Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli III           Band Juli III           Anhang Juli III

12. Juli


DIES DUODECIMA JULII.

SANCTI QUI IV IDUS JULII COLUNTUR.

S. Mnason Cyprius, Christi discipulus.
S. Hermagoras episcopus M. Aquileiæ in Italia.
S. Fortunatus archidiaconus M. Aquileiæ in Italia.
S. Paulinus episcopus Martyr Lucæ in Etruria.
S. Severus presbyter Martyr Lucæ in Etruria.
S. Lucas diaconus Martyr Lucæ in Etruria.
S. Theobaldus miles Martyr Lucæ in Etruria.
Socii Martyres Lucæ in Etruria.
S. Hæmorrhoissa nomine, ut volunt, Veronica, Cæsareæ Philippi in Phœnicia.
S. Proclus seu Proculus Martyr.
S. Hilarion seu Hilarius Martyr.
S. Nabor M. Mediolani, & Coloniæ.
S. Felix M. Mediolani, & Coloniæ.
S. Divus seu Dius Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Cornius sive Corninsius Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Laventius Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Paternianus episcopus confessor Fani Fortunæ in Italia.
S. Paternianus ep. conf., idem an alius; Bononiæ in Italia.
S. Mamas martyr Constantinopoli.
S. Andreas miles Martyr apud Græcos.
S. Faustus Martyr apud Græcos.
S. Menas Martyr apud Græcos.
Socii Martyres apud Græcos.
S. Michaël Malinus conf. apud Græcos.
S. Viventiolus ep. conf. Lugduni in Gallia.
S. Menulfus episc. in finibus Bituricensium in Gallia.
S. Ansbaldus confessor, abbas Prumiensis.
S. Uguzo mart., in Valle Cavernia, apud Insubres.
S. Joannes Gualbertus abb. conf. Ord. Vallumbrosani fundator, Passiniani in Etruria.
S. Leo conf. abbas monasterii Cavensis in Italia.
B. Andreas puer a Judæis necatus, in Valle OEnana prope OEnipontum, in Tyroli.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Marcianam seu Martianam eamdem in Usuardinis codicibus nonnullis bis positam aut transpositam, pridem ibi observavimus, ostendimusque, non ad hunc diem, sed ad IX Januarii pertinere, fatente vel ipso codicis Pratensis vindice. Rem involvit Baronius eamdem Marcianam semel in Mauritania Cæsariensi signando IX Januarii; tum vero iterum hoc die sub positione Toleti: in notationibus observans, agi de eadem Sancta utrobique, sed primo loco natalem, altero translationem indicari; idque vel ut pugnantes Usuardi codices componeret, vel forte ut Toletanis benigne faveret, qui Marcianam quidem aliquam colunt XII Julii ex antiquo Breviario Mozarabico, ast eam cum Afra confundi nolunt. Insurgit igitur Tamayus hoc die in Baronium, nervis omnibus contendens, aliam esse Africanam a Toletana; sed levibus plane & stramineis argumentis, quæ vix appellari, nedum refutari mereantur; quidquid ibi nubem testium adducat, quos in apocryphorum classem Lusitani pridem relegarunt, eruditos omnes prudenter secuti. Adjungit porro Acta, suo modo exornata, de Calsia uxore C. Atilii, seu Catelli, ut ipsum vocant Acta nostra ad XXIII Maii, ubi de S. Quiteria, S. Martianæ sorore, quæ ambæ cum septem aliis sororibus uno partu editæ sint, a barbara matre necari jussæ, ab aliis nutricibus educatæ; quæ demum omnes vario martyrii genere coronata sint. Acta illa jam merito rejecerunt majores nostri, cum nulla prorsus fide aut auctoritate nitantur, atque ita fabulam redoleant, ut non videam, quo pacto a viris vel minimum cordatis tolerari tamdiu potuerint. Acriter ipsa exagitat Nicolaus Antonius in tomo Ms. variarum observationum, a se relicto, ex quo Matriti multa descripsit socius noster Guilielmus Cuperus anno 1722, quæ usui esse poterunt in Supplemento Januarii. Ex brevi specimine, quo Acta Africana cum Toletanis confert, mentem ejus satis intelliges. Qui potis est, inquit, conspirasse omnino utriusque passionis momenta, ita ut inter se ne tantillum differrent? Credat id Bivarius, qui Dextro Julianoque omnia credit; Tamayusve, cui nusquam non Halus suus alexiacus, in desperata quaque causa, præsenti auxilio opitulatur; quemadmodum hic facit putido epigrammate, inter manus novorum fabulatorum avibus infaustis nato, ut præstigiis suis male cautos deciperet. Ad unam itaque eamdemque Marcianam referenda esse omnia contra Rodericum de Cunha aliosque aliter sentientes, prudentissime censet Antonius; idque ex ipsis etiam Toletanis Breviariis seu Kalendariis, ad annum usque 1647 editis, in quibus de patria Toletana altum siletur, ut fusius demonstrabitur die, quo controversia tota de integro examinari poterit IX Januarii
S. Præjecti episcopi & martyris translatio notatur hoc die in Supplemento Saussayi. Tu vide quæ de eo Sancto ejusque sociis dicta sunt XXV Januarii.
S. Agatham virginem Siculam, hoc die in Hieronymianis, nescio qua causa, repetitam, non aliam esse a celeberrima Catanensium Patrona, quidquid dubitatum sit hactenus a Florentinio & aliis, mihi satis certum videtur: neque, si diversa esset, plus de ipsa dici posset, quam jam disputatum sit aliis locis, maxime ad diem natalem V Februarii
S. Eleuchadium episcopum & confessorem, ut S. Apollinaris discipulum, hoc die, more suo transposuit Florarium Ms. Colitur & de eo actum est XIV Februarii
S. Honesti capitis ostensio Tolosæ in S. Saturnini hoc die fieri solita, tamquam solennitas singularis notatur hoc die a Saussayo, ubi Sanctum facit presbyterum confessorem, cum potius Martyr fuerit, de quo actum est XVI Feb.
S. Cleti Papæ hoc die meminit Grevenus, nonnulla miscens quæ in Auctariis ad Usuardum explicuimus: sed quæ ad ipsum spectant discussa jam sunt XXV Aprilis.
S. Ratberti Paschasii, alias Paschasii Ratberti elevatio & translatio, ut Corbeiæ in Ambianis facta celebratur a Saussayo in Supplemento pag. 1144. Verum eas qualescumque solennitates rejicere solemus ad proprios natales. De hoc vide XXVI Aprilis
S. Epiphanæ, quæ apud Leontinos sub Diocletiano Imp. & Tertyllo præfide uberibus præcisis reddidit spiritum hoc die meminit Martyrologium Romanum, nulla a Baronio indicata ratione cur ipsam hic signet. In Martyrologio Siculo nostri Cajetani refertur, quando apud Leontinos colitur 12 Maii, quo die in Actis nostris remissa ad 10 Maii, ubi cum Actis SS. Alphii, Philadelphi, Cyrini, & plurimorum aliorum tota S. Epiphanæ historia expenditur, ut nihil hic dicendum supersit. Vide igitur ad dictam diem X Maii
S. Acti, Attonis seu Atthonis episcopi Pistoriensis inventio, notata est hoc die a Wione, Menardo, Ferrario, & aliis: sed de ipso, iisque omnibus quæ ad ipsum spectant, actum est die natali XXII Maii.
S. Theobaldus eremita, nescio cur hoc die referatur in Breviario Lingonensi anni 1604; nisi quod coli non possit proprio natali die, S. Pauli Apostoli festivitate impedito. Nos ipsum ad proprium natalem diem signavimus XXX Junii.
SS. Savini & Cypriani festivitatem hoc die recoli in monasterio Casæ Dei a Saussayo in Supplemento, diximus die præcedenti, de quibus nihil hic dicendum superest: Vide XI Julii
S. Pius Papa male alicubi hoc die notatus est: vide pridie XI Julii
XLVI Martyres apud Antiochiam sub Juliano Cæsare a præside Alexandro capitali sententia perempti dicuntur in codicibus Usuardinis, quos Florentinos vocavimus; sicut legitur, inquiunt, in gestis sanctorum Martyrum Quirici & Julittæ. De his jam actum est ad XVI Junii, ubi vide quid de Actis illis censendum sit Comment. prævio §. 1, ubi non solum XLVI, sed CCCCXLIV Martyres annumerati sunt. Sed quidquid de illis sit, huc certe non spectant, nec in ullo alio Martyrologio hoc die consignatos invenimus.
S. Maximi martyris Brixiæ in ecclesia S. Afræ, qui sub Aureliano præfecto pro Christi amore animam posuerit, meminit hoc die Martyrologium sanctæ Brixianæ ecclesiæ Bernardini Fayni, qui in annotatione addit, ex prisca & nobili Brixiana Ugoniorum familia ortum; & anno necis SS. Faustini & Jovitæ sub Adriano Imperatore passum, anno 122. Ita ille citans solita sua monumenta & populares scriptores, ex quorum fide aut auctoritate necdum audemus Maximum illum in Sanctorum album recipere. Quid de tabulis S. Afræ censeamus, jam satis alibi dictum est.
Bertam, alias Bertradam, Pippini brevis, primi ex Carlovingicis Francorum Regis uxorem, Magni Caroli matrem, ut matronam illustrem, imo præclaris virtutibus præditam meritis encomiis prædicari probe novimus; ad Sanctorum honores publico aut privato saltem alicubi cultis elevatam, doceri cupimus. Obiisse dicitur anno 803.
S. Vincentii Martyris memoriam inter auctariæ Usuardina retulit Grevenus, nullo prorsus addito charactere distinctivo; qua ratione plures confusiones inductas, sæpius observavimus, quæ in Florario Sanctorum Ms. aliisque id genus collectionibus non minus frequenter occurrunt. In isto hodie legitur, uti & in Germanico Canisii, In Pompeia civitate, S. Vincentii martyris: quæ æque quidquam significant. Accedit Molanus in suis additionibus, qui sive ex Adone Ms. S. Laurentii Leodii, sive aliunde, citatis jam Florarii verbis superaddidit, cujus passio habetur. Quæro civitatem Pompeiam, qualis præter Laudem (vulgo Lodi in Insubribus) nulla mihi notæ est; sed talem Sanctum ibi non reperit Ferrarius: quæro alibi Vincentium Pompeianum; sed pari successu: quæro passionem: sed nulla usquam exstat, quæ tali martyri Vincentio, ut a pluribus aliis distincto, competere possit. Ad quem igitur S. Vincentium, inter tot, qui solo primo semestri nostro referuntur, aut postmodum referendi sunt, ea pertineant, fateor me ignorare hactenus: utrum quid lucis aliunde accessurum sit, tempus docebit.
S. Dagilam, ut matronam illustrissimam & martyrem sub Hunnerico rege Ariano fustibus & flagellis crudeliter mactatam hoc die Gynæceo suo inseruit Arturus. Plura addit in annotatis, quæ licet negare non ausim, at Sanctos sola ejus auctoritate declaratos necdum admitto.
Bartholomæus Cartusianus, Prior Ruræmundensis, Coloniæ vita functus anno 1444, longo elogio, sed solo venerabilis titulo honoratur hoc die a Rayssio, ex Chronico Cartusianorum Dorlandi atque ex Cartusiana bibliotheca; quæ hic obiter indicasse sit satis.
Magdunus nescio quis, ut Christi discipulus Mediolanensibus hoc die adscribitur a Greveno, & ipsum sequente Canisio. Ast quomodocumque primam syllabam flectas, etiam vocales quinque decurrendo, tale nomen apud Ferrarium non invenies, neque ego alibi reperire hactenus potui, nisi Magdunum oppidum in Sancti nomen transierit.
Fortunati apud Treverim episcopi & martyris annuntiatio est Florarii Sanctorum Ms. in nullo alio Martyrologio hactenus reperta. An ex tali fonte in Catalogum Episcoporum Trevirensium transierit, nescio; certe decimum sextum locum in Masenii elencho occupat, sed absque ullo Sancti titulo, quem nos ei ex isto solo codice asserere non audemus.
Hilarion martyr in Carmelo postremus notatur in Acie bene ordinata P. Philippi Visitantini typis edita, sed absque annotatione Ms., quales ferme aliis Sanctis addidit; ego istum Hilarionem, ut a reliquis synonymis distinctum, necdum novi.
S. Biabailum (Gall. Balley) monachum, S. Winwaloci discipulum apud Fagum (le Fou) diœcesis Corisopitensis in Britannia Armorica primus in lucem produxit curiosus Sanctorum investigator Castellanus in Martyrologio universali, cujus auctoritati, seu testimonio de cultu utut plurimum deferamus, cum tamen in nullis aliis tabulis Britannicis tale Sancti nomen invenerimus, nec apud Saussayum nec apud Albertum le Grand; neque de ipso, præter jam dicta, quidquam sciamus: sufficere censemus, ejus memoriam hic tantisper collocasse, donec lucis plusculum aliunde accesserit.
Athanasius Clysmæ in Ægypto episcopus ab eodem Castellano signatus est, haud dubie ex Fastis Copticis Jobi Ludolfi acceptus, quibus ipse æque ac b. m. magister noster Papebrochius nimium tribuisse videntur: nobis non apparet hactenus, satis tutum ex corruptis ejusmodi fontibus haurire, nisi Græcorum saltem Menologiis, Menæis aut Synaxariis conformes inveniantur.
Maria in Anglia, soror Mechtildis invenitur in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quibus magna fides habenda non est, nisi alia auctoritate fulciantur. Puto indicari celebriorem illam Mechtildem Scoticam, de qua in Prætermissis actum est 12 Aprilis; utrum sororem ea habuerit, cui magis quam ipsi concessi sint Sanctorum honores, necdum mihi compertum est; certe id non evincent citatæ additiones, quas modo habemus cum ipso Greveni exemplari, cui adscriptæ sunt.
Lambertus ut sextus abbas Cisterciensis & beatus hoc die obiisse dicitur in Kalendario Divione impresso. Elogium concinnavit Henriquez; sed longiori oratione ipsum ornat Chalemotus. Saussayus Joannem vocat; sic tamen ut adjuncta probent de Lamberto ipsum agere voluisse; cui non alium apposuit titulum, quam piæ memoriæ tametsi in jam dicto Kalendario inter Beatos consignetur. Negat Henriquez sextum abbatem Cistercii fuisse, citans versiculos non satis comptos ex Dunensi Ms. Septimus successit toto venerandus in orbe, nomine Lambertus, redolenti plenus odore. Utcumque ea sint, necdum nobis videtur Sanctis aut Beatis, publico cultu donatis, annumerari posse.
Desiderius conversus Clarævallensis, qui missus in Lusitaniam, ad erectionem cœnobii Alcobaciæ summa diligentia laboraverit, & non semel rapidissimum fluvium sicco vestigio, cappa sua pro navigio utens, transierit, aliisque virtutibus & miraculis claruerit, secundo loco refertur inter Ordinis Beatos ab Henriquez, sequente eum Chalemoto; verum & hic desiderantur certa cultus indicia.
Abbas & monachi cœnobii Novævallis in Suecia, in aquas demersi & ab hostibus Ecclesiæ crudeliter interempti, referuntur ab eodem Henriquez, a Chalemoto, saltem hoc die prætermissi.
Joannem Charlierum, cognomento de Gerson, theologum suo ævo præcipuum, Parisiensisque ecclesiæ, ac Universitatis Cancellarium, venerabilis memoriæ hoc die appellat Saussayus, longius ei elogium texens, cum titulo, non Sancti aut beati, sed Doctoris Christianissimi. Alia necessaria novimus ut Sanctorum Catalogo adscribatur. Vide de eo Raynaudum in Mantissa ad Indiculum Sanctorum Lugdunensium a pag. 448. Obiit, teste eodem Raynaudo, hoc die XII Julii anno 1429.
Joannem abbatem Elnonensem & Blandiniensem, S. Amandi discipulum, ut Sanctorum familiaritate & imitatione, & præclaris sanctæ vitæ testimoniis conspicuum, in Martyrologii sui textu collocavit Saussayus; sed nullum vestigium adducit cultus ei umquam exhibiti, cujus defectu inter Prætermissos a Majoribus nostris relatus est ex Sandero ad diem 7 Martii; neque ex eo tempore suggestum est aliquid, quo exhibita ei umquam veneratio probaretur.
Translatio solennissima plurimarum sacrarum reliquiarum a diversissimis Sanctis Apostolis, Martyribus, confessoribus & Virginibus hoc die ad templum Domus Professæ Societatis Jesu Genuæ facta notatur a Bollando, qui octo chartæ facies implevit enumerandis solis Sanctorum istorum nominibus & reliquiarum partibus. Ipsam illam translationem seu in undecim altaribus, ad id præparatis depositionem insigni vernacula oratione celebravit honoravitque Illustrissimus Paulus Aresius Dertonensis episcopus, quam habemus typis editam, eo quo res contigit anno 1643 ad totas ferme quatuor & viginti paginas extensam. Longum istum Catalogum aut panegyrim hic attexere, non putavi operæ pretium, cum orationis argumentum facile intelligatur, singulæ vero reliquiæ ad proprios Sanctorum festos dies opportunius referri posse videantur.
Nazarius de Lieth, qui scandit ad angelorum consortium, in omni cœtu celebris, ut inquit Ængussius. Gormanus legit: Nasan alienus a crimine. Nomina patria Hibernica sic Latine reddita sunt, ut ex varia inflexione facile multiplicentur. Hæc ex Sirini compilatione quæ nullum diem vacuum relinquit.
Recurrit alter Colmanus cum addito de Brucais.
Item Ultanus mundus de Corcagia.
Joannes Neapolitanus Diaconus & martyr in Syria, Anonymus confessor Nozoreti in Sequanis, Barnabas a Pistorio confessor Romæ, Bartholomæus de Aranda confessor Zamorræ, Franciscus de Constantina Belvisii in territorio Placentino Hispaniæ, Lucida virgo tertiaria, Fulginii in Umbria, referuntur ab Arturo, cum titulo beati, & ultima rursus in Gynæceo.
Matthæus Citrarius ejusdem Ordinis sacerdos e provincia Calabriæ aliunde nobis suggestus est, ut vir vitæ integerrimæ, qui sanus omnibus apparens, a Guardiano suo extremis Ecclesiæ Sacramentis muniri postulaverit, horam exitus sui prædicens, qua audita pie obierit anno 1300, hac vel sequenti die, ut notant diversæ litteræ; vellem æque constaret de religioso cultu ipsi exhiberi solito.
S. Silæ martyris meminit hoc die Felicius, tamquam discipuli S. Pauli, aut unius e 72, quem aliqui, inquit, in pace mortuum volunt sub Nerone, alii aliter sentiunt. Male hic Silam collocavit Felicius, qui spectat ad diem sequentem XIII Julii
S. Anacletum Papam hoc die mortuum volunt Grevenus & Canisii Germanicum, die vero crastina sepultum. Nos cum Usuardo de ipso agemus die sequenti XIII Julii.
S. Bonaventura episcopus Cardinalis a Florario Sanctorum Ms. male signatur hoc die, notissimus est ejus natalis, quo & de eo agemus XIV Julii.
Donevaldus, alias Donaldus cum novem filiabus ex Leslæo, Boetio & Regio Kalendario Sanctis hoc die adscribitur a Camerario in Menologio Scotico. Vitam, inquit, cum filiabus sanctissimam transegit in solitudine Ogiloy; ipso autem defuncto, Abernathi monasterium ingressæ sunt. Agit de iisdem Dempsterus ad diem 15 Julii, at vereor ut utriusque auctoritas horum omnium cultum evincat. Siquid lucis accedat, plura dicemus ad dictum diem XV Julii.
S. Euroniæ virginis commemoratio in territorio Trecensi hoc die signatur ab Arturo in Gynæceo, quam & Aproniam vocari ait, Gall. sainte Eure, vultque hoc ipso die coli in Breviario Trecensi. Quidquid ejus sit, alios potius sequemur, eamque a S. Apro fratre, Tullensi episcopo distinguemus XV Julii.
S. Wilgefortis V. & M. variis diebus in Belgio & alibi colitur, atque in Ms. aliquo Ultrajectino Vitæ ejus qualiscumque, passa dicitur hoc die 12 mensis Julii propter fidem Domini nostri Jesu Christi, addens apud quosdam servari diem 20 mensis Julii: recte; cum ea sit receptissima ejus festivitas, signata etiam in Martyrologio Romano, cum quo de ea agemus XX Julii.
S. Walthenum abbatem Mailrosiensem non novit Camerarius in Menologio Scotico: ast ejus vices abunde supplevit Dempsterus, annuntiationes ejus non semel repetens. Hoc die sic de eo loquitur: Mailrosiæ, elevatio sanctissimi abbatis Waltheni, cujus hortatu S. David rex frater monasteria fundarat, ut & frater alius Simon comes Albæmerlæ duo monasteria Northamptoniæ in Anglia erexerat, & nepos Henricus Comes Huntindoniensis, ad augendum divinum cultum animum adjecit. Hæc ibi; quibus denuo ad 3 Augusti additur: In Mailros, Waltheni abbatis elevatio: ut geminam fuisse intelligas. Eumdem ante notaverat 22 Maii, quo die inter Prætermissos de eo egit Henschenius, ipsum remitens ad III Augusti.
Theodoræ virginis hoc die scribit auctor Florarii Ms. sæpe solitus Sanctos confundere & geminare. Cum S. Willehado ad X hujus conjunxerat Theodoram electam Alexandrinam. Grevenus Theodoram religiosam feminam suggerit, quæ apud Canisium ipsissima est Alexandrina, remittenda omnino ad diem ad quem superius Electam remisimus & modo etiam virginem qualemcumque (donec melius doceamur) referendam censemus XI Septembris.
B. Haduigis regina, tamquam hoc die piissime defuncta anno 1399, refertur ab Arturo in Gynæceo; nos Kalendarium & Martyrologium Romanum sequimur, in quo obdormivisse dicitur Idibus; colitur autem XVII Octobris
Mononis martyris, tamquam S. Remacli episcopi & confessoris discipuli memoria agitur in solo Florario Sanctorum Ms. hoc die; quo verum quidem Sanctum producit, sed pro mero suo arbitrio ibi collocat, cum in pluribus auctariis Usuardinis, in Molani Indiculo & Castellano signetur eo die, quo de ipso, ex ordine, agemus XVIII Octobris.
Sponsa virgo & martyr e numero sociarum B. Ursulæ signatur hoc die a solo Chalemoto in cœnobio sanctimonialium abbatiæ Liberæ in Gallia Belgica seu Picardia & diœcesi Noviomensi. At sive Sponsa proprium nomen sit sive genericum ad Virgines omnes Ursulanas spectans, de ea cum ceteris agetur ad earum natalem XXI Octobris.
S. Luanus abbas, de cujus sanctitate agitur in Vita S. Malachiæ episcopi: verba sunt Arnoldi Wion in appendice ad Martyrologium monasticum Benedictinum, continente nonnullos Sanctos, quorum dies natalitii ignorantur, aut nullos habent in Ecclesia natales. Hinc certatim ab Hibernis acceptus est, & Martyrologio Anglico etiam insertus hoc die XII Julii, atque item a Ferrario, his solis auctoritatibus fulto. Obiisse dicitur circa an. 1140, at quo die nusquam proditur, ut pro mero libitu hunc diem in Martyrologio citato & Hibernicis tabulis occupet. Cultum habeat nec ne hic non disputo, huc non spectare, certum est: Cum vero res ejus gestæ ex Vita S. Malachiæ accipiendæ sint, multo opportunius de ipso agetur eo die quo S. Malachiæ Acta, ex professo, illustrabuntur III Novembris.
S. Vulsinum (Gall. Gouffin), aliis hactenus incognitum, e tenebris eruit magnus Sanctorum refossor, eo titulo sæpe a nobis laudatus Castellanus in Martyrologio suo universali, cujus corpus asservari ait Cellis S. Eusitii (Saint Ysis) in Biturigibus. Frustra alibi memoriam ejus aut notitiam quæsiveris, cum vel ipsum Saussayum latuerit, æque ac Catharinum in Sanctuario Bituricensi. Nomen referunt S. Eusitii Acta, apud Labbeum tomo 2 Bibliothecæ Ms. a pag. 371, ad XXVII Novembris illustranda. Cum igitur præter paucula ibi relata nihil præterea de sancto isto Vulsino proditum sit, aliunde vero necdum constet, hunc potius quam alterum diem cultui ejus destinarum; possint autem alicunde alia de ipso erui, visum est eum remittere ad diem quo S. Eusitus colitur XXVII Novembris.

DE S. MNASONE CYPRIO
ANTIQUO CHRISTI DISCIPULO.

Sec. I.

Sylloge historico-critica.

Cyprius, Christi discipulus (S.)

AUCTORE I. B. S.

De Sanctis quatuor, in duos sæpe confusis ab Henschenio & Papebrochio actum est XXV Junii, ubi recte distinctos existimamus Sosipatrum a Sopatro, Jasonem a Mnasone; sic ut Sosipater & Jason dicendi sint discipuli & cognati S. Pauli Apostoli, [Quæ de Sanctorum distinctione & qualitate] Sopater vero Pyrrhi, Berœensis, saltem certo Mnason, discipuli Christi; quidquid domum turbaverint Martyrologia, Sopatrum cum Sosipatro, Jasonem cum Mnasone confundentia, ut pluribus jam dicto die explicatum est. Quod si Tillemontius tomum quintum Junii, ubi ista habentur, vidisset, procul dubio a nonnullis abstinuisset, quæ tomo 1, nota 24 in S. Paulum, pag. 553 non satis accurate disseruit; præterquam quod aliqua Henschenio tribuat, quæ ab ipso dicta non sunt, a quibus, propter argumenti affinitatem, brevem hanc syllogen inchoandam duximus. Sic ibi loquitur: Bollandus (ita passim Bollandianos omnes indigitat) asserit, Græcos Jasonem & Sosipatrum annumerare LXX discipulis, quod ego, inquit, non reperio in Menologio Græco Veneto, neque in Canisiano: Menæa vero eos aperte faciunt discipulos Pauli; atque ex Actis Apostolorum satis patet, recte hæc ibi definita esse. Citat porro ad marginem opus nostrum XXVIII Aprilis pag. 547, nempe in elencho Prætermissorum istius diei.

[2] Dormitavit eo loco Tillemontius, nam quæ ibi ab Henschenio dicuntur, [ab Henschenio asserta sunt,] certa sunt, ut ex ejus verbis manifeste intelliges. Non est exacta citatio; sic enim habet: SS. Jason & Sosipater Apostoli ex LXX memorantur in Ms. Græco Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani: item in Menæis Cardinalis Mazarini & aliis Mss., quorum apud nos major, quam usquam alibi copia. Satis patet orationis diversitas: frustra quæsivit Tillemontius in Græcis Menologiis aut Menæis excusis, quæ Henschenius in Mss. se reperisse diserte ibi pronuntiat. Textus ipsos referrem, si esset operæ pretium, aut res ipsa jam non satis pateret ex iis quæ ipse postmodum ad jam dictum diem XXV Junii accuratius discussit. Neque vera sunt quæ sub articuli citati finem adjunxit idem Tillemontius, in hæc verba: Itaque dicendum est, Græcos non honorare nisi S. Jasonem & Latinos Mnasonem sub falso Jasonis nomine. Poterat etiam dicere, sub falso Nasonis nomine, quod hic paulo pluribus ostensurus sum; at falsum est, Græcos non honorare nisi S. Jasonem, cum in jam dictis Mss. nostris etiam expressus reperiatur S. Mnason. Id primum exequar, inde ad Latinos gradum facturus.

[3] In Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ, non quidem ad XXVIII aut XXIX Aprilis; [contra Tillemontium propugnantur.] neque ad XXV Junii aut ad hunc diem, sed ad XIX Octobris sic legitur: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Μνάσονος ἐπισκόπου Κύπρου, & additur nomen Modesti καὶ Μοδέστου absque titulo, qui paulo distinctius explicatur in Synaxario Claromontano, ubi ad prædictum diem XIX Octobris jam dictis verbis adjungitur S. Modesti dignitas ἐπισκόπου Ἱεροσολύμων, qui iidem alibi quoque eodem die simul annuntiantur, licet festivitatis & conjunctionis causam hactenus ignorem; neque magis exploratum habeam, unde Græci isti Menæorum amplificatores Cypri episcopum fuisse S. Mnasonem uspiam repererint; aut cur S. Modestum, Zachariæ captivi diu vicarium, anno 634 mortuum, qui a Latinis XVI Decembris colitur, eo die reponant. Utcumque id acciderit, ad rem nostram satis est, ostendisse, S. Mnasonem Græcis non fuisse plane incognitum. Sed hoc Tillemontio condonandum, qui nulla, uti opinor, Græca Menologia aut Menæa in fonte consuluit, præter ea quæ superius citavit, typis publicis Venetiis aut apud Canisium vulgata. Jam in Fastis Latinis S. Mnasonem nostrum deformatum investigemus, quem nullum Martyrologium, quod sciam, recte expressit.

[4] [Ex corrupta lectione Romani parvi,] In codicibus Hieronymianis frustra quæretur Mnasonis nomen; neque sanctos Jasonem & Sosipatrum, S. Pauli discipulos, ibidem signatos invenies; nam qui ita istic appellantur, Martyres sunt solo nomine noti & classibus majoribus immixti, qui cum prioribus illis nullam prorsus habere possunt affinitatem: qualis etiam Jason in Usuardo occurrit ad III diem Decembris, frater Mauri, filius Claudii & Hilariæ, qui omnes ex Romano parvo per Adonem accepti sunt. Nec magis notus est S. Mnason apud Bedam, Florum, Rabanum & Wandelbertum, quibus Romanum parvum videre numquam contigit. Quod tricis plurimis & implexis quæstionibus olim ansam frequentissime præbunt, satis feliciter explanatum credimus tota præfatione Usuardina, quodque huc proprie spectat, notanter cap. 2, art. 4, num. 144, ubi observatum & probatum est, nullum Latinum Martyrologium meminisse plerorumque aut Christi Servatoris aut S. Pauli discipulorum ante auctorem jam laudati Romani parvi, a quo sua mutuatus est Ado, ab hoc Usuardus, & ex iis demum universa recentiorum progenies. Quod autem ad S. Mnasonem attinet, id infeliciter accidit, ut vel auctor ipse (quod vix in animum induco) aut potius amanuensis aliquis nomen ejus contorserit, sic ut Martyrologii istius descriptor Ado in Ms. suo Ravennensi pro Mnasone legerit Nasonem, atque ita annuntiatio formata fuerit: Apud Cyprum, Nasonis antiqui Christi discipuli.

[5] [pro Mnasonis in Marlliis est Nasonis,] Neque id dubium cuiquam videri potest, cum in omnibus Adonis, tum editis tum Mss. exemplaribus eadem constanter servetur lectio, ad quam notavit Rosweydus, substituendum esse Jasonis vel Mnasonis ex Act. 21. Verum, quod ejus venia dictum sit, advertere facile potuit Jasonem nusquam Cyprium, nusquam antiquum discipulum appellari, utpote qui diversus plane ab eo sit, civis Thessalonicensis, Pauli discipulus, & ut ipse scribit, cognatus, de quo rursus vide quæ dicta sunt ad XXV Junii. Advertere, inquam, potuit Rosweydus, Mnasonem Cyprium cum Jasone nequaquam confundendum, cum characteres omnes a Romano parvo expressi, ita Mnasoni ex Act. 21 proprii sint, ut nulli alteri prorsus conveniant. Rotunde igitur scribendum erat, per Nasonem, male confictum nomen, Sanctum istum omnino intelligi, de quo hæc sunt loco citato Actorum verba: Venerunt autem & ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum, apud quem hospitaremur, Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. Ex hoc loco acceptos esse singulos Romani parvi apices, mihi quidem, ex diuturno libelli istius usu, indubitatum est, quod tantisper etiam indicavi in observatione Usuardina ad hunc diem. Neque mirandum, quod Mnaso in Cypro collocatus fuerit, quamvis verosimilius ibi mortuus non sit; nam satis fuit hujus Martyrologii auctori legisse, quod Cyprius genere fuerit, ut inde positionem eruerit; qui de cetero plerisque Sanctis suis dies pro arbitrio adaptavit.

[6] Ne hic longa serie Martyrologia enumerem in quibus omnibus constantissime legitur Nasonis, sufficiat semel dixisse, per Adonem, Usuardum & Notkerum in posteros omnes transfusum esse, [quod per Jasonis male correctum est.] apud quos restituendum sancti nostri Mnasonis nomen, non Jasonis, ut in Romano hodierno fecit Baronius, multa in notis memorans, quæ, rebus jam melius explicatis, admitti omnino non possunt. Haud equidem existimaverim, Baronio in hac parte præluxisse Molanum, cujus, ni fallor, solam primam editionem vidit, optimam illam & probatissimam, in qua purior est Usuardi textus, in posterioribus sæpe corruptus. Sed alios habuit, qui eam viam sternerent, Maurolycum præsertim, Felicium & Galesinium, quem postremum tamen secutus non est in adjungendo Jasoni suo Cyprio titulo Episcopi, qui nescio unde a Galesinio acceptus sit, non magis quam unde Felicio constiterit, Sanctum ipsum in Cypro extremum diem clausisse. Neque vero curanda hic sunt quæ alii fortasse pro suo quique ingenio repererunt, ut dubia dubiis aliis & æque incertis involverent, ubi rem nude consideranti evidens apparere debet proposita hic a nobis, de deformato S. Mnasonis nomine assertio. Id postremum fateri cogimur, de Sancti gestis aut virtutibus nihil memoriæ proditum esse, saltem quod fide dignum sit, præter paucula illa, quæ ex Actibus Apostolorum jam recitata sunt.

DE S. HERMAGORA EPISC. ET FORTUNATO ARCHIDIACONO MM.
AQUILEIÆ IN ITALIA.

SUB Nerone.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, hymnus, elogium; unusne an duo Fortunati Aquileiæ; Acta, translatio Martyrum.

Hermagoras episcopus M. Aquileiæ in Italia (S.)
Fortunatus archidiaconus M. Aquileiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

Aquileia, ad mare Adriaticum in provincia Forojuliensi inter fluvios Alsam & Natisonem cum Turro sita, antiqua olim Patriarcharum sedes, & nominis splendore nec non insigni emporio præ ceteris Italiæ urbibus memorabilis, [Cultus sanctorum Martyrum Aquileiæ] alteraque Roma dicta; at varias deinde vastationum vicissitudines experta, tandemque ad ignobilitatem & solitudinem redacta, documento est, quam nihil sub sole e rebus humanis sit stabile ac perpetuum. Urbs hæc habet, quod merito accenseat pristino suo splendori duorum Christi Martyrum gloriosam memoriam, videlicet S. Hermagoræ, seu Hermachoræ, Hermacoræ, Hermacoris, Hermechoræ, Armagri, primi sui saltem post S. Marcum Episcopi, & Fortunati archidiaconi; ut proxime visuri sumus.

[2] In antiquissimis Martyrologiis sub S. Hieronymi nomine vulgatis ita signantur: [ex antiquis Martyrologiis] In Aquileia, SS. Fortunati & Armigeri. Quin ibidem agatur de sanctis Martyribus nostris, tametsi S. Fortunatus ponatur primo loco, & pro Hermagoræ scribatur Armigeri, evinci puto e characterismis adjectis; quales sunt affinitas nominis, dies cultus, locus & socius: quamvis, ut notatur in Observationibus ad Usuardum, a paucis annis editum, in omnibus codicibus nomen corruptum sit; aliis Armigeri, aliis Armigiri vel Armageri legentibus, præfixo ubique Fortunati nomine. Romanum vetus seu parvum sic habet: Aquileiæ, Hermagoræ Episcopi, discipuli S. Marci. Ado autem sic: Apud Aquileiam, natalis S. Hermagoræ, primi ejusdem civitatis Episcopi, discipuli B. Marci Euangelistæ. Usuardus paulo auctior est: In Aquileia, natalis S. Hermagoræ Episcopi, discipuli B. Marci Euangelistæ, qui inter miracula sanitatum & prædicationis instantiam ac populorum conversionem, plurima pœnarum genera expertus, ad ultimum cum Fortunato archidiacono suo, capitali supplicio perpetuum meruit triumphum.

[3] [ostenditur;] Et rursum die XII Septembris agens de S. Hermagora occasione SS. Cyri & Juventii, ait ipsos ad urbem Ticinensem ab eo directos, primo illic Christi Euangelium prædicantes, & magnis virtutibus ac miraculis coruscantes, etiam vicinas urbes divinis operibus illustrasse; sicque in pontificali honore, glorioso fine quievisse in pace. De qua missione agitur tomo 2 Februarii, pag. 153. Præcesserat Romanum parvum eadem die XII Septembris: Ticini, confessoris Syri, & Euentii, discipulorum Hermagoræ, Aquileiensis primi Episcopi. Wandelbertus S. Hermagoræ accinit sequens hexametrum:

Hermagoram quarto supplex Aquileia frequentat,
Antistes precibus populum qui fulsit & urbem.

Notkerus Sanctos annuntiat his verbis: Apud Aquileiam nativitas S. Hermagoræ, vel sicut in antiquis codicibus invenitur, Hermechoræ, primi ejusdem civitatis Episcopi, discipuli S. Marci Euangelistæ: item Fortunati, de quo Fortunatus Episcopus lib. 8 carminum, cap. sive titulo 4, pag. 190 editionis Browerianæ, & Fortunatum fert Aquileia suum. Idem Fortunatus Episcopus Pictaviensis in Vita S. Martini lib. 4, canit in hunc modum:

Hinc Venetum saltus campestria perge per arva
Sub montana quidem castella per ardua tendens:
Aut Aquileiensem si fortasse * accesseris urbem,
Cantianos Domini nimium venereris amicos
Ac Fortunati benedictam martyris urnam.

Scio equidem hosce versus die XI Junii applicari S. Fortunato martyri, fratri S. Felicis, non minus quam illum versum, mox a Notkero productum, præmisso alio hoc hexametro versu:

Felicem meritis Vicetia læta refundit.

De qua re statim tractabimus, ubi quæremus unicusne an duplex Fortunatus Aquileiæ admittendus sit.

[4] Inter Martyrologos recentiores de sanctis Martyribus nostris mentionem faciunt Ferrarius cum elogio; [uti pariter ex recentioribus;] sicut etiam Maurolycus, Felicius, ac Galesinius, sed restrictiore ad modica verba elogio. Romanum denique modernum ambos commemorat verbis Usuardinæ annuntiationi consonis. Unde corrigi debet Florentinius, dum perperam notat, Martyrologium Romanum non nisi Hermagoræ meminisse. Eodem errore lapsus Tillemontius tom. 2, pag. 497. Observandum vero est ex Ferrario natalem horum sanctorum Martyrum, Aquileiensis diœcesis patronorum, in tota Aquileiensi provincia, ab omnibus Episcopis, Patriarchæ Aquileiensi subjectis celebrari ex synodali constitut. anno Domini MCCLXXXII, die XIV Decembris sub Raymundo Patriarcha. Addit corpora ipsorum Aquileia Gradum memorari translata ab Helia Patriarcha, citatque librum ejusdem de ritu sepeliendi mortuos c. 15.

[5] Post hæc sequitur ibidem hymnus in laudem Martyrum concinnatus hujus tenoris; [hymnus ex Breviario Aquileiensi productus] ex Breviario, ut additur, Aquileiensi:

      Æterne Deus, solio
Cælorum sedens rutilo,
Nunc Hermacoræ precibus
Absolve nos sceleribus:
      Fortunatique commodis
Nos omnes reple monitis,
Qui Hermacora prævio
Succurrit lapso populo.
      Quos vinxit tui charitas.
Merito colit civitas:
Quæ iisdem pastoribus
Erepta est dæmonibus.
      Proinde festa gaudii
Omnes vicini populi
Undique proni cursitant
Lætaque mente jubilant.
      Nunc Deo, Pastor inclyte,
Nosmet commenda sedule,
Quem præcinisti inclytum,
Ut diluat flagitium.
      Ex cujus nutu feminam
Salvasti Alexandriam:
Eo juvante populum
Ad cæli perduc solium.
      Cujus amore capite
Truncatus es, ut hodie,
Sublimet Aquileïam,
Urbem fovendo Austriam. Amen.

[6] [cum fragmentis ad elogium S. Hermagoræ spectantibus.] Quoad elogia, a Ferrario & Ughello adornata; nihil opus est ea integra hic transcribere. Ex hoc postremo excerpo id unicum, quod Hermagoræ vexillum Venetis aliquando propitium fuisse, ibidem narret dictus auctor ex Dandulo, ejusque felicissimis auspiciis Parentum, Polam, multaque alia Istriæ oppida sub ipsorum imperium concessisse; cujus etiam Divi meritis Aquileiensis regio, instituto solenni pro infantibus sacrificio, quod & hodie servatur, a vexatione dæmonum liberata creditur. Nec aliena arbitror a præsenti instituto ea, quæ lego in Actis Mss. S. Syri Ep. Papiensis, quæ habemus; de quo agi poterit die IX Decembris: Euangelium autem, quod S. Marcus rogatus a fratribus Romæ confecerat, secum deferens, beatum virum Hermagoram, quem ipse edocuit, & enutrivit ordine vicis suæ in Italia, prudentia & sanctitate reliquit insignem: hujus auditores atque ministri venerabiles viri Syrus fuerunt atque Iventius.

[7] [Tillemontius non habet sufficientem rationem dubitandi an, fuerit S. Hermagoras I Aquil. Ep.] Ex eo, quod supra retulimus, S. Fortunatum in Hieronymianis ubique præponi S. Hermagoræ, non videtur præberi sufficiens ratio Tillemontio, dubitandi aut scrupulum movendi, num extiterit S. Hermagoras primus Aquileiensium Episcopus saltem post S. Marcum, & istius territorii Apostolus. Tam enim facile est mutari nominum ordinem, & quod prius ponebatur primo loco, postea poni loco secundo, quam nominum orthographiam corrumpi; quod factum fuisse in nomine S. Hermagoræ, supra significavimus. Pluris certe apud me valet antiquiorum Martyrologorum auctoritas, de quibus num. 2, expressissime annuntianttum S. Hermagoram primum Aquileiæ Episcopum fuisse; quam tantilla Tillemontii observatio, desumpta ex ordine nominum jam dicto. Accedit eo, quod Baronius ad an. 46, num. 2, agens de diversis discipulis ad diversas instituendas ecclesias a S. Petro missis, Aquileiæ post Marcum tribuat Hermagoram. Neque rursum hic moror Tillemontium, pag. 508 dicentem, non esse valde certum, quod S. Hermagoras vixerit tempore Apostolorum; neque sat constare, quod umquam Aquileiæ fuerit. Nam præter illa, quæ jam diximus, in Commentario prævio S. Marei die XXV Aprilis, num. 7 asseritur, S. Marcum duobus annis cum dimidio Aquileiæ fuisse. Adde, quod in Tractatu de Patriarchis Alexandrinis, qui præfigitnr tomo 5 Junii, in dissertatione fundamentali dicatur, non esse inverisimile Marcum Aquileiæ fuisse. Quid? quod Aquileiensis ille Apostolatus asseratur ex duplici codice Ms. proxime post S. Marci Commentarium prævium: ad dictum diem, ubi sic lego: Porro sanctissimum virum Hermagoram, civem Aquileiensem, ad tantam excellentiæ perfectionem magisterii sui imbutum arte [S. Marcus] perduxit: quatenus dignum eum fore summi sacerdotii culmine, idque in virtute sancti Spiritus adepturum non dubitaret: unde & socium eum itineris sui, cum Romam repeteret, idoneum adsciscere rectissime judicavit: ac deinde præsentiæ beati Apostoli Petri eum præsentandum, non est arbitratus indignum: a quo nimirum sancto Apostolo, primo scilicet pastore Ecclesiæ, idem B. Hermagoras pontificatus virga suscepta, & summi sacerdotii indepto officio, Aquileiensem, Domino favente, gubernandam suscepit ecclesiam: in qua nimirum urbe martyrii coronam adeptus, summi quoque sacerdotis Christi membrum effectus est. Dixi supra sanctum Hermagoram primum exstitisse Aquileiæ episcopum saltem post S. Marcum: nam Ughellus inter patriarchas Aquileienses primo loco recenset S. Marcum, tribuens ei successorem Hermagoram: quod bene concordat cum ejus Actis. Et fortasse non plus volunt, qui dicunt ipsum fuisse primum Aquileiensem episcopum.

[8] Nimis multi ac varii in hisce sanctis Martyribus nostris concurrunt characteres, [Duplex videtur statuendus Fortunatus Aquileiensis.] quam ut Fortunatus, de quo hic, idem credi possit cum Fortunato, S. Felicis fratre ac martyrii socio; atque adeo duplex videtur statuendus hujus nominis Martyr. Etenim alius utrobique Imperator, alius præses, alia Acta, alia martyrii dies, quid aliud suadere queant, quam alterius sancti Martyris ab altero diversitatem? Quamvis Aquileia martyrii palæstra diversa non sit. Unde non possum assentiri Tillemontio, asserenti, satis sibi esse causæ, ut credat eum Fortunatum, qui colitur XI Junii, eumdem esse cum illo, quem hodie exhibemus: quandoquidem, si S. Hermagoræ, ut arguit, martyrium conjungi debeat cum martyrio S. Fortunati, Martyrologia Adonis & Usuardi signant Fortunatum die XI Junii Aquileiæ passum sub Diocletiano una cum S. Felice: sed hoc adeo nihil obstat, ut potius præbeat ex parte fundamentum statuendi duos diversos Fortunatos propter Imperatorum diversitatem, sub quo martyrium consummarunt. Neque etiam obstat quod Fortunatus Pictaviensis duobus locis, quos produximus supra num. 3, loquens de S. Fortunato Aquileiensi, non dicat duos istius nominis Sanctos exstitisse Aquileiæ. Quasi vero tot characteres positive diversi non debeant præponderare argumento mere negatio in præsentis quæstionis decisione. Quamobrem longe mihi verosimillimum est duos Fortunatos, Aquileiæ passos, admitti debere. Vide etiam annotata infra post translationem posita, littera k: ubi distinguitur duplex Fortunatus.

[9] Acta Sanctorum Martyrum traducit idem Tillemontius, [De Actis eorumque apographo,] tamquam non habentia ullum characterem antiquitatis & auctoritatis. Ego vero hoc de iis pronuntio, plures genuinæ sinceritatis notas habitura, si abessent nomina quadam propria, antiquitatem non redolentia; totque sermocinationes, precesque, ut nihil dicam de miraculis. Tempus vero scriptionis & auctor nos latent. Feruntur quidem conscripta, uti habes in notationibus ad Martyrologium Romanum, a Gregorio, cujus filia obsessa a dæmone, ab eodem Sancto fuit incolumitati restituta: (Apud nos a num. 15, ponitur non filia, sed filius Gregorii a dæmonio liberatus.) At qua fide historica hæc opinio nitatur, non puto satis intelligi posse. Ceterum, quod ad Ms. attinet; damus hic apographum Trevirense sancti Maximini, cum aliis exemplaribus collatum, variis lectionibus præcipuis in annotata rejectis, aliisque minoris momenti prætermissis, ne modum excedamus. Petrus de Natalibus succinctins ea commemorat lib. 6, cap. 86; meminitque S. Hermagoræ lib. 8, cap. 29 in Actis SS. Euphemiæ ac Dorotheæ. In dictis notationibus ad Martyrologium Romanum citantur alii scriptores recentiores, Vincentius, Antoninus, Sabellicus, Volaterranus, Hier. Rubeus, & historia Aquileiæ.

[10] Nec tacitus præterierim quædam de S. Hermagoræ translatione; [translatione ac tempore martyrii:] apud Grevenum signata die XII Septembris. Typis mandamus quæ de illa scripsit Petrus Calo parte 2, fol, 218, prout notatum reperi in superiore parte Ms. nostri, addito ad marginem ex codice 929. Partem illam secundam hactenus fortasse ineditam esse, & consistere in solis collectaneis Mss., videtur indicio esse, quod ex Mss. collectaneis ejusdem Auctoris datur historia elevati corporis & miraculorum S. Zenonis tomo 2 Aprilis, a pag. 74. Porro fuit dictus Petrus Ordinis Prædicatorum, floruitque, ut refertur ibid. pag. 76, in annotatis littera k, circa annum 1300. Plura Præf. Gen. Bollandi pag. XX. Male vocatur a Possevino & Vossio Ord. Min. Quæ super eadem translatione notamus, conjicimus ad ejusdem finem. Tomo 1 Januarii pag. 1084 inter varias reliquias Pragam a Carolo IV allatas habetur S. Hermogoræ Ep. & Martyris brachium. Hæc præfati, sanctorum Martyrum Acta exhibemus: quorum martyrii tempus, iisdem Actis insistendo, videtur determinandum circa annum Christi 66; cum contigisse post mortem S. Petri habeatur e num. 8.

[Annotatum]

* forte

ACTA
Ex Ms. S. Maximini Treviris, collata cum cod. Ms. 13 Reginæ Sueciæ, & editis apud Mombritium, Tomo 2, a fol. 1 verso.
Ab auctore incerto conscripta.

Hermagoras episcopus M. Aquileiæ in Italia (S.)
Fortunatus archidiaconus M. Aquileiæ in Italia (S.)

BHL Number: 3838


EX MSS.

CAPUT I.
A S. Hermagora Aquileiensium Episcopo fides propagata; pœnarum contemptus.

[S. Marcus a S. Petro Apostolo Aquileiam missus,] Post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi a omnes Apostoli miserunt sortes, quisquis in suam provinciam proficisceretur ad prædicandum verbum Domini. Apud urbem vero Romam profectus est beatus Petrus Apostolus, princeps Apostolorum una cum beato Paulo Apostolo, adducentes secum beatum Marcum, qui & ipse beati Petri primus fuit discipulus, & morabatur cum eis in urbe Roma. Tunc dicit ad eum B. Petrus: Quid hic moraris? Ecce [tu plenissime] eruditus es de omnibus, quæ fecit [Dominus noster] Jesus Nazarenus; surge [&] perge ad urbem, quæ dicitur Aquileia, Austriæ b provinciæ ad prædicandum verbum Domini. Tunc accipiens beatus Marcus primam sortem & baculum pontificatus, arripuit iter, & veniens pervenit apud prædictam urbem, quæ dicitur Aquileia c. Veniens autem apud prædictam civitatem, invenit ibi juvenem, nomine Athulphum *, filium Ulfii, illustris & primi civitatis, qui magna lepra detinebatur. Tunc interrogavit beatum Marcum de qua provincia iter faceret. Et ipse ei omnia enarravit, eo quod Christianus esset, & medicus ad omnes ægritudines seu infirmitates curandas.

[2] Tunc juvenis, audiens hujuscemodi sermones, ad pedes ejus provolutus rogabat eum, [sanat Athulphi lepram in manu & brachio;] ut infirmitatem ejus curaret. Tunc beatus Marcus, apprehensa manu ejus & brachio, mox lepra ab eo mundata est de manu & brachio ejus. Tunc juvenis, videns hæc mirabilia, citius cucurrit ad patrem suum Ulfium, & omnia ei indicavit, quæ illi beatus Marcus fecisset. Celerius cum magna turba veniens Ulfius, inveniens beatum Marcum ad portam occidentalem residentem, rogare eum cœpit, & dicere: Fac filium meum sanum, & omnia, quæcumque postulaveris, faciam tibi. Tunc dicit ad eum beatus Marcus: si credideris in Dominum Jesum Christum ex toto corde tuo, videbis filium tuum [ex integro] sanum.

[3] Ulfius exclamavit, dicens: Credo Dominum Jesum Christum [esse verum Domini. [& postquam eum baptizasset sanat illam in toto corpore cum incremento fidelium.]] Tunc beatus Marcus, accepta aqua, baptizavit juvenem in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti; & omnis lepra ejus mundata est. Videns Ulfius [hæc] mirabilia, baptizatus est ipse, & omnis familia domus ejus, & multitudo populi baptizati sunt in illo die. Cumque beatus Marcus prædicaret [ibidem] per aliquot annos, emicuit in cor [ejus] desiderium, vultum S. Petri videre. Volens [autem] occulte dimittere populum, & ire ad urbem Romam. Tunc Dei nutu audientes populi, concurrentes diluculo, vociferabantur clamore magno, dicentes: Quid mali egimus, quid peccavimus, quia tu nos derelinquere vis? Da nobis pastorem. Tunc Beatus edidit * populo, ut eligerent sibi, quem voluissent virum christianissimum. Turba autem populi elegerunt sibi elegantem personam [& condignam] nomine Hermagoram.

[4] Tunc iter faciens cum beato Marco ad urbem Romam, [S. Hermagoras Romam petit, cum S. Marco; consecratusque episcopus, redit Aquileiam;] [ibique] a beato Petro accipiens baculum pontificatus & velamen Sacramenti [cum benedictione,] factus est proton Episcopus provinciæ Italiæ, & regressus [est] ad urbem civitatis Aquileiæ, [&] ecclesiæ suæ moderationem composuit; & seniores * & levitas [inibi,] ordinavit: & post hæc ad civitatem Tergestinam presbyterum & diaconum direxit; & per alias civitates similiter faciebat. Hæc agebat in urbe civitatis Aquileiæ, quæ est ex civitatibus Italiæ prima d. Si quis unanimitatem sanctorum Martyrum contemplatur, non solum eos pro suis passionibus contemplatur; verum etiam de fidei infirmitate * atque immobili & inconcussa eorum charitate, qua semper invicem servaverunt, se ædificat: se etiam commendare poterit: ita quoque propter Deum convenienter custodire dilectionis fidem, ut in nullo se penitus lædere arbitretur e.

[5] Crescebat [denique] quotidie fides Christianorum; crescebat in verbo Domini; [fidem propagat;] crescebat etiam & in charitate f; conjunctos semperque gubernatos, quos custodivit, ipse etiam & a passionis gloria non separavit. Qui beatissimus Hermagoras cœpit ipse prædicare verbum Domini nostri Jesu Christi, plenus Spiritu sancto, & per orationem dæmonia ab obsessis corporibus ejicere, infirmos fanare, & cæcis, facto Christi signaculo, super oculos eorum, visum reddebat. Concurrebant autem ad S. Hermagoram Episcopum omnes Italiæ provinciæ populi, videntes ejus mirabilia, quia & per eum sancta multiplicabatur fides; paganorum autem insania confundebatur.

[6] [idololatris commoventibus Præsidem contra eum,] Eodem vero tempore, imperante Nerone, in urbe Roma, & præfecturam g agente Agrippa h, qui fuit filius fratris ipsius Herodis. Tunc in Aquileiensem civitatem direxit Præsidem, Seuastum * nomine, ut in eadem civitate, ut diximus administraret. Qui cum ingressus fuisset civitatem, universi populi occurrentes & vociferantes clamabant; sicut est solitum quasi indicibus i. Alia autem die, sedente eo pro tribunali, postquam immundas hostias obtulerunt dæmonibus sacerdotes idolorum, ei suggesserunt de beatissimo Hermagora, dicentes: Subveni, Domine præses, quoniam templa deorum destruuntur per virum quemdam, qui per suam magicam artem, & verborum seductionem, omnem populum a diis immortalibus separavit, prædicando illum, qui a Judæorum populo a Judæa * est interfectus: quem si tu ita dimiseris, omnes separat a sacrificio deorum: & si hoc notum fuerit Principi, incipies te in magna culpa apud eum invenire. Hæc autem audiens Seuastus præses, fremuit nimis, sicut leo, & præcepit, ut plurima turba militum urbem ingrederetur, & eum cum magna admiratione ad suum præsentari auditorium k.

[7] [orantem,] Hoc audito, S. Hermagoras Episcopus dixit omni clero: Viri fratres ingemiscamus ad Dominum: quoniam ecce appropinquat diabolus, qui, sicut leo, circuit, quærens quem devoret; ut elisus ac prostratus jaceat sub pedibus nostris. Cumque universi orarent ad Dominum, beatissimus Hermagoras hanc fudit orationem, ad Dominum, dicens: Domine Deus omnipotens, unigeniti Jesu Christi filii tui Pater misericors, qui non memoras iniquitatem populi tui; qui vis pœnitentiam peccatoris, ut convertatur a via sua injusta, & vivat in tua voluntate: Christe Jesu, qui duodecim Apostolos coronasti, & misisti eos in seculum istud prædicare Euangelium, te provisorem & salvatorem animarum nostrarum; [te] deprecor, Patrem omnipotentem, & Filium [tuum] Jesum Christum, qui potens es animabus servorum tuorum, in te confidentium, opitulari; libera nos a persequentibus nos, ut non dicant: Ubi est Deus eorum? sed da Domine Jesu Christe misericordiam tuam servis tuis, ut confundantur inimici nostri, & cognoscant, quoniam tu es, qui confringis cervices peccatorum. Cumque orasset ad Dominum, impetum facientes inimici, comprehenderunt sanctum Hermagoram Episcopum, & ferro vinctum perduxerunt ad Seuastum præsidem.

[8] Qui cum fuisset perductus, dixit ad eum Præses: Quæ est tua audacia? ut in injuriis deorum & dearum nescio per quam artem & seductionem verborum omnem populum a diis immortalibus separes, prædicans illis *, qui a Pilato est crucifixus: propter quem & Petrus similem accepit pœnam in urbe Roma. Aut nescis, quia tale accepi præceptum, ut, si invenero viros ac mulieres in hac perseverare vanitate, diversis eos generibus tormentorum affligam? Quod si & tu in hac perseveraveris insania, in te correctionem omnium, quos ad te aggregasti, faciam, ut per te discant omnes veneranda numina deorum venerari, sicut & omnes faciunt provinciæ. Beatissimus Hermagoras Episcopus elevans oculos suos in cælum, facto signaculo Christi in fronte sua, ita constanter respondit:

[9] Ego ex jussione Domini mei Jesu Christi in fronte sum * Episcopus. [cui intrepide respondet,] Non quiesco prædicare, quæ mihi præcepta sunt a Domino meo Jesu Christo, ut omnes [a diadolo] detentos, per verbum Domini ad Dei revocem agnitionem: quoniam Deus magnus est, qui est in cælis; qui jubet cælo dare pluviam; qui solem suum oriri facit super justos & injustos, ipsum ego prædico omnibus diebus vitæ meæ. Seuastus Præses dixit: Ut video, certum est, quod deorum sacerdotes dixerunt; quia per ista verba stulta populum seducis. Ego enim non puto, quia tu hæc loquaris mente. S. Hermagoras Episcopus dixit: Hoc certum est, quod dixisti: quia ego non mea loquor mente, sed per me Spiritus sanctus loquitur: sic enim sancta continet Scriptura: Cum steteritis ante judicem l, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim urbis in illa hora, quid loquamini: quia Spiritus sanctus loquitur per os in Christo credentium. Seuastus Præses dixit: Ego non verbis tecum contendere quæro, sed ad tuam festino salutem, ut accedas, & sacrifices diis immortalibus. Quod si nolueris nunc sacrificare, dum tecum pacifice loquor, postea vero cum confusione incipies diis thura offerre. Multo enim melius est tua bona hoc facere voluntate.

[10] S. Hermagoras Episcopus dixit: De Domini mei Jesu Christi misericordia fido, [frustra territus.] si qua valueris * pœnarum genera exercere, corpus quidem meum poteris tormentis affligere: anima autem mea a Christo excepta, ab ejus Angelis in paradiso collocabitur m: nam diis tuis, qui sine anima sunt, sine auditu, & sine visu, sine gressu, numquam deditus ero. Hæc audiens Seuastus Præses, jussit eum extendi, & nervis crudis cædi: cumque cæderetur B. Hermagoras Episcopus, aspiciens in cælum dixit: Gratias tibi ago Deus altissime, pater Domini mei Jesu Christi, quia cum sim indignus, jubes me ad sanctam tuam deitatem pervenire & pietatem. Tunc Præses jussit clamare ad eum: Accede & sacrifica diis: nam incipies prioribus pœnis torqueri. Sanctus Episcopus respondit: Erubesce cum patre tuo diabolo, qui ab initio confusus, a servis Dei [semper] est superatus. Jam semel & sæpius tibi dixi, quia dæmonibus vestris numquam sacrifico n. Audiens hæc Seuastus præses, palluit ex nimio frigore *, & dixit ad eum: Per deos magnos, quia sic te interficiam, ut nec sepulturæ corpus tuum tradatur. Tunc S. Hermagoras subridens ait: Verum est, quod in sancta scriptum est lege: Quia in malevolam animam non introibit intellectus. Audiens hæc Præses, is jussit eum in eculeo suspendi, & pectus ejus ungulis [ferreis] radi. Postea præcepit laminas ferreas candentes ejus corpori imprimi, & lampades ardentes ejus lateribus appicari. Et cum hæc fierent, sanctus Dei Martyr, pendens in ligno, hymnum Domino canebat, dicens: Deus in adjutorium meum intende; Domine ad adjuvandum me festina: & confundantur [omnes, qui ostendunt servis tuis mala, & conterantur] ab omnipotentia tua *, & virtus eorum conteratur. Videntes autem populi ejus magnam constantiam, exclamaverunt, dicentes: Magnus est Deus Christianorum: sine ulla causa tormentatur vir Dei: non quiescit die ac nocte confortare populum suis sanctis monitis; nihil inique gessit: pro qua hæc patitur causa?

ANNOTATA.

a Codex Ms. Reginæ Sueciæ legit: Postquam Dominus noster Jesus Christus, hominum redemptione peracta, resurgens a mortuis ascendit in cælum. De divisione Apostolorum agetur die 15 hujus.

b Quid sibi vult Austriæ provinciæ? Malim legere Istriæ provinciæ. Tametsi enim a temporali potestate Patriarchæ, ad Archiduces Austriacos urbs hæc transierit; transitus tamen hic nimis recens videtur, quam ut in antiquis Actis fundamentum possit præbuisse jam dictæ nuncupationi. Et forte illa ab interpolatore textui interjecta est.

c Quo anno id contingere potuerit, ordinatum habes in Dissertatione fundamentali Patriarcharum Alexandrinorum § 2, num. 20, ante tom. V Junii. Vide etiam Comm. præv. num. 7.

d Diruta nunc jacet, & pene ad solitudinem redacta; ut Commentarii prævii num. 1.

e Si quis unanimitatem, usque ad crescebat exclusive, videtur esse parergon. Ea non habet codex Reginæ Sueciæ, nec Mombritius; qui plura omittit; tantum pergens cum nostro exemplari ad illa verba: Et cum cœpisset prædicare verbum Domini nostri.

f Addit Cod. R. S. & dilectione Domini; exercentes se orationibus, jejuniis, religiosisque cultibus operam dantes, semper quæ Domini erant meditabantur. Hæc agebant; si quidem prædicante assidue B. Hermagora verbum Domini. Cœpit interea B. Hermagoras: & tum pergit cum nostro, per orationes dæmonia ab obsessis corporibus &c. modice tamen a nostro discrepans.

g Munus hoc a Judæo apud Romanos administratum quis credat?

h Designatur Agrippa junior, primi filius, nepos Herodis, regis Chalcidis.

i Cod. R. S. sicut mos est judicibus: quæ non habet Mombritius.

k Cod. R. S. magno tumultu S. Hermagoram, ad suam præsentiam adduci præcepit.

l Cod. R. S. ante judices & præsides.

m Cod. R. S. de Domini mei Jesu Christi misericordia fidus, quæcumque in me pœnarum genera exercueris, pro Dei mei nomine patientissime perferam, pro Dei mei nomine patientissime perferam, & viriliter vincam. Corpus quidem meum poteris tormentis affligere, sed animam meam a Christo salvatam ejus angeli in paradiso gloriæ collocabunt. Quæ postrema verba ita habet Mombritius: animam autem meam Dominus meus Jesus Christus habet in potestate.

* al. Ataulfum.

* al. indixit.

* al. sacerdotes

* lege firmitate

* al. Sebastum.

* lege in Judæa.

* al. illum

* al. creatus, al. ordinatus sum Episcopus.

* al. volueris.

* al. furore.

* al. sua.

CAPUT II.
Sanctus immaniter cruciatur; Pontianum ad fidem convertit uti & Gregorium, liberato a dæmone ejus filio; successor S. Fortunatus: cæca illuminata; Sanctorum martyrium.

Tunc confusi sacerdotes deorum dixerunt Præsidi: Vel nunc manifestissime vides, quod ante diximus: quoniam per magicam artem, [In carcerem recluso] omnem seducit populum a diis immortalibus. Tunc iratus Præses jussit eum de eculeo submitti, & in carcerem recludi propter populi seditionem *. Cumque reduceretur in carcerem, orationem fundebat ad Dominum dicens: Deus excelse & bene adorande: qui filium tuum, Dominum nostrum Jesum Christum, servili forma indutum, ad terram de cælo sancto tuo venire jussisti, ut nos de servitutis jugo jubeas liberari; respice hunc agonem, & permitte mihi perseverare usque in finem [&] pro tuo nomine consummari: quoniam in te confidens, non timebo mala: quoniam tu mecum es [Domine Deus meus:] qui regnas [nunc & semper] in secula seculorum. Amen.

[12] Et cum orasset hanc orationem, subito lumen nimium refulsit in carcere, [lumen refulget;] & odor suavis replebat carcerem. Quo viso, custos carceris, nomine Pontianus, aperta interioris carceris janua, ipse quoque orans *, procidit ad pedes ejus, & provolutus deprecabatur eum, dicens: Deprecor te per nomen tuum *, qui tantam tibi claritatem concessit in tenebris, ut miserearis mihi misero, & ad Dei tui agnitionem me perducas, ut per te liberet Deus tuus animam meam perditam. Et dixit ad eum beatus Hermagoras Episcopus: Si credis ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, omnia possibilia sunt, quæ postulas. Pontianus vero exclamavit voce magna cum lacrymis dicens: Credo ex tota voluntate per ipsum, qui tibi tam mirabile direxit auxilium.

[13] Tunc jussit eum S. Hermagoras triduo jejunium Deo reddere. [converso ad Christum Pontiano,] Mediæ noctis tempore præcepit S. Hermagoras venire presbyterum cum diacone suo, qui & baptizavit eum in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Postquam vero baptizatus est Pontianus, irruit in eum Spiritus sanctus, & cœpit præconia voce clamare * per omnes plateas & vicos civitatis, dicens: Magnus est Deus, quem sanctus prædicat Hermagoras. Venite universi cives, & cognoscite, qualis est Deus Christianorum: nam dii, qui coluntur, obdurant corda humana, lumen hominum tollunt: nam lumen præstare non possunt sicut Christus sancto suo præstitit Hermagoræ. Ad hanc vocem cucurrit ad carcerem populus, & multi clarissimi viri, videntes in carcere [cum S. Hermagora jam dictum] tale lumen, Domino Deo gratias egerunt. Quotidie autem confundebatur paganorum insania, & sancta fides consequebatur victoriam a.

[14] [& multis aliis credentibus.] Tunc audientes hæc sacerdotes paganorum, cum magna insania clamaverunt, dicentes Seuasto Præsidi: Quoad usque parcis huic mago? Omnem subvertit populum. Ecce hic pejorem facit subversionem, quam [fecerit] Petrus in urbe Roma. Qualiter Petrum nosti punitum; tolle & interfice [istum] magum. Nam contra te incipiemus relationem imperii * dirigere. Hæc audiens Præses, dixit: Triduo mihi inducias date: donec ego recogitem, qualibus eum affligam pœnis. Hoc autem dicebat, timens populorum multitudinem, qui per eum in Christum crediderant: quia frequenter magnifici viri ad eum concurrebant in carcerem, quos confortabat sanctis suis monitis. Aliquanti vero tale videntes immensum lumen [in carcere,] non recedebant ad eo, sed in carcere commorabantur: nam & omnis clerus ejus, ex quo Pontianus effectus est Christianus, ingrediebatur ad eum, quia & ipse Pontianus, custos carceris præparaverat se, ut pro Christi nomine passionem pro eodem susciperet.

[15] [Filium dæmoniacum a suo patre Gregorio oblatum,] Quidam vero magnificus ipsius civitatis, Gregorius nomine, cujus filius a dæmonibus vexabatur, cum vidisset S. Hermagoram in nulla corporis parte læsum, qui tales coram omni sustinuerat populo pœnas, mittens se ad pedes ejus, & provolutus deprecabatur eum dicens: Miserere mihi, subveni Pater [quia filius meus a dæmonio vexatur, sed] per ipsum te peto, quem prædicas; quia confido, quod per tuas orationes possit Christus [Deus tuus] filium meum a dæmoniis salvare. Dicit ei S. Hermagoras: Si credis in Christum, videbis filium tuum salvum. Gregorius respondit: Credo Christum filium Dei, pro quo talia ista sustines: quia poteris filium meum salvare.

[16] [atque ad se adduci jussum,] Dicit ei S. Hermagoras: Non ego, sed Dominus meus Jesus ipse faciet, secundum suam deitatem: nam & ego peccator sum [sicut & tu:] & jussit infantem adduci: erat enim annorum duodecim; & interrogavit eum B. Hermagoras, dicens: Quantum tempus est, ex quo hæc causa ei evenit? Gregorius respondit: Hodie per triennium non est dies, neque nox, in quo poterit * modicum [quid a vexatione] quiescere. [Porro] multotiens eum in templa deorum attuli, & hostias pro eo obtuli; & nihil ei profuit: sed credo in Christum, quem tu prædicas, quia poterit eum liberare. Audiens [hæc] Sanctus Dei, subridens ait: Modo tibi Christus ostendit, quanta credentibus præstat in eum.

[17] [fusis ante precibus,] Tunc S. Hermagoras flexis genibus percutiens pectus suum exclamavit ad Dominum, coram omnibus dicens: Domine Deus omnipotens pater, qui in cælis es: qui ante constitutionem mundi es; qui, seculo in tenebris posito, verbo sancto dixisti: Fiat lux, & facta est lux: qui cælum camerasti, & terram composuisti: qui cælum item stellis adornasti: qui mare infrænasti & terminum ei posuisti, quem non transgrediatur; qui omnia elementa propter nos peccatores constituisti: qui Filium tuum erranti populo transmisisti, & nos ad veram libertatem hanc gloriæ credentes in eum constituisti: te deprecor Patrem omnipotentem, & Filium, & Spiritum sanctum: qui regnas in [deitatis] unitate, fac mirabilia Domine Jesu Christe, propter nomen sanctum tuum præsta in te credentibus, ut liberes hujus innocentis animam ab immundo spiritu; quia ad tuam deitatem refugium fecerunt ad confirmanda corda, qui in te crediderunt, & credituri sunt; ut cognoscant, quia tu es Deus altissimus: qui regnas per cuncta infinita secula seculorum. Amen.

[18] Et cum complesset orationem, increpuit dæmonem dicens: [liberat; quo Gregorius ad Christum conversus.] Tibi dico immunde spiritus, præcepit tibi Dominus Jesus Christus, ut recedas ab hac innocentis anima, quia ad ejus confugit fidem. Hæc audiens dæmon, omnibus videntibus, qui ibidem aderant in carcere, exivit ab eo. Videns autem Gregorius hæc mirabilia, procidit ad pedes S. Episcopi & Martyris, deprecans eum, ut baptismum promereretur. Media autem nocte occulte abiit S. Hermagoras cum clero ad domum Gregorii, & baptizavit eum cum conjuge sua, & duobus filiis suis, omnique familia domus ejus in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Postea vero dum reverteretur in custodiam [B. Hermagoras, tunc] universi presbyteri vel diaconi, omnesque cleri seu ordines ecclesiæ postulabant eum cum lacrymis dicentes:

[19] Tu, o Pater noster, si a nobis fueris ablatus, [Populo petenti successorem, datur S. Fortunatus:] quem faciemus universo gregi tuo pastorem? Aut quem doctorem vitæ inveniemus æternæ, sicut te ipsum? Numquid possumus, ubi pastor non est, pascua invenire? Sin autem, & nos omnes una tecum moramur *. Beatissimus autem Hermagoras confortans animas eorum, jussit eos ordinare nomine Fortunatum archidiaconum, discipulum suum, quem ipse ab infantia cum Dei timore enutrierat b.

[20] Quædam mulier vidua illustris, Alexandria * nomine, [mulier cæca a S. Hermagora illuminata, a S. Fortunato baptizatur.] timens Deum, audiens beatissimum Hermagoram sanctum Dei esse, & tantas in carcere [positum] fecisse virtutes, misit secrete ad Pontianum carcerarium, ut noctis silentio ad eum ingrederetur: erat enim oculis apertis nihil videns. Dicebat vero [apud se:] Quia si tetigerit oculos meos, invocato nomine Christi, salvabor. Quæ mulier perrexit nocte ad carcerem, procidensque ad pedes S. Hermagoræ Episcopi, [&] dixit ei: Sancte Dei fac me sanam. S. Hermagoras respondit: Beata est fides [tua] quia priusquam verbum audisses veritatis, mentem tuam bene fundasti. Propterea illuminabit oculos corporis tui & cordis tui Dominus Jesus Christus. Et faciens signum Crucis super oculos ejus, continuo vidit lumen; & reversa est ad domum suam gaudens & dans gloriam Deo, & jejunavit tribus diebus. Et mittens beatissimus Hermagoras Fortunatum archidiaconum suum: qui baptizavit eam intra domum suam cum suis omnibus in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti.

[21] [Contra hunc instigatus Præses, utrumque ad mortem condemnat:] Post aliquantos vero dies audiens Seuastus Præses de B. Alexandria, quia baptizata est a beato fortunato archidiacono, jussit eum comprehendi, & ferro vinctum ad carcerem duci. Quem cum vidisset S. Hermamagoras, Domino Deo egit gratias, quia dignatus est eum cum eodem martyrium suscipere. Per dies autem plurimos multa per eos mirabilia Dominus in carcere ostendit. Concurrentes enim ad eos omnes, varias infirmitates habentes, curabantur ab eis in nomine Jesu Christi Domini nostri. Videntes autem sacerdotes paganorum, colligentes populum incredulum, unanimiter venerunt ad Seuastum Præsidem cum fustibus & lapidibus clamantes & dicentes: Civitas tota perit per te; quia facis usque nunc vivere hominem, qui per magicas artes populum alienat, & evertit mentes eorum, ut separentur a diis. Tolle magum, occide veneficum. Sin autem nolueris, te ipsum interficiemus. Tunc Seuastus præses, timens populum, quia per eum crediderant in nomine Christi, misit nocte spiculatorem, & in carcere decollavit beatissimum Hermagoram episcopum, & S. Fortunatum archiadiaconum ejus, quorum corpora colligens Pontianus custos carceris, & omnem cruorem sanguinis eorum colligens, in unum collocavit locum.

[22] [qua obita de center sepeliuntur.] Audiens autem hæc Gregorius, cujus filium a dæmonio liberavit sanctus Dei Hermagoras, & Alexandria, quæ ab eo illuminata fuerat, venerunt nocte occulte cum linteaminibus mundis & valde pretiosis, & aromatibus condientes c corpora sanctorum Martyrum, sepelierunt ea foras murum civitatis Aquileiæ in agello memoratæ Alexandriæ in pace. Universi autem venientes ad corpus beatissimi Episcopi & martyris Hermagoræ primi Aquileiensis civitatis, quacumque detenti fuissent infirmitate sanitatem recipiebant in nomine Domini nostri Jesu Christi. Martyrizatus est autem beatissimus Dei Hermagoras Episcopus una cum S. Fortunato archidiacono suo, IV Idus Julii, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria d in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Cod. R. S. & sancta multiplicabatur in Domino.

b Cod. R. S. jussit eis, ut Fortunatum Archidiaconum, suum discipulum, quem ipse cum Dei timore ab infantia enutrierat, eligerent sibi pastorem ordinandum.

c Mombrit. venerunt noctu occulte cum linteaminibus mundis & valde pretiosis aromatibus, & condientes. Cod. R. S. cum aromatibus & linteaminibus mundis.

d Mombrit. addit & potestas. Cod. R. S. & potestas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia secula secula seculorum, Amen.

* al. seductionem.

* al. ipso quoque orante

* al. Dei tui.

* al. præconari.

* al. Imperatori.

* al. potuerit,

* al. moriamur.

* al. Alexandra.

TRANSLATIO.
Ex Petri Calo Ordinis Prædicatorum part. 2 fol. 218.

Hermagoras episcopus M. Aquileiæ in Italia (S.)
Fortunatus archidiaconus M. Aquileiæ in Italia (S.)

BHL Number: 3844


EX MSS.

[Italia a variis devastata,] Hermagoræ beatissimi Translatio hoc modo facta est. Ab Hunnorum gente, Duce Attila, devastatur Italia, & Aquilegia a, tunc Venetiæ metropolis, funditus dissipatur. Secundo eamdem provinciam Gothorum rabies devastavit b. Tertio quoque contra Longobardorum impetum videns se non posse subsistere Paulus *, Aquilegiensis tunc temporis Patriarcha, transtulit c se in Gradensem urbem vicinam, quorumdam sanctorum corporibus ac Thesauris ecclesiæ secum sublatis. Cui defuncto successit Probinus, & Probino Helias d. Hic in ejusdem sedit, quam ipse fundavit, ecclesia; consultuque Pelagii, Romani Pontificis, viginti Episcoporum synodum celebravit, quæ eam totius Venetiæ Istriæque caput instituit e de omnium prædictorum Episcoporum consensu, eo quod Aquilegia funditus destructa Longobardorum impetus sustinere non valeret. Post Heliam hujus institutionis auctorem, sextus Gradensi sedi præfuit Cyprianus: quo mortuo eamdem invasit Cyprianus f hæreticus, qui apud Forumjulii usurpaverat sedem pontificatus, fultus Longobardorum audacia.

[2] Hic invasit metropolim, & spoliavit, eisque subjacentes ecclesias baptismales provinciæ Istriæ ac xenodochia, [& Fortunato hæretico Episcopalem sedem occupante,] & remeavit ad castrum Blemanense g in Longobardorum confinio situm, ubi cathedram pestilentiæ tenebat. Contra cujus nequitiam & hæresim Episcopi Venetiæ & Istriæ per Clericos Gradenses, id est Aquilegiensis ecclesiæ, hæc summo Pontifici per litteras intimarunt: qui providens utilitati sanctæ Ecclesiæ, Primogenium subdiaconum, & regionarium Apostolicæ Sedis, ad eamdem metropolim regendam direxit h, dans ei & Apostolicæ Sedis epistolam innodantem prædicti Fortunati hæresim, & mandantem, eum sacerdotio exui, & suadentem, ut loco illius alius fidelis & idoneus subrogaretur, scilicet Primogenius memoratus, vita & moribus, & magistratus experientia approbatus, Gradensis Præsul consecratus, devote susciperetur ab eis, & ei, ut suo capiti, sinceram obedientiam exhiberent. Nuncios postea misit propere ad Regem Longobardorum, petens ut dictum Fortunatum hæreticum perfidum & rebellem, & res, quas abstulerat, expeteret sine mora.

[3] Infulatus igitur Primogenius, & devote susceptus a populo, [sufficitur Primogenius in Cathedra Gradensi, & monetur in somnis de translatione reliquiarum:] conversatione sancta suo congruebat officio, ideoque ejus tempore ecclesia tali beneficio aucta est; Nam est in somnis admonitus, ut BB. martyrum Hermagoræ & Fortunati corpora de Aquilegiensi confinio Gradum transferret, tumulata scilicet in agello sanctæ mulieris Alexandriæ. Tunc ille monuit populum, ut Deo jejunium, precesque offerrent, ut apti essent & digni tantis suscipiendis muneribus. Et hoc facto, agelli planiciem invenit, & in mausoleo saxeo cælestem thesaurum. Quorum corpora inde educta, non quibant movere; & admirantes, arbitrati sunt aliquid deesse de sacris reliquiis. Mox ad arcam reversi; repererunt B. Hermagoræ calciam i relictam. Qua supplente, de ejus pretiosarum reliquiarum movetur nimia celeritate vehiculum. Ad ripam vero pervenientia sacra ossa suscipiuntur scapha, decenti tegmine cooperta. Unde locus iste susceptionis navis usque hodie Cessus, id est, recessus S. Hermagoræ vocatur: qui etiam virenti semper gramine decoratur ad hoc indicium. Itaque in urbe Sancti honoratissime sunt recepti.

[4] [quo SS. Hermagoras & Fortunatus delati sunt; a Venetis capta civitate] Anno Incarnationis Dominicæ millesimo tertio excitata inter Veneticos seditione turbulenta, Aquilegiensis Episcopus sumpta exinde perficiendi sceleris confidentia, veternosæ invidiæ satisfecit; ad capiendum Gradum castra jussit pergere. Quam urbem cum firmissimus murorum ambitus muniret, adeoque hostiliter capi nequiret, castrorum Dux pugnare destitit & minari, cives tamen juramento securitatis & munificentiæ vicit, & tali conditione ingressus Episcopo nuncia læta misit. Quibus auditis ineffabiliter gavisus, ad mœnia male cupita venit gavisus & festinus; qui ingressus urbem quasi alter Antiochus est effectus.

[5] [& spoliata,] Altaria dirupit, veneranda pignora rapuit, quorum tamen mediam partem trepida manus reliquit; templum thesauris omnibus spoliavit, palatium omnibus vacuavit, & relicto in urbe præsidio remeavit. His apud Piranensem cohortem compertis Præsul Gradensis k urbis captæ nimio dolore consternatus, cogitatum suum in Deum transtulit, in quo firmam spem semper habuit. Et ascendens navim petiit Rivoaltum, l ubi Otto frater ejus, ducatum administrabat, exceptusque ab eo honorifice, cælitus expectabat solatium. Interea Dux ad urbem exploratores delegat, si forte ab eis modo aliquo capi queat. Post paucos dies divulgante rumore captam esse ab exploratoribus civitatem, exhilaratus cum duce Pontifex, movet densissimam classem. Quibus freta sulcantibus, obviant, qui rumorem fefellisse eos comprobant; illusi de vano gaudio, ingemuerunt fratres, sed confortati censuerunt progrediendum, & pervenientes civitatis ambitum circum obsederunt.

[6] [dein ab hostili invasione liberata.] Mane diei sequentis, Euangelio, in principio erat verbum, lecto a Diacono in ambone, perceptaque a Præsule benedictione, cunctus simul exercitus ter Trinitatem Dei clamosus invocat, & trina invocatione munitus, bellum inchoat, & excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino; Nam hostes statim enervavit formido; deponunt pertinaciam, fatentur invasionem temerariam, supplicant Præsuli & Duci, ut donent eis recedere cum salute, & ille habeat urbem suam. Quid plura? Vellent nollent, cedunt justis victoribus: valvæ patuerunt: compotes voti sacra limina petunt: Deo largitori victoriæ gratias agunt. Deinde hostilis turba præcipitur custodire, donec de eis quid agi oporteat diffiniatur. Congratulabantur autem ad invicem Contarini m Primates [&] erant omnes penitus collætantes.

[7] [Ea occasione in reliquias S. Hermagoræ inquisitum:] Verum quia B. Hermagoræ corpore se putabant privatos, non poterant perfecte gaudere. Cuncta, quæ prædo abstulerat, parvipendentes, solum de hoc margaritæ dispendio condolebant. Nocte sequenti Pontifex in strato suo cœpit anxia mente revolvere, quosdam de clero vetulos sæpe dixisse, corpus B. Hermagoræ non esse in altari sibi dedicato, sed ignoto celari loco. Die sequenti ecclesiæ custos Monachus & Geronta *, fide probus, & morum maturitate compositus, super mœrore Præsulis est compassione commotus: quem cupiens consolari, secundo allocutus est dicens, Petrum jam defunctum Venetiæ ducem, ipsius Præsulis genitorem pretiosas sanctarum animarum exuvias occultasse, & tres tanti secreti socios celandi sacramento constrinxisse, quorum superstes erat ipse. Præsul rei causam considerans, fidelem a jurisjurandi vinculo absolvit, & eum ducit in criptam B. Marci, locum indicans cupienti.

[8] Et cum locus amplus esset perfossatus, capsa una cernitur. [quæ una cum reliquiis S. Fortunati inventæ] Summota hac, secunda detegitur, quæ clam vocato duce cum quibusdam optimatibus, aperta titulum habebat: Hic sunt ossa vel membra sanctorum Hermacoræ & Fortunati, in dextro arcæ Hermacoras, in sinistro Fortunatus. Caro, quam natura in pulverem redegerat, plene dimidium receptaculi occupabat. Cernuntur Hermacoræ ossa majora ossibus alterius; quoniam & legitur elegans fuisse persona. Dissoluti artus ita compositi sunt inventi, ut nec articuli invenirentur disjecti. Sericus pluvillus mirtinis foliis surgens amborum capita fulciebat, atque his frondibus tota superficies respersa erat, quibus etsi viriditatem vetustas abstulit, integritatem vetustas minime corrupit. Talia contemplantes proruperunt in lacrymas, terramque deosculantes agunt Christo gratias.

[9] Tunc cantantibus Clericis, candentibus cereis, [& solenniter translatæ:] fumantibus thuribulis, prævio vexillo crucis, educitur de crypta sacer loculus, nunc gravis nunc levis portitoribus. Quo reclinato super tumbam S. Euphemiæ, congregati omnes refecti sunt Pastoris & intercessoris visione, magnificantes Christum pro ejus largitione. Hostes etiam capti de custodia ad spectaculum tale ducti, usque ad lacrymarum stillicidia sunt compuncti, fatentes quod vere jocundetur Venetia, unde bene gloriatur Aquileia. Deinde ad cryptæ interiora reditur, & ibidem capsæ tres reperiuntur; Secundam duo præcipui faciebant insignem; tertiam Dionysius decorabat & Largus, quartam cum Hermogene Fortunatus; & erant in singulis monumenta, quorum unumquemque * corpus conservaret; quæ ad eorum Inventionis testimonium Præsul super jam dictæ Virginis tumbam manere voluit, eisque diurnæ magnificentiæ, & honorificentiæ ministros adhibuit.

[10] Octavi post hoc mensis labente curriculo, quidam Episcopus, [monito in somnis Episcopo] sopito apparens Antistiti, petebat sibi cælitus reliquias demonstrari. Quas illo demonstrante conspiciens, flere videbatur, quoniam quasi sedis suæ latebris evulsas intuebatur. Postera nocte in somnis videtur Pontifici, eamdem visionem referre supradicto Monacho ac Gerontæ, & illum sibi respondisse, S. Hermacoram cuidam civium dormienti apparuisse; Vade & dic Patriarchæ istius loci, cur tamdiu inhumata patitur ossa nostra? Quo respondente, ideo differt eorum reconditionem, donec eis situm provideat habilem; & quia præstolatur interim aliquam virtutem vestræ ostensionis. Ait, perge, dic illi quam cito ejus sepulturam exhibeat artubus inhumatis. Tunc potius nostra signa monstrabimus.

[11] [de eorum sepultura curanda, signis secutis.] Nec fuit hoc somnium vanum: fit hoc signis sequentibus clarum. Cum igitur sacra ossa reconderentur, & postquam fuerunt recondita, aliquamdiu per totum templum templo contigua suavem odorem dederunt. Nocturno quoque tempore cum idem Aquilegiensis Antistes amissa mœnia obsideret, lumen ab urbe volans super fusam humi lanceam sedit; quod cujusdam vigilis manu properante sumere, alia se posuit in cuspide; inde ad urbem rediens illa Dei illuminatione salvari eam indicat, de qua Psalmus: Brachium eorum non salvavit eos, sed illuminatio vultus tui. Et quidem obsessor sanctorum patrociniis illam tueri persentit, quando trigesimo obsidionis die frustra fatigatus discessit.

ANNOTATA.

a Anno 452 id contigit.

b Ingentes medio circiter seculo 6 a Totila Gothorum Rege excitatas, esse in Italia vastationes, pervulgatum.

c Historiam patriarchalis sedis Gradum translatæ texit Ughellus tomo 5, de qua etiam meminit col. 33.

d Hunc etiam ordinem tenet Ughellus, col. 33 agens de patriarchis Aquileiensibus: at agens de patriarchis Gradensibus, primo loco ponit Heliam, secundo Severum, tertio Martianum; & sic consequenter Candianum vel Candidianum, Epiphanium, Cyprianum, Fortunatum, Primogenium.

e Ughellus ponit hoc factum esse anno 580.

f Loco Cypriani substitue Fortunatum cum Ughello, qui & adjicit annum 630; ubi plura.

g Castrum Cormones super civitatem Aquileiam milliario XV legitur apud Ughellum ex Chronica.

h Subrogatum fuisse in locum Fortunati anno 630, ut ecclesiæ Gradensi præesset, tradit Baronius ad hunc annum; qui & Honorii PP. profert epistolam Episcopis per Venetiam & Istriam constitutis directam. Videri quoque potest Ughellus.

i Calcia idem est quod tibiale seu crurum tegmen: de quo Cangius.

k Episcopus iste Vitalis ponitur apud Ughellum inter patriarchas Gradenses ordine trigesimus, creatusque anno 963; mortuus circa annum 1012; quo etiam sub præsule Petrum Urseolum, ducem Venetiarum, reparasse civitatem Gradensem & ecclesias tradit, & in crypta S. Marci corpora Sanctorum in quatuor incondita occultationibus cum inscriptis titulis collocasse: in prima, corpora extitisse Fortunati & Felicis: in secunda Hermacoræ & Fortunati; in tertia Dionysii & Largi: in quarta Hermogeni & Fortunati. Iidem haud dubie Sancti hic repetiti. Ibidem narratur, quod idem Vitalis Joannem Ducem, præeunte plebe & clero, in Gradu solenni pompa receperit, & ejusdem quoque dexteram victrici S. Hermagoræ signo condecoraverit anno DCCCCXCVII.

l Ripa alta, ut puto, designatur, vulgo Rivolta, pagus Italiæ in agro Mediolanensi.

m Nobilis, antiqua, & litteris armisque inclyta Contarenorum familia Veneta.

* al. Paulinus.

* senex Græce γέρων.

* quæ unumquodque.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
PAULINO EPISC., SEVERO PRESB., LUCA DIACONO, THEOBALDO MILITE, ET EORUM SOCIIS.
LUCÆ IN ETRURIA.

SUB Nerone.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Paulinus episcopus Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Severus presbyter Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Lucas diaconus Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Theobaldus miles Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Socii Martyres Lucæ in Etruria

BHL Number: 6556


AUCTORE J. P.

§ I. Sanctorum cultus; S. Paulini patria, ætas, elogium; an S. Petri discipulus?

Luca, urbs Etruriæ antiqua apud Auserem fluvium & Sarculum, inter Lunam, urbem excisam, ac Volaterras media, propensissimæ venerationis studio caram habet S. Paulini memoriam; quem suspicit tamquam primum Etruriæ Apostolum, [Sancti Paulinus Severus ac Theobaldus Lucæ culti,] martyrum Etruscorum primitias, primum suum Antistitem, patronum ac sospitatorem; prout pluribus dabitur intelligi ex iis, quæ hic visum est præfari. Atque ut a sacro ejus ac Sociorum cultu incipiamus; quam satis certo de illo constat, tam manifestum est in antiquis Martyrologiis eum non exprimi, sed ubique tamquam incognitum tacite præteriri. Inter Auctaria Usuardino textui in codicibus Florentinis adjecta, sic legitur: In partibus Tusciæ, civitate Lucana, natale S. Paulini Episcopi primi ejusdem civitatis & confessoris, atque Severi & Theobaldi: quorum corpora sepulta sunt in ecclesia Cathedrali dictæ civitatis. Codici Usuardino Belini sic additur: In Tuscia, civitate Lucana, B. Paulini, ejusdem civitatis primi Episcopi, qui sub Nerone in radice montis Pisani, post multos agones martyrium suum consummavit.

[2] De illo etiam Sancto meminerunt Grevenus & Maurolycus; [antiquis Martyrologis incogniti, partim in auctariis, partim a recentioribus signati.] quorum hic primus male eum pro Paulino Paulum nominat. Galesinius plusculum auctior est, ita ipsum annuntians: Lucæ in Hetruria S. Paulini, qui viri consularis filius, Thuscus, Apostolorum discipulus, ad Christi fidem conversus, primus illius civitatis Episcopus, in Neronis persecutione varie acriterque cruciatus, martyrii denique palmam assecutus est. Romanum denique modernum Belino consonans, sic S. Paulinum commemorat: Lucæ in Tuscia S. Paulini, qui a S. Petro primus ejusdem civitatis Episcopus ordinatus, sub Nerone ad radices montis Pisani, post multos agones martyrium suum cum aliis sociis consummavit. Socii S. Paulino in superiore titulo adjuncti, Severus presbyter, Lucas diaconus, Theobaldus miles & socii, commemorantur in Actis, quæ hic typis committimus. Vide num. 6, num. 9; & rursum a num. 17; ubi alii multi dicuntur decollati. Lucas Diaconus exprimitur infra per decursum.

[3] Sicut varia & antiqua de patria Homeri ferbuit controversia inter plures Græciæ civitates, [De S. Paulini patria;] ita hodiedum de patria S. Paulini haud satis constat. Marius Florentinius, nobilis Lucensis, Francisci Mariæ filius, anno 1701 Lucæ edidit opus posthumum Parentis sui, inscriptum, Hetruscæ pietatis origines, in quo inter alia, quæ de S. Paulino habet, cap. 12 de ipsius patria inquirit, ita edisserens: Tuscum aliqui Paulinum constituunt; alii Antiochenum; Guilielmus Spirensis & Petrus Galesinius non modo Hetruscum fuisse perhibent, sed & consularis viri filium, ut in Galesinio vidimus supra num. 2; Ita & recenter Coccinio placuisse video. Vereor tamen, ne primus, ex quo reliqui, Paulinum cum Paulo Sergio, qui, ut alibi monui, Lunensibus non Lucensibus Euangelium nuntiasse perhibetur, unius litterulæ mutatione confundat: & fortasse Galesinius ex his sancti Episcopi antiquioribus Actis Thusciæ indigenam, non inquilinum extorsit; his verbis Actorum num. 3 istius confusionis ansam præbentibus: Per idem vero tempus Neronis Imperatoris, erat quidam vir Christianissimus in eadem provincia in civitate Lucense, nomine Paulinus.

[4] [an Lucensis an Antiochenus] Pergamus cum Florentinio: Dum autem Acta commorantem Lucæ dicunt, & neque Hetruscum neque Lucensem distinguunt, neutrum affirmant, & patris consulatum nec per ambages complectuntur. Ita sancti Præsulis patrem ac patriam sepulchralis infra ponendus titulus antiquissimus omnino silet. Verum antiquus ejusdem basilicæ codex pluries ex Antiochia & Antiochenum appellat; primumque in Actis ad ecclesiasticæ lectionis usum distinctis habet ab Antiochia Romam ductum. Deinde e fragmento, quod citat, censet clarius rem confici his verbis: Beatum vero Paulinum natione Antiochenum, virum utique totius prudentiæ, in sermone veracem, in judicio justum, in consilio providum, in commisso fidelem, in bonitate conspicuum, in universa morum honestate præclarum, plenum fide ac Spiritu sancto, ad hanc nostram Lucis * civitatem misit; additque idem Auctor iterum repeti in hymnis aut sacris cantionibus, quæ in divi Paulini solemni die præcini vel recitari consueverant, istis videlicet: Paulinus Antiochensis, Petri discipulus, ipsum secutus obedivit sedulus.

[5] [censendus sit.] His itaque præmissis, laudatus Auctor ita concludit: Igitur quemadmodum ex his constare arbitror, Lucensem ecclesiam Antiochenum sanctum Virum credidisse, ita omnes alios, quotquot videre potui chronologos, & de S. Paulino scriptores, Antiochenum statuisse invenio: tam enim editi quam non editi, tam exteri, Razzius, Ferrarius, Bzovius, Coccinius, Caracciolus; quam nostri, Franciottus, Civitalis, Trentius, Saminiatius, Tuccius, in idem consentiunt, ita ut, cum sit trium ad minus seculorum traditio, non vulgi rumor, ab hac sententia non esse temere recedendum, & Paulinum Antiochenum omnino statuendum esse, constare videatur; majore utique id constaret credibilitate, si antiquioribus monumentis opinio ista niteretur. Quid enim, amabo, trium seculorum traditio ad tam longam nascentis Ecclesiæ plurium, ut puta tredecim aut quatuordecim seculorum intercapedinem interjectam? Idem statue de fragmento incerti temporis, loci, auctoris; sacrisque cantionibus & hymnis, de quibus supra; quæ quidem omnia tantum apud me habent auctoritatis, quantum antiquitatis. Deficit hæc; consequens est, ut & illa deficiat, vel certe multum vacillet, sane non tam liquido de Sancti patria constet.

[6] Alia, sed minoris etiam momenti, hic se offert controversia, [An in teneriore ætate] ab eodem Florentinio proposita atque discussa a pag. 155; utrum videlicet in teneriore ætate sanctus Martyr ab Apostolorum Principe Episcopus fuerit consecratus, an potius in adultiore. Opinioni, quæ factum hoc fuisse censet in juvenili ætate, occasionem præbuerint pictores, qui, ut verbis Florentinii utar, adolescentem Paulinum, ne dicam adolescentulum pingunt, & icones omnes, quotquot in ejus basilica & alibi coluntur, imberbem. At omnes etiam a decimo quinto seculo non antiquiores existunt; nisi forte millesimum quingentesimum superet lignea effigies, quæ a dextro latere Paulinianæ ecclesiæ in absidis peristylio servatur. In hac, quæ ex episcopalis habitus more ceteris vetustior convincitur, sanctus Martyr, urbis Lucensis parvulam effigiem manu gestans, non modo imberbis apparet, sed dum crinitum adolescentem præ se fert, novus superinductus faciei color ætatem ita minuit, ut pusionem minori quidem reverentia designet. Quæ ætas in tabulis pictis expressa, quam parum sit veritati consona aut verosimilis, satis vel ex eo conficitur, quod, uti recte arguit prædictus auctor, nullibi in ejus Actis, quorum jam præter dictas syngraphas alia vetusta exemplaria in privatis Lucensium bibliothecis videre contigit, de Paulini ætate mussitatur.

[7] Causam prætensæ junioris ætatis ad infulas evectæ eam fuisse putat: [an potius in adultiore Episcopus fuerit consecratus?] aliquos sane a se auditos esse asserit, qui dicerent primo quidem, quod Sanctus sub forma juvenili fidelibus aliquando apparuerit; deinde quod sacra ipsius ossa teneriorem ætatem arguant; sed utrumque, inquit, nihilominus a veritate alienum puto. Lubet totam rem breviter cum ipso expendere ex instrumento, alibi hic a nobis exhibendo de inventione corporis S. Paulini de qua a num. 13: Paulini adolescentiam religioso cuidam fratri Jacobo ex divina visione revelatam aliqui putant, quia “apparuit ei quidam juvenis” vel, ut infra additur “juvenis pulcherrimus & decorus”: Hinc profecto Paulini adolescentiam timui; quia sanctus Episcopus juvenili specie Jacobo apparuerit. At præterquam quod nihil ibi de episcopali habitu additur, & per angelos juvenili ætate mystice aliquando apparentes, hujusmodi visiones immittere Deus consueverit, ea, quæ sequuntur, cælestem fuisse nuntium, non Episcopum, ita Jacobum docentem, apposita verba convincunt; quæ ita sonant: Erit enim vobis ostensum ostensione divina, ubi jacet corpus Paulini Martyris gloriosi: fuit enim beatus Paulinus charissimus & devotus gloriosæ Reginæ cælorum. His dictis evanuit: quæ certe a dicto Præsule pronuntiata esse nemo dixerit.

[8] [Pro teneriore ætate nihil ex apparitionibus;] Jam vero quæ ab eodem Pagano afferuntur, in miraculo, in quo cuidam a grassatoribus detento, & precibus a S. Paulino liberato, fertur apparuisse quidam juvenis, qui absolvit eum a vinculis, ut refertur inter miracula post Acta, num. 2; nihil faciunt pro juvenili sancti Episcopi ætate: Nam, ut recte subjungit Florentinius, hæc per angelos, qui sunt administratorii Spiritus, peragi consuevisse, frequenter legimus, & suspicari potius liceret in alio miraculo, ibidem relato, ex viris religiosis, qui villico, minus religiose festivitatem D. Paulini veneranti apparuerunt, alterum sanctum Episcopum fuisse, dum sic dicitur: In illa via apparuerunt duo religiosi cum vestimentis albis. Unus de istis dicit ei: Noli flere. Et infra: Et ille religiosus respondit: Noli flere: Dominus sanabit eum. Consulimus tibi, quod tu numquam habeas in contemptum festum gloriosum beati Paulini patris tui; sed honora eum toto tempore vitæ tuæ; & signavit eum, & statim sanatus est; & disparuerunt. Ex quibus auctor infert, quod hic, dum religiosus dicitur, non amplius juvenem, sed ætate venerabilem colligere liceat: sed collectio hæc plane incerta est & meris fulta conjecturis; fatente hoc ipsum Florentinio, se hæc conjectanea & incerta esse non dubitare. Hoc certius, quod ad stabiliendum episcopatum, a S. Petro collatum Paulino nostro in teneriori ætate, ex argumento, quod desumitur ex apparitionibus nihil concludi possit, quod fidem historicam mereatur: qualem etiam non meretur alia ratio, a sacris Sancti lipsanis petita.

[9] [nihil ex lipsanis conficitur.] Enimvero debilis ista ratio est, & vix refutatione digna. Namque, ut rursus recte Florentinius, etsi ex sacrorum ossium dimensione D. Paulinum non proceræ staturæ virum fuisse convinceretur, inde tamen adolescentiæ indicium sumere, puerile potius, quam juvenile esset argumentum, ultra vigesimum annum ossium desinentibus incrementis, ut vulgus etiam novit. Jam vero si Petrus Hierosolymis aut Antiochia cum Paulino solvit, anno Claudii secundo, Christi quadragesimo quarto, & sub Neronis gladio uterque palmam martyrii est assecutus; id non ante annum sexagesimum septimum accidere potuisse scimus, & jam Paulinum ad viginti & amplius annos Italiam incoluisse dignoscimus. Nisi ergo Apostolorum Princeps discipulum in Episcopum Lucensibus præficiendum puerum adhuc advexerit, non modo vigesimum ætatis annum excessisse dicendum est, sed ad gloriam provectiori omnino ætate properasse patet. Quis autem, orientalibus ecclesiis florentibus, ex multorum millium fidelium numero maturæ ætatis viros ad episcopalia munera promovendos, Italosque præ ceteris erudiendos, Petrum non selegisse dixerit? Alia, quæ congerit idem Auctor, ex decreto, sicut ipse vocat, Apostolorum, canonibusque Græcorum, presbyteri voce, senem significante, quibus probat Sanctum in provectiori ætate episcopalibus infulis insignitum fuisse, volens prætermitto; sicut etiam alias conjecturas, e sacris Martyris reliquiis, a se inspectis, petitas, de quibus paragrapho proximo: cum hæc pro præsenti instituto videri possint esse plus quam satis. Quæ superaddit de clericali tonsura contra pictores, S. Paulinum crinitum efformantes, longum esset referre, & vix operæ pretium. Lector ea inveniet a pag. 160. Aliqua ad majorem confirmationem pro episcopali ordinatione in adultiore ætate, a Florentinio producta, habes infra num. 21.

[10] Superest, ut dicamus de S. Paulini missione in Etruriam, [Sancti missio per S. Petrum ad Lucenses an & quomodo probetur?] an videlicet illa contigerit sub Apostelo Petro, Sanctum nostrum ad Lucenses mittente; & quomodo illa missio probetur. Contigisse eam mittente S. Petro affirmant recentiores, Cæsar Franciotti, Silvanus Razzi, Ughellus; quibus e Florentinio adde Bzovium, Caracciolum, Codinium cum Baronio; id evenisse asserente anno Christi 46. Verum, ut proxime præmittit ibidem Baronius, quinam fuerint, qui diversis temporibus ad diversas instituendas ecclesias a Petro sunt missi discipuli, & ordinati episcopi, licet scriptorum inopia obscurum pene remanserit: aliquot tamen, quos recensitos se inveniise asserit, hic enumerasse, inquit, voluimus; non ambigue professus, obscura, dubia & incerta esse, quæ de primis hujusmodi missionibus traduntur. Vide ea, quæ damus in annotatis ad caput 1 Actorum litt. d. At ubi recensitam missionem ab Apostolorum Principe invenit Baronius? Nullum sane, si recte rem æstimo, monumentum antiquius proferri posse arbitror, quam Martyris Acta, inventionem & inscriptionem e codice monasterii Cavensis; cujus verba dabuntur num. 46. De Actorum antiquitate postea dicemus; cum interim certum sit, sæpe consuevisse obtrudi Acta pro antiquioribus, quam revera sint. Inventio corporis est seculi 13. Florentinius cap. 21 a pag. 147, expendit epocham adventus S. Paulini in Etruriam, nimirum vivente ac mittente S. Petro. At quid speres solide historici, ubi antiqua monumenta deficiunt? Parum quoque firmitatis habent, quæ congerit cap. 13, a pag. 162, an utique sanctus Antistes noster accensendus sit numero septuaginta duorum discipulorum. Tota argumentationis ejus vis eo demum redit, ut probet non pugnare, quod ex dicto discipulorum numero unus ipse extiterit: at non quæritur, quid potuerit esse; sed quid sit: pro quo desidero antiqua monumenta.

[Annotatum]

* Lucæ

§ II. Sancti elogium; inventio corporis; præsens status reliquiarum.

Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ a col. 841 Sanctum honorifico adornat elogio hujus tenoris: S. Paulinum Antiochenum S. Petrus Apostolorum Princeps a se institutum eruditumque Romam perduxit nostræ salutis anno XLVI, [S. Paulini elogium] eumdemque primum Lucensem Præsulem consecravit: quam civitatem cum anno eodem fuisset ingressus, æmuloque cum magistro pietatis studio Euangelium disseminare statuisset, innumeram propemodum multitudinem convertit ad Christum; sociisque ac adnitentibus Antonio, Valerio, Severo, Luca & Theobaldo, septem ædificavit ecclesias, quarum princeps S. Triadi dedicata est; nempe illa, quam postea in honorem ipsius sancti Paulini, sanctique Martini honorifice consecrarunt. Paulinus igitur primus fuit, qui Lucæ tum episcopalem sedem, tum Christianam sedem plantavit ac mirifice excoluit, innumeris exantlatis laboribus atque periculis, quæ iterum per palmam martyrii suo sanguine nobilitavit. Siquidem post Principum Apostolorum gloriosum triumphum, persequente Nerone, accusatus Paulinus apud Etruriæ præsidem Anolinum, qui Pisis toti Etruriæ jus dicebat, quod Lucæ. Christi doctrinam disseminaret, ab eodem cum Severo, Luca diacono, ac Theobaldo milite comprehendi jussus, ducitur Pisas; ubi variis sævissimisque tentatus tormentis, cum nihilominus constantissime Christum confiteretur, tandem in monte, qui inter Pisas Lucamque exurgit, hodieque vocatur S. Juliani, sævissime verberatus, cum Severo presbytero palmam martyrii promeruit; quorum post obitum Lucas diaconus, milesque Theobaldus truncati capite occubuerunt die XII mensis Julii anno Domini LXIX.

[11] [ex Ughello.] Horum sacra corpora feris devoranda jussit tyrannus insepulta relinqui, sed intempesta nocte secuta, Antoninus, Valerius, Victor, Lucianus, aliique plures illorum discipuli illa Lucam detraxerunt ad sepulturam, ad id loci videlicet, qui olim Cellula Martyrum vocabatur; quod ibi, qui pro Christi fide fortiter occubuissent, condi solerent: ubi postea corpus B. Paulini sepelierunt tempore Henrici, Episcopi Lucensis, anno MCCLXI; quod ex divino instinctu repererunt in capsa marmorea cum hac incisa inscriptione: quam videsis num. 16. Tum pergit ad translationem, de qua num. 18. Denique recensitis auctoribus aliquot recentioribus, qui de S. Paulino tractant, monet extitisse plures in Italia ejusdem nominis Sanctos, diversarum ecclesiarum Episcopos: quales fuerunt S. Paulinus Nolanus, doctrina ac sanctimonia vitæ longe clarissimus, quem habes in Actis die XXII Junii; Paulinus Brixianus; de quo die IV Martii; Senogalliensis, IV Maii; Aquileiensis; XI Januarii: alterque Præsul Campanus; quibus omnibus hic Paulinus antiquior est, qui primus ab Apostolis haustum Lucam intulit Euangelium, ejusdemque liberæ civitatis protector habetur præcipuus.

[13] [Authentico instrumento] Ab elogio S. Paulini delabimur ad corporis inventionem. Idem qui supra Franciscus Maria Florentinius in prædicto suo opere Sancti sepulturam executus pag. 198, procedit ad narrandam inventionem sacri corporis ipsius, nec non Severi ac Theobaldi, sociorum ejus, ex Pagano, ecclesiæ SS. Georgii & Antonii rectore, qui rem litteris consignavit; & ex ejusdem ecclesiæ membranaceo codice historiam pertexit, impresso deinde ad calcem libri authentico Inventionis instrumento, omnem rei seriem complectente; quocum contulimus apographum, quod hic typis subjicimus, ab eodem Florentinio communicatum, quod ita habet: Cum veritas occultatur, omnino credimus Deo non placere, & specialiter verum illud, propter quod possent homines hujus mundi salutem consequi animarum: idcirco ad laudem & gloriam sanctissimæ Trinitatis & beatissimæ Virginis gloriosæ, & totius cælestis curiæ de miraculis sanctissimi Paulini, primi Lucani Episcopi, quæ miracula sunt facta post Inventionem corporis gloriosi, volumus aliqua enarrare. Sed antequam ulterius procedamus, dignum est, ut de ejus inventione aliquid nuncupetur. In anno Domini MCCLXI, XVII Kal. Julii, erat quidam religiosus, cujus nomen frater Jacobus dicebatur, in civitate Lucana, homo maximæ sanctitatis & honestatis, magnæ conversationis & vitæ: cui Dominus voluit revelare corpus Episcopi infrascripti tali modo.

[14] Erat iste frater Jacobus homo maximæ abstinentiæ, [describitur] & ab oratione diu noctuque minime cessabat. Contigit ei in quadam nocte, cum in oratione valde devotissime insistebat, oculos inclinavit, & a sopore fuit mirabiliter occupatus; in quo somno apparuit ei quidam juvenis & dixit ei: Frater Jacobe benedicte, surge velociter, & ad ecclesiam B. Antonii citius propera, quantum vales, & dicas ipsius ecclesiæ sacerdoti, ut devote & solemniter celebret unam Missam ad honorem beatæ Virginis gloriosæ, & tu esto ibi cum magna devotione & ad illam Missam: fuit enim B. Paulinus carissimus & devotus gloriosæ Reginæ cælorum. His dictis exparuit. Frater vero Jacobus surrexit, & omnia secundum admonitionem sibi factam, presbytero Pagano, capellano dictæ ecclesiæ, nuntiavit, & ordinavit, ut Missa celebratetur. Cum Missa a dicto presbytero Pagano diceretur, & esset corpus Christi gloriosum elevatum, iste frater erat in choro, & in terram velociter se projecit; & cum in terram se prostravisset, fuit sibi ex dextro latere nuntiatum & dictum: Corpus B. Paulini est juxta humerum tuum dextrum; & ibi, quia duobus brachiis est propinquum, fodietis, & ibi eum invenietis.

[15] Frater vocem audivit, sed neminem vidit. [inventio corporis S. Paulini cum duobus sociis,] Missa solenniter celebrata, frater omnia dicto presbytero Pagano enarravit. Dictus vero sacerdos venerabili Henrico Episcopo cum fratre Jacobo omnia nuntiavit: & accepta licentia ab Episcopo, jejunaverunt tribus diebus cum abstinentia & devotione, & magna oratione. Postea vero foderunt secundum admonitionem sibi factam a Jacobo supra dicto in ecclesia S. Antonii januis clausis; & fuerunt novem inter religiosos & laicos ad fodiendum. Et sic fodiendo erant quasi juxta Vesperas. Propter nimiam lassitudinem posuerunt se ad dormiendum. Iste frater Jacobus cum magno dolore ivit ad adorandum subter pilam, ubi erat corpus B. Antonii, & cum maxima angustia sic dicebat: Domine non invenimus thesaurum promissum & desideratum: & sic orando aliquantulum obdormivit. Et in illa dormitione apparuit ei juvenis pulcherrimus & decorus; & dixit ei: Frater Jacobe, quare non foditis?

[16] Et ille respondit: Domine, per totam diem laboravimus, [divinitus revelati] & sumus fortiter fatigati, & nullo modo possumus invenire. Et ille juvenis dixit: Surge & fode in nomine Jesu Christi: quod quæritis, cito invenietis. Surrexit frater Jacobus, & narravit iterum presbytero Pagano visionem. Et iterum cœperunt fodere, & sic fodiendo & laborando, omnes, qui erant in ecclesia, de odore suavissimo sunt refecti, & ab omni fatigatione quasi totaliter remoti & liberati. Post Vesperas autem fodiendo invenerunt marmoreum monumentum, & sic scriptum: Hic est corpus B. Paulini, primi Lucani Episcopi & discipuli Petri Apostoli; & Sanctorum Martyrum Severi presbyteri & Theobaldi militis. Et de tanta gloria eis concessa omnes mirabiliter sunt gavisi: & juxta monumentum tangendo odor mirabilis per totam portam S. Donati exivit. Currebant omnes de civitate gaudentes & exultantes de tanta gloria eis concessa. Presbyter vero cum dicto fratre & cum vicinis dictæ contratæ *, & cum omnibus nobilibus portæ S. Donati ad Episcopum velociter cucurrerunt, & omnia, quæ facta erant, cum diligentia narraverunt. Episcopus vero, habito consilio cum canonicis suis & cum fratribus Prædicatoribus & Minoribus, personaliter ipse cum Archipresbytero Alamanno, & Aldibrando primicerio, Gualtrotto canonico & Paganello, & cum multis aliis de canonica S. Martini ecclesiæ majoris, & cum fratre Aldebrandino de Cavalcantis, Priore fratrum Prædicatorum S. Romani, & de suis fratribus, & cum multis aliis venerunt ad ecclesiam supradictam, & cum hymnis, canticis, cereis & incenso aperuerunt gloriosum monumentum; & invenerunt gloriosum & odoriferum corpus B. Paulini martyris cum sociis suis supradictis.

[17] [ac solenni pompa frequentati.] Unde valde lætati sunt cum tota civitate Lucana, & lætari possunt de tanto & tali patrono, qui quotidie orat & supplicat Deum omnipotentem pro salvatione & augmentatione filiorum suorum, [&] ordinaverunt solemnissimam processionem; ubi fuerunt plus quam quingenti inter religiosos & clericos seculares; & fuerunt ibi plusquam XL * vexilla, & præsentialiter fuit D. Guala; legatus D. Papæ, & Episcopus cum omnibus supradictis. In veritate dicere possumus, quod fuerunt ibi cum D. Guiscardo de Petra-sancta de Mediolano, Potestate Lucanæ civitatis. Erat enim Potestas Lucanæ civitatis illis diebus plus quam quinquaginta millia inter homines & mulieres. Audiverant enim, sicut continetur in Legenda ejus, quomodo iste venerabilis Paulinus fuit primus pater, primus Episcopus istius civitatis, discipulus B. Petri Apostoli, & a B. Petro Apostolo ad istam civitatem fuisse missum: & quomodo iste prædicavit, & fidem plantavit, & Lucanum populum fideliter baptizavit; & quomodo dulcissime istam civitatem direxit *, & pro ipsa fortiter oravit, ut Dominus populum Lucanum augeret, & in unitate sine divisione [eum] conservaret, & de hæretica pravitate eum liberaret, & civitatem de manibus inimicorum in perpetuum defenderet: unde venerandus est iste talis pater & propter infinita beneficia spiritualia & temporalia, quæ per ipsum habemus: est enim in cælo continuus Lucanæ civitatis defensor & advocatus, & animas, quæ de ista civitate salvantur, ipse Deo quotidie repræsentat, sicut fructus suæ vineæ, quam plantavit. Miracula, quæ in Ms. nostro ponuntur, & ni fallor ab eodem Auctore conscripta sunt, opportunius de more dabuntur post Acta Martyris.

[18] [Post hæc Sancti cultus valde auctus] His itaque tantisper intermissis, nos duce Florentinio, ad ea, quæ festivam sacri corporis inventionem sunt consecuta, progrediamur, & quidem ipsius verbis a pag. 201: Quapropter Dei, Martyrum merita prodigiis illustrantis imitatores, Apostolicæ Sedis legatus, de quo supra, & Henricus Episcopus, celebritatem diei anniversariam, quantum licuit, indulgentes auxerunt; ecclesiam S. Antonii hactenus nuncupatam divi Paulini nomine insigniri deinceps mandarunt; festivitatem ejusdem quotannis IV Idus Julii renovandam statuerunt; nomen in sacris ecclesiarum diptychis reponendum, ac in litaniis invocandum omnibus Lucensi diœcesi subjectis in posterum esse decreverunt. En tibi ex eodem auctore transcriptum diploma indulgentiarum cum hoc titulo: Hæ sunt indulgentiæ factæ per Dominum Gualam, Legatum Romanæ Curiæ, & Dominum Henricum Episcopum Lucanum, cujus verba sunt hæc: Henricus, miseratione divina Lucanus Episcopus, dilectis in Christo filiis, universis ecclesiarum Prælatis, exemptis & non exemptis, civitatis & diœcesis Lucanæ, salutem & benedictionem. De consilio venerabilis Patris magistri G *, Legati Apostolicæ Sedis in Thuscia, & nostrorum fratrum, sicut nos * credimus, non latere, translationem fieri fecimus venerabilium reliquiarum sanctorum Martyrum Paulini, Severi & Theobaldi apud ecclesiam, quæ ab antiquo S. Antonii consueverat nominari, & quam hodie, antiquo nomine commutato, S. Paulini fecimus nominari: ordinantes de prædictorum consilio & assensu, ut prædicti S. Paulini & sociorum festivitas IV Idus Julii debeat ab omnibus nostræ civitatis & diœcesis solemniter celebrari.

[19] Quare vos exemptos rogamus, ut ob Dei reverentiam & Martyrum prædictorum; [indicta publica solennitate quotannis die 4 Idus Julii,] & aliis prælatis sub excommunicationis pœna mandamus, quatenus ex parte nostra publice in vestris ecclesiis vestros populos moneatis, ut prædictorum solemnitatem in die prædicta debeant solemniter celebrare, visitaturi cum devotione ecclesiam antedictam, ut participes fiant beneficiorum & indulgentiarum a prædicto venerabili Patre & nobis concessarum in prædictorum Martyrum devotione, venerabili loco superius nominato, celebrando nihilominus officium solemniter prædictorum, prout vobis Dominus dederit, ipsorum natalem in vestris litaniis & Kalendariis conscribendo. In ista enim die usque ad octavas ad laudem & gloriam Sanctæ Individuæ Trinitatis, & ad honorem gloriosæ Virginis Mariæ, & B. Paulini, Episcopi primi Lucani, & Martyris, & aliorum Sanctorum multorum, qui sunt in Ecclesia ista, Dominus Guala, Legatus Domini Papæ in Thuscia, eo existente præsente ad hoc, ut venerarentur & visitarentur gloriosi Martyres, per unum annum & quadraginta dies indulgentiam fecit.

[20] Henricus vero, Lucanus Episcopus, quadraginta dies similiter concessit & iecit. [& concessis indulgentiis.] De ista gloriosa Inventione Laborator notarius de mandato Domini Henrici, Lucani Episcopi, scripturas publicas fecit, & coram multis testibus, & specialiter coram prædicto Episcopo, & Domino Alamanno, Archipresbytero Lucano, & Domino Paganello de Porcari canonico, & Domino Aldobrando primicerio, & Domino Gualtrocto, & fratre Ildebrandino de Cavalcantis, Priore Fratrum Prædicatorum S. Romani, & fratre Bencivenne, custode Fratrum Minorum Lucanæ civitatis, & presbytero Pagano, rectore ipsius ecclesiæ, cum omnibus convicinis suis ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi: qui vivit & regnat in sela seculorum. Amen.

[21] [Status præsens Reliquiarum.] De præsenti statu Reliquiarum nemo melius nos informare potest quam sæpe dictus Florentinius, oculatus earum inspector; qui a pag. 159 tradit sequentia: Venerari, inquit, mihi aliquando licuit sancti Præsulis [Paulini] lipsana, & in inferiore maxilla incisorios præcipue dentes ab omni seculorum injuria in suis adhuc alveolis fixos aspicere contigit; sed in suprema earumdem acie ita multorum annorum usu detritos, ut hominis jam ad senium vergentis exuvias esse negari non possit. Quia vero molares etiam aliquot dentes, non ita usu levigati, utpote solidiores, observari possunt in aurata theca, quæ ulnam sancti Præsulis seorsim a corpore continet, gravi quidem ætate, atque in senium præcipiti, non tamen decrepita, palmam martyrii accepisse conjicio. Consule paragraphum 4, ubi agitur de postrema sepulturæ inspectione. Atque hæc quidem hactenus. Reliquum est, ut studia religiosissimæ venerationis, qua Lucenses sanctum suum Præsulem ac Patronum non sine summa pietatis laude persecuti sunt, commemoremus.

[Annotata]

* vici.

* al. XI.

* al. dilexit.

* Guala.

* vos.

§ III. Erecta a Lucensibus in honorem Sancti ecclesia; reclusa arca; constructa nova basilica; Sarcophagus; fama posthuma.

