Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Oktober V

Oct. V

Byeus, Cornelius
Bueus, Jacobus
Fonsono, Joannes Baptista

Acta Sanctorum Octobris, ex Latinis & Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, collecta, digesta, Commentariisque & Observationibus illustrata a Cornelio Byeo, Jacobo Bueo, Joanne Baptista Fonsono, Presbyteris Theologis. Tomus V, quo dies decimus & undecimus continentur.

Brussels
Typis Cæsareo-Regiis 1786

[16], 834, [70], 92 p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
OCTOBRIS
Ex Latinis & Græcis aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
CORNELIO BYEO,
JACOBO BUEO,
JOANNE BAPTISTA FONSONO,
PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS V
Quo dies decimus & undecimus continentur.

BRUXELLIS,
TYPIS CÆSAREO-REGIIS. MDCCLXXXVI.

FRANCISCO JOSEPHO REGIO HUNGARIÆ ET BOHEMIÆ PRINCIPI,
ARCHIDUCI AUSTRIÆ,
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ ETC, MAGNO HETRURIÆ PRINCIPI, COMITI HABSPURGI, FLANDRIÆ, TYROLIS ETC.

Augustissimi IMPERATORIS JOSEPHI II, Patrui Tui, SERENISSIME ARCHIDUX, voluntati sacratissimæ cupide non minus, quam reverenter obtemperantes, primum supra quinquagesimum vastissimi, quod Acta Sanctorum nuncupatur, Operis Bollandiani Tomum, clarissimo Nomini Tuo inscriptum, qui modo in lucem prodit, ad Regiæ Celsitudinis Tuæ Pedes, qua par est, veneratione deferimus, spe firma concepta, fore ut eum, Augustissimi Patrui Tui præsidio ac munificentia elaboratum, non minori, quam qua jam plures Cæsareo-Regii Augustissimæ Domus Tuæ Principes excepere tot alios Sibi dedicatos Operis ejusdem Tomos, benignitate excipias. Id quidem, unde forsan litterarius ille vigiliarum nostrarum fœtus non idem omnibus sui desiderium inspiret, nonnulla etiam, quæ commentis hinc inde sunt inspersa, Sanctorum Acta complectitur: verum, præterquam quod hæc simul Commentariis, in quibus, severa juxta ac figmentis inimica crisi adhibita, non modo, quæ produnt, vera a falsis certaque a dubiis secernuntur, sed & quæ, matura ac sedula instituta indagine, commentitia visa sunt, accurate ac sincere notata audacter etiam, solius veritatis ratione habita, rejiciuntur, illustrata exhibeat, continet insuper longe plura notæ undequaque probatæ Acta, quæ cum ab auctoribus vel æqualibus vel supparibus fide optima litteris sint mandata, commentis certe, Sanctorum gloriam offuscare potius quam vel attollere vel utcumque augere natis, vacua existunt, mirificeque ad totius terrarum orbis historiam, non tantum ecclesiasticam, verum etiam profanam elucidandam conducunt. Nec parum eo etiam subinde vel ipsamet, quæ fabulis infecta ac deturpata sunt, Sanctorum Acta aut certe, quæ in hisce, uti interdum fit, veritati consona fideque digna deprehenduntur ac diserte veluti talia in Opere Bollandiano, argumentis, quæ rem solide probent, adjunctis, pronuntiantur, conferre, eruditis passim est notum. Hinc factum, ut horum non pauci, vehementissime sese, ut lucubrationum nostrarum filum, quod inopinato totique orbi notissimo casu tantisper interruptum dolebant, actutum resumeretur, desiderare, ratione non una manifestarint; cum vero, SERENISSIME PRINCEPS, id Avia Tua Augustissima MARIA THERESIA recordationis gloriosissimæ Imperatrix Regina, beneficentissima Operis nostri Patrona, haberet compertum, haudquaquam, quæ Reipublicæ litterariæ utilitatem spectare probe noscebat, virorum optimorum vota cadere ad irritum passa, hisce cumulatissime facere satis ac solita sua, qui in Opus Bollandianum, ab ipsismet etiam heterodoxis ac in primis abs horum eruditissimo Leibnitio summo in pretio habitum, incumberent, liberalitate juvare ac suffulcire benignissime voluit, idque ipsum Patruus Tuus AUGUSTISSIMUS JOSEPHUS II, Dominus noster clementissimus, Matris Suæ, ad Superos jam translatæ, vestigiis insistens, facere non omisit. Utinam, faventibus Cœlitibus omnibus, in multos annos vitam optato rerum lætarum continuo sibi succedentium cursu felicem producat! Utinam sic diu adhuc labores nostros litterarios, commentis factisque prodigiosis, quæ nimia veterum credulitas simplicitasque perperam subinde Sanctis affinxit, explodendis aut certe, cum id res fert, confutandis impendi non raro solitos ac vel sic in Dei simul & horum gloriam cedentes, fovere ac porro munificentia sua valeat excitare! Utinam quæ tum in Regiæ Celsitudinis Tuæ, tum in totius Augustissimæ Domus Suæ splendorem & gloriam meditatur, prosperrime perficiat! Nos certe, SERENISSIME ARCHIDUX, ut hæc omnia impertiri ac in primis Regiam Celsitudinem Tuam, Cui hoc Operis nostri Volumen, veluti exile nostri erga eam amoris ac venerationis pignus, dicamus, diutissime una cum Patruo Tuo Cæsare Augustissimo, cum Patre & Matre magnis Hetruriæ Ducibus, cum numerosa horum Prole ac demum cum universis Augustissimæ atque amplissimæ Domus Tuæ Principibus sospitem atque incolumem servare dignetur, Deum ter Optimum Maximum enixissime precari non cessabimus.

SERENISSIME ARCHIDUX

���CELSITUDINIS TUÆ REGIÆ

���������Devotissimi Clientes
CORNELIUS BYEUS,
JACOBUS BUEUS,
JOANNES BAPTISTA FONSONUS.

SYNOPSIS TOMI QUINTI DE ACTIS SANCTORUM OCTOBRIS.

[Præfatio]

Tomus hic, Operis totius primus supra quinquagesimum, dies decimum & undecimum mensis Octobris continens, Sanctos ac Beatos octoginta nominatim una cum pluribus aliis, quorum nomina vel incerta sunt, vel omnino latent, recenset. De hisce, quatuor in classes, quarum tres priores quidem ecclesiastici, monastici & secularis status viros, quarta vero cujuscumque status feminas complectitur, divisis, hic pauca secundum ordinem, quo in tomo subjecto dantur, de more præmittimus.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Classem hanc aperit Pinitus, Cnossi seculo secundo senescente episcopus. Qui hunc excipit, Clarus episcopus, sede apud Nannetes locata, fidem Christianam in Britanniam Armoricam seculo verosimiliter tertio invexit. Alterum e Cerboniis, Italiæ episcopis, sedem Veronensem ante seculum octavum occupasse; alterum vero, cujus acta hactenus inedita, cum aliis jam editis collata, Commentario, in quo commentitia a veris certaque a dubiis secernuntur, subnectimus, cathedram Populoniensem obitu suo vacuam anno verosimilius DLXXV, usque ad decimam Octobris diem jam provecto, reliquisse ostendimus. Paulini, Eboracensis in Anglia archiepiscopi, Acta, a venerabili Beda conscripta, præmisso in hæc Commentario, e Surio recudimus, eaque, quæ ad Paulinum alium, Capuanum in regno Neapolitano episcopum, spectant, Syllogæ includimus. De Nuncio, comitatus Namurcensis presbytero, vix quidquam certi invenimus. Franciscus Borgia, tertius Societatis Jesu generalis, quamplures Vitæ suæ nactus est fidei juxta ac notæ optimæ scriptores, quos inter elucet, qui non modo Francisco ætate æqualis, sed & eruditione, scriptisque ac religiosarum virtutum laude exstitit insignis, Petrus Ribadineira. Hujus lucubrationem, hispanice, cum Francisci rerumque ab eo gestarum recens adhuc esset apud Hispanos memoria, conscriptam, ex interpretatione Andreæ Schotti edimus, Commentario amplissimo illustratam. Anastasius seu Athanasius presbyter e solis fere Hieronymianis est notus. An Nigasius, qui pro primo Rotomagensium episcopo passim habetur, vel episcopali charactere fuerit insignitus, est dubium, uti etiam an tam Scuviculum, quam Quirinum sibi habuerit, ut creditur, in martyrio socium adjunctum. Nec id e trium istorum Sanctorum Actis, quæ, quod sublestæ fidei dumtaxat sint, edenda haud duximus, certum efficitur. Quæ de Sanctino, Meldensi episcopo, & Antonino seu Antonio, forte etiam episcopo, narrantur, fere omnia queunt revocari in dubium, ac ne quidem, an eorum prior cum Sanctino, primo Verodunensium episcopo, quem in Agrippinensis anno CCCXLVI in Euphratæ, urbis ejusdem episcopi, causa celebrati concilii Actis, haudquaquam, ut nobis apparet, supposititiis, memorari arbitramur, unus idemque sit, est certum. Nectarium, patriarcham Constantinopolitanum, etsi solis Græcorum Fastis sacris inscriptum, e Sanctorum numero haud eradendum, probamus, editisque, licet fabulas, quas in Commentario prævio explodimus, sibi habeant admixtas, Germani, Vesontionensis episcopi, Actis, locum etiam Sisinnio, patriarchæ Constantinopolitano, Cælestini Papæ præclaro potissimum de ejus jam mortui fide ac virtute testimonio impulsi in Opere nostro concedimus, uti etiam Eupilio, Comensium in Italia episcopo, hodieque abs hisce culto. Firmini, Usetiensis in Occitania Inferiori antistitis, Acta, quæ penitus rejicienda haud omnibus videntur, vulgamus, additis variorum de singulis, quæ asserunt, judiciis. Grammatius, Salernitanus episcopus, videtur, etsi tempus, quo sederit, sit incertum, ad seculum VIII potius, quam ad aliud anterius referendus. Bruno, Coloniensis archiepiscopus, qui, fratre suo, Ottone primo imperatore, volente, Lotharingiæ, magnam Belgii Austriaci hodierni partem tunc complectenti, ducis potestate simul præfuit, æqualem vitæ suæ scriptorem nactus est Rotgerum; ast, cum hic, qui quis fuerit, est dubium, omnia & singula, quæ de illo in Actis, a se scriptis, narrat, notis chronicis haud muniat nec sat enucleate exponat, fuerunt illa prolixo, in quo potissimum duo hæc præstantur, Commentario illustranda; contra vero, cum res quantum ad Alexandri Saulii, Aleriensis primum ac dein Ticinensis episcopi, Acta, ab auctore æquali pariter conscripta, secus habeat, brevem dumtaxat Commentarium hisce præmittere fuit necesse.

