Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober V           Band Oktober V           Anhang Oktober V

11. Oktober


DIES XI OCTOBRIS.

SANCTI, QUI V ID. OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Heraclius seu Eraclius Martyr Antiochiæ.
S. Anastasius seu Athanasius presb., Mart. verosimillime Siculus.
S. Ampodus, Mart. verosimillime Siculus.
S. Placidus, Mart. verosimillime Siculus.
S. Faustus, Mart. verosimillime Siculus.
S. Januarius, Mart. verosimillime Siculus.
S. Martialis, Mart. verosimillime Siculus.
S. Marcellus, Mart. verosimillime Siculus.
S. Juvinianus Mart. verosimillime Siculus.
S. Zenaïs Tarsi in Cilicia.
S. Philonilla soror Tarsi in Cilicia.
S. Nigasius, M. in pago Vilcassino.
S. Quirinus, M. in pago Vilcassino.
S. Scubiculus seu Scuviculus, M. in pago Vilcassino.
S. Pientia M. in pago Vilcassino.
S. Tharacus, M. Anazarbi in Cilicia.
S. Probus, M. Anazarbi in Cilicia.
S. Andronicus M. Anazarbi in Cilicia.
S. Sanctinus ep., Conf. Meldis in Gallia.
S. Antoninus seu Antonius forte etiam ep. Conf. Meldis in Gallia.
S. Sarmata M. in Thebaïde.
S. Michaël Aragawi mon. conf. in Æthiopia.
S. Nectarius patriarcha Constantinopolitanus.
S. Germanus ep. Vesontionensis in comitatu Burgundiæ.
S. Sisinnius patriarcha Constantinopolitanus.
S. Placidia V. Veronæ in Italia.
S. Eupilius ep. conf. Comi in Italia.
S. Firminus ep. Uzetiensis in Occitania Inferiori.
S. Cannicus abbas Kill-kenniensis in Hibernia.
S. Eufredus pro martyre cultus Albæ Pompeiæ in Insubria.
S. Ethelburga V. abbatissa Berchingensis in Anglia.
S. Ansilio mon. conf. Latiniaci in diœcesi Parisiensi.
S. Paldo abbas S. Vincentii ad Vulturnum in Italia.
S. Juliana V. abbatissa Pauliacensis in Normannia.
S. Vinardus seu Winardus conf. prope Lingonas in Gallia.
S. Grammatius ep. conf. Salerni in regno Neapolitano.
S. Gummarus conf. Liræ in Brabantia.
S. Bruno archiep. Coloniensis.
B. Jacobus Alemannus conf. Ordinis S. Dominici Bononiæ in ditione Pontificia.
B. Martinus conf. ex Ordine S. Augustini Vercellis in Italia.
B. Alexander Saulius ep. Ticinensis in ducatu Mediolanensi.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Bituricis translatio sanctæ Faustæ, cujus corpus in monasterio de Pratea repositum quiescit. Ita hodie in Martyrologii sui Gallicani Supplemento Saussayus, & ex hoc in Gynæceo sacro Arturus; nos autem tom. 1 Januarii inter addenda pag. 1090 & binis seqq. de sancta illa Virgine M. duplicique ejus translatione jam egimus ad diem, quo natalis ejusdem in aliquot Martyrologiis reperitur, IV Januarii.
S. Æmilianus confessor Redonis civitate seu apud Rhedones a Belino hodie annunciatur, ex hoc deinde etiam ibidem in variis aliis Hagiologiis ac in ipsomet Martyrologio Romano hodierno memoratus. Verum in hoc, a se illustrato, nullum modo Rhedonibus, quæ episcopalis sub archiepiscopo Turonensi in Armorica seu Britannia Minori civitas est, Æmiliani extare memoriam, Augustinus Lubin pag. 84 affirmat. Nec abs hoc scriptore dissentire videtur Castellanus. Rhedonibus enim Rotonem seu Rotonum, quæ diœcesis Venetensis in eadem Britannia Minori ad Vicenoniam seu Visnoniam fluvium abbatia & civitas est, in Martyrologio suo universali, adscripta ad marginem Notula, substituit. Ast Sanctus, qui in illa seu civitate seu abbatia floruerit cultusve umquam fuerit, sub Æmiliani nomine non magis ibidem, quam Rhedonibus notus videtur. Certe apud Albertum Le Grand & Alexium Lobineau, quorum prior anno 1659, posterior anno 1725 Sanctorum Britanniæ Minoris Vitas vulgavit, nullus hosce inter nomine Æmilianus occurrit. Adhæc Mabillonius Sæc. IV Benedict., part. 2 a pag. 193 libros tres, e Rotonensi annorum amplius 700 codice Ms. depromptos Conwoionisque ac aliorum sanctitate illustrium Rotonensium monachorum gesta complectentes, suppeditat; etsi autem seculo IX, ad quod Æmilianum, e Martyrologio Romano hodierno a sese memoratum, Castellanus refert, isti omnes Rotonenses Sancti floruerint, eos inter tamen nullus etiam nomine Æmilianus invenitur. Verum, inquies, quis ergo Æmilianus, qui Rotone a Castellano Rhedonibusque in Romano hodierno & aliis aliquot hagiologiis hodie signatur? Is unus idemque mihi videtur cum S. Melanio Rhedonensi ep. conf., qui, quamvis primitus hoc nomine distinctus, postea tamen Æmilianus a nonnullis, ratione nescio qua seu adductis seu hallucinatis, fuerit vocatus. Ea sedet sententia, quod hoc ipso die, quo in Mrl. Romano hodierno aliisque aliquot Fastis sacris S. Æmilianus conf. Redonis notatur, in Florario nostro Ms., Usuardinis nonnullis apud Sollerium Auctariis, itemque in Rothomagensi, quod anno 1670 Rothomagi typis prodiit, Martyrologio S. Melanius conf. Redonis etiam annuntietur quodque præter S. Melanium, Redonensem ep. conf., Sanctus alius, qui vel Melanius vel Æmilianus nuncupatus fuerit, Redonis aut Rotone floruisse cultusve umquam fuisse haud noscatur. Perperam quidem in Florario nostro Ms. Usuardinisque aliquot Auctariis Melanii seu Melani nomen hodie notari hujusque loco legendum Æmilianum, Sollerius contendit, eo verosimillime impulsus, quod in iisdem Usuardinis Auctariis Florarioque nostro, in quibus S. Melanius conf. Redonis hodie signatur, ibidem etiam ad VI Januarii diem S. Melanius ep. Redonensis conf., S. Æmiliani conf. nomine, quod in Romano hodierno hodie legitur, ubique omisso, annuntietur; verum quid ni factum esse queat, ut S. Melanius Rhedonensis ep. conf., qui ad VI Januarii diem, ei, ut nonnulli volunt, emortualem, in Florario nostro Ms. pluribusque Usuardinis Auctariis celebratur, hodie etiam in iisdem, quod tum forte (Bollandum ad dictum Januarii diem in suo de sancto isto Rhedonensi ep. Proleg. num. 5 videsis) reliquiarum ejus translatio quæpiam fuerit peracta, memoretur? Idem Sanctus duodecima etiam Novembris simulque tamen aliis adhuc diebus a nonnullis celebratur, uti ipsemet ad diem illum in Usuardo a se illustrato Sollerius fatetur. At vero, inquies, si cum S. Melanio Rhedonensi ep., quem ad sec VI eruditi omnes referunt, unus idemque sit Æmilianus, in Martyrologio Romano aliisque fastis sacris apud Rhedones hodie signatus, ut quid hunc Rotone seu in Rotonensi abbatia annuntiat & sec. IX illigat Castellanus? Ad abbatiam illam statim atque fuerat exstructa, fuere aliquot S. Melanii Rhedonensis ep. reliquiæ, ut Lobineau supra laudatus in sanctorum minoris Britanniæ Vitis pag. 182 docet, translatæ, fueritque verosimiliter idcirco Sanctus ille ibidem cultu aliquando gavisus; cum hæc autem e documento forsan, in quo Æmilianus, non autem Melanius, legebatur, Castellanus didicisset, simulque abbatiam illam sec. IX demum fuisse exstructam, haberet perspectum, hinc forte Æmilianum, quem memorat, & Rotone signarit & ad sec. IX retulerit. Utut sit, S. Æmilianus conf., Romano hodierno hodie inscriptus, in solis hujus editionibus anno 1584 posterioribus sub nomine illo reperitur, sique a S. Melanio Rhedonensi ep. sit diversus, tam parum nobis est notus, ut ei, nisi notior evaserit, in Opere nostro locum dare haud possimus; quod si autem, ut supra allegata exigere videntur, unus idemque cum S. Melanio sit, illatus in illud jam est ad diem, quo hic pluribus, ut jam dictum, Usuardinis Auctariis, imo & ipsimet Usuardo & Martyrologio Romano hodierno inseritur, VI Januarii
S. Atticus Patriarcha Constantinopolitanus, in aliquot Fastis sacris ad diem præcedentem, ut ibidem in Prætermissis monui, signatus, hodie iterum in Ms. Sirmondi Synaxario, quatuor aliis Constantinopolitanis itidem, quos infra memorabimus, patriarchis adjunctis, recurrit; verum de eo actum apud nos jam est ad diem, quo Magnis Græcorum Menæis excusis exstat insertus, VIII Januarii.
S. Hadelini confessoris translatio hodie in Florario nostro Ms., a Ferrario in generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, catalogo & a Saussayo in Mrl. Gallicani Supplemento memoratur; verum de Sancto illo ejusque, non ex Hannonia, ut Ferrarius prodit, sed ex Arduenna Visetum translatione, anno MCCCXXXVIII facta, actum apud nos jam est ad diem, ubi & multiplicem Ferrarii errorem correctum invenies, III Februarii.
SS. Lomani & Fortcherni festum alterum in Menologiis Hibernicis hodie annotari, Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ affirmat. Nos de duobus Sanctis illis Athrymensibus in Hibernia episcopis, quorum posteriorem hodie in Martyrologium suum universale etiam intulit Castellanus, cum Colgano jam egimus ad diem, qua pariter, teste eodem Colgano, ab Hibernis coluntur, XVII Februarii.
S. Ramyri Legione in Hispania martyris hodie in generali suo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, catalogo meminit Ferrarius; verum de Sancto isto, qui cum Legione in Asturibus monasterii S. Claudii esset Prior, una cum Vincentio abbate suo ac duodecim monachis pro fide orthodoxa ab Arianis circa annum 555 fuit occisus, actum apud nos jam est ad diem, quo in aliquot Fastis sacris memoratur, XI Martii.
Mylis plurimorum SS. Martyrum, in persecutione Decii, sub Tertullo præside. Talis est annuntiatio, quam hodie in Martyrologio suo Siculo suppeditat Cajetanus, SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini MM. Acta citans in margine. Verum etsi in hisce, quæ Ferrarius, Cajetanum hic secutus, in generali Sanctorum, Martyrologio Romano non inscriptorum, Catalogo pariter citat, Mylensium illorum in Sicilia Martyrum dies natalis, ut comperio, nusquam exprimatur, hicque aliunde etiam notus haud sit, illos nihilominus hodie Cajetanus verosimillime signarit, quod ab Anastasio seu Athanasio, hujusque in Martyrio sociis, qui in nonnullis Hieronymianis apographis Siciliæ hodie attribuuntur, putarit haud diversos; qua in re suam illum fefellisse opinionem, suadent, quæ hodie in iisdem Anastasio sociisque martyribus sumus dicturi. Porro, cum laudata SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini Acta fidem integram, uti exstans apud nos Papebrochii in hæc præfatio suadet, minime mereantur, ac Mylenses Martyres, non ex antiquis probatæ notæ documentis, sed e solis Actis illis innotescant, hic illos, qui, quamvis etiam a Cajetano & post hunc a Ferrario hodie, ut jam monui, celebrentur, a nullis tamen aliis hagiologis memorantur, Operi nostro inter Sanctos inserere non audemus, lectoremque, qui nihilominus vel qualemcumque eorumdem notitiam expetet, remittimus ad ea, quæ num. 18 traduntur in iisdem exigui admodum pretii Actis, Operi nostro insertis ad diem, quo SS. Alphius, Philadelphus & Cyrinus in Martyrologio Romano hodierno signantur, X Maii
S. Philippus, unus ex septem primis diaconis, hodie a Græcis in Typico S. Sabæ, in Menologiis Sirletiano & Basiliano, in Menæis excusis Synaxariisque Mss., penes nos exstantibus, memoratur, idemque etiam a Moscis seu Ruthenis tum in Synaxariis, tum in Ephemeride Figurata, Operis nostri tom. I. Maii præfixa, fit; ast nos de sancto illo diacono ac dein Trallensium in Asia episcopo, de quo in Actis Apostolorum Lucas, in Opere nostro jam egimus ad diem, quo in omnibus antiquissimis Latinorum Martyrologiis hodiernoque Romano signatur, VI Junii.
S. Bertæ piissimæ abbatissæ Blangiacensis translatio hodie in Ms., quod penes nos exstat, quodque vulgo Grollus dicitur, Menologio Benedictino notatur, adjectaque in margine & in Annotatis, festivitatem illam ritu duplici & cum Octava Blangiaci coli, declarant. Nos de sancta illa vidua, sanctimoniali, monasteriique Blangiacensis fundatrice & abbatissa jam egimus ad diem, quo in aliquot Martyrologiis celebratur, IV Julii.
S. Augustini translatio vel prior ex Africa in Sardiniam, vel posterior ex hac insula Ticinum, in variis Usuardinis apud Sollerium Auctariis aliisque fastis sacris hodie recolitur. Tam de una quam de altera jam egimus ad diem, sancti illius & eximii Ecclesiæ doctoris natalem, XXVIII Augusti.
SS. Leodegarius & Gerinus fratres MM. hodie memorantur in sacri Prædicatorum Ordinis Martyrologio, quod Romæ anno 1616 notatur excusum. Nos de iis jam egimus ad diem, quo Martyrologio Romano hodierno exstant inscripti, 2 Octobris.
Querelinum anachoretam, quem alii Quirinum seu Everelinum aut etiam Everelmum appellant, Castellanus, solo ei tributo Venerabilis titulo, in Martyrologio suo universali hodie annuntiat; verosimillime autem id ad secundam Octobris diem non fecit, quod notam numeralem Latinam II, qua emortualem anachoretæ illius mensem, Octobrem nempe, in sepulcrali, prout hac apud Gazetum in Ecclesiastica Belgii Historia pag. 398 exstat, inscriptione affectum invenit, pro Zyfra Aralica acceperit; verum ita indubie, uti quisque vel ex inscriptione illa inspecta facile deprehendet, a veritate aberravit. Certo enim Querelinus (quem etiam in Ostreloo prope Brugas Martyrologus laudatus locat, & quem tamen in Eeckhout seu Quercetano cœnobio melius alii, nisi forsan hic locus, modo intra & olim extra Brugas situs, aliquando etiam Ostreloo seu, ut Gazetus loco jam nunc cit. scribit, Octreloo fuerit vocatus, consignant) vitam hanc mortalem cum immortali commutavit die, quo jam apud nos inter Prætermissos, quod cultu ecclesiastico careat, fuit relatus, 2 Octobris.
S. Francisci Octava hodie memoratur a Belino. De Sancto illo jam egimus ad diem, quo exstat Martyrologio Romano hodierno inscriptus, IV Octobris.
S. Reparatæ Virginis martyris & S. Amoris conf. depositio hodie signatur in Hagenoyensi Usuardi apud Sollerium Auctario. Nos Sanctorum horum Acta jam dedimus ad diem, quo ambo pluribus aliis Fastis sacris inscribuntur, VIII Octobris.
Agilberti, Parisiensis episcopi, depositionem Saussayus in Martyrologio suo Gallicano, addito prolixo, quo illum ornat, elogio, hodie commemorat. Verum ab iis, qui, quod anno 1727 Parisiis prodiit, Martyrologium Parisiense contexuere, Agilbertus in hoc nusquam recensetur; etsi autem non tantum a Saussayo, verum etiam a pluribus aliis ac nominatim a Mabillonio Sæc. 2 Benedictino pag. 487 & Galliæ Christianæ auctæ Scriptoribus tom. 7, col. 26 Sancti titulo etiam afficiatur, nec ullo modo, quin Sanctitate vere exstiterit illustris, dubitandum arbitremur, ei tamen in Opere nostro locum inter Sanctos dare non possumus, quod ecclesiastico, qui ad id requiritur, cultu careat, uti ex iis quæ Bailletus tom. 3 Vitarum col. 181 & Castellanus in Martyrologio suo universali pag. 747 & seq. scribunt, manifestum evadit. Quod si interim quis, quæ ad Agilbertum potissimum spectant, scire avet, adeat scriptores jam laudatos & Hist. Ecclesiæ Parisiensis tom. 1, pag. 204 & duabus seqq. Gerardum Dubois.
Burchardi episcopi in generali suo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo hodie e Romano Genebrardi Kalendario meminit Ferrarius; cum autem eum & Wormatiæ collocet, & anno 1025 die XX Augusti e vivis excessisse, in Annotatis adjungat, haud dubie loquitur de Burchardo, Wormatiensi episcopo, quem, quod cultu legitimo careat, ad dictam Augusti diem inter Prætermissos jam retulimus.
Cautinum episcopum Castellanus in Martyrologio suo universali hodie proponit, eumque Veneti, Gallice à Vennes, coli affirmat; verum Proprii Sanctorum, qui seu Veneti seu in diœcesi Venetensi coluntur, exemplaria tria, anno 1630, 1652 & 1660, excusa, penes nos exstant, nec in ullo ex his Cautini episcopi vel memoria, vel etiam tantummodo nomen invenitur; cum autem Cautinus ceteris a me visis Martyrologis æque, quam Morlæo & Lobinæo in Britanniæ Minoris, in qua diœcesis Venetensis est sita, Sanctorum Vitis ignotus præterea sit, plus lucis & auctoritatis requirimus, priusquam ei locum inter Sanctos in Opere nostro dare audeamus.
Gaudentium, uterinum S. Adalberti Pragensis episcopi & martyris fratrem, Joannes Ludovicus Schönleben, Sancti & episcopi Gnesnensis titulis ei adscriptis, in Anno Sancto Habspurgo-Austriaco hodie commemorat, virumque, sane venerabilem, die XI Octobris in ecclesia Pragensi celebrari, in Actorum Synopticorum, quæ suppeditat, fine affirmat. Verum an recte? Eo indubie fuerit impulsus a Balbino: rerum enim Bohemicarum, quam hic contexuit, Epitomes lib. 3, cap. 4 citat in margine, nec alibi quidquam, e quo Gaudentium die XI Octobris in ecclesia Pragensi coli, didicisse queat, litteris mandatum invenio. Ast, etiamsi Balbinus loco cit. luculentissime certe Gaudentii, qui, ut ibidem ait, in Pragensi S. Viti ecclesia ad SS. Cosmæ & Damiani altare quiescit, anniversarium in altari isthoc diem celebrari XI Octobris, asseveret, anne tamen ibidem tunc vere cultus ecclesiasticus Gaudentio deferatur, dubitari adhuc potest. Anniversarius enim defunctorum dies vel ut hi viventium orationibus juventur, vel ut cœlitum honoribus afficiantur, celebrari potest; Cosmas autem ecclesiæ Pragensis decanus, qui, quam concinnavit, Boëmorum Chronicam ad annum usque 1125 perduxit, in hac ad annum MLXXIV scribit, sese, cum adhuc juvenis in scholis versaretur, Polono cuidam peregrino, Cracovia Pragam anno illo appulso, ac, ubi sanctus Gaudentius jaceret, sciscitanti, respondisse: Quem tu dicis Sanctum, adhuc non est per Apostolicam incanonizatus; Missam ejus ut pro defunctis celebramus. Quid si ergo numquam alio quam quo hic indicatur modo anniversarius Gaudentii dies in Pragensi S. Viti ecclesia fuerit celebratus? Inde enimvero eum cultu ecclesiastico aliquando fuisse gavisum, concludi haud poterit. Gaudentium quidem, annis aliquot post annum 1040, quo Gnesna Pragam ad S. Viti ecclesiam translatus, in SS. Cosmæ & Damiani Crypta fuit compositus, elapsis, Sancti titulo ob frequentia, quibus inclaruerit, miracula ab omni retro antiquitate fuisse donatum, ibidemque ad sancti Viri tumulum lampadem antiquitus soluisse accendi, a Cosma decano in Chronica supra dicta tradi, Balbinus mox laudatus in Bohemia sancta, Historicis, quæ adornavit, regni ejusdem Miscellaneis intexta, § XVIII etiam affirmat; verum Cosmas hæc dumtaxat, quæ huc spectent, loco supra cit. scribit: Sæpe in eadem Crypta (Cosmæ & Damiani scilicet) vident visiones custodes ecclesiæ, dum visitant candelam, quæ ibi accenditur nocte; inde autem lampadem seu potius candelam, de qua hic sermo fit, in Gaudentii, non autem in sanctorum dumtaxat Cosmæ & Damiani honorem soluisse olim accendi, quis concludat? Quod modo ad Sancti titulum, qui Gaudentio post annum 1040 ab omni retro antiquitate fuerit tributus, spectat, abs illo Stephanus Damalevicius Varta in Gnesnensium, quam anno 1644 vulgavit, archiëpiscoporum serie studiose ubique abstinet, idemque sibi faciendum, Henschenius noster, ad XXVII Aprilis diem de S. Adelberto, Gaudendii fratre, tractans, existimavit; neque vero immerito; Pessina enim, qui Sanctos omnes, in Pragensi S. Viti ecclesia ob reliquias suas ibidem servatas cultu ecclesiastico affici quotannis solitos, accuratissime in ecclesiæ Pragensis Phosphoro recenset, hisce ibidem Gaudentium nusquam annumerat. Adhæc in ecclesiæ Pragensis officiis propriis Kalendariisque, penes nos exstantibus ac Sanctos, qui in Pragensi ecclesia coluntur, complectentibus, Gaudentii, veluti cultu ecclesiastico afficiendi, nomen nusquam occurrit; quæ cum sic habeant, enimvero haudquaquam, qui a Sancti titulo Gaudentio attribuendo abstinent, videntur carpendi, nosque certe de illo, veluti de Sancto, in Opere nostro agere non possumus, nisi primum melius de ecclesiastico, quo seu Pragæ seu alibi gaudeat, cultu constiterit.
Genesium SS. Anastasio ejusque Sociis MM., qui in pluribus Hieronymianis Codicibus hodie memorantur, alii aliquot Fasti sacri, post annum 1489 vulgati, adjungunt, idque ipsum etiam facit Martyrologium Romanum hodiernum; verum vide, quæ in Anastasio seu Athanasio ejusque Sociis infra sumus dicturi.
S. Gradulphum confessorem Saussayus in Mrl. sui Gallicani Supplemento Engolismæ hodie signat, idemque etiam in Martyrologio suo Universali facit, qui eum modico unius literulæ discrimine Gratulphum vocat, Castellanus. Verum quis Gratulphus hic seu Gradulphus? Apud nos ad XXII Maii diem in veteri S. Ausonii Engolismensis episcopi Legenda apocrypha num. 10 varii, quos hic ordinarit, recensentur presbyteri, hosque inter primo loco Gratulphus quispiam comparet; hinc autem erit forsan, qui Gratulphum hunc esse putet eumdem cum Gratulpho seu Gradulpho, quem duo, ut dictum, laudati martyrologi hodie commemorant. Ast, cum Ausonius seculo tertio, uti apud nos videre loco citato licet, floruisse communiter credatur, quis, quæso, si Castellano, qui seculo octavo, apposita in margine nota numerica, Gratulphum suum innectit, sit standum, hunc cum Gratulpho, per Ausonium, uti in hujus Legenda mox memorata traditur, ordinato, putet eumdem? Nemo sane, ut mihi equidem apparet, nisi forsan vel serius floruisse, vel Gratulphum re ipsa non ordinasse Ausonius sit dicendus. Ac merito quidem an Gratulphum ullum re ipsa ordinarit Ausonius, dubitari vel idcirco potest, quod præfata hujus Legenda, in qua res asseritur, sit hujusmodi, ut, quemadmodum Papebrochius in sua ad illam Annotatione prævia observat, nulla omnino in re tuto ei credi queat. Hinc porro etiam fit, ut, quamvis etiam Saussayi & Castellani Gratulphus unus idemque cum Gratulpho, in Legenda illa memorato, absque omni dubio foret, hæc tamen, quæ præterea nec Beati, nec Sancti titulum Gratulpho suo attribuit, conducere haud posset, ut Gratulphum seu Gradulphum in Opere nostro Sanctis accenseremus; cum autem sola etiam, ut id faciamus, Saussayi & Castellani auctoritas haud sufficiat, nos eum, qui quis fuerit, & an cultu ecclesiastco gaudeat, haud satis exploratum habemus, hic tantummodo duximus referendum, secus tamen postea loco opportuno facturi, si alicunde forsan plus lucis aliquando affulserit.
Gumarus e Sardiniæ rege seu principe Cisterciensis monachus, qui a Saussayo & Henriquezio XIX & a Bucelino XX Julii recolitur, hac die, qua una cum celeberrimo apud Belgas Sancto homonymo a Molano prius in Natalibus Sanctorum Belgii fuerat relatus, in Cisterciensis Ordinis Kalendario, Divione anno 1617 excuso, & a Chalemoto in Sanctorum Ordinis Cisterciensis Serie signatur. Is, ni fallor, alius non est, quam qui die I Junii a Ferrario in Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo celebratur, perperamque, ut apparet, vocatur Germanus: verum vide, quæ ad hoc vocabulum apud nos de Gumaro seu Gumero, Sardiniæ rege seu potius judice, de quo ad annum 1153 & seq. in Annalibus Cisterciensibus Manrique & in Sanctorum Sardiniæ Triumpho lib 13, cap. 40 Dionysius Bonfant, præfata I Junii die in Prætermissis sunt dicta.
Henricus, Wintoniensis in Anglia episcopus, qui IX Januarii, iterumque IV & VI Augusti a Ferrario signatur, hac die ab Henriquezio & post hunc a Bucelino celebratur; verum vide, quæ de eo ad præfatam VI Augusti diem in Prætermissis jam diximus.
Hiddam viduam, S. Brunonis Coloniensis archiepiscopi matrem, hodie in Gynæceo Sacro recenset Arturus; verum, etsi eam etiam Beatæ titulo condecoret; de publico tamen, quo gaudeat, cultu silet, nec quidquam aliunde, quod hunc probet, occurrit.
S. Julianam virginem, quæ sub S. Austreberta in Pauliacensi cœnobio sanctimonialem egerit, hac die in Martyrologio Benedictino Menardus & post hunc in Menologio Benedictino Bucelinus annuntiant, ast vide, quæ infra inter Sanctos de Juliana, cœnobii ejusdem abbatissa, quam hodie pariter, solo ei tributo Venerabilis titulo, Bucelinus annuntiat, sumus dicturi.
SS. Justi, Arthemii & Honestæ V. martyrum memoria hodie occurrit in duobus Usuardinis apud Sollerium Auctariis: In Florario nostro Ms. & Rosweydiano apud eumdem Sollerium Usuardi Auctario sola memoratur Honesta seu Onesta, & tam hæc, quam Justus & Arthemius, a Molano omittitur; cum autem præterea tres illi Martyres, quorum ne palæstram quidem usquam notatum invenio, in nullis prorsus Hieronymianis codicibus locum obtineant, nec aliunde vel utcumque innotescant, eos dumtaxat hic in Prætermissis recensere est visum, etsi interim Justus & Arthemius etiam reperiantur in Kalendario, quod e Ms. Lyrensi, ante annos amplius 600 exarato, erutum, Marteneus tom 3 Thesauri Anecdotorum a col. 1605 exhibet.
Lucardi episcopi & confessoris mentio hodie habetur in Florario nostro Ms.; verum is, nisi forsan perperam ita vocetur ac cum Burchardo, Wormatiensi episcopo, de quo mox actum, unus idemque sit, omnino nobis est ignotus.
Marianum monachum & confessorem in territorio Lemovicensi hodie signat in Generali suo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo Ferrarius; verum quis Marianus ille? Eodem sec. V Bituricensis in Galliis provincia Sanctos duos, eodem Mariani nomine vocatos, quorum alter eremiticam in illa vitam duxit, alter, inde Autissiodorum profectus, monachum ibidem in S. Germani monasterio induit, felici sorte produxit. Posterior, qui, nomine varie contorto ac deformato, Marcianus etiam, Merianus, Marinus aut paulo adhuc aliter in Hieronymianis & Usuardinis codicibus (Sollerium in hosce ad XX Aprilis diem in Usuardo Illustrato videsis) nuncupatur, ac e Fontanetensi diœcesis Augustodunensis cœnobio, in quo obierat, Autissiodorum, ubi, ut dictum, monachum induerat, translatus, prope civitatem illam hodieque in nominis sui monasterio servatur, Martyrologio Romano hodierno ad dictam XX Aprilis diem, Marciani appellatione ei tributa, exstat insertus, nec tamen, uti ibidem videre apud nos licet, a Mariano, variis aliis Fastis sacris ad XXIX ejusdem Aprilis diem inscripto, est diversus; quod autem ad priorem seu Marianum eremitam, qui, quemadmodum apud nos ad XIX Septembris diem in Prætermissis invenies, e loco suo natali seu territorio Bituricensi, in quo non tantum, ut dictum, vixerat, sed & obierat, ad diœcesim Lemovicensem translatus, Evahonii ibidem, qui vicus est in trium provinciarum, Bituricensis nimirum, Lemovicensis & Arvernicæ, confinibus, Evahonium aut Evahonum in convallibus, vulgo Evaux en Combraille, nuncupatus, sepulturam est nactus, jam spectat, is XIX, quo in Martyrologio Romano hodierno signatur, Augusti die in diœcesi Lemovicensi & XIX Septembris die in diœcesi Bituricensi colitur; licet autem hæc dierum, quibus id in duabus illis diœcesibus fit, diversitas Sollerium, dum de illo in Opere nostro ad dictam XIX Augusti diem ageret, dubitare fecerit, an non essent Sancti duo, invicem distincti, Marianus tamen, qui in diœcesi Bituricensi colitur, a Mariano Lemovicensi, uti quæ post de re illa in Opere nostro ad XIX Septembris diem in Prætermissis fuere adducta, suadent, minime est diversus. At vero, an cum postremo isthoc e duobus jam memoratis Marianis unus idemque est Marianus, quem Ferrarius hodie celebrat? Marianus isthic in Kalendario Lemovicensi, e quo eum hagiologus iste, uti ipsemet in Notis docet, accepit, hodie seu XI Octobris die erat signatus; cum hinc autem fuisse aliquando die isthoc in diœcesi Lemovicensi cultus videatur postremusque e duobus jam supra memoratis Marianis, non XI Octobris, sed XIX Augusti die, ut supra docui, ibidem colatur, erit fortassis nonnemo, qui vel idcirco alterum ab altero putet distinctum. Verum quid ni factum esse queat, ut unus idemque Marianus, qui XIX Augusti die in diœcesi Lemovicensi modo colitur, ibidem tamen aliquando cultu, mutatione in hujus tempus, ut nonnumquam fieri in Sanctis colendis solet, inducta, XI Octobris die fuerit gavisus? Utut sit, Ferrarius equidem Marianum, a Mariano, qui XIX Augusti die in diœcesi Lemovicensi modo colitur, distinctum celebrare intendit; Marianum enim, a se memoratum, Autissiodori in S. Germani monasterio monachum sub S. Mamertino seu Mamertio abbate exstitisse diemque extremum in Fontanetensi cœnobio clausisse, in Notis affirmat; hæc autem nec ipse, nec ullus scriptor alius de Mariano, in diœcesi Lemovicensi ad XIX Augusti diem culto, umquam asseruit. At vero (sciscitabere forsan denuo) quis ergo Marianus, quem hodie Ferrarius in territorio Lemovicensi annuntiat? Saussayus quoque hodie ibidem Marianum in Martyrologii sui Gallicani Supplemento signat, eumque, quem Maurinum appellat, sequenti afficit elogio: In agro Lemovicensi monasterio Fontaneti obdormitio sancti Maurini monachi & confessoris. Hic ortu Biturix cælestis patriæ amore monasterium tum percelebre sancti Germani Autissiodorenfis petiit, ubi ab Mammertio abbate sanctissimo paterne susceptus humilitatis & paupertatis colendæ affectu, boves ut pasceret, impetravit, animæ interim observator intensissimus. Cum autem divinæ gratiæ, cujus affluebat donis, etiam invitus & latere cupiens, radiis coruscaret, ad tractum Lemovicensem directus est, ut Fontaneti coalescens cœnobium suis charismatibus locupletaret; ubi dum opera lucis exequitur, beato fine consummatus, Christo vocante, supernam migravit ad gloriam. Ita ille, Ferrarium scilicet, nec inepte, ut mihi equidem apparet, interpretans; cum hic autem XXIX Aprilis die, quo in dicto suo Generali Catalogo S. Marianum confessorem etiam celebrat, Biturigensem hunc exstitisse, monachum sub Mamertino seu Mamertio abbate in S. Germani monasterio Autissiodori egisse ac in Fontanetensi urbi huic vicino pago obiisse, in Annotatis prodat, consectarium fit, ut duos sibi finxerit sanctos Autissiodorenses S. Germani monachos, nomine Marianos, quorum alter, e Bituricensi, in quo natus erat, territorio Autissiodorum profectus, monachum ibidem in S. Germani monasterio induerit ac haud procul ab urbe illa diem extremum clauserit; alter vero, quem hodie memorat, e Bituricensi, in quo pariter nactus fuerit natales, territorio Autissiodorum veniens, inde post e S. Germani cœnobio, cum monachum in hoc aliquamdiu egisset, ad tractum Lemovicensem sese contulerit ibidemque in Fontanetensi monasterio vitam cum morte commutarit. Nec a Ferrario hic abludere videtur Castellanus. Dum enim Marianos duos, quo um alterum die XX Aprilis Autissiodori, alterum, Evahonii in Convallibus, ut supra dixi, sepultum, die XIX Augusti in territorio Bituricensi Martyrologium Romanum hodiernum signat, in Martyrologium suum Universale ex hoc transfert, priorem ex his Fontaneti in territorio Autissiodorensi mortuum, apposita ad marginem Notula, affirmat; postquam autem id fecit, S. Maurinum, quem in dicto suo Martyrologio, attributa illi in subjecto huic Sanctorum Indice Mariani appellatione, hodie celebrat, Fontaneti in territorio Lemovicensi consignat. Verum, ut SS. Mariani Biturigenses duo, quorum alter Autissiodori in S. Germani monasterio monachum induit, ac haud procul ab urbe illa in Fontanetensi monasterio diem extremum clausit, alter e territorio Bituricensi, in quo & vixerat & obierat, ad diœcesim Lemovicensem translatus, Evahonii ibidem jacet sepultus, sunt notissimi, ita Marianus tertius Biturix, seu, ut a Castellano & Saussayo etiam vocatur, Maurinus, qui Autissiodori in S. Germani monasterio monachum egerit, indeque ad tractum Lemovicensem profectus, diem extremum ibidem Fontaneti seu in Fontanetensi cœnobio clauserit, plane est ignotus. Nec notior evadit vel e mox dicto, in quo obierit, cœnobio, nec ex abbatiali ecclesia, nomini ejus in territorio Aginnensi, ut Castellanus ait, inscripta. Cœnobium enim, Fontaneti nomine distinctum, quod in tractu Lemovicensi vel existat vel umquam exstiterit, nusquam memorari invenio; quod autem ad abbatialem, quæ a Sancto seu Maurino seu Mariano vocetur, territorii Aginnensis ecclesiam spectat, abbatiam quidem, S. Maurini nomine insignitam, in diœcesi Aginnensi Gallia Christiana Aucta tom. 2, col. 944 assignat; verum simul martyrem, nomine Maurinum, qui Agenni VII Kal. Decembris martyrium complevit, col. 898 commemorat; cum autem sic habeat, reque etiam ipsa Martyr, nomine Maurinus, diœcesim Aginnensem, uti aliunde constat, fuso pro fide sanguine illustrarit, præfatam abbatiam seu abbatialem ecclesiam a sancto isthoc Martyre potius, quam ab alio quocumque Sancto homonymo, appellari, quisque, ni fallor, nisi contrarium viderit solide probatum, inducet in animum.
Michaël Aquensis, Aquis in provincia Januensi, Petrus Tudertinus, Fulginii, Simon à Cataraxibetta, Julianæ in Sicilia, Bernardinus Marmoreus, apud Aguacatlanum in India Occidentali, Andreas de Loçoya, Guadalfagiaræ in Castella, Mansueta virgo, Laudæ cum Beati titulo referuntur ab Arturo in Mrl. Franciscano, & ultima etiam in Gynæceo. Horum porro fere omnium annuntiationes, sed absque Beati titulo, pariter habentur in trium Ordinum S. Francisci Menologio apud Hueberum, a quo etiam adduntur, Petrus Saliutri, apud Superiores salinas Bosnæ Argentinæ, Philippus Schrettelius, Bambergæ in Franconia, Remigius, de Hevele, Hulstii in Flandria, Veronica Sommarina, Constantia de Ricardis, Barbara Laudensis, Laudæ in Insubria & Adelheidis Schrickin, Treviris ad Mosellam.
Nectarius, Arsacius & Sisinnius patriarchæ Constantinopolitani in Magnis Græcorum Menæis excusis hodie memorantur; præter hosce autem & S. Atticum, Constantinopolitanum itidem patriarcham, de quo hic jam supra, in Ms. Sirmondi Synaxario signatur, etiam qui & ipse patriarcha Constantinopolitanus fuit, Acacius; verum & hic & Arsacius e Sanctorum albo, uti quæ apud nos ante tom. 1 Augusti in Patriarchis Constantinopolitanis adducuntur, evidenter probant, eradendi certo sunt; quod autem ad Nectarium & Sisinnium spectat, de ambobus veluti de Sanctis hic infra sumus acturi.
SS. Patrum, qui synodo æcumenicæ septimæ, Nicææ anno 787 adversus Iconomachos celebratæ, interfuerunt, commemoratio, quam Dominica post XI Octobris (nisi scilicet etiam hæc Dominica forsan sit) proxime sequente agendam, Typicum S. Sabæ & Menæa Græcorum excusa notant, hac ipsa XI Octobris die in Menologio Sirletiano aliisque aliquot Fastis sacris proponitur; verum de singulis synodi illius Patribus, qui locum sibi in Opere nostro vindicant, loco congruo in hoc vel actum jam est vel agetur.
Rodericum Ordinis Cisterciensis novitum, Morerolæ in Hispania, probationis anno nondum expleto, vita functum; Henriquezius, Bucelinus & Chalemotus hodie commemorant, simulque etiam Beati titulo, quod & Sigismundus Alberti in expanso Sanctorum Ordinis Cist. Catalogo facit, insigniunt; verum de publico quo gaudeat, cultu silent, nihilque alibi, quo hunc probare vel utcumque sit natum, invenire quivi.
Roricum seu Roricium, Uzeticensem in Gallia Narbonensi episcopum, Saussayus in alphabetico, quem Martyrologio suo Gallicano a pag. 1233 subnectit, Sanctorum, Beatorum ac Poirum, historiis ac natalibus propriis carentium, Catalogo cum Beati titulo recenset, eique XI Octobris diem, S. Firmini, quem is in sedem Uzeticensem successorem nactus est, natalem adscribit; verum etsi quidem de Rorico seu Roricio, cujus dies natalis prorsus ignoratur, hac ipsa, qua de S. Firmino agimus, hodierna die tractari opportunissime posse videatur, id tamen quamvis etiam de Sanctitate ejus haud dubitemus, faciendum haud duximus; quod nec Roricium nominis sui in Fastis antiquis seu classicis inscriptione, quæ pro cultu ecclesiastico solet haberi, usquam condecoratum, nec alia cultus hujusmodi, quo vel modo gaudeat vel aliquando fuerit gavisus, argumenta inveniamus.
S. Eustachium martyrem in Syria hoc die consignat Centulense apud Sollerium Usuardi Auctarium. Is Sanctus cum S. Eustachio seu Eusttathio presbytero, qui ad XII Octobris diem in Lucensi & Corbeiensi apud Florentinium Hieronymianis apographis Ægypto, in Epternacensi vero apud eumdem Florentinium Hieronymiano apographo, plerisque Martyrologis aliis ac inprimis Usuardo consentientibus, Syriæ adscribitur, unus idemque videtur; martyrne autem, an confessor, uti ab aliis vocatur, exstiterit, dispiciendum erit ad dictum, quo & cum postremo isthoc titulo in Martyrologio Romano hodierno memoratur, diem XII Octobris.
S. Venantii abbatis & conf. depositio a Rabano & Notkero, translatio vero a Florarii nostri Ms. auctore Turonis hodie signatur. Maurolycus ac nonnulla Hieronymiana apographa nonnullaque item Usuardina apud Sollerium Auctaria Venantii dumtaxat, nulla omnino seu depositionis, pro qua diem emortualem Castellanus ponit, seu translationis mentione facta, meminere; anne autem Florario nostro, an contra Rabano & Notkero, quibus etiam apud Sollerium Centulense Usuardi itemque apud nos ante tom. 2 Mart. Flori ad Bedam Auctarium consentit, standum hic sit, examinari poterit ad diem, quo de Sancto illo abbate cum Mrl. Romano hodierno sumus acturi, XIII Octobris.
S. Burchardus, Herbipolensis episcopus, hodie memoratur in Orationali Hieronymi de Villa Vitis, quod panis quotidianus inscribitur. Nos de Sancto illo cum Martyrologio Romano hodierno sumus acturi ad diem XIV Octobris.
Zutphaniæ, in regionis hujus urbe & provincia, quiescebat olim ac festo colebatur corpus S. Justi pueri, nati Autissiodori, sed putatur id post periisse per Calvinistas, capite ejus excepto, quod Antverpiæ apud urbis ejusdem sanctimoniales Annuntiatas servatur. Ita hodie verbis gallicis in Hagiologio Belgico Willotus, loquens, ni fallor, de S. Justo puero novenni & martyre, qui Bellovaci (opus nostrum ad 1 Augusti de S.Justino puero martyre num. 14 & tribus seqq. videsis) solenniter colitur atque hac ipsa die absque nomine & palæstra in Florario nostro Ms. signatur; cum autem sic habeat, anne quod verbis datis de S. Justi pueri, a sese hic memorati, reliquiis Willotus affirmat, veritati consonet, examinari poterit ad diem, quo de S. Justo puero M., Bellovaci culto, cum Usuardo & Martyrologio Romano hodierno sumus acturi, XVIII Octobris.
Ipso die passio sancti Eliphii Martyris, nec non fratris ejus Eucharii episcopi, & sororum eorumdem Libariæ & Susannæ. Ita hodie in Martyrologio suo Gallicano Saussayus; verum, cum S. Eliphius, uti in hujus apud Surium Historia traditur, Decimo septimo Calendas Novembris seu XVI Octobris die sit passus diesque, quibus Eucharius, Libaria & Susanna (neque enim omnes tres uno eodemque die passos reor) subierint martyrium, e nullo prorsus probatæ fidei documento innotescant, ut quid horum omnium & Eliphii passionem laudatus Martyrologus hodie consignat? Rationem equidem, ob quam id faciat, haud satis assequor; ast, qualiscumque hæc sit, nos de S. Libaria & Susanna (sed de posteriori isthac ob cultum incertum inter Prætermissos tantum) jam egimus ad diem, quo prior seu Libaria cultu ecclesiastico gaudet, VIII Octob., quod autem ad SS. Eliphium & Eucharium spectat, de priori e doubus hisce Sanctis sumus acturi ad diem, quo passus fertur ac colitur, XVI Octobris;
de posteriori vero seu S. Euchario ad diem, quo pariter colitur, XXVII Octobris.
S. Judoci confessoris translatio signatur hac die in Florario nostro Ms. Agitur haud dubie de S. Judoco Pontivensi, qui Martyrologio Romano hodierno inscribitur ad diem, quo propterea de illo sumus acturi, XIII Dec.
S. Theophanes conf., qui metropolita Nicænus, hymnographus & monachus fuit, hodie in variis Moscorum seu Ruthenorum Fastis sacris ac inprimis in Figurata eorum, quæ Operis nostri tom. 1 Maii præfigitur, Ephemeride signatur; etsi autem hodie pariter in excusis Græcorum Menæis, in Menologio Sirletiano, indeque acceptus in generali etiam Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo a Ferrario, & in Usuardo Molani, anno 1583 Antverpiæ vulgato, memoretur, nos tamen, ut Papebrochius hodie ad dictam Ephemeridem jam monuit, de Sancto illo ejusque fratre S. Theodore Grapto, quorum Acta indistincta habentur, dumtaxat sumus acturi ad diem, quo ambo simul & commemorantur a Græcis & Martyrologio Romano hodierno exstant inscripti, XXVII Decembris

DE S. ERACLIO SEU HERACLIO M.
ANTIOCHIÆ.
EX HIERONYMIANIS BEDÆQUE ET USUARDI AUCTARIIS.

Sec. incerto.

[Commentarius]

Heraclius seu Eraclius Martyr Antiochiæ (S.)

AUCTORE C. B.

In omnibus prorsus apud Florentinium Hieronymianis apographis majoribus seu non contractis S. Eraclius seu Heraclius, [Heraclius in omnibus fere Fastis sacris hic memoratis Antiochiæ signatur;] aut, ut etiam scribitur, Eracleus Antiochiæ hodie signatur, idemque in aliquot tam Bedæ apud nos ante tom. 2 Martii, quam Usuardi apud Sollerium Auctariis etiam fit. Hisce porro, quod ad Hieronymianorum classem accedit Spicilegioque a Dacherio insertum exstat, Martyrologium Gellonense binaque itidem apud Sollerium Hieronymiana breviora seu contracta, Labbeanum videlicet & Richenoviense, jungenda etiam sunt; verum, etsi sic habeat, haud tamen ad amussim & hæc & illud cum laudatis Hieronymianis majoribus Bedæque & Usuardi Auctariis consentiunt.

[2] Quod enim e duobus jam dictis Hieronymianis contractis postremo nominatur loco, [ast in qua nominis hujus urbe & quandonam sit passus, est incertum.] id Martyrem hic propositum mendose seu ex errore, verosimillime ea, quam ad diem præced. in SS. Eusebio, Eraclio horumque in martyrio Sociis num. 2 exposui, ratione admisso, non Eraclii seu Heraclii, sed Eradii nomine distinguit; quod autem ad primum e duobus nominatis Hieronymianis contractis spectat, id S. Heraclium seu Eraclium, non assignata, quam nactus fuerit, palæstra, annuntiat, idemque, quod mox laudavi, Gellonense Martyrologium etiam facit. Verum nec sic alterutrum, ut nemo non fatebitur, in assignanda S. Heraclii palæstra cum laudatis Hieronymianis apographis Bedæque & Usuardi Auctariis pugnat; cum autem res ita habeat, non est sane, cur hisce, quæ, ut jam docui, S. Heraclium Antiochiæ unanimi consensu signant, standum hac in re haud sit. Ex eo interim, quod ne minimam quidem Antiochiæ, quam memorant, notitiam adjungant, pluresque nominis hujus urbes apud geographos scriptoresque alios inveniantur, manet adhuc, in quanam ex hisce Sanctus pro fide occubuerit, incertum ac dubium. Nec quidquam suppetit, unde res certa reddatur; quemadmodum autem, uti inde consequitur, haud sat prope & accurate martyrii, ab Heraclio tolerati, palæstra, ita nec ullo prorsus modo seu seculum seu epocha, quod universa, quæ de Sancto loquuntur, documenta nullam plane notam chronicam præferant, determinari potest, estque proinde, non tantum quo anno, verum etiam quo seculo Heraclius subierit martyrium, pariter incertum; ut, cum nec alia, quæ ad Sanctum spectent, alicunde innotescant, plura de eo hic dicenda haud supersint.

DE SS. ANASTASIO SEU ATHANASIO PRESBYTERO, AMPODO, PLACIDO, FAUSTO, JANUARIO, MARTIALE, MARCELLO ET JUVINIANO MARTT. VEROSIMILLIME SICULIS.
EX HIERONYMIANIS ET ALIIS FASTIS SACRIS.

SEC. INCERTO.

[Commentarius]

Anastasius seu Athanasius presb., Mart. verosimillime Siculus (S.)
Ampodus, Mart. verosimillime Siculus (S.)
Placidus, Mart. verosimillime Siculus (S.)
Faustus, Mart. verosimillime Siculus (S.)
Januarius, Mart. verosimillime Siculus (S.)
Martialis, Mart. verosimillime Siculus (S.)
Marcellus, Mart. verosimillime Siculus (S.)
Juvinianus Mart. verosimillime Siculus (S.)

AUCTORE C. B.

Lucense apud Florentinium Hieronymianum apographum non contractum hodie sic habet: [Martyres, e Lucensi Hieronymiano apographo hic propositi, ad quoram,] In Acervo Siciliæ sancti Tanasi presbyteri, Ampodi, Placidi, Fausti, Januarii, Martialis, Marcelli; hisce autem septem sanctis Martyribus etiam octavus, qui Juvinianus fuerit vocatus, in Corbeiensi, quod apud eumdem Florentinium itemque apud Dacherium tom. 2 Spicil. editionis anni 1723 exstat, Hieronymiano apographo pariter non contracto, ac, ut Dacherius ait, vetustissimo adjungitur, idque recte fieri seu Juvinianum ad jam nunc relatam Martyrum classem vere spectare, induco in animum, quod, dum duo Hieronymiana apographa quamdam martyrum classem memorant, nec tamen in horum numero conveniunt, tunc standum, nisi quid forsan suadeat contrarium, apographo potius sit, quod plures, quam altero, quod pauciores martyres classi isti attribuit. Ita autumo non tantum, quod Hieronymianorum notitia, a Gregorio Magno verbis, quæ Sollerius in sua ad Usuardum Præfatione num. 22 recenset, suppeditata, annuntiationibus, majori Sanctorum numero constantibus, utcumque suffragetur, verum etiam ac vel maxime ex eo quod librarii, qui Hieronymiana antiqua aliosve generis alterius codices vetustos transcripsere, unius alteriusve seu nominis seu vocabuli omissione frequentissime, additione autem rarissime, ab exemplaribus sibi prælucentibus, uti quisque, qui hæc cum transumptis contulerit, facile deprehendet, per incuriam seu oscitantiam deflexerint. Juvinianus quidem, uti in Lucensi apud Florentinium Hieronymiano apographo, ita etiam in Gellonensi, quod apud Dacherium Spicil. tom. mox dicto exstat Hieronymianumque fere etiam est, Martyrologio, imo & in vetustissimo Antverpiensi apud laudatum Florentinium Hieronymiano apographo majori seu non contracto hodie omittitur; ast quid tum?

[2] Ibidem in hoc non unum, uti ex infra dicendis patescet, [uti ex hic allegatis apparet, classem,] mendum cubat; quod autem ad Martyrologium Gellonense spectat, non raro fit, ut in hoc non unus tantum, sed plures etiam e Sanctis, qui in Hieronymianis apographis non contractis occurrunt, prætereantur. Nec est, cur præterea hic opponas, tam universa apud Marteneum & Sollerium Hieronymiana apographa contracta, quam Usuardina aliquot, quæ una cum Martyrologio Romano hodierno hodie pariter Martyrum classem hic propositam recolunt, apud eumdem Sollerium Auctaria Juvinianum in hac non recensere. Illa enim aliquos etiam ex ipsismet septem jam supra e Lucensi Hieronymiano apographo memoratis Martyribus omittunt. Nec id tantum Martyrologium Romanum hodiernum duoque e jam laudatis Usuardinis apud Sollerium Auctariis, Greveni nempe & editionis Lubeco-Coloniensis, pariter faciunt, verum etiam tribus quatuorve, quos tantummodo nominant, Martyribus socios aliquot fuisse adjunctos, non obscure produnt, cumque horum numerum non determinent, minime nos cogunt, ut e septem dumtaxat sanctis Athletis constitisse, de qua hic agimus, martyrum classem, credamus. Quare, cum hoc aliaque, ob quæ excludendus ex hac videri forsan Juvinianus queat, sic, ut jam dixi, habeant, non est sane, cur is septem supra memoratis Martyribus, quos Lucense Hieronymianum apographum hodie celebrat, haud adjungatur.

[3] [Genesio interim ex hac ob rationes] Atque hæc quidem, ni fallor, lectori, ut suum hac de re judicium ferre queat, jam sufficient; verum, cum Martyrologium Romanum hodiernum habeat Passio sanctorum Anastasii presbyteri, Placidi, Genesii & Sociorum, Martyrumque adeo, quam his verbis celebrat, classi hic propositæ Genesium adjungat, indagandum modo etiam hic est, an hic vere ad illam pariter spectet, seu an præter supra memoratos SS. Anastasii & Placidi in martyrio socios socius alius, nomine Genesius, sit admittendus. Etiamsi universa non modo Hieronymiana tam contracta quam non contracta apud Florentinium, Dacherium, Marteneum & Sollerium apographa, verum etiam hagiologia & Kalendaria antiqua tum Mss., tum excusa, quæ magno numero penes nos exstant, studiosissime evolverim, nusquam tamen in iis hodie Genesium vel solum, vel cum ullo e Martyribus supra memoratis conjunctum inveni; cum autem sic habeat, Martyrem, nomine Genesium, exstitisse horum in martyrio socium, non reor. Cum duobus quidem ex iisdem Martyribus in Usuardo Lubeco-Coloniensi, cum tribus vero etiam in Greveniano Genesius hodie annuntiatur; verum binæ hæ annuntiationes additamenta ad Usuardum, uti in hoc per Sollerium illustrato videre licet, dumtaxat existunt, cumque Usuardus Lubeco-Coloniensis anno 1490, Grevenianus autem anno 1515 antiquior haud sit, recentiores certe ambo sunt, quam ut sola eorum auctoritate Martyrem, nomine Genesium, qui cum Martyribus supra memoratis passus sit, putem admittendum. Nec, ut secus sentiam, me hic vel Davila vel Baronius movet.

[4] Etsi enim prior Villæ-novæ in regno Murciæ apud RR. PP. Franciscanos S. Genesii corpus asservari, [in medium hic adductas] in Theatro ecclesiastico Hispaniæ tom. 1 pag. 299 affirmet, anne tamen de Genesio, qui cum SS. Anastasio & Placido passus sit, an contra de altero homonymo (plures enim nominis illius exstitere Sancti) loquatur, nullatenus indicat, fierique potest, ut S. Genesii corpus, quod jam nominato in Hispania loco asservari ait, sit Martyris e Catacumbis Romanis extracti indeque, imposito ei pro arbitrio Genesii nomine, in Hispaniam translati; quod autem ad Baronium spectat, hic quidem pro Anastasio sociisque Martyribus, in Martyrologio Romano hodierno hodie signatis, ac proin & pro Genesio vetera Mss., quorum antea meminisse se ait, in suis in Martyrologium istud Notis citat; verum nec locum, quo, quæ laudat, veterum Mss. antea adhuc meminerit, assignat, nec quæ qualiave hæc sint, edicit; ut enimvero, cum mihi plane ignota illa sint, facere haudquaquam possint, ut Martyribus, de quibus hic nobis sermo, Genesium accenseam. Neque eo etiam me impellat Rodericus Dacunha, Ulyssiponensis archiëpiscopus; etsi enim hic martyrem quempiam, nomine Genesium, qui martyrio in Lusitania, ubi non paucas, ut ait, ædes sacras nomini suo dedicatas habet, coronatus sit, in ecclesiastica Ulyssiponensis ecclesiæ Historia part. 1, cap. 12 proferat in medium, eum tamen, qui aliunde mihi satis notus haud est, Ulyssiponensem facit episcopum; quod cum nemo de Martyrologii Romani hodierni Genesio somniarit umquam, non est sane, cur hic esse putetur Genesius, a Dacunha adductus. Contrarium quidem hic scriptor contendit; verum hac in re assentiendum illi haud est. Genesius enim, qui hodie in Martyrologio Romano hodierno comparet, cum pluribus in hoc, quibuscum passus sit, Sociis ac nominatim cum SS. Anastasio & Placido conjungitur; etsi autem Dacunha Genesium, quem memorat, cum pluribus quoque sociis ac nominatim cum SS. Anastasio & Placido pariter conjungat, hosce tamen vere cum illo pro fide occubuisse, haud recte probat.

[5] Hunc enim in finem Flavii Lucii Dextri Chronicon, [excluso,] in quo Anastasius, Placidus, Genesius & eorum socii illustre simul sub Juliano subiisse martyrium ad annum 353 dicuntur, dumtaxat allegat; cum autem Chronicon illud, non a Dextro, qui sec. V floruit, contextum, sed, quemadmodum infra pluribus docebo, ab Hieronymo de la Higuera, qui demum sec. proxime elapso exstitit in vivis, fuerit confictum, enimvero rem illam, quæ, si vera foret, pluribus ante Higueræ ætatem seculis gesta fuisset, solo illo Fictitio chronico a Dacunha recte probari nemo prudens admittet. Jam vero, cum sic habeat ac proin Genesius, quem in Lusitania pro Christo sanguinem fudisse, Dacunha ait, neque cum SS. Anastasio & Placido ac eorum sociis passus, neque adeo unus idemque cum Martyrologii Romani hodierni Genesio sit putandus, exigere, quæ supra adduxi, pergunt, ut hunc ad Martyrum, de qua hic agimus, classem non spectare seu quod eodem recidit, SS. Anastasio & Placido ac eorum sociis non adjungendum, credamus. Pro Nigasio, qui supra relatæ Martyrologii Romani hodierni annuntiationi tam in hoc, quam in Usuardo Lubeco-Coloniensi & Greveniano præmittitur, Negesium primo ac deinde Genesium perperam scriptum fuisse, hocque postremum nomen post per repetitionem, imperite a librario factam, in Martyrum, de qua hic agimus, classem irrepsisse, Castellanus hodie in Martyrologio suo universali adjecta ad marginem notula insinuat; verum sive illa sive alia quacumque ratione factum id sit, Genesium equidem, qui nusquam, ut jam monui, in Hieronymianis apographis reperitur, ad dictam, quæ indubie ex hisce in Martyrologium Romanum hodiernum fuit illata, Martyrum classem spectare seu Martyribus supra memoratis jungendum, haudquaquam verosimile apparet; cum autem sic habeat, eum ego e supra huc transcripta Martyrologii Romani hodierni annuntiatione expungendum, cum Castellano mox laudato opinor.

[6] [contraque in eadem Anastasio seu Athanasio, quod, etiamsi] Verum Tharaci & Probi nomina, quæ jam fuerant relata, Anastasii presbyteri vocabulis corrupte expressa, in eadem annuntiatione perperam pariter repeti, ac proin Anastasium ad Hieronymianorum hic propositam Martyrum classem non spectare seu Martyribus supra nominatis annumerari haud posse, laudatus Martyrologus per Notulam mox citatam etiam insinuat; ei autem hac in re assentiri haud queo. Etsi enim haud difficulter forsan factum esse queat, ut librarius in exemplari, quod describebat, nomen Probi, quasi breviatum presbyteri, acceperit, itaque etiam transcripserit, tantum tamen inter Tharaci & Anastasii nomina est discrimen, ut non nisi ægerrime hoc postremum pro primo exaraturus fuisse videatur. Adhæc Anastasius in omnibus fere Hieronymianis apographis, in quorum tamen nonnullis Athanasius aut etiam, initiali posterioris hujus nominis litera per librarii incuriam omissa, Tanasius seu Tanasus vocatur, hodie cum presbyteri titulo annuntiatur. Quapropter, quemadmodum Genesium, quod in nullis prosus Hieronymianis apographis reperiatur, ad Hieronymianorum, de qua nos hic cum Martyrologio Romano hodierno, Martyrum classem non spectare ac proin ex hoc eradendum, ita vel ob solam rationem contrariam ad eamdem Martyrum Hieronymianorum classem Anastasium seu Athanasium, qui præterea in Usuardinis aliquot apud Sollerium Auctariis, itemque in S. Cyriaci, Vaticana, Barberiniana, Tornacensi & Atrebatensi apud nos ante tom. 2 Martii ad Bedam Additionibus, utut in duabus harum posterioribus titulo illi, non presbyteri, sed episcopi, perperam tributo, hodie etiam commemoratur, spectare ac proin ex supra relata Martyrologii Romani hodierni annuntiatione non expungendum, sed contra tam in hac, quam in Hieronymianis, in quibus memoratur, apographis relinquendum, apparet indubitatum.

[7] Anastasius quidem seu Athanasius in vetustissimo Antverpiensi seu Epternacensi apud Florentinium Hieronymiano non contracto apographo hodie non comparet; [in Epternacensi Hieronymiano apographo, hic, uti ostenditur,] verum in omnibus prorsus aliis apud eumdem Florentinium & Dacherium Hieronymianis apographis pariter non contractis, imo & in ipsis apud Marteneum & Sollerium contractis fere etiam omnibus, utpote in horum solo, quod Marteneus exhibet, Morbacensi præteritus, hodie signatur; potius autem tot Hieronymianis sese inter consentientibus apographis, quam unico (neque enim, quod dixi, Morbacense, utpote tantummodo contractum, magnopere hic curandum) Epternacensi seu Anverpiensi est standum, maxime cum mendosum id hic existat, solaque librarii incuria, ut Anastasium seu Athanasium non complectatur, sit factum, uti apparet ex iis, quæ jam nunc, vitiosa primum, in qua hunc omittit, annuntiatione huc transcripta, subjungam. Sequentibus hæc apud Florentinium constat verbis: In Anazobori (in Anazarbo scriptum oportuit) Ciliciæ natalis Taraci, Probi & Andronici presbyteri, Ampodi, Placidi, fausti, Januarii, Martialis, Marcelli. Ita, quod dixi, Epternacense seu Antverpienses Hieronymianum apographum; cum autem presbyteri titulo Andronicum afficiat huicque in martyrio Ampodum aliosque, quos post hunc in annuntiatione jam data recenset, socios adjungat, & tamen Andronicus, uti ex ejus Tarachique & Probi sinceris ac selectis, quæ infra sumus daturi, Actis palam est, nec presbyter exstiterit, nec in martyrio, quos ei, ut dixi, laudatum Hieronymianum apographum adjungit, socios habuerit, mendosum enimvero id, & quidem non uno ex capite, hic esse, unusquisque fateatur, necesse est.

[8] Jam vero, cum sic habeat, quid si librarius, qui Epternacense seu Antverpiense Hieronymianum exaravit, [mendoso,] emendatius hujus exemplar, in quo hodie concepta hisce vel haud multum absimilibus verbis, In Anazarbo Ciliciæ natalis Taraci, Probi & Andronici & alibi seu, ut vere pleraque habent Hieronymiana apographa, In Acervo seu Acerno Siciliæ Anastasii presbyteri, Ampodi, Placidi, Fausti, Januarii, Marcialis, Marcelli, annuntiatio legebatur, præ oculis habuerit, hancque, sed & nomine Anastasii, & vocibus in Acervo seu Acerno Siciliæ, palæstram, quam is una cum sociis sibi adjunctis nactus sit, exprimentibus, per incuriam seu oscitantiam omissis, transcripserit? Rem sane ita vere factam, si non certum, verosimile saltem vel ex eo apparet, quod, cum sic facta adstruitur, commode intelligatur, qui, Andronicum & presbyterum & SS. Ampodi aliorumque, cum hoc passorum, exstitisse in martyrio socium, supra huc transcripta, quam laudatum Epternacense seu Antverpiense Hieronymianum apographum suppeditat, annuntiatio perperam seu per errorem, ut vidimus, prodat. At vero reliqua modo etiam, quæ pro Anastasio seu Athanasio rejiciendo vel utcumque faciunt, confutemus, quo ita hunc, utut in Epternacensi Hieronymiano apographo omissum, esse tamen vel idcirco, quod in plerisque aliis Hieronymianis memoretur, in Martyrum, de qua nos hic, classe retinendum, luculentius patescat.

[9] Hieronymiana illa in Acervo Siciliæ, pro quarum vocum media apud Dacherium tam in vetustissimo Hieronymiano apographo supra laudato, [omittatur, in plerisque tamen Hieronymianis aliis memoretur, nec ex hisce,] quam in Additionibus ad Wandelbertum, Acerno exaratur, Martyres nostros collocant; cum autem nullus Siciliæ locus, qui vel Acervus vel Acernus vocetur, apud insulæ istius chorographos inveniatur, dubitari non immerito potest, an laudata Hieronymiana apographa locum, quo S. Anastasium seu Athanasium ejusque in martyrio socios hodie signant, mendose haud exprimant, ac proin an & in Anastasio seu Athanasio annuntiando pariter haud errent. Ita adhuc qui hunc e Martyrologio Romano seu e Martyrum, de qua hic agimus, classe expunctum volent, forsan arguent. Ac Georgius quidem non modo de re, quam jam memoravi, dubitat, verum etiam, in Ottoboniano suo, quod ad Hieronymianorum classem pertinere ait, Martyrologio corruptissime in Acervo Siciliæ natalis sancti Tanasi presbyteri, Placidi & Fausti pro in Anazarbo Ciliciæ natalis sancti Taraci presbyteri, Andronici & Probi hodie legi, in suis in Martyrologium Adonianum adnotationibus pro certo affirmat; idcirco autem id, ni fallor, facit, quod, quamvis tres martyres Tarachus, Probus & Andronicus, quorum primum hic perperam, uti ex eorum infra dandis Actis nemo non statuet, presbyteri titulo exornat, in Epternacensi seu Antverpiensi Hieronymiano apographo hodie memorentur, hodie tamen in Ottoboniano, quod laudat, Martyrologio prætereantur martyriumque Anazarbi in Cilicia, uti in tribus illis sanctis martyribus infra sumus dicturi, consummarint.

[10] [eo etiam, quo Georgio placuit, modo] Verum, cum Tarachus, Probus & Andronicus die XIII Maii, uti mox ipsemet Georgius in dictis suis adnotationibus subjungit, signati in eodem Ottoboniano Martyrologio jam fuissent, quid mirum, in hoc illos hodie iterum haud commemorari? Tres quidem isti martyres, qui, ut mox iterum monui, in Epternacensi seu Antverpiensi Hieronymiano apographo hodie celebrantur, signati nihilominus in hoc ad XIII Maii diem pariter jam fuerant; verum quid ni factum esse queat, ut, qui Ottobonianum Martyrologium exaravit, Antverpiense hic sibi non sequendum seu Tarachum, Probum & Andronicum, jam antea a se celebratos, hodie non repetendos, sed alios abs hisce distinctos martyres commemorandos existimarit? Certe ita qui duo alia Hieronymiana apographa, Lucense nimirum, quod Florentinius, & Corbeiense, quod & hic & Dacherius, vetustissimum illud vocans, exhibent, scripserunt, sibi faciendum duxere, reque etiam ipsa (neque enim ab iis pro Taracho, Probo & Andronico Anastasium seu Athanasium, aut etiam, ut in Lucensi scribitur, Tanasum, Ampodum, aliosque, quos hisce adjungunt, quinque aut sex socios mendose seu per errorem memorari quis facile dixerit) fecere; cum autem sic habeat Taracusque proinde, Probus & Andronicus Anastasio seu Athanasio hujusque in martyrio Sociis, quos & duo illa Hieronymiana apographa & Ottobonianum, quod Georgius laudat, Martyrologium hodie memorant, substituendi non sint, haud satis etiam perspicio, cur pro in Acervo seu Acerno Siciliæ, ubi hæc illos collocant, necessario in Anazarbo Ciliciæ sit reponendum.

[11] Ciliciæ quidem & Siciliæ nomina similia adeo sunt, ut haud difficulter immutari ac confundi potuerint; [haud immutandis,] verum, id re etiam ipsa factum non probatur, & quo minus factum credamus, impedit intercedens inter Acervi seu Acerni & Anazarbi vocabula discrimen, quod tantum est, ut nemo facile primum pro posteriori scripturus fuisse videatur. Nec est, cur hic iterum vetustissimum Epternacense seu Antverpiense, quod a Florentinio producitur, Hieronymianum apographum objicias. Etsi enim hoc, non tantum Tarachum, Probum & Andronicum, verum etiam Ampodum aliosque in Ottoboniano reliquisque proxime laudatis Hieronymianis apographis memoratos Martyres Anazarbi in Cilicia statuat, in ipsamet tamen, qua id facit, annuntiatione errore non uno, ut jam supra ostendi, laborat, estque adeo rei, de qua hic sermo, definiendæ ineptum, seu, ut clarus loquar, facere non potest, ut vocibus in Acervo seu Acerno Siciliæ, quibus S. Anastasii seu Athanasii hujusque in martyrio sociorum palæstra in plerisque Hieronymianis apographis exprimitur, voces in Anazarbo Ciliciæ substituendæ credantur. Et vero hasce illis nec debere, nec posse substitui, Richenoviense apud Sollerium Hieronymianum apographum contractum sequenti isthac, quam hodie suppeditat, annuntiatione Antiochia Eradii. Alibi Tarachi, Probi & Andronici; & in alio loco Tanasii presbyteri, Ampodi, Placidi, Fausti, Januarii, Marcialis & Marcelli argumento est haud invalido.

[12] Etenim, cum sic Taracus, Probus & Andronicus, [seu corrigendis,] qui certo, uti in his ipsis infra docebimus, Anazarbi in Cilicia subiere martyrium, alio loco, quam Anastasius hujusque in martyrio socii, passi luculentissime tradantur, consectarium fit, ut hi Anazarbi in Cilicia martyrio coronati haud fuerint, utque proinde vocibus in Acervo seu Acerno Siciliæ, palæstram, quam nacti in plerisque aliis Hieronymianis asseruntur, exprimentibus, voces in Anazarbo Ciliciæ nec debeant, nec possint substitui; etsi autem contractum illud Hieronymianum apographum sola sua auctoritate rem omnino certam reddere natum haud sit, eam tamen, maxime si aliorum, huc quoque spectantium, quæ supra allegavi, ratio etiam habeatur, vero efficit simillimam. Ast, quamvis sic habeat, verosimillimeque adeo pro in Acervo seu Acerno Siciliæ, ubi S. Athanasii seu Anastasii hujusque in martyrio sociorum palæstra ab Hieronymianis apographis supra laudatis statuitur, reponendum in Anazarbo Ciliciæ haud sit, merito tamen, ut jam dictum, in dubium, anne in hisce media e vocibus in Acervo seu Acerno Siciliæ mendose exarata non sit revocari potest. Ita omnino vel ex eo, quod vere nullus in Sicilia locus, nomine Acervus seu Acernus, apud insulæ illius chorographos, ut, diligentissima facta indagine, comperi, inveniatur, est fatendum. Verum quid tum? Nec, etsi etiam, vocabulum, quo S. Anastasii sociorumque palæstra in dictis Hieronymianis apographis exprimitur, perperam exarari, certum omnino foret atque indubitatum, merito inde, esse illum ex hisce eradendum, posset concludi.

[13] Quamvis enim haud raro aliorum etiam Martyrum palæstræ in Hieronymianis apographis mendose exarentur, ac inprimis SS. Tarachi, Probi & Andronici palæstra in Epternacensi seu Antverpiensi sæpissime jam laudato apographo corrupte per In Anazobori Ciliciæ (in Anazarbo enim fuerat scribendum) exprimatur, [debeat eradi, retento, Juvinianus etiam spectat,] nemo tamen, idcirco vel martyres illos ex Hieronymianis, in quibus reperiuntur, apographis, vel Tarachum, Probum & Andronicum ex Antverpiensi dixerit expungendos. Adhæc cum tam Placidum, Ampodum, Faustum, Januarium, Martialem & Marcellum, quam S. Anastasium dicta Hieronymiana apographa in Acervo seu Acerno Siciliæ signent, consequens foret, ut, si ex hisce ob palæstram perperam expressam Anastasius deberet expungi, ex iisdem etiam, quod nemo admiserit, eamdem ob causam Placidus ejusque jam enumerati in martyrio Socii deberent eradi; cum hæc autem sic habeant, Anastasius certe seu Athanasius ex Hieronymianis, in quibus memoratur, apographis eradendus ob rationem postremo hic adductam non est, cumque id, uti cuique e jam dictis pronum erit colligere, nec ob alia supra allegata fieri sit necesse, fixum atque inconcussum, quod num. 6 statui, manet, videlicet Anastasium seu Athanasium ad Hieronymianorum, de qua hic agimus, classem spectare ac proin ex hodierno, contra ac Castellanus supra laudatus insinuat, Martyrologio Romano seu ex hujus num. 3 huc transcripta, quæ indubie ex Hieronymianis apographis primitus manavit, annuntiatione non expungendum, sed contra non minus in hac quam in illis retinendum. Porro, quemadmodum Martyrologium Romanum recte hodie, uti e jam dictis liquet, Anastasium seu Athanasium celebrat, ita eumdem, quod locus, quo & ipse & ejus socii, Placidus videlicet, Ampodus, Faustus, Januarius, Martialis, Marcellus ac denique, qui ad horum etiam, ut supra docui, classem spectat, Juvinianus, in Sicilia e dicendis passi sunt, nec ex insulæ hujus chorographis, ut jam insinuatum, nec aliunde innotescat, recte etiam absque ulla, quam nactus sit, palæstræ, quod etiam a Maurolyco ac in Binis supra laudatis Usuardinis apud Sollerium Auctariis fit, mentione annuntiat.

[14] [nequaquam, ut Higuera in Dextro & Juliano a se confictis,] Verum, cum sic ille ac socii, quos in martyrio habuit, nulli certo affigantur loco, hinc, qui sub ementitis Dextri, Luitprandi, Hauberti, Helecæ aliorumque antiquorum nominibus pseudo-chronica spuriaque itidem sub falso Juliani nomine Adversaria sec. proxime elapso confinxit, Hieronymus de la Higuera, in omnem quibuscumque Sanctis, vel eatenus incognitis vel aliunde arcessitis, patriam suam ditandi occasionem intentus, S. Anastasium ejusque socios in Hispaniam traxit, ita tamen ut alio illos regionis hujus loco in Dextri Chronico, alio in Juliani Adversariis, verosimillime ut ita minus facile, & hæc & illud ex unius ejusdemque impostoris calamo profluxisse, appareret, consignarit. Hinc plerique, qui Dextri Pseudo-Chronico fictitiisque Juliani Adversariis, veluti probatæ fidei documentis, sub initium, quisquiliarum illarum suppositione nondum detecta, innixi, S. Anastasium ejusque Socios in Hispania passos, credidere, Martyres hosce ibidem Mantuæ Carpetanorum signarunt, quod Dextro potius, qui illos hoc loco, quam Juliano, qui Rutinii in Celtiberia eosdem collocat, adhærendum putarent. Nec id, qui Dextri Chronicon, ab Higuera, ut jam monui, confictum, commentario illustravit, Bivarius fecisse in hoc contentus, insigne præterea ac prolixum S. Anastasio ejusque in martyrio sociis elogium, e propriis, ut aiunt, vetustatis schedis depromtum, contexuit, sanctos illos Martyres iterum Hispaniæ dissertissime adscribens.

[15] Verum, cum is scriptor supposititium Flavii Lucii Dextri Chronicon pro genuino hujus fœtu miranda simul & improbanda in viro erudito facilitate habuerit, [Bivariusque in elogio, Martyribus nostris a se concinnato, docent, in Hispania,] eum adhuc facilius, vel sic patriæ suæ (natales enim, ut titulus, Comment. mox laudato præfixus, docet, Mantuæ Carpetanorum erat nactus) utcumque favendi studio abreptum, recentiores dumtaxat ac spurias schedas, in quibus S. Anastasii ejusque Sociorum martyrium Mantuæ Carpetanorum signari cernebat, pro vetustis fidei optimæ documentis accepisse, quis non suspicetur? Adhæc, cum ipsemet Bivarius, SS. Anastasii ejusque Sociorum Acta periisse, in Comment. supra laudato pag. 383 queratur ac nihilominus Martyrum illorum vitæ institutum, sanguinis, qua sese attigerint, propinquitatem, solum natale, studia, virtutes, martyrii, quod in Hispania tolerarint, occasionem, modum, palæstram aliaque, quæ id vel comitata vel subsecuta sint, enucleate exponat, quam maxime verendum vel idcirco est, ne quæ in elogio illo, pro quo nec traditionem allegat, memoriæ prodit, universa fere e sola comminiscendi licentia sint primitus profecta. Cum sic autem res habeat, enimvero, ut S. Anastasium & Placidum horumque in martyrio socios mortem in Hispania pro Christo oppetiisse credamus, elogio hujusmodi non magis, quam vel Dextri Pseudo-Chronico, vel spuriis Juliani Adversariis debemus moveri.

[16] Interim, qui fabulis seu commentitiis narratiunculis delectatur, [aut etiam, ut Dacunha vult, in Lusitania,] is præfatum elogium huicque pro coronide adjectum, quod in Ms. carminum codice inter Auli Hali, personati itidem auctoris, epigrammata fuerit repertum, SS. Anastasii ejusque Sociorum Epitaphium in Hispano, quod e Dextrinis aliisque similis furfuris figmentis Tamaius concinnavit, Martyrologio legere ad hunc diem potest. Ibidem porro, qui unius e S. Anastasii Sociis, Placidi videlicet, corpus in Alcaudatensi Giennensis in Hispania diœcesis oppido adhuc adversari dicatur, pariter inveniet, uti etiam Sanctorum, de quibus hic nobis sermo, martyrum palæstram, non in Hispania, sed vel Ulyssipone vel Scalabi in Lusitania a Roderico Dacunha in Ecclesiastica Ulyssiponensis ecclesiæ Historia signari. Verum, præterquam quod S. Placidi corpus, etiamsi is alibi, quam in Hispania subiisset martyrium, eo ad dictum oppidum potuerit e loco, quo passus fuisset, transferri, allegata a Tamaio, ut Placidi, non alterius, sed nostri, corpus in Hispania adhuc asservari credamus, neutiquam nos cogunt, facereque adeo, ut hunc Sociosque, quos sibi in martyrio habuit adjunctos, ibidem passos, admittamus, haud queunt. Quod autem ad Dacunham spectat, hic quidem quempiam, cujus jam supra memini, martyrem, nomine Genesium, qui vel Ulyssipone vel Scalabi, ut utriusque hujus urbis fert traditio, subierit martyrium, proponit; verum, cum Genesius iste, ut supra ostendi, ad Martyrum, de qua hic nos, classem haud spectet, seu cum Anastasio, Placido ac eorum Sociis coronatus haud fuerit, enimvero, etsi etiam Genesium quempiam in Lusitania pro fide occubuisse, undequaque, contra ac res habet, foret certum, ibidem pariter illos martyrium subiisse, concludi inde haud posset.

[17] [sed verosimillime in Sicilia, etsi interim alibi etiam Athanasius & Placidus,] Neque vero tam facile vel Dacunham in Lusitania, vel sub ementitis Dextri & Juliani nominibus Higueram in Hispania S. Anastasii ejusque Sociorum palæstram signaturum fuisse, opinor, si quæ jam nunc, ut eos in Sicilia passos, ostendam, adducturus sum, præ oculis ambo habuissent. Pleraque Hieronymiana apographa, ut jam plus semel monui, SS. Anastasii seu Athanasii ejusque in martyrio Sociorum palæstram in Acervo seu Acerno Siciliæ statuunt; etsi autem ex eo, quod apud Siciliæ chorographos nullus in insula isthac locus, Acervi seu Acerni appellatione distinctus, inveniatur, haud immerito in dubium, an vocabulum istud emendate exprimant, revocari, ut jam antea dictum, queat, res tamen quantum ad Siciliæ vocabulum secus habet. Insula enim, nomine isthoc distincta, non tantum apud Geographos, verum etiam apud plurimos scriptores alios tam antiquos quam recentiores passim est obvia; etsi autem, ut supra adhuc observavi, Ciliciæ & Siciliæ vocabula adeo affinia sint, ut haud admodum difficulter postremum pro primo exarari potuerit, nihil tamen sese hic offert, ob quod reipsa id factum credatur, vel etiam an factum non fuerit, dubitetur. Jam vero cum sic habet nec quid aliud præterea occurrat, ob quod hic Hieronymianis apographis, quorum pleraque, ut dixi, S. Anastasium ejusque Socios in Acervo seu Acerno Siciliæ ac proin in Sicilia collocant, deneganda videatur fides, martyrium illos hac in insula, etsi interim quonam hujus loco, definiri, uti e supra, de nomine Acervi seu Acerni dictis consequitur, haud queat, re ipsa subiisse, vix non certum, aut, si secus habet, vero saltem apparet simillimum. At vero, inquiet modo forsan adhuc non nemo, Atrebatenses & Tornacenses ad Bedæ, quod apud nos tom. 2 Martii exstat præfixum, Martyrologium Additiones SS. Anastasium & Placidum una cum Heraclio Antiochiæ, cujus nominis nullus in Sicilia locus invenitur, hodie consignant. Fateor, sic habet; verum Additiones illæ Hieronymianis apographis, quæ, ut jam docui, S. Anastasium ejusque in martyrio Socios Siciliæ adscribunt, auctoritate simul & ætate multum cedunt.

[18] [alibique itidem Januarius & Marcellus annuntientur, sunt passi,] Adhæc in Labbeano apud Sollerium Hieronymiano apographo Placidus & Athanasius, seu, ut ibidem scribitur, Tanasus una cum Eraclio seu Heraclio & aliquot adhuc aliis, palæstra, quam nacti sint, non expressa, annuntiantur; cum autem Heraclius, uti supra, cum hunc dedimus, jam diximus, Antiochiæ passus sit, idque, qui memoratas Additiones e dicto Labbeano vel altero huic simili Hieronymiano apographo ad Bedam adjecere, haberent perspectum, hinc verosimillime Antiochiæ quoque SS. Athanasium seu Anastasium & Placidum passos esse, in animum induxerint ibidemque idcirco illos una cum Heraclio signarint. Verum, cum ita perperam (neque enim, dum Martyres, palæstra non expressa, conjunctim annuntiantur, inde eos uno eodemque loco oppetiisse, consequitur) ac temere processerint, Additiones istæ, in quibus contra plerorumque Hieronymianorum fidem Athanasius & Placidus Antiochiæ locantur, facere haud queunt, ut hi, non in Sicilia, sed ibidem pro Christo occubuisse credantur. Neque etiam, ut Turonis Januarium & Marcellum passos putet, movere quemquam debet Augustanum apud Sollerium Hieronymianum apographum; quo enim modo jam explicato est factum, ut in mox adductis ad Bedam Additionibus SS Athanasius & Placidus Antiochiæ perperam signentur, eodem fere etiam accidit, ut Januarius, seu, ut in dicto Hieronymiano apographo exaratur, Genuarius & Marcellus, qui una cum S. Venantio atque aliquot aliis, palæstra, quam nacti sint, non expressa, in altero apud eumdem Sollerium Hieronymiano apographo, Labbeano videlicet, annuntiantur, Turonisque certe passi non sunt, Turonis tamen, ubi S. Venantius abbas in pluribus fastis sacris signatur, in Augustano, quod laudavi, Hieronymiano apographo haud recte ponantur.

[19] Octavius Cajetanus animum ad præcipua, quæ modo pro Martyrum nostrorum palæstra Siciliæ attribuenda adduxi, [cumque nihilominus a Mylensibus sec. III in Sicilia MM. sint diversi,] verosimillime adverterit, hincque, dum Operis, quod de Sanctis Siculis scribere meditabatur, ideam litteris expressit, in Siculum, quod ad hanc adjecit, Martyrologium Mylenses in Sicilia Martyres, apud nos tom. 2 Maii pag. 778 in Græcis SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini Actis num. 18 absque passionis die memoratos, ad hunc diem intulerit, ratus scilicet, illos a Martyribus nostris SS. Anastasio seu Athanasio ejusque in martyrio Sociis, quos pluribus Hieronymianis apographis videbat hodie inscriptos, haud esse diversos. Verum in dictis SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini Actis non pauci etiam alii utriusque sexus martyres, expressis etiam, quibus nonnulli fuerint vocati, nominibus, commemorantur; cum autem sic habeat, nec tamen horum ullus ac ne ipsi quidem SS. Alphius, Philadelphus & Cyrinus, quorum Acta illa sunt, Hieronymianis apographis exstent inserti, enimvero in hæc Mylenses martyres anonymos sub SS. Anastasii, Ampodi, Placidi horumque in martyrio Sociorum nominibus esse ad hunc diem illatos ac proin hosce abs illis non distingui, verosimile haud apparet.

[20] [martyii eorum epocha, utpote quæ nec aliunde determinari queat, est incerta.] Id tandem ipsemet, dum majus suum, quod supra laudavi, de Sanctis Siculis Opus contexuit, Cajetanus, ut apparet, observarit. Etenim in Alphabetico, quo horum singulorum nomen, patriam, tempus diemque ipsorum memoriæ sacrum in Opere isto exponit, elencho haudquaquam diem Martyrum Mylensium memoriæ sacram, assignat, sed locum, quo faciendum id fuisset, punctis implevit; cum sic autem sibi illam haud innotescere insinuarit, & tamen, S. Anastasii seu Athanasii Sociorumque ejus memoriam die XI Octobris recoli, ex Hieronymianis quam optime habuerit perspectum, id enimvero, hosce illum tunc a Mylensibus martyribus existimasse diversos, argumento est perquam valido. Ceterum, cum Sancti nostri re etiam ipsa, uti e mox dictis apparet, a Mylensibus Martyribus sint diversi, ex eo sane, quod hi, qui tamen (Prætermissos ad hunc diem videsis) in rerum natura forsan numquam exstiterint, sec. tertio martyrium subiisse passim statuantur, pro fide pariter tunc occubuisse Sanctos nostros, inferri haud potest; cum autem id ita sit, nec quid aliud, e quo martyrii eorum epocha eliciatur, aliunde occurrat, dictone hæc sec. tertio, an altero sit figenda, omnino est incertum ac dubium.

DE SS. ZENAIDE ET PHILONILLA SORORIBUS
TARSI IN CILICIA

VEROSIMILLIME SEC. I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctarum in Fastis Sacris memoria; an martyres exstiterint, ubinam & quandonam vixerint, & qualia sint, quæ edimus, solius S. Zenaïs Acta.

Zenaïs Tarsi in Cilicia (S.)
Philonilla soror Tarsi in Cilicia (S.)

AUCTORE C. B.

Duas hic propositas sanctas Sorores, quæ ab omnibus antiquis Latinorum Fastis Sacris absunt, [Sanctæ, quæ in elogiis, e Menologio Sirletiano,] quæque, etsi quidem Virgines nusquam appellentur, hincque etiam a me titulo isthoc haud decorentur, Virgines tamen verosimiliter exstiterint, Græcum Sirmondi penes nos exstans Ms. Synaxarium, magna Græcorum Menæa excusa binaque itidem excusa, Sirletianum nempe & Basilianum, Menologia hodie celebrant, cumque nihil uspiam, quod vel alterutram vel ambas ab Opere nostro removendas suadeat, inveniam, de iis isthic, procul omni, qui, quod Græci subinde Sanctis accenseant etiam indignos, oriri posset, scrupulo depulso, tractare aggredior; id autem ut præstem, omnia & singula, quibus in jam dictis Græcorum Fastis ornantur, elogia in antecessum, postea quæ in hæc observanda judicaro, adjuncturus, huc transcribo. Ab elogio, quod Sirletianum suppeditat, duco initium. Sequentibus illud his verbis concipitur: Hæ sanctæ Mulieres (Zenaïs nimirum & Philonilla) fuerunt ex Tarso Ciliciæ, consanguineæ Pauli Apostoli; quæ, relictis omnibus, venerunt ad urbem Demetriadem & in quandam speluncam ingressæ vitam degebant. Illic beata Zenaïs, omnem morbum & languorem curans, abiit ad Dominum; Philonilla vero, diuturnis jejuniis & vigiliis seipsam tradens, plurima faciebat miracula & naturæ ordini serviens a brevi ad æternam vitam migravit.

[2] Elogio huic sane admodum brevi ad amussim pene est consonum, [e Menæis excusis,] quod in Menæis excusis occurrit. Id SS. Philonillam & Zenaïdem, in titulo, quem præfert, Sorores vocans, Græce sic habet: Ἃυται ὑπῆρχον ἐκ Ταρσοῦ τῆς Κιλικίας συγγενεῖς Πάυλου τοῦ Ἀποστόλου, καὶ καταλιποῦσαι τὴν θρεψαμένην, καὶ την ὕπαρξιν ἀυτῶν ἀπαρνησάμεναι, τὴν ἰατρικην ἐν τῶ δοκεῖν μετερχόμεναι τέχνην, τῇ ἀληθείᾳ ἀποστολικὸν ἔργον ἐπλήρουν Ἔρχονται οὖν ἐν Δημητρίαδι τῇ πόλει, καὶ ἔν τινι σπηλαίῳ εἰσελθοῦσαι τὸν βιον διῆγον· ἐκεῖσετε μεν Ζηναὶς πᾶσαν νόσον καὶ πᾶσαν μαλακίαν θεραπέυουπα πρὸς Κύριον ἐξεδήμησεν· δὲ Φιλονίλλα, μακροτάταις νηστείαις καὶ ἀγρυπνίαις ἑαυτὴν ἐκδοῦσα, θαυμάσια πλεῖστα ἀπετέλει καὶ τῇ τῆς φύσεως ἀκολουθίᾳ δουλεύουσα τῆς προσκαίρου ζωῆς ἀπανέστη· Latine autem redditur hunc in modum: Hæ (sanctæ sorores scilicet Zenaïs & Philonilla) Tarsi in Cilicia natæ, Pauli Apostoli erant cognatæ, relictaque altrice patria ac opibus abdicatis, artem medicam in speciem exercentes opus apostolicum re vera explebant. Venerunt ergo ad urbem Demetriadem ac speluncam quamdam ingressæ, vitam in ea agebant; ac Zenaïs quidem, omne genus morborum & languorum curans, ad Dominum migravit; Philonilla autem, cum jejuniis ac vigiliis admodum diuturnis sese tradidisset, plurima faciebat prodigia, naturæque debitum solvens e temporaria hac vita excessit. Ita Menæa excusa; ad Menologium Basilianum modo progredior.

[3] Sanctarum, quod in hoc, opera & studio Cardinalis Annibalis Albani typis Urbinatibus vulgato, [e Menologio Basiliano] Græce simul & Latine exhibetur quodque nihilominus brevitatis causa Latine dumtaxat lectori hic propono, elogium sic habet: Sancta Zenaïs cum sorore Philonilla ex urbe Tarso fuit, sanguinis propinquitate sancto Apostolo Paulo conjuncta. Et primum quidem medicinam professa, deinde ab ipso Apostolo fide Christi imbuta valedixit arti, divitiis & sorori; atque in remoto montis antro solitariam vitam agens soli Deo sibique vacabat, herbis tantum, quas prope speluncam tellus ipsa ferebat, famem sustentans: ad quas legendas aliquando egressa pressit imprudens acutissimum clavum ligneum, diaboli opera humi defixum, indignissime ferentis, quod multi occulte ad eam ventitantes, ad Christi fidem traducerentur. Quæ cum dolori impar consedisset, ut e pede clavum tolleret, spiritum Domino tradidit. Philonilla autem domi consistens, cum non minori, quam Soror, studio ad virtutem contendisset, magnoque semper cultu Deum prosecuta esset, in pace obdormivit. Elogio isthoc, quod paulo magis, quam Menæorum & Sirletiani elogia, est prolixum, aliquanto prolixius adhuc est, quod modo restat e Ms. Græco Sirmondi Synaxario huc transcribendum.

[4] Id, cui vel idcirco, quod Latine redditum nusquam reperiatur, [& Synaxario Sirmondiano] interpretationem Latinam subjungam, Græcis hisce de SS. Zenaïde & Philonilla loquitur verbis: Ἅυται ὑπῆρχον ἐκ Ταρσοῦ τῆς Κιλικίας ἀπὸ χωρίου Δημητρίαδος συγγενεῖς τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου καὶ μὲν ἁγία Ζηναῒς τὴν ἰατρικὴν ἐν τῶ δοκεῖν μετερχομένη τέχνην, τῇ ἀληθείᾳ ἀποστολικὸν ἔργον ἐπλήρου· καταλιποῦσα γὰρ τὰ ὑπάρχοντα αυτῆς παντα καὶ τὴν Ἀδελφὴν, καὶ ἀπελθοῦσα ἐν ὄρει τινὶ καὶ εἰς σπήλαιον εἰσιοῦσα ἡσύχαζε καὶ τοὺς προσιόντας ἐν καιρῶ πρὸς ἀυτὴν εδίδασκε τὸν λογὸν τῆς ἀληθείας πᾶσαν νόσον καὶ πᾶσαν μαλακίαν θεραπεύουσα· πρός ἣν τρεῖς ἄνδρες συνήθως ἐρχόμενοι Πάπας καὶ Πατερᾶς καὶ Φιλόκυρος καὶ τὰ θεῖα μυούμενοι καὶ ἐπιβουλευθέντες συλληφθηναι ὑπὸ τῶν ἑλλήνων, οὐ συνεσχέθησαν, προσευξαμένης τῆς Ἁγίας καὶ ρυσαμένης ἀυτοὺς· ἥτις ὕστερον τοῦ σπηλαίου διά τινα χρείαν ἐξελθοῦσα καὶ ὑπὸ ἀκάνθης τὸν πόδα περιπαρεῖσα καὶ καθίσασα ἐκβαλεῖν ἀυτὴν παρέδωκε τὸ πνεῦμα· δὲ ἀδελφὴ ἀυτῆς Φιλονίλλα κατέμενεν ἐν τῷ ὄικῳ ἀυτῆς καὶ κατὰ μηδὲν ἀπολειφθεῖσα τῆς Ἀδελφῆς ἀυτῆς εἰς ἀρετὴν, ὰλλὰ πάντοτε προσκαρτεροῦσα τῇ προσευχῆ ἐδέξατο θαυμάτων χαρίσματα καὶ τῷ Θεῷ εὐαρεστήσασα ἐν εἰρήνῃ ἐτελειώθη. Huc usque Græcus Synaxarii laudati textus; en modo etiam interpretationem ejus Latinam.