[Basilicæ, in honorem sancti Paulini & aliorum erectæ;] Florentinium, in illustrandis rebus S. Paulini cumulatissime meritum, hic denuo pedetentim subsequamur, ardentissima Lucensium in sanctum Patronum suum studia hoc modo referentem a pag. 203: Invalescebat interim quotidie Lucensium in Apostolum suum pietas, & ecclesia, dudum Martyrum cellula, & antiquitus cathedralis, & majus urbis templum, vel vetustate jam labens, vel populorum frequentiæ incongruum videbatur: donec in ampliorem formam redactum, anno tandem redempti orbis MCCCXLI a Guilielmo Episcopo noviter cum quatuor altaribus extructum solemniter sacraretur. Extat & nunc in tabulario Paulinianæ Basilicæ vetustum consecrationis monumentum: in quo cum plura sanctorum corpora & lipsana ibidem quiescentia memorentur, sacraque omnis ceremonia describatur, lectoribus meis non ingrata fore censui, si ex autographo hic integrum exhiberem: quod neque nos hic supprimendum putavimus:

[23] [sed Paulius nomine nuncupatæ] In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Ad futuram rei memoriam noverint universi, qualiter in præsentia mei notarii & testium subscriptorum, anno Nativitatis Domini MCCCXLI, Indictione IX, die Lunæ hebdomadæ sanctæ, secunda mensis Aprilis, reverendus in Christo Pater & Dominus, Dominus Frater Guilielmus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Lucanus, ad supplicationem & instantiam circumspecti viri presbyteri Donati Rectoris, & Francisci Vinceguerræ, civis Lucani, parochiani & operarii ecclesiæ infrascriptæ, pro se ipsis & dicta ecclesia, nec non aliis omnibus & singulis convicinis & parochianis ejusdem humiliter supplicantium, cum devotione gradiens ad parochialem ecclesiam sanctorum Antonii & Paulini, antiquitus cathedralem, & majorem ecclesiam Lucanam, noviter propter ejus antiquitatem novis ædificiis & altaribus necessario constructam; & ibi pontificales vestes indutus cum diacono & subdiacono, indutis sua similiter paramenta, & venerabilium multitudine clericorum, assistentium eidem & glorificantium in psalmis, laudibus & præconiis nomen Dei juxta modum, formam & ordinem ecclesiæ consuetum, cœmeterium ejusdem ecclesiæ, ipsam ecclesiam, & altaria quatuor existentia in eadem ecclesia ad honorem Dei, & gloriosæ Virginis Mariæ, Matris ejusdem, ac SS. Antonii & Paulini, quorum titulo ipsa ecclesia decoratur; atque beatorum Maximi præfecti, & Annæ; totiusque cælestis curiæ, benedixit, sanctificavit & consecravit aquam sale mistam, & aquam sale, cinere & vino mistam, ipsis aqua, sale, vino & cinere prius consuetis sanctis orationibus benedictis & consecratis, per loca prædicta hyssopo aspergendo, & facto de dicto cinere signo crucis, tenentis unumquodque caput ad angulum super ipsius ecclesiæ pavimento cum baculo pastorali litteras & alia signa, juxta normam, quam tradunt canonicæ sanctiones, superscribendo murum quoque ipsius ecclesiæ tredecim figuris sanctorum XIII Apostolorum, signum Crucis in manu tenentium, interius pictum, & eadem altaria sacro chrismate liniendo & faciendo in eis cum dicto chrismate, suo pollice signa crucis, ac reclaudendo in eisdem altaribus:

[24] Videlicet in altari majore sub honore B. Paulini, [instrumentum authenticum] primi Episcopi Lucani consecrato, pyxidem quamdam ligneam, ubi sunt de vestimentis beatæ Virginis gloriosiæ, ac de Reliquiis beatorum sanctorum Petri & Bartholomæi Apostolorum; Stephani, Theodori, Georgii, & Paulini Episcopi antedicti Martyrum, Antonii confessoris, & Cæciliæ virginis, ac de vestimentis B. Joannis Euangelistæ, quodque sarcophagum marmoreum plenum ossibus multorum Beatorum, pro Christi nomine decollatorum, de quibus in Legenda B. Paulini episcopi præfati clarius enarratur; quæ omnia prius erant, & reperta fuerunt in altari veteri: & in alio altari sito versus septemtrionem, super quo residet in quodam scrinio marmoreo corpus S. Antonii confessoris, ad ejus honorem constructo, & per eumdem Pontificem consecrato, pyxidem quamdam, ubi multorum Sanctorum Reliquiæ recluduntur; & in quarto altari, quod est situm in angulo versus Septemtrionem, super quo est capsa marmorea sepulturæ corporis S. Maximi Cornicularis præfecti, sub ejus honore constructo, tunc per eumdem Dominum Præsulem consecrato, reliquias S. Victoris, Dei Martyris gloriosi, cum sacrificio & solemniis Missarum, & aliis solemnitatibus, consuetis juxta formam Ecclesiæ in hujusmodi consecrandis ecclesiis observari.

[25] Insuper præfatus Pater Dominus Episcopus Lucanus, [cum indulgentiis] cum esset in Missarum solemniis, sequens Dei consilium, quod est: Date: & dabitur vobis: remittite & remittetur vobis; & hujusmodi consecrationis tanto bono cupiens etiam addere bonum, ut fiat majus bonum, de misericordia & benignitate Dei, SS. Petri & Pauli, Apostolorum ejus, & B. Martini Patroni sui plene confisus, omnibus Christi fidelibus, vere pœnitentibus & confessis, qui ad dictam ecclesiam accesserint, vel de suis bonis aliquid secundum suam facultatem ibidem Deo obtulerint, anni unius & dierum XL in die dictæ consecrationis & anniversario, ac dierum XL per Octavas eorumdem veniam concessit, perpetuis temporibus duraturam. In quorum omnium testimonium præfatus Pater mandavit præsens instrumentum confici per me Joannem notarium infrascriptum. Actum Lucæ in dictis locis, præsentibus venerabilibus viris Dominis, Nicolao archipresbytero, Jacobo de Prato, & Joanne Martroris, Canonicis majoris ecclesiæ Lucanæ, Sinibaldo plebano plebis de Piscia Lucanæ diœcesis, ipsius Domini Episcopi Vicario, & Soffredingo canonico ecclesiæ SS. Joannis & Reparatæ de Luca, & Bartholomæo magistro scholarum ecclesiæ Lucanæ, & dictis presbytero Donato Rectore, & Francisco Operariis ecclesiæ supradictæ, Ser Bernardo Bonosi, Ser Jacopo Morlani de Luca, & Ser Joanne Galandi, Cancellarii dicti Domini Episcopi, Notariis testibus ad hæc vocatis & rogatis; & præsentibus nobilium cleri populique multitudine sexus utriusque ad hujusmodi consecrationis officium congregatis.

[26] [publica ductoritate munitum:] Ego Joannes Manni de Luca, Imperiali auctoritate judex ordinarius publicus, consecrationi & omnibus singulis supradictis una cum prænominatis testibus interfui, & de mandato ipsius Domini Episcopi, & rogatu dictorum Rectoris & Operarii subscripsi & publicavi. Ego Joannes Bernardi de Sarzana Lucensis diœcesis publicus Imperiali auctoritate Notarius & Judex ordinarius, ac præfati Domini Episcopi scriba, prædictis omnibus & singulis factis, gestis & habitis per dictum Dominum Episcopum, dum ea per ipsum agerentur, interfui, & ea de ipsius mandato scribenda recepi, una cum præfato Joanne Notario & me subscripto: ac signum meum apposui consuetum anno, mense, die, Indictione & coram testibus supradictis.

[27] [arcæ Paulinianæ reclissio:] Nec præterierim reclusionem arcæ Paulimanæ octo post annis, id est MCCCLXIX (verbis Florentinii hic rursum utimur) quo Carolus IV Imperator, id Paulino precibus, ut credere par est, a Deo extorquente, Lucenses in pristinam libertatem asseruit, sanctissimi Præsulis arca recluditur, ipso adstante libertatis assertore Carolo, & hæc sub eodem marmore hœdina relicta epigraphe: Hoc est corpus S. Paulini, primi Lucani Episcopi, quod noviter provisum, & præsens monumentum apertum fuit tempore, & in præsentia serenissimi Principis & DD. Caroli IV, Dei gratia Romanorum Imperatoris & Bohemiæ Regis, & venerabilis Patris Domini Guilielmi Lucani Episcopi, & DD. Antianorum Lucani communis, & quam plurium vicinorum dictæ contratæ, tempore Rectoris presbyteri Lippi Johannis prædictæ ecclesiæ divi Paulini sub anno Domini MCCCLXIX, Indictione VII, die XX Junii.

[28] Jam vero propensissimam Lucensium erga sanctum Patronum suum voluntatem testatissimam facit erecta ejusque nomini dedicata ampla basilica, de qua sunt ista Florentinii pag. 208: [constructa in Sancti honorem nova basilica anno 1511.] Amplior deinde anteacto seculo basilica Senatus Lucensis pietate erigitur. Cum enim anno Christi MDXI Lucensis civitatis propugnacula ad recentioris oppugnationis modum aptanda essent, & ecclesia S. Donati tunc extra urbis mœnia Apostolicæ Sedis indulgentia foret removenda: placuit ex utraque augustum Paulino templum erigere, eodemque a collegiatæ ecclesiæ S. Donati clericos cum Prioris dignitate transferre. Hinc ex marmoribus, Baccio de Monte Lupo, insigni architecto, modulum exhibente, & operis præfecto excitari cœpit, quæ nunc extat, insignis basilica, in cujus majori ara sacræ D. Paulini & sociorum in lapidea arca quiescentes exuviæ, his in altaris abside signatis litteris, coluntur: “Sanctissimi Martyris Paulini Episcopi Lucensis, & hujus libertatis protectoris, Theobaldique, Severi atque Lucæ corpora hic teguntur.”

[29] De sarcophago seu tumba iterum paucis docet nos Florentinius pag. eadem 208, [Sarcophagus seu tumba marmorea creditur non esse mutata, tametsi olim fracta:] Marmoreum in quo jacent sacra corpora, sarcophagum, licet aliqua fragmenta a fidelibus, dum anno MCCLXI inventa sunt, ad varias curandas infirmitates Paganus presbyter adhibita esse testetur, idem esse existimavi, in quo B. Antonius aliique prisci christicolæ sanctorum Martyrum lipsana condiderunt. Extat enim in eodem marmore pastoris in humero ovem portantis imago, antiquissimi moris symbolum, quo vetustiora Martyrum sepulcra Romæ olim signata Baronius docuit, & novissime in subterranea Roma Aringhus exhibet.

[30] Famam sancti Præsulis posthumam illustrat non interrupta, [fama publica ex continuo ad Sanctum recursu illustrata.] at per temporis successionem continuata populi Lucensis ad honores sacros ei deferendos conspirans studiorum consensio, firmissima de ipsius patrocinio fiducia, ac continuus in publicis necessitatibus ad ipsum recursus. Audiatur Florentinius pag. 209: Ad sanctissimum ergo Apostolicum Præsulem nil mirum si Lucenses in quacumque urbis trepidatione effusi preces augeant, & expositum sacrum pignus per urbem circumducant. Ita tumultuante adversus Patricios plebe anno MDXXXI, die XXVI Novembris, publicis supplicationibus delatum refert Franciottus. Ita nostro tempore, pestilentia grassante, jejuniis ac triduana processione indicta anno MDCXXXI, magna marmorea arca iterum recluditur, & sacrum corpus decenter aptatum solenni ritu circumfertur. Ordinem memorabilis pompæ subtexere minutius libet ex autographo, tunc manu Bernardini de Pieronis, episcopalis Cancellarii, confecto, ne deinceps ex obsoleta memoria, mutato stylo, aliquid inconcinne accidat, ut in alia simili pompa evenisse, non sine animorum indignatione memini, & omnia sine altercationibus, ut maxime decet, imo decenter & laudabili devoti populi tranquillitate percurrantur. Pompæ solennis narrationem pertexet paragraphus sequens.

§ IV. Fama Sancti posthuma novis accessionibus amplificata; Officium proprium; postrema sepulturæ inspectio anno 1680.

[Inspectio reliquiarum tempore pestis] Igitur die XV Junii ejusdem anni, postquam mane summus reip. Magistratus Senatusque universus in sacrario sanctissimi Vultus, Episcopi Alexandri manu sacram synaxim suscepisset, idem Episcopus in Vesperis, Primoribus ex Lucensi Clero comitantibus, ad D. Paulini ædem accessit infulatus, cupressinam arcam plumbeis laminis & coccineo holoserico intus aptatam benedixit: deinde lapideam in suprema ara urnam reserari jussit: Ea est altitudinis unius ulnæ mensuræ Lucensis, longitudinis vero trium ulnarum cum triente. Ablato operculo tabulisque binis marmoreis, quibus sacra ossa propius tegebantur, remotis, sacras inspexit reliquias. In dextera ejusdem sarcophagi parte sanctissimi Lucensium Apostoli Paulini ossa in plumbea capsa inventa cum hædina, quam supra retulimus, & nos supra dedimus num. 27, epigraphe; deinde sejunctim posita S. Theobaldi ac Severi MM. propriis titulis notata corpora; & in sinistra parte plurimorum Martyrum simul posita ossa conspiciebantur. Quibus omnibus de more veneratis, Alexander Episcopus sanctissimi Præsulis tantum pignus e sepulcro in argentea parata vasa extraxit, & diligentius lipsana rimatus, inter cineres nimirum ossium portiones, dentes, cranii insignes partes in parata cupressina urna, auratis æneis vinculis in modum crucis undique fulta, cum clavibus & sigillo & sequenti hædina inscriptione reposuit:

[32] [anno 1631 publicæ venerationi expositarum,] Anno a Christo nato MDCXXXI per urbem Lucam, & ejus Dominium pestilentia grassante Alexander Guidiccionius Episcopus & Comes Imperialis, arca reclusa, reliquias S. Paulini, primi Episcopi Lucensis & Martyris, propter memoriam anni MCCCLXIX, sub Carolo quarto Imperatore ibidem repertam, & rite agnitas, & in arcula cupressea collocatas, tres assiduos dies per urbem solemni ritu, Excellentissimo Senatu cum Vexillifero justitiæ pie concomitante, circumtulit: & deinde in hoc eodem loco, quam plurimis votis, ad pestem depellendam profusis, sanctissime reposuit die XV Junii. Hactenus inscriptio. Sequitur proxime narratio solennis pompæ; cultusque per triduum continuati.

[33] [& per triduum in civitate Lucana] Sequenti vero die, nempe ejusdem mensis XVI, Episcopi jussu, totius cleri secularis & regularis, in eadem Paulini basilica generali indicto conventu, Reip. summo Magistratu, conscriptisque Patribus pie comitantibus, sanctissimi Præsulis corpore lustratur civitas, & super aram maximam templi D. Frigdiano dicati, quod diei superfuit, piorum venerationi relinquitur. Exacto noctis pervigilio, mane succedentis diei, iidem, ut supra, conveniunt, indeque pie sublatis lipsanis, iterum solemni supplicatione; per alias urbis vias, vias, ad principem D. Martini ecclesiam deducuntur, ac Lucano capitulo consignata, per reliquum diei noctisque curriculum recoluntur. Tertia vero jam illucescente die, nempe XVIII Junii, eadem pompa ex majori ecclesia ad propriam D. Paulini corpus sanctum reducitur, permensis, quæ supererant, urbis viis; donec effusis iterum precibus, in propria sede, proxima succedente nocte reconderetur.

[34] Ne quid vero etiam villicis, contagione grassante, [ejusdemque ambitu circumlatarum.] urbem ingredi interdictis, de sancti Patris veneratione deesset, singulis solemnibus supplicationibus per aliquam murorum partem, ubi congestitia humo militares firmantur viæ, efferebantur lipsana, & per urbis ambitum in fossæ labro mœnibus adverso circumfusi agrestes, sancti Pastoris dextero brachio per manus Episcopi ter benedicentis ostenso, sublatis undique supplicantium vocibus, non mediocri solatio levabantur. Nec minori animorum motu in cujuscumque supplicationis publicæ fine, dum cives terna ejusdem brachii veneratione Episcopus signaret, inter suspiria & lacrymas filiorum ad patrem clamantium voces extollebantur: ut experirentur enim divi Tutelaris in brachio, quam fecit Deus, potentiam, dextera S. Paulini ulna, quæ argentea theca sejunctim a corpore servatur, & quotannis festo die omnibus osculanda exhibetur a canonico, ante sacri corporis urnam in eadem pompa circumferebatur; in cujus obversa manu tres integri molares dentes etiam venerandi exhibentur, & in interiori cubiti parte hæc insculpta leguntur, quæ ex Italico Latina facio: Hoc est brachium Domini S. Paulini, primi Episcopi Lucensis, factum tempore presbyteri Lippi, dictæ ecclesiæ Rectoris, & Joannis Mingogi operarii dictæ ecclesiæ ✠ MCCCXCIV.

[35] Novissime vero dum populares morbi letaliter Lucæ, [Iteratus in morborum contagione anno 1648 ad Sancti lipsana recursus.] & in plurima ejus ditione grassarentur, anno nempe MDCXLVIII, iterum ad sanctissimum Præsulem Lucana civitas in preces solvitur. Joannes Baptista Episcopus inter alia, quibus encyclica epistola gregem monuit, generali synaxi, jejuniis, aliisque salutaribus operibus indictis, solennem cum D. Paulini corpore pompam per urbem celebrat die XI Septembris. Tunc etiam eadem in lapidea S. Paulini arca mihi observare licuit in sinistra parte jacere, quæ supra diversorum Martyrum sine nomine ossa memorantur, quæ, ut plurium corporum esse non dubito, ita Lucæ diaconi, & aliorum, qui cum Paulino pugnæ Socii geminata victoria triumpharunt, cum non alibi in eadem ecclesia ostendantur, sine hæsitatione esse crederem. Pluries memoratus Florentinius cap. 17, tradit ex Paulini apostolatu Lucensis ecclesiæ consecutum decus, & ejusdem ecclesiæ Episcopi prærogativas; quas hic non transcribimus.

[36] Marius Florentinius, perductam ad finem impressionem dicti operis posthumi Francisci Mariæ patris sui, [Patens S. Paulini patrocinium in tutandis Lucensibus] concludit brevi appendice, Sancti ad posteros cum veneratione transmissum nomen novis incrementis comprobante. Accipe ipsius verba: Inexhausta a tot seculis D. Paulini beneficentia, novis semper miraculis comprobata, animum meum ad illud enarrandum, quod anno MDCLXIV evenit, atque [dicti] operis calci adjiciendum allexit. Id forsan a patre meo adhuc vivente peractum esset, si hunc libellum publici juris facere decrevisset. Celebrabatur more solito & commemorato anno festus dies, dumque solemne perficeretur in propria ipsius basilica Sacrum, ac bombardarum explosione tantæ celebritati plauderetur, accidit, ut incautus librator bellicum tormentum plumbeis glandibus fœtum, & in proximum extra S. Donati versatilem pontem directum, fortuito exploserit, cujus ictibus transeuntes agricolæ, & populares a divi Tutelaris cultu redeuntes, interfecti fuissent, nisi admirabili portento dilaceratis tantum vestibus, & levissime contusis membris, absque ulla noxa, parati ad necem globuli ante ipsorum pedes concidissent in terram.

[37] [insigni miraculo comprobatum:] Hoc prodigium sacris prius probatum in tabulis, Serenissimi Senatus excitavit pietatem, ad testandam posteris non intermissam D. Paulini tutelam, & validissimum patrocinium. Quare publica inscriptione rem præclaram comprehendi & incidi jussit in marmore ejusdem sancti Antistitis templi valvis superponenda. Id munus tribus nobilibus viris Leonello de Nobilibus, Petro Benassai, Francisco Mariæ Florentinio patri meo demandatum fuit; qui variis undique collectis inscriptionibus, eam, quæ nunc supra sacræ ædis portam insculpta legitur, partim a Jacobo Rossio, seminarii Lucensis rectore, & eloquentiæ professore eruditissimo, & partim a Francisco Maria Florentinio conflatam, ponendam curarunt. Fuit quoque S. C. statutum, ut civitatis S. Donati porta deinceps S. Paulini quoque nuncuparetur, ac duo ex candido nitidoque marmore affabre facta sunt simulacra, D. Paulino unum, D. Donato alterum, supra eamdem portam ad ornatum & custodiam locarentur.

[38] [exarata in perpetuam rei memoriam ad valvas ecclesiæ S. Paulini inscriptione.] Inscriptio ad valvas ecclesiæ S. Paulini, ita sonat: D. Paulinum laudent in portis opera ejus: qui suæ celebritatis die XII Julii anni MDCLXIV extra S. Donati portam frequenti populo tantum donavit, quantum improvida de murali tormento explosa grando eripere potuisset. Hæc prætereuntes percussit, vestes discidit; vita spoliasset, nisi sanctissimus pastor, excussis in terram tormentariis globulis, omnem vetuisset vulnerandi licentiam. Patritia pietas non tam prodigii memor, quam beneficii, Senatus consulto, potenti Patrono, patri amantissimo obsequentis animi monumentum P. Inscriptio a Francisco Maria Florentinio jam delineata, sed alienis oculis non exposita, hujus est tenoris: Agnosce, quisquis ades a Lucensium Apostolo paria semper officia origini defluere. Quarto Idus Julii MDCLXIV murale tormentum librator male cautus incendit; & multis oneratum telis in hostem, multos displosit in suos. Sacratum sibi diem noluit funestari Paulinus, & turbis ad celebritatem effusis in porta festivos ignes prohibuit esse ferales: periclitantibus tutelaris præ foribus astitit, & erumpentes globos coërcens, discindi vestes permisit ad fidem, negavit ad vulnera. Refulgens in meridiano sole prodigium Hetruscæ primogenitæ lucis Lucenses Patres hoc voluerunt monumento clarescere S. C.

[39] His, quæ dicta sunt hactenus, de S. Paulini fama posthuma & publica veneratione, adjungi potest Officium proprium, [Officium proprium per totam diœcesim Lucanam extensum;] per totam diœcesim Lucanam extensum; de quo sic meminit eadem appendix Marii Florentinii: Addere etiam libet ad Lucensem episcopalem sedem elati Eminentissimi Cardinalis Hieronymi Bonvisii precibus pro divino Officio in tota diœcesi recitando, S. Paulini proprias Lectiones, a sacra Rituum congregatione approbatas, & ad eamdem ecclesiam pariter electum Eminentissimum Julium Cardinalem Spinulam, humilibus Cleri Lucani petitionibus permotum, a Sanctissimo Innocentio XI impetrasse, ut quartæ lectioni, inspecta prius & perpensa membranacei codicis, in quo exarata erant, ideo Romam a P. Hieronymo Florentinio Congregationis Matris Dei presbytero, delati, integritate & vetustate, sequentia verba adjungerentur, nimirum hæc: Ac Virgini Deiparæ, cui summa pietate sinceroque affectu erat addictus, ut ex vetusto codice habetur, apprime charus &c. Obiter hic observandum, Acta Sancti, prout dicetur paragrapho sequenti, adhibita fuisse pro lectionibus propriis; uti constat e numeris arithmeticis margini adjectis.

[40] Nunc, quam mihi in titulo hujus paragraphi proposueram, [inspectio reliquiarum forte novissima] inspectio alia forte novissima sepulturæ nos vocat ex pluries dicta appendice, in qua idem Marius ita loquitur: Neque silentio hic prætereundam duxi veterem D. Paulini & Sociorum Martyrum monumenti structuram, quam mihi sedulo perscrutari contigit, cum Eminentissimus Cardinalis Episcopus Julius Spinula, anno MDCLXXX, die XV Aprilis ad ipsius basilicam accedens, præsentibus Flaminio Nobili, Vicario Generali, & Cathedralis Canonico pœnitentiario, Jacobo Bernardinio, ecclesiæ S. Paulini Priore, aliisque sacerdotibus & nobilibus viris Francisco Siuffarini, Carolo Parensi, Hieronymo Benassai, Hippolyto de Nobilibus, Francisco Bernardini, & me quoque Mario Florentini, eamdem marmoream arcam reserari jussit. Primo intuitu in conspectum venit magnæ molis lapideum operculum, in angularem superne figuram elevatum, in cujus dextera sublimiore parte, levi & rudi incisione sculpta cernitur regia corona cum his characteribus ℞ X, subtus exaratis; in sinistris vero crux. Eo ablato marmorea tabula duorum circiter digitorum crassitudinis, Sanctorum ossa tegens comparuit: qua pariter remota, in quatuor inæqualibus spatiis per marmoreos parietes distinctis, Sanctorum lipsana condita inspiciebantur. In primo dexteri lateris ut dicunt, a cornu Euangelii spatio, plurima S. Severi ossa satis procera servantur. In proximo vero & medio cupressina includitur arcula, brachii dimidium circiter longa, & paulo minus lata & alta, quæ cineres & ossa divi Antistitis Paulini sanctissime custodit.

[41] Hanc æneis auratis vinculis munitam, & junioris Episcopi Guidiccionii sigillo signatam adaperiri noluit Julius Cardinalis Spinula Episcopus. [a Mario Florentinio anno 1680 oculato teste descripta.] Tertium S. Theobaldi ossa nec multa nec grandia continet. In ultimo sinistri lateris plurium sanctorum Martyrum D. Paulini Sociorum, ut credere par est, ossa servata existunt. Extracta ipsa cum sanctorum Severi & Theobaldi reliquiis, & in novis cupressinis arcis aptata, iterum in pristinum marmoreum monumentum suis locis recondita fuerunt, ac sericeo cooperta velo, telaque cera oblinita, sigillo Cardinalis Julii Spinulæ obsignata, ut debitum & consuetum populorum cultum obtineant. In extrema sarcophagi facie exsculpta visitur imago, ut a parente quoque meo jam prænotatum fuit, pastoris, humero agnum gestantis, ad cujus utrimque pedes agni similiter effigies cum arbusculæ icone aspicitur. Eadem observaverat etiam ipse Genitor meus in translatione illius marmoreæ arcæ ex vetere ad novum altare anno MDCXLIII, die XXI Maii; sed tunc adaperta non fuit. Anterior hujus monumenti prospectus Serenissimæ Reip. impensis magnifice ornatus est. Duo, quæ jam in argenteo brachio asservabantur cum tribus dentibus D. Paulini ossa, in argenteam eximii opificii thecam reposita, festo ejusdem Sancti die, publicæ venerationi in ara templi maxima exponuntur. Atque hic tandem dictæ appendici finem imponit Marius Florentinius ad omnipotentis Dei, mirabilis in Sanctis suis gloriam, & D. Paulini, Lucensium Apostoli honorem.

§ V. Acta; Auctor Translationis; ætas Legendæ.

[Acta S. Paulini] Vidimus per decursum hujus Commentarii tam Acta Sanctorum Martyrum nostrorum, quam alia, quæ scripto de iis ad nos transmissa sunt, passim antiquitatis nomine insigniri, atque adeo tamquam pura & sincera exhiberi. Verene an falso, discutiamus. Videant, qui omnia in Actis sincera & genuina prædicant, quantum eorum sinceritati deroget Comes Anolinus, de quo in Annot. ad cap. 2, lit. d; & narratio exotica, fabulosa, ac plane incredibilis, cæli ænei, a Nerone Imperatore fabricari jussi, quod exhibetur num. 3, his verbis: Post multum vero temporis fecit (Nero) fieri cælum æreum super columnas marmoreas numero nonaginta: cælum autem jussit minutis foraminibus pertundi: reliqua tædet percensere; præsertim cum ibidem totus contextus consuli possit.

[42] [an undequaque sincera] De hoc cælo quid jam pridem senserint Majores nostri, intelliges ex fragmento epistolæ Marii Florentinii ad Janningum die secunda Januarii 1708: Non me latebat, inquit, neque olim patrem meum præteriit, non omnino a vobis probari, quæ in Actis D. Paulini de mirabili cæli ænei structura ibi narrantur; sed expungere, & a reliquis secernere noluit, ne eorumdem robur infringeret, & antiquam in Tuscia traditionem nihili faceret: sed potius, quomodo roborari posset, excogitabat. Sed opus, aliis studiis detentus, imperfectum reliquit; neque quidquam immutare ego ausus fui. Et rursum in aliis litteris ad eumdem datis secunda Februarii 1716: Jam Hetruscæ pietatis Origines, parentis mei opus posthumum, in lucem dedi, ut tibi alias notum feci, & doctissimo æternæ memoriæ Papebrochio misi; in quo D. Paulini, primi nostri præsulis, memorias congesserat. Verum quia illi non omnino probabantur, in lucem proferre distulit.

[43] Nec refert, Neronem sæpe miranda machinatum ac paradoxa; [& genuina?] sicut probat exemplo plus uno Florentinius in notis ad Acta S. Paulini, quæ dicto operi posthumo adjecta sunt. Suffecerit nobis inde unicum illud excerpere, quod refert ex Tacito Ann. 15 de mirandis per Neronem constructis, Magistris & machinatoribus Severo & Celere: quibus ingenium & audacia erat, etiam quæ natura denegavisset, per artem tentare, & viribus Principis illudere. Et paucis interjectis dicitur Nero incredibilium cupitor. Quid miri itaque, dices, si Imperator iste, qui ambulabat in magnis & mirabilibus supra se, hic etiam quædam tentaverit, quæ humanas vires, captum ac fidem excederent? At volve & revolve totam machinam; expende & perpende omnia adjuncta; fallor, si non fassurus sis purum putum esse commentum, & indignum, quod a cordatis viris admittatur.

[44] Florentinius pag. 217 relictis rivulis se fontes rimaturum affirmat, [unde accepta,] propositisque sibi potissimum duobus Mss. codicibus; assignat locum, unde prodierint: Est primum magnum membranaceum volumen, quod Passionarium dicunt, & in Cathedralis Lucensis chartophylacio servatum, in quo cum aliis plurium Sanctorum historiis D. Paulini gesta continentur. Alter in Paulinianæ basilicæ sacrario hædinus item codex existit, qui præter ejusdem sancti Præsulis Acta, ad usum ecclesiasticæ psalmodiæ fortasse olim digesta, sacri ejusdem corporis inventionem, translationem, miracula, & B. Antonii ejus discipuli historiam etiam cumulat. Deinde de eorumdem codicum ætate nos instruens, primum, inquit, ex forma characteris majorem redolet antiquitatem; secundum post annum sexagesimum supra millesimum ducentesimum exaratum fuisse existimarem, tum ex litterarum modulo; tum quia translationem, quæ circa hæc tempora accidit, non mutatis characteribus continet. Prioris codicis Acta, quamvis parum a secundo differant, puriora & sinceriora existimarem: nullum enim continent additamentum, ut in secundo licet animadvertere; in quo præter paucula ad marginem adjecta, aliqua etiam seorsim, ad D. Paulini historiam spectantia, nonnihil recentiori stylo conscripta præcedunt, & aliqua ex chronicis collecta continent, quæ ex variis conjecturis existimarem addita circa annum MCCC & XL.

[45] Multa etiam confuso ordine in eodem volumine congesta apparent cum aliis adhuc recentiori charactere appositis, [uno exemplari præ altero melioris notæ indicia præferente:] quæ potius ad sancti Martyris sacra solemnia celebranda, quam historiam texendam pertinere patet: cum hymnos nimirum, &, ut vocant, antiphonas complectantur. Antiquiora ego tantum & ex antiquo cathedralis codice adducere malui, hoc nihilominus ordine, ut post eadem cum Pauliniano memorato codice differentias adjicerem, & notationes, quæ brevi stylo transigi possent, ibidem adderem, reliquis, quæ diffusiorem discussionem requirerent, ad propria capita reservatis, ut ea tamquam ad primam universim christianitatem spectantia, veluti cetera digererem.

[46] Sed præcipuum, quod hisce in Actis Mss. præter jam dicta, [Eorum ætas & auctor latent.] desiderari possit, videtur esse nomen & tempus auctoris. Utrumque se latere, fatetur Florentinius, dum prosequitur in hunc modum: Quo igitur auctore, quove ad amussim tempore hæc D. Paulini Acta scripta fuerint, adhuc me ignorare contingit. At quamquam post annum M apud nostros etiam D. Paulini memoria deperdita fuerit, non tamen ubique eamdem sortem subierat. Equidem in membranaceo codice inscripto de Vitis sanctorum Patrum, Longobardis characteribus exarato, & in archivio monasterii Cavensis servato, de S. Leone Cavensi abbate ad ejus vitæ calcem hæc habentur: “Præfuit Abbas in prædicto monasterio Cavensi annos XXIX: obiit anno salutis MLXXIX, quarto Idus Julii: qui dies memorabilis est morte divi Paulini, qui fuit primus Lucensis Episcopus, illuc missus a divo Petro Apostolo” Hæc ibidem; quibus subjungit idem Florentinius, ita haberi in ejusdem Leonis Vita, apud se authentica; sed utinam valde antiqua. Sane Vitam hanc aut a recentiore auctore interpolatam, aut saltem non adeo antiquam esse, evincit vox divus pro beatus vel sanctus, in tantillo verborum contextu bis quidem repetita; quod in rebus ecclesiasticis olim inusitatum fuisse, & non legi in Breviario Romano, nisi forte in recentissimis Lectionibus, alias observavi in Comm. prævio S. Joannis Episcopi Bergomensis ac Martyris, die XI hujus.

[47] [Certiora dici possunt de tempore & auctore inventionis ac translationis:] De tempore & auctore historiæ inventionis ac translationis certius liquet, de qua Florentinius: Inventionis ac Translationis historiam a Pagano presbytero ejusdem Paulinianæ basilicæ rectore, ac omnium oculato teste fuisse compositam circa annum Domini MCCLXI, eamdem cuique legenti plane constare potest. Tum illico ad Acta regreditur; sanctissimi Præsulis lipsana ante hoc tempus per plura secula latuisse certum est; an vero ejus Acta quoque latuerint ad illud usque tempus, non ita affirmaturum se refert; quod tantumdem est, atque in tenebris palpare. Paganus certe dum ejusdem anni MCCLXI Translationis pompam prosequitur, sub barbaro Legendæ nomine historiam D. Paulini non obscure designat, dum, quæ paucis ipse contrahit, ingenti fidelium multitudini in ipsa Translationis solemnitate innotuisse narrat. Est enim necesse vel ante Inventionem & Translationem fuisse cognita, vel eodem tempore cum sacro corpore inventa fuisse. Quod est aliquid dicere, ne nihil dicat. Idque arguit e verbis sequentibus: Illis diebus plus quam quinquaginta millia inter homines & mulieres audiverant; sicut continetur in Legenda ejus, quod iste Venerabilis Paulinus fuit Episcopus istius civitatis. Pro fide Legendæ seu historiæ adfert vetustum & jam desuetum codicem pariter membranaceum in bibliotheca cathedralis Lucensis, in quo antiquus ordo illius ecclesiæ & sacrarum cærimoniarum pro quibusque festivis diebus elenchus continetur. Hinc enim patet antiquitus D. Paulini historiam, ut Catholicæ ecclesiæ mos est, in divinis Officiis publice recitari consuevisse, & in novem, numericis in margine notis, lectiones fuisse divisam: quemadmodum in supra dicto codice Basilicæ D. Paulini, quem Paulinianum vocari libuit, adhuc conspici potest. Verum quod seculum præfert ille Codex? Hic iterum hæret aqua.

[48] Actorum prædictorum antiquitatem idem scriptor confirmat, quod memorantur in novæ ejusdem divi Tutelaris ecclesiæ consecratione sub anno MCCCXLI, [quamvis Florentinius Actorum antiquitatem commendet;] de qua supra, ex veteri ecclesia translatum fuisse sarcophagum marmoreum, plenum ossibus multorum Beatorum, pro Christi nomine decollatorum, de quibus in Legenda B. Paulini Episcopi præfati clarius enarratur. Optat præterea, ut quas de sancti Præsulis gloriosa Inventione Laborator notarius de mandato Domini Henrici, Lucani Episcopi, scripturas publicas fecit, ut dicitur supra num. 20, & quas se huc usque, tametsi eas sedulo perquirentem, latuisse fatetur, in lucem aliquando prodeant. Sane sicut in diplomate pro indulgentiis, translationis solemnitati annexis, expresse de illis fit mentio, ita sine hæsitatione dicturas, an historia vel antiquissimum monumentum, unde confecta sit, inventa eodem tempore cum sacro corpore fuerit. Hic rursum hæremus in ambiguo; adde etiam quæ præcipue in Cathedralis magno volumine Acta extant, perantiqua esse, neminem qui inspexerit, negare ausurum; & ex hoc mutila saltem circa initium accepisse Baronium, dum in Notis ad Martyrologium ita incipere ait: Multi fuerunt Reges &c., quæ verba alia subsequi patet. In nostro Ms. legitur: Plurimi Reges terræ; num. 1. Congessit Florentinius pro suis Actis quidquid potuit; utinam ad plenam fidem satis! Nonne omnibus Florentinii argumentis fieret satis, si quis diceret Codicem illum esse antiquitatis incertæ; & recentiorem forte esse, quam ego velim: aut ipse probare possit, puta seculi decimi aut undecimi?

[49] Porro, quemadmodum Legendam seu historiam, in codice Pauliniano contentam, [testimonio confirmans unde Ms. suum acceperit,] in lectiones distributam fuisse vidimus, ita Ms., quod hic prælo committimus, dispescitur in novem Lectiones; quod indicio est, olim in Officio canonico adhibitum fuisse: quæ sicut & alia huc spectantia disces ex sequenti testimonio, ad calcem dicti Ms. nostri manu Florentii, a quo huc missum fuit, exarato: Hæc S. Paulini, primi Lucensis Episcopi historia extat totidem verbis in duobus hœdinis Mss. codicibus ecclesiæ Lucensis, ex quibus fideliter a me ipso excerptam iterum hic exscribi curavi ego Franciscus Maria Florentinius in gratiam Domini mei spectatissimi Patris Joannis Bollandi. Alter ex codicibus extat in tabulario Cathedralis Lucensis; alter in basilica, ejusdem sancti Episcopi nomine nuncupata, & ubi requiescit in corpore. In hoc per Lectiones ad usum Officii ecclesiastici dividitur, ut in notis marginalibus indicatur, & abundat supra codicem Cathedralis in his verbis, quæ subtenta linea signantur. In hanc cum historia Inventionis & Translationis sancti corporis, notationes addo in opere inscripto, Hetruscæ pietatis origines; quod propediem, si Deus faxit, lucem videbit.

[50] Atque hæ quidem notationes subservient, ad illustranda Acta. [notationibus a se illustratum usui nostro servientibus.] Miracula, quæ differo ad calcem Actorum, suum in decursu pandunt scriptorem per ista verba: Quædam Domina de contrata S. Alexandri; cujus nomen dicitur domina Genovese, sub fide sanctæ Christianitatis dixit Priori S. Alexandri, & mihi presbytero Pagano S. Paulini in illis diebus, quando fuit inventum corpus S. Paulini. Per quas ultimas particulas in notitiam facile venies temporis, quo dictus Auctor scripsit, videlicet circa medium circiter seculi 13, secundum ea, quæ protulimus a num. 13, & num. 47 de Inventione corporis, ab eodem Pagano conscripta; sicut colligitur ex eo, quod de miraculis, post Sancti Inventionem patratis, acturum se polliceatur, præmissis iis, quæ in corporis Inventione gesta fuerunt. Quod autem de miraculis hujusmodi agat, statim planum facit ab ipso narrationis exordio, ubi ita fatur: Si de miraculis suis dicere volumus; unum de mille minime scribere poterimus: sed aliqua dicemus ad confirmandam ipsius gloriosam inventionem. Atque hæ sunt, quæ de S. Paulino præfari visum est. Cum autem nihil præterea occurrat, quod utiliter nos hic moretur, superest ut ejus Acta proferamus.

ACTA
Ex Ms. nostro, misso a Francisco Maria Florentinio, collata cum impressis in opere ipsius posthumo, inscripto Hetruscæ pietatis Origines, cap. 18, a pag. 222.

Paulinus episcopus Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Severus presbyter Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Lucas diaconus Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Theobaldus miles Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Socii Martyres Lucæ in Etruria

BHL Number: 6555


EX MSS.

CAPUT I.
Labores apostolici S. Paulini, a S. Petro Apostolo Lucam missi: fustibus cæditur cum Sociis propter Christum.

Lectio I.

Misericors a & miserator Dominus de summa cæli arce in uterum Virginis descendens, [Gliscente persecutione] sua præsentia & gloriosa Incarnatione mundum visitare atque illuminare dignatus est. Postmodum vero magnificus triumphator ab inseris resurgens, in cælum cum nostræ carnis substantia exaltatus est. Plurimi reges terræ & Principes fuerunt, qui Jesum Christum, filium Dei, verum Deum & salvatorem mundi esse negantes, ejus Incarnationem, Crucis passionem & mortem, ejusdemque resurrectionem, & in cælis ascensionem subsannantes, fidem summæ & individuæ Trinitatis penitus annihilabant. Ex quorum impio & nefando collegio, Nero Imperator tamquam de pharetra satanæ prodiens, variis pœnis & cruciatibus universos Dei cultores cœpit mirabiliter cruciare, ostendens eis diversissima genera tormentorum, ut, quos præmiis & suasionibus flectere non poterat, saltem pœnarum terroribus superaret.

[2] [tempore Neronis] Eodem igitur Nerone regnante, in partibus Thusciæ, in civitate Pisana, præcepit idem sibi templum fieri Dianæ miræ magnitudinis in ingressum portæ Latinæ civitatis Pisanæ, in capite pontis fluminis Auseris b, & illud cum omni pulcritudine adornavit; & jussit, ut artifices ex auro mundissimo & margaritis statuam Dianæ facerent, quam per singulos dies adorarent. Tunc racta est statua Dianæ miræ magnitudinis, vultum & oculos habens quasi vivens. Quam jussit Imperator cum magna veneratione in vultu templi configi.

Lect. II.

[3] Post multum vero temporis fecit fieri cælum æreum super columnas marmoreas numero nonaginta. [construitur templum Dianæ:] Cæ;lum autem jussit minutis foraminibus pertundi. Et erat altitudo cæli pedes centum, & effundebatur desuper aqua, ut videretur quasi pluvia cadens in terram; & tunc jussit mane lampades fieri in modum solis, & per cælum trahi, ut lucerent in die ad populum, qui erat sub cælo æreo, & venientes ad occasum extinguebantur. Et iterum hora undecima sero fecerunt similiter speculum subtilissimum cum gemmis refulgens, clarum nimis in modum lunæ. Et ante horam constitutam cecidit & confractum est: ita ut nec ipsa fragmenta invenirentur. Et sic nocte jussit quadrigam per cælum trahi, quasi tonans c. Tunc misit Dominus ventum validum, & projecit quadrigam in flumine Auseris, & nusquam comparuit. Alia autem die sedens Imperator pro tribunali & nesciens, quod factum fuerat, dixit ad populum: Cognoscant omnes, quia magna est Diana mater deorum, per quam & ego istas virtutes ostendi. Et misit edictum per universas provincias, ut quicumque Christum colerent, vel eum nominarent, nisi magnæ deæ Dianæ thura ponerent, diversis pœnarum terroribus & cruciatibus subjacerent.

Lect. III.

[4] Per idem vero tempus erat quidam vir Christianissimus in eadem provincia in civitate Lucense, [a B. Petro Apostolo] nomine Paulinus, qui a B. Petro Apostolo fuerat Episcopus ordinatus [& ab Antiochia Romam ductus, & prout in quibusdam chronicis reperitur, ab ipso B. Petro Apostolo in eadem Urbe Romana cum aliis quatuor Episcopis consecratus; videlicet B. Apollinari, B. Martiali, B. Frontone & B. Maximino. Quem venerabilem patrem nostrum Paulinum Episcopum gloriosus Christi Apostolus præfatus his verbis Lucam direxit, dicens: Pauline, serve Dei, vade Lucam, & annuntia verba Dei, ut præesses ibi omnibus Episcopis.] d Ipse vero diebus ac noctibus, vigiliis & orationibus vacans, Christo quotidie sedulum exhibebat officium.

[5] Hic despectis hujus erumnosæ vitæ negotiis, in eadem civitate constantissime prædicans, [Lucam mittitur S. Paulinus:] multorum animos illustrabat, & quoscumque poterat, ab idolorum cultura ad agnitionem summi, veri & æterni Dei, & Domini nostri Jesu Christi quotidie revocabat. Quid plura? Tantam ei gratiam Dominus contulit, ut per prædicationem ejus multitudo maxima virorum & mulierum Lucani populi dæmonum squalloribus irretita, Jesu Christo Domino crederet, atque in nomine Domini baptismum salutis perciperet. In ipsa etiam civitate cum beatis presbyteris Severo & Antonio [quos quidem ipse beatus Episcopus sacerdotes consecraverat,] e septem ecclesias Domino dedicavit, & in eisdem presbyteros & clericos, ne grex fidelium noviter ad Christum conversus, cælestis verbi pane fatiscerent, sanctissime ordinavit.

Lect. IV.

[6] Quod audiens Nero crudelissimus Imperator, misit apparitores ad Lucensem civitatem, ut invenirent B. Paulinum Episcopum: [ubi laboribus Apostolicis intentus,] qui cum venissent ad prædictam civitatem, invenerunt beatissimum Paulinum Episcopum cum commilitonibus suis, scilicet B. Severo presbytero, & Luca diacono atque Theobaldo milite, & multis aliis in Christo credentibus, in hymnis & laudibus insistentes in quadam cella Christianorum, quam idem sanctus Episcopus ad honorem sanctæ & individuæ Trinitatis, & sanctæ & vivificæ crucis, atque ad honorem intemeratæ Virginis Mariæ, Genitricis Dei & Domini nostri Jesu Christi, & S. Stephani protomartyris dedicavit. Qui dum tenti fuissent, & ducerentur ante conspectum impiissimi Cæsaris, dixit B. Paulinus Episcopus: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me dignatus es cum sanctis tuis martyribus annumerare. Et ait ad suos: Fratres & commilitones mei, jam vitæ æternæ participes: viriliter estote, & minas & impiorum terrores, qui ad tempus sunt, nolite expavescere, sed magnificate Dominum mecum, & exaltemus nomen ejus, invicem; inquiramus Dominum, & ex omnibus hujus mundi tribulationibus eripiet nos.

Lect. V.

[7] Qui cum ducti fuissent ante conspectum Neronis Cæsaris; ait ad eos: [deinde ad Cæsarem Neronem ductus, & ab eo increpitus frustra,] Quæ est ista insania & stultitia vestra, ut colatis hominem mortuum & crucifixum? Ut invictissimorum deorum culturam evacuetis, quibus Respublica nostra quotidie augmentatur, & crescit? Respondit sanctus Paulinus: Non est insania, sed sana doctrina idolis manufactis, surdis & mutis sine sensu & visu, qui nec se nec alios adjuvare possunt, abrenuntiare, & unum Deum vivum & verum, cæli & terræ factorem adorare: qui de cælis ad terram in uterum Virginis misericorditer descendens, ex ea verus homo natus, pro nobis flagellari, crucifigi, ac mori dignatus est, ut sua morte nos ad vitam æternam & gloriam, quæ finem non habet, perduceret.

[8] [idolis sacrificare recusat.] Iratus autem crudelissimus Imperator, ait: Noli mihi jam plures ambages inferre: sed cito sacrifica magnæ deæ Dianæ, ut illi, qui pro te tuo Christo crediderunt, grata offerant diis libamina. Cui sanctus Paulinus respondit: Ego non sacrifico dæmoni, qui te & suos cultores habet perdere in æternum interritum; sed sacrifico me ipsum hostiam immaculatam Domino Deo meo, Jesu Christo, cui servit in spiritu anima mea, qui vitam æternam in se credentibus præstat, & gloriam sempiternam.

Lect. VI.

[9] Tunc crudelissimus Imperator jussit eos tamdiu fustibus & verberibus affici, [ideo fustibus cæditus eum sociis:] quamdiu idolis consentirent, aut spiritum exhalarent. Qui cum diu crudelissime cæderentur, defluebat sanguis eorum in terram. Et aspicientes in cælum beati martyres Christi, Paulinus Episcopus, & Severus presbyter cum Luca diacono & Theobaldo milite, dixerunt: Domine Deus omnipotens, pater Domini nostri Jesu Christi, qui nos ad agnitionem tui nominis venire fecisti, benedicimus te, Domine: quia dignos nos fecisti gloria tua, ut accipiamus partem cum sanctis tuis Martyribus in salvatore Christo in resurrectionem & vitam æternam [&] animæ & corporis incorruptionem. Tu enim es verus Dominus; ideoque laudamus te per Dominum nostrum, Jesum Christum, dilectum filium tuum; qui vivit & regnat in secula seculorum.

ANNOTATA.

a Edita a Florentinio in opere posthumo legunt: Postquam misericors.

b Tactus est hic fluvius num. 1 Comm. prævii.

c Quid sentiamus de hac cæli structura, habes in Comm. prævio.

d Uncis inclusa non legit Florentinius in codice Cathedralis ecclesia S. Martini: quæ puto huc intrusa ab interpolatore, non satis gnaro, quam male mereretur de hisce Actis, assuendo ea, quæ de primis Episcopis Galliæ, adde etiam Italiæ, a S. Petro ordinatis, circumferuntur. Consule quæ dicta sunt die 30 Junii de missione S. Martialis, & primis Galliæ Apostolis. De sanctis aliis, hic enumeratis statui poterit, quando de illis ex professo tractabitur. Joannes Villanus in Chronicis Florentinis lib. 1, cap. 49, refert a civitate Lucensi primo præ aliis Tusciæ civitatibus acceptum fuisse S. Fridianum, alias Frigidianum Episcopum; at qua veri specie? Apud Ughellum ponitur ordine nonus, & mortuus an. 578.

e Habentur, quæ uncis inclusa sunt, in editis apud Florentinium; qui notavit ea desiderari in codice Pauliniano; sed adjecta esse in margine eodem fere charactere.

CAPUT II.
Bestiæ, ad quas damnatur Sanctus, mansuefactæ; mors ab Angelo prædicta, & constanter obita.

Tunc impiissimus Cæsar jussit beatos Martyres in ima carceris retrudi, nec cibi aliquid, [Gaudent pati propter Christum.] vel potus ipsis exhiberi, nisi prius idolis consentirent. Beati ergo Martyres Christi in hymnis & orationibus persistentes, gaudentes & exultantes psallebant Domino & dicebant [ad invicem.] Propter hoc dilatatum est cor meum & exultavit lingua mea; insuper caro mea requiescet in spe. Quia non derelinquet Dominus animas nostras in inferno, nec dabit sanctos suos videre corruptionem.

Lect. VII.

[11] Post tertium autem diem sedens Imperator pro tribunali, jussit beatos Martyres Christi ante suum conspectum adstare, [Damnantur ad bestias,] & dixit ad eos: Quid cogitastis circa salutem vestram? Respondit beatus Paulinus Episcopus, dicens: Salus nostra Christus est; qui nos de tenebris ad lucem, de morte revocavit ad vitam: quem tota mentis intentione diligimus, venerari & confiteri quotidie non cessamus. Audiens hæc crudelissimus Imperator, nimio furore repletus, dixit: Per salutem deorum, nisi statim magnæ deæ Dianæ sacrificaveritis, crudelissimis bestiis vos ad devorandum tradam. Cui sanctus Paulinus respondit: Stultissime rerum, cur credis nos a cultura veri Dei & salvatoris nostri Jesu Christi posse revocare? Jam noli inferre minas, quas non timemus; sed, quæcumque vis, exerce tormenta: nam corpus nostrum paratum est ad omne supplicium. Tunc jussit Imperator immanissimos ursos & pardos, valde fame cruciatos, mitti in sanctos Dei.

[12] Quos cum vidissent sancti Martyres Christi, omni ferocitate & crudelitate repletos, facto signo Crucis, aspicientes in cælum, [quæ deposita feritate mitescunt.] dixerunt: Ne tradas bestiis, Domine, animas confitentes tibi, & animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Et statim prædictæ bestiæ, omni ferocitate deposita, & factæ mansuetæ, sicut agni, venerunt, & posuerunt se ad pedes Sanctorum, lingentes manus & plantas eorum.

Lect. VIII.

Tunc immanissimus Cæsar nimio furore repletus, ait ad Sanctos: Quæ sunt ista maleficia, ut tam crudelissimæ bestiæ, nescio quibus vestris carminibus conversæ sint in agnos? Cui B. Paulinus respondit: Ista, quæ tu vides, non sunt maleficia, sed sunt beneficia Dei omnipotentis, cui si recte credideris, & pœnitentiam de sanguine Sanctorum, quem effudisti, pure ipsi obtuleris, vitam adhuc poteris consequi sempiternam. Nam venti & mare obediunt ei. Bestiæ, ut vides, invocato Christi nomine, mansuefactæ sunt. Quanto magis, Imperator, decet [te] creatorem tuum cognoscere, & illum solum adorare.

[13] [Dum ad mortem essent damnati, oranti S. Paulino] Quod audiens Imperator, nimio dolore permotus, statim prosiliit e solio suo, mittens eos ad Anolinum Comitem, dicens: Istos maleficos & deorum nostrorum inimicos sine audientia facias diversis cruciatibus interire. Postquam Comes accepit imperiale præceptum, jubet eos in ferali carcere retrudi, donec excogitaret, quali pœna eos afficeret. Eadem nocte beatus Paulinus Episcopus dedit orationem Domino, dicens: Domine Deus omnipotens, qui dispersa congregas, & congregata conservas, auge fidem in te credentium, ut Lucanus populus, qui per me tuo sancto nomini credidit, augeatur, & crescat, & Ecclesiæ, quas ad tuam laudem & gloriam dedicavi, stabili robore & firmitate consistant; per te Jesu Christe, Salvator mundi, qui cum patre & Spiritu sancto es coæternus, & vivis & regnas in secula seculorum. Amen a.

Lect. IX.

[14] Cumque hanc orationem complesset, apparuit ei angelus Domini, in ipso carcere, [apparet angelus, & prænuntiat ipsi mortem.] nimio splendore coruscans, & ait: Pauline, dilecte Dei, exaudita est oratio tua: Cras [enim] per martyrii palmam Regi nostro immortali animam reddes. Corpus vero tuum in civitate Lucana in ecclesia sanctæ Trinitatis b, quam tuis manibus consecrasti, erit sepultum. Per te nimirum populus Lucanæ civitatis augebitur c, & te ibi existente Patrono, civitas illa manibus hostilibus nullo tempore destruetur. Et statim discessit Angelus ab eo. Tunc beatissimus Paulinus Episcopus egit gratias omnipotenti Domino, dicens: Gratias ago tibi Domine misericors, Jesu Christe, qui me per Angelum tuum visitare dignatus es, & exaudire, & certum reddere gloriæ tuæ.

[15] [Sistuntur sancti Martyres Comiti Anolino] Mane autem facto jussit iniquissimus Comes Anolinus beatos Martyres Christi ante suum conspectum adduci: & sedens pro tribunali dixit ad eos: Sacrificate diis immortalibus, ne male pereatis. Responderunt sancti Martyres Christi, dicentes: Non sunt dii, sed dæmones, qui te & principem tuum habent perdere in æternum interitum. Tunc Comes, hæc audiens nimio furore repletus, jussit eos sine cessatione fustibus cædi. Sancti vero martyres Christi dixerunt ad Comitem: miserrime & sine sensu, & seductor animarum, quoniam credis nos per tormenta tua recedere a Dei nostri cultura! Habemus enim Jesum Christum filium Dei, qui præstat nobis virtutem.

[16] Tunc iniquissimus Comes fecit ei in triplum augere tormenta. [cujus jussu cruciantur & necantur:] Tunc beatissimus martyr Christi Paulinus Episcopus dedit orationem in ipsis tormentis [Christo] Domino dicens: Domine Deus omnipotens, creator omnium rerum visibilium & invisibilium: qui me ad cognitionem tuæ veritatis venire fecisti; deprecor te, pater sancte, suscipe spiritum meum modo; quia tempus est, ut jubeas me istud seculum derelinquere, & ad tuam misericordiam pervenire. Hæc cum diceret beatissimus Christi martyr Paulinus Episcopus simul cum beato Severo presbytero, reddiderunt spiritum Deo creatori suo. Videns hoc iniquissimus Comes Anolinus, dolore permotus, eadem hora jussit ibidem beatum martyrem Christi Theobaldum militem cum aliis multis capitalem subire sententiam & corpora eorum inhumata relinqui.

[17] Postmodum vero idem Anolinus missus Mediolanum gloriosos Christi martyres Nazarium & Celsum atque Gervasium & Protasium multis cruciatibus affectos decollari præcepit d. [mortem ubi subierint SS. Lucas, Danianus & Theobaldus miles.] Locus autem, ubi decollati sunt gloriosi martyres Christi Lucas Diaconus & Theobaldus miles atque alii multi non multum distat a loco, qui vocatur latus Historiæ leonum e. Hoc audiens gloriosus Christi Confessor & presbyter senex Antonius, [qui tunc in montibus, qui sunt inter Lucam & Pisas, vitam agebat solitariam f] venit noctu cum beato Valerio & Victore, Luciano & multis aliis Christianis, & rapuerunt pretiosa corpora Sanctorum, & cum hymnis & laudibus sepelierunt ea noctu.

[18] Corpora vero Sanctorum martyrum Paulini & Severi atque Theobaldi secrete mirifice sepulta sunt in sarcophagis mundis & novis in civitate Lucana in Ecclesia sanctæ Trinitatis a meridie in parte orientis. [Locus sepulturæ.] Alia vero sepulta sunt non multum longe ab eo loco, in quo decollati sunt. Sed non post multum temporis ad Ecclesiam sanctæ Trinitatis translata sunt, & ibidem mirifice sunt collocata. Martyrizati sunt gloriosissimi martyres Christi ad pedem montis Pisani ab Anolino Comite sub Imperatore Nerone quarto Idus Julii. Translatio vero Sanctorum est die Kalendarum Aprilis. Regnante Domino nostro Jesu Christo, [cui est honor, & gloria, virtus & imperium in secula seculorum. Amen g.]

ANNOTATA

a In ecclesiæ S. Paulini codice rubris characteribus, teste Florentinio in notis hic interpolatur continuanda lectio, insertis his verbis; Oratio beati Paulini Episcopi, deinde interjecta, ut addit, magna littera D variis coloribus picta, sequentis initium orationis: Domine Deus omnipotens &c.

b Codex cath. habet: Corpus vero tuum in ecclesia sanctæ Trinitatis.

c In cod. Cathed. est: Populus illius civitatis augebitur.

d De Nazario & Celso agetur die 28 hujus: de Gervasio & Protasio actum 19 Junii; ubi in Comm. prævio § 5, num. 43 Anolino, verosimiliter hic personato, larva detrahitur.

e Codex Cathed. non recte legit: Latus Ystoria Leonum; rectius Paulinianus: Lacus Ystoriæ Leonum.

f Codex Cathedralis: Senex Antonius venit noctu cum beato Valerio. In codicis Pauliniani margine parum dissimili charactere post verba senex Antonius adduntur uncis inclusa.

g Ita habet codex eccl. S. Paulini: clausula uncis inclusa abest a codice Canonicorum ecclesiæ Cathedralis.

MIRACULA
Ex Ms. D. Francisci Mariæ Florentinii, collato cum editis apud eumdem in opere posthumo, inscripto Etruscæ pietatis Origines.

Paulinus episcopus Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Severus presbyter Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Lucas diaconus Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Theobaldus miles Martyr Lucæ in Etruria (S.)
Socii Martyres Lucæ in Etruria

BHL Number: 6557


EX MSS.

[Magna multitudo ope S. Paulini sanata.] De Auctore, qui hæc miracula scripsit, præfati sumus nonnulla in Commentario prævio, sicut etiam de tempore, quo scripta sunt. Superest igitur ut, quæ huc dilata sunt, subjiciamus: Si de miraculis suis (id est S. Paulini) dicere volumus, unum de mille minime scribere poterimus: sed aliqua dicemus ad confirmandam ipsius gloriosam inventionem. In die processionis suæ, sicut ipsi retulerunt nobis, in virtute Dei plus quam LX * infirmi sanati sunt de diversis infirmitatibus: erant enim positi ad balchiones a, & statim cum videbant gloriosum corpus cum processione, sanabantur. Inter quos fuit quædam domina Maria, quæ habebat filium paralyticum per tres annos. Posuit eum ad balchionem: & statim puer ipse * sanatus surrexit. Quædam alia, revertente processione (erat enim cæca per tres annos) lavavit se de aqua, ubi erat missum brachium S. Paulini, & statim vidit. O quanti cæci, o quanti paralytici sanati sunt! Dicendo veritatem, in virtute Dei, in anno illo plus quam quingenta corpora sanata sunt de omnibus infirmitatibus. Accipientes de marmore, ubi jacuit corpus B. Paulini, statim sanabantur.

[2] [Duo captivi liberati.] Item duo fratres erant in Lombardia in uno carcere positi, & capti recommendaverunt se B. Paulino cum lacrymis & devotione. Nocte veniente, invenerunt carcerem apertum & exierunt. Item quidam alius de Garfagnana veniebat de Lombardia: fuit enim captus a vespillonibus: ligaverunt manus & pedes ejus, & quærebant ab eo pecuniam. Ille vero recommendavit se B. Paulino cum devotione magna. Erant illi sex, qui custodiebant eum. Sicut placuit Deo, omnes obdormierunt. Et venit quidam juvenis, & absolvit eum a vinculis, & liberatus est.

[3] [Crus inflatum;] Item quidam de plebe S. Stephani habebat crus suum fortiter inflatum. Medicus percussit eum cum ferro: in percussione illa vovit se B. Paulino, & promisit implere omnes lampades ecclesiæ suæ de oleo suo. Medicus post percussionem fasciavit eum. Alia vero die voluit eum iterum curare: invenit eum sanum & nullum signum incisionis habentem, ubi incisus erat.

[4] Quædam domina habebat maximam infirmitatem per multos dies in oculis suis. [mulier laborans oculis;] Venit cum devotione magna ad ecclesiam S. Paulini, & lavavit oculos cum aqua, ubi fuit missum brachium S. Paulini: & statim sanata est. Benedictus Deus!

[5] Fuit quidam homo, qui vocabatur Jacobus, de loco, [pes bovis fractus curantur.] qui dicitur Allemura. Contempta festivitate B. Paulini, in die S. Paulini junxit boves suos, & ibat ad laborandum. Dum iret per viam bonam & planam, unus illorum boum extorsit pedem suum dexterum, & quasi fracto, suspendit bos pedem a terra, & nullo modo valebat eum ponere in terra. Ille rusticus, ut vidit, vociferando plorabat & dicebat: O Deus! & quare * & quomodo amisit bos * pedem suum? Nescio quomodo. O Deus! mortuus sum: quia nihil aliud quasi habebat. Et cucurrerunt omnes de domo sua ad plangendum cum eo, & sic plangendo in illa via apparuerunt duo religiosi cum vestimentis albis. Unus de istis dixit ei: Frater, quare sic ploras? Et ille respondit: Non videtis, quoniam ego amisi pedem bovis mei? Et nescio quomodo. Et ille religiosus respondit: Noli flere, Dominus sanabit eum. Consulimus tibi, quod tu numquam habeas in contemptum festum gloriosum B. Paulini, patris tui; sed honora eum toto tempore vitæ tuæ: & signavit eum: & statim sanatus est. Et disparuerunt, & amplius non viderunt eos.

[6] Quædam Domina de contrata b S. Alexandri, cujus nomen dicitur Genovese, [Filius unicus, primo æger, deinde mortuus,] sub fide sanctæ christianitatis dixit Priori S. Alexandri, & mihi c presbytero Pagano S. Paulini: In illis diebus, quando fuit inventum corpus B. Paulini, ego habebam filium unicum, qui carissimus erat mihi. Accidit, ut infirmaretur, & gravaretur ad mortem de pessima infirmitate. Custodivi eum plus quam per unum mensem. Quadam vero nocte ego tristis & timida exspectabam, ut expiraret: & ego subito inspirata a Deo; post matutinum in aurora diei ita fuit mihi dictum in spiritu: Accipe filium tuum, & porta illum ad corpus illud gloriosum B. Paulini: Dominus reddet eum tibi. Et statim accepi eum nudum, & posui illum in gremio meo: eram enim ego sine sensu; & sine chlamyde portabam eum ad ecclesiam B. Paulini. Cum ego fui in curia B. Alexandri, ego vidi eum finitum, spiratum & mortuum. Et steti aliquantulum ibi; & vere inveni eum mortuum & spiratum. Et dicebam infra me: Quid faciam? Et quasi sine sensu accepi eum: & subito spiratum portavi eum apud ecclesiam S. Paulini.

[7] Sacerdos non erat in ecclesia in illa hora. Erat in ecclesia unus puer; [matri ad corpus S. Paulini pro ejusdem filii sospitate oranti] & ego dixi ei: Ubi est corpus B. Paulini? Et ille indicavit mihi: & ego accepi filium meum nudum & mortuum. Et posui eum super illam pilam, ubi erat corpus B. Paulini: & dimisi eum, & projeci me cum capillis extensis in terram prostratam *; & amarissime flebam: percutiebam pectus meum & dicebam: O Deus! tu bene potes reddere filium meum, si tu vis, propter amorem istius gloriosi Martyris. Numquam me hinc elevabo: hic moriar, nisi eum mihi reddideris. Sic dicendo & flendo, stabam, & non recedebam, nec filium meum tangebam. Dum sic starem, ego accepi eum, & posui in gremio meo. Et iterum erat mortuus.

[8] [vivus redditur.] Ego autem amarissime flebam & posui me juxta altare ad sedendum cum filio in gremio meo, & plorando dicebam: Numquam hinc me elevabo: hic moriar, nisi reddideris mihi filium meum, o gloriose Martyr: & sic stando & plorando, vidi faciem suam, quæ pallida erat, rubeam venientem. Ego fortis * exclamavi: O B. Pauline, redde mihi filium meum. Ipse statim aperuit oculos & revixit. Ego autem misi mamillam in os ejus, & accepit: & glorificavi Deum & Martyrem gloriosum: qui talem fecit mihi gratiam: ipsa enim die ivit per contradam, erat enim sexta feria, ac si nullum malum habuisset. Et omnia ista pluries interrogata, sub fide S. Trinitatis affirmavit.

[9] [Alius, voto facto,] Quædam nobilis Domini Philippa, de contrada S. Paulini, cum magna devotione ad prædictam ecclesiam venit, & presbyterum Paganum, ipsius ecclesiæ rectorem vocavit, & dixit ei: Promitto Deo atque beato Patrono nostro Paulino, & votum in manibus vestris facio; quod si Dominus meritis S. Paulini filium meum Lazarium, qui Senis tenetur in vinculis, reddiderit, quod ego toto tempore vitæ meæ festum faciam omni anno. Primo ejus festi vigiliam jejunabo; secundo diem festum celebrabo: ac * quatuor sacerdotibus, eos solemniter reficiendo in ipsa festivitate beati Patris nostri Paulini. Et similiter ardere faciam unam lampadem ante gloriosum suum sepulcrum: & sic cum lacrymis voto facto recessit. Ille autem, qui devotiones cordium noscit, desiderium suum adimplevit, & antequam festum B. Paulini veniret, miraculose dictum Lazarium ejus filium de carcere liberavit.

[10] Cum enim in carcere esset cum multis, ipse solus per exportellum d exivit; [e carcere liberatur.] custodes carcerem custodientes, nullus eum vidit, nec impedimentum præstavit. Et cum lætitia reversus ad civitatem Lucanam, in ecclesia B. Paulini gratias multas cum dicta sua matre, & multis aliis suis parentibus Deo & B. Paulino reddidit. Et dicta Domina votum suum adimplevit ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi: qui vivit & regnat in secula.

ANNOTATA

a Balchiones, balcones sunt exedræ prominentes; Italis balconi, Gallis balcons.

b Contrata, quasi conterrata, terræ tractus, vicus.

c Pandi hic horum miraculorum scriptorem notavimus prævie num. 50.

d An per hanc vocem intelligas portellam seu parvam portam exteriorem; an foramen majus in modum fenestræ, per quod fortasse exportabantur ea, quæ captivorum usui inserviebant?

* al. IX.

* al. per se.

* al. & quando amisit.

* al. bos meus.

* al. in terra prostrata.

* al. fortiter.

* cum.

DE S. HÆMORRHOISSA EUANGELICA NOMINE, UT VOLUNT, VERONICA.
CÆSAREÆ PHILIPPI IN PHOENICIA.

Sec. I.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Hæmorrhoissa nomine, ut volunt, Veronica, Cæsareæ Philippi in Phœnicia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cæsareæ Philippi notitia; Sanctæ cultus ac nomen; elogium; confusio; statua Christo erecta.

Cæsarea Philippi, Photio Codice 271, col. mihi 1508, urbs Palæstinæ, videlicet in finibus ejus versus regionem Chalcidis ad ortum Jordanis, & radices montis Libani; Sozomeno libro 5, cap. 21, urbs Phœnices, [Cæsarea Philippi, ad Jordani fontes sita,] quam Paneadem nominant, nomen olim habuit Dan ab iis, qui erant ex ista tribu, quæ prius Lais dicebatur: sic quoque legitur Judicum cap. 18, ℣ 29. Hoc etiam observat Philostorgius Historiæ Ecclesiast. lib. 7: Paneas, inquit, antiquitus Dan vocabatur, appellationem a filio Jacobi Dan, phylarcho eorum, qui eam tunc incolebant, nacta. Dicta etiam fuit Paneas; sive antiquum nomen, cum gentiles simulacrum Panis, ut idem auctor censet, in ea posuissent, in Paneadis nomen transierit; sive quia jacet ad pedes Panii montis, ut loquitur Eusebius libro 7, cap. 17; sive, ut est apud Josephum libro 1, de Bello Jud. cap. 16, pag. 746, propter Jordanis fontem, qui locus vocatur Phanium. S. Hieronymus de locis Hebraicis impressionis Parisiensis anni 1609, distinguit Dan a Paneada his verbis: Dan viculus est in quarto a Paneade milliario euntibus Tyrum; qui usque hodie sic vocatur, terminus Judææ provinciæ contra septemtrionem. Qua vero occasione inditum ei fuerit Cæsareæ Philippi nomen, discimus ex Josepho lib. 18 Antiquit. cap. 3, pagina 618: Philippus quoque Tetrarcha Paneada, sitam ad Jordanis fontes, instruxit ædificiis, indito Cæsareæ nomine: factum innectit Labbeus anno 25 Æræ Christianæ. Eodem pariter Cæsareæ Philippi nomine nuncupatur a Philostorgio loco citato: sed corrigitur a Gothofredo in Dissertationibus pag. 282, quod novum hoc nomen ab Herode Magno ei inditum referat; ut videsis in Supplementis Philostorgianis; qui non hanc, sed Cæsaream Palæstinæ ædificarit.

[2] Nomen illud non semper retinuit; sed, auctore Josepho libro 20, [aliis atque aliis nominibus appellata.] cap. 8, pag. 698, hoc tempore Agrippa junior Rex, Agrippæ I filius, prolatis pomœriis Cæsareæ, quæ Philippi dicitur, mutato nomine in Neronis, tum regnantis honorem, vocavit eam Neroniada. Notat Tillemontius tomo 7, pag. 363, credi haud multo post a Romanis reductam esse in coloniam; idque deduci e variis nummis Latinis; citatque Spanhemium lib. 9, pag. 913, 914, & 895; in quibus appelletur Cæsarea sub Panio, aut Cæsarea Paneas. Eusebius autem ubi supra dicit, Phœnices Paneada nominare eam perrexisse. In Geographia sacra Caroli a S. Paulo pag. 304, sub alio nomine comparet; Paneas, inquit, Ptolomæo Cæsarea Paniæ, vulgo Belinas, Guilielmo Tyrio & Postello testibus: quam cognominationem hodieque perseverare, ex iisdem, quos citat, ac Brocardo refert Baudrand. Non procul hinc Apostolorum Princeps protulit illustrem illam confessionem divinitatis Jesu Christi, qui eam clavium, & primatus Ecclesiæ prærogativa remuneratus est. Locum hunc cum Cæsarea Palæstinæ, quæ & Turris Stratonis olim dicta, imperite confusum fuisse in Actis S. Procopii Ducis ac Martyris, monuimus in Comm. ejus prævio tomo 2 Julii, paragr. 2, pag. 554, num. 18: hæc enim altero tanto spatio vicinior est Hierosolymæ, quam illa; jacetque ad mare Syriacum, bidui circiter aut etiam minus a sancta eadem Urbe remota. De qua re videsis Tillemontium Tomo 1 in notis, pag. 569. Observa denique medio seculo 5 sedem episcopalem Cæsarcæ Philippi fuisse, uti liquet ex Concilio Chalcedonensi apud Labbeum tomo 4, col. 588; ubi subscribitur Olympius episcopus Paneadis.

[3] [Cultus Sanctæ apud Græcos cum elogio.] S. Hæmorrhoissam non scio alicubi notari in Fastis Latinis hoc die; quo apud Græcos signatur in Supplemento ex Synaxario Sirmondi, & Ms. Chiffletii cum nomine proprio, prout sequitur: Μνήμη τῆς ἁγίας Βερονίκης τῆς αἱμοῤῥόου, τῆς ἰαθείσης παρὰ τοῦ Χριστοῦ. Memoria S. Veronices, profluvio sanguinis laborantis, quæ a Christo sanata est.

Ὅλου νοητῶς δράττεταί σου νῦν, Λόγε,
κρασπέδου σοι μόνον δραξαμένη,

Te nunc prehendit, Christe, totum spiritu;
Quæ prenderat tibi fimbriam solam prius.

Elogium ibidem sic sonat: Αὐτὴ ὥρμητο ἐκ πόλεως Πανήιδος. τις παρὰ τοῦ Χριστοῦ ἰαθεῖσα, τὸν τούτου ἀνδριαντα καλῶς τεχνουργήσασα, ἔστηκε πρὸ τοῦ ταύτης οἴκου, ὑπὸ πάντων προσκυνεῖσθαι. Καλῶς δὲ καὶ θεοφιλῶς πολιτευσαμένη, τὸ ἐπίλειπον τῆς ζωῆς αὐτής, ἐν εἰρήνῃ πρὸς Κύριον ἀνεπαύσατο. Hæc e civitate Paneadis oriunda fuit. Quæ postquam a Christo sanata esset, statuam ipsius belle & affabre fieri curatam, ante domum suam posuit, ab omnibus adorandam. Reliquo autem vitæ tempore bene ac religiose traducto, in pace apud Dominum requievit. Sanctam cum nomine Βερονίκη hoc die etiam habet Menæum Chiffletii; quod nomen & Tillemontius tom. 1, pag. 20 memorat; ubi cum modica mutatione præterea scribitur Berenice.

[4] [Confusio ejusdem non una expenditur,] Observat idem Auctor, nescire se, unde Macarius Magnesius auctor seculi tertu, aut quarti acceperit, quod dicit; nempe eam fuisse Principem Edessanam; neutiquam hanc esse ideam, quam de illa nobis dat Euangelista. Unde ille hoc asserat, sicut non divinamus, ita asserenti auctori tam antiquo non contradicimus; nec satis perspicimus qua ex parte ipsi contradicat idea Euangelistæ, non magis quam Baronio ad annum 31, num. 74, indigitanti eam mulierem nobilissimam fuisse æque ac ditissimam: tacite quasi insinuante Euangelista magna fuisse in re, quando dicit, annis duodecim afflictam, & multa perpessam a compluribus medicis, erogavisse omnia sua. Adde erectam ab ea statuam, de qua mox. Plura de dicto Magnesio Tillemontius tomo 4, a pag. 307; ubi pag. 308 ex ipso refert, celebrem ad ea usque tempora in Mesopotamia Veronicæ seu Berenices memoriam fuisse. Fallarne, si conjiciam inde illud nomen in Græcos fastos transfusum esse? Nisi malis eidem nomini præluxisse pseudo-Euangelium Nicodemi, quod Hæmorrhoissam hanc, teste nostro a Lapide in caput 5 Marci Euangelistæ, vocat Veronicam; occursu & velo, ut volunt, Christo ad montem Calvariæ tendente, notissimam: de qua die IV Februarii; item XXV Martii inter Prætermissos, & in Responsionibus Papebrochii parte I, pag. 19: ubi addubitare se significat auctor de matronæ Veronicæ istius existentia. Morbus, quo laborabat Sancta, Hæmorrhoissæ ei nomen indidit, derivata radice a Græco αἷμα, sanguis, & ῥέω, fluo; quasi dicas sanguifluam. Ceterum non putamus cum a Lapide verosimile esse, eam fuisse Martham, sororem Magdalenæ, vel alterius Mariæ; de qua controversia suo loco. S. Ambrosius tomo 2 Operum, libro de Salomone, cap. 5 tradit, Christum largum sanguinis fluxum siccasse in Martha: non ideo tamen minus ab Hæmorrhoissa nostra distingui debet; quæ est Syro-Phoenissa, & Cæsarea Philippi oriunda, ut supra ex tabulis Græcorum retulimus, atque ex Eusebio mox referemus; & Baronius recte observavit anno 31, num. 74, aliam notam characteristicam indigitans: Quamobrem cum non liceret ullo pacto Judæis simulacrum cujusvis quavis occasione formare, dici non potest, eam fuisse Judæam feminam, Martham, Mariæ & Lazari sororem. Ad hæc Martha Bethaniæ habitabat juxta Jerusalem; non Cæsareæ in Phœnicia.

[5] Huc faciunt, quæ ex nostro Salmerone tomo 10 Commentariorum in Historiam Euangelicam tractatu 33 de Nicodemo in Euangelio suo Hæmorrhoissam vocatam fuisse Veronicam, [& explicatur.] relata sunt tomo 1 Februarii pag. 454 occasione S. Veronicæ matronæ Hierosolymitanæ; ubi additur ex laudato Salmerone, sibi hactenus compertum non esse, an eadem hæc fuerit, quæ hoc officium oblati veli Christo præstiterit. Eadem, ut dicta pag. 454 habes, asseritur in Vita Ms. S. Amatoris, in Ms. Florario, & in Chronicis sub nomine Juliani Petri, & Jacobi Philippi Bergomensis; qui citantur ibidem variis locis per decursum Commentarii Historici; ubi quoque exponitur ex eadem causa credi eamdem, quæ a mulieribus potissimum invocatur in propriis huic sexui morbis, licet per syncopen appelletur S. Venica seu Venisa; quæ prope Rothomagum pro quocumque fluxu sanguinis colitur. In quod argumentum plura istic reperies; cum monito, eam cum Veronica matrona Hierosolymitana, ne confundas, aut cum S. Venisa, si hæc ab illa diversa sit, ut arbitrantur nonnulli, contra quos in re dubia nihil etiam hic statuitur. Æque incertum, quid causæ fuerit, quod Veronicam Hierosolymitanam cum Hæmorrhoissa nostra confuderint. Potuit forte illa a fluxu sanguinis similive morbo divina ope sanata fuisse, & ob similitudinem morbi & curationis ejus, confusionis cum Euangelica occasionem præbuisse; siquidem umquam extiterit in rerum natura Veronica illa matrona Hierosolymitana; de qua controversia, a Papebrochio post alios mota, nihil decidimus, non invidentes, ut cum ipso loquamur loco supra citato, sanctæ mulieri cultum suum, sed gratissimum habituri, si Sedes Apostolica, ad eximendam omnibus qualemcumque dubitationem, nomen ejus Martyrologio Romano restitui curet, sanctitatemque suprema definiat auctoritate.

[6] [Historia statuæ ab Hæmorrhoissa erectæ ex Eusebio;] Jam vero non erit alienum a præsenti instituto audire Eusebium, de statua Servatoris supradicta sic memorantem libro 7, cap. 18 Ecclesiasticæ Historiæ, ex versione ac recensione Henrici Valesii. Sed quandoquidem hujus urbis mentionem fecimus (de Paneade seu Cæsarea Philippi loquitur) non incongruum fuerit rem quamdam memoria in primis dignam posteris tradere. Etenim mulierem illam, sanguinis profluvio laborantem, quam ex sacris Euangeliis discimus a Servatore nostro curatam fuisse, ex hac civitate originem traxisse ferunt; domumque ejus ibidem conspici, & collati in eam a Servatore nostro beneficii illustria extare monumenta. Quippe juxta januam domus illius, ænea mulieris effigies stare dicitur columnæ lapideæ imposita, genibus flexis, protensisque manibus instar supplicantis. Ex adverso autem effigies viri ex eodem metallo conflata, stantis, ac diploide decenter induti, manumque mulieri porrigentis. Ad cujus pedes in ipsa basi ignota quædam nasci dicitur planta, quæ ad fimbriam usque æneæ diploidis assurgens depellendis omnis generis morbis præsentissimum remedium est. Hanc statuam Jesu Christi speciem referre ajebant. Mansit porro ad nostra usque tempora; nosque adeo urbem illam ingressi, ipsam conspeximus. Nec vero mirandum est, gentiles a Servatore nostro beneficiis affectos hæc præstitisse; cum & Apostolorum Petri & Pauli, Christique ipsius pictas imagines, ad nostram usque memoriam servatas in tabulis viderimus. Quippe Prisci illi absque ullo discrimine cunctos de se bene meritos gentili quadam consuetudine tamquam servatores colere hujusmodi honoribus consueverunt. Ita ille, ac post eum Rufinus libro 7, cap. 14. Item Acta S. Artemii Martyris apud Surium XX Octobris, cap. 38. Rem gestam etiam recenset Philostorgius lib. 7, num. 3; de quo aliquoties recurret sermo, ac Cedrenus impressionis novæ Parisinæ Regiæ tomo 1, pag. 305. Porro historiæ hujus narrationem nimis graphice consonare iis, quæ recenset auctor prædictus Actorum S. Procopii in eodem tomo, pag. 564, quam ut hic ex ipso sua non descripserit, ibidem tomo citato observavimus pag. 554, num. 16.

[7] [cujus dejectio in Juliani apostatæ statua punita:] Quid vero de veneranda ista statua postea factum sit a Juliano, vel jam tum impiissimo secuturorum Iconoclastarum prodromo, juvat audire ex Sozomeno libro 5, cap. 21, ubi sic loquitur: Ex iis porro, quæ regnante Juliano acciderunt, istud minime prætereundum est; quod & potentiæ Christi, & divinæ adversus Imperatorem iræ argumentum est maximum. Nam cum Imperator didicisset, Cæsareæ Philippi (urbs est Phœnices, quam Paneadem nominant) insignem esse statuam Christi, quam mulier sanguinis profluvio, quo jam dudum laborabat, liberata, ibi dedicavit; ea subversa imaginem suam ejus loco posuit. Statim vero ignis summa vi e cælo delapsus, pectus statuæ & vicinas pectori partes discidit; caputque una cum collo dejecit, & pronum humi infixit, quatenus pectoris pars dirupta erat. Atque ex eo tempore statua ad hunc usque diem ejusmodi specie perseverat, fuligine fulminis obsita. Christi vero statuam tunc quidem pagani trahentes per urbem confregerunt. Postea vero Christiani collectam in ecclesia reposuerunt, ubi etiamnum servatur.

[8] Ceterum ex basi, cui imposita erat hæc statua, [quod confundere debet antiquos ac novos iconoclastas.] commemorat post Eusebium exortam fuisse plantam ad omnes languores & morbos curandos potentissimam, cujus, ut addit, speciem nullus ex medicis aut empiricis noverat. Quibus omnibus, de admirabili virtute statuæ & imaginis Servatoris nostri expositis recte quadrat epiphonema, contra errores veterum ac recentiorum iconomachorum, quod habet a Lapide loco citato: Julianum imitantur nostri novantes, qui Sanctorum reliquias abjiciunt, mergunt & comburunt, cum suorum reliquias servent & venerentur. Nam cor Zuinglii combusti, inter cineres repertum, magno cultu servant ejus asseclæ Zuingliani, ait Capito in vita Zuinglii.

§ II. Alia ejus elogia; veritas statuæ ab Hæmorrhoissa erectæ stabilita.

Quod si de elogiis hujus sanctæ Mulieris quærimus; tametsi nullus scriptorum de ea meminisset, plus unum omnibus, [Elogium sanctæ hujus mulieris ex Euangelio.] debet nobis esse testimonium vel unicum inspirante Spiritu Sancto prolatum ab Euangelista Marco cap. 5; ubi ad omnem retro secuturæ posteritatis memoriam & annorum consequentium imitationem, graphice & pathetice fidem ipsius exhibet his verbis: Et Mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, & fuerat multa perpessa a compluribus medicis, & erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: cum audisset de Jesu, venit in turba retro, & tetigit vestimentum ejus. Dicebat enim, quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus, & sensit corpore, quia sanata esset a plaga. Et statim Jesus in semetipso cognoscens: virtutem, quæ exierat de illo, conversus ad turbam, ajebat? Quis tetigit vestimenta mea? Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te; & dicis: Quis me tetigit? Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. Mulier vero timens & tremens, sciens, quod factum esset in se, venit & procidit ante eum, & dixit ei omnem veritatem. Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace, & esto sana a plaga tua. Res gesta etiam narratur Matthæi 9, & Lucæ 8.

[10] Magna itaque Hæmorrhoissæ hujus concepta de virtute Christi fiducia, [Magna ejus fides aliis virtutibus conjuncta.] nec minor ipsius fides, fiduciæ fundamentum! Quia vero fides, ut docet Tridentinum Sess. 6, cap. 8, est humanæ salutis initium, fundamentum & radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, & ad filiorum ejus consortium pervenire; ideo ad illam fidem, quæ perfectissime in hac Sancta excelluit, & super qua tamquam basi superstructa fuit ingens & heroica illa fiducia de consequenda pristina sanitate, quamvis jam tot annorum spatio frustrata, tentatis omnibus humanis remediis; ideo, inquam, ad illam tamquam ad primum principium, aliarum ipsius virtutum exercitia referenda sunt; utpote ardentissimi amoris erga divinum suum sospitatorem, gratiarum actionis cum perpetua tanti beneficii memoria, exacta mandatorum observatio, intima erga divinum servitium affectio, &c. quibus virtutum ornamentis instructa, vitam suam sancte transactam sancto fine clauserit.

[11] [Egregie eam prædicat S. Asterius.] Egregie sanctæ Mulieris, & erectæ ab illa statuæ elogium contexit S. Asterius, qui vixit versus annum CCCC, fuitque Episcopus Amaseæ in Ponto. Ita loquitur de S. Hæmorrhoissa apud Photium eodem Cod. 271: Ænea statua sanantem honoravit, hoc donum beneficio non indignum putans; & statua illa per multos annos duravit ad redargutionem eorum, qui Euangelistis mendacium adscribere audebant; & statua ad nostra usque tempora servata fuisset, ut utrumque ostenderet & Dei miraculum, & Mulieris gratum animum; nisi Maximinus ille, qui ante Constantinum Romanorum Imperator fuit, impius idolorum cultor, & Christo in statua invidens, æneam statuam sustulisset; etsi rei factæ memoriam auferre non potuit. Ecce igitur statua quidem non apparet, Euangelium vero miraculum illud ubique prædicat, & Hemorrousa ab Oriente usque ad Occidentem celebratur: & laboravit in vanum, qui materiam sensu comprehensibilem sustulit: statua enim erecta, & apparens tacebat inanime miraculi monumentum, sed fama opus cum verbo assumens, quotidie urbes & vicos percurrit, beneficium Domini deprædicans. Ex elogiis inter se collatis oriuntur quædam difficultates; quas discutiemus posthac; ut non supervacaneum fuerit plura verbatim hic transcripsisse.

[12] [Gothofredus statuæ veritatem infirmare nitens] Statuæ hujus veritatem arrodit Jacobus Gothofredus in Dissertationibus Philostorgianis pag. 170; donec tandem ex leviuscula conjectura eam penitus evertat, propositis prius suis rationibus. At quænam illæ sunt? Eusebius, omnium antiquissimus, imaginis ipsius spectator, ex vulgi tantum ore seu traditione, at non & de narratione certus, habet ἔλεγον (id est, ajebant aut inquiebant.) Quomodo & Sozomenus, etsi credulus magis, & ex eo Nicephorus, miraculosam hanc historiam inter eas ponit, quæ solis indigenis per traditionem antiquam sunt cognitæ. Quasi vero ea tantum nitantur historica fide, quæ historici scribunt ex visu; quæ autem scribunt ex auditu, & multo magis quæ scribunt ex traditione vulgari, a temporibus, quibus scribunt, non nimis remota, releganda sint ad apocrypha. Fateor equidem, non raro obstare plurima, quo minus populares traditiones admittantur. Quid vero hic obstet, edisserat nobis Gothofredus In duobus libris, inquiet, ubi de Imaginibus agitur, quos fatetur ambulare sub nomine Caroli M., dubitatur de illa historia duobus locis per illa verba bis repetita: Si tamen factum esse credatur. Sed futile hoc sophisma commiseratione potius quam responso dignum est. Quæro enim an possit prævalere auctor seculi noni, seu nullius potius, quia incerti, sicut auctor incertus est ipsemet, adversus Eusebium, S. Asterium, Philostorgium, ac Sozomenum, ut omittam Cedrenum ac Nicephorum? At Eusebius hoc non vidit. Quid tum? Scribit, se audisse, famam ibi publicam & vulgarem traditionem increbuisse non obscure subinsinuans; quasi id proferens, quod erat in ore omni populo, & ex ore omnium loquens; Addit se ipsam statuam vidisse, de qua hæc memorabantur. Nonne hæc satis? Quid vis amplius?

[13] Stet itaque hæc statuæ veritas inconcussa tum ex antiquissima traditione, [sed frustra;] tum ex Eusebio ineunte seculo quarto; ex S. Asterio, ineunte circiter quinto, apud Photium; ex Philostorgio & Sozomeno eodem circiter seculo medio, ut omittam Rufinum, aliosque plures, qui historiam istam Eusebii admiserunt, aut qui sigillatim eam allegarunt. Meminerimus istius, quod narrationi hujus historiæ, de mirabilis hujus herbæ virtute, subnectit Sozomenus: Neque vero mirum mihi videtur, quod nova quædam & inusitata beneficia hominibus contigerint, postquam Deus in terras advenit: nam & alia plurima miracula per civitates & vicos edita, a solis, ut verisimile est, indigenis celebrantur, qui earum rerum notitiam a majoribus suis traditam acceperunt: idque verum esse illico ostendam; quæ describere supersedeo.

[14] At quoniam hujus historiæ, quatenus respicit hæc determinate loca, [ut ostenditur ex textu Eusebii] personas & adjuncta, præcipuum fundamentum petitur ex Eusebio; operæ pretium fuerit quasdam ex ipso periodos ad analysin reducere, interpretatione nostra magis stricte & pene ad verbum redditas: ut pateat verbum ἔλεγον, bis in toto isto textu repetitum, at toto fere ejusdem decursu aut saltem pro magna ejus parte implicite subintellectum, neutiquam in historiæ, qua de agimus, veritatis præjudicium vergere, eive obesse. Nam quis mihi persuadeat τὸ ajebant, & similia semper in rebus dubiis, numquam in certis adhiberi? quæ videlicet certæ quidem habeantur in substantia, incertæ autem in adjunctis seu circumstantiis; ita ut quando auctores dicunt ajebant, non statim sit signum, eos loqui per modum dubitantis de substantia rei, sed tantum de ipsius circumstantiis. Idque hic locum habet in Eusebio. En textum: Hinc (Paneade) AJEBANT oriundam; domumque ejus in civitate ostendi; & Salvatoris erga illam beneficentiæ mirabilia permanere tropæa. Facile hic admisero Eusebium loqui non quidem per modum dubitantis, per τὸ ἔλεγον, sed minus certo affirmantis non rem ipsam, sed congeriem adjunctorum, quæ rem circumstant. Stare, ἑστάναι (subaudi ἔλεγον) in alto lapide ad fores domus ejus æneam effigiem Mulieris, in genua inclinatam, extensis antrorsum manibus supplicanti similem. Loqui hic auctorem affirmatissime & eodem modo, acsi abesset ἔλεγον, hic subintellectum, planum mox fiet; si excipias substantivum ἐκτύπωμα, quatenus idem significat quod ὁμόιωμα, puta ἔκτυπον, quod πρωτότυπον referat; non autem quatenus significat effigiem Mulieris ut sic: quam effigiem ipsum vidisse probo.

[15] Narrat enim fuisse ex adverso effigiem viri, [ad analysim reducto.] ex eadem materia, quæ manum Mulieri porrigeret. Quæ quomodo intelligi possunt, nisi extiterit tum temporis utraque statua seu effigies? & una quidem ex adverso alterius, in eodem, ut videtur, moraliter loco; atque adeo ab Eusebio visa, ut patebit. Ad ejus pedes in basi ipsa ignotam quamdam plantam nasci; eam ad fimbriam usque æneæ diploidis assurgentem, omnium morborum medicamen existere; hanc statuam Jesu Christi imaginem referre AJEBANT. In ultimo hujus periodi membro per τὸ ἔλεγον minus affirmate loquitur Eusebius; & vero magis affirmate non poterat, an hæc esset imago, quæ similitudine Christum referret. In primo membro ac secundo habet τὸ ἔλεγον supra quæ minore cum rei affirmatione cadere possit, nimirum supra τὸ ignotam, & supra adjuncta ista valde mirabilia omnium morborum medicatricem: de substantia enim statuæ affirmatissime loquitur: Mansit autem ad nos usque; adeo ut ipsi ad eam urbem digressi ipsam conspectu deprehenderimus, ὄψει παραλαβεῖν. Itaque vidit etiam statuam mulieris: erat enim ex adverso statuæ Salvatoris: adeoque & in proximo; cum manus ei porrigeret. Ergo nisi facias Eusebium battologum, ineptum & ridiculum, quando refert stare Mulieris effigiem, subintellecto verbo ἔλεγον, tantumdem dicit, ἑστάναι; ac si diceret absolute, & simpliciter eam stare, alioqui dicturus in præterito ἑστακέναι, eam stetisse, & non amplius stare; si res dumtaxat accepta foret e vulgi fama, loco nimirum ac tempore sejuncta. Hic vero cum loquatur de re præsenti tam quoad tempus, quam quoad locum: non concipio quomodo utramque statuam non viderit. Salvatoris quidem expresse asserit se vidisse, Mulieris vero se vidisse non dicit, sed etiam non negat. Atque hæc dicta sint ad ostendendum verbum ἔλεγον, recte intellectum & distinctum, ne hilum quidem officere textui Eusebiano; & aliquando has & similes expressiones non magis infirmare textum auctoris, quam si non adessent.

[16] [Obtrudit conjecturas fabulosas Gothofredus.] Quid fide historica credibile est, si hoc non sit? Et tamen pro sua scilicet in sacrarum imaginum cultum propensione, mavult nobis nugas & aniles nænias obtrudere Gothofredus. Quasi vero utendum sit conjecturis inanibus, ubi antiquitas loquitur. Audi ejus ineptias: Certe si conjecturis locus, videatur potius statua hæc civitatis ipsius Paneadis simulacrum exhibuisse; quæ videlicet afflicta casu quodam, vel ab Imperatore vel a Magistratu aliquo erecta fuerit. Hoc enim habitu civitates provinciæque afflictæ, mox & erectæ olim repræsentatæ. Tum remittit lectorem ad veteres nummos, & Gregorium Nazianzenum epist. 49 vel 40; & ad Basilium epist. 279. Quod in genere objicit Gothofredus de nummis veteribus, derogare non potest casui huic particulari, tam solide per veteres auctores, & veterem traditionem stabilito. Gregorius autem hic objectus in epistola assignata, Præfectum Olympium obtestatur, ne ob quorumdam scelus civitas Diocæsariensis solo æquetur; inducta ad movendam in eo commiserationem per ethopœiam & prosopopœiam, ipsa civitate, tragica oratione ipsum alloquente. Sequiturne hinc: Ergo statua, de qua hic agimus, fabulosa est, & alias personas fictas, non Christum & Hæmorrhoissam repræsentat? Enimvero si legit totam epistolam, videre ibi potuit statuas sacras apud Christianos antiquitus in usu fuisse; de quo ipsum conveniam paulo post. Basilius autem scribit ad Modestum prætorii Præfectum, rogans, ut presbyteri & diaconi immunes esse pergant a tributo aut censu, velitque manum exporrigere auxiliatricem patriæ, ut loquitur, nostræ in genua provolutæ. Quid hic vel per umbram officit statuæ nostræ?

§ III. Præcipua statuæ adjuncta; quo sit delata; a quo sublata.

Impulsu fidei, reverentiæ & grati animi testificatione ab Hæmorrhoissa statuam istam fuisse erectam, [Fabulas etiam venditat Chronicon Maleleanum, dum asserit Sanctam facultatem petiisse erigendi statuam.] satis colligitur ex Eusebio, S. Asterio Philostorgio, Sozomeno; ut Cedrenum & Nicephorum tacitus præteream. Quod autem ipsa ad hoc faciendum facultatem petierit per libellum supplicem seu litteras a Philippo Tetrarcha Trachonitidis regionis, prout dicitur Oratione 3 de Imaginibus, S. Joanni Damasceno tributa, & narratur in Chronico Joannis Malelæ, puto prorsus fabulosum; nec melioris furfuris mihi apparet epistola sive libellus supplex, verbatim transcriptus in dictis Oratione & Chronico, edito Oxonii 1691, a pag. 306; tacente Eusebio cum tota antiquitate. Neque multum nos debet movere Joannes Malela; de quo Henricus Valesius cur eum omiserit, cum ederet Excerpta Polybii, Diodori, Nicolai Damasceni, triumque aliorum, hanc rationem affert in Præfatione sua apud Vossium de Historicis Græcis pag. 380, & in Commentario de Scriptoribus Ecclesiasticis hoc anno, quo hæc scribo 1722 tribus tomis edito, tomo 2, col. 415. Locum ex Vossio transcribo, cum fontem ipsum videre non licuerit: Joannem Malelam (ne quis forte eum hic desideret) consulto missum feci; eo quod præter tres quatuorve fabulas de Minoë, Antiopa ac Bellerophonte, easque illepido sermone textas, nihil bonæ frugis contineret. Qui Joannes non seculo sexto, aut septimo, ut nonnullis visum, sed seculo decimo affigitur in dicto Commentario. Unde parum refert, eum, ut asserit ibid. pag. 308, monumentum hoc invenisse in dicta urbe Paneade, apud Bassum quemdam, qui a Judaismo ad Christianismum transierat, qui in eodem etiam libro antiquorum Judææ Regum omnium res gestas conscriptas habuit. Quare, ut Baronii ad annum 31, num. 75, contra dicti Joannis chronicon verbis utar, cum in multis ejus scripti fides vacillet, & compluribus scatere mendaciis cognoscatur, indignum putavimus his nostris chartis, (dico ego nostris Actis) intexere dictum libellum supplicem.

[18] Neutiquam piis sacrarum imaginum cultoribus injicere debet scrupulum notatio frivola Gothofredi; qui verba Eusebii ἐθνικῇ συνηθείᾳ, [Locus Eusebii in speciem duriusculus, in favorem imaginum explicatur.] perperam ita Latine reddit, ad similem, PRORSUS, OMNINO gentilium morem; seu consuetudine PRORSUS ethnica; pro qua ultima interpretatione citat Rosweydum, non indicato loco; quo sit, ut consuli facile non possit; sed affectata ista exaggeratio per adverbia omnino, prorsus non legitur in textu; neque enim aliud ille dicit, quam more seu consuetudine gentili; idque mitigavit Valesius gentili quadam consuetudine, quod duriuscule in speciem dixit Eusebius; qui tamen si legatur animo non iconomacho, benignius explicari possit, ita fortasse locutus, quia mos ille maxime gentilibus usitatus & pene quotidianus, qui absque ullo discrimine, ἀπαραλάκτως, de qua voce vide Valesii notas, cunctos de se bene meritos gentili quadam consuetudine tamquam servatores colere hujusmodi honoribus consueverunt; cum apud neo-Christianos primis Ecclesiæ nascentis temporibus id rarius contingeret vel ob metum gentilium, aut Judæorum perfidorum scandalum; Judæis enim Crux Christi, & Christiana sacra erant opprobrium, Gentibus autem scandalum. Cum itaque, sicut retulimus ex Baronio, non liceret ullo pacto Judæis simulacrum cujusvis quavis occasione formare, idque gentilibus esset adeo usitatum: quid mirum, si dicat Eusebius id Mulierem sanctam fecisse ex consuetudine Gentilium, cum ex more Judæorum non posset? Hinc ergo ne inferas, nullum fuisse imaginum sacrarum usum in exordio Ecclesiæ; testante Eusebio, ut vidimus, se Apostolorum Petri & Pauli, Christique ipsius pictas imagines, ad suam usque memoriam servatas in tabulis vidisse. Quo redarguas Gothofredum, contendentem, verba Eusebii clare ostendere nullam talem in Ecclesia non dicam adorandæ imaginis legem, imo nec figendæ quidem publice adhuc morem fuisse. Quasi vero quia Eusebius id non narrat factum, in casu Hæmorrhoissæ, obtenta prius facultate a Tetrarcha; aut de more aut exemplo Ecclesiæ; recte hinc deducatur aliquod præjudicium contra antiquissimum cultum sacrarum imaginum: sed ne falcem mittam in messem alienam; remitto ista ad scriptores controversiarum, in quibus refutatum invenies, quidquid spiritus novaturientes & morum Ecclesiæ reformationem debuccinantes, veteres iconoclastas imitati, contra cultores imaginum impie & blaspheme evomere consueverunt.

[19] [Illustratur statuæ situs;] Non abs re quædam pariter hic observabuntur de statuæ situ, eruta ex auctorum collatione. Eusebius hanc fuisse locatam refert juxta januam domus Hæmorrhoissæ; absque aliis adjunctis magis in individuo locum determinantibus. S. Asterius ac Sozomenus nullam loci, in quo primum posita fuerit, mentionem faciunt. Acta S. Artemii narrant, in insigni civitatis loco positam fuisse. Philostorgius vero lib. 7, num. 3, & post eum Nicephorus, eam collocatam fuisse juxta fontem, qui est in urbe Paneade memorant. At quod unus affirmat, alius, dum de eo tacet, non negat; sed facile omnes conciliabis, si supponas juxta domum sanctæ Mulieris fontem fuisse, cui apposita vel imposita fuerit ista statua: prout hodiedum in aliquibus locis apud Catholicos usus obtinet, ut statuæ sacræ fontibus aut antliis publicis spectabiles exponantur. Exemplo sit statua Deiparæ Virginis in foro piscario apud Antverpienses antliæ imposita: ut necesse non sit adire Suidam pro statuis gentilium; aut auctorem Vitæ Constantini, diversum ab Eusebio Cæsariensi, quem allegat Gothofredus pro statuis seu symbolis ad fontes erectis. Addit Philostorgius statuam sæpe dictam sub dio stetisse nudamque, pluviisque expositam, adeoque loco propatulo. Aliud, neque etiam brevi observatione indignum est, quod Asterius, Philostorgius atque Sozomenus solius Christi statuæ meminerint; Eusebius contra, his duodus ultimis uno seculo, & primo, paulo minus uno seculo antiquior, duas exprimit; alteram quidem æneam mulieris effigiem, genibus flexis protensisque manibus instar supplicantis. Ex adverso autem effigies viri &c. quas cum propriis oculis viderit, nihil est quod utraque plena fide non admittatur.

[20] [herba ei adnata;] Nec prætereunda sunt, quæ de herba, ad pedes Salvatoris adnata, veteres tradidere. Dicit Eusebius: In ipsa basi ejus ignota quædam nasci dicitur planta, quæ ad fimbriam usque æneæ diploidis assurgens, depellendis omnis generis morbis præsentissimum remedium est. Addit Sozomenus herbæ speciem nullum ex medicis aut empiricis novisse. Parum momenti habet auctor libri sub nomine Caroli Magni vulgati, de quo supra; qui hic rursum a Gothofredo dubitans obtruditur. Singulare est, quod de hac herba notat Philostorgius, dicens eam non tantum adversus morbos omnes in genere; quod & alii prædicant; sed etiam præcipue adversus tabem efficacissimum fuisse remedium. Quid? quod diserte adjungat Rufinus lib. 7, cap. 14, herbam illam nihil omnino virium gerere, si, antequam æreæ fimbriæ summitatem crescendo contigerit, decerpatur. Idem auctor unus ex omnibus non tantum soli herbæ virtutem medicam tribuit, sed aquæ etiam potioni, cui prius herba hæc intincta fuisset, dum refert morbum depulsum haustu exiguo madefacti graminis. Verum non ea vis herbæ fuit perpetua; nam, teste Philostorgio, post eruderatam statuæ inscriptionem, planta quidem ex eo tempore haud amplius visa est nec ibi, nec alibi in loco.

[21] Nunc etiam ipsa statuæ inscriptio nos vocat, soli Philostorgio, [inscriptio;] atque ex ipso Nicephoro peculiaris: Temporis lapsu memoria exciderat, & cujus ea effigies esset, & quam ob causam fuerat collocata. Quippe servator sub dio stans, nudusque, haud exigua corporis parte obrutus fuerat, terra continuo ex superioribus locis, maxime vero pluviarum tempore ad statuam aggesta; quæ litterarum, quibus singula narrabantur notitiam obliteraverat. Cum igitur diligens fieret inquisitio, pars quidem statuæ, quæ humo obruta erat, effossa est; litteræ vero repertæ sunt, quæ totam rei seriem indicabant. Addit Nicephorus, hunc ceteroquin locum exscribens, eos, qui ea herba curabantur, summa diligentia causam tantæ efficaciæ inquisivisse: quod paraphrastice, non verbatim e Græco reddidit interpres. Et S. Artemii Acta habent, eam post tempus cognitam ex miraculo herbæ, quæ illic nascebatur. Nihil autem simile occurrit apud Eusebium, Asterium & Sozomenum; exaggerante id cum affectata emphasi Gothofredo pag. 275: quasi vero hæc inscriptio si ibi fuisset, procul dubio mystagogo aliquo duce eam Eusebius lustrasset, neque suum illud ἔλεγον ingeminasset, ingessissetque pro omni fide, quando ex ipsomet ære id exploratum habere satis superque potuisset. Sed quorsum hæc objicit? quæ ipsemet conscientia ductus mox cogitur solvere: Nisi, inquit, ita jam Eusebii ævo literas illas oblimatas fuisse putemus, ut nec in mentem cuiquam venire potuisse, num aliqua inscriptio ibi foret, credamus. Quid autem vetat, quo minus ita evenerit? ut facile res explanari possit non adhibito ab Eusebio mystagogo.

[22] Ad translationem statuæ quod attinet; silet de ea Eusebius; cui dixisse satis, ad sua usque tempora permansisse. [translatio,] Nihil Asterius. Ex Philostorgio transportatam habemus, & positam in Diaconico ecclesiæ; ita etiam Nicephorus. Acta S. Artemii ajunt, Christianos eam accepisse, & posuisse in diaconico. Sozomenus lib. 4, cap. 21, de translatis fragmentis agens, solius ecclesiæ meminit, uti pariter Cedrenus loco citato: ubi tamen inter diaconicum & ecclesiam, si proprie & in rigore loqui velimus, tantum interest; quantum inter ecclesiam & sacrarium, seu, ut vulgo vocatur, sacristiam ejus. De quo videri potest Hierolexicon Macri verbo Aspaticon, & Gothofredus pag. 277. Statuæ translatio habet difficultatem, cur non immerito suspecta reddatur: nam vel ante tempora Constantini facta est, vel post, non tamen ultra tempora Juliani, a quo destructa narratur. Si primum; unde suum diaconicum acceperunt alii? de quo nullum verbum facit Eusebius, qui tamen omnibus antiquior est, & omnium optime scire id potuit. Sin vero post Constantinum evenerit; quomodo credibile est, statuam tempore illo oblivioni traditam fuisse, ut tradit Philostorgius; postquam Eusebius versus annum 325 scribens, annis circiter 35 ante imperium Juliani, tam graphicam de ea memoriam ad synchronos ac posteros transmiserat?

[23] [cum responsio, ne ad digressiunculam Philostorgii.] Porro digressiuncula Philostorgii, qua, dum dixisset statuam in diaconico ecclesiæ collocasse, competentem ei curam atque observantiam deferentes; addit, nequaquam tamen eam colentes & adorantes: neque enim, ut ait, fas erat æneam, aut aliam quamlibet statuam adorare; digressiuncula, inquam, illa ne hilum quidem movere nos debet, tamquam cultui sacrarum imaginum contraria, cum prolata sit ab eo, qui hæretico toxico infectus, se fuit professus Eunomii sectatorem; qui Sanctorum Reliquias explodebat; cujusque discipuli omnes recusabant intrare in basilicas Apostolorum ac Martyrum. Vide S. Hieronymum adversus Vigilantium; & S. Asterium in Auctario primo apud Combefisium col. 195, & 208. Deinde displicet merito ipsius expressio; neque enim Catholici æneam aliamve quam materiam, ut hic vertit Gothofredus, adorant; sed in imaginibus aut statuis æneis aliave ex materia factis Christum & Sanctos, quos repræsentant, pio & antiquo a majoribus tradito more venerantur. Quod recte intelligi velim ab ἐικονομίσοις nostrorum temporum, quo æquius de imaginibus, earumque cultoribus sentiant.

[24] [Quando statua hæc sublata fuerit] Nunc explananda difficultas est de tempore quo ista statua sublata aut subversa fuerit. Non video, qui adstrui possit, cum Asterio, ad sua usque tempora servandam fuisse statuam Servatoris … nisi Maximinus ille, qui ante Constantinum Romanorum Imperator fuit,.. æneam statuam sustulisset. Nam Eusebius, qui post Maximinum scripsit, non modo facti hujus non meminit; sed magis diserte & expresse non posset affirmare contrarium: Mansit, inquit, ἔμεινεν, vel ut recte Rufinus lib. 7, cap. 14 permansit, ad nostra usque tempora, nosque adeo urbem (Paneadis) ingressi, ipsam conspeximus. Sozomenus clarissimis verbis dicit Julianum eam subvertisse, ut ex ipso narravimus; & ea subversa imaginem suam ejus loco posuisse non impune: Christi vero statuam, (quam) tunc quidem pagani trahentes per urbem confregerunt; postea vero Christiani collectam in Ecclesia reposuerunt, ubi etiamnum servatur. Dicere, quo Maximinus illam anteatolli jusserit, & alicubi abscondi, ubi postea reperta fuerit, ac Paneada relata, est gratis aliquid fingere. Nec fundamentum habet, si dixeris visam ab Eusebio ante persecutionem istorum temporum, & nescivisse, quid Maximinus post de illa fecerit, aut neglexisse potius Eusebium de ea loqui, quia tum non inciderat de illa re sermo. At numquam tam belle dixeris, ut persuadeas, S. Asterium conciliari posse cum Eusebio, Sozomeno, aliisque; juxta quos statua illa visa fuerit, & publico hominum conspectui exposita usque ad Juliani tempora; ubi contra liquet, Asterium credidisse post tempora Maximini non amplius apparuisse.

[25] [non convenit inter Auctores.] Clare itaque pugnat cum Eusebio Asterius, clarius cum Sozomeno, atque Philostorgio: qui postremus rem sic enarrat: Hanc igitur statuam regnante Juliano Gentiles, qui Paneadem incolebant, ad impietatem incitati, a basi sua revulsam, funibus ad pedes circumligatis, per mediam plateam traxerunt: reliquum quidem corpus distrahentes confregerunt: caput vero inter trahendum a cervice disjunctum, nonnulli id quod fiebat, ægre ferentes, clanculo abripuerunt, &, quoad fieri potuit, conservarunt; idque a se visum fuisse, testatur Philostorgius; ut est apud Photium in Excerptis ex Historia ejus ecclesiastica: cujus tum hic tum supra interpretationem latinam ut plurimum dedimus ex Henrico Valesio, Gothofredi editione atque interpretatione Latina mendis prope innumeris referta, sicut habet laudatus Valesius in Præfatione in dicta Excerpta, aliosque auctores simul editos; ut qui Græcas litteras primoribus tantum labris degustaverat; nec in pervolvendis manuscriptis exemplaribus Græcis satis erat exercitatus. Ut rem cum Sozomeno concludamus; videtur ei, e Palæstina oriundo, & in Palæstina educato plusculum deferendum, quam S. Asterio, quantumvis aliquantulum antiquiori, qui vivebat Amaseæ in Ponto, ab urbe Cæsarea Philippi multo remotiori, non recte fortassis instructo de statua. Herbæ supradictæ invidia Julianum eam deposuisse, ac suam posuisse, habemus ex Cedreno. Atque hæc ad præsens argumentum sint satis.

DE SS. PROCLO VEL PROCULO, HILARIONE SEU HILARIO MM.

SUB Trajano.

Notitia ex Synaxariis Græcis & Martyrologio Romano.

Proclus seu Proculus Martyr (S.)
Hilarion seu Hilarius Martyr (S.)

AUCTORE I. P.

Frequentissima istorum sanctorum Pugilum in Tabulis Græcis reperitur memoria, referentibus eos Typico S. Sabæ, Epitome excusa Menologii, Horologio, Menæis impressis, Maximo Cytherorum Episcopo, dictorum Menæorum Supplemento ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, [Frequens horum Sanctorum apud Græcos memoria; cum versiculis.] ac Chiffletii Menæo, Menologio demum Slavo-Russico; quibus adde Menologium Sirleti; e quo in Martyrologium Romanum assumpti sunt, sic eos memorans: Eodem die (duodecimo Julii) passio sanctorum Procli & Hilarionis, qui sub Trajano Imperatore, & Maximo præside, per acerbissima tormenta ad palmam martyrii pervenerunt.

[2] Nec præteriit illos Synaxarium Basilianum, cum insigni elogio agonem eorum recensens. [Elogium ex Synaxario Basiliano.] Textum Græcum, editum ad calcem tomi primi mensis Julii, sic interpretor Latine: Proclus & Hilarius, Christi Martyres, regnante Traiano e civitate Ancyra erant. Cum autem Christiani essent, Christum prædicabant & multos infidelium ad ipsum convertebant. Primus itaque Proclus ab idololatris comprehensus adstitit coram Imperatore; interrogatusque, & Christum impensius confessus, Maximino * Præsidi traditus est; & suspensus, ferro rasus, ac lampadibus ignis ventrem & latera combustus. Ac post hæc, accepta sententia, ut telis trajiceretur, nudus ad locum martyrii ducebatur: & per viam occurrens Hilario cognato suo, eumque amplexus, in causa fuit, cur etiam ipse comprehenderetur. Atque ipse quidem suspensus in ligno, sagittis ictus, tradidit spiritum; Hilarius vero, cæsus & rasus, atque ad [tria] milliaria nudus raptatus, tandem gladio caput obtruncatus est. Similia habent Menæa excusa. Vide etiam Galesinium, qui illos in Græcia annuntiat. Supplementum prædictum hosce pangit versiculos de S. Proclo.

Καὶ γυμνὸς ὦν ἤνεγκεν ὡς Πρόκλος βέλη,
Ἔνδον γὰρ εἶχε τὸν Θεὸν πανοπλίαν.

Quam bene tulisti tela vel nudus, Procle,
Armatus intus Numinis panoplia.

Sancto autem Hilario ita applaudit:

Ἱλάριος πάντιμον ἐκτμηθεὶς κάραν
Ἀθλήσεως πάντιμον ἤρατο στέφος.

Non indecorum Hilarius abscissus caput,
Non indecorum Martyrum sertum tulit.

Coronidis loco addo cum Menæis impressis:

Δωδεκάτῃ βέλος εἶλε Πρόκλον, ξίφος Ἱλάριόντε.

Bis sexta Hilarius cadit ense, Proclusque sagitta.

[3] [Somnia pseudo-Dextri] Nicolaus Antonius, in Mss. posthumis, officiose nobis ab Amplissimo ac Reverendo admodum Domino, Adriano de Coninck proximo ejus consanguineo Matriti communicatis anno 1721, egregie hic exagitat pseudo-Dextrum, martyrum, qui absque loco martyrii in Martyrologio Romano referuntur, Hispaniæ adjudicandorum male feriatum patronum. Horum certe Martyrum, ex sacris Fastis, ut vidimus, sub Trajano passorum memoriam innectit anno 308. Non divino an sciens prudens Æram illam signarit; an sui oblitus sit, duobus seculis extra justæ chronologiæ metas exerrans. In editione Bivarii pag. 358 ita loquitur: Serpæ in Bætica florent sancti Martyres Proculus & Hilarion, quos etiam Græci celebrant ob sanctitatis gloriam, qui sub Trajano imperatore, Marco Aurelio præside passi sunt. Non moror hic ridiculum effugium Tamayi, post Roder. Caro, quem citat, notari jubentis, eo anno non passionem, sed cultum adesse, quem tantum eo tempore floruisse scribit. Sed subductam quis non videt, inquit supra laudatus auctor, tyranni præsentiæ mentionem, quam cum Hispaniensi judicio male concordare haud ignorabat is forsan, qui pseudo-Dextro velificatus, Menologium non bona fide, interpretatione donatum Bivario subministravit. Cum planissimum sit ex Romanis historiis, præsertimque Dione, Trajanum, quamvis Hispanum, toto imperii tempore, a seculari anno centesimo usque ad CXIX, quo Selinunte Ciliciæ obiit Romam rediens, ad Hispaniam numquam venisse. Nec juvat, commune esse multis Martyrum Actis, ut quæ sub aliquo Imperatore a præfectis sunt facta, coram ipso facta esse dicantur; sicut observavit Baronius in notis ad Martyrologium Romanum die XXII Junii. Nam qui tot falsitatum aliunde convincitur, id effugium hic non meretur; semper suspectus, quia fallere assuetus.

[4] Deinde collatis utrimque verbis pseudo-Dextri & Galesinii, satis inter se convenientibus, sic urget: [ex Mss. Nicolai Antonii refelluntur.] Ecquis eorum transcripsit alterum? Galesinius Dextrum? Dextrum minime potuit sibi ignotum, invisum. Restat ergo ut pseudo-Dexter Galesinio sit usus antiquiore, Tamaioque mentem & oculos desideremus, qui stupiditatem hanc furtivæ exscriptionis, velut conformitatem, quæ observari digna sit, utriusque auctoris celebrare videtur. Observat etiam pro Maximo hic M. Aurelium præsidem poni. Idemne homo est, vario nomine expressus? Minime, dicet Tamayus; sed Maximus M. Aurelii fuit vicarius. Verum id non concordat cum Actis ab ipso concinnatis: Bæticam, ait, lustrante M. Aurelio ulterioris Hispaniæ præside, Serpam illius ditionis urbem, Maximum præfectum dimisit, qui Imperatoris edicta adversus Christianos exequeretur ad unguem. Nugæ! Nimirum, ut subdit Nicolaus Antonius, ex Tamaii politia præsides præfectis tamquam vicariis aut legatis utebantur. Ne quid non castigatum relinquat, Serpæ, inquit, nomen retinent inscripti lapides, quos apud Resendium lib. 4 Antiq. Lusitanarum videre potuit; præterquam quod Antonini itinerarium meminit novitius Dexter; in qua viguisse Martyrum memoriam & cultum ex cerebro suo deprompsit, non ex vetusto aliquo rei monumento, aura & pluma levior Actorum nuperus deformator.

[5] [Quid reponendum Tamayo, Galesinium increpanti?] Porro studiosum plus æquo vindicem horum Martyrum Serpæ adscribendorum se exhibet Tamayus, cui, quæ ipse oggerit Galesinio, regeri fere possint: Petri, ait, Galesinii audaciam demiror, qui nullo duce, eos in Græcia passos scribit, ea sola raptus consideratione, quod sanctorum Martyrum agones a Græcis in menologio adscriptos invenerit. Ita ille; quæ pauculis mutatis in ipsummet retorquere possis.

[Annotatum]

* al. Maximo.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
NABORE ET FELICE
MEDIOLANI ET COLONIÆ.

An. CCCIII vel CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Nabor M. Mediolani, & Coloniæ (S.)
Felix M. Mediolani, & Coloniæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Horum Martyrum ab aliis synonymis diversitas & vetustissima in Martyrologiis memoria.

Dictum est supra ad diem X Julii, varios recentiores post Adonem & Notkerum eo passim deflectere, ut hos binos Martyres Mediolanenses, & Mauros fuisse genere putent, & in Africa passos, indeque Mediolanum translatos; [Horum Sanctorum cum Africanis confusio] quod licet subobscure insinuare videatur Tillemontius tomo 5, a pag. 267, in notis tamen pag. 692 potius admittit, eos Mediolani vel Laude passos, diversosque proinde ab Africanis, cum eos S. Ambrosius Martyres nostros appellet. In oppositam partem inclinat Castellanus in suo Martyrologio universali, notula ad hanc Romani annuntiationem apposita, Mediolani, sanctorum Martyrum Naboris & Felicis, qui in persecutione Maximiani passi sunt; idque alii tacite innuere videntur, dum de solis hisce duobus omnia referunt, quæ nos diversis classibus applicamus. Audiantur Castellani verba, ex Gallico Latine reddita: Suntne iidem qui X recoluntur? Non est hic nisi eorum translatio juxta Adonem & Notkerum; qui duobus locis asserit, eorum corpora ex Africa fuisse allata, & eosdem ipsos esse credit, de quibus X actum est: idque confirmari videtur ex Actis S. Victoris Mediolanensis, genere Mauri, qui eos concives nuncupat. Interim Acta ipsorum apud Mombritium, quæ consequenter composita fuisse oporteret, post Notkeri tempora; eorum martyrium Laude collocant, quod præcessisse debuit passionem S. Victoris, ex iis quæ hic dicere jubetur, mortuus anno CCCIV, VIII Maii. Et sane eorum nomina reperiuntur aliis immixta in Mss. Hieronymianis XII & XXIV Aprilis.

[2] [ab Adone orta videtur,] Scrupulus est, ut iterum dicam, ex nominum homonymia, quæ si rigidius accipi debeat, centies in Actis nostris confundendi erunt Martyres, eadem donati appellatione. Etenim non unus est Nabor in Hieronymianis relatus, ut celebriorem taceam cum Cyrino & Basilide, de quo ad XII Junii; Felices autem prope innumeri. Hodiernos non agnovit Henschenius XIV Maii tomo 3, pag. 284: illic enim in Hieronymianis nusquam Nabor sed Namor aut Nemor, aliis sociis junctus est, nempe Victori, Felici, Rustico, & forte aliis, ut ibi explicatum invenies, rejecto iterum Notkero & additamento Adonis. Nec juvat ad dies citatos a Castellano recurrere, aut plures alios enumerare; ubi synonymi Martyres, sive conjuncti, sive majoribus classibus immixti memorantur, cum satis pateat, eos ab hodiernis Mediolanensibus seu Laudensibus esse quam remotissimos, ut etiam hic ostendit Florentinius, fusius agens de hisce Martyribus, eaque refutans quæ Ado & Notkerus de prætensa translatione attexuerant: tum vero etiam corrigens Hieronymianorum exemplarium inversos nonnullos textus, ad rectam normam vetustissimi Epternacensis, ut mox dicemus. Sic igitur habet laudatus, Florentinius:

[3] [bene refutata a Florentinio] At Nabor & Felix in Africa coronati, iidem esse non possunt cum ejus nominis Martyribus, qui in eorumdem Actis apud Mombritium & Petrum de Natalibus extra urbem Laudensem, prope fluvium Celeram, seu potius Silarum, post multa tormenta capite truncati, ibidem sepulti sunt IV Idus Julii; adhuc enim rudera pontis, & portæ veteris Laude Pompeia guttulis sanguinis illorum Martyrum, ut creditur, respersa testantur, & antiqua traditio, cum nova epigraphe renovata, docet septima dissert. Italica de civitate Laudensi Defendentis Lodii pag. 351, Naborem & Felicem milites, qui Mediolani coluntur, eos non esse, qui in Africa agonem perfecerunt. Mediolani ab antiquo tempore Sanctorum eorumdem corpora jacuisse docet Paulinus in vita S. Ambrosii, & ante inventionem Gervasii & Protasii apprime nota & venerata esse testatur. Mitto reliqua, quibus Florentinius expendit verba satis implexa Maurolyci, dubitantis utrum hodierni Martyres Mediolano an Africæ tribuendi sint. Certe a Sicilia eos excludit Martyrologus iste, cum S. Agatha Catanensi, quæ nescio qua causa in Hieronymianis aliquibus hoc die posita reperitur.

[4] In Beda, Floro & Rabano nullam SS. Naboris & Felicis Mediolanensium, [ex vetustissimo codice Hieronymiano,] nec Africanorum memoriam reperiri, jam satis diximus; tota Romani parvi progenies sistit in Africanis die X hujus mensis, nulla in genuinis Usuardi exemplaribus hodiernorum facta mentione: auctaria magno numero in nostra editione abunde descripta sunt, cum elogio ex Actis desumpto, unde profluxit brevior Baronii in moderno Romano expressio. Auctaria Bedæ, a Majoribus nostris editi accepta sunt ex Hieronymianis, quæ modo expendere aggredimur. In codice vetustissimo Epternacensi seu Antverpiensi distincte legitur: IV Idus Julii, Mediolano, Naboris & Felicis. Romæ Primitivi. Et hanc puto veram esse enuntiationem, quæ in aliis codicibus omnino turbata est. Corbeiensis legit: In Sicilia, natalis Naboris, Felicis, Primitivi, Julii. Pejus ferme Lucense: In Sicilia, natalis Agathæ virginis, Nabori & Felicis. In Mediolano, Namoris & Primitive; neque melior est codicis Blumiani lectio, ut plane admittenda sit ea quam ex vetustissimo codice dedimus, quæque ex contractioribus exemplaribus egregie confirmatur.