EX STATU MONASTICO.

Bassianus Constantinopoli monasterium medio circiter seculo quinto construxit, trecentisque in eo discipulis, quibus & Matrona, a Græcis culta nec cum Matrona altera, quæ secta Macedoniana fuit, confundenda, accensetur, fuit præfectus. Venantius, qui vitam eremiticam seculo octavo provecto in Artesia duxit, S. Amelbergæ filius perperam asseritur estque etiam, an S. Pharaïldem habuerit sororem, incertum. Etsi exstent Joannis de Bridlingtona, e Canonicorum Regularium Ordine, Vitæ tres, harum tamen, quam Hugo, canonicus Regularis, conscripsit nec quisquam hactenus vulgavit, unam postremam, cum omnium prima, a Capgravio & Surio jam vulgata, collatam, duas vero e multis Ludovici Bertrandi Vitis, Latine ex Italicis redditas, præmissis, in quibus nonnulla, ad utrumque hunc Sanctum spectantia, elucidantur, Commentariis, publici juris facimus. Ludovicum Bertrandum excipiunt in hac classe Sarmata & Michaël Aragawi, quorum prior quidem S. Antonii in Thebaïde Inferiore discipulis, posterior vero primis novem fidei Christianæ in Æthiopia post S. Frumentium propagatoribus accensetur. Cannici abbatis, Kill-Kenniæ in Hibernia culti, Vitam prelo censemus indignam, vixque quid certi de Eufredo & Ansilione, quorum prior Albæ-pompeiæ in Insubria, posterior Latiniaci in diœcesi Parisiensi colitur, reperimus. Verum res quantum ad Paldonem, cœnobii S. Vincentii ad Vulturnum in Italia abbatem, secus habet; hujus enim Vita ab auctore subæquali, S. Ambrosio Autperto, cœnobii ejusdem abbate, est conscripta, cumque adeo parvi facienda haud sit, typis subjiciendam, adnotationibus etiam, quibus subinde illustratur, de more adjectis, existimavimus. Etsi novem de Vinardo lectiones, pro Officio in ecclesia Cellensi recitari olim solitæ, e S. Genulphi, Cadurcensis, ut putatur, antistitis, Actis sint acceptæ ac proin, quæ narrant, ad Vinardum haud spectent, eas tamen, quo id, dum cum Actis illis fuerint collatæ, evadat perspicuum, lectori sub Vitæ, Vinardo affictæ, titulo exhibere est visum. Jacobus Alemannus, Ordinis S. Dominici frater laïcus, obedientia plane singulari enituit: ejus Vitam, ab Ambrosino de Soncino, Ordinis ejusdem fratre itidem laïco, qui Jacobi discipulus fuit, Italice conscriptam Latinitateque a Patre Isidoro Mediolanensi donatam, excudimus, Syllogeque, quæcumque de Martino Augustiniano reperire potuimus, complectimur.

EX STATU SECULARI.

Qui classem hanc constituunt, fere omnes sunt martyres; ac horum quidem sex, qui primo loco occurrunt, Eusebius videlicet, Eraclius, Dionysius, Septimus seu Septima aut Septimia, Secunda & Salsa, in Africa, quatuordecim vero, qui hosce excipiunt, Caitius nimirum, Quintasius, Septiminus, seu Septimus, Venustus, Beatus, Secundus, Donatus, Serenus, Crescentius, Nicetius, Vitalis seu Natalis, Firminus, Eraclius & Eusebius loco incerto sunt passi. Etsi Gereon & Victor Cassiusque item ac Florentius cum suis quique sociis non uno eodemque die subierint martyrium, eos tamen communibus, quæ habent, Actis partim impulsi damus conjunctim. Hæc, etsi haud magni pretii, Commentario, in quo controversa de Sanctis illis capita præcipua examinantur, subnectimus, addito etiam, in quo, quæ ad posthumam eorumdem gloriam spectant, lectorem edocemus, tractatu. Eulampius & Eulampia cum sociis suis Nicomediæ in Bithynia sunt passi. Horum gemina fidei undequaque haud integræ exstant Acta, græce conscripta, quorum alia e Bibliotheca Vaticana, alia e Ms. Medicæo describi, decessores nostri curarunt. Posteriora, quæ Metaphrastem habent auctorem, legi Latinitate donata apud Surium & Lipomanum possunt; priora autem, quæ edita nondum sunt, in lucem, addita, quam adornavimus, interpretatione Latina, proferimus. Tertium Francisci Ordinem virtutibus non minus, quam prænobilibus suis natalibus illustravit Robertus Malatesta. Hujus Acta, ab auctore anonymo, sed synchrono, conscripta, e Waddingo recudimus. Etsi Heraclius seu Eraclius in variis Fastis sacris signetur Antiochiæ, est tamen, qua in nominis hujus urbe sit passus, incertum. Nec martyrium in Sicilia una cum Anastasio presbytero supra memorato Ampodum, Placidum, Faustum, Januarium, Martialem, Marcellum & Juvinianum subiisse, omnino est certum. Verum de loco, quo præstantissimi fidei Christianæ pugiles Tarachus, Probus & Andronicus gloriosissime pro hac certarunt, fas fuit aliter statuere. Hosce enim indubie Anazarbi in Cilicia capite plexos, e proconsularibus eorumdem Actis Græce conscriptis, quæ ex Ruinartio una cum antiqua, qua Latine reddita fuere, interpretatione edimus, in Commentario, hisce præmisso, probamus. Gummarus, cui Lira suam debet originem, seculo octavo floruisse creditur. Ejus Acta, seculo XII, ut apparet, conscripta, edimus una cum miraculorum, quæ sub annum MCDLXXV patrasse narratur, Historia, ab auctore subæquali litteris mandata.

EX SEXU FEMINEO.

Quæ de Teclechilde, prima Jotrensis in Gallia parthenonis abbatissa, reperire sas fuit, exhibemus in Sylloge. Tanchæ Virginis martyris, quæ damus, Acta fidei sunt adeo sublestæ, ut ex hisce qualis olim de Sancta illa in diœcesi Tricassina, in qua colitur, exstiterit traditio, dumtaxat innotescat. Zenais & Philonilla sorores perperam martyres in magnis Græcorum Menæis vocantur. Prioris Acta Græca, e codice Vaticano excerpta, in linguam Latinam convertimus, Commentarioque, in quo potissimum, quandonam & quibus locis ambæ vixerint ac obierint, inquiritur, subjungimus. An Pientia, pagi Vilcassini matrona ad fidem a Nigasio supra memorato conversa, sanctum hunc martyrem, cujus in martyrio Sociis ab Usuardo accenseri videtur, sepulturæ, ut nonnulli contendunt, mandarit, dubitari posse ostendimus. Placidia Virgo, quæ Veronæ in Italia colitur, Valentiniani tertii imperatoris filia perperam asseritur, nec annus, quo obierit, satis est certus. Ethelburga, Berchingensis in Anglia abbatissa, ob vitæ sanctitatem a Venerabili Beda, qui & primum locum inter Scriptores plures, præcipua Sanctæ hujus Acta calamo complexos, obtinet, laudatur. Hæc prout quibusdam, quæ apud Bedam haud reperiuntur, a Capgravio aucta atque in novam Sanctorum Angliæ Legendam illata, exstant, recudimus, nonnullis, quæ visæ haud importunæ sunt, adnotationibus adjectis. Juliana, Pauliacensis in Normannia abbatissa, quam Monasterioli coli e Mabillonio docemus, nec a Juliana, per Menardum die XI Octobris memorata, nec a Julia abbatissa, cui exstans apud nos ad X Februarii diem S. Austrebertæ Vita inscribitur, videtur diversa.

MONITUM.

Haud admodum diu, postquam ultimus prodiisset Operis Bollandiani Tomus, e vivis immature sublato, qui qualemcumque ad hunc symbolam contulerat, Antverpiæque anno 1737, duodecima Decembris die, honestis parentibus natus ac Societatem deinde anno 1755, vigesima nona Septembris die, ingressus vota in illa quatuor solennia anno 1773, secunda Februarii die, nuncuparat, Ignatio Hubeno, Tomus Octobris quintus, qui nunc prodit, elaboratus potissimum fuit a duobus Senioribus valetudinis jam affectæ hagiographis Cornelio Byeo & Jacobo Bueo, qui, anno currenti a vigesima tertia Maii die, decreto imperiali suppressa, ad quam Antverpia erant translati, Coudenbergensi Abbatia, modo hic una cum sociis binis sibi adjunctis Analectorumque Belgicorum editoribus museum suum, ita volentibus Belgii Austriaci moderatoriribus, in platea Straminum, vulgo de Stroy-Straet, Gallice la Rue de la Paille, prope armamentarium fixerunt, munificentia Cæsareo-Regia Opus, ut antea, continuaturi.

