Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober V           Band Oktober V           Anhang Oktober V

10. Oktober


DIES DECIMA.

SANCTI, QUI VI ID. OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Pinitus Episc. Conf. Gnossi in insula Creta.
S. Eusebius, M. in Africa.
S. Eraclius seu Heraclius, M. in Africa.
S. Dionysius, M. in Africa.
S. Septimus seu Septima aut Septimia, M. in Africa.
S. Secunda, M. in Africa.
S. Salsa M. in Africa.
S. Caitius, Martyr.
S. Quintasius, Martyr.
S. Septiminus seu Septimus, Martyr.
S. Venustus, Martyr.
S. Beatus, Martyr.
S. Secundus, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
S. Serenus, Martyr.
S. Crescentius, Martyr.
S. Nicetius, Martyr.
S. Vitalis seu Natalis, Martyr.
S. Firminus, Martyr.
S. Eraclius seu Heraclius, Martyr.
S. Eusebius Martyr.
S. Gereon M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia.
Alii CCCXVIII; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia.
S. Victor M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia.
Ejus Socii; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia.
S. Cassius, M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia.
S. Florentius M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia.
Alii plures MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia.
S. Clarus Ep. Conf. Namnetæ in Britannia Armorica.
S. Eulampius M. Nicomediæ in Bithynia.
S. Eulampia M. Nicomediæ in Bithynia.
Eorum Socii MM. Nicomediæ in Bithynia.
S. Bassianus Conf. Constantinopoli.
S. Cerbonius Episc. Confes. Veronæ in Italia.
S. Cerbonius Episc. Conf. in Ilva, Hetruriæ in mari Thyrreno insula.
S. Paulinus Archiepisc. Eboracensis Conf. in Anglia.
S. Teclechildis seu Telechildis V., prima abbatissa Jotrensis in Gallia.
S. Tancha V. M. in diœcesi Tricassina in Campania Galliæ.
S. Nuncius Conf. in comitatu Namurcensi.
S. Venantius Eremita, pro Martyre cultus, in Artesia Belgii provincia.
S. Paulinus Episc. Conf. Capuæ in regno Neapolitano.
S. Joannes Conf. Ordinis Canonicorum Regularium in diœcesi Eboracensi in Anglia.
B. Robertus Malatesta Conf. tertii Ordinis S. Francisci Arimini in ditione Pontificia.
S. Franciscus Borgia Conf. Societatis Jesu tertius Generalis Romæ.
S. Ludovicus Bertrandus Conf. Ordinis Prædicatorum Valentiæ in Hispania Tarraconensi.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Adelardi abbatis & confessoris elevatio hodie signatur in Florario nostro Ms., idemque etiam fit in Benedictino, quod vulgo Grollus dicitur, Musei nostri Menologio itidem Ms.; quod vel idcirco hic observo, quia observatum haud fuit ad diem, quo de sancto illo Corbeiensi Abbate apud nos jam actum, 2 Januarii.
S. Atticus, episcopus Constantinopolitanus, hoc die, quod tum e vivis excesserit, celebratur in Mrl. Germanico Canisii, in Usuardo Greveni & in Generali Ferrarii Catalogo; verum de Constantinopolitano isthoc Patriarcha, cujus sanctitatem Cuperus ante tom. 1 Augusti in Patriarchis Constantinopolitanis adversus Tillemontium vindicavit, in Opere nostro actum jam est ad diem, quem ei sacrum Græci in Menæis sanxerunt, VIII Jan.
S. Severinus abbas hodie in Sanctorum aliquot, quos illustrissimus & reverendissimus D. Decius S. R. E. Cardinalis Carafa, archiepiscopus Neapolitanus, in civitate ac tota diœcesi Neapolitana celebrari jussit, Catalogo memoratur. Id haud dubie fit, quod tunc sacrum Severini corpus e Lucullano Neapolim anno 909 fuerit translatum; verum sancti hujus Noricorum Apostoli natalis incidit in diem, quo de illo cum Mrl. Romano jam egimus, VIII Januarii.
Ecclesiæ Constantinopolitanæ S. Sophiæ dedicatio hodie notatur in Chronico Alexandrino. Fecit illam anno 415 S. Atticus, uti in Opere nostro videre est ad diem, quo de sancto isthoc Constantinopolitano episcopo egimus, VIII Januarii.
S. Jacobus asceta memoratur hoc die in Menologio Basiliano & in Mss. bibliothecæ Ambrosianæ, quorum penes nos excerpta exstant, Menæis. Ex elogio, quod & hæc & illud adjungunt, palam est, fieri sermonem de S. Jacobo, eremita in Palæstina, qui post lapsum diu in sepulchro pœnitentiæ causa latuit & clarus miraculis migravit ad Dominum, ut habet Martyrologium Romanum hodiernum, cum quo de illo jam egimus, die XXVIII Januarii.
B. Mariani abbatis, cognomento Inclusi, Ratisbonæ memoria hodie in Menologio Scotico signatur a Dempstero; verum de illo Ordinis S. Benedicti Abbate jam egimus, IX Februarii.
S. Austrebertæ inventio hodie in Bruxellensi S. Gudilæ, quod inter Usuardina Auctaria a Sollerio refertur, Martyrologio memoratur, uti etiam in Musei nostri Menologio Benedictino Ms., quod vulgo Grollus dicitur; ast de sancta isthac Virgine actum apud nos est ad diem, qui ei natalis est, X Februarii.
Pago Matiscensi, monasterio Cluniaco, exceptio sanctorum Valentini presbyteri & martyris atque Felicis pontificis & confessoris, qui apud Arvernum episcopalem cathedram tenuit, ita hodie in Caudiacensi Usuardi apud Sollerium Auctario. Ac Felix quidem, de quo agitur, haud dubie est is, qui seculo septimo, media sui parte jam elapso, Arvernensem seu Claromontanam cathedram occupavit. Ita autumo, quod nominis ejusdem Episcopus alius in tribus diversis, quorum primum in Gallia Christiana Sammarthani Fratres, alterum in Gallia Christiana aucta Dionysius Sammarthanus, tertiumque in Originibus Claromontanis Savaronus exhibent, episcoporum Arvernensium seu Claromontanorum Catalogis haud inveniatur. Verum in duobus horum prioribus nec Sancti nec Beati titulo Felicem Sammarthani exornant; etsi autem id in tertio Savaronus faciat, Felici tamen cultum ecclesiasticum centum annis ante celebrem Urbani VIII bullam fuisse delatum, nulla ratione probat. Nec id merito concludas ex Usuardi Auctario hic memorato; hujus enim ætas latet, & quamvis etiam trecentis amplius annis sciretur antiquum, dubitari tamen posset, an ei verba, quibus, Felicem reliquiarum suarum ad monasterium Cluniacense translatione honoratum fuisse, prodit, recentiori manu haud fuerint adjecta. Cum itaque res sic habeat, de Felice, Arvernensi seu Claromontano episcopo, in Opere nostro agere nondum possumus, id tamen loco maxime opportuno facturi, cum de ejus cultu sufficientique hujus antiquitate nobis constiterit. Porro quod modo ad Valentinum presbyterum & martyrem spectat, cum S. Valentini presbyteri martyris, anno 269 Romæ passi, reliquiæ (Operis nostri tom. 2 Februarii pag. 753, num. 9 videsis) in Belgium & Galliam fuerint allatæ, facileque adeo factum esse queat, ut harum pars aliqua cum monasterio Cluniacensi fuerit communicata, vix dubitandum apparet, quin in Caudiacensi Usuardi Auctario hic memorato sermo sit de Valentino isthoc, Romano presbytero ac martyre, de quo nos jam egimus ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno aliisque omnibus Fastis sacris memoria ejus recolitur, XIV Februarii.
Cassii & Florentii cum pluribus, quorum Victor Trecassis & Florentius Veronæ (nempe Bonnæ) depositi requiescunt, hodie legitur in Rosweydiano Usuardi apud Sollerium Auctario; sed quid ille Victor huic Florentio conjungitur, petit hic Sollerius; neque vero immerito: Victor enim, qui Trecassis seu in diœcesi Tricassina depositus requiescit, non est Victor martyr, hodie in Hieronymianis apographis aliisque quamplurimis Fastis sacris ac ab ipso Usuardo etiam celebratus, sed Victor presbyter confessor, de quo actum apud nos jam est ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno recolitur, XXVI Februarii.
S. Virgilius episcopus Arelatensis, qui hodie ab ecclesia Arelatensi colitur, hodie etiam Usuardo Greveni, qui anno 1521 Coloniæ Agrippinæ prodiit, & generali Ferrarii Catalogo exstat insertus; verum de eo jam egimus ad diem, quo a Lerinensibus colitur sacrisque Benedictinorum Fastis exstat insertus, V Martii.
S. Pauli, Leonensis episcopi, translatio hodie in Britannia Gallica signatur a Saussayo in Martyrologio Gallicano. De Sancto illo jam egimus ad diem, quo in pluribus Fastis sacris recensetur, XII Martii.
Acepsimæ martyris hodie meminerunt, quæ penes nos exstant, e Mss. Bibliothecæ Ambrosianæ seu Mediolanensis Menæis excerpta. Idem porro in Martyrologio suo Universali etiam facit Castellanus, luculentissime indicans, Acepsimam martyrem, de quo agit, alium non esse quam Acepsimam episcopum martyrem, quem die X Octobris ad Superos migrasse, perhibent ejus Acta, quæ jam dedimus ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno recolitur, XXII Aprilis.
S. Richarii memoria hodie signatur in Adone Ms. Lobiensi, in Beda itidem Ms. Leodiensi S. Lamberti & in Ms. Benedictino domus S. Salvatoris Kalendario; ast de sancto isto Centulensi Abbate jam egimus ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno signatur, XXVI Aprilis.
S. Comgelli seu Comgalli Acta ad hunc diem dare statuerat Colganus. Ita scilicet e duodecima, quam die I Februarii de S. Catano suppeditat, Annotatione colligitur. At de sancto illo Benchorensi in Hibernia Abbate egimus ad diem, quo ab Aberdonensi Scotiæ ecclesia colitur cultusve certe olim fuit, X Maii.
Dedicatio Ordinis Cælestinorum hodie a Molano, Wiono, Menardo aliisque hagiologis memoratur. De S. Petro Cælestino, Ordinis illius fundatore, actum apud nos est ad diem, quo in Mrl. Romano hodierno annuntiatur, XIX Maii.
S. Maximi, episcopi Æmoniensis & martyris, hodie in Catalogo suo tum generali, tum particulari Sanctorum Italiæ meminit Ferrarius, dilucide autem ex elogio annotationibusque, quas subministrat, liquet, eum loqui de S. Maximo martyre, Civitate-nova in Istria, ubi etiam hodie in Castellani universali Martyrologio annuntiatur, Venetias translato ac in Opere nostro jam locum inter Sanctos adepto ad diem XXIX Maii.
S. Aldrici episcopi & confessoris memoriam hodie in Benedictino suo Martyrologio celebrat Menardus; verum de sancto isthoc Senonensi Archiepiscopo, de quo interim etiam Sæc. 4 Benedict. part. 1 a pag. 566 usque ad pag. 575, itemque a pag. 576 usque ad pag. 578 videsis, actum apud nos jam est ad diem, quo ab ecclesia Senonensi colitur ac a pluribus hagiologis refertur, VI Junii.
Apud urbem Narniensem, sancti Cassi ejusdem urbis episcopi, & sancti Florentii cum aliis septem hodie legitur in Florentino Usuardi apud Sollerium Auctario. Hujus auctor per Veronam, ubi hodie Cassium & Florentium eorumque Socios in antiquioribus aliquot sibi prælucentibus Fastis sacris annuntiatos vidit, non Bonnam, Germaniæ urbem, ut horum auctores, sed Veronam, Italiæ civitatem, intellexerit, hincque & quod ibi Sanctum, nomine Cassium, haud inveniret, in Fastis illis agi de S. Cassio, Narniensi episcopo, existimarit; verum hic, qui in pace obiit confessor, nec socios, quibuscum sit passus, habuit, nec hodie Fastis sacris exstat inscriptus, sed die, quo propterea de eo cum Mrl. Romano egimus, XXIX Junii.
S. Martialis episcopi Lemovicis in Gallia translatio hodie memoratur ab Additionum soluta oratione ad Wandelbertum auctore, a Molano & Bellino editionis Parisiensis, itemque a Martyrologii Germanici, quod vulgo Canisii dicitur, concinnatore & a Ferrario in Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo; verum de hoc sancto Lemovicensium Apostolo & Episcopo jam egimus ad diem, quo in Romano hodierno signatur, XXX Junii.
S. Joannis Gualberti abbatis Florentiæ translatio a Ferrario hac die annuntiatur in Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo; verum de hoc sancto Ordinis Vallumbrosani Fundatore actum a nobis jam est cum Martyrologio Romano hodierno ad diem XII Julii.
S. Mamantis martyris brachii susceptionem hodie Lingonis signat in Martyrologio suo Gallicano Saussayus; est autem de S. Mamante reliquiisque ejus Lingonas translatis, de quibus etiam Claudius Roberti in Episcopis Lingonensibus num. 52 tractat, apud nos jam actum ad diem, quo sanctus ille Martyr in Mrl. Romano hodierno recolitur, XVII Augusti.
S. Cosmæ episcopi translatio Panormi signatur hac die a Ferrario in generali Sanctorum Catalogo & ab Octavio Cajetano in Martyrologio Siculo; verum de sancto illo Africano Archiepiscopo in Opere nostro actum jam est ad diem, quo a binis iisdem hagiologis ejus etiam Panormi depositio celebratur, X Septembris.
S. Firminum episcopum martyrem Marietta ad hunc diem refert in Ecclesiastica sua de Sanctis Hispaniæ Historia; verum de hoc Sancto in Opere nostro actum jam est ad diem, quo in Romano hodierno ac plerisque aliis Martyrologiis Ambiani in Gallia annuntiatur, XXV Septembris.
S. Theophilus monachus confessor hodie cum prolixiori elogio celebratur in Magnis Græcorum Menæis excusis, idemque etiam fit tum in Menologio, quod Maximus Margunius, Cytherorum episcopus, vernacula Græcorum hodiernorum lingua expressit, tum etiam in Sirletiano, quod Henricus Canisius vulgavit. Ex hoc porro ac forsan etiam e laudatis Menæis in generalem suum Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogum Ferrarius quoque hodie transtulit Theophilum; ast, etsi eruditissimi, qui Martyrologium Romanum hodiernum reformarunt, viri non paucos in hoc Sanctos e Menologio Sirletiano intulerint, hodie tamen Theophili haud meminere. Hunc scilicet cum Theophilo, quem secunda Octobris die jam commemorarant, unum esse atque eumdem existimarint, reque etiam vera id ipsum non tantum Raderus in Mss. suis in Menæa excusa Observationibus, sed & Indicis, Menologio Sirletiano adjecti, auctor, utpote Theophili nomen, utut secunda iterumque deinde decima Octobris die in hoc memoratum, semel dumtaxat in illo ponens, indubie sensit: neque immerito: etenim, præterquam quod hodie pariter Theophili mentio nec in Græcorum Anthologio, nec in Cryptæ-ferratæ Ordinis S. Basili Horologio seu Typico, nec in Menologio Basiliano, nec denique in Ms., quod habemus, Sirmondi Synaxario occurrat, omnia fere, quæ de Theophilo, in Menologio Sirletiano & Menæis hodie relato, narrantur, adeo congruunt cum iis, quæ de Theophilo, die secunda Octobris pluribus adhuc aliis Fastis sacris inscripto, referuntur, ut appareat, non nisi cum erroris periculo duos hic statui posse Theophilos diversos. Theophilus quidem, qui die secunda Octobris in pluribus Fastis sacris memoratur, in exsilio, in quod ob sacrarum imaginum cultum pulsus fuerat a Leone Isauro; contra autem Theophilus, qui hodie in Menologio Sirletiano & Menæis recensetur, non in exsilio, sed in monasterio, in quo, priusquam sacrarum imaginum causa pateretur, monachum egerat, diem extremum clausisse in iisdem Menæis & Menologio Sirletiano asseritur; verum (Operis nostri tom. 1 Octobris pag. 492, num. 3 videsis) Synaxarii Sirmondiani auctor, significare volens, Theophilum, cum periculum esset, ne jamjam præ tormentis sibi inflictis moreretur, a tormentis ulterioribus liberum fuisse dimissum, in elogio, quo eum secunda Octobris die celebrat, sic scribit: Cum autem jam prope moriturus esset Sanctus, dimissus est. Quid si ergo hæc ipsa verba in documento, quod Menologii Sirletiani & Menæorum auctoribus præluxit, fuerint reperta, hique ex illis perperam intellectis, Theophilum non tantum a tormentis ulterioribus, sed & ab exsilio liberum ad monasterium suum fuisse remissum, judicarint, atque hinc simul sit factum, ut eum ibidem, vita sanctissime acta, ad Dominum migrasse, litteris mandarint? Utut sit, dubium equidem apparet, an brevius elogium, quo Theophilus hodie in Menologio Sirletiano ornatur, e prolixiori, quo hodie pariter in Menæis recolitur, elogio haud profluxerit; etsi itaque Theophilus non tantum, ut dictum est, in Menæis, quibus parum fidimus, verum etiam in Sirletiano, quod paulo pluris facimus, Menologio hodie celebretur, nos tamen, omnibus modo rite perpensis, agere non audemus de eo veluti indubie distincto a Theophilo, quem cum Martyrologio Romano jam dedimus die 2 Octobris.
S. Evodium Rothomagensem episcopum Trecis hodie annuntiat Ferrarius in generali Sanctorum Catalogo, citatisque, quarum notitiam haud præbet, ecclesiæ Trecensis tabulis, natalem ejus die XXII Decembris celebrari, in Annotatis adjunxit; verum, etsi forsan id tum Trecis fiat ac porro Evodius in civitate isthac ob sacras suas reliquias, in S. Lupi monasterio ibidem servatas, cultum ecclesiasticum aliquando obtinuisse videatur, eum tamen die isto migrasse ad Superos, nihil probat; etsi autem hodierna etiam die ejus depositio in recentiori anni 1670 Rothomagensi Martyrologio memoretur, nos tamen de hoc sancto Rothomagensi Episcopo cum Martyrologio Romano hodierno jam egimus ad diem, quo obiisse passim creditur, VIII Octobris.
S. Domninus martyr hodie in Adone Ms. Lobiensi, ac in binis Usuardinis apud Sollerium Auctariis recolitur; sed actum de eo apud nos jam est ad diem, quo in Mrl. Romano hodierno recensetur, IX Octobris.
S. Gislenus abbas hodie in Kalendariis aliquot & in Adone Lobiensi Ms. memoratur; sed de eo cum Martyrologio Romano jam egimus die IX Octobris.
S. Sabinum eremitam hodie in Mrl. suo Hispano commemorat Tamayus; ast nos cum aliis hagiologis de Sancto illo egimus die IX Octobris.
Loth propheta ab Adone, Notkero & Wandelberto hodie celebratur, idemque etiam in Romano Parvo seu Veteri ac in variis Usuardinis Auctariis fit; ast, cum Loth in Mrl. Romano hodierno nuspiam locum habeat, vide quæ de eo ad diem præcedentem in Prætermissis dicta sunt.
Ecclesiæ Turiasonensis in Aragonia, Ecclesiæ metropolitanæ Genuensis, Ecclesiæ cathedralis Calagurritanæ in Hispania, Itemque Ecclesiæ B. Mariæ de Tribus-Fontibus, Clarævallis primogenitæ filiæ, dedicatio hodie notatur, prioris nimirum in Officiis hujus propriis, secundæ & tertiæ in generali Sanctorum Catalogo apud Ferrarium, ac quartæ demum in Sanctorum & Beatorum Ordinis Cisterciensis serie apud Chalemotum.
Eubrachius in Usuardinis aliquot apud Sollerium Auctariis hodie post hæc verba In Britannia sancti Paulini episcopi & confessoris annuntiatur sequentem in modum: Et Eubrachii; ast, cum Sanctus, qui fuerit vocatus Eubrachius, notus haud sit, Sollerius sane, licet etiam in codice Camberiensi legatur In Britannia apud Eboracum beatorum Pauli (Paulini) præsulis & Eubrachii confessoris, merito putavit, non dubitandum, quin & in hunc codicem & in alia Usuardina Auctaria irrepserit Eubrachii pro Eboraci, quo nomine in pluribus Fastis sacris exprimitur civitas, cujus S. Paulinus fuit in Britannia episcopus.
Gislebertum in Sylva Nigra abbatem hodie annuntiat in generali suo Sanctorum Catalogo Ferrarius, per Annotationem, qua annuntiationis hujus fontes assignat, clare indicans, loqui sese de Gisleberto, qui Benedictinum Sueviæ monasterium, a S. Blasio dictum ac ibidem in Nigra seu Hercinia sylva situm, sub seculi XI finem abbas rexit, ut Bucelinus Germ. sacræ part. 2, pag. 16 docet in monasterii istius abbatum serie, quos inter nullus, nomine Giflebertus, præter jam laudatum occurrit. Ast, etiamsi illum Beati etiam aut Sancti titulo Ferrarius & quidam alii exornent, hunc tamen illi haud tribuit mox dictus Bucelinus, cumque præterea nec abs hoc, nec abs aliis Benedictinis hagiologis in sacris, quos concinnarunt, Fastis Gislebertus celebretur, huic San-Blasiano Abbati, nisi prius, quod hactenus factum haud reperio, publicus ejus cultus fuerit probatus, locum inter Sanctos in Opere nostro dare haud possumus.
Jordanum Hemmenrodensem ex Ordine Cisterciensi in diœcesi Trevirensi monachum hodie cum Beati titulo in Menologiis a se contextis commemorant Henriquez & Bucelinus, idemque etiam facit in novissimo expanso Sanctorum Ordinis Cisterciensis Catalogo Sigismundus Alberti. Verum, etsi quidem Jordanus, ut duo horum hagiologorum priores aiunt, insolita abstinentia corpus suum afflixerit, miraculorumque etiam gratia effulserit, nihil tamen vel apud hosce vel alibi reperio, quod cultum publicum, quo, ut vere Sanctus aut Beatus, honoretur honoratusve aliquando sit, utcumque certum efficiat.
Henrici principis Lusitaniæ Ordinis Equitum religiosorum, sub Regula S. Benedicti de Christo nuncupati, in Hispania obitum hodie in Menologiis suis signant Henriquez & Bucelinus. Ac ille quidem sacræ hujus militiæ Minister generalis, qui, multis in reipublicæ Christianæ commodum præclare gestis, anno Christi 1460 obiisse dicitur a Bucelino, sanctitatis fama exstitit celebris & a Sigismundo Alberti, a quo pariter in novissimo expanso Sanctorum Ordinis Cisterciensis Catalogo hodie celebratur, Beati etiam titulo afficitur, ast non itidem a laudatis hagiologis Henriquez & Bucelino; certeque caret cultu, qui, ut in Opere nostro Sanctis accenseri queat, exigitur.
Lupita soror S. Patricii a Camerario cum Sanctæ titulo memoratur hoc die; ad quem propterea a die XXVII Septembris, quo pluribus Fastis sacris exstat inserta, remissa fuit a Decessoribus nostris, pollicentibus fore, ut nunc de Lupita, si cultus ejus probari posset, ageretur; verum, cum hunc hactenus a nemine probatum inveniam, de illa S. Patricii Sorore nec hodie est agendum.
Sereni incertæ sedis episcopi & Remiscendis virginis hodie cum Sancti ac Sanctæ titulo Raissius in suo ad Molani Sanctorum Belgii Natales Auctario meminit, idemque etiam faciunt in Hagiologii Belgici Compendio Willotus, & in Ecclesiæ Leodiensis Floribus Fisenus; qui posterior partim etiam ea, quæ in ejusdem ecclesiæ Historia ad annum 450 de Sereno jam dixerat, ita repetit: Res ab illo (Sereno) gestas nobis antiquitas non reliquit. Hoc tantum: acta sanctissime vita, Hastoriæ conditus, cælitum honoribus colitur. Ita cœnobii (Hasteriensis scilicet) conditorem Widericum testamenti sui tabulis inseruisse testatur Molanus; nec alia uspiam est S. Sereni memoria; verum præterquam quod testamentum hic memoratum pro supposititio, ut Marneus in Dissertat., quas Historiæ suæ Namurcensi ad calcem adjecit, pag. 101 & tribus seqq. dilucide probat, sit habendum, Prætermissos in Opere nostro ad diem VII Junii ac ipsummet in Natalibus Sanctorum Belgii Molanum videsis, inveniesque, hodierno die ibidem in S. Nuncio martyrologum hunc non id, quod verbis recitatis ait Fisenus, sed contra asseverare, Serenum Hasteriæ natalem non habere seu non coli; cum autem id ipsum ibidem etiam de Remiscende, quam præterea apud Raissium perperam vocari Sigeberti regis filiam, Valesius tom. 3 Rerum Francic. pag. 190 & seq. contendit, idem Molanus asserat, nec ullum cultus publici, qui alibi eis deferatur, delatusve olim fuerit, reperiatur indicium, in Opere nostro locum nec Sereno, nec Remiscendi, utut etiam ab Arturo in Gynæceo sacro & a Lahiero in sanctarum Virginum Menologio hodie relatæ, dare possumus, Pommerayus quidem Sereni, cui Sancti titulum adscribit, reliquias Rothomagum sub Guillielmo I archiepiscopo allatas, in sua Archiepiscoporum Historia cap. 6, num. 5 scribit; ast cum nuspiam, cujus Sereni hæ essent, edicat, dubitari sane non immerito potest, an S. Sereni conf., de quo 2 Octobris egimus, haud exstiterint.
Corona Domini seu Dominica hodie in Kalendariis aliquot memoratur; isthæc autem Corona, quæ ad Coronæ seu Rosarii Mariani similitudinem tornatis orbiculis seu globulis figuratur, orationes Dominicas triginta tres salutationesque angelicas quinque in annorum vitæ Domini nostri ac Vulnerum ejus commemorationem recitando contexitur, fuitque nova hæc orandi methodus, indulgentias etiam iis, qui pie religioseque hanc observarent, Leone X Pontifice maximo concedente, a Michaële Florentino, eremita Camaldulensi, divinitus, ut aiunt, monito excogitata. Atque hic quidem die XXI Januarii, qua, ut Thomas de Minis in totius Ordinis Camaldulensis Sanctorum & Beatorum Catalogo editionis anni 1606, pag. 22 testatur, vitæ suæ cursum anno 1522 terminavit, in Sanctorum Fastis a Dorgaino, Wione, Menardo & Ferrario signatur; verum, etsi etiam tum ab his, tum ab aliis Beati titulo decoretur, fuit tamen ad dictum Januarii diem a Decessoribus nostris, quod, an publico legitimoque cultu gaudeat, haud satis haberent perspectum, inter Prætermissos relatus, cumque, an cælitum honoribus alicubi afficiatur, nondum etiam nunc alicunde discere obtigerit, ac futurum forsan sit, ut de Michaële in Opere nostro numquam agatur, qui plura de Corona Domini, ab eo inventa, nosse cupit, adeat in Tusciæ Sanctis & Beatis Sylvanum Razzium part. 1, pag. 821, in eremi Camaldulensis Descriptione, typis Romanis anno 1570 vulgata, Andream Mugnotium pag. 9 & ad diem XXI Januarii in Menol. Bened. Bucelinum, qui, quæ præcipue ad Coronam Domini spectant, nitide juxta ac breviter ibidem describit.
Deiparæ Virginis Apparitio quædam hodie in ecclesiæ Novocomensis Sanctuario seu Martyrologio memoratur. De ea, si opportunum visum fuerit, agi poterit, ubi ad totius Operis calcem de sanctissima Virgine Maria ex instituto tractabitur.
S. Brunonem archiepiscopum Coloniensem hodie in Anno Sancto Habspurgo-Austriaco proponit Joannes Schönleben; verum vide, quæ de isthoc nominis hujus primo Coloniensium Antistite, Ottonis I imperatoris fratre, ad VI Octobris diem in Prætermissis sunt dicta.
Hugonis episcopi Autissiodorensis memoriam hodie in Martyrologio suo Benedictino celebrat Menardus; cum autem eam Pontiniaci signet, haud dubie, contra ac Castellanus per errorem, quem postea correxit, initio existimarit, loquitur de Hugone, qui, quod Matiscone in Burgundia natus, Matisconensis solet vocari, quique, e primo Pontitiniacensi abbate Autissiodorensis factus episcopus, anno 1151 die x Octobris apud Pontiniacum, uti ad hunc annum Manrique in Annal. Cisterc. cap. 7, num. I, & Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 12, col. 293 docent, excessit e vivis; verum etsi quidem hic Autissiodorensium Antistes a laudato Menardo hodie, & ad diem XXI Januarii, prout jam ibidem in Prætermissis est dictum, a Chrysostomo Henriquez Beatus, imo etiam Sanctus a Bucelino appelletur, a Saussayo tamen dumtaxat recensetur inter Pios; neque vero immerito, cum cultu publico ac legitimo, ut apparet, nec gaudeat, nec aliquando fuerit gavisus.
Ptolemachus & Fratres ejus martyres annuntiantur in Fastis Coptitarum & Æthiopum apud Ludolfum; verum in Martyrologio Coptico apud Seldenum de Synedriis pag. 380 legitur: Abtalmonis & Sororis ejus martyrum. Hicne forsan Ludolfus, qui, Abtolamonem pro Ptolemacho haberi hoc loco apud Coptitas, in Annotatis monet, Seldenum hallucinari ac proin, ut sæpius alibi, corrigendum existimarit? Utut sit, Ptolemachum equidem & Fratres ejus martyres in Martyrologium suum Universale intulit e laudatis Fastis Castellanus; sed Ptolemachus Abtalmonve aut Abtolamon ejusque seu Soror seu Fratres nobis satis noti haud sunt.
Paulus & Zacharias ascetæ apud eumdem Ludolfum in Fastis Æthiopum hodie occurrunt; verum hic nobis æque sunt ignoti, licet etiam postremus in Mss., qui penes nos exstant, Martyrologii Coptici Indicibus recenseatur.
Martyris unius e Monte-martyrum caput asservatur Ipris apud Carmelitissas, ibidemque idcirco hodie de Martyre isthoc anonymo Officium fit, uti docent litteræ, a Sanctimonialium illarum præfecta R. M. Verrycken Ipris Tornacum ad P. Willot scriptæ indeque abs hoc ad Decessores nostros anno 1659 transmissæ.
Joannem ab Hercudero, ab hæreticis pro fide occisum, hodie in Bohemia, ac alibi alios adhuc aliquot sanctitatis fama illustres S. Francisci alumnos, addito singulis Beati titulo, in Martyrologio Franciscano recenset Arturus, iisque nonnullos præterea ejusdem Instituti Viros, sanctitatis fama pariter illustres, Hueberus, ubique tamen a titulo illo abstinens, in Menologio suo Franciscano adjungit; verum hosce illosve inter nullus, cujus vel qualemcumque etiam cultum publicum sat certo probes, occurrit, si Robertum Malatestam, quem etiam idcirco damus, exceperis.
Virginem anonymam, seu cujus ignoratur nomen, in Amarantino, quod in territorio Braccarensi situm est, S. Claræ monasterio hodie cum Beatæ titulo Arturus tam in Gynæceo sacro, quam in Martyrologio Franciscano commemorat, idemque etiam, sed absque illo titulo, Hueberus in Menologio Franciscano facit; verum cultus ecclesiastici, quo Clarissa isthæc anonyma gavisa aliquando fuerit, indicia nec apud binos illos hagiologos, nec apud Barrezium aliosque Ordinis S. Francisci scriptores, qui de illa pariter loquuntur, occurrunt.
Demetrii Albani, tertiarii Franciscani, prope Spoletum sepulti Vitam hodie in Sanctorum & Beatorum Umbriæ Vitis proponit Jacobillus, qui, cum ibidem dicat, duxisse Demetrium per annos quinquaginta in eremo Montis-Luci prope Spoletum vitam eremiticam, sermonem haud dubie facit de Demetrio eremita, a Decessoribus nostris inter Prætermissos jam relato ad diem XXI Aprilis, cui eum in Martyrologio Franciscano Arturus adscripserat. Ac id quidem, ut modo intelligimus, indubie hic hagiologus fecerat, quod Demetrium eremitam seu qui vitam eremiticam duxit, existimarit eumdem cum altero ejusdem nominis, in conventu Montis-Luci, itidem prope Spoletum, sepulto, hicque, de quo Gonzaga part. 2 prov. S. Francisci conv. 7, Marianus lib. 5, cap. 30, Marcus Ulyssiponensis lib. 7, cap. 17 & Waddingus in Minorum Annal. ad annum 1459, num. 31 agunt, die XXI Aprilis, ut Jacobillus hodie in laudatis Vitis docet, obierit. Verum is a Demetrio eremita certissime est distinctus. Habitum quidem eremiticum Tertiarii S. Francisci in Italia (adi Ordinum tom. 7, cap. 29 & 30 Heliot) ad annum usque 1448, quo hisce illum mutare Nicolaus V Papa permisit, gesiasse inveniuntur, nec vero est absimile, diu etiam post nonnullos adhuc ibidem S. Francisci Tertiarios, in locis desertis habitantes, eodem uti eremitico habitu perrexisse; verum, etsi id ita sit, habitusque proinde, a Franciscano valde diversus, sub quo Demetrius eremita in imagine sua, anno 1671 in æde S. Pauli juxta Spoletum deprehensa, exhibetur, nulla omnino ratione Demetrium hunc, contra ac Decessores nostri loco proxime cit. æstimasse videntur, vel ante Institutum a S. Francisco Ordinem floruisse, vel certe Franciscanum haud fuisse, persuadere queat, alia tamen, quæ Demetrium eremitam a Demetrio, per Gonzagam aliosque locis mox citt. memorato, distinctum esse probant, occurrunt. Primo enim hic Mediolani seu in Insubria, ille vero in Albania est natus: secundo hic Franciscanorum Observantium Regulam fuit professus; ille vero sub Tertiariorum S. Francisci Instituto vitam eremiticam egit: tertio hic anno 1459 die XXI Aprilis; ille vero anno 1491 die X Octobris excessit e vivis; quarto hic prope Spoletum in Franciscana S. Catharinæ ecclesia, in summitate Montis-Luci sita; ille prope Spoletum itidem, sed in altera Franciscana S. Pauli ecclesia, haud procul a radice ejusdem Montis-Luci sita, jacet sepultus. Atque hæc quidem omnia Scriptores Monumentaque, quorum hodie in Vitis supra laudatis Jacobillus in margine meminit, dilucide docent: verum nihil adjungunt, quod publicum alterutrius Demetrii cultum, celebrem celebrem Urbani VIII bullam annis centum prægressum, sat certum efficiat.
Jacobus a S. Petro, vulgo Samper, e Prædicatorum Ordine, ab Agarenis anno 1516 die X Octobris in Catalonia pro Christo occisus, hodie cum Beati titulo celebratur in Anno Dominicano a Lafon; verum, quod laudat, Cæsar-Augustani conventus, cujus Jacobus filius fuit, Martyrologium a titulo illo abstinet, idemque etiam facit in Dominicanis Martyribus Malpæus. Adhæc venerabilem istum Virum, qui non citius quam anno 1516 occubuit, centum annis ante celebrem Urbani VIII bullam, anno 1625 datam, cultu publico fuisse gavisum, nihil omnino probat; cum autem res sic habeat, locum ei inter Sanctos in Opere nostro non magis dare possumus, quam nonnullis aliis Viris, nonnullisque item Mulieribus, pietate præstantibus atque a Lafono pariter hodie, sed absque Beatæ aut Beati titulo, in Anno Dominicano relatis.
Evantium archidiaconum Toletanum Toleti in Carpetania hodie cum Sancti titulo in Martyrologio suo Hispano signat Tamayus; verum, præterquam quod Evantium, pro quo monumenta dumtaxat sictitia allegat, in Tabulis ecclesiasticis non reperiri ipsemet fateatur, nullum omnimo cultus, qui ei deferatur delatusve aliquando fuerit, affert indicium.
SS. Flori & Marcelli corpora, quæ e Romanis SS. Calisti & Calepodii cœmeteriis fuerant extracta Cameracumque transmissa, ibidem hodie solemnitate quam maxima anno 1655, ut libellus ea de re tunc editus penesque nos exstans fidem facit, per urbem fuerunt circumlata; verum cum de Sanctis hujusmodi nihil fere aliud, quam quod sanguinem pro Christo effuderint, habeatur compertum, de iis in Opere nostro, nisi singularis quæpiam ratio contrarium suaserit, agere non solemus.
Gondisalvum Ordinis Cisterciensis in Bracarensi Portugalliæ archidiœcesi abbatem in Menologio Cisterciensi Henriquez, in Sanctis ac Beatis Cisterciensibus Chalemotus, & in Menologio Benedictino Bucelinus hodie celebrant, idemque in Martyrologio Hispanico facit Tamayus, Sanctum etiam appellans, quem hi ac Sigismundus Alberti in expanso Sanctorum ac Beatorum Ordinis Cisterciensis Catalogo Beati dumtaxat titulo condecorant. Ac monasterium quidem, cui Gondisalvus seu Gundisalvus præfuit, Juniense, si recte scribant, fuerit vocatum; verum Jongelinus in Abbatiarum Ordinis Cisterciensis Notitiis lib. 6, cap. 33, abbat. 7 Buriense pro Juniensi in Menologio Cisterciensi legendum affirmat. Jongelino porro in Annalibus Cisterciensibus favet Manrique, utpote ibidem ad annum MCLX cap. 7 monasterii Bourensis seu Buriensis, ac nuspiam Juniensis mentionem faciens; contra vero, cum Dacunha, Bracarensis in Portugallia seculo proxime elapso archiepiscopus, optime verosimiliter, qui archiepiscopatus sui monasteria appellarentur, habuerit perspectum, ac nihilominus monasterium, cui Gondisalvus præfuit, Juniense in Ecclesiastica sua de Archiepiscopis Bracarensibus Historia part. 2, cap. 68 appellet, haud parum sane illustrissimus hic scriptor laudatis hagiologis suffragatur. Ast quocumque demum modo monasterium istud sit vocandum, Gondisalvum præterea, quod huc potissimum facit, quotannis ibidem officio ecclesiastico coli, Henriquez, Bucelinus & Tamayus in elogiis, quibus eum exornant, memoriæ produnt, idque in Ursariensi, in quo priusquam ad Juniense seu Buriense transivit, monasticum institutum Gondisalvus fuit professus, Gallæciæ monasterio pariter fieri, loco supra cit. affirmat laudatus archiepiscopus, qui etiam, quamvis ipsemet Beati dumtaxat titulum Gondisalvo adscribat, eum tamen alibi vocari Sanctum magnoque ad caput ejus venerandum, cum id certis anni diebus in monasterio Juniensi exponitur, accolarum concursu honorari, adjungit. Minime itaque, quin Gondisalvus cultu ecclesiastico gaudeat aut saltem olim fuerit gavisus, est dubitandum; ast quid, cum res ita habeat, hic statuamus? Notus est & alius Ordinis Cisterciensis abbas, nomine Gondisalvus, qui Azebeyrensi apud Gallæcos monasterio præfuit, atque ab Henriquezio, Chalemoto & Bucelino ad VI Junii diem, ad quem quoque Ordinis Cisterciensis Kalendario, Divione anno 1617 excuso, exstat insertus, annuntiatur; hunc autem ad diem XIX Julii, quo a Menardo etiam recolitur, inter Prætermissos recensuerunt decessores nostri, simulque indicarunt fore, ut res tota de alterutrius vel utriusque jam memorati Gondisalvi sanctitate, miraculis & cultu hodie examinaretur. Atque hoc quidem pro viribus modo exsecutus, non id tantum, quod dixi, de Gondisalvo Juniensi seu Buriensi comperi, verum etiam qui vitæ sanctitate juxta ac miraculis exstiterit illustris; ast, cum eum anno demum 1501 excessisse e vivis Dacunha loco supra cit. scribat, nec addat, quandonam cultus, quo, ut jam monui, gaudere eum affirmat, initium acceperit, dubitari non immerito potest, an is jam ante annum 1525 fuerit inceptus ac proin an celebrem Urbani VIII bullam, anno 1625 datam, centum annis præcesserit; quod cum ita sit, in Opere nostro, nisi omnis prius ea de re dubitandi ratio fuerit sublata, de Gondisalvo Juniensi agere non possumus; quod autem ad Gondisalvum alterum seu Azebeyrensem jam spectat, ea quidem, quæ de hujus abbatis sanctitate & miraculis Henriquezius, Chalemotus & Bucelinus ad VI Junii diem memorant, non parum confirmari inveni ex ejus Epitaphio, quod in Annalibus Cisterciensibus ad annum MCLXX, cap. 8, num. 12 Manrique, itemque, sed nonnihil contractum, in Ecclesiastico de Castiliæ ecclesiis Theatro, tom. 1, pag. 9 Davila recenset; ast, quamvis etiam Azebeyrensis, de quo hic, abbas anno 1466 obiisse in prafato Epitaphio dicatur, facileque adeo factum esse queat, ut cultus, quo quotannis Azebeyri, ut idem monumentum perhibet, Dominica Quasi modo seu prima post Pascha Gondisalvus gaudet, centum annis jam supra memoratam Urbani VIII bullam fuerit prægressus, de isthoc tamen Azebeyrensi Abbate in Opere nostro non agendum, Decessores nostri, optantes, ut tuta, priusquam id facerent, veros Ordinis Cisterciensis Sanctos ac Beatos a reliquis discernendi ratio a Cisterciensi aliquo assignaretur, loco supra cit. duxerunt; cum autem hæc ita habeant, talisque necdum ratio nobis fuerit suggesta, necdum etiam nos de Gondisalvo Azebeyrensi ad præsentem diem, cum præterea nec hoc uspiam Fastis sacris exstet insertus, in Opere nostro inter Sanctos agendum arbitramur.
SS. Taracus, Probus & Andronicus martyres hodie iterum vel partim vel omnes recurrunt in Hieronymianis apographis; verum vide, quæ de illis ad diem præcedentem in Prætermissis sunt dicta.
S. Galla vidua & martyr, cujus corpus Roma Vercellenses in Italia Carmelitæ acceperunt, hodie abs his colitur cultave certe olim fuit. Ita e pag. 233 manuscripti, penes nos exstantis, quo suam Romæ anno 1661 moram reditumque in Belgium Papebrochius descripsit, intelligo. Verum hic decessor noster nihil omnino, unde Sancta ista satis innotescat, adjunxit, nec quidquam de ea aliunde habemus compertum.
SS. Daniëlis, Samuëlis, Angeli, Donni, Leonis, Nicolai & Ugolini in Lusitaniam translatorum hodie meminit Maurolycus. Nos de septem hisce Ordinis Minorum Martyribus agemus ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno celebrantur, XIII Octobris.
S. Geraldum abstinentia, sanctitate & miraculorum gloria clarum hodie commemorant Dorgainus, Wionus, Ferrarius in generali suo Catalogo & Maurolycus; verum an recte eum vocant monachum? Cum Ferrarius & Wionus in Annotatis, quæ Geraldi annuntiationi subnectunt, Equilini Catalogi lib. 9 cap. 45 citent, palam est, eos agere de S. Geraldo, qui in Auriliacensi, cujus comes seu toparcha erat, fundo monasterium exstruxit. Anne autem hic exstiterit monachus, definiendum erit ex ejus Vita, a S. Odone, secundo Cluniacensi abbate, litteris mandata. Hanc e Bibliotheca Cluniacensi, in qua a col. 65 recensetur, depromptam Gallicoque idiomate donatam D. Compaing, Savenensis in diœcesi Tolosana pastor, decimo quinto seculi hujus anno typis Auriliacensibus vulgavit; e præfatione autem, quam ei præmisit, credendum apparet, Geraldum e vita hac mortali, contra ac Equilinus statuit, ad immortalem transiisse die, qua propterea de eo cum Bucelino aliisque nonnullis hagiologis erit agendum, XIII Octobris.
S. Germanus eremita, qui in Arverniæ prioratu, abs illo nomen sortito, vitam eremiticam duxisse fertur, hodie ibidem coli in Ms., quæ penes nos exstat, notitia asseritur; ast cum pauca de Sancto illo hactenus habeamus comperta, futurumque forsan sit, ut temporis lapsu plura edoceamur, expedit enimvero, ut, seposita tantisper ista notitia, Mabillonium in Actis Benedictinis hic sequamur, ac proin ut de S. Germano non agamus ante diem, in quem cultus ejus ab auctore illo ibidem Sæc. 6, part. 2, pag. 209 in notula, huic subjecta, differtur, XVI Octobris.
S. Troësii abbatis, qui plenus dierum migravit ad Dominum, memoria hodie Nivernis signatur in duobus Usuardinis apud Sollerium Auctariis, altero Victorino, reginæ Sueciæ altero; verum, cum hic Sanctus, qui aliter etiam Trojecius, Gallice Troé, vocatur, nobis hactenus parum sit notus, futurumque forsan Nivernensium hagiologorum opera sit, ut temporis lapsu notior evadat, præstat sane, ut de eo non agamus ante diem, quo a Castellano in Martyrologio Universali memoratur atque a Nivernensibus colitur, XVII Octobris.
S. Pierius presbyter Alexandrinus hodie a Maurolyco & Galesinio, itemque in Mrl. Germanico, Canisii vulgo dicto, & a Ferrario in Generali Sanctorum Catalogo celebratur; verum de eo agemus ad diem, quo in Martyrologium Romanum hodiernum est illatus, IV Novembris.
S. Victoriam virginem martyrem Marietta hodie refert in Tabula, Ecclesiasticæ suæ de omnibus Hispaniæ Sanctis Historiæ præsixa; verum, cum hujus deinde lib. 4, cap. 43, ubi de sancta illa Virgine tractat, fuisse eam gladio in S. Ursulæ Sociarumque martyrum consortio obtruncatam, affirmet, sitque de hisce a nobis die XXI Octobris cum Martyrologio Romano hodierno agendum, tum forsan major de S. Victoria lux affulgebit, poteritque proinde, si id fiat, commodius de ea agi ad diem, quo, ut Marietta loco cit. docet, corpus ejus, Colonia Agrippina in Hispaniam advectum, in cathedrali Burgensi ecclesia honorifice fuit depositum, X Novemb.
Patricianum episcopum hodie in Scotia signat Ferrarius in generali Sanctorum Catalogo, idemque etiam facit in Menologio Scotico Dempsterus, notis litterariis adjectis pro se citans Breviarium Scoticum & Hectorem Boëtium; verum, etsi quidem hic Scotorum historicus Patricianum episcopum impense laudet, eumque beatissimo fine quievisse, Hist. Scoticæ lib. 8 sub finem affirmet, nihil tamen affert, unde elicias, eum cultu publico aut gaudere aut aliquando fuisse gavisum; nec scio, quale sit Breviarium Scoticum, quod a Dempstero laudatur. Certe in Sanctorum, e Scotico Aberdonensi Breviario acceptorum, Catalogo Ms., qui penes nos exstat, Patriciano locus non est, ut vel hinc de publico ejus cultu saltem dubitari non immerito queat. Quod si tamen hunc forsan sufficienter quis probarit, de Patriciano agi poterit ad diem, quo a Camerario celebratur ut Sanctus, XXVIII Novembris.

