his verbis: Si quis vero librum miraculorum super hæc transcurrere studuerit, evidentissimis agnoscere indiciis poterit, quantus hic beatus Pater noster Hildulphus extiterit, qualesque viros, dictante Spiritu sancto, sanctæ Ecclesiæ educaverit. Tum subditur in Epternacensi Ms. Explicit Vita sancti Hildulfi Trevirorum Archiepiscopi. Incipit liber miraculorum ejusdem. In Paderbornensi autem Ms. Explicit Vita sancti Hildulphi Trevirorum Archiepiscopi. Incipit libellus alius de successoribus ejus in Vosago. Ceterum unus idemque est liber miraculorum & libellus de successoribus, ut ex usdem manuscriptis liquido patet.

[Annotata]

* gallice Deneuvre.

* In Paderborn. Ms. legitur: ad locum qui dicitur Visiovallis usque medium deduxit. Hic locus gallice dicitur: Veseval.

* forte suum effectum.

* In Paderborn. & Eptern. Mss. legitur: me mihi.

DE SS. PLACIDO MARTYRE ET SIGISBERTO CONFESSORE
IN TERRITORIO CURIENSI IN RHÆTIA.

Sec VII VEL VIII.

Sylloge ex Breviario Curiensi & Ferrario.

Placidus martyr in Rhætia territ. Curiensi (S.)
Sigebertus conf. in Rhætia territ. Curiensi (S.)

AUCTORE J. B. S.

Martyrologis omnibus ignoti fuere Sancti illi duo, de quibus modo agimus, præterquam Ferrario in Catalogo generali, ad hunc diem ita scribenti: In territorio Curiensi Placidi martyris & S. Sigisberti confessoris: [A Ferrario primum consignati sunt.] citat autem tabulas ecclesiæ Curiensis, ut quæ illos solenniter hoc die celebret. Tabulæ istæ sunt ipsum Curiense Officium proprium, ex quo lectiones olim desumpserat Colganus, a Keneto cum Bollando communicatas, quas hic sua manu descriptas reliquit, Patricius vero Flemingus Commentario ad Vitam S. Columbani num. 81 inseruit. Sirinus, prædicti Commentarii editor, in sæpe a nobis laudatis Mss., quæ Lovanii in conventu PP. Minoritarum Hibernorum asservantur, citat veterem auctorem Vitæ S. Galli, in cœnobio Selegenstadiensi ad Mœnum in Germania, hæc memorantem: Columbanus cum beatis Gallo & Sigeberto tempore Gregorii Papæ patriam suam Scotiam propter Christum relinquens, venit in Ursariam (quæ urbs est in Helvetia, etiam Ursella & Urania dicta) & construxit ibi ecclesiam, quæ usque hodie S. Columbani dicitur. Ibi reliquit Sigebertum eremi amatorem. Columbanus vero & Gallus propter prædicationem in Sueviam veniunt, adjunctis quibusdam sociis.

[2] Non videtur scriptor iste S. Columbani itinera apposite distribuisse, [S. Sigisbertus an a S. Columbano relictus] neque in reliquis satis accuratus; unde recte subdit Sirinus: Quæ ut plene vera sint, accidisse oportet quando S. Columbanus, sedente S. Gregorio, istac Romam ibat, aut in Franciam redibat: nam longe ante pontificatum Gregorii ex Hibernia egressus fuerat; & sex anni a morte S. Gregorii fluxerant, quando Luxovio pulsus, Italiam petebat. Hæc ille, rectissime observans profectionem S. Columbani ex Hibernia S. Gregorii pontificatum diu præcessisse; at nescio ubi legerit, eumdem Sanctum sæpius ex Gallia Romam ivisse, aut inde in Franciam rediisse. Res tota commodius intelligitur, si cum communi opinione supponamus, relictum ab eo in Rhætiæ partibus discipulum S. Sigisbertum, quando ex Gallia profugus, & a S. Gallo sejunctus, in Italiam perrexit ad locum, quem favore Agilolfi Longobardorum regis obtinuit ad exstruendum celeberrimum Bobiense monasterium circa annum Domini 612, ubi post annos circiter quatuor sanctissimæ vitæ curriculum absolvit, ut plenius dicetur in ejus Actis, ad XXI Novembris illustrandis.

[3] [in vico Disertino, qui describitur.] Ut ad S. Sigisbertum redeamus, non erit abs re, loci situm intelligere ubi monasterium suum construxit, quem nobis exhibet Franciscus Guillimannus de rebus Helvetiæ lib. 4, cap. 2, ubi Rhætiæ fœderatas communitates recensens, sic loquitur pag. 425: Prima & antiquissima est Disertini monasterii & vici, ampla & locuples, cujus parœciæ sunt quinque; Disertinum ipsum, Tremisium (Trums) Bregallia (Brigell) Actuatium (Tavetsch) Medullum (Medels.) Sunt & vici plures, ut Camossum (Kemps) summus vicus (Summitz.) Monasterii conditor S. Sigebertus, S. Columbani discipulus, opibus & auxilio Placidi, nobilis ea regione viri, cujus sedes Tremisii, eaque tenebat omnia, quæ nunc Disertinæ regionis nominantur: cum interea Victor I, uti notavimus, toti Rhætiæ imperaret. Is cum Disertini incrementa cerneret, illud sibi vindicare cœpit; cui cum Placidus, tamquam fundator obluctaretur, ab eo captus, & XI Julii, tamquam rebellis, capitis damnatus est, multis postea clarus miraculis. Monasterium situm sinistra Rheni, ubi prior mediusque confluunt.