INDEX SANCTORUM IN TOMUM V OCTOBRIS.

A

Alexander Saulius, ep. Ticinensis in ducatu Mediolanensi Comm. Præv. Beati biographi. Vita hic danda 806. Vita auctore Jo. Ant. Gabutio ex Ordine Cleric. Reg. S. Pauli, Mediolani anno MDCCXLVIII cum pluribus additamentis, ex eodem potissimum scriptore depromptis, per Paulum Onuphrium Brandam ejusdem Congreg. Clericum edita. Præfatio Editoris 807. Præfatio Auctoris Gabutii 808. Caput I. Beati ortus, educatio, & in Clericorum Reg. S. Pauli & Barnabæ Congregationem ingressus 809. Cap. II. Sacerdos & sacræ Theologiæ doctor efficitur: deinde collegii Mediolanensis SS. Pauli & Barnabæ ac totius Congregationis Præpositus eligitur 811. Cap. III. Aleriæ episcopus creatur: in hac diœcesi ecclesiasticam disciplinam & Christianam religionem restituit 814. Cap. IV. Clericorum Seminarium condit: summa integritate ecclesiam suam regit: a Gregorio XV ad sedem Ticinensem promovetur 816

Ampodus cum Anastasio seu Athanasio. Vide Anastasius seu Athanasius presbyter &c.

Anastasius seu Athanasius presbyter, Ampodus, Placidus, Faustus, Januarius, Martialis, Marcellus & Juvinianus MM. verosimillime Siculi. Ex Hieronymianis & aliis Fastis sacris 497

Andronicus cum Taracho. Vide Tarachus

Ansilio mon. Conf. Latiniaci in diœcesi Parisiensi Sylloge. E Martyrologio Parisiensi & aliis Fastis sacris 652

Antoninus seu Antonius cum Sanctino. Vide Sanctinus.

B

Bassianus Conf. Constantinopoli Sylloge. Vitæ institutum, discipuli hosque inter S. Matrona Pergensis id amplexi, ætas, memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus 79

Beatus cum Caitio. Vide Caitius

Bruno Archiepiscopus Coloniensis Comm. Præv. § I. Sancti Coloniæ ac præcipue Tornaci cultus, memoria in Fastis sacris, Vita, ab auctore æquali conscripta, hicque edenda 698. § II. Nobile Sancti genus, tempus natale, educatio Balderico, Ultrajectensi episcopo, commissa, ingens in litteris progressus 702. § III. Sanctus e scholis in palatium vocatur, scientias etiam ibidem ac pietatem excolit, monasteria aliquot administranda accipit, neque tamen monachus exstitisse videtur 705. § IV. Eligitur Coloniensis episcopus, ac paulo post Lotharingiæ præficitur; quandonam hæc facta 709. § V. An Bruno, quod Lotharingiæ regnum gubernandum acceperit, reprehendendus merito sit 713. § VI. Quæ sub episcopatus sui initium potissimum egerit, & an ante annum 955 epistolam synodicam ad Agapitum Pontificem haud miserit 716. § VII. Quænam præterea Sanctus anno 954 egerit, explanatur 718. § VIII. An Bruno perfidiæ in fratrem Ottonem umquam sese reddiderit reum 720. §. IX. Suscepta, ut ægrum nepotis animum erigat, cura, monasterii S. Pantaleonis exstructio aliaque anno 956 gesta 725. § X. Quæ ad religionem spectant, studiose curat; Ragenarium, Hannoensium comitem, in exsilium pellit; cur & quando id fecerit 730. § XI. Quamnam vitæ normam monasteriis, a se in Hannonia instauratis, præscripserit 733. § XII. Burgundiam pacis componendæ causa petit. Lothariensibus a sese deficientibus Fredericum præponit; an tum, vel umquam Lotharingiam bifariam diviserit 737. § XIII. Sedi Trecensi Ansegisum, injuste ex hac expulsum, restituit; sorores ac nepotes in concordiam adducit, Lothariensesque reddit omnino pacatos 729. § XIV. Bremensem ecclesiam, veluti ecclesiæ Coloniensis suffraganeam, sibi subjicere conatur: quandonam & an jure id fecerit 743. § XV. Ab Ottone, Italiam petente, Ottonis Junioris tutor & regni Cisalpini vicarius statuitur; Hugoni Remensi excommunicato adversatur, ecclesiis vacuis ab optimis prospicit pastoribus; synodos duas seu conventus celebrat 746. § XVI. Ottoni fratri, ex Italia redeunti, obviam procedit, Pentecosten simul & maximum regni conventum cum eo Coloniæ celebrat; Galliam post, ut nepotes suos, sese inter denuo dissidentes, componat, petens, Remis obit Coloniamque relatus ibidem sepelitur 751. § XVII. Qua sanctitatis & virtutum fama ante & post obitum inclaruerit, & an quæ etiam ingenii sui monumenta ad posteros transmiserit 755. § XVIII. Nonnullæ sacræ, quas undecumque conquisivit, reliquiæ, temporis, quo id fecerit illasve transtulerit, ordine servato, recensentur 757. § XIX. An Sanctus, summo studio undecumque sacras reliquias conquirens, modum hac in re non excesserit 762. Vita, auctore Rotghero, e Codice nostro, olim Vallicellensi, PMS. 159, cum Surii & Leibnitii editionibus collato. Prologus. Scriptionis suæ causam auctor exponit. Caput I. Nobile Sancti genus, nativitas, educatio Ultrajecti apud Baldericum episcopum, vitæ ibidem & post in aula ratio 766. Cap. II. Creatur Coloniensis episcopus; nepotem Ludolphum, arma in patrem, conspiratione cum Conrado duce inita, gerentem, ad officium reducere conatur, Lotharingiæque a fratre Ottone præficitur 770. Cap. III. Ordinatur episcopus, clerum & monachos optime instituit, pacem in Lotharingia, irrumpentibus interea in hanc Hungaris, procurat, epistolam synodicam ad Agapitum Papam Romam mittit, pallium inde accipit, sacris conquirendis reliquiis studet 775. Cap. IV. Loca sacra condit & instaurat, gregem & rempublicam sedulo curat, nepotem suum Ludolphum cum patre in gratiam reducit, viros optimos adhibet in consilium, talesque etiam vacuis præficit ecclesiis 779. Cap. V. Ottoni, in Italiam profecto, copias auxiliares mittit, inde redeunti obviam procedit, cum eo conventum & Pentecosten Coloniæ celebrat, Compendium, ut nepotes conciliet, profectus, Remis obit, Coloniamque delatus in S. Pantaleonis ecclesia sepelitur 783. Testamentum e Codice nostro, olim Vallicellensi, PMS. 159, cum Miræi & Leibnitii editionibus collato 788. Epitaphium e Surii & Leibnitii editionibus inter se collatis 790

C

Caitius, Quintasius, Septiminus seu Septimus, Venustus, Beatus, Secundus, Donatus, Serenus, Crescentius Nicetius, Vitalis seu Natalis, Firminus, Eraclius seu Heraclius, Eusebius, MM. Ex Martyrologiis & antiquissimo Kalendario Carthaginensi 11

Cannicus, abbas Kil-kenniensis in Ossoria Hiberniæ provincia. Comm. Hist. § I. Memoria in Martyrologiis: cultus: qualiacumque Sancti gesta unde eruenda 642. § II. Sancti nativitas, quæ fertur prædicta a S. Patricio: parentes: patria. A S. Doco institutus, fit S. Finniani discipulus, ac deinde monasterium Achadh-boense condit. Ipsius cum SS. Columba & Pulcherio familiaritas. Obitus tempus 644

Cassius cum Gereone &c. Vide Gereon.

Cerbonius episc. conf. Veronæ in Italia. Sylloge. Memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus, tempus sedis 85

Cerbonius episc. conf. in Ilva, Hetruriæ in mari Thyrreno insula. Comm. Præv. § I. Sancti memoria in Fastis sacris, cultus in Italia, itemque, quo aliquot translatæ fuerunt ejus reliquiæ, in Galliis & apud aliquot Canonicos Regulares 87. § II. E Sancti, quæ exstant, Vitis, quænam edenda; quæ certa in hac sunt, ab aliis haud paris fidei secernuntur, nonnullaque, in S. Regulo jam discussa, compendio exhibentur 91. § III. Cuinam vitæ rationi Sanctus in Italia se addixerit; quo tempore cathedram Populoniensem ascenderit, quo fuerit urso a Totila objectus & quo denique e vita migrarit 93. Vita, auctore anonymo, ex Bibliothecæ Vaticanæ Ms. 6453, cum Vita altera, quæ jam prodiit, collata. Cap. I. Sanctus traditur S. Regulo erudiendus; ordinatur episcopus; ex Africa in Italiam secedit, Populonii apud S. Florentium episcopum moratur, Populoniensisque factus episcopus apud Pontificem accusatur 96. Cap. II. Sanctus Romam cum legatis proficiscitur, in via patrat miracula, Pontifici se sistit ac satisfacit, Populonium redit, prodigiose ab urso evadit illæsus, in insulam Ilvam secedit, ibidemque mortuus Populonium ad tumulum effertur 99

Clarus ep. conf. Namnetæ in Britannia Armorica. Comm. Hist. § I. Ætas, translationes & cultus Nanneti & Andegavi 61. § II. Quibusnam potissimum adhuc aliis locis Sanctus colatur, & an Tutelæ quoque id fiat 64

Crescentius cum Caitio &c. Vide Caitius.

D

Dionysius cum Eusebio &c. Vide Eusebius.

Donatus cum Caitio &c. Vide Caitius.

