Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli III           Band Juli III           Anhang Juli III

13. Juli


DIES DECIMA TERTIA JULII.

SANCTI QUI III IDUS JULII COLUNTUR.

S. Joël propheta V. T. in Palæstina.
S. Esdras propheta V. T. in Palæstina.
S. Silas sive Silvanus, S. Pauli Ap. socius, in Macedonia.
S. Anacletus PP. & martyr Romæ.
S. Serapion martyr apud Græcos.
S. Serapion Martyr Alexandriæ.
S. Trophimus Martyr Alexandriæ.
S. Meleus Martyr Alexandriæ.
S. Euangelus Martyr Alexandriæ.
S. Propolus Martyr Alexandriæ.
S. Attalus Martyr Alexandriæ.
S. Zeno Martyr Alexandriæ.
S. Mineus prbr. Martyr Alexandriæ.
S. Trophima V Martyr Alexandriæ.
S. Macrobius Martyr Alexandriæ.
S. Myrope martyr, in Insula Chio.
S. Justina martyr Tergesti in Istria.
S. Zeno martyr Tergesti in Istria.
S. Sara V. abbat. in Sceti Libyæ.
S. Juvenianus magnus Conf. Eystadii in Germania.
S. Eugenius episcopus Carthaginensis, Albigæ in Occitania Galliæ
Socii ejus a Wandalis passi.
S. Cholinduch martyr apud Græcos, Hierapoli, ut videtur, in Syria.
S. Mildreda Virgo abb. Tanetensis, Cantuariæ in Anglia.
S. Stephanus Sabaïta, Thaumaturgus, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam.
S. Turianus seu Turiavus episc. Dolensis in Britannia Armorica.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Maura & Britta sive Brigida, prout variis locis coluntur, sic diversis diebus consignatæ sunt. Inter Prætermissos die V Maii ipsas ad hunc diem XIII Julii remisit Henschenius, ut quæ tunc Nongenti coli dicantur, subdubitans, utrum eædem sint de quibus actum fuit XV Januarii. Ad hunc, inquam, diem ipsas remisit, sperans eruenda alicunde monumenta, a fabellis Hibernicis aliisque repurgata, quæ nimirum hoc die illustrari possent. At licet schedas nonnullas reperiam, ad illas spectantes; quas easdem prorsus & a Turonensibus, & a Bellovacensibus, Nongentinisque celebrari non dubito; nihil adhucdum occurrit, quod dictis præfata die XV Januarii superaddi hodie mereatur. Eadem igitur spe, qua Henschenius involutas eatenus historias hic evolvi posse existimavit, confidere ego ausim, quæ hactenus reperta non sunt, aliquando inventum iri, eaque proinde ad diem qua de ipsis agi cœptum est, ad supplementum istius mensis censui remittenda XV Jan.
B. Joannis episcopi & confessoris, Ordinis Carmelitarum est singularis annuntiatio additionum Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum; qua non video indicari alium posse præter S. Joannem Eleemosynarium, de quo hoc die agunt codices Usuardini Centulensis, Bruxellensis, & plures alii in Auctariis nostris citati. De celebri Sancto actum est die natali XXIII Januarii.
S. Margarita virgo, filia Belæ regis Hungariæ, Posonii in Pannonia, Ord. Prædicatorum loco non suo refertur a Ferrario in Catalogo generali, forte immemore, se eamdem melius signasse ipso die quo colitur & quo de ipsa egimus XXVIII Januarii.
S. Gildam alicubi hoc die legit Bollandus, sed de eo actum est XXIX Januarii
S. Gabriëlis Archangeli festivitatem hoc die certatim celebrant sacræ Græcorum tabulæ, Menæa impressa, Horologium, Maximus Cytherorum episcopus, Epitome excusa Menologii, Index in Typicum Sabæ, Menologium Slavo-Russicum, aliud Sirleti & Ephemerides Græco-Moscæ. Quibus adde Kalendarium Syriacum seu Chaldaicum Romæ impressum an. 1624, quod Majoribus nostris Latine dictavit D. Josephus Maronita an. 1661, atque item Arabo-Ægyptium, versum a Gratia Simonio, ut satis pateat, receptum in Oriente fuisse hoc die sancti Gabrielis festum: de cujus institutione hic nobis agendum non est, cum apud Latinos commune non sit, neque hoc die celebretur in Officiis Hispanicis, in quibus ponitur XVIII Martii.
S. Cleti Papæ & martyris; S. Marcellini Papæ & martyris in Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ male hoc die referuntur, spectant enim & de iis actum est ad diem XXVI Aprilis.
S. Petronilla (Gall. Perrenelle) uxor S. Gilberti fundatoris & primi abbatis Novemfontium, ipsa fundatrix & prima item abbatissa (Castellanus Priorissam vocat) monasterii SS. Gervasii & Protasii de Albaterra Claromontensis diœcesis a nonnullis refertur hoc die, ab aliis III Octobris, quod pluribus explicatum habes tomo 1 Junii pag. 762, ut hic dicta repetere opus non sit: at cum de ea nihil sciatur, præter ea quæ in Sancti conjugis Actis continentur, ipsam remittimus ad diem quo de illo actum est VI Junii
S. Pontia Sanctorum conjugum meritissima filia, ejusdem cœnobii post matrem præposita, non uno etiam die reperitur commemorata, nominatim XX Maii, ut etiam signavit Castellanus: sed cum ejus æque ac matris gesta, cum jam citatis connexa sint, actum non agimus; sed videatur & de ipsa VI Junii.
Artisii, de antiquis Christi discipulis memoria agitur in Codd. Usuardinis Florentinis, qualis mihi necdum notus est. Corruptum opinor nomen ex Artema S. Pauli discipulo, de quo meminit ad Titum scribens, ut vide XXI Junii.
Trophima virgo & martyr, ex mera nominis synonymia, nisi vehementer fallor, hoc die Minorensibus adscribitur a Ferrario, quæ alibi aliis sociis jungitur. Ne sæpius idem dicendum sit, vide S. Serapionem cum turma sua loco proprio. Ceterum Trophimæ virginis Siculæ translatio notatur in Martyrologio Siculo nostri Cajetani. Vide dicta V Julii.
S. Petrum abbatem Perusinum hoc rursus die memorat Bucelinus, nulla indicata repetitionis causa; colitur is natali die, quo superius a nobis de eo abunde actum est X Julii.
B. Petrus de Lutzenburgo Cardinalis hoc die male collocatur a Greveno; notior est dies ejus natalis, quam ut inde erui debeat. Vide II Julii.
S. Cyprianus martyr Pictavis perperam hoc die refertur in Editione Lubeco-Colon. & Greveno: satis sæpe confusus est, & cum Savino conjunctus XI Julii.
Uguzonem martyrem in Valle Cavernia apud Insubres in hunc diem transtulit Castellanus in suo Martyrologio universali, natalem ejus die præcedenti retulit Ferrarius cum quo de ipso egimus XII Julii.
S. Menulfi confessoris commemoratio fit in codicibus Usuardinis Victorino & Reg. Sueciæ; die non propio, neque recte efformato nomine. S. Menulfum dedimus die præterito XII Julii.
Neemiæ, Zorobabel, filii Salathiel, & Jesu filii Josedech, qui Ecclesiastici 49 Sanctis Patribus veteris Testamenti connumerantur; verba sunt a Canisio adoptata ex Greveni Additionibus ad Usuardum, qui Sanctos istos, ab Ecclesiastico recensitos, non aliunde accepit quam ex Petro de Natalibus, a nobis hoc ipso die laudato in prophetis Joële & Esdra, quos Actis inseruimus ex antiquis classicis Martyrologiis, quorum verba in hodiernum Romanum translata sunt: at plures e veteribus illis Patribus Fastis nostris sacris inserere, ex sola Equilini aut Greveni auctoritate, nobis licitum non putamus. Elogia ipsorum apud Petrum habes, iis conjuncta, quæ de Joële & Esdra suis locis describimus. Atque ea cursim notasse, hoc loco sit satis.
Joannes PP. III, nescio ex quibus aut cujus ecclesiæ tabulis a Maurolyco signatus sit inter Sanctos XII Januarii, & alieno die, cum satis constet, ipsum hoc die obiisse, ad quem eum in Catalogo Prætermissorum huc remisit Bollandus; non quod vere Sanctum existimaverit, sed ut res hic examinaretur: nam diserte ait, haud dum exploratum sibi esse, an colatur, licet Henricus Spondanus, hic supra Baronium sapiens, in Epitome Annalium ad an. 572 num. 1 ita scribat: S. Joannes Papa obiit III Idus Julii. Neque vero mihi exploratum est hactenus, illum Sanctorum honoribus uspiam donatum, quidquid in novissimis tabellis Cavallerianis obductum capiti circulum & præfixum habeat S. seu Sancti titulum, quem certe apud Ciaconium non repererat imaginum istarum effigiator. Est hæc igitur auctoritas aut exigua aut nulla, quemadmodum & Maurolyci, qui eadem die XII Januarii etiam Joannem PP. II retulit, de quo uti & de nostro III, fassus est iterum Bollandus, se necdum comperisse an publice colatur: id disquiremus, inquiens, quo die a pluribus, licet alio videatur obiisse, occasione S. Joannis Papæ & martyris refertur XXVII Maii. Ast illo die de Joanne II nec verbum supradictis adjecit Papebrochius, de Joanne I satis fuse agens: neque ego aut Romæ aut alibi ulla veri cultus indicia reperire memini, quæ donec accedant, Joannem istum III inter Sanctos collocare, mihi integrum non putavi.
S. Margarita aliqua, ut virgo ipsa & martyr, tamquam urbis patrona colitur hoc die Telezii in Moravia, diœcesis Olomucensis, ad limites Bohemiæ, ubi collegium est nostræ Societatis & domus tertiæ Probationis adjacens templo parochiali S. Jacobi, cujus usum Patres habent. Sacra ea lipsana ex Urbe in Bohemiam detulit vir notæ virtutis R. P. Nicolaus Lancicius; quæ anno 1636 debite approbata, isti collegio demum transcripta sunt anno 1655, mox singulari religione frequentata & pluribus beneficiis celeberrima: præsertim adversus immites istius regionis cæli & aëris montani injurias. Solennissimo apparatu & populi concursu ibi annue recolitur S. Margaritæ festivitas ritu duplici secundæ classis cum octava, processionibus &c. quæ paulo fusius descripta habeo a nostro P. Georgio David, alibi in hisce Actis laudato. Verum cum sanctæ istius Margaritæ alia notitia inveniri non possit, hæc pro more nostro hic annotasse sufficiat.
Margareta alia Doxanensis in Bohemia parthenonis prælata tertia, filia fundatorum, regum nempe, ut beatæ memoriæ prædicatur a nostro Bohuslao Balbino in Epitome historica rerum Bohemicarum pag. 355, ubi & aliæ multæ virgines sanctitatis laude insignes enumerantur, adeo ut Doxanense cœnobium, pantheon quoddam dici posse existimet seu domicilium sanctitatis, utpote in quo præclara ad posteros innocentiæ & omnium virtutum gloria ætate illa vixerint & obierint. Plura ibi, quæ ut omnia lubens admittam, necdum video, aut huic Margaretæ pro hoc die, aut aliis permissos esse honores ecclesiasticos, nec forte tam facile concedendos. Sufficiat hic obiter de iis meminisse.
Fortunatam virginem & martyrem Catalogo generali hoc die inseruit Ferrarius, ut quæ Sutrii in diœcesi Nepesina, p. m. 24 ab urbe Roma colatur. An ibi passa sit, inquit, & quando, necdum [scire] potuimus, cum Acta videre non licuerit. De ea inter Sanctos Italiæ non meminit, ut suspicari merito liceat, Sanctam esse, quæ ex cryptis Romanis eo delata sit, nomine isto satis communi insignita. Siquid distinctius suggeratur, alibi de ea agi poterit. Sufficiat hic indicasse confusam notitiam a Ferrario acceptam.
Festivitas corporis Christi, miraculis clarissimi, quod anno 1369 Judæi transfoderunt, pro ut adhuc hodie cernere licet, sic annuntiatur a Molano ut celebranda sit Bruxellis Dominica die post festum B. Margaretæ, nempe quod hoc die idem Molanus consignat, ex proprio Officio S. Gudilæ, quod habemus excusum Parisiis anno 1516. Hodie prædicta festivitas solennis haberi consuevit Dominica III Julii, cujus ultimi Jubilæi festivissimos triumphos recenter vidimus, exhibitos anno 1721. Quæ satis est hic verbo annotasse.
Serapionis, Agathonis & Arsenii, qui in Deciana persecutione, ob egregiam in fidei confessione constantiam, insigniter corona donati sint memorantur hoc die a Galesinio, ex Martyrologio scripto, quod passim fallit, æque ac illud quod subsequitur: Eorum martyrium pluribus exponit Artimanus monachus. Quid hic velit scriptor ille, non intellexit Florentinius; neque ego assequor: Serapionem cum veris sociis infra dabimus ex Hieronymianis: jam sæpius dictum est, manuscriptum istud Galesinii qualecumque Martyrologium rebus sacris tenebras affundere solitum.
Serapion, Meleus, Trophonius, Martialis, Alexander apud Maurolycum, paulo propius accedunt ad genuinum textum Hieronymianorum; sed & ibi confusio est, a nobis suo loco sublata: sic ut Agathonem & Arsenium Galesinii; Martialem item & Alexandrum Maurolyci ut martyres Alexandrinos pro hoc die non agnoscamus.
S. Attalus martyr in nonnullis Hieronymianis parvis a majori classe perperam sejunctus, inde in alios codices transiit, præsertim in Rosweydinum; sed de eo hoc die agitur cum Serapione & sociis, ut ibi iterum monemus.
SS. Mennæ, Serapionis, Zenonis & Nasei presbyterorum, est annuntiatio Usuardo Bruxellensi inserta, & ex hoc additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum: ast & ipsi ex eadem Hieronymiana turma procedunt, corrupto primo & ultimo nomine, ut vide loco suo.
S. Trophimus etiam solus ab aliquibus ponitur.
SS. Zenon & Nasæus.
SS. Euangelus & Trophima V. Sed ut iterum dicam, omnes isti simul conjuncti suo loco referuntur.
S. Castulus martyr in Bavariam translatus dicitur in codice Usuardino Hagenoyensi: nescio hactenus quis hic Castulus sit inter tam varios de quibus jam actum est prioribus mensibus, ut ex indice nostro colligere est.
Leonardus presbyter & martyr Brixiæ in ecclesia S. Afræ, sub Aureliano præfecto, ut plures alii, & pridie etiam S. Maximus ob Christianam fidem capite truncatus memoratur in Martyrologio Brixiano Bernardini Fayni, & in notatione adscribitur nobili vetustæque familiæ de Griphis ex Valle Camunica. Alia veri martyrii argumenta desiderantur, priusquam hujusmodi Sanctos admittere tuto possimus.
Arno sive Artno Herbipolensis episcopus apud Democharem de divino Missæ sacrificio pag. 69 ponitur ordine nonus his verbis: S. Arno sive Artno præfuit annis XXXVI, mensibus VI, diebus XII. Instauravit ecclesiam Cathedralem fulmine collapsam, obiit XIII Julii DCCCXCI, qui inter Missarum solennia occiditur cum multis millibus ab ipsis infidelibus: honorifice sepelitur in ecclesia Herbipolensi. Plusculum suggerunt icones virtuosæ Sanctorum, Beatorum & aliorum episcoporum Herbipolensium anno 1712 excusæ, ubi etiam Sancti appellatio præfigitur. De eodem meminit Ferrarius in Catalogo generali, & Castellanus in Martyrologio universali. Citantur & alii pro ipsius cultu; at ferme eodem recidunt omnia, paucis & satis obscure expressa, altero alterum absque examine describente, vel cum Saussayo in Martyrologio Gallicano alia comminiscente, dum interim in Officiis propriis Herbipolensibus seu antiquis seu novis nec verbum exstat de S. Arnone. Hæc priusquam typis committerem, de re tota certior fieri volui a nostro P. Joanne Seyfrid, in Academia Herbipolensi Historiarum professore, qui mihi respondit in hæc verba: Testatur Reverendissimus D. Suffraganeus, cum pluribus consiliariis ecclesiasticis, quod nullum cultum publicum hic habeat (Anno) nulla ejus fiat in sacris commemoratio, nullibi exposita habeatur ejusdem imago. Illa autem quæ thesibus philosophicis anno MDCCXII, & postea historiæ Herbipolensi a D. Ludwig Hallensi inserta cernitur, invertum est pictoris, qui in delineandis primorum episcoporum Herbipolensium iconibus, vultus vestesque affixit, ut voluit, permittente sic D. Suffraganeo, tunc sacellano aulico, & imaginum curatore. Nescitur quoque hujus tumulus: verbo, nullum exstat de S. Arnone vestigium, præter nomen, quod Kalendario, & pauca alia quæ Chronicis Mss. Herbipolensibus inscripta, & a me in schediasmate notata sunt. Hæc Seyfridus, recitans verba Kalendarii perpetui F. Wilhelmi Rottingensis, cœnobitæ Branthensis ad Joannem Godefridum episcopum Bambergensem & Herbipolensem Ms. Ætatem collige ex eo quod Joannes Godefridus obierit anno 1622. Chronica uniformia non sunt; alia enim in Saxonia, alia in Misnia, alia in Moravia confossum volunt Arnonem episcopum, certe non in Cathedrali sua, ut erravit Castellanus. Ab Arnulfo rege privilegia multa & libertates ecclesiæ Herbipolensi impetrasse haud diffitemur; verum hæc omnia neque martyrium probant, neque Sanctorum honores Arnoni umquam fuisse delatos, ut proinde alia cultus argumenta expectanda sint, priusquam inter Cælites connumerari possit.
Olbertum sive Albertum in cœnobio S. Jacobi Leodii, ut magnæ sanctitatis & doctrinæ virum beati appellatione hoc die ornat Menardus, citans in notis Sigeberti Chronicon: satis recte, si pro Sancto haberetur, qualem non agnovit Fisenus, elogium ejus referens die sequenti, quidquid eum hoc quoque die Sanctum prædicet Saussayus, divinæ approbationis testimoniis illustrem.
Commemorationem Sanctorum suæ ecclesiæ a Cisoniensibus hoc die celebrari notavit Molanus in Indiculo Sanctorum Belgii, agens de S. Arnulfo ibidem martyre, ut vide in Actis ad diem XXIX Januarii, ubi de prædicto S. Arnulfo.
Henricus laïcus Villariensis, ut vir summæ demissionis, ac maxime pauperibus in xenodochio addictus, laudatur hoc die a Raissio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, sed omni sanctitatis titulo abstinet: Henriquez & Chalemotus beatum appellant, de cultu probando parum soliciti. Beatæ memoriæ virum nominavit Saussayus.
Maria regii sanguinis virgo Lusitana, in monasterio S. Dionysii de Odivelas Cisterciense institutum professa, beatæ titulo donatur ab Henriquez, a Chalemoto venerabilis dumtaxat, quem ei libenter concedimus.
Ægidius de Roya Cistercii monachus a Chalemoto, ut piæ memoriæ, duobus superioribus interponitur, qui laboribus & persecutionibus in Regali monte exagitatus, ad Dunenses in Flandriam profugus, Brugis in Dunensi hospitio pia morte extinctus dicitur, & apud Sanctimoniales novæ Jerusalem sepultus.
Henricus Dionysius e Societate Jesu hoc ipso die a Raissio insigni elogio exornatur. Obiit is, ex Necrologio Provinciæ, Trajecti ad Mosam VIII Novembris 1571.
Joannes Patriarcha Hierosolymitanus, S. Angeli frater, surdos, claudos, dœmoniacos, & cæcos curando fuit mirabilis, obiit anno 1222. Ita lego in Acie bene ordinata & in annotationibus Mss.; sed talem pro eo tempore Hierosolymis Patriarcham necdum reperi.
Commemoratio plurium Sanctorum, quorum reliquiæ hac die cum corpore S. Justi pueri, & parte Crucis boni Latronis, illuc solenniter translatæ, nempe ad ecclesiam S. Thomæ Mediolani, jugi fidelium cultu adorantur; est annuntiatio Petri Pauli Boscæ in recenti Martyrologio Mediolanensis ecclesiæ, cui subjuncta est longior notatio. Sed nobis satis est istius rei hic meminisse.
Henricum a loco natali Herpium Ord. S. Francisci Mechliniæ defunctum anno 1477, venerabilem prædicat Raissius, sed more suo beatum vocat Arturus, hoc etiam die eodem titulo donans
Joannem a Gandia Auriæ in Hispania,
Matthæum Citrarium in Calabria,
Et Mariam a Plagis Santareni in territorio Ulyssiponensi, virginem nobilissimam, de qua rursus meminit in Gynæceo, variis Sanctis feminis referto, de quarum præcipuis hoc die meminimus sive in Actis sive in Prætermissis: præter quas addidit ipse
Margaretam Clitheroam Eboraci in Anglia martyrem,
Maxentiam martyrem in Japonia.
Elevationem S. Reginæ V. M. in Æduis prope Alexiam.
Translationem B. Margaretæ Posonii in Pannonia.
Susceptionem reliquiarum S. Margaretæ V. M. Leodii.
Winnianus episcopus Sanctis Scotis adscriptus est a Thoma Dempstero, quem secutus est Ferrarius in Catalogo generali; verum quamdiu certiora sanctitatis & cultus indicia non reperio, haud tutum credo, ex sola Dempsteri auctoritate quemquam inter Sanctos collocare; quod nec sunt ausi facere Majores nostri VI Junii in Prætermissis.
Joannes episcopus Dumkeldensis & S. Andreæ archiepiscopus, Dempstero ignotus, a Davide Camerario inventus est, qui Vinianum, de quo supra, retulerat VI Junii. Ut verbo dicam, neque hic, neque Dempsterus, homines sunt quibus sine vade & teste fides tuto haberi possit.
Taidocus apud Colganum in SS. Hibernicis mense Martio pag. 449, notatione 5, coli hoc die dicitur auctoritate Marian. Gorman & Maguir: sed nos hunc & alios id genus Sanctos iis adscribimus, quos ex Sirino jam subjicimus.
Mosilocus cum his heroibus (aliis scilicet Sanctis exteris quos hoc die memorat) adit perpetuæ pacis regiam, ut ex Ængussio explicat Sirinus; apud quem Kal. Cassel. Silogum vocat. Sola adjungitur patria, necdum inventa. Jam dixi supra cum Bollando, magis nobis constare debere de Festilogorum & Martyrologorum Hibernorum antiquitate, puritate & fide.
Fintanus sacerdos de Kill-airthir, Finnus seu Finnius, filius Arathi, Ultanus filius Aradii, Ercus Sacerdos &, Erninus de Inis-chaoin, Taidocus de Teach-Taod-hoc. memorantur apud Sirinum, absque ulteriori, notitia, quæ saltem de cultu eis umquam exhibito prorsus necessaria est.
Sequitur octavo loco Grelloca Oeblech de Tamlacht-Charna in Hi-bressalia orientali. Videtur hæc Grelloca, inquit Sirinus, esse quæ Grella dicitur Ængussio: verum unam dixeris, vel diversas, plus aliquid requiritur ut operi nostro inscribantur.
S. Terentiani & plurium aliorum Sanctorum a Patribus nostræ Societatis in diversis collegiorum Belgii ecclesiis depositorum (quæ e cryptis Romanis accepta sunt) translationem hoc die, pro proxima Dominica festo S. Bonaventuræ, fusius commemorat Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii; quos inter præcipui sunt S. Victor Insulis; Florentius Atrebati; Severinus Valentianæ; Henricus Montibus Hannoniæ; Prosper martyr Romanus Antverpiæ in Domo Professa; & locis aliis alii, quos sigillatim non enumero, cum apud ipsum videri possint; plura vero Sanctorum istiusmodi corpora omittantur, quæ in templo hoc nostro Domus Professæ perpetua veneratione & annua solennitate celebrantur; de quibus aut in ipso hoc opere aut saltem inter Prætermissos assignatis diebus actum est, & porro agetur imposterum, uti & de aliis, quorum notitia ad nos pervenerit, ut de S. Margarita Telezensi hoc ipso die notamus. Verbo dictum sit, errasse Raissium, dum ait S. Prosperum in Domo Professa depositum: is enim in templo Collegii venerationem pridem obtinuit, habetque hactenus.
S. Fortunati episcopi, qui episcopalem infulam martyrii corona redimivit, Mediolani in basilica Portiana nobis hoc die annuntiat Petrus Paulus Bosca in Martyrologio Mediolanensis ecclesiæ anno 1695 edito, ubi hanc annotationem apponit: Ex Ughello tom. 4 Italiæ sacræ, una cum pluribus aliis scriptoribus Mediolanensibus, qui libellos de basilicis Mediolanensibus ediderunt: item ex Visitatione S. Caroli, & consuetudine hujusce templi, ubi hodie recitatur Officium ritu duplici de S. Fortunato. Vaga cumprimis est ista Ughelli citatio; neque quis, aut cujas, aut cujus ecclesiæ episcopus fuerit docere potuit Bosca. Miror, Ferrarium aut alios de tali Sancto non meminisse; ut persuasum hactenus habeam, cum aliquo alio e pluribus Sanctis Fortunatis Portianum istum confundendum esse, cujus fortasse reliquiæ ad istam ecclesiam translatæ sint, aut, si mavis, sacrum corpus esse ex cryptis Romanis eo deportatum: certe sola Boscæ auctoritas me non movebit ut Sanctum, alibi prorsus incognitum, continuo amplectar.
Batalanum nobis hodie ex confiniis Æthiopiæ & Ægypti accersit Castellanus in Martyrologio suo universali, in quo fortasse gentium omnium qualescumque Sanctos locum habere voluit. Aliis diebus alios notavimus ex Fastis Copticis Jobi Ludolfi acceptos: verum ego hujusmodi Sanctos non admisero, nisi probe Catholicos fuisse, ex melioribus tabulis abunde probetur.
Memoria beatissimi patris nostri Josephi Thessalon. Conf., passi exilium ob icones anno DCCCXVI sub Leone Armeno, inscripta legitur Menologio Slavo-Russico. Hoc etiam die nomen ejus exprimit Horologium Græcum ex quo, de more, Molanus. Nos ipsum cum Sirleto aliisque Synaxariis differimus in diem proxime sequentem XIV Julii.
S. Bonaventura S. R. E. Cardinalis episc. Albanensis ex Ord. Minoritarum hoc die in multis codicibus Usuardinis signatur: utpote quem scriptores aliqui hoc die obiisse asserunt. Res tota, de integro discutienda, spectat ad diem sequentem, quo hodie colitur, & quo de eo agendum erit XIV Julii.
S. Henricus Imperator recurrit etiam in Editione Lubeco-Colon. & in Greveno cum longiori elogio; sed pridem monuimus, spectare ad diem sequentem, in Romano autem differri ad XV Julii.
S. Jacobi episcopi & confessoris legitur in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum; verum hic, ni fallor, est Jacobus Nisibensis, de quo ad diem XV Julii.
S. Reginswindis, seu Reginswindæ translationem in ipsius Vita reperit Bollandus, sed ea ab Actis sejungenda non est; de iis agetur XV Julii.
S. Margarita seu Margareta V. & M. ex Rabano, ni fallor, hoc die signata legitur in pluribus codicibus Usuardinis inter Auctaria in nostra editione recensitis, quos opus non est hic sigillatim enumerare, ut nec recentiores alios, cum satis constet diem ejus natalem esse XX Julii.
B. Franciscum Solanum Ord. Minorum Limæ in regno Peruano, aliis suis, quos titulo Beati illustrat, hoc die admiscuit Arturus, quod jam a Majoribus nostris merito vituperatum est. De hujus cultu satis constat, & de beatificatione facta anno 1675. Diem obitus alii hunc, alii diem sequentem statuunt, verum festivitas ob intercurrentia alia festa, auctoritate Apostolica dilata est in diem, quo de eo agemus, XXIV Julii.
S. Mauri episcopi, Pantaleëmonis & Sergii martyrum translatio hoc die Vigiliis in Apulia, vulgo Bisegli, annuntiatur in Catalogo generali Ferrarii: nos eam cum Actis ipsis illustrabimus ad diem quo in Romano positi sunt ipsi Sancti XXVII Julii.
S. Dominici canonizatio hoc die a Balinghem relata, illustrabitur die IV Augusti.
S. Wigbertum seu Wicbertum vocat Castellanus Vicobertum, in Hassia Germaniæ abbatem Fritisclariensem, eumque hoc die signat, nulla ejus ætate reperta, nullo indicato duce, quem in eo sequatur. Ne hic in nominibus varie efformatis ludamus, non alius hic nobis videtur ab eo, qui in Usuardinis Auctariis notatur XIII vel forte etiam XII Augusti, quo die alium habent Molani Natales. Res necdum liquet, de integro & accuratius discutienda ad dictum diem XIII Augusti.
S. Verani, in Italia Venciensis episcopi, viri admirabili sanctitate illustrissimi, nescio cur hodie memoriam agat Bucelinus, observans alios de ipso agere XI, alios XIII Novembris, seque de eo acturum suo loco. Cur ad proprium locum non remisit, qui potius IX Septembris dicendus est, quam ullus ex ibi notatis? Neque Venciam seu Vintias in Italiam ablegare debuit, licet ei satis finitima sit. Remittendus interim Sanctus, S. Eucherii Lugdunensis filius, ad dictum diem IX Sept.
SS. Neon, Nicon & Heliodorus martyres Moromilii in Phrygia ad hunc diem a Castellano retracti sunt contra Menologium & Menæa Græcorum, in quibus cum aliis sociis constanter referuntur XXVIII Septembris. Facile crediderim, virum in Sanctis ad proprios dies reducendis scrupulose diligentem, rationem alicubi reperisse, cur tali potius die collocandos censeret; at nobis licitum non putamus dies natales in tabulis seu Græcis seu Latinis passim admissis, pro arbitrio mutare. Itaque Sanctos istos ad eum diem reducemus, quo eos jam signatos diximus XXVIII Septembris.
S. Chelidoniæ virginis Sublacensis translatio hoc die facta cum Actis ipsis illustrabitur XIII Octob.
S. Quintini translationem aliquam nescio quo in codice pro hoc die invenerit Bollandus; at qualiscumque ea sit, pertinet & ipsa ad diem quo Sanctus colitur XXXI Octobris.
S. Wilehadi episcopi ordinatio hoc die refertur a Ferrario ex Crantzio, Stadensi & aliis, sed recte observat natalem ejus recoli die, quo de illo agemus, VIII Novembris.
S. Stephani protomartyris commemorationem habet Chiffletius in sua Vesontione part. 2, pag. 134, haud dubie occasione brachii, eo translati, cujus rei historiam bene longam ad nos transmisit, quæ opportunius examinabitur vel III Augusti, vel cum ipsis Sancti Actis XXVI Dec.

DE SS. PROPHETIS JOËLE ET ESDRA
IN PALÆSTINA.

Sylloge de cultu ex Martyrologiis: elogia ex Equilino.

Joël propheta V. T. in Palæstina (S.)
Esdras propheta V. T. in Palæstina (S.)

AUCTORE J. B. S.

Notavi pridem in Observationibus ad Usuardum, fontem ipsum, Romanum parvum, ex quo multi e veteri Fœdere ad Fastos nostros Sancti accessere, prophetam Joëlem diversis duobus locis signasse; primo quidem VI hujus, [In Fastos sacros a Romano parvo primum relati sunt.] Esaiæ & Johel prophetarum; hoc vero: Esdræ & Johel prophetarum; quod etiam ab Adone factitatum, melius Usuardum correxisse indicavi; sic ut Joël hoc solummodo die compareat, Esdræ conjunctus in tota Usuardi progenie, & recentioribus pluribus, quos sigillatim recensere, plane superfluum judico. Neque magnopere curandum, si forte diversimode ab aliquibus collocentur, cum ad diem I Julii in Aarone sacerdote, Maria sorore aliisque satis ostenderim, qua occasione aut genesi plures aboliti Testamenti patres in nostra Martyrologia, diebus ferme pro arbitrio selectis, successive transierint. De Osca & Aggæo actum est IV hujus. Hic ea iterum ratio a me servabitur, ut præmisso qualicumque in Ecclesiæ catholicæ Fastis cultu, elogium aliquod deinde subjungam, qualia hic mihi denuo suggerit laudatus locis citatis Equilinus Episcopus. Nec quærendum a Græcis aut aliis Orientalibus subsidium, cum ex dicto die I Julii satis pateat, nihil prorsus lucis ex ipsorum Menæis aut Menologiis sperandum. Et de Esdra quidem ubique silentium: Joëlis commemoratio fit in Menologio XIX Octobris, quo die in Ephemeridibus Græco-Moscis tali ornatur versiculo:

Ἔννεα καὶ δεκάτῃ μόρος ἀμφεκάλυψεν Ι Ω Η Λ.

Mors decima nona Joëlem sustulit orbi.

[2] Ut igitur us quæ ad historiam ecclesiasticam nihil omnino conferunt, paucis me expediam, habe primum ex Equilino Joelis elogium, [Joëlis elogium ex Equilino:] quod an ipse satis accurate ex citatis a se Auctoribus desumpserit, scrupulosius non examino. Est autem hujusmodi lib. 6 cap. 89: Johel propheta de tribu Ruben, filius Fatuel, natus in agro Bethoren, eodem tempore & sub iisdem regibus, quibus & Osee, prophetavit; videlicet in diebus Oziæ, Joathan, Achaz & Ezechiæ regum Juda: & sicut ille, sub nomine Effraim, ad X tribus dirigit vaticinium suum, qui vel Samariam vel Israël sæpe memorat; sic in hoc propheta omne quod dicitur, ad tribum Juda directum esse, intelligere debemus: descripsit enim terram duarum tribuum eruca, brucho, locusta, rubigineque vastandam. Et post eversionem prioris populi, prædixit Spiritus sancti effusionem futuram super servos Dei & ancillas; quod factum est in die Pentecostes in cœnaculo Sion. Et hic in Bethoren in pace mortuus est, & sepultus III Idus Julii. Hic propheta ex numero duodecim prophetarum colligitur, qui minores appellati, in sanctorum Patrum catalogo Ecclesiastici 49 capitulo conscribuntur. Hæc Josephus & Hieronymus; & ex historia Scholastica. De Joële hactenus; cujus Jaderæ (Veneti Zaram vocant) Dalmatiæ metropoli, in ecclesia cathedrali sub ara maxima corpus conditum esse, tradit Joannes Cotovicus Ultrajectinus, in Itenerario suo Hierosolymitano, Antverpiæ edito an. 1619 pag. 13.

[3] De Esdra paulo pluribus agit Equilinus cap. 92, his verbis: [item Esdræ,] Esdras sacerdos Aaromin, de tribu Levi, tam a Josepho quam a beato Hieronymo in sanctorum Patrum prisci temporis numero colligitur: cujus insignia opera in ejus libris recoluntur. Hic sub Artaxerxe rege Persarum claruit; qui in Chaldæa Legem Moysi a Chaldæis succensam quam memoriter didicerat, reparavit. Novos quoque apices litterarum, qui faciliores ad scribendum & pronuntiandum fierent, excogitavit; & propter hoc Scriba velox dictus est. Addidit etiam quædam in veteri Testamento de suo, sicut titulos Psalmorum, & plura quæ in Pentateucho leguntur. Sic quoque intelligendum est, ipsum quædam superflua subtraxisse. Tradunt etiam, quemdam modum scribendi a dextra in sinistram eum Judæis tradidisse, cum prius ad modum aratitium scriptitarent, unde & scriptura exaratio solet dici. Scribebant enim a sinistro cornu in dextrum, & a dextro redeundo scribebant in sinistrum. Esdras autem invenit gratiam in oculis Artaxerxis regis Persarum & impetravit ab eo licentiam ascendendi in Hierusalem, ut in Lege, quam reparaverat, populum suum erudiret. Tradidit ergo ei rex epistolam ad suos principes trans flumen, ut traderent Esdræ necessaria: ministros vero templi ab omni vectigali & tributo absolvit. Dedit autem Esdræ potestatem amovendi & constituendi judices trans flumen secundum sapientiam suam, & puniendi contumaces & fuerunt cum eo MDCC viri, & venerunt in Hierusalem mense quinto: & siluerunt tribus diebus; quarto vero die obtulerunt quæ secum attulerant in domo Domini.

[4] Tunc adjuravit Esdras sacerdotes, principes & levitas, [præcipua ejus gesta complectens;] ut projicerent universas mulieres alienigenas, & eos qui de eis nati erant, nam plures filiabus alienigenarum se copulaverant. Fuit autem Esdras eruditissimus Legis divinæ & clarus magister omnium Judæorum, qui de captivitate regressi fuerant, ut dicit Josephus. Primo autem die Scenopegiarum, quæ celebrantur mense septimo, legit Esdras coram omni populo librum Legis Domini juxta portam aquarum, de mane usque ad mediam diem. Secunda vero die, juxta præceptum Legis, tollentes arborum frondes celebrarunt festum Tabernaculorum VII diebus. Die vero octava fecerunt collectam, quoad oleum & panes propositos, & ligna ad sacrificia. Post hæc juxta Legem separaverunt alie nigenas ab Ecclesia, & in crastinum in emundationem jejunaverunt, juxta quod Esdras illis mandavit. Convenerunt octies ad audiendam Legem, quater videlicet de die, & quater in nocte: & lectione terminata, populus sternebatur ad orandum, & fiebant preces super eum, & tandem benedictio sacerdotis. Correxit autem Esdras populum, & erudivit in Lege Domini omnibus diebus quoad vixit, & officium sacerdotale strenue ministravit, eique populus in cunctis obediens fuit: & mortuus est Esdras in senectute veneranda, & sepultus in Hierusalem III Idus Julii. Hunc quidam Judæorum autumant fuisse Malachiam, sed male: nam Malachias post regressum captivitatis natus est in Judæa, ut dicit Hieronymus. Hæc ex libro Esdræ, & ex dictis Josephi, Hieronymi & historiæ Scholasticæ, nec non ex chronica Guilielmi.

[5] [quæ in Scriptura sacra plenius explicantur.] Hæc more nostro paucis, sed abunde, opinor, ad ea intelligenda quæ seu ad prophetarum, seu ad aliorum e veteri Fœdere Sanctorum in Ecclesia Catholica cultum attinent. Rerum ab Esdra gestarum, quarum summam qualemcumque dedimus, plenior notitia repetenda est ex ipsis libris, qui inter Canonicos sub ejus nomine recepti sunt. Primi scriptor est ipse, alterius Nehemias, quem cum Zorobabele & Jesu seu Josue, filio Josedech, eodem etiam libro annumeravit laudatus Equilinus. Ad grandem ætatem pertigisse, ostendit longa annorum series ab interpretibus, & potissimum a nostro Saliano ordinata, ad quos lectorem remittimus, ut de favoribus, ei ab Artrxerxe concessis, de exterminatione mulierum alienigenarum, de Lege ab eo inter suos magno zelo restituta aliisque rectæ Chronologiæ conformandis, de tota demum præclaræ vitæ serie edoceantur: nobis, ut iterum dicam, ea potissimum præfixa sunt, quæ faciunt ad res ecclesiasticas eruderandas illustrandasque, cum quibus nihil commune habet veteris Testamenti historia, nisi qua parte Sanctorum inde acceptorum cultus origo & incrementa nobis explicanda sunt; id quod hic satis præstitum existimamus.

DE S. SILA SIVE SILVANO APOSTOLO S. PAULI SOCIO
IN MACEDONIA.

Sec. I.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, gestis & obitu.

Silas sive Silvanus, S. Pauli Ap. socius, in Macedonia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Apostolum appellamus S. Silam seu Silvanum, a Græcis perperam in duos distractum, ea latiori acceptione, qua Apostoli Pauli collaboratores Barnabas, Lucas, Timotheus & alii apostoli nuncupari consueverunt; [Ab Adone recte appellatus apostolus,] quem titulum non video cur Molanus in secunda sua Usuardi editione mutaverit in alterum episcopi, contra quam recte in priore editione cum Usuardo scripserat apostoli; neque enim dubium est, quin is qui inter Martyrologos eum primus signavit Ado, duobus quibus de ipso agit locis, sic utrobique diserte scripserit; in Martyrologio quidem: Item natalis S. Sileæ apostoli, ubi satis certum est, per Sileam intelligi Silam nostrum sive Silvanum, ut clarius exprimunt adjuncta omnia in Festivitatibus Apostolorum his verbis: Natalis S. Sileæ apostoli, qui cum esset unus de primis fratribus, & ab Apostolis ad ecclesias gentium destinatus cum Barnaba & Juda, postea ab Apostolo Paulo assumptus, prædicationis officium, gratia Domini plenus, instanter consummavit, atque apud Macedoniam passionibus suis Christum clarificans, postmodum requievit. Ex quibus manifeste patet, unde sua Usuardus acceperit, atque inde in Romanum transierint, uti ad ipsum Usuardum observavimus; expuncto tamen apostoli titulo, de quo pluribus disceptare non lubet. Id forte mirum videbitur, a nullis aliis Martyrologis Latinis tam celebrem Sanctum signatum fuisse, ne quidem a Notkero, Adonem de cetero tam accurate describere solito.

[2] Recte notavit Baronius, de S. Sila meminisse Actus Apostolorum capp. 15, [a Græcis perperam in duos dividitur;] 16, 17 & 18, ex quibus aliqualem gestorum ejus seriem texere conabimur; S. Hieronymum porro epist. 143, ad Damasum scribere, eumdem esse Silam cum Silvano, qui ponitur in inscriptione Pauli epistolæ ad Thessalonicenses. Sunt hæc, inquit, verba Hieronymi, etiam a nostro Thoma Massutio in S. Pauli Vita recitata: Sciendum, Silam collegam Pauli Apostoli, lingua Hebræa Apostolum dici, qui cum eo nonnullas epistolas scribit, & vitiose Silvanus legitur pro Sila, cum Silvanum in Apostolorum Actis non legamus; ut apposite cum laudato Massutio lib. 5, cap. 5 sentire videantur, qui Hebræum Silæ nomen ad Græcam seu Latinam inflexionem limatum esse existimant, tamquam notius ipsis vocabulum. Observat rursus Baronius, Græcos Silam, & Silvanum, non unum sed duos putare, & de ambobus agere simul in Menologio III Kalendas Augusti. Diversos item inter se constituere Dorotheum, dum Silam episcopum Corinthiorum; Silvanum vero Thessalonicensium tradit. Sed nos hunc aut alios ejusdem pretii scriptores non moramur: neque magni facienda Menologii jam dicti divisio, neque adjuncta alia nullo fundamento subnixa. Audi ejus verba: Natalis sanctorum apostolorum Silæ & Silvani ac sociorum, qui urbe Chalcedone & Gallia, atque in orbe terrarum Christianæ fidei verbum prædicantes, multos ab impietate ad veri Dei notitiam conversos baptizarunt, & in pace animas ipsi Deo reddiderunt.

[3] In Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum I Maii notantur iidem quoque ut distincti, [in eorum Officio aliis conjunctus,] cum Crescente, Epæneto & Andronico, ipso illo die XXX Julii, quo in Officiis solennior fit eorum commemoratio, quemadmodum & multa referuntur in Menæis de quinque iis apostolis, qui ex Dorothei Synopsi ordine desumpti sunt, atque in Menologio & Maximo Cythereo tam confuse laudati, ut quæ apud Dorotheum ad unum spectant, ibi omnibus tribuantur. Verum lutosus fons est, & tum prædicationes istæ per orbem terrarum, tum singularia Silæ & Silvani patrocinia, atque id genus varia ab ipsis Actorum verbis abhorrentia, omnino prætermittenda censui, præsertim cum videatur festivitas esse, in earum apud Græcos numero, quas arbitrarias plures habent de Sanctis variis conjunctis, quorum pleræque commemorationes apud Latinos seorsim aguntur, ut de Andronico XVII Maii; de Crescente XXVII Junii; Epænetus, inter septuaginta connumerabitur ad XV Julii, quo Divisio Apostolorum in pluribus ecclesiis celebratur, quando Petrus de Natalibus Dorothei catalogum cum Galesinio & aliis secutus videtur. Ad Silam nostrum propius pertinet magisque placet is, qui ipsi in nonnullis Galliæ ecclesiis redditur, cultus præsertim Andegavis, in cujus Officiis de S. Sila habetur propria lectio. Item Baioci & Bellovaci, teste Tillemontio tomo 1, pag. 243. Est penes nos Kalendarium Bellovacense ex Breviario anni 1554, ubi ad XIV Julii ponitur Silæ Apostoli 3 lect. Ut patronum coli in Epinay prope S. Dionysii, in diœcesi Parisiensi, apud Castellanum annotatum invenio.

[4] Vix operæ pretium esset Equilini antistitis verba huc adducere, nisi aliqua diserte assereret, a Græcis, [quos secutus est Petrus de Natalibus.] procul dubio hausta, quæ receptissimæ Ecclesiæ Latinæ opinioni adversantur. Sic habet libro 6, capite 94: Silas discipulus de septuaginta duobus unus, ut plurimi asseverant; unus fuit ex primis fratribus, & ut dicitur Actuum 15, ab Apostolis Domini cum Barnaba & Juda ad ecclesias gentium destinatus. Cum autem Paulus a Barnaba divisus esset, idem Silas ab Apostolo in ministerium assumptus, prædicationis officium gratia Domini plenus, instanter consummavit, atque in passionibus suis Christum glorificans, postmodum apud Macedoniam requievit III Idus Julii. Hic enim episcopus Corinthiorum ab Apostolo constitutus fuit qui & Silvanus fuisse a quibusdam fertur; sed falsum est, quia ille Thessalonicæ, hic Macedoniæ quiescit. Ex his admitto S. Adonis elogium, sed quæ ei subjunguntur, ut male consuta, ita plane rejicienda sunt; quandoquidem nulla certa antiquorum fide subsistant; frustra vero alibi quærantur adminicula, sive apud pseudo-Dorotheum sive apud alios; cum de Sancto nihil omnino constet, præter ea quæ ex Actorum Apostolicorum historia aut ex Canonicis SS. Petri & Pauli epistolis breviter & nitide collegit Ado, nosque paulo destinctius explicata subjiciemus, ex quibus de episcopatu Corinthiorum, de obitus tempore aut sepulturæ loco, nec, verbum erui potuit, ut mox patebit manifestius.

[5] [Epistolæ Petri Roma in Asiam later;] Præcipua S. Silæ gesta, saltem quæ ad nos pervenerunt, iis Actorum capitibus recitantur, quæ superius cum Baronio notavimus: at satis communis Interpretum opinio est, Silvanum illum fidelem fratrem, per quem scripsisse se ait S. Petrus Apostolus primam epistolam ad electos advenas dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ & Bithyniæ, eumdem ipsum Silam nostrum fuisse, eumque ipsum prædictam epistolam Roma, unde scripta est, in Asiam tulisse circa annum Christi 44 vel 45: unde rursus colligunt, ipsum S. Petro primum adhæsisse, eumdemque Romam secutum, unde tali occasione per Asiam Jerosolymam redux, a primo Apostolorum concilio Antiochiam ablegatus sit, ut statim docebit ipsa rerum series. Neque desunt, qui ex præclaris elogiis, quibus in Actis ornatur, tamquam senior inter fratres & propheta, plane existiment, haud inverisimiliter argui posse, e septuaginta Christi discipulis unum fuisse, atque adeo S. Pauli Apostoli in prædicando gentibus Euangelio collegam. Civem item Romanum, æque ac sanctum Paulum, satis indicare videntur verba paulo post citanda ex Actorum cap. 16, dum Philippis in Macedonia cum ipso Apostolo turpiter virgis cæsus est, quo supplicio vetitum erat afficere quoscumque, etiam exteros, Romana civitate donatos.

[6] [a primo Concilio Apostolorum,] Utcumque ea habeant, & Paulus, fortasse de se solo loquens, multitudinis numero usus sit, ut ad rerum seriem accedam, nulla mihi securior & certior visa est, quam ipsa S. Lucæ narratio, ex qua suam Baronius aliique concinnarunt, quamque & hic cursim, ipsius ferme sacri Historici verbis contexam. Quemadmodum autem rerum a S. Petro extra Syriam gestarum ordinem is non prosequitur, ita nec de S. Sila, ejus in peregrinatione Romana comite, meminit: verum præmissis cap. 14, sanctorum Pauli & Barnabæ in Asiatica missione laboribus ac passionibus, mox capite sequenti describit ortam Antiochiæ seditionem propter Judæos, quod ipsi gentes ad Christum conversas circumcidi vellent, quorum causa habitum fuit Jerosolymis primum Apostolorum concilium, cui & S. Silas interfuerit; ubi decisa in gentium favorem controversia; tunc, inquit sacer textus, placuit Apostolis & senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, & mittere Antiochiam cum Paulo & Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, & Silam, viros primos in Fratribus, scribentes per manus eorum. Atque hic demum in virorum Apostolicorum numero innotescit Silas, ut vir primus in Fratribus. In ipsa decretali epistola repetitur: Misimus ergo Judam & Silam, qui & ipsi verbis referent eadem: quod a synodo cautum videtur, ne forte Paulo & Barnabæ, cum quibus ante contenderant, minus fidei haberent Judaïzantes Antiocheni.

[7] Illi ergo dimissi, pergit textus, descenderunt Antiochiam; [cum synodali decreto Antiochiam dirigitur:] & congregata multitudine tradiderunt epistolam: quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. Judas autem & Silas, & ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt Fratres & confirmaverunt. Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a Fratribus ad eos qui miserant illos. Visum est autem Silæ ibi remanere. Quamdiu istic manserit, quidve gesserit, sigillatim non exprimitur: sed ad ipsum quod attinet, suborta Paulum inter & Barnabam dissensione, cujus causa separati sunt; nihil antiquius habuit Paulus, quam ut virum Petro antea probatissimum, missionis sibi socium assumeret; Paulus vero, electo Sila, profectus est. Perambulata autem Syria & Cilicia, pervenerunt Derben & Lystram, ubi adscitus est a Paulo Timotheus discipulus. Transeuntes autem Phrygiam & Galatiæ regionem … cum pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem. Ostensa vero ibi Macedonis visione, junctoque verosimiliter S. Luca ipso, exinde prima plurali persona uti solito; navigantes a Troade recto cursu venimus Samothraciam, & sequenti die Neapolim, & inde Philippos. Hic aperitur ostium Macedoniæ, palæstræ nempe istius in qua Apostolus & socii, præsertim Silas egregie desudarunt, ad carcerem usque & compedes, & effusionem sanguinis decertantes.

[8] Sequitur itaque apud sacrum Historicum conversio Lydiæ purpurariæ, [inde Paulum secutus, cum eo virgis cæditur,] & expulsio maligni spiritus a Pythonissa; quod videntes Domini ejus, quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum & Silam, perduxerunt in forum ad principes, & offerentes eos magistratibus dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi: & annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere cum simus Romani. Et cucurrit plebs adversus eos: & magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi. Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi, ut diligenter custodiret eos. Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, & pedes eorum strinxit ligno. Quid id ligni fuerit, quo Apostolorum pedes constrictos ait S. Lucas, non satis liquet: rem examinat Tillemontius nota 22 in Paulum pag. 552, Mihi verosimile est quod sentit Gallonius, compedes fuisse, vel nervum; quocumque demum modo ea carnificinæ instrumenta explicanda censeas. Id constat, durum quidem fuisse sed breve Apostolis martyrium: media namque nocte, Paulus & Silas orantes laudabant Deum, & audiebant eos qui in custodia erant. Subito vero terræ motus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia, & universorum vincula soluta sunt.

[9] [& cum eodem in Macedonia.] Hinc tremefactus carceris custos, procidens Paulo & Silæ ad pedes, audivit verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus, & tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum, & baptizatus est ipse, & omnis domus ejus continuo. Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam & lætatus est cum omni domo sua credens Deo. Et cum dies factus esset, data a magistratibus abeundi licentia, expostulavit Paulus illatam Romanis civibus injuriam, sicque incusso timore, ab ipsismet honorifice dimissi sunt. Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam, & visis fratribus, consolati sunt eos & profecti sunt. Cum autem perambulassent Amphipolim & Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judæorum; in qua disputante Paulo, quidam ex iis crediderunt, & adjuncti sunt Paulo & Silæ, & de colentibus gentilibusque multitudo magna, & mulieres nobiles non paucæ. Exorto inde zelantium Judæorum tumultu, Fratres confestim per noctem dimiserunt Paulum & Silam in Berœam. Qui cum venissent, in Synagogam Judæorum introierunt. Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent. Instantibus vero Paulo & Sila prædicationibus suis, multi crediderunt ex eis, & mulierum gentilium honestarum, & viri non pauci.

[10] [& Corinthi strenue laborat:] Pergit textus: Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi, quia & Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt & illuc, commoventes & turbantes multitudinem. Statimque tunc Paulum dimiserunt Fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem & Timotheus remanserunt ibi. Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, & accepto mandato ab eo ad Silam & Timotheum, ut quam celeriter venirent ad eum, profecti sunt. Mora tamen, opinor, non modica interposita, quam prædicando Berœæ & per reliquam Macedoniam impenderint, dum interim Paulus Athenis celeberrimam illam habuit in Areopago concionem, qua etsi pauci tunc quidem conversi fuerint, semina certe jecerit ad fundandam ibi aliquando illustrem ecclesiam. Post hæc egressus de Athenis venit Corinthum, forte & ibi aliquamdiu apud Aquilam & Priscillam hospitatus, priusquam redirent, quos e Macedonia evocaverat. Cum venissent autem Silas & Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum: allaborante procul dubio collega Sila, fideli & constanti prædicationis æque ac passionum socio, per annum & sex menses, quibus ibi sedit Apostolus, docens apud Corinthios verbum Dei.

[11] [neque plura de eo sciuntur.] Hactenus de S. Sila sacer Actorum historicus, nullum deinceps verbum de eo faciens, ut nemo divinare, nedum colligere alicunde possit, quid ipsi postmodum acciderit; martyrne, ut ferme Ado insinuare videtur, an confessor obierit, ut Græci distinctius audent asserere. Meminit ejus sub Silvani nomine, de vivo loquens, S. Paulus in utraque ad Thessalonicenses epistola, quas per id tempus verosimile est Corintho (ex communi) datas circa annum 52 & 53. Cum in posterioribus (nam hæ primæ fuere) de Silvano saltem ut adhuc superstite, altum sileat Apostolus, haud improbabiliter existimant prudentiores, ipsum paulo post vel Corinthi vel in Macedonia e vivis excessisse; ut non facile intelligam, quod ait Massutius lib. 10, cap. 5, inter anonymos Pauli comites Act. 20, ℣. 4 enumeratos, etiam censeri potuisse Silam, quem non magis ibi quam aliis locis siluisset Lucas, qui alia persona utens, & se tum non adfuisse, satis ostendit. Neque magis verosimile est, indicari ab Apostolo Silam 2 Cor. 7, loquente de fratre, cujus laus est in Euangelio, aut alibi: neque mihi plura occurrunt, quæ de Sancto satis tuto commemorari possint: id sæpe miratus sum, inventos esse hac nostra ætate, qui inficeta prorsus allusione, venerandum Silæ nomen audaculo uni alterique homini imponere non exhorruerint, quod ii Silvestres potius quam Silvani pseudo-Paulo alicui, erroribus suis notissimo, pertinacius adhærescerent.

[12] De Sancti reliquiis nihil magnopere traditum invenio; [Reliquiæ & cultus apud Morinos.] nonnulla opportune suggerit tomus noster quartus Junii ubi pag. 26 & 27 agitur de S. Baino Morinorum episcopo, quem memorant, circa annum 691 a Sergio PP. S. Silæ reliquias impetrasse, magnaque solennitate easdem in S. Mariæ Teruanensem ædem Cathedralem intulisse, ut paulo fusius istic ex Malbranco describitur, hicque adeo repetendum non est. Notatur ibidem, in Breviario Morinensis ecclesiæ hac die XIII Julii præscribi Officium de S. Sila in editione anni 1542; at cum Breviarii istius solam partem hiemalem habeamus, lectiones quærendæ fuerunt in antiquiore anni 1518, quibus sola historia continetur, quam hic dedimus supra num. 8; cum oratione; Da nobis, quæsumus Domine, beati apostoli tui Silæ solennitatibus gloriari &c. Perseveravit haud dubie cultus iste, & sacrarum reliquiarum veneratio, donec anno 1553, urbem expugnatam Carolus V Cæsar totam a fundamentis, una cum celeberrimo beatæ Virginis templo, exscindi, everti, cremari atque solo adæquari imperavit, unde vetus illa inscriptio chronica DeLetI MorInI; quando & S. Silæ memoriam intercidisse existimo: certe neque in proprio hodierno Audomarensi, neque in Iprensi, quas ecclesias vetustiori Morinensi successisse novimus, ulla modo superest S. Silæ commemoratio.

DE S. ANACLETO
PONTIFICE ROMANO MARTYRE.

ANNO XCV.

COMMENTARIUS.
De S. Anacleti a S. Cleto diversitate, antiquo cultu, gestis & reliquiis.

Anacletus PP. & martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quod in observatione ad Usuardi Martyrologium XXVI Aprilis polliciti sumus, de discutienda rursus controversia super identitate vel distinctione duorum fere synonymorum Pontificum; id modo, quantum per densas tenebras fieri poterit, [Distinctio ab Henschenio asserta,] exequi conabimur, breviter tamen & succincte, majorum nostrorum vestigus insistentes, a quibus cur recedamus, nihil, post operosiorem disquisitionem, occurrit hactenus quod tantopere compellat. Henschenius ad dictum diem XXVI Aprilis hunc Commentarii sui primo capiti titulum præfigit; sancti Cletus & Anacletus diversi Pontifices, idque argumentum erudite versat, urgentes auctoritates adducens, quibus demonstret, Romanæ Ecclesiæ monumenta omnia pro asserta distinctione evidenter pugnare; unde ex prudentissima Baronii regula, a nobis etiam recitata, nempe in his quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, majorem esse adhibendam fidem ejus alumnis, quam exteris, tantum non evincit, male a ceteris illis, sive Græcis sive Africanis, ob nominum affinitatem, conflatos esse in unum, qui vere duo fuerint, Pontifices Romanos Cletum & Anacletum, quemadmodum & aliis id accidisse ibidem probat, nominatimque ex Pontificum Marcelli & Marcellini confusione, quam viri non pauci doctissimi tuendam suscepere, sed a qua Clar. Castellanum ante obitum ita absterrui, ut tandem fassus sit, se eam opinionem plane retractasse, id quod indicare non prætermisi in jam dictis Observationibus ad XVI Januarii & XXVI Aprilis.

[2] Porro sanctorum Cleti & Anacleti sincere fateor, [ab aliis etiam propugnata,] non tam evidentia mihi hucusque apparere discrimina, præterquam quod antiquiorum, licet exterorum, seu non Romanorum scriptorum suffragia, a nostro Petro Halloix ad S. Irenæum erudite expensa, & ab Henschenio non undequaque refutata, ita animum suspendant, ut omnibus multum diuque sedulo perpensis, Antonio Pagio subscribendum videam, qui in Critica Baroniana ad annum 101, relato S. Anacleti, tamquam a S. Cleto diversi obitu, tactaque obiter eruditorum, præsertim Gallorum, contraria sententia, rotunde enuntiat, se rem incertam agnoscere, sed a communi opinione non discessurum: idemque denuo profitetur nepos ejus Franciscus in Breviario Romanorum Pontificum tom. 1, pag. 15. Neque mihi in ea incertitudine ab Henschenii placitis lubet discedere, quidquid Papebrochius aliam viam sternere visus sit, qua & unus Cletus & duplex quodammodo supponi posset, semel eum S. Clementi anteponendo, rursum vero S. Clemeti successorem faciendo: quæ ut satis feliciter excogitata non inficier, talia tamen ab eruditis censentur, ut nec uni nec alteri contendentium parti faciant satis. Nobis semper tutius visum est, ab antiquis Ecclesiæ Romanæ monumentis non recedere, quamdiu evidentior in contrarium auctoritas non appareat, præsertim in iis quæ ad Pontificum serum ordinandam conducunt.

[3] [ex receptiori opinione tenenda videtur;] Veteres eorum Catalogos quam diligenter evolvit & discussit, tam non oscitanter eruderavit laudatus Henschenius ante tomum I Aprilis, singulorum Pontificum ætates, characteres & gesta discernens, illorum vero Catalogorum a seculo quarto auctoritate, pro Cleto ab Anacleto distinguendo, potissimum certat num. 2, 3 & 4, quos hic pro insertis haberi cupimus, ubi utriusque Pontificis diversissima origo, diversa acta & tempora referuntur, quæ non commode ad unum eumdemque hominem quis reduxerit. Adde his veteres alios Catalogos, a laudato Pagio Criticæ Baronianæ præfixos, quos nemo nisi temere contemnendos dixerit. Hæc porro magis etiam confirmantur ex Missalibus & Breviariis Romanis, in quibus a tot seculis Cletus & Anacletus ut Sancti duo diversis diebus & Officiis per orbem Catholicum celebrati sunt, hodieque celebrantur. Accedunt scriptores omnes, quotquot hactenus egisse sciuntur de Vitis Romanorum Pontificum, ibi ab Henschenio enumerati, apud quos una est & concors assertio, alium esse Cletum ab Anacleto, quidquid forte in eorum disponendo ordine tantillum dissentiant. Atque in his quidem nihil magnopere occurrit, in quo ab Henschenio recedendum persuadeamur.

[4] Non ita stringunt quæ ex Martyrologiis pro tuenda communiori opinione ab ipso allegata sunt; [cui si non faveant Marllia omnia,] neque certe Bedam & Florum, etiam ut ab ipso & Papebrochio editi sunt, in favorem suum pertrahere potuit, quamvis enim S. Cletum hi ambo referant XXVI Aprilis, at de S. Anacleto altum silent, atque adeo auctoritas ista contra ipsum potius quam contra adversarios inflectitur. Non minus ipsi obest verus Usuardi textus ad dictum diem XXVI Aprilis, ubi non Cletus sed Anacletus seu Anencletus disertissime signatus est, hoc vero die XIII Julii nec verbum exstat de alterutro. Tantumdem confert adductus ab Henschenio Wandelbertus, apud quem solus Cletus memoratur. Si itaque, ut candide fateamur, ex plerisque Martyrologiis ab ipso relatis dirimenda sit controversia, Gallorum eruditorum opinioni magis quam nostræ ea omnia robur adjiciunt, ut in hac parte Henschenii argumentum cogar deserere, postquam non minimam operam posui in expendendis singulorum Martyrologiorum momentis, pertexendaque eorum genealogia in ipsa ad Usuardum præfatione, quam nemo, quod sciam, vellicavit hactenus præter anonymum aliquem Pratensem monachum, in eo totum, ut quo potest conatu, cœnobii istius verum seu prætensum autographum propugnet, in quo contentionis funem ducere, haudquaquam operæ pretium existimo.

[5] Neque tamen Martyrologia omnia communiori opinioni ita adversantur, [multa identitati opposita sunt;] ut in ipsis pro ea nihil subsidii supersit. Rabanus imprimis Cletum & Anacletum ut diversos agnovit, tametsi a statutis diebus recedens, illum XXIX Aprilis, hunc XI Junii consignarit. Neque Ado plane contrarius est, licet enim Anacletum referat XXVI Aprilis, Cletum vero XII Julii; id certum manet, eum ambos Pontifices minime confudisse, uti neque Notkerus, qui & ipse festa quidem transposuit, sic tamen ut Cletum hoc die annuntiet, quo a recentioribus omnibus Anacletus constanter signatus est, quemadmodum ex Auctariis plurimis ad Usuardum facile intelliges. Ex his porro perspicuum est, seculi IX Martyrologos istos veteres Romanorum Pontificum Catalogos habuisse præ oculis, a quibus cur recesserit Usuardus, Adonis descriptor perpetuus, fateor me divinare non posse, nisi fortasse de amborum identitate aut distinctione alicunde dubitaverit. Non adeo mirum, quod a Romani parvi auctore prætermissus sit Cletus, etenim in concinnando Martyrologio suo Rufinum is præcipue secutus est Eusebii interpretem, cum vero in tota ea historia unicus Anacletus seu Anencletus compareat, solum istum ipse retulit, quem in fonte suo repererat. Patet igitur, Martyrologia non deesse ex quibus firmetur communis sententia, quibus accedunt recentiores universi, excepto Castellano, non æque facili ad hanc, quemadmodum ad alteram de Marcello & Marcellino indentitatem retractandam.

[6] [sic tamen ut res dubia maneat.] At enim, ut supra dicebam, neque mihi adeo evidens est duorum horum Pontificum diversitas, ut non potius cum Pagio plane sentiam, rem hactenus ita intricatam, sive personas spectes, sive ipsarum gesta, ætatem & successionem, ut velim, nolim, fateri cogar, omnino incertam esse; neque Pontificum Catalogos, Missalia, Breviaria aut Martyrologia tanti ponderis censeri, ut prorsus elidant tot sanctorum Patrum auctoritatem, tot scriptorum antiquorum testimonia, ab Halloixio & aliis studiose expensa, quæ nec undecumque nec undequaque satis refellit Henschenius: ut jam taceam recentiorum nubem, id certatim contendentium, sub duplici nomine unum eumdemque latere, qui Græce Ἀνάγκλητος, a Latinis passim contractius Cletus appellatus sit. Quantamcumque diligentiam, ad datam fidem liberandam adhibuerim, ut sive ex Pontificum successione, sive ex diversis gestis, sive ex diversa patria, aut aliunde quid novi eruerem, unde certior redderetur utriusque distinctio; cum nihil sit ubi tuto pedem figas; neque ex adversa parte satis claræ sint antiquorum istorum auctoritates, quibus explicandis, & ad sensum suum torquendis insudat Tillemontius tomo 2, pag. 555, id reliquum est, ut dubiam & incertam hactenus fateamur utramvis opinionem; interim tamen, quamdiu incerta est, a communi non discedemus, quæ tamdiu in sua possessione persistet, donec urgentiora producant, qui eam tanto conatu convellere nituntur.

[7] [Quid de gestis verosimilius censendum,] S. Anacleti ætatem, sedis ingressum & exitum nullus satis tuto fixerit, qui non decessorum una & successorum tempora apte ordinarit, id vero tentare, æque fere arduum est ac tactam jam superius controversiam dirimere. Sequar igitur & hic receptiorem opinionem, licet ea hodierno Romano Breviario contraria sit, quam sic breviter expressit laudatus Franciscus Pagius: S. Anacletus, natione Græcus, patria Atheniensis, S. Cletum eodem anno LXXXIII excepit. Ecclesiam, quam super corpus S. Petri Apostoli presbyter inchoarat, Pontifex creatus perfecit, ex libro Pontificali. Duabus ordinationibus, mense Decembri habitis, creavit diaconos tres, presbyteros quinque, episcopos diversis in locis sex. Pontificatum tenuit usque ad annum Christi XCV, quo Martyr occubuit sub Domitiano, post sedem annorum XII, mensium decem & trium dierum, pro quibus mavult Henschenius substituere menses dumtaxat duos: sed eos scrupulos hic non discutimus. Gesta ejus alia, in prædicti Breviarii lectione relata, sive ex Decretalibus, ejus nomine circumferri solitis, sive aliunde accepta, non pari verisimilitudine, qua cetera, jam ex Pagio data, narrantur: quæ vero de eo comminiscitur Saussayus XI Octobris, & I Junii in Supplemento pag. 1124, nec citari nec refutari merentur. Decretales autem ipsi abjudicandas, hodie satis probat eruditorum omnium receptissimus consensus, cui Galesinium aut alios frustra opposueris.

[8] [quid item de reliquiis.] De sacris ejus exuviis id solum dici potest, quod in laudatis Catalogis etiam satis clare exprimitur; corpus ejus depositum fuisse apud S. Petrum, cui ipse vivus in Vaticano tumulum paraverat, ab abbate Bartholomæo Piazza in Hemerologio ad hunc diem pluribus exornatum. Inde reliquias alio absportatas, satis certo non novimus; cum totum corpus ibidem superesse asserant Pancirolius & alii sacrorum Romæ locorum & pignorum descriptores, ut videre etiam est in tractatu de Basilica Vaticana tomo VII Junii pag. 41 & 83. In ordine Officii divini, juxta consuetudinem dictæ Basilicæ, a Josepho de Fide digesto pro anno 1665, hoc die legitur: S. Anacleti Papæ dup. habemus ejus corpus. Memini me alicubi legere, S. Anacleti reliquias Neapoli asservari, aliasque Bononiæ reperisse Masinium; at quales hæ sint, aut quo cultu honorentur, an vero & alibi aliæ expositæ sint, distinctius explicatum non reperi. Atque hic sistendam censeo promissam disquisitionem, ne plura cumulando, ingratam cramben recoquam, nullo alio laboris fructu, quam quod actum acturus sim, ea repetendo quæ jam ad nauseam disputata esse ii probe norunt, qui similibus tricis enodandis assueti sunt; aliis id genus disceptationes nec placere nec prodesse consueverunt.

DE S. SERAPIONE MART.
Ex Synaxariis Græcis, & Martyrologio Romano.

Sub Severo.

[Commentarius]

Serapion martyr apud Græcos (S.)

J. P.

Notissima in Græcis Tabulis S. Serapionis memoria est; tametsi non eodem ubique die celebrati. Menæa impressa, eorumque Index cum Maximo Cytherorum episcopo, præter solam Sancti annuntiationem die XII hujus nihil habent. Nos eum differimus in hunc diem, [Notitia Sancti;] cum Martyrologio Romano, sic ipsum signante: S. Serapionis martyris, qui sub Severo Imperatore, & Aquila præside per ignem pervenit ad coronam martyrii. Præsenti etiam die Sanctum referunt Synaxarium Basilianum, Menæa bibliothecæ Ambrosianæ, Supplementum ad Menæa impressa ex Synaxario Sirmondi una cum Sirleto, ita ejus gesta breviter prosecuto: Natalis sancti martyris Serapionis, qui fuit sub Severo imperatore divinæ pietatis studiosus, & probitate morum insignis: qui detentus ab Aquila præside, interrogatus cujusnam esset religionis, libera & clara voce respondit; se Christum Dominum colere. Quamobrem igni traditus, martyrii coronam reportavit. Conveniunt Excerpta e Menæis bibliothecæ Ambrosianæ. Reperio etiam S. Serapionis memoriam in Kalendario Syriaco seu Chaldaico: de quo in Prætermissis ad hunc diem: & in Arabico-Ægyptio, a Gratia Simonio Maronita ex Arabico verso.

[2] [elogium ex Synaxario, Basiliano,] Plura in sancti Martyris laudem protulit dictum Basilianum Synaxarium: Serapion Christi martyr erat sub regno Severi, vir divini cultus studiosus ac bene moratus. Ab idololatris autem ob Christi confessione comprehensus, Aquilæ, regionis istius præfecto, traditus fuit. Cumque coram illo adstaret, & interrogaretur, cujusdam religionis esset, libere Christum confessus est. Ideo itaque vehementer cæsus, ferroque acuto totum corpus rasus, ad carcerem remissus est, fame & fiti eum vexante. Post plurium vero dierum decursum e carcere extractus, Præfecto vinctus adstitit. Cumque nullam plagam aut vulneris cicatricem ferret in corpore; quia statim a Christo erat sanatus, omnes in stuporem rapuit, multosque ad Christi fidem adduxit. Præfectus autem, veritus ne plures ad Christum adduceret, igni ipsum tradidit; & sic, decurso immortalitatis agone, martyrium consummavit.

[3] [tempus martyrii.] Baronius, de S. Serapione agens in Annalibus, triumphos ejus affigit anno 205; nimis interim indeterminate visus asserere, celebrari ejus natalem diem XIII Julii, tam apud Græcos, quam Latinos, ut illorum Menologium & Romanum Martyrologium significant.

DE SS. MARTYRIBUS ALEXANDRINIS
SERAPIONE, TROPHIMO, MELEO, EUANGELO, PROPOLO, ATTALO, ZENONE, MENEO PRESBYTERO, TROPHIMA VIRGINE, ET FORTE MACROBIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Serapion Martyr Alexandriæ (S.)
Trophimus Martyr Alexandriæ (S.)
Meleus Martyr Alexandriæ (S.)
Euangelus Martyr Alexandriæ (S.)
Propolus Martyr Alexandriæ (S.)
Attalus Martyr Alexandriæ (S.)
Zeno Martyr Alexandriæ (S.)
Mineus prbr. Martyr Alexandriæ (S.)
Trophima V Martyr Alexandriæ (S.)
Macrobius Martyr Alexandriæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Ex variis tabulis Græcis, non undequaque exactis, Serapionem aliquem sub Imperatore Severo, Aquila præside martyrem, ignota prorsus martyrii palæstra, hoc die proxime retulimus, quem ex Menologio Sirleti Baronius cum multis aliis Martyrologio Romano inseruit, [Synonymorum confusio vel repetitio] nusquam in Fastis Latinis sic expressum. Unde & ex id genus pluribus Græcorum textibus ad Latinos comparatis, tanta confusio Serapionum orta est, ut in Observationibus ad Usuardum XXI Martii, item IX Julii, & ipso hoc die in Prætermissis dixerim, difficile esse, inter synonymos Sanctos distinguere, præsertim cum adjuncta tam varie transposita aut translata sint, ut cui propria aptes, omnino discerni nequeat. Hic Græcum istum, incerti loci Martyrem, Græcis reliqui, cujus elogium proxime datum est. Quid velit hoc die Grevenus per S. Serapionem confessorem, non magis obvium est divinare. Paulo facilius intelligo, unde in codicem Usuardinum Rosweydi irrepserint Attalus martyr & In Ægypto, Serapion monachus, nempe ex Wandelberti metrico, cujus versiculos ad Usuardum retulimus:

Tertius Ægyptum præsentat Serapioni,
Attalus & martyr cælesti flore nitescit.

[2] [videtur hactenus in extricabilis,] Sed & hinc nova altera rerum confusio, dum soli isti duo sic ex majori pugilum turma decerpti sunt, ut fontem nescias unde processerint, qua Notkero primum, deinde Maurolyco, Galesinio & aliis ansam præbuisse videtur, ad novas classes novosque Martyres confingendos, vel ex minoribus Hieronymianis arripiendos, qui ad certam normam reduci prorsus non possent, nisi succurrerent Hieronymiani codices, ex quibus tot nuda ferme nomina in auctaria Bedæ, Flori & Usuardi profluxerunt. Id porro dolendum maxime, amanuensium oscitantia, & pro variarum ecclesiarum arbitrio, & præterita in iis codicibus aliqua, & sic luxata esse nomina, ut certum numerum & rationem inire nequeas. Adde quod & istic Serapion non unus occurrat, nullo prorsus charactere distinctus; jam ut classis antesignanus; jam aliis immixtus, quemadmodum ex solo indice apud Florentinium cognosces. Notabilis est laterculus XXI Martii, ubi Serapion Alexandriæ signatur, cum novem aliis sociis, ferme ut hoc die, quo paulo major est in codicibus nominum diversitas. Alius denuo Alexandriæ Serapion XXVIII Augusti, alii ibidem VIII, XI & XV Septembris. Verum hæc de Serapionibus satis hic dicta sint: nunc quærendum est, quot & quales socii hodierno nostro adjungendi sint.

[3] Sic textum suum resert Florentinius: In Alexandria, Serapionis, Tropimei, Melei, Euangeli, Propoli, Actali, Zenonis, [Quot hodierni Serapionis socii fuerint.] Propili, Meneo presbyteri, Trofinæ virginis. Id potissimum in eo laterculo displicet, quod Propoli & Propili pro duobus supponant, qui in aliis codicibus unus est & idem martyr Propolus, sive præpositus Attalo, sive ei postpositus. Secundum nomen formavimus Trophimi qui in vetustissimo Epternacensi codice in feminam mutatus est; sic enim aptius legi puto, quam Tropimei supra, vel Tropomei, ut Corbeiensis, apud quem pro Zenonis, habetur Gelenis. In Epternacensi pro Melei, est Mellei; sed in eo melius exprimitur in fine Trophina quam apud alios Trofina vel Tropimia, quæ ansam non nemini dederit, hic inveniendi Trophimenam Minorensem, vel Triphinam Siculam, de quibus egimus V hujus. In solo Corbeiensi occurrit Macrobius, quem idcirco ut dubium dumtaxat adjicimus. Nomina a Maurolyco & Galesinio male efformata in Prætermissis rejecta sunt. Vides, ut supra dicebamus, non adeo pervium esse, vera nomina a deformatis, verum ordinem a turbato discernere. Putamus, hic verosimillime ordinata esse omnia, saltem quoad licuit per codices, amanuensium socordia sæpe corruptos.

DE S. MYROPE MART.
IN INSULA CHIO.

Sub Decio.

Notitia ex Synaxariis Græcis.

Myrope martyr, in Insula Chio (S.)

J. P.

Smyrope, ab unguento, Græce μύρον dicto, quod e corporibus Sanctorum profluens hauriebat, infirmis in medicinam adhibendum, nomen sortita, ut habetur inferius in ejus elogio, in variis Synaxariis notatur. [Annuntiationes ex variis Synaxariis; elogium] Nomen ipsius reperio in Menæo Chiffletii, in excerptis, quæ asservamus, e Menæis bibliothecæ Ambrosianæ cum elogio; Sirleto ac Synaxario Basiliano, quod hoc modo elogium ipsius recenset. τοῦ Χριστοῦ μάρτυς Μυρώπη ὑπῆρχε μὲν επὶ τῆς βασιλείας Δεκίου ἐκ τῆς νήσου Χίου. Περιήρχετο δὲ τὴν Ἐφεσίων πόλιν, τὰ ἐκ τῶν λειψάνων τῶν ἁγίων Μαρτύρων καὶ Ἀποστόλων προχεόμενα μύρα συνάγουσα, καὶ ἰωμένη τοὺς ἀσθενοῦντας. Ὅθεν καὶ φερωνύμως ἐκλήθη Μυρώπη. Καταλαβοῦσα δὲ τὴν νῆσον Χίων, καὶ εὑροῦσα τὸν ἅγιον Ἰσίδωρον, διὰ Χριστὸν μαρτύρησαντα καὶ τελειωθέντα, ἀνείλετο τὸ λείψανον αὐτοῦ, καὶ ἔκρυψε παρ᾽ ἑαυτῇ. Καὶ πολλῶν κρατουμένων διὰ τὴν τοῦ λειψάνου ἀφαίρεσιν, καὶ τιμωρουμέννων, ἐφανέρωσεν ἑαυτὴν, λέγουσα λαβεῖν καὶ κρύψαι τὸ λείψανον. Κρατηθεῖσα οὖν παρὰ τοῦ ἡγεμόνος Νουμεριανοῦ, τοῦ καὶ τὸν ἅγιον Ἰσίδωρον βασανίσαντος, ἐτύφθη σφοδρῶς, καὶ ἀπεκλείσθη εἰς φυλακὴν, καὶ δι᾽ ὀπτασιας τοῦ ἁγίου Ἰσιδώρου τῶν ἀποκειμένων αὐτῇ ἀγαθῶν τὴν ἐπαγγελίαν λαβοῦσα, τῷ Θεῷ τὸ πνεύμα παρέδωκεν.

[2] Myrope, Christi martyr sub regno Decii extitit, ex insula Chio. Circuibat autem Ephesum, [elogium Græco-Latinum.] unguenta ex Martyrum & Apostolorum corporibus profluentia secum adducens, & sanans infirmos. Ex quo nomen Myrope sortita fuit. Postquam in insulam Chium reversa esset, & invenisset S. Isidorum, martyrio functum propter Christum ac mortuum, sustulit corpus ejus, & apud se recondidit. Cumque multi comprehensi & cruciatibus essent affecti propter ablatum corpus, se ipsam manifestavit, dicens, se abstulisse & abscondisse corpus. Comprehensa itaque a Numeriano præfecto, qui sanctum quoque Isidorum cruciaverat, graviter cæsa, & in carcerem conclusa est. Et, ab apparente ipsi S. Isidoro, de bonis, quæ ipsam manebant, certior facta, Deo spiritum tradidit. Consonant excerpta ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ. Sirletus hæc paulo aliter, rem brevius referens: Eodem die (13 Julii) sanctæ Martyris Myropis, temporibus Decii Imperatoris, quæ primum habitavit in insula Chio; postea vero ad Ephesiorum urbem profecta, religiose admodum hauriebat unguenta, ex sanctorum Martyrum corporibus profluentia, ex quo & cognomen sortita est. Postea in insulam Chium reversa, & se Christianam esse confessa, a præside Numeriano vectibus vehementer verberata, Deo spiritum reddidit.

DE SANCTIS JUSTINA ET ZENONE MARTYRIBUS
TERGESTI IN ISTRIA.
Ex Ferrario.

Forte sec. III.

[Commentarius]

Justina martyr Tergesti in Istria (S.)
Zeno martyr Tergesti in Istria (S.)

J. B. S.

Cum in Sanctos hosce, alibi prorsus ignotos, aliud agens incidisset Papebrochius, a quadraginta & amplius annis Tergestum non semel scripsit ad nostrum P. Carolum Vitellium, quo distinctiores notitias impetrare conaretur, [In sacris Fastis ignoti,] unde de eorum gestis, ætate & cultu paulo certior fieret. Respondit Vitellius IX Aprilis 1679, nihil istic reperiri præter narrationem, veteri alicui Breviario ecclesiæ Cathedralis ejusdem civitatis insertam, quam Papebrochius vix inspexerat, quin continuo adverterit, ex Actis S. Dorotheæ & Theophili plane contractam esse, servato ipsomet nomine Sapritii præsidis, sed mutatis nominibus Dorotheæ in Justinæ, ac Theophili in Zenonis, manente utrobique præcipua totius passionis substantia; quod mirum est, effugisse oculos Ferrarii, adeo ut in sua annotatione non dubitarit asserere, Acta horum Martyrum accurate scripta legi, neque aliquid controversum aut inverisimile in illis se deprehendisse. Mirum, inquam, ubi vel pueris nota est S. Dorotheæ Legenda, notissimaque historia de floribus & pomis cælestibus per angelum ad Theophilum transmissis, quæ, ut non diffiteamur, semel ac iterum prodigiose accidere potuisse, sic non tam leviter, tamquam sincera admittenda sunt, quæ apertissime ex aliis Actis mutuata deprehenduntur.

[2] Quid? quod & ipsa S. Dorotheæ Legenda, tum propter exemplarium varietatem, [Legenda S. Dorotheæ ornati sunt,] tum propter alia, a multis hodie non tanti fiat, quanti eam Bollandus æstimasse videtur. Adde vero Sanctos istos Justinam & Zenonem in nullis prorsus sacris Fastis umquam consignatos, neque Ferrarium distincti quidquam de eorum cultu docere potuisse. Non esse autem omnino conformia Acta ad nos missa & Ferrarii compendium, ex eo patet, quod apud ipsum alius dicatur præses, forte ab aliquo amanuensi caute mutatus, ne nimium in oculos incurreret commissum plagium. Laudati scriptoris Catalogus generalis, ex quo sua procul dubio hic accepit Castellanus, sic annuntiat: Tergesti in Istria, S. Justinæ virginis & martyris sub Diocletiano cum Zenone, alleganturque in notis tabulæ ecclesiæ Tergestinæ, ex quibus Legendam Italice vulgaverit Nicolaus Manzolus J. C. in historia Istriæ, edita 1611, quam dum consulo, ipsissimam esse comperio, quam huc misit Vitellius, hoc solo excepto, quod apud Manzolum, casu an studio nescio, pro Sapritio, non Fabianus substituatur, ut legerat Ferrarius, sed Fabricius: quod sufficiet, hic verbo indicasse. Cum igitur alia nota non sint præter prædictam historiam, ut verbis superfluis parcamus, Ferrarii compendium describere satis habebimus. Sic legit:

[3] [cujus hic aliquod compendium.] Justina virgo Tergestina, Christianis parentibus orta, annorum XIV, cum ob formæ pulchritudinem a multis in matrimonium postulata, se Christo, cui virginitatem voverat, desponsam diceret, apud Fabianum præsidem accusata & ad eum perducta, diis sacrificare jubetur, cumque illa deos dæmones appellaret, Fabianus optionem Virgini dat aut colendi deos, aut tormenta subeundi, ac primum illam alapis cæsam, quod libere deos contemneret, extendi, & virgis cædi, deinde in equuleo suspensam circa mammillas ungulis excarnificari fussit. Ipsa vero Christo gratias agens, virtutem, & animi constantiam petebat, quo ad paradisum de hoste triumphans perveniret. Damnata autem a præside, ut gladio feriretur, cum quidam ex primis apud præsidem, nomine Zeno, per jocum Virgini diceret; Sponsa Christi transmitte mihi mala de sponsi tui paradiso; dum ad supplicium duceretur, infantulo sudariolum dedit, Zenoni deferendum, dicens; Dicito illi: Justina virgo Christi mittit tibi mala, quæ de paradiso sponsi sui postulasti. Decollata itaque Virgine, corpus a Christianis sepulturæ traditum est, III Idus Julii, Diocletiano, & Maximiano Imperatoribus anno salutis CCLXXXIX. Zeno autem, ubi a puero sudariolum accepisset, diceretque, Bonum erit ad faciem tergendam; dum illo coram præsidis familiaribus faciem tergit, se repente mutatum tanto sensit Christi amore captum, ut nomen illius publice extollere non dubitaret. Quare delatus Præsidi, ab illoque accersitus & dementiæ objurgatus, cum respondinet; Quid mali facio, si Christi veri, & solius Dei, qui Justinam virginem ad se suscepit, meque in servum accipere dignatus est, nomen collaudo? tamdiu plumbatis cædi jussus est, donec animam exhalaret, cumque nomen Domini Jesu Christi extollere non cessaret, lingua illi præciditur, & tandem caput amputatur die prædicta.