[5] [huc transcriptis, Tarsi in Cilicia natæ dicuntur,] Hæ (Zenaïs videlicet ejusque soror Philonilla) Tarsi in Cilicia e vico, qui Demetrias vocatur, natæ, sanguinis propinquitate cum sancto Apostolo Paulo erant conjunctæ; ac sancta Zenaïs quidem, artem medicam in speciem exercens, opus apostolicum re vera explebat; cum enim sua omnia bona & Sororem reliquisset ac in montem quemdam secessisset, speluncam ingressa, vitam solitariam ducebat verbumque veritatis, data opportunitate, ad sese accedentes docebat, morborum omne genus ac languorum sanans; ad quam cum tres viri Papas, Pateras & Philocyrus pro more accederent sacraque doctrina initiarentur, insidiis ab ethnicis, ut caperentur, appetiti, comprehensi non fuere, orante atque illos liberante Sancta, quæ cum tandem, necessitatis cujusdam causa e spelunca egressa, pedem spina terebrasset, ac, ut hanc evelleret, consedisset, tradidit spiritum; Philonilla autem, ejus soror, domi commorabatur, cumque non segnius, quam Soror, ad virtutem contenderet, sed semper in oratione perseveraret, miraculorum gratiam accepit, Deoque admodum grata effecta in pace vitam finivit. Talia sunt, quæ huc transcribenda duxi, Sanctarum nostrarum elogia. Ac primo quidem, ut, quæ in hæc observanda opinor, modo proponam, fuisse illas Tarsi in Cilicia natas sanguinisque cum Paulo Apostolo, ibidem etiam, ut Acta Apostolorum cap. 21, ℣. 39 docent, natales sortito, propinquitate conjunctas, unanimi consensu statim ab initio affirmant; etsi autem supra laudati, e quibus elogia illa deprompta, Fasti Sacri fidem integram minime mereantur, non est tamen, cur hac in re illis haud assentiamur, cum nihil aliunde occurrat, ob quod merito, an re etiam vera Sanctæ vel Tarsi in Cilicia natæ vel sanguinis propinquitate cum Paulo Apostolo fuerint conjunctæ, revocari queat in dubium.

[6] [in Menæis & Menologio Sirletiano] At vero jam recitata quatuor Sanctarum nostrarum elogia seu potius, e quibus hæc accepta, Græcorum Fasti Sacri, qui de loco illarum natali sanguinisque cum Paulo Apostolo propinquitate sese inter e dictis tam bene conveniunt, in arte, quam binæ illæ Mulieres fuerint professæ, invicem dissonant; de hac enim Menologio Sirletiano omnino silente, Menæa ambabus, contra vero Synaxarium Sirmondi juxta ac Menologium Basilianum soli Zenaïdi medicinæ professionem adscribunt; verum quid hic amplectendum, quidve contra rejiciendum sit, determinare haud queo; quare plura de hoc argumento non addens, sermonem alio converto. Menæa excusa in titulo, aut, si mavis, in SS. Zenaïdis & Philonillæ annuntiatione, quam binis versiculis, harum elogio supra huc transcripto præmissis, præfigunt, Martyrum appellatione easdem distinguunt, idemque etiam faciunt Menologium Sirletianum & in suo, quod hodierna Græcorum lingua conscripsit, Martyrologio Maximus Margunius, Cytherorum episcopus. Verum nos hic scriptor hujusmodi, utpote dumtaxat recentior Menæaque excusa utplurimum cæce sequi solitus, morari non debet; quod autem ad ipsamet dicta Menæa spectat, hæc sibi hic neutiquam constant; primo enim, etsi Sanctas Martyrum appellatione, ut dixi, in titulo distinguant, mox tamen in binis jam supra memoratis, quos proxime huic subjungunt, versiculis, martyrio illas non occubuisse, sed in pace quievisse, luculenter produnt. Ut, quam verum id sit, lectori patescat, hosce una cum adjecta versione Latina huc transcribo. Sic habent:
Εἰρηνικῶς ὕπνωσαν εἰρήνης φίλαι,
Φιλονίλλα τε καὶ Ζηναίς, αἱ δύο.
In pace quieverunt pacis amicæ,
Et Philonilla & Zenaïs, duæ.

[7] Adhæc eadem Menæa in ipsomet, quod num. 2 jam dedi, [martyres] Sanctarum elogio nihil omnino, quod, hasce e vita fuisse martyrio sublatas, vel utcumque insinuet, suppeditant; cum autem Menologium Sirletianum in supra huc transcripto, quo Sanctas nostras ornat, elogio nihil etiam subministret hujusmodi, nec quidquam, e quo hasce terminasse martyrio vitam, sat tuto queat concludi, aliunde afferatur, enimvero Zenaïdem & Philonillam, hodie etiam in binis penes nos exstantibus, quorum alter e Mss. PP. Dominicanorum conventus S. Marci Florentiæ, alter e Mss. itidem bibliothecæ Ambrosianæ Menæis Græcis exceptus notatur, Sanctorum ac Sanctarum Elenchis signatas nec tamen Martyres vocatas, in annuntiatione seu titulo, quem illarum elogiis Menæa excusa, Menologium Sirletianum & Maximus Margunius præmittunt, Martyrum appellatione perperam distingui, vel certum vel vero saltem apparet simillimum. Nec martyres vocari posse Zenaïdem & Philonillam, censuisse etiam videntur eruditissimi, qui Martyrologium Romanum hodiernum reformarunt, viri; etsi enim in hoc illas e Menologio Sirletiano hodie intulerint, id tamen, omissa, qua in hoc donantur, Martyrum appellatione, sequentem dumtaxat fecere in modum: Tarsi in Cilicia sanctarum mulierum Zenaïdis & Philonillæ sororum, quæ beati Pauli Apostoli consanguineæ & in fide fuerunt discipulæ.

[8] At vero Castellanus, hodie una cum dicto Romano hodierno Sanctas nostras in Martyrologio suo Universali recensens,[perperam vocantur, ambasque,] harum alteram, Zenaidem videlicet, in Thessalia prope Demetriadem martyrio fuisse secundum antiqua Mss. affectam, apposita ad marginem nota, insinuat. Quod si itaque martyrologo isto seu, ut melius loquar, antiquis, quæ laudat, Mss. standum hic sit, Sanctarum nostrarum uni saltem competere Martyris appellationem, ambasque adeo in pace haud quievisse, erit fatendum. Ast an vere S. Zenaïs, fuso pro fide sanguine, vitam terminavit, Martyr que adeo debet vocari? In Menologio Basiliano (supra ex hoc transcriptum Sanctarum nostrarum elogium videsis) narratur S. Zenaïs,cum aliquando ad herbas, quibus vitam sustentabat, colligendas spelunca, quam inhabitabat, esset egressa, acutissimum clavum ligneum, diaboli, indignissime, quod multi occulte ad eam ventitantes ad Christi fidem traducerentur, ferentis, opera humi defixum, imprudens pressisse, Dominoque, cum dolori impar, ut e pede clavum tolleret, consedisset, spiritum tradidisse. Quid si ergo ita vere S. Zenaïs e vita migrarit, hincque martyrio eam occubuisse, in antiquis, quæ Castellanus laudat, Mss. fuerit notatum? Sane Sancta, si vel vi aperta vel structis sibi insidiis, diabolo in odium fidei agente, interiisset, martyrio non minus, quam si ab homine tyranno, illatis sibi in odium fidei tormentis, fuisset occisa, occubuisse foret dicenda; ast alterutro modo fuisse e vivis ereptam, neutiquam mihi persuadent, quæ Castellanus citat, Mss. antiqua; cum enim, quæ qualiave hæc exstiterint, non edicat, dubitari certe, an satis fuerint ad fidem indubitatam hac in re faciendam idonea, non immerito potest.

[9] [uti hic adducta suadent, in pace,] Et vero non fuisse equidem tyranni ullius sævitia Zenaïdem in odium fidei necatam, in animum mihi vel idcirco induco, quod nihil omnino, e quo contrarium, non dicam, opinari, sed vel suspicari queam, in quatuor supra huc transcriptis, quæ, quos laudavi, Græcorum Fasti Sacri continent, Sanctarum nostrarum elogiis occurrat, idemque de ipsismet Græcis, quæ penes nos exstant pluribusque infra memoranda venient, S. Zenaïdis Actis dicendum etiam sit; quod autem ad diaboli fraudem seu insidias, quibus in odium fidei interierit Zenaïs, jam spectat, subinde quidem satanæ, ut Dei servos tentaret maximeque etiam vexaret, at non itidem, ut in hosce, seu vi aperta seu fraudibus & insidiis ad necem usque sæviret, concessum fuisse invenitur; cum autem sic habeat, a nefando generis humani hoste, qui odio S. Zenaïdem, quod multos ad Christi fidem adduceret, quam maxime habuerit, acutissimum clavum ligneum subdole humifuisse defixum itaque Sanctam, cum pedem in hunc impegisset gravissimeque læsisset, e structis sibi a diabolo insidiis occubuisse, quis credat? Clavi lignei, quo pedem terebrarit seu trajecerit S. Zenaïs, Menæa excusa & Menologium Sirletianum non meminere; etsi autem, quod eodem recidit, spinam clavo ligneo Synaxarium Sirmondi ac jam memorata, quæ Commentario huic subdam, S. Zenaïdis Acta num. 8 substituant, diaboli tamen opera insidiisve, ut vel spina ista humi fuerit defixa vel pedem in illam impegerit S. Zenaïs, factum esse, non adjungunt, cumque Menologii Basiliani auctor, fuisse a cacodæmone, quod ait, in Sanctam patratum, neutiquam, ut apparet, potuerit habere perspectum, id verosimillime haud firma ratione impulsus, sed more rudis vulgi, quod malignis spiritibus imperite olim ut plurimum, quorum ignorabat causas, sortis adversæ casus attribuebat, dumtaxat affirmarit.

[10] [Philonillam quidem Tarsi domi suæ,] Quare,uti, quod dixi, vulgus merito certe hinc erat carpendum, ita modo equidem auctor ille in re, de qua hic nobis sermo, fidem haud meretur; ut sane, S. Zenaïdem, quam nusquam etiam Martyrem appellat, structis sibi a diabolo in odium fidei insidiis occubuisse, credendum, uti e jam dictis consequitur, non sit, utque proinde, cum nec tyranni ullius sævitia, ut mox docui, fuerit in odium fidei occisa, dubitandum non appareat; quin nostra hæc Sancta ac proin ob supra dicta tam una quam altera e binis, de quibus hic agimus, beatis Sororibus vitam in pace terminarit. Ac ambas quidem seu tam S. Philonillam, quam S. Zenaïdem, patria & omnibus bonis suis relictis; in speluncam, prope Demetriadem in Thessalia sitam, secessisse ibique sanctissime vitam finiisse, Menæa excusa & Menologium Sirletianum luculenter in elogiis, num. 1 & 2 huc transcriptis; tradunt; verum S. Philonillam in eremum, relicta patria, non secessisse; sed Tarsi domi suæ remansisse, ibidemque, cum virtutem non minus, quam Zenaïs, excoluisset, ad Dominum migrasse, Synaxarium Sirmondi & Menologium Basilianum in elogiis, numm. 3 & 4 datis, non minus luculenter memoriæ produnt; cum autem S. Zenaïs, dum in eremum sese recepit, reliquisse Sororem, in Actis suis jam supra laudatis num. 1 dicatur, idque, ut apparet, si Philonilla, non secus ac Zenaïs, in speluncam, bonis suis omnibus relictis, secessisset, haud ita facile vero posset intelligi consonum, Acta illa Synaxario Sirmondi & Menologio Basiliano suffragantur, cumque vel idcirco hisce potius quam Menæis & Menologio Sirletiano standum hic esse videatur, Philonillam verosimilius in eremum, relicta patria seu urbe Tarsensi, non secessisse, sed Tarsi domi suæ constitisse, ibidemque post vitam, sanctissime actam, ad Dominum migrasse in animum induco.

[11] Porro non tantum S. Philonillam in eremum ablegando, [Zenaïdem vero in solitudine, non in Thessalia,] verum etiam solitudinem, in quam S. Zenaïs, e vivis etiam in eadem post vitam sanctissime actam sublata, secessit, prope urbem Demetriadem statuendo Menæa & Menologium Sirletianum a veritate aberrasse videntur. Græca enim plus vice simplici a me jam laudata, quæ, quamvis de Philonilla non tractent, ad Zenaïdem tamen hujus sororem, de qua hic agimus, spectare, infra videbimus, S. Zenaïdis Acta num. 1 sequentem loquuntur in modum: Hæc (Zenaïs nimirum) bonis suis omnibus juxta ac propria Sorore relictis, in montem, versus regionis, quæ, indito ei a re, quam complectitur, nomine, Demetrias vocatur, Septemtrionalem plagam intra Tarsensium terminos situm, se recepit, ac ibidem in spelunca habitans … Dominum nostrum … precibus assiduis obtestabatur; ita autem Tarsi aut certe inde haud procul regionem seu vicum, qui, quod Cereris lucum, Græce, ut infra in Annotatis ad Acta docebo, Δημήτριον, complecteretur, Δημητρίας vocabatur, exstitisse ac montem seu speluncam, in quam S. Zenaïs sese recepit, haud procul a regione illa seu vico, ac proin nec procul Tarso sitam fuisse, luculenter docent, hacque in re illis potius, utut haud magnæ ex infra dicendis fidei, S. Zenaïdis Actis, quam Menæis & Menologio Sirletiano standum opinor, tum quod Tarsi in Cilicia exstitisse regionem seu vicum, qui appellabatur Demetrias, Synaxarium Sirmondianum sub elogii, supra ex hoc transcripti, initium etiam prodat, tum quod Tarso in Cilicia urbs Demetrias, utpote in Thessalia sita, longissime distet, sitque oppido vel ob sexum, cujus S. Zenaï fuit, eam in montem seu speluncam, posteriori huic civitati adjectam, ac proin procul admodum Tarso, illius, ut num. 5 docui, patria, remotam, secessisse, creditu difficile.

[12] [sed prope Tarsum sita,]Maximus Margunius supra laudatus, Sanctas nostras in solitudinem, feris inhabitatam, civitate, prope quam sita hæc fuerit, non expressa, sese recepisse, dumtaxat scribit; quod, eum saltem, an Menæa, quibus presse alioquin inhærere solet, in solitudinis, quam Sanctas ingressas memorant, signando prope urbem Demetriadem situ non errent, dubitasse, argumento est; putem autem ego, Menæorum & Menologii Sirletiani auctores, cum speluncam, in quam Sanctas nostras ingressas aiunt, prope Demetriadem, provincia seu regione, in qua situs esset hic locus, non expressa, locari, in documentis sibi prælucentibus invenissent, nec locum, qui nuncuparetur Demetrias, præter nominis hujus in Thessalia civitatem nossent, speluncam illam in hujus vicinia perperam posuisse. Pari etiam modo factum reor, ut, qui antiqua a Castellano laudata, quæ, S. Zenaïdem martyrio fuisse affectam, perperam e jam dictis notant, Mss. exararunt, id præterea haud recte prope Demetriadem in Thessalia evenisse, adjunxerint; ut sane, etiamsi Sanctæ nostræ, contra ac sacri, quos supra laudavi, Græcorum Fasti testantur, Tarsi in Cilicia natæ haud forent, haudquaquam tamen, cum earum, ut jam dicta ostendunt; altera quidem ibidem, altera vero haud procul inde sancte vixerit ac obierit, Martyrologium Romanum hodiernum, quod illas Tarsi in Cilicia hodie signat, foret carpendum. Locis itaque, quibus Sanctæ vitam hanc mortalem cum immortali commutarunt, jam determinatis, in tempus, quo id factum sit, modo etiam inquiramus.

[13] [ad Dominum (eodemne, an diversis diebus, incertum)] Menæa excusa, quæ de singulorum dierum (Papebrochii ad Ephemeridas Græco-moscas Præfationem, tom. 1 Maii præfixam, num. 4 videsis) Sancto uno præcipuo, ante elogium, hexametrum unum exhibere solent, duobus versiculis num. 6 huc transcriptis sequens etiam hodie de Sanctis nostris subjungunt hexametrum:
Ζηναΐς ἐνδεκατή Φιλονίλλῃ σύνθανε κυδνῆ.
id autem Papebrochius Latino isthoc, quod subdo, hexametro interpretatur:
Zenaïs undecima Philonillæ juncta celebri est;
ast, cum sic Philonillæ Zenaïdem per mortem die XI Octobris fuisse adjunctam, dumtaxat significet, idque sive aliquamdiu ante Zenaïdem, sive eo ipso, quo hæc, XI Octobris die Philonilla obierit, verum esse queat, fueritne Philonilla posteriori hoc die, an alio e vivis sublata, dubium relinquit adducta Papebrochii interpretatio; cum autem Græcum jam datum, cui hæc respondet, hexametrum per verbum συνθνήσκειν, Latine commori seu mori cum alio, poëtice absque incremento syllabico in aoristi secundi indicativi tertia singularis numeri persona positum atque ad Zenaïdem in recto, ad Philonillam vero in obliquo relatum, fuisse hanc una cum illa e vivis XI Octobris die sublatam, luculentissime, ut consideranti patescet, tradat, verosimillime Papebrochius, sola metri necessitate motus, modo supra assignato hexametrum illud fuerit interpretatus. Raro quidem, ut fratres ac sorores uno eodemque die moriantur, fit, hincque haud immerito, an binæ sanctæ sorores Philonilla & Zenaïs eadem XI Octobris die, ut Menæa laudato hexametro Græco dilucide e dictis produnt, obierint, dubitari potest; verum anne id idcirco aliter, quam verborum, quibus constat, aperta significatio exigit, fas est Latine interpretari? Id sane, cum Menæa non tantum quæ dubia, sed & quæ falsa sunt, frequenter tradant, nemo facile dixerit; ut proinde stricte loquendo admittenda haud videatur, de qua hic agimus, Papebrochii interpretatio; verum, etsi sic habeat, est tamen, an uno eodemque XI, quod hæc, ut dixi, dubium relinquit, Octobris die Sanctæ nostræ obierint, re etiam ipsa, uti e jam dictis nemo non colliget, incertum ac dubium.

[14] Nec res certa evadit ex eo, quod Philonilla & Zenaïs eadem XI Octobris die in omnibus supra relatis Fastis Sacris signentur; [sec. I migrasse, e Menologio Basiliano eruitur,] id enim idcirco forsan dumtaxat fit, quod, cum Græci diem, quo obierit Philonilla, ignorarent, hancque nihilominus æque ac sororem ejus Zenaïdem colere ratum foret ac fixum, convenire existimarint, ut, quo die hæc, eodem etiam Philonilla coleretur, hincque ambas eodem XI Octobris die, quo S. Zenaïs, ut Vita edenda sub finem docet, vivere desiit, Fastis suis sacris inscripserint; cum autem sic habeat, nec quid etiam, quo emortualis Philonillæ dies innotescat, alibi reperiatur, manet sane, anne hæc & Zenaïs una eademque XI Octobris die obierint, omnino incertum ac dubium, seu, quod eodem recidit, determinari, anne ambæ die isthac abierint e vivis, nullo modo potest. Nec melius, vel quo, vel an uno eodemque anno factum id sit, quis determinet, laudatis scilicet Fastis Græcorum sacris documentisque aliis nihil omnino, quod eo conducat, suppeditantibus. Verum, etsi id ita sit, imo etsi nihil etiam, e quo quis, seculone primo, an altero posteriori Sanctæ nostræ floruerint, vel utcumque definiat, Menæa excusa, Synaxarium Sirmondianum & Menologium Sirletianum proponant, id tamen Basilianum, num. 3 huc transcriptum, facit. Zenaïdem enim a beato Apostolo Paulo, cujus Philonillam & Zenaïdem exstitisse cognatas, non tantum idem Basilianum, sed & reliqui, ut supra dictum, Græcorum Fasti sacri, numm. 1, 2 & 4 laudati, unanimi consensu affirmant, fide Christi fuisse imbutam, diserte tradit, idque, quod sane, cum Paulus Tarsi etiam, ubi illa versabatur, fidem Christi, uti ex Apostolorum Actis fas est colligere, promulgarit, a veritatis specie haudquaquam abhorret, tam ad S. Philonillam, quam ad S. Zenaïdem, facta, ni fallor, ex eo, quod & hæc & illa sorores & Pauli Apostoli e dictis cognatæ exstiterint, conjectura, Martyrologium Romanum hodiernum extendit, utpote ambas Pauli fuisse in fide discipulas pronuntians; jam vero, cum hic, uti ad XXIX Junii diem in Commentario, ejusdem & Petri Actis prævio, num. 17 & seq. docuimus, anno æræ vulgaris sexagesimo quinto subierit martyrium, consectarium est, ut Sanctæ nostræ primo Christi seculo floruerint verosimillimeque etiam obierint.

[15] [nec, quo minus fieri id queat, obstant hic memoratæ Actæ] Nec opinioni, qua tum Sanctæ floruisse ac obiisse statuuntur, S. Zenaïdis Acta, jam sæpe a me laudata, adversantur. Papebrochius quidem ante tom. 2 Maii in Octobri Græcorum metrico post supra huc transcriptum hexametrum Græcum Latinamque hujus versionem sequentia isthæc Dicuntur (Zenaïs nimirum & Philonilla) ex Tarso Ciliciæ Pauli Apostoli discipulæ, Demetriade in Thessalia virtutibus & miraculis claruisse. Habemus Acta Græca solius Zenaïdis, in quibus nihil de Paulo aut Philonilla, multoque junior illa esse videtur, verba usurpat, sicque, ut apparet, indicat, Zenaïdem videri multo juniorem, quam ut Pauli Apostoli discipula esse potuerit. Ac id quidem, uti hæc ipsa ejus verba suspicari me faciunt, idcirco potissimum ei est visum, quod in S. Zenaïdis, quæ laudat atque ego jam sæpius laudavi, Actis nulla omnino Pauli Apostoli mentio instituatur. Verum hinc, ut equidem puto, inferri non potest, Zenaïdem vel B. Pauli Apostoli discipulam non fuisse vel sec. 1, quod tamen, ut opinioni, de qua hic, dicta Acta adversentur, requiritur, non floruisse. Etenim Acta illa, utpote admodum jejune conscripta, neutiquam omnia & singula, quæ ad S. Zenaïdem spectant, recensent; cum autem sint hujusmodi ac ne ipsum quidem locum Zenaïdis natalem, qui in omnibus Fastis sacris supra laudatis Tarsi in Cilicia ponitur, lectorem, uti illa evolventi fiet perspicuum, edoceant, qui, quæso, ex eo, quod Pauli Apostoli non meminerint, vel discipulam hujus haud fuisse S. Zenaïdem, vel hanc ejusque sororem Philonillam sec. 1 haud floruisse queat concludi? Id sane ego haud perspicio; cum autem eadem Acta, uti quisque, ni fallor, hisce expensis, fatebitur, nihil etiam aliud, e quo alterutrum eruatur, contineant, enimvero opinioni, qua Sanctæ nostræ sec. 1 floruisse obiisseque statuuntur, minime, ut jam dixi, adversantur, seu, quod eodem recidit, haudquaquam, quo minus illas tunc floruisse obiisseque, e Menologio Basiliano eruatur, impediunt.

[16] [quæ, quamvis de Philonilla sileant, ad hujus tamen sororem spectant,] Nec, etsi secus foret ac quid etiam, e quo Sanctas serius floruisse ac porro obiisse posset argui, præfata S. Zenaïdis Acta complecterentur, haud tamen idcirco illico ab opinione, qua earum vita ac mors sec. 1 innectitur, esset recedendum. Cum enim, qui Acta illa exaravit, nec, quo seculo floruerit, prodat, nec omnia, quæ ad S. Zenaïdem spectant, singillatim, ut jam dixi, exponat, est sane, cur serius illum, quam ut hæc probe potuerit habere perspecta, floruisse existimemus; cum autem sic habeat, nec minus forsan, quam septem aut octo seculis, a S. Zenaïdis ætate vixerit remotus, quid mirandum foret, si nonnulla, ad Sanctam spectantia, ignorans, vel hanc, quæ sec. 1 floruit, seculo demum 2 aut III exstitisse in vivis, vel id, quod horum seculorum altero in more fuit positum, jam inde etiam a sec. 1 obtinuisse locum, existimasset, hincque, veritate haud salva, in litteras quidquam, huic opinioni suæ consonum, misisset? Sane ego e rerum, ad Zenaïdem spectantium, ignoratione factum reor, ut ne quidem Pauli Apostoli, cujus tamen consanguineam exstitisse Zenaïdem, Fasti sacri supra relati unanimi consensu produnt, mentionem instituat; verum, etsi sic habeat, nec ipsam etiam Philonillam usquam nominet, dicta tamen, quæ scripsit, Acta, quod hic modo, ut fidem, num. XI datam, liberem, est monstrandum, ad ipsammet S. Zenaïdem, S. Philonillæ sororem, non vero ad alteram homonymam, spectant.

[17] Pleraque enim, quæ de S. Zenaïde narrant, compendio in Sanctarum nostrarum, [hicque, utut haud magnæ fidei, sunt edenda.] quod supra num. 4 e Synaxario Sirmondiano huc transcripsi, elogio, uti hoc cum illis conferenti patescet, continentur; quare, cum ad S. Zenaïdem, S. Philonillæ sororem, non autem ad alteram homonymam elogium illud, uti ipsemet, quem præfert, titulus fidem facit, certo pertineat, enimvero, quin pariter dicta Acta ad S. Zenaïdem, S. Philonillæ sororem, spectent, dubitandum non est. Pauca modo de fide, quam mereantur, adjungo; hæc sane, ut apparet, haud admodum est magna. Præterquam enim, quod de S. Zenaïde, ut jam monui, admodum jejune loquantur, nec ullam prorsus, e qua, quandonam vel hæc floruerit, vel scripta ipsamet sint, determinari queat, notam chronicam suppeditent, nihil etiam, quo commendari mereantur, includunt. Ast, quamvis sic habeat minimeque adeo, quæ referunt, pro certis sint habenda, ea tamen, prout e codice pervetusto Ms. Vaticano 866 excerpta penes nos exstant, typis subjecta, addita etiam, quam adornavi, interpretatione Latina, hic exhibere est visum, ut, cum supra mihi laudanda aliquoties fuerint, ipsemet per se examinare, an præstitum id a me recte sit, studiosus lector queat.

ACTA S. ZENAIDIS,
Auctore anonymo,
Ex Codice Ms. Vaticano signat. 866,
INTERPRETE CORNELIO BYEO.

Zenaïs Tarsi in Cilicia (S.)
Philonilla soror Tarsi in Cilicia (S.)

A. Anonymo.

Φιλοσοφίας λόγον ἐραννῆσαι * βούλομαι, εἰς τὸ διεγεῖραι τὸν νοῦν τῶν ἐντυχανόντων, καὶ δεῖξαι πᾶσιν, ὅτι οὐδὲν τὸ κολύον ἐμποδίζον τὸν τῆς σωφροσύνης, ἤγουν ἀσκήσεως, δρόμον ἐξανύειν. Ἐγένετο ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις γυνὴ τίς θεοσεβὴς, καὶ κατὰ πάντα ἀγιοπρεπῆς, ᾗ ὄνομα Ζηναΐς. Ἅυτη καταλείψασα τὰ ἑαυτῆς ἅπαντα, ἅμα καὶ τὴν ἰδίαν Ἀδελφὴν, ἐπορεύθη ἐν ὄρει κειμένῳ κατὰ Βοῤῥὰν χωρίου ἀπὸ κτήματος ἐπιλεγομένου Δημητρίαδος ὑπὸ τὴν ἐνορίαν Ταρσέων, καὶ κατοίκει ἐν σπηλαίῳ, νηστείαις καὶ ἀγρυπνίαις, καὶ χαμευνίαις τὸ ἑαυτῆς ζῶμα καταστίζουσα, πηκναῖς * δεήσεσιν ἐκλιπαρούσα τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ὑπὲρ τῆς τοῦ κόσμου σωτηρίας, καὶ καταλύσεως τῆς ἑλλινικής πλάνης.

[2] Προσέφερον δὲ ἀυτῇ τους κακῶς ἔχοντας, καὶ τοὺς ὀχλουμένους ὑπὸ πνευμάτων ἀκαθάρτων, ἔτι δὲ καὶ τὰ βρέφη ποικίλαις νόσοις κατεχόμενα, καὶ τοὺς καταβαρεῖς ἀλείφουσα ἐλαίῳ, καὶ ἐν ὀνόματι τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ ὑγιεῖς ἀπέλυεν, ὥστε θαυμάζειν ἅπαντὰς ἐπὶ τοῖς γινομένοις μεγάλοις σημείοις ὑπὸ τῆς ἁγίας Ζηναΐδος, καὶ μεγάλως δοξάζοντες τὸν Θεὸν, ὑπέστρεφον ἐν εἰρήνῃ εἰς τοὺς ἰδίους οἴκους. Ἄνδρες δέ τινες θεοσεβεῖς καὶ τὸν βίον ἀκατάγνωστοι ἦσαν ἐν τῇ ἀυτῇ χώρᾳ· Ὄνομα τῷ πρώτῳ Πάππας, καὶ τῷ δευτέρῳ Πατέρας, καὶ τῷ τρίτῳ Φιλοκύρις.

[3] Ὁ͂υτοι ἀκούσαντες περὶ τῆς ἁγίας Ζηναΐδος, καὶ τὰ ὑπ᾽ ἀυτῆς γινόμενα σημεία θείῳ ζήλῳ φερόμενοι, ἐπὶ τὴν συντυχίαν τῆς Ἀγίας ἐπήγοντο· γνωρισθέντες δὲ ἀυτὴν, συνεχῶς ἐπορεύοντο καταμανθάνοντες τὸν τῆς ἀσκήσεως ἀυτῆς πόνον· ἅυτη δὲ τὰ ἀυτῆς εἰωθότα, τῇ νηστείᾳ καὶ τῇ ἀγρυπνίᾳ ἑαυτὴν καταστίζουσα, τὸν τῆς ἀκήσεως ἠνύεν δρόμον, μετὰ δακρύων ἱκετεύουσα τὸν Θεὸν, ἐν ἁγνίᾳ τὸν ἑαυτῆς βίον διεξελθεῖν, καὶ εἰρηνεῦσαι τὴν οἰκουμένην.

[4] Κατανοήσαντες δὲ οἱ θεοσεβεῖς ἄνδρες τοὺς ἀγώνας τῆς ἁγίας καὶ ἐνδόξου καὶ ὁσίας Ζηνάἳδος, καὶ τὰ σημεῖα τὰ ὑπ᾽ ἀυτῆς γινόμενα, προσέπεσαν ἀυτῇ δεόμενοι πλησίον ἀυτῆς ποιῆσαι τὴν ἑαυτῶν κατοίκησιν, ὁμοθυμαδὸν ταῖς προσευχαῖς, καὶ ταῖς δεήσεσιν, τὸν τῆς ἀσκήσεως ἤνυον δρόμον ἐν ἑνὶ πνεύματι, καὶ μίᾳ καρδίᾳ ἐν Κυρίῳ τὸ ἕν ἐφρόνουν· νυκτόστε γὰρ καὶ ἡμέρας τὰ τοῦ Θεοῦ λόγια ἐμελέτουν *, καὶ διὰ πολλῶν πόνων καὶ δεήσεων τάς ἴασεις ἐπετέλουν. Μετὰ δὲ τινὰ χρόνον οἱ ὄντως θεοσεβεῖς ἄνδρες λέγουσιν τῇ ἁγίᾳ τοῦ Θεοῦ Δούλῃ· Πορευθῶμεν εἰς τὰς ἐχομένας κώμας, καὶ εἰς τοὺς ἀγροὺς, καὶ κατασπείρωμεν τὸν τοῦ Θεοῦ λόγον ἐν ταῖς τῶν ἀνθρώπων ἀκοαῖς, ἵνα γνῶσιν πάντες τὰς διὰ τῶν ἁγίων σου προσευχῶν γινομένας θεοσημείας.

[5] Ἀυτῆς δὲ ἐξελθούσης, καὶ ἅμα τὴν πορείαν, πᾶσαν νόσον, καὶ πᾶσαν μαλακίαν διὰ τῶν ἁγίων ἀυτῶν δεήσεων ἀπήλαυνον· δὲ πονηρὸς καὶ βάσκανος διάβολος, ἀεὶ τῷ ἀνθρωπίνῳ γένει ἐμπόδιον γινόμενος εἰς τὸ σωθῆναι, εἰσήλθεν ἐν τισιν ἀνδράσιν τῶν περὶ τὸν τόπον ἐκεῖνον, καὶ συνεβουλεύσαντο, ὥστε κρατῆσαι τοὺς τοῦ Θεοῦ δούλους ἅμα τῇ ἁγίᾳ Ζηνάἳδι, ὡς δῆθεν ἐκ περιεργασίας τινὸς τὰς θεοσημείας ποιοῦντας, μὴ ὑπολαμβάνοντες διάγειν ἀυτοὺς ὀρθῶς· ἐβούλοντε δὲ, ὡς εἴρηται, κρατῆσαι ἀυτοὺς, ὥστε παραδοῦναι ἀυτοὺς τῇ ἐξουσίᾳ τοῦ ἡγεμῶνος, ἐφ᾽ ᾧ δίκας δοῦναι, καὶ θῦσαι τοῖς μιαροῖς θεοῖς, ὡς καὶ ἀυτοὶ.

[6] Ἀκούσασα δὲ ἁγία τοῦ Θεοῦ Δούλη τὴν ἔνεδραν παραγίνεται πρὸς ἄνθροπόν τινα θεοσεβῆ, καὶ συμβουλευσαμένη μετὰ τῶν τοῦ Θεοῦ δούλων, λέγει ἀυτοῖς· Τέκνια μου ποθεινότατα, καιρὸς χαλεπός ἐστιν, δεῦτε ὑποχωρήσωμεν ἐκ τῶν τόπων, καὶ πορευθῶμεν εἰς τοὺς ἰδίους τόπους, ἵνα ῥυσθῶμεν ἀπὸ τῶν πονηρῶν καὶ φάυλων ἀνθρώπων. Οἱ δὲ οὖχ ὑπήκουσαν τῇ συμβουλῇ ἀυτῆς, ἀλλ᾽ ὁρμήσαντες, ἐπορεύθησαν ἐν Ταρσῷ τῇ πόλει· δὲ μᾶλλον ἐζήτει τὸν ἔρημον καὶ ἥσυχον διάγειν τόπον· πάντων δὲ παρακαλούντων, καὶ αἰτούντων ἀυτῆς τὰς ὁσίας εὐχὰς, κλίνασα τὴν κεφαλὴν ἐπὶ ὥρας πολλὰς μετὰ δακρύων ἱκέτευε τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν λέγουσα· Θεὸς πρὸ πάντων τῶν αἰώνων, καὶ εἰς αἰῶνας διαμένων. Θεὸς Ἀβραάμ, καὶ Ἰσαάκ, καὶ Ἰακώβ.

[7] Θεός ἐξαποστείλας τὸν Μονογενῆ σου Παῖδα τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ἱώμενον πᾶσαν νόσον, καὶ πᾶσαν μαλακίαν, καὶ ἐξαιρούμενον ἐκ θανάτου, μετατιθέντα δὲ εἰς ζωὴν τοὺς πιστεύοντας εἰς ἀυτὸν· ἀυτὸς καὶ νῦν Δέσποτα δός τῇ Δούλῃ σου ἅμα τοῖς σοῖς παισὶν Πάππᾳ, Πατέρᾳ, καὶ Φιλοκύρι ἐπὶ τῷ σῷ ὀνόματι πᾶσαν νόσον ἐκ τῶν σῶν πλασμάτων ἀπελάυνειν, καὶ πάντων εἰπόντων τὸ Ἀμὴν, μετὰ δακρύων ἀνεχώρησαν δοξάζοντες τὸν Θεὸν· οἱ δὲ δοῦλοι τοῦ Θεοῦ ἐπορεύθησαν ἐν τῷ τόπῳ, ᾧ προέθεντο· δὲ ἁγία Ζηναΐς ἀνεχώρησεν έκ τοῦ κατὰ Βοῤῥὰν ἀγριδίου· ἐγένετο δὲ ἠνίκα ἦλθεν εἰς τὸν ἴδιον οἶκον ἐχάρη, καὶ κλίνασα τὰ γόνατα, μετὰ δακρύων προσηύχετο λέγουσα· Κύριε Θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν Ἀβραάμ καὶ Ἰσαάκ, καὶ Ἰακώβ, καὶ τοῦ σπέρματος ἀυτῶν τοῦ δικαίου, εὐχαριστῶ σοι, ὅτι πάντοτέ μου ἐπήκουσας, καὶ ἐν τοῖς ἀσθενοῦσι, καὶ ἐν τοῖσ ἐνεργουμένοις ὑπὸ πνευμάτων ἀκαθάρτων, ἔντε ἄνδρασιν, καὶ γυναιξὶν, καὶ ἐν τοῖς καταβαρέσι, καὶ ἐν τοῖς νηπίοις, καὶ ἐν τοῖς κτήνεσιν, καὶ ἐν ἅπασιν.

[8] Καὶ νῦν Δέσποτα φιλάνθρωπε παράσχου μοι τὴν χάριν τάυτην διὰ τοῦ μονογενοῦς σου Υἱοῦ, Κυρίου δὲ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ ῥύσαί με ἀπὸ τῶν ἀνομίων ἀνδρῶν, καὶ σῶαν μὲ διατήρησον μέχρι τέλους, ἐξελοῦ μέ ἐκ τῆς τοῦ διαβόλου παγίδος, καὶ εὐθέως οπτασία ἀυτῇ γέγονεν· καὶ ἤκουσεν φωνῆς ἐξ οὐρανοῦ λεγούσης· ἀνάστα Ζηναΐς, εἰσηκούσθη δέησίς σου, καὶ ἀναστάσα περιεπάτει δοξάζουσα τὸν Θεὸν, ὅτι πάντα παρέσχεν ἀυτῇ· περιπατούσης δὲ ἀυτῆς ἐπάτησεν ἄκανθαν ἐπὶ τὸν δεξιὸν πόδα καὶ ἐκάθισεν λαβεῖν τὴν ἄκανθαν, καὶ ἀναβλέψασα εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ προσευξαμένη τῷ Κυρίῳ, παρέδωκεν τὸ πνεῦμα τῷ Θεῷ.

[9] Καὶ ἦν τίς ἀνὴρ ἐν τῷ οἴκῷ ἀυτῆς εὐλαβῆς, καὶ φοβούμενος τὸν Θεὸν εἰ τις καὶ ὑπήντα ἀυτῇ ἐρχομένῃ ἐν τῷ ἰδίῳ οἴκῳ· ἐν δὲ τῷ βραδιάσαι ἀυτὴν, ἐξῆλθεν πρὸς συνήθειαν ὑπαντῆσαι ἀυτῇ, καὶ ἴδε τὸ ἅγιον ἀυτῆς λείψανον κείμενον, καὶ ῄρεν τὴν φωνὴν αὐτοῦ εἰς ὕψος, καὶ ἐβόησεν λέγων· Ἐν τούτῳ ἔγνων ὅτι Θεὸς οὖκ ἀφεῖλεν τὴν χεῖρα ἀυτοῦ ἀπὸ σοῦ Κυρία μου, καὶ βαστάσας τὸ ἅγιον ἀυτῆς λείψανον, ἔθηκεν ἐν τῷ καινῷ μνημείῳ τῷ ὄντι ἐν τῷ σπηλαίῳ ἀυτῆς. Οὐ διέλιπεν δὲ, οὔτε τὴν φωταγαγίαν ποιῶν, οὔτε θυμιῶν τὸ ὅσιον ἀυτῆς λείψανον μέχρι τῆς ἀυτοῦ τελευτής· ἐγένετο δὲ κοιμηθῆναι τὸν τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπον, καὶ οὐδεὶς ἔτι ἐθυμία, ὅτι τόπος ἔρημος ἦν καὶ βοσκήματα Ὀνοκεντάυρων.

[10] Ἐγένετο οὖν ἐν τοῖς ἐσχάτοις χρόνοις ποιμένας βόσκειν ἐν τῷ τόπῳ, οὗ ἦν τὸ μνημεῖον τῆς ἁγίας Ζηναΐδος, καὶ ὄντων ἀυτῶν ἐν τῷ τόπῳ ἐκείνῳ καὶ βοσκόντων ἐπορεύθη ἕν τῶν παιδίων ἐπὶ τὸ μνημεῖον τῆς Ἁγίας, καὶ καθεσθὲν παρὰ τοὺς πόδας τῆς Ἁγίας ὕπνωσεν· ἐν δὲ τῷ διυπνισθῆναι τό παιδίον, ἀναστὰν ἐπορεύθη ἐν τῷ οἴκῳ τοῦ πατρὸς ἀυτοῦ, καὶ ἠσθένησεν ἡμέρας τρεῖς, καὶ εἶπεν πατὴρ ἀυτοῦ: Τί ἐστιν μαλακία συμβεβηκυῖα σοι τέκνον, καὶ εἶπεν τὸ παιδίον, πάτερ ἀκήκοα παρὰ προβεβηκότων ἀνδρῶν, ὅτι ἐστὶ μνημεῖον κατὰ Βοῤρὰν ἐπιλεγόμενον τῆς ἁγίας Ζηναΐδος, κᾀκεῖ ἀπῆλθον· καὶ ἐγένετο ἐν τῷ καθεσθῆναι με ἐκεῖ, καὶ ὑπνῶσαι ἐμαλακίσθην.

[11] δὲ πατὴρ τοῦ παιδίου ἐγνωκὼς τοῦτο, καὶ παραλαβὼν τὸν παῖδα, καὶ πάντας τοὺς ἐν τῷ οἴκῳ ἀυτοῦ, καὶ δώρατα πολλὰ, καὶ ὄρνην * λευκὴν ἐπόρευθη ἐν σπουδῇ ἐπὶ τὸν τόπον, καὶ ἰδὼν παῖς, μᾶλλον δὲ καὶ ἐπιγνοὺς τὸν τόπον, δραμὼν προσεκύνησεν, καὶ παραχρῆμα ὑγιὴς ἐγένετο ἀπὸ τῆς νόσου, ἧς κατείχετο· θεασάμενος δὲ πατὴρ τοῦ παιδὸς τὸ γεγονὸς, προσεκύνησεν μετὰ τῶν συνόντων ἀυτῷ, καὶ ὑπέστρεψεν εἰς τὸν οἶκον ἀυτοῦ μετὰ τοῦ παιδὸς, αἰνῶν καὶ εὐλογῶν τὸν Θεὸν ἐπὶ πᾶσιν, οἷς ἴδεν μεγάλοις θαυμασίοις γειναμένοις ὑπὸ τῆς Δούλης τοῦ Θεοῦ. Ἐτελειώθη δὲ ἁγία καὶ ὁσία Ζηναΐς μηνὶ Ὀκτωβρίῳ ια᾽. πρεσβεύουσα ὑπὲρ τῆς τοῦ κόσμου εἰρήνης τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ καὶ τῷ αγίῳ Πνεύματι, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[S. Zenaïs in eremum, relictis omnibus, secedit dumque sacte ibidem vivens] Vitæ, monastice actæ, volo reddere rationem, ut eorum, qui in hæc inciderint, mentem excitem, omnibusque ostendam, nihili faciendum quidquid prohibet aut impedit, ne continentiæ, id est, vitæ asceticæ, cursus perficiatur. In diebus illis exstitit mulier quædam religiosa ac in omnibus sancta, cui nomen Zenaïs a. Hæc, bonis suis omnibus, juxta ac propria Sorore, relictis, in montem, versus regionis, quæ, indito ei a re, quam complectitur, nomine, Demetrias b vocatur, Septemtrionalem plagam intra Tarsensium terminos situm, se recepit ac ibidem in spelunca habitans jejuniisque ac vigiliis humique præterea cubando corpus suum affligens, Dominum nostrum Jesum Christum pro mundi salute & erroris ethnici destructione precibus assiduis obtestabatur.

[2] [signa magna facit, a tribus viris religiosis] Porro ad eam male habentes atque a spiritibus immundis vexatos, adhuc autem & pueros, variis morbis detentos, ducebant, malisque pressos oleo ungens, sanos eos in nomine Domini nostri Jesu Christi dimittebat, adeo ut omnes signa magna, quæ a sancta Zenaïde fiebant, mirarentur, ac in domos suas magnopere laudantes Deum in pace reverterentur; quidam autem viri religiosi ac vita irreprehensibiles in eadem regione erant: prior Pappas, secundus Pateras tertiusque Philocyris vocabatur c.

[3] [frequenter invisitur,] Hi, cum de sancta Zenaïde signisque, quæ ab illa fiebant, audivissent fieri sermonem, divino zelo abrepti ad colloquendum cum ea incitabantur, cumque in cognitionem ipsius venissent, assidue ad illam pergebant, asceticæ, quam ducebat, vitæ laborem & molestiam diligenter considerantes; ea autem more solito jejuniis sese & vigiliis macerans, Deoque, ut sic vitam in puritate transigere mundumque in pace vivere concederet, cum lacrymis supplicans, monasticæ vitæ cursum conficiebat.

[4] Porro viri religiosi venerandæ & gloriosæ & sanctæ Zenaïdis certamina, signaque, quæ ab ea fiebant, [qui, dum fixo etiam apud Sanctam domicilio, post cum ea Dei verbum in locis vicinis] contemplati ad pedes ejus acciderunt, ac, ut domicilium suum prope ipsam figere fas esset, rogantes, precibus & orationibus unanimiter vitæ asceticæ cursum agebant, unoque spiritu & corde in Domino unum idemque sentiebant: etenim & nocte & die Dei eloquia meditabantur multisque laboribus & precibus sanationes perficiebant. Aliquanto vero post tempore viri vere religiosi sanctæ Dei Famulæ dicunt: “In propinquos vicos & agros pergamus Deique verbum in hominum auribus seramus, ut, quæ per preces tuas fiunt, miracula omnes cognoscant d.”

[5] Cum ipsa autem exivisset simulque iter facerent, omnem morbum omnemque languorem sanctis suis precibus expellebant; [dissentinaturi exeunt, insidiis appetuntur,] verum malignus & invidus diabolus, qui humano generi semper impedimento est ad salutem, in viros aliquot ex iis, qui prope locum habitabant, est ingressus, consiliumque inierunt, ut una cum S. Zenaïde Dei servos, veluti nimirum superstitione quadam e miracula facientes, dolo comprehenderent, recte eos vivere, haud rati; volebant autem, prout dictum est, eos comprehendere, ut eos, quo pœnas darent impurisque diis, non secus atque ipsi, sacrificarent, præsidis potestati traderent.

[6] Ast sancta Dei Famula, auditis insidiis, hominem quemdam religiosum accedit, [hisque per Zenaïdem discussis, illi quidem Tarsum abcunt, hæc vero] initoque cum Dei servis consilio, ait eis: Filioli mei desiderabilissimi, tempus est difficile. Agite, e locis hisce discedamus ac ad propria proficiscamur, ut ab hominibus malitiosis & improbis liberemur; ipsi autem consilio ejus obsecuti non sunt, sed inde profecti iverunt in civitatem Tarsum; ea vero locum potius solitarium & quietum quærebat ad vivendum; omnibus autem orantibus sanctasque ejus preces postulantibus, multas horas, capite inclinato, Domino nostro Jesu Christo cum lacrymis supplicabat dicens: “O Deus ante omnia secula atque in secula permanens! O Deus Abraham & Isaac & Jacob.

[7] O Deus, qui misisti Filium tuum unigenitum, Dominum nostrum Jesum Christum, [pro ipsis erans ad solitudinem revertitur,] qui omnem morbum & omnem languorem sanat, mortique eripit & ad vitam transfert credentes in eum, da ipse etiam nunc, Domine, Famulæ tuæ simulque servis tuis Pappæ, Pateræ & Philocyridi in nomine tuo omnem morbum e creaturis tuis expellere.” Cum igitur omnes dixissent Amen, cum lacrymis benedicentes Deum abierunt; Dei quidem servi ad locum, quem proposuerant, sese contulere, sancta autem Zenaïs ex agello, Septemtrionalem plagam versus sito, est reversa. Porro cum in domum suam venit, gavisa est, flexisque genibus, cum lacrymis precata est dicens: “Domine Deus Patrum nostrorum Abraham & Isaac & Jacob justique horum seminis, gratias tibi ago, quod & in ægrotantibus & in obsessis per spiritus immundos, & in viris & in mulieribus, & in oppressis & in infantibus, & in jumentis & in omnibus me semper exaudieris.

[8] “Nunc etiam, misericors Domine; da mihi hanc gratiam per ungenitum Flium tuum, [ibidemque mortua] Dominum nostrum Jesum Christum, & me a Viris impiis libera salvamque usque ad finem custodi & ex laqueo diaboli eripe f.” Igitur & statim visio ipsi facta est ac audivit vocem e cælo dicentem: “Surge, Zenaïs, exaudita est oratio tua;” & cum surrexisset, obambulabat benedicens Deum, quod ei cuncta præbuisset, dumque obambularet, spinam pede dexro pressit, &, ut spinam evelleret, consedit, conspiciensque in cælum & Dominum orans, spiritum Deo tradidit.

[9] [in novo monumento sepelitur,] Erat autem & in domo ejus vir quidam religiosus ac Deum timens si quis, eique, domum revertenti, obviam procedebat; cum vero illa sero demoraretur, is, ut de more ei obviam procederet, exivit & sacrum ejus cadaver jacens conspexit vocemque in altum levavit & clamavit dicens: in hoc novi, quia non amovit Deus manum suam a Domina mea, sublatumque sacrum ejus cadaver in novo monumento, quod erat in ejus spelunca, deposuit. Sacrum autem ejus cadaver & lumina accendendo & suffiendo honorare usque ad obitum suum haud destitit; factum est autem, ut homo Dei moreretur, nullusque id amplius, quod locus esset desertus Onocentaurorumque g, qui ibidem pascebantur, receptaculum, suffiebat.

[10] [ad quod diu post puer, cum morbum id ingressus contraxisset,] Novissimis igitur temporibus accidit, ut in loco, ubi sanctæ Zenaïdis monumentum erat, opiliones pascerent, cumque hi essent in loco illo ac pascerent, puerorum unus Sanctæ monumentum est ingressus, sedensque ad Sanctæ pedes somnum cepit; cum autem expergefactas esset puer, surgens ad patris sui domum se contulit tribusque diebus ægrotavit dixitque pater ejus: Qui est langaor, qui tibi obvenit, fili, dixitque puer. Pater, monumentum, quod S. Zenaïdis dicitur, versus Borealem plagam situm esse, a viris ætate provectis intellexi eoque ivi, factumque est, ut, cum ibidem sederem ac somnum caperem, languore fuerim correptus.

[11] [cum patre, ut Sanctam veneretur, accedens, sanitati restituitur.] Pater autem pueri cum id audivisset, & puerum & omnes, qui in domo ejus erant, & multa dona & Gallinam candidam h accipiens, cum festinatione venit ad locum, vidensque puer meliusque etiam cognoscens locum, cursu sestinans veneratus eum est, statimque a morbo, quo detinebatur, est sanatus; pater autem pueri videns, quod factum erat, genua supplex cum iis, qui ei aderant, flexit ac cum puero in domum suam Deum de omnibus, a Dei Famulæ factis, quæ viderat, magnis miraculis laudans & benedicens, est reversus. Obiit autem veneranda & sancta Zenaïs mense Octobri die XI, pro pace mundi orans Patrem & Filium & Spiritum sanctum, cui i gloria & virtus in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quod si tempus, quo S. Zenaïs floruerit, Actorum auctor habuisset vel utcumque compertum, locum sane quam maxime opportunum, ut id, adhibita aliqua nota chronica, exprimeret, hic habebat.

b Ceres Græce vocatur Δημήτηρ aut Δήμητρα, hincque formatur vocabulum Δημήτριον, quod, ut Henricus Stephanus in Lexico Græco, a se contexto, docet, significat Cereris lucum seu nemus, deæ huic sacrum, cumque, Tarsi aut certe haud procul inde exstitisse vicum, qui a re, quam complectebatur, Demetrias vocabatur, hic indicetur, consectarium fit, ut Tarsi vel certe haud procul inde Cereris lucus seu nemus, deæ huic sacrum, exstiterit. Adhæc, cum a luco illo seu vico, hunc complectente, haud procul abfuisse S. Zenaïdis speluncam, hic pariter indicetur, hanc prope urbem Demetriadem, in Thessalia sitam, Menæa & Menologium Sirletianum, perperam, ut apparet, collocant. Adi Comment. prævium num. XI & seq.

c Tres viri religiosi, qui hic, etiam nominantur in Sanctarum nostrarum elogio, e Synaxario Sirmondiano in Comment. præv. num. 4 translato, ubi cum & pleraque, quæ mox hic de illis aliunde interim haud notis & de S. Zenaïde prolixius narrantur, compenaio exhibeantur, id sane, uti in Comment. præv. num. 17 jam docui, modo præmissa S. Zenaïdis Acta ad S. Zenaïdem, S. Philonillæ sororem, non autem ad alteram homonymam, spectare, argumento est.

d Sanctæ, ut in finem hujusmodi faceret, quod hic dicitur, suggessisse viros religiosos & Sanctos, verosimile non est.

e Ita Græcas hasce voces ἐκ περιεργασίας τινὸς, pro quarum penultima legi debet περιεργίας, interpretatus sum, quod, quamvis περιεργία proprie idem, quod Latine curiositas aut sedulitas superflua, significet, his tamen vocabulis res ab Actorum auctore hic intenta haud sat apte exprimi videatur.

f Binas ad Deum orationes, hic & num. præcedenti occurrentes, ab Actorum auctore mere pro arbitrio S. Zenaïdi, & quidem sat inepte, esse affictas, apparet indubitatum.

g Onocentaurus, quod genus animalis si umquam exstiterit, ex homine & asino, qui Græce ὄνος dicitur, fuerit commixtum, Crateti Pergameno, ex Pythagora, describitur ut verum animal; ast, etsi etiam ex ipsamet sacra Scriptura, id genus animalium dari, probare conetur Hieronymus, idem tamen, quod de Centauris & Hippocentauris, de Onocentauris etiam, videlicet tam hosce quam illos e poëtarum dumtaxat fabulis natos, sentiendum, Hofmannus in Lexici sui universalis Continuatione, ad vocabulum Onocentaurus pronuntiat; neque vero immerito, ut mihi apparet; quare Actorum scriptorem hic per Onocentauros, quos memorat, sylvestria & monstrosa animalia, qualium eremus ferax est, dumtaxat intelligere, in animum induco.

h Levitici cap. 14, ℣. 4. leprosus, qui mundatus est, Deo jubetur offerre δυο ὀρνίθια ζῶντα καθαρὰ, id est, duas Gallinas viventes candidas; hinc autem factum fortassis fuerit, ut Christiani olim vel pro benesicio impetrando vel pro gratiis de jam impetrato agendis Gallinam potius candidam seu albam, quam quæ esset alterius coloris, Deo seu Sanctis subinde voluerintofferre.

i Malim hic Græce οἷς, Latine quibus.

* ἐρανίσαι

* πυκναις

* εμελέτων

* ὄρνιν

DE SS. NIGASIO, QUIRINO, SCUBICULO SEU SCUVICULO ET PIENTIA MM.
VADINIACI IN PAGO VILCASSINO

VEROSIMILIUS ANNO CIRCITER CCLXXXVI.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Nigasius, M. in pago Vilcassino (S.)
Quirinus, M. in pago Vilcassino (S.)
Scubiculus seu Scuviculus, M. in pago Vilcassino (S.)
Pientia M. in pago Vilcassino (S.)

BHL Number: 6084

AUCTORE C. B.

§ I. Ubinam & quando S. Nigasius sit passus, & quam fidem Acta, quæ id sub Domitiano factum statuunt, mereantur.

Veliocasses seu Veliocassi, Velocasses aut etiam (varie enim a variis Gallicæ hujus gentis nomen, [S Nigasius in pagi Vilcassini] a quo regionis, quam hæc inhabitabat, pars paulatim temporis lapsu pagus Vilcassinus seu Vulcassinus simpliciterve Vilcassinum aut Vulcassinum, ac tandem etiam Vexinum fuit vocata, exaratur) Bellocasses seu Bellocassi, præter Rotomagum seu, ut ab aliis scribitur, Rothomagum urbem suam primariam ac quidquid huic circa utramque Sequanæ ripam adjacens territorium Rothomagense seu Rotmense, Gallice le Roumois, nuncupatur, terrarum etiam tractum, qui, Isaram inter & Indellam fluvios interceptus, Sequana ad Meridiem agroque Bellovacensi & Braiensi ad Boream clauditur, incoluere. Populum illum seu potius jam memoratum terrarum ejus tractum, qui, cum sec. X pars ejus una Normannis, parte altera penes Francorum reges remanente, fuisset concessa, in Normannicum & Francicum Vilcassinum seu Vexinum fuit divisus, S. Nicasius seu potius (ita enim & in omnibus prorsus sec. XII antiquioribus, si unum forte Corbeiense, in quo, non secus atque apud multos scriptores recentiores Nicasius scribitur, Hieronymianum apud Florentinium apographum exceperis, monumentis litterariis vocatur, & simul a S. Nicasio Remensi nominetenus etiam distinguitur) Nigasius, sanguine suo ibidem, dum Euangelium incolis annuntiat, pro Christi fide effuso, nobilitavit. Ita constans fert traditio, in S. Nigasii Actis infra memorandis etiam consignata, cumque non modo cum Martyrologio Romano hodierno recentiores magno numero, quibus Nigasius hodie inscriptus exstat, Fasti sacri, sed &, qui hisce ac scriptoribus omnibus, de Nigasio ejusque martyrii palæstra locutis, est antiquior, Usuardus juxta ac eruditi unanimi consensu omnes traditioni etiam adstipulentur, enimvero in dubium, quin ibidem ac proin in Rotomagensi, quæ utrumque Vilcassinum seu Vexinum continet, diœcesi Nigasius (neque enim vel Galesinius, qui Ecbatanæ in Media, vel Tamaius, qui ex Pseudo-Luitprando prope Villam-Cassinam in Hispania illum hodie signat, audiri hic meretur) martyrio fuerit affectus, revocandum haud videtur.

[2] [hic memorato] Verum quo id (propius enim determinare Sancti ejusque Sociorum palæstram lubet) Vilcassini seu Vexini loco est factum? In pago isto Vernonem inter & Rupem-Guidonis, Gallice Roche-Guyon, media circiter a posteriori hoc loco leuca ad fluvium Ittam seu Eptam, qui, duo supra memorata Vilcassina seu Vexina invicem sejungens, Francicum ab Oriente, Normannicum ab occidente sibi habet adjectum, occurrit vicus, qui Gallice quidem Gani seu Gasni aut etiam Gagni, Latine vero Vaniacum seu Guaniacum aut etiam Ganiacum seu Gagneyum nuncupatur, Vexinoque partim Francico, partim Normannico innexus insulam etiam, a fluvio isto formatam, aut, si hæc (uti in Normannia Christ. pag. 62 Farinus, in Annal. Ecclesiast. Francorum ad annum 841, num. 24 Cointius & in archiepisc. Rotomag. Hist. pag. 35 Pomerayus, Valesio interim in Galliarum Notitia aliisque aliquot scriptoribus ac ipsomet, quod infra laudabitur, Rotomagensi editionis anni 1736 Breviario refragantibus, non obscure docent) cum continenti modo, qua Itta Orientem spectat, sit conjuncta nec ullam amplius insulæ speciem præferat, locum certe, quo insula illa olim stetit, complectitur.

[3] In vico illo & quidem in ejus, quæ ad Vexinum Francicum spectat, [Vadiniacensi vico,] regione seu parte Nigasius, utpote in itinere, cum Parisiis Rotomagum pergens Ittam seu Eptam nondum, ut aiunt, transiisset, occisus, martyrium subiisse passim creditur. Certe in dicto vico, qui, quod Eptæ Vadum, hominibus, ut volunt, antea incognitum, quo in jam memoratam insulam Nigasius post necem sibi illatam, sublato, quod ei fuerat abscissum, capite, prodigiose sese contulisse itaque dicto Vado Vadi Nigasii nomen fecisse traditur, complectatur, Vadiniacum etiam & quidem communius, nomenclatione, ut putant nonnulli, inde deducta, ab antiquioribus nuncupatur, Nigasium fuisse interfectum, Dadreus in Histor. archiëpiscoporum Rotomag. Chronologia, Davanneus in S. Nigasii, de qua hic plura post, Vita, Farinus in Normannia Christ. nec non Arturus a Monasterio in Neustria pia diserte affirmant. Nec his, cum vicus iste olim & aliter, quam modo, vocari, & locum etiam nominis alterius non unum sibi inclusum habere potuerit, Ordericus Vitalis Ecclesiast. Histor. lib. 5 ad annum 1080 & Passionis seu Actorum S. Nigasii, de quibus infra, auctor anonymus, qui Sanctum in quodam foro, Scamnis appellato, pro fide occubuisse insinuant, adversari sunt censendi. Quare, cum nec quid aliud, quo minus Vadiniaci martyrium subiisse Nigasius credatur, impediat, in dubium pariter, quin id ibidem acciderit, revocandum haud videtur. Loco itaque, quo hic Sanctus noster passus sit, jam sat prope determinato, modo in tempus, quo id factum, studiose, prout per monumentorum, vel utcumque, ut certi quid statuatur, sat antiquorum, defectum fas erit, inquiramus.

[4] [non quidem, ut Butlerus æstimasse videtur,] Butlerus, qui plurium Sanctorum Vitas, anglice a sese, servato, ad quos hi spectant, dierum ac mensium ordine, conscriptas, typis Londinensibus ab annis circiter viginti vulgavit, hodie hoc in Opere, quod haud ita pridem in linguam Gallicam etiam conversum iterato prodiit, de SS. Nigasio ejusque Sociis acturus, verbis Anglicis, Latine hic a me e Gallica horum versione redditis, sequentem præfatur in modum: Græci aliquot S. Polycarpi discipuli, aliique nonnulli præcones sacri, fide Lugduni plantata, numerosam ibidem ecclesiam fundarunt. Ex hac viri Apostolici, qui in diversas Galliarum partes Euangelii lucem intulerunt, sunt egressi. SS. Alexander & Epipodius in territorio Lugdunensi, SS. Benignus presbyter & Thyrsus diaconus Augustoduni, Andochius presbyter Lingonibus &c martyrio fuere affecti. Ita ille; cum autem in eadem Lugdunensi schola seu ecclesia, jam inde a sec. 2, ut passim est notum, fundata, e qua mox a se memoratos martyres Alexandrum, Epipodium, Thyrsumque & Andochium prodiisse, insinuat, institutum verosimillime etiam fuisse Nigasium, mox subjungat, ita hunc eodem circiter tempore, quo illi, ac proin, uti ex Operis nostri tom. 6 Septembris, pag. 663 & seqq. fas est colligere, sub sec. 2 finem sequentisve initium martyrio finiisse vitam, indicare videtur. Verum, præterquam quod Thyrsus certe & Andochius, uti quæ de hisce apud nos ad XXIV Septembris diem disputata sunt, luculenter ostendunt, e schola seu ecclesia Lugdunensi haud prodierint, seu quod eodem recidit, instituti in illa haud fuerint, scriptorem, qui id vero, non dicam, simillimum, sed vel simile, de Nigasio ante Butlerum pronuntiarit, nullum invenio, nec qua id hic ratione impulsus fecerit, sat perspicio.

[5] [sub sec. 2 finem sequentisve initium, sed verosimilius anno circiter] Græcum quidem esse Nicasii nomen victoremque significare affirmat; ast Nicasiusne, an Nigasius, quod postremum nomen Græcum certe non est, vocandus proprie sit is Sanctus noster, non immerito, uti e jam supra dictis liquet, revocari potest in dubium. Adhæc etsi quidem Nicetii & Nicetæ nomina indubie Græca sint ac tam unum quam alterum significare victorem, eruditi etymologi passim affirment, nullum tamen hosce inter, qui idem de Nicasii nomine statuat, invenire quivi, etsi interim Nicasii potius quam vel Nicetæ vel Nicetii nomen a verbo Græco Νικάω, vinco, videri possit deductum. Nec etsi secus foret reque etiam ipsa Nicasii nomen non modo & Græcum esset & victorem significaret, sed & solum etiam Martyri, de quo nos hic, proprie conveniret, consectarium hinc foret, ut in schola seu ecclesia Lugdunensi fuerit is institutus. Quid enim? Græca esse Thyrsi & Andochii nomina, nemo certe inficiabitur, & tamen bini hi apostolici viri ac martyres, qui Galliæ fidei lumine illustrandæ operam navarunt, in schola ista seu ecclesia instituti, ut mox docui, haud fuere. Neque vero id quis etiam de Dionysio, Parisiensium apostolo, hujusque socio Eleutherio asseveret, etsi interim Græca esse horum nomina, quisque, qui vel a limine linguam Græcam salutavit, habeat perspectum. Itaque, cum certe; quæ Butlerus affert, fuisse in præfata schola seu ecclesia institutum Nigasium, suadere nata haud sint, non est etiam, cur ob hæc is Sanctus noster martyrium sub sec. 2 finem sequentisve initium seu tunc, cum nondum admodum diu schola eadem seu ecclesia fuisset fundata, subiisse credatur. Nec, ut id fiat, permittere videntur, quæ jam nunc adducam in medium; ex iis enim Nigasium nec tunc, nec Domitiano imperante seu sub sec. primi finem, sed anno circiter 286 fuisse martyrio affectum, vero apparet similius. Id illa expendenti palam fiet. Sequentia hæc sunt.

[6] Urbi Rotomagensi non prius, quam cum ad hanc episcopali munere gubernandam, quod verosimilius, ut Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. XI col. 6 docent, sub sec. tertii finem aut sequentis initium est factum, [286 martyrium est passus, nec id sub Domitiano statuentia Acta,] missus esset Mallonus, Euangelii lumen affulsisse, communis est opinio; quare, si Nigasius, a quo Velocasses aut certe, ut creditur, non pauci ex his ad Christum sunt conversi, sub Domitiano seu sub sec. primi finem subiisset martyrium, consectarium esset, ut fides Christiana ducentis circiter annis prius a Velocassibus, quam ab urbe horum primaria Rotomago fuisset suscepta; cum id autem parum verosimile credituque appareat difficile, recta ratio videtur exigere, ut Mallonus Rotomagum haud admodum diu post Nigasii martyrium venisse, hicque adeo sanguinem suum pro Christo, nec sub sec. 2 finem sequentisve initium, nec, Domitiano imperante seu primo æræ Christianæ seculo jam pene absoluto, sed tum demum, cum ad finem jam vergeret tertium, effudisse credatur. Adhæc sub eodem præfecto Fescennino, aut, si mavis Fescennino Sisinnio, sub quo Dionysius, Parisiensium apostolus, passus est, nec diu post hunc martyrio occubuisse Nigasium, tam anonymus, qui tamen hunc, ut mox videbimus, sub Domitiano passum tradit, Passionis Nigasii penes nos exstantis moxque infra pluribus memorandæ auctor, quam Pomerayus aliique scriptores recentiores unanimi fere consensu affirmant; cum autem Dionysius, utut & ipse a pluribus sub Domitiano signatus, verosimilius tamen, uti in Comment. Sancti hujus Actis prævio § IX ostendi, anno circiter CCLXXXVI coronatus fuerit martyrio, consectarium est, ut verosimilius & Nigasio optata hæc sors eodem circiter anno obtigerit. Sub Domitiano quidem, ut visuros nos, jam monui, Nigasii martyrium statuit Passio ejus mox laudata; verum hæc fidem integram haud meretur, uti ex iis, quæ tam de tempore, quo scripta videtur, quam de rebus, quas memorat, adducturus jam nunc sum, patescet.

[7] A tempore, quo scripta apparet, duco initium. [utpote quæ, quamvis in archiepiscorum Rotomagensium Actis sec. XI scriptis] Apud Mabillonium Analectorum Veterum tom. 2, pag. 424 & triginta seqq. exstant archiepiscoporum Rotomagensium Acta, cumque in hisce quædam in Mallono S. Nigasii passio laudetur, oportet, ut hæc, priusquam illa ab auctore suo scriberentur, fuerit contexta, hicque lucubrationem illam fuisse etiam diu ante (neque enim alioquin ea motus Nigasii in Gallias cum Dionysio iter martyriumque, ibidem cum Quirino & Scubiculo toleratum, firmum & ratum pronuntiaturus, ut verbis infra § 3. recitandis facit, fuisse videtur) concinnatam, verosimillime existimarit; quare, cum nec sit, cur hac in re a vero aberrasse putetur, ac dicta archiepiscoporum Rotomagensium Acta, uti in Adnotatione hisce subjecta Mabillonius mox laudatus docet, Gregorio VII Romanam Petri Cathedram occupante ac proin sec. XI senescente, fuerint conscripta, consectarium est, ut, quæ in hisce, ut dictum, laudatur, S. Nigasii Passio fuerit etiam diu ante ejusdem Gregorii pontificatum seu annum, quo hic inchoatus, 1073 contexta. Verum quæ est isthæc S. Nigasii Passio? Duas dumtaxat, Actorum etiam nomine distingui solitas, S. Nigasii Passiones memorari invenio. Harum altera, cujus etiam compendium, e Ms. Ultrajectino S. Salvatoris codice acceptum, aliudque a P. Dardes ad nos missum habemus, in duobus Mss. exemplaribus, quorum alterum, in novem Lectiones pro ecclesiastico de SS. Nigasio, Quirino & Scubiculo Officio divisum, ex ecclesiæ parœcialis S. Nigasii Rotomagi Ms. codice, alterum e S. Martini Treviris Ms. itidem codice acceptum notatur, penes nos exstat; altera vero, cujus nullum habemus exemplar, a Farino in Normannia Christ. a pag. 16 usque ad pag. 67 sæpissime, Latinis etiam, quibus constat, verbis in margine transcriptis, citatur.

[8] [citentur;] Hæc porro fere tota partim e S. Nigasii mox dicta, quæ penes nos exstat, Passione, partim ex anonymi, quam Marteneus Thesauri novi Anecdotorum tom. 3, col. 1677 & quinque seqq. exhibet, scriptoris Lucubratione, uti hujus exstantisque penes nos Passionis verba cum Farini verbis, e S. Nigasii, ut ait, Actis seu Passione transcriptis, conferendo comperi, est conflata; cum autem scriptor ille, SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi reliquias anno 1032 Rotomagum fuisse adductas, disertissime tradat, dictamque, in qua id facit, lucubrationem sese etiam non prius, quam cum idem annus 1032 jam dudum præteriisset, exarasse non obscure prodat, ea verosimillime circa annum 1112, quem Marteneus margini adscribit, fuerit contexta. Quare oportet, ut, quæ Farino præluxit, partimque, ut dictum, e lucubratione ista est conflata, S. Nigasii Passio serius adhuc, quam anno 1112 fuerit conscripta; jam vero cum hæc certe, uti hinc consequitur, in archiepiscoporum Rotomagensium Actis, sub Gregorii VII, ut dictum, Pontificatu ac proin ante annum, quo hic jam desierat, 1086 conscriptis, laudari haud potuerit, consectarium est, ut in hisce verosimillime altera, quæ penes nos exstat, S. Nigasii Passio laudetur, utque proinde hæc, quemadmodum e jam allegatis nemo non concludet, diu etiam ante ejusdem Gregorii VII Pontificatum seu annum, quo hic inchoatus, 1073 fuerit contexta. At vero quamdiu quidem ante hunc id factum? In Passione illa Dionysius Areopagita cum Dionysio Parisiensium apostolo confunditur; cum autem opinio, qua id fit, sec. VIII medio, uti in Commentario, fabulosis Dionysii Areopagitæ Actis prævio, § VII docuimus, antiquior non sit, enimvero Passio ista haud ante annum 750 ac proin annis non pluribus, quam trecentis circiter ante annum 1073 fuerit conscripta, imo vero multo etiam paucioribus ante hunc annis scriptam esse, jam nunc dicenda suadent.

[9] [verosimiliter tamen seculis utminimum septem a Nigasii martyrio sint scripta,] Nigasri penes nos exstans passio seu Acta, in quorum scriptionis epocham hic inquirimus, verosimillime ab ipso statim, quo scripta fuere, initio Rotomagensium plurium manibus teri inceperint, vixque dubitari potest, quin, si ante Usuardi ætatem exarata fuissent, ad hujus martyrologi, qui Parisiis in Pratensi Ordinis S. Benedicti cœnobio, a Rotomagensi Ordinis ejusdem, quæ a S. Audoëno nomen habet, abbatia haud admodum procul dissito, monachum agebat, totusque iis, quæ ad Sanctos spectabant, examinandis erat intentus, notitiam ac manus fuissent perventura; id autem factum non esse, vel ex eo, quod S. Scubiculum, utut in Actis illis pluries memoratum, in Martyrologium suum nusquam intulerit, in animum induco. Scio quidem, Nigasii, de quibus hic, Acta Usuardo sublestæ fidei videri haud immerito potuisse, huncque adeo illis, ut Scuviculum Martyrologio suo inscriberet, moveri haud debuisse; verum e litterario hujusmodi monumento, si id præ oculis habuisset, occasionem saltem in Scuviculum apud Rotomagenses Ordinis sui monachos inquirendi arrepturus eumque e notitia, abs hisce verosimiliter eo in casu suggerenda, pagi Vilcassini Martyribus, ut Riculfus, Rotomagensis episcopus, qui, ut post docebo, eodem, quo Usuardus, tempore floruit, in charta infra memoranda facit, in Martyrologio suo, si non eodem, quo Nigasium, alio certe die annumeraturus fuisse videtur; cum autem id non fecerit, dicta Nigasii Acta verosimiliter ei haud præluxerint, cumque adeo, uti e jam dictis consectarium apparet, ante Usuardi, qui circa annum 877 vivere desiit, ætatem haud fuerint conscripta, sane id nec ante sec. X, nec tamen ob supra dicta serius quam vel tunc vel sequentis initio factum esse, a veritatis specie neutiquam abhorret. Jam vero, cum sic habeat, extansque adeo apud nos S. Nigasii Passio fuerit verosimiliter, uti e modo allegatis pronum est colligere, seculis ut minimum septem a S. Nigasii martyrio contexta, cur, quæso, quam huic illa assignat, epocha certo sit credenda?

[10] Id certe ego haud perspicio, cum enim auctor, [nonnullaque præterea haud facile, uti ex illo rum] a quo Passio illa scripta est, haudquaquam monumenta antiquiora (id enim alioquin indicaturus alicubi fuisset) sibi prælucentia habuerit, seculisque ut minimum septem a Nigasii seu ætate seu martyrio, ut dictum, absuerit, neutiquam sane sua de hoc Sancto nostro narrata temporaque, quibus hæc innectit; habere potuit comperta; cum autem sic habeat, minime in hisce fidem integram meretur; idque eo minus, quod, qu mvis antiquis ac fide undequaque dignis testimoniis fuerit certo, uti e jam dictis consequitur, destitutus, talia tamen etiam, quœ, nisi testimoniis hujusmodi firmentur, nemo prudens facile crediderit, commemoret. Ut quam verum id sit, patescat, simulque unico veluti intuitu præcipua, quæ de SS. Nigasio, Quirino & Scuviculo narrantur, studiosus lector aspiciat, lubet hujus oculis passionem illam, in compendium, prout penes nos exstat, a me contractam, hic subjicere. Verba, quibus id præsto, sequentia hæc sunt: Nigasius, Romæ a B. Clemente Papa episcopus ordinatus, Quirinus presbyter & Scuviculus diaconus in Gallias, quo in hasce Euangelii lucem inferant, cum S. Dionysio veniunt, fidem Christianam ibidem variis locis, sermones eorum signis Domino confirmante, uberrimo cum fructu annuntiant.

[11] Parisios veniunt ibique egregia aliquamdiu opera adducendis ad Christum ethnicis navata, [hic adducto] inde una, Dionysio apud Parisienses relicto, Rotomagum, quam urbem, Sequanæ impositam, opulentissimam esse simulque superstitionibus ac idolorum cultu fæde conspurcatam, audierant, sese conferre decernunt, Isaram eo perrecturi transeunt, in pagum Vilcassinum ingrediuntur, dumque ibidem in vico, qui Latine Vallis, Gallice Vaux modo nuncupatur, divini verbi semina spargunt, Nigasius, loci incolis, sese Christiana sacra, si eos dracone seu serpente immanissimo, qui prope fontem, hominibus perquam commodum, morabatur, regionemque fœtore pestifero, stragibus & terrore complebat, Dei sui virtute liberaret, amplexuros, pollicitis, stolam suam, addito mandato, ut exitialis bellua, hac constricta, ad se adducatur, Quirino presbytero tradit. Episcopo suo hic illico obtemperans serpentem intrepidus adit, squamisque erectis ac ore hianti in se irruere conantem, formato Crucis signo compescit, stola collo ejus injecta, vi trahit, frustraque reluctantem Nigasio sistit, qui dum, formato pariter Crucis signo, ita illum, ut nec species cadaveris ejus supersit, in omnium conspectu disrumpit, ad Christi fidem, miraculo plebe attonita, animæ circiter trecentæ decem & octo sese convertunt.

[12] [compendio liquet,] His porro, quæ Christianum nosse oportet, edoctis sacroque lavacro in dicto fonte ablutis, Nigasius, Quirinus & Scuviculus iter, quod Rotomagum versus arripuerant, prosecuturi ad locum seu vicum, paulo infra Meduntam ad Sequanam situm, quem Latine Monticas, Gallice Moncaux aut Montiers modo nominant, proficiscuntur, eoque appulsi ac mox dæmonem, qui ibidem in rupe præcelsa seu potius in quodam hujus specu sedem fixerat, incolisque ac maxime navigantibus erat infestus, aggressi, nefandum inde generis humani hostem, ea ipsa rupe ab imo specus, quod hujus aditum Sancti occuparent, ad summum usque culmen scissa foramineque in putei formam facto, secedere ac locum supplicii sui repetere, conjuratione in sanctissimæ ac individuæ Trinitatis nomine adhibita, compellunt, dumque, hujus aliorumque, quæ patrant, miraculorum fama late sparsa, non paucos ad Christum adducunt, persecutione in Christianos a Domitiano imperatore excitata, in foro quodam seu loco, Scamnis appellatione tum distincto, a præfecto Fescennino Sisinnio, qui paulo ante Dionysium ejusque socios Parisiis necarat, comprehenduntur, jussu ejus haud diu post occiduntur avibusque ac feris post necem objecti sese ipsimet, cum jam lictores recessissent, tempore nocturno erigunt apprehensisque, quæ sibi fuerant abscissa, capitibus, ad fluvium, nomine Ittam, angelis comitantibus, properant, in adversam insulæ, abs hoc formatæ, ripam Vado eatenus ignoto concedunt, ibidemque quiescentes a Pientia matrona, quæ ad fidem ab eis fuerat conversa, honorifice, viro quodam, nomine Claro, ex ipsorummet Sanctorum societate presbytero, operam conferente, sepeliuntur, ecclesiaque, in prædio, quod ad memoriam illorum recolendam ab eadem matrona fuerat concessum, exstructa, actutum condecorantur.

[13] [absque testimonio antiquiori credenda, auctorisque, etsi interim ab eo,] Tale est, quod hic proponere visum est, Passionis Nigasianæ, penes nos exstantis, compendium. Nonnulla quidem trium, quorum priori serpens seu draco necatus, secundo dæmon e rupe expulsus ac tertio denique Sanctorum in Ittæ insulam, capitibus, quæ sibi fuerant abscissa, sublatis, Vado eatenus ignoto transitus in Passione illa narratur, prodigiorum adjuncta silentio, ut compendii ratio ferebat, præterii; verum quid refert? Ea absque antiquo fideque digno, quo carent, testimonio, nec additis nec omissis, quibus vestiuntur, adjunctis, fidem facile apud quemquam, artis criticæ vel utcumque peritum, inventura sunt. Dominus quidem apud Marcum cap. 16, ℣ 17 & seq. ait: Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent &, si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super ægros manus imponent & bene habebunt; verum hinc consequens non est, ut omnes & singulos, qui in Christum credidere, aut saltem, qui horum pars sunt, viros apostolicos secuta esse illa omnia signa, sit absque testium scriptorumve fide dignorum testimonio credendum. Imo vel uno ex iisdem signis Nigasium aut alium quemlibet determinatum virum apostolicum honoratum fuisse, quis prudens, quæso, absque testimonio hujusmodi, habita etiam Christi, quæ jam recitavi, verborum ratione, in animum inducat? At vero, inquiet modo fortassis non nemo, anne ergo anonymus Passionis S. Nigasii, penes nos exstantis, scriptor, qui tria supra memorata miracula refert, testimonioque, quale ad hæc credenda requiritur, destitutus e dictis fuit, ea omnia vel ipsemet confinxerit vel jam ab aliis conficta in litteras miserit?

[14] Etsi nihil omnino litteris de Nigasio ejusque ac Sociorum Quirini & Scuviculi gestis ac proin & de tribus illis miraculis extaret mandatum, [ut apparet, haud conficta,] hæc tamen vere contigisse, pagi Vilcassini, de quibus in jam dato Passionis Nigasianæ compendio, fons, insula, Vadum, Nigasii nomine modo adhuc distincta, rupes item, diaboli hodieque dicta, ac tandem, quod in hac, ut anonymus passionis ejusdem scriptor loquitur, huc usque ad testimonium virtutis Dei monstratur, foramen, in putei formam effictum, argumento sufficienti adhuc futura a Dardreo in Archiëpiscoporum Rotomagensium Chronologia pag. 13 putantur; verum quid ni factum esse queat, ut fons ille idcirco dumtaxat, quod plurimos in eo Nigasius baptizasset, insulaque & Vadum, huic adjectum idcirco pariter dumtaxat, quod inde haud procul in ea ipsa insula esset sepultus, Nigasii nomine fuerint distincta ac porro hodieque distinguantur? Quid ni etiam factum esse queat, ut dicta rupes non alia de causa, quam quod locus esset admodum horridus, diaboli rupes nuncupata unaque cum foramine, quod in ea hodieque cernitur, non creatura ulla quidquam eo conferente, sed a solo rerum omnium conditore Domino fuerit creata? Id ego certe haud perspicio, ac proin, quo anonymus noster Passionis Nigasianæ scriptor tria præfata prodigia nec finxisse, nec jam ab aliis conficta memorasse credatur, nequaquam ad id, quod Dardreo visum est, recurrendum existimans, rationem aliam, qua, ut ista litteris mandaret, moveri potuerit, assigno.

[15] Per serpentem seu draconem, haud procul a fonte omnino disruptum ac necatum, [perspicaciam minime commendantia complectantur,] idololatria, baptizatis in hoc ethnicis quam plurimis, excisa; per dæmonem, e rupe expulsum, pertinacia in idolorum cultu, e duris ac cæcis idololatrarum mentibus evulsa, ac demum per caput, martyris manu gestatum, martyrium abs hoc, capite amputato, toleratum, non inepte in sensu allegorico symbolicove significari potest. Quid si igitur scriptor noster anonymus antiquam quampiam, in qua ad modum, quo Constantinus Magnus imperator, ut idololatriam prostravisse significetur, draconem, medio ventre tranfixum, pedibus conculcans depingitur, Nigasius ad tria mox dicta significanda serpentem, haud procul a fonte disruptum, dæmonemque e media rupe scissa sese proripientem, pedibus premens ac caput sibi abscissum manibus tenens repræsentabatur, picturam symbolicam alicubi conspexerit atque ex hac, perperam intellecta, Nigasio, quem in vici, nomine Vallis, fonte quamplurimos, ad fidem conversos, baptizasse, nec paucos etiam in vico alio, quem incolæ, nomenclatione forsan a rupe, montis instar celsa, quæ ibidem hodieque conspicitur, deducta, Monticas vocabant, ab idololatria ad Christum adduxisse, e traditione noscebat, tria supra memorata miracula, adjunctis etiam subinde pro arbitrio ornatus causa assumptis aucta, adscripserit? Certe si, ut potest, ita reipsa, ut prodigia ista litteris mandarit, sit factum, ea ipse nec finxisse, nec jam conficta ab aliis in litteras misisse erit dicendus. Verum, etsi sic habeat, consectarium saltem inde fuerit, ingenio eum exstitisse tam parum perspicaci, ut ea etiam, quæ, ut dictum, absque scriptorum antiquorum fideque dignorum testimonio credenda non sunt, sola fallaci pictura impulsus adoptarit ac veluti apprime vera in S. Nigasii Passionem, a se contextam, intulerit; hinc autem ejus fidem, quæ vel ex eo, quod, ut docui, septingentis ut minimum annis a Nigasii ætate remotus vixerit, in rerum, abs hoc gestarum, narratione multum vacillat, non parum adhuc infirmari est necesse.

[16] [fidem ullo modo merentur, hincque hic edenda non sunt.] Jam vero, cum sic habeat ac proin S. Nigasii Acta, quæ ab auctore illo conscripta, haudquaquam sane fidem integram mereantur, iis certe, ut Nigasium, quemadmodum e dictis tradunt, sub Domitiano subiisse martyrium credamus, moveri non debemus, idemque de aliis, quæ memoriæ produnt nec aliunde confirmari queunt, ferendum est judicium. Qualiacumque interim Acta illa sint, hic nihilominus vel cum de rebus, quas illorum auctor habere potuit perspectas, sermo instituetur, vel cum alia quæpiam, ob quam alleganda merito sint, ratio occurret, in Commentarii hujus decursu usui subinde sunt futura. Sic, cum eorum auctor sec. X aut certe, ut supra docui, haud diu admodum post floruerit resque adeo, seculo illo gestas, sat probe exploratas habuisse sit censendus, non parum sane, ut, tum Nigasium, non pro Rotomagensi, sed pro regionario dumtaxat episcopo habitum fuisse, probetur, subserviunt, hincque, quæ hunc in finem conducentia suppeditant, lectoris oculis, cum de re illa tractabo, subjiciam. Sic, etsi quidem quod eorum auctor a Nigasii ætate, ut probatum, nimis remotus vixerit, in martyrio hunc habuisse sibi socium adjunctum Scubiculum, certum facere haud queant, rationibus tamen, ob quas id ab ipsismet etiam eruditis creditur, qualecumque pondus adjungunt, eruntque vel idcirco, cum de re illa sermo erit, alleganda. Verum etsi sic habeat, omnique adeo utilitate acta illa destituta haud sint, ea tamen, quod equidem nec ab ætate, qua scripta sunt, commendari mereantur, nec ullo modo in iis, quæ a Nigasio ejusque Sociis gesta narrant, fidem integram sibi adjungant, Commentario huic, utpote typis etiam, ut mihi equidem apparet, plane indigna, haud subjungam, omnia & singula, notatu digna, quæ continent, in jam supra adductum compendium contracta, lectori exhibuisse contentus.

§ II. An S. Nigasius tam S. Scuviculum, quam S. Quirinum, socium in martyrio sibi habuerit adjunctum; quo loco fuerit sepultus, & an a S. Pientia id factum?

[Nigasius, qui passim tam cum S. Scuviculo,] Scriptores quatuor, § proxime prægresso laudati, Dadreus videlicet, Davanneus, Farinus & Arturus a Monasterio, qui, ut ibidem docui, Vadiniaci necatum pro fide fuisse Nigasium, luculenter tradunt, eidem tam S. Scubiculum seu Scuviculum, aut, ut ab aliis etiam scribitur, Subiculum seu Subilium, quam S. Quirinum in martyrio socium adjungunt, idemque etiam Ordericus Vitalis loco supra cit., & Actorum S. Nigasii Scriptor anonymus faciunt. Verum an recte, dubitari potest; etsi enim & Martyrologium Romanum hodiernum & recentiores alii magno numero Fasti Sacri hodie cum Nigasio tam S. Scubiculum, quam S. Quirinum pariter commemorent, Usuardus tamen, Quirini quidem, at non itidem Scubiculi mentionem instituit. Scubiculus quidem una cum Nigasio, Quirino & Pientia in Riculfi, Rotomagensium inter annum 872 & annum 875, uti apud Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. XI, col. 23 & seq. videre licet, episcopi, charta, infra adhuc laudanda, commemoratur, verum ex iis, quæ in hac dicuntur, fuisse aliquando istorum quatuor Sanctorum nostrorum corpora V adiniaci simul asservata, dumtaxat potest concludi; uti autem Scubiculi corpus eodem, quo Nigasii corpus, loco sepeliri, ita etiam asservari potuisse, etsi interim ille non eodem, quo hic, die, sed aliquamdiu tantummodo post martyrio fuisset affectus, quis non videt?

[18] At vero, etsi res ita habeat, Scubiculus tamen una cum Nigasio in qualicumque etiam Adoniana Mosandri editione una eademque hodierna die signatur, [quam cum S. Quirino passus creditur,] martyriumque una cum Nigasio & Quirino pertulisse in archiepiscoporum Rotomagensium Actis, pro sese etiam ab horum auctore S. Nigasii Passione, quæ ab hujus Passione mox laudata penesque nos exstante verosimillime e supra dictis diversa haud fuerit, citata, diserte asseritur; cum hæc autem, ut jam docut, verosimillime sec. X, dictaque Acta sec. XI senescente fuerint conscripta, sane, S. Nigasium tam cum S. Scuviculo, quam cum S. Quirino subiisse martyrium, fuisse jam inde a pluribus seculis creditum, argumento sunt perquam valido, nec probari potest, fuisse umquam ante dictum sec. X creditum contrarium; quare; etsi quidem, an cum S. Nigasio passus sit S. Scubiculus, dubitare cogat supra relatum Usuardi silentium, eum tamen e Martyrum, de qua hic agimus, classe indubitanter eradendum, illosque adeo; qui S. Nigasio tam S. Scubiculum, quam S. Quirinum in martyrio socium fuisse adjunctum arbitrantur, certo a veritate devios asseverare non ausim. Opinionem itaque, qua Scubiculus æque ac Quirinus exstitisse S. Nigasii in martyrio socius hodie etiam passim creditur, nec pro certo vera, nec pro certo falsa habens, modo ad locum, quo tres illi Sancti a martyrio sepulti putantur, sermonem converto.

[19] [Vadiniaci in Ittæ insula,] Anonymus Passionis Nigasianæ auctor, Davanneus, Arturus a Monasterio, Farinus & Pomerayus, relato Nigasii, Quirini & Scubiculi martyrio, affirmant, eos sepultura fuisse donatos in supra memorata Ittæ insula, quæ, quamvis Vadi vocabulum non insulam, sed locum fluvii minus altum transirique, nec natatu nec ponte nec navigio adhibito, commode Valentem significet, Vani tamen etiam seu Vadum Nigasii, eamdem contra nonnullis Vadiniacum quoque, aut, quo a vico, ita pariter e dictis olim appellato, in quo sita est, distinguatur, Vadiniacum ad insulam, Gallice Gany l'isle, nuncupantibus, diutissime fuit vocata, uti ex Orderico Vitale loco supra cit. intelligitur. Et vero Sanctos nostros in insula ista fuisse reipsa inhumatos, uti etiam ibidem haud procul a parœciali, quæ ad dexteram seu Occidentalem Ittæ ripam sita Deoque sub S. Martini invocatione dedicata est, ecclesia corpora eorum in ecclesia altera, S. Nigasii nomine prioratuque, qui & ipse S. Nigasii & Vadiniaci ad insulam appellatione distinguitur ac a Rotomagensi S. Audoëni abbatia olim dependit, insignita, longissimo tempore quievisse, communis est opinio, in monumentis litterariis non paucis consignata ac ex eo etiam firmata, quod sacra illa pignora, tribus amplius a Sanctorum martyrio seculis elapsis, eodem adhuc loco, uti infra sumus visuri, fuerint servata nec eo ante id tempus sciantur aliunde fuisse allata.

[20] [contra ac antiquioris Rotomagensis Breviarii reformatores, severiori] At vero, inquies, in reformato typisque anno 1736 vulgato ecclesiæ Rotomagensis Breviario, in quo ecclesiasticum sub triplici primæ classis ritu de SS. Nigasio, Quirino, Scuviculo & Mellono Officium; Dominica secunda Octobris recitandum, proponitur, sequentia isthæc ibidem lectione quarta de SS. Nigasio, Quirino & Scuviculo leguntur verba: In loco, quem Vadiniacum olim vocabant, super littus amnis Ittæ passi & sepulti sunt. In insula, quam ambit idem amnis, extat sacellum sub titulo sancti Nicasii, ubi, regnante Carolo Calvo, sacra Martyrum ossa reposita sunt; cum ita autem, Sanctos nostros eodem, quo possi erant, loco ac proin in vici Vadiniacensis parte, ad Orientalem seu sinistram amnis Ittæ ripam sita, sepultos fuisse, nec prius, quam cum jam regnaret Carolus Calvus, in insula, abs amne illo formata, sacra eorum ossa fuisse deposita, insinuetur, oportet sane, ut, qui dictum Breviarium reformarunt, haud admodum firmam ac fundatam existimarint opinionem, qua Sancti nostri in præfata insula & mox a martyrio sepulti & diutissime quievisse communiter creduntur. Fateor, sic habet; verum cum nusquam quidquam, quo, quod hac in re existimarunt, confirmari queat, inveniam, e severiori solum; qua in antiquiori ecclesiæ Rotomagensis Breviario corrigendo usi sunt, crisi ortum reor, ut opinionem illam presse secuti haud sint. Quid velim, dilucidius expono.

[21] In antiquo; quod mihi ad manum est, annoque 1627 notatur excusum, ecclesiæ Rotomagensis Breviario ad XI Octobris diem ecclesiasticum sub ritu duplici de SS. Nigasio, [in hoc corrigendo crisi adhibita, censuere,] Quirino & Scubiculo præscribitur Officium, cujus lectio quinta sequentibus hisce concipitur sub finem verbis: Cujus (Nigasii nempe) ac Sociorum corpora satellites inhumata feris avibusque objecerunt; quæ ab angelis custodita noctuque divinitus erecta, capitibus apprehensis, cum ad Ittam fluvium pervenissent, per ignotum vadum in adversam insulæ ripam concesserunt, ibique a Pientia matrona honorifice sepulta sunt; ubi nunc extat ecclesia, quæ sancti Nicasii titulo nominatur. Miraculum itaque, quo, ut Sancti, arreptis, quæ sibi præcisa fuerant, capitibus, in præfatam insulam se transferrent ibique sepelirentur, factum esse hic adstruitur, antiquioris Rotomagensis Breviarii reformatoribus, ni vehementer fallar, displicuerit, hocque idcirco corrigendum rati miraculum illud non modo non retulerint, sed & Sanctos, quos id spectat, non fuisse in insula ista mox a martyrio terræ mandatos, notarint. Ac merito quidem miraculum, utpote eodem, quo duo similia miracula, alterum de S. Piato, alterum de S. Dionysio Parisiensi, haberi debere, tom. 1 & 4 Octobris jam pronuntiavimus, loco habendum commentisque adeo accensendum, non memorarunt; verum, etsi vere Sancti e loco, quo fuerant necati, prodigio in Ittæ insulam haud transierint, hinc tamen, sepulturam pariter in hac illos haud fuisse adeptos, inferri non potest.