[4] Atque hæc locum abunde describunt, qui ex ipsis tabulis geographicis haud difficulter diagnoscitur, [Pluscula narrant lectiones Breviarii Curiensis;] circa Rheni scaturiginem 30 circiter p. m. Curia in Occidentem dissitus. Jam historiam ipsam, prout a Flemingo edita est, paucis expendamus; ad quam idem observandum est, quod supra diximus, de tempore egressus S. Columbani ex Hibernia, ut taceam regem Longobardorum Arnolphum appellari, qui alius esse non potuit quam Agilolfus, S. Gregorio magno synchronus. Sic habet: Tempore Arnolphi regis Longobardorum, præsidente beato Papa Gregorio, Columbanus cum Gallo & Sigisberto, patriam suam Scoticam propter Christum relinquens, venit Ursariam, & construxit ibi ecclesiam, quæ Columbæ dicitur. Ibi reliquit Sigisbertum eremi amatorem; Columbanus vero cum Gallo, propter prædicationem in Sueviam ivit: Sigisbertus vero in Alpibus vastæ solitudinis, quæ Desertina nuncupatur, B. Virginis oratorium construxit; ubi ipse vitam eremiticam duxit, imitator Eliæ & Joannis Baptistæ; ubi multi ad eum causa doctrinæ veniebant. Monet Flemingus, nonnulla hic interseri de crudelitate ac impietate cujusdam in ea provincia tyranni, nomine Victoris; post quæ subjicit immane crudelitatis ejus exemplum, sancti videlicet Placidi, ipsius S. Sigisberti discipuli, gloriosum martyrium, in hunc modum:

[5] Quadam die Victor Placidum fecit decollari: decollatus vero Placidus, [ubi de S. Placidi martyrio a Victore tyranno,] sicut Felix & Regula, surgit, & suffragantibus angelis, in suis manibus proprium caput accepit, & ad locum ubi Sigisbertus erat, deportavit. Tunc mulier sibi occurrit, a qua velamen, quod fuit in ejus capite, ad involvendum suum caput petiit. Tunc illa nimio terrore perterrita, velamen sibi projecit, & fugit. Igitur martyr Dei Placidus, glorioso sui triumphi signo refulgens, ad locum destinatum, & a Deo sibi præparatum, miro & inusitato gressu pervenit; quem servus Domini Sigisbertus admirans, deflens gaudensque suscepit, & cum psalmis & hymnis collaudans mirabilem Deum in Sanctis suis, digno cum honore juxta oratorium S. Martini, quod ad latus basilicæ Dei Genitricis fuerat, sepelivit; assidue super eum orans ad Deum. Post paucos deinde dies tyrannus, non victor sed victus, Rhenum fluvium cum transire vellet, de alto ponte cecidit & mortuus est. Filius vero ejus, nomine Tollus, cum esset Curiensis episcopus, tyrannidem patris arguens, exitum pertimescens, memoriam sancti Martyris diligenter excoluit, & de suo patrimonio largiter honoravit.

[6] Quæ de abscisso & manibus deportato capite hic leguntur, valeant, quantum ex fide auctoris valere possunt: pridem & sæpius explicuimus, quo sensu exponenda sint hujusmodi prodigia, quæ de pluribus martyribus capite plexis commemorantur. [cujus filius Cur. ep. Sanctis favorii:] Felix & Regula huc adducuntur, quod in iis partibus notiores sint; ut vide apud Murerum in Helvetia sancta pag. 55, ubi coli dicuntur cum Exuperantio XI Septembris. Aliam difficultatem non ita facile est explanare, nisi fateamur, in latissima acceptione intelligenda esse, quæ hic narrata videmus de S. Sigisberto, quasi is S. Columbani discipulus fuerit. Etenim si vere Victoris tyranni filius sit Tollus, seu Thello vel Thellus, Curiensis episcopus, cum hic apud Bruschium dicatur vixisse octavo seculo, & quidem anno 784 e vita migrasse; quis nobis satis persuaserit, disparata adeo tempora connecti posse, ut nempe S. Sigisbertus cum S. Columbano in Rhætiam venerit circa annum 612, jam provecta utcumque ætate, utpote quicum S. Magistro viginti & amplius annis Luxovii monasticen exercuerit; is vero supervixerit usque ad seculum octavum ad finem vergens, quo tempore Thellum ipsum episcopum fuisse disertissime tradit laudatus Bruschius.