DE S. SARA VIRG. ABBATISSA
SCETI IN LIBYA.

CIRCA FINEM SECULI IV.

Notitia ex tabulis Græcis, & Vitis Patrum.

Sara V. abbat. in Sceti Libyæ (S.)

J. P.

Sanctæ Saræ memoriam, in aliis Synaxariis hoc die ignotam, reperio in Menæo Chiffletii: quæ etiam inscribitur in Supplemento ad Menæa impressa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii his verbis: [Sanctæ memoria apud Græcos;] Τῇ αὐτῇ ὁσία Σάῤῥα ἐν εἰρήνη τελ. Eadem die (decima tertia Julii) S. Sarra in pace obiit; appositis hisce versiculis:

Κόλπους ἐποαχὼν, τῶν νέαν Σάῤῥαν δαέχου
τῆς παλαίας Ἀβραὰμ Σάῤῥης ἄνερ.

Sarram novam tu recipe promisso sinu
Pater Abraham; cui Sarra vetus uxor fuit.

[2] S. Saram ab Arturo in Gynæceo sacro die XXX Maii collocatam esse pro consueta sibi licentia, [quam Arturus annuntiat die non suo.] nullo antiquiori exemplo, monuimus in Prætermissis ad istum diem; a quo huc retracta est a nobis, Græcorum duo supramemorata Synaxaria secutis. Porro non erit alienum a proposito, transcribere annuntiationem, quam dictus Arturus ibidem habet: Sceti in Ægypto S. Saræ virginis abbatissæ, quæ Theodosii senioris tempore, virtute castimoniæ, sapientiæ, & monasticæ observantia insigniter resulsit. Sed antiquiora non desunt, quæ sanctæ Abbatissæ nomen illustrent.

[3] Etenim excelsa ipsius mens & virtutibus exaggeratissima, [E vitis Patrum ostenditur ejus castimonia;] vivis lineamentis exprimitur apud Rosweydum in Vitis Patrum; unde paucula quæ huc spectant, delibo. Atque imprimis quam fuerit S. Sara virginet propositi tenax, quam invicto pectore prædita adversus machinationes impuri spiritus, a quo diu multumque & acriter vexabatur, planum fit ex lib. 5, pag 574, ubi lego: Narraverunt de abbatissa Sara, quia manserit tredecim annis fortiter a fornicationibus dæmonum impugnata: & numquam oravit, ut recederet ab ea hujusmodi pugna, sed solum hoc dicebat: Domine, da mihi fortitudinem. Eadem habet Cotelerius inter Apophthegmata Patrum tomo I Monumentorum Eccl. Græcæ pag. 651.

[4] Quam vero aliena fuerit a vana gloria; quam certo persuasum habuerit, [odium vanæ gloriæ,] omnem sufficientiam suam esse ex Deo, indidem probatur: Dixerunt iterum de ea, quia infestior ei fuerat aliquando imminens fortius idem fornicationis dæmon, mittens in cogitationem ejus seculi vanitates. Illa autem non relaxans animum a timore Dei, & a proposito abstinentiæ suæ, ascendit semel super lectum * suum orare; & apparuit ei corporaliter spiritus fornicationis, & dixit ei: Tu me vicisti Sara. Illa autem respondit: Ego non te vici, sed Dominus meus Christus. Quæ & Cotelerius loco citato.

[5] Oculorum custodia pene supra fidem mirabili excelluit, [mirabilis oculorum custodia,] uti fidem faciunt verba ibid. pag. 587; ubi hæc narrantur: Dicebant de abbatissa beatæ memoriæ virgine Sara, quod supra alveum fluminis sexaginta annos habitaverit, & numquam inclinata est, ut flumen ipsum aspiceret. Quæ etiam recenset Cotelerius, uti duo sequentia pagg. 691, 692.

[6] [virilis fortitudo,] Jam vero in muliebri sexu viriles eam animos gestasse, cum pœnitentiæ virtute conjunctos, nemo dubitarit, qui in dictis Vitis pag. 603 sequens ipsius effatum legerit: Venerunt aliquando duo senes de partibus Pelusii ad abbatissam Saram. Et cum ambularent, dicebant ad invicem: Humiliemus vetulam istam. Et dicunt ei: Vide, ne extollatur animus tuus, & dicas: Quia ecce solitarii viri veniunt ad me, quæ mulier sum. Et dixit eis abbatissa Sara: Sexu quidem mulier sum, sed non animo.

[7] [cordis integritas.] Puri & integri cordis habuit Sancta nostra impensissimam curam. Audi ipsam loquentem ibid. pag. 609: Iterum dixit abbatissa Sara; Si poposcero a Deo, ut omnes homines ædificentur in me, invenior ante januas singulorum pœnitentiam agens; sed magis oro, ut cor meum cum omnibus purum sit. Atque hæc sunt, quæ de S Sara ibidem reperire licuit; & quæ postea materiem præbuerint Petro de Natalibus lib. 11, cap. 46; S. Antonino part. 2 Historiarum titulo 15, § 2, pag. 144 versa, ac Vincentio Bellovacensi in speculo Historiali lib. 17, cap. 9. Superaddo paucula ex Cotelerio pag. 692: Dixit iterum: Mitto pedem meum super scalam, ascensura; & mortem ob oculos pono, antequam conscensionem faciam. Hoc etiam protulit: Bonum est etiam propter homines facere eleëmosynam: licet enim studio placendi hominibus fiat, postea tamen procedit ad studium placendi Deo. Aliquando Scetiotæ convenerunt matrem Saram, quæ apposuit eis canistrum. Illi vero bona poma relinquentes, vitiosa comedebant. Et dixit eis: Revera Scetiotæ estis. Petrus Thomas Saracenus de Bononia Carmelita, S. Saram perperam inscripsit Catalogo plurium Sanctorum & Beatorum utriusque sexus eremitarum B. Mariæ virginis de monte Carmeli, subnexo notis Menologii Carmelitani, a se editi, & festis resumendis.

[8] [De loco & tempore, quibus floruit.] Caterum claruisse sanctam Abbatissam hanc in Scythi, solitudine Libyæ, tempore Theodosii senioris, auctor est Petrus de Natalibus; cujus sententiam secuti, S. Saram Sceti in Libya assignavimus in titulo; & vitam ipsius alligavimus seculo quarto exeunti; quam, an & quamdiu ultra produxerit, nos latet; nullo apud Græcos Hagiologos loci, in quo vixit, vel temporis, quo floruit, indicio a nobis reperto: quod mirum fortasse cuiquam videri possit: quia apud Græcos non fuit prorsus ignobilis, ut colligitur ex Triodio Græcorum, in cujus canone, solito recitari ad Parasceven ante Dominicam Tyrophagi seu Quinquagesimæ, & ubi sigillatim commemorantur deiseri Patres, qui in monastica exercitatione excelluerunt; in cujus, inquam, Triodii canone, ode septima, quæ est de Sanctis Mulieribus, ipsius fit mentio: Marina, cælestia sapiens, nunc honoretur cum magna Matrona. Syncletica vero & Sarra, simul cum Justa, cantibus, ut sapientes virgines, celebrentur.

[Annotatum]

* Cotelerius tectum, Græce δωμάτιον.

DE S. JUVENIANO MAGNO CONF.
EYSTADII IN GERMANIA.

CIRCA FINEM SECULI IV

Notitia de cultu.

Juvenianus magnus Conf. Eystadii in Germania (S.)

AUCTORE J. B. S.

In schedis nostris seu aliquot Sanctorum indicibus a Bollando relictis, notatum hoc die invenio S. Juvenianum Magnum confessorem, ut qui colatur in templo nostro Eystettensi, nulla prorsus addita notitia,[Sacris omnibus Fastis præteritus] unde in Sancti cognitionem aliquo usque deveniri possit. Scio equidem istic, æque ac in templo nostro Antverpiensi, & in aliis per orbem ecclesiis plures coli reliquias Sanctorum Martyrum ex cryptis Romanis acceptas; quin & tales Martyres in eodem templo Eystettensi referuntur, propriis suis nominibus expressi Venerius, Leontia, Castus & Liveniusin Actis nostris 1 die Martii pag. 22; neque mirarer, si id genus plures ibidem reperirentur. Verum de Confessoribus non eamdem esse rationem, vulgo notum est. Quapropter sedulo inquirere cœpi, nullane in Museo nostro Juveniani illius Magni confessoris exstarent posterius submissa indicia, antiquusne iste Sanctus, an novus esset, an Eystettensis patria, an aliunde eo allatus: quo seculo vixisset; a quo tempore ibi coleretur. Ast evolutis nostris Tabulis, Fastis, Martyrologiis, & quibuscumque Sanctorum Catalogis, cum nihil uspiam occurreret, alia subsidia conquirenda putavi.

[2] Confugi itaque ad amicum nostrum P. Joannem Seyfrid, [ex litteris Eystettensibus innotuit,] in Academia Herbipolensi Historiæ Professorem, ex cujus responso id demum colligere potui, vere Sanctum esse, sacris aris olim admotum, & in templo nostro Eystettensi, jam a seculo, publica veneratione cultum. Ita ille ad quæstiones meas, XXII Februarii anni 1722 missas, XVIII Martii proxime insequentes scripsit: Dum responsorias Eystadio exspecto, de iis quæ circa S. Juvenianum Magnum confessorem interrogavit Rev. vestra, per otium lustravi Necro & Martyrologia, quæ pauca habeo; & inter illa inveni Kalendarium Breviarii ecclesiæ Hersfeldensis Ord. S. Benedicti Ms. cum hoc titulo. Incipit Breviarium &c. In hoc, III Idus Julii, præter S. Margaretam virginem & Martyrem, ponitur S. Juvenianus confessor. Dubitavi utrum hoc nomen Sancti esset, in quem inquirit Rev. V., & cui additum est cognomen vel elogium Magni. Dubium sustulit epistola R. P. Edmundi Sickingen Rectoris Eystadiani, quam heri cum acclusis accepi. Unus idemque est S. Juvenianus Eystettensis cum Hersfeldensi, & in dicto Kalendario reliquorum Sanctorum festa, quorum reliquiæ Hersfeldæ olim servabantur, iisdem diebus consignata sunt, quibus in epistola P. Agricolæ notantur.

[3] Atque hæc est epistola, cui tota cultus hodierni ratio innititur, [præsertim ex epistola P. Agri] lectu sane digna, utpote instrumentum emeriti missionarii Castrensis P. Joannis Agricolæ Societatis nostræ; epistola, inquam, data ad Celsiss. & Reverendiss. Dominum Joannem Christophorum Eystettensem episcopum, qua de re visa testatur, quaque totius casualis inventionis, & subsecutæ transmissionis ordo perspicuus redditur. Faxit Deus ut, ea lecta, curiosi Germani, sive Hersfeldenses sive alii excitentur ut de Sancto isto Juveniano, aliisque nonnullis, eodem tempore repertis, plura suggerant, quæ, si non hic, saltem alibi, pro Sanctorum meritis & gloria illustrari queant: ut de Cyrillo Alexandrino, Wigberto, socio aliquo S. Mauritii, Lullo Archiepiscopo Moguntino, aut aliis taceam, quorum gesta aliunde satis jam nunc eruderata sunt. Ambagibus quidem nonnullis utitur laudatus Agricola, quæ erga munificum Collegii fundatorem mera urbanitatis Officia recte dici possunt, verum ut instrumentum integrum, hactenus, saltem quod sciam ineditum, cunctis patcat, visum est, totum hoc loco inserere, prout illud a R. P. Edmundo Sickingen per Seyfridum accepimus. Autographum epistolæ scriptum est in folio pergameno, & appenso Illustriss. D. Generalis de Tilly sigillo munitum; habeturque in tabulario Collegii Societatis Jesu Eystadii. Sic incipit P. Agricola:

DEUS OPT. MAX.
Illustriss. ac Reverendiss. Principi ac D. D. Joanni Christophoro, Episcopo Eystadiano, omnem salutem tribuat.

[4] [qua episcopo Eystettensi significat] Bellum alios perdit, alios servat, Illustrissime ac Reverendissime Princeps, prout favet aut irascitur cælum, cui soli peccamus, & resipiscimus. Me certe, præter spem & meritum, benevole bellum habuit, qua vitam in periculis, qua valetudinem bonam, licet morti sæpius caput quam manum objecerim. Quin cum paupertas mihi semper in voto, ad divitias evectus sum, easque tantas, ut munera mihi supersint pro Regibus, nisi mallem destinare Pontifici, Reverendissimæ Celsitudini vestræ. Quærat quis, utrum spoliis, an furto rapinisque opes accreverint: utroque modo quidem in bello contingunt, & hoc altero fere solent, sed illæ tantum quas pauperes amant. Longe aliæ divitiæ summi regni heredibus in pretio sunt; quæ cum ferant titulum pietatis, non refert quo acquirantur modo. Illustrissima Celsitudo vestra sentiet mecum, scio; si rem simpliciter audiet.Huc usque P. Agricolæ non inficeta præfatio, qua satis nitide? & ingeniose Celsissimi & Reverendissimi Principis benevolentiam captat. Sequitur modo rei totius gestæ occasio, & accurata descriptio.

[5] Hoc vertente anno Christi MDCXXIII, in mense Junio, Catholicorum exercitus ille, [modum quo in templo Hersfeldensi] nuper Palatinatus & Bohemiæ victor, contra unimanum Ducem Brunswicensem (quem deinde VI Augusti fortissime fudit) nomine Christianum, movetur a suo illustrissimo & invictissimo heroe Duce, D. Joanne Comite Tserclaes de Tilly &c., cum quo ego castra sequor, an pacem? Pervenitur Hersfeldam, quod prope flumen Fuldam, oppidum est in Hassia, olim abbatia Germaniæ splendida. Subsistitur ibidem aliquot diebus, & spectatur amplum templum, in eoque novem Sanctorum ordine pictæ imagines, quarum inscriptio præter nomina (quæ commutata dolo malo videntur) habet, ipsos corpore adesse & quiescere. Nemo non doluit, tot Sanctorum mausolæum a centum annis tam negligenter habitum, & nudos ad lapides a Calvinistis, ante quinque, plus minus, annos redactum, ut scilicet jusserat princeps Mauritius Hassiæ Landgravius, antiquorum monachorum bona, non antiqua fide invadens. At Illustriss. & Excellentiss. D. Comes de Tilly &c. a me jubet inquiri, si quid de Sanctorum ossibus superesset.

[6] Dum hoc ago, & diu frustra sum, tandem præit digito quidam civis; [detectæ sint variæ reliquiæ,] Hic, inquit, juxta sinistrum latus templi, scruta sunt antiquæ cæremoniæ: quippe qui paucis ante annis sacra vastaverant, in locum bene clausum nil poterant, clavibus jam diu amissis; ideo satis erat ipsis, lapidem prope januæ cardines fregisse, quantum erat opus ad inspectum. Viderunt, contempserunt, & in relictis reliquerunt. Ego vero serarium accerso, qui primam intra templum januam facile patefecit. Inde aliquot gradibus, imus ad alteram; sed ferreum pessulum immissum lapidi, validoque insuper ferro, contra tales insidias tectum, movere non poterat, nisi lapidem una cum ferro decideret; quo facto, & repaguli, & Sanctorum latibulum patuit. Ingredior locum a fornice munitissimum, & fenestris parvis parum illustrem, quas ipsas occluserat vitrum situ araneisque obductum. Inter reculas video novem fercula reliquiarum, id est pictas arcas, ut solent in festo Corporis Christi circumferri, quas tamen a seculo hic in publicum non prodiisse, constat. Ut quamvis aperuit serarius, per ostiolum infra clandestinum tento thesauri tenebras, & ipsum teneo.

[7] Extemplo ego ad Illustriss. Excellentiam rem nuntio,[quarum partem templo Eystettensi S. J. destinat,] gaudet, spectatum properat, lustramus omnia, reperimus nomina Sanctorum foris in ferculis intus cum reliquiis; videmus etiam altare integrum, quod unum atque unicum hæreticorum vim evasit. Ergo ex conclavi Illustriss. Excellentiæ sacrum Missæ Officium quotidianum, ad sacrum hunc locum ego sociusque Pater transferimus. Insequentibus diebus Sanctorum reliquias otiosius inspexi, collegi, composui, ut Monachium ad Sereniss. Bavariæ Ducem Maximilianum S. R. J. Archidapiferum & Electorem mitterentur, qui eas amanter amplexus est. Ceterum ut redivivorum Sanctorum celebrationes obirent multi, singulis reliquiis decerpsi aliquid, altari temploque dignum, parum annuente, partim dissimulante Illustrii. Excellentia. Hæc mea sunt opima spolia, unde tantum ditari possunt regna & provinciæ, quantum augeri pietas. Non circumveniar, si repetundarum reus, conveniar ad Superum tribunal. Placuit autem Eystadium his Sanctorum monumentis donari pro novo nostro templo, quod ab Illustriss. Celsitud. vestra, omnium SS. Angelorum nomine Deo dicatum est. Videbantur enim respicere vestram Celsitud. S. Lullus Archiep. Moguntinus & S. Wigbertus, quorum adsunt reliquiæ; nam ille monasterium excitavit Hersfeldense, impetrans eidem a summo Pontifice, & Imperatore Carolo magno omnes immunitates, ad instar Illustriss. Celsitudo vestra, nobis aliisque fecit, facit: alter ex Anglia, & a S. Bonifacio venit in has terras cum Euangelio, sicut Eystadium sanctus Wilibaldus ipsius æqualis, & sine dubio magnus amicus.

[8] [easque inter hujus S. Juveniani Magni;] Honorate o! Eystadiani sanctos Anglos cum SS. Angelis. Plura de his Sanctorum reliquiis ad R. P. Rectorem nostri Collegii Eystadiani Gebhardum Razenriedt. Hic tantum recensebo nomina, festis diebus eorum adnotatis ex registro Chori Hersfeldensis, quod hic inveni Ms. anno MCCCLIX. Afferentur ergo ad Illustriss. Celsitud. vestram de sacris ossibus S. Constantii episcopi & mart. III Kal. Februarii; S. Justini mart. X Kal. Aprilis; S. Decentii episcopi & mart. VIII Idus Maii; S. Cyrilli episc. Alexandrini & mart. VI Idus Julii. S. Juveniani Magni conf. III Idus Julii; S. Wigberti conf. Idibus Augusti; unius ex sociis S. Mauritii X Kal. Octobris; S. Laurentii episcopi & conf. IV Kal. Octobris; S. Lulli Archiep. conf. XVII Kal. Novembris. His addidi caput ignotum, nisi forte schedula intus lateat, ut ex vetusto involucro intelligatur, reliquias repertas esse veras. Ut autem hæc sacra novi templi munera splendorem & ab offerente habeant, Illustriss. Celsitud. V. accipiet ab ipso Illustriss. D. D. Joanne Comite Tserclaes de Tilly, Barone de Marbeis, Domino de Balastre & Montigni &c. Ferdinandi II Rom. Imp., nec non Ser. Maximiliani Bavariæ Ducis & S. R. J. Archidapiferi Electoris, & Catholicorum confœderatorum imperii principum & statuum copiarum locum tenente generali, nisi aliunde impedimentum itineris enascatur. Idem Illustriss. heros, meis exoratus precibus, etiam has præsentes, postquam de verbo ad verbum me recitante audivit, suo fecit sigillo insignes, ad earum fidem in posteros, qui precor, ut semper gratulentur, quod nostra jam ætas semper exoptat, Illustriss. Celsitud. V. in episcopatu annos S. Wilibaldi. In hibernis nostris Hersfeldæ Idibus Decembris an. MDCXXIII. Subscribit Joannes Agricola Societatis Jesu presb.

[9] [de quibus quid censeri posse videatur.] Non habeo in his omnibus quo P. Agricolæ aut Comitis Tilli fidem in dubium revocem; at fateor ingenue, Juveniani Magni,præsertim ut confessoris, nomen mihi nequaquam arridere; quod in nullis usquam tabulis, quas nec paucas nec oscitanter consului, extra Hersfeldam notus sit. Neque satis hactenus capio, quis sit ille Cyrillus Alexandrinus episc. & mart. VI Idus Julii; multo minus quid sibi velit Laurentius episc. conf. IV Kal. Octobris. De reliquis Martyribus Constantio, Justino & Decentio non tantopere laboro, cum Sancti isti ex cryptis Romanis Hersfeldam facile transferri potuerint, addito subinde etiam Episcopi titulo, ut tot aliis locis contigisse, vulgo ferme notum est. Si conjicere liceat, non verebor suspicari, Juveniani Magni nomen coaluisse ex SS. Januario & Magno Sixti PP. Diaconis, quorum reliquias & forte sacra corpora, cum aliis prope innumeris, ad B. Rabanum Maurum delata fuisse, habes in ejus Actis IV Februarii. Porro jam dictorum Januarii & Magni sacra lipsana ab Humberto episcopo Herbipolensi, rogatu Rabani, in ecclesia parthenonis Holckerichæ deposita, invenies in citatis Actis cap. 6, num. 34, pag. 519. Quam facile prædictæ reliquiæ, aut saltem earum pars aliqua communicari potuerit cum cœnobio Hersfeldensi, non adeo procul dissito; vel synonymi alii, sic forte baptizati, eo adduci, quemadmodum Magnus aliquis Herbipoli a S. Burchardo reconditus dicitur in ejus Vita lib. 2, cap. 8, apud Mabillonium sec. 3 Bened. parte 1, pag. 709. Tum vero ex Januarii & Magni nominibus, non clare expressit, succedentium seculorum barbaries efformaverit Juvenianum Magnum, eique confessoris titulum adjecerit. Ut mera est mea hæc conjectura, sic S. Juveniantii Magni qualiscumque cultui fraudi esse nolim aut detrimento: verissimas Sancti vel Sanctorum reliquias existimo, sub cujuscumque demum nomine Eystadii honoratæ sint, & modo honorentur.

DE S. EUGENIO EP. CARTHAGINENSI
ALBIGÆ IN OCCITANIA.
Item de illius sociis in persecutione Vandalica plurimum passis.

Anno DV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Eugenius episcopus Carthaginensis, Albigæ in Occitania Galliæ (S.)
Socii ejus a Wandalis passi.


AUCTORE G. C.

§ I. S. Eugenii cultus & elogia.

Albia vel Albiga vulgo Alby culta Galliæ civitas, olim in Aquitania late dicta, nunc in Occitania ad Tarnem fluvium sita, totius tractus Albigensis est caput. Hæc urbs antea episcopalis sub archiepiscopo Bituricensi, [S. Eugenius Albiæ in Gallia colitur.] nunc ab Innocentio XI, die 3 Octobris, anno 1678 ad archiepiscopalem dignitatem evecta, gloriatur, se præter alia Sanctorum lipsana possidere S. Eugenii episcopi Carthaginensis corpus, quod Ludovicus de Ambesia Albiensis episcopus ex vico Viancio, non procul ab urbe dissito, cum aliis Sanctorum reliquiis in ecclesiam cathedralem, sanctæ Cæciliæ dedicatam, transferri jussit. Hæc translatio, quamvis XXIX Septembris facta, quotannis II Octobris ibidem recolitur, ut ex Breviario Albiensi se didicisse testatur Ruinartius in Historia Persecutionis Vandalicæ Part. 2 cap. 8. An autem Albienses habeant solidas rationes asserendi, hunc S. Eugenium, quem venerantur, fuisse illum ipsum illustrem Carthaginis episcopum, postea discutietur. Interim hic ejus sociorumque cultum stabiliamus.

[2] Martyrologi tum antiqui tum recentiores festivitati illius assignant diem XIII Julii, [Martyrologi 13 Julii eum memorant.] adjunctis ipsi multis Carthaginensis cleri confessoribus, qui in Hunerici persecutione plurima pro fide Catholica passi sunt. Vetus seu parvum Martyrologium Romanum hac die sic annuntiat: SS. Confessorum Eugenii episcopi & universi cleri ecclesiæ. Florus autem sub Bedæ nomine, sic habet: Apud Africam natale sanctorum confessorum Eugenii Carthaginensis episcopi, fide & virtutibus ac miraculis gloriosi, & universi cleri ejusdem ecclesiæ. His flori verbis Ado addit sequentia: Qui cæde inediaque macerati, fere quingenti vel eo amplius (inter quos quamplurimi erant lectores infantuli) gaudentes in Domino, procul exilio crudeli extrusi sunt. In quibus erant nobilissimi, archidiaconus nomine Salutaris & Muritta, secundus in officio ministrorum, qui plurima pro confessione catholica perpessi supplicia, & tertio confessores, gloriosæ in Christo perseverantiæ titulo illustrati sunt. Eadem fere, more suo, ex Adone ad verbum descripsit Usuardus.

[3] [Martyrologiorum discrepantia explicatur.] Modernum Martyrologium Romanum Adoni & Usuardo omnino consonat, præterquam quod in eo lectores & infantuli per conjunctionem &, in Adone & Usuardo omissam, distinguantur. Fateor eam distinctionem etiam placuisse Notkero, a quo lectores infantulique in exilium pulsi dicuntur; sed in citatis duobus Martyrologis ac ipso Victore Vitensi nulla interpunctionis nota cernitur. Dum autem legis infantulos, intellige pueros ad canendum in ecclesia adhiberi solitos, ut patet ex Victore Vitensi & Venantio Fortunato lib. 2 ubi inter alia habet hoc carmen: Pontificis monitis, clerus, plebs, psallit & infans. Itaque Victoris Vitensis aliorumque sine interpunctione scribentium lectio commodam satis explicationem recipiet, si per lectores intelligantur cantores. Non tamen id ita stricte accipiendum est, quasi illi pueruli eo Ordine ecclesiastico fuerint initiati, qui inter minores Ordines Acolythatum præcedit: Lectoratus enim in ecclesia Africana non nisi viris eruditione claris & ætate provectis conferebatur, ut ex Cypriani epistolis & Concilio IV Carthaginensi erudite probat Baronius in notis ad Martyrologium Romanum. Omitto recentiores Martyrologos, qui hac die de Eugenio sociisque meminerunt. Non possum tamen, quin hic verbo præmuniam lectorem contra errorem Galesinii, qui eum perperam vocat Eusebium.

[4] [Non est idem cultus dies apud omnes.] Quamvis, ut dixi, in assignanda festivitatis die plerique conveniant, nonnulli tamen dissentiunt: Albienses enim sexta Septembris eum celebrant Officio duplici; quo die in Breviario suo sic legunt: Eugenius … in Galliam pulsus in Albigensi pago ad Veram amnem, juxta sepulcrum Amaranthi martyris consedit, ubi ædificato monasterio tot laboribus ærumnisque perfunctus mortuus est, ejusque sepulcrum gloriosum fuit. Cetera hic describere supervacaneum foret, quoniam desumpta sunt ex Victore Vitensi & Gregorio Turonensi, quorum textus postea dabimus. Non dubito, quin hunc cultus diem ex Majorum suorum traditione acceperint, eoque putent Sanctum suum obiisse. Atque in ea opinione illos confirmare potest antiquus codex manuscriptus bibliothecæ Colbertinæ, in quo Passioni S. Eugenii ex Gregorio Turonensi descriptæ præmittitur hic titulus: Incipit Vita sancti Eugenii episcopi, qui obiit in vico Viancio VIII Idus Septembris. Ecclesia Africana ejusdem Sancti festum colit V Januarii: nam in Kalendario Carthaginensi, quod non diu post S. Eugenii mortem conscriptum fuisse ostendit Mabillonius tom. III Analectorum veterum pag. 402, leguntur sequentia: Nonas Jan. depositio sancti Deogratias & Eugenii episcoporum: Quidquid sit de hoc diverso cultus die, nos cum plerisque Martyrologis ac Martyrologio Romano S. Eugenium hac XIII Julii illustrandum suscepimus. Quare præcipuos ejus cultus testes jam adduxisse sufficiat.

[5] At supererit fortasse cuipiam dubium, an S. Eugenius ut confessor, [Quo sensu dicatur martyr.] an ut martyr colendus sit; præsertim cum in Breviario Albiensi & quadam Gregorii Turonensis editione martyris titulo decoretur. De hac re multis disputare operæ pretium non est: nam etsi a plerisque ei confessoris titulus tantum concedatur, tamen ipsi martyrii desiderium ac meritum non defuisse quilibet fatebitur; utpote qui post varios pro Christi nomine toleratos labores, post ingentes ærumnas, & imminentis mortis contemptum semel atque iterum e patria pulsus in exilio tandem vitam finierit. Itaque cum Albienses eum vocant martyrem, in paulo latiori significatione intelligendi sunt; quod etiam ipsimet insinuare videntur, quando ei Responsorium istud assignant, quod pro iis, qui sanguinem suum non fuderunt, solet recitari. Ceterum videor, mutato nomine de eo posse dicere quod habet Hieronymus de S. Joanne Euangelista lib. 3, Comment. in Matth. cap. 20, quodque in ejus festo ante Portam Latinam quotannis recitamus. Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur, quod & ipse propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, & inde ad suscipiendam coronam Christi athleta processerit, statimque relegatus in Pathmos insulam sit; videbimus martyrio animum non defuisse, & bibisse Joannem calicem confessionis, quem & tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit sanguinem.

[6] Præter Martyrologos supra enumeratos de præclaris S. Eugenii gestis meminere scriptores quamplurimi. [Honorifica de S. Eugenio testimonia.] Victor Tununensis, vel ut alii scribunt, Tunnensis in Africa episcopus, qui floruit medio seculo VI, in Chronico ita de eo loquitur: Eugenius episcopus Carthaginensis ecclesiæ post dira eremi exilia plurimis afflictionibus pœnisque clarus habetur. Omissis aliis hujusmodi scriptoribus, qui de hoc Sancto obiter agunt, honorificum tantummodo profero testimonium, quo S. Eugenii sociorumque constantiam sic laudat Gelasius I Papa Epist. 13, ad episcopos Dardaniæ: Ecce nuper Honorico, regi Vandalicæ nationis, vir magnus & egregius sacerdos Eugenins Carthaginensis episcopus, multique cum eodem Catholici sacerdotes constanter restiterunt sævienti, cunctaque extrema tolerantes, hodieque persecutoribus resistere non omittunt. Nunc pergamus ad eos auctores, qui ex professo, ut ajunt, Sancti nostri Acta sive breviora, sive prolixiora conscripserunt.

§ II. Acta, eorumque scriptores.

S. Gregorius Turonensis lib. 2, Historiæ Francorum testatur, se legisse quorumdam martyrum & confessorum Africanorum Passiones, ex quibus nonnulla excerpsit historiæ suæ inserenda. [Quinam scripserint ejus Acta.] Utinam tam pretiosa monumenta posteritati reliquisset integra! Haud dubie in iis invenissemus quædam, S. Eugenii natales, patriam, ætatem aliasque res gestas enucleatius explicantia; cujus rei vel hoc solum indicium est, quod a Gregorio Turonensi nobis conservata sit tanti præsulis epistola, quæ in longioribus Victoris Vitensis Actis desideratur. Passionum illarum compendium a Gregorio in Historia Francorum traditum hic insero; illud autem pro indubitato haberi posse censeo, tum quod ea ex Passionibus a se lectis hauserit, tum quod pleraque eadem ab auctoribus S. Eugenio coæqualibus scripta sint, ut ex ipsis Actis, post hunc Commentarium dandis patebit.

[8] [S. Gregorius Turonensis narrat,] Gregorius igitur lib. 2 Historiæ Francorum, præmissis quibusdam de Vandalorum excursione & in Africam adventu, ita scribit cap. 3 & sequentibus: sed quoniam eorum tempore persecutio in Christianos invaluit, videtur, ut aliqua ex his, quæ circa Dei ecclesias intulerunt, vel quemadmodum de regno expulsi sunt, memorarem. Defuncto igitur Trasimundo *, post scelera quæ in Sanctis Dei exercuit, Honoricus mente crudelior Africanum occupat regnum, atque ex electione Vandalorum ipsis præponitur: cujus sub tempore quanti Christianorum populi pro ipso Christi sacratissimo nomine cæsi sint, ab hominibus non potest comprehendi. Testis est tamen Africa quæ misit, & Christi dextera, quæ gemmis immarcessibilibus coronavit. Legimus tamen quorumdam ex ipsis martyrum Passiones, ex quibus quædam replicanda sunt, ut ad ea, quæ spopondimus, veniamus.

[9] [quomodo S. Eugenius pro fide certaverit,] Igitur Cirola, falso vocatus episcopus, hæreticorum tunc maximus habebatur assertor. Cumque ad persequendum Christianos rex per diversa transmitteret, sanctum Eugenium episcopum, virum inenarrabilis sanctitatis, qui tunc ferebatur magnæ prudentiæ esse, in suburbano civitatis suæ reperit persecutor. Quem ita violenter rapuit, ut nec ad cohortandum gregem Christi locum habere permitteret. Ille vero cum se videret abduci, epistolam civibus suis pro custodienda fide Catholica hoc modo transmisit. Hic jam sequitur epistola S. Eugenii ad populum Carthaginensem, quam paragrapho sequenti integram exhibebimus. Dein ita pergit idem scriptor: Ductus itaque sanctus Eugenius ad regem cum illo Arianorum episcopo, pro fide Catholica decertavit, Cumque eum de sanctæ Trinitatis mysterio potentissime devicisset, & insuper multas per eum virtutes Christus ostenderet, in majorem insaniam idem episcopus, invidia inflammante, succenditur: Erant enim tunc temporis cum sancto Eugenio viri prudentissimi atque sanctissimi, Vindemialis & Longinus episcopi pares gradu, & virtute non impares. Nam sanctus Vindemialis eo tempore ferebatur mortuum suscitasse; Longinus autem multis infirmis salutem tribuit: Eugenius quoque non solum visibilium oculorum cæcitatem, sed etiam mentium depellebat.

[10] [& Arianum episcopum] Quod cernens ille nequam Arianorum episcopus, vocatum de se quemdam hominem, ab illo quo ipse vivebat errore deceptum, ait: Non patior, quod hi episcopi multa in populo signa depromunt, illosque cuncti, me neglecto, sequuntur. Adquiesce nunc his, quæ præcipio, & acceptis quinquaginta aureis, sede in platea, per quam nobis est transitus, & manum super clausos oculos ponens, me prætereunte cum reliquis, exclama in magna virtute dicens: Te beatissime Cirola, nostræ religionis antistes, deprecor, ut respiciens manifestes gloriam ac virtutem tuam, ut oculos meos aperiens, merear lucem videre, quam perdidi. Qui jussa complens, residensque in platea, transeunte hæretico cum Sanctis Dei, iste, qui Deum irridere cogitabat, exclamat in magna virtute, dicens: Audi me, beatissime Cirola, audi me sancte sacerdos Dei, respice cæcitatem meam. Experiar ego medicamenta, quæ sæpe cæci reliqui a te meruerunt, quæ leprosi experti sunt, quæ ipsi etiam mortui persenserunt. Adjuro te per ipsam virtutem, quam habes, ut mihi desideratam restituas lucem, quia gravi sum cæcitate percussus: veritatem enim nesciens verum dicebat; quia cæcaverat eum cupiditas, & virtutem Dei omnipotentis irridere per pecuniam æstimabat.

[11] Tunc hæreticorum episcopus paullulum se divertit, [ficto miraculo hæresim stabilire conantem,] quasi in virtute triumphaturus, elatus vanitate atque superbia, posuit manum suam super oculos ejus dicens: Secundum fidem nostram, qua recte Deum credimus, aperiantur oculi tui. Et mox hoc nefas erupit, risus mutatur in planctum, & dolus episcopi est patefactus in publico: nam tantus dolor oculos miseri illius invasit, ut eos digitis vix comprimeret, ne creparent. Denique clamare cœpit miser ac dicere: Væ mihi misero! quia seductus sum ab inimico legis divinæ. Væ mihi, quia Deum per pecuniam irridere volui, & quinquaginta aureos accepi, ut hoc facinus perpetrarem. Ad episcopum autem aiebat: Ecce aurum tuum, redde lumen meum, quod dolo tuo perdidi. Vosque rogo, gloriosissimi Christiani, ne despiciatis miserum, sed velociter succurrite pereunti: Vere enim cognovi, quia Deus non irridetur.

[12] Tunc Sancti Dei misericordia moti: Si, inquiunt, credis, omnia possibilia sunt credenti. [vero miraculo confuderit.] At ille clamabat voce magna: Qui non crediderit Christum Filium Dei, & Spiritum sanctum æqualem habere substantiam atque deitatem cum Deo Patre, hodie, quæ ego perfero, patiatur. Et adjecit: Credo Deum Patrem omnipotentem, credo Filium Dei Christum Jesum æqualem Patri, credo Spiritum sanctum Patri & Filio consubstantialem atque coæternum. Hæc illi audientes, & se invicem honore mutuo prævenientes, oritur inter eos sancta contentio, quis oculis ejus signum beatæ crucis imponeret. Vindemialis vero ac Longinus Eugenium; ille autem econtra eos exorat, ut manus imponerent cæco. Quod cum fecissent, & manus suas super caput ejus tenerent, sanctus Eugenius crucem super oculos cæci faciens, ait: In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti veri Dei, quem trinum in una æqualitate atque omnipotentia confitemur, aperiantur oculi tui: Et statim, ablato dolore, ad pristinam rediit sanitatem. Manifestissime autem patuit per hujus cæcitatem, qualiter hæreticorum episcopus oculos cordium misero assertionis suæ velabat amictu, ne veram lucem illis liceret fidei oculis contemplari. O miserum! qui non ingressus per januam, id est per Christum, qui est janua vera, lupus magis gregi, quam ejus custos effectus & pacem fidei, quam in credentium cordibus debuerat accendere, pravitate cordis sui conabatur exstinguere. Sancti vero Dei alia signa in populis multa fecerunt, & erat vox una populi dicentis: Verus Deus Pater, verus Deus Filius, verus Deus Spiritus sanctus, una fide colendus, uno timore metuendus, eodemque honore venerandus: nam ea, quæ Cirola asserit, falsa esse cunctis est manifestum.

[13] [S. Eugenii exilium,] Videns autem Honoricus rex assertiones suas per Sanctorum fidem gloriosam totaliter denudari, nec erigi sectam erroris, sed potius destrui, fraudemque pontificis sui in hoc scelere fuisse detectam, Sanctos Dei post multa tormenta, post eculeos, post flammas, post ungulas jussit interfici; beatum vero Eugenium decollari jussit, sub ea specie, ut si in ea hora, qua ensis super cervicem ejus imcumbebat, non reverteretur ad hæreticorum sectam, non occideretur, ne eum pro martyre excolerent Christiani, sed exilio damnaretur: quod ita factum esse manifestum est: nam cum imminenti morte interrogatus fuisset, si mori pro fide Catholica destinaret, respondit: Hæc enim est sempiterna vita, pro justitia mori. Tunc suspenso gladio, apud Albigensem * Galliarum urbem exilio deputatus est, ubi & finem vitæ præsentis fecit. Ad cujus nunc sepulcrum multæ virtutes & creberrimæ ostenduntur. Sanctum vero Vindemialem gladio percuti præcepit, quod & impletum est in hoc certamine. Octavianus vero archidiaconus & multa millia virorum ac mulierum hanc fidem adserentium interempta atque debilitata sunt. Sed pro amore gloriæ nihil erant hæc supplicia confessoribus Sanctis, qui in paucis vexati, in multis bene se noverant disponendos, juxta illud Apostoli: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelatur in nobis.

[14] [& Hunerici egis mors.] Multi tunc errantes a fide, accipientes & divitias, inseruerunt se doloribus multis. Infelix autem quidam episcopus nomine Revocatus, eo tempore est revocatus a fide Catholica. Tunc & sol teter apparuit obscuratus, ita ut vix ab eo pars vel tertia eluceret; credo namque pro tantis sceleribus & effusione sanguinis innocentis. Honoricus vero post tantum facinus, arreptus a dæmone, qui diu de Sanctorum sanguine pastus fuerat, propriis se morsibus laniabat, in quo etiam cruciatu vitam indignam justa morte finivit. Huic Childericus * successit, quo defuncto Gelisimirus regnum suscepit. Ipse quoque a republica superatus vitam principatumque finivit, & sic regnum decidit Vandalorum. Hactenus Gregorius Turonensis; in cujus narratione quidam occurunt errores: nam Trasamundum facit Hunerici prædecessorem; quod toti historiæ Vandalicæ manifeste repugnat. Sed Trasamundi nomine Gensericum ab eo semper designatum fuisse ex narrationis serie facile colligitur. Quando autem Hunerici successorem vocat Childericum vel Hildericum; de immediata successione intelligi nequit, ut ex scriptoribus coævis patet.

[15] Habeo præterea Ms. quoddam ex monasterio S. Maximini Treviris, [Qualis sit scriptor Actorum.] in quo Vita S. Eugenii ab auctore Anonymo scripta invenitur. Cum vero nec magnæ antiquitatis nec auctoritatis esse videatur, ad certiorem Actorum scriptorem propero. Est is Victor Vitensis auctor synchronus & multarum rerum testis oculatus, quem olim quidam perperam Victorem Uticensem appellarunt, ut demonstrant Chiffletius noster, Theodoricus Ruinart aliique viri eruditi. Lis est inter auctores, an Victor ille, qui quinque libris Vandalicam persecutionem complexus est, Sanctorum Catalogo sit adscribendus. In hodierno Martyrologio Romano die XXIII Augusti legitur: Uticæ in Africa, beati Victoris episcopi. Baronius quidem in Notis ad hunc locum monet, eum ipsum esse Victorem, qui ob scriptam Vandalicæ persecutionis historiam celebris est. At Lucas Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum hoc a recentioribus additum fuisse conqueritur. Quidquid sit, ea lis satis intricata ad diem XXIII Augusti decidetur. Ex hoc Victore Vitensi S. Eugenii sociorumque Acta edidit Surius, cujus editionem cum fonte collatam & emendatam sequemur, notatis ad marginem Victoris libris, & indicatis quibusdam majoris momenti, quæ in editione Suriana aut omissa aut discrepantia invenerimus.

[Annotata]

* leg. Genserico;

* alias Albunensem;

* alias Hildericus.

§ III. S. Eugenii episcopatus, & exilium.

De S. Eugenii natalibus, vitæ professione, rebusque ante episcopatum gestis nihil reperi: nam veteres scriptores primum de hoc sancto viro agunt, [Parachronismus de episcopatu S. Eugenii,], quando fuit consecratus episcopus. Teste Ruinartio, Victor Tunnonensis in Chronico de ea consecratione sic loquitur: Viviano V. C. & Basilio consulibus Carthaginensis ecclesiæ post Capreolum Quodvultdeus, Eugenius episcopus ordinatur. Altera ejusdem Victoris editio per Scaligerum curata sic habet: Leone Aug. II, Viviano V. C. Coss. Carthaginiensis ecclesiæ post Capreolum, Quodvultdeus, Eugenius episcopus ordinatur. Dein in margine notatur alia lectio: nempe: Leone Aug. II & Severo Aug. Coss. Obscurum est, quænam ex his variis lectionibus sit præferenda. At sane juxta Fastos consulares, memoratorum virorum consulatus incidit in annum Christi 462 vel 463; quæ epocha S. Eugenii ordinationi conveniri non potest, ut recte probat Ruinartius in Historia Persecutionis Vandalicæ part. 2 cap. 8. Ejus argumentationem hic tamquam meam profero.

[17] Ex alterius, inquit, Victoris Vitensis scilicet historia certum est, Eugenium huic ecclesiæ præfectum fuisse sub Hunerico rege, [ex Ruinartio demonstratur,] cum nimirum iste barbarus ad Zenonis imperatoris Placidiæque Olibrii relictæ preces, Catholicis Carthaginensibus permisisset episcopi electionem, ut fusius narrat ille auctor libri secundi initio. At anno CCCCLXII (addo ego 463) Gensericus Hunerici pater & præcessor adhuc in vivis agebat, & Zeno his temporibus nondum conscenderat imperialem thronum, uti certum est, & ex ipso Victoris Tunnonensis Chronico probari potest. Sane ex aliis compluribus Victorini hujus Chronici locis certum est, hunc auctorem, cum episcopos diversarum sedium recenset, simul in unum annum plures congessisse, quos tamen variis & plurimum dissitis temporibus ordinatos fuisse, nemo inficiabitur. Sic paullo inferius Hilarium, Simplicium & Felicem Pontifices Romanos in unum congerit, sicut & Gennadium, Anatolium & Acacium episcopos Constantinopolitanos, & ut ceteros taceam, Alexandrum, Martyrium & Julianum Antiochenos.

[18] [& corrigitur.] Dein argumentum suum sic urget ac confirmat. Adde Victorem eo loci nullam Deogratias episcopi fecisse mentionem; quem tamen inter Quodvultdeum, qui pro fide in exilium pulsus est, & Eugenium ecclesiæ Carthaginensi præfuisse constat. At Eugenii ordinationis tempus ex longe certioribus argumentis colligere licet, ex iis scilicet, quæ supra cap. VI Num. VI de beato Deogratias ejus decessore observavimus: cum enim ex his pateat, Deogratias anno circiter CCCCLVII ad Superos abiisse, aliundeque ex Victore Vitensi lib. II, Num. I certum sit, ecclesiam Carthaginensem annis XXIV post ipsius obitum episcopo destitutam mansisse; patet quoque Eugenii ordinationem, qui, ut ex eodem auctore discimus, beato Deogratias successit, anno circiter CCCCLXXXI debere consignari. Et quidem hoc anno nondum aperta erat gravis illa persecutio, qua Hunericus postea tam graviter Africanam turbavit ecclesiam, ut supra cap. præcedenti Num. X & sequenti exposuimus. Ex his manifestum est aut Victorem Tunnonensem plura in unum confudisse, aut memoria lapsum, Eugenii consecrationem ante tempus memorasse. Sed hæc de episcopatus illius chronotaxi dicta sufficiant.

[19] [S. Eugenii exilium] Altera chronologica controversia de exilio ejus agitanda est. Ut autem vitetur confusio, accurate distinguendum est duplex S. Eugenii exilium. Primum sub Hunerico, quando in solitudinem Africanam fuit relegatus; alterum sub alio Vandalorum rege, quando ex Africa in Galliam fuit ejectus S. Gregorius præter inversam regum Vandalorum seriem, hoc ultimum exilium confudit cum priori, uti observat Baronius aliique moderni scriptores. Verum ipse Baronius vitans charybdim incidit in scyllam: nam in Annalibus ad annum Christi 495 perperam supponit, S. Eugenium ex uno exilio immediate ad alterum transiisse; quæ sane assertio repugnat Victori Tunnonensi aliisque veteribus chronologis, qui diserte testantur, hunc Sanctum præsulem e primo exilio fuisse revocatum, ut postea videbimus. Hæc de primo exilio satis certa sunt; at de secundo major inter auctores est controversia; nempe an sub Guntabundo, vel Trasamundo Guntabundi successore illud contigerit. Quæstionem hanc utrimque testimoniis ac rationibus suffultam hic breviter discutiemus.

[20] [sub rege Guntabundo statuit Baronius.] Eminentissimus Cardinalis Baronius tom. 6, Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 495 scribit, S. Eugenium in Africa exulantem jussu Guntabundi in Galliam expulsum esse. Opinio ejus nititur auctoritate Procopii, qui lib. 1, de Bello Vandalico tradit, Christianos a Gundabundo atrocius fuisse excarnificatos; eosque a Trasamundo Gundabundi successore potius blanditiis & muneribus, quam minis & tormentis ad deserendam fidem fuisse invitatos. Deinde suam sententiam confirmat ex verbis S. Fulgentii, qui Trasamundum appellat parente meliorem. Addi his potuisset argumentum desumptum ex epistola Gelasii Papæ paragrapho præcedenti citata, & initio anni 495, ad Dardaniæ episcopos data. In ea quippe Pontifex testatur, quod Eugenius post oftensam sub Hunerico constantiam, adhuc eo, quo scribebat, tempore, id est, quo regnabat Guntabundus, persecutoribus fortiter resisteret.

[21] Antequam Eminentissimi viri argumentis veterum scriptorum testmonia opponam, breviter iis respondere conabor. [Ejus argumentis respondetur,] Imprimis Procopius in rebus aliunde certissimis interdum hallucinatus est, uti evidenti exemplo ostendit Tillemontius tom. XVI pag. 544. Quod ad S. Falgentii phrasin attinet, ea ad placandum infensissimum Catholicorum hostem adhiberi potuit. Sic Eugenius noster in epistola sua apud Victorem Vitensem libro secundo relata Hunericum crudelitate notissimum, vocat dominum ac clementissimum Regem, & deinde litteras suas sic concludit: Quod petimus, ut benignitate, qua tantus est, & justitia sapientiæ suæ dignetur annuere. Certe ex plurimis antiquis scriptoribus constat, multos Catholicos a Trasamundo in exilium ejectos fuisse. Quin imo ipse Fulgentius eo tempore, quo Trasamundum dicto elogio ornavit, cum ceteris Byzacenæ provinciæ episcopis exulabat. Denique epistola Gelasii Papæ sub Guntabundi regis primordiis scripta satis commodam admittit explicationem. Nam verosimile est, Guntabundum primis regni sui annis inchoatam persecutionem permisisse, aut saltem non impedivisse. Quod Arianis odio furentibus sufficiebat ad persequendum Catholicos. Id facile credet, qui postea in Actis num. 52, hæc legit: Nam illo tempore crudelius Arianorum episcopi, presbyteri & clerici, quam rex (nempe Hunericus) & Vandali sæviebant. Nam ad persequendum ipsi cum suis clericis ubique gladiis accincti currebant. Vere itaque dicere potuit Gelasius Papa, Eugenium cum aliis dignitatis suæ collegis, dissimulante videlicet Guntabundo, talibus etiamnum persecutoribus resistere. Jam responsionem nostram antiquorum auctorum testimoniis confirmemus.

[22] S. Isidorus Hispalensis episcopus in brevi Vandalorum historia hæc habet. [& probatur ex antiquis scriptoribus,] Hunerico succedit Guntamundus regnans annis duodecim; qui statim pacem ecclesiæ retormans Catholicos ab exilio revocavit. Tum de Trasamundo sic testatur: Guntamundo mortuo, Transemundus regnat annis viginti septem, mensibus quatuor. Iste Ariana insania plenus Catholicos insectatur, ecclesias claudit, Sardiniam exilio ex omni Africana ecclesia centum viginti episcopos mittit. Eodem fere modo de Guntabundo loquitur Victor Tunnonensis in ipsa Africa episcopus & Isidoro antiquior, qui hæc in Chronico suo scribit. Hunerico succedit Guntamundus, regnat annis duodecim, qui nostros protinus de exilio revocavit. Accuratius omnia distinguit Tironis Prosperi Chronicon, seu potius, ut illud appellat Norisius lib. 2 Hist. Pelag. cap 21, nobile Fragmentum appendicis Chronici Prosperi, quod ex Ms. codice Augustano edidit Henricus Canisius tom. 1 Lectionis Antiquæ. Porro integrum hujus antiqui auctoris locum ex editione Canisiana transcribere visum est, cum maxime aptus sit ad ca concilianda, quæ de Guntabundo apud veteres scriptores contraria apparent.

[23] Canisius igitur tom. 1 Antiquæ Lectionis pag. 161, [ac præcipue Chronico Tironis Prosperi,] sic habet. Post hunc, nempe Gensericum, regnavit Hunerix, filius ejus, annis VII, mensibus X, diebus XIIX; qui in fine anni VII regni sui Catholicæ ecclesiæ persecutionem fecit, omnesque ecclesias clausit, & cunctos Domini Catholicos sacerdotes cum Eugenio Carthaginensi episcopo exilio relegavit. Qui Dei judicio scatens vermibus vitam finivit. Post eum regnavit Guntamundus Gentunis *, ejusdem Hunerici regis fratris, filius annis XI, menses IX, dies XI. Qui tertio anno regni sui cœmeterium sancti martyris Agilei apud Carthaginem Catholicis dare præcepit, Eugenio Carthaginensi episcopo ab eodem jam de exilio revocato; decimo autem anno regni sui ecclesias Catholicorum aperuit, & omnes Dei sacerdotes, petente Eugenio Carthaginensi episcopo, de exilio revocavit. Quæ ecclesiæ fuerunt clausæ annos XI, menses VI, dies V, hoc est ab octavo anno Hunerici, id est ex die VII Idus Februarii usque in decimum annum regis Guntamundi in diem IV Idus Augusti; in quo completi sunt supradicti anni X *, menses VI, dies V. Qui memoratus Guntamundus rex postmodum vixit annos II, mensem I. Post quem regnavit Trasamundus Gentunis filius annos XXVI, menses VIII, dies IV. Differt nonnihil hoc chronicon ab Isidoro Hispalensi in computu annorum; at in re, de qua est quæstio, conveniunt. Quoad chronologiam autem censco, hoc Chronicon tamquam Isidro antiquius præferendum esse. An autem habcat titulum Tironis Prosperi, quod ab aliquo tirone seu discipulo S. Prosperi scriptum sit, non nisi temere divinari potest. Saltem videtur antiquum esse. De eo plura vide apud Ruinartium in Hist. Persec. Vandal. part 2, cap. 10.

[24] [illud sub Trasamundo accidisse.] Ex hactenus dictis facile colligi potest, nos secundum S. Eugenii exilium ad Trasamundi tempora differre. At quæret forte quispiam, quare Trasamundus Eugenium relegaverit in locum ditioni suæ minime subjectum: nam tunc Albia Gothorum potestati suberat. Respondeo nobis non occurrere probabiliorem hujus rei causam, quam antiquam Vandalorum cum Gothis affinitatem, & ejusdem sectæ communionem. Hæc ratio non improbabiliter Eugenii persecutores inducere potuit, ut is a suo grege reliquisque Africæ episcopis longo terrarum marisque intervallo disjunctus, Catholicos verbo & exemplo ad tuendam fidem adhortari desineret, ac inter Gothos acerrimos Ariani dogmatis defensores, quibus tunc Alaricus imperabat, miseram vitam duceret. Hæc aliaque hoc paragrapho dicta ac dicenda ut verisimiliora defendimus, libenter aliam sententiam amplexuri, ubi quis certa documenta aut probabiliores rationes attulerit.

[Annotata]

* al. Gentonis vel Genzonis

* leg. XI

§ IV. S. Eugenii mors & scripta.

[Quo anno S. Eugenius mortuus sit.] Tertia eaque brevior quæstio est de anno, quo Sanctus noster ærumnosam vitam felici fine clausit. Baronius loco supra citato aliique innuunt, S. Eugenium anno 495 mortuum esse. Verum hæc sententia omnino repugnat Victori Tunnonensi, qui diserte asserit, S. Eugenium sub Theodori consulatu, id est anno Æræ Christianæ 505 obiisse. Hæc sunt ejus verba in Chronico per Scaligerum edito: Theodoro V. C. Cos. Eugenius Carthaginensis episcopus confessor moritur. Nec dici hic potest Victor Tununensis res plures in unum commiscuisse, ut supra in Eugenii ordinatione eum fecisse ostendimus: nam ex Chronico tironis Prosperi ante citato constat, S. Eugenium anno Guntabundi octavo impetrasse, ut ecclesiæ aperirentur, & exules revocarentur. Idem Chronici auctor ait, Guntabundum post hanc exulum revocationem duos annos vixisse, quibus nullam facit persecutionis mentionem, eam non omissurus, si mota fuisset. Præterea Gelasius anno 495 scribit S. Eugenium eo tempore persecutoribus adhuc resistere, quod probabilius de Eugenio in Galliis exulante non dixisset. Ex his aliisque simul sumptis judico, mortem S. Eugenii anno 495 consignari non posse, sed eam ad Trasamundi tempora esse differendam. Nunc quæ Sanctus noster scripserit, exponamus.

[26] Gennadius Massiliensis presbyter in Catalogo de illustribus Ecclesiæ scriptoribus cap. 97 habet sequentia: [Quænam scripserit.] Eugenius Carthaginis Africæ civitatis episcopus, & confessor publicus, admonitus ab Hunericho Vandalorum rege, Catholicæ fidei expositionem & maxime verbi homousii proprietatem disserere cum consensu omnium Africæ, Mauritaniæ & Sardiniæ atque Corsicæ episcoporum & confessorum, qui in Catholica permanserunt fide, composuit librum fidei, non solum sanctarum Scripturarum sententiis, sed & Patrum testimoniis communitum, & per collegas confessionis suæ porrexit Jam vero asportandus pro fidelis linguæ remuneratione in exilium, epistolas velut commonitorias fidei, & unius sacri & conservandi baptismatis ovibus suis quasi pastor solicitus dereliquit. Altercationes quoque, quas cum Arianorum præsulibus per internuncios habuit, conscripsit, & relegendas per majorem domus Hunericho transmisit; similiter & preces pro quiete Christianorum eidem velut apologias obtulit. Vivere adhuc ad confirmationem Ecclesiæ dicitur. Honorius Augustodunensis presbyter eodem libro de Luminaribus Ecclesiæ num. 97, brevius sic contraxit: Eusebius (sic etiam Galesinius habet pro Eugenio) Carthaginis Africæ civitatis episcopus & confessor publicus scripsit expositionem fidei & altercationes, quas cum præsulibus Arianorum habuit.

[27] Expositio fidei, quæ apud Victorem Vitensem tertium Vandalicæ persecutionis librum constituit, [An fuerit auctor expositionis fidei.] a quibusdam ipsi Victori adscribitur; iisque ipse titulus favere videtur. Sed eum postea ab alio quopiam additum fuisse suspicor: etenim ipse Victor in fine libri secundi eum pluribus attribuit, dum dicit: Quod ante nostri providentes, libellum de fide conscripserant. In codice autem Cartusiæ sanctæ Trinitatis prope Divionem sic inscribitur hic liber: Incipit liber fidei Catholicæ contra Wandalos editus a Januario Zaterense, Villatico a Casis Medianis episcopis Numidiæ; Bonefacio Foracianense, & Bonefacio Gazanense, episcopis Byzacenis. Verum apud Victorem Vitensem post illam fidei professionem dicitur liber ille non per præfatos episcopos editus aut compositus, sed directus. In vetusto codice Ms. ecclesiæ Laudunensis sub hoc titulo habetur: Incipit libelius episcoporum Catholicorum ad Unericum regem Vandalorum datum. In tanta hujus rei incertitudine judico Gennadii scriptoris synchroni judicio acquiescendum esse, eumque librum S. Eugenio tamquam præcipuo auctori attribuendum, quamvis omnium nomine Hunerico fuerit oblatus. Id etiam confirmatur ex Chronico brevi antiqui auctoris Anonymi, quod exstat apud Ruinartium pag. 112, & in quo traditur Eugenius composuisse librum fidei, & per collegas confessionis suæ porrexisse. Potuit autem Victor Vitensis hanc fidei professionem operi suo inserere, sicut eidem edictum Hunerici & Eugenii epistolam inseruit.

[28] [S Greg. Turon. conservavit epistolam,] Alia opera S. Eugenii, quorum meminit Gennadius citatus, aut perierunt aut latent, præter unam epistolam admonitoriam, quam nobis conservavit Gregorius Turonensis. Cum vero a Victore Vitensi sit omissa, eam hic integram dabo ex S. Gregorio Turonensi lib. 2, hist. Franc. cap. 3, sic illam referente: Dilectissimis & in Christi amore dulcissimis filiis & filiabus ecclesiæ mihi a Deo commissae, Eugenius episcopus. Regalis emanavit auctoritas & pro exercenda fide Catholica edicto nos ad Carthaginem * venire præcepit. Et ideo ne abiens a vobis Ecclesiam Dei in ambiguo, hoc est in suspenso dimitterem, aut oves Christi non verus pastor silentio relinquerem, necessarium duxi, has pro me vicarias vestræ dirigere sanctitati, in quibus non sine lacrymis peto, hortor, moneo, & satis abundeque obtestor per Dei majestatem, & per tremendum judicii diem, atque adventus Christi terribilem claritatem, ut fixius teneatis Catholicam fidem, asserentes Filium Patri esse æqualem, & Spiritum sanctum eamdem habere cum Patre & Filio deitatem.

[29] [qua S. Eugenius gregem suum hortatur,] Servate itaque unici baptismatis gratiam, custodientes Chrismatis unctionem. Nemo post aquam revertatur ad aquam, renatus ex aqua. Nutu enim Dei sal in aqua conficitur, sed si in aquam redactum fuerit, omnis species ejus confestim evacuatur. Unde non immerito Dominus in Euangelio ait: Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Et utique hoc est infatuari, velle secundo condiri, cum semel factum sufficiat. Non audistis Christum dicentem: Qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi? Ideoque fratres & filii, filiæque meæ in Domino, non vos contristet absentia mea. Quia si Catholicæ disciplinæ adhæreatis, ego vos nec longinquitate aliqua obliviscar, nec morte a vobis divellar. Scitote quia quodcumque fecerit me dividi a vobis, mecum est palma. Si ad exilium abiero, beati Johannis Euangelistæ exemplum habeo; si ad mortis exitium, mihi vivere Christus est & mori lucrum. Si rediero, fratres, implebit Deus desiderium vestrum.

[30] Attamen sufficit modo, quod vobis non tacui; monui & instruxi, quomodo potui, [ut in fide Catholica perseveret.] ideoque immunis sum a sanguine omnium pereuntium; & scio quia adversus eos legentur litteræ istæ ante tribunal Christi, cum venerit reddere unicuique secundum opera sua. Si reversus fuero, fratres, videbo vos in hac vita; si reversus non fuero, videbo vos in futura. Dico tamen vobis: Valete, orate pro nobis, & jejunate: quia jejunium & eleemosyna semper Dominum ad misericordiam deflexerunt. Mementote esse scriptum in Euangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non posiunt occidere. Timete autem eum, qui postquam occiderit corpus, habet potestatem & animam perdere & mittere in gehennam. Tillemontius Tom. 16, pag. 570, censet hanc epistolam potius ad secundum quam ad primum S. Eugenii exilium pertinere. Sed non video solidas ad id asserendum rationes; saltem ex ipsa epistola erui non possunt. Nunc ad majoris moliminis controversiam procedamus.

[Annotatum]

* al. a Carthagine.

§ V. Adventus in Galliam & sepultura.

Adventum S. Eugenii in Galliam, aliaque hunc consecuta, magnifice (utinam tam solide) celebrat 1 Januarii Andreas Saussayus in Corollario Martyrologii Gallicani part. 2, [Saussayus floride exornat ejus adventum in Galliam.] pag. 1207, ita scribens: Albigæ in Aquitania, adventus sancti Eugenii episcopi Carthaginensis & martyris. Qui Africæ Primas, trophæis de Ariana impietate multiplici de agone revectis, admodum nobilitatus, a Gundabundo impio Wandalorum rege, Hunnerici in eadem sævitia successore, ex odio Catholicæ pietatis (quæ sub tanto antistite de furente exitiali hac hæresi mirifice triumphabat) iterato, post egregium nec incruentum certamen, exilio damnatus, atque fragili rate in Galliam deportatus, Albigæ auspice Christo paululum respirans consedit: ubi post elapsos aliquot menses, consummato præclaræ concertationis stadio, spiritum tot laureis coronatum, placido efflatu quietæ mortis exhalavit. Sepultus est pone tumulum beati Amaranti martyris, cujus sibi apparentis suavi alloquio ad beatorum Christi pugilum societatem, paulo ante fuerat invitatus, multisque ibi refulsit emeritæ clarificationis insigniis. Ea, quæ hic tam confidenter assevit, scilicet Eugenium a Guntabundo impio Vandalorum rege iterato exilio damnatum, ac fragili rati impositum in Gallias advenisse, & quædam alia vel ex recentioribus hausit, vel ex proprio finxit cerebro, elogiorum non infœcundo. Quare antiquum & majori fide dignum scriptorem de hac re audiamus.

[32] Gregorius Turonensis lib. 2 hist. Franc., capite 4 de S. Eugenio hæc narrat: [S. Gregor. Turonensis S. Eugenii sepulcrum,] Apud Albigensem Galliarum urbem exilio deputatus est, ubi & finem vitæ præsentis fecit. Ad cujus nunc sepulcrum multæ virtutes & creberrimæ ostenduntur. Præterea libro 1 de Gloria Martyrum cap. 58, postquam capite præcedenti de glorioso S. Amarandi martyris tumulo egerat, de S. Eugenii sepulcro ita loquitur: Huic cryptæ sociatur & ille Honorificianæ * persecutionis martyr Eugenius, sacerdotalis infulæ maximum decus, quem in hac urbe detrusum exilio, vel ipsius vel sociorum ejus Passio narrat. Hic cum magnis in seculo polleret virtutibus, & jam victor de tormentis martyrialibus exstitisset, tempus vocationis suæ, quo accerseretur ad gloriam, Domino revelante cognovit, illud præcipue, quod populis occultabatur, manifestum noscens, se martyri Amarando socium esse futurum, ad ejus sepulcrum dirigitur, prostratusque solo diutissime orationem fudit ad Dominum. Dehinc, expansis per pavimentum brachiis, spiritum cælo direxit. Qui a Christianis collectus, in ipsa, qua diximus, crypta sepulturæ mandatus est. Hic in codice Colbertino aliqua sequuntur de generalibus S. Eugenii miraculis, quæ cum in aliis codicibus desint, etiam omisi.

[33] Deinde peculiare miraculum refert hoc modo: Ad cujus festivitatem cum tempore quedam innumeri populi convenissent, [& miraculum, ante illud patrarum, destribit.] negotia multa in atrio protulerunt; puella vero una ex habitatoribus loci stationem adiit, quasi aliquid coëmptura, speciemque sibi aptam aspiciens a negotiatore suscepit, & statim dicto citius porrectam alteri, negat se accepisse. Negotiator vero intente aiebat: Mea, eam tibi manu protuli, tuque rimandam solicite accepisti. Illaque negante, ait negotiator: Si tibi tanta est pertinacia, avaritia stimulante, negandi judicet illud sanctus martyr * Eugenius, ad cujus sepulcrum si cum sacramenti interpositione dixeris, te non accepisse, damni mihi nihil æstimo, quod amisi. At illa pollicita, se posse ex hoc exui sacramento, vadit ocius ad sepulcrum, elevatisque manibus, ut juraret, extemplo membris dissolutis irriguit, plantæque ejus infixæ sunt pavimento, vox hæsit in guttere, tantum os patulum a sermone nudum hiabat. Quod negotiator cernens cum reliquo populo ait: Prosit tibi, inquit, virgo hæc species, quam tulisti mihi. Sufficit tibi ultio data per hunc pontificem Eugenium. Et hæc dicens a loco recessit. Illa vero in hoc tormento diutissime detenta, tandem martyre jubente locuta, palam confessa est, quod clain latere voluerat Ex his satis certum est, corpus S. Eugenii episcopi Carthaginensis prope Alligam sepultum fuisse, in vico scilicet Viancio non procul ab urbe Albiensi dissito, qui hodie S. Amarandi nomine appellatur; ibidem vero illud multis seculis permansisse, ex sequentibus patebit.

[34] [Duplex diploma] Guilielmus Catelius in Historia comitum Tolosanorum libro 1, cap. 16, profert authenticum instrumentum, datum circa finem seculi decimi, in quo fit mentio de S. Eugenio. Maximam instrumenti partem lectoris oculis hic subjicio. Sic habet: In nomine Domini nostri Jesu Christi & sancti Eugenii & sancti Amerandi, ego Pontius comes rogatus a Domino Pontifice Albiensi Amelio, & Canonicis suæ sedis Albiæ, & Domino abbate Viancii Adalardo, & Aymerico præposito, & Amelio Capiscolæ, Magefredo, Benedicto, Benjamin, Gaudentio Canonicis, per consilium Isarni Vicecomitis & aliorum virorum meorum; illum meum vicum de Viancio, quem Dominus Amelius episcopus & Canonici Albiæ de me habent ad honorem sancti Eugenii, & sancti Amerandi martyris, & ceterorum sanctorum, salvum fore constituo imposterum. Tunc, constitutis contra malefactores pœnis, sic concludit: Hoc edictum stabile & firmum teneri institui imposterum ad honorem sancti martyris Amerandi, & confessoris Christi Eugenii, & ceterorum Sanctorum, qui ibi in Domino requiscunt. Data mense Septembri, Luna XIIII, rege Lothario defuncto, anno II, quo filius ejus Ludovicus cœpit regnare; sit firma & stabilis omni tempore.

[35] [Comitum Tolosanorum, in quo fit mentis S. Eugenii.] Postea idem edictum a Pontii successoribus confirmatum invenio apud Catellum loco citato his verbis: In nomine Domini nostri Jesu Christi, ego Raimundus Tolosanus comes filius Ildefonsi comitis, donum illud, quod Pontius comes avus noster Albiensi episcopo & Canonicis sedis beatæ Ceciliæ de vico Viantii fecit, & ad honorem beati Eugenii & aliorum Sanctorum, qui ibi requiescunt, immunitatem fieri constituit: Pater quoque meus eodem modo prædictum locum Canonicis perpetua stabilitate concessit & confirmavit. Ego simili modo ob devotionis eorum memoriam recolendam ad honorem sanctæ Ceciliæ & sanctæ Crucis, & Sanctorum qui in Viantio venerantur, ipsis Canonicis tam præsentibus quam futuris confirmo, & præfatum locum sub firma & stabili immunitate salvum fore in perpetuum constituo; ita ut nulli hominum liceat eidem loco vel canonicis ibi degentibus violentiam aliquam vel gravamen inferre. Data mense Junio, Luna XII in die sabbathi, regnante Ludovico rege Francorum.

[36] Deinde post varias lites inter monachos Auriliacenses & episcopum ac canonicos Albienses de ecclesia Viancii, [Quandonam corpus ejus Albiam sit translatum.] quibus se immiscuerunt summi Pontifices, ut videre est apud Stephanum Baluzium lib. 4, pag. 466, abbatia Vianciensis transiit in Prioratum ecclesiæ albiensis, ut vocatur in Actis visitationis factæ a Simone de Loco-bello archiepiscopo Bituricensi, apud cumdem Baluzium lib. 4, pag. 318. Tandem, inquit Ruinartius in historia Persecutionis Vandalicæ part. 2, cap. 8, Ludovicus de Ambesia Albiensis episcopus, sanctorum Eugenii, Vindemialis, Longini, Amaranthi martyrum & Charissimæ virginis corpora, quæ ab ipsa illorum morte in ecclesia Viancii in territorio Albiensi reposita fuerant, in ecclesiam cathedralem, sanctæ Ceciliæ sacram, transferri curavit anno MCCCCIV, die XXIX Septembris, ubi etiam nunc religiosissime asservantur. At certe erratum hic est in anno translationis, si a Ludovico de Ambesia facta sit: cum juxta Catellum in historia Occitaniæ lib. 5, pag. 1012, & Sammarthanos tom. 2 Galliæ Christianæ, pag. 86, prior Ludovicus de Ambesia Albiensem cathedram conscenderit anno 1473; alter vero Ludovicus de Ambesia initio seculi XVI, patruo suo in episcopatu Albiensi successerit. Pluribus id demonstrari posset, si opus foret. Sed suspicor in numerum annorum a Ruinartio positum, typothetæ aut amanuensis oscitantia aliquod mendum irrepsisse. Ut ut est, sufficit nobis aliqualem dedisse seriem testimoniorum, quibus S. Eugenius Carthaginensis episcopus Albiæ coli & quiescere probatur.

[37] Non obstantibus his argumentis pro possessione Albiensium, [Tarvisini vendicant sibi corpus S. Vindemialis & Eugenii,] Tarvisium urbs ampla Italiæ, quæ toti Marchiæ Tarvisinæ nomen suum indidit, contendit se habere corpora sanctorum Florentii, Vindemialis & Eugenii episcopi Carthaginensis. Tarvisinorum opinioni suffragatur Petrus de Natalibus in eadem Marchia Equilinus episcopus, qui in Catalogo Sanctorum lib. 4, cap. 116 refert, illos in insula Corsica mortuos esse, eorumque corpora, vastatâ a Saracenis eâ insulâ, Tarvisium a Titiano ejusdem urbis episcopo translata fuisse, quæ successor ejus Rotharius postmodum in majori ecclesia S. Petri honorabilius tumulavit. Antea enim in Basilica S. Joannis Baptistæ deposita fuerant. Ughellus Tom. 5 Italiæ sacræ, col. 468, ejusdem translationis meminit his verbis: Titianus floruit circa annum CCCC nostræ salutis. Cujus temporibus ex Africa Tarvisium venerunt sancti episcopi & confessores Florentius & Vindemialis, qui Carthaginensi concilio contra Arrianos interfuerunt, ibidemque sanctissime defunctos, apud S. Joannem Baptistam episcopus Titianus sepelivit prope cathedralem, marmorea arca tegente, ubi scriptum legitur: Religuiæ sanctorum confessorum atque episcoporum Florentii & Vindemialis. Video hic enormem in Ughello parachronismum. Quomodo enim Titianus circa annum 400, episcopus potuit transferre corpora eorum, qui tantum anno 484, Carthaginensi concilio contra Arianos interfuerunt? Sed de his postea pluribus. Interim ipsius Titiani narrationem audiamus.

[38] [idque contendunt nixi auctoritate Petri Equilini,] Henschenius noster tom. 1 Maii, pag. 271, ex codice Ms. Reginæ Sueciæ dedit integram horum Sanctorum historiam auctore Titiano episcopo Tarvisino. Nos, ne actum agamus, hic breviter ex ea excerpemus, quæ ad præsentem controversiam propius spectant. Postquam de congressu Carthaginensi sub rege Hunerico, & Catholicorum episcoporum exilio egit, sic prosequitur: E quibus Carthaginensis episcopus Eugenius & Vindemialis. … a propriis sedibus expulsi, peregrinationis causa ad transmarina convolarunt. Deinde post narrata utriusque miracula, & apostolica opera in insula Corsica, sic rursum pergit: sanctus Eugenius usque ad finem vitæ suæ Christo Domino deservivit, & est commoratus in insula prope Vadense castrum, distans duobus inde milliaribus … ubi & ipsius venerabile corpus requiescit; ad cujus tumulum multa & innumerabilia per illum omnipotens Dominus dignatus est operari miracula. Sanctus vero Vindemialis a præfato castro recedens, Corsicam properans, Christo Domino militans, ibi in sancto proposito incontaminatum reddidit spiritum.

[39] [& Titiani Tarvisini episcopi.] Denique sanctorum corporum translationem a se factam sic narrat: Qualiter autem corpus beatissimi confessoris Christi ad hanc civitatem pervenerit, omnibus in Christo fidelibus enarrare desideramus. Quia postquam a Saracenis captam Corsicam multasque ecclesias Dei a fundamentis destructas relatu multorum comperissemus; Ego Titianus sanctæ Tarvisianæ ecclesiæ episcopus, nutu divino ad præfatam perveni insulam; ubi tam a nautis, quam a loci illius incolis didicimus, ubi beatissimorum confessorum Christi in sarcophagis posita corpora fuerant, Vindemialis utique atque Florentii episcoporum. Triduano vero jejunio peracto, cum magno tremore ac reverentia accessimus ad tumulos; indeque corpora eorum levantes ad navim usque perduximus, ipsorum intercedentibus meritis, atque ad Tarvisianum solum, Deo miserante, pervenimus, & in locis venerabilibus, ubi nunc requiescunt, Deo permittente, collocavimus in basilica sancti Joannis Baptistæ, ubi usque hodie per illos omnipotens Dominus multa & innumerabilia dignatus est miracula operari, cui est honor & gloria per infinita secula seculorum. Hæc est præcipua auctoritas, qua nituntur Tarvisini. Quid de tota hac re sentiat Henschenius noster, videre est tom. 1 Maii, pag. 270, in Commentario ante hanc Titiani narrationem.

[40] Jam, audita utrimque parte, serri facile potest de ea causa judicium. [Lis cum Ruinartio dirimitur,] Quidquid enim ejusmodi inibus terminandis exigua plerumque gratia, odii plurimum nos maneat, a verosimiliori parte recedendum non putamus, quam ante nos satis manifeste evicisse videtur laudatus supra Ruinartius, qui expensis prius Tarvisinorum argumentis, ita respondet lib. 2 Vandalicæ persecutionis cap. 8. Ex hac Titiani narratione complura colligere licet. Primo ipsummet Titianum seculi quinti initio, ut Ughellus existimavit, non vixisse; si quidem Vindemialem & Eugenium conventui Carthaginensi, qui sub Hunerico rege anno CCCCLXXXIV coactus est, interfuisse refert. Sed & ejusdem rei aliud præbet nobis argumentum, cum se sanctorum Florentii & Vindemialis corpora suam in urbem transtulisse narrat, eo tempore, quo post captam a Saracenis Corsicam insulam dirutæ erant ecclesiæ; quæ sane septimo aut octavo seculo, quibus Saraceni insulam istam, aliasque regiones vicinas depopulabantur, potius videntur congruere, quam quarto aut quinto. Quippe cum ea tempestate Corsica Romanorum aut certe Vandalorum dominio subesset.

[41] Deinde ex Titiani narratione deducimus, ipsummet Titianum multa de Eugenio, [qui variis rationibus Titiani auctori tatem minuit, & ostendit] Vindemiali &c. conscripsisse, quæ non ei satis comperta erant, imo & a veritate aliena: nam ut de Vindemiali nihil dicam, Eugenium a se laudatum, ipsum esse putat celebrem Carthaginensem episcopum, qui conventui Carthaginensi interfuit; quod tamen certis & indubitatis historiæ monumentis repugnat. Legantur, quæ de Eugenii Carthaginensis exilio & ærumnis, quas ab Antonio apud Tamallumam passus est, scripsit testis integræ fidei Victor Vitensis lib. V, num. XI, nemoque non advertet, ea cum iis, quæ de suo Eugenio narrat Titianus, componi nullatenus posse. Deinde Eugenius Carthaginensis ex Gregorio Turonensi auctore suppari, atque ob locorum viciniam minime suspecto, in Albigensi Aquitaniæ civitate defunctus est, ubi sepulcrum ipsius jam tunc temporis ob creberrima miracula celeberrimum erat, quod & ex ejusdem ecclesiæ continua traditione veteribusque instrumentis confirmari potest. Titianus vero suum Eugenium in insula quadam Italiæ vicina e vivis excessisse scribit.

[42] Cum itaque nobis constet, Eugenium & Vindemialem a Titiano memoratos, [S. Eugenium episcopum Carthaginensem cum alio confusum esse,] alios esse ab iis sanctissimis antistitibus, qui apud Victorem & Gregorium Turonensem sub iisdem nominibus celebrantur, nihil nobis de illis dicendum occurrit, nisi quod forte fuerint ex illorum confessorum numero, qui ex Africa ob Vandalorum persecutionem extorres facti, in Corsicam devenerunt, ubi in Christi divinitatis confessione defuncti, celebres evaserunt. Horum vero reliquias post aliquot secula nactus Titianus Tarvisianus antistes, eorum vitam, tum ex iis, quæ publica regionis istius fama vulgata erant, tum etiam ex iis, quæ sibi aliunde comperta erant, de Eugenii Carthaginensis præclare gestis consarcinavit, vera scilicet cum falsis, ut fit, incaute permiscens; indeque apud auctores, qui postmodum in istis partibus floruerunt, invaluit opinio Eugenium & Vindemialem, quos venerabantur, eosdem esse cum Eugenio Carthaginensi & Vindemiali Capsensi episcopis, quos tantopere veteres historici celebraverant.

[43] Eamdem fere fortunam expertus est Vindemialis in Romano Martyrologio die II Maii: [sicut etiam factum est in S. Vindemiali.] Cum enim ex antiquis Fastis Vindemialis Corsicensis, absque ullo addito, præ dicta die memoraretur, qui postea Martyrologii Romani editionem curarunt, eumdem esse hunc Vindemialem cum altero, quem Gregorius Turonensis laudat, existimantes, Gregorii elogium addiderunt prioris commemorationi; atque ita unum ex duobus conficientes, neutrum rite recolendum proposuere. Sic quippe ibi laudatur: Sancti Vindemialis episcopi. Hæc de Corsicensi dicta erant. Additum est, quod de Vindemiali altero Gregorius scripsit: Et martyris, qui una cum sanctis Episcopis Eugenio & Longino doctrina & miraculis adversus Arianos decertans ab Hunerico rege obtruncari jubetur. Et quidem Ferrarius, quasi nulla hic esset Vindemialis Corsicensis mentio ipsum eumdem cum Eugenio inter Sanctos, qui in Martyrologio Romano non habentur, recensuit in Catalogo, die item II Maii. Hactenus Ruinartius, ex cujus rationibus eruditus lector statuere potest, quid de ligitiosa hac causa sit judicandum. Arbitror ego Vindemialis & Eugenii nomen illis seculis non adeo rarum fuisse, quin duo aut plures synonymi invenirentur, inter quos facta sit confusio. Vide, si lubet de hac re disserentem Henschenium nostrum tom. 1 Maii, ad diem 2 istius mensis, pag. 270. In toto hoc Commentario prævio potissimum egi de S. Eugenio Carthaginensi episcopo, quia de sociis nihil peculiare reperi, præterquam in Actis Victoris Vitensis, quæ hic jam subjicimus.

[Annotata]

* leg. Hunericianæ

* Cod. Colb. confessor

ACTA AUCTORE VICTORE VITENSI.
Ex Surio collato cum editione Chiffletii & Ruinartii.

Eugenius episcopus Carthaginensis, Albigæ in Occitania Galliæ (S.)
Socii ejus a Wandalis passi.

BHL Number: 2678


A. VICTORE VITENSI.

CAPUT I.
Hunerici simulata conniventia, & barbara in suos crudelitas.

Lib. II vict. vit.

Mortuo igitur Geiserico, a Hunericus major filius patri succedit. Qui in primordio regni, ut habet subtilitas barbarorum, cœpit mitius & moderatius agere, [Hunericus moderationem simulans] maxime circa religionem nostram: ut etiam antea sub rege Geiserico præjudicatum * fuerat, ne spiritales fierent conventus, conventicula concurrerent populorum. Et ut se religiosum ostenderet, statuit solicitius requirendos hæreticos Manichæos: ex quibus multos incendit, plurimos autem distraxit navibus transmarinis: quos pene omnes Manichæos suæ religionis invenit, & præcipue presbyteros & diaconos Arianæ hæreseos. Unde magis erubescens, amplius in illos exarsit. De quibus repertus est unus, nomine Clementianus *, monachus illorum, scriptum habens in femore: Manichæus discipulus Christi Jesu. Propter quod magis laudabilior memoratus tyrannus videbatur, in uno displicens, quia cupiditati insatiabili vehementius inhiabat, & provincias regni sui variis calumniis atque indictionibus onerabat, ut de illo præcipue diceretur: Rex egens, magnus est calumniator. Dedit autem licentiam, Zenone Imperatore atque Placidia b relicta Olibrii rogantibus, ut Carthaginensis ecclesia sibi, quem vellet, Episcopum ordinaret, quæ jam per viginti quatuor annos tali ornamento fuerat destituta.