DE S. PINITO EPISCOPO CNOSSI IN INSULA CRETA

CIRCA ANNUM CLXXX.

SYLLOGE.
Ætas & cultus.

Pinitus Episc. Conf. Gnossi in insula Creta (S.)

AUCTORE J. B. F.

Eusebius Pamphilus lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ late prosequitur, quæ sub imperio M. Aurelii Antonini cum fratre suo L. Ælio Vero regnantis, [Antiqua Sancti memoria apud Eusebium] id est, ab anno 161 ad annum 180, evenerunt memoratu digna; & cap. 21 de Scriptoribus Ecclesiasticis, qui tunc floruerunt, ista habet: Iisdem temporibus in Ecclesia floruit Hegesippus, de quo egimus VII Aprilis, & Dionysius Corinthiorum episcopus, cujus virtutes & Acta elucubrata sunt in nostro Opere ad diem VIII Aprilis, Pinytus quoque Cretensium episcopus, Philippus præterea & Apollinaris ac Melito: Misanus etiam & Modestus, ac potissimum Iræneus *. Quorum omnium libri, sinceram Apostolicæ traditionis ac veræ fidei doctrinam continentes, ad nos usque pervenerunt. Sequentibus capitibus de singulis seorsum agit Eusebius, ac cap. 23, ubi de S. Dionysii epistolis tractat, has inter unam ad S. Pinitum Cnossi episcopum missam, hujusque ad S. Dionysium responsum recenset, cujus verba hic transcribo: In eodem volumine continetur etiam epistola ad Gnossios, in qua Pinytum ecclesiæ illius episcopum monet, ne grave onus castitatis fratrum cervicibus tamquam necessarium imponat, sed ejus, quæ in plerisque hominibus inest, infirmitatis rationem habeat. Cui epistolæ respondens postea Pinytus, admiratione quidem ac laudibus effert inprimis Dionysium; sed tamen hortatur, ut solidiorem cibum tandem impertiat, &, transmissis iterum perfectioris doctrinæ litteris, plebem sibi commissam alere velit: ne forte lacteis sermonibus perpetuo innutriti homines, in insantili quadam disciplina paulatim consenescant. Quæ quidem epistola & rectam Pinyti fidem & sollicitudinem de profectu plebis ipsi commissæ, eloquentiam quoque & peritiam rerum divinarum, velut tabella quadam picta, egregie commonstrat.

[2] [& martyrologos.] Hunc sanctum Cnossiæ urbis, quondam regiæ (de qua videndus Strabo Geographiæ lib. 10) nunc destructæ, Antistitem ad diem X Octobris martyrologi celebrant, ac inprimis Romanum parvum Martyrologium, cujus annuntiationem hic accipe: In Creta, Pinyti inter episcopos nobilissimi. Cum eodem fere elogio ejus indicavere natalem Ado & Usuardus. In Martyrologio vero hodierno Romano exornatur hoc encomio: In Creta insula beati Piniti inter episcopos nobilissimi; hic Gnossiæ urbis Episcopus sub Marco Antonio Vero & Lucio Aurelio Commodo floruit, & in scriptis suis, velut in quodam speculo, viventem sui reliquit imaginem. Quæ phrasi simili aut aliquantum alia referuntur apud Maurolycum, Felicium, Ghinium, Galesinium, Canisium & in nonnullis Mss. Atque hæc pauca de Sancto nostro potui reperire: reliqua vero, quæ nobilissimum Gnossi Præsulem scripsisse, tradunt Eusebius & jam laudati martyrologi, inter deperdita recensentur.

[Annotata]

* Irenæus

DE SS. EUSEBIO, ERACLIO, DIONYSIO, SEPTIMO SEU SEPTIMA AUT SEPTIMIA, SECUNDA ET SALSA MM. IN AFRICA.

SEC. I AUT ALIQUO E TRIBUS SEQQ.

EX MARTYROLOGIIS.

Eusebius, M. in Africa (S.)
Eraclius seu Heraclius, M. in Africa (S.)
Dionysius, M. in Africa (S.)
Septimus seu Septima aut Septimia, M. in Africa (S.)
Secunda, M. in Africa (S.)
Salsa M. in Africa (S.)

AUCTORE C. B.

Sex Martyres, in titulo hic propositi, qui omnes hodie, si Septimum seu Septimam aut Septimiam exceperis, [Sancti, qui, etsi etiam heri annuntiati, ad hunc diem spectant,] in Epternacensi apud Florentinium Hieronymiano apographo absque aliis, de quibus infra sumus acturi, incerti loci Martyribus annuntiantur, heri etiam, hisce additis, nec Septima seu Septimo omisso, in eodem Epternacensi apographo ita recensentur: Africæ (alia Hieronymiana apographa habent In Africa) Eusebi, Eradi, Dionysii, Septimæ, Secundæ, Salsæ. Ast, cum in omnibus prorsus aliis Hieronymianis Fastis, a quibus Martyres isti aut partim aut omnes referuntur, hodie dumtaxat id fiat, heri eos, uti etiam jam dictos, cum & hi in omnibus aliis Hieronymianis Fastis aut partim aut omnes hodie dumtaxat referantur, loci incerti Martyres loco non suo in Epternacensi apographo memorari atque ad hunc diem pertinere, Florentinius in Notis recte observat. Atque id quidem certum apparet, uti etiam non tantum Dionysium, qui in omnibus Hieronymianis codicibus non contractis hodie signatur, verum etiam Eusebium hodiernis Africanis Martyribus in Epternacensi apographo recte accenseri; etsi enim hic nec in majori, quod Florentinius in Notis suppeditat, Corbeiensi apographo, nec in vetustissimo apud Dacherium, quod S. Hieronymi nomine insignitur, Martyrologio inveniatur, in ipso tamen etiam Hieronymiano Florentinii textu, in Gellonensi apud Dacherium apographo ac denique apud Marteneum tom. 3 Anecdot. in Martyrologio, annis circiter mille sub S. Hieronymi nomine compacto, reliquis omnibus, de quibus hic, Martyribus, veluti horum dux & antesignanus, præponitur.

[2] At vero in dicto Florentinii textu legitur: In Africa Eusebii, [partimquo aliter in Florentinii textu, aliter in Epternacensi apographo efferantur,] Eraclii, Dionisi, Septimi, Sciendi, Salsi; hinc autem dubitari potest, primo quidem an cum hoc Hieronymiano apographo Eraclius, an contra cum Epternacensi Eradius vocandus sit, qui secundo hic numeratur inter Martyres Africanos loco; deinde vero, virilisne, an contra feminei sexus, qui tres horum posteriores sunt, aliterque in Epternacensi apographo, quam in Florentinii textu scribuntur, exstiterint. Ast cum figura, quæ ex littera l, inferne cum littera c conjuncta, exsurgit, ad figuram litteræ d quam proxime accedat, facillime fieri potest, ut littera d seu potius hujus partes, si inferne haud satis connectantur, pro litteris c & l, aut contra ut hæ, si inferne altera cum altera propemodum conjungatur, pro littera d accipiantur; postremum autem, quod nominis Heraclii seu Eraclii littera l in Ms., quod librarius describebat, inferne cum littera c propemodum esset conjuncta, fuerit verosimillime hic factum. Ita autumo, non tantum quod Heraclii nomen admodum vulgare sit, verum etiam, ac præsertim quidem, quod in plerisque Hieronymianis apographis, ab Epternacensi distinctis, non Eradi seu Eradii, sed Eracli seu Heraclii legatur. Hinc porro jam fit, ut, cum pariter in plerisque Hieronymianis codicibus, non Sciendi & Salsi, uti in relato Florentinii textu fit, sed Secundæ & Salsæ legatur, nominibus hisce non viros, sed mulieres designari opiner, utque præterea, cum Septimi non minus sæpe, quam Septimæ aut Septimiæ in Hieronymianis codicibus occurrat, nondum etiam, re licet studiose discussa, virne, an mulier nomine isto designetur, determinare queam, meumque idcirco de modo, quo id exarandum sit, dubium in titulo indicarim.

[3] Atque hæc ex Hieronymianis apographis non contractis jam dicta de sexu nominibusque Africanorum nostrorum Martyrum sufficiant. [contractioribus etiam Hieronymianis aliisque recentioribus] Aliquot porro ex his in contractioribus etiam apud Sollerium codicibus inveniuntur. In Richenoviensi quinque sic memorantur: In Africa Eusebii, Eraclii, Dionisii, Secundæ, Septimi. In Augustano itemque in Labbeano quatuor dumtaxat recensentur, sed iis, quod & in supra laudatis Gellonensi apud Dacherium & vetustissimo apud Marteneum Martyrologiis fit, mox duo tresve adduntur alii, e sequenti in codicibus non contractis classe perperam accepti, vocibus interim & alibi, quæ in hisce post Martyres nostros reperiuntur, hosque seorsum ab aliis, qui sequuntur, passos indicant, omissis. Ceterum, ut jam adductis codicibus contractioribus breviorem etiam, qui & ipse a Sollerio exhibetur, Corbeiensem adjungam, in hoc ita habetur: In Africa Eradi, Dionysii, Septimiæ. De omnibus porro & singulis hisce tribus, imo & de aliis itidem tribus supra memoratis Africanis Martyribus silent omnes, qui VIII & IX seculo floruerunt, martyrologi; at non similiter omnes, qui aliqua deinde horum Martyrologiis addidere. Apud nos ante tom. 2 Martii in Barberiniano Bedæ Auctario legitur: In Africa natale SS. Eusebii, Eraclii, Dionysii. Accedit Additionum soluta oratione ad Wandelbertum auctor. Hic sic habet: In Africa Eusebii, Heracli. Grevenus & qui Florarium nostrum Ms. concinnavit, duos hosce Martyres pariter memorant; sed & ipsi, eadem, quam mox carpsi, agendi ratione servata, perperam cum eis conjungunt S. Venustum, alterius classis martyrem, continuo cum aliis, ad hanc spectantibus, infra hic dandum.

[4] [Fastis sacris partim exstant inserti.] Atque ita quidem duo hi hagiologi; Galesinius porro, qui hic denique etiam memorandus venit, annuntiationem adhibet hujusmodi: In Africa sanctorum martyrum Euboraci, Eusebii, Sereni & Probi; ita autem non unum dumtaxat, ut isti, sed duos alterius classis Martyres, quorum alter Probus cum Tharaco & Andronico in Cilicia, alter Serenus cum pluribus aliis, ut mox infra videbimus, loco incerto est passus, cum duobus classis, de qua hic agimus, Martyribus Heraclio & Eusebio, aut certe cum horum posteriori perperam pariter conjungit. Ac primum quidem fecerit, si pro Heraclio seu Eraclio, ut Florentinius in Notis suis suspicatus est, Euboracum corrupte exararit, postremum vero, si forsan, cum vel ipse vel alius, quem ipse deinde fuerit secutus, sequentia isthæc verba, S. Paulini episcopi, Eboraci, Eusebii, Sereni & Probi, in Hieronymiano quopiam apographo legisset, nomen Eboraci seu Euboraci, quo ibidem designatur notissima Angliæ civitas, per errorem seu debitæ attentionis defectum, uti illos, qui S. Paulini, Eboracensis in Anglia archiepiscopi, annuntiationi Eubrachii confessoris memoriam in Usuardinis aliquot apud Sollerium auctariis adjecerunt, certo fecisse, in hodiernis Prætermissis jam vidimus, pro nomine martyris acceperit, huncque una cum Sereno & Probo, quod eos cum martyre Africano Eusebio conjungi videret, in Africa signarit. Utut sit, plura, quæ de sex nostris Africanis Martyribus dicam, haud invenio, cumque etiam præ monumentorum, quæ de iis tractent, penuria ne determinatum quidem, quo passi sint, seculum assignare queam, hinc supra in margine Sec. 1 aut aliquo e tribus seqq. adscripsi.

DE SS. CAITIO, QUINTASIO, SEPTIMINO SEU SEPTIMO, VENUSTO, BEATO, SECUNDO, DONATO, SERENO, CRESCENTIO, NICETIO, VITALE SEU NATALE, FIRMINO, ERACLIO SEU HERACLIO, ET EUSEBIO MM.

SEC. INCERTO.

EX MARTYROLOGIIS ET ANTIQUISSIMO KALENDARIO CARTHAGINENSI.

Caitius, Martyr (S.)
Quintasius, Martyr (S.)
Septiminus seu Septimus, Martyr (S.)
Venustus, Martyr (S.)
Beatus, Martyr (S.)
Secundus, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)
Serenus, Martyr (S.)
Crescentius, Martyr (S.)
Nicetius, Martyr (S.)
Vitalis seu Natalis, Martyr (S.)
Firminus, Martyr (S.)
Eraclius seu Heraclius, Martyr (S.)
Eusebius Martyr (S.)

AUCTORE C. B.

Corbeiense apud Florentinium in Notis Hieronymianum apographum hodie post sex, [Sancti, in quorum annuntiatione ab Hieronymianis hic memoratis Epternacense] de quibus jam actum, Africanos martyres duo isthæc vocabula Et alibi, quibus non eodem, quo hi, loco passi esse, quos subdit, Martyres alii indicantur, mox ponit ac ita prosequitur: Caiti, Quintasi, Septimi, Venusti, Beati, Secundi, Donati, Sereni, Crescenti, Taraci, Probi, Andronici, Niceti, Natalis, Firmini, Heracli, Cassi, Eusebi, Florenti, Victoris. Corbeiensi ad amussim consonat vetustissimum apud Dacherium, quod S. Hieronymi nomine insignitur, Martyrologium. Nec abs hoc & Corbeiensi Florentinii textus seu Lucense apographum, si modicum quantum ad modum, quo nomina aliquot aliter in hoc, quam in illis, efferuntur, discrimen exceperis, multum dissentit, utpote post Martyres in Africa annuntiatos sic habens: Et alibi Caiti. Quintasi. Septimini. Venusti. Beati. Secundi. Dontai. Serene. Criscenti. Taraci. Probi. Andronici. Niceti. Vitalis. Firmini. Eracli. Cassi. Eusebi. Florenti. Victoris. Ast Epternacense antiquissimum a tribus hisce jam adductis apographis nonnihil discrepat: præterquam enim quod Martyrum incerti loci classem, quam hæc hodie annuntiationibus modo datis memorant, perperam heri, ut mox in Martyribus Africanis monui, recenseat, Probum, qui in illis annuntiationibus Andronico præponitur, omittit, Victorique, qui in iisdem annuntiationibus locum ultimum occupat, Jocundum substituit; qua quidem in re hic illud, quod solum sit, sequendum haud duxi.

[2] Adhæc has voces & alibi post Eraclium repetit, [discrepat, ob rationem hic allegatam seorsum ab aliis dantur,] itaque martyres, quos mox subdit, non eodem, quo idem Eraclius cum aliis ei præmissis martyribus, passos esse loco, significat. Neque vero postremo hoc in capite carpendum videtur. Utut tamen sit, certe equidem e Martyribus, quos Eraclio præmittit, duo ut minimum, Tarachus nimirum & Andronicus, alio prorsus loco, quam Cassius & Florentius, quos eidem Eraclio subjungit, sunt passi. Hi enim, uti infra hoc ipso die in Martyribus, Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia passis, videbitur, una cum Victore in Germania; illi vero seu Tarachus & Andronicus, uti ex eorum Actis, ad diem proxime sequentem, quo in Martyrologio Romano memorantur, Operi nostro inserendis, constat, una cum Probo in Cilicia vitæ suæ cursum, fuso pro Christo sanguine, consummarunt. Hinc porro jam consequitur, ut, quibus locis sex illi martyres, Tarachus videlicet, Probus, Andronicus, Cassius, Florentius & Victor, passi sint, habeamus compertum: cum autem id ita sit, locumque contra, quo Martyres quatuordecim, supra in titulo propositi, martyrium subierint, penitus ignoremus, vel idcirco de hisce solis, utpote distinctam incerti loci Martyrum classem, quæ propterea nec sex illos, utut cum istis quatuordecim in Florentinii textu, in vetustissimo Dacherii & in Corbeiensi apographo conjunctos, complectatur, constituentibus, seorsum hic agimus. Ast ut plerumque alias, dum de Martyribus, sola fere Hieronymianorum codicum ope notis, tractatur, evenire solet, ita etiam hic, quæ de quatuordecim nostris Martyribus dicamus, ægre invenimus.

[3] [nonnullisque de modo, quo vocandi sinc aliqui, præmissis,] Etenim eorum martyrii non tantum palæstra, sed & epocha in obscuro est, tantumque abest, ut, quæ gesserunt, vel utcumque sint nota, ut ne modus quidem, quo quorumdam efferenda sint nomina, sat certo innotescat. Interim, etsi Nicetæ & Firminæ in Epternacensi Hieronymiano apographo legatur, aliis tamen, in quibus Niceti & Firmini invenitur, Hieronymianis omnibus apographis potius, quam uni Epternacensi, adhærendum putavi; quamvis autem Serene seu Serenæ non tantum in Epternacensi, sed & in Gellonensi apud Dacherium apographo ac in ipso Florentinii textu occurrat, alia tamen, in quibus Sereni habetur, Hieronymiana apographa numero plura sunt nec autoritate inferiora, hincque ea, quibus etiam Galesinius & additiones, soluta oratione ad Wandelbertum factæ, suffragantur, sic sum secutus, ut duorum simul Martyrum, quorum alter tertium, alter undecimum quatuordecim inter, de quibus hic agimus, locum obtinet, nomina in titulo sub disjunctione expresserim, quod, quamvis quidem e geminis modis, quorum altero Septiminus & Vitalis, altero Septimus & Natalis duo isti Martyres vocantur, prior in Florentinii textu & in Epternacensi apographo fundetur, posterior tamen haustus sit e Corbeiensi apographo & vetustissimo apud Dacherium S. Hieronymi nomine insignito Martyrologio, quæ Epternacensi & Florentinii textui auctoritate & pondere vix cedunt. Hodie quidem Vitalis in aliquot Kalendariis etiam legitur, sed hæc tantæ auctoritatis non sunt, ut propterea Hieronymianos codices, in quibus Natalis scribitur, mendi insimulem, aliisque, in quibus habetur Vitalis, certo standum affirmem.

[4] Aliter loquendum censerem, si præterea, ut in duobus præfatis Hieronymianis apographis non contractis, [Fasti alii, quibus partim sunt inscripti,] ita etiam in aliquot contractis scriberetur Vitalis; verum hæc Vitalem seu Natalem nuspiam memorant, omissoque etiam Septimino seu Septimo, e quatuordecim nostris Martyribus paucos tantummodo recensent, Morbacense nimirum, quod apud Marteneum tom. 3 Anecdot. exstat, solum memorat Serenum; Augustanum autem apud Sollerium itemque Labbeanum, cum Sereno non nisi adhuc unum, Venustum videlicet, Africanis aliquot Martyribus, de quibus supra egimus, perperam immixtum, proponit, iisque, quod apud eumdem etiam Sollerium reperitur, Richenoviense, utut hic reliquis omnibus contractis copiosius, quatuor tantummodo alios, Beatum nempe, Secundum, Donatum & Crescentium, adjungit. Atque ita quidem Hieronymiana omnia apographa tum contracta, tum alia, quæ vel de uno e Martyribus, ad hanc, de qua hic agimus, classem spectantibus, loqui comperi, modo enumeravi; quod autem ad Bedam, Adonem aliosque, qui seculo VIII aut IX floruerunt, martyrologos jam pertinet, hi de nostris illis omnibus incerti loci Martyribus altum silent; at non itidem omnes, qui Martyrologia, abs illis contexta, post auxerunt.

[5] Certe apud nos ante tom. 2 Martii in Atrebatensi & Tornacensi Bedæ auctariis duo saltem ex illis, [recensentur, addito etiam Carthaginensi Kalendario,] Venustus nimirum & Crescentius, utut Africæ horum palæstra perperam adscripta, una cum S. Victore, alterius classis martyre, memorantur hoc modo: In Africa natale SS. Venusti, Crescenti & S. Victoris martyris. Accedunt Additiones ad Wandelbertum, soluta oratione factæ. Harum auctor statim atque Eusebium & Heraclium in Africa annuntiavit, subjungit: Et alibi Sereni & Crescenti, itaque simul binos hosce Martyres, non in Africa, sed alio in loco fuisse coronatos, cum Hieronymianis melioris notæ codicibus recte indicat. Grevenus & Florarii nostri Ms. auctor e quatuordecim nostris Martyribus saltem unum, Venustum nempe, qui hosce inter quartus censetur, hodie etiam commemorant; ast eum, utpote quem ab Eusebio & Eraclio, quos in Africa signant, vocibus & alibi interjectis haud sejungant, Africanum cum duobus supra relatis Hieronymianis codicibus contractis, Augustano nimirum & Labbeano, perperam faciunt. Duobus hisce recentioribus hagiologis addendus adhuc est Galesinius. Hic quidem non Venustum, sed pariter saltem unum e nostris Martyribus, Serenum nempe, qui octavum hosce inter locum tenet, hodie etiam celebrat, etsi interim eum & ipse eodem modo, quo illi Venustum, Africanum perperam faciat. A Martyrologiis, quibus hactenus inhæsimus, veniamus modo ad antiquissimum ecclesiæ Carthaginensis Kalendarium.

[6] Id, quod Mabillonius Observationibus a se illustratum tom. 3 Veterum Analect. editionis anni 1682 publici juris fecit, ac seculo septimo antiquius sub earum initium pronunciavit, [cui insertus est Quintasius, a nostro verosimillime haud diversus.] sic habet: VI Id. Oct. sancti Quintasi; in hunc autem monumenti istius certe vetustissimi locum laudatus Mabillonius sic observat: In eodem Hieronymi Martyrologio, vetustissimo scilicet Dacherii, in quo, ut statim dixit, III Kal. Octob. habetur: “Et alibi Januarii, Sosii &c.” VI Id. Octob. notatur inter alios Quintasius hoc modo: “In Africa Æraclii, Dionysii, &c. Et alibi Caiti, Quintasi &c”, cujus dies huic loco respondere videtur. Ita ille, sibi nimirum Quintasum seu Quintasium, Kalendario Carthaginensi hodie inscriptum, cum Quintasio, quem hodie pariter vetustissimum Dacherii aliaque, ut supra vidimus, Hieronymiana apographa non contracta celebrant, unum atque eumdem videri, non obscure indicans. Et vero, quod Mabillonio hac in re visum est, mihi etiam verosimillimum, imo prope certum, apparet; ut vix ac ne vix quidem ambigendum putem, quin etiam unus saltem e quatuordecim nostris loci incerti Martyribus in antiquissimo, de quo hic nobis sermo, Kalendario hodie memoretur. Nec obstat, quod Hieronymiana apographa Quintasium, quem celebrant, alio loco, quam in Africa, passum prodant; neque enim Kalendarium Carthaginense vel Quintasii, quem memorat, palæstram in Africa collocat, vel solos Martyres, ibidem passos, commemorat.

[7] [Eum ex episcopis homonymis, quos memorat, alterutrum] Quod si itaque, quæ ad Quintasium, Kalendario Carthaginensi hodie inscriptum, spectant, noverimus, ea simul, quæ ad Quintasium (Quintisium legit solum Epternacense) vetustissimo Dacherii aliisque supra relatis Hieronymianis apographis hodie insertum, pertinent, nos habere comperta, vix non indubitanter poterimus asserere. Atque hinc quidem modo non inepte sic argueris: Dictum ecclesiæ Carthaginensis Kalendarium hunc præfert titulum: Hic continentur dies nataliciorum Martyrum, & depositiones episcoporum, quos ecclesia Cartagenis anniversaria celebrant *; cum autem, uti hinc nemo non concludet, Kalendarii Carthaginensis Quintasius cultu seu festo annuo celebratus ab ecclesia Carthaginensi fuerit, consectarium fit, ut verosimillime eumdem etiam in hac honorem Hieronymianorum Quintasius, utpote a Kalendarii Carthaginensis Quintasio verosimillime, ut dixi, haud diversus, fuerit adeptus. Verum quis posterior hic Quintasius? Mabillonius post verba, supra ex ipso huc transcripta, ita prosequitur: Epistolæ Patrum Arelatensium, Silvestro Papæ datæ, complures subscribunt episcopi, quos inter non paucos ex Africa istuc convenisse, non dubium. His Quintasius accensetur, cujus sedes nobis incognita. Adhæc inter Mauritaniæ Cæsariensis episcopos, qui cum ceteris ab Hunnerico Carthaginem acciti sunt, Quintasius Mutecitanus locum habet.

[8] [suspicatur Mabillonius; quam quidem suspicionem merito, usi hic] Mabillonius ergo, uti ex his ejus verbis apparet, propendet, ut credat, Quintasium, Kalendario Carthaginensi hodie inscriptum, ac proin etiam Quintasium, in Hieronymianis apographis hodie pariter memoratum, alterutrum ex episcopis, quos hic memorat, exstitisse. Neque vero prorsus immerito scriptorem illum ita animo affectum pronuntiare ausim. Etsi enim in Carthaginensi, de quo hic, Kalendario præter episcopos, quos pro martyribus accipere præpositum iis Depositionis nomen haud cogit, non alii, quam Martyres, ut Kalendario isti præfixus moxque huc transcriptus titulus suadet, memorare videantur, ibidem tamen martyris nomen non tantum pro stricti nominis Martyribus, qui tormentis sibi pro fide inflictis sunt immortui, sed etiam pro iis, qui tormentis pro fide diu toleratis superstites in pace tandem quievere, accipitur, uti vel ex Felice Nolano, eidem Martyrologio ac Romano hodierno ad XIX Kalendas Februarii inscripto, qui certe, uti ad hunc diem in Opere nostro videre licet, tormentis sibi inflictis immortuus haud est, manifestum evadit. Jam vero, cum res ita habeat, est sane, cur merito, an Kalendarii Carthaginensis seu Hieronymianorum Quintasius cum alterutro ex episcopis homonymis, supra a Mabillonio memoratis, unus idemque haud sit, revocari saltem queat in dubium.

[9] Etenim, etsi quidem Patrum Arelatensium epistola, [adducta suadent,] Silvestro I Papæ data, cui cum aliis, ut Mabillonius ait, Quintasius, ignotæ sedis episcopus, subscripsit, anno 314, uti e Pagii in Baronium ad hunc annum Critica nemo non colliget, fuerit conscripta, nec post annum 313, quod tum diu pace gavisa fuerit Ecclesia, passum esse hunc episcopum, verosimile sit, fieri tamen potest, ut, Ecclesiam paulo ante id tempus Diocletiano ac Maximiano persequentibus, non paucas pro fide ærumnas pertulerit, iisque diu ac patienter toleratis superstes, post pacem Ecclesiæ redditam beato fine migrarit ad Dominum. Quod autem ad Quintasium, Mutecitanum episcopum, jam spectat, nec hunc invenio vitam terminasse martyrio, seu tormentis, quibus sit immortuus; verum, cum Catholicis Africæ episcopis, qui, ut Persecutionis Wandalicæ lib. 4 Victor Vitensis refert, ab Hunnerico, Wandalorum rege, acciti, Carthaginem pro reddenda fidei suæ ratione anno 484 venere, in Provinciarum & Civitatum Africæ Notitia accenseatur, fieri potest, ut etiam inter horum quadraginta sex, qui, eodem Victore teste, in Corsicam relegati tam fuerunt, locum habuerit, ibidemque post multas ærumnas, pro fide toleratas, diem extremum clauserit.

[10] Cum itaque, uti e jam dictis consequitur, factum esse queat, ut pro Martyribus, nomine isthoc in strictiori significatione haud accepto, habiti ab ecclesia Carthaginensi fuerint ambo episcopi, a Mabillonio supra memorati, enimvero, an horum alteruter non exstiterit S. Quintasius, [concepisse videtur; ast cum certo vera haud sit, tempus, quo Quintasius] Carthaginensi Kalendario hodie velut martyr inscriptus, dubitari non immerito potest. Ac ego quidem magis propendeo, ut de posteriori potius, quam de priori e duobus dictis episcopis dubium illud moveri posse opiner, quod, cum ille facile in Corsica, uti e jam dictis pronum est colligere, obiisse queat, haud difficulter isthæc opinio possit componi cum altera, qua Kalendarii Carthaginensis Quintasium unum atque eumdem puto cum Hieronymianorum apographorum Quintasio, qui alibi, quam in Africa, in hisce signatur. Ast erit fortassis etiam, qui idem dubium de Quintasio, incertæ sedis episcopo, moveri potius posse contendat, tum quod nihil omnino, quo minus hic alibi quoque quam in Africa passus seu mortuus credatur, impediat, tum quod Quintasius aliique incerti loci Martyres, qui cum eo hodie in antiquissimo apud Dacherium, quod S. Hieronymi nomine insignitur, Martyrologio supra plus semel jam laudato annuntiantur, prima huic manu, ut Ruinartius in suis in Africanæ ecclesiæ Notitiam Observationibus pag. 365 indicat, videantur fuisse inscripti, recentiorque sit Quintasius Mutecitanus, quam ut id in ipso locum habuisse facile credatur.

[11] [& qui cum co hic dantur, passi sint, manet incertum.] Utut res habeat, tempus equidem, quo Hieronymianorum Quintasius, utpote a Kalendarii Carthaginensis Quintasio, verosimillime, ut dictum est, haud diversus, mortuus sit aut passus, sat prope e tempore, quo secundum jam dicta præfati duo episcopi floruerint, determinari modo hic posset, si horum alterutrum non tantum existere potuisse, quod e jam dictis consequitur, sed & re etiam ipsa exstitisse Kalendarii Carthaginensis Quintasium, solide ac certo probari alicunde posset. Verum, cum id fieri haud queat, nihilque obstet, quo minus Quintasius alius, qui & Kalendario Carthaginensi & Hieronymianis apographis, pro Christo fuso alibi quam in Africa sanguine, meruerit inscribi, seculo 1 aut aliquo e tribus seqq. existere potuisse credatur, Quintasii nostri non magis, quam aliorum tredecim, quos cum eo hic dedimus, martyrum passionem seu obitum determinato seculo ausim innectere, hincque supra in margine Seculo incerto adscripsi.

[Annotata]

* Carthaginensis annuatim celebrat

DE SS. GEREONE ET ALIIS CCCXVIII; DE SS. VICTORE EJUSQUE SOCIIS: ITEM DE SS. CASSIO, FLORENTIO ET PLURIBUS ALIIS MARTYRIBUS, COLONIÆ AGRIPPINÆ ET IN EJUS VICINIA.

SUB DIOCLETIANO ET MAXIMIANO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gereon M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Alii CCCXVIII; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)
Victor M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Ejus Socii; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)
Cassius, M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Florentius M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Alii plures MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)

AUCTORE C. B.

§ I. Palæstræ diversæ, quas Sancti nacti sunt; cur de hisce omnibus simul hic agatur, & qualia sint, quæ edituri sumus, eorum Acta.

Martyres, in titulo hic propositi, qui an omnes exstiterint Thebæi, [S. Gereon & Socii Coloniæ Agrippinæ,] infra examinabitur, difficultates sane, ut hodie in Usuardo, a se illustrato, Sollerius observat, offerunt perquam implexas. Ut igitur in hisce utcumque enodandis ratione & via, ut convenit, procedam, de tribus diversis ad Rhenum urbibus, quarum quamque aliqui ex illis glorioso pro fide certamine illustrarunt, nonnulla præmitto. Primum hasce inter locum tenet Colonia Agrippina, omnibus passim adeo nota ac in Opere nostro, adductis, quæ ad illam illustrandam facerent, notitiis, tam sæpe memorata, ut necesse non sit, hic plura afferre, quo lectori notior evadat. Ibi porro SS. Gereonis Sociorumque ejus trecentorum decem & octo palæstra a Floro, Adone, Usuardo & aliis plerisque martyrologis hodie signatur, nec his, quibus etiam Martyrologium Romanum hodiernum consentit, refragandum apparet. Etsi enim campi, quos Gereon Sociique ejus fuso pro Christo sanguine, ut traditio juxta ac horum Acta num. 14 perhibent, rigarunt, intra ipsammet Coloniam siti haud sint, adeo tamen civitati celeberrimæ sunt vicini, ut, quod gestum in illis fuit, fuisse quodammodo in hac gestum reputari queat. Adhæc locus, quo, ut infra videbimus, sanctissimi isti Martyres, statim a martyrio in puteum projecti, sepulturam post nacti sunt, magnificaque modo ecclesia, a S. Gereone nomen sortita, conspicitur, haud procul a loco, quo sunt passi, fuit remotus, Coloniensibusque mœnibus nunc includitur. Hæc ex infra dicendis magis illucescent.

[2] Ad alteram modo e tribus hic memorandis urbibus, [S. Victor & Socii in Sanctensi. quod inde etiam, non vero,] ad quam S. Victor ejusque Socii martyrio coronati sunt, progrediamur. Hanc, quæ ab incolis Santen seu Zanten vocatur, Latine eruditi Sanctos, vulgus Xantum appellat. Ita in suis in Fortunati lib. 2 Notis pag. 45 Browerus; ex illa autem, quam, ut ait, Sanctensi oppido vulgus tribuit, appellatione ortum reor, ut quidam medio ævo aut nonnihil serius, qui præpostero antiquitatis amore abrepti vel ab ipsismet Troianis, in Germaniam post Troiæ excidium appulsis, vel certe a Francis, origine, ut fabula ferebat, Troianis, conditum fuisse Sanctense oppidum, temere credebant, nomen huic Xanti, cum Troia Minor in majoris excisæ memoriam nuncupatum primo a suis conditoribus fuisset, inditum post fuisse, perperam existimarint, a fluvio quodam, qui, ut comminiscebantur, Xantus, nomenclatione a cognomini Troados fluvio accepta, vocatus fuisset, oppidumque Sanctense olim alluisset. Otto Frisingensis, qui seculo XII floruit, in Chronico suo lib. 3, cap. 45 sic scribit: Victorem etiam cum CCCLX in urbe Troia, quæ nunc Xantis dicitur, interemerunt. Nec ab hoc chronographo hodie in Martyrologio suo dissentit Grevenus, utpote Victorem apud Troiam, quæ nunc (verba ejus sunt) Xanctis dicitur, passum affirmans; id autem, quod jam dixi, sese existimasse, Adolphus, dux Cliviæ, qui Ms. Sanclense, hic infra pluribus memorandum, seculo XV concinnavit, luculentissime omnium prodit.

[3] [ut Sanctenses quidam putasse videntur,] Etenim nonnulla primum, jam ab aliis conficta, de Priamo Funiore, Priami Magni Troianorum regis nepote, ejusque post Troianum excidium in Italiam, indeque, transmissis Alpibus, in Germaniam ad partes, Rheno vicinas, adventu in ista lucubratione sua præfatus, ita deinde in hac pag. 18 de eodem Funiore Priamo loquitur: Civitatem prægrandem ædificavit, quam Troiam Minorem, quæ nunc Xanctis a quodam fluvio ibidem quondam circumfluente dicitur, nuncupavit. Joannes Michaël vonder Ketten, monasterii S. Mariæ Floris Ordinis S. Birgittæ intra Calcariam Prior, infra adhuc memorandus, in epistola, ad Papebrochium anno 1692 die 7 Maii scripta, ita fere quantum ad substantiam memorat. Apud Virgilium lib. 3 Æneid. sequentibus hisce versibus:
Procedo & parvam Troiam simulataque magnis
Pergama & arentem Xanthi cognomine rivum
Agnosco, Scææque amplector limina portæ,
Æneas, cum in Epirum ad Helenum, qui ibidem urbi, a se post Troiæ excidium conditæ, Troiæ Parvæ fluvioque præterfluenti Xanthi nomen indiderat, appulisset, loquens inducitur; illos autem cum Sanctenses quidam antiqui, qui Francorum a Troianis originem credebant, legissent, occasionem hinc, ut suspicor, arripuere dicendi seu potius comminiscendi, oppidum suum vocari Xanthum, quod a Troianis fuisset conditum, quodque, cum hi illud Troiam Minorem fluviumque præterfluentem vocassent Xanthum, factum tandem temporis lapsu esset, ut a fluvio illo oppidum, priori nomine antiquato, nomenclationem accepisset Xanthi.

[4] Ita ille; verum quidquid sit de suspicione, quam vir de Museo nostro plus semel bene meritus hic suggerit, [a Xantho fluvio, qui id aliquando alluerit,] fluvius equidem, nomine Xanctis seu Xanthus, qui undis suis Sanctense oppidum rigarit, nuspiam vel apud geographos vel apud scriptores alios fide dignos memoratur, cumque id ita sit, factum esse, ut illud a fluvio hujusmodi nomen suum acceperit, quis credat? Purum ac putum commentum esse, Pighius in Hercule prodicio & post hunc Fleyus in Circ. Westph. Annal. pag. 269 affirmant. Nec est, quod præterea dicas, Troiæ equidem nomine antiquitus distinctum inveniri Sanctense oppidum, facileque adeo fieri posse, ut, quamvis non a fluvio Xantho, qui id aliquando alluerit, a cognomini tamen Troadis fluvio, a quo haud procul (adi Geograph. Antiq. tom. 2, pag. 37 Cellarium) abfuit Troia Major, appellationem Xanthi acceperit; etsi enim vere istud oppidum non tantum in Actis edendis num. 15 Troia, verum etiam in pluribus vetustis tum Latinis, tum vernaculis litteris, ibidem asservatis, Troia Minor, aut etiam, prout in suis Cliviæ Annalibus Teschenmacherus part. 1, pag. 21 ait, Francorum Troia vocetur, id tamen, ut nonnulli contendunt, Troiæ nomen traxit non a Troia Majori excisa, sed a colonia Romana, e cujus & vicinorum sibi Veterum Castrorum ruinis emerserit.