[22] Quid ni enim factum esse queat, ut, cum ad sinistram Ittæ ripam in vici Vadiniacensis regione seu parte, [fuit sepultus;] quæ ad Vexinum Francicum spectat, fuissent occisi, corpora eorum inde ad dictam insulam a Christianis fuerint delata ibidemque terræ mandata? Itaque, etsi quidem miraculo locum fuisse, haud appareat, non tamen idcirco supra adducta, quæ, Sanctos ibidem fuisse reipsa sepultos, suadent, vim suam amittunt, iique adeo, qui Breviarium Rotomagense antiquum reformarunt, perperam id quantum ad locum, quo Sanctos tumulo conditos statuit, correxere. Verum, opinione, qua in præfata insula Sancti tumulati creduntur, jam satis stabilita, ad aliud modo, quod ad eorum sepulturam etiam spectat, progredior. Passio seu exstantia penes nos S. Nigasii Acta, in quorum scriptionis epocham ac fidem supra inquisivimus, sola SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi nomina in titulo præferunt; ut, cum nec de martyrio, a S. Pientia tolerato, sermonem uspiam instituant, haud proprie ad hanc Sanctam nostram, sed tantum ad SS. Nigasium, Quirinum & Scuviculum spectent; verum, etsi sic habeat, hosce tamen ab illa, quæ, ut addunt, ad Christi fidem fuerat paulo ante ab iisdem conversa, fuisse in dicta insula sepultos, memoriæ produnt, idque ipsum, uti etiam Pientiam post fuisse martyrio affectam, eodemque loco, quo illi, sepultam, scriptores plures unanimi fere consensu sic tradunt, ut, nonnullis postremum istud in Sanctos officium soli Pientiæ attribuentibus, Christianos huic in illo plures adjutores seu comites Davanneus in S. Nigasii ejusque Sociorum Vita cap. 43 & Pomerayus in Aëp. Rotomag. Hist. adjungant.

[23] Et sane, si modo re ipsa Sanctos sepelivit Pientia, plures ei tum adjutores seucomites fuisse adjunctos, [ast ei a S. Pientia, viro quodam, nomine Claro, qui veri Dei exstitisse sacerdos] vero apparet simillimum; ast anne isthæc Sancta nostra, quam alii Virginem, alii Matronam, Usuardo interim neutrum ei titulum attribuente, appellant, certo id fecit? Priusquam meam hac de re opinionem exponam, nonnulla de Claro quodam, qui Pientiæ, Sanctos sepelienti, adfuisse, postque cum hac martyrium subiisse, a Pomerayo loco proxime cit. & Farino in Normannia Christ. pag. 60 diserte traditur, modo hic præmitto, ut sic viam sternam iis, quæ post, cum de duobus a Saussayo ad IV Novembris diem memoratis Claris, quorum prior, ut Tillemontio etiam tom. IV Monument. Eccl. articulo 18 visum apparet, a Claro mox dicto haud videtur distinctus, in Opere nostro tractabitur, erunt dicenda. Clarus hic, cujus reliquiarum pars Pontisaram ad collegiatam S. Melloni ecclesiam, parte altera Mellenti aliisque locis dispersa, fuisse delata, a Pomerayo in Aëp. Rotomag. pag. 34 traditur, exstitisse idolorum sacrificulus, cumque fidem Christianam, Nigasio hanc in pago Vilcassino annuntiante, suscepisset, sanguinem deinde pro hac una cum S. Pientia effudisse, a Davanneo, Farino & Pomerayo supra laudatis asseritur; verum in jam supra laudato Actorum S. Nigasii, quod penes nos exstat quodque ex Ultrajectino S. Salvatoris codice Ms. acceptum notatur, compendio sequentia isthæc sub finem, narrato SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi martyrio, leguntur verba: Quædam autem matrona, nomine Pientia, cum Claro presbytero ex ipsorum Sanctorum (Nigasii videlicet, Quirini & Scuviculi) collegio corpora Sanctorum in eodem loco (Ittæ insula supra memorata) sepelivit; in quorum honorem ædificata est ecclesia ibidem, in qua florent eorum beneficia.

[24] [in Nigasii Actis, Pomerayo aliisque non consentientibus, asseritur,] Isti porro Actorum S. Nigasii compendio ipsamet hæc Acta, in duobus, quæ num. 7 memoravi, exemplaribus Mss. penes nos exstantia ad amussim, etsi interim fundum, in quo, quæ jam datis dicti compendii verbis memoratur, ecclesia fuerit exstructa, fuisse a S. Pientia donatum, adjungant, omnino hic consonant. Quod si itaque standum illis sit, Clarus, qui S. Pientiæ, S. Nigasium sepelienti, adstitisse narratur, veri Dei exstiterit sacerdos, cumque, ut ex idolorum sacrificulo post suam ad fidem conversionem factus dicatur veri Dei sacerdos, pati non videantur, quæ de eo Davanneus & Pomerayus scribunt, bini hi scriptores, ut apparet, cum S. Nigasii Actis pugnant. Verum hisne, an illis hic assentiendum? Pomerayus pro iis, quæ de Claro scribit, documentum Ms. laudat; etsi autem nec quod, nec quale, nec quantæ antiquitatis id exstiterit, edicat, minoris tamen pretii, quam S. Nigasii Acta, parvi dumtaxat, ut § proxime prægresso ostendi, facienda, exstitisse, asseverare non ausim; quod cum ita sit, anne hæc, quæ, ut jam docui, Clarum exstitisse veri Dei sacerdotem, produnt, potiorem mereantur fidem, quam Davanneus & Pomerayus, qui Clarum faciunt idolorum sacrificulum, nec, ut hic post suam ad fidem conversionem factus credatur veri Dei sacerdos, permittere videntur, dubitare cogor, ac proin an fuerit, necne Clarus aliquando veri Dei sacerdos, in medio relinquo.

[25] [ac a Claro, Nannetensi episcopo.] Indubitanter quidem asseverari posset exstitisse veri Dei sacerdos, si, ut Denyaldus, Lubino etiam in Martyrologio Romano illustrato ei adstipulante, in infra memoranda Clari, ut putatur, alterius Vita pag. 19 & 20 vult, unus idemque esset cum S. Claro, Nannetensium primo episcopo; verum de hoc ad diem præcedentem, quo colitur, jam egimus, nec in iis, quæ de Sancto isto antistite ibidem docuimus, quidquam occurrit, e quo quis eum suspicari merito queat eumdem cum Claro, qui S. Pientiæ, Nigasium sepelienti, opitulatus narratur. Adhæc S. Clarus, Nannetensis episcopus, non martyr, sed confessor, uti in Historico, quem de illo ad jam dictum diem texuimus, Commentario videre licet, excessit e vivis; Clarus autem, qui cum S. Pientia S. Nigasium sepeliisse fertur, martyrio vitam finivit, ut Davanneus & Pomerayus, S. Nigasii Actis, utpote quæ, quo mortis genere is obierit, non edicant, minime hic refragantibus, aperte docent. At vero, cum Clarus, S. Pientiæ, ut fertur, in SS. Nigasio, Quirino & Scubiculo sepeliendis adjutor, martyrio, ut mox dixi, vitam terminarit ac forsan etiam, uti e supra adductis nemo non colliget, veri Dei exstiterit sacerdos, erit modo forsan, qui hinc eum putet eumdem cum S. Claro, qui ad IV Novembris diem ab Usuardo & Romano hodierno annuntiatur his verbis: In pago Vilcasino, sancti Clari presbyteri & martyris.

[26] Certe ita existimasse videntur Castellanus & Parisiensis, [itemque a Claro, contra ac Castellano visum est,] quod anno 1727 prodiit, Martyrologii seu auctor seu auctores. Ea sedet sententia, quod, dum ad IV Novembris diem in pago Vilcasino S. Clarum presbyterum & martyrem pariter annuntiant, floruisse eum seculo tertio, apposita in margine nota insinuent, nec Clarum ullum, a Claro, S. Pientiæ, ut narratur, in SS. Nigasio, Quirino & Scubiculo sepeliendis adjutore, diversum, qui sec. tertio aut citius sanguinem pro Christo in pago Vilcassino effuderit, litteris usquam consignatum inveniam. Castellano porro Parisiensisque Martyrologii seu auctori seu auctoribus jam præiverat in Gallicano suo, quod anno 1637 vulgavit, Martyrologio Saussayus; dum enim in hoc ad IV Novembris diem S. Clarum presbyterum & martyrem in tractu, ut loquitur, Vulcassino signat, in elogio subjecto primis ecclesiæ temporibus eum innectit. Nec refert, quod Clarum, quem memorat, Roma arcessat; etsi enim sic Davanneo & Pomerayo, qui Clarum S. Pientiæ domesticis accensent itaque, ut apparet, pagi Vilcassini faciunt indigenam, adversari videatur, minime tamen S. Nigasii Actis, utpote quæ Clarum (Compendii eorum verba num. 23 huc transcripta videsis) e SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi, quos Roma in Gallias missos aiunt, collegio exstitisse presbyterum, affirment, refragatur.

[27] Verum an Clarus, qui S. Pientiam in sepeliendo Nigasio Juvisse fertur, [ad IV Novembris diem per Usuardum celebrato & a Claro,] re etiam ipsa cum Claro, ad IV Novembris diem Fastis sacris supra memoratis inscripto, unus idemque est, laudatisque adeo hagiologis, qui, ut dixi, ita æstimasse videntur, hic assentiendum? Quo die Clarus, qui S. Pientiæ, Nigasium sepelienti, adlaborarit, vel colatur vel passus sit Martyrium, nec Pomerayus nec scriptores alii edicunt; quare, cum is prorsus in obscuro sit, sane e IV Novembris die, quo ab Usuardo aliisque hagiologis Clarus presbyter & martyr memoratur, cum hoc esse vel non esse certo eumdem Clarum, S. Pientiæ, ut fertur, in curando Nigasii funere adjutorem, inferri non potest. Nec id inferri etiam potest ex eo, quod, ut Pomerayus docet, posterioris hujus Clari corporis pars, parte altera Mellenti relicta aliisque aliquot locis dispersa, Pontesium ad collegiatam S. Melloni ecclesiam fuerit delata; quo enim loco Clari, qui ad IV Novembris diem ab Usuardo aliisque Martyrologis celebratur, reliquiæ asserventur, nuspiam abs hisce declaratur. Verum in pago Vilcassino celebris est Clarus presbyter & martyr, qui ibidem, pro castitate, ut fertur, servanda occisus, in nominis sui oppido, ad Ittam seu Eptam prope Gisortium sito, colitur; hunc autem, qui, si quæ Pomerayus, Bailleto interim in Sanctorum Vitis ad IV Novembris diem haud prorsus assentiente, monet, veritati consonent, certissime a Claro, S. Pientiæ, ut fertur, in curando S. Nigasii funere adjutore, est diversus, esse illum ipsum, qui ad IV Novembris diem ab Usuardo & Mrl. Romano hodierno memoratur, Denyaldus in ejus, quam anno 1633 edidit, vita contendit, eique etiam, uti ex Opere nostro in Prætermissis ad XVIII Julii diem nemo non colliget, Sollerius noster adstipulatur; neque vero immerito.

[28] [ad Eptam culto, verosimillime, uti hic] Clarus enim, ad Eptam cultus, non videtur diversus a Claro eremita Anglo, apud Capgravium in nova Sanctorum Angliæ Legenda pag. 59 memorato, hicque in elogio, quo ibidem ornatur, quarta Novembris die, capite abscisso, occubuisse asseritur. Nec, ut apparet, multum refert, quod S. Clarus, qui in nominis sui ad Eptam oppido colitur, a Molano, Wiono & aliis XVIII Julii die recolatur; id enim, uti ex Denyaldo in dicta Sancti illius Vita pag. 22 & seq. datur intelligi, dumtaxat fit, quod tunc ejus, quam antiqua Acta ecclesiæque Clarianæ traditio ad XVII ejusdem mensis Julii diem referunt, translatio locis aliquot celebretur, licet interim IV Novembris dies natali ejus sit consecrata. At vero, inquiet modo non nemo, S. Clarus, eremita Anglus, in suo apud Capgravum elogio sub Edmundo Anglorum rege natus traditur, cumque e tribus hujus nominis regibus, qui Anglis, ut Alfordus in ecclesiæ Anglicanæ Annalibus ad annum 855 num. 21 docet, dominati sunt, senior anno 855, uti apud eumdem Alfordum videre licet, regnare inceperit, consectarium est, ut Clarus eremita, a Capgravio laudatus, certe ante annum 855 natus non sit, utque proinde anno 875 non plures quam viginti ætatis suæ annos numerarit; quod si autem sic habeat, quis credat, eum ac proin e dictis Clarum, qui in nominis sui ad Eptam oppido colitur, jam inde ab anno illo sacerdotem exstitisse ac ut talem ab Usuardo, qui, quemadmodum Mabillonius in Prolegomenis ad sec. 3 Benedictinum, part. 2 pag. LXXXVII solide probat, circa annum 875 Martyrologium suum composuit, vitamque, uti apud Historiæ litt. Franciæ Scriptores tom. 5 pag. 437 est videre, ultra annum 877 non protraxit, ad IV Novembris diem annuntiari?

[29] [in medium adducta] Id sane, fateor, creditu est admodum difficile, certeque, ut consideranti patescet, a vero est alienum, si, ut Denyaldus in ejus Vita, supra adhuc laudata, pag. 21 scribit, anno 884 aut, ut Lubinus ait, anno 894 fuit occisus. Quo ergo Capgravii Clarus ac proin e dictis is, qui ad Ittam seu Eptam in pago Vilcassino colitur, ab Usuardo ad IV Novembris diem annuntiari putetur, oportet, ut & ante annum 884 martyrium passus & citius etiam, quam sub Edmundo, Angliæ rege, qui, ut dictum, anno 855 regnare incepit, contra Capgravium statuatur natus. Wilsonus, qui in Anglicano suo anni 1640 Martyrologio ad IV Novembris diem dilucide non alium Clarum, quam qui in nominis sui ad Eptam oppido colitur, ac a Capgravio in nova Sanctorum Angliæ Legenda elogio ornatur, commemorat, martyrio eum, etsi etiam hanc citet in margine, circa annum 666 fuisse coronatum, affirmat. Wilsono porro Dempsterus etiam suffragatur; hic enim, qui, quamquam Clarum eremitam, in Menologio Scotico a sese ad XVIII Februarii & Julii signatum, non Anglum, sed Scotum facere videatur, pariter tamen non alium Clarum, quam qui in nominis sui ad Eptam oppido colitur, recenset, in vivis eum, quem Guillermum seu Guillelmum primo appellatum, postque, cum oculorum usum multis restituisset, Clari nomen inde sortitum fuisse, ait, anno DC aut circiter exstitisse, in Ecclesiastica gentis Scotorum Hist. cap. 251 tradit. Quod si itaque duobus hisce postremis scriptoribus standum hic sit, Capgravii Clarus, qui ad Eptam colitur, diu ante annum 884, imo etiam ante annum 855 tam martyrii palmam, quam natales fuerit adeptus.

[30] Verum Arturus a monasterio, qui Clarum eremitam seu anachoretam, [suadent, haud diverso, distingui videtur,] a Capgravii Claro, ut apparet, non diversum, in Neustria Pia pag. 68 etiam commemorat, sacerdotio eum, non expresso, quo natus esset, tempore, circa annum 870 initiatum fuisse, adjungit; etsi autem, vel ex eo, quod hinc Clarum tribus dumtaxat quatuorve ad summum annis prius, quam Usuardi Martyrologium esset compositum, e vivis esse potuisse sublatum, consequeretur fieretque adeo vel idcirco, in hoc illum annuntiari, creditu etiam admodum difficile, Arturo ea in re indubitanter assentiri non possim, anne tamen re vera Clarus ille anno 600 aut circiter vixerit vitamque martyrio circa annum 666 terminarit, dubitare etiam cogor, quod Wilsonus & Dempsterus, qui hæc asserunt, nullum pro assertione sua firmanda monumentum antiquum allegent. Et vero ne potuisse quidem id illos facere, opinor. Nullum enim, ni fallor, exstat monumentum hujusmodi. Certe ego nullum usquam, diligentissima licet facta indagine, invenire quivi. Verum cum equidem, si Pomerayo, duos in pago Vilcassino martyres, nomine Claros, statuenti, assentiendum sit, Capgravii Clarus ac proin is, qui in nominis sui ad Eptam oppido colitur, seculis aliquot Claro, qui cum S Pientia, ut fertur, S. Nigasium sepeliit, posterior exstiterit, consectarium est, ut hic a Claro, ad Eptam culto, sit diversus ac proin & a Claro, qui IV Novembris die ab Usuardo memoratur; hunc enim cum Claro, ad Eptam culto, quod hic eadem, qua ille ab Usuardo annuntiatur, IV Novembris die martyrio vitam, ut supra docui, terminarit, unum esse atque eumdem, vero, ut jam antea innui, puto simillimum.

[31] Anne autem sic recte, an contra perperam [sibi adjuncto, exhibitum fuisse supremum istud officium, credere Usuardus,] sententiam, ulterius ad mox dictam Novembris diem discutiendum relinquens eo modo, unde digressus sum, revertor & an S. Pientia, ut scriptores supra laudati volunt, S. Nigasium sepelierit, inquiro. Dubitare iterum hac de re me facit Usuardus, hodie S. Pientiam una cum SS. Nigasio & Quirino in genuino suo apud Sollerium Martyrologio sic annuntians: In pago Vilcasino, passio sanctorum Nigasii presbyteri & sociorum ejus Quirini & Pientiæ; ita enim S. Pientiam martyrium una cum SS. Nigasio & Quirino subiisse, non obscure, ut apparet, indicat. Opponi quidem potest, Pientiam conjuctim cum SS. Nigasio & Quirino ab Usuardo hodie in pago Vilcasino, non quod ibi una cum hisce sit passa, sed quod una eademque hodierna die colatur, annuntiari; verum Pientia, & Quirinus ab Usuardo appellantur S. Nigasii socii, cumque certe martyres ob cultum, quo alicubi una gaudeant, appellari a Martyrologis socii haud soleant, consectarium est, ut Pientia & Quirinus ab Usuardo S. Nigasii socii vel ob martyrium, quod una cum hoc subierint, vel certe ob euangelicam, quam una cum illo obierint, prædicationem appellari sint censendi; cum autem S. Pientia euangelium una cum S. Nigasio post suam ad fidem conversionem prædicasse non legatur, imo, ut id fecisse credatur, vix ac ne vix quidem, quæ de ea referuntur, pati videantur, nihil, ut apparet, superest, quam ut S. Nigasii Sociis ob martyrium, quod una cum hoc tolerarit, ab Usuardo annumerari existimetur.

[32] [nisi modo hic exposito intelligatur, vetat.] Quod si autem vere S. Pientia una cum S. Nigasio ac proin & cum S. Quirino martyrium sit passa, qui, quæso, factum esse possit, ut terræ horum corpora mandarit? Id sane ego haud perspicio. Attamen cum id a S. Pientia factum, communis, ut apparet, ferat traditio, idemque etiam & scriptores fere omnes & monumenta fere omnia, dum de S. Nigasii sepultura sermonem instituunt, testentur, quid si S. Pientia, non quidem quod post suam ad fidem conversionem una cum Nigasio Euangelicam prædicationem obierit, sed quod illi in hac, quamcumque potuit opem pro viribus attulerit, S. Nigasii Sociis ab Usuardo accenseatur? Ita certe cum traditione, scriptoribus & monumentis, S. Nigasii sepulturam Pientiæ attribuentibus, in concordiam utcumque martyrologus ille poterit adduci, cumque scriptores cum scriptoribus aliis, traditione & monumentis collidendi non sint, sed, si fieri possit, componendi, exigere videri hic potest rationis æquitas, ut Usuardus, qui, nisi modo jam exposito intelligatur, S. Pientiæ attribuere S. Nigasii sepulturam vetat, re etiam ipsa modo illo intelligatur. Quare, etsi quidem S. Nigasium fuisse a S. Pientia sepultum, undequaque sane, uti e jam dictis nemo non colliget, certum haud sit, non tamen idcirco, Nigasio sepulturam præbuisse Pientiam nec prius, quam cum id fecisset, martyrio fuisse affectam, asserentibus fides omnis indubitanter deneganda. Porro ut sane adhuc ob supra jam adducta de isto S. Pientiæ facto, etiamsi a pluribus asserto, ita etiam, ut apparet, de Rotomagensi S. Nigasii episcopatu, imo & de charactere ejus episcopali, etiamsi & hic & ille a pluribus pariter asseratur, potest ambigi. Patescet id ex iis, quæ § seq. sumus dicturi.

§ III. An S. Nigasius exstiterit Rotomagensis episcopus, & an vel episcopali charactere fuerit insignitus.

[Etsi contra Rotomagensem Nigasii episcopatum, quod Rotomagi numquam fuerit, haud valide arguatur,] Valide quidem ex eo, quod numquam Rotomagum accesserit Nigasius, contra Rotomagensem ejus episcopatum argui non potest; venerit enim, necne ad urbem illam, parum refert, dummodo ad Velocasses, quorum, ut supra dictum, urbs primaria Rotomagus, Christo submittendos ordinatus fue it episcopus, Christianam fidem genti isti annuntiarit suoque apud hanc sanguine effuso obsignarit. Ita fere, & sane rectissime Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. XI, col. 4; verum an Nigasius ad Velocasses ac proin ad Rotomagenses Christo submittendos vere ordinatus fuit episcopus? Romæ eum a S. Clemente Papa episcopum ordinatum ac una cum Dionysio Areopagita in Gallias, ut Euangelium ibidem ac nominatim in urbe Rotomagensi annuntiaret, missum fuisse, publicas ecclesiæ cathedralis Rotomagensis tabulas, Breviariaque & Martyrologia antiqua, quæ de Sancto illo loquuntur, testari, Pomerayus in Archiepiscoporum Rotomagensium Historia pag. 1 affirmat. Verum, quas laudat, ecclesiæ Rotomagensis tabulæ ad manum mihi non sunt, hasque proinde, quod ait, testari, nec negando, nec affirmando sum; anne tamen vere id faciant, dubitare me cogunt, quæ pariter laudat, Breviaria & Martyrologia antiqua; etsi enim in duobus penes nos exstantibus antiquioribus ecclesiæ Rotomagensis Breviariis, quorum alterum anno 1581, alterum anno 1627 notatur excusum, Nigasius a B. Clemente Papa episcopus ordinatus dicatur, id tamen, ei in sedem etiam urbe Rotomagensi assignata, factum in solo posteriori traditur, nullumque, quod huic adstipuletur, Martyrologium antiquum invenire quivi.

[34] Et vero Nigasium Romæ a Clemente Papa, [cum tamen Romæ Roto magensem fuisse ordinatum episcopum, sec. VI, uti ex Gregorio Turonensi,] assignata ei, quam fidei lumine præcipue illustraret, urbe Rotomagensi, non fuisse ordinatum episcopum, vel ex eo liquet, quod Clemens martyrio vitam sub sec. 1 finem terminarit, Dionysiusque, Parisiensium apostolus, cum quo Nigasius in Gallias missus asseritur, a Dionysio Areopagita, uti in Commentario fabulosis hujus Actis prævio ad IX mensis hujus diem ostendi, sit diversus, nec, ut ad eumdem diem in Comment. Dionysii Parisiensis Actis prævio docui, in Gallias citius, quam anno circiter 250, advenerit. Adhæc, cum Nigasius, ut Passionis ejus, sec. X, ut dictum, exaratæ, scriptor anonymus, aliusque, qui, ut jam docui, sec. XI Archiepiscoporum Rotomagensium Acta, a Mabillonio vulgata, litteris mandavit, scriptor itidem anonymus perhibent, ecclesiæque Rotomagensis traditio, a Davanneo, Farino, Pomerayo aliisque recentioribus passim admissa, fert, fuerit in Gallias cum Dionysio, Parisiensium apostolo, missus, non fuisse illum Romæ, etsi etiam id, non a Clemente, sed ab alio quovis Pontifice Romano factum adstruxeris, Rotomagensem ordinatum episcopum, e Gregorio Turonensi apparet. Hic enim antiquus Historiæ Francorum parens, lib. 1, cap. 8 universos, quos in Gallias, ut Euangelium ibidem annuntiarent, cum Dionysio, Parisiensium apostolo, missos fuisse arbitrabatur, episcopos enumerans, minime hisce Nigasium, utpote de quo nec verbum facit, accenset. Scio quidem, frequenter haud multum roboris habere argumenta, ab auctorum silentio petita, verum tunc saltem vi omni haud carent, quando id, circa quod illa versantur, auctores, si fuisset, verosimiliter & scituri & scitum in litteras fuissent missuri; cum autem, si Nigasius Romæ ordinatus fuisset Rotomagensis episcopus, Gregorius id verosimiliter & sciturus, & scitum in litteras, Nigasium scilicet episcopis, quos, singulorum etiam sedibus expressis, Roma in Gallias cum Dionysio, Parisiensium apostolo, venisse scribit, annumerando, fuisset missurus nec tamen id fecerit, est sane, cur e Gregorio, Nigasium Romæ ordinatum non fuisse Rotomagensem episcopum, aut saltem id factum, sec. VI, quo sanctus is historiographus floruit, creditum nondum fuisse, arguamus.

[35] [imo & sec. X, uti ex Aëp. Rotomag.] Neque vero id sec. VI tantum, sed & X, ut apparet, creditum nondum fuit. Qui enim seculo, ut jam docui, XI Archiepiscoporum Rotomagensium Acta, mox iterum laudata, scripsit, de Romana Nigasii in episcopum Rotomagensem ordinatione, veluti de re haud admodum diu ante ætatem suam nota, loquitur hunc in modum: Jam non paucis reor manifestum esse, hunc (Nigasium videlicet) Romæ a beato Papa Clemente Rothomagensium urbis antistitem ordinatum fuisse, nondum jugo pastorali cujuspiam obnoxiæ; ita autem illum de dicta Nigasii ordinatione, non prout hæc a Clemente, sed prout, Nigasio etiam in sedem urbe Rotomagensi assignata, facta asseritur, sermonem instituere, apparet. Etenim verbis jam datis mox subdit: Nec est frivolum, sed firmum & ratum, prout sua (Nigasii nimirum) testatur Passio, cum beato sociatum Dionysio, permissione Clementis Papæ hunc eumdem (Nigasium nempe) ad oras Gallicas condescendisse; &, priusquam ad suam, quam Romæ, sicut diximus, acceperat, sedem posset pervenire, martyrium… cum Quirino & Scuviculo pertulisse; sic autem, etsi quidem prioribus suis verbis duo invicem distincta, Nigasium videlicet Romæ a B. Clemente Papa & ordinatum fuisse episcopum, & urbem Rotomagensem in sedem accepisse affirmarit, hoc tamen postremum in Nigasii, quam laudat, quamque sec. X scriptam, ex iis, quæ supra docui, intelliges, Passione non tradi, luculenter insinuat.

[36] [Actis] Jam vero, cum e modo allegatis ita, ut dixi, de Romana Nigasii in episcopum Rotomagensem ordinatione seculi XI scriptor loquatur, id enim enimvero, seculo X creditam hanc nondum fuisse, argumento est: verum aliud modo adhuc, quo validius res probetur, lubet adjungere. S. Nigasii penes nos exstans Passio, quæ a Passione, per eumdem scriptorem, ut modo dixi laudata, diversa e jam supra dictis haud exstiterit, non modo nihil omnino, quod Rotomagum a B. Clemente Papa in sedem accepisse Nigasium prodat, verum contra, quæ etiam, ne id credatur, exigere videntur, commemorat. Anonymus enim, qui illam scripsit, auctor sub lucubrationis suæ initium, Dionysii Parisiensis, quem cum Dionysio Areopagita confundit, missione in Gallias, quam B. Clementi Papæ adscribit, narrata, fuisse abs hoc illi, quo ethnicos ad Christi fidem adducere facilius posset, plures ex ordine ecclesiastico socios adjunctos affirmat, hisque Quirinum, Scubiculum & Nigasium, Romæ episcopum (ut nimirum, nulla interim, quæ ei assignata fuerit, sedis mentione facta, ait) a B. Clemente Papa ordinatum, accensens, primum qua ratione apostolici illi Viri una cum Dionysio Parisiis aliquamdiu operam convertendis ad Christum ethnicis felici cum successu navarint, exponit.

[37] Universim porro deinde de iisdem ac nominatim de S. Dionysio sequentibus hisce, [iisque, quæ in S. Nigasii Passione] At vero sanctissimi comites præclari Dionysii, videntes a Deo tantam salutem in urbe ac territorio Parisiorum per servos suos operari, cœperunt & ipsi de talenti sibi crediti propria erogatione meditari &, ut populis diversarum urbium, tam e vicino, quam etiam longe positarum, Euangelium Christi ad medelam animarum infunderent, cunctis sensibus anhelare; comperta autem beatus Dionysius hac voluntate ac devotione, & intelligens a Deo, a quo bona cuncta procedunt, etiam pronam servorum suorum unanimitatem exire, gratias retulit Deo, qui omnes homines vult salvos fieri & ad agnitionem veritatis venire, locutus verbis, mox sermoni de exhortatione, quam hic Dionysium ad sanctos suos comites habuisse ait, ista etiam hic modo subjecta, Hæc & alia quamplurima (Dionysius) disserendo valedicens dimisit eos dans caritatis pacem omnibus & commendans eos Salvatori omnium Domino; illi vero dimissi dispersi sunt per universam Galliam, Germaniam, Aquitaniam cæterasque longe lateque provincias prædicantes Euangelium regni superni & sanantes languores omnesque infirmitates, adjungit verba, ac tandem, oratione speciatim ad Nigasium, Quirinum & Scubiculum conversa, de hisce, quæ sequuntur, scribit. Sancti autem, quorum superius mentionem fecimus, id est, Nigasius episcopus, Quirinus presbyter, Scubiculus diaconus audientes, Rotomagensium metropolim longe inferius Parysio super ripam Sequanæ sitam, nihilominus populis ac negotiorum commerciis opulentissimam, portus confluentia jocundissimam, fructuum, piscium cunctarumque rerum abundantia ditissimam ac per hoc omnium dæmonum spurcitiis idolorumque superstitionibus sordidissimam, roborati exemplo sanctissimi Dionysii, ad eam quantocyus venire atque ab idolorum cultura ad fidem Christi notitiamque veritatis revocare, Deo opitulante, voto communi decreverunt. Transeuntes itaque fluvium, qui vocatur Isara, venerunt in pagum Vulcassinum.

[38] Talia sunt, quæ ad institutum nostrum hic facientia laudatus auctor suppeditat; [occurrunt, eruitur, creditunt nondum fuit, hincque & ob alia] sic autem, uti hæc attente consideranti patescet, Nigasium a beato Clemente Papa Rotomagum in sedem episcopalem accepisse seu Rotomagensium ordinatum episcopum Rotomagumve vel abs illo vel, ut Ordericus Vitalis ait, a S. Dionysio Parisiensi, quo Christi fidem ibidem annuntiaret, missum fuisse, non tradit; sed cum contra etiam ea, e quibus, non id, sed Nigasium dumtaxat Regionarium, ut loquimur, qui nulli sedi esset affixus, exstitisse episcopum, non immerito, ut apparet, concludas, commemoret, consectarium est, ut, spectatis iis, quæ scribit, Nigasius etiam nec a Dionysio, nec a quocumque alio ordinatus fuerit Rotomagensis episcopus. Jam vero cum idem auctor mox supra memorato, qui e dictis sec. XI senescente floruit, Archiepiscoporum Rotomagensium Actorum scriptore, utpote abs hoc e supra allegatis laudatus, sit antiquior, verosimillimeque, ut supra docui, vel sec. X, vel certe haud serius quam sec. XI initio exstiterit in vivis, nec monumentum litterarium ullum, postremo isthoc seculo antiquius, in quo Nigasius appelletur Rotomagensis episcopus, inveniatur, ex omnibus jam dictis Nigasium sec. X adhuc pro episcopo dumtaxat regionario habitum fuisse, nec prius, quam cum jam undecimum, quo, qui eum episcopum Rotomagensem, ut jam dictum, facit, Archiepiscoporum Rotomagensium Actorum scriptor floruit, laberetur, episcopis Rotomagensibus annumerari cœpisse, concludendum apparet.

[39] [hic addita episcopis Rotomagensibus non accensendum, verosimile apparet;] Quapropter, cum Nigasius, uti inde consequitur, non statim ab origine, sed tum demum cum secula aliquot post martyrium ejus essent elapsa, creditus fuerit Rotomagensium episcopus, eaque, quæ non statim a tempore, quo gesta feruntur, sed diu dumtaxat post credita fuisse deprehenduntur, rejicienda commentisque accensenda, prudens ac sana crisis suadeat, Nigasium ex episcoporum Rotomagensium catalogo eradendum verosimile apparet. Certe ego sic opinor, idque eo propensius quod eum nec Riculfus, qui inter annum 872 & annum 875 (Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. XI col. 23 & seq. videsis) Rotomagensem ecclesiam episcopi munere moderatus est, pro Rotomagensi episcopo habuisse videatur. In charta enim, quam in abbatiæ S. Audoëni Historia, anno 1662 vulgata, pag. 399 & seq. Pomerayus recenset, sic loquitur: Primo ordinationis meæ anno … dignum duxi limina Sanctorum, scilicet Christi confessoris Audoëni, præfatæ urbis (Rotomagensis) quondam almi antistitis, & beatorum martyrum Nigasii, Quirini, Scuviculi & sanctæ Pientiæ, adire; cum hic autem, dum de S. Audoëno loquitur, Rotomagensem eum, qualis fuit, antistitem appellet, & tamen mox de Nigasio loquens, titulum illum huic, etiamsi ejus nomini has voces primi ejusdem urbis antistitis facillime & quam maxime opportune, ut consideranti patescet, adjungere potuisset, haud attribuat, id enimvero abs illo Nigasium pro Rotomagensium episcopo habitum non fuisse, argumento est.

[40] [imo vero an vel episcopus exstiterit,] Jam vero, cum hæc sic habeant, in Rotomagensi, quod anno 1736 prodiit, Breviario Nigasius recte, non Rotomagensis episcopus, sed Neustriæ dumtaxat seu Normanniæ, cui pagus Vilcassinus includitur, vocatur Apostolus. Adhæc nonnulli antiqui episcoporum Rotomag. Indices, qui horum initium a Mallono ducunt, id sane, contra ac Gall. Christ. auctæ Scriptores tom. mox cit. col. 5 arbitrantur, facere sunt censendi, non tan tum quod Mallonus Rotomagi ecclesiam cathedralem fundasse sedemve episcopalem primus ibidem locasse credatur, verum etiam quod primus omnium ordinatus fuerit urbis illius episcopus reque adeo etiam ipsa præsulum Rotomagensium antesignanus exstiterit. Porro etsi quidem, quæ jam sæpius laudavi, S. Nigasii Acta, exstitisse eum episcopum regionarium, non obscure, ut supra insinuavi, prodant, imo etiam a beato Clemente Papa ordinatum fuisse episcopum, disertissime tradant, anne tamen vere vel episcopus exstiterit Nigasius, ambigendum etiam reor; meritone autem, an immerito, e jam nunc dicendis poterit statui. Galliæ Christianæ auctæ Scriptores, qui ne quidem, an Nigasius exstiterit primus Rotomagensium episcopus, dubitari volunt, tom. mox iterum cit. col. 4 vel ex eo etiam, quod Dionysius Parisiensis aliique Euangelii præcones, qui presbyterum diaconumque socios habuisse perhibentur, episcopi exstiterint, Euangelicos præcones omnes, quibus vel presbyter una cum diacono vel etiam duo presbyteri consociati fuisse leguntur, ad episcopos certo evectos fuisse, concludendum, contendunt ac proin, cum Euangelicæ prædicationis ultimique agonis socios, presbyterum unum, cui nomen Quirino, diaconum similiter unum, nomine Scubiculum, Martyrologium Romanum hodiernum juxta ac quædam S. Nigasii Acta sanctissimo huic martyri adjungant, non parum inde ad episcopatum ejus probandum conferri.

[41] Verum, quæ laudant, S. Nigasii Acta admodum exiguæ, [est etiam ob rationes, contra secus sentientes] uti ipsimet produnt, sunt fidei Usuardoque, ut negare non audent, antiquitatis palmam cedunt; quare iis, quæ præterea a Nigasii jam sæpius laudatis haud magni, uti supra jam docui, pretii Actis, penes nos exstantibus, aiversa verosimillime non sunt, moveri nemo debet, ut vel Quirinum, cui presbyteri titulum Usuardus haud tribuit, exsticisse presbyterum, vel Scubiculum, cujus ne mentionem quidem idem martyrologus facit, Nigasio seu in prædicatione Euangelica, seu in ultimo agone socium fuisse adjunctum, indubitanter credat. Idem porro de Mrl. Romano hodierno statuendum: quæcumque enim, quæ ab Usuardo absunt, id memorat, ea vel e Fastis sacris, Martyrologo isthoc longe recentionibus, vel ex ipsismet mox iterum laudatis Nigasii Actis aut certe (neque enim hisce seu fide seu antiquitate potiora, e quibus promanasse queant, monumenta ulla novi) e fidei haud melioris monumentis, Usuardo pariter recentioribus, sunt deprompta. At vero, inquiunt, fac etiam in S. Nigasii historia Quirinum & Scubiculum esse adventitios, inde nihilominus fas erit colligere, fabulam idcirco fuisse confictam, quod quo tempore & illo quidem remotissimo fuit adinventa, persuasum sibi haberent majores nostri, Nigasium episcopali charactere fuisse insignitum. Sic fere etiam ad verbum laudati Gall. Christ. auctæ Scriptores; verum quid hinc, quæso, quo Nigasius indubitanter credatur exstitisse episcopus, eliciant?

[42] Majores nostros (subdunt) credidisse, quod a patribus suis acceperant, [Galliæ Christ auctæ Scriptores] credendum est nobis, nisi ostendantur aut fabulam ipsi finxisse aut fabula quadam recentiori esse decepti; ast quid tum? Nobis sane, Majores nostros, dum S. Nigasium episcopali charactere fuisse insignitum, credidere, nihil prorsus aliud, quam quod a patribus suis acceperant, credidisse, firmissime etiam sit credendum, consectariumne hinc erit, ut Nigasium exstitisse episcopum, indubitanter credere debeamus? Id certe mihi non apparet. Quid enim? SS. Nigasium &, quos ei socios plerique adjungunt, Quirinum & Scubiculum abscissa sibi capita manibus propriis post necem arripuisse hæcque gestantes in adversam insulæ, abs Itta fluvio formatæ, ripam Vado antea ignoto concessisse, Majores nostri, uti e supra laudatis infraque adhuc laudandis Sanctorum nostrorum Actis aliisque documentis nemo non colliget, credidere, eosque sic nihil, quam quod a patribus suis acceperant, credidisse, nobis etiam (neque enim aut fabulam ipsimet finxisse aut fabula recentiori, ab aliis conficta, decepti fuisse queunt ostendi) est credendum; quis hinc autem, Nigasium, Quirinum & Scubiculum abscissa sibi capita manibus propriis post necem insigni prodigio vere gestasse, indubitanter credendum, concludat? Nemo certe, qui innumeris alioquin commentis fidem indubitatam pari argumentandi modo conciliandam, considerarit.

[43] [in medium] Itaque tum fere dumtaxat res, quas Majores nostros credidisse ac a patribus suis accepisse scimus, indubitanter, nisi quid suaserit contrarium, credere debemus, cum hi a tempore, quo res illæ evenere, tam parum noscuntur vixisse remoti, ut eas quam optime potuerint habere perspectas; cum autem, si supra laudatam Riculfi chartam & Corbeiense forsan, in quibus absque episcopi titulo Nigasius recensetur, Hieronymianum apud Florentinium apographum exceperis, universa, in quibus de Nigasio agitur, monumenta ac ipsamet, uti supra ex instituto docui, Sancti hujus Passio seu Acta Usuardo, qui circa annum 877 vivere desiit, recentiora, ut antea monui, existant, enimvero eos, a quibus sua in monumentis illis de Nigasio narrata Majores nostri accepere, tam parum a tempore, quo gesta feruntur, vixisse remotos, ut quam optime hæc comperta habere potuerint, vero apparet omnino absimile; quare non est, cur charactere episcopali, uti ex iisdem monumentis quæpiam tradunt, insignitum fuisse Nigasium, indubitanter horum seu fide seu auctoritate credamus. Et vero id credentibus Usuardus etiam, qui, ut dictum, universis monumentis illis est antiquior, adversari videtur; Nigasium enim non episcopum, sed presbyterum dumtaxat appellat. Scio quidem, tribus primis Ecclesiæ seculis presbyteri nomen tam ad episcopum, quam ad inferioris ordinis sacerdotem designandum promiscue fuisse adhibitum; verum id nono, quo Usuardus floruit, seculo haud amplius obtinuit. Ita nimirum passim censent eruditi, nec hisce, ut apparet, refragantur ipsimet laudati Gal. Christ. auctæ Scriptores.

[44] [hic adductas,] Ast an omnibus etiam & singulis seculis, Usuardi ætatem prægressis, ac proin & tunc, cum monumenta, e quibus is Nigasii notitiam hausit, fuere conscripta, episcopi sub inde adhuc nuncupati fuerunt presbyteri? Ita, ut videtur, arbitrantur iidem scriptores, hincque etiam factum aiunt, ut Usuardus, cum ad monumentorum sibi prælucentium fidem scriberet, ne nomen quidem presbyteri, quod in hisce Nigasio tribui videbat, immutare volens, solo isthoc Sanctum hunc distinxerit. Verum, etsi id mihi admodum dubium ac ne quid etiam pejus dicam, incertum appareat, sit tamen, ut putant, hincque adeo pariter acciderit, ut Lucianum Bellovacensem, etiamsi episcopum a pluribus appellatum, solo presbyteri titulo Usuardus ad VIII Januarii diem ornarit, consectarium saltem inde erit, ut quos episcopos hic martyrologus appellat, etiam eos non presbyteros; sed episcopos in monumentis sibi prælucentibus invenerit appellatos; cum autem sic habeat, quo fato quave ratione est factum, ut ex hisce, qui omnes, nullo excepto, re vera exstitisse episcopi certo sciuntur, nullus plane & tamen tam Nigasius quam Lucianus, de quo (Tillemontium tom. IV Monumen. Eccles. pag. 747 & seq. videsis) non minus sane, quam de Nigasio, an episcopus exstiterit, est dubium, solo presbyteri titulo in monumentis Usuardo prælucentibus fuerit affectus? Id enimvero accidit quam maxime mirum, suspicarique facit, re etiam ipsa Lucianum & Nigasium, non episcopos, sed inferioris dumtaxat ordinis sacerdotes seu presbyteros exstitisse.

[45] Itaque, etsi quidem, Nigasium exstitisse dumtaxat inferioris ordinis sacerdotem, [incertum ac dubium.] pro certo asseverare non ausim, anne tamen re vera exstiterit episcopus, ac proin an eum e mero, qualis initio creditus fuerit, presbytero episcopum regionarium, ac deinde, ut fabulæ temporis progressu crescunt, e regionario Rotomagensem episcopum haud fecerint, dubitare ob jam allegata cogor. Nec ut credam exstitisse episcopum, me movere queunt, quæ id luculentissime etiam docent supra plus semel laudata archiëpiscoporum Rotomagensium Acta: præterquam enim, quod in hæc, quod supra generatim de monumentis omnibus, de Nigasio post Usuardum locutis, dixi, quadret, seculo demum, ut docui, undecimo sunt scripta ac proin tempore a Nigasii ætate longe remotiori, quam ut, qui ea scripsit, episcopusne, an non ille exstiterit, potuerit habere sat probe perspectum. Diutissime quidem Nigasium ut pontificem martyrem jam coluit Rotomagensis ecclesia; verum, cum ne seculum quidem, quo ita Sanctum colere inceperit, determinari utcumque queat, dubium mihi atque incertum apparet, anne id, si non Archiepiscoporum Rotomagensium mox iterum laudatis exiguæ hac in re auctoritatis Actis, sola forsan penes nos exstante sæpiusque etiam jam laudata S. Nigasii Passione impulsa haud fecerit. Hæc enim diserte loco non uno Nigasium appellat episcopum; ast, cum fidem integram, ut supra docui, minime mereatur, hincque tempus, quod S. Nigasii martyrio assignat, certum facere haud queat, idem eamdem ob causam de episcopali, quem huic Sancto nostro attribuit, charactere est dicendum.

§ IV. Sanctorum in Fastis sacris memoria, ecclesiasticus variis locis cultus, reliquiæ primum translatæ.

[Sancti nostri, quorunt memoriæ sec. IX,] Sancti nostri martyres Nigasius, Quirinus, Scuviculus& Pientia, qui hodie sequentibus hisce verbis, In pago Vilcassino passio sanctorum martyrum Nicasii episcopi Rothomagensis, Quirini presbyteri, Scubiculi diaconi, & Pientiæ virginis sub præside Fescennino, in Martyrologio Romano hodierno annuntiantur, in pluribus aliis Fastis sacris recentioribus, quos hic, utpote nihil omnino aut jam dictis, aut porro dicendis ponderis addentes, recensere necesse non est, hodie pariter, ut jam supra innui, commemorantur; cum autem Nigasius, Quirinus & Pientia Usuardino etiam Martyrologio, ut jam antea vidimus, hodie exstent inscripti, Sanctorumque in Martyrologiis antiquis seu classicis, quale Usuardinum est, inscriptio pro cultu ecclesiastico habeatur, id enimvero, tres illos e sanctis nostris Martyribus, quorum primus in vetustissimo etiam Corbeiensi apud Florentinium & Dacherium Hieronymiano apographo memoratur, postremo nominatos cultu hujusmodi jam inde a sec. IX, quo Martyrologii Usuardini auctor floruit, fuisse gavisos, argumento est. Nec; quin jam tum eodem honore affectus etiam fuerit Scuviculus, ambigendum apparet; etsi enim Usuardus, quem Martyrum nostrorum classem e particulari quapiam nobis incomperta notitia hausisse oportet, Scuviculi nusquam meminerit, Riculfus tamen, Rotomagensis episcopus, qui eodem, quo Usuardus, seculo IX floruit; primo episcopatus sui anno, Christi ex infra dicendis 872, tam S. Scuviculi, quam SS. Nigasii, Quirini& Pientiæ reliquias veneraturus suffragiaque imploraturus Vadiniacum, uti ex infra huc transcribenda Rotomagensis illius antistitis charta liquet, sese contulit, idque, nisi jam tum Scuviculus æque, ac Nigasius, Quirinus & Pientia, honores, deferri ab Ecclesia Sanctis solitos, fuisset adeptus, facturus fuisse haud videtur.

[47] [imo & jam inde a sec. IV forsan cælitum honores delati,] Verum nonne etiam citius, quam cum jam nonum laberetur seculum, cælitum honores Sanctis nostris fuere delati? Nigasio, Quirino & Scubiculo, statim atque martyrio fuissent affecti sepulturaque in insula Vadiniacensi donati, ecclesiam ibidem, & quidem a S. Pientia, fuisse exstructam, Nigasiana, prout apud nos in duobus Mss. exemplaribus supra laudatis exstant, Acta diserte tradunt; verum id propterea nemo certe, qui, quæ supra de sublesta horum fide disserui, expenderit, credendum existimabit. Ecclesiam quidem Nigasio, Quirino & Scubiculo Vadiniaci fuisse exstructam, anonymus Lucubrationis, apud Marteneum exstantis supraque a me num. 8 laudatæ, auctor e Passionis eorum, quam laudat, Historia etiam affirmat; verum simul, id non statim ab illorum martyrio factum, non obscure indicat. Et sane, cum, Sanctis nostris pro fide, quod, ut supra docui, verosimilius anno circiter 286 evenit, interfectis, nondum etiam statim in Galliis Christiani pace fuerint gavisi, fuisse tum abs hisce in SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi honorem exstructam ecclesiam, nemo facile in animum induxerit. At vero, cum equidem tribus hisce Sanctis nostris Vadiniaci fuisse ædem sacram antiquitus ædificatam, indubitatum appareat, quandonam id factum statuamus? Rem ad Constantini Magni ætatem seu sec. IV initium referendam, Davanneus, eximia prorsus, uti ex infra dicendis patescet, in Sanctos nostros pietate ac veneratione vir, in horum, quam a se contextam anno primum 1628 ac deinde variis additionibus auctam anno 1643 iteratis typis vulgavit, Vita, jam supra sæpius a me laudata pluriesque adhuc infra laudanda cap. 47 suspicatur; neque vero immerito; cum enim tunc, ut recte observat, ædes sacræ & Romæ & toto late imperio ac nominatim in Gallia plurimis locis fuerint erectæ, tum pariter Vadiniaci in SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi, imo & S. Pientiæ, quæ, quamvis forsan una cum Nigasio, ut dictum, martyrium haud subierit, eodem tamen, quo illi, Vadiniaci loco fuerat sepulta, honorem supra eorum tumulos exstructum fuisse ædificium hujusmodi, a veri specie neutiquam abhorret.

[48] Hanc porro ædem sacram, quam exiguæ dumtaxat exstitisse molis tradit, [reliquiæque sec VII aut equidem,] primævo in statu usque ad sec. VII permansisse, tumque a S. Audoëno seu, ut alias vocatur, Dadone, probabilius ab anno 640 usque ad annum 683, uti in Opere nostro ad XXIV Septembris diem, quo de Sancto illo ibidem actum, videre licet, Rotomagensium episcopo, in prioratum, monachis in hunc, quos e Rotomagensi suburbana, tum S. Petri, post S. Audoëni dicta, Ordinis S Benedicti abbatia arcessierat, inductis, fuisse tandem erectam, cap. 48 affirmat, mox etiam adjungens, tum quoque inde ossium SS. Nigasii, Quirini, Scuviculi & Pientiæ partem Rotomagum, curante eodem sancto antistite, ad dictam, tunc ac diu adhuc post extra, modo intra Rotomagum sitam, abbatiam fuisse translatam. Neutrum quidem ex hisce assertis, quorum primum tamen veluti indubie verum Cointius in Annal. Eccl. Francorum anno 841, num. 24 admittere videtur, antiquo quopiam, quod fidem facere natum sit, documento confirmat; ast, cum S. Audoënus, dum Romæ, Coloniæ Agrippinæ aliisque in locis, ubi Sanctorum reliquias reperiri noscebat, versaretur, harum sibi partes, quo sacris hujusmodi opidus Rotomagenses ecclesias locupletaret, adipisci, majorem in modum, uti in abbatiæ proxime memoratæ Historia lib. 1 Pomerayus, Audoëni apud nos loco proxime cit. Vitis minime refragantibus, docet, studuerit, hinc saltem, eumdem in finem a sancto isto antistite, ut quæpiam SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi reliquiarum seu ossium pars e Vadiniacensi S. Nigasii seu ecclesia seu prioratu Rotomagum transferretur, fuisse curatum, verosimile apparet. Quod si autem, id a S. Audoëno ac proin sec. VII haud factum, quis nihilominus præfracte adhuc velit, fuisse equidem annorum aliquot ante annum 841 spatio notabiles SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi, imo & Pientiæ, reliquias e vico Vadiniacensi Rotomagum ad S. Audoëni ibidem abbatiam translatas, concludendum Riculfi archiepiscopi Rotomagensis Charta apparet, uti mox, cum hanc plus semel jam laudatam huc transcripsero, ostendam.

[49] [uti ex Riculfi Charta, quæ huc] Sequentibus hisce apud Pomerayum in mox iterum nominatæ abbatiæ Historia pag. 399 & seq. concipitur verbis: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis ego Riculfus, tametsi meritis negantibus, divina tamen opitulante Clementia, Rothomagensis ecclesiæ humillimus archiepiscopus sive abbas ex cœnobio sancti Petri almique Audoëni, quod in suburbio metropolicæ urbis quondam augustius claruit, primo ordinationis meæ anno, videlicet XVI. Kalendarum Decembrium, dignum duxi limina Sanctorum, scilicet Christi confessoris Audoëni, præfatæ urbis quondam almi antistitis, & beatorum martyrum Nigasii, Quirini, Scuviculi & sanctæ Pientiæ adire (quorum sacrosancta corpora tunc temporis apud Vadiniacum villam causa metus Nordmannici, licet in proprio solo, exulabantur) eorumque suffragiis supplicare, quatenus quem meritorum nullo ornari bono memineram, nullaque ecclesiastici dogmatis prudentia imbutum crebris dolebam suspiriis, eorum patrociniis apud fontem pietatis & sapientiæ Dominum intervenientibus, & propriis mererer ablui squalloribus, & plebi nobis olim cælitus commissæ divini pabula tritici salubriter sufficienterque dispertiri valerem. Denique in crastinum, quod fuit XV. Kalendarum Decembrium, cura pastorali affectuque devotionis motus, nulla (Deus testis est) curiositate temeritatis actus, summa cum veneratione decrevi perscrutandum, adhibitis mecum ejusdem congregationis quibusdam optimæ religionis fratribus, utrumnam sacrosanctum præfati confessoris almi Audoëni corpus in suæ positionis teca digne servaretur. Quod ut cognovimus, pro maximo desiderii ardore, quem jugiter circa cultum ejus habueram, tandem diu desiderato opportunoque potitus tempore, quædam proprii corporis sui mecum tuli pignera, quatinus si quando humanæ infirmitatis lapsu a recti tramitis linea declinarem, ejus patrocinio munitus in cælis veniam mererer, cujus memoriam mecum ferens in terris juge servitium impenderem.

[50] [integra transcribitur,] Et ut peculiarius ejus clementiam mihi conciliare valerem, ne scilicet magni discriminis incurrerem nefas, quippe qui tot scelerum piaculis squallidus, tam purum sacrumque corpus præsumpsissem manibus immeritis contrectare, salubri reperto consilio, statui duos man ellos, qui sunt in Bidoliao, cum mancipiis his nominibus Bertuino, Vuinetrude, Gumberga, Ruduis, & cæteris adjacentiis de villa Rumiliaco ad ejus luminaria perpetuo fovenda perenni dono reddere, quatmus dum nostræ oblationis munusculo ante ejus venerabile sepulchrum lampades rutilarent, suis precibus obtinere valerem inter prudentes Virgines, bonorum operum lampades gestantes, ultimum saltem locellum obviamque Christo corde venire securo. Obsecro itaque omnes successores meos episcopos, ut apud eos hæc authoritatis nostræ constitutio inviolata permaneat, quatinus ipsi quoque, dum eis bonum nostrum non displicet, æternæ retributionis præmium a pio judice Christo percipere valeant. Si quis vero alius contra hoc decretum agere temptaverit, perpetuo anathemate a nobis se damnari noverit, nisi se ab hac præsumptione coërcuerit: ut, qui non optat nobiscum honorem exhibere Sanctis, gehennali damnatione in inferno plectatur cum spiritibus immundis. Et, ut hæc constitutio nostra futuris sæculis maneat inconvulsa, subscriptione roboravimus propria; &, ut munus nostræ scriptionis per revoluta tempora firmius haberetur, manu nostra subter firmavimus, canonicos quoque nostros & monachos, fidelesque laïcos corroborare præcepimus, ac, ut firmius haberetur, annulo sanctæ Mariæ impressimus. Talis est, quam lectoris oculis, quod jam supra plus semel allegata infraque adhuc alleganda sit, integram hic, omissis tamen ei subscriptorum, quæ hic nosse parum refert, nominibus, subjiciendam existimavi, Riculfi Charta.

[51] Hic, qui & S. Audoëni abbas, ab anno 872 usque ad annum 875, [concludendum] ut Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. XI, col. 23 & seq. docent, moderatus est Rotomagensem ecclesiam; quare, cum sese SS. Audoëni, Nigasii, Quirini, Scuviculi & Pientiæ limina primo ordinationis suæ anno adiisse, in Charta, aliquanto, ut apparet, post data, moxque huc jam transcripta, dicat, id anno 872 aut seq. indubie fecerit; verum, cum locus, quo passi ac sepulti sunt Martyres, proprius hisce censendus quodammodo sit, certeque, dum loco hujusmodi corpora illorum seu quiescunt seu servantur, haudquaquam pro loco exsilii ratione horum haberi ille queat, qui, quæso, Riculfus, qui & ipse Vadiniacum villam fundum Sanctis nostris proprium appellat, ibidem horum corpora tum exsulasse, in eadem Charta, veritate haud læsa, affirmat? Quid si corpora illa aut saltem notabilia eorum ossa, si non jam inde a sec. VII, post equidem seu sub sec. VIII finem sequentisve initium ac proin annorum ut minimum aliquot ante annum 841 spatio e vico Vadiniacensi Rotomagum fuerint ad S. Petri seu S. Audoëni abbatiam translata, & inde, cum per plures annos in sacro isto asceterio fuissent servata, anno 841 præ metu Normannorum, qui tum, uti ad eumdem annum in Annalibus Benedictinis Mabillonins num. 32 docet, in Neustriam, Oscherio duce, irrumpentes, Rotomagum vicinamque huic urbi abbatiam illam incendere, Vadiniacum reducta?

[52] Ita certe, dictæ abbatiæ, e qua sacra illa pignora, [apparet, ante annum 841 Rotomagum fuere translata.] cum per plures annos in ea quievissent, metu Normannorum anno 841 Vadiniacum fuerint reducta, ratione halita, Riculfus, dum anno 872 aut sequenti ad vicum illum venit, ea tum ibidem, utut in proprio fundo, exsulasse, in Charta supra recitata, veritate nil læsa, affirmarit. Pariter quidem id cum veritate asseruisse fuerit censendus, si eadem corpora notabiliave horum ossa e loco, a S. Audoëni abbatia diverso, in quo per plures annos fuissent servata, Vadiniacum metu Normannorum anno 841 fuerint reducta; verum sacra illa pignora translata fuisse ad locum, abs abbatia illa diversum, e quo, cum plurium annorum spatio ibidem quievissent, metu Normannorum anno 841 Vadiniacum fuerint reducta, nemo umquam asseruit, nec quid usquam, e quo, fuisse id factum, vel suspicari queas, occurrit. Jam vero, cum sic habeat, ac Vadiniacum una cum S. Audoëni corpo e, quod eo absque aubitatione ulla (Commentarium Sancti hujus Actis prævium, Operi nostro ad XXIV Augusti insertum, num. 47 videsis) Normannorum metu anno 841 fuit translatum, Nigasii, Quirini, Scuviculi & Pientiæ corpora notabiliave horum ossa fuisse delata, sese in Ms. abbatiæ S. Audoëni codice legisse, Pomerays in hujus Historia pag. 202 insinuet, enimvero sacra illa pignora, si non inde, certe e Riculfi Charta, utpote in qua, primo ordinationis suæ anno, Christi e dictis 872 aut seq., apud Vadiniacum villam exsulasse illa, indubie haud alia quam supra assignata ratione Riculfus, falsitatis certe ea in re haud arguendus, affirmarit, e villa ista seu vico Rotomagum ad S. Audoëni abbatiam annorum aliquot ante annum 841 spatio fuisse delata, concludendum, spectatis omnibus, quæ jam dixi, apparet.

[53] [aut partim; aut omnes in urbis hujus, ubi hodieque duo S. Nigasii.] Porro Davanneus, qui, ut jam monui, ossium SS. Nigasii, Quirini, Scuviculi & Pientiæ partem Rotomagum ad suburbanam S. Audoëni seu S. Petri abbatiam, S. Audoëno curante, fuisse translatam, cap. 48 supra cit. scribit, ibidem præterea, eumdem sanctum Rotomagensem episcopum Rotomagi ædem sacram, quæ insignis modo est parœcialis ecclesia, sub S. Nigasii nomine & dedicasse & duobus Sancti hujus ossibus, hodieque in illa servatis, ditasse, adjungit, ac deinde cap. proxime seq., tum quoque cum Lexoviensi episcopo quædam S. Pientiæ ossa, quæ is, ut ait, Rotomagi in palatii sui sacello, in S. Candidi veteris collegiatam & parœcialem ecclesiam modo mutato, deposuit, Audoënum communicasse, affirmat. Verum hæc, utut certe omnia, si locum habuere umquam, Davannei ætatem longissime prægressa, nullo iterum hic scriptor firmat testimonio antiquo; quare, etsi quidem forsan, quod de duobus S. Nigasii ossibus in Rotomagensi Sancti hujus nomine insignita ecclesia ab Audoëno locatis ait, vero haud absimile ob rationem num. 48 allegatam queat videri, minime tamen id aliaque, quæ de quibusdam S. Pientiæ ossibus, per Audoënum cum Lexoviensi episcopo communicatis ac abs hoc deinde Rotomagi depositis, memorat; pro certis atque indubitatis sunt habenda. Ast, etsi sic habeat, recte tamen duo S. Nigasii ossa Rotomagi in parœciali a Sancto hoc dicta ecclesia, etsi interim, quandonam, a quo & unde (neque enim, Mellento accepta, Antiquitatum Rotomagensium, anno 1587 editarum, auctori, absque ullo vade asserenti, fidem hic adhibendam reor) allata eo fuerint, sit incertum, hodieque asservari, sola etiam Davannei fide credideris; id enim e fide dignis notitiis, Rotomago vel acceptis, vel ab ipsomet etiam sibi ibidem comparatis, perspectum habere potuit reque etiam ipsa verosimillime habuit.

[54] [at non itidem aliquæ S. Pientiæ ossa servautur.] Hinc etiam, olim saltem aliquot S. Pientiæ ossa, uti ex ejusdem Davannei, quæ jam memoravi, dictis consequitur, Rotomagi in collegiata S. Candidi veteris ecclesia, etsi interim quandonam, a quo & unde allata eo fuissent, incertum pariter sit, fuisse asservata, sola scriptoris illius auctoritate & fide credo, idque eo propensius quod, ut ait, ossa illa in authentica, quam sibi præluxisse innuit, ecclesiæ ejusdem charta recenseantur. Verum an ista aliave sacra S. Pientiæ lipsana in dicta S. Candidi veteris ecclesia hodieque pariter exstant? Ibidem quidem hujus Sanctæ nostræ cingulum, quo mulieribus, in partu periclitantibus imposito, prodigiose non raro succurri, sese e dictæ ecclesiæ canonicis audivisse ait, modo adhuc asservari, ossa vero a Calvinistis, Rotomagi in sacra omnia anno 1562, ut notissimum est, impiissime debacchatis, in ignem conjecta flammisque absumpta fuisse, asseverat. At vero, parte una reliquiarum S. Pientiæ Abrincas delata ibidemque in cathedrali ecclesia deposita, partem alteram Rotomagi in collegiata S. Candidi veteris ecclesia & Mellenti in S. Nigasii prioratu honorifice asservari, Arturus a Monasterio hodie in Gynæceo sacro, haud citius quam anno 1657 ac proin diu post annum 1562 typis vulgato, affirmat; ita autem is scriptor cum Davanneo, qui, ut dictum, posteriori hoc anno S. Pientiæ ossa, quæ Rotomagi in collegiata S. Candidi veteris ecclesia asservabantur, combusta ab hæreticis fuisse ait, pugnare videtur. Erit quidem fortassis, qui ab Arturo quo hunc cum Davanneo in concordiam adducat, per S. Pientiæ reliquias, quas Rotomagi in proxime dicta ecclesia servari asserit, non alias, quam supra memoratum a Davanneo ejusdem Sanctæ nostræ cingulum, velit intelligi; verum interpretatio isthæc videtur ab Arturi mente omnino aliena, cumque ratio alia, qua duo illi scriptores componantur, assignari, ut apparet, haud possit, utri hic assentiendum? Cum ex ipsismet S. Candidi veteris canonicis, optime sane, quæ ad hanc spectabant nec citius quam patrum suorum memoria gesta erant, explorata, ut credere par est, habentibus, Davanneus, quæ de re illa scribit; intellexisse videatur, scriptore isthoc; ut mihi equidem apparet, hic standum, ac proin, quæ olim Rotomagi in dicta ecclesia asservata fuere, S Pientiæ ossa, ibidem haud amplius exstare existimandum.

[55] Verum etsi sic habeat, ac pariter, quæ olim in Rotomagensi S. Audoëni abbatia seu ecclesia asservata fuere, [diversis locis sacris,] SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi ossa ibidem haud amplius, uti infra docebo, reperiantur, Pientiam tamen prioris ecclesiæ canonici, Nigasium vero, Quirinum & Scuviculum posterioris monachi solemni festo adhuc, celebrant, aut certe seculo proxime prægresso, media sui parte nondum elapso, quo, qui hæc nos cap. 49 & seq. docet, Davanneus floruit, celebrarunt. Nec dubito, quin Nigasius quoque Rotomagi in supra memorata nominis sui ecclesia, in qua, ut dictum; duo ejus ossa hodieque asservantur, peculiari quodam una cum Quirino & Scuviculo cultu afficiatur, certeve olim fuerit affectus; etsi enim id nusquam litteris mandatum inveniam, rem tamen mihi suadet exstans penes nos SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi passio; in lectiones novem pro officio ecclesiastico divisa, ac, ut adnotatio, ei in capite adscripta, fert, Rotomagi e paræcialis S. Nigasii ecclesiæ Ms. accepta indeque ad decessores nostros anno 1642 transmissa. Verum quo modo quantaque solemnitate tres isti Sancti nostri ibidem coluntur cultive olim fuere? Nihil plane, quo id determinem, occurrit; ast de cultu, quo in Rotomagensi S. Audoëni abbatia seu ecclesia gavisi sec. proxime elapso fuere, aliter censeas; hæc quippe illos ritus triplicis officio, lectionibus, quibus id partim constat, vitam & martyrium eorum complectentibus, XI Octobris die quotannis sec. proxime præresso, media sui parte nondum elaso, quo, qui id iterum cap. 50 nos docet, Davanneus floruit, celebrabat; cum autem sic habeat, eadem ecclesia solemniori etiam ritu, quam reliqua tam civitatis quam diæcesis Rotomagensis loca, si forsan, ubi partem capitis S. Pientiæ asservari aiunt, Rupem-Guidonis; Fiscanensem, ubi aliquot SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi ossa, Thecæ argenteæ inclusa, exstare, Pomerayus affirmat, Ordinis S. Benedicti abbatiam; Vadiniacensem, ubi omnes quatuor Sancti nostri pro fide occisi ac sepulti parsque reliquiarum eorumdem in veneratione adhuc est, prioratum seu vicum; mox iterum memoratam Rotomagi sancti Nigasii, aliamque ibidem, ubi etiam aliquot Sanctorum nostrorum reliquias reperiri, supra laudatus Antiquitatum Rotomagensium auctor pag. 72 ait, S. Viviani ecclesiam; ac denique, quam fidei lumine illustrasse Nigasius dicitur, Pontisaram seu Pontesiam exceperis, SS. Nigasium, Quirinum & Seuviculum seculo proxime elapso celebrarit.

[56] [imo & in tota Rotomagensi diœcesi culti olim fuere,] Id, uti etiam, fuisse nihilominus tres hosce Sanctos nostros in tota Rotomagensi diæcesi, in cujus cathedrali ecclesia aliquot S. Nigasii reliquias hodieque honorifice asservari, Farinus Normanniæ Christianæ pag. 69 ait, cultu ecclesiastico plane eximio tunc gavisos, ac porro hodieque gaudere, e jam nunc dicendis evadet perspicuum. Ecclesiæ metropolitanæ Rotomagensis, quod illustrissimi ac reverendissimi domini Francisci de Harlay Rotomagensis archiëpiscopi jussu recognitum annoque 1627 excusum notatur, penes nos exstat Breviarium. In hoc alteroque adhuc antiquiori, quod penes nos pariter exstat, anno 1581 typis mandato ejusdem ecclesiæ Breviario ad V idus seu XI Octobris diem ecclesiasticum de SS. Nigasio, Quirino & Scuviculo officium, non sub triplici, sed dumtaxat sub duplici ritu recitandum præscribitur. Ac hinc quidem cultu sane eximio, sed tamen minus solemni, quam in dicta S. Audoëni ecclesia, in tota aut certe, cum id forsan non minori, quam in hac, solemnitate in mox memoratis urbis ac diæcesis Rotomagensis locis fuerit peractum, fere tota Rotomagensi diœcesi SS. Nigasium, Quirinum & Scuviculum integro illo temporis spatio, quod ab anno 1581 usque ad annum 1627, imo vero ob mox alleganda usque ad annum 1736 excurrit ac proin toto sec. proxime elapso fuisse quotannis affectos, evadit perspicuum; dicto autem anno 1736 tres illos Sanctos nostros a V idus seu a die Octobris XI, cui erant affixi, ad secundam mensis hujus Dominicam, modo hoc, modo alio die recurrentem, rejicere, eosque deinceps, altioris classis ritu adhibito maximaque in ecclesiasticum, quo antea colebantur, officium mutatione inducta, non solos, sed una cum S. Mellono celebrare est visum. Hæc omnia ex ipsomet, quod anno illo impressum est quodque mihi ante oculos versatur, ecclesiæ Rotomagensis Breviario intelligo.

[57] [ac porro hodieque] In hoc enim ecclesiasticum sequenti isthoc titulo, Festivitas SS. Nigasii, Neustriæ apostoli, & sociorum Martyrum, ac Melloni, qui ecclesiam Rotomagensem fundaverunt, in capite manitum ac secunda mensis Octobris Dominica sub triplici primæ classis ritu recitandum præscribitur officium; id autem, ut reliqua, in quibus ab officiis, antea recitari in Sanctorum nostrorum honorem ex antiquiorum Rotomagensium anni 1581 & anni 1627 Breviariorum præscripto undecima Octobris die solitis, differat, silentio præteream, orationem & lectiones, Sanctis, quos celebrat, proprias, quam maxime ab oratione & lectionibus, quæ in duobus illis antiquioribus Breviariis de SS. Nigasio, Quirino & Scuviculo leguntur, discrepantes, complectitur. Ut quam verum id sit, lectori ad oculum pateat, tantummodo tam quæ in hisce, quam quæ in alio mox dicto recentiori Rotomagensi Breviario occurrit, orationem, lectionibus interim, quod nimis sint prolixæ, brevitatis causa omissis, huc transcribo. Prior, quæ in dictis duobus Breviariis antiquioribus, utut lectiones, maxime etiam invicem dissonas complectentibus, diversa non est, sic habet: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut, sicut devotissime populus christianus ad Sanctorum martyrum tuorum Nigasii, Quirini & Scuviculi temporalem solemnitatem concurrit, ita perfruatur æterna, & quod votis celebrat, comprehendat effectu. Per Dominum &c. Posterior vero his verbis concipitur: Deus, qui lucem habitas inaccessibilem & sanctorum Nigasii cum Sociis ac Melloni ministerio de tenebris in admirabile lumen tuum nos vocasti, fac, ut eorum intercessione crescamus in gratia & cognitione Domini nostri Jesu Christi, qui tecum &c. Binas modo hasce orationes aliaque jam nunc allegata studiosus lector expendat, statimque, tam quæ de mutatione in ecclesiasticum SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi officium inducta, quam quæ de cultu insigni, quo hi sec. proxime elapso fuere in tota Rotomagensi diœcesi seu ecclesia gavisi ac porro hodieque gaudent, supra asserui, veritati esse apprime consona, perspicue intelliget.

[58] At vero Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. XI, [coluntur,] col. 5 de culto, quo Nigasius olim in ecclesia Rotomagensi fuit gavisus ac porro adhuc gaudet, sequentem loquuntur in modum: Nigasius una cum sancto Mellone proximo successore suo (hic nimirum secundus, Nigasius vero, uti e supra dictis putant, primus fuit Rotomagensis episcopus) colitur in ecclesia Rotomagensi Dominica prima Octobris ab hisce nuperis diebus, quibus & retractatum est & denuo typis (anno videlicet, ut dictum, 1736) mandatum ecclesiæ ejusdem Breviarium. Colebatur antea solitarius III idus Octobris; hæc autem iis, quæ de diebus, SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi culti hodie & olim sacris jam docui, minime consonant; verum apud scriptores illos in diebus, quos antiquiori & hodierno Nigasii cultui hic assignant, errorem cubare, nemo non facile credet qui, quæ de hoc argumento asserui, ex ipsismet, quæ supra laudavi, ecclesiæ Rotomagensis Breviariis, studiosissime a me inspectis, hausta esse, considerarit. Ego interim id hic monuisse contentus a cultu, quo Sancti nostri vel partim, vel omnes in diœcesi Rotomagensi gaudent olimque fuere gavisi, sermonem ad illorum in aliis etiam nonnullis extra diæcesim illam sitis locis cultum jam converto. In Normannia, ad Sequanam fluvium, octo leucis supra Rotomagum in Eurum & sex ab Ebroicis in ortum situm est Vernonium, Gallice Vernon, Ebroicensis sub metropoli Rotomagensi diœcesis oppidum, supernæ lucis face, si Saussayus in Martyrologio suo Gallicano recte notet, a S. Nigasio illustratum.

[59] [idemque Vernonil,] Ibidem magna in veneratione S. Quirini memoriam haberi, sese e loci parocho, qui simul id ob quaspiam Sancti hujus reliquias, in dicto oppido servatas traditionemque de fide, in hoc abs illo illata, fieri indicarit, didicisse, Davanneus in suis ad primam Vitæ S. Nigasii editionem Additionibus cap. 10 affirmat; etsi autem cultus exterioris genus, quo illa ibi erga S. Quirinum veneratio exhibeatur, non exponat nec id aliunde mihi innotescat, Quirinum tamen ibidem, imo simul etiam Nigasium & Scubiculum ritu ut minimum semiduplici XI Octobris die coli, haud quaquam a veritatis specie est alienum. Ita autumo, quod, cum in diœcesis Ebroicensis, quod mihi ad manum est quodque anno 1586 notatur excusum, Breviario ad XI Octobris diem ecclesiasticum de SS. Nigasio, Quirino & Scubiculo novem lectionum officium, ritu semiduplici, ut Kalendarium, Breviario præfixum, docet, recitandum, præscribatur, tum sane seu anno 1586 ac proin a longissimo jam tempore tribus hisce Sanctis nostris in diœcesi illa, in qua e dictis Vernonium situm est, ecclesiasticus ritu hujusmodi cultus fuerit exhibitus, nec ulla ex causa, quin id ibidem, si non altioris, ejusdem saltem Ordinis ritu hodieque fiat, videatur ambigendum. Ad Abrincensem, modo, quæ altera est episcopalis Normanniæ sub metropoli Rotomagensi civitas, cathedralem ecclesiam, S. Pientiæ reliquiis, uti e dictis Arturus a monasterio scribit, ditatam, accedo.

[60] [Abrincis, ubi S. Pientia.] Nullas quidem in ecclesia illa exstare S. Pientiæ reliquias, Davanneus cap. 49 contendit, pro se etiam supra a me laudatum Antiquitatum Rotomagensium auctorem citans; verum apud hunc, quod ait, nusquam invenio, cumque ipsement is scriptor, integrum S. Pientiæ corpus Mellenti non asservari, fateatur, quid ni hujus pars exstare queat in cathedrali Abrincensi ecclesia? In Sanctorum ecclesiæ hujus Proprio, quod penes nos exstat quodque typis anno 1635 notatur mandatum, ad XI Octobris diem ecclesiasticum de SS. Nigasio, Quirino, Scuviculo & Pientia duplici primæ classis ritu recitandum proponitur officium, in quo de quatuor hisce Sanctis nostris assignatur oratio sequentibus, quæ subdo, verbis concepta: Deus, qui Sanctam nobis hujus diei solemnitatem in honorem Sanctorum martyrum tuorum Nicasii, Quirini, Scubiculi, Pientiæ & aliorum, quorum reliquiæ in nostra continentur ecclesia, consecrasti, adesto familiæ tuæ precibus & præsta, ut, quorum festivitatem celebramus, eorum meritis & intercessionibus sublevemur. Per Dominum nostrum; ex hac autem & ecclesiastico, ita, ut dixi, de Sanctis nostris quotannis in cathedrali Abrincensi ecclesia recitando officio ibidem non tantum S. Pientiæ, sed & SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi, reliquias exstare aut saltem id sibi Abrincenses, quibus hac in re refragandum haud scio, habere persuasum, concludendum apparet, simulque, quod huc potissimum spectat, etiam fit, ut nullus plane aubitandi locus relinquatur de insigni quatuor Sanctorum nostrorum apud illos cultu, qui, si secus foret, vel ex eo etiam, quod hi eodem prorsus modo, quo Sancti cum abstinentia ab operibus servilibus colendi, tam in dicto Proprio quam in Kalendario, huic præfixo, signentur, dilucide probari posset.

[61] Porro non tantum Abrincis & Vernonii, [Aureliani,] sed & per totas, ad quas binæ hæ urbes spectant, Abrincensem & Ebroïcensem diœceses Sancti nostri vel partim vel omnes XI Octobris die, uti e jam dictis nemo non colliget, quotannis coluntur, idemque de quatuor reliquis metropoli Rotomagensi subjectis diœcesibus, Constantiensi videlicet, Sagiensi, Lexoviensi & Bajocensi, pari jure, uti ex harum omnium vel Kalendariis, vel Sanctorum Propriis vel denique Breviariis disco, est dicendum. Porro plures adhuc alias, a quibus tum pariter Sancti nostri coluntur, Galliarum diœceses ac nominatim Carnotensem, quæ sæpius infra memorandum Mellentinum S. Nigasii prioratum dictamque a S. Scuviculo paræciam, ut Bailletus docet, complectitur, adducere hic possem; verum illas omnes, cum e jam allegatis ecclesiastici cultus, quo Sancti nostri gaudent, celebritas satis superque constet, modo hic sigillatim recensere Operæ pretium non est, hincque diœcesibus seu ut generatim loquar, locis jam memoratis, in quibus Sancti nostri vel partim vel omnes coluntur, tria dumtaxat adhuc alia, quorum præcipue apud auctores, de Sanctis nostris loquentes, mentio occurrit, adjungo, Aurelianensem videlicet S. Antani ecclesiam, Malmundariensem solius S. Petri primum ac deinde, delatis eo, ut infra docebo, S. Quirini reliquiis, Sancti etiam hujus nomine insignitam seu abbatiam seu ecclesiam, ac denique Mellentinum S. Nigasii prioratum. Ab Aurelianensi S. Aniani ecclesia exordior. Hanc, cum prior, quæ sub Sancti ejusdem nomine Deo dicata Aureliani steterat, a Normannis fuisset destructa, eminentiori urbis hujus loco Robertus Francorum rex, ut Helgaldus, æqualis principi huic scriptor, apud Chesneum in Historiæ Francorum Scriptoribus tom. 4 pag. 72 docet, a fundamentis anno 1029 erexit, cumque ad fastigium fuisset adducta Deoque sub S. Aniani invocatione consecrata, in novum istud ædificium ex antiquo fuere SS. Aniani ac plurium aliorum Sanctorum corpora translata, hosce autem inter Helgaldus, qui ita, de quibus loquitur, sacra pignora apud Chesneum tom. cit. pag. 73 appellat, S. Scubilium ibidem recenset.

[62] Esse quidem, cur in dubium, an Helgaldi apud Chesneum textui SS. Baudelii & Scubilii seu Scubiculi nomina addita non sint, [ubi S. Scubiculi] revocari queat, Tillemontius tom. 4 monument. Ecclesiast. in sua in Dionysium Parisiensem 19 & 24 nota insinuat, idcirco scilicet id faciens, quod Aurelianensium, quæ sec. proxime elapso iteratis typis prodiere in lucem, Antiquitatum auctor le Maire, dum Aniani aliorumque Sanctorum anno 1029 Aureliani factam translationem ex Helgaldo refert, Bedelii & Scubiculi mentionem haud faciat, etsi interim Sanctos reliquos, quorum tum corpora seu lipsana una cum corpore S. Aniani translata ab Helgaldo narrantur, commemoret. Ast, si quæ de translatione illa laudatus Antiquitatum Aurelianensium auctor narrat, vere ex Helgaldo acceperit, in hujus exemplari, quod illi, præluxit, dictorum nominum omissione, non autem additione in exemplari, quo usus est Chesneus, fuisse erratum, vel ex eo credendum apparet, quod antiqua scriptorum exemplaria, ex antiquioribus horum exemplaribus accepta, vocabulorum omissione frequentissime, additione autem rarissime aut certe multo minus frequenter reperiantur fædata. Adhæc tam SS. Baudelii & Scubilii, quam Sanctorum aliorum, quorum corpora una cum S. Aniani corpore anno 1029 Aureliani in novam ecclesiam translata ab Helgaldo loco supra cit: referuntur, translatio ad XIV Junii diem in Usuardino Molani, qui diu ante Chesneum & Antiquit. Aurel. auctorem floruit, Auctario Aureliani signatur huicque Martyrologi istius Auctario penes nos exstans scriptum, quod ex veteri ecclesiæ S. Aniani Aurelianensis Ms. acceptum notatur, ac veteri ejusdem ecclesiæ Kalendario præfigitur, adstipulatur.

[63] [aliquæ reliquiæ,] Sequentia enim, quæ huc faciunt, verba suppeditat: Translata sunt in eam ecclesiam (novam scilicet S. Aniani Aurelianensem) per Robertum (Francorum regem) corpora SS. Aniani, Euspicii, Monitoris, Flosculi conff. Baudelii & Scubilii Mart. Agiæ viduæ; quare cum non tantum Sanctorum, quos laudatus Antiquitatum Aurelianensium auctor memorat, sed & Sanctorum, quos omisit, Baudelii & Scubilii seu Scuviculi corpora seu lipsana fuisse reipsa Aureliani ex antiqua in novam S. Aniani ecclesiam anno 1029 translata videantur, idque, qui tum vivebat, Helgaldus indubie habuerit perspectum, utquid utriusque Sancti istius nomina in scriptoris illius exemplari, quod Chesneo præluxit, non ab ipsomet Helgaldo profecta, sed in hujus textum a manu posteriori intrusa suspicemur? Quidquid itaque hic arguat Tillemontius, fuisse reipsa S. Scuviculi lipsana anno 1029 in Aurelianensi S. Aniani ecclesia asservata, Helgaldi auctoritate impulsus in animum induco; etsi autem, quæ, qualiave illa exstiterint, aut unde & quando eo fuerint allata, compertum haud habeam, fuisse tamen, quod huc potissimum spectat, S. Scubiculum ad V Octobris diem in dicta Aurelianensi ecclesia olim cultum, certum mihi est e jam supra laudato veteri hujus Kalendario. In hoc enim Scubiculus ad diem illum, quo proinde inter Prætermissos a nobis jam fuit relatus, novem lectionum Officio, ritu duplici recitando, in ecclesia illa tunc coli indicatur. Nec, quin hodieque ibidem Scubiculus colatur, ullam ob causam, maxime si quæ ibidem servata olim fuere, modo adhuc exstent sacra ejus lipsana, dubitandum reor.

[64] [ac tandem Malmundarii & Mellenti olim etiam est factum modoque adhuc fit.] Quod modo ad Malmundariensem S. Petri seu S. Quirini ecclesiam memoratumque S. Nigasii prioratum spectat, ecclesia illa seu abbatia, quæ, ut Dionysius Sammarthanus tom. 3 Galliæ Christ. auctæ col. 724 docet, vix duobus passuum millibus a Stabuleto, diœcesis Leodiensis abbatia, disjuncta, eosdem, quos hæc, abbates ac fundatorem habuit, in diœcesi Coloniensi inter Arduennam Silvam & Leodium ad Warchinnam rivulum in Transmosanis est posita; prioratus vero in insula Mellentina, quæ ab urbe homonyma, tribus leucis Medunta totidemque Pinciaco dissita, exiguo Sequanæ brachio sejungitur, quæque, quamvis urbs ad Rotomagensem, ad Carnotensem tamen diœcesim spectat, est situs. Ambobus hisce locis, quorum alterum Malmundarium, alterum Mellentum brevitatis causa subinde deinceps simpliciter appellabo, Sancti nostri hodieque aut omnes aut partim cultu plane insigni gaudent, certeque si non citius, jam inde ab illo tempore, quo sacræ illorum reliquiæ fuerunt eo delatæ, sunt gavisi; verum, etsi id, uti etiam præcipuas, quæ e Sanctorum nostrorum corporibus adhuc supersunt, partes Mellenti & Malmundarii modo asservari, apud omnes fere de hoc argumento locutos, in confesso sit, non parum tamen tam quandonam Malmundarium quam quandonam Mellentum sacra illa pignora fuerint delata, controvertitur, cumque discussione, ut apparet, res sit non indigna, hanc ego, utut multis difficultatibus implexam, in hoc Comment. examinabo ac porro dilucidare conabor, simul etiam, cum id opportunum acciderit, de Sanctorum nostrorum apud Malmundarienses & Mellentinos cultu plura, quam modo de hoc dixerim, adducturus; verum, priusquam id faciam, quæ de illorum corporibus aut certe ob ea, quæ infra dicturus sum, horum parte Normannorum metu e vico Vadiniacensi Condatum indeque Wambasium translata ac tandem Rotomagum, metu illo jam dudum cessante, adducta narrantur, § seq., quo ratione & via procedam, juverit expendisse.

§ V. Reliquiæ Normannorum metu Condatum & Wambasium delatæ postque, metu illo jam dudum cessante, Rotomagum adductæ.

[Sanctorum nostrorum hic menoratæ reliquiæ metu Normannorum,] Fuisse aliquamdiu ante annum 841 e Vadiniacensi seu prædio seu vico, ubi SS. Nigasii, Quirini, Scubiculi & Pientiæ corpora fuerant, ut dictum, sepulta, haud modicas horum partes Rotomagum ad suburbanam, ad quam prædium illud spectabat, S. Audoëni abbatiam translatas, indeque ante annum 872 ob Normannorum in Neustriam irrumpentium metum ad eumdem vicum reductas, e Riculfi, episcopi Rotomagensis, Charta, num. 49 & seq. huc transcripta, concludendum, uti in hanc num. 51 & seq. observata ostendunt, apparet. Hæ porro deinde, uti etiam, quæ Rotomagum haud fuerant translatæ, reliquæ fere omnes, nisi forsan, quæ modo Malmundarii & Mellenti exstant, jam antea, quod infra discutiam, vel ad ambo illa loca vel ad alterutrum ex his fuerint allatæ, Sanctorum nostrorum reliquiæ Vadiniaco Condatum, quod, quemadmodum Pomerayus in abbatiæ S. Audoëni Hist. lib. 4, cap. XI docet, alterum erat pluribus infra memorandum abbatiæ illius prædium, fuere ob eorumdem Normannorum, ferro & igne in diversas Galliarum provincias sævientium, metum translatæ. Id, quæ nunc adducturus sum, dilucide probatum dabunt. Apud Marteneum Thesauri novi Anecdotorum tom. 3, col. 1677 & quinque seqq. exhibetur, quod supra num. 8 laudavi, quodque, ut ibidem docui, sub sec. XII initium exaratum videtur, quodpiam de B. Nicasii ejusque Sociorum, ut titulus præfert, translatione scriptum, ex Ms. S. Audoëni Rothomagensis annorum circiter 600, ut Marteneus monet, acceptum atque ab auctore anonymo concinnatum.

[66] [ut Translationis illorum auctor testatur, Vadiniaco Condatum,] Hic porro, qui se Rotomagensem S. Audoëni monachum non obscure prodit, Wadiniaci in ecclesia SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi honorem exstructa, multo tempore trium horum Martyrum nostrorum corpora quievisse, sub lucubratiunculæ illius, cujus etiam Ms. exemplar, e S. Audoëni Ms. per Pomerayum excerptum, penes nos exstat, initium num. 2 præfatus, ita mox num. 3 prosequitur: Post plurima igitur annorum curricula, effera gens Danorum, barbarico more piraticam exercens, cum ingenti classe Franciæ finem irrumpere & Occiduæ regionis provinciam, quæ nunc Normannia dicitur, devastando cœpit consumere. Horum ergo infandorum metu gentilium prædictorum ossa Martyrum sanctæque Pientiæ cum beatissimi Audoëni præsulis gleba ad vicum Condatensium sunt translata. Ita ille, SS. Nigasii, Quirini, Scuviculi & Pientiæ corpora Vadiniaco Condatum fuisse translata, luculentissime sane tradens; etsi autem hæc aut certe, quæ Nigasii, Quirini & Scuviculi erant, Vadiniaci usque ad tempus, quo Normanni in Gallias seu Occiduam harum provinciam, quæ modo Normannia vocatur, irrumpere cœpere, ac proin usque ad annum, quo, ut passim eruditi credunt, id factum, 841 requievisse, non obscure etiam, præfatus, quod dixi, per verba jam recitata indicet, haud propterea tamen iis, quæ de SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi corporibus ante annum illum Rotomagum partim translatis docuimus, adversari est censendus; dum enim sacrorum illorum pignorum pars Rotomagum tum fuit delata, pars eorumdem altera longe major Vadiniaci remansit; cum autem a majori parte denominatio, & quidem merito, soleat desumi ac proin, Vadiniaci anno 841 SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi corpora, etiamsi hæc ibidem tunc integra haud amplius fuissent, adhuc requievisse, laudatus scriptor anonymus indicare, veritate nil læsa, potuerit, non est sane, cur nobis, qui, sacra illa pignora ante eumdem annum Rotomagum fuisse ex parte delata, supra docuimus, adversari existimetur.

[67] [non quidem, ut ille indicare videtur, sub irruptionum Normannicarum initium,] At vero SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi, itemque SS. Pientiæ & Audoëni corpora, statim atque Normanni seu Dani in Gallias seu in Occiduam harum provinciam, postea Normanniæ nomine donatam, cum ingenti classe, quod, ut jam dixi, anno 841 factum, eo per Sequanam appulsi, irrumpere cæpere, Vadiniaco Condatum fuisse translata, aperte etiam verbis jam recitatis videtur indicare; id autem cum Riculfi, Rotomagensis episcopi, charta, num. 49 & seq. huc transcripta, indubie pugnat; in hac enim Riculfus, sese primo ordinationis suæ anno, Christi e supra dictis 872 aut seq., Vadiniacum ad SS. Audoëni, Nigasii, Quirini, Scuviculi & Pientiæ limina ivisse affirmans, simul sacra horum corpora metu Normannorum ibidem tunc exsulasse adjungit, itaque nec Condatum nec alio fuisse delata, haud obscure prodit. Quare, cum Riculfi charta, quæ sacra hæc Pignora, uti e jam dictis nemo non eruet, Vadiniaco Condatum anno 841 translata nondum fuisse ostendit, certissime standum hic sit, laudatus anonymus translationis S. Nigasii Sociorumque ejus auctor, dum S. Audoëni juxta ac quatuor Sanctorum nostrorum corpora jam inde ab anno illo seu jam inde ab irruptionum, quas, ut dictum, in Neustriam, Normanniæ nomine postea insignitam, fecere Normanni, initio e vico Vadiniacensi Condatum fuisse translata, indicat, a veritate indubie aberrat. Nec est, quod hic forsan, Sanctorum nostrorum corpora, cum Vadiniaco Condatum anno 841 fuissent translata, e posteriori hoc vico ad priorem ante annum 872 fuisse reducta, hincque, ut illa, cum anno isthoc Vadiniacum Riculfus venit, ibidem tunc exstiterint, factum esse, quis reponat; id enim nec confirmari potest documento ullo antiquo, nec usquam a quoquam assertum invenitur.

[68] Adhæc apud Marteneum tom. 3 Thesauri Novi Anecdotorum col. 1657 & tribus seqq. quodpiam etiam aliud, [sed, quemadm dum hic adducta] quod, uti titulus præfert, de beati Audoëni translatione & ejus sacratissimi corporis integritate tractat, quodque idcirco ad XXIV Augusti diem, quo de sanctissimo illo Rotomagensium episcopo egimus, in Opus nostrum jam fuit illatum, recensetur scriptum, e supra laudato, ut Marteneus monet, Rotomagensi abbatiæ S. Audoëni annorum circiter 600 Ms. pariter acceptum; in hoc autem auctor anonymus, qui non serius, quam qui S. Nigasii ejusque Sociorum Translationem scripsit, floruisse videtur, S. Audëni corpus ob Normannorum metum Rotomago Wadiniacum, quod, ut in Commentario Sancti hujus Actis prævio num. 47 docuimus, anno 841 evenit, a S. Audoëni monachis fuisse translatum ibidemque miraculis coruscans annis aliquot requievisse præfatus, sequentem deinde prosequitur in modum: Post hæc invalescente sævitia paganorum & hostium dietim crescente exercitu, cum omnis pene Occiduæ regionis provincia crebris irruptionibus & incendio depopularetur, prædicti monachi sancti Audoëni & sanctorum martyrum Nicasii, Quirini & Scuviculi corpora ad villam suam Condatum transtulerunt. Ita ille, non obscure sane, SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi corpora eodem, quo S. Audoëni corpus, tempore Condatum fuisse translata, declarans. Ast quid modo inde in rem nostram? S. Audoëni corpus, quod, ut dictum, anno 841 Vadiniacum Rotomago fuit portatum, ibidem adhuc anno 872 exstitisse, e supra laudata Riculfi Charta constat; id autem ex eo, quod, quamvis sacrum illud pignus ante annum 872 Vadiniaco Condatum fuisset translatum, inde tamen ante eumdem annum Vadiniacum fuisset, reductum, accidisse, nemo certe dixerit.