E

Eraclius seu Heraclius cum Caitio &c. Vide Caitius.

Eraclius seu Heraclius cum Eusebio &c. Vide Eusebius.

Ethelburga V. abbatissa Berchingensis in Anglia. Comm. Præv. Sanctæ memoria in Martyrologiis: cultus: in constructo a S. Erconwaldo monasterio fit abbatissa: ipsius obitus tempus 648. Acta ex Capgravio. Caput unicum. Illustre Sanctæ genus & patria, qua relicta, in constructo a S. Erconwaldo fratre cœnobio abbatissa constituitur: ipsius obitus tempus cuidam sanctimoniali revelatum: quædam post mortem miracula 649

Eraclius seu Heraclius cum Eusebio. Vide Eusebius.

Eraclius seu Heraclius cum Caitio. Vide Caitius.

Eufredus pro Martyre cultus Albæ Pompeiæ in Insubria. Sylloge. Sancti cultus ecclesiasticus certus: reliqua fere omnia incerta 646

Eulampius & Eulampia eorumque Socii MM. Nicomediæ in Bithynia. Comm. Præv. Martyrum in Fastis sacris memoria, cultus; tempus martyrii, Acta edenda. 67. Acta, auctore anonymo, Ex MS. Bibliothecæ Vaticanæ Codice signato 797, pag. 171, collata cum iis, quæ Lipomanus ex Metaphraste Latina fecit tom. VI. a pag. 324 versa, interprete I. H. Cap. I. Capitur S. Eulampius, acriterque in tyrannum & idola invectus variis excruciatur suppliciis. 69. Cap. II. Contrito Eulampii precibus simulacro, fratri se jungit Eulampia, atque ambo cum plurimis aliis martyrium consummant 74

Eupilius ep. conf. Comi in Italia. Sylloge. E martyrologiis ac præcipue e Comensibus Annalibus 632

Eusebius, Eraclius seu Heraclius, Dionysius, Septimus seu Septima aut Septimia, Secunda, Salsa, MM. in Africa, ex martyrologiis 9

Eusebius cum Caitio &c. Vide Caitius.

F

Faustus cum Anastasio &c. Vide Anastasius.

Firminus cum Caitio. Vide Caitius.

Firminus ep. Uzetiensis in Occitania Inferiori. Comm. Præv. Sancti memoria in Fastis sacris, cultus, quædam vitæ chronotaxis, Acta qualia edenda 635. Acta, auctore anonymo, ex P. Possini MS. cum editis apud Dubouchetum in libro de Origine Domus Franciæ collato. Caput unicum. 640

Florentius cum Gereone &c. Vide Gereon.

Franciscus Borgia Conf. Societatis Jesu tertius Generalis Romæ Comm. Præv. § I. Familiæ Borgianæ origo, & S. Francisci proavi 149. § II. S. Francisci natales, educatio: e patrio solo egreditur ac philosophiæ præceptis imbuitur 153. § III. Missus ad aulam Caroli V. Christiani principis officiis egregie fungitur: matrimonium contrahit: nati ex eo liberi 157. § IV. S. Francisci in aula occupationes: febri laborat: cæsarem in Africam trajecturum Barcinonem & dein ad bellum Gallicum comitatur 160. § V. Isabellæ Augustæ funus Granatam deducit, e cujus aspectu cadaveris vitæ sanctioris propositum concipit: Cataloniæ prorex constituitur: corpus macerat: absolvi proregis munere frustra petit 162. § VI. Patri defuncto succedit; Gandiensium bono consulit; opes spernit, uxorem amitit 167. § VII. Cœtus religiosos partim condit, partim fovet: Societatis votis clam se illigat: Exercitia S. Ignatii a Paulo III approbari curat, variarumque virtutum edit exempla 170. § VIII. Compositis rebus, Romam tendit, rem Societatis promovet, & mira Sociis animi demissione prælucet 173. § IX. Abdicatis rebus titulisque, Societatis habitum induit, susceptisque ordinibus sacris, Apostolicos labores exorditur 176. § X. Varia Hispaniæ oppida non sine fructu obit, Casam-reginæ Clarissarum Coloniam deducit: Cardinalitiam dignitatem, emisso eam non admittendi voto, iteratis vicibus declinat 180. § XI. Diœcesim Calagurritanam & Burgensem excolit; iter ejus in Lusitaniam: in Hispaniam redux collegiorum aliquot semina jacit 183. § XII. Tordesillam ad Joannam aviam, & Vallisoletum ad Joannam sororem a Philippo, Hispaniarum principe, evocatur: concionibus suis multos ad meliora convertit 187. § XIII. Fit Commissarius Societatis per Hispaniam: quæ tum ejus fuerit peregrinandi ac gubernandi ratio & divina in illum providentia 190. § XIV. Collegii Placentini & Hispalensis origo. Joannæ, Caroli V matri, morienti adest. Vallisoleti utilem multis operam navat, & tirocinium Septimancæ instituit 193. § XV. Obortas adversus Societatem in Hispania tempestates morbosque constanter tolerat: invitatus a cæsare ad colloquium Societatem egregie tuetur 197. § XVI. S. Theresiæ spiritum approbat: insigne prodigium, in ejus manibus per Christi cruci affixi imaginem factum: cæsaris nomine ad Catharinam Lusitaniæ reginam legatione fungitur. Defunctum oratione funebri laudat 201. § XVII. Socios in exteras regiones mittit. Gravissimas passus in Hispania calumnias, Lusitaniam petit, suisque virtutibus illustrat 205. § XVIII. Romam evocatus Vicarii munere bis fungitur: mortuo Lainio, eligitur in Præpositum Generalem Societatis, cujus mox bono præclare consulit 209. § XIX. Suscepto Generalis Præpositi munere socios suaviter simul & fortiter moderatur: quantum illi socii Hispani Lusitanique debuerint 213. § XX. Societatis in aliis regionibus incrementa: Pii V in eam benevolentia: missiones aliquot a Borgia institutæ, iter ejus Lauretanum, & insignis, quam ipsi factam perhibent, de Sociorum salute revelatio 217. § XXI. Gemina martyrum classe societas decoratur 220. § XXII. Pii V jussu Hispanum & Lusitanum iter suscipit 224. § XXIII. Gallicum item iter suscipit, e quo redux Romæ sancte moritur: lucubrationes ejus, Vitæque scriptores 226. § XXIV. Ejusdem Beatificatio, canonizatio, cultus sacer, & adversus terræ motum patrocinium 229. Vita auctore P. Petro Ribadineira æquali, P. Andrea Schotto interprete. Caput I. S. Francisci natales, educatio, accessus ad aulam cæsaris, matrimonium, liberique 235. Cap. II. Animi corporisque exercitationes; cæsarem comitatur ad bellum Gallicum; aviam amittit. Ex Isabellæ augustæ funere sanctioris vitæ propositum concipit; Cataloniam prorex administrat; Ignatium de frequenti Sacramentorum usu consulit 239. Cap. III. Fit Gandiæ dux: uxore mortua, Romam, ut cardinalatum fugiat, deserit: bonis titulisque valedicit 244. Cap. IV. Sacerdotio initiatur: mutatum ejus vitæ genus hi reprehendunt, laudant illi: exemplum ejus imitantur insignes viri. Cardinalatum non semel respuit 250. Cap. V. Ognato Ignatii jussu digressus, uberes per Hispaniam & Lusitaniam fructus colligit 254. Cap. VI. Factus Hispaniæ Indiarumque Orientalium Commissarius rem Societatis egregie promovet; Carolo V rationem initæ Societatis reddit, ejusque ad Catharinam, Lusitaniæ reginam, legatione fungitur 257. Cap. VII. Carolum V oratione funebri laudat; missiones aliquot instituit; alterum in Lusitaniam & Romam iter suscipit; bis Vicarius Societatis constituitur 261. Cap. VIII. Præpositus Generalis renuntiatur, remque Societatis publicam administrare incipit: propensus Pii V in Societatem animus 263. Cap. IX. Romæ peste afflatorum curam habet: propagari fidem apud Indos Occidentales curat: in Poloniam socii introducuntur 266. Cap. X. Auctus collegiorum numerus: Azebedii sociorumque ejus martyrium 269. Cap. XI. P. Petri Diaz & sociorum ejus martyrium: nova Societatis incrementa: muneri renuntiare Franciscus cupit: Cardinali Alexandrino legato a Pio V comes adjungitur 272. Cap. XII. Postremum Francisci iter, Ecclesiæ commodo susceptum; Romam reditus, & pia mors; corporis forma, mores, lucubrationes 276. Cap. XIII. S. Francisci animi demissio, ac paupertatis amor 279. Cap. XIV. Obedientia, orationis studium, Vaticinia 282. Cap. XV. Pœnitentia, suique victoria 285. Cap. XVI. Facilitas morum, prudentia, candor, ceteræque virtutes 288