[5] Hæc enim, quæ apud Cluverium Germ. Antiq. lib. 2, [aut ab altero cognomini Troadis flumine,] pag. 90 in Antonini Itinerario Colonia Trajana appellatur, Rhenumque descendendo Veteribus subjicitur, ibidem apud eumdem Cluverium in Tabula Itineraria per errorem Colonia Trojana nuncupatur, hincque, ut volunt, est factum, ut, visa Tabula hujusmodi, Sanctenses quidam, sat etiam antiqui, qui oppidum suum aut a Troianis aut a Francis, origine Troianis, conditum jam credebant, minime id vel Coloniam Trojanam, vel Troiam Minorem vel Francorum etiam Troiam appellare dubitarint. Verum Coloniam Trajanam procul abfuisse a loco, quo modo situm est Sanctense oppidum, hocque adeo ex illius ruinis haud emersisse, Cluverius aliique contendunt; cum autem id ita sit nec eorum opinio videatur improbabilis, modo etiam, Sanctenses antiquos, qui oppidum suum aut Troiæ Minoris aut etiam Francorum Troiæ nomine distinxerant, nomenclationem isthanc non a Colonia Trajana, per errorem Troiana vocata, sed ab ipsamet Troia Majori seu, ut dux Adolphus in Ms. supra laudato pag. 51 & Helinandus in Actis edendis num. 15 loquuntur, a Majorum suorum sedibus repetiisse, concedamus, neutiquam tamen consequens hinc erit, ut Xanti nomen, quo a vulgo, ut Browerus ait, appellatur idem oppidum, a Xantho, Troadis fluvio, fuerit deductum. Ita arbitror, quod ne quidem Troia Major, etsi etiam fuerit haud procul abs hoc, ut jam dixi, sita, Xanthi uspiam nomine inveniatur distincta.

[6] Jam vero, cum res ita habeat, neque etiam, [nomen accepit, Cliviæ oppido,] ut jam supra ostendi, Sanctense oppidum a fluvio Xantho, qui id olim alluerit, nomenclationem suam sit sortitum, reliquum est, ut hæc a S. Victore ejusque Sociis, ibidem martyrium passis, sit repetenda. Atque hinc, uti e Miræo in Fastis Belgicis & e Fleyo in Circuli Westphalici Annalibus pag. 288 disco, in ecclesiæ Sanctensis vestibulo sequens etiam titulus seu inscriptio, Ad sanctos Martyres, olim legebatur. Porro e jam dictis ulterius modo consequitur, ut, quamvis etiam, non tantum a vulgo, ut Browerus censuisse videtur, sed & ab eruditis nonnullis ac inprimis a Baudrando in Geographia, Cliviorum prope Rhenum, de quo hic disputamus infraque adhuc § IV sermo recurret, oppidum Xanthi appellatione donetur, potiori tamen jure Sancti aut Sanctum sit vocandum, nisi, ut fert paræmia, errare cum multis, quam sapere cum paucis, hic etiam fortassis præstet. Ceterum loquendi modo minus stricto usus SS. Victoris & Sociorum ejus palæstram in vicinia Coloniæ Agrippinæ, etsi interim ab hac illa seu Sanctense oppidum duodecim ut minimum Septemtrionem versus milliaribus Germanicis absit, constitui: qua de re lectorem hic adhuc monuisse contentus ad ultimam e civitatibus hic memorandis, Bonnam nimirum, jam progredior.

[7] [ac demum SS. Cassius & Florentius, quos Veronæ in Hollandia] Hæc itaque, quæ Moguntiam inter & Coloniam Agrippinam Rheno adjacet, quatuorque a postrema hac civitate milliaribus Germanicis distat, sacro SS. Cassii, Florentii ac plurium aliorum sanguine, pro fide effuso, fuit rigata. Ita constans ac perpetua, cui non pauca mox allegandu suffragantur, fert traditio. Verum hanc falsam esse seu Cassium, Florentium ac eorum Socios nequaquam Bonnæ pro fide occubuisse, Miræus hodie in Fastis Belgicis & Burgundicis contendit; id autem facit, quod per Veronam, ubi in Martyrologio Romano, priusquam id Urbani VIII jussu corrigeretur, sanctissimi illi Martyres hodie annuntiabantur, non Bonnam, sed Veterem illam Veronam, olim ad Rhenum haud procul ab Alemaria, Hollandiæ oppido, sitam & Vrongeist nuncupatam, designari existimarit. Ac recte quidem, olim ad Rhenum seu potius fluentum e Rheno productum, in Hollandia Septemtrionali haud procul Alemaria opulentum, quod anno 1303 fuit excisum, exstitisse oppidum, nomine Veronam, ex Hadriano Junio & Suffrido Petro probat; ast ibi SS. Cassium & Florentium eorumque Socios martyrium subiisse, ex Actis hic edendis seu ex Helinando, qui hæc, ut infra videbimus, ex antiquioribus documentis conscripsit, neutiquam evincit. Etsi enim Helinandus, qui ad hoc præterea satis antiquus non est, sese per Veronam, ubi illos martyrio coronatos, num. 13 notat, designare Bonnam, nuspiam edicat, eum tamen ibi de Verona, Hollandiæ olim ad dictum fluentum oppido, haud posse intelligi, ex ordine, quem in rebus narrandis servat, fit perspicuum.

[8] [Miræus perperam collocat,] Etenim, hoc spectato, satellites, quos post legionis Thebææ cædem Agauno ad milites, ex hac adhuc superstites, trucidandos Maximianus misit, non adversum utique, sed secundum Rhenum sequendo instituere iter, idque facientes ad locum prius, quo mox Cassium & Florentium ac alios, quam Coloniam Agrippinam, ubi dein Gereonem ejusque Socios necarunt, pervenere; cum id autem, si Cassius & Florentius eorumque Socii Veronæ in Hollandia fuissent occisi, adstrui ab Helinando, veritate salva, haud potuisset, consectarium fit, ut, dum horum martyrium Veronæ collocat, de Verona Hollandiæ nun tantum non queat, sed & debeat de civitate altera, Rheni fontes inter & Coloniam Agrippinam sita, intelligi. Quod eum ita sit, nec præter Bonnam civitas alia, quæ Verona etiam fuerit vocata, Rheni fontes inter & Coloniam Agrippinam reperiatur, nihil superest, quam ut de Bonna, ubi SS. Florentius & Cassius eorumque Socii pro fide occubuisse passim creduntur, Helinandum intelligamus.

[9] Reponet quidem forsan non nemo, nec Bonnam Veronæ nomine ab antiquis auctoribus donari, [Bonnæ ad Rhenum, quæ etiam,] itaque dumtaxat ex inscitia nominatam fuisse a quibusdam sequioris ætatis librariis, qui, cum antiquam Historiam, qud S. Ursulæ Sociarumque ejus profectio e Britannia insula pertexitur, legissent ac ex illa, hasce hinc solventes Veronam vi tempestatum fuisse appulsas, intellexissent, nec Veronam aliam, quam Italicam, nossent, absurdum, quod referri videbant, rati sunt, hincque pro Verona Bonnam supposuere; verum nullam prorsus S. Ursulæ ejusque Sociarum antiquam Historiam vel Bonnæ vel Veronæ meminisse, Crombachius, qui rem sane diligentissime examinarat, in suis Ursulanis Vindiciis tom 1, lib. 2, cap. XV docet; etsi autem Bonna nec a Tacito, nec ab Ammiano Marcellino, nec denique ab ullo alio primariæ antiquitatis scriptore Verona nuncupetur, hoc tamen ei nomen uno aut altero post scriptorum illorum ætatem seculo attributum haud fuisse, pro certo quis asserat? Eorum quidem, qui Bonnam ad Rhenum aliquando dictam tradunt Veronam, falsa esse testimonia, Cluverius Germ. Antiq. lib. 2, pag. 82 affirmat. Ast, an recte? Quum jam inde, inquit, a Neronis principatu eodem (Bonna scilicet) adpellata sit vocabulo, quo nunc etiam; quis credat, medio inter hæc-sæculo aliud eam habuisse nomen?

[10] Ita ille; verum an quod hic vult, certo est amplectendum? Ita equidem mihi haud apparet, [ut probatur, seculo XI] ast, utcumque res habeat, Bonna equidem sec. XI ac seqq. vocata etiam fuit Verona. Id e jam nunc dicendis patescet. Apud Surium die IV Decembris in S. Annonis, Coloniensis archiepiscopi, Vita, seculo XI conscripta, lib. 1, cap. 21 legitur: Duobus quoque peregrinis … apud Veronam, quæ etiam Bonna dicitur, hospitantibus apparuit in visu magnæ claritatis scala: ne vero textus hujus verba, quæ huc faciunt, fuisse forsan in codicem, qui Surio præluxit, a posterioris ævi interpolatore intrusa, suspiceris, in dicta S. Annonis Vita lib. 2, cap. 19 narratur etiam miraculum, in homine Bonnæ habitanti patratum, quod, quamvis quidem Surius, qui eo loco primævum auctoris stylum phrasesque mutavit, sine ulla Veronæ mentione recenseat, in altero tamen Vitæ ejusdem exemplari, quod codex noster OMS. 12 sub finem exhibet, diserte id homini, in Verona, quæ dicitur Bonna, habitanti, accidisse asseritur. Bonnam itaque seculo XI dictam etiam fuisse Veronam, quis adhuc, viso isthoc Vitæ Annonianæ testimonio, eat inficias?

[11] Quod autem ad secula sequentia jam spectat, [ac post Verona fuit vocata, palæstram] alteri e duobus monumentis lapideis, quibus sex e SS. Cassii & Florentii societate Martyrum ossa in collegiata Bonnensi ecclesia includuntur, aut certe ante iconoclasticum hæreticorum sec. XVI furorem erant inclusa, sequentes hi duo versus,

Hæc socium sacræ me clusit * petra cohortis,

Quam, Verona, tibi vasta Thebæa dedit, haud serius quam anno 1166 fuerant inscripti. Ita litterarum, quas Joannes Hartmannus, ecclesiæ Bonnensis decanus, ad Miræum post visos hujus Fastos Belgicos anno 1622 Bonna dedit, excerptum, cum Rosweydo communicatum ac penes nos exstans, me docet, uti etiam in Engelberti Secundi, qui anno 1274 obiit, aliorumque aliquot posteriorum Coloniensium archiepiscoporum sepulcralibus inscriptionibus Veronæ nomine distingui. Atque hæc, e quibus Bonnam non modo sec. XI, XII & XIII, sed & duobus proxime seqq. appellatam etiam fuisse Veronam, non immerito æstimes, verosimillime aut partim, aut omnia Grevenus & Molanus habuerint perspecta, hincque, cum SS. Cassii & Florentii cum Sociis martyrium Veronæ ab Helinando collocari conspicerent, illos hac in urbe, additione explicativa, Quæ & Bonna dicitur aut Quæ Vulgo Bonna dicitur, adjecta, hodie in Martyrologiis suis sec. XVI editis annuntiare haud formidarint.

[12] [sunt adepti; etsi autem ita] Neque vero etiam absque additione hujusmodi illos ab Helinando in Actis & a Petro in Catal. lib. 9, cap. 46 Veronæ, seu, ut a posteriori hoc auctore etiam scribitur, Beronæ perperam consignari, cum Baronio in hodiernis in Martyrologium Romanum Notis pro certo, consideratis omnibus, quæ jam allegavi, asseverare ausim, præsertim cum & Helinandus & Petrus, Veronam seu Beronam, de qua loquuntur, ad Rhenum sitam fuisse, adjungant, narrationisque ordine a Verona Hollandiæ sat etiam distinguant. Verum, etsi ita animo comparatus sim, hæc tamen verba Verona, quæ nunc Bonna dicitur, a Surio hodie Sanctorum nostrorum Actis in margine adscripta, approbare haud queo; iis enim, Bonnensem urbem fuisse Veronam prius, quam Bonnam appellatam, non obscure absque ullo antiquitatis testimonio indicatur; cum autem id ita sit, possitque insuper, an vel jam tum, cum Cassius & Florentius passi sunt, Veronæ etiam nomine Bonna venerit, haud immerito, uti e jam supra allegatis nemo non intelliget, revocari in dubium, melius etiam facere reor scriptores, qui illorum cum Sociis martyrium, non Veronæ seu Beronæ, sed Bonnæ simpliciter collocant. Ast, utcumque hæc habeant, Bonnæ equidem seu prope Bonnam, quod hic eodem recidit, Cassium & Florentium cum Sociis suis subiisse martyrium, vel ex eo liquet, quod ibidem, uti infra videbimus, in collegiata abs ipsis nuncupata ecclesia omnia eorum ossa, paucis dumtaxat exceptis, hodieque asserventur, nec eo umquam vel Verona Hollandiæ, vel aliunde allata fuisse inveniantur.

[13] [locis diversis passi sint, hic tamen ob Acta communia simul dantur.] Accedit, illorum palæstram non alibi, quam Bonnæ, collocari ab omnibus, si Miræum, a quo, ut supra vidimus, Veronæ in Hollandia signatur, & nonnullos alios martyrologos, præsertim classicos, a quibus vel subticetur vel haud sat distincte exprimitur, exceperis. Verum, cum res ita habeat, ac proin, uti e jam dictis consequitur, alio loco Cassius & Florentius cum aliis pluribus, alio loco Gereon cum Sociis suis alioque item Victor cum suis alioque item Victor cum suis passi sint, ut quid tamen hosce nostros Martyres hic omnes simul, utut etiam tribus diversis annuntiationibus in tres diversas quodammodo classes in Fastis sacris divisos invicemque sejunctos, in uno ac solo de rebus, ad harum singulas spectantibus, Commentario conjungimus? Ita hic contra morem, a nobis servari similibus in casibus solitum, procedendum duxi, tum quod, quæ ad eosdem nostros Martyres spectant, tam arcte sint connexa, ut qui de horum uno alterove agit, is quodammodo de reliquis omnibus simul agere non raro compellatur; tum quod fortissimi isti Pugiles Acta habeant communia, seu in quibus de hisce omnibus, Gereone nimirum, Victore, Cassio, Florentio eorumque Sociis conjunctim tractatur.

[14] Hæc, quæ hodie apud Surium exstant, ac, [Hæc Elinandum, qui sec. XIII floruit, habent auctorem;] ut Tillemontius tom. 4 Monument. Eccles. pag. 429 observat, sermonis, festiva Martyrum nostrorum luce in ipsamet Coloniensi urbe habiti, speciem præferunt, Helinandum, Frigidi-Montis (Gallice Froimont) Ordinis Cisterciensis in diœcesi Bellovacensi monachum, habent auctorem. Ita Vossius de Historicis Latinis lib. 2, cap. 55, pag. 445, Dupinus in Auctoribus Eccles., Loiselius in Monumentis Bellov. pag. 202 aliique affirmant, ea verosimillime ratione ducti, quod Vincentius Bellovacensis, Helinando æqualis aut certe suppar, ex Actis illis in Spec. Hist. lib. 12, cap. 4, pag. 457 multa de verbo ad verbum transcribat, hæque Helinando diserte attribuat. Porro hic scriptor, qui ab aliis etiam Helmandus, Elinandus aut Helmundus vocatur, annoque 1020 claruisse a Trithemio de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 2, cap. 123 perperam asseritur, seculo demum duodecimo ac ineunte tertio decimo floruit, uti manifestum evadit ex iis, quæ de eo Vincentius Bellovacensis mox laudatus in suo, quod anno 1244 absolvit, Spec. Hist. lib. 29, cap. 108, Carolus de Visch in Bibliotheca Cisterciensi pag. 141, Tissierus in Bibliotheca itidem Cisterciensi tom. 7, pag. 73 ac demum etiam Henriquez in Menologio Cisterciensi ad tertium Februarii diem memoriæ produnt; cum autem res ita habeat, multisque proinde seculis a Martyrum nostrorum, qui, ut infra videbimus, sub Diocletiano ac Maximiano passi sunt, ætate Helinandus abfuerit, merito enimvero vel hinc fit, ut quæ de illorum martyrio adjunctisque id comitatis in litteras misit, haud multum auctoritatis ac fidei apud censores, minus etiam severos, inveniant.

[15] Ambigendum quidem non apparet, quin Helinandus, [etsi autem ex Actis antiquioribus, quæ,] qui, aliis adhuc lucubrationibus, a se elaboratis, clarus, morum etiam ac vitæ probitate, uti vel ex Opere nostro ad tertiam Februarii diem in Prætermissis palam fit, exstitit illustris, e monumentis antiquioribus aut omnia aut saltem præcipua, quæ de Martyribus nostris memorat, deprompserit; verum anne hæc ipsa sat etiam, quo fidem certam atque indubitatam facerent, fuerunt antiqua? Exstant quidem etiam apud Mombritium tom. 1, pag. 218 versa breviora quæpiam Sanctorum nostrorum Acta; verum hæc, utpote nihil, quod in Actis Helinandæis non contineatur, complectentia, dumtaxat esse videntur ipsamet Helinandi Acta, in compendium, prologo & epilogo rescissis, contracta. Quod si itaque antiquiora quæpiam, quæ de rebus, ab Helinando narratis, fidem facere nata exstiterint, Martyrum nostrorum Acta scriptori isti vere præluxerint, oportet sane, ut a Mombritianis fuerint distincta. Et vero quæpiam saltem Sanctorum nostrorum aut, si mavis, S. Gereonis Acta, a Mombritianis distincta, quæ fuerint Helinandæis antiquiora, olim exstitisse, e S. Norberti apud nos ad VI Junii diem Vita, haud diu, ut ibidem docuimus, post Sancti hujus mortem, ac proin, cum hæc anno 1134 evenerit, ante Helinandi ætatem conscripta, concludendum apparet.

[16] [uti ex hic allegatis apparet, olim exstiterint,] In hac enim sec. XII lucubratione, num. 49 circa medium, ubi de corpore, quod a S. Norberto Coloniæ Agrippinæ in Gereonæa ecclesia anno 1121 fuit inventum, indicioque, quo id S. Gereonis a pluribus fuit creditum, sermo instituitur, sequentia isthæc occurrunt verba: Et ne quis dubitet, ipsum (inventum scilicet corpus) S. Gereonis non esse, sciat pro certo, verum agnitionis ejus fuisse indicium, quod de morte & martyrio ejus legebatur, quod pars capitis, & non totum caput esset abscissum. Quæpiam itaque, uti ex his Vitæ Norbertinæ verbis, simulque e jam supra de hac allegatis apparet, olim exstiterint Martyrum nostrorum aut saltem S. Gereonis Acta, verosimillime, si non multo citius, aliquamdiu saltem ante sec. XII conscripta ac proin Helinandæis antiquiora; verum, anne illa Helinando præluxere? Id enimvero mihi haud apparet, imo contra, cum mortem (verba, e S. Norberti Vita mox relata, videsis) S. Gereoni, capite dimidio abscisso, fuisse illatam, tradant, id saltem, quod nihil simile Helinandus prodat, scriptori huic illa haud præluxisse, qualicumque argumento est.

[17] [haud multum fidei acquirant, hic tamen edentur,] Nec, etsi secus foret, Actaque illa præluxisse Helinando, omnino etiam haberetur compertum, multum inde auctoritatis ac fidei, quod, quo tempore, qua fide & a quo scripta illa sint, adhuc lateret, accederet ad Acta, quæ Helinandus contexuit. Quod cum ita sit, hæc sane, utpote ipsamet, ut supra ostendi, auctorem, longissimo temporis spatio a rebus, de quibus agunt, remotum, habentia, exiguo dumtaxat in pretio sunt habenda. Verum, etsi sic habeat, ea tamen, quod meliora haud suppetant, in capita ac numeros pro more nostro divisa notisque subjectis, ubi id fuerit necesse, illustrata, e codice nostro PMS. 159, facta hujus cum editis a Surio & Ms. Audomarensi collatione, ad Commentarii hujus calcem recudam; etsi autem Mombritiana, quorum supra notitiam dedi, Martyrum nostrorum Acta pariter recudere, quod, ut supra dixi, Helinandæorum dumtaxat sint compendium, visum haud sit, ea tamen, sicubi forsan id expedire judicaro, in Commentarii hujus decursu adhibiturus etiam sum.

[18] [nec quæ in Lucubrationis, de cujus auctore,] Nec velut prorsus inutilem negligam membranaceum, ut in titulo vocatur, antiquæ capituli & ecclesiæ S. Victoris oppidi Sanctensis bibliothecæ librum, jam supra a me sub Ms. Sanctensis nomine citatum, itaque deinceps, ut brevitati studeam, infra etiam, quotiescumque id res tulerit, citandum. Hic, quem anno 1692 a se descriptum Joannes Michaël vonder-Ketten supra laudatus ad Papebrochium nostrum misit, auctorem habet Adolphum, primum e Cliviæ comite regionis ejusdem ducem. Ita hic ipsemet, libri illius seu lucubrationis, quam hic complectitur, pag. XI, me docet, mox etiam compendio exponens, quænam in isthac, cui scribendæ, ut pag. 21 indicat, anno 1420 operam dabat, præstiterit. Ea, ut, quo loco habendum sit Opusculum, patescat, lectori ob oculos pono. Auctor perquam illustris, qui velut princeps numeris omnibus absolutus a Teschenmachero in Cliviæ Annal. part. 2, sect. 2 laudatur, in prima e partibus quinis, in quas Opus suum partitur, nonnullorum de origine, quam Franci a Troianis trahant, nominibusque, quæ hi Sanctensi oppido indiderint, commenta amplexus, quadringentis ac quinquaginta quatuor id annis ante Romam conditum statuit; quod sane nemo admittat.

[19] Ast, quæ in reliquis Operis sui partibus memorat, [argumento] proponamus. In secunda mox SS. Mauritii Sociorumque Thebæorum MM., de quibus apud nos ad diem XXII Septembris jam actum, ac dein SS. Victoris, Gereonis, Cassii, Florentii Sociorumque item MM., quorum pars, in oppido illo martyrium subiit, Passiones, sub Diocletiano & Maximiano toleratas, prolixe exponit; in tertia non pauca, quæ ad Constantinum Magnum imperatorem matremque ejus S. Helenam spectant, perstringit; in quarta de ecclesiis, abs hac, ut vult, Coloniæ Agrippinæ, Sanctis ac Bonnæ in Sanctorum nostrorum, quorum corpora ibidem invenerit ac terræ mandarit, honorem exstructis, tractat, ac in quinta denique varios ecclesiæ collegiatæ Sanctensis casus adversos, plurium in hac corporum, quæ, ut putat, Sociorum S. Victoris exstitere, ibidemque a S. Helena fuerant humata, inventiones, reliquiarum ejusdem S. Victoris translationes aliaque, ad ejus potissimum ac partim etiam S. Gereonis cultum seu gloriam posthumam pertinentia, commemorat.

[20] Verum omnia, quæ partium harum secunda, [ue fice hic disseritur,] tertia & quarta (neque enim etiam de prima, cum commentitia, quæ hac memorantur, certo sint, loquendum hic est) memoriæ prodit, quintum æræ Christianæ seculum, uti e jam dictis facile colliges, sunt prægressa; cum autem res ita habeat, ac proin in illis dux Adolphus, qui a seculo isto, utpote anno 1448, ut Teschenmacherus loco supra cit. docet, vita functus, mille amplius annorum spatio abfuit, majorem certe quam sit documentorum, e quibus hausit, fidem haud mereatur, enimvero, quantum ad sua illa in tribus dictis partibus narrata, haud magnam, cum hæc vel ex Helinandæis Sanctorum nostrorum Actis, vel ex aliis, quorum notitiam haud præbet, incertæ ætatis ac fidei documentis dumtaxat acceperit, lucubrationi suæ, quæ pietatem alioquin ubique fere spirat, auctoritatem adjungit.

[21] Hinc illa rebus, quæ ad Sanctos nostros spectant, [parte quinta narrantur, parvo usui sunt futura.] illustrandis aut nulli aut certe admodum exiguo erunt præsidio; ast aliter quantum ad ea, quæ in postrema seu quinta Opusculi illius parte narrantur, res habet. Talia enim hæc sunt, ut pleraque, si conspecta ab Adolpho haud fuerint, ei saltem vel e traditione, a tempore, quo gesta erant, haud nimium remota, vel ex authenticis ecclesiæ oppidive Sanctensis, quæ subinde citat, facileque sibi, cum in hoc haberet imperium, comparare potuit, monumentis explorata verosimillime exstiterint. Quid quod Adolphus supplicationem, solenni ritu institutam, in qua ipsemet, ut scribit, S. Victoris reliquias humeris suis portavit, in dicta etiam ultima seu quinta Opusculi sui parte commemoret? Etsi itaque hanc prelo integram hic mandandam haud censeam, ac vix, quæ complectitur, adhibiturus in hoc Commentario sim, ea tamen magna ex parte haud parvo mihi, quod præcipue ad S. Victoris ac partim etiam ad S. Gereonis cultum spectent, usui sunt futura, dum de posthuma Sanctorum nostrorum gloria tractabo; quod, cum Helinandæa horum Acta Commentario huic subdidero, sum facturus, addita ad calcem, velut coronidis loco, epistola, qua corporis, quod S. Gereonis creditum passim fuit, inventionem, Coloniæ Agrippinæ anno 1121 factam, Rudolphus abbas Trudonopolitanus, qui ipsemet rei interfuit, exponit.

[Annotata]

* clausit vel

§ II. Martyrologiorum antiquiorum in Martyribus nostris annuntiandis confusio & discrimen, difficultatesque, quæ inde nascuntur.

[Quatuor Hieronymiana, quæ hic proponuntur, apographa] Ut quam confusi ac a sese dissoni in Sanctis nostris annuntiandis Fasti sacri antiquiores sint, facilius juxta ac dilucidius lector perspiciat, annuntiationes, quibus illos horum præcipui celebrant, juverit hic ei veluti unico spectandas intuitu proposuisse; ut autem id præstiturus a quatuor majoribus seu non contractis probatioris notæ Hieronymianis apographis, quorum tria, Epternacense videlicet, Lucense & Corbeiense Florentinius, quartum vero, quod & vetustissimum vocatur, Dacherius tom. 2 Spicilegii suppeditat, ducam initium, non tantum ad hodiernos, sed & ad pridianos ac ad antepridianos dictorum apographorum laterculos oportet recurrere. Horum enim tria, Lucense nimirum, & Corbeiense, antiquissimumque item Dacherii, quæ hodie unanimi consensu SS. Cassium, Florentium ac Victorem cum aliis celebrant, pari etiam consensii heri CCCXVII, quorum nullum nominant, Martyres, Coloniæ Agrippinæ cum S. Gereone passos, commemorant; etsi autem hic tribus illis Hieronymianis apographis Epternacense, utpote quod hosce quidem, unius etiam, Gereonis nempe, nomine expresso, VIII Octobris die, illos vero hesterna signet, haud consonet, sicque Sanctos nostros, quos duobus hisce diebus memorat, loco suo non magis, quam duas Martyrum classes, jam supra tomo huic insertas, consignet, binæ tamen, quibus id facit, annuntiationes ad finem mihi hic propositum non minus conducunt, quam aliæ, quibus partim heri, partim hodie Martyres nostros præfata tria Hieronymiana apographa recensent.

[23] [in suis, quæ hic dantur, annuntiationibus] Itaque ut has, sic etiam illas, & quidem eodem, quo in quatuor jam dictis Hieronymianis apographis occurrunt, dierum ordine lectori ob oculos pono. Epternacense die VIII Octobris quamplurimos anonymos Gereonis Socios, expresso hujus nomine, sic annuntiat: Galliæ civitate Coloniæ Agrippinæ Sacti Gereon & aliorum CCCXCII. Martyrum; die vero ejusdem mensis IX post annuntiatos Martyres, de quorum parte jam supra actum, prosequitur hunc in modum: Et alibi Cassi, Eusebii, Florenti, Jocundi. Agrippinæ depositio sanctorum martyrum Maurorum cum aliis CCCXXX. Ita laudatum, quod hodie interim nullum plane e Sanctis nostris recolit, Hieronymianum Epternacense apographum; quod autem ad Lucense, Corbeiense ac vetustissimum Dacherianum modo spectat, Lucense, in quo heri seu IX Octobris die, omisso S. Gereonis nomine, legitur, In Gallia civitate Coloniæ. Agripini Natalis sanctorum CCCXVII, quorum nomina Deus scit, hodie sic habet: Cassi. Eusebi. Florenti. Victoris. Agripini. Marusi cum aliis CCCXXX; Corbeiense vero, itemque vetustissimum Dacherianum, quæ heri, omisso itidem S. Gereonis nomine, habent, Colonia Agrippina civitate natalis sanctorum trecentorum septemdecim Martyrum, hodie signant: Cassi, Eusebi, Florenti, Victoris, Agrippinæ, Mallusii cum aliis trecentis triginta Martyribus.

[24] Tales sunt annuntiationes, quas jam dicta quatuor majora seu non contracta Hieronymiana apographa suppeditant. [confusa admodum sunt ac invicem dissona,] Animadvertat nunc studiosus lector, quam hæc in illis sint confusa ac invicem dissona. In omnibus præfatis apographis Cassium inter & Florentium ponitur Eusebius, sed cum Martyr, nomine Eusebius, qui SS. Cassii & Florentii socius exstiterit, haud noscatur, locusque etiam, quo passus sit, ignoretur, eum ego incerti loci Martyribus, de quibus supra jam egi, accensui. Idem tamen facere visum non est quantum ad Jocundum, qui post Cassium, Eusebium & Florentium in Epternacensi signatur; cum enim in Lucensi, Corbeiensi & vetustissimo Dacheriano pro Jocundo legatur Victor, lectionem hanc retinendam, solaque librarii, nimium feslinantis, oscitantia factum existimavi, ut in Epternacensi, cui præterea nulla alia Hieronymiana apographa favent, Jocundus pro Victore reperiatur. Pari porro propemodum modo accidisse etiam reor, ut in Lucense Agripini, quo nomine Martyr designari videtur, pro Agripinæ, quod nomen civitatis est, irrepserit. Nec erroris immunes pronuntiare ausim notas arithmeticas, quibus anonymorum S. Gereonis Sociorum numerus in Epternacensi exprimitur. Hic enim antiquissimo huic Hieronymiano apographo non tantum tria alia mox iterum laudata Hieronymiana apographa non contracta, quæ S. Gereonem non nominant, sed etiam, quæ Sanctum hunc diserte recensent, Richenoviense, Augustanum & Labbeanum Hieronymiana apud Sollerium apographa contracta, Gellonenseque item, quod apud Dacherium tom. 2 Spicil. exstat atque ad Hieronymianorum classem reducitur, Martyrologium adversantur; etsi autem hæc ipsamet in sociorum, quos S. Gereoni adjungunt, numero varient, omnia tamen quantum ad hunc ab Epternacensi dissentiunt.

[25] Verum hac de re, uti & de Maurorum, quod, [cumque omnes Sanctos nostros non una eademque die memorent,] Hieronymianis aliis apographis haud suffragantibus, in eodem Epternacensi legitur, vocabulo opportunius infra tractabitur, dum, quo numero & qua e natione exstiterint S. Gereonis Socii, ex instituto examinabo. Hic itaque haud plura, quibus codicum Hieronymianorum in Sanctis nostris annuntiandis confusio & dissensus patescat, adjungens, ad alios Fastos sacros invicem pariter dissonos, nec cum Hieronymianis codicibus concordes, jam venio. In præfatis, ut jam insinuavi, Lucensi, Corbeiensi & Dacheriano Hieronymianis apographis quidam e Sanctis nostris, anonymi scilicet trecenti septemdecim, Coloniæ Agrippinæ die hesterna; quidam vero, Cassius nimirum, Florentius & Victor cum Sociis suis, palæstra non expressa, hodie signantur; idcirco autem, uti e Sollerii nostri ad Usuardum Præf. num. 22 fas est colligere, verosimillime id fit, quod hi quidem dierum illorum posteriori, illi vero priori, quo & in Richenoviensi, Augustano & Labbeano, quæ mox laudavi, Hieronymianis apud Sollerium apographis contractis, & in Gellonensi, quod itidem mox laudavi, Dacherii Martyrologio, addito ubique S. Gereonis nomine, reperiuntur, sint passi. Verum, cum primo quidem, ut Elinandus in Actis edendis num. 13 & seq. memoriæ prodit, Cassius & Florentius aliique plures, deinde vero Martyres, Coloniæ Agrippinæ passi, seu S. Gereon ejusque Socii anonymi fuerint necati, enimvero necesse est, ut vel Helinandus in ordine, quo primum SS. Cassium & Florentium aliosque plures, ac dein S. Gereonem ejusque Socios trucidatos scribit, hallucinatus sit, vel ut, contra ac alias fieri solet, hi quidem IX, illi vero X Octobris die in dictis Hieronymianis apographis annuntientur, quod priores hac, posteriores illa, non martyrii palmam, sed aliquando cultum fuerint adepti.

[26] [hac in re, uti & in aliis adhuc cum Adone & Usuardo,] Utut sit, Beda equidem, Florus, Ado, Usuardus aliique fere omnes antiquiores ab Hieronymianorum codicum scriptoribus distincti martyrologi, qui vel unum e Sanctis nostris celebrant, una eademque hodierna die id faciunt. Ac eo quidem, dum interim Notkerus heri S. Gereoni Socios CCCXIX adjungit, Mallosique & Victoris hodie meminit, hac ratione Ado & Usuardus, qui præcipue hic memorandi sunt, amboque Sanctos nostros aut omnes aut plures saltem ex his celebrant, verosimillime fuerint impulsi, quod, quamvis quidem, an uno, an contra, ut Helinandus num. 23 loquitur, duobus diversis diebus martyrium subierint, sit incertum, consuetudo tamen, ut una die, id est, sexto Idus Octobris, festivitate congrua colantur, Coloniæ Agrippinæ obtineat. Verum, quacumque id de causa fecerint, ita equidem ab Hieronymianis, utpote in quibus Sancti nostri, ut vidimus, haud una eademque die omnes memorentur, codicibus discrepant. Nec alia majoris etiam momenti, in quibus præterea & ab hisce & a seipsis dissoni inveniuntur, hic desunt. Hæc annuntiationum, quas hodie duo illi martyrologi suppeditant, instituta inter se ac inter codicum Hieronymianorum annuntiationes, jam supra huc transcriptas, collatio docebit. Quo itaque commodius fieri hæc queat, huc illas, quod præterea ad institutum nostrum haud parum conducant, pariter transcribo.

[27] [quorum ambæ invicem etiam dissonæ annuntiationes hic dantur,] Ado primum sic habet: Apud Coloniam Agrippinam natale sanctorum martyrum Gereonis & aliorum trecentorum octodecim, quos ferunt Thebæos fuisse, & cum legione illa beati Mauritii, inde jussu Maximiani imperatoris in Gallias transitum fecisse atque circa Rheni littora consedisse & funestum tyranni imperium respuendo pro vera pietate colla patienter gladiis subdidisse; ac deinde, postquam Loth ac Pinitum annuntiavit, prolixiori commemoratione Mallosum dumtaxat & Victorem absque ullis, quos hisce attribuat, Sociis sequentem celebrat in modum: Item apud Agrippinensem urbem natalis sanctorum martyrum Mallosi & Victoris; quorum prior, cum longo tempore, ubinam sepultus fuerit, latuisset, sancto episcopo ejusdem loci ex divina revelatione manifestatus est, cumque corpus ejus ex loco abdito levaretur, tanta odoris suavitas emanavit, ut adstantes fideles velut immensi aromatis fragrantia replerentur. Ita, qui præterea Cassium & Florentium eorumque Socios nuspiam nominat, laudatus martyrologus, prout purior a Rosweydo est editus; Usuardus autem, utut omnes Sanctos nostros simul commemoret, tribus tamen id facit sequentibus hisce annuntiationibus diversis: Civitate Agripinensi sancti Gereonis martyris, cognomento Mallosi, cum aliis trecentis decem & octo, qui persecutione Maximiani tyranni pro vera pietate colla patienter gladiis subdiderunt. Item in territorio ejusdem urbis sancti Victoris martyris & aliorum decem & septem. Item sanctorum martyrum Cassii & Florentii cum aliis pluribus.

[28] Tres has, studiose lector, Usuardi annuntiationes cum annuntiationibus aliis, [haud conveniunt, hincque difficultates hic propositæ itascuntur.] quas jam supra ex Adone codicibusque Hieronymianis adduxi, nunc confer, videbisque ex harum tum a sese, tum abs illis dissensu difficultates nasci perquam implexas. Ac primo quidem, cum vel hinc ex iis, quæ Ado memorat, Sanctos nostros exstitisse Thebæos, suspicari quis queat; inde vero, ut Florentinius in hodiernis suis in Mrl. Hieronymianum Annotationibus observat, hodie de Mauris martyribus agi, vetustissimum, quod supra laudavi, Epternacense seu Antverpiense Hieronymianum apographum moneat, nec tamen vel Adoni vel Hieronymiano huic apographo Hieronymiana apographa alia & Usuardus ullo modo suffragentur. Thebæine, an Mauri, vel potius an partim ex hac, partim ex illa natione exstiterint Sancti nostri, revocari potest in dubium. Secundo cum Malloso, qui, ut infra ostendam, a Gereone verosimillime distinguitur ac cum S. Victore martyrium Sanctis obierit, in omnibus prorsus Hieronymianis apographis Socii adjungantur CCCXXX, totidemque Victori in Sanctorum nostrorum Actis, in quibus absque Malloso memoratur, num. 16 tribuantur, de Usuardo, qui illi haud plures quam decem & septem adnumerat, quid censeamus? Tertio cum Ado de Malloso, veluti de Sancto, qui a S. Gereone sit distinctus, loquatur, qui factum, ut pro hujus dumtaxat cognomento nomen Mallosi Usuardus, qui Adonem vidit, acceperit? An Usuardo forsan Sanctorum nostrorum Acta, Helinandæis antiquiora, hæcque illum, quod de Mallosi cognomento, Gereoni imposito, scribit, docuerint? Utcumque res habeat, hæ equidem haud mediocres, uti e jam dictis consequitur, difficultates sunt, quæ e codicum Hieronymianorum tum a sese, tum ab Usuardo inprimis ac ab aliis antiquioribus Fastis sacris dissensu nascuntur; iis autem discutiendis ac porro, quantum fas erit, dilucidandis enodandisque tres, qui proxime sequentur, §§ subservient.

§ III. Maurine, an Thebæi, vel an potius partim ex hac, partim ex illa gente Martyres nostri exstiterint.

[Martyres nostros, qui quemadmodum rationibus,] Martyres nostros omnes, tam qui Bonnæ, quam qui Coloniæ Agrippinæ & Sanctis subiere martyrium, natione Mauros Petrus de Natalibus lib. 9, cap. 46 & binis seqq. facit, eosque non nisi trecentos sexaginta, quorum septem una cum SS. Cassio & Florentio Bonnæ, trecentos decem & octo cum S. Gereone Coloniæ Agrippinæ ac tandem triginta cum SS. Victore & Malloso in oppido Sanctensi seu Sanctis passi sint, exstitisse scribit. Verum ei nec traditio nec ullum suffragatur monumentum antiquum. Gereonem enim, Cassium, Florentium & Victorem eorumque Socios exstitisse Thebæos, constans fert, quæ tam apud Sanctenses & Bonnenses, quam apud Colonienses viget, traditio. Nec est, quod reponas, Martyres illos dici abs hisce Thebæos, non quod e Thebæorum gente, sed quod milites e legione Thebæa exstiterint; Mauros enim exstitisse legionis Thebææ milites, a verisimilitudine, ut Tillemontius tom. 4 Monument. Ecclesiast. pag. 431 recte ait, abhorret. Quod autem ad antiquum, quod Petro suffragetur, monumentum spectat, nullum ego hactenus reperire quivi hujusmodi. In pridiano quidem, qui, ut jam supra cum Florentinio observavi, ad hunc diem pertinet, antiquissimi Antverpiensis seu Epternacensis codicis Hieronymiani laterculo sequentia isthæc, quæ supra adhuc retuli, leguntur verba: Agrippinæ depositio sanctorum martyrum Maurorum cum aliis trecentis triginta.

[30] Verum ut primo, mendum hic in antiquissimo isto codice non cubare, [in medium hic adductis,] tantisper dem, Mauri martyres, quos hic memorat, exstitisse SS. Gereon, Cassius, Florentius & Victor eorumque Socii haud queunt. Isti enim Mauri martyres vel sunt vel non sunt iidem cum Mauris martyribus, qui tum in eodem Epternacensi, tum in aliis Hieronymianis codicibus decima quinta mensis hujus die annuntiantur; si iidem sint, enimvero, spectatis iis, quæ ipsemet Petrus ait, exstitisse SS. Gereon, Cassius, Florentius & Victor eorumque Socii haud queunt; hi enim, uti ipsemet hic scriptor statuit, partim Bonnæ, partim Coloniæ Agrippinæ ac partim denique Sanctis; illi vero omnes, ut constans traditio juxta ac S. Annonis, quæ apud Surium die IV Decembris exstat, Vita, seculo XI scripta, Hieronymiana apud Florentinium apographa non contracta die XV Octobris ac denique Elinandæa Sanctorum nostrorum Acta num. 16 fidem faciunt, Coloniæ Agrippinæ fuerunt occisi. Quod si autem Mauri, qui hodie in codice Epternacensi præfato signantur, iidem non sint cum Mauris, qui die XV Octobris in eodem codice annuntiantur, illi sane nec in hoc casu, spectatis pariter iis, quæ Petrus scribit, esse potuerunt Gereon, Cassius, Florentius, Victor eorumque Socii martyres. Hi enim, ut Petrus scribit, exstitere trecenti sexaginta; ut, si vere pro Mauris, qui in hesterno Epternacensis Hieronymiani codicis laterculo annuntiantur, essent habendi, consectarium fieret, ut hi quoque trecenti sexaginta existerent, utque proinde, cum Martyres alios, numero CCCXXX, qui in plerisque aliis Hieronymianis apographis etiam comparent, in laterculo præfato sibi habeant adjunctos, Martyres in hoc nonaginta supra sexcentos celebrarentur; cum autem tot Martyres, qui heri & hodie Coloniæ Agrippinæ, Bonnæ & Sanctis passi sint, in nullis prorsus aliis seu monumentis seu Hieronymianis codicibus memorati inveniantur, enimvero consequitur, ut, quamvis etiam a Mauris martyribus, qui XV mensis hujus die in Hieronymianis aliisque Fastis sacris signantur, diversi statuantur Mauri, in Epternacensi Hieronymiano apographo heri annuntiati, hi tamen, spectatis iis, quæ Petrus scribit, martyres nostri Gereon, Cassius, Florentius, Victor eorumque Socii esse haud queant.