[69] Quare, cum S. Audoëni corpus, quod quo Normannorum furori subduceretur, [suadent, haud ante annum 872 fuerunt translatæ,] a Rotomagensibus abbatiæ, a Sancto hoc dictæ, monachis Rotomago Vadiniacum anno, ut dixi, 841 fuerat allatum, ibidem per aliquot annos, donec tota fere Occiduæ regionis, uti verbis mox recitatis auctor anonymus proxime laudatus loquitur, provincia seu Neustria a Normannis esset vastata, imo ob jam dicta ab anno 841 ad annum utminimum 872 permanserit, nec umquam interea a dictis monachis Condatum delatum indeque Vadiniacum fuerit reductum, fuisse vel ipso anno 841 vel eo temporis spatio, quod abs hoc usque ad annum 872 excurrit, Sanctorum nostrorum reliquias, quo Normannorum furori subducerentur, Condatum ab iisdem monachis translatas, indeque Vadiniacum reductas, quis facile in animum inducat? Quid enim? Anne hi forsan S. Audoëni, at non itidem SS. Nigasii, Quirini, Scuviculi & Pientiæ reliquias Vadiniaci a gentilium rabie tutas, existimarint, vel an magis de sacris, quæ horum, quam quæ Audoëni erant, lipsanis servandis fuerint solliciti? Tam unum quam alterum ab omni, ut apparet, veritatis specie abhorret; cum autem sic habeat, Sanctorum nostrorum corpora Condato, quo fuerint anno 841 delata, Wadiniacum inde ante annum 872 fuisse reducta, hincque, ut anno isthoc ibidem exstiterint, factum esse, verosimile haud apparet; quare tam quæ Rotomago e S. Audoëni abbatia, quo e dictis ante annum 841 fuerant delata, Vadiniacum hoc ipso anno fuerunt reducta, quam quæ in posteriori hoc loco remanserant, reliqua omnia, nisi forsan, quod supra dixi, quodque infra examinabo, locum habuerit, Sanctorum nostrorum ossa verosimillime ibidem usque ad annum 872 permanserint, ac tum demum inde cum omnis pene, ut laudatus Translationis S. Audoëni auctor anonymus loquitur, Occiduæ Galliarum regionis provincia crebris irruptionibus & incendiis a Normannis vastata esset, Condatum una cum S. Audoëni corpore fuerint translata; id autem ante annum 876 ac proin hunc ipsum annum inter & annum 872 factum videtur.

[70] [haramque post pars Condato Wambasium primo] Anno enim, ut supra vidimus, 872 Riculfus, Rotomagensis episcopus, Vadiniacum venit; cum is autem, Sanctorum nostrorum corpora tum temporis ibidem exstitisse, in Charta post data supraque huc transcripta dilucide prodat, sic illa haud amplius, cum hanc daret, ibidem exstitisse, indicare videtur; quare, cum Riculfus ultra annum 875 vitam haud protraxerit, ac proin Chartam illam ante annum 876 dederit, consectarium est, ut Sanctorum nostrorum corpora anno isthoc Wadiniaci haud amplius exstiterint, ac proin ut inde inter annum 872, quo e dictis ibidem adhuc erant, & annum 876 Condatum fuerint translata. Verum, etsi sic habeat, ac proin in tempore, quo id factum, determinando indubie, uti e jam dictis consequitur, anonymus Translationis Sanctorum nostrorum scriptor, qui sub Normannicarum in Neustriam irruptionum initium rem gestam prodit, errarit, ea tamen, quæ verbis, num. 66 huc transcriptis, de S. Quirini corpore magna ex parte reliquiarumque SS. Nigasii & Scuviculi portione Malmundarium, cum Sanctorum nostrorum corpora Condatum nondum diu fuissent delata, summa cum veneratione inde asportatis mox subjungit, veritati videntur apprime consona, uti infra, cum de tempore, quo sacra illa pignora cum Malmundariensibus fuerint communicata, disputaturus sum, ostendam. Nec, instituto licet accurato ac severo examine, invenire quidquam quivi, in quo erroris insimulari merito queat, dum deinde, quod e SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi corporibus, Malmundarium, ut dixi, horum parte delata, remanserat reliquum, e Condatensi vico seu prædio ad abbatiæ S. Audoëni prædium aliud, a vico, nomine Wambasio, qui id complectebatur, quique tunc Orientali Franciæ seu Lotharingiæ innexus modo ad ducatum Luxemburgensem ac diæcesim Trevirensem spectat, Wambasii appellatione, ut Pomerayus in abbatiæ illius Historia lib. 4, cap. 12 docet, tum distinctum postque in prioratum, quem Vallemmonachorum nuncupavere, mutatum, a S. Audoëni monachis, Condati tunc commorantibus, fuisse translatum, indeque tandem, cum e prioratu illo fuisset furto aut certe clanculum surreptum, Rotomagum anno 1032 adductum, memoriæ prodit.

[71] Sane S. Nigasii ejusque Sociorum reliquias seu, [anno incomperto delata ac dein anno 1032] quam dixi, harum partem Wambasium fuisse translatam, in Translationum S. Audoëni Historia, Operis nostri tom. IV Augusti a pag. 820 inserta, litteris etiam consignatum invenio; verum nec Historiæ istius nec Sanctorum nostrorum Translationis auctor quidquam suppeditat, unde vel utcumque annum, quo circiter gestum id fuerit, elicias. Rem quidem, ingruente inedia seu fame, evenisse, duorum istorum auctorum prior scribit; verum, cum seculo IX frequentissime in Gallias irrumpentibus ferroque & igne omnia vastantibus Normannis, tam ante quam post annum 872, ante quem, ut dictum, Sanctorum nostrorum reliquiæ Vadiniaco Condatum translatæ haud fuerunt, inedia seu fame non raro laboratum pluribus locis fuerit, enimvero ex eo, quod Sanctorum nostrorum, quas dixi, reliquiæ Wambasium Condato, inedia ingruente, fuerint delatæ, haudquaquam annus, quo circiter id factum, determinari potest, cumque nec aliud quidquam, e quo, quandonam circiter res gesta sit, vel lato modo definias, inveniatur, annum illum omnino incompertum manere necesse est. Ast, etsi id ita sit, res tamen, quantum ad annum, quo, quæ Wambasium fuerant delatæ, Sanctorum nostrorum reliquiæ, Rotomagum inde, Normannorum metu jam dudum cessante, fuerint adductæ, secus habet. Id enim anno 1032 factum, Sanctorum nostrorum Translationis auctor diserte nos docet, cumque omnia, quæ de hoc argumento seu de SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi reliquiarum parte Wambasium primo ac deinde Rotomagum anno isto delata tradit, optime, ut apparet, habuerit perspecta, nec, quæ scribit, difficultatibus ullis sint implexa, ea ego, tum quod ad SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi gloriam non parum conducant, tum quod infra usui futura adhuc sint, modo hic lectoris oculis, prout apud Marteneum loco supra cit. extant, narrationis serie non interrupta, subjicio.

[72] Verba, quibus ibidem concipiuntur, sequentia hæc sunt: [Rotomagum, ut diserte verbis, quæ hic] Interea monachi Condatensium, ingruente inedia, beatorum martyrum Nicasii ac Scuviculi (in Ms. nostro additur: corpora) cum reliquiis beati Quirini ad Orientalem Franciæ plagam, quæ Lotharingia nuncupatur, in locum nostræ possessionis, qui Wambasius dicitur, detulerunt; ibique requieverunt usque ad tempora Henrici regis Francorum. Hac tempestate venerabilis abbas nomine Henricus beati Audoëni cœnobio Rothomagensi præerat, sub quo non minima monacho rum turba vero regi Christo regulariter militabat. Erat inter eos quidam senior, vocabulo Genricus, ætate provectus & consilio maturus, qui ab eodem patre ad locum, quem prædiximus, pro monasterii utilitate legatur. Qui cum pretiosissima Christi Militum membra ad præsens quidem pro conditione resoluta, sed generali resurrectione insolubili compage reparanda & gloria immortalitatis decoranda, neglectui ibidem haberi conspiceret, nec competenti ministrorum officio frequentari, ut dignum erat, adverteret; decrevit omnino ea ad suum transferre monasterium, si tamen Dei omnipotentis, in cujus manu sunt omnia, concederet arbitrium.

[73] [narrationis serie] Quapropter præpropere regressus, abbati suo causam innotuit; a quo confestim redeundi accepit mandatum, insuper & solatium ad id, quod deliberaverat, perficiendum. Timens autem senior, ne ab incolis loci, quibus sancti Martyres adprime erant venerationi & gloriæ, si id palam fieret, impediretur, aut popularium factione ac tumultu ab inceptis omnino frustraretur, intempestæ noctis silentio ad locum, quo tantum thesauri servabatur, clanculo cum suis accedit; fractisque loculis & sanctorum martyrum Nigasii ac Scuviculi corporibus cum sancti Quirini reliquiis reverenter assumtis ocius inde recessit. Fertur etiam, quia cum illud, ubi jacuerant, feretrum reserare conarentur, unus ex eo clavus longe exiliens disparuit. Unde admodum exterriti, ne forte id compertum foret indicio latentis operis, Domini invocantes auxilium, omnia, uti invenerant, decenter composita reliquerunt.

[74] [non interrupta, lectoris oculis] Igitur prælibatus heros maximis refertus gazis, divina se comitante gratia, iter arripuit, &, prospero calle confecto, Rothomagum pervenit, præmissoque abbati nuncio, adventus sui causam patefecit. Facta itaque hujus rei cognitione, honorabilis ejusdem urbis pontifex, nomine Robertus, cum universis tam ecclesiastici, quam monastici Ordinis agminibus festivo cultu Sanctorum reliquiis obviam processit cum magnis laudum præconiis, uti congruebat triumphatoribus & amicis Dei, qui laverunt stolas suas & candidas eas fecerunt in sanguine Agni. Erat enim gloria in excelsis Deo & in terra pax hominibus bonæ voluntatis, cum sanctissimi præsulis & invictissimi Martyris eo rediret corpus exanime, quo quondam vivens in carne pervenire non potuit gloriosa præventus passione. Prævenit quippe triumphus martyrii officium sacerdotis; & laudem hominum obsequium præcessit angelorum. O gloria Pontificis, qui sui pontificatus exordium sanguine proprio consecravit, & pro salute gregis seipsum velut aries electus sacrificium prælibavit.

[75] [subjiciuntur, idem auctor tradit, fuit adducta;] Reverendissimus igitur pater Henricus cum suorum collegio monachorum, dominus etiam Isembertus abbas cœnobii sanctæ Trinitatis de vicino monte, genere Teutonicus, liberalibus disciplinis eruditissimus, & in omni religione probatissimus, cum aliis pluribus religiosis viris, præsente inclyto duce Northmannorum Roberto, Richardi Secundi filio, cum suis optimatibus & plurima utriusque sexus multitudine suscipientes beatorum Martyrum pignora, balsami & thuris odore fragrantia, cum hymnis & canticis spiritualibus in ecclesia beati Petri, Apostolorum principis, sanctique Audoëni eximii confessoris honorifice deposuerunt anno Dominicæ Incarnationis millesimo tricesimo secundo, pridie Idus Decembris; ubi per eorum merita Domini ac Salvatoris gratia cunctis fideliter petentibus plurima impertire dignatur beneficia. Qui cum Deo Patre & Spiritu Sancto in Trinitate perfecta vivit & regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen. Ita SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi reliquiæ, quæ Condati, translata inde harum parte Malmundarium, superfuere, Wambasium primo delatæ ac deinde Rotomagum adductæ, in celeberrima ibidem S. Audoëni abbatia depositæ fuisse ab anonymo, cujus de Sanctorum nostrorum translatione lucubratio apud Marteneum loco supra cit. exstat, auctore narrantur, nec in jam datis, quibus id fit, verbis quidquam, ob quod fides ei abroganda sit, occurrit.

[76] Isembertum quidem, quem cœnobii sanctissimæ Trinitatis abbatem appellat, [etsi autem is, dum id facit, fide indignum sese haud reddat,] anno demum 1033 abbatis benedictionem consecutum esse, Galliæ Christ. Auctæ Scriptores tom. XI col. 126 affirmant; verum nihil obstat, quo minus hic ad cœnobii illius, anno 1030, ut iidem scriptores ibidem col. 125 docent, dedicati regimen jam inde ab anno 1032, quo sacra trium istorum Martyrum nostrorum lipsana Rotomagum fuerunt adducta, assumptus fuisse hincque ejusdem abbas ab auctore nostro appellari credatur; quod autem ad reliquas, sub quibus veneranda illa pignora Rotomagum anno 1032 advenisse refert, personas illustres spectat, tum Henricum, nominis hujus primum, in Galliis regnasse, Robertumque, Richardi secundi filium, Normanniæ ducatum tenuisse, e Galliarum historiographis passim obviis omnino constat, nec ex iis, quæ tom. proxime cit. Galliæ Christ. auctæ Scriptores adducunt, episcopum, nomine Robertum, ecclesiæ Rotomagensi, abbatemque, nomine Henricum, S. Audoëni abbatiæ tum præfuisse, minus est certum. Quid plura? Non est etiam, cur nostri istius scriptoris anonymi fides suspecta habeatur ex eo, quod, ut apparet, furto interveniente, rem, de qua hic, gestam, narret; undecimo enim, ad quod hæc spectat, seculo viri non pauci etiam religiosi, Sanctorum reliquias e locis sacris furto surripere, religioni minime ducebant, cumque Vallis-monachorum seu vicus seu prioratus a Rotomagensi S. Audoëni abbatia dependeret, qualecumque furtum, quo inde, imperante hujus abbate, SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi, ne neglectui haberi pergerent, reliquiæ ablatæ fuere, potest videri excusatione utcumque dignum.

[77] At vero, etsi idem is noster scriptor anonymus, tam S. Pientiæ, [reliquias tamen S. Pientiæ, quarum ibidem haud meminit, Wambasium primo] quam SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi sacra lipsana Vadiniaco Condatum Normannorum metu translata, verbis num. 66 huc transcriptis mox narret, postea tamen, dum reliquiarum, quæ trium horum posteriorum Martyrum erant, partem unam Malmundarium alteramque Wambasium seu ad Vallem-monachorum delatam, refert, nullam amplius vel S. Pientiæ vel reliquiarum ejus mentionem facit; ita autem Wambasium hasce translatas haud fuisse, suspicandi ansam præbet; ast an vere id haud factum recteque adeo is ibidem S. Pientiæ ejusque reliquiarum haud meminisse est censendus? De SS. Nigasio, Quirino & Scubiculo eorumque sacris exuviis potissimum loqui, sibi is videtur habuisse propositum, hincque facile factum reor, ut, cum SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi, non autem etiam, veritate sic. exigente, S. Pientiæ, reliquiarum partem Malmundarium fuisse delatam, commemorare deberet, sermone hinc ad illos solos delapso, haud amplius S. Pientiæ reliquiarumque ejus meminerit, etsi interim non minus hæ, quam quæ e SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi reliquiis, Malmundarium harum parte asportata, Condati supererant, Wambasium inde fuissent delatæ. Idem auctor anonymus, tam S. Audoëni, quam SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi sacra lipsana Vadiniaco Condatum translata, verbis supra num. 66 huc transcriptis mox memorat, postque tamen, dum trium horum Martyrum reliquias partim Wambasium asportatas, refert, nullam amplius Audoëni reliquiarumque ejus mentionem facit; uti autem, etsi sic habeat, Wambasium nihilominus, quemadmodum apud nos ad XXIV Augusti diem in Comment. Sancti hujus antistitis Actis prævio num. 49 videre licet, S. Audoëni corpus fuit delatum, ita etiam S. Pientiæ reliquiæ fuerint eo verosimillime delatæ.

[78] [ac dein Rotomagum translatas etiam fuisse,] Imo vero cum post Wambasii mansisse indeve ad locum, ab urbe Rotomagensi distinctum, asportatæ fuisse haud legantur, eas ego una cum supra memorata SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi reliquiarum parte Rotomagum etiam anno 1032 adductas, ibidemque in S. Audoëni abbatia depositas pariter fuisse, verosimile opinor. Nec deerit forsan, qui hinc, eo ipso demum anno 1032 aut etiam aliquanto post, non autem, uti e supra dictis Davanneus vult, jam inde a sec. VII, tam S. Pientiæ, quæ Rotomagi in S. Candidi veteris, olim exstitere, quam S. Nigasii, quæ hodieque in hujus ecclesia ibidem existunt, reliquias fuisse ad utrumque hunc locum sacrum allatas, modo etiam suspicetur. At vero, sciscitabere nunc forsan, quid tandem de sacris SS. Nigasii, Quirini, Scubiculi verosimiliterque etiam S. Pientiæ exuviis, Wambasio seu ex Vallemonachorum Rotomagum anno 1032 adductis, est factum? Qui furentes Calvinistæ anno 1562 Rotomagense S. Audoëni monasterium expilarint ac plerasque ibidem asservatas Sanctorum reliquias igne absumpserint, Pomerayus, in monasterii illius Historia lib. 2, cap. 26 lamentabili narratione exponens, sacris illis lipsanis S. Nigasii brachium, thecæ aureæ, gemmis triginta ornatæ, inclusum, reliquiasque S. Scuviculi, in theca altera, auro & argento distincta, asservatas, Farino hisce etiam S. Quirini reliquias lipsanothecæ tertiæ pariter inclusas adjiciente, accenset.

[79] [verosimile apparet.] Etsi autem & ibidem, &, dum cap. seq. de paucis, quæ hæreticorum illorum manus tum evasere, reliquiis loquitur, nullam plane reliquiarum S. Pientiæ mentionem faciat, hinc tamen quæ Condati fuerant, Sanctæ hujus ossa seu lipsana haud fuisse Wambasium delata, indeque Rotomagum anno 1032 adducta, argui non est. Pomerayus enim Sanctorum reliquiis, quas anno 1562 a Calvinistis in Rotomagensi S. Audoëni monasterio combustas, loco mox cit. ait, plures etiam a jam supra dictis diversas S. Nigasii ejusque Sociorum, quibus, ut ante docui, S. Pientia ab Usuardo accensetur, reliquias, lipsanothecæ, ex auro & argento factæ, inclusas ibidem annumerat. Adhæc quid si sacræ S. Pientiæ reliquiæ, quæ Rotomagum anno 1032 fuerint adductæ, inde ante annum 1562 alio fuerint avectæ, sintque illæ ipsæ, quæ modo Mellenti asservantur, eo una cum SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi, quæ ibidem pariter hodieque asservantur, reliquiis Rotomago, cum ibi aut annis circiter triginta, aut pluribus etiam exstitissent, post annum 1060 allatæ. Fuisse quidem universa isthæc sacra pignota diu etiam ante annum 1032 Mellentum advecta ac proin e Rotomagensibus Sanctorum nostrorum reliquiis haud accepta, Davanneus aliique contendunt; ast contrarium vero esse simillimum, Arturus a Monasterio in Neustria Pia pag. 332 arbitratur; sitne autem ei, an non, hac in re assentiendum, lectoris erit ex iis, quæ § seq. adducam, dispicere.

§ VI. Quandonam, quæ Mellenti exstant, Sanctorum nostrorum lipsana fuerint eo delata.

[Quænam sint, quæ hodieque Mellenti exstant,] In tempus, quo Sanctorum nostrorum reliquiæ, in Mellentino S. Nigasii prioratu hodieque asservatæ, delatæ eo fuerint, inquisiturus, in antecessum, quæ quantæque hæ sint, quo sic de hoc argumento modo dicendis via planior sternatur, expono. Præcipua ex omnium quatuor Sanctorum nostrorum corporibus ossa, Hierothecis totidem diversis triaque præterea SS. Nigasii, Quirini & Pientiæ capita, Hierothecis pariter totidem diversis inclusa, Mellenti seu in S. Nigasii ibidem prioratu asservari, Davanneus, qui, quemadmodum supra docui, res, a Sanctis nostris gestas, martyriumque, abs hisce toleratum, litteris mandavit, in secunda lucubratiunculæ, qua id fecit, parte de sacris eorum reliquiis, miraculis & insigni apud Mellentinos cultu tractans, loco non uno ac præsertim cap. 51, 64 & 75 docet. Verum etsi is scriptor, qui, Mellenti natus, ibidem etiam S. Nigasii prioratum beneficii nomine tenuit, supra memoratas Sanctorum nostrorum Hierothecas studiosissime, uti ipsemet declarat, sit perscrutatus, omniaque & singula in hisce contenta illorum ossa examinarit atque inspexerit, haudquaquam tamen, quæ de præcipuis corporis S. Quirini ossibus ipsoque etiam capite Mellenti asservatis prodit, indubitanter, nisi de capitis parte ossibusque corporis haud admodum multis exponantur, admittenda opinor. Ea sedet sententia, quod, quemadmodum infra docebo, S. Quirini corpus aut integrum aut certe magna ex parte una cum ejusdem capite hujusve saltem ob infra dicenda parte Malmundarii asservari, e vico seu prioratu Condatensi, cum seculum IX media sui parte jam dudum esset elapsum, eo allatum, appareat indubitatum.

[81] Quid si S. Scuviculi caput pro S. Quirini capite per errorem a Mellentinis accipiatur? [Sanctorum nostrorum sacra lipsana, exponitur;] Enimvero id mihi, cum nusquam, quo loco S. Scuviculi caput existat, litteris mandatum inveniam, abhorrere a veri specie haud videtur. Aurelianenses quidem S. Scubiculi corpus sibi e jam dictis adscribunt; verum hi, uti ex infra dicendis intelliges, partem pro toto accipiunt, hancque esse caput, nihil suadet. Utut interim sit, ea equidem, quæ de S. Quirini reliquiis Davanneus ait, nequaquam, ut jam dixi, indubitanter, nisi sensu modo explicato accipiantur, sunt credenda; quod autem ad SS. Nigasii, Scubiculi & Pientiæ reliquias jam spectat, præcipua sane horum ossa, ipsaque etiam SS. Nigasii & Pientiæ capita aut horum saltem (capitis enim S. Pientiæ pars apud Rupem-Guidonis asservari dicitur) majorem partem Mellenti haberi, Davanneo asseveranti credo, ita scilicet animo compar tus, quod nihil, impedire natum, quo minus id faciam, usquam inveniam. Rotomagi quidem S. Nigasii verticem seu caput asservari, Saussayus hac die in Martyrologio suo Gallicano indicare videtur; verum id nec ab antiquitatum Rotomagensium auctore supra laudato, nec a Dadreo aut Farino nec denique ab ullis scriptoribus aliis, qui de Nigasio ejusque reliquiis tractant, assertum reperio, cumque in aliis, quæ de Sanctorum nostrorum reliquiis Martyrologus ille scribit, plus vice simplice, ut visuri sumus, a veritate aberrasse videatur, certe ego in re, de qua hic sermo, non illi, sed Davanneo assentiendum reor ac modo, hisce præmissis, in tempus, quo, quæ Mellenti hodieque exstant, allata eo fuerint Sanctorum nostrorum sacra lipsana, inquirere aggredior.

[82] [hæc eo non statim, ut Saussayus vult, a pace Ecclesiæ reddita,] Tres de hoc circumferuntur sententiæ; quarum prima, ad SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi reliquias tantummodo sese extendens, statim a pace post persecutionum procellas Ecclesiæ reddita, secunda, sub Normannorum in Gallias irruptionum initium seu circa annum 842, ac tertia denique, aliquamdiu post annum 1060 rem gestam, statuit. Priorem amplexus est sequentibusque hisce in Martyrologio suo Gallicano Saussayus hodie proponit verbis: Cæterum Athletarum Christi (Nigasii videlicet, Quirini & Scubiculi) quiescentia illic (in Vadiniacensi insula) extra furentium impetus corpora, Pientia fæmina nobilis, quam face supernæ lucis irradiaverant, magna cum reverentia sepelivit. Quæ primum post sedatos persecutionum turbines, divinitus insignita prodigiis, ad Meulantum oppidum, ubi divini Præcones Euangelii primitias disseminaverant, honorifice translata in delubro, sancti Nigasii memoriæ propterea consecrato, multa religione condita sunt. Ita laudatus Martyrologus; verum SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi, itemque S. Pientiæ, corpora Vadiniaci, ubi fuerant sepulta, usque ad annum 841, imo vero utminimum etiam usque ad annum 872 quievisse, nec nisi quæpiam illorum ossa ante dictum annum 841 sive a S. Audoëno sive ab alio quovis Rotomagum fuisse translata, ex iis, quæ § proxime prægresso disputata sunt, perspicuum apparet, uti quisque, qui hæc considerarit, facile, ni fallar, agnoscet; cum autem sic habeat, Saussayus sane, qui præterea, quæ dicit, nullo firmat testimonio antiquo, audiendus hic non est; neque vero scriptorem ullum, qui illius ea in re opinionem sit secutus, invenire hactenus quivi.

[83] [nec, ut Davanneus, cujus opinio] Quare nihil superest, quam ut, hac insuper habita, duas reliquas supra propositas modo etiam examinemus. Abs harum priori, cujus author videtur Davanneus, duco initium. Hic Sanctorum nostrorum biographus, Rotomagenses S. Audoëni monachos, Normannis anno 842 seu potius ob jam supra dicta anno 841 in Gallias irrumpentibus, Condatum ac demum Wambasium seu ad Vallem- monachorum, fuga arrepta, S. Audoëni corpus ac quidquid penes ipsos reliquiarum S. Nigasii aliorumque Sanctorum fuit, detulisse, hasque deinde, cum posteriori illo loco diu quievissent, anno demum 1032 Rotomagum adductas ibidemque magna cum solemnitate depositas, anno tandem 1562 ab Hæreticis, susdeque omnia sacra Rotomagi vertentibus, combustas fuisse, cap. 51 præfatus, mox deinde, tum temporis seu irrumpentibus dicto anno 841 aut, ut scribit, 842 in Gallias Normannis, Mellentinum comitem, qui per uxorem suam Vadiniaci erat Dynasta, solerter ac provide, ut, quæ ibi erant, præcipua SS. Nigasii, Quirini, Scubiculi & Pientiæ ossa Mellentum deferrentur, ibidemque in æde, quam insula, exiguo dumtaxat, ut jam supra docui, Sequanæ brachio ab urbe illa sejuncta, complectebatur, sanctissimæ virgini Mariæ dedicata deponerentur, curasse, subjungit: cum autem post, Sanctorum nostrorum præcipua, de quibus hic loquitur, ossa esse ea ipsa, quæ hodieque Mellenti servantur, loco non uno indicet, Mellentum hæc dicto anno 842 seu potius, ut jam monui, anno 841, si tamen Nigasii caput, minoraque aliquot ossa, quæ, ut infra videbimus, serius eo delata ait, exceperis, e vico Vadiniacensi per comitem Mellentinum fuisse adducta, non obscure prodit.

[84] Verum id, quod, si locum habuisset, seculis octo circiter Davannei ætatem fuisset prægressum, [rationibus] scriptori huic absque vade asserenti, quis credat? Nemo certe, qui, quæ de rebus adeo antiquis a scriptoribus recentioribus sine antiquiorum testimonio proferuntur, e notissimo Baronii effato merito contemni, considerarit. Adhæc sacra illa lipsana Mellentum, seu ad insulam, urbi huic vicinam, quo certius Normannorum furori subducerentur, fuisse tum a comite Mellentino e vico Vadiniacensi translata, Davanneus loco cit., ait; verum a gentilibus istis, Sequana in Neustriam ingressis certeque classe sua prope dictam insulam, nulla tunc, ut ipsemet is scriptor fatetur, arte humana munitam, transituris, tutiores in hac, quam in remotiori a fluvio isto Vadiniacensi vico, futuras SS. Nigasii, Quirini, Scubiculi & Pientiæ reliquias, persuasum sibi habere Mellentinus comes qui queat? Id enimvero ego haud satis perspicio. Quod si enim tunc Vadiniaci magis, quam in Mellentina Normannorum insultibus continuo certe exposita insula, a barbaris illis fuerit timendum, qui, quæso, factum, ut Rotomagenses S. Audoëni monachi, prout fecisse illos § proxime prægresso vidimus, S. Audoëni corpus, quo id ethnicæ illius gentis furori subducerent, Vadiniacum eodem dicto anno 841 aut, si mavis, 842 detulerint, ibidemque sacrum illud pignus ad annum utminimum 872 reliquerint?

[85] Futurum quidem, ut Mellentina insula a Normannis maneret intacta, [in medium hic adductis] Mellentinum comitem ex eo, quod & gentiles isti torrentis in modum per regiones, nuspiam fixo pede, tantummodo transirent, & locus ille pauperes dumtaxat piscatorum casas, prædandi cupidinem excitare minime natas, complecteretur, prævidisse, Davanneus adjungit; verum cum equidem in dicta insula, ipsomet scriptore isthoc fatente, sita fuerit, in qua Sanctorum nostrorum ossa, Vadiniaco allata, Mellentinus comes locarit, ecclesia Sanctissimæ Virgini Mariæ sacra, barbarique illi, spe prædæ allecti, loca sacra præ ceteris diripere ac devastare solenne haberent, enimvero, futurum, ut dicta ædes sacra, insulaque hanc complectens, a gentis efferæ insultibus ac direptione maneret immunis, Mellentinum comitem ex eo, quod Davanneus ait, non dicam; prævidere, sed vel sperare merito potuisse, verosimile haud apparet. Quod si quis, Mellentinum comitem, firma in SS. Nigasium, Quirinum, Scubiculum & Pientiam fiducia impulsum, sacras horum exuvias Mellentum, ut locus potenti eorumdem patrocinio a dictorum barbarorum furore servaretur immunis, Vadiniaco tum transtulisse, assereret, vero forsan posset haud absimilis videri ejus oratio; ast quo minus vel ex hoc vel ex alio quovis fine Sanctorum nostrorum, quæ Mellenti hodieque existunt, sacra lipsana, Normannis in Neustriam anno 841 irrumpentibus, delata eo fuisse credantur, supra sæpius jam laudata Riculfi, Rotomagensis episcopi charta sæpiusque itidem supra laudatus translationis Sanctorum nostrorum Scriptor anonymus impediunt.

[86] [ac præsertim e Riculfi Charta anonymoque] Riculfus enim, primo ordinationis suæ anno, Christi, ut jam plus semel dictum, 872, SS. Audoëni, Nigasii, Quirini, Scuviculi & Pientiæ corpora apud Vadiniacum Villam adhuc exstitisse, luculenter, ut supra docui, in charta illa prodit. Nec est, quod reponas, a Riculfo per SS. Nigasii, Quirini, Scubiculi & Pientiæ, de quibus loquitur, sacrosancta corpora minores dumtaxat seu minus præcipuas horum partes, non autem corpora integra, intelligi; Riculfus enim eodem modo, quo ibidem de hisce, de S. Audoëni corpore etiam loquitur, cum autem, ut nemo non fatebitur, per sacrum isthoc pignus, non minores dumtaxat seu minus præcipuas hujus partes, sed corpus vel omnino vel saltem fere integrum a Rotomagensi illo archiepiscopo intelligatur, utquid abs hoc per Sanctorum nostrorum, de quibus loco cit. loquitur, corpora minores dumtaxtat seu minus præcipuas horum partes, non autem etiam corpora, vel omnino vel saltem fere integra intelligi, putemus? Quod modo ad anonymum translationis Sanctorum nostrorum scriptorem spectat, hic per ea, quæ lucubrationis suæ apud Marteneum (supra a me num. 65 dicta videsis) num. 2 & 3 memorat, SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi, imo & Pientiæ, corpora Vadiniaci usque ad tempus, quo inde Normannorum metu Condatum fuere translata, ac proin, uti hinc consectarium supra ostendi, usque ad annum utminimum 872 quievisse, non obscure prodit; abs illo autem partem pro toto non accipi seu per Sanctorum nostrorum, de quibus loquitur, corpora non minores dumtaxat seu minus præcipuas horum partes, sed corpora vel omnino vel certe propemodum integra intelligi, mihi apparet vix non certum.

[87] Postquam enim, Sanctorum nostrorum ossa Vadiniaco Condatum Normannorum metu fuisse translata, narravit, mox subjungit, post pauci temporis interstitium B. Quirini corpus magna ex parte & ex reliquiis beatorum Nigasii ac Scuviculi ad locum, [scriptore hic memoratis confutatur, contendis,] qui Malmundariensis dicitur, summa cum reverentia asportantur, ac deinde, nonnullis, quæ huc non spectant, interpositis, sequentem in Ms. nostro loquitur in modum: Monachi Condatensium, ingruente inedia, beatorum martyrum Nigasii, ac Scuviculi corpora cum reliquiis Beati Quirini ad Orientalem Franciæ plagam, quæ Lotharingia nuncupatur, in locum nostræ possessionis, qui Wambasius nuncupatur, detulerunt; cum autem, uti e duobus hisce illius textibus liquet, S. Quirini corpus, majori hujus parte Malmundarium delata, reliquiarum dumtaxat, contraque SS. Nigasii & Scuviculi corpora, minori dumtaxat horum parte ad eumdem locum delata, corporum appellatione distinguat, id enimvero, abs illo per corpora, non minores seu minus præcipuas horum partes, sed corpora vel omnino membris omnibus integra vel saltem majori horum parte constantia intelligi, argumento est perquam valido, ac pene indubitato. Quare, cum omnium quatuor Sanctorum nostrorum aut certe Nigasii, Quirini & Scubiculi corpora, dum ea usque ad tempus, quo Condatum fuere translata, seu e dictis usque ad annum utminimum 872 Vadiniaci quievisse loco supra cit. prodit, non reliquiarum, sed corporum appellatione distinguat, certe & is, qui, ut supra docui, sec. XII initio floruit, & simul e dictis Riculsi charta obstat, quo minus præcipua Sanctorum nostrorum ossa jam inde ab anno seu 842 seu 841 Mellentum credantur translata.

[88] Nec quidquam usquam sat solidi, quo Davanneo, [sub Normannicarum in Neustriam irruptionum initium.] id asserenti, fides concilietur, invenire quivi; subinde quidem is scriptor in sua de Sanctis nostris lucubratione citat Mss. antiqua; verum quæ qualiave & an fide omnino digna hæc fuerint, non edicit, cumque, etsi iis instructus, in errores non paucos, uti ex infra dicendis intelliges, sit prolapsus, mihi vel ex eo evadunt suspecta. Nec, ut præcipua Sanctorum nostrorum ossa jam inde ab anno 842 aut 841 Mellentum delata, credam, me movere queunt Farinus & Pomerayus; etsi enim hi juxta ac aliquot adhuc recentiores scriptores alii Davanneo, id asserenti, assentiantur, nullum tamen etiam ipsi antiquum fideque dignum, quo, quod hic ait, confirmetur, documentum allegant. Rite itaque ac sedulo hisce omnibus modo expensis, mihi e tribus supra memoratis de tempore, quo, quæ hodieque Mellenti asservantur, Sanctorum nostrorum lipsana delata eo fuerint, sententiis seu opinionibus præplacet tertia, qua id nec statim a pace, post persecutionum procellas Ecclesiæ reddita, nec Normannicarum in Neustriam irruptionum initio seu anno circiter 841, sed certo quidem haud ante annum 1032 probabiliterque etiam haud ante annum 1060 factum statuitur.

[89] Eam Arturus a Monasterio in Neustria Pia pag. 332, [sed, quemadmodum, transcriptis, quæ huc] postquam SS. Nigasii & Scubiculi corpora una cum S. Quirini reliquiis Wambasio Rotomagum anno 1032 fuisse adducta narravit, amplectitur sequentibusque hisce, quæ huc juverit transcripsisse, proponit verbis: Itaque nulli dubium videtur præfatorum sanctorum Martyrum (imo & S. Pientiæ) sacra pignora, postmodum exinde (Rotomago videlicet) Mellentum fuisse translata, cujus causam ipse Davanneus sic aperit. Quod, cum Valerannus, Mellentinus comes, partes Henrici, regis Francorum, sequutus, in conflictu Varavillano captus fuisset a duce Normanniæ ann. 1060, votum emisit Deo & ipsis SS. Martyribus, quos præcipua devotione venerabatur, de ecclesia ædificanda in eorum memoriam, si ad eorum preces ab omnipotente Deo libertatem consequeretur; cujus pia petitio * mox cælitus exaudita, ann. 2. suæ captivitatis liber evasit. Tunc memor sui promissi fundamenta jecit ecclesiæ ac prioratus in honorem S. Nicasii & Sociorum apud Mellentum; quod oppidum nobilissimum est ad Sequanam fluvium diœces. Rothomagens.; locus vero, huic novæ structuræ designatus, fuit in insula Mellentina; ubi jam extabat ædicula quædam, virgini Deiparæ dicata; quæ * solo æquata, alia insignis basilica inibi constructa est sub nomine ejusdem Deiparæ Virginis, & S. Nicasii ac Sociorum martyrum.

[90] [spectant, Arturi verbis,] Tum anno 1067, rectius anno 1076, imo vero ob infra dicenda rectius etiam anno 1077 aut alio posteriori, die XXVIII Octob. solemni ritu Deo dicata per Gaufridum, Carnotens. episcopum, ad quem spectat hujusmodi insula. Hujusce rei gratia, probabile est, ipsum Valerannum comitem sacra SS. Martyrum ossa Nicasii & Sociorum non sine instantia magna obtinuisse & Rothomago Mellentum adferenda curasse in hanc novam ecclesiam; quæ postea magnis exornata est miraculis, ad intercessionem horum Sanctorum divinitus editis; & ingentibus prædiis, terris ac possessionibus ditata amplissimis, tum a comitibus & vicecomitibus Mellentinis, tum a proceribus & optimatibus provinciæ: quæ omnia ultro confirmarunt & ampliarunt reges Franciæ & Angliæ ac duces Normanniæ; sed & summi Pontifices, archiepiscopi Rothomagenses nec non episcopi Carnotenses eumdem locum multis privilegiis, gratiis, indulgentiis aliisque favoribus illustrarunt, quorum tesseram late prosequitur Davanneus. Hactenus laudatus scriptor, sacrosancta SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi ac proin ob supra dicta & S. Pientiæ lipsana, quæ hodieque Mellenti exstant, fuisse eo occasione, quam exponit, ac proin nonnisi post annum 1060 delata, probabile pronuntians.

[91] [probatur, haud ante annum] Verum, priusquam hac de re, quæ huc potissimum spectat, lectori, quæ dicenda duco, proponam, in antecessum, fuisse re etiam ipsa, ut verbis recitatis ab ipso statim horum initio ait, sacra ista pignora Rotomago Mellentum allata, idque proinde certe haud citius quam anno 1032 factum, sequenti modo ostendo. Fuisse SS. Nigasii & Scubiculi corpora una cum S. Quirini reliquiis Wambasio Rotomagum anno 1032 adducta, dilucide, ut supra vidimus, anonymus Translationis Sanctorum nostrorum auctor apud Marteneum loco supra assignato docet; cum autem is scriptor, quo certe, cum omnibus hac de re locutis, & antiquior sit & præstantior, hic standum, partem pro toto, ut jam supra ostendi, non accipiat seu, quod eodem recidit, per SS. Nigasii & Scubiculi corpora, quæ Rotomagum anno 1032 allata scribit, non minores dumtaxat seu minus præcipuas horum partes, sed corpora vel omnibus omnino suis membris seu ossibus integra, vel majori saltem horum parte constantia intelligat, consectorium est, ut una cum S. Quirini reliquiis seu corporis Sancti hujus partibus minus præcipuis SS. Nigasii & Scubiculi, imo & ob supra dicta S. Pientiæ, corpora vel integra vel fere integra anno 1032 Rotomagi exstiterint, ac proin, ut, cum tum, uti inde consequitur, Mellentum nondum fuissent quæ hodieque ibidem asservantur, præcipua Sanctorum nostrorum ossa advecta, fuerint eo & post dictum annum 1032 & non aliunde quam Rotomago delata.

[92] Quod si, quod anno 1029 Aureliani ex antiqua S. Aniani ecclesia in novam translatum fuisse, [1032, imo vero probabiliter etiam non prius,] Helgaldus, ut jam supra docui, memoriæ prodit, S. Scubiculi corpus seu potius (partem enim pro toto, cum præcipua nostri hujus Sancti ossa Mellenti hodieque exstare, nemo eat inficias, hic accepisse auctor ille est censendus) quæpiam sacri illius pignoris pars Aurelianum Mellento, ut recentiores quidam putant, fuisset delata, inde enimvero non tantum S. Scubiculi, sed & trium aliorum Sanctorum nostrorum, quæ Mellenti hodieque servantur, sacra lipsana fuisse eo & ante annum 1032 & aliunde quam Rotomago, delata, non immerito posset argui; verum qui id, quod dixi putant, nec ex Helgaldo, utpote qui nec unde, nec quando, quas Aureliani anno 1029 translatas scribit, advectæ eo fuerint S. Scubiculi reliquiæ, edicat, nec ex ullo alio scriptore seu documento antiquo hanc opinionem suam firmant, nihilque obstare invenio, quo minus, quod e S. Scubiculi reliquiis Aureliani hodie servatur aut certe servatum olim fuit, jam inde a sec. IX, cum Sanctorum nostrorum lipsana vel Condati vel Wambasii jam existerent, e locorum horum alterutro Aurelianum fuisse delatum credatur; cum autem sic habeat ac proin e S. Scubiculi reliquiis, anno 1029 Aureliani ex antiqua in novam S. Aniani ecclesiam translatis, nihil omnino contra opinionem, qua, quæ Mellenti hodieque asservantur, Sanctorum nostrorum sacra lipsana eo fuisse nec ante annum 1032, nec aliunde quam Rotomago delata existimantur, possit inferri, modo sacra illa pignora probabiliter occasione, quam Arturus verbis jam recitatis assignat, ac proin nec ante annum 1060, utpote ante quem isthæc locum e dicendis haud habuerit, Rotomago Mellentum fuisse delata, ostendamus.

[93] Bello inter Henricum primum, Francorum regem & Guillielmum Nothum seu, [quam cum post pugnam Varavillanam] ut ab aliis vocatur, conquestorem Normanniæ ducem exo to, prælium inter duos hosce principes anno 1060 in Normannia ad aggerem itinerarium Varavillanum, Gallice à la chaussée de Varaville, fuisse commissum, Davanneus, pro se citans mihi ignotum Normanniæ Chronicon, in Sanctorum nostrorum Vita cap. 54 affirmat, idque pariter in Chronologico a se contexto Hist. Francicæ Compendio tom. 2, pag. 498 Mezerayus facit. Hic quidem, qui dictum itinerarium aggerem seu, ut vulgo loquimur, Calceiam Cadomum inter & Lexovium collocat, prælium illud, quod Francorum regi improspere cessisse adjungit, non anno 1060, ut Davanneus, sed anno 1058 innectit; verum utro annorum istorum id evenerit, parum refert. Inde enim occasioni, qua, quæ Mellenti exstant, translata eo fuisse sacra Sanctorum nostrorum lipsana, probabile cum Arturo opinor, locum fuisse ante annum 1060 ac proin ante hunc sacra illa pignora Mellentum fuisse delata, inferri haud poterit. Res e jam dicendis patescet. Galerannus, nominis hujus primus Mellentinus comes, qui, pro rege Francorum stans, in memorato prælio a duce Normanniæ, uti e dicto, quod laudat, Normanniæ Chronico Davanneus etiam docet, captus fuit, votum Deo ac S. Nigasio pro libertate obtinenda vovit, cumque hanc post annum adeptus domumque esset reversus, voti fidem soluturus, ecclesiam, SS. Virgini Mariæ in insula Mellentina sacram, jussit destrui, eodemque, quo hæc steterat, loco ecclesiæ & prioratus S. Nigasii fundamenta jecit, cumque hæc ædificia post quinquennium circiter aut sexennium ad fastigium essent adducta, ecclesia solemni ritu Deo sub SS. Virginis Mariæ sanctorumque Nigasii ac Sociorum ejus invocatione anno 1067, die XXVIII Octobris, SS. Simoni & Judæ sacra, a Gaufrido Carnotensi episcopo fuit consecrata. Ita scilicet in Sanctorum nostrorum Vita cap. 57 Davanneus; verum, cum ecclesia illa, uti e Galeranni secundi, Mellentini comitis, charta, quam post cap. 59 idem Davanneus laudat, perspicue intelligitur, fuerit reipsa a Gaufrido, Carnotensi episcopo, consecrata, certissime is Sanctorum nostrorum biographus, dum id anno 1067 factum ait, a veritate aberrat.

[94] [nova S. Nigasii hic memorata ecclesia a Gaufrido.] Certe enim ante annum 1077, uti, quæ Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 8 col. 1123 & binis seqq. adducunt, dilucide evincunt, Gaufridus Carnotensem ecclesiam episcopali munere moderari exorsus non est. Verum, etsi Davanneus, qui perperam, uti inde consequitur, dictæ ecclesiæ consecrationem anno 1067 innectit ac proin verosimillime etiam nec recte, uti hinc concludendum apparet, sacri istius ædificii, ante annum 1077 e dictis haud consecrati, fundamenta jam inde ab anno 1061 aut seq. jacta affirmat, in plures alios, dum de Roberto de Beaufour, qui primus fuerit Mellentini S. Nigasii prioratus institutus prior, sermonem cap. 57 facit, errores graves, uti apud Arturum a Monasterio in Neustria Pia Ivonis, Carnotensis episcopi, charta ostendit, sit prolapsus, recte tamen, ut jam indicavi, eamdem Mellentinam S. Nigasii ecclesiam a Gaufrido, Carnotensi episcopo, consecratam fuisse tradit, cumque hic ecclesiæ Carnotensi, quam e dictis ante annum 1077 haud fuerat adeptus, ultra annum 1088, uti e Galliæ Christ. auctæ Scriptoribus loco proxime cit. fas est colligere, præfuisse haud videatur, consectarium est, ut abs illo nova, de qua hic nobis sermo, Mellentina S. Nigasii ecclesia anno 1077 vel aliquo e decem sequentibus fuerit consecrata; tunc autem ac proin certe post annum 1060 a supra memorato Galeranno, Mellentino nominis hujus primo comite, quem proinde diu ultra annum 1070, contra ac Davanneus cap. 57 scribit, vitam protraxisse est necesse, precibus instantissimis postulatas Rotomagoque Mellentum, eo curante, adductas fuisse, quæ hodieque ibidem servantur. Sanctorum nostrorum reliquias, probabile cum Arturo opinor.

[95] Nullo quidem id tum factum probari potest documento antiquo; verum nec documento hujusmodi probari potest contrarium, [Carnotensi post annum 1076 episcopo, consecrata fuit,] cumque sacra illa pignora, ut supra ostendi, ante annum 1032 Mellenti nondum exstiterint nec aliunde, quam Rotomago ad S. Nigasii ibidem ecclesiam fuerint delata, nihil magis obvium rationique, more antiquo, quo pro novis consecrandis ecclesiis Sanctorum reliquiæ solebant undequaque conquiri, spectato, congruentius videtur, quam ut eo tandem, cum nova Mellentina S. Nigasii ecclesia, ad umbilicum jam adducta, consecranda esset, consecrationis hujus occasione, ac proin, uti e supra dictis nemo non colliget, haud ante annum 1060, Rotomago dicantur, curante Galeranno Mellentino comite, fuisse adducta. Nec est, quod hic quisquam anno 1035 datam ac a Davanneo in suis ad Sanctorum nostrorum Vitam Additionibus cap. 2 laudatam, e qua, ut infra docebo, de cultu, S. Nigasio diu etiam ante annum 1060 Mellenti delato constat, jam pluries memorati Galeranni comitis chartam objiciat; hæc enim, utpote in qua, contra ac in chartis, de cultu, determinato cuipiam Sancto alicubi exhiberi solito, loquentibus, fieri consuevit, nulla omnino S. Nigasii, quæ jam tum Mellenti exstiterint, reliquiarum mentio, uti ex Davannei de hac ibidem silentio non immerito concluditur, instituta fuisse videatur, potius prodest, quam obsit, opinioni, qua Sanctorum nostrorum, quæ hodieque Mellenti exstant, sacra lipsana fuisse eo occasione mox dicta ac proin nec ante annum 1060 delata, arbitramur.

[96] Verum, reponet quis fortassis, si sacra illa pignora re ipsa haud ante annum 1060, [aut, si id displiceat, probabiliter etiam non prius,] imo vero etiam, uti e jam supra dictis consequitur, haud ante illud temporis spatium, quod ab anno 1077 usque ad annum 1088 excurrit, e Rotomagensi S. Audoëni abbatia Mellentum fuerint devecta seu translata, qui factum, ut jam supra sæpissime laudatus scriptor anonymus, qui, cum, ut dictum, Rotomagensis S. Audoëni monachus exstiterit ac sub seculi XII initium floruerit, optime sane hujusmodi, si locum habuisset, translationem, utpote vel ipsamet ejus ætate vel haud diu ante factam, habiturus fuisset perspectam, nullam tamen illius in lucubratione, qua de Sanctorum nostrorum sacris lipsanis, Vadiniaco Condatum & Wambasium delatis indeque Rotomagum tandem anno 1032 adductis, tractat, mentionem instituat? Id, fateor, videri haud plane immerito potest utcumque mirum; ast, etsi sic habeat, facile tamen, ni fallar, illius hac de re silentium mirari desinet, qui, scriptorem illum anonymum, non quidquid de sacris Sanctorum nostrorum lipsanis factum esset, sed verosimillime, qui & quibus e locis hæc tandem ad Rotomagense suum S. Audoëni monasterium fuissent adducta, dumtaxat exponere voluisse, considerarit. Quod si tamen hæc responsio cuiquam displiceat, haud fuisse occasione, quam modo proposuimus, Mellentum, quæ ibidem hodieque exstant, Sanctorum nostrorum lipsana delata, haud illubenter etiam vel sic meam de Sanctorum nostroram reliquiis probabiliter etiam haud ante annum 1060 Mellentum translatis opinionem propugnaturus, concessero; etenim, hoc dato, sacra illa pignora occasione alia, quæ serius etiam, quam jam memorata, imo vero non nisi post lucubrationem, a scriptore nostro anonymo de SS. Nigasii, Quirini, Scubiculi & Pientiæ translatione anno circiter, ut num. 8 docui, 1112 concinnatam, locum habuerit, fuisse eo delata, probabile evadet. Res e jam nunc dicendis patescet.

[97] [quam cum monachi in ecclesiam illam sec. XII initio fuissent inducti ac proin] Cum S. Nigasii prioratus Mellenti aliquamdiu post annum 1060 jam esset exstructus, Galerannus, Mellentinus comes, hujus fundator primo ibidem, uti ex Ivonis Carnotensis episcopi Charta, per Arturum a Monasterio in Neustria Pia pag. 333 producta, fas est colligere, clericos seculares constituit, hisque deinde, uti ex Paschalis II Papæ Bulla Pomerayus in Archiep. Rotomag. Hist. pag. 37 docet, Ordinis S. Benedicti monachi sub sec. XII initium, comite Mellentino Roberto adstipulante, imo & agente, fuere substituti. Quid si ergo religiosi illi viri, cum jam annos aliquot domum illam occupassent, penes sese non esse Sanctorum, qui præcipue ibidem colebantur, reliquias, dolentes, comiti Roberto hasce adipiscendi desiderium injecerint, sicque hoc sibi adjuncto, haud exiguas sacrorum illorum pignorum partes a Rotomagensibus S. Audoëni Ordinis sui monachis instantissime postularint, hique, penes quos erat ingens sacrorum lipsanorum copia, sodalium suorum & comitis Roberti, Ordini Benedictino, ut Guilielmus Gemeticensis, Ordericus Vitalis & alii testantur, addictissimi, petitioni, iis sibi dumtaxat, quæ post a Calvinistis furentibus combusta fuere, Sanctorum nostrorum ossibus retentis, annuerint? Id enimvero re etiam ipsa tum factum ac proin occasione isthac Mellentum delata fuisse præcipua, quæ ibidem hodieque exstant, Sanctorum nostrorum ossa, probabile opinor. Cum hæc enim, quæ certe haud ante annum 1032 Mellentum, ut supra ostendi, fuere delata, eo etiam, ut dedi, dum Mellenti post annum 1076 consecranda esset nova S. Nigasii ecclesia, haud fuerint advecta, proximum videtur, ut id saltem probabiliter tum tandem, cum in ecclesiam illam aliquot jam annis Ordinis S. Benedicti monachi fuissent introducti, factum esse credatur.

[98] [haud ante annum 1060, utut forsan ob Davannei, quæ hic] Verum sive una sive altera e duabus modo assignatis occasionibus Mellentum præcipua, quæ hodieque ibidem exstant, Sanctorum nostrorum ossa statuantur fuisse delata, consectarium equidem e modo dictis est, ut hæc, quod huc potissimum spectat, eo deferri probabiliter etiam haud ante annum 1060 contigerit resque certe diutissime etiam post hunc annum fuerit peracta, si forsan, quod tamen non puto, Chronicon Ms. parvum Beccense, quod, quemadmodum Arturus a Monasterio in Neustria Pia pag. 334 docet, SS. Nigasii, Quirini & Pientiæ corpora fuisse in Mellentinam ecclesiam translata, ad annum 1196 notat, de translatione, qua primum in hanc illa fuerint delata, debeat intelligi. At vero, inquiet modo fortassis adhuc nonnemo, etsi quidem præcipua, quæ Mellenti adservantur, Sanctorum nostrorum ossa probabiliter etiam haud fuisse eo ante annum 1060 advecta e jam dictis appareat, hæc tamen omnia Rotomago Mellentum asportata haud videntur. Enimvero (neque enim id hic tacere velim) quæpiam S. Nigasii ossa ac ipsum etiam caput, non Rotomago, sed Vadiniaco Mellentum fuisse allata, Davanneus, etsi interim rem hanc etiam ipse, qui tamen, ut vidimus, præcipua Sanctorum ossa jam inde ab anno 842 Mellentum fuisse adducta vult, ad tempus, anno 1060 posterius, referat, diserte in Sanctorum nostrorum Vita cap. 64 & seq. tradit; verum narratio, qua id facit, suspecta mihi videtur; ut autem, meritone, an immerito, dispicere studiosus lector queat, illam, in compendium contractam, hic exhibeo. Eo fere tuta recidit.

[99] In vico Vadiniacensi, cum inde alio, Normannis seculo IX in Gallias frequenter irrumpentibus, [in compendium] Sanctorum nostrorum corpora transferrentur, minora quæpiam horum ossa una etiam cum ipso S. Nigasii capite, causa, ob quam, incerta, fuerant relicta, cumque ibidem sacra illa pignora, quæ rustici loco secreto abdiderant, servata usque ad sec. XI fuissent, tum tandem inde post Galeranni I, Mellentini comitis, obitum ac proin, uti e supra dictis nemo non eruet, certe haud ante annum 1060 ad Hugonem, qui fratri suo Galeranno in comitatum Mellentinum successerat, minores quædam corporis S. Nigasii partes Mellentum fuere adductæ, annisque post non paucis elapsis, eo etiam ex eodem Vadiniacensi vico S. Nigasii caput ad Galerannum II, Mellentinum itidem comitem, fuit allatum. Ita laudatus Sanctorum nostrorum biographus, nihil hactenus, quod creditu appareat admodum difficile, suppeditans; verum audi, quid adjungat. Hugo comes, an minores illæ, quæ Vadiniaco Mellentum erant allatæ, corporis partes seu ossa veræ essent S. Nigasii reliquiæ, experiri volens, clerum & populum Mellentinum in S. Nigasii ecclesiam convenire magnumque in hac ignem accendi jubet, cumque in hunc ossa illa, Deum omnibus, ut ab igne, si vera essent S. Nigasii ossa, manerent intacta, sin minus, non secus atque alia humana ossa, flammis absumerentur, enixissime orantibus, fuissent conjecta ac tandem, postquam diu medias inter flammas mansissent illæsa, sponte sua ex hisce exsiliissent, ab universis, prodigio attonitis Deumque laudantibus, pro veris agnita fuere S. Nigasii reliquiis.

[100] Quod modo ad caput, quod ad Galerannum II Vadiniaco fuerat allatum, [contracta lectori proponitur,] spectat, quo dubitatio, qua & hic & alii, an id verum esset S. Nigasii caput, hærebant incerti, tolleretur, Goslenus Carnotensis episcopus, populo & clero vicino, qui, a Galeranno arcessiti, sese in S. Nigasii ecclesiam contulerant, inspectantibus, in altero principis altaris cornu caput illud, in altero alia, quæ Mellenti jam antea exstabant, S. Nigasii ossa collocat, cumque id, Deum omnibus, ut, an verum esset Nigasii caput, signo aliquo manifestare dignaretur, suppliciter rogantibus, sponte sua ex altaris, in quo positum erat, cornu ad cornu aliud, in quo posita erant alia S. Nigasii ossa, accessisset, nemo amplius, quin verum esset Sancti hujus caput, dubitandum existimavit. Davanneus itaque suam de minoribus aliquot S. Nigasii ossibus capiteque Mellentum Vadiniaco allatis narrationem duobus miraculis plane insignibus, modo hic expositis, vestit. Ast, etsi quidem miracula vel ex eo, quod miracula sint, rejicienda commentisque accensenda haud sint, minime tamen, nisi testimoniis, fide undequaque dignis, sint subnixa, credenda opinor; anne autem testimonia hujusmodi pro duobus, de quibus hic, miraculis militent, compertum haud habeo. Davanneus quidem pro priori ex his antiquum quodpiam, quod in Mellentina S. Nigasii ecclesia exstet, Ms. citat.

[101] [ac porro in dubium revocari posse] Verum, quod qualeve illud sit, non edicit, hincque, an probatæ notæ documentis accenseri queat, dubitare cogor; etsi autem, quin, ut pleraque alia, quæ memorat, ita etiam, quod e duobus jam relatis miraculis est postremum, ex antiquo quopiam, etsi nullum laudet, ecclesiæ mox dictæ Ms. acceperit, ambigendum pariter haud rear, illud tamen, qualecumque etiam fuerit, fidei dumtaxat sublestæ exstitisse, vel ex eo opinor, quod, qui illud indubie fuerit secutus, Davanneus postremo memoratum miraculum anno 1140 innectat, & tamen tunc, dum id accidit, a Gosleno Carnotensi episcopo, quem ante annum 1149 ecclesiæ Carnotensi non præfuisse, e Galliæ Christ. auctæ tom. 8 col. 1139 & duabus seqq. palam fit, Sanctorum nostrorum reliquias ex antiquis Hierothecis in novas Mellenti fuisse translatas, affirmet. Quare, cum Davannei de minoribus aliquot S. Nigasii ossibus capiteque Mellentum Vadiniaco translatis narratio fidem certam atque indubitatam, uti e jam dictis apparet, haud mereatur, enimvero haud prorsus immerito in dubium etiam, an, ut ea fert, Vadiniaco Mellentum sacra illa pignora fuerint allata, revocari posse opinor. Nec parum in hac opinione me quantum ad S. Nigasii caput confirmant, quæ Dadreus in in Historica sua archiëpiscoporum Rotomagensium chronologia, anno 1618 Rotomagi vulgata, pag. 14 allegat, sequentia duo carmina hexametra:

Antistes Rotomæ datus a Clemente, Nicasi,
Si non sedisti, caput adlegando stetisti.

[102] [ostenditur, narrationem non omnia Rotomago, fuerunt delata] Ita enim S. Nigasii caput fuisse aliquando Rotomagum allatum, indicatur; etsi autem carmina illa, quæ loco cit. Dadreus Orderico Vitali attribuit, apud hunc Uticensem monachum seu in ecclesiastica, quam is scripsit, Historia, prout hæc anno 1619, Andrea Chesneo curante, typis Parisiensibus e Ms. clarissimi viri Joannis Bigoti codice prodiit, non legantur, in ejusdem tamen Historiæ, quæ a Rollonis in Neustriam adventu ad annum usque 1140 excurrit, Ms. exemplari, quod Dadreo præluxit, reperta fuisse, scriptoris hujus fide est credendum, fuerintque fortassis in Bigotiano, quo Chesneus usus est, codice omissa, quod hic aliquandiu post annum 1140 scriptus sit, ac tum Nigasii caput Rotomagi, utpote inde Mellentum jam delatum, haud amplius existeret; jam vero, si duo illa carmina Orderico Vitali, qui seculo XII floruit, a Dadreo recte, uti e jam dictis consequi videtur, attribuantur, consectarium est, ut S. Nigasii caput jam ante Orderici ætatem ac proin verosimillime jam ab anno 1032, quo, ut supra docuimus, ejusdem Sancti itemque SS. Scuviculi & Pientiæ corpora una cum S. Quirini reliquiis Wambasio Rotomagum fuere adducta, huc etiam inde fuerit allatum; hinc autem jam fit, ut magis magisque in opinione, qua, merito in dubitum, an sacrum illud pignus Vadiniaco Mellentum, ut Davanneus docet, fuerit delatum, revocari posse puto, confirmer. Verum, etsi & id & minora quæpiam S. Nigasii ossa, ut supra allegata Davannei narratio fert, re etiam ipsa forsan (id enim & ex indulgentiis, ab Hugone, Rotomagensi archiepiscopo, ob SS. reliquiarum apud Vadum S. Nicasii inventionem anno 1160, ut Arturus a Monasterio in Neustria Pia pag. 333 notat, concessis, suspicari quis queat) Vadiniaco Mellentum fuerint delata, inde tamen contra opinionem, qua præcipua, quæ hodieque in posteriori hac urbe exstant, Sanctorum nostrorum ossa fuisse eo & non aliunde quam Rotomago & haud ante annum 1032, imo vero probabiliter etiam haud ante annum 1060 allata, arbitramur, nihil etiam omnino, ut consideranti patescet, potest inferri, manentque adeo, quæ supra illa de re statuimus, inconcussa.

[Annotata]

* petitione

* qua

§ VII. Antiquus & recentior Sanctorum apud Mellentinos cultus miraculaque aliquot eorum patrocinio patrata.

[Cultus, qui Mellenti, delatis eo nondum Sanctorum nostrorum reliquiis, Nigasio fuit exhibitus,] Etiamsi Sanctorum nostrorum, quæ Mellenti hodieque servantur, sacra lipsana ibidem probabiliter, ut § proxime prægresso ostendi, haud ante annum 1060, imo vero probabiliter etiam haud ante sec. XII, aliquot annis jam inchoatum, exstiterint, Nigasium tamen in insula seu arce Mellentina aliquandiu etiam ante eumdem annum 1060 ac proin jam tum, cum eo e dictis probabiliter delatæ nondum essent Sanctorum nostrorum reliquiæ, cultu ecclesiastico fuisse gavisum, fidem facit Colombensi diœcesis Carnotensis monasterio a Galeranno I, Mellentino comite, concessa, cujus exemplar se vidisse, Davanneus in suis ad Sanctorum nostrorum, quam contexuit, Vitam Additionibus cap. 2 insinuat, anni 1035 Charta: hac enim, qua decimarum aliorumque a comitatu Mellentino dependentium bonorum donationem, monasterio isti a muliere, nomine Helvisa, factam, Galerannus approbat ac confirmat, id dumtaxat, ut Davanneus loco cit. testatur, ea lege facit, ut Colombensis abbas quotannis die S. Nigasio sacra ad castrum Mellentinum Missam ibidem celebraturus potioremque adeo inter abbates alios, eo pariter tum arcessendos, locum occupaturus, accedat. Id autem Mellenti aliquamdiu ante dictum annum 1060 ac proin probabiliter e dictis, priusquam eo Sanctorum nostrorum essent delatæ reliquiæ, S. Nigasii festum magna solemnitate, utpote ad quam augendam abbates etiam convocarentur, quotannis XI Octobris die a comite & populo Mellentinis ita scilicet sibi, quod majores suos a Nigasio fidei lumine illustratos putarent, faciendum existimantibus) celebratum fuisse, argumento est perquam valido ac pene indubitato.

[104] Verum S. Nigasii cultus, qui apud Mellentinos, priusquam ad horum urbem Sanctorum nostrorum reliquiæ deferrentur, exstiterat adeo solemnis, non parum deinde, hisce eo translatis, increvit seseque a S. Nigasio, [postea etiam ad illos sese extendit, modoque omnium quatuer nou tantum sestum die XI Octobris,] quem antea, ut apparet, tantummodo spectabat, ad SS. Quirinum & Scubiculum, imo & ad S. Pientiam, etiam extendit, nec soli, ut prius, XI Octobris diei, Sanctis nostris sacræ, mansit affixus. Hæc omnia lectori e jam nunc dicendis fient perspicua. Davanneus, qui, quin aliquot Sanctorum nostrorum reliquiæ Vadiniaco Rotomagum a S. Audoëno fuerint translatæ, haud dubitat, translationem hanc Sanctorum nostrorum primam cap. 64 appellat; etsi autem, fuisse post præcipua, quæ Mellenti modo exstant, horum ossa præ Normannorum metu Vadiniaco Mellentum a comite Mellentino translata, dilucide, ut supra vidimus, memoriæ prodat, haud tamen in computum translationem hanc, quod non tam ad Sanctos nostros honorandos, quam ad sacras eorum exuvias insano gentilium furori subducendas fuerit peracta, adducit, alteramque, ea etiam, qua hæ in ecclesiam novam, a Galeranno I Mellenti exstructam, fuere translatæ, in censum non relata, jam supra a nobis memoratam, qua ibidem ex antiquis hierothecis in novas transpositæ sub Galeranno II, Mellentino comite, fuerint, eorumdem vocat præfato cap. 64 translationem secundam.

[105] [sed & translatio proxima post Domini Ascensionem Dominica ibidem celebratur,] Nec aliam ob causam id facit, quam quod hæc, ut ibidem ait, exstiterit admodum solemnis, quodque, ut addit, Mellenti Officio ecclesiastico, proxima videlicet, uti, quæ postea adducit, docent, post Dominicæ Ascensionis festum Dominica recitando, quotannis celebretur. Verum, etsi quidem id ibidem quotannis fieri, indubitanter sane Davannei fide sit credendum, hic tamen scriptor, ut jam antea monui, translationem illam seu reliquiarum in lipsanothecas novas, quas Galerannus II, Mellentinus comes, confici curarit, transpositionem vel perperam anno 1140 innectit, vel perperam a Gosleno, Carnotensi episcopo, qui e dictis ecclesiæ isti ante annum 1149 haud præfuit, factam affirmat; hinc autem fit, ut nec translationis ejusdem annus, deficientibus etiam, e quibus hic certo innocescat, documentis aliis, determinari queat, eritque forsan etiam, qui istam seu translationem seu reliquiarum transpositionem nec anno 1140 illigandam, nec Gosleno, Carnotensi episcopo, adscribendam, sed cum SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi translatione, in Beccensi, quod num. 98 adhuc laudavi, Chronico ad anni seu 1195 seu seq.XXV Maii diem notata ac eo modo, quem in Archiepiscoporum Rotomagensium Historia pag. 37 Pomerayus assignat, intellecta, unam esse atque eamdem, suspicetur.

[106] [reliquiæque ipsomet hoc festo quotannis quam maxima,] Utut sit, anno equidem, qui dictam seu translationem seu transpositionem proxime excepit, quique, ut reor, unus saltem seculi duodecimi exstiterit, Mellentinus comes, si Davanneo fides sit, S. Nigasii hierothecam, quo Sanctorum nostrorum patrocinio calamitas publica, qua tum regio premebatur, averteretur, ad vicum, nomine Jusiers, una circiter Mellento leuca dissitum, supplicatione solemni, vicinarum parœciarum curionibus ac populo ad hanc arcessitis, jussit deferri, cumque id optato cum successu præstitum fuisset, ac eodem, quo supplicatio instituta, die duo miracula, quorum altero mulier a paralysi, altero juvenis a febri quartana liberatus erat, ad dictæ lipsanothecæ attactum fuissent patrata, in horum auxiliique, quo tunc regioni in urgente necessitate per sanctorum Martyrum preces fuerat succursum, memoriam comes Mellentinus, ut quotannis Ascensionis Dominicæ festo supplicatio similis institueretur, præscripsit, cumque id deinceps, ut Davanneus eodem, quo hæc narrat, cap. 66 addit, religiose quotannis tum solemni ritu non sola Nigasii, sed omnium quatuor Sanctorum nostrorum, ut postea docet, lipsanothecis circumlatis, observatum perpetuo fuerit, hinc & ex aliis supra dictis consectarium est, ut Sancti nostri tribus vicibus diversis, XI videlicet Octobris die, quo eorum seu martyrium seu felix e vivis excessus recolitur; proxima post Dominicæ Ascensionis festum Dominica, qua illorum postremo hic memorata translatio celebratur; ac denique hoc ipso festo, quo eorumdem reliquiæ circumferuntur, Mellenti quotannis honorentur.

[107] Porro Davanneus, postquam, quæ modo exposui, [quam Davanneus, nonnulla primum de modo, quo sacra illa pignora Mellenti serventur,] cap. 66 narravit, mox cap. 67 & duobus seqq. Pontificum Romanorum Bullas aliorumque diversorum antistitum litteras, in Mellentini S. Nigasii prioratus favorem concessus, indulgentiasque itidem ad Sanctorum nostrorum in eodem prioratu cultum promovendum collatas, enumerat, ac deinde cap. 71 ac duobus seqq. ad plurima Sanctorum nostrorum patrocinio patrata, quorum nonnulla, notatu magis digna, infra recensebo, miracula referenda adhibitis, mox sermonem de Sanctorum nostrorum reliquiis, Mellenti, ut supra docui, per majora civitatis compita quotannis circumferri Dominicæ Ascensionis festo solitis, facturus simulque, quanta solemnitate id fiat, expositurus, in antecessum quodammodo cap. 75, quanta cura quantaque reverentia sacer ille thesaurus in Mellentina S. Nigasii ecclesia adservetur, sequentibus hisce, quæ e Gallicis Latina facio, explanat verbis: In nostra S. Nigasii ecclesia, in Mellentino, quod ad diœcesim Carnotensem spectat, castro sita, quæ pulcherrimum satisque amplum & spatiosum e lapidibus sectis in crucis formam solide exstructum sacellisque lateralibus munitum ædificium est, duo prope chorum supra primam fornicem exstant sacella arcuata, ad quæ per gradus pedum circiter triginta sex altitudine ascenditur. In horum uno supra pulchrum politioris operis tabernaculum quatuor lipsanothecæ una cum pluribus aliis reliquiis sunt locatæ.

[108] Isthoc porro sacellum scalaque, qua ad id ascenditur, [itemque de iis, quæ ibidem pridie ejusdem festo fiunt, præfatus,] majoribus duarum clavium portis clauduntur, quarum alteram nos, alteram dominus Generalis locum tenens, sive ut regis officialis sive ut consul incolarumque præfectus, e longissima consuetudine servat, quæ quamvis quam antiqua sit, edicendo haud sim, optimam tamen, ne thesaurus tam pretiosus distrahatur, possum asserere. Quod ad SS. Nigasii, Quirini (supra a nobis num. 80 & seq. dicta videsis) & Pientiæ capita spectat, hæc prope altare princeps in armario e lapide scissili, clathris munito, servari solent. Hisce autem præmissis, ita deinde, ut primo etiam, quæ pridie solemnitatis fiunt, lectorem edoceat, prosequitur: Vigilia Ascensionis vesperæ, ecclesia tapetibus ornata, solemni ritu cantantur. Hisce Generalis locum tenens præfatus interest aut officiales, clavem suam ferentes, mittit, hacque simul & nostra locus aperitur, dumque Antiphona ad Magnificat cantatur, sacerdotes, superpelliciis & stolis induti, in altum illud sacellum ascendunt hierothecasque, quæ altaribus imponuntur, demittunt. Quando id fit, magnus adest populi numerus, alterque alterum, quo prior sub S. Nigasii lipsanotheca transire queat, propellit hæcque ante summum altare supra armarium, arte minutaria eo fine, ut quisque, reliquias deosculatus, facile sub illa, ut moris est, transeat, confectum, collocatur.

[109] [lectori verbis hic propositis exponit,] Ita ille, qui modo rem ipsam tandem aggrediens sequentem de hac cap. 76 loquitur in modum: Postridie, Ascensionis festo, horæ maturinæ recitantur, tum parœciæ vicinæ, numero quindecim aut viginti, subinde etiam, nonnullis inde (Mellento nimirum) tribus leucis distantibus, pro temporis ratione triginta sub horam nonam supplicantium ordine adveniunt, illicoque tres urbis paræciæ eo sese conferunt, ac tum inchoatur generalis supplicatio. In hac Cymbala, labara, cerei benedicti ac omnium paræciarum illarum cruces præferuntur, poneque primo aliquot, quæ paræciarum illarum reliquias continent, capsulæ, tum (Sanctorum Nigasii scilicet, Quirini, Scubiculi & Pientiæ) quatuor, quarum ultima S. Nigasii, lipsanothecæ, per sacerdotes, albis & tunicis indutos, apparitoribus ac satellitibus a latere ad eas custodiendas incedentibus, portatæ, ac tandem presbyteri, curiones & clerus noster ordine sequuntur, hisque nos Prior, officio fungentes, succedimus una cum diacono ac subdiacono nostro, a quorum altero caput S. Quirini, altero caput S. Nigasii, nobis crucem, cui veræ Domini nostri Crucis pars aliæque plures sacræ reliquiæ sunt inclusæ, ferentibus, gestatur. Hæc de supplicationis illius, in quæ Mellenti Sanctorum nostrorum reliquiæ solemnissimo sane, ut dixi, ritu quotannis circumferuntur, initio Davanneus, mox etiam de ejusdem fine, postquam ei duodecim quindecimve diversi ordinis ac status personarum millia interesse edixit, sequentia suppeditans: Majoris arcis & urbis plareis circuitis, reditur eodem ordine ad S. Nigasii ecclesiam, ubi ad portam majorem certis lapidibus, ibidem eum in finem locatis, S. Nigasii lipsanotheca imponitur, quam omnes & clerici & laici deosculantur ac sub ea transeuntes ingrediuntur ecclesiam, ubi Missa ritu quam maxime solemni celebratur.

[110] [solemnitate circumferuntur easque is scriptor, quo rogarte, ad illam etiam] Hac finita, paræciæ omnes supplicantium ordine discedunt. In Vesperis, dum Responsorium proprium post Magnificat cantatur, lipsanothecæ illæ (Nigasii nimirum, Quirini, Scubiculi & Pientiæ) eodem, quo antea demissæ fuerant, ordine attolluntur, suisque, quæ iisdem clavibus communibus occluduntur, locis reponuntur nec amplius usque in annum sequentem attinguntur, nisi eas forsan, quo antistitis cujuspiam aut principis pietati satisfiat, exhiberi sit necesse, idque tum non nisi sub tuta ac fideli custodia, a dicto generali locum-tenente submissa, fit. Ita hactenus de argumento hic proposito Davanneus; ex hisce autem ejus verbis, solemnitatem, qua sacra Sanctorum nostrorum lipsana Mellenti quotannis Ascensionis Dominicæ festo circumferuntur, esse enimvero quam maximam, nemo non intelliget. Porro is Sanctorum nostrorum biographus simulque, ut dictum, Mellentini prioratus tus S. Nigasii Prior, qui sacra illa pignora, uti infra sumus visuri, in novas etiam, quas fieri curarat, hierothecas transtulit, Nigasii ejusque Sociorum cultui promovendo semper intentus, anno 1641 ad solemnitatem illam, quo hæc, pontificio ritu rem divinam celebrante supplicationemque comitante episcopo, redderetur augustior, Leonorium Stampensem, ecclesiæ Carnotensis, ad quam, ut supra docui, prioratus ille spectat, antistitem invitavit, hicque, quo Sanctos nostros veneraretur, invitantis desiderio obsequens Medunta, ubi generali cleri Gallicani conventui intererat, Mellentum sese Dominicæ Ascensionis festo, in IX Maii diem tunc incidente, contulit, finitaque, ad quam augendam accesserat, solemnitate in perpetuam rei memoriam chartam etiam est impertitus. Hanc, quod, quæ huc spectant, pleraque testetur, e Davanneo, qui illam in suis ad Sanctorum nostrorum Vitam Additionibus cap. 12 recenset, huc transcribo.

[111] Sequentibus hisce, quæ e lingua Gallica in Latinam verto, [Carnotensis, teste, quæ hic datur, ejus charta, antistes anno 1641 accessit,] concipitur verbis: Leonorius Stampensis Dei gratia & Sedis apostolicæ auctoritate episcopus Carnotensis, regis in suis status & sanctiori consiliis consiliarius universis clericis & Christi fidelibus salutem & benedictionem. Notum facimus, nos ad Domini Nicolai Davannei presbyteri, in diœcesi nostra Nigasiani in castro Mellentina prioratus Prioris commendatarii, preces Medunta, ubi generali cleri Gallicani conventui intereramus, hodie, Ascensionis Domini nostri festo, anno 1641 die IX Maii occurrente, ad dictum prioratum ivisse, ubi pontificio ritu supplicationis generalis annuæ solemnitatem peregimus in S. Nigasii, S. Quirini & S. Scubiculi, Sociorum ejus martyrum, S. Pientiæ etiam martyris aliorumque sanctorum reliquiarum venerationem, quorum lipsanothecæ seu reliquiarum capsulæ in dicta ecclesia servantur & in hac supplicatione gestatæ magna cum reverentia fuerunt, comitantibus decentique ordine curionibus, urbisque & vicinarum numero viginti quatuor tam archiëpiscopatus Rotomagensis quam diœcesis nostræ paræciarum, qui eo sese supplicantium ritu a tempore matutino contulerant, clericis incedentibus nobisque pone una cum officialibus & domesticis nostris ac tum ordine regis officialibus, nobilibus, scabinis urbisque & vicinorum locorum incolis cum magna populi multitudine subsequentibus; qui omnes interfuerunt Missæ solemni, quam nos etiam ritu pontificio celebravimus, omnibusque nostram una cum indulgentiis ordinariis benedictionem impertivimus; qua de re ad posteritatis memoriam præsens instrumentum, in dicti Prioratus archivo deponendum, fecimus & signavimus die & anno prædictis. Signatum d'Estampes &c.

[112] A solemnitate, qua, ut jam vidimus, Mellenti circumferri quotannis solent sanctorum nostrorum reliquiæ, [ex antiquis in novas, quas confici curavit, hierothecas] sermonem modo ad aliud venerationis, erga hasce seculo proxime elapso exhibitæ, argumentum converto. Cum hierothecæ quatuor, quarum priori S. Nigasii, secunda S. Quirini, tertia S. Scubiculi, ac quarta denique S. Pientiæ sacra lipsana continebantur, peregrinorum aliarumque piarum personarum osculis attactibusqe, per longissimam annorum seriem continuatis, seculo præterio, media sui parte nondum elapso, non parum jam essent detritæ, ipsaque etiam vetustate lignum, e quo SS. Quirini, Scubiculi & Pientiæ lipsanothecæ erant confectæ, esset corruptum, Davanneus sæpissime jam laudatus Mellentinus S. Nigasii Prior, qui collapsa hujus ædificia jam instaurarat, ecclesiamque, indumentis sacerdotalibus a se donatam, diversis etiam ornamentis condecorarat, pro singulari sua in Sanctos pietate nondum hæc fecisse contentus, novas etiam a sese sacris horum asservandis lipsanis hierothecas procurandas existimavit. Quo itaque id faceret, a tribus, quæ, ut dictum, e ligno erant, SS. Quirini, Scubiculi & Pientiæ hierothecis, postea de Nigasii, quæ ex argento erat, lipsanotheca futurus sollicitus, est exorsus. Brevi hæ fuerunt eleganti, quale tempori congruebat, opere confectæ, Davanneusque in eas, facultate ad id a Carnotensi episcopo impetrata, SS. Quirini, Scubiculi & Pientiæ sacra lipsana, subsellii haud infimi personis adstantibus, pridie Ascensionis Domini nostri anno 1639, uti ipsemet in suis ad Sanctorum nostrorum Vitam Additionibus cap. XI docet, transposuit, cumque S. Nigasii, quam ex argento partim ære proprio, partim pecuniis, pia aliorum in S. Nigasium veneratione ac munificentia collatis, fabricari ab aurifabro curarat, bis mille quadringentarum librarum Francicarum lipsanotheca anno 1643 fuisset perfecta, ipsomet hoc anno, data sibi ab episcopo Carnotensi facultate, pridie Ascensionis Domini, quæ tunc in XIII Maii diem incidit, coram quinque personarum millibus in theatro, ad id in S. Nigasii ecclesia parato, Sancti hujus ossa, ex antiqua, in qua servabantur, lipsanotheca extracta in novam istam, cum primum horum singula adstantibus monstrasset, pariter transposuit.

[113] [transposuit, litterisque etiam non pauca,] Ita iterum in supra memoratis Additionibus cap. XIII docet nos ipsemet Davanneus, ibidem etiam, sese translationis illius Acta, quo, quandonam & a quo fuerit peracta, ad posteritatem transmittatur, eidem novæ lipsanothecæ inclusisse, adjungens. Nec id fecisse contentus integra etiam Acta illa, uti etiam alia, SS. Quirini, Scubiculi & Pientiæ reliquiarum factam a sese in novas lipsanothecas translationem seu transpositionem testantia, harumque etiam singulis a se, ut ait, inclusa, in dictis Additionibus, priora quidem eodem cap. XIII, posteriora vero cap. XI, recenset. Verum hæc, quod omnia & singula Sanctorum nostrorum in novas illas hierothecas translata seu transposita ossa haud enumerent nihilque præter jam dicta notatu dignum, quod huc spectet, edoceant, transcribenda haud putans, modo ad miracula, Sanctorum nostrorum aut certe Nigasii patrocinio Mellenti aut in ejus vicinia patrata, progredior. Davanneus, qui, quemadmodum plus semel jam monui, Sanctorum nostrorum Vitam elucubravit, opusculi, quo id fecit, parte secunda miracula etiam non pauca, quæ ad eorum ac præcipue Nigasii invocationem evenere, recenset. Ac primo quidem quatuor, apud Marteneum a Sanctorum nostrorum translationis Scriptore anonymo supra sæpissime laudato memorata ac proin, cum hic sec. XII floruerit, a longissimo tempore jam gesta, deinde vero longe plura, recentiori memoria patrata, commemorat.

[114] [quorum nonnulla] Verum cum priora in S. Quirini miraculis, quæ commentario huic subjecturus sum, occurrant, ea hic recensere supervacaneum fuerit; quod autem ad alia spectat, ea non omnia, sed, ne nimis sim prolixus, quæpiam dumtaxat, e Davannei cap. 71 accepta ac e lingua Gallica in Latinam versa, lectori hic, priusquam § huic finem imponam, ob oculos ponere est visum. Pleraque vel forte etiam omnia sec. XV recentiora sunt. Ab iis, quæ puto antiquiora, duco initium serieque non interrupta, tam hæc quam alia, proponam. Rem ipsam aggrediamur. In urbe Mellentina exstitit faber ferrarius, cui ex dentium dolore caput & guttur adeo intumuerant, ut nec videre, nec os ad manducandum aperire posset, cumque magna esset in S Nigasium devotione, eum in auxilium invocavit, aquaque, in qua caput ejus fuerat intinctum, linteoque, quod huic fuerat admotum, acceptis, cum ex aqua illa bibisset linteumque illud capiti admovisset, sanitati illico est restitutus. Puella junior cum pedis malo, quod ex urenti inflammationis ardore maximum ei dolorem afferebat, laborabat, parentes ejus ad ecclesiam illam duxerunt, precesque ad S. Nigasium direxit, vovens, fore, ut, si ejus auxilio sanitatem recuperaret, ei & devote serviret & oblationem quotannis faceret. Oratione & voto emissis, sanitati sese sensit perfecte restitutam domumque cum parentibus est reversa. Duobus annis votum implevit, post id facere neglexit; extemplo eodem malo fuit correpta; quare ejus parentes reduxerunt eam ad ecclesiam, cumque veniam postulasset promisissetque, sese haud amplius obligationi defuturam, sanitati iterum fuit restituta, nec voti amplius fuit oblita.

[115] Piscator ex vico Vaux, nomine Nigasius Langlois, singulari erat in S. Nigasium, [lectori] cujus nomen gerebat, devotione frequenterque ad ejus ecclesiam, ut ibi sacro interesset, diebus Dominicis veniebat. Accidit, ut, cum ipse & unus e filiis ejus in fluvio piscarentur, puer e navicula in aquam sit prolapsus, nec pater ei, quod ex aqua haud emergeret, posset succurrere. Statim vir infelix, flexis in navicula sua genibus, Nigasio, ut filio in hoc discrimine subveniret, devote supplicabat; nec mora; filium suum ad ripam, ducentis circiter passibus a loco, quo in aquam inciderat, distantem, est conspicatus, ac ad eum accedens, sanum eum invenit ac dicentem, nihil sibi mali obvenisse, senemque, splendore undequaque coruscum, ad caput eum arripuisse ac ad ripam duxisse. Eadem hora ad S. Nigasii ecclesiam, gratias Sancto huic de auxilio allato acturi, sese contulere idque, quod jam dictum est, narravere. Uxor Pernoti le Biche ex paræcia Mureaux sese, cum esset gravida, læsit, unde ante terminum peperit, gravi inde correpta morbo, e quo valde surda ac propemodum cæca effecta, eo in statu per annum mansit, donec, auditis, quæ frequenter in lipsanothecæ S. Nigasii demissione fiebant, miraculis, ad urbem pridie Ascensionis a filia sua ducta venit, ibidemque post fusas preces fiducia firma lipsanothecam deosculata, ea ipsa hora videre & audire incepit, finitisque Vesperis, sese sanitati omnino restitutam sensit, postridieque ad supplicationem venit, Deo agens gratias omnibusque illud, quod sibi obvenerat, narrans miraculum.

[116] Ascensionis Dominicæ festo anno 1525 tria in S. Nigasii ecclesia acciderunt miracula. [ob oculos,] Primo Ruvina Veteuil e S. Jacobi paræcia, quæ diu valetudine adversa laborarat, sese in ecclesiam, quo Sanctorum Martyrum lipsanothecas oscularetur, fecit deferri, cumque id magna fide ac devotione præstitisset, ita sese allevatam reperit, ut post Officium pedibus domum sit reversa ac infra triduum sanitati omnimodæ fuerit restituta. Secundo Martina uxor Colini Robineau vinitoris habitans in Cormeilles, cum magna surditate correpta Euangelium recitari fecisset cereosque ad lipsanothecas accendisset, tanto sese fervore S. Nigasio commendavit, ut precum suarum effectum consecuta, domumque, auditu penitus recuperato, sit reversa. Tertio Philibertus Tourneur, labore manuum victitans, cujus manui, dum operi suo vacaret, sese spina cum infixisset, hincque illa cum brachio adeo tumida ac nigra, ut hoc amputandum putaretur, esset effecta, ad ecclesiam, petens eleëmosynam, venit, cumque S. Nigasii lipsanothecam transeuntem videret, manum ei, Deum ac beatum Martyrem, ut ejus misererentur, orans, admovit, moxque malo imminuto, intra biduum sanitati est restitutus; qua de re Deo gratias acturus ac quod modo dictum, narraturus advenit.

[117] [hic ponuntur, Sanctorum nostrorum miracula est complexus.] Ego Joannes Belot sacerdos, habitans in S. Jacobi in castro Mellentino, testatum facio, manum meam dextram, cum eam scalpello læsissem, intumuisse ac nigram esse effectam chirurgosque gangræna correptam ac amputandam dixisse; cum autem in S. Nigasii ecclesia interessem Officio, S. Pientiæ caput advenienti, quæ id videre desiderabat, personæ devotæ monstrabat Prior, cumque lipsanotheca aperiretur, manum ægram ei admovi, Deum intime per Sanctorum suorum merita rogans, ut dolorem meum allevaret. Illico is cessavit, & intra biduum sanata fuit manus illa, qua libro huic, quod jam dixi, inscripsi ultima Augusti die anno 1530. Pauper mulier, Mellenti ad lapidicinas prope S. Aviti habitans, ad S. Nigasii, in quem pietate erat insigni, diebus Dominicis ad Missam & aquam lustralem devote accedebat, domumque deinde solemni paræciæ suæ Sacro interfutura redibat. Accidit, ut stramen, supra quod capiebat somnum, corripuerit ignis cumque hic ardere flammæque ejus domunculam adurere cœpissent, calore expergefacta clamabat, S. Nigasi, adjuva me; tunc ignis sponte sua est exstinctus, lignumque lecti reliquaque omnia manserunt innoxia. Hæc omnia pluraque alia, quæ, ut jam monui, brevitatis causa huc non transcribo, præfato cap. 71 Davanneus, cap. deinde proxime seq. generatim addens, sese ex eo, qui in S. Nigasii ecclesia, priusquam hanc ipse in beneficium acciperet, sacellani officio per annos quindecim functus erat, plurima alia miracula, in personis, quæ vel febribus vel surditate erant afflictæ, maximeque in peregrinis, Mellentum quotannis Ascensionis Dominicæ festo undequaque confluentibus, ad Sanctorum nostrorum invocationem patrata, accepisse; verum & hæc & alia plura, quæ post etiam idem scriptor commemorat, hic pariter & quidem idcirco potissimum, quod haud vehementer a lectore desiderandam putem eorum notitiam, silentio prætereo, & ad ea, quæ de sacris SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi lipsanis, Malmundarii asservatis, dicenda sunt, progredior.

§ VIII. An quæ Malmundarii hodieque exstant, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ fuerint anno 808 eo delatæ.

[Quæ Malmundarii exstent, SS. Nigasii & Quirini reliquiæ, e Notitia hic data] Quod supra in tempus, quo Mellentum, quæ ibidem hodieque exstant, Sanctorum nostrorum sacra lipsana fuerint delata, inquisiturus, ab ipso statim initio feci, idem modo hic in tempus pariter, quo Malmundarium, quæ ibidem hodieque asservantur, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ fuerint delatæ, inquisiturus, præsto, ac proin ante omnia, quænam hæ sint, expono. De S. Poppone, Stabuleti, quod, ut num. 64 docui, eosdem, quos Malmundarium abbates habuit vixque inde duobus passuum millibus distat, in diœcesi Leodiensi abbate in Opere nostro a Bollando ad XXV Januarii diem, quo nomen ejus Fastis sacris inscribitur, est actum; ibidem autem in Præfatione num. 7 sequentia de illo, quæ ex veteri quodam Cartusiæ Coloniensis codice Ms. Joannes Gamansius, Societatis Jesu sacerdos, descripsit ac ad decessores nostros misit, leguntur monachi Malmundariensis anonymi verba: Anno ab Incarnatione Domini MXLII rege Henrico, huic autem venerabili abbate Poppone præsidente loco, factus est de reliquiis sanctorum Quirini & Justi per ignorantiam populi, nos eas non habere autumantis, promiscuus error, aliis alia submurmurantibus, nunc latenter, nunc in publico. Quod prædictus venerandæ memoriæ pater comperiens ex petitione & communi consilio fratrum & fidelium laïcorum scrinia Sanctorum pridie idus Junii aperuit, & non modo, quæ sperabantur, reliquias, sed alias plures, quæ ignorabantur, astantibus nobis, invenit, &, ut repererat, decenter compositas relinquens, sigillo suo fideliter eadem hora, nobis cernentibus, resigillavit; sicque & nostra credulitas & temeritas populi patuit. Reliquiæ autem hæ fuerunt, duo dentes sancti Petri Apostoli, corpora sanctorum integra cum capitibus Quirini & Justi, & maximæ reliquiæ sancti Nigasii & beati Scuviculi & sancti Melantii & sancti Audoëni & casula ejusdem & aliorum Sanctorum nobis incognitorum.

[119] Quæ in notitia, verbis hisce concepta, traduntur, [simulque ex aliis, tam quæ de S. Nigasii brachio, corporeque S. Quirini,] ipsemet ejus auctor, ut dilucide in illa declarat, conspexit, cumque nihil, ob quod ei credendum haud sit, occurrat, est sane, cur ejus fide, S. Quirini corpus cum ejusdem capite anno 1042 Malmundarii exstitisse, eique præterea maximas SS. Nigasii & Scubiculi reliquias fuisse adjunctas, credamus; etsi autem, quæ qualesve, quas memorat, exstiterint maximæ SS. Nigasii & Scubiculi reliquiæ, haud edicat, nec id aliunde quantum ad posterioris hujus Sancti nostri reliquias innotescat, exstitisse tamen, quas maximas vocat S. Nigasii reliquias, dextrum Sancti hujus nostri brachium, docet nos in sua de S. Quirini martyris apud Malmundarium adventu, quæ a Marteneo tom. 3 Thesauri novi Anecd. col. 1685 & quinque seqq. e monasterii S. Trudonis Ms. vulgata est, typisque iteratis recusa Comment. huic a nobis subdetur, lucubratione monachus alter Malmundariensis anonymus, qui, quamvis quæ veritati consonent, ubique, uti infra sumus visuri, haud scribat, tum tamen, dum, quas in monasterio suo asservari ait, Sanctorum reliquias, fidem integram, quod id quam optime compertum habuisse sit censendus, sibi adjungit. Porro quæ Malmundarii e dictis anno 1042 exstitere SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ, easdem hodieque ibidem exstare, sacri illius asceterii inquilini arbitrantur. Ast S. Quirini corpus, non integrum, ut notitia jam data fert, sed dumtaxat magna ex parte Condato Malmundarium fuisse delatum, anonymus Translationis Sanctorum nostrorum auctor sæpissime supra laudatus disertis verbis tradit, cum facile autem factum esse queat, ut notitiæ num. 118 datæ auctor S. Quirini ossa invicem sejuncta ac commixta, etiamsi hisce, quo corpus integrum constituerent, nonnulla etiam deessent, pro integro corpore per errorem acceperit, S. Quirini corpus, quod non integrum, sed magna dumtaxat ex parte Malmundarium translatum, anonymus Translationis sanctorum nostrorum auctor ait, re etiam ipsa ibidem non integrum, ut notitia data fert, sed magna tantummodo ex parte exstare opinor, maxime cum quamdam etiam, ut jam supra docui, sacri illius pignoris partem Mellentini sibi vindicent aliamque etiam furentes Calvinistæ anno 1562 Rotomagi exusserint.