[7] [sed cujus tempora cum S. Sigisberti ætate connecti nequeant.] Verba ejus sunt: Thello Victoris Rhetici tyranni, qui S. Placidum apud Disertinam interfici fecit, filius; vixit Pipini Galliarum regis temporibus. Condidit & exstruxit cathedralem ecclesiam Churiensem, quæ ad hæc nostra usque tempora illæsa mansit ac duravit. Dotavit Disertinense monasterium: obiit autem anno Christianæ redemptionis DCCLXXXIV. At enim non usque adeo rari sunt id genus parachronismi apud imperitos Legendistas, ad eos minime advertentes, quibus id familiare imprimis, Sanctos suos ad illustrissimam originem reducere, sic ut libenter primorum patriarcharum seu fundatorum Ordinum discipulos faciant, quod alibi me etiam observare memini. Ad scopulos istos vitandos ea tabula unice restat, ut S. Sigisbertum Columbani discipulum fuisse eo sensu intelligamus, quo ii accipi solent, qui etiam diu post Magistri obitum, ejus nomine gloriantur. Vidit, opinor, nodum etiam haud facile solubilem præfatus Murerus, agens de hodiernis Sanctis in citata sua Helvetia sancta a pag. 175; verum ne temporibus istis inter se connectendis frustra sudaret, totam illam controversam circumstantiam studiose præteriit, in toto suo elogio nec verbum quidem faciens de episcopo Thello, aut ejus in Sigisbertinum cœnobium munificientia. Audiamus modo sequentia Officii Curiencis verba:

[8] [S. Sigisberti obitus & loci desolatio.] Post non multum vero temporis sanctus confessor Domini Sigisbertus de terris ad cælum migravit, sepultusque est in tumulo sancti Martyris, ut quorum una mens fuerat in Domino, uno amborum corpora tegeruntur & loculo. Exinde sacer ille locus tantis a Domino signorum miraculis est illustratus, ut ipsi reges & principes summo honore eum dignum ducerent, & de longinquis regionibus clarissimi viri & matronæ confluerent, & maximis muneribus atque possessionibus ditarent. Post pauca, inquit Flemingus, subdit desolationem sacri loci ab Hungaris factam. Post hæc impia gens Hungarorum, de vagina suæ crudelitatis educta, in servos Dei sanctos, qui habitabant in Disertina, graviter est grassata: nam omnes, quos in monasterio invenerunt, gladio peremerunt; & ablatis rebus omnibus, locum prius habitabilem, desertum fecerunt. Exinde post annos aliquot Francorum exercitus transiens, & locum desertum inveniens, incaute equos infra muros ecclesiæ clausit, & in mane mortuos invenit; quo signo perterriti, venientes ad regem, quæ passi fuerant, nuntiaverunt, & regis animum, ad inquirendum de isto loco, non mediocriter excitaverunt.

[9] Quid porro rex ille, quicumque fuit, egerit; quis eversum cœnobium postea restituerit; [Sanctorum miracula,] an & quomodo hodie substet, nusquam proditum invenio. Addit Flemingus de suo, se jam descripta ex illo Breviario accepisse ad XI Julii; quibus ait consonare ea quæ de iisdem Sanctis leguntur in quodam ejusdem monasterii Ms. codice. Miracula autem ipsorum copiose signata dicuntur in appensis ad sacrum sepulcrum tabulis; ex quibus quanti fuerint Sancti illi apud Deum meriti, facile prudens lector intelligat. Et hæc quidem generatim & confuse; verum distincta duo miracula disertius expressit laudatus supra Murerus: alterum in cæco aliquo paupere, nomine Paulino, bonis terrenis plane destituto, sed fide & virtutibus divite, qui precibus ad Sanctorum sepulcrum fusis, visum recuperaverit. Alterum vero in duobus energumenis, Fagino & Murola, qui a malignis spiritibus diu & dure vexati, eorumdem intercessione liberati sint. Huc usque nos deduxere vulgata Rhætiæ monumenta, e quibus conjici poterat, perstare hactenus in valle Disertina prædictum cœnobium, atque adeo sanctorum Placidi & Sigisberti in ejus ecclesia religiosum cultum, sed quæ tamen aliunde magis confirmata voluissemus.

[10] [& perseverans in restaurato cœnobio cultus.] Opportune succurrit, remque distinctius elucidavit Joannes Petrus Giussanus nobilis presbyter Mediolanensis in Vita S. Caroli Borromæi, ab ipso Italice edita an. 1615, qui lib. 6, cap. 12, describens laboriosam Sancti istius excursionem seu missionem, in valles Rhæticas, vulgo Griseas, apostolice institutam, memorat, animum ejus incessisse desiderium, in vallem Tisitim, ut ipse vocat, seu Disentim, ad sanctorum Placidi & Sigisberti reliquias, in templo S. Martini istic frequentari solitas, peregrinandi; quam rem laudatus Giussanus fuse exponit, abbatis Christiani Castelbergi humanissimam invitationem, & sanctissimi Cardinalis pedestrem per ardua montium juga profectionem ordine recensens. Id ad intentum nostrum pertinet, incredibili monachorum & universi populi gaudio exceptum illic S. Carolum, occurrente solennissima supplicatione, in qua sacra pignora, pretiosis loculis inclusa, a monachis deferebantur, summa pietate & profusis lacrymis a Sancto honorata, ac denuo, inter suavissimos psalmorum hymnorumque concentus, ad templum reportata; ubi die proxime sequenti, celebrato Missæ sacrificio, visitatæ a S. Carolo fuerint sacræ reliquiæ, earumque partes aliquæ ipsi oblatæ, quas alibi venerationi exponeret. Ut verbo dicam; ex tota Giussani relatione perspicue constat, eo loci & fidem Catholicam, & sanctorum Placidi & Sigisberti cultum constanter perseverare.