[31] Adhæc si secus foret, seu si Martyres nostri pro Mauris, [contra Petrum de Natalibus probatur,] in hesterno codicis Epternacensis laterculo annuntiatis, possent haberi, consectarium foret, ut Cassius & Florentius, qui in hoc nominatim etiam ante Maurorum annuntiationem comparent, bis eodem die in Hieronymiano Epternacensi codice annuntientur; quod cum admitti haud possit, Martyres nostros pro Mauris, in codice isthoc heri annuntiatis, esse accipiendos, admitti pariter non potest; ne vero id quidem quantum ad aliquos, at non itidem quantum ad omnes Martyres nostros verum esse, quis forsan adhuc contendat ex eo, quod Mauri equidem heri in Hieronymiano Epternacensi codice signentur, Maurorum vocabulum per errorem in pridianam illius annuntiationem, quod secus habere tantisper dedi, irrepsisse, eique nomen Mallosi, Mallusii, Malosi aut denique (variis enim modis id scribitur) Maurosii substituendum probare modo aggredior. Omnia & singula tria, quæ supra laudavi, Hieronymiana apographa non contracta, Corbeiense nimirum, Lucense & vetustissimum Dacherianum, hodie non Maurorum, sed Mallusii, aut Marusi cum aliis CCCXXX, uti illorum, quas num. 23 huc transcripsi, annuntiationes inspectæ docebunt, commemorationem unanimi consensu instituunt.

[32] Istis porro Hieronymianis apographis non contractis duo alia jam supra etiam laudata, [Mauri exstitisse haud videntur,] Augustanum videlicet & Labbeanum, quæ apud Sollerium tom. 7 Junii exstant, Hieronymiana apographa contracta, Gellonenseque item, jam supra pariter adhuc laudatum, quod Dacherius tom. 2 Spicil. exhibet, Martyrologium ad amussim consonant. In hoc quippe hodie legitur: Mallosi cum aliis trecentis triginta; quod autem ad duo, quæ mox nominavi, Hieronymiana apographa contracta jam spectat, Augustanum habet: Malusii cum CCCXXX; Labbeanum vero: Malasi cum aliis trecentis triginta. Ita, quos jam allegavi, Hieronymiani codices: nec, quantavis facta indagine, invenire ullum quivi, in quo hodie Maurorum, ut heri, Martyribus nostris, prout jam dictum, loco non suo relatis, in Epternacensi fit, mentio instituatur. Quod cum ita sit, enimvero e codicum illorum consensu sat certum apparet, Maurorum vocabulum ex errore in hesternum codicis Epternacensis laterculum, aliunde etiam erroris suspectum, irrepsisse, hujusque adeo annuntiationi, num. 23 iterumque num. 29 huc transcriptæ, in qua id reperitur, sequentem hanc aut certe haud multum absimilem substituendam: Agrippinæ depositio sanctorum martyrum Maurosi & aliorum CCCXXX. Librarius scilicet, qui codicem Epternacensem e codice antiquiori transcripsit, inveniens in hoc characteribus, quos legere haud facile poterat, nomen Maurosii exaratum, Maurorum pro hoc vocabulum facili errore exararit. Jam vero, cum hæc ita habeant, nec Petro, ut Mauros faciat nostros Martyres, Epternacense, de quo jam satis superque disputatum, Hieronymianum apographum multum prodest, nec, ut apparet, facere etiam potest, ut vel aliquos ex his Mauros exstitisse, credamus.

[33] [Helinandus facit Thebæos, eique favet traditio;] Examinemus modo, an Thebæi pariter Sancti nostri haud exstiterint. Hosce omnes legionis Thebææ, de cujus martyrio apud nos XXII Septembris die cum Martyrologio Romano jam actum, milites fuisse, Helinandus in Actis edendis num. 10 & quinque seqq. luculentissime docet, eique, qui certe, utpote scriptor sec. XII haud antiquior, fidem indubitatam hic promereri non potest, ecclesiæ Coloniensis suffragatur traditio; etsi autem particularibus ecclesiarum traditionibus sat tuto semper fidi haud queat, eas tamen non contemnendas esse, sed plurimi faciendas, Benedictus XIV de Sanctis quibusdam Bononiensibus cap. 26 in S. Floriano num. XI monet. Et vero isthoc monitum rationi consonum autumo, ac proin traditiones hujusmodi statim atque dubium aliquod iis opponi potest, haud temere rejiciendas. Ac id quidem fieri tum præsertim non potest, cum earum initium haud nimium a tempore, quo res, circa quas versantur, gestæ asseruntur, noscitur remotum. Verum, anne hoc quantum ad SS. Gereonem ejusque Socios (de solis enim hisce Sanctis nostris agere primum lubet) locum hic obtinet? Ado in suo, quo illos hodie celebrat, elogio supra huc integro transcripto ita de iisdem loquitur: Quos ferunt Thebæos fuisse & cum legione illa beati Mauritii, inde jussu Maximiani imperatoris in Gallias transitum fecisse, atque circa Rheni littora .. pro vera pietate colla patienter gladiis subdidisse.

[34] [etsi autem hæc sec. IX antiquior sorte non sit,] Cum itaque is martyrologus, ut Sollerius noster in sua ad Usuardum Præfatione num. 151 docet, Martyrologium suum circa annum 858 concinnarit ac proin sec. IX vixerit, ex hisce ejus verbis, eodem isthoc seculo traditionem, quæ SS. Gereonem ejusque Socios facit Thebæos, locum obtinuisse, apparet, idque ipsum etiam eruitur ex Notkero, qui, quemadmodum e laudata Sollerii Præfatione num. 67 docemur, eodem, quo Ado, seculo IX floruit, hujusque vestigiis inhærens annuntiationem, qua S. Gereonem ejusque Socios in Martyrologio suo heri celebrat, sic claudit: Quos fertur de legione beati Mauritii (Thebæa nimirum) fuisse. Ast an traditio illa haud citius etiam, quam seculo IX initium accepit? Ut in rem hanc accuratiori, quo fieri id posset, modo inquirerem, non tantum, quæ partim jam laudavi, partim sparsim edita inveni, Hieronymiana omnia apographa, verum etiam Kalendaria monumentaque omnia, Adone seu seculo IX antiquiora, quæ de S. Gereone ejusque Seciis agere suspicabar, diligentissime discussi; ast hæc inter nullum inveni, quod vel S. Gereonem ejusque Socios appellet Thebæos, vel traditionis, de qua hïc nobis sermo, meminerit; ut, cum præterea Beda, & Florus, qui tamen apud nos ante tom. 2 Martii S. Gereonem ejusque trecentos octodecim Socios disertissime hodie in Bedæ Auctariis commemorat, id pariter haud faciant, dubitari non immerito queat, an traditio, quæ. & S. Gereonem & ejus omnes Socios exstitisse Thebæos, fert, diu ante Adonis ætatem seu seculum IX acceperit initium. Et vero de hoc Usuardus, qui Adonem præ oculis habuit, re etiam ipsa dubitasse videtur, utpote, traditione illa insuper habita, Gereonem ejusque Socios in Martyrologio suo hodie Thebæos haud appellans.

[35] Ast, etsi res ita habeat, traditio equidem, quæ, [multo tamen citius, quod hic recitata] si non simul & S. Gereonem & omnes ejus Socios, aliquot saltem ex his fecerit Thebæos, diu ante Adonis ætatem seu seculum IX viguisse videtur. Etenim Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 62 sic scribit: Est apud Agrippinensem urbem basilica, in qua dicuntur quinquaginta Viri ex illa legione sacra Thebæorum pro Christi nomine martyrium consummasse. Et quia admirabili opere ex musivo quodam modo deaurata resplendet, Sanctos Aureos ipsam basilicam incolæ vocitare voluerunt. Quodam autem tempore, Eberegisili episcopi, qui tunc hujus urbis erat antistes, capitis medietas validis doloribus quatiebatur; erat autem tunc temporis in villa, oppido proxima, quo dolore, ut diximus, valde attenuatus, misit diaconem suum ad Sanctorum basilicam. Et quia in ipsius templi medio puteus esse dicitur, in quo Sancti post martyrium pariter sunt conjecti, collectum exinde pulverem detulit sacerdoti. Verum, ubi exinde caput adtigit, extemplo dolor omnis exemtus est. Itaque, cum Gregorius Turonensis, ut Historiæ litterariæ Franciæ Scriptores tom. 3, pag. 372 & 375 docent, annis quinquaginta & uno natus, anno 595 excesserit e vivis, jam inde a seculo VI, uti ex his ejus verbis consequitur, obtinuit traditio, quæ prodebat, quinquaginta e sacra Thebæorum legione viros martyrium pro Christi nomine Coloniæ Agrippinæ consummasse. Ast quinam per hosce intelligendi? Maurine, qui XV mensis hujus die Hieronymianis aliisque Fastis sacris exstant inscripti, an S. Gereon ejusque Socii trecenti octodecim, qui hodie in horum plerisque celebrantur?

[36] Ado quinquaginta, qui a Gregorio laudantur, legionis Thebææ Viros interpretatus est Mauros Fastis Hieronymianis die XV Octobris insertos. [Gregorii Turonensis verba,] Horum enim, quod & ipse eodem XV Octobris die suppeditat, elogium sequentibus hisce verbis, e Gregorii mox huc transcripto textu partim acceptis, concipitur: In Galliis apud Coloniam Agrippinam sanctorum Maurorum de militibus sancti Gereonis. Qui ex legione sacra Thebæorum, cum essent numero quinquaginta, apud eamdem urbem martyrium consummantes, conditi sunt in basilica, quæ admirabili opere ex musivo quodammodo deaurata resplendet; unde & incolæ Sanctos aureos eos vocitare consueverunt Ita Ado, qui, quamvis quinquaginta, quos hïc memorat, legionis Thebææ milites S. Gereoni subdat, eos tamen a Sancti hujus Sociis trecentis octodecim apertissime vel ex eo, quod alio hosce, alio illos die celebret, distinguit. Verum eosdem quinquaginta legionis Thebææ Viros, a Gregorio laudatos, Helinandus, nullo omnino, quod Mauros eos exstitisse prodat, verbo adjecto, interpretatus est S. Gereonem ejusque trecentos octodecim Socios, aut certe fuisse hosce, quod de quinquaginta Viris suis Gregorius ait, in puteum post martyrium projectos, in Actis edendis num. 14 affirmat, deinde etiam num. 19 & seq. adjungens, fuisse a S. Helena supra eorum corpora magnificentissimam exstructam ecclesiam, quæ præ auri, quo emicabat, fulgore Ad Aureos Sanctos fuerit vocata.

[37] [de quorum interpretatione] Verum utra hic interpretatio amplectenda? Illane, qua de S. Gereone ejusque, qui Mauri haud exstiterint, Sociis, an contra altera, qua de Mauris, qui legionis Thebææ sub S. Gereone milites fuerint, Gregorius explanatur? Cum legionis Thebææ Viros, de quibus Historiæ Francorum parens loquitur, quinquagenario dumtaxat numero abs hoc definiri Ado conspiceret, simulque (adi supra huc transcriptum, quo S. Gereonem ejusque Socios hodie in Martyrologio suo exornat, elogium) multo plures, quam quinquaginta, S. Gereonem ejusque Socios exstitisse, admitteret, ita verosimillime est factum, ut posteriorem (mox recitatum, quo Mauros celebrat, elogium videsis) e duabus dictis Gregorii interpretationibus sit amplexus, quod, quamvis quidem hic historiographus quinquaginta, de quibus loquitur, legionis Thebææ Viros nuspiam appellet Mauros, hosce tamen vel in Hieronymianis, vel in aliis Fastis sacris determinato numero expressos haud inveniret, nec quidquam alicunde occurreret, quod, quo minus, quinquaginta legionis Thebææ Viri, a Gregorio laudati, Mauri exstitisse crederentur, impediret. Verum Mauri, quorum numerus nec in Hieronymianis codicibus, nec in ullis monumentis aliis, Adone antiquioribus, exprimitur, trecenti sexaginta fuisse, apud Surium IV Decembris die in S. Annonis Vita, supra adhuc laudata, lib. 2, num. 17 asseruntur; etsi autem hæc, quæ, quemadmodum Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 3, col. 766 loquuntur, auctorem gravem habet monachum Sigebergensem anonymum, non citius quam duobus circiter post Adonem seculis elapsis fuerit conscripta, multo tamen citius traditio seu fama, quæ Mauros eodem numero definit, apud Colonienses (neque enim alioquin pro hoc illam S. Annonis biographus mox laudatus citaturus fuisse videtur) verosimillime obtinuit, certeque Elinandus vel ex ista, vel ex Annonianæ Vitæ scriptore Maurorum numerum, quem pariter ad trecentos sexaginta num 16 in Actis edendis auget, didicerit.

[38] [hic plura] Jam vero, cum res sic habeat, utquid per quinquaginta legionis Thebææ Viros Gregorium potius de Mauris, qui XV mensis hujus die, quam de S. Gereone ejusque Sociis, qui hodie in Fastis sacris memorantur, locutum arbitremur? Anne forsan, quod quinquaginta illos Viros in basilica, quam vocitarunt Sanctos Aureos, martyrium passos, prodat, idque de S. Gereone ejusque Sociis trecentis octodecim asseverari haud queat? Verum, cum basilica illa, per quam omni dubio procul Coloniensis S. Gereonis ecclesia intelligitur, nondum tunc, cum quinquaginta, de quibus hic loquimur, legionis Thebææ Viri passi sunt, esset exstructa, ibidem indubie horum palæstram Gregorius, anticipatione loquendive modo minus stricto usus, locarit, quod fortissimos Pugiles eo loco, quo ætate sua Gereonæa stabat basilica, necatos fuisse, audivisset, locumque illum pro solo spatio, quod intra ædificii istius muros erat contentum, acciperet. Ac ita quidem locus, quo sacra quæpiam ædes stat, potest accipi; verum cum, communi spectato vocabulorum usu, nihil etiam obstet, quo minus & pro spatio, quod intra ejus muros concluditur, & simul pro altero, quod hisce in circuitu adjacet, accipiatur, Gregorium priori modo locum, quo & ætate sua stabat S. Gereonis basilica, & Viros e legione Thebæa quinquaginta occisos fuisse, audierat, perperam accepisse, idcirco induco in animum, quod per quinquaginta istos Viros vel S. Gereon ejusque Socii trecenti octodecim vel SS. Mauri citra omnem controversiam intelligantur, ac tam hi quam illi, non intra ipsosmet ecclesiæ S. Gereonis parietes, sed dumtaxat, ut ab omnibus semper æstimatum fuit, in illius ædificii vicinia fuerint necati.

[39] Audi, qui Gelenius in Opere, quod de Coloniæ Agrippinæ Magnitudine inscripsit, [adducuntur in medium,] lib. 3, syntagm. 2, § 2 de S. Gereone ejusque Sociis trecentis octodecim ac de SS. Mauris loquatur. Passi sunt autem, inquit, inclyti Martyres, Coloniæ imposterum futuri præsides, circa eum locum, ubi Gereonæa basilica conspicitur, & extant etiamnum vestigia nominum, quæ ad cædem hanc intelligendam manu ducunt, siquidem ex una parte ecclesiæ, ortum versus, sita est curia SS. Maurorum dicta in vetustis diplomatibus, nunc S. Andreæ vinea, vulgo Morthoff dicta; ad Occasum vero extra urbem ædes sacra, & olim etiam monasterium ad Martyres, nunc Mæchteren, S. Gereonis præposito subjecta parochiola. Ita ille. Nec est, quod reponas, nullum inveniri monumentum litterarium sat antiquum, quod, ut Gelenius facit, SS. Mauros eo ipso spatio, quod intra basilicæ Gereonææ muros concluditur, haud fuisse occisos, memoriæ prodat; id ipsum enim etiam quantum ad S. Gereonem ejusque Socios trecentos octodecim obtinet locum. Quare, etsi etiam, quinquaginta, de quibus Gregorius loquitur, legiogionis Thebææ Viros fuisse intra mox dictum basilicæ Gereonææ spatium occisos, modo hic darem, hinc tamen, scriptorem illum per hosce de Mauris potius, quam de S. Gereone ejusque Sociis trecentis octodecim, intelligendum, inferri haud posset.

[40] Ast, cum hæc ita habeant, quid tandem hic statuamus? [non de Mauris, sed de S. Gereone] Cum certo equidem Gregorius, uti inter omnes convenit, per sua de quinquaginta legionis Thebææ Viris supra recitata verba vel de Mauris vel de S. Gereone ejusque Sociis trecentis octodecim loquatur, Ado, ut jam innui, hinc simul & ex eo, quod scriptorem illum de S. Gereone ejusque Sociis, utpote numero pluribus, quam quinquaginta, intelligi haud posse arbitraretur, necessario illum de Mauris, e quorum numero, utpote tunc nondum per quemquam determinato, nihil certi contra adduci posse cernebat, intelligendum esse, conclusit. Verum quid ni etiam Gregorius, si non universim de S. Gereone ejusque omnibus & singulis Sociis, de horum saltem parte queat intelligi? Quid si enim e S. Gereonis trecentis octodecim Sociis quinquaginta exstiterint legionis Thebææ milites? Quid si porro, ut hosce solos commemorarit S. Gregorius, summa Thebæorum celebritas effecerit, reliquique nihilominus, fama temporis lapsu, ut fieri solet, crescente, pro Thebæis etiam, quod eodem, quo hi die, eamdemque ob causam essent occisi, habiti omnes postea fuerint? Enimvero id, ut potest, re etiam ipsa esse factum, mihi sat verosimile apparet, primo quidem, quod ita facile intelligatur, qui fama seu traditio, quæ inter Martyres, Coloniæ Agrippinæ sub Maximiano coronatos, quinquaginta dumtaxat, Gregorio Turonensi vivente, numerabat legionis Thebææ milites, postea tamen, Adonis ætate, uti e supra huc transcripto, quo hic martyrologus S. Gereonem ejusque Socios hodie celebrat, elogio liquet, sese ad hosce omnes extenderit; deinde vero, ac maxime quidem, quod nequaquam, ut jam supra cum Tillemontio monui, verosimile appareat, Mauros exstitisse legionis Thebææ milites.

[41] [ejusque, contra ac Sollerio visum fuit,] Ast, inquies, Sollerius in sua in Usuardum ad XV mensis hujus diem Observatione sequentem ratiocinatur in modum: Hactenus Pugilum istorum (Maurorum Martyrum) numerum proditum non reperio. Utrum Thebæorum & Maurorum classes, quas Florentinius ex Elinando sive Helinando, seculi XIII scriptore, distinguit, satis subsistant, alterius est indaginis; uti &, an hi fuerint ex legione Thebæa, quod disertissime asserit Ado, & ex eo Usuardus ac Notkerus; an potius classis alia, ex Africæ oris Coloniam advecta, ut Grevenus & alii scriptores populares contendunt. Equidem de numero & gente nullam invenio antiquiorem atque adeo certiorem notitiam illa, quæ apud Gregorium Turonensem exstat lib. de Gloria Martyrum cap. 62, ex quo elogium suum (de Mauris) plane desumpsit Ado. Gregorius sane, uti ex ejus verbis, quæ supra huc e libro hujusque cap. hic cit. transcripsi, liquet, luculentissimam de Virorum, quos ibidem commemorat, numero notitiam præbet. Ast an pariter de gente? Si sic habeat, haud aliter certe, quam legioni Thebææ eos adscribendo, id facit, consectariumque proinde erit, ut natione seu gente Thebæi (neque enim eos exstitisse Mauros, quis inde concludat) secundum Gregorium exstiterint. Quod cum ita sit, iis sane, qui Mauros faciunt quinquaginta, quos hic scriptor laudat, legionis Thebææ Viros, nihil superest, quam ut horum gentem seu nationem per dicta, quæ supra huc ex Gregorio transtuli, verba non indicari, sustineant. Ast, si ita habeat, ut quid hæc de Mauris intelligenda, contendunt? Certe nihil continent, e quo Mauros exstitisse legionis Thebææ Viros, a Gregorio memoratos, concludas, nec uspiam etiam ita hosce vocat is scriptor.

[42] [Sociis intelgenda, ut apparet,] Iis quidem, qui de Mauris, quos XV mensis hujus die codices Hieronymiani celebrant, Gregorii textum, supra huc transcriptum, exponendum affirmant, assentirer lubens, si, hosce e legione Thebæa exstitisse, alicunde possem probare. Verum nihil prorsus, quo id faciam, occurrit. Nec ad rem facit, Hieronymianorum Mauros XV mensis hujus die ab Adone citra ullam controversiam commemorari; etsi enim hic, exstitisse illos e legione Thebæa, disertissime etiam asserat, id tamen dumtaxat facit, quod verba, quibus loco supra indicato de quinquaginta legionis Thebææ Viris Gregorius loquitur, non aliter quam de dictis Mauris intelligi posse existimarit, cumque id, ut modo ostendi, secus habeat, non est, cur hic Adone, huncque, re haud satis, ut apparet, discussa, secuto Notkero standum arbitremur; quod autem ad Usuardum spectat, is enimvero Hieronymianorum Mauros e legione Thebæa exstitisse, disertissime, ut Sollerius ait, non affirmat; ast contra, anne ex hac fuerint, haud parum sese dubitare prodit. Ea sedet sententia, quod ex Adoniana, quam ante oculos habuit, de iisdem Mauris annuntiatione num. 36 huc transcripta Maurorum vocabulum, substituto altero Martyrum vocabulo, sustulerit, idque verosimillime, ut consideranti patescet, haud aliam ob causam fecerit, quam quod, fuissentne, an non, e legione Thebæa Mauri, quos ab Adone celebrari videbat, dubitarit. At vero, inquies, Usuardus equidem, utpote quinquaginta a Gregorio memoratos legionis Thebææ Viros eodem, quo ab aliis memorantur Mauri, XV mensis hujus die recensens, eosdem etiam Mauros vel sic celebrat, vel, si res secus habeat, consectarium fit, ut celeberrimos hosce Martyres, utpote quos nec alio die in Mrl. suo recolat, nuspiam commemoret.

[43] Fateor, sic habet atque hinc etiam partim fit, [sint, obtinuisse quantum ad illorum aliquos videtur, hosque proinde re ipsa] ut, cum equidem, an Mauri exstiterint quinquaginta sæpissime jam memorati Viri, martyrologus ille, ut dixi, dubitarit, reque etiam ipsa hosce haud exstitisse Mauros, rationes aliæ supra adductæ suadeant, mihi omnino inducam in animum, primo quidem Usuardinæ ad XV mensis hujus diem annuntiationi, in qua Mauri haud nominantur, Hieronymianorum ejusdem diei annuntiantionem, Adone & Usuardo antiquiorem, in qua Mauri paucis hisce, prout in Epternacensi legitur, verbis, Coloniæ Agrippinæ natalis Maurorum, diserte laudantur, nec tamen, prout in annuntiatione Adoniana fit, cum quinquaginta, de quibus per verba supra huc transcripta Gregorius loquitur, legionis Thebææ Viris confunduntur, esse substituendam: deinde vero, hosce sub S. Gereone ejusque trecentis octodecim Sociis comprehendi, ac proin de horum parte verba illa interpretanda. Atque ita quidem, cum eadem verba, uti cuique hæc legenti patescet, e fama seu traditione in litteras miserit Gregorius, modo etiam consequitur, ut hæc, si non citius, saltem non serius, quam jam inde a sexto, quo hic scriptor floruit, seculo ac proin diu etiam ante Adonis ætatem obtinuerit locum. Quod cum ita sit, ac proin, aliquos seu, uti e jam dictis statues, quinquaginta e S. Gereonis Sociis legionis Thebææ exstitisse milites, a decem amplius seculis creditum jam fuerit, rem etiam vere ita habuisse, sat probabile apparet; quod autem ad reliquos ex ejusdem S. Gereonis Sociorum numero jam spectat, hi quoque omnes legionis Thebææ milites, spectata sola, quæ Adonis ætate viguit, ac abs hoc & Notkero in S. Gereonis ejusque Sociorum elogiis affertur, traditione seu fama, exstiterint.

[44] Verum hæc tum, ut jam supra innui, ultra veritatis limites temporis lapsu accreverat, [fuisse Thebæos, sat probabile apparet, nec omni etiam,] nec sibi vel Hieronymianos codices vel Usuardum aliosve ullos seu scriptores seu martyrologos habet faventes. Adhæc cum e Martyribus, Coloniæ Agrippinæ sub Maximiano passis, Gregorii Turonensis ætate seu seculo sexto quinquaginta dumtaxat, uti e jam dictis colligere fas est, crediti fuerint legionis Thebææ, nec, si e trecentis octodecim S. Gereonis Sociis, non quinquaginta tantummodo, sed omnes etiam reliqui e legione illa exstitissent, futurum id fuisse videatur, consectarium vel hinc fit, ut, e legione illa hosce exstitisse, credendum haud sit. Ast etsi res ita habeat, milites equidem fuisse, una omnium est opinio; ut, cum præterea spectasse ad legionem non unam queant, verosimillime una cum quinquaginta legionis Thebææ Viris, a Gregorio Turonensi memoratis, agmen, e diversarum legionum militibus conflatum, formarint. Ac Gereonem quidem, tam quinquaginta a Gregorio memoratis, quam Sociorum suorum reliquis præfuisse ducem, sat certum apparet; ast quanam hi postremi e legione seu turma exstiterint, edicendo non sum; quod cum ita sit, nec plura, quæ de iisdem nominatim hic dicam, occurrant, ad ceteros nostros Martyres, Cassium videlicet, Florentium, Victorem ac eorum Socios sermonem modo converto.

[45] [SS. Cassium, Florentium & Victorem cum Sociis suis exstitisse Thebæos,] Hosce omnes etiam exstitisse legionis Thebææ milites, Bonnensium & Sanctensium, imo & Coloniensium constans & immemorabilis, seu cujus ignoratur initium, fert traditio, in edendis etiam Sanctorum nostrorum Actis consignata. Ast quantum quidem & hisce & illi tribuendum? S. Mauritius ejusque Socii Thebæi, de quibus apud nos ad XXII Semptembris diem jam actum, Agauni idcirco, uti in sanctissimorum horum martyrum, quæ ibidem edidimus, Actis S. Eucherius testatur, fuerunt occisi, quod Maximiano imperatori, qui opera eorum ad persequendos Christianos uti volebat, obtemperare hac in re detrectarint. Quare, cum præter Thebæos potuerint esse etiam alii, qui Christo simul & imperio militarint, quique, cum idcirco, quod Maximiano, opera eorum pariter ad persequendos Christianos uti volenti, parere hac in re noluissent, fuissent occisi, posterioribus seculis pro Thebæis, quod eodem circiter tempore, eamdemque ob causam, ob quam hi, crederentur necati, cœperint haberi, enimvero ex eo, quod SS. Cassius, Florentius & Victor cum Sociis suis pro Thebæis ab Helinando in Actis, traditione suffragante, habeantur, exstitisse illos re etiam ipsa Thebæos, haud quaquam est certum.

[46] [probabilitate est destitutum.] Attamen, etsi sic habeat, rem omni probabilitate destitutam asseverare non ausim. Cum enim, ut S. Eucherius in laudatis Actis etiam docet, Maximianus, sparsis usquequaque militum turbis, Christianos vel ad necem vel ad supplicia rapuerit, factum facile esse potest, ut eumdem in finem agmen etiam, e legionis Thebææ militibus partim compositum, ad Rheni partes destinarit, ac horum quidem, qui ex illa erant, alii Bonnæ, alii Coloniæ Agrippinæ, ac alii denique Sanctis, quod allato ad sese post Mauritii cædem Maximiani de persequendis Christianis præcepto obtemperare nollent, fuerint occisi. Victorem quidem ejusque Socios Sanctenses, qui e legione Thebæa exstiterint, corruere, idcirco Hontheimius in suo Historiæ Trevirensis Prodromo pag. 105 affirmat, quod duo martyres, Victoris nomine distincti, quorum alter Solodori cum S. Urso, alter Agauni passus est, a S. Eucherio in Actis plus semel jam laudatis memorentur, nec tres, quibus idem Victoris nomen fuerit, in legione Thebæa exstitisse milites, verosimile appareat; verum Victor, Agauni passus, legionis Thebææ, ut ipsemet ait Eucherius, non fuit, nec video, cur facile factum esse haud queat, ut in legione, quæ 6600 aut pluribus adhuc militibus constabat, duo saltem exstiterint cognomines.

§ IV. Quot Socios S. Gereon, quot S. Victor, ac quot SS. Cassius & Florentius in martyrio sibi habuerint adjunctos.

[A vero Sociorum S. Gereonis numero haud multum, qui 318 numerat,] Hieronymiana apographa, quorum alia expresso, alia non expresso, ut jam supra docui, S. Gereonis nomine, Martyres Coloniæ Agrippinæ una cum hoc Sancto sub Maximiano passos memorant, in numero etiam, quo hosce circumscribunt, non parum dissentiunt; verum, etsi sic habeat huncque Lucense & Corbeiense apud Florentinium, vetustissimumque item apud Dacherium trecentorum septemdecim dumtaxat faciant, Gereoni tamen, quem tria isthæc Hieronymiana apographa non nominant, trecentos octodecim adjunxi; ita autem faciendum duxi, quod totidem ei Socii non tantum ab Helinando in Actis edendis & ab Augustano apud Sollerium Hieronymiano apographo, verum etiam a Floro, apud nos ante tom. 2 Martii edito, ab Adone, Usuardo aliisque seu scriptoribus seu martyrologis non paucis ac ab ipsismet eruditissimis, qui Martyrologium Romanum hodiernum reformarunt, Viris attribuantur. Iidem quidem S. Gereonis in martyrio Socii ad trecentos etiam & nonaginta duos in Epternacensi apud Florentinium, imo & ad quadringentos septemdecim in Richenoviensi apud Sollerium Hieronymiano apographo augentur; verum cum multo pauciores reliqua omnia, quæ Martyres, Coloniæ Agrippinæ sub Maximiano una cum S. Gereone passos, commemorant, Hieronymiana apographa notent, hisce potius, quam solis Epternacensi & Richenoviensi, quibus præterea Acta edenda moxque memorati martyrologi adversantur, est standum. Porro etsi quidem, dum S. Gereoni Socii adjunguntur trecenti octodecim, verus horum numerus fortassis haud attingatur, a vero tamen haud multum aberrari induco in animum.

[48] Ea sedet sententia, quod omnes, Epternacensi & Richenoviensi, [aberrare videtur; etsi autem S. Victorem, uti ex Hieronymianis apographis consequitur,] de quibus jam dictum, exceptis, Hieronymiani codices omnesque item alii Fasti sacri, qui Martyres Coloniæ Agrippinæ cum S. Gereone passos celebrant, non plures quam vel quindecim, vel septemdecim, vel octodecim vel denique, uti apud Notkerum legitur, decem & novem supra trecentos, sic parvo tantummodo inter omnes discrimine intercedente, adnumerent, nec in numero, quem assignant, omnes & singulos a vero longe aberrare, sit putandum. Ac ita quidem cum res habeat, non fuit sane, cur hic a Martyrologio Romano hodierno, quod pariter, ut jam innui, S. Gereoni Socios trecentos octodedecim attribuit, recederem; verum major de Sociorum, qui cum S. Victore sint passi, numero difficultas movetur. Fuisse Gereonem cognominatum Mallosum, Usuardus in Martyrologio suo hodie affirmat; contra vero Mallosum veluti Sanctum a Gereone distinctum hodie itidem in suo Ado proponit, eique Hieronymiana apographa non pauca, utut hodie, ut supra vidimus, in Martyrum & numero & nominibus haud parum confusa, suffragantur; cum autem, uti infra ostendam, hic Adoni, quem tamen vidit corrigereque adeo hoc loco Usuardus voluerit, assentiendum appareat, fueritque verosimillime, ut pariter infra ostendam, Mallosus cum S. Victore passus, consectarium evadit, primo quidem sequentem isthanc, quæ hodie in Corbeiensi apud Florentinium, alteroque apud Dacherium tom. 2 Spicil. vetustissimo Hieronymiano apographo legitur, annuntiationem, Et alibi… Victoris, Agrippinæ Mallusii cum aliis trecentis triginta Martyribus, vel hoc vel haud multum absimili modo, transposito S. Victoris nomine, verosimillime esse reddendam: Agrippinæ Victoris & Mallusii cum aliis trecentis triginta Martyribus; deinde vero, spectatis binis jam dictis, quibus & non pauca alia suffragantur, Hieronymianis apographis, Victori in martyrio Socios præter Mallosum trecentos triginta, quot etiam re ipsa duobus hisce Martyribus ab Adone Mosandri adnumerantur, fuisse adjunctos.

[49] [plures quam 17 Socios habuisse, e multis, quæ, ut Sanctensis] At vero, cum decem dumtaxat & septem Socios S. Victori Usuardus attribuat, sitne hic martyrologo isthoc, an Hieronymianis apographis standum, dispiciamus. Plures sane Socios quam septemdecim habuisse S. Victorem, antiquissima est Sanctensium traditio, hancque e reliquiarum fragmentis, penes hosce asservatis, confirmari, Molanus, anno 1573 Lovanii editus, in hodiernis suis in Usuardum Annotationibus non obscure insinuat. Reliquiarum scilicet nomine corpora, in Sanctensi S. Victoris ecclesia seculo XII ac XIII reperta, verosimillime intellexerit. Ast, utcumque habeat, plura certe, quam quindecim corpora fuisse re etiam ipsa ibidem tum inventa, Adolphus, dux Cliviæ, in Sanctensi, cujus supra notitiam dedi, Ms. memoriæ prodit. Ac primo quidem tria, unum nimirum XVI Aprilis die sub Coloniensi, qui ab anno 1167 usque ad annum 1191 sedit, archiepiscopo Philippo I, duo autem alia non nihil citius, fuisse in dicta S. Victoris æde sacra inventa, pag. 119 & seq. narrat, ac deinde, nonnullis primum, quæ modo huc transcribere, necesse non est, interpositis, pag. 123 ita prosequitur: Dominicæ Incarnationis anno millesimo ducentesimo octogesimo quarto, … cum Sanctensis ecclesiæ pars Orientalis, ob sui vetustatem ruinæ jam proxima, renovanda solotenus deponeretur, sub ipsius fundamenti vasta soliditate, ubi nec alia corpora consueverant nec poterant sepeliri, nobilis quidam SS. corporum thesaurus divina providentia repertus est tam copiose, quod infra spatium tam loci quam temporis arctum satis & breve fere decem & septem Martyrum corpora, certis intersigniis & evidentibus indiciis inventa, celebriter atque devote fuerunt in capsas translata; quorum capita, quæ integra poterant haberi, decenter ornata scrinio speciali reservantur.

[50] [Ms. hic relata verba produnt, Sanctis inventa fuerunt,] Unde veracem seniorum nostrorum comperimus esse relationem, qui solebant asserere, prout per posteros ad posteros audiebant famam currere, quod B. Helena, prima Xanctensis basilicæ fundatrix, sub fundamento, sicut supra patuit, eadem collocaverat; huic autem relationi & assertioni magnum fidei præstat argumentum, quod, transactis aliquot annis, cum in Occidentali parte sæpe dictæ basilicæ novum chori tertiumque construi deberet opus opportunum, mox ibidem, dum fundamentum foderetur & humus ejiceretur, plura corpora Sanctorum sunt inventa modo consimili. Itaque, cum tam in parte jam prænotata anteriori quam posteriori basilicæ tot Martyrum reperta sint corpora, nulli dubium, quin etiam locis intermediis reliquorum sanctorum Martyrum corpora in pace sepulta conquiescant, tempore, quo divinæ placuerit Providentiæ revelanda. Ita ille, plura sane quam quindecim corpora in Sanctensi ecclesia sec. XII ac seq. fuisse inventa, luculentissime prodens; verum unde hæc, vel Sociorum S. Victoris vel etiam Martyrum exstitisse, Sanctensibus certo innotuit? Generatim quidem ait, ex evidentibus, quibuscum reperta fuerunt, indiciis pro Martyrum corporibus agnita fuisse; ast, quæ qualiave illa exstiterint indicia, haud exponit; ut verosimillime dubitaturus non nemo sit, an fuerint hujusmodi, ut ex iis, Martyrum exstitisse, quæ fuerant reperta, corpora, potuerit haud immerito concludi.

[51] [corporibus haud valide, quod,] Re quidem vera exstitisse Martyrum, imo & Sociorum S. Victoris, haud difficulter inducerem in animum, si alicunde S. Helenam, quemadmodum jam supra sese narrasse Adolphus hic indicat, ecclesiam Sanctensem seculi IV initio exstruxisse, ac tum sub ejus fundamentis S. Victoris Sociorumque ejus corpora locasse, haberetur compertum; verum, anne id sancta illa Constantini Magni mater fecerit, est sane, uti infra ostendam, admodum dubium. Nec certum efficitur ex eo, quod corpora, de quibus mox huc transcripta verba, sub ecclesiæ fundamento, ubi, ut horum auctor dux Adolphus ait, nec alia corpora consueverant, nec poterant sepeliri, fuerint reperta. Etsi enim, postquam jam fuisset exstructa Sanctensis ecclesia, haud fuisse sub ejus fundamentis mortuorum corpora sepulta, crediturus quisque facile sit, quid ni tamen, cum Sanctense oppidum, ut jam supra docui infraque adhuc repetam, e Veterum ruinis emerserit, nec raro, ut apparet, pugnatum ad hæc fuerit, factum esse queat, ut occisorum prope munimentum istud corpora eo ipso loco, quo dein, tempore labente, ecclesiæ Sanctensis fundamenta jacta fuerunt, in terra, altius etiam, quam illa ipsa post, effossa, fuerint sepulta? Id certe ego haud perspicio, fitque vel hinc, ut, an corpora omnia, quæ vel ante vel post annum 1283 Sanctis fuisse reperta, Adolphus verbis, supra huc transcriptis, refert, Sociorum S. Victoris exstiterint, quam maxime dubitem. Nec ipsimet Sanctenses ea, quæ vel anno 1284 vel post fuerunt inventa, pro indubitatis Sociorum S. Victoris corporibus absque omni scrupulo habuisse videntur. Cur enim alioquin, cum vel unius, ut Colonienses apud Gelenium Fasti sacri docent, Martyris anonymi e S. Victoris Sociis memoriam XVI Aprilis die, quo Philippi I, Coloniensis archiepiscopi, temporibus inventum fuisse ejus corpus, Adolphus pariter loco supra cit. prodit, quotannis celebrent, pari honore plures etiam e S. Victoris Sociis, si quæ anno 1284 ac post fuerunt inventa corpora, illorum exstiterint, haud afficerent?

[52] [un hæc Martyrum exstiterint, sit dubium, probetur,] Gelenius mox laudatus post annuntiationem, qua anonymum, quem jam nunc memoravi, Martyrem XVI Aprilis die a Sanctensibus quotannis cultum, recenset, fuisse illum inventum in purpura & calceis, amputata summitate capitis, ex ecclesiæ Sanctensis Tabulis, haud diu, ut apparet, post rem gestam scriptis, affirmat, ac deinde sequentia isthæc verba abs illis haud dubie, qui has scripserunt, profecta, subjungit: Nos, qui floccellos sanguinis, cohærentes pilis, in monumento ejus (Martyris anonymi nimirum) vidimus, scripsimus hæc, ut vos credatis & per annorum revolutionem hoc die & assidue eum in veneratione habeatis. Nec conturbet, quod nomen ejus non habetur, cum Legenda Thebæorum vix duodecim Martyrum nomina contineat. Cum itaque e statu, in quo, quod hic memoratur, corpus sub Philippo I, Coloniensi archiepiscopo, fuit inventum, neutiquam Sanctenses, quin id Martyris esset, dubitarent, idcirco, uti ex hisce Tabularum Sanctensium verbis apparet, annuos illi, sub Martyris anonymi nomine, Sanctorum honores deferendos judicarint, nec tamen id quantum ad plures e S. Victoris Sociis, cum anno 1284 ac post non pauca fuissent sub ecclesiæ Sanctensis fundamentis corpora reperta, pariter fecerint, id enimvero illos, anne hæc Martyrum seu Sociorum S. Victoris essent, dubitasse, argumento est. Jam vero, cum sic habeat, possitque etiam, anne re ipsa Martyrum exstiterint, non immerito, uti ex omnibus jam dictis apparet, revocari in dubium, sane e corporibus, quæ anno 1284 ac post Sanctis magno numero fuere inventa, haud multum roboris acquirit traditio, quæ S. Victorem plures, quam quindecim, Socios in martyrio sibi habuisse adjunctos, prodit.