[120] [quam quæ de Sancti hujus capite, quod Mellenti a Davanneo, Rodoniique] At vero hic alia præterea quantum ad ejusdem S. Quirini reliquias difficultas exoritur. Cum enim hujus Sancti nostri caput, quod Malmundarii adservari, e notitia proxime huc transcripta certum apparet, apud Mellentinos extare, Davanneus, ut jam antea monui, affirmet, erit fortassis, qui hinc, S. Quirini caput Malmundarii exstare, e jam data Malmundariensi notitia certum non esse, contendat; verum is scriptor vel S. Scubiculi caput (jam supra num. 81 dicta videsis) per errorem pro S. Quirini capite, vel certe hujus partem (neque enim ulla ex causa apparet contrarium) pro toto accepisse potest; cum autem sic habeat, is sane, ut S. Quirini caput vel integrum vel hujus saltem partem, quæ haud absone caput dici queat, Malmundarit exstare, e Malmundariensi notitia certum non sit, efficere non potest. At vero erit modo forsan etiam quis, qui saltem, ne dimidiam quidem capitis S. Quirini partem Malmundarii asservari, ex iis, quæ Arturus a Monasterio memorat, sibi habeat persuasum. Is enim, de Rodoniensi, qui in diœcesi Carnotensi situs Meduntaque leuca circiter una semotus ad Fontanellense diœcesis Rothomagensis cœnobium spectat, prioratu in Neustria Pia pag. 603 & octo seqq. tractans, ibidem cap. 2 primum sic scribit: Ex quo … caput S. Quirini martyris, B. Nicasii, primi Rothomagensis episcopi & martyris, socii amantissimi, Rodonium allatum est, tanta illic miraculorum frequentia cælitus illustratum fuit, ut ad illud venerandum fideles ex quavis provincia pie certatim convolarent; imo & quæ promittebant juramento religiose præstito super ipsum D. Quirini caput, servanda & explenda arctius obstringebantur; ac deinde, postquam e S. Nigasii ejusque Sociorum, quæ supra sublestæ fidei ostendimus, Actis nonnulla, huc non spectantia, de SS. Nigasio, Quirino & Scubiculo transcripsit, subjungit: Contendit quidam neotericus author, horum SS. Martyrum reliquias, a comitibus Mellentinis exinde (Vadiniaco nimirum) fuisse asportatas & in ecclesiam prioratus tunc in honorem B. Mariæ Virg. & SS. Nicasii ac Socio rum ab illis exstructam, translatas; illicque caput S. Quirini nunc usque una cum aliis asservari.

[121] At pace tanti viri (videlicet, ut in margine notat, [ab Arturo saltem pro majori parte asservari asseritur,] Davannei) dixerim, gratis id assertum esse, si de omnimoda ejusdem sacrati capitis integritate intelligat; cum certo certius appareat ex sequentibus, caput ejusdem S. Quirini martyris, saltem pro majori parte, apud ecclesiam prioratus Rodonii pie venerari, jam ab anno 1200, uti ostendimus. Rodonii sane S. Quirinum martyrem ejusque reliquias maxima in veneratione jam inde ab anno 1200 exstitisse, dilucide ex antiquo, quod Arturus loco cit. cap. 1, § 5 allegat, documento constat. Nec, quas deinde cap. 3 adducit, Petri Carnotensis episcopi & Radulphi Rotomagensis archiepiscopi litteræ, anno 1446 datæ, dubitare sinunt, quin S. Quirini martyris caput, hierothecæ argenteæ, in capitis humani formam effictæ, inclusum, in præfato Rodoniensi S. Mariæ prioratu re etiam vera asservetur; verum cum nec litteræ illæ nec ulla documenta alia antiqua, quandonam vel unde sacrum illud pignus Rodonium fuerit allatum, edoceant, enimvero non immerito, Quirinine id, S. Nigasii socii, an alterius Martyris homonymi caput sit, dubitari posse opinor. Sane in laudatis Carnotensis & Rotomagensis antistitum litteris Quirinus martyr, cujus caput Rodonii in veneratione esse miraculisque coruscare, illæ aiunt, nec S. Nigasii socius vocatur, nec quidquam, e quo eum vel in pago Vilcassino vel cum S. Nigasio martyrium subiisse, concludas, occurrit. Quid si ergo Martyris alterius, Quirini nomine distincti, nec tamen vel cum Nigasio vel in pago Vilcassino passi, caput seu Roma seu aliunde Rodonium, pago huic innexum vel certe, uti apud Arturum loco cit., cap. 1, § 1 videre licet, vicinum, seculo XII, aut, si velis, adhuc citius fuerit allatum, idque temporis lapsu, quod vix alius ibi Martyr, nomine Quirinus, quam qui in pago Vilcassino cum Nigasio subiisset martyrium, notus esset, pro Quirini, Vilcassini martyris, capite per errorem fuerit acceptum?

[122] Id sane, spectatis iis, quæ jam dixi, haudquaquam prorsus vero apparet absimile. [in medium hic adducuntur,] Quare, cum non minus, an Rodonii, quam an Mellenti, Quirini Vilcassini caput seu integrum seu ex parte adservetur, dubitandum appareat, qui, quæso, ex iis, quæ Arturus num. proxime prægresso memorat, ne dimidiam quidem capitis S. Quirini partem Malmundarii exstare, queat concludi? Verum sacrum pignus, quod Rodonii pro S. Quirini, Vilcassini martyris, capite habetur, re etiam ipsa nostri hujus Sancti esse, tantisper etiam demus, anne tamen id, ut Arturus vult, caput saltem pro majori parte, existat, non immerito adhuc poterit dubitari. Etsi enim is scriptor, quod hac de re ait, certo certius ex sequentibus, seu ex iis, quæ post subdit, apparere, per verba, num. præced. recitata, affirmet, ego tamen nihil, e quo id vel utcumque certum appareat, seu in supra laudatis, quas post recenset, Carnotensis & Rotomagensis episcoporum litteris, seu in aliis, quæ profert in medium, reperio. Fuisse quidem, quod solum Arturo hic suffragari posse videtur, lipsanothecam seu capsam, quam S. Quirini martyris capiti aliisque sacris lipsanis asservandis anno 1432 Parisiis fabricari Thomas, Rodoniensis Prior, fecerat, minus capacem ipsius sancti capitis visam, hincque ipsam ampliare dictum Priorem statuisse, scriptor anonymus, cujus de S. Quirini apud Rodonienses culti miraculis lucubrationem Arturus cit. cap. 2 e Ms. Rodoniensi codice post recenset, ibidem § VI sub finem affirmat; verum cum capsæ illius magnitudinem haud exprimat, exstitisse potest adeo exigua, ut ne quidem capitis dimidio capiendo sufficeret, idque adeo, quod Arturus ait, haudquaquam e modo dictis, quæ verbis suis supra recitatis ex scriptore isto anonymo de capsa illa subdit, certo certius apparet, cumque id nec ex aliis, quæ iisdem verbis aut subjungit aut præmittit, evadat vel utcumque certum, enimvero etsi etiam pignus sacrum, quod a Rodoniensibus pro S. Quirini, martyris Vilcassini, capite habetur, re etiam ipsa Sancti hujus foret, dubium tamen adhuc, anne id ejus caput, saltem pro majori parte, existat, esset futurum.

[123] [determinatur. Hæ aliæque S. Scubiculi, quæ quales sint, ignoratur,] Verum, etsi sic habeat ac proin haud queat, ne dimidiam quidem capitis S. Quirini partem Malmundarii exstare, pro certo concludi ex iis, quæ verbis supra huc transcriptis Arturus scribit, anne tamen integrum Sancti ejusdem caput Malmundarii adservetur, ambigendum opinor. Ea sedet sententia, tum quod re etiam ipsa forsan sacri illius pignoris quæpiam pars apud Rodonienses vel Mellentinos vel etiam tam apud hosce, quam apud illos, reperiatur, tum quod Notitiæ Malmundariensis plus semel jam laudatæ aucto, dum de S. Quirini capite, Malmundarii asservato, loquitur, nullum omnino, quod integritatem ejus indicet, vocabulum adjungat, idque tamen faciat, dum de ejusdem Sancti corpore, quod integrum Malmundarii exstare, sibi persuasum, utut e dictis per errorem, habebat, sermonem instituit. Ast, ut quid hac de re plura? Caput equidem S. Quirini vel integrum vel saltem ejus partem seu dimidiam seu hac etiam majorem aut certe hujusmodi, quæ merito caput appellari queat, Malmundarii exstare, e jam dictis ac præcipue e Malmundariensi supra adducta Notitia (neque enim ejus quisquam hac in re fidem infringat) est certum; cum autem, ibidem etiam exstare integrum fere seu magna ex parte ejusdem Sancti nostri corpus dextrumque S. Nigasii brachium, certum pariter e jam supra dictis sit, sicque tam prope, quam fas fuerit, quæ Malmundarii exstent, SS. Nigasii & Quirini sacra lipsana, determinatum jam sit, in tempus modo, quo hæc eo una cum quibusdam S. Scubiculi reliquiis, quæ quales sint, definire nulla ratione queo, fuerint delata, inquiramus. Saussayus prolixum, quo hodie in Martyrologio suo Gallicano Sanctos nostros celebrat, elogium sequentibus hisce, de veneratione primum, in qua SS. Nigasii & Pientiæ reliquias in Galliis haberi ait, locutus, terminat verbis: At vero Quirini & Scubiculi extra Galliæ fines se diffudit gloria & veneratio.

[124] Cum enim anno Christi octingentesimo octavo horum & Nicasii sacra pignora e mausoleo proprio ad Condatensem vicum agri Parisiensis essent translata, Hildebaldus, episcopus Coloniensis tum Parisiis agens, [haud fuere, contra ac Saussayus &, qui,] & Odulphus præpositus Malmundariensis a Carolo Magno & Deodefrido regiæ urbis Parisiorum antistite impetrarunt corpus S. Quirini, brachium sancti Nicasii & potiores reliquias sancti Scubiculi; quæ sacra pignora transvexerunt Malmundarium, ubi Quirinus ipse & Scubiculus potissimum frequentibus miraculis claruerunt, quibus totius regionis ad se incolarum conciliarunt devotionem. Quod si itaque vera hic memoret laudatus martyrologus, jam inde a seculi IX initio, imo vero determinato hujus anno 808 Malmundarium fuerint, quæ ibidem hodieque exstant, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ delatæ. Saussayo porro Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ita hic præivit, ut tamen, contra ac ille facit, nec Hildebaldum, Coloniensem episcopum, quem & ipse & Saussayus a Carolo Magno & Parisiensi episcopo obtinuisse memoratas reliquias, affirmant, Parisiis, dum has impetraret, sistat præsentem, nec Parisiorum præsulem, quem und cum Carolo Magno sacra illa pignora impertiisse prodit, nominetenus exprimat. Ipsa etiam ejus verba, quod infra usui adhuc sint futura, huc transcribo. Sic habent: Cæterum anno octingentesimo octavo cum corpora sanctorum Nicasii, Quirini & Scuviculi, metu translata, mediocribus locis tenerentur in vico Condatensium, qui Parisiorum urbi adjacet, Odulphus præpositus Malmundariensis & Hildebaldus episcopus Coloniensis obtinuerunt a Carolo Magno & a Parisiorum præsule corpus S. Quirini, brachium dexterum beati Nicasii & reliquias Scuviculi.

[125] Hæc ille; cum autem cum iis, quæ Saussayus verbis proxime recitatis memorat, [Malmundariensem, cujus hic verba] ad amussim sane, ut jam indicavi, haud conveniant, vel hinc, an is martyrologus, qui nusquam, quo e fonte illa acceperit, edicit, ex eodem, e quo sua Molanus, monumento ista deprompserit, dubitari potest; verum, etsi sic habeat, monumentum equidem, quod Saussayo, haud melioris, quam quod Molano præluxit, exstitisse notæ, quisque, ni fallar, ex infra dicendis agnoscet. Verum, quonam e monumento, quæ verbis supra huc transcriptis memorat, Molanus accepit? Loco supra cit. de SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi martyrio eorumque ac nominatim Quirini Malmundarium translatione acturus, sese, quæ de utroque hoc argumento allaturus est, ex historiis martyrii & translationis, Malmundarii manuscriptis, deprompsisse, in capite declarat. Ut itaque, quonam e monumento Molanus, quæ verbis supra recitatis scribit, acceperit, habeamus compertum, quænam sit ista, quam hic memorat, translationis S. Quirini Historia, indagandum. Apud Marteneum tom. 3 Thesauri novi Anecdotorum col. 1685 & quinque seqq. quæpiam, quæ, de S. Quirini martyris apud Malmundarium adventu seu translatione inscripta, eadem plane de hac, quæ ex dicta, quam citat, Historia Molanus, suppeditat, exhibetur lucubratio, e monasterii S. Trudonis Ms., ut Marteneus notat, accepta ac a nobis num. 119 jam laudata; cum autem lucubrationis hujus, cujus auctor anonymus sese monachum Malmundariensem loco non uno prodit, exemplar penes nos etiam exstet, idque, non secus ac memorata a Molano S. Quirini Malmundarium translationis Historia, e Ms. Malmundariensi, ut nota, quam in capite præfert, fidem facit, sit acceptum, enimvero, Historiam isthanc esse ipsammet, quam Marteneus vulgavit, mox dictam de S. Quirini Malmundarium adventu lucubrationem, apparet e jam dictis indubitatum.

[126] [dantur, anonymum secutus, ei præivit Molanus, vo-[check]] Porro Malmundariensis, qui hanc, Commentario huic, ut supra monui, subdendam, contexuit ac sub seculi XI finem, uti infra docebo, floruit, monachus anonymus statim ab initio sic scribit: Annus erat ab Incarnatione Domini octingentesimus octavus, cum disponentis omnia Deitatis miseratio nostris prospiciens necessitatibus, ob hoc pretiosissimi Quirini martyris beatissimo nos ditavit corpore. Ob hoc etiam collegarum ipsius reliquias nobis contulit sua dignatione, ut, quoniam nulla roboramur auctoritate meritorum, eis intervenientibus, perducamur ad gaudia civium supernorum. Ita ille, S. Quirini Malmundarium translationem anno 808 disertissime innectens; cum autem, quæ de hac Molanus scribit, e Malmundariensi illo anonymo, uti e jam dictis consequitur, acceperit, consectarium est, ut eum quoque in anno 808, cui una cum Saussayo translationem illam innectit, sit secutus? Verum anne hæc re etiam vera anno isto evenit? Anonymus translationis Sanctorum nostrorum auctor jam supra sæpissime laudatus apud Marteneum loco supra cit. num. 3 sic scribit: Horum ergo infandorum metu gentilium (Normannorum videlicet seu Danorum) prædictorum ossa Martyrum (Nigasii nimirum, Quirini & Scubiculi) sanctæque Pientiæ cum beatissimi Audoëni præsulis gleba ad vicum Condatensem sunt translata. Post pauci temporis interstitium B. Quirini corpus magna ex parte & ex reliquiis beatorum Nicasii ac Scuviculi ad locum, qui Malmundariensis dicitur, summa cum reverentia asportantur, ubi miraculorum gloria assidue illustrantur.

[127] [anno 808] Ita dictus anonymus, nec ab eo Malmundariensis lucubrationis præfatæ scriptor itidem anonymus abludit. In hac enim, prout infra in numeros a nobis divisa exhibetur, primo sequentem num. 6 loquitur in modum: Est viculus Condatensium, urbi adjacens Parisiorum, ubi corpora sanctorum Martyrum Nicasii, Quirini & Scuviculi, metu olim Danorum, regiones præda & incendio vastantium, a suis, ubi prius posita fuerant, translata sedibus, usque ad id temporis locis tenebantur mediocribus; ac deinde, postquam quæ tunc, ut vult, ad SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi, in vico Condatensi, quo metu Normannorum, ut dixerat, erant translati, asservatorum, reliquias ab imperatore obtinendas gesta sint, narravit, num. 13 paulo ante narrationis seu lucubrationis suæ finem subjungit: Quid multa? Assensit imperator huic sententiæ cum optimatibus suis perque ipsius (episcopi Parisiensis) manum Sanctos efferri de suis mandavit locis, bonis omnibus satians desiderium nostrorum, e tribus unum nobis beatum transmittendo Quirinum, sanctum antistitem Nigasium suæ sedi restituendo, scilicet urbi Rothomagensium, cujus etiam nobis largitus est brachium dextrum cum reliquiis levitæ Sceuviculi, Melantii episcopi, casula quoque S. Audoëni itidem Rotomagensium archiëpiscopi. Fuerunt itaque tunc primum, cum SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi corpora metu Normannorum Condatum fuissent adducta, Malmundarium sacræ, quæ ibidem hodieque exstant, eorumdem trium Sanctorum nostrorum reliquiæ, spectatis duorum, quæ jam allegavi, scriptorum anonymorum testimoniis, delatæ; nec quidquam, quod, id citius factum, suadere sit natum, invenio.

[128] Quare, cum Normanni seu Dani, uti inter omnes convenit, [Malmundarium delata.] in Galliis tunc primum, cum vel anno 841 vel certo haud diu post in Neustriam irrumpentes Rothomagum vastarant, timeri ac præ illorum metu de loco ad locum Sanctorum reliquiæ transferri inceperint, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquias, quæ Malmundarii hodieque exstant, fuisse eo jam inde ab anno 808 delatas, quis credat? Id quidem tum factum, posterior e binis modo adductis scriptoribus anonymis luculentissime, uti ex ejus verbis, num. 126 huc transcriptis, palam est, affirmat, verum, cum is simul, rem haud prius, quam cum eorumdem Sanctorum nostrorum corpora præ Normannorum metu Condatum fuissent delata, ac proin e dictis haud ante annum 841 gestam, non minus luculenter, uti e verbis ejus, num. proxime prægresso huc transcriptis, perspicuum fit, tradat, e duabus istis ejus assertionibus, invicem pugnantibus, quarum alteram falsam esse necesse est, posterior indubie est amplectenda. Ea sedet sententia, quod ei non tantum prior e duobus modo allegatis scriptoribus anonymis, sed & Riculfi Charta, sæpissime jam antea laudata, utpote e qua, ut supra vidimus, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi corpora aut integra aut fere integra Vadiniaci adhuc anno 872 exstitisse ac proin, uti hinc consequitur, nondum etiam tunc horum partes, quæ Malmundarii hodieque asservantur, fuisse eo delatas, constet, apertissime suffragetur.

§ IX. Auctoris anonymi de S. Quirini Malmundarium translatione scriptum rejicitur, hæcque anno circiter 876 e vico Condatensi, Parisiis verosimilius haud adjacenti, facta statuitur.

[Malmundariensis anonymus, qui S. Quirini corpus Malmundarium haud ante Normannorum irruptiones delatum prodit,] Cum duo invicem pugnantia, videlicet & anno 808 & tum demum, cum Gallias suis in hasce irruptionibus terrere, quod, ut dictum, ante annum 841 haud factum, Normanni seu Dani cœpissent, S. Quirini corpus una cum S. Nigasii brachio dextro ac S. Scubiculi reliquiis Malmundarium fuisse delatum, Malmundariensis in suo de S. Quirini Malmundarium translatione Scripto monachus anonymus luculenter, ut jam monui, tradat, Marteneus, qui e dictis lucubratiunculam illam tom. 3 Thesauri novi Anecdotorum vulgavit, id conspicatus, in scriptoris illius verba, num. 126 huc transcripta, quo hunc & cum seipso & cum veritate historica, quæ vere S. Quirini corpus non prius, quam cum id Condatum præ Normannorum metu jam fuisset allatum, Malmundarium fuisse una cum SS. Nigasii & Scubiculi reliquiis advectum, fert, in concordiam adducat, in inferiori paginæ ora ita observat: Hic scriptoris oscitantia omissus est aliquis numerus, forte legendum, 848. Nam Normanni circa annum 841 Rothomagum vastantes occasionem dederunt translationi corporum SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi ad Condatensem vicum, unde post aliquot annos corpus S. Quirini aut illius maxima pars ad Malmundariense cœnobium delatum est. Ita ille; verum cum annus, cui per dicta verba S. Quirini Malmundarium translatio in monachi Malmundariensis anonymi lucubratione innectitur, nec per notas numerales Latinas, nec per zyfras Arabicas, sed per adjectiva numeralia exprimatur, oportet, ut in hisce, si quod Marteneus ait, veritati consonet, adjectivum numerale quadragesimus sit omissum, cumque adjectivum isthoc non magis in Malmundariensi, e quo lucubratio illa Commentario huic subdetur, Ms., quam in lucubrationis ejusdem editione, a Marteneo e S. Trudonis Ms. facta, reperiatur, omissio illa, si admittenda sit, fuerit verosimillime, non a librario, qui dictam lucubrationem transcripserit, sed ab ipsomet hujus auctore profecta; factum autem esse, ut hic, anno, cui S. Quirini Malmundarium translationem illigandam putabat, exprimendo intentus, adjectivum hujusmodi, quod quam maxime ad rem faciebat, e mera oscitantia omiserit, mihi parum verosimile apparet.

[130] [& tamen a Carolo Magno fuisse id] Et vero id haud factum, ex eo induco in animum, quod auctor ille, fuisse re ipsa anno 808, non autem, quem huic substituendum suspicatur Marteneus, anno 848, S. Quirini corpus una cum SS. Nigasii & Scubiculi reliquiis Malmundarium delatum, existimarit. Sacras enim hasce exuvias, non a Carolo Calvo, qui anno 848 diuque adhuc post regnavit, sed a Carolo Magno, qui anno 814 vivere desiit, fuisse Malmundariensibus impertitas, haud obscure post verba, num. 126 recitata, quibus Malmundarium pretioso illo thesauro fuisse anno 808 ditatum, ab ipso statim lucubrationis suæ initio scribit, ratione deinde non una in illius decursu prodit. Res, ni fallar, e jam nunc dicendis patescet. Proxime post verba, quibus, quod dixi, Lucubrationis suæ initio scribit, de principe, qui SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquias Malmundariensibus impertiit, sequentem loquitur in modum: Carolus imperator monarchiam regni virtute, consilio prudentiaque gubernabat, & rempublicam non modo armis tuebatur, verum etiam legibus emendabat, moribus exornabat. Ante omnia regem omnium Christum, sine quo nullus juste regnat vel imperat, diligebat, diligens metuebat, ejusque mandatis obsequendo volebat se potius prodesse sæculo quam præcesse populo. Munitus erat armis justitiæ, ne corrumperetur amore pecuniæ, ne deviaret a vero per acceptionem alicujus personæ. Gaudebat de ejus regimine Francorum regnum, lætabatur de ejus dominio Romanum imperium, tripudiabant divites & egeni omnesque ecclesiæ filii. Ante ejus conspectum superbia resupinata iniquorum elanguit, cupiditas superborum incurvata torpuit, innocentia pauperum afflicta convaluit. Non licuit majoribus minores opprimere, sed dicere potius: Minores majoribus obedite.

[131] Vidit eum superbus terribilem, humilis mitem. [una cum SS. Nigasii & Scubiculi reliquiis concessum, existimasse ratione non ana] Fines imperii, ne ab hostibus irrumperentur, strenue defendebat, ipsosque fines ad abundantiorem ecclesiæ pacem dilatare contendebat. Adversus inimicas gentes pugnas egit frequentes, voluntarias ad serviendum voluntarie suscepit, paratas ad resistendum paratis copiis invasit, invasas superavit, superatas cepit, captas interfecit. Nullis parcebat regnis se ei subdere recusantibus, omnibus parcebat populis, spontaneas manus ejus ditioni subjicientibus. Virtutis ejus potentiam numquam potuit effugere, nisi qui virtutis ejus potentiæ sua colla maluit inclinare. Hæc aliaque plura de principe, qui, ut dictum, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquias monasterio Malmundariensi concessit, asceterii hujus laudatus monachus anonymus; cum autem conjunctim sumpta haudquaquam in Carolum Calvum, sed in Carolum Magnum utcumque quadrent, ita sane, sacra illa pignora fuisse abs hoc, quem modo regem, modo imperatorem appellat, non autem a Carolo Calvo, Malmundariensibus impertita, non obscure prodit. Ast ne quis forsan illa omnia per insolitam, quæ non tantum fidem, sed & modum excedat, hyperbolen dici etiam de Carolo Calvo potuisse a præfato monacho, reponat, a scriptore isthoc vere, quod dixi, prodi, aliter adhuc ostendo. Odulphum, monasterii Malmundariensis præpositum, qui favore & gratia tum apud Hyldebaldum, Coloniensem episcopum, tum apud regem seu imperatorem plurimum valebat, a Malmundariensibus monachis, ut abs hoc, ad quem tunc ab Hyldebaldo mittebatur, SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi reliquias monasterio suo postularet, excitatum seu inductum fuisse, post verba proxime recitata num. 6 & seq. primum refert.

[132] Tum vero, eosdem monachos, quo Odulphus certius, [ac præcipue ex Hildebaldi] quod postulaturus erat, a rege seu imperatore consequeretur, commendatitias ad hunc ab Hyldebaldo petiisse litteras, huncque votis eorum benevole obsecutum, præfatus, litteras illas integras recenset, ac deinde, cum regi seu imperatori fuissent prælectæ, fuisse abs hoc, suadente Parisiensi episcopo, S. Quirini corpus una cum SS. Nigasii & Scubiculi reliquiis aliquot Malmundariensi monasterio concessum, sub lucubrationis suæ finem tradit. Hisce præmissis, probare modo, quod dixi, aggredior. Hyldebaldus seu Hildebaldus, Coloniensis episcopus, qui litteras illas scripsit, ab anno circiter 790, ut Dionysius Sammarthanus Galliæ Christianæ auctæ tom. 3, col. 633 & tribus seqq. docet, usque ad annum circiter 818 Coloniensem sedem occupavit; quare, cum toto illo temporis spatio, quod ab anno 790 usque ad annum 818 excurrit, haud alius seu rex seu imperator, nomine Carolus, quam Carolus, cognomento Magnus, in Francia, ad cujus regem litteræ, modo hic recitatæ, fuerunt ab Hildebaldo conscriptæ, regnarit, consectarium est, ut hæ certe non ad Carolum Calvum, sed ad Carolum Magnum fuerint directæ. Sunt quidem, qui Hildebaldum, cui Hadalbaldum seu Hagebaldum, Hildeboldum seu Hadalboldum in sedem Coloniensem successisse, alii volunt, esse cum hoc unum atque eumdem contendunt; verum Hadalboldum seu Hildeboldum ab Hildebaldo esse diversum, Dionysius Sammarthanus mox laudatus tom. cit. col. 636 ostendit.

[133] [Coloniensis episcopi] Attamen ne quis forsan facili literulæ unius mutatione Hyldebaldus pro Hyldeboldus seu Hildeboldus in litteris supra huc transcriptis perperam legi, fortassis suspicetur, hasce non ad Carolum Calvum, sed ad Carolum Magnum scriptas alia adhuc ratione ostendo. Post annum 850 nullus certe amplius episcopus, qui vel Hildebaldus vel Hildeboldus appellatus fuerit, sedem Coloniensem, uti e Gallia Christ. aucta tom. 3 in episcopis Coloniensibus videre licet, occupavit; quare oportet, ut, si non eo ipso anno 850, certe ante hunc Hyldebaldi, Coloniensis episcopi, de quibus hic nobis sermo, litteræ fuerint conscriptæ; cum autem in hisce Carolus, ad quem datæ sunt, imperator nuncupetur, nec ante annum 875 Carolus Calvus corona imperiali fuerit insignitus, consectarium est, ut non ad hunc, sed ad Carolum Magnum (ad eorum enim alterutrum datas esse necesse est) fuerint directæ. Scio quidem, reges Francorum, etiamsi corona imperiali decorati non essent, imperatores subinde fuisse appellatos. Scio etiam, ipsimet Carolo Calvo imperatoris titulum, priusquam hac dignitate donaretur, in tabularii Belliloci Ch. 74 apud Beslium in Regibus Aquitaniæ pag. 3 attribui; ast titulum illum Carolo Calvo, corona imperiali, a Pontifice nondum decorato, ab Hildebaldo, Coloniensi episcopo, cujus sedes ad Caroli Calvi ditionem numquam spectavit, fuisse attributum, verosimile haud apparet.

[134] [litteris] Sed en aliud adhuc, quo, quod dixi, validius probetur, argumentum. Hildebaldus in suis, de quibus nos hic, litteris Odulphum, monasterii Malmundariensis præpositum, vocat & suum & regis, ad quem scribit, monachum communem, adeo ut Odulphus, spectatis Hildebaldi verbis, exstiterit & ipsiusmet Hildebaldi & regis illius monachus; uti autem Odulphus idcirco, quod Malmundarium, cujus monachus erat, Coloniensi diœcesi subesset, Hildebaldi monachus, ita etiam idcirco, quod regis, ad quem Hildebaldus scribebat, ditioni Malmundarium esset subjectum, ejusdem regis monachus exstiterit. Adhæc Hildebaldus in suis, de quibus nos hic, litteris, sese e regis Caroli, ad quem scribit, exstitisse subjectis, non obscrure prodit; in iis enim, neminem ei sese fideliorem, pronuntiat, sicque, nisi ipse seu potius Coloniensis, cujus erat episcopus, diœcesis regis illius dominio fuisset subjecta, locutus certo (neque enim episcopus, ad quempiam, cujus dominio diœcesim suam haud subjectam novit, regem scribens, sese huic vel fidelem dicat) haud fuisset. Itaque ad regis Caroli, ad quem supra huc transcriptas litteras Hildebaldus dedit, ditionem Malmundarium simul & diœcesis Coloniensis, uti e jam dictis pronum est colligere, spectarint; cum autem ante annum 850, post quem certe episcopus, nomine Hildebaldus, ecclesiæ Coloniensi haud præfuit, nec diœcesis Coloniensi, nec Malmundarium ad Carolum Calvum umquam spectarit, consectarium e modo dictis est, ut certe, non ad hunc, sed ad Carolum Magnum, qui non tantum Malmundarium, sed & totam diœcesim Coloniensem sub ditione sua habuit, litteræ illæ fuerint conscriptæ.

[135] Jam vero, cum sic habeat ac, ut jam monui, [probatur.] hisce regi seu imperatori, ad quem missæ erant, prælectis, fuisse abs hoc S. Quirini corpus una cum SS. Nigasii & Scubiculi reliquiis Malmundarium transmissum, Malmundariensis jam sæpe laudatus scriptor anonymus tradat, ita sane, quæ apud Malmundarienses hodieque exstant, Sanctorum nostrorum sacra lipsana fuisse hisce a Carolo Magno impertita, non obscure, quod hic ostendendum erat, prodit, minimeque adeo, cum vere utique, fuisse hæc anno 808 Malmundarium translata, existimasse ob jam dicta sit censendus, anno isti, quo id factum prodit, annus 848, uti verbis num. 129 huc transcriptis Marteneus suspicatur, debet substitui. Vidit id Molanus hincque, cum simul, quod anno 808 seu sub Carolo Magno gestum esset, occasione metus, a Normannis seu Danis, ferro & igne in Gallias longe lateque grassatis, incussi gestum esse non posse, conspiceret, non in dicto anno, sed in occasione, qua Malmundarium, quæ ibidem hodieque exstant, Sanctorum nostrorum sacra lipsana fuisse delata, Malmundariensis scriptor anonymus refert, errorem cubare existimavit, præque metu hæc, priusquam id fieret, Condatum fuisse translata, commemorasse contentus, nullam plane, a quibus is ortus esset, Normannorum seu Danorum (verba ejus num. 124 huc transcripta videsis) mentionem instituit.

[136] At vero, sciscitabere modo forsan, cum Hildebaldi, [certeque ex hisce, fuisse per easdem] de quibus modo hic multa, litteræ, non ad Carolum Calvum, sed e jam dictis ad Carolum Magnum fuerint conscriptæ, anne ergo ex iis, fuisse etiam reipsa a posteriore hoc principe Malmundario impertita, quæ ibidem hodieque exstant, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi sacra lipsana, debet concludi? Ita quidem e jam dictis Malmundariensis, qui litteras illas integras in sua Comment. huic subdenda lucubratione num. 8 & 9 recenset, scriptor anonymus existimavit; ast sua illum hac in re fefellisse videtur opinio. Neque id cuiquam, vel audita, qua errasse eum puto, ratione, apparebit admodum mirum. Post verba, quibus, quas imperator, prælectis sibi Hildebaldi litteris, Malmundario, ut putavit, concesserit reliquias, exponit, ita mox prosequitur: Si quis vero tantæ existit amentiæ, ut super ejusmodi thesauro nobis a Deo collato fortassis audeat nutare, mittimus eum ad Rothomagensis ecclesiæ clerum, illic docebitur per veri testimonium, quod sæpe experti sumus per Dei auxilium. Nam, ut de præsentia eorum omne auferatur dubium, testatur frequens per eos operatio virtutum, uti deinceps manifestabitur fide scriptorum; ita autem, fuisse adhuc tunc, cum hæc scriberet, an SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ, quæ Malmundarium allatæ dicebantur, re etiam ipsa ibidem existerent, in dubium revocatum, indicare videtur, eritque forsan, qui hinc, cum circa annum 1042, quo pariter, an Malmundarii vere existerent SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ, dubitatum fuisse, Malmundariensis num. 119 huc transcripta Notitia docet, floruisse suspicetur; verum est etiam, cur, an suspicio hujusmodi sat fundata sit, dubites.

[137] Etenim SS. Nigasii & Scubiculi corpora und cum S. Quirini reliquiis Wambasio Rotomagum anno 1032, ut supra vidimus, fuerunt adducta, idque verosimiliter Malmundarii (idcirco enim, an ibidem trium istorum Sanctorum, ut dicebatur, [sacra illa pignora Malmundario impertita,] sacra lipsana exstarent, dubitatum fuisse reor) fuerit rescitum; cum autem sic habeat, nec tamen id Malmundariensis noster anonymus, utpote qui non tunc, sed eo ipso tempore, quo Quirini corpus Malmundarium, Nigasii corpus Rotomagum delatum fuisse, per verba num. 127 huc transcripta perperam notet, perspectum habuisse videatur, id enimvero, eum circa annum 1042 non floruisse, argumento est. Verum, quod certum etiam est, addo. In Opere nostro ad IX Julii diem de S. Agilolfo, episc. Martyre est actum; ex iis autem, quæ ibidem in Comment. Sancti hujus Actis prævio num. 27 & binis seqq. dicuntur, fuisse & S. Agilolfi Passionem & S. Quirini Malmundarium translationem ab eodem, qui & posterioris Sancti hujus miracula litteris mandavit, Malmundariensi nostro monacho anonymo conscriptam, est perspicuum; ut proinde, cum hic, ut ibidem ostenditur, sub sec. XI finem floruerit, elapso equidem haud admodum magno post annum 1042 temporis spatio, Malmundarii iterum, an ibidem SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ exstarent, dubitari, uti e mox dictis colliges, inceperit. Tollere itaque dubitationem illam ex hominum mentibus volens Malmundariensis noster anonymus monasterii sui scripta antiqua, ut in hisce, quæ suo huic proposito apta forent, reperiret, excusserit, cumque ea inter supra huc transcriptas Hildebaldi Coloniensis episcopi litteras invenisset, hasce, veluti e quibus, SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi reliquias a Carolo imperatore pro monasterio Malmundariensi fuisse postulatas, constaret, suæ de sacris illis pignoribus asceterio isti collatis lucubrationi inseruerit.

[138] [concludere, ut fecisse videtur,] Verum id, quod putavit, e litteris illis, utpote in quibus ne nomen quidem vel Nigasii, vel Quirini, vel Scubiculi legatur, neutiquam constat. Hildebaldus quidem in iis sub finem, postquam monasterium Malmundariense beneficia imperatoris suspirare in suis necessariis rebus edixit, sequentibus hisce, quid abs hoc per illud petatur, exponit verbis: Unde adest frater iste (Malmundariensis monachus) a nobis missus, nihil pompæ sæcularis appetens, nihilque horum, quæ prima mortales æstimant, sitiens; verum postulationes meas suosque affectus, uti per eum vel ab eo pernoscetis, ostendens, postulationes meas suosque affectus per vos sive a vobis perduci ad effectum deposcens. Verum hinc, fuisse per Hildebaldum abs imperatore SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi reliquias pro monasterio Malmundariensi postulatas, quis concludat? Anne forsan beneficium, quod esset a reliquiarum concessione diversum & tamen nec pompam secularem saperet, nec in iis, quæ prima mortales æstimant, consisteret, ab imperatore exposci haud potuit? Id sane haud perspicio, &, quamvis nihil postulatum fuisse hujusmodi, undequaque foret certum, nondum tamen inde fuisse re ipsa Nigasii, Quirini & Scubiculi reliquias per Hildebaldum ab imperatore postulatas, posset inferri. In reliquiarum, quæ Malmundarii anno 1042 exstabant, Notitia, num. 119 huc transcripta, non modo SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi, sed & SS. Justi, Audoëni & Melantii, itemque aliorum, ut dicitur, incognitorum Sanctorum sacra lipsana recensentur; cum autem sic habeat, non quorumdam e postremis hisce Sanctis, sed SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquias ab imperatore Hildebaldum poposcisse, ex hujus supra recitatis litteris, etsi etiam, per hasce nihil omnino, quod, a reliquiarum concessione diversum, vel pompam secularem saperet vel in iis, quæ prima mortales æstimant, consisteret, postulatum fuisse, dederimus, nemo merito intulerit.

[139] Jam vero, cum sic habeat ac proin e litteris illis ne quidem SS. Quirini, [haud potuit, a nobis hic idcirco rejicitur,] Nigasii & Scubiculi reliquias per Hildebaldum ab imperatone, ut scriptor Malmundariensis anonymus jam sæpe laudatus putavit, postulatas fuisse, constet, non est sane, cur ex iisdem litteris, etiamsi, ut supra docui, non ad Carolum Calvum, sed ad Carolum Magnum fuerint conscriptæ, fuisse a posteriore hoc principe Malmundario impertita, quæ ibidem hodieque exstant, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi sacra lipsana, quis concludat. Porro, cum nihilominus scriptor ille id, uti e jam dictis apparet, fecerit ac præterea, ut jam supra monui, sacrorum illorum pignorum Malmundarium translationem, quam sub Carolo Magno factam credidit, imo & determinato anno 808 illigandam putavit, cum metu, a Normannis in Gallias irrumpentibus, qui non nisi diu post annum illum ac Caroli Magni imperium locum habere cœpit, exorto, conjungat, certeque ex Hildebaldi, quas allegat, litteris, fuisse per hasce Sanctorum nostrorum lipsana Malmundario postulata, concludi haud queat, cum ego, qui insuper, ut mox adhuc monui, S. Nigasii corpus, anno demum 1032 Wambasio Rotomagum e supra dictis allatum, fuisse eo jam inde a sec. IX seu tum, cum Malmundarium sacra S. Quirini lipsana deferrentur, adductum, perperam tradit, hic a nobis, veluti tempori, quo Sanctorum nostrorum, quæ Malmundarii hodieque exstant, sacra lipsana eo fuerint delata, determinando ineptum, omnino rejiciendum, opinor.

[140] Nec est, cur id cuiquam accidat admodum mirum. [Malmundariumque illorum translatio] Is enim scriptor, ut in Commentario S. Agilolfi, quem supra adhuc laudavi, Passioni prævio num. 25 & seq. fas est videre, in rebus historicis, quas vel legit vel audivit, nonnullas subinde imperite confudit; ut enimvero non fuerit, cur Molanus S. Quirini Malmundarium translationem anno 808 ob ejus lucubrationem per verba num. 124 recitata innecteret. Nec fuisse etiam reor, cur id faceret Saussayus; melioris enim, quam sit illa, fidei haud exstiterit documentum, e quo, quæ verbis ibidem pariter huc transcriptis tradit, acceperit. Liquet id vel ex eo, quod, non secus ac Molanus, fuisse Malmundario SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi, quæ ibidem hodieque exstant, reliquias anno 808 a Carolo Magno impertitas, scribat, ac præterea Parisiensem episcopum, quo intercedente, factum id ait, appellet Deofridum, quem, spectatis iis, quæ Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. VII, col. 29 & seq. scribunt, diu ante annum 808 fuisse vita functum, oportet. Verum, cum hæc sic habeant, qua tandem via quave ratione tempus, quo Malmundario concessæ eoque delatæ fuerunt, quæ ibidem hodieque exstant, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ, sat apte definiamus?

[141] [anno circiter 876] Hasce certe haud ante annum 872, verosimiliterque hunc ipsum annum inter & annum 876 Vadiniaco Condatum Normannorum metu fuisse delatas, ex iis, quæ supra num. 67 & tribus sequentibus disputavimus, fit perspicuum; cum autem sacra illa pignora, uti inter omnes convenit, Malmundarium non prius, quam cum Condatum Normannorum metu fuissent adducta, fuerint delata, consectarium est, ut id certe ante annum 872 haud acciderit. Adhæc, cum sacra trium Sanctorum nostrorum lipsana verosimiliter e jam dictis ante annum 876 Condatum fuerint adducta, modo hic, quam diu ibidem, priusquam Malmundarium deferrentur, permanserint, a nobis etiam, ut sic tempus, quo fuerint eo delata, definiri propius queat, examinandum. Pauci dumtaxat temporis interstitio post tempus, quo SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi itemque S. Pientiæ ossa metu Normannorum Condatum fuerant allata, elapso, B. Quirini corpus magna ex parte & ex reliquiis beatorum Nigasii ac Scuviculi ad locum, qui Malmundariensis dicitur, fuisse asportatum, disertissime verbis, num. 126 huc transcriptis, anonymus Translationis Sanctorum nostrorum scriptor sæpissime laudatus tradit; cum autem, uti e supra dictis nemo non statuet, scriptore illo tuto stare hic possimus, Sanctorum nostrorum sacra lipsana, quæ Malmundarii hodieque exstant, fuisse eo verosimiliter anno circiter 876 delata, in animum induco.

[142] [e vico Condatensi, qui verosimilius in diœcesi Suessionensi,] Porro, uti in tempore, quo id factum, ita etiam in loci, e quo, cum eo primum adducta fuissent Sanctorum nostrorum corpora, Malmundarium fuerit S. Quirini corpus una cum SS. Nigasii & Scubiculi reliquiis delatum, situ assignando aberrasse a veritate Malmundariensis noster monachus anonymus videtur. Condatum enim seu ad Condatensem vicum, aut, ut loquitur, viculum, quo primum delata, & unde deinde Malmundarium fuere asportatæ SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi sacra lipsana, diserte prope Parisios (verba ejus num. 127 huc transcripta videsis) collocat; cum autem, magis magisque in Gallias grassantibus Normannis, Sanctorum nostrorum corpora Vadiniaco, quo gentilium horum furori subducerentur, a monachis Condatum, & quidem e dictis, haud ante annum 872, fuerint delata, ac tum a Normannis, qui, navigiis suis Sequana adverso vecti, Parisios usque jam inde ab anno 854, uti apud Pagium in Criticis videre licet, penetrarant, urbem hanc anno 857 vastarant sacrumque ibidem S. Germani asceterium anno 861 exusserant ac porro regionum, Sequanæ adjacentium, jugulo, ut ita loquar, quotidie imminebant, sacras Sanctorum exuvias in locis Parisiensium urbi vicinis, tutas fore, sperari nullo modo posset, quis, quæso, futurum fuisse, ut tunc Condatum, si locus hic, ut Malmundariensis anonymus ait, Parisiorum urbi fuisset propinquus, Sanctorum nostrorum corpora a monachis, tutiori loco hæc seponere studentibus, deferrentur ibidemque aliquanto etiam temporis spatio relinquerentur, in animum facile inducat?

[143] [non autem,] Scriptor anonymus, num. 68 laudatus, qui de beati Audoëni Translatione corporisque ejus integritate tractat, sancti Audoëni itemque SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi corpora, invalescente Normannorum sævitia, Vadiniaco a S. Audoëni monachis ad villam suam Condatum fuisse translata, diserte verbis, ibidem recitatis, tradit; cum autem villam, nomine Condatum, quæ prope Parisios sita fuerit ac ad Rotomagensem S. Audoëni abbatiam spectarit, nusquam commemorari inveniam, nominisque illius villam seu prædium, a S. Audoëno abbatiæ isti collatum posteaque in prioratum mutatum, in diœcesi Suessionensi Pomerayus in abbatiæ ejusdem Historia lib. 4, cap. XI locet, enimvero ad villam illam, supra Suessionas ad Axonam sitam, quam anonymus, translationis Sanctorum nostrorum auctor simpliciter absque addito Condatensem vicum appellat, non autem, ut Malmundariensis scriptor anonymus vult, ad viculum homonymum, qui Parisiorum adjaceret urbi, Sanctorum nostrorum corpora, inde post Malmundarium partim delata, Normannorum metu fuisse adducta, verosimilius e modo in hanc rem adductis apparet.

[144] Marteneus, postquam integram Malmundariensis anonymi jam sæpe a nobis laudatam lucubrationem loco supra assignato e Trudonensi, [ut Malmundariensis anonymus, sibi, ut apparet,] uti in capite monet, Ms. transcripsit, sequentia deinde ei subjungit verba: In Ms. sequuntur miracula in adventu corporis S. Quirini martyris & reliquiarum SS. Nigasii & Scuviculi, Audoëni, Melanti, quæ consulto præterimus; cum autem sequentibus hisce verbis, Ut de præsentia eorum (Quirini nimirum, Nigasii & Scubiculi) omne auferatur dubium, testatur frequens per eos operatio virtutum, uti deinceps manifestabitur fide scriptorum, lucubratio illa terminetur, miraculaque, quæ Marteneus studio a se prætermissa ait, fuerint abs hoc in eodem, in quo dicta lucubratio, Trudonensi Ms. reperta, hinc, quod supra dixi, videlicet & hanc & illa ab eodem laudato monacho Malmundariensi anonymo fuisse conscripta, confirmatur: nec dubito, quin miracula illa, quæ studio prætermisit Marteneus, sint ea ipsa, quæ sub titulo libri de miraculis S. Quirini martyris penes nos exstant, e Malmundariensi Ms. a P. Joanne Gamansio, Societatis Jesu sacerdote, accepta. Porro, ut ad id, quod huc spectat, modo veniam, miraculorum illorum auctor, qui a dictæ lucubrationis scriptore anonymo Malmundariensi diversus, ut monui, non est, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiarum ex vico Condatensi translationem miraculaque, hanc in itinere Malmundarium versus comitata, narrare exorsus, fratres seu monachos, translationem illam facientes, secunda ab itinere e dicto vico Malmundarium versus suscepto die in suburbium Laudunense sub vesperam adducit.

[145] Quare, cum Parisiis Laudunum, Gallice Laon, [non satis constans, existimasse videtur, prope Parisios,] viginti novem leucis distet ac proin factum esse non possit, ut e vico Condatensi, si hic Parisiis fuerit vicinus, secundo post suum ex hoc discessum die Laudunum, qui sacra pignora Malmundarium inde pedites transferebant, advenerint, fuerit indubie, si auctor ille ibidem recte scribat, e vico Condatensi, in diœcesi Suessionensi ad Axonam sito, nec nisi leucis circiter octo a civitate Laudunensi remoto, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiarum, de qua hic agimus, translatio peracta, consectariumque proinde erit, ut is, utpote qui, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquias metu Normannorum ad vicum seu viculum Condatensem, qui Parisiis adjaceret, fuisse adductas, indeque Malmundarium partim translatas, diserte, ut vidimus, tradat, sibi minime constet. Verum deinde Lauduno Resbacum, qui translationem peregere, deducit; cum autem eos, in Arduennam ac Malmundarium properantes, id itineris tenuisse, credibile nullo modo sit, in nostrum de S. Quirini miraculis Ms. suburbium Lugdunense pro Meldensi, ad quod, utpote decem dumtaxat leucis Parisiis dissitum, eos sane, qui e vico, civitati huic propinquo, abierant, facile secunda post suum ex hoc discessum die sub vesperam appulisse, indeque Malmundarium properantes, Resbacum, in diœcesi Meldensi situm, perrexisse, fidem haud excedit, per errorem forsan irrepserit. Verum Resbacum sex leucarum spatio Meldis in ortum hybernum distat, nec situm est in via, quæ Bastonacum, quo, qui sacra pignora ferebant, Malmundarium inde petituri, pergebant, recta ducit; quare, etsi quidem, eos Resbacum Meldis ivisse, omnino incredibile non sit, verosimile tamen haud apparet. Quid si ergo in Ms., quod Malmundariensi anonymo præluxit, non in nomine Lugdunensis, sed contra in nomine Resbacis fuerit erratum?

[146] [situs fuerit; facta statuitur,] Quid si is, qui e rebus historicis, a se auditis vel lectis, nonnullas imperite, ut dictum, confudit, Sanctorum nostrorum, quæ Malmundarii exstant, sacra lipsana, episcopo Parisiensi interveniente, a rege, dum hic Parisiis versaretur, obtenta fuisse, in Ms. sibi prælucente legerit, hincque vicum Condatensem, e quo translata fuere, prope Parisios situm fuisse, existimarit. Utut sit, vicum Condatensem, ad quem Sanctorum nostrorum corpora metu Normannorum fuere adducta & unde partim post Malmundarium anno circiter, ut jam statui, 876 fuere delata, non prope Parisios, sed in diœcesi Suessionensi ad Axonam situm fuisse, ob ea, quæ supra de hoc argumento disserui, verosimilius opinor. Anonymus quidem Translationis Sanctorum nostrorum auctor apud Marteneum loco supra assignato num. 3 de corporis S. Quirini una cum SS. Nigasii & Scubiculi reliquiis ad monasterium Malmundariense translatis sermonem faciens sic scribit: Qua vero ex causa quove id factum sit ordine, quibus etiam signis eorum Dominus merita declaraverit in ipso translationis itinere, nequaquam oblivione interlita, sed ab iis, quibus hoc contigit, inpræsentiarum litterali solertiæ sunt tradita. Verum Malmundariensis scriptor anonymus, qui SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi e vico Condatensi ad Monasterium Malmundariense translationem signaque hanc comitata litteris est complexus, ducentis utminimum (num. 137 dicta videsis) post illam annis floruit ac proin ex illis, quos & rei gestæ interfuisse & hanc juxta ac causam, ob quam, & ordinem, quo facta sit, una cum miraculis, quæ tum contigere, litteris commendasse, Translationis Sanctorum nostrorum scriptor anonymus alter per verba jam nunc recitata ait, certissime non est; sese autem illorum etiam, qui, de qua modo hic sermo, translationi interfuere, antiqua de hac scripta sibi prælucentia non habuisse, ipsemet prodit, dum eos, qui adhuc, an Malmundarii essent Sanctorum nostrorum reliquiæ, dubitare auderent, ad Rotomagensem, quo abs hoc veritatem discant, clerum, non autem ad antiqua sibi prælucentia Mss., e quibus de hac constet, sub Lucubrationis suæ finem remittit.

[147] Verum, etsi sic habeat, miracula tamen, tam quæ Sanctorum nostrorum e vico Condatensi translationem comitata, [miraculaque tunc & post eorumdem ope patrata Commentario huic subduntur.] quam quæ deinde in Malmundariensi, quæ S. Quirini appellari exinde cœpit, ecclesia, cum sacra illorum lipsana essent ad hanc adducta, fuisse eorumdem ac præcipue S. Quirini patrocinio patrata, narrat, e Scriptis antiquis sibi prælucentibus hausisse videtur. Ita autumo, primo quidem, quod de illis Sanctorum miraculis seu, ut loquitur, virtutibus acturus, sequentem pro firmanda, qua apud Malmundarienses exstare Sanctorum nostrorum reliquiæ creduntur, fide loquatur in modum: Ut de præsentia eorum omne auferatur dubium, testatur frequens per eos operatio virtutum, uti deinceps manifestabitur fide scriptorum; deinde vero, quod nonnulla e miraculis illis narret, hæcque sese e Mss. antiquis hausisse Translationis Sanctorum nostrorum scriptor anonymus sæpissime supra laudatus apud Marteneum loco supra cit. insinuet. Cum itaque miracula illa, veluti creto falsa, rejicienda haudquaquam videantur, nec parum ad cultum, quo SS. Nigasius, Quirinus & Scubiculus Malmundarii gaudent aut certe olim fuere gavisi, probandum conferant, ea ego, quod, ut dictum, & ab eodem Malmundariensi anonymo, a quo Sanctorum nostrorum Malmundarium translatio, sint conscripta, & partim cum hac quamproxime connexa, Com. huic serie continua sub unius ejusdemque, quæ simul & illa & Sanctorum nostrorum Malmundarium translationem complectitur, lucubrationis, in capita ac numeros pro more nostro divisæ, titulo e Malmundariensium patronorum Ms., cujus apographum una cum S. Agilolfi, episcopi Coloniensis martyris, Passione, ex eodem Ms. accepta, P. Joannes Gamansius, Societatis Jesu sacerdos, Colonia Antverpiam anno 1638 misit, subjungo.

TRANSLATIO MALMUNDARIUM ET MIRACULA,
Auctore monacho Malmundariensi anonymo,
E patronorum Malmundariensium Ms., cujus apographum P. Joannes Gamansius Colonia anno 1638 misit.

Nigasius, M. in pago Vilcassino (S.)
Quirinus, M. in pago Vilcassino (S.)
Scubiculus seu Scuviculus, M. in pago Vilcassino (S.)
Pientia M. in pago Vilcassino (S.)

BHL Number: 7040, 7041

A. Anonymo.

CAPUT I.
S. Quirini corpus, S. Nigasii brachium dextrum, & S. Scubiculi reliquiæ Malmundariensi monasterio impetrantur.

a

[SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquias] Annus erat ab Incarnatione Domini octingentesimus octavus b, cum disponentis omnia Deitatis miseratio, nostris prospiciens necessitatibus, ob hoc pretiosissimi Quirini martyris beatissimo nos ditavit corpore, ob hoc etiam Collegarum ipsius reliquias nobis contulit sua dignatione, ut, qui nulla roboramur auctoritate meritorum, eis intervenientibus, perducamur ad gaudia civium supernorum. Cujus autem rei occasio tanti muneris nos effecerit participes, in primis optimum duximus ad posteras transmittere nationes, ut veri amatores veritatem per omnia sectantes paulatim ad eorum enarrandas perveniamus virtutes.

[2] [Carolus imperator, in cujus laudes] Carolus imperator monarchiam regni virtute, consilio prudentiaque gubernabat, & rempublicam non modo armis tuebatur, verum etiam legibus emendabat, moribus exornabat. Ante omnia Regem omnium Christum, sine quo nullus juste regnat vel imperat, diligebat, diligens metuebat, ejusque mandatis obsequendo, volebat se potius prodesse sæculo, quam præesse populo. Munitus erat armis justitiæ, ne corrumperetur amore pecuniæ, ne deviaret a vero per acceptionem alicujus personæ. Gaudebat de ejus regimine Francorum regnum, lætabatur de ejusdem dominio Romanum imperium, tripudiabant divites & egeni omnesque Ecclesiæ filii. Ante ejus conspectum superbia resupinata iniquorum elanguit, cupiditas superborum incurvata torpuit, innocentia pauperum afflicta convaluit. Non licuit majoribus minores opprimere, sed dicere potius: minores majoribus obedite. Vidit eum superbus terribilem, humilis mitem. Fines imperii, ne ab hostibus irrumperentur, strenue defendebat, ipsosque ad abundantiorem Ecclesiæ pacem dilatare contendebat.

[3] Adversus inimicas gentes pugnas egit frequentes, voluntarias ad serviendum voluntarie suscepit, [auctor excurrit,] paratas ad resistendum paratis copiis invasit, invasas superavit, superatas cepit, captas interfecit. Nullis parcebat regnis se ei subdere recusantibus, omnibus parcebat populis, spontaneas manus ejus ditioni subjicientibus. Virtutis ejus potentiam nunquam potuit effugere, nisi qui virtutis ejus potentiæ sua colla maluit inclinare. Ab exortu phebææ lampadis usque in extremos fines Oceani, quid ejus posset brachium, omnes experti sunt populi. Quamvis diversis regnis imperaret, quamvis in diversa regna imperium suum protenderet, Ardennam c præ cæteris fertur adeo coluisse fortunis, Ardennæ in extremis suis adeo indoluisse, ut eam doloris & miseriæ inclamitaret plenam, quam suo decessu Carolus imperator relinquebat solam. Præterea ecclesiarum & sanctorum locorum præ omnibus curam gessit, pauperibus, peregrinis, viduis, orphanis, omnibusque necessitatem patientibus pie subvenit.

[4] Cum tot & tanta negotia sustineret princeps potentissimus, [occasione hic exposita a Malmundariensi,] in nulla unquam sui laude sese jactabat penitus, ne conscientiæ se probantis minueret secretum, ostentando factum & famæ recipiendo pretium. Cum, inquam, utpote in tanta sublimitate constitutus, semper innumeris curarum impediretur successibus, interque eruptiones hostium & incendia bellorum graviter fluctuaret, itemque de pace regni constituenda cum domino Hildebaldo Agrippinæ Coloniæ, quippe vita & sapientia venerabili valde archiepiscopo, ageret, Odulphus quidam, monasterii nostri præpositus, hujusmodi negotii erat internuntius, &, ut ita dictum sit, domini archiepiscopi apocrisiarius erat, vir & ipse valde idoneus, qui etiam proxima consanguininitate pollebat inter eos præcipue, qui nobiliores tunc temporis palatio regis videbantur adhærere.

[5] Hujus rei gratia virum illum ipsi principi cunctisque ejus primatibus, [qui gratia plurimum apud eum valebat, præposito Odalpho.] credo non sine divina dispositione, tanta devinxit familiaritate, ut nullus vel pauci sederent apud eum in propiore loco amicitiæ: adeo enim illa regalis potentia benevolentiæ fratris se inclinavit, ut humilitatem illius in audaciam petendi, si quid vellet, dignaretur erigere, promittens verbo fidei, nihil illum frustra velle, quod regiæ dignitatis esset præstare. Sed ille, ut verus monachus, qui nec se ipsum curabat habere in hoc mundo, dicebat nihil sibi præter gratiæ suæ donum esse desiderio, se adprime regio ornatum munere, quem in ulnas amicitiæ suæ dignatus esset tam benigne suscipere: præterea omnem monachum ditissimum sola paupertate contentum, illum contra pauperem & miserum, qui, neglecta monachi continentia, haberet vel habere vellet argentum vel aurum: sic abstinentia fratris tanto majorem apud principem inibat laudem & meritum, quanto majorem habebat constantiam in contemptu regalium donorum.

[6] Comperta autem a fratribus nostris tanta viri gratia, [a monachis suis, ut hasce peteret, impulso] non certe invidiæ, non indignationi, immo cunctis maximæ fuit jocunditati, existmantibus unius familiaritatem commune omnium quoque fore commodum, ut postea per ipsum patuit effectum. Continuo diligenti indagatione fuit cura omnibus secum pertractare, cujus rei adeptione præcipue dignum esset prædictum fratrem in regias aures preces porrigere, ne tanti principis benignitas incassum obtulisset sese. Tandem divinitus hoc unum consilium, hæc una sedit omnibus sententia, id esse petendum, quod monacho competeret, quodque largiri regiam majestatem deceret. Est viculus Condatensium, urbi adjacens Parisiorum d, ubi corpora Sanctorum martyrum Nigasii, Quirini & Scuviculi metu olim Danorum regiones præda & incendio vastantium a suis, ubi prius posita fuerant, translata sedibus, usque ad id temporis locis tenebantur mediocribus.

[7] [commendatitiisque Hildebaldi Coloniensis episcopi litteris,] Hos quoniam noverant beati Petri apostoli fuisse discipulos & a Clemente apostoli successore cum sancto Dionysio in Gallias gratia convertendi populum destinatos e, nihil melius, nihilque disposuere postulandum congruentius, videlicet, ut cujus fuerant auditores in doctrina & virtutibus, eidem etiam adhærerent corporetenus. Et ut hæc petitio faciliorem in regias aures sibi pararet aditum, faciliorem etiam tam arduæ rei consequeretur effectum, placuit omnibus in auxilium tam piæ devotionis uti patrocinio archiëpiscopi Coloniensis; ut adjuncta tanti viri auctoritate plus posset in impetrando gratia fratris. Petierunt itaque a præsule deprecatorias ad regem pro adeptione tanti thesauri litteras; quas ab illo cum summa benevolentia concessas per supradictum fratrem legerunt in auribus regis, forte illis diebus Parisii commorantis hoc modo recitandas.

[8] [quæ integræ] “Clarissimo imperatori Carolo Hildebaldus, Coloniensis sedis non dico Rector, sed imbecillus adjutor, in eo regnare & vincere, cui servire est veram libertatem affectare. Egregia benignitas vestra, princeps inclyte, & cunctorum, quos novi, clementissime, dat non modicam fiduciam petitionibus meis impetrandi etiam quælibet ardua, quia vota mea plerumque pietatis vestræ auribus admissa nesciunt adhuc, quid sit repulsa: itaque cum fide implendi desiderii audeo non solum pro meo, sed etiam pro alieno negotio precibus majestatem vestram interpellare, & hunc tam vestri quam nostri familiarem monachum communem & meam & suam causam loquuturum pietati vestræ præsentare, cujus desiderium dignum & laudabile a vobis primum audiri, deinde etiam exaudiri sit bonitatis vestræ.

[9] [huc transcribuntur,] Est in partibus nostris locus quidam, cui Malmundarium inditum est nomen f, a suis fundatoribus principis apostolorum Petri patrocinio consecratus, ab antecessoribus vestris satis decenter constructus: ab eisdem magnifice regalibus donis exornatus, qui tametsi gloriam & liberalitatem eorum in multis testetur muneribus, tamen æque beneficia vestra suspirat in suis necessariis rebus; unde adest frater iste a nobis missus nihil pompæ secularis appetens, nihilque horum, quæ prima mortales æstimant, sitiens; verum postulationes meas suosque affectus, uti per eum vel ab eo pernoscetis, ostendens; postulationes meas suosque affectus per vos sive a vobis perduci ad effectum deposcens; impetret hoc precum humilitate & servitii devotione qualiscumque tamen Coloniensium pastor, quo nemo vobis fidelior, nemo obedientior. Fac, Domine mi rex, fac velle si potes, at, cur dixi, si potes? imo fac velle, cum non desit posse”.

[10] Istis litteris in aure regis perlectis, cognitisque postulati & postulantis causis, aderant plurima quæ hanc legationis causam agebant, juvabant, [munito, easdem rogatus,] promovebant, hinc ipsius nuntii familiaritas, illinc episcopalis auctoritas, quæ omnia suffragatione honesta & multiplici regiæ supplicabant majestati. Quam igitur repulsæ abjectionem, quam possent tanti intercessores vereri contradictionem? Nam fratrem illum non exaudiri, quem sæpius ad petendum aliquid rex invitaverat, esset indignum: pontificis non attendere auctoritatem, qui sæpe & multum in spem gratiæ laboraverat, foret absurdum: dignitatem ipsius petitionis, tantummodo religiosa & sancta quærentis, justo examine non perpendere fortasse videretur inseitum.

[11] Itaque benignissime tam piis votis assensum dedit, [benignissime] sed tamen in tanta re quia prudentum opus erat consilio, omnes curiæ proceres ætate & sapientia præditos in aulam convenire jussit, præcipue illos, quorum solertiore providentia commodius & decentius regni tractabantur negotia. His sibi cunctis astantibus, quod apud se dictante clementia agendum proposuerat, in commune omnium consilio tractandum quasi dubius protulit, sententias eorum quasi ipse incertus animi exposcit, utrum eos, de quibus agebatur, concedere debeat, inquisivit. Primus fuit in respondendo, qui prima vox ibi erat in consilio, Parisiensis scilicet episcopus, & quia nostro Coloniensi pridem & optime notus, & summa familiaritate devinctus erat, plurima ejus beneficia in regem fideliter acta coram omnibus commemoravit, multisque laudibus viri illius gratiam, quæ prius apud principem magna erat, multo majorem fecit.

[12] Dehinc jam satis comparata sibi ipsius regis omniumque qui astabant benevolentia, [episcopi Parisiensis suasu] ipsa, inquit, tanti viri fides & bonitas, Domine rex, satis in hac re sunt tibi consilium: ipsa ejus merita, quid illi respondeas, nobis tacentibus, non incertum præbent indicium. Quis enim in administrandis regni negotiis sic devotus, quis ad omnia pericula subeunda magis promptus, quam ille inclitus frater noster Hildebaldus? Sed supervacaneum duco eum pietati vestræ meis laudibus gratificare, quem constat apprime vobis vestrisque sua commendatum probitate. Decet igitur principem regiæ majestatis tantum pontificem regiis compensare beneficiis: unde si regis placet pietati, favendum censeo tanti pontificis petitioni.

[13] Quid multa? Assensit imperator huic sententiæ cum optimatibus suis, [Malmundariensibus est impertitus.] perque ipsius manum Sanctos efferri de suis mandavit locis, bonis omnibus satians desiderium nostrum, e tribus unum nobis beatum transmittendo Quirinum. Sanctum antistitem Nigasium suæ sedi restituendo, scilicet urbi Rothomagensium g; cujus etiam nobis largitus est brachium dextrum, cum reliquiis Levitæ Scuviculi, Melantii episcopi, casula quoque sancti Audoëni itidem Rothomagensium archiëpiscopi. Si quis vero tantæ existit amentiæ, ut super ejusmodi thesauro nobis a Deo collato fortassis audeat nutare, mittimus eum ad Rothomagensis ecclesiæ clerum, illic docebitur per veri testimonium, quod sæpe experti sumus per Dei auxilium. Nam ut de præsentia eorum omne auferatur dubium, testatur frequens per eos operatio virtutum, uti deinceps manifestabitur fide scriptorum.

ANNOTATA.

a Titulum hunc cap. subjecto, etsi, quod huic respondet, scriptum de Translatione & adventu corporis S. Quirini martyris ab auctore suo Malmundariensi monacho anonymo in Ms. mihi prælucente inscribatur, præfigendum duxi, quod in scripto isto vere de sacris Sanctorum nostrorum lipsanis Malmundario impetratis, non autem de hisce eo etiam translatis, agatur.

b Comment, prævium num. 129 & seq. videsis.

c Ardenna, Cæsari & Tacito Arduenna, sylva est Galliæ & Belgii maxima, per ducatum Luxemburgensem, ditionem Leodiensem & Hannoniam extensa.

d Nominis hujus vicum, qui prope Parisios situs sit, nullum novi; verum cum civitas hæc quam maxima post sec. IX incrementa acceperit, ac tum forte, qui modo ei includaturnomenque amiserit, vicum hujusmodi sibi adjacentem habuerit, erroris sane ex eo, quod Condatensium, ut loquitur, viculum prope Parisios hic collocet, insimulari Malmundariensis noster anonymus haud potest.

e An vere a Clemente Papa missus in Gallias fuerit Dionysius, Parisiensium apostolus, ad IX mensis hujus diem, quo is colitur, examinavimus.

f Loci hujus, qui vulgo Malmedy vocatur, notitiam & situm in Comment. prævio num. 64 exposui; de illius autem ædificatione & diplomatibus instrui potes ex Analectis S. Sigiberti regis, die I Februarii, a pag. 24.

g S. Nigasii corpus non tunc, sed anno demum 1032 Rotomagum fuisse adductum, in Comment. prævio § V ostendi.

CAPUT II.
Malmundarium e vico Condatensi SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi reliquiarum translatio, miraculaque hanc comitata.

a

[Cum exultatione, miraculo etiam hanc augente, e vico Condatensi Sancti efferuntur,] Divina bonitas voluit omnibus notum facere, quanti habeat Sanctos in cælesti mansione, mirificans eos in conspectu hominum per operationes mirabilium suorum, de quorum multiplici numerositate hic exordium sumimus loquendi, ut glorificetur Deus in miraculis, qui voluit esse admirandus in Sanctis. In eorum b ex vico Condatensi translatione fratribus nostris c ingens fuit exultatio, etiam a populo utriusque sexus cum accensis cereis prosecutio. Ea dies immanitate ventorum, inundatione imbrium, tonitruique fragore a mane usque ad sextam sat difficilis, qui cujusque essent meriti, qui transferebantur, indicio patefecit signi succedentis. Nam ex luminaribus, quæ vulgi ferebantur manibus, nullum extingui valuit spatio quatuor milliariorum; quodque adhuc extat jocundius, ne una quidem pluviæ gutta fluxit super corpora Sanctorum.

[15] Huic adjicitur miraculum, quo in Sanctis suis glorificatus est Conditor rerum. [puero surdo, muto & contracto conferunt invocati sanitatem,] Nona submissum volverat hora diem, noctisque vicinitas cogebat eosdem fratres quiescere post laboris & itineris fatigationem. Libuit ergo in quoddam pratum succedere, eo quod herbarum fertilitas & fons præterfluens multum loco amœnitatis & commodi videbantur præstare. Nec res latuit incolas loci illius, certatimque infirmos suos deferebant certam salutem præsumentes tantis Intercessoribus. Inter alios puer, nomine Helpricus, matris mœstæ portabatur brachiis, qui vocem non ore dabat, non aure trahebat, quin ex contractione deformi deformia membra gerebat. Is novennis erat & novem ætatis annos in ipsa ægritudinis molestia expleverat; sed ad primos genitricis adventus officio fungitur loquelæ atque auditus d. Mater attonita tantæ rei miraculo, prout noverat, gratias referebat Deo, quia, antequam pro eo funderetur oratio, affuit ei obtentu Sanctorum ipsius miseratio: super quo fratres non minimum læti feretrum statuere deponi. Puer ille, dum propter accumberet, sopore detentus est. Excitus a somno lætatur munere sumpto, munere dico optatæ salutis in erectione prius contracti corporis.

[16] Jam crastina infulserat dies, cæptamque fratres viam insistentes, [ad Laudunense, ubi contractum aiterum curant, suburbium advehuntur,] cum sol Occiduis radios immergeret oris, pervenerunt in suburbium Lugdunensis civitatis e: nec mora, res passim vulgata ad pontificem loci usque pervolavit, qui veniens obnixe fratres postulabat, ut sese crederent mœnibus urbis, sublatis secum Sanctorum reliquiis. Quod utrum pia mente voluerit, nobis incertum est. Verumtamen rei probavit eventus, cujus fuerit intentionis vel affectus: fratribus assensum præbentibus, nitebatur episcopus ille primus appositis manibus, humeris eum * impositurus, feretrum sublevare, sed, admissa etiam militari manu, frustra diu laboratum est. Ita enim solo hærens manebat, ut tanquam mons immobilis penitus moveri non posset. Advertens itaque, quod temptaverat, non licere, eos ibidem nocte illa degere jussit, tentorium ob honorem Sanctorum super eos expandit, alimoniæ sumptus affatim eis suppeditavit. Exactæ noctis tenebras aurora fugarat, rursumque antistes adveniens cum clero cumque devoto populo Missarum solempnia solemni complevit officio. Quo in loco non defuit Sanctorum velut ubique protectio. Quidam enim Albodus toto corpore contractus, alieno auxilio delatus eorumque præsentiæ illatus, repente in ore astantium erigitur, erectusque suis lætatur vadere plantis.

[17] His itaque gestis, fratres, resumpto salutari onere, [raptorum seu furum insidiis mirabiliter subducuntur,] carpebant iter cum ingenti exultatione transitoque monasterio, cui Resbacis est vocabulum f, jam quartum ab eo fecerant miliarium, cum prior exultatio repentino mœrore nonnihil illis subintulit triste; audientes enim vicini circumquaque rumorem eorum, diabolico instinctu in unam conspiravere sententiam, ut thesaurum a Deo collatum auferrent per violentiam. Cumque id perficere vellent opere, immisit Dominus inter utriusque partis viros tam densam nebulam, ut ad se invicem nullo modo valerent accedere. Ita pravorum insidiis nequaquam proficientibus, divina protectione tuti evasere nostri, animis exultantibus. Hæc est, bone Jesu, tuæ miserationis operatio. His virtutum titulis universo innotescis mundo. Ita quondam populo tuo, filiis Israël, adfuisti manu defensionis, disperdens hostes tuos in brachio tuæ veritatis. Illos Ægypto eductos in ignis columna protexisti, nobis non dissimiliter *; quos provideras patronos, de medio inimicæ gentis, nebula famulante, salvasti.

[18] [in Arduennam invecti Bastoniæ cæco visum;] Multis ergo laboribus insumptis, multis etiam tam latronum quam & viarum timoribus permeatis, tandem perventum est in Arduennensem pagum g, ubi ab accolis villa ædificata nomen antiquitus sortita est Bastonia h. Hic adolescens, ignota luce trahens natales tenebras, tanto acriore parentes afficiebat planctu, quanto diligentius parentum fovebatur affectu; sed confide Deo, parentum dilecta societas; gaude, adolescens, in hac sorte tua, quia post auræ flactuantis tempestuosa pericula, grata superveniet, quæ non sperabitur, hora. Ergo spe & fiducia salutis percipiendæ sistitur cum precicibus Martyrum præsentiæ, adduntur etiam precibus devotis fletus uberes, ut, quod natura negarat, supplicum extorqueret fides. Flectitur his pietas Deitatis, de fonte cujus processit medicina salutaris, tenebrisque remotis implevit vacuas ignoto sole fenestras i.

[19] [Wisibronæ paralytico gradiendi facultatem,] Inde fratribus progressis, aliamque ejusdem pagi villulam nomine Wisibronam k ingressis obviam fit quidam paralyticus, vix bacillo regente, ut illa poscit infirmitas, debiles sustentans artus. Is gravia ex imo pectoris trahens suspiria Sanctorum supplex implorabat suffragia, cujus petitioni, quia semper sunt præstandi faciles, annuentibus eis, concepta valetudine stringitur in solidum qui fluxerat antea nervus. Mirantur homines tam subitam viri mutationem, obstupescunt nihilominus insolitæ ambulationis directionem, Deique gratiæ attribuunt in laudibus, quæ per Sanctos Dei fiebant virtutibus.

[20] [Amblavæ miserrimum in modum] Solet peritus venator per id locorum venabula tendere ubi plures ferarum cura pascuæ abundantioris novit conflaere, piscantum seu aucupum solertia inibi retia jacere ubi nantum seu volantum copias valeat comprehendere. Haud secus Sanctæ hujus socialitatis fraternitas, quaqua transitum habuerat, suæ sanctitudinis monimenta linquebat, utque vivens lucrandis animabus insudaverat, non minus in gaudium Domini sui recepta corporum infirmitates procurabat *. Ut ergo ex itineris rectitudine contigit ad villam Amblavam l eos accessisse, ex operis claruit specie, quanta meritorum vigeant perfectione. Jam cæli medias Phœbus conscenderat arces, horaque instante oportebat fratres lassitudinem reparare victus necessarii necessaria consuetudine. Inter agendum in ecclesia clauduntur corpora Sanctorum cum puero septem annorum, cui miserrimo genere passionis spem sustulerat vivendi miserrima deformitas contractionis.

[21] [contracto incolumitatem,] Nam adeo miserabilis increverat morbus, ut caput cruretenus recurvum pene inhæreret natibus, ut deforme monstrum aspicias, nec hominem a monstro discernere queas. Stabat uterque parens pro foribus, filii calamitatem deslens, vitam & salutem filii Sanctorum commendans dispositioni. Quid agebatur in ecclesiæ abditis solius erat nosse Divinitatis, solius etiam martyrum devotionis pro infirmo apud Deum intercedentis. Auditæ valuere preces parentum ad Sanctos, Sanctorum ad communem Dominum, ægrumque jacentem consequitur festina salus, adstansque in pedes moribundos ad vitam subrigit artus. Illo deinceps incolumi reperto, populus stupere miraculo, fratres nostri flere præ gaudio, Christi nomen prædicari ab omnibus, per quem tantum gratiæ suis infulsisset Martyribus.

[22] Exin aliquantisper confecto itinere, venitur ad quendam fontem, [& ad fontem, S. Quirini, post dictum, mulieri diutissime incurvatæ sospitatem impertiuntur,] ubi propter æstum oportuit quiescere ad refocillandam corporum necessitatem. Interea mulier, illi ex Euangelio æquiparanda; nam sursum aspicere non poterat. Jam decem & octo annis incurvata Sanctis prosternitur, qua valuit, devotione orans, qua diu caruerat, donari sospitate. Succedunt orationi lachrymæ: vox occupatur singultu quatiente, lingua fletibus præpeditur, & in medio conatu sermo gemitu interrumpitur. Vere dixerim illam plus meruisse, dum lachrymatur, quia lachrymæ non postulant veniam, sed merentur. Restituta ergo petitioni suæ ad sua rediit cum exultatione. Ex eo fons ille appellatus est sancti Quirini; quod nomen hodierno reservavit tempori, nec immerito; est enim non solum dulcis ad potandum, verum etiam sanitates conferens pro fide postulantium.

[23] Est in proximo locus, quem dicunt Campaniatum m, [Campaniati a fenetro suo donum,] ubi in adventu beatissimæ hujus sodalitatis divinitas claruit ex ostensione suæ virtutis, Sanctorum patuit meritum ad gloriam divinitatis. Quia inibi perpulchra ad quiescendum videtur planicies, qui beatas ferebant reliquias, solo straverant sua corpora fratres, seu causa reparandæ lassitudinis, seu expectatione populi subsequentis, fama siquidem celebris asciverat undique plebis multitudinem copiosam, &, ut res tantæ novitatis exigebat, sua nonnulli munera pro posse honori Sanctorum deferebant. Inter eos, quibus mens & voluntas inerat sua largiendi, mulier pannum lineum attulit, feretro beatorum super expandit, sed res in contrarium relapsa ostendit, pannum illum venisse ex parte adversa. Mox enim ut contigit feretrum, tanquam vento vehementi repulsus ferebatur per aëris spacium, donec populi circumjacentis terræ corruens transiret numerum; qui secundo tertioque experientiæ causa super impositus, secundo tertioque simili modo, ut prius, est repulsus.

[24] Unde datur intelligi, sanctos Martyres nihil velle injusti, [injuste a muliere comparatum, repellunt,] qui veræ justitiæ inhærentes sanguinem fuderunt pro nomine Christi. Hæc mulier super hujusmodi conventa reatum suum hoc modo est confessa. Consuetudinis, inquit, est mulieribus, linum suum fluentis aquarum imponere, ut, hinc assumptis viribus, ad usus necessarios fiat tractabile. Ex eo diversis locis diversas partes clam auferens, ut ex aliena abundantia consulerem paupertati meæ, non sum reverita subire notam hujus infamiæ. Sic effata palam pœnitudinem gessit errati, concessura deinceps sordibus similis delicti, sic mulieris illius infamis detecta est iniquitas, sic Martyrum Christi admirabiliter manifestata sanctitas. Rem dicturus sum tanto mirificam, quanto gloriosam, &, quia hodieque videtur, fide plenam. Locus ille, ubi Sanctorum requievere corpora, vel ubi popularis circumsedit caterva, viriditatem sui perpetuo conservat gramine, ut nec æstivo exuratur fervore, nec hiemali adimatur frigore. Perpendat quisque fidelium, quanti valeant apud Deum in cælis, quibus tantum gratiæ a Deo collatum est in terris.

[25] [ac tandem Malmundarium allati] Abhinc fuit subeunda quies per diuturnos a fratribus nostris petita sudores, suisque sedibus beati Martyres inferendi, quas ad nostram salutem eis Dominus præelegerat ab exordio mundi. In quorum susceptione, quantum jocunditatis confluxit in clero & plebe, quis peritorum perito explicet sermone? Ruere videres e tota vicinia senes cum junioribus, & e cunctis properare locis pusillos cum majoribus, tantus omnes animi perflaverat ardor patronis suis occurrere, occurrendo famulatum quemque pro modo suo exhibere. Si quos etiam in rebus necessariis occupaverat cura secularis, exoccupari gaudebant voluntarie, dummodo cupitis gaudiis contingeret eis interesse. Erant, quos ætas curvaverat in senium, quosque stratis injecerat debilitatis infortunium, hos quædam vis ex Deo rapiebat ad voces lætitiæ, tanquam oblitos ætatis & infirmitatis suæ.

[26] [honorificentissime, miraculo etiam eorum adventum illustrante, suscipiuntur.] Ergo universis ad diversa munia currentibus, quidam, remoto viarum obice, vias in planum componere, vicibus nonnulli certatim oneri Sancto succedere, quibus id non datur effectui, magni æstimant vel feretrum sequendo intueri. Ergo laudibus hi, plausibus illi persultabant, & commune decus parili pietate salutabant. Tali excipiunt honorificentia, quos Deus inæstimabili sublimavit gloria, tali, inquam, introducuntur magnificentia remedium & solamen peccaminum nostrorum futuri per secula. Intrantibus sane gestatoribus pignorum beatorum monasterii limina, miræ dulcedinis efferbuit mira fragrantia, diebus ferme unius mensis indicio durans Martyrum sanctitatis. Ex eo cœpit nomen eorum haberi celebre, eorum suffragiis undique plebs infirma concurrere, uti dein per nos fideliter erit referendum.

ANNOTATA.

a Etsi Lucubrationis, jam partim cap. proxime prægresso datæ, qua de SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiis e vico CondatensiMalmundarium translatis miraculisque, eorum ope patratis, Malmundariensis monachus anonymus agit, pars posterior solo libri de miraculis S. Quirini martyris titulo abs hoc afficiatur, re tamen vera trium istorum Sanctorum nostrorum Malmundarium translationem miraculaque in hac & post tam SS. Nigasii & Scubiculi, quam S. Quirini ope patrata complectitur. Hinc illam duo in capita, quorum altero, titulo huic subjecto, dicta translatio miraculaque, hanc comitata, altero miracula, eamdem translationem subsecuta, exponuntur, sum partitus.

b Videlicet SS. Quirini, Nigasii, Scubiculi & Melantii, quorum reliquias, Malmundarium deferendas, impertitas Malmundariensibus ab imperatore fuisse, cap. proxime prægresso sub finem anonymus noster narravit.

c Per Fratres hic indubie designantur monachi Malmundarienses, sicque unum ex hisce sese hic scriptor noster anonymus prodit.

d Miraculum istud, in puero Helperico patratum, Translationis Sanctorum, qui, ut supra in Commentario prævio monui, Rotomagensem S. Audoëni monachum se prodit, scriptor anonymus, nonnulla a sese e signis, quæ in eorum Malmundarium translatione contigere ac ab iis, qui huic adfuere, memoriæ sunt prodita, memoranda præfatus, apud Marteneum in Thesauro novo Anecdotorum loco in Commentario prævio plus semel assignato etiam narrat; ut sane, quin id in itinere, dum SS. Nigasii, Quirini & Scubiculi reliquiæ Malmundarium transferrentur, contigerit, dubitandum non sit, utque proinde miraculis, in Mellentina S. Nigasii ecclesia patratis, a Davanneo in Sanctorum nostrorum Vita cap. 71 perperam accenseatur.

e Lugdunum, Clavatum scilicet, modo Laudunum, Gallice Laon, episcopalis est sub Aëp. Remensi in insula Franciæ civitas, 29 aut 30 leucis Lutetia Parisiorum distans; cum autem Malmundarienses monachi, qui SS Nigasii, Quirini & Scubiculi reliquias e vico Condatensi Malmundarium transferebant, secunda a suo inde discessu die ad civitatis illius, uti hic traditur, suburbium pervenerint, id vicum illum, non prope Parisios, sed in diœcesi Suessionensi situm fuisse, argumento est. Adi Comm. prævium num. 142 & seqq.

f Virorum est Ordinis S. Benedicti in diœcesi Meldensi Majorem inter & Minorem Mucram monasterium, verum pro hujus nomine aliud forsan monasterii alterius hic legendum. Adi Comment. præv. num. 145.

g Vide, quæ de Arduennensi sylva seu pago in Annotatis, cap. proxime prægresso subjectis, ad lit. c dicta sunt.

h Oppidum modo est, quod aliis Bastonacum dicitur, in ducatu Luxemburgensi situm leucisque octo Luxemburgo remotum.

i Idem, ut apparet, miraculum etiam narratur a Translationis Sanctorum nostrorum scriptore anonymo, mox hic iterum ad lit. d laudato.

k Nullum nominis hujus locum in Arduennensi sylva seu pago invenio; verum, qui ita hic nominatur, Bastoniam inter & Malmundarium situm fuisse, ex itinere, quod, qui sacra Sanctorum nostrorum pignora transferebant, verosimillime tenuerint, nemo non colliget.

l Locus est in Tungrorum finibus, non procul a monasterio Stabulensi, a flumine Amblava nomen habens. Ita ad vocabulum Amblava in Notitia Galliarum Valesius, qui deinde, nonnullis primum interpositis, ibidem subjungit: Notgerus in Vita S. Remacli ad Warchinnam rivulum … in Arduenna Malmundarium ponit in parœcia Agrippinensi: Stabulaus autem monasterium trans Callam rivulum, Ubiorum & Tungrorum terminum, ad Amblavam fluvium in diœcesi Trajectensi seu Tungricana. Alterum Stavelo, alterum Malmedy appellant.

m Nec usquam etiam nominis hujus locum in Arduennensi sylva notatum invenio; haud procul tamen, qui hic memoratur, a Malmundario situm fuisse, e rerum hic narratarum ordine concludendum apparet.

* an id?

* supple: succurristi

* i.e. curabat

CAPUT III.
Miracula, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiis Malmundarium delatis, patrocinio eorum ibidem patrata.

a

[Visio, ubi, qui Sanctos transferebant, quieverant, offertur;] Mons est monasterio contiguus, quem appellant Bertuli sedem, quia isdem vir, prima inibi figens tabernacula, ex nomine suo loco indiderit nomen. Die itaque introductionis martyrum in laudibus divinis exultanter impleta, cum jam sol Oceano rubros tingebat amictus, populus, qui e diverso convenerat, tardius redibat ad propria. Quidam autem, per montis prælibati transeuntes supercilia, viderunt a longe, ubi die eadem fratres fessi feretrum deposuerant, tanquam in ostensione trium Sanctorum tria luminaria, & ne semel visa res difficulter accommodaret fidem, trina per tres noctes contemplatio non incertam ad credendum contulit facultatem. Ubi ob honorem Sanctorum, ob memoriam futurorum crux excelsa porrecta est, quæ per successionem temporum vetustate soluta, semperque a fidelibus innovata hujus rei hactenus attestationem præbet b.

[28] [mulier pœna, divinitus sibi inflicta,] Subjacet præfixo monti pratum spatiosum, multorum serviens Dominio, multa fœni participatione Dominos suos ditans in tempore suo. Hic puella, cæteris ad diem festum properantibus, seu timore conductoris sui seu glorificatione Dei & martyrum sola instabat laboribus manuum, quodque congregaverat furca, fœnum erigebat in cumulum. Sed non impune tulit, quod ausu temeritatis præsumpsit; ut enim ad posteritatis exemplum vindicaretur in illam, quæ jam palmis inhæferat, nequivit deponere furcam. Vim facit ipsa sibi toto conamine solvi contendens, verum aderat vis quædam interna internis eam nexibus astringens. Hærebat itaque stupens, & ob hoc, quod contigerat, stupebat hærens. Præterea clamoris indicabat magnitudine, quanta in manibus afficiebatur passione. Cujus voce exterriti, qui undique confluebant festivitati c, accurrunt non sine admiratione, tanquam in extasi positam blanda relevant consolatione, utque martyrum sistant juvamini, secum festinant adducere. Antequam itineris peragant medium, puella salutem recepit manuum, relicta forma in necessitate positis, nunquam diffidere de adjutorio divinitatis.

[29] [altera dæmonis infestatione hujusque soror insania liberantur;] Dæmonis pessima infestatione mulier torquebatur Widrada nomine, sed spe curandi ad nostrum perducta monasterium d, velox a Deo per beatos Martyres consequuta est remedium. Nexibus quippe validis astricta eorum auxilio, obseratis ecclesiæ foribus, deseritur, rursumque nobis, quid ageret, scire cupientibus, possessore suo vacuata, sibique restituta reperitur. Hujus etiam soror, Theduidis vocabulo, sensum perdidit, ad eorum memoriam errando pervenit, quæ statim sui compos effecta est, ut quoad vixit tempore, incolumis permaneret.

[30] Fuit quidam Wimboleus adeo contractione corporea invalidus, ut plantæ ejus adhærerent natibus. [miserandum in modum contractus,] Hunc in visione nocturna quidam affatus est in hæc verba: Si tuæ est voluntatis munere potiri erectionis, Ardennæ ingredere saltum, petens tibi ostendi Malmundarii monasterium, ubi Sancti recenter translati diatim coruscant virtute miraculorum. Evigilavit homo agensque Deo gratias super sibi ostenso, quam valuit ocius paruit mandato. Solemnis aderat lætitia Deicolarum universitati ex gloriosa passione beati Petri apostoli, quando ille externis advectus humeris martyrum se poscit inferri præsidiis, ubi sub nocte pro scire & posse orationi procumbens, remque sibi necessariam ex Deo per ipsos opperiens, dum matutinos vigiles insistimus Ymnos, nodis resolutis membrorum, clamores immensos dedit ad cælum, quibus præsentes exterriti, sed ex concessa ei incolumitate gavisi, quanta possunt exultationis voce instant Laudationi divinæ. Is vero, qui sui promeruit curationem, abeundi suaque repetendi sibi ulterius interdixit voluntatem. Tanto amoris desiderio Sanctorum astrictus dilectioni, ut eorum & eis famulantium se deinceps tradiderit servituti e.

[31] Natalis beati Joannis Baptistæ a fidelibus fideli excolitur devotione, [cæca itidem & curva] & secundum promissum divinitatis per Angelum multi in ejus gaudent nativitate Unde fit, ut singulorum annorum revolutione exultanter ad ipsius curratur memoriam, ut, quia ille clamaverat, pœnitentiam agite, peccatorum obtineatur indulgentia per bonæ operationis instantiam. Hujusce consuetudinis benevolentia huc promiscuæ multitudinis confluxerat numerositas in tantum, ut præter populum nil aliud videas per compita, perque plateas. Intererat huic tripudio mulier, suorum advecta studio, quæ toto membrorum deformis curvamine, utroque etiam oculorum carebat lumine. Fratrum quidam, Hugo nomine, sancto de more recolens mysteria vitæ, sancto astabat altari, cui non minima inest portio dominici ligni. Mulier, a suis projecta, præ ipsis gradibus sacerdoti astabat propius. Jam secreta dicebantur secretius & plebs circumstans Domino se mactabat in precibus, cum repente illa claris exclamat vocibus: En video, video, sit laus & gloria Christo.

[32] [incolumitatem] Fit multiplex murmur in astantibus ex lætitia tanti proventus, tamdiu perseverans suppressa voce, dum terminarentur Officia Missæ. Tum vero omnes prorumpunt ad divinas laudes, super facto ejusmodi obstupescentes Divinitatem in commune communi exorant precamine, ut virtus, ostensa in restauratione luminis, osten datur in reparatione reliqui corporis. Nec defuit humilium supplicamini, qui se timentium semper adest voluntati. Nam sub oculis omnium, qui aderant, compages refluum subito rapit arida succum; officia & rigidi remeant in pristina nervi, atque interdictum repetunt vestigia fluxum. Mulier surrexit incolumis, argenteumque monile, collo suo pendens, altari pro munere imposuit gaudens. Credo, si tot auri adfuissent pondera, quot arboribus insunt folia, Deo Sanctisque libens contulisset universa f. Ea res tantum processit in admiratione, quanta populi multiplicitas in ejus rei affuit operatione g.

[33] In nova villa, quæ nostræ subjacet ditioni, Ada nomine mulier a spiritu nequam vexabatur nequiter adeo, [energumenaque, dæmone expulso, sensum ac mentem consequitur;] ut, deposita mollitie muliebri, vix robustæ virorum cederet multitudini; sed re vera alienis nitebatur viribus, cui virilis nequibat obsistere virtus. Hæc salutis recuperandæ gratia, amicis ducibus, nonnulla Sanctorum perlustravit loca, sed, nequicquam Sanctorum suffragiis imploratis, adducitur curanda Dominis & Patronis nostris. Quod gestum cælitus animadvertendum est, ut, quibus ancillabatur prius in sospitate, per eos eriperetur ab infirmitatis necessitate. Aliquot ergo diebus elapsis, durabat in expectatione suæ liberationis, &, quia salvatione donatur perseverantia usque in finem, postmodum Sanctorum obtentu in sese divinam experta est miserationem. Septima lux late lato fulgebat in orbe, nobisque divinis Missarum Officiis communiter inservientibus, illa singulariter horrendis agitabatur clamoribus, sed repente, divinitus compresso furore maligni spiritus, mutata in melius dæmonio caruit, mentem sensumque recepit h. Diem illam eo, quo privata fuerat, peragi libuit in silentio; verum Dominica succedens rei gestæ fuit testificatio, dum cleri plebisque in unum convenientis frequentia salvatori omnium Domino jubilavit in lætitia.

[34] [Puella, occasione, quæ hic] Exigentibus hominum insolentiis, terrores Dominus incutiebat superventuræ gentilitatis, utque primum fama mali tanti intra fines Galliarum cœpit audiri, obviandum fuit non exteriori armorum protectione, verum jejunio salutari cum oratione. Per id tempestatis pontificales administrabat infulas in Coloniensium urbe Hermannus, vir severæ industriæ i, qui tam diræ auditionis perculsus metu per omnes parochias, suæ ditioni subjectas, rem geri fecit dignam relatu, triduanam videlicet abstinentiam ab omnibus observari, si forsan pro istiusmodi plaga cessanda, Dei omnipotentia posset placari. Hic in morem Ninivitarum omnis ætas assumpsit lamentum, pallet omnis juventus, virginumque immutatur color optimus, pro gemma & serico matrona glaucos induit amictus, nullus bibendi, nemo vescendi memor. Quodque contriti & humiliati cordis conceperat afflictio interni doloris, externus exprimebat mœror. Audiverant enim simile quondam in has regiones detrimentum postque populationes & incendia civitatum, post iniquas neces plurimorum plures abductos Christicolarum.

[35] [exponitur, oppressa & mortua,] Unde in commune fuit consilii, divinitatem adire super negotio hujusmodi; quia ergo abbatia nostra ad ejus diœcesim pertinet, studuimus & nos idem agere, quantum valuimus, Deo largiente. Tertia constituti jejunii aderat dies, & ad missarum solemnia unanimi voto ruerat promiscua plebs, ipsas etiam porticus tanta replens multitudine, ut nimirum intelligas, eam non posse capi intra septa ecclesiæ. Jam recitabatur series Euangelicæ lectionis, cum puella quædam inter confertissimas turbas oppressa in soporem solvitur mortis. Quæ statim foras elata, sepulturæ post modicum erat tradenda. Tunc unus circumstantium, prudentiorem, imo fidentiorem habens animum, non ita, inquit, fratres, non ita est agendum, non omnis absumpta salus. Certe ubi nulla putatur, advehet optatum levamen omnipotens Dominus. Sancti isti, ad quorum tumbam consistimus, maximis in dies magni habentur virtutibus. Quamobrem, si placet, si non diffidere mens est, eorum relinquatur juvaminibus.