DE S. ABUNDIO MARTYRE
CORDUBÆ IN HISPANIA.
Ex Martyrologiis & S. Eulogii Memoriali.

Anno DCCCLIV.

[Commentarius]

Abundius martyr Cordubæ in Hispania (S.)

J. B. S.

De sanctorum Cordubensium pugilum gloriosis adversus fœdos Mahumeti asseclas pro Christi nomine certaminibus & triumphis jam toties in hoc opere actum est, ut persecutionis istius historia, alibi sæpius explicata, hic omnino repetenda non sit. Quot inde Martyrum nomina in Galliam reportaverit suoque Martyrologio inseruerit Usuardus, jam alibi etiam locis suis non semel monuimus: [Diverso die signatus in Marlliis,] cur autem a vero agonis die S. Abundium ad VIII Junii retraxerit, non divino; in observationibus ad istius diei laterculum mentem exposui, & ante me ibi notarat Henschenius in Prætermissis, signari etiam a Bellino, Maurolyco, Molano & Canisio; addere poterat codices alios, quotquot pro vero Usuardi textu ibidem adduxi: ceterum recte subjungit, a Martino de Roa, Tamayo aliisque cum Romano Martyrologio referri hoc die. Alios istos puta Galesinium & Ghinium, apud quos Sanctus noster elogiis ornatur; sed cum ea aliunde desumi non potuerint quam ex S. Eulogii Memoriali, purius ex ipso fonte haurientur. Sic ibi legitur lib. 3, cap. 12.

[2] Ex hoc autem tempore (nempe a martyrio S. Pompæ seu Pomposæ, quod incidit in diem XIII Kalendas Octobris anno 853) decem mensibus interjectis, quidam presbyter, [pro hoc die laudatur a S. Eulogio.] Abundius nomine, de vico Ananellos, qui est in montana Cordubensi, exortus, ibidemque sacerdotium suum peragens, [fertur] quorumdam commento, vel fraude gentilium, ad martyrium fuisse [pertractus.] Sed ille Dei famulus cum se quadam vocatione in sacrificium verum cælitus aptari conspiceret, quo nolens ducebatur, grato animo adiit. Ac sic interrogatus a judice, intrepida responsione rationem fidei pandens, ultimo scelerosum dogmatistem ejusque cultores veridicis assertionum objectis inculcat: ideoque sub celeri indignatione peremptus, canibus & bestiis devorandus exponitur V Idus Julii, Era DCCCXCII; qui est annus Christi 854. Atque hæc sola de S. Abundio prædicari possunt, neque Tamayus hoc die plura invenit: quæ vero de diversitate inter Habundum cum socio Marco adducit, jam nos paucis inter Prætermissos attigimus, pluribus ea de re suo loco acturi. Neque hic controversiam attingimus de loco martyrii aut habitationis S. Abundii, quam nec ipse laudatus Tamayus dirimere ausus est; ut proinde nihil hic adjungendum supersit.

DE S. KETILLO CONFESSORE
VVIBURGI IN DANIA.

ANNO MCLI.

Sylloge de cultu, gestis, ætate & professione.

Ketillus confessor Wiburgi in Dania (S.)

AUCTORE J. B. S.

Viburgum, alias Wiburgum civitas regni Daniæ episcopalis sub archiepiscopatu Lundensi, sita est in Jutia Septemtrionali, prope Limicum sinum, distans 70 p. m. Ripa in Septemtrionem & 40 Arhusia in occasum, [Cultum olim ostendunt Breviar. Sleswicense,] media ferme inter oceanum Germanicum & Codanum sinum, quam patulo pluribus describit Joannes Isaacius Pontanus in sua Daniæ Chorographia pag. 663, diœcesim ejus extendens ad duodecim milliaria germanica, in qua sint ecclesiæ parochiales ducentæ octodecim. In ea urbe fuisse oportet congregationem seu capitulum canonicorum regularium Ordinis sancti Augustini in quod adlectus S. Ketillus tanta virtutum ac sanctitatis fama excelluerit, ut non Wiburgi solum, sed & Sleswici, quin & in metropolitana Lundensi ecclesia religiosam venerationem consecutus sit, quidquid de ejus vita & gestis nullam ad posteros transmissam historiam noverimus, præter solas lectiones, quas invenimus in Breviario Sleswicensi, ad Acta S. Canuti X hujus, & alibi a nobis citato, impressoque Parisiis 1512, Cathedræ Sleswicensi præsidente Reverendo in Christo Patre ac Domino, D. Godschalco de Alevelde, præsule dignissimo. De Lundensi etiam loquemur infra, sed hic primum de sacris Fastis agendum.