[53] [Hieronymianis tamen standum apparet.] Verum, etsi res ita habeat, haud tamen Usuardo, qui S. Victori non plures, quam decem & septem, Socios adjungit, sed Hieronymianis apographis, e quibus, horum numerum multo majorem exstitisse, consequitur, standum apparet. Ita opinor, quod hæc, quibus præterea antiquissima Sanctensium suffragatur traditio, Usuardo antiquiora sint, omniaque, quæ de Malloso, cum S. Victore martyrium passo, loquuntur, hisce haud pauciores, quam trecentos triginta, Socios unanimi consensu attribuant. Sollerius quidem, Usuardo Acta aliqua, Elinandæis antiquiora, quæ septem dumtaxat ac decem Socios S. Victori adnumerarint, præluxisse, in hodierna sua in Martyrologium Usuardinum Observatione suspicatur; verum quæ qualiave Acta illa exstitere? An Gregorio Turonensi seu seculo VI antiquiora? Id quidem confidenter affirmari, at non facile poterit probari. Sane nullum, quo id vel utcumque fiat, argumentum invenire quivi. Utut sit, Usuardus equidem, qui non plures, quam septemdecim, Socios S. Victori concedit, Mallosi etiam vocabulum, quod proprium nomen Ado statuit, in cognomentum vertit, Mallosum cognominatum fuisse S. Gereonem insinuans; cum sic autem hunc cum illo faciat eumdem ac a veritate idcirco, uti infra ex ipsomet Gregorio ostendam, verosimillime aberret, dubitari non immerito potest, an pariter, dum S. Victori septemdecim dumtaxat Socios adjungit, a vero horum numero haud deviet sive interim hunc e dictis, quæ, ut Sollerius suspicatur, ei præluxerint, Actis, sive e documentis aliis acceperit.

[54] [Nec abs his Browerus,] Nec refert, ab Adone, qui Mallosum & Victorem longiori commemoratione e Gregorio Turonensi lib. 1 de Gloria Mart. cap. 63 hodie celebrat, nullos hisce Socios tribui; cum sic enim is martyrologus Gregorii vestigiis inhærens, nec quot Mallosus & Victor Socios habuerint, exponat, certe non magis, quod proin & de Gregorio dicendum, Usuardo, qui septemdecim dumtaxat S. Victori Socios largitur, quam Hieronymianis, quæ longe plures numerant, apographis suffragatur. Etsi itaque Usuardum quidem a vero Sociorum S. Victoris numero certo devium asseverare non ausim, Hieronymianis tamen, ut jam dixi, apographis, quæ quantum ad hunc ab Usuardo, at non itidem ab Actis edendis, multum discrepant, potius standum, ob rationes omnes jam allegatas reor. Hinc porro & simul ex eo, quod nihilominus, S. Victorem una cum Malloso eodem tempore & loco passum esse, erroremque in numero, quo posterioris hujus Socios Hieronymiana apographa definiunt, non cubare, certum undequaque, ut apparet, non sit, Martyrologium Romanum hodiernum, quod S. Victorem & Socios martyres, non expresso horum numero, generatim dumtaxat hodie annuntiat, supra in titulo sum secutus. Ceterum, etsi quidem forsan pauciores, nequaquam tamen præter Mallosum plures quam trecentos triginta Socios, habuit S. Victor. Ita ex eo, quod plures ei nec in monumentis jam laudatis, nec alibi uspiam apud scriptores sive antiquos sive recentiores attribuantur, omnino concludendum apparet.

[55] Browerus quidem, Maximianum, dum in Alpibus, [contra ac apparet, dissentit; qui tamen cum in Sociorum,] moturus inde cum exercitu in Gallias, adhuc resisteret, quatuor e legione Thebæa cohortes eo præmisisse, harumque quartam duxisse Victorem, in Annal. Trev. lib. 3, num. 74 scribit; verum, etsi legio, ut Eucherius in S. Mauritii Actis supra laudatis num. 3 ait, milites 6600 numerarit, ac proin cohors, utpote decima, quemadmodum Pitiscus in suo Antiquit. Romanarum Lexico ad vocab. cohors docet, legionis pars, militibus circiter 660 constiterit, Browerus tamen in significatione, ad multo pauciores restricta, vocabulum istud loco cit. adhibuit; etsi enim cohortis, cum qua S. Victorem in Gallias missum scribit, milites omnes, non autem, uti e toto contextu liquet, horum tantummodo partem, pro fide occubuisse, memoriæ prodat, non plures tamen, quam trecentos triginta, quibus una cum S. Victore sors hæc obtigerit, num. 81 recenset. Verum, etsi quidem, dum hosce, uti e jam dictis consequitur, appellavit cohortem, fortassis haud prorsus inepte fuerit locutus, res tamen quantum ad SS. Cassii & Florentii Socios, e quibus pariter loco supra cit. facit cohortem, secus habet; hi enim, quorum numerum silet, pauciores certo fuerunt, quam ut nomine cohortis, quam apud Romanos numerasse etiam aliquando non plures quam trecentos aut quadringentos milites, vix invenias, potuerint venire. Res e jam nunc dicendis patescet.

[56] Edenda Sanctorum nostrorum Acta num. 13, [quos SS. Cassio & Florentio adscribit, numero erret,] nonnullaque Usuardina apud Sollerium Auctaria SS. Cassio & Florentio non plures, quam septem, quos non nominant, Socios adscribunt. Ast an Auctariis illis Actisque indubitanter hic standum? Usuardus definitum Sociorum SS. Cassii & Florentii numerum non assignat, sed dumtaxat ait: Sanctorum martyrum Cassii & Florentii cum aliis pluribus; cum autem, etsi etiam bini hi Sancti septem dumtaxat Socios re ipsa habuisse statuerentur, annuntiatio isthæc, ut consideranti patescet, veritati consona sit futura, Usuardus sane memoratis Auctariis Actisque haud quaquam hic adversatur. Verum, cum eadem annuntiatio, etsi etiam plures quam septem Socios Cassius & Florentius habuissent, veritati adhuc consona, ut consideranti pariter patescet, esset futura, enimvero Acta edenda, dictaque Auctaria a veritate, dum Socios tantummodo septem SS. Cassio & Florentio attribuunt, non aberrare, ex Usuardo haud habetur compertum; cum autem id nec aliunde innotescat, dubitari non immerito potest, an re etiam ipsa a vero horum numero haud aberrent. Ast, etsi sic habeat, error tamen, quem sic forte admittunt, facere, ut apparet, non potest, ut in assignando SS. Cassii & Florentii Sociorum numero multum hallucinari sint certo dicenda. Ita opinor, primo quidem, quod ipsemet supra adhuc laudatus Josephus Hartmannus, ecclesiæ Bonnensis decanus, qui, si in antiquis hujus, quæ scrutatus est, monumentis multo plures quam septem SS. Cassii & Florentii Socios reperisset, hosce certe omissurus haud fuisset, octo tamen dumtaxat in litterarum, cujus ante memini, excerpto recenseat, sicque a præfatis Auctariis Actisque vix dissonet; deinde vero, quod nulli prorsus inveniantur Fasti sacri, documenta alia seu antiqua seu recentia nulla, in quibus duorum illorum Sanctorum Socii vel novenario vel alio ullo superiori seu majori numero exprimantur, perperamque adeo ex his cohortem Browerus effecerit.

[57] [Mrl. Rom. in modo, quo illos annuntiat, hic sequi haud est visum.] Hodie quidem in Martyrologio Romano hodierno SS. Cassius & Florentius Bonnæ cum aliis plurimis annuntiantur; verum, etsi sic habeat, certeque plures quam septem aut octo Socios duobus illis Sanctis fuisse, annuntiatione illa indicetur, alia tamen, ut jam indicavi, haud inveniuntur monumenta seu antiqua seu recentiora, quæ vel numero, quo Socios illos exprimunt, vel alio loquendi modo, ut plures quam septem aut octo fuisse credantur, exposcant, hincque Usuardo hic potius, qui SS. Cassium & Florentium tantummodo cum pluribus aliis, quam laudato Mrl. Romano hodierno, quod eosdem duos Sanctos cum plurimis aliis annuntiat, adhærendum putavi. Nec futurum reor, ut studiosus lector id improbet. Quod si tamen secus fecerit, eum equidem hic, priusquam § huic finem imponam, observare velim, ex omnibus, tam hoc, quam proxime prægresso § jam dictis, utpote secundum quæ e Martyrum, quem Gereon Sociique ejus trecenti octodecim constituunt, numero quinquaginta dumtaxat exstiterint Thebæi, Victor que & Mallosus, si non multo pauciores, certo non plures, quam trecentos triginta, Cassio & Florentio septenos etiam octonosve dumtaxat aut non multo plures nactis, in martyrio habuerint Socios, haud parum modo, etsi etiam hi omnes statuerentur Thebæi, confirmari id, quod apud nos ad IV mensis hujus diem in Commentario, SS. Tyrsi, Bonifacii ac Sociorum Trevirensium martyrum Actis præmisso, num. 43 asseritur; videlicet non verendum, ne ingens Martyrum Thebæorum, quos Agauni passos, Eucherius perhibet, numerus nimia Martyrum, itidem Thebæorum, qui vel Treviris, vel Bonnæ, vel Coloniæ Agrippinæ, vel Sanctis vel alibi denique subierint martyrium, multitudine exhauriatur.

§ V. An Martyri anonymo non fuerit S. Gereonis nomen pro arbitrio impositum; an Mallosi cognomen hic habuerit, & an, si alter ab altero sit diversus, Mallosus eodem loco, quo Victor, martyrium subierit.

[S. Gereon, qui vere hoc nomine] In tribus Hieronymianis apographis non contractis, Lucensi videlicet & Corbeiensi apud Florentinium, vetustissimoque apud Dacherium Spicil. tom. 2, quæ heri Coloniæ Agrippinæ 317 Martyres annuntiant, S. Gereonem ejusque Socios, utut numero, quem hi cum illo in aliis Fastis sacris constituunt, imminuto, designari, una omnium est opinio; ast, cum Gereonis nomen in tribus dictis Hieronymianis apographis haud exprimatur, hisque omnes Fasti sacri, in quibus id hodie fit, antiquitate cedant, erit fortassis non nemo, qui suspicetur, nondum tunc, cum tria illa Hieronymiana apographa exarata fuere, innotuisse, qui Martyrum, quos hæc heri Coloniæ Agrippinæ annuntiant, antesignanus seu dux fuisset vocatus, factumque adeo post esse, ut ei Gereonis nomen pro arbitrio fuerit impositum. Atque hæc quidem suspicio augeri potest ex eo, quod, dum unum e præfatis tribus Hieronymianis apographis, Lucense nimirum seu Florentinii textus, Colonienses nostros Martyres heri celebrat, sequenti id modo faciat: In Gallia civitate Coloniæ. Agripini (imo Coloniæ Agrippinæ) natalis sanctorum CCCXVII. Martyrum, quorum nomina Deus scit. Verum, etsi quidem librarii, qui tria hic memorata Hieronymiana apographa scripserunt, exploratum forsan Gereonis nomen haud habuerint, id tamen universim tunc ignoratum non fuisse, vel ex eo liquet, quod equidem in Epternacensi, quo certe illa antiquiora non sunt, Hieronymiano apographo VIII mensis hujus die Gereonis nomen, ut jam supra docui, reperiatur.

[59] Adhæc, etsi quidem Martyribus, quorum nomina ignorabantur, [fuit vocatus, ab Usuardo] nomina pro arbitrio subinde fuerint imposita, id tamen tum fere dumtaxat, cum eorum, quæ hactenus latuerant, corpora reperirentur, aut quavis occasione alia obtinerentur reliquiæ, factum invenio; cum autem S. Gereonis corpus, quod a S. Norberto in Gereonæa ecclesia anno 1121 repertum fuisse, non pauci contendunt, certo equidem ante hunc, uti ex infra dicendis intelligetur, haud fuerit inventum, & tamen multo citius, qui tria apud Sollerium exstantia Hieronymiana apographa contracta, Richenoviense nimirum, Augustanum & Labbeanum, scripserunt, Florusque item ac Ado, Usuardus, Notkerus & Wandelbertus floruerint, consectarium fit, ut, cum nihilominus in omnibus, quos hi exararunt, Fastis sacris S. Gereonis nomen vel heri vel hodie legatur, eo verosimillime Coloniensium nostrorum Martyrum dux seu antesignanus non tunc tandem, cum jam dudum migrasset ad Superos, sed jam tum, cum inter mortales degeret, fuerit vocatus. Jam vero, cum hæc ita habeant, Gereonis nomen, non pro nomine, quod martyri anonymo fuerit pro arbitrio impositum, sed pro vero, quod is, in vivis existens, fuit sortitus, nomine habendum, apparet sane, si non prorsus certum, vero saltem admodum simile. Modo etiam, an Mallosi, quod in pluribus Hieronymianis aliisque Fastis sacris legitur, nomen pro proprio Martyris, a Gereone distincti, nomine, an contra pro hujus dumtaxat cognomento sit habendum, dispiciamus.

[60] [cum Malloso confunditur; ast hic ab illo, uti e verbis] Usuardus in supra huc transcripto S. Gereonis elogio, exstitisse hunc cognomento Mallosum, diserte tradit, sicque ex Gereone & Malloso unum eumdemque martyrem facit, seu hunc cum illo confundit; verum Ado alterum ab altero, uti ex elogio, quo supra ambos celebrat, palam est, luculentissime distinguit; posteriori autem huic martyrologo assentiendum, apparet ex iis, quæ Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 63 scribit. Verba omnia, quæ hic scriptor ibidem suppeditat, lectori ob oculos, quod quam maxime § hujus argumento elucidando subserviant, juverit hic posuisse. Sic in Ruinartii, quæ anno 1699 prodiit, editione habent: Ab hoc etiam sacerdote (Eberegisilo, Coloniensi archiepiscopo) sancti martyris Mallosi corpus repertum est hoc modo: Cum fama ferret, hunc apud Bertunense opidum martyrium consummasse, occultum erat hominibus illis, quo in loco quiesceret; erat tamen oratorium inibi, in quo nomen ejus invocabatur. Supradictus vero pontifex in honorem ejus basilicam ædificavit, ut scilicet cum aliquid revelationis de martyre acciperet, in ea beatos artus, Domino annuntiante, transferret. Denique in latere basilicæ, id est, in pariete, qui a parte erat oratorii, in absida collegit, præstolans Domini misericordiam, quid juberet de martyre revelari.

[61] [Gregorii Turonensis hic recitatis sequitur, est diversus,] Post hæc diaconus quidam Mettensis, per visum ductus, ubi martyr quiesceret, est edoctus. Post paucum autem tempus veniens ad episcopum & quasi certa signa, per quæ visum viderat, relegens, cum prius ibidem non fuisset, ait episcopo: Hic effode & invenies corpus Sancti, id est, in medio absidæ. At ille, cum fodisset quasi in septem pedes, attigit nares ejus odor immensi aromatis, & ait: Credo in Christo, quod ostendit mihi martyrem suum, quando me hæc suavitas circumdedit; & fodiens reperit sanctum corpus inlæsum, & emittens vocem magnam, Gloria in excelsis Deo secum omnem clerum pariter psallere fecit. Dicto quoque hymno, corpus sanctum in basilicam transtulit & cum laude debita sepelivit. Ferunt, ibidem & Victorem martyrem esse sepultum, sed non eum adhuc cognovimus revelatum. Mallosus itaque, uti ex his Gregorii verbis intelligitur, non apud Coloniam Agrippinam, sed apud Bertunense, abs illa, uti ex infra dicendis patescet, certissime diversum, opidum martyrii palmam est adeptus; cum autem S. Gereon, uti omnis retro antiquitas credidit, ac porro hodieque creditur, apud Coloniam Agrippinam consummarit martyrium, consectarium fit, ut secundum Gregorium a Gereone Mallosus indubie distinguatur.

[62] Nec hoc tantum e Gregorio docemur, verum etiam, [martyriumque, non, uti hic Gelenius] S. Victorem, ut fama scriptoris hujus ætate ferebat, eodem loco seu in eodem Bertunensi oppido, ubi Eberegisilus, Coloniensis archiepiscopus, Mallosi corpus reperit, jacuisse sepultum; cum autem sic habeat, verosimillimeque, imo indubie, Mallosus & Victor loco eodem, quo Gregorii Turonensis ætate jacuerunt humati, martyrium subierint, consectarium hinc ulterius jam fit, ut ambo, si vera sint, quæ Gregorius scribit, idem Bertunense oppidum pro palæstra fuerint adepti. Ut itaque & quæ & quo loco sita hæc fuerit & quam certo a Colonia Agrippina distinguatur, perspicuum ante omnia evadat, hic modo, quodnam sit Bertunense oppidum, a Gregorio Turonensi supra huc transcriptis verbis memoratum, examinemus. Gelenius in ecclesiæ Coloniensis sacris & piis Fastis ad 2 Maii diem annuntiatione utitur sequenti: Bonnæ in territorio Coloniensi translatio sanctorum Cassii, Florentii & Mallusii, martyrum Thebæorum, ex quibus S. Mallusium, uti habent exemplaria Gregorii Turonensis, monstrante quodam ecclesiæ Metensis diacono, divinitus per visum edocto, B. Euergislus vel Euergisilus elevavit & in basilicam, ejus memoriæ exstructam, transtulit, teste Gregorio Turonensi lib. 1 de Gloria Mart. cap. 63; apud quem mendose pro Bonnensi vel Veronensi (sic enim etiam antiqui appellarunt Bonnam) legitur Bertunense oppidum; sed ex toto contextu ibidem prodit se error scripturæ. Eosdem deinde Martyres anno 1166 Reinaldus archiepiscopus & Gerardus Bonnensis præpositus, cum venerabilis cleri devotione & multitudine populi elevarunt, invento sicco quidem, sed evidenti sanguino ipsorum, quem ante annos plusquam octingentos septuaginta pro Christo prosuderant.

[63] Ita ille, volens scilicet, Mallosum, a Gregorio Turonensi memoratum, [contendit, in Bonnensi,] in urbe Bonnensi subiisse martyrium, ac pro Bertunensi oppido, ubi id a Gregorio e fama locatur, Bonnense seu Veronense, errore seu mendo, quod in proxime huc transcripto scriptoris hujus textu cubet, correcto, esse legendum; verum, ut Mallosum, spectatis iis, quæ Gregorius scribit, non Bonnæ, sed Sanctis in Clivia pro fide occubuisse, probatum dem, necesse tantummodo est, ut & mendi seu erroris a Gelenio perperam insimulari Gregorii textum & Bertunense, quod in hoc memoratur, oppidum haud aliud esse quam Sanctense, ostendam. Id itaque lubet hic præstare. Scripturæ, qua in Gregorii textu exaratur Bertunense oppidum, sese error ex toto contextu prodit. Ita verbis mox recitatis Gelenius; verum hanc ejus assertionem a vero quam maxime esse alienam, certeque adeo Bertunensi oppido Bonnense seu Veronense in Gregorii textu haud substituendum, nemo non fatebitur, qui postremam hujus partem attente expenderit. In hac enim, Victorem eodem loco, quo Mallosus, ac proin in eodem, in quo hic, teste Gregorio, jacebat, Bertunensi oppido sepultum jacuisse, e fama asseritur; cum autem, Victorem Bonnæ seu Veronæ ad Rhenum sepultum jacuisse, nemo umquam aut crediderit aut dixerit, enimvero Bonnense seu Veronense oppidum pro Bertunensi in Gregorii textu, correcto, qui in hoc cubet, errore, haud legendum, ac proin Bonnæ seu Veronæ, spectatis iis, quæ Gregorius scribit, Mallosi martyrium locari haud posse, indubitatum apparet. At vero, inquies, Bonnæ equidem SS. Florentii, Cassii & Mallusii corpora anno 1166 Reinaldus, Coloniensis archiepiscopus, de sepulcris summa cum solennitate levavit. Fateor, sic habet; id enim non tantum Gelenius verbis supra huc transcriptis, verum etiam Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. 3, col. 679 ac alii e monumentis antiquioribus docent.

[64] [sed, ut, difficultate, quæ in contrarium facit, soluca.] Ast, etsi id ita sit, imo etsi etiam inter Martyres, quorum sacræ exuviæ usque ad annum 1583 Bonnæ, ut infra docebo, asservatæ fuerunt, Mallusius seu Mallosus a Joanne Hartmanno, ecclesiæ Bonnensis decano, in litterarum, quarum supra memini, excerpto penes nos exstanti recenseatur, hæc tamen facere non debent, ut Mallosus, a Gregorio Turonensi memoratus, martyrium Bonnæ subiisse credatur. Quid si enim Gregorii Mallusius a Mallusio, cujus corpus Bonnæ de terra levatum diuque asservatum fuisse asseritur, statuatur exstitisse diversus? Non erit sane, cur id cuiquam incredibile appareat. Cum enim plurimi, ut jam docui, Coloniæ Agrippinæ, Bonnæ & Sanctis pro fide sub Maximiano fuerint occisi, facile factum esse potest, ut in magno illo Martyrum numero duo exstiterint cognomines. Adhæc, cum Josephus Hartmannus, mox iterum laudatus, unum ex octo martyribus, quos cum SS. Cassio & Florentio Bonnæ passos, in præfato suo litterarum excerpto affirmat, Pii nomine etiam distinguat, nec præter Cassium & Florentium ullus e Martyribus, Bonnæ sub Maximiano passis, vel ab Usuardo vel aliis seu scriptoribus seu martyrologis antiquis, nomine, quo fuerit vocatus, expresso, memoretur, non immerito quis suspicabitur, e Martyribus, Bonnæ coronatis, exstitisse duos, quorum, cum ibi illorum corpora fuissent inventa nominaque haud noscerentur, unum Pii, alterum Mallusii nomine pro arbitrio donarint. Accedit, Gregorii Mallosum jam ante seculum VII, ut supra huc transcripta scriptoris hujus verba suadent, de terra fuisse levatum; id autem Malloso, cujus corpus Bonnæ diu asservatum fuisse memoratur, anno demum 1166, ut jam dictum, evenisse. Jam vero, cum hæc ita habeant, Mallosus certe seu Mallusius, qui a Gelenio aliisque Bonnæ signatur, efficere non potest, ut Mallosum, a Gregorio memoratum, Bonnæ occubuisse admittamus.

[65] [ratione non una,] Modo etiam, Bertunense oppidum, ubi Mallosus passus a Gregorio refertur, interpretandum Sanctense, ac proin Sanctis pro fide occubuisse eumdem Mallosum, monstremus. Ruinartius in Gregoriani, de quo hic nobis sermo, textus verba, quibus S. Victor eodem, quo Mallosus, loco quievisse memoratur, ita observat: Si verum sit, ut aliqui sentiunt, hunc Martyrem (S. Victorem nimirum) ex legione Thebæa fuisse, qui loco, ubi cum multis aliis passus est, Sanctos nomen dederit, ex quo vulgus Xantum, quod Cliviensis ditionis opidum est, efformaverit, Bertuni opidi situm invenimus. Nam Victor & Mallosus hic in eodem loco quievisse memorantur; & vetera quædam Martyrologia utrumque simul celebrant. Etsi itaque Bertunense oppidum, ubi Mallosus passus ac cum S. Victore quievisse a Gregorio e fama narratur, Ruinartius, uti a Gelenio fit, Bonnam interpretatus haud sit, opinionem tamen, quæ S. Victoris palæstram Sanctis collocat, ac proin & hoc oppidum pro Bertunensi per Gregorium memorato accipit, revocat in dubium. Verum S. Victorem subiisse Sanctis martyrium, Acta edenda num. 15 tradunt; hisce autem, quibus etiam constans non tantum Sanctensium, sed & Coloniensium & ipsorummet Bonnensium favet traditio, omnino hic standum vel ex eo videtur, quod Bertunense oppidum, in quo una cum Malloso quievisse Victor a Gregorio memoratur, certissime Bonnæ seu Veronæ, ut jam dictum, locari haud queat, aliusque præter oppidum Sanctense locus, quo idem oppidum cum aliqua veritatis specie locetur, assignari haud possit. Adhæc laudatus Ruinartius in uno e Colbertinis, quibus usus est, codicibus pro Bertunensi oppido, in quo S. Victor passus ac cum Malloso quievisse a Gregorio Turonensi memoratur, Bertinense legi, docet in adnotatione, scriptoris hujus verbis, proxime huc transcriptis, subjecta; Bertini autem seu Bertinensis oppidi nomine venisse olim, priusquam a S. Victore ejusque Sociis martyribus nomenclationem novam acciperet, Sanctense in Clivia oppidum seu Sanctos, verosimillimum apparet, nec facile, ni fallar, secus sentiet, qui, quæ jam nunc subdam, expenderit. Sanctense oppidum, de quo jam nonnulla Comment. hujus § 1, num. 2 & 5 seqq. protulimus, stare modo eo loco, quo olim Vetera castra seu, uti etiam simpliciter vocantur, Vetera steterunt, Cluverius Germaniæ antiq. lib. 2, cap. 18 aliique, qui in Geographiam antiquam Commentarios scripserunt, affirmant.

[66] Sunt quidem etiam, qui eo loco, quo olim Colonia Traiana stetit, [En medium] oppidum istud collocant; verum hi Coloniam isthanc Veteribus tam prope admovent, ut ex horum & illius ruinis emersisse idem Sanctense oppidum in animum inducant. Teschenmacherus, qui de antiquo variorum locorum situ in Cliviæ, quos contexuit annoque 1638 in lucem emisit, Annal. part. 1 tractat, ibidem pag. 20, ubi & duabus pagg. proxime seqq. nonnulla huc potissimum spectantia suppeditat, sic scribit: Vetera Coloniamque Traianam Surita eodem loco stetisse censet, vere quidem, quando Παχυλῶς id intelligitur; siquidem non usquequaque, sed fere eodem loco stetisse, utrobique rudera ostendunt. Vetera castra in monte, qui a Quinctilio Varo, ut quibusdam placet, Vorsseberg nunc dicitur, circumfusaque & in ripa Rheni planicie, ubi hodie pagus est Beerten, non procul ab oppido Santen ita fuisse, constans est & unanimis antiquorum sententia. Id loci etiam istius facies, omnino cum Taciti descriptione conveniens, innumera quoque eximiaque antiquitatis istic reperta monumenta satis probant; Dithmarus autem, qui laudatum Teschenmacheri Opus, Annotationibus a se illustratum, anno 1721 fecit recudi, primo ad vocem Vetera, a qua Teschenmacheri textus, modo huc transcriptus, inchoatur, ita observat: Ita simpliciter ea (Vetera scilicet) appellat Tacitus Annal. 1. c. 45, & Histor. IV. c. 18. alias Vetera castra apud eundem 1. c. c. 21. ex quo nempe alia castra ad Rhenum posita fuerunt. Vetera autem illa castra in vicinia oppidi Xanten, partim in colle Vorsseberg, partim in planitie, ubi pagus est Berten, posita fuisse, consentiunt Menso Altingius pag. 36. 37. Cellar. pag. 337. Cluver. lib. 2. cap. 18.

[67] [hic adducta,] Secundo altera ad vocabulum Beerten nota, qui pagus, in jam dato Teschenmacheri textu ita vocatus, appellationem hanc acceperit, exponit his verbis: Quod nomen (Beerten scilicet) a vocabulo Vetera efformatum creditur, Germanis primum dicta Veterhem, & mox per transpositionem literarum Verthem, unde postea Berthem sive Beerten. Sunt quoque arcis rudera extra portam Clivensem oppidi Xanten, quæ hodieque cum agris vicinis vocantur die alteburg, ubi non desunt, qui castra illa Vetera quærenda putant ob nominis (Alte-burg enim idem est, quod Vetus castrum) convenientiam; ac tertio denique in Veterum, quam, ut in textu, huc transcripto, Teschenmacherus ait, Tacitus suppeditat, descriptionem ita notat: “Pars,” inquit Tacitus, “castrorum in collem” (hodie Vorsseberg) “leniter assurgens, pars æquo” (ubi pagus Beerten) “adibatur.” Menso Alting. 1. c. Ad radicem memorati collis profunda quoque planities crebris eluvionibus plerumque fæda & lubrica conspicitur, quæ procul dubio est “palus” juxta “Vetera” apud Tacitum Histor. v. cap. 15. Ita ille, cum Teschenmachero aliisque loco eodem, quo olim stetere Vetera, situm esse pagum, oppido Sanctensi vicinum, qui Beerten seu Berten hodieque appellatur, affirmans. Ac id quidem mihi vero apparet simillimum, uti etiam pagi illius, ut Dithmarus addit, nomen a Veterum vocabulo, varie corrupto, luxato ac mutato, fuisse formatum.

[68] [probatur, in Sanctensi oppido] Ast, cum Vetera aut, si mavis, Castra Vetera non tantum, ut Teschenmacherus & Dithmarus verbis jam datis aiunt, montem seu collem, Vorsseberg dictum, vicinamque huic, in qua situs est dictus pagus, planitiem, verum etiam, ut Cluverius loco supra cit. & Cellarius Geographiæ antiquæ lib. 2, cap. 3, plurimis aliis consentientibus, docent, oppidum haud obscurum fuerint complexa, enimvero jam inde a Francis, qui seculo quinto Romanorum ditiones, Rheno transmisso, invaserant, Veterum nomen ita, ut ait Dithmarus, paulatim corruptum mutatumque ac tandem castra illa seu potius totum, quem hæc continebant, terræ tractum ac nominatim haud obscurum illud oppidum teutonica, qua utebantur, lingua Beerten seu Berten Gregorii Turonensis ætate, qui id propterea Latine appellarit Bertinum, fuisse vocatum, vero apparet simillimum; cum autem id ita sit, ac Vetera castra seu oppidum. quod horum nomine etiam venit, sit ipsummet, ut Cluverius loco cit. docet, Sanctense oppidum, Gregorium isthoc, quod forsan, cum bello aut alia calamitate fuisset destructum, situm antiquum aliquantulum modo mutarit, per Bertinense seu Bertunense, prope quod Mallosum passum ac cum S. Victore quievisse supra huc transcriptis verbis scribit, oppidum intelligere ac proin ejusdem Mallosi palæstram Sanctis locare, vero pariter apparet simillimum.

[69] [est passus,] Ac id quidem ut credam, propensior adhuc vel ex eo sum, quod præter Sanctense oppidum, quod ita demum post Gregorii Turonensis ætatem, antiquatis, quæ prius habuerat, Veterum ac Bertini seu Bertuni nominibus, horumque nihilominus posteriori pago vicino adhuc adhærente, a S. Victoris ejusque Sociorum ibidem cultu fuerit vocatum, assignari aliud, quod per Bertunense oppidum Gregorius intellexerit, cum aliqua veritatis specie, uti nominatim de Bonna e jam supra dictis liquet, haud queat. Verum an Gregorio, qui & Sanctis, ut modo ostendi, Mallosi palæstram verosimillime collocat, & hunc a Gereone distinguit, contra Usuardum, qui hunc cum illo confundit, seu cognominatum fuisse Mallosum, prodit, certo est standum? Gregorius, dum loco supra cit. de S. Malloso tractat, duo potissimum, quæ ad institutum nostrum facere hic queunt, memoriæ prodit; alterum est, Mallosum apud Bertunense opidum martyrium consummasse; alterum vero, fuisse ibidem sacrum ejus corpus ab Eberegisilo, Coloniensi episcopo, repertum ac de terra levatum Ac forsan quidem, quod Mallosus sub Maximiano martyrium sit passus, ac proin Gregorius duobus amplius seculis abs hoc eventu abfuerit, haud immerito, an hunc apud Bertunense opidum scriptor ille, qui præterea rem e fama dumtaxat refert, perperam haud collocet, revocari potest in dubium; verum, etsi sic habeat, id tamen fieri haud poterit, si apud idem oppidum Mallosi corpus (neque enim hoc alibi, quam ubi ille fuerat occisus, humatum fuisse, quis facile credat) fuisse ab Eberegisilo repertum ac de terra levatum, sit certum.

[70] Anne itaque Gregorius, qui, ut dictum, Mallosi corpus ab Eberegisilo inventum ac de terra levatum fuisse, [etsi autem hæc,] narrat, indubitatam sibi hac in re fidem adjungat, examinemus. Hanc sane illi a nemine denegandam, reor, si Eberegisilus, cui Mallosi inventionem adscribit, sub seculi VI finem vixerit, hæcque adeo ejus ætate sit facta; verum, etsi quidem episcopus, nomine Eberegisilus, ecclesiæ Coloniensi sub seculi VI finem, uti apud Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 3, col. 625 videre licet, præfuerit, anne tamen de hoc, an contra de S. Evergislo, qui post S. Severinum Coloniensem cathedram occupavit, ac, ut certum apparet, ad annum usque 450 vitam haud produxit, Gregorius loco cit. loquatur, non immerito potest ambigi. Tillemontius tom. 4 Monum. Eccl. pag. 430, Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 3, col. 625, Ruinartius in suis in Gregorium Notis ac nonnulli alii de Eberegisilo, qui sub sec. VI finem Coloniensem cathedram occupavit, Gregorium exponunt, ea, ni fallor, ratione partim ducti, quod hic scriptor Eberegisilum, Coloniensem episcopum, a quo Mallosi corpus inventum ac de terra levatum, tradit, eodem exaret modo, quo Eberegisilum, Coloniensem itidem episcopum, quem a Childeberto rege ad compescendas monasterii Pictavensis turbas, quod anno 590 evenit, missum fuisse, Hist. lib. 10, cap. 15 refert. Verum haud mediocris inter Evergisli & Eberegisili seu, ut etiam scribitur, Ebregisili, nomina intercedit similitudo atque affinitas hincque facile factum esse potest, ut Evergislum, qui ab aliis Evergistus & a Gelenio de Magnitudine Col. Agrip. pag. 39 Ebuergesell quoque appellatur, Gregorius Eberegisilum etiam seu Ebregisilum, nomine isthoc, utpote episcopi, qui ætate sua vixerat aut forte adhuc, cum ista de Malloso scriberet, vivebat, sibi existente familiariori, per errorem appellarit.

[71] Quid quod factum esse possit, ut librarii in Gregorii, [ob rationes,] quæ scribebant, exemplaribus Eberegisilum seu Ebregisilum pro Evergislo mendose exararint? Utut sit, Gregorium equidem de S. Evergislo, qui ante annum 450 Coloniensi ecclesiæ præfuit, loco cit. loqui, vero apparet similius. Ebregisilum enim, a quo Mallosi corpus inventum, ibidem scribit, capitis dolore, cum id pulvere, e Coloniensi basilica, quam ab incolis Sanctos Aureos vocitari ait, accepto, tetigisset, prodigiose fuisse sanatum, per verba, num. 35 huc transcripta, præmiserat; hoc autem miraculum, non Eberegisilo, qui ad compescendas monasterii Pictavensis turbas anno 590 missus fuit, sed S. Evergislo, qui ecclesiæ Coloniensi ante annum 450 præfuit, verosimiliter obvenit. Ita scilicet suadet Sancti hujus Vita, ad XXIV mensis hujus diem, quo Coloniæ Agrippinæ colitur, a Surio relata. In hac enim num. 4 sequentia isthæc de S. Evergislo leguntur verba: Postquam autem consenuit, immodico capitis dolore vexatus, more suo sacrata circuivit loca orandi studio; cumque ad beati Gereonis Sociorumque ejus templum, male valentium refrigerium, pervenisset, flexis genibus in Sanctorum memoriam, uti consueverat, versum illum dicere cœpit; “Exultabunt Sancti in gloria”, moxque cælitus responsum est: “Lætabuntur in cubilibus suis.” Unde intellexit, Spiritu Dei revelante, illo ipso die sanctos Martyres animas suas cælo reddidisse.

[72] [quæ hic] Ab eo ergo tempore usque in præsens eodem die quotannis, ipso agente, illorum celebratur solennitas. Accepit autem pulverem e Sanctorum templo, & sanctæ Crucis exprimens signum, eum male affecto capiti suo imposuit, sanusque recessit; etsi autem hæc narratio, qua S. Evergislus immodico capitis dolore in Coloniensi S. Gereonis ecclesia, Sanctorum Aureorum nomine olim distincta, prodigiose sanatus asseritur, a narratione, qua idem, ut apparet, miraculum Gregorius refert, non parum, ut consideranti patescet, in adjunctis differat, ambæ tamen quantum ad substantiam consonant, nec esse videtur, cur de duobus diversis miraculis agere putentur. Jam vero cum sic habeat, faciatque præterea discrimen, in earum adjunctis occurrens, ut S. Evergisli biographus, qui, si non citius, certo non serius, quam sec. XI, floruit, miraculum, quod S. Evergislo obvenisse narrat, non e Gregorio, perperam fortassis intellecto, sed aliunde accepisse sit censendus, sane re etiam ipsa S. Evergislo id obvenisse, ac proin de hoc, non autem de Eberegisilo, qui sub sec. VI finem floruit, Gregorium per verba, quibus ab Eberegisilo, capitis dolore prodigiose, ut narrarat, sanato, inventum fuisse Mallosi corpus, loco supra cit. refert, locutum fuisse, vero apparet admodum simile. Isthæc autem verisimilitudo adhuc augetur ex eo, quod Gregorius, miraculum, de quo hic nobis sermo, narraturus, de Eberegisilo, cui & id & Mallosi inventionem obtigisse scribit, sequentem loquatur in modum: Quodam autem tempore Eberegisili, qui TUNC HUJUS URBIS (Coloniensis) ANTISTES ERAT, capitis medietas validis doloribus quatiebatur; horum autem verborum loco, si non de S. Evergislo, qui ante annum 450 obiit, sed de Eberegisilo, qui sub seculi VI finem ecclesiæ Coloniensi præfuit ac proin Gregorii ætate floruit, imo etiam tum forsan adhuc, cum hic illa scriberet, in vivis erat superstes, sermonem facere voluisset, sequentia isthæc Quodam autem tempore Eberegisili episcopi, qui ÆTATE NOSTRA HUJUS COLONIENSIS URBIS FUIT ANTISTES, aut qui NUNC ADHUC HUJUS URBIS COLONIENSIS EST ANTISTES &c, adhibiturus fuisse videatur.

[73] Hæc omnia verosimillime considerarit Gelenius, [allegantur, certa non sint,] hincque miraculum, hic jam memoratum, quod Eberegisilo, Coloniensi episcopo, obvenisse, Gregorius prodit, ad S. Evergislum, qui integro circiter seculo ante Gregorii ætatem Coloniensi ecclesiæ præfuit, in Opere suo de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine pag. 358 & seq. retulit; cum autem, uti ex omnibus jam dictis liquet, ita verosimiliter rectissime fecerit, ac secundum Gregorium idem Eberegisilus, cui miraculum illud obvenit, S. Mallosi corpus invenerit, consectarium fit, ut scriptor ille, dum inventionem hanc refert, de re, centum circiter annis ante ætatem suam gesta, loquatur, cumque proinde in hac fidem undequaque certam atque indubitatam sibi haud adjungat, consectarium ulterius fit, primo quidem ut, cum e dictis, si Mallosi corpus apud Bertunense oppidum fuisse inventum, certum non sit, in dubium adhuc, an idem Mallosus in oppido illo passus sit, revocari queat, certum pariter atque indubitatum, obtinuisse re ipsa illum ibidem palæstram, undequaque non sit; deinde vero, ut adhuc, an Mallosus & Gereon unus idemque non sit, possit ambigi, cum hunc ab illo distingui nec cognominatum fuisse Mallosum, ex eo potissimum noscatur, quod secundum Gregorium Mallosus apud Bertunense oppidum, non autem, ut Gereon Coloniæ Agrippinæ, martyrii palmam locumque quietis sit adeptus. Hinc porro & ex eo, quod Usuardus, cui bonæ notæ Acta, Elinandæis antiquiora præluxisse, Sollerius suspicatur, Mallosum cum Gereone confundat, est factum, ut Mrl. Romani hodierni secutus exemplum hic de Malloso, veluti de Sancto, qui indubie a S. Gereone distinguatur, tractare ausus non sim.

[74] Verum, etsi quidem, Mallosum & in oppido Sanctensi occubuisse & a Gereone distingui, [summa tamen verisimilitudine gaudent,] undequaque e jam dictis certum non sit, verosimillimum tamen id est. Etsi enim, Gereonem cognomento fuisse Mallosum, huncque proinde abs illo non esse diversum, Usuardus e prælucentibus sibi, quæ Elinandæis antiquiora erant, Actis verosimillime didicerit, nescitur tamen, quæ qualiave hæc exstiterint, dubitarique non immerito potest, an, qui illa contexuit, pluribus seculis a rebus, quas complectuntur, haud abfuerit; quamvis autem Gregorius, e quo potissimum, Mallosum, non Coloniæ Agrippinæ, sed Bertunensi in oppido ac proin, uti e supra dictis consequitur, Sanctis occisum ac deinde ab Ebregisilo inventum fuisse, habemus, longissimo etiam trium circiter seculorum spatio a tempore, quo Mallosus subiit martyrium, abfuerit; a tempore tamen, quo ejusdem Mallosi corpus ab Ebregisilo repertum narrat, multo minus fuit remotus, nec ullam de Malloso notitiam vel meliorem, vel antiquiorem illa, quam suppeditat, habemus: ut proinde Mallosum & Sanctis seu prope Bertunense oppidum subiisse martyrium, & a Gereone distingui, e Gregorio, si non prorsus certum, vero tamen sit admodum simile. Reponi quidem potest, monumentum litterarium nullum, quod basilicæ, S. Malloso in oppido Sanctensi exstructæ meminerit, inveniri, idque adeo per Bertunense oppidum, in quo Mallosum repertum basilicamque ei fuisse erectam, Gregorius verbis supra huc transcriptis refert, haud posse intelligi. Verum quid tum? Nullum pariter, quod basilicæ alibi, quam Sanctis, S. Malloso ædificatæ, meminerit, monumentum litterarium occurrit, nec tamen hinc quisquam concludat, nullam uspiam basilicam hujusmodi exstitisse. Ecclesiæ quidem, Gereoni, quem cognominatum fuisse Mallosum, Usuardus prodit, Coloniæ Agrippinæ exstructæ, non pauca monumenta litteraria meminere; ast ea per basilicam, in oppido Bertunensi, utpote quod nemo umquam interpretatus sit Coloniam Agrippinam, Malloso, ut Gregorius narrat, erectam, nequit intelligi.