[5] Rarus est in minoribus istis codicibus tam unanimis consensus: [cui conformes sunt codices minores,] iisdem quippe terminis exprimitur annuntiatio in Rhinoviensi & Richenoviensi: Mediolanio, Naboris, Felicis. In Augustano ponuntur loco tertio, Mediolano, Naboris, Felicis, præcedentibus hisce verbis: In Sicilia, Agathæ virginis, de qua jam satis dictum est. Labbeanum tertio quoque loco: Mediolani, Naboris, Felicis. Codex Reg. Sueciæ male posuit III Idus, quod ad hunc diem spectat: Mediolano, natalis sanctorum Namoris, Felicis. Additamentum est in Barberiniano: Mediolano, Naboris, Felicis & Primitivi. Hactenus manuscripta nostra tomo VI Junii edita, quibus accedunt alia in novissima collectione Benedictina, seu Thesauro anecdotorum tomo 3, ubi Autissiodorense & Morbacense Labbeano plane conformia sunt: Mediolani, Naboris, Felicis. In alio ecclesiæ Turonensis præponitur Martyribus nostris Fortunatus, absque positione seu loco martyrii: Fortunati, Naboris, Felicis.

[6] Atque hæc satis sint ad probandum, tum Sanctorum hodiernorum ex adductis Martyrologiis antiquissimum cultum, [ut Mediolani passos, satis constet.] tum ab omnibus aliis synonymis apertissimam diversitatem. De ipsorum translatione facta, ut fertur, anno 310, ac duplici Officio XVIII Maii recoli solita, egerunt Majores nostri in vita S. Savinæ ad XXX Januarii pag. 1030, & rursus in syllabo Prætermissorum tomo IV Maii pag. 136; at quale hoc Officium sit, ignorare me fateor. In Proprio Mediolanensi nullam sanctorum Naboris & Felicis memoriam reperio præterquam hac XII Julii, sub ritu duplici, cum duplici lectione propria; proxime referenda, quarum hoc initium, Nabor & Felix Mauri, quæ posterioribus seculis excogitata oportet, cum de sanctorum Martyrum genere aut patria in ipsorum Actis nec verbum habeatur, contra vero S. Ambrosius supra laudatus, satis insinuet, populares fuisse & verosimiliter ortu Mediolanenses, apud quos, tamquam inquilinos, summo semper in pretio & veneratione fuisse, jam paulo fusius a nobis demonstrandum est.

§ II. Antiquus Mediolani SS. Naboris & Felicis cultus.

[A S. Ambrosio ut populares laudati,] Magnum Patrem S. Ambrosium singularem sanctorum Martyrum cultorem exstitisse, clamat omnis retro antiquitas; Sanctos vero hosce nostros ab ipso laudari, jam ex Florentinio patuit. Epistolam ejus ad sororem Marcellinam referunt scriptores varii eosque inter Surius & Puricellus de Ambrosiana basilica pag. 2. Verba quæ ad Sanctos spectant, hæc sunt: Formidantibus etiam clericis, jussi eruderari terram eo loci qui est ante cancellos sanctorum Felicis & Naboris. Paulinus in ipsius S. Ambrosii vita apud Surium IV Aprilis num. 6 paulo copiosius rem memorat: Per idem tempus sancti Martyres Protasius & Gervasius se sacerdoti revelaverunt: erant enim in basilica positi, in qua sunt hodie corpora Naboris & Felicis martyrum: sed sancti martyres Nabor & Felix celeberrime frequentabantur; Protasii vero & Gervasii martyrum, ut nomina, ita etiam sepulcra incognita erant; in tantum, ut supra ipsorum sepulcra ambularent omnes, qui vellent ad cancellos pervenire, quibus sanctorum Naboris & Felicis martyrum ab injuria sepulcra defendebantur. Quid manifestius dici potest, ut intelligamus, vel S. Ambrosii ævo in summa apud fideles veneratione fuisse sanctorum Naboris & Felicis pretiosas exuvias. Audi rursus Ambrosium ipsum in Lucæ cap. 13, ubi de grano Sinapis agens; Granum Sinapis, inquit, Martyres nostri sunt; Felix, Nabor & Victor; habebant odorem fidei sed latebat, venit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contusi gladio, per totius terminos mundi gratiam sui sparsere mysterii.

[8] [sensim pro Mauris, deinde pro Morigiis accepti sunt:] Similia passim memorant scriptores Mediolanenses, apud quos observare licet, crevisse paulatim insitam illam genti pruriginem, Sanctos quoslibet ad hodiernas familias retrahendi aut reducendi, quam non semel alibi impugnare coacti fuimus. Verbo superius monui, insertam proprio Mediolanensi mentionem, acsi sancti Nabor & Felix Mauri genere fuissent, quod ex Actis depromi certe non potuit; neque ex Missali Ambrosiano, ubi in eorum Missæ præfatione solummodo (nescio qua fide) insinuatur, ex aliis terrarum finibus exules Mediolani fuisse. Ripamontius Histor. ecclesiasticæ Mediol. lib. 2, pag. 103, subobscure scripsit: Nabor & Felix Mauri genus, indicans, opinor, sancto Victori Mauro, genere aut gente conjunctos fuisse, quod qua ratione explicari possit, diximus supra, ubi de synonymis Africanis Martyribus actum est. Ceterum Mauri fuerint hodierni quoque Sancti, nec ne, mihi sus deque est; at vero, quod cum bona venia dictum sit, hoc perridiculum videtur, Paulum Morigiam in Sanctuario suo Mediolanensi scribere ausum, Sanctos nostros fuisse de casa Morigi, seu ex familia sua Morigiana; idque in Diario sacro ejusdem urbis anno 1668 speciose appositum reperio hoc die XII Julii: SS. Nabore e Felice de Morigi.

[9] Apage nugas. Pergit Ripamontius breve sanctorum Martyrum elogium ex Actis texere; [Ripamontius Mauros appellat;] ubi enim plures alios, pro Christo coronatos præmisit; sequuntur, inquit, hosce (Carpophorum & Felicem) Nabor & Felix, Mauri genus, instituto vitæ milites, nec exitu dispari. Quippe Mediolani cum iisdem in castris haberentur, accusantur eodem crimine, & postquam torti graviter equuleo ceterisque cruciamentis, invicta perseverabant fide, Laudem inde Pompeiam adsportantur. Ibi securis impacta collo, martyriumque est expletum. Sacra corpora Mediolanum retulit Savina matrona nobilis, haud minus pietate in Deum, quam generis claritudine. Sita sunt in vetere Martyrum cœmeterio, qua postea dicatam ipsis ædem divi Francisci nomen & honos occupavit. Eadem in æde condita servantur Savinæ ipsius ossa, quæ mulier obiit per id tempus insigni fine. Namque tota in Martyres divinos obversa, sive periclitantes invisendo, & juvando, sive jam extinctos tumulando, cum id officium Nabori & Felici persolvisset, incubans forte die quodam ei sepulcro, sublatis in cælum manibus exspiravit.

[10] Plura id genus elogia aut prolixiora colligere nil opus est, [Ferrarius vero turpius confundit.] cum ex eodem fonte, non satis limpido, profluxerint omnia. Recentissimum est, quod Sanctis suis Italicis inseruit Ferrarius, citans Acta apud Mombritium, de quibus infra. Observari obiter meretur ejus annotatio, his verbis concepta: Horum corpora Coloniam Agrippinam, una cum corporibus trium Magorum translata fuisse circa annum salutis DCCLXIV, Sigebertus in Chronico ad eum annum auctor est, & Surius loco memorato. Sigebertum non consuluit Ferrarius dum hæc scriberet, eaque gratia a Mediolanensibus merito vapulat, Sigeberti chronographi ad eum annum verba sunt: Chrodegangus Episcopus corpora martyrum Gorgonii, Naboris & Nazarii Roma in Gallias transtulit, & Gorgonium quidem in Gorzia, Naborem vero in Hilariaco cœnobio, Nazarium autem reposuit in cœnobio Lorisham: quæ omnia totis seculis & nominibus distant a translatione trium Regum & SS. Naboris & Felicis Mediolano Coloniam; de qua infra. Unde etiam restituas ea in quibus hoc die aberravit Saussayus in famoso suo Martyrologio Gallicano. Verum de illis hic loqui supersedeo, ne actum agam; videatur Sigebertinæ translationis historia ab Henschenio explicata ad XII Junii pag. 514. De controversia super hodiernorum sacrorum corporum possessione inferius disputabitur. En modo quæ ad Mediolanensem cultum propius pertinent.

[11] Missale Ambrosianum, cujus exemplar perrarum apud nos exstat, [Quæ ipsis propria sint] ritu suo ad hunc diem sic Sanctorum festivitatem recolit: In sanctorum martyrum Naboris & Felicis, Ingressa. Salus autem justorum a Domino. Super populum. Benedic, quæsumus Domine, plebem tuam, & beatissimorum martyrum tuorum Naboris & Felicis deprecationibus confidentem, (an non confidens?) protectionis tuæ gratiam consequatur. Per. Sequitur epistola ad Ephesios cap. 2; Fratres, vos qui aliquando eratis longe &c. ℣. Vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine agni. Euangelium secundum Lucam cap. 9. In illo tempore assumpsit Dominus Jesus Petrum & Jacobum & Joannem &c. Post Euangelium: Inæstimabilem fidem sævitia perfidorum superare non potuit, quia lætus in illis Christus, qui cum talibus servis pugnavit & vicit: protector fidei dat vincentibus palmas. Super sindonem. Protegat Ecclesiam tuam, Deus, oratio veneranda beatissimorum martyrum tuorum Naboris & Felicis: & quorum frequentia devotionem impendit, perpetuæ poscat redemptionis effectum. Offertorium: Interrogavi angelum dicens; quis est iste qui sanctis suis dedit coronam! & dixit mihi: Filius Dei est, quem confessi sunt in secula. ℣. In conspectu agni steterunt ante thronum, & palmæ in manibus eorum; clamabant voce magna dicentes. Filius Dei est. Super. ob. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, & intercessionibus beatissimorum martyrum tuorum Naboris & Felicis confidenter tribue consequi, quod sperare donasti. Per.

[12] [in Officio Ambrosiano,] Præfatio. Per Christum Dominum nostrum: qui ita suorum fidelium corda ignifero amore succendit, ut & mundi caducam contemnant gloriam, & per tormenta adeant consortium civium supernorum. Ob hoc & doctissimi milites Christi Nabor & Felix a summis terrarum digressi finibus, huic terræ se exules tradiderunt; non ut cruento Cæsaris subjacerent imperio, sed ut ad aulam Regis ætherei pergerent expediti facilius. Maluerunt sub chlamyde terrenæ militiæ latere diutius, præstolantes desuper vocationem cælestis imperii. Qui & accepto constanter spei clypeo; sumpta fidei lorica & galea, securi incedunt in hostis aciem. Vincunt pœnarum tormenta sævissima, carcerem & verbera, equuleum, ignem & ungulas: stridoribus catenarum colla subjiciunt; trahuntur a noxiis manibus vinculati. Ad ultimum mucrone sanguine suso, triumphali gloria decorati, ad cives superos cum palma victoriæ pervenerunt. Postcom. Pignus vitæ æternæ capientes, majestatem tuam supplices deprecamur, omnipotens Deus, ut sanctorum Naboris & Felicis fulti patrociniis, quod in imagine contigimus, manifesta perceptione sumamus. Per.

[13] [& postea in Romano.] Ad Romanum ritum accommodatæ sunt binæ lectiones, de quibus jam obiter meminimus, quæ in hodierno Mediolanensi proprio sic habent: Lect. IV: Nabor & Felix Mauri, quo tempore Mediolani Maximianus Imperator mansit, apud illum Christianæ religionis accusati, per aliquot dies in carcerem includuntur: ubi cum ad idolorum cultum nullis suasionibus adigi possent, fustibus primum ambo simul cæduntur: deinde Nabor solus, spectante Felice, equuleo tortus, post laminis candentibus semiustulatus, tum ferreis est unguibus excarnificatus. Quo omni cruciatu fortiter superato, is & Felix item in ignem positi, inde divinitus erepti, incolumes evaserunt. Lect. V. Rursus in carcerem detrusi, inde catenis vincti Laudem Pompeiam ducuntur, ubi tentata iterum eorum constantia, cum in fidei confessione constantissime perseverarent, securi percussi, præclarum Christo Domino testimonium dederunt. Eorum corpora Mediolanum a Savina matrona Laudensi translata sunt. Libellus excusus est Mediolani anno 1642, sub titulo; Lectiones propriæ & communes, a S. Sede Apostolica approbatæ, pro secundo & tertio Nocturno Sanctorum ecclesiæ Mediolanensis, ad illorum usum, qui in ea Romano ritu utuntur. Hactenus de cultu apud Mediolanenses, cum quo Coloniensis conferendus est.

§ III. De cultu eorumdem Sanctorum Coloniæ Agrippinæ.

In summa apud Coloniensis semper veneratione fuisse sacra Sanctorum suorum pignora, postquam eo allata fuisse censentur seculo XII, [Coloniæ etiam Officio proprio] haud aliunde certius evinci potest quam ex celeberrimæ ecclesiæ Breviariis, quorum apud nos vetusta exstant exempla, atque unum imprimis excusum Venetiis, arte Joannis Herszog Alemani, impressorum monarchæ, anno nativitatis Christi post millesimum quaterque centesimum nonagesimo octavo, pridie Kal. Octobris. Ornantur ibi sancti Nabor & Felix proprio & singulari Officio ecclesiastico, quod in aliis etiam editionibus exstat; sed nobis hic suffecerit ex vetustiori ea desumere, quæ eximiam Coloniensium erga Sanctos venerationem abunde testentur. Sic habent ejusdem Officii principia: Felicis & Naboris, ad primas Vesperas, supra psalmi feriales. Antiph. I. Sancti per fidem … Antiph. 2. Verbera carnificum … ut in hodierno communi. Tertia differt: Certamen magnum habuerunt Sancti Dei; transierunt per ignem & aquam, & salvi facti sunt, & coronas acceperunt a Domino Deo. Antiph. 4. In circuitu tuo, Domine, lumen est quod numquam deficiet, ubi constituisti lucidissimas mansiones, ibi requiescunt animæ Sanctorum. Antiph. 5. Gaudent in cælis &c.

[15] Sequitur hymnus ad Vesperas in hunc modum: Arcis æthereæ decus o Christe, [a multis seculis gavisi sunt;] distinguens singulis pensum laboris, propitius nostris annue votis. Ecce purpurata sanguine turma, jam certa muneris, expers doloris, vernat perspicuo læta triumpho. Hoc de collegio ignescunt cælo, vere felicium cives virorum, Nabor atque Felix, pignora lucis. Hi per horrificas acti pressuras, mutant præsentia ense, catasta: arens tandem humus excipit artus. Horum fer meritis, Rex Jesu, servis, ut pulsa supplicum labe suorum, tribuas felici sede beari. Trinitati decus, honor & virtus, inseparabili laus unitati, concors imperium omne per ævum. Amen. Ad Magnificat Antiph. Istorum est enim &c. Coll. Quæsumus, omnipotens Deus, ut nos geminata lætitia hodiernæ festivitatis excipiat, quæ de beatorum martyrum tuorum Felicis & Naboris glorificatione procedit, quos eadem fides & passio vere fecit esse germanos. Ad Completorium super Nunc dimittis, ponitur hæc Antiph. Omnipotens Deus, qui gloriosa bella certaminis, ad immortalitatis triumphum Martyribus contulisti; da cordibus nostris dignam pro eorum commemoratione lætitiam, ut quorum hic corpora pio amore complectimur, eorum precibus adjuvemur.

[16] [e quo propria aliqua,] Ad Matutinum Invitatorium; Christum Regem adoremus, cum sanctis, qui sub throno Dei clamant in albis. Lect. I. Regnante impio Maximiano Imperatore, cum ejusdem edicto gravis in populum Christianum persecutio desævisset, erant in civitate Mediolanensi duo quidam viri, in re militari clari, apud ipsum Imperatorem notissimi, quorum unus dicebatur Nabor, alter Felix. Resp. Isti sunt duo viri misericordiæ; ut de SS. Joanne & Paulo, Lect. II. Hi cum occulte in Christiana religione essent devoti, suggestum est Imperatori Maximiano ab executoribus suis, in jam dicta civitate demorantibus. Domine, inquiunt, clementissime Imperator, Nabor & Felix Christiani effecti sunt, & blasphemant Deos nostros, & dicunt, eos dæmonia. Resp. Exultabunt Sancti in gloria &c. ut in communi SS. Martyrum. Lect. III. Tunc Imperator jussit eos comprehendi & ad se perduci; quibus & dixit singulatim: Nabor, miles noster, quid tibi deesse æstimasti, ut te Christianum faceres? Nabor respondit: Non ego nuper Christianus effectus sum, sed ab ineunte ætate mea. Resp. Hæc est vera fraternitas, ut de sanctis supradictis Joanne & Paulo. Hactenus lectiones primi Nocturni.

[17] [& lectiones describuntur.] Ad secundum Nocturnum, Lect. IV. Maximianus respondit: Ergo, ut asseris, manifeste Christianus es? Nabor respondit: Ego Christianus manifeste sum, & Christum Jesum, Dei vivi filium, de Maria virgine per spiritum sanctum natum, adoro & corde credo, & ore non cesso laudare. Resp. Fulgebunt justi sicut lilium, & sicut rosæ in Hiericho florebunt ante Dominum. Cetera de communi. Lect. V. Tunc Maximianus Imperator, ira repletus, jussit eum in carcerem mitti, & accersito Felice, dixit ei: Quid tibi videtur, Felix; Nonne vis stulte cum Nabore socio tuo perire? Sacrifica diis, & esto noster amicus: nam si non sacrificaveris, diversa tormenta te exspectant. Resp. Isti sunt Sancti, qui sequuntur agnum, qui vicerunt diabolum propter sanguinem, & verbum testimonii ejus, & non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Isti sunt qui venerunt &c. Lect. VI. Felix respondit: Nam tormenta tua nihil sunt; me etenim scias, verum Dei filium Dominum Jesum Christum nulla ratione negare, sed magis meipsum sibi offerre in sacrificium. Maximianus Imperator iratus, jussit eum in ipsum carcerem mitti, ubi beatum Naborem reclusit, dicens eis; Certe diversis faciam vos tormentis spiritum exhalare. Lectiones III Nocturni, & reliqua quæ superadduntur, nihil magnopere a communi deflectunt.

[18] [Elogium per Erhardum Winheim,] Alia religiosi cultus & constantissimæ venerationis patentissima indicia sunt, quod sancti hi martyres Nabor & Felix cum tribus celeberrimis Magis conjuncti fuerint, ut testatur Fr. Erhardus Winheim Cartusianus in suo Agrippinæ Sacrario an. 1607 Coloniæ edito, ubi pag. 28 describens augustissimum sanctorum Magorum sepulcrum; Quod si tibi una cum contentis reliquiis ad vivum adumbrari cupis, inquit, scias SS. tres Magos in inferiori tumba, cuprea quidem, sed musivo opere tam artificiose & sumptuose elaborata contineri, ut quoscumque aurifabros tam fulgens tamque inusitata industria, in stuporem non solum rapiat, verum potius divinum quam humanum quid ibi spectari, edicere cogat. Clauditur vero sarcophagus hic tumba altera, in qua intermedii sancti Felix & Nabor, cives Mediolanenses, sub Maximiano XII Julii martyrium passi, requiescunt. Rursus pag. 38 postquam commemoravit sanctorum Magorum corpora simul cum corporibus sanctorum Felicis & Naboris a Raynaldo Archiepiscopo Coloniam translata, sic subdit: Atque ut tribus Magis pari numero consociarentur & Martyres, duplicareturque triplex Sanctorum funiculus, opera Brunonis, ejus nominis primi, episcopi vero Coloniensis XXV, divinitus contigit, ut duobus illis tertius accederet Gregorius Spoletanus.

[19] Ægidius Gelenius in Colonia Supplice, edita anno 1639, [item per Ægidium Gelenium,] prædicta confirmat: Conduntur autem, inquit, plane sumptuosa hierotheca gemina, cujus superius fastigium continet corpora sanctorum Felicis, Naboris, & Gregorii Spoletani martyrum, eodem tempore cum tribus Magis adductorum: inferior vero sarcophagus ipsos sanctos tres Reges, de quibus dicebam, concludit, spectabiles per minutissimorum cancellorum texturam, ope luminis perpetui. Porro vir idem Cl. in majori suo opere De magnitudine Coloniæ Agrippinensis, lib. 3. Syntagmate I, de ecclesia metropolitana, pag. 233 adjungit, non solum SS. Magorum corpora tumbæ pretiosissimæ esse inclusa, sed etiam ipsam tumbam includi magnificæ ædiculæ, inscriptione tali:

Corpora sanctorum loculus tenet iste Magorum,
Indeque sublatum nihil est alibive locatum,
Sunt juncti Felix, Nabor, Gregorius istis.

Quod secundo versu asseritur nihil inde sublatum esse, nihil alibi locatum, id de solis sanctorum Magorum corporibus intelligendum esse, ex ipsomet Gelenio manifeste patet.

[20] Is enim postquam sanctorum Naboris & Felicis martyrium paucis descripsit, [quod explicatur.] memorata etiam eorum cum sanctis Magis translatione per Reynoldum facta, donata ait duo Felicis & Naboris brachia B. Hildegundi Marensi comitissæ, & fundatrici ejusdem monasterii. Narrata deinde historia qua S. Gregorius Spoletanus duobus istis accessit, monet, horum trium martyrum Felicis & Naboris & Gregorii Spoletani singulos sacros vertices, a corporibus sejunctos, singulis argenteis hermis includi, ut seorsim ad cultum exponantur. Demum in piis hujus mensis Fastis sic ad IV Idus annuntiat laudatus Gelenius: In metropolitana Coloniensi basilica, sanctorum martyrum Felicis & Naboris. Notatur præterea ad XXIII Julii Translatio sanctorum Regum, SS. Machabæorum, Felicis, Naboris, Apollinaris &c. ex Italia. Verum an aliqua celebritate ea recolatur, expressum non invenio: neque mihi satis constat, utrum alibi expositæ sint Sanctorum nostrorum reliquiæ præterquam in Masinii Bononia, quæ unde eo pervenerint, divinare non lubet; satis sit hic retulisse, qua in veneratione Coloniæ habeantur, ad cujus recentiora Officia progredimur.

[21] In novissima Proprii Coloniensis editione anni 1718 apud Henricum Rommerskirchen observo, usitari etiam hodie quæ ex antiquioribus jam dedimus, [Recentius Breviarium Coloniense] præterquam quod in primo nocturno sumantur de Scriptura occurrente, servatis tamen vetustis responsoriis. Mutatio potissima occurrit in secundo Nocturno, in quo Lectiones hoc ordine & modo describuntur. Lect. IV. Nabor & Felix, Mediolani rei militaris peritia celebres, apud Maximianum accusati sunt, quod Christum colerent, deosque detestarentur. Quos cum Imperator, ad se adductos, ac de fide interrogatos, Christianos esse certo cognovisset, deos venerari imperat; id si recusarent, cruciatus & dira supplicia minitatur. Verum his illos nihil perterritos misit in carcerem, ac dies duodecim cibi potusque penuria fatigavit: decima tertia sisti sibi mandat, &, quid statuerint, rogat, optione data, num diis sacrificare malint & vivere, vel in sententia permanentes mori.

[22] [alias lectiones exhibet.] Lect. V. At illi pari constantia, se pro Christi fide mori paratos, affirmant. Quin etiam Nabor: Mors ista, quam tu nobis minaris, vita nostra est. Quare variis tormentorum generibus, fustium, equulei, lampadum, ungularum, ignis, Christi virtute superatis, Imperator ad Laudensem civitatem catenis vinctos, ad Christianorum terrorem, eos abducit. Illic rursum fustibus cæsi, extra portam ad flumen Schelere, quarto Idus Julias, gladio cervicem subjecerunt. Lect. VI. Quorum corpora, noctu sublata, & aromatibus conspersa, matrona Christiana, Sabina nomine, primum in suo prædio sepelivit, deinde Mediolanum deferenda curavit: ubi magnus illis honor aliquamdiu delatus est, etiam tempore S. Ambrosii, ut in ejus vita Paulinus testatur. Tandem expugnato Friderici Imperatoris armis Mediolano, Reinoldus Coloniensis Archiepiscopus, loco muneris obtinuit ab Imperatore, simulque cum sanctorum trium Regum corporibus Mediolano transtulit Coloniam, ubi etiamnum metropolitanæ basilicæ magnificum sacellum ea religiose servat, summa populi veneratione.

[23] [De sacr. pignorum possessione acris controversia.] Atque hic se aperit spinosæ controversiæ palæstra inter binas illustres civitates, hanc nempe Coloniensem & Mediolanensem difficillime componenda, quamdiu pars utraque integra amborum Sanctorum corpora sibi zelosius vendicat; ubi planum est, fingi non posse inauditum prodigium, ut in ipsorum gratiam admittantur reduplicata corpora SS. Naboris & Felicis. Norunt eruditi multiplices contentiones, quæ etiam in Actis nostris discussæ sunt, circa præsentiam hujusmodi sacrorum corporum, quas hic fusius commemorare operæ pretium non existimo. Recentior est memoria litis, huic plane affinis, circa corpora SS. Gervasii & Protasii, de quibus mentem suam exposuerat Papebrochius ad XIX Junii tom. 3, § 9, a pag. 837; postmodum vero visa & expensa Josephi Antonii Saxii dissertatione apologetica, ante obitum suum per nos retractari voluit in tom. 6 Junii a pag. 209, quæ pro Brisacensibus asseruerat. Ego hic candide fatebor, arbitrum me nolle esse, nec novæ hujus controversiæ diremptorem. Utrique parti fecero satis, si argumenta omnia ultro citroque colligam, ex quibus lectores judicium ferre possint. Ordior a possessione Coloniensium per quatuor secula tam constanti, ut etiam Mediolanenses scriptores eam pro indubitata habuerint. Subjiciam deinde, quæ recentius, seu post inventionem, ut perhibent, a S. Carolo Borromæo factam, ab iisdem Mediolanensibus non ita pridem, & quasi postliminio opposita reperi.

§ IV. Referuntur testimonia scriptorum Mediolanensium pro possessione Coloniensi.

De antiqua sacrorum corporum apud Mediolanenses præsentia, de qua superius abunde dictum est, [Possessionem Coloniensium] hic non quærimus; totius controversiæ cardo in eo vertitur, an Raynoldus, seu Raynaldus Coloniensis Archiepiscopus, quemadmodum sanctorum trium Regum corpora, (quod apud omnes hodie in confesso est) sic etiam Mediolano Coloniam transtulerit corpora sanctorum Naboris & Felicis anno 1162, quo contigit Mediolanense excidium a Friderico Ænobarbo, vel ut alii notant 1164, aut proximo aliquo, de qua differentia disceptare nolumus; contentionis caput est, utrum eo seculo privati sint Mediolanenses sacro hoc thesauro, quem exinde Colonienses constanter in hunc usque diem possederint & possidere pergant, ut pluribus demonstrare conatus est noster Hermannus Crombachius in historia trium Regum Magorum Euangelicorum, tomo 3, lib. 2, variis capitibus infra citandis: nobis id curæ erit potissimum ut breviter, succincte & qua fieri poterit claritate rem totam complectamur, utendo potius argumentis ad hominem, ut ajunt, quam multas externorum auctoritates coacervando.

[25] Fatebor equidem, scriptores Mediolanenses, qui Sanctorum suorum Naboris & Felicis jacturam candide admittunt, [agnovere scriptores Mediolanenses,] quique apud ipsos merita auctoritate pollent, seculo XV vetustiores non esse, nam Galvani Flammæ, qui sec. XIV vixit, nullam hic rationem habendam censui. Tam paucos fuisse, id adeo minus mirabitur, qui ex Tristani Calchi præfatione intelliget, perparce & imperitissime memorata fuisse quæ ad res Mediolanenses spectabant, & Georgium Merulam Calchi magistrum, monumentorum penuria, totis duodecim annis non magni momenti commentarios elaborasse, quos ad incudem discipulus revocare coactus sit. Primus historiam patriæ ante Tristanum edidisse videtur Bernardinus Corius, cui synchronus fuerit Donatus Bossius, auctor Chronici ab initio mundi & tractatus alicujus de Episcopis Mediolanensibus, uti testatur Vossius de Historicis Latinis lib. 3, pag. 620, cujus scripta ad manum non sunt, adeoque ex aliorum fide citanda. Hos sequitur laudatus modo Tristanus Calchus, qui scribere debuit vel sub finem seculi XV, vel sub sexti decimi principium, licet editio, quæ apud nos exstat, facta demum sit anno 1628. En modo scriptorum verba:

[26] Bernardinus Corius historiæ Mediolanensis, vulgari sermone editæ, parte 1 pag. præcipue 52 sic narrat: [Bernardinus Corius] Tandem infensissimus Imperator ipso solenni die Olivæ (opinor Dominicæ Palmarum) non imitando Servatorem nostrum (qui Hierosolymis, dum cantaretur Benedictus qui venit in nomine Domini, gloriose receptus fuit) eversam a se civitatem, inter infinitas execrationes deseruit, rediitque Papiam, secum transferendo gloriosa corpora trium Magorum, quæ S. Eustorgius, miles & vicarius Constantii Imperatoris, circa finem sui episcopatus Mediolanum adduci curavit; sed prædictus Cæsar ea ipsi do no dederat anno Christi undecimo supra tre centesimum. Mediolanenses metu sævissimi Imperatoris sacra ea corpora absconderant in turri templi dedicati S. Georgio, in palatio nuncupati. Præterea afferri sibi etiam jussit corpora sanctorum Gervasii & Protasii, Naboris & Felicis, atque inde ea in Germaniam transportavit. Hactenus propria verba Corii, qui Mediolanensis eques, Mediolani scribens, orator excellentissimus, scire omnino debuit, quæ esset suo tempore in patria de sacris illis corporibus opinio.

[27] [allegans scriptum quod vocat authenticum:] Pergit porro; additque: In cujus rei fidem, ponemus hic textum scripti authentici, ad me ex Germania transmissi, qui sic habet: Federicus Romanorum Imperator primus, filius Hermanii, generosi Ducis Sueviæ, anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo (alibi addidit secundo) imperavit triginta sex annos. Anno imperii sui decimo destruxit Mediolanum, in qua destructione soror unius vicecomitis, qui erat in potestate Federici, propter liberationem fratris, ivit ad Reverendum Patrem, nomine Rodulphum, & Dominum Archiepiscopum Coloniensem, & ostendit corpora trium Magorum, videlicet Gaspar, Melchior & Baldesar, corpora sanctorum Gervasi & Protasi & corpora sanctorum Naboris & Felicis, unde prædictus Rodulphus corpora sanctorum Gervasii & Protasii in oppido Brisaco juxta Renum … collocavit &c. quæ huc non pertinent, cum ad Coloniensium intentum sufficiat, sanctos Naborem & Felicem cum sanctis tribus Magis ad se delatos, & ex eo tempore in sua Metropolitana ecclesia honoratos fuisse, ut tam diserte testatur ipsius Reynoldi (Corio Rodulphi) epistola inferius recitanda, hic solos populares Mediolanenses historicos adducimus.

[28] [tum Donatus Bossius,] Quænam sint propria & genuina Donati Bossii verba, ignorare me jam fassus sum, at cum a Puricello & Saxio adducatur & impugnetur, satis patet, eum favisse possessioni Coloniensium. Nec Crombachius ipsum vidit, citat enim cap. 43 Melchiorem Inchofer Bossii auctoritate nitentem: Eodem anno translata etiam esse in Germaniam SS. Martyrum Naboris & Felicis corpora, quemadmodum idem advertit Bossius. Neque vero plura ex ipso quærere opus est, dum Puricellus de basilica Ambrosiana pag. 812 clare fatetur sanctos Naborem & Felicem æque ac tres Reges Coloniensibus asseri, non solum a scriptoribus exteris; sed & populares suos memorat: e nostratibus, inquit, numeramus ante alios omnes, (quos quidem hactenus nos legerimus) Donatum Bossium, anno millesimo centesimo sexagesimo quinto, ac Tristanum Calchum, cujus verba jam supra recitavimus, & nos hic ex ipso fonte exhibemus.

[29] [Tristanus Calchus,] Laudatus auctor sub historiæ suæ patriæ libri 1 finem, pag. 24 varios sanctos Martyres enumerans; Item, inquit, Nabor & Felix, milites Imperatori notissimi, Laudem Pompeiam, & Veronam Firmus, Bergomensis ditissimus, Mediolano deducti, obtruncantur. Tum libro suo XI, pag. 227, sic loquitur: Auxit temporum calamitatem rei sacræ, longe omnium eminentissimæ jactura. Erant trium Magorum, qui Christum Deum recens natum adoraverunt, corpora in suburbana divi Eustorgii æde, prægrandi sepulcro, quod & extat, clausa. Quorum excellentiæ admonitus Rainaldus Præsul, ea, simul & ossa Naboris & Felicis quarto Idus Junii sustulit, & in suæ diœcesis metropolim transtulit, ubi adhuc summa populorum veneratione coluntur. Non potuit Tristanus mentem suam distinctius exponere, unde dum postremum hos Sanctos appellat lib. 13, pag. 282, ædem quidem, eorum adhuc nominibus insignitam refert, at de sacrorum corporum præsentia nequaquam meminit. Hoc etiam tempore, inquit, in urbem recepti sunt sectatores D. Francisci, quos Fratres Minores vocamus, eisque non procul Ambrosiana, concessa ædes Naboris & Felicis.

[30] Non recusabunt, opinor, Mediolanenses testem alium satis propinquum, [& Philippus Bergomensis:] & gente popularem Jacobum Philippum Bergomatem, inter alios a Crombachio citatum cap. 25, ex Supplemento Chronicorum lib. 12, ad annum 1162. At dissimulandum non est, abesse ab editione Brixiensi anni 1485, quæ postmodum inserta sunt, & habentur in aliis editionibus, saltem in Parisiensi anni 1535. Et quidem testimonium pro translatione Regum ubique apertissimum est: Mediolanum autem metropolis & regia totius Cisalpinæ Galliæ civitas, hoc anno post septem annorum * obsidionis, a Federico Imperatore expugnata & capta… jam octava vice solo funditus æquatur… Rodulphus Coloniensis Archiep. huic eversioni præsens assistens, & ipse trium Magorum corpora, quæ S. Eustorgius Mediolanensis Episcopus ex Constantinopoli jam diu Mediolanum transtulerat, quæ diu in campanili S. Georgii latuerant, undecimo Julii rapuit, & secum in Germaniam in civitatem suam cum gaudio transtulit. Tertio autem anno post, Germani etiam corpora Sanctorum Naboris & Felicis ex Mediolano sustulerunt, & in Germaniam transtulerunt.

[31] Postrema hæc verba, quæ in vetustiori editione desiderari diximus, [quibus etiam, contra Novarien. episcopum,] in dubium revocari possunt, etiam ut aliorum scriptorum sententiæ non omnino conformia: nam plerique, qui ablatos Naborem & Felicem scribunt, non id tertio anno post Reges, sed eodem tempore factum insinuant; quamvis non desint, qui non anno 1162, sed 1164 totam rem gestam, saltem translationem innectant; quod ita intelligi potest, ut in Mediolanensi excidio rapta sint omnia, sed nonnisi post biennium Coloniam allata, de qua re vide disputantem Crombachium cap. 41. Verum quidquid hujus sit, satis constans apparet vetustiorum omnium scriptorum Mediolanensium opinio, de sacrorum corporum certa jactura, priusquam Carolus (antea Joan. Franciscus) a basilica Petri, Novariensis Episcopus in brevi sua historia ecclesiæ Mediolanensis, ubi de S. Materno Episcopo agit, pag. 48, inventionem & translationem sanctorum Naboris & Felicis Mediolani anno 1571 a S. Carolo Borromæo factam cœpit producere, qua relatione potissimum intuntur Puricellus & Saxius. Sed hæc ad §. 6 remittenda sunt, ubi eodem, quo hic candore Mediolanensium pro sua possessione argumenta proponentur.

[32] Ceterum ea qualiscumque prædictorum Sanctorum Mediolani inventio aut translatio, [accessit Ripamontius.] Ripamontium, seculi XVII laudatissimum scriptorem, haud absterruit, quo minus vetustiorum patriæ suæ historiographorum vestigiis insisteret, ut ostendunt ejus verba ex historiarum ecclesiæ Mediolanensis decade 2, quam mirum est in Museo nostro non reperiri. Sed & eum sibi adversum satis fatentur Puricellus & Saxius. Verba refert Crombachius jam dicto cap. 25. Corpora, inquit, trium Magorum, itemque corpora Gervasii & Protasii, Naboris & Felicis, extra communem injuriam fuere; sed ut auferret sibi, non ut relinqueret nobis ea subsidia barbarus, nempe Fridericus Imperator Mediolani eversor. Non agnovit itaque Ripamontius sufficientem identitatem inter corpora a S. Carolo Borromæo reperta & sanctorum Naboris & Felicis, ut a majorum suorum placitis recederet. Nec dissentire videtur Besutius, dum in historia Pontificali Mediolanensi pag. 164, non solum tres Magos a Reynoldo ablatos fatetur, sed & alias sanctas reliquias, eas utique, de quibus in epistola sua mox loquentem audiemus prædictum Antistitem. Atque hactenus scriptores ferme Mediolanenses, contra patriam suam pro Coloniensibus testimonium ferentes. Tot sunt testes exteri, ut si omnes conformes essent; de rei veritate dubitari haud posse videretur. Audiendi hic jam sunt saltem præcipui.

[Annotatum]

* annos

§ V. Alia pro eadem possessione argumenta.

[Pro Coloniensibus maxime facit] Primum illud & tantum non decretorium censent Colonienses, quod ex ipsismet Reynoldi Episcopi sui, & pretiosissimi thesauri procuratoris litteris, re tum præsentissima & recentissima scriptis, quas in dubium revocare ausus non est Puricellus; Saxius vero ita approbare visus est, ut ex iis ipsis, num. 61 relatis, contra Brisacenses arguat, non esse apud ipsos deposita sanctorum Gervasii & Protasii corpora, cum in tota illa epistola nec verbo de iis Reynoldus meminerit. Qua vero ratione vim argumenti ex disertissima expressione sanctorum Naboris & Felicis eludere conetur laudatus Saxius, statim patebit. Ex hac porro Reynoldi epistola ingens pondus accedere necesse est Coloniensium firmatæ a tot seculis opinioni, nisi, vulgari effugio usi Mediolanenses, Episcopum illum in eruendis sanctorum Magorum corporibus perspicacem fuisse fateantur, in aliis vero, de quibus hic agimus, omnino delusum contendant, quæ ferme Saxii solutio est. Verum a partium studiis prorsus abstinentes, litem non dirimimus, sed monumenta utrimque producta, in medium afferre pergimus. Jam dictas Reynoldi litteras vulgavit Crombachius tomo 3, lib. 2, cap. 28, & post ipsum ex antiquissimo Ms. codice Sigebergensis monasterii inter Alexandri Papæ III epistolas retulit noster Philippus Labbeus tomo 10 Conciliorum Habe hic textum ex Crombachio:

[34] [epistola Reynoldi Colon. episcopi] Reinoldus Dei gratia S. Coloniensis ecclesiæ Electus, & Italiæ Archicancellarius, Dilectissimis in Christo filiis & amicis, Hermanno Coloniensis ecclesiæ Præposito, Philippo Decano, cunctisque Prioribus & universo clero, omnibusque beneficiatis & ministerialibus B. Petri, ac sanctæ Coloniensis ecclesiæ; universis quoque burgensibus almæ urbis Coloniæ salutem & affectuosum obsequium, cum intimæ dilectionis plenitudine. Insinuamus dilectissimæ vestræ universitati, quod ex voto ardentissimi nostri desiderii, felix jam per Dei gratiam adepti sumus initium. Benigne enim Domini nostri serenissimi Imperatoris (Friderici) accepta licentia, cum gratiæ & dilectionis ejus plenitudine, ab ipso gaudenter dimissi, & egregiis ac tantis donis, quorum nulla in terris esse potest æstimatio excellentior, sumus honorati: inter cetera enim liberalitatis suæ beneficia, quæ in nos affluentissime contulit, nempe tria nobis munera donavit pretiosissima; videlicet corpora insignia beatissimorum trium Magorum ac Regum, qui primitiæ gentium, in typum ac præsagium futuræ ex gentibus Ecclesiæ, jacenti adhuc Christo in præsepi munera pretiosa obtulerunt; quorum videlicet nobilissima corpora, omnique veneratione dignissima Mediolani in ecclesia B. Eustorgii confessoris atque pontificis solenniter ac gloriose fuere recondita.

[35] Insuper etiam, Deo præduce, ad vos perferimus corpora sanctorum martyrum Naboris & Felicis, [sacra ea corpora se mittere testantis.] ut inæstimabili & incomparabili hoc thesauro, super aurum omnemque lapidem pretiosum diligendo, sacratissima ecclesia civitasque Coloniensis felicissime ditetur ac perpetualiter decoretur. Nos siquidem, quia suspecta nobis est via per inimicos vestros & nostros, iter nostrum per Burgundiam ac Galliam usque ad vos disposuimus, præsentemque nuntium a Vercellensi civitate secundo Idus Junii præmisimus, eo die versus Taurinum & versus Alpes montis Cinisii, cum prædictis & venerabilibus reliquiis celerrime procedentes: ideoque sincerissimam vestram dilectionem intime rogamus, & commonemus in Domino, quatenus ad condignam tantorum munerum susceptionem, ea qua nostis, & qua de vobis confidimus, devotione ac solennitate præparemini. Dominum Deum quoque quam affectuosissime pro nobis sine intermissione deprecemini, ut una cum ipsis, ad gloriam & honorem nominis sui, & ad perpetuam omnium vestrorum ac totius patriæ salutem, salvos, incolumes & illæsos nos vobis dignetur remittere. Hactenus Reynoldi epistola.

[36] Reynoldo ætate proximus scriptor, qui non solum de tribus Magis, [Accedunt Ægidius Aureæ vallis,] sed & de sanctorum Naboris & Felicis sacris corporibus Coloniam translatis expressis terminis meminit, est Ægidius Aureæ vallis monachus, qui floruit anno Domini 1230, in Gestis Pontif. Leodiensium, editionis Chapeauville cap. 45, pag. 116, ubi inter alia ad rem præsentem sic habet: Postmodum anno Domini 1164, cum Fredericus Romanorum Imperator Mediolanenses, sibi rebelles, subjugasset, & esset civitas in ejus potestate, mortuo in partibus illis, ut supra diximus, Henrico Leodiensium Episcopo, cui Imperator trium Magorum corpora contulerat, Raynaldus Coloniensis Archiepiscopus sæpe dictos beatos Reges sibi dari petiit & obtinuit. Sustulit etiam inde duos pretiosissimos Martyres Felicem & Naborium, qui in eadem urbe Mediolanensi passi fuerant pro Christo. Pergit describere triumphum Coloniensium in tanti thesauri receptione; tum institutum ab eodem Reynoldo in diœcesi Coloniensi translationis festum; item fabricatam capsam miræ pulchritudinis ex auro & gemmis pretiosis, in qua reposita sunt corpora eorum, inferius quidem Regum, superius supra dictorum Martyrum. Demum testatur, levata hæc sacra corpora miram reddidisse fragrantiam, ut merito dicere possent istud Apostolicum, Christi bonus odor sumus in omni loco.

[37] Ægidio synchronus fuit monachus alius ad S. Pantaleonis in ipsa urbe Coloniensi, nomine Godefridus, in cœnobio suo Pantaleonita dictus, qui diligentissimos annales contexuit ab anno Domini 1162, usque ad annum 1237, [Monachus Pantaleonita,] qui in collectione Freheri sic habent pag. 242, ad annum 1164: Interea Dominus Reinoldus Coloniensis Electus, cum Imperatore in Italia degens, super omnes, qui aderant, Principes fidelis ac devotus servivit,… impetrata ab Imperatore licentia, cum integritate gratiæ ejus rediit, acceptis ab eo pretiosissimis muneribus trium scilicet Magorum corporibus, qui infantiam Domini mysticis muneribus venerati sunt, duobusque martyribus Felice & Nabore, qui cum prædictis Magis apud Mediolanum venerabiliter reconditi erant. Itaque cum præfatis & illustrissimis donis, in vigilia B. Jacobi Coloniam ingressus, gloriose ac magnifice suscipitur, maxime pro reliquiis, quas ad perpetuam Germaniæ gloriam, Coloniæ intulit. Hæc cum modo relata ipsius Reynoldi epistola mirifice congruunt: si enim secundo Idus, seu XII Junii Vercellis Cinisium montem versus profectus est, directo per Burgundiam itinere, ad sedem suam Coloniensem facile pervenerit XXIV Julii, in S. Jacobi vigilia; quam non frustra tam diserte notavit Godefridus, tanto majori fide dignus, quod Coloniæ scripserit, recenti adhucdum rerum gestarum memoria.

[38] [& plurimi alii.] Pluribus aliis scriptorum textibus referendis supersedeo, cum sexcenti alii auctores, priores hosce secuti, nihil magnopere auctoritatis adjungere possint: neque vero tam numerosis testibus moventur Mediolanenses, sola ferme S. Caroli Borromæi inventione satis tutos sese existimantes. Ultro admittit & citat Saxius Gothardum Hagen in Rhithm. Germanico de bellis Coloniensibus pro anno 1260. Facile esset nubem aliorum testium recentiorum colligere post Chronicon Coloniense, Gesta abbatum sancti Laurentii, Chronicon magnum Belgicum, & manuscriptos libros de Episcopis Leodiensibus apud Crombachium tomo & libro supra citatis cap. 46; verum neque hi momenti quidquam conferrent, utpote non plus probaturi, quam fontes unde sua hauserunt. De lectionibus Breviarii Coloniensis, jam superius abunde etiam dictum est. Ut rem omnem in pauca contraham; ex iis quæ duobus hisce paragraphis deducta sunt, rectissime sese concludere censent Coloniensis, sacras sanctorum Naboris & Felicis exuvias, Mediolano cum sanctorum Magorum corporibus per Archiepiscopum suum Reynoldum acceptas, a seculo XII apud se depositas fuisse, summo semper in honore habitas, singulari omnium veneratione religiosissime cultas, & in hunc usque diem ibidem superstites, utpote quas constet loco suo semotas non esse.

§ VI. Auctoritates pro possessione Mediolanensium.

[Argumenta Mediolanensium] Laudatus non semel Josephus Antonius Saxius, ubi Dissertationis suæ Apologeticæ num. 38 auctores nonnullos supra citatos retulit: qui non solum de transvectis ab urbe Mediolanensi sanctorum Regum exuviis tristem mentionem fecerunt, sed novam apposuere jacturam, affirmantes, una cum illis Mediolano Coloniam fuisse translata etiam sanctorum Naboris & Felicis corpora: id falso assertum, inquit, ex translatione eorumdem, solenniter peracta Mediolani a sanctissimæ memoriæ Carolo Borromæo Archiepiscopo, valide probat Puricellus: citatque scriptoris hujus Monumenta basilicæ Ambrosianæ num. 461, unde mox dabimus, quæ pro constanti & non interrupta Mediolanensium possessione adducuntur, de quorum validitate lectorum erit arbitrium. In eo potissimum rem totam fundari nuper diximus, quod primus tradidit citatus etiam supra Carolus a basilica Petri Episcopus Novariensis, in brevi historia ecclesiæ Mediolanensis, Novariæ edita 1615, de eadem re cursim agens in ipsius S. Caroli Borromæi vita lib. 3, cap. 6, pag. 182. Ut ad fontem accedamus, præmisso in jam dicta historia, ad titulum S. Materni, septimi Mediolanensium Episcopi, martyrii sanctorum Naboris & Felicis compendio, ita scriptor ille pergit pag. 48:

[40] Eorum deinde sancta corpora, a pia sanctaque matrona Savina Mediolanum paulo post asportata traduntur: [nituntur potissimum auctoritate] eos certe tempore S. Ambrosii intra cancellos quosdam summa celebritate cultos fuisse, Ambrosius ipse in epistolis, & Paulinus in ejus vita commemorat; in basilica, quæ nunc Franciscana, prius autem horum Martyrum nomine appellata est, in qua hodie quoque asservantur. Sed non est silentio prætereundum, quod ea nobis ablata, ut de Gervasio & Protasio dictum est, Corius noster testificatur: qua in re, ut in aliis quibusdam, non satis considerate illum scripsisse, fateri necesse est. In additamentis quoque Martyrologii Usuardi de eorumdem translatione, una cum Magis facta, mentio est: sed apud illum Brisaci, in his vero Coloniæ positæ dicuntur: ut vel ex hac varietate appareat, quæ fides illis habenda sit, præterquam quod de his quoque inquisivi, cum de S. Gervasio & Protasio Brisaci inquisivisse me, superius commemoravi. Sed neque Crantzius, cum de Magis ablatis loquitur, hos nominat, neque horum festum in Germania celebrari aliquis dicit.

[41] Displicent hic nonnulla, illudque imprimis, quod Corium inconsiderantiæ accuset, [Episcopi Novariensis, asserentis,] quasi is solus ex popularibus scripserit, quod tot seculis etiam Mediolani admissum fuit, ut diximus § 4. Id vero displicet maxime, quod falso eumdem Corium arguat, quasi dixerit, corpora SS. Naboris & Felicis Brisaci fuisse deposita; quod ego in ipso non reperi, ut loco citato manifestum redditur. Crantzii silentium nil quidquam probat; addere poterat, Dodechinum, Neubrigensem, Siffridum & alios de translatis sanctorum Regum corporibus mentionem fecisse, omissis reliquiis aliis, quas tamen eodem tempore ablatas fuisse, satis evincit citatorum a nobis scriptorum disertis verbis expressa sententia. Norunt eruditi, quando, quo loco, & quousque se extendat vis argumenti negativi. Quod autem postremum ait, neminem dicere, horum (SS. Naboris & Felicis) festum in Germania celebrari; mirum sane a tali viro asseri potuisse, cum solennis cultus Sanctis hisce, æque ac tribus Magis, saltem Coloniæ deferri solitus, a multis ante seculis vulgatissimus fuerit, in ipsismet vetustis Breviariis clarissime relatus. Ruere profecto necesse esset totam hujus viri auctoritatem, si momentis firmioribus non subsisterent, quæ apud ipsum sequuntur, his verbis:

[42] Verum, quod caput est, cum ejus basilicæ (nempe Franciscanæ, [inventa a S. Carolo corpora 1571;] antea SS. Naboris & Felicis) reliquias anno MDLXXI, XIV Septembris Carolus Archiepiscopus reconderet, horum quoque Martyrum corpora recognovit, & transtulit a loco, ubi prius erat altare majus, antequam ii fratres chorum a gremio basilicæ, in posteriorem partem reducerent ad novum altare majus quod tunc constitutum est. Invenit autem ea in arca silicea in terram defossa, operimento laminis ferreis arcæ adstricto, & in ea præter corpora invenit vasa quædam vitrea, quæ visa sunt liquorem quemdam, tunc exsiccatum, continuisse. Inventi sunt etiam baculi & fragmenta chartæ viridis foliorum palmarum speciem exhibentis. Ex quibusdam baculis & charta Martyrum palmas veteres illos effingere voluisse, dubium non est. Hactenus laudatus Episcopus Novariensis, alia addens, quæ huc non spectant, recte tamen supra advertens, inventionem illam & translationem, a S. Carolo Borromæo factam, Caput esse, quo ferme solo niti demum queat, ea, qua de hic loquimur, corporum SS. Naboris & Felicis apud Mediolanenses possessio, quam paulo firmius constabilisset, si adscripta alicubi Sanctorum nomina, eaque a S. Carolo reperta commemorasset; ceterum tota gestorum relatio pridem a nobis edita est ad XI Junii, de S. Barnabæ reliquiis pag. 454 & 455. Utrum ad evidentiam quid desideretur, observent alii.

[43] [quibus alia adjecit Puricellus,] At enim, nostrum id dumtaxat esse voluimus, utriusque partis argumenta fideliter referre. Citatis itaque, quæ hic ex ipso fonte retulimus, sic subdit Puricellus jam dicto num. 461, pag. 817: Et hæc quidem, inquit, Carolus a basilica Petri suo tempore gesta, & publicis consentanea documentis, quæ tunc confici prudentissimus Archiepiscopus jussit: quorum mentionem facit etiam Gaspar Trissinus cap. undecimo. Qui quidem Trissinus verissime ibidem talibus Caroli verbis, a semetipso pariter e vita S. Materni recitatis, hæc subdit: At vero Martyrum capita, seorsim posita, haud voluit in novum, quem sub ara maxima sanctus antistes Carolus tumulum paraverat, inferri, sed thecis occlusa argenteis (hoc est duobus argenteis capitibus, & antiquitatis quidem multum spirantibus) in larario asservari; eaque statis tantum diebus, in templo publicitus exponi videmus. Porro Trissinum refellit Puricellus, quod male Genebrardum pro Sigeberto citaverit, qui non SS. Naborem & Felicem in Gallias translatos dixit, sed alium S. Naborem, ut superius etiam suo loco notavimus. Vapulat deinde Ferrarius in eumdem ferme errorem prolapsus, de quo hic plura dicenda non sunt.

[44] [translationem ipsam impugnans] Atque hæc hactenus de inventione & translatione anni 1571. Aliud argumentum profert Puricellus, hic a nobis subjiciendum. Verum enimvero, inquit, illa (sanctorum Naboris & Felicis corpora) nec anno quidem duodecimi seculi sexagesimo quarto translata Coloniam fuisse; probemus id sane denuo quibusdam versibus, quos in eadem Franciscana basilica nobis offert marmorea tabula, sub organo parieti consita: in qua quidem illi jussu fratris Gabriëlis de Barlessina insculpti fuerunt, ex altera longe vetustiori, quæ in claustralibus ejusdem basilicæ foribus collocata quondam fuerat; nec multo postquam Franciscani fratres hic habitare incepissent. Etenim nudis etiamnum pedibus, juxta primoris disciplinæ rigorem incedebant, ac NUDIPEDES propterea tunc vocabantur, qui nunc conventuales appellantur. Hic autem habitare inceperunt anno Domini MCCXXXIII, sicut etiam Tristanus chalcus in eum annum affirmat. Per ejusmodi vero versus simul etiam ostendemus, quemadmodum unaquaque feria secunda conveniret huc ad concionem populus frequens, posteaquam pias in æde Ambrosiana preces fudisset, sicuti nos num. 450 meminimus. Tabula porro illa hunc prorsus in modum se habet, excepto quod orthographiæ præcepta nos paulo accuratius servavimus.

Versus, vetustissimis characteribus exarati præ foribus claustralibus ecclesiæ Fratrum Minorum de Mediolano.

[45]

Alma nitet, renovata piis cultoribus, aula:
Tempore quam modico Fratres statuere Minores. [ex versibus non adeo antiquis]
Hortus erat quondam locus iste domusque Philippi,
Corpora martyrium pro Christo passa recondens:
Hortus fœcundus dictis * domus unde repletur
Fructibus immensis totus generaliter orbis.
Barnabam huc perhibent translatum scripta vetusta,
Fama refert, usti cineres & plumbea tumba.
Hic Nabor, hic Felix, hic Fortunatus habetur,
Et cum Materno Caius, dictusque Philippus,
Nec non Savinæ sanctæ venerabile corpus.
Ambrosio Paulus cælos hinc mente petenti,
Protasium cum Gervasio pandendo revelat.
Sanguine Sanctorum totus locus iste sacratus,
Multipotens factus delere piacula plebis:
Atque unum ex pueris Sanctis, quos dira necavit
Ambitio Herodis pro Christo, continet hujus
Sacristia ædis, quo tota hæc patria gaudet.
Quam bene nudipedes loca hæc sanctissima servant,
Cernere cum Moyse Josueque hierarchica digni.
Perpetuo ritu, feria redeunte secunda,
Plebs prius Ambrosi meritum templumque requirens,
Huc venit: & Domini verbis impleta recedens,
Læta Deum laudat, tantis dotata patronis.

Frater Gabriel de Barlassina Provincialis Terræ sanctæ Minister fieri fecit.

Anno millesimo quadrigentesimo sexagesimo quarto.

[46] In his consistit totum alterum Puricelli pro Mediolanensium possessione argumentum, [& Kalendario aliquo Ambrosiano.] utpote, quod eo tempore quo versus illi compositi sunt, nempe anno 1464 perseveraret ibi apud Minoritas traditio de existentia corporum SS. Naboris & Felicis, eo loco, quo primum condita fuerant. Addit postremum, exstare apud se Kalendarium Ambrosianum in pergamena charta Ms. anno Domini MCCCLXXXI; in quo passim ecclesiæ nominantur, in quibus festa Sanctorum celebrarentur, vel etiam ipsorum corpora tumulata conquiescerent. In eo autem sub XII Julii die sic legitur: SS. martyrum Naboris et Felicis. Jacent ad S. Franciscum. Atque his fidem datam liberavimus, de proponendis fideliter utrimque auctoritatibus, quibus tum Colonienses tum Mediolanenses pro depositis apud se sacris corporibus decertant; utri potiori jure, non decernimus: possideant uti possident; colere Sanctos pergant, uti coluere; quod de sanctis Gervasio & Protasio, in pari controversia diximus tomo VI Junii pag. 215, num. 136 & 137 hic plane locum suum habeat; neque Sanctorum præsentiam probari per miracula, neque inutiles esse inter Catholicos, pias de his rebus contentiones, quemadmodum ibi fusius demonstratum invenies, & hic disputatis facile applicabis.

[Annotatum]

* An dictæ?

§ VII. Acta passionis apud Mombritium & in Mss. nostris non omnino conformia, nec satis sincera.

[Acta martyrii apud Mombritium] Hodiernorum sanctorum Martyrum Acta primus vulgavit Mombritius, quæ eadem testatur Baronius, se habuisse Mss., quæque paulo longiora sunt, atque hinc inde verbosiora, quam ipsa repererim in schedis nostris Mss., procurata olim a sæpe in hoc opere, ob egregie navatam operam, laudato nostro P. Joanne Gamans; descripta ex pervetusto Passionali cœnobii Bodecensis Ord. S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, alias etiam sæpe citato. Bina eorum hic exstant Mss. apographa, in tam paucis differentia, ut ex eodem codice accepta prorsus non dubitem. Sintne porro hæc vere antiquiora, quæ postmodum ab interpolatore aliquo, ut ea habet Mombritius, exornata fuerint, an non potius Mombritiana quis contraxerit, non est adeo promptum definire: quamquam pro brevioribus stet præsumptio, eo magis fundata, quod quæ in passione ista longiori carpi merentur, de voce Jovis adhibita pro Jupiter, id in Bodecensi Ms. locum non habeat; cum diserte Jupiter vocetur ab Anulino præside, qui contemptim a subridente S. Felice martyre Jovis nuncupatur, ut, si cetera abessent, Acta ista breviora a genuina sinceritate non usque adeo deflecterent.

[48] [pluribus nævis respersa sunt:] Opponitur præterea vox pagani, ubi SS. Martyres in Actis Mombritianis num. 4 diserte aiunt, Nos diis paganorum non immolamus; quemadmodum etiam legitur in Actis S. Victoris die 8 Maii pag. 289 num. 3. Ad quæ verba recte observavit Henschenius, in Commentario prævio num. 10, pag. 288, similem loquendi modum Maximiani tempore usitatum non fuisse; utpote cum Jacobus Gothofredi ad codicis Theodosiani librum 16, titulo 10 De paganis &c., antiquissimam talis nominis mentionem, quam hactenus potuerit invenire, referat ad initia Valentiani & Valentis, sive annum Christi CCCLXV: nullus dubitans, quin ea phrasis originem habuerit a Christianis, ita contemptim appellare Idololatras exorsis, postquam eorum superstitio per Christianos Imperatores proscripta, ex urbibus ad pagos abiit: quod ab illo erudite discussum videre lector poterit. Mihi non videtur multis opus ad id probandum, quod ipsum nomen quasi per se loquitur; & aliis ibidem exemplis, adversus S. Victoris Acta ostendit Henschenius. Verum & hæc difficultas in Bodecensibus Actis evanescit, cum dii paganorum ibi nusquam nominentur; ut proinde paulo major dici possit horum sinceritas, siquidem ita primitus scripta fuerint.

[49] Sed nævos alios suggillat Tillemontius, citato superius tomo 5, [nec similibus vacua Bodecensia:] pag. 681. Et primo quidem, non satis verosimile censet, quod etiam in Bodecensibus habetur num. 7, ubi postquam S. Felix Jovis crimina Anulino exprobrasset, dicitur minister ejus tunicam suam scidisse. Aliud nec ipsi nec mihi placet; nempe longa illa oratio, qua Sanctus idem totam Christi vitam, non satis exacte ad Euangelii sensum, coram judice enarrat, quod patienter Anulinum tulisse, haud satis probabile redditur, tametsi multo brevior sit sancti Martyris sermo in codice Bodecensi quam in editione Mombritii. Nec illud facile patitur laudatus scriptor; cetera quæ ad passionem pertinent, satis fuse describi, summum autem quod in ea contigisse debuit prodigium, adeo cursim delibari, acsi res quotidiana esset & minime insolita. Et statim sancti Martyres in ignem projecti, incolumes permanserunt, & nullum ustionis signum habentes, iterum in carcerem missi sunt. Vellet nempe Tillemontius, hæc, ad fidem faciendam, paulo distinctius & nervosius expressa, ad normam vetustiorum Actorum, in quibus id genus miranda non adeo sicce & perfunctorie memorantur.

[50] Putat itaque, neque ab eo multum dissentio, totam illam martyrii historiam, [ut etiam hæc serius scripta sint,] posteriorum temporum barbarie respersam, non paucis post Sanctorum passionem seculis compositam esse, ut in eorum festivitate prælegeretur, aut pro concione recitaretur, dum celebriori veneratione solenniter a fideli populo frequentabatur: quod non de hac solum Legenda, sed de innumeris prope Sanctorum Martyrum passionibus admittendum esse, nemo ignorat, qui in hisce versandis peregrinus non sit, ut superfluum plane existimem, pluribus argumentis id hoc loco demonstrare: ex ultimo numero non obscure intelligitur, præconem aliquem fuisse, qui de sanctorum Martyrum nostrorum laudibus alicubi disseruerit. De cetero gravitatem aliquam & fuci expertem simplicitatem in ipsis agnoscere oportet, quæ nihilominus ad Actorum consularium elegantiam, candorem & energiam non accedant. Ea vero passionis historia, quam ex laudato Bodecensi codice primo loco dabimus, aliam longiorem, ut jam dictum est, eo titulo superare videtur, quod paucioribus nævis obnoxia sit.

[51] Quæstio superest haud facile solubilis, utrum ex relatis ad VIII Maii S. Victoris Actis horum SS. Naboris & Felicis passio accepta, [accepta forte ex Legenda S. Victoris; aut contra;] an potius contra, ex hac Legenda, Victoriana conflata sit. Alterutrum contigisse, satis patet; nam si accurate conferantur, manifeste apparebit, non solum exordium mutuo transumptum esse, sed in multis aliis tantam occurrere conformitatem, ut dubium non sit, quin altera alteri magna ex parte præluxerit. Ex paucis speciminibus collige cetera. Sic incipiunt Acta S. Victoris: Regnante impio Maximiano Imperatore, in civitate Mediolanensi erat persecutio ingens Christianorum. Erat autem ibi quidam miles, Maurus genere, nomine Victor, notissimus Imperatori. Tunc renuntiaverunt ministri Imperatori dicentes: Domine clementissime. Et sic porro toto numero 1. Sequenti autem: Tunc Maximianus Imperator, ira repletus, jussit fustes afferri, & in conspectu suo eum extendi & cædi, & tres terniones transire & clamare ei: Sacrifica diis &c. Num. 3; Tunc iratus Maximianus Imperator jussit eum iterum in carcerem mitti ad portam quæ dicitur Romana; & ibi custodiri a militibus. Cumque ibi esset tribus diebus, jussit eum de carcere educi, & dixit ad eum Imperator: Victor, immola diis istis, quos deos esse vera divinitas comprobavit. S. Victor respondit: Ego diis paganorum non immolo. Ne hic diutius hæream, & hæc & reliqua a curiosis conferri poterunt.

[52] [istius vetustas pridem eversa est.] Prædictæ S. Victoris Legendæ antiquitatem ex scriptoris, testem oculatum se mentientis, auctoritate falso creditam, pridem evertit Henschenius, loco supra citato, ut ex hujusmodi vetustatis nota nil quidquam momenti ipsis accedat. Porro sanctos Naborem & Felicem ante Victorem martyrio coronatos, id hujus Acta evincunt, siquid veri continent. Quid igitur miri si illorum gesta prius compendio litteris mandata sint, ex quibus Legendista aliquis S. Victoris historiam concinnarit, ad unum solum referens, quæ istic a duobus contra eumdem Imperatorem & eumdem judicem disputantur, aliis superadditis, quæ ex longa Mediolanensium traditione S. Victori propria acceperat, aut se accepisse confinxit. Utrum præferas, nihil magnopere interest: Notkerum S. Victoris Legendam aliquam vidisse, satis ipse indicat, at sanctorum Naboris & Felicis gesta ignorasse, ex discussa superius confusione manifestum existimamus. S. Victoris Acta nec antiqua nec sincera censuit Henschenius, neque ego alia iis characteribus prædita, ausim asserere, præsertim ut a Mombritio edita sunt: tolerabiliora videbuntur, quæ ex laudato codice Bodecensi primo loco dabimus, ubi de martyrii tempore pauca dixerimus.

[53] [Quo tempore passi sint SS. Martyres,] Difficultatem patiuntur S. Victoris passionis Acta ex inserta ab auctore clausula seu vaticinio, de secutura eodem anno Maximiani morte. Verba sunt num. 5 sub finem: Et cum duceretur S. Victor, dixit militibus qui eum ducebant: Dicite Imperatori Maximiano, quia hoc anno morietur, & cum mortuus fuerit, nulla eum capiet sepultura, nisi ei tibiæ frangantur: quod falsum ostendit Henschenius, atque ex aliis circumstantiis scriptorem arguit, quod ipso anno 310, quo tyrannus male periit, eo loco minime fuerit, ut de persequendis Christianis multum ei cogitare luberet; ut proinde S. Victoris martyrium non anno 310, sed potius 303 innectendum censeat. Quod si verum esset, ad præcedentem annum referri deberent, quæ de nostris Martyribus memorantur. At pro eo non tantopere pugnat Henschenius; facile concessurus, ut ad alterum annum removeantur, dicique adeo possit, SS. Naborem & Felicem, si vere XII Julii passi sunt, & S. Victor VIII Maii; anno 303 coronam consecutos, hunc sequenti 304 passionem consummasse. Si forte contendas, laïcorum martyria anno illo 303 rariora fuisse; respondebo, Sanctos nostros pati potuisse sub initium anni 304, vel saltem paulo ante S. Victorem, hoc autem die translationem aliquam recoli, quam facile admisero, modo ex Africa advecti non dicantur. En modo Acta ipsa, qualia jam satis descripsimus, ex Codice Bodecensi & Mombritio: nam contractiora alia, quæ in nostro codice Ms. notato litt. P 19 exstant, & in quibus memoratur facta sacrorum corporum Coloniam translatio, tanti momenti non sunt, ut hic locum occupare mereantur.

[54] [& quid a Bodecensi passione abesse vellemus.] Id lectores præmonitos velim, magis mihi placitura fuisse præfata Acta Bodecensia, si numero 8 desinerent ad hæc verba: & ibidem condigna veneratione sepelivit; omissa tota illa clausula; Hi sunt milites Christi &c. quibus indicari videtur, totam eam passionem compilatam fuisse, ad celebrandam Sanctorum solennitatem, ut verbo supra insinuatum est: nisi fortasse solus iste epilogus recentior censeri debeat, a concionatore aliquo attextus, qui de cetero Acta recitaverit, prout ea in antiquioribus monumentis repererat. Neque vero quis satis intellexerit, quid sibi velint postrema fere verba; Passi sunt autem sancti Martyres Christi IV Idus Julii sub Maximiano Imperatore; sed commemoratio celebritatis eorum agitur secundo Idus Junii in Mediolanensi civitate. Vehementer fallor, si hæc a Mediolanensi scripta sunt, cum ibi alio die, quam hujus mensis, XII culti non sciantur. Forte confusum aliquod Martyrologium repererit, qualia ad XII Junii, occasione alterius S. Naboris relata sunt, unde errandi ansam sumpserit. In Actis Mombritianis est & sua conclusio, ab hac non parum diversa, ast ibi de cultu pro XII Junii altum silentium. Sed nunc Acta ipsa accipe.

PASSIO
Ex cod. Ms. cœnobii Bodecensis,
Collata cum alio apographo, in paucis mutilo.

Nabor M. Mediolani, & Coloniæ (S.)
Felix M. Mediolani, & Coloniæ (S.)

BHL Number: 6028


EX MSS.

Regnante impio Maximiano Imperatore, cum in civitate Mediolanensi esset persecutio ingens Christianorum, [Apud Maximianum accusati,] erant ibi quidam milites Nabor & Felix notissimi Imperatori. Tunc nuntiaverunt ministri Imperatori dicentes: Domine clementissime Imperator, ecce Nabor & Felix Christiani effecti sunt, blasphemant Deos nostros, dicentes eos dæmonia esse. Quibus auditis, Imperator jussit eos sibi præsentari, & aloquens singillatim, dixit Nabori; Nabor, miles noster, quid tibi deerat, ut te Christianum faceres? Nabor respondit: Non ego nuper Christianus factus sum, sed pene ab ineunte ætate mea. Imperator dixit; Ergo manifeste Christianus es? Nabor respondit: Ego manifeste Christum filium Dei adoro, & eum de Maria Virgine per Spiritum sanctum natum esse credo. Imperator igitur ira repletus, jussit eum in carcerem mitti, & accersito Felice, dixit ei? Quid tibi videtur: Num & tu desideras cum Nabore socio tuo perire? Sacrifica diis & esto amicus noster. Si vero non sacrificaveris, diversis te interficiam pœnis. Felix respondit: Tormenta tua nihil timeo, sed credens verum Dei filium esse Dominum Jesum Christum, ipsi me sacrificium offero.

[2] Tunc jussit eum Imperator ad socium suum Naborem in carcerem mitti, [minas ac blanditias spernunt;] dicens: Ite, tractate vobiscum, qualiter tormenta possitis evadere, quæ vos fortiter habent a dilaniare. Cum itaque duodecim diebus mansissent in carcere, ita ut nec panis eis daretur nec aqua, tertia decima die jussit Imperator sibi tribunal in Hippodromo circi præparari, & adductis sanctis Dei Nabore & Felice, dixit eis: Quid tractastis circa salutem vestram, amici mei? Nabor respondit: Qui non timet Deum suum habere inimicum, ille te habere poterit, Imperator, amicum; cujus amicitiæ quanto mihi sunt amariores, tanto sunt inimicitiæ dulciores. Imperator dixit: Tu Felix b quid dicis? Felix respondit; Hoc quod Nabor dixit & ego dico, una enim nobis vita & fides. Imperator dixit: Ergo hoc vobis placet, ut præcepta mea contemnentes, moriamini? Nabor respondit: Mors quam tu nobis minaris inferre, vita nostra est, & ideo non timemus iram tuam per quam nobis præparatur corona sempiterna.

[3] [uti & tormenta] Audiens hæc Imperator, præcepit Anulino consulari c suo, ut sequenti die diversis eos suppliciis in secretario suo vexaret, si sacrificare nollent; si vero consentirent, magnis eos donis & honoribus exaltaret. Cujus imperiis obediens Anulinus, cum & blanditias & tormenta diversa militibus Christi multis vicibus exhibuisset, nec eos ab intentione sua revocare posset, renuntiavit hoc Imperatori; qui jussit eos iterum in carcerem mitti, juxta portam quæ dicitur Romana & arctius a militibus custodiri. Post quinque vero dies iterum eductos eos de custodia carceris Imperator eos his alloquitur verbis: Immolate Diis nostris, quos vera divinitas manifestos ostendit. Ad hæc sancti Martyres una voce dixerunt: Nos dæmoniis numquam immolabimus, nec ante hominem corruptibilem hoc quod in baptismatis sanctificatione percepimus, perdere incipiemus; Unde quod facturus es, fac citius, nam ille qui pugnat pro nobis, dignam mercedem compensabit laboribus nostris.

[4] [quibus ab Anulino excruciantur.] Imperator igitur & Anulinus consularis ejus jusserunt eos extendi, & quinque terniones d cum fustibus transire super eos & dicere: sacrificate diis, quos Imperator adorat: sed cum nec isto modo inclinari possent animi militum Christi, jussit Anulinus Naborem in eculeo suspendi & ungulis e radi. Dixit autem Nabor ad Imperatorem; Nonne tibi dixi, quoniam inimicitiæ tuæ exaltant me, & faciunt me in conspectu Regis mei ampliorem gratiam acquirere? Tu tantum excogita tormenta; carnem laniare potes, sed animam pro veritate luctantem vincere non prævales. Ad hæc Anulinus; Quoniam, ait, video istum, tormenta potius optare quam timere, hunc amovete, & collegam ejus introducite.

[5] [S. Felicis oratio] Cui statim introducto, dixit Anulinus: Dic mihi, Felix, quæ causa est duritiæ fratris tui, quod tantis flagitiis f attrectatus, nullo modo consentire vult præceptis Imperatoris nostri? Felix respondit: Quoniam ista tormenta finem habent, illa autem quæ sacrificantibus idolis parata sunt, finem penitus non habent. Anulinus dixit; unde hoc nosti? Felix respondit; Verus Magister docuit me. Et ille, Quo, inquit, ordine docuit te? Felix dixit: Christus Filius Dei, ut hominibus subveniret, hominem assumpsit, quem Beata Virgo concipiens, virgo in partu, & post partum permansit. Hunc in cunabulis positum, angeli descendentes de cælo pastoribus ovium ostenderunt, qui confestim adorantes eum, quod factum circa se viderant & audierant, notis suis simpliciter indicaverunt. Deinde Magi per indicium stellæ clarioris acciti, ab oriente venerunt, & ei in suis vasis aurum, thus, & mirrham offerentes, suppliciter eum adoraverunt: quod ubi Rex Herodes audivit, omnes bimolos g infantes, qui erant in Bethleem & in omnibus finibus ejus, occidi præcepit; quia timuit eum sui regni successorem, cujus regnum & potestas non habet finem.

[6] Post hæc cum per incrementa temporum crevisset Dominus & Magister noster, [de vita & miraculis Christi.] cœpit prædicare populo Judæorum quoniam exeuntes de corporibus animæ si fuerint Idolatræ h, aut sanguine humano pollutæ, æternis tradantur incendiis, si vero mundæ fuerint, delitiis perfruantur æternis. Cui talia prædicanti dixerunt Judæi; Unde hæc probare poteris? Et ille; Deferte, inquit, ad me cæcos vestros; Qui statim ut adducti sunt, illuminavit eos; similiter surdis auditum, claudis gressum, paralyticis sanitatem restituit; ventis imperavit, super mare siccis pedibus ambulavit, & quod his omnibus majus est, mortuos suscitavit. Quamvis autem his & aliis inauditis virtutibus divinitatis suæ potentiam ostenderet, impia tamen Judæa non solum credere noluit in eum, verum etiam crucifigentes, morti eum addixerunt. Sed ille tertia die resurrexit, & per quadraginta dies prædicans eadem Discipulis, quæ ante passionem, videntibus illis ascendit in cælum, unde venturus est in fine seculi, ad judicandum vivos & mortuos & seculum per ignem. Hæc fides nostra, nec tormentis vincitur, nec flammis exuritur, nec gladio sævientis inimici superatur.

[7] Anulinus igitur patienter audiens hæc omnia, [Inter flammas innoxii,] dixit; Ut video Deus meus Jupiter verus Deus est: nam Deus tuus, teipso teste, crucifixus est; Jupiter vero numquam omnipotentiam suam deposuit, sed potius eam in imperiis ampliavit. Ad hæc subridens Felix dixit: Deus tuus Jovis i more vixit barbarico, adulter & parricida exstitit, insuper & germanam suam violavit: hunc si tu Deum esse credideris, perpetuis incendiis exureris. Tunc minister Anulini tunicam suam scindens, clamavit & dixit: Merito irascentur nobis dii nostri, si isti non fuerint ignibus concremati, & statim sancti Martyres in igne projecti, incolumes permanserunt, & nullum ustionis signum habentes, iterum in carcerem missi sunt.

[8] Post aliquantulum k vero tempus pergens in civitatem Laudensem, [demum capite plectuntur.] jussit milites Christi vinctos catenis ad exemplum Christianorum secum duci, ubi cum triduo mansissent, tertio die præcepit sibi sessionem extra civitatem præparari, & adductis Martyribus Christi, dixit eis: Vel adhuc artem magicam vestram relinquite, & ne sitis exemplum omnium, diis nostris libamina ferte. Sancti Martyres responderunt: Nos artem magicam nescimus, sed Jesum Christum filium Dei vivi adoramus & colimus, minasque tuas omnino nihil pavescimus. Tunc vehementer iratus Imperator, jussit eos fustibus cædi, & ita demum in eodem loco decollari. Cumque decollati fuissent, juxta portam civitatis, & jacerent prope fluvium, qui dicitur Exelera l, quædam religiosa femina materfamilias ejusdem urbis, furtim sublatos & vehiculo superpositos, Mediolanum deduxit, & ibidem condigna veneratione sepelivit.

[9] [Epilogus.] Hi sunt m milites Christi qui invincibilibus armis muniti, lorica fidei, & galea salutis induti, cælesti protectione circumdati sunt, nec ullis minis persequentium expugnari potuerunt. Celebremus itaque diem illorum, quorum meritum per orbem terrarum sicut firmamenti splendor illuxit; & odor suavitatis in universum mundum per indicia miraculorum emanavit. Passi sunt autem sancti Martyres Christi IV Idus Julii sub Maximiano Imperatore, sed commemoratio celebritatis eorum agitur secundo Idus Junii in Mediolanensi civitate, ad gloriam & laudem Domini nostri Jesu Christi, regnantis in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc & id genus alia barbariem sonant, quæ Actorum antiquitatem non commendat.

b In altero apographo deerant hæc verba; Tu Felix, usque ad vita & fides.

c Alias consiliario, uti etiam in Actis S. Victoris, sed melior videtur hæc lectio. Sic & hic constanter ponitur Anulinus, alibi Anolinus.

d Terniones flagellorum reperit Cangius apud Julium Africanum: sed hic indicantur terniones militum, qui flagris SS. Martyres contundant. Terniones etiam dicuntur in Actis S. Victoris. Vide ibi notam Henschenii.

e Male in altero apographo, virgis radi.

f An non flagris?

g Lege bimulos, seu duorum annorum; a bimatu & infra.

h Vult dicere idololatræ.

i De hac voce diximus supra § 7.

k In alio apographo est aliquod.

l Varie ab aliis exprimitur: Scilera, Silara; sed indicatur hodiernus Silaro, seu Silarus, Laudem veterem præterfluens, ab aliis synonymis distinguendus.

m De hoc toto numero supra quoque dictum est.

ACTA
Paulo ampliora.
Ex editione Mombritii.

Nabor M. Mediolani, & Coloniæ (S.)
Felix M. Mediolani, & Coloniæ (S.)

BHL Number: 6029


EX MSS.

[Sanctos ad se adductos] Regnante impio Maximiano Imperatore in civitate Mediolanensi, erat persecutio Christianorum. Erant autem ibi quidam milites Nabor & Felix notissimi Imperatori. Tunc renunciaverunt ministri Imperatori dicentes: Domine clementissime Imperator, Nabor & Felix Christiani effecti sunt, & blasphemant Deos nostros: & dicunt eos esse dæmonia. Tunc indignatus Imperator, jussit eos comprehendi, & ad se perduci. Quibus dixit singillatim: Nabor, miles noster, quid tibi deesse existimasti, ut te Christianum faceres? Nabor respondit: Non ego nuper Christianus effectus sum: sed pene ab ineunte ætate mea. Maximianus Imperator dixit: Ergo, ut asseris, Christianus factus es? Nabor respondit: Ego Christianus manifeste sum, & Christum filium Dei vivi de Maria Virgine per Spiritum sanctum natum adoro & credo, & ore non cesso laudare. Tunc Maximianus Imperator ira repletus, jussit eum in carcerem mitti, & accersito Felice, dixit ad eum: Quid tibi videtur? An & tu, stulte, desideras cum Nabore socio tuo perire? Sacrifica diis, & esto noster amicus. Nam si nec tu sacrificaveris, diversa tormenta vos exspectant.

[2] Felix respondit: Tormenta tua nihil me terrent, [minis & promissis] me enim scias veri Dei filium Dominum Jesum Christum nulla ratione negare; sed maxime ipsum offerre Deo vero sacrificium. Maximianus Imperator iratus jussit eum in eumdem carcerem mitti, ubi miserat beatum Naborem, dicens: Certe diversis vos faciam tormentis spiritum exhalare. Qui ductus est in ipsum carcerem juxta circum euntibus ad portam Ticinensem: & diligenter custodire eos jussit, dicens: Ite & tractate vobiscum, qualiter possitis evadere tormenta horrida, quæ vos fortiter laniabunt, si sacrificare nolueritis. Missi itaque in carcere, fecerunt dies duodecim; & jussit, ut neque panis neque aqua daretur eis. Tertia decima autem die jussit sibi Maximianus Imperator tribunal ex alto in hippodromo circi præparari & jussit adduci sanctos Naborem & Felicem, & ait ad eos: Quid tractastis, amici mei, circa salutem vestram? Sanctus Nabor dixit: Oportet eum tuum amicum fieri, qui non timet suum Dominum habere inimicum; nam quantum mihi amaræ sunt amicitiæ tuæ, tantum mihi sunt inimicitiæ tuæ dulciores.

[3] Maximianus dixit: Tu Felix quid dicis? Felix dixit: [frustra tentat Maximianus:] quod Nabor dixit: & ego dico, una enim nobis vita & fides est. Maximianus dixit: Ergo hoc vobis placet, ut præcepta mea contemnentes morte moriamini? Ad quem Nabor: Mors, quam tu nobis minaris inferre, vita nostra est; & ideo non timemus iram tuam, quia ex ipsa, nostra vita perpetua & corona & palma æterna. Tunc Maximianus iratus dixit Anolino consiliario suo: Cras mane in secretario tuo; diversis vexentur suppliciis, si sacrificare contempserint; si vero consenserint, & tuo eos amori copula, & meis eos amicitiis repræsenta. Anolinus igitur consiliarius dixit: Quare non sacrificatis diis, quos Imperator adorat, & quibus cervicem suam flectit? At sancti Martyres responderunt: Nos præmia a vobis promissa non accipimus, nec pœnas vestras timemus, sed a Domino nostro quotidie accipimus fortitudinem.

[4] Tunc annunciavit Anolinus Maximiano Imperatori; & jussit Imperator eos in carcerem mitti ad portam quæ dicitur Romana, [nec magis proficiunt tormenta,] & ibi custodiri a militibus. Cumque ibi fuissent diebus quinque reclusi, jussit quinta die de carcere educi, & dixit ad eos Imperator: Immolate diis istis, quos vera divinitas demonstravit. Sancti Martyres dixerunt: Nos diis Paganorum a non immolamus, & turpe est nobis, ut quod in baptismatis sanctificatione percepimus, homini corruptibili in omni necessitate constituto humiliemur: non facimus; fac quod facturus es, quia fortior te est, qui pugnat pro nobis. Tunc Maximianus Imperator & Anolinus consiliarius ejus jusserunt fustes afferri, & extendi eos, & quinque terniones transire, & clamare eis; Sacrificate diis quos Imperator & omnes adorant. Nabor dixit: Dominus noster Rex æternus & verus dixit: Omnis qui idolis sacrificaverit eradicabitur.

[5] [ab Anulino utrique seorsim illata.] Anolinus dixit: Appendatur eculeo. Cumque fuisset appensus beatus Nabor, & lampadibus ureretur, & ungulis raderetur, dixit: Num tibi dixi, quoniam inimicitiæ tuæ me exaltant, & faciunt me gloriam ampliorem in conspectu Regis mei acquirere? Tu interim excogita duriora tormenta; carnem enim laniare potes, animam vero vincere non potes, in fide & veritate certantem. Anolinus consiliarius dixit: Quoniam video hæc rebelli animo verbera & tormenta deridere potius quam timere, amovete istum, & collegam ejus introducite. Introductus est itaque Felix, & Anolinus dixit: Dic mihi, Felix, quæ causa est duritiæ fratris tui, quod tantis verberibus & eculeo exsiccatus b & flammis adustus, & ungulis effossus, nullo modo consentire voluit, ut sacratissimi Imperatoris præcepta compleret? Felix dixit: Quoniam ista tormenta finem habent, illa autem tormenta quæ sacrificantibus idolis parata sunt, finem penitus non habent

[6] Anolinus dixit; Unde hæc nosti? Felix dixit: [A S. Felice Christi vita,] Christus filius Dei ut hominibus subveniret, hominem assumpsit, quem Virgo concepit, virgo peperit, & virgo post partum permansit. Hunc primo omnium natum & in cunabulis positum, angeli descendentes de cælo, laudantes & adorantes pastoribus ovium ostenderunt. Item pastores ovium adorantes eum, quod factum circa se viderant & audierant, notis suis simpliciter indicarunt. Item Magi per stellæ magnæ indicium acciti, ab Oriente venientes, aurum, thus & myrrham in suis vasis offerentes, adoraverunt eum. Hæc c rex Herodes dum inter infantes quæreret & non inveniret, omnes bimulos infantes, qui erant in Bethleem civitate, fecit occidi. Hunc pater suus, qui regnat in cælis, cælos aperiens, manifestavit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Hic omnia temptamenta diaboli superans, ascendit in montem, & advocans ad se discipulos suos, cœpit beatitudines æternas illis ostendere, & per quæ opera possint acquiri.

[7] [miracula, passio,] Post hæc vero Judæorum populo dicere cœpit, quoniam exeuntes de corporibus animæ si idololatræ fuerint, aut sanguine humano pollutæ, æternis tradentur incendiis: quæ vero ab his criminibus vel aliis iniquis operibus mundæ fuerint, a pœnis liberæ, deliciis perfruentur æternis. Tunc Judæi dixerunt: Unde hæc probare potes? Dicit eis Dominus: Deferte ad me cæcos; qui ad eum adducti cum essent, illuminavit eos. Similiter quoque surdis auditum reddidit, claudicantibus gressum, paralyticis sanitatem restituit, omnes infirmitates sanavit; dæmonia ab hominibus ejecit, tempestates jussu coërcuit, imperavit ventis, super undas maris siccis pedibus ambulavit. Mortuos ita excitavit, ut etiam quatriduanum fœtentem in sepulchro revocaret ad vitam.

[8] [resurrectio & in cælum ascensio explicantur.] Qui cum hæc faceret, & hanc etiam possibilitatem suis discipulis traderet, dicebat judæis; Si verbis non creditis, vel virtutibus credite. Illi autem non solum non crediderunt, verum etiam crucifixerunt eum, & per quadraginta dies cum discipulis suis conveniens, cibum coram eis accepit: jussit etiam palpari se; sed & omnia quæ eis locutus fuerat ante passionem, eadem repetiit. Post quadraginta vero dies, videntibus undecim discipulis suis, cælos ascendit. Quibus cælum aspicientibus angeli apparuerunt dicentes: Quid statis stupentes in cælum? hic Jesus qui a vobis sublatus est, sicut videtis eum euntem ad cælos, ita venturus est. Hæc fides nostra, quæ est in Christo, non tormentis vincitur, non flammis uritur, non gladio superatur.

[9] Tunc Anolinus consiliarius dixit, ut video, Deus meus Jovis d, [Inter flammas illæsi,] Deus verus est. Nam Deus tuus, quem tu ipse dixisti, crucifixus est; Jovis vero omnipotentiam suam numquam deposuit, quin imo imperiis ampliavit. Tunc subridens Felix, dixit: Jovis tuus more vixit barbarico: adulter uxorum: puerorum stuprator, & parricida extitit: insuper etiam germanam suam uxorem usurpavit. Hunc si Deum credideris, cum ipso eris perpetuis incendiis exurendus. Tunc minister consiliarii tunicam suam scindens, clamabat: Dii nobis irati erunt, si isti non fuerint ignibus concremati. Tunc Anolinus consiliarius jussit eos ignibus consumi. Qui cum missi fuissent in ignem, incolumes permanserunt. Tunc iterum jussit eos mitti in carcerem.

[10] Qui cum post aliquos dies perrexisset in civitatem Laudensem, [decollatione martyrium complent.] Imperator jussit Sanctos ad exemplum Christianorum vinctos catenis secum duci, & post diem tertium jussit sibi sessionem parari extra civitatem. Quibus ad medium deductis, dixit Maximianus Imperator: Jam deponite superbiam vestram, & artem magicam relinquite; nam vos eritis exemplum omnium. Responderunt beatissimi martyres Nabor & Felix: Nos artem magicam nescimus, sed habemus Dominum Jesum Christum filium Dei vivi, in quem credimus, nam minas tuas non pavescimus. Tunc iratus Maximianus jussit eos fustibus cædi, & capitalem subire sententiam; qui decollati sunt juxta portam civitatis Laudensis, circa fluvium nomine Scileram. Et illi, licet terræ e se dederunt, nostra tamen sinu suo suscipere & condere meruit terra reliquias: & sicut olim maternus eos in hac luce edidit uterus, ita & nostræ terræ venter resurrecturos perpetuam perducet ad palmam f. Hos pia ac religiosa femina quædam nomine Savina, materfamilias Laudensium, furto sublatos urbe, & impositos suo vehiculo deduxit Mediolanum pleno religionis affectu, nostræque civitati donavit. Hæc digna fuit consortio illius viduæ sanctæ Annæ, cui religione & pari similitudine comparatur.

[11] [Scriptoris epilogus.] Et g sicut stellæ in cælo positæ humanum visum latere non possunt, ita Sanctorum meritum per orbem terrarum eluxit & odor suavitatis Dominicæ per Christi passionem in universum mundum diffusus est. Hi sunt boni milites Christi, qui propriis armis muniti sunt, qui fidei lorica, & salutis galea, & scuto cælesti atque spirituali protecti sunt. Celebremus itaque diem illorum, ut sequamur exempla vel imitationem ipsorum, quasi agni incontaminati & immaculati Jesu Christi Domini nostri. Passi sunt Martyres Nabor & Felix, quarto Iduum Juliarum sub Maximiano Imperatore, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

Quæ ad priora Acta observata sunt, huc etiam referri debent.

a Jam alibi notavi, hæc verba non exstare in Actis Bodecensibus.

b Hæc brevius in aliis; sed nec satis integre, ut ibi dictum est.

c Melius legeretur hunc.

d In Bodecensibus Jupiter.

e Absunt hæc a Bodecensi codice, nec aliter intelligi posse videntur, quam si addas isti, nempe terræ Laudensi.

f Non opinor, hæc ita intellexisse scriptorem, ut ante resurrectionem ad palmam perducendi non fuerint SS. Martyres. Vulgo nota est hac de re controversia.

g Differt hic epilogus a Bodecensi, ast neuter auctoritati Actorum multum suffragatur.

DE S. PRIMITIVO MARTYRE
ROMÆ.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Primitivus Martyr Romae (S.)

J. B. S.

Luxatos hoc die Hieronymianorum codicum laterculos agnoscere oportere, jam loco non uno dictum est: hic de S. Primitivo martyre quæritur, in Blumiano & Lucensibus male conjuncto Martyribus Mediolanensibus Nabori & Felici; pejus a Corbeiensi in Siciliam ablegatus, cum socio aliquo Julio, qui nescio unde ibi accesserint: In Sicilia, natalis Naboris, Felicis, Primitivi, Julii. Omissis igitur variis istis codicum, seu majorum seu minorum transpositionibus, rem clarius distinxit vetustissimum exemplar Epternacense; Mediolano Naborem & Felicem recte adscribens: Mediolano, Naboris & Felicis. Tum vero: Romæ Primitivi; pro quo Blumianum perperam legit Privitivi. Sola purioris codicis auctoritas nomen & positionem satis vindicat; neque ad auctaria Bedæ aut Usuardi recurrendum, in quibus aut eadem aut major invenietur totius laterculi confusio.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
DIVO SEU DIO, CORNIO SIVE CORNINSIO, ET LAVENTIO
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Divus seu Dius Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Cornius sive Corninsius Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Laventius Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)

J. B. S.

Horum trium Martyrum nomina, in codicibus Hieronymianis aliisque Martyrologiis varie efformata, & diverso numero expressa, sic visum est referre, ut nullum omitteretur, quamvis non omnia in singulis codicibus reperirentur. Satis insolitæ sunt annuntiationes Lucensis & Corbeiensis dum scribunt; In Cæsarea sancti Divi, ut ferme dubites, an Sancti non sit nomen proprium æque ac Divi, quandoquidem sancti appellatio in Hieronymianis rarior sit. In formatione secundi Martyris differunt, nam in Lucensi est Cornilisi, in Corbeiensi Corninsi, quo modo etiam scribit Blumianum, a quibus non magnopere dissident Hieronymiana contracta, Augustanum per Cornenci & Labbeanum per Corninse; sic ut servaverim Corninsii, cum disjunctione a Cornii, quem retinet Epternacensis; In Cæsarea Cappadociæ Divi, Corni, Lavensi: sed rejecto Cornelio, ex codice Reg. Sueciæ, in quo tamen recte signatur positio, quemadmodum in Epternacensi, Cæsarea Cappadociæ. Porro in hoc solo codice reperitur is, qui tertio loco positus est Laventius. Hactenus vetustiora illa exemplaria, in quibus constanter lego nomen Divi, nusquam Dii, ut non facile divines, quem ducem habuerit Ado (nam Beda, Florus & Romanum parvum de Dio altum silent) ut primus inter Martyrologos seculi IX, omisso socio vel sociis, simpliciter scriberet: Apud Cæsaream sancti Dii, quem miror, a Notkero neglectum fuisse: Usuardus certe diserte scripsit; In Cæsarea sancti Dii. Cur in Romano locum non habeat, dixi in Observationibus ad Usuardum. Grevenus martyrii palmam S. Divo seu Dio eripuit, dum ita annuntiavit: Apud Cæsaream, beati Dii confessoris. Nec mirum nec novum est, librariorum incuria variationes in Martyrologia induci.

DE S. PATERNIANO EP. ET CONF.
FANI FORTUNÆ IN ITALIA.

SECULO IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus; elogium; notitia topographica aliquorum locorum hic occurentium; vita Ms., quæ hic datur, cum alia collata.

Paternianus episcopus confessor Fani Fortunæ in Italia (S.)

AUCTORE I. P.

Varia loca, Fani nomine ab antiquis appellata, exhibet Cluverius, scribens de Sicilia antiqua: qualia sunt Fanum Adriani, Fanum Dianæ Facelinæ, Fanum Veneris: quibus accedit Fanum Fortunæ, [Fanum, paucis hic descriptum] seu Fanum absque addito, non admodum ampla, sed non ignobilis nec inamœna Italiæ civitas, prope littus Adriatici maris, Pisaurum inter & Senogalliam media, non procul a Metauro flumine ad Flaminiæ viam sita, & Ecclesiasticæ ditioni subjecta. Varia de hac civitate ex antiquis collegit idem Cluverius Ital. antiquæ lib. 2, pag. 606. Quæ de ejus origine dicuntur a Gothifredo in Annal., merito tamquam fabulosa traducit Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ col. 703: Interim videtur satis verosimile, nomen traxisse a fano seu templo, quod olim deæ Fortunæ ibi erectum fuerit. Antiquitas ejus commendatur a Claudiano de sexto Consulatu Honorii, hoc versiculo:

Lætior hinc Fano recipit Fortuna vetusto.

[2] Civitas hæc solenni cultu veneratur S. Paternianum, & quidem, [insigni cultu prosequitur S. Paternianum.] teste Ughello, tamquam primum suum Episcopum & insignem patronum, Martyrologis quidem antiquis incognitum, sed a recentioribus aliquot celebratum. Quod primus Fanensium Episcopus extiterit, haud consentit cum vita, in qua num. 11 auctor non obscure indicat præcessisse ipsi alium, quando asserit, ecclesia illa suo desolata pastore, de eremo assumptum esse S. Paternianum. Agit de ipso Ferrarius die X hujus ex tabulis Fanensibus, quo tamquam Episcopus loci & patronus, uti etiam die XIII Novembris, ibidem celebratur cum Octava; citatque Tabulas ecclesiæ Foroliviensis, Senogalliæ, Cæsenatis & Cerviæ; a qua etiam ipsum refert tamquam Episcopum suum & patronum cum Octava celebrari. In Prætermissis ad diem X Julii diximus, cur huc rejectus sit. Grevenus hac die signat Paternianum, Episcopum & confessorem, uti etiam die XIII Novembris.

[3] [Sancti elogium ex Ferrario,] Laudatus Ferrarius elogium habet ex Actis Mss., quæ in ecclesia Fanensi asservantur, in hæc verba: Paternianus in Diocletiani persecutione ab Angelo monitus, cum Avito, Maurontio & aliis discipulis in solitudinem haud procul a Fano se recepit; ubi varias diaboli, se suosque discipulos conantis decipere, insidias superavit. Cum vero is puellæ formosæ specie servum Dei ad libidinem solicitaret, ad orationem confugiens, & manu igni ad libidinis ardorem exstinguendum apposita, hostem illico profligavit. Cum in ea solitudine cibus sibi suisque defuisset, Senogalliensis civis dives in somno admonitus camelos rebus ad victum necessariis onustos dimisit: qui ad locum ignotum, ubi erat Paternianus, divinitus pervenere: Pace autem Ecclesiæ data, famaque sanctitatis Paterniani pervulgata, a Fanensibus Episcopus postulatur: qui, Maurontio abbate monasterio præfecto, invitus munus pastorale suscepit. In urbis ingressu feminæ religiosæ jam pridem [visu] orbatæ, signo crucis oculorum lumen restituit. In urbe vero claudum in totius populi conspectu sanavit, multisque præterea morbo insanabili laborantibus incolumitatem reddidit. Plurimos ex gentilibus, sublato inanium deorum cultu, ad fidem perduxit, multisque exstructis ecclesiis, plures ordinavit parochias. Senio tandem confectus, mortem sibi instantem prædixit; moxque febri correptus, cum annos XLIV ecclesiæ Fanensi præfuisset, clarus miraculis VI Idus Julii cessit e vita. Cui ob sanctitatis præstantiam multis in locis templa excitata fuere.

[4] Ughellus ibidem col. 704, sic eum laudat; Ferrario pene consonans: [& Ughello.] S. Paternianus, Fanensium primus Episcopus, floruit sub Diocletiani persecutione anno conditæ salutis CCC; qui Angeli admonitu, cum Avito, Maurentioque candidissimis sociis, in solitudinem quamdam non procul a Fano secessit, eremiticam vitam, donec ejus persecutionis desæviret procella, culturus. Ibi quam plurimos diaboli hostiles incursus sustinuit, hosteque devicto, quam plurimis miraculis in ea solitudine coruscavit. Ecclesiasticis deinde cum Magni Constantini virtute tranquilla res foret, [&] fama longe lateque divulgasset Paterniani virtutes, Fanensibus civibus exorantibus, Silvester Pontifex agere Episcopum apud Fanenses Paternianum jussit; paucisque interjectis de Sancti ad capessendas infulas tergiversatione, episcopale tandem onus Paternianus subivit, tantoque animi ardore eam provinciam amplexatus est, ut brevi, idololatria strenue expugnata, Christi fidem felicissime quaquaversum protulerit, pluraque templa ad divinum numen colendum fundaverit. Ceterum Paternianus cum in bonis clarisque operibus consenuisset, ibidem fertur præcognita morte, post 42 vel 45 annorum regimen, obiisse X Julii, & esse in cathedrali sepultus, postea ejus nomini consecrata. Hic princeps Fanensium civium tutelaris est: cujus dies festus Fani quotannis solennis habetur.

[5] Ægyptus, quæ est in Vita numero 3, ne quem inducat in errorem, dicitur paulo post, fuisse in Italia, [Elucidatio topographica] haud longe ab urbe, qua degebat Sanctus, puta locum juxta Metaurum flumen, qui ob opacitatem Silvarum Ægypti sortitus est nomen. Vincentius Nolfi in Vita S. Paterniani pag. 10, hæc commentatur in hunc locum ex Italico versa: Erat Ægyptus Silva, proceris ubique ac densis arboribus vestita, hoc nomine appellata ob tenebras & opacitatem, quam rami ejus reddebant: de quo T. Elium Victorem ita habere scribit: Qui tenuit loca, quæ Majores nostri appellarunt Ægyptum, silvis fusca & opaca prius. Plusculum difficultatis movet locus alter num. 11, ex alio Ms. hic ad marginem notatus, videlicet quædam Juris urbs, non Suris; de qua adi annotata in caput secundum Vitæ, littera b; cujus cathedræ episcopali admotus narratur S. Paternianus. Quid hoc loci est? Ubinam terrarum sita urbs Juris? pro quo nomine scribit de Natalibus oppidum Uris. Hanc lego de loco præsenti conjecturam; nimirum per civitatem Juris intelligi urbem Fanensem, ita nominatam quia in eadem, tamquam metropoli Pentapolis, de qua agit Vita in initio capitis secundi, supremus judex resideret ac juris administrationi vacaret. Sciendum quippe est præter urbes aut regiones, Pentapolis nomine appellatas, hanc appellationem inditam fuisse illi terræ tractui, qui est circa Anconam, ejusque urbes esse Ariminum, Pisaurum, Fanum, Auximum & Anconam.

[6] [aliquorum locorum, hic occurrentium.] Porro voces Ægyptus & Pentapolis, de quibus egimus, haud dubie in errorem induxerint Maurolycum, & si qui sint alii ejus duces aut sequaces, perperam S. Paternianum annuntiandi in palæstina: per quem nullus alius videtur posse intelligi, quam Paternianus noster, addito etiam titulo Episcopi. Itaque sicubi incidas in auctorem, qui scribat S. Paternianum fuisse Episcopum in civitate Juris in Palæstina, in Pentapoli, in Ægypto, collige quo error iste sit referendus, & quo pacto corrigendus. Quid si Fano nomen Juris aut Uris, aut certe huic affine impositum fuerit idiomate barbaro, a Gothis vel Longobardis, qui sine dubio non modicam nominum ac vocabulorum mutationem invexerunt in ea loca Italiæ, in quibus grassati sunt. Ex dictis facile corrigi potest Petrus de Natalibus lib. 6, cap. 79, ubi in compendio vitæ refert sanctum Paternianum extitisse abbatem in Palæstina.

[7] [Notantur quædam de Mss.] Manuscriptum hic damus monasterii S. Maximini Treviris, quod conferre placuit cum alio, ipsi satis consono, de quo in titulo vitæ hic dandæ; nisi quod in hoc postremo aliqua subjungantur de fama posthuma Sancti; de qua nobis quoque agere propositum est. Tertium Ms. desumptum ex legenda C Basilicæ S. Petri: cum utroque etiam convenit, sed caret appendice de fama Sancti posthuma. Quartum apographum, Vallicellense, ni fallor, nihil habet relatu dignum, quod in proxime prægressis non habeatur. Vitam Italicam, oratoriis flosculis adornatam potius, quam stylo historico conscriptam, vulgavit Vincentius Nolfius anno 1641: cujus narratio non est cur nos moretur. Quæ vero occurrunt versus finem de S. Paterniani fama posthuma, inde delibavimus. Præcesserat Franciscus Dionysius, qui de S. Paterniani rebus gestis historiam Italice conscripsit, & anno 1591 publici juris fecit: sed ejusdem argumenti res est, aliter adornata: ut non sit opera pretium similibus immorari.

[8] [& Vita.] Porro non dissimulo indicare, magis mihi probandam Ægyptum, de qua supra; si scirem eam alicubi fundari certiore in auctoritate. Simile quid cum proportione dici possit de Vita; quæ utinam referat omnes antiquitatis Sancto tam antiquo, qualis in ea exhibetur, congruos characteres. De ejus quidem cultu certo constat; de gestis non item: quæ illum stabiliant, jam dedimus; hæc prout accepimus daturi sumus.

VITA
Ex Ms. S. Maximini Treviris, collato cum alio Ms. e tabulis ecclesiæ Fanensis, a R. D. Galletto, ejusdem ecclesiæ canonico exaratis:
Auctore incerto conscripta.

Paternianus episcopus confessor Fani Fortunæ in Italia (S.)

BHL Number: 6472


EX MSS.

CAPUT I.
Præmonstratus Sancto locus solitarius; dæmonis technæ; discipulorum diffidentia; Sancti in Deum fiducia miraculo insigni comprobata.

Cum perituro mundo divina clementia dignata est subvenire, ita ut Unigenitus summi Patris ad redemptionem humani generis veniens, [Diabolo contra Christi Euangelium asseclas suos commovente,] pasci, pati, mori, devicta morte resurgere, regnumque diaboli destruens, cum triumpho ad Patris gloriam remearet, & pollicitum Spiritum sanctum ad corda misit fidelium, cujus accensi timore, variis linguis tonantibus Apostolis, totum per orbem suum dilatatur imperium: cumque omne humanum genus suum cognosceret creatorem, relictisque superstitionibus idolorum suo plasmatori humili subderetur cervice, diabolus, per quem mors intravit in orbem terrarum, videns suas deficere vires, & crucis tropheum in signo victoriæ in mundo fulgere, cœpit suos satellites excitare, ut Christicolas ad sacrificia vana compellerent, & niterentur lumen veritatis obfuscare. Ideo Judæos, paganos, hæreticos, schismaticos nec non & tyrannos principes contra sacros apices instigavit: ex quibus Diocletianum & Maximianum imperatores, & eorum similes persecutionis fautores instigavit: quorum temporibus persecutio exorta, multos martyrio coronavit. Alii vero per deserta celati sunt. Verumtamen ordo monachorum per athletas Christi claruerat.

[2] Inter quos beatissimus Paternianus, velut lucifer inter astra, [armat se per preces & jejunia S. Paternianus] refulsit. Audiens autem edicta principum ubique palam contra Christianos sævire, & non statim mortem, cui auspicio quisque donaretur, in suos belligeratores signiferos per hostium cuneos irrumpere, inter ceteros, secus suos, victoriæ palmam obtinere non timuit, rudibus ac tenerioribus discipulis compatiens, in tristitiam incidit magnam. Quapropter Dei arbitrio, cui cuncta commiserat, etiam gregis sui commisit curam. Tunc in conspectu ejus procidens, orabat, ut ipse, qui omnium scit virtutum tolerantiam, tribuere, sibi, quid agere optimum esset, consilium condonaret. Transacto itaque dierum atque noctium interstitio, ita erupit in precem: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, qui in his Patriarchis trinam invocationem suscepisti, & confiteri voluisti, in quorum semine omnibus Gentibus hereditatem promisisti: hoc est, in Jesu Christo Domino nostro; te invoco in hac tribulatione mea, ut mihi ostendere velis, qualiter me ipsum [tibi exhibeam] dignum, vel qualiter gregem mihi commissum disponam, ut inimicus, qui in nos sævit, nequaquam adversum nos prævaleat, & oves, quas pretioso sanguine [Filii tui] redemisti, intemerato auxilio custodias. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit & regnat in virtute Spiritus sancti Dei: per omnia secula seculorum. Amen.

[3] [cui apparens Angelus, indicat locum solitarium, quo secedat.] Cumque in hac tristitia soporatus esset, astitit ei angelus Domini, dicens: Paterniane exurge: exaudivit Dominus orationem tuam. Si vis te gregemque tuum reddere salvum, est locus haud longe ab urbe, qua degis, qui ob opacitatem silvarum Egi * a sortitus est nomen. In eum confuge, ibique salvaberis. Evigilans autem sanctus Paternianus convocavit greges suos *, nec non angelicam statim prodidit revelationem; sicut erat mysticis pollens eloquiis, & tamquam favum ore tenens, euangelicum dogma aperto gutture eructabat: Fratres & conservi mei audite me. Hæc est media nox, persecutionis tempus: unde præco item in Euangelico præcepto clamitat: Ecce sponsus venit: exite obviam ei: si autem cum prudentibus virginum choris vultis habere portionem, surgite, & vestras lampades ornate. Ideo vestræ fidei interna discutite, ne forte aliquem dubietas scrupulum pariat; ne aliqua subreptio vel fœditas nos ineptos reddat: sed [humili corde &] puro corpore constantes in Christi confessione maneamus. Hoc est lampadibus ornatis obviam sponso exire. Arma spei & scutum fidei sumite, ut possitis hostem invisibilem superare.

[4] Cumque omnes nutarent *, adjunctis viris religiosis, Avito & Urbano, Maurentius præpositus dixit: Audite fratres, [sequi statuunt S. Paternianum subditi ejus;] quæ est vita nostra? Vapor ad modicum parens; sed si volumus carnem nostram in pinguedinem ferre, vereor ne animabus nostris exhibeat detrimentum. Sed utilius est locum dare quam per molliciem fidem abnegare. Tantum adhærentes patri nostro, quodcumque præceperit, vel ubi perrexerit, pariter obediamus. Cum autem omnes uniti dicerent: Fiat, fiat; Avitus & Urbanus dixerunt: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, qui nos non separas a congregatione justorum. Tunc beatissimus Paternianus cœpit exponere [qualiter] ei Dominus per angelum revelasset, seu qualiter eis locum in deserto præparasset Ægypti, & quod ipsum protectorem huc euntes, illic commorantes, inde remeantes, haberent. Tunc omnes gavisi de Domini promissione, secesserunt in desertum, nihil secum ferentes nisi sarculos & hortorum semina & tres palmites vitis.

[5] [quo postquam pervenissent, recreantur suavi odore.] Venientes autem illuc, invenerunt locum præcipuum ad habitandum, & benedictione accepta pariter lætantes & psallentes, ita dixerunt: Benedixisti Domine terram tuam, avertisti captivitatem Jacob; remisisti iniquitatem plebis tuæ; operuisti omnia peccata eorum: mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuæ. Converte nos Deus salutaris noster, & averte iram tuam a nobis [& non in æternum irascaris nobis] His autem laborantibus & psallentibus, sanctoque Paterniano orante, tantas illic præcipuus locus producebat aromatum ubertates, ut non solum ad reficiendum sufficeret, sed etiam paradisi more indita in se suavitate redoleret. Veniens beatissimus Paternianus, gaudens & congratulans fratribus, Domino Deo nostro immensas referebat gratias, & ita exorsus est, canens: Ecce quam bonum est & quam jucundum habitare fratres in unum! sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion: quoniam his mandavit Dominus benedictionem & vitam usque in seculum. Cumque abbas & omnes monachi tamquam in amœnis paradisi gaudiis delectarentur, & quasi eruerentur de immensis seculi fluctibus, portumque jam possiderent quietis, & nihil aliud nisi in Creatoris sui laudibus immorari cogitarent, Maurentio præposito, cujus cura congregationis illius supererat, noctu super eos vigilanti, antiquus hostis apparuit: cui moris est in angelum lucis transferri, ita ut bona promittendo semper inferat mala.

[6] Et in tali simulatione sermonem intulit ei: [Transformans se diabolus in angelum lucis, apparet Maurentio Præposito,] Maurenti, angelus missus sum a Domino meo: quoniam magnum malum in Paterniano & te repertum: quia expulistis homines de humanis habitationibus & dulci contubernio parentum seu deliciis vitæ & eos more bestiarum habitare vultis in sylvis. Audiens hæc Maurentius, sagaci suspectione motus, tale ei contra intulit responsum: Scimus, quia sæpe satanas transfigurat se in angelum lucis, & ideo tua annuntiatio suasionibus viget, ita ut manifestius cognoscaris, quis es tu, vel a quo Domino tuo mitti simularis: sed sustine me, donec ipse annuntiem Abbati meo: cumque omnia, quæ sibi diabolus suggesserat, beatissimo Paterniano retulisset, & qualiter ei, Apostolica admonitus voce, obviasset, immensas ipse pater gratias obtulit Deo, qui contra omnia diabolicæ fraudis tela suo nos ubique protegit auxilio. Et statim surgens, perrexit ad fratres, & cum eo ipse Maurentius.

[7] Properantes autem illi, jam in loco ipsum simulatorem malitiæ non invenerunt. [& nonnullorum corda occupat, murmurationibus eorum S. Paterniano se opponente.] Sed quia innumera sunt fraudis ejus ingenia, jam ad quorumdam monachorum corda migraverat. Cumque, ut erat, vultu placido semper salutasset eos, quidam ex eis fomite diaboli instigati, in murmurrio eruperunt, conquerentes ita: Numquid non nobis oratoria, imo basilicæ? Numquid non domus, in diversis habitaculis claustra, horti, vineæ, prata, agri, panum abundantia, potionum diversitas? Cur omnibus his privati, vesci cogimur pastinaca more porcorum: Tunc beatus Paternianus ita exorsus est, & primus contra diabolum erupit in voce: O numerosa antiqui serpentis astutia! O temeraria fraus perversi inimici. De sede gloriæ dejectus, de cælo præcipitatus, de paradiso expulsus, ab angelis sanctis ligatus, aërem pro carcere meruisti, & quod est verius, jam ab hominibus per Christi victoriam conculcaris & adhuc innocentium animas niteris instigationis tuæ morbo fœdare? His auditis, diabolus ululans erubuit, & velut porcus inter eos exivit, tantamque recedens putredinem emisit, ut vere auctorem putredinum evasisse se monachi cognoscerent. Tunc omnes stupefacti monachi, ad vestigia sui patris certatim se mittentes, veniam postulabant, & se stulte egisse confitebantur. Ille autem, ut erat propitius, culpæ pepercit, & contra occultum raptorem eos esse solicitos edocuit: unde & eis Domini mandata iterum [patefecit.]

[8] [adhortante, ut spem in Deo collocarent.] Clamat nobis Dominus in Euangelio, fratres, quia nemo potest duobus Dominis servire, id est, Deo & Mammonæ. Et subdens, [a nobis] omnem solicitudinem auferebat, sive animæ, quod manducetis, sive corporis, quid induamini: etenim anima plus est quam esca, & corpus plus quam vestimentum: unde & volatilia cæli, & lilia agri nobis in exemplo proposuit: quoniam pater vester hæc sine labore, illa sine vestibus ornat: simulque & Salomonis gloriam suis subdens: Quoniam nec ipse coopertus est sicut unum ex istis. Tantum, quod nobis imperat, faciamus. Quærite primum regnum Dei & justitiam ejus, & omnia hæc adjicientur vobis. Hæc & his similia dicente beato Paterniano, monachi facie humo defixi, nihil aliud nisi veniam flagitabant. Tunc eis pœnitentiam indidit, ut psalmum Beati immaculati memoriter meditarentur, & insuper eis futuram Domini pietatem prædixit: Nolite fratres contristari: quia pius Dominus nobis victui necessaria in proximo exhibebit. Hæc dicens, ad habitaculum immo ad locum orationis remeavit.

[9] Cui se mox diabolus in specie puellæ obicem obtulit: & in circuitu cellulæ, [Apparet ei diabolus sub forma puellæ; de cujus dolis triumphat.] diversarum bestiarum innumeris vocibus perstrepere cœpit. Cumque eam conspiceret vir sanctus: [&] quænam vel unde venerit percunctaretur, tale ab ea responsum accepit. Cogentibus patronis, ad hauriendam aquam egressa sum, & oberrans calle trito, huc properavi. Cum ei ille penitus denegasset introitum, cœpit illa quasi tremens sui devorationem ei improperare: quia si comedor a bestiis, a te me requiret Deus. Tunc ille, ut solitus erat, pietate motus, ostendit ei procul hospitium a cella, in quo sederet illa. Et tunc in suum cubiculum ingressus, cœpit quasi obrigescere mens ejus, [& caro ejus] ad libidinem inflammari. Sed ille, ut erat rationis capax, cognovit hæc diaboli esse spicula: [&] in verum judicium convertit, [dicens] scio plane: quia omnes, qui fornicationis contagione fœdantur, per ignem judicantur, & non video, si valet caro mea ignem sufferre: & valebit deinceps suam voluntatem implere? & accenso igne, super eum manum tetendit. Tunc ignis velut fulgur exiliens, locum in quo diabolus erat, percussit. Ille autem ululans evanuit. Et omnium illa diversitas vocum conticuit. Vir autem sanctus, dum erga se tanta Dei beneficia sentiret, infirmitatemque sentiret, in faciem procidit. Noctem vero insomnem duxit, & totam in Dei laudibus contulit: cujus divino munere se suumque gregem liberatum vidit.

[10] Angelus autem Domini, qui se dudum custodem promiserat, [Per visionem Angeli, viro diviti apparentis,] eadem nocte cuidam diviti Senogalliæ manenti, apparuit in somnis, dicens: Tu hic in deliciis permanes, & servi Dei in deserto fame cruciantur? Quo viso, dissimulans, corpus ejus adinstar sanguinis in purpuram versum est: unde exterritus convocavit omnes urbis sapientes, visionem simulque exemplum suorum membrorum exposuit. Cum omnes mirarentur, unus ex eis senior intulit, dicens: Onera septuaginta * camelos ex omnibus cibis, quibus alendi usus est: & diversitate omnium potionum, signo ligato ei, qui primus est. Si ex divina providentia venit hæc visio, protinus consequetur effectus: qui recto itinere gradientes, usque ad locum, in quo servi Dei habitant, properabunt. Tantummodo camelarius conviator existat.

[11] Ille autem non surdus auditor, omnia, quæ suggesserat senior, [suppeditantur ei omnia ad victum necessaria.] implere curavit; & quantocius oneratis camelis, cuncta superimposuit victui necessaria: & compellit camelarios exire, dicens: Ite, & Dei servos visitate quantocius. Statim vultus ejus rediit ad figuram priorem. Illi autem signum sequentes & devios calles declinantes, in ipso auroræ crepusculo ad Dei homines pervenerunt. Monachi autem in Dei perseverantes laudibus, hymnoque matutino expleto, signum audientes, mirati sunt; & cursim fugientes, ad suum patrem venerunt. Ille autem blande eos consolatus est, dicens: Fratres gaudete & congratulamini in Domino, quia servis suis dulcedinem misit consolationis. Exeuntes autem obviam, invenerunt homines ignotos & camelos oneratos, referentes eis omnia, quæ acciderant: & offerebant pro munere ea, quæ attulerant; simulque narrabant, qualiter [Dominus] pacem Ecclesiæ reddidisset. O ineffabilia divinæ clementiæ beneficia! inæstimabilis dilectio Christi caritatis! quia sicut in personis trina Deitas subsistit in substantia unitatis, in trina tribulatione laborantibus ternas intulit gratias consolationis: nam antiqui hostis expulit insidias, humanam reprimens potestatem: famis abstulit penuriam. Vere pius, vere misericors est Dominus Deus noster. Tunc in commune gratias referentes Deo, depositis oneribus destraverunt camelos, & laverunt pedes eorum, hominemque hospitio receperunt. Die vero alia benedictionem olerum camelis superimponentes remiserunt Domino cum gratiarum action b.

ANNOTATA.

a Elucidationem topographicam quorumdam locorum, in hac vita occurrentium dat Comm. prævius num. 5 & 6.

b Non puto tunc in Occidente monachos vixisse in communi: quales in decursu designantur.

* Ægypti.

* al. monachos suos.

* al. mussitarent.

* an septem?

CAPUT II.
Episcopatus; miracula; virtutes; mors præscita & sancte obita.

[Ordinatur Ep. S. Paternianus;] Ab illo tempore diffamata est apud regionem Pentapolim a sacratissima conversatio beatissimi Paterniani. Tunc cœperunt ad eum undique populi concurrere, ejusque se precibus commendare, & dum ei cibos deferebant corporis, ab ejus ore in suis pectoribus alimentum reportabant vitæ. Cumque tam magnis moribus polleret, & opinio sanctitatis ejus usquequaque crebresceret, ita ut non solum monachorum vocaretur Abbas, sed universaliter totius populi pater profiteretur [&] esset ecclesia * suo desolata pastore, cœperunt sacerdotes & populus clamore magno repetere, ut Paternianum sanctissimum episcopum habere debuissent. Ille autem se omnino negabat esse dignum; principum autem egerunt potestate, flagitantes Paternianum episcopatu esse dignissimum, a quibus decretis acceptis, abiit omne sacerdotum collegium simul & populi utriusque sexus vulgus innumerabile, & ei properium facientes *, tulerunt de eremo illum cum letaniis & omnibus ecclesiasticis obsequiis, convocantes e regione episcopos, ut cum illis ordinarent sacerdotem. Quid plura? A monachi proposito non recessit, sed semper vigilem, ut antea, curam exercuit. Maurentium præpositum eis superstitem reliquit. Ordinatus autem episcopus tantum gaudium tantamque populo intulit lætitiam, ut se omnes de tenebris ereptos crederent, & ad lumen ecclesiæ migrasse: illiusque tanta eloquentia prædicationis enituit, ut omnes, qui aderant, episcopi mirarentur. Deinceps vero more Apostolico disponens omnia, cœpit fana destruere, ecclesias ornare, schismaticos ab errore compescere, & sacerdotum ordinem moderari, omnesque ad veram Catholicam fidei normam reducere. Initium autem episcopatus sui hoc dedit signum.

[12] [& miraculis illustratur, cæcæ visu reddito;] Fuit quædam sanctimonialis femina in urbe Suris * b, nomine Salvia, quæ ob necem Christianorum plorando amiserat lumen, & per annos septem & menses duos, nihil aliunde a Domino, nisi pacem ecclesiæ cum lacrimis deposcebat, dicens: Etsi oculis digna non sum videre, ut auribus audiam Christiani populi consolationem: cumque audisset præfatam ordinationem, quasi de gravi somno evigilans, data manu puellæ, concito gradu licet offendens, ad Dei hominem properavit. At ubi eum invenit, immensas Deo gratias retulit, eique clamare cœpit: Sanctissime Paterniane, episcopatu digne, per cujus honorem Deus plebem suam visitavit, manum tuam super oculos meos impone, & signum imprime sanctæ crucis antequam moriar. At ille subridens, dixit ei: Credis omnia possibilia esse in Christo credentibus? At illa dixit: Ego ab infantia Christo credidi, &, usque dum vixero, Christum invocare non cesso. Erat autem quinta feria prope Pascha, quando chrisma conficitur. Verumtamen ille nihil aliud nisi signum sanctæ crucis de oleo sancto super oculos ejus fecit, dicens: Qui Tobiam illuminavit, & cæco [nato] oculos aperuit, ipse te illuminet. Et statim visum recepit: & glorificabat ipsa [& omnes, qui aderant] & omnes habitatores urbis conclamantes dicebant: Quia vere patrem & sacerdotem suscitavit nobis Deus.

[14] Igitur dum in auribus vulgi hæc fama concrebuisset, & claudus quidam in civitate esset, [sanato item claudo.] qui numquam ambulaverat, assumpto vehiculo illuc cucurrit clamans: Sancte Paterniane miserere mei: At ille fidem percunctatur dicens: Paganus es an Christianus? Ipse vero respondit: Ego vere Christianus sum, & Christum adoro, & laudare non cesso. Audiens sanctus Paternianus, astantibus monachis & sacerdotibus, ait: Licet hæc nostra non sint, sed sanctorum Apostolorum, tamen, ut nomen Domini nostri Jesu Christi glorificetur, oremus pro eo: & oratione expleta, nihil aliud nisi de oleo sancto tetigit viscera ejus, & apprehendens ejus manum, in proprium statum eum erexit: & exiliens stetit, & ambulabat, & laudabat Deum: & mirati dicebant ad invicem: Quia vidimus mirabilia hodie.