[2] Greveno in additionibus ad Usuardum acceptam referimus primam S. Ketilli memoriam, [& recentiora Marllia.] haud dubie ex aliquo Danico codice desumptam, quam ita hoc die annuntiat: In Dacia, translatio S. Ketilli presbyteri & confessoris. Molanus in auctariis suis, nulla translationis facta mentione, sic legit: Wiburgæ in Dacia, sancti Ketilli confessoris; unde sua verosimiliter accepit Galesinius. Grevenum in suo Germanico descripsit Canisius, addens, pluribus de Sancto agendum ad XXVII Septembris, quo die ipsum obiisse recte observat laudatus Grevenus, cujus hæc sunt verba, a Canisio iterum translata: In Dacia, Dormitio S. Ketilli confessoris, regularis Præpositi ecclesiæ Wiburgensis; quæ eadem & eodem die apud Molanum leguntur. Hos citat & sequitur Ferrarius in Catalogo generali: Viburgiæ in Dacia, S. Ketilli presbyteri. Dierum obitualium scrupulosus observator Castellanus Sanctum quoque retulit XXVII Septembris, sed in margine IX seculum, memoria lapsus, perperam adjecit. Atque hæc hactenus pro cultu satis indubitata: id mirum videtur, in Vite Aquilonia Joannis Vastovii, cui tot Sancti ex Dania inserti sunt, S. Ketilli nomen omnino prætermissum, nec alibi de gestis ejus quidquam memoriæ traditum reperiri, præter lectiones, ut jam dicebam, Breviarii Sleswicensis, quas hic describimus.

[3] Lect. I. Beatus vir Domini Ketillus, ex illustri prosapia ortus, [In Sleswicensi laudantur ejus virtutes,] cum adhuc esset in ætate tenera, cœpit Deo devotus existere, veraque innocentia, & simplicitate sancta Deo hominibusque placere. Parentes autem ejus in confinio Randuisiensis oppidi habitantes in villa Wynghe, cum essent divites, instinctu matris, quæ Deum plus timuit & dilexit, congruum duxerunt, filium studiis litterarum tradere, ac genuina instructum scientia, in ministerio Domini mancipare. Tu. Lect. II. Traditus autem hujuscemodi studiis, non solum in liberalibus disciplinis profecit, verum etiam, juxta Psalmistæ vocem, de virtute in virtutem processit; erat enim humilitate præditus, castitate præclarus, largitate conspicuus, blandus alloquio, firmus consilio, misericordia insignis, & charitate ineffabilis; qui & amicos in Deo, & inimicos dilexit propter Deum. Tu. Lect. III. In his ergo virtutibus placens Deo factus est dilectus, & vivens adhuc inter peccatores, transferri ad meliorem vitam desideravit, ne forte malitia mutaret intellectum ejus, aut fictio deciperet animam illius; illud enim Dominicum diligebat attentius mandatum: Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Quo circa non tantum sua, sed seipsum disposuit pro Domino relinquere, nudusque crucem pro Christo bajulare. Tu.

[4] [& adscribitur ei martyrium;] Lect. IV. Crebrescente igitur gloriosa ejus fama sanctitatis, quæ universo populo jam innotuit; ad aures venerabilis episcopi Wybergensis Eskilli pervenit; cujus sanctis exhortationibus, dilectus Deo amicus, quod prius mente conceperat, ad effectum citius perducere disponebat: placita enim erat Deo anima illius, propterea properabat de medio iniquitatum illum educere, atque inter religiosos & sanctos viros collocare. Tu. Lect. V. Unde factum est ut idem venerabilis Pontifex, Spiritu sancto mediante, illum sibi alliceret, & in ecclesia majori fratribus sociaret; qui ibidem sub regula B. Augustini summa charitate congregati erant, & Regi regum Domino devoti ministrabant. Ubi primum magister puerorum constitutus, pueros commendabiliter instruxit, & pretiosa volumina conscripsit. Attendens enim Apostolum dicentem; Qui non laborat, non manducat otiosus nequaquam panem comedere voluit; sed miranda præditus gratia, duo simul quotidie opera implevit; pueros docuit, & a scribendo interim manum non retraxit. Tu. Lect. VI. In his ergo atque ceteris operibus bonis sedulus Dei servus ac devotus, postquam ministerii sacerdotalis jugum, Spiritu sancto donante, suscepit; non solum donis spiritualibus multiformiter repleri meruit, sed mirandæ sanctitatis gratia undique refulsit: episcopus vero Eskillus eum, Spiritu sancto cooperante, sacerdotem consecravit. Evolutis autem aliquibus annis, dum in ecclesia B. Margaretæ horas canonicas psalleret, in eum irruentibus Christi inimicis, per martyrium occubuit. Tu.