[75] [uti etiam Mallosum & Victorem eodem loco & die subiisse martyrium.] Nec refert, ecclesiam, in qua S. Victor ejusque Socii Sanctis coluntur, ab eodem S. Victore, non autem a S. Malloso, nomenclationem sortiri, cum enim plurimæ, quæ nomen mutarint, ecclesiæ, ut vulgo etiam notum est, inveniantur, quid ni factum esse queat, ut Sanctensis ecclesia, utut primum a S. Malloso nomen nacta, postea tamen a S. Victore, cum hujus, quod fuerat inventum, corpus depositum in illa fuisset, cultusque cultu Mallosi celebrior evasisset, appellationem novam fuerit adepta? Maneat itaque, oppidum Sanctense per Bertunense, in quo Gregorius occisum basilicaque, sibi exstructa, honoratum fuisse Mallosum, scribit, verosimillime designari, huncque adeo Sanctis pro fide occubuisse. Hinc porro & ex eo, quod eodem, quo Mallosus, loco Gregorii Turonensis ætate, ut tum, teste hoc scriptore, ferebat fama, quieverit S. Victor, consectarium jam fit, ut verosimillime hic noster Martyr (neque enim eum alibi, quam ubi Gregorii ætate jacebat humatus, necatum fuisse, facile in animum quis inducat) in eodem pariter, in quo ex dictis Mallosus, Sanctensi oppido martyrii palmam sit adeptus. Ast, an id, ut eodem loco, ita etiam eodem die est factum? Præter Martyres, qui, ut Acta edenda monumentaque alia testantur, sub Maximiano Sanctis fuere occisi, nullus præterea ibidem pro fide sanguinem fudisse reperitur; quod cum ita sit, nec hosce diebus diversis Fasti sacri aliave monumenta consignent, consectarium modo ulterius fit, ut, quemadmodum eodem loco, ita etiam conjunctim eodem die, Mallosus & Victor verosimillime sint passi.

§ VI. Qua occasione & quando Sancti subierint martyrium; an S. Helena corpora eorum invenerit ecclesiasque super hæc Bonnæ, Coloniæ Agrippinæ & Sanctis exstruxerit.

[Sancti, qui expeditionis in Bagaudas] Helinandus, qui legionem Thebæam ad turbas, quæ in Galliis ortæ erant, compescendas ad sese accersierit Maximianus, in Actis edendis num. 8 exponit, ac deinde, nonnullis adhuc interpositis, num. 10 ita prosequitur: Maximianus augustus, coadunato exercitu, permixto tamen fidelium & infidelium cœtu, festinus Alpium juga transgrediens Galliæ appropinquabat, soloque adventu suo Amando & Æliano ducibus tumultus memorati perterritis, seditionis illius tempestatem pertinaciter excitatam facile sine sui exercitus damno sedabat. Comperto vero, quod Carausius quidam nobilis insidias contra Romani regni fines moliretur, qui tamen procurator constitutus erat provinciæ, quæ est juxta Oceanum, ubi Franci, jam secundo a sedibus suis expulsi, juxta Gallorum & Saxonum confinia consederunt, misit illuc per Rheni fluminis alveum partem sui exercitus, cujus militari virtute nefarius cassaretur inceptus. In quo itinere præcipuos belli Dominici duces Gereonem, Victorem, Cassium & Florentium felices turmæ Christianorum militum sequebantur.

[77] Quod si itaque Helinando, qui statim post hæc verba SS. Mauritii ejusque Sociorum ac deinde Sanctorum nostrorum martyrium narrat, [occasione martyrium subiisse,] standum hic sit, id expeditionis, in Bagaudas, qui, Amando & Æliano ducibus, arma in Romanum imperium arripuerant, paratæ, reque ipsa, mutato rerum statu, in Carausium mox susceptæ, occasione evenerit; verum, nec Bagaudæ solo adventantis Maximiani metu, ut verbis recitatis Helinandus innuit, domiti fuisse videntur, nec excitatos abs illis motus tam propere, quam indicat, Carausii rebellio excepit. Ita omnino statuendum apparet ex iis, quæ Eutropius lib. IX memoriæ prodit. Ibi enim primo de Diocletiano sic loquitur: Ita rerum Romanarum potitus, cum tumultum rusticani in Gallia concitassent, & factioni suæ Bagaudarum nomen imponerent, duces autem haberent Amandum & Ælianum, ad subigendos eos Maximianum Herculium cæsarem misit; qui levibus præliis agrestes domuit, & partem Galliæ reformavit; ac deinde hunc prosequitur in modum: Post hæc tempora etiam Carausius … cum suspicio esse cæpisset, consulto ab eo admitti barbaros, ut transeuntes cum præda exciperet, atque hac se occasione ditaret, a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit & Britannias occupavit.

[78] Cum ergo, uti ex his Eutropii verbis concludendum apparet, [si ante, ut ait Helinandus, consuluerint Marcellinum Papam, haud queunt,] Maximiani in Bagaudas expeditionem non tantum non proxime Carausii rebellio exceperit, sed præterea hanc inter & illam unus alterve annus intercesserit medius, fieri sane non potest, ut expeditionis in Bagaudas paratæ moxque adversus Carausium, qui purpuram inopinato induerat, conversæ occasione martyrium Sancti nostri sint passi. Ast, quæres modo, anne id equidem, cum expeditio in Bagaudas susciperetur, haud evenit? Si, quod paulo ante verba, proxime hic recitata, Helinandus etiam scribit, re vera Sancti nostri, priusquam martyrio coronarentur, fecerint, res certe, cum bellum adversus Bagaudas moveretur, haud contigerit. Ibidem enim, B. Marcellinum, Romanum Pontificem, qui, ut ait, … navim sanctæ Ecclesiæ, in mediis tempestuosi mundi jactatam fluctibus, gubernabat, prius abs iis, quam cum Maximiano, cujus postea jussu pro fide necati fuerunt, adversus Bagaudas moverent, consultum fuisse, tradit; cum autem Marcellinus ante annum 296 S. Petri cathedram haud occuparit, enimvero, si hunc, cum jam, ut Helinandus innuit, esset Pontifex, consuluerint, fieri nequaquam potest, ut, bello adversus Bagaudas, utpote quod vel anno 285 vel certe, uti inter eruditos convenit, proxime sequenti a Maximiano fuerit confectum, exorto, martyrium sint passi.

[79] Verum, etsi sic habeat, hinc tamen moveri non debemus, ut certo Sanctos nostros belli illius occasione pro fide haud occubuisse, [eo tamen temporis spatio, quod MM. Agaunensibus necent attulit,] in animum inducamus. Ita opinor, tum quod id, quod de Marcellino, a Sanctis nostris consulto, Helinandus narrat, sit sane, utpote nullius, quod fide dignum sit, monumenti antiqui auctoritate subnixum, admodum incertum ac dubium, tum quod nihil etiam aliunde obstet, quo minus Sancti nostri tum, cum expeditionem in Bagaudas Maximianus susciperet, martyrium subiisse credantur. Ast, etsi etiam sic habeat, anne tamen re etiam ipsa id tunc evenerit, est admodum dubium, uti ex iis, quæ jam nunc de tempore, quo Sancti nostri passi sunt, sum dicturus, fas erit colligere. Universi legionis Thebææ milites, quos vel fuga vel absentia immani Martyrum Agaunensium seu SS. Mauritii ejusque Sociorum cædi fecerat superstites, verosimillime haud diu post hanc, uti apud nos ad IV Octobris diem in Commentario, Trevirensium MM. Actis præmisso, num. 92 probatur, e medio fuere sublati; cum autem id ita sit ac ex illo legionis Thebææ militum numero Sancti nostri, si non omnes, partim saltem, uti e jam supra dictis liquet, probabiliter exstiterint, consectarium fit, ut verosimillime & hi pariter haud diu post Martyrum Agaunensium cædem fuerint occisi. Hinc porro ulterius jam consequitur, ut, cum annus, quo Agaunenses subierint martyrium, sat exploratus haud habeatur, annum quoque, quo Sancti nostri passi sint, ignorari, sit necesse.

[80] [quodque ab anno 285 vel 286 ad 297 excurrit, verosimillime passi sunt;] Verum, etsi id ita sit, eo equidem temporis spatio, quod ab anno 286 aut etiam ab anno 285, si jam tum, ut Pagius in Criticis vult, bellum Bagaudicum fuerit confectum, usque ad annum 297 effluxit, occisos fuisse Agaunenses Martyres, verosimillimum efficiunt, quæ apud nos in Comment., proxime laudato, § VII disputantur; cum autem id ita habeat, nec quidquam, ut tempus, quo illi ac proin & Sancti nostri pro fide occubuerint, sat tuto propius definiatur, inveniam, hinc ego horum martyrium, quod præterea, id aliquot etiam annis post dictum temporis spatium haud accidisse, undequaque certum non sit, latiori tantummodo modo sub Diocletiano & Maximiano, quorum posterior, cum anno 284 aut sequenti cæsar fuisset creatus, ab anno deinde 286, e cæsare augustus factus, una cum priori ad annum usque 305 Romano imperio præfuit, signavi. Rationes quidem, quæ Martyres Agaunenses ac proin & Sanctos nostros supra memorato temporis spatio potius, quam post sub sec. IV initium martyrio fuisse affectos, suadent, contemnendæ neutiquam sunt; ast, etsi sic habeat, rem equidem certam haud efficiunt, cumque in Opere nostro, loco supra cit., dilucide ob oculos ponantur, eo ego, ne, si hic a me repetantur, actum agam, lectorem, eas videndi ac expendendi avidum, remitto, ac nonnulla modo etiam de die, quo Sancti nostri passi sint, adjungo. Ab Usuardo quidem, aliisque martyrologis non paucis ac ab ipsismet, qui Martyrologium Romanum hodiernum reformarunt, eruditissimis viris Sancti nostri una eademque hodierna die annuntiantur.

[81] Verum, etsi res sic habeat, eos tamen tunc omnes pro fide occubuisse, credere vix sinit locorum, quibus Victor ac Socii ejus, Cassiusque item & Florentius cum pluribus aliis passi sunt, haud parva invitem distantia, ut Helinandus in Actis edendis num. 23 recte observat. [etsi autem S. Gereon, qui verosimillime atio,] Eadem porro ratio facit, ut una eademque die hodierna tam S. Gereonem ejusque Socios, quam S. Victorem ejusque itidem Socios fuisse occisos, sit pariter creditu oppido difficile; etsi autem Hieronymiana apographa, ut supra docui, alio die Martyres, cum S. Gereone Coloniæ Agrippinæ passos, alio S. Victorem ac Mallusium cum Sociis 330 recte celebrent, hosce tamen & SS. Cassium ac Florentium una eademque hodierna die, non secus ac multi alii Fasti sacri, perperam, uti e jam dictis videtur, commemorant, nec, ut apparet, Martyrum Coloniensium annuntiationem Cassii & Florentii, qui Bonnæ passi sunt, annuntiationi, decima hisce, nona aut octava illis assignata Octobris die, recte præponunt. Cum enim, qui, ut Sanctos nostros occiderent, a Maximiano missi erant, secundo Rheno instituerint iter, fuisse abs illis prius, quos Coloniæ Agrippinæ, quam quos Bonnæ reperere, occisos, ecquis, quæso, qui Bonnæ, dum Rhenus descenditur, Coloniam Agrippinam subjici, considerarit, in animum facile inducat?

[82] Et vero S. Gereonem ejusque Socios, non IX, [quam S. Victor, die occubuerit, X Octobis, ut apparet,] sed verosimilius X Octobris die pro fide occubuisse, in animum induco. Rectene, an secus, e jam nunc dicendis patescet. S. Evergislus, supra laudatus Coloniensis archiepiscopus, capitis dolore in Coloniensi S. Gereonis ejusque Sociorum templo prodigiose sanatus, sanctos illos Martyres eo ipso die, quo id sibi accidit, olim subiisse martyrium, divinitus fuit edoctus hincque cultu annuo solenniter eosdem sanctos Martyres tum coli præcepit. Ita verbis, num. 71 & seq. huc transcriptis, docet nos S. Evergisli biographus, qui præterea ibidem addit, solennitatem illam quotannis usque ad ætatem suam fuisse eodem die repetitam. Verum quo tempore quove seculo hæc figenda? Haud citius, ni fallor, quam sec. IX jam labente. Etsi enim is scriptor certo non serius quam seculo XI, ac forsan etiam, ut jam supra insinuavi, aliquanto floruerit citius, fere tamen ubique de S. Evergisli gestis admodum jejune loquitur, nec ullum e miraculis, quæ magno numero a Sancto illo patrata affirmat, nominatim recenset, ut facere plerumque solent, qui tribus quatuorve seculis aut certe diutissime a rebus, quas narrant, abfuere. Jam vero cum hæc sic habeant, ac sec. IX Coloniæ Agrippinæ ad X Octobris diem S. Gereon ejusque Socii, utpote tum ibidem a Floro, Adone, Usuardo aliisque martyrologis antiquis, qui seculo isto floruere, annuntiati, cælitum honoribus quotannis fuerint affecti, enimvero, cum id præterea eo ipso die, quo eos ad cælum migrasse, S. Evergislo divina revelatione, ut dictum, innotuit, usque ad laudati biographi ætatem seu, uti e jam dictis sequitur, usque ad seculum IX Coloniæ Agrippinæ observatum semper quotannis fuerit, consectarium fit, ut illi Sancti nostri eadem decima Octobris die sanguinem pro fide effuderint.

[83] Verum, etsi sic habeat, rem tamen, quod S. Evergisli biographus, [sic passus, id tamen certum non est,] cui soli innititur, fidem sibi integram in rebus, quas de Sancto illo, ab ætate sua plurimum remoto, refert, haud quaquam, quemadmodum e jam dictis nemo non statuet, adjungat, nec revelationibus particularibus, utpote quibus subinde nonnihil humani immisceatur, sat tuto facta historica queant superstrui, pro certa atque indubitata haud reor habendam. Fuisse itaque S. Gereonem ejusque Socios die X Octobris occisos, verosimilius quidem, at non certum, ob biographi S. Evergisli auctoritatem apparet; cum autem dies, quo illi Sancti nostri pro fide occubuerint, ex Hieronymianis apographis, quod hæc tam in S. Gereone ejusque Sociis, quam in aliis Sanctis nostris annuntiandis sint admodum, ut dictum, confusa ac turbata, certo etiam determinari haud queat, eosque omnes, alii Fasti sacri non aliam, ut apparet, ob causam, quam quod in celeberrima, ubi coluntur, Coloniensium urbe hodie id fiat, una eademque hac die celebrent, hic pariter plura, ut vel Fastorum illorum vel Hieronymianorum apographorum ope diem, quo seu S. Gereon ejusque Socii, seu alii Sancti nostri passi sint, certius definiam, haud adduco, ac quo die S. Victor ejusque Socii, itemque quo die SS. Cassius & Florentius eorumque Socii pro fide occubuerint, in medio relinquens, ad alia modo progredior.

[84] [nec etiam, in Sanctorum nostrorum honorem Coloniæ Agrippinæ,] S. Gereonis ejusque Sociorum corpora in puteum fuisse post martyrium projecta, ac post super hæc ecclesiam, quæ ab auro, quo emicabat, Ad Sanctos aureos fuerit vocata, exstruxisse S. Helenam, Helinandus, cui etiam quantum ad ecclesiam, in S. Gereonis ejusque Sociorum honorem a Sancta illa exstructam, dux Adolphus in Ms. Sanctensi, sæpius jam laudato pag. 101 & seq., Cratepolius in Archiepiscopis Colon. pag. 4 itemque in suo Episcoporum totius orbis Catalogo pag. 135, Hermannus Fleyus in Circuli Westphalici Annalibus pag. 288 & seq., ac denique Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis pag 586 & seq. consentiunt, in Actis edendis num. 19 & seq. tradit. Id porro pariter testantur versus, in sacri istius ædificii frontispicio, aureis litteris, ut ait loco cit. Miræus, expressi, quorum duo priores sic sonant:

Regibus exemplum sacroque carismate plena
Condidit hoc templum sancti Gereonis Helena;

Gelenius autem de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 3, syntagmate 2, § 1 etiam adjungit, ædi isti sacræ ministros quoque, qui divinas laudes persolverent, fuisse a sancta illa Constantini Magni matre deputatos. Audi, qui ibidem de sacro isthoc ædificio loquatur. Huic, inquit, inter Colonienses ecclesias proxima est a metropolitana dignitas, origo vero etiam augusta & omnino regalis, utpote sub initia quarti sæculi a Christo nato, ab augusta Fl. Helena, Constantini Magni augusti matre, magno in divos Thebæos & Mauros milites affectu pietatis exstructa Opere regio ac raro, quippe præcelsæ in modum vastæ turris aut arcis & octogonæ, & quæ tanto, cum res Coloniæ integræ manerent, auri fulgore emicabat, ut musiva foris & intus elegantia AD AUREOS MARTYRES dici meruerit; quod nomen ante annos mille testatum a Gregorio Turon. lib. 1 Mirac. cap. 62 usque ad nostra tempora, splendore illo plurimum imminuto, tamen adhæret apud eruditos.

[85] [Bonnæ] Neque vero solum B. illa templorum fundatrix Helena muros, limina & tecta hujus loci constituit, sed etiam clerum collectum, ut reor, ex Orientalis disciplinæ viris, religione præstantibus, quorum munus erat a consuetudine hominum noctu ac interdiu secretos ac claustro communi clausos, Psalmis aliisque sacris modis Deum laudare, Scripturis sacris invigilare, & interiori hominis statui reformando ad Christi similitudinem sese dedere: id ut ita arbitrer, movet me cumprimis, quod constet in hac ecclesia ante S. Benedicti ætatem abbates præ fuisse, ex quorum successione est S. Maurinus, de quo in S. Panthaleonis basilicæ laudibus plura dicenda erunt. Ita ille; quod si porro, quæ præterea dux Adolphus, Cratepolius & Fleyus locis supra citt. memoriæ produnt, veritati consonent, S. Helena non tantum Coloniæ Agrippinæ S. Gereoni ejusque Sociis, verum etiam Bonnæ & Sanctis, hic quidem S. Victori ejusque Sociis, illic vero SS. Cassio & Florentio aliisque, qui cum hisce passi sunt, pluribus ecclesiam, defossis, quæ utrobique repererat, in sacris, quæ erigebat, ædificiis Martyrum corporibus, exstruxerit. Ac primo quidem dux Adolphus, ecclesiam per eam Bonnæ super SS. Cassii & Florentii aliorumque corpora fuisse exstructam, in Ms. Sanctensi pag. 101 luculentissime tradit.

[86] Verba, quibus id facit, hæc sunt: Deinde (S. Helena) versus Rheni fluvium descendens devenit ad Veronam civitatem, [& Sanctis supra illorum corpora ecclesiam] quæ nunc (supra hac de re dicta videsis) Bonna dicitur, ibique de præclara Martyrum Thebæorum legione Cassium, Florentium, Mallusium (de hoc adducta num. 64 consule) suosque commilitones, præfatos ante paucos annos repperit a Maximiani militibus trucidatos, & in rure tellureque non sacrata cognovit hos humatos, quos de suis sedibus effossos ac levatos decentissime commendavit sepulturæ, desuper ecclesia fabricata, sed a posteris postmodum propter crebrescentia Martyrum miracula spatiosius dilatata. Nec minus dilucide, fuisse quoque ab eadem Helena ecclesiam super S. Victoris ejusque Sociorum corpora Sanctis erectam, memoriæ prodit, in dicto Ms. pag. 102 & duabus seqq. sic scribens; Demum præmemorata regina (S. Helena nimirum) Deo atque suis Martyribus propter officia beneficiaque, reliquiis eorum præstita, plurimum placens & hominibus honorata, de Colonia descendit ad Troiæ Minoris, quæ Xanctis (num. 2 & quatuor seqq. videsis) appellata est, mœnia; quorum perscrutans & investigans abscondita repperit xenia margaritarum plurimarum, scilicet corpora Martyrum diversa inter palustria demersa seu recondita. Nam præclarorum Christi militum, primicerii videlicet Victoris invicti cum trecentis triginta commilitonibus illustribus supra memoratis de Thebæorum germine juxta dictam Troiam Minorem Germaniæ peremptorum corpora, locis humentibus ac palustribus injecta injecta velut oblivioni tradita per reginam mox inventa, reverenterque detecta sunt a requirentibus, atque per ostensionem seu significationem divinam, cunctis cernentibus & credentibus, agnita. Quæ quidem corpora devote collecta subtus fundamentum basilicæ, per eamdem reginam desuper exstructæ, pro decentibus reliquiis sunt reposita anno Domini trecentesimo septimo vel circiter, ita quod præfata Sanctorum corpora per paludes & humida prata fere viginti annos inhumata jacuerunt.

[87] Verum quoniam prænotata regina, beata scilicet Helena, [a S. Helena fuisse exstructam,] circa collectionem corporum Martyrum jam dictorum fuisset occupata, sed & de constructione basilicæ pro tantorum Christi Militum veneratione redderetur angustata non minime, ne divinus cultus impediretur ab illis, ordinato clero, fecit in una parte paludis festinato construi capellam, quatenus in eadem divinum celebraretur officium, quoadusque principalis ecclesia, solenniter inchoata, per eamdem devotam reginam perficeretur; & fuit dicta capella in modum crucis formata, & ut ad ipsam per duodecim vel circiter gradus ascenderetur ordinata; & hoc ideo quia situs loci dictæ capellæ reumaticus erat & aquaticus; propter quod inferius fieri jussit concavitatem quamdam subterraneumque conductum, magnis stratum lapidibus, ut aqua palustris, guttatim per terræ venas influens, per hunc meatum facilius efflueret & paulatim dilaberetur, ne pavimentum capellæ superius pedibus calcantium lubricum humidumque redderetur; de cujus capellæ mutatione seu transpositione postea dicetur. Hactenus Adolphus; quod autem ad Fleyum & Cratepolium jam spectat, prior ecclesiam Bonnæ in SS. Cassii & Florentii honorem a S. Helena exstructam, posterior fuisse etiam ecclesiæ canonicorum seu clericorum collegium abs illa adjunctum, prodit, amboque Sanctis fuisse ab eadem sancta Helena & ecclesiam in S. Victoris ejusque Sociorum honorem erectam & collegium seu canonicorum seu clericorum ei adjectum, docent.

[88] [pro certo,] Nec ab illis, quibus etiam dux Adolphus, utpote a S. Helena in Sanctensi, quam hæc exstruxerit, ecclesia clerum etiam ordinatum fuisse, mox huc transcriptis verbis insinuans, neutiquam adversatur, Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis dissentit. In hisce enim ad XVIII Augusti diem, quo S. Helena Martyrologio Romano inscribitur, de ea primo sic scribit: Sanctis in Clivia collegium canonicorum in honorem S. Victoris & aliorum CCCXXX Martyrum Thebææ legionis, eo loci pro Christo occisorum, instituit; ac deinde ad X Octobris diem, quo S. Victorem ejusque Socios Martyrologium Romanum celebrat, sequentia isthæc, narrato horum martyrio, verba subjungit: Quorum quidem Martyrum ossa S. Helena, Constantini Magni imp. mater, postea e paludibus collecta, in loculis condidit, & æde sacra collegioque canonicorum in Coloniæ Traianæ ruinis … (in quibus scilicet, ut Miræus putavit, Sanctense exstat oppidum) honoravit. Ast, an vere S. Helena Bonnæ, Sanctis & Coloniæ Agrippinæ ecclesias in Sanctorum nostrorum honorem erexerit, modo dispiciamus ac ab ecclesia Sanctensi ducamus initium. In Opere nostro de S. Helena ad XVIII, quo hæc in Martyrologio Romano hodierno recolitur, Augusti diem actum jam est, ibique, an Sanctis collegium canonicorum in S. Victoris Sociorumque ejus honorem instituerit, in Commentario prævio num. 96 revocatur in dubium. Ac primo quidem, cum S. Helena, ut Papebrochius die XXI Maii in Commentario historico de S. Constantino Magno pag. 29 ostendit, non nisi post annum 312 videre Gallias potuerit, consectarium fit, ut, si vere instituerit Sanctis canonicorum collegium, ecclesiamve exstruxerit, id certe, quod proin & de ecclesiis, quas Bonnæ & Coloniæ Agrippinæ ædificarit, dicendum, ante dictum annum 312 haud fecerit.

[89] [uti hic adducta] Verum, an re ipsa Sanctis in S. Victoris Sociorumque ejus honorem ecclesiam erexerit ac proin etiam, an collegium canonicorum ibidem instituerit, rectissime revocatur in dubium; imo vero in S. Victoris ejusque Sociorum honorem ecclesiam a S. Helena Sanctis haud fuisse exstructam, ex iis, quæ Gregorius Turon. lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 63 scribit, verosimillimum apparet. Fuisse enim ab Eberegisilo, qui sub sec. VI finem ecclesiæ Coloniensi præfuit, seu potius, ut supra num. 72 ostendi, a S. Evergislo, qui, seculo V media sui parte nondum elapso, eamdem ecclesiam rexit, basilicam S. Malloso in Bertunensi oppido erectam, scriptor ille (verba ejus num. 60 & seq. huc transcripta videsis) ibidem docet; cum autem antea, ut addit, oratorium dumtaxat, in quo S. Mallosi nomen invocabatur, in dicto oppido exstiterit; ac per id, ut supra monstravi, verosimillime haud aliud quam Sanctense debeat intelligi, consectarium fit, ut Sanctis, si Gregorio standum sit, ante seculum VI aut certe ante seculum V ecclesia seu basilica, quæ S. Malloso sacra esset, haud exstiterit. Hinc porro, cum ecclesia seu basilica, quæ Sanctis seculo V aut VI S. Malloso fuit exstructa, verosimillime, ut supra docui, alia non sit, quam ibidem exstans S. Victoris ecclesia, quæ post abs hoc, cum primum a S. Malloso habuisset nomen, appellationem fuerit sortita, ulterius jam consequitur, ut hæc seu Sanctensis S. Victoris ecclesia, utut sæpius, cum ruinam passa fuisset, modo reædificata, primo tamen ante seculum V aut VI exstructa haud fuerit, ac proin ut ejus structura S. Helenæ, utpote certo ante seculum IV medium vita functæ, haud possit adscribi.

[90] Erit quidem fortassis, qui reponat, certum equidem non videri, [suadent,] ecclesiam, quæ Sanctis sec. V aut VI S. Malloso fuit exstructa, aliam non esse quam ibidem exstantem S. Victoris ecclesiam, quæ post abs hoc Sancto, cum primum nuncupata a S. Malloso fuisset, nomenclationem acceperit; verum etsi id ita sit, imo etsi etiam certum foret contrarium, nec hinc tamen, Sanctensem S. Victoris ecclesiam a S. Helena ac proin ante seculum VI aut etiam V fuisse ædificatam, verosimile, spectatis iis, quæ Gregorius narrat, evaserit. Etsi enim hic scriptor, S. Victorem in Bertunensi seu, ut e supra dictis sequitur, Sanctensi oppido ætate sua jacuisse sepultum, e fama (adi iterum supra huc transcripta ejus verba) memoriæ prodat, ecclesiæ tamen, quæ tum ibidem a S. Victore fuerit vocata, haud meminit; quod tamen, cum vel oratorii, in quo S. Mallosi nomen invocabatur, mentionem faciat, omissurus haud fuisse videtur, si re etiam ipsa tum ibidem ecclesia, quæ a S. Victore nomen fuisset sortita, exstitisset. Et vero, cum Gregorius, ætate sua nondum, quo oppidi Bertunensis seu Sanctensis loco Victor jaceret, revelatum fuisse, adjungat, vel hinc contra, tum ibidem ecclesiam, quæ a S. Victore nuncuparetur, nondum exstitisse, ac proin Sanctensem S. Victoris ecclesiam a S. Helena ædificatam haud fuisse, verosimile evadit. Hinc porro etiam jam corruit, aut saltem admodum dubium redditur, quod de canonicorum collegio, ibidem per S. Helenam instituto, possessionibusque ac variis privilegiis, ædi isti sacræ, a Constantino Magno, qui anno 337 obiit, concessis, Miræus hodie in Fastis supra laudatis e Stephani Pighii, canonici Sanctensis, Hercule prodicio commemorat.

[91] Ad Coloniensem S. Gereonis ejusque Sociorum ecclesiam modo accedo. Verosimillime hanc jam inde a sec. VI exstitisse, [est habendum.] ex iis, quæ num. 71 & seq. disserui, consequitur, nec, quo minus jam inde etiam a sec. IV exstitisse credatur, quidquam obstat; verum, etsi id ita sit, hinc tamen, fuisse illam a S. Helena ædificatam, ministrisque ad Dei servitium deputatis instructam, haud recte intuleris. Neque vero id a sancta Constantini Magni matre factum, indubitanter quis credat, qui nulla prorsus sat antiqua, quibus res probetur, monumenta inveniri, considerarit. Atque hinc in jam supra laudato, qui S. Helenæ Actis præmittitur, Commentario num. 97 Pinius, proxime huc transcriptis, quæ pariter recitat, Gelenii verbis sequentia isthæc merito subjungit: Quæ omnia si ab eruditis credi velint Colonienses tamquam vera, non referri dumtaxat, sed probari debent. Ceterum cum sic, quæ de S. Gereonis ecclesia, per S. Helenam exstructa, clericisque in hac ad divinum servitium deputatis, Gelenius affirmat, idcirco dumtaxat, quod monumentis antiquis suffulta non sint, haud immerito revocentur in dubium, pro dubiis pariter quæcumque de Bonnensi ecclesia, per eamdem S. Helenam exstructa canonicorumque collegio, in hac instituto, seu a Cratepolio seu ab aliis narrantur, eamdem ob causam sunt habenda.

PASSIO,
Auctore Helinando, Ordinis Cisterciensis monacho.
Ex codice Musæi nostri signato PMS. 159, cum Ms. Audomarensi & editione Surii collato.

Gereon M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Alii CCCXVIII; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)
Victor M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Ejus Socii; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)
Cassius, M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Florentius M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Alii plures MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)

BHL Number: 3446
a

A. Helinando.

PROLOGUS.
Qua ratione de Martyribus, hic propositis, tractaturus sit auctor, exponit.

[Thebæt Martyres, qui hodie simul coluntur,] Thebæorum Martyrum sacratissimam legionem b hodierna die festivis attollere laudibus ammonemur, in qua preciosissima sanctæ illius sodalitatis pignora, Gereonem, Victorem, Cassium & Florentium, cum eorum Sociis veneramur. Neque enim secernuntur in gaudio retributionis, qui nullo modo dissenserant gloriosæ constantia passionis.

[2] [etsi haud codem die & loco, eodem tamen constantia sunt passi,] Nam quamvis non uno die c, nec eodem loco martyrii gloriam susciperent, tamen secundum Apostolum, erat illis unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus & pater omnium, qui est super omnes & per omnia Deus in secula benedictus d: cui simul omnes uno consilio, una devotione, felici perseverantia adhærebant, implentes actu Psalmistæ verba, dicentis. “Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam e.” In qua constanter & unanimiter summam charitatem, quæ Deus est, corde credentes ad justitiam, ore autem confitentes ad salutem, hanc Apostolicam constantiam sedulo voluntate & moribus meditabantur: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius f? Subsequentes etiam certam fiduciæ suæ causam: Sed in his omnibus, inquiunt, superamus propter eum, qui dilexit nos g.

[3] Nec moveat quenquam, quod in hac nostræ Thebaidis serie gesta beatorum Martyrum & sacrosancta pro fide Christi certamina plena ratione secundum morem historias texentium non persolvimus: [Horum Acta non plene,] cum id nobis sit hoc sermone propositum, ut nobiscum pariter ad spiritale gaudium corda provocemus auditorum: quatenus Supernorum accensi desiderio, plus appetant per charitatem ædificantem ad Martyrum societatem proficere, quam per scientiam inflantem ab æterni gaudii delectatione deficere.

[4] Sed quia mos est humani ingenii tarditari, ut ab exteriorum cognitione querat, [sed summatim dumtaxat se relaturum, auctor affirmat,] quod arcano cordis imprimatur, quasi aliter ad rationem, nisi per sensibilium & imaginabilium rerum ducatum, non possit assurgere, ut hoc sit, quod Apostolus dicit, Non prius, quod spiritale est, sed animale: deinde quod spiritale h. Moveamus & nos, secundum quod audivimus, quasi historiam, non quidem ex ordine singula complectentem, sed summatim quædam necessariora * chronographiæ more perstringentem de sanctissimis hujus legionis angelicæ tyronibus, Gereone videlicet, Victore, Cassio, Florentio & eorum Sociis, universo orbi terrarum merito venerandis, qui sua, ut ita dicam, mortis victoria, securitatis & pacis successus jucundissimos comparaverunt.

[5] Hos insignes Triumphatores mirabilis & provida omnipotentis Dei dispensatio post victoriosissimam beati Mauritii passionem, [nonnullaque de divina erga eos providentia præfatur.] adeo, quantum humanæ datur indagationi conjicere, spe gaudentes, in tribulatione patientes, mora, qua voluit, reservavit, ut, quo plus in lachrymis seminarent, eo jucundius fructum perennis lætitiæ meterent, &, quanto latius exempla suscepti pro Christi nomine laboris in confessione ipsius extenderent, tanto plures ad imitationem suæ constantiæ & magnanimitatis accenderent: cum tamen ipsi corda sursum habentes apostolico illo ferverent desiderio, quo dicit: Cupio dissolvi & esse cum Christo, multo enim melius est i. Nam in brevi post patratum eorum martyrium paucissimi in ea, qua passi sunt, provincia remanserunt, qui non hoc ipsum ardenter expeterent, quod in eis dudum obstinatis pectoribus exhorrerent, quasi arcta ipsa via prius non esset commeabilis, quæ tot fuisset præcedentium trita vestigiis.

ANNOTATA.

a Quis hic scriptor exstiterit, quandonam floruerit ac quam fidem mereatur, in Comment. prævio num. 14 & tribus seqq. exposui.

b De hac apud nos potissimum jam actum ad XXII Septembris diem, qua S. Mauritius ejusque Socii, Agauni martyrium passi, in Mrl. Rom. hodierno signantur.

c Adi Comment. præv. num. 81.

d Ad Ephes. cap. 4, ℣. 5 & 6.

e Psulm. 72, ℣. 28.

f Epist. ad Rom. 8, ℣. 35.

g Ibid. ℣. 37.

h 1 ad Corint. cap. 15, ℣. 46.

i Ita fere ad Philip. cap. 1, ℣. 23.

* Sur. necessaria

CAPUT I.
Sanctorum in fide constantia ac martyrium.

[Maximianus, qui una cum Diocletiano in Christianos] Igitur dum Incarnationis Dominicæ annus fere primus post ducentesimum & nonagesimum verteretur, Diocletianus imperator trigesimus tertius ab Octaviano Augusto primo, cujus imperii anno quadragesimo secundo singularis eadem nativitas per Mariam perpetuam virginem administrata est, Maximianum, cognomento Herculium, primo cæsarem, deinde consortem sibi totius regni fecit, & Augusti nomine & potentia secum pariter sublimavit a. Quorum sævitia tanta contra Christianos incanduit, ut ille in Oriente, iste in Occidente circunquaque ecclesias Dei vastarent, nemini de grege Domini parcerent, nomenque Christianum funditus exstirpare studerent. Sed divino nutu, quomodo tunc laboratum fuerit in semine, postea factum est manifestum in germine.

[7] [decimam persecutionem, ceteris immaniorem, excitavit,] Hæc enim persecutio, a Nerone decima, cæteris immanior & diuturnior fuisse perhibetur, ita ut usque ad decem annos, in incepta crudelitate permanens, extenderetur. Quam mox subsecuta est ruina vehemens & perpetua destructio idolorum, cum per totum orbem pax ecclesiis Dei reddita, ipsos etiam, quos dudum inimicos asperrimos pertulit, jugo fidei Catholicæ subdidit, in morem decimæ Ægyptiacæ plagæ, quæ, sicut primogenitorum omnium subita morte sævissima, ita & ultima, populum Domini non solum liberum abire permitti, verum etiam auctum pecunia, ut festinaret, vehementissime compelli fecit. Cujus rei gratia si quid post hanc Christianorum persecutionem exemplatum fuerit, in antiquis ecclesiarum ædificiis apud nos adhuc cernere licet.

[8] [Thebæos milites, orta in Galliis seditione, accersit.] Cum ergo in Galliis perniciosus tumultus contra Romanum imperium excrevisset b, Maximianus apud Italiam collecto exercitu, Thebæos milites, Mauricium, Gereonem, Victorem, aliosque ejusdem ordinis viros, jam Sacramentis veræ fidei & salutaris Baptismatis per Hierosolymitanum antistitem c initiatos, in auxilium accersivit. Qui protinus, ut erant militari virtute exercitati, præceptis imperatoriis obsequentes, singuli cum suis sequacibus armis bellicis instructi, consilio divino muniti, sese in eandem expeditionem unanimiter contulerunt. Deinde colloquium expetentes beati Marcellini Romani Pontificis, qui post beatum Petrum Apostolum vicesimus octavus, ante S. Sylvestrum, ejusdem Sedis præsulem, quartus, navim sanctæ Ecclesiæ in mediis tempestuosi mundi jactatam fluctibus gubernabat: ab eo quomodo sub armis Romanæ militiæ, Christianæ religionis conservanda esset innocentia, didicerunt d, ejusque doctrinæ perspicuam veritatem usque ad finem boni certaminis invicta fidei justitia servaverunt.

[9] O beatus & sacer ille conventus expeditorum in procinctu militum, qui bellum quidem extrinsecus per obedientiam, pacem intrinsecus per innocentiam cogitabant, [Hi, quamvis imperatori servire parati, Christo fidem servare voluerunt.] qui ad expugnandos Romanæ pacis inimicos arma ferebant, ad resistendum contra præmeditatas injurias, non ferri, sed fidei arma firmissima præparabant. Nam hanc suam Domino generaliter dicavere concordiam, ut contra hostes publicos edictis imperatoriis obedirent; contra susceptæ fidei religionem, imperatorem nullum agnoscerent, plusque vellent pro Christo vitam temporalem perdere, quam vitam æternam, Christum Deum negando, temporaliter vivere. Nimirum unctione sancti Spiritus edocti, recolebant verba Veritatis, quæ de suis discipulis ad Patrem loquitur, dicens: Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, & quem misisti Jesum Christum e. Optabant simul anhelanti desiderio citius in se perfectum iri orationem illam Domini, dicentis: Pater, volo, ut, ubi ego sum, ibi sit & minister meus.

[10] Deinde Maximianus Augustus f, coadunato exercitu, [hincque, cum jam Maximianus in Galliam] permixto tamen fidelium & infidelium cœtu, festinus Alpium juga transgrediens, Galliæ appropinquabat, soloque adventu suo Amando & Æliando ducibus tumultus memorati perterritis, seditionis illius tempestatem pertinaciter excitatam, facile sine sui exercitus dampno sedabat g. Comperto vero, quod Carausius quidam nobilis, insidias contra Romani fines imperii moliretur h, qui tamen procurator constitutus erat provinciæ, quæ est juxta Oceanum, ubi Franci, jam secundo a sedibus suis expulsi, juxta Gallorum & Saxonum confinia consederunt, misit illuc per Rheni fluminis alveum partem sui exercitus i, cujus militari virtute nefarius cassaretur inceptus.

[11] In quo itinere præcipuos belli Dominici duces, Gereonem, [Gereonem aliosque ex illis præmisisset,] Victorem, Cassium & Florentium felices turmæ Chistianorum militum sequebantur. Interea Maximianus, ferocissimus Christiani nominis persecutor, & tali tantoque agmine indignissimus ductor, statuto juxta radicem Alpium zeli idolo, in loco, quem dicunt Octodorum k, præcepit, ut omnis exercitus viritim festina celebritate concurreret, & a supplicatione diis, ut fatebatur, immortalibus agenda, communique lætitia se nemo, velut alterius sectator religionis, exciperet l. Jam vero Gereonium præcesserat agmen, & fidissimi comitatus societatem præsentia corporali reliquit *. Unde factum est, ut nuncium scelestissimi sacrilegii non audiret, seseque cum sanctissimis suis corporibus nostræ perpetuæ jucunditati servaret.

[12] Ventum est ad locum constituti flagitii, ubi, [reliqua primum, quæ cum Mauritio remanserat, eorumdem acies,] dum copiosus Romanæ virtutis exercitus quasi pro religione surdis & mutis idolis inclinaretur, S. Mauricius cum sua legione non adfuit, quia interim, ut commilitiones suos ad futura certamina roboraret, in locum spiritualis exercitii secessit. Quod dum rex avidus bonorum exitii, referente præcone, resciret, & persuasionibus callidis aciem divinam flectere non valeret, præcepit eam semel & iterum decimari m, & si adhuc, qui remanerent, mori quam cedere mallent, omnem illam beatissimam legionem, ubicunque fuisset dispersa, missis militibus, statuit trucidari, hoc sane lictorum laborem precio comparans, ut, quo quis plures occideret, eo amplioribus spoliis se ditatum fuisse gauderet.

[13] Hæc primum apud Agauni oppidum n, ubi maxima multitudo sancti resedit exercitus, [tum Cassius, Florentius aliique,] agebantur. Inde præcedentium secuti vestigia repererunt primarios milites Cassium & Florentium cum septem aliis similis constantiæ Viris, juxta Veronam civitatem o in ripa Rheni fluminis consedentes, aliosque cum eis quamplurimos, ejusdem agminis, sed non ejusdem intentionis p, satellites. Hos autem cum cognovissent de Orientali fuisse præsidio, sævientes contra eos, de professione fidei sciscitati sunt. Cumque illi nec voluntate cordis, nec sententia responsionis a superioribus discreparent, submissis capitibus, in eodem loco pro Christi nomine perempti sunt.

[14] [dein Gereon cum Sociis 318.] Mox ad beatum Gereonem ejusque Socios trecentos decem & octo, cum illo pariter fide veritatis armatos, persecutor nescio velocius, an fama pervenerit. Progressi tamen paululum ante subsequentes carnifices in campis Agrippinæ magnæ civitatis martyrii gloriam, sese invicem cohortantes, præstolati sunt. Quibus continuo supervenientes hii, qui missi erant a judice, nullam in eis defensionis causam vel a proposito deficiendi voluntatem, sed constantissimam nominis Christi invenerunt confessionem. Ibi beatus Gereon, dux & martyr egregius, cum illis Regis æterni vernaculis, edomitis omnibus, quæ ad hujus vitæ delectationem possent allicere, semetipsum spontaneus obtulit hostiam vivam Deo. Insani vero tortores, Sanctorum ibidem corpora cruentantes, per campi illius planitiem traxerunt & in puteum quendam magnum projecerunt q. Monstratur autem usque hodie in loco, ubi S. Gereon trucidatus est, sanguinis ipsius spectaculum r & ipse locus, Ad Martyres, ab incolis acceptum servat vocabulum s.