G

Gereon & alii CCCXVIII; Victor ejusque socii; item Cassius, Florentius & alii plures MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia. Comm. Præv. § I. Palæstræ diversæ, quas Sancti nacti sunt; cur de hisce omnibus simul hic agatur, & qualia sint, quæ edituri sumus, eorum Acta 14. § II. Martyrologiorum antiquiorum in Martyribus nostris annuntiandis confusio & discrimen, difficultatesque, quæ inde nascuntur 18. § III. Maurine, an Thebæi, vel an potius partim ex hac, partim ex illa gente Martyres nostri exstiterint 20. § IV. Quot Socios S. Gereon, quot S. Victor, ac quot SS. Cassius & Florentius in martyrio sibi habuerint adjunctos 25. § V. An Martyri anonymo non fuerit S. Gereonis nomen pro arbitrio impositum: an Mallosi cognomen hic habuerit, & an, si alter ab altero sit diversus, Mallosus eodem loco, quo Victor, martyrium subierit 28. § VI. Qua occasione & quando Sancti subierint martyrium; an S. Helena corpora eorum invenerit, ecclesiasque super hæc Bonnæ, Coloniæ Agrippinæ & Sanctis exstruxerit 32. Passio, auctore Helinando, Ordinis Cisterciensis monacho. Ex codice Musei nostri signato PMS. 159, cum MS. Audomarensi & editione Surii collato. Prologus. Qua ratione de Martyribus, hic propositis, tractaturus sit auctor, exponit 36. Cap. I. Sanctorum in fide constantia ac Martyrium 37. Cap. II. Ecclesia, in S. Gereonis Sociorumque ejus honorem exstructa miraculisque illustrata 40. Gloria Postuma § I. Quandonam S. Victoris corpus fuerit inventum, qui is tum miraculis inclaruerit, & quam insignem apud Sanctenses cultum fuerit adeptus. 42. § II. Reliqua, quæ ad S. Victorem spectant, proponuntur, additis etiam, quæ de ejus Sociis, itemque de Cassii, Florentii ac aliorum, qui cum hisce passi sunt, plurium cultu, miraculis, ac reliquiis narrantur 46. § III. Aliquot Martyrum corpora Coloniæ Agrippinæ anno 1121 inveniuntur; an unum ex his S. Gereonis exstiterit, & quænam, ad Sanctum hunc spectantia, eventum illum proxime sint secuta 49. § IV. Alia, quæ præterea ad S. Gereonis ejusque Sociorum ac nominatim, qui hisce annumerantur, Theophili, Cratonis, Vitalis & Bertuliani cultum & reliquias spectant, proponuntur, ac, ubi id res exigit, examinantur 53. Rudolphi, Trudonopolitani abbatis, epistola, qua corporum quatuor Coloniæ Agrippinæ inventio, uniusque etiam ex his, quod S. Gereonis a nonnullis fuit creditum, elevatio exponitur. E Musei nostri Chronico Trudonensi MS., cum Surii & Martenei editionibus collato 58

Germanus ep. Vesontionensis in comitatu Burgundiæ. Comm. Præv. Sancti memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus, Acta edenda, tempus obitus 622. Acta, auctore anonymo, E MS. monasterii Balmensis Legendario in Chiffletii Vesontione edita. Caput unicum. Eximia Germani sanctitas, Zelus in hæreticos, mors ab his illi inflicta, prodigium hanc secutum 625

Grammatius ep. conf. Salerni in regno Neapolitano. Sylloge. Sancti memoria in utroque Ferrarii Catalogo, cultus ecclesiasticus, tempus sedis incertum 671

Gummarus conf. Liræ in Brabantia. Comm. Præv. § I. Theobaldi, S. Gummari biographi, ætas,: Acta ab illo conscripta: præcipua Sancti gesta paucis perstricta. 674. § II. S. Gummari sepultura, translatio, cultus sacer & apud martyrologos recentiores mentio 678. Vita, auctore Theobaldo. Prologus. Ex Vita Metrica. Cap. I. S. Gummarus in Emblehem nascitur, uxore ducta, Pipini castra sequitur, oratorium SS. Petro & Paulo condit, miraculis ac virtutibus clarus ad Dominum migrat 682. Cap. II. S. Gummari sepultura, translatio, & quædam post ejus obitum patrata miracula 687. Miracula S. Gummari, sub annum 1475 patrata, auctore anonymo subæquali, ex MS. Corsendoncano Prologus. 689. Cap. I. Miraculorum pars prima 690. Cap. II. Miraculorum pars altera 693

H

Heraclius seu Eraclius Martyr Antiochiæ. Ex Hieronymianis, Bedæque & Usuardi Auctariis 496

I

Jacobus Alemannus conf. Ordinis S. Dominici Bononiæ in ditione Pontificia. Comm. Præv. Beati memoria in Martyrologiis: cultus: Vita edenda: obitus tempus 790. Vita auctore F. Ambrosino de Soncino Ord. Prædicat. ex Italico sermone in Latinum versa per P. Isidorum Mediolanensem ejusd. Ord. Ex Fr. Ambrosii Taëgii de insigniis Ord. Prædicat. lib. 3 Dist. 7 tom. sign. N. fol. 160. Præfatio Ambrosii Taëgii. Proœmium F. Ambrosii Cap. I. Beati patria & parentes: iter Romanum: Alphonso regi militat: militiæ valedicit & cuidam nobili famulatur: tandem S. Dominici institutum amplectitur 793. Cap. II. Solennis ejus votorum nuncupatio & præclaræ virtutes 795. Cap. III. Ejus Cardinales & Theologales virtutes: orationes & meditationes: visio mirabilis Beato exhibita 798. Cap. IV. Beneficia quædam Sancti intercessione collata: mors, sepultura & translatio 800. Cap. V. Miracula post mortem patrata 801

Januarius cum Anastasio &c. Vide Anastasius.

Joannes conf. Ordinis Canonicorum Regularium in diœcesi Eboracensi in Anglia. Comm. Præv. Notitia cœnobii, in quo Sanctus vixit; ejus memoria apud Martyrologos: cultus: an canonizatus fuit? Vita edenda 135. Vita, autore Hugone, Canonico Regulari, ex tomo 95 Bibliothecæ RR. PP. Oratorii Vallis-Cellæ, collata cum Vita edita apud Surium & Capgravium. Cap. I. Sancti Natales: litterarum studium: vitæ institutum; sacerdotium & ad varia monasterii munia promotio 137. Cap. II. Sanctus in Priorem eligitur: præclaræ virtutes in ipso enitent 139. Cap. III. Quædam Sancti miracula, morbus ac beatus obitus 142. Cap. IV. Miracula post Sancti mortem patrata 144

Juliana V. Abbatissa Pauliacensis in Normannia. Comm. Historico-criticus § I. Fasti sacri, quibus Sancta inserta; an vel a Julia abbatissa, cujus rogatu S Austrebertæ Vita fuit conscripta, vel a Juliana, quam Menardus memorat, sit diversa; prolixum, quo a Saussayo ornatur, elogium 661. § II. Quid de elogio, § præcedenti exhibito, censendum; tempus, quo Sancta obierit, reliquiarum ejus translatio, cultus ecclesiasticus 664