[2] Mittit ergo tunc ad ecclesiam Alexandrum illustrem, hujusmodi legationem ferentem, ut in præsentia ejus Catholicus populus dignum sibi peteret sacerdotem; [Catholicum episcopum eligi permittit;] destinans quoque per notarium suum, nomine Witared, edictum, quod publice legeretur, hunc continens modum: Jussit vobis dominus noster dici, quia Imperator Zeno, & nobilissima Placidia, per Alexandrum virum illustrem scripserunt, petentes ut ecclesia Carthaginis, religionis vestræ proprium Episcopum habeat, hoc fieri præcepit atque eis rescripsit, vel legatis ab eis directis dici jussit, vt sicut petierunt, vobis Episcopum, quem volueritis, ordinetis: eo sub tenore, ut nostræ religionis Episcopi, qui in Constantinopoli sunt, & per alias provincias Orientis, ex ejus præcepto Episcopi, liberum arbitrium habeant in ecclesiis suis, quibus voluerint linguis populo tractare, c & legem Christianam colere, quemadmodum vos hic, vel in aliis ecclesiis, quæ in provinciis Africanis constitutæ sunt, liberum arbitrium habetis in ecclesiis vestris Missas agere vel tractare, & quæ legis vestræ sunt, quemadmodum vultis, facere. Nam si hoc circa eos non fuerit observatum, tam Episcopus, qui ordinatus fuerit, quam clerici, sed & alii Episcopi cum clericis suis, qui in Africanis provinciis sunt, jubebuntur inter Mauros mitti. Quod edictum dum nobis præsentibus XIV Calendarum Juliarum * universæ ecclesiæ legeretur, gemere cœpimus mussitantes, eo quod meditantibus dolos, malorum esset futura persecutio præparata. Et ita legato dixisse probamur: Si ita est, interpositis his conditionibus periculosis, hæc ecclesia Episcopum non delectatur habere. Gubernat eam Christus, qui semper dignatur gubernare. Quam suggestionem legatus accipere neglexit. Simul & populus, ut tunc fieret, ut ignis exarsit; cujus erat clamor intolerabilis, qui nulla posset ratione sedari.

[3] Ordinato itaque Episcopo Eugenio viro sancto, Deoque accepto, sublimis nata est lætitia, [at episcopi electi virtutes] & gaudium cumulatum est Ecclesiæ Dei. Exultat multitudo Catholica sub barbara dominatione, de ordinatione pontificis reparati: nam maximus juvenum numerus atque adolescentularum, sibimet in commune congaudens, attestabatur, quod numquam vidisset Episcopum in throno sedentem. Porro ille vir Dei sacerdos Eugenius cœpit per conversationem operum bonorum venerabilis & reverendus haberi etiam ab eis, qui foris sunt, & ita esse omnibus gratus, ut si fas esset, animam suam pro eodem universos ponere delectaret. Eleëmosynas quoque tales per eum Dominus dignatus est facere, ut incredibile videatur tanta eum impendere, ubi ecclesia, totum barbaris tenentibus, nec unius nummi habere cognoscitur facultatem. Humilitatem in illo, charitatem, pietatem divinitus condonatam, si quisquam incipiat laudare, non poterit explicare. Pecuniam apud eum mansisse non probatur, nisi forte tali hora offerretur, quando jam sol diei explicans cursum, nocturnis tenebris ordinem daret & locum. Tantum reservabat, quantum diei sufficeret, non quantum cupiditas expetisset, Deo nostro subinde quotidie ingentia & majora donante.

[4] [Arianos episcopos ad invidiam,] Sed cum fama ejus esset celebris atque manifesta, cœperunt exinde Arianorum Episcopi invidia gravi torqueri, quotidianis, & præcipue Cyrila, eum d calumniis insectantes. Quid primum? Suggerunt regi de illo, ut suum nequaquam sederet thronum, neque Dei populo verbum faceret consuetum. Deinde, quoscumque mares vel feminas, in habitu barbaro * incedentes, in ecclesia conspiceret, prohiberet: Ille respondit, ut decuit: Domus Dei omnibus patet, intrantes nullus poterit repellere: maxime quia ingens fuerat multitudo nostrorum Catholicorum, in habitu illorum incedentium, ob hoc quod domui regiæ serviebant. At ubi ab homine Dei tale responsum accepit, statuit in portis ecclesiæ collocare tortores. Qui videntes feminam vel masculum in specie suæ gentis ambulantes, ilico palis minoribus dentatis jactis in capite, crinibusque in eisdem colligatis, ac vehementius stringentes, simul cum capillis omnem pelliculam capitis auferebant. Nonnulli, dum hoc fieret, statim oculos amiserunt: alii ipso dolore defuncti sunt. Mulieres vero post hanc pœnam capitibus pelle nudatis, præcone præeunte per plateas, ad ostensionem totius civitatis ducebantur. Quod sibi magis, quæ patiebantur, lucrum maximum computabant Quorum nos plurimos novimus, nec scimus, eorum aliquem tunc, etiam pœnis urgentibus, a recto itinere destitisse.

[5] [& regem ad crudelitatem excitant.] At ubi isto modo fidei infringere non valuit murum, cogitat, ut nostræ religionis homines, in aula ejus constituti, neque annonis, neque stipendiis solitis potirentur: addidit quoque & laboribus eos conterere rusticanis. Dirigit viros ingenuos & admodum delicatos ad campum Uticensem e, ut sub ardentis solis incendio cespites messium desecarent: ubi omnes cum gaudio pergentes, in Domino lætabantur. In quorum contubernio quidam fuit aridam habens manum, quæ per annos quamplurimos nullum ei præstiterat obsequium. Qui cum veraciter excusaret se operari non posse, magis violenter jussus est pergere. Sed ubi ad locum ventum est, & præsertim pro eo orando ingemuerunt omnes, pietate divina illa arida incolumis confessoris restituta est manus.

[6] [Tyrannus sævit in consanguineos,] Hinc jam Hunerici persecutio, doloris atque parturitionis nostræ sumpsit initium. Ipse autem qui sese jam dudum omnibus lenem ostenderat, desiderans post obitum suum filiis, quod non contigit f, regnum statuere, Theodoricum g fratrem filiosque ejus, Gentonisque h fratris nihilominus filios, crudeliter cœpit insequi. Quorum nullum dimitteret, nisi ei mors desiderii sui voluntatem auferret. Primo sciens uxorem Theodorici fratris astutam, credo ne forte maritum aut majorem filium, qui prudens & sapiens videbatur, consiliis acrioribus adversus tyrannum armasset, crimine apposito, gladio eam interfici jubet. Post occiditur & ille filius, magis litteris institutus, cui secundum constitutionem Geiserici, eo quod major omnibus esset, regnum inter nepotes potissimum debebatur. Accenditur adhuc crudelius aliquid perpetrare. Adstante vulgo, in media civitate pro gradibus plateæ novæ episcopum suæ religionis, nomine Jucundum, quem Patriarcham i vocitabant, præcepit incendio concremari ob hoc, quod in domo Theodorici germani regis acceptissimus habebatur, cujus forte suffragio memorata domus regnum poterat obtinere.

[7] In quo impietatis scelere futurum nobis adesse prospeximus malum, [affines,] ajentes singuli invicem nobis: Qui in suo ita crudelis effectus est sacerdote, quando nostræ religioni vel nobis parciturus est iste? Tunc & Gentonis majorem filium, nomine Godagisum k, cum uxore absque solatio servuli aut ancillæ, crudeli exilio delegavit; fratrem vero Theodoricum post occisionem uxoris & filii, nudum atque destitutum similiter exulavit: post cujus mortem filium, qui supererat, infantulum, duasque filias ejus adultas, impositas asinis, longius affligendo projecit. Sed & comites quamplurimos & nobiles gentis suæ objectionibus falsis insectans, ob hoc quod germano faverent, alios incendit, alios jugulavit, imitator existens Geiserici patris, qui sui fratris uxorem, ligato pondere lapidum, in Amsagam l fluvium Cirtensem famosum jactando demersit, & post necem matris, etiam filios interfecit.

[8] Sed & multos ei Geisericus pater moriens, sacramento interposito, [& suos aulicos.] commendaverat; quos ille immemor fidei & sacramenti violator, diversis pœnis & incendiis trucidavit: nam Heldicam, quem pater ejus præpositum fecerat regni, jam veteranum atque annosum cum dedecore capite truncavit, ejusque uxorem cum alia, nomine Theucaria, in medio civitatis incendit: quarum corpora per vicos & plateas trahi mandavit, quæ tota die jacentia, rogatus a suis episcopis, vix vesperi sepeliri concessit: Gamuth namque Heldicæ fratrem, quia ad ecclesiam eorum confugerat m, occidere non potuit; quem tamen in loco latrinarum obscœno conclusit, temporeque multo eum ibi degere statuit. Postea cum caprario quodam & rustico ad faciendas scrobes vineis profuturas condemnavit: quos etiam duodecies per annum, id est, per singulos menses fiagellis crudelibus dissipabat, vix modico aquæ cibarioque pane concesso. Hoc per quinque vel amplius perpessi sunt annos, quibus hæc supplicia proficere poterant ad æternam mercedem, si Catholici fuissent, & fidei suæ merito ista perferrent. Sed ideo istud silere nequivimus, ut impietatem regis etiam in suis minime sileremus: qui non solum episcopum suum Jucundum, ut superius demonstravimus, flammis adussit, sed & presbyteros & diaconos suos, id est Arianos quamplurimos, incendit, necnon & bestiis mancipavit.

ANNOTATA.

a Geisericus vel Gensericus, Vandalorum rex, juxta communiorem sententiam mortuus est anno 477. Hæc tamen epocha difficultate non caret, ut videre est apud Tillemontium tom. XVI, nota XI in S. Eugenium, pag. 795.

b Hæc Olibrii vidua, erat glos Hunerici, sive Eudoxiæ, illius uxoris, soror.

c Populo tractare idem est quod concionari ad populum. Sic Victor Vitensis libro 1 Vandalicæ persecutionis num. 3 agit de S. Augustini tractatibus popularibus, quos Græci homilias vocant.

d Scribitur etiam Girila, Cyrileas & Cyrillus. Sed hæc diversa nomina eumdem significant pseudo-episcopum Arianum, infensissimum Catholicorum hostem.

e Is campus haud dubie sic dictus ab Utica, antiqua Africæ urbe, Floro, Plinio, aliisque scriptoribus nota. Vide Ruinartium in notis ad provinciam proconsularem pag. 230.

f Quod non contigit subintellige hactenus: nam nondum contigerat, cum hanc historiam scriberet Victor, anno scilicet 487. Sed postea contigit, quando, defunctis Guntabundo & Trasamundo, Hildericus Hunerici ex Eudoxia filius regnum obtinuit.

g Hinc patet crassus error Procopii lib. 1 de Bello Vandalico, ubi dicit, hunc, neutrius sexus liberis relictis, ante mortem patris vitam explevisse.

h Gentonis alias Genzonis vel Gentunis. Is erat secundus Genserici filius.

i Familiare fuit apud istos aliosque barbaros, præcipuum gentis suæ episcopum patriarcham nuncupare. Vide de hac re fusius disserentem Ludovicum Thomassinum lib. 1. Novæ & Antiquæ Ecclesiæ Disciplinæ part. 1, cap. 21.

k Dubitant aliqui, an is idem sit, qui postea Hunerico successit, nomine Guntabundus. De qua re vide Ruinartium in Historia Persec. Vandal. part. 2, cap. 10.

l Alii legunt Ausagam. Fluvius ille nunc patria lingua vocatur Suffegmar, qui Africam propriam a Mauritania separat.

m Hinc patet, etiam ipsos Arianos ecclesiasticum asylum veneratos fuisse.

* al. prædictum

* al. Dementianus.

* al. Juniarum

* id est Vandalico

CAPUT II.
Variæ visiones & dira in Catholicos persecutio.

[Futura Catholicorum persecutio,] Amputatis igitur in brevi omnibus, quos timebat, & solidans sibi, ut putabat, regnum, quod breve futurum erat & caducum, omni ex parte otiosus atque securus, universa tela furoris in persecutionem Ecclesiæ Catholicæ, rugiens sicut leo, convertit. Ante persecutionis tamen tempestatem, multis præeuntibus visionibus & signis, imminens demonstratum fuerat malum: nam ferme ante biennium, quam fieret, vidit quidam Fausti a ecclesiam solito in ornatu fulgentem, cereis quoque fulgentibus, palliorumque velamine ac lampadibus rutilantem. Et dum lætaretur candore tanti fulgoris, subito, ait, luminis illius concupiscibilis extinctus est fulgor, ac tenebris succedentibus, adversarius naribus natus est fœtor, omnisque illa albatorum turba, expellentibus quibusdam Æthiopibus, minata est foras; ob hoc jugiter lamentans, quod eam in claritate pristina nequaquam viderit iterum restitutam: nam visionem istam, nobis præsentibus, sancto retulit Eugenio.

[10] Vidit & quidam presbyter ipsam Fausti ecclesiam refertam turbis innumerabilium populorum, [variis visionibus,] & post paululum evacuatam, & repletam porcorum multitudine atque caprarum. Item alius vidit aream triticeam, ventilationi paratam, granis adhuc ventilationis * judicio necdum a palea separatis; & dum ingentis massæ, licet confusæ, magnitudinem miraretur, subito ecce turbo veniens tempestatis sonivago flatu cœpit adventum suum surgente pulvere demonstrare: cujus impetu palea illa omnis omnino volavit, remanentibus granis. Post hæc venit quidam procerus, splendido vultu habituque nitido fulgens, & cœpit grana vacua, macilenta atque similagini reproba, purgando projicere. Quæ diu examinans, vix magnitudinem illius massæ, licet probatæ, ad acervum tamen perduxit exiguum. Item alius ait: Stabat quidam præcelsus super montem, qui Ziquensis dicitur, & clamabat dextera lævaque: Migrate, migrate Alius conspicit, rugiente cælo atque turbato, sulphureas nubes, ingentes lapides jaculari; qui lapides, dum cecidissent in terram, plus accendebantur, & majoribus flammis ardebant, atque intrantes in penetralia domorum, quos invenerant, incendebant; qui autem vidit, ait; quia cum se in quodam cubiculo abscondisset, miseratione divina ad eum flamma non potuit pervenire. Reor, ut illud propheticum compleretur: Claude ostium tuum, & abscondere aliquantulum, donec transeat ira Dei.

[11] Vidit & venerabilis Paulus Episcopus arborem, [ac signis prænuntiatur.] usque ad cælos ramis florentibus extensam, quæ etiam dilatatione sua omnem pene Africam opacabat. Et cum universi ejus magnitudine & speciositate gauderent, ecce subito, inquit, venit asinus violentus, qui defricans cervicem suam super robur radicum ejus, impulsu suo cum ingenti sonitu illam mirabilem arborem elisit ad terram. Sed & Quintianus b honorabilis Episcopus vidit se super quemdam montem stare, de quo conspiciebat gregem innumerabilium ovium; & in medio gregis duæ erant ollæ nimium bullientes. Aderant autem ovium occisores, qui earum carnes ollis bullientibus demergebant. Et cum ita fieret, omnis illa magnitudo consumpta est gregis. Reor ergo illas duas ollas, Sicca Veneria & Laribus c, duas esse civitates, in quibus multitudo prima fuerat congregata, e quibus incendium initium sumpsit; aut Hunericum regem, & Cirilam Episcopum ejus. Sed de multis visionibus, quia brevitati consulendum fuit, hæc dixisse sufficiat.

[12] Quid ultra? Censet primo tyrannus jussione terribili, ut nemo in ejus palatio militaret, [Barbara crudelitas contra fideles,] neque publicas ageret actiones, nisi sese Arianum fecisset. Quorum ingens numerus vigore invicto, ne fidem perderet, militiam temporalem abjecit. Quos postea domibus projectos, omnique substantia exspoliatos, in insulas Siciliam & Sardiniam relegavit. Quin etiam statuere per totam Africam festinavit, ut nostrorum Episcoporum defunctorum fiscus sibi substantiam vendicaret; qui autem defuncto succedere poterat, non ante ordinaretur, nisi fisco regali quingentos solidos obtulisset. Sed hoc ædificium ubi construere visus * est diabolus, statim destruere illud dignatus est Christus. Suggerunt ei domestici sui, dicentes: Si istud firmaverit præceptio vestra, nostri episcopi in partibus Thraciæ & aliis regionibus constituti, pejora incipient pati.

[13] [præcipue sacras virgines,] Præcepit deinde sacras virgines congregari, dirigens Vandalos cum suæ gentis obstetricibus ad inspicienda & contrectanda contra jura verecundiæ verecunda pudoris, ubi nec matres aderant, nec aliqua Catholicarum matronarum. Quas torquentes gravi suspendio atque ingentia pondera pedibus colligantes, laminas ferri ignitas dorso, ventri, mammillis, & lateribus apponebant; quibus inter supplicia dicebatur: Dicite, quoniam Episcopi vobiscum concumbunt & clerici vestri. Quarum acerbitate pœnarum plurimas tunc scimus extinctas. Aliæ, quæ remanserunt, cutibus arescentibus, factæ sunt curvæ. Nitebatur enim semitam invenire, per cujus aditum publicam, sicut fecit, faceret persecutionem. Et ita faciens, nullo modo investigare potuit, quomodo Christi Ecclesiam macularet.

[14] [& episcopos clericosque exules.] Quibus autem prosequar fluminibus lacrymarum, quando Episcopos, presbyteros, diaconos, & alia Ecclesiæ membra, id est, quatuor millia DCCCCLXVI ad exilium eremi destinavit? In quibus erant podagrici quamplurimi, alii per ætatem annorum lumine temporali privati, in quorum erat numero beatus Felix, d Abdiritanus episcopus, habens jam in episcopatu XLIV annos; qui paralysi morbo percussus, nec sentiebat quidquam, nec penitus loquebatur. De quo nos maxime cogitantes, quod non posset jumento portari, suggessimus, ut a suis Rex peteretur, ut saltem eum, propere moriturum, Carthagini esse juberet, quod ad exilium nulla posset ratione perduci. Quibus ita fertur tyrannus cum furore dixisse: Si animali sedere non potest, jungantur boves indomiti, qui eum colligatis funibus trahendo perducant, quo ego præcepi. Quem ex transverso super burdonem e vinctum, quasi quemdam ligni truncum, toto itinere portabamus. Congregantur universi in Siccensem & Larensem civitates, ut illuc occurrentes Mauri sibi traditos ad eremum perduxissent.

[15] [Catholicorum in fide constantia,] Supervenientes igitur Comites duo, subtilitate damnabili, blandis sermonibus cum Dei confessoribus agere cœperunt: Quid vobis, inquiunt, videtur, ut ita pertinaces sitis, & domini nostri præceptis minime obtemperetis, qui esse poteritis in conspectu regis honorabiles, si ejus festinetis facere voluntatem? Statim, illis clamantibus & dicentibus ingenti vociferatione, Christiani sumus, Catholici sumus, Trinitatem, unum Deum inviolabilem confitemur; includuntur graviori quidem, sed adhuc latiori custodia, ubi nobis copia dabatur & introire, & verbum admonitionis fratribus facere, & divina mysteria celebrare. Ibi & infantuli fuere quamplurimi, quos genitrices materno sequebantur affectu, aliæ gaudentes, aliæ retrahentes: aliæ gaudebant se martyres peperisse, aliæ morituros * diluvio rebaptizationis nitebantur a confessione fidei revocare. Nullum tamen tunc nec blandimenta vicerunt, nec carnalis pietas aliquem inclinavit ad terram. Nam quædam quid tunc fecerit anus, breviter referre delectat.

[16] Dum iter ageremus cum Dei exercitu comitantes, & forte magis noctibus promoveremur propter solis ardorem, [& mirum illius in anu exemplum.] conspicimus mulierculam sacculum & alia vestimenta portantem, manu infantulum unum tenentem, atque in his sermonibus consolantem: Curre Domine meus: vides universos Sanctos quomodo pergunt & festinant hilares ad coronas? Quam nos cum increparemus, quod importuna videretur aut viris pro sexu jungi, aut exercitui Christi sociari, respondit: Benedicite, benedicite, & orate pro me & pro isto nepote parvulo meo, quia etsi peccatrix, filia sum quondam Quiritanæ * civitatis Episcopi. Cui nos: Et quare ita abjecta ambulas, & qua ratione de tam longo itinere huc pergere demonstraris? Quæ respondit: Cum hoc servo vestro parvulo ad exilium pergo, ne inveniat eum solum inimicus, & a via veritatis revocet ad mortem. Ad hæc verba repleti lacrymis, nihil dicere valuimus, nisi ut voluntas fieret Dei.

[17] Sed ubi adversarius, qui jam forte dicebat: Partibor spolia, [Exules carceris fœtore,] replebo animam meam, interficiam gladio meo, dominabitur manus mea: nullum potuit occupare, inquirit angusta & teterrima loca, in quorum conclavibus Dei exercitum coarctaret. Tunc eis etiam visitationis humanæ negata consolatio, puniuntur & custodes fustibus, & graviter affliguntur, jactantur confessores Christi super invicem angustia coarctante, unus super alium ut agmina locustarum, & ut proprie dicatur, ut grana pretiosissima frumentorum. In qua constipatione secedendi ad naturale officium nulla ratio sinebat loci, sed stercora & urinam, urgente necessitate, ibidem faciebant, ut ille tunc fœtor & horror universa pœnarum genera superaret: ad quos aliquando dantes ingentia munera Mauris, dormientibus Vandalis, vix clam admissi sumus intrare. Qui introeuntes, veluti in gurgite luti usque ad genua cœpimus mergi, illud tunc Hieremiæ videntes fuisse completum: Qui nutriti sunt in croceis, amplexati sunt stercora sua. Quid multa? præcepti sunt, undique perstrepentibus Mauris, ad iter ubi destinati sunt, præparari *.

[18] Exeuntes itaque die Dominica, linita habentes stercoribus vestimenta, [& itineris incommodis cruciati,] facies simul & capita, a Mauris tamen crudeliter minabantur, hymnum cum exultatione Domino decantantes: Hæc est gloria omnibus Sanctis ejus. Aderat enim ibi tunc beatus pontifex Cyprianus f Unizibirensis Episcopus, consolator egregius, qui singulos pio & paterno fovebat affectu, non sine fluminibus currentium lacrymarum, paratus pro fratribus animam ponere, & se ultroneum, si dimitteretur, talibus passionibus dare, qui totum, quod habuit, egentibus fratribus in illa tunc necessitate expendit. Quærebat enim occasionem, qualiter confessoribus sociaretur, ipse animo & virtute confessor: qui postea per multos agones & squalores carceris, ad exilium, quod desiderabat; cum exultatione perrexit.

[19] [a Catholicis honorantur;] Quantæ tunc multitudines de diversis regionibus & civitatibus, ad visendos Dei martyres occurrerint populorum, testantur viæ vel semitæ, quæ cum agmina venientium nequaquam caperent, per vertices montium & concava vallium concurrens turba fidelium inæstimabilis descendebat, cereos manibus gestantes, suosque infantulos vestigiis martyrum projicientes, ista voce clamabant: Quibus nos miseros relinquitis; dum pergitis ad coronas? Qui hos baptizaturi sunt parvulos fontibus aquæ perennis? Qui nobis pœnitentiæ munus collaturi sunt, & reconciliationis indulgentia obstrictos peccatorum vinculis soluturi? Quia vobis dictum est, Quæcumque solveritis super terram, erunt soluta & in cælis. Qui nos solennibus orationibus sepulturi sunt morientes? A quibus divini sacrificii ritus exhibendus est consuetus? Vobiscum & nos libeat pergere, si liceret, ut tali modo filios a patribus nulla necessitas separaret.

[20] [at a Mauris in via,] In his vocibus & lachrymis nullus jam pergere admissus est consolator, sed arctabatur multitudo ad currendum, ut ubi cannava g * erat præparata, laboriosam caperet mansionem: qui cum senes deficerent, & alii forte, etsi juvenes delicati, cœperunt hastilium cuspidibus ad currendum & lapidibus tundi: unde magis deficientes, amplius lassabantur. Post vero imperatum est Mauris, ut eos, qui ambulare non poterant, ligatis pedibus ut cadavera animalis mortui traherent per dura & aspera lapidum loca, ubi primo vestimenta, postea membra singula carpebantur. Quibus per gladios acutos petrarum, huic caput conterebatur, alii latera findebantur, & ita inter manus trahentium spiritum exhalabant: quorum numerum nequaquam valuimus colligere, multitudine coërcente.

[21] [& loco exilii crudeliter affliguntur.] Exaltatur tamen per totum aggerem publicum vilis sepultura Sanctorum, loquentibus tumulis. Reliqui habiliores ad solitudinis loca perveniunt, in quibus collocati, hordeum ad vescendum ut jumenta accipiunt. Ubi etiam venenatorum animalium atque scorpionum tanta esse dicitur multitudo, ut ignorantibus incredibilis videatur, quæ solo flatu etiam procul positis veneni virus infundat: ab scorpii autem percussu, nullum dicunt aliquando evasisse. Quorum feritas virulenta usque ad præsens tempus Christo defendente, nullum servorum ejus nocuisse docetur. Sed cum illic aluntur hordeaceis granis, postea & hoc ablatum est, quasi non poterat Deus, qui pluerat patribus manna, pascere & nunc tali exilio mancipatos.

ANNOTATA.

a De hac S. Fausti ecclesia legitur in Chronico Tironis Prosperi: Ætio & Studio consulibus, id est anno vulgaris æræ 454, Carthagine ordinatur episcopus Deogratias in Basilica Fausti die Dominico, VIII Kalendas Novembris. De hujus basilicæ magnificentia plura vide apud Ruinartium in Notis ad Librum 1 Victoris Vitensis Nota 25.

b Codex Colbertinus hunc vocat Quintinianum. Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum die 23 Maii eum Siccensem episcopum fuisse censet. An hoc solide probetur, vide in Actis nostris Tom. 5 Maii, ad diem 23, pag. 247.

c Sunt nomina duarum civitatum, quæ olim erant episcopales in Africa proconsulari. Sed hæ duæ sedes in Africæ notitia non explicantur.

d Felicis, & 4965 sociorum memoria celebratur in Martyrologio Romano 12 Octobris. Alii codices dicunt universim fuisse 4976. Vide de hac re Ruinartium in Hist. Persec. Vandal. pag. 168.

e Burdo interdum mulum, interdum baculum oblongum peregrinorum significat. Puto prioris vocis significationem hic magis congruere.

f Hujus Cypriani aliorumque supra memoratorum festum recolunt vulgata Martyrologia XII Octobris.

g Cannava apud mediæ ætatis auctores significat locum subterraneum, quod hic sensui non repugnat.

* al. ventilatoris

* al. nisi

* al. moliendo

* al. Zuritanæ

* al. properare

* Chiffl. cannaba

CAPUT III.
Hunericus per epistolam Catholicos episcopos ad disputandum de fide convocat. S. Eugenii responsum & miraculum. Disputatio cum Arianis.

Cogitat acriora adversus Ecclesiam Dei, ut qui membra aliqua absciderat, totum laniando perderet corpus. Nam die Ascensionis Domini; [Hunericus Africæ episcopos per epistolam,] legato Zenonis Imperatoris Regino præsente a, legendum in media ecclesia Episcopo Eugenio dirigit præceptum tali tenore conscriptum; quod etiam universæ Africæ, veredis currentibus, destinavit: Rex Hunericus Vandalorum & Alanorum b, universis Episcopis Homousianis c: Non semel, sed sæpius, constat esse prohibitum, ut in sortibus Vandalorum sacerdotes vestri conventus minime celebrarent, ne sua seductione animas subverterent Christianas. Quam rem spernentes plurimi, reperti sunt contra interdictum Missas in sortibus Vandalorum egisse, asserentes se integram regulam Christianæ fidei tenere. Et quia in provinciis a Deo nobis concessis scandalum esse nolumus, ideo Dei providentia cum consensu sanctorum Episcoporum nostrorum hoc nos statuisse cognoscite, ut ad diem Kalendarum Februariarum proxime futurarum, omissa omni excusatione formidinis, omnes Carthaginem veniatis, ut de ratione fidei cum nostris venerabilibus Episcopis possitis inire conflictum, & fidem Homousianorum, quam defenditis, de divinis Scripturis proprie approbetis, quo possit agnosci, si integram fidem teneatis. Hujus autem edicti tenorem universis Episcopis tuis per universam Africam constitutis direximus. Data sub die XIII Kalend. Junias, anno VII Hunerici.

[23] Cognoscentibus igitur, qui aderamus, simulque legentibus, [terret, & ad fidei certamen convocat.] contrita sunt extemplo corda nostra, & contenebrati sunt oculi nostri, & vere tunc dies festi nostri conversi sunt in luctum, & cantica in lamentationem, dum edicti tenor indicaret futuræ persecutionis furorem. Et præsertim ubi dixit: In provinciis nostris a Deo nobis concessis scandalum esse nolumus: quasi diceret: In provinciis nostris Catholicos esse nolumus. Tractatum est, quid fieret. Nullum invenit remedium imminens calamitas, nisi a sancto Eugenio rationabilis, si cor barbarum molliretur, suggerenda d daretur tali textu conscripta.

[24] [Illi per epistolam respondes S. Eugenius.] Quoties animæ vel vitæ æternæ ac fidei Christianæ causa tractatur intrepide, sicut regalis providentia compromisit, necesse est, ut, quod competit, suggeratur. Nuper potestas regia per Witaredum notarium parvitatem meam admonere dignata est, qui nobis de merito ac religione fidei præceptum ejus in ecclesia, præsente clero & plebe, recensuit. Ex cujus tenore cognovimus ad omnes coœpiscopos meos præceptum regium similiter emanasse, ut die constituta pro disputatione fidei veniatur. Quod nos venerabiliter accepisse suggessimus, cui præfato notario humilitas mea suggessit, debere etiam transmarinarum omnium partium, qui nobis sunt in una religione vel communione consortes, agnoscere, quia ubique regno ejus obtemperant universi, maxime quod totius mundi sit causa, non specialis provinciarum Africanarum tantummodo. Et quia secundo responso suggerendam me promisi oblaturum, merito suppliciter peto magnificentiam tuam, ut ad Domini & clementissimi Regis aures memoratam suggestionem meam perfere digneris, quo ejus clementia dignanter agnoscat, nos disputationem legis cum adjutorio Dei nullatenus declinare vel fugere, sed sine universitatis assensu nos non debere asserendæ fidei nostræ causas assumere. Quod petimus, ut benignitate, qua tantus est, & justitia sapientiæ suæ dignetur annuere. Data ab Eugenio Episcopo ecclesiæ Catholicæ Carthaginis.

[25] [Rex, habito per ministrum colloquio cum S. Eugenio,] Sed cum hæc suggestio a beato Eugenio offerretur, ille jam, qui conceperat dolorem, urgebatur iniquitatem gravius parturire: & ita sancto viro episcopo Eugenio per Obadum * præpositum regni sui mandasse videtur: Subde mihi universum orbem terrarum, ut sub potestate mea totus mundus redigatur, & facio, o Eugeni, quod dicis. Ad quod beatus Eugenius respondit, ut potuit *: Quod rationem, inquit, non habet, dici non debuit. Sic est hoc, quomodo si dicatur homini, ut per aëra feratur & volitet, quod moris non est humanæ naturæ. Dixi enim, si nostram fidem, quæ una & vera est, potestas regis cognoscere desiderat, mittat ad amicos suos: scribam & ego fratribus meis, ut veniant coëpiscopi mei, qui vobis nobiscum communem fidem nostram valeant demonstrare, & præcipue Ecclesia Romana, quæ caput est omnium ecclesiarum. Ad hæc Obadus: Ergo tu & Dominus meus Rex similes estis? Eugenius episcopus dixit: Ego non sum similis regis, sed dixi: Si veram cognoscere desiderat fidem, scribat amicis suis, ut dirigant nostros Catholicos Episcopos: & ego scribo coëpiscopis meis, quia Catholicæ fidei universæ una est cura.

[26] Hoc agebat Eugenius, non quia deessent in Africa, [doctissimos episcopos in exilium pellit,] qui adversariorum objecta refellerent: sed ut illi venissent, qui alieni ab eorum dominatu, majorem fiduciam libertatis haberent, pariterque oppressionis nostræ calumnias universis terris & populis nunciarent. Ille autem, qui nectebat dolos, audire noluit rationem, agens argumentationibus crebris, ut quoscumque Episcoporum audierat eruditos, variis insectationibus agitaret. Jam ad exilium Vibianense secundo Donatianum, impositis centum quinquaginta fustibus, miserat Episcopum, necnon & Sufetulensem Præsidium, virum satis acutum. Tunc & venerabiles Mansuetum, Germanum, Fusculum, & multos alios fustigavit e.

[27] Dum hæc geruntur, imperat ut cum nostræ religionis viris, [& suis interdicit commercium cum Catholicis.] illorum mensam nullus communem haberet, neque cum Catholicis omnino versarentur *, quæ res non ipsis aliquod præstitit beneficium, sed nobis maximum contulit lucrum. Nam si sermo eorum, dicente Apostolo, sicut cancer consuevit serpere, quanto magis communis mensa ciborum poterit inquinare? cum dicat idem Apostolus: Cum nefariis nec cibum habere communem. Sed cum ignis jam persecutionis accenderetur, & flamma infestantis ubique regis arderet, ostendit Deus noster quoddam miraculum per servum suum fidelem Eugenium, quod præterire non debeo.

[28] Fuit in eadem civitate, id est, Carthagine, quidam cæcus, [Cæcus ter in somno monitus,] civibus civitatique notissimus, nomine Felix: Hic visitatur a Domino, diciturque ei nocte per visum: (dies enim Epiphaniorum illucescebat) Surge, vade ad servum meum Eugenium episcopum, & dices ei, quia ego te ad illum direxi: Et illa hora, qua benedicet fontem, ut baptizentur accedentes ad fidem, continget oculos tuos, & aperientur, & videbis lumen. Qui tali visione commonitus, putans se, quomodo assolet, deludi per somnium, surgere noluit cæcus. Sed cum iterum vergeretur * in somnum, similiter ut ad Eugenium pergeret, compellitur. Rursus negligit, tertioque festinanter & graviter increpatur. Excitat puerum, qui ei solitus erat manum porrigere. Pergit veloci agilitate ad Fausti basilicam, orat & veniens cum ingentibus lacrymis, suggerit cuidam diacono *, nomine Peregrino, ut eum Episcopo nunciaret, indicans se habere aliquod secreti genus intimandum. Audiens Episcopus, jussit hominem introire. Jam enim ob celebritatem festivitatis, hymni nocturni per totam ecclesiam canente populo concrepabant. Indicat cæcus antistiti ordinem visionis suæ, dicitque illi: Non te dimittam, nisi mihi, sicut a Domino jussus es, reddideris oculos meos. Cui Eugenius sanctus: Recede a me, frater; peccator sum & indignus, & super omnes homines delinquens, utpote qui & in hæc tempora servatus sum. Ille autem tenens genua ejus, aliud non dicebat, nisi illud, quod jam dixerat: Sicut jussum est, redde mihi oculos meos.

[29] Attendes quoque Eugenius inverecundam credulitatem, [a S. Eugenio illuminatur.] & quia jam tempus urgebat, pergit, cum eo, comitante Officio clericorum, ad fontem. Ubi fixus genibus cum ingenti gemitu, pulsans singultibus cælum, crispantem benedixit alveum fontis, & cum completa surrexisset oratione, ita cæco respondit: Jam tibi dixi, frater Felix, peccator homo ego sum: sed qui te visitare dignatus est, præstet tibi secundum fidem tuam, & aperiat oculos tuos, simulque vexillo crucis consignat oculos ejus; statim cæcus visum Domino reddente recepit. Quem secum quousque universi baptizarentur, ibi detinuit ob hoc, ne tanto miraculo populus excitatus, virum contereret, qui receperat lumen. Fit postea manifestum Ecclesiæ universæ. Procedit ad altare cum Eugenio, sicut moris est, qui fuerat cæcus, suæ salutis oblationem Domino redditurus. Quam Episcopus accipiens, altari imposuit. Fit strepitus gaudio provocante irrevocabilis populorum: statim nuncius pergit ad tyrannum. Rapitur Felix, inquiritur ab eo, quid factum sit, qualiterque receperit lumen. Dicit illi ex ordine totum, dicuntque Arianorum Episcopi: Hoc Eugenius per maleficia fecit. Et quia oppressi confusione, lumen non poterant nubilare, eo quod Felix universæ civitati manifestus esset & notus, tamen volebant eum, si fas esset, necare, quomodo Judæi suscitatum Lazarum cupiebant occidere.

[30] [Episcopi Catholici ad disputationem convocati,] Appropinquabat jam futurus dies ille calumniosus Kalendarum Februariarum, ab eodem statutus. Conveniunt non solum universæ Africæ, verum etiam insularum multarum Episcopi, afflictione & mœrore confecti. Fit silentium diebus multis, quousque peritos quosque & doctissimos viros interim separaret, calumniis appositis necandos. Nam unum ex ipso choro doctorum, nomine Lætum f, strenuum atque doctissimum virum, post diuturnos carceris squallores incendio concremavit, æstimans tali exemplo timorem incutiens reliquos se elisurum. Tandem venitur ad disputationis conflictum, ad locum scilicet, quem delegerant adversarii. Evitantes igitur nostri vociferationis tumultus, ne forte postmodum Ariani dicerent, quod eos nostrorum oppresserit multitudo, eligunt de se nostri, qui pro omnibus responderent decem. Collocat sibi Cirila cum suis satellitibus in loco excelso superbissimum thronum, adstantibus nostris, dixeruntque nostri Episcopi: Illa est semper grata collatio, ubi superba non dominatur elatio: sed ex consensu communi venitur, ut cognitoribus decernentibus, partibus agentibus, quod verum est, agnoscatur. Nunc quis erit cognitor, quis examinator, ut libra justitiæ, aut bene prolata confirmet, aut prave assumpta refellat?

[31] [fidei suæ rationem reddunt.] Et cum talia & alia dicerentur, notarius Regis respondit: Patriarcha Cirila dixit, aliquos vestrum superbe & illicite sibi nomen Catholicorum usurpasse. Nostri testati dixerunt: Dictum fuit: Legatur nobis, quo concedente istud sibi nomen Cirila assumpsit. Et exinde strepitum concitantes, calumniari adversarii cœperunt. Et quia hoc nostri petierant, ut saltem si examinare non licebat, prudenti multitudini vel expectare liceret, jubentur universi filii Catholicæ Ecclesiæ qui aderant, centenis fussibus tundi. Tunc clamare cœpit beatus Eugenius: Videat Deus vim, quam patimur: cognoscat afflictionem persecutionum, quam a persecutoribus sustinemus: conversique nostri, Cirilæ dixerunt: Propone quod disponis. Cirila dixit: Nescio Latine. Nostri Episcopi dixerunt: Semper te Latine esse locutum manifesto novimus, modo excusari non debes, præsertim quia tu hujus rei incendium suscitasti. Et videns catholicos Episcopos ad conflictum magis fuisse paratos, omnino audientiam diversis cavillationibus declinavit. Quod ante nostri providentes, libellum de fide conscripserant, satis decenter sufficienterque conscriptum, dicentes: Si nostram fidem cognoscere desideratis, hæc est veritas, quam tenemus g.

ANNOTATA.

a Implicata hic admodum est lectionum varietas: nam alii legunt Rege non præsente. Alii; Regina præsente. Alii rege nostro. Nos vulgatam hanc lectionem dedimus, quam etiam ob plures rationes præfert Ruinartius in Notis ad librum 11 Victoris, nota 87, pag. 170.

b Hæc natio Vandalis sociata cum iis Hispaniam & Africam invasit.

c Sic vocati sunt Catholici a sua sententia, quod nempe dicerent Filium Patri ὁμοούσιον vel ὁμούσιον id est consubstantialem.

d Colligo ex sensu suggerendam (idem sentiendum de voce suggestio) hic significare, libellum supplicem vel simile quoddam scriptum.

e Horum omnium memoriam post Usuardum & Adonem agit Martyrologium Romanum VI Septembris.

f Hic fuit episcopus Leptinensis, ut vult Baronius, seu potius Neptinanus in Byzacena, ut patet ex Notitia provinciarum & civitatum Africæ. Ejus memoriam cum Sanctis mox memoratis celebrant vulgata Martyrologia VI Septembris. De eo plura habet Ruinartius in Notis ad Victorem Vitensem nota 98, pag. 173.

g Hic sequitur Catholica fidei professio, a Surio omissa, quæ apud Victorem Vitensem constituit librum tertium, apud quem videri potest. De illius auctore quædam diximus in Commentario prævio num. 27.

* al. Cubadum

* al. decuit

* al. vescerentur

* al. urgeretur

* al. subdiacono

CAPUT IV.
Arianorum calumniæ & fraudes.

Lib. IV, vict. vit.

Qui cum noster libellus legeretur oblatus, veritatis lumen nequaquam sufferre cæcis oculis potuerunt, insanientes, vocibus infrementes, graviterque ferentes, quare nos nomine nostro Catholicos dixerimus. Statimque mentientes suggerunt Regi de nobis, [Ariani falso accusant Catholicos,] eo quod strepitum fecerimus, audientiam fugientes. Qui eadem hora accensus & credens mendacio, festinavit facere quod volebat. Et jam conscriptum habens, & occulte cum eodem decreto per diversas provincias suos homines dirigens, Episcopis Carthagine positis, una die universæ Africæ ecclesias clausit, universamque substantiam Episcoporum & ecclesiarum, suis Episcopis munere condonavit. Nesciens quoque quid loqueretur, neque de quibus affirmabat, legem, quam dudum Christiani Imperatores nostri contra eos & contra alios hæreticos pro honorificentia Ecclesiæ Catholicæ promulgaverant, adversum nos illi proponere non erubuerunt, addentes multas de suis sicut placuit tyrannicæ potestati a.

[33] [& impium edictum obtinent contra eos,] Post hæc feralia edicta veneno toxicato transversa jubet cunctos Episcopos, qui Carthagine fuerant congregati, quorum jam ecclesias, domos & substantiam ceperat, in hospitiis, quibus erant, expoliari, & expoliatos foras muros propelli: non animal, non servus, non mutanda, quæ ferebant, vestimenta penitus dimittuntur: addens adhuc, ut nullus quempiam illorum hospitio reciperet, aut alimoniam præstaret. Qui autem hoc miserationis causa facere tentasset, cum universa domo sua incendio cremaretur. Sapienter tunc etiam profecti * Episcopi fecerunt, ut licet mendicantes exinde non abirent, quia si recederent, non tantum violenter omnino revocarentur, sed & mentirentur eos, sicut mentiti sunt, fugisse conflictum: maxime quia ubi reverterentur, jam nequaquam fuerat ecclesiis substantia, vel domibus occupatis.

[34] [qui frustra de injuria apud barbarum regem conqueruntur.] Dum ergo gementes in circumitu murorum nudo sub aëre jacerent, factum est, ut Rex impius ad piscinas exisset. Cui universi occurrere maluerunt, dicentes: ut quid taliter affligimur? Pro quibus malis forte commissis ista perpetimur? Si ad disputationem congregati sumus, quare expoliamur? Quare traducimur? Quare differimur, & sine ecclesiis & domibus nostris foras civitatem fame & nuditate laborantes, mediis stercoribus volutamur? Quos ille torvis oculis adspiciens, priusquam suggestionem eorum audisset, jussit super eos cum sessoribus equos dimitti, ut tali violentia possent non solum conteri, verum etiam necari. Quorum tunc multi contriti sunt, & præcipue senes & infirmi.

[35] [Hæretici episcopos adjuramentum inducere conantur,] Tunc deinde jubentur ad quemdam locum, qui dicitur Ædes Memoriæ, illi viri Dei occurrere, fraudem sibi nescientes aptatam. Ubi cum venissent, charta eis ostenditur. involuta, diciturque illis ista subtilitate serpentis: Dominus noster rex Hunericus, licet doleat, quod fueritis contemptores, & adhuc ejus voluntati obedire tardetis, ut ejus efficiamini religionis, cujus est ipse, nunc tamen bonum de vobis cogitavit. Si juraveritis ita, ut quod ista charta continet faciatis, dimittit vos ecclesiis & domibus vestris. Ad quod universi Episcopi responderunt: Semper dicimus, & diximus, & dicturi sumus: Christiani sumus, Episcopi sumus, Apostolicam fidem unam & veram tenemus. Factoque post confessionem fidei silentio modico, illi qui a rege fuerant destinati, festinabant extorquere Episcopis sacramentum.

[36] [quod simpliciores quidam præstant,] Tunc beati viri Hortulanus & Florentinianus Episcopi b, pro omnibus & cum omnibus, dixerunt: Nunquid animalia nos irrationabilia sumus, ut nescientes quid charta contineat, facile aut temere juremus? Acceleraverunt quoque illi a rege destinati scripturæ eis propalare tenorem, qui hujusmodi sermonibus fuerat coloratus. Sic enim calumniosa series continebat: Jurate, si post obitum Domini nostri Regis, ejus filium Hilderichum desideratis esse regem: vel si nullus vestrum ad regiones transmarinas epistolas direget: quia si sacramentum hujus rei dederitis, restituet vos ecclesiis vestris. Cogitavit tunc multorum pia simplicitas, etiam contra prohibitionem divinam sacramentum dare, ne Dei populus in posterum diceret, quod vitio sacerdotum, qui jurare noluerunt, non fuerint ecclesiæ restitutæ.

[37] Alii quoque astutiores episcopi, sentientes dolum fraudis, [prudentioribus jurare nolentibus.] nequaquam jurare voluerunt, dicentes, prohibitum fuisse Euangelica authoritate, ipso Domino dicente: Non jurabis in toto. Quibus ministri regis: Secedant in parte, inquiunt, qui jurare disponunt. Qui cum secederent, notariis scribentibus quis quid diceret, & ex qua civitate fuisset, exceptum est. Similiter factum est & de illis, qui minime juraverunt. Statimque pars utraque custodiæ mancipatur. Post vero fraus, quæ celabatur, apparuit. Jurantibus dictum est: Quia contra præceptum Euangelii jurare voluistis, jussit rex, ad civitates atque ecclesias vestras numquam redeatis, sed relegati, colonatus jure ad excolendum agros accipiatis: ita tamen, ut non psallatis neque oretis, aut ad legendum codicem in manibus gestetis: non baptizetis, neque ordinetis, aut aliquem reconciliare præsumatis. Similiter non jurantibus ait: Quia regnum filii domini nostri non optatis, idcirco jurare noluistis. Ob quam causam jussi estis in Corsicanam insulam relegari, ut ligna profutura navibus dominicis incidatis c.

ANNOTATA.

a Post hæc verba apud Victorem Vitensem sequitur impium regis Hunerici edictum, qua Catholicam doctrinam prohibet.

b De duobus his episcopis inter alios fit mentio in Martyrologio Romano 28 Novembris.

c Hinc patet, insulam Corsicam tunc Vandalorum dominio subditam fuisse.

* al. projecti.

CAPUT V.
Immania Tyranni tormenta & Catholicorum constantia.

Lib. V vict. vit.

Addidit itaque bestia illa, sanguinem sitiens innocentum, Episcopis necdum adhuc in exilium directis, per universas Africanæ terræ provincias uno tempore tortores crudelissimos destinari: [In generali persecutione mulier quædam cruciata,] ut nulla remansisset domus & locus, ubi non fuisset ejulatus & luctus, ut nulli ætati, nulli parceretur sexui, nisi illis, qui eorum succumberent voluntati. Hos fustibus, illos suspendio, alios ignibus concremabant. Mulieres & præcipue nobiles, contra jura naturæ nudas omnino in facie publica cruciabant. Ex quibus unam nostram Dionysiam a, cursim ac breviter nominabo. Cum viderent eam non solum audacem, sed etiam matronis ceteris pulchriorem, ipsam primo nisi sunt fustibus expoliatam appetere. Quæ cum pateretur, diceretque de domino suo secura: Qualiter libet cruciate, verecunda tamen membra nolite nudare: amplius illi magis furentes, celsiori loco vestimentis exutam constituunt, spectaculum eam omnibus facientes. Quæ inter ictus virgarum, dum rivuli sanguinis toto jam corpore fluitarent, libera voce dicebat: Ministri diaboli, quod ad opprobrium meum facere computatis, ipsa est laus mea. Et quia erat Scripturarum divinarum scientia plena, arctata pœnis, & ipsa jam martyr, alios ad martyrium confortabat. Quæ suo sancto exemplo universam suam patriam liberavit.

[39] [filium suum aliosque ad martyrium hortatur.] Quæ cum suum unicum filium admodum adhuc teneræ ætatis & delicatum, timore pœnarum formidolosum conspiceret, verberans eum nutibus oculorum, & increpans authoritare materna, ita confortavit, ut matre multo fortior redderetur. Cui inter crudelia verbera constituto, ita dicebat: Memento fili mi, quia in nomine Trinitatis in matre Ecclesia Catholica baptizati sumus: non perdamus indumentum nostræ salutis, ne veniens invitator vestem non inveniat nuptialem, & dicat ministris: Mittite in tenebras exteriores, ubi erit fletus oculorum, & stridor dentium. Illa pœna timenda est, quæ numquam finitur. Illa desideranda vita, quæ semper habetur. Talibus itaque filium solidans verbis, velociter martyrem fecit. Venerabilis vero adolescens, Majoricus nomine, in certamine confessionis spiritum reddens, cursum palmiferum consummavit. Amplexansque illa hostiam suam, quantis potuit vocibus Domino gratias agens, ad gaudium spei futuræ in sua domo maluit sepelire, ut quoties super sepulcrum ejus Trinitati preces effundit, alienam se a filio numquam esse confidat. Quanti igitur per eam in illa civitate, ut sati sumus, acquisiti sunt Deo, longum est enarrare. Nam & ejus germana, nomine Dativa, atque Leontia, filia sancti Germani Episcopi, cognatusque Dativæ venerabilis Emelius medicus, religiosus quoque Tertius, Trinitatis confessione præclarus, vel Sibidensis Bonifacius quanta pertulerint, qualibusque cruciatibus evisceratæ vel eviscerati sint, qui valet, ex ordine dicat.

[40] [Servi cujusdam supplicium.] Servus b quoque Tuburbitanæ civitatis majoris generosus & nobilis vir, pro Christo quas pertulit, quis explicet pœnas? Qui post cædes innumerabilium fustium, trochleis frequentibus elevatus, dum tota præ urbe penderet, hunc in sublime tollentes ictu celeri, dimissis iterum funibus canabinis, super silices platearum pondere corporis veniens, ut lapis super lapides corruebat. Sed & sæpius tractum, & lapidibus acutissimis defricatum, & cutibus separatis, pellis corporis lateribus dorsoque videres & ventre pendere. Iste jam temporibus Geiserici non valde dissimilia pertulerat, ne amici cujusdam sui secreta nudaret: quanto magis nunc, ut suæ fidei sacramenta muniret? Et si homini gratis fideliter exhibuit fidem, quantum debet illi, qui redditurus est pro fide mercedem.

[41] [Mulieris cujusdam Culusitanæ,] In civitate vero Culusitana c non valeo quæ gesta sunt nunciare, quia & ipsam quantitatem martyrum vel etiam confessorum impossibile est homini supputare. Ubi quædam matrona auctrix sui nominis Victoria, dum in conspectu vulgi continuato suspendio cremaretur, a marito jam perdito, filiis præsentibus, taliter rogabatur: Quid pateris conjunx? Si me despicis, vel horum, quos genuisti, miserere, impia, parvulorum. Quare oblivisceris uteri tui, & pro nihilo ducis, quos cum gemitu peperisti? Ubi sunt fœdera conjugalis amoris? Ubi societatis vincula, quæ inter nos dudum honestatis jure tabulæ conscriptæ fecerunt? Respice, quæso, filios ac maritum & regiæ jussionis implere festina præceptum, ut & imminentia adhuc tormenta lucreris, simul & mihi doneris & liberis nostris. Sed illa nec filiorum fletus, nec serpentis audiens blandimenta, affectum multo altius elevans a terra, mundum cum suis desideriis contemnebat. Quam cum jam continuatione suspendii vulsis humeris, etiam qui cruciabant, conspicerent mortuam, deposuerunt prorsus omni parte exanimem. Quæ postea retulit, quamdam sibi virginem adstitisse, atque tetigisse membra singula, & ilico fuisse sanatam.

[42] Qualiter autem Adrumentinæ civitatis civem Victorianum d, [& proconsulis Carthaginensis in fide constantia] tunc Proconsulem Carthaginis, prædicem, nescio, deficientibus verbis: quo in Africæ partibus nullus ditior fuit, qui etiam apud impium Regem pro rebus semper sibi commissis fidelissimus habebatur. Mandatur ei a Rege familiariter, diciturque, quod eum habiturus esset præ omnibus, si ejus præcepto facilem commodasset assensum. Sed ille vir Dei missis ad se tale dedit cum fiducia magna responsum: Securus de Deo & Christo Domino meo, dico, quæ regi dicatis. Subigat ignibus, adigat bestiis, excruciet generibus omnium tormentorum, si consensero, frustra sum in Ecclesia Catholica baptizatus. Nam si hæc præsens vita sola fuisset, & aliam, quæ vere est, non speraremus æternam, nec ita facerem, ut ad modicum atque temporaliter gloriarer & ingratus existerem ei, qui suam fidem mihi contulit creditori. Ad quod tyrannus excitatus, quantorum temporum, & quantis eum afflixerit pœnis, humanus sermo non poterit explicare. Qui tripudians in Domino, feliciterque consummans, martyrialem coronam accepit.

[43] Apud Tambaiensem quoque civitatem gesta quis queat certamina martyrum explicare? Ubi duo germani Aquisregiensis civitatis, [Duorum fratrum certamen pro fide.] sibi securi de Domino invicem juraverunt, & rogaverunt tortores, ut una pœna parique supplicio torquerentur. Et dum primo suspendio molibus lapidum pedibus alligatis tota die penderent, unus illorum petivit sese deponi, & sibi inducias dari. Cui frater alius, metuens ne fidem negaret, de suspendio clamabat: Noli, noli frater; non ita juravimus Christo. Accusabo te, cum ante thronum ejus terribilem venerimus: quia super corpus ejus & sanguinem juravimus, ut pro eo invicem patiamur. Ista dicens & alia multa, confortavit germanum ad prælium passionis. Qui clamans, ingenti voce dicebat: Adigite suppliciis, quibus vultis, & pœnis Christianos arctate crudelibus. Quod frater meus facturus est, hoc etiam ego. Quantis jam laminis ignitis adusti sunt, qualibus ungulis exarati, quibus cruciatibus torti, ipsa res docet, & quod eos ipsi tortores a sua facie projecerunt, dicentes: Istos imitatur universus populus, ut nullus ad nostram religionem penitus convertatur, & præcipue quia nulli livores, nulla pœnarum vestigia in eis penitus videbantur.

[44] In Typasensi vero quod gestum est Mauritaniæ majoris civitate, [Martyres præcisis linguis loquuntur.] ad laudem Dei insinuare festinemus. Dum suæ civitati Arianum episcopum ex notario Cyrilæ ad perdendas animas ordinatum vidissent: omnis simul civitas evectione navali de proximo ad Hispaniam confugit, relictis paucissimis, qui aditum non invenerant navigandi. Quos Arrianorum episcopus primo blandimentis, postea minis compellere cœpit, ut eos faceret Arianos. Sed fortes in Domino, non solum suadentis insaniam irriserunt, verum etiam publice mysteria divina, in domo una congregati, celebrare cœperunt. Quod ille cognoscens, relationem occulte Carthaginem adversus eos direxit. Quæ cum regi innotuisset, comitem quemdam cum iracundia dirigens, præcepit ut in medio foro congregata illuc omni provincia, linguas eis & manus dexteras radicitus abscidisset. Quod cum factum, Spiritu sancto præstante, ita loquuti sunt & loquuntur, quomodo antea loquebantur e. Sed si quis incredulus esse voluerit, pergat nunc Constantinopolim & ibi reperiet unum de illis subdiaconum Reparatum, sermones politos sine ulla offensione loquentem. Ob quam causam venerabilis nimium in palatio Zenonis Imperatoris habetur, & præcipue regina mira eum reverentia veneratur.

[45] [Ineffabilia martyrum tormenta,] Sed quis congruo sermone possit exequi aut coacervare diversitates pœnarum, quas ex jussu regis sui, etiam ipsi Vandali in suos homines exercuerunt? In ipsa quoque quæ gesta sunt Carthagine, si nitatur scriptor singulatim adstruere, etiam sine ornatu sermonis, nec ipsa nomina tormentorum poterit edicere. Quæ res hodieque posita in promptu demonstrat. Alios sine manibus, alios sine oculis, alios absque pedibus, alios truncos naribus auribusque intendas, aliosque videas nimio suspendio scapulis evulsis, caput, quod eminere solebat, in medio scapularum fuisse demersum, dum jugiter in altis ædibus suspendio cruciantes, impulsione manuum funibus agitatis, per vacuum aërem huc atque illuc faciebant vagari pendentes. Qui nonnumquam diruptis funibus, de illa altitudine suspensionis ictu valido corruentes, plurimi arcem cerebri cum oculis amiserunt: alii, confractis ossibus, spiritum continuo reddiderunt, alii post paulum exhalaverunt.

[46] Sed qui hoc fabulosum putat, Uranium Zenonis legatum interroget, [& matronæ constantissimæ virtus.] in cujus præsentia præcipue gesta sunt, illa scilicet causa, quia veniens Carthaginem, sese pro defensione Ecclesiarum Catholicarum venisse jactabat. Et ut illi ostenderet tyrannus, se neminem formidare, in illis plateis vel vicis plures tortores & crudeliores statuit, in quibus legatis moris est ascendendo ad palatium & descendendo transire, ad opprobrium videlicet reipublicæ ipsius, & in nostri jam deficientis temporis fæcem. Tunc igitur & quædam uxor cujusdam cellaritæ regis, nomine Dagila, quæ temporibus Geiserici multoties jam Confessor extiterat, matrona nobilis ac delicata, flagellis & fustibus omnino debilitata, exilio arido & invio relegatur, ubi nullus hominum forte consolationis gratia veniendi haberet accessum, relinquens cum gaudio domum, maritum simul & filios. Cui postea oblatum esse dicitur, ut in mitiorem eremum translata, frueretur, si vellet, solatio sociorum. Illa vero ingens sibi adesse credens gaudium, ubi nullus humanus esset consolantis affectus, ne fieret, supplicavit. Tunc etiam, Eugenio pastore jam in exilio constituto, universus clerus Ecclesiæ Carthaginis cæde inediaque maceratur, fere quingenti vel amplius. Inter quos quamplurimi erant lectores infantuli f, qui gaudentes in Domino, procul exilio crudeli truduntur.

ANNOTATA.

a Dionysiam, & filium ejus Majoricum aliosque hic sequentes colit Martyrologium Romanum 6 Decembris.

b Hic Servus in Martyrologio Romano colitur 7 Decembris. De errore Ferrarii occasione hujus martyris vide Ruinartium in Hist. Persec. Vand. part. 2, cap. 6.

c Urbs est in proconsulari provincia. De illius urbis situ & cum aliis confusione vide Ruinartium in Notis ad Notitiam ecclesiæ Africanæ Nota 33, pag. 236.

d De hoc sancto Victoriano, duobusque fratribus infra laudandis egerunt ad diem 23 Martii cum Martyrologio Romano Majores nostri, tom 3 Martii, pag. 460.

e De his confessoribus absque lingua loquentibus vide Æneam Gazensem testem oculatum, aliosque, quorum verba adducit Ruinartius in Historia Persec. Vandal. parte 2, cap. 7.

f De his lectoribus infantulis egimus in Commentario prævio num. 3.

CAPUT VI.
Libertas Murittæ diaconi; multorum exilium; puerorum in fide constantia, & Ariani episcopi impia sævities.

Sed libertatem tunc, dum media urbe cæderentur, Murittæ a Diaconi, ceteris liberiorem tacere non debeo. [Libertas Murittæ diaconi,] Fuit quidam Elpidoforus * nomine, nimium crudelis & ferus, cui fuerat delegatum, membra confessorum Christi suppliciis grassantibus laniare. Hic enim dudum fuerat apud nos in ecclesia Fausti baptizatus, quem venerabilis Muritta diaconus de alveo fontis susceperat generatum. Post vero dum apostataret, tantæ extitit feritatis adversus Ecclesiam Dei, ut superior omnibus executor persecutionis fuisset inventus. Quid multa? Dum primo presbyteri suppliciis macerandi ordine citarentur, post archidiaconum Salutarem arctatur pœnis memoratus Muritta. Fuit enim secundus in Officio ministrorum. Qui cum, Elpidoforo sedente & fremente, honorabilis senior cœpisset extendi, priusquam exueretur, clam forte, nescientibus cunctis, illa, quibus eum suscipiens de fonte dudum texerat, sabana b bajulabat, quibus ventilatis, simulque in ostensione cunctorum extensis, in his verbis totam ad fletum & lacrymas commovisse dicitur civitatem.

[48] Hæc sunt linteamina, Elpidofore minister erroris, quæ te accusabunt, [qua apostatam increpat:] dum majestas venerit judicantis, custodiente diligentia mea ad testimonium tuæ perditionis, ad demergendum te in abysso putei sulphurantis. Hæc te immaculatum cinxerant de fonte surgentem. Hæc te acrius persequentur, flammantem gehennam cum cœperis possidere: quia induisti te maledictionem sicut vestimentum, scindens atque amittens veri baptismatis & fidei Sacramentum. Quid facturus es miser, cum servi patris familias ad cœnam regiam congragare cœperint invitatos? Tunc te aliquando vocatum, terribiliter indignatus exutum stolam rex conspiciet nuptialem, dicetque tibi: Amice, quomodo huc venisti, vestem non habens nuptialem? Non video, quod contuli: non nosco, quod dedi. Perdidisti militiæ chlamydem, quam in tela * virgineorum membrorum decem mensibus texui, & tendicula Crucis extendens, aqua mundavi, & purpura mei sanguinis decoravi, non conspiciunt oculi mei: characterem non video Trinitatis: talis interesse non poterit epulis meis: ligate eum pedibus & manibus funiculis suis, quia se ipse voluntarie separare voluit a Catholicis dudum fratribus suis. Ipse funes extendit continuatos in laqueum, quibus & semetipsum vinxit, & alios, ne ad istud venirent convivium, impedivit. Juxta semitam multis scandalum posuit, quem nunc cum rubore perpetuo & dedecore sempiterno de convivio meo projeci.

[49] [Multi in exilium truduntur.] Hæc & alia Muritta dicente, igne conscientiæ ante ignem æternum obmutescens Elpidoforus torrebatur. Parantes itaque universi dorsa sua verberibus, alacres ad exilium pergunt. Quibus adhuc in itinere longioris viæ constitutis, destinantur, episcopis Arianorum suggerentibus, homines immisericordes ac violenti, ut illud, quod eis forte miseratio Christiana victui contulerat profuturum, crudeliter auferretur, quando unusquisque eorum libentius forte cantabat: Nudus exivi de utero matris meæ, nudum me oportet ad exilium pergere: quia Dominus novit esurientibus cibum porrigere, & in deserto vestire. Vandali namque duo sub Geiserico sæpius confessores, comitante matre, contemptis omnibus divitiis suis, cum eisdem clericis ad exilium perrexerunt.

[50] [Duodecim pueri a reliquis exulibus separantur,] De multitudine autem pergentium confessorum, id est, Ecclesiæ Carthaginis clericorum, suggerente quodam ex lectore c Teuchario * perdito, quos ille noverat vocales, strenuos atque aptos modulis cantilenæ, designatione signatione sua debere dicit duodecim infantulos separari, quos ipse, dum Catholicus esset, tunc discipulos habuit. Statim, illo suggerente, sub festinatione viro dimittuntur, & vi barbarici furoris bis senus numerus puerorum de itinere revocatur. Segregantur corpore, non spiritu, a grege Sanctorum. Qui timentes præcipitium, cum suspiriis lacrymarum ne divellerentur, constringebant manibus genua sociorum. Quos violentia tamen hæretica minacibus separans gladiis, Carthaginem revocavit.

[51] Sed dum cum eis quasi cum tali ætate jam blanditiis * ageretur, superiores suis inventi sunt annis, & ne obdormirent in morte, lucernam sibi Euangelici luminis accenderunt. [& fustibus cæduntur.] Indignantur ob hoc graviter Ariani, & se superatos a pueris erubescunt. Unde accensi, subdi fustibus jubent, quos jam ante paucissimos dies variis verberibus dissipaverant. Imprimuntur vulneribus vulnera, & rursum pœna restaurata crudescit. Factum est, Domino confortante, ut nec ætas minor deficeret in dolore, & magis animus cresceret roboratus in fide. Quos nunc Carthago miro colit affectu, & quasi duodecim Apostolorum, chorum conspicit puerorum. Una degunt, simul vescuntur, pariter psallunt, simul in Domino gloriantur.

[52] Illis diebus & duo negociatores Frumentius & alius Frumentius d ejusdem urbis, egregio martyrio coronati sunt. [Nomina variorum martyrum.] Tunc & fratres e, non natura, sed gratia, simul in monasterio commanentes, confessionis certamine expleto, immarcescibilem pervenerunt ad coronam, id est, Liberatus Abbas, Bonifacius diaconus, Servus subdiaconus, Rusticus subdiaconus, Rogatus monachus, Septimus monachus, Maximus monachus. Nam illo tempore crudelius Arianorum episcopi, presbyteri, & clerici, quam rex & Vandali sæviebant. Nam ad persequendum ipsi cum suis clericis ubique gladiis accincti currebant: sicut quidam episcopus inter illos ceteris crudelior, Antonius nomine, qui tam nefaria & incredibilia in nostros exercuit, ut narrari non queant.

[53] Fuit iste in quadam civitate proxima eremo, [S. Eugenius in exilium missus,] quæ Tripolitanæ provinciæ vicinatur. Qui ut bestia insatiabilis, Catholicorum sitiens sanguinem, huc illucque ad rapiendum fugientes * excurrebat. Nam impius Hunericus, sciens Antonii ferocitatem, in ipsis eremi partibus voluit sanctum Eugenium relegare. Quem dum custodiendum Antonius accepisset, ita eum arctiori custodia cinxit, ut nullum ad eum introire permitteret: insuper variis insidiarum atque pœnarum suppliciis extinguere cogitavit. Sed Eugenius sanctus, dum nostræ persecutionis defleret incommoda, & asperitate cilicii senile attereret corpus, nudamque super humum cubitans, stratum sacci sui rigaret imbribus lacrymarum, aliquando sensit infestum paralysis morbum.

[54] Quo nuncio in gaudia conversus Arianus, pergit festinus ad cubile eximii hominis Dei. [ab Ariano episcopo dire affligitur;] Et cum videret urgente passione verum pontificem balbutientia verba producere, cogitavit simul extinguere, quem superesse nolebat. Præcepit ut acetum asperum nimisque acerrimum quæreretur. Cui cum fuisset allatum, venerabilis senis recusantibus & nolentibus faucibus ingerebat. Nam si communis Dominus, qui ad hoc venerat, ut potaret *, cum gustasset, noluit bibere: quanto magis iste servus & confessor fidelis omnino nollet, nisi hæretica feritas ingessisset? Ex quo aceto, præsertim illi passioni noxio, morbus accipit augmentum; cui pietas Christi misericorditer subveniens, postea sanum exhibuit.

[55] Alium autem nostrum episcopum Habetdeum f, similiter relegatum, Tamallumensis civitatis, in qua Antonius fuerat, quantum potuit infestare, [Episcopus Habetdeum ab eodem frustra vexatus,] res ipsa demonstrat. Nam cum diversis eum persecutionibus affligeret, nec posset eum facere Arianum, videretque Christi militem semper in confessione constantem, promiserat suis, dicens: Nisi eum nostræ fecero religionis, non sit Antonius. At ubi in sua promissione minor inventus est, suggerente sibi diabolo, cogitat aliud. Pedibus manibusque ligatis, vinculis ingentibus arctat episcopum, oreque obturato, ne lingua clamaret, aquam corpori ut putabat rebaptizationis spargit: quasi valeret conscientiam ligare cum corpore, aut non adesset, qui audit gemitus compeditorum, & cordis secreta rimatur: vel superare posset aqua mendax tantæ voluntatis propositum, quod jam homo Dei metantibus * lacrymis miserat ligatum in cælum.

[56] Exuit statim virum vinculis, & tali quasi gaudens prosequitur voce: [acriter eum reprehendit.] Ecce jam frater Habetdeum noster, Christianus effectus es. Quid ultra facere poteris, nisi ut voluntati consentias regis? Cui Habetdeum: Illa est, impie Antoni, mortis damnatio, ubi voluntatis tenetur assensio. Ego fidei meæ tenax, vocibus confitens crebris, quod credo & credidi, clamando desendi. Sed & postea quam catenis vinxisti, & oris januam oppilasti, in prætorio cordis violentiæ meæ, scribentibus angelis, gesta confeci, & lectitanda Imperatori meo transmisi.

ANNOTATA.

a Hunc Murittam aliquot Martyrologia singillatim memorant die 24 Martii; at communiter ejus memoria cum Eugenio, Salutari, aliisque celebratur hac 13 Julii.

b Sabanum, a Græco σάβανον, idem est quod linteum, quod Hispani etiam dicunt sabana vel savana. De hac voce plura inveniet curiosus lector in Notis ad vitam S. Zozimi 24 Januarii tom. 2, pag 608.

c Videtur legendum exlectore uno vocabulo; ut ostendatur, hunc olim ecclesiæ lectorem, postea apostatam fuisse.

d De his duobus Frumentiis meminit Martyrologium Romanum 23 Martii.

e Hos septem confessores memorat Martyrologium Romanum die 17 Augusti. Sed Maximus, qui illic vocatur puer, hic vocatur monachus. Poterit de iis agi eo die, ac dari eorum Passio ex Ruinartio pag. 101, quam a Victore Vitensi conscriptam censet.

f Varu fuerunt in Africa hujus nominis episcopi, de quibus vide Ruinartium part. 2, cap. 6.

* Helpidiphorus

* al. tutela

* al. Theutorico

* al. non blanditiis

* al. rugiens

* al. ut pateretur

* al. manantibus

CAPUT VII.
Violentia Arianorum episcoporum; feminæ Catholicæ zelus, & patheticus auctoris epilogus.

[Ariani præter alias vexationes,] Erat quidem generalis ista violentia tyrannorum. Nam Vandali pro hac re ubique fuerant destinati, ut transeuntes itinera, sacerdotibus suis adducerent jugulandos; ac ubi eos fallacis aquæ gladio peremissent, indicium eis perditionis, Scriptura teste, tradebant, ne alibi sua violentia traherentur: quia non licebat sive privatis, sive negotiatoribus alicubi transire, nisi scriptam characteris indicio suam miseri ostenderent mortem. Quod per revelationem servo suo Joanni olim ostenderat Christus, ubi dicit: Nulli licebit aliquid emere vel vendere, nisi qui habuerit characterem bestiæ in fronte sua & in manu sua.

[58] Nam & Episcopi atque presbyteri illorum cum armatorum manu nocturnis temporibus vicos & oppida circuibant, [Catholicos vi rebaptizant,] & sic despicatis postibus januarum aquam gladiumque gestantes, animarum prædones intrabant; & quos domi repererant, alios forte in lectulis soporatos, imbre igneo atque fulmineo respergentes, dæmoniaca vociferatione Christianos suos ipsi pariter vocitabant, ut ludum potius suæ hæreseos, quam aliquam religionem ostenderent. In quo minus capaces & ignari, impletum in se pollutionis sacrilegium putabant: prudentiores vero, nihil sibi, quod nolentibus atque dormientibus ingestum est, obesse gaudebant. Nam & multi eadem hora cinerem capitibus suis injecerunt: alii sese, vel quia factum est, cilicio lugubri texerunt: nonnulli cœno fœtido linierunt, & linteamina violenter imposita per fila consciderunt, atque in latrinas fœtidaque loca manu fidei projecerunt.

[59] Tali violentia, nobis videntibus, in Carthagine filius cujusdam nobilis annorum circiter septem, [& pueros rebaptizandos a parentibus avellunt.] jussu Cirilæ a parentibus separatus est, matre sine verecundia matronali solutis crinibus post raptores tota urbe currente, infantulo clamante ut poterat: Christianus sum, Christianus sum, Christianus sum. Cui Trinitatem vi his ternis vocibus declarantem os obturantes, insontem infantiam in suum gurgitem * demerserunt. Ita de filiis medici venerabilis Liberati a, factum esse probatur. Nam cum jussu regis cum uxore & liberis ad exilium mitti juberetur, cogitavit impietas Ariana a parentibus filios parvulos separare; quo posset per pietatis affectum, etiam virtutem prosternere genitorum, disjunguntur tenera pignora filiorum. Qui cum vellet lacrymas emittere, authoritate uxoria increpatur, & in ipso meatu exitus sui ilico lacrymæ siccaverunt. Ait enim ei conjunx: En propter filios, Liberate, perditurus es animam tuam? Computa eos non fuisse natos. Nam & ipsos omnino vindicaturus est Christus. Nonne vides eos clamantes & dicentes, Christiani sumus.

[60] Sed hæc mulier quid in conspectu judicum egerit, [Mirabilis cujusdam feminæ zelus,] tacendum non est. Nam cum ipsa & maritus, licet seorsum, carceris tamen custodia tenerentur, ita ut se penitus non viderent, mandatur mulieri, diciturque illi: Solve jam duritiam tuam. Ecce vir tuus paruit imperio regis, & noster factus est Christianus. Aitque illa: Videam illum, & faciam ego, quod voluerit Deus. Educta igitur de carcere, invenit virum suum stantem cum ingenti multitudine pro tribunalibus connexum: & verum æstimans, quod finxerant inimici, injecta manu apprehendens oram vestimentorum ejus gutturi proximam, videntibus omnibus, suffocabat eum, dicens: Per dite & reprobe, gratiæ Dei & misericordiæ ejus indigne, quare voluisti ad modicum gloriari, & in æternum perire? Quid tibi proderit aurum? Quid argentum? Numquid liberabunt te de camino gehennæ? Dixit & alia multa. Cui maritus respondit: Quid pateris mulier? Quid tibi videtur? Aut quid forte de me audire potuisti? Ego in nomine Christi Catholicus b permaneo, nec amittere potero aliquando, quod teneo.

[61] [Varii Catholici fame & frigore pereunt,] Tunc hæretici mendacii sui conscii & & detecti, fallaciam suam colorare minime potuerunt. Et quia superius de violentia immanitatis eorum breviter diximus, hanc plurimi metuentes, alii in speluncis, alii in desertis locis viri vel feminæ, nullo sibi conscio, sese claudebant, & ibidem, nulla succurrente sustentatione ciborum, fame vel frigore victi, contritum & contribulatum spiritum exhalabant, inter hæc afflictionis incommoda inviolatæ secum fidei securitatem portantes. Sic enim Cresconius c presbyter Mizentinæ civitatis, in spelunca Ziquensis montis repertus est, putrescente jam solutus cadavere.

[62] [Episcopus Habetdeum frustra libellum offert regi,] Et quia de sancto Habetdeum præfati jam sumus, pergit tunc ad Carthaginem, adire censuit nefarium Regem, ut conscientiam suam, quam semper familiarem Trinitatis habuit & amicam, etiam hominibus faceret manifestam: Nec eum retinere potuit Antonius, propter verecundiam suam. Offert impiissimo regi libellum in hac similitudine verborum: quid, quæso, jam cum projectis habetis? Quid cum eis quos exilio relegastis, quotidie dimicatis? Abstulistis substantiam; ecclesiis, patria domibusque privastis, sola anima remansit, quam captivare contenditis. O tempora, o mores! universus hæc mundus intelligit, & ipse qui persequitur, videt. Si fides dicitur, quam tenetis, quid veræ fidei membra tantis persecutionibus agitatis? Quid vobis cum exilio nostro? Quid vobis cum egenis in seculo, quorum est vita semper in Christo? Liceat saltem gaudere consortio bestiarum eis, quos abjecistis a facie omnium populorum. Dum hæc & his similia Pontifex dixisset, sceleratus tyrannus hoc ei mandasse perhibetur: Vade ad episcopos nostros, quod tibi dixerint sequere, quia ipsi hujus rei habere noscuntur per omnia potestatem. Sed neque Antonium hæc res ab insania potuit revocare, scientem se magis imperio regis ob hoc multum posse placere, Habetdeum vero episcopus, gaudens bono conscientiæ suæ, ad locum exilii maluit remeare d.

[63] [Auctor Actorum de Ariana crudelitate queritur,] Sed quid ad tot tantasque impietates respondebunt? Si disputare nitebatur de fide nobiscum barbara terocitas & hæresis Ariana, rationabiliter disputaret. Sed quando tenuit rationem, quæ a patre Deo Deum filium separat Salvatorem? Quare dolis & calumniis egerunt, & velut spiritus tempestatis, procella sui furoris totum subvertere voluerunt? Si disputatio necessaria fuerat episcopalis, quare suspendia, quare ignes, quare ungulæ, simul & cruces? Quare Arianorum serpentina proles, contra innocentes genera talia tormentorum invenit, qualia nec ipse Mezentius e exquisivit? Dimicavit contra innocentiam cupiditas furoris, & avaritia crudelitatis, ut & animas & perderet, & substantiam harpagaret. Si collatio desiderabatur, quare rapinæ rerum alienarum, non tantum sacerdotum, verum etiam omnium laicorum? Sed illi exspoliati lætati sunt, & rapinam rerum suarum cum gaudio susceperunt.

[64] Adsit jam, quæso, omnis ætas, omnis sexus, [& omnes Catholicos ad commiserationem invitat;] omnisque conditio, adsit, obsecro, omnis turba Catholici nominis, quæ gremio materno toto orbe gestatur, quæ sola germanum commodare novit affectum, quæ didicit a Paulo magistro, & gaudentibus collætari, & cum lugentibus lamentare. Conveniant simul ad domum nostri doloris, & paribus oculis fundamus flumina lacrymarum, quia causæ & fidei nostræ unum est negocium. Nullum volo ad condolendum mecum hæreticum convenire, qui forte addere concupiscit super dolorem vulnerum meorum, & gratulatur quotidie malis meis. Nolo, nolo ego extraneum, sed fraternum quæro affectum: nolo aliquem filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, & dextera eorum dextera iniquitatis: quia filii alieni semper mentiti sunt mihi, qui inveteraverunt & claudicaverunt a semitis suis. Isti dicunt mihi quotide: Ubi est Deus tuus, dum affligitur populus precioso agni sanguine comparatus? Inter quorum opprobria ego ad flagella paratus, cantare non desisto Domino flagellanti: Amove a me flagella tua, quia defeci, non a fortitudine manus tuæ, sed a persecutione hæresis Arianæ. Adveniant omnes, qui mecum angustæ viæ carpunt iter, & propter verba labiorum Dei vias custodiunt duras: & videant, si est dolor, sicut dolor meus. Quoniam vindemiatus sum in die furoris Domini: aperuerunt super me os suum omnes inimici mei, sibilaverunt & fremuerunt dentibus: dixerunt, devorabimus eam. En ista est dies, quam expectavimus: invenimus, vidimus.

[65] Adestote Angeli Dei mei, qui numquam deestis constituti in ministerio vestro, [Deinde angelos,] propter eos qui hæreditatem capessuri sunt æternæ salutis, & videte Africam totam, dudum tantarum ecclesiarum cuneis fultam, nunc ab omnibus desolatam: tantis ordinibus sacerdotum ornatam, modo sedentem viduam & abjectam. Sacerdotes ejus & seniores in desertis locis & insulis defecerunt, quærendo sibi escas ad manducandum, & non inveniunt. Considerate & videte, quia Sion civitas Dei nostri facta est vilis, facta quasi polluta menstruis inter inimicos suos. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes invadere & ingredi atria sua, de quibus præceperas, ne introirent ecclesiam tuam. Viæ ejus lugent, eo quod nemo veniat in die festo. Egressus est a facie omnis decor & deliciæ, didicerunt vias asperas ambulare, virgines & juvenes ejus in aulis educati monasteriorum, abierunt in captivitatem Maurorum, dum lapides sancti * ejus disperguntur, non tantum in capitibus omnium platearum, sed etiam in locis squallidis metallorum. Dicite Deo nostro susceptori, & habentes fiduciam supplicandi, quoniam tribulatur, & venter illius turbatus est a fletu ejus: quia sedit inter gentes & requiem non invenit, nec est, qui consoletur eam. Quæsivit a Patribus Orientis, qui simul contristaretur, & non fuit: consolantem, & non invenit: dum manducaret in esca sua fel, & in siti sua potaretur aceto, sponsi & Domini sui passiones imitando, qui idcirco passus est pro ea, ut sequatur vestigia ejus.

[66] [Sanctosque invocat;] Deprecamini patriarchæ, de quorum stirpe generis nata est, quæ nunc laborat in terris. Orate sancti prophetæ, cognoscentes afflictam, quam antea vaticinante præconio cecinistis. Estote Apostoli suffragatores ejus, quam ut congregaretis, universum orbem, ascendente in vobis Domino, ut equi velocissimi cursitastis. Præcipue tu Petre beate, quare siles pro ovibus & agnis, a communi Domino magna tibi cautela & solicitudine commendatis? Tu sancte Paule, gentium magister, qui ab Hierusalem usque ad Illyricum prædicasti Euangelium Dei, cognosce quid Vandali faciunt Ariani, & filii tui gemunt lugendo captivi f: universique ingemiscite sancti simul pro nobis Apostoli.

[67] [ut ecclesiæ Africanæ succurrant.] Sed scimus, quia indignum est vobis pro nobis orare, quia ista evenerunt nobis, non ad probationem, quomodo sanctis, sed malis meritis supplicia debebantur. Sed & pro malis orate jam filiis, quia & Christus oravit etiam pro inimicis Judæis. Sufficiant castigationi, quæ juste illata sunt nobis, & jamjamque delinquentibus venia postuletur. Dicatur angelo percutienti: Sufficit; jam cohibe manum tuam. Quis ignoret hæc nobis probrorum nostrorum scelera procurasse, aberrantibus a mandatis Dei, & in lege ejus nolentibus ambulare? Sed prostrati rogamus, ut non spernatis vestros miseros peccatores, per eum, qui vos ad Apostolicum culmen provexit humiles piscatores. Tenuit sceleratissimus Hunericus dominationem regni annis septem, mensibus decem, meritorum suorum mortem consummans. Nam putrefactus & ebulliens vermibus, non corpus, sed partes corporis ejus videntur esse sepultæ. Sicut ille legis datæ transgressor rex quondam, ut asinus sepultus est, ita iste in brevi simili morte periit g.

ANNOTATA.

a De Liberato medico ejusque uxore & filiis egerunt Majores nostri ad diem 23 Martii, tom. III ejusdem mensis, pag. 461.

b Nomen Catholici semper fuit distinctivum veræ fidei, ut testatur Lactantius lib. 4, cap. 30. S. Augustinus contra epistolam Manichæi cap. 4 ait, hæreticos, peregrino alicui quærenti, ubi ad Catholicam conveniatur ecclesiam, non audere ostendere basilicam suam vel domum.

c Hujus Cresconii cum prædictis confessoribus 23 Martii meminerunt Acta nostra loco citato.

d Post hæc verba a Victore Vitensi describitur valida fames in Africa exorta, quam Surius omisit, quia historiam Eugenii parum spectat.

e Is fuit rex Tyrrhenorum notus sua feritate apud veteres Latinos scriptores.

f Hic in aliquibus Victoris Vitensis codicibus interseritur hæc ad B. Andream oratio: Tu Petri germane, & non in Passione dispar, gloriose Andrea, qui interpretaris virilis, quoniam viriliter certasti, considera gemitum Africani populi, & non displiceat tibi, sed interveni pro nobis ad Deum.

g Varia in variis codicibus est Victoris Vitensis clausula. Sed hæc loci restitutio ex Ruinartio facta mihi præplacet: nam videtur auctor alludere ad id, quod refertur Jeremiæ cap. 22, ubi propheta prædicit Joakim regi Judæ, quod sepultura asini esset sepeliendus putrefactus & projectus extra muros Jerusalem. Reliquæ autem lectiones vix sunt explicabiles.