[15] [ac tandem Victor cum aliis 330 necantur.] Hæc itaque dum agerentur, cohors illa, quæ beatum Victorem comitabatur, ad locum, cui destinata erat, properans, pervenit ad oppidum Francorum, quod ex majorum suorum sedibus Troiam sive Xantum nuncupabant t, ibique cum duce suo castra in pratis virentibus posuit. Nec minus audaces illi cruentique milites affuerunt, & perempto illic fortissimo Christi milite Victore cum trecentis triginta Martyribus u, sancta eorum corpora in locis palustribus submerserunt.

[16] [eamdemque etiam sortem post Mauri subeunt.] Tandem optatis locupletati spoliis, cum exercitu reliquo, quia Carausius ille fugiens, sese in Britanniam transtulit, per viam, qua venerant, læti pro scelere regressi sunt. Eodem vero tempore de Mauritania, quæ est pars Africæ, finitimisque regionibus milites ab imperatore propter frequentes Gallorum tumultus evocati, in Galliam venerunt; quorum ibi simul trecenti sexaginta x pro fide catholica trucidati cum beato Gereone ejusque Sociis beatorum corporum quietem & venerationem perpetuam delegerunt.

ANNOTATA.

a Serius hic, quam patiatur veritas, Maximiani Herculii differuntur initia; neque enim anno demum 291, sed jam inde ab anno 285 cæsar, ac deinde anno 286 augustus fuit creatus. Adi ad utrumque hunc annum in Criticis Pagium.

b De tumultu, a Bagaudis, Æliano & Amando ducibus, in Galliis anno, ut plerisque placet, 286 excitato, sermonem hic fieri, ex iis, quæ num. 10 sequuntur, fit perspicuum. Ceterum de Bagaudis videsis Operis nostri tom. 6 Septembris pag. 346 & seq. in Annotatis ad lit. b.

c Hunc fuisse Zabdam, censent nonnulli; ast rectene, an secus, statues ex iis, quæ Operis nostri tom. proxime laudato pag. 347 in Annotat. ad lit. c, itemque tom. 2 Octobris in Comment., SS. Tyrsi, aliorumque MM. Trevirensium Actis præmisso, num. 108 sunt dicta.

d Si, ut infra biographus noster dilucide tradit, bello adversus Bagaudas, quod anno 285 aut certe non serius, quam anno 286 fuit confectum, in Galliis exorto, SS. Mauritius, Gereon, Cassius, Florentius, Victor eorumque Socii martyrium sint passi, nequit sane, quod hic de Marcellino, Romano Pontifice, abs illis consulto memorat, veritati esse consonum, cum hic ante annum 296 S. Petri cathedram haud occuparit. Comment. prævium num. 78 videsis.

e Joannis cap. 17, ℣. 3.

f Maximianus hic recte, si bellum adversus Bagaudas anno 286 fuerit confectum, vocatur Augustus, at non itidem, nisi forte per anticipationem, si jam inde ab anno 285 istud acciderit; neque enim tum augustus, sed cœsar dumtaxat erat Maximianus.

g Solo adventantis Maximiani timore domitos fuisse Ælianum & Amandum, hic indicare videtur noster biographus; ast id non sine præliis, utut levibus, factum, Eutropius in Breviario lib. IX docet.

h Carausii rebellionem non serius, quam cum Maximiani in Bagaudas seu Ælianum & Amandum expeditio jam staret parata, evenisse, hic indicatur, sed perperam, cum hæc illam, uti in Comment. prævio num. 77 ex Eutropio docui, uno alterove anno præcesserit.

i Fuisse sane a Maximiano, cum in Alpibus adhuc consisteret, aliquot militum ac proin & Thebæorum turmas in Galliam, ut terrarum tractum, Rheno vicinum, contra hostes tutarentur, præmissas, a vero neutiquam abhorret.

k Quo loco Octodorum, itemque Agaunum, S. Mauritii, eorumque, qui cum eo martyrium subierunt, palæstra, situm fuerit, apud nos tom. 6 Septembris in Comment., SS. Mauritii ejusque Sociorum Actis præv., num. 1 & 2 exponitur.

l S. Mauritium ejusque Socios ac dein etiam Sanctos nostros, quod huic Maximiani præcepto obtemperare nollent, fuisse occisos, narrationis, quæ hic sequitur, serie indicatur, idque ipsum etiam quantum ad Mauritium ejusque Socios, Agauni necatos, in interpolatis horum Actis, apud nos tom. 6 Septembris pag. 345, 346, 348 & 349 recusis, diserte asseritur; verum in antiquioribus, quæ eidem Operis nostri tomo pag. 342 & seq. exstant inserta, S. Mauritii Sociorumque Agaunensium MM. Actis a S. Eucherio, Lugdunensi episcopo, conscriptis, alia plane, ob quam hi martyrio fuerint affecti, num. 3 allegatur causa, videlicet quod, cum … sicut & ceteri militum, ad pertrahendam (duo apud Ruinartium codices habent dilaniandam) Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sint, atque hujuscemodi præceptis se obtemperaturos, negarint.

m Decimationem apud Romanos in militum seditiosorum suppliciis usitatam fuisse, ex Polybio, Julio Capitolino, Livio ac aliis Baronius in suis in Mrl. Rom. hodiernum Notis ad XXII Septembris diem ostendit. Eum itaque consulat, qui de re isthac plura desiderat.

n Adi, quæ supra ad lit. k dicta sunt.

o Hic per Veronam, non Hollandiæ civitatem homonymam, haud procul Alcmaria olim sitam modoque excisam, sed Bonnam significari, in Commentario prævio num. 7 & 8 contra Miræum ostendi, ibidem etiam num. 10 adjectis, quæ isthanc Germaniæ civitatem Veronæ quoque nomine sec. XI venisse, evincunt; iis autem addi adhuc potest inscriptio, a Gelenio de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine lib. 3, syntagmate XII, pag. 363 adducta; in hac enim, in qua Volcmarus, ab anno 966 ad annum usque 969 Coloniensium archiepiscopus, laudatur, Bonna etiam vocatur Verona; quod sane, si, ut apparet, inscriptio illa vel vivente adhuc Volcmaro vel haud diu post ejus obitum fuerit confecta, sec. etiam X Veronæ nomine Bonnam venisse, argumento erit.

p Hinc apparet, haud omnes, qui cum SS. Cassio & Florentio a Maximiano in Galliam fuerant præmissi, exstitisse Thebæos.

q Ita saltem Gregorii Turonensis ætate dequinquaginta, quos hic lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 62 memorat, legionis Thebææ militibus credebatur, uti ibidem apud scriptorem illum licet videre.

r

Hic verosimiliter designatur columna, SS. Thebæorum ac Maurorum, ut aiunt, sanguine conspersa, de qua Gelenius de Magnitud. Coloniæ pag. 260 sic scribit: Tradunt præterea, columnam ex Theatro internecino SS. Thebæorum & Maurorum Martyrum superesse partem, eorumque sanguine conspersam, quæ in superiore parte laminam habet hac inscriptione visendam:

Adde fidem, fuit hic pridem fusus cruor idem,
      Ad lapidem si dem me male, punit idem.

Verum, si S. Gereon in Theatro habuerit palæstram, qua ratione verum esse potest, fuisse illum, ut narrationis Helinandææ series indicat, in campo aperto necatum?

s Adi in Commentario prævio num. 39 Gelenii verba.

t Ex iis, quæ in Comment. præv. num. 2 & quatuor seqq., ac deinde num. 63 & septem seqq.disputata sunt, consectarium fit, ut oppidum, de quo hic sermo instituitur, primo Vetera, dein Bertinum ac denique a S. Victore ejusque Sociis, ibidem passis ac cultis, Sancti seu Sanctum fuerit vocatum, postea interim id, cum posterioris hujus appellationis ratio haud sat haberetur comperta, nonnullis etiam ac nominatim hic Helinando, qui Troianam Francorum originem credebant, idemque oppidum a Troianis conditum, præpostero nimiæ antiquitatis amore abrepti volebant, Xanthum ac Troiam Minorem appellantibus.

u De horum itemque de Sociorum, quos tam S. Gereon, quam SS. Cassius & Florentius sibi habuerunt adjunctos, numero Comment. præv. § IV videsis.

x Apud Surium legitur quinquaginta; sed Ms. Audomarense, Petrus de Natalibus ac Mombritianum Passionis Sanctorum nostrorum compendium etiam habet sexaginta; cum autem id ita sit, ac 360 Mauri in S. Annonis Vita, in Comment. prævio plus semel laudata, etiam numerentur, codicis nostri lectione hic standum videtur.

* Sur. reliquerat

CAPUT II.
Ecclesia, in S. Gereonis Sociorumque ejus honorem exstructa miraculisque illustrata.

[Maximianus abdicat imperium,]Post hæc Maximianus Augustus reversus in Italiam, fuadente Diocletiano, ut cum ipso se transferret in ocium, licet invitus, purpuram simul imperiumque, sed non tyrannidis usum deposuit a, & vice sua Constantium virum mitissimum, Italiæ, Africæ & Galliis Augustum effe constituit; Galerio vero cæteræ provinciæ delegatæ sunt. Sed Constantius Galliis Hispniisque contentus, has magna mansuetudine gubernabat, & ecclesias Dei nullis molestiis infestabat b. Cumque ipse, adhuc, Maximiano vivente, in Britannia diem obiret, Constantino, filio suo, Christianæ religionis cultori præcipuo, provincias easdem regendas reliquit c.

[18] Qui, confortatus in imperio, dum regni Romani monarchiam per bella maxima obtinuisset d, [dumque id post Constantinus Magnus tenet,] beatissimæ Helenæ matri suæ, honorandi & sublimandi sanctorum Martyrum sepulturas jus & potestatem, ipse per omnem pene terram eodem studio occupatus, contradidit e. Cujus Deo dignæ matronæ in beati Gereonis monasterio f adhuc plurima servantur insignia, &, qualis ipsa fuerit, testantur ibidem apud ejus memoriam crebro repetita miracula.

[19] Fecit sane inter plurima spectabilia suæ devotionis opera, [S. Helenæ ejus mater magnificam S. Gereonis] super ejusdem sancti Martyris & Sociorum ejus corpora, ubi etiam supra memorati sancti g Martyres ad singulare mœrentium & infirmantium refrigerium pausant, insignem neminique prorsus vel sententia sermonis explicabilem, vel arte operis imitabilem structuræ mirificæ & sublimis ecclesiam h, quam ita metallorum fulgore & artificii varietate decoravit, muris etiam validis excelsisque firmavit, ut nihil supra per omnes illlas regiones vel fuisse vel futurum esse, celebri sermone feratur.

[20] Præter quod ligneam aliquam, vel quæ tam facile senio, [ecclesiam Coloniæ exstruit.] vel negligentiæ cedat, materiam habuisse negatur, cum marmoreæ soliditatis ibi tanta copia fuerit, ut opus totum columnarum illius generis firmitudine & pulchritudine fulciretur; aurei vero fulgoris in ea tantum emicuit, ut musiva foris & intus fulgens elegantia, nomen, Ad Aureos Sanctos, ab incolis sortiretur i. Quæ, quia per se summo rerum omnium Authori placere non potuit, ut adhuc amplius & dignius resplenderet, plurimis idoneis laudis divinæ præconibus & ministris sibi congruentibus adornata est k.

[21] Igitur sanctus Maternus, Trevirorum episcopus, Agrippinæ Coloniæ ecclesiam primus pastor dignis gubernaculis ordinavit l, [In hac S. E. vergislus prodigiose fuit sanatus, aliaque sæpe miracula,] cujus vitam multis claruisse virtutibus, gestorum ejus scripta commemorant. Hujus sedis antistes nobis cognitorum tertius, S. Severini confessoris Christi successor, nomine Euergisilus m, quadam die, dum capitis dolore nimium cruciatus, ad memoriam beatorum martyrum Gereonis & Sociorum ejus oratum accederet, & adhuc in sancti illius thesauri indicium fastigium nullum excelleret n, versiculum in laudem sanctorum dici solitum, Exultabunt Sancti in gloria, ingrediens ecclesiam, inchoavit: cui protinus ex illo venerabili sanctorum corporum aditu * responsum est: Lætabuntur in cubilibus suis. Quod cum pontifex stupefactus audiret, laudem Deo repente cum omnibus, qui aderant, conclamavit, & appropians, de loci illius pulvere capiti suo salutare remedium apposuit, &, consignato cum summa reverentia loco, recessit o.

[22] [Victore etiam, Cassio & Florentio similia patrantibus, sunt facta,] Talia quidem plurima veridica relatione commemorari possent, si promissi compendii studia non arcerent. Non enim exinde erant, vel ibi sunt rara virtutum opera, sed pene quotidiana, quorum multitudinem simul & magnitudinem ammiratur, quisquis ejusdem ecclesiæ cultori cuilibet religioso colloquitur. Nam quicunque fide non dormitante qualemlibet ibi medelam expostulat, ipsam illic sanitatem voti compos semper adesse non dubitat. Similia suorum meritorum indicia S. Victor, Cassius & Florentius cum suis commilitonibus crebro dare non desinunt, quæ nemo utique verbis, nedum scriptis, ad plenum exequitur. In locis tamen suis, ubi mirabiliter frequentantur, uberius etiam sermonibus & fidis testimoniis celebrantur, quanvis ea, quæ vulgantur per singulos actitari, recte debeant meritis omnium simul adscribi.

[23] [Ad horum & S. Gereonis annuam, quam una die ecclesia Coloniensis] Sancta vero Coloniensis ecclesia per suffragia sanctorum Martyrum, quorum corpora in suo gremio meruit fovenda suscipere, non desinit usque hodie fidem inviolatam excolere, quam a Materno, primo suo episcopo, se meminit suscepisse. Apud quam consuetudo celebris inolevit, ut beatos martyres, Gereonem, Victorem, Cassium & Florentium, eorumque Socios, trino martyrio coronatos, ternis locis venerabiliter conditos, una die, id est, sexto Idus Octobris, festivitate congrua veneretur, cum tamen dubium sit, utrum uno die, an duobus, eorum martyrium compleretur, quia Verona, supremus memorati martyrii locus, non minus viginti sex millibus ab elegantissima sancti Victoris basilica distans, aliter hoc uno die, nisi per festinum nimii furoris impetum, fieri posse, maxime propter moras in locis singulis necessarias, credere vetat p.

[24] [colit, festivitatem rite celebrandam auctor hortatur] Hujus itaque diei gaudia, fratres, ita modo celebremus annua, ut fiant nobis illorum intercessione continua; sic illorum gloriæ gratulemur, ut, quoscunque possumus, nobiscum pariter doctrinæ verbis & bonorum operum exemplis in charitate non ficta lucremur. Ut enim per quendam mundi hujus sapientem dictum est, amicos quoslibet eadem velle, & eadem nolle, ea demum firma amicitia est, & si nos sancti Martyres, patroni nostri, in ea voluntate, qua ipsi fuerunt, ad se clamantes & de se loquentes invenerint, profecto nos non ut alienos, sed ut proprios & domesticos respicere non dedignabuntur, causamque nostram sua dilectione, qua perpetuo flagrare non desinunt, suam arbitrabuntur. Ita fiet, ut & in præsenti seculo necessariis non destituamur auxiliis, & in futuro sempiternis eorum jungamur consortiis, ad laudem & gloram Domini nostri Jesu Christi, qui cum patre & Spiritu sancto Deus vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Haud diu post Sanctorum nostrorum martyrium imperio & purpuræ nuncium remisisse Maximianum, hic indicari videtur; ast id verum esse non potest, si, ut supra tota narrationis serie pariter indicatur, Sancti nostri pro fide occubuerint, instante adversus Bagaudas bello. Id enim, ut supra docui, non serius quam anno 286, ac proin diu ante annum 305, quo Maximianus ac Diocletianus, uti modo inter eruditos convenit, imperio & purpuræ nuncium remisere, fuit confectum. Nec Maximianus, qui, quamvis post annum 286 sæpius e Galliis, post iteratas ibidem moras, in Italiam fuerit profectus, imperio ibidem, uti iterum hic indicatur, sed Nicomediæ in Bithynia nuncium remisit, tyrannidis adhuc usum, deposito imperio, retinuisse recte hic asseritur. Etsi enim S. Victoris Massiliensis, e quibus id utcumque probari posset, Acta, Massiliæ Sanctum hunc Maximiani jussu, cum hic illuc, quod anno 310 factum, vitæ simul & criminibusmodum positurus accessisset, pro fide fuisse necatum, memoriæ prodant, iis tamen hac in re haud standum, uti, quæ Cuperus in Commentario, Sancti illius Actis prævio, num. 24 adducit, satis ostendunt.

b Qua ratione hæc de Constantio intelligenda sint, in Opere nostro loco non uno, ac inprimis ad IV Octobris diem in Commentario, SS. Tyrsi & Sociorum MM. Actis prævio, num. 94 exponitur.

c Qui id, quod Pagius in Criticis anno 306 innectit, Constantio Chloro jam morbo, quo e vivis excessit, laborante, acciderit, Lactantius de Mortibus persecutorum cap. 24 narrat.

d Vocem hanc inter & proxime sequentem ponitur apud Surium: Legibus Christianæ Religionis per beatum Sylvestrum Papam initiatus; ex hisce autem verbis, quæ tamen, cum in codice nostro non legantur, Helinandi fortassis non sunt, Constantini Magni per Sylvestrum Papam baptisma admisisse auctor videtur; ast, an Constantinus baptismate vere fuerit a S. Sylvestro initiatus, docet cap. 2 historicus de sancto illo imperatore Commentarius, ad XXI, quo is innonnullis Fastis sacris memoratur, Maii diem Operi nostro insertus atque a Papebrochio contextus.

e De S. Helena ad XVIII, quo hæc Mrl. Rom. hodierno inscribitur, Augusti diem actum apud nos jam est; anne autem, quod hic de potestate sanctorum Martyrum corpora elevandi, quam huic sanctæ matri suæ Constantinus Magnus impertierit, ac ipsemet per omnem terrarum orbem exercuerit, narratur, veritati certo consonet, statues ex iis, quæ ibidem in Comment., Actis S. Helenæ prævio, itemque in historico, quem ad lit. præced. laudavi, de Constantino Magno Comment. disputata sunt.

f Collegiata S. Gereonis Coloniæ ecclesia, aut, si mavis, canonicorum, quod huic addictum est, collegium olim, ut Gelenius de Colon. Agrippinensis Magnitudine syntagm. 2, § I, ac Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 3, col. 722 docent, exstitit monasterium, hincque haud dubie sic etiam hic vocatur; id autem a S. Helena conditum fuisse, minime probant, de quibus hic sermo fit, insignia, utpote quæ ibicempossint non citius, quam jam aliquot post S. Helenæ ætatem seculis elapsis, fuisse locata.

g Vocem hanc inter & proxime sequentem in Ms Audomarensi & apud Surium ponitur Mauri.

h An super S. Gereonis ejusque Sociorum corpora ecclesiam S. Helena vere exstruxerit, in Com. prævio § ultimo examinavi.

i De nomine, quo vocata fuerit Coloniensis S. Gereonis ecclesia seu basilica, Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Mart. cap. 62 sic scribit: Sanctos Aureos ipsam basilicam incolæ vocitare voluerunt.

k Id, quod hic refertur, nec a quo factum fuerit, adjungitur, a Gelenio per verba, in Com. prævio num. 85 relata, S. Helenæ attribuitur, sed sine ullo vade antiquo.

l De S. Materno, Trevirensi episcopo, ad diem, quo Mrl. Romano hodierno exstat insertus, XIV Septembris actum apud nos jam est, liquetque ex ibidem dictis, vera esse, quæ de illo hic memorat Helinandus.

m Inter S. Maternum & S. Severinum Coloniæ Agrippinæ sedit Euphratas; ut S. Evergislus, qui S. Severino in sedem Coloniensemproxime successit, non tertius, sed quartus fuerit hujus sedis antistes; ast hic illum cognitorum sibi tertium Helinandus fortassis vocat, quod Euphratas, veluti Arriana heresi infectus, de episcopatu, ut nonnulli volunt, fuerit dejectus. Adi Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 3, col. 622 & seq. Porro Coloniensis, de quo hic agitur, antistes in Ms. nostro Audomarensi & a Surio, plerisque etiam aliis, quæ de illo loquuntur, monumentis litterariis consentientibus, vocatur Evergislus; verum cum hic in codice nostro appelletur Evergisilus, quid ni factum esse queat, ut etiam Eberegisilus, modico dumtaxat inter utrumque hoc nomen discrimine intercedente, a Gregorio Turonensi lib. 1 de Gloria Mart. cap. 62 fuerit nuncupatus? Adi num. 70 & seq. Comment. prævium.

n Ita, ni fallor, indicatur, tum nullum adhuc e terra prominens monumentum, quod, quo templi Gereonæi loco S. Gereon ejusque Socii jacerent sepulti, indicaret, in templo illo exstitisse.

o Hisce Helinandi de S. Evergislo hic narratisrespondent, quæ hujus biographus per verba, in Commnent. prævio num. 71 & seq. huc transcripta, commemorat; ita tamen, ut postremum e duobus miraculis, quæ ibidem dilucide refert, dumtaxat obscure ab Helinando proponatur. Ast, an vere omnia & singula, quæ ab Helinando & S. Evergisli biographo narrantur, adjuncta postremum istud miraculum comitata etiam fuere? Id, si laudato biographo & Helinando sit standum, S. Evergislo, Coloniæ Agrippinæ in S. Gereonis ecclesia existenti, evenerit; contra autem, si iis, quæ Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Mart. cap. 62 per vera, in Comment. prævio num. 35 relata, scribit, fides adhibenda sit, miraculum illud S. Evergislo, non Coloniæ Agrippinæ, sed in villa, civitati huic vicina, versanti, acciderit, nec pulvere, quem ipsemet, ut præfatus biographus ait, e Coloniensi S. Gereonis templo acceperit, sed quem inde acceptum diaconus ad illum attulerit, S. Evergislus capitis dolore prodigiose fuerit sanatus. Ast quid hic jam faciamus? Cum Gregorius, utpote seculi VI scriptor, Helinando ac S. Evergisli biographo, quorum posterior verosimillime non citius, quam sec. IX, prior sec. demum XIII floruit, multo sit antiquior, fueritque adeo a sec. V, quo verosimillime, uti supra in Comment. prævio num. 71 & seq. adducta suadent, miraculum istud evenit, multo minus, quam illi, remotus, enimvero Gregorio hic potius, quam duobus istis scriptoribus est standum. Hinc porro, cum primum e duobus, quæ, ut dictum, S. Evergisli biographus & Helinandus narrant, miraculis S. Evergislo certe, ut consideranti patebit, miraculis S. Evergislo certe, ut consideranti patebit, non alibi, quam in Coloniensi S. Gereonis templo obvenisse queat, consectarium jam fit, ut id non tunc, cum capitis dolore S. Evergislus prodigiose fuit sanatus, sed vel ante, vel post, contra ac Helinandus & laudatus biographus docent, evenerit. Id verosimillime observarit Gelenius. Ita scilicet apparet, quod in sua, quam De Coloniæ Agrippinensis Magnitudine inscripsit, lucubratione lib. 3, syntagm. 2, § I sic scribat: Ex horum (miraculorum, quibus illustrata fuit S. Gereonis ejusque Sociorum ecclesia) numero est illud, quod B. Evergislo episcopo obvenit …, qui cum acrbus capitis seu cephalalgiaæ doloribus conflictaretur, pulvere ad SS. hujus loci monumenta collecto eos sopivit, teste B. Gregorio Turonensi lib. 1 Mir. cap. 62. Et angelorum præsidium Evergislus ibidem alias agnovit, quando hæc limina adiens venerabundus versu psalmi 148 Sanctos salutans, “Exultabunt Sancti in gloria”, angelos audivit responsantes: “Lætabuntur in cubilibus suis.” Porro Fisenus in ecclesiæ Leodiensis Historia ad annum 450, num. 38, hunc Helinandi locum commentans, de S. Evergislo sic scribit: Sanctiora civitatis (Coloniensis) loca cum supplicabundus aliquando VI Id. Oct. lustraret, S. Gereonis ædem ingressus, beatos Martyres e genibus salutabat, recitato hoc versu: “Exultabunt Sancti in gloria:” statim vox hæc divinitus reddita est, ingenti multitudinis adstantis admiratione: “Lætabuntur in cubilibus suis;” simulque se divinitus edoceri sensit, ibi sanctorum Martyrum esse conditorium, unde vox prodire visa erat; & illum ipsum martyrii diem esse. Utrumque ad eam ætatem incognitum erat. Ita ille; verum quis determinatus esse queattempli Gereonæi locus, quo sanctorum Martyrum esse conditorium, S. Evergislus divinitus didicerit? Gregorii Turonensis ætate in ecclesiæ Gereonææ medio puteum aut, ut verosimilius apparet, putei saltem, in quem, ut tum fama ferebat, quinquaginta Martyres Thebæi post martyrium fuerant conjecti, partem adhuc exstitisse superstitem, e scriptoris illius verbis, in Comment. præv. num. 35 recitatis, docemur; verum ibi Sanctorum illorum quinquaginta corpora fuisse adhuc S. Evergisli ætate condita, vero reddit absimile primorum Christianorum erga Martyres veneratio, qua fuerit verosimillime, ne dicam indubie, factum, ut Thebæorum corpora, quæ in puteum fuerant conjecta, ex hoc haud diu post martyrium extraxerint, unaque cum aliis aliorum nostrorum Martyrum, cum S. Gereone occisorum, corporibus sepultura, ut decebat, honesta donarint. Ac id quidem in putei illius circuitu seu vicinia eo ipso loco, quo modo Gereonæum templum conspicitur, fuisse tum a Christianis factum, a vero etiam neutiquam abhorret; ast, etsi res ita habeat, omnia tamen illa corporaibidem haud separtim ac sparsim, sed uno eodemque loco aggesta ac veluti uno tumulo conclusa fuisse, nemo facile credet, qui considerarit, quæ de Martyrum corporibus, quorum unum S. Gereonis a plerisque fuit creditum, Coloniæ Agrippinæ in Gereonæa ecclesia a S. Norberto inventis, Rudolphus, Trudonopolitanus abbas, in Epistola, ad posthumæ Sanctorum nostrorum Gloriæ calcem huc transferenda, memoriæ prodit. Quod cum ita sit, quid per locum, qui veluti commune S. Gereonis ejusque Sociorum conditorium revelari, & a S. Evergislo summa cum reverentia consignari potuerit, hic Helinandus & Fisenus verbis supra huc transcriptis significatum velint, haud satis perspicio, certeque a S. Evergislo S. Gereonis corpus, contra ac posterior hic scriptor ibidem etiam in margine notat, haud fuisse inventum, vel ex eo liquet, quod id ante annum 1121, uti ex infra dicendis patescet, haud fuerint repertum.

p Adi num. 81 Comment. præv. Quod autem ad viginti sex millia seu milliaria, quibus hic Helinandus Veronæ seu e supra dictis Bonæ a S. Victoris ecclesia seu Sanctensi oppidodistantiam metitur, spectat, leucas Gallicas per millia, de quibus loquitur, verosimillime intelligit. Utut sit, de Germanicis equidem, cum Bonnam inter & Coloniam Agrippinam quatuor ad summum aut etiam dumtaxat tres leucæ Germanicæ communes, ac fere tantummodo duodecim postremam hanc civitatem inter & oppidum Sanctense intercedant, interpretandus non est.

* Sur. adyto

GLORIA POSTHUMA.

Gereon M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Alii CCCXVIII; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)
Victor M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Ejus Socii; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)
Cassius, M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Florentius M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Alii plures MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)

AUCTORE C. B.

§ I. Quandonam S. Victoris corpus fuerit inventum, qui is tum miraculis inclaruerit & quam insignem apud Sanctenses cultum fuerit adeptus.

[S. Victor, cujus sacræ reliquiæ,] De ecclesiastico Sanctorum nostrorum cultu, miraculis post obitum patratis, sacris reliquiis harumque seu inventionibus seu translationibus acturus, abs hujus argumenti rebus, quæ ad S. Victorem ejusque Socios spectant, duco initium, quod, quamvis quidem hæ omnes argumenti ejusdem rebus, quæ ad S. Gereonem ejusque Socios, Cassium que item & Florentium ac eorum Socios pertinent, anteriores tempore non sint, S. Victoris tamen prius, quam S. Gereonis Cassiique ac Florentii, sacræ reliquiæ, quæ præcipuam dissertationi, hic concinnandæ, materiem præbent, fuerint inventæ, uti infra dicenda aperient; etsi autem, uti pariter dicenda ostendent, prius etiam, quæ S. Gereonis a plurimis creditæ fuere, quam SS. Cassii & Florentii reliquiæ fuerint repertæ, prius tamen de dicti argumenti rebus, quæ ad hosce, quam de iis, quæ ad illum spectant, sum acturus, quod alioquin inter hic instituendum de Sociorum aliquot S. Gereonis ac ipsiusmet Sancti hujus, ut putatum a plurimis fuit, reliquiarum inventione sermonem, interque Rudolphi, Trudonopolitani abbatis, qua hæc recensetur, Epistolam, hic ad calcem, uti in Commentario prævio monui, subdendam, de rebus, ad SS. Cassium & Florentium eorumque Socios spectantibus, foret tractandum, sicque, quæ conjungi convenit continuaque quodammodo serie proponi, invicem sejungerentur. Rem ipsam modo, hisce præmissis, aggrediamur.

[2] Sacras S. Victoris reliquias verosimillime ante annum 595, [non quidem ante annum 595,] quo Gregorius Turonensis obiit, haud fuisse inventas, statuendum apparet e scriptoris hujus, quæ supra in Comment. prævio num. 61 recitavi, sequentibus istis de S. Victore verbis: Ferunt ibidem (nimirum in Bertunensi seu, ut in Commentario prævio docui, Sanctensi oppido) & Victorem martyrem esse sepultum, sed non eum adhuc cognovimus revelatum; hinc autem consequitur, ut Baldesanus, dum S. Victoris reliquias aliquanto dumtaxat post factam reliquiarum S. Mallosi, quam S. Evergislo, proximo S. Severini in cathedram Coloniensem successori, certo, ut supra docui, ante annum 450 vita functo, attribuit, inventionem repertas fuisse, in sacra Thebæorum Martyrum Historia pag. 159 & seq. refert, a veritate verosimillime aberret. Ast, etsi sic habeat, nec ullum probæ notæ monumentum, vel anno vel etiam dumtaxat seculo, quo sacra illa pignora fuerint reperta, determinando aptum, inveniam, id tamen ante seculum XI evenisse, suadent, quæ dux Adolphus in Sanctensis Ms., seu Opusculi sui parte quinta nos docet. In hac enim, in qua (adi num. 21 Comment. præv.) fidem sibi atque auctoritatem adjungit, pag. 117 & seq. de quadam ecclesiæ S. Victoris tabula loquens, sic scribit: Reverendissimus in Christo Pater dominus Bruno, Coloniensis archiepiscopus, beato Victori devotus, ipsam tabulam parare inaurareque primus incepit, sed morte præventus non perfecit; Folcmarus autem archiepiscopus, successor ipsius, Opus exequens ad finem usque perduxit.

[3] Altare quoque beati Victoris tunc longius non protendebatur, [sed tamen, uti ex Adolpho docemur, ante sec. XI,] quam ipsa capsa, quæ ad utrosque fines altaris aptata fuerat, sese extenderat; sed nobilis vir dominus Godefridus de Kuecke, Xanctensis ecclesiæ præpositus, prædictum fecit altare prolongari, circa capsam auream hinc & hinc sanctorum Martyrum capita ponens in loculis suis auro depictis. Insuper & fecit super tabulam auream atque super beatorum Martyrum capita, suis in loculis composita, quoddam receptaculum, in quo beati Victoris capsam reponi fecit & conservari; cum autem, ut Galliæ Christ. auctæ scriptores tom. 3, col. 648 & seq. docent, e duobus hic memoratis Coloniensibus episcopis alter quidem seu S. Bruno anno 965, alter vero seu Folcmarus, qui Brunoni proxime successit, anno 968 aut 969 diem extremum clauserit, ac eorum aut certe Folcmari tempore, uti e jam datis Adolphi verbis intelligitur, lipsanotheca S. Victoris seu capsa, in qua sacra Sancti hujus lipsana continebantur, in Sanctensi, quæ ab eo vocabatur, ecclesia exstiterit, ea sane jam tum ac proin ante seculum XI fuisse reperta, ex Adolpho habemus.

[4] Verum anne id aliquamdiu etiam ante Folcmari ætatem, imo & ante seculum X, haud evenit? Gregorius Turonensis, qui, quemadmodum in Comment. prævio vidimus, lib. 1 de Gloria Mart. cap. 63 de S. Malloso tractat, de sacro etiam, [verosimillimeque etiam, si non sec. VII aut seq. initio,] qui ei ætate sua fuerit delatus, cultu loquitur; cum autem de S. Victore ibidem etiam agat, nec tamen pariter cultus, qui ei ætate sua fuerit delatus, mentionem faciat, hinc Sanctum hunc nostrum cultu vel nullo vel saltem minus celebri, quam S. Mallosus gauderet, fuisse tum gavisum, verosimile apparet. Verum, etsi id ita sit, Victoris tamen cultum celebriorem etiam, quam S. Mallosi esset, jam inde a sec. VII aut seq. initio evasisse, vel ex eo apparet, quod Beda, qui, ut hodie receptissimum est, lucem sortitus anno 673 ad usque annum 735 vitam protraxit, in suo ante Operis nostri tom. 2 Martii Martyrologio solum hodie, omisso Malloso, memoret Victorem; cum autem tantæ, quam tum acquisierit S. Victoris cultus, celebritatis nulla verosimilior ratio, quam reliquiarum ejus, quæ vel sec. VII vel sequentis initio facta sit, inventio, assignari posse videatur, fuisse illas re etiam ipsa tum inventas, nemo non facile credet, qui non raro etiam Sanctos alios in pluribus ecclesiis tantummodo tunc primum, cum abs his illorum reliquiæ vel inventæ vel alicunde acquisitæ fuissent, cælitum honoribus fuisse affectos, considerarit. Miracula quidem, si quæ forsan S. Victor, priusquam corpus ejus inveniretur, patrarit, ad cultum, quo fuisset gavisus, cultu Mallosi reddendum celebriorem haud parum etiam potuissent conferre; verum miracula fuisse re etiam ipsa a S. Victore tum patrata, nuspiam inveni.

[5] [ante annum saltem 965 fuerunt inventæ, insignem plane Sanctis,] Utut interim res habeat, fuisse equidem S. Victoris corpus, quod certo, uti e jam dictis apparet, ante sec. XI fuit repertum, aliquamdiu etiam ante S. Brunonis, Coloniensis archiepiscopi, anno 965, ut dictum, vita functi, ætatem inventum, verosimillimum vel ex eo apparet, quod capsa, in qua, uti ex Adolpho jam docui, S. Victoris reliquiæ, Folcmaro, S. Brunonis successore, vivente, continebantur, haud tunc primum confecta fuisse videatur. Ast an tum saltem, cum S. Victoris corpus fuisset inventum, miracula hic Sanctus noster haud patravit? Nullum prorsus in Sanctensi Ms. dux Adolphus memoriæ prodit; etsi autem Helinandus, a patrandis miraculis nondum etiam tum, cum scriberet, destitisse S. Victorem, supra in Sanctorum nostrorum Actis num. 22 generatim insinuet, nullum tamen nominatim recenset. Verum, etsi ita hæc habeant, quin tamen S. Victor, corpore suo invento, vere inclaruerit miraculis, dubitare vix sinit cultus, quem deinde apud Sanctenses obtinuit, insignis celebritas. Hæc enim, de qua tamen Helinandus, utpote mirandi, quem & miracula comitata sint, plurimorum ad S. Victoris seu sepulcrum seu ædes sacras concursus mentionem tantummodo faciens, jejune dumtaxat loquitur, talis ac tanta fuit, ut Sanctensis ecclesia, quæ, cum primitus in S. Mallosi honorem, ut Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Mart. cap. 63 docet, fuisset exstructa, nomen etiam, ut apparet, a Sancto illo sortita hactenus, tum fuerat, a S. Victore deinceps fuerit vocata; imo ut etiam Mallosi, utut Sanctis, quemadmodum in Comment. prævio § V e Gregorio Turonensi docui, & passi & deinde etiam culti, memoria apud Sanctenses obscurata penitus fuerit, uti vel ex eo apparet, quod idem Mallosus, veluti apud hosce cultus, nec ab Adolpho duce, nec a scriptoribus aliis sec. X aut seq., quo certe, ut dictum, S. Victoris corpus jam fuerat inventum, posterioribus memoretur.

[6] Insignem porro cultus, quo S. Victor Sanctis, corpore suo reperto, [uti ex iterata ibi ecclesiæ in ejus honorem consecratione,] fuit potitus, celebritatem exstitisse, ex eo etiam apparet, quod, ut videtur, tum primum id oppidum, quod Gregorii Turonensis ætate (Comment. præv. § V videsis) Bertunum seu Bertinum nuncupatum adhuc fuerat, a S. Victore ejusque Sociis, ibidem per indigenas peregrinosque, ad horum sepulcra confluentes, cultu sacro affectis, nomenclationem novam, priori antiquata, acceperit. Verum, cum hæc omnia, quantumcumque etiam ad posthumam S. Victoris gloriam illustria videri queant, fere tamen generatim dumtaxat, eum Sanctis, corpore suo invento, insigni plane ac celebri cultu fuisse gavisum, ostendant, alia modo, quæ magis speciatim hunc probent, lubet adducere; quod ut præstare queam, dux Adolphus in quinta Opusculi sui parte supra plus semel jam laudata opportune hic succurrit. Ac primo quidem ibidem, Sanctensem S. Victoris ecclesiam anno millesimo octogesimo primo fuisse combustam, pag. 112 præfatus, eam deinde anno MLXXXIII, cum reædificata interea fuisset, in sanctissimæ Virginis Mariæ ac præsertim S. Victoris, a quo nuncupata jam dudum antea fuerat, honorem a Sigewino, Coloniensi archiepiscopo, consecratam fuisse, pag. 114 & seq. memoriæ prodit; post vero eamdem ecclesiam, cum denuo e ruina, quam incendio altero anno 1109 fuerat perpessa, fuisset erecta, Frederici, Coloniensis archiepiscopi, rogatu a S. Norberto, Magdeburgensium archiepiscopo, qui Sanctensis canonicus olim exstiterat, iterata vice in sanctissimæ Virginis Mariæ ac præcipue S. Victoris honorem fuisse anno 1128, Godefrido illius existente præposito, consecratam, etiam adjungit. Nec, quod de S. Victoris seu lipsanothecæ seu reliquiarum receptaculo jam supra ab Adolpho num. 3 huc transcriptis verbis refertur, quodque pariter insignem S. Victoris apud Sanctenses cultum probat, diu post annum 1128 seu ultimo dictam, quam S. Norberto Adolphus attribuit, ecclesiæ Sanctensis consecrationem, evenit.

[7] Godefridus enim, ecclesiæ Sanctensis præpositus, sub quo hæc ab Adolpho signatur, [e reliquiarum, de qua Adolphus] diversus, ut apparet, non est a Godefrido, ecclesiæ Sanctensis præposito, quo curante sumptusque suppeditante, receptaculum illud fuit confectum. Adhæc Adolphus in quinta Opusculi sui parte pag. 130 & binis seqq. sic scribit: In loco, in quo pro nunc (in Sanctensi S. Victoris ecclesia) altare S. Helenæ constructum est, scilicet ante chorum, fuit quondam ante novi pilaris fabricam altare parvum quoddam positum, quod supra se testudinem continebat sine celatura quatuor basibus subnixam; habuit & idem altare per circuitum quemdam parvum cancellum, de una base ad alteram tendentem: sub quo quidem altari dicebatur olim corpus B. Victoris positum fuisse atque per plurimos annos ibidem quievisse; sed & ab illo loco postea translatum fuisse dicitur, & in quodam sarcophago sub altari B. Mariæ Virginis prope fontem Baptismatis locatum; ubi jam dudum felici memoria requievit humatum. Et post hæc, dum corpus ejusdem B. Victoris in illud nobile capsellæ, in quo nunc pausat, receptaculum super summum altare, scilicet in choro Xanctensis ecclesiæ, locaretur, tunc, pluribus adstantibus & videntibus, quædam pars ossium minutorum vestimentorumque cum cineribus ejus, in signum perpetuum memorialis ejus, in prætacto remanserant sarcophago & ob illam causam locus ille sepulchrum B. Victoris usque in hodiernum nominatur…

[8] [per verba hic recitata tractat,] Igitur … B. Victoris corpus … ob cultum solennioris reverentiæ in laudem Dei Salvatoris nostri, quem peculiariter ac familiariter in nostro victorioso Victore patrono cum suis Sociis laudare debemus, in quadam capsa, prout decuit, gemmarum præcipuarum pretiosorumque lapidum varietatibus circumornata repositum est & undique clausum ad perpetuum decus ecclesiæ Xanctensis, cunctisque de prope & longe convenientibus populis pro devotione jucundum spectaculum, sicut a cernentibus usque hodie comprobatur, quanta veneratione dictæ capsellæ B. Victoris visitatur receptaculum; & in sarcophago supradicto ne permaneret inglorius, Varius illic reliquiarum de B. Victoris Sociis pigmentarii quasi pulveris additus est apparatus… Unde super hoc sarcophagum jam dictum versus tales scripti sunt pro posteris memoriales, B. Victorem concernentes:

Qui decus Ecclesiæ, qui laus, qui gloria villæ,
Quique pater patriæ, situs hac tumba jacet ille;

quibus prætactis versibus alii duo versus superadditi sunt alia manu propter ejusdem B. Victoris translationem. Tales scilicet:

Quæ translata quidem nec in ista parte reperta
Ossa ducis pridem comitum non servat operta.