[15] Tunc cœperunt ad eum catervatim concurrere populi, undique sanctitatis ejus remedia postulantes, [Fama ejus signis & virtutibus honorifica,] statim suæ necessitatis consequebantur opem. Quid dicam, vel quæ lingua enarrare valeat, quanti infirmi curati, quanti cæci illuminati, quanti diverso morbo ægri per eum in nomine Christi salvati sunt? Quæ & quanta Deus loco illi orationibus, meritis sive industriæ contulit ejus; nec non quam verax hic fuit in verbo, fidelis in promisso, firmus in spe, promptus in caritate, largus in eleemosynis, in sapientia perfectus, scientia plenus, prudentia temperatus, sanctitate præcipuus, justitia severus, humilitate mansuetus, castitate nitidus, fide Catholicus, & omnibus [bonis] ita plenus, ut nihil aliud nisi sancti Spiritus templum æstimaretur & esset.

[16] Quid dicam quam rationabiliter omnibus respondere paratus erat, [omnibus omnia facti.] sive gentilibus, sive Judæis, seu hæreticis, ita ut ante eloquentiæ illius fluenta, cuncta contrariæ oppositionis figmenta dissiparentur. Christianis vero atque conversis ita paterna dilectione ineffabili, ut sive peccati flagitio obnoxiis, sive infirmitate detentis, sive necessitate addictis tanta pietate condescendebat, ut universis compati videretur. O quam hospitalis, quam benignus, quam misericors vir iste sanctus fuit! qui omnia hæc agens, nihil in eo superbiæ, nihil jactantiæ, nihil typi * repertum est: tantummodo, ut monachus consueverat, in humilitatis culmine persistebat. Igitur patria illa ab omni idolorum sorde purgata, Parochia ab omni hæretica pravitate mundata, ecclesia per sacerdotes ordinata, monasteria sub orthodoxis patribus vigili cura disposita, nihil aliud nisi divinæ legis & Catholicæ fidei gratiam redolebant.

[17] Prædictus ergo Paternianus provectæ ætatis, [Horam mortis divinitus prænoscit,] imbecilla membra baculo sustentans, nullatenus a prædicationis officio sive orationis studio recedebat. Cumque pervigilem duceret noctem, vidit super se lucem desuper fusam, & angelum, qui eum sæpius alloquebatur, dicentem sibi: Paterniane, veni; quia tempus est, ut laborum tuorum mercedem recipias. Ille autem attonitus intendebat, dicens: Domine si modo; fiat voluntas tua: sin autem, quod signum erit hora exitus mei? Cui responsum est. Locus, in quo fueris, tenebrosus erit, & fulgur & lux, venientes desuper, recipient te: sed triginta dies supersunt tibi, ut pacem reformes Ecclesiæ. Qui diluculo surgens, omnibus presbyteris & diaconibus seu diversis ordinibus clericis congregatis, sic eos affatus est, dicens:

[18] [aliosque ad virtutem hortatus, eam significat;] Fratres mei, & conservi mei, & comparticipes gratiæ Christi, mementote quanta charismata Deus operatus est in vobis, sicut audistis per me, & oculis vestris vidistis in me: in his estote: Deus omnipotens conteret satanam sub pedibus vestris velociter, & Dominus ac redemptor noster Jesus Christus filius Dei vivi, qui vos sancto suo sanguine redemit; ipse pascet & custodiet omnes in se credentes, & perducet ad præmia vitæ æternæ. Tantummodo estote fortes contra omnes insidias inimici: quia Dominus jam de hac vita me vocare dignatus est. Tunc omnes cœperunt pariter flere. Ille autem dixit ad eos: Nolite flere, sed congaudete mecum: quia laborum meorum consequor fructus. Protinus surrexit, & omnibus obsequiis * præparatis, ad reformandam pacem Ecclesiæ aggressus est. Multi autem ex religiosis viris, ei adhærentes, mœrore perculsi sunt. Discordantibus autem pacem reformans, resolutionem sui corporis imminere prædixit. Omnis in circuitu regio illustrata: tricesimo die venit in suburbano Suris, quod dicitur vicus Thanarum.

[19] [quam sancte obiit.] Advesperascente die cœpit aër in tenebras commutari, & lux & fulgur in eo loco surgere. Tunc corpus ejus cœpit obrigescere & modicis febriculis agitari. At ille sagax & præscius futurorum, ad consueta arma cucurrit. Oratorium ingressus, corpore humi dejecto, in modum crucis palmas ad cælum tetendit, & in oratione usque ad horam sui exitus immobilis mansit. Hi vero, qui cum eo erant, quando in hymnis laudes pariter Deo offerebant, subito erga gallorum cantus lux cælitus emicuit, quæ totam illam aëris obscuritatem extinxit. Tunc is in prece persistens, cælo spiritum reddit. Tanta autem, illo recedente, illic odoris fragrantia est respersa, ut omnes, qui aderant, inæstimabili odore replerentur, & in diversa infirmitate laborantes, qui eum secuti fuerant, ex ipsius odoris aspersione sanarentur. Unde cum Christianorum multitudine astante corpus ejus [quasi] aromatibus esset conditum, in vito Thanaritino sexto Idus Julii migravit ad Dominum. Rexit autem episcopatum Suris per annos quadraginta duos. Tamen quia longum est omnia beneficia Dei, quæ per eum operatus est, stylo percurrere, dignum est, ut scribendo finem imponam miraculis beneficiisque, quæ in eo exuberant per multa curricula annorum, præstante Domino nostro, Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De Pentapoli agit Comm. præv. num. 5 & 6.

b Civitas Juris illustratur ex dictis in Comm. præv. num. 5. Perperam hic & supra scribitur Suris: nam Sure jacet ad Euphratem Ptolomæo & Plinio, teste Cellario Geographiæ antiquæ tomo 2, lib. 3, cap. 12, pag. 265; quod non cohæret cum Senogallia num. 5.

* al. quadam Juris urbs.

* exprobrantes.

* al. Juris.

* fastus.

* al. exequiis.

FAMA POSTHUMA
Ex Vita Italica Vincentii Nolfii, ex tabulis ecclesiæ Fanensis, a R. D. Galletto, ejusdem ecclesiæ Canonico exaratis.

Paternianus episcopus confessor Fani Fortunæ in Italia (S.)

BHL Number: 6476


AUCTORE J. P.

Vincentius Nolfius, de quo in Commentario prævio recurrit mentio, Vitæ S. Paterniani, Italico idiomate abs se editæ post Franciscum Dionysium (Dionigi) subtexuit narrationem rerum nonnullarum memorabilium; [Commendandus Sancti honore monumentis sacris;] e quibus fama Sancti posthuma ad splendorem nominis illustrari atque ad posteros transmitti queat. Summa itaque rerum capita delibo: quarum fides sit penes auctorem. Atque imprimis S. Paternianum magna claruisse nominis celebritate, planum facit Auctor ex locis sacris & aris, ejus cultui consecratis. Et vero plures ecclesias refert ad sua usque tempora perseverasse; unamque esse Venetiis, in qua cum religionis cultu prorsus singulari sancti Episcopi nostri memoria recolitur; Justinianum, limina Apostolorum visentem & sanctorum celebriorum in Italia, ecclesiam S. Paterniani multis privilegiis ditasse, ejusdemque urnæ appendi jussisse anathema aureum, 45 uncias pendens; Zachariam I PP., pace cum Luitprando, Longobardorum rege composita, multis agris & singularibus indultis ac privilegiis honoravisse ecclesiam S. Paterniani; ubi perperam apponit auctor annum 560: cum constet tam dictum Pontificem, quam regem floruisse medio seculo octavo; Zacharia quidem e vivis sublato anno 752; Luitprando autem 744.

[2] Accedit eo, quod civitatis Fanensis Episcopus ab immemorabili tempore comitante clero & frequente populo, [miraculis;] consueverit instituere supplicationem feria tertia Paschæ versus Sancti ecclesiam, translata post ea solennitate in Dominicam Palmarum. Ita ille; proxime subdens duo miracula; quæ etiam lego in alio nostro Ms. Latino collecto e tabulis ecclesiæ Fanensis ab R. D. Galletto, prædictæ ecclesiæ Canonico, paulo aliter expressa. Primum sic habet: Tertio itaque Paschalis die solennitatis, cum ad (sancti Præsulis) basilicam Episcopus & universus clerus ac omnis pene civitatis populus solito processionis more conflueret; quidam claudus, omnibus pene civibus notus, inter ceteros quasi eleemosynam accepturus advenit, & dum accipere in eleemosynam venerat panem, maximam consecutus est totius corporis sanitatem; & qui quadrupes prius accessit, bipes ut ita dicam, noviter factus abscessit. Sed ne posterius de hoc miraculo aliqua inhæreat dubitatio, utrum ante Missam, an post Missam, aut inter ipsa solennia Missæ claudus iste consecutus sit sanitatem; sciendum est, quia cum diaconus Euangelium legendi dare vellet initium, & omnium aures ad librum essent intentæ, is, qui claudus fuerat, in dolorem significantem vocem propter membrorum extensionem erupit. Quis, inquam, Fratres, populi laudes Deo illatas, quis exultantis populi catervas valuit numerare? Nullus enim inerat, qui in tanto prodigio omnipotenti Deo laudes non decantaret. Hoc factum est decurso Dominicæ Incarnationis anno millesimo quinquagesimo octavo, imperante Domino nostro Jesu Christo, qui per servum Paternianum tanta operatus est, una cum Patre & cum Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.

[3] [sancti ope patratis;] Pergamus ex dicto Ms. ad miraculum secundum: In Fanensi suburbio, tertio videlicet a mœnibus lapide, vir quidam habitabat & ordine simul & facultate mediocris. Hic itaque canonicas Horas & ecclesiastica, cum poterat, non facile omisit officia. Consuevit per annorum jam plura curricula ad monasterium S. Paterniani, quod prope muros ejusdem urbis positum est, præcipuis festivitatibus properare, & nocturnas illic audire vigilias: quod nimirum tam constanter [observabat] ut nec pluviarum hunc inundatio ventuosa compesceret, [nec] hiemalis posset asperitas retentare. Sæpe autem maligni spiritus eum in ipso itinere, ut terreretur, inclamabant, & strepitum quidem diræ vocis emittebant, sed cujuslibet corporeæ formæ speciem non ostendebant. Quadam vero nocte, dum ad prædictum monasterium properaret, ecce lupi simul & canes furentium animalium diversa portenta, facto agmine insurrexere in eum, ut ululantes undique & oblatrantes, rabidis eum morsibus tractarent. At ille vix tandem ex eorum dentibus, pallio simul & pileo nudatus evasit. Necdum autem ad vigilias signa sonuerunt: cumque perveniens, clausas adhuc fores monasterii reperisset, ante limen se protinus in oratione prostravit. Diutius autem in orationem pertractus, tandem surrexit, & quod amiserat pallium simul & pileum juxta se jacere projectum vehementer expavit. Quod nimirum per angelos factum sit, ac ipse trux prædo diabolus, quod abstulerat, compulsus restituere; atque confusionis [ac] ignominiæ cumulum, ei, quem læserat, coactus sit ministrare. Alio quoque tempore idem, de quo loquimur, vir ad prædictum monasterium nocturno silentio properabat. Ad rivum, qui interfluebat perveniens; cui scilicet Argilla vocabulum est; qui, aquis tunc excrescentibus intumuerat; transvadare non poterat. Qui se protinus in orationem dedit, & oratione completa, mira res, in ulteriori ripa se transpositum reperit.

[4] [supplicatione publica; ecclesiis Pontificum favore ditatis &c.] At nunc relecta priore semita, ad Nolfium revertamur: in quo sequuntur, ea quæ summatim delibo; nimirum civitas Fanensis Sancti patrocinio a præsenti periculo hostilis vastationis liberata, facta in grati animi memoriam solenni supplicatione, & statua marmorea publicæ venerationi exposita: deinde ponitur ecclesia variis gratiis ditata, & monasterium bonis temporalibus ab summis Pontificibus Adriano IV, anno 1156; Alexandro III, anno 1178; & a Martino V, anno 1417. Porro ecclesia sancti Episcopi nostri a monachis Benedictinis post varias bellorum vicissitudines refertur transiisse primo ad sacerdotes seculares, deinde ad Canonicos regulares Ordinis S. Augustini anno 1482, per annos 69 ibidem, ut fertur, moratos: quo tempore periclitati fuerunt sanctissimi depositi possessores, ne illud amitterent, vicinæ cujusdam civitatis incolis illud subducere tentantibus, sed irrito conatu; mane reperto corpore Sancti eodem loco, unde frustra illud noctu amovere tentassent: Quod miraculum narrat annua fuisse memoria condecoratum. Nec vero sæpe dictæ exuviæ semper manserunt extra muros Fanenses, sed occasione tumultuum bellicorum in civitatem Fanensem scribuntur delatæ, atque anno demum 1551 publicæ venerationi expositæ die IX Julii; postridie vero, id est die X ejusdem mensis ob templum ejusdem Sancti nomini dedicatum festivo, solenni pompa intra muros urbis delatæ, & religiosissimo cultu in dicti templi sacello repositæ.

[6] [Eidem Sancto adscribitur liberatio Fani: & mulieris cæcitas curata.] Neque hic stat S. Paterniani gloria: sed ipsius patrocinio adscribitur liberata civitas Fanensis a Turcis, mare Adriaticum infestantibus. Adde, mulieri, nomine Luciæ, visum restitutum post duorum annorum cæcitatem ad Sancti sepulcrum: quod miraculum contigisse refertur die X Julii anno 1580. Postremo totam narrationem concludit laudatus auctor reseratione & publica expositione reliquiarum anno 1636, XXIV mensis Julii, non sine frequenti populi concursu. Atque ego pariter famam Sancti posthumam hic absolvo.

DE S. PATERNIANO EP. ET CONF. ALIO AN EODEM CUM FANENSI?
BONONIÆ IN ITALIA.

Forte anno circiter CCCCLXX.

SYLLOGE HISTORICA.
Sancti cultus; Episcopatus; an idem hic Sanctus cum S. Paterniano Fanensi.

Paternianus ep. conf., idem an alius; Bononiæ in Italia (S.)

J. P.

Martyrologium Romanum hac die Bononiæ S. Paterniani Episcopi memoriam consignat; de quo Ferrarius sequens elogium contexuit ex Sigonio lib. 1 de Epp. Bononiensibus: Paternianus, patria, ut creditur, [Sancti cultus & elogium;] Bononiensis, S. Petronio, a clero & populo electus in Episcopum, circa annum salutis CCCCL, Leone I Pontifice Maximo, successit. Is monasterium S. Michaëlis nobilissimum in paterno fundo exstruxisse putatur. Vixit in episcopatu ad annos XX circiter, quibus ecclesiam Bononiensem ea pietatis laude gubernavit, ut cum IV Idus Julias diem suam obiisset, ab eadem ecclesia cum aliis Divis coli hac die meruerit. Illi S. Tertullianus anno Domini CCCCLXX subrogatus est. Corpus in æde S. Felicis sepultum est.

[2] In iis, quæ a recentioribus auctoribus de tempore episcopatus S. Paterniani memorantur, [sola memoria tantum noti.] plurima vacillant ex summa antiquorum monumentorum penuria. Sigonius pag. 26 scribit, ipsum, ut vidimus, successisse S. Petronio: cui adstipulatur Baronius in Notationibus, addens inter ecclesiæ illius Episcopos ordine septimum fuisse. Undecimum dumtaxat ei locum tribuit Ughellus tomo 2, col. 10. Paulus Masini in Bononia perlustrata part. 2, pag. 42 Marcelli successorem ipsum ponit. Gaspar Bombaci de Viris illustribus Bonon. statuit successisse in episcopatu S. Petronio Adrianum, ac deinde S. Paternianum. Incertum itaque est, cuinam in episcopali munere successerit Sanctus noster, atque adeo quo tempore illud fuerit auspicatus; scriptoribus, quod doceant, nihil habentibus, præter publicam venerationem, quam scriptis suis inserunt, aliis, proximius ad res gestas Sancti pertinentibus, temporum oblivione sepultis. Quod si ita sit, quis relictus est modus decidendi dubium, in titulo propositum, utrum S. Paternianus Bononiensis idem sit cum Fanensi, an diversus?

[3] [Duone sancti Paternianus Bononiensis ac Fanensis?] Castellanus, dum die XII Julii notat S. Paternianum, in Martyrologio Romano signatum, antiquis quidem Martyrologis incognitum fuisse, tametsi cultum Bononiæ in Italia & Fani; dum ita, inquam, Castellanus notat, satis aperte insinuat non discriminare se duos Episcopos Paternianos, sed unum dumtaxat in duobus dictis locis fuisse honoratum. Et vero, ut dicam id, quod sentio, non pauca sunt in utroque Sancto, quæ possint movere suspicionem, ne ex uno unico conflatus sit duplex: nam uterque fuit Episcopus; uterque habitavit in Italia, & quidem in eodem fere Italiæ tractu; uterque colitur eodem mense, quin imo eodem pene mensis die. Accedit eo, quod tam adjuncta temporis, quo Bononiensis vixisse asseritur a Ferrario, anno circiter 450, quam ejusdem patria, ut creditur, civitas Bononiensis, aliaque, quæ fundare possent distinctionem, de qua quærimus, destituta appareant solido aliquo antiquo monumento, ut ex iis utriusque Sancti discrimen probari haud possit. His tamen non obstantibus judico utrumque Sanctum in sua antiqua possessione relinquendum; donec aliud suadeant certa documenta, quorum consecutionem vix ausim sperare.

DE S. MAMANTE MART.
CONSTANTINOPOLI.

Cultus ex Menæis Græcis.

Mamas martyr Constantinopoli (S.)

J. P.

Mamas signatus reperitur in Menæis impressis, eorumque Indice, nec non in Maximo Cytherorum Episcopo, adjecto loco cultus ἐν τῷ Σίγματι, in Sigmate: pro quo mendose dictus Maximus habet περαν ἐν τῷ στίγματι, vitio haud dubie typothetæ. Ceterum inter varias, Deiparæ Virgini CPoli consecratas ecclesias, unam extitisse, cui nomen in Sigmate, a Constantino Magno ædificatum, ac postmodum a Justiniano renovatam; denique terræ motu collapsam, at longe elegantius restauratam a Basilio Macedone, legere est apud Cangium lib. 4 CPolis Christianæ pag. 96; ubi observat contra Codinum, quem, dum dicit referre ab hac ædis ruina ex terræ motu, ædem ipsam σεῖσμα vel σῆμα, vulgo ante Σίγμα appellatam, addit nescire se, an in hac re fidem omnino mereatur. In Supplemento ad Menæa Græca ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii habetur die proxime sequenti; uti etiam in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ.

DE SS. ANDREA MILITE, FAUSTO, MENA, ET SOCIIS MARTYRIBUS.

Notitia ex Menæis Græcis.

Andreas miles Martyr apud Græcos (S.)
Faustus Martyr apud Græcos (S.)
Menas Martyr apud Græcos (S.)
Socii Martyres apud Græcos


J. P.

Porrigunt hosce nobis Martyres Menæa impressa, eorumque Index cum Maximo Cytherorum Episcopo. Eodem etiam die recenset Supplementum ad Menæa impressa e Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii Andream & Probum; reliquis rejectis in diem sequentem, XIII hujus; quo illos sic profert, addens socium novum: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου Ἀνδρέου, τοῦ στρατιώτου, Ἡρακλέου, Φαύστου, Μένα, καὶ τῆς συνοδίας αὐτῶν. Illo etiam die signantur in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ. Passio S. Andreæ militis, Heraclei, Fausti, Menæ, & Sociorum ipsorum. In Menæo Chiffletii lego XII hac die: Ἀνδρέα στρατηλάτου, καὶ τῶν αυτοῦ. Andreæ militiæ ducis, & Sociorum ejus.

DE S. MICHAELE MALINO CON

Notitia ex fastis Græcis.

Michaël Malinus conf. apud Græcos (S.)

J. P.

Sanctus iste, in fastis Græcis satis obscuri nominis, ignotus nobis futurus, nisi e paucis monumentis innotuisset, hac die celebratur in Horologio Græco, apposito cognomento τοῦ Μελείνου. Refertur præterea in Typico S. Sabæ cum cognomine Μαλείνου; ad quam normam & nos ipsum in titulo superiore expressimus. Menologium Russicum, sanctis quoque suis ipsum annumerans, Malini cognomen ei indit. In Ephemeridibus Græco-Moscis annuntiatur Michaël Malinus monachus. Molanus inter Auctaria locum ipsi dedit, ita memorans: sancti Patris Michaëlis Malæni. Unde vero hoc cognomen traxerit originem, an a Maleo, promontorio Laconico; an a Maliensibus, qui cur non etiam Malini nominari possint vel Maleni? Græce enim dicuntur Μαλιεῖς seu Μαλεεῖς; an, inquam, a Maliensibus, populo Thessaliæ; an autem aliunde potius Sanctus noster Malinus appellatus fuerit, nihil in promptu est, unde definiam, quamdiu vita ejus nos latet.

DE S. VIVENTIOLO EP. ET CONF.
LUGDUNI IN GALLIA.

CIRCA AN. DXX.

Sylloge de cultu, gestis & ætate.

Viventiolus ep. conf. Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Citatur passim Beda, ut qui S. Viventioli, sub nomine Inventioli meminerit hoc die; verum Beda iste nullus est præter supposititium seu Plantinianum, [In pluribus sacris Fastis notus,] cujus notæ sunt characteristicæ: ubi Adonis textui adjectus est, forte ex Notkero, qui tamen Viventiolum recte appellavit, eumque verosimillime a Rabano mutuatus est; utrobique enim eisdem verbis annuntiatur: Lugduno Galliæ, depositio Viventioli episcopi: alibi vero satis ostendi, Notkerum Adonis & Rabani Martyrologia potissimum transcripsisse. Rabano itaque deberi videtur prima festivitatis notitia, quæ utrum Recte ab illo an perperam posita sit, non definio: fortasse quemadmodum annus, sic & dies incertus est, cujus apud Lugdunenses non alia certior habetur notitia quam ea quæ nobis a Severtio de istius urbis Episcopis suggeritur, ex inscriptione ecclesiæ Nicetianæ, in subterraneo ejus tumulo sculpta, quam hic sub finem ex ipso, subjiciemus, quæ si anno 1308 antiquior non est, de vero die obitus sufficientem fidem facere vix potest; sed vetustiorem facile supponimus, atque ex eo tumulo ad alios pervenisse.

[2] Ceterum ad antiquos alios Martyrologos Bedam & Florum, [etiam Hieronymianis adjectus est.] Romanum parvum, Adonem aut Usuardum quod attinet, certum est, ab iis signatum non fuisse S. Viventiolum, quem mirum est tam multis Hieronymianis etiam minoribus adjectum legi, unde fortasse Rabanus ipse eum acceperit, plures Sanctos ex eo Martyrologio in suum transferre solitus. In Bedæ additamentis ex Tornacensi codice pro Viventioli, scribitur Vincentii, uti & apud scriptores a Severtio citatos, ubi etiam Viventii: melius in Barberiniano, servata ubique jam data annuntiationis formula, quæ ipsa est supposititii Bedæ; eademque ferme etiam transiit in auctaria Usuardina, Vaticani sub num. 5449, Editionis Lubeco-Coloniensis, Greveni & Molani, in quorum nonnullis nomen, æque ac superius, distortum est. Florarium Ms., Galesinium, Ghinium aut recentiores alios non enumero, cum eadem ubique sonent, brevia vero Galesinii & Ghinii elogia nihil contineant, quod fusius infra dicendum non sit. Sufficiat Romani moderni annuntiatio, non XII Junii, ut erravit imperitus Legendista Gallicus, sed hoc die: Lugduni, S. Viventioli episcopi.

[3] Elogia Saussayi & Raynaudi adjungi merentur, quibus deinde addemus quæ paulo pluribus Sammarthani de S. Viventiolo prosecuti sunt. [Elogia Saussayi] Sic loquitur laudatus Saussayus: Eodem die Lugduni, depositio S. Viventioli episcopi ejusdem metropoliticæ sedis & confessoris, qui post S. Lupicinum nobili huic ecclesiæ præfectus, ob doctrinæ & sanctimoniæ pereminentis decora, maxima pastoralis officii lumina exeruit: cumque etiam sacræ vindicandæ disciplinæ, sarciendæque sinceræ pietatis causa, congregatis nonnullis ecclesiæ Gallicanæ comitiis, signanter vero synodo Epaunensi, necnon Meldensi clarum sanctitatis ac sapientiæ sidus interfuisset, Agaunensis cœnobii fundationem, quam edidit suo hortatu Sigismundus Rex pientissimus, promovisset, S. Ambrosium, insulæ Barbaræ abbatem, huic regendo præfecisset, gregique suo conversatione purissima & vigilanti procuratione, cælestis patriæ viam indicasset [&] complanasset; ipse quietis æternæ appetens, feliciter in Christo, cui fideliter toto vitæ tramite servierat, obdormivit.

[4] Stylo potius quam rebus ab hoc elogio differunt, quæ de eodem Sancto memorat Raynaudus in suo Sanctorum Lugdunensium Indiculo, [& Raynaudi] ipsum etiam asserens, cum laude allegari in Concilio Meldensi, atque adscriptum haberi Concilio Epaunensi, sive Agaunensi, vel ut Ivo allegat, Hipponensi, hoc est Coloniæ equestris, non procul Bellicio. Celebratum porro est Concilium illud annitente sancto Sigismundo rege anno Christi DIX, ex quo liquet de ævo & tempore sedis hujus S. Præsulis; cujus nomen sacris tabulis Romanis ac Bedæ insertum habetur XII Julii. Fuisse virum doctissimum prodit Massanius, ex Agobardo affirmante; quantæ eruditionis fuerit S. Viventiolus, ipsa ejus & aliorum de eo scripta testatum fecere. Subscriptus habetur fundationi Agaunensis monasterii per S. Sigismundum regem factæ, ex quo colligitur, translatum a S. Viventiolo Agaunum fuisse S. Ambrosium, de quo Ado II Novembris. Utrum id recte colligatur, satis dubium video; neque fundatio ipsa, cujus instrumentum proferunt Sammarthani, satis indubitata est. Cetera in quibus aberrant Saussayus æque ac Raynaudus ex sequentibus fient manifesta.

[5] [paulo fusius & nitidius] Audiantur modo Sammarthani, qui S. Viventiolum numerant Lugdunensem archiepiscopum ordine XXVI, serie ab aliis nonnihil diversa, nam a Claudio Roberto positus erat XXVII, a Severtio & aliis XXIX: sed ea operosius examinare aut restituere, hujus loci non est. Sic ipsi habent: S. Viventiolus Aviti Viennensis episcopi & Apollinaris Valentinensis præsulis amicus fuit, cui, adhuc presbytero, episcopatum auguratus est Avitus ep. 17. Nam cum, ut de eo observat Sirmondus in præfatis notis, Lugdunum ex Jurensi eremo venisset, Apollinaremque, Aviti fratrem, novum episcopum ibi ægrotantem visitasset, Avitum quoque ipsum, destinato nuntio, consolari studuit. Quo nomine gratias illi agit, simulque pro transmissa sella: cujus vice cathedram ipsi, hoc est episcopatum imprecatur, quem postea Lugduni sortitus est. Suasit illi eadem epistola Avitus, ut rectore destitutam scholam Eugendi, quod nunc monasterium est S. Claudii, in Jura monte capesseret, ut in secundo gradu presbyteri probatus, ad majora gubernacula, hoc est ad primum gradum Episcoporum proveheretur.

[6] [a Sammarthanis explicata.] Itaque Lugdunensem episcopatum, quem ipsi auguratus fuerat, adeptus est tandem, ut ostendit epistola Aviti LII, Viventiolo episcopo. Hunc autem Cathedræ honorem adeptum fuisse, ostendunt & concilia quibus subscripsit; Epaonense anno DXVII, & Lugdunense I sub Sigismundo rege, quod eodem, ut videtur, anno celebratum est, præside Viventiolo, contra Stephanum, qui cognatæ suæ nefario ausu se sociavit. Citatur & canone LXXXIII Concilii Meldensis, ac subscriptus reperitur fundationi monasterii Agaunensis a Sigismundo factæ. Sed cum ab eo invitatus fuisset Avitus ad Lugdunensis ecclesiæ festivitatem, se excusat epistola LVIII, quod Vienna, propter adventum Principum abesse non possit. Nam S. Justi solennitas celeberrima erat, ut innuit Sidonius lib. 5, epist. 17. Conveneramus ad S. Justi sepulcrum, processio fuerat antelucana, solennitas anniversaria, populus ingens, quem capacissima basilica non caperet. Atque ut recte observat Sirmondus, in iisdem notis, ex quibus hic non pauca, solebant vicinarum sedium Episcopi ad urbium suarum celebritates invitare, cujus moris exemplum insigne est apud Basilium Magnum ep. 291, ubi ad Cæsariensium Martyrum diem anniversarium, non vicinos modo, sed totius Ponticæ diœcesis Episcopos invitat.

[7] Vere hæc ex Sirmondi notis, cujus etiam sunt sequentia Sammarthanorum verba: [Neque major gestorum Sancti notitia] Quam exquisitæ autem doctrinæ, vir fuerit Viventiolus, ex Agobardo discimus, in libro de Judaicis superstitionibus. Viventiolus, inquit, ecclesiæ Lugdunensis episcopus, cujus doctrinæ fuerit, non solum ipsius, sed & aliorum de eo scripta testantur. Verum nec de ipsius, nec de aliorum ad ipsum spectantibus scriptis alia supersunt, præter citatas modo Aviti epistolas, quibus addi possunt officiosæ aliæ 32, 60 & 64; ex quibus tamen nihil eruitur, quo sancti nostri Viventioli gesta magnopere illustrari possint. Ceterum quæ ex variis hactenus collecta sunt, non parum lucis accipiunt ab Actis S. Alcimi Aviti Viennensis episcopi jam laudati, ad V Februarii ab Henschenio diligenter expensis, ubi Avitus ipse S. Viventiolum de grege presbyterorum Dei electum Lugdunensibus episcopum designasse fertur; & paulo post subditur historia persecutionis, quam passi sunt sancti Episcopi ob inflictam Stephano meritam pœnitentiam, de qua videri potest Concilium ipsum Lugdunense in Coll. Labbei Verum ea sic omnibus communia sunt, ut nusquam de singularibus S. Viventioli Actis quidquam occurrat; id quod a nobis hic maxime quæritur.

[8] Speraveram rerum a S. Viventiolo gestarum ampliorem notitiam me reperturum apud Severtium, [apud Severtium reperta est,] paginas non paucas bene longas sub ejus titulo implentem; quas ubi attentius evolvi, id demum consecutus sum, ut Sancti sepulturam intelligerem: de cetero totus est, in versandis plurimis, quæ rursus omnibus Episcopis Synodi Epaonensis aliarumque, æque ac S. Viventiolo conveniunt. Atque illud imprimis operose disquirit auctor, quo demum loco habitum sit prædictum Epaunense, seu Epaonense concilium, cui quatuor diversas epochas adscribit, cum unica sufficiat anni 517, ut in Commentario prævio ad citata S. Aviti Acta abunde demonstratum habes, ut hic actum agere non oporteat. Neque instituenda nova disquisitio de Epauno, seu potius Epaone parochia, quam a Chiffletio, Severtio & aliis frustra quæsitam, ibi verosimillime descriptam invenies, quidquid de eo loco etiam recentius disceptatum legerim. Utcumque vero ea se habeant, ut semel dicam, non minus ad ceteros Episcopos hæc spectant quam ad S. Viventiolum, cujus utinam Acta superessent, aut certe monumenta aliqua ex quibus de ejus ætate, virtutibus, initio, duratione ac fine episcopatus, aut certo obitus anno statui aliquid posset; circa quæ nihil prorsus subministravit Severtius, nec mihi aliunde eruere quidquam licuit: annum circiter 520 a Castellano accepi, eum satis verosimiliter conjectante. Id modo unice superest, ut ex ultimo Severtii paragrapho S. Viventioli sepultura subnectatur.

[9] [qui ferme de sola sepultura meminit.] Post hæc vero extranea, inquit, nos tandem ad Viventiolum archipræsulem nostrum merito gradum facimus; nempe ad sepulcrum, de cujus inscriptione superius dicere cœpimus, quamque hic se eruisse testatur a typo Ms., juxta metricos tractatus, ea de re inchoatos sub Rustico archiflamine; in quibus tamen rationes metricas non agnoscit. Post S. Rusticum & ante Priscum descriptos sic habebat epigraphe: Item in alio altari sequenti erat tomba B. Viventioli, prout apparebat per versus suppositos in lapide marmoreo. Vir potens meritis nosterque Sacerdus *, in hoc jacet Viventiolus tumulo. Vox organi, præco verbi, decus fratrum Ecclesiæ, & populis speculum fuit, nullum linquens Officii gradum divinum, quem non promeruerit, tulitque de mundo: & quædam linea quæ legi non potest. Lugduni inter Sanctorum festa, sit tibi & iste festus celeberrimusque dies. Probata duorum fratrum corpora requiescunt Antestes * summi pares meritis, cohæredesque Christi. Pater bone, omnium diadema Episcoporum, annue precibus nostris, invocatusque memento. Et in fine tumuli est scriptum IV Kalendas Julii, cui concordat Calendarius libri Primæ. Huc usque textus qualem refert Severtius, turbatum sane & luxatum, cui litteris aliis subdit: Exscriptum anno MCCCVIII. Nihil amplius. Neque nobis suppetit quod his adjungamus. Conjecturas novas de Epaone vide in Ephemeridibus Trivortianis anno 1715 a pag. 232.

[Annotata]

* Sacerdos

* Antistites

DE S. MENULFO EPISCOPO
IN FINIBUS BITURICENSIUM IN GALLIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, episcopatu, ætate & Actis.

Menulfus episc. in finibus Bituricensium in Gallia (S.)

AUCTORE I. B. S.

Sanctum aliquem Meinulfum, Meginulfum seu Megenulfum diaconum, seculo potissimum nono celebrem, pridem noveram, in Bodecensi seu Budecensi Canonicorum regularium Ord. S. Augustini cœnobio diœcesis Paderbornensis in Westfalia debitis Sanctorum honoribus cultum, [Mrlliis antiquis præteritus,] cujus gesta ad V Octobris illustrabuntur; at non ita mihi perspecta erant, quæ ad hodiernum, ferme synonymum spectant, Episcopum nempe in diœcesi Bituricensi, antiquis omnibus Martyrologiis præteritum, a Greveno in additionibus primum signatum, de cujus ætate aut rebus gestis ne schedula quidem inter manuscripta nostra occurrebat. Ut igitur de cultu certior fierem, excutienda fuerunt monumenta Bituricensia, e quibus id demum erui, S. Menulfi peculiarem festivitatem non procul Souvigny, in ditione Borbonica annue celebrari a sanctimonialibus cœnobii ab eo dicti Saint Menouil (alias Menou) en Bourbonnois, cujus rei primam notitiam acceptam refero Castellani Martyrologio Universali, paulo inferius citando. Sublato igitur de vero cultu omni prorsus dubio, ulterius investigando Labbeum consului, patriam suam illustrantem, ubi inter Vitas & elogia de S. Menulfo descripsit, quæ in tabulis ecclesiæ collegiatæ S. Austregisili, suburbii Bituricensis repererat, ut pluribus infra patebit: hic præmittemus, quæ in recentioribus Martyrologiis tradita sunt.

[2] [a recentioribus memoratur hoc die,] Jam dixi, Grevenum primum fuisse qui S. Menulfi memoriam in Fastos sacros retulerit, ex quo ferme ceteros sua accepisse necesse est. Sic habet ad hunc diem: In territorio Bituricensi, sancti Menulphi episcopi & confessoris, a quibus parum differunt Molani verba: In territorio Bituricensi, beati Meinulphi præsulis; & hæc prope eadem leguntur in Germanico Canisii. Consonat Maurolycus: In agro Biturico, sancti Menulphi præsulis. Item Ferrarius: In territorio Bituricensi, sancti Menulphi episcopi: in annotatis recte observans, nomen S. Menulfi in tabulis Episcoporum Bituricensium apud Democharem (addo ego Chenu, Claudium Robertum & Sammarthanos) haud reperiri, forte, inquit, quod alterius urbis episcopus fuerit, imo verosimiliter nullius sedis aut urbis, nisi tantisper admittatur traditio mere popularis, quam primus adjecit laudatus Castellanus, ex quo distinctiorem aliquam Sancti notitiam elicuimus. Ejus verba sunt: Apud Souvigny in Borbonesio, S. Menulfi, sub cujus nomine istic abbatia sanctimonialium exstat cum ejus reliquiis, ubi honoratur tamquam episcopus Corisopitensis post S. Corentinum.

[3] Ita Castellanus, nullum tamen tempus (quod ipsi quodammodo proprium est) determinare ausus, quo Sanctus vixerit, [quo inventionem retulit Saussayus.] de die cultus haud quaquam dubitans. Quæri interim & merito potest, unde Sancto isti, solo ferme nomine celebri, hoc potius die quam alio decreti sint honores sacri, quandoquidem nec de ætate, nec de anno aut die obitus quidquam memoriæ traditum sit? Eam difficultatem præ oculis habuisse videtur Saussayus, dum in Martyrologio suo Gallicano hodiernæ festivitatis causam non ad diem obitus vel depositionis, sed ad inventionem retulit; de qua etiam meminit Labbeus, mox adducendus, ad calcem Vitæ, a se editæ, ubi tamen prædictæ inventionis diem hunc expresse non addidit: an id alibi repererit Saussayus, an potius supposuerit, pluribus non disquiram; tali certe elogio Sanctum ornavit: In præsulatu Bituricensi, pago Maliaco, inventio S. Menulphi episcopi & confessoris, cujus ossa cælesti nuntio revelata, a Dagoberto archipræsule Bituricensi, tempore Adalgasiæ abbatissæ, congruo honore decorata sunt, pagoque deinde ipsi, antea perobscuro, ob præstita divina beneficia, lumen plurimum addiderunt: indito etiam sancti ipsius Confessoris eodem loco (cujus jam tutelaris colitur) venerabili vocabulo. Hæc pro cultu satis constanti, nunc de dignitate quærendum.

[4] Episcopum fuisse tradunt omnes, at certum videtur, cathedram Bituricensem numquam conscendisse. An Corisopitensem, [In Actis apud Labbe perperam dicitur] ut apud Castellanum fert recepta traditio? Neque id censeri posse videtur, cum in omnibus istius ecclesiæ tabulis, æque ac in Bituricensibus omnino exclusus sit. At Vita qualiscumque, a Labbeo edita tomo 2 Biblioth. Mss. pag. 433, haud obscure successorem declarat S. Corentini, primi Corisopitensis episcopi. Sic ibi tradit Vitæ scriptor anonymus num. 2. Cum autem (S. Menulfus) per aliquod tempus, omnibus placens, prudenter sibi commissum fœnerat talentum, accidit ut jam dictus antistes (S. Corentinus) obiret. Plebs autem & clerus maxima dilectione S. Menulfum amplectens, non patiebatur eum a se sequestrari. Cumque vir Sanctus ordinem episcopatus adeptus fuisset, non cessavit sancta prædicatione gregem sibi commissum fideliter edocere. Verum qua fide hæc nitantur, haud difficulter colligere est ex immani confusione temporum, dum Rex Dagobertus conjungitur cum S. Menulfi ætate, qui S. Corentino synchronus vixisse supponitur eique in regimine Corisopitensis ecclesiæ successisse. Audi Legendæ exordium:

[5] [fuisse episcopus Corisopitensis post S. Corentinum,] Cum jam per orbem terrarum, caligine errorum depulsa, luceque veritatis exorta, fides sanctæ Ecclesiæ in omni regimine Dagoberti Regis Francorum, pace uteretur tranquilla, sancti per mundum, tamquam venales * flores floruerunt. In insula maris Oceani, quæ barbara lingua Yrilanda nuncupatur, id est ferrea terra, vir sanctus & venerabilis Menulfus procreatus est, qui divina inspiratione permotus, relictis parentibus ac cognatione sua, majorem Britanniam relinquens, navigio delatus pervenit ad minorem in provinciam civitatis (vult dicere in civitatem provinciæ) quæ ab antiquis Oximorum nuncupatur, cujus sanctus Chorentinus Antistes erat. Hic vocavit Menulfum ad se &c. Cespitat scriptor, geographiæ æque ac chronologiæ imperitus; nam Oximorum provincia seu pagus aut tractus Oximensis non in Britannia Armorica, multo minus in meridionali ejus parte, sed in Normannia situs est, sic vocatus ab oppido Oximo, vulgo Hiesmes, distante Sagio in septemtrionem leucis quatuor, inter Aquilam, Falesiam & Cadomum, ut notant geographi, qua in regione S. Corentinum numquam Episcopum fuisse, indubitatum existimo.

[6] [cum quo connectuntur tempora Dagoberti.] Ast alius hic animadvertendus, quem impugnamus potissimum, auctoris lapsus turpissimus, dum seculum quartum cum septimo ineptissime connectit. Etenim si quæ certa est aut saltem verosimilis S. Corentini epocha, sive is discipulus S. Martini Turonensis fuerit, sive alterius; id in confesso apud omnes videtur, vixisse ipsum sub finem seculi quarti & principium quinti, quemadmodum notant Corisopitensis sedis Episcoporum catalogi, ad S. Corentini natalem aut V Septembris aut XII Decembris diligentius examinandi. Quis autem tantillum historiæ Francicæ peritus ignorat, Regem Dagobertum sec. VII floruisse, anno ejus XLIV (alias XXXVIII) e vivis sublatum? Ut manifestum sit, disparatissima tempora ab inscito homine in ea Legenda combinari; forte quod ex aliis Vitis, in quibus florentem sanctis viris Dagoberti ætatem legerat, suam compilarit, parum solicitus de disjunctarum epocharum concordia. Et quid demum ex hujusmodi complexo eduxeris, ex quo de S. Menulfi episcopatu aut ætate certi aliquid statuatur, cum in toto decursu nec minimus character appareat, unde ea stabiliri possint? Episcopum fuisse, non negaverim, at loci incerti seu regionarium, uti vocant, quales Hibernos, Scotos & Anglos plures fuisse, alibi non semel demonstravimus.

[7] Quid porro de reliqua Vitæ narratione censeri debeat, ex ipsa facile quivis intelliget, [Cetera etiam non sunt magni momenti.] quam a nostro Labbeo primum in lucem editam diximus, nihil in ejus commendationem proferente; utpote qui satis, opinor, perspexerit, historiam esse incompletam & hiulcam per clausulas &c., quasi ex longiori aliqua historia pauca illa descripta essent, aut addi possent loci communes, qui Sanctis omnibus conveniant. At sive prolixior ea fuerit, sive contracta ad modum quo eam exhibet laudatus Labbeus, sic certe concepta est, ut satis perspicias, adornatam esse a nescio quo, neque quo seculo, in gratiam clientum S. Menulfi, qui, ut toties alibi factum novimus, Legendam Sancti sui patroni præ oculis habere voluerint: nam ut ex tota re clarissime conjicies, aut homines non novit scriptor de quibus loquitur, aut si quos appellet, a justis rerum calculis enormiter aberrat. Sic a nominandis Britanniæ principe, qui nobilem aliquem captivum detinuerit, a S. Menulfo liberatum; atque Romano Pontifice, quem is Romæ convenerit, multo prudentius abstinuit. Dabimus igitur Acta ipsa qualiacumque, prout ea Labbeus vulgavit, cum appendice ex Breviario Bituricensi, ad cultum confirmandum, quem etiam ex ipsius diœceseos directoriis & Catherino compertum habemus.

[Annotatum]

* An non vernales?

ACTA

Menulfus episc. in finibus Bituricensium in Gallia (S.)

BHL Number: 5931


EX MSS.

Ex codice Ms. eccl. S. Austregisili de Castro, apud Labbeum in Bibliotheca Mss.

Cum jam per orbem terrarum caligine errorum expulsa, luceque veritatis exorta, fides sanctæ Ecclesiæ in omni regimine Dagoberti Regis Francorum pace uteretur tranquilla, [Hibernus origine in Armoricam delatus,] Sancti per mundum tamquam venales * flores floruerunt, &c. In insula maris oceani quæ barbara lingua Yrilanda nuncupatur, id est ferrea terra, vir sanctus & venerabilis Menulfus procreatus est, qui divina inspiratione permotus, relictis parentibus ac cognatione sua, majorem Britanniam relinquens, navigio delatus pervenit ad minorem, in provinciam civitatis, quæ ab antiquis Oximorum nuncupatur: cujus sanctus Chorentinus Antistes erat. Hic vocavit Menulfum ad se, & quæsivit unde esset, & qua de causa illuc devenisset. Qui respondens Britannica lingua, fatetur se Yrlandum esse genere, & in Dei servitio se exercere velle, &c.

[2] Ordinatus igitur & Ecclesiastico officio devotus, [& S. Corentino successor datus,] ita perfectione vigebat, ut cum deditus Deo oblationem quotidie offerret, maceratione sui corporis, ipse hostia viva Deo placens fieret. Erat enim fide devotus &c. Cum autem per aliquod tempus omnibus placens, prudenter sibi comminum fœnerat talentum, accidit ut jam dictus Antistes obiret. Plebs autem & clerus maxima dilectione S. Menulfum amplectens, non patiebatur eum a se sequestrari. Cumque vir sanctus ordinem Episcopatus adeptus fuisset, non cessavit sancta prædicatione gregem sibi commissum fideliter edocere &c.

[3] Quodam tempore cum disposuisset Romam pergere, quidam vir nobilis regionis illius, [captivum mirabiliter liberat:] qui jam per multa tempora sub manu Britanniæ Principis arcta tenebatur custodia, audiens & admirans illius sanctitatem, astitit ei in animo, quia si sub carcerali custodia non premeretur, ad tanti viri prædicationem vellet in Christo renasci & ejus affatim benedictione perfrui. Quæ supernæ pietatis visitatio citissime viro Dei innotuit, qui misit ei annulum suum, dicens, ne de misericordia Dei desperaret, sed potius divinæ pietati incessanter gratias ageret. Quem ille benigne suscipiens, catenas, quibus obstrictus fuerat, credula cordis intentione de eo tetigit, cunctisque, qui astabant, videntibus, ruptis nexibus, libero pede ad jam dicti Pontificis mœnia properavit. Mox prostratus B. viri pedibus, de concesso munere gratias agens, renatus sacro fonte baptismatis, & instructus allocutione divini sermonis, lætus ad propria remeavit.

[4] [qui Romam progressus,] Venerandus igitur Pontifex, votis suis nihil defraudans, religiosis quibusdam secum adhibitis fratribus, iter, quod proposuerat, aggressus est. Qui Romam veniens, cum Domino Apostolico de suo & populi commodo locuturus, a venerabili Papa honorabilis Pontifex digne susceptus est Sed ne fama sanctitatis illius populo Romano occultaretur, ante ipsorum limina Apostolorum quidam paralysis morbo per multa tempora detentus, Dei viro obvius extitit, petens ab eo inopiæ suæ aliquid necessarii administrari. At vir Dei, de Domini confisus misericordia, quærenti viro terrenam substantiam, impertivit membrorum sospitatem signo crucis. Quo de facto Dominus Papa hilaris effectus, videns sanctitatem religiosi Antistitis, cœpit eum monere multis sermonibus, ut secum amplius moraretur &c.

[5] [inde rediens Malliaci sancte moritur.] Qui cum fratribus suis regrediens per pagum Bituricensem, in locum venit qui Malliacus appellatur: ibique prænuntiavit fratribus imminere finem vitæ suæ, certumque diem & horam prædixit obitus sui. Eo igitur die quo dissolutionem sui indicaverat corporis, fratres & consortes sui flentes in unum collecti, sanctitatem ejus exorare cœperunt, ut sicut eorum Magister justitiæ extiterat in terris, ita sibi dignaretur esse sua intercessione perennis patronus in cælis. Qui cum ipsos ut in sancto perseverarent proposito moneret, Sacramento corporis sanguinisque Dominici semet muniens, membrorum compage protensa, & collocata veluti obdormiret, quarto Idus Julii ossa linquens humo, inter verba orationis spiritum reddidit, tam a dolore mortis illæsus, quam a contagione criminis extiterat alienus. Sic vir sanctus ac justus ad Dominum suum migravit, perpetua gloria coronatus exultat in sæcula sæculorum. Amen. Claudius Robertus in Dagoberto 56. * Bituricensi Archiepiscopo hæc habet. Præterea in vita S. Menulphi Episcopi dicuntur ossa ipsius revelata, præsente Dagoberto Archiepiscop. Bituricen. tempore Adalgasiæ Abbatissæ, in vico Maliaco, qui nunc de ejus nomine dicitur S. Menouil en Bourbonnois. Quod quidem Auctarium fateor nondum in meas incidisse manus.

[Annotata]

* forte vernales

* (Sammarthanis 53)

Ex vetustissimo Breviario eccl. Bituric. ad diem XII Julii.

[6] [Ejus memoria in Officiis Bituricensibus.] B. Menulphus Episcopus de Britannorum genere oriundus dicitur extitisse. Hic iter arripiens Romam ad limina Apostolorum, Maliaco vico obiit: ubi se in ultimo loco cœmeterii B. Germani, causa humilitatis, petiit sepeliri. Postea vero quidam Princeps, Arcadius nomine, propter quemdam suum militem, ibi per merita Sancti a contractionis infortunio liberatum, fecit super ipsius tumbam fabricari ecclesiam, quæ quam cito usque ter fuit ædificata, ter fuit ex semetipsa lapsa. Quod idem Princeps cernens, & cur hoc fieret ignorans, superni opificis clementiam exorando, splendorem inæstimabilis claritatis cœlitus lapsum vidit, super locum illum, in quo per eum erat ecclesia construenda & sacra ejus ossa transferenda. Quod ut agnovit, opere complevit.

DE S. ANSBALDO CONFESSORE
ABBATE PRUMIENSI.

Anno DCCCLXXXVI.

Sylloge Historica.
De cultu, aetate & gestis.

Ansbaldus confessor, abbas Prumiensis (S.)

AUCTORE J. B. S.

De celebri Prumiensi cœnobio, in Arduennæ vel Eiffliæ tractu triginta quinque circiter passuum millibus a metropoli Trevirorum in Septemtrionem sito, cui Pronea seu Prumia rivulus nomen indidisse fertur, [Solis ferme Mrlliis monasticis notus,] non semel antea in prægressis mensibus agendum fuit, maxime ad diem VIII Martii in Commentario de sancto Hunfrido, primum istic monacho, deinde episcopo Teruanensi, ubi inter cetera, cum eo, de quo hic agendum est, S. Ansbaldo in prædicto Prumiensi cœnobio convixisse dicitur sub Egilone seu Eigile abbate, quem & Lotharius Imperator, deposito fastu, raro exemplo monachum indutus, superiorem agnoverat. Monasterii istius primordia ejusque antistitum primorum seriem & res gestas prosequitur Mabilio seculo suo quarto Benedictino; cœnobium ipsum pluribus describens parte 1 a pag. 606, occasione venerabilis Marcwardi, ejus loci abbatis tertii, alterius decessoris; ipsum consulent, qui hæc ad notitiam sufficere non arbitrabuntur. Initia ferme & Normannicam devastationem vidit quintus, post ipsum Egilonem sese abdicantem, abbas S. Ansbaldus, Martyrologiis quidem incognitus, sed a monasticis Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, cum sancti appellatione hoc die disertissime consignatus, de quo etiam nostri Willotus & Fisenus, ut de Sancto egerunt ad X Martii; sed inde melius ad hunc diem a Majoribus nostris remissus est.

[2] Fiseni elogium, ex variis Broweri locis contractum, plura complectitur, [a Bartholomæo Fisen] quam apud monasticos illos omnes liceat reperire; est enim compendium eorum omnium quæ de S. Ansbaldi gestis scripta supersunt, ex Mabilione nonnihil trituranda, ubi de Sancto istic agit citato seculo Benedictino parte 2, a pag. 467, nonnulla adjiciens de ipsius cum Lupo Ferrariensi conjunctione ex aliquibus litterarum fragmentis, eo fine ab ipso adductis; ex quibus & ætas ipsa facile colligetur. Audiamus primum Fiseni verba: Sancto Egilone abbatis dignitatem abdicante Prumiæ simul & Andaini, anno Christianæ salutis DCCCLIX, utramque provinciam accipere jussus est Ansbaldus. Multa hic virtute generis sui nobilitatem illustrarat: e Luxemburgensibus enim comitibus esse procreatum, Prumienses prodiderunt. Sed docte Hancartius advertit, dicendum esse potius, e Guerrii toparchis descendisse; in quos genus referebat Sigifridus Luxemburgi primus comes, toto seculo posterior Ansbaldo. Diu jam illustri asceticæ disciplinæ gloria utramque familiam administrarat religiosus abbas, quando tristi populatione Germaniam inferiorem vastantes Normanni anno LXXXI, ipso die Epiphaniæ Prumiam ingressi, solidumque commorati triduum, & adjacentem longe lateque regionem populati, ipsum postremo monasterium flammis in favillas redegerunt.

[3] [peculiari encomio laudatur:] At qui ne quidem in ira sua continet suas misericordias, graviter afflictum tanta hac calamitate Ansbaldum eodem hoc anno consolatus est. Vivebat in Picardia Nithardus quidam, vir opibus, sed virtute præstantior: qui amplissimarum facultatum herede destitutus, sua bonorum omnium largitori reddere constituerat. Eum igitur multis precibus rogat, ut cuicumque loco ipsi dicato placeret suas fortunas attribui, significare ipse dignaretur. Confectas itaque donationis tabulas sagittæ in incertum mittendæ colligat; excussamque arcu sagittam divinæ providentiæ committit, eo consilio, ut universæ hereditatis possessionem is locus adipisceretur, ad quem emissa sagitta deferretur. Res sane mira! Uno pene momento contortum telum ab urbe Guisiana milliaribus plus sexaginta, S. Ansbaldo Prumiæ sacris operante, in ipsam aram decidit. Tanti prodigii testis superest in Prumiensi tabulario donationis schedula: ipsa vero sagitta in sacrario religiose asservatur. Postquam annos viginti sex Hubertenses cum Prumiensibus rexisset, senio omnique virtute venerabilis obiit Ansbaldus anno LXXXVII & ab Ecclesia cælitum honores consecutus est. Hactenus Fisen ex receptis Prumiæ & Treviris traditionibus.

[4] Quæ vero in his corrigenda sint, docebit laudatus Mabilio, ita scribens num. 2: [in quo nonnulla corrigenda] Ansbaldi patria atque parentes nobis latent. Scio quid de hac re tradant Prumienses; eum nempe ex Lucemburgensibus comitibus, seu potius ex Guerrii toparchis procreatum esse; sed hæc recentiorum figmenta sunt. Ansbaldum Prumiæ monachum fuisse ante initam abbatis dignitatem, constat ex Lupi abbatis epistolis 10 & 85 ad Marcwardum abbatem Prumiensem, quibus salutat fratres Prumienses, quos inter Ansboldum nominat. Ejusdem Lupi ad eum exstant epistolæ tres, nempe 69, 117 & 124, quæ omnes Ansbaldo jam abbati scriptæ videntur, tametsi primam & tertiam carissimo suo Ansbaldo inscribit Lupus: Familiariori, opinor, scribendi modo, quemadmodum pro Ansbaldo, solitum scribere Lupum, verso a in o, Ansboldum, ibidem notavit Mabilio. Hæc de patria & genere. De prodigiosa donatione a Fiseno dicta, ex Browero accepta sunt pag. 530 col. 2, quibus ipse stipulatorem adjecerat Cæsarium abbatem Prumiensem in libro censuum his verbis: Constat, inquit, quondam in loco isto sanctissimos viros mansisse. Ideo Dominus eos mirificavit gloria & honore, quando sagittam de Francia cum magno allodio & optimo, miraculose super altare S. Salvatoris fecit transvolare.

[5] Non magis placere videtur Mabilioni exornata ut minimum donationis historia, [ostendit Mabilio.] quam Luxemburgensis aut Guerriensis origo, S. Ansbaldo perperam afficta. Sic igitur observat: Cæsarius porro, quem modo ex Browero citavimus, Prumiensibus præfuit ab anno MCCXII in annos quatuor, si Bucelini tabulis credimus, postea Heisterbacensis monachus Ordinis Cisterciensis. Ut hæc narratio vera sit, certe constat id non accidisse Ansbaldo abbate: nam Nitardus Prumiæ jam monachus erat vivente Marcwardo, uti ex Lupi abbatis epistolis 55 & 72 ad Marcwardum scriptis intelligitur. Nisi si alius fuit Nitardus his in litteris memoratus, a Nitardo illo prænobili viro: qui an idem sit cum Nitardo, sancti Angilberti abbatis Centulensis filio, affirmare non ausim. Certe ut diversus fuerit, inclinat animus; nam anno DCCCXLIV, quo Nithardus Angilberti filius historiam suam scribebat, adhuc secularis, Nithardus ille Prumiensis monachus, de quo Lupus in epistolis suis, jam monachus fuisse videtur: & Nithardus, siquis alius Ansbaldo abbate Prumiæ monachum induit, eo se contulit post annum DCCCLX, qui Ansbaldi abbatis primus fuit, quo anno Nithardus Centulensis jam mortuus erat.

[6] Ut ad Sanctum redeamus, sic ejus successionem notavit Regino, [Dicitur etiam præfuisse cœnobio Andaginensi.] post Farabertum, S. Ansbaldi successorem, abbas septimus, vir pietate & doctrina clarus, qui ita scriptum reliquit: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLX Egil abbatiam Prumiensem sponte dimisit, & Anspaldus in regimine successit, vir omni sanctitate & bonitate conspicuus. Hæc de suscepto Prumiæ abbatis munere satis certa sunt: quod autem superius tam rotunde asseruit Fisenus de gemina provincia a S. Ansbaldo suscepta, nempe in administratione utriusque cœnobii, tum Audainensis S. Huberti, tum una Prumiensis, id quod etiam Egiloni decessori tribuit, non omnino persuasum habere videtur Mabilio, dum ita loquitur: Eumdem etiam Andaginensi S. Hucberti monasterio præfectum fuisse tradunt. Quæ porro gesserit Sanctus sive in unius sive in amborum cœnobiorum regimine ab anno 860 usque ad Normannorum in eas partes incursiones, nec a Reginone nec ab alio descripta invenimus. Paulo apertiora sunt quæ de calamitatibus funestissima ea tempestate per immanium barbarorum grassationes a S. Ansbaldo & Prumiensibus omnibus toleratis memorantur, sic ut loco cedere compulsi fuerint, non sine singulari Dei beneficio eorum cædibus aut saltem captivitati erepti.

[7] Eam cladem paucis describit Regino ad annum Dominicæ Incarnationis DCCCLXXXII in hunc modum: [Post toleratam cladem Normannicam] Nortmanni, inquit, Arduennam percurrentes, Prumiam monasterium ingrediuntur, ipso die Epiphaniæ Domini: ubi triduo commorantes, omnem in circuitu regionem depopulati sunt: in quo loco innumera multitudine peditum ex agris & villis in unum agmen conglobata, eos expugnatum aggreditur. Sed Nortmanni cernentes ignobile vulgus, non tantum innorme * quantum militari disciplina nudatum, super eos cum clamore irruunt, tantaque cæde prosternunt, ut bruta animalia non homines mactari viderentur. His itaque patratis, onerati præda ad castra redeunt. Illis discedentibus, ignis qui in diversis habitaculis accensus remanserat, cum nullus esset qui eum exstingueret, monasterium consumpsit Atque huc referenda existimo, quæ Lupus Ferrariensis per generalem necessitatem exprimere voluit, quando epistola 123 respondet S. Ansbaldi litteris, quæ omnes, teste Mabilione, exciderunt: Nortmannorum utique procellam illam insinuans, quæ Prumienses a propriis sedibus exturbaverat. Quo fugerint & tantisper latuerint & sanctus præpositus & monachi, cum Regino tacuerit, nemo est qui facile divinet; certe hac jactatus tempestate S. Ansbaldus, habuit quo tolerantiæ virtutem in se, misericordiam in suos paterne exerceret.

[8] [ei gratulatur Lupus Ferrariensis.] Neque de ærumnarum diuturnitate, aut cœnobii restauratione meminit laudatus Regino: ceterum ab exilio postliminio reversis gratulatus est Lupus, ep. 117 sic eos affatus: Reverentissimo Ansbaldo abbati & universis fratribus ejus Lupus & omnis Ferrariensis cœnobii societas in Domino salutem. Asperrimis difficultatibus evictis, gaudemus vos tandem aliquando gratia divina loco proprio restitutos: nec illud non libenter accipimus, quod nostram in vos pronam voluntatem pro affectu jucundisque sermonibus prosequimini: quamquam longe plura vobis præstita cuperemus. Tribulationes nostras partim dolenter audistis, partim anxii aspexistis: sed eas temperante vel penitus auferente Domino nostro, cum vestro commodo vobis vestrisque qui nos adierint, desideramus usui esse ac sincerissimæ voluptati. Ut igitur familiaritas olim inita, uberiori proficiat incremento, in occidua plaga recuperatæ facultates fuerint adjumento: dum excursus & recursus per nos, quæ utrimque gerantur, aperiet. Cupimus vos nostri benigne memores semper valere feliciter. Hæc tantum, neque amplius quidquam invenimus, quod ad S. Ansbaldum spectaret propius; felicem ejus exitum sic notavit Regino: DCCCLXXXVI Ansbaldus abbas Prumiensis cœnobii, summæ sanctitatis ac religionis vir, ad cælestem patriam transiit IV Idus Julii, cui successit in regiminis loco Farabertus venerabilis Pater VIII Idus Augusti. An & quo cultu ipsum aut ejus reliquias hodie venerentur Prumienses, neque Mabilio tradidit, neque mihi promptum est, alibi investigare; Sanctis annumerandum, jam ostendimus.

[Annotatum]

* lege inerme

DE S. UGUZONE MARTYRE
IN VALLE CAVARNIA APUD INSUBRES.
Ex Ferrario.

[Commentarius]

Uguzo mart., in Valle Cavernia, apud Insubres (S.)

J. B. S.

Obscuram hujus Sancti memoriam, ex antiqua, ut ait, traditione & multorum fide dignorum relatu, in suo Sanctorum Italiæ Catalogo suscitavit Ferrarius, hoc die sic scribens: Uguzo, qui & Lucius ac Luguzonus dicitur, [A Ferrario laudatus est] pastor & casearius vallis Caverniæ (locus est Euganeo oppido & lacui proximus, Comensis diœcesis:) pascebat hic armenta cujusdam, a quo, quod ecclesiæ & pauperibus aliqua dedisset, expulsus, cuidam alii adhæsit inserviens, cujus res augeri in dies, alterius vero, qui eum expulerat, minui mirum in modum cœperunt, quare ille invidia & odio stimulatus, virum Dei interfecit, moxque in loco occisionis fons ingens, instar parvi lacus, in monte, qui ad hæc usque tempora visitur, ortus traditur, cujus aqua die & hora, qua interfectus est, rubescere, & ad visus incolumitatem conferre narratur. Eo quotannis ad diem festum, & ad ecclesiam nomini suo dicatam, non modo finitimi populi, sed & ex remotioribus partibus confluunt, dona, præsertim caseum deferentes (illum enim casearii præcipue colunt.) Cum incolæ aut pluvia aut serenitate egent, ad ejus ecclesiam processione euntes, solent, quod ex his postulant impetrare.

[2] Notavit idem Ferrarius, S. Ugusonis natalem hoc die duplici ritu ab ecclesia Cathedrali Laudensi celebrari, [in utroque Catalogo;] licet alibi die sequenti recolatur. In Catalogo generali sic Sanctum annuntiat: In valle Cavarnia, apud lacum Lurium, S. Uguzonis martyris; notatque ibi, se illum accepisse ex tabulis ecclesiæ Laudensis, in qua venerationem habet Dein, nomine varie expresso, coli asserit, in ecclesia suo nomine exstructa in valle Cavarnia, quæ Euganeo lacui adjacet, a Comensi urbe, in cujus diœcesi est, 25 m. p. distans. Demum contractis iis quæ superius retulimus, multis persuasum ait, visum illis, qui hac die oculos laverint aqua, in quam occisus, projectus traditur, in eodem statu conservari. Atque hæc quidem hactenus ex Ferrario desumpta sunt, quibus nihil addendum supererat, nisi incidissem in schedulam anno 1640 descriptam ex fragmento historiæ ecclesiæ Mediolanensis Caroli a Basilica Petri episcopi Novariensis, prout servatur in Bibliotheca Ambrosiana, ubi paulo aliter nonnulla narrat, quæ hic prætermittenda non censuimus, ut pateat quam facile varientur traditiones ex solo vulgi relatu acceptæ. Sic ipse memorat:

[3] [& a Carolo ep. Novariensi.] Uguzo Sanctus habetur in plebe Porletiæ, ultra lacum Lurium, in vetusta ecclesia ipsius nominis, quæ est in monte prope vicum Caverniæ, a quo vallis ipsa appellatur. Sepulcri locus vulgo ignoratur, notus tamen semper dicitur tribus ex senioribus. Traditur fuisse pastor, & quidem alieni peculii, cum esset admodum egenus: tanta autem bonitate & studio juvandorum pauperum, ut quidquid habere posset, iis daret. Dominus autem, qui suspicabatur sua ab Uguzone pauperibus dari, ita indignationis seu punitionis modum quandoque transivit, eoque furore commotus est, ut eum pugione occiderit. Ibi ecclesia memorata ædificata est, ejusque dies celebratur XII Julii. Pingitur habitu pastoris, caseum manu tenens quem pauperibus dividit, invocaturque ad visum conservandum, quam ad rem etiam aqua memorati lacus adhibetur, & offeruntur oculi cerei atque argentei. Feruntur ejus miracula, quæ etiam in ipsius ecclesia depicta sunt. Hujus & aliorum quorumdam minus antiquorum cultus, non dubito quin archiepiscopali auctoritate sit approbatus: vel saltem tacite permissus, certe in possessione, post Urbani decretum relictus.

DE S. LITHARDO CONFESSORE
CORNUETI AD MARE TYRRHENUM IN ITALIA.
Ex Ferrario.

[Commentarius]

Lithardus Confessor, Cornueti ad Mare Tyrrhenum in Italia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Cornuetum civitas olim episcopalis, nunc oppidum tenue, Italis Corneto dictum, ad oram maritimam Patrimonii S. Petri, in ipso ferme limine ducatus Castrensis, Patronum colit S. Lithardum seu Lituardum, [Tota etiam hujus notitia] de quo paucis egimus inter Prætermissos IX Julii, quo die eum posuit Castellanus, huc eum remittentes ex potiori Ferrarii sententia, qui de ejus festivitate hoc die ibi recoli solita disertissime testatur; ea sola de ipso referens, quæ hic ex ipso ad verbum describimus. Lithardus, inquit, seu Lithuardus, natione Germanus, cum se totum divino servitio mancipasset, peregrinandi & sacra visendi cupidus, relicta patria venit in Italiam, ac præcipuis ecclesiis devote visitatis, cum apud Cornuetanam civitatem constitisset, ibi vitæ sanctitate & miraculis clarus migravit e vita IV Idus Julii. Corpus ibi honorifice asservatum præcipue a Cornuetanis colitur hoc die. Exstant insculpta de eo carmina:

Germaniæ laribus patriis Lithuarde relictis,
      Ad Corinthi quis te littora chara tulit?
Casu, vel potius nostras dignatus ad oras
      Pergere sancte pater, motus amore pio es?
Non casu, vestros Deus miseratus iniquos
      Casus me ad Corithi littora chara tulit:
Remotis veniens nimium peregrinus ab oris,
      Ut tuerer Corithi littora, prata, domos.

[2] In annotatis suis observat Ferrarius, Acta & tempus quo vixit aut obiit, [ex eodem Ferrario accepta.] desiderari, ferri tamen miracula aliqua post mortem ab eo edita, sed quorum nullam specialem memoriam assequi potuerit. Exterum fuisse & natione Germanum aut Francum ex nomine aliqualiter colligitur, estque receptissima indigenarum traditio; quibus & vicinum alium Sanctum peregrinantem Germanum, nomine Petrum, a Cruce dictum, Viterbii (septem circiter Leucis Cornueto distat) dedimus in tomo præcedenti VI Julii, ignotæ & ipsum originis, verum cujus diem & annum obitus signatos invenimus, ubi de Cornuetano S. Lithardo, præter constantem cultum, incerta sunt omnia. Jam ab annis quadraginta & amplius rogati sunt Majores nostri, suggerere dignarentur, si quæ haberent ad majorem notitiam conducentia: ceterum notavit Papebrochius responsum fuisse, Lietphardum quidem aliquem in Actis celebrari IV Februarii; agendum de Liphardo III Junii, ast hodiernum Lithardum ab iis plane diversum, de quo nihil nobis constaret, præter ea dumtaxat quæ ex Ferrario jam retulimus: neque ex eo tempore lucit quidquam, quod ad rem faciat, accessisse novimus.

DE S. JOANNE GUALBERTO ABBATE
ORDINIS VALLUMBROSANI FUNDATORE IN MONASTERIO PASSINIANO IN HETRURIA.

Anno MLXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Joannes Gualbertus abb. conf. Ord. Vallumbrosani fundator, Passiniani in Etruria (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Sancti patria, nomen, & stemma.

Sanctissimus Vallumbrosani Ordinis institutor, simulque acerrimus simoniacæ hæreseos oppugnator juxta communissimam historicorum sententiam natus est Florentiæ celebri Italiæ civitate. Patrem habuit Gualbertum; matrem vero, ut quidam volunt; Willam seu Camillam, [S. Joannes antiquitus habuit Gualberti nomen additum.] de qua tamen antiqui Vitæ scriptores non meminerunt. Nomini S. Joannis addidi in titulo Gualbertum, quamvis Didacus Franchius in Vita illius Italice edita lib. 1 pag. 9 dicat, ipsum tantummodo a modernis ita appellari: Nam antiquitus etiam ei Galberti sive Walberti nomen, quod pater illius gerebat, datum fuisse, patet ex num. 127 in Vita per B. Andream scripta, ubi Zenobius presbyter lampadem accendere volens sic exclamat: si vera sunt, quæ de Walberte Johanne propriis oculis vidi & audivi, in ipsius nomine præcipio tibi, ut celeriter accensa, inexstincta permaneas. Idem confirmatur ex capitulo celebrato anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi MCXXVII, in quo statutum est, ut nulli liceat cantare, nisi quod Majores nostri cantasse sciuntur, scilicet quod in Antiphonario Domni Joannis Gualperti invenitur. Hæc satis de Sancti nostri patria & nomine; nunc de natalium splendore paulo fusius agendum est.

[2] Satis constat, S. Joannem Gualbertum nobili stirpe progenitum esse; at in exornanda determinandaque ejus nobilitate quidam nimium mihi soliciti fuisse videntur. [Stemma illius cum Petri Ignei & Gregorii VII familia conjungitur.] Inter alios R. D. Tiberius Petraccius arborem genealogicam erexit, in qua maternum illius genus deducit ex Carolingico Francorum stemmate, ac dein per ramum illud connectit cum illustri Ubertorum familia, quam ex augusta veterum Romanorum gente processisse cum Ricordano Malaspina aliisque existimat. Paternam vero stirpem ex Longobardorum regibus oriri asserit. Unde varios consanguinitatis gradus ostendit inter S. Petrum igneum ex Ordine Vallumbrosano S. R. E. Cardinalem, S. Bernardum Ubertum ex eodem Ordine episcopum Parmensem & Cardinalem, ac denique inter S. Gregorium VII Pontificem & S. Joannem Gualbertum, ita ut hi omnes non tantum professionis aut sanctitatis, sed etiam sanguinis vinculo fuerint conjuncti, ut fusius explicatur in Actis nostris tom. 6 Maii in vita Gregorii VII.

[3] [S. Petri Ignei nobilitas a Baronio,] Quidquid sit de tam antiqua S. Joannis Gualberti origine, quam solide probari desideramus, de hujus arboris genealogicæ ramis aliorum sententias referemus, ut æquus rerum æstimator de tota arbore facilius possit judicare. Baronius in Annalibus Ecclesiasticis tom. XI ad annum Christi 1063 agens de Petro Igneo satis caute dicit, quod fuerit nobili ortus genere ex stemmate Dominorum Aldobrandinorum, ut in Vita ejus edita nuper asseritur. Sed hæc Vita nuper edita exiguam aut nullam habet auctoritatem, nisi proferat veterum documenta; quibus adeo antiquam nobilitatem Petro vendicet. Quæ cum Baronius prætermiserit indicare, talia defuisse suspicor. Si quis tamen solida in hanc rem instrumenta assignaverit, ea ambabus, ut ajunt, ulnis amplectemur.

[4] [aliisque,] Historia Ciacconii de Pontificibus Romanis & S. R. E. Cardinalibus ab Oldoino nostro edita auctaque hanc Petri Ignei nobilitatem & cum S. Joanne Gualberto conjunctionem sic ex aliorum opinione refert tom. 1 col. 862. Cum in sacra Vallis Umbrosæ eremo S. Gualbertus novi Ordinis sub S. Benedicti regula fundamenta jecisset, miraculorum ejus ac sanctitatis fama non per Etruriam modo, sed per remotas dissitasque locorum regiones longe lateque spargebatur. Quare multi ad eum quotidie undequaque confluebant, ut sub tanti patris instituto mundi pompas & seculi blanditias relinquentes Deo sedulo, sinceroque corde deservirent. Ad quem Dominicæ Incarnationis anno MXVIII (hunc annum postea examinabimus) inter discipulorum primos non segniter accurrit adolescentulus quidam Florentinus, Petrus nomine, clara, ut ferunt, Aldobrandinorum stirpe progenitus, ipsius sancti Patris conjunctus & affinis.

[5] Deinde post traditam Vitæ illius synopsim subnectit sequentiæ: Romæ in aula novarum ædium Vaticanarum Clementinæ, quam vocant, aulæ proxima B. Petrus Igneus & S. Bernardus Ubertus S. R. E. Cardinales, [relata, ab Ughello exploditur.] brevibus elogiis additis, coloribus expressi conspiciuntur; eos Clemens VIII pingi jussit. Petrum Joannes Matthæus Cariophilus Iconiensis Archiepiscopus hoc epigrammate celebravit.

B. PETRO IGNEO CARD. ALDOBRANDINO.

Dixerat Elias; hic ara, hic hostia duplex;
      Vincat utri absumens cælitus ignis eat.
Igneus at Petrus litem non terminat aris,
      Sed rapidos ignes permeat innocuus.
Zelus utrique ardens, Petri est victoria major,
      Ignibus ille, ignes vicit at iste suos.

Ferdinandus Ughellus hanc opinionem tamquam fabulam rotunde explodit, ita scribens tom. I Italiæ sacræ col. 291. Ceterum Baronius in tom. XI Eccles. Annal. deceptus a quodam moderno scriptore, qui hujus Sancti vitam temporibus octavi Clementis emisit in lucem, insinuare videtur, hunc Petrum Igneum e gente Aldobrandina traxisse originem; itaque favorabilis fabula placuit, ut Petrus ipse Cardinalis Aldobrandinus, alioquin princeps sapientissimus, Vallumbrosanum Petrum in nova Clementina aula cum Aldobrandinæ gentis insignibus, elegantique epigrammate a Joanne Matthæo Cariophilo Archiepiscopo Iconiensi confecto depingendum curaverit.

[6] Nunc audiamus quomodo de altero ejusdem stipitis surculo, [Oldoinus probat Gregorii VII nobilitatem ex inscriptione Senensi,] de nobilitate inquam Gregorii VII auctores dissentiant. Oldoinus noster in additionibus ad historiam Ciacconii tom. I col. 855, ita scribit. Hiltprandus natione Etruscus, patria Senensis vel melius Soanensis, quæ est urbs Etruriæ prope Senas, habuit parentem Bonicium, non fabrum lignarium, quod ignominiæ ergo adversarios ipsi objecisse scimus, sed ex nobili & antiqua familia Aldobrandescorum comitum Soanensium, ut scribunt Platina, Sansovinus, Tomasius, Maccabrunus aliique ex hujus familiæ insignibus & sequenti inscriptione, quæ in ecclesia Metropolitana Senarum habetur.

HIC ANN. MLIX ILTPRANDO ILDE-
BRANDESCO ARCHID. CURANTE, QUI
POSTMODUM GREG. VII, OECUMENI-
CUM CONCILIUM CELEBRATUM, UBI
ANTIPAPA BENEDICTO ABROGATO,
GERARDUS ALLOBROX EPISCOPUS
FLORENTINUS ASSUMPTUS NICO-
LAUS SECUNDUS APPELLATUS.

[7] Cujus ætatis vel auctoris sit hæc inscriptio, ignoro; [quæ videtur parum accurata.] verum non satis exacta mihi videtur. Nam inter alia observo, tum temporis contra Benedictum antipapam non fuisse Senis celebratum concilium, multo minus œcumenicum. Invenio quidem Senis Pontificem electum esse Nicolaum II, sed post electionem Senis pacifice peractam, habitum fuisse anno MLIX concilium Sutrii, in quo pseudopapa Benedictus, cognomento Mincius, depositus omnique sacerdotali officio privatus est, sicuti tradunt conciliorum collectores post Baronium ex codice Vaticano, qui inscribitur Liber censuum. Idem in Labbeana conciliorum collectione tom. IX testantur vetera Romanorum Pontificum gesta, quæ collegit Nicolaus Aragonensis Cardinalis his verbis: Celebrata itaque in pace electione (ut dictum est) Senis, dictus Nicolaus Pontifex cum Archidiacono & Cardinalibus consilium habuit, ut pro causa jam dicti Velitrensis intrusi, apud Sutrium synodum celebraret, ad quam non solum episcopos Tusciæ & Lombardiæ, sed & magnum Godefridum & Guibertum cancellarium convocare deberet. Quod absque dilatione factum est. Prædictus autem Mincius, ubi Nicolaum Papam cum personis, quæ apud Sutrium convenerant, in synodo residere cognovit, sedem, quam invaserat, conscientia remordente, reliquit, & in domum propriam remeavit. Sentiat lector de hac Senensi inscriptione, quod placuerit. Ego hactenus solummodo octodecim synodos œcumenicas agnosco, & ex iis nullam Senis celebratam novi

[8] [Baronius aliique Gregorium VII patre fabro ortum putant.] At ne hic extra oleas saltemus, ad præfatam Gregorii VII nobilitatem revertamur. Præter Binium, Ricciolium, Labbeum aliosque, qui hunc patre fabro natum arbitrantur, Baronius egregius Romanorum Pontificum vindex tom. XI ad annum Christi 1073 ita S. Gregorii VII vitam describere incipit. De ipso dicturi, incipiamus ab ejus natalibus atque genere, quem alii Soanensem, Senensem alii fuisse tradunt. Constantior est sententia fuisse patria Soanensem e Tusciæ civitate, natum humili loco, parente fabro, quod ignominiæ causa adversarios ipsi objecisse reperimus, cum hac ex parte magis laudandus esset, quod evidentiora in eo ex his elucescerent signa veri apostolatus; siquidem Apostolus dicat: videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, & infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, & ignobilia mundi, & contemptibilia elegit Deus, & ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Hæc Apostolus: cum alioquin superbe nimis respuat humanus fastus natalis titulum illum, quo Deus Filium suum hominem factum voluit insigniri, ut fabri filius diceretur. Addunt vero ista de fabri filio; quod cum puer luderet ad pedes patris ligna dolantis, ex rejectaneis segmentis, cum nesciret litteras, casu elementa illa formarit, ex quibus simul conjunctis illud Davidicum exprimeretur oraculum: Dominabitur a mari usque ad mare; quo significaretur, manum pueri ductante numine, ejus fore amplissimam in mundo auctoritatem.

[9] [Diversa scriptorum opinio] Scio hanc Baronii sententiam non esse tam certam, quin varia illi opponi possint, præsertim cum neminem pro ea citet. Saltem circa hujus sancti Pontificis patriam plerisque adversatur Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, quod edidit Labbeus noster tom. I Novæ Bibliothecæ manuscript. librorum, ubi fol. 206, antiquus ille scriptor de Gregorio VII hæc disertis verbis affirmat: Natus est igitur in urbe Roma, parentibus civibus Romanis & quod maximum est, religiosis, adscribendus civis curiæ cælestis. Ex hac opinionum varietate apparet, arborem illam genealogicam a R. D. Tiberio Petraccio inventam, non omnino firmis radicibus niti. Et sane novum non esset, indebitos nobilitatis titulos Sanctis affingi, cum in Breviario Romano Antverpiæ anno MDCXXXVI, apud Plantinum impresso de S. Catharina Senensi legerentur sequentia: Catharina virgo Senensis, ex Benincasia una cum Burghesia familia ex eodem stipite proveniente, piis orta parentibus, beati Dominici habitum, quem sorores de Pœnitentia gestant, impetravit. Jam autem, omissis prudenter harum familiarum titulis ita legimus: Catharina virgo Senensis piis orta parentibus beati Dominici habitum, quem sorores de Pœnitentia gestant, impetravit.

[10] Nolim tamen, ut quis ex his aliisque antea dictis existimet, [genealogiam S. Joannis Gualberti incertam reddit.] me velle nobili S. Joannis Gualberti aliorumque genealogiæ repugnare: Nam cum in antiquis monumentis nihil certi ad dirimendam hanc controversiam invenerim, prædictum stemma nec admitto nec rejicio. Itaque, cum genus & proavi, & quæ non fecimus ipsi, vix nostra dici possint, plurisque facienda sint virtutis, quam sanguinis decora, transeamus ad heroicam clementiam, qua S. Joannes Gualbertus dedit sanctiori vitæ exordium, & orbi christiano imitationis exemplum.

§ II. Clementia sancti erga hostem, prodigiosa Crucifixi inclinatio, & ejus descriptio.

Narrant Acta post hunc commentarium danda, quemdam propinquum S. Joannis Gualberti ab altero fuisse occisum. [Quidam volunt, S. Joannis Gualberti fratrem; alii vero ejus patrem fuisse occisum.] Cum vero Sanctus postmodum in arcta via obvium haberet homicidam, quem armigeris stipatus facile interimere potuisset; clementer ei ob Christi crucifixi amorem pepercit. Post hunc generosum virtutis actum S. Miniatis templum oraturus ingreditur, in quo dum Crucifixi effigiem sibi caput inclinare videt, sanctioris vitæ desiderium concipit, atque etiam, inscio parente, in eodem S. Miniatis monasterio religiosum institutum amplectitur. Nunc quædam ad hanc historiam observanda occurrunt. Breviarium Romanum & posteriorum seculorum scriptores asserunt, unicum S. Joannis fratrem, nomine Ugonem, interfectum fuisse, ac Joannem Gualbertum sancto Parasceves die interfectori ejus ignovisse; quæ utraque assertio forsan veteri traditione nititur: Nam antiquissimi Vitæ scriptores nec certum occursus diem, nec ullum consanguinitatis gradum exprimunt. At Actis omnibus aperte contradicunt, qui S. Joannis Gualberti patrem ab hoc inimico interemptum volunt, inter quos est Ludovicus Zacconius in compendio Vitarum omnium Sanctorum, quod ex variis hagiographis collectum ordine alphabetico Venetiis anno 1612 Italice edidit.

[12] Fortasse huic errori occasionem præbuit S. Petrus Damianus, [His postremis forte errandi occasionem præbuit S. Petrus Damiani,] qui historiam in substantia similem, sed in circumstantiis discrepantem sic exponit lib. 4 epist. 17: Unde non otiosum credimus, si his verbis inseritur, quod celebri a nonnullis relatione vulgatur. Vir quidam, ut dicitur, potentiorem se hominem interfecit, a cujus etiam filio more seculi, non legibus Euangelii, multas bellorum molestias pertulit: Paterni scilicet ultor interitus, & strages anhelabat hominum, & frequentium reportabat manubias rapinarum. Inter has igitur homicida deprehensus angustias, imperiale decrevit adire fastigium, si quod forte tot calamitatibus posset reperire solatium. Quo comperto paterni sanguinis ultor insequitur, eumque, sive ut tribunalium lege constringat, sive ut repente gladiis opprimat, impiger comitatur. In Teutonicis vero partibus tunc Imperator agebat.

[13] Cum itaque procedens modeste, quasi securus incederet, subsequens autem celerius properaret, tandem contigit, [qui narrat quemdam patris interfectori ignoscentem,] ut sibimet invicem propinquantes, in mutuos uterque duceretur aspectus. Sed cum is, qui homicidii reus erat, vix quatuor vel quinque comitum fulciretur auxilio; interfecti vero filius triginta ferme cingeretur obsequiis armatorum, quaternionem suum cohortatur, ut fugiat. Ille se conspiciens de persequentium manibus avolare non posse, animæ patrocinium petiit, ad humilitatis umbraculum confugium fecit. Projectis igitur armis, brachiis etiam in modum crucis extensis, solo prosternitur, & vel miserentium veniam, vel ictus ferientium præstolatur. At ille jam victor ad reverentiam crucis manum reprimendo compescuit, ultro etiam, ne ab aliquo feriretur, inhibuit. Postremo pacem integram faciens, ad honorem sanctæ vivificæ Crucis non modo vitam, sed & paternæ necis donavit offensam.

[14] [ter a Crucifixi imagine inclinato capite fuisse salutatum.] Hac igitur insigni peracta victoria; qua scilicet non tam alterius, quam sui, & ut ita fatear, non tam hostis, quam proprii cordis victor extiterat, ad Regis curiam; quia non procul erat, accessit; sed mox ut ecclesiam oraturus ingreditur; res mira nimiumque stupenda! Salvatoris imago, quæ in Cruce videbatur expressa, tribus eum vicibus inclinato capite visa est salutare. O quam gloriosum & insigne præconium, ut ab auctore misericordiæ mereretur reverenter accipi, qui propter ejus reverentiam omiserat vindicari; & ab eo recipere salvationis honorem, pro quo saluti contrariam postposuit ultionem! Quod protinus Imperator audiens, honorifica eum & affectuosa, prout decebat, affabilitate suscepit, & copiosa munerum liberalitate ditavit.

[15] [sed hic auctor multa scripsit ex vulgi opinione,] Fieri potest, ut simile miraculum alteri parricidium condonanti contigerit: Quod si Petrus Damianus totam suam narrationem de S. Joanne Gualberto intellectam velit, certe errat, ut BB. Andreæ & Attonis Acta legenti manifestum fiet. Neque hic unicus esset ejus error; cum ille auctor, quantumlibet sanctus; scripserit alia, teste Bellarmino, Libro de Scriptoribus ecclesiasticis ad annum Christi 1060 observatione prima, quæ fabulis fortasse similiora sunt, quam historiæ. Forsan Petrus Damianus; sicut narrationis initio innuere videtur, historiam hanc scripsit ex vulgari fama, quæ multum crescit & mutatur eundo, ut quotidiana nos docet experientia: Inde rem veram aliis circumstantiis vestitam tradidit.

[16] Non diffitetur ipsemet S. Petrus Damianus, sese quædam in suis historiis ex aliorum qualicumque fide referre. Sic lib. 1 Epist. 9 ait: [ut ipsemet fatetur] Ego quoque quod scripsi, procaciter non affirmo, sed utrum verum sit, necne legentium inquisitioni relinquendum esse decerno. Ejusdem libri epist. 10, ita habet: Hæc eadem gesta, quæ scribimus, quia in transitu audire nos contigit, utrum inoffensam fidei lineam teneant, certum per omnia non habemus. Lib. 2, Epist. 14, ad Desiderium abbatem Casinensem, post narrata varia miracula, sic concludit: Hæc omnia, venerabilis Pater, non sine magno timore describimus, ne vel per oblivionem propriam vel per infidæ relationis audaciam a veritatis linea quantumlibet declinemus. Denique ad eumdem Desiderium sic scribit lib. 2; Epist. 15. Hæc ego, venerabilis Pater, & alia quamplurima non sine magnæ formidinis angore conscribo, ne videlicet vel relatores mei meræ veritatis semitam non tenuerint, vel ipse quoque, relationum in quolibet immemor, oblivione deliquerim. Cum in tot aliis narrationibus id sibi contigisse fateatur Petrus Damiani, idem in hac Crucifixi historia ipsi evenisse non injuria suspicor. Ut ut est, ego Crucifixi sese inclinantis miraculum S. Joanni Gualberto accidisse historica fide credo, atque istud in dubium revocare, summæ pervicaciæ, ne dicam dementiæ, esse existimo: Quid enim historice tandem certum erit? si omnibus historicis, atque etiam vetustissimis, synchronis aut subæqualibus factum aliquod narrantibus, de eo dubitare liceat. Intolerabilis sane est hæc mentis pertinacia, quam quidam nostri temporis Aristarchi, ac præsertim heterodoxi prudentiam aut constantiam vocare non erubescunt.

[17] Modernus quidam Legendarius Gallus, qui omnia Sanctorum Acta etiam per leves conjecturas solet vellicare, [Quidam hypercriticus Gallus Crucifixi sese inclinantis miraculum dissimulat.] hanc miram imaginis sese inclinantis historiam intactam reliquit; nempe, quam nulla ratione oppugnare poterat, silentio aut certe contorta explicatione obscurare nititur: Nam ubi minuta quæque S. Joannis Gualberti gesta enumerat, præcipuum hoc miraculum hunc ferme in modum Gallice transilit: Orabat coram Crucifixo, eumque contemplans mente revolvebat incomprehensibilem Christi amorem, quem erga homines ostenderat mortem subeundo, ut eos æternæ morti eriperet. Hæc morientis Dei repræsentatio ita cor ejus movit, ut decreverit imposterum illi soli vivere, qui pro se mori voluerat. Artificiosa sane transgressio, qua tegere conatur prodigium, quod non potuit non legisse apud Surium, quem ad marginem citat, & ex quo, ni fallor, vitam S. Joannis Gualberti texuit. Miror a viro Catholico adeo illustre miraculum dissimulari, quod ipse Rodolphus Hospinianus, infensissimus Catholicorum ac præsertim monachorum hostis in Opere de Monachis, alioquin erroribus & calumniis referto lib. 5, cap. 4, supprimere non est ausus.

[18] Non ignoro, scriptores aliquos in vitium contrarium incurrisse, [Alii eamdem historiam falsis circumstantiis exornarunt.] & in exornando hoc miraculo nimios fuisse, inter quos jure merito numerari potest memoratus ante Ludovicus Zacconius, qui in Compendio omnium Sanctorum supra citato sine ullo veterum testimonio colloquium inter Crucifixum & S. Joannem Gualbertum ex suo, ut opinor, cerebro finxit. Hæc tamen additamenta miraculi veritatem non negant, sed potius confirmant, quamvis per hyperbolen maxime reprehendendam. Nos utrumque scopulum declinantes, nec augere rem, nec diminuere volumus; sed ea credimus, quæ de hoc miraculo viri, tum antiquitate tum sanctitate commendandi, posteris reliquerunt. B. Andreas abbas Strumensis, & B. Atto abbas Vallumbrosanus ac postea episcopus Pistoriensis hanc miraculosam Crucifixi effigiem suo tempore in S. Miniatis monasterio solicite conservatam fuisse testantur. Jam vero tam pretiosum monumentum non ita pridem Florentiam translatum esse didici ex Mabillonio in observationibus, quas vitæ S. Joannis Gualberti a se editæ immiscuit.

[19] Quare cum hujus translationis narratio nobis deesset, [Petitam ex valle Umbrosa Crucifixi translationem,] recurri ad Vallem Umbrosam sperans, fore ut Religiosi illi pro solita sua humanitate eam mihi Communicarent. Spei meæ quamprimum satisfecit D. Angelus Maria Rivola, ejusdem Congregationis Vallumbrosanæ sacerdos, qui desideratam Crucifixi translationem descripsit, & ad nos transmisit. Cum autem illa translationis solemnitas prolixior sit, quam ut hic commode interseri possit, eam ad appendicem, post S. Joannis Gualberti miracula secuturam, rejeci. Interim hic sufficiet exactam miraculosi Crucifixi dedisse descriptionem, quam laudatus D. Angelus Maria Rivola translationi a se descriptæ præmisit prænotans sequentia:

[20] [misit D. Angelus Maria Rivola, ac simul] In Dei nomine. Amen. In libro manuscripto Actorum congregationis Vallis-Umbrosæ Ordinis S. Benedicti signato ad extra littera N pag. 131 & sequentibus, refertur concessio sanctissimi Crucifixi, qui caput inclinavit sancto Patri Joanni Gualberto, præfatæ Congregationis institutori, facta eidem Congregationi a regia magni Etruriæ Ducis Celsitudine; & deinde exponitur solemnis ejusdem sanctissimi Crucifixi translatio ab ecclesia arcis S. Miniatis prope Florentiam ad ecclesiam sanctissimæ Trinitatis ejusdem urbis, ejusdemque congregationis Vallis-Umbrosæ. Quia vero non desideratur nisi relatio translationis, ideo hæc tantum referetur, omissa prolixiori concessionis narratione, ex qua tamen sileri non potest conditio & qualitas præfatæ sanctissimæ imaginis, quæ ex præfato libro pag. 136 sequentibus verbis exprimitur. Hactenus D. Angelus Maria Rivola, quibus sequentem Crucifixi descriptionem ex citato Actorum Vallumbrosanorum libro extractam ita subdit:

[21] [ejusdem Crucifixi descriptionem.] Lignum in primis, quod præ antiquitate cariosum ac pene corruptum timebatur, solidum, stabile, atque in nulla parte vitiatum repertum est. Tabula illa, supra quam in tela extensa imago Crucifixi est picta, profunda est, seu crassa est dimidio octavæ partis cubiti, ejus longitudo seu altitudo per directum est trium cubitorum cum duabus tertiis partibus, longitudo per transversum est trium cubitorum similium cum duabus octavis partibus, latitudo tabulæ est duarum tertiarum cubiti partium, sed a brachiis crucis usque ad genua latitudo est unius cubiti cum quarta parte. In summa cruce est tabula inscriptionis; in ima vero parte crux habet veluti montem, ut solent & sculpi & pingi cruces. Supra hujusmodi tabulam extenditur tela, supra quam depicta est in morem Græcorum Christi Jesu crucifixi imago ad naturalem altitudinem hominis, sed carnibus valde extenuatis & capillis cincinnatis, & usque ad collum protensis. Diadema est inauratum in eoque scripti conspiciuntur hi characteres LUX. Habet femoralia oblonga, quæ ab iliis ad genua protenduntur & plicaturis tenuissimis depicta sunt. A dextris & sinistris crucis in parte illa tabulæ aliquanto latiore subtus brachia depicta est Virginis Matris & sancti Joannis imago, sed in figura admodum parva. Tela vero tota, potissimum autem a pectore Crucifixi ad reliquam usque infimam partem est adeo lacera, ut vix conspiciatur pictura. Hæc fideliter & authentice ex præfato libro descripta sunt. Decreveram prosequi filum historiæ Gualbertinæ, eamque ordine quodam notis illustrare; sed necessario interserenda hic est scriptorum notitia, ut facilius intelligantur, quæ in sequentibus paragraphis agitanda & elucidanda sunt.

§ III. Quinam auctores S. Joannis Gualberti vitam scripserint, & quorumnam scripta a nobis sint edenda.

Innumeri pene scriptores de rebus a S. Joanne Gualberto præclare gestis meminerunt. Didacus Franchius ante ejusdem Sancti vitam a se Italice editam alphabeticum posuit catalogum manuscriptorum, [Plurimi vitam S. Joannis Gualberti conscripserunt,] quibus in contexenda sua historia usus est. Habeo præterea catalogum manuscriptum, in quo præter viginti duos auctores, qui ex professo, ut ajunt, vitam S. Joannis litteris mandarunt, enumerantur sedecim alii, qui ex occasione eamdem vitam obiter attigerunt. Præcipuos mihi notos hic temporis ordine recensebo. B. Theuzo, S. Joannis Gualberti discipulus, dicitur a quibusdam primus sancti Patris sui vitam scripsisse. Sed an genuinum sit B. Theuzonis scriptum dubitat D. Aurelius Casari in epistola anno 1691, ad Papebrochium data, ita sincere significans: Inveni in aliquibus archivis nostris… vitam S. Joannis Gualberti Etrusco sermone, cujus auctorem facit D. Didacus de Franchi B. Theuzonem, quod equidem haud facile concedo. Non dubito, quin vir ille candidus & eruditus solidas habuerit rationes ad id non facile concedendum. Cum tamen nobis hanc vitam in fonte videre non licuerit, de re ignota judicium non feremus.

[23] Alter ejusdem S. Patris discipulus est B. Andreas patria Parmensis, [atque inter eos præcipui B. Andreas, B. Atto, & Benignus Cæsenas.] cognominatus de Strumis, ab ea, quam postea gubernavit, abbatia Strumensi, cujus Vitam illustrarunt Majores nostri ad diem X Martii. Is circa finem seculi XI præter vitam S. Arialdi martyris, scripsit Acta S. Joannis Gualberti, quæ dudum latentia in lucem produxit mox laudatus Aurelius Casari & ad nos transmisit cum humanissimis litteris, quæ inventionis occasionem & characteristicas inventi thesauri notas explicant. Proximus huic, nempe medio circiter seculo XII, gesta S. Joannis Gualberti conscripsit B. Atto, ex abbate Vallumbrosano Pistoriensis episcopus, cujus vitam elucidavit Papebrochius ad diem XXII Maii. Seculo XIV ejusdem Sancti Acta a Benigno Cæsenate conscripta fuisse testatur Aurelius Casari in prædicta epistola, & enumerans varia bibliothecæ Laurentianæ manuscripta, inter alia dicit, se invenisse vitam S. Joannis Gualberti Etrusco sermone antecedenti simillimam (egerat de vita, quæ B. Theuzoni tribuitur) manu Beati P. N. Benigni Cæsenatis, eremitæ cellarum, quo in loco eam scripsit die III Januarii anno MCCCLXXIV exaratam, in qua abbatum generalium Vallis-Umbrosæ Catalogum ponit usque ad annum MCCCLXXIII.

[24] Andreas de S. Ambrosio monachus Benedictinus, vulgo dictus Andreas Januensis anno 1419, [Item Andreas Januensis, quem cum B. Andrea crasse confudit Mabillonius.] ut ipsemet in proœmio indicat, ex antiquis Actis collegit vitam S. Joannis Gualberti, eamque, quod priores Vitæ scriptores prætermiserant, quibusdam Chronologicis notis, ac prolixioribus phrasibus auxit. Hunc Andream Januensem perperam cum B. Andrea Strumensi abbate confudit Mabillonius in observationibus præviis ad vitam S. Joannis Gualberti seculo VI Benedictino Part. 2, pag. 266, ita notans: Illic, nempe in Valle Umbrosa, sedem suam fixit Johannes Gualbertus, cujus res gestas primus litteris mandavit Andreas Januensis, cujus scriptionem nancisci nobis haud licuit. Crassus enimvero error cum unus seculo XI, alter XV scripserit. Si operæ pretium foret, errorem hunc clare demonstrare possemus ex ipso Andreæ Januensis ecgrapho, quod D. Franciscus Redi Majoribus nostris ex Ms. Ripolensi describendum humanissime curavit, quodque in Museo nostro etiamnum sedulo servamus, quamvis hic non edendum, ne tam multa S. Joannis Gualberti Acta lectorem tædio afficiant, & maximam hujus tomi partem occupent.

[25] [S. Antoninus aliique eamdem vitam litteris mandarunt.] S. Antoninus archiepiscopus Florentinus parte 2, Historiarum tit. 15, cap. 17, Vitam S. Joannis Gualberti eodem seculo compendiosius exaravit. Hieronymus Radiolensis, qui teste Franchio floruit anno 1480, vitam ab Andrea Januensi latine scriptam, in linguam Italicam transtulit. Circa idem tempus, aut paulo etiam ante Xantes Perusinus abbas Marrathensis in componendis ejusdem Sancti Actis cultiore scribendi genere usus est, deditque operam, ut sancti Patris sui vitam rhetorico stylo exornaret. Habemus hic doctissimi hujus scriptoris ecgraphum, quod acceptum referimus industriæ & labori D. Aurelii Casari, qui illud propria manu fideliter descripsit. Thaddæus Adimari, Xantis Perusini successor, S. Joannis Gualberti vitam vulgari lingua imprimendam curavit Venetiis anno 1510 apud Lucantonium Di Giunta Florentinum.

[26] [Quis sit auctor vitæ a Surio editæ.] Laurentius Surius ad diem XII Julii mutato stylo eamdem vitam edidit. Verum quis illius fuerit auctor, nonnulla est inter eruditos controversia. Antonius Possevinus noster in Apparatu sacro tom. I, ad litteram F, pag. 782, nihil hæsitans sic pronuntiat. Jacobus Fornerius sive Furnius Tolosanus Ord. Cisterciensis, qui Benedictus X (vulgo vocatur XII) hujus nominis summus Pontifex fuit, scripsit vitam S. Joan. Gualberti, quæ extat apud Surium tom. IV ad diem mensis Julii XII. Hanc Possevini assertionem dubiam reddit Gerardus Vossius lib. 2, de Historicis Latinis cap. 57, ita disserens: Vitam Gualberti apud Surium habemus tom. IV a. d. XII Jul. Sed nomen auctoris in Ms. desiderabatur. Quare utrum Fornerii, an Blasii sit, haud facile dixerim. Sed magis eo inclinat animus, ut monachi Vallis-Umbrosæ minus siverint perire vitam fundatoris sui Ordinis a monacho scriptam ejusce loci, quam ab abbate Montis Frigidi. Vitæ a se editæ nomen auctoris defuisse fatetur Surius Actis Gualbertinis hunc titulum caute præfigens: Vita S. Johannis Gualberti auctore (ni fallor) Blasio Milanesio Generali Ordinis Vallis-Umbrosæ: Is enim scripsit hujus beati Viri vitam; sed codex Ms. ejus nomen non habebat. Nostra parum interest cujuscumque sit hæc vita, cum certe antiquiora Acta simus edituri.

[27] [Locatellus, Franchius, aliique recentiores eadem Acta scripserunt.] Euxodius Locatellus anno 1582 sancti Patris sui gesta & miracula primo operis sui libro Italice edito ad posteros transmisit. Post plurimos alios, qui tum soluta tum ligata oratione S. Joannis Gualberti Acta exornarunt, omnium copiosissime Didacus Franchius duodecim libris, Florentiæ anno 1640 Italica lingua impressis, eamdem historiam complexus est, ac plurimis notis illustravit. Denique Vincentius Simius in Catalogo Sanctorum & virorum illustrium Congregationis Vallis-Umbrosæ, anno 1693 Romæ typis vulgato, ad litteram I pag. 157 breve vitæ Gualbertinæ compendium tradidit. In eo juxta communem Vallumbrosanorum scriptorum sententiam tenet, sanctum Patrem suum natum esse anno Christi 985, ac pervenisse ad ætatem 88 annorum, adeoque consequenter dixisse debuisset cum receptissima opinione, eum mortuum esse anno 1073. Miror itaque annum 1075 ab eo poni; nisi forte sit error typographicus, quem libenter ignoscimus: Nam hanc errandi veniam petimusque damusque vicissim.

[28] Ex enumeratis scriptoribus, quos fere omnes sive manuscriptos sive impressos in Museo nostro servamus, [Nobis præplacent Acta per B. Andream scripta, quæ e latebris eruit Aurelius Casari,] tantum priores duos, utpote ab antiquitate maxime commendandos, hic edere visum est; ac primo quidem loco Acta B. Andreæ abbatis Strumensis, quæ nobis eo sunt cariora, quo diutius fuerunt in latebris perquisita ac tandem diligentia D. Aurelii Casari detecta, ut patet ex ejus epistola anno 1691 ad Papebrochium data, cujus partem hic præmitto, ut de beati scriptoris auctoritate & ecgraphi sinceritate constet. Sic igitur post religiosam & amicam salutationem scribit. Perdideramus nos Vallumbrosani sanctorum beatorumque nostrorum digna veneratione colendas memorias; præcipue autem sanctissimi Patris nostri institutoris Johannis Gualberti Vitam, quam luculento sermone descripsit beatus P. N. Andreas abbas Strumensis, sancti Patris discipulus, ex qua magna ex parte suam composuit S. P. N. Attho Pistoriensis episcopus. Sed Dei gratia illam ego inter libros & Mss. Rev. Abbatis Petracci, jam in cælo, uti pie speramus recepti… inveni; cujus quidem venerandi codicis antiquitatem vel ipsum erubescens vel potius pallescens atramentum demonstrat.

[29] Liber est pecudineus chirographicus in 4 minori, [qui codicis inventi formam & antiquitatem describit,] ab extra litteris deauratis sic inscribitur, “sci Jo. Gualb. vita a B. And. Abb. Strumensi consc” Intus autem sic incipit. “Sancti Johannis Gualberti Vallis-Umbrosæ primi abbatis ac ejusd. Ord. Instit. vita a B. And. sci fid. de Strumis abbate composita; cum supplemento ex aliis auctoribus in locis, ubi aliqua præsentis perantiqui libelli folia desiderabantur, posita.” Scriptio supplementi mini semimoderna videtur; illa vero codicis antiquissima, & ante annum MCLIV, vel certe paulo post ipsum, ut multis probare possem, exscripta. Utinam & lyncei oculi vestri codicem hunc, vere aureum inspicere possent! una mecum antiquitatem probaretis. Utinam talem præ manibus habuissem, quando eruditus P. Conradus Janningus (ni fallor) huc ad Vallem-Umbrosam accessit, cui in nostro hospitio inservisse gloriabundus etiam nunc exulto, verum & ipse testimonium oculatus testis perhiberet. Ecce vobis & nobis cæli benignitas favit. En præclarum (sic vos in Actis Sanctorum die X Martii & XXV Maii decoratis) opus beati Andreæ, quod vos iisdem diebus nuspiam reperiri doletis, inventum. Hoc ergo quamprimum fideliter exscribam, vobisque per illustrissimum & eruditissimum virum & communem amicum Dominum Antonium Magliabechium mittam.

[30] Promissis stetit vir humanissimus & sequenti anno vitam propria manu descriptam ad Papebrochium misit, [ejusque ecgraphum ad nos misit,] quem in epistola scriptioni suæ involuta sic alloquitur. Virum occupatissimum insuper occupare meo non inesset animo, ni forte quid Sanctorum honoris & gloriæ præmeditarer & Paternitati V. R. gratum foret. En vobis nova occupatio, dum hisce litteris me vobis præsentem exhibeo, in manibus inventum thesaurum tenentem, & offerentem vitam S P. N. Johannis Gualberti, auctore B. Andrea abbate Strumensi, quam fideliter descripsi, ut testimonio ibidem apposito evincere fas est. Hujus Beati scriptoris auctoritas præ aliis æstimanda est, utpote qui beatissimum Patriarcham & B. Discipulum Teuzonem & aliquos qui in vita memorantur, noverit. Ipso scribente, adhuc vivebat B. Teuzo, uti testatur his verbis. “Venerat inter ceteros Teuzo, qui adhuc superest, venerandus pater & senex.” Vivebat & ille Johannes antiquissimus frater, de quo sic. “Quod ille adhuc superstes sic actum fuisse, & illa, quæ superius diximus, viva voce testatur; & non solum illa, sed etiam, quæ inferius subjungemus.” Occurrunt & de aliis exempla similia, ut § Eo tempore &c. prope finem; & § Quod scribimus a venerabili fratre didicimus Johanne; & § Vere non solum &c.

[31] [addito fidelis suæ descriptionis testimonio.] Demum Vitæ a se exscriptæ hoc annectit testimonium: Ego Domnus Johannes Aurelius Casari hiero-monachus Ordinis & Congregationis Vallis-Umbrosæ in veritate profiteor, me suprascriptam Vitam S. P. N. Johannis Gualberti, auctore beato Andrea abbate, fideliter exscripsisse ac desumpsisse a pretioso quodam manuscripto pecudineo antiquissimo, quod nunc mea quidem industria in Archivio Vallis-Umbrosæ servatur. Liber est in octavo (vel ut ante dixerat quarto minori) litteris bene formatis, sed in ferrugineum colorem præ antiquitate vertentibus. Habet solia 48. Primum & secundum continent supplementum, sic & septimum & nonum, quod in præsenti exscriptione his signis ” obsignavi. Folia quædam desiderantur; ideo ne mireris si sic finiat. “Quod postea retractans” Ecgraphum Aurelii Casari more nostro in numeros distributum hic typis mandabimus, & supplementum, quod ipse signis ” distinxit, nos uncis [] includemus.

[32] [Dein edetur vita per B. Attonem concinnata,] Hisce B. Andreæ Actis subjungimus Vitam S. Joannis Gualberti a B. Attone episcopo Pistoriensi conscriptam; quæ quamvis ut plurimum cum præcedenti conveniat, tamen quia amplior est, & in quibusdam paulum differt (hanc discrepantiam in Annotatis observabimus) etiam lectoris oculis subjiciendam esse censuimus, prout eam edidit Mabillonius sec. VI Benedictino Parte 2 pag. 268, relicta editione Romana Thesauri Velii, quæ mendosa est, ut jure merito conqueritur Aurelius Casari hac exclamatione: Quam manca & mutila est vita S. Joannis Gualberti auctore S. Atthone, typis excusa Romæ anno MDCXII! Ut etiam hujus beati scriptoris auctoritas innotescat, placuit laudes ei a contemporaneis datas excerpere ex litteris, quæ leguntur apud Ughellum tomo 3. Italiæ sacræ col. 362, ubi Raynerius canonicus inter alia sic ipsi scribit: Tuæ virtus innocentiæ a me laudanda foret, sed timui laudes diminuisse tuas. Romana namque & Apostolica Sedes, dum studium tenerem Quintonio in Anglia, in tantam tuæ prorupit laudem excellentiæ in curia præsulis Quintoniensium per Dominum Matthæum Diaconum & Cardinalem sancti Georgii: Interrogatus a me de nostræ & Romanæ statu ecclesiæ, dicens; quod Romana & Apostolica sedes beata foret, si tui duceretur moderamine gubernaculi, quod me ultra quam dici possit, lætificavit. Honorificum enimvero elogium: Si quis plura volet, legat ejus vitam in Actis nostris XXII Maii.

[33] Papebrochius quidem in illius Vita ad dictam diem illustrata suspicatus fuerat, [de cujus scriptoris patria conjectura Papebrochii corrigitur.] B. Attonem patria Pecensem esse, eo quod in instrumento quodam ita notatum invenisset. Ego Fr. Atto Pecen. monachus & dictus Pistoriensis episcopus, huic Brevi firmando subscripsi & illud fieri rogavi cum omni bona voluntate. Eruditus D. Joannes Aurelius Casari, lecta hac Papebrochii conjectura, anno 1691 ad eum scripsit in hunc modum: Ex hac peroratione S. Attonis (loquitur de epilogo vitæ Gualbertinæ a se primum invento, quem postea dabimus) & ipsius Memoriali jam vobis per P. D. Placidum Poltri transmisso, in quibus utrisque, vir sanctus ubi hoc titulo gloriatur PECCATOR MONACHUS, liquido apparet, verba illius instrumenti per vos ad diem XXII Maii recitata, scilicet. Ego Frater Atto Pecen. monachus, non sic legenda, ut sonent Pecensis, vel ut aliis placet, Pacensis, sed PECCATOR, ut supra in peroratione & Memoriali. Sic sentio ergo D. Jo. A. qui supra, salva tamen semper in omnibus auctoritate vestra. Cum ea legisset Papebrochius, statim vir candidissimus, & ad errores suos corrigendos semper promptissimus, scripta scheda & ad vitam B. Attonis affixa, opinionem D. Joannis Aurelii Casari tamquam probabiliorem amplexus est, & in dicta scheda præter alia sic candide notat: Hunc sane non exiguum fructum existimo propositi dubii, etiamsi per hoc contingat, nostram quoque de Sancti patria conjecturam ruere: Nec enim tales diutius valere volumus, quam quoad aliunde refellantur, vel melius quidpiam substituatur. Hoc candidum Magistri nostri exemplum imitari volumus, sicubi a vero aberremus. Hæc ex occasione dicta sunto; jam ad propositum nostrum redeamus.

[34] Post utramque hanc Vitam prælo committemus S. Joannis Gualberti miracula, [Dantur etiam Sancti miracula collecta per Hieronymum Radiolensem, cujus elogium exhibetur.] ab Hieronymo Radiolensi collecta, & Henschenii Papebrochiique manu descripta, de quibus in sæpe jam memorata epistola sic habet Aurelius Casari: Inveni duos codices Mss. pecudineos vere autographos D. Hieronymi Radiolensis, nempe miracula S. Joannis Gualberti & sermones ejusdem Hieronymi, in quibus breviter vita S. Joannis Gualberti inseritur, in cujus fine sic habetur: “Iste liber est mei Domni Hieronymi Prioris.” Ut autem lector hujus collectoris fidem pietatemque noverit, breviter addo partem elogii, quod Vincentius Simius in Catalogo virorum illustrium Congregationis Vallis-Umbrosæ ad litteram H pag. 134, sic concinnavit: Hieronymus Radiolensis Prior abbatialis sancti Donati in Vincla, inter scriptores Vallumbrosanos valde celebris, scripsit in primis vitam beatæ Mariæ Virginis, erga quam tenerrimæ devotionis affectu erat inflammatus; deinde miracula sancti Joannis Gualberti, & opus hoc dedicavit magnifico Laurentio Medices, cui extitit ipse singulariter acceptus; præterea tractatus edidit super gestis aliquorum beatorum, super tribus votis solemnibus, super gradibus humilitatis & super virtute patientiæ; epistolæ autem ab eo datæ; & aliæ sacræ elucubrationes fuerunt fere innumerabiles. Ne momento quidem temporis visus est umquam otiari; quin imo semper actu fuit occupatus in aliquo laudabili exercitio vel legendo vel scribendo vel orando. Præter horas canonicas bis in die recitabat Officium Virginis Deiparæ, semel in die officium defunctorum, Psalmos Graduales & Pœnitentiales cum Litaniis & precibus. Ultra consuetas religionis Quadragesimas & jejunia, etiam aliis superadditis abstinentiis carnem macerabat, sicut & ciliciis & frequentibus flagellationibus. Dein Simius piam ejus mortem enarrat. Hæc dicta sunt ad clariorem quæstionum secuturarum intelligentiam; nunc historiæ nostræ illustrandæ filum resumamus.

§ IV. De monasterio S. Miniatis, quod S. Joannes Gualbertus ingressus est, & quare illud deseruerit.

[Templum S. Miniatis ab Hildebrando episcopo restauratum fuit.] S. Joannes Gualbertus prædicto Crucifixæ imaginis prodigio motus, seculo nuntium remittere statuit. Itaque, præmissis pia fraude famulis, ad S. Miniatis monasterium revertitur, & inscio patre, in monachorum numerum cooptatur, ut fusius narrant utraque Acta. Sed hac occasione occurrit quæstio de restauratione ecclesiæ S. Miniatis, quæ, cum non sit ab hoc nostro instituto omnino aliena, breviter tractanda est. Didacus Franchius in vita Italice edita lib. 2, contendit a S. Henrico imperatore ad preces Hildebrandi episcopi Florentini templum hoc restauratum esse: Contra Ughellus tom. 3, Italiæ sacræ col. 62, adductis authenticis instrumentis, ita sentit: Ildebrandus autem inter cetera pietatis officia, quibus inclaruit, collabentem S. Miniatis martyris basilicam restauravit, ac magnifice exornavit. Ceterum ut ejus piæ munificentiæ perennaret memoria, illorumque jugularetur error, qui ejus basilicæ magnificam restaurationem in Henricum Imperatorem ac Cunigundam ejus uxorem, insignis pietatis feminam retulerunt, hanc antiquam scripturam hic subjiciendam curavimus, in qua apertissime ejus ædificationis tota gloria in Ildebrandum redundat, qui ibi etiam a se monachorum collegium institutum a Florentinorum præsulum arbitrio dependere decrevit. Tum subdit donationis instrumentum, quod hic brevitatis causa omitto. Ughelli opinionem sequitur Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 4, ad annum Christi 1013; quam etiam ego ut verosimiliorem amplector.

[36] [Mabillonii error corrigitur.] Non possum, quin hic obiter corrigam erroneam Mabillonii conjecturam, quam in iisdem Annalibus ad annum Christi 1028, donationem quamdam Lamberti episcopi Florentini monasterio S. Miniatis factam commemorans, sic proponit. His litteris subscribunt, ut mox dicebam, Leo abbas de monasterio S. Miniatis, & post eum Theuzo presbyter & monachus, Ottriso presbyter & monachus, & Johannes presbyter & monachus. Forte is sit Johannes Gualbertus, qui hoc ipso tempore ad S. Miniatis monasterium se recepit. Miror, virum in antiquitatibus monasticis versatissimum hic ita hallucinatum esse, ut Johannem Gualbertum crediderit fuisse presbyterum, postquam in vita ipsius per B. Attonem scripta legit hæc verba: Eorum quoque magister omnes ecclesiasticos ordines plurimum honorabat, quos Catholicos esse sciebat, ita ut fores ecclesiæ non præsumeret aperire, nisi prius ordinatus aliquis aperiret. Clarius id etiam in Sancti vita num. 29 exprimit B. Andreas his verbis. Eorum Magister & Pater tantam circa omnes ecclesiasticos gradus reverentiam semper habuit, ut nullatenus aliquando potuerit cogi, nec etiam Ostiarius fieri: sed cum ecclesiam ingredi vellet, & fores essent clausæ, eas ingredi nullo modo præsumebat, donec Ostiarius, qui illas aperiret, vocaretur.

[37] Nunc altera instituenda est quæstio, eaque difficilior, [Traditur S. Joannes Gualbertus deseruisse monasterium S. Miniatis ob simoniacam abbatis promotionem.] scilicet quam ob causam S. Joannes Gualbertus præfatum S. Miniatis monasterium deseruerit. Acta omnia, quæ mihi videre licuit, asserunt, quod simoniaco abbati, per Florentinum episcopum promoto, noluerit subesse. Quomodo hanc simoniacam abbatis sui promotionem S. Joannes Gualbertus cognoverit, longa narratione, nescio unde eruta, explicant recentiores Vitæ scriptores, atque inter illos primus, ut opinor, Andreas Januensis, qui in Vita, quam hic manuscriptam habemus, sic narrat cap. 8. In eodem autem monasterio erat quidam monachus, nomine Ubertus, valde subdolus & transitorii honoris maxime cupidus, qui de rebus monasterii pro dolor! furtive quanta poterat, rapere atque cujusdam alterius Johannis custodiæ, quem unanimem habebat, committere disponebat; nempe ut male conquisita prave dando, non ut custos & pastor ad regimen, sed sicut prædo & raptor ad dominium abbatiæ quandoque pertingere posset, quod efficere spiritu elationis magnopere studuit, postquam beatus Johannes abbatiæ dominium, usus consilio prædictorum duorum, humilitatis spiritu deseruit.

[38] Quapropter idem Ubertus Florentiam perrexit, [Andreas Januensis pluribus exponit,] & Vicedominis, ut se juvarent apud episcopum, centum solidos aureos, episcopo autem, Attoni nomine, multam pecuniam pro dicta abbatia sancti Miniatis dare promisit; & quam, diabolo suggerente, diu concupierat, eodem persuadente, jam invadere satagebat. Igitur pecuniæ pactione perpetrata, & abbatiæ potestate ita simoniace suscepta, idem Ubertus, id est abundans ad omne malum, & non ad bonum, quemdam hominem ad monasterium præfatum ejusdem sancti Miniatis misit, atque de Johanne consanguineo Vicedominorum interrogare monuit, & qualiter abbatiam prædictam acquisisset, quidve pro ea daturus esset nuntiaret; ideoque pecuniam, quam illi crediderat, illuc sibi mandaret.

[39] Ad monasterium igitur sancti Miniatis prædictum Uberti legatus seu nuntius veniens, [quomodo simoniaca abbatis promotio] & Johannem Vicedominorum consanguineum perquirens, Deo concedente, Johannes Gualberti hoc modo propter eumdem Gualbertum patrem suum est illi nuntio deductus, qui Gualbertus nihilominus Vicedominorum Florentiæ erat & consanguineus Cui Johanni Gualberto, cum nuncius ex parte Uberti pecuniam sibi commodatam quæreret, & qualiter ad abbatiæ dominium ipse pervenisset, exponeret, confidens quod ille esset, de quo Ubertus dixisset, mox Johannes beatus, simplex & rectus ac timens Deum, & velut alius Job recedens a malo, crimine confratris & monachi Uberti erubuit satisque doluit, & nimis admirans dixit, exemplo Salvatoris fingens se longius ire; Hoc, frater, quod quæris Uberto deferendum, & episcopo ac Vicedominis dandum, tibi convenienter præbere non valeo, si non id ipsum coram ceteris monachis & fratribus dixeris, ut mihi testes possint fieri, quod, quod quæris, Uberto mandaverim.

[40] [a S. Joanne Gualberto] Hoc igitur remedio contra morbum execrabilem dicti Uberti beatus Johannes est usus, more cauti medici, volens contraria contrariis curare, ut ipse Ubertus videns publicum, quod credebat esse secretum, & sic nimio rubore confusus declinaret a dicto malo & faceret bonum, scilicet de eodem morbo pœnitentiam agendo, & etiam ut monachi, qui sunt tamquam oves, viderent quomodo caute viverent sub eodem, quia hic non erat pastor sed mercenarius, cujus non sunt oves propriæ, quique videns lupum venientem, dimittit oves & fugit, quia mercenarius est, & non pertinet ad eum de ovibus, secundum Euangelicam veritatem. Atque etiam sciebat, prout audiverat, scriptum esse in sacris sanctionibus, ut sicut simoniaca pestis sui magnitudine alios morbos vincit secundum intellectum juris, ita sine dilatione, mox ut ejus signa per aliquam personam claruerint, de ecclesia Dei debeant eliminari atque propelli.

[41] [fuerit detecta.] Ergo cum fratres & monachi hoc cognoscerent, Deo volente, atque Uberti legato cuncta referente, omnesque fere dolerent pariter & erubescerent, sanctus Johannes, zelo Dei succensus & fidei calore inflammatus armisque spiritualibus præcinctus dixit: Quid ergo dicemus, fratres, aut quid faciemus? Qualiter hic ultra stabimus, aut quo ibimus? Ecce venditi sumus. Monasterium emitur. Honor ecclesiasticus, qui, Christo instituente, gratis est dandus ac gratis accipiendus, pecunia emitur, pecunia pariter acquiritur. Igitur, his dictis, quosdam ex monasticis & fratribus, hujusmodi simoniacum execrantes per diversa monasteria statim collocans, cum uno eorum, quem sanctiorem credebat, & ideo eum plus ceteris diligebat, protinus ordinat, quomodo melioris vitæ legibus se posset submittere, ac simoniaci dominium abbatis evadere, cum ejus tyrannidi non valeret resistere. Hæc ille; quæ quidem quoad substantiam vera esse arbitror, quia eamdem discessus causam antiquissimi vitæ scriptores etiam memoriæ prodiderunt. At suspicor, quasdam circumstantias ab Andrea Januensi ingeniose esse excogitatas.