L

Ludovicus Bertrandus conf. Ordinis Prædicatorum Valentiæ in Hispania Tarraconensi. Comm. Præv. § I. Variæ S. Ludovici Vitæ, quarum binæ ex Italicis Latinæ edentur, aliaque pro Commentario scribendo adhibenda recensentur 292. § II. S. Ludovici patria, parentes, nativitas, pueritia, adolescentia, ingressus in Ordinem Prædicatorum, susceptum ab eo sacerdotium, munia in Religione obita, profectio in Americam, chronologice perstricta 295. § III. Sancti post septennium reditus in Hispaniam, muniaque in suo Ordine gesta, chronologice relata: supremus morbus ac beata mors, miraculis illustrata: ejusdem vera effigies & in bibliotheca Prædicatorum memoria 298. § IV. Ludovicus a Paulo V inter Beatos & a Clemente X. Summis Pontificibus, inter Sanctos solemniter relatus: Ejus festum annuum in Europa & America, & in Martyrologio Romano memoria: corporis incorrupti miraculum urnaque pretiosa; separatæ ab eodem sacræ reliquiæ 301. Vita prima, auctore Vincentio Justiniano Antistio, Sancto Contubernali, Hispanice scripta, deinde Italice versa, at nunc demum ex editione Panormitana anni 1612 Latinitate donata. Prologus 305. Cap. I. Sancti nativitas, vitaque ante susceptum habitum Dominicanum: Tirocinium; religiosa professio, & presbyteratus 309. Cap. II. Novitiis semel atque iterum præfectus, eos optime regit: succurrit mortuo amico suo: ingravescente peste, ad conventum Albaïdæ mittitur: gesta ejus ibidem 312. Cap. III. Cetera Sancti gesta in conventu Albaïdæ: remissus Valentiam, novitiis denuo præficitur: concionatur: prodigium patrat 317. Cap. IV. Occasio, qua ad navigandum in Indias Occidentales accensus fuit: superatis difficultatibus, eo discedit: aliquot ejus gesta ibidem 319. Cap. V. Cetera illius gesta in Indiis, & reditus in Hispaniam 332. Cap. VI. Reditus in conventum Valentinum: Prioratus conventus S. Onuphrii ab eo gestus & acta ibidem: resumptum Valentiæ magisterium novitiorum & gesta. 326. Cap. VII. Admissus a Sancto Prioratus conventus Valentini, quæque ibidem gessit ab anno MDLXXV usque in MDLXXVIII 330. Cap. VIII. Gesta illius a deposito Prioratu usque in postremum annum vitæ suæ 334. Cap. IX. Quædam alia variis temporibus a Sancto, dum viveret, gesta 338. Cap. X. Aliquot Sancti insignes virtutes & mores 342. Cap. XI. Sanctus varias patitur corporis infirmitates: medetur alienis: sacro Viatico munitur: defertur alio: quæ inter hæc gesserit 345. Cap. XII. Postrema Sancti gesta, & beatus obitus divinis prodigiis illustratus 349. Cap. XIII. Sacri corporis mox ab obitu veneratio, populi ad illud concursus; sepultura & exsequiæ: Viri sanctitas probatur 351. Cap. XIV. Quædam visiones & apparitiones ad Sancti gloriam manifestandam factæ recensentur 355. Cap. XV. Instructus Processus de miraculis a Sancto post mortem suam ante translationem corporis patratis, quæ hic referuntur 359. Cap. XVI. Sacri corporis translatio, & miracula vel beneficia aliquot, per illius invocationem post translationem obtenta 363. Vita auctior, auctore Bartholomæo Avignono, Ordinis Prædicatorum, procuratore causæ canonizationis, ex versione Italica, ipso auctore curante, Romæ edita. Prologus 366. Liber I. Cap. I. Sancti parentes, nativitas, fratres ac sorores, pia pueritia & adolescentia, vitaque ante susceptum Dominicanum habitum acta 368. Cap. II. A parentibus primo impeditus, ne Dominicanum habitum susciperet, deinde clam illis induit, iisdemque tandem consentientibus, professionem emittit: virtutibus ac doctrinæ acquirendis studet 371. Cap. III. Ordinatur presbyter: mittitur in Lombay: Valentiam redux præficitur novitiis: ejusdem gesta ibidem 374. Cap. IV. Mors patris Miconis, ac matris S. Ludovici: hujus habitatio, præfectura, gestaque in conventu S. Annæ Albaydæ 377. Cap. V. Novitiis rursus præest Valentiæ, ejus gesta ibidem: profectio in Americam, vitaque Apostolica ibi ducta 380. Cap. VI. Alia ab eodem Sancto variis locis in America gesta 383. Cap. VII. Alia ejusdem gesta, ac miracula ab eo ante & post obitum in America patrata 388. Cap. VIII. Causa revertendi, reditusque in Hispaniam: tempestas maris sedata: habitatio Valentiæ: Prioratus in conventu S. Onuphrii ab eo gestus. 391. Cap. IX. Tirocinio denuo præfectus Valentiæ, quæ egerit: Prior conventus ibidem constitutus virtutibus suis prælucet: mira Viri fiducia in Deum & egenos liberalitas 395. Cap. X. Cetera ab eo gesta tempore Prioratus sui in conventu Valentino 398. Liber II. Cap. I. Sancti humilitas ac in Deum & proximum charitas factis probatæ 402. Cap. II. Sancti in orando assiduitas & fervor: severa corporis castigatio: virginalis castitas 406. Cap. III. Persecutiones, quas Sanctus a dæmonibus ac perversis hominibus pertulit: intrepida ejusdem prædicatio & fructus: vitæ pericula propterea superata 411. Cap. IV. Donum Prophetiæ & Notitiæ spirituum, quo Sanctus dotatus fuit 413. Cap. V. Miracula, quæ Sanctus vivens operatus est 417. Cap. VI. Testimonia, quæ aliquot Servi Dei de illius inter vivos degentis sanctitate dixerunt 421. Cap. VII. Corporis infirmitates, quas Sanctus passus est, & quædam mirabilia, quæ ante ejus obitum contigerunt 423. Cap. VIII. Pius obitus, & mox manifestata Sancti gloria 427. Cap. IX. Varia beneficia paulo post Sancti obitum variis præstita, & ejusdem sepultura 430. Cap. X. Alia Nicolai Factoris de illius sanctitate testimonia, & translatio corporis 432. Liber III. Cap. I. Sancti apparitiones 435. Cap. II. Ejusdem argumenti continuatio 439. Cap. III. Miracula, quæ ob S. Ludovici intercessionem ad fontem, ab illo benedictum, Deus operatus est 443. Cap. IV. Miracula ad solam Ludovici Bertrandi invocationem facta 445. Cap. V. Miracula per S. Ludovici Bertrandi reliquias a Deo patrata 447. Cap. VI. Ejusdem argumenti prosecutio 450. Cap. VII. Miracula quædam S. Ludovici Bertrandi sepulchrum pie visitantibus facta 453. Cap. VIII. Alia item miracula ad ejus sepulcrum facta 455. Cap. IX. Miracula per B. Bertrandi rosaria divinitus patrata 457. Cap. X. Mortui B. Ludovici Bertrandi intercessione ad vitam revocati 459. Cap. XI. Miracula B. Bertrandi in tractu Fontinenti, diœcesi Oriolensi, aliisque regni Valentini partibus facta 461. Cap. XII. Miracula S. Ludovici intercessione in aliis regnis facta 464. Liber IV. S. Ludovici Bertrandi Beatificatio & Canonizatio. Prologus. Cap. I. Processus primus de Vita & Miraculis B. Ludovici ab archiepiscopo Valentino institutus: inquisitio summaria de iisdem Sixti V. jussu facta: causa Canonizationis S. R. Congregationi commissa 467. Cap. II. Processus de Vita & miraculis B. Ludovici Bertrandi in specie institutus, Romamque missus 471. Cap. III. Beatificatio Ludovici Bertrandi, cultusque sacer ad totum Ordinem Prædicatorum, clerumque Valentinum extensus 475. Cap. IV. Causa Canonizationis B. Ludovici Bertrandi ad finem fere perducta, tandem vero a Clemente X absoluta 478. Appendix. Clemens X B. Ludovicum Bertrandum in Sanctorum numerum refert 481

M

Marcellus cum Anastasio. Vide Anastasius

Martialis cum Anastasio. Vide Anastasius

Martinus conf. ex Ordine S. Augustini Vercellis in Italia. Sylloge. 803

Michaël Aragawi mon. conf. in Æthiopia. Ex ecclesiæ Æthiopicæ Fastis sacris 606

N

Nectarius patriarcha Constantinopolitanus Comm. Hist. crit. § I. Cur Nectario Græcorum dumtaxat Fastis sacris inscripto, in Opere nostro locum hic concedamus 609. § II. Quandonam & qua ratione Nectarius electus fuerit e neophyto Constantinopolitanus episcopus; in rebus officii sui sese instrui ab episcopo orthodoxo curavit, nec Novatianos in consilium adhibuit 611. § III. Nectarius a Gregorio Nazianzeno, ut impeperatorem contra Apollinaristas excitet, epistola monetur; quandonam hanc acceperit, post obierit, quid adhuc egerit & presbyterum pœnitentiarium abrogando effecerit 617

Nicetius cum Caitio. Vide Caitius.

Nigasius, Quirinus, Scubiculus seu Scuviculus & Pientia MM. Vadiniaci in pago Vilcassino. Comm. Historico-criticus § I. Ubinam & quando S. Nigasius sit passus, & quam fidem Acta, quæ id sub Domitiano factum statuunt, mereantur 510. § II. An S. Nigasius tam S. Scuviculum, quam S. Quirinum, socium in martyrio sibi habuerit adjunctum; quo loco fuerit sepultus, & an a S. Pientia id factum 515. § III. An S. Nigasius exstiterit Rotomagensis episcopus & an vel episcopali charactere fuerit insignitus. 519. § IV. Sanctorum in Fastis sacris memoria, ecclesiasticus variis locis cultus, reliquiæ primum translatæ 522. § V. Reliquiæ Normannorum metu Condatum & Wambasium delatæ, postque, metu illo jam dudum cessante, Rotomagum adductæ 528. § VI. Quandonam, quæ Mellenti exstant, Sanctorum nostrorum lipsana fuerint eo delata 532. § VII. Antiquus & recentior Sanctorum apud Mellentinos cultus miraculaque aliquot eorum patrocinio patrata 538. § VIII. An quæ Malmundarii hodieque exstant, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiæ fuerint anno 808 eo delatæ 542. § IX. Auctoris anonymi de S. Quirini Malmundarium translatione scriptum rejicitur, hæcque anno circiter 876. e vico Condatensi, Parisiis verosimilius haud adjacenti, facta statuitur 545. Translatio Malmundarium et Miracula, auctore monacho Malmundariensi anonymo, e patronorum Malmundariensium MS. cujus apographum P. Joannes Gamansius Colonia anno 1638 misit. Cap. I. Quirini corpus, S. Nigasii brachium dextrum, & S. Scubiculi reliquiæ Malmundariensi monasterio impetrantur 550. Cap. II. Malmundarium e vico Condatensi SS. Nigasii, Quirini, & Scubiculi reliquiarum translatio, miraculaque hanc comitata 552. Cap. III. Miracula, SS. Quirini, Nigasii & Scubiculi reliquiis Malmundarium delatis, patrocinio eorum ibidem patrata 555

Nuncius conf. in comitatu Namurcensi. Notitia de cultu & reliquiis 124

P

Paldo abbas S. Vincentii ad Vulturnum in Italia. Comm. Præv. Asserta Sancti appellatio: patria: S. Vincentii cœnobii ædificatio: Vita edenda 653. Vita, auctore S. Autperto ibidem abbate, ex MS. D. J. B. Mari. Prologus 655. Cap. I. Sanctorum patria: iter Romanum & reditus ad Farfense monasterium, cujus abbatis suasu cœnobium ad Vulturnum fluvium ædificant 656. Cap. II. Monasterii S. Vincentii S. Paldo primus abbas constituitur: cui defuncto, S. Taso & deinde Tato succedunt 659

Paulinus archiepisc. Eboracensis conf. in Anglia. Comm. Præv. § I. Notitia diœcesis, cui Sanctus præfuit: memoria illius in variis martyrologiis: antiquus cultus: corporis translatio: gesta præsertim ex Beda tradenda 102. § II. S. Paulini vita privata: missio in Britanniam & vita apostolica sub S. Augustino: Sancti per Justum ordinatio: gens Nordanhymbrorum cum suo rege, prædicante Paulino, baptizatur 104. § III. Sancti cura Fidei propagandæ: S. Honorii per Sanctum ordinatio: pallium & facultas ipsi ab Honorio I Papa concessa: orta persecutione, fugit in Cantium, fitque episcopus Roffensis: mors & sepultura 106. Acta, auctore Venerabili Beda, ex Trimestri quarto Laurentii Surii. Cap. I. Sanctus, gentis Nordan-humbrorum ordinatus episcopus, Christi fidem prædicat, & Edwini filiam baptizat: Edwinum, qui se Christi legem amplexurum olim spoponderat, promissa persolvere jubet 108. Cap. II. Edwinus rex baptizatus templum, in quo plures sacro fonte a Paulino lustrantur, exstruit: Sanctus, Carpualdo rege ad fidem converso, Christum Lincolniensibus prædicat. Sancti effigies 110. Cap. III. Felix regimen Edwini, cui Honorius Papa Litteras, & S. Paulino Pallium mittit. Moritur Edwinus, &, orta persecutione, Sanctus fugit in Cantium, ibique, postquam ecclesiam Roffensem rexisset, moritur 113

Paulinus episc. conf. Capuæ in regno Neapolitano. Sylloge. Cultus, lectiones propriæ, tempus Vitæ 134

Philonilla cum Zenaïde. Vide Zenaïs.