* id est lavacrum

* al. sanctuarii

DE S. CHOLINDUCH MARTYRE
HIERAPOLI, UT VIDETUR, IN SYRIA.

SUB INITIUM SECULI VII.

SYLLOGE HISTORICA.

Cholinduch martyr apud Græcos, Hierapoli, ut videtur, in Syria (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus, sexus distinctio, cognatio; elogia ex Synaxariis Græcis.

Hierapolis duplex potissimum distinguitur: unam Syria, alteram Phrygia sibi vendicat. Harum priorem Sanctæ nostræ assignamus, causam daturi paragrapho proxime sequenti, prolatis ejus gestis ex Auctoribus synchronis. De ea agunt Græci, apposito passim titulo Martyris, [In Synaxariis nota die non uno.] & cognomento Mariæ. Menæa impressa hoc die ipsam referunt; uti & eorum Index Ms. cum Maximo Cytherorum Episcopo. Sirletus vero eam habet XI hujus: Synaxarium Basilianum XII cum Menologio Slavo-Russico, apponente annum DLXXXVIII, quo vixerit: adde Supplementum ad Menæa impressa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, ejusque Menæum, nec non Menæa Bibliothecæ Ambrosianæ eodem die XII. Consequens itaque est, nimis determinate dicere Henricum Valesium in Annotationibus ad cap. 20, libri 6 Euagrii, ejus diem natalem Græcos celebrare XI Julii, ut addit legi in Menologio, Sirleti intellige: præter quod nullum est ex modo allatis, quod ista die eam referat. Efformatio nominis multiplex est; nimirum Cholinduch, Golinducha, Chelinduche, Golinduch, Golanducha, Golauduch, Colinduca; & si quæ sunt aliæ ejusdem nominis metamorphoses; quibus lectorem morari nolim.

[2] Tomo 1 Julii pag. 634, inter alios Martyres locum etiam suum dedimus cum Sirleto S. Cholinducho, [Perperam Vossius virili sexui eam annumerat,] monentes nomen Cholinduch pariter haberi apud ipsum die XI hujus. Iidemne isti omnes, an diversi? Imprimis Martyrem relatum die tertio, distinguendum esse a nostra, evincit non modo virilis sexus, cui ipsum accensendum putamus ex terminatione nominis ejus; sed maxime hoc probant tempus, quo passus fuit, genusque ac comites martyrii; de quibus nos ibidem in eorum elogio: ut necesse sit duos ejusdem nominis sed diversi sexus martyres, diversis diebus inserere Fastis sacris; relatam vero die XI huc retrahere, ab hodierna haud distinctam: tametsi Vossius lib. 3, de Historicis Græcis pag. 416, virili sexui eam imperite annumerat, ita scribens: Golauduch ille a magis Persis variis excruciatus tormentis, martyris coronam accepit anno DXCIII, ut est apud eosdem (Euagrium ac Nicephorum) ac Theophylactum in historia Mauritii Imperatoris lib. IV, cap. XII.

[3] At vero si eorum, quos citat, textus vel levi oculo inspexisset, [e textibus, quos citat, erroris convictus.] non adeo turpiter hallucinatus fuisset. Euagrius quidem aptat titulum suum sanctæ matri Golanduch; cui consonat narratio inferius producenda; Theophylactus autem Simocattus ista habet, interprete Jacobo Pontano nostro: Refert autem fama, quo tempore Chosroës in regiam redierit, feminam vixisse apud Hierapolim Cholinducam nomine. Nicephorus ita loquitur: Tum temporis vero etiam Golinduch martyr vivens (ζῶσα in feminino genere) enituit. Quid clarius? Hæc utique præmia ferunt, qui aliena de cribunt, fontes non adeunt. Recte autem vocari potest S. Cholinduch a laudato Theophylacto martyr vivens aut viva: quia martyrii quidem pœnas, sive, ut cum Euagrio inferius citato loquar, diuturnum & laboriosum martyrium pertulit in vita, non vero palmam in morte tulit, naturali exitu perfuncta. Valesius loco citato illam ab Euagrio ita appellatam vult: quia post martyrium diu superstes vixit, quemadmodum scribit Nicephorus; quod nobis haud probari videbitur paulo post. Neque tamen scrupulo nobis duximus ipsam martyris nomine appellare, cum ita communiter vocetur a Græcis. Porro cognatam fuisse S. Siræ virginis, de qua tractatum XIII Maii, disco e titulo martyrii, ita referente: Certamen sanctæ martyris Siræ, martyrium passæ in Perside, cognatæ S. Cholinduchæ (quæ & ipsa martyrio coronata fuit) sub Chosroë, avo Chosroïs, qui hoc tempore regnat in Perside.

[4] [Elogia non omnia ejusdem auctoritatis: e quibus suspectum nobis supplementum ad Menæa excissa,] Duplex in promptu est elogiorum classis; alia quippe genuina ac sincera, ab Auctoribus synchronis ad posteros transmissa: alta vero fontes Metaphrasteis sordibus infectos sapiunt, ac fabulosis quisquiliis turgent; ut nimium quantium Græcis familiare est in hac parte loquaculos congerrones agere, ac scenæ servire potius quam veritati: quæ hujusmodi mercibus non leviter contaminatur. Istius farinæ censeo esse Acta in supradicto Supplemento narrata post duos sequentes versiculos, ipsius triumpho adaptatos:

Σκήνοῖς Γολινδουχ, εἰς Ἐδὲμ δὲ σκῆναί σοι
Τὸ τοῦ βαλσάμου, ὡς σκιάζουσαι νάπαι

Scenas Golinduch subit: at est scena illius,
Cæli fluentes balsamo, umbrosum nemus.

Αὐτὴ ἦν ἐκ Περσίδος συνοικήσασα ἀνδρὶ ἀρχιμάγῳ, επὶ μὲν βασιλέως Περσῶν Χοσρόου, Ῥωμαίων δὲ Μαυρικίου. Γενομένη δὲ ἐν ἐκστάσει, ὁρᾷ ἄγγελον Θεοῦ, τόπον αὐτῇ σκότους καὶ πυρὸς ὐποδεικνύοντα, ἐν ᾧ ἰδεῖν λέγεται τοὺς προγόνους αὐτῆς, τοῖς εἰδώλοις πιστεύοντας, καὶ ἕτερον φωτεινὸν, ἐν ᾧ ἐχώρευον, καὶ ἡγάλλον οἱ τοῦ Χριστοῦ λαθρεύοντες. Εἰσελθεῖν δὲ βουλομένη ἐν αὐτῷ, ἐκωλύετο επὶ τοῦ φαινομένου ἀγγέλου, ἀνεπιβᾶν εἶναι τοῖς ἀπίστοις λέγοντος τοῦτον τόπον, Αὐτίκα οὖν ἀνανήψασα, βαπτίζεται, καὶ Μαρία με ὀνομάζεται. Καὶ διὰ τοῦτο καταδικάζεται επὶ τοῦ ἀνδρὸς καὶ παρὰ τοῦ Βασιλέως, καὶ ἐκπέμπεται εἰς τὸ τῆς Λήθης φρούριον, καὶ διαγαγοῦσα ἐν αὐτῷ, χρόνους δέκα καὶ ὀκτὼ, καὶ μὴ πεισθεῖσα, εἰς λάκκον ἐκβάλλεται, ἐν ᾧ ἦν δράκων κατάπληξιν ἐμποιῶν τοίς προσιοῦσι. Καὶ τετραμηναῖον χρόνον ἐν τῷ λάκκῳ ποιήσασα, ἐξημέρωσέ τε αὐτὸν, ὡς αὐτῇ επικλίνεσθαι καὶ ἀναπαύεσθαι. Καὶ ἄσιτος μείνασα, χάριν ἔλαβεν ἐκ Θεοῦ μηκέτι ἀπὸ πείνης ἐνοχλεῖσθαι, μὴ δὲ προσδεῖσθαι ἀνθρωπίνης τροφῆς. Εἶτα ἐκεῖθεν ἀνελκυσθεῖσα, τῷ τοῦ Χοσρόου υἱῷ καθίσταται εἰς ἐξέτασιν, καὶ τύπτεται μάστιξι παρ᾽ αὐτοῦ, ἐξ ὧν μαστὸς αὐτῆς διαῤῥήγνυται, καὶ ἐν σάκκῳ αἰθάλλης καμιναίας ἐμβληθεῖσα τὴν κεφαλὴν, καὶ ἀσφαλισθεῖσα, ἔν τινι τόπῳ καταμόνας προσρίπτεται, καὶ ἀβλαβὴς διαφυλαχθεῖσα, ἐτέθη ἐν οἰκήματι, ἔνθα προσεθάχθησαν ἄνδρες ἀκόλαστοι, εἰσελθόντες ἐνυβρίσαι τὸ σῶμα αὐτῆς.

[5] Οἱ δὲ εἰσερχόμενοι, ταύτην οὐχ εὕρισκον κρυπτομένην παραδόξως ὑπό τινος ἀορασίας. [ex Synaxario Sirmondi,] Σφραγισθεῖσα οὖν τὸν τράχηλον, καὶ ἀπαγομένη τμηθῆναι τὴν κεφαλὴν, ὑπὸ ἀγγέλου ἐῤῥύσθη, ὃς ἀοράτως τὴν σφραγίδα σώαν ἐκ τοῦ τραχήλου αὐτῆς ἐκβαλὼν, τῷ ἀπαγόντι δημίῳ δέδωκεν ἀπολῦσαι αὐτήν. Τῆς δὲ δυσφορούσης ὑπὲρ τὸ μὴ παθεῖν ὑπὲρ τοῦ Χριστοῦ, ἐπιστὰς ἄγγελος, ξίφος κατέχων, πλήττει αὐτὴν κατὰ τοῦ αὐχένος, καὶ ἔδοξε τομὴν ἐργάσασθαι, καὶ τῆς τομῆς ὡς αἷμα ῥευσάσης, ἐξ οὗ καὶ τὰ περικείμενα αὐτῆς ἱμάτια ἐμολύνθησαν, καὶ ἰάσεις πολλὰς εἰργάσαντο. δὲ Ἁγία παραγενομένη ἐν Ἱεροσολύμοις, καὶ προσκυνήσασα τοὺς ἁγίους τόπους, τισὶ μοναστερίοις παρέβαλλεν, ἐν οἷς δυσσεβοῦς Σεβήρου αἵρεσις ἐπολιτεύετο.

[6] Αἰτησαμένη δὲ παρὰ τοῦ Θεοῦ ἀποκαλυφθῆναι αὐτῇ, εἰ χρὴ προσελθεῖν τῇ κοινωνίᾳ αὐτῶν, [& Ms. Chiffletii;] ὁρᾷ ἄγγελον, δύο κατέχοντα ποτήρια, ἓν μὲν σκότους μεστὸν, καὶ ἕτερον φωτός. Τὸ μὲν οὖν τοῦ φωτὸς τῆς καθολικῆς Ἐκκλησίας ἐστί. Τὸ δὲ σκότους αἱρετικῶν. Παρακληθεῖσα δὲ ὑπὸ τοῦ κατὰ καιρὸν ἱερέως τῆς ἐκκλησίας παραγενέσθαι ἐν Κωνσταντινουπόλει, καὶ τὰ ἀγαθὰ τοῖς βασιλεῦσιν ἐπεύξασθαι, εἶπεν ἐγγυς εἶναι τὴν αὐτῆς μετάστασιν, καὶ εἰς τὸ χρεῶν ἀνάλυσιν. Ἐλθοῦσα οὖν ἀναμέσον τοῦ Νιτζιβίου καὶ τοῦ Δαρᾶς εἰς τὸ εὐκτήριον τοῦ ἁγίου Σεργίου, καὶ τῷ Θεῷ εὐχαριστήσασα, καὶ νόσῳ μακρᾷ κατασχεθεῖσα καὶ μέλλουσα ἐκλιμπάνειν, ηὔξατο παντὶ τῷ κόσμῳ σωτηρίαν, καὶ οὕτως τὸ πνεῦμα τῷ Θεῷ παρέθετο. Τελεῖται δὲ αὐτῆς σύναξις ἐν τῷ μαρτυρείῳ τοῦ ἁγίου Τρύφωνος, τῷ ὄντι πλησίον τῆς ἁγίας Εἰρήνης ἀρχαίας καὶ νέας.

[7] Erat ipsa (Golinduch) e Perside, cohabitans viro magorum principi, [quod & latine,] sub imperatore Persarum Chosroë, Romanorum autem Mauritio. In ecstasin vero rapta videt angelum Dei, qui ostendebat ipsi locum tenebrarum & ignis, in quo fertur vidisse majores suos, qui idola coluerant; & alium luminosum, in quo choreas ducebant & exultabant cultores Christi. In quem dum vellet intrare, prohibebatur ab angelo, qui ipsi apparebat, dicente, locum istum infidelibus impervium esse. Mox itaque ad meliorem mentem reducta, baptizatur, & Maria cognominatur. Qua de causa a viro, & ab Imperatore condemnatur, & dimittitur in custodiam Lethes; ubi exactis octo & decem annis *, & a proposito non dimota, injicitur in lacum, in quo erat draco, horrorem incutiens adeuntibus. Tribus autem mensibus in lacu morata, eum mansuefecit, adeo ut se ipsi inclinaret, & requiesceret. Cum vero absque cibo degeret, gratiam accepit a Deo, ut a fame non cruciaretur, & humano cibo non indigeret. Postea inde extracta, filii Chosroæ tribunali sistitur, flagrisque ipsius jussu cæditur. Unde mammilla ejus disrupta fuit; atque ipsa in saccum, fuligine camini instructum, capite projecta, at illæsa; in locum quemdam solitarium projicitur; at sine damno conservata, in domo ponitur, in qua constituti erant viri, ut eo ingressi, corpori ejus injuriam inferrent.

[8] [hic redditur:] Postquam intrassent, ipsam haud repererunt, mirabiliter absconditam, ut non videretur. Itaque, apposito ad collum signaculo, cum abduceretur, ut capite plecteretur, ab angelo liberata est; qui invisibiliter signaculum servavit integrum; a collo ejus ereptum; & lictori, eam abducenti, tradidit, ut eam dimitteret. Ubi autem ægre ferret, quod non pateretur propter Christum; angelus, qui adstabat, gladium tenens, percutit collum ejus, & scindenti similis apparuit, fluente e scissura sanguine, quo vestimenta ejus, quibus erat induta, respersa fuerunt, multasque sunt sanationes operata. Sancta vero Hierosolymam digressa, & loca sacra venerata, ad monasteria aliqua se appulit, Severi hæresi infecta. Cumque petiisset a Deo, ut sibi revelaret, an cum illis communicare par esset, angelum videt, tenentem duo pocula; unum quidem tenebrarum plenum, alterum vero luminis. Luminis autem, Catholicæ Ecclesiæ (symbolum est) tenebrarum vero hæreticorum. Accita porro ab eo, qui tum temporis erat Pontifex ecclesiæ, ut Constantinopolim tenderet, & illis, qui imperabant, bene precaretur; dixit prope adesse discessum suum, & debitam naturæ resolutionem. Postquam autem pervenisset ad medium Nisibis & Daræ ad oratorium S. Sergii, Deoque gratias egisset, longo morbo detenta, jamque defectura, precabatur toti orbi salutem, & sic spiritum Deo tradidit. Celebratur autem ejus solennitas in oratorio S. Tryphonis, quod est prope S. Irenæ antiquæ & novæ.

[9] [& notationibus illustratur.] Notat Rosweydus in Onomastico suo ad Vitas Patrum, locum Lethes (Græce λήθης) id est oblivionis, fuisse postremis temporibus apud Persas carcerem, cui Lethe nomen impositum; in quem nullus nisi capitali supplicio destinatus conjiciebatur. Addit nominis etymon ex Procopio lib. 1, de Bello Pers. Quidam enim casu fortuito in hunc carcerem injectus fuit; nec ejus apud illos, qui ipsum ei mancipandum judicabant, memoriam superesse lex sivit: sed prædictio calamitatis, ipsa fuit mors. Unde & denominationem hanc apud Persas accepit. Semel autem Armenorum Historia dicit per legem carceris Lethes dissolutam esse Persarum potestatem hoc modo &c. Paulus Diaconus Histor. lib. 17: In Perside autem est carcer, qui dicitur Lethe, & Rex Persarum multos a diversis gentibus in hoc conclusit una cum captivis civitatis Daræ. Porro de Dara, ab Anastasio Imperatore ex vico ignobili, in urbem evecta, sita in Mesopotamia ad limitem Persicum, & a Justiniano Imperatore non segniter munita, agit Procopius de Ædificiis lib. 2, cap. 1. Non procul inde Nisibis; de qua supra etiam mentio. Jam vero non mirum hic alicubi ad limites Persidis oratorium stetisse S. Sergio sacrum: non modo quia hic Martyr, ut ait Baronius ad annum 592, in Oriente celeberrimus fuit; sed etiam quia vota ab ipso Chosroë in periculis constituto, sedulo studio eidem nuncupata, fuisse, ibidem tradit. De quo videri potest Euagrius lib. 6, cap. 21. Et sequenti anno narrat, eumdem jam ad suum regnum restitutum, misisse ad Gregorium Episcopum Antiochenum, crucem multo auro & lapidibus pretiosis exquisite elaboratam, qua honorem Sergii, martyris incliti illustrari voluit. De templo antiquo S. Irenæ CPoli, a Constantino Magno ædificato; alioque ejusdem nominis novo, agit Cangius CPolis Christianæ lib. 4, pag. 147.

§ II. Alia quædam ejus elogia: Acta Sanctæ ex purioribus fontibus.

Quamvis Synaxarium Basilianum nihil habeat singulare, quod præter illa, quæ jam dedimus, hic referri mereatur; [Quid de S. Golinduch Synaxarium Basilianum,] tamen quia totus mensis Julius istius Synaxarii, ad calcem tomi primi excusus Græce, Latine vero redditus suo quoque die per omnes ejusdem mensis tomos vagari debet, visum est de more hic etiam eum Latinum reddere: Christi martyr Cholinduch e Perside fuit sub regno Mauritii. Dum vero cohabitaret viro magorum principi; videt in somnis angelum Dei, qui ostendebat ipsi locum luminosum, in quo justi ducebant choreas, & alterum tenebrosum, in quo idololatræ pœnas dabant. Dumque tentabat intrare in luminosum locum, prohibebatur, dicente angelo: Quod si non fias Christiana, non intrabis. Simul atque igitur e somno evigilasset, baptizatur. Quod ubi innotuisset viro suo, & Imperatori, inclusa est in custodia, cui nomen Lethe: deinde in lacum, in quo erat draco, per multos etiam annos immissa, variis modis cruciata est: & apposita ad collum bulla, ducebatur, ut capite plecteretur. Postquam autem angelus bullam abjecisset, salvam illam dedit lictori; qui Sanctam contristatam quod non pateretur propter Christum, percutiens spathula secundum collum, sanguinem quidem inde fecit effluere, at non abscidit caput. Post hæc cum vixisset, multisque prosuisset, migravit ad Dominum. Hæc ibi; quæ sunt compendium Synaxarii supradicti; cui fere consonant quæc habet Raderus noster parte 1 Viridarii Sanctorum a pag. 245, e Menæis impressis. Longe brevior est in rebus gestis Sanctæ recensendis Sirletus; pauca, quæ compendio refert, apud ipsum videri possunt die XI hujus.

[11] Multus etiam est in historia Golinduch pertexenda Nicephorus Callistus lib. 18 Hist Eccl. cap. 25, [ac Nicephorus Callistus?] nonnulla adjungens iis, quæ supra dedimus, nonnulla inde resecans; magis rem ex vero relaturus, si plura resecuisset. Magis Persicis prognatam dicit, Asmodoch scilicet patre, & Myzuch matre .. primario ex senatu viro in matrimonio collocatam, duos progenuisse filios. Et post triennium per exstasim extra se ipsam raptam, ab angelo divino dispensationis salutis nostræ mysterio esse initiatam; deinde Magis traditam tormenta plurima sustinuisse, ac miracula infinita & prodigia mirifica edidisse; identidem angelo, qui dux ejus fuit, ad eam veniente, & ut leviter & facile omnia perferret tormenta, curante: multas etiam res arcanas indicasse, utpote providentiæ gratiam a Deo consecutam. De dracone prudenter tacet; utinam plusculum sibi etiam temperasset in sequentibus! Postquam multos annos tormentis excruciata, coronam martyrii ferre concupivit, qui ei solitus erat apparere, angelus assistens, & juvenem quemdam ensiferum producens, desiderio ejus satisfecit: præcipiente namque illo, juvenis caput ejus ferro resecuit; & sanguis ejus e jugulo profluens in interiorem ejus lineam vestem femoribus tenus cruentatam manavit: quæ vestis innumera visa est edere miracula; atque illa etiam, post resectionem capitis, deinceps superstes vixit: Hæc satis. Reliqua, quæ habet, melius dabuntur ex scriptoribus synchronis. Interim nullo modo fit mihi verisimile aut credibile, quod asserit Valesius in Notationibus ad librum 6, cap. 20 Euagrii, Nicephorum Callistum Vitam ejus (Cholinduchæ) ac martyrium, & res gestas breviter descripsisse, sicut a Stephano Hierapolitano episcopo, qui librum de ejus Vita scripsit, acceperat. Superest, ut adeamus puriores fontes, defæcatas inde aquas hausturi; quarum adminiculo superiora, in quibus vera falsis videntur immixta, ex purgari queant a sordibus.

[12] [Dantur sinceriora ex Euagrio:] Laudatus Euagrius eodem libro 6, cap. 20 brevissime gesta Martyris perstringit interprete Valesio in hæc verba: Iisdem temporibus (egerat de Chosroë Juniore) Golanduch, martyr vivens ac spirans, apud nos mansit: quæ a Persarum Magis graviter excruciata, diuturnum & laboriosum martyrium pertulit, multaque miracula perpetravit. Porro ejus Vitam scripsit Stephanus antiquior, episcopus Hierapolitanus: qui claruisse legitur circa annum 598. Utinam ea aliquando erui possit, ut transmittat ad posteros plurima de hac Sancta scitu dignissima, quæ haud dubie ibidem describuntur, atque hactenus nos latent. At jacturam hanc utcumque compensat Theophylactus Simocattus lib. 5 cap 12, cujus textus, ex jam dicta fortasse Vita contractus, sive, quod præplacet, ex fama communi acceptus, ita habet ex versione Pontani nostri:.

[13] [& ex Theophylacto,] Refert autem fama, quo tempore Chosroës in regiam redierit (de quo Euagrius lib. 6, cap. 19; quemque Baronius anno 593 in regnum restitutum refert) feminam vixisse apud Hierapolim, Golinducham nomine; sed τίς καὶ πόθεν; quæ & undenam fuerit, secundum poëtam, dicatur sane, ut magnificentissima narratione perfruamur. Nata est Babyloniæ e magorum familia. Pater ejus de illustribus præfectis, vectigalibus Persicis exigendis præerat. Postquam vero ætate florescens, viro tempestiva esse cœpit, homini nobili desponsa est. Forte epulis cum marito accumbebat; cum visa est repente viribus defici, manereque immoto corpore, & longo intervallo sensibus convalescere. Qui casum intuebantur (si modo divinam hanc exstasim casum nominare licet) adolescentulam interrogant, quid ei acciderit. Respondet, acerbas alicubi sub terra pœnas constitutas; magnorum contra bonorum delicias Deum maximum colentibus decretas fuisse; quem Christiani religiose venerantes, a Persis irrideantur.

[14] [Acta Sancti] Tum vir ejus verba subsannare, perspectoque constanti illius Christianismi complectendi proposito, fustibus impingendis ad sanitatem reducturum arbitrari: necem insuper minitari, quam Persæ more majorum illis inferunt, qui magorum dogmata aspernantur. Sed illa divino amore mentem erecta, aures claudere; dicta in vento & aura scribere. Eidem alia quædam divina, præstantiorque illustratio contigit. Astitit enim angelus forma & veste fulgentissimus, iterum priora ei spectacula exhibens, & mox futurum mariti obitum prænuntians. Prædicta eveniunt: maritus diem suum obit: mulier relicta Babylonia, Nisibin proficiscitur; ibique Christianorum sacerdotes nacta, vicissim confitetur magnalia Spiritus: atque ab iisdem sacerdotibus vere cælesti & arcana Christianorum disciplina initiatur.

[15] Hoc ut magi compererunt, eam requisitum se in viam dant: [breviter describente.] Nisibi adsunt, & potissimum agunt, indeque secum abducere feminam conantur. Cum verbis actum agerent, tetro carceri eam longo tempore includunt: sed auxilio Dei omnia circumspicientis, eamque nullo tempore absque testimonio sibi relinquentis, angelo apparente e custodia exit; atque Romanorum provinciæ succedens, apud Hierosolymam insignem & inenarrabilem Dei magnificentiam divulgat, sacrisque precationibus ad sepulcrum magni Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi effusis, & Crucem passi monimentum similiter venerata, Hierapolim regressa est: multaque eventura Chosroæ vaticinata (cum etiam Romanis de ejus ad ipsos perfugio ac transitione, antequam fieret, prædixisset) & vita exemplo angelico, atque ut decet Sanctos, tum animo tum corpore traducta, ab his rebus mortalibus discessit, tolerantiæque corona triumpho sempiterno redimita est. Brevis quidem, at sincera narratio: procul valere jussis oratoriis phaleris, adornationibus scenicis, & catastrophis parum verisimilibus; qualia superius in productis elogiis nonnulla notavimus, theatro aptiora, quam Actis Martyrum sinceris ac genuinis.

[16] [Quo tempore vixerit; quo loco obterit S. Cholinduch.] Ceterum non rari aut obscuri præluxerunt nobis characteres, ut de ætate, qua Sancta vixerit, statuatur. Hujusmodi characteres sunt Mauritius, Chosroës (Junior videlicet) Euagrius ac Theophylactus Simocattus; adde Stephanum Hierapolitanum, Vitæ scriptorem; e quibus arguimus, Sanctam floruisse exeunte seculo sexto, & forte etiam septimi initia attigisse. Utra vero Hierapolis, in qua videtur e vita migrasse, quantum colligimus ex textu Theophylacti num. 15, hic intelligi debeat; an Syriæ, ab eodem lib. 6 cap. 19 nuncupata metropolis Euphratesiæ; an vero Phrygiæ; non videtur ambiguum: nam si oculos conjiciamus in profectionem Sanctæ Nisibin versus, relicta Babylonia; venerationemque sepulcri ac crucis Domini nostri Hierosolymis, unde in civitatem Hierapolitanam regressa sit, de quibus loquebatur Theophylactus; non videtur alia Hierapolis hic posse intelligi, quam Hierapolis Syriæ in provincia Cyrrhestica; in qua supremos transegerit ac clauserit dies, inde in cælestem Hierapolim translata.

[Annotatum]

* melius infra: longo tempore.

DE S. MILDREDA VIRG. ABBATISSA
CANTUARIÆ IN ANGLIA.

CIRCA AN. DCC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Mildreda Virgo abb. Tanetensis, Cantuariæ in Anglia (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sanctæ cœnobium, in Taneti insula, ejusque fundationis occasio.

Cantia Angliæ provincia, a Belgio & Picardia non nisi freto divisa, qua parte ad Orientem & Septemtrionem in Oceanum quodammodo excurrit, angulum in extremis suis maritimis finibus protonait, [Hoc die colenda Sancta] qui qua continentem spectat, lato alveo circumseptus, insulam efformat, antiqua religione & sacris monumentis celebrem, quam inter alias sanctissimas virgines, virtutum & miraculorum fama illustriorem reddidit ea, qua de hic nobis agendum est, S. Mildreda, Mildrada, Mildrida seu Mildritha, e regio Anglo-Saxonum sanguine progenita, septuaginta sanctimonialium mater & institutrix, egregiis scriptorum Anglicorum encomiis laudata, de qua in Prætermissis olim locuti sunt Majores nostri XX Februarii, eam ad hunc diem, utpote natalem, remittendo his verbis: S. Mildredæ virginis corpus in monasterio S. Augustini Cantuariæ anno CIⅠƆCCLXII, X Kal. Martii in novo feretro positum est, ut in Chronico scribit Wilhelmus Thorn. pag. 1905. In Martyrologio Anglicano Wilsoni adscriptus huic diei natalis ejus in priore editione, in posteriori translatio, sicut & in Menologio Laherii. Ferrarius simpliciter ista habet: In Anglia, S. Mildredæ virginis. Citat in notis Molanum, qui ejus hoc die non meminit, sed XIII Julii, ut & Miræus in Fastis, tradit corpus Daventriam allatum. De Saussayo ibi etiam sermo est, sed nos de ipso agemus infra.

[2] [celebri parthenoni præfuit in Taneto insula,] Insulæ totius, cui nomen Tanet, seu Tanetum vel Tanatum, templorum ejus veterum & monasteriorum topographicam tabulam satis accuratam exhibet Monasticon Anglicanum tomo 1, pag. 84, quam hic, ut cimelium non contemnendum, ad operis nostri formam contrahi, in æs incidi & recudi curavimus, quamquam Monasticon istud eruditis notissimum sit, & in multorum manibus versetur. Neque enim dubitamus quin Catholicorum oculis placitura sint vetusta illa pietatis Anglicanæ specimina, atque adeo distinctior idea Mildrediani cœnobii, alias Menstrei dicti, cujus vestigia aliqua sive rudera superesse necesse est, cum in prædicta insula, prout in geographica Cantiæ mappa exprimitur, oppidum hodiedum aut pagus exstet, nomine Mynster, eo ipso, ni fallor, loco, quo olim S. Mildredæ monasterium visebatur, fluvio quam mari vicinius: cujus possessiones omnes qua demum ratione cujusque donatione ad cœnobium Cantuariense S. Augustini, cum Sanctæ ipsius sacro corpore transierint, fusius suo loco explicabit laudatum Thornii Chronicon; hodie earum superstes dumtaxat tristis memoria, a protestantibus Anglis in prædicto Monastico ad nos transmissa.

[3] [de qua satis mira narrantur.] Mira olim de Tanetensi ea insula memorasse dicitur Solinus, quæ Salmasius Isidoro tribuit; quasi ejus terra serpentum impatiens, eos, etiam in alias partes delata, plane enecaret, unde nomen ei inditum sit ἀπὸ τοῦ θανάτου, quam etymologiam falsam comprobant & quotidiana experientia, & scriptores Angli apud Blavium in Atlante Anglico pag. 159, ubi plura de Danorum in eam exscensionibus & repetitis cladibus invenies. Ad nos spectat, quod ibi de S. Augustino Anglorum Apostoto, non sine hæretico sarcasmo adjungitur, eum nempe multis post annis in hanc terram conscendisse, cujus benedictioni fœcunditatem adscripserint sacerdotes creduli, monachusque Gotcelinus exclamaverit: Felix tellus, Tanet, sua fœcunditate, sed felicissima tot deiferorum advenarum, imo tot civium supernorum hospitio! Egbertus rex Cantianorum tertius, ut Domnevam matronam, quam injuriis prius oneraverat, deliniret, latifundium hic concessit, in quo illa LXX virginibus velatis monasterium posuit, cui præfuit Mildreda, ob sanctitatem inter Sanctas relata, & Reges Cantii plurima contulerunt: sed imprimis Withredus, qui, ut morem ejus ævi adnotem, ex ipsius donatione ad cumulum confirmationis, cespitem terræ, quam donavit, super ipsum altare posuit. Quæ de Danorum grassationibus subjicit, melius ex Thornio referemus, ubi de historia translationis.

[4] Hic ad uberiorem cœnobii notitiam faciet, non solum expressa totius insulæ topographica tabula, [Commissum in SS. Etheldredo & Etheldrytho pueris parricidium,] verum etiam fundationis ejus occasio & historia, nullibi opportunius referenda, quam cursim perstringit Mabilio in Annalibus Benedictinis tomo 2, lib. 19, pag. 13, monasterium exstructum asserens anno Christi DCLXXII. Prædictam historiam a pluribus recentioribus traditam invenio, ast a nullo fusius aut distinctius quam a laudato Thornio, Chronici sui cap. 24, in varias partes a nobis dissecandam. Huc igitur spectat, quod habet sub initium, narrata prius, quam paragrapho 3 dabimus, S. Mildredæ prosapia, ubi sic pergit: Medio tempore mortuus est Ermenredus, qui reliquit duos filios suos prædictos, scilicet Ethelredum & Ethelbrytum fratri suo Ercumberto, ut eos custodiret, & cum adulti essent, eisdem hereditatem suam fideliter resignaret: qui per tempus, dum viveret, fratris desiderium adimplevit. Obiit tamen ante legitimam puerorum ætatem die sancti Deusdedit, & pueros prædictos Egbrito filio suo, in hereditatem regiam succedenti, attentius commendavit, sub forma & causa supradictis. Erat tunc quidam Regis præfectus, nomine Tunor, qui permissione & consensu regis Egbriti, prædictos parvulos, suos videlicet consobrinos, & fratres Dompnenæ apud Eastri interfecit, & eos sub regio solio abscondite sepelivit. Sed lux cælestis super innocentes lucens post mortem, scelus absconditum hominibus revelavit.

[5] Quod videns rex Egbertus multum expavit, & ea de causa post sororem eorum Dompnenam misit, [occasio fuit condendi cœnobii,] ut ipsa interfectionis pretium reciperet. Quæ veniens recepit terram in Thaneto, scilicet terram XLVIII aratrorum, ibique postea construxit monasterium monialium adjutorio regis illius. Hactenus recte & ad rem satis, nisi eam pluribus adornare visum esset, audi totam historiam: Iis sic actis, S. Theodorus archiepiscopus, & S. Adrianus abbas monasterii hujus, & clamor totius populi regem pro consensu parricidii arguebant, & suadent eidem, ut sororem juvenum occisorum accersat Dompnenam, & petat ab ipsa veniam pro scelere perpetrato. Accersita, venit rex tristis, veniam petiit, & dona plurima posuit coram ipsa. Illa vero munera renuit, & regi veniam concessit, hoc solummodo petens, ut ei daret locum in Thaneto ubi posset monasterium ædificare pro fratrum suorum memoria & regis indulgentia impetranda. Ipse petita concessit, & rogat dicere, quantum sibi placeat possidere. Respondit Dompnena; Quantum, inquit, cerva mea currere poterit uno cursu. Quo concesso, in conspectu regis & multorum procerum ac populi, in Thaneto emissa cerva currit velociter, rege & ceteris sequentibus, atque eventum rei exspectantibus.

[6] [cujus fabulosæ circumstantiæ rejiciuntur,] Isto tempore prædictus Tunor, invidus occisor innocentium, clamavit, Dompnenam incantatricem, & insipientem regem, qui terram eam fertilem & nobilem bruti animalis indicio tradidit auferendam. Necdum verba compleverat, & ira Dei ascendit super eum, & aperta terra ipsum miserum deglutivit. Sic subito sepultus & mortuus descendit ad inferna, agro & loco, in quo sic cecidit, nomen Timorsleap, ex eventu rei perpetim relinquendo. Hoc facto, timor & tremor venerunt super regem, & momordit eum conscientia maculata. Jam cerva rediens, excusso termino longo & lato quadraginta octo aratrorum, ad Dominæ suæ vestigia se recepit; & totum spatium terræ Dompnenæ rex tradidit & suæ posteritati ecclesiasticæ, beato Theodoro benedicente, & ista firmiter confirmante. Ipsa vero Dompnena, cum regis adjutorio, construxit cœnobium virginale, videlicet manerium de Menstre, & superiorem partem capellæ in eodem manerio, quam in honore beatæ Mariæ Virginis sanctus Theodorus archiepiscopus dedicavit. Postea ipsa Dompnena filiam suam Mildredam in partes transmarinas, ad monasterium virginum, quod Kalun vocatur, transmisit, ut ibidem imbueretur regulæ disciplina: quam illuc advenientem abbatissa ejusdem monasterii, cujus nomen Wilcoma, eam suscepit cum honore.

[7] [uti & plura S Mildredæ vitæ adjuncta.] Hactenus Thornius, historiam aliam subnectens de fornace accensa, in quam S. Mildreda, propositas nuptias aversata, jussu Wilcomæ abbatissæ conjecta fuerit, sed incolumis servata, de qua pluribus agendum erit paragrapho 3. Ceterum in ipsa nostra tabula, pro pictoris, opinor, arbitrio, delineatum habes præfatæ cervæ cursum; bellici ferme aggeris instar, qui an satis apte fingatur, plures haud dubie mecum dubitabunt. Ad quid enim adornandæ hujuscemodi satis nugatoriæ inventiones, ubi de Egbriti, seu Egberti regis pœnitentia constat, qua ductus ipse Dompnenam accersiverit, eaque interfectionis pretium receperit, terram videlicet in Thaneto quadraginta octo aratrorum, quibus figurandis determinandisque necessarius omnino non erat bruti animalis cursus, quem utcumque expenderis, sive ascendendo sursum, sive descendendo deorsum, nihil prorsus significare, fatearis necesse est. Ut verbo dicam, non magis mihi placet tota currentis cervæ narratio, quam fornax Kalensis in Gallia, de qua dicto § 3, latius disserendum. Tunoris meritam punitionem nemo negaverit, at vero an ita acciderit, quemadmodum hic memoratur, vadem equidem me non præbuero: id certum est, locum indicatum in ipsa etiam tabula, paulo infra medium, diserte expressum esse, sub nomine putei Thunor. Hæc de cœnobio ejusque fundatione; nunc de Sanctæ cultu ea referemus, quæ a Martyrologis, tum antiquis tum recentioribus, aliisque consignata sunt.

§ II. Sanctæ cultus ex Martyrologiis, elogia & reliquiæ.

Pro Sanctæ cultu stant Martyrologia, atque imprimis codex Usuardinus Ultrajectensis, seculo XII in Anglia auctus, [In multis Usuardinis signata,] quem Rosweydinum appellavimus, in quo hoc die ita legitur: Et Mildradæ virginis, sororis S. Lebuini, Deo dilectæ & in Cantia depositæ. Errat codicis scriptor dum S. Mildredam facit Lebuini sororem, nisi spiritualem dumtaxat intelligat, aut forte eo respiciat, quod jam tum reliquiæ ejus Daventriam in superiori Geldria vel potius Transisalania translatæ fuerint, & cum sacris sanctorum Lebuini & Marcellini lipsanis depositæ. Simplicius, sed corrupto numine eam annuntiat editio Lubeco-Col. Eodem die, S. Milaradæ virginis. Brevius etiam Grevenus: Mildredæ virginis. At Molanus distinctius: Item S. Mildradæ virginis in Cantia, jam in Daventriam translatæ. Rem pluribus explicat in Indiculo: S. Mildreda virgo sanctissima in Cantia sive Cantuaria claruit, habuitque tritavum Ethelbertum regem, quem Augustinus Anglorum apostolus convertit. Reliquiæ ejus Daventriam sunt translatæ, sed præcipuam portionem arbitror in Anglia remansisse: ex Legenda enim Sanctorum Angliæ, quæ nunc a manibus longius abest, alias notavi; an in Taneto quiescat, an Cantuariæ, altercationem esse, necdum sedatam. Natalis est tertio Idus Julii.

[9] Rem nitidius amplificavit is qui ex Molani schedis Natales Sanctorum Belgii collegit Petrus Louwius, [elogio ornatur in Natalibus Molani,] ita hoc die ex Legenda Sanctorum Angliæ & Martyrologio Ultrajectino rem deducens: In Cantia, S. Mildradæ virginis, in Daventriam translatæ: Quam Dompneva mater sacris studiis imbuendam, ultra mare misit ad Calum monasterium; ubi successu temporis abbatissæ propinquus Virginem adamavit, & ad nuptias, cooperante abbatissa, concitavit. Virgo autem supra firmam petram fundata, respondit abbatissæ: Quomodo doctrix castimoniæ, & dux virginum, ad corruptionem me allicis? Mater mea huc ad scholam direxit, non ad nuptias: pudicitiæ hic documentum quæsivi, non maritum, ad virtutum perfectionem veni, non ad matrimonium. Stupenda autem sunt, quæ ob hanc constantiam illata pertulit probra & supplicia. Reversa autem domum, cum virginibus septuaginta in Thaneto habitum religionis suscepit a Theodoro archiepiscopo, & consensu matris abbatissa consecrata est, & in ea congregatione plena virtutibus ad Dominum migravit, & cum magno honore est sepulta. Monasterium autem Dani piratæ combusserunt: unde postea reliquiæ translatæ sunt Cantuarium ad monachos S. Augustini, vel, ut canonici asserunt, ad suam D. Gregorii ecclesiam. Fortassis utraque ecclesia reliquias habet; sed & portionem aliquam inde Daventriensibus allatam esse, testantur supradicta verba Martyrologii Ultrajectensis.

[10] Neque sane de præfatis reliquiis, a quo, quando aut qua ratione Daventriam pervenerint, quidquam aliunde hactenus innotuit, [ob reliquias Daventriam translatas,] ut ex Molano accipere debuerit Saussayus quidquid de his in Gallicano suo Martyrologio tradidit, tum hoc die, tum, ut supra diximus, XX Februarii. Ita ibi habet in Supplemento: Daventriæ in Belgio, susceptio corporis S. Mildredæ virginis, cujus in isto Martyrologio natalis colendus signatur tertio Idus Julii. Tum hoc die: Daventriæ in Belgio, veneratio reliquiarum sanctæ Mildredæ virginis Anglicanæ Deo sacratæ in Calensi monasterio agri Parisiensis, quæ in Cathedrali sancti Lebuini ecclesia, cum corporibus sancti ipsius Lebuini, nec non beati Marcellini repositæ, transitus ejus hodiernum diem effecere celebrem. In quo hic erret Saussayus, satis manifestum est, ceterum ad Daventrienses reliquias quod attinet, ex eodem Molani fonte sua hausit Miræus in Fastis, qui, præmissa episcopatus istius a Paulo IV anno 1559 erectione, ita subjungit: In Cathedrali S. Lebuini basilica Daventriensi, quæ est viginti canonicorum, adservari solet pars reliquiarum S. Mildradæ virginis Anglicanæ & corpora sanctorum Lebuini & Marcellini.

[11] [de quibus aliqui nimis confidenter scripserunt.] Monasticum Wionis de sæpe dictis reliquiis paulo confidentius loquitur, ut ex ejus verbis intelliges: Cantiæ in Anglia, depositio S. Mildradæ virginis, Mervaldi regis occidentalium Merciorum filiæ, ac Pendæ regis neptis, quæ cum annis multis sanctissimam in monasterio insulæ Thanatos, sub disciplina regulari vitam duxisset, miraculis clara migravit ad sponsum: cujus reliquiæ ex monasterio S. Augustini in Cantia, ubi jacebant, postea in Daventriam translatæ sunt. Prætereo quæ breviter Dorganius & Menardus, tum quæ fusius memorat Bucelinus, pro his enim omnibus sufficiet Anglicanum Wilsoni, in posteriori editione paulo correctius, tametsi & istic in nonnullis aberrans: Minsterii (intellige Monasterii?) in insula Thanet, depositio sanctæ Mildredæ virginis, filiæ Mervaldi regis Merciorum, quæ in tenera ætate, contemptis mundi vanitatibus, secessit in Galliam, ibique se Deo dicavit in monasterio virginum apud Chellas prope Parisios. Verum postea in Angliam redux, & collectis in unum septuaginta aliis virginibus, abbatissa constituta est novi monasterii, quod a S. Theodoro, Cantuariensi archiepiscopo exstructum fuerat in insula Thanet, quod nunc Minsterium dicitur, ubi in summa vitæ sanctimonia animam cælesti sponso reddidit circa annum Domini sexcentesimum sexagesimum quartum. Varia adhuc supersunt in Anglia templa & monumenta in ejus honorem dicata, præsertim in civitatibus Londinensi & Cantuariensi. Quæ hic corrigenda sunt, ex aliis intelligentur.

[12] [Aliud Mahevii encomium.] Petrus in Catalogo lib. 11, cap. 68, paucis multa confundens, referri non meretur, sed notari possunt Castellani verba: In insula Thaneto, diœcesis Cantuariensis, S. Mildrithæ virginis abbatissæ, filiæ Mervali principis Merciorum, quæ in Calensi cœnobio, diœcesis Parisiensis educata fuerat. Reliquiæ ipsius translatæ sunt Daventriam in Transisalania. Postremum locum occupet (ne recentiores omnes referre cogamur) qui ex scriptoribus Anglis, in Ordinis sui trophæis longiorem orationem concinnavit Eduardus Mahevius, sic verbis suis rem complexus: In insula Taneto, vulgo Tenet, quæ Cantio adjacet, natalis S. Mildredæ virginis & abbatissæ, sororis sanctarum virginum Milburgæ & Mildgythæ, quæ nobilissimis, imo regiis orta parentibus, virtute & castitate multo exstitit illustrior, & demum hac vita mortali sanctissime transacta, æternam virginitatis & bonorum laborum, Domino donante, coronam accepit. Deinde vero ad textus sui confirmationem plures citationes accumulat ex Wigorniensi, Westmonasteriensi, Malmesburiensi, Harpsfeldio & aliis, quorum ferme omnium si non expressa verba, saltem sententias in Vitam a se adornatam transtulit Capgravius, cujus Legendam sequenti paragrapho nonnihil discutiemus.

§ III. Natalis, ætas, Acta, lectiones, translatio & miracula.

De sanctissimæ Virginis ortu & genere, quæ ei cum sancta sorore Milburga communia sunt omnia, agendum fuit ad hujus natalem diem XXII Februarii, [Sanctæ genealogia ex Thornio.] quod ubi solita sua diligentia præstitit Henschenius, laudatum supra Wilhelmum Thornium secutus, cujus textum ex dicto Chronici cap. 24, saltem pro iis qui Februario carent, referre non pigebit, sic iste genealogiam texit: Ethelbertus rex habuit ex regina Berta filium Edbaldum filiamque Ethelburgam, alio nomine Thate dictam, quæ data fuit Edwyno regi Northunhymbrorum in conjugem, quem S. Paulinus missus cum Ethelburga convertit ad fidem, & eumdem baptizavit cum sua gente. Immixtis aliis quæ huc non spectant, dicere debuit, ex Edbaldo processisse Ermenredum, qui genuit ex uxore sua Ostana Ethelredum & Ethebrytum, & sorores eorumdem Ermemburgam & Dompnenam, Ermemburgham & Ermemgriham. Fuerunt autem rex Egbertus & rex Lotarius & dicta Ermenhild & Ercongota filii Ercomberti regis, fratris Ermenredi & reginæ Sexburgæ, uxoris Ercumberti. Quo pacto familias sanctas conjungit. Dompnena autem, quæ secundum quosdam est dicta Ermemburga, traditur in uxorem filio Pendæ regis Merciorum, nomine Merwale, quæ genuit sibi filium, nomine Mersin, filiasque tres, sanctam Milburgam, sanctam Mildredam, & sanctam Milgitham, post quorum procreationem rex & regina, pro merenda vita æterna, Deo devoverunt castitatem. Hactenus Thornius; ex quo, quæ ibi sequuntur, § 1 dedimus.

[14] De vario matris nomine agit Mabilio sec. Benedictini 3 parte 1, pag. 444, ubi non solum Domnenam dictam fuisse, [De ætate variæ sunt opiniones,] sed etiam Ermenburgam, & per contractionem Erburgam appellatam observat: de qua re pluribus ante ipsum egerat Alfordus noster ad annum 668, num. 8, eam non Domnenam aut Dompnenam, ut Thornius passim, sec cum aliis Domnevam indigitans, oppositosque scriptorum Anglicanorum textus concilians. Atque his de nomine satis sublatæ videntur difficultates, ast non æque obvium est, certam sanctæ ejus filiæ Mildredæ ætatem figere. Et quidem Alfordus Martyrologium Anglicanum, quod anno 664 superius ejus obitum consignavit, rectissime refutat; at prorsus non video, quid ipsum impulerit, ut eumdem referret ad annum 676, cum eo tempore adhuc junior esse debuerit, & vixdum abbatissæ munus suscepisse, ut ex aliis mox erit manifestius. Laudatus Mabilio, loco proxime citato, dum eam seculo octavo cum matre Domneva & Milburga sorore connectit, id ut minimum indicare voluit, verosimillimum sibi esse, sanctam Virginem ad id usque tempus vitam suam protraxisse; quo certe sensim deducemur, si vera sunt quæ idem tradit in Annalibus suis Benedictinis tomo 2, lib. 19, num. 26, Tanetense monasterium conditum non fuisse ante annum sexcentesimum septuagesimum secundum.

[15] [non facile conciliandæ,] His enim positis, non solum certum est, S. Mildredam ante id tempus vita excedere non potuisse, verum etiam cum a tot virtutibus in eo cœnobio exercitatis in Actis laudetur, haud dubium videri potest, quin notabili aliquo temporis spatio antistitis munere perfuncta sit: nodus difficultatis in eo vertitur, ut quis alicunde educat, quamdiu in eo munere superstes fuerit. Sæpius jam citatum Wilhelmi Thornii Chronicon sic rerum seriem disponit, ut post hæc verba, ipsa vero Dompnena cum regis adjutorio construxit cœnobium virginale, videlicet manerium de Menstre, & superiorem partem capellæ … quam in honore beatæ Mariæ Virginis sanctus Theodorus archiepiscopus dedicavit: immediate subjungat; Postea ipsa Dompnena filiam suam Mildredam in partes transmarinas, ad monasterium virginum, quod Kalum vocatur transmisit, ut ibidem imbueretur regulæ disciplina. Id vero si admittimus, ut plane nihil est quo admittere prohibeamur, consequens primum est, eam saltem annis aliquot, saltem duobus aut tribus apud Kalenses commoratam fuisse, antequam in Taneto abbatissæ munus susciperat; alterum autem, obitum ejus nimium præcipitare scriptores Anglos, apud quorum nonnullos, prius mortua supponitur, quam exstructum fuerit ipsum Minstreium cœnobium, anno nimirum, ut iterum dicam, 672.

[16] [Verosimilius est seculum & attigisse.] Communior est opinio, obitum ejus figendum circa annum 680 (melius ait Mahevius eam circa id tempus claruisse) at rectius ascendit Castellanus ad annum circiter septingentesimum, a cujus calculo minime abhorrendum est. Quin imo cum sancta soror Milburga ad usque annum 722, vel ad 724, ut Mabilio censet, Wenlocensibus virginibus præfuerit, cur hæc nostra octavum seculum, saltem aliquousque ingredi non potuerit? Id que adeo statuendum videtur, nisi Edburgæ, quæ ipsi suffecta est, medii seculi & amplius regimen tribuamus, utpote quæ anno primum 751 mortua dicitur: unde in aliorum opinione, qui S. Mildredæ obitum an. 676, aut citius innectunt, sequeretur, Edburgam totis quinque & septuaginta annis Tanetensi cœnobio præfuisse, quod quam incredibile sit, nemo non videt. Interim tamen cum nulla certa vestigia suppetant, ex quibus determinatam epocham eruere liceat, mediam viam cum Castellano ingressus sum, Virginis transitum anno circiter 700 innectendo. Quot annis vixerit, magis etiam incertum est; uti & illud quod tam diserte asserebat supra Saussayus, Virginem Deo sacratam fuisse in Calensi monasterio agri Parisiensis: quod tamen longe facilius admitto, quam totam illam persecutionum, plagarum, & quidem perpessarum in clibano flammarum, ac mirabilis fugæ narrationem, quibus Legendam suam nimis quam liberaliter exornavit Capgravius: jam propius a nobis conveniendam.

[17] Recte supra notavit Molanus, stupenda esse, quæ ob constantiam illata pertulisse legitur probra & supplicia; addere poterat, tam prodigiosa esse, [Quæ in Actis incredibilia sunt,] ut apud cordatum neminem fidem inventura sint, præsertim cum satis levi auctoritate nitantur, multis post beatum Virginis obitum annis, nescio a quo primum adinventa, quæ satis solerter exponit Alfordus, ad annum 676, num. 10, pag. 354, in hunc modum disserens: Multa de ejus constantia & virginitatis amore narrantur; multa patientiæ exercitia, quæ fortiter fecit atque sustinuit. Prætereo tamen illa, quia fidem superare videntur. Potuit quidem illa in monasterio existens, in veste adhuc seculari, ad nuptias peti, quas illa, sine dubio, pientissime respuit: quod tamen ideo in caminum, vasto incendio præparatum, a Calensi abbatissa conjecta sit, non ausim asserere. Dixerit forte aliquis, Mildredam e Gallico incendio, quod in ejus castitatem parabatur, intactam exiisse, & flammas illas immaculato pede conculcasse; quod puto certissimum. Hinc qui postea scripserunt, parum caute aliud incendium, alias flammas concipientes, ornaverunt Virginem inutili fuco. Si enim illa tam immania passa est, si tam ingenti miraculo servavit Deus virginem suam, cur id antiqui tacuerunt? Cur Malmesberiensis & alii, qui Mildredam nominant, sanctamque nuncupant, presserunt silentio, quod Deum & Virginem summe commendaret? Mildredam ergo e Galliis in Britanniam reduco, ubi certiores habeo virtutum ejus & benefactorum testes.

[18] Ita quidem Alfordus, mitissima famosæ narrationis interpretatione & censura, cui paulo severiorem adjecit Mabilio, [mitius ab Alfordo explicantur.] citatis supra tomo & pagina; ubi relatis aliquot Thornii verbis; dum recitat, inquit, factum ejusdem abbatissæ, quæ Mildredam in ardentem clibanum projici fecerit, quod cuidam ejus propinquo nubere recusaret. Hæc aliaque id nugarum genus refellere non vacat. Si tamen Wilcoma umquam Kalæ parthenoni præfuit, ea est addenda vulgatis indicibus Kalensium abbatissarum. Crediderim ego, quamquam id expressius non insinuet Mabilio, historiunculam illam, quæ potiorem Actorum S. Mildredæ partem implet, causam fuisse, cur ipsa in collectionem suam non inseruerit, quidquid rem eamdem adoptaverit jam dictus chronologus Thornius, auctor ipsi alias satis probatus. At quidquid hujus sit, utcumque rem sæpius versaverim, ad eam quoquo modo vindicandum, ita figmentum olet, ut nisi fixum nobis esset & sacrum, integra & intacta Acta qualia accepimus, producere, historiam totam, ut jacet, ex Legenda expungerem. Sub ea igitur cautione intelligendi sunt numeri 2, 3, 4 & 5. Sequentes duo Sanctæ virtutes, relatas de inimico victorias, & felicissimum obitum complectuntur. Ab 8 ad 12 recensentur miracula, quibus adjungitur satis mira apparitio ad probandam sacri corporis apud Augustinienses monachos præsentiam; ac demum translatio alia sequitur, tamquam a Lanfranco facta ad ecclesiam S. Gregorii canonicorum regularium, unde perseveraverit contentio, quam se hic legisse, supra testabatur Molanus.

[19] Verum de sacri corporis elevatione & Cantuariam translatione tam multa adducit Thornius, [De elevatione & translatione reliquiarum.] cujus relationem post Acta dabimus, ut dubium omne tollere videatur: idque adeo magis verosimile redditur, quod translata post Danicas grassationes ad S. Augustini monachos universa S. Mildredæ, matrisque ejus Domnevæ in Taneto insula hereditate, nihil pronius sit cogitare, quam quod eodem jure etiam sacra omnia ad eos devoluta sint; præterquam quod idem S. Mildredæ corpus sæpius in ejusdem Augustiniani cœnobii ecclesia transpositum fuerit; ut non solum evincit Thornius, in ampliori sua jam dicta narratione, verum etiam legitur tomo nostro sexto Maii, ubi de S. Augustini aliorumque in ea ecclesia translatione, a Gocelino monacho fusius agitur, ut habes pag. 431, 432 & alibi. Adde diplomata super eadem translatione, a Canuto & Eduardo regibus concessa, quæ in citato supra Anglicani Monastici loco videri possunt. Eorum porro auctoritatem Capgravii & aliorum dictis longe præferendam, nemo, opinor, ibit inficias. Neque vero hodie de suscitanda ea controversia magnopere laborandum est: utrovis loco depositæ olim fuerint; an Cantuariæ earum modo ulla supersit memoria, utrum item Daventriæ notæ sint, quæ olim istic venerationem habuere reliquiæ; nec quæsivi, nec quærere in his temporum circumstantiis satis tutum existimavi. Ad Acta regredior.

[20] [Lectiones ex Legenda contractæ,] Quæ præter Kalensis istius martyrii descriptionem, circa miracula & apparitiones in Legenda memorantur, qua fide digna sint, aliorum judiciis pensanda relinquo, dum de iis altum silent præcipui Anglorum historici a Mahevio non oscitanter discussi. Neque Legenda minor, in novem lectiones distributa, quam olim accepit Rosweydus ex pago Milham, apud Watenas, ubi proprium Officium in usu fuisse dicitur, ad alia illustranda multum confert, contracta ipsa ex Capgravio, & novo dumtaxat stylo exornata, ut ex specimine infra subjiciendo intelliges. Aliud brevius compendium etiam Ms. reperio, ex codice monasterii S. Amandi desumptum, indeque ad nos transmissum, quod satis est hic nominasse. Miraculum in hac epitome additur, apud alios scriptores non repertum. Habent & ipsum jam dictæ lectiones Milhamenses cum aliis obiter quodammodo indicatis; quæ omnia, uti & aliud, quod Thornius suggessit, ad calcem, post translationis historiam subnectemus. Hic unum superest, ut ex prædictis lectionibus, in quibus nomina propria mirum in modum deformata sunt, specimen aliquod exhibeam, ex quo de reliquo contextu fiat conjectura; inde ad Legendam ipsam perrecturus. Sic habet lectio secunda:

[21] Gloriosissima autem Domneva tres pretiosissimos flores sanctæ Trinitatis, [eam involvunt potius quam illustrant.] tres sanctissimas Christo sponsas Milburgam, Mildretham, & Milgitatam florificavit, & hoc quasi trifolium lilium pro sceptro tulit. Nomina simillima, par formarum gloria, æqualis gratia: mens & amor & sanctitas trium erat unica. Hinc Milburga, ut fides, inde Milgitata, ut spes, media coruscat Mildretha, ut caritas. Nam & in reclinatorio Salomonis media caritate constrata sunt. Sed Domneva post necem germanorum suorum Addelredi atque Adelberti, quos & in Martyres columna lucis, de cælo fusa, mox declaravit, accersita ab Egberto rege, nepote suo, de regno Merciorum quadraginta octo aratrorum possessionem accepit, proposita scilicet conditione, quantum cerva ipsius domestica uno impetu excurrere poterat, sicut ipsa divino spiritu volebat. Hic itaque virginale cœnobium in honore Dei genitricis constituit, & a sancto archipræsule Theodoro dedicare obtinuit, turbæque virginum religiosissimæ ibidem prima materna dignitate præfulsit; sicque beatam Mildretham huic genuinæ regioni suæ secum perpetuavit. Poterat tunc videri quindecennis pusiola, vel beatæ martyris tuæ Agnetis coæva, sensu vero Agnetuso æque grandæva. Hæc sufficere existimo: habe modo Vitam, a gravioribus mendis typographicis correctam. cetera, quæ ad Commentarium reduci non potuere, in annnotatis explicabuntur.

VITA
Ex Legenda Joannis Capgravii.

Mildreda Virgo abb. Tanetensis, Cantuariæ in Anglia (S.)

BHL Number: 5963


EX CAPGRAVIO.

Virgo sancta Mildreda ex nobili prosapia a orta est; cujus tritavus exstitit Ethelbertus Cantuariorum rex, [Orta regio sanguine, in Galliam destinata,] per Augustinum, Anglorum Apostolum conversus. Cui successit Edbaldus filius suus, qui qualiter cum plebe ad idololatriam rediit, & postea resipuit, in Vita S. Laurentii superius vide. Hic Edbaldus Ermenredum & Ercombertam, & sanctam Eanswidam genuit; Ermenredus rex genuit Ethelredum & Ethelbrictum, & filias quatuor, Dompnevam, Ermenbirgam, Ermenburgam & Ermengitham. Dompneva genuit S. Milburgam, Mildredam, Milgitham & Meresin puerum Sanctum. Interfectis enim b sanctis martyribus Ethelberto & Ethelbricto c, rex Cantiæ Egbertus, accersita Martyrum sorore Dompneva, in Thaneto insula locum ad construendum monasterium concessit pro germanorum memoria d & sua indulgentia, sicut in Vita Martyrum clare elucescit. Hinc enim Dompneva filiam suam Mildredam, sacris studiis imbuendam, ultra mare mittit. In seculari enim habitu ad monasterium virginum, nomine Calum, destinata, & liberis tradita, in brevi tempore cunctas virgines humilitate & virtutibus superabat.

[2] Erat autem ejusdem abbatissæ propinquus juvenis spectabilis, [ab abbatissa Calensi fornaci injecta dicitur,] nobilitatis magnæ, quem totius mali incentor in amorem virginis accendit; abbatissaque acrior insurgit precibus, blanditiis puellam occupans, ad nuptias concitavit. Virgo vero super firmam petram, contra omnes impetus tentationum mundata, cuncta respuens dixit: Quomodo doctrix castimoniæ, & dux virginum ad corruptionem allicis? Mater me huc ad scholas direxit, non ad nuptias; pudicitiæ hic documentum quæsivi, non maritum; ad virtutum instructionem veni, non ad matrimonium. Quo audito, abbatissa insequitur suppliciis, cædibus, verberibus, & precibus, ut voluntati suæ acquiescat. Et cum nullis blanditiis nec verberibus consentire vellet, abbatissa, furore succensa, in caminum e vasto incendio præparatum & inflammatum Virginem impulit, & ore fornacis obstructo, omnis vapor intrinsecus constringitur; nullus tamen omnino ardor, nullus æstus eam tetigit, sicut nulla libido mentem ejus maculavit. Post trium vero horarum spatium, cum sancta virgo non solum carnibus sed etiam ossibus consumpta crederetur, abbatissa ad fornacem veniens, audivit Virginem Domino clare voce psallentem; Igne me examinasti Domine, & non est inventa iniquitas in me. Patefacta autem fornace, egressa est Virgo splendidissima, cunctos in admirationem, & quasi in extasim convertens.

[3] [& probris aliis dire affecta,] Fideles hæc audientes, Virginem sanctam venerantur, & adversarii confusi, etiam inviti obsequuntur. Abbatissa enim, unde resipiscere debuerat, & proficiendo pœnitere, acriore armata furore, virginalem palmam magis quam propriam tyrannidem erubescere cœpit: & post aliquot dies humilem Christi ancillam solam inveniens, in eam irruit, invadit, impetit, & insertis utrisque manibus in Virginis cæsariem, in terram allidit, pedibus illam calcat, calcibus terit, tundit pugnis, lacerat unguibus, discerpit crines & exstirpat. Mildreda crines avulsos arripiens, in loco secreto recondit, & castitatis periculum formidans, intimo spiritu Dominum rogat, quatenus eam a tantis diaboli laqueis eripiat, natali solo intactam reddat, vel in paradisum animam suam recipiat. Psalterium f interim scribit, & crines, quos absconderat, in libello collocans, per fidum nuntium matri transmittit, verbis lacrymosis expostulans, quatenus ipsam, inter sathanæ venabula periclitantem, ab angustiis eripiat. Tunc mater sua, missis navibus, cum legatis pro filia misit; abbatissa tamen, pro illatis Virgini injuriis, famæ suæ jacturam timens, nulla prece instigata, illam dimittere voluit.

[4] [mirabili fuga in Angliam rediisse,] Mildreda vero, statuta nocte egreditur, & ab Ægyptiaca servitute liberata, redemptori gratias referebat. Cumque quorumdam vestimentorum ecclesiæ, necnon clavis confixionis Dominicæ g, quæ multo pretio comparaverat, subita fuga cogente, oblita fuisset; fusa ad Deum prece, rediit, disideratum thesaurum cepit, & secum attulit. Deprehensa diluculo Virginis fuga, omnis virginum chorus in planctum convertitur, & persecutrix, pulsatis campanis, omnes advocat, Episcopi auxilium efflagitat, & cum eo validam manum ad rapiendam Virginem mittit. Virgo interim sancta cum suis navem paratam intrans, maris contracti reuma h solummodo exspectabat. Aspicientes interim nautæ armatos persequentes appropinquare, mortis formidine concussi, quid facerent, ignorabant. Nulla resistendi fiducia, nulla erat fugæ via; hostes appropinquabant, refugium maris abscesserat, siccum littus navem alligabat. Cumque Virgo sancta, elevatis ad cælum manibus, preces devotas pro sua liberatione Deo fudisset, littus omne mare subito occupans, naves elevat, & militares cuneos longius proturbat.

[5] [miraculoso signo in lapide relicto.] Delusa itaque persequentium malitia, Mildreda de manibus impiorum erepta, ad portum insulæ, quæ Ipplesfee i vocatur, applicuit. Ibi enim quadratum saxum magnum divinitus præparatum invenit, & cum Mildredæ descendentis de navi vestigia excepisset, ita ea quasi recenti nive aut luto infixa subito ostendit, ut omnes ejus comites, miraculum hoc videntes, in admirationem & stuporem converteret. Non solum æternaliter durat hoc signum, virginea planta formatum, verum etiam variis languoribus afflicti lapidem radunt, & potato pulvere, sanitatem consequuntur. Lapis ille, sicut a nonnullis probatur, a loco illo remotus & ablatus, iterum post modicum in sua sede reperitur: miro modo, quasi ramus arboris, trahentibus cedit, dimissus vero, velut naturaliter resilit in suum locum. Iis populi accensi virtutibus, oratorium in memoriam Virginis sanctæ construentes, sacra porticu saxum illud collocarunt.

[6] Accersito tandem Theodoro archiepiscopo, cum septuaginta virginibus habitum religionis suscepit, [Cœnobio Tanetensi præfecta, multis fulget virtutibus,] & de consensu matris ejus Theodorus eam abbatissam consecravit. Virgo autem sancta virtutis via progredi, non tam sororibus imperat quam monstrat, exemplis provocat, & omnibus humilior apparebat. Ministra esse malebat quam magistra, prodesse quam præesse, famulatu quam præcepto charitatis obsequium docere, diligi potius quam timeri satagebat, jugi abstinentia & vigiliis, orationibus assiduis Deo servire studebat. Cum autem nocte quadam ardente lumine orationibus vacaret, inimicus generis humani candelam ejus exsufflans, penitus exstinxit: cujus insidiis angelus Domini adveniens obstitit, hostem longius excussit, & lumen legenti restituit. Victus ergo malignus in suam perniciem alias molitur insidias occupare; Virginem aggreditur dormientem, quam vigilantem superare non poterat, munita tamen armis fidei, & signaculo crucis signata requiescebat, & angelus Domini adveniens, dormienti assedit, & splendentibus complexam alis obtexit. Exterritus hoc aspectu inimicus, pavore coactus retrorsum ruit, & cum horrendo ejulatu procul aufugit.

[7] Hæc enim per soporem dilecta Deo anima contemplans, [& devicto sæpius dæmone, piissime moritur.] hostem ruina sua tabescentem vidit: cum enim nocte quadam orationi cum lacrymarum profluvio intenta esset, apparuit ei Spiritus sanctus in specie columbæ, & in capite ejus sedere cœpit, alis applaudens totum caput velut corona quadam adstringebat, diu persistens & amplexans caput ejus, ut præ splendore, per unam fere horam videri non posset. Appropinquante die obitus sui, vocatis sororibus suis inter cetera dixit: Pacem & sanctimoniam inter vos habete carissimæ, caritatem Dei & proximi servate, invicem onera portate, invicem obedite, & Deus pacis ac dilectionis maneat semper cum omnibus vobis. Iis & hujusmodi peroratis hortatibus, tertio Idus Julii migravit ad Dominum, & in monasterio, a matre sua constructo, & cui præerat ipsa, cum magno honore sepulta est. Huic in regimine successit sancta virgo Edburga k, quæ cum S. Mildredam ad locum decentiorem transferre vellet, congregato clero & aperto sarcophago, Virginem cum vestibus mundissimis integram & incorruptam inveniunt, ut dormienti similior quam mortuæ appareret.

[8] Piratæ tandem Danorum, in insulam irrumpentes, plebem cædunt, [Vastato cœnobio, Cantuariam transfertur.] laniant, omnia vastant, & virgines sanctas Domini in suo monasterio voraci flamma comburunt, & sic de monasterio illo famoso ecclesia plebeia facta est. Anno autem Domini millesimo septimo, regnante rege Canuto, Elfstanus abbas S. Augustini, cum corpus sanctæ Virginis ad monasterium suum transferre cogitaret, nocte quadam apparuit ei quidam, vultu & habitu lucidissimo, dicens: Scias me optatum tibi nuntium adesse; & de pretiosi corporis S. Mildredæ translatione desiderium & votum tuum consequeris & adimpletum videbis: sic enim placitum & secretum est gratiæ Dei, dilectæ sponsæ suæ honori multorumque saluti prospicienti. Assumpto autem corpore sancto, in pulverem resoluto, ad ecclesiam suam detulit & in feretro pretioso cum honore illud collocavit l.

[9] [Regina Emma, ope Sanctæ pristino honori restituta.] Regnante Edwardo sancto Confessore, Emma mater ejus accusata, regem Norreganorum m ad invadendam Angliam concitasse, thesaurumque infinitum illi misisse, universa ejus substantia regi proscripta, Wintoniæ morabatur, [&] omnium aspectus ac colloquia fugiebat. Quadam autem nocte mentem angustiis fessam, & sopore depressam, puella quædam, sacro velamine decorata, consolata est, dicens: Quare mœrore consumeris? Pro rebus perituris cur te perdis? Quoniam nihil sint terrenæ divitiæ, pereundo te docuerunt, quæ a te cum amatoribus suis defecerunt. Proinde bonum est sperare in Domino quam in principibus & thesauris pecuniæ. Audi tamen consilium meum, & beatæ Mildredæ auxilium, missis muneribus implora, cujus suffulta suffragiis, honori & dignitati restituta, omnes persecutores tuos indulgentiam suppliciter a te flagitare videbis. Ego sum, inquit, Mildreda Christi famula, cujus opem te exposcere suadeo, ecce interventu meo divina tibi præsto sunt solatia n. Cumque regina, ut jussum fuerat, omnia devote complesset, rex maternam injuriam ægre ferens, in pristinam dignitatem eam revocat, & veniam supplex petit.

[10] [Dormitantes in festo suo corripit.] In festo S. Mildredæ quidam campanas pulsantium, ante altare sanctæ Virginis sedens, dormire cœpit: & ecce Virgo sancta, inæstimabili decore fulgida, de tumba procedens, sibique minaciter accedens, elata palma, alapam ei dedit, docens eum, oratorium, non dormitorium ibi esse. Ille a somno exsiliens, sicut prius dormiens viderat prodeuntem, ita prorsus vigilans redeuntem vidit, tumbamque subeuntem.

[11] [Quantum contulerit ad reparationer templi.] Cum ecclesia pristinæ requietionis suæ reparari deberet, & de sumptu solicitarentur multi, vir quidam dives vidit in somnis totum Thaneti populum collectum, invicem de sumptu conferre; & ecce adstitit in medio puella quædam decora nimis, dicens; Audite amatores seculi, & corruptibilium facultatum custodes ac servi; vos grave fertis succurrere ædificio domus Dei; in perituris confiditis, in bonis permansuris non speratis; sed quæ retinetis, peribunt, quæ erogatis, æternaliter multiplicata manebunt. Ecce ego, plus omnibus vobis, huic structuræ proficiam, plus mea valebit inopia, quam omnis abundantia vestra. Quibus a multis auditis, operis consummationi sedulo insistebant. Et cum lignum trabale, in quo laquearia tecti figerentur, tribus pedibus inventum esset brevius pariete, cui superponeretur, contristatus artifex beatæ Mildredæ auxilium suppliciter invocavit: mane autem facto, juxta mensuram operi aptam, tribus pedibus productum reperitur.

[12] [Revelatio de præsentia sacri corporis apud Augustinenses;] Senior quidam, de beata Mildreda, quod in ecclesia S. Gregorii Cantuariæ, ubi Canonici regulares, teneretur, & corpus ejus ibidem coleretur, errans, vidit in somnis, in natali ejusdem Virginis, angelum Domini sibi dicentem; Surge jam, surge & ad nuptias sanctæ virginis Mildredæ procede. Quo tertio audito; ille respondit; Ubi quæso, ait, Domine, eam esse credemus? Apud S. Augustinum, inquit angelus; Et ille; An non potius est, inquit, apud S. Gregorii ecclesiam, ut nos arbitramur? Nequaquam id credas, ait ille; ibi enim numquam fuit; verum indubitanter scias, quod apud sanctum Augustinum est. Et ecce subito videt aulam, in qua quiescebat, splendore nimio coruscare; cæli aperti sunt, & inæstimabili luce effusa, angelos atque supernorum agmina cum immensa claritate descendere, & beatam Mildredam regio diademate præfulgidam, gemmis & omni ornatu gloriæ decoratam, summo omnium tripudio & concentu, usque in ecclesiam S. Augustini, tumbamque suam descendere, clare prospexit.

[13] Inveni enim scriptum in cœnobio S. Gregorii Cantuariæ, [quid opponant Gregoriani.] quod anno Domini millesimo octogesimo quinto Lanfrancus archiepiscopus corpora sanctarum virginum Mildredæ & Edburgæ, in Taneto insula sepulta, de terra lavaverit, & in ecclesia B. Gregorii Cantuariæ, quam ad pauperum solamen, paulo ante de rebus ecclesiæ, cui præsidebat, ditaverat, cum magno honore transferens collocavit. Ibi revera scrinium satis pretiosum adventantibus ostenditur, sed & altercationem inter monachos & canonicos pro corpore S. Mildredæ, nondum tempore nostro sedatam, peritioribus discutiendam relinquo o, qui quod in utroque loco scriptum reperi, ad futurorum notitiam venire volui.

ANNOTATA.

a Prosapia illa explicata est ad 23 Februarii, & hic rursus in Comment. prævio § 3. Quæ de Edbaldi apostasia & resipiscentia obiter subjiciuntur, videnda sunt in assignata Vita S. Laurentii, apud nos in Actis 2 Februarii.

b Melius diceret autem, ad combinandas constructiones.

c In codice Usuardino Altempsiano signantur 17 Octobris, uti & in Anglico Wilsoni, quo die de ipsis agendum erit. Nescio cur a Castellano relati sint inter Sanctos diei incerti, quos aemeros appellat.

d Vide quæ ex Thornio retulimus Commentarii § 1.

e De toto ea historia pluribus actum est § 3.

f Quid hic ad rem psalterium? An quod psalmos seu preces aliquas se scribere simulaverit? Nec res ipsa placet, nec modus eam exornandi.

g Clavumne indicare cupit, quo Christus Dominus crucifixus fuit? Nescio cui satis credibile sit, S. Mildredam tantum thesaurum sibi pretio comparasse.

h Satis patet, fluxum seu æstum maris indicari: an a Græoc ῥεῦμα, explicant glossaria. Nihil placet huic scriptori quod non miraculum sit, aut miraculo proximum.

i Quæ sit ista insula Ippelsflee vero, ficto, aut saltem corrupto nomine, necdum reperi; neque operæ petium puto eam diutius quærere. Si recte sua connectit, & vera est saxi miraculosi historia, opinor, illud non longe remotum fuisse ab ipso Menstreio cœnobio; nam oratorium qualecumque ibi conditum fuisse videtur, & erecta sacra porticus, ubi saxum conservatum fuerit.

k Non una apud Anglos ejus nominis Sancta claruit. Aliquam dedimus 15 Junii: aliam notat Martyrologium Anglicanum 18 Julii; hanc remittens ad 13 Decembris, quo die de cultu & Actis ejus plura disquirentur.

l Quæ hic cursim describuntur, fusius deducet proxime secutura translationis historia.

m Vides indicari regem aliquem aquilonarem, qui hic esse debeat Norwegiæ: at tale crimen Emmæ ab æmulis objectum non lego, ut vide locis notatione sequenti citandis.

n Potuit in oppressæ reginæ favorem etiam aliquid contulisse S. Mildreda, verum obiter hic multa insinuantur, quæ longe aliter gesta memorant scriptores Angli; de probata nempe Emmæ innocentia per calcatos innoxie vomeres ignitos &c. ut videsis in Comment. præv. ad Vitam S. Eduardi 5 Januarii toto § 4 & 5, atque item 2 Julii § 1, de S. Swithuno, ubi miraculum Sancto isti adscribitur, in cujus ecclesia pridie examinis ipsum exoraverit, & postmodum in eadem sepeliri voluerit Emma; post donationes multas ejus monasterio factas.

o De ea inter binas ecclesias controversia satis quoque dictum est in Commentario prævio.

HISTORIA TRANSLATIONIS
A Guilielmo Thorn monacho Cantuariensi.
Ex editione Rogerii Twysden an. MDCLII.

Mildreda Virgo abb. Tanetensis, Cantuariæ in Anglia (S.)

ex W. Thornio & mss.

[Translationem descripturus Thornius,]De Thornio isto jam supra diximus, Chronicæ ejus capiti 24, præfixum titulum; De vita & origine S. Mildredæ virginis a columna 1905, ubi ab ultima sacri corporis depositione sic historiam suam exorditur: Anno Domini MCCLXII, X Kal. Martii positum est corpus sanctæ virginis Mildredæ in feretro in quo nunc jacet, nempe dum ipse scriberet circa finem ejusdem seculi XIII. Subjungit quod promiserat, satis accuratam Virginis genealogiam, quam in Commentario prævio descripsimus. Tum vero, quod in titulo minime pollicitus erat, varios, post S. Mildredæ obitum cœnobii cajus, & potissimum sacri ejus corporis, ex insula Tanet in Cantuariense S. Augustini monasterium translationem prosequitur, ea occasione quod bona pleraque prædicti Mildrediani cœnobii ad monachos istos Cantuarienses, donatione Canuti Regis transuissent, a quo etiam abbati Elstano potestas facta est, sacras exuvias transferendi. Multa quæ admiscentur & mendosissime excusa sunt, hic prætereo, ea dumtaxat decerpturus quæ nos ad rei istius narrationem perducant. Præmissis igitur hisce verbis: Vixit autem cum sororibus suis usque ad terminum vitæ suæ, sic pergit:

[2] Qua mortua & sepulta cum matre sua Dompnena, [præmittit, quo loco sepulta fuerit,] secunda abbatissa successit ei in regimine beata Edburgha, matertera S. Mildredæ; Ermengytha usque ad finem vitæ cum ea mansit, ibique dum adhuc viveret, elegit pausam * uno milliario ad orientem monasterii, quod B. Edburga in honore Apostolorum Petri & Pauli construxerat, quæ supradictæ virgini Mildredæ immediate successerat: in quo & corpus ejus decenter locaverat, ubi per ccc fere annos requievit, quousque revelatione divina ad hoc monasterium * fuit translata ab abbate Elstano, ut infra clarius apparebit. Illa ecclesia quam construxerat beata Edburga in honorem Apostolorum Petri & Pauli, in quam post aliquot annos transtulit corpus beatæ Mildredæ, totum integrum & incorruptum, & illud ad partem aquilonalem in feretro collocavit, est inferior pars versus occidentem capellæ manerii nostri de Meustre, in qua sepulcrum ejusdem Virginis apparet: quæ ecclesia immediate est conjuncta capellæ beatæ Mariæ Virginis, quam beata Dompnena, ut supra legitur, fieri procuravit. Sequuntur aliqua de beatis Sexburga, Etheldretha, aliisque ejus familiæ Sanctis, quæ huc proprie non spectant. Audi sequentia:

[3] Mortua beata virgine Mildreda abbatissa, beata Erburt, [& quænam ei successerint usque ad vastationem Danorum.] quod dictum est [ejus locum occupavit.] Qua mortua, anno Domini sextingentesimo * quinquagesimo primo, successit Sigeburtha consecrata a Cutberto Archiepiscopo. Tempore hujus Dani, singulis annis advenientes, Thanati insulam devastabant, & moniales paucæ factæ sunt, vexatæ a tribulatione malorum nimium & dolore. Post obitum Sigeburth abbatissæ Seledritha a rege Cudredo subrogatur, ab Alderaldo Archipræsule consecrata. Ista numerum monialium destructum per adventum Danorum, quantum valuit, augmentavit. De aliis abbatissis, istam consequentibus, nisi de ultima, per Danos captivata, quidquam non reperi [in] scripturis. Anno MXI, mortuo Ethelredo rege Anglorum & Edmundo filio ejus, Swera rex Danorum, pater Knuti, cum magno exercitu veniens, destruxit totam insulam Taneti, & dictum monasterium B. Mariæ, constructum a Dompnena, cum monialibus, sacerdotibus, clericis, & aliis pupillis inclusis funditus concremavit. Leofrima abbatissa prædicti monasterii captivata, & eodem anno inter festum natalis beatæ Mariæ & festum S. Michaëlis capitur Cant, & postea destruitur tota Kancia, sed corpus beatæ virginis Mildredæ, & sepulcrum, in quo jacuit in Taneto, intacta certissime manserunt.

[4] Ex sequenti mendosissima constructione id eruendum videtur, dilapsis vel extinctis monialibus, clericos aliquamdiu substitutos, [Tum ostendit favores in monachos Canuti regis,] qui quasi in ecclesia parochiana ministrabant fidelibus, usque ad tempus translationis beatæ virginis Mildredæ ad monasterium beati Archipræsulis Augustini. Atque hic demum subjungitur ipsa translationis historia, quam paulo altius repetit, in hunc modum: Mortuo autem Swera vel Swano, quod idem est, anno quarto post adventum suum, anno proxime sequenti venit filius ejus Knutus rex Daciæ, Noriworgiæ & Scotiæ, & subjugata sibi Anglia, & diviso regno Anglorum in Anglos & Normannos, in Anglia XX annis regnavit, qui istud monasterium & beati regis & martyris Edmundi amplius quam cetera prædilexit; unde sanctum Elmerum abbatem hujus monasterii assumpsit in episcopum de Schirburn, quæ sedes jam ad episcopatum Sarisverieniam vurta est *, qui cæcus factus, reliquit episcopatum, & redit ad monasterium istud, & hic mortuus ante altare sancti Johannis jacet sepultus Scilicet & eodem tempore rex Knutus Elstanum monachum hujus loci in episcopum Wyntoniæ assumere nitebatur. Sed contra totis viribus renitente, ab Elnotho archiepiscopo consecratum abbatem hujus loci constituit, post Elmerum. Itaque abbas Elstanus dilectus Regi & omnibus ante piabilis *, postquam emerat villam de Felkestan pro qua venditor medietatem possessionis ecclesiæ beatæ Mildredæ, qui possidebat tunc, reposuit, cogitabat qualiter regis licentiam pro Virgine transferenda poterit obtinere.

[5] [a quo abbas Elstanus primum bona Menstrei cœnobii,] Sed cum insisteret devotis orationibus, implorans Virginis consensum & Dei adjutorium, ut in his suum desiderium impleretur, quadam nocte apparuit ei quidam dicens; Lætare, Pater, certissime de pretiosi almæ Mildredæ corporis translatione votum tuum & desiderium consequeris. His auditis, remoto dubio, pergit ad Alfwynum, pro se factum episcopum Wyntoniæ, suum benevolum specialem. Qui simul ad Regem venientes dicunt eidem, quæ abbati Elstano sunt divinitus revelata; devote supplicantes regiæ majestati, ut liceat abbati ad monasterium suum transferre corpus sanctum Virginis gloriosæ. Rex gratissime audiens petitionem eorum, dimittit abbati prædicto reliquam portionem possessionis almæ Mildredæ; & omnes terras cum pertinentiis, quæ tunc ad dictum monasterium beatæ Mildredæ pertinebant, vel ablatæ fuerant quovis modo, concessit & dedit pro se & heredibus suis prædicto abbati & conventui monasterii nostri in veram, puram & liberam possessionem perpetuo duraturam, istam donationem cartæ suæ pleno robore confirmando. Sed corpus beatæ virginis Mildredæ transferendum adhuc non concessit, sed abbatem in spem posuit, suum desiderium consequendi.