[5] Si vera essent postrema ea verba, jam non ut confessor solum, [quod ex aliis non satis probatur.] in hodierna acceptione, sed ut martyr colendus esset S. Ketillus, a qua tamen laurea ipsi tribuenda prorsus abstinui, quod in nullis Martyrologiis eam expressam invenerim; ut suspicari liceat, mortem, si violenta fuit, certe fidei aut virtutis causa illatam non esse; nisi quis malit, & martyrium & alia huc aliunde accersita: neque enim de tali cæde vel verbum insinuatur in toto Officio Lundensi, quod mihi ex impresso describi curavit, alias a me laudatus R. D. Præpositus (Provost) ad S. Genovefæ Parisiis regularis canonicus, accurate monens, easdem esse lectiones in Lundensi, quæ in Sleswicensi; illi primum insertas anno 1517, cum in antiquiori Missali anni 1514 plane absit S. Ketillus: Sleswicensis autem editio, ut jam patuit, pertinet ad annum 1512. Juverit & Lundensia ista hic adnectere, quandoquidem & ipsa non minus historica sint, quam præfatæ lectiones, multaque in Sancti laudem exhibeant, quæ in lectionibus non continentur. Mutua omnium collatio lucis aliquid addet, quo Sancti ætatem aliquousque explorare liceat. Notabis, in Lundensi Breviario Officium ritui Romano magis aptatum, cum antiphonas novem enumeret, & totidem responsoria, quæ in tria nocturna divisa existimo; ubi in Sleswicensi nudæ omnino Lectiones sex consequenter referuntur. Apographum reddo, prout ad me transmissum est; in quo notatur Officium, non hoc die, sed sequenti XII Julii.

[6] Ad Vesperas Antiphonæ I. Vir Domini prudens, meritorum luce refulgens, [Breviarium metropolitanæ Lundensis] Præclarus genere morumque micans probitate, Tempore præclari fertur Nicolai regis In lucem sanctus mundi prodiisse Ketillus. II. Sic pius ac mundus ut ei quis in orbe secundus, Vir foret aut similis, in commissoque fidelis; Mnam meruit Domino multiplicare suo. III. Vir pius ac justus, verbique lucerna Ketellus, Munere multiplici meruit Domino famulari. IV. Clarus honestate, rutilans mira bonitate, Mitis, mansuetus, humilis, pius atque modestus, Induit algentes, satiavit & esurientes. V. O felix Christi confessor, qui meruisti, Sic de terrenis largiri rebus egenis, In permansura quo mutares peritura, Et felix fruereris eis per secla futura. Hymnus. Alternatim sonent voces, & dulci concordia laudum melos, Regi regum concinat Ecclesia, qui Ketillum immortali coronavit gloria. Cujus nutu & virtute gubernantur omnia; hunc electum sibi servum ante mundi tempora, præcognovit admiranda illustrandum gratia. A diebus juventutis pium, castum, humilem, præsciebat largum, mitem, charitate præditum, & virtute meritorum jam inæstimabilem. Qui per signa adhuc vivens renitebat varia, nunc subjectus ad superna operatur plurima, resplendensque cum electis in perenni gloria. Trino Deo in personis, uni in substantia, summus honor, summa virtus, summa sit & gloria, cujus regnum & potestas per æterna secula. Amen.

[7] Ad Magnificat, Antiphona. Magnificet Dominum vocis & carmine laudum, [sparsim aliqua tradit] Plebs lætabunda, clerus quoque voce jocunda, Athletæ Domini recolens sacra festa Ketilli. Collecta. Omnipotens sempiterne Deus, qui es Sanctorum tuorum splendor mirabilis, quique hodierna die sanctum Ketillum, confessorem tuum æternæ beatitudinis gloria sublimasti, præsta ut cujus merita veneramur in terris, intercessionis ejus auxilio, apud tuam misericordiam semper muniamur in cælis. Invitatorium. In Sanctis Dominum trinum laudemus & unum, Qui meritis rutilum transvexit ad astra Ketillum. Hymnus. Festiva dies colitur, in qua migrasse traditur Christi fidelis assecla Ketillus ad cælestia. Sonent ergo nunc tinnuli harmoniarum moduli, & collaudemus consona voce Dei magnalia. Qui coruscantem meritis, & virtutum prodigiis, conscivit Sanctum hunc sacro Sanctorum contubernio, Deo Patri &c.

[8] [quibus Sancti gesta] Prima Antiphona. Edita nobilium proles de stirpe parentum, Ut radiis sidus, micuit virtute Ketillus. II. Antiph. Simplex, innocuus, patiens & corpore castus, Igne calens Superum, spernit cum germine mundum. III Antiph. In donis crescens cælestibus hic adolescens, Cognitus est vere Domino populoque placere. Resp. I. Beatus vir Domini Ketillus ex illustri prosapia ortus, vitam ornavit moribus *. Disciplinam apprehendens, & Domino in timore serviens. ℣. Dilexit enim Christi mandatum super aurum & topazium. Resp. II. Contemptis igitur parentum opibus, divitiis intendebat cælestibus. * Ut derelinquens peritura, possideret permansura cum Sanctis in gloria. ℣. Ubi nec ærugo, nec tinea demoliuntur, & fures non effodiunt, nec furantur. Resp. III. Sub jugo religionis renitens virtutum donis * sacerdos est consecratus, Christi grege sublimatus. ℣. Accipiens benedictionem a Domino, & misericordiam a Deo Salutari suo.