[42] [Contendit Mabillonius huic discessui causam non præbuisse simoniam,] Mabillonius negat, S. Joanni Gualberto hanc fuisse discedendi causam, & consequenter totam Andreæ Januensis historiam falsitatis arguit in Annalibus Benedictinis tom. 4, ad annum Christi 1032, ita disputans. Florentiæ in Italia Lambertus piissimus antistes, rerum humanarum pertæsus, pastorali cura hoc anno abdicata, vitam monasticam amplexus est, quo in vitæ genere incomparabile probitatis exemplum præsentibus posterisque usque ad obitum præbuit. Hoc exemplo Petrus Damiani in sua ad Nicolaum Papam epistola abdicationem & ipse suam comprobavit. Non ergo veri simile est, Lambertum episcopum eum fuisse, qui ob simoniæ vitium Johanni Gualberto secedendi e monasterio sancti Miniatis occasionem præbuerit. Neque id tribui potest Athoni episcopo, Lamberti successori, qui præsul æterna memoria dignus fuisse dicitur; idque probant egregia ejus facta, quæ Ughellus refert, scilicet benefacta ejus tum in ecclesiam Florentinam, tum in Miniatense monasterium.

[43] Deinde, allato fragmento cujusdam instrumenti, quo laudatur Miniatense monasterium, [sed solitudinis amorem,] sic pergit: Quæ omnia probant, longe aliam fuisse Johanni Gualberto recedendi ab illo monasterio occasionem, scilicet majoris perfectionis ac solitudinis studium, ut superius diximus. Extat ad Obertum ejus loci abbatem Benedicti IX epistola, qua omnes ejus possessiones ab Hildebrando, Lamberto, & Athone episcopis concessas confirmat. Lamberto successit Gerardus, natione Burgundio, qui ob præclaras animi dotes ad Florentinum episcopatum promotus est, creatus demum pontifex sub nomine Nicolai II; quo episcopo, celeberrimum monasterium sancti Salvii nomine insignitum, duobus ab urbe Florentia millibus, a Johanne Gualberto Vallumbrosani Ordinis institutore conditum est. Nullus in his locus est simoniaco illi episcopo, qui Johanni secedendi occasionem præbuerit, qualis ab Athone in ejus Vita confingitur.

[44] Hæc non incongrua sunt, ut probent, nullum ex his nominatis episcopis simoniaca labe contaminatum fuisse. [quamvis veteres Vitæ scriptores priorem causam diserte exprimant.] At durum mihi videtur propterea B. Attoni fictionem objicere, &, quod durius est, B. Andreæ scriptori coævo fidem nolle adhibere. Malim ego credere hunc simoniacum episcopum (quisquis is demum fuerit: Nam beati Vitæ scriptores nomen ejus non exprimunt) in catalogo Florentinorum præsulum esse omissum, aut alios non recte collocatos, aut denique aliquem ex prædictis episcopis, antea simoniæ reum, resipuisse, ac postea peccati maculam munificis donationibus eluisse. Hæc ultima conjectura non omnino improbabilis est: Sic enim legimus, Petrum simoniacum, Florentinum episcopum, de quo postea pluribus, pœnitentia ductum, religiosam vitam duxisse. Sic Gregorius VII Rodulpho simoniaco Sueviæ Duci scribit lib. 2, epist. 45. Ad correctionem tuam tibi intimamus, ut quantumcumque pretii te pro disponendis in ecclesia clericis accepisse recordaris, aut in utilitates ejusdem ecclesiæ, si attinere ei videtur, aut in usus pauperum expendas, ut, nulla in te reprehensibilitatis macula remanente, inter electos regni cælestis cives adscribi merearis.

[45] Minus urget, quod ad confirmandam suam opinionem ex Ughello adducit Mabillonius in iisdem Annalibus tom. 4, [Parum urget, quod ex litteris Ittæ abbatissæ] ad annum Christi 1038. Ex iisdem litteris, scilicet Ittæ abbatissæ sancti Hillari, innotescit causa, ob quam Johannes cum sociis e suo monasterio recessit; nempe solitudinis amor & studium vitandæ populi frequentiæ, qui ad sancti Miniatis monasterium confluebat. Sic enim Itta in prædictis litteris loquitur, ubi quædam præmisit de viris sanctis, qui ad pie sancteque vivendum omnia relinquunt; “de quorum collegio” inquit “quosdam viros de sancti Miniatis monasterio, quos vobis bene notos esse credimus, in eremo, quæ Vallis Umbrosa vocatur, sicut vos scitis, suscepimus in loco, qui dicitur Aqua Bella, in proprietatem scilicet nostri monasterii, quod est in honore sancti Hillari sito Alfiano; qui meliorandæ vitæ gratia, cœnobium, quod multa populositate frequentabatur, relinquentes, in loco solitario vitam sanctam actitare maluerunt.” Ex quibus confirmatur id, quod superius diximus, Johannis causam secessus non fuisse, ut simoniacos vitaret.

[46] [ad confirmandam suam opinionem adducit Mabillonius,] Verum, ut dixi, non multum hæc urgent: Nam Itta abbatissa unam causam memorans, alteram non excludit. Imo fieri potuit, ut maluerit S. Joannes in loco solitario vitam agere, quam sub simoniaco abbate, ab hominibus secularibus multum frequentato vivere. Certe monasterium S. Miniatis decem annis ante ab omni seculari strepitu fuisse remotum probat ex verbis Lamberti episcopi Florentini ipse Mabillonius tomo citato ad annum Christi 1028: Annus decimus quintus erat, inquit, ex quo Hildebrandus Florentinus antistes sancti Miniatis monasterium instauraverat, cum Lambertus ejus successor, non modo sui decessoris munificentiam probavit, sed etiam novis donationibus auxit, hac maxime adductus ratione, quod hic locus tanto esset salvandis animabus habilior, quanto & a seculari tumultu remotior, & sanctorum ibi quiescentium religione sacratior.” Adde quod hæc solitudinis observantia etiamnum perseverarit anno 1032, teste Attone episcopo Florentino, cujus hæc verba affert Mabillonius tom. 4 ad annum 1032. Fiunt ibi nempe laudes assiduæ & obsecrationes juges & orationes continuæ pro salute viventium, seu etiam morientium fidelium, quæ in conspectu divinæ clementiæ tanto acceptabilius assumuntur, quanto & voluntate & opere, fratres ibi famulantes a secularibus curis constat fore * remotiores.

[47] [cum una causa alteram non excludat.] Non video quomodo hæc cum secularium hominum frequentia in litteris Ittæ abbatissæ anno 1039 memorata cohæreant, nisi quis dicat regularem disciplinam; forte per abbatem simoniacum & secularibus placere cupientem, relaxatam ac pessumdatam fuisse. Ab hac sententia non abhorret Carolus Sigonius de Regno Italiæ lib. 8, ad annum Christi 1030 (chronologiam ejus non defendo) ita scribens. Joannes Gualbertus honesto loco Florentiæ natus, cum humanis despectis rebus, monasterium iniisset, nec satis monachorum, quibuscum vivendum erat, solutam disciplinam probasset, egressus inde in jugum montis Apennini se contulit, atque in loco, qui Vallis-Umbrosa dicebatur, sedem novo monasterio collocavit, ibique se sociosque suos legibus vitæ severioribus obligavit. Inde congregatio monachorum Vallis-Umbrosæ profecta. Jam de præclari hujus Ordinis institutione ac laude agendum est.

[Annotatum]

* id est esse

§ V. Ordinis Vallumbrosani institutio, incrementum, privilegia ac laudes.

[Vallis-Umbrosæ descriptio & initia] Vallumbrosa, inquit Mabilio, seu Vallimbrosa & Vallis-Umbrosa ab opacis, quæ montium dorso incumbunt, vallemque subjectam adumbrant, abietum silvis sic dicta, dimidii diei itinere ab urbe Florentia in Alpibus Appenninis, medio Florentiam inter & Camaldulensem eremum intervallo, sita est, tergo montis imposita, cujus vallem Vicanus amnis seu torrens præterfluit. In hac solitudine S. Joannes Gualbertus instituit religiosam congregationem, ex qua prodierunt multi viri, tum doctrina tum sanctimonia insignes, quorum D. Venantius Simius texuit catalogum, Romanis typis anno 1693 excusum. Primo S. Pater Joannes more Camaldulensium separatas exstruxit casas, quas pluribus describit Andreas Januensis & Xantes Perusinus, quarumque figuram exhibet Didacus Franchius Historiæ suæ lib. 5, pag. 101. Ex his parvis initiis paulatim crevit monasterium, tandemque anno 1637 a R. D. abbate Averardo Nicolino magnifica exstructa est fabrica, quam æri incisam videre licet apud Didacum Franchium in Indice, Mabillonium in Annalibus tom. 4, pag. 421 & in ejusdem itinere Italico tom. 1, pag. 184.

[49] Nascentem hunc Ordinem, præter Conradum Imperatorem aliosque, pia liberalitate fovit Itta S. Hillari abbatissa, [Varii Vallumbrosanæ congregationis fautores,] ut constat ex litteris donationis, quas integras profert Ughellus tom. 3, Italiæ sacræ col. 299. Post mortem vero sancti Institutoris, viri ac feminæ principes eamdem Congregationem plurimis donis auxerunt, ut videre est apud Mabillonium in observationibus ante Vitam S. Joannis Gualberti sec. VI, Benedictino Part. 2, pag. 267, & apud Ughellum tom. 3, Italiæ sacræ col. 286. Nec minori benevolentia hanc sacram familiam prosecuti sunt summi Pontifices, quorum diplomata passim sunt obvia. Bulla Urbani II, quæ exstat apud Laertium Cherubinum tom. 1, Bullarii pag. 14 & 15, eximias hujus Ordinis laudes & singulares plane prærogativas continet. Privilegia huic Ordini concessa varii posteriorum seculorum Pontifices confirmarunt, quorum Bullas auctores Vallumbrosani aliique diplomatum collectores plerumque exhibent, ad quos curiosum lectorem remittimus.

[50] Non possum tamen, quin ex iis quædam ad hujus Ordinis honorem maxime spectantia breviter excerpam. [inter quos Romani Pontifices Urbanus II,] Urbanus II Bullam dilectissimis filiis universæ Vallis Umbrosanæ congregationis anno 1090, datam sic auspicatur: Cum universis sanctæ Ecclesiæ filiis ex Apostolicæ Sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis præcipue locis atque personis, quæ specialius ac familiarius Romanæ adhærent Ecclesiæ, quique ampliori religionis gratia eminent, propensiori nos convenit caritatis studio imminere. Quia igitur, divina propositum vestrum præveniente ac subsequente clementia, Religionis vestræ simplicitas bonæ opinionis odorem in locis & prope & longe positis aspiravit: Nos vestro provectui, annuente Domino, provectus adjungere cupientes, cœnobium vestrum pro B. Mariæ semper Virginis reverentia, cui dicatum est, in Romanæ Ecclesiæ proprietatem & tutelam, atque protectionem Apostolicæ Sedis accipimus; & Apostolicæ illud auctoritatis privilegio munientes, ab omnium personarum jugo liberum permanere decernimus.

[51] [Alexander IV & Julius II, qui hunc Ordinem variis privilegiis & laudibus exornarunt.] Alexander IV, teste Franchio lib 7, pag. 198, etiam constantem hujus Congregationis amorem erga Apostolicam Sedem sic laudat: Pro speciali devotione, quam habetis ad Romanam Ecclesiam, matrem vestram, sustinuistis in personis injurias, & in possessionibus & in aliis bonis vestris non modicum detrimentum. Denique, ut plurimos alios præteream, Julius II anno 1507 privilegia a prædecessoribus suis huic Ordini concessa confirmans, & nova communicans, hujus gratiæ conferendæ causam sic indicat: Nos igitur qui Ordinem & congregationem Vallis-Umbrosæ hujusmodi, propter uberes fructus, quos in militanti Ecclesia in divinis contemplandis & assiduis orationibus ac precibus ad Deum producere noscuntur, in visceribus charitatis & dilectionis nostræ complectimur. Bulla hæc integra legi potest apud Laertium Cherubinum tom. 1, Bullarii pag. 426. Cum hic nobis diutius hærere non liceat, honorifica aliorum de hoc Ordine testimonia proferamus.

[52] [Auctor vitæ S. Ayberti] Quantæ venerationis ob vitæ sanctimoniam fuerit hujus religionis inceptor, liquet inter alia ex eo, quod Bonizo episcopus Sutrinus, postea Placentinus, tandemque martyr, cujus Mss. servantur in Bibliotheca Cæsarea, teste Lambecio lib. 2, pag. 790, octo sententiarum libros ex S. Augustino excerptos viventi S. Joanni Gualberto dedicaverit. Mortuo sancto Patre, idem sanctitatis odor in filiis perseveravit: Testantur quippe antiqui scriptores, quanta morum integritate ac pietatis laude hæc Congregatio suo tempore floruerit. Juvat hic quorumdam testimonia audire. In vita S. Ayberti, ab auctore coævo scripta, quam illustravit noster Henschenius tom. 1 Aprilis pag. 675, ita narratur: Qui cum Romam venissent, dictum est eis, sanctæ memoriæ Urbanum (is est hujus nominis II, electus anno 1088) quem petebant, esse Beneventi. Quod audientes Domnus Aybertus & frater Joannes, non ausi sunt arripere tam longum iter, tum quia diffidebant viribus corporis, tum quia frater Joannes infirmabatur; ideoque consilio & benevolentia prædicti abbatis in Umbrosam Vallem secesserunt, ibi eum, dum rediret, præstolaturi.

[53] [monachorum Vallumbrosanorum pietatem miris laudibus extollit.] Ubi quidem monachos miræ continentiæ & exquisitæ vitæ invenerunt, qui super eos viscera pietatis effundentes ac benigne suscipientes, perpetuo illos secum retinere studuerunt: Monachi enim isti, de quibus agimus, ut multorum sinceritas testatur, sunt firmiter & perfecte regulam S Benedicti observantes, de labore manuum viventes, multis & variis laboribus incessanter spe cælestis vitæ corpora afficientes, in rigore disciplinæ severa caritate fervidi, in peregrinis & pauperibus suscipiendis benigni, in sepeliendis fratribus pii, insuper omni genere religionis præclari, & (ut duo prædicti viri fatebantur) omnibus monachis, quos hactenus viderant, sanctitate præferendi. Qui cum eis per aliquot temporis spatium demorantes, ab illis multa documenta recte vivendi, ut ipsi testabantur, susceperunt.

[54] [Comitissa Mathildis, Anselmus episcopus Havelbergensis] Comitissa Mathildis in litteris, anno 1100 Florentiæ datis, contra iniquas quorumdam vexationes defendit eosdem monachos Vallumbrosanos, quorum vitam, inquit, nostro tempore præ ceteris excellentius fulgere cognovimus, eorumque laudabilem sanctitatis famam ubique redolere non surda aure persensimus. Anselmus episcopus Havelbergensis lib. 1, cap. 10, Dialogorum, quos edidit D. Lucas Acherius tom. 13, Spicilegii ita loquitur: Nec diu est, quod in alio loco, qui vocatur Vallis-Umbrosa juxta Perusinos montes surrexit congregatio monachorum valde religiosa, a ceteris, qui vocantur monachi novo Ordine & novo habitur differentes, & multos habent suæ formæ sequaces. Habitus, de quo hic scriptor agit; tum erat ferruginei coloris, quem R. D. Blasius de Milanesiis Generalis circa annum 1500 in nigrum commutavit, ut fusius ostendit Franchius lib. 7, pag. 186. Unde refelli non meretur duplex error cujusdam recentioris heterodoxi, qui imperite scribit, colorem Vallumbrosanorum monachorum olim fuisse cæruleum (in hoc primo errore ducem habet Polydorum Vergilium lib. 7, de Invent, rer. cap. 2) ac nostro tempore esse violaceum. Hic, si umquam, cæcus judicat de coloribus.

[55] De habitus mutatione ita canit Æmilius Acerbus in panegyri S. Joannis Gualberti.

Mutavit Vallis veteres Umbrosa colores:
Felix si mores, & cæli servat amores.

[& Ferdinandus Ughellus abbas Cisterciensis] At religiosam hanc congregationem mores ac cæli amores conservasse, testatur Ughelli elogium, quod hic tamquam dictorum anacephaleosin, & omnium, quæ dici poterant, synopsin subjicio. Sic habet tom. 3, Italiæ sacræ col. 283. Traxit is Ordo nomen suum a loco, in quo primum monasterium, nimirum in subjecta valle, densiore umbra obsita, projectaque ab insurgentibus hinc inde asperrimis montibus excitatum est in eo loco, cui Aqua Bella nomen est, quem ipsi nobilissima Itta Hilarianæ domus in Fesulana diœcesi abbatissa, ex Guidonum Comitum familia procreata, liberaliter tradidit.

[56] Distat tantummodo duodecim a Florentia milliaribus nobilissimum hoc monasterium, [honorifica de eodem Ordine dederunt testimonia.] quod postea, cum Viri sanctissimi virtus late spargeret se, ac circumferret, ejusque probitate successores non desciscerent, maximis opibus, ut in eo divini cultus gloria effloresceret, amplificatum est, atque caput extitit nobilissimæ Congregationis Vallumbrosanæ; quæ brevi non modo tota Hetruria, verum etiam tota Italia se diffudit, maximosque Ecclesiæ fructus attulit, novum D. Benedicti institutis monasticis splendorem peperit, Hetruriæque maximum decus affudit: Extulere enim sese ex ea familia innumeri viri sanctitate ac scientia conspicui, quos præclaræ virtutes ad summas ecclesiasticas dignitates evexere: Tument præclaris illorum gestis historicorum monumenta, quæ hic recensere supervacaneum est. Servavit hactenus is Ordo suum splendorem: Serenissimi principis Caroli Medicei episcopi Cardinalis Tusculani clientelæ hodie commendatus est, & ab Ascanio Tamburino abbate Generali maxima laude administratur; quem virum insignis doctrina cum aliis naturæ dotibus & ornamentis, suavitate morum prudentia singulari, conjuncta, non minus quam libri eruditissimi de abbatum abbatissarumque jure ab ipso typis cusi commendant. Exemere a Diœcesani jurisdictione hanc religiosam familiam a primis ejus incunabulis Romanorum Pontificum amor ac studium, qui postea celeberrima in eam privilegia contulere.

[57] Quomodo hic Ordo in Galliam propagatus sit, [Quomodo Andreas monachus Vallumbrosanus ordinem suum in Galliam translatum,] liquet ex Patriarchii Bituricensis capite LXI, quod a Labbeo nostro editum est initio tomi secundi in Nova Bibliotheca Manuscriptorum librorum, ubi traduntur sequentia: Quidam nobilissimus ac strenuissimus comes ab Hierusalem reversurus in Franciam, unde cum ceteris Christianis illuc fuerat profectus, Romam ingressus, facile obtinuit a summo Pontifice sibi donari reliquias sanctorum martyrum Cornelii & Cypriani. Tum vero impetratis etiam ex florentissima monachorum Congregatione Vallis-Umbrosæ aliquot devotis fratribus, quorum Prior vocabatur frater Andreas, vir maxima conservandæ religionis constantia clarus, illustrissimus Comes voti compos, lætissimusque ad suos penates regressus, amplifica liberalitate prædictos religiosos viros curavit, dansque illis optionem eligendi locum idoneum pro ædificando monasterio infra suæ ditionis metas concessit, statuitque tanti operis impensas de suis facultatibus accipi. Quo quidem cœnobio in Aurelianensi territorio celeriter magnificeque constructo, non solum illud vir admodum nobilis sanctorum martyrum Cornelii & Cypriani sacris reliquiis insignivit; verum etiam de suis redditibus ipsum locum munifice ac nobiliter dotavit, instituens, ut deinceps idem monasterium appellaretur Corneliacum.

[58] [variis monasteriis] Jamque velut balsami fractum alabastrum admirabilis virorum Dei opinio mire fragrans, brevi per totam Aquitaniæ provinciam diffundebatur; quorum exemplo plurimi cujusvis conditionis homines attracti & illecti, contemptis ac spretis vani hujus mundi illecebris, se ultro suavi Christi jugo submittentes, ad bravium supernæ vocationis certatim contendebant: Venerabilis enim pater Andreas, in quo totius religionis forma, nec non totius moderationis gratia renitebat, facile inducebat singulos, qui ad se convertebantur, suimet notitiam recipere, psalmis & hymnis vacare, terram sui cordis jugi cultu & exercitiis indesinentibus excolere, cælibem castamque vitam; omnibus mortalibus præcipue desiderabilem, æmulari atque sectari. Quid multa? Ita brevi abrenuntiantium seculo coaluit numerus, ut in arido & squallenti campo videretur seges fœcunda, ac læta Domini Sabaoth vinea succrevisse, jam suas propagines longe lateque dilatatura. Unde vir Domini Andreas plura diversis in locis monachorum conventicula, quæ nunc Prioratus vocantur, instituit, & erexit precibus quorumdam nobilium virorum, ultro ei offerentium ea, quæ ad quietam religiosorum vitam pertinent.

[59] [& discipulis auxerit.] Denique silvam quamdam quercubus & fagis densissimam intra Bituricensis diœceseos fines reperiens, facto primum ibidem tugurio, animo ejus incessit hanc suæ peregrinationis ultimam facere mansionem; ubi sane, quicumque divinitus inspirati convertebantur, ab ipso secundum divi Patris Benedicti regulam instituendi, sibimet casas circa magistri tuguriolum compingentes, rei effectu locum ipsum deinceps Casale benedictum appellandum censuerunt. Qui tandem adjuti ope quorumdam principum, ac devotorum fidelium eleemosynis basilicam & universas monasterii officinas, Deo auxiliante, consummaverunt. Quo Dominus Leodegarius Bituricensis archiepiscopus venire dignatus, ecclesiam quidem in honorem intemeratæ Virginis Mariæ Dei Genitricis ac beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli solemniter dedicavit; ipsum vero Reverendum Patrem Andream in abbatem primum Casalis-benedicti confirmavit ac benedixit.

[60] Mirum est hunc Andream a Venantio Simio in Catalogo virorum illustrium Vallis-Umbrosæ prætermissum esse; [Hujus Andreæ paucis noti elogium.] præsertim cum in Epistola encyclica a monachis Casalis-Benedicti post ejus mortem scripta, & jam a Luca Dacherio edita tom. 2, Spicilegii pag. 518, egregium habeat elogium, ex quo hæc pauca excerpimus. Fratres carissimi, pro Domno Andrea, abbate nostro, fratre vero vestro, piissimas aures omnipotentis Dei nobiscum pulsare satagite, quatenus cui devota mente servivit, dum spiritus membra vegetavit, inhærere membris corporis a vita destitutis perpetualiter valeat. Hic etenim beatus vir, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo duodecimo, Indictione quinta, duodecimo Kalendas Februarii, explevit naturæ jura, mortis persolvens debita … Primus quoque abbatiam nostram, quæ vocatur Casale-Benedictum construxit, pluresque cellulas sibi suppositas, scilicet Corneliacum, Contras, Altaria, S. Benignum, Beescam, Polinas, S. Anianum, Cambonum, Salviniacum. Qui de hoc abbate, & ædificatis ab eo monasteriis, præsentique eorum statu magis distinctam desiderat notitiam, consulat Annales Benedictinos tom. 5, pag. 254, 297, 316, 468, 577. Nobis enim non licet hic singula transcribere, ne in nimiam molem excrescat Commentarius.

[61] Si quis etiam de illustri Ordine Vallumbrosano, & orta ex eo post mortem sancti fundatoris religiosarum feminarum familia, [Assignantur auctores qui de ordine Vallumbrosano scripserunt.] plura nosse cupit, adeat Eudoxium Locatellum, qui primo Italici operis sui libro vitam & miracula S. Joannis Gualberti, secundo Generalium Vallumbrosanorum ac Beatorum gesta complexus est. Videri etiam potest Didacus Franchius, qui Vitam sancti Patris sui duodecim libris Italicis vulgatam copiosis notis illustravit. De eodem Ordine egerunt Ascanius Tamburinus de jure abbat. Disp. 24, quæst. 5, num. 20. Silvester Maurolycus in Oceano omnium Religionum lib. 2, pag. 120. Paulus Morigia in Historia Religionum cap. 26. Ignatius Guiduccius in Vita S. Humilitatis, Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino, Silvanus Razzius in Vitis Sanctorum & Beatorum Hetruscorum, Philippus Bonannius in Catalogo Ordinum religiosorum, ac post alios Anonymus Gallus, qui a paucis annis de omnibus Ordinibus Religiosis ac Militaribus octo tomos, æneis figuris decoratos, gallice vulgavit.

§ VI. S. Joannis Gualberti scripta & preces.

[Prologus]

Sanctum nostrum varia scripsisse, quæ perierunt aut latent, colligo ex Andrea Januensi in Vita cap. 18, ubi sic habet: [S. Joannes Gualbertus varia scripsisse fertur.] Collegit plurima sanctorum Patrum capitula, dicta, doctrinam & exhortationes, ex quibus adversus simoniam universos instruebat & armabat, quatenus illam non solum refugere, verum etiam possent impugnare. Idem testatur Hieronymus Radiolensis libro de vita solit. cap. 17, his verbis: Joannes noster tum scito & gravi sermone, tum epistolis per amplam Italiam conscriptis, schismaticos, infideles, & pecunia corruptos reprehendebat & acriter damnabat, & pari modo domi forisque insectabatur. Quin imo Eudoxius Locatellus, apud Franchium lib. 7, pag. 165 citatus, asserit, gloriosum Patrem S. Joannem divina virtute subito tantam acquisivisse scientiam, ut doctissimum sanctissimumque latinarum epistolarum librum composuerit. Nobis jam tantum duæ supersunt epistolæ. Prima ad Herimannum Volatrensem id est Volaterranum episcopum, quæ a B. Attone brevitatis ergo omissa, refertur a B. Andrea in Vita num. 74. Altera, quam S. Pater jam morti propinquus de fraterna caritate dictavit, habetur apud eumdem Andream num. 112. Hæc pauca de illius scriptis; nunc ad ejus preces pergimus.

[63] [Petitioni Vallumbrosanorum satisfacturi,] Anno 1698 D. Germanus Ruini sacrista Vallumbrosanus dedit ad Papebrochium litteras, quas hic præmitto, rescissis. laudibus, quibus nos immerentes cumulat. Itaque in earum parte, quæ ad rem præsentem spectat, ita loquitur. Quoniam mei muneris est, antiqua Sanctorum nostri Ordinis Vallis-Umbrosæ gesta inquirere, & diligenter investigare ad Dei laudem ejusque servorum, operæ pretium duxi, accedente insuper beneplacito Reverendissimi P. Generalis D. Venantii Simi Tomani, circa vetustissimum Manuale manuscriptum, quo usus est S. Joannes Gualbertus abbas institutor, ejusque beati discipuli, Paternitati tuæ admodum Reverendæ aliquid sincere scribere. Hoc igitur sacrum Manuale, quod asservatur inter alias reliquias in sanctuario Vallis-Umbrosæ, uti videre est, & etiam vidit R. P. Mabilio monachus S. Benedicti, ut apparet ex suo Itinere Italico fol. 183, continet plures ac pias orationes & documenta, quæ licet sint forsan & aliorum sanctorum Patrum, tamen quia historice tenemus illas recitasse S. Joannem Gualbertum & dicta dedisse etiam documenta suis sociis, ut ex nostris Historicis apparet, ideo hæc sua eximia gesta, ne in umbris amplius delitescant, rogamus suppliciter, ut hoc breve spirituale exercitium orationum a me sincere collectum Theologi eximiæ Societatis tuæ in lucem istic edant ac benigne ad Acta Sanctorum inserant sive in annotationibus ad diem XII Julii; de quo & gratias agemus singularissimas.

[64] [edimus hic preces, quibus S. Joannes Gualbertus usus est.] Libenter humanissimi viri petitioni annuimus, & totius Ordinis, quem intime veneramur, desiderio satisfacturi hasce preces & documenta hic subjungimus. Igitur D. Germani Ruini ecgraphum sic habet. Imitemur sanctam Ecclesiam, cujus & membra sumus. Manuale pag. 1. Cum a somno evigilas, Crucis signum ✠ in labiis impinge. Manual. pag. 1. Ego te toto corde & ore confiteor & adoro Patrem & Filium & Spiritum sanctum, trinum in personis & unum in substantia. fol. 1. Oratio Dominicalis. Credo. fol. 1. Ego Joannes credo & confiteor fidem, quam sancti Apostoli prædicaverunt, & sancti Patres in quatuor conciliis confirmaverunt. Ex Breviculo S. Joan. Gualberti Ms. Invoco Patrem & Filium & Spiritum sanctum, ut sit super me signum Crucis & defendat me a malis operibus. Signaculum sanctæ Crucis sit super me diebus ac noctibus. Ex Breviar. S. Joan. Gualberti Ms.

[65] [Gratiarum actio pro divinis beneficiis.] Gratias tibi ago, infinita misericordia, Domine Deus omnipotens, qui me per aquam sacri Baptismatis & renovationem sancti Spiritus ab originalibus vinculis expedisti. Gratias tibi ago, qui me in te credere recte fecisti, & tuorum me fidelium numero sociare dignatus es. Ex Manual. fol. 2. Domine Deus omnipotens, æterne & ineffabilis sine fine atque initio, quem unum in Trinitate & trinum in unitate confitemur, te solum adoro, te laudo, te benedico, teque glorifico, tibique misericors & clemens gratias refero, qui me exutum nocte perfidiæ & erroris, participem fieri tribuisti gratiæ tuæ. Perfice quæso Domine cœptum in me opus misericordiæ tuæ. Dona mihi tempus cogitare, loqui & agere, quæ placita sunt tibi, & gratuita me ubique pietate custodiens, fac me indignum & miserum ad tuam pervenire visionem. Amen. Ex Manual. fol. 2. Gratias tibi ago omnipotens Pater, qui me dignatus es in hac nocte custodire: Deprecor clementiam tuam, piissime Domine, ut concedas mihi diem venturum sic peragere in tuo sancto servitio, in humilitate & discretione, qualiter tibi complaceat servitus nostra; & præsta mihi hodie cum summa patientia tibi gratum exhibere servitium. Ex Manual. fol. 11.

ORATIONES DIVERSÆ.

Pro sensuum custodia oratio.

[66] Mecum esto [Domine] Sabaoth mane cum surrexero; [Oratio pro sensuum custodia,] intende in me & guberna actus meos & verba mea & cogitationes meas. Custodi pedes meos, ne circumeant domum otiosi, sed stent in oratione. Custodi manus meas; sint puræ, mundæ & elevatæ sine ira & disputatione. Custodi os meum, ne loquatur vana, ne fabuletur secularia, ne detraham proximo meo; ne invitem alios ad vanum eloquium, sed semper sim promptus ad laudem, tardus ad iram. Custodi aures meas, ne audiant detractionem, nec mendacium, nec verbum otiosum; sed aperiantur quotidie ad audiendum verbum Dei, ut tota die transeam in tua voluntate. Custodi oculos meos, ne videant vanitatem. Dona mihi timorem tuum Domine, cordis compunctionem, mentis humilitatem, conscientiæ puritatem, ut cælum aspiciam, terram despiciam, peccata odiam, justitiamque diligam in secula seculorum. Amen. Ex Manual. fol. 11.

Oratio ad Jesum.

[67] Pie exaudibilis Domine Jesu Christe, exaudi me indignissimum peccatorem per interventum & meritum beatæ & gloriosæ semper Virginis Mariæ Genitricis tuæ & omnium civium supernorum, [& pro vario hominum statu.] Ecclesiæ tuæ Catholicæ fidem auge: Pacem tribue Papæ N. & omni huic Congregationi, consanguineis quoque nostris & principibus Christianis atque tua mihi charitate conjunctis. Etiam sua nobis munera largientibus, persequentibus & calumniantibus nos, omnibus, qui pro nobis implorant nomen sanctum tuum, vel qui pro se nos miseros apud tuam clementiam supplicare voluerunt; nobis quoque peccatoribus remissionem & indulgentiam omnium tribue peccatorum. Infirmis salutem, lapsis reparationem, navigantibus & iter agentibus, iter prosperum & salutis portum; Afflictis & tribulatis gaudium; oppressis relevationem; captivis, vinctis & peregrinis absolutionem & ad patriam reversionem propitius concede. Ex Manual. fol. 12.

Oratio.

[68] [Orationes pro diversis.] Universis gradibus, qui in fide sanctissimæ Trinitatis in Ecclesia tua catholica communiter continentur, miserere clementissime Deus. Propitiare omnibus in quibuscumque necessitatibus atque miseriis constitutis, & universo populo tuo Christiano, quem pretioso sanguine redemisti. Ex Manual. fol. 18.

Oratio.

Reple corda nostra fide, spe & charitate, obedientia & humilitate atque patientia, & fac nostrum rectorem secundum cor tuum, ut faciat voluntatem tuam ad salutem suam & nostram. Amen. Ex Manual. fol. 30.

Alia Oratio.

Tribue Domine, quæsumus, omni sexui & universæ ætati atque conditioni Ordinis Christiani mandatorum tuorum custodiam & suorum omnium veniam delictorum & nobis miserere. Amen. fol. 18.

ALIÆ QUÆDAM PIÆ ORATIONES.

Oratio pro contemplatione cælestis patriæ.

[69] [Monitum pro cælesti contemplatione.] Admonet nos B. Apostolus dicens: Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: Et iterum: Nostra autem conversatio in cælis est. Lugeamus in hoc calamitoso itinere, quamdiu exulamus a patria. Transcendamus contemplationis pennulis cuncta, quæ cœperunt ex tempore & cum tempore finiuntur, & ad illam totis desideriis patriam mente volitemus, ad quam in tempore pergitur, sed sine tempore vivitur. Ad accendenda igitur nostra desideria, hos quinque canamus spiritu & mente quotidie Psalmos. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat &c. Judica me Deus & discerne causam &c. Te decet hymnus &c. Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum &c. Voce mea ad Dominum clamavi &c. Ex Manual. fol. 4.

Post orationem Dominicam isti Psalmi sunt suppliciter decantandi: Hi etiam in tribulatione mentem consolantur & sublevant: Usque quo Domine obliviscetis me in finem. &c. Deus Deus meus aspice in me. &c. Deus in nomine tuo salvum me fac. &c. Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo. &c. Deus in adjutorium meum intende &c. Eripe me Domine ab homine malo. &c. Domine Deus salutis meæ &c. Ex Manual. fol. 4.

Post modulationem Psalmorum Oratio.

[70] [Oratio post psalmodiam & pro defunctis.] Liberator animarum & mundi redemptor Jesu Christe, Domine Deus æterne, Rex immortalis, supplico ego peccator immensam clementiam tuam ut per modulationem psalmorum, quos ego miser indignus cantavi, liberes animam meam de peccato & abstollas cor meum de malis & pravis & perfidis cogitationibus & auferas corpus meum a servitute peccati, & repellas a me carnales concupiscentias, & eripias me de omni impedimento sathanæ & ministrorum ejus visibilium atque invisibilium & infidelium tuorum, qui quærunt impedire animam meam. Ex Manual. fol. 32.

Oratio pro defunctis.

Ne reputes piissime Deus, peccata quiescentium fratrum meorum, vel eorum, qui mihi conjuncti tua charitate extiterunt, ut his, atque omnibus in tua fide defunctis digneris propitius æternam concedere requiem. Amen. Ex Manual. fol. 20.

In tentatione immundorum spirituum consolatio.

[71] Consolatur nos in tentationibus dæmoniacis egregius Prædicator dicens: [Consolatio in tentatione,] Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Quo circa sciendum est, quia judicii occulti mensura est, & quando tentationis procella prosiliat, & quando quiescat. Certe, Euangelio attestante, diabolus nec manere in obsesso homine potuit, nec minus invadere bruta animalia non jussus præsumpsit. Quando ergo sua sponte nocere factis ad Dei imaginem hominibus auderet? Cui si potestas summa licentiam non præberet grassari, nec in porcos valeret ire. Nullo modo ambigendum est permissu æquissimi judicis in electos ad tempus diabolum tentandi accipere potestatem, sed misericorditer judex concedit, quod crudeliter hostis cuperet Hinc est, quod fideli famulo de eodem Dominus dicit: Non quasi crudelis suscitabo eum. Hinc Esaias tentationibus fatigatam fidelem animam blandis consolationibus refovet dicens: Dixit Dominus Deus tuus; ad punctum in modico dereliqui te, & in miserationibus magnis congregabo te. Item ibi: Abscondi faciem meam parumper a te, & in misericordia sempiterna misertus sum tui

[72] Cum ergo in tentationem ad tempus incidimus, priusquam in delectationis aut pravi consensus labamur voraginem, [& quinam psalmi in ea recitandi, ac oratio ad crucem.] clamemus medullitus, clamemus valenter hos decantando Psalmos: Usque quo Domine oblivisceris me in finem. Ps. Deus Deus meus respice in me, quare me dereliquisti. Ps. Deus in nomine tuo salvum me fac. Ps. Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo. Ps. Domine Deus salutis meæ. Ps. Deus in adjutorium meum intende. Ps. Eripe me Domine ab homine malo. Ex Manual. fol. 7.

Ad S. Crucem Oratio.

Adesto familiæ tuæ, clemens & misericors Deus, ut in adversis & prosperis preces exaudias, & nefas adversariorum per auxilium S. Crucis, quia in te passus est salvator mundi, digneris conterere, ut portum salutis valeant apprehendere. Per Dominum nostrum Jesum Christum &c. Ex Manual. fol. 47. Invoco Patrem & Filium & Spiritum sanctum, ut sit super me signum Crucis & defendat me a malis operibus; signaculum S. Crucis cis sit super me diebus ac noctibus. Ex Breviar. Ms. S. Joan. Gualberti prope finem. Crucem tuam adoramus Domine & sanctam resurctionem tuam laudamus & glorificamus: Ecce enim propter crucem venit gaudium in universo mundo, Ex Manual. fol. 48.

Pro conservatione Congregationis Oratio.

[73] [Oratio pro Congregatione, & benefactoribus ac vario hominum genere.] Ne des clementissime Deus hanc Congregationem in dispersionem, sed conserva eam propter nomen sanctum tuum. Ex Manual. fol. 31.

Oratio.

Exaudi me, clemens & benigne Deus, pro universis fidelibus tuis, qui nobis eleemosynas suas dederunt, nec aspicias Domine peccata mea, sed fidem illorum, qui nobis in fidem tui nominis largiti sunt bona temporalia: & tu Deus, remunerator omnium bonorum, retribuere illis digneris pro parvis magna & pro terrenis promissa sempiterna; Salvator mundi, qui vivis & regnas in secula seculorum. Amen. Ex Manual. fol. 3.

Oratio.

Miserere omnibus catholicis tam vivis quam defunctis, & aversos a via veritatis dignare ad te convertere, ut te toto corde requirant. Et æterna protectione omnes conserva, ut nullis tentationibus a te separentur. Et præsta ut mortuis prosit hæc oratio servi tui ad emundationem delictorum seu levigamentum pœnarum. Tu, Deus magne & terribilis, misericors & amator hominum; Tu scis quidquid singulis expediat, obsecramus clementiam tuam Domine, ut juxta voluntatem tuam fiat nobis omnibus tam vivis quam & fidelibus defunctis, Salvator mundi, qui vivis & regnas &c. fol. 31 ibidem.

Oratio pro Gratiarum actione.

[74] [Altera gratiarum actio.] Gratias tibi ago, infinita misericordia, Domine Deus omnipotens, teque laudo & glorifico, qui me de æternæ mortis interitu, de pœnis, & hujus carnis cruciatibus, in quo affligi dignus sum, hactenus liberasti. Tibi ago laudes & gratias, qui me de multis mortibus, de multis opprobriis, calamitatibus & miseriis, de immanissimis diaboli laqueis, de immundis desideriis exemptum disruptis vinculis, quibus tenebar adstrictus, perducere dignatus es ad servitium tuum. Tibi ago laudes & gratias, qui me eripiens a jurgiorum procellis, das mihi servorum tuorum perfrui charitate. Quæso Domine Deus meus, qui mihi usque ad præsentem horam, tuam misericordiam impendere dignatus es, dona mihi, toto corde, tota anima, totis viribus meis exquirere faciem tuam semper, & perduc me misericors ad tuam suavissimam visionem. Amen. Ex Manual. fol. 2

Oratio ad B. Virginem Mariam.

[75] [Oratio ad Deiparam & S Michaëlem archangelum.] Te supplico, Virgo sancta Maria, mater Christi immaculata, puerpera, stella maris splendida, regina cælorum digna, aula Dei munda, porta Christi conclusa; in mulieribus benedicta, super cælos exaltata, Genitrix Christi, apud Filium tuum Dominum pro peccatis meis intervenire digneris: Nullus est enim in creaturis dignior te, quia ipse, qui creavit te, natus est, & perinde nullum libentius exaudit, quam te. Sub tuis ergo visceribus confugio. Amen. Ex Manual. fol. 27.

Ad S. Michaëlem Archangelum.

Obsecro te gloriosissime Michaël princeps exercitus angelorum, quem Jesus Dominus noster ideo voluit mortalibus manifestum fieri, ut quos ille de sub jugo dæmoniacæ servitutis, sanguinem suum fundendo eripuit; Tu eos ab illius insidiis angelica potestate protegas & virtute orationis defendas: Funde pro me quotidie preces tuas, ut donet mihi Dominus contra vulneratum superbum humilitatis fortissima arma, quibus & illi fortiter resistere valeam & Domino nostro suppliciter obedire, & societatem Angelicæ beatitudinis, quam ille superbiendo perdidit, dignis ego obediendo operibus apprehendere valeam. Amen. Ex Manual. fol. 27.

Ad Sanctos Angelos custodes

[76] Adsit, quæso, mihi beatorum Angelorum tuorum pia custodia & præsta, [Oratio ad Angelos custodes aliosque Sanctos.] ut apud te pro me indignissimo Sanctorum tuorum agmina intercedant fol. 13.

Alia oratio

Angelum tuum sanctum nobis hic & ubique largire custodem & defensorem: Mutuam discordantibus charitatem: Infidelibus veram fidem: Defunctis parentibus & omnibus in tua fide quiescentibus indulgentiam tribue delictorum. fol. 13.

Ad Apostolos Christique discipulos

Omnes Apostoli cum omnibus discipulis discipulabusque Domini mei Jesu Christi orate pro me, ut abstrahat me Dominus a mundo, sicut abstraxit vos, & donet mihi sequi vestigia sua vel in extremo agmine nostro. Amen. fol. 29.

Ad Confessores.

Obsecro vos beatissimi confessores Christi atque Doctores Cypriane, Basili, Gregori, Athanasi, Eusebi, Ambrosi, Augustine, Hieronyme, Leo, Germane, Ysidore, dignamini intercedere pro me peccatore, ut concedat mihi Dominus servare, quæ docuistis, & in vestro me faciat consortio gratulari. fol. 30.

Ad S. Benedictum Abbatem.

[77] Obsecro te, beatissime Benedicte, dilecte Dei, [Oratio ad S. Benedictum & pro cellarum benedictione & admonitio de silentio.] intercede pro me servo tuo, & omni sancta hac tua Congregatione & pro universis sub tuo magisterio militantibus, simul & pro omni populo Christiano, ut purget Dominus cor & actus a cuntis vitiis. Tribuat mihi servare cuncta, quæ præcepit & custodire sanctæ regulæ tramitem, quem me servaturum spopondi. fol. 29.

Pro benedictione cellarum monachorum orationes.

Benedic Domine, quæsumus, cellulam istam, ut qui in umbra alarum tuarum speramus, ab omnibus insidiis dæmonum virtutis tuæ potentia tueamur. Per Christum Dominum nostrum. fol. 21. Huic cellulæ, quæsumus, Domine præsens adesto, ut caterva dæmonum conterrita effugetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum. fol. 21. Deus, quem nec spatia dilatant, nec brevitas locorum angustat, hanc cellulam, quæsumus, præsentiæ tuæ luce perfunde, ut tenebrarum auctor confusus abscedat. Per Dominum nostrum Jesum Christum. fol. 21.

Pro Silentio.

Scriptum est, affirmante Apostolo, quia vita & mors in manu linguæ. Et iterum: Linguam nullus hominum domare potest. Quod ergo domare non potest purus homo, rogemus ut domet Deus & homo. Ergo ad obtinendam virtutem discreti silentii, supplici devotione hos canamus Domino psalmos. Verba mea auribus percipe Domine.Ps. Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Ps. Domine clamavi ad te, exaudi me &c. Ex Manual. fol. 12.

Oratio ad Patrem.

[78] [Oratio ad SS. Trinitatem.] Deus ineffabilis, institutor omnium rerum, & Domini nostri Jesu Christi Pater, qui eumdem dilectum Filium de sinu tuo misisti ad publicum nostrum suscipere nostram vitam, ut nobis donaret suam, essetque perfectus Deus ex te Patre, & perfectus homo ex matre, totus Deus & totus homo; unus idemque Christus, pastor & ovis, temporaliter mortuus, tecum in æternum vivens. Et nobis dixit: Quocumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Obsecro te, ut des mihi cum eodem Filio tuo te in omnibus benedicere & glorificare; quia quorum est una substantia, unum & datum. Des etiam mihi per illum & cum illo peccatorum omnium veniam, & mandatorum tuorum custodiam; dilectionem tuam & fraternum amorem; contra diabolum fortia arma, & erga fratres perfectam charitatem. Amen. Ex Manual. fol. 3.

Ad Filium.

Miserere Domine, miserere Christe, ut sanctam voluntatem tuam doceas me, ut in charitate tua enutrias me. Tu misericordia mea miserere mihi, ut bene rogem te. Miserere Domine, miserere Christe, ut dignum me facias exaudiri. Miserere Domine, miserere Christe, ut credam in te. Miserere Domine, miserere Christe, ut cognoscam te, ut sperem in te, & ut diligam te, ut anima mea vivat in te. Amen. Ex Manual. fol. 34.

Ad Spiritum sanctum.

Miserere Spiritus paraclitus, consolatio mea, illuminatio mea, miserere Domino Deus. Ex Manual. fol. 34.

Oratio præparatoria ad S. Domini Pascha.

[79] Donet mihi Dominus Deus timorem & pœnitentiam, [Oratio præparatoria ad Pascha & ante ac post communionem.] spem & amorem; auferat a me fermentum malitiæ & nequitiæ, & donet mihi continue celebrare Pascha suum in azymis sinceritatis & veritatis. Ex Manual. fol. 2.

Ad accipiendum Corpus & Sanguinem Domini oratio.

Domine sancte Pater, omnipotens æterne Deus, da mihi Corpus & Sanguinem Filii tui Domini nostri Jesu Christi ita sumere, ut merear per hoc remissionem peccatorum accipere, & tuo sancto Spiritu repleri: quia tu es Deus, & præter te non est alius, cujus gloriosum nomen permanet in secula seculorum. Amen. Ex Breviar. Ms. S. Joannis Gualberti fol. 1.

Post S. Communionem oratio.

Tibi Domine ago laudes & gratias. Custodi Domine in me immaculatam fidem. Tibi inclino cervicem. Tibi genua flecto. Te Dominum meum, cum sis unus in S. Trinitate, confiteor. Erue me de periculis. Tuere me in omnibus causis. Erige me jacentem, & ea, quæ explere non possum, quasi sint postulata, concede. Amen. Ex Manual. fol. 9. Talem me perpetua defensione concede servare, qualem me fieri per aquam regenerationis, creator altissime, præstitisti, quia tua gratia redemptus sum. Ex Manual. fol… prope finem.

[80] Post decursum vero totius diei spatium cum [ad] lectulos venimus dormitum, [Quænam preces recitandæ sint ante somnum & oratio pro consanguineis.] votis omnibus rogemus Dominum cum Propheta dicentes: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte: Neque enim melius mortuo dormit, qui a vespere usque ad mane obturato ore in laudem creatoris, non tam somno, quam lethargia depressus, resupinus stertit in lectulo. Verum quia contra naturam est, insomnem vivere hominem, illum rogemus dormituri, qui non dormitavit neque dormiet, ut satisfaciamus dormientes non voluntati sed necessitati. Canamus propterea coram lectulo Psalmum VI: Domine ne in ira tua arguas me: Congruit enim & rei & tempori. Possunt tamen continuare, sicut placet & non cedit pigritiæ, Psalmum XII: Usquequo Domine oblivisceris me in finem; & Ps Levavi oculos meos in montes. Ex Manual. fol. 20. A facie impiorum, quæsumus Domine, sub umbra alarum tuarum nos protege, ut ad laudem tui nominis resurrecturi, te super nos vigilante, securi dormiamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum &c. Ex Manual. fol. 21.

Oratio pro patre & matre & omni parentela.

Dominator Domine, Deus omnipotens, qui mirabiliter cuncta condidisti & tua dispositione creasti omnia; quia præcepisti dilectionem & honorem circa patrem & matrem exhibere, exaudi me misericors Deus clamantem ad te pro genitore meo & genitrice mea.

[81] [Quinam psalmi canendi in tribulatione, & post liberationem ex illa.] Optimum Domino quinque Psalmorum propter tribulationem de percepto gaudio sacrificium. Psal. Exaltabo te Domine, quoniam suscepisti me. Benedicam Dominum in omni tempore. Jubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini ejus. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel. Confitebor tibi Domine in toto corde meo, quoniam exaudisti verba oris mei. Igitur cum pius Dominus dixisset: Invoca me in die tribulationis, & eripiam te; pro ipsa ereptione quærens a nobis laudis debitum, subjunxit statim: Et honorificabis me. Ergo cum in tentationes varias inciderimus, vel falsorum fratrum, vel sævientium dæmonum, contra hostes illos divini verbi jacula intorquentes, cum illos defecisse & nos convaluisse viderimus, mox pura nostri cordis intentione oculos manusque levantes ad cælum in voce laudis & confessionis benedicamus illi, qui misit de cælo & liberavit nos & dedit in opprobrium conculcantes nos, dicamus illi concordante corde & ore Ps. Exaltabo te Domine, quoniam suscepisti me &c. Ex Manual. fol. 9.

[82] [Instructio pro oratione matutina.] Docent nos SS. Prophetæ suis imitabilibus exemplis prævenire faciem Domini mane orationibus nostris. Et David quidem: Et mane oratio mea præveniet te. Esaias autem sic: Anima mea desideravit te in nocte, sed & spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum his ergo tribus congruentissimis Psalmis vigilet ad Dominum mane & spiritus noster, oremusque in ortu surgentis auroræ, ut a luce prima in vesperum sint oculi ejus super nos, & aures ejus in preces nostras, nostrosque dirigat gressus in viam pacis, ut absque errorum scandalo gradientes, non dominetur nostri omnis injustitia. Hos ergo canamus in ipso diei initio Psalmos: Verba mea auribus percipe Domine. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine. Domine exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam &c. Oratio Dominica. Credo. Symbolum S. Athanasii; Quicumque vult salvus esse. Litaniæ &c. Et quidam ℣ ex Psalmis cum canticis &c. Finit.

[83] [Quid notandum circa has preces.] An prædictæ preces sint sancti Joannis Gualberti autographæ, an ab eo collectæ ac ab altero descriptæ, aut ab illo tantum usurpatæ, hactenus me latet. Saltem ob antiquitatem & sanctissimi Viri usum nobis sunt venerandæ. Si mihi Manuale istud videre contigisset, facile potuissem discernere, an sit Sancti nostri autographum, cum characterem, propria ejus manu expressum, & instrumento anni 1072 subnotatum, invenerim apud Franchium lib. 12, pag. 489. Non ingratum fore arbitror, si palæophilis hanc subscriptionem hic exhibeam.

§. VII. Gesta S. Joannis contra Simoniacos.

Divina providentia videtur S. Joannem Gualbertum servasse luctuoso tempori, quod S. Petrus Damiani pag. 1, [Describunt corruptos seculi sui mores S. Petrus Damianus, & Nicolaus II;] epist. 15, ad Alexandrum II Romanum Pontificem ita deplorat: Totus itaque mundus hoc tempore nihil est aliud nisi gula, avaritia, atque libido; & sicut olim trifariam divisus est orbis, ut tribus simul principibus subjaceret, ita nunc genus humanum heu pro dolor! his tribus vitiis servilia colla substernit, eorumque quasi totidem tyrannorum legibus obtemperanter obedit. Desimoniaca autem peste ita testatur Nicolaus II, in decreto contra simoniacos, quod a Labbeo nostro refertur tom. IX. Conciliorum col. 1010. Quia igitur usque adeo hæc venenata pernicies hactenus inolevit, ut vix quælibet ecclesia valeat reperiri, quæ hoc morbo non sit aliqua ex parte corrupta, eos qui usque modo gratis sunt a simoniacis consecrati, non tam censura justitiæ, quam intuitu misericordiæ in acceptis ordinibus manere permittimus; nisi forte alia culpa ex vita eorum contra canones eis existat. Tanta quippe talium multitudo est, ut dum rigorem canonici rigoris super eos servare non possumus, necesse sit ut dispensatorie ad piæ condescensionis studium nostros animos ad præsens inclinemus. Ita tamen auctoritate sanctorum Apostolorum Petri & Pauli omnimodis interdicimus, ne quando aliquis successorum nostrorum ex hac nostra permissione regulam sibi vel alicui assumat, vel præfigat: quia hoc non auctoritas antiquorum patrum jubendo aut concedendo promulgavit, sed temporis nimia necessitas permittendum a nobis extorsit. Ex his facile eruditus lector colliget, qualia tunc fuerint tempora.

[85] Eorumdem temporum calamitatem B. Andicas Sancti nostri discipulus in vita S. Arialdi martyris ita graphice describit: [Eosdem deplorat B. Andreas in vita S. Arialdi.] Erat tunc ordo ecclesiasticus in tot erroribus seductus, ut ex illo vix quispiam existeret, qui in suo loco veraciter reperiri posset. Nam alii cum canibus & accipitribus huc illucque pervagantes, suum venationi lubricæ famulatum tradebant; alii vero tabernarii & nequam villici, alii impii usurarii existebant: cuncti fere cum publicis uxoribus sive scortis suam ignominiose ducebant vitam; omnesque, quæ sua erant, non quæ Christi, quærebant: Nam, quod sine gemitu dici vel audiri nec potest nec debet, universi sic sub simoniaca hæresi tenebantur impliciti, quatenus a minimo usque ad maximum nullus ordo vel gradus haberi posset, nisi sic emeretur, quomodo emitur pecus. Et, quod est nequius, nemo tunc, qui tantæ perversitati resisteret, apparebat: Sed, cum lupi essent rapaces, veri putabantur esse pastores.

[86] Inter rapaces istos lupos erat episcopus Florentinus Petrus nomine, [Quomodo detecta fuerit simonia Petri episcopi Florentini] cujus sacrilegum simoniæ crimen sic erupisse tradit Andreas Januensis in vita S. Joannis Gualberti cap. 62. Circa hæc tempora contigit, ut quidam nobilis vir nomine Teuzo Mediabarba, pater videlicet Petri episcopi Florentini venit de Papia Florentiam causa visitandi dictum filium suum. Cui Florentini clam insidiantes tentando dicere cœperunt: Domine Teuzo multum pretii pro filii tui dignitate Regi contulisti? Quibus ille, utpote simplicissimus homo cœpit jurejurando dicere: Per corpus S. Syri nec unum molendinum potest homo in domo Domini mei Regis habere sine magno pretio, nedum talem consequi episcopatum. At illi hoc audientes alacres & avidi rem sciscitari rursus expostulant dicentes: Dic ergo, si placet tuæ nobilitati, quantum summæ pecuniæ potuit hæc res constare tibi? At ille: Per sanctum Syrum sic tria millia libras, potestis bene scire, me propter hunc episcopatum acquirendum dedisse, sicut unum valetis credere nummum. Iis auditis, certi redditi tali testimonio cœperunt hæc ubique pandere verba.

[87] [Desiderius abbas narrat, quomodo simoniacus episcopus Florentinus] Cum inter alios S. Joannes Gualbertus rem hanc cognovisset, statuit cum suis sacrilegum episcopum omnibus viribus oppugnare & simoniacam hæresim ubique exstirpare; Quæ quia fusius ac certius ab auctore coœvo narrantua, ejus narrationem hic inserendam esse censui. Is est Desiderius abbas Cassinensis, postea Victor III, qui litem suo tempore agitatam sic exponit lib. 3 Dialogorum. Quod Dominus in Euangelio dicit: Pater meus usque modo operatur & ego operor, quotidie cernimus adimpleri, & antiqua novis temporibus miracula innovari. Hæc itaque, quæ dicturus sum, adeo clara sunt, ut non solum in Florentina diœcesi, in qua facta noscuntur, verum etiam in tota Tuscia ac in urbe, quæ caput mundi est, Roma constet esse notissima. Petrus quidam clericus est, qui occulte data pecunia regio adminiculo in prædicta Florentina civitate Cathedram episcopatus accepit. Cum denique a clericis & populo, ut episcopum decebat, benigne fuisset susceptus, post non multum spatium temporis fama per ejusdem episcopatus diœcesim increbuit, quod simoniacæ hæresis peste fœdatus, quod gratis Domino jubente accipere & dare statutum est, pecunia mercatus fuerit.

[88] [a. S. Joanne Gualberto, ejusque discipulis fuerit oppugnatus] Cumque tam horrenda & tam execranda fama primitus ad religiosorum, dehinc ad aures vulgi pervenisset, cœperunt se plures ab ejus communione subtrahere; Romanoque Pontifici, quæcumque super hac re cognoverant, divino exardescente zelo studuerunt intimare; qui episcoporum concilio congregato, eumdem episcopum, ut rem diligenter agnosceret, convocavit. Sed cum se synodo præsentasset, accusatoribus undique acclamantibus, Sacramento sese purgare nitebatur. Cumque coram præsentibus res aliquantulum agitata fuisset, datæ induciæ sunt, ut per easdem forsitan inductus divinum expavescens judicium, quod pertinaciter negabat, humiliter confiteretur, quatenus ab æterno non removeretur altari, si ab hoc præsenti, cui ministrare juste non poterat, se abstinuisset. Interim populus in duas dividitur partes, quarum altera, quæ amorem Dei muneribus præferebat, Clericos & Religiosos monachos, qui contra episcopum rem comprobandam susceperant; altera, quæ munera & favorem diligebat, episcopum est secuta.

[89] [& frustra admonitu.] Cum crebro igitur inter se altercaretur populus, & altera alteri obstaret parti, in tantum exorta augebatur contentio, ut inter se dimicantibus sæpe etiam usque ad effusionem sanguinis venirent. Cumque hæc diutius agerentur, & neutra pars parti cederet, Joannes Reverendissimus abbas Monasterii, quæ Umbrosa Vallis dicitur, sæpe ad hunc conflictum advocatus, zelo Dei ductus, suis cum monachis veniebat, qui exhortando, prædicando, divini examinationem judicii intentando, episcopum admonere non cessabat, quatenus ex perpetrata culpa pœnitentiam ageret, & sacerdotio minime legaliter acquisito, humiliter cederet, nec sibi suisque subjectis, quibus incremento esse debuerat, detrimento foret. Illud de Euangelio ei sæpe proponens, quomodo Dominus Jesus vendentes & ementes columbas de templo projecerit, cathedrasque subverterit, & æs nummulariorum effuderit, videlicet demonstrans, ut quicumque Spiritus sancti donum, quod per columbam significatur, ductus avaritia vel vana gloria elatus, pretio acquirere vel vendere tentaverit, ab illo cælesti templo & æterno altari se procul dubio eliminandum noverit.

[90] Sed ille nihilominus præsentis vitæ honoris cupidus pro nihilo monita sancti Viri ducebat, [ac tandem, oblata ignis probatione,] imo potius pertinaciter & armis & verbis omnibusque modis, quibus poterat, se defendere nitebatur. Cumque idem venerabilis Abbas incassum procedere sua verba videret, utraque parte populi advocata: Quoniam, inquit, verba non prosunt, veniamus ad signa: Construatur rogus & igne supposito accendatur, per quem unus e nostris ingrediatur, ut utrum vera an falsa sint, quæ de episcopo dicimus, Domino discernente, probetur. Placet utrique parti sententia. Rogus mox duodecim pedum mensura construitur, intra quem parva semita, qua unius tantum hominis persona transire posset, relinquitur, quæ etiam ex accensis lignis, ne ibi aliquis locus a flamma vacaret, consternitur. Interim autem dum hæc præparantur, præfatus abbas Joannes Petro suo discipulo, reverendissimo videlicet viro, qui postmodum in Albanensi urbe episcopus ordinatus est, quique etiam adhuc superest eamdem ecclesiam regens, præcepit, ut indutus sacris vestibus omnipotenti Deo sacrificium offerret, & sic demum confisus de misericordia Dei, per accensi rogi flammas indubitanter intraret. Qui jussis Patris obtemperans, postquam sacrificium Deo obtulit, casulam se exspolians, ad ignem venit & magna voce: Oro, inquit, Deus omnipotens, si Petrus, qui episcopus dicitur, simoniaca est peste fœdatus, ne ecclesia tua amplius polluatur, judicio sancti Spiritus tui ostende virtutem, illæsum me per hunc ignem transire concede: Quod si nos fallacia pleni, causa invidiæ ducti hanc contra eum tulimus quæstionem, ardor istius ignis me tua gratia derelictum consumat.

[91] Hæc dicens, & sanctæ Crucis se signaculo muniens, [convictus & ab episcopali munere depositus.] per medias flammas constanter ingressus est. Cum igitur undique esset flammis circumdatus, ita ut a nemine prorsus videretur, & omnes eum jam consumptum putarent, subito ex alia parte, Christi comitante gratia, egrediens prosilivit; ita ut non modo vestimenta ejus, sed ne capillus quidem læsus ab igne in aliquo videretur. Sed, ut idem venerabilis vir postea referebat, cum per medias flammas graderetur, mappula de manu ejus cecidit; cumque jam pene egrederetur ex igne, vidit se mappulam in manibus non gestare, ac in ignem sibi eam cecidisse considerans, per medias iterum flammas revertitur, & secum mappulam extrahens reportavit. Tunc omnes, qui aderant, viso tam maximo, tam obstupescendo miraculo, immensas Deo gratias agentes, mox diversa pars una effecta, præfatum episcopum de ecclesia pellunt; qui postea pœnitentia ductus, mutata veste sub sanctæ conversationis regula religiosam agere vitam visus est.

[92] [Opinio P. Lupi circa tempus hujus igneæ probationis] Congruunt hæc cum epistola cleri ac populi Florentini, quæ in Actis infra refertur cap. 8. Sed hic scrupulum movet P. Christianus Lupus in Decretis ac Canonibus synodorum Generalium ac Provincialium part. 5, pag. 26, ubi sic secum disputat: Quæstio est, an ista epistola (nempe cleri & populi Florentini) fuerit scripta ad Alexandrum secundum? Affirmant & laudatus Atto, & ipsa epistolæ inscriptio. Tum, allatis Actorum verbis, ita sibi respondet: Respondeo, ipsam epistolam clamare aliud: Etenim paratum intraturo monacho ignem exponit, & subjungit. “His visis, clamor omnium in cælum attollitur, Kyrie eleison flebilissime pleno ore cantatur, Jesus Christus celeberrime ut exsurgat, causamque suam defendat, oratur; Maria ejus mater, ut hoc sibi suadeat, multum a viris, plurimumque a feminis supplicatur; Petri Apostoli nomen, quo Simonem perdendo damnet, millies ingeminatur; Gregorius Urbis præsul, ut ad suas verificandum properet sanctiones, ab omnibus oratur.” Hic Gregorius est omnino noster Gregorius septimus, & ista ejus sanctio est omnino præsens decretum, quo vetuit audiri ac percipi divina Officia episcopi aut clerici palam Simoniaci. Quapropter hæc ignea probatio non sub Alexandro fuit facta, sed sub septimo Gregorio. Et ita affirmat accuratissimus scriptor Bertholdus presbyter Constantiensis ecclesiæ.

[93] [refutatur] Dum singula hæc ejus argumenta examino, infirma admodum esse sentio ad evertendam Florentinæ epistolæ inscriptionem, antiquitatis auctoritate atque potissimum B. Andreæ Strumensis abbatis testimonio suffultam. Imprimis in Bertholdo Constantiensis ecclesiæ presbytero nullum hactenus verbum reperire potui, quod P. Lupi opinioni faveat. Dein non video tam solido fundamento niti, quod satis rotunde pronuntiat: Hic Gregorius est omnino noster Gregorius septimus, & ista ejus sanctio est omnino præsens decretum. Nam præter varia argumenta, quæ ex S. Joannis Gualberti obitu & Gregorii septimi electione contra hanc sententiam formare possem, unde quæso constat, Gregorium VII tunc viventem hic compellari? Cum hic Christi, B. Virginis ac S. Petri auxilium imploretur, nonne satis probabile est a Florentinis S. Gregorium Magnum, sanctissimum olim Urbis præsulem, & acerrimum simoniæ oppugnatorem invocari, ut defendat sua contra simoniacos decreta, quæ plurima edidit, ut videre est in ejus Vita ad diem XII Martii in Actis nostris illustrata, & apud Baronium, Labbeum aliosque. Omitto hic alia, quæ P. Lupus congerit, ut probet hoc miraculum sub Gregorio VII contigisse. Inter alia operose ostendit, Petrum Igneum ab Alexandro, sed a Gregorio in Cardinalium numerum fuisse adscitum, quod nemo negat. Sed quid hoc ad rem? Nihil enim impedit; quo minus id sub Alexandro contigerit, & postea Petrus Igneus a Gregorio VII Alexandri successore ad Cardinalitiam dignitatem sit evectus.

[94] Pluribus opus esset, si hic locus postularet; discutere hanc igneam S. Petri probationem, [Respondetur cuidam Gallo, hanc igneam probationem temere carpenti,] quam modernus quidam hypercriticus in Legenda sua Gallica nimis audacter more suo libereque carpit vocans audax facinus, quo monachus Deum tentare ausus est. Deinde acsi S. Joannem Gualbertum ab hac culpa eximere vellet, imperite addit: Nobis sufficit, Sanctum nostrum in hoc facto nullam partem habuisse, præter orationem, qua Deum precabatur, ut suam Ecclesiam a scandalo, quod patiebatur, liberaret. Imperite, inquam, hæc addit: Nam si hæc fuisset Dei tentatio, ut contendit, nonne eam S. Joannes utpote abbas & Petri superior prohibere debuisset? Tantum autem abfuit, ut hanc igneam probationem prohibuerit, ut potius ejusdem primus auctor fuerit: Quippe, teste Desiderio supra citato, dixit Joannes Abbas: Construatur rogus & igne supposito accendatur, per quem unus e nostris ingrediatur. Ac præterea: Petro suo discipulo… præcepit, ut… confisus de misericordia Dei, per accensi rogi flammas indubitanter intraret. An hic nil præter preces, quas S. Joannes Gualbertus pro Ecclesia fundebat?

[95] Multis Sanctorum exemplis id factum defendi posset; [& ea peculiari S. Spiritus impulsu facta supponitur.] sed cum potissimum ad Petrum Igneum spectet, fusius de eo disceptari poterit in Supplemento Februarii, ad diem ei sacram, ejus mensis VIII, quoniam jam de cultu illius sufficienter ex Officiis propriis Florentinis constat. Interim si quis cavillari velit, habeat responsum ex Suarezio nostro tom. 1, de Religione lib. 1, de Irreligiositate cap. 2, ubi agens de petitione miraculorum sic loquitur: Quod si aliquando Sancti hoc fecisse videntur, credendum est, id non fecisse sine speciali Spiritus sancti impulsu, ut de Abraham dixit D. Thomas, & de Elia mihi videtur esse inudibitatum. Et idem credo, quoties lego aliquos sanctos viros petiisse a Deo signum aliquod publicum ad confundendum aliquem hæreticum, aut veritatem fidei confirmandam.

§ VIII. Quid sentiendum sit de miraculo, quod Gregorio VII, S. Joannem Gualbertum reprehendere volenti, contigisse narratur.

Nodus hic occurrit plus quam Gordius, quem solvere non valeo, scindere vix audeo. Ut autem nodi implicationem lector clare videat, [Proponitur difficultas] breviter eam hic præmitto. Beatus Andreas num. 68, & B. Atto num. 49, narrant in Actis infra dandis, Gregorium VII, cum adhuc archidiaconus esset, venisse ad S. Joannem Gualbertum, ut eum præmeditatis ad injuriæ speciem verbis objurgaret, atque ita de illius virtute experimentum caperet; verum, cum ad eum accessisset, omnium dicendorum ita fuisse oblitum, ut ad ejus conspectum obmutuerit; quam insolitam obmutescentiam habuit pro miraculo, quo Deus Viri sanctitatem comprobare vellet. Contra vero Gregorius VII (ita hic tantisper juxta communem opinionem loquor) in epistola ad Monachos Vallumbrosanos asserit, S. Joannem Gualbertum numquam corporeis oculis a se visum fuisse. En apertam contradictionem & nodum, ut mihi quidem hactenus videtur, insolubilem. Priusquam variorum; qui hæc duo pugnantia conciliare conati sunt, sententias exponam, juvat hanc epistolam hic inserere, quia non parum ad Sancti nostri gloriam confert. Exhibet eam Andreas Januensis in Vita apud nos manuscripta cap. 82, Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 1073, Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 5, ad eumdem annum, Labbeus tom. X, conciliorum col. 307, aliique, qui concilia & Pontificum epistolas collegerunt.

[97] [orta ex litteris, quæ Gregorio VII adscribuntur] Præmissa consueta hac formula: Gregorius episcopus servus servorum Dei, clericis, Monachis (apud Baronium additur ac religiosis laicis) disciplinam sanctæ recordationis Joannis Gualberti abbatis imitantibus, salutem & Apostolicam benedictionem, sic incipit. Licet venerandæ memoriæ eumdem Joannem patrem vestrum corporeis oculis non viderimus, quia tamen fidei ejus puritas in Tusciæ partibus mirabiliter resplenduit, multum eum amore dileximus, ad cujus sanctæ conversationis studium, quamvis vos imitatores esse non ambigimus, ut vigor rectitudinis vestræ ad exstirpandam de agro Dominico zizaniam solicitius invigilet, attentiusque ferveat, paternæ vobis exhortationis verba impendimus. Vos itaque, dilectissimi, in quantum humana possibilitas permittit, vitam illius sequentes, & vere filios ejus heredes simili vos conversatione probantes, viriliter agite & confortamini in Domino, & in patientia * virtutis ejus documenta sanctarum Scripturarum, quibus hæreticorum argumenta destruuntur, & fides sanctæ Ecclesiæ defenditur, contra membra diaboli, quæ diversis machinationibus Christianam religionem conantur evertere; mens vestra quotidie meditetur, & ea, qua solet, libertate in malorum confusione erigatur: eos vero, qui in vobis confidunt, & consilium religionis vestræ sequi disponunt, more prædicti Patris vestri suscipite, & de his, quæ ad salutem eorum pertinere videntur, sanctis exhortationibus instruite, ut non solum vestra, sed & vos sequentium circumpositi populi considerantes sancta opera, glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. Nos autem ipsum amorem, quem patri vestro & vobis olim impendimus, donec nostros spiritus rexerit artus, exhibere desideramus, & tanto quidem deinceps majori vos caritate fovebimus, quanto vos in divinis negotiis ferventiores esse probabimus, quibus non solum spirituale, sed & seculare, si necesse fuerit, auxilium, Deo adjuvante, ministrabimus. Vos igitur omnipotentem Dominum exorate, ut ipse vires & facultates nobis tribuat, quatenus suscepti regiminis importabile pondus possimus tolerare, & sanctam Ecclesiam in statum antiquæ religionis reducere. Valete.

[98] Jam referam conatus variorum, qui implexum hunc nodum solvere voluerunt; an satis feliciter, judicet æquus lector. Didacus Franchius, hujus contradictionis difficultatem cernens, omnem sese in partem torquet, [Didacus Franchius difficultatem solvere] &, ut hæc duo contraria aliquo saltem modo conciliare videatur, ait in historia Vitæ Gualbertinæ lib. 11, pag. 428 & 429, præmeditatum objurgatorem in Sancti conspectum non venisse; sed cum præordinata verba privatim apud se recoleret, eorum penitus oblitum fuisse. Præterea gratis adstruit, Sancti conspectum & affatum postea Hildebrando negatum fuisse, eo quod Sanctus solitudinis ac humilitatis amans magnatum colloquia vitaret, omniaque negotia per internuntios aut litteras conficeret. Asserit tamen, Hildebrandum hoc oblivionis prodigio motum, tantam concepisse de Viri sanctitate opinionem, ut maximus inter utrumque firmatus sit amor. Ut ostendat id fieri potuisse citat in margine ex S. Augustini epistola 105, hæc verba: Quamvis nos non videamus oculis carnis, animo tamen in fide Christi, in gratia Christi, in membris Christi tenemus, amplectimur, osculamur.

[99] Hæc explicatio, quantumvis veterum testimonio destituta, [frustra nititur.] utcumque toleranda esset, si sola B. Attonis verba attendamus, quibus non diserte exprimitur Hildebrandum, postea Gregorium VII, ad S. Gualberti conspectum aut alloquium pervenisse: Sic enim habet num. 49. Cum eum dure increpare disponeret, præordinata, quæ dicere putabat, oblitus est verba. Qua ipsius perfectione sic ab eo comperta, deinceps tantus inter utrumque firmatus est amor, quantus inter amicos carissimos, & uterinos solet esse germanos. At explicationem hanc qualemcumque non dedisset Franchius, ut existimo, si Vitam a B. Andrea scriptam legisset: Nam jam, detecto hoc thesauro, hæc opinio manifesti erroris convincitur, cum B. Andreas expresse affirmet, prædictum objurgatorem ad S. Viri intuitum mentem mutasse. Verba ejus hæc sunt num. 68. De Domno GG. VII Apostolicæ Sedis PP., qui cum archidiaconatus in eadem Apostolica Sede officium gereret, ob illius patientiam comprobandam, eum dure increpare curabat. Mox ad ejus intuitum mutavit mentem, ac præordinata, quæ se putabat dicere, oblitus est verba.

[100] Papebrochius noster tom. VI Maii in Commentario Prævio ad vitam S. Gregorii VII num. 32, [Papebrochius nodum eumdem alio modo] ita rem intricatam expedire nititur: Egimus de B. Andrea, jam nominato, die X Martii & num. 13 doluimus, præclarum ejus opus de S. Joannis vita modo nuspiam reperiri. Sicut tamen S. Arialdi martyris Vita, ab eodem conscripta & a nobis danda XXVIII Junii, feliciter hoc seculo emersit in lucem, ita speramus illam quoque alicunde prodituram e tenebris, priusquam sub manus nostras veniat Julius. Iste autem Andreas, vivente adhuc Sancto fundatore, florebat, in expugnandis Simoniacis B. Arialdi martyris apud Mediolanenses adjutor fidelis anno MLX. S. Atto, sicuti jam vidimus ad ejus natalem, XXII hujus mensis Maii, mortuus anno MCLV & circa MLXX primum natus, nulla ratione potuit viventis Sancti discipulis adnumerari; sed sua accepit ex illis, ac nominatim ex B. Theuzone, uno ex primis, qui usque ad annum MXCV dicitur vitam propagasse, ac nonnulla de vita sancti Patris mandasse litteris.

[101] Hic vero Theuzo, prout ejus verba allegantur ex veteri traductione Italica anni MCCLX, existente in Archivio Vallumbrosano, non Hildebrandum, [dissolvere conatur, nondum visa Vita per B. Andream scripta.] sed Gregorium Cardinalem nominat, cui res superius narrata usuvenerit; pro quo si Hildebrandum, S. Atto constituit, ratus per anticipationem vocari Gregorium, ex propria id fecit conjectura, eaque minime solida; cum Gregorius Papa profiteatur, quod sanctum corporeis oculis non viderit umquam. Alphonsus quidem Ciacconius in Vitis Pontificum & Cardinalium, ejusque recognitores amplificatoresque Victorellus, Ughellus, Oldoinus pro anno MLXIII, in quem incidisset congressus iste cum S. Joanne, nullum nobis exhibent Cardinalem Gregorium. Sed cum certum sit, multos ab iis medio isto ævo prætermissos, quorum notitiam non fuerunt assecuti, quod vel sola Supplementorum identidem adjunctorum copia probat, nihil obest, quo minus cogitemus, sub Alexandro Papa II, inter Cardinales revera fuisse Gregorium aliquem, necdum aliunde notum; quod centum post annis non discernens S. Atto, male supposuerit Hildebrandum Cardinalem, dictum in Pontificatu Gregorium. Quamvis hic error a B. Attone post centum annos facile committi potuerit, eumdem tamen B. Andreæ scriptori coætaneo tribuere non ausim; quod etiam non facturum fuisse arbitror Papebrochium, maximum antiquitatis æstimatorem, si præclarum, ut ipse vocat, B. Andreæ opus inventum fuisset, antequam S. Gregorii VII Vitam illustraret.

[102] [Aurelius Casari in expedienda eadem difficultate laborat;] Aurelius Casari monachus Vallumbrosanus, infra sæpe laudandus, difficultatem perrumpere alia tentat via in litteris ad Papebrochium datis 27 Februarii anno 1692. In iis ita suam proponit sententiam: Prævio hoc oculato scriptore (de B. Andrea loquitur) haud pauca corrigenda sunt in aliis, qui post ipsum de Vita sancti Johannis Gualberti scripserunt; & præcipue opinio illa, quæ mordicus tenet, Gregorium VII sanctissimum, & Pontificem maximum corporeis oculis sanctum P. Johannem Gualbertum non vidisse. Hunc, quæso intueatur auctorem: Tenebras enim suas excutiet, & veritatis lumen apprehendet. Quid ad hæc Domnus Andreas Januensis, qui primus (ut puto) epistolam illam Apostolicam, Licet venerandæ memoriæ &c. ad Monachos Vallis Umbrosæ sub nomine Gregorii Septimi vulgavit? Non Gregorio VII, sed potius alicui summo Pontifici proxime subsequenti (quidni Victori III, potius Vrbano secundo) est inscribenda; quia ex V. II facilius quidem efficitur septimus. In antiquis Mss. ponebatur tantummodo initialis, uti in Decretalibus sæpissime & in calce hujus lucubratiunculæ, uti T. Razzolensis, hoc est Theuzzo abbas Razzolensis. Ipsemet Vrbanus sic notatur in quadam sua epistola Rudolpho abbati Vallumbrosano directa: V Apostolicæ &c. R. Vallumbrosano M Camaldulensi. V Vrbanus R. Rustico. M. Martino Camaldulensi. Per simplicem ergo initialem, & numerum Pontificum V, & II, quid mirum si septimum collegerat Andreas a S. Ambrosio, sicque putarat Gregorii septimi fuisse epistolam illam: Licet venerandæ memoriæ.

[103] [sed Andrea Januensi adscribit fraudem,] Exposita hac sua opinione sic pergit: Miror Januensis calliditatem. Asserit, se sancti Patris collegisse vitam a BB. Andrea & Attone. Isti, ut claret, de miraculoso amore, qui firmatus est, mediante sibi ad invicem intuitu & collocutione inter beatum Gregorium VII & B. Johannem Gualbertum, apertissime tractant; ille vero ne verbum quidem. Invenerat hic (suspicor) epistolam illam anonymam, aut saltem corroso pene nomine, suoque cupiebat inserere operi; contradictionem videndo hæret; sed titillatione quid novi ferendi ductus quid excogitat? Miraculum penitus expungit, & in apocrypham scripturam commutat. Tum circa hujus miraculi titulum, in opere B. Andreæ relatum, notat sequentia: Haud ignoret Eruditio Vestra verba hæc “Capitulum de Domno Gregorio VII Apostolicæ Sedis Papa” ut in Vita infrascripta patet, rubeo esse scripta colore, & hoc singulare esse una cum fere omnibus initialibus litteris paragraphorum in toto prædicto manuscripto & exarata eadem antiquissima manu.

[104] Non omnino displicet mihi curiosa viri eruditi observatio: facile namque fieri potuit, ut Andreas Januensis, [quam non satis probat.] si non per fraudem, saltem per errorem, ex V. II, id est Vrbano II, collegerit VII, ac per consequens putarit, hanc epistolam non posse esse nisi Gregorii VII, cum circa illa tempora non fuerit alius Romanus Pontifex numero nominis sui septimus. Idem dici potest de V. III id est Victore III, ex quo Andreas Januensis, omissa unitate effecerit VII, putans scriptoris negligentia, ut sæpe fit, I redundare, cum tum temporis etiam nullus fuerit Romanus Pontifex nominis sui numero octavus. Hæc non improbabiliter dicuntur; sed utinam D. Joannes Aurelius Casari solide ostenderet, Andream Januensem fuisse primum, qui hanc epistolam produxerit. Quod de more scribendi nomina initialibus litteris addit, non nego; at probatum cuperem, Romanos Pontifices solitos fuisse initialibus nominis sui litteris etiam numerum addere. Hæc duo si liquido demonstrata viderem, majori cum confidentia judicium ferrem.

[105] Nunc tamen, ut dicam quod sentio, arbitror hanc epistolam licet venerandæ memoriæ &c. Gregorio VII abjudicandam esse, [Nostrum de ea re judicium.] quamvis Baronius, Mabillonius, Binius, Labbeus aliique Conciliorum collectores eam ipsi adscribant: Nam forte hi omnes ex eodem fonte, id est Andrea Januensi hauserunt, & alii alios secuti sine maturo examine eam Gregorii VII esse bona fide crediderunt. Ad ita opinandum me impellit auctoritas Beati Andreæ scriptoris synchroni, cujus hæc sunt disertissima verba: Cap. de Domno GG. VII Apostolicæ Sedis PP. qui cum archidiaconatus in eadem Apostolica Sede officium gereret, ob illius patientiam comprobandam, eum dure increpare curabat. Mox ad ejus intuitum mutavit mentem, ac præordinata, quæ se putabat dicere, oblitus est verba: Qua ejus perfectione ab eo ita comperta, tantus deinceps inter utrumque firmatus est amor, quantus inter carissimos atque uterinos solet esse germanos. Hæc namque a venerabili viro abbate Rodulfo Passinianensis cœnobii qui tunc ibi aderat, sæpius audivimus, atque de tali teste dubitare nihil debemus.

[Annotatum]

* al. potentia

§ IX. De serie chronologica vitæ S. Joannis Gualberti referuntur variæ opiniones, & manifesti errores refelluntur.

[Disputatur; quot annis S. Joannes Gualbertus vixerit;] Nequaquam mirum est, auctores circa chronotaxim Vitæ Gualbertinæ in varias abiisse sententias, cum antiquissimi vitæ scriptores res ab illo gestas chronologice non digesserint. Hinc; ut opinor, recentiores maxime sibi probabilia fabricarunt systemata, quæ hic eruditis lectoribus expendenda proponemus. Vallumbrosani moderni asserunt, S. Patrem suum ad ætatem 88 annorum pervenisse, atque adeo, cum juxta communissimam historicorum sententiam mortuus sit anno 1073, natum esse anno 985. Hanc opinionem oppugnat Guido Grandus in Dissertationibus Camaldulensibus Lucæ anno 1707 impressis, & cum Breviario Romano facit S. Joannem Gualbertum decem annis juniorem, Dissert. 2 cap. 4 num. 14 ita scribens: Omitto aliud argumentum ex ætate ipsius S. Joannis Gualberti petitum, de quo vetusti omnes auctores memoriæ prodiderunt, quod & in Breviarii Lectionibus habetur, anno videlicet MLXXIII, ætatis suæ LXXVIII, Deum adiisse. Quinam sint illi vetusti omnes auctores, nescio. Ego saltem in antiquis Vitæ scriptoribus determinatam sancti Senis ætatem hactenus non reperi.

[107] [& inter varias sententias eligitur opinio Breviarii Romani.] Idem Grandus, deducens ex eo incredibile consectarium, sic prosequitur: Frustra vero Didacus Franchus in præfatione suæ Historiæ contendit, S. Joannem Gualbertum LXXXVIII annis vixisse, ut recens unius seculi opinio invexit, & Chronici in Archiepiscopatu Florentino servati fidem elevare nititur, ubi legitur, Monasterium S. Miniatis anno MXIII sine abbate & sine ullo monachorum collegio velut derelictum jacuisse. Ex quo loco optime intulerunt prisci Vallis Umbrosæ scriptores, non nisi longe post annum MXIII, potuisse Joannem in dicto monasterio ad monasticem admitti. Dolendum est, hic iterum non nominari priscos illos Vallis Umbrosæ scriptores, qui obscuræ huic quæstioni magnam lucem adferrent. Joannes Croisetus noster in Exercitiis Pietatis, nuper Lugduni editis, quibus inseruit quotidianas Sanctorum Vitas critice, ut ait in præfatione; examinatas; assignat S. Joanni Gualberto tantum 74 vitæ annos. Hanc ejus sententiam etiam alii quidam tuentur Galli. Nos, venerandæ antiquitatis auctoritate destituti, certum de hac re judicium ferre non possumus; sed in dubio opinioni Breviarii Romani adhærere malumus.

[108] [Aliqui ex falso supposito argumentantur contra Vallumbrosanos scriptores.] Recentior Gallus anonymus in Historia Ordinum Religiosorum & Militarium tom. 5, pag. 301, scriptores aliquot Vallumbrosanos proprio, ut ajunt, mucrone jugulare conatur. Si, inquit, Andreas Januensis, Eudoxius Locatellus, Didacus Franchius dicant S. Joannem Gualbertum octogenarium obiisse, consequenter concedere debent, eum natum esse anno 993. At fallitur bonus vir & cum umbris a se fictis pugnat: Auctores enim illi diserte asserunt, S. Joannem Gualbertum octogesimum octavum ætatis annum attigisse. Nec multo melius contra Franchium argumentatur Guido Grandus dissert. 2, cap. 4, num. 14, sic inferens: Unde si anno MIII (juxta Franchi hypothesim) Joannes monachus factus esset, octennis seculum reliquisset; quod perridiculum est, quia profecto armis idoneus & militari disciplina instructus, post veniam hosti ob reverentiam S. Crucis indultam, se religioni addixit. Attende obsecro, mi Grande. Id recte sequeretur, si Franchus tuam de ætate S. Gualberti sententiam admitteret. At ille eam pernegat; contenditque (an recte non disputo, nec ad rem facit) S. Patrem suum 88 annis vixisse; adeoque, si anno 1003, Joannes monachus factus esset, sequitur in Franchi hypothesi, eum non octavo, sed decimo octavo ætatis anno seculum reliquisse, ut cuilibet annorum calculum subducenti patebit. Nunc ad alia Vitæ illius tempora procedamus.

[109] Scribunt passim Vallumbrosani, S. Patrem suum, [Communem Vallumbrosanorum chronologiam impugnat Guido Grandus] cum esset octodecim annorum, religiosam vitam in monasterio S. Miniatis amplexum esse, ac post quatuor annos inde discessisse ad eremum Cæmaldulensem, tandemque post aliquot annorum moram jecisse Ordinis sui fundamenta; nempe circa annum 1015, vel etiam 1012, ut alii volunt. Contra hoc eorum systema fuse & acriter insurgit laudatus Guido Grandus, monachus Camaldulensis, in opere jam aliquoties citato, ex quo nonnulla hic carptim dabimus. Sic disputat dissert. 2, cap. 4, num. 4. Quod autem Didacus Franchus, & cum eo nonnulli ex Vallumbrosanis scriptoribus negotium Uberti abbatis & Athonis episcopi ad annum MVII referant, & consequenter Joannis conversionem quadriennio ante, nempe anno MIII, ejusdemque Joannis Gualberti ad Camaldulensem eremum adventum anno MVIII statuant, & in Aquebellæ, seu Vallisumbrosæ eremum ingressum circa annum MX; id omnino commentitium est; æque ac fictitius ille, nescio quis Atho primus, ante illum, qui ab anno MXXXII Florentinam cathedram tenuit, arbitrarie positus ad ejusmodi hypothesim tuendam, majoremque vetustatem suæ familiæ initiis frustra conciliandam: Nam is alter Atho, qui anno MVII Ecclesiæ Florentinæ præsideret, aliunde prorsus ignotus est, atque nullis monumentis celebratur, sed, attentis sequentibus monumentis, omnino expungendus esse convincitur, totumque illud chronologicum systema vel ex eo refellitur, quod annis prædictis MIII & MVII ne quidem ullum monachorum collegium, nec abbas ullus apud S. Miniatis ecclesiam residebat, sed anno dumtaxat MXIII cura Lamberti (Ildebrandi voluit dicere) Florentini episcopi restaurata fuit venerabilis illa basilica, & monachi, a quibus pridem deserta fuerat, illuc revocati.

[110] Postquam hanc suam assertionem variis authenticis instrumentis ex Ughello adductis, argumentisque inde formatis probavit, [validis argumentis.] sic pergit num. 9: Denique cum solo Athone illo, qui ab anno MXXXII floruit, vivebat Ubertus simoniacus abbas, cui anno MXLIV, Athone sedente, privilegium quoddam largitus est Benedictus IX Papa apud Ughellum pag. 82, cujus initium est: “Dilecto filio Oberto venerabili abbati monasterii S. Miniatis Florentini suisque successoribus perpetuam in Domino salutem. Valde bonus videtur &c.” Itaque non modo episcopi Athonis, sed abbatis etiam Uberti tempus conspirat, ut hanc Joannis Gualberti ad Camaldulensem eremum profectionem ad annum MXXVII, imo circa MXXXVI, factam putemus. Deinde suam sententiam ex Ittæ Abbatissæ donatione, oratorii Vallumbrosani consecratione ac Theuzonis eremitæ ætate confirmat. Quæ si omnia adferre velim, nimium excrescet hic paragraphus. Quilibet curiosus ea legere poterit, apud prædictum Guidonem Grandum tota dissertatione secunda. Ut autem de argumentis ejus dicam, quod sentio; iis expensis mihi videtur necesse, ut Vallumbrosani, aut Florentinorum episcoporum Catalogum corrigant, aut Attoni simoniacam labem aspergere desinant, aut denique ordinem suum serius institutum fateantur: Nam, quæ in hanc rem Didacus Franchius lib. 4, cap. 69, ad marginem ex corrupto Joannis Subdiaconi Aretini catalogo notat, nec nominibus nec temporibus conveniunt, ut cuivis manifestum fiet legenti Vitam S. Zenobii editam apud Surium die 25 Maii. Interim ego hujus litis judex esse nolim.

[111] [Chronotaxis Mabillonii circa vitam S. Joannis Gualberti.] Aliam Gualbertinæ Vitæ seriem texit Joannes Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 4, ubi ad annum Christi 1028, sic scribit: Forte is sit Joannes Gualbertus, qui hoc ipso tempore ad S. Miniatis monasterium se recepit. Certe vix post hoc tempus, in quo nunc sumus, ejus conversio differri potest; quippe qui post annos decem abbas electus, in Vallis Umbrosæ solitudinem secessit, ubi prima sui Ordinis jecit fundamenta. Postea ad annum Christi 1038, ita narrat: Paulo ante hunc annum Johannes Gualbertus e sancti Miniatis monasterio discessit, secessitque in Vallem-Umbrosam, ubi Congregationis suæ fundamenta jecit. Certe illic nullamdum habebat ecclesiam hoc anno, cum Imperator Conradus una cum uxore sua Gisla Augusta, & filio suo Henrico rege, ejusque conjuge Cunihilde Florentiam accessit. Quod ubi rescivit Imperator, id sibi honoris cælitus reservatum existimans, ut sanctis illis Fratribus subveniret, vacante post mortem Jacobi diœcesani episcopi Fesulana ecclesia, Rodulfum Patherbrunnensem præsulem, quem alii Rothonem vocant, Vallumbrosam consecrandi oratorii causa misit. Hæc omnia ex litteris Itta abbatissæ se didicisse affirmat.

[112] [Guido Grandus disceptat quo tempore,] Circa Oratorii hujus consecrationem Guido Grandus dissert. 2, num. 12, observat sequentia: Frustra vero nonnulli Ordinis hujus Vallumbrosani scriptores post Didacum Franchum Hist. S. Joan. Gualb. lib. 5, duplicem consecrationem Oratorii distinguunt, alteram anteriorem anno MXIII sub Henrico I Imperatore, alterum sub Conrado II. Unde totius instrumenti Ittæ sensu corrupto, & Henricum Conrado substituunt, & pro Gisela ejus uxore Chunegundem legunt, & pro Rodulpho Pavivronensi episcopo, ad consecrationem misso, Menvercum ejus antecessorem subrogant, tam nullo penitus fundamento, quam casso prorsus labore; Franchus enim mutila citat in margine verba Ittæ abbatissæ, subtracto Rudolphi nomine, hoc modo. “Imperator dirigens Pavibronensem dignum Deo præsulem” citatque instrumentum Ittæ abbatissæ de anno MXXXIX, quod certe Rodulphum exprimit, eumque a Conrado missum, non ab Henrico fatetur, idque post Jacobi Fesulani episcopi mortem, adeoque anno MXXXVII, non MXIII; & quidem de prima, non de secunda consecratione: Nam ad illud usque tempus sine ecclesia moratos monachos docet

[113] Qui vero rem hanc ad Henricum referunt, ut B. Theuzo in vita S. Joannis cap. 10, [& sub quo Imperatore consecratum sit oratorium Vallis Umbrosæ.] Xantes Perusinus in eadem vita pag. 433 & S. Atho pariter in vita cap. 22, intelligendi non sunt de Henrico I sed de II, qui Conradi ipsius filius erat, jamque regis titulum obtinuerat, & patrem in Italiam comitatus est, ut ex verbis Ittæ supra relatis liquet, omnesque historici consentiunt. Unde a S. Athone loco citato REX, non Imperator dicitur, ejusque conjux non Augustæ sed REGINÆ titulo distinguitur: Erat vero hæc non CHUNEGUNDIS sed CHUNEILDIS regis Daniæ Chanuti filia, quæ paulo post peste consumpta obiit. Nullus autem vetustiorum auctorum duplicem oratorii consecrationem distinxit; priorem sub Henrico per Menvercum, posteriorem sub Conrado per Rodulphum, ambos Paderbornenses episcopos; sed tantum præter primam Oratorii consecrationem ab eo episcopo, quem Imperator miserat (Rodulphum scilicet) factam, narrat S. Attho cap. 22 laudato, oratorium ampliatum, consecratum rursus post aliquot annos fuisse ab Huberto S. R. E. Cardinali S. Ruffinæ; aliam certe consecrationem (si quæ ex hypothesi Didaci Franchi præcessisset) eodem loco non prætermissurus. Episcopum catholicum ad Vallis Umbrosæ monasterium, qui summum altare consecraret, ab Henrico II missum fuisse tenet etiam Baronius tom. XI, Annalium ad annum Christi 1055. Sed ab hac digressione ad Mabillonii chronotaxim revertamur, nostrumque de ea judicium sincere exponamus.

[114] Confirmat sententiam suam, supra memoratam, in observationibus præviis ad Vitam S. Joannis Gualberti seculo VI Benedictino parte 2, [Mabillonii opinio de tempore instituti Ordinis Vallumbrosani non est certa;] pag. 166, his verbis: Quo tempore in Vallumbrosanam solitudinem secesserit Joannes, colligimus ex litteris Ittæ, sancti Hillari abbatissæ, quæ locum, antea Bellam Aquam dictum, ipsi ad exstruendum monasterium concessit anno MXXXIX. Ut mentem meam candide aperiam, judico omnino incerta esse, quæ superius de tempore Gualbertinæ conversionis, de decennali commoratione in monasterio S. Miniatis, & de anno causaque discessus tradidit. Quamvis autem ex litteris Ittæ abbatissæ anno 1039 datis non improbabiliter Vallumbrosani Ordinis primordia colligat, tamen hæc ejus argumentatio tempus institutionis non satis evidenter determinat: Potuit namque S. Joannes Gualbertus ante Ittæ donationem & Oratorii sui dedicationem dudum in illa solitudine vixisse. Id quodammodo significare videtur B. Andreas, quando num. 16, dicit eos mansisse tempore multo, ligneum tantummodo habentes oratorium; ac dein num. 19, agit de monasterii loco ab Itta abbatissa tradito; tandemque num. 28, loci consecrationem seu dedicationem memorat. Quantum autem inter ea fuerit temporis intervallum, non est promptum divinare. Quapropter mihi non est animus ex indefinitis veterum terminis & incertis recentiorum conjecturis hanc inter Vallumbrosanos, Camaldulenses ac Benedictinos controversiam dirimere; sed quisque, quod volet, sentiat, donec ex certioribus monumentis, forsan hac occasione eruendis, de rei veritate liquido constiterit. Nunc aliorum opiniones a præcedentibus discrepantes audiamus.

[115] Baronius tom. XI Annalium ad annum Christi 1051, agens de miraculo, quod occasione Leonis IX Papæ, in monasterio Passiniano hospitantis, [Baronii vero est vaga & obscura.] a S. Joanne Gualberto patratum est; vagis admodum & obscuris terminis sententiam suam sic expressit. Ante decennium (ut ejus habent Acta) innotescere orbi cœpit egregia sanctitate ipse Joannes, dum parcens inimico veniam in nomine Christi Crucifixi petenti, sibi oranti Crucifixi imaginem inclinare caput in signum gratæ sibi admodum actionis aspexit. Cum tanta victus divina clementia monasticæ vitæ arripuit institutum. Sed postea abbatem deserens simoniacum, novi Ordinis monachorum, dictorum Vallis-Umbrosæ, factus est institutor & auctor, virtutibus atque miraculis clarus. Quid ex his omnibus ante decennium contigisse velit, nescio. Quare id alteri me peritiori discernendum relinquo. Ughellus agens de Regembaldo episcopo Fesulano, qui mortuus est ante annum 1028, Vallumbrosanam Congregationem facit antiquiorem, & ita indeterminate loquitur tom. 3, Italiæ sacræ col. 283. Hujus episcopi temporibus Fesulæ funditus excisæ sunt, una cathedrali excepta, anno MX. Illustravere Regembaldi optimi præsulis pontificatum data in ipsius diœcesi Ordini Vallumbrosano a Joanne Gualberto nobilissimo Florentino cive, ac religiosæ sancti Miniatis domus Benedictinæ familiæ monachorum initia. Attendat hic lector ad monasterii S. Miniatis exordium, illudque cum supra dictis conferat.

[116] [Ad indeterminatam Ughelli chronotaxim proxime accedunt Panvinius, Labbeus, aliique] Ad Ughelli opinionem proxime accedunt Onuphrius Panvinius in Chronico Ecclesiastico, Joannes Baptista Ricciolius in Chronologia Reformata tom. 3, pag. 150, Philippus Labbeus in Chronologia Historica tom. 2, part. 2, ac Alphonsus Ciacconius in Historia Pontificum Romanorum ac S. R. E. Cardinalium tom. 1, col. 771, qui omnes Ordinis Vallumbrosani institutionem ad annum Christi 1030 referunt: At non video, quomodo Ciacconii historia a Victorello & Oldoino aucta satis sibi constet: Legitur enim tom. 1, col. 1024, hæc assertio: Sub Joanne XIX, anno Domini MXXX, Congregatio tertia sancti Benedicti, quæ Vallis-Umbrosæ dicitur, originem habuit. Atque ejusdem tomi col. 862, dicitur ad S. Joannem Gualbertum accurrisse Dominicæ Incarnationis anno MXVIII, inter discipulorum primos, adolescentulus quidam Florentinus, Petrus nomine, clara, ut ferunt, Aldobrandinorum stirpe progenitus, ipsius sancti Patris conjunctus & affinis. Hæc duo conciliari non possunt, nisi quis dixerit, S. Joannem Gualbertum multis annis in solitudine Vallumbrosana discipulos habuisse, antequam Ordinem suum institueret. Hoc si quis solide ostenderit, has duas epochas non pugnare libenter fatebor.

[117] [Errores quorumdam circa Ordinis Vallumbrosani institutionem referuntur.] Postremo hoc loco palpabiles quorumdam circa hujus Ordinis institutionem parachronismos detegam, quos retulisse, refutasse erit. Legendarius Gallus, alibi hypercriticus, hic crisim suam perdidisse videtur: Nam tom. 2, in vita S. Joannis Gualberti dicit, hunc Ordinem anno 1051, institutum esse. Franciscus Longus a Coriolano in suo Breviario Chronologico putat, Congregationem Vallis Umbrosæ initium habuisse anno Christi 1060. Idem sentit Joannes Gualterius in Chronico Chronicorum tom. 1, pag. 1634, sic scribens: Vallis Umbrosæ Ordo, seu, ut malunt, Vallis-Umbrensium, ut quidam etiam, Vallis Ambrosii, cœpit, auctore Gualberto Florentino, anno MLX, sub Nicolao II prope Florentiam. Utitur partim cineracei, partim cærulei coloris vestibus. Hi forte secuti sunt errantem Polydorum Vergilium, qui in opere de rerum inventoribus pag. 7, cap. 2, etiam annum 1060, primæ hujus Ordinis institutioni assignat. Crassius errarunt Volaterranus lib. 21, & Arnoldus Pontacus episcopus Vasatensis in Chronographia, qui tenent hanc Congregationem cœpisse anno 1070. Nec defuere etiam adeo historiæ ignari, ut anno 1400, hunc Ordinem primo exortum esse somniaverint. Sed tædet diutius his referendis inhærere. De morte S. Joannis Gualberti, disputare non est necesse: Nam inter omnes ferme convenit, eum obiisse anno 1073. Quare nihil hic moramur paucos, qui ad unum alterumve annum ab hac communi sententia recedunt.

§ X. An admissa Mabillonii aliorumque sententia circa seriem chronologicam S. Joannis Gualberti, potuerit idem Sanctus cum S. Romualdo agere in eremo Camaldulensi.

Ex chronotaxi Mabillonii, Baronii, aliorumque paragrapho præcedenti relata videtur historice sequi, [Admissa Mabillonii chronotaxi, ruit congressus S. Joannis Gualberti cum S. Romualdo,] S. Romualdum a S. Joanne Gualberto in eremo Camaldulensi non fuisse inventum, utpote qui e vivis excesserat ante annum 1027, sicuti ex authentico instrumento donationis, Petro Dagnino a Theobaldo episcopo Aretino factæ probat idem Mabillonius seculo VI Benedictino Parte I in observationibus Romualdinæ Vitæ præmissis. Neque hanc chronotaxeos suæ sequelam dissimulat Mabillonius; sed in Annalibus Benedictinis tom. IV ad annum Christi 1038, sic eam aperte ponit: Antequam Vallumbrosam se reciperet Johannes, Camaldulum profectus est, sanctam illic habitantium conversationem exploraturus. Erat adhuc ejus loci Prior Petrus, qui sanctos illos hospites in suam societatem adoptare tentavit. Verum cum eorum, de præferenda cœnobitica vita, propositum intellexisset, eos ad illud persequendum adhortatus est. Inde Johannes cum sociis Vallumbrosam accessit, quæ medio fere itinere Camaldulum inter & Florentiam posita est. Eamdem consequentiam admittere debet Baronius, cum in Annalibus tom. XI, ad annum Christi 1027, S. Romualdi obitum collocet.

[119] Scio hunc congressum S. Joannis Gualberti, cum S. Romualdo a plerisque scriptoribus, [quem tamen plurimi recentiores cum Breviario Romano tuentur;] tum Vallumbrosanis tum Camaldulensibus, mordicus teneri, quamvis de tempore hujus facti aliqui plurimum inter se dissentiant, sicut mox clarius intelligetur. Horum auctorum opinioni aperte favet Breviarium Romanum, quod festo S. Joannis Gualberti ad XII Julii, in lectionibus propriis expresse tradit, sanctum Joannem ad Camaldulensis eremi incolam Romualdum profectum esse, ab eoque cælicum sui instituti vaticinium accepisse. Utramque hanc auctoritatem proponit Guido Grandus Dissert. 2, cap. 4, num. 1, sententiæ suæ fundamentum jacere incipiens, his verbis: Id itaque jam persuadere conabimur ex D. Joannis Gualberti ad Camaldulensem eremum adventu, qui non ante annum MXXXIV vel MXXXVI contingere certissime potuit, cum tamen ibi sub Romualdo vixisse Joannem expresse tradant scriptores probatissimi Vallis-Umbrosæ (ut de nostris Fortunio, Ractio, Minio, deque exteris quam plurimis sileam) Andreas Januensis, qui circa annum MCCCCXIX floruit, in vita S. Joan. Gualberti cap. XI; Hieronymus Radiolensis, qui anno circiter MCCCCLXXX eamdem vitam patrio sermone expressit; Xantes Perusinus, qui circa annum MD, eadem Gualberti Acta collegit pag. 24; Joannes Joannalius, qui sub Clemente VIII Lectiones S. Joannis Gualberti, Breviario inserendas, composuit, ut re ipsa demum insertæ sunt, atque a S. R. C. approbatæ; ac demum novissime Ascanius Tamburinus de Jur. Abb. tom. 2, disp. 24, qu. 5, num. 20; & Didacus Franchus in ejusdem S. Joannis Gualberti Historia lib. 4; nostrisque diebus Venantius Simius in suo Catalogo litt. I num. 9.

[120] [sed nulli veterum scriptorum, ut fatetur ipse adversarius.] Hunc Romualdinum & Gualbertinum congressum a citatis auctoribus ac Breviario Romano doceri non inficior; at vetustissimi Vitæ scriptores eum intactum reliquerunt, quod juverit intelligere ex verbis ipsiusmet Grandi Dissert. 2, cap. 8, num. 2, ita fatentis: Ex una parte, quæ ad asserendum Romualdum post annum MXXVII adhuc superstitem superius adducta sunt, invicte non probant intentum, cum nihil absolute & evidenter evincat, Joannem Gualbertum in Camaldulensi eremo potius Romualdo viventi, quam Petro Dagnino Priori, post Romualdi obitum auscultasse, ab eoque sui Ordinis instituendi vaticinium & auspicium accepisse: Nam, ut cap. 4, num. 2, notavi, vetustiores ex his, qui rem gestam referunt, ad Camaldulensis eremi Priorem, nulla nominis designatione distinctum, divertisse Joannem Gualbertum tradunt; posteriores id de Romualdo diserte interpretantur, illum tunc Camalduli degentem supponentes, non probantes; itaque in ambiguo relicta res est. Ingenua sane ipsius adversarii confessio.

[121] [Explicato quæstionis statu, deducitur consequentia,] His jactis quasi fundamentis, statum quæstionis hic agendæ breviter explico, ut quisque clare intelligat, quid intendam. Sciant igitur omnes, mihi non esse litem cum auctoribus paulo ante citatis, qui S. Joannis Gualberti adventum in eremum Camaldulensem ante annum 1027 statuunt: Dixi enim paragrapho præcedenti, hanc controversiam, spectato præcise veterum biographorum textu, a me indecisam relinqui, donec certiora utrimque afferantur monumenta, quæ rem plane conficiant. Non est, inquam, mihi lis cum iis, qui S. Joannis Gualberti cum S. Romualdo conversationem defendunt, & simul S. Romualdum ante annum 1027, mortuum esse concedunt; Qualis inter alios est Augustinus Fortunius, qui lib. 1, Hist. Camald. cap. 34, ita scribit: Itaque B. Joannes, sanctissimi patris Romualdi benedictione munitus, ex eremo Camalduli recedens, in Vallis-Umbrosæ abditas obscurasque silvas sese recepit; ac deinde ejusdem libri cap. 40, affirmat, quod Deo plenus antistes Theodaldus anno MXXVII, post felicem S. Romualdi transitum… primam donationem, primumque exemptionis ac libertatis privilegium sacræ eremo concesserit. Itaque tantummodo contendo, admissa sententia eorum, qui S Joannis Gualberti ingressum in eremum Camaldulensem ultra annum 1027 differunt, probabilissime sequi, quod S. Romualdus ab eo tum temporis ibi non potuerit vivus inveniri.

[122] Huic consequentiæ manibus pedibusque obnititur sæpe jam laudatus Guido Grandus, [cui repugnat Guido Grandus.] vitamque S. Patris sui Romualdi usque ad annum Christi 1037, protrahit; in Appendice autem post dissertationem secundam duas Romualdinæ Vitæ exhibet tabulas chronologicas, in quarum prima ad annum Christi 1036, notat sequentia: Camaldulum S. Pater rediens Joannem Gualbertum ad se confugientem per sex menses (unde determinatum istud tempus hauserit, scire aveo) eremiticæ vitæ præceptis instruit, mox sua benedictione & vaticinio Ordinis ab illo instituendi ad Vallem-Umbrosam sive Aquam Bellam dimittit. Hoc systema suum, quod innumeris difficultatibus subjectum est, variis conjecturis & contortis explicationibus, artificiose tamen undique corrasis, stabilire conatur. Singula ejus argumenta excutere & refutare hic non vacat: Nam hoc justæ molis librum exigeret. Quod si quis circa hanc rem plura desideret, consulere poterit scriptores Venetos, quos libris editis contra ipsius chronologiam insurrexisse intelligo. Nos, omissis aliis non levibus argumentis, unicum systemati ejus diploma opponemus, & omnem effugiis aditum præcludere conabimur.

[123] Diploma illud est Theodaldi Aretini episcopi, quod integrum videri potest apud Augustinum Fortunium lib. 1, [At ejus opinioni] Historiarum Camaldulensium cap. 40. Quippe cum prolixum sit, multaque contineat ad controversiam nostram non spectantia, nobis hic sufficiet, accuratum illius dedisse compendium, ex propriis Theodaldi verbis hoc modo exceptum: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Theodaldus sancti Donati Vicarius; ita passim Aretini episcopi sese vocant, ut notat Mabillonius sec. VI Benedictino parte 1 pag. 277. Omnium fidelium Christianorum hoc dilectio noverit, quod nos ob amorem piæ memoriæ spiritalis patris nostri D. Romualdi, clarissimi eremitæ, communi consilio & consensu fratrum clericorum nostrorum donamus, & concedimus pro remedio animæ nostræ omniumque successorum nostrorum episcoporum D. Petro venerabili eremitæ ad usum & sumptum confratrum, eremiticam vitam sub eo ducentium, suisque successoribus eremitis, quamdam ecclesiam in mediis Alpibus, jura episcopii sancti Donati, quam nos rogatu præfati D. Romualdi eremitæ consecravimus sub honore & nomine Domini nostri Jesu Christi sancti Salvatoris, consistentem in territorio Aretino ad radices Alpium, dividentium Thusciam & Romaniam, in loco, qui dicitur Campo Malduli per sua loca designata…

[124] Hunc igitur locum D. Romualdus pius eremitarum pater delegit, [opponitur unicum diploma,] & providit aptissimum contemplativæ vitæ Deo servientium. Constructaque inibi basilica sancti Salvatoris, quinque cellulas cum suis tabernaculis ibidem distinxit, atque ab invicem separavit. Sed & singulis cellulis singulos deputavit fratres eremitas, qui secularibus curis & solicitudine remoti, soli divinæ contemplationi insistant. Quibus etiam Petrum venerabilem eremitam, tamquam fidelem ministrum & præceptorem dedit. Cui nos quoque cum nostris posteris successoribus, ut cum denominato sancto viro, Romualdo scilicet, partem in æterna vita habeamus, donamus, largimur prætaxatum locum secundum præfixos terminos ad usum & sumptum fratrum eremitarum, pro tempore ibidem Deo famulantium, atque per paginam hujus nostri privilegii eum investimus de his omnibus, quæ infra designatos terminos nos hodie ad manum nostram donnicatam (id est in dominio nostro) habemus & detinemus… Quia ergo quod nos pro salute & remedio, animæ nostræ, nostrorumque successorum episcoporum Deo contulimus, per æterna seculorum spatia ratum, firmum atque inconvulsum debet permanere, a Deo Patre omnipotente & Domino nostro Jesu Christo, sanctoque Spiritu interdicimus, & modis omnibus inhibemus, ut nullus noster successor, episcopus Aretinæ Ecclesiæ, prædictum fratrem Petrum eremitam, suosque posteros successores eremitas de his, quæ S. Salvatori concessimus ad usum & sumptum fratrum eremitarum, aut ipsi a nobis, sive ab aliis hominibus acquisiverint, devestire, molestare, inquietare, aut ullam diminorationem inferre præsumat… Datum anno MXXVII, anno pontificatus Domni Theodaldi V, mense Augusto, Indictione X.

[125] [cujus ipsemet vim agnoscit;] Hujus diplomatis vim & auctoritatem agnoscit ipsemet Grandus, cujus verba hic lubet transcribere, quia in ore adversarii majus pondus solent habere. Hæc itaque fatetur Dissert. 2, cap. 8, num. 3. Ex alia vero parte difficultates huic systemati oppositæ, non nisi probabiliter expediuntur, ultima præsertim ex privilegio Theodaldi petita, quæ majus mihi semper negotium facessere præ reliquis visa est, ac minus exactam, quam ceteræ solutionem admittere, adeo ut verba, ex illo privilegio nobis opposita, quondam addititia crediderim, quasi diploma illud, vel ab aliquo interpolatum invenisset, vel ipsemet nobis interpolatum exhibuisset Fortunius, quæ tamen suspicio nunc cessat, postquam autographum, ipsius Theodaldi manu subscriptum, & sigillo munitum in Camaldulensi Archivio, armario 1, num. 36, diligentissime lustravimus, neque suppositionis vel interpolationis notam ullam offendimus, sed integrum, & undequaque sincerum deprehendimus, ut propterea non nisi probabili interpretamento superius adducto, exemplisque cap. præced. num. 14 allatis confirmato, eludi ejus auctoritas possit. At probabile illud interpretamentum audiamus.

[126] [illud tamen irrito conatu interpretatur,] Peremptoria systematis sui verba in diplomate posita sic interpretari incipit Dissert. 2, cap. 7, num. 13. Itaque difficultatem hanc eludere utcumque tentabimus, observando clausulam hanc PIÆ MEMORIÆ, fortasse non mortuum, sed celebratissimum ac memorandæ pietatis virum designare, ut memoria pro fama, celebritate, nomine, usurpetur: Ut enim hortari solemus viventes, ut aliquod memoria dignum facinus patrare velint, quo sui nominis immortalitati prospiciant, ita viros ipsos egregiis operibus claros, adhuc viventes immortali memoria dignos, vel immortalis aut gloriosæ memoriæ viros appellare merito possumus, & sæpe consuevimus. Præterquam quod hæc explicatio sit violenta, & a communi hominum commercio abhorrens, ingens est discrimen inter expressiones a Grando contorte excogitatas, & inter usitatas diplomatis nostri phrases, ut cuivis mature eas conferenti clarum fiet. Judices hic appello quoslibet lectores, a partium studio alienos, & confidenter interrogo, an non judicaverint, S. Romualdum mortuum, ubi primum in diplomate legerant, hanc donationem Petro Dagnino factam esse ob amorem piæ memoriæ D. Romualdi, ut Theodaldus cum denominato sancto viro, Romualdo scilicet, partem in æterna vita haberet: Nisi enim Theodaldus Romualdum jam cælo receptum, & semper timendo humanæ fragilitatis periculo ereptum credidisset, quomodo partem habere cum illo in æterna vita desiderasset? Adde quod formula piæ memoriæ in sexcentis diplomatibus mortuum manifeste significet.

[127] Jam examinanda sunt duo exempla, quæ ad stabiliendam suam qualemcumque interpretationem adfert Grandus. [& ad stabiliendam suam interpretationem, unum] Primum occurrit apud Ughellum tom. 3, Italiæ sacræ col. 297, ubi Jacobus Bavarus, Fesulanus episcopus, dicit, se quædam largiri concreditæ sibi ecclesiæ pro remedio animæ suæ, speque remunerationis futuræ, & pro animabus antecessorum suorum præsulum, nec non pro salute Conradi serenissimi Imperatoris felicis memoriæ, suæque conjugis Gislæ Augustæ &c. Ecce, inquit Grandus, Conradum Cæsarem felicis memoriæ dictum anno MXXXII, cum obierit anno MXXXIX, die IV Junii apud Trajectum. At Fesulanum antistitem nihil aliud hic velle, quam ut hæc donatio prosit animæ Conradi, felixque sit post mortem ejus memoria, satis patet ex hac formula diplomati subscripta: Actum est autem hoc, anno Dominicæ Incarnationis MXXXII, Imperii D. Conradi Augusti anno V, Indictione XV feliciter. Quando Grandus in genuino diplomate ostenderit, Theodaldum dedisse ecclesiam Petro Dagnino anno Dominicæ Incarnationis MXXVII, vitæ Romualdi CX, sicut in prima tabula sua chronologica statuit, facile ipsius explicationi acquiescemus; Quando, inquam hoc parallelum invenerit, verba Theodaldini diplomatis a communi significatione in peregrinum sensum detorquebimus; quod faciendum non est, nisi dum manifesta cogit necessitas.

[128] Transeo nunc ad alterum exemplum, quod adeo leviter ac perfunctorie attigit Grandus, [alterumque adfert exemplum,] acsi male sibi conscius timuisset, ne argumenti fallacia detegeretur. Circa annum DCCCLXX, inquit loco proxime citato, Andreas episcopus Florentinus in abbatissam monasterii S. Andreæ ordinat Idembertam apud Ughellum tom. II (frequens is ipsi error pro III) pag. id est col. XXXV, ubi hæc formula legitur: “Secundum illa præcepta, quæ Dominus” (forte hic nomen quoddam deest) “& BONÆ RECORDATIONIS Dominus Ludovicus Imperator constituit.” Qui tamen Ludovicus anno DCCCLXXV, Mediolani obiit mense Augusto. Unde, obsecro, novit Grandus, Idembertam anno 870, abbatissam fuisse ordinatam, cum diplomati nullus annus subscribatur? An forte id conficit ex eo, quod post finitum diploma sequantur hæc Ughelli verba: Hic Andreas, Florentinus episcopus, anno DCCCLXX interfuit judicio quondam Lucensi ad favorem Gerardi episcopi Lucensis an. XV Ludovici II Imp. Ind. III. Sed hæc nil ad præcedens diploma pertinent. Eodem jure colligere potuisset, Idembertam anno 876, post mortem Ludovici abbatissam esse creatam, quia eidem diplomati præcedunt hæc Ughelli verba: Andreas successor Rodingii. Ille fuit, qui, cum Carolus Calvus ab Asperto Mediolanensi archiepiscopo diademate regni insignetur, augustiorem speciem pompæ facturus, interfuit anno DCCCLXXVI.

[129] [quæ rem minime conficiunt.] Cum itaque hæc præcedentia Ughelli verba nullo modo ad eam rem spectent, ex iis diplomatis annus determinari nequit. Unde miror, adeo rotunde a Grando asseri, id circa annum DCCCLXX, datum fuisse. Quapropter possem meliorem Grandi fidem requirere in objiciendo hoc exemplo, aut certe majorem in eo examinando diligentiam. Interim adversarius fateri debet, Andream in eodem diplomate de Rodingo prædecessore suo bonæ memoriæ loquentem, agere de Rodingo jam mortuo. Idem ego de Ludovico bonæ recordationis existimo, adeoque diploma post illius mortem datum esse judico, quia nulla me movet ratio, ut communem hujus formulæ significationem invertam. Piget his cavillationibus diutius immorari. Potius ad sacros cælitum honores, Sancto nostro a summis Pontificibus decretos, progrediamur.

§. XI. Canonizatio S. Joannis Gualberti.

[A quo S. Joannes Gualbertus in Sanctorum numerum sit relatus.] Narrant utraque Acta, huic commentario subnectenda, quomodo S. Joannis Gualberti corpus post felicem animæ ex hac vita transitum inter æstivos calores ab omni fœtore per triduum immune fuerit, ac dein maximo populi concursu sepulturæ traditum. Vallumbrosani scriptores volunt, S. Patrem suum paucis post mortem annis a Gregorio VII in Sanctorum numerum fuisse relatum. Sic Andreas Januensis in ejus Vita cap. 89 ait: Liquide patet ex Chronica Florentina, a Johanne Villani cive Florentino compilata, libro IV & capitulo XVI ejusdem Chronicæ, eumdem beatum Johannem prius per centum quatuordecim annos vel circa fuisse canonizatum & catalogo dictorum Sanctorum adscriptum per beatæ recordationis sanctissimum in Christo Patrem & Dominum Dominum Gregorium Papam septimum, ejusdem beati Johannis devotissimum, qui floruit & incepit anno Domini MLXXIII. Idem asserit Bernardus Del Sera in compend. Abb. Gen. cap 1. Quamvis, inquit, pro certo habeatur, S. Joannem in catalogum Sanctorum a Gregorio VII fuisse canonice cooptatum, tamen nunc per litteras Cælestini III de hac re dubitandum non est. Hæc illi. Verum cum ille Joannes Villanus, qui hic citatur, sit recentior, & prioris istius canonizationis authentica instrumenta non proferantur, ad certiora documenta properamus.

[131] [Epistola Gregorii abbatis Passinianensis,] Cælestinus III, petente D. Gregorio abbate Passinianensi, S. Joannem Gualbertum Sanctorum Catalogo adscripsit, ut liquet ex ejusdem Abbatis epistola, quam hic ex Didaci Franchii lib. 12, excerpo, ut omnes canonizationis ordinem & modum, aliaque ad eam spectantia, clare intelligant. Sic itaque sonat epistola. Frater Gregorius, humilis abbas monasterii sancti Michaëlis Archangeli de Passiniano, dilectis in Christo fratribus & Capitulo de Passiniano & aliis ejusdem amicis & devotis salutem in Domino & gaudere. Pro magnitudine gaudii & lætitiæ, quam nostris mentibus infudit abunde superni gratia largitoris, in exaltatione nominis beati & eximii Patris nostri Joannis Gualberti, a quo post almificum patrem beatissimum Benedictum, religionis & honestatis monasticæ cultum recepimus, antequam narrandi sumamus initium, hortamur vos voce non solum corporis, sed (quod est præstantius) affectione interioris hominis, ut pro ipsius honore Patris in Domino gaudeatis, geminæ substantiæ giganti * gratias referentes, qui cum esset excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, ut per ipsum, quod est ineffabile, regnum accipiat pusillus. Per vicarium namque suum, videlicet Dominum Papam Cælestinum III, Dominis episcopis Ostiensi & Portuensi assistentibus, & religiosis & reliquis presbyteris & Diaconibus similiter Cardinalibus in die Kalendarum Octobris, inspectis testimoniis & vita ejusdem Sancti, nomen ejusdem & memoriam, jam quasi negligentia suorum discipulorum sepultam, exaltavit, & ubique colendam censuit.

[132] Cum (quibusdam enim nostris æmulis facientibus) pro aliis negotiis Urbs in ferventi nos calore Julii recepisset, [qua explicat,] super quo amici nostri non modicum tristabantur, timentes nobis propter vitæ dispendium, meritis, ut credimus, beati Joannis omnia sunt cooperata in bonum. Salutantes itaque devote & reverentes humiliter præfatum sanctissimum Dominum Papam, postulavimus, ut sancti Joannis nomen canonizatione suo tempore exaltaret. Quid plura? Receptis litteris testimonialibus Abbatis Vallisumbrosæ, & aliorum abbatum atque episcoporum & aliorum prælatorum, duobus elapsis mensibus post nostrum in Urbem ingressum, præfatus sanctissimus Apostolicus diem statuit, ut eo præsidente, Dominis Cardinalibus verbum proponeremus, quod voto gerebamus inclusum. Quarto igitur Kalendas Octobris, vocati coram eodem summo Pontifice & Dominis Cardinalibus, in hunc modum petitionem nostram exorsi sumus, Vitam S. Joannis tenentes præ manibus.

[133] De vestri luminis plenitudine, tamquam de firmamento cæli nos modicæ scintillæ, [quomodo petita,] lucis & scientiæ incrementa suscipientes, liquido novimus, quod qui discipulos honorat Veritatis, ipsum magnificat, qui eos tales fecit, ut suos faceret coheredes. Ecce, ut paucis utar verbis, Reverendissimi Patres & Domini, mandragora dedit odorem in portis nostris: Beatus siquidem & eximius Pater Joannes institutor & magister Vallumbrosanæ Congregationis & Ordinis, quem Dominus mirabiliter ad se traxit, dum ei per crucem caput inclinavit, miraculis quoque & vitæ splendore enituit, sicut ex ipsius gestis apertius declaratur. Unde ego & fratres mei, vicini quoque episcopi & alii ecclesiarum prælati petimus a Sanctitate vestra, ut sicut eum firmiter credimus cum suo Rege regnare in cælis; ita ipsum in catalogo Sanctorum jubeatis ascribi in terris; quatenus ejus meritis & intercessionibus de statu lippientis Liæ ad formosæ Rachelis perveniamus amplexus.