Pientia cum Nigasio. Vide Nigasius.

Pinitus episc. conf. Gnossi in infula Creta. Sylloge. Ætas & cultus 9

Placidia V. Veronæ in Italia. Sylloge. S. Placidiæ apud martyrologos memoria & cultus sacer: fueritne Valentiniani filia? incerta obitus epocha 630

Placidus cum Anastasio. Vide Anastasius.

Probus cum Taraco. Vide Taracus.

Q

Quintasius cum Caitio. Vide Caitius.

Quirinus cum Nigasio. Vide Nigasius.

R

Robertus Malatesta conf. tertii Ordinis S. Francisci Arimini in ditione Pontificia Comm. Præv. Nobile Beati genus: pia pueritia & adolescentia: nuptiæ, & raræ beati principis virtutes: ejus cultus qualiscumque probatus: Acta danda 145. Acta ex Legenda MS. auctoris anonymi, & Beato synchroni a Luca Waddingo excerpta. Caput unicum. Illustre Beati genus: consanguinei: matrimonium: virtutes: liberatio energumeni: morbus & felix obitus. Miracula post mortem patrata 146

S

Salsa cum Eusebio. Vide Eusebius.

Sanctinus ep., & Antoninus seu Antonius forte etiam ep. Conff. Meldis in Gallia. Comm. Historico-criticus. § I. Sanctorum in Fastis sacris memoria, cultus ecclesiasticus, spuria nullius fidei Acta 585. § II. An S. Sanctinus Meldensis exstiterit S. Dionysii Parisiensis discipulus, & an cum S. Sanctino Verodunensi unus idemque sit. 590. § III. Quo tempore Sancti nostri floruerint: an eorum vel unus martyr, & an tam S. Antoninus, quam S. Sanctinus exstiterit episcopus 594. § IV. S. Sanctini corpus Verodunum Meldis portatur ibique deinde, communicata interim cum Meldensibus ejus parte, iterum ac tertio in hierothecas novas transfertur 600

Sarmata M. in Thebaïde. Sylloge. 603

Scubiculus seu Scuviculus cum Nigasio. Vide Nigasius.

Secunda cum Eusebio. Vide Eusebius.

Secundus cum Caitio. Vide Caitius.

Septiminus seu Septimus cum Caitio. Vide Caitius.

Septimus seu Septima aut Septimia cum Eusebio. Vide Eusebius.

Serenus cum Caitio. Vide Caitius.

Sisinnius patriarcha Constantinopolitanus. Sylloge. 627

T

Tancha V. M. in diœcesi Tricassina in Campania Galliæ. Comm. Præv. Sanctæ in Martyrologiis memoria: ejus cultus: reliquiæ: tempus martyrii incertum & Passio edenda 120. Passio, auctore anonymo, ex MS. Legend. Pruviniensi. Prologus. Caput unicum. Sanctæ in juventute pietas, & castitas, pro qua tuenda crudeliter occiditur 122

Taracus, Probus, & Andronicus Martyres Anazarbi in Cilicia. Comm. Præv. De SS. Martyrum cultu, martyrii adjunctis & Actis 560. Acta ex Ruinartio. Epistola ad Iconienses. Cap. I. Prima SS. Martyrum interrogatio 566. Cap. II. Secunda SS. Martyrum interrogatio 570. Cap. III. Tertia SS. Martyrum interrogatio 575. Cap. IV. supremum SS. Martyrum supplicium & sepultura 582

Teclechildis seu Telechildis V., prima abbatissa Jotrensis in Gallia. Sylloge. Sanctæ cultus, memoria in Fastis sacris recentioribus, notitia qualiscumque & ætas ex inscriptione sepulcrali & S. Bertilæ Actis 114

V

Venantius Eremita, pro Martyre cultus, in Artesia Belgii provincia. Comm. Præv. § I. Cultus antiquus, memoria in Fastis sacris recentioribus, Vita haud edenda, natales e S. Amelberga perperam asserti, proximaque cum aliis aliquot Sanctis consanguinitas aut dubia, aut certo falsa 127. § II. An Sanctus e comitibus Hannoniæ oriundus; quæ de eo videantur tuto posse credi, quo circiter tempore obierit, & quo loco fuerit sepultus 130

Venustus cum Caitio. Vide Caitius.

Victor cum Gereone. Vide Gereon

Vinardus seu Winardus conf. prope Lingonas in Gallia. Comm. Præv. Sancti memoria in paucis, iisque recentioribus dumtaxat, Fastis sacris, cultus ecclesiasticus, tempus emortuale incertum, Vita, ei afficta, cur edenda 666. Vita, auctore anonymo, e Veteri Cellensis prope Lingonas ecclesiæ codice MS. Caput unicum. Sancti parentes, nativitas, pia sub Sixto Pontifice educatio, ordinatio in episcopum, miracula, cruciatus pro fide tolerati, vita austera, obitus 668

Vitalis seu Natalis cum Caitio. Vide Caitius.

Z

Zenais & Philonilla sorores Tarsi in Cilicia. Comm. Præv. Sanctarum in Fastis sacris memoria: an martyres exstiterint, ubinam & quandonam vixerint, & qualia sint, quæ edimus, solius Zenaïs Acta 502. Acta, auctore anonymo, ex Codice MS. Vaticano signato 866, Interprete Cornelio Byeo. 507

INDEX CHRONOLOGICUS.

SECULO I.

Hoc, ut apparet, seculo floruerunt SS. Zenaïs & Philonilla sorores 506 b c d

SECULO II.

Circa annum 180 floruit S. Pinitus, Cnossi in insula Creta episcopus 9 a b

SECULO III.

Hoc seculo fidem christianam in Britanniam Armoricam invexit S. Clarus, Nannetensis episcopus 62 b c d e f

Anno circiter, ut verosimilius apparet, 286 martyrium in pago Vilcassino passi sunt SS. Nigasius, Quirinus, Scubiculus seu Scuviculus & Pientia 511 f, 512 a b

Verosimillime sub seculi hujus finem aut sequentis initium SS. Gereon & Victor, Cassiusque item ac Florentius cum suis quique Sociis Coloniæ Agrippinæ & in ejus Vicinia sunt passi 33 d e f

SECULO IV.

Sub seculi hujus initium passi sunt Eulampius & Eulampia eorumque Socii 68 d e f, 69 a

Anno, ut verosimilius apparet 304 martyrio coronati sunt Tarachus, Probus & Andronicus 564 b c

Hoc seculo in Æthiopiam venit vitamque ibidem terminavit S. Michaël Aragawi 607 d e f

Verosimiliter eodem hoc seculo circiter medio sedem Verodunensem occupavit S. Sanctinus 597 d

Verosimiliter eodem hoc seculo provecto obierunt idem S. Sanctinus & S. Antoninus 599 e

Verosimillime anno 357 S. Sarmata a Sarracenis fuit occisus 604 d e f

Anno 381 Nectarius e neophyto electus fuit Constantinopolitanus episcopus 611 e f

Anno 397 obiit idem S. Nectarius 621 f

SECULO V.

Anno circiter 407 obiit S. Germanus, Vesontionensis episcopus 624 f, 625 a b c

Anno 426 patriarcha Constantinopolitanus electus fuit S. Sisinnius 627 f 628 a b

Anno 427 e vivis excessit idem S. Sisinnius 629 f

Hoc seculo floruit S. Placidia Virgo 632 b d

Anno 450 vel haud multo serius monasterium Constantinopoli exstruxit S. Bassianus 81 c d e f

Inter annum, ut probabile apparet, 453 & annum 458 obiit idem S. Bassianus 83 e f, 84 a

Anno 453 inventum prope Emesam fuit S. Joannis Baptistæ caput 82 d e

Verosimiliter vel hoc seculo vel altero e sequentibus sedit S. Cerbonius, Veronensis episcopus 87 a b

SECULO VI.

Hoc seculo e vivis excessit S. Cannicus abbas 646 a b d e

Anno 516 natus est S. Firminus, Usetiensis episcopus d 37 c d, 639 d

Anno circiter 537 obiit S. Eupilius, Comensis in Italia episcopus 633 e f

Verosimilius anno 546 Totilæ regis jussu ursi morsibus fuit objectus & ab iis evasit illæsus S. Cerbonius, Populoniensis episcopus 94 a b c d e

Anno 553 ex hac vita migravit S. Firminus, Usetiensis episcopus 639 c d

Verosimilius anno 575 obiit S. Cerbonius, Populoniensis episcopus 95 e f

SECULO VII.

Anno 601 in Britanniam a S. Gregorio Papa missus fuit S. Paulinus, Eboracensis archiepiscopus 105 a b

Anno 627 baptizatus fuit Nordanhymbrorum rex Edwinus 106 a, 111 a

Anno 633 idem Edwinus, cæso ejus exercitu, fuit occisus 107 c, 113 e

Anno 644 obiit S. Paulinus, Eboracensis archiepiscopus, 107 e f

Usque ad annum circiter 660 vixit S. Teclechildis, prima Jotrensis in Gallia abbatissa 119 a b c d e f

Hoc forsan seculo ad Dominum migravit S. Nuncius, comitatus Namurcensis presbyter itemque S. Eufredus, Albæ Pompeiæ in Insubria pro martyre cultus 125 f, 126 a b c d e f, 647 e f

Eodem hoc seculo senescente vitam cum morte commutavit S. Ethelburga, Berchingensis in Anglia abbatissa 649 b c d e

Sub hujus item seculi forte finem vixerit S. Ansilio monachus, Latiniaci in diœcesi Parisiensi cultus 653 e

SECULO VIII.