[36] Dixerat, dictorum spei cæteris assentientibus, propter mortua corpora mortuum relinquitur corpus, [revocatur ad vitam;] sed non æque mortua dixerim, per quæ superatur mors, redeunte Vita. Non, inquam, æque mortua dixerim, per quæ id, quod erat hominibus ad optandum difficile, ex præscientia Dei factum esse palam hominibus perfacile. Nam post tempus jejunii, fumato cibo pastisque visceribus, reversi puellam vitali luce donatam reperimus. Percunctantibus, ubi vel quomodo fuerit, Educta, inquit, de corpore a duobus miræ pulchritudinis traducta sum in locum amœnitatis, donec quidam ordine clericus, specie decorus, corpore procerus, Quirinum se nominans, inde me abstulit, & ad hujus exilii tenebrosas semitas reduxit k. Hujus rei tot sunt astipulatores, quot sunt in circuitu nostri commorantes.

[37] Nec illud prætereundum est silentio, quod in nostro quondam apparuit monasterio. [cælesti, qui Sanctorum reliquias custodiunt,] Fratrum quidam, Hermeradus nomine, felicis vitæ suffultus religione, Sanctorum custodiam susceperat, &, quia grandævo erat situ consumptus, juniorem, vocabulo Nevelonem, ad sui sustentamen acceperat. Ambo ergo in eodem oratorio quiescentes, ambo cælestis harmoniæ meruerunt fieri auditores. Is, qui senio eminebat, duabus noctibus in lecto recubans & psalmis pervigil instans, audivit in choro fratrum tanquam voces infantium psallentium Deoque confitentium, quamvis penitus ne unum quidem intellectu caperet verbum. Tertia vero nocte is, qui junioris videbatur ætatis, dum similiter vigilans instaret orationibus, audivit easdem cælestis voces exercitus. Æstimans ergo, fratres ad psallendum jam surrexisse, silentio vocans magistrum, Estne, ait, tempus significandæ nocturnalis horæ, quia audio fratres in choro psallere? At ille, Non, inquit, sed membra compone ad quiescendum, &, gallo canente, hora erit vocandi fratres ad psallendum. Hæ enim voces, quas auditu percipis, jam duabus anteactis noctibus insonuerunt auribus meis, quas non hominum in carne viventium, sed sanctorum noveris esse Angelorum.

[38] Aliquot dein transierant horarum curricula, cum inde progredientes * eadem Beatorum agmina ecclesiam subiere monasterio quam proximam, [harmonia recreantur;] beati Laurentii Sanctorumque multorum nominibus consecratam, martyrisque Agilulfi, eatenus inibi quiescentis, ambientes * tumbam hanc imposuere antiphonam: “Qui posuit animam tuam ad vitam”. Ibique matutinis pro fidelium animabus decantatis, visio illa cælestis a conspectibus evanuit humanis. De præscripto beatæ memoriæ viro multa suppeterent, quæ dici laudabiliter possent, sed, quia nobis ablatus, alias * est translatus l, reticere exinde melius putavimus. Tamen ne reputetur ignaviæ, Deum in Sanctis suis mirabilem non glorificare, ne arguamur invidentiæ Sanctos per Deum gloriosos non magni facere, quis quantusque vir fuerit iste perpaucis libuit explicare. Nobili stirpe editus Anglino loci hujus abbati m a parentibus est traditus sub institutione monachi regulanter informandus. Qui patris spiritualis mores & vitam spiritualiter imitatus, ejusdem ex voluntate Dei successor est factus, dein sedi Coloniensium antistes datus abbatis etiam non deposuit onus, donec utrumque strenuissime gubernando propter fidem regni apud Amblavam n coronatus est martyrio o, atque apud nos, ubi abbatis nomine præfuerat & opere, usque dum Deus voluit, locum habuit sepulturæ. Sufficiant ista de illo scire cupientibus, hinc cœptus reflectatur nostræ orationis cursus.

[39] [agri ariditate longieri] Passionis Martyrum post aliquot annos jocunda satis infulsit dies, in qua vespertinis laudibus astantes mirabilis visionis Deus effecit participes; nam ad caput ipsorum trinæ Sanctorum societatis tres apparuerunt stellæ, adeo radiantes divinitus, ut, quotquot in ecclesia ardebant candelæ, earum obfuscarentur reverberatione. Quod factum in magna populi multitudine, quia latere non potuit, divulgatum est ubique. Clauso refrænatis imbribus cælo, terræ ariditas famem futuram nuntiabat mundo, id hominum insolentia promerente ex multimoda peccati augmentatione. Hinc satis digna ultione actum est, ut, increscentibus iniquitatum loliis, res necessariæ decrescerent usibus humanis. Sed quia Deus in se peccantibus miseretur, ni diffidant; in se peccantes non aspernatur, si resipiscant; pollicetur enim: “Convertimini ad me & ego revertar ad vos:” tandem suspendit ictum terror exorabilis, tandem ad salutarem portum appulsi sumus post fluctuamina dubiæ navigationis.

[40] [exsiccati pluviis irrigantur] Assumptis enim ex communi consultu martyrum corporibus, ternis dierum processibus abbatiæ nostræ villas proximas perlustravimus, immutatione habitus exterioris offensam cohibentes occultæ animadversionis. Cerneres clerum cum populo mœrorem induere pro gaudio, in spiritu humilitatis aures pulsare divinitatis. Mollita his & talibus censura jugis indulgentiæ dextram exarmat, iramque reflectit in opus misericordiæ. Tertia illuxerat dies plena jocunditatis, in qua mortalibus copia profluxit benedictionis. In redeundo enim portamque oratorii subeundo pluviarum subsecuta est magnitudo, adeo inundatione sua irrigans terrarum faciem, ut postridie vim suam recolligeret herba, quæ jam redacta videbatur in pulverem, tantum fœcunditatis conferens herbis & frugibus, ut is, qui jam desperabatur ab omnibus, ore omnium plenus appellaretur annus.

[41] [nimiaque alias harum copia] Sicut ex siccitate nimia solet provenire inopia panis, ita per inundantiam pluviarum sæpe labor hominum deperit, dum ruricolæ spebus suis frustrati, quod hiems acceperat ad nutriendum, quodque æstas receperat ad metendum, per intemperiem aëris reverti dolent ad interitum. Hujusmodi exitiale periculum extorsisset aliquando iniquitas sua in genus humanum, ni respectus ad parcendum semper paratæ divinitatis a peccatoribus per Sanctos iram suæ averteret indignationis. A Calendis enim Augusti mensis usque ad duodecimum diem Septembris in tantum fuderat assiduas celestis aquarius undas, ut prius ad messem confortatæ fruges, post ad nihilum redactæ per aquarum inundationes, curvas nequicquam ad colligendum reciperent falces; dumque irremediabiliter omnes pene quassaret procella, speciatim tamen agros eorum, qui Amblavam inhabitabant villam, gravior quam cæterorum vastaret tempestas, compulsi extremis malis incolæ Dei Sanctorumque auxiliamen communi expetunt deliberatione.

[42] [liberantur;] Eam quam præfati sumus diem templi nostri dedicatio exhibet celebrem, ad quam ille populus & reverentia festi & temporis necessitudine conveniens, perque lugubres habitus, quid haberet animi, ostendens, beatos martyres precatur efferri, oratorum * cum eis lustrando rogaturus Dominum super plaga imminenti. Quod ut impetratum est, repente tanta inclaruit cœli serenitas, tantaque insecuta est aëris commoditas, ut quæ jam transisse videbatur, tunc primum inchoari putaretur æstas. Cerneres paulatim segetes ad vim remeare priorem, quasque infusiones aquarum corruperant, paulatim reparari ad maturitatem. Quid multa? Nec cælum dedit pluviam, nec ros abundans defuit super terram, donec successibus collecta secundis frumenta conderentur in horreis; super quo, si quis tardus existit ad credendum, ad præscripti populi recurrat testimonium; qui accepti beneficii non immemor diem se observaturum tantæ solemnitatis & ad hanc per singulos annos venturum promisit cum muneribus suis, atque hactenus in promissione sua permanet fidelis p.

[43] Solemnitas apostolorum Principis, quæ titulatur ad vincula, [rusticus, quod operi servili tempore illicito] magnæ devotionis in suo tempore confert gaudia, sed quia plerumque a quibusdam observatur negligentius, fit ob hoc plerumque, ut quibusdam vindicta inferatur divinitus. Et ut res pateat proposita, res adducenda est in medium vulgata fideli attestatione multorum. Apud Ledernacum q exstitit rusticus vocabulo Gerbertus, qui contemptor Dei & hominum pro nihil ducebat, si quod ex Deo per sacerdotem accepisset mandatum. Nam, facto signo a sacerdote, quo solent resolvi artifices ab opere, is, qui cor incrassatum habebat ad bene operandum, instanter operam dabat ad malefaciendum. Ergo prælibatæ solemnitatis adveniente jam vespera, idem vir male sanus arrepta falce messoria ingressus est contiguum domui suæ pratum, ut vitulis suis fasciculum colligeret herbarum; quamobrem districte quidem, sed misericorditer corripi me ruit, ut sciret, si quid divina potentia possit, ut adverteret, cujus sit virtutis & potentiæ, quem Deus universorum pastorem universali fidelium constituit Ecclesiæ.

[44] Nam in prima herbarum collectione non dextera falcem, [vacet divinitus punitus,] non sinistra herbas valuit deponere, sed per reliquum diei noctisque succedentis tempus difficiles in utraque patiebatur cruciatus. Nam videbatur sibi, ut quot palmis inerant digiti, tot ferrei palmis infigerentur aculei. Quin etiam, si quis utrumque ab utraque manu tentabat divellere, ampliori miser homo afficiebatur passione, ut sine dubio intelligeret divina se teneri virtute. Quid multa? Tanto arctatus dispendio tantaque necessitudine compulsus consilio amicorum & adjutorio ad nostrum est monasterium perductus. Cujus valvas ut attigit, attingensque oscula libavit, repente quod utrisque tenebatur manibus tanquam nil incommodi passus abjecit. Quisquis dubius in fide incredulitatis adhuc gravaris mole, disce in sancto opere, quia prope est dominus omnibus, qui invocant eum in veritate. Quia enim vir iste nihil hæsitans in fide postulavit, quia non duplici corde, sed in veritate quæsivit Dominum, antequam domum subiret orationis, potitus est effectu suæ postulationis. Idem introgressus grates Deo, Sanctisque pro salute percepta reddidit, Domumque revertens exemplum correptionis reliquit posteris, sicque aliena salus aliis fit causa salutis.

[45] [mulier, digitos habens recurvos,] Quidquid a Sanctis seu per Sanctos agitur divinæ virentis *, gratiæ asscribitur. Unde non debet quisquam sat cunctari Sanctorum operationes, quibus valet verbis, effari; sicut enim diversi meriti sunt homines, ita diversæ sunt in hominibus infirmitatum passiones. Et nos, qui Sanctorum actus enarrare cœpimus, qui diversos in hominibus modos infirmitatum notare habemus, post relata referendis voluntarie animum applicamus. Mulieris manus dextera, nervis marcentibus, digitis torpentibus, in palmam erat recurva, crescentesque nimis nimiis progressibus ungues, quia carnem subierant, nimios miseræ addebant dolores. Quot enim manus habebat digitos, tot manum perforare videres ungularum aculeos. Gravis adeo dolor & passio, sed spes inerat ei per Sanctos recuperandi salutem a Domino. Stans ergo inter missarum solemnia devota Deo fundebat supplicamina, cum subito ab immani erepta discrimine, amissæ recepit officium dexteræ, quæ in flexibilem usum miro revocata est ordine r. Hinc, si quas egit gratiarum actiones, silendo lector advertere potes.

[46] [vir S. Quirinum in magno periculo invocans,] Sæpe videmus Sanctorum dierum observatores proficere in melius, Sanctos dies non curantes deficere in pejus, velut exemplo sequenti facile valebit agnosci. Quidam eorum, quos Coridones s appellant, flocci pendens præsentis diei observantiam, fœnum plaustro impositum ducere volebat domum, sed temerariam ejus præsumptionem virtus divina non tulit, igneque cælitus emisso plaustrum pariter cum fæno cremavit. Ille gavisus, quia vivens evasit, unum ex bobus, quem sancto Quirino in tanto positus periculo pro residuis sibi reservatis devoverat, de tanto liberatus periculo fideliter concessit, ex sui eventu præsentibus & futuris præbens exemplum, quia Dominus peccantem non statim judicat, sed ad pœnitentiam miseratus expectat.

[47] [mulierque altera, censu non soluto, Sanctis injuria,] Inter plures, quos patriam egredi compulerat orationum gratia, mulier aderat ex oppido Nivialensi t, ecclesiæ nostræ ancilla, quæ quia remota videbatur a finibus nostris, censum sui capitis non solverat per multum temporis. Unius ergo persolvens multorum annorum retinuit censum ad perniciem sui, ad gloriam Dei, ad correptionem hominum, ad clarificationem Sanctorum. Expletis ergo pro quibus venerat, revertebatur per eam, quæ dicitur Francorum semita, habens hactenus sanctæ Crucis signum ad virtutis ibi patratæ testimonium. In comitatu ejus erant viri & feminæ, qui testes existerent ad suos, quanta Deus operatur per Sanctos.

[48] [hincque punita, hosce sibi experiuntur propitios.] Ut ergo montis apicem ascendit, horrore nimio stupefacta contremuit, soloque pede adhærente, immobilis perstitit. Æstimabant eam comites offensionem pedis incurrisse; verum illa tenebatur alia virtute. Accurrunt undique, eamque tentant sublevare, sed non datur copia, vel mutare locum, vel quoquam flectere gressum. Tandem ad se reversa, ad Sanctos tota est mente conversa, studens orationibus facere placatos, quos propter infidelitatem sui patiebatur iratos. Pollicetur emendationem sui reatus per restaurationem ablati centus. Nec fuit apud eos difficile oranti veniam impendere u. Resoluta ergo pedis vinculo admirationem auxit in populo: ad nos rediit cum tripudio, gratias retulit pro recepto gressus officio. Deinceps domum regressa fidelis permansit in promissione sua x.

ANNOTATA.

a Malmundarii non tantum SS. Quirinus, Nigasius & Scubiculus, sed & S. Agilolfus pluresque alii Sancti, in Notitia Malmundariensi, Comment. præv. num. 119 huc transcripta, memorati ac nominatim S. Petrus Apostolus, cujus solius nomine, S. Quirini reliquiis nondum eo delatis, insignita erat præcipua, quæ ibidem exstat, ecclesia, pro patronis habentur; etsi autem vel horum omnium, vel solius S. Quirini vel denique hujus simul & SS. Nigasii & Scubiculi patrocinio pleraque e miraculis, quæ Malmundarii, translatis eo horum sacris lipsanis, evenisse, Malmundariensis anonymus refert, fuerint patrata sintque adeo omnia, utpote in quibus saltem partem Sancti nostrihabuerint, in capite, titulo huic subjecto, memoranda, sunt tamen etiam ex iisdem nonnulla, quæ solius S. Petri ope facta narrantur, hæcque, utpote ad Sanctos nostros nullo modo spectantia, brevitatis causa, lectore dumtaxat, id a me fieri, admonito, omittam.

b Hinc liquet, hæc haud modico temporis spatio post rem gestam esse conscripta.

c Hic, ni fallar, designatur dies, quo SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ in ecclesiam Malmundariensem fuerunt illatæ.

d Hic iterum auctor monachum Malmundariensem se prodit idemque adhuc pluries infra facit, quod hic monuisse sufficiat.

e Is itaque e propria voluntate Sanctorum Quirini, Nigasii & Scubiculi, seu potius Malmundariensis, ad quod sacra horum lipsana recenter erant translata, monasterii servitio sese addixit, itaque juris seu e Sanctorum istorum pro more tunc usitato familia est factus. Adi, quæ Operis nostri tom. 1 Octobris pag. 300 in S. Bavonis miracula ad lit. c sunt notata.

f Hoc miraculum Malmundariensis anonymusin S. Agilolsi, quam postea, uti apud nos in Commentario, Sancti hujus Actis prævio, num. 29 fas est videre, conscripsit, Passionem intulit, paucis dumtaxat, quibus, quod hic omnibus, ut apparet, Malmundariensium Patronis tribuitur, soli S. Agilolfo adscriberetur, partim additis, partim mutatis verbis, uti quisque deprehendet, qui, quæ in dicta Passione num. 20 & seq. leguntur, cum verbis, quibus miraculum illud hic narratur, contulerit.

g Subditur modo miraculum, in energumeno patratum, quod hic, utpote soli S. Petro ab auctore adscriptum, omitto.

h Hoc miraculum non solis SS. Quirino, Nigasio & Scubiculo, sed omnibus Malmundariensium Patronis est adscribendum, uti ex ipsismet, quibus narratur, verbis fas est colligere.

i Haud alium certe, quam Hermannum, hujus nominis tertium, qui ab anno 1089 usquead annum 1099 sedem Coloniensem occupavit, Malmundariensis noster anonymus, uti apud nos in Commentario, Actis S. Agilolfi prævio, num. 30 fas est videre, hic intelligit, hincque simul & ex eo, quod, uti hic subdit, mortuæ puellæ, ad vitam tunc revocatæ, adfuerit, vixisse eum sub sec. XI finem, consequitur.

k Miraculum isthoc, quod, ut verba, quibus refertur, exigere videntur, omnibus Malmundariensium Patronis ac potissimum S Quirino adscribendum, diversum, ut apparet, non est a puellæ resuscitatæ miraculo, quod in Sanctorum nostrorum Vita cap. 71 refert Davanneus, etsi interim in hoc, non S. Quirino, sed S. Nigasio præcipuas partes attribuat.

l S. Agilolfi corpus, quod Malmundarii fuerat sepultum, inde ab Annone, Coloniensi episcopo, anno 1075 vita functo, Coloniam Agrippinam fuit translatum, uti in sæpius jam laudato Comment., ejusdem S. Agilolfi Actis prævio, num. 20 docuimus.

m Malmundariensi & Stabulensi huic abbati, qui anno 727 fuisse Stabuleto præfectus a Dionysio Sammarthano Galliæ Christ. auctæ tom. 3, col. 941 ex Cointio traditur, Chilpericus rex anno 742 multas prærogativas concessisse narratur. Fisenum in Paralipomenis Florum ecclesiæ Leodiensis part. 2, pag. 605 Operisque nostri tom. 2 Julii in Commentario S. Agilolfi Actis prævio num. 17 & seq. videsis.

n Vide, quæ in caput proxime prægressum ad lit. l de hoc loco sunt notata.

o Anno circiter 770, uti in Comment. mox iterum cit. docuimus.

p Ex iis, quæ in duobus postremo hic narratis miraculis dicuntur, insigni plane cultu Malmundarii gaudere aut certe olim fuisse gavisos Sanctos nostros, nemo non facile eruet.

q Nominis hujus locum in Tabulis Geographicis haud invenio; sed, qui hic nominatur, situs indubie fuerit Malmundario non procul.

r Hoc miraculum, omnibus, ut apparet, Malmundariensium Patronis adscribendum, Malmundariensis noster anonymus, ad S. Agilolfum, iis dumtaxat, quæ, ut huic soliconveniret, mutari fuit necesse, mutatis, in sancti illius Coloniensium antistitis Passione num. 16, non secus ac aliud, de quo jam ad lit. f, transtulit.

s Vocabuli hujus significationem nusquam invenio, nec de hac, conjecturis incertis adductis, divinare lubet.

t Hoc Brabantiæ oppidum communius Nivigella, vulgo Nivelle, vocatur, Bruxellisque quinque & Namurco octo leucis distat.

u Mulier, cui, quod hic narratur, obvenit, ecclesiæ Malmundariensis seu Malmundariensium, qui in hac coluntur, Patronorum servitio fuerit addicta eo sensu, qui Operis nostri tom. 1 Octobris pag. 300 in Annotatis, quæ S. Bavonis miraculis subduntur, ad lit. c exponitur.

x Lucubrationem suam anonymus noster hic terminat narratione admodum prolixa, quæ, cum ad solum S. Petrum spectet, huc a nobis transcribenda non est.

* progredientia

* ambientia

* alio

* an pratorum septa?

* forte virtutis

DE SS. TARACHO, PROBO, ET ANDRONICO MM.
ANAZARBI IN CILICIA

ANNO CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De SS. Martyrum cultu, martyrii adjunctis & Actis.

Tharacus, M. Anazarbi in Cilicia (S.)
Probus, M. Anazarbi in Cilicia (S.)
Andronicus M. Anazarbi in Cilicia (S.)

AUCTORE J. B.

Præstantissimos hosce fidei Christianæ Pugiles sacri ecclesiæ tum Latinæ, [Frequens in Fastis sacris,] tum Græcæ antiqui recentioresque Fasti certatim, nec immerito celebrant: Martyrologium Romanum Vetus ad diem XI Octobris ita habet: Apud Tharsum, martyrum Tharaci, Probi & Andronici. Prolixius de illis Ado scribit; ac primo quidem ita illos annuntiat; Apud Tarsum metropolim Ciliciæ, Natale beatissimorum martyrum Tharaci, Probi & Andronici: qui persecutione Diocletiani sub Maximo præside, longo tempore carcerali squalore afflicti, & tertio diversis tormentis & suppliciis examinati in confessione fidei triumphum gloriæ adepti sunt. Dein vero addit varia, quæ passi sunt, suppliciorum genera, qua demum fuerint morte sublati, & quo pacto sepulturæ traditi: quæ quidem omnia ex ipsismet sanctorum Martyrum Actis in suum Martyrologium transtulit. Laudatis mox Adonis verbis Usuardus apud Sollerium ad amussim concinit, uti & Martyrologium Romanum hodiernum, hoc fere solo discrimine, quod Tarsum metropolim non appellet; addat autem, sanctos Martyres abscissis cervicibus occubuisse. Wandelbertus apud d'Acherium tom. 2 Spicilegii pag. 54 ita de iisdem canit:

Quinas mox Taracus, Probus Andronicusque coronant,
Virtutis, mortisque pares quos gloria reddit.

Meminit etiam illorum Notkerus apud Canisium Lectionum Antiquarum tom. 2, parte 2, pag. 179, sed admodum vitiose; ubi sic legitur: Apud Tharsum metropolim Ciliciæ Tharaci presbyteri & Andronici martyrum &c. Perperam quippe hic Probus omittitur, & Taracho, homini, uti ex Actis Martyrum manifestum est, militari dignitas adscribitur sacerdotalis. Pari vitio laborat Mrl. Hieronymianum Epternacense, quod S. Andronicum veluti sacerdotem annuntiat.

[2] Hactenus quidem quoad mensem, diem, locumque, [cum Latinis,] quibus passi fuerunt sancti Martyres, inter citatos martyrologos satis convenit: verum ad diem XXV Martii annuntiantur in Auctariis Usuardinis apud Sollerium, & Mss. Vaticano S. Petri & Usuardo Reginæ Sueciæ: ad diem IV Aprilis in Ms. Vaticano, signato num. 5949, ubi annuntiantur in Syria: in Mss. vero Casinensi & Altempsiano ad eumdem diem omittitur S. Probus. Ad diem V Aprilis referuntur in Martyrologio monasterii S. Maximini, & in tribus Martyrologiis Hieronymianis apud Florentinium: ad diem VII Maii refertur Depositio reliquiarum eorumdem Martyrum in ecclesia S. Euthymii, in hujus Vita num. 122, tomo 2 Januarii, die XX ejusdem mensis data. Ad diem ejusdem mensis XIII signantur, & quidem in Palæstina in Mrll. Hieronymianis Lucensi, Antverpiensi seu Epternacensi, & Corbeiensi; ac rursus ad diem XXVII Septembris, sed in Cilicia; in Gellonensi apud d' Acherium corrupte pro Probi legitur Prolii: ad diem IX & X Octobris in Martyrologiis Hieronymianis Florentinii mox laudatis; ad diem vero X ejusdem mensis in Gellonensi S. Probus perperam vocatur Proprius. S. Tarachum omittit hoc die Mrl. Hieronymianum ab Edmundo Martene editum tom. 3 Anecd. a pag. 1550. Denique ad diem XI Octobris Mrl. Lucense Parvum Florentinii solum memorat S. Andronicum: Epternacense vero sic habet: V Idus Octobris in Anazabori (lege Anazarbo) Ciliciæ natalis Taraci, Probi & Andronici presbyteri. Omitto alios codices Hieronymianos contractos, & recentiorum Martyrologia: de die vero locoque, quo sancti Martyres passi sunt, cum de Fastis Græcis, quibus inscripti sunt, egero, infra dicetur.

[3] [tum Græcis] Græci passim SS. MM. Tarachum, Probum & Andronicum IV Idus mensis Octobris colunt, hoc est, die XII seu postridie ejus diei, quo Romano Martyrologio, Veteri Novoque, inscribuntur; ad quem in Menæis Magnis, haustum ex Martyrum Actis, hujusmodi elogium legitur: Οὑτοι ὑπῆρχον ἐν ὑπατείᾳ Διοκλητιανοῦ καὶ Φλαβιανοῦ ἡγεμόνος· καὶ μὲν Τάραχος προβεβηκὼς ἦν τὴν ἡλικίαν, Ῥομαῖος τό γένος, στρατιώτης τὴν τύχην. δὲ Πρόβος ἐκ Σίδης τῆς Παμφυλίας, δὲ Ανδρόνικος ἐκ πολεῶς Ἐφεσίων τῆς Ιονίας. Καὶ μὲν Τάραχος θᾶλτεται * λίθοις τὰς σιαγόνας καὶ τὸν ἀυχένα, τὰς χεῖρας πυρὶ καταφλέγεται, καὶ ἀναρτᾶται ἐπί ξύλου, καὶ καπνῷ πνιγηρῷ ὐποβάλλεται, ὄξος ἐπὶ τῶν ρινῶν δέχεται, καὶ ὀβελίσκοις πεπυρακτωμένοις τοὺς μαστούς ὑποκαίεται. Ξυρῷ τα ὦτα ἐκτέμνεται· τὸ δέρμα τῆς κεφαλῆς ἀποσύρεται. Θηρίοις ἐκδίδοται καὶ τελευταῖον μαχαίρᾳ κατακοπεὶς μεληδὸν, τὴν ψυχὴν τῷ Θεῷ παρατίθησιν. δὲ γενναῖος Πρόβος νεύροις ὠμοῖς τύπτεται, σιδήροις πεπυρακτωμένοις τούς πόδας κατακαίεται, ξύλῳ ἀναρτᾶται, τὸν νῶτον καὶ τὰς πλευρὰς πορωθεῖσιν ὀβελίσκοις κατακαίεται, καὶ ἐτέραι σούβιαις τὰς κνήμας διατέμνεται, καὶ τελευταίον μαχαίραις καὶ ἀυτὸς κατακοπεὶς τὸ μακάριον τέλος ἀπηνέγκατο. Ἀνδρονικος δὲ θεῖος ξυλῳ ἀναρτᾶται, καὶ σιδήροις ὀξέσι τὰς κνήμας χαράσσεται καὶ τὰς πλευρὰς κατακεντᾶται· ἅλατι τὰς ὠτειλὰς ἀνατρίβεται, τὴν γλῶσσαν καὶ τὰ χείλη ἐκτεμνεται, καὶ σχεδὸν ὅλον τὸ σῶμα κατακοπεῖς μαχαίραις καὶ ἀυτὸς τὸ πνεῦμα εἰς χεῖρας Θεοῦ παρατίθησιν

[4] Hi, Diocletiano consule & Flaviano præside, floruerunt; [SS. Martyrum] Tarachus quidem ætate provectus, Romanus genere, sorte miles. Probus ex Side Pamphyliæ; Andronicus autem ex Epheso Joniæ oriundi. Tarachus, maxillis & cervice saxo contusis, manibusque igne adustis, in equuleo suspenditur, fervido sumo subjicitur, acetum naribus excipit, verubusque candentibus in mamillis ustulatur. Præciduntur (illi) novacula aures; capitis abraditur cutis. Feris exponitur, & gladio tandem membratim concisus animam Deo reddit. Generosus autem Probus, crudis nervis cæsus, ferro candente adustus in pedibus, equuleo suspensus, tergo, lateribusque candentibus verubus adustis, aliisque item verubus fodicatus in suris, tandem beatum nactus est exitum. Divinus autem Andronicus equuleo suspenditur; acutis ferramentis incisis cruribus, fodicatisque lateribus, perfrictis sale vulneribus, lingua ac labiis exscissis, gladiisque toto fere corpore & ipse concisus, in Dei manus spiritum tradit. Simili ad eumdem diem illos elogio exornat Menologium jussu Basilii imperatoris olim editum; sed illic S. Probo axillæ candentibus verubus ustulatæ dicuntur; quod quidem tormentum Acta illorum lateribus ejus, cum tertio oblatus Maximo fuit, illatum memorant; neque id Mopsuestiæ, ut ibidem legitur, sed juxta Anazarbum, ut habet Latina Actorum versio, contigit.

[5] Menæis jam memoratis accedunt Menæa Maximi Margunii, [mentio:] Cytherorum episcopi, Horologium, seu Horæ canonicæ Cryptæ Ferratæ Ordinis S. Basilii, Diptycum S. Sabæ, Anthologium Græcum, quod hujusmodi Hymnum in laudem Martyrum decantari solitum exhibet: Πολυειδεῖς οἱ Μάρτυρες αἰκισμοὺς ἐνεγκότες, πολλῶν ἐπάθλων ἔτυχον καὶ βραβείων τῆς νίκης, παρὰ Χριστοῦ τοῦ Σωτῆρος, Τάραχος θεόφρων καὶ Πρόβος καὶ Ανδρόνικος, οἱ στεῤῥοὶ ἀθλοφόροι· ὧν τὴν σεπτὴν ἐκτελοῦντες μνήμην τοῦτους τιμῶμεν ὑπὲρ ἠμῶν πρεσβεύοντας τοῦ ῥυσθῆναι πταισμάτων. Varios Martyres cruciatus perpessi, multa certaminum ac victoriæ præmia a Christo Servatore reportarunt præditus mente divina Tarachus, Probus & Andronicus, victores strenui; quorum venerandam recolentes memoriam, ipsos colimus, pro nobis intercedentes, ut liberemur a noxis. In supplemento nostro Menæorum Græcorum typis excusorum, seu in synaxario P. Sirmondi SS. Probi, Tarachi & Andronici elogio adduntur sequentia: Τελεῖται δὲ ἀυτῶν σύναξις ἐν τῷ μαρτυρείῳ ἀυτῶν, τῶ ὄντι ἐν τοῦ Νάρσου καὶ ἐν τῇ πηγῇ. Celebratur eorum festum in eorum æde sacra, quæ est in Narsi (supple tractu) & Ad Fontes; de quibus paulo infra dicetur. Hæc item lego in Menologio nostro Slavo-Russico: SS. MM. Probi, Tarachi & Andronici, passorum sub Diocletiano anno CCLXXXVIII. Item in synaxario Rutheno: SS. MM. Probi, Tarachi & Andronici, quæ pariter habentur in altero synaxario Rhuteno Moscua ad decessores nostros misso anno 1688 a P. Georgio David S. J. ibidem missionario, uti & in Kalendario Rhutenico Vaticano seculi XI apud Assemanum tom. 1 de Kalendariis universæ Ecclesiæ pag. 110. Memorantur denique ad eumdem diem, id est ad XII Octobris in Ephemeridibus Græco-Moscis, mensi Junio præfixis, addito sequenti ex Menæis versiculo:

Τμήθη δοδεκάτῃ Πρόβος, Ανδρόνικος, Τάραχόστε.

Bis sena occidit Tarachum, Probum, Andronicum.

Tres hi SS. Martyres in Kalendario Rhutenico apud Possevinum tom. 2 Apparatus sacri pag. 365 corruptissime ac per modum unius sic exprimuntur S. Mart. Pronotarchii.

[6] [cultus sacer in Palæstinam] Ex citatis modo Latinis Græcisque monumentis observatu facile est, nomen S. Tarachi diverse scribi, ac e Latinis hos Tarachum, illos Taracum; Græcos autem constanter Τάραχος scribere; ac proinde rectius Tarachus etiam Latine scribi; quod ita scripserint perpetuo Græci, a quibus id nomen ad Latinos derivatum fuit. Liquet ex iisdem SS. Martyres modo in Cilicia, modo in Palæstina, modo annuntiari in Syria. In Cilicia quidem, quod illic, uti Acta eorum fidem faciunt, pro Christo sanguinem vitamque fuderint. In Palæstina vero, quod eo delatæ in honoreque ipsorum habitæ sint reliquiæ: constat id ex Cyrillo Scythopolitano in vita S. Euthymii, in eremo Hierosolymitana hegumeni, ubi de Sancti illius Laura, in cœnobium post ejus obitum versa, agens, hunc in modum, D. Jacobo Loppin, monacho Benedictino congregationis S. Mauri interprete, non sine honorifica, quæ alibi deest, SS. Martyrum compellatione loquitur: Hoc miraculo (impetratæ cœlitus S. Euthymii meritis in arenti solitudine pluviæ) cognito, archiëpiscopus (Hierosolymitanus) Martyrius multa cum magnificentia in dedicationem monasterii advenit, celebrataque est vigilia cum insigni luminum apparatu, & synaxim agentes, sub altare deposuerunt reliquias Sanctorum & egregiorum victorum Tarachi, Probi & Andronici septima die mensis Maii: anno, ut additur, ab Euthymii obitu duodecimo, seu anno Christi 484; cum S. Euthymius, uti Henschenius tom. 2 Januarii pag. 301 docet, anno 473 die XX ejusdem mensis obierit. Hoc S. Euthymii monasterium Joannes Phocas, seculi noni scriptor Græcus, num. 18 ita descripsit: Dicto monasterio (S. Theodosii) adversum, sinisterius in profundum eremi Jordanis S. Euthymii Magni monasterium est; turribus magnisque fulcris circumvallatur; & in medio templum assurgit tecto in modum cylindri directo: subtus spelunca patet, ibique medium S. Euthymii sepulcrum, deiferi Sabæ sepulchro haud absimile, candido marmore, æque ac illud, opertum; & cum Sancto, Sanctorum simul patrum Passarionis & Dometiani reliquiæ reconduntur: ita Joannem vertit Leo Allatius; sed pro sinisterius Græce legitur: δεξιώτερον dexterius. Denique cum in Syria annuntiantur, Syriam opinor non proprie, sed late sumptam, cujus pars est Palæstina, oportere intelligi; quamquam etiam in utramque Syriam potuerint eorum transferri reliquiæ, cultusque propagari.

[7] Palæstra tamen horum Martyrum, non Palæstina, non Syria, sed Cilicia, Asiæ Minoris regio, nunc Caramania, fuit, quam imperator Theodosius Junior in Primam Secundamque partitus est, [e Cilicia, ubi die] teste Joanne Malala Chronographiæ lib. 14. Ciliciam præterea Secundam, inquit, a Prima dirimens, provinciam fecit; urbe Anazarbo, metropolitico jure & præfecto donata. In Cilicia Prima fuere Tarsus metropolis & Pompeiopolis; in Secunda vero Anazarbus atque Mopsuestia. Pompeiopoli ad Flavianum Maximum, Ciliciæ præfectum, adducti sunt: inde Tarsum ducti, ab eodem Maximo interrogati sunt singuli, tortique; unde factum, ut Tarsi tum in Mrl. Rom. aliisque supra citt. passi dicantur. Mopsuestiæ altera a judice de iisdem est habita quæstio & ob suam in fide constantiam variis pœnis tormentisque affecti sunt. Postremum vero certamen Anazarbi subiere, ubi nova perpessi supplicia, ferisque objecti, capite tandem minuti martyrium consummarunt; quapropter in Mrl. Hieronymiano Epternacensi Anazarbi annuntiatos legimus. Constant hæc ex infra edendis Martyrum Actis, quibus additamentum aliquod Græce æque ac Latine subjungitur, in quo Anazarbi (seu, si accuratius loqui lubeat, juxta Anazarbum) non solum martyrium consummasse, sed etiam sepulti, & quiescere eorum corpora perhibentur, quod quidem me movit, ut sanctorum Martyrum palæstram Anazarbo potius, quam Tarso, absque omni tamen eorum, qui secus fecerunt, reprehensione in hujus Commentarii titulo assignarim. Hæc de martyrii loco.

[8] Diem eorum emortualem incertum, quod antiquioribus quidem Latinis Fastis nomen eorum ad diem XI; [verosimilius IX Octobris passi sunt, propagatus:] in Græcis autem ad XII inscribatur, Ruinartius putat: verosimilius tamen die XI eorum martyrium contigisse propterea reor, quod Fastis Latinis purioribus consonet non modo Additamenti, Actis subnexi, textus Græcus æque ac Latinus, sed etiam, quod in Actis Martyrum, quæ Baronius tom. 2 Annalium a pag. 678 edidit ad annum Christi 290, num. 30, dies XI Octobris, nullam omnino diem Actis Ruinartianis assignantibus, diserte expressus habeatur. Maximus indignans, inquiunt illa, vocat ad se Terentianum, jubetque edi gladiatorum munus, quibus mandaretur in primis Christianos martyres confodi: quod factum est quinto Idus Octobris. Eodem porro die id jussisse Maximum; effecisse vero gladiatores, rei adjuncta palam ostendunt. Quod si in quibusdam Fastis aliis insuper diebus eorum festivitas assignetur, inde profectum id arbitror, vel quod aliqui ex illis male luxati sint, ut Lucensis Major Florentinii codex, in quo, uti & in Corbeiensi, ad diem IX Octobris, rursusque postridie annuntiantur; vel quod ex mero variarum ecclesiarum arbitrio variis quoque fuerint culti diebus, vel denique, quod diebus aliis illorum fuerint translatæ reliquiæ, aut ædes sacræ Deo sanctorumque Martyrum nomini dedicatæ.

[9] Translatas fuisse eorum reliquias aliquot anno 484 die VII Maii in ecclesiam cœnobii S. Euthymii, [ædes sacræ illis seu Mopsuestiæ] jam vidimus supra: ex Actis vero S. Nicetæ Gothi martyris, quæ tom. V Septembris pag. 40 & binis sequentibus habentur, discimus, tribus illis SS. Martyribus prope Mopsuestiam templum ab Auxentio, loci episcopo, fuisse excitatum, in eoque repositas eorum reliquias. Primum S. Nicetæ Acta Græca, Stiltingo interprete, his verbis tradunt: Excitavit quidem hic Pontifex, amicus Martyrum, templum victoria insignibus martyribus Taracho, Probo & Andronico, quod positum est ante muros civitatis Mopsuestiæ. Alterum vero sequentibus: Cum autem ipsorum Sanctorum ei deessent reliquiæ ad consecrationem templi ædificati, eas autem haberet urbs illi propinqua, nomine Anazarba, ei promissa parte reliquiarum hujus præclari Nicetæ, illorum Martyrum accipit reliquias. De re quidem constat: at quis ille Auxentius? Le Quien tom. 2 Orientis Christiani geminum hujus nominis Mopsuestenum episcopum memorat, quorum prior anno 359 ecclesiam rexerit; alter vero post Bassianum, qui Chalcedonensi concilio anni 451 subscriptus legitur apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 787, uti & post Joannem; atque Auxentio huic II potius, quam I factum id adscribendum autumat, quam in sententiam Stiltingus quoque inclinare videtur: Ruinartius autem, ac post illum Tillemontius tom. 5 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 301 Auxentio, Mopsuesteno episcopo Ariano, quo nomine (jure, an injuria, non inquiro) Auxentius I venit; quem cingulum militare abjicere, quam uvas, quod illum facere Licinius imperator jusserat, Baccho sacrificare, maluisse, ac dein Mopsuestenam cathedram adiisse, Suidas scribit. Expulit palatio suo Christianos Licinius, teste Eusebio in Chronico apud Scaligerum & Miræum, anno Constantini XIV, Christi 320, quinquennio post Thessalonicæ interfectus: quo tempore ad adultam Auxentius pervenerat ætatem; cum & frater ejus natu minor Theodorus, uti ex Suida Baronius tom. 3 Annalium ad annum 316, num. 34 tradit, Tarsensis in Cilicia episcopus factus, concilio Nicæno II anni 325 apud Labbeum tom. 2 Concill. col. 52 subscripserit.

[10] [ab Auxentio, hujus nominis II,] Theodorus quidem alter metropolita Tarsensis fuit; sed hic, utpote concilio Calchedonensi anni 451 subscriptus, Auxentii, qui, Licinio imperatore, fuit, frater esse non potuit. Porro vero S. Nicetas Gothus martyrium subiit sub annum dumtaxat 372: neque illud SS. Tarachi, Probi & Andronici templum statim a S. Nicetæ martyrio Auxentius condidit: nam, ut S. Nicetæ Acta tradunt, aliquamdiu post occisum S. Nicetam, corpus ejus a Mariano, milite Christiano, Mopsuestiam allatum fuit, inque Mariani ædibus item aliquamdiu servatum miraculis claruit; donec, procedente tempore, conditum S. Nicetæ Mopsuestiæ templum fuit. Rursum vero inter templi Nicetiani epocham, & epocham templi, quod SS. Taracho, Probo & Andronico excitavit Auxentius, annorum sat multorum curricula intercedere potuerunt; ac proin Auxentius hujus nominis I, seu, qui Licinii tempore ad ætatem virilem jam pervenerat, ad conditum juxta Mopsuestiam SS. Martyribus nostris templum ætatem non prorogasse videtur, recteque censuisse Lequienus, id Auxentii Mopsuesteni episcopi, non hujus nominis I, sed II opera factum.

[11] [seu Constantinopoli a Narsete, quem comburi Phocas jussit, conditæ,] Alterum quoque templum SS. Martyribus in urbe Constantinopolitana fuisse dicatum, docet Zonaras lib. 14 Annalium ita scribens: Οὗτος Ναρσῆς τὸν τοῦ ἁγίου Παντελεήμονος ναὸν ἐδομήσατο, καὶ τὸν τῶν ἁγίων μαρτύρων Πρόβου, Ταράχοὺ καὶ Ανδρονίκου καὶ τὸν ἐκεῖ ξενῶνα. Hic Narses (Phocæ, qui anno 602 salutatus fuit imperator, jussu combustus) divi Panteleëmonis & sanctorum martyrum Probi, Tarachi & Andronici ædem atque vicinum hospitium condidit. Ita Zonaram interpretatur Cangius; nescio, an satis accurate: nam, si hac Cangii interpretatione sit standum, templum idem & S. Pantaleëmoni, & SS. Martyribus Anazarbenis Narses condidit; aliud autem S. Pantaleëmoni, aliud item illis conditum fuisse, textus Græci verba innuunt, repetito articulo τὸν, uti observat Bosschius noster tom. 6 Julii pag. 398 in Commentario ad Vitam & Martyrium S. Pantaleëmonis prævio. Favet Bosschii sententiæ; qua S. Pantaleëmonis templum ab eo, quod SS. Martyribus nostris Narses exstruxit, aliud esse censet, scriptor anonymus, qui descriptas a se Antiquitates Constantinopolitanas Alexio Comneno Græcorum imperatori obtulit, ac ita apud Bandurum tom. 1 Orientalis Imperii lib. 3, ipsomet Banduro interprete, loquitur: Narsetis tractus domus erat Narsetis patritii & præpositi, Eunuchi, tempore Justini, (hujus nominis II) & Sophiæ. Xenodochium autem, gerocomium & ecclesiam idem ipse condidit, & quæcumque ad locum usque Oxybaphii nuncupatum visuntur; itemque sanctum Probum, seu SS. Probi, Tarachi & Andronici ecclesiam: addit enim Bandurus in suis ad hunc anonymi locum Commentariis tom. 2, pag. 687 in Codice Colbertino legi: καὶ τὸν ἁγίων Πρόβου, Τάραχου καὶ Ανδρόνικου. Ubi vides ecclesiam, quam in urbe Constantinopolitana S. Panteleëmoni Narses condidit, ab ecclesia, quam Martyribus hisce Anazarbenis idem condidit, manifeste distingui: unde miror, Bandurum pag. 486 mox citati tomi allata paulo ante Zonaræ verba hunc vertisse in modum: Hic Narses divi Pantaleëmonis & sanctorum martyrum Probi, Tarachi & Andronici ædem, atque vicinum xenodochium condidit; perinde ac si unam Narses tantum condidisset ecclesiam. Narsetem hunc confudere nonnulli cum Narsete, qui Totilam, Gothorum regem, Justiniano imperante, anno 552 devicit in Italia; ubi eum eodem fere tempore, quo Joannes III Romanus Pontifex obiit, id est, anno 572 e vita excessisse Anastasius scribit; Procopius vero, ab anno Justiniani quarto, id est, 530 ærarii præfectum egisse; quare haud verosimile fit, eum ad annum 602, quo Phocas imperium arripuit, fuisse in vivis. Plura de Narsete utroque vide apud Petavium Rationarii temporum parte 1, lib 7, cap. 10, & apud Pagium in Historia Critica ad annum 567. Imperium tenuit Justinus ab anno 565 usque ad 578; Mopsuestenam ecclesiam rexit Auxentius Secundus seculo V; unde Martyrum illorum cultus per Orientem elucet antiquitas ac celebritas.

[12] Sed & aliud ejusdem cultus monumentum suppeditant Sirmondi Synaxaria num. 5 citata, [ænnuaque eorumdem non procul inde in celebri loco, Ad Fontes dicto, synaxis.] dum Martyum festum non solum ἐν τοῦ Νάρσου, sed etiam ἐν τῇ Πηγῇ celebratum fuisse, affirmant: de quo loco, haud procul Constantinopoli extra portam auream sito, ita anonymus apud Bandurum Antiquitatum Constantinopolitanarum lib. 3 loquitur: Ecclesiam SS. Deiparæ ad Fontem Justinianus Magnus ædificavit. Cum enim aliquando in Thraciam venatum iret, & ex hoc templo, quod tunc parvum oratorium ac unius monachi domicilium erat, magnam videret prodire populi multitudinem, interrogavit, quidnam illud esset? Respondit autem Strategius, magister & custos imperialis pecuniæ, fontem ibi esse sanantem morbos. Tunc imperator admiratione affectus hanc ecclesiam ex superfluis magnæ ecclesiæ materiis extrui curavit. Procopius lib. 1 de Ædificiis cap. 3 loci ejusdem situm uberius describens ait: Eidem (Deiparæ) templum aliud condidit apud Fontem: sic locum appellant, in quo opacissimum est cupressetum: floribus molli solo surgentibus pratum vernat: pomis exuberat viridarium: fons tacita scaturigine lenem ac dulcem aquam effundit: nihil denique honori religionis consentaneum deest. Hæc circum ædem: ipsam vero nec dignis signare vocabulis, nec adumbrare cogitatione, nec verbis exprimere promptum est. Unum dicere satis habeo, illam nitore & magnitudine plerisque sacris ædibus antecellere. Encæniorum templi hujus in Menologio Cardinalis Sirleti commemoratio fit ad diem IX Julii. Ex hactenus quidem dictis colligere licet, etiam alibi per Orientem sacrum horum Martyrum cultum non fuisse vulgarem, ac plura verosimiliter ipsorum nomini templa dicata, vel sacris eorum ditata exuviis; perquam vero esse difficile, unde præcise eorum annuntiationes, diebus variis affixæ, promanarint, sigillatim accurateque exponere.

[13] [Martyrium subiere] Porro autem, quemadmodum non unus est, quo SS. Martyrum in Fastis sacris memoria celebratur, dies, ita non unus idemve est annus, quo martyrium passi dicuntur: Diocletiano quidem imperante, id contigisse, ex Actis ipsorum consularibus, consonisque eorumdem Actorum hac ex parte apographis satis equidem luculente patescit: at quoto Diocletiani imperantis anno id ipsum contigerit, non eadem omnibus sedet opinio: Baronio placuit annus Diocletiani & Maximiani imperatorum septimus, Christi 290, quo Diocletianus quidem quartum, Maximianus autem tertium iniit consulatum, quem nimirum, quod Baronio præluxit, Latinum Actorum Bibliothecæ Vaticanæ exprimebat apographum: at vero Acta Græca (quo quidem sermone primum ab iis, qui martyrio eorum interfuere, conscripta, & ad vicinarum provinciarum Christianos directa fuere) Latino exemplari Vaticano nequaquam consonant: quæ ab Emerico Bigotio vulgata sunt, habent: Ἐν ὑπατείᾳ Διοκλητιανοῦ σεβαστοῦ τὸ πρῶτον· Diocletiano augusto primum consule: neque ea in re dissonant Acta Græca a Ruinartio inter sincera Martyrum Acta relata: Latina autem eorumdem Græcorum Actorum Bigotii æque ac Ruinartii editio habet: Consule Diocletiano & Maximiano iterum: Rosweydi contra: Consulibus Diocletiano augusto quartum & Maximiano tertium. Menologium Slavo-Russicum num. 5 citatum signat annum 288, in quem incidit annus Græcorum recentiorum 5796, qui in Sparwenfeldiano Calendarii Slavo-Russici ad decessores nostros anno hujus seculi duodecimo Holmia misso specimine signatus legitur, & cum Maximiani Herculii consulatu secundo congruit.

[14] [anno, ut apparet.] Ex allatis hactenus epochis nulla subsistit: refutantur singulæ primum ex eo, quod martyrium tres illi fidei Christianæ Pugiles eo subierunt tempore, quo jam latum publicatumque erat imperatorum decretum, quo, quaqua Romanum patebat imperium, diis sacrificare Christiani jubebantur: hinc illa sub ipsum Actorum principium præsidis Maximi ad S. Tarachum verba: Ergo respice in senectutem tuam: quoniam ego volo, ut sis unus ex consentientibus præceptis dominorum, & a me honorem magnum accipias. Ergo accede & sacrifica diis nostris, quoniam & ipsi principes super omnem orbem eos colunt. Edictum autem istud annum Christi 303, quo consules Diocletianus octavum, Maximianus vero septimum fuere, non antecessit. Refutantur item ex eo, quod, cum passi sunt Martyres, alta ac diuturna pace Romanum fruebatur imperium, quodque jam tum fidelium sanguis imperatorum jussu frequenter fundi consueverat: primum præses Maximus S. Andronico, quæstionem tertio subeunti, dicit: Maledicis principes, o malum caput, qui diuturnam & almam pacem præstiterunt; alterum luculente prodit hoc S. Andronici responsum: Ego maledixi & maledico potestates, & sanguibibulos, qui seculum everterunt; quibus quidem verbis non levis quædam aut fortuita, sed gravis, longeque diffusa, quæque orbis Romani pacem everterat persecutio indicatur. Raro autem, ex quo imperare Diocletianus cœpit, a barbararum gentium incursionibus motibusque bellicis Romani vacarunt, donec anno 297 cum Persis pacem inierunt; licet autem post initam cum Persis pacem cum Alemannis (ineunte sec IV, ut ait Tillemontius tom. 4 Historiæ Imperatorum ad annum 301) armis aliquoties illis certandum fuerit, pax tamen fuit in Oriente servata: neque, ut modo in confesso est, persequi Christianos ante annum 303 Diocletianus & Maximianus aperto marte cœperunt.

[15] Propius a vero, si id non attingit, abest auctor Additamenti, [Christi 304,] Actis Græcis, Latinisque apud Ruinartium subnexi, cum SS. Martyrum necem anno primo Diocletianeæ persecutionis adscribit: quia tamen anno primum 304 in cujusvis Ordinis Christianos, non ecclesiasticos modo, sed etiam laïcos, quales SS. Martyres erant, nisi diis sacrificare vellent, capitis sententiam Diocletianus tulit, rectius facturum existimo, si quis una cum Ruinartio, Pagio ac Tillemontio eorumdem martyrium ad annum 304 usque distulerit; cum Additamentum illud, utpote Tarsum metropolim (qua dignitate ante Theodosium II civitas illa ex num. 5 caruit) nominans, Actis primigeniis recentius sit, nec peculiaris in promptu aliunde sit ratio, cur id citius factum esse dicatur: serius autem multo minus; cum postremum Diocletianus anno 304 consulatum gesserit. Eusebius quidem Historiæ Ecclesiasticæ lib. 9, cap. 5 Acta quædam, impietatis adversum Christum plena, fuisse composita, ac a Maximino (qui anno 305, Diocletiano purpuram exuente, factus est cæsar) quaquaversum, non per civitates tantum, sed etiam agros dispergi sub annum 311 jussa commemorat; commemorari item hujusmodi Acta videri possunt infra num. 37, ubi Andronicum sic alloquitur Maximus: Iniquissime, non scis, quem invocas Christum, hominem quemdam factum sub custodia Pontii Pilati punitum, cujus & Acta reposita sunt. Unde videri cuipiam possent sub annum 311 Sancti nostri martyrium passi: sed aut Acta utrobique non commemorantur eadem, aut, si sese res habeat secus, citius Acta illa primum conficta fuerunt, ac dein Maximini jussu undique in vulgus, ipsosque etiam in pueros sparsa. Aliud sane sonare videtur, quod in Actis legitur τὸ κατάκεινται, id est, reposita sunt, seu in in archiviis servantur; aliud hæc Eusebii phrasis: Ἐπὶ πᾶσαν διαπέμπονται τὴν ὑπ᾽ ἀυτὸν ἀρχὴν. In omnem transmittuntur, quæ illi (Maximino) suberat, provinciam.

[16] [variis prius affecti suppliciis, primum quidem Tarsi.] Pompeiopoli, quæ Ciliciæ maritima civitas fuit, Soloë prius, dein autem, ex quo piratis illam Pompeius incolendam dedit, Pompeiopolis dicta, primum in vincula conjecti, vel certe Maximo, Ciliciæ, nondum in duas divisæ partes, præfecto, oblati fuere sancti Martyres; Tarachus, cum militabat Victor dictus, gente Isaurus, ortu Claudiopolitanus; Probus, privatæ sortis homo, Sidæ in Pamphylia natus, & Andronicus nobili apud Ephesios loco exortus. Pompeiopoli quidem nullam interrogationem, cruciatum nullum, cum vel ipsorum nomen Maximus, quamdiu illic detenti fuerunt, ignorarit, verosimile est illos subiisse: sed inde Tarsum, Ciliciæ metropolim, deductos interrogare ac torquere instituit Maximus VIII Cal. Aprilis seu XXV Martii secundum textum Græcum; at XII Cal. Junii seu XXI Maii secundum Latinum. Dies XXV Martii signatur apud Baronium & Rosweydum, uti & in Codicibus Mss. S. Remigii Remensis, S. Cornelii Compendiensis, & monasterii Ursicampi Ordinis Cisterciensis, uti Ruinartius annotavit: quibus potius, uti & Græco præ Latino textu standum apparet; esto, Maximum eodem anno 304 die VII Aprilis Pompeiopoli S. Calliopam neci addixisse: neque enim ea est duarum istarum civitatum distantia, quin facile die VII Aprilis Tarso Pompeiopolim redux esse potuerit. Seorsum singulos, primum S. Tarachum, tamquam ætate provectiorem reliquis; tum S. Probum, denique S. Andronicum natu minorem aggressus est; quo facilius eorum, uti sperabat, animos expugnaret: verum cum incassum blanditias, minas, suppliciaque tentasset, includi eos carcere jussit, ut diuturno carceris squallore vinceret, in quos tormenta nequicquam adhibuerat.

[17] [dein Mopsuestiæ,] Post temporis aliquantum alteram de illis quæstionem Maximus habuit, cujus quidem Baroniano codici insertus fuit, sed præ vetustate obliteratus legi haud potuit dies; in ceteris autem codicibus silentio premitur. Ex Actis S. Tatiani, cognomento Dulæ, tom. 2 Junii parte 2, pag. 1047, si hic anno 304, die XV Junii, quod non absimile vero est, martyrio affectus fuerit, habemus, Maximum Ciliciam obiisse, ac Zephyrio, maritimo Ciliciæ oppido, Tarsum sub idem tempus rediisse: quare probabile quidem videtur, quæstionem alteram subiisse sanctos nostros Martyres sub idem fere tempus, seu ab habita quæstione prima mensibus circiter tribus aut quatuor; maxime si Tarsi, uti in Rosweydiano apographo legitur, secunda quæstio habita fuerit: atqui non Tarsi, sed Anazarbi hanc habitam fuisse affirmat Græca Actorum tam Bigotiana, quam Ruinartiana editio; quacum rursus Latina versio pugnat, quæ in civitate Sciscia seu Sis, inter Anazarbum & Mopsuestiam sita, id factum affirmat. Rem eatenus dubiam decidunt, uti propemodum certum videtur, ipsamet Acta Græca num. 24 (nihil contradicente eo loci versione Latina) ubi S. Tarachus, tertium interrogatus a Maximo, respondet: Ἐγὼ καὶ ἐν τῇ πρώτῃ μου ὁμολογίᾳ τῇ ἐν Τάρσῳ, καὶ τῇ δευτερᾳ ὁμοίως ἐξετάσει τῇ ἐν Μαμψίστοις ὡμολογήσα Χριστιανὸν εἶναὶ με. Ego & in prima confessione mea Tarsi, & in secunda similiter interrogatione Mopsuestiæ professus sum, esse me Christianum. Hic ἐν Μαμψίστοις pro Mopsuestia scribi, nemo, ut opinor equidem, inficias ibit; cum nullus alius in universa Cilicia locus occurrat, cui τὸ ἐν Μαμψίστοις applicari vel per umbram verisimilitudinis queat. Accedit apographum nostrum ex Vaticano codice transcriptum, quod diserte habet: Δευτέρα ἐξέτασις τῶν ἁγίων ἐν Μουμψοεστία· Secunda interrogatio Sanctorum in Mopsuestia. Hinc emendandi codex Remigianus, qui habet in Sicilia, Ursicampensis & Compendiensis, qui habent in Cilicia civitate, uti Ruinartius monet.

[18] Alio loco secundam, alio tertiam quæstionem habitam fuisse, [cum denique Anazarbi, ubi capite plexi sepultique sunt.] laudata mox Actorum Græcorum verba faciunt palam: cubat itaque in his ipsis Actis error num. 22, ubi tertia interrogatio ἐν Μαμψίστοις habita fuisse dicitur: Latina autem versio recte habet: In Anazarbo civitate: ex Actis enim liquet SS. Martyres juxta idem oppidum, in quo interrogati postremum fuere, & passos fuisse & sepultos: Anazarbi vero, vel certe juxta Anazarbum tumulatos fuisse, licet id diserte Acta haud exprimant, exprimit tamen auctor Additamenti, Actis subnexi, cum ait: Proxima vero nocte in monte depositæ sunt reliquiæ sanctorum martyrum Probi, Tarachi & Andronici jacentium in gloriosa urbe Anazarbo. Quod si Mopsuestiæ alibive postremum interrogati, cæsi ac sepulti fuissent, opus non fuisset Auxentio, Mopsuesteno episcopo, condito illis templo, eorumdem reliquias Anazarbo arcessere. Anazarbo quæstionem tertiam item adscribunt editio Bigotiana & apographum nostrum Græcum ex codice Vaticano 797, pag. 182 transcriptum. Latinus Actorum interpres num. 41 Terentiani, sacerdotis civitatis Ciliciæ meminit, in eaque civitate tandem SS. Martyres martyrio fuisse coronatos, subsequens verba citata contextus innuit; sed ille Græci textus sensum non est assecutus; in quo, nulla civitatis cujuscumque mentione facta, Terentianus nude Ciliciarcha appellatur; quo nomine non civitas aliqua, sed sacerdotis, qui inter singularum civitatum per Ciliciam flamines eminebat, dignitas, seu præcipuus universæ Ciliciæ sacerdos significatur: flamines, in singulis urbibus constitutos, ἰερεῖς; sacerdotes autem, singulis provinciis præstitutos, ἀρχιερεῖς, qualis Terentianus fuit, vocat Eusebius Historiæ Ecclesiasticæ lib. 8, cap. 14, & lib. 9, cap. 4. Adde Ciliciam civitatem (si urbs oppidumve hoc nomine veniat) nusquam gentium exstitisse. Manifesto insuper errore in Epistola, Actis præmissa, legitur: Quod actum est in Pamphylia de Martyribus, prosecuti sumus: missa est ea Epistola ad Iconienses in Lycaonia, roganturque hi, ut in Pisidiam & Pamphyliam Acta martyrii (utpote ab illis provinciis minus remoti) transmittere velint: at quid opus erat ea Acta per Iconienses in Pamphyliam mitti, si in ipsamet Pamphylia SS. Martyres occubuerant?

[19] Martyrii adjuncta accurate describunt Acta, quæ in quatuor partes non inepte dividi possunt, ita ut tres harum priores tribus interrogationibus tribuantur, singulæ nimirum singulis; [Acta eorum proconsularia] quarta vero martyrium hujusque adjuncta complectatur. Tres priores sunt Acta ipsa proconsularia, a notariis publicis excepta, & pretio CC denariorum a Sebasto spiculatore redempta; postrema a testibus oculatis, Marcio, Felice & Vero; seu Marcione, Felice & Barnaba, uti habet apographum nostrum Vaticanum, conscripta est. Acta hæc, non sine multa inquisitione examinata, datis litteris, quæ Actis præfiguntur, per nuntios Iconium, inde ad Pisidiæ atque Pamphyliæ fideles mittenda, communi nomine destinarunt Marcianus, Lysias, ceterique novem in iisdem litteris nominatim memorati, e quorum numero probabiliter fuerunt tres illi, qui partem quartam adornarunt: Marcius enim in Actis memoratus idem videtur, qui Marcianus: Felix utrobique legitur: abest quidem a litteris encyclicis Verus seu Barnabas; sed fieri facile potuit, ut alio nomine in Actis, alio in litteris encyclicis fuerit appellatus; quemadmodum idem verosimiliter fuit, qui in his Actorum apographis Verus, in illis Barnabas dictus invenitur. Unde minime mirum non est, Acta hæc summis passim laudibus celebrari: quod si in eorum apographa error hinc inde irrepserit, id non Actorum primogeniorum auctoribus, sed ea describentium imperitiæ aut oscitantiæ tribuendum est.

[20] [ex Actis MM. sinceris, a Ruinartio vulgatis, edenda.] Acta hæc Baronius Annalium tom. 2 ad annum 290 Latine primus vulgavit, suisque illustravit Annotatis: sed cum mutila hinc inde essent, post Baronium Rosweydus uberiora quidem, quæ apud Surium ad diem XI Octobris exstant, eodemque sermone exarata protulit; sed nec omnibus numeris absoluta. His rursum auctiora, Græceque scripta ex codice Colbertino, addita versione Latina antiqua, typis Parisiensibus anno 1680 edidit Emericus Bigotius; uti & ea, quæ Metaphrastes, mutata suo more primigenia Actorum phrasi, conscripsit. Alterum denique codicem Colbertinum nactus Ruinartius Acta integra horum Martyrum, cum variis Mss. collata, edidit, notis illustravit, dignaque censuit, quæ inter Acta Martyrum sincera & selecta reponeret, adjecta non solum versione Latina antiqua, sed etiam encyclica Anazarbenorum ad Iconienses Epistola Latina, & Additamento Græco-Latino, quæ ab editione Suriana & Baroniana aberant. Acta quædam Græca præ manibus habuit Leo Allatius, quorum unum alterumque textum exhibet in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 90 ad Latinæ versionis sensum satis accommodatum, minusque verbosum; quod pro textus primigenii indicio Tillemontius habuit Monum. Eccl. tom. 5, pag. 702. Apographum nostrum Vaticanum iisdem fere totidemque verbis prædictos textus exprimit; quia tamen in apographo hoc æque, ac in Actis a Ruinartio editis, Anazarbus metropoleos titulo, quem ante Theodosium II non habuit, decoratur, neque hoc, neque Ruinartii Codex textum primigenium exhibere videtur. Recudentur hic itaque Acta, quæ Ruinartius edidit, una cum antiqua interpretatione Latina, quæ sicubi, ut fit interdum, a textu Græco deflectat, atque operæ pretium visum fuerit, monere in Annotatis ea de re lectorem, non pigebit.

[Annotata]

* θλᾶται

ACTA SS. TARACHI, PROBI ET ANDRONICI MM.
EX RUINARTIO.

Tharacus, M. Anazarbi in Cilicia (S.)
Probus, M. Anazarbi in Cilicia (S.)
Andronicus M. Anazarbi in Cilicia (S.)

BHL Number: 7981, 7982

EPISTOLA AD ICONIENSES.

Ex Ruinartio.

[Anazarbenorum epistola ad vicinarum provinciarum fideles missa.] Pamphilius, Marcianus, Lysias, Agathocles, Parmenon, Diodorus, Felix, Gemellus, Athenion, Tarachus & Orosius, Aquilo, Basso, Berullo, Timotheo a cum omnibus Fratribus, qui sunt in Iconio b, in veritate fideles ac sancti & unanimes in Christo Jesu Domino nostro. Quod actum est in Pamphylia c de Martyribus, prosecuti sumus: participari vinculis eorum cupientes, & desiderantes manifestari actus eorum, suscepimus. Et quia omnia scripta confessionis eorum necesse erat nos colligere, a quodam, nomine Sebasto, uno de spiculatoribus, ducentis denariis d omnia ista transscripsimus; in quo est initium & consummatio eorum passionis, & omnia, quæ dignatus est Deus facere nobis per eosdem fortissimos Dei Martyres & hæc cum multa inquisitione rescripsimus vobis omnia, ita clarificantes Dominum Jesum-Christum. Obsecramus autem vos, fratres, ut & vos dignemini omnia ista transmittere illis, qui sunt Pisidiæ & Pamphyliæ e, fratribus in Domino, ut & ipsi cognoscant, quod actum est per eosdem fortissimos Martyres Dei, ut laudent & glorificent Dominum nostrum Jesum-Christum, ut unusquisque vestrum audiens ædificetur & confortetur in omni agone, armatus in fide & gloria incorruptibili, Spiritu Sancto ferventes, ut possitis resistere in omni virtute illius contra eos, qui adversantur veritati.

ANNOTATA.

a Non omnia hæc nomina, numero XI, in omnibus codicibus reperiri, Ruinartius monet; retinenda nihilominus sunt, eo quod totidem fratrum nomine ad Iconienses perscripta est, uti habent Acta Græca num. 41 infra. Præterea ab his XI non esse diversos Marcium seu Marcionem, Felicem & Verum, ad calcem Actorum memoratos, fit verosimile ex his, quæ num. 19 Comment. prævii dicta sunt.

b Metropoli Lycaoniæ, a Cilicia Tauro monte divisæ.

c Legendum Cilicia: in hac enim SS. Martyrum & inchoatum & consummatum est martyrium, ut Acta clamant: neque, si in Pamphylia id contigisset, mitti in Pamphyliam hæ litteræ ab Iconiensibus debuissent, quod tamen ut faciant, paulo infra Iconienses rogantur.

d Id est, octo circiter nummis aureis (Gallis pistoles) uti Bailletus annotavit.

e Pisidia & Pamphylia Asiæ Minoris regiones sunt conterminæ, uti & Pamphylia Ciliciæ: quia vero Anazarbus ab utraque provincia majori intervallo distabat, quam Iconium, rogati sunt ab Anazarbenis Iconienses, ut suas in Pisidiam & Pamphyliam transmitterent litteras. In quodam Ms. Codice, teste Ruinartio, pro Pisidia legitur Persia, quod erroneum esse; ex jam dictis colligere pronum est.

CAPUT I.
Prima SS. Martyrum interrogatio.

Εν ὑπατείᾳ Διοκλητιανοῦ σεβαστοῦ τὸ πρῶτον; τῇ πρὸ ὀκτῶ Καλανδῶν Απριλίων, ἡγεμονεύοντος Φλαυίου *, Γαΐου, Νουμερίου * τοῦ καὶ Μαξίμου τῆς Κιλικίας ἐν Τάρσῳ τῇ μητροπόλει, ἀυτοῦ τοῦ Μαξίμου πρὸ βήματος καθεζομένου, Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Οἱ προσενεχθέντες τῇ μεγαλειότητί σου, κύριέ μου, ἐπὶ τῆς Πομπηιουπόλεως, ὑπὸ Εὐτολμίου καὶ Παλλαδίου τῶν σπεκουλατόρων, ὡς ὄντες τῆς ἀσεβεστάτης θρησκείας τῶν Χριστιανῶν, μὴ πειθόμενοι τοῖς τῶν ἀυτοκρατόρων ὁρισθεῖσιν, ἵστανται ἐπὶ τοῦ καθαρωτάτου βήματός σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν πρὸς Τάραχον· Τίς καλῇ; Δεῖ γὰρ σε τὸν τάξει καὶ πολιᾷ καὶ ἡλικίᾳ προβεβηκότα, πρῶτον ἀποκρίνασθαι. Τάραχος εἶπεν· Χριστιανός εἰμι. Μάξιμος εἶπεν· Παυσάμενος τῆς ἀσεβοῦς τᾶυτης λέξεως, τί σου τὸ ὄνομα; Φράσον. Τάραχος εἶπεν· Χριστιανός εἰμι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τύψαντες ἀυτοῦ τὸ στόμα, λέγετε ἀυτῷ· ἕτερα ἀνθ᾽ ἑτέρων μὴ ἀποκρίνου. Τάραχος εἶπεν· Ἐγὼ ἔχω ὄνομα ἐν ἐμοὶ, τοῦτο καὶ λέγω. Εἰ δὲ τὸ ἐν χρήσει ὄνομα ζητεῖς, Τάραχος παρὰ τῶν γεννησάντων με καλοῦμαι· ἐν δὲ τῶ στρατεύεσθαι με, Βίκτωρ ἐκλήθην.

[2] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ποίας εἶ τύχης; Τάραχος εἶπεν· Στρατιωτικῆς, καὶ Ῥωμαῖός εἰμι τῶ γένει, ἐγεννήθην δὲ ἐν Κλαυδιουπόλει τῆς Ἰσαυρίας. Διὰ δὲ τὸ Χριστιανόν με εἶναι, νῦν παγανεύειν ᾐρετισάμην. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ὀυκ ἐξῆν γάρ σοι στρατεύεσθαι, ὄντι ἀσεβεστάτῳ. Τίς οὖν σε τῆς ἀφέσεως κατηξίωσεν; Τάραχος εἶπεν· Ἐδεήθην Φουλβίονος τοῦ ταξιάρχου, καὶ ἀπέλυσέ με. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Κᾀγὼ τὴν πολιάν σου κατανοήσας, βούλομαί σε εὐνοίας τε καὶ τιμῆς καταξιῶσαι πεισθέντα μοι, φίλον τε τῶν ἀυτοκρατόρων ποιῆσαι, προσελθόντα καὶ θύσαντα τοῖς θεοῖς. καὶ ἀυτοὶ διατελοῦντες οἱ ἀυτοκρατόρες ὑπὲρ πάσης τῆς οἰκουμένης πράττουσι. Τάραχος εἶπεν· Σφάλλονται καὶ ἀυτοὶ, πολλῇ πλάνῃ παρὰ τοῦ σατανᾶ περιελαυνόμενοι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Κλάσατε ἀυτοῦ τὰς σιαγόνας, ὑπὲρ ὣν ἔφη σφάλλεσθαι τοὺς σεβαστούς. Τάραχος εἶπεν· Ἐγὼ εἶπον, καὶ ἀεὶ λέγω, ὅτι πλανῶνται ὡς ἄνθρωποι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Θύσον, φημὶ, τοῖς πατρῴοις θεοῖς, παυσάμενος τῆς ἐθελοφρονημότητός σου. Τάραχος εἶπεν· Ἐγὼ τῷ πατρῴῳ μου Θεῷ λατρεύω οὐκ ἐν ἅιματι θυσιῶν, ἀλλ᾽ ἐν καταρᾷ καρδίᾳ. οὐ γὰρ χρήζει τοιούτων θυσιῶν Θεός.

[3] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἔτι τὸ τῆς ἡλικίας σου μέρος αἰδούμενος, καὶ τὸν τοῦ γήρως τρόπον οἰκτείρων παραινῶ σοι πᾶσαν ἀποθέμενον μανίαν, τιμῆσαι μὲν τοὺς ἀυτοκράτορας, αἰδεσθῆναι δὲ καὶ ἡμᾶς, καὶ εἴξαντά μοι τὸν πατρῷον νόμον εὐσεβῆσαι. Τάραχος εἶπεν· Ἐγὼ τοῦ πατρῴου νόμου οὐκ ἀφίσταμαι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐκοῦν θύσον προσελθών. Τάραχος εἶπεν· Ἀσεβεῖν οὐ δύναμαι, εἶπον, τὸν πατρῷόν μου νόμον τιμῶ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἕτερος οὖν τίς ἐστιν παρὰ τοῦτον νόμος, κακὴ κεφαλή; Τάραχος εἶπεν· Ἔστιν εἰς ὃν ὑμεῖς ἀσεβοῦντες, λίθοις καὶ ξύλοις, ἀνθρώπων ἐπινοίαις, προσκυνεῖτε. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Καταυχενίαις πληγαῖς τύπτοντες ἀυτὸν εἴπατε· Μὴ μώριζε. Τάραχος εἶπεν· Ἐγὼ τῆς μωρίας ταύτης οὐκ ἀφίσταμαι τῆς σωζούσης με. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐγὼ σε παύσας τῆς μωρίας ταύτης, φρόνιμόν σε ποιήσω.

[4] Τάραχος εἶπεν· Ποίει θέλεις· ἐξουσίαν ἔχεις τοῦ σώματός μου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἄρατε ἀυτοῦ τὸν χιτῶνα, καὶ ῥάβδοις ἀυτῷ χρησάσθε. Τάραχος εἶπεν· Νῦν ἀληθῶς φρονιμώτερόν με ἐποίησας ταῖς πληγαῖς ἐνδυναμώσας με, ἔτι μᾶλλον πεποιθέναι με ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ Θεοῦ καὶ τοῦ Χριστοῦ ἀυτοῦ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀνοσιώτατε καὶ τρισκατάρατε, πῶς δυσί θεοῖς λατρεύεις· καὶ ἀυτὸς ὁμολογῶν, τοὺς θεοὺς ἀρνῇ; Τάραχος εἶπεν· Ἐγὼ Θεὸν ὁμολογῶ τὸν ὄντως ὄντα. Μάξιμος ἡγεμὼν εἰπεν· Καὶ μὴν καὶ Χριστόν τινα ἔφης εἶναι Θεόν. Τάραχος εἶπεν· Οὕτως ἔχει. Ἀυτὸς γάρ ἐστιν Χριστὸς υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος, ἐλπὶς τῶν Χριστιανῶν, δί᾽ ὃν καὶ πάσχοντες σωζόμεθα. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Παυσάμενος τῆς φλυαρίας σου τάυτης, πρόσελθε καὶ θύσον τοῖς θεοῖς. Τάραχος εἶπεν· Οὐ φλυαρῶ, ἀλλὰ ἀληθεύω. Ἑξήκοντα γὰρ ἐτῶν εἰμι λοιπόν, καὶ οὕτως ἀνήχθην, τῆς ἀληθείας μὴ ἀφιστάμενος. Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· φείσαι σεαυτοῦ, ἄνθρωπε, καὶ θύσον ἀνασχόμενός μου. Τάραχος εἶπεν· Ἄπελθε, νουθέτησον σεαυτὸν, ὑπηρέτα τοῦ σατανᾶ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὗτος μὲν σιδηροῖς μείζοσι περιληφθείς ἀναληφθήτω εἰς τὸ δεσμωτήριον. Προσαγάγετε δὲ τὸν καθ᾽ ἡλικίαν τοῦ προτέρου τὸν δεύτερον.

[5] Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Ἔστηκεν, κύριε, δέομαί σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πᾶσαν ματαιολογίαν ἀποθέμενος, εἰπὲ τίς καλῆσαι; δὲ εἶπεν· Τὸ πρῶτον καὶ ἐξαίρετον Χριστιανός δεύτερον δὲ, παρὰ ἀνθρώπων καλοῦμαι Πρόβος. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ποίας τύχης; Πρόβος εἶπεν· Πατρὸς μέν εἰμι Θρακός· ἐγεννήθην δὲ ἐν Σίδῃ τῆς Παμφυλίας. Παγανὸς δέ εἰμι, Χριστιανὸς δὲ ὤν *. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Μηδὲν ὠφελούμενος ἐκ τοῦ ὀνόματος τούτου, πείσθητί μοι, καὶ θύσον τοῖς θεοῖς, ἵνα καὶ παρὰ τῶν σεβαστῶν τιμηθῆς, καὶ παρ᾽ ἡμῶν φίλος ἔσῃ. Πρόβος εἶπεν· Οὔτε τιμῆς τῶν σεβαστῶν χρήζω, οὔτε τῆς σῆς ὠφελείας * κήδομαι. Καὶ γὰρ οὐκ ὀλίγων ὑπαρχόντων κατεφρόνησα, ἵνα τῷ ζῶντι Θεῷ διὰ Χριστοῦ λατρεύω. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Περιελόντες ἀυτοῦ τὸ παλλίον, καὶ περιζώσαντες τείνατε, καὶ νεύροις ὠμοῖς τύψατε.

[6] Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Φεῖσαι σεαυτοῦ, ἄνθρωπε, τὸ αἇμά σου βλέπεις ῥέον ἐπὶ τῆς γῆς· Πρόβος εἶπεν· Τὸ σῶμά μου πρόκειται ὑμῖν· ἐμοὶ δὲ αἱ βάσανοι ὑμῶν ἀλείμματα μύρων εἰσίν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐ παύῃ τῆς μανίας σου λοιπὸν, ἐπιμένεις, ἄθλιε; Πρόβος εἶπεν· Ἐγὼ οὐ μαίνομαι, ὑμῶν δὲ φρονιμώτερος ὢν, δαίμοσιν οὐ λατρεύω. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Σρέψαντες ἀυτὸν καὶ κατὰ τὴν γαστέρα τύψατε. Πρόβος εἶπεν· Κύριε, βοήθει τῷ δούλῳ σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τύπτοντες ἀυτὸν λέγετε· Χριστιανὲ ἄνθρωπε, ποῦ ἐστὶν βοηθῶν σοι; Πρόβος εἶπεν· Καὶ ἐβοήθησεν, καὶ βοηθεῖ μοι. Οὕτως γὰρ τῶν βασάνων σου καταφρονῶ, ὡς μὴ πείθεσθαὶ σοι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πρόσχες τῷ σώματί σου, πανάθλιε, ὅτι τὸ αἷμα τοῦ σώματός σου τὴν γῆν ἐπλήρὼσεν. Πρόβος εἶπεν· Τοῦτο γίνωσκε, ὅτι ὅσον τὸ σῶμά μου πάσχει διὰ Χριστόν, τοσούτον τὴν ψυχὴν ὑγιεινότερος γίνομαι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Βάλλοντες ἀυτῷ σίδηρα εἰς τέσσαρα κεντήματα, ἀυτὸν διατείνατε, μὴ ἐάσαντες ἀυτὸν ἐπιμελείας τυχεῖν· τὸν δὲ ἕτερον εἰς τὸ μέσον τοῦ βήματος ἀγάγετε.

[7] Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Ἕστηκε, κύριε, δέομαί σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τί καλεῖται τὸ ὄνομὰ σου. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Χριστιανός εἰμι· πάντως γὰρ τοῦτο θέλεις ἀκοῦσαι· ἰδοὺ οὖν εἶπόν σοι, ὅτι χριστιανός εἰμι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τῶν πρό σου μηδεν ὠφελησάντων ἐκ τοῦ ὀνόματος τοῦτου, συντόμως ἐρωτώμενος, εἰπὲ τὸ ὄνομά σου. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Εἰ τὸ κοινὸν ὄνομά μου πρὸς ἀνθρώπους ἐρωτᾷς, Ἀνδρόνικος κέκλημαι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ποίου γένους εἶ; Ἀνδρόνικος εἶπεν· Εὐγενὴς εἰμι, καὶ τῶν πρώτων Εφεσίων υιός. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πάσης ἀπαλλαγεὶς ἐπινοίας ἀλόγων * θέλησον ὡς πατρὶ πεισθῆναί μοι· καὶ γὰρ οἱ πρὸ σοῦ θελήσαντες μωρᾷναι, οὐδὲν ὠφέλησαν ἑαυτοὺς· σὺ δὲ τιμήσας τοὺς ἀυτοκράτορας, καὶ τοῖς πατρῴοις θεοῖς θύσας, εὐεργετηθήσῃ. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Καλῶς πατρῴους ὀνομάζετε. Πατέρα γὰρ ἔχοντες ὑμεῖς τὸν σατανᾶν, υἱοί ἐστε ἐκείνου, καὶ διάβολοι γεγόνατε. Τὰ γὰρ ἐκείνου ἔργα πράττετε. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τὸ νέον σου τῆς ἡλικίας προπετέστερόν σε ποιεῖ· καὶ μείζονάς σοι παρέξει τὰς ὕβρεις. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Νέος μὲν εἶναί σοι δοκῶ τοῖς ἔτεσι, τέλειος δὲ εἰμι τῇ ψυχῇ πρὸς ἅπαντα. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τῆς πολυλογίας σου παυσάμενος, θύσον τοῖς θεοῖς, ἵνα τῶν αἰκισμῶν ἀπαλλαγῆς.

[8] Ἀνδρόνικος εἶπεν· Δοκεῖς με τοσοῦτον ἄφρονα ἐ͂ιναι, ἵνα τῶν πρὸ ἐμοῦ σοι μηδὲν ἀποκρινομένων ἥττων γένομαι· ἑτοιμότερός σου εἰμὶ πρὸς πάντα. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἄρατε ἀυτοῦ τὰ ἱμάτια, καὶ περιζώσαντες ἀυτὸν ἀναρτήσατε. Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Πρὸ τοῦ τὸ σῶμά σου ἀφανισθῆναι, πείσθητί μοι, πανάθλιε. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Συμφέρει τὸ σῶμά μου ἀφανισθῆναι, καὶ μὴ τὴν ψυχήν. Ποίει θέλεις. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πείθῃ καὶ θύῃς πρὶν ἁψάμενός σου ἀπολέσω σε. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἐγω οὐδέποτε ἔθυσα, οὐδὲ ἐκ νεότητός μου, οὐδὲ νῦν θύω, μάλιστα οἷς ἀναγκάζεις με δαίμοσιν. Μάξιμος εἶπεν· Ἅψασθε ἀυτοῦ τοῦ σώματος. Ἀθανάσιος κορνικουλάριος εἶπεν· Πείσθητι τῷ ὑπατικῷ. Πατήρ γὰρ σου τοῖς ἔτεσίν εἰμι, καὶ συμβουλεύω σοι. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἄπελθε, νουθέτησον σαυτὸν, ὅτι γέρων ὢν, ἀσύνετος εἶ, πείθων με λίθοις καὶ δαίμοσιν θύειν.

[9] Μάξιμος εἶπεν· Ὀυχ ἥψαντό σου αἱ βάσανοι, πανάθλιε, ἵνα σαυτὸν ἐλεήσας, παύσῃς τῆς μωρίας ταύτης, τῆς μηδὲν ὠφελούσης σε; Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἡμῶν μωρία ἀυτὴ ἀναγκαία ἐστὶν τοῖς ἐλπίδα ἔχουσι εἰς Χριστόν· γὰρ σοφία πρόσκαιρος οὐσα αἰώνιον θάνατον τοῖς ἔχουσιν ἀυτὴν προξενεῖ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· τίς σε ἐδίδαξε τὴν μωρίαν ταύτην; Ἀνδρόνικος εἶπεν· σωτήριος λόγος, εἰς ὃν καὶ ζῶμεν καὶ ζήσομεν, ἔχοντες ἐν οὐρανῷ Θεὸν, τὴν ἐλπίδα τῆς ἀναστάσεως ἡμῶν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀπαλλάττου τῆς μωρίας σου, πρὶν ἐπιπλείονά σε βασανίζων ἀπολέσω. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Τὸ σῶμὰ μου πρόκειταί σοι, ἐξουσίαν ἔχεις, ποίει θέλεις. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Χαράξατε ἀυτοῦ τὰς κνήμας εὐτονώτατα. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἴδοι Θεὸς καὶ κρινάτω σε ἐν τάχει, ὅτι οὐδὲν ἀδικήσαντά με βασανίζεις ὡς φονέα.

[10] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀβεβῶν εἰς τοὺς θεοὺς καὶ εἰς τοὺς σεβαστοὺς, καὶ τοῦ βήματός μου καταφρονῶν, οὐδὲν ἀδικεῖν φάσκεις; Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ὑπὲρ εὐσεβείας ἀγωνίζομαι τῆς εἰς τὸν ἀληθινὸν Θεόν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐυσεβὴς ἦς, εἰ ἐτίμας τοὺς θεοὺς, οὓς καὶ οἱ ἀυτοκράτορες σέβονται. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἅυτη ἀσέβειά ἐστιν καὶ οὐκ εὐσέβεια, ἵνα καταλιπὼν τὸν ζῶντα Θεὸν, λίθοις καὶ ξύλοις προσκυνήσω. Μάξιμος ἐ͂ιπεν· Ἀσεβοῦσιν οὖν οἱ ἀυτοκράτορες, δήμιε; Ἀνδρόνικος ἐ͂ιπεν· Ἀσεβοῦσιν, ὡς ἐμοὶ δοκεῖ. Εἰ δὲ θέλεις καὶ ἀυτὸς ὀρθῷ λογισμῷ χρήσασθαι, γινώσκεις ὅτι ἀσέβειά ἐστι τοῖς δαιμοσι θύειν. Μάξιμος ἐ͂ιπεν· Στρέψαντες τὰ πλῆκτρα, τὰς πλευρὰς ἀυτοῦ κεντήσατε. Ἀνδρόνικος ἐ͂ιπεν· Πρόκειμαί σοι. Ὡς θέλεις, τὸ σῶμά μου αἴκιζε. Μάξιμος ἡγεμὼν ἐ͂ιπεν· Ἅλας προσαγάγετε, καὶ ὀστράκοις ἀυτοῦ τὰς πλεύρας ἀνατρίψατε. Ἀνδρόνικος ἐ͂ιπεν· Ἐστερέωσας ἀπὸ τῶν πληγῶν. Μάξιμος ἡγεμὼν ἐ͂ιπεν· Κατ᾽ ὀλίγον σε ἀφανίσω. Ἀνδρόνικος ἐ͂ιπεν· Οὐ φοβοῦμαι σου τὰς ἀπειλάς. γὰρ λογισμός μου κρείττων σου πάσης ἐπινοίας καὶ κακίας ἐστίν· ὅθεν καταφρονῶ σου τῶν βασάνων. Μάξιμος ἡγεμὼν ἐ͂ιπεν· Δήσαντες ἀυτοῦ τὸν τράχηλον καὶ τοὺς πόδας, φυλάττετε ἐις τὸ δεσμωτήριον.

[S. Tarachus Tarsi Christum professus] Consule Diocletiano & Maximiano iterum a, XII Kal. Junii b, in Tarso metropoli Ciliciæ assidente * Numeriano Maximo præside, Demetrius centurio dixit: Oblati sunt nobilitati tuæ, domine, in Pompeiopoli c civitate ab Eutolmio * Palladio spiculatore d, qui sunt pessimi & impii Christiani, qui non consentiunt præceptis dominorum: præsentes sunt ante tribunal nobilitatis tuæ. Maximus præses Taracho dixit: Quis vocaris? Te enim oportet interrogari primum, quoniam ætate senior es. Responde. Tarachus dixit: Christianus sum. Maximus dixit: Parce hanc impiam professionem. Dic, quis vocaris? Tarachus dixit: Christianus sum. Maximus dixit: Frangite illi maxillas, dicentes: Aliud pro alio noli respondere. Tarachus dixit: Quod est nomen meum, hoc dico. Si autem hoc quæris, quod commune est, a parentibus dicor Tarachus; &, cum militarem, nominatus sum Victor e.

[2] [& ad sacrificandum diis] Maximus dixit: Ex quo genere es? Tarachus dixit: Militaris sum & Romanus f, natus autem in Claudiopoli civitate Isauriæ g. Et propterea, quod Christianus sum, renuntiavi militiæ h. Maximus dixit: Non enim dignus eras, impie, militare. Tamen quomodo recessisti a militia? Tarachus dixit: Precatus sum Publionem * principem, & dimisit me i. Maximus dixit: Ergo respice in senectutem tuam, quoniam ego volo, ut sis unus ex consentientibus præceptis dominorum, & a me honorem magnum accipias. Ergo accede, & sacrifica diis nostris, quoniam & ipsi principes super * omnem orbem eos colunt. Tarachus dixit: Errant in multo errore satanæ. Præses dixit: Frangite maxillas, propterea quod dixit, errasse imperatores. Tarachus dixit: Ego dixi & dico, quoniam errant quasi homines. Maximus dixit: Sacrifica diis nostris, & relinque omnem astutiam tuam. Tarachus dixit: Ego Deo meo servio & sacrifico, non in sanguine, sed in corde mundo. Non enim necessaria sunt Deo talia sacrificia.

[3] [frustra invitatus,] Maximus dixit: Adhuc ætati tuæ ex parte & senectuti prudenti misereor, & admoneo, ut omnem vanitatem dimittas, & diis nostris sacrifices k. Tarachus dixit: Ego a lege Domini non recedo. Maximus dixit: Ergo accede & sacrifica. Tarachus dixit: Impietatem non operor, quoniam legem Dei honorifico. Maximus dixit: Alia ergo est lex præter illam, o malum caput! Tarachus dixit: Est, inquam, qua vos, impii, lapides & ligna, opera hominum adoratis l. Maximus dixit: Super cervicem ejus cædite illum, dicentes: Noli vanus esse. Tarachus dixit: Ego de vanitate ista non recedo, quæ salvum me facit. Maximus dixit: Ego te requiescere faciam ab ista vanitate, & prudentem te faciam.

[4] [virgisque propterea cæsus recluditur in carcerem:] Tarachus dixit: Fac, quod vis: potestatem habes in corpore meo. Maximus dixit: Tollite vestimenta ejus, & virgis eum cædite. Tarachus dixit: Nunc vere prudentem me fecisti, plagis confortans me. Magis ac magis opto confidere in nomine Dei & Christi ejus. Maximus dixit: Injuste & maledicte, quomodo duobus diis servis, quos voce confiteris; & nunc deos negas? Tarachus dixit: Ego confiteor manifeste, qui est Deus verax. Maximus dixit: Nunc confessus es Christum & Deum m. Tarachus dixit: Et bene. Hic est enim Filius Dei n, spes Christianorum, propter quem patimur & salvamur *. Maximus dixit: Relinque verbositatem tuam; accede & sacrifica. Tarachus dixit: Non verbosor, sed veritatem dico. Sexaginta & quinque annorum sum o, & sic crevi, a veritate non recedens. Demetrius centurio dixit: O homo, parce tibi, & immola. Audi me. Tarachus dixit: Recede a me cum consilio tuo p, minister satanæ. Maximus dixit: Iste vinculis ferreis magnis vinctus recipiatur in carcerem. Adducite alium, sequentem eum.

[5] Demetrius centurio dixit: Præsto est, domine. Maximus præses dixit: Quis vocaris, primo responde q. Probus dixit: Primo, quod nobile est, Christianus: secundo apud homines vocor Probus. [S. Probo vero crudis pervis cæso] Maximus præses dixit: Ex quo genere es, Probe? Probus dixit: Patrem habui a Thracia: natus autem sum in Side Pamphyliæ r. Sum autem plebeius, sed Christianus. Maximus dixit: Nec lucrum facies de isto nomine. Audi me, & sacrifica diis, ut a principibus honoreris: & noster amicus eris. Probus dixit: Neque honorem principum volo, neque amicitiam tuam cupio. Non enim pauca est substantia mearum divitiarum, quas reliqui, ut Deo vivo serviam. Maximus dixit: Dispoliate illum, & tollite ei pallium, & cingite eum, & extendite, & nervis crudis cædite.

[6] Demetrius centurio dixit: Propitiare tibi, o homo, [similiterque in carcerem reducto,] videns sanguinem tuum fusum super terram. Probus dixit: Corpus meum ante vos est: mihi autem tormenta vestra unguentum est. Maximus dixit: Non requiescis a vanitate tua, sed permanes in duritia tua, miser. Probus dixit: Non sum vanus, sed prudentior vobis; ideo dæmoniis non sacrifico. Maximus dixit: Gyrate illum, & super ventrem cædite. Probus dixit: Auxiliare servo tuo, Domine. Maximus dixit: Cædentes illum, dicite illi: Ubi est auxiliator tuus? Probus dixit: Auxiliatur & auxiliabitur me. Sic enim pro nihilo habeo tormenta tua, ut non acquiescam tibi. Maximus dixit: Attende corpus, miser, quoniam sanguine tuo impleta est terra. Probus dixit: Hoc scias, quod, quantum patitur corpus meum propter Christum, tanto magis anima sanatur, & vivificatur. Maximus dixit: Mittite illi ferrum, per quatuor loca nervorum s hunc constringite, non permittentes aliquem curam ei apponere. Alium in medio tribunali adducite.

[7] Demetrius centurio dixit: Præsto est, domine. Maximus dixit: [S. Andronicum] Quis vocaris? Andronicus dixit: Manifeste, si scire vis, dico tibi, quoniam Christianus sum t. Maximus dixit: Qui ante te fuerunt, non sunt consecuti de nomine isto nihil. Oportet autem te nunc convenienter nobis respondere. Andronicus dixit: Commune nomen meum apud homines, vocor Andronicus. Maximus dixit: Quod genus es? Andronicus dixit: De nobili genere, & primi ordinis Ephesiorum filius. Maximus dixit: Omni stultiloquio & vanitati parce, & voluntarie audi me ut patrem. Nam, qui ante te voluerunt stulti fieri, nihil lucrati sunt. Tu autem honorificans principes & patres, diis nostris consenti. Andronicus dixit: Bene illos patres nominatis, quoniam vos ipsi patrem habetis satanam. Nam filii diaboli estis facti, & opera ejus perficitis. Maximus dixit: Adolescentia pueritiæ tuæ adhuc me compescit u. Scias enim magna tibi tormenta parari. Andronicus dixit: Adolescens tibi videor in annis, perfectus sum autem in anima & in omnibus. Maximus dixit: Recede a multiloquio, accede, sacrifica, ut possis de tormentis evadere.