[134] His decursis, genibus curvatis Vitam S. Joannis Domino Papæ obtulimus; [& impetrata sit S. Joannis Gualberti canonizatio,] quam Dominus Cardinalis Ostiensis ejus mandato recipiens, diebus tenuit aliquantis. Die igitur prædicto Kalendarum Octobris in pleno consistorio Dominus Papa, commendata plurimum vita S. Joannis prædicti, laudans Congregationem suam & specialius domum nostram, ut de cetero ejusdem S. Joannis nomen in Catalogo Sanctorum poneretur, & festivitas ejus eodem die, quo obiit, scilicet duodecimo mensis Julii celebraretur, consensu suorum fratrum Dominorum Cardinalium, quorum nomina subsequenter adnotantur, Apostolica auctoritate decrevit, replicando, quod eadem petitio aliis summis Pontificibus, suis prædecessoribus, fuerat porrecta, & suis ad complendum temporibus reservata.

[135] [& quinam Cardinales presbyteri,] Huic canonizationi interfuerunt hi presbyteri Cardinales, videlicet: Pandulphus, natione Lucensis, basilicæ duodecim Apostolorum presbyter Card. Petrus Placentinus, S. Ceciliæ presb. Card. Jordanus, quondam Abbas Fossæ novæ, S. Potentianæ presb. Card. Joannes Lombardus, olim Tuscanen. episcopus, S. Clementis presb. Card. Romanus, quondam Primicerius, S. Anastasiæ presb. Card. Hugucio S. Martini in monte presb. Card. Guido S. Mariæ trans Tiberim tit. S. Callisti presb. Card. Joannes, olim Cassinen. monachus, S. Stephani in Cœlio monte presb. Card. Centius Romanus S. Laurentii in Lucina presb. Card. Sofredus, olim Pistorien. Canonicus, S. Praxedis presb. Card. Bernardus, olim S. Frigdiani Canonicus, S. Petri ad vincula presb. Card. Atque Joannes, olim S. Pauli monachus, presb. Card.

[136] [diaconi, episcopi, aliæque personæ honoratiores eidem interfuerint;] Diaconi Cardinales, qui interfuerunt, hi sunt: Gregorius S. Mariæ in Porticu Diac. Cardin. Gregorius Crescentii S. Mariæ in Aquiro Diacon. Card. Romani. Lotharius SS. Sergii & Bacchi, natione Campanus, Diac. Cardin. Gregorius Carelli S. Georgii ad Velum aureum Diac. Card. Nicolaus S. Mariæ in Cosmedin. Diac. Card. Romani. Magister Ægidius Anagninus S. Nicolai in carcere Tulliano Diac. Cardin. Centius Camerarius S. Luciæ Diac. Card., atque Magister Petrus Capuanus S. Mariæ in Via lata Diac. Card. Præterea interfuerunt etiam præfatæ canonizationi ex multis & diversis provinciis in dicto consistorio tanti principis, imo tantorum principum, viri honorabiles, Archiepiscopus Amalphiæ, Episcopus Puteolanus, Episcopus Nolanus, Ariminensis tunc electus, & Electus famosi monasterii Fuldensis de Alemannia, qui eadem hora fuerat confirmatus. Nuntius vero N. Imperatoris Constantinopolitani non defuit, atque N. nuntius regis Angliæ; & plures alii conclerici & laici, quorum nomina ille novit, qui eos finxit.

[137] [denique fratres suos ad gaudium hortatur.] Cappellani vero prænominati Domini Papæ non defuerunt, qui nobis assistentes, Te Deum Laudamus, alta voce cantaverunt. Moxque in ipsa celebratione, præsente eodem summo Pontifice, ipsius S. Joannis oratio est a presbytero recitata. Unde pulvere excusso vitiorum ad laudandum in Sancto ejus Dominum sitis præparati; & quia hactenus flevistis, tamquam veri filii, de morte Patris, de ipsius quasi resurrectione spiritum gaudii induatis, & cum Psalmista veraciter decantetis: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui Deus. Præsens denique gloria, quæ de Sanctorum celebratione habetur, illius gloriæ & gaudii est imago, quam nullius sensus valet comprehendere, nec sermo quantumcumque disertus explicare. Ea igitur die, qua vos contigerit litteras tanti tripudii recipere, beati Joannis, Domini & Patris nostri, sicut in sui natalis die, nocturnis & diurnis laudibus studeatis memoriam celebrare, supernæ Majestatis clementiam attentius implorantes, quatenus sic nos faciat per hujus vitæ stadium currere, nostro duce & patrono præeunte S. Joanne, ut per unum & in uno, qui dicit, Ego & Pater unum sumus, perfecti cursus bravium capiamus. Valete.

[138] Huic epistolæ subnecto Bullam canonizationis anno 1193, [Bulla Cælestini III,] a Cælestino III editam, quæ exstat apud D. Thesaurum Velium, S. Praxedis abbatem, ante Vitam S. Joannis Gualberti, anno 1612 Romæ editam, apud Didacum Franchium lib. 12, pag. 516, & in Bullario Laertii Cherubini tom. 1, pag. 31. Franchius pag. 508 dicit, eam datam esse ad Abbatem & conventum Passinianensem; Alii autem duo hunc habent titulum: Cælestinus episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis, Abbati & Conventui Vallis-Umbrosæ salutem & Apostolicam benedictionem. Tenor Bullæ apud Laertium Cherubinum loco citato est talis: Gloriosus Deus in Sanctis suis, & in majestate mirabilis, ministros suos, qui sibi veraciter & sincere ministrant, non solum immarcescibili bravio & æterno remunerat, verum etiam in præsenti vita, per exhibitionem plurium miraculorum, commendabiles reddit, &, secundum propheticum verbum, eos facit in æterna esse memoria, & ab omnibus celebriter venerari: Nec enim quisquam Catholicus ambigit, cum & hoc Scriptura sacra testetur, quod in Sanctis suis laudatur Dominus, & qui honorat eos, ipsum Dominum prorsus honorat; ipso attestante qui dicit: Qui vos honorat, me honorat, & qui vos recipit, me recipit. Et item: Quod uni ex meis minimis fecistis, mihi fecistis. Et quidem rationi consentaneum esse probatur, ut, quandoquidem omnipotens Pater Filii sui coheredes eo quo ipsum honore voluit insigniri, ipso orante & dicente: Volo Pater, ut ubi ego sum, illic sit & minister meus. Et rursum: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, qui in cælis est, homines, qui ex lutea materia sunt, ipsius memoriam celebrent & venerentur in terris, cujus nomen creditur scriptum esse in cælis.

[139] Hac nimirum consideratione inducti, cum preces dilectorum filiorum nostrorum Georgii * Abbatis & Conventus Passinianensis monasterii, [qua Joannem Gualbertum Sanctorum numero adscribit,] vestrumque testimonium recepissemus & litteras, ut inclitæ recordationis Joannem quondam Abbatem, Vallis Umbrosanæ Congregationis institutorem, qui Creatoris sui servus prudens extitit & fidelis, & familiæ sibi commissæ in tempore tritici mensuram impendit; & quem, quia fuit super pauca fidelis, post obitum suum super multa Dominus ipse constituit, & multis miraculorum privilegiis insignivit, istis etiam temporibus, ut dicitur, incessanter illustrat, Sanctorum Catalogo annumerare & consociare vellemus. Visum itaque est nobis, & communi consilio fratrum insedit, & vicinorum episcoporum & aliorum Prælatorum Ecclesiæ, deberemus de conversatione ejusdem boni Viri & miraculis testimonia præstolari. Demum vero cum Episcoporum, Abbatum, Priorum, Archidiaconorum, Plebanorum, Præpositorum, Ecclesiasticorum & Monasticorum Conventuum atque aliorum super ejusdem Ministri Jesu Christi vita & conversatione atque miraculis recepissemus testimonia & preces; super canonizando eodem, fratrum nostrorum convenientia requisita & habita, referentes gratias Creatori, qui Ecclesiam suam semper nova prole multiplicat, & tam rosarum quam liliorum flore decorat, prænominatum B. Joannem canonizavimus, & numero confessorum Christi decrevimus adjungendum. Confessorum omnium Regem prece humili deposcentes, ut ejusdem Confessoris, qui sibi propter lucidas & conspicuas placuit actiones, precibus & meritis recolendis, ab instantibus periculis eruamur & in nostris necessitatibus ipsius patrocinium sentiamus.

[140] [ejusque virtutes laudat.] Vestræ itaque devotioni per Apostolica scripta mandamus atque præcipimus, quatenus de tanti Patroni suffragio, quem genuit & nutrivit ipsa Italia, spiritualiter gratulemini, & ejus memoriam certo die inter alios Confessores veneratione celebri recolatis, ipsius festivitatem colere studeatis, in eo divinam omnipotentiam exaltantes. Si enim, attestante voce Dominica, Deum diligere comprobatur, qui mandata ejus observat, a fructibus prænominati sancti Viri cognoscitur, quod apud Deum possit & debeat pro peccatoribus efficaciter exaudiri; qui Euangelicæ prædicationis non surdus auditor, mundi gaudia, tamquam stercora reputans, dereliquit, & sequens Christi vestigia, non solum in vestro monasterio monasticam religionem instituit, verum etiam septem monasteria fabricavit, & ad ultimum Passinianense monasterium reparans, in eo præsentem vitam laudabili decessu finivit. Illud tamen inter ejus miracula primum & præcipuum invenitur, quod pro quodam opere misericordiæ cuidam in se delinquenti, ante ipsum in modum crucis prostrato, provide & clementer exhibito, imago Crucifixi ei, adhuc in seculari militia existenti, caput dicitur inclinasse. Dat. Laterani secundo Non. Octobris Pontificatus nostri anno tertio.

[141] [Annotatur quædam discrepantia circa diei subsignationem,] Circa diem huic Bullæ subsignatum quamdam adverto in diversis editionibus discrepantiam. Didacus Franchius lib. 12, pag. 519, in fine ita subscriptum legit. Datum Laterani, 1 Nonas Octobris Pontificatus nostri anno tertio. Si per hoc intelligat pridie Nonas Octobris, in assignanda die sexta Octobris cum Laertio Cherubino conveniet. Thesaurus Velius supra citatus, omisso die, subscriptionem sic edidit. Datum in Lateranensi nostro palatio anno Domini 1193 anno 111 Pontific. nostri. Alphonsus Ciacconius Historiæ suæ tom. 1, in assignando canonizationis die certo erravit ita scribens: eodem anno 1193 Cælestinus Pontifex Joannem Gualbertum in Sanctorum numerum retulit Kalendis Septembris. Error hic eodem tomo in additionibus Victorelli aliorumque sic corrigitur: 11 Non. Octob. anno 3 Pontificatus id præstitit Cælestinus Constit. 2, Gloriosus Deus &c. Forte Ciacconius unum mensem pro altero posuit, voluitque dicere, id factum esse Kalendis Octobris; quod de edita isto die Bulla intelligi non deberet, sed de canonizatione Romæ facta, uti testatur in litteris supra allatis Gregorius Passinianensis Abbas his verbis: Die igitur prædicto Kalendarum Octobris in pleno consistorio Dominus Papa… ut de cetero ejusdem S. Joannis nomen in Catalogo Sanctorum poneretur… Apostolica auctoritate decrevit.

[142] Aliud præterea quidpiam circa hanc Bullam observavi, [aliasque minutiores Bullæ circumstantias.] quod satis combinare nequeo. Franchius lib. 12, Historiæ suæ pag. 508 & 516, ait, tres ejusdem tenoris Bullas, variatis inscriptionibus, a Pontifice missas esse; Primam quidem ad Episcopos Tusciæ, alteram ad Præsules Longobardiæ, tertiam denique ad Abbatem Passinianensem. Huic ultimæ, , ad marginem dexterum subscribit: Datum Laterani I Nonas Octobris; ad sinistrum vero: Dat. Lateran. VIII Idus Octobris Pontificatus &c. Hæc duorum dierum differentia facile explicari posset, si Franchius unum Bullæ exemplar Abbati Passinianensi, alterum Abbati Vallumbrosano missum esse diceret. Verum cum tantummodo unum proferat exemplar, illudque directum esse contendat ad Abbatem Passinianensem, quomodo hæc dierum varietas in ipsius systemate componenda sit, discere cupio. Puto ego Bullam superius ex Laertio Cherubino transcriptam dirigi ad Abbatem Vallumbrosanum; id ipse clamat contextus, in quo præter alia, quæ attente legenti occurrent, hæc de S. Joanne Gualberto dicuntur: Sequens Christi vestigia non solum in VESTRO monasterio monasticam religionem instituit, verum etiam septem monasteria fabricavit, & ad ultimum Passinianense monasterium reparans, in eo præsentem vitam laudabili decessu finivit. At hæc verba in vestro monasterio apud Franchium & Thesaurum Velium non leguntur; quæ, utrum ab his, an ab aliis suppressa sint, nescio. Saltem, teste Franchio pag. 519, Purpurati Patres anno 1595, Bullam canonizationis omni vitio carere declararunt; quod nobis sufficit.

[143] Anno 1194 idem Cælestinus, festum S. Joannis Gualberti solenni pompa celebrari volens, has dedit litteras, [Litteræ Cælestini III tribus episcopis missæ] quas exhibet Thesaurus Velius ante vitam S. Joannis, & Didacus Franchius pag. 520: Cælestinus episcopus servus servorum Dei, venerabilibus Fratribus Aretino, Senensi, & Pistoriensi episcopis salutem & apostolicam benedictionem. Saluti nostræ plurimum credimus expedire, si eorum in terris celebrem habeamus memoriam, eorum merita solennibus recolendo præconiis, quorum in cælis speramus intercessionibus assiduis adjuvari. Hinc est igitur, quod, cum dilectus filius noster Gregorius abbas monasterii de Passiniano ad Sedem Apostolicam accessisset, & de sancta conversatione, vita & meritis B. Joannis confessoris, cujus venerabile corpus in ejus ecclesia requiescit, plurima certa indicia coram nobis & fratribus obtulisset; Nos auditis virtutum ejus & miraculorum insigniis, & quod inter carnales spiritualem, inter homines etiam conversationem angelicam habuisset, ipsum, qui corporaliter dissolutus cum Christo jam esse meruit, ne debito ipsius honori & gloriæ quodammodo detrahere videremur, si sanctificatum a Deo permitteremus ulterius devotionis humanæ carere veneratione; de Fratrum nostrorum consilio Sanctorum Catalogo censuimus adscribendum.

[144] Cum igitur lucerna ejus sic arserit hactenus in hoc mundo, quod per Dei gratiam jam non sub modio, [ut corpus Sancti solenniter elevent, eumque annuo festo venerentur.] sed super candelabrum meruerit collocari, in se ardens per opera caritatis, aliis lucens per exemplum; Fraternitatem vestram monemus & hortamur in Domino, per Apostolica scripta mandantes, quatenus a prædicto Abbate & fratribus ejus fueritis requisiti, ad jam dictum monasterium pariter accedatis, & cum honore & reverentia, quam in talibus adhiberi oportet, corpus sancti Viri ab eo loco, in quo positum fuerat, sicut decet sanctum, solenniter erigentes, devotionem fidelium ad venerationem ipsius salubriter excitetis, ipsumque festivitate solenni pronuntietis constituto die annis singulis specialiter excolendum. Datum Lateran. X Kalend. Junii Pontificatus nostri anno quarto. Hæc cum editione Thesauri Velii conveniunt, præterquam quod in fine Thesaurianæ ita ponatur: Datum Romæ apud sanctum Petrum X Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno quarto. Scio quidem hæc cum prioribus non pugnare, sed hoc discrimen, licet exiguum, significo, ut omnes intelligant, nos more nostro etiam minuta quæque observare.

[145] [Cum Cælestini III decretum non fuisset executioni mandatum,] Hoc Breve Cælestini III, nescio qua de causa, executioni mandatum non fuit; ita ut Innocentius III ejus successor post aliquot annos novas dederit litteras, quibus Episcopum Florentinum & Fesulanum ad celebrandam S. Joannis festivitatem hortatur. Eæ apud Franchium pag. 522, sic habent: Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Florentino & Fesulano episcopis salutem & Apostolicam benedictionem. In litteris bonæ memoriæ Cælestini prædecessoris nostri perspeximus contineri, quod cum ipse de beati Joannis confessoris, cujus corpus in monasterio de Passiniano quiescit, vita & meritis & conversatione laudabili, & quod idem Sanctus post obitum suum miraculis plurimis & virtutibus coruscari per oblata indicia & probata, plenam notitiam habuisset, & eum cum Christo regnantem Christianorum deberet devotio venerari, de fratrum suorum consilio ipsum Sanctorum Catalogo censuit adscribendum, Aretino, Senensi & Pistoriensi episcopis, datis litteris Apostolicis in mandatis, ut cum ab Abbate & fratribus monasterii memorati requisiti fuissent, ad ipsum monasterium pariter accedentes & cum reverentia & honore, qui debet in talibus adhiberi, corpus Confessoris prædicti ab eo loco, in quo positum fuerat, sicut decet Sanctum, solenniter elevantes, devotionem fidelium ad venerationem ipsius salubriter excitarent, & solennitatem ejusdem annis singulis suo die statuerent excolendam: sed per eos mandatum Apostolicum non fuit mancipatum.

[146] [Innocentius III ejus successor idem efficaciter renovavit.] Volentes igitur, ut tanti Viri memoria, de quo exultatio est Angelis Dei, apud homines celebris habeatur, Fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ea, juxta quod idem prædecessor noster mandaverat, exequi procuretis tam libenti animo, quam devoto. Datum Lateran. VI Kalend. Aprilis Pontific. nostri an. tertiodecimo. Hanc Innocentii epistolam brevi effectum suum consecutam esse, ita tradit Jacobus Mindria in Chronico: Anno MCCX, die decima Octobris, per Joannem episcopum Florentinum, & Raynerium episcopum Fesulanum, aliosque plures in dignitate constitutos, de consensu Domini Papæ magna cum devotione translatum fuit corpus S. P. N. Joannis. Ubi autem repositum fuerit, indicant hæc Breviarii Vallumbrosani verba apud Franchium lib. 12, pag. 524 citata: Magna cum veneratione & hymnis & canticis spiritualibus Reliquias sanctissimi Joannis ex eo loco, quo in die depositionis suæ locatæ fuerant, extraxerunt, & in altari, ad sinistram intrantibus posito, recondiderunt in eodem Passiniani monasterio. At jam sensim sine sensu ad sacras exuvias delapsus sum, de quibus sigillatim disseram paragrapho sequenti, postquam aliqua de Sancti cultu præmisero.

[Annotata]

* id est Christo

* lege Gregorii.

§ XII. S. Joannis Gualberti cultus, reliquiæ & gloria posthuma.

Quamvis Sancti nostri cultum, summorum Pontificum decretis satis firmatum, pluribus stabilire non sit opus, [S. Joannem Gualbertum memorant auctaria Usuardi,] tamen ut consuetam Majorum nostrorum in illustrandis Sanctorum Actis methodum sequar, paucas Martyrologiorum quorumdam annuntiationes enumerabo. Auctaria Usuardi, non ita pridem illustrati, pari consensu eum celebrant. Florentini codices in quibusdam voculis discrepantes ita fere omnes enuntiant: In Tuscia, in territorio Florentino, apud monasterium sancti Michaëlis de Pasignano Fesulanæ diœcesis, transitus sancti Joannis abbatis, fundatoris Ordinis Vallis-Umbrosæ, qui vivus in seculo se totis viribus mortificavit pro Christo. Hujus venerabilis obitus exstitit anno Incarnati verbi MLXXIII [alias MLXXIV.] Tamen restivitas fit in Tuscia VI Idus Octobris. Belinus sic habet brevius: Item sancti Joannis Gualberti. Eodem modo Molanus, nisi quod in ejus editione minoribus typis addatur: Cujus vitam edidit Blasius Milanesius; quæ additio videtur esse Molani, qui forte aliam S. Joannis Gualberti Vitam non noverat.

[148] Memorant eumdem Sanctum omnes Martyrologi recentiores, [& omnes Martyrologi recentiores.] e quibus paucos selegisse suffecerit. Petrus Galesinius sic refert: Passiniani in finibus Florentinorum sancti Joannis Gualberti confessoris, qui rerum humanarum despicientia & magnitudine pietatis excellens, Vallis-Umbrosæ Ordinem instituit; cujus Viri sanctitate, quæ & multis miraculis spectata est, & in religiose pieque factis mirifice eluxit, cognita, Cælestinus tertius, Pontifex Maximus, illum in Sanctos retulit. Arnoldus Wion in Ligno vitæ lib. 3, quarto Idus Julii sic eum annuntiat: In monasterio Passiniano prope Florentiam depositio sancti Joannis Gualberti abbatis, institutoris Ordinis Vallis-Umbrosæ, sanctitate & miraculorum gloria clarissimi. Denique Martyrologium Romanum XII Julii ita habet: In monasterio Passiniano prope Florentiam S. Joannis Gualberti abbatis institutoris Ordinis Vallis-Umbrosæ. Fusioribus elogiis seu Vitæ epitomis eum exornarunt Franciscus Haræus in Compendio Surii, Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino, Hugo Menardus & Benedictus Dorganius in ejusdem Ordinis Calendario, aliique, quibus hic supersedeo.

[149] Possem præterea adferre quædam publicæ venerationis indicia, [Locum Hetruscæ cantilenæ supplet carmen Latinum, quod S. Gualberti virtutes & miracula continet.] atque inter alia cantilenam Hetruscam, jam a tribus seculis in S. Joannis Gualberti honorem concinnatam, quæ plus quam sexaginta strophis ejus virtutes & miracula complectitur. Verum cum nimis prolixa sit, & ex antiqua lingua Italica magno labore in Latinam conversa rhythmi leporem & vernaculam simplicitatem perderet, facile locum ejus supplebit hymnus Sapphicus ex Breviario Vallumbrosano descriptus, qui est veluti quædam prædictæ cantilenæ synopsis. Is itaque sic habetur apud Philippum Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ die XII Julii.

Dum Crucis signum videt hic in hoste,
Parcit, & constans odium remittit:
Orat in templum *, caput ecce Christi
      Flectit in illum.
Postea seclum fugiens malignum,
Se suis vestes manibus Joannes
Induit sacras, monachusque servit
      Relligioni.
Hic Dei zelo jugiter perardens,
Utque vir fortis, vitium duorum
Præsulum pandens, populum ruentem
      Terruit omnem.
In via pergens, inopi reperto
Unicum panem dedit, ac recepit
Ipse tunc ternos; Deitas suprema
      Misit ad illum.
Vallis-Umbrosæ struit inde sacra
Tecta Vir sanctus, simul atque secum
Edocet multos homines beatam
      Ducere vitam.
Dum tegit culpas monachus pudore,
Detegit illas humili Joannes
Voce, ne frater pereat silendo
      Propter omissa.
Fluctuat demens rapidis in undis:
Invocat Sanctum metuens aquarum
Impetus Arni, columis fit amens
      Intus & extra.
Nubium plenus minitatur aër,
Dum suas fratres properant aristas;
Ut terant, orat; penitus refugit
      Nubibus aër.
Dum tenet lætus monachus malignum
Spiritum, formam leporis gerentem
Nesciens, Sanctus metuens retexit,
       Ne cadat ille.
Carne non audent monachi, carentes
Pane, se vesci; prece supplicantis
Angelus panes tulit, atque cunctis
      Trusit orexim.
Mane consurgens onerat petentes
Pauperes multos, minuitque numquam
Triticum, dum dat; gravior sed arca
      Semper abundat.
Jussit occidi rapidum sequentem
Buculas ursum; properavit ultro
Ursus ad mortem patienter, æque
      Si foret agnus.
Transit illæsus monachus per ignem.
Pontifex signo removet scelestum
Præsulem viso, metuens docentem
      Dogmata falsa.
Cessit e vita meditans olympum
Corpus in terris veneratur hujus;
Spiritus lætus superam petivit
      Protinus arcem.
Ecce nunc fagus memor est Joannis:
Flore nam cunctis folioque fagis,
Singulis annis prior, & videtur
      Omnibus ista:
Ante sacratum tumulum Joannis
Fit salus ægris, medecina fessis,
Lumen orbatis, fugiuntque monstra
      Tartaris atra.

Romani Pontifices ejusdem Sancti cultum magis magisque paulatim promoverunt: [Romani PP. & Respublica Florentina Sancti cultum auxerunt.] Nam Clemens VIII decrevit, ut de eo fieret commemoratio in Officio Ecclesiæ Romanæ. Dein Clemens X permisit de eo recitari Officium proprium ritu semi-duplici. Tandem Innocentius XI jussit, ut ritu duplici legeretur ipsius Officium, prout hodiedum est in Breviario Romano. Respublica Florentina jam ab anno 1500 publicum edidit decretum, quo sub mulcta pecuniaria jubentur claudi officinæ & tabernæ die sancto Gualberto sacra. Hoc publicæ venerationis testimonium, in archivis Vallumbrosanis conservatum hic indicasse sufficit. Hæc de cultu. Nunc de reliquiis, aliisque monumentis ad Sanctum nostrum spectantibus, agamus.

[150] Corpus S. Joannis Gualberti, paulo post ejus obitum, [Corpus Sancti & variæ ejus reliquiæ honorifice in Italia conservantur.] ut utraque narrant Acta, reconditum est in monasterio Passiniano; quod ut majori cum splendore conservaretur, R. D. Aurelius vulgo Foroliviensis anno 1580, sacellum eleganter exornavit, & magna cum pompa ac præsulum frequentia sacra ossa recognita ac visitata marmoreo tumulo condidit. Caput ibidem in prima translatione inclusum fuerat peculiari thecæ, quam R. D. Placidus Pavanellus Patavinus circa annum 1440 multo pretiosiorem reddidit. R. D. Columbinus de Alphiano concessit ecclesiæ Florentinæ sanctissimæ Trinitatis maxillam S. Patris Gualberti, quæ anno 1586, in sacello ejusdem ecclesiæ collocata est. Brachium dexterum bis miraculose ad Vallem-Umbrosam delatum est, uti pluribus describit Thesaurus Velius inter miracula, post S. Joannis Vitam impressa, cap. 4, 5, 6, 7, 8, 9 & 10. Franchius lib. 10, pag. 370 & seqq. De eadem prodigiosa brachii translatione videri potest Hieronymus Radiolensis in miraculis, hic post utramque Vitam edendis, num. 7, 8, & seqq. In eodem Vallis Umbrosæ monasterio servatur crux, qua S. Joannes Gualbertus dæmones fugare solebat, de qua præter Thesaurum & Franchium agit Hieronymus Radiolensis in Miraculis mox citatis num. 5 & 6. Franchius lib. 10 pag. 361, hanc putat esse eamdem, quam S. Gualbertus Petro Igneo innoxie flammas transeunti gestandam dedit. Quidquid sit de ea re, constat, crucem illam miræ virtutis esse contra dæmones, ita ut anno 1634, a R. D. Valentino Balduino abbate argenteis ornamentis fuerit condecorata Denique ibidem olim ostendebatur imago Crucifixi, quæ S. Joanni caput inclinavit. Hanc vero nuper Florentiam translatam esse dixi § 2, hujus Commentarii num. 18.

[151] Hæc omnia Papebrochius noster, testis oculatus confirmat in schedis post mortem relictis, [Sepulcrum S. Joannis Gualberti.] in quibus inter alias itineris sui Italici, anno 1660 cum Henschenio instituti, observationes hæc notavit: Ad corpus B. Joannis Gualberti celebravimus in monasterio Passiniano. Est istud in proprio sacello post altare intra murum reconditum, marmoreoque obtectum lapide, super quem ipsius Divi ex marmore elegans statua in cubitum innixa jacet, capite versus populum erecto, & manu dextra, quæ ad genu pertingit, crucem tenens. Sub ipso lapide hæc inscriptio legitur.

D. O. M.

D. Joanni Gualberto civi Florentino, Vallumbrosani Ordinis Fundatori, Italiæ a Simonia atque hæresia miraculis liberatori, viro vitæ sanctissimæ ac ideo per Cælestinum III Pont. Max. Kal. Oct. MCXCIII Canonizato, Patri Opt. Abbas hujus monasterii Passin. humilis filius, ut ejusdem S. Viri corpus hac in arca, in qua illud nunc jacet, digne conderetur, hæc monumenta pietate erexit an D. MDLXXX. Obiit IV [Idus] Julii MLXXIII. Vixit annis LXXXVII.

[152] [Vera ejus effigies,] Dubito, an Papebrochius hæc festinanter describens non omiserit unum ætatis annum, ut facile contingit: Nam, ut superius dixi, recepta jam est apud Vallumbrosanos sententia, Sanctum Patrem suum LXXXVIII annis vixisse. Eumdem annorum numerum subscriptum invenio effigiei ejus, quam juxta exemplar Musei serenissimi magni Ducis Etruriæ hic æri incisam exhibeo. Hanc acceptam referimus D. Germano Ruini, sacristæ Vallumbrosano, qui in epistola ad Papebrochium data ait, eam esse veram S. Joannis Gualberti effigiem. Nos eam exactissime delineari curavimus, ut omnibus illam cum Florentino exemplari conferentibus patebit. En ipsam. Effigies S. Joannis Gualb. Ab. Florent. Instit. Ord. Vallisumbrosæ Secundum exemplar. Musei Serenis, Mag. Ducis Etrur: Obiit XII Julii MLXXIII ætatis suæ LXXXVIII Fast. SS. adscrip. a Cælestino III, ann. MCXCIII.

[153] [& variæ illius reliquiæ] Reliqua sacra monumenta a se visa sic describere pergit Papebrochius: Caput ibidem est in herma argentea; Maxilla in monasterio S. Trinitatis de Florentia; Brachium in Vallumbrosa in antiquo & eleganti 4 pedum ciborio involutum pannis, ubi & cuspis Dominici clavi, in vicem manus ex hoc brachio missæ, per S. Ludovicum donata, pulcra in remonstrantia spectatur. Ibidem crux lignea vilis, alias magnæ adversus dæmones potestatis, argenteæ grandi inclusa. Crucifixi, qui eidem in templo S. Miniatis caput inclinavit, imago sub eleganti marmoreo tabernaculo ibidem ante chorum visitur, sed coloribus omnino jam exoletis. Ad pedem montis arctissima semita abscedit ad latus, ubi erectum tabernaculum pictura sua locum indicat, in quo inimico occurrens S. Joannes ipsum se vicit. In pariete sinistræ alæ Crucis insertus est lapis religiose tectus, qui corpus S. Joannis Gualberti per 300, & quod excurrit, annos texit. Imago altaris ejus miracula repræsentat.

[154] Præter hæc sacra monumenta a Papebrochio memorata, [Aliæ ejusdem reliquiæ in variis Italiæ locis inveniuntur.] aliæ in variis Italiæ locis reperiuntur ejusdem Sancti reliquiæ. Franchius lib. 12, pag. 526 ait, dentem aliasque ossium partes a D. Tiberio Corsellino Romam fuisse delatas, atque anno 1585, in ecclesia S. Praxedis collocatas; pagina vero sequenti scribit, partem digiti sinistræ manus in ecclesiam Foroliviensem S. Mercurialis anno 1587 fuisse translatam, ac ibidem in sacello, quod eidem Sancto dedicatum est, honorari. Idem scriptor lib. 7, pag. 187 asserit, cucullum S. Joannis Gualberti in monasterio S. Salvii a monachabus Vallumbrosanis conservari; Hujus cuculli partem, articulo digiti majorem, a P. Janningo nostro mihi traditam, studiose conservo, una cum Italico testimonio, quo D. Bruno Tozzi Cancellarius Ordinis anno 1700, die 4 Aprilis fidem facit, has veras esse S. Gualberti Reliquias. Paulus Masinius in sua Bononia perlustrata ad diem XII Julii, invenit in templo Religiosarum S. Catharinæ in platea majore ejusdem Sancti reliquias, additque illic esse puteum, jam a multo tempore exstructum, in quo est aqua e fonte S. Joannis Gualberti, ad quam devote hauriendam multi homines concurrunt. Non dubito quin etiam in alia ejusdem Ordinis monasteria dispertitæ sint aliquæ ejusdem Sancti exuviæ. Sed hæ sunt præcipuæ, quas post operosam inquisitionem in Italia invenire potui. Nunc etiam de iis agemus, quæ in alias regiones dicuntur translatæ.

[155] Non intra solos Italiæ fines sacra Joannis Gualberti lipsana continentur, sed a regibus expetita, in Galliam & Hispaniam fuerunt transmissa. [Manus Sancti in Galliam translata,] De translatione Reliquiarum in Galliam præter Thesaurum Velium, Locatellum, Franchium, aliosque Vallumbrosanos, Michael Pocciantius Ordinis servorum B. Mariæ Virginis in Catalogo scriptorum Florentinorum pag. 30, agens de Benigno abbate Vallumbrosano, hæc scribit: Hic Pater Ludovico Francorum regi brachium S. Joannis Gualberti concessit, quod postmodum Parisiis delatum; [&] eidem S. Viro templum dedicatum est, Vallumbrosella dictum. Manum tantummodo pio Regi concessam fuisse tradit cum aliis Vallumbrosanis scriptoribus Bernardus Del Sera, ita apud Franchium lib. 12, pag. 526, ad marginem citatus: Ludovicus Franciæ rex, accepta ab abbate Benigno dextri brachii (sinistri partem fuisse vult Hieronymus Radiolensis, teste eodem Franchio lib. 8, pag. 277) manu S. P. N. Joannis, quam efflagitaverat, pro ea monasterio Vallis-Umbrosæ crucem unius palmi auream, pretiosissimis gemmis distinctam, cum particula ligni Crucis Christi dono dedit.

[156] Historici Vallumbrosani cum Pocciantio mox citato narrant, [ob quam dicitur S. Ludovicus templum & monasterium ædificasse.] S. Ludovicum, præter veneranda Dominicæ Passionis instrumenta, ad Vallem Umbrosam in grati animi signum transmissa, S. Joannis Gualberti honori templum ac monasterium Parisiis ædificasse. Id inter alios Bernardus Del Sera, apud Franchium lib. 8 pag. 276 citatus, asserit his verbis: Rex Franciæ, accepta a B. Benigno S. Joannis dextri brachii manu, ad Dei & ipsius sancti honorem instituit Ordini magnum monasterium, quod Vallumbrosella appellavit, in quo multa divitiarum ornamenta collocavit. Addit Locatellus lib. 1 cap. 90 ex testimonio Hieronymi Radiolensis, quosdam monachos Gallos ex hoc monasterio Vallumbrosellensi anno 1450 venisse ad Vallem Umbrosam, qui testabantur, per hanc sanctam manum in Gallia plurima & maxima patrari miracula. Quidquid sit de hujus templi ac monasterii fundatione, de qua ne vel minimam dubii suspicionem movere volo, saltem nulla hoc tempore utriusque memoria Parisiis exstat, ut fatentur illi, qui antiquitates Parisienses sedulo examinarunt. Utrum autem hi monachi Vallumbrosellenses omnino desierint, an mutato nomine in aliam religiosam Congregationem transierint, ignoro.

[157] [Articulus manus in Hispaniam delatus magnam Sancto gloriam attulit.] In Hispaniam etiam ejusdem Sancti reliquiæ summa cum veneratione receptæ fuerunt; qua de re Chrysostomus Talentus in oratione panegyrica B. Attonis ita loquitur pag. 19 Vallimbrosana respublica inclytæ recordationis Philippo secundo jure innumeras debet gratias, quod, a serenissimo Francisco Mediceo Etruriæ magno duce sanctissimi Patris nostri sinistræ manus articulo quodam obtento, gloriosum illius nomen in tota Hispania celeberrimum fecit. Non dubito, quin per has aliasque S. Joannis Gualberti Reliquias multa recentiora facta sint miracula, quæ ad nostram notitiam non pervenerunt. Quis enim salutiferam virtutem sacris ossibus deneget, si aqua solo sancti Viri attactu sacrata tantam habeat vim ad pellendos morbos, ut ad eam hauriendam febricitantes certatim confluant, & sæpe sanitatem, diu frustra optatam, obtineant. Id testantur fontes & putei Bononiæ, Florentiæ & alibi, S. Joannis memoria & miraculis celebres, quorum efficaciam prodigiosis quibusdam exemplis probat Locatellus lib. 1 cap. 112. Nimis longum foret singulis hisce gloriæ posthumæ monumentis immorari; sufficiet de præcipuis pauca dixisse.

[158] [Fontes, Sancti memoria celebres & miraculis clari.] Fons est in Valle Umbrosa, in quem sanctus Joannes sæpe pedes & manus intinxisse fertur. Teste Hieronymo Radiolensi, abest a monasterio quingentis passibus; tanta autem religione olim conservabatur, ut per plura secula eodem topho & herba, quemadmodum tempore S. Joannis erat, cingeretur, nec vellent antiqui patres Vallumbrosani reverentiæ causa illum exsculptis exornare lapidibus. Idem auctor narrat, hujus fontis aqua varios morbos fuisse curatos; qua de re suo loco postea agemus. Didici autem ex Franchio lib. 4 pag. 79, jam hunc fontem altari & Oratorio esse exornatum (eorum figuram æri incisam in suo indice exhibet) locumque, Sancti Reliquiis sacrum, a peregrinis & ægrotis pietatis causa plurimum frequentari. Alter fons est, testante Locatello lib. 1 cap. 112, vicinus monasterio Passiniano, etiam miraculis clarus, in quo miraculose dicuntur capti duo lucii, uti narratur in Vita per B. Andream & B. Attonem scripta.

[159] [Prodigiosa fagus.] Aliud denique prodigiosum Gualbertinæ sanctitatis monumentum in Valle Umbrosa cernitur, de quo post B. Andream num. 13 sic scribit Andreas Januensis in Vita cap. 11. Quædam arbor, quæ fagus dicitur, quæ a loco, ubi beatus Joannes morabatur, parumper supereminendo sejungebatur, licet multas arbores circa se ejusdem generis haberet, ante omnes tamen per multos dies omni anno floribus rutilabat, frondibus vernabat, omnesque supergrediens, ceteris amplius flores, frondesque conservabat. Idem prodigium confirmat hic Versus, ex hymno Vallumbrosano supra relato desumptus.

Ecce nunc fagus memor est Joannis:
Flore nam cunctis folioque fagis
Singulis annis prior & videtur
      Omnibus ista.

Quin imo annuum hoc miraculum tempore suo perseverasse testatur Didacus Franchius lib. 4 pag. 89; additque fagum illam anno, quo scripsit aut impressit S. Joannis Gualberti vitam, prudenter novo aggere fuisse firmatam, ne paulatim decurrentium aquarum impetu eradicaretur.

[160] Joannes Mabillonius de prodigiosa hac fago aliisque monumentis anno 1686 a se visis scribit sequentia in Itinere suo Italico tom. 1 pag. 183. [etiamnum in Valle Umbrosa cernitur.] Vallumbrosa situm habet maxime solitarium in clivo altissimi montis, qui monasterio ex parte Orientis incumbit. Prospectum habet versus septemtrionem in subjectam vallem unius fere milliaris. In edito montis aggere sita est cella sancti Joannis Gualberti… & non longe inde exstat fagus, sub qua per multos annos delituit Gualbertus, quæ hactenus, novis surculis subinde succrescentibus, ante omnes alias fagos virescit, & post omnes virorem suum conservat. Sancti Johannis corpus Passiniani, unum ejus brachium apud Vallumbrosam habetur cum ejusdem Psalterio & manuali precum quotidianarum; item acies seu acumen clavi Dominici, in suum monasterium a sancto Ludovico Francorum rege (ut perhibent) dono transmissum; quod sane acumen in clavo illo, quem ad sanctum Dionysium prope Parisios asservamus, desideratur. In Psalterii litaniis post sanctos Benedictum & Maurum sanctus Placidus invocatur. Multæ sunt ibidem aliæ beatorum domesticorum reliquiæ, quorum elogia Hieronymus de Raggiola ejusdem loci monachus scripsit ad Laurentium Medicem. Hæc de cultu, reliquiis & monumentis posthumis dicta sufficiant; Nunc ipsa Sancti Acta ab antiquis ac beatis auctoribus scripta, dein miracula, ac denique solennem Crucifixi translationem, eo, quo promisimus ordine, exhibeamus.

[Annotatum]

* leg. templo.

VITA
AUCTORE BEATO ANDREA ABBATE STRUMENSI.
Ex Ms. Vallumbrosano, quod nuper e latebris eruit R. D. Joannes Aurelius Casari.

Joannes Gualbertus abb. conf. Ord. Vallumbrosani fundator, Passiniani in Etruria (S.)

BHL Number: 4397


AUCT. B. ANDREA EX MSS.

CAPUT I.
S. Joannis Gualberti natales, ingressus in monasterium, Simoniaci abbatis derelictio, & in Vallem Umbrosam adventus.

Tempore quo Simoniaca a, & Nicolaïtarum b hæreses per Tusciam, & pene per totam Italiam, diebus Henrici c Imperatoris Ecclesiam Catholicam in locis plerisque fœdabant, erat quidam nobilis, Gualbertus nomine, vir militaris, patria Florentinus, [S. Joannis Gualberti natales.] habens duos filios, quorum unus Ugo, alter Johannes vocabatur: Qui secundum etymologiam sui nominis (gratia Dei d) variis virtutum operibus insignitus est, ut in hoc opusculo de ipsius sacra conversione, ac piis moribus, in sequenti clarebit. Iste dum satis carus parentibus ac vicinis, & qui eum noverant, pro honestate morum suorum vehementer existeret, accidit, ut quidam, maligno spiritu commotus, quemdam propinquum ejus occideret; unde occursum ejus, aliorumque parentum, qui de consanguinitate defuncti erant, præfatus homicida modis omnibus devitabat.

[2] [Clementia erga inimicum.] Sed jam propinquaverat tempus, quo gratia divina misericorditer declararet in Johanne, quis futurus esset; & qualis ac quantus in exemplum humilitatis & misericordiæ fidelibus multis esse deberet. Qui dum uno die cum armigeris suis Florentiam ire disponeret, in eodem itinere præfatum homicidam, qui propinquum ejus interfecerat, ex improviso obvium habuit, in loco, quem sic arcta semita comprimebat, ut neuter posset in partem aliam declinare. Quem dum homicida prædictus venientem eminus conspexisset, desperatus vita, protinus semetipsum equo projiciens, in terram vultu demisso, expansis manibus in modum Crucis, moribundus suum interitum expectabat. Juvenis autem benignus, videns eum taliter ex nimio timore solo procumbentem, misericordia motus in eum, pro sanctæ Crucis reverentia, quam brachiis & manibus signabat, indulgere sibi e disposuit, &, ut concite surgeret, nec timeret, admonuit.

[3] [Viso Crucifixi sese inclinantis miraculo,] Postquam autem inimicum in pace transire permisit, ac de cetero libere, quocumque vellet, abire concessit, progressus paululum, ad quamdam venit Ecclesiam; quam cum oraturus ingreditur, Crucem ejusdem ecclesiæ caput sibi flectere contuetur, quasi gratias eidem redderet, quia pro reverentia ipsius suo inimico misericorditer pepercisset. Et quid mirum, si Omnipotens sibi hujusmodi reverentiam per imaginem suæ Crucis tunc voluit exhibere, quem suo timori subditum, obsequio deditum, & circa proximum visceribus caritatis undique plenum vidit? Ipse se amantes amat, servientes remunerat, seque glorificantes glorificat. Eadem vero Crux pro indicio tanti miraculi, in Monasterio sancti Miniatis nunc usque f sub multa cautela servatur. Famulus autem Domini hoc videns, admiratus & nimis pavidus factus, cœpit secum cogitare, quomodo melius posset Deo placere, credens, & in animo suo sæpe volvens, quanta foret præmia recepturus in cælo, si Domino pro viribus deserviret, qui tantum tamque præclarum miraculum pro parvo obsequio, sicut ei videbatur, apparuisse cognoverat.

[4] [insciis parentibus,] Disposuit itaque intra semetipsum odium mundi concipere, terrenos honores, falsasque divitias ejus prorsus abjicere, ac solicite cogitare, quanta gloria justis, quanta pœna promittatur injustis, & quam vanum sit, spem in caducis rebus prius ponere, & post æternis suppliciis subjacere. Dum talia, progrediens itinere quo tendebat, anxius cogitaret, venit juxta civitatem, ubi suo armigero præcipiens ait: Vade ad hospitium ubi solemus descendere, & quæ nobis & equis sunt necessaria, concitus præpara. Socius autem, sicut ei dominus imperaverat, fideliter est executus. Recedente eo, servus Domini Johannes, afflatus divino spiritu, ab itinere, quod cœperat, divertit, & ad Monasterium sancti Miniatis absque mora pervenit. Et descendens equo, Monasterii Abbatem mox quæsitum humiliter postulat, audire desiderium suum, & ad effectum ex caritate Dei producere, aperiens sibi misericordiam, quam prædicto homicidæ clementer impenderat, & qualiter ecclesiam post ingressus, Crucem sibi flectere caput aspexit, unde suæ conversionis initium concepisset.

[5] Tunc Abbas audito de Cruce, quod ei intimaverat, [religiosæ vitæ institutum amplectitur,] inauditum miraculum, & stupendum fore g perpendens, consuluit ei, mundum, ejusque gloriam per omnia derelinquere. Verumtamen optans ejus velle plenius scire constantiam, & perseverantiam probare, cœpit ei dura & aspera prædicere, & quod homo, corpore validus, juventute floridus, non facile posset monasticam pauperiem tolerare. Cui Johannes, non, inquit, appetenda est gloria temporalis, quæ cito transit, nec corporis fortitudo, quæ quotidie deficit. Cumque hæc & his similia loquerentur, nec Abbas ad plenum voluntati suæ responderet, famulus quem Florentiam miserat, Dominum suum non venire considerans, domum rediit, & quæ facta fuerant, de eo genitoribus retulit.

[6] Unde Pater turbatus Florentiam venit, & totam civitatem per notos inquirit, [a quo pater eum avertere] quid de filio suo factum esset scire desiderans; per ecclesias quoque discurrens, & ad Monasterium sancti Miniatis veniens idem inquirit. Quid multa? Dum illic filium suum esse audit Gualbertus, rogat Abbatem ut filium suum ad se deducat.] Deridet h, nunc tamen vocetur, & veniat. Ad quem accersendum Abbas per semetipsum accedens, eumque alloquitur sic: Pater tuus adest, & causa te videndi advenit huc. Tu autem vade, & cum eo, quid agendum est, age. Et ille: Desine, Pater mi, desine si placet, quia super hoc tuis precibus obsecundare non audeo, ne forte cum eum adivero, vi me abstrahat de monasterio, secumque reducat. Cumque hæc Gualbertus ille paululum persensisset, ut mos est obstinatis animo hominibus magna minari, cum aliquando nec possint facere parva, cœpit magnis vocibus obstrepere, terribiliter minari, ac dicere: Nisi protinus redditus fuerit filius meus, in quibus prævaleo, fortiter hoc monasterium adversabor.

[7] Tunc magnanimis ille Johannes sancti Spiritus igne adustus, [frustra conatur.] cum patrem audisset talia perstrepentem, ex Fratrum vestimentis unum secum assumit, concitusque ecclesiam petivit, eumque super Altare posuit, & comam capitis sibi semetipse totondit, apprehensoque e regione utraque manu vestimento, se induit, & in claustrum reversus arrepto libro legere cœpit. Nihilominus Abbas cum hæc, quæ erant gesta, perpendisset, blanditer leniterque sciscitari cœpit dicens: Filius tuus non ad te venire vult; tu autem si libet veni ad eum. Et cum ad eum venisset Walbertus, & ut erat compositus, vidisset, tam ille quam omnes, qui cum eo venerant, cœperunt pectus tundere, capillos vellere, vestimenta scindere, & in terram semetipsos percutere, magnisque vocibus ejulare, ac dicere: O dulcissime, atque amantissime, quare nobis sic fecisti, ut clam, nobis dimissis, sic abires? Cumque hæc & alia, atque diu multumque replicassent, tandem Pater ad semetipsum reversus, eum benedixit, & ad propria recessit.

[8] [Joannes ob abbatem simoniacum monasterium deserit, &,] Post hæc igitur ille Deo fidelissimus Johannes, gratia Dei undique circumfusus, permansit in eodem monasterio in omni obedientia, & sancta conversatione, usque ad obitum Abbatis, qui eo tempore in eodem monasterio degebat. Tunc itaque in eodem monasterio erat quidam callidus & ingeniosus monachus, nomine Ubertus i, qui gloria cupiditatis captus & illectus, per pecuniam regimen ab episcopo Florentinæ civitatis, qui illi monasterio præerat accepit. Quod beatus Joannes comperiens, cum alio sibi favente clam exinde discessit, & civitatem ingressi, ad quemdam magnum, & famosissimum senem, nomine Teuzonem k, venerunt, qui venerabilis vitæ tunc intra Florentinæ urbis mœnia in quadam parva cellula juxta monasterium Beatæ Mariæ semper Virginis l præfatæ civitatis se concluserat, de qua cunctis salubria dabat monita, & salutifera nemini negabat consilia.

[9] [petito Teuzonis consilio,] Hic publice Simoniacam [hæresim] damnabat, quæ totum Ecclesiasticum Ordinem tempore multo penitus invaserat. Ad quem Vir Dei Joannes accedens, his verbis alloquens; Obsecro, ait, mi Pater, ut mihi in hæsitatione posito non modica, sancta tua ne deneges consilia. Sub simoniaco Patre vivere timeo valde, & qualiter id declinem penitus ignoro. Cui respondit senex: Quod dicis gratum satis habeo, sed quod consilium tibi dem, penitus ignoro. Nam ut sub Simone Mago milites, a me nullo modo consilium accipies. Ad aliud si te in his partibus transferas monasterium, cum te putas dentes fugere leonis, morsum non evades serpentis. Cui Johannes: Ne Pater omittas, quin consilium præbeas; nam paratus sum pro sequenda veritate, quidquid jusseris facere.

[10] [abbatem & episcopum non sine vitæ periculo publice simoniacos proclamat.] Cernens igitur senex Viri fidem & constantiam, gratulans dixit ad eum: Perge itaque cum tuo sodale, & in foro publico civitatis, coram omnibus Episcopum & Abbatem exclama esse Simoniacos, & tunc demum cede locum. Qui ejus monita compiens, ad forum, die, quo sciebat omnes adesse, veniens, Episcopum & Abbatem appellavit Simoniacos. Quod factum, magnum omnibus intulit pavendum errorem *, proclamantibus multis: Nullatenus evadat, sed occidatur. Tunc quidam propinquorum illius eruentes eum, clam dimiserunt. Qui ad magnum senem reversi, retulerunt, quid evenisset sibi. Et ille congratulans præcepit in Romaniæ m partibus pergere, & aptum monasterium inquirere, ubi possent Christo servire.

[11] Pergentibus itaque per diversa monasteria per aliquantos dies, [Exhibita erga pauperem misericordia,] quidam pauper in una die se illis obvium tulit, deprecans, ut sibi misericordiam tribuerent. Tunc Vir Dei Johannes ad suum comitem, Mitte manum, inquit, in peram, Frater, & panem, quem habemus, divide, medietatemque pauperi tribue. Renuente illo atque dicente: Per diversa ostia hodie iste gradietur, & abundanter ei tribuetur; nos autem, qui non nisi unum panem habemus, unde sustentabimur? Et ille: Ne cuncteris Frater tribuere. Accepto itaque pane pauper gratias agebat; & rursum imperat sodali, aliam medietatem tribui. Quo peracto, imperat castrum ingredi, & sumptus sibi necessarios per domos inquiri. Perlustrante itaque eo per diversas domos, ad ultimum reversus: En, inquit, qui panem jussisti tribuere, per totum castrum circumiens non nisi tria ova acquisivi. Tunc quidam pastorum hæc inspicientes, ad castrum pergentes, quæcumque viderant intro nuntiaverunt. Et quidam misericordia motus, illis occurrens, unum panem porrexit, necnon & quædam femina nitenti linteo aliunde tulit, tertium quoque alius condonavit. Tunc Johannes: En Frater, accipe quod dedisti.

[12] Peragrantes itaque diversa monasteria, non admodum sibi apta inveniebant: [Camaldulum, dein ad Vallem Umbrosam pervenit.] ad Camaldulas n venire decrevit, ubi per multos dies degens, abstinentiam & conversationem illorum inspexit, necnon & injuriam pertulit. Tunc Prior, qui illo tempore aderat, ad sacrum Ordinem eum promovere volens, & ut stabilitatem daret, renuit, quia ejus fervor nonnisi in cœnobitali vita erat, ut beati Benedicti Regula indicat. Imperat ille discedere, suumque desiderium adimplere. Fertur namque, divino revelante Spiritu, dixisse: Vade, & tuum Institutum incipe. Qui inde progrediens, ad Vallis-Umbrosanum o perrexit videre locum. Ubi cum pervenisset, susceptus est gratanter a duobus Fratribus ibidem morantibus, licet sejunctis. Cui cum placuisset locus, firmare deliberavit gressum.

ANNOTATA.

a Hæretici sic dicti a Simone Mago, quia res sacras vendebant & emebant. De qua re vide Petrum Damiani lib. 2 Epist. 2.

b Clerici uxorati, inquit S. Petrus Damiani lib. 4, Epist. 3, Nicolaitæ vocantur, quoniam a quodam Nicolao, qui hanc dogmatizavit hæresim, hujusmodi vocabulum sortiuntur.

c Is verosimiliter est S. Henricus, qui anno 1002, electus est rex Germaniæ; anno autem 1014 coronatus Imperator, post decem annorum imperium obiit, ut vide in ejus Actis hoc tomo, 14 Julii.

d Alludit Auctor ad nomen hebraicum Johannis, quod gratiosum significat.

e Sibi pro ipsi est phrasis isto seculo usitatissima, & sæpe in his Actis recurrens, quod semel notasse sufficiat.

f Crux illa, teste Mabillonio sec. VI Benedict. Part. 2, pag. 269, nuper translata est in Florentinam sanctæ Trinitatis ecclesiam, quæ Vallumbrosani est Ordinis, suburbana sancti Miniatis basilica monachorum cœtu destituta. De hac cruce fusius egimus in Comment. præv. a num. 19, & ejus translationem dabimus in Appendice post utraque Acta.

g Fore pro esse; quem loquendi modum isto seculo usitatum etiam alibi observavimus.

h Hic incipit textus B. Andreæ, qui cum præcedentibus aliunde suppletis non cohæret; ita ut hic aliqua deesse satis appareat.

i Forte is Ubertus idem est, qui apud Ughellum & Mabillonium vocatur Obertus, ad quem Benedictus IX scripsit epistolam, quam exhibet Ughellus tom. 3, Ital. sac. col. 82.

k Qui de Teuzone distinctius instrui cupit, videat Baronium ad annum Christi 1063, & Guidonem Grandum Dissert. 2, cap. 4, num. 13.

l Juxta Mabillonium in notis ad vitam S. Joannis Gualberti sec. VI, Part. 2, fol. 270, est celebre hactenus Ordinis Benedictini cœnobium in ipsa urbe Florentina.

m Puto hic indicari Romandiolam Florentinam vulgo la Romagna Fiorentina, quæ versus Apenninum montem subest magno Duci Hetruriæ, estque pars Romandiolæ majoris, cujus urbes & terminos recenset Baudrand tom. 2 Geographiæ pag. 177.

n Id est ad eremum Camaldulensem, quæ triginta passuum millibus distat Florentia versus Orientem æstivum. Exacte locus descriptus est ab Augustino Florentino in Historia Camaldulensi lib. 1, cap. 30.

o Vallis-Umbrosa etiam antiquitus scribitur Vallis Imbrosa; qua de re sic scribit Xantes Perusinus in vita S. Joannis Gualberti: Ab imbribus, quos Vallis crebros gignit, sunt qui Imbrosam vocant. Mihi magis placent, qui ab umbra Umbrosam dictam volunt.

* leg. terrorem

CAPUT II.
S. Joannes Gualbertus varios discipulos pietate illustres sibi adsciscit, novosque rigide exercet, a quibus ob eximiam virtutem abbatis officium acceptare cogitur.

[Miraculosæ fago indicatur illius sanctitas,] Quo ibi morante, & in sancta conversatione proficiente, non est Deus passus diu lucernam latere, quam disposuerat ad multorum animas illuminandas super Ecclesiæ ponere candelabrum. Ad comprobandam namque ejus vitam venerabilem, Creator omnium rerum Deus miraculum ibidem ab ipso sui adventus tempore, usque nunc demonstrare dignatur. Nam arbor quædam, quæ vulgo fagus vocatur, supra non longe a loco eminens, per singulos annos ante omnes, flores producit, foliisque vestitur.

[14] [qua moti varii ad eum discipuli accedunt.] Nam dum ejus paulatim fama per vicinitatem diffundi cœpisset, cœperunt ad eum venire laïci, & clerici gratia visitationis & conversionis. Inter quos ille tunc venerabilis qualitatis, & in Religione ferventissimus Herizo a, qui custos Fratrum & Prior existens, supra triginta annos in eodem monte ita stabilis perseverans, ut in his nec semel [descenderit de] monte ad villas. Tunc ille summæ gravitatis & præcipuæ discretionis venerabilis Albertus b, qui supra quadraginta annos ejusdem cœnobii Cellararius * fuit & coquus; Nec umquam pro labore cellæ deseruit officium coquinæ, nec pro labore coquinæ, curam omisit cellæ. Tunc ille Teuzo c magnanimis venit, qui ita usque ad senectam caritate fervens extitit, ut non solum animas, sed etiam omnia vellet mederi corpora.

[15] Exierant de præfato cœnobio Fratres plerique exemplo & amore Johannis, [Pia abbatissa donis juvat monachos, qui injuria afficiuntur.] & ad eum venientes, novam cum eo apprehenderunt conversionem. Hi Magistri exemplo & exhortatione, dum in sancta fervere cœpissent conversione, tantorum virorum cœpit fama spargi undique. Hoc audiens Itta, sancti Ylaris d Abbatissa, cujus juri locus pertinebat, gavisa nimis, misit eis librorum & victuum quantulumcumque subsidium. Sed, ut ait Apostolus: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur; tam gravem infestationem a quibusdam viris iniquis, instigantibus spiritibus malignis, tunc sunt passi, de loco volentibus expellere eos, ut eos etiam tæderet vivere. Qui innocentiam & patientiam amplectentes, ejus verbis & actibus bona pro malis reddentes, post multa certamina adepti sunt gratiam & victoriam.

[16] Manserunt tempore multo, ligneum tantummodo habentes Oratorium. [Non obstante paupertate, crescit numerus discipulorum,] Indigentiam victuum tantam perpessi sunt, ut plerumque tres per diem, unum dividerent panem. Quæcumque erant camerulæ & vestiarii unius capacitas continebat sacci e. In qua diu penuria ita erant exultantes & gaudentes, velut solent lætari homines ceteri deliciis multiplicibus ferculati, & opibus nimiis ditati. Cœperunt confluere ad eum de diversis partibus etiam longuinquis clerici, & laïci gratia conversionis. Tunc venit ille magnus Rodulfus f, [qui tempore multo in eodem loco curam hospitalitatis habuit, & post monasterii Muscetani g curam gessit in Abbatis officium. Petrus h quoque, qui diu procurator asinorum, post vaccarum fuit, deinde in Passiniano i Prioris gessit officium, exhinc Abbas in Ficiclo k, & in ultimo Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, & Episcopus Albanensis extitit. Tunc Lætus l vultu & nomine venit, qui fuit Abbas de Passiniano, & Rusticus m, qui, donec Johannes Pater vixit, curam exteriorem gessit, & tertius ob obitum sancti viri Johannis, multo tempore totius Congregationis curam Prior obtinuit.

[17] Cernens igitur Pater Johannes tot talesque viros sibi cælitus in auxilium missos, [quos S. Joannes rigide probat,] disposuit cum eisdem beati Benedicti Regulam in omnibus observare, cœpitque noviter venientes ea probatione suscipere, quam insinuat Regula. Advenientibus siquidem causa conversionis hospitibus, non facilis dabatur receptionis responsio, illorum perseverantiam volens cognoscere, an videlicet in ea devotione ac supplicatione persisterent, dura scilicet eis & aspera prædicendo, & secundum Regulam eos in omnibus comprobando. Hi enim tales si diu recusati persisterent, seque non corde ficto seculum relinquere, ac monasticam vitam velle profiteri ostenderent, porcorum eis primitus jungebatur cura, multa inferebantur opprobria, fame & siti, calore & frigore affligebantur, labore & nuditate, vilitate & extremitate, jejunio quoque ac silentio exercebantur.

[18] [& in exacta regularum observantia exercet.] His atque aliis modis solicite aforis comprobati, & in omnibus voluntariæ patientiæ, & obedientiæ ac humilitatis cogniti, ducebantur iterum comprobandi regulariter in interiorem cellam, ubi multoties eis Regula legebatur; & sic anno completo examinati, recipiebant monasticas vestes, regularem inde professionem publice facientes in manibus & præsentia ejusdem patris Johannis. Quibus non licebat exinde aliquid sumere, vel quærere, sed a patre Priore] eis dabantur omnia, ut præcipit Regula. Habebat enim & hanc gratiam singularem Johannes Pater, ut in prima cum eo locutione & visione nosceret, si corde veniret quilibet recto, an ficto: Et hoc ei donum a Jesu Christo collatum est, ut personam potentis vel divitis non libentius sumeret, nec aliter tractaret, quam infimi & pauperis; Et amabilius recipiebat pauperem cum mortificatione vera venientem, quam divitem cum tota sua substantia. Magnum ajebat, diviti esse impedimentum ad cor humiliandum, ipsam, quam defert pecuniam ad monasterium.

[19] [Accepta donatione Ittæ abbatissæ, tanta abstinentia se macerat,] Videns denique Itta Abbatissa n locum crescere in nomine & religione, cælitus inspirata tradidit eidem loco per scriptum diffinitas terminationes in ejus circuitu. Tradidit etiam tunc vineam Pitigianam o, quæ grata tunc, & est nunc usibus Fratrum. Similiter in diversis locis diversas mansas p. Per idem tempus dum Johannes Christi famulus, nomen & officium gerens Prioris, Fratrum animas & corpora solicite procuraret, permaximam abstinentiam, & prævalidum laborem sibi imposuit. Nam quando tempus reficiendi erat, parvissimo cibo vel potu suæ necessitati subveniebat; ita ut non videretur se recreare, sed utcumque periculum famis & sitis temperare. Cum vero ante reficiendi tempus, utpote operi manuum anxie frequenter insudans, sitiebat, in frigidam aquam manus & pedes mittebat, ut ex nimio aquæ frigore, sitis utcumque periculum effugeret. In omnibus enim, prout possibilitas erat, observans Regulæ mandata, nullo modo extra constitutam horam comedere vel bibere volebat.

[20] [ut ea ea morbum contraxerit.] Sed debilitas corporis id ferre non valens, in illam syncopen fracto stomacho cecidit, quam pertulisse legimus beatum Gregorium. Nisi enim eum frequenter reficerent, emittere spiritum funditus videretur. Quam usque ad senectam, immo usque ad obitum pertulisse cunctis, qui eum noverunt, claret. Unde secum solebat semper portare, quod inevitabili necessitate cogente posset sæpe manducare. Quando [autem famis violentiam frequenter se * deprimentis indiscrete superare voluisset, aut refectionem differre conabatur, præ nimietate infirmitatis adeo dentes ejus constringebantur, quod, nisi eos aliquis cultellum intromittendo divideret, & aliquem liquorem in os poneret, expirare continuo crederetur.

[21] [Ob patientiam aliasque virtutes,] Verumtamen sic incredibili languore jugiter cruciatus, nullatenus murmurabat, sed suis hoc peccatis deputans, continuis laudibus divinam justitiam commendabat. Qui priusquam infirmabatur tantæ fortitudinis sibi & ceteris, tantæque abstinentiæ fuerat, ut nisi ille, cui cantamus; Domine inclina cælos tuos; sub infirmitatis hujus occasione mentem ejus humiliasset, valde rarus existeret, qui posset ejus instituta servare. Cognita vero & experta propria infirmitate, tantæ misericordiæ tantæque discretionis effectus est, ut nemo misericordior eo crederetur. Qui licet corpore foret infirmus, in omni tamen custodia & solicitudine mente pervigil erat.

[22] Quod videntes Fratres ejusdem loci, decreverunt ipsum eligere Abbatem, [abbas eligitur nequidquam reluctans.] quem noverant sanum & infirmum, pervigilem Priorem & solicitum fuisse custodem. Itaque Florentini Teuzonis consilio convenerunt de urbe, & de castellis religiosi Clerici ac fideles Laïci, sancti Hillari Abbatissa id maxime cupiente, & cum Fratribus ejusdem loci, ipsum prædictum Patrem elegerunt in Abbatis officium. Quem nolentem, & totis viribus resistentem, de lecto traxerunt, & ipsum, licet invitum, in majori sede constituerunt. Qui, dum ad id violenter cogeretur, dixisse fertur astantibus: Quid insanitis? Si pelicano nomen accipitris imposueritis, numquam erit nisi pelicanus q.

ANNOTATA.

a Hic Herizo, Erizzo, Ericius, Ericus (varia hæc nominis inflexio eamdem personam significat) in Catalogo Venantii Simii dicitur obiisse 9 Februarii anno 1098, eumque Locatellus, Wion, Menardus, Dorganius, Ferrarius, aliique Beati titulo exornant; sed Bollandus noster eo die tom. 2 Februarii fol. 276, illum inter prætermissos collocavit, eo quod decretam ei publicam ab ecclesia venerationem nondum comperisset.

b Hunc Albertum etiam Beati nomine compellant Franchius lib. 5 pag. 117, Locatellus lib. 2 cap. 5, Simius in Catalogo pag. 2; qui videri possunt, si quis plura de hoc viro nosse desideret. Diversus est a B. Alberto ejusdem Ordinis abbate, de quo actum est 20 Maii, tom. 5 pag. 254.

c Alius videtur a Teuzone, de quo capite præcedenti actum est: Nam alter jam senex erat, quando S. Joannes Gualbertus eum consilii causa adiit; hic vero mortuus dicitur anno 1095, 6 Augusti, quo die annuntiatur a Martyrologio Benedictino. Nos isto die cultum ejus examinabimus. Vide ejus elogium apud Locatellum lib. 2 cap. 8 & in Catalogo Simii pag.287 & 288.

d Alibi scribitur Hillari, etsi in instrumento donationis Ittæ abbatissæ Hilarii legatur, ut est apud Ughellum tom. 3 Ital. Sac. col. 299.

e Sensus hic nonnihil obscurus est. Vult significare, adeo curtam fuisse monachis supellectilem, ut omnia, quæ ad cellam seu cubiculum & vestiarium spectabant, uni sacco possent imponi.

f Rodulfus hic post mortem S. Joannis Gualberti fuit totius Ordinis Generalis, & obiit 22 Novembris anno 1076, ut habent Tabulæ Vallumbrosanæ. Inter Beatos refertur a Martyrologio Benedictino & scriptoribus Vallumbrosanis. In Actis nostris suo tempore locum habebit, si de cultu constiterit. Interim vide ejus elogium apud Venantium Simium in Catalogo pag. 258, Eudoxium Locatellum lib. 2, cap. 1, aliosque.

g De hujus monasterii situ & constructione vide Didacum Franchium lib. 8, pag. 234. De titulo autem abbatiæ & immunitate videri potest Augustinus Lubinus in Brevi Notitia Abbatiarum Italiæ pag. 244.

h Hic est famosus ille S. Petrus, cognomento Igneus, eo quod illæsus per ignem transierit; de quo multa habes apud scriptores Vallumbrosanos, aliosque passim obvios.

i Passinianum monasterium situm est in diœcesi Fesulana apud viam, quæ Florentia Senas ducit, distatque a Florentina civitate quatuordecim passuum millibus. De ejus antiquitate & prærogativa plura invenies apud Lubinum citatum pag. 284.

k Teste Lubino in Notitia abbatiarum Italiæ pag. 151, hæc abbatia vulgo vocatur de Fucechio, quæ forte nomen trahit a Fucecchio, vico ad lacum ejusdem nominis sito, & viginti tribus passuum millibus Florentia distante occidentem hiemalem versus.

l De hoc Læto egerunt majores nostri inter prætermissos tom. 2 Martii pag. 416, & eodem tomo ante Acta B. Torelli pag. 500.

m Is Rusticus, qui etiam a scriptoribus Vallumbrosanis Beatus appellatur, fuit tertius Ordinis Generalis. Vitæ illius compendium reperies apud Locatellum lib. 2, cap. 2, & Simium in Catalogo pag. 264 & seqq.

n De hujus Abbatissæ donatione actum est in Commentario prævio num. 45 & 49.

o In instrumento donationis, quod habet Ughellus tom. 3, Ital. Sac. col. 300, puto agi de hac vinea Pitigiana his verbis: Concedo in Pitiano mansum unum, quod detinet Gherardus & Martinus, & vineam unam.

p Mansa, mansus vel mansum Sirmondo est fundus cum certo agri modo; & scriptoribus Italis quantitas terræ, quæ sufficit duobus bobus in anno ad laborandum.

q Franchius lib. 7, Pag. 157, varios citans ornithologos, ait, per pelicanum intelligi avem ignavam & ingratam, quam Græci onocrotalum vocant, asseritque, pelicani nomen Germanis in usu fuisse ad significandum hominem amentem & imprudentem.

* id est cellarius

* id est ipsum

CAPUT III.
S. Joannes factus abbas exacte regulas observari jubet; & discipulorum numero auctus varia monasteria ædificat & pia opera exercet.

[Monachorum solitudini,] Itaque Vir Dei, sumpto officio, nullum Monachorum permittebat ad mercata, vel ad loca secularia ire, infirmos extra monasterium visitare; ac sensum Regulæ diligenter inspiciens, ejus observationi operam dabat. Vetuit] defuncta a ad monasterium deferenda; prohibuit accipere Capellas b ad hoc, quod aliquando a monachis regi deberent; Canonicorum, non monachorum hoc esse officium dicebat: Viderat enim, sub talibus occasionibus falsæ obedientiæ, multos monachorum ire per abrupta, & inrecuperanda animarum incidere detrimenta. Nam id, quod duo vel tres monachi quolibet loco sub occasione obedientiæ, absque præsenti pastore morantur, detestabatur, & suis id facere omnino interdicebat.

[24] In animarum enim fervens custodia, constituit, [regularum observantiæ,] ut nullus monachorum [extra] limitem Claustræ c progredi præsumeret, nec etiam ad ipsa olera colligenda, nisi tres una progrederentur, exceptis his, quibus suscipiendorum hospitum cura erat injuncta, & obedientia exteriorum procuranda. Vestitos cucullis, aut scapularibus, & cinctos omnes dormire præcepit; hunc esse rectum sensum Regulæ, constanter affirmabat. Nec patiebatur esse Dormitorium nocte sine claro lumine: Dicebat enim levius ferendum sine lumine esse in nocte Oratorium, quam Dormitorium, si egestas id in loco fore * utroque non sinit. Fratres vero, absque omni controversia vel contentione aliqua, prompto animo observabant, quæcumque Pater præcipiebat. Nam ejus admonitione, pariterque exemplo in tantum amorem observandæ Regulæ venerunt, ut nec manuum opera, nec alia, quæ videtur Regula præcipere, gravia omitterent, quin cuncta læto animo complerent. Vilitatem & extremitatem secundum consilium Regulæ ita apprehenderunt, ut nec ipsas panum incisiones, cum comederent, super mantilia ponerent, licet ea coram haberent, sed super mensam nudam. Cilicina vero tunc veste ita uti cœperunt, ut nec ad portandum quis, eam ferre non valens, cogeretur, nec ad ferendum volens prohiberetur.

[25] Procuraverant Fratres, pro sustentatione vestium, [ac vestium similitudini prospicit.] habere gregem ovium; quas cum providus Pater diversi coloris esse cerneret, nigredinis scilicet & albedinis, timuit, ne si seorsum faceret nigram, & seorsum albam, alter aliquando pannum vellet nigrum, alter album; & hac de causa inter Fratres oriretur diversitas mentium, sicut exterius esset diversitas vestium: qua de causa fieri præcepit pannum promiscuum d. Quod Dei actum est providentia, ut deinceps nosceretur hujus designatione, omnis monastica persona, quæ de tanti Patris esset schola. Licet, proh dolor! tempore moderno appareant, qui se de hac schola esse vestibus, non moribus ostendant.

[26] A diebus, quibus monachi cœperant ad eum venire, [Laicos suscipit] Deus qui est inspector puri cordis, & cujus dilectione ejus filius curabat monachos constringere sub districtione Regulæ, misit ei fideles laïcos e diversi ordinis, tam puram conversionem ostendentes in omnibus modis exhortatione pii Patris, ut pene nihil differrent a monachis. Quibus nec proprium habere, nec carnem comedere, nec ad mensam loqui, nec a parentibus, vel amicis quidquam sumere licebat. Et nihil omnino a monachis distabant, præter quod permittebantur uti lineis vestibus in nimio fervore æstatis, & præter silentium, quod in exterioribus occupati observare nequibant.

[27] Nam ea probatione recipiebantur noviter venientes, [ad curanda temporalia.] ut eis per totum annum non daretur permanendi verbum certum, sed sequestrati comedebant, & ad Capitulum, vel ad Communionem cum ceteris Conversis communicare eis libere non erat licitum. Tales igitur probatos Conversos Pater ad mercatum, & ad omnia exteriora procuranda, mente mittebat secura. Si igitur aliquis horum, postquam esset receptus, inveniretur in aliqua reprehensione de supra scriptis rebus, peracta culpa, acerrima mulctabatur pœna: Nam si inveniretur, a Patre non accepta res aliqua in aliquo, coram cunctis igne comburebatur, & prævaricator talis peculiaritatis publice disciplinabatur duris flagris.

[28] [Ejus severitas & mansuetudo,] Erat Johannes Pater tantæ austeritatis & increpationis contra delinquentes, ut cui irascebatur, sibi irasci terra & cælum, immo ipse Deus videretur. Sed post paululum tanta benignitate, & tanta tranquillitate ad increpatum & correptum convertebatur, ut non nisi materna habere videretur viscera. Qua de re, qui eum pure amabant, nimis metuebant; & qui timebant, valde amabant. Fama itaque tantæ conversionis, & tanti fervoris, ita longe lateque cœpit crebrescere, ut Henricus f Rex Florentiæ tunc veniens, eam audiret. Cui audita sic placuerunt, ut Episcopum Catholicum g illuc ad consecrandum locum dirigeret; & Regina h etiam grata mitteret enxenia.

[29] [ac sacrorum Ordinum revereutia.] De virtute denique euntes in virtutem, Officium sacerdotale in tantam habere cœperunt venerationem, ut ministrare Altari eorum nullus præsumeret, si forte a Simoniaco Simoniace, vel etiam gratis esset ordinatus. Similiter si concubinam vel ante, vel post ordinationem habuerit, sive in aliquo crimine post Baptismum acceptum esset prolapsus, ministerio fungi Altaris nullomodo præsumebat. Et merito: Nam eorum Magister & Pater tantam circa omnes Ecclesiasticos gradus reverentiam semper habuit, ut nullatenus aliquando potuerit cogi, nec etiam Ostiarius fieri; sed cum ecclesiam ingredi vellet, & fores essent clausæ, eas ingredi nullo modo præsumebat, donec Ostiarius, qui illas aperiret, vocaretur.

[30] [Varia monasteria ædificat,] Per idem tempus cœperunt ad tantum Patrem concurrere de diversis partibus Viri nobiles & fideles: Alii ei offerebant loca cum supplicatione nimia ad ædificanda noviter cœnobia; alii vetusta, & dissoluta offerebant monasteria, & instabant precibus nimiis & importunis, ut ea ipse in suo sumeret regimine, & ad suam normam studeret corrigere. Tunc sancti Salvii i famosum cœnobium noviter ædificavit. Tunc in Musceta alterum in honore sancti Petri Apostolorum Principis. Tunc in Razolum k in honore sancti Pauli. Tunc in suo regimine vetustum suscepit Passinianum, & alterum in Romania sub nomine & honore sanctæ Reparatæ l. Tunc ædificavit aliud in Scalario monte m.

[31] [eorumque disciplinam curat.] Directis itaque Fratribus, & ordinatis Præpositis per singula loca, Pater ea, cum ab infirmitate sublevaretur, visitare, & qualitatem cunctorum diligenter noscere studebat. Quæ vero corrigenda erant, solicite corrigebat, & quæ ordinanda caute & provide ordinabat. Nam si quilibet de Præpositis nova super vetera condere reperisset, si tamen tunc pauperes egestas opprimeret, duris increpationibus tenacem arguebat, & exhortabatur, ut potius in Deum, quam in horreis confiderent plenis.

[32] Quodam tempore, quibusdam monasteriis visitatis, [Bis miraculose] cœpit ad Vallimbrosam reverti. In itinere vero positus, nimia stomachi infirmitate constrictus, dixit conviatori suo, ut aliquid ad comedendum sibi tribueret, antequam ex toto deficeret. Sed cum ille diceret, non nisi panem adesse, & sanctus Johannes responderet, se panem sine alia re convenienter edere non posse, nimietate languoris coactus, præcepit tandem, ut parvulum scyphum tolleret, ac in fluviolo, qui juxta influebat, ablueret. Cumque homo mitteret scyphum in parvam aquam fluvioli, piscis unius palmi repente supra scyphum prosilivit; quem ille mox apprehendit, & sancto Johanni detulit, quem ipse statim coquere fecit, comedit, & discessit. Nullus certe in illo fluviolo piscem umquam viderat, nec piscem vivere posse in tam parvissima aqua credi poterat.

[33] Alio quoque tempore, cum apud Passinianum esset, [pisces capi jubet.] Leo Papa n cum multo comitatu supervenit, atque juxta monasterium cum suis refectionem accepturus requievit. Tunc sanctus Johannes œconomum interrogavit, si pisces in cœnobio haberentur, ut Papæ suisque comitibus darentur? Cognoscens vero pisces minime haberi, quibusdam Conversis in lacum quemdam, monasterio proximum, piscatum ire præcepit. Omnibus autem dicentibus, numquam in lacu illo pisces fuisse, jussit tamen, ut pergerent, ac Domini patrocinium sine dubitatione affuturum crederent. Perrexerunt tandem, & cunctis admirantibus duos magnos lucios invenerunt, eosque statim comprehendentes beato Johanni attulerunt, quos ipse gaudens recepit, & Papæ continuo præsentari fecit.

[34] Venerat inter ceteros Teuzo, qui adhuc superest, [Largus erga pauperes,] venerandus pater & senex quem Johannes Pater Fratribus in Razolo præfecit Hunc semper multum ex corde dilexit, eo quod in caritate ferventem præ ceteris, & ejus manum ad porrigendum largam experimento invenit. Erat enim Johannes Pater multum misericors, ita ut pluviales, quos ecclesia Vallis Imbrosæ habebat, tempore egestatis venderet, & pretium pauperibus tribueret. Quæ enim lingua, etiamsi esset ferrea, ipsius cuncta ponet referre bona? Ipso exhortante, & magnum auxilium impendente, super diversas aquas firmissimi ædificati sunt pontes. Quæ usque ad suum tempus per Tusciam erant hospitalia? Quæ clericorum congregatio vitam erat ducens communem? Quis clericorum propriis & paternis rebus solummodo non studebat? Quin potius perrarus inveniretur, proh dolor! qui non esset uxoratus, vel concubinatus. De Simoniaca quid dicam? Omnes pene ecclesiasticos Ordines hæc mortifera belua devoraverat, ut, qui ejus morsum evaserit, rarus inveniretur.

[35] Posita itaque a Jesu Christo omnium dispositore bonorum tam clara lucerna super Ecclesiæ candelabrum, [varia pia opera exercet,] & verbis & exemplis lucente coram cunctis, clerici spretis connubiis & concubinis, in unum cœperunt convenire, & Apostolicam Regulam sequentes exhinc vitam communem ducere. Hospitalia tot & tanta hujus exemplo & exhortatu jam videmus nunc per Tusciam ædificata, & ecclesias vetustissimas tot renovatas, ut nos cogant dicere: Ecce transierunt vetera, & facta sunt omnia nova. Indumentis semper vilissimis utebatur venerandus Pater; fulcrum in tot & tanta sua infirmitate sibi supponi nullo modo patiebatur, etiam plumeum capitale non ferebat sibi poni sub capite.

[36] [& sibi aliisque studens,] Antequam infirmaretur inscius litterarum, & quasi idiota erat; sed cum decumberet ita die noctuque sanctos coram se faciebat libros legere, ut peritissimus divinæ legis & divinarum sententiarum efficeretur. Cuculla decumbens & pergens ac equitans, semper utebatur. Erat enim tantæ largitatis, ut cum alicui aliquid dare deberet, sive hominem sive pecus, vel aliud aliquid, semper studebat dare melius, & tenere deterius. Erat tantæ religionis, ut quilibet suorum nullo modo auderet die Dominico cum asinis oneratis nec de domo egredi, nec domum reverti. Monachum equitare die Dominico omnimodo non sinebat, nisi inevitabilis cogeret necessitas.

[37] [abusus tollit.] Annuum & celebre Officium in nocte sanctæ Resurrectionis debite agendum, quis in Tusciam mutavit de die in nocte, nisi ipse? Nam negligentia subrepente, & cogente edacitate, ad Nonam id Officium in Sabbato agebatur o, quod nunc juste & digne, id Joanne Patre nostris temporibus instituente & incipiente, agitur in sancta nocte. Per idem tempus Comes Bulgar p sub Patris Johannis regimine deliberavit suum committere cœnobium Septimense q. Quod cum post multum laborem, post longam & obnixam precem, tandem impetrare promeruisset, valde gavisus est: Erat enim nimis inflexibilis ad sumenda vetera sub suo regimine monasteria, sed accepta constans nimis ad retinenda erat, etiamsi dura acciderent adversa.

ANNOTATA.

a Suspicor, S. Joannem noluisse, ut defuncta corpora in monasterio sepelirentur, ne per pompam funebrem monachorum quies turbaretur, quod etiam ex sequentibus aliquo modo colligi videtur.

b Per capellas hic intelliguntur sacella, quibus annexa sunt publica, vel, ut vulgo nunc dicimus, pastoralia officia.

c Claustræ pro claustri: Nam claustra feminini generis reperiri probat Cangius in Glossario.

d Per pannum promiscuum intelligitur pannus ferruginei coloris, quem vulgo griseum vocant: unde S. Antoninus Historiarum Parte 2, Tit. 15, cap. 23, § 2, Vallumbrosanos appellat monachos grisecs. S. Franciscum Assisiatem eodem ferme cum Vallumbrojanis colore usum fuisse probat Franchius lib. 7, pag. 189, ex traditione quadam, qua fertur abbas Benignus circa annum 1224, dedisse suum cuculium S. Francisco imbribus madido. De hujus coloris mutatione vide Comment. Præv. num. 55.

e De his laicis vide Franchium lib. 7, pag. 194, & seqq., & Anonymum Gallum tom V. De Ordinibus Militaribus & Religiosis pag. 304.

f Judico cum Baronio in Annalibus ad annum Christi 1055, hic agi de Henrico II Imp. tum rege, qui anno 1037, cum patre suo Conrado Imperatore Florentiam venerat, sicut pluribus ostendit Grandus Dissert. 2 cap. 4, num. 11.

g Fuit is juxta instrumentum authenticum Ittæ abbatissæ, quod exstat apud Ughellum Tom. 3, Ital. Sac. col. 299, Rodulphus episcopus Padeburnensis id est Paderbornensis.

h Guido Grandus Dissert. 2, cap. 4, num. 12 dicit, hanc reginam Henrici II jam dicti uxorem, nominatam fuisse Chuneildim, regis Daniæ Chnuti filiam, quæ paulo post peste exstincta est. Vallumbrosani, qui duplicem Oratorii consecrationem distinguunt, mutant hæc nomina, de quo vide Grandum citatum in Comment. præv. num. 112, & 113.

i Situm est S. Salvii cœnobium, teste Mabillonio in Notis ad Vitam a B. Attone scriptam, prope Florentiam, ubi etiam nunc subsistit.

k De hac abbatia agit Lubinus jam sæpe citatus pag. 323.

l Hæc abbatia diœcesis Faventinæ, teste Xante Perusino, est in faucibus Romandiolæ, nihil admodum amœnitatis habens. Plura vide apud Franchium lib. 8, pag. 239.

m Mons Scalarius juxta Franchium lib. 8, pag. 237 sic dictus, quia ad eum per continuos montes, tamquam per scalas, ascenditur.

n Hoc miraculum Baronius in Annalibus ad annum Christi 1051, aliique Leoni IX accidisse narrant. Unde Andreas Januensis perperam Leoni IX, Stephanum X substituit.

o Adi Franchium lib. 7, pag. 216, de hoc abusu sublato fusius disserentem.

p De Comitis hujus donatione & familia vide Franchium lib. 8, pag. 255.

q De nomine hujus monasterii sic scribit Andreas Januensis: Propterea dictum monasterium vocatur Septimense, quia septem milliariis distat a civitate Florentina.

* id est esse

CAPUT IV.
Varia miracula, quæ S. Joannes Gualbertus in vita patravit.

Coepit præterea ita in miraculis clarescere, ut uni profecto ex antiquis Patribus possit coæquari. [Abbati optatum mortis locum, & fratribus auram ad ventilandum impetrat.] Quippe Berizo a abbas votum moriendi habebat, non in suo, sed in Vallimbrosano cœnobio: unde & communem Patrem Johannem sæpe rogaverat, ut suis hoc impetraret precibus. Qui die quadam cum eum venisset invisere, prædicto Patri nuntiatum est, qui referenti ter asseruit dicens: Mihi credito; moriturus venit: mihi credito; moriturus venit. Deinde eum præsentem percontatus est dicens, utrum obedientiam cuperet, adimplere? Cui ille: Juxta Dei, inquit, voluntatem & tuam, Pater, devotissime opto. Post hæc verba super cubilis pulvinar caput ponens, gravi se corripiente languore, die tertia defunctus atque sepultus est. Fratres itaque conquerentes inter se, quod ventilare non poterant, eo quod nulla traheret aura, mox ipse cum Fratribus accedens ad aream, in manibus accepit ventilabrum: Statim competens ventus perflare cœpit.

[39] Quodam tempore, dum nimia eum indigentia premeret, & quid secum commorantibus daret, [Fratribus famelicis] præter tres panes solummodo non haberet, * cellarario suo præcepit, ut tres illos panes divideret, & unicuique Fratri fragmen unum apponeret. Præcepit iterum, ut unum arietem mactaret, & edendum Fratribus illum ministraret, atque de larga Dei misericordia in egestate securius speraret. Hodie, inquit, egemus, cras vero, Deo præstante, abundabimus. Quod cum dixisset, ad monasterium sancti Salvii, sicut disposuerat, cœpit pergere, confidens, quod suos famelicos numquam Deus desereret. Fratres vero hora prandii ad mensam pergentes, carnem sibi appositam perexhorrentes, parvissima fragmenta panis cum gratiarum actione comederunt, carnem autem nullo modo tetigerunt. Alio vero die secundum beati Johannis prophetiam, multi homines venerunt cum asinis onustis, panibus, frumento, farina, dicentes, quod nobiles homines Florentiæ Fratribus miserint: sed qui essent, qui illos misissent, numquam sciri potuit.

[40] [bis miraculose cibum obtinet.] Alio quoque tempore cum œconomus omnes cibos consumpsisse se diceret, & beatum Johannem quid Fratribus dare judicaret, inquireret; Jussit, ut unus ex tribus bubus, quos tunc habebat, occideretur, & Fratribus edendus daretur. Cui œconomus: Quid, inquit, faciemus postquam istum manducaverimus? Ille vero; Uno, ait, comesto, occides alium; quo consumpto, dabis & tertium: Beatus enim Johannes nec de Dei largitate dubitabat, nec peccatum se incurrere credebat, si Fratribus carnes daret, cum nihil aliud haberet; justius credens carnibus reficere, quam fame illos interficere. OEconomus vero jussa complevit, carnes coxit, mensæ superposuit. Fratres autem hora constituta ad mensam perrexerunt, visisque carnibus obstupentes, easque nullatenus tangentes, silenter patienterque steterunt. Qui cum sic starent, quidam cœpit monasterii portas pulsare. Cellararius vero hoc audiens, festinato ivit, quemdam hominem cum pulcro manutergio panibus pleno invenit, quos lætanter accipiens, Fratribus velociter apponens, quis esset, qui eos duxisset, quisve eos misisset, interrogare neglexit. Sed cum ad hominem, gratias & manutergium redditurus, rediret, nequivit illum invenire, vel quis fuisset, unde venisset ulterius scire, & quoscumque de illo interrogabat; nullum hominem eo die ibi cum panibus se vidisse dicebant.

[41] Quando ex præcepto Comitissæ Beatricis b venerunt milites, ut eum raperent, [Sese abductionis,] ac de Tuscia Longobardis, sanctitatis causa, aut consentientem, aut invitum secum perducerent; hoc ille cognito, cum Domino in ecclesia intentissime preces funderet, tanta pluviarum, tempestatumque diffusio, tanta quoque extiterunt tonitrua, ut præfati milites vix redire inlæsi valerent.

[42] [& fatuum submersionis periculo eripit.] Alio quoque tempore vir quidam plenus insania in ejusdem Patris morabatur cœnobio, quem ille medendi gratia Passinianum transmisit: qui ad fluvium, cui vocabulum est Arnus c, repertam intravit scapham, atque ab illa, ut sua eum compellebat insania, se in amnem projiciens dixit: Hic quis Johannes, & qualis ejus vita sit prorsus cunctis patebit. Quem cadentem mox aqua suscipiens super se, ne mergeretur sustinuit, eumque sancti Viri comitatum meritis de ripa una ad alteram sanum salvumque, quasi leve lignum portavit. Hic luce clarius constat, quam carum, quamque mirabilem, atque dilectum Virum hunc apud se Deus habuerit, quando, ejus memorato solummodo nomine, tam velociter, tamque benigne miserum de morte eripuit.

[43] Quodam namque tempore dum idem venerabilis Pater, [Pauperibus miraculose succurrit.] aliis cœnobiis visitatis, de quibus illi magna inerat cura, ad proprium reverteretur, prospexit inesse pervalidam indigentiam per plurimos. Dum in monasterium introiret, dispensatorem familiæ, nomine Giosfredum d, & Rusticum e fratrem procuratorem monachum evocans ait: Inspiciamus nostrum horreum, quomodo se habeat, reperitque tunc illud abundantius repletum. Quibus ironice: Hem, inquit, quam plurimi ad instanti necessitate opprimuntur, vos autem uberius abundatis! Præcepitque vasculum quemdam capientem quatuor, vel quinque modios impleri, & sic per semetipsum ab hora circiter tertia usque nonam, & eo amplius præoccupatus, inde nullatenus progressus, unicuique, qui convenerant, cui multum, cui parum distribuit; & semper plenus extitit.

[44] Qui cum in beati Salvii extra Florentinam urbem demoraretur cœnobio, [Occulta novit.] præfato jam viro f, qui in reclusione degebat, per Azonem g, qui postmodum beatæ Reparatæ rexit cœnobium, ciborum pro benedictione transmisit exenia h. Qui cum prædicta munuscula detulisset, eodemque rediret itinere, via digrediens quoddam intravit tugurium, & Fratribus, quos ibi reperit, quæ & quanta voluit verba locutus est, atque ad Patrem rediit. Cui per se cunctanti: Unde venis? Cum respondisset, quo missus fuerat, isse ac redisse, mox ab eo audivit: Ego quidem non te unde venis mandavi; ac deinceps digressum de via, & ingressum tugurii, atque verba, quæ cum inventis habuit Fratribus per spiritum recognoscens, cuncta luce clarius patefecit per ordinem.

[45] Eo tempore, quo simoniaca hæresis per Tusciam pullulaverat, [Nobilis Florentini filium morbo liberat.] cum prædictus Pater in eodem Florentino cœnobio moraretur, quidam religiosus vir, ex generosa Florentinorum progenie ortus, cujus filius gravi languore in lecto constrictus decubans vicinam operiebatur mortem, ad eum, ut sibi ægrum natum sanaret ac redderet, rogaturus accessit. Cui cum ille, hæc non sua, sed Apostolorum esse diceret, ille gemebundus ejus prostratus vestigiis, tamdiu precibus institit, donec pius Pater, miseratione commotus, eum remittens ad propria, se pro eo Deum rogaturum promisit; &, eo descendente, convocatis Fratribus, suppliciter orationi incubuit. Quibus humiliter in terram prostratis atque orantibus, ille, in cujus manibus cunctorum salus consistit, ægrotum per dilecti intercessionem integræ sanitati restituit. Hoc quoque miraculum ille, cui per Johannem beneficium sanitatis impensum est, ita evenisse, ut dicimus, usque hodie viva voce testatur.

[46] Quodam itaque tempore cum monasteria, quæ sub suo erant regimine, solito more inviseret, [Monasterium nimis magnifice ædificatum,] venit ad cœnobium, cui vocabulum est Muscetum, ubi cum casas cerneret grandiores pulcrioresque, quam vellet, accersito venerabili viro domno Rodulfo i, qui eas construxerat, & ab illo ibi ordinatus fuerat abbas, severissimo vultu dixit: Tu in isto loco hæc tibi fabricasti palatia? Et conversus ad parvissimum rivum, qui inibi juxta currebat, dixit: O Rigambule k, si me de Rodulfo, & istis ejus domibus vindicaveris, utrem, aqua Sevæ l fluminis plenum, undis tuis augebo. Et hæc dicens sine mora discessit. Cujus imperium, acsi rationabilis homo, rivus ille suscipiens, illo recedente intumescere cœpit, & nescio unde largissima aquarum fluenta congregans, relicto proprio alveo de monte præcipitanter ruit, gravissimos petrarum scopulos, atque arbores secum trahens, [in] prædictas domos illicus terratenus eas dejecit. Qua ultione completa, quasi pro mercede, quod promiserat, Pater recepit. Qua pro re Abbas ille turbatus cum Fratribus, de loco mutare disponebat cœnobium. Quibus ille hæc consolationis verba locutus est: Nolite, inquit, timere, ne nabitetis, quia rivus ille nec quidquam mali vobis facturus est, nec ultra vobis nocebit. Quod ejus vaticinium verum firmumque usque hodie permanet. Denique ille sæpe dictus rivulus, quod tunc casu, immo plus imperio Patris acciderit, nec antea fecerat, nec ulterius fecit.

[47] [& aliud pecuniæ avidum divinitus puniri curat.] Alia quoque vice, cum intimatum esset ei, quod vir quidam ad conversionem veniens, patrimonium suum totum sibi scripsit in cartula, secumque ad monasterium detulit; mox festinus ad prædictum venit cœnobium, atque Abbati loci, qui cartam susceperat, imperavit, ut sine mora eam sibi deferret; quam ab eo acceptam ungulis eam minutatim discerpens, in terram cuncta frusta projecit, Deumque & Apostolum ejus invocans dixit: Deus Omnipotens, & Petre Apostolorum omnium Princeps, ulciscimini me de cœnobio isto. Et hæc dicens, confestim discessit iratus. Quo non longe digresso, repentinus inibi accensus est ignis, qui prædictum monasterium ex omni parte combussit. Quod incendium pedissequus ejus dum cerneret, eique nuntiaret, nec retro rexpexit, neque ad locum rediit, sed via, qua cœperat, ad Vallimbrosanum cœnobium festinanter perrexit.

ANNOTATA.

a Berizo erat abbas S. Salvii, ut patet ex Privilegio Henrici Imperatoris anno 1055 dato, quod refert Franchius lib. 8, pag. 294, ad marginem.

b Satis nota est piissima hæc Comitissa in Annalibus Baronii aliisque historiis, quæ S. Joannem in Lombardiam duci cupiebat, ut collapsam pietatem, & monasticam disciplinam exemplo suo & exhortationibus erigeret.

c Fluvius Tusciæ, qui oritur ex monte Apennino, & postea aliis fluviis auctus, Florentiam bifariam secat, ac tandem in mare Tyrrhenum se exonerat.

d Nescio, an is Gioffredus idem sit cum Goffredo, quem Simius in Catalogo pag. 114 Beatum & individuum S. Joannis Gualberti comitem vocat.

e Existimo hunc Rusticum esse eumdem, de quo supra cap. 2, actum est.

f Præfatus ille vir est Teuzo, qui juxta monasterium Florentinum B. Mariæ reclusus erat, uti clare exprimitur in Vita per B. Attonem scripta.

g De Azone vel Azzone meminit Franchius lib. 8, pag. 239.

h Exenia, vel enxenia idem apud scriptores mediæ & infimæ latinitatis est, quod xenia, dona, munera vel oblationes.

i Hic idem est Rodulfus, de quo cap. 2 actum est.

k Arbitror, hoc nomen barbaro-latine deductum esse ab Italico rigagnolo, quod rivum significat.

l Seva forte latine factum est a Siena amne, qui in agro Florentino fluit, & aquis suis Arnum auget.

* id est cellario

CAPUT V.
Alia ejusdem Sancti miracula.

Alio quoque tempore, cum in prædicto Musceto adesset, & Papa Leo * a per illam viciniam pergeret, [Pontificis desiderium miraculo impedit.] suos legatos ad eum misit, eumque ad se ire rogavit. Cumque infirmitate gravatus ad eum nec posset ire, nec vellet, legati ad Papam revertuntur, sibique illum ad se venire non posse asserunt. Ille vero dixit: Ite, sibique dicite, quod si aliter non potest venire, in lecto faciat se adducere. Qui mox ad ipsum revertentes, & voluntatem Papæ sibi nuntiantes, statim ecclesiam intravit, Deumque & Sanctos ejus exoravit, ut aliquod sibi impedimentum daret, ne ad supradictum Papam ire valeret. Oratione completa, ad legatos Papæ exiens, lectoque se projiciens, aliquantos Conversos venire fecit, & se ad Papam portari præcepit. Cumque a monasterio paululum abscessisset, mox se aër validissime turbavit, ventorum nimietas, pluviæque immensitas proruit. Quod cum legati Papæ vidissent, illum vere Sanctum credentes, ad monasterium reverti fecerunt, & concito cursu ad Papam redierunt. Hoc autem cum cognosceret, ipsumque Sanctum esse dicerent, ait: Nolo illum ultra ad me venire, sed in cœnobio cum Dei benedictione quiete manere.

[49] Alio quoque tempore quidam miles ex Cerlianensi b castello graviter fuerat ex quadam infirmitate detentus, [Restituta cuidam militi sanitate,] qui ex amicitiæ gratia beatæ recordationis c Johanni Abbati notus erat. Cum quidam ejus familiaris servus ad Muscetanum cœnobium, ubi tunc venerabilis vitæ Johannes manebat, venisset, ut eum conspexit, statim ad se vocavit, & de suo domino interrogare curavit. Qui respondens ait: Domine Pater, jam per duos, & eo amplius menses valde gravatur infirmitate. Quod cum venerabilis Johannes audivit, panem accepit, eique pro benedictione misit: comedit, sanatus est: Post quartam diem per semetipsum ad eum venit, & pro sanitate, quam receperat, ei plenam gratiam rependit.

[50] Post multum vero temporis, cum idem vir iterum ægrotaret, [donum recipere renuit.] & se jam jamque mori crederet, equum, cui sedere consueverat, sancto Johanni judicavit d, suoque filio, ut illum sibi deferret, postquam eum sepelisset, præcepit. Quo mortuo ac sepulto, filius ejus equum beato Johanni minavit, atque ut ipsum reciperet, & pro patre intercederet rogavit. Sed sanctus Johannes transitoria despiciens, paupertatem diligens, cælestia concupiscens, equum homini reddidit, & ut cum eo ad propria rediret, præcepit. Cumque vehementer obsisteret, & se equum non reducturum assereret, coactus tandem præcepto sancti Johannis, cum equo ad propria repedavit e.

[51] [Fratrem quemdam mortuum suffragiis privat,] In eodem autem Muscetano cœnobio cuidam Fratri venerabilis Pater medicamen quoddam pro quadam sua infirmitate manu sua tradidit, & extemplo, urgente causa necessitatis, ad aliud monasterium secessit. Qui nihilominus non se, ut decuit, cautius habuit, & intra paucos dies expiravit. Ad memoriam cujus retinendam jam dicti monasterii pater per Vallimbrosanam cunctam Congregationem, sicut ex eorum mortuis mos est, ejus obitum per apices f designavit. Et tunc non multum post prædictus pater, Abbatem Johannem visitandi gratia adiit, a quo continuo requisitus de illo Fratre qualiter defecisset, & ille ei cuncta ordinatim retulisset, inquiens illi: Vade quantocius, & ex cuncta Congregatione ejus memoriam dele: Quod & factum est.

[52] [eorumque demum participem factum e purgatorio liberat.] Tunc demum evoluto aliquantum temporis, cuidam monacho ex eodem monasterio circa medium diem apparuit. Ad quem inquiens: Numquid tu non es monachus talis? Sum, inquit prorsus illi: Qualiter agis nunc? Tum ille: Sum excommunicatus, & a consortio Sanctorum separatus. Et ille: Quare? Quia Abbas Johannes dissociavit me a Congregationum cœtu. Inquiens illi: Quomodo juvare te possumus? Ait: Si domnus Johannes vult, reconciliari possum. Qui statim ad Abbatem Johannem adiit, & cuncta ei seriatim per ordinem retulit. Tunc ille, mente piisimus ut erat, prædictum abbatem accersiri præcepit, & pro excommunicati Fratris anima Officium & eleemosynam, nec non & per Congregationem totam, quasi eodem die obisset, instanter agere præcepit. Qui omnia fideliter adimplevit. Et tunc iterum, defunctus post dies XXX cuidam monacho similiter apparuit, eique dixit: Vade, & domno Johanni pro me gratias age, & inferens *, quia ego sum reconciliatus in Electorum cœtu.

[53] [Quidam monasterium deserens a dæmone præcipitatur.] Alio quoque tempore quidam ejus conversus suasione diaboli, seculum dereliquisse, & ad monasterium se venisse pœnituit. Unde cum beatum Johannem importunis precibus frequenter rogaret, ut redeundi ei ad seculum licentiam daret, illeque prædicando cælestia, denuntiando infernalia, ne id faceret, admoneret, illoque in sua obstinatione, diabolo inobligante g, persistente, beatus Johannes præcepit ei tandem irato animo, ut discederet. Cumque paululum a monasterio Vallimbrosano esset, diabolo deducente, digressus, de alta rupe per quam ibat, ab eodem, quem sequebatur, præcipitatus animam continuo exhalans, præsentibus est subtractus. Unde patenter ostenditur, quam periculosum fuerit, vel beatum Johannem relinquere, aut ejus iram incurrere.

[54] Quodam autem tempore fuit vir quidam, videlicet Florentius h nomine, [Virum quemdam conversum,] urbanæ quidem eloquentiæ, verum etiam & civis i omnimodo, tamen Simoniaca persidia in cujusdam episcopi desensione erat valde maculatus. Qui cum quadam die gravissimam incidisset in ægritudinem, mori se funditus desperavit. Sed inter gravissimos suorum lacrymarum luctus, crebrosque singultus, e suis nobilibus amicis aliquantos ad se accersiri fecit, quos ad venerabilem Johannem quantocius ire rogavit, quatenus eorum supplicationibus in monachico habitu ei pœnitentiæ locum concederet. Qui euntes ad venerabilem Johannem ex votis amici, ceu rogaverat, retulerunt. Sed nobilis Johannes eorum precibus minime renuit, nec statim omnimodo concessit. Propter illud quod dicitur: Probate spiritus, si ex Deo sunt. Quo cum dilatione suscepto, monachicum habitum ei tradidit, & paucos dies sic factus est convalescens, ita sane ut claustra monasterii, bacillo se sustentante, circumquaque lustraret.

[55] Sed non multum post, cum hæc eadem infirmitas eum repeteret, [& in morte dæmonis aspectu territum, recreat.] ad extrema deductus est. De quo cum relatum fuisset Abbati Johanni, adhibitis secum Fratribus, lectum ægroti festinus petivit Interim Fratres, quibus poterant precibus Deo eum commendando juvabant, qui in proximo erat moriturus. Sed ille ex pallio, unde erat coopertus, sæpius replicando cœpit cum torvis oculis vultum operire. Ad quem Abbas Johannes: Quid est hoc, quod agis? Tum ille pallens & tremens inquit: Terribilibus oculis diabolum prope assistentem video, ex cujus ore miræ magnitudinis flamma, & ex naribus sulphureus & immensus nimis fumus egreditur. Prorsus illi: Ubi est, inquit? Ecce ibi est, Domine Pater. Tunc beatus Johannes raptim ex ejus manibus, qui eam tenebat, Crucem abstulit, & diabolum ex ea fortiter percussit, qui statim ex oculis mirantis velut fumus evanuit. At ille voce, qua poterat, clamare cœpit dicens: Deo gratias, Deo gratias, ecce fugit, ecce recessit. Et ecce nunc adest beata Virgo Domini Mater, necnon & beatus Petrus simul cum sancto Benedicto. Vix necdum verba compleverat, mox spiritum exhalavit vitæ.

[56] Quidam rusticus ad eum veniens, genibus ejus provolutus, [Rustici filium sanat.] strictimque exosculans, magnis vocibus cœpit obtestare, atque obnixe rogare pro unico nato suo, in agone constituto, ut suis sanctis precibus ab instanti periculo liberare dignaretur. Qui nimium compatiens, Fratres imperat adesse, & pro illo Domini misericordiam jubet exorare. Quid multa? Fratres in Ecclesia, illeque solo, ubi decumbebat, prostratus, magnis gemitibus Christi misericordiam supplicans, panem transmisit, statimque sanitati reddidit.

[57] Quodam namque tempore prædictus Pater ante fores monasterii permanens, [Carnibus prodigiose obtentis] vaccarum pinguium gregem, in nemoroso jugo Alpium dum pascerentur, conspexit, atque unam ex illis beato Paulo petivit dicens: O sancte Paule, si pauperibus istis unam dares ex illis mihi. Hæc eo dicente, una ex illis deorsum ruit, statimque extincta est; cujus cadaver dispertiri jussit pauperibus Qua consumpta, eodem ordine orando, secundam, & tertiam, & quartam accepit, tribuitque pauperibus semper. Qua de causa pastores tristes effecti, ex alio montis latere vaccarum gregem duxerunt. Sed iisdem Vir sanctus dum non haberet quid tribueret pauperibus, iterum beato Paulo petivit dicens: Sancte Paule, isti locum mutando fugerunt, te tamen, qui loci Patronus es, effugere non possunt. Ergo tribue mihi, quid pauperibus tribuam, adhuc. Hæc eo dicente, confestim quinta corruit, & extincta similiter distributa est pauperibus. Hoc etiam de VI, VII, VIII, VIIII, eodem ordine accidit.

[58] [& lacte] Extrema vero consumpta, pro damno contristati pastores, venerunt ad eum, magnas inclamantes adversus eum querelas: Melius, ajunt, in tuo Valimbrosano cœnobio stares, quam huc tot animalia occisurus venires. Quibus ille placido vultu respondit: Scio vos de hoc, quod largitus sum, tristes; nec amplius vultis impendere. Nolite ergo timere, quia nulla earum hoc tempore amplius morietur. Quod & factum est. Et sic, eo orante, ruina vaccarum, & mors semper secuta est, & mox ut cessavit orare, juxta quod pollicitus est, incolumes permanserunt. Interea sanctissimus Pater Johannes, cujus cor flamma urebat caritatis, cernens adhuc famelicorum inopiam, & se animalium carnes sine gravissimo scandalo non posse largiri, totum earum lac distribuere jussit pauperibus; & sic diutius lactis præbendo liquorem, usque ad septem viros de famis morte eripuit.

[59] [pauperes pascit.] In illis diebus etiam cum venerabilis Pater ad Valimbrosanum reverteretur cœnobium, ad quamdam curiam k devenit, cui vocabulum est Ronta l; accersitoque ejusdem curiæ villico, promisit ei berbicum m gregem mittere, in quo plurimi habebantur arietes. Simulque præcepit, ut de prædictarum ovium lacte, se suumque, quem habebat, nepotem, & quantos posset pauperes, quam competentius valeret, quotidie aleret: prædictos vero arietes, donec superesset ex illis, opportune largiretur pauperibus: cum illis etiam magnum hircum, quem inibi solum habebat. Sicque factum est.

[60] [Ursum occidi jubet.] Quidam ejus famulus ex Razolensi cœnobio Valimbrosæ ad illum pervenit nuntians, ursum depopulationem quam maximam facere vaccarum. Qui præcipiens dixit: Vade & amodo interfice eum. Qui regressus, vaccas in pascuis, prædictumque ursum in antro quodam arboris stantem invenit. Itaque securim manu tenens, arborem repercutiens, & nihil verens n, dicebat: Egredere, quia domnus Abbas imperavit, ut te occidam. Egressus namque, ab illo est intersectus.

[61] [Magna molis arborem removet.] Quadam itaque die venerabilis Pater inde transiens, venit ad locum, vidensque obstaculum arboris, & se viam ullatenus declinare non posse, modice turbatus queritando cœpit dicere: Heu quid faciemus! Cujus audita querela socius, qui eum præibat, Ugo nomine, sancti Johannis Majoris o plebanus, tentans si undecumque posset irrumpere, super equum, cui assidebat, se sub illa inclinans, arborem levavit in collo, cujus pondus multorum paria boum ullatenus movere non possent, eamque acsi leve virgultum, aliquamdiu, ut ipse testatus est, sustulit. Sicque venerandus pater Johannes, prædictusque plebanus transierunt inlæsi. Hocque actum est non longe a Razolensi cœnobio, in loco, qui dicitur, Ad cellas veteres.

[62] De Johanne quodam jam antiquissimo Fratre a prædicto Patre Johanne septennis suscepto. [Monachi ophthalmiam curat.] Qui dum graviter doleret oculum, mulierculam ad se curandum conduxerat. Cujus medicamina dum ergo nihil proficerent, ad monasterium prædicti Patris reversus est. Quem ille dure arguens, eo quod cum illa vel confabulationem, vel ab ea quæsisset medelam, ei tantummodo boum timum calidum super oculis poni jussit, & mox sincerissimæ sanitati restituit. Quod ille adhuc superstes sic actum fuisse, & illa, quæ superius diximus, viva voce testatur. Et non solum illa, sed etiam, quæ inferius subjungemus.

[63] Item prædictus Pater boum custodibus contra morem die tota necessitatis obtentu arare præcepit, [Boves a furibus defendit] & in nocte carpere pabula. Cumque illi responderent: Quomodo, inquiunt, Pater hoc perficere possumus, cum ursos ac lupos, nocturnosque timeamus latrones? Respondit: Sinite, inquit, sinite: Deus enim, ejusque Paulus Apostolus de illis possunt habere custodiam, eosque conservare illæsos. Remanserunt itaque nocte illa contra morem sine custodia boves. Tunc duo latrones supervenerunt, qui unum ex bubus funiculo ligaverunt per cornua, eumque rapere, secumque usque mane nitebantur perducere. Sed bos immobilis permanens de loco ulla ratione moveri non potuit. Sed mane a custodibus inventus bos, ligatus lacrymasque more hominum fudisse repertus est. Hoc cum prædicto Patri nuntiatum fuisset, accessit, bovisque caput leniter demulcens, dixit: O bos, bos vade, tuumque officium imple: non enim te beatus Paulus adhuc perdere voluit.

ANNOTATA.

a S. Antoninus, Binius, Baronius, aliique scriptores merito id Stephano Papæ attribuunt. Quare hic amanuensis oscitantia Leo Stephano substitutus est.

b De loco hoc vulgo Castello di cerliano vide Franchium Lib. 10, pag. 335.

c Hæc expressio non favet Guidoni Grando, quia B. Andreas illa post Sancti mortem scripsit. Plura de hac re vide in Comment. præv. § 10.

d Judicare hic accipitur pro adjudicare vel concedere; atque hoc sensu verbum illud sæpe est usurpatum in legibus Gothicis & Longobardicis.

e Repedavit id est rediit; quæ phrasis in Auctoribus mediæ latinitatis sæpissime occurrit.

f Per apices id est per litteras; qua voce crebro usi sunt inferioris ævi scriptores.

g Id est instigante, sicut ex sensu satis colligitur.

h Florentius ille, juxta Locatellum Lib. 1, cap. 59, & Franchium Lib. 10, Pag. 358, aliosque scriptores Vallumbrosanos, faverat Petro Simoniaco, de quo postea pluribus agetur; unde patet in his Actis nullum temporis ordinem servari, sed quædam citius narrari, quæ serius contigerunt.

i Puto, quod auctor significatum velit, illum Florentium non tantum rhetoricæ, sed etiam juris civilis fuisse peritum: sic enim reperimus Civilistam pro jurisconsulto, vel eo, qui juri civili dat operam.

k Curia sæpe significat prædium rusticum, ut constat ex innumeris donationum instrumentis.

l Locus, Ronta nomine, in mappis Geographicis collocatur inter colles montis Apennini, qui facile a Valle Umbrosa distat viginti passuum millibus versus septemtrionem. An sit idem, de quo hic agitur, nescio.

m Berbix detortum est ex Latino Vervex Italisque dicitur Berbice. Est animal satis notum.

n Verens pro veritus. Plures solœcismos alibi occurrentes, eosque & frequentes & crassos, annotare non semper lubet, modo sensus intelligatur.

o Hæc ecclesia S. Joannis, teste Franchio Lib. 10 pag. 343, sita est quinque passuum millibus infra monasterium Razolense.

* leg. Stephanus

* id est & refer

CAPUT VI.
Cordis arcana cognoscit, aliaque præbet sanctitatis argumenta.

[Cuidam recenter converso] Quidam vir ex Poniensi territorio, Gerardus scilicet nomine, renuntians seculum, Passiniano se ad prædictum Patrem contulit. Qui quasi respuens, & ut abiret, indignans jussit. Sed ille, ut sui misereretur supplicans, quatenus ei pro suorum omnium delictorum, quæ illi ex integro professus est per omnia confiteri a, in monasticæ vitæ regula locum pœnitentiæ tribueret. Nec immerito ille sane omnibus ad Deum confugientibus, ut erat mitissimus, ut sibi visum fuit, precibus pie petenti non renuit, sed quod rogavit concessit, & ejus animæ salutis curam habuit. Qui non assecutor voti, quod promisit, reatum suum ex parte prodidit, &, erubescente conscientia, majora infra seipsum retinuit. Pauco tunc itaque interjecto tempore, ad susceptionem hospitum, & ministerium peregrinorum, ob salutem suæ animæ, eum exterius locavit.

[65] [occultatum peccatum indicat.] Et cum quadam die idem Gerardus, quibusdam supervenientibus hospitibus, victu alimenta ministraret, Abbas Johannes tum superveniens, eumque ex nomine vocans ait: Gerarde, Gerarde, quare mihi sic fallere voluisti? Qua de re, Domine mi, inquit? Et ille: Cum vacaveris, occurre quantocius, & dicito mihi, quod professus es. At ille præceptum Patris fideliter adimplens, cum opportunum tempus invenit, adiit ad Patrem. Inquiens illi: Numquid non dixisti, quia ex integro patefaceres secreta tui cordis mihi? Utique dixit. Et ille: Et si ita dixisti, quare tam crudelissimum facinus, quod in die sanctæ Apparitionis Domini, & ejusdem diei Vigilia cum uxore illius talis hominis commisisti, mihi patefacere noluisti? Et addens: Insuper non sufficiebat tibi tam terribile malum, nisi nunc ad confusionem tui iterum disponis in mente, ut ad tam grande piaculum revertaris? Tunc ille mente confusus, videns se in captionis laqueo deprehensum, confestim ad terram corruit, & pœnitentiam sui criminis quæsivit, & ita omnia esse, ut sanctus Pater indicaverat, dixit.

[66] Quodam itaque tempore quidam vir inter seculares valde nobilis, [Ægrotum absentem] Ubaldus nomine, qui in Figlinensi b castro, & in aliis quam pluribus fuerat nimis gloriosus: Hic erat beatæ recordationis Johanni Abbati valde notissimus, & inter mundiales amicos familiarissimus. Qui cum quodam tempore in ægritudinem incidisset, ad extrema videbatur deduci; convocatisque suis militibus, & familia cuncta, de domo propria disponere curavit. Tunc uxor ejus unum ex suis nobilibus, Benzonem nomine, marito jam in agone constituto, ad se accersivit, & ad Passinianense cœnobium, unde prædictus erat compatronus, nuntiare sui funeris adventum quantocius ire præcepit. At ille, mœstus ut erat, sine cunctatione, festinanter pergere præcepit.

[67] Jam eo in medio itinere appropinquante, quidam curialis c ei occurrens, [precibus suis sanat.] requisivit, quo tenderet. Dixit eventum rei. Sed quamquam mœstus similiter illum requirit. Tum ille: A cœnobio sancti Cassiani d venio, ubi Domnum Abbatem Johannem Valimbrosanum visitandi gratia perrexi. At ille, ut hoc audivit, ad præfatum cœnobium illico pervenit. Quem nescio de psalmis, aut quid aliud murmurantem ante fores monasterii invenit. Qui cum eum officiosissime salutasset, & satis ab eo hilariter resalutatus requisivit, qualiter illi esset. Respondit: Tristis & mœrens nimis me esse confiteor pro nobili viro, & vestro fideli amico, qui nunc videtur e seculo exire. Ad quem inquit: Quis ille est? Et ille: Illustris Ubaldus vester valde fidelissimus. Statim venerabilis Johannes versis ad Orientem luminibus, parumper subsistit, & oratione completa Benzonem respexit, eum ire præcepit, eique dixit: Quantocius ad propria revertere, quia infirmus ille, super quo mœstus eras, incolumem invenies. Quod ut dixit, ita actum est.

[68] Cap. de Domno GG. VII Apostolicæ Sedis PP.; [Mirabilis obmutescentia Hildebrandi, postea Gregorii VII.] qui cum Archidiaconatus in eadem Apostolica Sede officium gereret, ob illius patientiam comprobandam, eum dure increpare curabat. Mox ad ejus intuitum mutavit mentem, ac præordinata, quæ se putabat dicere, oblitus est verba. Qua ejus perfectione ab eo ita comperta, tantus deinceps inter utrumque firmatus est amor, quantus inter carissimos, atque uterinos solet esse germanos. Hæc namque a venerabili viro abbate Rodulfo Passinianensis cœnobii, qui tunc ibi aderat, sæpius audivimus, atque de tali teste dubitare nihil debemus e.

[69] Qui dum quodam tempore nimis ægrotus pulmentum, [Monachi cujusdam cogitationes,] quod ægroto convenit, ante se coctum teneret, quidam religiosus Frater, Gerardus nomine, visitationis gratia advenit, atque ante illum præsentatus est. Cui mox prædicti pulmenti particulam quamdam porrexit, qui nec recusare, nec nutu quolibet resistere [ausus], eam accepit, silenterque comedit, & inter edendo, se reum, se reprehensibilem atque lupum accusare cœpit, atque per cogitationem rixando multa dicere verba, quod vel semel hoc non refutasset, quod almus Pater porrexerat. Quem ille per spiritum recognoscens, & audiens, quasi lingua proferret, expleta refectione, dixit: Si plus vel minus ex hoc, quod per cogitationem dixisti narravero, te ipsum volo habere testem. Et mox arcanum sui pectoris patefaciens, quæque cogitaverat, quæque per cogitationem dixerat, lucide enarravit.

[70] [& occultam necessitatem cognoscit.] Cui discessuro, insanum quemdam Fratrem commendans, segregatim nocturnali expleto Officio, ut secum duceret imperavit. Cujus jussionem & libenter audivit, & dulciter se adimplere promisit. Nocte vero surgens, nocturnali expleto Officio, [dum] cum socio abire disponeret, siti gravissima laborare cœpit. Hoc Johannes Pater per cordis Illuminatorem recognoscens, ministrum suum, qui ei solebat assistere, nutu advocans, non parvum scyphum vino aqua mixto summatim implere fecit. Deinceps discessurum Fratrem, si adesset, ad se venire signavit. Cui ad se accedenti porrectum scyphum sumere, vinumque fecit bibere.

[71] [Cuidam faustam reddit venationem;] Vir quidam in vicinitate Valimbrosæ permanens, beato Johanni valde fidelis & devotus existens, quodam die ad eum cum canibus venit, seque in venatu diu frustra laborasse, nullam venandam bestiam videns, asseruit. Beatus vero Johannes mox sibi præcepit, ut comederet, esum lassis canibus tribueret, & postea ad venandum rediret, quia captura, Deo præstante, statim perveniret. Quo facto, in agrum, qui est monasterio contiguus, illico exivit, duosque mox lepores in nive, qua tota tunc terra erat cooperta, vidit; post quos canibus concitatis, ambos cum omni festinatione comprehendit. Post hæc vero ad sanctum Johannem remeans & ei, quæ sibi, Deo miserante, & ipso patrocinante, acciderant nuntians, salutaribus ab eo verbis instructus, gaudens & exultans reversus est ad propria.

[72] [& leporem a monacho apprehensum dimittit.] Alio quoque tempore cum nimia nix terram tegeret, quidam lepus ex nive egressus, tugurium, in quo beatus Johannes tunc cum quibusdam Fratribus stabat, est ingressus. Quem quidam fratrum mox apprehendit, & in gremio brachiis circumplectens abscondit, cœpitque Fratribus dicere, quod licenter illum, utpote divinitus datum, possent edere, maxime cum nihil fere præter ipsum ad edendum haberent. Beatus vero Johannes, quod acciderat, quod citum fuerat, Deo revelante, cognoscens, Fratrem quid in gremio absconditum teneret requirens, manifestatum leporem sibi dari imperavit, quem blanda manu diu attrectavit. Dicendo sibi: Follis, follis f cur huc venisti? Postea vero leporem g miseratus, portas cœnobii egressus, illum terræ supposuit, ac liberum abire permisit. Sequenti autem die quidam Rusticus asinum panibus oneravit, sanctoque Johanni in magna inedia cum suis Fratribus portavit.

[73] De Clerico, qui fama reverendi Patris audita, & cum vita qualis esset ejus doctrina, [Clerici pecuniam non vult recipere] cuncta, quæ possidebat in seculo, vendidit, & plurima numismata exinde sumens, eaque crumena includens, ad cœnobium prædicti Patris venit. Cumque inde Patri se placere crederet, unde amplius erat odibilis, fiducialiter ad locum accendens, se venisse significat. Quem cum ille, paupertatis amicus, nummatum fore cognosceret, atque audiret, qua pro causa advenerat, sic eum alloquitur: Quamdiu, inquit, unum ex his super te nummum habueris, aut reservaveris apud te, nec mecum participare poteris, nec me habebis amicum. Hæc itaque clericus audiens recessit, pretium sui patrimonii, quod Deicola spreverat, illis totum distribuit, qui possessione carebant, libenterque manum porrigebant munificis. Deinde remeavit ad illum, qui Deum auro, & seminudos præponebat divitibus. Hoc Johannes Pater audiens, & quid egisset, discutiendo reperiens, qui ante locupletem spreverat, factum pro Christo pauperem, dilectum suscepit in filium.