Hoc seculo floruisse creditur S. Gummarus, Liræ in Brabantia patronus, 678 d

Eodem forte hoc seculo floruerit S. Vinardus, itemque S. Grammatius, Salernitanus episcopus, 668 d, 674 d e

Circa annum 703 monasterium S. Vincentii ad Vulturnum ædificare cœpit S. Paldo abbas 654 b c d

Anno 720 obiit idem S. Paldo 654 e f, 659 e

Hoc seculo provecto obiit S. Venantius eremita 132 d e

Verosimiter eodem hoc seculo, media sui parte jam elapso, vivere desiit S. Juliana seu Julia, Pauliacensis in Normannia abbatissa, 664 f, 665 a b

SECULO IX.

Verosimillime anno 809 populonium fuit excisum, indeque S. Cerbonii, civitatis hujus episcopi, corpus translatum 88 e, 89 a b

Medio circiter hoc seculo obiit S. Paulinus, Capuanus in regno Neapolitano episcopus, 135 d

Verosimilius anno circiter 876 fuerunt S. Quirini martyris reliquiæ Malmundarium allatæ 548 d e

Anno 878 Nannetibus Juliomagum seu Andegavum translatum fuit S. Clari, Nannetensis episcopi, corpus 63 c d

SECULO X.

Anno 925 natus est S. Bruno, Coloniensis archiepiscopus, 703 c

Anno circiter 929 litteris informandus Ultrajectum ad Baldericum episcopum missus est 703 d, 769 b c

Anno 936 obiit Henricus Auceps, S. Brunonis, Coloniensis archiepiscopi, pater 704 a b c d e f

Anno 950 idem S. Bruno accepit gubernandum Laurishamense monasterium 707 d e

Anno 953 Coloniensium antistes simul & Lothariensium dux creatus eodemque anno ordinatus episcopus synodicam ad Papam scripsit epistolam 709 a b, 712 e f, 717 e f, 716 d e f

Anno 956 Coloniense S. Pantaleonis monasterium exstrui curavit 727 e f, 728 a b c d e

Anno 957 Ragenarium, Hanoensium comitem, in exsilium pepulit pluresque Normannorum baptizari curavit 732 a b c, 733 a b, 783 c d e

Anno 959 Lotharienses a se deficientes, constituto, qui vices suas obiret, Frederico, compescuit 739 c d

Eodem anno Coloniam Tungris transtulit S. Evergisli, Coloniensis archiepiscopi, reliquias 758 b c d e f, 759 a

Anno 960 Ansegisum sedi Trecensi, e qua expulsus erat, restituit pacemque inter sororum suarum Gerbergæ & Hadwigis filios composuit 740 d e f, 741 a b c d e f, 742 a

Anno 963 S. Gerardum ad sedem Tullensem, Ingrannum vero ad Cameracensem promovit 749 c d e f, 759 a b c d

Eodem anno Colonia Susatium transtulit Trecis acceptas S. Patrocli martyris reliquias 760 a b

Anno 965 ad superos migravit 754 b c

SECULO XI.

Anno 1032 Rotomagum delatæ sunt SS. Nigasii, Quirini & Scuviculi reliquiæ 530 b c d e f

Anno 1044 fuerunt Verodunum Meldis S. Sanctini ossa translata 601 f, 602 a b c d e f, 603 a

Circa annum 1080 translatæ fuerunt S. Paulini, Eboracensis archiepiscopi, reliquiæ 103 d e

SECULO XII.

Anno 1121 quatuor martyrum corpora, quorum unum forsan exstitit S. Gereonis, Coloniæ Agrippinæ fuerunt inventa 49 e f

Anno 1128 Sanctensem S. Victoris ecclesiam consecravit S. Norbertus, Magdeburgensis archiepiscopus, 436

SECULO XIV.

Anno 1379 obiit S. Joannes Bridlingtoniensis, regularis ex Ordine S. Augustini canonicus 135 f, 136 a, 143 e f

SECULO XV.

Anno 1432 obiit B. Robertus Malatesta, ordinis S. Francisci Tertiarius 146 e

Anno 1491 ad superos transiit B. Jacobus Alemannus, Ordinis S. Dominici frater laïcus 792 d, 801 a

SECULO XVI.

Anno circiter 1503 obiit B. Martinus ex Ordine S. Augustini 805 e f

Anno 1510 S. Franciscus Borgia, tertius Societatis Jesu generalis,

Anno 1526 S. Ludovicus Bertrandus, & Anno 1535 B. Alexander Saulius, Ticinensis in ducatu Mediolanensi episcopus, est natus 153 c, 235 f, 295 c, 309 a, 368 f, 809 c

Anno 1539, conspecta, qua deformatum erat, quod Granatam deducebat, Isabellæ Augustæ cadaver, fœditate, sanctioris vitæ propositum concepit S. Franciscus Borgia 162 d e, 163 c d e f, 241 b c d e f

Anno 1541 Algerium, obsideri cœptum, deserere ac in Europam retro vela facere fuit coactus Carolus V imperator 166 d

Anno 1543 in Gandiæ ducatum patri mortuo successit S. Franciscus Borgia 167 f, 168 a b, 244 f

Anno 1544 prædicatorum habitu indutus est S. Ludovicus Bertrandus 296 c d, 310 d, 371 e

Anno 1548 in cœnobii, Lombayæ a se conditi, possessionem Dominicanos misit, solennia Societatis Vota clam edidit & S. Ignatii exercitia a Paulo III Papa approbari curavit S. Franciscus Borgia 170 d e, 171 c d e f, 172 a

Anno 1551 Clericorum Regularium S. Pauli habitum suscepit B. Alexander Saulius 809 d

Anno 1552 Societatis vestem induit S. Franciscus Borgia 176 e

Anno 1554 solennia Religionis vota emisit B. Alexander Saulius 810 c

Anno 1562 in Americam navigavit S. Ludovicus Bertrandus 297 e, 381 e f, 382 a

Anno 1565 in præpositum generalem Societatis fuit electus S. Franciscus Borgia 210 e f, 211 a b c, 263 b, 264 a

Anno 1569 S. Ignatii reliquias transtulit idem S. Franciscus 219 c d e

Eodem anno 1569 ex America reversus est S. Ludovicus Bertrandus 298 c, 326 e

Anno 1570 Ignatius Azevedius sociique ejus triginta & octo a sectæ Calvinianæ piratis fuerunt occisi 220 a, 271 c d e f

Eodem anno 1570 Aleriensis in Corsica episcopus factus est B. Alexander Saulius 814 c d e f, 815 a

Anno 1571 Petrus Diaz una cum sociis undecim martyrii palmam est adeptus 222 a b, 223 c d e f, 224 a, 272 f, 273 a b c Eodem anno 1571 memorabilem de Turcis victoriam ad Echinadas insulas retulit Joannes Austriacus 224 c

Anno 1572 S. Franciscus Borgia, & anno 1581 S. Ludovicus Bertrandus e vivis excessit 227 b c d e, 233 e, 278 c, 299 c, 428 a

Anno 1582 ejusdem S. Ludovici Bertrandi corpus fuit translatum 434 e

Anno 1591 ab ecclesia Aleriensi ad Ticinensem, Gregorio XIV volente, transiit B. Alexander Saulius 818 a b c

Anno 1592 obiit idem B. Alexander Saulius 827 d

SECULO XVII.

Anno 1617 Romæ primum in templum novum indeque in Hispaniam translatæ fuerunt S. Francisci Borgiæ reliquiæ 229 f, 230 a

Anno 1624 S. Franciscus Borgia, & anno 1628 S. Ludovicus Bertrandus Beatis fuit adscriptus 230 a b c, 477 a b

Anno 1671 iidem duo Sancti in Sanctorum numerum fuerunt relati 231 e, 234 a b, 303 b, 481 & sex seqq.

SECULO XVIII.

Anno 1741 a Benedicto XIV B. Alexander Saulius Beatis fuit adscriptus 833 a b c d e f, 834 a b d

NOTITIA FIGURARUM ORNANTIUM HUNC TOMUM.

Solitum Operis frontispicium.

Lamina ornatus causa Epistolæ dedicatoriæ præmissa.

Vera effigies S. Ludovici Bertrandi 301

Apographum urnæ argenteæ, ubi corpus S. Ludovici Bertrandi quiescit 303

Apographum imaginis argenteæ S. Ludovici Bertrandi cum suo ferculo 304

APPROBATIO.

Tomum hunc Octobris quintum totiusque, quod Acta Sanctorum inscribitur, Operis Bollandiani primum supra quinquagesimum, a Cornelio Byeo, Jacobo Bueo & Joanne Baptista Fonsono elucubratum, diligenter evolvi, eumque nec fidei nec moribus contrarium reperi, ac vel ob multiplicem, qua, non secus ac proxime prægressus, refertur, eruditionem luce publica dignum existimo. Actum Bruxellis hac 7 Augusti 1786.

C. J. Leyniers Lib. Censor.

Imprimatur. Datum Bruxellis 19 Septembris 1736.

P. J. N. De Lannoy Cons. ac Procur. Gnalis.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve hic relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc quintum tomum Octobris denuo protestamur.


Oktober V: 10. Oktober




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober V

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober V

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.