[8] Andronicus dixit: Putas ita stultum me esse, [præses Maximus] ut minor ab antecessoribus meis inveniar? Paratus sum tibi ad omnia tormenta. Maximus dixit: Dispoliate illum, & cingite, & suspendite. Demetrius centurio dixit: Antequam exterminetur corpus tuum, miser, audi me Andronicus dixit: Melius est, ut corpus meum pereat, quam & anima mea. Fac, quod vis. Maximus dixit: Consenti & sacrifica, antequam iniciens * exterminem te. Andronicus dixit: Ego numquam sacrificavi ab infantia mea, & nunc non sacrifico. Præterea eis *, quibus me cogis sacrificare, dæmones sunt. Maximus dixit: Tangite corpus ejus. Athanasius cornicularius x dixit: Consenti præsidi. Pater tuus sum in annis; ideo consilior tibi. Andronicus dixit: Vade, consilium tibi da, quia senior es, & sensum non habes, tale consilium mihi dans, ut lapidibus & dæmoniis sacrificem.

[9] [non absimili modo sed æque incassum,] Maximus dixit: Non sentis tormenta, miser, ut miserearis tui, & recedas a vanitate ista, quæ te salvare non potest. Andronicus dixit: Vanitas ista valde bona est illis, qui spem habent in Domino; sapientia autem temporalis sempiternam mortem operatur. Maximus dixit; Quis te docuit stultitiam istam? Andronicus dixit: Sermo, qui vivificat, in quo & vivimus y, habentes in cælo Dominum, spem resurrectionis nostræ. Maximus dixit: Recede a stultitia tua, antequam incipiam te gravius troquere. Andronicus dixit: Corpus meum ante te positum est. Habes potestatem, fac, quod vis. Maximus dixit: Torquete tibiam z ejus fortiter. Andronicus dixit: Respiciat Deus, quia sine causa me, sicut homicidam, pœnis subjicis.

[10] [aggreditur.] Maximus dixit: Contemnis præcepta principum, & tribunal meum nihil tibi videtur esse aa. Andronicus dixit: In Dei misericordia & veritate confido: inde hoc patior. bb Maximus præses dixit: Misericors esses cc, si deos honorares, quos principes adorant. Andronicus dixit: Impietas est Deum verum derelinquere, & lapides adorare. Maximus dixit: Ergo deliquerunt principes? o damnate! Andronicus dixit: Deliquerunt, sicut intelligo. Nam si vis recto sensu intelligere, scito, quoniam delictum est dæmoniis sacrificare. Maximus dixit: Convertite eum & latera ejus pungite dd. Andronicus dixit: Ante te sum, quomodo vis, corpus meum pœnis subjice. Maximus dixit: Tollite testas ee, & plagas ejus perfricate. Andronicus dixit: Confortasti nunc corpus meum in plagis. Maximus dixit: Minutatim te exterminabo. Andronicus dixit: Non timeo comminationes tuas. Sensus enim meus meiior est cogitatione melitiæ tuæ; propterea contemno tormenta tua. Maximus dixit: Ligate ejus pedes & collum ferro, & sub custodia habeatur.

ANNOTATA.

a Cum anno 304 verosimilius passi sint martyrium SS. Martyres, ut in Comm. præv. dictum est, lege potius: Consule Diocletiano IX, & Maximiano VIII. Maximianus secundum consul fuit anno Christi 288, collegamque habuit non Diocletianum, sed Pomponium Januarium. Textus Græcus habet: Consule Diocletiano primum, nulla facta mentione Maximiani: annus primus consulatus Diocletiani a Fastis consularibus abest: secundus anno 285 illigatur, quo nondum Christianos perseque cœperat.

b Baronius, Rosweydus, Codices Mss. tres apud Ruinartium habent VIII Cal. Aprilis, alius habet Julias: Codices Græci VIII Cal. Aprilis, quibus hic standum apparet.

c Ciliciæ civitas est, prius Soloë; ex quo autem eam piratis incolendam Pompeius dedit, Pompeiopolis dicta.

d Textus Græcus habet: σπεκουλατόρων spiculatorum: vox est Græco-barbara, non a speculando, sed a spiculis, quæ gestabant principum satellites, deducta: hujusmodi spiculator caput S. Joanni abstulit apud Marcum cap. 6, ℣. 27 & seq.

e Licitam fuisse militibus mutationem nominis, Baronius ad annum 290, num. 3 ex Diocletiani ad Julianum Rescripto ostendit.

f Militaris, quod stipendia meruerat: Romanus, quod erat civitatis jure donatus.

g Apud Baronium citatum num. 4 legitur Syriæ: sed Claudiopolis Isauriæ civitas est in confinio Ciliciæ sita.

h Græce: Vitam privatam agere quæsivi vel optavi.

i Missione nimirum honesta, ob S. Tarachi, ut apparet, senectutem, vel quod præscriptum legibus militandi tempus expleverat.

k Uberior hic est textus Græcus, atque ita habet: Hortor te, ut, omni insania deposita, honores quidem augustos, reverearis autem nos, mihique obtemperans legem patriam religiose observes.

l Græcus textus ita sonat: Est alia lex, in quam vos impie agitis, cum lapides & ligna, hominum opera, adoratis.

m Græce: Atqui & Christum quemdam dicebas esse Deum.

n Supple ex textu Græco: viventis.

o Græce legitur: Cæterum sexaginta annorum sum. Acta a Metaphraste conscripta habent: ἐν ἐξήκοντα ὅλοις ἔτεσι, totis sexaginta annis, pro quibus apud Bigotium Latine leguntur anni sexaginta sex: apud Baronium vero & Surium anni sexaginta quinque.

p Græce: Temetipsum admone.

q Supple: Misso omni vaniloquio.

r Apud Baronium & Surium habetur in Perge, quæ etiam Pamphyliæ civitas est. Metaphrastes etiam legit in Side. Codex Remigianus a ceteris dissidet, Pamphyliæ Pisidiam, ad quam Side non spectat, perperam substituens.

s Id est, ambas manus & pedes in nervo stringite. Ita Ruinartius.

t Alius hic sequitur verborum ordo in textu Latino, alius in Græco: ut Latina Græcisrespondeant, sic lege: Christianus sum; hoc enim audire prorsus cupis: ecce igitur dixi tibi, me Christianum. Maximus præses dixit: cum nihil id nomen iis, qui tibi præivere, profuerit, dic interrogatus nomen tuum absque ambage. Andronicus dixit: si commune meum apud homines nomen quæris, dictus sum Andronicus. Maximus præses dixit: Quo genere es? Andronicus dixit: nobili, & apud Ephesios primario &c.

u Græce legitur: Adolescentia tua facit, petulantior ut sis, augebitque tibi supplicia.

x Præfecti scriba, seu, ut nunc loquuntur, secretarius, a cornu scriptorio seu atramentario sic dictus. Apud Surium pro Athanasio legitur Anaxius.

y Græce additur: & vivemus.

z Textus Græcus habet tibias. Cod. 2 Colbertinus & Rosiveydus Torquete os.

aa Græce habetur: Cum impie te in deos & imperatores geras, ac tribunal meum spernas, insontem te dicis?

bb Græce habetur: Pro pietate decerto, quæ est in Deum verum.

cc Lege: Pius esses &c, prout exigunt verba proxime præcedentia.

dd Græce habetur: Vertentes scuticas, latera ejus pungite.

ee Græce: Sal afferte & testis latera ejus perfricate.

* al. Ms. assistente

* al. Ms. Entulineo

* Φλαβιανοῦ

* Νουμεριανοῦ

* Ms. Polybionem

* Ms. per

* al. Ms. sanamur

* Ms. ἡμῶν Χριστιανὸς δὲ νῦν.

* Ed. φιλίας

* Ed. λόγων

* Ms. Rem. incipiam exterminare te

* ii

CAPUT II.
Secunda SS. Martyrum interrogatio.

Δευτέρα ἐξέτασις ἐν Ἀναζαρβῷ τῇδ᾽ ἐν μητροπόλει. Φλάβιος, Γάἳος, Νουμεριανὸς, Μάξιμος ἡγεμὼν ἐ͂ιπεν· Κάλει τοὺς τῆς ἀσεβοῦς θρησκείας ὑπηρέτας τῶν Χριστιανῶν. Δημήτριος ἑκατοντάρχης ἐ͂ιπεν· Ἑστήκασι, κύριε, δέομαί σου. Μάξιμος ἡγεμὼν ἐ͂ιπεν· Οἴμοι, Τάραχε, πάνυ τὸ γῆρας τίμιον τοῖς πλείοσι τῶν ἀνθρώπων ἐ͂ιναι νομίζω, διὰ τὸν προσόντα μοι ἐις συμβουλίαν λογισμόν· ὅθεν νουθετήσας σεαυτὸν, μὴ θελήσης τοῖς προτέροις λογισμοῖς καὶ σήμερον ἀποχρήσασθαι, ἵνα θύσας τοῖς θεοῖς, τὸν ὑπὲρ εὐσεβείας ἔπαινον ἀναδέξῃ. Τάραχος ἐ͂ιπεν· Χριστιανός ἐιμι· τὸν δὲ ἔπαινον τοῦτον εὔχομαί σε καὶ τοὺς ἀυτοκράτοράς σου, καὶ πᾶσαν ἀποθεμένους τὴν πώρωσιν * τυφλώσεως, ἀναδέξασθαι λογισμὸν κρέιττονα καὶ στερεωποιηθέντα, ὑπὸ τοῦ ἀληθινοῦ Θεοῦ ζωοποιηθῆναι.

[12] Μάξιμος ἡγεμὼν ἐ͂ιπεν· Λίθοις τὸ στόμα ἀυτοῦ κόψατε, καὶ ἔιπατε ἀυτῷ· παῦσον ἀπὸ τῆς μωρίας σου. Τάραχος ἐ͂ιπεν· Εἰ μὴ ἔνηφον, ὅμοιός σου μωρὸς ἂν ἤμεν. Μάξιμος ἡγεμών ἐ͂ιπεν· Ἴδε καὶ τοὺς ὁδόντας σου σαλευθέντας, καὶ σεαυτὸν ἐλέησον, πανάθλιε. Τάραχος ἐ͂ιπεν· Οὐ λυπεις * με ἐν οὐδενὶ, κᾂν ἕκαστον τῶν μελῶν μου ἀκρωτηριάσης· ἀλλ᾽ ἕστηκά σοι ἑδραῖος ἐν τῷ ἐνδυναμοῦντι με Χριστῷ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πείσθητί μοι, λυσιτελεῖ γάρ σοι, καὶ θύσον προσελθών. Τάραχος εἶπεν· Εἰ ᾔδειν ὅτι συμφέρει μοι, οὐκ ἂν ἔπασχον ταῦτα. Μάξιμος ἡγεμών εἶπεν· Τύπτοντες αὐτοῦ τὸ στόμα, κράζειν ἀυτῷ φήσατε. Τάραχος εἶπεν· Τῶν ὀδόντων μου διαπεπτωκότων, καὶ τῶν σιαγόνων συγκλασθέντων κράζειν οὐ δύναμαι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Καὶ οὐδὲ οὕτως πείθῃ, ἀνόσιε; προσελθὼν τοῖς βωμοῖς, σπεῖσαι τοῖς θεοῖς. Τάραχος εἶπεν· Εἰ καὶ τὴν φωνὴν μου ἐνεπόδισας εἰς τὸ κράζειν, ἀλλὰ τὸν τῆς ψυχῆς μου λογισμὸν οὐδὲν βλάψεις· ἐις μέιζονα γὰρ εὐτονίαν με ᾠκοδόμησας.

[13] Μάξιμος ἡγεμὼν εἰπεν· Ἐγὼ σου τὸν τόνον καθαιρῶ, ἀνοσιώτατε. Τάραχος εἶπεν· Πάσαις ταῖς ἐπινοίαις σου προβεβλημένος, ἡττῶ σε ἐν ὀνόματι τοῦ ἐνδυναμοῦντός με Θεοῦ. Μάξιμος εἶπεν· Προσαγάγετε ἀυτῷ πῦρ ἐις τὰς χεῖρας, ἁπλώσαντες ἀυτάς. Τάραχος εἶπεν· Τὸ πῦρ σου οὐ φοβοῦμαι τὸ πρόσκαιρον· φοβοῦμαι δὲ, μὴ ἄρα σου * πεισθὲις, τοῦ αἰωνίου πυρὸς μέτοχος γένωμαι. Μάξιμος εἶπεν· Ἰδοὺ καὶ αἱ χεῖρές σου ἠφανίσθησαν ἀπὸ τοῦ πυρός· παύεις τῆς μανίας σου, ἀνόητε, καὶ θύεις; Τάραχος εἶπεν· Οὕτω μοι ὁμιλεῖς ὡς παραιτησαμένου τὸ σῶμα ἐπινοίαις πείθειν, καὶ νῦν * ὅτι στερεός εἰμι ἐν πᾶσιν οἷς κατ᾽ ἐμοῦ πράττεις. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Δήσαντες ἀυτὸν ἐκ τῶν ποδῶν ἀναρτήσατε εἰς ὕψος, καὶ καπνὸν δριμὺ * προσαγάγετε τῇ ὄψει αὐτοῦ. Τάραχος εἶπεν· Τοῦ πυρός σου κατεφρόνησα· καὶ τὸν καπνόν σου ἔχω φοβηθῆναι; Μάξιμος εἶπεν· Θύσαι ὁμολόγησον, ὡς ἀνήρτησαι. Τάραχος εἶπεν· Θύσον συ, ὡς ἔχεις ἔθος, ὑπατικὲ, καὶ ἀνθρώπους * θύειν· ἐμοὶ δὲ μὴ γένοιτο τοῦτο πρᾶξαι.

[14] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Προσαγάγετε ἀυτῷ ὄξος δριμὺ μετὰ ἄλατος κατὰ τῶν μυκτήρων ἀυτοῦ. Τάραχος εἶπεν· Τὸ ὄξος σου γλυκύ ἐστι καὶ τὸ ἄλας σου ἐμοὶ μωρόν. Μάξιμος εἶπεν· Μίξαντες σίναπον τῷ ὄξει, ἐκχέετε ἀυτῷ κατὰ τῶν ῥινῶν. Τάραχος εἶπεν· Πλανῶσί σε οἱ ὑπηρέται σου, Μάξιμε, καὶ μέλι ἀντὶ σινάπεως ἐνέχεόν μοι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐπινοήσω σοι βασάνους τῇ ἑξῆς δικασίμῳ, καὶ πάυσω σε τῆς μωρίας σου. Τάραχος εἶπεν· Κᾀγὼ ἑτοιμότερος ταῖς ἐπινοίαις σου γενήσομαι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Καθελόντες ἀυτὸν καὶ δήσαντες σιδήροις, παράδοτε τῷ δεσμοφύλακι· τὸν δὲ ἕτερον μετὰ τοῦτον κάλει.

[15] Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Ἕστηκε, κύριε, δέομαί σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Λέγε μοι, Πρόβε, ἔκρινας ἀπαλλάττεσθαι τῶν βασάνων, οὐδέπω τῆς μωρίας σου ἀπαλλάττῃ; ὅθεν προσελθὼν θύσον τοῖς θεοῖς, καὶ οἱ ἀυτοκράτορες ὑπὲρ κοινῆς σωτηρίας τῶν ἀνθρώπων πράττουσιν. Πρόβος εἶπεν· Ἑτοιμότερός σου καὶ σήμερον καθέστηκα, καὶ ἐκ τῶν πρώτων ἐξετάσεων καὶ πληγῶν δυναμώτερος, διὸ καὶ πείραν μου λάμβανε, πάσαις ἐπινοίαις καὶ ἐπαγγελίαις τιμωριῶν· οὔτε γὰρ σὺ, οὔτε οἱ ἀυτοκράτορές σου, οὔτε οἱ δαίμονες οἷς θρησκεύεις πλανώμενος, οὔτε πατήρ σου σατανὰς πείσουσί με ἀσεβήσαντα προσκυνῆσαι θεοῖς, οἷς οὐ γινώσκω. Ἔχων δὲ τὸν Θεόν μου ἐν τοῖς οὐρανοῖς, ἀυτὸν λατρεύων προσκυνήσω. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὗτοι γὰρ οὐκ εἰσι θεοὶ ζῶντες, ἀνοσιώτατε; Πρόβος εἶπεν· οἱ ἐν λίθοις καὶ ξύλοις ἔργοις χειρῶν ἀνθρώπων τυγχάνοντες, πῶς δύνανται θεοὶ εἶναι ζῶντες; Σφάλλῃ ὑπὸ πολλῆς ἀγνοίας, τούτοις θρησκεύων, ὑπατικέ.

[16] Μάξιμος ἡγεμών ἐ͂ιπεν· Σφάλλεσθαι με νουθετοῦντά σε ἡγῇ, μιαρὰ κεφαλὴ, θρησκεύοντα τοῖς θεοῖς; Πρόβος εἶπεν· Θεοὶ οἱ οὐκ ἐποίησαν τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν, ἀπολέσθωσαν, καὶ πάντες οἱ θρησκεύοντες ἀυτοῖς. θυσιάζων γὰρ θεοῖς ἑτέροις, ἐξολοθρευθήσεται. Τῷ γὰρ Κυρίῳ τοῦ οὐρανοῦ καὶ γῆς θυσίαν δει προσφέρειν οὐ δι᾽ αἵματος, ἀλλ᾽ αἰνέσεος ἐν καθαρᾷ καρδίᾳ, τῆς εἰς ἀυτὸν ἀληθείας καὶ γνώσεως. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Παυσάμενος τῆς ἐθελοκάκου φρονιμότητός σου, θύσον τοῖς θεοῖς, Πρόβε, καὶ σώθητι. Πρόβος εἶπεν· Πολλοῖς θεοῖς οὐ λατρεύω· ὅν δὲ γινώσκω Θεὸν εἶναι ἀληθῶς, εὐσεβῶς τούτῳ λατρεύων προσκυνήσω. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ούκοῦν τῷ τοῦ Διὸς προσελθὼν βωμῷ θύσον, ἵνα μὴ πολλοῖς, ὡς ἔφης, λατρεύῃς θεοῖς. Πρόβος εἶπεν· Ἐγὼ Θεὸν ἔχω ἐν τοῖς οὐρανοῖς, τοῦτον καὶ φοβοῦμαι· τοῖς γὰρ λεγομένοις ὑπὸ σοῦ θεοῖς οὐ λατρεύω. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Καἱ πάλαι ἔφην, καὶ νῦν ἐρῶ, θύσον τῷ μεγάλῳ θεῷ καὶ ἀηττήτῳ ἐπόπτῃ Διΐ. Πρόβος εἶπεν· Τὸν τῆς ἰδίας αδελφῆς ἄνδρα, μοιχόντε καὶ παιδοφθόρον, πόρνον τε καὶ βέβηλον, ὡς πάντες οἱ ποιηταὶ ἀυτῷ μαρτυροῦσιν, ἵνα μὴ τὰ λοιπὰ ἀυτοῦ καὶ ἄσεμνα λέγω καὶ ἀπόῤῥητα, τούτῷ, ἄδικε καὶ ἀνόσιε, κελεύεις με θύειν;

[17] Μάξιμος ἡγεμὼν λέγει· Τύπτοντες ἀυτοῦ τὸ στόμα, λέγετε ἀυτῷ· μὴ βλασφήμει. Πρόβος εἶπεν· Τί με δέρεις; Τοῦτο προεῖπον σοι· ὅτι οἱ θρησκεύοντες ἀυτοῖς, οὗτοι περὶ ἀυτῶν λέγουσιν· ὅθεν οὐ ψεύδομαι, ἀλλὰ ἀληθεύω, ὡς καὶ σὺ γινώσκεις. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τὴν μωρίαν σου τρέφω, μὴ αἰκιζόμενός σε; πυρώσαντες οὖν σίδηρα, ἐπιστήσατε ἀυτὸν. Πρόβος εἶπεν· Τὸ πῦρ σου ψυχρόν ἐστι καὶ οὐχ ἅπτεταί μου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πυρώσαντες ἀυτὰ εὐτονώτατα, ἐπιστήσατε ἀυτὸν κρατοῦντες καθ᾽ ἑκάτερα. Πρόβος εἶπεν· Τὸ πῦρ σου ψυχρὸν γέγονεν, οἱ ὑπηρέται σου καταπαίζουσί σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Δήσαντες ἀυτὸν τείνατε, καὶ νεύροις ὡμοῖς σχίσατε * τὸν νῶτον ἀυτοῦ, λέγοντες ἀυτῷ· θύσον καὶ μὴ μώριζε. Πρόβος εἶπεν· Τὸ πῦρ σου οὐκ ἐφοβήθην, καὶ τῶν βασάνων σου ού φροντίζω. Ἑτέραν εἰ τινα ἄλλην ἔχεις μηχανὴν τιμωρίας, πρόσφερε, ἵνα δείξω τὸν ἐν ἐμοὶ Θεόν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ξυρήσαντες ἀυτοῦ τὴν κεφαλὴν, ἄνθρακας ἐκκεκαυμένους ἐπίθετε. Πρόβος εἶπεν· Ἐκαυτηρίασάς μου τοὺς πόδας καὶ τὴν κεφαλὴν, καὶ ἐδοκίμασας ὅτι Θεοῦ ἐιμι δοῦλος, καὶ φέρω τὰς ἀπειλάς σου.

[18] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐἰ θεῶν δοῦλος ᾖς, ἔθυες ἂν ἀυτοῖς, καὶ εὐσεβὴς ᾖς. Πρόβος εἶπεν· Ἐγὼ Θεοῦ δοῦλος ἐιμι, καὶ οὐ Θεῶν τῶν ἀπολλυόντων τοὺς φοβουμένους ἀυτοὺς. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πάντες οὖν οἱ εὐσεβοῦντες ἀυτοὺς, τρισκατάρατε, οὐ παρεστήκασὶ μου τῷ βήματι τίμιοι τοῖς θεοῖς καὶ τοῖς σεβαστοῖς, ὑμᾶς τε καθορῶντες, ὑπὲρ δυσφημίας τῶν θεῶν τιμορουμένους. Πρόβος εἶπεν· Πίστευσον ὅτι ἀπώλοντο, ἐι μὴ μετανοήσωσιν ἐφ᾽ οἷς ἔπραξαν καὶ μὴ νοήσαντες * δουλεύσωσι δὲ τῷ ζῶντι Θεῷ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Κλάσατε ἀυτοῦ τὴν ὄψιν, ἵνα μὴ λέγῃ Θεὸν, ἀλλὰ θεούς. Πρόβος εἶπεν· Ἀληθῆ λέγοντα τύπτεσθαι τὸ στόμα μου κελεύεις, παρανομώτατε; Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐ μόνον τύπτεσθαι τὸ στόμα σου κελεύω, ἀλλὰ καὶ τὴν βλάσφημόν σου γλῶσσαν περικοπῆναι κελεύω, ἵνα παυσάμενος τῆς μωρολογίας σου θύσῃς προσελθών. Πρόβος εἶπεν· Κᾄν τὸ λαλοῦν ὄργανον περικόψαι θελήσῃς, ἔχω ἐνδὸν τὴν ἀθάνατον γλῶτταν, δι᾽ ἧς ἀποκρίνομαί σοι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τέως καὶ οὗτος ἀναληφθήτω ἐις τὸ δεσμωτήριον. ἐπὶ τοῦ βήματος κάλει Ἀνδρόνικον.

[19] Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Ἕστηκε, κύριε, δέομαί σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τῶν πρὸ σοῦ ἐξετασθέντων πολλὰς τιμωρίας ὑπομεμενηκότων, καὶ μηδὲν ὠφεληθέντων, τρισάθλιε, ἀλλὰ καὶ μετὰ μυρίους καὶ τοσούτους αἰκισμοὺς μόλις ἐπέισθησαν εὐσεβῆσαι τοῖς θεοῖς, τιμὰς οὐ μικρὰς παρὰ τῶν ἀυτοκρατόρων δέξασθαι ἔχουσιν. Ὅθεν πεισον καὶ σὺ σεαυτὸν πρὸ τῶν βασάνων, καὶ κερδῆσαι θέλησον τὰς τιμωρίας, ἵνα θύσας τοῖς θεοῖς, εὐσεβὴς γεγενημένος καὶ ὑπήκοος τοῖς σεβαστοῖς, τιμὰς παρ᾽ ἐκείνων σοι πρεπούσας δέξῃ. Εἰ δὲ μὴ βουληθῇς, ὄμνυμί σοι τοὺς θεοὺς καὶ τοὺς ἀηττήτους ἀυτοκράτορας, οὖχ ἁπλῶς ἀπειθήσαντά σε τιμωρήσομαι. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Μηδὲ τῶν πρὸ ἐμοῦ σοι ἀπολογησαμένων τοσαύτης ἀδρανίας * μου καταγίνωσκε, μηδὲ ἔικειν ποικίλοις λόγοις καὶ τὸ ἡμέτερον φρόνημα ἀπατᾶν νόμιζε. Οὔτε γὰρ ἀυτοὶ τὸν πατρῶον νόμον ἀρνησάμενοι πεισθεῖεν τῇ σῇ μανίᾳ, καταλιπόντες τὰς ἐις Θεὸν ἡμῶν ἐλπίδας. Οὔτε ἐγὼ τοσοῦτον ἐλαττονήσω πίστει καὶ ὑπομονῃ τῇ πρὸς τὸν Κύριον καὶ Θεὸν καὶ Σωτῆρα ἡμῶν, μήτε τοὺς θεούς σου γινώσκω, μήτε σε, μήτε τὸ βῆμα σου φοβούμενος. Ὥστε τὰς ἀπειλάς σου πλήρου, καὶ τάς τιμωρίας ἐπάγαγε, καὶ τὰ βασανιστήρια εὐτρέπιζε, καὶ πάντα τρόπον ἐπιχέιρει ἐπὶ τὸν τοῦ Θεοῦ δοῦλον, βίαζε.

[20] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τέινατε ἀυτὸν τοῖς πάλοις, καὶ νεύροις ὠμοῖς μαστίζετε. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Οὐδὲν μέγα * ἐπεγγέιλω κατ᾽ ἐμοῦ πράττεις, ὀμνύων τε τοὺς θεοὺς καὶ τοὺς παρὰ σοὶ ἀυτοκράτορας· ἇυταί σού ἐισιν αἱ ἀπειλαί; Ἀθανάσιος κορνικουλάριος εἶπεν· Ὅλον τὸ σῶμά σου ἓν τραῦμά ἐστιν, καὶ οὐδὲν ἡγῇ τοῦτο, πανάθλιε; Ἀνδρόνικος εἶπεν· Οἱ ζῶντα Θεὸν ἀγαπῶντες, τούτων οὐ φροντίζουσιν. Μάξιμος ἠγεμὼν εἶπεν· Ἅλας πάσατε ἀυτοῦ τὸν νῶτον. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Πλέιονά μοι πασθῆναι κέλευσον, ἵνα ἄσηπτος διαμείνας δυνηθείην ἀντιστῆναι τῇ κακίᾳ σου. Μάξιμος εἶπεν· Στρέψατε ἀυτὸν καὶ κατὰ τὴν γαστέρα τύψατε, ἵνα αἱ πρῶται πληγαὶ ἀναξανθεισαι μέχρι τῶν μυελῶν ἀυτοῦ καταδράμωσιν. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Καὶ ταῖς πρῶταις σου βασάνοις τραυματισθὲις, ὅλον τὸ σῶμά μου ὑγιές ἐστιν, ὡς ἐθέασω, τῷ βήματί σου παρέστηκα νῦν θεραπεύσας με τότε, ἰάσεταί με καὶ νῦν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐ παρήγγειλα ὑμῖν, κακοὶ στρατιῶται, μηδενὸς ἀυτοῖς θεραπέιας τυχειν παρά τινος, ἀλλὰ μένειν ἀνεπιμελήτους, ὡς τοῖς θράυμασι τῶν πληγῶν κατατρυχομένους πεισθῆναι ἡμῖν; Πηγάσιος κομενταρήσιος εἶπεν· Μὰ τὸ σὸν μέγεθος, οὐδὲις ἀυτῶν ἐπεμελήθη, οὐδὲ ἐισῆλθέ τις πρὸς ἀυτοὺς, ἀλλὰ τῇ ἐνδοτάτῃ φυλακῇ ἐφρουροῦντο δεδεμένοι· ἐι δὲ εὕροις ὅτι ψεύδομαι, κεφαλὴν ἔχω, ἐξουσίαν ἔχεις.

[21] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πῶς οὖν αἱ πληγαὶ ἀυτῶν γέγοναν ἀφανεις. Πηγάσιος κομενθαρήσιος εἶπεν· Οὐκ οἶδα πῶς ἐθεραπεύθησαν μὰ τὴν σὴν ἀρετήν. Ἀνδρόνικος εἶπεν· ἡμέτερος σωτὴρ καὶ Ἰατρὸς, ἀνόητε, μέγας ἐστὶ, καὶ τοὺς εὐσεβεις τῷ Θεῷ οὐ φαρμάκων ἐπιθέσει θεραπεύει, ἀλλὰ λόγῳ ἰώμενος τοὺς ἐλπίζοντας ἐπ᾽ ἀυτόν· κατοικει μὲν οὐρανοὺς, πάρεστι δὲ ἡμῖν ἀπανταχῇ, ὃν σὺ οὐ γινώσκεις ἀσύνετος ὤν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Αὐταί σου αἱ μωρολογίαι οὐδέν σε ὠφελήσουσιν· ἀλλὰ προσελθὼν θύσον τοῖς, θεοῖς ἵνα μὴ κακηνκάκως σε ἀπαλλάξω. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Τὸ ἅπαξ καὶ τὸ δεύτερον ὑπ᾽ ἐμοῦ σοι ῥηθὲν ἕν ἐστιν. Οὐ γὰρ παιδίον εἰμὶ δυνάμενον κολακείᾳ λόγων ἀπατᾶσθαι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐ νικήσετέ με καταφρονήσαντες ἐμοῦ καὶ τοῦ βήματός μου. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἀλλ᾽ οὐδὲ ἡμεῖς ἡττηθῶμεν ταῖς τῶν λόγων καὶ βασανιστηρίων ἀπειλαῖς· ἕξεις δὲ ἡμᾶς γενναίους ἀθλητὰς τοῦ Θεοῦ τοῦ ἐνδυναμοῦντος ἡμᾶς διὰ Χριστοῦ, τοῦ σοτῆρος ἡμῶν. Ἐκ μέρους δὲ τάχα καὶ σὺ γινώσκεις, ὑπατικὲ, ὅτι οὐ φοβηθησόμεθά σε οὐδὲ τοὺς αἰκισμούς σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Παρασκευασθήτωσάν μοι ποικίλα βασανιστήρια, τῇ ἑτέρᾳ περὶ ἀυτοῦ ἐξετάσει. Οὗτος δὲ ἐν ἀσφαλείᾳ σιδήρων γεγενημένος ἀναληφθῄτω εἰς τὸ δεσμωτήριον, μηδενὸς ἀυτοὺς ὁρῶντος ἐπὶ τῆς εἱρκτῆς.

[S. Taracho, frustra iterum ad sacrificandum diis illecto, Mopsuestiæ] Secunda interrogatio facta est in Siscia a civitate. Assidens Numerianus Maximus præses dixit Demetrio centurioni: Voca impiissimos Christianos, legi malæ servientes. Demetrius centurio dixit: Præsto sunt, domine. Maximus dixit: Scio, quia senectus honoratur in multis, propterea quod est in ipsis bona cogitatio, & sensus; proinde cogitasti apud te, Tarache, ne iterum in prioribus cogitationibus velis & hodie permanere: sed magis accede, sacrifica diis pro honore principum, ut honorem consequaris b. Tarachus dixit: Honorem istum si intelligerent & ipsi principes & alii, qui communicant sensibus eorum, omnes a cæcitate cogitationum vanitatis suæ separarentur, & in meliorem & fortiorem fidem a Deo verissimo vivificarentur c.

[12] Maximus dixit: Lapidibus os ejus frangite, & dicite ei: [os saxis contunditur,] Recede a stultitia tua. Tarachus dixit: Si non eram astutus d, similis tibi essem insensatus. Maximus dixit: Ecce, dentes tuos vides comminutos; miserere tui jam, miser. Tarachus dixit: Non mihi suadebis e in nihilo: nam, si omnia membra mea collidas, ego insto fortis in eo, qui me fortem facit. Maximus dixit: Crede mihi, quia melius est tibi, ut sacrifices. Tarachus dixit: Si scirem, quia melius erat, hæc non paterer a te. Maximus dixit: Cædite illum in os, clamantes f: Responde. Tarachus dixit: Maxillæ meæ fractæ sunt, quomodo respondeam tibi g? Maximus præses dixit: Et in omnibus istis non consentis, o insensate? Accede ergo ad aram, & immola diis. Tarachus dixit: Si vocem clamoris mei subtraxisti, sensum animæ meæ non nocuisti, sed in melius me ædificasti.

[13] [ignis fumusque admovetur,] Maximus præfes dixit: Ego duritiam tuam exponam *, maledicte. Tarachus dixit: Omnibus cogitationibus tuis adsum, sed vinco in eo, qui fortem me facit, id est, in nomine Dei. Maximus dixit: Afferte ignem, & expandite manus ejus & urite. Tarachus dixit: Ignem tuum temporalem non timeo; timeo autem, si consensero tibi, ne forte ignis æternus in me dominetur. Maximus dixit: Quid nunc? ecce manus tuæ exterminatæ sunt ab igne: requiesce a vanitate tua, insensate, & immola diis. Tarachus dixit: Sic mihi loqueris, quasi jam voluntati tuæ consenserim, aut crudelitati tuæ voluntatem dederim. Fortis autem sum in omnibus, quæ adversum me præparantur h. Maximus dixit: Ligate eum a pedibus, & in altum suspendite, & acrem fumum supponite ad faciem ejus. Tarachus dixit: Ignem tuum contempsi; & fumum tuum timere debeo? Maximus dixit: Cum suspensus es, consenti & sacrifica. Tarachus dixit: Sacrifica tu, præses, sicuti consuetudinem habes sacrificare hominibus: mihi autem non licet hoc facere.

[14] [nares aceto & sale torquentur:] Maximus dixit: Afferte acetum acre cum sale, & in naribus ejus infundite. Tarachus dixit: Acetum tuum dulce est mihi, & sal mihi fatuus est. Maximus dixit: Immiscete sinape cum aceto, & perfundite nares ejus. Tarachus dixit: Fallunt te ministri tui, præses; mel pro sinape infuderunt mihi. Maximus dixit: Cogitabo proxima sessione alia tormenta, & te quiescere faciam ab stultitia tua. Tarachus dixit: Et me paratum invenies in omnibus cogitationibus * tuis. Maximus dixit: Deponite eum, & vinculis ferreis ligate, ut tradatur in custodiam: sequentem autem ejus adducite.

[15] [Probum vero] Demetrius centurio dixit: Præstro est, domine. Maximus dixit: Dic mihi, Probe, cogitasti parcere tibi a pœnis, aut adhuc ab insania tua non recedis? sed nunc accede & immola diis: quoniam & ipsi principes pro salute hominum sacrificant. Probus dixit: Audax tibi assisto; nam & præteritis interrogationibus & plagis fortissimus sum, & nunc proba in me de omnibus tormentis tuis: neque tu, neque principes tui i facietis me delinquere, ut sacrificem diis, quos nescio. Habeo autem Deum meum in cælis. Ipsi soli servio & adoro. Maximus dixit: Isti non sunt dii vivi, maledicte? Probus dixit: Lapides & ligna, opera manuum hominum, dii quomodo possunt esse viventes? Erras a multa ignorantia his sacrificans, præses.

[16] [a fidei constantia] Maximus dixit: Errantem me dicis, o malum caput, diis sacrificantem? Probus dixit: Dii, qui non fecerunt cælum & terram, pereant k. Maximus dixit: Cessa de astutia tua & immola diis, Probe, & salvus eris. Probus dixit: Ego diis multis non sacrifico; sed quem scio Deum verum, adorans adorabo eum. Maximus dixit: Ergo accede & immola Jovi, deo magno, & non multis, sicut dixisti. Probus dixit: Ego Deum habeo in cælis; ipsum solum timeo; nam, qui a te dicuntur dii, non iis consentio, neque adoro. Maximus dixit: Iterum dico tibi: Immola Jovi deo invictissimo l. Probus dixit: Illum dicis deum, qui cum sua sorore fornicatus est, & alia multa fecit, quæ non possum dicere m. Istum deum dicis?

[17] Maximus dixit: Frangite os ejus, ut non blasphemet. [nec verbera, nec pedum capitisqus ustulatio] Probus dixit: Quid me cædis? Omnes, qui ei immolant, hoc dicunt. Non mentior, sed verum dico, sicut & tu ipse optime nosti. Maximus dixit: Stultitiam tuam modo converto n. Nunc ignite ferrum, & mittite illi o. Probus dixit: Ignis tuus tepidus est, & me non contingit. Maximus dixit: Ignite acrius ferrum, &, stante eo, injicite illi p. Probus dixit: Nunc vere tepidus factus est ignis tuus. Irrident te ministri tui. Maximus dixit: Ligate eum, & tendite, & nervis crudis cædite, & aperite dorsum ejus q. Probus dixit: Ignem tuum non timui; tormenta tua contemno. Sed, si habes aliam cogitationem, adhibe, ut cognoscas, qui est in me Deus. Maximus dixit: Radite ei caput, & prunas igneas superponite ei. Probus dixit: Ustulasti mihi pedes & caput; & probasti, quia Dei servus sum, & tolero iram tuam.

[18] Maximus dixit: Si deorum servus esses, sacrificares eis, [dimovet:] & adorares eos. Probus dixit: Ego servus Dei sum, & non deorum, qui perdunt eos, qui consentiunt eis. Maximus dixit: Nonne omnes, qui consentiunt eis, præsto sunt ante tribunal meum, a diis honorati & principibus? tu autem, ter maledicte, spectaris * ab omnibus propter inobedientiam tuam r. Probus dixit: Crede mihi; omnes perierunt, nisi conversi pœnitentiam egerint, super quod deliquerunt.: nam scientes servierunt idolis, & Deum vivum dereliquerunt s. Maximus dixit: Frangite ei faciem, ut non dicat Deum, sed deos. Probus dixit: Quia veritatem locutus sum, juslisti frangi os meum, iniquissime. Maximus dixit: Non solum os tuum, sed sed & linguam tuam blasphemam incidam, ut recedas ab stultitia sermonum tuorum, & immoles diis. Probus dixit: Etsi, quod loquitur in me, organum incidi facias, habeo interiorem & immortalem linguam, ex qua responsum faciam. Maximus præses dixit: Nunc & hic recipiatur in custodia; alium sequentem eum afferte.

[19] Demetrius centurio dixit: Præsto est, domine. [frustra item S. Andronico] Maximus præses dixit: Qui ante te interrogati sunt, Andronice, multa tormenta passi sunt, & nihil lucrum fecerunt miseri: sed post tanta & talia, quæ passi sunt, vix potuimus eos convertere ad deos. Honorem autem magnum accepturi sunt a principibus. Unde & tu ipse consule tibi, & lucrare tormenta, & sacrifica diis nostris, & voluntati nostræ obedias, ut honorem dignum consequaris a principibus. Si autem nolueris, juro tibi per deos & invictissimos principes nostros, ne æstimes, quia de manibus meis evades t. Andronicus dixit: Miser & mendax, quid me fallis? Non enim potes libertatem nostram convertere, aut sensum nostrum conculcare. Neque enim potuerunt Dominum negare, & stultitiæ tuæ consentire. Existima ergo, quia & me talem invenies. Armatus a Deo meo ante te assisto in fide & virtute Domini Dei omnipotentis & Salvatoris nostri, neque deos tuos sciens, neque principes, neque tribunal tuum metuens. Et nunc omnes cogitationes tuas & omnia genera pœnarum, quas excogitasti adversum Servos Dei, proferantur in medio u.

[20] [novæ plaga, prioribus] Maximus dixit: Tendite eum in palis, & nervis crudis cædite eum. Andronicus dixit: Nihil magnum adversus tuam priorem comminationem excogitasti x: hæ sunt omnes minæ? Athanasius cornicularius y dixit: Totum corpus tuum vexatum est, & pro nihilo habes omnia ista, miser? Andronicus dixit: Qui Deum vivum diligunt, ista omnia contemnunt. Maximus præses dixit: De sale fricate ei dorsum *. Andronicus dixit: Plus jube salem mitti, ut possim conditus esse, & stare contra malitiam tuam. Maximus dixit: Convertite eum, & in ventrem cædite, ut priores plagæ excitentur, & usque ad medullas descendant. Andronicus dixit: Et in prima interrogatione vexasti corpus meum, & sanus ante tribunal tuum oblatus sum. Præsto est & nunc, qui me curat & salvat. Maximus præses dixit: Non præcepi vobis, o mali milites, ut nemo ad eum accederet, neque curaret; sed sic esset, ut vulnera ipsa in se putrirent? Pegasius * commentariensis z dixit: Per magnificentiam tuam nemo eum curavit, neque aliquis intravit ad illum. In interiori custodia servabatur in vinculis: &, si inveneris me mendacem, caput habeo; potestatem habes.

[21] [divina ope sanatis, inferuntur.] Maximus præses dixit: Quomodo ergo plagæ ejus non parent? Pegasius commentariensis dixit: Nescio, quomodo curatus sit, per nobilitatem tuam. Andronicus dixit: Medicus noster grandis est & pius, o stulte. Non medicamentum ponit aut emplastrum, sed solo sermone curat omnes, qui sperant in eum. Habitat enim in cælo: præsens est ubique, quem tu non agnoscis, insensate. Maximus præses dixit: Hi sermones stultitiæ tuæ nihil tibi proderunt: sed accede & sacrifica diis, ut non, male & sceleste aa, perdam te. Andronicus dixit: Et primo & secundo, quæ a me audisti, unum sunt. Non enim puer sum, ut seducar sermonibus tuis, & conculcer. Maximus dixit: Non me vinces aut contemnes tribunal meum. Andronicus dixit: Neque nos vincimur a sermonibus tuis, aut tormentis, aut ira tua; sed adsumus in conspectu tuo athletæ fortes in eum, qui nos confortat, Jesum Christum Dominum nostrum. Nam ex parte forte sentis & cognoscis, præses, quoniam non timemus te, neque pœnas tuas. Maximus dixit: Parentur mihi alia tormentorum genera proxima sessione. Hic autem in vinculis ferreis recipiatur in custodia, & a nullo videatur in imo carceris.

ANNOTATA.

a Siscia inter Anazarbum & Mopsuestiam, Ciliciæ civitates, sita quidem erat; at neque Scisciæ, neque Anazarbi habitam fuisse hanc secundam de SS. Martyribus quæstionem, sed Mopsuestiæ, num. 17 Commentarii prævii ostensum est.

b Hanc Maximi ad S. Tarachum orationem melius exprimit apographum nostrum Vaticanum hoc modo: Οἴμμοι, Τάραχε, πάνυ τὸ γήρας τίμιον τοῖς πλείοσι τῶν ἀνθρώπων εἶναι νομίζω· διὰ οὖν τὸν προσόντα σοι εἰς συμβουλίαν λογισμὸν, νουθετήσας σεαυτὸν μὴ θελήσεις τοῖς προτέροις σου λογισμοῖς καὶ σήμερον ἀποχρήσασθαι· ἀλλ᾽ ἵνα θύσας &c. Heu mihi, Tarache, multo senectutem (subintelligo tuam) plerisque hominum in honore esse arbitror: itaque per eam, quæ in te est, animi prudentiam, a temet ipso monitus, noles pristinis mentis tuæ sensis hodie quoque abuti, ut pietatis laudem, oblato diis sacrificio, consequaris.

c Verba Græca sic sonant: Christianus sum: opto autem, ut tu principesque tui, laude ista omnique mentis cæcitate abjecta, meliora ac firmiora sapiatis, & a Deo vero vivificemini.

d Si non essem sobrius, seu, nisi saperem.

e Græce: Nulla in re dolore me afficies vel lædes.

f Græce: Ut clamet, dicite. Apud Rosweydum præmittuntur hæc: Extendite eum & nervis crudis cædite: Tarachus nihil respondit: &, cum non amplius loqueretur, Maximus præses dixit: Cædite &c.

g Responsio S. Tarachi in textu Græco talis est: Excussis mihi dentibus, fractisque maxillis, clamare non possum.

h Correctius apud Bigotium hæc ita leguntur: Οὕτω μοι ὁμιλεῖς, ὡς παραιτησαμένου μου τὰς ὠμὰς σου ἐπινοίας, πείθῃ κἀν νῦν, ὅτι στερεός εἰμι ἐν πᾶσιν, οἷς κατ᾽ ἐμοῦ πράττεις. Ita mecum agis, quasi crudelia tua inventa aversato; persuasum saltem nunc habe, me fortem esse in omnibus, quæ adversum me facis.

i Intersere: Neque, quibus deceptus servis, dæmones, neque pater tuus satanas facietis &c.

k Adde ex textu Græco; Et omnes, qui illos colunt: qui enim sacrificat diis alienis, exterminabitur. Cæli enim terræque Domino offerenda est hostia non sanguinis, sed laudis in corde puro, quæ est veritatis in ipsum & scientiæ.

l Græce legitur: Sacrifica Jovi, deo magno & inspectori invicto.

m Sequitur Græce: Quem sororis suæ maritum, adulterum puellarumque corruptorem, scortatorem & profanum omnes poëtæ testantur, ne cætera ejus parum decora ac nefanda dicam, huic, inique ac impie, sacrificare me jubes?

n Interpres pro τρέφω legit στρέφω; hincque posuit converto pro alo. Sequitur: non mulctans te, quod omisit interpres; quod versioni suæ non quadraret.

o Superimponite illum.

p Græce: Utrimque arreptum superimponite.

q Sequitur: Dicentes ipsi: Sacrifica, neque stultesce.

r Græce legitur: Vos despiciunt ob deorum contumelias cruciatos.

s Apud Bigotium: Ἀπώλοντο, εἰ μὴ μετανοήσωσιν, ἐφ᾽ οἷς ἔπραξαν, καὶ εἰ μὴ μετανοήσαντες δουλεύσωσι τῷ ζῶντι Θεῷ. Perierunt, nisi pœnitentiam de commissis egerint, ac pœnitentiam agentes servierint Deo viventi.

t Græce legitur: Non uno supplicii genere reluctantem afficiam.

u Græca sic habent: Nec eos, qui prius me tibi rationem reddiderunt, neque me tantæ ignaviæ argue, nec callidis tuis ratiociniis morem nos gerere, & animi nostri sensum te fallere, puta. Neque enim ii sunt illi, qui legi patriæ renunciantes assentiantur insaniæ tuæ, spem, quæ in Deo nostro est, relinquentes: neque ego tanto minoris ero fidei & patientiæ in Dominum, Deum Servatoremque nostrum; neque deos tuos novi; nec te, nec tribunal tuum metuo. Quare minas tuas perfice, pœnas inflige, instrumenta cruciatuum appara, quovis pacto Dei Servum aggredere, vim infer. Verum prolixior hæc videtur Andronici oratio, quam ut primigenia censeatur.

x Verba Græca sic reddo: Nihil magni adversus me facis ex iis, quæ per deos & imperatores tuos jurans, denuntiasti mihi, nempe te facturum, si tibi non obtemperassem.

y Vide lit. X in Annotatis ad cap. superius.

z Commentariensium erat reorum nomina in commentarios referre, erantque custodes eorum.

aa Male & sceleste; ita interpres vertit vocem κακηνκάκως: sed legendum videtur: κακὸν κακῶς, ut sensus sit: Ne te malum male perdam.

* Ms. ἀπόῤῥητον τῆς

* μολύνῃ

* Ed. σοι

* Ed. μου τὰς ὠμάς σου ἐπινοίας, πειθῃ κἂν νῦν

* Ed. δριμὺν

* l. ἀνθρώποις

* l. κόψατε

* καὶ μὴ μετανοήσαντες

* al. Ed. expellam

* Comp tormentis

* Rosweyd. despiceris

* supple: μηδέ

* adde: ὧν

* Rosweyd. plagas ejus

* al. Pagasius

CAPUT III.
Tertia SS. Martyrum interrogatio.

Τρίτη ἐξέτασις ἐν Μαμψίστοις. Φλάβιος, Γαΐος, Νουμεριανὸς, Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Κάλει τοὺς τῆς ἀσεβοῦς θρησκείας τῶν Χριστιανῶν μύστας. Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Ἑστήκασι, κύριε, δέομαί σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Καὶ νῦν τῇ τῶν πληγῶν ἀνοχῇ βούλει πεισθείς ἀπαλλαγῆναι, Τάραχε, τῆς ἀναιδοῦς σου ὁμολογίας, καὶ προσελθὼν θύσον τοῖς θεοῖς, δ᾽ι οὓς τὰ πάντα συνέστηκεν. Τάραχος εἶπεν· Μή σοι καλῶς, μήτε ἀυτοῖς, ἵνα δι᾽ ἀυτῶν κόσμος κυβερνᾶται, οἷς ἡτοίμασται τὸ πῦρ καὶ αἰώνιος κόλασις· οὐ μόνον δὲ ἀυτοῖς, ἀλλὰ καὶ πᾶσιν τοῖς ποιοῦσιν ὑμῖν τὸ θέλημα ἀυτῶν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐ παύῃ, μιαρώτατε, βλασφημῶν; νομίζεις διὰ τῆς τοιαύτης ἀναισχυντίας νικᾶν; ὅτι τὴν κεφαλὴν σου λαβῶν ἀπαλλάττω σε. Τάραχος εἶπεν· Εἰ ἦν μοι συντόμως ἀποθανεῖν, οὐκ ἦν τοῦτο μέγα ἀγώνισμα. Νῦν δὲ ἐπιπλεῖον ποίει θέλεις, ἵνα μοι ἐν Κυρίῳ προσκοπὴ τῆς ἀθλήσεως ἀυξηθῇ.

[23] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ταῦτα πάσχουσι καὶ οἱ ἕτεροι δεσμῶται, οἱ ὑπὸ τῶν νόμων αἰκιζόμενοι. Τάραχος εἶπεν· Καὶ τοῦτό σοι τῆς ἀνοίας ἐστὶ καὶ τῆς πολλῆς τυφλότητος, μὴ γινώσκοντος, ὅτι οἱ μὲν τῆς ἀδικίας ἐργάται ταῦτα δικαίως ὑπομένουσιν· οἱ πάσχοντες δὲ διὰ Χριστὸν μισθὸν κομίζονται παρὰ ἀυτοῦ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀνόσιε καὶ μιαρώτατε. Τίνα οὖν μισθὸν ἐκδέχεσθε τοῦ βίου κακῶς ἀπαλλάξαντες; Τάραχος εἶπεν· Οὐκ ἔξεστί σοι οὐδὲ ἐπερωτᾷν περὶ τούτου, οὐδὲ μανθάνειν τὴν ἀποκειμένην ἡμῖν ἀντιμισθίαν. Διὰ τοῦτο καὶ φέρομεν νῦν τὰς ἀπειλὰς τῆς ἀπονοίας σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὕτω μοι ὁμιλεῖς, ἀνόσιε, ὡς ὁμότιμός μου ὤν. Τάραχος εἶπεν· Ἐγὼ ὁμότιμός σου οὐκ εἰμὶ, ἀλλὰ μήτε γένωμαι πότε, παῤῥησίαν δὲ ἔχω τοῦ φθέγγεσθαι, καὶ οὐδεὶς κωλύσαι δύναταί με, διὰ τὸν ἐνδυναμοῦντά με Θεὸν διὰ Χριστοῦ. Μάξιμος εἶπεν· Ἐγώ σου τὴν παῤῥησίαν ταύτην ἐκκόψω, μιαρώτατε.

[24] Τάραχος εἶπεν· Οὐδείς μου τὴν παῤῥησίαν ἀφαιρεῖται, οὔτε σὺ, οὔτε οἱ αὐτοκράτορές σου, οὔτε πατήρ σου σατανὰς, οὔτε οἱ δαίμονες, οὓς θρησκεύεις, πλανώμενος. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ὅτι καὶ λαλῶ σοι, ἐν ἀπονοίᾳ σε κατέστησα, δυσσεβέστατε. Τάραχος εἶπεν· Ἑαυτῷ καταγίνωσκε. Ἐγὼ γὰρ, ὡς οἶδεν Θεός μου, ᾧ λατρεύω, ὅτι καὶ τὸ πρόσωπόν σου βδελύσσομαι, οὐ μὴν δὲ καὶ ἀποκριθῆναί σοι ἤθελον. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τὸ λοιπὸν λογισάμενος τὸ μὴ ἐπιπλεῖον αἰκίζεσθαί σε, θύσον προσελθών. Τάραχος εἶπεν· Ἐγὼ καὶ ἐν τῇ πρώτῃ μου ὁμολογίᾳ τῇ ἐν Τάρσῳ, καὶ τῇ δευτέρᾳ ὁμοίως ἐξετάσει τῇ ἐν Μαμψίστοις *, ὡμολόγησα Χριστιανὸς εἶναί με *, καὶ νῦν ἐνταῦθα ἀυτός εἰμι. Πείσθητί μοι, μάθε τὸ ἀληθές. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀφ᾽ οὗ σε βασανίσας ἀπολέσω, τί ὠφελήσεις μετανοῶν, πανάθλιε; Τάραχος εἶπεν· Εἰ μετενόουν, τὰς πρώτας σου πληγὰς καὶ δευτέρας ἐφοβούμεν, καὶ ἐποίουν τὸ θέλημά σου. Νῦν δὲ ἑδραῖος ὢν οὐ φροντίζω σου ἐν Κυρίῳ· πράττε θέλεις, ἀναιδέστατε.

[25] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐπλεόνασά σου τὴν ἀνίδειαν ἐπιπλεῖον μὴ τιμωρούμενός σε. Τάραχος εἶπεν· Καὶ πάλαι ἔφην, καὶ νῦν λέγω· ἐξουσίαν ἔχεις εἰς τὸ σῶμά υου, πράττε θέλεις. Μάξιμος εἶπεν· Δήσαντες ἀυτὸν ἀναρτήσατε, ἵνα μὴ ᾗ μωρός. Τάραχος εἶπεν· Μωρὸς ἐι ἤμην, ὅμοιός σου συνησέβουν σοι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ὡς ἀνῄρτησαι, πείσθητί μοι, πρὶν ταῖς πρεπούσαις σοι βασάνοις ὑποπέσῃς. Τάραχος εἶπεν· Εἰ καὶ τὰ μάλιστα οὐκ ἔξεστί σοι κατὰ τοῦ σώματός μου, στρατιωτικὸν ὄντα, οὕτως παρανόμως βασανίζειν· πλὴν οὐ παραιτοῦμαι σου τὰς ἀπονοίας, πράττε θέλεις. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Στρατιώτης ὑπὲρ εὐσεβείας θεοὺς τιμῶν καὶ σεβαστοὺς, δώρων καὶ προκοπῶν ἀξιοῦται. Σὺ δὲ ἀσεβέστατος ὢν, ἀφέσεως ἀτίμου τετύχηκας, διὸ χειρόνως σε βασανισθῆναι κελεύω.

[26] Τάραχος εἶπεν· Πράττε θέλεις· πολλάκις γὰρ περὶ τούτου ἠξίωσά σε· τί ὅλως ἀναβάλλῃ; Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Μὴ νόμιζέ με οὕτως προσφέρεσθαι σοι, ὡς προεῖπον, ἵνα συντόμως σε ἀπαλλάξω τοῦ ζῆζ· κατ᾽ ὀλίγον σε τιμωρούμενος, θηρίοις τὰ λείψανά σου παραδώσω. Τάραχος εἶπεν· ποιεῖς, ποίει διά τάχους· μὴ λόγοις μόνον ἐπαγγέλου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οἴει τὸ σῶμά σου μετὰ θάνατον ὑπὸ γυναικαρίων θεραπεύεσθαι καὶ μύροις ἀλείφεσθαι, μιαρώτατε; ἀλλά καὶ περὶ τούτου μελήσει μοι, ὥστε τὰ λείψανά σου ἀφανισθῆναι. Τάραχος εἶπεν· Καὶ νῦν αἰκίζου τὸ σῶμά μου, καὶ ἀποκτείνας ποίει θέλεις. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Θύσον προσελθὼν, φημὶ, τοῖς θεοῖς. Τάραχος εἶπεν· Εἶπόν σοι ἅπαξ, ἀναίσθητε, ὅτι οὔτε τοῖς θεοῖς σου θύω, οὔτε τοῖς βδελύγμασί σου προσκυνῶ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἅψασθε ἀυτοῦ τῶν παρειῶν, καὶ κατὰ τὰ χείλη ἀυτοῦ διαῤῥήξατε. Τάραχος εἰπεν· Καὶ τὰς ὄψεις μου ἠφάνισας καταισχύνας, μᾶλλον δὲ τὴν ψυχὴν μου ἀνανεάζεις.

[27] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· ἀναγκάζεις με, ἄθλιε, ἄλλως σοι προσενεχθῆναι. Τάραχος εἶπεν· Μή με λόγοις φοβερίζειν νόμιζε. Ἕτοιμός σοι εἰμὶ πρὸς πάντα, φέρων τὰ ὅπλα τοῦ Θεοῦ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ὅπλα ποῖα, τρισκατάρατε, φέρεις, εἰπὲ, γυμνὸς ὢν καὶ τραυματίας ὅλος; Τάραχος εἶπεν· Σὺ μὲν ἀγνοεῖς τᾶυτα. Οὐδὲ γὰρ δύνασαι τὴν πανοπλίαν μου βλέπειν τυφλὸς ὥν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀνέχομαί σου τῆς μανίας. Οὐδὲ γὰρ διὰ τῶν ἀποκρίσεων παροξυνθεὶς, τοῦ σώματός σου θᾶττον ἀπαλλάξω σε. Τάραχος εἶπεν· Τί γὰρ φαῦλον εἶπον; ὅτι οὐ δύνασαι, φημὶ, βλέπειν τὰ κατ᾽ ἐμὲ, μὴ τῇ καρδίᾳ καθαρὸς ὢν, ἀλλὰ ἀσεβέστατος καὶ πολέμιος τῶν δούλων τοῦ Θεοῦ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐκ ὀρθῶς ζῆν καὶ τὸ πρότερόν σε ὑπολαμβάνω, γόητα, ὡς φασί τινες, πρὸ τοῦ βήματος ὄντα. Τάραχος εἶπεν· Οὐκ ἐγενόμην τοιοῦτος, οὔτε νῦν εἰμι. Οὔτε γὰρ δαίμοσι λατρεύω, κατάπερ ὑμεῖς, ἀλλὰ Θεῷ τῷ διδόντι μοι τὴν ὑπομονὴν καὶ ὑποβαλόντι μοι λόγον καὶ ἔτι * λαλήσω πρὸς σέ.

[28] Μάξιμος εἶπεν· Οὐδέν σε ὠφελήσουσιν οὗτοι οἱ λόγοι σου. Θύσον, ἵνα τῶν αἰκισμὼν ἀπαλλαγῇς. Τάραχος εἶπεν· Δωκεῖς, με πάνυ μωρὸν εἶναι καὶ ἀνόητον, ἵνα μὴ τοῦ Θεοῦ μου ἀνασχόμενος ζήσω δι᾽ αἰῶνος; Ἀλλά σου τοῦ μὲν πρὸς ὥραν ὠφελοῦντος τὸ σῶμα, τὴν δὲ ψυχὴν ἀποκτείνοντος εἰς αἰῶνα αἰῶνος. Μάξιμος εἶπεν· Ὀβελίσκους πυρώσαντες, προσθετε ἀυτῷ κατὰ τῶν μαζῶν. Τάραχος εἶπεν· Καὶ πλείονα τούτων ἐὰν ποιήσῃς, οὐ πείσῃς τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ εἶξαί σοι, καὶ μωρφὰς δαιμόνων προσκυνῆσαι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Φέρετε ξυρὸν, καὶ ἀφέλετε ἀυτοῦ τὰ ὦτα, καὶ τὴν κεφαλὴν ἀυτοῦ ξυρήσαντες, ἀνθρακίαν ζέουσαν πυρώσατε ἀυτήν. Τάραχος εἶπεν· Τὰ ὦτά μου περιεῖλες, ἀλλὰ τῆς καρδίας μου στερεὰ ὀντα μένει βέβαια. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τῷ ξυρῷ τὸ δέρμα περιέλετε τῆς μιαρᾶς κεφαλῆς ἀυτοῦ, καὶ ζεούσης ἀνθρακίας πληρώσατε ἀυτήν.

[29] Τάραχος εἶπεν· Καὶ πᾶν τὸ σῶμά μου εἰ ἀποδείρῃς κελεύσεως σῆς, τοῦ Θεοῦ μου οὐκ ἀφίσταμαι τοῦ ἐνδυναμοῦντός με ὑπομένειν σου τὰ ὅπλα τῆς κακίας. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Λαβόντες τοὺς ὀβελίσκους τοὺς πεπυρωμένους, πρόσθετε τὰς μασχάλας ἀυτοῦ. Τάραχος εἶπεν· Ἴδοι Θεὸς καὶ κρινάτω σε σήμερον. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ποῖον Θεὸν ἐπικαλῇ, τρισκατάρατε, εἶπέ μοι. Τάραχος εἶπεν· Ὃν σὺ οὐ γινώσκεις ὄντα ἐγγὺς ἡμῶν, ὃς ἀποδώσει ἑκάστῳ κατὰ τὰ ἔργα ἀυτοῦ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐχ ἁπλῶς σε ἀναιρῶ, ἵνα, ὡς πάλαι εἶπον, τὰ λείψανά σου ἐν ὀθονίοις περιβαλοῦσι καὶ μυρίζουσαι προσκυνοῦσιν· ἀλλὰ κακηνκάκως σε ἀποκτείνας, καυθῆναι προστάττω, καὶ τὴν τέφραν τοῦ σώματός σου διαρανῶ. Τάραχος εἶπεν· Καὶ πάλαι σοι εἶπον, καὶ νῦν λέγω· θέλεις ποιεῖ· ἐξουσίαν ἔλαβες ἐν τῷ κόσμῳ τούτῳ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀναληφθεὶς εἱς τὸ δεσμωτήριον φυλαττέσθω τῇ ἐξῆς θηριομαχήσει· τὸν δὲ ἕτερον μετὰ τοῦτον προσάγαγε.

[30] Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Ἕστηκε, κύριε, δέομαί σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐλογίσω ἑαυτὸν παραμυθησάμενος, μὴ τοῖς ἀυτοῖς περιπεσεῖν, Πρόβε, οἷς καὶ σὺ πάλαι καὶ πρὸ σοῦ δυστυχέστατος ὑπομεμένηκεν· νομίζω δὲ τοῦτο καὶ πέπεισμαι ἑαυτῷ, ὅτι σὺ φρόνιμος ὢν μετέγνως θύσαι θέλων, ἵνα παρ᾽ ἡμῶν τιμηθῇς, εὐσεβὴς τοῖς θεοῖς ἐπιδειχθείς· προσελθὼν τοῦτο πρᾶξον. Πρόβος εἶπεν· λογισμὸς ἡμῶν εἷς ἐστιν, ὑπατικέ, καὶ γὰρ τῷ Θεῷ δουλεύομεν. Μὴ νόμιζε δὲ ἕτερόν τι ἀκούειν παρ᾽ ἐμοῦ, ἀκήκοας καὶ μεμάθηκας· ὠφελήσεις δὲ οὐδέν κολακεύων, οὐδὲ πείσεις ἀπειλούμενος, οὐδὲ μαλάξεις μου τὸ ἀνδρεῖον, ἐν οἷς φλυαρῶν ὁμιλεῖς. Τολμηρότερος δὲ καὶ σήμερον παρέστηκά σοι· καὶ καταφρονῶ τῆς ἀπονοίας σου. Ὥστε τί περιμένεις *, ἀνόητε, καὶ τὴν μανίαν σου οὐ γυμνοῖς; Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Νῦν συνεφωνήσατε τοὺς θεοὺς ἀρνησάμενοι δυσσεβῆσαι; Πρόβος εἶπεν· Ἀληθῶς εἴρηκας. Νῦν οὐκ ἐψεύσω, καίτοι ἀεὶ ψευδόμενος· συνῃνέσαμεν * γὰρ κατὰ τὴν εὐσέβειαν καὶ ἄθλησιν καὶ ὁμολογίαν, διὸ καὶ ἐν Κυρίῳ ἀντιστήκωμέν * σου τῇ κακίᾳ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πρίν σε ἀτιμώτερον ὑπομεῖναι παρ᾽ ἐμοῦ, σκεψάμενος ἀπαλλάττου τοιάυτης σου μωρίας καὶ ἐλέησας σεαυτὸν, θέλησον ὡς πατρὶ πεισθῆναι μοι, εὐσεβήσας τοὺς θεούς.

[31] Πρόβος εἶπεν· Ἐπὶ πάντα ὁρῶ σε ἄπιστον, ὑπατικέ. Ἀλλὰ πείσθητί μοι ὀμνύοντί σοι τὴν καλὴν μου εἰς Θεόν ὁμολογίαν· ὅτι οὔτε σὺ, οὔτε οἱ δαίμονές σου, οἷς θρησκεύεις πλανώμενος, οὔτε πατήρ σου σατανᾶς, οὔτε οἱ δεδωκότες σοι καθ᾽ ἡμῶν τὴν ἐξουσίαν δυνήσονται ἀνατρέψαι ἡμῶν εἰς Θεὸν πίστιν καὶ εὔνοιαν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Δήσαντες ἀυτὸν καὶ περιζώσαντες ἐξ ἀκρῶν ποδῶν ἀυτοῦ, λαβόντες ἀναρτήσατε. Πρόβος εἶπεν· Οὐ πάυῃ δυσσεβῶν, ἀνοσιώτατε τύραννε, ὑπὲρ τῶν ὁμοίων σου δαιμόνων ἀγωνιζόμενος; Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πείσθητί μοι πρίν σε παθεῖν· φεῖσαι τοῦ σώματός σου· ὁρᾷς πόσα σοι πρόκεινται κακά; Πρόβος εἶπεν· Πάντα μοι τὰ ὑπὸ σοῦ γινόμενα, ὠφέλειά μου τῆς ψυχῆς γίνεται· διὸ ποίει βούλει. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πυρώσαντες τοὺς ὀβελίσκους, πρόσθετε αὐτῷ κατὰ τῶν πλευρῶν, ἵνα μὴ ᾗ μώρος.

[32] Πρόβος εἶπεν· Ὅσον σοι μωρὸς δοκῶ εἶναι, τοσούτῳ μᾶλλον τῷ Θεῷ μου φρόνιμός εἰμι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἔτι πυρώσαντες τοὺς ὀβελίσκους, τὸν νῶτον ἀυτοῦ διακαύσατε. Πρόβος εἶπεν· Πρόκειταί σοι τὸ σῶμά μου. Ἴδοι Θεὸς ἐξ οὐρανοῦ τὴν ταπείνωσίν μου καὶ τὴν ὑπομονήν μου καὶ δικάσει μεταξὺ σοῦ καὶ ἐμοῦ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ὃν ἐπικαλῇ, πανάθλιε, ἀυτός σε παρέδωκεν κατ᾽ ἀξίαν τῆς προαιρέσεώς σου τᾶυτα πάσχειν. Πρόβος εἶπεν· Θεός μου φιλάνθρωπος ὢν οὐδενὶ κακῶς ἀνθρώπῳ θέλει· ἀλλὰ ἕκαστος τὸ συμφέρον ὀιδεν ἑαυτῷ, ἀυτεξούσιος ὢν καὶ κύριος καθ᾽ ἑαυτὸν τοῦ ἰδίου λογισμοῦ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐκχέατε ἀυτῷ οἶνον ἐκ τῶν βωμῶν, καὶ κρέας βάλετε εἰς τὸ στόμα ἀυτοῦ. Πρόβος εἶπεν· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ υἱὲ τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος, ἴδε ἐξ ὕψους ἁγίου σου τὴν βίαν, καὶ κρίνον τὴν κρίσιν * μου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Πολλὰ ὑπομεμενηκὼς, πανάθλιε, ἴδε, τῷ βωμῷ ἀπεγεύσω, τί λοιπὸν ἔχεις ποιῆσαι; Πρόβος εἶπεν· οὐδὲν μέγα ἔπραξας, ἄκοντί μοι τῶν ἀκαθάρτων σου θυσιῶν ἐκχέας τῇ βίᾳ πως, ἵνα * οἶδεν Θεὸς τὴν προαίρεσίν μου.

[33] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Καὶ ἔφαγες καὶ ἔπιες, ἀναίσθητε. Ἐπαγγέλου καὶ ἑαυτῷ τοῦ πράττειν, ἵνα καθαιρεθῇς τῶν δεσμῶν σου. Πρόβος εἶπεν· Μή σοι καλῶς, παράνομε, ἵνα νικήσῃς μου τὴν πρόθεσιν, καὶ βεβηλώσῃς μου τὴν ὁμολογίαν. Τοῦτο δὲ γίνωσκε, ὅτι εἰ καὶ τῶν ἀκαθάρτων σου βρωμάτων ὅλων ἐκχέῃς μοι, οὐδέν με βλάψεις. Τὴν γὰρ βίαν μου ὁρᾷ Θεὸς ἐν οὐρανῷ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Καύσαντες τοὺς ὀβελίσκους, τὰς κνήμας ἀυτοῦ διαφλέξατε. Πρόβος εἶπεν· Οὔτε τὸ πῦρ σου, οὔτε αἱ βάσανόι σου, οὔτε, ὡς πολλάκις εἴρηκα, πατήρ σου σατανᾶς πείσει τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ ἀποστῆναι τῆς εἰς τὸν ἀληθινὸν Θεὸν ὁμολογίας. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐδὲν τοῦ σώματός σου ἔχεις ὑγιες τὸ λοιπὸν, καὶ ἔτι ἀσυνετεῖς, πανάθλιε; Πρόβος εἶπεν· Τὸ σῶμά μου διὰ τοῦτο ἐξέδωκά σοι, ἵνα ψυχή μου ὑγιὴς διαμείνῃ καὶ ἄσπιλος. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἥλους ὀξεῖς πυρώσαντες πείρατε τὰς χεῖρας ἀυτοῦ. Πρόβος εἶπεν· δόξα σοι, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, ὅτι καὶ τὰς ἐμὰς χεῖρας κατηξίωσας ἡλωθῆναι ὑπὲρ τοῦ ὀνόματός σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Αἱ πολλαὶ βάσανοι, Πρόβε, μωρότερόν σε γενέσθαι παρασκευάζουσιν.

[34] Πρόβος εἶπεν· Ἧ πολλή σου ἐξουσία καὶ ἀμέτρητος κακία, Μάξιμε, ἀληθῶς οὐ μόνον μωρὸν, ἀλλὰ καὶ τυφλὸν ἐποίησάν σε· γὰρ πράττεις, οὐ γινώσκεις. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀνόσιε, μωρὸν καὶ τυφλὸν τολμᾶς λέγειν τὸν ὑπὲρ εὐσεβείας θεῶν ἀγωνιζόμενον; Πρόβος εἶπεν· Ἔιθε τυφλὸς ᾖς τοῖς ὀφθαλμοῖς καὶ μὴ τῇ καρδίᾳ· νῦν δὲ νομίζων βλέπειν, ἐν σκότει τυγχάνεις ὁρῶν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀνάπηρος ὡς ὅλον τὸ σῶμά σου αἰτιάσαι με, δύστηνε, ὅτι καὶ τοὺς ὀφθαλμούς σου εἴασα ἀκμὴν ὑγιεῖς εἶναι; Πρόβος εἶπεν· Εἰκαὶ οἱ ὀφθαλμοί μου μὴ ὦσιν ἐν τῷ σώματί μου διὰ τὴν σὴν ὠμότητα, ἀλλ᾽ οἱ ἐν τῇ καρδίᾳ μου τυφλωθῆναι ὑπὸ ἀνθρώπων οὐ δύνανται. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐγὼ ἐκκόψας τοὺς ὀφθαλμούς σου, καὶ ἐν τούτῳ σε τιμωρήσομαι, ἀνόητε. Πρόβος εἶπεν· Μὴ μοι μόνον λόγοις ἐπαγγέλου· οὐ γὰρ φοβερίσῃς τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ· ἀλλὰ εἰκαὶ ἔργοις τοῦτο πράξεις, οὐ λυπήσεις με. Τὸν γὰρ ἀόρατόν ὀφθαλμόν μου οὐκ ἂν ἀδικῆσαι δυνηθῇς. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐκκεντήσατε τούς ὀφθαλμοὺς ἀυτοῦ, ἵνα κἂν ζῶν ὀλίγον τοῦ φωτὸς ἀποστερηθῇ. Πρόβος εἶπεν· Ἴδε καὶ τοὺς ὀφθαλμούς μου τοῦ σώματος ἔλαβες, ἀλλὰ μή σοι καλῶς, ὠμότατε τύραννε, ἵνα δυνηθῇς ἐμὲ τοῦ ζῶντος ὀφθαλμοῦ στερῆσαι.

[35] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ὅλος ὤν ἐν τῷ σκότει, πανάθλιε, λαλεῖς; Πρόβος εἶπεν· Εἰ ᾔδεις τὸ ἐν σοι σκότος, ἐμακάριζες με, δυσσεβέστατε. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Νεκρὸς ὢν ὅλον τὸ σῶμά σου, τοῦ φλυαρεῖν οὐκ ἀφίστασαι, δύστηνε; Πρόβος εἶπεν· Ἕως ὅτε τὸ πνεῦμά μου ἐν ἐμοὶ μένῃ, οὐ παύσομαι λαλῶν ἐν τῷ ἐνδυναμοῦντί με Θεῷ διὰ Χριστοῦ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Μετὰ ταύτας βασάνους ζῇν ἔτι προσδοκᾷς, καὶ οὐκ οἶδας ὅτι οὐδὲ σεαυτῷ σε ἀποθανεῖν καταλείψω. Πρόβος εἶπεν· Εἰς τοῦτο ἀθλῶ σοι καὶ ἀγωνίζομαι, ἐπικατάρατε, ἵνα καλή μου ὁμολογία τελεία γένηται, σοῦ μὲν ὁπωσδήποτε ἀποκτείναντος, ἀνελεῆμον καὶ μισάντρωπε. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Κατ᾽ ὀλίγον σε ἀναιρῶ ταις πληγαῖς, ὡς ἄξιος εἶ. Πρόβος εἶπεν· Ἐξουσίαν ἔχεις, ὑπερήφανε, τυράννοις ὑπηρετῶν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἄρατε ἀυτὸν, καὶ δήσαντες σιδήροις φυλάττετε εἰς τὸ δεσμωτήριον, μήτις τῶν ὁμοφύλων ἀυτοῖς πλησιάζων μακαρίζη ἀυτοῖς, ἐφ᾽ οἷς ἀσεβοῦντες ὑπομεμενήκασι πὰρ ἐμοῦ, δηλαδὴ μετὰ τὴν δικασίμην θηρίοις παραδοθησόμενον *. Κάλει τὸν ἀνοσιώτατον Ἀνδρόνικον.

[36] Δημήτριος ἑκατοντάρχης εἶπεν· Ἕστηκε, κύριε, δέομαί σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Κἂν νῦν τὸ νέον σου τῆς ἡλικίας ἐλεήσας, Ἀνδρόνικε, σώφρονα λογισμὸν ἔδωκας ἑαυτῷ τοῦ εὐσεβῆσαι εἰς τοὺς θεοὺς; ἔτι τῇ προτέρᾳ μανίᾳ κέχρησαι τῇ μηδέν σε ὠφελῆσαι δυναμένῃ; εἰ μὴ βουληθείης ἀνέσχασθαί μου, καὶ θύσαι τοῖς θεοῖς, καὶ τοῖς τε ἀυτοκράτορσι τιμὴν τὴν δέουσαν ἀπονεῖμαι, οὐχ ἕξεις παρ᾽ ἐμοῦ τινὰ παραμυθίαν οἴκτου οὐδεμίαν. Ὥστε προσελθὼν θύσον καὶ σώθητι. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Μή σοι καλῶς εἴῃ, πάσης ἀληθείας ἐχθρὲ καὶ ἀλλότριε, καὶ θηρίων ἀναιδέστατε τύραννε· τὰς ἀπειλάς σου πάσας ὑπήνεγκα, καὶ νῦν πέιθειν με δοκεῖς, ἐφ᾽ οἷς ἀσεβῶν καὶ τοὺς τοῦ Θεοῦ δούλους τιμωρούμενος κελεύεις παρανομεῖν; Ἀλλ᾽ οὐ λύσεις μου τὴν ὁμολογίαν πρὸς Θεόν. Ἕστηκα γὰρ ταῖς ὠμοτάταις ἐπινοίαις σου ἀγωνιζόμενος ἐν Κυρίῳ, καὶ δείξω σοι τὴν νεανίαν καὶ εὔτονον φρόνησιν τῆς ψυχῆς μου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Δοκῶ σε μαίνεσθαι, καὶ δαιμόνιον ἔχεις. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Δαιμόνιον εἰ εἶχον, ἐπειθόμην ἄν σοι. Νῦν δὲ ἄνευ δαίμονος ὢν οὐ πείθομαι. Δαίμων δὲ ὅλως εἶ καὶ τὰ τῶν δαιμόνων πράττεις. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Καὶ οἱ πρότερόν σου ἔλεγον, ἅπερ ἤθελον πρὸ τῶν βασάνων· ὕστερον δὲ τῇ τῶν πληγῶν ὠμότητι πεισθέντες εὐσεβῆσαι τοῖς θεοῖς, εὐγνώμονες γεγόνασι περὶ τοὺς σεβαστοὺς, καὶ σπέισαντες ἀυτοῖς ἐσώθησαν. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Οὐδὲν ἔξωθεν τῆς κακῆς σου φρονήσεως λέγεις ψευδόμενος· καὶ γὰρ οἷς θρησκεύεις πλανώμενος, οὐχ ἑστήκασιν ἐν ἀληθείᾳ· ψεύστης γὰρ ὑπάρχεις, ὡς καὶ πατήρ σου. Διὸ κρινεῖ σε Θεὸς ἐν τάχει, ὑπηρέτα τοῦ Σατανᾶ καὶ πάντων τῶν δαιμόνων. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Εἰ μή σοι χρήσωμαι ὡς ἀσεβεστάτῳ καὶ καθαιρήσω σοι τὸ εύτονον. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Οὐ φοβηθήσομαι οὔτε τὰς ἀπειλάς σου ἐν ὀνόματι τοῦ Θεοῦ μου.

[37] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Προσαγάγετε πῦρ καὶ κατ᾽ ὀλίγον δεσμεύσαντες προσάψατε τῇ κοιλίᾳ ἀυτοῦ. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἐὰν καὶ ὅλως καυθήσομαι ὑπὸ σοῦ, καὶ ἔτι ἐμπνέω, οὐ νικήσεις με, ἐπικατάρατε τύραννε. Πάρεστι γὰρ ἐνδυναμῶν με Θεὸς, ᾧ λατρεύω. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἕως πότε οὐ πείθῇ μωρὸς ὤν; κἀν ἑαυτῳ θέλησον ἀποθανεῖν. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἕως ὅτε ζῶ, νικῶ σου τὴν κακίαν, ὅλως ὑπὸ σοῦ ἀναιρεθῆναι σπουδάζων· τοῦτο γάρ ἐστιν τὸ κάυχημά μου ἐν Θεῷ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Προσαγάγετε ἀυτῷ τοὺς ὀβελίσκους πεπυρωμένους κατὰ τῶν μεσοδακτύλων. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἀσύνετε καὶ Θεοῦ πολέμιε, πάσης ἐπινοίας τε τοῦ σατανᾶ μεστὸν ὅλον *, ὁρῶν τὸ σῶμά μου καταπεφλεγμένον ὑπὸ τῶν βασάνων σου, νομίζεις ἔτι με φοβεῖσθαι τὰς ἐπινοίας σου; Ἔχω δὲ τὸν Θεὸν ἐν ἐμοὶ ᾧ λατρεύω διὰ Ιησοῦ Χριστοῦ, καταφρονῶ σου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Μωρὲ, τοῦτο οὐκ οἶδας, ὅτι ὃν ἐπικαλῇ ἄνθρωπόν τινα γεγενημένον κακοῦργον, ὑπὸ ἐξουσίᾳ δὲ Πιλάτου τινὸς ἡγεμόνος ἀνηρτῆσθαι σταυρῷ, οὗ καὶ ὑπομνήματα κατάκεινται.

[38] Ἀνδρόνικος εἶπεν· Φιμώθητι, ἐπικατάρατε, οὐκ ἔξεστίν σοι λέγειν. οὐ γὰρ ἄξιος εἶ λαλῆσαι περὶ τούτου, ἀσεβέστατε· εἰ γάρ ᾖς ἄξιος, μακάριος ὢν, οὐκ ἠσέβεις εἰς τοὺς δούλους ἀυτοῦ. Νῦν δὲ τῆς εἰς ἀυτὸν ἐλπίδος ἠλλοτριωμένος, οὐ μόνον ἑαυτὸν ἀπώλεσας, ἀλλὰ καὶ βιάζῃ τοὺς ἀυτοῦ, παρανομώτατε. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Σὺ δὲ τί ὠφελήσεις, ἀπονενοημένος ὢν, τῇ πίστει καὶ τῇ ἐλπίδι τοῦ κακούργου, οὐπερ λέγεις, Χριστοῦ; Ανδρόνικος εἶπεν· Καὶ ὠφελήθην καὶ ὠφεληθήσομαι δι᾽ ὦν καὶ ταῦτα ὑφίσταμαι. Μάξιμος ἡγεμών εἶπεν· * βούλομαί σε βασανιστηρίοις χρησάμενος συντόμως ἀπαλλάξαι· ἀλλὰ θηρίοις παραδοθεὶς ἕκαστον τῶν μελῶν σου ἀναλισκόμενον ὁρῶν τοῦ ζῆν ἀπαλλάξεις. Ἀνδρόνικος εἶπεν. Σὺ γὰρ οὐ πάντων τῶν θηρίων ἀγριώτερος εἶ, καὶ πάντων τῶν ἀνδροφόνων ἀποτομώτερος, ὅτι τοὺς οὐδὲν ἠδικηκότας κατηγορουμένους ἐπ᾽ ἀδικίᾳ τινὶ ἐτιμωρήσω ὡς φονέας; ὅθεν ἐγὼ τῷ Θεῷ μου λατρεύω ἐν Χριστῷ, οὐ παραιτοῦμαί σου τὰς ἀπειλάς. Πρόσαγε, εἴ τι νομίζεις, βασανιστήριον χαλεπώτατον, καὶ εὑρήσεις τὸ ἀνδρεῖον μου.

[39] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀνοίξαντες αὐτοῦ πρῶτον τὸ στόμα, ἐμβάλετε ἀυτῷ κρέας τῶν βωμῶν, καὶ ἐγχέατε ἀυτῷ οἶνον. δὲ Ἅγιος εἰπεν· Κύριε Θεός μου, ἴδε τὴν βίαν μου. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τί λοιπὸν ποιεῖς, κακοδαῖμον, εἰς οὓς εὐσεβῆσαι οὐκ ἠθέλησας καὶ θύσαι, ἴδε ἀπεγεύσω ἐκ τῶν βωμῶν. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Μωρὲ καὶ τυφλὲ καὶ ἀνόητε τύραννε, βιαζόμενος μετὰ ἀνάγκης ἐνέχεάς μοι· οἶδεν Θεὸς, ὃς ἐμβατεύει τοὺς λόγους, ὃς καὶ δύνατός ἐστὶ ῥύσασθαί με ἀπὸ τῆς ὀργῆς τοῦ σατανᾶ καὶ τῶν ὑπηρετῶν αὐτοῦ. Μάξιμος ἡγεμών εἶπεν· Ἕως πότε μωραίνεις τὰ μηδέν σε ὠφελοῦντα. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἐγὼ καὶ τὴν ὠφέλειαν προσδοκῶν ἐκ Θεοῦ ὑπομένω ταῦτα. Ἀλλὰ σὺ οὐκ ἐπίστασαι, ἀποβλεπόμενος καρτερῶ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἕως πότε μωραίνεις; γλωσσοτομήσω σε, ἵνα καὶ οὕτως μὴ φλυαρῇς. Καταγινώσκεις μου, ὅτι ἀνεξικακῶν μωρότερον σε ἐποίησα γενέσθαι. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Εἰς τοῦτο ἀξιῶ, περίελέ μου τὰ χείλη καὶ τὴν γλῶτταν, ἐν οἷς ἔδοξας τὰ μιάσματά σου ἐπιβεβληκέναι μοι.

[40] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀνόητε, διὸ μέχρι τοῦ νῦν καρτερεῖς τιμορούμενος; Ἴδε τούτων, ὡς εἶπον, ἀπεγεύσω. Ἀνδρόνικος εἶπεν· Μή σοι καλῶς εἴη, τύραννε μιαρώτατε, μήτε τοῖς τὴν ἐξουσίαν τάυτην δεδωκόσι σοι, ἵνα ἐγὼ τῶν ἀσεβεστάτων θυσιῶν ἀλισγηθῶ. Σὺ δὲ ὄψει τί ἐποίησας κατὰ τοῦ δούλου τοῦ Θεοῦ. Μάξιμος εἶπεν· Τολμᾶς ὑβρίζειν τοὺς ἀυτοκράτορας, κακὴ κεφαλὴ, τοὺς βαθείαν εἰρήνην τῷ κόσμῳ παρεσχηκότας; Ἀνδρόνικος εἶπεν· Ἐγὼ καὶ ὑβρίζω, λοιμοὺς ὄντας καὶ αἱμοπότας, οἵτινες τὸν κόσμον ἀνάστατον ἐποίησαν, οὓς Θεὸς τῇ ἀθανάτῳ χειρὶ ἀυτοῦ, μὴ μακροθυμήσας εἰς ἀυτοὺς, ἀμείψηται τῇ τοιάυτῃ παιδίᾳ, δι᾽ ἧς δυνήσονται γνῶναι, πράττουσιν εἰς τοὺς δούλους ἀυτοῦ. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Βαλόντες σίδηρον εἰς τὸ στόμα ἀυτοῦ καὶ τὴν ἀναιδῆ καὶ βλάσφημον γλῶσσαν ἀυτοῦ περιέλετε, ἵνα μάθῃ μὴ βλασφημεῖν εἰς τοὺς σεβαστοὺς· καὶ τὴν γλῶτταν καὶ τοὺς ὀδόντας τῆς μιαρᾶς κεφαλῆς καύσατε. Καὶ τεφρώσαντες ἀυτὰ, πάντα διαράνατε, ὡς μή τινα τῶν ὁμοφύλων τῆς ἀσεβεστάτης ἀυτοῦ θρησκείας γυναικάρια ἐπιτηρήσαντα ἐπικομίσασθαι, καὶ φυλάττειν ὡς τίμια ἀυταῖς ὄντα καὶ ἅγια. Ἀυτὸν δὲ λαβόντες φυλάττετε ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ παραδόντες, ἵνα ἅμα σὺν τοῖς ἀσεβεστάτοις ἑτέροις * ἀυτοῦ κατομιγεῖς, τῇ ἑξῆς θηρίοις παραδοθῶσιν, καὶ δὴ ταῦτα οὕτως ἐγένετο.

[Tertio Maximus Anazarbi] Tertia interrogatio facta est in Anazarbo a civitate. Maximus dixit: Vocate nequissimos & impios Christianos. Demetrius centurio dixit: Præsto sunt, domine. Maximus dixit: Si b adhuc plagarum, & pœnarum c, & custodiarum vincula contemnis, audi me, Tarache, & recede a confessione tua impia, unde lucrum non habes: sed sacrifica diis, quoniam per ipsos omnia stant d. Tarachus dixit: Numquam bene fit illis e, ut per ipsos mundus gubernetur, quibus paratus est ignis & tormenta æterna; non solum illis, sed & omnibus, qui faciunt voluntatem illorum. Maximus dixit: Non quiescis, iniquissime, blasphemare? aut putas, quia per impudentiam sermonum tuorum caput tibi abscindam, & recedas f? Tarachus dixit: Si sic esset, ut in compendio morerer, non magnum agonem habebam. Nunc autem fac, ut mihi in Domino crescat agonizatio fidei.

[23] [S. Taracho,] Maximus dixit: Talia patiuntur & pares tui, qui sunt in vinculis, a * legibus moriuntur. Tarachus dixit: Hoc; quod dicis, stultitia est mentis tuæ: quoniam, qui operantur malum, male cum ratione g moriuntur. Nos autem, qui malum nescimus, sed propter Deum patimur, mercedem speramus accipere cælestem a Deo nostro. Maximus dixit: h Maledicte & nequam, quam mercedem exspectatis, male & sceleste consummantes? Tarachus dixit: Non tibi licet de hoc interrogare, neque scire, quam præparavit Deus nobis positam mercedem in cælis: propterea sustinemus iram sensus sui. Maximus dixit: Sic mihi loqueris, maledicte, tamquam consors meus sis? Tarachus dixit: Ego consors tuus non sum, sed habeo potestatem loquendi, & nemo potest me compescere per eum, qui me confortat: hic est Deus. Maximus dixit: Ego potestatem, quam habes, eradicabo a te, nequissime.

[24] [cum ad sacrificandum diis] Tarachus dixit: Nemo aufert a me potestatem istam, neque pater vester satanas i. Maximus dixit: Vel quia loquor tibi in adlectatione k. Tarachus dixit: Adlectatio tua tecum sit l. Ego enim, sicut Deus novit, cui servio, quoniam vultus tuus mihi horrescit, etiam vel loqui tecum * m. Maximus dixit: Jam nunc cogita apud te, ne in magna tormenta irruas. Accede, & sacrifica. Tarachus dixit: Ego jam & in prima confessione mea n, & in secunda o similiter confessus sum, Christianum me esse: & modo illud sum, quod sum. Crede mihi p, hoc non facio; non enim licet mihi sacrificare. Maximus dixit: Quid potest duritia tua? quoniam tormentis te affligam, & postmodum pænitebis, stulte. Tarachus dixit: Si pæniterem, in primis pænis & in secundis pænituissem, & voluntati tuæ consensissem. Nunc autem fortis sum in Domino: fac, quod vis, impudens.

[25] [verbis illum compellere nequiret,] Maximus præses dixit: Verum dicis, quia impudens sum, qui adhuc te sustineo q. Tarachus dixit: Et tunc dixi, & nunc dico, habes potestatem corporis mei: fac, quod vis. Maximus dixit: Ligate eum, & suspendite, quoniam stultus est. Tarachus dixit: Stultus si essem, similis tibi essem, & voluntati tuæ acquiescerem, Maximus dixit: Quoniam suspensus es, acquiesce & sacrifica, antequam secundum meritum tuum pœnas tibi adhibere faciam. Tarachus dixit: Etsi non liceat tibi universas pœnas mihi adhibere, quia militaris fui r: sed ne existimes, quia acquiescam iniquitati tuæ. Omnes cogitationes pœnarum in me comple. Maximus dixit: Milites semper pro salute principum diis sacrificant, ut promereantur dignitatem. Tu autem cum sis pessimus, quod & fugisti militiam s, propterea oportet te majora pati tormenta.

[26] Tarachus dixit: Quid comminaris t? frequenter tibi dico: [percuti faciem, concidi labia,] Fac, quod vis, impie. Maximus dixit: Noli putare, te semel damnari; sed particulatim te exterminabo, & reliquias tuas bestiis dabo. Tarachus dixit: Quod facturus es, fac citius: noli sermonibus promittere. Maximus dixit: Putas, quia mulierculæ aliquæ post mortem corpus tuum habent aromatibus vel unguentis condire, iniquissime? Nam & modo cogitabo, ut reliquias tuas exterminem. Tarachus dixit: Et nunc, quæ vis, corpori meo adhibe, & post mortem fac, quod vis. Maximus dixit: Sacrifica prius. Tarachus dixit: Sæpius tibi dixi, stulte, quod neque diis tuis, neque ignominiis vestris sacrificem. Maximus dixit: Frangite ei faciem, & concidite ejus labia. Tarachus dixit: Et si faciem meam exterminasti, vivificasti animam meam.

[27] Maximus dixit: Exasperas me, miser; & alius tibi apparebo u. [nihil tamen vel sic proficiens,] Tarachus dixit: Ne putes me timidum sermonibus tuis: paratus sum tibi ad omnia, portans arma Dei. Maximus dixit: Quæ arma portas, maledicte? Ecce, nudus es, totus vulneratus. Tarachus dixit: Tu ignoras. Non enim potes videre arma mea, quomiam cæcus es. Maximus dixit: Sustineo omnem vanitatem tuam. Non enim perdurans in responsionibus tuis exasperas me, ut semel morti te tradam. Tarachus dixit: Quid enim mali dixi, quod non possis arma mea videre? quia nec corpore, nec corde purus es, sed impius devorator Servorum Dei. Maximus dixit: Non recte vivebas: sed fallax huc usque vixisti ante tribunal meum x. Tarachus dixit: Nec talis eram, nec sum fallax. Non enim dæmonia adoro, sed Deum vivum, qui mihi dabit patientiam, & quid dicam, & quid loquar ad te.

[28] Maximus dixit: Abesto a vanis cogitationibus tuis y. [obeliscis mamillas aduri, præcidi aures, caput] Sacrifica, ut de angustiis istis libereris. Tarachus dixit: Putas, me stultum esse & insanum, ut non in Deo meo confidens vivam in sæcula? Nam tu ad horam temporalem curam corporis tui facis; animam autem tuam occidis in sæcula sæculorum. Maximus dixit: Obeliscos incendite, & ei ad mamillas * ponite. Tarachus dixit: Et pejora istis si feceris, non convertes Servum Dei, ut adorem ignominias & dæmonia. Maximus dixit: Afferte novaculam, & abscindite aures ejus. Caput autem ejus radite, & prunas ei superimponite. Tarachus dixit: Aures meas abscidisti, sed aures cordis mei fortes sunt & firmæ. Maximus dixit: De novacula excoriate caput ejus & prunas in capite ei imponite.

[29] Tarachus dixit: Et si totum corpus meum decoriari jubeas, non recedo a Deo meo, [excoriari, alasque aduri jubet:] qui me fortem facit sustinere arma malitiæ tuæ. Maximus dixit: Tollite obeliscos, & incendite nimis, & sub alas ejus ponite. Tarachus dixit: Respiciat Deus hodie de cælo, & judicet. Maximus dixit: Quem Deum vocas, maledicte? Tarachus dixit: Quem tu nescis z, qui reddet unicuique secundum opera sua. Maximus dixit: Non sic te perdam, sicut ante dixi, ut reliquias tuas mulierculæ in linteamine involvant, & cum unguentis & odoribus adornent: sed, male & sceleste aa, jubebo te comburi, & cinerem corporis tui in omnem ventum dispergam. Tarachus dixit: Et antea dixi tibi, & nunc dico, fac, quod vis: habes potestatem in hoc sæculo. Maximus dixit: Hic recipiatur in custodiam, & servetur proximo muneri ad bestias: alium autem offerte ante tribunal.