[6] [deinde post Canuti Roma reditum,] Contigit autem non multum post quod idem rex Knutus Romam adire voluit pro certis causis. Qui dum iter arripuit, venit causa orandi ad ecclesiam istam cum prædicto Alswyno episc. Wintoniensi, qui movit regem de translatione beatæ virginis Mildredæ, ut præmittitur, concedenda. Tunc rex Knutus, manum imponens super altare sancti Augustini, votum vovit Deo & sancto Augustino in præsentia procerum, qui secum venerant, & prædicti abbatis & multorum fratrum præsentium, patria voce dicens: Si gratia Dei & beati Augustini patroni mei adjutorium deduxerit & reduxerit me prosperum in terram meam, promitto veraciter corpus beatæ virginis Mildrethæ in hoc monasterio beati Augustini Anglorum apostoli transferendum. Post factum votum egreditur rex ad Sedem Apostolicam. Expeditis negotiis, pro quibus venerat, cum absolutione & benedictione Apostolica, ad regnum suum dirigit gressus suos. Cum Cant rex venisset in altitudine maris, ita ut regnum suum videre posset, tempestas fere remersit eum, cum classe magna magnatum Angliæ, qui venerant obviam regi suo: sed per vocatum Augustini adjutorium tempestas cessavit & arripuit litus optatum, perdito nullo viro.

[7] [etiam sacrum corpus obtinuerit,] Rex cum omnibus suis ad ecclesiam beati Augustini properat ad orandum, & notum facit omnibus mirum quod eis evenerat infra mare. Et iterum motus rex per prædictum episcopum Wyntoniensem dedit abbati licentiam transferendi corpus prædictæ virginis Mildrethæ, reddens Domino votum suum. Præcepit tamen rex abbati, ut proxima Pentecoste, quæ prope erat, ad se veniret, & translationem faciendam ipse rex per consessum procerum & per litteras suas firmius confirmaret. Abbas autem Elstanus diem præveniens limitatum, ipso sancto sabbato per favorem Emmæ reginæ & magnatum, qui aderant, regias litteras obtinuit, translationem prædictam adhuc faciendam, firmiter confirmantes. Inde sine mora eadem die adiit Thanetum, & amicis & vicinis convocatis, proximo die sequenti, videlicet ipsa Dominica Pentecostes, fecit convivium in domo sua. Peracta igitur solempnitate diei, convivæ revertuntur ad propria cum benedictione abbatis, negotio, pro quo ibidem venerat, omnibus celato. Ipsa quidem nocte cum secretariis suis sibi consciis quid fieret, idem abbas Elstanus ecclesiam ingreditur, & præmissa oratione, cum reverentia & timore accedit ad sepulcrum beatæ Mildredæ virginis venerandæ. Et dum niterentur totis viribus, qui aderant, extrahere reverenter thesaurum absconditum nulla cautela, nullis instrumentis tumbam Virginis poterant aperire.

[8] Tunc abbas tristis valde in spiritu humilitatis & corde contrito, [quod clam insciis incolis ablatum,] Deo & sanctæ Mildredæ virgini fudit orationem cum lacrymis, ut ipsum, quem sancta Mildreda per revelationem ad transferendum corpus suum ad ecclesiam sancti Augustini invitaverat, domum sine suo corpore, pro quo venerat, vacuum non remittat. Item vovit ibidem abbas Elstanus, quod si transferri dignaretur, quod ad ejus feretrum, quod tunc in ecclesia sancti Augustini ante altare paratum erat, pro ipsa imporenda, omni die celebraretur Missa matutinalis, & ejus festivitas omni tempore inter festa solempnia fieret principalis. Hiis dictis, permollitur durities lapidum, & aperitur sepulcrum beatæ Mildredæ virginis; & egreditur odor suavissimus; & assumptum corpus beatæ Mildredæ jam resolutum, posuit in linthiamen nitidum, & ipsum linthiamen cum reliquiis mittit in paratum scrinium. Sicque ipse abbas Elstanus & dominus Godwynus decanus & Benedictus & Radulphus venerabiles fratres hujus monasterii, fugerunt versus domum, portantes scrinium cum corpore beatæ virginis Mildredæ, nihil ibidem de prædictæ virginis reliquiis relinquentes. Homines autem de Thaneto, nescio qualiter hoc scientes, insequuntur abbatem & comitivam suam cum gladiis & fustibus & magna vi armorum, cupientes eripere ab eis corpus Virginis gloriosæ. Sed ante eorum adventum, abbas cum comitiva sua & reliquiis navem intraverat, & fere pervenerat ad litus optatum, & dum persecutores nihil habuerunt in quo poterant persequi fugientes, ad propria vacui revertuntur.

[9] Anno igitur Domini MCXXX, XV Kal. Junii anno regis Knuti XIV, [Cantuariam solenniter transtulerit an. 1030.] & domini abbatis anno VII, videlicet XV Kal. Junii die supradicto, idem abbas Elstanus transtulit de Thaneto corpus beatæ virginis Mildredæ, & clausum in prædicto scrinio positum est ante magnæ altare hujus ecclesiæ, in tumba ad hoc parata. Ad cujus caput prædictum altare constructum erat, in quo Missa matutinalis celebrata fuit omni die. Jacuit autem beata virgo Mildreda in eodem loco videlicet paululum superius quam magnum candelabrum, vocatum Jesse, stat in choro, usque ad tempora Wilfrici junioris, qui dilatans ecclesiam suam, transtulit eamdem virginem in porticum Augustini, ubi tunc jacebat idem Augustinus. Sed post, propter Danorum imminentem devastationem, & ipsorum in Sanctos Dei irreverentiam, per Scotlandum, tunc abbatem, reliquiæ prædictæ Virginis sub tumba antedicta, etsi non satis decenter, ibi tamen satis sagaciter sunt reconditæ, in saxeo sarcophago; ubi remanserunt, donec dilatata ecclesia, cum aliis ejusdem ecclesiæ Sanctis, in suam, quam nunc habent, porticum transferretur, sarcophago illo adhuc integre permanente. In qua translatione tale contigit miraculum, & evidens argumentum contra Gregorianos, corpus beatæ virginis Mildredæ fallaciter usurpantes.

[10] [Occasio translationis alterius] Quidam monachus hujus loci, nomine Maurus, sacrista, jacens in pulpito ecclesiæ nocte proxime præcedente diem hujus translationis, videlicet tempore Scotlandi factæ, vidit vigilans sibi apparentem Virginem in habitu moniali. Et ipso quærente, quæ & qualis esset, & quid ibi ageret tunc temporis; Respondit Virgo apparens: Nescis, ait, quæ sim? Crastino scies, & me videbis oculo corporali. At ille frater Maurus devotius supplicavit eam, dicens; Rogo domina, ut mihi indices nomen tuum. At illa, Ego sum, inquit, quam veneranter habetis, quam sanctam Mildredam appellatis; die crastina me videbitis dixit; & quasi ad thalamum sui porticus remeavit. Contemplator multum admiratus quid esset hoc, & dixit, die crastina videbitis me, diversis cogitationibus plurimum vexabatur. Nocte præterita, proxima die sequente hora diei tertia, prædictus abbas Scotlandus convocat multos fratres in porticum beati Augustini, ubi ipsa jam, ut prædicitur, fuerat tumulata. Nam cum primo esset translata de Thaneto per Elstanum abbatem, posita est in scrinio undique munito & bene obserato, in tumba ante altare, ut prædicitur: clavim hujus scrinii abbas Egelsinus fugiens in Daciam secum asportavit, sed remisit eam abbati Scotlando, divina, ut credimus, voluntate.

[11] [ab abbate Scotlando:] Nam ab astantibus cum Scotlandus quærit, si clavim cognoscant, nullus eorum eam cognovit, præter solum Dominum Godwynum decanum, qui cum Elstano abbate erat in prima translatione Virginis supradictæ. Tunc abbas Scotlandus dixit; Hanc clavem Dominus Engelsinus prædecessor noster fugiens a timore novi regis in Daciam, remisit mihi, dicens, ut hanc gloriosam Virginem cautius reconderem ab iniquo Danorum exercitu imminente. Sic abbas Scotlandus cum aliis qui aderant, feretrum Virginis aperit, & seram scrinii prædicti cum clavi ex utraque parte indentata aperit reverenter. Patuit archa, & in archa plumbea theca, qua reserata, invenerunt ligneam cistam fere consumptam nimia vetustate. In cista aperta nitidum linthiamen aspiciunt, & in linthiamine omnium præsentium oculis, inter quos frater Maurus prædictus extitit, apparuerunt ossa nitida & pulvis corporis resoluti sanctæ Mildredæ virginis gloriosæ. Tunc frater Maurus retulit eis certam quam nocte præcedenti viderat visionem. Hiis ita visis, abbas Scotlandus cum magna reverentia singula reposuit loco suo. Recondita est itaque gloriosa virgo in sarcophago novo in porticu sancti Augustini, donec transvecta est in locum in quo nunc jacet, & intacta permansit usque ad tempus abbatis Rogeri secundi; qui eam iterum transtulit sub hac forma.

[12] Anno supradicto scilicet Domini MCCLXII, abbas Rogerus, [ac demum ab abbate Rogero an. 1262.] perpendens corpus sanctæ Virginis translatum de Thaneto per abbatem Elstanum minus reverenter, quam decuit, collocatum, propter excitandum populi devotionem de ejusdem translatione falsa suspicantis, monumentum Virginis in porticu sua prædicta, videlicet aquilonali a patre nostro Augustino, quo scilicet modo prædicta Virgo reconditur, humili devotione aggreditur & sarcophagum prædictæ Virginis in dicto feretro reperit occultatum; in quo epitaphium invenit scriptum istis versibus:

Clauditur hoc saxo Mildreda sacerrima virgo,
Cujus nos precibus adjuvet ipse Deus.

Tunc abbas lætus ad orientem respiciens sarcophagi, invenit quoddam vas plumbeum, quod cum magna reverentia adaperiens, laminam plumbeam cum tali scriptura reperit in eadem:

Hoc in loculo habetur pulvis Deo dilectæ virginis Mildredæ, ossa vero ejus in tumba ipsius clausa saxo durissimo requiescunt.

Istas sanctas reliquias idem abbas Rogerus reposuit sicut invenerat, quousque eisdem [monumentum] decentius pararetur. Ista autem omnia paucis scientibus facta fuerunt in secretis. Materiem huic dependentem anno Domini MCCLXIX require.

[Annotata]

* sepulturam

* S. Augustini

* leg. septingentesimo

* forte unita est.

* An præ ceteris pius?

MIRACULA
Ex proprio Sanctæ Officio, & eodem Wilhelmo Thornio.

Mildreda Virgo abb. Tanetensis, Cantuariæ in Anglia (S.)

BHL Number: 5964


Auct. W. Thornio.

De Officio Milhamensi & consimilibus lectionibus codicis S. Amandi dixi supra sub finem Commentarii prævii; [Miles in furto deprehensus,] hic solum notandum est, in paucis differre utriusque manuscripti narrationem, sic ut una ex altera corrigi debeat. Initium nonæ lectionis Officii Milhamensis turbatum est & multo verbosior historia reliqua cum Amandina convenit, substantia utrobique eadem, sed hæc multo brevior & nitidior. Sic habet: Quidam miles domum cujusdam nocte irrumpens, magnam partem substantiæ furto abstulit, sed captus mane arctissimo ergastulo constringitur. Eadem die instabat vigilia beatæ Mildrethæ; audiensque excellentia signa ad vesperam, interrogat, quid causæ adesset? Et cognoscens, beatæ Mildrethæ solennitatem instare, ad eamdem cum lacrymis clamare & invocare cœpit. Mira res! ad nomen Virginis rumpuntur vincula, aperta sunt ergastula; cernensque vinctus liberum exitum, ponit animam suam in ea; ascendit propugnacula, & inde se in ima fossæ, velut ab alta rupe in barathrum projecit. Cumque a tanto jactu ante posset extingui, quam a terra suscipi, quasi Virginis subnixus manibus, nil patitur damni. Emergens autem a volucri celeritate a fossa altera, nihilominus exterioris castelli exsuperat propugnacula, atque in tam altæ, quam prius, desiliens fossæ præcipitia, salvus fugit prementia pericula.

[2] [invocata Sancta mirabiliter evadit.] Tunc vero divulgata ejus fuga, tota in illum grassatur turba; quisquis equum ascendere, quisquis pedibus currere poterat, in illum decertat. Ille, ut alter Asahel, omnes antevolat, ad ecclesiæ venit asylum, sed miser ostium invenit clausum. Tunc capiendus erat; nam hostis a calce urgebat. Ad fenestram cryptæ se inde prorupit, insertisque brachiis, ferrum patenti fenestræ objectum invadit, & huic [tamquam] involutus anguis incumbit. Tunc persecutores irruunt & comprehendunt, gaudentes sicut exultant victoris capta præda. Pulsant, trahunt capillis, collo, humeris, brachiis, pedibus, vestimentis, cingulis, nec sufficit unus homo, qui tot manibus teneatur. Acriter utrique decertant; hic pro vita servanda, ii pro fure capiendo. Interea a tantæ turbæ strepitu accurrit claviger ecclesiæ, increpans ecclesiæ violatores, paganos reverentiores esse delubris suis, quam tales asserens ecclesiis suis. Illi contra clamant, regis esse captivum profugum, nec tamen ulterius reum tenere præsumunt; sed datis vadibus in satisfactionem, territi discedunt. Secretarius illico adducit Virginis libertum in ipsum templum, sistens supplicem ante ejus tumulum, immensas Domino & ipsi liberatrici gratias persolventem.

[3] [Translato corpore, cessat siccitas.] O diem illum festivum, quo patriæ salus Mildretha advehitur! tota adeo provincia obviam fertur, hymnus laudis in cælum tollitur; superna gratulantur, & Heliæ inundatione terra exusta renovatur. Rerum siccitate omnia moriebantur, sed adventu salutiferæ Virginis, omnia renascuntur,

[4] [a Regina Emma adjuta.] Regina a summa opulentia dejecta, a gloriosa Mildretha per visum consolata, & priori copiæ est restituta. De hoc miraculo videsis Vitam supra num. 9; & annotata nostra ad litt. N. Pergunt lectiones:

[5] [Apparet 2 virginibus.] Visa etiam est duarum virginum media, crucem auream dextera, & aureum calicem ferens læva, quæ vincebant solis lumina, videntique dare certa remedia. Opinor, hic indicari, dedisse S. Mildredam virginibus istis ea remedia quæ ipsæ postulaverant.

[6] [Sanatur paralytica;] Mulier paralysi & caduco morbo moribunda, integerrime est sospitata a præfulgida sibi apparente Mildretha.

[7] [item puella moriens.] Puella moriens, per revelationem jubetur ad S. Mildrethæ perferri monumentum, factum est & revixit.

[8] [Corripiuntur somnolenti.] Cælica Mildretha inter divinas laudes facie corusca & verbis & alapis somnolentos excitat, seseque sui loci custodem esse pervigilem pronuntiat, quæ nos in Domino jugiter custodiat.

[9] [Paralyticus restituitur.] Gloria in excelsis dum cantatur, paralyticus & debilis voce divina jussus properat ad præclarissimæ virginis Mildrethæ salutis reparatricis, calcaneo integro concreto cum profluo sanguine exsolvitur & erigitur. Turba flere præ gaudio: hinc dicamus perpetuo, Gloria in excelsis Deo.

[10] Hactenus ex prædictis Mss. ad invicem collatis, ut supra monui. [An. 1294 Eduard. bona abbatiæ repetiturus,] Sequitur modo miraculum aliud quod laudatus Thornius Chronico suo inseruit cap. 29, § 10, columna 962, sub hoc titulo: Miraculum Mildredæ pro manerio de Menstre. Paulo longior est historia, quam integram reddere volui; servatis Waranto, Seisitus aliisque barbarismis, quæ satis facile intelliguntur, ita narrat: Anno Domini MCCXCIV, ad suggestionem æmulorum ecclesiæ Dei, petiit Dominus rex versus abbatem S. Augustini, maneria de Menstre & Langeport, Chistelet, Sturre & Salmanston cum pertinentiis, ut jus suum, per quinque brevia de Recto, dicens quod Dominus Henricus rex, pater Domini regis Ricardi consanguineus suus, de prædictis maneriis seisitus fuit tempore pacis, & de ipso Domino Henrico rege descendit, Ricardo regi ut filio & heredi, quo sine herede defuncto, descendit jus regi Johanni, ut fratri & heredi; & quod tale sit jus Domini regis, paratus est verificare.

[11] Igitur IIII Idus Julii accessit Cantuariam rex Edwardus cum Domino Joanne de Berewych & aliis Justiciariis suis, [terretur in somnis a S. Mildreda:] super prætacta materia per brevia de Waranto & de Recto processuri, & ecclesiam Augustinensem manerio de Menstre damnabiliter privaturi; & antiquum hospitium suum relinquens, in ecclesia Christi reverenter susceptus est. Nocte siquidem quæ almæ Mildredæ digno transitu illustratur, videbatur regi in sompnis a Flandria navigio Angliam advenire. Sed & per pelagus tantis tempestatibus & procellis quassatus est, quod & videbatur ei absortibus maris incontinenti deperire. Jussit igitur, ut insulæ Thanetensium, quo citius poterant, navim applicarent, quæ insula visum sibi fuit fore vicina: sed & dum locum affectatum quasi adeptus esset, astitit super litus regia virgo, vestitu circumdata moniali, & baculo suo rostrum navis fluctibus maris per vices reimpellens, ita quod videbatur ipsi regi in januis mortis fore constitutum; sed inter ista rex in hanc vocem prorupit. O tu famula Dei! ecce adest nobis mortis periculum, & nos non sinis applicare, sed nostram vitam infelicem hiis fluctibus proponis terminare.

[12] Ad hæc sancta Virgo: Cum tu rex terram istam quæ mea est a domo requietionis meæ crastina die auferre disponis, [unde mutato consilio,] scias te beneficio istius terræ ab instanti periculo liberari non debere. Igitur spiritu conturbato & similiter strepitu signorum, quæ more principali in monasterio sancti Augustini in matutinis laudibus pulsabantur, rex expergefactus, cubicularium advocavit, quare & ubi esset iste sonitus inquisivit. Ad hæc ille: O Domine mi rex ! iste sonitus in ecclesia sancti Augustini ob annualem solemnitatem sanctæ Mildredæ ibidem tumulatæ constat haberi, quæ abbatissa in monasterio de Menstre extitit prima. Certe, inquit rex, illa est, quæ per visum mihi apparuit, & in sompnis plurimum me conturbavit. Quid plura? Mane autem facto misit idem rex unum militem de camera sua, ut interdiceret Justiciariis antedictis, ne super breve illo forent ulterius processuri. Quod cum sic ex parte regis nunciatum fuisset, unus veritatis inimicus sic proterve respondit; O sapientia regis! nos commodum suum affectamus, & quod in hac parte nobis incumbebat, soliciti eramus, & negotium quasi debito fine concludimus, & ecce consilio minus provido, jam decretum est supersedere. Si vero super istis paulisper procederemus, in medulla Cantiæ eum incorporassemus.

[13] [trepidos abbatem & monachos exhilarat,] Nunciatum est Domino abbati, quod celebraret regi missam solemnem ad tumbam sanctæ Mildredæ, & quod vocem suam ob præsentiam & reverentiam regis unam notam cantando exaltaret. Ad hæc abbas: O carissime! bene nos & fratres nostri merito & perpetualiter possumus lugere, scito pro certo, quod cantus me non delectat, regiis tamen mandatis, prout debemus, volumus complacere. Volens igitur abbas faciem regis spiritu humilitatis prævenire, præcepit, ut quisque monachus alba indueretur; & ita a gradu, qua ad corpora Sanctorum ascenditur usque ad ostium claustri, proni in terram vultu regio se ostenderunt. Novitate cujus rei rex obstupefactus, interrogavit abbatem cur ita monachi sic se haberent? Cui ille: O Domine mi rex ! irruit super nos formido & pavor in magnitudine decreti tui, cum a maneriis nostris, nobis a regibus Anglorum antiquitus collatis, sumus auferendi. Cui rex; Confortamini, inquit, devoti mei, & nolite timere, proxima est consolatio vestra; hæc vero mutatio dexteræ excelsi. Quibus auditis, monachi spiritum consolationis assumpserunt, & Missam festivalem peregerunt. Qua finita, rex abbati visionem suam narravit: & ob reverentiam Sanctorum, istius cœnobii maneria, quæ calumniatus est, eisdem in præsenti perpetualiter confirmavit, cujus tenor talis est:

[14] [novoque diplomate omnia confirmat] Edwardus &c. Sciatis quod cum nos maneria de Langport, Chistelet, Sturre, Menstre & Salmanston in comitatu Kantiæ cum pertinentiis ruper in curia nostra, coram dilectis & fidelibus nostris Johanne de Berewyk & sociis suis Justiciariis nostris, itinerantibus in eodem comitatu, per brevia nostra de Recto versus dilectum nobis in Christo abbatem sancti Augustini Cant. petivissemus ut jus nostrum: nos caritatis intuitu, & ob reverentiam prædicti Sancti, remisimus pro nobis & heredibus nostris præfatis abbati & conventui loci prædicti omnem actionem, quam erga eumdem abbatem habuimus in maneriis prædictis, cum suis pertinentiis quibuscumque, volentes & concedentes pro nobis & heredibus nostris quod prædicti abbas & conventus habeant & teneant maneria prædicta, cum suis pertinentiis, ut jus ecclesiæ suæ prædictæ sibi & successoribus suis sicut ea habuerunt & tenuerunt ante impetrationem brevium nostrorum prædictorum, sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostorum imperpetuum Ob quam causam jussum est per Angliam, ab executione hujus brevis tam de Waranto quam de Recto manus continere. Propterea quamplurimi dicti regni religiosi talem providentiam divinam experti, Cantuariam usque proficiscentes, almam Mildredam actionibus gratiarum quam devote obsequuntur.

DE S. STEPHANO SABAITA THAUMATURGO MONACHO,
IN LAURA S. SABÆ PROPE HIEROSOLYMAM.

ANNO DCCXCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Stephanus Sabaïta, Thaumaturgus, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Brevis Lauræ notitia; Sancti cultus; distinctio.

Tomo tertio Martii nostri, pag. 166 in Commentario prævio numero primo, brevis data fuit notitia Lauræ S. Sabæ, occasione viginti monachorum ejusdem loci Martyrum. Prolixiorem reservamus in diem V Decembris, [Longior Lauræ notitia reservatur in diem 5 Decembris, S. Sabæ, ejusdem auctori sacrum.] S. Sabæ Abbati, istius loci auctori sacrum; ad cujus Acta, sicut ibidem præmonuimus, plenius tractari poterit de ejus situ, incrementis, perturbationibus ac desolatione. Nominis etiam etymon, definitio, distinctio a monasterio, ac vivendi in ea monachorum norma materiam præbere tum poterunt ulteriori inquisitioni. Maxima enim & illustrissima Laura, omnibus Palæstinæ Lauris eminentior, teste Cyrillo Scythopolitano in Vita S. Sabæ, a Cotelerio edita tomo 3 Ecclesiæ Græcæ Monumentorum pag. 229, supra alias, sparsim ibidem variis locis recensitas, nimirum Novam Lauram, Lauram Turricularum, Firmini, ac Sucæ altius evehenda, cujus non minima laus est, S. Stephanum Thaumaturgum protulisse atque aluisse.

[2] Annuntiat ipsum hac die novum Anthologium; Menologium vero Sirleti his verbis: [Annuntiationes ex Synaxariis Græcis nostri Stephani alicubi cum alio confusi:] Commemoratio sancti Patris nostri Stephani Sabaïtæ. Cui consonant Menæa impressa cum suo Indice Ms., & Maximus Cytherorum episcopus, nec non supplementum ad Menæa Græca impressa ex Synaxario Sirmondi ac Ms. Chiffletii: in quo sequentes versiculi ipsi accinuntur:

Καὶ σκῶλα, καὶ θηράτρα, καὶ πάγας βίου
Φυγὼν Στέφανος, εἰς Ἐδὲμ λόχμας ἔδυ.

Obstacla vitæ, compedes, ac vincula
Dum Stephane vitas, nemora paradisi subis.

Notatur præterea in Calendario, a Genebrardo, ac tomo 4 Bibliothecæ PP. vulgato, hac die XIII, nullo addito præter nomen & cognomen. Habetur etiam in Menologio Slavo-Russico Ms.: Memoria beatissimi Stephani Sabactæ (Sabaïtæ) passi anno CCI sub Severo; ubi perperam Stephanum nostrum martyrem facit, vel cum alio aliquo martyre confundit; nam Sabaïta, ut ratio temporis docet, nullus tunc esse potuit; necdum nato S. Saba, Lauræ Sabaïtarum conditore. Julius Græco metricus, Ephemeridibus Græco-Moschis ante tomum 1 Maii insertus, pag. XXXIII signat memoriam S. P. N. Stephani Sabaïtæ, ut supra. Index autem in Typicum S. Sabæ differt ipsum in diem XIV hujus: cujus, ut puto, Typici annuntiatio, a Papebrochio descripta, nihil habet a prædictis diversum, præter cognomentum ἁγιοσαβίτου, quo monachus S. Sabæ fuisse indicatur: compositione paullo discrepante, re tamen conveniente vocabulo cum aliis Synaxariorum citatorum textibus, in quibus Sabaïta vocatur. In supplemento ad Menæa Græca excusa ex Synaxario membranaceo Sirmondi, sive Collegii Claromontani S. J. Parisiis, Stephanus hic turpiter consunditur cum alio Stephano Sabaïta, quando ista tradit die XXVIII Octobris, quo is colitur: Μνήμη οὐ ὁσίου πατρὸς Στεφανου οὖ Σαβαΐτου, ἀνεψιοῦ Ἰώ. [Ἰωάννου] οὖ Δαμασκηνοῦ; de qua re mox pluribus.

[3] [Elogia] Stephanus vero uterque, suo quilibet die, in Menæis impressis eodem fere Officio sacro honoratur. Sufficiat parvum specimen; cujus hic est sensus:

Vita cum verbis congrua
Tibi coronam duplicem,
O ter Beate, præbuit.
Tuo decoram vertici
Vitæ dator imposuit
Christus coronam gloriæ,
Sortite nomen congruum
Rei, beate Stephane.

Alluditur ad vocem στέφανος, Latine corona. Nulla in Synaxariis, quæ ego quidem inspexerim, Sancti elogia reperio: tametsi Papebrochius ad Menæum Chiffletii, a se exscriptum, observet, eum habere elogium, & quidem longius. Sed tam noster Sanctus, qui ibi signatur hoc die, quam alii, diebus sibi propriis, illic notantur simpliciter sine ullis elogiis; sive ab exemplari, unde sunt desumpti Sancti, abfuerint hæc, sive brevitatis causa omissa. At defectum istum, si tamen ullus dici possit, affatim supplebit Vita; ubi versus finem cultissimo & dignissimo elogio condecoratur; quo forsan unice respexit laudatus Paperbrochius, quando ad dictum Menæum longioris elogii notam apposuit. En tibi sparsa in contextu Vitæ honorificentissima epitheta, quibus veluti totidem radiis nomen ejus illustratur. Vocatur prodigiosus seu prodigiophorus, σημειοφόρος num. 42; Thaumaturgus num. 62 & 92; Deifer locis variis; divinus senex num. 69; magnus senex num. 80; senex mirabilis, prodigiosus senex num. 85; sanitatis collator num. 99; mirificus magister 103; vir admirabilis 185. Pluribus ejusmodi delibandis supersedeo.

[4] [Refertur a Castellano, errante in ejus ætate: conjecturæ cur hoc die colatur.] Solus, quod sciam, e recentioribus, Castellanus in Additionibus ad suum Martyrologium Universale S. Stephanum dat hoc etiam die, & distinctius quidem, quam ipsa Synaxaria solent: In Laura S. Sabæ in Palæstina, S. Stephanus Thaumaturgus, monachus, nepos S. Joannis Damasceni. In hoc multum hallucinatur, quod ipsum innectat seculo X, reclamante Vita. Apposite autem ei tribuit titulum Thaumaturgi, in Synaxariis quidem allatis prætermissum, sed a se in illis, quæ adhibuit, alicubi haud dubie repertum: cum Vitæ Auctor sic eum vocet, & Vitæ contextus, quoad pervenit ad nos, constet continua serie miraculorum, vaticiniorum, ac perspicientiæ cordium, occultas quaslibet & albstrusas cogitationes scrutantis: quibus magnus in paucis signorum ac mirabilium patrator extitisse comprobatur. Cur vero ipsius festum non die 2 Aprilis, quo e vita excessit, sed hoc recolatur, prorsus nos latet. Si conjecturis locus; forte monachi Sabaïtæ vel occasione elevati solenniter corporis, vel ne Officio Paschali hebdomadisve Majoris sæpius impedirentur, huc ipsum transtulerunt: nisi forte alio eum removere impulerit alius Sanctus, eodem die 2 Aprilis in Indice dicti Typici notatus, & quidem cum titulo Thaumaturgi: quem presbyterum & hegumenum apud Græcos singulari cultu honoratum, & in pluribus Synaxariis primo loco commemoratum (ei uni toto Officio ecclesiastico dicato in magnis Menæis & Anthologio,) vidimus eodem isto die, tomo 1 Aprilis, pag. 101. Pag. vero 102 habes ejus elogium, Officium ecclesiasticum, versiculos, odas, strophas; ibique pag. 103, ex canone explicato colligitur vixisse seculo VIII aut sequenti sub Iconomachis. Quidquid sit; conjicere hic liceat, quando certiora documenta non habemus. Et de cultu quidem S. Stephani hactenus: nunc de Sanctis homonymis, vere tamen ab ipso distinctis agamus

[5] Refertur in Vita num. 184, tres observasse in eremo cilicio indutus Quadragesimas Thaumaturgus noster. [Varii Stephani,] Nonne igitur merito vocari posset Trichinas? In Vitis vero Patrum apud Rosweydum lib. 10, cap. 57, ponitur abbas Stephanus Trichinas, monasterii S. P. N. Sabæ antistes. Idemne hic Stephanus cum nostro, an diversus? Multa utrobique conveniunt: nomen, locus, vitæ institutum, gestamen cilicii: nam Trichinas ille dicitur, qui cilicio utitur, sic dictus ἀπὸ τῆν τριχῶν, id est a pilis, e quibus id contexitur. Verum Stephanus iste Rosweydinus vocatur antistes; noster vero antistes numquam fuit, uti clare patet ex Auctore Vitæ num. 184, officia omnia a Sancto apud suos administrata accurate enumerante, & a dignitate antistis abstinente. Idem liquet ex eo, quod num. 183, dicatur sepultus .. sancto Patre .. & Hegumeno Basilio, omnibusque Lauræ monachis congregatis. Idem Basilius in Commentario prævio Martyrum Sabaïtarum num. 5, asseritur ibidem fuisse Hegumenus; & in Actis martyrii num. 2, dicitur optimus pastor Basilius, quando Stephanus jam a biennio obierat, sicut constabit ex dicendis. Hæc itaque utrumque Stephanum satis distinguunt.

[6] In Prætermissis ad diem secundam Aprilis postquam esset dictum, [cum hoc nostro collati] S. Stephani pilis induti, qui vixit in Laura Sabæ, memoriam referri in Ms. Menologio Arabo-Ægyptiaco, a Gratia Simonio Maronita, Latino pro nobis reddito, subjungitur, videri eum esse Stephanum Sabaïtam, a Græcis relatum ad hunc diem XIII Julii. At conjectura ista mihi apparet nimis incerta, quam ut pro ea spondere ausim; tum quia nullibi in Synaxariis, quod sciam, Stephanus noster hoc cognomento insignitur: tum quia, tametsi tres observarit.. cilicio indutus Quadragesimas, hocque gestamen seu indumentum ad triennii tempus adhibitum, idque per annos 15 extensum; ut indicatur verbis proxime ibidem præcedentibus, videatur sufficere ad singulare illud cognomentum; existimo tamen ipsi illud inditum numquam fuisse: præsertim quia, prout dicitur eodem num. 184, reliquis septemdecim annis (vitæ postremis, per) annuas illas tres Quadragesimas .. cilicium tum ob Patres, qui secum erant, tum ob eos, qui undecumque ad se recurrebant, non gestabat, ne se hoc habitu indutum viderent. Persuasissimum itaque habeo alteri cuidam Stephano, monacho Sabaïtæ, impositum fuisse Pilis induti cognomen, tamquam characteristicum, quo ab aliis ejusdem loci ac nominis ascetis distingueretur; quique pilosum indumentum vel per totam vitam, vel per maximam saltem ejus partem gestarit; & supremo quoque adventantis mortis tempore illud non deposuerit, in eodem etiam fortasse mortuus; ut proprium ac singulare hoc cognomen suum faceret, ex re a paucis cum tali rigore usitata.

[7] [proferuntur,] Joannes Phocæ, a Leone Allatio editus in Συμμίκτοις, pag. 28, agens de viris sanctis a se visis in Laura S. Sabæ, quam paulo ante descripserat, narrat se in illis locis ferme ad XL deiferos viros, & ante alios spectabiles inspexisse; & ante eos potissimum sex, inter quos enumeratur aliquis Stephanus primo loco, nullo quidem cognomento notatus; sed a nostro tamen Stephano diversus. Nam cum laudatus Joannes loca sancta, quæ describit, inspexerit anno 1085, sicut probat ejus editor in sua Præfatiuncula; & cum Stephanus noster ibidem claruerit seculo VIII, mortuus DCCXCIV; nimium quantum tempora differunt, quam ut unus cum altero confundatur. Discrimen eo hic indicamus, ut ne quis imperitus in eum incidens, prima fronte unum pro alio accipiat, deceptus homonymia nominis proprii & monasterii utrobique eorumdem. Errorem Menologii Slavo-Russici jam indicavimus.

[8] [qui ab eodem omnes distinguendi] Stephanus præterea hic se nobis offert, tanto facilius confusioni cum hoc nostro, primo intuitu obnoxius, quanto plures identitatis notæ in utroque concurrunt: nominis videlicet proprii, sanctitatis, habitationis seu vitæ instituti, ob quæ æque ac noster dicitur Sabaïta; ac temporis; cum eidem fuerit synchronus. Verum hæc non obstant, quin habeat, unde tum a nostro Stephano, tum ab aliis antegressis distinguatur, Poëtæ cognomentum, quod ipsi dat Typicum S. Sabæ die XXVIII Octobris, & quo refertur in Synaxariis; adde Vitam post mortem nostri protractam, cum videatur idem esse Stephanus cum eo, qui extitit Auctor martyrii monachorum Sabaïtarum; in cujus præfatione ita loquitur: Quam (cædem barbarorum Sabaïtis illatam) propriis ipse conspexi oculis, utpote unus eorum, qui sacram hanc Lauram inhabitantes, ibidem reperti sunt in illa funesta eorumdem irruptione. Huc etiam spectant verba Vitæ, quam hic damus, num. 177: Testes vero estis etiam vos omnes, veram hanc visionem (de Theoctisto in gloria cælesti) fuisse, non solum propter apertam ejus vitæ sanctimoniam; verum etiam quod supremo martyrii baptismate, quod secundas non admittit sordes, perpurgatus est: est enim e numero Patrum in Maxima sancti Patris nostri Sabæ Laura a barbaris interfectorum: quorum vir omni virtute præstans pater Stephanus, Lauræ nostræ decus ingens & ornamentum, historiam concinnavit.

[9] [probantur.] Atque ex his perspicuum est hujus postremi Stephani, & aliorum antecedentium a nostro discrimen. Videri etiam possunt, quæ dicta jam pridem sunt in dicto Commentario prævio Martyrum Sabaïtarum die XX Martii, num. 5. Rem involvunt Menæa impressa, quando dicto die XXVIII Octobris bis meminerunt S. Stephani Sabaïtæ, semel quidem addendo discipuli S. Sabæ; id quod Auctori martyrii monachorum Sabaïtarum ob temporis distantiam, si significatio vocis discipuli in rigore accipiatur, competere non potest; ac semel simpliciter, omissa clausula ista. Sed ulterior præsentis argumenti indagatio ad istum diem spectat: ubi etiam ratio haberi poterit, cur uno loco ibidem inter Martyres idem an alius annuntiari videatur; uti etiam diserte iisdem accensetur in Martyrologio Sirleti eodem die XXVIII Octobris his verbis: Sanctorum Martyrum, Terentii, Neonillæ, & sancti patris nostri, Stephani Sabaïtæ; qui omnes in Christianæ fidei confessione perseverantes, post carceres & verbera, feris expositi, & in lebetes, pice fervente plenos, projecti, cum tormenta omnia pro nihilo facerent, ense obtruncati sunt. Simon Wangnereckius noster in Prolegomenis opusculi, inscripti Pietas Mariana Græcorum, pag. 79, num. 24, Stephanum Sabaïtam hujus diei confundit cum eo, qui colitur XXVIII Octobris, atque adeo hunc nostrum cum Poëta; cum addat: Quem etiam (S. Sabam) in hymnis seu pangendis seu colligendis imitatus videtur. Deinde Centuria I, pag. 188, elogium Marianum Græco-Latinum sub ipsius nomine producit: at perperam: Si enim Stephanus noster hymnographus aut Poëta fuisset; anne est credibile, Leontium ne vel minimam hujus rei mentionem facturum fuisse, tam accuratum gestorum ejus historicum, & in plurimis quidem oculatum inspectorem? Neque objicias in parte Vitæ, quæ intercidit, hoc forte sactum: nam in periocha ejusdem Vitæ, in qua summatim ac minute Sancti officia ac virtutes describit; aut in dicto ipsius elogio, verbo saltem indicasset, hymnos in laudem Dei & Sanctorum ab eo concinnatos fuisse. Quod cum nuspiam faciat; satis ejus ex silentio argumenti nobis præberi censemus, ut, quod poëticas dotes spectat, id alteri attribuamus.

§ II. S. Stephanus consanguineus S. Joannis Damasceni; ingressus in Lauram; annus ac dies mortis.

Die VI Maii actum de S. Joanne Damasceno, eademque occasione obiter indicatum, S. Stephanum nepotem ejus fuisse, Joannem vero ipsius avunculum. [S. Stephanus fratris S. Joan. Damasceni filius,] Quæ terminis minus propriis ac nimium vagis ibidem ex incidenti tacta sunt, ea hic paululum elucidanda. Fuit itaque S. Stephanus S. Joannis Damasceni fratris filius, adeoque, si proprie loqui velimus, fuit idem Sanctus ipsius patruus, non vero avunculus. Res constat ex Leontio, in subjecta Vita ita loquente num. 184: Decennis .. ad Maximam Lauram nostram cum patruo (Græce est πατραδέλφῳ) suo accessit. Vox πατράδελφος hic significat fratrem patris, seu patruum, non vero fratrem matris sive avunculum: quæ hic num. 133 Vitæ etiam apponitur Leontii nutrici, patris sorori, τιτθὶς πατράδελφος. Laudatus Leontius nomen patrui supra non adjungit; ideo, ut arbitror, quia in bene magna ista Vitæ parte, quæ intercidit, alias fortasse sæpius illud ipsum expresserat, dum occasio sese offerret tractandi de primo Stephani ad Lauram ingressu, primisque post illum fervoribus sacris sub patrui directione, ut videtur innuere idem Auctor, quando addit: Cum quo annis XV in omni obedientia ac submissione vixit. Unde sequitur, annuntiationem Synaxarii Claromontani superius num. 2 allatam, præter confusionem Sancti nostri cum alio ei synonymo, de qua ibi diximus, aliud peccare, dum eidem addit: ἀνεψιοῦ Ἰώ. (id est Ἰωάννου) οὖ Δαμασκηοῦ: nam ἀνεψιὸς significat filium fratris pariter ac sororis; nec determinat vi vocis, patruusne an avunculus sit ille, cujus respectu aliquis dicitur ἀνεψιός. Quam æquivocationem hic tollere, visum est.

[11] [præter Laurarum,] Immatura S. Stephani ætas non obstitit, quo minus in Lauram Maximam admitteretur; tametsi ex antiqua ac usitata consuetudine, & ex stata Laurarum lege juvenes atque imberbes inde arcerentur, atque ad monasteria mitterentur. Hoc liquet variis locis in Vita S. Sabæ apud Cotelerium pagg. 228 & 229; quem sic affatur S. Euthymius: Fili, non puto æquum esse, te, qui juvenis es, in Laura manere: neque enim Lauræ conducit, juvenem habere: neque juveni convenit, in medio anachoretarum versari. Abi ergo ad inferius monasterium ad abbatem Theoctistum … Cui significavit, ut ejus curam gereret … Ex proprio suo exemplo sanctionem ei dedit, ut in Laura imberbem non reciperet; sed & aliarum Laurarum Præpositis eamdem legem traderet, quæ vetus esset, & apud antiquos Patres obtinuisset. Ista consuetudo obtinuit etiam sub S. Saba: nam, sicut ibidem habes pag. 259: Imberbi non concedebat prorsus in suo conventu habitare, qui os barba non obduxisset .. & si quando imberbem, perfectæ tamen ætatis, renuntiationis cupidum suscepisset, ad beatissimum abbatem Theodosium mittebat; qui, ut dicitur eadem pag. 259, habitabat quasi XXXV a Laura stadiis ad Occidentem, ubi cœnobium illustrissimum Christi ope constituerat. Idem confirmatur ibidem pag. 260. Unde liquet, ætatem immaturam arcuisse pueros a Lauris.

[12] [pueros inde arcentium legem,] His tamen non obstantibus, constat ex Vita, S. Stephanum decennem, ad Maximam Lauram cum patruo accessisse. An forte, quia lapsu temporis moderatio aliqua aut mitigatio in primævo isto rigore adhibita? Id videtur suaderi ex Actis SS. Theodori & Theophanis, qui claruerunt sub initium seculi noni, adeoque proxime post obitum Sancti nostri. Videri de ipsis potest Surius die XXVI Decembris; ubi Theodorus cum jam a puerili ætate excederet … traditur divini Sabæ monasterio … habebat autem fratrem quoque Theophanem, qui … erat minor … Atque illic quidem versabantur utrique. Et plus vice simplici ibidem recurrit vox monasterium; & in Græcis Actis Mss., quæ asservamus, sæpius repetitur μονὴ, quod monasterium non Lauram significat: colligiturque ex dictis, magnum discrimen fuisse inter admissionem puerorum in Lauras & in monasteria: ad hæc enim mittebantur, qui defectu sufficientis ætatis ab illis erant exclusi: monachi enim primo exercebantur in monasterus, quos, cum ad majorem perfectionem pervenerant, in cellis Laurarum collocabant, eosque anachoretas appellabant, uti pluribus exemplis probatur ad diem XX Januarii pag. 299. Inter Lauras enim & monasteria hoc intererat, ut præter scopum a nobis præfixum numero I, unicum hoc addamus, quod Lauræ constarent ex diversis cellulis, satis inter se disjunctis, in quibus solitarii vivebant separati; in monasteriis vero vivebant monachi simul in communi; ut videsis in Notis Henrici Valesii ad Euagrium pag. 64; & in loco mox citato pag. 298. Tametsi igitur magnum inter utramque istam habitationem esset discrimen, & una quidem pueros includeret, excluderet alia; non videtur tamen ex illo discrimine hic quidquam confici posse; quandoquidem manifeste ab scriptore dictorum Actorum indigitari putem Maximam S. Sabæ Lauram; postea subjungente: Quorum (monasteriorum, quæ erant in Palæstina) primum & maximum erat divini Sabæ monasterium; in quo hic magnus, sicut prius diximus, se exercebat Theodorus. Hinc consequitur, vel remissum aliquid fuisse de primæva ista ac stata Laurarum lege, vel ex singulari indulto aditum ad Lauram dictam istis duobus fratribus Theodoro ac Theophani in immatura ad hanc ætate concessum fuisse.

[13] Quod vero hic indultum videmus S. Stephano præter primævam Laurarum legem, [in Lauram tamen S. Sabæ cur admissus?] attribuendum id opinor partim mitigationi, qua paulatim lex Laurarum remitti cœperit, si non universaliter, saltem in particulari respectu aliquorum, quibus vel singularia ac prænuntia eminentioris perfectionis indicia faciliorem eo aditum aperiebant, vel alia aliqua ratio singularis suppleret defectum ætatis. Cum enim integro fere seculo ingressus in Lauram S. Stephani anteverterit ingressum SS. Theodori ac Theophanis, non ideo mihi certum est, mitigationem, de qua hic quæritur, eorum, uti apparet, tempore inductam, viguisse jam tum tempore pueritiæ S. Stephani; nam quæ adeo distant tempore, sæpe etiam distant jure ac consuetudine legum, minus a primævo vigore vel magis recedentium. Quid si totam, si ea tum temporis opus fuerit, vel bene magnam gratiæ tenello Stephano factæ partem monachi Sabalauritæ indulserint auctoritati patrui ejus S. Joannis Damasceni, viri integritatis vitæ ac doctrinæ dotibus spectatissimi? Cui negari non potuerit, ut in Lauram una secum introduceret commendatum sibi fortasse a moriente fratre filium, aut certe a vivente etiamnum mature disciplinæ suæ traditum, ut, quoniam a teneris assuescere multum est, a parvulo ille famulatui divino insisteret; non tantum portando jugum Domini ab adolescentia sua, sed mores etiam suos totamque vivendi rationem exigendo efformandoque ad perfectissimam Laurosabitarum normam, quæ tum apud illos florebat.

[14] Non ea est perspicuitas characterum Chronologicorum mortis ac sepulturæ S. Stephani, [Ex epocha Alexandrina, qua utitur Vitæ Auctor,] quantumlibet distincte ac diserte ab Auctore Vitæ signatorum, ut respectu Occidentalium modica dilucidatione non indigeant, qua ad Æram nostram vulgarem reducantur. Nam Leo Allatius in libro, qui inscribitur de Ecclesiæ Occidentalis atque Orientalis perpetua consensione, agens de Dominicis atque Hebdomadibus Græcorum recte ista observat: Solent Græci ut plurimum, immo fere semper, dum annos recensent, non a Christo nato, sed ab ipso orbe condito numerare: quod licet illis arduum non sit, legentibus tamen exteris, & qui aliam numerandi viam ineunt, nebulam quodammodo videtur offundere; difficileque ab ea extricantur, qui numeros in manu non habent; præsertim cum non omnes eamdem numerandi inierint rationem .. ut fere tot sententiæ fuerint, quot scriptores. In tenebris itaque istis præferenda lectori lux, ne offendat. Mortem vero Sancti Biographus noster ita chronologice determinat num. 183: Senex autem .. spiritum suum .. Domino tradidit .. postridie Novæ Dominicæ sub horam noctis primam. Sepulturam autem sic: Sepultus vero est Aprilis mensis die secunda, (feria) tertia anni a creatione mundi sexies millesimi, ducentesimi, octogesimi sexti. Non additur hic, ut passim a Græcis fieri solet, annus mundi reparati iuxta Æram, quam vocant Alexandrinam, de qua non semel a nobis actum est præsertim in Exegesi præliminari prima ad Theophanem ante tomum III Martii, ubi ostensum est annis circiter octo a communi deficere: quod ut hic usuveniat, recurrendum ad Acta Martyrum Sabaïtarum, quorum certamen cum hic infra num. 17, recte signetur, anno ab orbe condito sexies millesimo ducentesimo octogesimo octavo, a nato secundum carnem Deo DCCLXXXVIII; obitus autem Stephani nostri annis duobus prædictum martyrium antecesserit, patet, hic adscribendum fuisse annum a nato secundum carnem Deo DCCLXXXVI; quibus si annos octo adjunxeris, habebis Æræ vulgaris annum DCCXCIV.

[15] [ad Æram vulgarem reducta, ostenditur Sanctus obiisse anno 794, Kalendis Aprilis:] Id quod planum redditur ex convenientia characterum utrobique hic relucentium: nam Κυριακὴ Νέα, Dominica Nova hic notata, Græcorum, quæ etiam ipsis Κυριακὴ οὖ ἀντιπάσχα, Dominica Paschæ opposita, ἤτοι οὖ Φωμᾶ, sive Thomæ dicitur, quod eo die legatur Euangelium de Thoma Apostolo, digitum suum in fixuram clavorum, jussu Domini, immittente, quod & tum legitur apud Latinos; Dominica, inquam, Nova, Latinis dicitur Dominica in Albis; de utriusque etymo agit Leo Allatius loco citato Jam vero quoniam ista Dominica anno prædicto DCCXCIV incidit in diem XXX Martii, cum Pascha inciderit tunc in XXIII ejusdem Mensis; consequens est, obiisse Sanctum Kalendis Aprilis, die Lunæ seu seria secunda jam ab hora circiter currente, cum obierit postridie Dominicæ in Albis sub horam noctis primam; sepultumque fuisse δευτέρᾳ ἡμέρᾳ, secunda die (quæ erat secunda post mortem, & secunda mensis Aprilis) τρίτῃ, feria tertia (hebdomadis) qualis tunc erat. Nec refert, quod in textu Græco vox feria explicite non exprimatur: nam ferias hebdomadum simpliciter absque additamento vocis ἡμέρα vel similis, exprimi per solos numeros ordinales, leges apud laudatum Auctorem & in tabella duabus columnis proposita a in qua semper post Dominicas ponuntur feriæ, non expressæ quidem sed subintellectæ in numeralibus, δευτέρα, τρίτη, secunda, tertia usque ad Dominicam proxime sequentem: sicut modo usitatum est apud nos, ut diem mensis scribamus per solos numeros ordinales, subintellecta voce dies. Quid exemplis opus est? Quando etiam in Vita Sancti nostri, quam præ manibus habemus, num. 110, ponitur τῇ ἓξ καὶ δεκάτῃ οὖ Φεβρουαρίου μηνὸς, XVI mensis Februarii, subaudita voce die: quod & denuo fit 112 sub finem iisdem verbus. Idem si in Liturgiis Græcis, certe in nostro textu Vitæ præsertim locum habet. Cum enim immediate præcesserit vox ἡμέρα, rursum repeti ab Auctore nisi insulse haud poterat, nedum debebat, hic, si usquam alibi, clarissime subintellecta.

[16] [idque illustratur ac confirmatur e calculo mortis S. Sabæ,] Itaque in nota characteristica unica Dominicæ in Albis, tamquam in cardine fixo, omnia vertuntur, & optime tam inter se, quam cum anno signato DCCXCIV omnia consentiunt; videlicet Pascha, dies obitus, dies sepulturæ, dies mensis, ac feria hebdomadis. Atque hæc, tametsi ulteriori elucidatione non indigeant, illustrari tamen possunt ex calculo mortis S. Sabæ loco citato, pagg. 353 & 354, in hunc modum descripto a Cyrillo Scythopolitano: Ipsius (S. Sabæ) mors contigit V Decembris mensis, Indictione X, a creatione quidem mundi … anno sexies millesimo, & vigesimo quarto: a Dei verbi Incarnatione .. XXIV supra quingentesimum. Quibus si addas annos octo incompletos, exsurget annus DXXXI, post Baronium a nobis notatus in Commentario prævio ad Vitam S. Euthymii die XX Januarii, paragrapho 4, num. 15, consentiente etiam Pagio: qui annus a mense Septembri cœperat concurrere cum Indictione X.

[17] Consormiter etiam ad hoc systhema ordinandum est martyrium viginti monachorum e Laura S. Sabæ, [ac sanctorum Martyrum Sabaïtarum,] cujus epocham consignat Stephanus Sabaïta, oculatus testis, Anno ab orbe condito sexies millesimo, ducentesimo, octogesimo octavo .. A nato secundum carnem Deo .. DCCLXXXVIII, Indictione V: quem nos cum Pagio innectimus anno vulgari DCCXCVI secundum dicta; & consequenter cum eo putamus, legendam esse Indictionem IV pro V; etiamsi Indictio V in dicto martyrio, Græce excuso ad calcem tomi 3 Martii, signanter ab Auctore exprimatur num. 3, sive id contigerit errore ipsius, sive oscitantia amanuensium; quamquam multo facilius sit mutari ex lapsu in aliquo apographo Latino numerum quintum in quartum, aut contra; quam in Græco πέμπτον. in τέταρτον Utut est, Indictio IV, anno DCCXCV inchoata a mense Septembri, currebat mense Martio anni DCCXCVI, quo dicti Martyres interempti sunt, usque ad proximum Septembrem. Hinc corrigendus Papebrochius, in Commentario prævio ad dictum martyrium numero 6, ubi notat annum DCCXCVII juxta ea, quæ in Exegesi præliminari I, dicto tomo præfixa, de S. Theophanis Chronographia disseruerat; præter annos octo adjiciens annum alterum Phocæ, ob causam, a se in eadem Exegesi indicatam, detractum, ad exæquandam Æram Alexandrinam cum vulgari; cujus anni additamento ad Indictionem V, in martyrio signatam perveniatur; quæ tamen non convenit cum Pascha, quod eodem numero 6 signat.

[18] Affigit illud diei XXIII Martii; at per integrum mensem exerrat: quod anno quidem, ut liquet ex dictis,[cujus epocha hic reformatur.] DCCXCIV incidit in XXIII Martii; sed anno DCCXCVII in XXIII Aprilis (XXIII Martii etiam male notatur apud Cangium in Tabulis Chronologicis expansis Glossarii Lat. ad vocem annus): quam Papebrochii inadvertentiam mirum non observasse Pagium, in anno martyrii, & Indictione corrigendis satis hic oculatum. Ceterum sicuti ex puncto unico male fixo consequi solent alia non cohærentia; ita isto numero plura non subsistunt, ad trutinam secundis curis exigenda & reformanda. Enimvero si juxta nostrum systhema martyrium affigas anno DCCXCVI, Pascha incidente in III Aprilis, non video equidem, quid obstet, quo minus notæ Chronologicæ, in ejusdem decursu expressæ, convenienter inter se componantur. Cujusmodi sunt istæ; Quadragesima præterlabens, παρεκβᾶσα ἐτύγχανεν, num. 21: irruptio barbarorum in Lauram XIII Martii mensis die, ibidem; qui anno DCCXCVI incidit in Dominicam. In crastinum vero .. tota hebdomada illa incessanter orant (Sabaïtæ) num. 27, puta usque ad XIX Martii: qua transacta, Sabbato vesperi Palæo-lauritas monachos nuntios accipiunt, num. 28. An & quid postea contigerit, quod huc addi possit, forte sciremus, si pars martyrii non intercidisset. Denique Quadragesimalis abstinentiæ tempus exornarunt, id est martyrium obierunt tempore Quadragesimæ, num. 78: ante .. passionem ejus (Christi) passi etiam ipsi, id est ante hebdomadem Majorem Latinis; (Magnam vero Græcis, salutiferæ Passionis, ac dies Passionum, ut videsis apud Allatium ) Unde post paucos dies cum eodem salvificum celebrarunt Pascha, ut ibidem dicitur. Quæ omnia in nostra epocha concinne ordinari, nemo non videt; secundum quam etiam emendari potest id quod habet Papebrochius in Historia Chronologica Patriarcharum Hierosolymitanorum ante tom. 3 Maii pag. XXXIX, de obitu S. Stephani; ubi iterum signat annum DCCXCV, & Martyribus laudatis rursum tribuit annum DCCXCVII. His ita excussis ac stabilitis, superest, ut ad ordinandam Vitæ S. Stephani chronotaxin accedamus.

§ III. Vitæ chronotaxis; Acta, quæ hic dantur; eorum Auctor; Annotata; versio.

[Præcipua Vitæ gesta ad calculos chronologicos exacta:] Anno mortis S. Stephani sic fixo, non magni laboris erit, præcipua rerum ab ipso gestarum capita, quæ observato ordine temporis ac duratione perquam accurate recenset Auctor num. 184, annis ætatis ejus nec non Æræ vulgaris adaptare; ut suus cuique calculus chronologicus respondeat, in sequentia temporis puncta dispertitus. Cum itaque ibidem dicatur Sanctus vixisse solidas annorum 69 periodos, totam vitæ summam circumscribamus totidem annis 69 completis. Vivere igitur cœperit anno Christi DCCXXV. Novem apud suos postquam posuisset annos, decimo ætatis inchoato, Christi DCCXXXV (non 745, ut mendose scribitur ad diem VI Maii in Commentario prævio S. Joannis Damasceni, pag. 109, num. 9) ad Maximam Lauram accesserit cum patruo; sub cujus disciplina impendit annos 15, anno ætatis 24, Christi DCCXLVIIII. Tum annos 8 variis ministeriis dedit; sicque attigerit annum ætatis 32, Christi DCCLVII. Adde annos 5, in arctissima hesychasterii solitudine traductos, & numeraverit annum ætatis 37, in Vita diserte expressum, Christi DCCLXII; item annos 15, quos transegit maxime solitarius, ac cilicio indutus, tres insuper quotannis in sua eremo observans Quadragesimas, usque ad annum ætatis 52, Christi DCCLXXVII. Denique hisce annumera annos 17, cum præcipuis Lauræ patribus decursos; & habebis annos ætatis 69, Christi DCCXCIV, quo vitam clausit.

[20] [Acta qua occasione descripta; sincera, sed acephala;] De Actis observanda occurrunt sequentia. Eruit ea & descripsit Papebrochius; quo autem loco aut tempore, quave occasione, indicat in pluries citato Commentario prævio Martyrum Sabaitarum num. 4: Dicta porro Acta (Martyrum Sabaïtarum) una cum aliis Sanctorum ad Palæstinam fere pertinentium Vitis (adeoque & hujus nostri Sancti) descripsimus anno MDCLXII ex probatissimo annorum plus quam sexcentorum codice Petri Seguierii, Franciæ Cancellarii, nobis Parisiis commodato in gratiam R. P. Francisci Annati, Confessarii Regii. Dum itaque Vitam S. Stephani in lucem damus, ingentem thesaurum orbi pandimus, & vix pretio æstimabilem: nam ut de codicis antiquitate, e quo ea transcripta fuit, nihil dicam; pretium summum meretur ob rarissimos & plane singulares sinceritatis characteres, identidem in ejusdem decursu relucentes: quo fit, ut veritas ipsa ubique se prodens, lectori occurrere videatur: exemplo in Græcis Actis perquam inusitato; cum rara admodum sint, quæ a Metaphrastæis geniis rhetorice & hyperbolice adornata, seu potius fucata & deformata, non perdiderint magna ex parte venustatem primævi sui ac veri ornatus. Unum vero illos omnes, quibus similes thesauri in pretio sunt, male habere debet, quod Vita nostra acephala sit; magna ejusdem (proh! dolor) parte deperdita. Quæ jactura torsit jam pridem Papebrochium in Julio metrico supra relato, ubi ista tradit: Nos ipsius S. Stephani Acta prolixissima nacti, dolemus ea esse acephala; & libenter intelligemus alibi esse exemplum, unde noster defectus suppleri possit. At necdum nobis hactenus tam beatis esse licuit; liceat esse posthac; ut pars bene magna, elegans & pretiosa a reliquo corpore infeliciter truncata, eidem alicunde tandem restituatur, omnibus membris absoluto.

[21] Quousque vero jactura ista sese extendat, æstimare licet ex iis, [magna eorum parte desiderata,] quæ ex periocha Vitæ num. 184, collata cum initio, unde ea incipit, manifeste indicat quænam partes interciderint. Quidquid itaque tradidit Auctor de Sancti natalibus, ac novennio puerili apud suos in seculo transacto; quidquid de ingressu in Maximam Lauram cum suo patruo S. Joanne Damasceno, sub cujus, ut putamus, moderamine traduxit annos quindecim, intercidit: quo tam longo tempore, spectatæ tum magistri adeo in asceticis excellentis dotes, tum discipuli fervor, & docilitas copiosam haud dubie materiem præbuerint prolixas texendi rerum ab ipso gestarum narrationes: res enim videtur fuisse etiamnum tunc temporis insolita, puerum decennem in Lauram admitti, ut modo observavimus: atque adeo multa præ se ferre debuerit in tantilla ætate mirabilia, quæ defectum ætatis compensarent; quæ absque dubio Auctor Vitæ sedulo executus sit; maxime cum palam & in conspectu aliorum plurium intra ipsam Lauram gesta, melius sciri ac probari potuerint, quam quæ fecit clam in arctissima solitudine. Nihil etiam nobis superest de officiis, octo per annos apud monachos administratis, & loco citato distincte a Vitæ Auctore expressis, Canonarchæ, Artocopi, Hegumenarchæ, Xenodochi, atque in Annotatis ibidem expositis: in quibus vix credibile est, se gessisse Sanctum sine insigni patientiæ, obedientiæ & charitatis exercitatione: quibus virtutum in se admirabilitatem excitarit, aliisque, ut persuasum habeo, materiem suppeditarit de se ipso loquendi, scriptori autem Vitæ amplissimum campum, excurrendi in laudes suas. Jam vero nostrum fragmentum incipit a deliberatione Sancti, an prorsus ab hominibus secedere velit, persuadente ei S. Martyrio, ut persisteret in vitæ mixtæ instituto; atque aliquis mortis S. Martyrii jacturam deplorans num. 4, videt S. Stephani hesychasterium cælesti luce collucere, sicut dicitur num. 5. Incipit itaque Biographus in fragmento, quod vulgamus, narrare ea, quæ contigere sub tempus illud, quo Sanctus hesychasterio se inclusit; anno videlicet circiter 37 ætatis, prout colligitur ex dicta periocha.

[22] Nec obstat, quod ibidem vocetur senex & calogerus: neque enim inde sequitur, tum temporis, quando sic vocabatur, [quæ, quanta sit, examinatur.] vere ætate senem fuisse: quia γέροντες & καλογήρους, senes & quasi bellos senes se ipsos alter alterum vocitabant monachi; quod tantumdem est dicere ac patres; qualiter jam religiosi tum apud suos tum apud externos appellantur. Sacerdos autem exhibetur num. 8, non diu, sicut apparet, consecratus. Discipulum habet nomine Eustratium, num. 12; unde videtur argui posse, Biographum ea maxime recensere, quæ gessit Sanctus sub postremos 17 vitæ annos, quibus, ut periocha memorat, annuas illas tres Quadragesimas cum præcipuis quibusdam Lauræ patribus obivit, unum ex discipulis secum assumens, qui, nisi fallor, dictus Eustratius fuerit. Ad Quadragesimas istas quod attinet, tantum earum meminit periocha, postquam enumerasset novem annos ætatis puerilis, 15 monastices, 8 ministeriorum, 5 solitudinis, sic ut eas anno 38 inchoato obire cœperit. Meminit de jejuniis Biographus num. 12, 25, 30, 31, 34, 45, 83, 86, 176, 178, 179, a numero autem 115, recenset gesta ultimo Vitæ quadriennio, quo discipulus ejus fuit. Unde liquet, ea exstare, quæ a media circiter annorum Vitæ cursu Sanctus gessit; priora vero intercidisse; atque adeo si non dimidiam, magnam sane Vitæ partem fuisse deperditam.

[23] [Biographus quis fuerit? quamque fidem meritus:] Ceterum laudato Biographo nomen Leontius, patria Damascus, vitæ institutio in Laura S. Sabæ, scribendi ratio accuratissima, atque idcirco fide historica dignissima; partim collecta materia ex monumentis, quæ Auctor a fidelissimis testibus accepit, & perducta usque ad initium capitis 10, num. 115; partim deinceps ex iis, quæ ipsemet observavit, scriptor, spectator ac testis, Sanctoque per annos 4 discipulus. Quæ probantur ex ejus verbis eodem num. 115: Et hæc quidem omnia, ut a viris fide dignis collegeram, pauperculus ego abjectusque Leontius conscripsi: quæ autem coram ipse vidi, & hisce auribus audivi, jam explanare aggredior. Nam supremum, quod sacram ejus ex hoc mundo migrationem antecessit, quadriennium, in Sancti hujus disciplina posui. Id vero qua ratione sit factum, breviter edisseram. Post hæc a num. 116, suam patriam indicat, vitæque professionem, vehementes ac diuturnas luctas, animi perturbationes, gravissimosque ad desperationem impulsus. Subjungit etiam quonam modo a Sancto curatus, atque in disciplinam ipsius admissus fuerit, & plura alia, quæ percensere longum esset, & ibidem legi possunt. Quo intelligitur plenissimam ipsum fidem mereri in omnibus, quæ narrat: quam non mediocriter sibi conciliat, nominando personas, loca, tempora, aliaque, quæ res circumstant, adjuncta: quin etiam a num. 166, scripto committit asceticas Sancti adhortationes, quas ex ore ejus coram excepit: quæ sunt veluti totidem apophthegmata sacra, quibus breviter & solide vitæ perfectioris œconomiam docet; quæ meritissimo jure ipse num. 166, vocat sacra atque omni plena eruditione documenta. Adde, quod scribendi candor, orationis perspicuitas cum aliquo etiam conjuncta nitore, tanta sint, quantam in historico optimæ notæ disiderare quis possit.

[24] [quo anno scripserit, incertum:] Quo determinate anno scripserit, nescitur: quo autem circiter tempore, non difficulter statui potest. Scripsisse imprimis post martyrium monachorum Sabaïtarum, atque adeo non ante annum DCCXCVI, liquet ex visione num. 177, qua Theoctistum discipulum suum, unum e numero Patrum in Maxima sancti Patris .. Sabæ Laura a barbaris interfectorum, inter Cælites gestientem spectasse Sanctus narratur. Pergamus paullo ulterius. Dictum martyrium contigit, uti refertur in ejus Prologo num. 3, cum Hierosolymitanæ ecclesiæ beatissimus Patriarcha Elias .. gubernaret; noster vero diserte declarat num. 49, se scripsisse post ejus obitum, ita loquens: Helias .. propriam sedem postliminio repetiit, diuturnaque dignitate patriarchali .. gavisus est; & cum hinc ad Deum sancte migraret, Domnum Georgium syncellum suum in cathedram Theadelphicam successorem reliquit. Papebrochius in Historia Chronologica Patriarcharum Hierosolymitanorum ex verbis mox citatis martyrii Sabaïtarum, Eliam vixisse anno DCCXCVII (juxta supra dicta 796) & eodem aut sequenti mox anno obiisse asserit; sed cuperem id paullo magis probari: Pagio ad annum 795, rectius scribente, tempus Eliæ mortis incompertum esse. Unde non satis etiam videtur constare de tempore ordinationis Georgii, successoris ejus. Papebrochius quidem eam innectit anno circiter DCCXCIX, citans Annales Francorum Metenses, seculo X scriptos, qui exstant apud Du Chesne tomo 3; verum cum ibidem pag. 288, ad prædictum annum nihil habeamus, quam quod monachus, qui de Hierosolymis veniens, reliquias multas attulit Regi (Carolo Magno) ex parte Patriarchæ Hierosolymitani, inde non possumus habere, quisnam Patriarcha ille fuerit, Eliasne, an Georgius. Nec certiora dabit Baronius ad annum eumdem DCCXCIX, si ipsum inspexeris. Nihil itaque superest, quam ut dicamus, Leontium scripsisse quidem post martyrium Sabaïtarum ac mortem Eliæ Patriarchæ Hierosolymitani, cujus, ut modo dictis unum addam, sors inter Sanctos est, sicut notatur num. 19 Vitæ; at manere interea incompertum temporis characterem, quo laudatus Leontius eam litteris commendarit; quod contigerit sub initium seculi IX.

[25] Idque rursum confirmatur ex verbis Leontii nostri num. 136, [quo autem circiter tempore determinatur.] dicentis, quo tempore scribebat, Thomam Theadelphici (Hierosolymitani) throni gubernacula suscepisse. Annales autem Francorum ab anno 708 ad 808 deducti apud Du Chesne tomo 2 Francicorum a pag. 11; anno 807 agunt de monachis de Hierusalem, qui legatione Thomæ Patriarchæ fungebantur. Et ibidem in aliis Annalibus, Eginhardo adscriptis, pag. 253, ad eumdem annum idem refertur. Sive autem jam Thomas ille proxime successerit Georgio in patriarchatu Hierosolymitano; sicut vult Pagius ad dictum annum, num. 4 contra Papebrochium; sive cum Papebrochio eidem Georgio interponas Fortunatum; cujus controversiæ decisio non est hujus loci; vix dubitamus, ut cum Papebrochio loquar in Historia Chronologica pag. XLI, quin hic (Thomas) idem sit, qui in Actis Martyrum Sabaitarum laudatur num. 24, ut optimus medicus, idemque pientissimus abbas, posteaque ordinatus veteris Lauræ Hegumenus: quæ verba nimis graphice videntur convenire cum verbis Vitæ num. 136, medicas Thomæ dotes describentibus, quam ut non eadem utrobique persona indigitetur. Diu hanc ille sedem tenuit: cum respondeat litteris Theodori Studitæ anno 821, uti est apud Baronium ad istum annum, num. 54 & 55. Unde patet, tempus, quo scripsit Leontius, aliquam ab inito seculo nono latitudinem pati,& interea manere in obscuro, quo determinate anno scripserit.

[26] Asservamus inter alia monumenta litteraria Vitam Græcam ex Ms. Bibliothecæ Regiæ Parisiensis, [Leontius, qui scripsit Vitam S. Gregorii Agrigentini,] signato num. 804, S. Gregorii, Episcopi Agrigentini in Sicilia, dandam XXIII Novembris, hoc titulo Auctoris prænotatam: Λεοντίου πρεσβυτέρου καὶ ἡγουμένου μονῆς τοῦ ἁγίου Σάβα. Leontii presbyteri & hegumeni monasterii S. Sabæ. Utriusque scriptoris identitatem prima saltem fronte suadere videntur nomen idem, idem vitæ institutum, eadem fere loci monastici designatio, quantum quidem verba prædicta sonant. Accedit, quod iste Leontius statim in Prologo præfatur tenuitatem suam, parum ad res tantas scribendas accommodatam; profitente & nostro Leontio suam num. 115, pauperculum se abjectumque nominans; & num. 185 prorsus, utpote nec litteris, nec idonea sermonis elegantia pollentem; (Vitæ) pro meritis exornandæ imparem. At alterum ab altero vere condistinctum fuisse, plura & graviora persuadent rationum momenta, quæ expendenda proponimus. Ut cetera absint, quæ utrumque Auctorem distinguant, ratio scribendi ac rerum delectus utriusque plane dispar. Leontius noster totus est in narrandis factis, solide stabilitis, stylo ab episodiis & frivolis adornationibus alieno. Alter vero, quantum fallor si in pluribus apud emunctæ naris historicos plenam fidem inveniat; ut præteream dialogismos, identidem in exemplari Græco nostro repetitos, & in eo, quod edidit Surius, non ita expressos; cetera in aliis, quorum magnam partem cum Græco contuli, satis quoad substantiam convenit. Apud Allatium de Symeonum scriptis pag. 127 attribuitur Metaphrasti Vita Gregorii Agrigentini, quæ incipit eodem modo, sicut incipit ea, quæ est apud Surium, quamque in sub nomine Metaphrastis vulgavit. Pagina autem 113 ponit inter Vitas, quas Metaphrasti abjudicat, exordium alterius, quod verbatim cum Græca nostra consonat; notaturque etiam habere Leontium Auctorem. Est itaque Vita sub nomine duorum Auctorum scripta; quorum haud dubie alter alteri præluxerit. Porro fidem ipsius minuit Baronius ad annum 494. Papebrochius vero in citata Historia Chronol. pag. XXIX asserit illam multæ fabulositatis suspectam; neque in testimonium sanctitatis pro Macario (Patriarcha Hierosolymitano) adducendam, donec severo examine discussa fuerit. Habemus eamdem Vitam in Ἐκλογίῳ seu collectione Vitarum aliquorum Sanctorum ex Metaphraste desumpta, & ad vulgarem Græcorum linguam translata; sed unam noris, omnes haud dubie noris in substantia.

[27] [eum Leontio nostro non confundendus.] Inter utrumque ergo Leontium nimium quantum interest, quam ut idem utriusque Vitæ Auctor censeri possit. Quid? quod per monasterium S. Sabæ, cujus presbyter & Hegumenus alter iste Leontius fuisse notatur in titulo Vitæ, non intelligatur Laura S. Sabæ prope Hierosolymam, quæ Leontium nostrum aluit, sed monasterium Romæ sub nomine S. Sabæ notissimum; sicut perspicuum fit evolventi Vitam apud Surium num. XXVIII. Id quod laudatus Allatius vel in titulo Vitæ notatum invenerit, vel ex ejus contextu collegerit, quando eadem pag. 113, post exordium Vitæ, ista addit de ejusdem Auctore: Leontii presbyteri & Hegumeni monasterii S. Sabæ Romanæ urbis: jacetque in colle Aventino, juxta portam S. Pauli. De quo Floravantes Martinellus in Roma sacra pag. 295: Olim dicebatur in Cella nova: antiquissimum monachorum Græcorum, tum Cluniacensium sub Lucio II, & Cisterciensium sub Julio II monasterium. Gregorius XIII concessit Collegio Alumnorum Germanicorum. Atque hæc plus satis utrumque Leontium secernunt. Tertium ejusdem nominis, hic num. 32 a Leontio nostro laudatum, manifestum est ab utroque isto distingui.

[28] [Quædam notantur de Annotatis, ac versione Vitæ.] Annotata ad hanc Vitam nobis reliquit Papebrochius; quæ etiam damus sub ejus nomine, rescissis contractisque aliquibus; & vel sic plus satis prolixa sunt. Novæ hinc inde a nobis annotationes, prout occasio tulit, antiquis istis insertæ: nonnulla etiam in iis mutata. Vitam e Græca Latinam fecit socius noster P. Petrus vanden Bosch (Boschius) non oscitanter in illa re versatus, ut quam posset proxime genuinum ac primigenium Auctoris sensum sequeretur. An vero & quantum assecutus eum sit, judicet lector φιλέλλην. Alia quidem ejusdem Vitæ versio manuscripta hic elaborata jam pridem, & huc usque asservata fuerat: at quo perfectius res tota prodiret, placuit tentare novam, cum alia ista antiquiore, a novo interprete non visa, nisi postquam suam magna ex parte promovisset, diligenter collatam, ut sic antiquis æque & novis, primisque ac secundis curis æstimatissimæ Vitæ merito consuleretur, impensa, quam pro sua dignitate postulabat, seria accuratione. Præter hæc, quo morer lectorem, nihil occurrit. Superest itaque ut nunc ipsam oculis subjiciamus.

VITA ACEPHALA
AUCTORE LEONTIO SANCTI DISCIPULO.
Ex veteri Ms. Græco Petri Seguierii, Cancellarii Franciæ.
Interprete Petro Boschio.

Stephanus Sabaïta, Thaumaturgus, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)

A. LEONTIO DISC. EX MS. GR.

CAPUT I.
Moritur Abbas Martyrius. S. Stephani sanctitas miraculis declaratur.

Καθὼς ἔφης τὸ πρότερον, επιλέλησμαι κλεῖσαι τὰς θύρας. Νῦν τί ἐρεῖς; μὴ ὡς αὔτως ἐποίησα; δὲ ἄρα σχημειδειάσας φησί· Καὶ νῦν ἐπελάθου, ἀλλ᾽ ὅμως, ὡς οἶσθα, οὐδὲν ἀδυνατεῖ τῷ Θεῷ. Ἐγὼ δ᾽ οὐκ ὀλιγάκις, θεωρήσας τοῦτον χάριτος τοιαύτης ἀξιωθέντα, εὐχαριστίαν καὶ δόξαν ἔπεμψα τῷ Θεῷ, καὶ ἔτι περισσότερον πίστιν μεγάλην ἐκτησάμην εἰς αὐτόν. Ὅθεν μιᾷ τῶν ἡμερῶν συνομιλῶν αὐτῷ περί τινων πνευματικῶν ὡς ἔθος ἦν, …ἐθέμην αὐτῷ μυστήριον· ἔσχον γὰρ λογισμὸν τοῦ κόσμου παντελῶς ἀναχωρῆσαι, καὶ προσελθὼν αὐτῷ εἶπον· Ὅσιε πάτερ Μαρτύριε, ὀκτὼ ἐκ χρόνων ἔχω επιθυμῶν επὶ τὴν ἐνδοτέραν ἔρημον πορευθῆναι γυμνὸς, καὶ μηκέτι ἐνταῦθα στραφῆναι, μήτε τινὶ ἀνθρώπων όφθῆναι, ὅπως πόῤῥωθεν ὑπάρχων τῶν ἀνθρωπίνων θορύβων, καθαρῶς λατρεύσω τῷ Θεῷ, ὃν οὐ διέλειπον ἐκλιπαρὼν, ἵνα φανερώσῃ μοι τὴν εὐδοκίαν αὐτοῦ· οὐ προεθανοίμην γὰρ ἄνευ θείας πληροφορείας ἀπελθὼν, καὶ μέχρι τῆς δεῦρο οὐδέν μοι τούτου χάριν θεόθεν ἀπεκαλύφθη. Νῦν, ἴδε, πεπίστευκα, ὅτι διά σου γνωρίσει μοι· οὐκοῦν, πάτερ, λάλησον, ὅπερ ἄν ἐμπνεύσει σοι χάρις τοῦ παναγίου Πνεύματος, καὶ θεράπευσόν μου τὴν ψυχήν.

[2] Ὡς οὖν οὕτως εἶπον αὐτῷ· παραυτὰ διορατικοῖστε καὶ προορατικοῖς ὀφθαλμοῖς σκοπήσας τὸ συμφέρον, ἔφη· Θεὸς οὐ θέλει σε τοῖς ἀνθρώποις ἀφανῆ γενέσθαι, εἰς τὴν ἐσωτέραν ἔρημον εἰσελθόντα· ἀλλὰ μᾶλλον διπλοῦν κομίσασθαι στέφανον, τόντε τῆς ἐρήμου, τόν τε διά σου σωζομένων ψυχῶν. Ἀναπλήρωσον οὖν τὸν βίον σου, καθὼς ἐδιδάχθη ὑπὸ τοῦ Θεοῦ, τὸ ἥμισυ τοῦ χρόνου ἐν τῇ ἐρήμῳ, καὶ τὸ λοιπὸν ἐν τῷ ἡσυχαστηρίῳ, ἵνα πολλοὺς ὁδηγήσῃς εἰς θεογνωσίαν καὶ ἀρετήν. Διὰ τοῦτο γὰρ οὐ βούλεταί σε Θεὸς ἀποστῆναι τῶν ἀνθρώπων φιλάνθρωπος. Μηκέτι τοίνυν παρακάλει αὐτὸν περὶ τούτου, ὅτι μετά σε σχεδὸν οὐ πατηθήσεται ὑπὸ τῶν φαινομένων ἀναχωρητῶν ἔρημος.

[3] Πληροφορηθέντος οὖν ἐμοῦ διὰ τοῦ στόματος τοῦ Ἁγίου, ἐξετοπίσθησαν ἐκ ποδῶν οἵτινες ἐκ πάλαι περὶ τούτου ἐκλόνουν με λογισμοὶ, ἐν γαλήνῃ δὲ διήρκεσα ἕως τοῦ νῦν, εὐχαριστῶν τῷ Θεῷ, καὶ τὴν τοῦ ἀββᾶ Μαρτυρίου ἐπαινῶν ἀρετήν. Ταῦτα μὲν οὖν περὶ τοῦ ἀββᾶ Μαρτυρίου διηγήσατο ὅσιος Στέφανος Οὐδεν δὲ ὧν ἔφησεν, ἔμεινεν ἀνενέργητον. Οὐ γὰρ εἴα τὸ Θεῖον τὸν Στέφανον, ψυχῶν ἰατρόν ὄντα χρήσιμον, ἐν κρύμνοις, καὶ ὄπαις, ξαὶ ὄρεσι κρυβῆναι ἄπωθεν τῶν λογικῶν αὐτοῦ θρεμμάτων. Οὐκ ἔτι γὰρ μετ᾽ αὐτὸν, ὥσπερ ἡμῖν φαίνεται, ἐπατήθη γῆ ἐκείνη ὑπὸ τῶν ὁρωμένων άναχωρητῶν, οἶα προείπεν θαυμάσιος Μαρτύριος, ὃς μεγάλως τῷ Θεῷ εὐαρεστήσας, καὶ μεγάλων ἀξιωθεὶς χαρισμάτων, ἀπεβίω ἐν τῷ ἑαυτοῦ ἐγκλειστηρίῳ χρόνους ἱκανοὺς διαποιήσας.

[4] Τούτου δὲ κοιμηθέντος, εἷς τῶν πατέρων, ἔχων εἰς αὐτὸν ζέουσαν πίστιν, οὐχ εὑρέθη. Ὡς οὖν, ὅθεν εἴη, ἐπὶ τὴν Λαύραν ἐπανίη, κατὰ τὴν ὁδὸν ἐνόησεν τὴν ἐνθένδε ἱερὰν αὐτοῦ μετάστασιν, καὶ λύπῃ συσχεθεὶς ἀπείρῳ ἐπένθησε πένθος δακρύων πολλῶν μεστόν. Ταλανίζων δὲ τὴν Λαῦραν, ἔλεγεν· ὁποία συμφορὰ συμβέβηκέ σοι σέμερον, ἡμετέρα Λαῦρα, καὶ ποία σε λύπη κατέλαβεν; Στυγνότητος καὶ ἀθυμίας νέφος επὶ σε ἐπεσκίασε, τοῦ σοῦ φωστῆρος Μαρτυρίου ὑπὸ γὴν καταδύντος. Σὺ δὲ, ἱερὸν τῶν τοῦ ἁγίου Σάβα μαθητῶν ἄθροισμα, ὁποῖον ἀπώλεσας καύχημα καὶ ψυχικῶν παθῶν ἀκέστορα. ψυχή μου νοσερὰ καὶ τάλαινα, τίνος ἄρα τοῦ λοιποῦ τεύξῃ παρηγορίας, τίς σε θεραπεύσει; εἰ γὰρ καὶ τὸν ἀββὰ Στέφανον εὐλαβῆ καὶ ἐνάρετον ἔχομεν, ἀλλ᾽ οὐδαμῶς αὐτὸν τῷ ἁββᾷ Μαρτυριῳ συγκρίνομεν· ἐπειδὴ πολὺ ἀμφοτέρων τὸ διάφορον. Ὧσπερ γὰρ ἀπέχουσι ἀνατολαὶ ἀπὸ δυσμῶν, οὕτως ἀπὸ τοῦ ἀββᾶ Μαρτυρίου τοῦ ἄββᾶ Στεφάνου ἀφέστηκεν.

[5] Ὡς οὖν ταῦτα καθ᾽ ἑαυτὸν ἐν τῇ ὁδῷ ὁδεύων ἐθρήνει, καὶ ἔλεγεν, ἔστη επί τινα ἀκρώρειαν ἄνωθεν τοῦ ἡσυχαστηρίου τοῦ γέροντος ὑπαρχουσαν. Καὶ τότε δι᾽ αυτοῦ ἐντόνως περισκοποῦντος τὸ ἡσυχαστήριον, ἐπένευσεν ἀγαθὴ τοῦ Θεοῦ πρόνοια δεῖξαι αὐτῷ τὴν ἐμφολεύουσαν τῷ ἁγίῳ Στεφάνῳ θείαν καὶ ἔκλαμπρον χάριν· εἶδεν γὰρ τὸ ἡσυχαστήριον μεγάλου φωτὸς μεστὸν, ἐκπέμποντος ἀπὸ τῶν θυρίδων ἀκτῖνας τηλαυγεῖς. Ἐκθαμβηθεὶς δὲ ἐλογίζετο, τί ἄν εἴη τὸ ὀφθὲν, λέγων· Ἄρα μή τις σπινθὴρ ἀπὸ δαδὸς κανδήλας ἐξέπεσε, καὶ τὴν φλόγα ταύτην ἐν τῷ κελλίῳ, τοῦ καλογῆρου καθεύδοντος, ἄνηψεν; αὐτὸς καλόγηρος ἀσυνήθητον ἐποίησε πυρκαἳὰν; ὅπερ οὐκ οἶμαι, οὔδε πιστεύω· οὐ γὰρ εἴωθε τοῦτο ποιεῖν, οὔτε μὴν οἱ κατ᾽ αὐτόν.