ANNOTATA.

a Confessio hæc non erat sacramentalis, sed monastica, quæ in usu erat apud veteres monachos, qui abbati, etiam non sacerdoti, sua delicta pandebant.

b Locus ille, vulgo Figline, situs est inter plures colles, quos ab utroque latere habet, distatque a Valle Umbrosa duodecim fere passuum millibus versus meridiem.

c Hæc vox aliquando significat aulicum, qui curiam frequentat; aliquando curionem seu parochum; utrum ex duobus hic indicet, non est promptum divinare.

d Indicat monasterium montis Scalarii, quod S. Cassiano dedicatum fuit, cujus situm describit Franchius lib. 8, pag. 237.

e Hoc miraculum fuse examinavimus in comment. Prævio. §. 8.

f Follis pro stulto vel fatuo. Sic Joannes Diaconus lib. 4 vitæ S. Gregorii PP. cap. 96. At ille more Gallico sanctum senem increpitans follem, ab eo quidem virga leviter percussus est.

g Nescio, cur Breviarium Vallumbrosanum, & recentiores hujus Ordinis scriptores asserant, dæmonem sub hujus leporis forma latuisse, cum in B. Andrea nulla sit vox, quæ hoc indicet. Frustra itaque Franchius lib. 10, pag. 355 & seqq. nititur hoc probare, & rationem reddere, quare dæmon hujus animalis formam assumpserit.

CAPUT VII.
S. Joannes Gualbertus alios excitat ad exstirpandam Simoniacam hæresim.

Contra Simoniacam autem hæresim ita Pater sanctus zelo divini amoris exardescebat, ut totis nisibus, [Epistolam scribit episcopo Volaterrano,] in quibus valebat, circumquaque exhortando & admonendo videretur repugnare. Denique Episcopo Voluternensi a melliflua, atque salutifera scripta direxit, quæ hic pro magna utilitate conscribi necessarium duximus. Herimanno b Voluternensi Dei nutu Episcopo, Johannes indignus servus servorum Dei, cum omnibus suis monachis & Fratribus quidquid melius fit apud Deum hominibus. Petitionibus vestris consulere dignum duximus, maxime cum non de secularibus & mundanis, sed de ecclesiasticis & divinis, quæ in Dei cultu ad salutem animarum fiunt, quæreretis. Requisistis enim adjutorium in exhortatione pastorali, ex his quæ in vestra cura & studio sub Dei protectione permanere videntur. Quæ fructum bonis operis tunc germinant boni, cum populi obedientia nec in minimis contra pastorem rebellat. Sed sanctitas & sapientia pastoris talis debet semper apparere & esse, ut delinquentes Dei judicio terreat, & obedientes divinis præceptis digna remuneratione demulceat.

[75] [qua eum ad episcopalis muneris perfectionem,] Unde oportet vestram vigilare solicitudinem, ut postquam omnia divina præcepta sine reprehensione percurrerit, omnia quæ clero, & populo imperaveris, de sanctarum Scripturarum studeat proferre sententiis. Scilicet ut clerus secundum statuta Apostolorum, & canonum præcepta permaneat, & populus secundum mandata Sanctorum in omnibus illis obediant. In primis quia oportet Episcopum irreprehensibilem esse, quod etiam ad omnem pertinet clerum. Deinde ut omnem solicitudinem Episcopus cum clero & populo impendant, ut innocentes in innocentia sua permaneant, & peccantes peccare desinant, & pœnitentiam agentes de bono in melius crescant; certissime credentes, ut qui in malis dies suos finiunt, æternam luant vindictam, & qui in bonis, æternam suscipiant palmam. His promissionibus confortentur boni, & his minis terreantur mali.

[76] [hæresis, maxime Simoniacæ, odium] Interea solicite satagendum est, ne alicujus hæresis quamvis parvæ, aliquis eorum immunditia sordeat, quia quamdiu quis in ea permanserit, etiamsi pro Christi nomine sanguinem fundat, nihil ei proderit. Heu quam pessimum & grande peccatum, quod nec in præsenti etiam pro morte, nec in futuro pro multo tempore pene poterit solvi. Ergo tam pessimum nefas cito dimittere, & anathematizare debemus, & pœnitendo delere, ut cum Christo in præsenti & in futura vita possimus manere. Quia quamdiu quis in aliqua hæresi manserit, nullum ejus bonum opus Deo placebit. Simoniaca igitur hæresis, quæ prima & pessima ante omnes alias hæreses jam diu ante nos usque ad nostra tempora viguit, quam Deus nostro tempore sua miseratione detegendo destruxit, omni solicitudine a vobis abjiciatur. Et cum illa hæresis ante omnes hæreses in ipso initio Ecclesiæ a Principe Apostolorum percussa palluerit, miramur, quomodo a quibusdam, pessimis indumentis palliata, vivido colore, quasi Christianæ fidei cultrix operosa monstretur: Scimus enim quia, quod Christus odit, nullus, qui Christianus est, diligit. Si autem dilexerit, Christianus esse non potuit. Christus igitur Simoniacam hæresim odit. Ipse enim dixit: Qui in Spiritum sanctum peccaverit, neque in hoc seculo, neque in futuro dimittetur ei.

[77] [& exstirpationem,] Itaque dum tempus ordinandi clericos ad divinum cultum advenerit, non alicujus pretii datione palam vel occulte aliquis ad ecclesiasticum promoveatur Officium, non aliquis indignus, vel ignarus officii, non alicujus reatus vel infamia tactus, non nisi virgo, aut monogamus, & hic qui virginem secundum sacros canones duxerit; non superbus, non elatus, non alicujus honoris cupidus, sed humilis & mansuetus & timens Deum. A nullo clerico aliquid commodi pro sacro Officio requiratur, neque ab Archipresbyteris, neque ab Archidiaconis, neque ab illorum subjectis. Dum autem parœcias per Ecclesias Baptismales, quas Plebes c dicunt, Episcopus circuit, & ne forte aliquid mali, aut criminis, aut inimicitiarum causas inveniat, investiget, nil quæstus, nil pecuniæ exinde requirat, nec eos qui ibi fuerint, pro suo suorumque cibo affligat, sed quasi pater filiis misereatur, & emendatis culpis, omnes in pace relinquat, ut omnes pro suo Episcopo & Sacerdote Dominum benedicant, & pro ejus salute tam corporis quam animæ, Dei misericordiam petant.

[78] Taliter enim Episcopo faciente, populus cum clero apud Deum salvabitur, & idem Episcopus a Deo remunerabitur. [ac gregis sui curam hortatur.] Si autem contra hæc fecerit, vel pecuniam requisierit, Simoniacus hæreticus judicabitur, atque damnabitur. Igitur ante omnia Simoniacam hæresim persequendo abjicite, sacerdotes cum omni Clero sanctæ Regulæ Ecclesiasticæ vivendo subjicite, populum tam majores, quam minores sanctis suasionibus ad bene agendum solicite invitate, peccatores ut resipiscant & pœniteant, prædicate; qui pœnitere noluerint excommunicate; qui ad pœnitentiam reverti voluerint sacris canonibus subjugate, viam salutis omnibus demonstrate, circa omnes benignitatem ostendite; & Deus judex justus omnia secundum justitiam vestram vobis restituet. Si enim omnia, quæ supra dicta sunt, in vestro episcopatu studueritis observari, dum tempus fuerit & facultas, ad vos veniemus si expedierit, & quidquid vobis necessarium & nobis licitum & possibile fuerit faciemus. Valete.

[79] Post hæc cum longe lateque odor tantæ sanctitatis perflagrasset, [Varii undique ad S. Joannem confluunt,] cœperunt de diversis terris, & regnis ad eum certatim currere, monachi, & clerici, & fideles laïci. Præcipue Mediolanenses, & Cremonenses, atque Placentini. Monachi vero sua monasteria relinquentes, & longam peregrinationem sumentes, ad eum veniebant, Alii siquidem pro apprehendenda sub eo audita laudabili conversione *; alii vero ut a tanto instruerentur Patre qualiter Simoniacam hæresim deberent vitare. Audierant enim Johannem Patrem hanc cum suis Fratribus publice damnare, & contra hanc exardescere multos mortales.

[80] Quis itaque ad eum umquam venerit, postquam viderit illum, [ut spirituale vel corporale auxilium obtineant.] & audierit, se dispendium pertulisse, vel laborem longi itineris sumpsisse pœnituerit? Nam si cor dubium, vel fortasse tepidum, vel evacuatum marsupium aliquis veniens detulerit, alacer repedabat, & cor in fide confirmatum reportans, & marsupium profecto non vacuum. Acceperat enim a Jesu Christo dono & vultum omnibus gratum, & sermonem cunctis placidum, & ad largiendum amplissimam manum. Jam causa expetit ut referam, quam Johannes Pater cum suis contra Simoniacam toto coram mundo sumpserit pugnam.

[81] Per idem tempus quidam Papiensis d Petrus sedem Florentinæ Ecclesiæ invaserat clam interventu pecuniæ, quod Johannem Patrem ejusque Fratres minime latuit. Elegerunt itaque vitam mortalem potius perdere, [S. Joannes Simoniaco episcopo resistit;] quam veritatem celare. Ideoque Papiensem Petrum esse publice Simoniacum & hæreticum cœperunt dicere. Facta est denique inter clerum & populum contentio pervalida. Alii quidem temporalia intuentes commoda, ipsum defendebant. Alii cum monachis jam illorum creduli verbis vehementer impugnabant.

[82] [cujus jussu missi milites] Cum igitur contentio hæc inter clerum, & inter populum & populum per dies haberetur multos, & seditio inde frequenter oriretur, æstimavit hæreticus Petrus populum terrere & clerum, si faceret necare monachos, a quibus verba sibi adversa sumpsere principia. Qua de re missa multitudine equitum & peditum nocturno tempore, jussit sancti Salvii cœnobium igne comburi, & monachos, quos reperissent, interfici. Johannem vero Patrem ibi tunc existimavit inveniri. Ipse quidem die altero recesserat.

[83] [monachos S. Salvii] Ingressi igitur Ecclesiam, cum nocturnum Fratres celebrarent Officium, evaginatis ensibus cœperunt Christi mactare oves, ut immites carnifices. Alii siquidem in fronte tam grave infixerunt vulnus, ut perveniret acies ferri usque ad testudinem cerebri e. Alterum vero tam impie graviterque sub oculis percusserunt, ut nasus & dentes superiores cum superno labio a sua dividerentur compagine, & cuncta dependerent super barbam. Alii quidem infigentes aciem gladii vulnusque ad interiora perduxerunt. Hujuscemodi igitur plagis multis in diversis perlatis, everterunt altaria, & deprædati sunt, quæ invenerunt omnia, & igne in domibus apposito, monachis tunc in ecclesia septem Psalmos cum Lætaniis decantantibus, in nullo reluctantibus, nec silentium frangentibus, ipsisque nudatis, & semivivis relictis, abierunt.

[84] [& illius cœnobii abbatem indigne tractant;] Nam ejusdem monasterii Abbatem, nomine Dominicum f, ætate vetustum, conversatione sanctissimum, omni nudaverunt amictu. Qui tantum sic nudus cœpit solicite quærere, si quid invenire posset, quod se indueret. Tandem pelliceum indumentum, quod ob incuriam inter Fratrum lectos ceciderat, invenit, seque illud dissutum, & conscissum ac vetustate dilapsum induit. Sed unde inimicus acquirere putavit victoriam & exaltationem, inde invenit detrimentum & confusionem: Nam multi de populo & clero, qui hactenus ejus videbantur fautores, ipsius intuentes impietatem, facti sunt ipsi deinceps omnimodis adversi.

[85] [que injuria illis populi & cleri amorem conciliat.] Altera quoque die tam homines, quam mulieres Florentiæ ad supradictum monasterium perrexerunt, &, quæcumque poterant, necessitatibus Fratrum necessaria fideliter detulerunt. Felicem se quisque credebat, si aliquem monachorum videre valebat, vel ex eorum sacro sanguine, ex terra, lapidibus, & lignis, suis pannis possent extergere, volentes illum pro magnis reliquiis habere.

[86] [S. Joannes suos ad constantiam hortatur,] Beatus autem Johannes, Valimbrosæ tunc positus, hoc quod acciderat audiens, martyrii flagrans amore, ad sanctum Salvium festinato veniens, Abbatem ceterosque flagellatos Fratres, cæsos, nudatosque considerans, dixit: Nunc vere monachi estis: sed cur sine me hæc perferre voluistis? Valde enim doluit, quod præfatæ persecutioni defuit, in qua tamen ipse martyrii obtinuit bravium, qui ad tolerandum martyrium suos tam strenue instituit discipulos. Ad hoc enim venit, quod se credebat teneri, flagellari, detruncari, quod etiam pro amore Dei, & defensione Catholicæ Fidei cupiebat, si posset milies, occidi.

[87] Monachi vero tanto fortiores deinde sunt effecti, [qui tanto acrius Simoniacos oppugnant] quanto securiores de corona, quam jam gustaverant, martyrii. Nam euntes Romam tempore synodi, constanter & publice proclamaverunt Petrum Simoniacum & hæreticum, se ignem proferentes intraturos ad id comprobandum. Alexander vero Papa qui tunc Sedi Apostolicæ præsidebat, nec tunc accusatum voluit deponere, nec igneam declarationem sumere: Favebat enim maxima pars Episcoporum parti Petri, & omnes pene erant monachis adversi. Sed Archidiaconus Ildeprandus g monachorum in omnibus est factus adjutor & defensor.

[88] Lite itaque tunc permanente, immo deinceps nimis crescente, [sed lis indecisa relinquitur.] facta est persecutio tanta adversus clerum Florentinum Catholicum, ut eam ferre non valentes Archipresbyter ceterique quam plures de civitate exeuntes, ad Septimense confugerent cœnobium. Quos Johannes Pater benigne suscipiens, omni benignitate & caritate præbebat eis pro posse subsidium: Favebat enim Dux Gotifredus h parti Simoniaci Petri, ita ut minaretur interimere monachos & clericos eidem adversarios. Qua de causa Petri pars tunc valde prævaluit: Quæ enim lingua fari potest persecutiones & angustias, quos tempestate illa Catholici perpessi sunt? Nam tempore illo, cum præfatus Papa Florentiam venit, præparata & coadunata sunt ligna ad ignem accendendum, quem monachi inhiabant ingredi ad comprobandum, sæpe factum * Petrum esse Simoniacum & hæreticum. Quod Papa tunc recipere renuit, sed clero & populo in lite relicto, recessit. Sed hanc omnipotenti Deo qualiter sedare placuerit, tempus & causa, ut id intimetur, inquirit. Ad hoc ergo noscendum hic Florentinæ ecclesiæ Epistola, Papæ præfato directa, per ordinem ponatur, & tunc quod omnipotens Deus ostendere est dignatus ad fidem corroborandam Petri, & ad detestandum errorem Simonis Magi, legenti liquido patebit, & audienti.

ANNOTATA.

a Id est Volaterrano. Volaterræ autem est urbs antiqua Hetruriæ, sita prope Eram fluviolum & Cecinam, distatque triginta quatuor milliaribus Florentia in meridiem.

b Herimannus vel Hermannus, episcopus Volaterranus, ab Ughello tom. 1, Ital. sac. col. 346 mortuus perhibetur anno 1077. Incertum tamen est, quo anno episcopatum inchoaverit.

c Plebes, Italis pieve, est ecclesia parochialis; unde extat hic versus Ebrardi. Plebs hominum dicas, sed plebes ecclesiarum.

d Petrus Simoniacus vocatur Papiensis vel Ticinensis a patria sua Papia, quæ & Ticinum dicitur.

e Per testudinem cerebri auctor hic intelligit cranium, ut opinor.

f Hujus Dominici elogium vide apud Simium in Catalogo pag. 91 & seqq.

g Ildeprandus vel Hildebrandus fuit postea Gregorius VII, summus Pontifex.

h Gotifredus vel Godefredus dux Tusciæ, animi inconstantia in historiis satis notus.

* Forte conversatione.

* An non sæpefatum?

CAPUT VIII.
Epistola cleri & populi Florentini ad Alexandrum Pontificem data, qua prodigiosa ignis probatio contra Simoniacos facta exponitur.

[Clerus & populus Florentinus per litteras] Alexandro Primæ Sedis Reverendissimo ac Universali Episcopo, clerus & populus Florentinus sinceræ devotionis obsequium. Jam diu tædium & laborem nostrum, necnon certamen monachorum contra Simoniacam hæresim, Paternitas Vestra bene novit. Et nunc quoque dignum est, ut, qualis Deus excelsus pie ac misericorditer scrupulum hujus rei de cordibus nostris abraserit, pernoscatis. Signa enim & mirabilia Dominus noster in nobis fecit, & per ea cæcitatem ignorantiæ, & dubietatis caliginem, ac tenebras erroris de pectore hominum pepulit, & fidem nobis augendo & dilatando, & in se solidando, lux mentibus nostris suæ veritatis clementer infulsit. Pastor quidem bonus de cælo venit, & ovibus assistentibus, atque ad se totis cordis medullis clamantibus, sententiam sereno clariorem, soleque lucidiorem, omnique dicto aptiorem, omnique visu certiorem, de medio ignis populo suo dedit. Quid vero plebi Florentinæ de Petro Papiensi, qui se nostrum episcopum haberi volebat, tenendum sit, in suo tremendo judicio declaravit. Sed licet miraculorum narratio videatur aliquantulum protelari, causas tamen, unde ad hæc ventum est, nequaquam inutiliter putamus debere succincte præscribi.

[90] [Pontifici exponunt,] Quadam etenim die omnes Florentinæ civitatis clerici una congregati, cœpimus tam de clericis, de locis suis expulsis, quam etiam de nobis ipsis ante Papiensem Petrum conqueri. De abjectis enim, quia consilium & solatium eorum amiseramus, & quia etiam Prior, & Archipresbyter noster metu hæresis e civitate secesserant; de nobis autem, quia bona pars civium nostrorum nos hæreticos acclamabat. Nam videntes nos ire ad eum, dicebant: Ite, ite hæretici ad hæreticum. Ite, quia per vos hæc civitas voragini dabitur, qui Christum impietate vestra de ipsa expellitis, & beatum Petrum Apostolum expugnantes, Simonem Magum pro Deo inducendo colitis? Quid plura? Rogamus eum, ut tam nos, quam se ab infamia liberet, dicentes: Ecce nos, si te mundum senseris, si tu nobis jusseris, Dei pro te judicium subire non dubitamus; aut si probationem, quam Monachi hic & Romæ facere voluerunt, recipere vis, ad eos imus, eosque obnixe rogamus.

[91] Ad hæc ille se inquit neutrum jubere, neutrum velle, [quomodo post varias vexationes] neutrum recipere: Quin etiam edictum a Præside per legatos suos impetravit, ut quicumque laïcorum, quicumque clericorum se, ut Episcopum, non coleret, suique imperio non obediret, ad Præsidem vinctus non duceretur, sed traheretur; si autem quis nostrum his minis territus de civitate fugeret, ad dominium Potestatis a assumeretur, quidquid possedisset Clerici vero, qui sub tutelam beati Petri Apostoli agendo contra fimoniacam hæresim in Oratorium ejus confugerant, aut sibi conciliarentur, aut sine spe audientiæ extra civitatem pellerentur. Hincque factum est, ut vesperascente sabbato in initu jejunii, cum apud prædictam ecclesiam beati Petri Apostoli, ipsi clerici lectionum, ac responsoriorum sequentis Dominicæ recordarentur, municipalis Præsidis, eo quod se cum salva reverentia Petri Apostoli Simoniaco hæretico non posse obedire responderint, illos extra emunitatem * Oratorii, beatum Petrum Apostolorum Principem parvipendens, ejiceret.

[92] Fit denique pro hoc scelere concursus catholicorum virorum, & maxime feminarum, velamina capitum projicientium, [& turbas,] & sparsis crinibus flebiliter incedentium, pectora pugnis, miserabiles ad Deum voces mittendo, dure tundentium, & super virorum ac filiorum mortem triste lamentantium: Nam in plateas luto plenas se prosternentes, ajebant: Heu, heu! O Christe, tu hinc ejiceris, & quomodo nos desolatas relinquis? Tu nobiscum habitare non sineris, & quomodo nos hic habitamus? Vidimus quia non potes nobiscum manere, sed vadis, quia Simon Magus te non permittit. O sancte Petre, numquid a Simone Mago vinceris, quia ad te confugientes non defendis? Nos putavimus eum in infernalibus pœnis esse vinctum & catenatum, sed ecce cernimus illum ad tuum dedecus hostiliter suscitatum. Virorum quippe alii ad alios dicebant: Videtis, & aperte videtis, Christus hinc discedit. Abit, qui legem suam adimplens, se pellenti non resistit. Et nos, viri fratres, civitatem hanc, quo hæretica pars ea non gaudeat, incendamus atque cum parvulis, & uxoribus nostris, quocumque Christus ierit, secum eamus. Si Christiani sumus, Christum sequamur.

[93] His ergo ejulatibus, hisque doloribus, nos quoque clerici, [ignis probationem petierint,] qui ipsi Papiensi videbamur fautores & asseclæ, & qui ab aliis hæretici acclamabamur, eo quod ipsum sequebamur, permoti, seramus b ecclesias, & mœrore projectorum c non tangimus campanas, populis non psalmos, non denique canimus Missas. Nec mora; nobis congregatis, fit Domino inspirante consilium. Ad Dei monachos, qui Septimo in monasterio sancti Salvatoris degunt, communi voto quosdam nostrum mittimus petentes & orantes, dubietatem hujus rei velle perdere, & veritatem cognoscere, cognitamque firmiter promittentes tenere.

[94] Responsum est autem nobis, quia si catholicam fidem pro viribus vellemus tenere atque defendere, & Simoniacam hæresim impugnando destruere, [quam oblatam] virtus Salvatoris tam hujus negotii dubietatem, quam etiam cæcitatem de cordibus nostris eliminaret. Fatemur, promisimus de hac re hoc sequi quod & ipsi, si suis factum compensarent dictis. Quid plura? Statuitur dies omni voto quæsita, in qua & dubietatem perdidimus, & ex qua veritatem, quam monachi dicebant, pro posse defendendo tenemus. Quarta namque Feria, in prima hebdomada Quadragesimæ dies constituitur. Secunda & tertia Feria specialiter pro hoc Deum oramus, & ut Deus, qui unica est veritas, veritatis hujus reseraret ostium, obsecramus.

[95] [Petrus simoniacus respuit.] Illuscente vero quarta Feria a quodam nostrum itur ad virum Papiensem, qui rogans eum inquit: Fac Domine pro Dei tremore, proque remedio animæ tuæ, si est de te, quod monachi dicunt, noli clericos, noli populum in eundo laboribus afficere, noli Deum experiendo tentare, sed hujus negotii veritatem ad Dominum te convertendo pande, aut si hoc te noscis immunem reatu, nobiscum venire dignare. Ad quem ille respondet: Nec ego venio illuc, neque te, si tu me diligis, ire volo. Ad hoc vero dictum est sibi: Profecto Dei judicium, quia omnes vadunt, videre ibo, & quid ibi agatur, solerter curabo, & quodcumque Deus judex justus in judicio suo recto monstraverit, secundum meum valere defensabo. Nec tibi molestum sit meum iter, quia te hodie, qualis sis, sententia Dei recte ostendet. Aut enim te hodie magis, quam umquam fueris, habebimus carum, aut viliorem & contemptum.

[96] [Promiscua hominum multitudo ad Septimense monasterium confluit] Nos interim, quasi cælesti præmoniti oraculo, non expectamus nuntium; curriturque a nobis clericis, & laïcis, & feminis ad Septimum, in quo est sancti Salvatoris monasterium. O mira Domini potentia, miraque clementia, qui voluntates non solum expeditis, sed etiam prægnantibus vires ad eundum donavit! Numquid enim longitudo itineris matronas? Numquid via cœnulenta multitudine aquarum delicatas terruit? Numquid pueros jejunium exasperavit?

[97] [& parata lignorum strues] Congregatis denique omnibus clericis & laïcis promiscui sexus & ætatis, fere ad tria millia, ad prædictum monasterium, interrogamur a servis Dei: Cur Fratres venistis? Respondetur a nobis: Ut illuminemur, & errorem relinquentes, veritatem sequamur. Quomodo, inquiunt, illuminari vultis? Nos inquam respondentes: Ut copioso igne probetur, quod de Papiensi Petro dicitis. Quem inquiunt, fructum hoc facto habebitis? Aut quem honorem inde Deo redditis? Respondemus omnes: Erimus vobiscum, rectam fidem defendentes, & simoniacam hæresim abominando, Deo semper gratias agentes. Quid longius moramur? Fiunt statim a populo duæ strues lignorum altrinsecus juxta se in longitudine positæ. Singulatim vero longitudo utriusque fuit pedum decem, latitudo autem ambarum singillatim quinque pedum, & dimidium dimidii pedis. Altitudo denique utriusque separatim fuit quatuor pedum & dimidii. Inter utrasque vero pyras in longitudine semita unius brachii extitit, & ipsa strata siccis lignis, & ad ardendum bene paratis.

[89] Interea fiunt pro hac re Letaniæ, Psalmodiæ, [accenditur.] supplicationes. Monachus intraturus ignem eligitur, jussuque abbatis Johannis celebraturus Missam ad altare procedit. Missa vero cantatur cum magna devotione & supplicatione omnium. Chorus monachorum, & clericorum, nec non & laïcorum ex corde lacrymatur. Ut autem ventum est ad Agnus Dei, quatuor monachi, unus imaginem Crucifixi Domini, alter aquam sanctificatam, tertius duodecim cereos benedictos accensos quartus thuribulum thure plenum bajulantes, procedunt ad succendendum lignorum præscriptas pyras.

[99] His igitur visis, clamor omnium in cælum attollitur, [Monachus celebrata Missa,] Kyrie eleison flebilissime pleno ore cantatur, Jesus Christus creberrime, ut exsurgat, causamque suam defendat oratur. Maria ejus Mater, ut hoc sibi suadeat, multum a viris, plurimumque a feminis supplicatur. Petri Apostoli nomen, quod Simonem perdendo damnet, millies ingeminatur. Gregorius Urbis Præsul, ut ad suas verificandum properet sanctiones, suppliciter obsecratur. Interea dum pro ingenii capacitate ab omnibus Deus oratur, presbyter, perceptis salutis mysteriis, & expleta Missa, exutaque casula, ceterisque sacerdotii indumentis, Crucem Christi portans, cum Abbatibus & monachis Letanias faciendo, ad strues lignorum, jam rogos fieri incipientes, appropinquat. Ibique, quam multipliciter ac uniformiter ab omnibus oratur, nulla lingua fari, nullus sensus colligendo valet meditari.

[100] Tandem silentium cunctis imponitur. Et ut conditionem rei, [& causa igneæ probationis præsentibus indicata,] pro qua hæc fiebant, intente audiamus, & bene intelligamus, monemur. Eligitur denique Abbatum unus, clamosus in voce, apertus in lingua, qui aperte ad intelligendam orationem, in qua conditio petitionis ad Deum continebatur, populo legit. Collaudantibus autem cunctis conditionem, tunc iterum alius Abbatum silentium petit, elevansque [vocem] alloquitur omnes dicens: Viri fratres & sorores pro salute animarum vestrarum, teste Deo, hoc facimus, ut deinceps a Simoniaca lepra, quæ fere jam totum mundum [infecit] caveatis. Hujus autem lepræ contagium tam magnum esse sciatis, quod ipsius immanitati cetera crimina comparata, sunt quasi nihil.

[101] His ergo expletis, cum utrique rogi jam se ex majori parte in flammivomos vertissent carbones, [post fusas ad Deum preces,] & cum media semita ignivomarum copia prunarum tanta æstuaret, ut usque ad talos pedis euntis, sicut post in probationem patuit, in prunas infigi possent, sacerdos & monachus jussu Abbatis hanc orationem cum magna voce, audientibus & flentibus fere tribus millibus, fudit ad Dominum: Domine Jesu Christe, vera lux omnium in te credentium, tuam misericordiam peto, tuam clementiam exoro, ut si Petrus Papiensis, qui Florentinus episcopus dicitur, interventu pecuniæ, id est munere a manu, quod est Simoniaca hæresis, Florentinam arripuit sedem; nunc tu Fili æterni Patris, salus mea, in hoc tremendo judicio ad adjuvandum me festina, & me illæsum sine combustionis macula mirabiliter conserva, sicut quondam illæsos salvasti tres pueros in camino ignis ardentis. Qui cum coæterno Patre tuo, & Spiritu sancto omnia cooperaris, & vivis & regnas in secula seculorum.

[102] [ignem ingreditur;] Cumque omnes, qui aderant, respondissent, Amen: pacis osculum Fratribus dedit & accepit. Interrogamur omnes: Quamdiu vultis ipsum in igne manere? Responsum est ab omnibus: At, at, quid dicitis? Sufficit, Domine, satis, eum solemni gravitate pedetentim ignem flammasque transire: jubetur quidem sacerdoti & monacho voluntati nostræ satisfacere. Tunc ipse sacerdos contra ignis ardorem salutare signum faciens, Crucemque Christi bajulans, ipsamque, non flammarum multitudinem attendens, intrepidus mente, hilaris vultu cum quadam celebritate gravitatis, illæsus in corpore, illæsus & in omnibus, quæ secum portabat, in virtute Jesu Christi mirabiliter ignem pertransiit.

[103] [eumque illæsus transit;] Nam flammæ undique concurrentes, & circumquaque exsurgentes Albam quasi byssinam d intrabant, & implendo inflammabant, sed naturæ suæ immemores, nihil sibi ustionis inferre poterant. Manipulum denique & stolam, eorumque fimbrias more ventorum sustollendo huc illucque varie serebant, sed calore perdito, ipsas in nullo comburere valebant Pili quoque pedum ejus inter flammosos carbones mittebantur, sed o mira Domini potentia! o Christi laudanda clementia! eorum nulli odore ignis lædebantur. Inter capillos nempe flammæ circumsurgentes intrabant, eosque flando levabant & relevabant, sed nec summitatem alicujus eorum, vires suas oblitæ, adurendo retorquere valebant: Erant quippe flammæ ex omni parte ipsum concludentes, ad Salvatoris miraculum, non ad ardoris incendium. Ardorem Catholicæ fidei sentiebant, ideoque non ardebant. Deus profecto noster ignis consumens aderat, ideoque, ipso nolente, corporeus ignis nihil nocere poterat. Procul dubio verum erat, quod a servis Dei dicebatur, quia illorum testis, veritate juvante, ab igne miraculose liberatur. Veritas enim semper liberat, quos falsitatis macula non coinquinat.

[104] [quo miraculo moti Florentini simoniacam hæresim execrantur,] Postquam autem egressus est de igne, dum iterum vellet focum repedare, capitur a populo; deosculantur pedes præ desiderio. Præ gaudio quidem beatum se quisque putabat, qui vestimentorum quamcumque particulam deosculari valebat. Gravi namque premebatur angustia populorum, sed cum magna difficultate liberatur viribus clericorum. Laus Deo ab omnibus una præ gaudio, etiam flendo cantatur, certi jam quia verbum Dei numquam mutatur. Simon Petrus magnis laudibus sublimatur, Simon denique Magus ut stercus pedibus conculcatur. Nomen Petri Apostoli in ore omnium super mel & favum cum laudibus magis magisque dulcescit: nomen impii Simonis super fel & sulphur cum vituperationibus magis magisque putrescit. Magnitudinem quippe horum Christi signorum, copiamque gaudii nostri, ac quotidianam gratiarum actionem, nec cordis sensus cogitare, nec linguæ plectrum exprimere, nec manus, sicut est, umquam sufficient scribere.

[105] Sed quia sapienti de multis pauca sufficiunt, demum ad Paternitatem Vestram supplicandum concurrimus. [& ad eam exstirpandam] Per ipsum vero Beatitudinem Vestram oramus, cujus Vicarium, tam in cælis, quam in terris etiam vos esse desideramus: dignamini plebi, longa peste demolitæ, consilium pariter, & defensionis auxilium impendere: Dignamini nos miseros ab importunis luporum faucibus abstrahendo eripere: Dignamini, precamur, arma contra hostes Petri Apostoli movere, acies struere, sancta bella committere, & nos oves Christi, beato Petro, tibique vice ejus commissas, contra Simoniacos præliando de captivitate liberare. Plerisque etenim nostrum beatus ipse Apostolus, ut olim a Nerone in cruce confixus, in visu noctis apparet, & passionem suam ostendendo, ut a Simoniacorum societate declinemus, pie suadet. Sicut, inquiens, me Simoni Mago numquam conjunxi, sic quoque vos, si Christi esse vultis, si oves pascuæ ejus estis, si me clavigerum regni cælestis creditis, si me vobis portas regni cælorum aperire cupitis, Simoniacis nolite sociari, nolite conjungi, nolite communicari.

[106] Nunc itaque, Domine sancte, quia fiducia recuperationis nostræ secundum Deum in sancta Sede Romana est posita, [Pontificis auxilium implorant.] vos, qui ipsi præsidetis, oramus, ut rapacibus lupis ex adverso ascendatis, atque auctoritatem sacerdotalis culminis, pro ovibus vobis vice Petri creditis, opponatis. Iterum, iterumque cernui solicitudinem vestram oramus, Pater, ut quod Pastoris est, nobis dilaniatis ovibus ne pigritemini clementer impendere. His cognitis, quantocius Papa, curavit de omni Episcopali officio præfatum Petrum deponere.

ANNOTATA.

a Potestas apud Italos significat supremum civitatis magistratum; colligo ex sensu hic indicari Fiscum, cui fugientium bona addicerentur.

b Serare pro claudere vel obserare, ut habet Rodericus Toletan. in Hist. Arabum cap. 45.

c Forte vult significare, quod propter mœrorem eorum, qui e civitate ejecti vel projecti erant, non tetigerint suas campanas. Vel etiam quod aliorum, qui ecclesias suas deseruerant, ac mœrore projecti & afflicti erant, campanas non tetigerint.

d Id est ex tenui lino confectam.

* id est immunitatem

CAPUT IX.
Zelus ejus pro Catholica fide ac fraterna caritate; pia mors & sepultura; varia monasteria post obitum ejus ædificata.

[S. Joannes monasterio Ficiclensi Petrum Igneum præficit.] Ostendimus itaque, quam ferventissimam Johannes Pater habuerit fidem, & quam indefessam contra Simoniacam hæresim sumpserit pugnam, immo quam obedientes, & in fide ferventes educaverit discipulos. Reliqua, quæ in senectute gessit; & qualiter de seculo migravit, prosequamur. Videns denique supradictus Comes Bulgar; qui Catholicus extiterat adjutor, etiam in omnibus defensor, tantam fidem, tantamque religionem, tam Johannis Patris, quam ejus discipulorum, deliberavit suum monasterium Ficiclense a sub ejus committere regimine; quod nimiis, & obnixis precibus tandem obtinuit. Ubi senex Pater in regimine Abbatis illum constituit Fratrem, qui obediens transierat per ignem.

[108] [Octo monachis oblivionem prædicit:] Quodam die cum apud præfatum monasterium, quod est in Septimo, esset, & octo ex monachis cum uno tantum sarculo foras ire videret, interrogavit quo tenderent, & cur nonnisi unum sarculum deferrent. Illi vero mox, quo ibant, & quid facere deliberaverant, exponunt, seque ad id, quod disposuerant, perficiendum, non nisi uno indigere sarculo asserunt. Ad hæc ille: Nec ipsum, inquit, unum sarculum vobiscum reducetis, sed, illic quo pergitis, relinquetis. Quod ut dixit cœperunt ipsi valde mirari, & dicere: Magna nos negligentia & oblivio deprimet, si, cum octo simus, istud sarculum non reduxerimus. Adhortatique sunt seipsos, ut, pro sarculo unanimiter soliciti existerent, ut si sanctus Johannes illud verbum veraciter protulisset, cognoscerent. Cumque ad locum, quo decreverant, pervenerunt, & quid disposuerant perfecerunt, reversi [sunt] ad monasterium, ubi se cœperunt aspicere vicissim, & quis eorum sarculum reduxisset, inquirere. Sed cum nullus illorum inventus est, ipsum reportasse sarculum; cognoverunt nimirum sanctum Johannem prophetiæ habere spiritum.

[109] [Mediolanensi ecclesiæ Simoniaca hæresi afflictæ] Dilexerat enim a principio bonos clericos, quemadmodum monachos. Et ipse ab eis diligebatur, ceu esset eorum pater: Nam omnimodo studebat cum bonis clericis canonicas ordinare ecclesias, sicut cum monachis monasteria. Ad quod probandum, unum saltem de multis ponam exemplum. Venerunt clerici catholici per idem tempus, & fideles laïci de civitate Mediolanensi ad senem Patrem, illius terræ referentes miseriam; scilicet quod per multos retro annos innumerabilis multitudo tam virorum quam mulierum illius civitatis, pro timore Simoniacæ hæresis, nec Pœnitentiam, nec Communionem ab aliqua sumpserat persona mortali. A quibus se profitebantur esse missos ad pietatem senis Patris, ut pro caritate, qua isdem in ceteris flagrabat, animabus eorum auxilium pro posse impenderet. Quibus misericordia motus ait: Et quod vobis consilium possum impendere? At illi: Pater, inquiunt, sancte, si tot miseris vis subvenire, fac clericos, qui ex nostra terra pro vitando hæreticorum consortio ad te confugerunt, catholice ordinari; illos illuc remitte, & Christianitatem, jam pene deletam, poterunt renovare.

[110] [missis Catholicis clericis succurrit.] Quid multa? Non solum illos, qui in civitate morabantur, nimia commotus pietate solito more, sed etiam quos jam in interiore cella Novitiorum habebat, & qui pro accipienda veste monastica venerant, inde abstraxit, & a Rudolfo Tudertino Episcopo b viro sanctissimo & catholico ordinari gradatim fecit, eosque Mediolano direxit. Hunc Episcopum Papa ad regendum episcopatum Florentinum direxerat post depositionem Simoniaci Petri, & quoniam majus his fecit, majus dicam; ipsum scilicet Episcopum postea cum viris eruditis præfato Mediolano misit, ut viris catholicis id omnimodo optantibus & petentibus, officio subveniret episcopali, qui fidelium consolaretur corda, catholico pastore diu destituta. Si enim voluero cuncta sancti Viri narrare bona, prius deficient dies & horæ, immo tempora, quam dicenda.

[111] Post hæc igitur venit dies, ab eo diu desideratus, [S. Joannes mortem sibi instare videns] scilicet ut dissolveretur & esset cum Christo, quod concupierat omnimodo. Ingravescente itaque infirmitate, quod vitæ terminus propinquaret, evidenter cœpit dicere. Missa igitur legatione, ad se discipulos, quos Fratribus præposuerat, fecit venire. Quos visos & benedictos, illico cogebat remeare ad commissi custodiam gregis. Qui licet mœrentes, & nimium flentes, Patris jussioni contradicere non audentes, revertebantur. Remanserunt cum eo tantummodo domnus Rusticus, & domnus Lætus abbas, pater cœnobii Passinianensis, in quo decumbebat Pater. Hi in eadem, qua obiit hebdomeda, ad eum accedentes humili deposcerunt prece, ut aliquam exhortationem Fratribus relinqueret de unitate caritatis, & concordia pacis. Tunc dicta hæc dictari & scribi jussit:

[112] Johannes Abbas omnibus Fratribus in amorem fraternitatis secum junctis salutem & benedictionem. [scribi jubet epistolam,] Me sub gravi infirmitate diu laborante, Deus ut animam recipiat, corporis mei terra quatenus ad pulverem revertatur, unde materiam sumpsit, quotidie expecto. Et hoc mirum non est, quia ætas etiam absque tantæ infirmitatis oppressione hoc me admonet quotidie expectare. Et hinc transire quasi sub silentio æstimabam, sed locum & nomen, quod in hac terra corruptibili, quamvis, non sicut decuit, tenui, pensans; utile duxi, vobis aliquid de vinculo caritatis loqui; in hoc non a nobis, nec noviter, sed, quæ quotidie auditis, transcurrendo replicare breviter. Certe hæc est illa virtus, quæ omnium rerum Creatorem effici compulit creaturam. Hæc est illa, quam ipse in vice suorum omnium mandatorum Apostolis commendans ait: Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. De ista Jacobus Apostolus loquitur dicens: Qui totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ista est, de qua beatus Paulus Apostolus dicit: Caritas cooperit multitudinem peccatorum.

[113] Hinc vero colligere possumus, tenendo caritatem, omnia peccata operiri posse; [qua fraternæ caritatis laudes complectitur,] ceteras vero virtutes æstimantibus se obtinere, sine hac nil valere. Sed hæc audiens quisque superbus & inobediens, hanc in veritate cogitat habere, si se corporaliter in communione fraterna viderit perdurare. A qua, ut ita dicam, opinione falsa, unumquemque beatus Gregorius, veræ caritatis finem indicando, excludit dicens: Ille perfecte Deum diligit, qui sibi de se nihil relinquit. Quid vero de caritate singulariter loquar ignoro, quoniam omnia mandata ab hac pullulare radice scio. Quia si multi sunt rami boni operis, una est tamen radix caritatis. In cujus calore reprobi nequaquam possunt diu perdurare, Domino Salvatore dicente: Refrigescet caritas multorum. Quos frigidos & ab unitate divisos Apostolus Johannes plangit dicens, & gemit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.

[114] [subditosque suos ad eam conservandam hortatur.] Et si ita est, immo quia ita est, debet unusquisque fidelis semper pensare, qualiter se tam summo bono possit copulare, secumque, quos habeat in via Dei socios, anxie quærere. Et sicut reprobi hanc relinquendo, a Christi corpore abscinduntur, sic electi eam in veritate amplectendo, eidem corpori Christi confirmantur. Ad hanc vero inviolabiliter custodiendam valde utilis est fraterna unitas, quæ se constringit sub unius personæ cura. Quoniam sicut flumen a suo alveo siccatur, si in multis rivulis dividatur, sic unitas fraterna minus valet ad singula, si fuerit sparsa per diversa. Idcirco, ut in longo ista caritas inviolabilis permaneat vobiscum, volo ut in domno Rodulfo vestra cura & consilium post meum obitum pendeat, saltem sicut in me pependit in mea vita. Valete.

[115] [Angelus morituro] Tertia denique antequam obiret die, vidit juvenem sibi assistentem, quem ejus Angelum fuisse æstimamus. Quem & cum solus & nullus alius cerneret, ait Fratribus: Quare Fratrem illum non vocastis vobiscum, cum comedistis? Cui Fratres: De quo, inquiunt, Fratre dicis Pater? Et ille: De illo pulcro, inquit, juvene, qui ad nos venit, & nobiscum moratur ingrediens & egrediens. Et subjunxit: Unde est, & quo nomine vocatur? Cui beatus Lætus, abbas de Passiniano, Deo revelante, dixit: Nescis quia de monte Domini est, & Benignus appellatur? Tunc ille, Spiritu sancto docente, Angelum esse intellexit, & vere de monte Domini, id est de cælo, esse, talique nomine (id est Benignus) illum appellari dixit.

[116] [assistit.] Et recte beato Johanni Deus talis nominis Angelum deputaverat, qui tantam sibi benignitatem misericorditer plus quam ceteris fere mortalibus infuderat. Quo audito, ierunt, & supra mensam unius hominis victum posuerunt, supra victualia constituta Fratrum. Quo adimpleto quievit. Denique cum ad exitum appropinquaret, fecit sibi in breviculo c scribi, & in manu poni hæc: Ego Johannes credo & confiteor fidem, quam sancti Apostoli prædicaverunt, & sancti Patres in quatuor Conciliis confirmaverunt; ut crederetur intimo eam corde tenuisse, quam videbatur verbis & operibus viriliter defendisse.

[117] [Quarto Idus Julii moritur.] Post hæc Christo tradidit spiritum, corporis & sanguinis ipsius perceptione munitum, in quem integra fide crediderat, quem pure dilexerat, cui pia intentione servierat; secum videlicet talentum sibi creditum reportans centuplicatum. Obiit in ferventissimo æstatis ardore, quarto scilicet Idus Julii. Patres itaque præsentes, qui aderant, spe certa credentes posse Deum sine fœtore in æstatis fervore servare Magistrum, qui in igne sine combustione servaverat discipulum, deliberaverunt cadaver Patris insepultum retinere, donec Abbates ex utraque congregarentur parte.

[118] Hac itaque de causa insepultum mansit per triduum. [ejusque corpus fœtoris expers remanet.] In quibus vero ad celebrandas communis Patris exequias, clericorum & monachorum convenit multitudo pene innumerabilis. Per hos quippe dies & noctes Christo indefesse gratias agentes, debitum honorem Patri impendentes, sepulturæ post hæc sancti Viri corpus tradiderunt, ita immune ab omni fœtore, quemadmodum fidem ab omni erroris contagione servaverat immunem, & ceu discipuli transeuntis per ignem Christus incombustas vestes servaverat & carnem.

[119] Quo sepulto, sumpsit domnus Rodulfus d obedientiam sibi a Patre injunctam; [Varia post ejus obitum acquiruntur monasteria,] Quam per triennium, præ oculis habens memoriam & timorem Patris, sancte & regulariter rexit. Sub cujus regimine se ceteris adhæserunt cœnobium Vagianum, & Toanis Fontana, nec non & Coneum. Post cujus obitum, totius Congregationis regimen sumpsit Pater Rusticus, & eam per annos sedecim rexit fideliter, paterne, & discrete. Sub quo cœnobium sancti Angeli juxta Pistoriam est noviter ædificatum. Alterum ad honorem Christi, ejusque Genitricis Mariæ in Nerana. Porro illud, quod est in Sofena, ad honorem sancti ædificatum est Salvatoris, & alterum, quod in Strumis, ad honorem Dei, ejusque sancti Martyris Fidelis, nec non & illud Pisanum ad honorem Dei, sanctissimique Pauli, sub hujus regimine Patris adjuncta & concorporata sunt Vallis Imbrosæ consuetudini & Congregationi. Similiter id quod in Monte Armato, & alterum, quod in Osellæ Castellanis in partibus, noviter sunt ædificata, sub hoc sunt instituta Patre e.

[120] Horum quippe rectores annuatim conveniunt: memoria retinentes bonitatem & sanctitatem, [quorum abbates S. Joannis exemplo in summa fuerunt concordia.] nec non instituta boni & primi Patris, sibi offerunt alteri alterutris quæcumque sub sua habent cura, personas videlicet & substantias secundum imperium Vallis Imbrosæ abbatis, quem super se electum habent in vice Johannis primi abbatis. Et sunt in fide una, unum cor & animam habentes, potius parati mori, quam ab alterutro dividi. In qua unitate Christus, omnipotens pastor, eos in perpetuum dignetur conservare, qui suos electos ante mundi constitutionem dignatus est eligere. Qui cum Deo Patre, sanctoque Spiritu ex utroque procedente vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Id secundum est monasterium, quod Comes Bulgar S. Joanni Gualberto tradidit.

b

De hoc Tubertino episcopo vide Ughellum tom. 3 Italiæ sacræ col. 100; Tom. 2, & tom. 5, .

c In Breviculo id est indiculo vel compendio. Vox hæc est diminutiva a Brevi.

d Id est; assumpsit munus Generalis abbatis, sibi a S. Joanne Gualberto impositum.

e De omnibus his monasteriis videri potest Locatellus lib. 2, cap. 1, & 2, Franchius lib. 8, pag. 254. Lubinus in Abbatiarum Italiæ brevi notitia ordine alphabetico concinnata.

CAPUT X.
Varia miracula maxime post obitum ejus patrata.

[Cibus miraculose multiplicatur S. Joannis meritis,] Quod scribimus a venerabili Fratre didicimus Johanne, qui in eodem Passinianensi cœnobio, ubi domnus archimandrita Johannes ad cælestia migravit, per multos annos cellæ ministerium & vestiarii officium nobiliter gessit. Qui adhuc eo tempore in laïcali habitu constitutus, dum persensisset venerandum Patrem morti proximare, æstuare cœpit, quid in tanta parandi copia ciborum ageret, præsertim cum cerneret tantam turbam monachorum, & clericorum, nec non & laïcorum ex diversis partibus ad funus tanti Patris advenire. Quid multa? Tandem ad semetipsum reversus, in Deo confisus, meritisque tanti Patris præsumens, dixit: Qui ex quinque panibus quinque millia homines pavit, potest hodie multiplicare nostra olera, simulque & legumina. Tunc vascula, quæ more solito Fratribus suffecerant, assumpsit, &, sancti Patris Johannis invocato nomine, ad prunas composuit, & ad coquendum cibaria per eas ordinavit. Mira res! de quibus vasculis solitam annonam Fratribus tribuit, & a mane usque ad expletum diem omnibus supervenientibus ibidem hospitibus sufficienter administravit.

[122] [& Gregorius VII Papa compunctionis gratiam impetrat.] De domno GG. VII Apostolicæ Sedis Papa, qui ad sacrosancta Missarum solemnia compunctive solebat accedere. Cui cum continuis tribus diebus consueta deesset compunctio, nomen & sanctitas, prædicti Patris Johannis in memoriam venit, eumque in suum invitavit auxilium, & mox ejusdem sanctæ compunctionis gratiam, copiam multum largius, quam solebat, resumpsit, sicut domnus Petrus Albanensis Episcopus ipsius ore se testabatur audisse.

[123] [Teuzo abbas iliorum dolore & gravi languore liberatur.] De domno Teuzo Razolensi abbate, de primis maximisque ejus discipulis, quod ei contigit, ipso sæpissime testificante; Qui dum quadam die cum Plebano sancti Johannis Majoris, nomine Ugo, Vallimbrosam iter ageret, gravissimo iliorum dolore intolerabiliter ac sæpius pulsatus est. Cumque inter has doloris angustias fluctuaret, prædictum Patrem Johannem attentius cœpit rogare, quatenus suis meritis, precibusque ei clementer succurreret. Statimque languor, qui eum cruciabat, prorsus deletus est. Item de prædicto domno Teuzo, cui cum obitus domni Rustici magni Prioris nuntiatus fuisset, & ipse tanto constringeretur languore, ut se movere non posset, calliculam a tanti * prædicti Patris fiducialiter tetigit mox sanissimus effectus, celeriter ad defunctum perrexit.

[124] [S. Joannis invocat ope monachus equum,] De Fratre Girardo sæpius in vita ejus memorato. Qui dum quadam die equo sedens iter ageret, prædicti Patris pedulem b gestabat in sinu. Qui casu de equo descendens, manu frænum amisit. Equus vero ante illum fugiens, per longa terrarum spatia, eo nolente atque contristante, cucurrit. Qui cum equum nullatenus stare cerneret, nec eum posset ascendere, pedulem, quem gestabat, foras traxit de sinu, orationemque hujusmodi fudit ad Dominum, ut si venerandus Pater Johannes hoc erat, quod dicebatur, & ipse credebat, meritis ejus figeret equum. Hæc eo orante, equus quasi simulacrum stetit. Ad quem ipse accedens, tenuit & ascendit, & via, qua cœperat, lætus cum eo abiit.

[125] In virtute similis miraculi, ejus nihilominus sanctitas claruit. [& alter presbyteri mulum recuperat.] Nam cum supradictus venerabilis Rusticus die quadam a Vallimbrosa veniret, & ad sanctum Salvium cum quodam venerabili presbytero iret, cum ad quoddam diversorium venerunt, de mulis, quibus insedebant, ob necessitatem corporis descenderunt. Interea mulus presbyteri repente diffugiit, concitoque gradu per diversa se contulit. Sed cum sacerdos post mulum pergeret cursim, ut eum, si fieri posset, apprehenderet, secumque reduceret, dixit ei Rusticus: cur frustra laboras, cum illum velocius te currere videas, ipsumque taliter apprehendere nequeas: Veni ergo & domnum Johannem deprecemur, ut ipse nobis mulum reducere dignetur. Qui cum dixisset, & presbyter redisset, genua curvavit, ac beatum Johannem, ut mulum reduceret, rogavit: Mox ad prima orantis verba, tanta velocitate mulus rediit, quanta nec ante discessit, seque ad tenendum & sedendum, mansuetissimum reddidit.

[126] Matrona quædam nobilissima, nomine scilicet Adalascia, [Matrona febribus liberata;] gravissimis per unum integrum annum febribus æstuans, ante sepulcrum ejus jacuit; illico sanitate recepta, incolumis remeavit ad propria. Vere non solum ipse magna & innumerabilia fecit miracula, verum etiam quam plurimi in ipsius nomine mira valde fecerunt. Erat tunc temporis presbyter quidam, Zenobius scilicet nomine, qui Brozensem plebem c per XL annos, & eo amplius rexit. Qui cum quadam die sole ad occasum vergente, acceleraret se per celebrare d vespertinam synaxim, ut mos est rusticorum, accensa candela ecclesiæ lampadem festinabat ignire. Et cum olei liquorem in ea minime invenisset, & alio ex eo minime haberet, unde eam reficere posset, sæpius replicando eam ignivit, quam aqua, quæ in ea sola manebat, sine mora extinguebat.

[127] Tunc furibundus animo ille ut erat, dixit: [lampas miraculose accensa, aliaque ante ejus sepulcrum mire conservata.] Si vera sunt quæ de Walberte Johanne propriis oculis vidi & audivi, in ipsius nomine præcipio tibi, ut celeriter accensa, inextincta permaneas. Quæ cum tanta velocitate est accensa, acsi divinitus ei imperatum fuisset. Et tunc demum usque mane tam clare arsit, velut ex purissimo oleo repleta fuisset. Ille qui gessit, nobis scribens, hæc dictando mandavit. Ante sepulchrum quippe ejus tunc priori tempore lampas una constituta, & in nocturnis temporibus accedenda per multos annos permansit; quam sæpe in terram corruisse, & semper illæsam permansisse, me, qui scribo, vidisse profiteor.

[128] [Viri cujusdam,] Quidam magnæ simplicitatis & obedientiæ vir ad quamdam obeditiunculam e de præfato Passinianensi cœnobio ad conversionem f venit. Qui cum quadam die aliquantos mercenarios ex præcepto ejusdem obedientiæ Prioris ad excolendam agriculturam conduxisset, cum eis per totam diem in ruris exercitio devotus permansit; & cum sol ad occasum diverteret, & omnes, qui in vicino laborabant, propriam repedarent domum, ait ad suos: Eamus & nos similiter ad nostrum metatum g. Tunc propriis superpositis sarculis atque abuentes, invenerunt oviculam vagantem per rura. Quid hic agis, inquiunt? Tetra nox jam appropinquat, & a luporum morsibus eris devoranda. Tunc, qui superstabat, ait illis: Nobiscum eam deferte, ut ei, cujus est, illæsam valeamus reddere. Et apprehensam eam domi secum detulerunt.

[129] [ob S. Joannis Gualberti reverentiam,] Præterea invenientes ibidem de jam dicto cœnobio quemdam Vicarium, retenta secum ove, omnes salutandi gratia occurrunt. A quo resalutati cum omnes essent, ait illis: Quid sibi vult ovis, quam vobiscum defertis? Qui dixerunt: Invenimus ovem cujusdam errantem, & qui nobis præerat præcepit, ut nobiscum eam conduceremus. Ubi est ille, inquit? Qui mox vocatus advenit. Quid, inquit, tibi & ovi alterius? Præcipio tibi itaque ex parte domni Johannis abbatis majoris, ut statim abstracta ab ea pelle, & tibi ex integro tegumento cervici superposita, ad locum, unde tulistis, quantocius deferas.

[130] [simplex obedientia.] At ille sine cunctatione mox omnia peregit; & iter aggressus; Episcopus Aretinæ civitatis cum multo sibi comitante equitatu, in itinere incurrit. Qui omnes in magna nimis admiratione conversi, interrogare eum cœperunt dicentes: Quid est hoc? Cur hoc agis? Tamen æstimaverunt eum esse amentem. Nimirum ipse nihil dixit, donec ad Episcopum ventum est. Ad quem Episcopus: Quare hoc agis? At ille seriatim ei per ordinem pandit. Et Episcopus: Ego te absolvo, inquit, ab hoc reatu. Et ille: Tu, inquit, non es meus Abbas abdictus h, sed tantummodo tuæ civitatis Episcopus. Ex cujus absolutione nihil curans, ut cœperat suam obedientiam festinus adimplere pertentans, ex eo, unde alii abstulerant, loco eam devote reposuit, & continuo domum lætus remeavit. Hæc namque ideo posuimus, ut obedientiæ bonum, quam perfecte etiam in simplicioribus pro reverentia tanti Patris exercebatur, significaremus.

[131] [Monachus quidam Passinianensis,] Sed & hoc quod subinfero a venerabili Fratre Teberto, qui in eodem Passinianensi cœnobio monasticæ religionis vitam optime conduxit, pro certo scimus. Qui ex nobili prosapia ortus, quemdam nepotem habuit, nomine Benzonem, virum in armis strenuum; & in bellicis actibus diligenter instructum; & ut ita dicam, quod majus est, quamquam in seculari habitu positus, in Domini præceptis erat devotus. Præterea quadam die quidam heroes ob invidiam nimis magnam ex longo tempore jam procreatam, ad invicem commiserunt, & ab alterutro superati, cum jam prædictus vir interesset, ab adversa parte est deprehensus. Itaque in arcta nimis custodia cum constrictus esset, desperavit se funditus quocumque modo ex ea eripi posse.

[132] Tunc prædictus Tebertus pro caritatis, sive consanguinitatis affectu in nepotis afflictione commotus, [invocato S. Joanne, fratrem liberat.] recurrit ad patrem Johannem, & petivit dicens: Gloriosissime pater & domine, deprecor tuam misericordissimam clementiam, ut me famulum tuum clementer audias, & de quo rogo propter tuam magnam pietatem cito subvenire digneris, ut famulum tuum illum Benzonem a tali & a tanto exitiabili periculo, sine pretio & aliqua conventione abstrahas liberum. Et cum hoc feceris, tunc demum spondeo, eum ad tua vestigia perventurum, &, quoadusque vixerit tempore, devotum tibi servum adfuturum. Tunc venerabilis Johannes abbas se ex corde precantes semper juvare paratus, pie factæ orationi mox annuit, & pro quo rogaverat, cito de ejus oppressione auxilium sensit. Mira res! Qui in miræ magnitudinis turris custodia positus cum esset, per semetipsum ex improvisu depositus est ex ea cum parvo funiculo. Et sic per tegulas in tegulas, diu eum satellitibus perquirentibus, inimicorum manus evasit.

[133] De domno Bernardo Parmensis urbis Episcopo i. Qui cum adhuc Cardinalis esset Presbyter, [Pauper Cardinalis per S. Joannis intercessionem pecunia juvatur.] atque trans Tiberim apud sanctum Grisogonum positus, cum ei quadam die, vel quid in cibum sumeret, vel pretium, unde emeret, omnino deesset, prædictum Patrem Johannem adducens, suppliciter rogare cœpit, ut ei, quid sumeret, largiretur. Eadem vero hora ex improvisu duo advenientes viri, unus sex solidos, alius… cim k in panno ligatos devotissime obtulerunt. Deinceps ciborum grandis copia a quibusdam est oblata. De eodem domno Bernardo, qui epistolam transmisit Regi, in qua testimonium inseruit, quod postea retractans l.

ANNOTATA.

a Callicula vel Gallicula est genus vestis, & etiam interdum significat tegumentum capitis.

b Pedules pedum indumenta seu tibialia, ab Italico Pedule, quod infimam tibialium partem significat

c Plebs Brozensis Italice dicitur Pieve di Brozzi, a loco Florentiæ vicino.

d Per celebrare Italicismus est pro ad celebrandam vespertinam synaxim.

e Obeditiuncula hic significat purvam villam rusticam a monasterio dependentem, quam antiqui vulgo vocant grangiam.

f Conversio aliquando monachisnium, aliquando laicorum obsequium monachis oblatum significat.

g Metatus vel Metatum significat proprium domicilium & interdum hospitium. Opinor in hoc sensu ædes proprias significari.

h Abdictus hic idem significare debet, quod constitutus vel declaratus, ut ex sensu pronum est intelligere.

i Hujus sancti viri vitam edidit Thesaurus Velius Romæ anno 1612. Videri etiam potest Locatellus, fuse de eo disserens, lib. 2, cap. 11; ac novissime Venantius Simius in Catalogo pag. 62. De eo agemus cum Martyrol. Rom. IV Decembris.

k Franchius lib. 10, pag. 368, & Thesaurus Velius dicunt, fuisse duodecim solidos. Malui ego fideliter ponere, prout inveni.

l Satis manifestum est, hic aliqua deesse.

* al. Sancti

VITA ALTERA
Auctore beato Attone abbate Vallumbrosano, & postea episcopo Pistoriensi.
Ex editis apud Joannem Mabillonium seculo VI Benedictino Part. 2, a Pag. 268.

Joannes Gualbertus abb. conf. Ord. Vallumbrosani fundator, Passiniani in Etruria (S.)

BHL Number: 4398


AUCT. B. ATTONE

PROLOGUS

[Auctor rationem reddit, quare iterum S. Joannis Acta conscribat:] Plerumque rogatus a pluribus Congregationis Vallimbrosanæ Fratribus, satis honestis, congerere, quæ scripta reperiuntur de sancto viro Johanne, primo Congregationis ejusdem abbate, fateor multum expavi hujusmodi preces audire. Metuebam quippe, quæ a catholicis Fratribus, qui suo tempore fuerunt, & plurima de his, quæ scripserunt, propriis oculis perspexerunt, silentio præterire. Illa vero quæ ab aliis fidelibus post ejus transitum, quia plurima fuerunt & a viris boni testimonii scripta, quomodolibet subtrahere, vel supprimere formidabam, cogitans, ne legentium animos stilus prolixior oneraret: Etenim sæpe video quosdam, etiam prudentes, pro longinquitate sermonis, quæ valde sunt utilia, fastidire, & quibus legere multa non vacat, sæpius gaudere compendio. Unde precibus plurimorum, ac plurimis eorumdem exhortationibus Fratrum tandem acquiescens, non de peritia vel scientia mea confidens, sed de pietate & gratia conditoris præcipue sperans, & de meritis ejusdem venerabilis Viri seu fratrum orationibus, qui super hoc me multipliciter obsecrarunt, partem eorum, quæ multorum fidelium relatione facta cognovi, in hoc opusculo conscribere studui, nonnulla præteriens ex his, quæ scripta prius inveni, & de his, quæ multorum assertione vera fuisse frequenter audiveram. Itaque conversationis & vitæ sancti Johannis hoc fuit exordium a.

ANNOTATA.

a Prologus deest apud B. Andream, uti & initium Vitæ: quod aliunde suppletum, uncis inclusi. Cum autem in priori Vita pleraque grammaticalia, topographica & chronologica annotaverim, ea hic non repetam, neque observabo prolixiorem B. Attonis stylum, qui sese legentium oculis satis offert; sed tantummodo indicabo differentiam inter utrumque beatum Auctorem, quæ magis observatione digna videbitur.

CAPUT I.
S. Joannis Gualberti patria, condonatio offensæ, conversio, monastica vita.

Tempore quo Simoniaca & Nicolaïtarum hæreses per Tusciam, & pene per totam Italiam diebus Henrici Imperatoris Ecclesiam Catholicam in locis plerisque fœdabant, [S. Joannis natales,] erat quidam nobilis, Gualbertus nomine, vir militaris, patria Florentinus, habens duos filios, quorum unus Ugo, alter Johannes vocabatur: qui secundum etymologiam sui nominis, gratia Dei, variis virtutum operibus insignitus est, ut in hoc opusculo de ipsius sacra conversione, ac piis moribus in sequenti clarebit. Iste dum satis carus parentibus & vicinis, & qui eum noverant, pro honestate morum suorum vehementer existeret, accidit, ut quidam maligno spiritu commotus, quemdam propinquum ejus occideret, unde occursum ejus aliorumque prudentium a, qui de consanguinitate defuncti erant, præfatus homicida modis omnibus devitabat.

[2] Sed iam propinquaverat tempus, quo gratia divina misericorditer declararet in Johanne, [condonatio offensæ;] quis futurus esset, & qualis ac quantus in exemplum humilitatis, & misericordiæ fidelibus multis esse deberet. Qui dum uno die cum armigeris suis Florentiam ire disponeret, in eodem itinere præfatum homicidam, qui propinquum ejus interfecerat, ex improviso obvium habuit in loco, quem sic arta semita comprimebat, ut neuter posset in partem aliam declinare: Quem dum homicida prædictus venientem eminus conspexisset, desperatus vitæ, protinus semetipsum equo projiciens in terram vultu demisso, expansis manibus in modum crucis moribundus suum interitum exspectabat. Juvenis autem benignus videns eum taliter ex nimio timore solo procumbentem, misericordia motus in eum, pro sanctæ crucis reverentia, quam brachiis & manibus lacrymando signabat, indulgere sibi disposuit, & ut concito surgeret, nec timeret, admonuit.

[3] Postquam autem inimicum in pace transire permisit, ac de cetero libere, quocumque vellet, [crucis miraculum in eum.] abire concessit, progressus paululum, ad sancti Miniatis b venit ecclesiam: quam cum oraturus ingreditur, crucem ejusdem ecclesiæ caput sibi flectere contuetur, quasi gratias ei redderet, quia pro reverentia ipsius, suo inimico misercorditer pepercisset; & quid mirum, si Omnipotens sibi hujusmodi reverentiam per imaginem suæ crucis tunc voluit exhiberi, quem suo timori subditum, obsequio deditum, circa proximum visceribus caritatis undique plenum vidit? Ipse se amantes amat, servientes remunerat, seque glorificantes glorificat. Eadem vero Crux pro indicio tanti miraculi in monasterio sancti Miniatis nunc usque sub multa cautela servatur.

[4] Famulus autem Domini hoc videns, admiratus, & nimis pavidus factus, cœpit secum cogitare, [Conversio ejusdem] quomodo posset melius Deo servire, credens, & in animo suo sæpius evolvens, quanta foret præmia recepturus in cælo, si Domino pro viribus deserviret, qui tantum, tamque præclarum miraculum pro parvo obsequio, sicut ei videbatur, apparuisse cognoverat. Disposuit itaque intra semetipsum, odium mundi concipere, terraneos honores, falsasque divitias ejus prorsus abjicere, ac solicite cogitare, quanta gloria justis, quanta pœna promittatur injustis; quam vanum sit spem in caducis rebus ponere prius, & post æternis suppliciis subjacere. Dum talia progrediens itinere, quo tendebat, anxius cogitaret, venit juxta civitatem, ubi suis armigeris c præcipiens, ait: Pergite ad hospitium, ubi solemus desidere, & quæ nobis, & equis sunt necessaria præparate. Socii autem, sicuti eis dominus imperaverat, fideliter sunt exsecuti.

[5] [Monasticam vitam expetit,] Recedentibus eis, servus Domini Johannes, afflatus divino Spiritu, ab itinere, quod cœperat, divertit, & ad monasterium sancti Miniatis absque mora pervenit, & descendens equo, monasterii abbatem mox quæsitum humiliter postulavit audire desiderium suum, & ad effectum ex caritate Dei perducere; aperiens sibi misericordiam, quam supradicto homicidæ clementer impenderat, & qualiter ecclesiam post ingressus, crucem sibi flectere caput aspexit; unde suæ conversionis initium concepisset. Tunc abbas audito de cruce, quod ei intimaverat, inauditum miraculum, & stupendum fore perpendens, consuluit ei mundum ejusque gloriam per omnia derelinquere. Verumtamen optans ejus velle scire plenius constantiam & perseverantiam probare, cœpit ei dura, & aspera prædicere, & quod homo, corpore validus, juventute floridus, non facile posset monasticam pauperiem tolerare. Cui Johannes: Non, inquit, appetenda est gloria temporalis, quæ cito transit; nec corporis fortitudo, quæ quotidie deficit.

[6] [a qua eum pater retrahere conatur;] Cumque hæc & his similia colloquerentur, nec abbas ad plenum voluntati suæ responderet; famulus, quem Florentiam præmiserat, dominum suum non venire considerans, domum rediit, & quæ facta fuerant de eo, genitoribus suis innotuit d. Unde pater turbatus & anxius Florentiam venit, & totam civitatem per notos & amicos diligenter inquirit; quid de filio suo factum esset, scire desiderans. Per ecclesias quoque discurrens, ad monasterium sancti Miniatis veniens eumdem inquirit. Quid multa? Dum illic esse filium suum audit, & ipsum monasticas vestes velle suscipere; Gualbertus rogat abbatem, ut filium suum ad se ducat. Abbas autem ad Johannem regrediens, admonet, ut ad patrem egrediatur. Cui Johannes inquit: quid dicis Domine? Carnalem patrem, cunctaque transitoria deserere disposui, & Deum, qui me creavit, per omnia sequi: patrem vero meum ad hoc venisse cognosco, ut me de monasterio eruat, si potuerit, & ad secularia sine mora reducat. Cum autem hæc pater, foris exspectans abbatem, audiret, cœpit turbatis vocibus clamitare, multa se monasterio illaturum adversa, nisi filius illico redderetur.

[7] [sed frustra.] Interea vir Domini Johannes salutem suam, & propositum accelerare desiderans, intelligensque minas ac furorem patris accrescere, secum cogitare cœpit: a quo dignius accipere valeo sanctum habitum, quam ab altari, in quo Christi Sanguis immolatur & sumitur? Cernens ergo unius fratris cucullam tunc seorsum positam; tollens eam, ecclesiam festinanter ingreditur; comam sibi primo totondit, ac deinde cucullam altari reverenter superposuit, eamque lætanter induit, cunctis monachis de fidei ipsius integritate mirantibus & gaudentibus. Metuebat quidem non modice, ne fortassis abbas, minis aut illecebris motus genitoris, ipsum redderet, vel de monasterio pateretur exire. Post hæc abbas ingrediens, & ipsum inter reliquos fratres sedere conspiciens, redit ad patrem, ac monet eum, ut, si velit, ingrediatur, videre filium.

[8] Quem cum Pater monastico indutum habitu cerneret; [Ejus fervor in vita religiosa.] dolens, vociferans, & nimium lugens, vestes scindit, pectus percutit, genas lacerat, & quasi amens effectus, miserum se desolatumque congeminat. Postremo diutius ab abbate, monachisque, suisque sociis, ac filio commonitus, tandem saniori menti redditus, filium multipliciter benedicens, hortatur ad meliora conscendere: & sic consolatus in Domino, ad propria, non absque mœrore regreditur. Deinde servus Domini Johannes cœpit arctam & angustam viam pro virium quantitate servare. Satagebat peccata præterita quotidie plangere, jejuniis, abstinentiis, orationibus, nimiisque vigiliis carnem macerare: sicque humilitatis, patientiæ, obedientiæ, ceterarumque virtutum flore splendebat, ut cum se ceteris inferiorem crederet, ab omnibus sublimior haberetur.

ANNOTATA.

a Melius Vita prima Num. 1 habet parentum id est consanguineorum.

b Vita prima num. 3, hanc ecclesiam S. Miniatis non exprimit, quamvis hanc fuisse, satis colligatur ex iis, quæ apud ipsum sequuntur.

c In priori Vita tantum sic habetur in singulari: Suo armigero præcipiens ait.

d B. Atto habet innotuit pro indicavit, quod apud mediæ latinitatis scriptores sæpe occurrit; clarius autem in prima Vita num. 5 legitur: retulit.

CAPUT II.
Recusata abbatis dignitate, Simoniacos persequitur, ob quam causam deserto monasterio, socios novi instituti congregat.

Post aliquantum tempus abbas ejusdem loci, sæpe jam dictus, [Abbas electus non acquiescit.] migravit a seculo. Post cujus obitum fratres omnes unanimi voluntate sanctum virum Johannem in abbatem elegerunt a. Quod officium vir Domini humiliter studuit declinare, subesse potius, quam præesse desiderans, frequenter iterans cum propheta: Ego sum vermis, & non homo, opprobrium hominum, & abjectio plebis Quo in tempore quidam Ubertus erat in eodem monasterio, qui nefaria cupiditate captus, regimen abbatiæ per pecuniam ab Episcopo Florentinæ civitatis accepit. Quod dum Vir Domini comperisset, cum alio sibi favente clam exinde discessit, & civitatem ingressi, ad quemdam magnum senem, Teuzonem nomine, venerunt, qui juxta monasterium sanctæ Mariæ semper Virginis præfatæ civitatis in quadam cellula se concluserat, de qua venientibus ad se fidelibus salutifera consilia ministrabat.

[10] [Petito cujusdam eremitæ consilio,] Hic homo Dei publice Simoniacam hæresim damnabat, quæ pene totum Ecclesiasticum ordinem eo tempore prorsus invaserat. Ad quem vir Dei Johannes accedens, his verbis alloquitur: Obsecro, mi Pater, ne mihi, in hæsitatione non modica posito, subtrahas tua consilia. Sub Simoniaco patre vivere valde timeo, & qualiter id declinem, prorsus ignoro. Cui respondit senex: Quod dicis satis gratum habeo; sed quod tibi dem consilium ignoro. Nam ut sub Simone Mago milites, a me nullo modo consilium habebis. Ad aliud monasterium si te in his partibus transferas, cum te putas dentes fugere leonis, morsum non evades serpentis. Cui Johannes: Ne pater omittas, quin consilium præbeas. Nam paratus sum pro veritate sequenda, quidquid jusseris, agere.

[11] [Simoniacos publice exagitat & monasterium deserit.] Cernens igitur senex viri fidem atque constantiam, exsultans ait ad eum: Perge cum tuo sodale, & coram omnibus in foro publico civitatis, Episcopum & abbatem exclama esse Simoniacos, & exinde cede locum. Qui ejus monita complens, ad forum veniens, die, quo sciebat majorem hominum esse multitudinem, Episcopum & abbatem manifeste Simoniacos appellavit. Quod dictum magnum multis pavendum horrorem b intulit; quibusdam fautoribus Episcopi clamantibus; Nullatenus evadat, sed occidatur. Tunc quidam propinquorum illius, eruentes eum de tumultu, clam dimiserunt. Qui ad magnum senem reversi, quod evenerat, per ordinem retulerunt; & ille congratulans eis, consuluit illis in Romaniæ partes ire, & aptum monasterium inquirere, ubi possent libere Christo servire.

[12] [Exhibita erga pauperes misericordia,] Illis abeuntibus per aliquantos dies ad loca diversa, dum in victu suo non haberent præter unum panem, obvium habuerunt inopem unum alimoniam postulantem. Tunc vir Domini dixit ad comitem: Mitte manum, frater, in peram, & panem, qui nobis est, divide, medietatemque pauperi porrige. Cui respondit comes: Huic per diversa gradienti abundanter multa tribuentur: nos autem, qui præter unum panem non habemus, unde reficiemur? Et ille: Ne cuncteris ultra tribuere. Suscepto itaque pane pauper gratias agebat. Cui rursum imperat: Medietatem alteram tribue. Quo facto, sodali jubet ingredi castrum, & aliquid victus per domos inquiri. Qui diversas domos exquirens, ad ultimum reversus: En, inquit, qui panem dare jussisti, totum castrum circuivi, &, præter tria ova, nihil inveni. Tunc quidam pastores hæc audientes, ad castrum pergunt, quæ audierant, intro nunciant: & ecce quidam misericordia motus, panem unum eis porrexit. Item mulier una nitenti linteo alium obtulit; tertium quoque alius condonavit. Tunc Johannes: En, frater, accipe quod dedisti, nec ultra præbeas invitus, quod nobis abunde communis Conditor administrat.

[13] Peragrantes exinde loca diversa, nec sibi admodum apta reperientes, [Camaldulo venit ad Vallem Umbrosam,] ad Camaldulim c venerunt: ubi per multos dies degentes, abstinentiam, & conversationem illic habitantium perspexerunt d. Tunc Prior ejusdem loci volens virum Dei ad sacros Ordines promovere, & stabilitatem loci promittere, renuit penitus, quia fervor ejus in cœnobitali vita tantum erat, & secundum sancti Benedicti Regulam vivere. Tunc præfatus Prior imperat eum abscedere, suumque desiderium adimplere. Fertur etiam (Spiritu revelante divino) dixisse: Vade, & tuum in nomine Trinitatis incipe institutum. Qui inde progrediens, ad Vallis Umbrosæ locum videre perrexit e: cui dum locus complacuisset, gressum in nomine Christi firmare decrevit. Quo morante, & in sancta conversatione proficiente, non est Deus diutius passus latere lucernam in tenebris, quam ad illuminandas multorum animas super Ecclesiæ candelabrum constituere disponebat.

[14] Ad insinuandam igitur vitam ipsius, creator omnium Deus e diversis partibus servos suos, [& varios congregat discipulos.] Spiritu sancto compunctos, ibidem ex sua largitate ad auxilium famuli sui mandavit. Nam dum ipsius fama paulatim per viciniora loca diffundi cœpisset, laici & clerici gratia visitationis & conversionis ad eum venire cœperunt: inter quos tunc venit in religione serventissimus Erizo, qui custos Fratrum, & Prior existens, supra triginta annos in eodem loco sic stabilis perseveravit, ut in his nec semel ad villas a monte descenderit. Tunc summæ ille gravitatis & discretionis Albertus, qui supra quadraginta annos ejus cœnobii cellerarius fuit & coquus, nec umquam pro labore cellæ deseruit officium coquinæ, nec pro labore coquinæ cellæ curam omisit. Tunc quoque magnanimus Teuzo venit, qui sic usque ad senectam caritate fervens exstitit, ut non solum animabus, sed etiam corporibus illic venientium vellet ex corde præbere pro posse medelam.

[15] Exierant de præfato cœnobio plerique Fratres, [Abbatissa quædam ejus paupertatem sublevat,] cupientes sub eo nova conversione libenter institui. Hi magistri exemplo & exhortatione, dum in sancta cœpissent conversione fervere, cœpit eorum fama undique spargi. Quod audiens Itta sancti Hillari abbatissa, cujus juri locus ipse præcipue pertinebat, misit eis librorum & victuum subsidium aliquantulum. Quo in tempore tam gravem infestationem a quibusdam viris iniquis, maligno spiritu instigatis, passi sunt, cum de ipso loco vellent ipsos exterminare, ut tæderet illos etiam vivere. Sed memores Apostoli dicentis: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur; innocentiam, & patientiam amplectentes, persecutoribus suis sæpe pro malis bona reddentes, post multa cum eis certamina, demum adepti sunt pacem, gratiam, & victoriam.

[16] Manserunt ibi multo tempore, ligneum habentes tantummodo parvulum oratorium. Indigentiam victuum tantam tunc perpessi sunt, [& varii ad eum quamvis paupertate pressum accedunt discipuli.] ut plerumque tres unum per diem dividerent panem. Quæcumque erant camerulæ, & vestiarii, unius sacci capacitas continebat. Quam penuriam diu cum omni gaudio & exsultatione sine murmure sustinebant. Exinde de longinquis etiam partibus clerici & laïci cœperunt ad eum confluere. Tunc venit ille magnus Rodulfus, qui tempore multo in eodem loco curam hospitalitatis habuit, & post monasterii Muscetani curam gessit in abbatis officio. Petrus quoque, qui diu procurator asinorum, postea vaccarum fuit; deinde in Passiniano Prioris gessit officium, exhinc abbas in Ficiclo, & in ultimo Romanæ ecclesiæ Cardinalis & Episcopus Albanensis exstitit. Tunc Lætus vultu & nomine, qui Passiniano abbas fuit; & Rusticus, qui, donec Johannes pater vixit, curam exteriorem gessit, & tertius post obitum sancti viri Johannis, multo tempore totius Congregationis curam Prior obtinuit.

ANNOTATA.

a De hac electione nullum verbum habet B. Andreas num. 8.

b B. Andreas num. 10 habet: errorem intulit. At hæc vox apud B. Attonem faciliorem sensum conficit.

c B. Andreas habet Camaldulas, quæ vox eumdem locum significat.

d B. Andreas num. 12, post hæc verba addit, quod S. Joannes ibi injuriam pertulerit, de quo hic non meminit B. Atto.

e B. Andreas num. 12, asserit, S. Joannem a duobus Fratribus fuisse susceptum; qua de re apud Attonem hic altum est silentium.

CAPUT III.
Ab Itta abbatissa prædiis donatus, & a suis abbas electus, rigide disciplinam monasticam observari curat.

[Regulam exacte observans] Cernens igitur Pater Johannes, tot talesque viros sibi cælitus in auxilium missos, disposuit cum eisdem beati Benedicti Regulam in omnibus observare, cœpitque noviter venientes ea probatione suscipere, quam insinuat Regula: qui variis ac multis probationibus prius in hospitio eruditi, postea in exteriori cella denuo probantur. Quibus, anno completo, vestes optatas dabat, facientibus manifeste regularem professionem; quibus exinde non licebat aliquid sumere vel quærere, sed omnia a Priore dabantur. Habebat etiam hanc gratiam singularem pater Johannes, ut in prima visione seu colloquio nosset, si veniens quilibet recto, an ficto corde postularet introitum. Et hoc ei donum a Jesu Christo collatum est, ut personam potentis vel divitis non libentius sumeret, quam pauperis & abjecti. Dicebat quippe, diviti magnum esse impedimentum ad cor humiliandum, eam quam secum pecuniam ducit.

[18] Audiens interim Itta abbatissa locum in nomine & religione crevisse, [ab Itta abbatissa prædiis donatur.] per diffinitos terminos tradidit scripto in circuitu loci congruas possessiones, & in remotioribus aliis locis plures mansos eidem loco concessit. Et dum famulus Christi Johannes, adhuc Prioris Officium gerens, animas fratrum & corpora solicite procuraret, sibi maximam abstinentiam & validum laborem imposuit. Nam quando tempus reficiendi erat, parvissimo cibo vel potu suæ necessitati subveniebat, in tantum, ut non videretur se recreare, sed utcumque famis & sitis arcere periculum. Cum vero ante tempus reficiendi sitiebat, utpote qui operi manuum frequentius insistebat, tunc in frigidam aquam manus pedesque mittebat, ut ex nimio frigore sitis periculum aliquantulum temperaret. Aliquid etiam sumere recusabat extra constitutas regulares horas. Unde debilitatem tantam carnis incurrit, ut in illam syncopem, fracto stomacho, ceciderit, quam legimus beatum Gregorium pertulisse. Etenim nisi fratres sæpe eum reficerent, emittere Spiritum videretur: quam usque ad obitum sustinuisse sciunt, qui eum forte noverunt.

[19] Quando autem famis violentia frequenter se deprimens indiscrete superaret, [Miræ abstinentiæ deditus] aut refectionem differre conabatur; præ nimietate infirmitatis adeo dentes ejus constringebantur, quod nisi eos aliquis cultellum intromittendo divideret, & aliquem liquorem in os ejus poneret, exspirare continuo credebatur. Verumtamen sic incredibili languore jugiter cruciatus, nullatenus murmurabat; sed suis hoc peccatis deputans, continuo laudibus divinam justitiam commendabat. Qui priusquam infirmaretur, tantæ fortitudinis sibi & ceteris, tantæque abstinentiæ fuerat, ut nisi ille, cui cantamus, Domine inclina cælos tuos, sub infirmitatis hujus occasione mentem ejus humiliasset; valde rarus existeret, qui posset ejus instituta servare. Cognita vero, & experta propria infirmitate, tantæ misericordiæ tantæque discretionis effectus est, ut nemo misericordior eo crederetur. Qui licet corpore foret infirmus, in omni tamen custodia & solicitudine mente pervigil erat. Quod videntes fratres ejusdem loci decreverunt ipsum eligere abbatem, quem noverant sanum & infirmum pervigilem Priorem, & solicitum fuisse custodem.

[20] Itaque Florentini Teuzonis consilio convenerunt de urbe, [abbas eligitur.] & de castellis multi religiosi, & clerici, ac fideles laïci, sancti Hillari confessoris abbatissa id maxime cupiente, & cum fratribus ejusdem loci ipsum prædictum Patrem elegerunt in abbatis officium. Quem nolentem & totis viribus resistentem, de lecto traxerunt, & ipsum, licet invitum, in majori sede constituerunt. Qui cum ad id violenter cogeretur, dixisse fertur adstantibus: Quid insanitis? Si pellicano nomen accipitris imposueritis, numquam erit nisi pellicanus. Itaque vir Dei sumpto officio & abbatis nomine, cœpit sensum regulæ diligenter inspicere, & ad ejus observationem totis viribus operam dare. Prohibuit monachos numquam claustri limitem progredi, nisi exceptis his, quibus suscipiendorum hospitum cura erat injuncta, & exteriorum obedientia. Inter reliqua, quæ suos fratres observare docebat, non patiebatur nocte dormitorium esse sine lumine claro, dicens, levius esse ferendum oratorium sine lumine, quam dormitorium, si egestas utrumque non sineret.

[21] [Subditos exemplo suo ad virtutem excitat,] Fratres vero, quæcumque Pater injungebat, ejus exemplo vel admonitione frequenter instructi, cum omni obedientia fideliter observabant; vilitatem & extremitatem vestium adeo diligentes, ut cilicina tunc veste uterentur, quam nemo ferre cogeretur invitus, nec ad ferendum volens prohiberetur. Tunc idem Pater de suarum ovium varia lana jussit pannum promiscuum fieri, cujus designatione specialius nosceretur quicumque de schola tanti Patris exsisteret. Quamvis hoc tempore plerique (pro dolor) videantur, qui se esse de hac schola vestibus, & non moribus ostendant. Diebus autem, quibus monachi ad ipsum frequentare cœperunt, Deus, cujus amore Vir Dei sibi subditos in via ipsius regere disponebat, misit ad eum etiam laïcos viros timoratos, qui legem Domini per omnia custodire cupientes, in bonis moribus fere nihil a monachis distabant, extra vestium qualitatem, & silentium, quod in exterioribus occupati nequibant plenius observare. Tales igitur tam probatos conversos Pater ad mercatum & omnia exteriora secure mittebat. Erat etiam multæ austeritatis, primo contra delinquentes; postea valde tranquillus ad increpandum & corripiendum, in tantum, ut materna viscera videretur habere. Quare qui ipsum amabant, nimis metuebant; & qui timebant, valde diligebant a.

[22] [& oratorii sui consecrationem impetrat.] In illis diebus prædictus rex Henricus, Florentiam venit, ibique dum a pluribus de ipso multa bona audisset, sic ei audita placuerunt, ut hortatu b sæpe dicti Teuzonis, Catholicum episcopum illuc dirigeret ad consecrandum locum & regina etiam exenia grata mandaret. Qui veniens ad montem, altare majus in honorem sanctæ Mariæ tunc benedixit. Deinde post annos aliquot, domnus Ubertus c sanctæ Romanæ Ecclesiæ, qui unus erat de septem Cardinalibus, venerabilis vitæ veniens e partibus illis, totum oratorium cum duobus altaribus consecravit septimo Iduum Juliarum; qui de titulo sanctæ Rufinæ episcopus exstitit, cujus memoria usque hodie Romæ celebris habetur, & in multis sanctis operibus hactenus viget.

[23] [Sacros ordines veneratur & varia monasteria ædificat.] Fratres assidue de bono in melius crescentes, officium altaris in omni veneratione servantes, neminem ministrare patiebantur, si forte Simoniacus, vel concubinarius, vel alio mortali crimine corruptus ante fuisset. Eorum quoque magister omnes ecclesiasticos ordines plurimum honorabat, quos Catholicos esse sciebat; ita ut fores ecclesiæ non præsumeret aperire, nisi prius ordinatus aliquis aperiret. Per idem tempus plures viri nobiles & fideles offerebant loca ad ædificanda nova cœnobia. Alii rogabant eum monasteria dissoluta sub suo regimine sumere, & in normam, quam ipse cum suis servabat, reformare. Tunc sancti Salvii cœnobium noviter construxit: in Musceta alterum in honorem sancti Petri: in Razolo tertium, in honorem sancti Pauli: aliud sancti Cassiani in Scalario monte. Tunc etiam in suo regimine vetustum accepit Passinianum, & alterum in Romania, sub honore sanctæ Reparatæ, ubi per singula loca, solicitus Pater præpositos ordinavit. Quos, dum ab infirmitate sublevaretur aliquatenus, per seipsum visitare curabat, & honeste corrigere, moresque fratrum ad meliora perducere. Inter cetera tenaces, qui temporalibus abundabant, durius increpabat, monens eos magis ex largitate divina confidere, quam de plenitudine horreorum.

ANNOTATA.

a Copiosius hanc rigidæ disciplinæ observantiam exponit B. Andreas num. 27.

b Hujus hortatoris non meminit B. Andreas num. 28, ubi de ea re agit.

c Is Cardinalis Ubertus vel Hubertus (de quo nullum verbum facit B. Andreas) fuit sub Leone IX episcopus Silvæ Candidæ, alias SS. Virginum Rufinæ & Secundæ. De egregiis ejus operibus vide Historiam Romanorum Pontificum & S. R. E. Cardinalium, ab Oldoino nostro editam tom. 1, col. 795 & seqq.

CAPUT IV.
Leoni Papæ & suis mirabiliter cibum obtinet & multa alia patrat miracula.

Quodam tempore, cum ad Passinianum esset, Leo Papa cum plurimo comitatu supervenit, [Leo IX ab eo excipitur.] & cum suis refectionem accepturus, juxta monasterium requievit. Tunc beatus Johannes interrogat œconomum, si pisces haberent. Ut cognovit nullum esse, conversos in lacum quemdam monasterio proximum, piscatum ire præcepit: omnibus autem asserentibus, numquam pisces in lacuo illo fuisse, jussit tamen ut pergerent, ac Domini patrocinium absque dubio crederent adfuturum. Perrexerunt tandem, & cunctis admirantibus, duos magnos lucios inventos attulerunt beato Johanni quos ipse gaudens accepit, & Domino Papæ continuo præsentari fecit.

[25] Venerat inter ceteros ad eum Teuzo venerandus pater & Senex, quem fratribus in Razolo præfecit, [Teuzonis caritas & Berizonis obitus] quem præ ceteris ex corde dilexit, eo quod ipsum in caritate ferventiorem invenit. Erat quippe pater Johannes valde misericors, ita ut pluviales, Valli Umbrosæ oblatos, egestatis tempore venderet, & omne pretium pauperibus daret. Berizo quoque sancti Salvii abbas, habens votum moriendi, non in suo, sed in monasterio Vallimbrosano, venit ad eum, rogans ipsum, ut hoc suis precibus impetraret. Cujus preces devote suscipiens, pro eo benignus pater oravit, &, ut diu cupierat, ibi die tertio defunctus est, & sepultus.

[26] Sub eodem tempore, dum fratres nimis indigentia premerentur & in monasterio non esset, [Fratribus famelicis] quid fratribus in cibum posset apponi præter tres panes, jussit eosdem frangi, & cuique fratri fragmen unum administrari. Præcepit iterum cellerario mactare unum arietem, & ipsum ad edendum fratribus ministrare. Hodie, inquit, egemus, cras vero, Deo parante, abundabimus. Et hæc dicens, perrexit ad sanctum Salvium sperans, quod familiam suam numquam Deus pateretur fame diutius laborare. Fratres vero hora prandii pergentes ad mensam carnem appositam exhorrentes, pauca tantum panis fragmenta comederunt, & a carne prorsus abstinuerunt. Sed altera die secundum prophetiam sancti Johannis, quidam homines cum asinis onustis frumenti farina venerunt, dicentes, se directos a nobilibus viris: sed qui fuerint, hactenus sciri non potuit.

[27] [bis miro modo cibum impetrat.] Item alio tempore, dum œconomus loci cibo omnes consumpsisse se diceret, & beatum virum inquireret, quid dare fratribus deberet; vir Dei jussit, ut unus ex tribus bobus, quos habebant, occideretur, & fratribus in frusta concisus apponeretur. Cui œconomus: Quid, inquit, faciemus postquam hunc manducaverimus? Et ille: Post hunc occides & alium, quo consumpto, si opus fuerit, dabis & tertium. Beatus autem Johannes justius fratres credens carnibus reficere, quam eos fame perire, sperabat Dei misericordiam adfuturam, qui servis suis in angustiis positis subvenire consuevit. Quid plura? Fratres hora statuta pergunt ad mensam, visisque solis carnibus obstupescunt, eosque nullo modo tangentes, silentes, patientes manserunt. Et cum servus Dei prolixius orasset, quidam cœpit januas monasterii pulsare. Cellerarius audiens signum, festinanter exivit, & illic hominem cum manutergio pleno panibus invenit. Quos lætanter accipiens, fratribus velociter apposuit, oblitus interrogare quis eos duxisset, quisve misisset. Qui cum post paulum gratias redditurus ad januas rediisset, neminem reperit, & de illo conversos interrogans, eo die nullum hominem illic se vidisse dicebant.

[28] [Clericorum mores,] Exemplo vero ipsius, & admonitionibus, delicati clerici, spretis connubiis & concubinis, cœperunt simul in ecclesiis stare, & communem ducere vitam; hospitalia quoque constructa & ecclesiæ vetustæ renovatæ ejus auxilio cognoscuntur, & in locis pluribus ad melius commutatæ. Nec mirum si homines, aut loca quælibet in melius ejus exemplo sunt immutata, cujus vita cupientibus ædificari non modicum præbebit exemplum. Erat quidem in cibo parcissimus, in orationibus sedulus, in vigiliis intentus, in silentio studiosus, in eleemosynis pro virium quantitate largissimus, & cum aliquid dare disponeret, hominem, sive pecus, vel aliquid aliud, studebat aliis melius dare, sibi vero deterius tenere. Indumentis vilissimis semper utebatur. Nec in tanta sua infirmitate patiebatur corpori supponi fulcrum, vel capiti plumeum capitale.

[29] [& monasteria suo exemplo emendat.] Sed cum decumberet, die noctuque sanctos coram se libros legere faciebat, ut instructus assidua lectione, peritus divinæ legis & divinarum sententiarum competenter efficeretur. Cumque decumberet, aut pergeret, vel equitaret, cuculla jugiter utebatur. Ipsius etiam exemplo, celebre Officium in nocte sanctæ Resurrectionis per Tusciam, aliisque locis nunc agitur. Cujus fama religionis dum in locis pluribus celebris haberetur, Comes Bulgarus disposuit suum cœnobium Septimense sub ejusdem Patris regimine constituere. Quod cum ab eo vix impetrasset, valde gavisus est, sperans per ejus studium, locum ipsum in melius proventurum. Quod postea claruit, dum lex ignea, ibidem facta, locum eumdem mirabiliter exaltavit, & antea ignotum, postea plurimis reddit nominatum.

[30] Interea vir Domini diversis cœpit clarere miraculis. [Fratrem submersione liberat.] Quidam homo plenus insania in ejusdem Patris cœnobio morabatur; qui dum medendi gratia Passinianum mitteretur, ad flumen Arnum venit, repertam scapham intravit, & ex illa, sicut eum sua insania cogebat, se in amnis medium projiciens ait: Hic, quis Johannes, & qualis sit ejus vita, patebit. Quem cadentem mox aqua suscipiens sustinuit, ne mergeretur, eumque sancti Viri meritis ad ripam exteriorem sanum salvumque, quasi lignum leve, deduxit. Hic luce clarius constat, sanctum virum Johannem Creatori suo fuisse carissimum, ad cujus solius memoriam, tam velociter, tamque benigne præfatum miserum de mortis periculo liberavit.

[31] Item dum idem venerabilis Pater a visitandis aliis cœnobiis regrederetur ad suum, [Miraculose cibum pauperibus distribuit,] memor plurimæ indigentiæ, qua multos premi cognoverat, introiens monasterium, dispensatorem familiæ, nomine Goffredum, & fratrem Rusticum procuratorem monachum ad se vocans, ait: Inspiciamus horreum nostrum, quomodo se habeat. Quod tunc reperit abundanter esse repletum. Quibus, quasi ironice, dixit: Quamplurimi sub instanti necessitate famis opprimuntur, vos autem uberius abundatis; statimque jussit quoddam vasculum, capiens quatuor vel quinque modios, impleri, & sic per semetipsum ab hora tertia usque ad nonam tam grandi largitate oneris occupatus, nullatenus inde recessit, sed unicuique venienti, cui multum, cui parum, distribuit & semper plenum, Deo largiente, permansit.

[32] Deinde dum in beati Salvii cœnobio moraretur, [& fratris cujusdam occulta cognoscit.] & per Azonem, qui postea sanctæ Reparatæ fuit abbas, exenia viro Dei Teuzoni incluso pro ciborum benedictione mandaret, præfatus Azo, dum rediret, via digrediens, tugurium quoddam intravit, & cum Fratribus, quos ibi reperit, multa locutus est. Qui ad Patrem rediens, dum ab eo quæreret, unde venis? Et ipse respondisset, se, quo missus fuerat, isse, ac rediisse; mox ab eo audivit: Ego quidem non te illuc, unde venis, mandavi. Deinde digressum a via, & ingressum tugurii, ac verba, quæ cum inventis Fratribus habuit, per spiritum recognoscens, omnia per ordinem patefecit.

[33] Eodem tempore, quo Simoniaca hæresis per Tusciam pullulabat, [Ægro sanitatem restituit.] dum prædictus Pater adhuc esset in eodem sancti Salvii cœnobio, quidam Florentinus, cujus filius languore constrictus, vicinam opperiebatur mortem, ut ægrum natum sanaret, ac redderet, rogaturus accessit. Cui cum diceret, non hæc sua, sed Apostolorum esse; pater gemebundus prostratus ejus vestigiis, tamdiu precibus institit, donec vir Dei, miseratione commotus, ipsum remittens ad propria; se pro eo Deum rogaturum promisit: tunc statim, eo discedente, convocatisque Fratribus, suppliciter orationi incubuit. Quibus humiliter in terram prostratis, & orationibus pro eo ad Dominum fusis, ille, cui cantatur in psalmo, Domini est salus, per dilecti sui intercessionem ægrotum integræ sanitati restituit. Hoc miraculum idem ipse, cui beneficium sanitatis impensum est, sic contigisse, ut diximus, donec vixit, viva voce testatus est.

[34] [Alterius, quem sanaverat, munus accipere renuit.] Alio quoque tempore, quidam miles ex oppido Cerlianensi, gravi infirmitate tenebatur, & notissimus erat beato Johanni: & ecce servus ejusdem militis veniens ad illum; ac beatus Johannes, ubi eum conspexit, de suo domino ipsum interrogavit: Cui respondit: Domine Pater, jam per duos menses & eo amplius, multa tenetur infirmitate. Quod audiens venerandus Pater, panem accipit, eique pro benedictione misit. Post quartam diem per semetipsum ad eum venit, ac pro salute, quam receperat, Deo & sibi multas post tempore moreretur, præcepit filio, ut equum, cui sedere consueverat, sancto Johanni daret, & ut pro se intercederet, rogavit. Sanctus autem vir despiciens transitoria, paupertatem amans, cælestia concupiscens, equum homini reddidit, & ad propria cum eo redire jussit. Cumque multum obsisteret, & equum se non reducturum assereret, tandem præcepto sancti Viri coactus, cum equo lætus ad sua rediit, benedicens Deum in tanti Patris admiratione. Quod factum est, dum adhuc esset in cœnobio Muscetano.

[35] [Sumptuosa ædificia improbat,] Quem locum dum alio tempore visitaret, cernens in eo casas grandiores, pulchrioresque fore, quam vellet, accersito domino Rodulfo ejusdem loci abbate, sibi vultu serenissimo a dixit: Tu in hoc loco magnis expensis, quibus pauperes plurimi refoveri potuissent, ex proprio voto palatia fabricasti. Et conversus ad quemdam rivulum parvulum, prope manantem, dixit: Deus omnipotens, qui de minimis majora facere consuevisti, videam per hujus rivuli paucitatem, hujus enormis ædificii cito vindictam. Et hæc dicens, absque mora discessit. O mira Dei potentia! confestim rivulus, eo recedente, crescere cœpit, & congregans aquarum fluenta largissima, relicto proprio alveo, præceps de monte ruit; immensos petrarum scopulos & arbores secum trahens, prædictas domos funditus evertit. Unde abbas ejusdem loci cum Fratribus perturbatus, de eodem loco cœnobium mutare disponebat. Quos benignus Pater his verbis consolatus est: Nolite, inquit, timere, nec habitationem mutare: quia rivulus ille de cetero nullo modo vobis ultra nocebit. Quod ejus vaticinium, verum, firmumque huc usque permansit. Denique rivulus ille de cetero domos ibi nullatenus læsit, nec quod tunc accidit sancti viri precibus, ulterius minime contigit.

[36] [& novitios gratis recipiendos esse docet.] Iterum cum audiset quemdam virum venientem ad conversionem, totum suum patrimonium scripsisse in cartula, &, successoribus hereditate privatis, secum ad monasterium detulisse; mox ad prædictum cœnobium venit, & abbati, qui cartam acceperat, imperavit, ut absque mora eam sibi deferret. Quam dum acciperet, eam minutatim discerpens, ejus in terra frusta projecit. Justius quidem sibi videbatur cum exiguis vivere, quam multiplicatis opibus superbire. Deinde valde commotus, Deum, ejusque Apostolum invocans, inquit: Omnipotens Domine, & tu sancte Petre Apostolorum Princeps, ulciscimini me de isto cœnobio; & hæc dicens iratus confestim abscessit. Quo non longe digresso, repentinus ibi succensus est ignis, qui totum monasterium ex majori parte combussit. Quod incendium socius ejus, dum cerneret, eique nunciaret, nec retro respexit, nec ad locum rediit, sed via, qua cœperat, Vallimbrosanum cœnobium festinanter adivit.

[37] Alio tempore, cum in eodem esset monasterio, & Papa Stephanus b per viciniora loca transiret, [Stephani Papæ colloquium vitat,] suos legatos ad eum misit, & ad se venire rogavit. Cumque nimia gravatus ægritudine, nec posset ad eum ire, nec vellet, legati revertuntur ad Dominum Papam, asserentes, illum ad se venire non posse. Quibus ipse respondit: Ite, eique dicite, si aliter non valet, in lecto duci se faciat. Qui, mox ad ipsum regressi, jussum Domini Papæ nunciant. Quod sanctus pater audiens, statim ecclesiam intrat, Deum ejusque sanctos exorat, ut aliquod sibi consilium absque scandalo daret, ne ad supradictum Papam ire debeat. Oratione completa, ad legatos Papæ exiens, lecto se projiciens, aliquantos Conversos venire fecit, & se ad Papam portari præcepit. Cumque paullulum a monasterio processisset, mox aër validissime conturbatus est, ut ventorum nimietas, & immensitas pluviarum pariter prorumperent. Quod cum legati cernerent, illum vere Dei hominem credentes, ad monasterium reverti fecerunt, & ipsi cursu concito ad pontificem redierunt. Hoc cum Dominus Papa cognosceret, ipsumque diceret esse sanctum: Nolo illum ad me ultra venire, sed in cœnobio suo quiete manere; ipsumque pro me, statuque Ecclesiæ Catholicæ, Dei clementiam exorare.

[38] In eodem autem cœnobio fratri cuidam medicinam manu sua tradidit, [& fratri mortuo preces negat.] & extemplo, causa alia emergente, alias festinus abiit. Prædictus vero ægrotus, non se caute custodiens, intra paucos dies exspiravit: pro cujus memoria per totam congregationem, sicut mos est agi pro defunctis, ejus obitum per apicem c destinavit. Nec multo post vir Dei rediens, abbatem loci de fratre illo, qualiter defecisset, inquirit. Ille dum ei cuncta seriatim refert, dixit ad illum: Mitte quam ocius, & ex omni Congregatione memoriam ejus dele. Quod dum factum esset, evoluto aliquanto tempore, cuidam monacho ex eodem loco circa medium diem visibiliter defunctus apparuit. Ad quem inquiens, numquid tu es monachus talis? Respondit, prorsus ille. Qualiter nunc agis? Tum ille: Excommunicatus & a consortio fidelium d per patrem Johannem sum segregatus. Adjecit vivus inquiens: Quomodo te juvare valemus? Iterum ait: Si sanctus Johannes me reconciliaverit. Qui statim Sanctum virum adiit, & quæcumque de mortuo viderat & audierat, plangendo plurimum illi seriatim retulit. Tunc ipse, sicut erat mente piissimus, abbatem loci venire præcepit, & pro anima excommunicati Fratris Officium & eleemosynam in eodem cœnobio, ac per totam Congregationem velut eodem die obiisset, instanter fieri mandavit. Quæ omnia dum fideliter completa fuissent, defunctus iterum post dies triginta eidem e monacho similiter apparuit, eique dixit: Vade, & sancto patri Johanni age pro me gratias, inferens quia ego per eum reconciliatus in Electorum cœtu consisto.

ANNOTATA.

a B. Andreas num. 46, pro vultu serenissimo melius habet severissimo.

b In priori Vita num. 48, id de Leone Papa narratur. Sed rectius Stephano attribuitur, ut observavi ibidem in Annotatis.

c Per apicem, vel, ut habet B. Andreas, pern apices, id est per epistolam vel litteras.

d Pro consortio fidelium B. Andreas num. 52, habet sanctorum.

e Loco eidem B. Andreas posuit cuidam, quæ discrepantia sensum, seu potius personam mutat.

CAPUT V.
Caritas erga ægrotos & pauperes, & varia ejus miracula.

[Vitam monasticam deserens punitur.] Alio tempore quidam conversus instinctu diaboli seculum dereliquisse, & ad monasterium se venisse pœnituit. Qui cum beatum Johannem nimiis, ac importunis precibus sæpe rogasset a monasterio cum ejus licentia discedere, tandem Vir beatus non tranquillo animo passus est eum abire. Cumque paululum a Valle Umbrosa fuisset, diabolo ducente, digressus, de alta rupe, per quam ibat, ab eodem, quem sequebatur, præcipitatus, confestim exspiravit. Unde patenter ostenditur, quam periculosum fuerit, sanctum Virum relinquere, aut ejus indignationem incurrere.

[40] [Moribundum a dæmonis infestatione liberat,] Item alius homo, Florentius nomine, urbanæ eloquentiæ & civilis a, qui Simoniaca perfidia, pro defensione cujusdam Episcopi valde fuerat maculatus, dum gravissima teneretur infirmitate, morti se proximum penitus asserebat: Sed inter graves luctus crebrosque suorum singultus, per amicos suos a sancto Viro monasticum habitum postulavit. Cui sine multa dilatione probationis habitum minime tradidit, sciens esse scriptum: Probate spiritus, si ex Deo sunt. Qui suscepto monastico habitu, dum jam convaluisset, & claustra monasterii, baculo sustentante, lustraret, infirmitas prior eum repetiit, ita ut morti propinquus esse videbatur. Quod dum Vir sanctus audisset, adhibitis secum Fratribus festinus lectum ægroti petiit, ac multis precibus eum, qui in proximo moriturus erat, Domino commendabat. Infirmus vero cœpit vultum suum operiri pallio, quo fuerat coopertus. Ad quem abbas Johannes: Quid est quod agis? Tum ille pallens, & tremens dixit: Terribilibus oculis cerno diabolum prope assistere, ex cujus ore miræ magnitudinis flamma, exque naribus sulfureus fumus egreditur; ubi est, inquit? En ibi est, Domine pater. Tunc beatus Johannes raptim abstulit crucem ex manibus tenentis eam, & diabolum ex ea fortiter percussit. Qui statim ex oculis mirantis, ut fumus evanuit. Tunc æger voce, qua poterat, clamabat dicens: Deo gratias, Deo gratias; ecce fugit, ecce recessit. Ecce nunc adest beata Maria, sanctus Petrus cum sancto Benedicto. Vix verba compleverat, & statim spiritum exhalavit. Hinc liquido patet, quam præcelsi meriti fuerit iste sanctus Pater, cujus precibus ipse languidus, per Crucis obstaculum, ab infestatione dæmonum est liberatus.

[41] Non longe post venit ad eum quidam rusticus, [& ægrum rustici filium sanat.] & provolutus ejus genibus, magnis vocibus cœpit obnixe rogare eum pro unico suo, in agone constituto, quatenus suis precibus ab instanti mortis periculo liberaret. Cui multum compatiens, Fratribus imperat pro ægroto Dei misericordiam exorare. Quid multa? Fratribus in Ecclesia orantibus, ipse solo prostratus, magnis gemitibus Christi misericordiam postulans, panem transmisit, & statim ægrotanti reddit sanitatem.

[42] Deinde cum adhuc famis inopia vehementer instaret, [Pauperes famelicos] & prædictus Pater tunc ante fores monasterii de Razolo b esset, aspiciens vaccarum suarum c gregem in jugo Alpium pascere, unam ex illis, dum nihil haberet, quod pauperibus alimoniam petentibus daret, a beato Paulo petivit, dicens: O sancte Paule, si pauperibus his unam dares ex illis. Hæc eo dicente, una deorsum ruit, statimque mortua est; cujus carnes jussit continuo dari pauperibus. Qua consumpta, supplex orando secundam, tertiam & quartam, accepit. Quas omnes pauperibus tribuit. Qua de re pastores tristes effecti, duxere gregem vaccarum ex alio latere montis. Sed idem vir Dei, petitioni pauperum subvenire desiderans, cum non haberet, quid petentibus daret, iterum ad sanctum Paulum conversus ait: o Apostole sancte, isti locum mutando fugerunt; te, qui hujus loci patronus existis, fugere nequeunt. Tu qui multum misericordiam prædicasti, tribue mihi, quid adhuc inopibus porrigere valeam. Sic eo cum lacrymis orante, denuo de vaccarum numero quinque corruerunt, quarum omnium carnes in cibum jussit pauperibus ministrari.

[43] Tunc Pastores valde turbati pro novem animalium damno, [miro modo pascit,] venientes adversus eum, magnas querelas ingeminant, dicentes: Melius in tuo monasterio Vallimbrosano stares, quam huc venires; quibus ille placide respondit: Scio vos super hoc esse tristes, nec amplius vultis impendere. Ne timeatis, quia nulla earum hoc tempore plus morietur. Quod & factum est. Et sic ipso orante, ruina vaccarum & mors prius fuit, & mox, ut orare cessavit, incolumes permanserunt. Interea sanctus idem Pater, cujus mentem flamma caritatis urebat, cernens adhuc famelicorum inopiam, & se non habere, quod concite dare posset, totum lac animalium superstitum jussit distribui pauperibus; & sic diu lactis præbendo liquorem, multos a famis periculo liberavit.

[44] [& ostensa erga egenos misericordia;] In eisdem diebus, cum ad Vallimbrosanum cœnobium regrederetur, accersito villico de Ponta d, promisit ei berbicum mittere gregem, in quo multi arietes habebantur; jussitque illi de prædictarum ovium lacte se pascere, quantosque secum posset pauperes, atque de eodem quotidie sustentare; prædictos vero arietes, donec superesset unus ex illis, inopibus largiretur. Sicque factum est. Quidam etiam famulus ejus de Razolo Vallumbrosam venit ad eum, nuncians, ursum maximum vaccarum damnum crebro facere. Cui dixit: Vade & interfice eum. Qui regressus, prædictumque ursum in antro quodam arboris stantem inveniens, securi percutiens arborem, nihilque metuens, dixit: Egredere, quia Dominus abbas imperavit, ut te occidam. Egressus statim est interfectus ab illo.

[45] [quædam miracula] Præterea venerabilis Pater transiens inde per Alpes, venit ad locum, in quo tantæ arboris obstaculum ruerat, quod multorum paria boum, & hominum multitudo leviter amovere non poterant: alia quoque via, rupibus obsistentibus iter mutari non poterat. Ubi modice conturbatus, quasi queritando, socio dicere cœpit: heu quid faciemus? Et conversus in precibus, cum redire sibi grave videretur, nec procedere posset, divinum auxilium humiliter obsecrabat. Tunc Ugo plebanus sancti Johannis majoris, tentans, si quem transitum inveniret. Tandem aggressus molem arboris levavit in collo, cujus pondus homines multi, nec multorum paria boum, ut prædictum est, ullatenus dimoverent; eamque sicut leve virgultum diu sustinuit, ut ipsemet sæpius testabatur. Sicque transierunt illæsi venerandus Pater, prædictusque plebanus. Quod miraculum incolæ terræ nunc usque testantur, adjicientes, actum esse in locum, qui dicitur ad Cellas veteres, non longe a cœnobio Razolensi.

[46] [patrat.] Item prædictus Pater custodibus boum de Razolo die toto arare præcepit, & in nocte pabula carpere. Illi vero respondentes ursos & lupos, nocturnosque timere latrones, ait eis: Beatus Paulus illæsos illos custodiat. Tunc noctu venientes latrones, unum e bobus per cornua ligaverunt, sed de loco mutare non valuerunt. Quem mane custodes adhuc ligatum repererunt, lacrymasque more hominum fundere cœperunt, & hoc prædicto Patri nunciaverunt. Ad quem Pater accedens, dixit: O bos vade, tuumque officium imple. Non enim tem, servatum a noxiis feris latronumque rapina, sanctus Paulus perdere voluit.

ANNOTATA.

a Sensus hic apud utrumque beatum Auctorem non est satis clarus.

b Monasterii nomen apud B. Andream in hac historia non exprimitur.

c Pro vaccarum suarum B. Andreas habet vaccarum pinguium. Hæc differentia satis magna est, in ordine ad theologicam hujus facti discussionem, ut attendenti patet.

d Hic locus a B. Andrea num. 59, vocatur Ronta, cujus situm ostendi ex mappis Geographicis, in Annotatis prioris Vitæ post caput 5.

CAPUT VI.
Arcana cognoscit, ægros sanat, multos instruit.

Post hæc, cum esset in Passiniano, vir quidam ex territorio Poniensi venit ad eum, [Occultum crimen alicui indicat.] dicens seculum se velle relinquere. Quem quasi respuens, ut abiret, jussit: sed homo mirabiliter instans, &, ut sui misereretur, suppliciter orans, demum, sicut erat mitissimus, ejus piæ petitioni annuit. Qui veniens reatus suos ex parte prodidit, & majores quosdam erubuit confiteri. Quem non post dies plures ad susceptionem hospitum, & peregrinorum obsequium exterius collocavit. Pius autem Pater agnoscens inspiratione divina, quæ nequiter occultaverat; una die, dum idem Gerardus alimenta venientibus hospitibus ministraret, illum seorsum vocans, dixit ei: Gerarde quare me sic fallere præsumpsisti? At ille tremens respondit: Quomodo Pater mi? Et Pater: Quando congrue poteris ad me venias, &, quod professus es, indicabis. At ille præceptum Patris adimplens, dum ei licuit, venit ad eum: cui vir Domini: Numquid non mihi dixisti, quia ex integro tuorum scelerum abscondita panderes? Et ille: Utique dixi. Et pater ad eum: Si ita dixisti, quare tam crudelissimum facinus, quod in die sanctæ Apparitionis Domini & ejusdem diei vigilia cum uxore talis illius hominis commisisti, mihi patefacere noluisti? Insuper non tibi sufficiebat tam gravis iniquitas, nisi ad tui confusionem iterum in mente disponeres ad tam grande piaculum reverti? Tunc ille mente confusus videns, se mendacii proprii laqueo deprehensum, confestim ad terram corruit, pœnitentiam sui criminis lacrymis quærit, & omnia quæ sanctus Pater indicaverat, esse vera fatetur.

[48] Item dum in eodem monasterio esset, vir nobilis, [Ægro precibus sanitatem impetrat] Ubaldus nomine, de castro Figlini, notissimus, ac familiarissimus sancto Viro, prævalida ægritudine correptus, videbatur ad extrema deduci; qui vocatis militibus suis & cuncta familia, de propria domo, suisque rebus disponere procuravit. Tunc uxor unum e nobilibus suis, Benzonem nomine, marito in agone jam constituto, vocat, eumque ad Passinianum, unde maritus compatronus erat, ire quantocius mandat & adventum ejus funeris sancto Viro nunciare. Cumque festinus iret, obviavit cuidam, qui dixit ei, se redire a sancti Cassiani cœnobio, ubi sanctum Virum eo die dimiserat. Nuncius hoc audiens, ad montem Scalarium ilico venit, & sanctum Hominem ante fores monasterii psalmos, aut aliud quid reperit meditantem. Quem cum salutasset, requirit ab eo qualiter esset illi. Respondit, tristis & nimis mœrens me fore confiteor pro nobili viro, vestroque fideli amico, qui nunc migrare videtur a seculo. Cui inquit: Quis est ille? Respondit Benzo: Vester valde fidelis illustris Ubaldus. Statim venerabilis Johannes, versis ad orientem luminibus, in multa compunctione parumper substitit, ac deinde oratione completa Benzonem aspexit, eumque præcepit abire, consolans ipsum & dicens: Quam ocius ad propria regredere; quoniam infirmus ille, super quo mœstus veneras, incolumem, Deo præstante, reperies. Et ut promisit, orationibus ejus per Dei gratiam actum est. Quod plurimi de domo præfati Ubaldi oculata fide cum uxore videntes, ac nonnulli de circumstantibus audientes misericordiam Creatoris in beneficio sui famuli collaudabant.

[49] [Gregorium VII miraculo ad sui amorem movet.] Hujus præclari Viri gravitatem & patientiam Gregorius, dum adhuc in Apostolica Sede Archidiaconi Officium gereret, qui postea septimus Gregorius Papa fuit, vir omnino Deum amans; cum eum dure increpare disponeret, præordinata, quæ dicere putabat, oblitus est verba: qua ipsius perfectione sic ab eo comperta, deinceps tantus inter utrumque firmatus est amor, quantus inter amicos carissimos & uterinos solet esse germanos. Hæc itaque vera fuisse, Rodulfus, olim abbas Passiniani, religiosus, & sanctæ conversationis, qui tunc intererat, frequentissime testabatur; de cujus testimonio veridici viri nullatenus est hæsitandum.

[50] [Fratris cujusdam cogitationes cognoscit.] Alio quoque tempore Vir Domini, nimis ægrotus, pulmenti sibi appositi fratri cuidam, Gerardo nomine, particulam porrexit, quam obedienter antea sumpsit, sed postea cœpit intra se multa volvere verba, quomodo tam facile consensisset cibum accipere, quem sibi cogitabat, tunc necessarium non fuisse. Quod pater Johannes per Spiritum sanctum intelligens, expleta refectione, dixit ei cuncta, quæ cogitaverat, sibique per ordinem enarravit. Tunc prædictus frater arcanum sui pectoris diligenter exposuit, & omnia, quæ Vir Domini dixerat, esse vera confessus est. Et nocte sequenti abscessurus, matutinali celebrata synaxi cum eodem Patre, isdem siti gravissima clam laborabat. Quod Johannes pater per cordis illuminationem agnoscens, nutu ministrum suum advocat, ac scyphum vino aqua mixto repletum, discessuro fratri dari signavit. Qui porrectum scyphum cum vino sumpsit, &, exstincta siti, cum licentia Patris gaudens abscessit, agens gratias Deo pro tam eximii reverentia Patris, qui mentis suæ secreta tam patenter agnoverat, & omnibus exposuerat.

[51] [Nummos a Clerico oblatos rejicit,] Unus exinde Clericus plurimum dives vendidit omnia sua, & multos ex rebus suis accipiens nummos, venit ad eum. Quem cum ille paupertatis amicus audiret, qua de causa venisset, sic eum alloquitur: Quamdiu nummum unum ex his tecum habueris vel apud te servaveris, nec mecum participare, nec amicus esse valebis. Hæc clericus audiens, abscessit, pretiumque venditi patrimonii, quod vir Domini speraverat, in pauperum sustentationem distribuit; ac deinde remeavit ad illum, qui Deum auro, & inopes divitibus præponebat. Hoc Johannes pater audito, & quid egisset, in veritate discutiens, qui ante locupletem spreverat, factum pro Christo pauperem post hæc dilectum suscipit in filium. Subinde divino Spiritu inflammatus, more solito non contentus tantum suos subjectos, sed etiam absentes instruere & corrigere satagebat, quibusdam Epistolas mandans: quarum unam Episcopo Vulterrensi satis utilem pro correctione sui, suorumque mandavit, quam ob nimiam prolixitatem huic opusculo inserere recusavi a.

[52] Post hæc, cum longe, lateque odor sanctitatis ejus ad multorum notitiam devenisset, [& variis virtutibus fulget.] ad eum de diversis terris & regnis veniebant monachi, clerici, fidelesque laïci, præcipue Mediolanenses b; audiebant quippe Simoniacam hæresim Johannem patrem cum suis fratribus publice condemnare, & supra omnes mortales modis omnibus expugnare. Propterea venientium ad eum neminem pœnituit, ubi vidit illum & audivit: nec dolere poterat se dispendium pertulisse, vel itineris longioris sumpsisse laborem. Nam si cor dubium, aut fortasse tepidum aliquis visitantium eum haberet, alacer regrediebatur, & cor in fide firmatum reportans, & marsupium profecto non vacuum. Acceperat enim a Domino Jesu Christo vultum omnibus gratum; & sermonem placidum exhibere, manumque largam ad præbendum, dum facultas ei suppeteret.

ANNOTATA.

a Hanc epistolam, a B. Attone omissam, exhibet B. Andreas num. 74, & sequentibus.

b Præter Mediolanenses, a B. Andrea num. 79, enumerantur Cremonenses atque Placentini.

CAPUT VII.
Simoniaci varias contra eum persecutiones & turbas concitant.

Jam omissis plurimis, quæ Deus per ejus merita declaraverat, tempus expetit referre, qualem, & quantam pugnam contra Simoniacam hæresim Johannes pater cum suis, [Petrus Simoniacus] teste maxima parte mundi, Deo propitio gessit. Sicut supradictum est, Johannes pater Petrum Florentinæ ecclesiæ Simoniacum invasorem aperte clamaverat, adhuc etiam eligens cum suis potius amittere mortalem vitam, quam celare veritatem, ipsum Petrum non tantum Simoniacum, sed etiam, hæreticum sæpe dicebat a: unde pervalida contentio in clerum & populum Florentinum orta est. Alii quidem temporalia commoda diligentes, ipsum defendebant: alii cum monachis jam illorum crudelibus b verbis eidem vehementius obsistebant. Dum hæc igitur contentio per dies multos inter clerum & populum haberetur, & seditio inde frequenter oriretur, existimavit hæreticus Petrus clericos & laïcos hoc modo terrere, si monachos necaret, a quibus verba sibi contraria principia sumpserant.

[54] Pro qua re missa multitudine peditum & equitum, nocturno tempore, jussit sancti Salvii cœnobium igne comburi, [missis militibus] & monachos ibi repertos interfici. Johannem vero patrem illic existimavit tunc inveniri: sed ipse præterito die recesserat. Ingressi igitur Ecclesiam, dum fratres nocturnum Officium celebrarent, evaginatis ensibus, ut immites carnifices, oves Christi mactare cœperunt. Alii siquidem in fronte tam grave vulnus infixerunt, ut usque ad testudinem cerebri acies ferri veniret: alterum vero tam impie tam graviter sub oculis percusserunt, ut nasus & dentes cum superiori labio a compagine solita divideretur; & super barbam in inferiori loco penderent: alii præterea gladiorum vulnus in interiora fixerunt, dehinc super eos variis plagis illatis, demum altaria penitus everterunt; & deprædati sunt omnia, quæ invenerant.

[55] [monachos S. Salvii dire vexat;] Post hæc; igne domibus imposito, monachis in ecclesia septem psalmos cum litaniis cantantibus, & in nullo reluctantibus, nec silentium frangentibus; ipsos nudatos & semivivos relinquentes abierunt. Nam etiam ejusdem monasterii patrem, nomine Dominicum, conversatione sanctissimum omni nudaverunt amictu. Qui tamen sic nudus, cœpit solicite quærere, si quid posset invenire, quod se indueret. Tandem pelliceum indumentum, quod ob incuriam inter Fratrum lectos ceciderat, invenit, seque illum dissutum conscissum ac vetustate dilapsum induit. Sed unde inimicus victoriam & exaltationem acquirere credidit, inde detrimentum & confusionem invenit. Nam multi de clero & populo, qui prius ejus videbantur esse fautores, ipsius intuentes impietatem, deinceps monachis facti sunt adjutores, ipsius condemnantes & blasphemantes omnimodam pravitatem. Sequenti vero die tam homines, quam mulieres Florentiæ ad supradictum cœnobium venerunt, & quicumque poterant, necessitatibus fratrum necessaria fideliter obtulerunt. Felicem sese quisque credebat, si aliquem monachorum videre valebat, aut eorum sacrum sanguinem fusum ex terra, lapidibus & lignis, suis pannis posset extergere, cupientes illum pro magnis Reliquiis secum habere.