[30] [nec minus in S. Probo] Demetrius centurio dixit: Præsto est, Domine, Probus. Maximus Præses dixit: Consule tibi, ne in præteritas pœnas irruas, Probe. Nam ante te, qui voluerunt permanere in duritia sua, postea pænituit eos. Et tu sacrifica, ut a nobis honoreris, & a diis susceptus sis. Accede, & sacrifica bb. Probus dixit: Sensus noster unus est, Præses, quia uni Deo vero servimus. Noli te putare a nobis aliud audire. Nam & audisti, & didicisti: quoniam non potes convertere nos, nec ira tua virtutem nostram exstinguere cc. Audax præsto sum tibi hodie, contemnens omnem contentionem tuam. Ergo quid exspectas dd? Maximus dixit: Consiliati estis invicem in malitia deos negare. Probus dixit: Nunc verum dixisti, & non es mentitus ee. Consiliati enim sumus super salutem veritatis nostræ, ut fortes athletæ contrasistamus in Domino malitiæ tuæ. Maximus dixit: Antequam sentias duritiam meam, consiliare tibi, & recede ab his tormentis, & miserere tui, ut pius sis in deos ff.

[31] [operam perdens,] Probus dixit: In omnibus te video infidelem, Præses. Sed crede mihi juranti tibi bonam esse confessionem in Jesum-Christum Dominum nostrum: quoniam neque tu, neque dæmones, quibus errans sacrificas, neque qui tibi dederunt istam potestatem in nobis, possunt pervertere a nobis fidem & caritatem, quam habemus in Domino. Maximus dixit: Cingite eum, & pedibus sursum suspendite. Probus dixit: Non quiescis delinquens, injuste tyranne, super similes tibi dæmones agonizare? Maximus dixit: Crede mihi, antequam patiaris, consule corpori tuo. Vides enim, quæ tibi præparantur mala. Probus dixit: Omnia, quæ a te facta fuerint mihi, in consolationem animæ fiunt: ideo fac, quod vis. Maximus dixit: Ignite obeliscos, & lateribus ejus apponite, ut non sit stultus.

[32] [obeliscis candentibus ejus latera,] Probus dixit: Quantum tibi stultus videor, tantum astutior sum in lege Domini. Maximus dixit: Nimis ignite obeliscos, & in dorsum ejus ponite. Probus dixit: Subjectum est tibi corpus meum. Videat Dominus de cælo humilitatem meam gg. Maximus dixit: Quem Deum vocas, miser, ipse tradidit te digne voluntati tuæ hæc pati. Probus dixit: Deus noster amator hominum est. Nulli hominum male vult: sed unusquisque hh, prout est illi, facit, habens liberum arbitrium. Maximus dixit: Infundite illi vinum, & carnes de ara mittite illi in os. Probus dixit: Videat Dominus, & respiciat de altissimis sedibus suis vim, quam patior, & judicet judicium meum. Maximus dixit: Multa sustinuisti, miser, ecce, jam de sacrificio accepisti. Quid habes facere? Probus dixit: Nihil magnum fecisti, mittens mihi ii de inquinamentis vestris, & infudisti mihi vinum, vim faciens. Deus scit voluntatem meam.

[33] Maximus dixit: Manducasti, & bibisti inde. [surasque aduri, infigi manibus clavos,] Sed profitere hoc te facturum, ut a vinculis istis libereris. Probus dixit: Numquam tibi bene sit, ut vincas propositum meum, & inquines confessionem meam. Hoc enim scire debes, quoniam & si omne inquinamentum ararum tuarum kk totum liquas & infundis mihi, nihil inde inquinabor. Scit enim Deus, & videt vim, quam patior. Maximus dixit: Ignite obeliscos, & suris ejus imponite. Probus dixit: Neque ignis tuus, neque tormenta tua, neque pater tuus sanatas potest pervertere servum Dei a confessione sua. Maximus dixit: Nec unum locum habes sanum in corpore tuo. Quid habes facere ll? insensate & miser? Probus dixit: Inde corpus meum tibi tradidi, ut anima mea sana sit, & incorrupta. Maximus dixit: Clavos acutos ustulate, & in manibus ejus figite. Probus dixit: Gloria tibi, Domine, quoniam & manus meas dignatus es crucifigi in nomine tuo. Maximus dixit: Multa tormenta vanum te fecerunt.

[34] Probus dixit: Multa potestas non solum fatuum, [oculosque] sed & cæcum te fecerunt: quod enim facis, nescis. Maximus dixit: Injuste, insensatum me dicis, & cæcum ausus es me dicere, quoniam super pios deos agonizor? Probus dixit: Utinam cæcus esses oculis, & non corde! nunc autem cum te speras videre, in tenebris es, & non vides. Maximus dixit: Debilis toto corpore, inique, audes talia in me dicere, quoniam adhuc oculos tuos sanos dimisi in te? Probus dixit: Etsi oculi mei non sint in corpore meo, propter iniquitatem tuam, sed oculi cordis mei non possunt excæcari ab homine. Maximus dixit: Ego ejiciam oculos tuos, & in hoc cruciabo te, insensate. Probus dixit: Noli solum sermonibus hæc promittere, volens intimidare servum Dei: sed si vere perfeceris, quod dicis, non tristabor. Invisibilem enim oculum nocere non poteris. Maximus dixit: Pungite oculos ejus, ut vivens minutatim mm a lumine isto separetur. Probus dixit: Ecce & oculos corporis mei abstulisti: sed numquam tibi bene sit, crudelissime tyranne, ut possis oculos interiores tollere.

[35] Maximus dixit: Totus in tenebris es, inique, [expungi:] & talia loqueris? Probus dixit: Si scires tenebras, quæ sunt in te, magnificares me, impie. Maximus præses dixit: Mortuus es totus in carne, & non cessas de multiloquio, iniquissime? Probus dixit: Usquequo habeo spiritum meum in me, non tacebo in Deo meo, qui me fortem facit. Maximus dixit: Post ista tormenta vivere te speras? aut putas dimittam te lætum mori? Probus dixit: In hoc pugnam agonizor, ut confessionem bonam & integram perficiam, & a te occidar sine misericordia. Maximus dixit: Paullatim te plagis interficiam, ut dignus es. Probus dixit: Habes potestatem, ministrans impiis & tyrannis. Maximus dixit: Tollite, & ligate eum, & servate in custodia: & nemo de sodalibus eorum accedens magnificet eos, super quod impii permanserunt: a me autem proximo munere nn tradentur ad bestias. Alium sequentem ejus offerte injustissimum Andronicum.

[36] [S. Andronico vero, non minus in fide constanti,] Demetrius centurio dixit: Præsto est, Domine. Maximus præses dixit: Vel nunc ætati tuæ consule. Prudenti sensu cogitasti tibi, ut sis pius in deos? An adhuc in præterita immanitate voluntatis perseveras, quæ tibi prodesse non potest? sed voluntati meæ consenti, & sacrifica diis, quos & ipsi principes honorant; honores autem reddent, quos & tu accipies. Nam nullam aliter a me consolationem invenies oo. Ergo accede, & sacrifica, & salvus eris. Andronicus dixit: Numquam tibi bene sit, ab omni veritate aliene, atrocitate ferarum plene tyranne, omnem crudelitatem tuam ostendis: & nunc quasi persuadebis mihi, in quo impie servos Dei crucians, jubes me extra legem facere pp? Sed non solves confessionem meam, quam habeo in Deo. Assisto duritiæ tuæ, & cogitationibus tuis agonizor in Domino. Ostendam tibi ætatis continentiam, & virtutem sapientis animæ. Maximus dixit: Videris mihi quasi rabidiare, & dæmonium habere. Andronicus dixit: Si dæmonium haberem, consentirem tibi. Nunc autem sine dæmonio sum, quia dæmoniis non acquiesco. Tu autem dæmon es totus, & quæ dæmoniorum sunt, ipsa operaris. Maximus dixit: Qui ante te voluerunt loqui, multa ante tormenta locuti sunt, quæ voluerunt; postea autem a plagis & pœnis, quæ eis appositæ sunt, confessi sunt se esse pios diis & principibus sacrificantes, & salvati sunt. Andronicus dixit: Nihil extraneum operaris malitiæ cogitationis tuæ, mendacium dicens. Nam quos colis, numquam in veritate steterunt. Judicet te Deus citius, omnium malorum minister qq. Maximus dixit: Si non sic egero, sicut impius ero, deponam omnem superbiam & virtutem tuam rr. Andronicus dixit: Non timeo te, neque iram tuam. Resistam tibi in nomine Domini Dei mei.

[37] [ventrem aduri, obeliscos ignitos digitis interseri;] Maximus dixit: Date papyrum, & manipulos inde facite, & apponite ignem ventri ejus. Andronicus dixit: Etsi totus arsero, & fuerit in me spiritus, non me vinces, maledicte. Præsto est enim, qui me confortat Deus meus, cui servio. Maximus dixit: Quousque non acquiesces, insensate? Vel quæris leto tuo mori? Andronicus dixit: Usquequo vivo; vincam malitiam tuam. Totus festino a te interfici: gloria enim est mihi in Deo. Maximus dixit: Incendite obeliscos, & candentes ponite inter digitos ejus. Andronicus dixit: Insensate, & Dei contemptor, omni cogitatione satanæ plenus es totus. Vides enim corpus meum ustulatum a pœnis tuis; & putas, quoniam timeo cogitationes tuas? Sed habeo Christum in me: contemno te. Maximus dixit: Iniquissime, non scis, quem invocas Christum, hominem quemdam ss factum sub custodia Pontii Pilati punitum tt, cujus & Acta reposita sunt uu.

[38] Andronicus dixit: Obmutesce, spiritus immunde. Non enim licet tibi loqui de hoc, inique. Si enim dignus esses, non deliquisses in servos Dei. [cumque nec sic flecteretur,] Nunc autem ab spe ejus alienatus es. Non enim te solum perdidisti, sed & eos, qui consentiunt tibi, quibus vim facis, iniquissime. Maximus dixit: tu autem quod lucrum habes, immanissime xx omnium, fide & spe hominis, quem dicis Christum? Andronicus dixit: Lucrum magnum habeo, & habebo mercedem propter hæc omnia, quæ sustineo. Maximus dixit: Nolo tormentis aliis pœnas tibi adjicere, aut semel te morti tradere, sed bestiis te faciam dari, ut videas membra tua singula a bestiis corrumpi ante exitum animæ tuæ. Andronicus dixit: Insensate, & Dei contemtor, omni cogitatione satanæ plenus es totus, qui omnium bestiarum ferocior es, & omnium homicidarum scelestior, qui nihil delinquentes, neque accusatores habentes pœnis interficis, sicut homicidas. Ideo Deo meo servio, & condemno yy omnes austeritates tuas. Adhibe ergo, si qua putas tormenta, iniquissime, & invenies in Christo Domino meo virtutem meam.

[39] Maximus dixit: Aperite os ejus, & immittite ei carnes de ara, [carnes profanas in os ingeri,] & infundite ei vinum. Andronicus dixit: Domine Deus meus, vide vim, quam patior. Maximus dixit: Quid jam habes facere, maledicte dæmon? In quos pius esse noluisti, ut sacrificares, jam gustasti de ara illorum. Andronicus dixit: Insensate & tyranne, vim patientem cum periculo perfudisti me eo, quod non me coinquinat, quia non voluntarie hoc feci: sicut scit Deus, qui scrutatur cogitationes, qui potens est liberare me ab ira satanæ & ministrorum ejus. Maximus dixit: Quousque insensatus & inscius loqueris ea, quæ te non salvabunt? Andronicus dixit: Ego salutem meam a Deo exspecto; ignorans autem sum, si dolens ista sustineo zz. Maximus dixit: Usquequo stultitia seduceris, insipiens? faciam tibi linguam incidi, ut vel sic non multum loquaris. Inde me contemnis, quoniam adhuc sustineo, & vanum te feci. Andronicus dixit: In hoc te peto, ut abscindas a me labia mea, & linguam, in quibus putas inquinamenta tua immisisse.

[40] Maximus dixit: Usquequo sustines, insipiens, positum te in pœnis? [dentes excidi, linguamque præcidi jubet.] Ecce, sicut præcepi, gustasti de sacrificiis. Andronicus dixit: Numquam tibi bene sit, tyranne, neque his, qui tibi dederunt potestatem istam, ut acquiescam tibi, & inquinamenta immundorum sacrificiorum vestrorum gustem. Tu autem scito, quid egisti cum servis Dei. Videat Altissimus, & judicet te aaa. Maximus dixit: Maledicis principes, o malum caput, qui diuturnam & almam pacem præstiterunt bbb. Andronicus dixit: Ego maledixi & maledico potestates, & sanguibibulos, qui sæculum everterunt, quos Deus brachio suo alto evertat, & conterat, & perdat, & det super eos iram; ut sciant quid agant in servos Dei. Maximus dixit: Mittite ferrum in os ejus, & excutite ei dentes, & malam & blasphemam linguam excidite, ut discat non blasphemare in principes. Dentes autem ejus & blasphemam linguam tollite, & comburite, & cinerem facite, & ubique spargite, ut nemo de consortibus ejus impiis, aut de mulierculis aliqua colligat, aut servet, quasi pretiosum aliquid aut sanctum æstimet. Ipsum autem tollite, & custodite eum, ut simul cum consortibus suis proximo munere offeratur bestiis.

ANNOTATA.

a Recte interpres Latinus: in Anazarbo, corrigendumque in textu Græco ἐν Μαμψίστοις, uti num. 18 Commentarii prævii dictum est. Ἐν Ἀναζαρβῷ recte quidem legitur apud Bigotium & in Ms. nostro Vaticano: sed utrobique additur: τῇ ἐνδόξῳ μητροπόλει, illustri metropoli, qua appellatione Anazarbus primum, Theodosio II imperante, gaudere cœpit, uti dictum supra est ex Joanne Malela num. 7 Commentarii prævii.

b Græce legitur καὶ νῦν: at in Ms. nostro Vaticano κἂν νῦν, saltem nunc.

c Legitur in textu Græco ἀνοχῇ, tolerantia; apud Bigotium & in Ms. nostro Vaticano ἀγκόνῃ, cruciatu.

d Pressius sensum ita reddo: Visne saltem nunc, plagarum cruciatu persuasus, discedere, Tarache, ab impudenti tua confessione? Igitur accede sacrifica diis, per quos omnia consistunt.

e Textus Græcus habet: Nec tibi, nec illis bene sit.

f Græce sic habetur: Putasne per hujusmodi impudentiam vincere? Præciso capite, te e medio tollam.

g Id est, merito.

h Sequitur Græce: Impie & sceleste.

i Græce: Neque tu, neque principes tui, neque pater tuus Satanas, neque dæmones, quos deceptus colis.

k Adde ex Græco: In contumacia te constitui, impiissime.

l Ita legitur etiam apud Surium & Bigotium: Græce legitur: Teipsum damna. Pro ἑαυτῷ apud Bigotium est: ἑαυτὸν.

m Græca sic habent: Ego enim, ut novit Deus meus, cui servio, vel vultum tuum exsecror; neque vero respondere tibi vellem.

n Adde: Tarsi.

o Adde: Mopsuestiæ.

p Sequitur Græce: Verum percipe.

q Græce: Auxi tibi impudentiam magis non puniens te.

r Rescripserat nimirum Diocletianus ad Salustium præsidem: Milites neque tormentis, neque plebeiorum pœnis in causis criminum subfungi concedimus; etiamsi non emeritis stipendiis suis videantur esse dimissi: exceptis iis scilicet, qui ignominiose sunt soluti. Vide eod. Justin. lib. 9 tit. 41 num. 8. Sequitur in Græco: Cæterum non fugio vesaniam tuam, fac quod vis.

s Græce habetur: Ignominiose solutus es.

t Apud Surium legitur: Commoveris: Græce; Quid prorsus moraris?

u Cogis me, miser, ut alium erga te animum induam.

x Arbitror, te ante non recte vixisse, aut ante tribunal meum præstigiis, ut aliqui aiunt, uti.

y Græce legitur: Nihil tibi proderunt hi sermones tui.

z Adde: Cum prope nos sit.

aa Vide litt. aa cap. præcedente.

bb Hæc Maximi ad Probum verba ita interpretor: Vide, tequemet ipsum hortare, ne in eadem incidas, Probe, quæ tu nuper, & prior ille infelicissimus sustinuistis; hoc autem de te opinor atque confido, ut, quoniam prudens es, mutato consilio, volens una nobiscum sacrifices, ut a nobis, edito in Deos pietatis specimine, honoreris. Accede, atque hoc age.

cc Græce: Neque adulatione proficies, nec persuadebis minis, nec futilibus tuis sermonibus animi mihi robur emollies.

dd Græce: Quid moraris, insane, nec palam ostendis furorem tuum?

ee Additur Græce: Licet semper mentitus.

ff Græce legitur: Priusquam aliquid magis ignominiosum a me patiaris, mitte, re perpensa, istam stultitiam tuam, & tui ipsius misertus, mihi tamquam patri ausculta, Deosque venerare. Pro magis ignominiosum editio Bigotiana habet, quid atrocius τί ὠμότερον.

gg Adde: Et judicabit inter te & me.

hh Post τὸ unusquisque Græce sequitur: Quid sibi conveniat novit, sui juris, & proprii arbitrii Dominus.

ii Adde ex textu Græco: Invito.

kk Editio Bigotiana habet: βωμῶν: vox βρῶμα Escam vel Cibum significat; sed res eodem recidit.

ll Græce legitur: Et adhuc deliras?

mm Lege Græce: ἵνα ζῶν κατ᾽ ὀλίγον.

nn Id est, ludis publicis.

oo Ita textus Græcus: An nunc saltem, ætatis tuæ misertus, prudens tibimet dedisti consilium, Andronice, ut Deos venerere? An ut in pristina persistas insania, nihil tibi profutura? si obtemperare mihi, ac diis sacrificare, debitumque imperatoribus deferre honorem nolis, nullum habebis a me commiserationis solatium.

pp Græce sic legitur: Minas tuas omnes sustinui, & nunc ea persuadere mihi putas, quibus impie Dei servos puniens, peccare in legem jubes?

qq Græce: Satanæ omniumque dæmonum minister.

rr Apud Bigotium sic legitur: εἰ μή σοι χρήσομαι, ὡς ἀσεβεστάτῳ, καὶ καθελῶ σου τὸ εὔτονον, οὐδὲν ὠφελήσω. Nisi tecum egero, tamquam cum scelestissimo, & istam tibi animi firmitatem abstulero, nihil profecero.

ss Additur Græce:Malefactorem.

tt Græce:Cruci affixum.

uu Vide Comment. prævium num. 15.

xx Græce legitur: Demens.

yy Græce:Non detrecto.

zz Sequitur Græce: Ignoras autem, ad quæ respiciens ista sustineam.

aaa Hæc periodus abest a textu Græco.

bbb Pax alta & diuturna anno 290, cui sanctorum Martyrum necem Baronius affixit, non quadrat. Vide Comment. prævium num. 14.

* Ed. Μοψουεστίᾳ

* abundat με

* τί

* Ed. ἀναβάλλῃ

* συνεφωνήσαμεν

* ἀνθίσταμέν

* Ed. δίκην

* Ed. ἀλλὰ

* Ed. Big. παραδοθήσεσθαι μέλλοντας

* forte μεστὸς ὅλος

* adde οὐ

* ἑταίροις

* ex

* supple: nollem

* al. maxillas seu ascillas

CAPUT IV.
Supremum SS. Martyrum supplicium & sepultura.

Τὰ ἀκόλουθα τῆς ἐπιστολῆς πρὸς Ἰκονίους, τῶν ἔνδεκα ἀδελφῶν περὶ τῆς τελειώσεως τῶν Μαρτύρων. Τῆς τοίνυν τετάρτης * ἐξετάσεως γενομένης τῶν ἁγίων Μαρτύρων τοῦ Θεοῦ, ἀνοσιώτατος Μάξιμος μετακαλεσάμενος Τερεντιανὸν τὸν Κιλικάρχην, ἀυτὸν φιλοτιμῶν, ἐκέλευσε τῇ ἑξῆς πάνδημον θέαν ἐπιτελεῖν τῶν κυνηγίων τῇ πόλει. Καὶ Τερεντιανὸς παραχρῆμα τοῖς ἐφεστῶσι τῶν θηρίων ἑτοίμως γενέσθαι διέταττεν. Πρωΐας δὲ γενομένης, πᾶσα πόλις σὺν γυναιξὶ καὶ παιδίοις ἐξείσαν ἐπὶ τὸ στάδιον. ᾖν γὰρ τόπος τοῦ θεορίου τούτοις ἀπὸ μηλίου μικρὸν πλείονος ἑνός· πληρωθέντος δὲ τοῦ ἀμφιθεάματος τῶν ὄχλων, ἀνίει ἀνοσιώτατος Μάξιμος ἐπιτελῶν καὶ συνθεωρῶν ἀυτοῖς. Ὡς δὲ καιρὸς εἶχε τῆς θέας ἀυτοῖς, καὶ τὸ τῆς ἡμέρας μέτρον ὑπεχώρει, πολλῶν πεπτωκότων ἀνθρώπων, τούτων μὲν καὶ ἐκ τῶν σφαγιασθέντων ἀνθρώπων ὑπὸ τῶν δουλαρίων μὲν μαχαίρᾳ, τούτων δὲ καὶ ὑπὸ τῶν θηρίων ἀναιρεθέντων· ἡμῶν δὲ παραμενόντων καὶ παρατηρουμένων ἀνυπόπτως τὴν φυλακὴν, στρατιῶται ἀποστέλλονται ἐξαίφνης ἀπὸ τοῦ μιαρωτάτου Μαξίμου, καί τινας ἀγγαρεύσαντες απλῶς ἐπιτιθέασι φέρειν τούς Μάρτυρας τοῦ Θεοῦ ἐπὶ τὸ θηριομαχεῖν. Οὐ γὰρ οἷοί τε ἦσαν ἐπὶ τὸ βαδίζειν, ὡς ἐκ τῶν πληγῶν καὶ καυστηρίων ὀγκώμενοι.

[42] Ὡς οὖν ἴδομεν τούτους ὑπὸ τῶν στρατιωτῶν φερομένους, προσελθόντες ὀλίγον ἀνίημεν ἐν τῷ πλησίων ὄρει μετὰ σπουδῆς, καὶ καθίσαντες ἑαυτοῖς συμπολλοῖς εὐχῶν * τε καὶ δάκρυσιν καὶ στεναγμοῖς κατὰ τῶν πετρῶν ἡσυχάζομεν. Τῶν δὲ Ἁγίων εἰσαχθέντων εἰς το μεσώτατον τοῦ ἀμφιθεάματος, καὶ γογγυσμοῦ οὐκ ὀλίγων * ὑπὸ τῶν ὄχλων γενομένου, τῶν μὲν χαλεπαινόντων ἐπὶ τῇ ἀνοσίᾳ κρίσει τῶν καταδικασθέντων, τῶν δὲ τὴν θεωρίαν ἀυτῶν ἀρνουμένων, ὡς ἐκ τούτου οὐκ ὀλίγους ὄχλους κατεληλυθέναι λοιδορουμένους τῷ Μαξίμῳ. δὲ ἐκέλευσεν ἀποστείλας σημειοῦσθαι καὶ εὐδήλους καθίστασθαι τοὺς κατιόντας τῇ ἑξῆς ἀυτῶν ὡς καταδικασθησομένων. Θηρίων τε οὐκ ὀλίγων ἀπολυθέντων καὶ μὴ ἁψαμένων τῶν Ἁγίων σωμάτων, ἐχαλέπαινεν Μάξιμος σφόδρα, καὶ μετακαλεσάμενος τὸν τῶν θηρίων ἐπιστάτην, ἐκέλευσε μαστίξας ἀπειλὴν οὐ μικρὰν, εἴ τι θηρίον εἴη χαλεπώτερον, τοῦτο ἀπολύεσθαι τοῖς καταδίκοις τὸ τάχος. δὲ τῷ τῆς ἀπειλῆς φόβῳ ἔντρομος γενόμενος, ἀνδροφόνον ἀπολύει ἄρκον, ὥς τινες ἔλεγον, ὑπ᾽ ἀυτῆς τρεῖς ἄνδρας ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ ἀναιρεῖσθαι. Καὶ ἀυτὴ δὲ ἀπολυθεῖσα ἐγγύς τε ἀυτῶν γενομένη, τῶν μὲν λοιπῶν σωμάτων διαβᾶσα, ἐπέδραμε τῷ ἁγίῳ μάρτυρι Ἀνδρονίκῳ, κᾀκεῖθεν παρακαθεσθεῖσα * τὸν ἰχῶρα τῶν τραυμάτων ἀπέλειχεν, κατὰ τὸ εἰρημένον ἐν τῇ γραφῇ· θῆρες ἄγριοι εἰρηνεύσωσί σοι.

[43] δὲ ἅγιος Ἀνδρόνικος προσθεὶς τὴν κεφαλὴν ἀυτοῦ ἐξεβιάζετο θυμῶσαι τὸ θηρίον, ὅπως ἀψαμένον ἀυτοῦ, τοῦ ζῆν ἀπαλλάξῃ. δὲ ἅρκος παραμείνασα συνανέπιπτε τῷ Ἁγίῳ. Καὶ θυμοῦ πλησθεὶς Μάξιμος ἐκέλευσεν ἀυτὴν ἀναιρεθῆναι. Σφαγείσης δὲ ἀυτῆς παρὰ τοὺς πόδας Ἀνδρονίκου ἀνέπεσεν. Μεταπεμψάμενος δὲ Κιλικάρχης, (δεδιὼς, μήποτε ὀργισθεὶς Μάξιμος ὑπόδικον ἀυτὸν καταστήσει) ἐκέλευσε λέαιναν τὴν ἀποσταλεῖσαν ἀυτῷ παρὰ Ἡρώδου τοῦ Αντιοχέως Συριάρχου ἀφεθῆναι. Καὶ τάυτης ἀπολυθείσης φόβος καὶ τρόμος εἶχε τοὺς θεατὰς, διὰ τὸ μετὰ μεγάλου μυκήματος καὶ βρυγμοῦ τάυτην ἐκβεβηκέναι· δὲ ὡς εἶδε τὰ ἅγια σώματα ἐῤῥιμμένα, ἔρχεται πρὸς τὸν μακάριον Τάραχον, καὶ κύψασα τοῖς ποσὶν ἀυτοῦ προσεκύνησεν. δὲ ὅσιος Τάραχος τὴν χεῖρα ἐκτέινας καὶ τῶν τριχῶν καὶ τῶν ὤτων ἀυτῆς ἁψάμενος, ἐφείλκετο πρὸς ἀυτόν. δὲ ὥσπερ πρόβατον ἑλκόμενον ἀνέτεινε τὴν χεῖρα ἀποσεισαμένη * ἐπὶ τὴν θύραν ἔρχεται παρελθοῦσα καὶ τὸν ἅγιον Πρόβον. Τοῦ δὲ κατηραμένου Μαξίμου, προστάττοντος, μὴ ἀνοίγεσθαι ἀυτῇ, λέαινα τοῖς ὀδοῦσι τῶν σανίδων ἁψαμένη, διαῤῥῆξαι τάυτας ἐβιάζετο, ὥστε τὸν ὄχλον φοβηθέντα φωνῆσαι. ἀνοίγεσθαι τῇ λεαίνῃ.

[44] Ὥστε ἀγανακτήσας Μάξιμος καὶ τὸν Τερεντιανὸν αἰτιασάμενος εκέλευσε μαχαιροφόνους * τῶν λουδαρίων * εἰσελθεῖν καὶ ἀποσφάττειν ἀυτούς. Καὶ τούτων ἀναιρεθέντων ἐν φόνῳ μαχαίρας, κατιὼν τῆς θέας Μάξιμος, δέκα στρατιώτας καταλιμπάνει, καὶ τὰ σώματα τῶν ἁγίων Μαρτύρων μετὰ τῶν ἀκαθάρτων καὶ βεβήλων σωμάτων ῥιφέντα φυλάττεσθαι κελεύει. Ἦν γὰρ τὸ λοιπὸν σκότος. Ὡς οὖν τὸ προσταττόμενον ἐγίνετο, καὶ τὰ σώματα καταμιγέντα ὑπὸ τῶν στρατιωτῶν ἐφυλάττετο. Ἡμεῖς δὲ ὀλίγον ἀποβάντες ἀπὸ τοῦ ὄρους, θέντες τὰ γόνατα, εὐχὴν ἐποιούμεθα πρὸς τὸν ὕψιστον Θεὸν, ὅπως τῇ ἀγαθῇ ἀυτοῦ φιλανθρωπίᾳ δυνηθείημεν ῥύσασθαι τῶν ἁγίων Μαρτύρων ἀυτοῦ τὰ λείψανα. Εὐξαμένων δὲ ἡμῶν, πάλιν ὀλίγον τοῦ ὄρους καταδραμόντες, ὀρῶμεν τοὺς μὲν φύλακας εὐωχομένους, πυρὰν δὲ πλησίον τῶν σωμάτων ἐκκαιομένην. Καὶ πάλιν εἰς τὰ ὀπίσω μικρὸν ἤλθομεν, καὶ κάμψαντες τὰ γόνατα, σὺν μιᾷ φωνῇ ᾐτούμεθα τὸν Θεὸν καὶ τὸν Χριστὸν ἁυτοῦ ἐν πνεύματι ἁγίῳ ἐπινεῦσαι τοῖς αἰτουμένοις ἀυτὸν δοῦναι βοήθειαν ἐξ ὕψους ἀυτοῦ τοῦ λυτρώσασθαι τὰ ἅγια σώματα ἐκ τῶν ἀκαθάρτων καὶ μιαρῶν σωμάτων.

[45] Παραχρῆμα δὲ σεισμοῦ γενομένου οὐ μικροῦ, βρονταὶ καὶ ἀστραπαὶ τὸν ἀέρα συνήλαυνον, καὶ πολλοῦ σκότους γενομένου σφοδροτάτου, εἰς ἔκπληξιν ὑετοὶ κατεφέροντο. Μετ᾽ ὀλίγον δὲ τοῦ ἀέρος παυσαμένου, πάλιν εὐξάμενοι ἀπίημεν ἐπὶ τὰ σώματα, καὶ εὑρίσκομεν τὰ φῶτα κατασβεσθέντα ὑπὸ τῶν ὄμβρων, τοὺς δὲ φύλακας ὑποχωρήσαντας. Θεωρήσαντες δὲ μετὰ πολλοῦ θάρσους ἐπλησιάσαμεν. Μὴ δυνάμενοι δὲ εὑρεῖν τὰ σώματα τῶν Ἁγίων, τὰς χεῖρας ἐῖς τὸν οὐρανὸν ἀνατείναντες, ἐδεόμεθα τοῦ Θεοῦ γνωρίσαι ἡμῖν ποῖά εἰσι τὰ τῶν ἁγίων ἀυτοῦ Μαρτύρων λείψανα. Ἐξαίφνης δὲ πανελεήμων Θεὸς τῇ ἀπαραθέτῳ ἀυτοῦ εὐσπλαγχνίᾳ λαμπαδοῦχον ἀστέρα ἐξ οὐρανοῦ κατίησι. Καί οὗτος καθ᾽ ἔκαστον σῶμα ἐπιτιθέμενος ἐδήλου ἡμῖν τὰ σώματα τῶν δούλων ἀυτοῦ· καὶ ἁρπάσαντες μετὰ χαρᾶς τὰ τούτων λείψανα, ἀνίημεν ἐπὶ τὸ πλησίον ὄρος, δεόμενοι τοῦ Θεοῦ τοῦ συνευδοκήσαντος ἡμῖν. Ἀπελθόντες οὖν ἐπὶ τὸ πλεῖστον τοῦ ὄρους, καὶ τούτους ἀποθέμενοι, καὶ μικρὸν ἀναπαυσάμενοι, ὅπου δ᾽ ἂν παρετίθεμεν τὰ λείψανα τῶν Ἁγίων, εὐχὴν ἐποιούμεθα πρὸς τὸν Θεὸν, τελειῶσαι τὸ ἔργον ἡμῶν, προεθέμεθα. Ἐπήκοος γίνεται πανελεήμων Θεὸς, καὶ τὸν ἁγιώτατον ἀστέρα πάλιν κατίησιν ὁδηγήσαντα ἡμᾶς· κᾳκεῖθεν πάλιν ἐν ἀγαλλιάσει κουφίσαντες τά σώματα, εἰς τὸ ἕτερον μέρος τοῦ ὅρους ἀνακύπτομεν, καὶ μικρόν τι καταδραμόντες, τοῦ ἀστέρος ἡμᾶς καταλείψαντος, πέτραν κοίλην διασκοπήσαντες, κρύπτομεν τὰ σώματα, φοβηθέντες τὴν μέλλουσαν ἀναζήτησιν γενέσθαι ὑπὸ Μαξίμου.

[46] Μετὰ πολλῆς οὖν ἀκριβείας ταῦτα πράξαντες, κατέβημεν ἐπὶ τῆς πόλεως ὀψόμενοι τὰ μέλλοντα ἔσεσθαι περὶ τούτων. Ἡμερῶν δὲ τοίνυν τριῶν διελθουσῶν, καὶ τοῦ Μαξίμου τῆς πόλεως ἀνακεχωρηκότος, καὶ τῶν φυλάκων τιμωρηθέντων ἐπὶ τῇ γενομένῃ κλοπῇ τῶν ἁγίων Μαρτύρων, ὑμνήσαντες τὸν ἁγιώτατον ὕμνον, πρὸς τὸν Θεὸν ἠγαλλιῶμεν, πολλὴν πρόφασιν ἐν Χριστῷ κεκτημένοι. Ἐγὼ μὲν Μαρκίων καὶ Φήλιξ καὶ Βόρος παρεμείναμεν τῇ ἁγίᾳ ἀναλήψει ἀυτῶν, ἵνα καὶ τὸν τόπον τῶν ἁγίων λειψάνων ἀσφαλισώμεθα· ἅμα δὲ καὶ τὸν βίον ἡμῶν ἐνταῦθα κρίναντες ἀναλύσαι, καὶ σὺν ἀυτοῖς καταξιωθῆναι τὰ σώματα ἡμῶν ἀποτεθεῖναι· οἱ δὲ λοιποὶ τὸν Θεὸν αἰνέσαντες, ἐφ᾽ οἷς ἡμᾶς κατηξίωσεν· ὅτι ἀυτῷ πρέπει δόξα, κράτος, τιμὴ, προσκύνησις εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων ἀμήν. Προπεμφθέντες ὑφ᾽ ἡμῶν πρὸς ὑμᾶς ὥρμησαν, οὑς προσδέξασθε μετὰ φόβου καὶ πολλῆς αἰδοῦς, ὄντας ἐργάτας τοῦ Θεοῦ καὶ τοῦ Χριστοῦ ἀυτοῦ, μνημονεύοντες καὶ ἡμῶν ἐν ταὶς δεήσεσι πρὸς τὸν Θεόν.

[Denique in theatrum adducti,] Tertiam a autem confessionem consummaverunt ita Martyres Dei. Impius autem & maledictus Maximus advocans ad se Terentianum, sacerdotem civitatis Ciliciæ b, jussit ei altera die parare munus civitati c. Et Terentianus mox jussit his, qui præerant bestiis, omnia parare. Mane autem facto omnis civitas, virorum & mulierum multitudo, exierunt in amphitheatrum. Est autem locus spectaculi a civitate mille passuum plus minus. Et cum impletum esset amphitheatrum populo, venit Maximus, ut perficeret spectaculum. Et cum multæ horæ transissent, multorum jacentium corpora gladiatorum a feris devorata sunt d. Nos vero cum essemus in absconso exspectantes, & diligenter custodientes, & cum omni metu respicientes; subito jubet impius Maximus militibus suis, ut sanctos Dei Martyres exhiberent. Milites autem angariaverunt homines, & imposuerunt Martyres eis, & portaverunt eos ad amphitheatrum. Non enim poterant ambulare a laceratione pœnarum, & ab exustione ignis.

[42] Quos ut vidimus a militibus adduci, accedentes modicum in proximo gradu montis, [ferisque objecti,] cum festinantia posuimus nos cum magna deprecatione lacrymarum in media fissura petrarum, & quievimus modicum. Et cum introducti fuissent, in medio amphitheatri projecti sunt, & factus est timor magnus, & murmur populi, dicentium: Injustus judex, qui sic judicavit. Nam & multi spectaculum dimiserunt, atque contemnentes ibant murmurantes adversus Maximum. Maximus autem mandavit militibus suis, ut eos, qui discedebant, notarent, ita ut post modum eos audiret. Jussit autem feras multas laxari. Et cum exissent bestiæ, non tetigerunt corpora sanctorum: & plus iratus est impius Maximus, jussit vocari custodes ferarum e, & jussit eos cædi; & cum multa comminatione dixit, eis ut dimitterent atrocissimam feram, quam haberent. Illi autem a timore dimiserunt ursum f pessimum, quem dicebant ipsa die tres homines occidisse. Et appropinquavit ad corpora Sanctorum, & nullum corpus contaminavit. Et cum transisset, venit ad sanctum Andronicum, & sedens lingebat vulnera ejus g.

[43] Sanctus vero Andronicus posuit caput suum super ursum, & instigabat eum, ut irasceretur, & celerius redderet spiritum. Ursus autem quasi mansuetus subito factus est. Ira repletus Maximus jussit ipsum ursum occidi, & ante pedes sancti Andronici fuit occisus. Misit autem Terentianus, sacerdos Ciliciæ civitatis, metuens, ne forte irasceretur Maximus, & condemnaret eum: exire jussit leænam, quæ missa erat illi ab Herode primo h Antiochiæ. Et cum exisset leæna, timor & tremor erat in spectantibus, eo quod multum rugiret: & cum exisset, vidit corpora Sanctorum projecta, & venit ad beatum Tarachum, deposuit se ante pedes ejus, quasi eum adorans. Sanctus autem Tarachus trahebat manu eam ad se, ut irasceretur bestia. Leæna autem cum magna mansuetudine secus beatum Martyrem, sicut ovis, jacebat. Impius autem Maximus iracundia plenus, jussit leænam provocari; quæ provocata cum magno rugitu posticam confregit i, ut omnis populus a pavore clamaret: Aperiatur leænæ.

[44] [ac Maximi jussu gladio perimuntur quorum corpora,] Tunc Maximus ira repletus vocavit ad se Terentianum sacerdotem, & jussit gladiatores introduci, ut sanctos Dei Martyres gladio interficerent. Et statim præceptum Maximi impletum est, & consumti sunt gladio. Et cum Maximus de amphitheatro recessisset, reliquit ibi decem milites, ut corpora Sanctorum intermiscerent inter corpora gladiatorum, ut non possent agnosci. Hæc cum milites facerent, nos appropinquantes in proximo fiximus genua, orantes Altissimum, ut bonitas pietatis ejus nobis ostenderet reliquias sanctorum Martyrum k. Et post orationem iterum appropinquavimus, & vidimus custodes cœnantes, & focum ante se habentes propter vigilias noctis. Iterum fiximus l genua, & oravimus Dominum, ut desiderium nostrum impleret, & de alta sede sua auxilium nobis mitteret m, & Sanctorum nobis corpora ostenderet.

[45] [stellæ indicio manifestata, sepeliunt fideles,] Tunc subito terræ motus factus est magnus, & tonitrua, & fulgara, nimia tempestas imbrium descendebat: & cum tempestas cessasset, iterum oravimus, & ad corpora appropinquavimus, & invenimus focum a tempestate exstinctum. Custodes autem fugerunt ab ira, & terræ motu, & imbrium tempestate. Et cum corpora inquireremus n, manus ad cælum levavimus, deprecantes Deum, ut nobis ostenderet reliquias Sanctorum. Subito misericors Deus o stellam splendidam de cælo misit, quæ sedebat super singula corpora Sanctorum. Sanctus autem splendor stellæ antecedebat nos, iter demonstrans. Et cum fuissemus in via præ lassitudine defecti, deposuimus corpora, & pausavimus: stella autem a nobis non recedebat. Et cum cogitaremus, ubi corpora beatorum Martyrum absconse sepeliremus, deprecati sumus Deum, ut opus, quod erat inchoatum, ipse perficeret per nos. Et fortitudine repleti, bajulantesque corpora Sanctorum, venimus in quamdam partem montis p: & cum a nobis stella recessisset, vidimus in parte montis petram apertam, in qua Sanctorum corpora collocavimus; metuentes futuram inquisitionem a Maximo, cum magna diligentia eos abscondimus.

[46] Tunc redeuntes ad civitatem, venimus cognoscere, [rei gestæ testes oculati.] quid actum esset, & invenimus q custodes jam punitos a Maximo, eo quod Sanctorum corpora non invenisset. Nos autem exultantes, hymnum diximus Deo, eo quod dignatio Christi per nos fuisset operata. Ego Marcius r, & Felix s, & Verus t, ibidem reliquum vitæ nostræ tempus facere cupimus, ut cum ipsis digna sint corpora nostra poni: & in magna gloria benediximus Deum in omnibus, quæ fecit nobiscum, cui est honor & potestas in sæcula sæculorum, amen. Quos mittimus ad vos, suscipite eos cum magno gaudio caritatis. Sunt enim operarii Dei Christi. Habete nos in gratia Dei in memoria, cui est honor in omnia & in omnibus in Christo Jesu Domino nostro cum Spiritu Sancto ante omnia sæcula, & nunc & semper & in omnia sæcula sæculorum, amen.

ADDITAMENTUM.

Ἐν δὲ τῷ πρώτῳ ἔτει τοῦ διωγμοῦ ἐτελειώθησαν οἱ ἅγιοι Μάρτυρες, καὶ ἀνελήφθησαν τῇ πρὸ πέντε εἰδῶν Ὀκτωβρίων, ἥτις ἐστὶν ὑπερβερετίω, τουτέστιν Ὀκτωβρίω ια᾽. Καὶ τῇ πλησιασάσῃ νυκτὶ ἐτέθη ἐν τῷ ὄρει τὰ σκηνώματα τῶν ἁγίων μαρτύρων Πρόβου, Τάραχου καὶ Ἀνδρονίκου τῶν προκειμένων ἐν Ἀναζαρβῷ τῇ ἐνδόξῳ πόλει, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ δόξα, καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων.

Porro sancti Martyres anno primo persecutionis consummati sunt, & assumti sunt die ante quinque Idus Octobris, qui est undecimus Hyperberetis, hoc est, Octobris. Proxima vero nocte in monte depositæ sunt reliquiæ sanctorum Martyrum Probi, Tarachi & Andronici jacentium in gloriosa urbe Anazarbo, in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria & potestas in sæcula sæculorum.

ANNOTATA.

a Textus Græcus habet: Facta igitur quarta (legendum tertia) Sanctorum Dei Martyrum interrogatione, impiissimus Maximus &c.

b Id est, totius provinciæ sacerdotem: in singulis oppidis præerant sacris flamines. Vide Comment. præv. num. 18.

c Spectaculum, populo gratis datum intellige: quod hic populo sacerdos Ciliciæ exhibuit in textu Græco τῶν κυνηγίων θέα, Latine venatio, appellatur; in qua nimirum feræ vel inter se, vel cum bestiariis decertabant.

d Textus Græcus habet: Cum multi cecidissent, partim gladiatorum ense, partim a feris interfecti.

e Bestiis præfectum habet textus Græcus.

f Græce: Ursam; sequitur enim paulo post: ὑπ᾽ αὐτῆς ab illa, dicebant nimirum aliqui, tres eo die homines fuisse interfectos.

g Additur Græce: Secundum illud Scripturæ: Bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. Lib. Job. cap. 5 ℣ 23.

h Lege: Sacerdote & vide num. 18 Comm. prævii.

i Græce legitur: Vetante (Maximo) ne ei (leænæ) janua aperiretur, dentibus tabulas violenter confringere conabatur.

k Græce: Ut pro bona ejus in homines pietate sanctorum Martyrum ejus reliquias auferre possemus.

l Adde ex Græco: Paululum retrogressi.

m Sequitur Græce: Ad eruenda sancta corpora ex impuris pollutisque corporibus.

n Adde ex Græco: Nec invenire possemus.

o Sequitur Græce: Ex infinita sua misericordia: sed error cubat in voce ἀπαραιτήτῳ, Latine inexorabili: legendum ἀπεράντῳ, infinita, vel, prout habet Vaticanum apographum nostrum: ἀμέτρῳ, immensa.

p Anazarbi, quantum apparet, is nempe a quo civitas ipsa nomen accepit.

q Adde ex Græco: Peracto triduo, & Maximo e civitate profecto.

r Idem forte, qui Marcianus dicitur in Epistola Actis prævia.

s Idem verosimiliter, qui Felix ibidem memoratus.

t In textu Græco vocatur Barbas apud Bigotium: apud Allatium, uti & in apographo nostro Vaticano Barnabas: fortasse πολυώνυμος fuit, unusque ex illis, qui Epistolam, Actis præviam, ad Iconienses perscripserunt.

* Ed. τρίτης

* l. σὺν πολλαῖς εὐχαῖς

* Ed. ὀλίγου

* παρακαθίσασα

* forte, ut in Edit. οὐκ ἀντέτεινε· τὴν χεῖρα δὲ ἀποσεισαμένη

* Ed. melius μαχαιροφόρους

* δουλαρίων

DE SS. SANCTINO EP. ET ANTONINO SEU ANTONIO FORTE ETIAM EPISCOPO CONFESSORIBUS
MELDIS IN GALLIA

VEROSIMILITER SEC. IV PROVECTO.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Sanctinus ep., Conf. Meldis in Gallia (S.)
Antoninus seu Antonius forte etiam ep. Conf. Meldis in Gallia (S.)

BHL Number: 2185, 7488

AUCTORE C. B.

§ I. Sanctorum in Fastis sacris memoria, cultus ecclesiasticus, spuria nullius fidei Acta.

Etiamsi S. Sanctinus episcopus una cum S. Antonio, qui illi in sedem Meldensem proxime successisse dicitur communiusque Antoninus vocatur, [S. Sanctinus, cui ob rationem hic adductam Antoninum jungimus,] in Martyrologio, Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, itemque apud Grevenum & Canisium sequenti isthoc modo, Sanctorum confessorum Sanctini & Antonii, qui successive ecclesiam Meldensem in pontificalibus rexerunt & in Domino quieverunt, ad XXII Maii diem annuntietur, eum tamen inde huc, quod hodie Meldis colatur, decessores nostri in Prætermissis remisere. Id porro iterum deinde ad XXII, quo in generali Sanctorum, Martyrologio Romano non inscriptorum, Ferrarii Catalogo Antoninus, ac in ipsomet Romano hodierno, verbis hisce, Apud civitatem Meldensem B. Sanctini episcopi, discipuli S. Dionysii Areopagitæ, qui ejusdem civitatis episcopus ab eo consecratus, primus illic Euangelium prædicavit, adhibitis, Sanctinus signatur, Septembris diem facientes promiserunt fore, ut hic simul de S. Antonino, utut numquam hac die, sed vel sequenti vel XXX Septembris, uti infra docebo, Meldis culto, tractaremus. Ut itaque fidem abs illis datam liberem, tam de S. Antonio, quam de S. Sanctino, etsi interim e duobus hisce Sanctis solus posterior Meldis hodie colatur, acturus modo hic sum, idque eo propensius, quod, cum Antoninus, qui in Opus nostrum ad XXX Septembris diem, ei e dicendis ante annum 1640 in ecclesia Meldensi sactam, illatus nondum fuit, duodecima etiam Octobris die, ad quam anno illo ibidem fuit rejectus, inferri in illud, utpote abs isthac Octobris die ad XXX Septembris apud Meldenses modo remissus, convenienter, spectato, qui apud nos usitatus est, more, haud queat, de eo a nobis haud alio loco commodius ac magis opportune tractari posse putem, quam quo de S. Sanctino, cui forsan re etiam vera in sedem Meldensem proxime successerit, modo hic ob mox dicta est tractandum.

[2] Hisce præmissis, rem ipsam aggredior ac ab iis, [Fastis sacris hic memoratis ad dies] quæ de Sanctorum in Fastis sacris memoria cultuque ecclesiastico merito a lectore præter modo de hoc argumento dicta desiderari posse videntur, exordior. Fastis sacris jam memoratis, quorum plerique S. Sanctinum sic celebrant, ut, quemadmodum infra sumus visuri, Sanctinos duos constituere videantur, accedunt alii nonnulli; ex horum autem auctoribus, qui omnes, ut apparet, unum dumtaxat Sanctinum admittunt, aliqui quidem hunc Meldis, aliqui contra Veroduni seu, ut ab aliis scribitur, Viroduni, nulla omnino Meldarum mentione facta, signant; verum de his, qui unum dumtaxat, quem Veroduni collocant, Sanctinum agnoscunt, sermonem tum demum, dum infra, duplexne re vera, an unus tantum statuendus sit Sanctinus, examinabo, instituam; quod autem ad alios, qui unicum, quem admittunt, Sanctinum Meldis consignant, jam spectat, hic illos, ducto a recentioribus initio, propono. Qui Parisiense, quod anno 1727 prodiit, Martyrologium contexuere, hodie in hoc S. Sanctinum Meldis disertissime annuntiant, eisque Castellanus, hodie inter Sanctos, qui in Martyrologio Romano tum signati haud reperiuntur, Sanctinum Meldis reponens, jam præiverat. Idem porro, qui & Castellano & iis, qui Martyrologium Parisiense concinnavere, antiquiores sunt, Galesinius etiam & Saussayus, non quidem hodie, ut illi, sed cum martyrologio Romano ad XXII Septembris diem Sanctinum Meldis in Martyrologiis a se contextis signantes, fecere. Nec ab hisce Maurolycus & Felicius, qui non secus ac Saussayus & Galesinius, Sanctinum ad dictam XXII Septembris diem in Fastis sacris a se adornatis celebrant, dissentire sunt censendi; etsi enim, dum id faciunt, locum, cui hunc Sanctum nostrum attribuunt, haud exprimant, eum tamen vocant Meldensem episcopum.

[3] [quatuor diversos, ratione, cur id] Verum ut quid e modo laudatis seu Fastis sacris seu hagiologis, qui Sanctinum Meldis, ut dictum signant, vel saltem ut Meldensem episcopum annuntiant, alii XXII Maii, alii XXII Septembris, ac alii denique XI Octobris die id faciunt? Ut quid etiam Centulense apud Sollerium Usuardinum Auctarium, quod Meldis pariter Sanctinum signat, in XII Octobris diem id differt? Cum Sanctinus e jam dictis ac porro dicendis XI Octobris die Meldis modo colatur, enimvero quin idcirco ibidem die isthac tam ab iis, qui Parisiense supra laudatum Martyrologium contexuere, quam a Castellano memoretur, dubitandum non est, nec scio, an etiam Sanctini Meldis memoria ad XII Octobris diem in dicto Usuardino auctario haud differatur, quod ad diem isthanc sec. XIV, cujus initio Centulensem, e quo id acceptum, codicem scriptum esse, Sollerius in sua in Usuardum Præfatione num. 226 docet, veneratione, Sanctis propria, Sanctinus Meldis fuerit gavisus. In Turonensis ecclesiæ, quod anno 1635 excusum notatur quodque penes nos exstat, Breviario S. Sanctinus, Meldensis episcopus, officio ecclesiastico ad XII Octobris diem honoratur, hincque sane fuisse aliquando, ut pariter a Meldensi ecclesia, a qua ad Turonensem cultus ejus indubie manarit, ea ipsa XII Octobris die honoraretur, suboriri haud immerito potest suspicio, non parum etiam augenda ex eo, quod Martyrologium Lubeco-Coloniense aliudque a Greveno vulgatum, in quibus Sanctinus una cum Antonino, ut num. 1 vidimus, die XXII Maii refertur, XII etiam Octobris die Meldis beatum Schynnum, episcopum & confessorem, ac proin, Schynni verosimiliter, pro Sanctini, nomine corrupte (neque enim episcopum & confessorem, Schynni appellatione distinctum, Meldensis ecclesia ullum novit) exarato, Sanctinum, ut apparet, annuntient.

[4] Quod autem ad tabulas sacras, in quibus XXII vel Maii vel Septembris die Sanctinus Meldis aut saltem veluti Meldensis antistes annuntiatur, [horum singulis fiat, haud sat certa, inscribitur,] jam spectat, qua de causa is Sanctus noster, quem cultu ecclesiastico fuisse aliquando XXII Maii die gavisum, nihil omnino suadet, tunc nihilominus in Lubeco-Coloniensi, Greveni & Canisii Martyrologiis, num. 1 laudatis, signetur, edicendo haud sum; ast anne id quoque quantum ad supra adductos Fastos sacros horumve auctores, qui XXII Septembris die Sanctinum celebrant, obtinet locum? Petrus de Natalibus, Equilinus circa annum 1370, uti Italia Ughelli sacra, a Coleto aucta, tom. 10 col. 87 & seq. dilucide docet, creatus episcopus ac proin Maurolyco aliisque supra laudatis hagiologis, qui Sanctinum die XXII Septembris memorant, multo antiquior, in suo Sanctorum Catalogo lib. 8, cap. 108 vix non omnia, quæ de Sanctino in spuriis hujus Actis, Hincmari epistolæ infra huc transcribendæ inclusis, traduntur, summatim recenset ac deinde, Sanctinum die XXII Septembris obiisse, affirmat. Sanctinus, ait, dormivit in Christo X cal. Octobris; hinc autem factum esse, ut Sanctinus in sacris per Maurolycum aliosque supra laudatos contextis Fastis, imo & in ipsomet Martyrologio Romano hodierno (neque enim in hoc illum ante Equilini ætatem illatum fuisse reor) modo ad XXII Septembris diem obtineat locum, existimari posse videtur.

[5] At vero unde in scriptor, XXII Septembris die obiisse Sanctinum, [cultuque ecclesiastico Meldis ab Equilini ætate,] habuit perspectum? Quo die ad Dominum migrarit hic Sanctus noster, spuria ac commentitia, quæ jam laudavi, qualiacumque ejus Acta haud tradunt, idque non XXII, sed XXVII Septembris die accidisse, Hugo Flaviniacensis, qui non paucas Actis illis notas chronicas, e fonte, nescio, quo, haustas, adjecit, in Chronico Verodunensi apud Labbeum Bibliothecæ Mss. tom. 1 pag. 82 affirmat. Equilinus, uti ipsemet in præfatione, mox citato Catalogi sui libro octavo præmissa, declarat, non alios in hoc Sanctos, quam quorum festivitates a Kalendis Septembris usque ad Kalendas Octobris occurrunt, recenset. Quid si ergo, cum forte, XXII Septembris die Sanctini festivitatem Meldis agi, persuasum sibi haberet, non alium, quam quo ibidem hæc celebraretur, diem exstitisse nostro isti Sancto emortualem, existimarit hincque eum tunc obiisse, loco supra cit. scripserit? Sane id, ut potest, ita etiam re ipsa factum, vero haud absimile mihi vel ex eo apparet, quod nulla prorsus Equilino antiquiora, quibus hic inductus Sanctini mortem in XXII Septembris diem conjecisse queat, documenta inveniantur. Utut sit, Sanctino equidem Meldis cultum ecclesiasticum, ut de hoc speciatim magis modo agam, vel jam inde ab Equilini ætate vel etiam ante hanc fuisse exhibitum, videtur e jam nunc de scriptore isthoc dictis concludendum.

[6] [imo etiam multo citius, uti ex Hincmari,] Imo vero ibidem venerationem erga Sanctum hujusmodi multo etiam citius obtinuisse locum, opinor indubitatum. Nec, quo minus ita sentiam, impedire potest minus provecta supra laudatorum, in quibus Sanctinus XXII Septembris die vel Meldis vel saltem ut Meldensis episcopus annuntiatur, Fastorum sacrorum ætas. Quamvis enim hi omnes seculo IX, imo & sec. XII longe posteriores sint, Servorumque Dei in Fastis hujusmodi descriptio nec pro cultu ecclesiastico habeatur, nec illos, quorum ita recolitur memoria, veneratione Sanctis propria alicubi affici, argumento indubitato sit, hac tamen apud Meldenses ante sec. XIV, quo Equilinus floruit, imo & ante sec. X Sanctinum fuisse gavisum, evincunt, quæ jam nunc adducam in medium. Apud Surium ad IX Octobris diem Hilduini Areopagiticis, quorum notitia in Opere nostro ad eamdem IX Octobris diem in Commentario, Dionysii Areopagitæ Actis prævio, num. 4 suppeditata jam est, subnectitur Hincmari, Remensis archiepiscopi, anno circiter 806 nati, epistola, ad Carolum Calvum anno circiter 876, uti ex Operis nostri tom. 4 Octobris pag. 709 intelligitur, conscripta; hac autem, Sanctino honorem, Sanctis deferri solitum, fuisse etiam ante sec. X apud Meldenses delatum, lectori facile me persuasurum, puto; verum, priusquam id faciam, epistolam illam, quod non parum usui futura hic sit, integram huc una cum spuriis, quæ complectitur, qualibuscumque seu Dionysii, seu Sanctini & Antonini Actis, ratione etiam, ob quam Hincmaro haud abjudicandam opiner, ad calcem adjecta, transcribo. Sequentibus his verbis concipitur: Domino glorioso Carolo, imperatori augusto, Hincmarus nomine, non merito, Rhemorum episcopus ac plebis Dei famulus.

[7] [quæ huc] Lecta B. Dionysii Passione, a Methodio, Constantinopolim Roma directo, Græce dictata, & ab Anastasio, utriusque linguæ perito & undecunque doctissimo, sanctæ Sedis Apostolicæ bibliothecario, Latine conscripta, sicut in præfatione sua narrat, recognovi, his, quæ ibi scripta sunt, ea, quæ in adolescentia legeram, consonare, videlicet per quos ac qualiter gesta martyrii beati Dionysii sociorumque ejus ad Romanorum cognitionem, indeque ad notitiam Græcorum pervenerint. Nam quando, Deo disponente, in Franconofurth palatio natus estis, Hucberto, præcentori palatii, episcopium Meldensis civitatis commissum est, ubi propter Hilderici episcopi ætatis prolixitatem & diutinam ægritudinem, quædam ad scientiam & religionem pertinentia, nec non & ædificia ac cætera quæque necessaria, neglecta invenit. Quapropter a familiari suo Bodone, clerico domini & nutritoris mei Hilduini abbatis, sacri palatii clericorum summi, quendam clericum, ipsius Bodonis propinquum, nomine Vuandelmarum, qui cantilenam optime a Teugario magistro in sancti Dionysii monasterio didicit, ad erudiendos clericos suos obtinuit, cui abbatiolam beati Sanctini in beneficium dedit.

[8] Isdem autem Vuandelmarus in loco sibi commisso quaterniunculos valde contritos, [integra] &, quæ in eis scripta fuerant, pene deleta, de vita & actibus beati Sanctini reperit: quos propter notitiam familiaritatis, & quia me sciolum putabat, ad exhaurienda ea, quæ in iisdem quaterniunculis contineri videbantur, & ad transcribendum aperte in nova pergamena mihi commisit. Quod & studiose peregi, & mihi commendata commendanti restitui: sed quia diu est, quod idem Vuandelmarus etiam ante obitum Hucberti defunctus fuit, &, sicut audivi, idem locus neglectus extitit, ac demum in eadem urbe Nortmanni fuerunt, & quædam incendio ibi concremaverunt, quædam vero prædantes diripuerunt, nescio, si ipsi quaterniunculi vel eorum exemplaria in eadem urbe valeant reperiri. Propterea exemplar eorum, quod mihi retinui, vestro devoto & bono studio offerendum putavi, ut, si quæ sunt illorum reliquiæ, qui negabant, dominum & patrem nostrum, patronum vestrum Dionysium esse Areopagitem, a beato Paulo Apostolo baptizatum, & Atheniensium ordinatum episcopum, & in Gallias a beato Clemente directum, ex his, quæ Græca testificatio, & sanctæ Sedis Romanæ attestatio, & Gallicana intimat contestatio, ratum & in hac causa, quod longe ante nos dictum est, recognoscant: quia veritas, sæpius exagitata, magis splendescit in lucem.

[9] “Sanctus Areopagites Dionysius, egregia Pauli Apostoli prædicatione, [and cum spuriis,] fidei veritate illuminatus, & in nomine sanctæ ac individuæ Trinitatis baptizatus, demumque cælestium mysteriorum arcanis sufficienter instructus, Atheniensium est ordinatus episcopus. Procedente autem tempore, magistri desiderio & beati Petri amore, quem una cum præceptore suo Paulo apud sepulcrum vitæ principis viderat, & docentem audierat per revelationem, ordinata sibi commissa Ecclesia, Romam venit, quos nequissimi Neronis crudelitate jam martyrio coronatos invenit: & a beato Clemente, Petri Apostoli successore, amabiliter ac honorabiliter susceptus, post aliquod spatium temporis, cum aliis ad eroganda divini verbi semina in Gallias est directus. Qui prædicando & sermonem confirmando sequentibus signis, Parisios, ducente Domino, pervenit. Destinatis quoque sociis per diversas civitates ad dolos diaboli destruendos & populos Domino acquirendos, Sanctinum ordinavit episcopum, & Carnotum eos illuminare, qui in tenebris & in umbra mortis erant, inspirante Domino, misit: ubi eum per aliquod temporis immorari disposuit. Postea vero Meldensium civitati pastorem & episcopum esse constituit, ejusque suffragio Antoninum, qui junior ad distinctionem senioris Antonini prænominabatur, adhibuit.

[10] Domitianus denique impiissimus cæsar, post Neronem sævissima persecutione in Christianos exæstuans, [quæ sibi] lictores ad perquirendum & comprehendendum Dionysium, cujus famam in destruendis idolis & convertendis ad Christum populis, per multos audierat, in Gallias misit, ut eum diligenter perquirerent, & inventum ac comprehensum, aut idolis sacrificare cogerent, aut diversis suppliciis affectum occiderent. Quos cum beatus Dionysius ad fines Parisiorum appropinquare comperit, Sanctinum & Antoninum ad se accersivit, quibus præcepit, ut sermones & agones ipsius solerter intenderent, & memoriæ commendarent, ac quibus tormentorum generibus per passionum supplicia corporis vitam finiret, conspicientes Romanæ Sedis Pontifici & fidelibus, quos tunc ibidem invenerint, (quia, unde in orbem Christianorum persecutio procedebat, illic ardentius conflagrabat) per ordinem nunciare quantocyus studerent: eosque obnixe deposcerent, ut Atheniensium civibus ea nota facerent, quatenus & ipsi Domino pro cursu laborum ejus impleto gratias agerent, & erga cultum ejus bono animo fierent.

[11] [adjuncta habet,] Consummato siquidem beato Dionysio per martyrii palmam, Sanctinus & Antoninus, sicut eis præceptum fuerat, Romam iter aggredi maturaverunt: & venientes in Italiam, Antoninus valida febre correptus est. In cujus obsequiis per aliquot dies Sanctinus immoratus, consilio ac consensu ejusdem Antonini, ne præceptio beati Dionysii quacunque occasione impediretur, peragere cœptum iter disposuit, & sufficienter xeniis ac honestis linteis principi domus, in qua jacebat Antoninus, commissis, petiit & per Dominum obtestatus est eum, ut, si Antoninus convalesceret, exinde illi abundantissime ministraret: si etiam vita decederet, honestissime sepeliret: & sic iter, quod ceperat *, peragendum arripuit. Et, cum Sanctinus fines Romanorum jam contigit, Antoninus vita decessit. Quem princeps domus, retentis omnibus, quæ sibi in obsequiis ejus commendata fuerant, catabuli sui, in quo animalia ejus manebant, axes levavit, & in fossam, ubi stercora & urina animalium defluebant, projecit, & desuper axes remisit.

[12] [S. Sanctini Actis] Quæ mox omnia Sanctinus per Spiritum Sanctum cognovit, & cum maxima festinatione reversus ad domum, in qua Antoninum jacentem dimiserat, flens & dolens pervenit, & principem domus interrogavit: Ubi est, inquiens, Antoninus frater meus charissimus? Is autem fictis gemitibus ac suspiriis simulata mœstitia, Mortuus est, inquit, quem de mihi a te commissis honestissime sepelivi. Cui Sanctinus: Mentiris, inquit, fili diaboli, in sterquilinum projecisti eum Virum sanctum & justum; & nunc veni mecum ad catabuli locum, in quem projecisti eum. Is autem timore perculsus, non est ausus reniti, quin cum eo veniret ad locum, ubi eum projecerat. Et levantes inde axes, Sanctinus cum lachrymis clamavit voce magna dicens: Antonine frater, in nomine Domini nostri Jesu Christi, pro cujus nomine & amore passus est gloriosissimus martyr Dionysius, surge & perficiamus simul obedientiam, quam idem pater & magister noster communiter nobis præcepit.

[13] [transcribitur,] Et statim Antoninus stercore obvolutus surrexit, quem Sanctinus de catabuli fossa extraxit, & diligentissime lavit, & mundis ac honestissimis vestibus induit: sicque offerentes Domino sacrificium laudis, Eucharistiæ Corporis & Sanguinis Christi participati sunt: & accipientes cibum, confortati sunt, & iter cœptum aggredientes, Romam, auxiliante Domino, pervenerunt: &, jam beato Clemente martyre coronato, in eadem Sede sanctum Anacletum, natione Græcum de Athenis, qui fuerat a beato Petro Apostolo presbyter ordinatus, consecratum Pontificem invenerunt. Cui per omnia, sicut eis beatus Dionysius jusserat, actus & martyrii ejus ordinem narraverunt. Perfectoque negocio, ad civitatem Meldensium reversi fuerunt, ubi sanctæ prædicationi ac piis operibus insistentes, Sanctinus plenus fide, virtutibus ac bonis operibus ad cælestia regna transivit. Cui Antoninus in episcopatu successit, & per plures annos in sancto officio degens, cum multiplici bonorum operum fructu & animarum lucro migravit ad Dominum, cui est honor & gloria per omnia seculorum secula. Amen.”

[14] Hanc epistolam, cui a num. 9 inclusa S. Sanctini Acta nullam plane fidem mereri, [& Hincmaro vindicatur,] unusquisque, ni fallor, ob rationes, in Comment. Dionysii Areopagitæ Actis prævio, § V adductas hicque idcirco non repetendas, haud difficulter agnoscet, pro adulterino sub Hincmari nomine conficto instrumento haberi, Calmetus in sua Historiæ Lotharingicæ tom. 1 præmissa de primis ecclesiæ Verodunensis episcopis Dissertatione col. 64 affirmat, fictionemque Wandelmaro, quem haud diu post annum, uti infra videbimus, 823 Meldensi B. Sanctini abbatiæ Hubertus I, Meldensium episcopus, præfecit, esse attribuendam, suspicari Tillemontium, Duplessius Meldensis Hist. tom. 1 pag. 5 insinuat. Verum ea, quæ Epistolæ illius initio habentur, a S. Sanctini, quæ in hac sub finem recitantur, Actis sunt distinguenda. Hæc, at non item, quæ proprie Hincmari epistolam constituunt, illa, a Wandelmaro fuisse conficta, Tillemontius tom. IV Monument. ecclesiast. pag. 721 suspicari videtur; etsi autem, an epistola ista Hincmari vere sit, dubitasse forsan videri etiam queat, haud propterea tamen Remensi huic archiepiscopo abjudicandam, merito quis suspicetur. Sirmondus quidem, ut loco cit. Tillemontius ait, Hincmari Operibus eamdem epistolam haud accenset. Verum Frodoardus, Hincmari ad Carolum Calvum epistolas lib. 3 Hist. ecclesiæ Remensis cap. 18 recensens, epistolam hisce de Vita vel actibus beati Sanctini annumerat, cumque sic, ut apparet, Hincmari, de qua hic nobis sermo, epistolam designet, est sane, cur hanc Remensi isti archiepiscopo haudquaquam abjudicandam, sed contra attribuendam, Frodoardi, qui sec. X floruit ac proin Hincmaro prope æqualis fuit, auctoritate impulsi arbitremur.

[15] Porro Hincmarus, qui, quemadmodum modo ostendi, [epistola fit perspicuum, fuit gavisus, isque,] dictam epistolam scripsit ac e dictis sec. IX floruit, certe in iis, quæ de rebus, tunc gestis, in illa memorat, fidem indubitatam, nisi forsan alicubi de re, quam sat exploratam habere haud potuit, agatur, sibi adjungit. At vero, sciscitabere, quorsum hæc de Hincmaro scriptaque abs eo ad Carolum Calvum epistola? Hucbertus, in hac supra num. 7 memoratus, fuit & tunc, cum Carolus Calvus natus est ac proin anno 823, Meldensis episcopus, uti ibidem Hincmarus prodit, creatus & haud diu, ut apparet, post Wandelmaro, cui clericos suos cantandi arte imbuendos commiserat, Meldensem S. Sanctini abbatiolam in beneficium concessit; cum autem sic habeat, hæc certe, quæ, quemadmodum Duplessius loco supra cit. docet, priori mutato statu, collegiata tandem, quæ hodieque Meldis conspicitur, evasit ejusdem Sancti nostri nomine insignita ecclesia, fuerit ibidem, spectatis iis, quæ Hincmarus supra in præfata epistola num 7 scribit, jam inde a sec. IX nondum valde provecto, si non multo etiam citius, exstructa; quare, cum servi Dei, a quibus nominantur ecclesiæ, hoc ipso colantur ut Sancti, hique locis sacris, sub nomine suo dedicatis, potissimum honorari cultu ecclesiastico soleant, enimvero ambigendum non est, quin hic Meldis jam inde saltem a dicto sec. IX, si non multo etiam citius, Sanctino fuerit exhibitus. Neque vero ei ibidem exhiberi hactenus destitit, imo inde etiam alio est propagatus. Tam hoc, quam illud infra, cum primum de veneratione, qua pariter Antoninus Meldis afficitur, fuero locutus, ostendam.

[16] [qui non secus ac cultus, S. Antonino, utut paucis tantum Fastis sacris inserto,] Generali Sanctorum, Martyrologio Romano non inscriptorum, Ferrarii Catalogo, in quo ad XXII Septembris, aliisque Fastis sacris num. 1 memoratis, in quibus ad XXII Maii diem Antoninus, ut ibidem docui, signatur, accedit Ms. nostrum, quod ad posteriorem hanc diem, Sanctino primum velut martyre annuntiato, brevissime deinde Antonii confessoris meminit, Florarium, huicque ecclesiæ Meldensis Martyrologium antiquum Gallicanumque a Saussayo contextum est jungendum. Postremum, quod Antoninum hodie celebrat, prolixiori elogio, integro fere e spuriis Hincmari mox recitatæ epistolæ inclusis S. Sanctini Actis deprompto ac proin vel idcirco huc haud transcribendo, id facit; primum vero paucis dumtaxat, ut Duplessius Historiæ Meldensis tom. 1, pag. 622 docet, Antoninum ad XXX Septembris diem annuntiat hisce verbis: Pridie Kalendas Octobris, civitate Meldis, S. Antonini episcopi & confessoris. Ita vetustum illud Meldensis ecclesiæ monumentum. Nec præter modo hic & supra num. 1 relata hagiologia aliud ullum, in quo S. Antoninus memoretur, invenio; ut enimvero paucis dumtaxat ac fere tantummodo recentioribus tabulis sacris exstet insertus: verum etsi sic habeat ac ne quidem in Martyrologio Romano hodierno adeptus sit locum, Meldis tamen, si non, ut S. Sanctinus, jam inde a seculo IX, haud serius equidem, quam jam inde a seculo XIII cultu ecclesiastico fuit gavisus. Id e datis anno 1259, quas ex ipsomet autographo inter instrumenta, probandæ San-Dionysianæ Historiæ subservientia, Felibianus ad hujus a se conscriptæ calcem pag. 125 recenset, decani & capituli Meldensis litteris haud inepte, ut apparet, potest colligi.

[17] [ibidem pariter a longissimo tempore exhibitus.] Hasce, ut de re ipsemet per se haud difficulter queat studiosus lector ferre judicium, integras huc transcribo. Sic habent: Universis præsentes litteras inspecturis J. Decanus totumque capitulum Meldense æternam in Domino salutem. Notum facimus, quod nos attendentes devotionem, quam religiosi & honesti viri Matthæus abbas & totus conventus beati Dionysii in Francia habent erga nos & ecclesiam nostram & hactenus habuerunt, volentes eos benigno favore prosequi congruisque muneribus honorare ob honorem Dei ac præcipue beati Dionysii martyris, eorum patroni, petitioni ipsorum, qua de Sanctorum, qui in nostra Meldensi ecclesia requiescunt, reliquiis, videlicet beatorum Sanctini & Antonini, confessorum Christi, sibi a nobis dari cum humilitate maxima petierunt, pio faventes affectu, de communi omnium nostrum consilio ac venerabilis patris A. Dei gratia episcopi nostri Meldensis, nostroque ad hoc interveniente consensu, costam unam de corpore sancti Sanctini præfati & unum de ossibus brachii Sancti Antonini prædicti eisdem abbati & conventui in perpetuum liberaliter duximus conferendum. In cujus rei testimonium & munimen eisdem abbati & conventui præsentes duximus concedendas sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini MCCLIX mense Augusto. Cum itaque, uti e litteris hisce intelligitur, SS. Sanctini & Antonini reliquias Sandionysiani in Francia monachi enixis juxta ac supplicibus precibus ab ecclesiæ Meldensis decano & canonicis postularint, hique illas, veluti munus haud exiguum, præfatis religiosis viris, consentiente Meldensi episcopo, anno 1259 concesserint, id sane tunc apud Meldenses, qui apud sese tam S. Sanctini, quam S. Antonini reliquias quiescere, indubitanter, etsi ex infra dicendis haud recte, credebant, binos hosce Sanctos nostros, ac proin de quo hic nominatim sermo, Antoninum summa in veneratione fuisse, argumento est invicto; cum autem sic habeat, enimvero dubitandum non apparet, quin is, qui non secus ac Sanctinus in jam datis litteris Sanctus vocatur, honore Sanctis proprio Meldis jam inde saltem a seculo XIII fuerit gavisus.

[18] Porro religiosa Sanctorum nostrorum veneratio, [hodieque perseverat,] quæ, quemadmodum e modo dictis nemo non eruet, a pluribus jam seculis locum Meldis obtinuit, constanter ibidem hodieque, mutatione tamen in ecclesiasticum, quo honorantur, cultum subinde invecta, perseverat. Id e jam nunc dicendis patescet. Duplessius Hist. Meldensis tom. 1 pag. 622 opportune ad institutum nostrum hic scribit, quæ e lingua Gallica in Latinam versa eo fere recidunt: Secundum Ms. diœcesis Meldensis anni 1492 Breviarium S. Antoninus Meldis die XXX Septembris ritu semiduplici tum colebatur, rejecto S. Hieronymi, qui tum pariter ibidem ritu tantummodo semiduplici colebatur, in alium diem officio. Verum Hieronymus, ritus duplicis anno 1640 effectus, die XXX Septembris, S. Antonino in XII, quæ S. Sanctini festum proxime excipit, Octobris diem dilato, fuit celebratus. In Meldensi, quod penes nos exstat quodque anno 1640 excusum notatur, Breviario ad XXX Septembris diem de S. Hieronymo ritus duplicis, XII vero Octobris de S. Antonino ritus semiduplicis officium præscribitur; ut sane, quod de mutatione in S. Antonini & S. Hieronymi cultum anno illo invecta Duplessius verbis jam nunc recitatis ait, veritati apprime consonet. Nec dubitandum est, quin verum etiam sit, quod hisce mox subjungit, sic de cultu, quo Antoninus Meldis hodieque afficitur, scribens: Hodie S. Antoninus ritu semiduplici haud amplius colitur, estque, sed sub simplici dumtaxat commemoratione in XXX Septembris diem, S. Hieronymo sacram, remissus. Ita ille, jam antea citato Historiæ Meldensis tomo pag. 620 de S. Sanctini Meldis hodieque pariter perseverante cultu sequentem fere locutus in modum: S. Sanctinus in Ms. ecclesiæ Meldensis anni 1492 Breviario ritus duplicis officio colitur; id autem ad ritum duplicem majorem cum octava anno 1546 fuit evectum; verum post Breviarii novi editionem ritu dumtaxat duplici absque octava Sanctinus celebratur.

[19] [ad alia etiam hic memorata loca] Ita hodieque hunc Sanctum nostrum Meldis coli, laudatus scriptor verbis hisce nos docet, cumque eodem prorsus ritu Sanctinus die IX Octobris coli in Meldensi jam supra cit., quod penes nos exstat, anni 1640 Breviario jubeatur, non aliud forsan, quam hoc ipsum, per novum, cujus meminit, Breviarium intelligit. Utut sit, modo a cultu, quo Sanctinus die XI Octobris Meldis hodieque afficitur, ad cultum, quo aliis etiam locis gaudet, sermonem converto. Potissimum hæc inter numerari, ut apparet, debent Verodunum, Turones, Carnotum, celebris in Francia S. Dionysii abbatia ac denique diœcesis Lemovicensis vicus, qui, appellatione a S. Sanctino partim accepta, S. Xantin de Malemort nuncupatur ac ibidem, ut Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. VIII, col. 1597 notant, ad Brivam est situs. Sanctini quidem in priori e locis hisce cultus, non prorsus certus, sed vero dumtaxat est similis, quod is Sanctus noster non certo, sed tantum, uti ex infra dicendis patescet, verosimiliter cum S. Sanctino, quem, ut primum suum episcopum, Verodunenses XI Octobris die quotannis, uti post videbimus, venerantur, unus idemque sit.

[20] [sese diffudit,] Verum de cultu, quo quatuor aliis jam nunc memoratis locis gaudet, aliter loquendum, ac primo quidem Turonis veneratione, Sanctis propria, quotannis illum affici, fidem facit supra laudatum penesque nos exstans Turonense anni 1635 Breviarium, in quo ad XII, non autem, ut Bailletus & post hunc Duplessius aiunt, ad XIII Octobris diem ecclesiasticum de S. Sanctino, Meldensi episcopo, Officium sub ritu duplici recitandum præscribitur. Nec, quin Sanctus hic antistes Carnoti quoque & in San-Dionysiana Franciæ abbatia, cum qua Sanctorum nostrorum reliquias anno 1259 communicare voluisse Meldenses canonicos, supra vidimus, colatur ut Sanctus, dubitare sinunt Calmetus & Duplessius. Postremum enim horum prior in sua de primis ecclesiæ Verodunensis episcopis Dissertatione pag. 65 diserte affirmat, Carnotique in cathedrali ecclesia exstare, in quo Sanctinus honoratur, sacellum, sub Sancti hujus episcopi nomine Deo consecratum, tam ipse ibidem, quam Duplessius Hist. Meldensis tom. 1, pag. 614 nos docet; quod autem ad ejusdem Sancti nostri in dicto diœcesis Lemovicensis vico cultum jam spectat, mox iterum laudatus Duplessius ibidem ex ecclesiæ, quæ in margine citat, Lemovicensis monumentis verbis Gallicis, Latine a me redditis, sic scribit: S. Xantini de Malemort in diœcesi Lemovicensi incolæ partem cranii sancti hujus Antistitis sese possidere arbitrantur; sed qua ratione, aut tempore sacras hasce reliquias acceperint, haud edicunt. Vicus interim e veneratione in Sanctum, quem pro patrono habet, nomen ejus sibi imposuit; & quamvis hoc ibidem paulo aliter (Xantin nimirum pro Saintin) scribatur, is ipse nihilominus est, quem loci incolæ Meldensem episcopum exstitisse, credunt.

[21] Cultus itaque, quo in quatuor postremis modo hic memoratis locis Sanctinum etiam gaudere asserimus, [etsi interim, quæ gessisse, Sanctinus narratur, in fidei probatæ Actis] omnino apparet e jam dictis certus. Utinam modo, quæ hic Sanctus noster gessisse memoratur, certa pariter forent! Verum Hincmari supra huc transcriptæ epistolæ inclusa, quibus horum pleraque innituntur, seu Dionysii seu Sanctini Acta adeo sunt ridicula, adeo omni etiam veritatis specie distituta, ut fidem certe inventura sint apud neminem, qui Critices artem vel a limine salutarit ac a me, quæ huc spectant, in Commentario, S. Dionysii Areopagitæ Actis prævio, num. 87 prolata expenderit. Alia quidem etiam, e quibus, si probatæ antiquitatis ac notæ forent, probari nonnulla, quæ de S. Sanctino narrantur, possent, nostri hujus Sancti Acta Calmetus in sua de primis ecclesiæ Verodunensis episcopis Dissertatione pag. 61 compendio exhibet; verum præterquam quod haud citius quam sec. X, uti ibidem Calmetus docet, sint conscripta, anonymus eorum auctor Sanctinum, quem una cum Dionysio Areopagita sub S. Clemente Papa jam sene adducit in Gallias, martyrio vitam finiisse, diserte, contra ac ipsamet, antiquiora Hincmari supra huc transcriptæ epistolæ inclusa Acta tradunt, affirmat, nihilque, quod sat sit in venerandæ antiquitatis fideique indubitatæ documentis fundatum, memoriæ prodit.

[22] Hugo Flaviniacensis, qui seculo XI floruit, Acta illa sibi prælucentia habuit, [fundata haud sint.] partimque ex hisce, & antiquioribus Hincmari epistolæ inclusis Actis tertia quæpiam, quæ apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. a pag. 78 exstant, S. Sanctini Acta, variis adjunctis, nescio, unde acceptis, aucta notisque chronicis, a chronologia, quam vel ipsemet sibi finxerat vel certe sequi volebat, dictatis, munita, conflavit. Hinc factum, ut quamvis in antiquioribus Hincmari epistolæ inclusis Actis nec de Veroduno, nec de Sanctini ibidem episcopatu mentio instituatur, Hugo tamen in contextis a se Actis opinionem eorum, qui, teste apud Dacherium tom. 12 Spicil. pag. 252. Berthario ecclesiæ Verodunensis sub sec. IX finem & seq. initium presbytero, Sanctinum idcirco tantum, quod Romam, ut martyrii S. Dionysii Acta eo deferret, cum S. Antonino pergens indeque post rediens Veroduni primus Euangelium annuntiarit, primum poni in episcoporum Verodunensium Catalogo credebant, secutus haud sit, sed vere S. Sanctinum, cum jam Meldensi ecclesiæ præesset, Romaque, quo iverat, esset reversus, fuisse a Verodunensibus in episcopum electum, cum anonymo sec. X supra laudato Actorum S. Sanctini auctore affirmarit, sicque hunc Sanctum nostrum pro stricti nominis Verodunensi episcopo & nihilominus cum S. Sanctino Meldensi unum eumdemque a sese haberi, indicarit; anne autem hac in re, ut verosimiliter in plerisque de eodem Sancto nostro aliis, a veritate aberrarit, lectoris erit ex iis, quæ § seq. sumus dicturi, dispicere.

[Annotata]

* cœperat

§ II. An S. Sanctinus Meldensis exstiterit S. Dionysii Parisiensis discipulus, & an cum S. Sanctino Verodunensi unus idemque sit.

[Sanctinus, quem Meldensem] Ecclesiæ Meldensis episcopum exstitisse, qui hodie in hoc quotannis solenni ritu colitur, Sanctinum, communis modo est opinio, potissimum in traditione, cujus ignoratur initium, fundata. In nullo quidem, quod spuriis Hincmari supra huc transcriptæ epistolæ inclusis S. Sanctini Actis sit antiquius, seu scripto seu monumento Sanctinum, nedum Meldensem ejus episcopatum, memorari invenio; verum, cum Sanctinus, ut supra docuimus, a longissimo jam tempore, imo vero jam inde a sec. IX honoratus fuerit ut Sanctus, id, quæso, nisi aliquando in rerum exstitisset natura, futurum fuisse, quis credat? Ex eo autem, quod monumentum, Hincmaro seu sec. IX antiquius, in quo Meldensis Sanctini episcopatus asseratur, assignari haud queat, haud fuisse hunc ante id seculum creditum, consectarium non est, nec is Sanctus noster, quem ut Meldensem episcopum, antiqua non tantum Meldensis, sed & Verodunensis ac Turonensis ecclesiarum Breviaria colendum proponunt episcopisque Meldensibus universi horum a Demochare aliisque ac nominatim a Galliæ Christ. antiquæ & novæ auctoribus vulgati Catalogi accensent, temere ex hisce ob scriptorum monumentorumque seculo IX antiquiorum silentium est expungendus. Certe ego nec omnibus, quas veluti eo conducentes Launoius in suo de Hilduini Areopagiticis Judicio pag. 123 & seqq. allegat, rationibus expensis, facere id ausim. Verum primusne, an secundus Meldensium episcopus exstitit Sanctinus?

[24] [& quidem primum] Hildegarius, Meldensis & ipse episcopus, qui, Carolo Calvo imperatore regnante,S. Faronis, Meldensis itidem episcopi, Vitam contexuit, in hac apud Mabillonium Act. SS. Bened. tom. 2, pag. 616 sic scribit: A Waldeberto … post Gundoaldum nonus decimus ordo a sancto Dionysio primo antistitum in hac urbe (Meldensi) fulsit; hinc autem factum, ut nonnulli Hildegarii auctoritate impulsi, Dionysium Meldorum perinde ac Parisiorum primum fecerint episcopum. Ast ut Dionysius, quod ab Apostolica Sede Parisios missus toti circumquaque regioni Euangelium prædicarit, ab aliquibus hoc nomine civitatum Lutetiæ vicinarum, ita nominatim civitatis Meldensis ab Hildegario primus dictus fuerit episcopus. Sane cum non hanc, sed Parisiensem civitatem in sedem assumpserit, a Sanctino, qui secus fecerit, ac ab ipsismet, qui Dionysium faciunt primum Meldensium episcopum, pro proximo hujus successore habetur, episcoporum Meldensium series est inchoanda. Ita fere tom. 8, col. 1597 Galliæ Christ. auctæ Scriptores, hisque non tantum, quem sibi proxime præeuntem habuere, tom. 1 Hist. Meldensis pag. 612 & seq. Duplessius, sed & plures alii ac nominatim qui in suis Episcoporum Meldensium Catalogis locum primum Sanctino concedunt, Sammarthani Fratres & Claudius Robertius suffragantur, nec video, quid his sat solidi, quo erroris hic convincantur, possit opponi. Sanctinus itaque non tantum Meldensibus episcopis accensendus, sed & primus hosce inter numerandus videtur. Verum quid modo de opinione, qua & Carnotensibus episcopi munere præfuisse a nonnullis putatur, censendum?

[25] Duplessius Hist. Meldensis tom. 1, pag. 614 verbis Gallicis, [numquamque Carnotensem exstitisse episcopum,] Latine a me redditis, sic scribit: Secundum quæpiam, quæ mihi ad manum sunt, monumenta Souchetus, Carnotensis canonicus, in Ms. sua civitatis Meldensis Historia probe constare, ait, S. Sanctinum exstitisse hujus episcopum; cumque sic loquatur, oportet, ut, quæ ad id probandum habebat, argumenta crediderit admodum valida. Sanctinus nihilominus nec in ecclesiæ Carnotensis Breviario memoratur, nec Carnotensibus episcopis in horum Catalogis accensetur, omnisque, qui ei in diœcesi Carnotensi exhibetur, cultus ad unicum sacellum, Deo sub nomine ejus in ecclesia cathedrali dedicatum, reducitur. Ita ille, & sane, uti, re mature discussa, comperi, rectissime; verum, cum sic habeat, qui ergo factum, ut Souchetus, a Duplessio laudatus, argumenta, quæ sibi ad Carnotensem S. Sanctini episcopatum monstrandum suppetebant, existimarit admodum valida? Spuria S. Sanctini Acta supra in Hincmari epistola num. 9 habent: Sanctinum (Dionysius) ordinavit episcopum, & Carnotum eos illuminare, qui in tenebris & in umbra mortis erant, inspirante Domino, misit; ubi eum per aliquod temporis immorari disposuit: postea vero Meldensium civitati pastorem & episcopum esse constituit.

[26] Ita dicta Acta, nec ab hisce Acta, per Hugonem Flaviniacensem eo, [hic adducta suadent,] quem num. 22 exposui, modo adornata, quantum ad substantiam hic dissonant. Hinc factum, ut Sanctinum primo Carnotensem ac dein Meldensem exstitisse episcopum, in Galliæ Belgicæ Antiquitatibus fol. 28 Wasseburgius, nonnullis adhuc aliis ei etiam assentientibus, scripserit. Hinc verosimillime pariter factum, ut Souchetus ex Actis illis valide admodum pro Carnotensi S. Sanctini episcopatu argui posse autumans, probe hunc constare, affirmarit; verum, Sanctinum a Dionysio ordinatum episcopum Carnotumque, ut eos, qui ibidem in tenebris & in umbra mortis sedebant, illuminaret, missum fuisse, Hincmari epistolæ inclusa S. Sanctini Acta per proxime huc transcripta verba, Hugone Flaviniacensi consona hisce subministrante, tantummodo tradunt, nihilque, quo id, civitate Carnotensi in sedem fixam Sanctino assignata, factum innuatur, adjungunt; imo contra, cum Sanctinum, Carnoti aliquamdiu moratum, postea fuisse Meldensem constitutum episcopum, mox etiam, nulla omnino Carnotensis, quam antea occuparit, sedis mentione facta, subnectant, ita haud fuisse eum, priusquam Meldensi ecclesiæ præficeretur, Carnotensem episcopum, insinuare videntur. Adhæc, etsi etiam, Carnotensem episcopum exstitisse Sanctinum, luculentissime dicta Acta tam quæ Hincmari epistolæ inclusa, quam quæ ab Hugone Flaviniacensi contexta apud Labbeum exstant, assererent, haud propterea tamen id foret credendum; illa enim Acta nullam omnino, ut jam docui, fidem merentur, facereque proinde auctoritate sua haud queunt, ut Sanctinum, qui nec in ecclesiæ Carnotensis Breviariis nec in episcoporum Carnotensium Catalogis locum obtinet, exstitisse Carnotensem episcopum, arbitremur. Jam vero, cum sic habeat nec ulla argumenta alia, quibus Souchetus impulsus certum existimare Carnotensem Sanctini episcopatum potuerit, occurrant, est sane, cur episcoporum Carnotensium Catalogis, in quibus hic Sanctus noster nusquam comparet, hic stemus, utque adeo eum numquam exstitisse re vera Carnotensem episcopum, existimemus.

[27] [pro Dionysii Parisiensis discipulo, sed, ut apparet, haud recte, obtrusus,] Porro uti nihilominus Carnotensem episcopum, ita etiam Dionysii discipulum nonnulli faciunt Sanctinum; verum nec hac in re illis assentiendum. Suffragantia quidem sibi hic iterum habent, tam quæ Hincmari epistolæ inclusa, quam quæ ab Hugone Flaviniacensi confecta apud Labbeum exstant, S. Sanctini Acta; ast hisce, utut rem luculentissime tradentibus, nemo certe, qui quam sint e jam dictis auctoritate omni destituta, considerarit, fidem adjunxerit. Nec est, quod ecclesiæ Meldensis traditionem alleges; hanc enim, qua, ut aiunt, Dionysii discipulus exstitisse Sanctinus fertur, genuinam esse pro certo quis asserat? Ut incertis hac in re vulgi rumoribus corruptam, credam, propendeo vel ex eo, quod, ut apparet, Sanctinus serius, quam ut Dionysii discipulus esse potuerit, exstiterit in vivis. Dionysius enim, uti in Commentario, Actis ejus præmisso ad IX Octobris diem in Opere nostro jam docuimus, haud serius quam anno CCLXXXVI martyrio fuit affectus; Sanctinus autem haud citius quam medio circiter sec. IV floruit, uti e jam nunc dicendis intelliges. Inter S. Sanctinum, primum e dictis Meldensium episcopum, & S. Faronem, Meldensium itidem episcopum octodecim dumtaxat, contraque inter Dionysium, primum Parisiensium episcopum, & Agilbertum, Parisiensium itidem episcopum, triginta intercessere, uti in vulgatis Parisiensium & Meldensium episcoporum Catalogis videre licet, episcopi medii; hoc autem discrimen, cum S. Faro & S. Agilbertus æquales exstiterint seu eodem ambo sec. VII floruerint, ex eo verosimiliter provenit, quod series episcoporum, Parisiensium quidem a Dionysio, qui, ut dictum, haud serius quam anno CCLXXXVI martyrium subiit, Meldensium vero ab episcopo, qui multo serius, imo non citius, quam uno circiter post Dionysium seculo elapso obierit, fuerit incepta. Quare, cum episcopus, a quo inchoata fuit episcoporum Meldensium series, exstiterit e jam dictis haud alius, quam Sanctinus, consectarium est, ut hic verosimiliter haud citius quam medio circiter sec. IV Meldensem sedem occuparit, nec diu admodum ante annum CCCLXXXVI excesserit e vivis, utque proinde haud fuerit Dionysii discipulus.

[28] [cum Sanctino, primo Verodunensi episcopo, unus idemque,] Res sane e jam dictis verosimilis apparet, verosimiliorque adhuc e modo hic subdendis evadet. Episcopum, nomine Sanctinum, sese etiam habuisse, Verodunenses contendunt. Et vero hunc, quem ut Sanctum Verodunensis ecclesia die XI Octobris veneratur, re etiam ipsa exstitisse Verodunensium episcopum, negari, ut apparet, non potest. Id constans ecclesiæ illius fert traditio, in antiquo etiam cathedralis Verodunensis ecclesiæ Martyrologio ad XI Octobris diem his verbis expressa: Natale S. Sanctini, Virdunensis episcopi. Nec tantum Sanctinum episcopis Verodunensibus accensendum, sed & primum hosce inter tribuendum illi locum, fidem faciunt vulgati eorumdem Catalogi, in quibus omnibus Sanctinus ante universos alios memoratur. Catalogis illis accedit instrumentum, Lipsanothecæ, in quam, ut post videbimus, anno 1044 Richardus, Verodunensis episcopu