[6] Οὕτως οὖν ἐνθυμούμενος τῷ ἑαυτοῦ κατήντησε κελλίῳ. Τοῦ ἐρυθροῦ δὲ φανέντος, ἀπῆλθε πρὸς τὸν γέροντα, νομίζων εὑρεῖν τὸ κελλίον ὅλον πυρποληθέν. Ὡς δ᾽ εἶδε τὸν γέροντα ἐν καταστάσει πολλῇ τυγχάνοντα, καὶ οὐδὲν εὗρε πυρὸς ἴχνον, οὔτε μέχρις ὀσμῆς κάπνου, ἔγνω ὅτι τουτὶ τὸ θαῦμα γέγονε ἔνεκα τῆς ἑαυτοῦ ὀλιγοπιστίας, καὶ ὑπέστρεψε εἰς τὸ ἴδιον κελλίον, δοξάζων τὸν Θεὸν, καὶ τὴν τοῦ γέροντος ὁμολογούμενος ἐκθειάζων ἁγιότητα.

[7] Τὶς μοναχὸς μέγας καὶ ὑψηλὸς, τῷ γένει Αἰγύπτιος, Χριστοφόρος ἐπονομαζόμενος, ᾤκει ἐν σπηλαίῳ τῷ επίκλην τοῦ ἁγίου Θεοκτίστου ἐν τοῖς ἀνατολικοῖς μέρεσι τῆς τοῦ ἁγίου Εὐθυμίου μονῆς. Ην δὲ θεάρεστος ἀνὴρ καὶ ἀσκητὴς ὑπὸ πολλῶν μεμαρτυρημένος ἐπ᾽ ἀγαθοῖς. Ἀγάπην δὲ ἄδολον εἶχε, τὴν μητέρα καὶ τιθήνην πασῶν τῶν ἀρετῶν. Προεθυμεῖτο δὲ καὶ αὐτὸ τὸ οἰκεῖον ἐκχέαι τὸ αἶμα ὑπερ᾽ τῆς θεραπείας παντὸς ἀρχομένου πρὸς αὐτόν· οὐ γὰρ μόνον πρὸς τοὺς ὁμοπίστους, ἀλλὰ καὶ πρὸς αὐτοὺς τοὺς ἀπίστους καὶ βαρβάρους, μιμούμενος καὶ ἐν τούτῳ τὸν ἑαυτοῦ κύριον καὶ δεσπότην, τὸν ὑπερβαλλόντως ἡμᾶς ἀγαπήσαντα, καὶ ὑπὲρ ἡμῶν ἐκουσίως ἀποθανόντα ἀμαρτωλῶν ὄντων.

[8] Καθ᾽ ἑκάστην δὲ ἡμέραν δισχιλίας ἐπόνει γονυκλινείας, ἡμέρας χιλίας, καὶ νυκτὸς χιλίας σὺν παννύχισιν ἀγρυπνίαις πολλαῖς τε νηστείαις καὶ δάκρυσι πλείστοις. Ἤσκει δὲ καὶ τὸ ἐργόχειρον διὰ τὴν ἀκηδίαν. Οὗτος τοίνυν παρεκάλεσε τὸν ὅσιον Στέφανον κατὰ σάββατον, εἰ δυνατὸν, λειτουργῆσαι πρὸς αὐτὸν, ἦν γὰρ τότε πρεσβυτερικὸν ἐπέχων βαθμὸν· οὕτινος νῦν επιμνησθεὶς, πρὸς βραχὺ σιωπήσομαι τὴν ἐν χερσὶ διήγησιν, ἄχρις ἂν ἐξαγορεύσω τὸ δι᾽ αὐτοῦ γενόμενον θαῦμα.

[9] Ἐν ταῖς ἡμέραις δὴ τῆς ὑψώσεως τοῦ τιμίου σταυροῦ ψήφῳ Θεοῦ χειροτονηθεὶς πρεσβύτερος οὗτος ἀββᾶς Στέφανος, ἐν τῷ ἑαυτοῦ ἡσυχαστηρίῳ προσήνεγκε τὴν λογικὴν καὶ ἀναίμακτον θυσίαν μετ᾽ οὐ πολλὰς ἡμέρας· αὐτοῦ δὲ κατὰ τὸν ἐκκλησιαστικὸν θεσμὸν τὴν προσφορὰν τῆς προθέσεως ἀναφέροντος, καὶ βοῶντος, καὶ λέγοντος· Τὰ ἅγια τοῖς ἁγίοις, ἔλαμψεν ὑπ᾽ αὐτοῦ χάρις τοῦ Κυρίου, καὶ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον ἐπεφοίτησεν ἐπ᾽ αὐτὸν, καὶ τὸ εὐκτήριον ὅλον ἀπείρου φωτὸς ἐπλήρωσεν, αὐτὸν δὲ ὁλόφωτον κατεσκεύασεν, ὥστε καθορῶν ἑαυτὸν πανευαγῆ καὶ πάναγνον, καὶ τὸν ἀέρα, καὶ πάντα τὸν κόσμον παραδόξως ἡλιωμένον. Μείνας οὐν ἐν τῇ τοιαύτῃ φαιδρότητι, ἀεὶ θεωρῶν ἑαυτὸν ἄλλον ἐξ ἄλλου γινόμενον [καὶ μὴ σκοπῶν] ἵχνος ἀνθρώπινον, ὥσπερ τὸ πρότερον, ἐδειλίασε σφόδρα δειλίαν ἀξιέπαινον, ὡς ἐγκύψας εἰς τὴν τοῦ Θεοῦ δόξαν τὴν ἄῤῥητον, καὶ τὴν ἑαυτοῦ καταμαθὼν ἀσθένειαν· Λογισμοὶ γὰρ ἀνθρώπων δειλοὶ, ἐπειδὴ φύσις αὐτῶν καθέστηκεν εὐμετάστατος.

[10] Τούτου γὰρ χάριν δείσας Μακάριος ἐταπεινώθη, μνησθεὶς ἐξ οὗ πεπλαστούργηται πήλου· οὕτω γὰρ Μωυσῆς θεόπτης, δοξασθεὶς καὶ Θεὸν, ὡς ἀνθρώπῳ ἰδεῖν ἐφικτὸν, ἀξιωθεὶς, καὶ εἰς τοσοῦτον ὕψος ἀρθεὶς, ἐφοβήθη, ἰχνόφωνον ἑαυτὸν ὀνομάζων καὶ βραδύγλωσσον. Καὶ Δαβὶδ θεοφάντωρ, ὡς αὔτως ὑπὸ τοῦ Θεοῦ ὑψοθεὶς, σκώληκα ἑαυτὸν ἀπεκάλεσε· καὶ πτωούμενος, μήπως τῆς κατὰ Θεὸν ἐκπέσῃ στάσεως, ἐταπείνου καὶ ἐσκληραγώγει ἑαυτὸν ταῖς κακοπαθείαις. Καὶ πρὸς τούτοις πτωούμενος, οἶμαι, Ὅσιος, ἤτι πάθῃ κενοδοξίας ἔπαρμα, ὑπὲρ πάντων ἀνθρώπων ἐπαινούμενος μάλιστα· ὅπερ οὐκ εἴα παθεῖν θεία πρόνοια· ἀμεταμέλητα γὰρ τοῦ Θεοῦ τὰ χαρίσματα, ὃς τὴν προθυμίαν αὔξων, ἐκπτήσσων αὐτὸν, οἷα παιδευτὴς ἄριστος, διὰ σωτηριώδους παραχωρήσεως τὸν ἑαυτοῦ θεράποντα φοβηθῆναι ἡυδόκησεν.

[11] Ἐντεῦθεν τοίνυν πολλὰ δειλιάσας Μακάριος, λιταῖς ἐκτενέσι τὸν Θεὸν ἐξεμειλίσσετο, λέγων· Θεὸς, μεγαλόδωρος δοτὴρ, καὶ θησαυρὸς τῶν αἰωνίων ἀγαθῶν, πολὺς ἐν ἐλέει καὶ οἰκτηρμοῖς, καὶ πάντων προνοητὴς, μὴ ὀργισθῆς κατ᾽ ἐμοῦ, ἄνες δὲ τὰ ὑπὲρ ἄνθρωπον τῆς χάριτός σου κύματα· ὑπερβέβηκε γάρ μου, δέσποτα, τὴν δύναμιν· τότε δέ μοι χαρίσαι αὐτὰ δέομαι τῆς σῆς εὐσπλαγχνίας, ὅτ᾽ ἂν αἰτήσωμαι ἕνεκεν τῆς τῶν συνδούλων ψυχωφελοῦς οἰκοδομῆς, καὶ θεραπείας, καὶ μὴ ἀγανακτήσῃς κατ᾽ ἐμοῦ, φιλάνθρωπε, παρὰ τῆς σῆς ὑπερθέου μεγαλειότητος, αἰτοῦντος ταῦτα· ἐπειδὴ ἀσθενής εἰμι τῇ ψυχῇ, καὶ τῇ σαρκὶ, καὶ τοῖς πάθεσιν ὑποκείμενος· αἰθάλη γὰρ ὑπάρχω γεώδης, καὶ πηλὸς ἀργὸς, καὶ κόνις κακότροπος. Οἶδας δὲ καὶ ὄτι φύσις ἀνθρωπίνη οὐ δύναται ἀεὶ φέρειν ταῦτά σου τὰ μεγαλόδοξα χαρίσματα, εἰ μὴ σὺ ἐνισχύσῃς αὐτὴν, μόνος ἀπειροδύναμος, μόνος ἀόρατος. Σύστειλον οὖν τάδε τὰ πολλὰ πλήθη τῶν σῶν δωρεῶν, κᾀκεῖ μοι δώρησαι αὐτὰ ἐν τῷ μέλλοντι αἰῶνι τῆς μελλούσης μακαρίοτητος, ἐνταῦθα δὲ ὅτ᾽ ἂν δέοι, καὶ ἐν τῷ καιρῷ τῆς προσκομιδῆς, ἐν αὐτῷ γὰρ αὐτῶν καταξίου με. Οὕτως οὖν αὐτοῦ προσευξαμένου καὶ δεηθέντος ὑπήκουσεν Θεὸς, πᾶσιν ἐγγὺς τοῖς ἐπικαλουμένοις αὐτὸν ἐν ἀληθείᾳ. Ἀπὸ τότε δὴ πᾶνυ, ἅπερ ἂν ᾐτεῖτο, ἐλάμβανε, μάλιστα ἐν ταῖς τελεταρχικαῖς ἀναφοραῖς καὶ μυσταγωγικαῖς παραστάσεσι, κᾄντε μυστήριον ᾖ, κᾄντε ἐνόρμημα, κᾄντε ὅραμα, κᾄντε προόραμα, καὶ τότε δὴ τοῖς ἐρωτῶσιν ἀπεκάλυπτε ταῦτα, ἡνίκα ἀκούειν ἔδει καὶ ἥρμωζεν.

[S. Stephano de absoluto ab hominibus secessu deliberanti,] Ut prius monebas, occludere oblitus sum fores. Jam quid dices? Numquid modo sic feci? At ille velut subridens ait: Etiam nunc oblitus es; verumtamen, ut nosti, Deo nihil est impossibile. Ego autem, hunc tali gratia dignatum considerans, non raro gratiarum actionem Deo & laudes retuli; & majorem insuper nactus sum in eo fiduciam. Unde de rebus quibusdam spiritualibus, ut mos erat, cum eo die quadam colloquens, arcanum illi aliquod credidi: cogitabam enim omnino a mundo secedere; utque accesseram, dixi: Sancte pater Martyri a, octo jam anni sunt, ex quo interiorem penetrare nudus in eremum desidero, & huc amplius non reverti, aut hominum me in conspectum dare; ut ab humanis procul agens tumultibus Deo caste serviam, quem obsecrare non destiti, ut voluntatem mihi suam aperiret: etenim mori mihi optabile non esset sine certa Dei testificatione profecto; neque eam tamen ob rem quidquam huc usque divinitus revelatum est mihi. Nunc, ecce, certam in spem adductus sum, fore ut innotescat mihi per te. Edissere ergo, pater, quidquid tibi demum suggeret sanctissimi Spiritus gratia, & sana animam meam.

[2] Cum sic igitur cum eo locutus essem; tum ille continuo, quid expediret, [ut persisteret in vitæ mixto instituto,] perspicacibus providisque contemplatus oculis: Non vult, inquit te Deus interiora deserti ingressum, hominibus ignotum degere; sed coronam potius duplicem adipisci cum solitudinis tum assertarum per te in salutem animarum. Prosequere igitur eam vivendi rationem, quam edoctus a Deo es; dimidium quidem temporis ponens in solitudine; quod autem erit reliquum, in hesychasterio b; ut multos ad veram Dei notitiam ac virtutem instituas: nimirum id causæ est, cur hominum amator Deus te ab hominibus vetat recedere. Ne posthac adeo hoc illum efflagita: vix enim erunt post te anachoretæ conspicui c, a quibus hæc eremus inhabitetur.

[3] Ergo, cum in viri Sancti verbis plane acquiescerem, expulsæ mox sunt quæcumque me jam pridem super hac re perturbaverant cogitationes, [persuasit Martyrius,] atque ad hoc usque tempus in animi tranquillitate, & gratias agens Deo, & patris Martyrii virtutem extollens, perduravi. Et hæc quidem sunt, quæ de patre Martyrio narravit sanctus Stephanus. Nihil vero eorum, quæ dixerat, irritum cecidit. Neque enim Stephanum, medicum illum tam utilem animarum, procul a spiritualibus alumnis suis in latibulis, speluncisque ac montibus delitescere Divinum numen sinebat: neque post eum umquam, ut nobis apparet, ab eremicolis, qui quidem conspecti fuerint, [qui pie in claustro deinde mortuus est.] terra illa habitata est, quemadmodum præmonuerat mirabilis ille Martyrius, qui Deo tantopere placuit, tantisque ditatus charismatis ex hac vita migravit, cum in claustro d suo annos multos exegisset.

[4] Hoc moriente, aberat forte Patrum aliquis, ferventi in eum plenus fiducia. [Quam jacturam deplorans quidam,] Is igitur cum, unde fuisset, reverteretur in Lauram, intellexit in via sacrum ejus ex hoc mundo discessum, ac dolore perfusus immenso, luctui indulsit multarum pleno lacrymarum. Lauram vero deflens: o Laura, inquit, nostra, qualis tibi contigit hodie calamitas, qualis te dolor oppressit! tristitiæ te & consternationis inumbravit nebula, Martyrio, jubare tuo, sub terram demerso. Et tu, o sacer sancti Sabæ discipulorum cœtus, quantum amisisti decus, qualemque morborum animi medicum! o quid tibi post hæc, ægra atque infelix anima mea, consolationis invenies; quis tibi medelam afferet? Quamquam etenim patrem Stephanum habemus, Dei timore, atque omni virtute præstantem; eum tamen patri Martyrio neutiquam conferendum putamus: quia multum interest inter utrumque. Quantum namque ab occasu distat ortus, tantum pater Stephanus a patre Martyrio.

[5] Dum itaque hæc, pergens in itinere, apud semetipsum lamentaretur ac diceret, [videt S. Stephani cellam cælesti luce collucentem,] substitit in montis cujusdam vertice, qui Senis hesychasterio imminebat, tum illud attente interius circumspicienti benigna Dei providentia revelare non abnuit latentem in sancto Stephano divinam atque excellentem gratiam. Vidit enim hesychasterium omne ingenti splendore luculentos longe radios per fores fenestrasque ejaculante collustratum. Obstupescens autem secum ipse reputabat, quid esse id tandem posset, quod viderat; num forte scintilla aliqua a face candelave abstitisset, eamque flammam Calogero e dormiente excitasset; an ipse Calogerus insolitum struxisset ignem, quod neque existimo, neque credo; nam nec id ipse facere consuevit, nec vero etiam qui apud eum sunt.

[6] Hujusmodi inter cogitationes proprium ad inclusorium devenit; [nulla ibidem ignis scintilia reperta.] illud autem cum rubicundum appareret, recurrit ad Senem, totam ædiculam flammis absumptam inventurum se ratus. Ut vero hominem unice securum offendit, neque ignis vestigium ullum deprehendit, & ne redolentis quidem fumi, intellexit scilicet ob modicam suam fidem miraculum illud accidisse; & ad cellam suam reversus est, glorificans Deum, Senisque summa cum veneratione profitens sanctitatem.

[7] Monachus quidam magnus ac sublimis, genere Ægyptius, [Præclara sanctitas Christophori monachi,] cognomento Christophorus, spelæum incolebat, quod sancti Theoctisti dicebatur ad orientales f monasterii S. Euthymii partes sitū, vir Deo gratus & multorum testimoniis pro asceta sancto habitus. Caritatem, quæ virtutum omnium mater est ac nutrix, sinceram colebat. Quin & proprium sanguinem profundere in votis erat ei, quo saluti consuleret cujuscumque ad se ventitantis: non enim sic affectus erat erga eos dumtaxat, qui eamdem secum profitebantur religionem; verum etiam adversus infideles ac barbaros, imitatus etiam in hoc Dominum & Magistrum suum, qui nos supra omnem modum dilexit, ac pro nobis, atque adeo peccatoribus, mortem libenter oppetiit.

[8] Genua g flectebat per dies singulos bis millies, millies interdiu scilicet, ac toties noctu, quibus & pervigilationes nocturnæ, & multa jejunia, & lacrymæ accedere solebant uberrimæ. [& pia exercitia.] Opus præterea, ne quid obreperet socordiæ, exercebat manibus. Hic igitur sanctum Stephanum, ut quolibet sabbato, si fieri posset, sacris apud se operaretur, oravit: nam sacerdotalem tum gradum obtinebat. De quo cum jam meminerim, abrumpam tantisper, quæ præ manibus erat, narrationem, donec factum ab ipso prodigium retulero.

[9] [S. Stephanus Missam celebrans splendore circumdatur;] Diebus itaque Exaltationis h venerandæ Crucis, Deo annuente, presbyter initiatus pater hic Stephanus, sacrificium rationabile atque incruentum non multis post diebus obtulit in hesychasterio suo. Cum vero juxta ritum Ecclesiasticum oblationem propositionis attolleret, clamaretque ac diceret: Sancta sanctis i, reluxit ab eo Domini gratia, & sanctus in ipsum Spiritus descendit, ac totum splendore infinito implevit oratorium, ipsum vero toto corpore fulgentem exhibuit, ut adeo & semetipse purum omnino ac illibatum, & aërem, & mundum universum speciem quamdam solis mirabilem in modum referre spectaret. In hac ergo luce persistens, ac se ipse constanter intuens alium jam ex alio factum, [& non observans] humanæ ullius, uti prius, formæ vestigium, non indigno pavore vehementer correptus est; quippe qui ineffabilem Dei majestatem suspiceret, propriamque edoctus probe esset infirmitatem. Cogitationes enim mortalium timidæ; quia natura eorum maxime est instabilis.

[10] [sed præ humilitate,] Ideo enim expavescens vir Beatus depressit animum, memor quo demum ex luto eductus esset: sic etenim Moyses, divinitatis ille inspector, glorificatus, dignusque inventus, qui Deum, quantum homini licet, intueretur, tam alte denique evectus, formidare cœpit, balbumque se ac tardiloquum vocitare; neque aliter divinum illud oraculum David, cum & ipsum sic Deus attolleret, vermem ipse se nuncupabat: consternatusque animo, ne loco forsitan, quo apud Deum erat, excideret, abjiciebat se, ac duriter tractando vexabat. Adhæc verebatur, credo, etiam Sanctus, nequa ipsum vana gloria efferret altius, maxime quando præ ceteris hominibus laudabatur: at illud divina providentia non permisit. Sine pœnitentia enim sunt Dei dona, qui augens alacritatem animi ejus, atque alas ei ad volandum explicans, ut optimus magister, famulum suum salutari permissione voluit pertimescere.

[11] [Deum rogat, ut favores suos cohibeat, nisi aliter expediat proximo.] Exinde igitur ingenti occupatus metu Vir beatus, prolixis sibi Deum precibus demereri aggressus: O Deus, inquit, o largitor munifice, bonorumque æternorum thesaure, multe in misericordia & miserationibus, quique omnium præscius es, irasci noli adversum me; sed cohibe fluctus gratiæ super hominem tuæ: nam vires meas, Domine, transcendit: tum vero misericordiam tuam flagito, id ut concedat mihi, quodcumque tandem ad utilem conservorum animis ædificationem, ac medicinam petiturus sum; & ne infensus fueris mihi, benignissime, hæc a summa tua divinaque majestate deprecanti: quoniam imbecillis animo sum, & carni atque appetitionibus obnoxius: fuligo enim sum terræ, & iners lutum, ac pulvis improbus. Scis autem humanam naturam tuis hisce tam præclaris favoribus modeste semper ferendis parem non esse, nisi ei tu, solus omnipotens, solus invisibilis, vires suffeceris. Contrahe igitur tantam hanc multitudinem beneficiorum tuorum, & in futuro venturæ aliquando beatitatis seculo illic largitor; verum hic illud tantum, quo opus fuerit; item tempore oblationis: tum enim illis me dignare. Sic orantem, supplicantemque, qui omnibus ex animo se invocantibus præsens adest, Deus exaudiit. Atque adeo quidquid illo ex tempore peteret, prorsus obtinebat, maxime inter oblationes sacrificales, ac divinorum exhibitiones mysteriorum, sive arcani cujusdam esset revelatio, sive interior impulsus, seu visio, sive prævisio: quæ tum interrogantibus aperiebat, quando ipsis ea intelligere necesse erat & congruum.

ANNOTATA D. P.

a Nulla hujus alibi usquam, quod sciam, memoria: nam qui in S. Euthymii Vita memoratur Hierosolymitanus Patriarcha, ad seculum 5 spectat.

b Quasi dicas locum quietis seu repausatorium: quo nomine etiam in provincia Fauciniensi diœcesis Gebennensis est Patrum Cartusianorum domus. Derivatur ab ἡσυχάζω, quiesco, taceo. Unde qui in hujusmodi recessu versabantur ἡσυχασταὶ dicti. Sic vocatur celebris ille Joannes Hesychastes; quod Latini silentiarium vertere, de quo XIII Maii. Porro in hac Vita plerumque ἡσυχαστήριον & κελλίον distinguuntur; sic ut hesychasterium accipiatur pro ipso Senis recessu, in quo solus quidem commorabatur, discipulos tamen & quoscumque alios exhortationis vel colloquii causa accedentes admittebat: de qua re vide num. 184. Cella vero significat communem pluribus discipulis hospitibusque locum. Quamvis duo hæc nomina num. 6 promiscue etiam accipiantur pro prædicto recessu: nempe quod cellæ nomen generalius etiam hesychasteriis conveniret; licet non omnis cella hesychasterium esset.

c Ex adverso vero illi, quibus hæc facta a Deo gratia, ut nisi, quibus vellent, conspicui non essent, ἀφανεῖς vocantur: de quibus tum alibi hic sæpe, tum præcipue num. 43

d Græce est ἐγκλειστήριον; angusta ædicula, cui inclusi vivebant quidam solitarii.

e Nomen in Lausiaca historia apud Palladium frequens, & hoc tempore omnibus in Græcia monachis atque anachoretis commune, potissimum in monte Atho absque ullo ætatis discrimine: etsi per se idem sit, quod bonus senex Eadem notio occurrit in Vita S. Sabæ, apud Cotelerium tomo 3 inter Eccl. Græcæ monumenta edita, pagg. 299, 302, 303. Videndus etiam Goar in Euchologio notatione 44 ad Missam S. Joannis Chrysostomi.

f Videtur hic prima fronte spelunca ista constitui obversa monasterio S. Euthymii ad Orientem: non indicatur tamen aliud, quam quod spelunca respectu Lauræ S.Sabæ esset ad partes Orientales, antequam ad monasterium S. Euthymii perveniatur: non enim, si sita fuisset ulterius, apparet, quomodo Stephanus in Laura degens, illuc se contulisset quot Sabbatis sacrificaturus; eodemque tam facile excurrisset discipulus, solum ut duorum hospitum adventum nuntiaret; prout num. 12 dicitur, Sic in Actis Martyrum Sabaitarum num. 30 barbari venire dicuntur ἐκ τῶν κατὰ Βοῤῥὰν μερῶν τῆς ἁγίας πόλεως: non quod venerint ex iis partibus, quæ erant Sanctæ civitati ad Boream; sed quæ erant ad Boream euntibus ex Laura versus Sanctam civitatem. Non est tamen hæc ea spelunca, quam ad Boreale torrentis præcipitium repertam SS. Euthymius & Theoctistus aliquamdiu soli incoluerunt: hæc enim, ædificato in aditu præcipitii S. Theoctisti monasterio, fuit in ecclesiam mutata: & quamvis nunc una cum monasterio desolata, potuerit huic anachoretæ esse idonea habitatio, non tamen ad usum templi potuisset fuisse idonea, si aliter quam per longas, quæ hic describuntur, scalas ea nequivisset adiri. Fuerit ergo vicina alia, in quam se S. Theoctistus recipere solitus sit, cum vellet a monasterii curis remotus Deo vacare liberius. Hæc autem ut aberat a monasterio S. Euthymii versus meridiem ad dexteram viæ Hierichuntinæ sito, tribus circiter millibus passuum; ita totidem aut etiam paucioribus abfuerit a Laura S. Sabæ: cui ipsa erat ad Orientem æque aut magis, quam ipsum S. Euthymii monasterium: quod etiam ex num. 14 infra confirmatur his verbis: Donec aliqui venientes ex Laura vel monasterio S. Euthymii vel aliunde: quod indicat, hæc duo proximiora speluncæ loca fuisse, unde ad visitandum Christophorum frequentiores venirent. Et num. 17 dicitur quod S. Stephanus e deserto rediens ad Lauram, volensque ex itinere invisere Christophorum, ipsum obviam habuerit, proficiscentem ad S. Euthymii, & statim post duos latrones venientes a Laura.

g Multos fuisse in hisce genuflexionibus seu adorationibus veteres illos, testantur eorum Vitæ. De Simeone Stylita ad diem 5 Januarii num. 44 Vitæ a Metaphraste editæ refertur, a Theodoreto quodam, illas enumerare conato, mille ducentas quadraginta quatuor numeratas.

h Die 14 Septembris præcipua veneratione in iis partibus celebrari consuetæ.

i Non habet hæc verba S. Chrysostomi Missa, qua tamquam breviore ordinarie utuntur Græci: sed Missa S. Basilii, & Præsanctificatorum sanctæ Quadragesimæ: quas omnes Goar in Euchologio edidit, & notis illustravit. In utraque autem posteriori præscribitur, ut sacerdos immediate ante communionem suam ministrorumque, in hæc verba exclamet: quod, quo ritu fieret, indicant Rubricæ Missæ Præsanctificatorum hoc loco: Sacerdos autem ad tecta divina dona manum mittens tangit vivificum panem cum reverentia & metu multo, & dicente Diacono: Attendamus, exclamat: Præsanctificata sancta sanctis: deinde detegens ipsum, perficit communionem divinorum donorum. De qua Missa, simili ei, quam Ecclesia Romana facit in Parasceve, in qua non conficitur corpus Christi, sed pridie confectum sumitur; quæque ex Concilii Trullani canone LII fieri debebat omnibus jejunii Quadragesimalis diebus, excepto Sabbato & Dominica, egregiam Dissertationem Leo Allatius edidit: ex qua communionem Orientalium sub unica specie solidissime probavit Bartoldus Nihusius: quæ omnia simul impressa habes post ejusdem Allatii opus de Occidentalis Ecclesia perpetua consensione. Voces illæ sancta sanctis etiam adhibentur in Liturgia Mozarabica, a Cardinale Bona post alios edita de rebus Liturgicis lib. I, cap. XI, & a nobis edenda & historice, chronologice ac liturgice illustranda, Deo dante, post paucos annos in Tractatu præliminari, unum ex sequentibus hujus mensis tomis prægressuro.

CAPUT II.
S. Stephanus benedictione sola ostium reserat; inter latrones inconspicuus ambulat; Heliæ Patriarchæ reditum ad suam sedem, Christophoro mortem in Perside prædicit.

Ἀλλὰ τὴν προτέραν μεταχειρισόμεθα διήγησιν, ἣν μικροῦ παρεσιωπήσαμεν, περὶ τοῦ πατέρος ἡμῶν, Χριστοφόρου φαμὲν, καὶ τοῦ ἁγίου Στεφάνου· Οὗτος δὴ, ὥσπερ ἔφαμεν, ὡς επίπαν κατὰ σάββατον τὴν προσφορὰν ἐν τῷ μνημονευθέντι σπηλαίῳ ἡγίαζεν· ὅτε γὰρ ἐν τῷ ἡσυχαστηρίῳ διῆμεν, ἀπίη πρὸς αὐτὸν, καὶ πάλιν ὅτε κατὰ τὴν ἔρημον ὑπήρχε, τῆς Τεσσαρακοστῆς πληρουμένης, πολλάκις δι᾽ αὐτοῦ τὴν ὁδὸν ἐποιεῖτο, εἰς τὴν Λαῦραν ὑποστρέφων· τοῦτο δὲ ἐποίει, πολλὰ ὑπ᾽ αὐτοῦ τοῦ ἀββᾶ Χριστοφόρου παρακλητικῶς βιαζόμενος. Αὐτοῦ οὖν ἐν τῇ ἐρήμῳ διατρίβοντος κατὰ τὸν καιρὸν τῆς ἁγίας Τεσσαρακοστῆς κατέλαβόν τινες προσήλυτοι εἰς τὴν Λαῦραν ἀναζητοῦντες αὐτὸν, καὶ παρὰ τῶν πατέρων μαθόντες, ὅτι ἐν τῇ ἐρήμῳ διάγει, παρεκαλεσάν τινα Εὐστράτιον ὀνόματι, τοῦ γέροντος τότε μαθητὴν τυγχάνοντα, πορευθῆναι πρὸς τὸν επιστάτην, καὶ γνωρίσαι αὐτῷ τὴν ἑαυτῶν ἄφιξιν, ἣν ἕνεκεν αὐτοῦ εἰς τὴν Λαῦραν ἐποιήσαντο. δὲ πεισθεὶς ἀπῆλθε σημάναι τῷ γέροντι· ὃς τὴν τῶν νεηλύδων ἀκούσας ἔφοδον, μετ᾽ ὀλίγας ἡμέρας τὴν τεσσαρακοσθήμερον νηστείαν πληρώσας ὑπέστρεψε εἰς τὴν Λαῦραν.

[13] Ἐποιήσατο δὲ τὴν πορείαν, ἔχων μετ᾽ ἑαυτοῦ τὸν ἴδιον μαθητὴν, διὰ τοῦ σπηλαίου τοῦ ἀββᾶ Χριστοφόρου, ὅπερ καταλαβόντος αὐτοῦ καὶ κατὰ τὸ σύνηθες λίθῳ μικρῷ κάτωθεν κρούσαντος, ἀββᾶς Χριστοφόρος τὴν επιμήκη ἑαυτοῦ ἄνωθεν κλίμακα τοῖς σχοινίοις χαλάσας, καὶ ἀναβῆναι προυτρέψατο. δὲ ἀνέβη, συνανέβη δὲ μετ᾽ αὐτοῦ καὶ μαθητής. Τὴν ἠθισμένην οὖν αὐτοῖς ἐκτελέσαντες εὐχὴν, καὶ ἀλλήλους ἀσπασάμενοι ἀνήγαγον τὴν κλίμακα. Επὶ δύο μέντοι ξενισθεντες ἡμερῶν διάστημα, τῇ ἐπαύριον τῆς ὁδοῦ τῆς επὶ την Λαῦραν φερούσης ἐβουλήθησαν ἔχεσθαι. δὲ ἀββᾶς Χριστοφόρος πλεῖστα τὸν πρεσβύτην ἠξίου, Μεῖνον, λέγων, πρὸς ἡμὰς ἄλλας δύο ἡμέρας, καὶ πλέον, εἰ ῥάδιον. δὲ γέρων εὐφυῶς ἀπολογούμενος, ἔφησεν· Εἰ καὶ διὰ παντὸς επιποθοῦμεν τὴν σην, πάτερ, ποιεῖν θεράπειαν καὶ ἄνεσιν· ἀλλ᾽ οὖν καὶ ἑτέρους, πληροφορῆσαι πνευματικοὺς ἀδελφοὺς καὶ διαναπαῦσαι δεόμεθα· ὑπὸ δὲ τῆς ἀγάπης σου βιαζόμενος, παρά σοι τὴν αὔριον διατελέσω, εἴπερ Θεὸς επινεύσειν· ἀλλ᾽ ἑτέραν μὴ ζήτει παρ᾽ ἐμοῦ.

[14] Πολλὰ οὖν ἔτι δυσωπηθεὶς, ἄλλην αὐτῷ οὐκ εἶξε χαρίσασθαι· τῇ δὲ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἐδήλωσεν αὐτῷ λέγων· Αὔριον ἀποβήσομαι πάντως, τοῦ Θεοῦ εὐδοκοῦντο. δὲ ἀββᾶς Χριστοφόρος, γνοῦς, ὡς Γέρων οὐ πεισθήσεται διὰ ποιήσειν πρὸς αὐτὸν ἡμέραν ἄλλην, κατὰ τὴν νύκτα λαβὼν τὰ σχοίνια, τοῦ Γέροντος ἀγνοοῦντος, κατέκρυψεν, ὃν τῆς ἡμέρας γενομένης μεῖναι λίαν ἱκετεύσας, οὐκ ἔπεισε. Τοῦτο δὲ σαφῶς θεῖον ἦν βούλημα, δοξασθῆναι τὸν μέγαν Στέφανον, καὶ εἰς γνῶσιν πάντων ἐλθεῖν τὸν ἄνδρα, καὶ τὴν αὐτοῦ θεόσδοτον χάριν. Ἀπιὼν γὰρ ἀββᾶς Χριστοφόρος τὴν πύλην τοῦ σπηλαίου ἀσφαλῶς τῇ μανδάλιδι κατέκλεισε, σφοδρῶς σαλεύσας αὐτὴν, ἄχρις ἃν αἱ βάλανοι ταῖς γλυφίσιν ἐνηρμώσθησαν, καὶ παραυτὰ στραφεὶς, ὐπομειδιάσας ἔφη πρὸς τὸν Γέροντα· Νῦν ὄντως καὶ ἄκοντα κατέσχον ἡμέρας, οὐχ ἡμέραν, ἕως τινὲς ἐλθόντες ἀπὸ τῆς Λαύρας, ἀπὸ τῆς μονῆς τοῦ ἁγίου Εὐθυμίου, ἄλλοθεν, τὴν ἄλιδα * λαβόντες ἀνοίξωσιν. Ἀλλ᾽ εἴπερ, ὥσπερ φασί τινες, ὑπάρχεις μοναχὸς τέλειος καὶ ἅγιος, προσελθὼν κέλευσον ἀνοιχθῆναι τὴν θύραν, ἵνα σε τοιοῦτον σὺν ἐκείνοις ἀκριβῶς καὶ ἐμπείρως ὁμολογήσωμέν τε καὶ ἕξωμεν.

[15] δὲ Γέρων ἀποκριθεὶς εἶπεν· Ἅγιος μὲν οὔκ εἰμι, ὥσπερ οἱ πολλοί φασιν, ἀλλὰ καὶ πάλιν πλημμελημάτων ἀνάμεστος ἐμαυτὸν γὰρ οἶδα καὶ τὰς πράξεις μου τὰς κακὰς, ἃς εἴ τις ἴδει, οὐκ ἄν μοι λαλεῖν ἀνείχετο. Μέγα γάρ ἐστι τὸ πέλαγος τῆς ἐμῆς βεβηλότητος· ἀλλ᾽ ὅμως καὶ εἰ τοιοῦτος ὑπάρχω, ἐπέίπερ ᾑτήσω παρ᾽ ἐμοὶ τὴν θύραν ἀνοιχθῆναι, καὶ εἶπας, ὅτι τινές με τοιοῦτον ὄντα καλοῦσιν ἅγιον, πίστει φερόμενοι· τοῦτο καὶ ποιήσω, οὐ θαῤῥῶν τῇ ἐμαυτοῦ πρὸς Θεὸν παῤῥησίᾳ καὶ ἀξιότητι, ἀλλὰ τῇ ἀφάτῳ αὐτοῦ εἰς ἡμᾶς φιλανθρωπίᾳ καὶ ἀγαθότητι, εἰδὼς ὅτι καὶ ἐν μάντει καὶ ὄνῳ χάρις αὐτοῦ κατῴκησεν, οὐ διὰ τὴν ἐκείνων ἀξίαν, ἀλλὰ διὰ τὴν ἀνθρώπων σωτηρίαν. Δὶς οὖν φωνήσας τὸν μαθητὴν αὐτοῦ, Εὐστράτιε, Εὐστράτιε, εἶπεν, ποίησον μετάνοιαν. Τοῦ δὲ μαθητοῦ κλίναντος τὰ γόνατα, εἶπεν αὐτῷ· Εὐλογητὸς κύριος, ὅτι εἰς δόξαν τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ ἀνοίξεις τὴν μανδάλιδα. Ἀναστὰς οὗν μαθητὴς καὶ τῇ θύρᾳ πλησιάσας, καὶ τῆς μανδάλιδος ἄκροις δακτύλοις ἁψάμενος, παραχρῆμα ἀνέῳξεν.

[16] δὲ ἀββᾶς Χριστοφόρος θεασάμενος, ἔφριξε καὶ ἐξέστη, τὴν ἄπειρον τοῦ Θεοῦ δοξάσας δύναμιν, καὶ τὴν θεόσδοτον τοῦ Ἁγίου χάριν ἀγασθεὶς, καὶ ἀνακράξας μεγάλῃ φωνῇ· Δόξά σοι, Θεὸς, θαυμάσια ἐργάζων μόνος ἐν τοῖς Ἁγίοις· οὐκ ἔτι γὰρ τοῦ λοιποῦ κληθήσεται οὗτος ἀββᾶς Στέφανος, ἀλλὰ ἅγιος Στέφανος, φερωνύμως στεφανώμενος θείᾳ δυνάμει καὶ χάριτι, ἃς κεκτημένος πρωτοδιάκονος καὶ μάρτυρ Στέφανος, ἐποίει τέρατα καὶ σημεῖα μεγάλα ἐν τῷ λαῷ. Σὺ τοιγαροῦν, ἅγιε Στέφανε, οὕτως εὐλογίαν τῷ μαθητῇ δέδωκας, κεκλεισμένην τὴν θύραν ἀνοῖξαι ἄνευ τῆς ἰδίας κλειδὸς, καὶ ἀνέῳξεν· εἰ δι᾽ ἑαυτοῦ ἀπῆλθες, ἔπεσεν ἃν ἀθρόως θύρα σὺν τῷ τείχει εἰς τὸν χείμαῤῥον ἐκ τοῦ φόβου. δὲ Γέρων ἔτι πρὸς τὸν μαθητὴν ἔφη· Εὐστράτιε, Εὐστράτιε, ἐλθέ εἰς τὸν ῥύακα εἰς τὰ ἀνώγεα τοῦ σπηλαίου, καὶ εὑρήσεις ἐκεῖ τὰ σχοίνια κεκρυμμένα ἐν τῷδε τῷ τόπῳ, καὶ λαβὼν ἄγαγε μεθ᾽ ἑαυτοῦ, ἵνα ἀπέλθομεν ἔνθεν· δὲ ἀββᾶς Χριστοφόρος πάλιν ἀκηκοὼς, ὅτι τὸν κρύφιον ἔγνω τόπον τῷ πνεύματι, ἐδόξασε ἔτι τὸν Θεὸν, καὶ τὸν ἅγιον Στέφανον πολλοῖς ἐγκωμίοις ἐπῄνεσεν· δὲ μαθητὴς τὴν κέλευσιν εἰς πείραν ἤγαγεν. Εὐχὴν οὖν ποιησάμενος Γέρων, καὶ τὸν ἀββᾶν Χριστοφόρον ἀσπασάμενος ἀπίη.

[17] Μετὰ δὲ ταῦτα ὕστερον αὐτοῦ κατὰ τὴν ἔρημον επιπωλεύοντος, ἔδοξεν αὐτῷ δευτέραν διὰ τοῦ μνημονευθέντος σπηλαίου ποιήσασθαι τὴν πορείαν, καὶ κατ᾽ οἰκονομίαν Θεοῦ συναντᾷ τῷ ἀββᾷ Χριστοφόρῳ, κατὰ τὴν ὁδὸν επὶ τὴν μονὴν τοῦ ἁγίου Εὐθυμίου πορευομένῳ. Εὐχὴν οὖν ποιησάμενοι, καὶ ἀλλήλους ἀσπασάμενοι, καὶ περί τινων βραχέα διαλεχθέντες, καὶ εὐχὴν επὶ τῇ σωματικῇ διαστάσει ἐκτελέσαντες καὶ σφραγισάμενοι, καστος τὴν ἰδίαν ἐβάδιζε τρίβον. Πορευόμενος οὖν ἀββᾶς Χριστοφόρος ἀτενίζει καὶ θεωρεῖ δύο λῄστας ἀπὸ τῆς Λαύρας ἐρχομένους, προσεγγίσαντας τῷ ἀββᾶ Στεφάνῳ, καὶ ἐφοβήθη φόβον μέγαν σφόδρα, μήπως επιχειρήσωσιν αὐτόν. Καὶ ὡς ἀτενίζων ἦν, φόβῳ συνεχόμενος, βλέπει τοὺς μιαιφόνους αὐτοῖς τοῖς ἱματίοις προσψαύσαντας τοῦ Ὁσίου καὶ προσπήξαντας αὐτοῦ ἑκατέρωθεν, τὸν μὲν ἐκ δεξιῶν, τὸν δὲ ἐξ εὐωνύμων, καὶ τὸν ἁγίον Στέφανον διὰ μέσον αὐτῶν ἀσινῶς καὶ ἀπημάντως διαβάνθά τε κσὶ ἀλύξαντα, θείας δυνάμεως τοὺς ὀφθαλμοὺς τῶν βαρβάρων ἀχλύἳ βαθυτάτῃ κατακαλυψάσης.

[18] Καὶ ὡς εἶδεν αὐτοὺς πρὸς αὐτὸν πλησιάσαντας Χριστοφόρος, ἡρώτησε γνωρίσας αὐτοὺς, πλειστάκις ἐν τῷ ἑαυτοῦ σπηλαίῳ φιλοφρονησάμενος. Τάχα γνωρίζετε τὸν ἀββᾶν Στέφανον, γέροντα τῆς ἐρήμου ταύτης; οἱ δὲ ἀποκριθέντες εἶπον· Οὐδὲ, τίς ἐστὶν ἀββᾶς Στέφανος, ἡκούσαμεν, δὲ ἔφη πρὸς αὐτοὺς· Ουδὲ νῦν τούτῳ ὑπηντήσατε, οὔτε μὴν πρὸ τῆς σήμερον ἑωράκατε; Οἱ δὲ ἀπεκρίθησαν· Εἴπαμεν ἅπαξ, ὅτι οὐδέποτε ἐθεασάμεθα τοῦτον, οὐ δὲ σήμερον ὅλως μοναχὸν, πλήν σου. Τότε τῇ χειρὶ νεύων ἀββᾶς Χριστοφόρος, τοῖς αἱμοβόροις ἐδακτυλοδείκτει τὸν Γέροντα, ἐπάνω βουνοῦ ἐπηρμένου οὐκ ἕκαθεν ὄντος, ἑστῶτα, καὶ ἔφη· Ἄρα τοῦτον τὸν μοναχὸν, τὸν κατέναντι ὑμῶν ὑπάρχοντα, οὐκ εἴδετε σήμερον; Ἀρτίως γὰρ ὄντως διὰ μέσου ὑμῶν διέβη. Οἱ δὲ ἀγριωθέντες ἔφησαν· Ποῦ ἐστιν οὗτος, ἵνα σκυλεύσωμεν αὐτὸν καὶ πλήξωμεν δεινῶς; δὲ δακτυλοδεικτῶν ἔτι καὶ ἔτι ἐδείκνυεν αὐτοῖς τὸν βουνὸν, ᾧ ἐφίστατο Γέρων. Οἱ δὲ ὀφθαλμοὶ αὐτῶν ἐκρατοῦντο, τοῦ μὴ βλέπειν αὐτὸν, σκοτισθέντες ὑπὸ θείας χάριτος. Ἀγανακτίζοντες οὖν κατὰ τοῦ ἀββᾶ Χριστοφόρου ἔφησεν· Ἡμῖν προσπαίζεις εἰρωνευόμενος, ὡς ἐσχηκόσιτε πρός σε εἰρήνην καὶ ἀγάπην; δὲ ἀββᾶς Χριστοφόρος ὅρκῳ πληρωφορηθεὶς ὑπ᾽ αὐτῶν, ὡς τὸ πρὶν οὐχ ὡράθη αὐτοῖς, οὐ δὲ νῦν ἐπερωτηθεῖσιν ὤφθη, ἐπορεύθη, τὸν Θεὸν δοξάζων, τὸν διὰ πολλῶν χαρισμάτων δοξάζοντα τὸν δοῦλον αὐτοῦ.

[19] Μετὰ οὖν ταῦτα ὀλίγου παρῳχηκότος καιροῦ, ηὑτομόλησεν ἀββᾶς Χριστοφόρος εἰς τὸ ἡσυχαστήριον τοῦ ἁγίου Γέροντος, καὶ πολλὰ παρεκάλει αὐτὸν, ὅπως ἀμφότεροι πορευθῶσι πρὸς τὸν πρωτοσύμβουλον τῶν Ἀράβων, διὰ τί δὲ, καὶ τινὸς χάριν, συντόμως ἐρῶ. Οὗτος ὅσιος Στέφανος καὶ ἀββᾶς Χριστοφόρος ἡγαπῶντο λίαν ὑπὸ τοῦ ἐν ἁγίοις τῇ λήξει κύρου Ἡλία πατριάρχου Ἱεροσολύμων· ἦν δὲ οὗτος μακάριος ἱεράρχης κύρις Ἡλίας ἀδίκοις διαβολαῖς καὶ κατηγορίαις ἀλόγοις καταγορηθεὶς πρὸς τὸν πρωτοσύμβουλον, ὃς ἰταμῶς μεταστειλάμενος αὐτὸν, κατέκλεισεν ἐν Περσίδι, δεσμοῖς καὶ φυλακαῖς καθείρξας ἀνηλέως επὶ χρόνους ἱκανούς. Ἐντεῦθεν οὖν τινες ἀφορμὰς λαβόντες, οὐ διὰ Θεὸν συνεβουλεύσαντο τῷ ἀββᾷ Χριστοφόρω ἐλθεῖν επὶ τὴν Περσίδα, παρηγόρησίντε καὶ βοήθησιν τῷ ἁγιωτάτῳ κύρῳ Ἡλίᾳ, καὶ μηχανεύσασθαι ἕνεκεν τῆς αὐτοῦ ἀπολυτρώσεως· ἀλλὰ δι᾽ ἰδίαν αὐτῶν χρείαν, ὅπως αὐτὴν ἐν τούτοις ἐκτελέσῃ.

[20] Ἀπατηθεὶς οὖν ὑπὸ τῆς τούτων δολερᾶς συμβουλῆς ἐδυσώπει τὸν Γέροντα, λέγων· Δίκαιόν ἐστι, πάτερ, ἀπελθεῖν ἡμᾶς ἀμφοτέρους ἕνεκεν τοῦ ἁγιωτάτου ἡμῶν πατριάρχου· οἶδας γὰρ, οἶδας, οἴαν κέκτηται εἰς ἡμᾶς ἀγάπην· καὶ ἐν ταῖς ἀνάγκαις γνωρίζονται οἱ φίλοι. Καὶ δεῖ σε, ὡς τῆς ἀγάπης ὅρους εἰδότα καὶ φυλάττοντα, προθυμηθῆναι, καὶ μᾶλλον ἡμᾶς καὶ ἄλλους διεγεῖραι· κᾂν γὰρ μὴ δυνηθῶμεν τοῦτον τῆς φυλακῆς ἀποσπᾶσαι, ἀλλ᾽ οὖν παρηγορήσομεν πάντως. δὲ Γέρων εἶπεν πρὸς αὐτόν· Ὡς ἀληθῶς ἄξιόν ἐστι συναλγεῖντε καὶ συνεργεῖν τῷ πατριάρχῃ ἡμῶν, καὶ ἀγωνίσασθαι ὑπὲρ αὐτοῦ πάσῃ ψυχῇ, καὶ παντὶ σθένει, καὶ μέχρις αἵματος· ἀλλ᾽ ὅμως επὶ τὴν Περσίδα πορευθῆναι τούτου χάριν οὐ δυνάμεθα· ἐὰν γὰρ ἀπέλθωμεν πρεσβεύοντες ὑπὲρ αὐτοῦ πρὸς τοὺς μεγιστᾶνας, οὐχ ἕξομεν παῤῥησίαν. Διὸ τοιγαροῦν πείσθητί μοι, καλόγηρε, καὶ δεῦρο ἐν τῇ ἐρήμῳ, καὶ τοῖς μοναστηρίοις ἡμῶν ἡρεμήσωμεν, ἀγρυπνίαις καὶ νηστείαις πρεσβεύοντες ὑπὲρ αὐτοῦ πρὸς τὸν τῶν ὅλων δεσπότην καὶ λυτρωτὴν, τὸν μόνον ἔχοντα τὴν ἀδιάδοχον ἀρχὴν καὶ ἐξουσίαν Χριστὸν, μετὰ τῶν ἁγίων πατέρων, ὡς παῤῥησίαν πρὸς αὐτὸν κεκτημένων· ἐπεὶ πληροφοροῦμαι, ὅτι νικήσειν μέλλομαι τοὺς θεομάχους, καὶ ὄψεσθαι τὸν πατριάρχην ἡμῶν, δεσμῶν καὶ φυλακῆς λυτρωθένθα καὶ εὐφροσύνως καὶ ὑγιῶς ἐπανελθόντα. Μὴ οὖν κόπους ἀνοήτους αὐτοῖς παράσχωμεν, ἀφέντες τὸν ἀγαθὸν καὶ εὐεργέτην Θεὸν ἡμῶν, καὶ προσελθόντες πρὸς δυσμενεῖς καὶ δυσσεβεῖς τυράννους, πρὸς οὓς οὐκ κτήμεθα παῤῥησίαν· ἐλέγξει γὰρ ἡμᾶς ὄντως δικαιοκρίτης ἐν τῇ φοβερᾷ ἡμέρᾳ τῆς κρίσεως, εἰ τοῦτο ποιήσωμεν.

[21] Ἀκούσας δὲ ταῦτα παρὰ τοῦ Γέροντος ἀββᾶς Χριστοφόρος, εἶπεν πρὸς αὐτόν· Ὡς ὁρῶ, οὐκ ἔχομεν ἀγάπην, ἀλλ᾽ ἐστερήθημεν αὐτῆς, καὶ πρὸς τὸν πατριάρχην ἡμῶν παντελῶς οὐκ ἐδυνήθημεν φυλάξαι ταύτην, ἀλλ᾽ ὅμως παρακαλῶ μὲν ἐλθεῖν σε μετ᾽ ἐμοῦ· εἰ δὲ μὴ, αὐτὸς μόνος πορεύομαι. δὲ ὅσιος Γέρων ἀνεξικάκως παραίνεσεσι καὶ διδάσκαλικαῖς νουθεσίαις, χρήσειστε ἀπὸ τῆς γραφῆς προσφέρων, ἐκώλυεν αὐτὸν· καὶ θεωρῶν αὐτὸν μᾶλλον ἀναινόμενον, καὶ ἀπειθοῦντα τοῖς θείοις λογίοις, ἔτι πρὸς αὐτὸν εἶπεν προσηνῶς· Ἰδοὺ, ἐνώπιον τοῦ Θεοῦ ἐρῶ σοι, καλόγηρε, ἐὰν ἀκούσῃς μου, καθίζῃ ἐν τῷ σπηλαίῳ σου καὶ ἡσυχάζεις, ὅτι οὐκ ἰσχύεις ὠφελῆσαι τὸν πατριάρχην, ἐπειδὴ οὐκ ἔχεις πρὸς τὸν πρωτοσύμβουλον παῤῥησίαν, ἀλλ᾽ ὡς μοναχὸς, παῤῥησίαν ἔχων πρὸς τὸν κύριον τῶν κυριευόντων, οὗ ἐν τῇ χειρὶ πέφυκεν καρδία τῶν επιγείων βασιλέων, καθέζου ἐν τόπῳ σου, καὶ ἀγωνίζου κατὰ δύναμιν, νύκτωρ καὶ μεθημέραν λιτανεύων αὐτὸν, καὶ πρεσβεύων ὑπὲρ τῆς λυτρώσεως τοῦ πατριάρχου, καὶ παντὸς τοῦ Χριστονύμου λαοῦ, καὶ ὑπὲρ τοῦ ῥυσθῆναι ἡμᾶς καὶ αὐτοὺς ἀπὸ πάσης ἐναντίας επιβουλῆς, καὶ παντὸς πειρασμοῦ διαβολικοῦ τε καὶ ἀνθρωπίνου, ὅτι εὐφρανθήσῃ, καὶ εὐχαριστήσεις τῷ Θεῷ, καὶ τῇ ἡμετέρᾳ ἐπεύξῃ ταπεινώσει· Γνῶθι δὲ, ὅτι ἐάν μου παρακούσῃς, ὡς καὶ γενήσεται, βιάζομαι φανερῶσαί σοι, ὅπερ οὐκ ἤθελον.

[22] Τούτου δὲ παντελῶς μὴ πεισθέντος, ἀναγκασθεὶς εἶπεν· Σὺ μὲν μετα τοῦ κακοῦ συμβούλου Χαριτῶνος επὶ τὴν Περσίδα πορεύσῃ, κᾀκεῖ τὸν πατριάρχην ὄψει, κᾀνταῦτα οὐκ επιστραφήσῃ. δὲ πατριάρχης πρὸς ἡμᾶς ἐπαναλύσει, καὶ τοῦ ἰδίου θρόνου κρατήσει, καὶ ἡμᾶς διὰ τῆς αὐτοῦ παρουσίας χαροποιήσει. Σὺ δὲ ἐκεῖ διαποιήσεις, καὶ επὶ τὴν Παλαιστήνην ἔτι οὐδαμῶς οὐκ ἀνακάμψεις, οὐδὲ θεωρήσεις ἡμᾶς σὺν τῷ πατριάρχῃ ἐν τῆ ἁγίᾳ πόλει, οὔτε ἐν τοῖς περὶ αὐτὴν χώροις, οὐ δὲ ἡμεῖς ὀψόμεθά σε. δὲ οὐ συνιεὶς, ὡς ἕνεκεν τῆς ἀποβιώσεως αὐτοῦ εἶπεν, ἀλλὰ νομίσας αὐτὸν προφητεύσαντα, ὅτι διαμενεῖ ἐν τοῖς μοναστηρίοις τῆς Περσίδος οἰκήσας, ἠνιάθη σφόδρα, καὶ μετὰ λύπης εἶπεν· ἅγιε Στέφανε, τί ἐρεῖς, οὐκ επίσταμαι. Ἄρα τοσοῦτον ἐσκανδάλισά σε, ὥστε λέγειν περὶ ἐμοῦ, ὅτι διαμενῶ ἐν Περσίδι; Ἄρα εἰς τοσαύτην ἐγὼ, ταπεινὸς καὶ ταλαίπωρος, ἐλήλακα ἀφροσύνην καὶ ἀμέλειαν, ὥστε ἀφήσειν με τὸν μονήρη βίον, καὶ κατοικήσειν τὴν Περσίδα; Τί λελάληκας οὐκ οἶδα, ἀλλ᾽ ἐγὼ μὲν ἀκούων σε υπὸ πολλῶν προφήτην ἅγιόν τε καὶ δίκαιον καὶ ὅσιον μαρτυρούμενον, καὶ τῇ τοῦ ἁγίου Εὐθυμίου προηγορίᾳ καλούμενον, καὶ ἴσον αὐτῷ κρινόμενον, οὐκ ἐπληροφορούμην πιστεύειν, ὡς ἔτυχεν, ἀπὸ ψιλῆς ἀκοῆς καὶ φήμης, ἀλλ᾽ ὕστερον διὰ πολλῆς μεμαθηκὼς αὐτόπτης πείρας, τοιοῦτόν σε ὁμολογῶ καὶ κηρύττω· πῶς δὲ περὶ ἐμοῦ ταῦτα ἀπεφήνω, οὐκ οἶδα σαφῶς· οὒ γὰρ πιστεύω τελειωθήσεσθαί σου τὴν πρόῤῥησιν ταύτην ἕνεκεν ἐμοῦ· οὐδέποτε γὰρ ἔσχον τοιοῦτον λογισμὸν ἐκστήσονθά με τοῦ σπηλαίου μου, καὶ ἀλλαχοῦ κατοικήσειν με πείσοντα.

[23] δὲ ὅσιος Γέρων πρὸς αὐτὸν ἔφη· Ἅπερ μοι θεόθεν ἀποκεκάλυπται αἰνιγματώδως εἶπον· Ὅτι περ, εἰσελθὼν τὴν Περσίδα, αὐτοῦ διαμενεῖς, καὶ οὐκ ἔτι πρὸς ἡμᾶς ἐπανελεύσῃ μετὰ τοῦ πατριάρχου. δὲ πάλιν οὐ συνῆκε τὸ αἴνιγμα· ἀλλ᾽ ὅτε δὴ τοῦ θανάτου ἔφθασεν ὥρα επιμνησθεὶς τῆς τοῦ ἁγίου Γέροντος ἀψευδοῦς προφητείας εἶπεν μετὰ πολλῆς ἀνίας πρὸς τὸν συνόντα αὐτῷ ἀββᾶν Χαρίτωνα· Χάριτον, τί μοι γέγονε, Σὺ, Χάριτον, ἐξηπάτησάς με· σύ με ἤγαγες ὥδε. Οἴμοι, οἴμοι· ἅγιος Στέφανος περὶ τοῦ θανάτου προέλεγέ μοι· Ὅτι ἐν Περσίδι διαμενεῖς, καὶ οὐκ ἔτι εἰς τὴν ἁγίαν πόλιν στραφήσῃ· οὐ δὲ ἡμᾶς τοῦ λοιποῦ ὄψει, κᾳγὼ οὐκ ἐνόησα ἀσύνετος, ὄτι περὶ τῆς ἐμῆς ἀποβιώσεως προεῖπεν οὗτος προφήτης καὶ ἅγιος τοῦ Θεοῦ Στέφανος· καὶ ταῦτα καὶ πλείονα τούτων εἰρηκὼς, καὶ τὸν Χαρίτωνα αἰτιώμενος καὶ πλείοσι ὑποβάλλων μομφαῖς, καὶ τὸν ὅσιον Στέφανον μεγαλύνων, καὶ τὴν τῶν εὐχῶν αὐτοῦ βοήθειαν αἰτούμενος, παρέδωκε τὴν ψυχὴν αὐτοῦ τῷ κυρίῳ. Καὶ τελειωθεὶς ἐν εἰρήνῃ ἐτάφῃ ἐν Περσίδι. Μετὰ πολλῆς δὲ χαρᾶς καὶ εὐφροσύνης ἀπολυθεὶς ἀπὸ Περσίδος πατριάρχης κατέλαβε τὸν ἴδιον θρόνον, καὶ ἐπληρώθη τοῦ ἁγίου Γέροντος περὶ ἀμφοτέρων πρόῤῥησις.

[Apud abbatem Christophorum frequenter sacrificare solitus,] Sed priorem historiam resumemus, jam aliquantisper interruptam, de patre videlicet nostro Christophoro ac sancto Stephano. Hic igitur, uti dicebam, quolibet in universum sabbato ad aras in spelunca, de qua jam memini, faciebat; cum in hesychasterio degeret, abibat ad eum; rursumque cum in eremo fuisset, exeunte Quadragesima, illac iter habere consueverat, in Lauram inde revertens. Hoc vero non nisi multa exhortatione ab ipso patre Christophoro compulsus præstabat. Dum ergo tempore Quadragesimæ ageret in solitudine, peregre quidam, eum requirentes in Lauram advenerunt; cumque in eremo jam illum versari ex patribus intelligerent, Eustratium quemdam nomine, tum temporis Senis discipulum, oraverunt, ad Magistrum ut vellet contendere, de suoque illum adventu & confecto ejus causa usque in Lauram itinere facere certiorem. Acquievit ille, ac nuntium hunc Viro seni delaturus abscessit; qui recentem hunc eorum adventum edoctus, expleto paucis post diebus, Quadragesimali jejunio, reversus in Lauram est.

[13] [ad eum divertit ex itinere;] Viam autem, discipulo suo comitante, eam tenuit quæ ad patris Christophori antrum ducebat; quo cum pervenisset, ac fores ex inferiori loco lapillo a, pro more pulsasset, pater Christopnorus oblongas scalas suas deorsum per funes demittens ad ascendendum eum invitabat. Ascendit ille, & cum eo una conscendit discipulus. Precatione itaque apud se consueta, mutuaque salutatione perfuncti, scalas attollunt. Et duorum quidem dierum spatio apud hunc hospitem commorati, de via Lauram versus postridie insistenda statuebant; sed plurimis Senem adortus precibus pater Christophorus: Mane, ait, apud nos dies alios duos, &, nisi grave est, etiam ulterius. At senex excusare ingenue sese, ac dicere: Tametsi perjucundum id nobis accidat, cum tibi, pater, aut obsequio esse perpetuo possumus, aut oblectamento; sunt tamen etiam fratres alii spirituales, quos confirmare nos & recreare necesse est. Nihilo interea secius, quando amor eo me tuus adigit, cras, nisi aliter Deo visum fuerit, persistam apud te: sed diem insuper alium ne poposceris.

[14] [sed abiturus clauso prohibetur ostio:] Multis igitur enixe rogatus, diem, quem adderet, ne unum quidem habuit: sed tertio die commonefaciens eum: Cras, inquit, omnino, Deo quidem favente, profecturi sumus. At pater Christophorus jam satis intelligens, numquam adductum iri Senem, ut diem saltem unam extraheret, correptos per noctem abscondit funes, inscio Sene; quem orto jam sole, cum ut subsisteret impense orasset, exorare non potuit. Decreverat nimirum Deus illustriorem reddere magnum Stephanum, palamque prodere omnibus & virum, & profusam in eum a se gratiam. Digressus namque pater Christophorus spelæi fores pessulo b tutissime occlusit, impulitque valide, donec obices suis cavis inserti congruerent: moxque redux, ac subridens ait Seni: Nunc enimvero etiam invitum detinebo non uno tantummodo, sed pluribus diebus, usque eo denique, dum vel ex Laura, vel ex sancti Euthymii domicilio, vel aliunde aliqui advenientes, sublato pessulo januam reseraverint. Sed, siquidem, quod ajunt quidam, monachus es consummatæ vitæ ac sanctitatis, accede, ac fores aperiri jube, ut & nos cum illis talem te & sedulo, & propria freti experientia agnoscamus atque habeamus in posterum.

[15] Tum senex: sanctus equidem, inquit, non sum, [quod Deo fretus aperiri a discipulo jubet,] ut multi prædicant; sed contra potius peccatorum plenus: novi etenim me, & mala opera mea, quæ si videret quispiam, loqui, credo, mecum non auderet: vastum enim est pelagus impuritatis meæ: nihilo minus, etiamsi homo istiusmodi sim, quandoquidem a me exegisti januam reserari, ac dixisti, me, qui talis sim, a quibusdam vocitari sanctum, fide subnixus etiam hoc effectum dabo, non mea quidem apud Deum gratia fretus & meritis, sed ineffabili ejus erga nos benignitate ac bonitate, neque ignarus, in vate juxta atque in asino inhabitasse gratiam ejus, non ob eorum dignitatem & merita, sed propter hominum salutem. Discipulum itaque suum semel atque iterum inclamans; Eustrati, inquit Eustrati, facito reverentiam c. Discipulo autem in genua provoluto, ait: Benedictus Dominus, quia in gloriam nominis ejus pessulum resolves. Tum assurgens discipulus, & ad januam accedens propius, extremisque eam digitis tangens extemplo aperuit.

[16] Hoc Pater Christophorus cum spectasset oculis, inhorruit scilicet, [& abditos ad scalas demittendas funes proferri.] atque extra se raptus infinitam Dei extollebat potentiam, concessamque divinitus Sancto viro gratiam admiratus ingenti clamore ingeminabat: Gloria tibi, Deus, qui in Sanctis tuis facis mirabilia solus: neque enim ex hoc amplius pater Stephanus hic, sed sanctus Stephanus appellabitur, coronatus (nam ex re nomen sortitus est) divina virtute & gratia, quibus instructus protodiaconus ac martyr Stephanus faciebat prodigia & signa magna in populo. Benedictionem igitur tu sic, o sancte Stephane, qua obseratum ostium sine propria clavi recluderet, discipulo impertitus es, & reclusit: si per te, ipse eo abiisses, mirum, ni totus cum janua paries præ terrore subito in torrentem ruisset. Tum iterum ad discipulum senex: Eustrati, Eustrati, abi ad alveolum in superiora speluncæ, ibi funes abditos tali loco invenies, quos arreptos tecum affer, ut hinc exeamus. Hic pater Christophorus, cum locum absconditum innotuisse ei per spiritum, audit, rursus in Dei laudes effunditur, & compluribus sanctum Stephanum exornat præconiis: discipulus vero jussionis periculum fecit. Fusis igitur precibus, ac salutato patre Christophoro, Vir senex in viam inde se dedit.

[17] Cumque aliquando post hæc in eremum iterum se recepisset, [Per medium duorum latronum transit,] placuit denuo iter per memoratam jam speluncam capessere; divinaque sic statuente providentia, in patrem Christophorum incidit in via, qua is ad sancti Euthymii monasterium contendebat. Post precationem itaque, ac mutuam salutationem de rebus quibusdam breviter confabulati, repetitisque, cum corpore divellerentur, precibus muniti, viam quisque suam institere. Dum igitur progreditur pater Christophorus latrones duos animadvertit, ac contemplatur de Laura venientes, patri Stephano propiores jam factos: multumque admodum extimuit, ne in eum forte manus injicerent. Atque ut intentis eo spectat oculis, nec sine metu, videt sanguinarios ipsis vestibus suis virum sanctum stringentes, & prementes utrimque, alium quidem a dextris, alium vero a sinistris; sanctum autem Stephanum per medium eorum ingredientem atque elabentem, divina virtute altissimis barbarorum oculos obtegente tenebris.

[18] [qui a Christophoro interrogati negant eum a se visum.] Cumque adeuntes eos ad se propitis cernit Christophorus, interrogat notos jam sibi (quippe quos in spelæo suo humanissime frequenter habuerat:) Nostisne patrem Stephanum, inquit, ejusdem hujus eremi senem? At illi reponunt: Quis ille sit pater Stephanus ne audivimus quidem. Tum iste: An non igitur obvium illum habuistis modo? Numquam ante hunc diem vidistis? Respondent: Diximus semel, numquam visum eum a nobis esse, neque vero hodie monachum, nisi te, alium quemquam. Tum pater Christophorus, innuens manu, sanguivoris senem in edito colle non procul stantem digito commonstrat, &: Hunc, inquit, vos monachum, qui ex adverso est vobis, non vidistis hodie? Jam enim profecto statim per medium vestri pertransiit. Illi vero efferati; Ubi is est, inquiunt, ut spoliemus eum, & contundamus probe. Tum iste digitum iterum atque iterum intendens, collem illis, in quo stabat Senex, ostendit. Sed tenebantur oculi eorum, ne illum conspicerent, divina virtute caligantes Irascentes igitur Patri ipsi Christophoro: Nos, ajunt, ipsos, dissimulans, ludos facis; qui pace te & amore coluerimus? Cum vero illi jurati affirmarent, nec umquam antea, nec modo, cum interrogarentur, conspectum illum a se fuisse, abiit pater Christophorus, glorificans Deum, qui tot favoribus ornaret famulum suum.

[19] [Ad Heliam Patriarcham, abductum in Persidem,] Non longo, postquam hæc facta sunt, tempore contulit se pater ipse Christophorus ad sancti Senis hesychasterium, multisque adhortatus est eum, ut una proficiscerentur ambo ad Arabum protosymbolum d: quam id autem ob causam, & in cujus gratiam, hic breviter edisseram. Sanctum hunc Stephanum, uti & patrem Christophorum, impense diligebat domnus e Helias Hierosolymorum patriarcha f, cujus sors inter Sanctos est. Erat vero beatus hic Præsul, domnus Helias, injustis calumniis, atque iniquis accusationibus delatus ad protosymbolum, qui eum in Persidem immanissime expulsum, crudeliter in vincula, carceresque sane diuturna compegit. Hinc igitur, arrepta occasione, patri Christophoro, ut cogitaret in Persidem, sanctissimoque domno Heliæ solatii atque opis afferret aliquid, ac de illo redimendo transigeret, auctores quidam fuere; non Dei, sed propriæ, quam in hisce pariturus ipse esset, utilitatis causa ducti.

[20] [ut secum proficiscatur, rogat Christophorus:] Fallacibus adeo captus horum consiliis, sic flectere Senem instituit: Æquum est, pater, utrumque nostrum sanctissimi Patriarchæ nostri gratia proficisci: non ignoras etenim, non ignoras, quantum ambos amaverit: amici autem probantur in adversis. Et te in primis, tamquam charitatis scientem, servantemque leges, alacrem hic, imo & nobis, & aliis incitamento esse par est. Quamquam enim eripere illum e custodia non possimus; at omnino certe consolabimur. Ait vero ad hæc Senex: Æquum est enimvero nos in Patriarchæ nostri doloris laborisque partem venire, totoque pro eo animo, ac totis viribus, etiam ad sanguinem usque decertare: in Persidem tamen ire hanc ob causam non possumus: nam si ad primates pro eo interpellatum abierimus, [ille contra abducere eum conatur,] non dabitur nobis libere perorandi locus. Quam ob rem mihi crede, Calogere; & hic in solitudine, & monasteriis nostris nos contineamus, vigiliis ac jejuniis ejus causam agentes apud universorum Dominum ac Redemptorem Christum, qui perpetuum solus obtinet principatum ac potestatem, cum sanctis Patribus, utpote multum apud eum gratia valentibus: neque enim dubito, quin & expugnaturi hostes Dei simus, & Patriarcham nostrum vinculis solutum & carcere, lætumque ac salvum redeuntem visuri. Itaque ne stultos nobis labores consciscamus, Deum nostrum bonum ac beneficum dimittendo, & ad infensos impiosque confugiendo tyrannos, apud quos loqui vix licet; hoc enim si fecerimus, corripiet haud dubie nos in terribili judicii die justus judex.

[21] Hisce ex Sene auditis, reponit pater Christophorus: [a frustraneo itinere;] Non est, ut video, in nobis dilectio, sed ea privati sumus, nec illam omnino potuimus Patriarchæ nostro integram reservare: nihilo tamen minus te obsecro, mecum ut discedas; sin aliter visum est, solus ipse proficiscor. Verum sanctus Senex placide ad monita, doctasque institutiones, productis de scriptura sententiis, inhibebat hominem: cumque etiam hoc magis a sua sententia alienum, ac sacris minus oraculis obsequentem adverteret, hæc insuper ad eum pacate dixit: Ecce, coram Deo tibi dico, Calogere; si me audieris, manebis in spelunca tua, & quiesces; quando prodesse Patriarchæ non potes, cum nihil apud Protosymbolum confidentiæ tibi est & auctoritatis; at e contrario ea valens plurimum, utpote monachus, apud Dominum dominantium, in cujus manu positum est cor regum terrestrium, consiste in loco tuo, & pro virili parte luctare, noctu ei atque interdiu supplicans, & tum pro Patriarchæ, tum pro totius populi Christiani redemptione intercedens, ut & ipsi, & nos hostium insidiis omnibus, omnique tam diabolica, quam humana tentatione liberemur; gaudebis etenim, & ages gratias Deo, nostraque humilitate gloriaberis. Sed scito, si me (quod tamen facies) audire neglexeris, coactum iri me tibi, quæ non velim, obnuntiare.

[22] Cum vero hic animum penitus obfirmaret, compulsus ait: [obstinato mortem in Perside prædicit;] Tu quidem cum Charitone, malo in hac re consiliario tuo, abibis in Persidem; ibique Patriarcham videbis, & huc inde numquam redibis: redibit vero ad nos Patriarcha, ac propria potietur cathedra, suaque nos præsentia recreabit. Tu autem istic hærebis, neque in Palæstinam reverteris umquam, neque in sancta civitate, neque in circumjectis locis aut tu nos cum Patriarcha, aut nos te conspecturi sumus. Tum ille non intelligens de sua morte dicta hæc esse; sed vaticinarum eum esse existimans, fore ut, fixo in Perside domicilio, ibidem commoraretur in monasteriis, contristatus est admodum, & cum lacrymis dixit: O sancte Stephane , quid dicas, equidem non intelligo. Tantumne tibi scandalum præbui; ut asserere de me debeas, in Perside me esse mansurum? Eone me abjectum ac miserum dementiæ atque incogitantiæ devenisse, ut a vita desciscam solitaria, ac Persidem incolam? Tu, quid dictum volueris, nescio; at ego cum te quidem prophetam esse & sanctum, & justum & integerrimum complurium testimoniis acciperem, ipsoque sancti Euthymii nomine compellari solitum, imo ipsi judicatum esse parem, non id ex tenui rumore ac fama (ut fit) in animum induxi credere; sed propriorum deinde oculorum frequenti edoctus experimento, talem te & profiteor & prædico: qua autem ratione hæc de me edixeris, non equidem satis capio: non enim credo, prædictionem hanc de me tuam adimpletum iri: quando ne cogitatio quidem umquam suborta est mihi, quæ me a spelunca avocaret mea, ad solumque vertendum impelleret.

[23] [cui is proximus jam sero culpam agnoscit.] Reposuit vero hæc ei S. Senex: Quæ mihi divinitus revelata sunt, ea obscure sum elocutus; quod ingressus in Persidem, ibi permansurus sis, neque ad nos umquam cum Patriarcha rediturus. Sed hic denuo non percepit ænigma, donec mortis imminente jam hora, vaticinium sancti Senis minime vanum memoria repetens, non sine ingenti mœrore sic adstantem sibi patrem Charitonem affatus est: O Chariton, quid me factum est? Tu me, Chariton, decepisti; huc me tu adduxisti. Heu me; heu me! De morte jam præmonuerat S. Stephanus; quia in Perside, inquiebat manebis, nec in Sanctam posthac redibis umquam civitatem; neque, nos ultra conspicies; at ego non cogitavi demens, in meam hæc mortem vaticinari prophetam hunc & sanctum Dei Stephanum. Posteaquam hæc & his plura protulisset, incusassetque Charitonem, ac multis onerasset querimoniis, in S. Stephani effusus præconia, ejusque per preces opem efflagitans, spiritum suum Domino tradidit; atque in pace consummatus, in Perside sepultus est. Patriarcha vero cum ingenti gaudio, animique lætitia remissus e Perside, in suam restitutus est cathedram; impletumque est ita sancti Senis de utroque vaticinium.

ANNOTATA D. P.

a Qua id ratione fieret, explicat nota marginalis, infra num. 136 textui Græco in codice Seguieriano adjecta, ab eadem, unde ipse textus est, antiquissima manu: Τοῦτο γὰρ ἔθος ταῖς Λαύραις, καὶ τοῖς μοναστηρίοις τῆς ἁγίας πόλεως, ἆαραι λίθον, καὶ κατ᾽ ἑαυτὸν, Κύριε εὐλόγησον, φθεγξάμενον, αὐτῇ τῇ χειρὶ σὺν τῷ λίθῳ σφραγίσαι τὴν θύραν, καὶ πατάξαι τρὶς οὐ συχνῶς μετὰ σιωπῆς: Ita enim moris est in Lauris & monasteriis Sanctæ civitatis, tollere lapidem, atque intra se, Benedic Domine, dicentem, ipsa manu cum lapide signare ostium, & ter non continue pulsare cum silentio.

b Græce μάνδαλις: quam vocem, nusquam alibi repertam, putavi pessulum verti posse: eo magis, quod suavium lascivius, quo lingua osculantis intra alterius labia tamquam pessulus crenæ inseritur, ab Aristophane in Acarn. επιμανδαλωτὸν vocetur. Versio hæc clare probatur apud Cangium ex vocibus μάνδαλον & μάνταλος, significantibus vectem & pessulum.

c Quid sit μετάνοιαν ποιεῖν βάλλειν, dictum in Actis Martyrum Sabaitarum ad 20 Martii, num. 71.

d Protosymboli dicebantur apud Arabes, præcipui exercituum duces, sive sultani: de quibus Cangius v. πρωτοσύμβουλοι. Plura ad cap. 5 lit. b.

e Græcis κύρις pro κύριος, ut Latinis Domnus, Dominus.

f Patriarcha is fuit LXVI, hujus nominis secundus, inter Hierosolymitanos: de quo in Commentario prævio. Hujus mentio etiam fit in Actis mox citatis num. 3. De Elia 1 intelligenda quæ habet Vita S. Sabæ apud Cotelerium pagg. 264, 269, 295, 307 & alibi.

* an μανδάλιδα?

CAPUT III.
Energumenam & infirmam sanat: in eremo cognoscit, quid agatur in Laura.

Πάλιν, διηγήσατό μοι οὗτος ἀββᾶς Εὐστράτιος, ὅστις ποτὲ ἐν τάξει μαθητοῦ πρὸς τὸν Γέροντα ὑπῆρχεν, ἡνίκα ἐν τῇ Λαύρᾳ διῆγεν,, νῦν δὲ βασιλικάριος τῆς ἁγίας Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν ἀναστάσεως, ὅτι ἐν μιᾷ τῶν ἡμερῶν προσῆλθε τῷ Γέροντί τις ἀνὴρ φιλόχριστος, ἔχων θυγατέρα μικρὰν, δεκαέτη ποῦ χρόνον ἄγουσαν, ὑπὸ πνευμάτων ἀκαθάρτων ἐνοχλουμένην, ὥστε ἑαυτὴν ἐν πυρὶ καὶ ὕδασι ῥίπτειν, καὶ ἄνωθεν ἕως κάτω ἀπὸ τειχῶν βάλλειν, καὶ ἐσθίειν κόπρον καὶ θνησιμαῖα, καὶ τὰ πάντα παραφρόνως καὶ ἀνοήτως διαπράττεσθαι. Καὶ προσπεσὼν τῷ ἁγίῳ Γέροντι, παρεκάλει καὶ ἱκέτευε, δάκρυα θερμὰ κρουνηδὸν καταχέων, Ἐλέησόν με, δοῦλε τοῦ Θεοῦ, ἐλέησόν με τὸ θυγάτριόν μου δεινῶς βασανίζεται· δεήθητι οὖν τοῦ Θεοῦ σου, φυγαδεῦσαι ἀπ᾽ αὐτοῦ τὸν ἀκάθαρτον δαίμονα. δὲ Γέρων, μικροῦ περὶ τούτου συγχώρησιν αἰτησάμενος, καὶ μετέπειτα πλεῖστα παρακληθεὶς, εἶπεν τῷ πατέρι αὐτῆς· Ἔασον τὴν παῖδα πρὸς τὸν μαθητὴν ἐν τῷ κελλίῳ, καὶ μεθ᾽ ἡμέρας ὀλίγας ἐλθέ εἰς τὴν ἡμετέραν επίσκεψιν, καὶ τὸ θέλημα τοῦ Θεοῦ γενέσθω. δὲ πατὴρ ποιήσας καθὼς ἐνετείλατο αὐτῷ Γέρων, μετ᾽ οὐ πολλὰς ἀφίκετο ἡμέρας, καὶ μετακαλεσάμενός με Γέρων σὺν τῇ παιδὶ, εἰσήγαγεν ἡμᾶς εἰς τὸ ἡσυχαστήριον, καὶ ἐγερθεὶς επὶ ἐμοῦ καὶ τοῦ πατέρος τῆς παιδὸς ἐποίησε σύναξιν τῆς ἁγίας προσκομιδῆς, καὶ τελειώσας τὴν θείαν λειτουργίαν, ἐχράντισε τὴν παῖδα ἐλαίῳ σὺν ἁγιαστικῷ ὕδατι, καὶ εἶπεν πρός με· Εὐστράτιε, ἐπιδὸς αὐτῇ φαγεῖν. Καὶ ποιήσας ὡς ἐκέλευσε, ὁρῶ αὐτὴν συνετῶς καὶ εὐτάκτως τρώγουσαν· καὶ καταπλαγεὶς επὶ τούτοις, καὶ πληροφορηθῆναι θέλων περὶ τῆς εὐρωστίας αὐτῆς, ἔλυσα τὴν ζώνην, καὶ προσεποιησάμην τύπτειν αὐτὴν· παραχρῆμα συσχεθεῖσα ἔκλαυσε, καὶ πρὸς τὸν πατέρα ἑαυτῆς ἡτένισε. Πληροφορηθεὶς οὖν πατὴρ περὶ τῆς ὑγιείας τῆς ἰδίας παιδὸς, ἐπορεύθη χαίρων καὶ εὐχαριστῶν τῷ Θεῷ καὶ τῷ ἁγίῳ Γέροντι.

[25] Πάλιν αὐτὸς ἀββᾶς Εὐστράτιος διηγήσατό μοι λέγων· Προσῆλθέ μοί ποτέ τις φιλόχριστος ἀνήρ Ἱεριχούντιος περὶ τῆς ἀδελφῆς αὐτοῦ παρακαλῶν καὶ λέγων· Ἀδελφὴν ἔχω, ὀλέθριον καὶ χρόνιον μυστικὸν πάθος ἔχουσαν, καὶ δυσωπεῖ διὰ τῆς ἐμῆς ταπεινώσεως τὴν σὴν εὐλάβειαν, ὅπως ἂν τροπώσῃ τρόπον, ἄχρις ἂν συντύχῃ τῷ Γέροντι. Ἐγὼ δὲ σαφῶς επιστάμενος, ὅτι τὸ παράπαν γυναιξὶ οὐ συνομιλεῖ ἑκουσίως, εἶπον πρὸς αὐτόν. Γέρων οὐ συναναστρέφεται γυναίοις, ἀλλ᾽ εἰ κελεύεις, λέγω αὐτῷ, καὶ εὔχεται ὑπὲρ αὐτῆς. δὲ ὑπέμεινεν ἱκανὰ προβάλλων δυσωπήματα· Δυσωπήθητι, λέγων, διὰ τὴν ἀγάπην τοῦ Χριστοῦ, καὶ μηχάνησαι ποικίλως, ὅπως συνομιλήσῃ αὐτῷ, καὶ ἀνάθηται αὐτῷ τὸ πάθος αὐτῆς· οἶδα γὰρ, ὅτι οὐ βδελύσσεται αὐτὴν, τὸν ἑαυτοῦ δεσπότην μιμούμενος, τὸν μὴ βδελυξάμενον τὴν Χαναναίαν, οὔτε τὴν Αἱμοῤῥοοῦσαν, ἀλλὰ χαρισάμενον τῇ ἀφῇ τῶν κρασπέδων τὴν ἴασιν. Δυσωπηθεὶς ὑπ᾽ αὐτοῦ καὶ σπλαγχνισθεὶς ἔφην· Σήμερον ἀμήχανόν μοι ποιῆσαι τοῦτο· ἐπειδὴ ἐν τῇ ἐρήμῳ τοῦ Καλαμῶνός ἐστιν Πρεσβύτης, ἀλλὰ Θεοῦ κελεύοντος, τῆς τεσσαρακοστῆς πληρωμένης, κατὰ τὸ εἰωθὸς εἰσελθόντος τοῦ ἁγίου Γέροντος εἰς τὴν μονὴν τοῦ Καλαμῶνος ἕνεκεν προσευχῆς, ἀγωνίσομαι δι᾽ ὑμᾶς συναντῆσαι αὐτῷ, ἀλλ᾽ ὅταν δηλώσω ὑμῖν, ἀνυπερβλήθως καὶ ἀνεμποδίστως παραγένεσθε αὐθωρὶ εἰς τὸ μοναστήριον.