[9] [paulo distinctius] IV Antiph. Forma gregi factus per mores atque per actus, Quos informavit, hos verbi semine pavit. V Antiph. Christum suscipiens, Christum per membraque pascens, A Christo pasci meruit dape spirituali. VI Antiph. Vir sanctus tribuit, Dominusque magis superaddit: Succrescunt dona, succrescit & aucta corona. Resp. IV. Erat hic Dei dilectus humilitate præditus, castitate præclarus, largitate conspicuus, blandus alloquio, firmus consilio, misericordia insignis, * & charitate inæstimabilis. ℣. dilexit enim ex tota virtute Deum, & proximum sicut seipsum. Resp. V. Cum orasset vir beatus per Crucis signaculum * muniendo civitatem, repressit incendium ℣. Mirificavit Dominus Sanctum suum & exaudivit clamantem ad eum. Resp. VI. Tu vitæ speculum, mundi præclara lucerna, Nos exempla sequi tua * fac per dona superna; ℣. Ut illuminemur per eum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

[10] [sed liberiori metro,] VII Antiph. Qui populo Christi vivendi forma fuisti, Moribus ornari nos & tibi fac sociari. VIII Antiph. Ad te clamantes famulos, veniamque precantes, Alme pater Domino Ketille reconciliato. IX Antiph. Qui dono Christi virtutibus emicuisti, Hanc defende tuam pastor venerande catervam. Resp. VII. Servus Dei nudulum obviam habens leprosum refovit & induit * sed indutus ab ipsius conspectu evanuit. ℣. Beatus qui intelligit super egenum & pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Resp. VIII. Viro sancto nocte quadam recitante homiliam per lumen interius * quod exstinctum prius erat, accendi in ejus manu visum est a fratribus. ℣. Mirabilis Deus in Sanctis suis & gloriosus in operibus suis. Resp. IX. Gemma clara Confessorum, norma gregis, forma morum * pro salute devotorum funde preces famulorum ℣. Non recedet memoria tua, & nomen tuum requiretur a generatione in generationem.

[11] Ad Laudes Antiph. I. Ad laudem Domini cantus promantur & hymni, [hinc inde explicantur,] Qui tribuit Sancto virtutum dona Ketillo. 2. Qui variis renitens donis signisque refulgens, Restituit visum cæcis, claudis quoque gressum. 3. Surdos ac mutos & lepra commaculatos, Sanos reddebat & opem multis tribuebat. 4. Ergo Deum cæli benedicite corde fideli, Atque pium servum facientem signa per illum. 5. Cujus erat vita morum radio redimita, Ejus nunc opera lucent virtute referta. Hymnus. Refulget dies annua, quæ ad festa continua, quorumdam suspirantium movet corda fidelium. Unde perdulci Domino, canamus dulci jubilo, in hac sui sanctissimi solemnitate famuli; qui de verbi dulcedine gregem consuevit pascere, in collecto pauperum cœtu collegit Dominum. Nunc Marthæ vicem exequens, cum Maria residens, per utriusque meritum, vitæ nactus est præmium. Laus, honor &c. Antiph. ad Benedictus. Exultans celebra melodum laude decora, Sacra patris nostri votivaque festa Ketilli, Hinc quem sublatum, felicius & sociatum Cœtibus angelicis veneratur turba fidelis. Ad sec. Vesperas Antiph. ad Magnificat. Magni magnifice Regis bone fideque serve, Introgredi Christi qui gaudia promeruisti, Pro nobis ora, quo perveniamus ad illa. Hactenus Lundense Officium.

[12] Facile observat lector, hæc satis libere, & hinc inde non satis metrice, [notata etiam aliquousque ætate.] pro illius temporis arbitrio disposita esse, cujus rei exempla non pauca in opere nostro recurrunt; quando nimirum ecclesiæ particulares, pro mero suo arbitrio Officia disponebant & exornabant. Oratio Sleswicensis cum Lundensi non omnino convenit, sic enim habet: Omnipotens sempiterne Deus, qui es Sanctorum tuorum splendor mirabilis, quique hunc diem B. Ketilli Confessoris tui solennitate consecrasti: da Ecclesiæ tuæ de tanta festivitate lætari, ut apud misericordiam tuam exemplis ejus protegatur & precibus. Ad temporum rationem & S. Ketilli ætatem colligendam nonnihil confert prima ad Vesperas Antiphona superius recitata, in qua fertur Sanctus tempore Nicolai regis in lucem prodiisse. Etenim Danicorum ejus ævi Regum, saltem S. Canuti fratrum, quorum ultimus fuit Nicolaus, chronologicam seriem haud inverisimiliter ordinare conati sumus ad X diem Julii in Commentario prævio § 3, ex qua patet, prædictum Nicolaum regem Erico fratri, in Palæstinam peregrinabundo, non successisse ante annum 1107 aut 1106, circa quod tempus supponi potest, vivere cœpisse S. Ketillum, qui ad seculum IX cum Castellano reduci minime potest, serius in partes istas septemtrionales Euangelii luce propagata.