[56] [quos S. Joannes ad constantiam excitat] Beatus autem Johannes Vallumbrosæ tunc positus, audiens quod acciderat, amore martyrii flagrans ad sanctum Salvium festinus venit. Abbatem, ceterosque Fratres flagellatos, cæsos, nudos considerans, dixit: Nunc vere monachi istis, sed cur sine me hoc perferre voluistis? Valde enim doluit, quod præfatæ persecutioni minus interfuit; verumtamen in hoc ipse martyrii bravium obtinuit, qui discipulorum mentes ad omnem tolerantiam incitavit. Ad hoc etiam venit, quod se teneri, flagellari, detruncari sperabat, & occidi pro defensione Catholicæ fidei. Monachi vero tanto fortiores exinde facti sunt, quanto securiores de corona martyrii, quam jam prægustaverant. Nam tempore synodi euntes Romam constanter & publice Petrum Simoniacum & hæreticum proclamaverunt, ignem se profitentes intrare ad scelus ipsius probandum. Alexander autem Papa, qui tunc Apostolicæ Sedi præsidebat; nec tunc accusatum voluit deponere, nec igneam legem a monachis sumere: pars enim maxima episcoporum Petro favebat, & omnes pene monachis erant adversi: sed archidiaconus Ildeprandus monachorum in omnibus auditor, & defensor factus est.

[57] [nihil timens Simoniacorum potentiam.] Deinde cum lis ipsa quotidie cresceret in immensum, tanta persecutio facta est, adversus Florentinum Clerum Catholicæ partis, ut eam non ferre valentes archipresbyter aliique quamplures, exeuntes de civitate confugerent Septimense cœnobium: quibus Johannes Pater benigne susceptis, omni caritate subsidium pro posse ferebat. Eo tempore Dux Gottifredus ita parti Petri favebat, ut minaretur interimere monachos, & clericos eidem adversos. Qua de causa Petri pars tunc aliquanto prævaluit. Quæ autem lingua fari potest persecutiones & angustias, quas ea tempestate Catholici sunt perpessi? Eisdem quoque diebus præfatus Papa Florentiam venit; & ligna præparata, & coadunata sunt ad accendendum ignem, quem ingredi monachi cupiebant, ut comprobarent, sæpe fatum Petrum Simoniacum & hæreticum esse. Quod examen Papa tunc recipere renuit; sed, clero & populo sub eadem lite relicto, discessit. Sed qualiter omnipotenti Deo prædictam pestem tandem sedare, & prorsus exstirpare placuerit, ut clarius possit intelligi, tota Epistola Florentinorum, præfato Papæ directa, per ordinem in hoc loco scribitur, & quod tunc ostendere Dominus omnipotens dignatus est, ad beati Petri corroborandam fidem, & ad Simonis Magi detestandum errorem legentibus & audientibus liquido pateat.

ANNOTATA.

a Hoc loquendi modo videtur B. Atto confundere Petrum Papiensem cum altero episcopo Simoniaco, qui abbatem S. Miniatis simoniace promoverat. B. Andreas num. 82, hæc alia prorsus phrasi explicat. Plura de hac re vide in commentario prævio §4 & 7.

b B. Andreas num. 81, pro crudelibus habebat credulis. Sed obscuram expressionem correxi: nam hic videtur esse genuinus sensus. Alii cum monachis, jam illorum creduli, id est persuasi verbis, vehementer impugnabant.

CAPUT VIII.
Epistola cleri & populi Florentini, qua Simoniacorum clades narratur.

Alexandro, primæ Sedis reverendissimo ac universali Episcopo, clerus & populus Florentinus, [Clerus & populus Florentinus] sinceræ devotionis obsequium. Jamdiu tædium & laborem nostrum, nec non certamen monachorum contra Simoniacam hæresim Paternitas vestra bene novit: & nunc quoque dignum est, ut qualiter a Deus excelsus pie, ac misericorditer scrupulum hujus rei de cordibus nostris abraserit prænoscatis. Signa enim & mirabilia Dominus noster in nobis fecit, & per ea cæcitatem ignorantiæ, & dubietatis caliginem, ac tenebras erroris de pectore hominum pepulit, & fidem nobis augendo & dilatando, & in se solidando, lux mentibus suæ veritatis clementer infulsit. Pastor quidem bonus de cælo venit, & ovibus assistentibus, atque ad se totis medullis clamantibus, sententiam sereno clariorem, soleque lucidiorem, omnique dicto apertiorem, omnique visu certiorem, de medio ignis, populo suo dedit. Quod vero plebi Florentinæ de Petro Papiensi, qui se nostrum Episcopum haberi volebat, tenendum sit, in suo tremendo judicio declaravit; sed licet miraculorum narratio videatur aliquantulum protelari, causas tamen, unde adhuc ventum est, nequaquam inutiliter putamus debere succincte præscribi.

[59] [Alexandro Papæ narrant,] Quadam etenim die omnes Florentinæ civitatis clerici una congregati cœpimus tam de clericis de locis suis expulsis, quam etiam de nobis ipsis, ante Papiensem Petrum conqueri. De abjectis enim, quia consilium & solatium eorum amiseramus; & quia etiam Prior & archipresbyter noster, metu hæresis, e civitate secesserant: de nobis autem, quia bona pars civium nostrorum nos hæreticos acclamabat. Nam videns nos ire ad eum, dicebat: Ite, ite, hæretici ad hæreticum; ite, quia per vos hæc civitas voragini dabitur, qui Christum impietate vestra de ipsa expellitis, & beatum Petrum Apostolum expugnantes, Simonem Magum pro Deo inducendo colitis. Quid plura? Rogamus eum ut tam nos quam se ab hac infamia liberet dicentes: Ecce nos, si te mundum senseris, si tu nobis jusseris, Dei pro te judicium subire non dubitamus; aut si probationem, quam monachi hic, & Romæ facere voluerunt, recipere vis, ad eos imus, eosque obnixe rogamus. Ad hæc ille inquit, neutrum se jubere, neutrum velle, neutrum recipere. Quin etiam edictum a præside per legatos suos impetravit, ut quicumque laicorum, quicumque clericorum se ut episcopum non coleret, suique imperio non obediret, ad præsidem vinctus non duceretur, sed traheretur. Si autem quia nostrum, his minis territus, de civitate fugeret, ad dominium Potestatis adsumeretur, quidquid possedisset.

[60] [quomodo post varias turbas] Clerici vero, qui sub tutelam beati Petri Apostoli agendo contra Simoniacam hæresim in oratorium ejus confugerant, aut sibi conciliarentur, aut sine spe audientiæ extra civitatem pellerentur. Hinc factum est, ut vesperascente Sabbato initii jejunii, cum apud prædictam Ecclesiam beati Petri Apostoli ipsi clerici lectionum ac responsoriorum sequentis Dominicæ recordarentur, municipales præsidis, eo quod se cum salva reverentia Petri Apostoli Simoniaco hæretico non posse obedire responderint, illos extra emunitatem oratorii, beatum Petrum Apostolorum principem parvipendentes, ejicerent. Fitque denique pro hoc scelere concursus Catholicorum virorum, & maxime feminarum velamina capitum projicientium, & expansis crinibus flebiliter incedentium, pectora pugnis, miserabiles ad Deum voces mittendo, dure tundentium & super virorum ac filiorum morte triste lamentantium. Nam in plateas luto plenas se prosternentes, ajebant: Heu, heu, o Christe, tu, hinc ejiceris; & quomodo nos desolatas relinquis? Tu nobiscum habitare non sineris, & nos quomodo hic habitamus? Vidimus, quia nobiscum manere voluisti, sed vadis, quia Simon Magus te non permittit. O sancte Petre, numquid a Simone Mago vinceris, quia ad te confugientes non defendis? Nos putavimus ipsum in infernalibus pœnis esse vinctum & catenatum: sed ecce cernimus illum ad tuum dedecus hostiliter suscitatum. Virorum quippe alii ad alios dicebant: Videtis, & aperte videtis, Christus hinc discedit, abit, quia legem suam adimplens, se pellenti non resistit. Et nos, viri fratres, civitatem hanc, quo hæretica pars ea non gaudeat, incendamus, atque cum parvulis & uxoribus nostris, quocumque Christus ierit, secum eamus, si Christiani sumus, Deum sequamur.

[61] His ergo ejulatibus, hisque doloribus, nos quoque clerici, [igneam probationem expetierint,] qui ipsi Papiensi videbamur fautores & asseclæ & qui ab aliis hæretici acclamabamur, eo quod ipsum sequebamur, permoti, seramus ecclesias, & more projectorum, non tangimus campanas, populis non psalmos, non denique canimus Missas. Nec mora, nobis congregatis, fit Domino inspirante consilium. Ad Dei monachos, qui Septimo in monasterio sancti Salvatoris degunt, communi voto quosdam nostrum mittimus, petentes, & orantes dubietatem hujus rei velle prodere & veritatem cognoscere, cognitamque firmiter promittentes tenere. Responsum autem est nobis, quia si Catholicam fidem pro viribus vellemus tenere atque defendere, & Simoniacam hæresim impugnando destruere, virtus Salvatoris, tam hujus negotii dubietatem, quam etiam cæcitatem de cordibus nostris eliminaret.

[62] Fatemur, promisimus de hac re hoc sequi, [quam Petrus Simoniacus respuit.] quod & ipsi, si suis factum compensarent dictis. Quid plura? Statuitur dies omni voto quæsita, in qua & dubietatem perdidimus, & ex qua veritatem, quam monachi dicebant, pro posse defendendo tenemus. Quarta namque feria, in prima hebdomada Quadragesimæ constituitur dies. Secunda & tertia feria specialiter pro hoc Deum oramus, & ut Deus, qui unica est veritas, veritatis hujus reseraret ostium, obsecramus. Illucescente vero quarta feria a quodam nostrum itur ad virum Papiensem, qui rogans eum, inquit: Fac pro Dei tremore, proque remedio animæ tuæ, si est de te quod monachi dicunt; noli clericos, noli populum in eundo laboribus afficere, noli Deum experiendo tentare, sed hujus negotii veritatem, ad Dominum te convertendo, pande: Aut si hoc te noscis immunem reatu, nobiscum venire dignare. Ad quæ ille: Nec ego illuc venio, neque te, si tu me diligis, ire volo. Ad hæc vero dictum est sibi: Profecto Dei judicium, quia omnes vadunt, videre ibo, & quid ibi agatur, solerter scire curabo; & quodcumque Deus judex justus in judicio suo recto monstraverit, secundum meum valere defensabo. Nec tibi meum molestum sit iter, quia te hodie, qualis sis, sententia Dei recte ostendet. Aut enim te hodie, magis quam umquam fueris, habebimus carum, aut viliorem & contemptum.

[63] Nos interim quasi cælesti præmoniti oraculo, non exspectamus nuncium: Curriturque a nobis clericis, [Magna hominum multitudine ad monasterium Septimense confluente,] atque laïcis, & feminis ad Septimum, in quo est sancti Salvatoris monasterium. O mira Domini potentia miraque clementia, qui voluntates non solum expeditis, sed etiam prægnantibus vires ad eundum donavit! Numquid enim longitudo matronas, numquid via cœnolenta multitudine aquarum delicatas terruit? Numquid pueros jejunium exasperavit? Congregatis denique omnibus clericis & laïcis promiscui sexus & ætatis fere ad tria millia ad prædictum monasterium, interrogamur a viris Dei: Cur, Fratres, venistis? Respondetur a nobis: Ut illuminemur, & errorem relinquentes, veritatem sequamur. Quomodo, inquiunt, illuminari vultis? Nos inquam respondentes: Ut copioso probetur igne, quod de Papiensi Petro dicitis. Quem, inquiunt, fructum hoc facto habebitis, aut quem honorem inde Deo reddetis? Respondemus omnes: Et erimus vobiscum rectam fidem defendentes, & Simoniacam hæresim abominando, Deo semper gratias agentes.

[64] [paratur lignorum strues & accenditur;] Quid longius moramur? Fiunt statim a populo duæ strues lignorum altrinsecus juxta se in longitudine positæ. Singillatim vero longitudo utriusque fuit pedum decem; latitudo autem ambarum singillatim quinque pedum, & dimidium dimidii pedis; altitudo denique utriusque separatim fuit quatuor pedum & dimidium. Inter utrasque vero pyras in longitudine semita unius brachii exstitit, & ipsa strata siccis lignis, & ad ardendum bene paratis. Interea fiunt pro hac re psalmodiæ, letaniæ, supplicationes. Monachus intraturus ignem eligitur; jussuque abbatis celebraturus Missam ad altare procedit. Missa vero cantatur cum magna devotione & supplicatione omnium. Chorus monachorum & clericorum, nec non laïcorum ex corde lacrymatur. Ut autem ventum est ad Agnus Dei, quatuor monachi, unus imaginem Domini Crucifixi, alter aquam sanctificatam, tertius XII cereos benedictos accensos, quartus thuribulum thure plenum, bajulantes, procedunt ad succendendum lignorum præscriptas pyras.

[65] His igitur visis clamor omnium in cælum attolitur, [quam post celebratam Missam] Kyrie eleison flebilissime pleno ore cantatur. Jesus Christus creberrime, ut exsurgat, causamque suam defendat, oratur: Maria ejus Mater, ut hoc sibi suadeat, multum a viris, plurimum a feminis supplicatur: Petri Apostoli nomen, quo Simonem perdendo damnet, millies ingeminatur: Gregorius Urbis Præsul, ut ad suas verificandum properet sanctiones, suppliciter obsecratur. Interea dum pro ingenii capacitate ab omnibus Deus oratur, presbyter, perceptis salutis mysteriis, & expleta Missa, exutaque casula, ceterisque sacerdotii indumentis sibi retentis, crucem Christi portans, cum abbatibus, & monachis letanias faciendo, ad strues lignorum jam rogos fieri incipientes appropinquat: ibique Deus quam multipliciter ac uniformiter ab omnibus adoratur, nulla lingua fari, nullus sensus colligendo valet meditari. Tandem silentium cunctis imponitur, & ut conditionem rei, pro qua hæc fiebant, intente audiamus, & bene intelligamus, monemur. Eligitur denique abbatum unus, clamosus voce, apertus lingua, qui aperte ad intelligendam orationem, in qua conditio petitionis ad Deum continebatur, populo legit.

[66] Collaudantibus autem cunctis conditionem, tunc iterum alius abbatum silentium petit, elevansque vocem, alloquitur omnes dicens: [& fusas ad Deum preces] Viri Fratres, & sorores, pro salute animarum vestrarum, teste Deo, hoc facimus, ut deinceps a Simoniaca lepra, quæ fere jam totum sordidat mundum, caveatis. Hujus lepræ contagium tam magnum esse sciatis, quod istius immanitati cetera crimina comparata, sunt quasi nihil. His ergo expletis, cum utrique rogi jam se ex majori parte in flammivomos vertissent carbones, & cum media semita ignivomarum copia prunarum tacta æstuaret, ut usque ad talos pedes euntis, sicut post in probatione patuit, in prunas infigi possent; sacerdos, & monachus, jussu abbatis, hanc orationem cum magna voce, audientibus & flentibus fere tribus millibus, fudit ad Dominum: Domine Jesu Christe, vera lux omnium in te credentium, tuam misericordiam peto, tuam clementiam exoro, ut si Petrus Papiensis, qui Florentinus Episcopus dicitur, interventu pecuniæ, id est munere a manu, quod est Simoniaca hæresis, Florentinam arripuit sedem, nunc tu, Fili æterni Patris, salus mea, in hoc tremendo judicio, ad adjuvandum me festina, & me illæsum sine aliqua combustionis macula mirabiliter conserva; sicut quondam illæsos salvasti tres pueros in camino ignis ardentis. Qui cum æterno Patre tuo, & Spiritu sancto omnia cooperaris, & vivis, & regnas in secula seculorum.

[67] Cumque omnes, qui aderant, respondissent, Amen, [monachus ingreditur, & illæsus transit.] pacis osculum Fratribus dedit, & accepit. Interrogamur omnes: Quamdiu vultis ipsum in igne manere, Responsum est ab omnibus: At, at quid dicitis? Sufficit, domini, satis cum solemni gravitate pedetentim ignem, flammasque transire. Jubetur quidem sacerdoti, & monacho, voluntati nostræ satisfacere. Tunc ipse sacerdos contra ignis ardorem salutare signum faciens, crucemque Christi bajulans, ipsamque, non flammarum multitudinem attendens, intrepidus mente, hilaris vultu, cum quadam celebritate gravitatis, illæsus in corpore, illæsus & in omnibus quæ secum portabat, in virtute Jesu Christi mirabiliter ignem pertransiit; nam flammæ undique concurrentes, & circumquaque exsurgentes, Albam quasi byssinam intrabant, & implendo inflabant; sed naturæ suæ immemores, nihil sibi ustionis inferre poterant. Manipulum denique & stolam, eorumque fimbrias more ventorum sustollendo, huc illucque varie ferebant, sed calore perdito, ipsas in nullo comburere valebant. Pili quoque pedum ejus inter flammosos carbones immittebantur; sed, o mira Domini potentia, o Christi laudanda clementia! eorum nulli odore ignis lædebantur. Inter capillos nempe flammæ circumsurgentes intrabant, eosque flando levabant & relevabant: Sed nec summitatem alicujus eorum, vires suas oblitæ, adurendo retorquere valebant. Erant quippe flammæ ex omni parte ipsum concludentes ad Salvatoris miraculum, non ad ardoris incendium. Ardorem Catholicæ fidei sentiebant, ideoque non ardebant. Deus profecto noster ignis consumens aderat, ideoque, ipso nolente, corporeus ignis nihil nocere poterat. Procul dubio verum erat quod a servis suis dicebatur, quia illorum testis, veritate juvante, ab igne miraculose liberatur. Veritas enim semper liberat, quos falsitatis macula non coinquinat.

[68] [Hoc prodigio moti Florentini] Postquam autem egressus est de igne, dum iterum vellet focum repedare; capitur a populo, deosculantur pedes præ desiderio. Præ gaudio quidem se quisque beatum putabat, qui vestimentorum quamcumque particulam deosculari valebat. Gravi namque premebatur angustia populorum, sed magna cum difficultate liberatur viribus clericorum. Laus Deo ab omnibus una præ gaudio, etiam flendo cantatur, certi jam quia verbum Dei numquam mutatur. Simon Petrus magnis laudibus sublimatur: Simon denique Magus, ut stercus pedibus conculcatur. Nomen Petri Apostoli in ore omnium super mel & favum cum laudibus magis magisque dulcescit: nomen impii Simonis super fel & sulphur cum vituperatione magis magisque putrescit. Magnitudinem quippe horum Christi signorum, copiamque gaudii nostri, ac quotidianam gratiarum actionem, nec cordis sensus cogitare, nec linguæ plectrum exprimere, nec manus, sicut est, umquam sufficient scribere.

[69] [Simoniacam hæresin execrantur.] Sed quia sapienti de multis pauca sufficiunt, demum ad Paternitatem vestram supplicandum concurrimus. Per ipsum vero Beatitudinem vestram oramus, cujus Vicarium, tam in cælis, quam etiam in terris vos esse desideramus; dignamini plebi, longa peste demolitæ, consilium pariter & defensionis auxilium impendere. Dignamini nos miseros ab importunis luporum faucibus abstrahendo eripere. Dignamini, precamur, arma contra hostes Petri Apostoli movere, acies struere, vires sumere, sancta bella committere, & nos oves Christi beato Petro, tibique vice ejus commissas, contra Simoniacos præliando, de captivitate liberare. Plerisque etenim nostrum beatus ipse Apostolus, ut olim a Nerone in Cruce confixus in visu noctis apparet, & passionem suam ostendendo, ut a societate Simoniacorum declinemus, pie suadet. Sicut inquiens me Simoni Mago numquam conjunxi, sic quoque vos, si Christi esse vultis, si oves pascuæ ejus estis, si me clavigerum regni cælestis creditis, si me vobis portas regni cœlorum aperire cupitis, Simoniacis nolite sociari, nolite conjungi, nolite communicare. Nunc itaque, Domine sancte, quia fiducia recuperationis nostræ, secundum Deum, in sancta Sede Romana est posita, vos, qui ipsi præsidetis, oramus, ut rapacibus lupis ex adverso ascendatis, atque auctoritatem sacerdotalis culminis pro ovibus vobis vice Petri creditis opponatis. Iterum, iterumque cernui solicitudinem vestram oramus, Pater, ut quod pastoris est, nobis dilaniatis ovibus ne pigritemini clementer impendere.

ANNOTATA.

a Qualiter hic clariorem sensum efficit, quam apud B. Andream qualis.

CAPUT IX.
S. Joannes post spiritale auxilium Mediolanensibus præstitum, & dictatam de fraterna caritate epistolam pie moritur.

His autem cognitis Dominus Alexander Papa præfatum Petrum Simoniacum de omni episcopali officio deponere curavit. [Petro Simoniaco deposito, & Petro igneo abbate constituto,] Eo tempore comes Bulgarus religionem & sanctitatem, injunctamque constantiam adversus hæreticos, beati Johannis, suorumque monachorum agnoscens, in monasterio Ficiclensi venerabilem Petrum, qui per ignem mirifice transierat, rogavit sanctum Johannem in abbatis officio constituere. Cujus petitionibus annuens, eidem loco prædictum virum in abbatis officio præfecit. Qui postmodum inde abstractus, & Romam, Deo volente, deductus, post custodiam vaccarum, & asinorum, quam in Vallimbrosa, jussu beati Johannis, humiliter tenuit, post gradum præpositi penes Passinianum, & abbatis officium in prædicto Ficiclo, decenter exstitit Cardinalis & Episcopus Albanensis.

[71] Interea quidam fideles clerici, & laïci Mediolano petentes auxilium sancti Johannis, [Mediolanensibus succurritur contra Simoniacos.] asserentes, quod per multos annos, tam ipsi, quam plures alii, zelo divinæ legis Pœnitentiam, & Communionem non acceperant, qui Simoniacos omnimodo devitantes, Catholicorum in sua terra nullum inveniebant. Quibus misericordia motus, ait: Quod vobis consilium possum impendere? At illi: Pater, inquiunt, sancte, si tot miseris vis subvenire, Clericos, qui ex nostra terra pro vitando consortio hæreticorum ad te confugerunt, a Catholicis fac ordinari, tales illuc remitte, & Christianitatem jam pene deletam poterunt renovare. Quid multa? Pater pius, more solito nimia pietate commotus, non solum illos, sed etiam, quos jam in interiori cella novitiorum habebat, & qui venerant induere monasticum habitum, inde abstraxit, & a Rodulfo episcopo Tudertino, sanctissimo & catholico viro, gradatim ordinari fecit, eosque Mediolanum direxit. Hunc Episcopum post Petri Simoniaci depositionem ad regendum Florentinum episcopatum Papa mandaverat: Et, ut magis dicam, ipsum Dominum Rodulfum episcopum præfato Mediolano cum viris eruditis postea misit, ut cunctis Catholicis, id omnino petentibus, episcopali officio subveniret ad consolanda corda fidelium, diu pastore catholico destituta.

[72] In eisdem diebus una mulier cum tribus parvulis filiis, quorum unum a dextris, a sinistris alterum ducens, [S Joannes patrato miraculo,] tertium in humeris ferens, filiis ac sibi victum circumquaque pergendo quærebat. Quæ cum ad hospitalem sancti Salvii, eleemosynam quæsitura, venisset, eamque beatus Johannes multiplicatam filiis, & depressam inopia cerneret, pietate motus custodem hospitalis, Andream nomine, vocat, & jubet, ut aliquid mulierculæ largiatur. Ille vero, quem egestatis copia valde premebat, respondet, se non nisi panem unum habere. Cui reverendus Pater de eodem jubet mulieri pro Dei caritate partem porrigere. Cujus jussioni minister obediens, ad furnum properat, in quo panem eumdem reposuerat, & intuens vidit totum furnum plenum panibus. Qui valde lætus effectus, ad illum rediit, sibique quod acciderat, nunciavit, meritis ejus id evenisse non dubitans. Quod beatus vir audiens, dixit ei: Tace, & hoc nemini dicas; panem autem, ut jussi, petenti tribuas.

[73] [mortem suam prædicit,] Post hæc ad Passinianum rediit, ubi diem ab eo longo tempore desideratum, scilicet, ut dissolveretur, & esset cum Christo, devotus, & supplex exspectare cœpit cum magna cordis exsultatione; sæpius hunc versiculum repetens: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam, & apparebo ante faciem Dei? Et subjungebat; Satiabor cum manifestabitur mihi gloria tua. Languore itaque gravescente, cœpit evidenter dicere, quod vitæ suæ terminus propinquabat. Mandat itaque discipulis, quos Fratribus præposuerat, & ad se facit absque mora venire. Quos de Ordinis observatione, commissi gregis custodia præmonens, & in multis eos exhortans, benedixit eis, & osculatus est eos, præcipiens unicuique continuo remeare ad propria monasteria. Qui licet mœrentes, & nimium flentes, nec Patris jussioni contradicere præsumentes, inviti revertebantur. Remanserunt tantum cum eo domnus Rusticus Prior, & Lætus Passinianensis abbas. Isti accedentes ad eum eadem hebdomada, qua obiit, humili prece rogaverunt ipsum, ut Fratribus exhortationem aliquam de concordia pacis, & caritatis unitate relinqueret. Tunc jussit hæc, quæ hic continentur, dictari, & scribi pro ædificatione fidelium in posterum conservanda.

[74] [& dictata epistola] Johannes Abbas omnibus Fratribus in amorem fraternitatis secum junctis salutem & benedictionem. Me sub gravi infirmitate diu laborantem, Deus ut animam recipiat, corpus meum terra, quatenus ad pulverem revertatur, unde materiam sumpsit, quotidie exspecto. Et hoc mirum non est: quia ætas etiam absque tantæ infirmitatis oppressione, hoc me admonet quotidie exspectare. Et hinc transire quasi sub silentio æstimabam: sed locum & nomen, quod in hac corruptibili carne a, quamvis non sicut decuit, tenui, pensans; esse utile duxi, vobis aliquid de vinculo caritatis loqui. Et hoc non a nobis & noviter, sed, quæ quotidie auditis, transcurrendo replicare breviter. Certe hæc est illa virtus, quæ omnium rerum creatorem effici compulit creaturam. Hæc est illa, quam indicem b ipse suorum omnium mandatorum Apostolis commendans, ait: Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. De ista Jacobus Apostolus loquitur, dicens: Qui totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ista est, de qua beatus Apostolus Paulus dicit: Caritas cooperit multitudinem peccatorum.

[75] [suos ad fraternam caritatem hortatus,] Hinc ergo colligere possumus, quod tenendo caritatem, omnia peccata operiri; ceteras vero virtutes æstimantibus se obtinere posse, sine hac nihil valere. Sed hæc audiens quisque superbus & inobediens, hanc in veritate cogitat habere, si se corporaliter in communione Fraterna viderit perdurare. A qua, ut ita dicam, opinione falsa unumquemque beatus Gregorius, veræ caritatis finem indicando, excludit, dicens: Ille perfecte Deum diligit, qui sibi de se nihil relinquit. Quid vero de caritate singulariter loquar, ignoro: quoniam omnia dominica mandata ab hac pullulare radice scio. Quia si multi sunt rami boni operis, una est tamen radix caritatis. In cujus calore nequaquam reprobi possunt diu perdurare, Domino Salvatore dicente: Refrigescet caritas multorum. Quos frigidos, & ab unitate divisos, Apostolus Joannes plangit, dicens: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Et si ita est, immo quia ita est, debet unusquisque fidelis semper pensare, qualiter se tam summo bono possit copulare, secumque, quos habeat in via Dei socios, anxius quærere. Et sicut reprobi hanc relinquendo, a Christi corpore abscinduntur, sic electi eam in veritate amplectendo, eidem Christi corpori confirmantur. Ad hanc vero inviolabiliter custodiendam valde utilis est unitas fraterna, quæ se constringit sub unius personæ curam: quoniam sicut flumen a suo alveo siccatur, si in multis rivulis dividatur, sic fraterna unitas minus valet ad singula, si fuerit sparsa per diversa. Idcirco, ut in longo ista caritas inviolabilis permaneat vobiscum, volo ut in Domino Rodulfo vestra cura & consilium post meum obitum pendeat, saltem sicut in me pependit in mea vita. Valete.

[76] Tertia postea die priusquam obiret, vidit sibi juvenem assistentem, [angelum videt] quem fuisse ipsius angelum æstimamus. Quem cum solus & nullus alius cerneret, ait Fratribus: Quare Fratrem illum non vocastis vobiscum, dum comedistis? Cui Fratres: De quo, inquiunt, Fratre dicis, Pater? Et ille: De illo, inquit, pulchro juvene, qui ad nos venit, & nobiscum moratur ingrediens & egrediens. At illi: Unde est, & quo nomine vocatur? Nescitis, inquit, quia de monte Domini est c, & Benignus vocatur? Tum ille, Spiritu sancto docente, intellexit angelum esse & vere de monte Domini, id est de cælo fore, talique dixit illum nomine appellari, id est Benignus. De illo siquidem monte, Psalmista, ait: Quis ascendet in montem Domini? Et alibi: Quis requiescet in monte sancto tuo? Ad ipsum siquidem montem per gratiam Christi ascendere cupiebat, cui diutius ipse servierat. Et recte beato Johanni angelum talis nominis deputaverat, quem misericorditer immensa benignitate præ multis mortalibus ditaverat. Quibus auditis, Fratres abierunt, & super mensam victum unius hominis posuerunt, extra Fratrum victualia constituta. Quo adimpleto, quievit.

[77] Deinde cum ad exitum propinquaret, fecit hæc in breviculo scribi, & in manu poni, [ac pie moritur.] sibique consepeliri præcepit. Ego Johannes credo, & confiteor fidem, quam sancti Apostoli prædicaverunt, & sancti Patres in quatuor Conciliis confirmaverunt. Ut crederetur intimo eam corde tenuisse, quam videbatur verbis & operibus eatenus utiliter defendisse. Post hæc Christo tradidit spiritum, corporis & sanguinis ipsius perceptione munitum, in quem integra fide crediderat; quem pure dilexerat, cui pia intentione servierat, secum talentum sibi creditum multiplicatum reportans. Obiit autem feliciter anno MLXXIII d Dominicæ Incarnationis, in ferventissimo æstatis ardore, quarto scilicet Iduum Juliarum.

ANNOTATA.

a Pro carne B. Andreas num. 112, habet terra; quæ utraque expressio commodam interpretationem patitur.

b Pro voce indicem B. Andreas posuit in vice. Hæc differentia etiam facile conciliari potest, ut attendenti patet.

c B. Andreas num. 115, hoc responsum Læto abbati Passinianensi attribuit.

d Annum mortis non exprimit B. Andreas. Tantæ tamen auctoritatis in ea re est nobis B. Atto, ut discrepantes paucorum recentiorum opiniones de mortis anno rejiciamus.

CAPUT X.
S. Joannis exsequiæ, successores, & quædam miracula.

[S. Joannis exsequiæ.] Tunc abbates, qui præsentes erant, spe certa credentes Deum sine fœtore posse servare Magistrum in æstatis fervore, qui discipulum ejus in igne prius servaverat absque omni combustione; deliberaverunt funus Patris insepultum retinere, donec abbates ad ejus exsequias undique convenirent. Hac itaque causa insepultum per triduum permansit: in quibus diebus ad celebranda tanti patris obsequia a pene innumerabilis clericorum ac monachorum multitudo convenit. Per hos autem dies, & noctes, qui convenerant, tanto Patri honore debitum impendentes, infatigabiliter gratias agentes Christo, qui cursum ejus in omni religione servaverat, benedicebant Deum in his, quæ de eo noverant & audierant. Post hæc sancti viri corpus in hymnis, & laudibus debitis sepulturæ tradiderunt, ita immune ab omni fœtore, quemadmodum illæsam fidem suam, donec vixit, ab omni contagionis errore servaverat; & velut Omnipotens discipuli transeuntis per ignem carnem & incombustas vestes omnimodo custodierat.

[79] Quo sepulto communi fratrum electione Dominus Rodulfus obedientiam sibi a Patre injunctam accepit, & triennio rexit, [Ejus successores in abbatiali munere] & dum vixit, Vajanum, Fontem Faonis, & Coneum sub suo regimine sumpsit. Post cujus excessum, Prior Rusticus regimen totius Congregationis tenuit, quam sexdecim annis satis fideliter custodivit: sub quo cœnobium sancti angeli in Pistoria, sanctæ Mariæ in Nerana, sancti Fidelis Strumis, sancti Pauli Pisis, sancti Salvatoris in Sophena; unum in monte Armato, alterum Osellæ in partibus Castellanis noviter sunt instituta. Deinde post depositionem carnis & Patris eximii sepulturam, multa per ejus merita Deus ostendit; quorum aliquam partem subjungere mihi visum est utile pro utilitate legentium, & multorum ædificatione fidelium.

[80] Johannes, qui camerarius & cellerarius erat, [Cibi in ejus exsequiis mirabiliter multiplicati.] videns immensam turbam monachorum, clericorum, ac laïcorum ad exsequias sancti Patris undique convenire; dum non haberet, quod tantis posset apponere, cœpit vehementer æstuare, nesciens omnino, quid ageret. Tandem ad se reversus, confidens in Domino, meritisque Patris sancti præsumens, ait: Qui de quinque panibus quinque millia satiavit, potest interventu nostri Patris olera, simulque legumina, cum aliis victualibus hodie multiplicare. Quo dicto vascula, quæ more solito fratribus parari solebant, quæ quotidianis eorum usibus vix sufficiebant, integra fide, spe certa, caritate perfecta, & ad coquendum cum cibariis statim præparavit, & ad ignem posuit. O mira res, & stupenda! de vasculis, quibus solitam annonam fratres loci illius tantum alere solebat, a mane usque ad noctem supervenientibus ibidem hospitibus administravit: nec in aliquo defecerunt, sancti Viri precibus mirabiliter aucta.

[81] Dominus quoque Gregorius VII Papa, qui ad sacrosancta Missarum solemnia veniens, [Gregorius VII illius ope devotionem recuperat.] in multa compunctione solebat accedere, continuis tribus … cum compunctio consueta sibi deesset, in memoriam venit ei nomen, & sanctitas sancti Johannis, cum quo, dum vixerat, amicitiam & notitiam multam habuerat b. Quem, dum in suum auxilium humiliter invitasset, mox gratiam ejusdem sanctæ compunctionis multo largius, quam solebat habere, resumpsit. Quod Dominus Petrus Albanensis Episcopus ex ipsius ore Domini Papæ audisse, ipse quoque verum fuisse coram multis crebro dicebat. Item Dominus Teuzo Razolensis abbas, qui de primis maximisque discipulis ejus fuit, dum iter ageret, veniens Vallem Umbrosam, gravissimo iliorum dolore sæpius torquebatur. Cumque inter immensas doloris angustias fluctuaret, redire nolens, progredi non valens, Patrem Johannem anxius rogare cœpit, & dolor ab eo confestim abscessit.

[82] Alia quoque vice, dum eidem abbati Teuzoni domini Prioris Rustici fuisset obitus nunciatus, [Varii ejus intercessione sanati.] & ipse tanto languore teneretur, ut se nullo modo posset movere; calliculam benedicti c Patris reverenter tetigit, & mox sanissimus effectus, ad sepulturam defuncti perrexit. Item matrona quædam nobilissima, nomine Adalasia, gravissimis per unum integrum annum febribus magnis exæstuans ante sepulcrum ejus aliquantulum jacuit, & ilico, sanitate recepta, meritis ejus incolumis facta, remeavit ad propria. Diebus eisdem una lampas ante sepulcrum ejus a Priori tunc tempore constituta, quæ nocturnis horis accendebatur, per multos annos ibidem mansit. Quam plerumque in terram corruisse, & semper illæsam mansisse, qui primum ista dictavit, cum multis se vidisse profitebatur.

[83] Sub eodem tempore, miraculum non dissimile per ejus merita dicitur contigisse. [Lampas invocato ejus nomine mire accensa.] Quidam presbyter, nomine Zenobius, fuerat, qui plebem Brozensem per quadraginta annos & eo amplius rexit. Qui dum una die, sole vergente ad occasum, acceleraret se vespertinam celebrare synaxim, accensa candela, lampadem ecclesiæ festinabant ignire; & cum in ea minime liquorem olei reperisset, nec alias haberet, unde eam reficere posset, sæpius replicando ipsam ignivit: sed aqua, quæ in ea erat, absque mora lucentem velociter exstinguebat. Tunc animo furibundus, fideliter tamen orans, ait: Si vera sunt, quæ de Johanne Gualberto vidi & audivi propriis oculis, in ipsius nomine præcipio tibi, ut celeriter accensa inexstincta permaneas. Quæ sub tanta velocitate subito est accensa, acsi divinitus imperatum ei fuisset. Idem ipse, qui vidit, & interfuit, hæc scripsit, & dictando mandavit.

[84] [Quidam spina gutturi infixa liberatur.] Deinde Frater quidam, Albertus nomine, qui in eodem Passiniani cœnobio, in quo beatus Johannes requiescit, dum piscem manducaret, una piscis spina repente gutturi ejus hæsit, quæ sibi gravem angustiam diutius intulit. Sed dum immensum periculum conaretur effugere, nec valeret; ad sancti Johannis patrocinium recurrit, quod efficaciter sibi mox præstitum sensit. Nam ejus nomen corde invocans, præsidiumque rogans, quod præ nimia angustia, voce non poterat, spinam repente glutivit, & affligentem se molestiam suffragio pii Patris evasit.

[85] [Duo fures, prodigrose detenti,] Idem Pater dum adhuc viveret in hac luce, & esset apud sanctum Salvium œconomus, duos artifices in cella ejusdem loci pro necessario opere posuit. Qui, maligno spiritu suadente, noctu venerunt ad eamdem cellam, disponentes furtim auferre, quæ illis apta videbantur; non attendentes Apostoli scriptum: Qui furabatur, jam non furetur, magis autem laboret manibus, quod bonum est. Ingressi itaque cellam, impleverunt saccos, quos portaverant, diversis bonis, & eos sibi superponentes, ut aufugerent, laborabant. Sed peccatorum suorum irretiti vinculis, & beati Johannis impediti meritis sic immobiles stare cœperunt, quasi affixi terræ radicitus tenerentur, nec saccos dimittere, nec vacui recedere valebant.

[86] [ab eo reprehenduntur ac dimittuntur.] Cum vero prima hora diei cellam unus ex Fratribus introiret vinum haurire pro Missa celebranda, latrones admirans, ad Ecclesiam rediit. Finito autem Capitulo, retulit, quod in cella cognoverat, sed cellerarius se nescire respondit. Beatus autem Johannes hoc totum, sancto Spiritu revelante, cognoscens, ivit ad illos, ac vehementer corripuit, & ne talia de reliquo præsumerent, prius admonuit. Exinde partem furti pie concessit illis, partem nihilominus abstulit. Qui Patris ejusdem monitis edocti res pauperum ultra non rapere, sed, cum indigerent, humiliter postulare; demum absolvit, & licentia ejus illæsi, non sine verecundia discenerunt.

[87] Sunt præterea nonnulla alia de venerabili patre Johanne litteris tradita, [Præter alia quædam miracula,] quæ oculis aspexi, quædam alia, quæ fidelium narratione multorum audivi, quæ præsenti opusculo renui copulare d, veritus excedere superius pollicitam brevitatem. Insuper ad tumulum ejus non solum illius terræ incolæ, verum etiam de remotioribus partibus multi crebro veniunt, plurimis anxietatibus pressi, ac variis infirmitatibus aggravati, qui, præstante divina clementia, sancti Johannis precibus læti & incolumes ad propria revertuntur.

[88] Quidam monachus Pistoriensis monasterii sancti Angeli, interveniente necessitate, dum iter ageret, ad quemdam pontem perveniens, [monachus a mortis periculo liberatur.] neglexit ex equo descendere, seque confidens equo ad salutem convenienter transvehi, nihil timebat incommodi. Dum autem per pontem transiret, equus ex improviso sub pede lapsus corruit, unde monachus, qui ei supersedebat, vi cadentis equi fortiter impulsus, extra pontem cecidit, & pavore mortis repentinæ perterritus, reverendum patrem Johannem fideliter invocans, semper paratum adjuvare, ut ei succurreret, valido clamore cœpit invocare. Cui quædam imago fulgens protinus assistens, & ejus lateri utramque manum apponens, illum forti veloci impulsu super pontem reduxit, eique mox vestimenta caballus, de quo ceciderat, dum conaretur assurgere, genu premens, tamdiu tenuit, donec monachus manibus reductis, equum comprehenderet, ejusque ventrem subintrans, pontem illæsus ascenderet. Sicque factum est, dum monachus, qui morti videbatur esse vicinus, beati patris Johannis nomen congeminando fideliter repeteret, illius præsidio non solum meruit ab imminenti morte mirabiliter eripi, verum etiam pristinæ sanitati ex integro restitui.

[89] Huc usque pertingunt Acta a Thesauro Velio & Joanne Mabillonio edita, [Actorum epilogus numquam antea editus.] quorum epilogum hactenus inter manuscripta sacrarii & bibliothecæ Vallumbrosæ latentem solita sua diligentia detexit jam sæpe merito laudatus D. Aurelius Casari, qui testatur, epilogum istum concipi his verbis: Hæc ego Frater unus peccator monachus de Patris tanti Congregatione qualiscumque discipulus fideliter edidi ac velociter excepi * ad divinum honorem & reverentiam, præcipue Vallumbrosani Collegii, aliorumque instructionem fidelium eadem scire volentium; optans, studiolum meum in oculis gratum esse legentium. Ipsum vero sanctum Patrem humiliter obsecro pro meorum copia commissorum Christi exorare misericordiam, ut qui propriis culpis indignus existo, ipsius adjungi præmiis merear, & illius suffragiis, æternis carere suppliciis, præstante eodem Jesu Christo Salvatore nostro, cujus honor & gloria cum Patre & Spiritu sancto permanet in æternum. Amen.

ANNOTATA.

a Obsequia hic idem significat, quod exsequiæ; quam vocem B. Andreas num. 118 expressit.

b De hac amicitia & notitia, quam Gregorius VII cum S. Joanne Gualberto habuit, hic tacet B. Andreas num. 122.

c Loco benedicti patris B. Andreas num. 123 habet tanti vel sancti prædicti patris.

d B. Atto quædam miracula omisit, quæ habet B. Andreas; & contra quædam habet B. Atto, quæ omisit B. Andreas, ut curiosus lector, utrumque beatum Auctorem inter se conferens, facile deprehendet.

* al. veraciter incerpi sed lege excerpsi.

MIRACULA
Auctore Hieronymo Radiolensi monacho Vallumbrosano.
Ex Ms. Florentino Bibliothecæ Mediceæ plut. XVIII.

Joannes Gualbertus abb. conf. Ord. Vallumbrosani fundator, Passiniani in Etruria (S.)

BHL Number: 4406


AUCTORE HIERON. RADIOL. EX MSS.

PROLOGUS.

[Auctor Laurentio Mediceo mecænati suo] Cum non solum, quos vulgo dicimus seculares, magno & excellenti ingenio viri, verum etiam religiosi, doctrina & virtute præditi, quos brevitatis causa prætermitto, Laurenti a magnifice, avo parentique suo & Tibi, ut magis in aperto, & vestris perquam magnifice rebus gestis illustriores essent, quæ magnifica de egregiis viris edidere, direxerint, non ab re visum est mini pro tuis ac Majorum tuorum, non solum erga universum corpus Ecclesiæ, verum etiam erga Religionem nostram, singularibus meritis, quam & illustrasti & quotidie illustras, aliquid tua devotione dignum ad hanc tantam dignitatem pro viribus nostris afferre. Ceterum cum animadverterem, quidnam magis gratum, magisque congruum pro tempore magnificentiæ tuæ esset, nihil intellexi ita hac tempestate tuæ devotioni in hanc nostram Religionem congruere posse, quam si Joannis Gualberti sanctissimi Viri, civisque Florentini dignissimi, qui non solum Hetruriam, verum etiam Christi Jesu religionem universam suis meritis prodigiisque reformavit, miracula, quæ legerim, viderim, a viris fide dignis acceperim, perscriberem.

[2] [scriptionis suæ causam exponit,] Ad quod profecto aggrediendum multa ingenium meum incultum & inconcinnum appulere; primum quod nulli istarum rerum reperiantur veri, sed tantum simplices scriptores, qui quidem multa omisere, quæ erant scitu dignissima; & ea etiam, nescio qua incuria, perierant, nisi tantum in scriniis librarii quædam notata haberentur. Præterea videam propriis oculis audieramque a viris fide dignis multa memoria digna, quæ si perire sivissem, & corpori & animæ meæ quandoque detrimentum fore existimassem. Accedebat ad hoc tua, quæ plurimum in me semper valuit, auctoritas; cum nullus antea hujusce religionis me ad hoc impulerit, cum plurimi orassent: Nam, ut verum fatear, non de ambitione illud agere [detrectabam,] verum quia nec ingenio nec doctrina valebam, excusare [volebam.] Non potui ergo ob plurima in Religionem & in me benemerita non tuæ voluntati gerere morem, cum in mentem veniebat, te nonnulla S. Joannis miracula in hortulo nostro audientem, ad ea describenda, ut possem, hortatum fuisse. Feci ergo quoad potui, ut votis satisfacerem tuis; cum ex his omnibus, quæ legerim, viderim, audiverim, ea tantum litteris mandavi, quæ & fide & memoria digna viderentur.

[3] Verum prius quonam modo & Crux, qua in primis utimur, ad hoc instituta, & brachium illud sanctissimum huc per Angelos miraculose delatum sit, [& tenuitati suæ veniam dari postulat.] & modum viamque, quam majores nostri & nos ad id ostendendum observamus, aperiam, priusquam initium narrandi faciam, ut omnia magis magisque in aperto sint: in quo, si quid minus caute periteque dixerim, mihi facile veniam tua singularis benignitas & humanitas dabit, cum, ut paulo ante dixi, & arte & ingenio parum valeam. Insuper cum hæc jam omiserim studia, & divinis incubuerim, quæ quidem de industria a viris doctissimis parum ornate ac eloquenter edita fuere; præsertim ea, quæ in jure Canonico a quibusdam inculte & inconcinne probata sunt, ita ut etiam Latinis litteris mediocriter eruditus eam scribendi ruditatem haud æquo animo ferre possit; quam tamen ferre oportet, cum illi ea in arte liberali plurimum sententia, quam ornatu valeant. Eo fit, Laurenti, ut sæpius in dicendo non Latini, sed barbari a viris eloquentissimis habeamur; quam barbariem æquo animo feras oro; lege ergo feliciter.

ANNOTATA.

a Laurentius is, doctorum virorum mæcenas, juxta Odoricum Raynaldum in continuatione Annalium ecclesiasticorum tom. XIX, obiit anno 1492, IV Idus Aprilis; unde hujus scripti ætas præter propter colligi potest.

LIBER PRIMUS

PARS I.

In ipsius sanctissimi Joannis Vita legitur, quemdam Florentium Florentinum, cum plurimum eloquentia & vulgari prudentia polleret, [Narratur, quomodo S. Joannes ægrum juverit,] nonnumquam contra Joannem inter alios cives pro Petro Simoniaco Episcopo Florentino insurrexisse. Hic, cum in extremis, quadam detentus infirmitate, laboraret, salutare sibi visum est consilium, cum ipsemet sua conscientia ad inferos damnaretur, habitum a Joanne sanctissimo Religionis impetrare; & negotium hujusmodi suis necessariis committens, a Joanne pio & injuriarum immemori facillime veniam impetravit; ad habitum tamen dandum, quia sine probatione fieri non licet, immobilem repererunt. Ægrotum igitur affines non sine difficultate ad S. Joannem deferunt; & denique precibus & lacrymis parentum, vel revera magis ipsius fide flexus, habitum ad extremum illi consentit. Pro bone Jesu! tanta S. Joannis virtus & gratia fuit, ut qui jam moriens videretur, sumpto eo amictu, surgeret & ambularet.

[5] Sed nonnullo interjecto tempore, cum gravior quædam ægrotatio eumdem corriperet, ita ut nullam evadendi jam spem haberet, [& dæmonem fugaverit Cruce,] P. Joannes, vocatis monachis, eum visere pergit, & ipso & ceteris orantibus, ille ægrotus caput totum, lecti arrecto panno, cooperuit. Quid vereatur rogat S. Joannes: Ille faciem enudans inquit tremens: Diabolum toto ex ore flammam ignitam & naribus hiulcis pestiferum sulphureumque fumum edentem cominus me miserum intueor! Et B. Joannes, ubinam esset, interrogans, illico arripiens manibus crucem, umbram perquam strenue percussit; qui diabolus statim ejulans ac fœtens ceu fumus evanuit; & infirmus acri voce exclamare: Deo gratias! Deo gratias! Abiit, discessit. Ecce adsunt Virgo, Dei gloriosa Mater, Petrus Apostolus & pater Benedictus. His dictis, animam felicissime emisit.

[6] [quam monachi adhuc ad eumdem usum servant.] Quam crucem monachi in sacrario inter Sanctorum reliquias servantes, sæpius etiam nostra ætate fide & virtutibus S. Joannis ducti, ubi aliquis a dæmonio captus huc accesserit, utrum captus sit a dæmone an non, eadem cruce tentant; in primis tamen aquam sale & verbis exorcizatam aspergentes, qua solum, me præsente, quamplures discessere incolumes. Sed si fit penitus, ut præfata cruce, qui a dæmone torquetur, incolumis non evaserit, ad beatorum deducitur sepulcrum; Orlandi a scilicet viri & monachi sanctissimi, & Melioris b eremitæ gloriosissimi, & hujus monasterii Abbatum Benigni c & Michaëlis d, & nonnullorum, qui etiam venerabiles exstitere, Patrum, quorum vitas & egregia facta quia alias & prolixe & breviter litteris mandare curavimus, in præsentiarum de his secus scribere non fuit consilium; ad quorum sepulcrum innumerabiles tum viri tum mulieres, variis infirmitatibus detenti, Christi Jesu amplissima misericordia sensim morbo levati, sanitati denique redditi sunt.

[7] [Brachium S. Joannis, de quo lis erat orta,] Sed si hoc haud profuerit (utpote quia varia cum sunt genera dæmoniorum, variis etiam Sanctorum expelluntur meritis) ad S. Joannis brachium etiam res deveniens suis semper meritis ac precibus dæmones omnes etiam alio ire coguntur. De quo priusquam quo ordine quave devotione monasterium extra deferatur expediam, pauca supra repetens, scilicet quonam modo ab Angelis huc mirabiliter delatum, quo ad cognoscendum omnia illustria, magis magisque in aperto sint. Quidam igitur hujus nostri monasterii Conversi fide digni mihi sæpius retulere, se a patribus suis accepisse, post primi Bernardi de Ubertis e hujus monasterii Generalis, & S. R. E. Cardinalis obitum, præfatum brachium per Angelos mire huc delatum fuisse, cum imprimis gratia hujus, lites non parvæ inter nostros & Passiniani monachos exstitisse ferantur. Verum demum, cum utraque pars in sua voluntate & sententia persisteret, fatigatis arbitris, lis hujusmodi ad Florentinum senatum devenit.

[8] [dæmoniaco quodam indicante,] Cognita itaque causa & rite ac diligenter examinata, judicatum est, ubi corpus, ibi membra. Quam rem nostri non æquo animo ferentes, quia id ulterius habendi spes omnis sublata erat, mœsti ad ædem nostram rediere; brachium autem istud fertur esse, quo, ut supra diximus, P. Joannes, dum in hac vita esset, diabolum cum cruce percussit, & ita esse res ipsa paulo post experimento indicavit: Nam eodem fere tempore, cum quidam a dæmone fatigatus S. Mariæ de Valle Umbrosa monasterium petisset, & dæmon S. Joannis virtutem non ferens per os ejusdem viri cogeretur exclamare: Quid me, o Joannes, torques? Quid detrimenti quidve molestiæ tibi attuli? Non satis visum est tibi in vita me jugiter insequi, cum etiam post eam necdum desinas quovis modo etiam in externis regionibus insectari? Desiste tandem, desine, si qua pietas in te est, nos variis afficere cruciatibus. Inde tartareis vocibus exclamare geminando sæpius: O cruces! o tormenta! Paulo post hominem miserrimum ad terram detrudens, ut spiritum emittere videretur.

[9] His igitur & aliis inique ab ipso peractis, monachi casum hominis, [miraculose in sacrario Vallis Umbrosæ invenitur.] jam ad extrema deducti, miserantes ad Passiniani monasterium, quod ea tempestate sanctissimi Joannis Reliquiis pollebat, socios, ut pergerent, hortabantur. Quibus dæmon divina virtute inquit: Quid hunc laborem incassum sumere festinatis, cum S. Joannis brachium in sacrarii vestri pluteo mire ac digne locetur? Cui, utpote mendacissimo, cum monachi parum fidei adhiberent, & ille tamen in sententia sua permaneret, tandem quæsitum est, &, ut dixerat, in sacrarii armario repertum est. Qua de re ingens gaudium inter monachos oboritur. Pulsatis igitur campanis, funalibus accensis, omnibus monachis & ministris, quod genus hominum vulgato nomine Conversos dicimus, & qui aderant agricolæ, una convenientibus, cantantibus & devote psallentibus Fratribus, dæmon tandem non sine miseri hominis detrimento discessit.

[10] Ex eo itaque tempore templum hoc majori in devotione ac reverentia, [Brachium illud Florentiæ detentum] quam antea, a cunctis Hetruscis habitum est: Nec mirum, cum non tantum de Italiæ partibus, verum etiam ex Gallia Transalpina f constat a dæmone & ab aliis infirmitatibus, precibus Joannis sanctissimi, incolumitati redditos esse quamplures. Dicam profecto, quid sentiam, & dicam verius, quam potero: hanc religionem, ne dicam domum, puto hujus sanctissimi brachii miraculis precibusque Joannis conservari. Quis enim hujus status Religionis ab Abbate Ricciardo g ad R. P. Franciscum h, qui modo ipsi religioni præest, fuerit, incertum habeo, pudeat an pigeat magis disserere. Verum ad inceptum redeo. Res ipsa hortari videtur, quoniam de S. Joannis brachio supra dictum est, etiam huic aliud inserere prodigium, quod tempore Abbatis Bernardi Florent. de Gianfiglazzis i multorum testimonio, qui nunc etiam supersunt, probatur exstitisse: Cum enim, ut mos est, accitu populi Florentini Abbas præfatus una cum monachis honorifice Joannis beatissimi brachium deferendo, ut Bapt. Joannis festivitati decori ornamentoque essent, Florentiam concessissent; peracta S. Joannis Bapt. pompa & processione solemniter adimpleta, hoc brachium tam egregium multisque miraculis insignitum, invitis monachis ac prælatis, in digniori gradu palatii domusque publicæ pro tempore Patres Priores statuere; hoc animo tamen, ut sibi auratum tabernaculum & egregium, ut fas erat, fieret.

[11] Verum cum jam hunc sibi locum, ceteris posthabitis, [miro modo ad Vallem Umbrosam defertur,] delegisset beatissimus Joannes, & in vita etiam post ipsum decus mundi potentiorumque limina devitans postridie a sacrista in altari suo, quod hoc in monasterio situm est, quatuor cum luminaribus conspicitur; quæ, ut ipse referre solitus erat, propriis oculis cælum versus tendere luminaria vidit; hoc in primis stupori sibi & admirationi, deinde summæ lætitiæ exstitit. Curavit itaque illico iis paucis, qui domi remanserant, monachis referre; qua de re ingenti lætitia affecti, & lacrymis præ gaudio obortis, illuc mature euntes dicunt: O Pater, o decus ecclesiæ spesque nostræ! decrevisti hoc templum familiamque tuam non deserere. Deinde, pulsatis campanis, & funalibus accensis, devote suppliciterque psallentes ipsum inter ceteras Reliquias in sacrario locavere; rem vero omnem quam primum venerando Abbati per litteras significare studuerunt. Igitur repente pro metu ingens gaudium inter omnes exortum est.

[12] [& est magnæ virtutis contra dæmones,] Hoc itaque sacratissimum brachium tali ordine, quo inferius describetur, dum rex exposcit, ad loca defertur necessaria sive intus sive foris a dæmonio captus S. Joannis præstoletur opem: Pulsatis enim, ut fit in plenis solemnitatibus, campanis, monachi omnes uno in loco consident. Interim ex monachis unus tantum sacerdos ornamento ecclesiastico, quod vulgo pluviale dicunt, adornatur, luminaria ab acolythis præparantur, quibus optime instructis & compositis, diligenter illico foras omnes pari ordine modeste compositeque incedentes, hymnosque devote psallentes prodeunt, nec ab hoc pio opere cessant, quoad, ubi demoniacus est, devenerint. Evenit interdum, ut nonnulli & cives etiamsi forte ut fit præsertim tempore æstivo supervenere, & omnis ordinis & ætatis immisti villicolæ & oppidani, qui regionem istam circum incolunt, & qui domi aliquo in negotio exercentur seculares, ad hoc mirum spectaculum summa cum religione & timore, aliorum ducti exemplo, concurrant, & cantantibus & orantibus monachis, & idem interdum sæpius ac crebro repetentibus, Jesu, virginisque Mariæ & S. Joannis gratia efficitur, ut omnes modo a dæmonio vexatos huc se concessisse non pœniteat; immo, quod majus est, nonnulli alii, variis infirmitatibus detenti, in patriam suam læti & incolumes rediere, ut infra legentibus liquido patebit.

ANNOTATA.

a Hic beatus Orlandus fuit Conversus Ordinis Vallumbrosani, obiitque anno 1242. Syllogen de eo historicam vide in Actis nostris ad diem 20 Maii, tomo ejusdem mensis V pag. 263. De ipso etiam agit Simius in Catalogo pag. 226.

b Is fuit eremita Cellarum. De eo agemus ad diem translationis, nempe primum Augusti, quem cum aliis monasterii Vallis Umbrosæ Beatis communem habet. Interim ejus elogium legi potest apud Simium ni Catalogo pag. 215.

c De abbate Benigno vide Locatellum lib. 2, cap. 27, Simium jam sæpe citatum pag. 51.

d Is mortuus est anno 1370 juxta Locatellum lib. 2, cap. 40. Vide Simium pag. 217, aliosque auctores apud eum citatos.

e De hoc S. Bernardo supra in Annotatis egimus, & auctores de eo agentes assignavimus.

f Verosimiliter intelligit eam solam Galliæ partem, quæ proxima est Alpibus, Italiam a Gallia dividentibus.

g Hic Ricciardus sive Riccardus ex abbate Generali factus est episcopus Massæ anno 1435, ut habet Ughellus tom. 3, Italiæ sacræ col. 799. Vide de de eo Simium pag. 257, qui tamen errat in anno electionis ejus ad episcopatum.

h Is Franciscus circa annum 1450 electus est Generalis congregationis Vallumbrosanæ, & post vigilem 29 annorum gubernationem obiit anno 1479; unde liquet, hæc miracula ante hunc annum conscripta esse.

i Bernardus ille Gianfigliazzi, teste Simio in Catalogo pag. 66, post 22 annorum generalatum obiit anno 1422.

PARS II.

Primum igitur miraculorum memorabilium a sanctissimo Joanne feliciter mireque ostensum, [Dæmon mulierem Ligurem,] & multis mortalibus celebratum; sic accepimus. Mulierem quamdam ex Liguriæ a provincia fatigatam a dæmonio ad hoc S. Mariæ monasterium in ejusdem S. Joannis festivitate vi a parentibus constat deductam fuisse: sed cum jam monasterium prope esset, S. Joannis virtutem diabolus amplius ferre non valens, per os mulieris maximas variasque voces cum spuma emittere, seque miserum clamitare; ulterius nec posse nec velle progredi, & se adeo torqueri aiebat, ut nusquam gentium ejusmodi tormentis se affectum juramento affirmaret. His itaque clamoribus cœtus virorum ac mulierum, qui gratia devotionis religionisque monasterium hoc adiverant, attoniti & exterriti, illuc, ubi misera mulier torquebatur, sese undique tumultuario confluentes prorumpunt. Operæ pretium erat & dæmonis horribiles & truces variasque voces interdum audire; nonnumquam vero Jesu Christi gratia, dato spatio non parvo, miseram illam lacrymis suffusam oculos, Virginis Mariæ opem imprimis, deinde S. Joannis implorantem aspicere.

[14] Quid multa? Tandem [ea,] haud sine ingenti vi multorum, ad ecclesiam rapta, monachi ex more cum S. Joannis brachio, [S. Joannis invocatione coactus,] ut paulo supra retulimus, devote summisseque illuc usque, ubi mulier tormentis afficiebatur, multis circum orantibus, concessere. Acclamanti itaque sacerdoti, in rem suam concederet dæmon, crebris conjurationibus ipse Joannis sanctissimi virtute defessus, lugubribus vocibus paulo post se alio iturum profitebatur. Verum quia diabolus callidus ac mendax multis testibus comprobatur, quocirca non sibi satis fidei præstandum censerent; interrogatus a monacho sacerdote, quod signum, cum discederet, daret; inquit: Ictu fulminis a septemtrionali regione impulsi [in] arborem illam, juxta ecclesiam positam, [eam] minutatim lacerando ac frustillatim passim fundendo, desiliam; quod equidem re ipsa paulo post probavit: Nam cum undique aër serenus esset, & hi, qui huic spectaculo aderant, exitum rei summo cum desiderio præstolarentur, præsertim quia dæmon sæpius interrogatus idem se facturum instanter affirmaret: demum sanctissimi Joannis meritis & monachorum orationibus sensim sibi vires deficere [cœperunt] ita jam etiam invito dæmone, quod fuerat pollicitus, suo in exitu demonstraretur.

[15] O Jesu mira potentia in Sanctis præcipue! En subito e regione Boreæ ventus nubem condensam & atram ad has nostras efflavit regiones, &, uti dæmon dixerat, suo in discessu fulmine ex nube vibrato ac pulsu nimio contorto, rapido ingentique motu arborem (quæ vulgo acer dicitur) percutiens ipsamque frustulatim lanians, [dato discessus sui signo, deserit.] hac illac ramos suos jactitans, fere ad nihilum redegit; cujus truncus, vel rectius dicam robur, ad nostra fere tempora in tantæ rei memoriam diligentia patrum conservatum est, quod me vidisse memini. Idcirco omnes, qui aderant mortales, rigentes ac trepidi animadvertentes, quod præter aëris morem evenerat, Joannis sanctitatem extollentes, mulieris exitum exspectare: sibi enim jam refugerat sanguis, & pallida effecta, interque manus parentum humi paulatim collapsa, membrorum calore extincto, veluti exanimis jacere, cui antea opera diaboli truces oculi, triste supercilium, turgidæ nares, os spumosum, vultus malignus, iracundus animus, lingua fœtida animæque male olentes fuerant. Tandem ipsa huc illuc oculorum aciem dirigens, cunctosque, qui aderant, perlustrans, ab omnibus, ubinam gentium esset, perquirere; demum, re cognita, diligenter curvatis genibus Deo gratias referens in patriam cum suis hilaris & incolumis concessit. Quo prodigio Joannes beatissimus, paucis ante cognitus, clarus atque magnus prope longeque est habitus. Hoc miraculum a compluribus nostri Ordinis fide dignis accepi.

[16] [Adolescens Perusinus dire a dæmone vexatus,] Sic e Perusina civitate b quemdam adolescentulum, non solum a dæmonio vexatum, verum linguæ auriumque officio, insuper & ceterorum membrorum privatum adeo, ut non imago hominis, sed monstrum quoddam videretur; caput etiam intra genua reflexum [habentem] ab affinibus suis, viris inclytis, sanctissimi Joannis illectis prodigiis, ad hoc cœnobium ductum fuisse, luce clarius patet. Hic clarissimi Joannis, olim SS. Joannis, & Pauli Cardineo titulo ornati, ac eadem tempestate Perusini legati exstitit nepos, quem cum Abbas Bernardus c hujus monasterii pater, ceterique, cum monachi tum Conversi, ita recurvum aspicerent, stupore misericordiaque ducti, in fletum cum parentibus pariter dedere sese. Proh bone Jesu! Quis tam durus, tam ferreus, qui nostram aspiciens figuram corporisque aspectum, suis officiis penitus privatum, a lacrymis fletuque sese abstinere potuisset? Abbas igitur parentibus aliisque præsentibus compatiens, premens alto corde dolorem, ita ad eos exorsus est: Solvite corde metum, dilectissimi, abeat tristitia, tantum fides integra pectoribus vestris insita sit, Jesum Dominum nostrum meritis Mariæ matris sanctissimæ & Joannis servi sui precibus hunc filium vestrum & posse & velle non solum incolumem reddere, verum etiam & conservare. Ita speramus, inquit pater, Jesu & vobis ipsum & nos summopere commendantes.

[17] [S. Joannis intercessione sanitati restitutus,] Pulsatis igitur ex more campanis, & monachis in sacrario, funalibus accensis, simul cum Abbate una congregatis, præfatum adolescentem præ manibus servi gestantes, juxtaque reliquiarum tabernaculum sternentes juvenem: nam nec per se stare [poterat] & se detineri minime patiebatur. Ceterum omnes, cum monachi, tum sæculares, flexis genibus, quidam sursum ad Jesum amore quodam tracti divino suspicere, nonnulli vero, quibus mens non ita sanior esset, oculis demissis Jesu piissimi præsidium inter canendum mœsti implorare; Conversi quoque & ceteri pro re quisque totis animi viribus preces ad Virginem piissimam Mariam fundere, orare, ut illi misero ferat opem. Dum hæc pro cujusque ingenio & studio, dissimili ratione agerentur, elapso brevi temporis intervallo, puer S. Joannis meritis, recuperatis viribus, caput attollere, deinde suis se in pedibus sistens, more balbutientium voces tenuissimas emittere; præterea suum auditum resumens, maxima cum omnium admiratione propriis pedibus, quo cupido animi ferebat, ire, voces insuper plenas & ordine suo deductas proferre.

[18] Cumque omnibus jam constaret, eum plene incolumem evasisse, [Deo gratias agit,] pater suus aliique affines ita præ gaudio gestire, ut crebro S. Joannis brachium summa cum reverentia exoscularentur; filium insuper ex re monstruosa formosi juvenis imaginem præ se ferentem conspicientes, intuendo non poterant expleri; petitoque adolescens silentio, hujusmodi orationem suppliciter emisit: O Pater, salusque fidelium, illustrator animarum Domine Jesu Christe, cui cuncta creata serviunt, te laudo, & benedico, tibique posthac me totum commendo & trado, ut ad portum perpetuæ salutis spiritum meum tua solita pietate velis deducere: tuque gloriosa Virgo, per quam cuncta bona ad nos mortales usque deveniunt, & tu Joannes sanctissime, cui tantam gratiam Deus tribuere dignatur, ut a quavis infirmitate miseros mortales tuis precibus, modo se humiliter commendent, incolumes reddas, vobis pro tali tantoque dono, mihi hoc in monasterio collato, toto corde totaque mente gratias ago, orans & obsecrans, ut imposterum tantam animi virtutem adversum diaboli vires mihi præbere velitis, ut ejus devitatis dolis, vobis sincere pureque valeam obsequi per virtutem & nomen Jesu Christi. Amen. Inde parentes intuens, inquit: P. Abbati ceterisque, qui adeo humiliter & modeste ad labores perferendos pro mei liberatione se Deo devoverunt, non tantum gratias agere, pater, sed tua solita benevolentia referre velis oro.

[19] Cum igitur hic sermo omnibus, qui aderant & admirationi & jucunditati existeret, [& munera offert.] pater suavi complexu osculo hærens filii, & lacrymis iterum præ gaudio obortis, inquit: Fili, acerbissimus mihi olim, nunc luce jucundior, sume pecuniam tutemet, humillime Deo offer, etsi non, ut nostri esset officii, pro tali tantoque beneficio accepto, sed ut quimus, tribuamus. Demum P. Abbas, datis prius inter se dextris & gratulatoriis verbis devote ab utroque habitis, tanti beneficii ne immemores essent, monuit, & ita læti discessere. Tantum igitur miraculum & prodigium, ne facile hominum memoria deleretur, in tabula quadam pater ipsius, ut diligenter pingeretur, operam dedit, & desuper S. Joannis hujus nostræ ecclesiæ altari cum filii vestibus, quibus in infirmitate positus utebatur, pendi voluit: verum nunc picturis pulvere & aqua humoribusque, quibus hic locus abundat, delinitis, tantum quorumdam hujus ordinis Abbatum & Conversorum, qui adhuc supersunt, memoria retinetur, a quibus ego (nam interfuere) accepi.

[20] [Civis Florentinus ob magicas incantationes] Petrus Bernardi de Arena civis Florentinus, tempore Bernardi de Gianfigliazzis Vallis Umbrosæ Abbatis; huc veniens miris modis funibus undique septus horribilitatem quamdam præ se ferens, ut multorum nasos & aures mordicus attentare præsumeret, & admirationem & terrorem non parvum cunctis aspicientibus se daret; fertur etiam tantas per ejus os, ubi primum has ingressus est regiones, emisisse voces, ut colles montesque omnes juxta monasterium in eminenti siti, undique resonare viderentur. Cum autem ex more in sacrarium, & viris & funibus undique circumdatus, traheretur, coactus tandem post multas in eum orationes conjurationesque habitas hæc retulit; se cujusdam maligni viri carminibus & incantationibus illis ita adstrictum & ligatum teneri, ut nullo pacto nulla etiam vi se inde abstrahi posse fateretur, ni prius fascinationes & incantationes illæ de sub ostii limine domus suæ amoverentur.

[21] [dire a dæmone afflictus] Ceterum cum monachi, & monitis Christi Jesu & B. Hilarionis exemplo ducti, parum vel nihil fidei adhiberent, eo quia in aliis sæpe mentitus esset; instare orationibus, insuper sacerdos jugiter torquere, sibique ex virtute Dei exitium imminere dicebat; econtra ille vultu truci ardentibusque oculis in hæc prorupit verba: O cruces! O tormenta! Quid patior? Quid opus est, o pessimi Fratres, ut hinc abeam [per] tot orationes? Cur incassum hos hymnos verbaque hæc divina effunditis? Quid frustra tantum laboris perfertis? Sat est, hoc ex me potuisse audire, in ostii limine incantationes pati *, quod mihi plurimum nociturum non dubito. Optantibus nonnullis ex his, qui cum ipso venerant, ut quæ dæmon aiebat, lamina & linum & cetera inquirerentur, & a loco amoverentur; prohibuere monachi, ne aut solutus incantationibus recessisse dæmon, aut ipsi suis sermonibus accommodasse fidem videri possent; asserentes, semper fallaces esse dæmones & ad simulandum callidos. Orantibus itaque & Virginem Mariam sanctumque Joannem jugiter religiosis viris deprecantibus, e manibus tenentium sese (nam nudatus funibus erat) a dæmone captus erumpens, ad sacrarii extremum usque summoque ingentique impetu proripuit, ibique a diabolo humi tartarea inhumanitate detrusus, tanta talique ibidem affici pœna, quanta nec antea domi nec in itinere (ut qui cum eo iter fecerant affirmavere) nec in sacrario, præsentibus monachis, fuerat affectus, ita ut omnibus miserabile de se spectaculum præberet.

[22] [sanatur; & incantationis instrumenta inveniuntur.] Cum vero & S. Joannis virtute & monachorum supplicationibus oppido fatigaretur diabolus, ulteriusque Jesu virtutem perferre non valeret, ipsum miserum prius diu discerpens & lanians, demum discessit. Sed operæ pretium erat audire, quas voces etiam post in ipso volitans sacrario emiserit: Nam incredibilia mihi pene fuissent, quæ narrabantur, ni ab his, qui tali spectaculo aderant, accepissem. Tantus, pro bone Jesu! & strepitus & terræ motus factus est, dum alio tenderet dæmon, ut sacrarium ecclesiamque toto cum monasterio funditus erui putarent, qui aderant, omnes: cui vero hæc incredibilia existerent, alios legat libros & ecclesiasticos & gentiles, & quid potuerit diabolus, Deo annuente, liquido intelliget: & ad hujusce rei confirmationem aliqua in medium afferrem, ni ea res me longius ab incepto traheret. Redeam ergo unde digressus sum. Redeuntibus igitur sociis cum Bernardo incolumi Florentiam, monachorum monitis haud paruere. Dederant enim hi in mandatis, ne incantationes perquirerent illas. Ceterum uti curiosi & nova cognoscere affectantes ostiique limen adeuntes, &, ut libido fert, omnia perscrutantes pannum lineum conglobatum filisque sericis circumligatum invenere, quo explicato, particulam ossis pueri defuncti, nec non & mulieris capillos, pellem insuper pulli asinini, ut ipsi quibusdam ex nostris postea retulerunt, intus quibusdam cum signis & characteribus conspexere; quæ omnia viri cujusdam religiosi monitu igni tradidere. Patet igitur incantationes carminibus fieri posse; hoc & nostri canones approbant, & res etiam indicat ipsa.

ANNOTATA.

a Liguria est Italiæ regio, quæ antiquitus duplex fuit; nempe littorea & mediterranea. De utra hic agatur, ignoro.

b Perusia urbs Italiæ sita in confinio Hetruriæ, estque Umbriæ & agri Perusini caput.

c Puto hic intelligi Bernardum Gianfigliazzi, de quo supra actum est.

* id est relinqui

PARS III.

Relatu Abbatis Cultus-boni a, cui Paulo nomen fuit, ex S. Gaudentii oppido b puellam quamdam huc tempore Abbatis Bernardi de Gianfigliazzis venisse accepimus. [Item puella a dæmone obsessa] Hanc talis tamque iniquus possederat dæmon, ut eam adire nisi caute, præsertim dum tormentis afficeretur, nemo auderet: complurium enim & manus & nares dentibus mordaciter attrectare tentaverat sæpius, ita ut, dum cœnobium propter sui eam de jumento, quo insidebat, deponere curarent, ipsius cervicem dentibus apprehendens incumberet, adeo ut caput puellæ summis viribus inde amovere qui aderant, minime valerent; cui spectaculo, multis concurrentibus, etiam & Petrus vir religiosus, hujus cœnobii tunc decanus, interfuit, & signo Crucis in puellam edito, mox ipsa quasi de industria extulit caput.

[24] Eam igitur ad capellam usque vi pertrahentes, cum cruce venerabili, qua S. Joannem dæmonem legimus percussisse, [liberatur.] monachus quidam [attigisset,] non multo tempore in eam conjurandam consumpto, puellam ipsam modis terribilibus & cruciatibus inauditis torquens ad terram detrusit diabolus. Sacerdos vero monens, ne quis ex iis, qui aderant, eam attingeret, leviter aquæ benedictæ roribus aspersit. Ceterum mulier, uti præsenti vita functa, per horæ intervallum jacens nihil aliud vitæ ostendere, nisi quia tantum tenues ore spiritus vicissitudinarios emittere quandoque paululum videretur. Tandem exurgens & undique circumspiciens non parca cum teneretur admiratione, interrogavit, ubi gentium esset & unde illuc applicuisset, & quid sibi tot religiosi vellent. Cognita denique a sacerdote & a suis, qua laborasset infirmitate, & ut incolumis S. Joannis meritis evaserit, Deo & sibi gratias agens, læta cum suis in propriam redivit patriam.

[25] [Florentinus quidam] Etiam constat ad hoc S. Mariæ monasterium quemdam aromatarium c Florentinum eodem fere tempore funibus circumligatum, a suis deductum fuisse; qui quidem & in urbe & extra & quoquo traheretur, mirum de se spectaculum mortalibus omnibus præberet: Nam a tali torquebatur dæmone, ut varia de se & stupore plena demonstrare cogeretur; interdum jocosa, nonnumquam gravia, quandoque vero terribilia verba proferens. Ceterum ubi loca hæc silvasque monasterii adivit, hujusmodi clamitando cœpit ex ore hominis verba effundere: Ne illuc ire velitis, ne me trahatis oro: Nihil enim ex his, quæ optatis, fiet; imo & majori tristitia redibitis ad urbem, ac nunc monasterium versus pergatis. His dictis conticuit. Hæc in itinere dixisse dæmonem a nonnullis, qui aderant, cum ventum est ad cœnobium, cognovere monachi. Cum igitur eum socii [non] nisi magna vi trahentes deducere possent, in hujusmodi cetamine tantum consumpsere temporis, ut jam tertia noctis lapsa hora adierint monasterium.

[26] [occulto Dei judicio,] Quiescentibus itaque in superiori parte monachis, qui in inferiori hospitalitati præerant Conversi, ut eos honorifice more solito haberent, operam dedere; verum cum dæmon miserabilem virum acriter vexare non desisteret, eumque suffocatum paulo post affirmaret, Conversi, qui aderant, pietate moti decanum illico accersire curaverunt. Veniens igitur S. Joannis crucem mox jussit afferri; ipse interim flexis genibus orationi instare. Ceterum antequam illuc cum cruce, quibus imperatum fuerat, concessissent, a dæmonio homo ille miserabiliter est suffocatus. Cumque omnes hujusmodi repentinus casus flebiles reddidisset & mœstos, decanus pater talia verba, ut eorum molliret dolorem, exorsus est: Dei judicia cum nobis incognita existant, sibi profecto, ut propheta ait, in omnibus & de omnibus gratias agere tenemur, obligamurque: nihil enim, ut Euangelia sancta referunt, nisi nutu divino etiam parvula evenire certum est. Quocirca & mœstitiæ finem detis; insuper & corpora cibo paululum recreetis oro; ne dum vultis, ut quorumdam haud sapientum ingenium est, mortalium casus sine modo deflere, & corporibus detrimentum adferre, & Deo rem non gratam facere pergatis.

[27] [a dæmone suffocatur.] His itaque & aliis verbis eos decanus exhortans, miserabiles illi, paululum viribus corporis recuperatis, non sine ingenti mœstitia sumpsere cibum; postridie vero psalmis ex Christiana traditione decantatis, cadaver ipsius in cœmeterio extra fores ecclesiæ sito terræ reddidere; cognito tamen a sociis, quod religiose & honeste vitam duxerat suam: annuatim enim, ut sacri volunt canones, de suis sceleribus humilem Deo & sacerdoti fecerat confessionem. Si enim secus vitam suam instituisset, in loco non sacro cadaver illud condidissent. Comites igitur, ut diabolus dixerat, tristiores, ac huc venerant, etsi omnes tum monachi tum Conversi eos solati fuerint, domum rediere suam.

[28] Anus quædam ex Milliario monte d, quam ridiculus invaserat dæmon, a suis ad hoc Virginis Mariæ cœnobium ducta est, [Ridiculus quidam dæmon fugatur.] jucundum de se & mirabile spectaculum præbens, ut etiam religiosis viris, gravitate ornatis, risum nonnumquam concuteret. Dæmon enim & hymnum Angelicum & Kyrie eleison, quandoque etiam & psalmos canens, ita ut sacerdotis alicujus animam putares, haud fieri poterat, quin præ insolita re risum præsentibus non daret; interdum vero sacerdotis jussu his silentium faciens, ut in rem suam iret conjurabatur: Cui ille cachinnans, inquit: Concedam alio: si me paululum antiphonam seu psalmum canere jusseritis nulli vestrum in psallendo & rite canendo cederem: & his finitis nullum a sacerdote exspectans responsum, dulciter more solito divinum aliquid canendo dicere. Ceterum, monachis moram longam in hujusmodi nugis & ridiculis non valentibus perferre, sacerdoti a decano imperatum fuit, ut his cantilenis juberet finem imponi. Quid multis opus est; tandem dulciter canendo, absque ulla aniculæ læsione, ut fertur lætitiam quamdam ostendens, abiit. Sic illa incolumis S. Joanni gratias agens domum concessit suam.

[29] Ad nos usque fama perlatum est, ex Flaminiæ e provincia quemdam ingentis corporis sacerdotem ad hoc S. Mariæ monasterium venisse; [Dæmon sacerdotem,] quem dæmon ita crudelibus torturis afficeret, ut necubi sisti, vel nocturno seu diurno tempore quiescere posset, nisi fatigatus & assiduo ingentique motu corporis defessus. Tum ubivis locorum in aqua etiam, & quod dictu incredibile est, humi sese prosterneret, cibum interdum non nisi saltando caperet. Eo tot discriminibus semper a tergo manibus ligatis, vel columna aliqua fune circumsepta, vel viris fortissimis tenebatur; ut quo iter faceret, undique ad hoc tam mirum invisendi gratia spectaculum mortales cujuscumque sexus & generis concurrerent, ejus imprimis inauditum casum demirantes; deinde sibi vehementer commiserantes, alter alteri inquit: Heu quis casus huic misero accidit sacerdoti? Pro fidem Dei atque hominum! Quid hoc est? Ut sacerdotes Dei in hujusmodi atrocissima devenerint tormenta; saltem alio quovis morbo laboraret; & justius & tolerabilius judicio meo esset, ut febri, podagris, syncopi, ceterisque afficeretur infirmitatibus. Hoc tunc erat murmur vulgi de sacerdote; quibus vero mens sanior erat, secus sentire, Jesumque in suis omnibus judiciis laudandum extollendumque censebant.

[30] Demum, non sine magno comitum labore, ad cœnobium istud deductus est: [frustra ad Vallem Umbrosam adductum,] Quis enim, quæ dixerit egeritve ipse dæmon, etiam summa eloquentia præditus enarrare posset; dies insuper me deficeret, si, quæ de ipso accepi, litteris mandare curarem. Sed ne aliis tædio, mihique labori sim, ad rei exitum festinabo. Cumque a sacerdote interrogaretur, qua audacia Christi sacerdotem ingressus esset; tale, audientibus qui aderant omnibus, dedit responsum dæmon. Nutu divino & affeci hunc, & afficio, afficiamque tormentis, quoad, ut meritus est, habuerit exitum. Instante tamen sacerdote cum S. Joannis Reliquiis, ut exiret, Spirituique sancto locum daret: Nec possum nec volo, inquit dæmon: Hunc enim permissione divina suum fore, tartareis vocibus affirmabat. Qui, inquit sacerdos, istud dicere audes maledicte? Nonne creatura Dei & Christi sacerdos hic est? Nescis enim quid futurum sit. Reipsa declarabitur sciam necne, respondit dæmon.

[31] [ob sacrilegam vitam,] Pergebat tamen sacerdos suum, monachis aliis psallentibus, peragens officium; quam rem dæmon magis quam antea ægerrime ferens, utpote quia magnopere & sine exemplo S. Joannis virtute a Jesu torqueretur, in hæc tonans prorupit verba: Quid incassum, o fratres, orationes fundere, & me, ut hinc abeam, acriter torquere oportet? Nam hic periturus est, qui & hominem occidit & divina Sacramenta nefarie corde incontrito, nulla habita confessione, nulla requisita absolutione, pro nefas! & ipse aliis ministrare & sibi sumere nec erubuit nec dubitavit. Hæc enim, quæ diabolus ex ejus ore proferebat, non parvam omnibus & admirationem incussere & metum; verum cum monachi multum in eum curandum temporis & dies quamplures frustra consumpsissent, missum eum, invitis tamen comitibus, fecere: Nam Abbates nostri decreverunt, nos veteres observare mores & statuta & annalia, quæ a patribus nostris in concionibus & capitulis sancita sunt; quæ equidem triduanum diem hospitibus omnibus gratis permittunt, cum dicunt: Per triduum hospitibus jus esto nec ultra, nisi summa cogat necessitas. Verum ut ad incepta redeam.

[32] [Deo permittente, suffocat.] His ita in patriam recedentibus, ubi primum ex nostris exiere finibus, sacerdotem, (quod dictu pavendum ac metuendum est) summis viribus ad terram diabolus trahens, affectum torturis ingentibus imprimis tandem suffocavit. Hæc nostri a quibusdam, qui funebriis officiis defuncti sacerdotis interfuerant, cognovere. Hinc quivis sacerdos exemplum sumere & parti suæ consulere potest, quid judicii quid exitus maneat illum, qui sine cordis contritione, si sacerdotis copia deest, & tantum tractare Sacramentum & sibi, suisque ausus fuerit administrare. Sed dicet forte aliquis: Pauci vel nulli nostra tempestate in ejusmodi formidolosa discrimina incurrunt. Malo, si mihi optio daretur, hic pro tempore quam alibi æterne cruciari; quod quidem nequam sacerdoti futurum fore, nisi hac in vita Jesu Christo reconcilietur, fidelis dubitat nemo. Sed nunc ad reliqua.

[33] [Adolescens Senensis,] Ex Senarum f civitate adolescentem acrem & fortem, catena etiam ligatum & innexum (nam funium resta g lacerasset) cum affines, nobilissimi viri, multis comitantibus traherent, forte monasterium Cultus boni propter iter habuere; quod quidem monasterium hujus Religionis esse probatur. Illic jam S. Joannis virtutem dæmon sentiens, eamque perferre amplius non valens, miris modis exclamare; Nec ulterius ire, inquit, si vellem valerem; date veniam, retro gradiamini oro. O cruces! o tormenta! quæ mihi immerito, tu S. Joannes, infers! me miserum! hæc nequeo amplius perferre; in patriam ut redeatis oro; illuc profecto recedam quamprimum. Cum enim contra sententiam suam iter Vallem Umbrosam versus comites properarent, dæmon & gratia Joannis beatissimi, & juvenis fide amplius cum torqueretur, ingentes emittens voces, millies clamitare, sese miserabilem dicere. Addebat; Hic sistite equum, sistite rogo, discedam nempe, discedam: ulterius enim prodire nequeo.

[34] Firmantes igitur jumentum, juvenem catenis irretitum, [in via a dæmone misere afflictus,] & sudore toto corpore præ labore madefactum, ac fere membris perfractum universis, pedibusque labentem ac trementem deposuere ex equo. Concurrentibus itaque ad hoc mirum spectaculum turmatim ex agris & villis cujusvis conditionis mortalibus (eos enim tartareis vocibus dæmon hinc inde accierat) alter alteri dicere: Mi frater, quot miseri mortales, hanc dum degunt vitam, intolerabiles perferunt cruciatus; quocirca utilius dicerem in cunis post baptismi Sacramentum eam abrumpere vitam, quam ad has pervenire ætates. Cui econtra respondebatur: Desine posthac hæc & similia inconsiderate & insulse proferre verba: male enim sentis. Sic placitum Deo, cui omnia parent, & cui, quare sic fecisti, audet dicere nemo. Insuper, ut ajunt: Quod difficilius, id præclarius: quo enim majora hac in fragili vita tormenta æquo animo pertulerimus, eo in futura magis gloriosa dabuntur pro laboribus præmia.

[35] Dum hæc & alia, prout voluntas fert, jactarent, [liberatur, & in grati animi signum adit monasterium Vallis Umbrosæ,] dæmon multo ferocius solito, ex circumstantibus orantibus nonnullis, in eum miserum adolescentulum e vestigio debachari; tandem eum vi ad terram detrudens, discerpens imprimis & dilanians, demum ingenti cum clamore discessit; ipse vero fere per horæ spatium non sine magna omnium, qui aderant, admiratione, veluti defunctus humi prostratus jacuit; deinde paululum excutitur, &, uti a somno excitus, exsurgens, sanus tamen & incolumis Deo imprimis & Virgini Mariæ sanctoque Joanni gratias agens, deinde ceteris omnibus; & in patriam suam, nisi prius S. Joannis ædem visitasset, redire noluit. Placuit omnibus, & huc sese contulere una, & sanctissimi Joannis brachio venerabiliter & devote osculato, hujus monasterii beatorum sepulcrum, quod in infima parte turris campanariæ situm est, festivi & læti devotionis gratia visitarunt, & eremitarum insuper humiles adiere casas, quæ in saxeo tumulo supra monasterium edito sitæ sunt; qui quidem tumulus ex ea parte, quæ meridiem spectat, confractus abscissusque est horrendum in modum; ex ea etiam parte, quæ ab Oriente exoritur, perangusto tractu superiori monti conjunctus, cujus de nomine & situ pauca disserere non alienum locus esse monet, quoniam alibi de eo mentionem haud facturi sumus; & Abbas Sanctus h optime ac diligentissime omnium, qui S. Joannis historiam vitamque scripsere, hunc locum prosecutus, mihi parum libero ore locutus videtur, qui situm Vallumbrosæ operi suo inserens, hunc Cellarum locum, mirum in modum a natura, magisque hominum industria situm & ornatum, vix tetigit.

[36] [& Cellas eremitarum;] Mons igitur est saxosus, asperrimus & incultus, qui bina cingitur silva; ex superiori enim parte, quæ per declivum montis in flumen ducitur, proceras habet abietes, quæ in vasta solitudine loci religionem augent horroremque introëuntibus non mediocrem incutiunt; ex interiori autem, quæ ad ima monasterii versus tendit, natura veluti humano artificio, humillimis hac tempestate circumdatur ilicibus. In hujus medio montis amœnissimum cernitur pratum, muris, de industria in brachium eremitarum opera elevatis, undique vestientibus, quod spatium divisis cellulis anachoretæ quatuor incolebant. Medium tenet ecclesia horrenda vetustate & religione dignissima, in qua inter ceteras, quæ tabulis miro artificio ostenduntur, picturas, Virginis Mariæ imago tam egregia tam insignis apparet, ut [a] pictore ad plenum perfectum videatur, quod ait Poëta noster: Credo equidem vivos ducent de marmore vultus. Proh bone Jesu! quid Zeuxis ille insignis, quid Polycletus? Huic cederent profecto; cederet, & Euphranorus & siquis alter fuerit umquam insignis pictor & sculptor i.

[37] [quorum austera] Sed ad anachoretas redeo, qui quamquam singuli privata habeant altaria, in quibus sacra divina seorsim & per se quisque, qui funguntur ordine sacerdotali, peragunt; tamen ad ecclesiam majorem statutis horis diei, noctuque ad psalmos decantandos legendosque conveniunt. Cellulæ, non, ut in cœnobiis consuevere, pariete interjecto conjunctæ sunt; sed sejuncti per se humiles habitant casulas, quibus singulis singuli inter annexi sunt hortuli; cibum una tantum Dominicis & festivis diebus capiunt; diebus vero aliis quisque per se suum parce reficit corpusculum. Præter Canonicas horas integrum singulis hebdomadis feria sexta, qua pane tantum vescuntur & aqua, psalterium peragunt; & ut paucis eorum vitam aperiam, hanc eremum certe incolunt, qui paulo asperiorem vitam in laudem divinam præter S. Benedicti instituta adamant. Sunt enim, qui veterum SS. Patrum more, singulum per diem compleant psalterium; sunt etiam, qui divino amore igniti, raro vel numquam degustant vinum; sunt hac in eremo, qui etiam, quando deformis stridet hyems, nudis pedibus inter nives & asperas glacies incedant, & eo tempore vili veste & palliolo contenti, ad libidines insuper domandas circulo ferreo supra nudum corpus jugiter utantur; de quibus alias latius, Jesu favente, tractabimus: Nam tempus alio properare nos monet.

[38] [vivendi ratio] Hi omnes veterum Patrum, Ægyptiorum præsertim, mores imitantes opere manuum exercentur, vel in excolendis hortis, quos omnes interluunt ac rigant rivuli per ligneos meatus deducti; vel in vimineis canistris fiscellisque texendis. Nonnulli etiam minutiora ex ligno utensilia manibus efficiunt, ut cocleare, ut patinam, ut catinum. Hæc, ne diabolus eos reperiat otiosos, & ad vana evitanda desideria, post divina officia adimpleta vel per se vel in unum alacriter peragunt. A monasterio igitur ad hunc eremitarum locum unus & perdifficilis, sed amœnus divina meditanti est aditus; hinc iter abietibus, inde monachorum hortulis circumdatur. Quid? Quod rupes illa asperrima contra naturam loci varios ostentat flores, & olentes plurimi generis herbas gignit. Sed hoc haud prætereundum censeo, quod non in itinere modo, sed ex rupe, in qua anachoretarum cellulæ constructæ sunt, dum monachi inferiores psalmos in ecclesia personant, dum organis canitur, concentus dulcissimos & modulationes varias ad ea intenti percipiunt. Talem tamque religiosissimum postquam supradictus adolescens adivit locum, admirans in loco horroris & vastæ solitudinis tot ecclesiolas tuguriolis, seu rectius dicam cellulis junctas; contemplans insuper ordinem vitæ eremitarum, morum etiam gravitatem asperitatemque loci, insuper rerum penuriam, quam voluntario alacrique animo perferant, nequibat Jesu semper gratias agens expleri. Hos demum eremitas, ut pro sua salute omniumque Christianorum orarent, deprecans lætus in Domino descendit ad monasterium.

[39] Cum igitur anxie & cœnobitarum vitam, ex quo eremitarum cognoverat, [simul cum cœnobitarum] inquireret, sibi Abbas Benedictus k vir religiosissimus, qui ea tempestate monasterio & Ordini universo præerat, paucis aperuit; inquit enim: Prima, ut olim Ægyptiacis monachis, apud omnes cœnobitas confœderatio est; obedire majoribus, in unum degere; & dividuntur per decurias seu, si major sit numerus, per centurias, ita ut novem hominibus unus decimus præsit, & rursus decem præpositos sub se centesimus habeat. Usque ad horam nonam, ut S. Benedicti præcipit institutum, est jejunium; & jejunium totius anni æquale est, præterquam in Quadragesima, in qua sola conceditur strictius vivere; & interim nemo pergit ad alium, nisi summa cogat necessitas, his exceptis, qui decani vel Priores dicuntur. Post nonam in communione conveniunt & missa a decano seu ab Abbate benedictione, aliam alii aggrediuntur viam. Psalmi illo illico resonant, alibi Scripturæ ex more recitantur, discuntur, quæ in ecclesia & alibi dicenda & tractanda sunt, ut ædificentur audientes. Nonnumquam ab abbate, vel cui fuerit imperatum, disputatio de Scripturis oritur, in qua silentium fit, ut nullus ad alium respicere, nullus audeat excreare. In ecclesia, in refectorio, in dormitorio & intra claustra æternum silentium.

[40] Vivitur pane, legumine & olere, quæ sale & oleo condiuntur; interdum ova, nonnumquam & pisciculi in mensa apponuntur parce; [sancta vitæ describitur.] carnes tantum senes & pueri, raro tamen, accipiunt, ut aliorum fessa sustentetur ætas, aliorum non frangatur incipiens. Opera manuum ita, ut a decano statuitur, fiunt. Si infirmum quem viderint, consolantur; si in Dei amore ferventem, cohortantur ad studium: & quia nocte extra officia publica quisque in suo vigilat cubiculo, primi circumeunt cellulas singulorum, & aure apposita, quid faciant, diligenter explorant: quem negligentiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulant, quod norunt, & sic ad orationem provocant; & secundum regulam ita universa moderantur, ut nemo quid postulet, nemo quapiam re parva indigeat; & ne multis vos detineam, ita, omnibus hujusmodi rebus posthabitis, vivitur, ut cum de regno Christi, de futura beatitudinis gloria, de gloriosorum martyrum triumphis vel aliorum Sanctorum rebus bene gestis, seu in ecclesia sive alibi, mentio legendo vel recitando fiat, videas cunctos moderato suspirio & oculis præ ingenti amore ad cælum elevatis, intra se dicere: Quis dabit mihi pennas, sicut columbæ & volabo & requiescam? Et ea, quæ videntur acerba, quæ multa & varia in monachorum vita obedientiaque versantur, ita ferunt, ut nihil a statu veræ fidei discedant & læti jugiter illud sapientis secum referant: In odorem unguentorum tuorum curremus. His dictis, conticuit Abbas. Tunc ille: O vere beati felicesque ipsi, qui ita sancte ita recte suam instituere vitam! & gratias Deo imprimis, Virginique Mariæ Matri ejus & S. Joanni agens, sese orationibus Abbatis & aliorum plurimum commendans, in patriam, optimis exemplis monachorum & monumentis instructus, sanus & incolumis recessit.

ANNOTATA.

a Monasterium illud, teste Lubino in Abbatiarum Italiæ brevi notitia pag. 115, situm est in agro Florentino, estque diœceseos Fesulanæ. Quandonam Congregationi Vallumbrosanæ unitum sit, vide apud Ughellum Tom. 3, Italiæ sacræ col. 284.

b Hoc oppidum situm est in mediis montibus circa Apenninum inter Vallem Umbrosam & monasterium Marrathense vulgo Marradi.

c Significatur, ut opinor, qui vendit aromata.

d Est pagus in agro Casentino, qui est ditionis Florentinæ.

e Flaminia regio Æmiliæ, quæ nunc Romandiola dicitur, de qua egimus in Annotatis ad Acta priora.

f Senæ urbs Hetruriæ intra colles sita, S. Catharinæ Senensis & trium summorum Pontificum natalibus illustris.

g Hanc vocem ita inflexam nullibi inveni. At satis patet ex sensu, quid auctor velit.

h Intelligit hic, ni fallor, Xantem de Valoribus, Perusinum, abbatem Marrathensem. Unde patet Vitam S. Joannis Gualberti ab hoc Xante ante annum 1479 scriptam esse.

i Fuerunt his magnæ artis pictores aut sculptores, apud viros, profanæ antiquitatis peritos, satis noti.

k Is Benedictus Generalatum administravit ab anno 1387 usque ad 1400, quo mortuus est, ut testatur Simius in Catalogo pag. 50.

PARS IV.

[Ex viro Ligure] Præterea ex Liguriæ partibus his in temporibus quidam jam provectæ ætatis homo ad hoc S. Mariæ monasterium vi raptus & catenatus a parentibus, non obscuro loco natis, ductus fuit; qui quidem inter alia, quæ stupori & admirationi essent, hoc mirum ostendebat sæpius, quod per os ejus dæmones, plures emitterent voces, ita ut quivis affirmasset, non ab uno solum, sed a pluribus & variis dæmonibus ipsum tormentis affici. Operæ pretium erat, ut nobis a fide dignis relatum est, & actus suos & verba observare diligenter: Nam modo gravia, stulta etiam sæpius & levia, interdum urbana, nonnumquam rustica explicare optime & proferre; cum imprimis bonæ existens valetudinis, ut graves decet viros, nonnisi gravia & loco & tempori congrua effunderet verba: nec enim hoc ut solet interdum ex ingenii acumine, sed de insania fieri potius dicebatur.

[42] His itaque & aliis rebus ab ipso inepte & insulse peractis, [ingens callidorum dæmoniorum] & insulse peractis, facile non ab uno, sed a pluribus, ut diximus, & variis dæmonibus possideri credebatur. Quocirca facile ostendebatur, plus & temporis & artis erga hujus sospitatem a monachis exhiberi oportere. Fiunt itaque preces more solito, & nihil, quod necessarium erga ejus bonam valetudinem recuperandam existat, prætermittitur. Mira res! inter orandum sæpius his agitabatur furiis, ut vix etiam funibus & catena ligatus & vinctus a quampluribus viris atrocissimis teneretur. Nonnumquam vero quamdam præ se ferre humanitatem & modestiam, ut, qui aderant, fere major pars affirmaret, eum nullo affici dolore, nullo torqueri morbo, nulla indigere curatione: Nam in dæmone tantus dolus, tanta calliditas & astutia erat, ut signum crucis in hominis fronte fieri permitteret, &, quod majus est, Dominicam orationem & Virginis Mariæ hymnum ipsum proferri sineret: ita ut ex monachis etiam nonnulli sanum & incolumem dicerent.

[43] Ceterum quidam in ea re magis experti, secus sentientes, [multitudo] multis variisque exemplis dæmones callidissimos & ambiguos approbantes (utpote quia aliud sunt, aliud simulant) non quamprimum eorum fallaciis rebusque fucatis credendum esse asserebant. Id ita esse, ut aiebant, paulo post re ipsa probatum est: Cum enim eum die quadam summo mane hoc animo, ut inde minime abirent, nisi cum recuperata bona valetudine in sacrarium duxissent, & monachi ex more orationes & preces cum Reliquiis haberent, ut multitudo illa dæmonum in rem suam malam, quo digni essent, abirent; illi contra, se nec discedere velle nec posse, etsi summis & ingentibus, ut ipsi asserebant, afficerentur cruciatibus. Eloquar an sileam, quid in eorum exitu egerint ignoro. Vereor enim ob nonnullorum pertinaciam, qui ea, quæ sibi facilia factu putant, affirmant, super ea, veluti ficta, pro falsis ducunt. Dicam tamen his præsertim, qui Deum mirabilem in Sanctis & credunt & prædicant. Cum enim, ut diximus, religiosi viri a pio opere non desisterent, & idem se jugiter facturos, nisi dæmones abirent, statuissent, cœperunt ipsi varias & tartareas emittere voces, ita ut non unum hominem, sed populum loqui diceres. Et demum ingenti vi, funibus effractis, cursum foras arripiens, eum vix turba hominum in corona reducta ceperunt.

[44] Non parvo itaque tempore in pio opere consumpto, demum dæmones unus post alterum exeuntes, [ejicitur.] eum fere vita hac privatum reliquere. Eo in loco, ubi hoc prodigium S. Joannis virtute operatum est, cum plures tum religiosi tum seculares adessent, abnuente Abbate, eum adire, seu palpando tractare ausus est nemo. Cum igitur omnes rei exitum orando præstolarentur, expleta hora & dimidia, sensim se movens, demum; quasi de somno evigilaret, exsurrexit, & percunctans quid illic ageretur, re cognita, diligenter ad altare majus se contulit, & viva, ut dicitur, voce orationem ad piissimam Virginem Mariam & ad S. Joannem habuit ita ornatam, verbis miserabilibus plenam, ut omnibus præsentibus concuteret lacrymas. Demum valedicens omnibus, una cum suis in patriam lætus & admiratione plenus concessit.

[45] [Quidam ex amore insanus factus] Quemdam ingenti amore exardescentem, cum suam voluptatem explere non valuisset, (nam quam amabat alteri nupsit) in insaniam hac potissimum causa accepimus devenisse, & inde ita agitatum furiis, ut sese sæpenumero diabolo dederit; & hunc Puppiensem a fuisse cognovimus. Forte ea tempestate quidam nequam in cruce suspensus fuerat, qui ut de se ceteris terrorem incuteret, ita ut fit interdum, præsertim si damnatus multis & malis fuerit facinoribus coopertus, edicto prætoris nondum de ea, qua pendebat, cruce depositus [erat.] Hic equidem, ut palam dicebatur, nec sua voluit scelera sacerdoti confiteri, nec petere veniam, sed Jesu renuens caritatem, ingentemque, quam de se mortalibus miseris sponte exhibet misericordiam, ad crucis patibulum veluti desperatus concessit. Ad hæc mala hoc addidit etiam, blasphemias in Jesum scilicet & in piissimam Mariam matrem ejus: adeo ut quamplures viri religiosi, qui consolationis gratia una cum damnatis iter tale aggrediuntur, in ipsum spiritum malignum ingressum assererent. Heu quoties se suamque vitam diabolo commendavit! heu quoties etiam Jesu Christi Domini picturam & imaginem torvis oculis respexit! Quibus imprecationibus, & eques & qui aderant alii, casum miserabilem spectantes, sibi compati, interdum minari, ni finem bacchandi faceret. Verum cum nihil proficerent, exitum sibi suisque moribus dignum dedere.

[46] [mira occasione a dæmone invaditur,] Cum igitur, ut dixi, cadaver in cruce catena ligatum penderet, hic qui ex amore in insaniam devenerat, forte crucem juxta iter habuit & more ingenii humani elevatis oculis cadaver horrendum, atrum, semicorruptum, vermibus & aliis, quas putredo ex se gignit, musciculis corrosum & situ temporis albedine muscida pictum exhorruit. Insuper, ut ipse solitus erat referre, sonitum sibilum audivit: qui quidem, seu diaboli dolo ipsum perterrefaceret, seu vento, qui angusta ingressus tales sonitus reddere solet, evenerit, non satis compertum habemus. Hoc satis patet, illico in eum dæmonem ob ingentem metum ingressum: Nam ut ipsum prædicantem audivere nonnulli, nusquam gentium tanto talique pavore alias confectus est, ut mox viribus omnibus destitutus procubuerit humi. In eum itaque ita trepidantem dæmon, uti suam ingressus domum, sibi dominari cœpit, ita ut ex stulto insanum redderet, &, quod periculosius est, formidolosum.

[47] Continuo itaque artus elevans suos, & iter Puppium versus faciens, summo cum impetu in homines cujusque generis ferebatur. Tandem vero a quibusdam viris fortissimis, agmine facto & in coronam deducto, [& post varias turbas] captus & manibus a tergo devinctus, funibusque toto circumdatus corpore, maxima tum videntium tum audientium admiratione, ad compitum seu divorticulum, quod vulgares & plebei crucichium b dicunt, eo quod viæ quatuor in crucis formam ad loca tendant diversa, vi tractus est. Et cum clamores horrendos ad sidera tolleret, se etiam neque ulterius ire juramento affirmaret, illic ut defessa recrearent corpora, quievere omnes. Inter quiescendum igitur, necessitatem corporis simulans, missione accepta, cum paullulum a via divertisset, sociis idem minime verentibus, aufugiens, iter Puppium versus tendere properabat; & ni quidam de monte Milliario, qui his in rupibus varia pro necessitate tunc agere, clamoribus insequentium exciti, iter suum impedissent, profecto ea die vel Puppium vel alio longius sese contulisset. Nam concurrentibus undique pastoribus & montanis omne sibi clausere iter.

[48] Stetit ille prospiciens cuncta, cumque conspiceret omnem sibi aditum denegari, parum moratus, [ad monasterium Vallumbrosanum attractus,] inde, ut ursus fremens, maxima cum velocitate in minus potentes sese ferens, paullulum reluctantibus illis, e manibus eorum evasit. Itaque ille fugiendo, hi insectando multum diei per concava vallium, per abrupta montium frustra consumpsere. Operæ pretium erat cernere, quanta audacia quantaque animi vi, diaboli adjutus auxilio, sese miser ille tueretur. Non enim verbis tantum & clamoribus variis, sed lapidibus sudibusve res ab eo atrociter agebatur. Eo pacto eos longe repellere; interdum vero immite percutere: tandem vero pars optimum fore rati ipsum fallere, dum in alios acriter incurreret, alii eum dolo aggressi, quia nihil tale putaret, manibus a tergo revinctis, ad monasterium sudore madidum, & pulvere conspersum, invitum & torva sæpius exclamantem traxere. Res mira! quoties enim sanctissimi Joannis brachio vel cruce conjuraretur, exibat: ubi a pio opere cessabant monachi, in eum rediret illico.

[49] Cum igitur hac necessitudine * res in longam deduceretur moram, nec diabolus dicta cum factis componeret (quippe qui verbis se non amplius eum ingressurum polliceri, [S. Joannis meritis] ceterum re secus agere) statuit pater Abbas, ut publice privatimque orationes pro eo ab omnibus agerentur. Quibus devote & prolixe peractis, postridie fere per horas quatuor orationibus & precibus monachorum, & sacerdotis jugibus conjurationibus stomachatus dæmon, tandem omnibus audientibus, in hæc verba prorupit: Qui me insontem ita impie orationibus torquetis o Fratres? In hunc tamquam in meam possessionem sæpius vocatus incessi, quocirca demum a tam nefario opere absistatis oro. Non enim nisi Dei voluntate hoc sum aggressus, cui velle resistere, nefas est profecto. Tu, inquit sacerdos, o pessime dæmon, Dei resistis voluntati; qui cum ipsius proberis hostis & inimicus, alios etiam ad hanc perniciem trahere niteris. Ea propter abi in rem tuam malam, & vade in tartareas regiones, quo meritus es; nihil tibi sit commune cum servis Dei, jam cælestia cogitantibus. [tandem liberatur.]

[50] Hæc & alia cum sæpius sacerdos, monachis orantibus & cantantibus, revolveret, tandem dæmon, Joannis sanctitatem amplius ferre non valens, discessit. Miser ille humi prostratus, fere per horam, ut exanimis, jacuit: Demum vero exurgens, & mente & corpore sanus, Deo imprimis & gloriosæ Virgini Mariæ & S. Joanni gratias egit. Voluit tamen P. Abbas, ut prius humiliter confiteretur Deo & sacerdoti, quam domum repedaret suam, ne deinceps dæmon in eum potestatem ingrediendi haberet. Facta igitur diligenter & humiliter confessione, summa cum lætitia Puppium rediere omnes; nec ulterius a dæmone homo ille possessus est.

ANNOTATA.

a Puppiensis ita dictus a Puppio vulgo Poppi, quod est castrum Tusciæ, & caput Casentini tractus in agro Florentino.

b Ab Italica voce crocicchio, quæ quadrivium significat.

* forte vicissitudine

PARS V.

[Puella quædam] Puellam quamdam, cui nomen erat Francisca, ex civitate Castellana a, magiis & incantationibus atrocissime vexatam, ad hoc S. Mariæ monasterium deductam accepimus. Hæc interdum adeo boni sensus & quietæ vitæ esse, ut eam a dæmonio torqueri vel aliqua in parte corporis laborare diceret nemo. Quandoque vero se gladio necare, alios invadere & dentibus laniare tentabat. Sed hoc ægerrime sacerdotes, & qui eam conjurabant monachi, perferre, quia dæmon, etiam ingentibus tormentis affectus, nullum daret responsum. Nam vel * de industria id ageret, vel quia forte natura mutum quoddam genus dæmoniorum sit, nobis parum constat. Cum autem diu torqueretur, & sæpius sacerdos, ut in virtute Dei saltem responderet, præcepisset, forte ut aliquid machinaretur mali, cujus gratia tentat omnia, tandem tale dedit responsum: Hic cujusdam maligni presbyteri incantationibus longe constrictus detineor; qui quidem improbo amore in puellam hanc flagrabat; verum [cum] ipsa haud sibi assentiretur, cum ceteræ malæ artes, quibus amantes utuntur, sibi deessent, omnia experiri maluit magis, quam ita impatienter uri.

[52] Quo circa me, ut ipsam ad sui voluptatem cogerem, cantando excitavit. [per magicas presbyteri artes] Sed ut verum fatear, nihil profeci. Nam ut a parentibus optime instructa peroptime monumentis bonis, a teneris annis sese orationibus dare, precibus & lacrymis Virginis Mariæ auxilium jugiter implorare. His itaque & aliis operibus bonis ab ea impeditus, cum ipsius nequam sacerdotis pessimam voluntatem executioni mandare nequirem, indignans eam invasi. Quam enim sibi contra morem nostrum humanus benignusve extiterim, ipsamet callet peroptime. Nam inter cetera, quotiescumque corde & mente majori studio incensa, veram Dei religionem sequi, vel orando in silentio, vel ecclesias visitando, vel prædicationes adire studuisset, numquam recusavi, quin una [ad] opera incesserim pia. Cui sacerdos. Tu, o omnium seductor, mille ferens casus, discordias, iras, simultates, cædesque, pia opera agis? Ha omnium dæmonum pessime, qui a supernis delapsi sunt regionibus, novi te intus & in cute. Quidquid sancte & juste fiebat, non tuis, sed Virginis Mariæ meritis agebatur, cui minime contradicere audetis.

[53] Tunc dæmon risu soluto cachinnans, inquit: [a dæmone obsessa] Ita est mi, pater, ut ais. Sciscitante etiam sacerdote, cur in talem puellam optimis moribus instructam ingredi sit ausus, inquit: Non absque numine factum divino; eapropter non esse mortalium perscrutari: sed & in his & in aliis omnibus, quæ ad eos non pertinent, æterno oportere silentio conticescere. In precibus igitur & orationibus jam [post] duos dies frustra consumptos, diabolus S. Joannis virtutem impatienter tolerans, hæc tandem intonuit verba: Eia oro quid me insectamini? Cur tot & tam varia, ut hinc abeam, infertis tormenta? Non dixi, me hic alieno imperio detineri? Veniat ille, qui me devinxit, iniquus presbyter; & absolvat, & lubens discedam. Tum, qui aderant, seculares viri, cum de nomine presbyteri interrogare vellent: Apagite, inquit sacerdos: Nam diaboli officium est & discordias serere, & quidquid potest mali mortalibus inferre. Quocirca nullam ei fidem adhibeatis, oro. His dæmon indignatus, clara voce, inquit: Re ipsa paullo post declarabitur, mentitus sim, an verum dixerim. O quantas, pessime presbyter, dabis pœnas, cujus gratia in tot cruces & tormenta deveni!

[54] Ceterum Jesu gratia & S. Mariæ & S. Joannis precibus a dæmone liberata puella, [pristinæ sanitati restituitur.] nescio qua gratia evenerit, ut e vestigio intolerabilis & fastidiosus eam talis invaderet morbus, ut ulceribus toto corpore referta, atram undique scaturiret bilem, & demum impatientia & morbo capillis capitis evulsis, spectaculum omnibus, sed præsertim affinibus præberet. Transactis tamen nonnullis annis, in pristinam, Virginis Mariæ & S. Joannis gratia, quibus plurimus se commendaverat, reducitur sanitatem; tantum pallorem & maculas quasdam in vultu servans, de cetero valens. Relatum est deinde his, qui tunc hanc servabant domum, presbyterum illum, de quo supra verbum feci, opera diaboli parentibus demonstratum, seu conjecturis, quod verius creditur, agnitum, in alias partes, judicium pro malefactis timens, sese contulisse, & miseram Dei judicio in ultionem puellæ degisse vitam. Fuerunt, qui etiam affirmarent, a fratribus jam dictæ virginis extra patriam necatum. Sed is rumor tantum, ceterum rei veritas penes auctores sit. Nobis satis constat, pluribus annis præsatam virginem in sanctissimi Joannis festivitate nudis pedibus cum cereo hanc Virginis Mariæ domum adiisse devote. His itaque & aliis, quæ retulimus & relaturi sumus, miraculis satis constat, incantationes a perversis hominibus fieri.

[55] Memoria mea mulierem quamdam, Taddeam nomine, ex Prati b oppido, quod Florentia ferme decem millia passuum abest, [Dæmon mulierem,] a parentibus suis ad hoc S. Mariæ monasterium vidimus deductam. Hanc talis invaserat dæmon, ut cruce solum facile liberaretur mulier. Ceterum ubi ipsa una cum comitibus iter domum hospitium versus faceret, & [prope] fontem, qui juxta capellam jugi labitur aqua, transitum haberet (nam ad eam domum alter non est facilis aditus) ad eodem dæmone fatigata, ex manibus multorum prosiliens, fugam facere conabatur. Verum, hinc inde concurrentibus cum opificibus, qui hoc in monasterio, præcipue æstivo tempore, operibus indulgent, tum etiam bubulcis & agricolis quibusdam, capitur, trahitur, &, manibus a tergo devinctis, ad capellam defertur vi. Cum igitur illic ab exorcista interrogaretur, cur tam facilem ingressum ad eam & egressum haberet, respondit: Ego cum natura facilis sim & humanus, & hæc mulier his pariter & aliis virtutibus redimita probetur, nec cruces pati possum, nec eam volo torquere: Eapropter, orantibus vobis, discedo, absentibus vero, in hanc, veluti domum redeo meam.

[56] [ad quam sæpe revertebatur,] Hæc igitur & alia ridicula cum referret diabolus, & idem sæpius faceret, cum eum lector amplius perpeti non posset, & itidem hujusmodi ludibria monachos fastidirent, statuerunt, ut eodem in loco cum cruce legeretur, ubi dæmon mulierem congredi solitus esset. Instante igitur sacerdote, & orationibus & minis adjurante dæmonem, ut concederet alio; inquit dæmon: Concedam. Te, o puella, domi præstolor; cum veneris, amicitiam antiquam, mihique gratissimam tecum inibo. His dictis, alio concedens, non parvum timorem & admirationem de se omnibus dedit. Mulierem vero illam fere exanimem suo in discessu reliquit; ita ut multi eam vita præsenti functam dicerent. Ceterum cum, qui aderant, pars calidis brachia manibus fricarent, pars certatim vino aliisque rebus cum madefacerent membra, sensusque parumper tepentes revocando [juvarent], mulier quasi a somno expergefacta, in sese paullulum rediens, cum surgere vellet, illico decidit.

[57] [tandem semper deserere cogitur.] Durantibus itaque in orationibus & psalmis monachis, tandem Dei gratia sanctique Joannis meritis optime convaluit. Cum enim adhuc ex verbis, quæ diabolus supra dixerat: Te domi præstolor, o puella; suspensi existerent, monitu sacerdotis monachi, qui eum conjuraverat dæmonem, & etiam suorum affinium habita scelerum confessione, læti in patriam rediere. Vovit præterea mulier ob tantum taleque beneficium, S. Joannis meritis sibi allatum, annuatim, & in vigilia ipsius S. Joannis jejunium & festum, veluti ab Ecclesia indictum, celebraret, & quoties sibi facultas prodeundi daretur, non impedita partu scilicet vel alia re graviori, in ipsius festivitate hanc Virginis Mariæ domum adire. Mira res, & fide ipsius & gloriosæ Mariæ Virginis precibus & S. Joannis meritis factum est, ut deinceps nec diabolus ille, qui sibi superius, se ad eam rediturum, domi dum esset, pollicitus fuerat, nec alter ex malignis spiritibus illam ulterius aggredi est ausus. Quapropter dum spiritus suos rexit artus, incolumem & beatam vixit vitam.

[58] Ex oppido Lancisa c, quod in Arni superioris valle situm est, quemdam, [Dæmon quemdam ultro deserens] non infimo loco natum, captum a dæmonio venisse ad hoc S. Mariæ monasterium, multis comitantibus, vidimus. Forte tunc quidam, cui Zanobio nomen erat, supervenit, germanus cujusdam monachi nostri Ordinis, qui adhuc vivit; qui quidem affinium hujus invasi a dæmone precibus compulsus, quemdam necromantem virum malignum & dolis plenum, Nepum nomine, ob consilia inquirenda ab ipso, quid in hoc homine agendum esset, adiverat. Cui, quia ea, quæ nefaria sunt, agere tentaverat, diabolica videlicet potius quam divina inquirere auxilia, mirum stupendumque malum accidit in vesperi: Nam dum uno in loco in hospitali consederent ambo, ipse scilicet, & a dæmone invasus, illic brevi intervallo dato, fessus itinere & somno, sese paullulum dans quieti, caput intra genua posuit. At paullo post experrectus, Deo gratias, Deo gratias, inquit, convalui.

[59] E contra Zanobius ille, qui Nepum adiverat, [in alium transmigrat ob consultum magum;] ab eodem correptus dæmone, insanire, bacchari, furere, adeo ut a quibusdam, qui ad hoc miserabile spectaculum concurrerant, compressus, vix eum sistere possent: Hoc enim quamprimum nuntiari monachis curaverunt, qui aderant, familiares & conversi; & cum nondum nox terram operuisset, & quamquam hora & Officium Completorii jam peractum esset, eum tamen in ecclesiam jusserunt duci. Res tam prodigiosa, & nostris inaudita seculis, mirum spectaculum fuit, ut dixi, non præsentibus tantum monachis & conversis, ceterisque familiaribus, qui hanc tunc domum incolebant, verum omnibus hospitibus, qui supervenerant. Dæmon igitur cum a sacerdote interrogaretur, cur illum alium tam repente deseruerat hominem, & hunc, ubi primum advenerat, sit ingressus, respondit: Superno nutu actum est. Cum ille divinum tota mente & fide requireret auxilium, merito quamprimum his cruciatibus fuerat liberandus. Hic vero miser, qui indecentia potius quam convenientia, & justa percipere & intelligere curabat, non injuria ita debuit torqueri. Cum enim monachi in pio opere orando & conjurando pergerent, peracta jam fere noctis hora, non sine hominis maximo cruciatu, sed sui imprimis, diabolus eum liberum & incolumem relinquens, abiit.

[60] Equidem hoc terribile Dei judicium, non præsentibus tantum, [Is tandem liberatus exemplo suo docet, non esse fidendum magicæ superstitioni.] sed absentibus extitit pavori: Nam fama tanti miraculi per omnes finitimas regiones brevi divulgata, & exemplo fuit & admirationi; & præcipue supradicto Zanobio, qui dum amore & caritate fraterna ductus, unde minime debuit & a quo non decuit, quærit alteri adferre medelam, sibi cruciatum invenit. Discant igitur omnes non [opem] humanam, vel, ut rectius loquar, diabolicam imprimis, sed divinam in hujusmodi discriminibus esse inquirendam; ita ut multi egere religiosi, cum viri tum mulieres, qui diuturnos cruciatus corporis, &, quod majus est, mortem maluere perpeti, quam alienum, præterquam Dei, vel unde haud honestum foret, inquirere auxilium. Memorare possem quamplures, qui memoria mea his præclaris fulsere virtutibus, ni ea res [me] longius ab incepto traheret. Male igitur, ut ad propositum redeam, sibi consulit, qui ob sanitatem corporis recuperandam, animæ ruinam vitare non curat. His itaque bonæ valetudini & pristinæ sanitati redditis, non parvo gaudio cunctis, quos antea mœror & tristitia invaserat, extitere, & cum unus imprimis oppido obnoxius Virgini Mariæ sanctoque Joanni existeret, ambo deinde ex obligatis sese fecere obligatissimos, & læti concederunt Lancisam.

ANNOTATA.

a Quam hic auctor civitatem Castellanam vocat, Didacus Franchius lib. 10, pag. 376, vulgari lingua nominat Citta di castello. Invenio autem vulgari hoc nomine appellari Tifernum Tiberinum, quæ est urbs Umbriæ in limite Hetruriæ & ducatus Urbinatis. Hunc haud dubie locum designare Auctor voluit per civitatem Castellanam.

b Est oppidum Hetruriæ in agro Florentino ad Bisentium amnem inter Florentiam & Pistoriam.

c Franchius lib. 10, pag. 377, hoc oppidum vocat Ancisam; Locatellus autem lib. 1, cap. 98, cum Auctore nostro appellat Lancisam. Quidquid sit, puto esse locum illum, qui in mappis geographicis, sub nomine Ancisa, collocatur inter montes in agro Florentino inter Emam & Arnum.

* id est an

PARS VI.

[Quatuor germani Aretini] Ex civitate Aretina quatuor germani, multis aliis comitantibus, olim hoc S. Mariæ monasterium gratia bonæ valetudinis recuperandæ quæsivere; quorum unus, ut re ipsa declarabatur, a dæmone fatigatus [erat;] ceteri vero, etsi ipsi clam vexarentur a diabolo, incolumes tamen apparebant. Inter legendum enim & orandum, hoc, quod prius erat occultum, cunctis, qui aderant, liquido patuit. Cum enim unus ex his ad purgandum ventrem egressus, haud procul a monasterio varia & stultitia & vanitate plena ageret, ita ut metui & admirationi quibusdam foris tunc existentibus esset, intra monasterium cursim irrumpentes illi, omnibus occurrentibus, quæ foris viderant, enarrabant. Ex his igitur, qui comites & socii fuerant, trepidatione rigidi foras prorumpentes nonnulli, & cum his alii ruricolæ immixti, eum huc illuc cursitantem, & se lapidibus & saxis pro viribus tutantem non sine maximo eorum dscrimine