[26] Παραγεγονότων οὖν, ὥσπερ ἐνετειλάμην αὐτοῖς τροπωσάμενος, ἔπεισα τοὺς πατέρας ἀποστῆναι τοῦ μέσου πρὸς βραχεῖαν ὥραν, καὶ εὐθέως ἄφνω πρόσωπον πρὸς πρόσωπον ὑπήντησαν τῷ ἁγίῳ Γέροντι, ὡς κατὰ ἄγνοιαν ἀσθενοῦσα γυνὴ, καὶ παραυτὰ προσπεσοῦσα σὺν τῷ ἀδελφῷ αὐτῆς, ἐδυσώπει ἰδιάσαι μετ᾽ αὐτῆς βραχύ. Παρακληθέντος δὲ αὐτοῦ, ἀνήγγειλεν αὐτῷ μυστικῶς τὸ κρυφίον αὐτῆς τάθος, καὶ ἱκέτευον αὐτὸν ἐλεῆσαι αὐτὴν, καὶ διὰ τῆς τοῦ Θεοῦ συνεργείας ἰάσασθαι αὐτήν. δὲ Γέρων εἶπεν πρὸς αὐτήν· Νῦν εὐθέως τι ποιήσασθαί σοι οὐκ ἔχω, ἀλλ᾽ εἰ μόνον τοῦτο, δέξαι τὴν χεῖρά μου, καὶ επίθες αὐτὴν ὅπου ἀλγεῖς, καὶ πιστεύω ἐν τῷ Θεῷ μου, ὅτι κατὰ τὴν ἄφατον αὐτοῦ φιλανθρωπίαν ἰᾶταί σε, ἐπειδὴ προσέφυγες αὐτῷ. Καὶ διαπραξαμένη οὕτως γυνὴ ἐπανέκαμψεν. Ἑγὼ δὲ μετ᾽ οὐ πολλὰς ἡμέρας ἀπαντήσας τῷ ἀδελφῷ ταύτης, ἐπυνθανόμην λεπτομερῶς περὶ πάντων τῶν λαληθέντων τούτων, περὶ τῆς διαγωγῆς τῆς ἑαυτοῦ άδελφῆς καὶ τῆς τελείας θεραπείας αὐτῆς, καὶ ἰάσεως. δὲ ὅρκῳ ἐπληροφόρησέ με περὶ αὐτῆς, καὶ ὤμοσε κατὰ Θεὸν, ὅτι παντελῶς ἰάθη. Ἐγὼ δὲ ἀκούσας ἐδόξασα τὸν Θεὸν, τὸν παντοίοις χαρίσμασι μεγαλύνοντα τὸν ἑαυτοῦ θεράποντα.

[27] Πάλιν αὐτὸς ἀββᾶς Εὐστράτιος διηγήσατό μοι λέγων. Εἶπέν μοί ποτε Γέρων· Δεῦρο μετ᾽ ἐμοῦ, τέκνον Εὐστράτιε, ἐπειδὴ βουλόμαι επὶ τὴν κατωτέραν ἀπελθεῖν ἔρημον, ἔντα θήκη τοῦ μεγάλου Θεοκτίστου, ὅπως λάβωμεν λείψανον ἐξ αὐτοῦ, καὶ ἀσπασάμενοι καὶ προσκυνήσαντες τὴν ἁγίαν αὐτοῦ θήκην ἁγιασθῶμεν ὑπ᾽ αὐτοῦ τε, καὶ τῶν σὺν αὐτῷ κειμένων Ἁγίων. Πορευθέντων οὖν ἡμῶν καὶ τὸν τόπον κατανθησάντων, ἔφησαν ἡμῖν τινες πλησιόχωροι Ἄραβες· Οὐδεὶς δύναται εἰσελθεῖν ἔνθα ἐστὶ θήκη· ἐπειδή ποτε μὲν ὁρῶμεν ἐκεῖ μέγα πῦρ ἀνάπτον, καὶ τὸν τόπον ἅπαντα μαρμαρυγαῖς ἐξαστράπτοντα· ποτὲ δὲ μεγάλης ὀσφραινόμεθα εὐωδίας μύρων εὐοδμοτάτων, μόσχου καὶ νάρδου πιστικῆς, πολυτίμου, ἀγλαιοτέρας ἀποπνεούσης· πολλάκις γὰρ, καθελθεῖν ἐκεῖ καὶ εὔξασθαι πειράσαντες ἐπτοήθημεν· ἔγνωμεν γὰρ, ὅτι προφῆται μεγάλοι κεῖνται ἐκεῖ.

[28] δὲ Γέρων ἀγρυπνήσας δι᾽ ὅλης τῆς νυκτὸς, ἕωθεν λαβόμενός με τῆς χειρὸς, κατήγαγε σὺν αὐτῷ καὶ ἀνοίξας τὴν ἱερὰν θήκην, ἔδειξέ μοι τὰ λείψανα τοῦ ἁγίου Θεοκτίστου καὶ τῶν σὺν αυτῷ ἁγίων Πατέρων, ἀκριβῶς μεμαθηκὼς ἑνὸς ἑκάστου τὰ ὀνόματα. Ἔδειξε δέ μοι καὶ τινος ἑτέρου Ἁγίου λείψανα, χωρὶς κείμενα, καὶ εἶπεν· Οὗτος ὃν ὁρᾶς, μέγας ὑπῆρχεν ἀναχωρήτης, καὶ τὴν ἡμέραν τῆς τελευτῆς αὐτοῦ προγνωκὼς, ἀφίκετο πρὸς τοὺς ἐνταῦτα τότε κατοικοῦντας πατέρας, καὶ εἶπεν· Θέλω κατελθεῖν εἰς τὴν θήκην τῶν Πατέρων κάτω· ἀλλὰ παρακέκλησθε συγκατιέναι μοι. Ἡξάντων οὖν αὐτῶν τῇ αὐτοῦ παρακλήσει, καὶ συγκατελθόντων αὐτῷ ἔνθα κατέκειτο τῶν Ἁγίων θήκη, ἑαυτὸν κατὰ ἀνατολὰς ὑπτίως ἐφαπλώσας, παρέδωκε τὸ πνεῦμα αὐτοῦ τῷ κυρίῳ, τῶν τῇδε ἐκδημήσας εἰς αἰωνίου ζωῆς καὶ δόξης ἀπόλαυσιν. Ταῦτα δὲ ἰδόντες οἱ πατέρες ἀνῆλθον δοξολογοῦντες τὸν Θεὸν, καὶ ὑμνοῦτες. Διηγούμενος δέ μοι οὗτος ὅσιος Γέρων, ἐκτείνας τὴν χεῖρα, ἀφείλατο ἕνα τῶν ὀδόντων τοῦ ἁγίου Θεοκτίστου μετά τινα ὀλίγα λείψανα ἐκ τῶν συγκειμένων αὐτῷ ἁγίων Πατέρων, καὶ ἀνεκάμψαμεν επὶ τὴν ἰδίαν Λαῦραν.

[29] Ἄλλός τις ἀξιόπιστος τῶν ὑψηλῶν γερόντων τῆς μεγίστης Λάύρας, ὀνόματι Δαβὶδ, ἀνὴρ πανάρετος, πολλοὺς ἐκπαιδεύσας τὴν μοναδικὴν πολιτείαν, διηγήσατό μοι λέγων· Ἐπορεύθην ποτὲ λίαν ἕωθεν κυκλῶσαι τὴν Λαῦραν εἰς τὴν ἔρημον μεθ᾽ ἑτέρου τινὸς μοναχοῦ, συλλογῆς χορταρίων ἕνεκεν· ἐναντίον δὲ γεινάμενος τοῦ ἡσυχαστηρίου τοῦ Γέροντος, τοὺς ὄφεις ἐφοβήθημεν, καὶ διὰ τοῦτο τὴν τοῦ ἡλίου ἀνατολὴν ἀνεμείναμεν. Ὡς οὖν ἐφάνη τὸ αὖγος, ὁρῶ μὲν τὸν Γέροντα ἐπάνω τοῦ ἡσυχαστηρίου ἐν τῷ επιῤῥιπταρίῳ αὐτοῦ ἐδώδιμόν τι βαστάζοντα, καὶ δορκάδας περιχορευούσας, αὐτοῦ παραβάλλοντος αὐταῖς τὴν τροφὴν, ἣν εἶχε· μία δέ τις ἐν αὐταῖς ὑπῆρχεν ἁρπαλέως καὶ ἀτάκτως ἐσθίουσα προσήρχετο, ζητοῦσά τι φαγεῖν περισσότερον. δὲ πλεονεκτοῦσαν αὐτὴν ἰδὼν, ὀνειδιστικοῖς λόγοις ὕβρισεν, εὐφυῶς πλήττων καὶ λέγων· Τί πλεονεκτεῖς, ταπεινὴ καὶ λαίμαργε; Ἕως τίνος οὐκ ἐᾷς τὴν σὴν ἀταξίαν; Ἄπιθι ἀπ᾽ ἐμοῦ, ὄντως οὐδὲν παρέξω σοι πλέον τῶν ἑταίρων σου· καὶ αὐτὴ ἐπέμεινε φιλονεικοῦσα. Αὐτὸς δὲ, πλησίον τῆς ἀνατολῆς τοῦ ἡλίου πᾶσαν τὴν ἐδωδὴν ταῖς δορκάσι κοινῇ παραθεὶς, μειλιχίως ἔφη πρὸς αὐτὰς· Ἄπιτε χαίρουσαι· ὅσα γὰρ εἶχον δεδαπάνηται. Καὶ ἀπέλυσεν αὐτὰς· ἡμῶς δὲ, επὶ τούτων πάνυ θαμβούμενοι, τὴν ὁδὸν ἡμῶν ἀπεληλύθημεν.

[30] Ἀνήρ τις, μόναχος μέγας καὶ θαυμαστὸς καὶ πρακτικῇ θεωρίᾳ κεκοσμημένος, ᾧ ὄνομα Σέργιος, ἀρχιπρεσβύτης τῆς μεγίστης ἡμῶν Λαύρας, διηγήσατό μοι λέγων, ἐν μιᾷ τῶν ἡμερῶν ἀπίειν μετά τινων πατέρων πρὸς τὸν ὅσιον Στέφανον κατὰ τὴν ἔρημον, ἐν τοῖς κατ᾽ ἀνατολὰς τῆς μονῆς τοῦ Καλαμῶνος ἄντροις τότε διάγοντα· ἐξετέλει γὰρ ἐκεῖ τὴν μεγάλην Τεσσαρακοστήν. Οὗτος τοίνυν, ἐν τῇ πρὸς τῆς βαἳφόρου κυριακῇ, παρεγεγόνει πρὸς ἡμᾶς, ὁμοθυμαδὸν συνηθροισμένους περὶ τὸν ὄρθρον, καὶ ἐπυνθάνετο ἡμᾶς περὶ τῆς ἡμῶν παρωχημένης ἀγωγῆς· γρηγορεῖν δὲ καὶ νηφεῖν ἐκέλευεν, μάλιστα ἐν τῷ καιρῷ τῆς πρὸς Θεὸν ὁμιλίας· Γρηγορεῖτε, λέγων, ἀγαπὴνὶ, καὶ νήφετε· τῷ Θεῷ γὰρ παρεστήκατε προσευχόμενοι· εἰ γὰρ βασιλεῖ επιγείῳ παντοδαπῶς, ἑκατέρωθεν στρατιωτικῆς παρεστηκυίας τάξεως, τὰς τῶν ἀρχομένων φρένας ἐκδειματούσης προσομιλοῦμεν, νήψεως ἂν πολλῆς καὶ καταστάσεως δεόμεθα πρὸς μόνον τὸν κρατοῦντα τὰς ὄψεις τείνοντες, τρόμῳ τε καὶ φόβῳ συνεχόμενοι· πόσῳ μᾶλλον τῷ βασιλεῖ τῶν ἁπάντων, ᾦ παρίστανται μυρίαι ἀγγέλων, καὶ ἀρχαγγέλων στρατίαι, φρίττουσαι παρεστῶτες, ὀφείλομεν νήφειν καὶ πάσης ὑλικῆς καθαρεύειν ἐμφάσεως, καὶ φοβεῖσθαι, καὶ τρέμειν; Εὔχεσθε τοίνυν· μεγάλη γὰρ σήμερον τοῖς πατράσι τῆς Λαύρας ἡμῶν ἐπῆλθε κατώδυνος συμφορὰ καὶ ἀνίας γέμουσα.

[31] Ἣν ἡμῖν πυθομέννοις ἔφη· Τὴν νυκτερινὴν ψαλμωδίαν ἐκτελέσας, ἐξαίφνης ἐν ἐκστάσει περὶ τὸ αὖγος γέγονα, καὶ ὡσεὶ ἐν τῇ Λαύρᾳ βλέπω τινὰς τῶν πατέρων περιπληγότας τὰς κορυφάς. Τὸν δὲ πρεσβύτερον τῶν Σύρων δεδιχασμένον χαλεπώτερον, καὶ ὑπὲρ πάντας ἀλγινώτερον πεπονθότα, καὶ ᾠήθην, ὅτι λοιμὸς ἐκεῖσε θανατικὸς γενήσεται. Μετὰ τοίνυν ἡμέραν μίαν ἀφίκετό τις ἀνὴρ φιλόχριστος, ἐξαγγέλλων ἡμῖν οὕτως· Χθὲς τὴν παρωχηκυῖαν κυριακὴν ἐποιησάμην ἐν τῇ Λαύρᾳ, καὶ οὐκ οἶδά, τι πεπόνθασιν οἱ πλεῖστοι τῶν πατέρων· ἑώρακα γὰρ αὐτοὺς κατηφοῦντας καὶ κεφαλαλγοῦντας, ἀλλ᾽ οὐδένα ἡρώτηκα περὶ τῆς ἑαυτοῦ κατηφείας καὶ ἀλγηδόνος. Μεθ᾽ ἡμέρας οὖν τέσσαρας πληρωθείσης τῆς ἁγίας Τεσσαρακοστῆς, ἐπανήλθομεν επὶ τὴν Λαῦραν σὺν τῷ ἁγίῳ Γέροντι, τὴν σωσίψυχον τῶν βαΐων πανήγυριν ἐκτελέσαντες, καὶ οὕτως τοὺς πατέρας εὑρήκαμεν, ὥσπερ φιλόχριστος ἀνὴρ ἀνήγγειλεν· μετ᾽ οὐ πολὺ δὲ πρῶτον μὲν ἐτελεύτησεν πρεσβύτερος τῶν Σύρων, μετ᾽ ἔπειτα δὲ ἐκ τῶν πατέρων πλῆθος, ὥστε καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν δύο τρεῖς ἐκκομίζεσθαι ἀφ᾽ ὧν ὠνόμασεν ἡμῖν Γέρων συνοῦσιν αὐτῷ ἐν τῇ ἐρήμῳ.

[32] Ἄλλος δέ τις θαυμασιώτατος γηραιὸς ἐκ τῆς μεγίστης ἡμῶν Λαύρας, ἐπαίνετος καὶ παντοίας φιλοσοφίας ἔμπλεως, ὀνόματι Λεόντιος, ἐξεῖπέν μοι τοιαύτην ἐξήγησιν· Μονασταί τινες τῆς εὐαγοῦς ἡμων συνοδίας ἐν τῇ ἐρήμῳ διετέλουν περὶ τὸν ἡγιασμένον ἀββᾶν Στέφανον ἐν ταῖς ὡρισμέναις ἡμέραις τῆς καθολικῆς νηστείας. Οὗτοι τοίνυν ὡς ἦγον ἤρεμον ἀγωγὴν, ἐξ ἀπόπτου προσῆλθεν αὐτοῖς ἐκ τοῦ ἰδίου σπηλαίου Γέρων, καὶ φησιν· Δεῦτε, πατέρες, ἔντευξιν ποιησόμετα, δεῦτε. Οἱ δὲ προθυμότερον ἀναστάντες, τὴν αὐτοῦ προσταγὴν ἐξεπλήρουν. Αὐτοῦ οὖν εὐχομένου σὺν αὐτοῖς, ἀκηκόασι αὐτοῦ τινα τῶν πατέρων τῆς Λαύρας εἰς μνήμην ἀγαγόντος καὶ μακαρίσαντος. Ὅτε δὲ τὴν εὐχὴν πεπλήρωκεν, ἔφησαν πρὸς αὐτόν· Κατέπληξας ἡμᾶς, πάτερ, ὁπότε ἐν τῇ εὐχῇ μνησθείς τινος τῶν πρεσβυτέρων ἡμῶν, ὡς τόνδε τὸν βίον ἀπολιπόντος. δὲ εἶπεν· Καὶ γὰρ οὗτος τῶν τῇδε πρὸς κύριον ἐξεδήμησεν· εὗροι οὖν ἄνεσιν ἐν ταῖς ἀκαταλύτοις σκήναις τῆς δόξης ἐκείνης καὶ ἀγαλλιάσεως. Ἀγασθέντες τοίνυν τῶν εἰρημένων ὑπὸ τοῦ Γέροντος, ἀκριβῶς ἐνέταξεν πινακιδίῳ τὴν ὥραν καὶ τὴν ἡμέραν καὶ τὴν μῆνα, καθ᾽ ὧν ἐγένετο ταῦτα. Μετὰ δὲ τὴν Τεσσαρακοστὴν εἰς τὴν Λαῦραν ἀφικόμενοι, λεπτομενέστερον περὶ τῆς τοῦ πρεσβυτέρου τελευτῆς ἐξηρεύνησαν, καὶ πάντα καθὸ προέφησεν αὐτοῖς Γέρων, εὑρηκότες, σαφέστερον ὑφηγήσαντο ἡμῖν, τὸν Θεὸν αἰνοῦντες, καὶ τὴν τοῦ Γέροντος χάριν εὐφημοῦντες.

[33] Ἄλλοτε πάλιν κατὰ τὸν ἑαυτὸν καιρὸν τῆς Τεσσαρακοστῆς ἐξαπίνης ἦλθε πρὸς τοὺς συνόντας αὐτῷ πατέρας, καὶ εἶπεν· Ἀνάστητε, πατέρες, ὅπως εὐξώμεθα· καιρός ἐστι προσευχῆς καὶ δεήσεως. Ποιησάμενοι οὖν τὴν εὐχὴν ἡρώτησαν λεγόντες· Τίς αἰτία τῆς εὐχῆς ἐν τῇ ὥρᾳ ταύτῃ, πάτερ; δὲ ἀποκριθεὶς ἔφη· Ἐπειδὴ νῦν γέγονεν ἐν τῇ Λαύρᾳ ἡμῶν τάραχος καὶ θόρυβος μέγας· τινὲς γὰρ ἀρχάριοι, τῆς συνάξεως ἐκτελεσθείσης, ὑπὸ τῶν δαιμόνων ἀπατηθέντες ἠτάκτησαν, καί τινας τῶν γερόντων ῥάβδοις ἔτυψαν, κᾀυτῷ τῷ ὁσίῳ ἡμῶν ἡγουμένῳ, ἀββᾷ Στρατηγίῳ, τὰς χεῖρας κακῶς ἐπέθηκαν, καθυβρίσαντες αὐτὸν, καὶ ἀτιμάσαντες. Ἐκθαμβηθέντες οὖν επὶ τούτοις οἱ πατέρες, ἡξίουν αὐτὸν ἐξειπεῖν αὐτοῖς, πόθεν ἐνόησεν ταῦτα. δὲ ἀποκριθεὶς ἔφη· Πρὸ ὥρας τεθέαμαι τοὺς πάσης κακίας δημιουργοὺς καὶ τοῖς κακοῖς επιχαιροῦντας, κακίστους δαίμονας, ἐν τῷ ἀέρι φοιτῶντας, ἀγαλλομένους καὶ ὀρχουμένους καὶ ἀλλὴλους προτρεπομένους εὐφραίνεσθαι, φάσκοντας· Εὐφράνθητε, εὐφράνθητε· οὐ γὰρ σμικρὸν εἰργασάμετα σήμερον ἔργον. Διὸ δεῖ ἡμᾶς σκιρτᾷν, καὶ γάννυσθαι, καὶ χορεύειν εὐφρόσυνον χορείαν, ὅτι τοὺς ἁπλουστέρους ἅματε καὶ ἀφρονεστέρους τῶν μοναχῶν τοῦ Σάβα πεπλανηθότες παρωτρύναμεν ἀταξίαν οὐκ ὀλίγην ποιήσασθαι· ἀλλὰ παρεσκευάσαμεν κᾀυτὸν τὸν ἡγούμενον αὐτῶν ῥοπάλοις ἀλγεινῶς πλῆξαι, καὶ καθυβρίσαι δεινῶς, καὶ φόνον ἂν οὐ μέτριον διηγείραμεν· εἰ μὴ τούτου τοῦ κακογήρου Στεφάνου κατέφθασαν αἱ εὐχαί. Ὑπ᾽ αὐτῶν γὰρ ἀπεκρούσθημεν, καὶ ἀπεδιώχθημεν.

[34] Ταῦτα μέντοι παρὰ τῶν δαιμόνων ἀκήκοα· ἀλλ᾽ οὖν πιστεύσατε, τέκνα πνευματικώτατα, ἀληθεύοντι, ὅτι οὐ δι᾽ ἡμετέρων ἐντεύξεων ἐπεῖδεν Θεὸς τοῖς πατρᾶσι, καὶ προφθάσας ἐπεσκέψατο αὐτοὺς, ῥυσάμενος ἀπὸ τοῦ φόνου· οὔτε δι᾽ ἐμὲ τὸν ἀχρεῖον ἀπεσοβήθησαν οἱ δολεροὶ καὶ κακοῦργοι δαίμονες· ἁμαρτωλὸς γάρ εἰμι καὶ πλημμελημμάτων ἀνάπλεως· ἀλλ᾽ ὡς θέλοντες ἀνιάσαι με, ταῦτα περὶ τῶν πατέρων εἰρηκότες ἐφάνησαν, καὶ οἰόμενοι κενοδοξίας ὀξυτάτοις βέλεσι κεντρῶσαί μου τὴν διάνοιαν, τῶν εὐχῶν μου ἐμνήσθησαν. Ἀλλ᾽ οὐδέν με τῶν ἀπατηλῶν αὐτῶν ῥημάτων τῆς πρὸς τὸ κρεῖττον νεύσεως ἐξέστησεν, θείᾳ χάριτι κρατυνόμενον· ὅθεν οὐ δ᾽ ὅλως τούτων πεπίστευκα· ψεῦσται γὰρ ἀεὶ καὶ πλάνοι, καὶ μισόκαλοι τυγχάνουσιν· ἀλλ᾽ ἀποτίμως καὶ αὐστηρῶς ἠμυνάμην, καὶ ἀπεσόβουν αὐτοὺς, καταρώμενος, καὶ ψεύστας αὐτοὺς ἀποκαλῶν καὶ ἀπαταιῶνας. Διόπερ ἀποκριθέντες ἔφησάν μοι· Εἰ καὶ ἑκάστοτε τοιούτους ἔχεις ἡμᾶς, καὶ ἀπιστεῖς τοῖς ψευδέσιν ἡμῶν ῥήμασιν, ἀλλὰ σήμερον πείσθητι περὶ τῶν μοναχῶν τῆς Λαύρας εἰρηκόσι τὴν ἀλήθειαν. Ἐγὼ δὲ οὐκ επίστευσα, ἀλλὰ μᾶλλον καὶ μᾶλλον ἐδίωξα, ἕως θεία τις επιλάμψασα δύναμις, περὶ ὧν ἀνηγγέλκασιν, ἅπασαν ἐδίδαξε τὴν ἀκρίβειαν. Τεθαυμακότες οὖν επὶ τούτοις οἱ πατέρες, αὐτὴν τὴν ὥραν καὶ τὴν ἡμέραν, καὶ τὴν μῆνα ἐσημειώσαντο, καὶ τῆς Τεσσαρακοστῆς πληρωθείσης, ὑπέστρεψαν εἰς τὴν Λαῦραν μετὰ τοῦ Γέροντος, καὶ ἠκριβώσαντο παρὰ τῶν πατέρων τὸν καιρὸν, καθ᾽ ὃν ἐγήγερται ταῦτα, καὶ τὴν αλήθειαν τῆς διοράσεως ἔμαθον, ὑφ ὧν παραλαβόντες διηγορεύσαμεν ὑμῖν, ἵνα τὴν ἀρετὴν τοῦ ἱεροῦ πρεσβύτου ζηλώσητε, θαυμασιολογοῦντες τὴν μεγαλόδωρον θεἳκὴν ἀγαθότητα.

Idem ille pater Eustratius, discipuli munere apud Senem, cum ageret in Laura, olim functus, nunc autem sanctae Christi, Dei nostri, Resurrectionis basilicarius a, narravit iterum mihi, ad Senē recurrisse die quadam virum aliquem pium, cui filia erat parvula, decennis circiter, ab immundis usque adeo vexata spiritibus, [Puellam energumenam curat aquæ & olei aspersione post Missæ sacrificium.] ut in ignem sese atque aquas injiceret, ac de summis muris se daret præcipitem, stercusque comederet & cadavera, & stulte quælibet, atque insane exerceret. Et ad sancti Senis pedes abjectus, fluentibus torrentis instar lacrymis, in hunc modum orabat eum, & supplicabat: Miserere mei, Dei serve, miserere mei; filiola mea immaniter torquetur: Deum igitur tuum deprecare, ut impurum ab ea dæmonem expellat. Senex aliquantisper excusare sese de hac re, ac veniam petere: Deinde multis precibus exoratus ait patri ejus: Relinque puellam apud discipulum in cella, & paucis post diebus redi ad nos visitandos; fiatque quod Deo placitum fuerit. Pater autem ita, uti jusserat Senex, faciens, post dies non multos adfuit; cum Senex, ubi me accersiisset, una cum puellula, in hesychasterium nos suum deduxit; & exurgens coram me, & puellæ parente sacrosancti sacrificii synaxim instituit; divina vero liturgia peracta, puellam oleo simul & aqua lustrali inunxit, & ait mihi: Eustrati, appone illi quod comedat. Vix imperata feceram, cum illam scite compositeque vescentem aspicio; obstupui ad hæc scilicet, & cupiens certum aliquod sanitatis ejus experimentum capere, resolvi cingulum, eique, quasi serio percussurus, intentavi verbera; at illa continuo a cibis abstinens erupit in fletus, fixisque in parentem suum intendit oculis. De valetudine igitur filiæ suæ certissimo argumento convictus pater, lætusque, ac Deo & Seni sancto gratias agens discessit.

[25] Eumdem iterum patrem Eustratium audivi, cum diceret: [Eustratii consilio usa mulier redeunti ab eremo Calamonis occurrit,] Accessit, inquit, aliquando ad me vir quidam Jerichuntinus egregie Christianus, pro sorore sua acturus, & ait: Pernicioso, atque inveterato arcanoque malo affectam habeo sororem, quæ per humilitatem meam, tuam efflagitat pietatem, ut modum aliquem excogites, quo convenire Senem ipsa possit. Verum ego satis gnarus, quam a mulierum colloquio esset alienus, respondi: Non agit cum mulieribus Senex; sed, si jubes, renunciabo illi, & orabit pro illa. At ille prolixis institit precibus: Per amorem, inquit, Christi obsecra, atque omni modo id effice, ut alloqui eum possit, afflictionemque ei suam exponere: scio enim, non commissurum, ut repellat eam, imitatus Dominum suum, qui neque Chananæam, neque Hæmorrhoïssam abjecit, sed valetudinem fimbriæ contactu largitus est. Exoratus ab eo, & misericordia tactus subdidi: Hodie id consequi nullo pacto possum; quia in eremo Calamonis b modo est Senex; sed per Dei gratiam quadragesima exacta, cum ad Calamonis monasterium orandi causa, ut assolet, sanctus Senex accesserit, dabo operam pro vobis, ut ei occuram; sed cum significavero vobis, sine mora, atque expedite in ipsa hora ad monasterium accurrite.

[26] Cumque, ut rebus ipsorum studens jusseram, adessent; [& ab occulto malo, sola manus impositione, sanatur.] persuasi patribus, ut e medio tantillum discederent. Et continuo ex improviso conversa facie occurrerunt sancto Seni, quasi per ignorantiam, infirma mulier [& frater ejus;] moxque humi cum fratre suo prostrata supplicat, ut se tantisper, remotis arbitris, audiat. Ubi exorasset, occultam ei secreto aperuit ægritudinem suam, atque obtestata eum est, sui ut misereri vellet, pristinamque ope divina sibi restituere valetudinem. Subdidit vero ei Senex: Quod tibi in hoc ipso articulo faciam, nihil est mihi, præterquam hoc unum; accipe manum meam, eoque admove, unde doles, & confido Deo meo, fore ut pro ineffabili sua in homines benignitate te sanet, quoniam ad eum confugisti: quo facto, mulier recessit. Ego autem fratri ejus post dies non multos factus obviam, de singulis, quæ modo dicta sunt, tum de statu sororis ejus, perfectaque curatione, ac valetudine, minutatim interrogavi: hic vero dato jurejurando rem mihi affirmavit, Deumque invocavit testem restitutæ penitus valetudinis. Quod ego cum intellexi, laudavi Deum, qui famulum suum nullo non gratiarum genere illustraret.

[27] [S. Theoctisti sociorumque sepulcra barbaris inaccessa visens,] Hoc aliud insuper idem Eustratius retulit mihi, dicens: Factum est, cum mihi diceret Senex: veni mecum, fili Eustrati; nam inferiorem descendere in eremum decrevi, ubi sepulcrum visitur magni Theoctisti c, ut ex sacris ejus exuviis reliquiarum aliquid nanciscamur, osculatique ac supplices venerati sacrum ejus tumulum cum ab ipso, tum a Sanctis qui cum eo sepulti jacent, sanctificemur. Profecti igitur jam ad locum deveneramus; cum vicini quidam Arabes nos monent, his verbis: Ad locum, ubi loculus est, ingredi nemo hominum potest: non numquam enim ignem ibi ingentem ac luculentum videmus; omnemque quaquaversus locum fulgoribus radiantem: non numquam vero densos fragrantissimorum odores sentimus aromatum, musco ac sincera cujusvis pretii nardo suavius spirantes: sæpe enim, cum illuc orandi causa pergere tentaremus, attoniti obriguimus: quippe qui, prophetas istic magnos requiescere, sciremus.

[28] [Eustratio nomina singulorum indicat, & Reliquias paucas aufert.] At Senex cum totam pervigilasset noctem, diluculo manu me apprehendens, secum deduxit, apertaque sacra theca, reliquias ostendit mihi & sancti Theoctisti, & Sanctorum d, qui cum eo conditi illic erant, Patrum, edoctus accurate singulorum nomina. Monstravit vero etiam mihi alterius cujusdam Sancti sacra lipsana seorsum reposita, & ait: Hic, quem vides, insignis fuit anachoreta; cumque horam, qua sibi esset moriendum, prænovisset, ad Patres hic tum e temporis habitantes adveniens, In sepulcrum, inquit, Patrum hic infra f conditorum cupio descendere: obsecro vos, ut me comitemini. Ipsis itaque, uti flagitabat, deducentibus, simulque cum eo, ubi sita hic erat Sanctorum sepultura, descendentibus, supinus ad orientem extendit sese, rebusque excedens humanis, atque ad sempiternæ vitæ gloriæque fruitionem evolans, spiritum suum Domino reddidit. Quod cum spectassent patres, glorificantes Deum, & laudum carmina concinentes, reversi sunt. Sanctus vero hic senex, quando hæc mihi narrabat, protensa manu, unum ex sancti Theoctisti dentibus excerpsit cum paucis quibusdam sanctorum cum eo quiescentium Patrum reliquiis, atque ita in Lauram nostram revertimus.

[29] [Conspicitur sub auroram capreas pascere.] Alius aliquis eximiorum præclarissimæ Lauræ senum, fide dignus, cui nomen erat David, vir omnibus ornatus virtutibus, & multorum in monastica disciplina jam olim institutor, retulit mihi hæc in hunc modum: Contigit aliquando exire me multo mane circum Lauram in solitudinem cum alio quodam monacho ad pabulum colligendum: cumque eo ventum esset, ubi ex adverso situm erat hesychasterium senis, cœpimus male nobis a serpentibus metuere, eamque ob causam solis ortum operiri placebat. Ut igitur aurora refulserat, senem conspicio ad locum hesychasterio imminentem esculenti quiddam in epirriptario g gestantem, & circumsilientes dum escam, quam habebat, objiceret, capreas. Una autem inter illas erat, quæ avidius, nec ordine servato vescens, accessit, ut quæreret, si quid pabuli haberet super. Sed ille minus aliis contentam intuitus, duriusculis eam verbis increpuit, & leniter percutiens: Quid, inquit, misera, & voracissima præ reliquis inhias? Quousque tam eris incomposita? Apage a me; nihil quidquam profecto plus hinc auferes, quam gregales tuæ: at illa institit, nihilominus pertinax: Iste autem ubi sub ortum solis farraginem capreis communiter omnem apposuisset, blande ad eas dixit: Abite lætantes; quæcumque enim habebam, consumpta sunt omnia; ac dimisit. Nos vero non parum hisce rebus stupefacti, iter nostrum absolvimus.

[30] Vir quidam, monachus ingens ac mirabilis, practicaque contemplatione conspicuus, [Socios in eremo Patres admonet reverentiæ inter orandum,] Sergius nomine, maximæ Lauræ nostræ archipresbyter, hæc mihi affirmavit; Ibam, inquit, die quadam, cum aliquot patribus ad sanctum Stephanum in eremum, in antris, si Calamonis monasterium respicias, ad orientem obversis tum temporis degentem: ibi enim Quadragesimam h magnam exigebat. Hic igitur Dominica eam, quæ Palmifera dicitur, antecedente accesserat ad nos, unanimiter circa auroram congregatos, deque præterita nostra vivendi ratione nos interrogabat. Vigilare vero & attentos jubebat esse in primis tempore conversationis cum Deo: Vigilate, inquiens, dilecti, & sobrii estote: Deo enim assistitis orantes: Etenim, si regem terrenum non alloquimur, nisi agmine utrimque militari adstante, & animos terrente subditorum; tum si attentione tanta nobis & corporis animique compositione opus est, conjicientibus in eum oculos, qui solus habet imperium, metuque ac tremore occupatis; quanto magis universorum Regi, cui mille Angelorum atque Archangelorum trementes assistunt exercitus, circumspectos exhibere nos, convenit, ac omni rerum crassarum ac terrenarum specie repurgare mentem, pavere denique, & contremiscere? Orate igitur: hoc enim die Lauræ nostræ patribus, insignis, funesta, ac plena mœroris accidit calamitas.

[31] Rogitantibus nobis, quænam ea demum esset, [& pestem in Laura subortam significat.] subjecit: Nocturna perfunctus psalmodia, continuo in ecstasim raptus sum sub auroram; quasique in Laura conspicio aliquot patrum contundi vertices; sed Syrorum Presbyterum divelli crudelius, acerbosque præ ceteris sustinere cruciatus; & auguratus sum fore, ut contagium illic lethiferum grassetur. Dies igitur unus abierat, cum homo quidam pius inde advenit, & in hunc modum nos affatus est: elapsam heri Dominicam in Laura transegi; ac nescio quid patrum plerique passi sint: nam vidi eos mœstos in terram vultus defigere, gravesque capitis dolores præ se ferre; super hac tamen consternatione, ac mœrore interrogavi neminem. Post dies ergo quatuor completa sacra Quadragesima, in Lauram cum Sene sancto rediimus, salutiferam Palmarum festivitatem celebraturi; talesque patres invenimus, quales eos nobis vir Christo devotus depinxerat: nec vero multo post primum fato concessit Syrorum presbyter; deinde autem ex patribus multitudo tanta, ut eorum, quos nobis in eremo cum ipso versantibus Senex nominaverat, duo aut tres per dies singulos efferrentur.

[32] Alius vero ex maxima nostra Laura senio vir plane decrepitus, (Leontium appellabant i) omni admiratione dignissimus, celeber, atque omnibus sapientiæ disciplinis imbutus, hanc mihi recensuit historiam. Monachi quidam illustris congregationis nostræ præfinitis universali jejunio diebus apud sanctum Patrem Stephanum commorabantur in solitudine: Ad hos ergo, [Beatum alterius exitum inter orandum cognoscit.] ut vitam ab omni strepitu remotam agebant, accessit ipse, qua videri non poterat, de suo spelæo senex, &: Adeste, inquit, patres, orationem instituemus; adeste. Illi promptissime assurgentes ejus imperio parebant. Cumque una secum oraret, audiunt mentionem ab eo fieri alicujus ex Lauræ patribus, quem beatum prædicabat. Ubi precandi finem fecerat, dixerunt ei: Perculisti nos, o Pater, cum inter orandum de quodam presbyterorum nostrorum ita meministi, quasi vita functus jam esset. Tum ille: Nempe sic est, jam hinc ille migravit ad Dominum: requiem igitur inveniat in indissolubilibus illius gloriæ atque exultationis tabernaculis. Illi hæc a Sene pronuntiata demirati, horam, diem, mensem, quibus hæc acciderant, fideliter commendavere pugillaribus. In Lauram vero post Quadragesimam reduces minutissima quæque de presbyteri morte perscrutantur; compertisque, uti illis Senex prædixerat, omnibus, rem nobis omnem apertius exposuere, laudantes Deum, Senisque gratiam celebrantes.

[33] [Turbas in Laura excitatas cognoscit, dæmonibus ideo exultantibus,] Rursum alias per idem Quadragesimæ tempus contigit, ut ad eos, qui secum vivebant, repente accederet; hac illos exhortatione compellans: Surgite, patres, ut oremus, orationem hoc tempus precesque flagitat. Finita ergo comprecatione, quærunt illi; Quæ causa, o Pater, hac a nobis hora preces exigebat? Respondit ille ac dixit: Quia jam modo turbæ in Laura nostra atque ingens tumultuatio concitata est: novitii k enim aliqui, finita synaxi, decepti a dæmonibus omnia turbarunt, nonnullosque Senum ceciderunt virgis, atque in ipsum sanctum Hegumenum nostrum, Abbatem Strategium, impie manus injecerunt, convitiis eum & contumeliis insectantes. Obstupefacti adeo ad hæc patres, institere, sibi ne dedignaretur edicere, id unde rescivesset. Respondens vero ille ait: Vidi ante horam impietatis omnis auctores, malisque unice gaudentes pessimos dæmones, frequentes gestire per aëra, & tripudia celebrare, mutuoque se ad lætandum hortari, ingeminantes: Lætamini, lætamini: neque enim exiguum hodie facinus designavimus. Quamobrem exultare nos convenit ac deliciari, chorosque hilares ducere: quando inter Sabæ monachos rudiores juxta ac mente magis deftitutos ad turbas non sane modicas excitandas adegimus: sed & ipsum eorum Hegumenum fustibus haud molliter depexum daturi eramus, atrocibusque oneratum calumniis; ac cædem denique non mediocrem suscitaturi; nisi hæc omnia Stephani, male feriati utique silicernii, antevertissent preces; quippe quibus repulsi, atque in fugam conjecti sumus.

[34] Hæc quidem ex diabolis audivi: credite itaque, filii Spiritu ferventissimi, [& frustra ei vanæ gloriæ tentationem injicientibus.] veritatem profitenti, non nostra deprecatione factum, ut patres respexerit Deus, eosque a cæde eruendo, præoccupatis hostium consiliis, prospexerit; neque per me inutilem veteratores ac malefici spiritus ejecti sunt: peccator etenim sum, & refertus inquitatibus: sed eo hæc de patribus dixisse videntur, quod ægre animo meo facere volunt; mentemque mihi sperantes acutissimis vanæ gloriæ jaculis transverberare, de precibus meminerunt. Sed dictorum illorum, utcumque fallacium nihil me ab ea, qua in melius propendeo, voluntate, divina firmatam gratia, dimovit: unde nihil eorum quidquam credidi: mendaces enim sunt & impostores, & in omnem conjurati probitatem: verum indigne ac ferociter propulsavi, atque execratus eos dispuli, & mendaces vocitans & sycophantas. Inde est quod hæc mihi reposuerunt: Tametsi tales reputes nos fere, veteratoriisque sermonibus nostris nullam adhibeas fidem, hodie tamen vera esse putato omnia, quæcumque de Lauræ monachis prodita sunt. At ego aliter sentiebam, abigebamque magis ac magis, donec vis quædam divina collustravit animum, & omnem rerum, quas nuntiaverant, accurate perdocuit veritatem. Hæc admirati patres horam ipsam, diem, mensem adnotant, impletaque Quadragesima ad Lauram cum Sene redeunt, ac tempus, quo fuissent hæc suscitata, a patribus diligenter exquirunt, visionisque ita veritatem exploratam habuere; a quibus cum ipsi acceperimus, communicamus vobis, ut sancti Senis virtutem æmulemini, largissimam Dei bonitatem omnibus admirabilem prædicantes.

ANNOTATA D. P.

a Ædilem Latine diceremus, in quem sarti tecti servandi ædicii sacri cura incumbit. Inter Ecclesiæ Cpolitanæ officia nullum tale reperio, nisi magni œconomi, quod inter officia dignitate & auctoritate primum, qui in sua potestate omnes Ecclesiæ facultates tenet. Per Basilicarios, clericos qui in basilica seu æde sacra ministrant Papæ, Episcopo, aut sacerdoti sacra facienti, intelligit Cangius in Gloss. Lat.

b Situm Calamonis Lauræ dedimus ex Prato spirituali cap. 40 in Annotatis ad Vitam S. Joannis Silentiarii ad 13 Maii, cap. 3, lit. b: ubi de versione Latina hujus vocis. Ex verbis dicti Prati cap. 162, quintodecimo ab Alexandria milliario monsterium est, quod vocatur Calamon; & ex illis, quæ habentur cap. 163, dicebat abbas Alexander monasterii Calamonis, quod est prope Jordanem, collige duo Calamonis monasteria fuisse.

c Obiit is III Septembris, quo de ipso acturi sumus. Ejus Vita S. Euthymii Actis permixta prodiit ad 20 Januarii; a quo & Anastasio patriarcha facta reliquiarum ejus sepultura dicitur num. 100: quod magna honorificentia factum, ex Vita S. Sabæ habemus.

d Sic S. Theoctisti successorem Marin aut Marium post biennii præfecturam vita functum S. Euthymius in Theoctisti magna theca pie deponit. Sic Longinum ei suffectum; sic ceteros dignitate & sanctitate primos ibidem condiderint. Thecæ autem speluncam hic vel fornicem plurium monumentorum rapacem indubie significat, extra quam fuerit monumentum ejus; de quo numero sequenti.

e Hinc monasterium hoc tempore desertum fuisse supra diximus: quod etiam, ex illa Arabum admonitione colligitur.

f Ad speluncam, in qua habitarunt Sancti, quæque deinde est in templum conversa, ascendendum fuisse Lazorotis pastoribus, qui primi Sanctos istic commorantes reperere, habemus e S. Euthymii Vita. Quare nec in ea nec juxta eam conditos fuisse Sanctos, verum in spelunca aliqua inseriori, ex his patet.

g Vox ista explicatur cap. sequenti num. 37 lit. e.

h Μεγάλην τεσσαρακοστήν. Ita dicebatur præcipua illa ante Paschalem solennitatem Quadragesima ad differentiam aliarum: quam quia in eremum recedentes Patres a Dominica Sexagesimæ (quæ Græcis τῆς Ἀποκρέω, seu Carnis-privii dicitur) auspicari consueverant, ideo sequenti numero soli quatuor dies ante Dominicam Palmarum e Quadragesima reliqui numerantur.

i Leontium hunc diversum esse a Leontio, auctore Vitæ S. Gregorii Agrigentini, disces ex commentario prævio num. 26.

k Ἀρχάριοι, id est incipientes sive novitii. Vide Glossarium Meursii citantis Anonymum, qui tres gradus distinguit ἀρχαρίων, μέσων καὶ τελείων, incipientium, mediorum & perfectorum.

CAPUT IV.
Succurrit periclitantibus discipulis; & cum invisibili Anachoreta colloquitur.

Θεοφιλεῖς τρεῖς ἀδελφοὶ τῶν μεμαρτυρημένων ἐπ᾽ εὐλαβείᾳ Δαμασκὸν, τὴν πανευδαίμονα καὶ λαμπρὰν μητρόπολιν, οἰκητήριον ἔχουσι. Τούτων εἷς ἀποταξάμενος, καὶ ταύτην τὴν μεγίστην Λαῦραν οἰκήσας, διηγήσατό μοι, λέγων· Ὅτι τις, Ἰωάννης ὀνόματι, σημειοφόρος ἀνὴρ, καὶ πολλὰ δείξας θαυματουργήματα, ὡν ἐν πείρᾳ γεγόνασι πολλοὶ φιλαληθέστεροι ἄνδρες, τούτῳ τῷ μακαρίτῃ μαθητεύσας, καὶ μετ᾽ ἔπειτα επίσκοπος τῆς περιφανοῦς καὶ ἐνδόξου πόλεως Χαραχμοβῶν γενόμενος. Ὑψηλὸς ὡς ἀληθῶς ἀπεφάνθη καὶ εὐδοκιμος, καὶ διά τινας χρείας πολιτικάστε καὶ ἐκκλησιαστικὰς πρὸς τὸν σύμβολον Δαμάσκου καὶ πρὸς τὸν κριτὴν πυκνῶς ἀφικνούμενος, οἴκοι πρὸς ἡμᾶς ἐξενίζετο. Πολλὴν δὲ καὶ τῶν λόγων αὐτοῦ καὶ τῶν διηγημάτων τὴν ὠφέλειαν καὶ ψυχικὴν εὐεργεσίαν ἐκαρπούμεθα. Μιᾷ δὲ τῶν ἡμερῶν, ἑσπέρας οὔσης βαθείας κᾀπὶ τῆς τραπέζης τῶν τριῶν ἡμῶν ἀδελφῶν σὺν αὐτῷ καθεζομένων, διηγήσατο ἡμῖν τὸ εἰς αὐτὸν παρὰ τοῦ επιστάτου γεγενημένον παράδοξον θαῦμα.

[36] Ἐγένετό μοι φησὶ, ποτὲ τούτῳ τῷ θεοφόρῳ μαθήτευοντι, πορευθῆναι εἰς τὸ μοναστήριον τὸ λεγόμενον Χουράν. Τὴν ὁδὸν ἐξανύσας, κᾀκεῖσε ἐῤῥωμένως καὶ ἀβλαβως ἔφθακα, ἀσθένειά τίς με κατέσχε μεγάλη καὶ επικίνδυνος, ἥτις ἠνάγκασεν επὶ καιρὸν αὐτόθεν μεῖναι, μὴ δυνάμενον εἰς τόπον μου ἀπὸ σωματικῆς κακώσεως καὶ ἀδυναμίας ὑποστρέψαι. Μετ᾽ οὖν χρόνον τινὰ τῆς νόσου ἀνασφήλας καὶ ἀναλαβὼν εἰχόμην τῆς επὶ τὴν Λαῦραν διὰ τῆς ἐρήμου ἀποφερούσης ὁδοῦ ολίγους ἄρτους ξηροὺς σὺν ἐμοὶ εἰληφώς. Καύσωνος δὲ γενομένου σφοδροῦ κατὰ τὸν καιρὸν τοῦ θέρους ὑπὸ τῆς ἡλιακῆς ἀκτῖνος, καὶ δίψους δεινῶς ἐτρυχόμην, πολλῷ δὲ μᾶλλον τοῦ τόνου τῆς σωματικῆς ἰσχύος διαλυόμενος ἐδαμαζόμην, καὶ ἐν πολλῇ στενώσει καὶ ἀπορίᾳ ἐτύγχανον, καὶ τὸν Θεὸν καὶ τὰς τοῦ Γέροντος εὐχὰς ἐπεκαλούμην ἕως ἐν τούτοις με ὄντα τοῖς δεινοῖς τοῦ Θεοῦ εὐσπλαγχνία προφθάσασα ὡδήγησέ τινας κατὰ τὴν ἔρημον εὑρηκέναι ποιμένας Ἀραβητας· οἵτινές με θεασάμενοι ἐπυνθάνοντο τί ἂν εἴην κεκτημέννος. Ὡς δὲ τοὺς ἄρτους αὐτοῖς ὑπέδειξα καὶ τὸ δίψος ἀνήγγειλα, τοὺς μὲν ἄρτους πρὸς ἑαυτοὺς ἀπέφερον ὕδωρ δὲ ἀρτίως ὧδε μὴ ἔχειν παντελῶς ἔφησαν ἀλλ᾽ ἀποστελοῦμεν σὺν σοι ὁδηγὸν, ὑποδεικνύντα σοι τὸν τόπον τοῦ νάματος, οὐ μακρὰν πολὺ διακείμενον.

[37] Ἀπέστειλαν οὖν φονικὸν καὶ φοβερὸν Αἰθίοπα, γεναῖον καὶ τρισάθλιον, διαβόλου μηδὲν τῷ τρόπῳ διαφέροντα, ὡς μετὰ ταῦτα πεῖρα ἐδίδαξε. Μεθ᾽ οὗ διὰ βίαν τοῦ δίψους εξ ἀνάγκης ἐπορευόμην καὶ πορευθέντες ἅμα ἰκανον διάστημα, ἐφίστησί με χειμάῤῥου ῥαγάδι, ὕδωρ εχούσῃ. Καί φησι. Πίνε, ἄνθρωπε τοῦ Θεοῦ, καὶ μετὰ ἀδείας οὕπερ ἐπιθυμεῖς καὶ χρήζεις ἐμφορήθητι. Ἐγὼ δὲ ἀπὸ τοῦ πολλοῦ καμάτου τετρυχωμένος, ὅπερ ἐφόρουν μικρὸν επιῤῥιπτάριον ἀπεθέμην, καὶ πιεῖν μετὰ ἀνέσεως ἐπειρώμην καὶ ὡς τῇ πηγῇ τὴν κεφαλὴν ὑπέκλινα, ἀθρόον μοι λογισμός τις ἐπεισείη, τὸν ἀλιτήριον ἐκεῖνον Αἰθίοπα πονηρὰ κατ᾽ ἐμου τυρευειν καὶ διενθυμεῖσθαι, καὶ μικρὸν τὴν κεφαλὴν ἀνανεύσας ὁρῶ τὸν τρισάθλιον χειροπληθῆ λίθον κατέχοντα, καὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς βλοσυροὺς καὶ οἱονεὶ ᾑμαγμένους, καὶ ὡς πῦρ φαίνοντας, καὶ βαλεῖν λεληθότως μέλλοντα. Ἐγὼ δὲ ἄφνω διεγερθεὶς, καὶ τὸ πνεῦμα τάχα καὶ παρὰ γνώμην ζωπυρῆσάν με· Τί τοῦτο βούλει ποιήσειν, δείλαιε, ἔφησα; Πείρα, εἰ ὅλως δεδύνησαι· ἐγὼ γάρ σου ῥωμαλεώτερος καὶ εἰς ἀλκὴν προθυμότερος. δὲ ἅμα τὸν λόγον ἀκούσας τῆς χειρὸς τὸν λίθον ὑποτρέμων ἀπέῤῥιψε, καὶ τὸ επιῤῥιπτάριον χαμαὶ κείμενον κλέψας, μετὰ δρόμου καὶ τρόμου πολλοῦ ᾤχετο.

[38] Ἐγὼ δὲ τῷ Θεῷ εὐχαριστήσας, ἐδεδείην πρὸς τοὺς Ἀραβήτας, ὅθεν ἤμην ἐληλυθὼς, ὑποστρέψαι, καὶ ἐν πολλῇ δειλίᾳ καὶ σκοτώσει λογισμῶν ἐτύγχανον. Τέλος ἔδοξέ μοι διὰ τὸν φόβον αὐτῶν τὴν ἄβατον ἔρημον βάτην ποιήσασθαι, καὶ δι᾽ αὐτῆς εἰς τὴν Λαῦραν, εἰ ὅλως δυνηθείην, ἀποσώζεσθαι. Ὁδεύσας οὖν ἀφ᾽ οὗ ὑπῆρχον τόπου διάστημα, ἠρξάμην περιπλανᾶσθαι ὄρος ἐξ ὄρους, καὶ χείμαῤῥον ἀμείβειν ἀπὸ χειμάῤῥου ἐν σκότῳ βαθεῖ καὶ ἀνοδίᾳ, τοῦ ἡλίου ἤδη δύναντος, καὶ τῆς νυκτὸς ἐπελθούσης. Ἐπὶ πολλὰς τοίνυν ὥρας δαμασθεὶς, καὶ ἀπορίᾳ καὶ ἀθυμίᾳ συσχεθεὶς, Θεοῦ συνεργίᾳ ἀκούω, ὡς ἀπό τινος μακροῦ διαστήματος, φωνῆς πρὸς ἐμὲ φερομένης, καὶ ἐξ ὀνόματος καλούσης, καὶ οἱονεὶ τὴν ὁδὸν διὰ τῆς φωνῆς ὑποδεικνυούσης, θαῤῥεῖν δὲ καὶ μηδὲν δεδειέναι παρεγγυώσης, ἀλλὰ· Ἀββᾶ Ἰωάννη, λεγούσης.

[39] Καὶ μὲν πρῶτα ἐξεπλάγην, καὶ φάντασμα δαιμονίου ἀκηκοέναι ὑπελάμβανον. Εὐχὴν οὖν κατὰ τὸ εἰκὸς πεποιηκὼς, καὶ τὸ Πάτερ ἡμῶν πεπληρωκὼς, οὐδὲν ἦττον ἐπεμενεν φωνὴ γεγωνοτέρα φερομένη, καὶ ἐκ τοῦ σύνεγγυς ἐξακουομένη, καὶ, Ἀββᾶ Ἰωάννη, ὧδε ἔρχου, καὶ μηδὲν δειλία, φθεγγομένη, ὥστε καὶ διακρίναι τὸν φθόγγον δύνασθαι, καὶ τὸν Γέροντα εἶναι τὸν καλοῦντα ὑπειληφέναι. Ἄπιστον οὖν μοι καὶ ἀνακόλουθον τὸ πράγμα ἐδόκει, καὶ πῶς, ἔλεγον, ἐκεῖνον ἄρτι γενέσθαι; καὶ θάμβός με ταῖς ἀληθείαις ἔσχε καὶ ἔκστασις επὶ τῷ παραδόξῳ τοῦ πράγματος, ἕως αὐτὸν ἐν ἀληθείᾳ τὸν θεοφόρον ἑώρακα θαῤῥοποιοῦντα, καὶ πρὸς τὴν εὐθείαν ἐπανάγοντα, καὶ τῆς ἠθισμένης μοναχοῖς εὐχῆς κατάρξαντα, καὶ μετὰ τὸ επιφθέγξασθαι τὸ Ἀμὴν, φησὶ πρός με. Τί εἰ, τέκνον Ἰωάννη, ἐφοβήθης τὸν δείλαιον ἐκεῖνον καὶ φονῶντα τὸν Αἰθίοπα, διχοτομῆσαί σε βουληθέντα; Ὅλως δὲ ἤλγησας, ὅτι σου τὸ επιῤῥιπτάριον κέκλοφεν; Μηδαμῶς σοι μελέτω, πέπεισο δὲ ὅτι κατ᾽ ἐκείνην τὴν ὥραν ἐν ᾗ ἀλιτήριος ἐπιβαλεῖν σοι τὰς χεῖρας ἤθελεν, δέησιν ὑπὲρ σοῦ τῷ σωτῆρι Χριστῷ προσεκόμισα. Ἀλλὰ χάρις αὐτῷ, πάντοτε τῷ ῥυομένω ἡμᾶς τῶν θηρευόντων. Θάρσει οὖν, καὶ μηδὲν φοβηθῇς, ἀλλὰ πορευθῶμεν εἰς τὸ ἡσυχαστήριον. Τεθηπὼς μᾶλλον ἐξεπλησσόμην, καὶ συνεπορευόμην αὐτῷ γεγηθὼς καὶ ἀγαλλόμενος, ἕως ὅτου τὸ ἡσυχαστήριον αὐτοῦ ἐφθάσαμεν.

[40] δέ με πάλιν ἀναγκαῖον εἰπεῖν, οὐ κρύψω· ἐξαγορεύσω δὲ καὶ πρὸς δόξαν Θεοῦ, καὶ ὑμετέραν ὠφέλειαν, ὡς ἐν ἐκείνῃ, ᾗ ἔφην, ἀσθενείᾳ ἦν γενόμενος εἰς τὸ μοναστήριον, τὸ λεγόμενον Χουραν, ἠσθένησα· επιθυμία δέ τις σφοδρὰ καὶ διάπορος ἔσχέ με ἐμπλησθῆναι βρώσεως ἴχθυος ἁλμυροῦ ἐκζεομένου μετὰ σινήπεως, καὶ πολλοῖς διεκείμην ἐμφορεῖσθαι τῆς ἐφέσεως. Διὰ δὲ τὸ ἐκεῖσε μηδὲν τοιοῦτον κατ᾽ ἐκείνῳ καιρῷ γεγονέναι, ἔμεινα τὸ πάθος ἐν ἐμαυτῷ τρέφων καὶ σφοδροτέρως τῇ επιθυμίᾳ φλεγόμενος. Ἐπεὶ δὲ τὸ σεβάσμιον ἐκεῖνο, ὡς ἔφην, εἰσεληλύθαμεν ἡσυχαστήριον, πρώτης μὲν καὶ δευτέρας φυλακῆς διαδραμούσης, καὶ τὴν ὀφειλομένην εὐχὴν, κατὰ πατρικὴν καὶ ἀρχαίαν παράδοσιν, πεποιήκαμεν, Καθέζου, ἀββᾶ Ἰωάννη, ἔφη Γέρων. Ἐμοῦ δὲ καθεσθέντος, αὐτὸς εἰσίει εἰς τὸ ἐνδότερον τοῦ ἡσυσχαστηρίου σπήλαιον, ὅπερ ἐκεῖσε ἐτύγχανε· ἀγνοοῦντι δέ μοι ἐπέστη σημειοφόρος πατὴρ πίνακα επιφερόμενος ἴχθυν τεταριχευμένον ἔχοντα, μετὰ σινήπεως, καί φησι πρός με· Ἰδοὺ καὶ επιθυμία σου, άδελφέ· ἠτοίμακα γάρ σοι αὐτὴν ἕως ἀνέλθῃς· ἀλλὰ φάγε, καὶ ἐμπλήσθητι, καὶ μηδεποτε τῆς τοῦ Θεοῦ ἀπογνῷς επικουρίας καὶ ἀντιλήψεως. Ἐγὼ δὲ τὸ παράδοξον κατ᾽ ἐμαυτὸν ἐνθυμούμενος, πόθεν ἐν τοιαύτῃ ὥρᾳ τοιοῦτον εὑρεθη παρ᾽ αὐτῷ προσφάγιον, οὐδὲν ἕτερον εἶχον λογίσασθαι, ὅτι τοῖς ἁγίοις Ἀποστόλοις καὶ μαθηταῖς ἑαυτὸν επὶ τῆς λίμνης μετὰ τὴν ἀνάστασιν φανερώσας Χριστὸς, καὶ ἀνθρακιὰν καὶ ὀψάριον επικείμενον, καὶ ἄρτον αὐτοῖς ἀληθείᾳ παρεσχηκὼς, αὐτὸς καὶ τῷ θεράποντι αὐτοῦ καὶ μαθητῇ τὴν επιθυμίαν ἐξέφῃνε, καὶ τὸ ποθούμενον ἐκαρποφόρησεν· ἔφαγον οὖν, καὶ ἐκορέσθην, καὶ τὸ πάθος παραμυθησάμενος εὐχαριστήριον αἶνον τῷ Θεῷ καὶ ἐν τούτῳ ἀνέπεμψα.

[41] Ἄλλο γὰρ ὑμῖν ἐξηγορευκέναι θαυμάσιον οὐκ ὀκνήσω· οἶδα γὰρ τὸν φλογερὸν ὑμῶν, ἀδελφοὶ, περὶ τῶν τοιούτων πνευματικῶν διηγημάτων ἔρωτα. Ἐμοῦ ποτε συνδιατρίβοντος τούτῳ τῷ θεοφόρῳ επιστάτῃ κατὰ τὴν ἔρημον μετά τινων ἡσυχαζόντων σποράδην ἑνὸς ἑκάστου ἐν ἰδίῳ σπηλαίῳ, κατὰ τὴν τοῦ επιστάτου ψυχωφελῆ διδασκαλίαν καὶ παράδοσιν, μέγας λιμὸς συνβέβηκεν ἡμῖν, τὸν σωματικὸν κατατραύγων τόνον, καὶ τὰς ζωτικὰς καὶ φυσικὰς ἅμα τε καὶ ψυχικὰς καταπονῶν δυνάμεις. Ἐκβάντες οὖν τῶν σπηλαίων, λιμαγχονούμενοι διηρχόμεθα τὴν ἔρημον, πόας καὶ θάμνους ἀναζητοῦντες πρὸς παραμυθίαν τοῦ λιμώδους πάθους, καὶ πολλὰ κεκμηκότες τὴν ἔρημον ἐμπόνως ψυχαφῶντες ὑπεστρέψαμεν πρὸς τὸν καλόγηρον, τὸ παράπαν μηδὲν εὑρηκότες. Ἐπειδὴ δὲ τὴν ἐσχάτην ἡμῶν ἀπηγγείλαμεν αὐτῷ πείναν, καὶ ὃν ἄγαν ἐμογήσαμεν μόχθον, ἀνὰ πᾶσαν τὴν ἔρημον περιφοιτῶντες, οἴκτῳ διαπύρῳ συσχεθεὶς ἔφη· Αὔριον, τοῦ Θεοῦ τὸ ζῆν παρέχοντος, επὶ τὸν δὲ ἀπιόντες τὸν τόπον εὑρήσετε πεφιλοκαλημένον σέλινον, επιμελῶς γεωργηθὲν, καὶ λαβόντες ἀπ᾽ αὐτοῦ μὴ ὑπὲρ τὴν χρείαν θεραπευθῆτε, μηδὲν ἐκτίλλαντε, καὶ ἐρημώσαντες. Ἀφιγμένοι τοίνυν τὸν δηλωθέντα ἡμῖν ὑπὸ τοῦ Γέροντος χῶρον, ἀπαραλλάκτως εὑρήκαμεν καθὰ ἀπεφήνατο· καὶ τὴν χρείαν ἡμῶν παρειληφότες, ἀνεκάμψαμεν γεγηθότες, καὶ ἀγαλλόμενοι. Ὑποδειξάντων οὖν ἡμῶν τῷ Γέροντί τινα σέλινα ἐξ ὧν ἐφέρομεν, εὕρηταί τις ῥίζα ἀγνόστως ὑφ᾽ ἡμῶν ἐκρισθεῖσα· ἣν θεασάμενος επιστάτης, ἄγαν λελύπηται, εἰπών· Οὐκ ἐνετειλάμην ὑμῖν, μηδὲν ἐξαφανίσαι καὶ ἐκριζῶσαι; Ὄντως λελυπήκατέ με λυπην οὐ μετρίαν, προέφθην ὑμῖν μὴ πεπραχότες. Αὐτοῦ δὲ εἰρηκότος ταῦτα ἐγνώσαμεν, ὅτι τινὸς ἀφανοῦς ἀναχωρητοῦ ὑπῆρχε τὰ σέλινα.

[42] Ἄλλο τε δὲ κατ᾽ ἐκείνου καιροῦ διοδευόντων ἡμῶν τὴν ἔρημον, εἰσήγαγεν ἡμᾶς εἰς σπήλαιον, κᾀκεῖσε τὴν συνήθη εὐχὴν ἐκτελέσαντες, εὑρίσκομεν χόρτον καὶ βοτάνας καὶ ἀνθρώπου τινὸς ἴχνη, δι᾽ ὧν μεμαθήκαμεν ἐκεῖνον τὸν τόπον ἀναχωρητοῦ τινος εἶναι· ἀλλ᾽ οὐδαμῶς ἐπυθόμεθα τὸν θεοφόρον επιστάτην, οὔτε μὴν αὐτός τι ἡμῖν διὰ τούτου ἀπέφῃνεν. Ἐξαλθόντες οὖν τοῦ σπηλαίου θεωροῦμεν παλαιὸν ἄγριον φοίνικα, ἀνδρικῆς ὀργυιᾶς μῆκος ἔχοντα, κᾀκεῖσε μεμενηκότες επὶ βραχεῖαν ὥραν, οὐδένα ἐθέαμεθα, κᾀυτῇ τῇ ἡμέρᾳ εἰς τὰ ἡμέτερα ὑποστρεψάντων ἡμῶν σπήλαια. Μετ᾽ οὐ πολλὰς ἡμέρας ἔδοξέ μοι μεμονωμένος διοδεῦσαι τὴν ἔρημον ἡμέρας. Ὡς οὖν μόνος ἐπορευόμην, ἀκήκοά τινος ὁμιλίας, καὶ κατ᾽ ἐμαυτὸν σκοπήσας ὑπετόπασα, ὅτι δύο ἡρέμα καὶ ἀψοφητὶ ἀποφθέγγονται· καὶ περιβλεψάμενος τῇδε κᾀκεῖσε, οὐδένα ἑώρακα, ἀλλὰ μόνον τὸν σημειοφόρον επιστάτην, καὶ παραυτά με θάμβος κατέσχε ἄῤῥητον, καταστῆσαν ἄναυδον. Εἶτα κελευει με επιστάτης καθίσαι, καὶ βουλόμενον καθίσαι ἐξ εὐωνύμων αὐτοῦ, λαβόμενος τοῦ κρασπέδου τῶν ἱματίων μου, ἐκέλευσέ με ἐκ δεξιῶν καθίσαι, καὶ μετὰ μικρὸν, πρίν με φθέγξασθαί τι, προεφθακὼς επιστάτης λελάληκεν· Ἀπελθὲ, τέκνον Ἰωάννη· καὶ οὐδὲν πλέον ἔφη.

[43] Πορευθεὶς δὲ ἐγὼ, κᾀκείνην τελευτήσας τὴν ἡμέραν, διενοούμην κατ᾽ ἐμαυτὸν, θαυμάζων, πῶς τὸν επιστάτην ἑώρακα μόνον, δυοῖν σαφῶς ἀκούσας ὁμιλούντων. Πρὸς τὸν επιστάτην τοίνυν ἀπιὼν, ἐρωτήσων τούτου ἕνεκεν, καὶ προσελθὼν αὐτῷ κατ᾽ ἰδίαν ὑπάρχοντι ἐν τῷ ἑαυτοῦ σπηλαίῳ, καὶ τοῖς ποσὶ αὐτοῦ προσπεσὼν ἐπυθόμην αὐτὸν πολλὰ ἐκλιπαρήσας, καὶ εἰπὼν· Ὄντως οὐ μὴ παρεάσω σε, οὐδ᾽ οὐ μὴ ἐξαναστῶ καταφιλῶν σου τὰ ἴχνη, ἄχρις ἄν μοι φανερώσῃς, τίς σοι συνῆν, ὅτε σοι ἐκεῖ ἐν τῇ ἐρήμῳ καθίζοντι, ἐκ δεξιῶν σου παρ᾽ ἔθος ἐκέλευσάς με καθίσαι, καὶ, Ἄπιθι, τέκνον Ἰωάννη, ἔφης. Καὶ ταῦτά με εἰπόντα τῇ ἡγιασμένῃ αὐτοῦ χειρὶ ἐξαναστήσας με, μάλιστα διαπύρως μεμαθηκέναι τοῦτο επιζητοῦντα θεασάμενος, εἶπεν· Θαυμαστός τις, καὶ μέγας, καὶ ἅγιος ἀναχωρητὴς ἐρημήτης, ἀεὶ τὰς πόας βοσκόμενος, ὑπάρχει, οὕτινός μου συλλαλοῦντος ἠκροάσω, καὶ οὗτος σπηλαῖον κατέστηκεν ἐκεῖνο, ὅπερ πρώην εἰσέδυεν, ἔνθα καὶ τὸν ἄγριον φοίνικα ἑωράκαμεν· κᾀκεῖθεν γὰρ τότε εἰσιόντων ἡμῶν καὶ ἐξιόντων, καὶ επὶ ὥρας ἰκανὰς ἑστηκότων, οὐκ ἀπέστη, ἀλλὰ τῷ φοίνικι ἀοράτως παρεκεκόλλητο, οὐδαμῶς ὑμῖν ὀπτανόμενος, ὡς οὐδέ σοι, ἡνίκα μοι συγκαθεζόμενος συνετύγχανεν. Αὕτη γάρ ἐστιν πρὸς Θεὸν πρώτη τῶν ἀναχωρητῶν αἴτησις, ἣν ἐξ ἀρχῆς ποιοῦνται εἰς τὸν Θεὸν, ἀπὸ τῶν μοναστηρίων ἐξερχόμενοι, καὶ τῶν ἀδελφῶν ἐξιστάμενοι, ἵνα μηδενὶ ὁραθῶσιν, εἰ μὴ ᾧ ἂν βούλωνται. Καταπλαγεὶς οὖν επὶ τούτῳ ἐδόξασα τὸν Θεὸν, τὸν μεγαλύνοντα τοὺς ποιοῦντας τὸ θέλημα αὐτοῦ.

Fratres Deo cari tres ex eorum numero, quorum testata religio est, Damascum, felicissimam illustremque incolebant metropolim. Horum unus, cum seculo valedicens in hac maxima Laura habitaret, [Joannes, postea Charabmoborum Episcopus,] hæc mihi commemoravit: Quod vir quidam insignis, Joannes dictus, qui & multa edebat miracula, quorum viri complures, studiosissimi veritatis, fecere periculum, huic beatæ memoriæ seni discipulus fuisset, ac deinde illustris gloriosæque Charachmoborum a urbis creatus est episcopus. Vir sublimis, probatæque, ut erat, virtutis habebatur, & ob negotia quædam necessaria cum politica, tum ecclesiastica ad symbolum b Damasci, atque ad judicem frequenter itans, domi nostræ hospitium sibi delegerat. Multum vero ex sermonibus ejus, ac relationibus utilitatis ac beneficentiæ spiritualis percepimus. Die autem aliqua sub multam vesperam, superque mensam, cui tres fratres una cum ipso accumbebamus, recensuit nobis, quod sibi a magistro contigerat prodigii.

[36] [a Chura monasterio rediens ac sitiens in Arabes incidit;] Cum sub viri hujus divini disciplina, inquit, essem, accidit ad monasterium proficisci me, quod Churam c appellant. Iter emensus, valens istuc integerque perveneram, quando ægritudo me aliqua invasit & gravis admodum & plena periculi, quæ subsistere illic me ad aliquod tempus coëgit; neque enim reverti ad locum, unde veneram, omnino poteram, ea erat corporis affectio & imbecillitas. Aliquanto post itaque, reparatis, quas morbus attriverat, confirmatisque viribus, viam, quæ per solitudinem ad Lauram ducebat, arripui, pauculis onustus & aridis panibus d. At æstu vehementer ingravescente, ut solet messis tempore, solaribus radiis ac siti oppido fatigabar, sed gravius urgebat virium corporis dissoluta firmitas; ut in angustiis multis consiliique inopia versarer: Deum adeo & sancti Senis invocabam preces, donec divina misericordia in istis me ærumnis ope sua præveniens, eo, qui me invenirent per deserta, pastores aliquot Arabes deduxit, qui contemplati me, rogitabant, ecquid haberem. Ubi vero panes illis exhibui, questusque sum sitim, panes quidem abstulerunt sibi; aquam autem aiebant hic in promptu non esse omnino sibi; ceterum mittemus qui viam te doceat, locumque assignet, ubi rivus decurrit, non longe admodum dissitum.

[37] [a quibus dux ad fontem datus Æthiops, frustræ vitæ ejus insidiatur.] Mittunt ergo truculentum ac terribilem Æthiopa e, violentum hominum, planeque infelicem, &, si mores spectares, nihil a diabolo diversum, ut experientia postmodum ostendit. Hunc ego, urente siti, volens nolens ducem sequebar. Dum ad justum una spatium processissemus, sistit me ad alveum torrentis, aquas continentem & ait: Bibe, homo Dei, & secure quantum lubet, quantumque opus habes, te satia. Labore ergo fessus, parvum, quod gestabam, epirriptarium f deposui, ac bibere tentavi per otium & minime propere. Vix fonti caput subjeceram, cum injecta est mihi suspicio, exitialem illum Æthiopa sinistri aliquid in me cudere ac machinari; & sublato non nihil capite, hominem mortalium omnium infortunatissimum saxo, quantum capere manus poterat, armatum conspicor, oculisque torvis ac sanguineis, & ignis instar collucentibus in fatalem clam mihi ictum suspensum. Verum ego erectus extemplo, spirituque illico ac præter mentem inflammatus: Nam quam ob causam, aiebam, istuc facere meditaris, miser? Fac sane periculum, si quid penitus vales: nam & robore equidem te sum superior, & magis ad dimicandum accinctus. At ille simul hæc audiit, simul lapidem tremebundus abjecit e manu, arreptoque furtim, quod jacebat humi, epirriptario, festinato se atque ingenti cum trepidatione proripuit.

[38] Persoluta Deo gratiarum actione, ad Arabes, unde abieram, reverti metuebam, hærebamque quam plenus formidine, tam inops consilii. Tandem, [ipse autem fugiens per invia Lauram versus,] quod male mihi ab illis timebam, statui inviam solitudinem, facere perviam, per eamque, si quo modo possem, ad Lauram penetrando saluti vitæque consulere. Ex loco igitur, ubi fueram, spatio jam aliquo progressus, montes alium ex alio errabundus circumcurrere, dumque unum devito torrentem, alium offendere, ex hoc denuo in priorem incidere, idque per altas tenebras, locaque inaccessa, cum jam occubuisset sol, & nox ingruisset. Per horas ita complures, consilioque destitutus & animis, Deo opitulante vocem exaudio, quasi ex remoto longe spatio quodam ad me delatam, & me nomine compellantem, quasique viam suo sonitu commonstrantem; audere vero jubentem, & nihil quidquam extimescere, imo dicentem: Pater Joannes.

[39] Principio commovebar quidem, ac dæmonis phantasma audire me suspicabar. [vocantis se Stephani vocem audit, ab eoque excipitur,] Ergo pia precatione, ut par est, instituta, recitataque oratione Dominica, nihilo minus persistebat vox & resonabat distinctius, & tamquam ex propinquo audiebatur, illudque iterabat: Pater Joannes, huc accede, & timorem omnem omitte; adeo ut sonum discernere jam possem, & Senem esse, qui me appellabat, conjicere. Incredibilis mihi res videbatur & nequaquam cohærens: nam qui huc usque, ajebam, venisse is potest? Et terror me re vera corripuit & mentis abalienatio in casu tam paradoxo, quoad ipsum per se hominem divinum conspexi, animos addentem mihi, & ad rectam me viam reducentem, consuetasque monachis auspicantem preces. Dicto Amen, me alloquitur: Quid, fili Joannes, etiam terrere te potuit infelix ille & parricida Æthiops, cum diffindere tibi caput volebat? Usque adeo id male te habuit, quod epirriptarium suffuratus est tibi? Neutiquam id tibi sit curæ; sic enim habeto, ipsa hora, qua manus afferre tibi violentas sceleratus ille tentabat, pro te Christo Salvatori me supplicasse. Sed nempe illi sit gratia, qui numquam nos a persequentibus non eruit. Confide igitur, nec quidquam verere; sed ad hesychasterium pergamus. Hic admiratio me perculit major; lætus itaque atque exultans cum eo processi, donec ad hesychasterium ejus perventum est.

[40] Quod autem rursus me dicere necesse est, non celabo; [eoque, quod ægrotus desideraverat, edulio recreatur.] sed ad Dei gloriam, vestramque utilitatem edisseram: cum eo, quem dixi, morbo tentatus in monasterium, Chura dictum, venissem, ægrotavi: tum vehemens quædam & ardens suborta est mihi appetitio elixo pisce salso cum sinapi ad satietatem vescendi, plurimumque desiderabam appetitum explere. Sed, quoniam per illud tempus nihil istic esset ejusmodi, affectioni huic indulgere intra me, ac æstuare impotentius desiderio perrexi. Verum ubi venerabile illud, ut dixi, hesychasterium attigimus, elapsa prima quidem, vel etiam secunda vigilia, post fusas præterea, ad quas antiqua traditaque a Patribus consuetudine tenebamur, preces; Sedeto, pater Joannes, infit Senex. Dum sedeo, intrat ipse in interiorem, quæ istic erat, hesychasterii speluncam: cum, ecce, mihi nec opinanti, adest patrator mirabilium Pater lancem afferens pisce sale macerato, addito insuper sinapi, instructam, &: En tibi, inquit, frater, quod appetis: paravi enim istud tibi, dum rediisses. Quin comede, ac satura te; neque Dei umquam imposterum auxilio subsidioque diffide. Dum autem rem tam inopinatam obstupescens mecum ipse recogito, unde tali hora istiusmodi apud eum repertum esset opsonium, aliud nihil incidit, nisi Christum, qui sanctis Apostolis post resurrectionem apparuit apud mare, prunasque & pulmentarium impositum ac panem vere ipsis præbuit, eumdem, inquam, Christum famulo suo ac discipulo appetitum revelasse meum, & quod desiderabatur, attulisse. Comedi itaque, & saturatus sum; ac ubi aviditati fecissem satis, eucharisticum Deo etiam ex hoc capite carmen accinui.

[41] [Discipulis fame laborantibus herbam indicat, & ob evulsam radiceni arguit.] Verum enimvero aliud vobis prodigium non pigebit exponere: perspectus etenim, fratres, est mihi vester erga spirituales hujusmodi narrationes inflammatus ardor. Versante aliquando me apud magistrum hunc Deo plenum in eremo, una cum quibusdam, qui vitæ solitariæ, juxta salutarem magistri institutionem ac morem, sparsim in suo quisque antro operam dabant, dira nos fames invasit, corporis pessumdans vigorem, omnesque vitales juxta ac naturales, spiritualesque dejiciens facultates. Speluncis igitur egressi solitudinem pervagamur, esurie tantum non enecti, herbas fruticesque sedando huic malo requisituri; lustratisque multo labore desertis, ac reperto pernitus nihilo, ægre trahentes animam ad optimum Senem revertimur. Is, postquam extremam illi, qua premebamur, famem explicuissemus, quantumque, universam circumcursando eremum, ultra, quam vires serrent, tolerassemus laboris, ardenti motus commiseratione ait: Cras, Deo vitam largiente, ad eumdem illum abeuntes locum, apium invenietis pulcherrime consitum, ac diligenter excustum; ex eo, quantum necesse habetis, nec quidquam amplius, in usum vestrum accipite, nihil evellentes, devastantes nihil. Ubi ad locum nobis assignatum a Sene devenimus, ita illum per omnia constitutum offendimus, uti præmonuerat. Arrepto inde quod necessarium nobis erat, læti, exultantesque revertimur. Cumque aliquot apii plantas ex iis, quas afferebamus, seni exhibuissemus, reperta est radix aliqua imprudentibus nobis evulsa; qua magister conspecta, vehementer indoluit, dicens: Numquid non id præceperam vobis, ne destrueretis quidquam, aut eradicaretis? Enimvero non mediocri me affecistis dolore, cum id non servastis, quod præcaveram. Istud cum diceret, intelleximus, apium latentis cujusdam anachoretæ fuisse.

[42] [Anachoretæ invisibilis speluncam adit;] Alias vero circa idem tempus cum iter nobis per eremum esset, intro nos in speluncam duxit: & consueta inibi comprecatione facta, fœnum offendimus & herbas, atque hominis alicujus vestigia, unde anachoretæ cujusdam locum eum esse collegimus: sed neutiquam ea super re vel interrogavimus ipsi deiferum magistrum, vel nos ipse edocuit. Spelæo egressi veterem palmam agrestem g conspicimus, quæ virilis complexus h crassitiem habebat; ibique morati tantisper, neminem deprehendimus; & eo ipso die ad nostra nos antra recepimus. Exin diebus pauculis libuit mihi aliquamdiu solitarie peragrare deserta. Cum igitur solus incederem, colloquium aliquod inaudivi, consideransque mecum ipse, suspicatus sum, duos istic modeste ac sine strepitu confabulari: tum hac atque illac circumspectans vide neminem, nisi solum illum prodigiosum Magistrum nostrum, & pavor illico me tantus occupat, ut vocem omnino intercluderet. Jubet me deinde Magister considere: cumque id jam a sinistris ejus facturus eram, apprehensum me per fimbriam vestimenti mei sedere jussit a dextris; ac paulo post, priusquam ego quidquam dicerem, præveniens me, ait: Abi, fili Joannes; nec quidquam addidit.

[43] Postquam abiissem inde ac diem illum exegissem, reputare apud animum non sine admiratione cœpi, [& quis ille sit, Joanni declarat.] qui fieri id potuisset, ut cum duos manifeste audissem colloquentes, unum tamen magistrum vidissem. Ad eum igitur me contuli; quid rei esset exploraturus. Sibi soli vacabat in spelunca sua, quando accessi; pedibusque ejus advolutus, multum obsecrans rogitavi, dixique: Abire te profecto non sinam, neque consurgam ab osculo vestigiorum tuorum, donec indicare volueris mihi, quis tecum una tum fuerit, cum considenti tibi istic in eremo me juberes a dextris præter morem assidere, & mox adderes: Abito, fili Joannes. Hæc elocutum sacrata me manu allevat; satisque animadvertens, quam ego id ardenter cognoscere exoptarem, hæc subjecit: Admirabilis quidam, magnus, sanctus, planeque ab humano commercio alienus est eremita, cuique herbæ constanter pro cibo sunt, quem colloquentem audiebas mecum; & hic spelæum illud instruxit, quod ingressus est quondam, ubi & agrestem palmam conspeximus. Subeuntibus enim illuc nobis, ac deinde ubi per horas aliquot substitissemus, exeuntibus, nusquam ille abfuit, sed palmæ imperceptibiliter adhærebat, vobis nequaquam conspicuus, atque adeo nec tibi, quando nuper mecum considens loquebatur. Est enim prima illa anachoretarum petitio apud Deum, quamque ab ipso statim exordio, cum egressi monasteriis valedixerunt fratribus, proponere Deo consueverunt, ne a quoquam conspiciantur, nisi cum aliter velint i. Attonitus igitur hac super re, Deum laudavi qui tantos faceret eos, qui ex ipsius voluntate toti penderent.