[13] De Sancti obitus anno ex dictis Officiis nihil prorsus eruitur, [Videtur obiisse an. 1151,] at si recte sensum citati supra Pontani expendimus, dum Rerum Danicarum hist. lib. 6, pag. 281, ad annum 1188 ita scribit: tum etiam Kilianus, Præpositus olim ecclesiæ Viburgensis, natus apud Cimbros Bandershusii, defunctus anno MCLI, V Kalendas Octobris, a Clemente III Pontifice Romano nova apotheosi inter Sanctos relatus est: Dum Pontanus, inquam, ita loquitur, non videtur de alio intelligi posse, quem de nostro S. Ketillo. Unde ea ipse acceperit, hactenus me latet: non video tamen, fidem ei denegandam; nec canonizationem illam qualemcumque, ut iterum dicam, alio transferri ullo pacto posse existimo, cum adjuncta & circumstantiæ omnes colloqui videantur. Ex iisdem autem Pontani verbis abunde patet, recte scripsisse Martyrologos, qui Sancti obitum consignarunt V Kalendas Octobris seu XXVII Septembris, quos, teste laudato Præposito, secutus est Greuber Canonicus regularis Augustanus, in opere cui titulus, Alimenta pietatis Augustinianæ edito 1677, ubi in Litaniis Canonic. Reg. jam dictæ diei adscribit S. Ketilli natalem; ut si recte omnia disponere velimus, dicendum sit, hac die XI Julii non natalem celebrari, sed elevationem, quæ ab ipso Wiburgensi episcopo, consentiente Clemente PP. III facta fuerit anno 1188, quæque exinde solennior evaserit, atque in Martyrologia transierit, quemadmodum supra satis ostensum est.

[14] [verosimiliter canonic. reg. & præpositus,] De Sancti canonica seu regulari & religiosa professione dubitari posse non videtur, lectionibus, ut cetera taceam, tam diserte asserentibus, properasse Deum, de medio iniquitatum illum educere, atque inter religiosos & sanctos viros collocare: & rursus, Eskillum venerabilem Wiburgensem episcopum, ipsum in ecclesia majori fratribus sociasse, qui ibidem sub regula B. Augustini (ut in pluribus ibi ecclesiis factum existimo) summa charitate congregati erant, & Regi regum Domino devote ministrabant. Quod autem subjungitur, primum magistrum puerorum constitutum fuisse; per pueros recte, ni fallor, intelligit Præpositus, ex ævi istius loquendi modo, novitios seu Ordinis tirones, quos ipse commendabiliter instruxerit. Ad capituli istius regularis præposituram evectum fuisse, nec prædictæ lectiones memorant, nec totum Lundense Officium; verum id temere a Greveno & Pontano assertum, quis merito suspicetur, quidquid Sanctus junior adhuc fuisse videatur dum diem extremum, sive naturali morte, sive ab irruentibus Christi inimicis per martyrium clausit. Si enim natus est regnante Nicolao, etiamsi ad primum regni annum nativitas Sancti retrahatur, cum defunctus sit medio seculo XII, nempe anno MCLI, ætatis quadragesimum quartum vix superavit.

[15] [quæ forte aliunde magis elucescent.] Paulo clarius hæc omnia patescerent, siquis justam seriem Episcoporum Wiburgensium in lucem produceret, quam frustra quæsivimus hactenus. Ex ea enim haberetur Eskilli præsulis ætas, atque inde de S. Ketilli temporibus & gestis securius disputaretur. Iis disquirendis intentus, incidi in Adami Bremensis lib. 4, cap. 44, ubi inter alia quæ de Adalberto, mirabili in paucis antistite suo, fusius deducit; illud etiam notat, ordinatum ab eo fuisse primum Wiburgensem episcopum Heribertum, quod paulo distinctius explicat cap. 46, ubi ait, divisa Ripensi parochia in quatuor episcopatus, dono Suein regis, in Wiborg Heribertum constitutum esse, evecta verosimiliter in Cathedralem Canonicorum regularium ecclesia, haud dubie circa annum 1065 (pro quo Pontanus scribit 1056) sexennio circiter ante Adelberti Bremensis obitum, qui contigit anno 1072, ut proinde Eskillus iste, sub quo vixit S. Ketillus, non procul abfuerit a primo ejusdem Wiburgensis sedis Episcopo: quæ utinam ab aliquo, nobis feliciore, paulo uberius elucidentur! forte & accedent nonnulla, quæ ad Sanctum propius pertineant. Ad Vitfeldium nos remittit Pontanus in citata Chorographia, verum recensio ejus vernacula episcopatuum Daniæ, necdum ad manus nostras pervenit. Plura suggerant qui possunt, iis utemur vel in hujus mensis Supplemento vel ad diem XXVII Septembris, vel quo die magis opportunum videbitur.


Juli III: 12. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 11. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 11. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
15.12.2014