ANNOTATA D.P.

a Ptolomæo Characmoba juxta Palatini codicis lectionem, quæ hinc confirmatur: alias Characoma Arabiæ Petreæ, quæ & tertia Palæstina dicitur, urbs. Stephanus etiam Characmobam legit: addit etiam Mobucharacem dici: unde Characmobenus & Mobucharacenus.

b Ut hic Damasci, ita num. 48 Hierosolymæ symbolus nominatur, penes quem esset suprema illius urbis jurisdictio, quos nos præfectos diceremus, & respectu quorum Præsides provinciarum eos fuisse puto, qui protosymboli in his, & Martyrum Armoriensium Actis vocantur: & Græcum utrumque nomen ex Arabicæ vocis interpretatione acceptum ab iis, qui inter Arabes scribebant, vivebantque. Ceterum σύμβουλος consiliarium, πρωτοσύμβουλος consilii principem significat. Usus tamen obtinuisse videtur, ut penultima brevi o pro ου diceretur, scribereturque; quem & nobis hic sequendum putavimus.

c Monasterium hoc nusquam repertum, tametsi non segniter quæsitum: sive minus claruerit, quando stetit; sive quando stare desiit, rem cum nomine amiserit in tanta Palæstinæ desolatione. Rursum recurrit num. 40.

d ἄρτους ξηρούς. An panes illi repetita concoctione indurati, an situ arefacti?

e De Æthiopibus inter Arabes vide Comm. prævium ad Acta Martyrum Sabaïtarum num. 3.

f Eadem vox hic paulo post, & rursum num. 144 repetitur: & ad eam adjungitur in codice Sequieriano, paris cum ipso Ms. antiquitatis, marginalis nota: επιῤῥιπτάριον λέγουσιν οἱ ἁγιοπολίται τὸ μικρὸν μάντιον· οὕτῳ δὲ οὐ περιβάλλονται ἐν τῇ συνάξει τῆς ἐκκλησίας, πλὴν ἐν ἐργοχείρῳ καὶ ὁδοιπορίᾳ. Ἐν δὲ τῇ συνάξει καὶ ταῖς ἄλλαις δοξολογίαις τῆς ἐκκλησίας φέρουσι τὰ λεγόμενα στόλα, σκέποντα ὅλην τὴν τῆς ἡλικίας διάπλασιν ἀπὸ τοῦ τραχήλου ἕως τῶν ἀστραγάλων ἔμπροσθεν καὶ ὅπισθεν, καὶ ἵστανται λίαν εὐσχήμονες καὶ εὐλαβεῖς. Epirriptarium sanctæ civitatis incolæ accolæque parvum mantellum nominant: illo autem non induuntur cum ad ecclesiam conveniunt, sed tantum cum manibus opus aut pedibus iter faciunt. In synaxi vero ceterisque Officiis ecclesiasticis, ferunt, quas stolas vocant, totam staturam hominis cooperientes a collo usque ad talos, tam ante, quam retro: atque ita in habitu omnino decenti ac religioso consistunt. In quibus μάντιον &στόλον, voces barbaræ: hæc quidem ἀπὸ τῆς στόλης corrupta terminatione sumpta: illa ab eadem desumpta origine. Unde Latini mantellum, Plauto in Capt. usurpatum habuere: Itali nunc mantello; Franci mantaeau dicunt; Hispani manto.

g Plinius lib. 3, cap. 4, silvestres ceteris proceriores vult intelligi.

h ἀνδρικῆς ὀργυίας μῆκος. Est autem orgyia alias senum, alias denum pedum mensura. Sed adjectivum præpositum satis insinuat palmæ hujus crassitiem senum dumtaxat pedum fuisse, quantum scilicet vir procerus expansis ulnis circumplecti potest.

i Mira sane hæc petitio, si de invisibilitate intelligenda est. Fuit ea tamen aliquando concessa S. Luciano 7 Januarii pag. 363, S. Vincentio Ferrerio 5 Aprilis pag. 497, B. Hermanno Joseph 7 Aprilis pag. 707, monachis pluribus 29 Maii pag. 153, sed non constanter, neque promiscue. Quid si tantum hic petierint anachoretæ, ne Deus eos sineret hominibus nimium innotescere, aut ab iis frequenter invisi? Certe si quid amplius velit Auctor noster, meminisse oportet, audita hactenus narrare eum, non visa.

CAPUT V.
Theodoro & Basilio episcopatum ambientibus arcanum desiderium ejusque eventum manifestat.

Ἦν τις, Θεόδωρος ὀνόματι, θεομάχος δεινὸς, καὶ κενόδοξος, καὶ τρισάθλιος, ὥσπερ ἀπέδειξεν τῶν πραγμάτων ἔκβασις· σχῆμα καὶ στολὴν μοναχικὴν, οἱονεὶ δειρὰν προβάτου, περιεβέβλητο τὴν ἐπιφάνειαν, ἔσωθεν λύκος ἅρπαξ ὑπῆρχεν, καὶ τὴν γνώμην θηριωδέστατος. Ἐκέκτητο δέ τινα φίλον, Βασίλειον ἐπωνομαζόμενον· ἄγχιστα γὰρ αὐτοῦ ἐν τῷ Σπουδαίῳ τῆς ἁγίας Χριστοῦ, τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, Ἀναστάσεως εἶχε κελλίον. Μιᾷ οὖν τῶν ἡμερῶν τούτῳ τῷ Βασιλείῳ προσῆλθεν δυσώνυμος Θεόδωρος, ὡς πρὸς αὐτὸν ὑπερβαλλόντως ἀποσώζων ἀγαπητικὴν διάθεσιν, καὶ ἀνακοινούμενος αὐτῷ ἑκάστοτε τὰ μυστικὰ καταθύμια, καὶ, ὃν ὑπέβαλεν αὐτῷ τῆς κενοδοξίας χαλεπώτατος δαίμων, λογισμὸν ἀπέφηνε, λέγων· Οἶσθα, γνησιώτατε, τὴν προσοῦσάν σοι παρ᾽ ἐμοῦ ἀκραιφνεστάτην ἀγάπησιν ἐξ ἀεὶ, καὶ ἥν σοι φυλάττω φιλίαν· ὅθεν οὐδὲ τὸ ἐνδόμαχόν μου πυρωδέστατον πάθος ἀπό σου ταμιεύσασθαι δεδύνημαι, ἀλλὰ φανερώσων ἥκω. Ἐπιθυμία τις μεγάλη καὶ ἔφεσις ἀφόρητος ἤδη κατατρύχει με δεινῶς τοῦ τῶν Ἱεροσολύμων Θεαδελφικοῦ ἄρξαι θρόνου, τὸν κύριν Ἡλίαν ἐξωθήσαντά τε καὶ διώξαντα τοῦ Ἱεραρχικοῦ προτερήματος. Ἀλλ᾽ εἶθε γνοίην τὸ τούτου ἐκβησόμενον, πρὶν ἂν ἐπιλήψομαι τῆς ἐγχειρήσεως, ἵνα πρὸς αὐτὸ διαπράξομαι· οὐ γὰρ λέληθέν σε παῤῥησία, ἣν κέκτημαι πρὸς τὸν σύμβολον Φοσάτου, καὶ ἣν ἐμὸς ἀδελφὸς κατὰ πολὺ μείζονα πρὸς αὐτὸν ἔχει· ἰατρὸς γάρ ἐστι χρησιμώτατος, ὡς οἶσθα, τῇ γνώσει τε καὶ ἐνδοξότητι πολλοὺς ὑπερβαλλόμενος. Παρακεκλήσθω τοίνυν σὴ πνευματικὴ φιλότης, καὶ συνιέτω μοι επὶ τὴν εὐαγῆ Λαῦραν τοῦ ἁγίου πατρὸς ἡμῶν Σάβα, πρὸς τὸν ἅγιον Στέφανον, τὸν ἐρημήτην, ὅπως ἂν καταμαθωμεν παρ᾽ αὐτοῦ τοῦ ἡμετέρου σκοποῦ τὸ ἐσόμενον τέλος.

[45] Τοῦτον οὖν μεθ᾽ ἑαυτοῦ λαβὼν παρὰ προαίρεσιν τῆς ψυχῆς τοῖς παρακλητικοῖς αὐτοῦ λόγοις ὑπήξαντα, ἀφίκετο πρὸς τὸν Γέροντα, ἰδίᾳ διατρίβοντα τότε ἐν τοῖς κατωτέροις τῆς τοῦ Καλαμῶνος ἐρήμου σπηλαίοις κατὰ τὸν τῆς Τεσσαρακοστῆς καιρὸν, καὶ ἀμφότεροι δυσωποῦτες ὁμοῦ πρὸς αὐτὸν ἔφησαν· Τὴν σὴν ἀντιβολοῦμεν ἁγιότητα, πάτερ, προειπεῖν ἡμῖν διὰ ποίαν ἐνταῦθα παραγεγόναμεν αἰτίαν, καὶ τί τὸ ἐξ αὐτῆς ἐκβησόμενον πέρας. δὲ θεόφρων Γέρων ἀποκριθεὶς εἶπεν· Πόθεν ἰσχύω τάλας καὶ μεστὸς ἀμπλακημάτων γνῶναι τὰ ἐν τῇ καρδίᾳ, καὶ προγνῶναι τὰ μέλλοντα; Μονῳ δὲ τῷ Θεῷ ἔοικε ταῦτα, καὶ τοῖς κατ᾽ ἀρετὴν διαφέρουσι, καὶ καθαροῖς, καὶ τῷ καθαρῷ προσεγγίζουσι, καὶ παρ᾽ αὐτοῦ κομιζομένοις τὴν ἄφθονον αὐτοῦ δωρεὰν, καὶ ἀένναον χάριν· ἐγὼ δὲ τούτων παντάπασι οὔκ εἰμι, ἀλλὰ πάνυ ποῤῥωτάτῳ καθέστηκα, καὶ εἰς τοιοῦτον βαθμὸν οὐκ ἐλήλακα. Οὐκοῦν συγχωρήσατέ μοι, ἀδελφοὶ, καὶ μὴ ζητεῖτε παρ᾽ ἐμοῦ τὰ ὑπερόγκα.

[46] Ἐπὶ πολὺ οὖν ἀντιβολήσασιν ἔτι μετριόφρων Γέρων ἔφη· Ἐπείπερ διετείνατε τὰ ἡμετερα ταῖς ἐκλιπαρήσεσι σπλάγχνα καταφλέγοντες, κᾂν τὴν χρείαν ἀναγγείλατε, μόνον ἴσως ἂν δυναίμην ἐξειπεῖν ὑμῖν τὸ ἐξ αὐτῆς συμβησόμενον. Οἱ δὲ εἶπον· Οὐδὲ σὺ, οὐδὲ ἕτερός τις ταύτὴν παρ᾽ ἡμῶν ἀκούσει πώποτε. δὲ ὅσιος Γέρων πρὸς αὐτοὺς πάλιν εἶπεν· Λοιπὸν προθεσμίαν τριῶν ἡμερῶν θεσπίσαντές μοι ἐπάνιτε, κᾀγὼ ὑμῖν διὰ τῆς θείας χάριτος γνωρίσω τὰ ἐσόμενα. Τῆς προθεσμίας οὖν τελεσθείσης, κᾀυτῶν παραγεγονότων, αὐστηροτάτους πρὸς αὐτοὺς αὐθεντικῶς εἶπε λόγους ἅγιος Γέρων· ἄθλιοι καὶ ταλαίπωροι, τὴν ὑμετέραν ἀφέμενοι σωτηρίαν, ταύτην παρ᾽ ἐμοῦ τὴν χρείαν ἐπιζητοῦντες ἀφίκεσθε; Σὺ δὲ, πάντων ἀθλιώτατε, καὶ ἀγνωμονέστατε Θεόδωρε, εἰς τοιαύτην ἐλήλακας ἀφροσύνην καὶ ἀλαζονείαν, ὥστε σπεύδειν πατριάρχης γενέσθαι; Τούτου χάριν ἐπιδείκνυσαι ταυτηνὶ τὴν ψευδεπίπλαστον εὐλάβειαν, πεισθεὶς τῷ τῶν ζιζανίων σπορεῖ καὶ φθορεῖ τῆς καρδίας διαβόλῳ καὶ τῆς Εὐαγγελικῆς παρακούσας φωνῆς, τῆς λεγούσης ὑψῶν ἑαυτὸν ταπεινωθήσεται, καὶ ταπεινων ἑαυτὸν ὑψωθήσεται. Ἀγνοεῖς, ὅτι οὐδὲν τοῦ τῆς ὑπερηφανείας πάθους ὀλετριώτερον; Οὐκ οἶδας, ὅτι δι᾽ οὗ πὰς ἑαυτὸν ἐπαίρειν βούλεται, δι᾽ αὐτοῦ καταισχυνθήσεται, καὶ πάντων ἀθλιώτατος ἀποδείκυται; οὐκ ἀνέγνως, ὅσα περὶ τῆς ὑψηλοφροσύνης τοῖς διδασκαλοις εἴρηται; Οὐαί σοι, οὐαί σοι, ἐλεεινότατε δεῖ γάρ με καὶ πάντα Χριστιανὸν ἕνεκεν σοῦ ὁλοφύρεσθαι, εἰ μὴ ἀποστῇς τῆς τοιαύτης αἰσχρᾶς ἐνθυμήσεως.

[47] Ἀλλ᾽ ὅμως πέπεισμαι, εἰ καὶ κατάχρεως, ὃς ταῦτά σοι ἐρῶ· παραινεῖν γάρ σε καὶ νουθετεῖν ὁφείλομεν, ὅτι τοῦτό σοι γεγονέναι παραχωρηθήσεται, οὑ διὰ τὴν σὴν ὄντως πρὸς Θεὸν ἀξιότητα, ἀλλὰ διὰ τὴν ὑμετέραν ἄπειρον ἀπροαξίαν, καὶ ἀμέλειαν, καὶ πλημμέλειαν. Ἐπιτεύξῃ δὲ σὺ τῆς φιλαρχικῆς ταύτης· ἀλλ᾽, ὥς μοι θεόθεν ἀποκεκάλυπται, οὐ μὴ ἴδοις μιᾶς ἡμέρας ἀνάπαυσιν, οὐδέ σοι τὰ πράγματα, ὡς ἐρᾷς κατευθηνθήσεται, καὶ μἑχρι μιᾶς ὅρας οὐ μὴ ἄρξεις τοῦ θρόνου, ὡς ἐφίεσαι, ἀλλ᾽ ἐπικρατήσας αὐτοῦ, επὶ χρόνον βραχὺν τῆς ὑμετέρας παιδείας ἕνεκεν κακῶς ἀποβληθήσῃ, καὶ τῆς ἀρχῆς στερηθήσῃ, καὶ καταισχυνθήσῃ, καὶ πᾶσιν ὕστερον μισητὸς φανήσῃ ἐπειδὴ ὡς λύκος οὐκ διὰ θυρίδος εἰς τὴν ἐκκλησιαστικὴν προεδρίαν εἰσελεύσῃ, καὶ οὐχ ὡς ποιμὴν ψηφισθήσῃ. Ὅθεν ἀλήθεια νικήσει, καὶ ἐν τῇ οἰκείῳ τάξει σταθήσεται σελήνη καὶ τοὺς θεσμοὺς αὐτῆς, καὶ ὅρους οὐδαμῶς ἀτεθήσει, τὴν ἁγιωτάτην, φημὶ, ἐκκλησίαν, ἥτις ἐξ ἀεὶ οὐ διαλέλοιπε, πολεμουμένη καὶ νικῶσα· ὥσπερ οὐδέποτε τὴν θάλασσαν τὰ κύματα διαλείπει, οὐδὲ τοὺς τοῦ Θεοῦ ἀληθεῖς ἀρχιερεῖς πόλεμος· εἰ γὰρ καὶ παραχωρήσει τὸ θεῖον ἔσεσθαι τοῦτο κατά τινα προνοίας ἄῤῥητον τρόπον, ἀλλ᾽ οὖν ἐπιστρέψει τὸ δικαίωμα τῷ ἰδίῳ τόπῳ.

[48] Ταῦτα Θεόδωρος ἀκούσας, τὴν κενοδοξίαν προκέκρικεν τῆς σωτηρίας, ὡς ἵππος ἀγέροχος, τῇ δόξῃ γαυρούμενος, ἀχαλινότως κατακρυμνὸν ἑαυτὸν εἰσωθούμενος· οὐ γὰρ τὴν αὐτοῦ διάνοιαν τῷ θείῳ φόβῳ κεχαλίνωκεν· ἐσκοτίσθη γὰρ ἀσύνετος αὐτοῦ καρδία, καὶ παρασυνεβλήθη τοῖς κτήνεσι τοῖς ἀνοήτοις, καὶ ὡμοιώθη αὐτοῖς, καὶ τῷ πατέρι αὐτοῦ τῷ σατανᾷ τῷ τῆς μεγαλαυχίας ἠττώμενος φρονήματι. Ὃς τὸν κεφαλὴν βεβαρυμένος επὶ τὴν γῆν νενευκυῖαν ἔχων, τρὶς ἐπυνθάνετο, εἰ παρακεχώρηται αὐτῷ τινα χρόνον ὅλως επικραθῆναι τοῦ θεαδελφικοῦ προτερήματος. Γνωρίσαντος οὖν αὐτῷ τοῦ Γέροντος, ἐπανῆλθεν πανάθλιος, καὶ τὸν σύμβουλον τοῖς δώροις θέλγειν καὶ πείθειν αὐτίκα ἀπήρξατο, καὶ φίλους σὺν τῷ ἀδελφῷ διεγείρειν πρὸς αὐτὸν παρακλήτορας, καὶ οὐ πρότερον ἐπαύσατο, πρὶν ἂν δι᾽ ἐξουσιαστικῆς τυραννίδος τὸν θρόνον παρέλαβε, τὸν ἁγιώτατον πατριάρχην, κύριν Ἡλίαν, ἐξορίσας ἀσεβῶς καὶ ἀθέως.

[49] Μετὰ οὖν τινα βραχύτατον χρόνον, κατὰ τὴν θεόσδοτον τοῦ ἁγίου Γέροντος πρόῤῥησιν πάντα πέπονθεν ἀλαζὼν καὶ αὐτάδης Θεόδωρος, ἑκουσίως ἑαυτὸν καταβαλὼν εἰς ἁμαρτιῶν βαθύτατον βάραθρον, δικαίαις καθυποβληθεὶς κατάραις καὶ ἀναθέμασι, καὶ κακῶς ἐν Περσίδι τὸν βίον καταλύσας. δὲ ἁγιώτατος πατριάρχης, κύρις Ἡλίας, επὶ τὸν ἴδιον θρόνον ἐπανῆλθεν ἐν χαρμοσύνῃ καὶ καλῇ ἐπαναλύσει, καὶ πολυμερῶς τῆς πατριαρχικῆς ἀπέλαυσεν ἀξίας επὶ ἐνιαυτοὺς ἰκανοὺς, καὶ τῶν τῇδε ὁσίως πρὸς τὸν Θεὸν ἐκδημήσας, τὸν σύγκελλον αὐτοῦ, κύριν Γεώργιον, τοῦ θεαδελφικοῦ θρόνου κατέλειψεν διάδοχον.

[50] Μιᾷ οῦν τῶν ἡμερῶν τοῦ κύρου Ἡλία ἱεραρχοῦντος, καὶ τῆς τοῦ ἁγίου Γέροντος προγνώσεως τελεσθείσης, τινὲς τῶν πατέρων προσελθόντες τῷ Γέροντι, ἐπηρώτων αὐτὸν, λέγοντες· Πῶς, πάτερ ἁγιώτατε, ἀπεκάλυψέ σοι Θεὸς, ἡνίκα σοί ποτε προσῆλθε πευσόμενος κακόμνηστος ἐκεῖνος Θεόδωρος, ὅποτε ἀνόμως τῶν Ἱεροσολύμων επισκοπήσας, τὸ ἐκ τῆς ἁρχῆς αὐτοῦ καὶ επισκοπῆς γεγενημένον, καὶ πρὶν αὐτὸν ἐκφράσαι σοι τὸ ζητούμενον; Πρὸς οὓς τὰ πρῶτα μὲν δυσχεράνας τοιοῦτον αὐτοῖς μυστήριον ἀποφήνασθαι, εἶτα δὲ πλεῖστα παρακληθεὶς ὑπ᾽ αὐτῶν, μετὰ πολλῆς μετριοφροσύνης εἶπεν· Ἐκείνου, περὶ οὗ πυνθάνεσθε, πατέρες, πολλά με δυσωπήσαντος, ἐπείσθην, καὶ εἶπον αὐτῷ μετά τινα προθεσμίαν ὑποστρέψαι πρός με, καὶ εὐθέως ἠρξάμην πρεσβεύειν τὸν φιλάνθρωπον Θεὸν γνωρίσαι μοι διὰ ποίαν ἀφίκετο χρείαν, καὶ τὸ ἐξ αὐτῆς γενησόμενον.

[51] Πρεσβεύσας οὖν, ὡς ἐν ἐκστάσει ἐγενόμην, καὶ θεωρῶ ἐμαυτὸν ὡς επὶ κύριον τῆς δόξης ἐν τόπῳ φωτεινῷ καὶ ὑπερενδόξῳ, οὗ τὸ σέλας ἂν ἐκδιήγητον καὶ τὸ κάλλος ἀμήχανον πᾶσαν ὑπερεκπίπτον αἴσθησίν τε καὶ ἔννοιαν· ὑπῆρχε γὰρ ἐν αὐτῷ πέτρα διαυγεστέρατε καὶ εὐκλεεστέρα καὶ ἐνδοξοτέρα, ἐν ᾗ χῶρος ἦν λεἶόστε καὶ ὁμαλός καὶ εἶπίπεδος καὶ εὐκάθεδρος, καὶ κάτωθεν τῆς πέτρας βλέπω τὸν ψευδώνυμον Θεόδωρον, πολύ θορυβούμενόν τε καὶ κλονούμενον, μοχθοῦντά τε καὶ μέγαν ἀγῶνα προβαλλόμενον ἐπ᾽ αὐτὴν ἀνιέναι, καὶ μετὰ πολὺν ἀνελθόντα μόχθον, οὐ μὴν τῷ ἐπιπέδῳ τε καὶ εὐκαθέδρῳ τῆς πέτρας τόπῳ ἐνιδρυμένον, ἀλλ᾽ ἐν κοίλῳτε καὶ βαθεἶ καὶ εὐολίσθῳ, ἑαυτὸν κατακρημνῆσαι πειρώμενον, καὶ παλάμαις τε καὶ χερσὶ καὶ πᾶσι τοῖς μέλεσι δράξασθαι τῆς πέτρας μηχανώμενον, καὶ ἐαυτὸν ἀνεκπτώτως καὶ ἀνολίσθως κατορθῶσαι τροπούμενον, καὶ παντελῶς οὐκ ἰσχύοντα πρὸς βραχυτάτης μῆκος ὥρας, ἀλλὰ διηνεκῶς ὀλισθαίνοντα, ὅθεν ἄκροις δακτύλοις ἥπτετο, καὶ ἄνεσιν τὸ παράπαν οὐκ ἔχοντα· ὕστερον δὲ πεπτωκότα ἄνωθεν ἕως κάτω, καὶ δεινῶς συντριβέντα.

[52] Θεασάμενος οὖν ταῦτα, διενοούμην συγκρίνων τὰ ὀφθέντα, καὶ παραυτὰ τῇ τοῦ Θεοῦ φωταγωγηθεὶς ἐλλάμψει ἐνόησα, ὅτι μὲν πέτρα τῶν Χριστιανῶν ἐστιν πίστις· δὲ επίπεδος αὐτῆς καὶ εὐκάθεδρος λόφος προέδρου καθέστηκε θῶκος· δὲ τοῦ Θεοδώρου πολὺς κόποστε καὶ μόχθος, καὶ τὸ μέγα κλυδώνιον επὶ τὴν πέτραν καθεστῆναι σπουδάζοντος, πόθος ἦν ἆρξαι πατριαρχικοῦ θώκου, ὃν οὐ κατὰ δικαίαν δηλαδὴ ψῆφον, οὔτε κατ᾽ ἐκλογὴν θείαν, ἀλλὰ κατὰ παραχώρησιν ἐφθακέναι ἴσχυσεν· ἐπειδὴ οὐκ ἐν ὁμαλοῦ τῆς πέτρας, ἀλλ᾽ ἐν τῷ ὀλισθηρῷ καὶ κοίλῳ ἐκάθισε τόπῳ, ᾧπερ οὐδαμῶς βεβαίως επὶ πολὺ ἐφιζάνειν δεδυνήται, ἀλλ᾽ ὕψωθεν χαμαὶ κατέπεσεν, ὅτι τοῦ Θεοῦ ἐκκλησία ἀποδέξασθαι αὐτὸν οὐκ ἀνέσχηται, ἀλλ᾽ ἀποῤῥίψειν αὐτὸν, καὶ τὸν θειότατον ἀποκλύσειν θρόνον τῆς αὐτοῦ βεβήλου καὶ μιαρᾶς δυσωδίας. Τεθαυμακότες οὖν επὶ τούτοις οἱ πατέρες τὴν τοῦ Γέροντος καθαρότητα, δόξαν τῷ κυρίῳ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ ἀνέπεμψαν.

[53] Ἄλλοτε δὲ αὖθις πρὸ μικροῦ μνημονευσθεὶς ἀββᾶς Βασίλειος, ὅστις ἦν ποτε φίλος τοῦ ματαιόφρονος Θεοδώρου, ὕστερον δὲ εὐλόγως γεγονὼς ἀντίπαλος διὰ τὴν ἄθεον αὐτοῦ τόλμαν καὶ θρασύτητα αὐτοῦ τελείως ἀποκόψας καὶ ἐκστήσας ἑαυτὸν ἐξ οὕτε τῆς περὶ αὐτοῦ προῤῥήσεως παρὰ τοῦ προγνώστου Γέροντος ἀκήκοεν· οὗτος τοίνυν Βασίλειος προσῆλθεν τῷ θεοφόρῳ Γέροντι λισσόμενος καὶ λέγων· Πάτερ ἁγιώτατε Στέφανε, ἐκλιπαρῶ σε προφάναι, τίνος ἕνεκεν ἐνταῦθα ἐλήλυθα χρείας, καὶ ὅτι τὸ ἐξ αὐτῆς φανησόμενον· οἶδα γὰρ, οἶδα, ὅτι πᾶν, ἂν αἰτεῖς τὸν Θεόν σου, δίδοταί σοι. Καὶ πρότερον μὲν Γέρων παρῃτήσατο, ὕστερον δὲ παρακληθεὶς ὑπὸ τῆς ἀγαθῆς αὐτοῦ καὶ εὐπροαιρέτου διαθέσεως, ᾐτήσατο παρ᾽ αὐτοῦ δύοιν ἡμερῶν διωρίαν, ἧς πληρωθείσης, ἐπανελθόντι φησὶν ὁσιος πρεσβύτης· Ἐπίσκοπος ἐζηθήθης γενέσθαι, καὶ εἰ συμφέρει καταμαθεῖν ζητήσων ἐλήλυθας· διὸ λέγω σοι.

[54] Ὅτι μὲν επισκοπὴ μεγάλη καὶ ὑψηλὴ καὶ ὑπερκόσμιος καθέστηκε, ὑπερτέραις ἀμειβομένη τοὺς τὸ ἔργον αὐτῆς εἰλικρινῶς καὶ ὁσίως μετιόντας, καὶ τὴν ἐμπεπιστευμένην ὁλκάδα ἐπ᾽ εὔδιον λιμένα σοφῶς ἐξιθύνοντάς τε καὶ διασώζοντας, αἰωνίων ἀγαθῶν ἀντιδόσεσιν. Οὐδὲν τῶν ὄντων τῆς ἀρχιεροσύνης ἄμεινον· ἐπ᾽ αὐτὴν γὰρ τὴν τῶν ἀρετῶν ἀκρότητα ἀναγει τοὺς θεοφρόνως καὶ ἀνεπιλήπτως πηδαλιουχοῦντας τοὺς ἐγκεχειρισμένους ἐκκλησιαστικοὺς οἴακας· ἀλλ᾽ εἴπερ μοι άκούσεις, οὐ μὴ παρέψῃ τοῖς σε επιζητοῦσιν, οὐδ᾽ οὐ μὴ ὑποκλίνῃς τὸν σὸν αὐχένα δέξασθαι τουτονὶ τὸν ἐπαχθέστατον ζύγον, ἀλλὰ τὸν ἐλαφρὸν, ὃν περίκεισαι, διαμένεις ἀεὶ τηρῶν· οὐ γὰρ ἐστί σοι ἐπισκοπῆσαι συμφέρον· ἀλλ᾽ ὅμως επίσταμαι, εἰκαίπερ κεκώλυκά σε, ὅτι πάντως οὐ πεισθήσῃ, ἀλλ᾽ επισκοπήσεις· οὐ γὰρ ὑπὸ ἀνάγκην ὑπάρχεις, καὶ βίαιον ὅρον, ἀλλὰ τῷ αὐτεξουσίῳ τετίμησαι.

[55] Ἀγάσθεὶς οὖν επὶ τούτοις ἀββᾶς Βασίλειος εἶπεν· Πῶς, ἁγιώτατε πάτερ, θεόθεν μεμαθηκὼς, ὅτι πάντως επίσκοπος γενήσομαι, κωλύεις με τοῦ γενέσθαι παραινῶν; Πρὸς ὅν ἀποκριθεὶς Γέρων ἔφη· Ὅπερ μοι ὑπὸ τοῦ Θεοῦ ἀπεφάνθη, οὐκ ἀπέκρυψά σου, εἰρηκὼς ὅτι οὐδαμῶς ὑπὸ βίαντε καὶ ἀνάγκην καθέστηκας, ἀλλὰ τῷ αὐτεξουσίῳ τετίμησαι, γνωρίασας, ὅτι βίος οὗτος, ὃν μετέρχῃ, σοὶ μᾶλλον τῆς ἐπισκοπῆς ἐστιν συμφερώτερος. Ἀκηκοὼς δὲ ταῦτα Βασίλειος ἠξίωσεν αὐτὸν φανερῶσαι, πῶς αὐτῷ περὶ τούτων ὑπὸ τοῦ Θεοῦ πεφανέρωται. Καί φησι πρὸς αὐτὸν θεοφόρος· Γεγονὼς ἐν ἐκστάσει ἐμαυτόν τε καὶ σὲ, καὶ μοναχῶν πληθὺν ἐν ἐπηρμένῳ τε καὶ ὄχ᾽ ἐῤῥωμένῳ κάστρῳ καθωραισμένῳ τε καὶ παντοίᾳ πεποικιλμένῳ ὡραιότητι, ἐκλαμπρῷ τε καὶ ἀκαταγωνίστῳ ὁρῶ· ὡς οὖν καθήμενοι ἦμεν ἐν αὐτῶ, ἰδοὺ θύραθεν τοῦ κάστρου ἔρχεται φωνὴ· Δεῦρ᾽ ἴθι πρὸς ἡμᾶς, ἀββᾶ Βασίλειε, δεῦρ᾽ ἴθι βοῶσα.

[56] Παρακεκυφότες δὲ ἄμφω ἐγώ τε καὶ σὺ ἐγνωκέναι, πόθεν γέγονεν αὐδὴ, θεωροῦμεν θάλατταν σφόδρα κυμαινομένην, ἀνθρώπους τε ἐν αὐτῇ πολλοὺς νηχομένους, καὶ ὑπὸ τῶν ταραχωδῶν κυμάτων κλυδωνιζομένους, καὶ χειμαζομένους, καὶ τούτων τινὰς μὲν καταποντιζομένους, τινὰς δὲ κοπιῶντας, καὶ τοῦ ποθουμένου ἀστοχοῦντας· ἑτέρους δὲ ἐκ τῆς ἀνωφελοῦς ἐκείνης ἐνύλου φύρσεως ἀμογητὶ τοῦ ζητουμένου μετειληφότας. Ἀφ᾽ ὧν τινος βραχέος ὄχλου, ἐξηχεῖτο φωνὴ κράζουσα· Ὀρέγου χεῖρα ἡμῖν, ἀββᾶ Βασίλειε, ὀρέγου. Τῆς φωνῆς οὖν οὕτω δηθὰ κραυγηδὸν ἐξηχούσης, πάντες οἱ σύν σοι τοῦ διαυγοῦστε καὶ ἀσφαλοῦς ὀχυρώματος ἔνδοθεν διατετειχισμένοι διδασκαλικαῖς παραινοῦντες εὐνοίαις ἐκωλύομέν σε τὴν τοῦ περιφανοῦς ἐκείνου ἀκαταμαχήτου κάστρου λαμπρότητά τε καὶ γαληνώτητα μὴ καταλιπεῖν, καὶ πρὸς τὴν σαλώδη πεπορεῦσθαι θλίφιντε καὶ πολύκλονον σύσχυσιν· σὺ δὲ προέσχες τῆς τῶν προσκαλούντων ἀκροώμενος πωνῆς, ὀνομαστὶ φωνούσης· Μὴ ἐγκαταλίπῃς ἡμᾶς, ἀββᾶ Βασίλειε, τοὺς ποιμένα σε καὶ προστάτην ἐπιποθοῦντας· τῆς ἡμετέρας ἐμέλησας νουθεσίας, τῇ ποιμαντικῇ μᾶλλον ἀρχῇ ἐνηδόμενος, καὶ πρὸς αὐτοὺς ἀβιάστως πεπόρευσαι, τὴν τοῦ κάστρου ἐάσας τερπνοτάτην ἀσφάλειαν.

[57] Ἐγὼ δὲ τὴν ὀπτασίαν ταύτην ἀνακρίνας, οὐδὲν κατανοῆσαι πλέον δεδύνημαι, καὶ τι τὸ μὲν πολύφωτον καὶ περιφανὲς ἀῤῥαγέστατον κάστρον τῆς τοῦ εὐαγοῦς μονήρους βίου ἀρίστης διαγωγῆς εἰκὼν καθέστηκεν· δὲ πολυτάραχος καὶ κυματώδης θάλασσα τοῦ κόσμου ἴνδαλμάτε καὶ ὁμοίωμα πέφυκεν ἐξεικονίζων τὸν πολυμέριμνον τῶν ἀνθρώπων φυρμὸν, καὶ τὸν τῶν βιωτικῶν πραγμάτων ἀκατάπαυστον χειμῶνα·τὸν δὲ μέτριον ἐκεῖνον σύλλογον, τόν σε πρὸς ἑαυτὸν ἐγκαλούμενον, καὶ τὴν τῶν σῶν χειρῶν ὄρεξιν ἐξαιτούμενον, Χριστιανῶν εἶναι μέρος ὑπετόπασα. Τοὺς δὲ σὺν ἐμοῦ σε ἀκολουθῆσαι κωλύοντας, μοναχοὺς ὑπάρχειν ὑπέλαβον· σὲ δὲ βλέπων ταῖς κλήσεσιν ἐκείνων ἐπιγαννύμενον, λελόγισμαι, ὅτι μᾶλλον αὐτοῖς ἠκολουτηκέναι προαιρεῖς, εἴπερ ἡμῖν τὸ σωτήριόν τε καὶ βέλτιον φιλοστόργως συμβουλεύουσιν, ὅθεν σε συμπορευθῆναι κεκώλυκα, καίπερ σε γινώσκων ἀπειθήσειν μέλλοντα.

[58] Λίαν μέντοι επὶ τούτοις ἀγασθεὶς Βασίλειος, τῷ τῶν ἀγαθῶν δοτῆρι καὶ ὑπεραίνῳ Θεῷ χαριστήριον ὕμνον ἀνέπεμψε, τὴν ἀξιάγαστον αρετὴν τοῦ Γέροντος ἐγκωμιάσας· ὕστερον γὰρ ταυτησὶ τῆς προοράσεως ἀκριβῶς τελεσθείσης, πολλοῖς αὐτὴν διηγησάμενος, τὴν Ἱεριχὼ διοικεῖν κατήντησε χρείαν, κακεῖθεν πρὸς αὐτὸν τὸν ἅγιον Γέροντα παρεγένετο τῆς φιλοχρίστου πόλεως Τιβεριάδος ὑπάρχων επίσκοπος, ἐμοῦ τότε τοῦ ἀναξίου καὶ ἐλαχίστου τοῦ θεοφόρῳ πρεσβύτῃ μαθητεύοντος, καὶ διακονοῦντος ἐν τοῖς τοῦ Δουκᾶ σπηλαίοις διατρίβοντι· ὃν, ὡς εἰκὸς, ἀσπασάμενος, καὶ πολλὰ λιπαρήσας ἐβίασα μὲν διηγήσασθαι ταύτην τὴν προγραφεῖσαν τῶν θαυμαστῶν διημάτων ψυχωφελῆ ξυνορίδα διὰ τῆς ἰδίας αὐτοῦ φιλαληθοῦς καὶ ἀκιβδήλου γλώσσης πάλιν επὶ ἐμοῦ τοῦ ἀχρείου καὶ τῶν παρόντων, ἧς ἐχόντως ἀκροατὴς γεγονὼς, χάριν τῷ Θεῷ καὶ ἐν τούτῳ προσήνεγκα, τῷ τὴν χάριν αὐτοῦ πλουσίως παρέχοντι τοῖς αὐτὸν ὁλοψύχως ἐν πίστει μεγαλύνουσιν.

Fuit quidam, Theodorus nomine, rebellis admodum Deo, superbus, atque, [Ambitiosus Theodorus desiderat patriarchatum Hierosolymitanum,] ut rerum eventus docuit, infelicissimus: forma habituque monastico, tamquam ovis vellere, externam obtexerat speciem, cum lupus intus rapax lateret, mentemque reconderet immanissimam. Huic amicus quidam erat, cognomento Basilius: proximam namque ei in Spudæo a sanctæ Christi, Dei nostri, Resurrectionis cellam obtinebat. Die igitur quadam Basilium hunc adiit Theodorus b, hoc nomine indignus, quasi animo adversus eum affectus supra modum benevolo; & intima singillatim illi quotidie sensa communicans, quamque sibi infestissimus superbiæ spiritus cogitationem suggesserat, explicuit hunc in modum: Nosti, candidissime mi, sincerissimam, quam tibi semper exhibui dilectionem, quamque etiamnum amicitiam conservo: unde ne animi quidem mei motus intestina mihi acerrimaque bella concitantes celare te potui; imo vero ut aperiam, nunc adveni. Ingens misere me modo excruciat desiderium, & cupido intolerabilis, ut pulso per me fugatoque hierarchica dignitate Domno Elia, Theadelphico c Hierosolymitanæ Ecclesiæ throno potiar. Sed utinam, quid eo negotio futurum sit, ante sciam, quam ad illud aggrediendum accingar; ut sic illi me in conficiendo possim accommodare: non etenim te latet, quantum gratia apud Phosati d symbolum valeam, quantoque etiam plus (neque enim parum interest) frater apud eumdem meus: medicus est namque, ut scis, utilissimus, scientiaque & fama multos antecellens. Exorari ergo se sinat spiritualis amicitia tua, ac mecum in sancti patris nostri Sabæ præclaram Lauram, ad sanctum Stephanum eremitam comiteris, ut ex eo, quem res, quam intendimus, eventum sit sortitura, discamus.

[45] Hoc igitur adscito comite; (quippe qui præter animi consilium, [de eoque Stephanum consultum adit,] ejus tandem adhortationibus cesserat) ad Senem pervenit, tunc quidem per Quadragesimam in inferioribus eremi Calamonis recessibus uni sibi attentum; tum sic eum obsecrare simul ambo aggressi sunt: Sanctitatem tuam oramus, pater, ut causam nobis edisserat, quæ huc nos adduxit; tum quis futurus sit illius eventus. Quibus Senex divina mente præditus: Unde ego, inquit, miser & peccatis plenus, ea quæ sunt in corde, possim cognoscere; unde, quæ sunt futura, præscire? Deo utique soli ista conveniunt; & excelsa virtute hominibus, scelerisque puris, & ad illum, qui puritas ipsa est, accedentibus propius, atque ejus largitione liberali, ac influente perpetuo gratia dignatis: at isto in numero haudquaquam sum ego quidem; sed longissimo illinc absum intervallo, neque ad talem gradum provectus sum. Date igitur mihi, fratres, hanc veniam, neque hæc a me postulate, quæ vires meas nimium quantum excedunt.

[46] Cum instarent illi multa prece, hæc insuper Senex modestus adjecit: [qui, re divinitus intellecta, ipsius ambitionem coarguit,] Quoniam nostra flagitationibus urere pergitis viscera; tum si, quid velitis, renuntiaveritis, solum fortassis edicere id vobis possum, quid exinde consecuturum sit. At illi: Neque tu, neque alius quispiam id umquam ex nobis audiet Tum iterum ad eos sanctus Senex: Itaque, ait, trium mihi dierum terminum figite, tum revertimini; expediamque ego vobis per Dei gratiam, quæ futura sunt. Evoluto igitur hoc spatio cum adessent illi, severissimis his eos sermonibus pro auctoritate sanctus Senex increpuit: O miseri atque ærumnosi, hanc ex me rem, saluti renunciantes vestræ, exquisitum venistis? Tu vero, o mortalium omnium infelicissime, ac dementissime Theodore, eo insaniæ, arrogantiæque devenire potuisti, ut evadere studeas Patriarcha? Eo personatam hanc præfers pietatem, zizaniorum satori, cordiumque corruptori diabolo obsequens, vocis contemptor Euangelicæ, quæ dicit: Qui se exaltat, humiliabitur; & qui se humiliat, exaltabitur. An ignoras, superbæ mentis vitio nihil esse perniciosius? Nescis, per quod erigere se quisque nititur, per illud ipsum confundi, atque omnium oculis abjectissimum exhiberi oportere? Jam oblitus es quæ cumque a Magistris de superbia tradita sunt? Væ tibi, væ tibi, omnium qui vivunt, maxime miserabilis! nam & me, & Christianum quemlibet lugere vices tuas necesse est, nisi a turpi hac ambitione destiteris.

[47] Nec tamen hoc facit, quo minus adductus sim, [& voto quidem potiturum prædicit; sed brevi dejiciendum.] quamquam propriis debitis onustus, ut hæc dicerem tibi: tenemur enim arguere te, & commonefacere, concessum iri tibi, ut eo pertingas, non ob tua profecto apud Deum merita, sed ob infinitam vestram socordiam, incogitantiam, improbitatem. Voti autem hujus ambitiosi compos tu fies; sed, ut mihi divinitus revelatum est, ne diei quidem unius continget requies; neque tibi, ut speras, prospere fluent negotia; nec ad horam quidem unam cathedræ pro voto præeris; sed illa potitus, brevi ob tuam agendi rationem miserum in modum dejicieris, principatu exueris, oneraberis contumeliis atque omnium deinde odio dignus habebere: quando in magistratum Ecclesiasticum ut lupus non per ostium ingressus fueris, nequaquam etiam ut pastor censeberis. Unde vincet veritas, & in suo ordine luna consistet, legesque suas ac fines nullo pacto pervertet; sanctissimam dico Ecclesiam quæ nullis retro seculis defecit, impugnata semper & victrix. Quemadmodum enim Huctus nullo umquam tempore mare destituunt; ita neque genuinos sacerdotii Principes hostilis incursio. Nam quantumvis pro ineffabili quadam providentiæ ratione commissurum sit divinum numen, ut istud eveniat; faciet nihilominus, ut suum tandem justitia locum obtineat.

[48] [Pontificatum igitur a Saracenis obiinet:] Hisce auditis, Theodorus inanem gloriam anteposuit saluti, adinstar equi ferocis, superbi, effrenate in præcipitium semetipsum ruentis. Etenim animum suum timoris divini freno non coërcuit: Obscuratum est enim insipiens cor ejus, & comparatus est jumentis insipientibus, & similis factus est eis, imo & satanæ patri suo, jactantiæ spiritui victum se dedidit. Itaque gravato capite in terram defixo, ter quærebat, datumne sibi esset, Theadelphicum omnino primatum aliquamdiu obtinere; quod cum ei Senex affirmasset, discessit infelix; symbolumque demereri donis, & in partes suas pertrahere sine mora cœpit, adhibere insuper apud eum amicos, qui una cum fratre causam orarent suam; nec ante destitit, quam per dominantem tyrannidem, exterminato impie ac sacrilege Helia, sanctissimo Patriarcha, cathedram est adeptus.

[49] [iterumque privatur, Helia restituto.] Vix itaque brevissimum tempus effluxerat, cum & fastu, & sui amore tumenti Theodoro, juxta sancti Senis inspiratam divinitus prædictionem evenerunt omnia, cum ultro sese in altissimam peccatorum voraginem dedit præcipitem, meritisque adeo imprecantium atque execrantium vocibus exagitatus, ac in Perside infelici tandem fato defunctus est. Sanctissimus vero Patriarcha, domnus Helias, cum gaudio atque honorifico reditu propriam sedem postliminio repetiit, diuturnaque dignitate patriarchali ad annos satis multos gavisus est, & cum hinc ad Deum sancte migraret, domnum Georgium, syncellum e suum in cathedram Theadelphicam successorem reliquit.

[50] [Quærentibus Patribus declarat S. Stephanus] Quadam ergo die, patriarchatum administrante domno Helia, & vaticinio sancti Senis impleto, adeuntes ad hunc patrum aliqui, interrogabant eum, dicentes: Quomodo, pater sanctissime, cum infelicis memoriæ Theodorus ille, qui Hierosolymis nuper tam injuste præsedit, mentem tuam aliquando exploraturus veniret, manifestavit tibi Deus, quod principatu ejus & episcopatu factum est, etiam antequam elocutus tibi esset ipse, quid quæreret? Quibus quidem cum hujusmodi mysterium aperire gravaretur in principio, postmodum tamen vi multa precum ab iis exoratus, ait: Quoniam ille, o patres, de quo quæritis, importuna me flagitatione fatigabat, expugnari me passus sum, præcepique homini, post certos dies ut rediret ad me: e vestigio benignum erga homines Deum orare instituo, ut revelet mihi, & qualem ob causam advenisset, & quid ex illa esset eventurum.

[51] [quomodo ea sibi fuerint per visionem revelata,] Instituta ad hunc modum oratione, in ecstasin raptus memetipse contemplor quasi apud Dominum gloriæ, illustri atque infinitæ pleno magnificentiæ loco, cujus splendor inenarrabilis, ac sublimis pulcritudo omnem & sensum exsuperat & cogitationem: erat quippe in illo petra lucidior, præclarior, augustior ceteris, quæ videbam: in hac porro locus quidam erat extensus, planus, æquabilis, firmus, & ad sedendum accommodus; ad radicem vero petræ conspicio mendaci nomine Theodorum, tumultuantem, commotum, desudantem, obnixeque in eam luctantem evadere; & post multum laboris ascendentem, at non qua firmum, aptumque sessioni petra solum præbebat, collocantem sese; sed qua exesa erat ac prærupta, fallendisque opportuna vestigiis, præcipitio se exponentem, palmisque & manibus atque artubus omnibus prensare molientem saxa, seseque a lapsu ac ruina, quoquo poterat modo, tuentem: cumque id ne ad brevissimæ quidem horæ spatium posset, sed inde perpetuo rueret, ubi uncis se digitis applicuerat, nec jam esset, in quo posset consistere, tandem ex alto præcipitem ad imum usque collapsum & miserabiliter contritum aspexi.

[52] Hæc igitur ubi contemplatus essem, perpendere cœpi ac visa discutere, [cujus significationem exponit.] Deique statim lumine collustratus sic reputabam; petram quidem illam esse Christianorum fidem; per planum autem illum & commodum verticem, Præsulis designari cathedram; Theodori vero laborem improbum ac defatigationem, atque ingentem, ut continere se posset in petra, colluctationem, desiderium ejus fuisse Patriarchali sede potiendi, quam scilicet neque legitima suffragatione, neque electione divina, sed permissione tantummodo potuit involare: quandoquidem non in plano petræ, sed in præcipiti cavoque consedit loco, ubi solide consistere nequaquam diu potuit, sed e sublimi afflictus ad terram est; quia recipere ipsum Dei Ecclesia non sustinuit, sed abjicere, & sanctissimum polluto ejus impuroque putore thronum repurgare. Patres itaque puram Senis mentem suspicientes, collaudarunt Dominum nostrum Jesum Christum.

[53] Rursum alio tempore abbas, cujus paullo ante memini, [Basilius meliori mente simile quid exquirens,] Basilius, fatuo Theodoro quondam familiariter usus, deinde vero, propter ejus audaciam impiamque præsumptionem proscribendo a se illum ac facessere jubendo, sapienter adversatus; ex quo nempe vaticinantem de eo præscium futuri senem audierat; hic, inquam, Basilius deiferum senem adiit, orans ac dicens: Sanctissime pater Stephane, obsecro te, ut expedias mihi, quanam huc de causa accesserim; tum quid illa portendat: novi etenim, novi, quidquid a Deo postulas, dari tibi. Ac primo quidem tergiversabatur Senex; postmodum tamen bona ejus propensaque voluntate exorari se passus, duorum ab eo dierum intervallum dari sibi petiit; post quod revertenti ait sanctus Presbyter: Ad episcopatum rogaris, eoque jam huc recurris, quod scire aveas, numnam id expediat: quapropter edico tibi:

[54] Episcopatum quidem ingentem, ac sublimem, supraque mundi dignitates positum, [audit sibi minus convenire episcopatum;] supernis æternorum bonorum remunerationibus eos honorare, qui ad ministerium suum caste integreque obeundum incumbunt, & concreditam sibi navim prudenter tranquillum in portum dirigunt, ac præstant incolumem. Rerum omnium nihil est summo sacerdotio melius: nimirum quod ad supremum virtutum apicem eos attollit, qui religiose, ac sancte commissa sibi ecclesiastica gubernacula moderantur. Verumtamen, si me audis, cavebis illos sequi, qui te requirunt, gravissimoque hoc premendam jugo inclinare cervicem; sed leve illud, quod gestas modo, servare in perpetuum perges; nam Episcopum agere non expedit tibi. Scio tamen; quamtumvis inhibeam, nequaquam acquiesces, sed ultro admittes episcopatum: quippe nec imponitur tibi necessitas, nec vis affertur, sed honor volenti oblatus est.

[55] [& intelligit, illum a se admittendum ex S. Stephani visione,] Demiratus hæc itaque Pater Basilius ait: Quid hoc sibi velle dicam, pater sanctissime, quod edoctus a Deo, Episcopum omnino fore me, prohibes tamen hortarisque ne fiam? Cui Senex reposuit: Quodcumque divinitus ostensum est mihi, non te celavi, cum te dixi neque vi, neque necessitate ad honores, sed tua voluntate adductum esse, & significavi vitam istam, quam agis modo, magis tibi, quam Episcopatum, conducere. Quibus intellectis, obtestatus est illum Basilius, explicare sibi ut vellet, qua ratione hæc a Deo manifestata ei fuissent. Respondet illi vir Deo plenus: Abreptus spiritu & memetipse, & te, & monachorum turbam in arce edita atque egregie munita, spectabili insuper, omnisque generis ornamentis decorata, splendida denique & inexpugnabili videbam. In ea porro ubi consedissemus, ecce tibi, quasi a castri foribus allapsa vox est, Adesdum huc ad nos, adesdum huc, abba Basili, ingeminans.

[56] [status secularis jactationem, monastici requiem] Respectantes ambo, ego ac tu, ut, unde provenisset clamor, discernere possemus, mare conspicimus vehementer agitatum, hominesque in eo natantes complures turbulentis abripi fluctibus, ac fœda tempestate jactari; & quosdam quidem eorum pessum abeuntes, quosdam vero fatigatos misere, atque inde, quo avebant pertingere, penitus in diversa conjectos; alios autem, ex inerti illo crassoque limo emersos, nullo negotio id consequentes, quod expetebant. Ab horum exiguo numero vox audiebatur inclamantium: Protende nobis manum, pater Basili, protende manum. Cumque diu ita clamose vox insonaret, intercessimus quotquot præclarissimo tutissimoque occlusi tecum in munimento eramus, sapienti te benevolentia exhortantes, ne illustris & inexpugnabilis illius arcis splendorem securitatemque relinqueres, nec in tribulationis procellas ac multiplicem te tumultum injiceres. At tu auscultare maluisti invocantium vocibus, nomine te compellantibus: Ne desere nos, pater Basili, pastorem te ac præsidem exoptantes; nostrorum interim securus monitorum, pastorali magis principatu inescatus; & ad illos te libere contulisti, jucundissima castri securitate posthabita.

[57] [repræsentante:] Ego vero, cum visionem hanc expendissem, disquirere ultra nihil potui; conjecique continuo, splendidissimam, illustrem, firmissimam hanc arcem optimum vitæ solitariæ ac beatæ institutum referre; mare contra tumultuans, atque undis furens mundi speciem ac similitudinem exhibuisse, agitatam tot curis hominum perturbationem exprimens, & irrequietam negotiorum ad hanc vitam pertinentium tempestatem: modicum autem eorum, qui te advocabant, ac porrigi sibi a te manus poscebant, globum, Christianorum esse partem putavi; porro eos, qui juxta mecum obnitebantur, ne sequereris, judicavi esse monachos; denique ubi te videbam istorum invocationibus delectari, sic apud me statui, sectari tibi illos potius esse, quam nos, salutaria tibi toto pectore ac meliora suadentes. Unde vetui, ne cum illis abires, tametsi non obtemperaturum præscirem.

[58] Quibus quidem perculsus Basilius bonorum datori, ac Deo numquam sat laudando eucharisticum carmen direxit, [ad istum tamen proximorum miseratione maluit accedere, factus Episcopus Tiberiadis.] stupendam Senis virtutem extollens: nam prævisione hac ad apicem impleta, eaque pluribus narrata, Hierichuntinæ ecclesiæ administranda suscepit negotia, atque inde sanctum eumdem Senem invisit, Tiberiadis f, dilectæ Christo civitatis, per id tempus Episcopus, deiferi Senis indigno me ac minimo tunc agente discipulum, eique, dum in Ducæ speluncis g ageret, inserviente; quem, ut æquum erat, salutatum, obsecrare usque eo non destiti, donec perpuli veraci sua sinceraque lingua geminam, quam scripsi modo, atque utilem animis mirabilium narrationum coram me inutili, & iis, qui aderant, seriem retexere; cujus ipse auditor factus etiam hoc nomine Deo gratias egi, qui favorem suum copiose iis offert, qui eum fideliter toto corde magnificant.

ANNOTATA

a A σπουδάζω, studeo. Nos studium medio ævo invenimus appellatum; quod nunc malunt academiam dicere: qualem aliquam erectam Hierosolymis tamquam in civitate Patriarchali juxta primariam urbis ecclesiam, saltem ad Cleri instructionem, monachorumque sacrarum litterarum perdiscendarum gratia eo confluentium, ex his apparet.

b Vox hæc donum Dei, seu a Deo datum significat.

c Ita cognominatur propter Jacobum fratrem Domini, primum urbis Hierosolymitanæ Episcopum; quasi dicas Dei fratris thronus.

d Arcem præsidio Saracenorum insessam intellige ad urbis tutelam: de qua voce diximus ad Acta Martyrum Sabaitarum num. 6.

e Quasi cellæ seu throni consortem dicas. Proximus hic Patriarchæ erat & successor quoque mortuo, inquit ex Cedreno & Zonara Meursius in Glossario. Ecclesia Occidentalis coadjutorem nominat.

f Est Palæstinæ secundæ civitas ad mare Galilææ, ab ipsa cognominatum. Hujus Episcopus Joannes invenitur in Concilio Hierosolymitano, anno 536 celebrato, tertio post Petrum Episcopum loco subscripsisse ejusdem sententiæ contra Anthimum.

g Nullam hic notitiam habere potui: eædem speluncæ recurrunt num. 92.

CAPUT VI.
Absentia videt; futura prædicit; secreta cordium cognoscit.

Ἄλλοτε καὶ ἄλλός τις ἀπὸ τῆς μεγίστης μητροπόλεως Δαμασκοῦ, ἐμφανὴς τῷ γένει, πρακτικῇ θεωρίᾳ ἐνιδρύμενος, καὶ τῆς θύραθεν οὐκ ἀμύητος παιδεύσεως, σοφώτατος ἀνὴρ ἐπ᾽ εὐλαβείᾳ τε καὶ βελτιωτάτῃ μοναχικῇ πολιτείᾳ· καὶ τοιοῦτος ἦν ὑπὸ τῶν ὁσίων πατέρων κρυβδήν τε καὶ διαῤῥήδην μεμαρτυρμένος, τῇ προσηγορίᾳ Μαριανὸς, ἕνεκεν ψυχικῆς ὠφελείας τῷ θεοσόφῳ ἀοκνοτέρως ἐσχόλασε γέροντι Στεφάνῳ, ὃν ἐν μιᾷ τῶν ἡμερῶν ἐν τῷ ἡσυχαστρίῳ αὐτοῦ πεφυκότα, ὡς ἔθος, περί τινος ἐρωτήσας θεωρίας, παλινοστῆσαι βεβούλευται. Αὐτῶν οὖν ἐξανισταμένων, τῶν ἱματίων αὐτοῦ λαβόμενος θεοχαριέστατος Γέρων ἀνεσείρασέ τε καὶ ἀνεσχέτισε λέγων· κύρις Πετρωνᾶς, σὸς ἀδελφὸς, ἕνεκεν φοινίκων ἐμπορίας ὑπάρχων ἐν τῷ Αὐλῶνι, τῇδε τῇ Ὥρᾳ σήμερον ὑπὸ ὄφεως καιρίως ἐδήχθη, ὥστε λιποψυχήσας τελευτᾷν ἀπίει ἀλλὰ θάρσει, ἀγαπητὲ, θάρσει, ὅτι ὅποτε τὸν Ἰσραελίτην λαὸν τῶν ἐχιδναίων σώσας δηγμάτων, αὐτὸς καὶ νῦν ἔσωσε τοῦτον· καὶ ἰδοὺ ἀνεκτήσατο, καὶ μετὰ τοσόνδε καιρὸν τῇδε ἡμέρᾳ ἐλεύσεται πρός σε ἀσινὴς καὶ ῥωμαλαῖος, αὐτῷ τῷ παιδεύσαντι αὐτὸν καὶ ἰασαμένῳ χαριστείους ἀποδώσων εὐχάς καὶ ταῦτα λαλήσας ἀπέλυσεν.

[60] δὲ εἰς τὸ ἴδιον κελλίον ἀφικόμενος, αὐτὴν τὴν ὥραν καὶ ἡμέραν τοῦ διἳππεύοντος μηνὸς ἐσημάνατο. Τῆς οὖν δηλωθείσης ὑπὸ τοῦ θεοσόφου πρεσβύτου ἡμέρας γενομένης, κύρις Πετρωνᾶς παραγέγονε πρὸς τὸν γνήσιον αὐτοῦ ἀδελφὸν, ἀββᾶν Μαριανὸν, κυρίως καὶ ἀπαραλλάκτως κατ᾽ αὐτὴν τὴν ἡμέραν, ἣν προεφῃνε τὸ θεόφθεγκτόντε καὶ χαριτόπνευστον τοῦ ἁγίου Γέροντος στόμα Θεασάμενος τοίνυν τὸν ἑαυτοῦ προσφιλέστατον ἀδελφὸν ἀββᾶς Μαριανὸς, καὶ πευσάμενος αὐτὸν περιχαρῶς περὶ τοῦ συμβεβηκότος αὐτῷ ὀφιώδους δήγματος, καὶ λεπτομερῶς παρ᾽ αὐτοῦ ταῦτα πάντα μεμαθηκὼς, ὁμῶς σὺν αὐτῷ ἐκθαμβήσαντι δόξαν τῷ Θεῷ ἀνέπεμψεν, εὐφημῶν δὲ τὴν τοῦ θαυμαστοῦ Γέροντος πανεύφημον χάριν.

[61] Μετὰ δὴ ταῦτα τὴν επίσημον καὶ πανευδαίμονα μητρόπολιν Δαμασκὸν, τὴν φίλην αὐτοῦ πατρίδα, καταλαβὼν κύρις Πετρωνᾶς, μιᾷ τῶν ἡμερῶν τῆς ἁγίας παγκοσμίου Τεσσαρακοστῆς, πολλῶν τινων ἐν τῷ ἱερῷ τοῦ ἁγίου Σεργίου ναῷ, τοῦ επίκλην Μαξιλλάτου, συνηγμένων, ὡς συνήθως κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν καιρὸν ἐκεῖ καθευδόντων, ὅπως εὐκαίρως ἐξαναστῶσι κατὰ νύκτα εἰς θείους ὔμνους, καὶ δοξολογίας, συνόντος αὐτοῖς τοῦ παννευαγοῦς ναοῦ ἱερέως, ἀρχιπρεσβύτου ὑπάρχοντος τῆς αὐτῆς τῶν Δαμασκηνῶν μεγαλοπόλεως, κύρου Γενεθλίου, καί τινων λογάδων ἀνδρῶν ἅμα τῷ ἐμῷ πατέρι καὶ ἀδελφῷ, καὶ ἐμοὶ τῶν πάντων ἀχρειοτάτῳ μικρῷ τε χρόνῳ πεφυκότι πάντων οὖν ἡμῶν ὅμου καθημένων, διηγήγατο ἡμῖν προηγορευμένος κύρις Πετρωνᾶς, ὅσα πέπονθε διὰ τοῦ ὄφεως ἐν τῷ αὐλῶνι δεινὰ, καὶ τὸ τοῦ διορατικοῦ προβλέμματος τοῦ θεοφόρου Γέροντος περὶ τῶν συμβεβηκότων αὐτῷ τὸ ἐξαίσιον θαῦμα, καὶ τὴν ἑαυτοῦ προδηλωθεῖσαν ὑπὸ τοῦ Γέροντος τῷ οἰκείῳ ἀδελφῷ εἰς τὴν Λαῦραν ἔφοδον. Ἐγὼ δὲ τούτων προσεχῶς ἀκροασάμενος, καίπερ βραχὺς τῷ χρόνῳ, λήθης βυθοῖς οὐ παρέπεμψα, ἀλλὰ πλειστάκις περὶ αὐτῶν ἑρωτήσας τὸν κύριν Πετρωνᾶν, καὶ τὴν αὐτὴν ἀκούσας διήγησιν, τῷ κυρίῳ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῴ εὐχαριστίαν, καὶ δόξαν ἀπεπέμψα.

[62] Ἄλλος δέ τις ἀξίοπιστος καὶ εὐλαβὴς μοναχὸς διηγήσατό μοι λέγων· Ποτὲ οὖν ἑτέρῳ τινὶ τῶν πατέρων τούτῳ τῷ θαυματουργῇ συνηκολούθουν Γέροντι εἰς τὴν τοῦ Ἰορδάνου ἔρημον, οὕτινος επὶ τὰς ὄχθας ἡμῶν γενομένων, λίαν βαθείας νυκτὸς ἀμφεπούσης, τῆς πρώτης τυχὸν καὶ δευτέρας φυλακῆς παρῳχηκυίας, οὐ κατεδέξατο Γέρων εἰς τὴν τοῦ προδρόμου καὶ βαπτιστοῦ Ἰωάννου εἰσιέναι μονήν. Ἡμῶν δὲ συνεσάντων αὐτῷ, καὶ παρὰ τὰς Ἰουρδανίους ῥοὰς ἀνακλιθέντων, αὐτοῦ δὲ δι᾽ ἡμετέρας συνανακλιθέντος ἱκετείας, ἐγὼ δὲ ἐμαυτὸν προσεποιησάμην καθεύδειν βαθέως, ἱμερόμενος ἰδεῖν αὐτὸν ἐκτελοῦντα τὸν κανόνα τῆς νυκτερινης αὐτοῦ ψαλμωδίας, μάλιστα γαληιῶντος τοῦ αἰθέρος καὶ τῆς σελήνης παμφαοῦς οὔσης καὶ πληθούσης.

[63] Βραχείας τοιγαροῦν ὥρας παρελθούσης, ἀνανεύσας ἡρέμα θεωρῶ τὸν ἅγιον πρεσβύτην τοῖς Ἰορδανίοις ἐμβεβηκότα ῥείθροις, καὶ επὶ τῶν ὑδάτων πεξῶς ὁδεύοντα κατὰ πλάτος άπ᾽ ἄκρων τοῦ ποταμοῦ ἕως ἄκρων, κᾀκεῖσε ἀντικρὺ ἐφθακότα τὰς ἡγιασμένας αὐτοῦ ἐξαπλωκότα παλάμας κᾂκ τούτων ὡς δάδας ἐξαπτομέννας, τηλαυγεστάτην ἐξαστραπτούσας αἴγλην· αὐτοῦ τοίνυν μέχρι τοῦ σημαντῆρος ἐκτείναντος τὴν καθαρὰν πρὸς Θεὸν ὁμιλίαν, ἣν τελέσας καὶ αὖθις πρὸς ἡμᾶς ὑποστρέψας, προσεποιήσατο ἑαυτὸν καθευδῆσαι, καὶ μετ᾽ οὖ πολὺ τοῦ ὕπνου ἡμᾶς ἐξαναστῆσαι ἕνεκεν τῆς συνήθους νυκτερινῆς δοξολογίας. Οὗτος δέ ἑωρακὼς τὸ μέγα τοῦτο θαυματούργημα, πολλοῖς τῶν πατέρων ἀνήγγειλεν, ὑφ᾽ ὧν αὐτὸ τοῦτο τὸ παράδοξον διδαχθέντες, πρεπόντως τοῖς παροῦσι συνετάξαμεν θαύμασιν εἰς δόξαν θαυματοποιοῦ Θεοῦ ἡμῶν, καὶ εἰς πολλῶν ψυχῶν σωτηρίαν· ἥστινος χάριν ἅλλην συνθήσομαι θαυμαστὴν διήγησιν, τὸν τῆς ὑπακοῆς κάρπον κυδαίνουσάντε καὶ ἐξαίρουσαν.

[64] Ἦν τις τῶν γερόντων ἔνδοξος ἀνὴρ, ἀββᾶς Κοσμᾶς καλούμενος, κατὰ τὸν καιρὸν τῆς Τεσσαρακοστῆς ἅμα τῷ θεοφόρῳ Στεφάνῳ, καί τις τῶν πατέρων ἐν τοῖς σπηλαίοις τῆς ἐρήμου διατρίβων, ἔχων ἐν τῇ μεγίστῃ Λαύρᾳ τινὰ μαθητὴν ὑπήκοόντε καὶ εὐλαβῆ. Μιᾷ οὖν τῶν ἡμερῶν ἐργαζόμενος τὰ κανίσκια, φεύγων τὴν ἀργίαν, τὴν πάσης κακίας ῥίζαν οὖσαν, καὶ τὸν δεινὸν τῆς ἀκηδίας δαίμονα τοῖς ἐργοχείροις ἀμυνόμενος, ἐδεήθη βαΐωντε καὶ χορταρίων· καὶ παραυτὰ δηλοῖ τῷ ὑπηκόῳ αὐτοῦ μαθητῇ· Διά τινος, λέγων, θέλησον, ἄριστον τῆς ὑπακοῆς τέκνον, σύν σοι πᾶσαν τοῦ ἐργοχείρου χρείαν κομίσασθαι. δέ μηδὲν μελλήσας εὐθέως εἴχετο τῆς ὁδοῦ, καὶ τῇ τοῦ επιστάτου κελεύσει πᾶσαν τὴν χρείαν ἀποφερόμενος, ἑαυτῷ βαρὺ φορτίον επιθέμενος ἀπότε χορταρίων καὶ τῶν ἄλλων. Θέλων τοίνυν Θεὸς, τῶν ἀρετῶν αἴτιος, καὶ ταῖς ἀρεταῖς θεραπευόμενος, ἔτι καὶ ἔτι ῥιζῶσαι αὐτὸν τῷ τῆς ὑκακοῆς θεμελίῳ, ὡς προξένῳ τῆς ἄνω ζωῆς καὶ ἀῤῥήτου δόξης ὄντι, ἐπένευσε τὸν ὅσιον Στέφανον επιστῆναί τινι περιοπῇ ἄνωθεν τοῦ ἑαυτοῦ σπηλαίου, ὃς περιβλεψάμενος θεωρεῖ τὸν πειθήνιόν τε καὶ ὑπήκοον μαθητὴν τοῦ ἀββᾶ Κοσμᾶ, καὶ ἄγγελον συνοδοιπόρον λευχειμονοῦντα κάλλοστε καὶ λαμπρόθητα μεγίστην ἔχοντα, επιλαβόμενον αὐτοῦ καὶ επικουροῦντα.

[65] Τοῦτον οὖν πρὸς τὸν ἑαυτοῦ επιστάτην καταντήσαντα, καὶ ἑαυτὸν ἀποφορτώσαντα θεασάμενος ὅσιος Στέφανος, ἐπυνθάνετο, εἴτις αὐτῷ κατὰ τὴν ὁδὸν συνεπορεύετο, καὶ εἴπερ πεφορτωμένος λίαν ἤχθετο. δὲ, Δι᾽ ὑμετέρων οὐρανοδρόμων ἐντεύξεων οὐδὲν πέποντα δεινὸν, ἔφη πρὸς τὸν Γέροντα· ἀλλὰ πίστευε, πάτερ ἅγιε, ὅτι τὸ παράπαν βάρος οὐκ ᾐσθόμην, καίπερ βεβαστακὼς φορτίον ἐφόλκιον κατὰ μέσον τῆς ὁδοῦ γενόμενος, εἰ καὶ πρὶν περὶ τὴν ἀρχὴν μικρὸν βεβάρυμαι· ἀλλ᾽ ἐν καθαρᾷ καὶ σώφρονι πολλῇ λογισμῶν γαλήνῃ διεκείμην· οὐ δέ γὰρ τοσοῦτον οἶμαί ποτε τῶν νεφῶν ὑποῤῥαγέντων, καὶ νηνεμίας παντελοῦς ἀμφεπούσης ἐγαληνίασεν ἀὴρ, ὅσον ἀπὸ παντὸς λογισμοῦ ταραχώδους νοῦς ἐμός. Ὅθεν ᾐσθανόμην τοιαύτης πνευματικῆς γλυκύτητος ἐκ τῆς ὑπακοῆς ἀποβλυζούσης, οἵαν οὐδέποτε μέλιτος φύσις τῷ ἐμῷ ἐμπεποίηκε φάρυγγι, ὥστε με ἐμφύεσθαι ἐν τοιαύτῃ ὑποταγῇ καὶ καμάτων ὑπομονῇ διαρκέσαι μέχρις ἐσχάτης ἀναπνοῆς. Ἐπευφρανθεὶς οὖν ταῖς ἀγαθαῖς ἀδελφικαῖς προκοπαῖς καὶ ἀναβάσεσιν, ἀεὶ τοῖς καλοῖς επιγαννύμενος, θεόφρων Γέρων, ἀνήγγειλε τὴν ἀγγελικὴν ὀπτασίαν τῷ επιστάτῃ αὐτοῦ, καὶ τοῖς συμπαροῦσιν αὐτῷ, τὴν τοῦ ἀδελφοῦ ἐκθειάζων προκοπὴν καὶ ἀνάβασιν, δόξαντε καὶ εὐχαριστίαν ἀνέπεμπον τῷ Θεῷ, τῷ τοῖς εἰλικρινῶς αὐτῷ λατρεύουσιν ἐξαποστέλλοντι ἀγγέλους ἀγαθοὺς συνοδεύοντας, καὶ τοὺς τῆς ὑπακοῆς υἱοὺς δοξάζοντι.

[66] Ἄλλος δέ τις, ὑπὸ πολλῶν μάλιστα καὶ ὑφ᾽ ἡμῶν τῇ ἀξιοπιστείᾳ μεμαρτυρημένος, ἀπὸ Μοαβήτιδος χώρας ὁρμώμενος ὑπάρχων, συνήθης καὶ φίλος γνήσιος τοῦ οὐρανόφρονος Γέροντος, φημὶ δὴ, τοῦ ἁγίου Στεφάνου, διηγήσατό μοι λέγων, ὅτι διαφόροις θλίψεσι καὶ κινδύνοις δυσφορήτοις καὶ ζημίαις φορολογιῶν περιπεσὼν ἐν τῇ ἰδίᾳ πατρίδι, καὶ μόλις δυνηθεὶς διαδρᾶναι σὺν τοῖς ἐμοῖς ἰδίοις τὴν ἁγίαν πόλιν κατήντησα, πάσηστε τῆς ἐμῆς περιουσίας καταφρονήσας, καὶ τῶν ἀνδραπίδων καὶ τῶν λοιπῶν κτημάτων, καὶ μόνης τῆς ἐμῆστε, καὶ τῶν ἐμῶν σωτηρίας φροντίζων, πάντα καταλιπὼν, τὰς χεῖρας τῶν ἀνόμων ἐξέφυγον. Τῶν δέ ἐμῶν ἀνδραπόδων κατόπιν ὑστερησάντων, καὶ ὑπὸ τῶν δεινῶν φορολόγων συσχεθέντων, καὶ ἐν φυλακῇ κατακλεισθέντων, ἐδυσφόρουν καὶ ἠγωνίων, ἀπορῶν τί δράσαιμι, καὶ φοβούμενος, μήπως αὐτοὺς ἄρδην ἀπεμπωλέσωσιν. Ταῖς οὖν τοιαύταις ψυχοβαρέσι φροντίσι κατατρύχομενος, πίστιν διάπυρόντε καὶ ἀδυστάκτον εἰς τὸν ἅγιον Γέροντα κεκτημένος, ὥρμησα πρὸς αὐτὸν, ὡς πρὸς σωτήριον λιμένα καθορμήσας, αὐτῷ τε προσφυγὼν, καὶ πᾶσαν τὴν συμβᾶσαν περιφορὰν διηγησάμενος ἐδυσώπουν τῆς αὐτοῦ θείας τυχεῖν ἀντιλήψεως.

[67] Ὅστις θεοφόρος καὶ ὅντως συμπαθέστατος Γέρων ταῖς ἐμαῖς πολλαῖς παρακλήσεσι δυσωπηθεὶς, καὶ τὴν ἐμὴν εἰς αὐτὸν πίστιν ἐγνωκὼς, καὶ τὴν εἰλικρινῆ τε καὶ γνησίαν διάθεσιν αἰδεσθεὶς, μᾶλλον δὲ τῇ ἐμῇ συμπαθείᾳ επικαμπτόμενος, καὶ τῇ φιλανθρωπίᾳ νικώμενος, ὑπέσχετο ταῖς αὐτοῦ θείαις προσευχαῖς καὶ λιπαρήσεσι τὸν φιλάνθρωπον καὶ ἐλεήμονα ἐξευμενίσασθαι δεσπότην. Καὶ δὴ τὴν ἱερὰν καὶ ἀναίμακτον θυσίαν ἐπιτελέσας, καὶ δι᾽ αὐτῆς τῶν ἀποῤῥήτων τὴν γνῶσιν μυηθεὶς, ὡς εἰς τὰ ἅδυτα χωρήσας πρόσεισί μοι φαιδρὸς καὶ γεγαννυμένος, ὑπέρλαμπρον ἔχων τὸ πρόσωπον, θαρσεῖν τε καὶ χαίρειν παρακελευόμενος, ὡς παρὰ τοῦ ἐλεήμονος καὶ φιλανθρώπου Θεοῦ τὴν αἴτησιν κομισάμενος, οὑτωσὶ λέγων· Πᾶσαν ἀθυμίαν τε καὶ κατήφειαν ἀποβαλὼν τῷ Θεῷ τὴν πρέπουσαν ἀπόδος εὐχαριστίαν, προσφιλέστατον τέκνον· ἰδοὺ γὰρ διὰ τὴν εἰς ἡμᾶς τοὺς ταπεινοὺς σὴν πίστιν ἡμῖν Θεὸς ἀπεκάλυψε καὶ γὰρ μετὰ δύο ἡμέρας τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ τῷ προῒ τοὺς σοὺς παῖδας πρός σε Θεὸς ἀποκαταστήσει ταῖς τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Νικολάου δεησεσιν· ἀλλὰ δράμε τοῖς σοῖς ἰδίοις τὴν τῶν δούλων ἔλευσιν εὐαγγελισόμενος, καὶ χάριν καὶ ἀνθομολόγεσιν τῷ Θεῷ ἀποδοῦναι σπούδασον.

[68] Πεισθεὶς οὖν τοῖς λόγοις τοῦ μεγάλου Γέροντος, καὶ τὰς εὐχὰς ἐφοδιασθεὶς ἐξῆλθον, τήν τε χάριν καὶ εὐκλεῆ παῤῥησίαν θαυμάζων ἄμα καὶ ἐνθειάζων τοῦ Γέροντος, εὐαγγελισάμενος δὲ τῷ ἐμῷ πατέρι καὶ τοῖς λοιποῖς ἰδίοις τὴν τοῦ θαυμασίου Γέροντος περὶ τῆς τῶν οἰκογενῶν ἀφίξεως πρόῤῥησιν, πίστει βεβαίᾳ φερόμενος, τῇ προορισθείσῃ ὥρᾳ ὑπὸ τοῦ Γέροντος ὁμοῦ εἰς συνάντησιν αὐτῶν ὡρμήσαμεν, καὶ τῆς πόλεως θύραθεν γενόμενος τούτους ἀσινεῖς καὶ ἀπημάντους ἐδεξάμεθα, παραδόξως τῆς τε φυλακῆς καὶ τῶν δεσμῶν λυτρωθέντας· λίαν δὲ αὐτοῖς ἐπευφρανθέντες τῷ Θεῷ χαριστηρίους ὕμνους ἀνεπέμψαμεν, καὶ πᾶσι τὸ ἐξαίσιον θαῦμα διηγούμενοι, τὴν δὲ τοῦ ἁγίου Γέροντος διορατικὴν ἀρετὴν μεγαλύνοντες ἐθαυμάζομεν· οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ εὐγνωμόνως κινούμενοι, πρὸς τὸν Γέροντα Στέφανον ὑπεστράφημεν, τὴν προῤῥηθεῖσαν αὐτοῦ πρόῤῥησιν ἐξαγγέλλοντες πᾶσι τοῖς τῆς εὐαγοῦς Λαύρας πατρᾶσι, κᾳυτῷ τε τὴν πιστὴν ἀνθομολόγησιν κομιζόμενοι, καὶ τὸν Θεὸν δοξάζοντες, τὸν τοὺς ποιοῦντας τὸ θέλημα αὐτοῦ παντοίοις μεγίστοις θαύμασι κοσμίζοντα. Αὐτῷ δόξα εἰς τὸν αἰῶνα.

[69] Ὅτι μὲν θεῖος οὗτος πρεσβύτης, μεθ᾽ ὧν ἐκέκτητο πλεονεκτημάτων, λέγω δὲ φυσικῶν πρωτερημάτων, καὶ ψυχικῶν ἀριστευμάτων, καὶ πνευματικῶν χαρισμάτων, ἠξίωτο καὶ τοῦ προορατικοῦ χαρίσματος, ἐκ τῶν προλεχθέντων διηγημάτων ἔξεστι μαθεῖν. Ὅτι δὲ καὶ τοῦ διορατικοῦ χαρίσματος ἠξιωμένος ὑπῆρχε, μαρτυρεῖ νῦν λεχθησομένη διήγησις ὑπὸ τοῦ προλεχθέντος ἀξιοπίστου ἀνδρός. Οὗτος γάρ μοι διηγήσατο λέγων· ὅτι πολλὴν πίστιν εἰς τὸν ὅσιον Γέροντα κεκτημένος συχνοτέρως πρὸς αὐτὸν ἐσχόλαζον, ὡς ἐκ τῶν θείων αὐτοῦ διηγημάτων πολλὴν κατάνυξίν τε καὶ ψυχικὴν ὠφέλειαν καρπούμενος. Ἰδὼν δέ με μέγας ὄντως, καὶ τοῦ Θεοῦ ἀληθῶς γνήσιος δοῦλος, θερμὸν ὄντα περὶ τὴν πίστιν τὴν εἰς αὐτὸν, καὶ πρόθυμον εἰς τὴν τῶν θείων αὐτοῦ λογίων ἀκρόασιν, ὄμματι προορατικῷ τε καὶ διορατικῷ προγνοὺς τὰ κατ᾽ ἐμὲ, ἤρξατο παραινεῖν καὶ συμβουλεύειν μοι τοῖς κοσμικοῖς πράγμασιν, ὡς τοῖς πολλοῖς ἀπωλείας αἰτίοις οὖσιν, ἀποταξάμενον, τὸν ἰσάγγελον καὶ σωσίψυχον μονηρήβιον διέρχεσθαί τε καὶ αἰρετήσασθαι.

[70] Ταῦτα δὲ βουλευσαμένῳ τῷ θεοφόρῳ Γέροντι ἔφην· Ὑπολαμβάνω, πάτερ, ὅτι δυνατόν ἐστι τοῖς ἀνθρώποις ἐν τῷ κόσμῳ τῷ Θεῷ εὐαριστῆσαι σήμερον, ἐν τῇ ἐρήμῳ, καὶ ὅτι αἰρετώτερόν μοι φαίνεται συγκακοπαθῆναι τῷ λαῷ τοῦ Θεοῦ ἐν πολλῇ θλίψει, καὶ στενοχωρίᾳ ὑπάρχοντι, επικουρῆσαί τε τοῖς δεομένοις, καὶ χηρῶν καὶ ὀρφάνων προΐστασθαι φιλοξενῆναί τε, καὶ τοὺς ἐν ὀδύναις καὶ σωματικαῖς ἀσθενείαις ἐπισκέπτεσθαι, τὴν ἰατρικὴν τέχνην μάλιστα μετιόντι, καὶ αὖθις ταῖς λοιπαῖς ἀρεταῖς ταῖς δυναμέναις ἐν κόσμῳ κατορθωθῆναι ἐμφιλοχωρεῖν, ἑαυτῷ προσέχειν ἐν ἡσυχίᾳ, καὶ μηδενὶ βοηθῆσαι. Ἔτι δὲ καὶ συλλογισμὸν ἔλεγον· Ὅτι, καθὸ κύριος ἀπεφήνατο, στενήτε καὶ τεθλιμμένη καθέστηκεν ὁδὸς, ἀπαγοῦσα εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν· νῦν δὲ στενωτέρα καὶ θλιβερωτέρα ἐν κόσμῳ διαγωγὴ, ὡς πάντες μαρτυροῦσι· πολλῆς γὰρ ἀνέσεως εὐμοιροῦντας καὶ ἀμεριμνίας ἀπολαύοντας τοὺς μοναχοὺς καθορῶμεν, τοὺς δὲ ἐν κόσμῳ διατρίβοντας ἐν πολλῇ κακουχίᾳ, καὶ ταλαιπωρίᾳ, καὶ ἐνδείᾳ, καὶ ἐν ἀλλεπαλλήλοις ἀνάγκαις καὶ λύπαις διάγοντας. Πρὸς πίστωσιν δὲ τῶν ἡμετέρων λόγων τεκμήριον ἐναργέστατον, τὸ μὴ εἶναι ἐν τῇ γενεᾷ ταύτῃ τινὰ τῶν μοναχῶν ζημειοφόρον, προορατικὸν, περιβοητὸν, καὶ ταῖς θείαις μαρμαρυγαῖς περιλάμποντα, εἰ μὴ μόνην τὴν σὴν ἁγιωσύνην.

[71] Ταῦτα οὖν ἀκούσας, καὶ τῇ ἐμῇ ἀπειρίᾳ συγγνοὺς, εἶπεν· τέκνον, θεοθεν κινούμενος, καὶ τῆς σῆς σωτηρίας ἐρώμενος, ἀποτάξασθαι τῷ βίῳ συνεβουλευσάμην, καὶ, εἰ βούλει, ἀποδείκνυμί σοι ἀμφοτέρων τὸ διάστημα, γάμουτε καὶ ἀγαμίας, οὐ μόνον ταῖς τῶν πατέρων χρήσεσι, ἀλλὰ καὶ τοῖς φαινομένοις πράγμασι καταχρώμενος· καὶ ταῦτα εἰπὼν, τῶν δύο βίων τὸ διάφορον δεῖξαι ἐγχειρήσαμενος, ἔδειξε σαφῶς τὸν μονήρη βίον ὑψηλότερον καὶ φαιδρότερον, πολλῶν θεοπνεύσων καὶ θεοσόφων διδασκάλων τὰς χρήσεις προφερόμενος, καὶ σχεδὸν εἰπεῖν, παραυτίκα ἡμᾶς ἀνεπτέρωσε, καὶ πάντων καταφρονεῖν ἐποίησε μονου τοῦ ἰσαγγέλου μονήρους βίου ἐρωμένους, καὶ τὴν ἐν κόσμῳ δικαιοσύνην, ὡς φάσμα ἀδρανὲς, λογιζομένους, καὶ παραχρῆμα ἡμᾶς πέπεικε τὸ τοῦ Χριστοῦ ἐλαφρότατον φορτίον, καὶ τὸν χρηστότατον ζύγον ἐπ᾽ ὤμων ἀραμένους, τῷ κόσμῳ καὶ ὡραιότητι τοῦ ἰσαγγέλου βίου τῆς ταπεινώσεως ἐγκαλλωπίζεσθαι πεισθέντων ἡμῶν, καὶ ἠττηθέντων τὴν καλὴν ἦτταν.

[72] Εὐφρανθεὶς ὄσιος Στέφανος ἓφη· Ἔγνως τῇ πείρᾳ ἀμφοτέρων τὸ διαφέρον; Καὶ αὐτῷ, ναὶ πάτερ, ἔφην, σαφῶς ἔγνωκα, καὶ τῆς ὑμῶν οὐρανίου πολιτείας τὸ ὑπερβάλλον. Ἀλλ᾽ ἔστι δέ μοι μικρὸν αἴτημα τὴν σὴν ἁγιωσύνην ἐξαιτήσασθαι, ἀλλὰ συγγνοὺς τῇ ἐμῇ προπετείᾳ, ἐμοὶ τὸ ἐπιθύμημα καὶ αἴτημα πληρῶσαι παρακλήθητι, τιμιώτατε πάτερ, καὶ