[9] [elevatione, haud diu post annum 1128 facta,] Postquam itaque, de quo agimus, receptaculum, concludendis S. Victoris reliquiis destinatum, ad umbilicum fuerat adductum, hæ in illud, uti hic Adolphus docet, translatæ, altiorique loco locatæ, seu chori Sanctensis altari principi impositæ, de humiliori, quo fuerant servatæ, loco elevatæ fuerunt. Isthæc porro reliquiarum S. Victoris elevatio haud diu post annum 1128 seu post supra relatam, quam S. Norbertus tum fecit, ecclesiæ Sanctensis consecrationem accidisse videtur. Ita opinor, quod, ut apparet, diversa seu distincta non sit a corporis seu reliquiarum S. Victoris elevatione, ab Hermanno Fleyo seu Stangefolio in Circ. Westphalici Annal. part. 1, pag. 289 memorata, hancque inter annum 1127 & annum 1138, imo nec diu post annum 1128 accidisse, sit necesse, uti vel ex eo liquet, quod Lotharius II, sub quo a scriptore illo, ex antiquis, ni fallor, monumentis, locatur, anno 1125 imperator a Frederico I, Coloniensium archiepiscopo, coronatus vitam ultra annum 1137 haud protraxerit, ecclesiaque Sanctensis, qua in ruinis adhuc jacente, facta certe haud fuerit, anno demum 1128 ex incendio, quo iterum, ut supra docui, anno 1109 conflagrarat, steterit instaurata. Jam vero, cum hæc ita habeant, reliquiarumque, de quo hic agimus, receptaculum verosimillime haud diu, cum in id sacra S. Victoris lipsana translata, elevataque fuerunt, fuisset confectum, consectarium fit, ut illud venerationis erga S. Victorem Godefridi præpositi monumentum pariter haud diu post annum 1128 seu ecclesiæ Sanctensis consecrationem, a S. Norberto factam, ad umbilicum fuerit adductum.

[10] At vero, spectatis iis, quæ Adolphus verbis, [transtationibus hanc prægressis,] proxime jam datis, scribit, S. Victoris corpus seu sacra lipsana usque ad tempus, quo in receptaculum istud translata, ac in summo, quod a S. Victore nomen habet, ecclesiæ & chori Sanctensis altari locata fuerunt, sub altari B. Mariæ Virginis, prope baptisterium sito, cum eo primum e parvo quopiam ante chorum altari fuissent translata, fuerant servata; cum autem id ita sit, nec ista sacrorum illorum pignorum elevatio ante annum 1128, ut jam docui, contigerit, qui verum esse potest, jam inde a tempore Folemari seu (varie enim a variis id nomen exaratur) Volcmari, qui, ut supra docui, ab anno 965 ad annum usque 968 aut 969 moderatus est Coloniensem ecclesiam, in ecclesiæ, imo & chori Sanctensis, uti ex Adolphi verbis, num. 3 huc transcriptis aliisque hæc apud illum pag. 116 præcedentibus, intelligitur, altari, quod S. Victoris dicebatur, sacra hujus Sancti nostri lipsana seu capsam, hæc complectentem, exstitisse? Adolphus quidem nihil omnino, quod difficultati huic solvendæ aptum sit, suppeditat; verum quid ni factum esse queat, ut S. Victoris corpus, quod, ut supra ostendi, verosimillime ante S. Brunonis, Coloniensis anno 965 defuncti archiepiscopi, ætatem fuit inventum, tum statim capsæ inclusum, proximeque memorato, quod a S. Victore nominabatur, ecclesiæ & chori Sanctensis altari, priusquam transferretur alio, fuerit per aliquod tempus impositum? Nihil sane uspiam vel apud Adolphum, vel apud scriptores alios occurrit, quod, quo minus id adstruatur, impediat; cum autem id ita sit, ac, ne auctores secummetipsis committantur, debeant, si fieri possit, eorum dicta, in speciem pugnantia, componi, S. Victoris corpus, ut, quæ de hoc Adolphus per verba, num. 3 & 7 recitata aliaque, hisce a se præmissa, scribit, inter sese concilientur, fuisse etiam reipsa, priusquam transferretur alio, præfato ecclesiæ & chori Sanctensis altari per aliquod tempus impositum, apparet credendum; ut proinde, spectatis iis, quæ Adolphus scribit, quatuor S. Victoris translationes ante scriptoris hujus ætatem acciderint; quarum prima statim ab inventione sua ad proxime dictum, quod ab eo nuncupabatur, ecclesiæ & chori Sanctensis altare, secunda ac tertia ad duo alia, quorum Adolphus verbis, num. 7 datis, meminit, ejusdem ecclesiæ altaria, ac quarta denique supra memorato, in quo Adolphi ætate adhuc quiescebat, receptaculo inclusus, ad summum denuo, quod ei sacrum erat, ecclesiæ & chori Sanctensis altare haud diu post annum 1128 fuerit delatus.

[11] Ac prima quidem e quatuor hisce translationibus exstitisse videtur reliquis solemnior; [variisque, in quibus, ut Adolpus docet, S. Victoris reliquiæ] cum autem sic habeat, hæc, ni fallor, ea ipsa est S. Victoris translatio, quam ecclesia Sanctensis non modo olim, ut Adolphus in Ms. Sanctensi pag. 121 docet, die XXXI primum ac deinde, statuente, qui ecclesiæ Coloniensi ab anno 1275 ad annum usque 1297 aut 1298 præfuit, archiepiscopo Siffrido, die XXX Octobris celebravit, verum etiam hodieque XXIX mensis ejusdem die celebrat, ita festo, quo S. Victoris ejusque Sociorum natalem die X Octobris annuatim recolit, festum aliud, quod & ad dictum XXIX Octobris diem a Gelenio in sacris ecclesiæ Coloniensis Fastis recensetur, quotannis adjungens. Ad alia modo, quæ S. Victoris, postquam corpus ejus fuisset inventum, insignem apud Sanctenses cultum pariter probant, accedamus. Cum Sanctensi ecclesiæ novus chorus, Siffrido mox memorato Coloniensem gubernante ecclesiam, fuisset adjectus, novumque pariter in hoc altare princeps fuisset erectum, id simul & chorum B. Albertus Magnus, qui Siffridi vices hoc in casu gerebat ac ab anno 1263, Ratisponensi abdicato episcopatu, ad Coloniensem Dominicanorum conventum sese receperat, in plurium Sanctorum ac præsertim S. Victoris honorem consecravit. Ita Opusculi sui part. 5, pag. 16 & seq. docet dux Adolphus, qui postea varias etiam, quæ, quod in iis S. Victoris reliquiæ solemniori ritu ac cultu fuerint delatæ, a me pariter, priusquam § huic finem imponam, commemorandæ hic sunt, supplicationes recenset. Ac primo quidem id facturus pag. 134 sequentem scribit in modum: In libris ecclesiæ nostræ, scilicet Xanctensis, scriptum reperimus, quod anno Domini MCCCXV capsa B. Victoris aliæque variæ reliquiæ cum solenni processione deportatæ fuerunt usque ad monasterium monialium Cysterciensis Ordinis, dictum Furstenberge, id est, Mons principum, Xanctensi oppido contiguum.

[12] [solenni ritu delatæ fuerunt,] Ac deinde, nonnullis, quæ hic ad institutum nostrum haud faciunt, interpositis, pag. 135 & duabus seqq. ita prosequitur: Anno Domini MCCCLXXV Dominica secunda post Pentecosten capsa S. Victoris cum quampluribus ecclesiæ Xanctensis reliquiis solenniter fuit usque ad idem monasterium Montis principum, Furstenberge dictum, deportata. Tunc namque temporis fuerunt convocatæ plures parochiæ de archidiaconatu Xanctensi, & congregatæ cum crucibus & reliquiis ecclesiarum suarum; ita quod singulæ cum suis vexillis ordinate processionem Xanctensis ecclesiæ prosequebantur. Super qua convocatione scilicet & congregatione prædicta venerandus dominus, tunc præpositus Xanctensis, mandata misit & litteras ad sui archidiaconatus ecclesias, quatenus certo die, ad hoc constituto, comparerent cum crucibus suis atque reliquiis ad solennizationem B. Victoris, ejusque capsæ deportationem. Anno Domini MCCCC feria tertia post Pentecosten fuit eadem capsa B. Victoris cum aliis ecclesiæ Xanctensis reliquiis, ut supra, solenniter deportata. Anno MCCCCXXI prima die Junii, quæ fuerat Dominica tertia post Pentecosten, capsa B. Victoris, ejus reliquias conservans, cum quamplurimis aliis sacris reliquiis processionaliter deportata fuit magnis solennitatibus & catervis magnatum ac prælatorum cleri, innumerabilisque populi, a circumvicinis locis, nec non & a remotis partibus ad hujus processionis solennitates præclaras circumquaque convolantium atque devotis præcordiis omnipotentis Dei gratiam pacemque patriæ implorantium, per intercessionem invictissimi militis Christi Victoris, martyris sanctissimi atque piissimi protectoris hanc ipsam a Deo obtinere petitionem sperantium.

[13] [supplicationibus probatur, cultum fuit adeptus] Quam quidem capsam deauratam, lapidibus pretiosis miro tabulatu decoratam, illustris princeps, D. Adolphus, dux Clevensis & comes de Marcka, ecclesiæ Xanctentis defensor specialis & advocatus, adjuncto nobilium magnatumque cœtu, propriis humeris deportabant. In cujus proceslionis solennitate a plerisque locis evocati pastores ecclesiarum parochiales cum subditis archidiaconatus Xanctensis cum trecentis sexaginta crucibus & vexillis interfuerunt, & laudes Deo concinentes deportationem martyris Christi Victoris, beatissimi sui patroni & intercessoris assidui canticis & hymnis usque ad finem devote compleverunt. Ita hactenus dux Adolphus, qui, quamvis, uti supra in Comment. prævio docui, Ms. nostri Sanctensis seu Opusculi, quod verbis hisce absolvit, auctor sit, de sese tamen in tertia persona hic loquitur; cum autem in variis, quas commemorat, supplicationibus publicis S. Victoris reliquiæ fuerint sane, uti e scriptoris istius perquam illustris, qui hasce etiam in illarum una humeris suis sese portasse affirmat, modo huc transcriptis verbis intelligitur, solennitate quam maxima Sanctis seu in oppido Sanctensi circumlatæ, id enimvero non minus quam alia supra relata, fuisse ibidem cultu plane insigni S. Victorem post inventionem suam gavisum, argumento est.

§ II. Reliqua, quæ ad S. Victorem spectant, proponuntur, additis etiam, quæ de ejus Sociis, itemque de Cassii, Florentii ac aliorum, qui cum hisce passi sunt, plurium cultu, miraculis & reliquiis narrantur.

[Sanctensis, quæ S. Victoris reliquias continet, lipsanotheca] Nonnulla primum de S. Victoris, quæ Sanctis conspicitur, lipsanotheca, hujusque, quæ sub Lothario II imperatore ac Frederico I Coloniensium antistite facta est, elevatione in Annal. Circ. Westphalici part. 1, pag. 289 Stangefolius præfatus, mox paucis, qui, cum anno 1625, Christiano duce Brunswicensi ac Carolo Mansfeldio ecclesias, monasteria ac Sanctorum reliquias in regionibus, Rheno inferiori adjectis, exspoliantibus, lipsanotheca illa a decano & capitulo Sanctensi fuisset aperta, S. Victoris in ea occiput, aliquot cranii particulæ, mandibula, spina dorsi, nonnullæ costæ, ac duo denique oblonga ossa una cum multis minoribus fragmentis, sibi invicem, veluti cum Martyr adhuc viveret, cohærentibus, fuerint inventa, exponit, ac deinde subjungit, pretiosum hunc thesaurum, veluti antiquum veræ ac antiquæ Catholicæ religionis monumentum, sua adhuc ætate seu anno 1640, quo Opus, in quo hæc scribit, luce publica donavit, summa in veneratione Sanctis haberi. Nec dubito, quin id ipsum ibidem hodieque locum obtineat. Certe sub seculi proxime elapsi finem fuere adhuc S. Victoris reliquiæ honorifice Sanctis in theca ex argento deaurata servatæ. Ita omnino suadet epistola, anno 1695 ad decessores nostros Heiligenstadio a Knackrichio conscripta, in qua hic una cum pictore, antiquam ibidem SS. Aurei & Justini lipsanothecam contemplatus, notitiam, quam de isthac præbet, sequentibus hisce, quæ Operis nostri tom. 3 Junii, pag. 88 recitantur, terminat verbis: Quamvis lignea ea sit nec tantæ elegantiæ, judicabat idem pictor, infra centum ducatorum pretium non esse confectam; similis formæ esse Sanctensem in Clivia, quæ tota ex argento deaurata continet reliquias S. Victoris & Sociorum martyrum, oppidi & collegiatæ ibidem ecclesiæ patronorum: stat autem supra altare capite uno supra aram porrecta, quo modo alibi quoque aliæ collocatæ habentur, & fortassis ipsa olim etiam apud nos ita stetit.

[15] [fuit etiam Sociorum ejus reliquias complexa.] Porro, cum Sanctensis, de qua hic sermo fit, lipsanotheca, non tantum S. Victoris, sed & Sociorum ejus reliquias complexa fuisse dicatur, exstitisse eam puto ipsummet, quod supra memoravi, receptaculum, a Godefrido, ecclesiæ Sanctensis præposito, confectum, cui hic, uti ex Adolphi verbis, num. 3 huc transcriptis, apparet, non tantum S. Victoris reliquias, sed & aliorum sanctorum Martyrum capita, suis singula in loculis deauratis composita, inclusit. Reponi quidem potest, id a Godefrido haud diu post annum 1128, ut supra docui, factum fuisse, nec ullam apud Adolphum Sociorum S. Victoris, quorum reliquiæ jam tum fuissent inventæ, mentionem uspiam reperiri; etsi enim id ita sit, Adolphus tamen, quosdam e Martyribus, quorum capita Godefridum præfato, quod in ecclesiæ Sanctensis altari locavit, receptaculo inclusisse, narrat, S. Victoris exstitisse Socios, haud obscure prodit. Etenim post verba, num. 3 huc transcripta, paucaque dumtaxat adhuc alia, hisce adjecta, ita prosequitur: Est hic etiam considerandum, quod reliquiarum sanctarum capita, in altari præfato posita, suis sunt titulis assignata, videlicet caput illud, quod habet duo serta, de societate beati Victoris est, alterum vero, quod uno tantum decoratur serto, de SS. undecim millium Virginum est contubernio; cum autem sic habeat, consectarium fit, ut, quamvis re ipsa nuspiam Adolphus Sociorum S. Victoris reliquias vel ante vel circa annum 1128 fuisse inventas, diserte affirmet, id nihilominus, spectatis iis, quæ ipsemet Adolphus scribit, jam tum habuisse locum videatur. Et sane una etiam cum S. Victoris corpore, quod, ut supra docui, certo ante sec. XI, verosimillimeque etiam ante S. Brunonis, Coloniensis archiepiscopi, anno 965 vita functi, ætatem fuit inventum, aliquot pariter Sociorum ejus corpora fuisse reperta, neutiquam vero apparet absimile.

[16] [Attamen anne horum omnes cum aliis communicatæ reliquiæ] Nec futurum puto, ut quisquam, qui juxta S. Victoris corpus verosimiliter fuisse Sociorum ejus aliquot corpora sepulta, considerarit, contrarium arbitretur; cum autem sic habeat, plura hac de re non addo; ast, cum jam simul sermo hic iterum de inventis Sociorum S. Victoris reliquiis inciderit, nonnulla adhuc de hisce, ut, quod hic proposui, adimpleam, in medium modo adduco. Plura Sociorum S. Victoris corpora anno 1284 ac iterum haud diu post, imo & duo ante annum 1167 fuisse inventa, in Com. prævio num. 49 & seq. ex Adolpho docui; etsi autem simul, an ea omnia vere seu Martyrum seu Sociorum S. Victoris corpora exstiterint, ob rationes, quas ibidem num. 51 & seq. adduxi, dubitandum pronuntiarim, meam tamen hac de re opinionem, si solidæ, quæ id suadeant, rationes fuerint adductæ, lubentissime mutabo. Interim, quamdiu factum id haud fuerit, in dubium pariter, an Sociorum S. Victoris reliquiæ, quæ cum aliis communicatæ asseruntur, veræ ac genuinæ sint, dubitandum arbitrabor, nisi forsan vel martyris anonymi, de quo in Com. prævio num. 51 & seq. sermonem institui, vel aliorum S. Victoris Sociorum, quorum corpora cum ipsis sacris hujus lipsanis fuerint inventa, esse ostendantur. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico, de Sanctorum, quæ in collegiata S. Amati ecclesia Duaci asservantur, reliquiis tractans, pag. 40 sic scribit: Anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo quinto, Kalendis Aprilis, tempore Honorii Papæ, & Wilhelmi Remensis archiepiscopi, & Radulphi Atrebatensis episcopi, regnante Philippo rege Francorum, Fernando comite Flandrensi, reconditæ sunt hæ reliquiæ in hoc feretro a Roberto tunc præposito & capitulo sancti Amati Duacens. præsentibus multis clericis & laïcis; ac deinde reliquiarum, in particulari, quod hic memorat, dictæ Duacensis ecclesiæ feretro reconditarum, Catalogum texens, ita apposite ad institutum nostrum loquitur: De sancto Romano & de societate sancti Gereonis & sancti Victoris & sancti Cassii, sociorum beati Mauricii; hisce autem verbis, quod simul & de SS. Gereone & Cassio, martyribus ad Rhenum passis, sermo instituatur, S. Victor Sanctensis commemorari videtur.

[17] Quod cum ita sit, ac proin unius saltem ex hujus Sociis reliquias in collegiata S. Amati Duacensi ecclesia anno 1225 fuisse asservatas verbis iisdem indicetur, [genuinæ sint, est dubium; etsi autem Fastis sacris, qui SS. Cassii ac Sociorum] consectarium fit, ut istæ non corporum, quæ anno demum 1284 aut serius adhuc fuisse in Sanctensi ecclesia reperta, in Comment. prævio num. 49 & seq. vidimus, sed aliorum, quæ vel sub Philippo I, Coloniensium ab anno 1167 ad annum usque 1191 archiepiscopo, vel adhuc citius ac cum ipso forsan S. Victoris corpore fuerant inventa, fragmenta seu partes exstiterint, utque proinde, an veræ ac genuinæ sint vel unius vel plurium e S. Victoris Sociis reliquiæ, multo sane minus videatur dubitandum,, quam si pro corporum, anno 1284 aut serius inventorum, partibus deberent haberi. Porro sunt & aliæ præter jam memoratam ecclesiæ, quæ vel unius vel plurium e S. Victoris Sociis reliquias a sese possideri gloriantur; verum, cum vix quidquam, quo veras hasce ac genuinas esse definiam, occurrat, de iis hic etiam agere operæ pretium haud reor, ac de ipsismet S. Victoris, quæ cum aliis communicatæ fuerint, reliquiis hic a me, quod, hujusne, an alterius pleræque, quæ variis locis exstant, sint Victoris, Sanctorum nominis hujus multitudo ambiguum efficiat, non tractari, lectorem hic modo adhuc monuisse contentus, ad res, quæ ad SS. Cassium & Florentium eorumque Socios spectant, progredior. Ut a tempore, quo hi Sancti nostri fuerint inventi, ducam initium, apud Sollerium in Usuardino Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso Martyrologio ad 2 Maii diem legitur: In Bunna super littus Rheni, territorio Coloniensi, translatio sanctorum Cassii, Florentii, Malusii & Sociorum. Quorum corpora cum jam septingentis & septuaginta tribus annis sub terra recondita quievissent, dominus Reynoldus, Coloniensis archiepiscopus, ea invenit, transtulit & ad capsas honorifice recollegit; huic autem Usuardi editioni Greveniana, anno 1521 Coloniæ Agrippinæ impressa, etiam consonat.

[18] Etenim ad eumdem Maii diem sic habet: In diocesi Coloniensi, opido Bonnensi, translatio sanctorum martyrum Cassii, Florentii, Mallusii & Sociorum ipsorum, quorum corpora, cum jam DCCLXXIII annis sub terra jacuissent, per dominum Reynoldum archiepiscopum inventa, [inventionem sub Reynaldo archiepiscopo collocant, nonnulla,] venerabiliter sunt levata. Quod si itaque duobus illis Fastis sacris, quibus etiam ad dictum Maii diem Martyrologium Germanicum, Canisii vulgo dictum, ad amussim consentit, standum hic sit, credendum erit primo quidem, SS. Cassii & Florentii aliorumque, qui cum ipsis passi sunt, corpora a Reynoldo seu, ut ab aliis scribitur, Reynaldo, Coloniensi archiepiscopo, fuisse & primum inventa, & simul translata seu de terra levata; deinde vero id, cum corpora illa septingentis septuaginta tribus annis sub terra jacuissent seu fuissent humata, accidisse. Verum, si res ita habeat, consectarium erit, ut, cum Reynoldus seu Reynaldus ab anno 1159 ad annum usque 1167 Coloniensem cathedram occuparit, SS. Cassii & Florentii Sociorumque martyrum pro fide cædes eo temporis spatio, quod ab anno 386 usque ad annum 394 excurrit, evenerit; id autem, cum omnes Sancti nostri, uti in Comment. prævio num. 80 ostendi, sub Diocletiano & Maximiano, qui ab anno 285 usque ad annum 305 Romano imperio præfuere, fuerint occisi, a vero certissime est alienum. Quod cum ita sit, necesse est, ut SS. Cassii & Florentii Sociorumque martyrum corpora vel citius, quam sub Reynaldo, Coloniensi archiepiscopo, fuerint inventa, vel ut, cum id accidit, diutius quam septingentis septuaginta tribus annis jacuissent humata. Si SS. Cassii & Florentii Sociorumque martyrum corpora sub Reynaldo, cum octingentis septuaginta tribus annis sub terra jam quievissent, dicantur inventa, consectarium dumtaxat erit, ut eo temporis spatio, quod ab anno 286 usque ad annum 294 excurrit, fuerint occisi.

[19] [quæ hic discutiuntur, adversari] Quod cum mox iterum memoratæ martyrii eorum epochæ minime repugnet, ac tum, cum eorumdem corpora a Reynaldo elevata fuerunt, evidentem ipsorum, quem ante annos plus quam octingentos septuaginta pro Christo profuderant, sanguinem fuisse inventum, Gelenius verbis, supra in Comment. præv. num. 62 recitatis, scribat, in tres supra memoratos Fastos sacros quantum ad numerum, quo annos, quibus SS. Cassii, Florentii ac Sociorum corpora, priusquam invenirentur, fuerint humata, definiunt, errorem irrepsisse, ac proin octingentis pro septingentis esse in Fastis illis legendum apparet. At vero, inquies, S. Cassii & Florentii corpora sub Reynaldo, non inventa, sed levata seu elevata fuisse, Gelenius loco cit. dumtaxat ait, idemque etiam faciunt tom. 3, col. 679 Galliæ Christ. auctæ scriptores. Fateor, sic habet; verum, cum & hi & Gelenius, haud fuisse illa tum inventa, diserte equidem haud scribant, nec quidquam etiam, e quo id sub Reynaldo non factum, merito concludas, suppeditent, tribus supra laudatis Fastis sacris, in quibus sacrorum illorum corporum inventio sub Reynaldo signatur, imo & luculentissime Coloniensi huic episcopo adscribitur, est standum, maxime cum nihil etiam aliunde occurrat, quod, ne ita censeamus, impediat. Fuisse quidem unius e SS. Cassii & Florentii Sociis, Mallusii videlicet, corpus ab Evergislo seu Evergisilo, Coloniensi, qui ante annum 450 obiit, episcopo, inventum ac de terra levatum, Gelenius etiam verbis, loco mox cit. adductis, memoriæ prodit; verum id dumtaxat facit, quod Mallusium, quem una cum SS. Cassio & Florentio a Reynaldo episcopo translatum fuisse, notat, cum Mallusio seu Malloso, quem a mox laudato Evergislo seu Evergisilo inventum ac de terra fuisse levatum, Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Mart. cap. 63 scribit, existimarit eumdem; cum autem sic habeat, ac Gregorii Mallusius, quemadmodum quæ in Comment. prævio num. 63 & seq. disserui, suadent, indubie a Mallusio, SS. Cassii & Florentii socio, sit diversus, Gelenius facere non debet, ut, fuisse ante hosce posteriorem istum Mallusium, contra ac tres Fasti supra laudati statuunt, inventum, in animum inducamus.

[20] Nec morari etiam nos hic debet vel Florarium nostrum Ms., [videantur, eam tamen tunc accidisse, verosimile apparet,] vel Hermanni, Bonnensis præpositi, quod supra in Commentario prævio plus semel jam laudavi, litterarum ad Miræum excerptum; etsi enim in hoc, SS. Cassii ac Florentii aliorumque, qui cum ipsis passi sunt, corpora anno 1166, quo Reynaldus ecclesiæ Coloniensi præerat, a Gebhardo comite Siegensi & præposito Bonnensi iterum elevata & ad altiora translata fuisse, Hermannus affirmet, sicque illa ante annum 1166, imo & ante tempus, quo Reynaldus Coloniensem cathedram occupavit, translata ac proin & inventa fuisse, haud obscure insinuare videatur, nihil tamen, quod ei potius, quam tribus supra laudatis Fastis sacris, in quibus SS. Cassii & Florentii aliorumque, qui cum ipsis passi sunt, corpora sub Reynaldo, Coloniensi episcopo, primum inventa ac de terra levata fuisse, dilucide traditur, credendum esse, suadeat, in medium adducit; quod autem ad laudatum Florarium nostrum jam spectat, id quidem SS. Cassii & Florentii Sociorumque Martyrum translationem die 2 Maii, inventionem autem die XIII Septembris celebrat; verum, præterquam quod in nullis prorsus aliis Fastis sacris id fiat, consectarium inde non est, ut SS. Cassii & Florentii corpora jam diu, cum a Reynaldo, Coloniensi archiepiscopo, transferrentur, fuissent inventa. Fieri enim potest, ut sacra illa pignora, cum anno v. g. 1165 die XIII Septembris per Reynaldum fuissent inventa, per eumdem deinde anno proxime sequenti 2 Maii die fuerint translata ac de terra levata, hincque duorum istorum dierum posteriori quidem SS. Cassii & Florentii translatio, priori vero inventio in Florario nostro memoretur. Jam vero, cum hæc ita habeant, nihilque adeo, quod SS. Cassii & Florentii omniumque, qui cum ipsis passi sunt, corpora a Reynaldo primum haud fuisse inventa, suadere sit natum, sedulo omnibus jam discussis, occurrat, enimvero illa omnia sacra pignora reipsa a Reynoldo, ut tres supra laudati Fasti sacri tradunt, primum fuisse inventa ac per eumdem anno 1166, ut Gelenius affirmat, translata nec non de terra, in qua per annos amplius octingentos septuaginta jacuerant, levata, mihi sat verosimile apparet, etsi interim rem veluti certam ac indubitatam, quod antiqua, quæ ad id sufficiant, monumenta ad manum non sint, habendam, haud putem.

[21] Modo, quæ SS. Cassii & Florentii ac aliorum, quæ cum hisce martyrium subiere, [cultusque illorum eo, qui hic] inventionem sint secuta, dispiciamus. Non raro a SS. Cassio & Florentio eorumque commilitonibus patrari miracula, Helinandus in Actis, utut nullum ex his nominatim recensens, num. 22 affirmat; cum autem eos necdum etiam tunc, cum ageret in vivis, seu sec. XIII a patrandis hujusmodi signis destitisse, ibidem etiam sat clare innuat, vel hinc prodigiis eosdem si non ante, saltem post inventionem suam re ipsa inclaruisse, verosimile apparet. Nec dubitandum reor, quin tunc quoque apud Bonnenses incrementa illorum cultus acceperit. Certe, cum antea in Bonnensi ecclesia, nomini suo sacra, quæ insignis modo collegiata existit, sola decima Octobris die, ipsis, ut putabatur, natali, quotannis colerentur, deinceps etiam ibidem secunda Maii die, qua fuerant inventi, cæperunt, festo annuo in felicis hujus eventus memoriam instituto, celebrari. Ita ex Martyrologio, Coloniæ Agrippinæ & Lubecæ anno 1490 excuso, itemque ex Greveno, Canisio & Florario nostro Ms. intelligo. Nec refert, in hisce Fastis sacris tunc non SS. Cassii, Florentii ac Sociorum inventionem, sed translationem memorari; id enim verosimillime dumtaxat fit, quod, quo tempore corporum, quæ Sanctorum illorum credita fuere, inventio, eodem etiam fere acciderit translatio, hæcque idcirco cum illa confundatur. Luculenter quidem alteram ab altera Florarium nostrum Ms., utpote priorem XIII Septembris, posteriorem 2 Maii die commemorans, distinguit, hincque forsan, utramque eodem circiter tempore haud accidisse, non nemo concludet.

[22] [exponitur, modo] Verum Florario nostro haud multum fidimus; quod si autem, uti e binis ejus jam dictis annuntiationibus colligendum videtur, SS. Cassii & Florentii ac Sociorum martyrum translatio 2 Maii, inventio vero XIII Septembris die Bonnæ olim fuerit re ipsa celebrata, vel hinc, quod de illorum cultu, apud Bonnenses, postquam fuissent inventi, aucto, asserui, firmabitur, consectariumque dumtaxat erit, ut, cum Sancti illi hodieque festo annuo, quod translationis dicitur, apud Bonnenses 2 Maii die colantur, duo illa diversa, inventionis nempe ac translationis, festa, quibus primum, cum fuissent inventi, diebus supra dictis honorati quotannis fuerunt, postea in unum, solo ei translationis nomine imposito, fuerint conflata. Porro SS. Cassius & Florentius ac eorum Socii non tantum, cum eorum corpora fuissent reperta, festo annuo in felicis hujus eventus memoriam instituto, sed & pretiosis, quibus illorum aliquot fuere inclusa, lipsanothecis solemnibusque, in quibus hæ circumlatæ fuerunt, supplicationibus honorati fuerunt. Docet id in litterarum, quod jam supra sæpissime laudavi, excerpto Hartmannus, ecclesiæ Bonnensis decanus. Ibidem enim, postquam Bonnenses Martyres denario numero definiit, horumque tantummodo quatuor, ceteris relictis anonymis, Cassii & Florentii, Piique item ac Mallusii (de quorum duobus posterioribus Comment. præv. num. 62 videsis) nominibus distinxit, ita deinde, nonnullis dumtaxat adhuc, quæ hic ad institutum nostrum haud faciunt, interpositis, prosequitur: Quorum Martyrum tres e nominatis argenteis inauratis, admirando artificio factis, gemmisque plurimis exornatis tumbis, præfixis singulorum titulis, inclusi fuerunt; quæ quotannis in festo Inventionis (id in Fastis sacris supra laudatis vocatur translationis) eorumdem Martyrum, nimirum secundo Maii, in navi ecclesiæ exponi, & solemnissima processione circumferri solebant.

[23] [incrementa] Qui mos cum illis tumbis inviolatus duravit usque ad annum MDLXXXIII, quo Gebhardus Truchesius, infelix Coloniensis archiepiscopus, per fratrem suum Carolum ecclesiam vastavit, pretiosa tumbis abstraxit, in monetam cudit, & inclusa sacra ossa effudit. Quæ postea, uti reperta, fracta & divulsa, cum cineribus sine discrimine collecta fuerunt & in unam solummodo tumbam congesta. Ita ille, qui per tres e Martyribus, a se antea nominatis, de quorum reliquiis hic agit, verosimiliter non alios, quam Florentium duosque alios, quorum alterum Pium, alterum Mallusium nuncuparat, intelligit. Ita reor, quod post verba, quæ jam recitavi, mox de Cassio, qui e quatuor, quos tantummodo antea nominarat, Martyribus unus est, loquatur, ita de ejus ac sex aliorum, quos reliquerat anonymos, Martyrum reliquiis scribens: Ita etiam propter peculiarem venerationem caput S. Cassii dimidiæ statuæ argenteæ inclusum fuit. Qua eodem furore fracta, caput tamen remansit, & ante paucos annos simili argenteæ dimidiæ statuæ iterum inclusum fuit. Aliorum autem sex Martyrum (quos scilicet reliquerat anonymos) corpora in duobus erectis lapideis monumentis in ecclesia condita sunt; quæ tamen etiam hæreticorum furorem, qui putabant, thesauros latere, effugere non potuerunt: sed in hodiernum diem sacra illa ossa salva sunt, & ex illis serenissimus dux Bavariæ Maximilianus uno magno osse (sicut omnia, respectu modernorum humanorum corporum, ingentia & vasta corpora beatorum illorum Martyrum fuisse demonstrantur) donatus fuit. Talis itaque, qualem, quæ jam dixi, ac præsertim modo adducta Hartmanni verba commonstrant, exstitit cultus, SS. Cassio & Florentio eorumque Sociis post inventionem suam Bonnæ delatus; talis reliquiarum ipsorum, sec. XVII currente, seu eodem Hartmanno adhuc vivente, ibidem status.

[24] Verum, quod abs hoc supra de Cassii capite, Hermæ seu statuæ dimidiæ argenteæ tum iterum incluso, [deinde accepit.] asseritur, ita, ni fallor, debet intelligi, ut pars pro toto accipiatur. Etenim apud nos tom. 2 Octobris pag. 886, num. 39 Henricus, Coloniensis archiepiscopus, litteris, anno 1317 datis, testatur, sese devota instantia religiosi viri, fratris Francisci Bartholi de Assisio, Ordinis Minorum, inductum, eidem donasse sex capita, unum de legione Sanctorum Thebeorum martyrum, Gereonis, Cassii & Sotiorum ejusdem, & alia quinque capita de numero sanctarum undecim millium Virginum, Assisii deponenda. Cum itaque Minorita hic memoratus jam inde ab anno MCCCXVII S. Cassii capite aut certe hujus parte, Assisii deponenda, fuerit donatus, sane id totum Bonnæ sec. XVII haud amplius exstiterit, ac proin, dum illud tum ibidem Hermæ argenteo iterum fuisse inclusum, Hermannus verbis supra huc transcriptis ait, partem pro toto accepisse est censendus. Verum, etsi id ita sit, tum equidem capitis S. Cassii partem Hermæ argenteo Bonnenses inclusere, idque non minus, quam si totum honore isthoc affecissent, SS. Cassii, Florentii ac aliorum, cum ipsis passorum, cultum, qui statim ab horum inventione apud eosdem Bonnenses increverat, apud illos nondum sec. XVII remisisse, ast contra nova incrementa accepisse, argumento est. Nec dubitandum, quin præcipue etiam illius propagandi desiderio jam antea sit factum, ut Sanctorum illorum, quos ut præcipuos patronos suos venerantur, reliquias cum aliis seu personis seu ædibus sacris ac nominatim quidem, ut abs harum reliquis recensendis brevitatis causa abstineam, cum Heisterbacensi, ut Cæsarius, loci hujus monachus, lib. 8 Mirac. cap. 65 testatur, monasterio, cum Carolo IV imperatore, ac denique cum Pragensi metropolitana S. Viti ecclesia, uti ex Pessina in hujus Phosphoro pagg. 426, 467 & 519 intelligitur, communicarint.

§ III. Aliquot Martyrum corpora Coloniæ Agrippinæ anno 1121 inveniuntur; an unum ex his S. Gereonis exstiterit, & quænam, ad Sanctum hunc spectantia, eventum illum proxime sint secuta.

[Quatuor Martyrum corpora Coloniæ anno 1121 inveniuntur;] Cum S. Norbertus, jactis anno 1120 Ordinis Præmonstratensis fundamentis, Coloniam Agrippinam anno proxime seq. venisset, jamque impetratis ibidem aliquot Sanctorum reliquiis, unius etiam e legionis Thebææ militibus, prope urbem illam pro fide occisis, corpus sibi postulasset, fuisse tum ibidem XIII Octobris die seu potius nocte, hanc prægressa, quatuor diversa Martyrum corpora inventa horumque uni, ante tria alia reperto, mentum dumtaxat e capite superfuisse, docemur ex iis, quæ Rudolphus, abbas Trudonopolitanus, in Epistola, hic ad calcem edenda, numm. 1, 2, 3, 4, 5, 8 ac 10 memoriæ prodit. Nec est, cur a quoquam, cum is ipsemet rei gestæ interfuerit, revocentur in dubium. Verum, hic modo examinandum, an corpus, quod ante alia tria fuisse repertum seu quod mentum dumtaxat e capite habuisse residuum, Rudolphus ait, S. Gereonis, ut a nonnullis fuit putatum, certo exstiterit. In S. Norberti apud nos ad VI Junii diem Vita, haud diu, ut ibidem docuimus, post Sancti hujus mortem, ac proin, cum hæc anno 1134 evenerit, haud admodum etiam diu, postquam quatuor jam dicta Martyrum corpora Coloniæ Agrippinæ fuissent reperta, in litteras conjecta, sequentia isthæc, quibus haud dubie de corpore, primo e quatuor jam dictis corporibus invento, sermo fit, num. 49 leguntur verba: Cum a præposito & canonicis S. Gereonis sibi similiter (Norbertus) reliquias dari supplicaret, concessum est ei, ut, si quid in ecclesia eorum placeat ei, vellet, quæreret & acciperet. Gavisus est homo, & promissum, ut erat solitus, Deo per totam noctem orando commendabat attentius.

[26] [ast an quod primo ex his fuit inventum, S. Gereonis corpus, quod hactenus] Mane autem facto, in medio monasterio, ubi nullum alicujus sepulchri patebat vestigium, effodi præcepit: ubi corpus integrum absque cerebro repertum est, honorifice & cum omni diligentia collocatum. Quod cum canonici & plebs innumerabilis, quæ convenerat, cerneret, Ecce, inquiunt, noster dominus S. Gereon & nostrum venerabile patrocinium; quod a nobis & a prædecessoribus nostris per multos annos diligenter quæsitum est, &, peccatis nostris exigentibus, inveniri non potuit. Et exclamantes voce magna cum gaudio, immensas Deo gratias agebant, hominem Deo dignum efferentes, per quem talis & tantus thesaurus diuque desideratus merebatur inveniri. Et ne quis dubitet ipsum non esse, sciat pro certo, verum agnitionis ejus fuisse indicium, quod de morte & martyrio ejus legebatur, quod pars captis, & non totum caput esset abscissum. Hanc partem habebant, sed reliquum corpus, ubi esset, ignorabant. Quod si itaque fides integra S. Norberti biographo adjungenda hic sit, S. Gereonis corpus ad annum usque 1121, quo, cum unum e Thebæorum Martyrum, Coloniæ Agrippinæ quiescentium, corporibus sibi postulasset S. Norbertus, quatuor ibidem, uti e jam dictis Rudolphus, Trudonopolitanus abbas, docet, Martyrum corpora fuere inventa, penitus latuerit, unumque ex his, quod tum ante alia tria, eodem Rudolpho docente, fuit inventum, S. Gereonis certo exstiterit.

[27] Ac hujus quidem Sancti nostri corpus usque ad annum illum penitus latuisse, [latuerat, certo exstiterit, haud immerito ob rationes,] omnino certum atque indubitatum apparet, nec futurum puto, ut quisquam, qui nullum uspiam Gereonæi corporis (neque enim, quod Fisenus in ecclesiæ Leodiensis Historia lib. 2, num. 38 notat, nos hic, ut jam supra docui, debet morari) ante annum eumdem inventi indicium reperiri, considerarit, contrarium existimet. Verum sunt, ob quæ, an quod primo e quatuor dictis Martyrum corporibus fuit inventum, S. Gereonis vere exstiterit, haud prorsus, ut apparet, immerito queat revocari in dubium. Ac primo quidem ipsemet Rudolphus, qui hic certe, cum rei gestæ interfuerit, potiorem fidem, quam Vitæ Norbertinæ scriptor, meretur, fueritne illud, an non, S. Gereonis corpus, dubitasse videtur. Etenim in Epistola edenda num. 9 sequentia dumtaxat, quæ huc faciunt, de corpore, quod ante alia tria memorat inventum, suppeditat verba: Cum res tam gloriosa & desiderabilis audita fuisset a civibus & ostensa pluribus illorum, … tota civitas statim infremuit, clamantes, se malle mori, quam tanto thesauro, tanto patrono privari. Erant etiam inter eos, qui corpus inventum, ipsum esse sanctum Gereonem, dicebant, propter habitus venustatem & corporis formositatem. Ita tantummodo Rudolphus, nec, etsi post de corpore illo in Epistolæ, de qua hic, serie continuo loquatur, uspiam id S. Gereonis appellat, etsi interim, ut id faceret, subinde etiam exegisse instituti ejus ratio videatur.

[28] Fuisse quidem, de quo hic nobis sermo, corpus pro vero S. Gereonis corpore tum ab ecclesiæ Gereonææ canonicis, [quæ hic] tum a plebe universa habitum, Vitæ Norbertinæ scriptor per verba, supra huc transcripta, indicare videtur; verum, e Coloniensibus civibus quosdam dumtaxat, qui corpus inventum ipsum esse sanctum Gereonem, dicebant, exstitisse, Rudolphi abbatis, qui, ut dixi, hic potiorem, quam S. Norberti biographus, fidem meretur, proxime recitata verba luculentissime produnt. Nec indicium, quo hic, quod primum e quatuor dictis corporibus fuit inventum, pro S. Gereonis corpore habuisse Colonienses, supra huc transcriptis verbis tradit, fuit hujusmodi, ut hosce ab errandi periculo potuerit præstare immunes. Etsi enim, ut Rudolphus in Epistola edenda num. 5 docet, e Martyris, qui primo fuit repertus, capite mentum dumtaxat exstiterit residuum, isque adeo, capitis parte, quæ supra mentum exstat, amputata, verosimiliter fuisset occisus, exstitisse tamen, quod primo e quatuor dictis corporibus fuit inventum, S. Gereonis corpus, minime certum evadit ex eo, quod, ut verbis, proxime huc transcriptis, S. Norberti biographus indicat, quæpiam antiqua scriptoris hujus ætate seu Martyrum nostrorum aut saltem S. Gereonis Acta, seu qualiacumque monumenta alia exstiterint, in quibus, hunc Sanctum nostrum ita etiam fuisse occisum, legebatur.

[29] [in medium] Ea sedet sententia, quod, quo tempore, qua fide & a quo illa seu Acta seu monumenta scripta essent, exploratum haud habeatur, dubitarique adeo non immerito possit, an, quod de modo, quo S. Gereon fuerit occisus, memorarunt, veritati fuerit consonum. Gereonem quidem, capitis parte, qua, quod primo e quatuor dictis corporibus fuit repertum, carebat, amputata, fuisse occisum, Colonienses credidisse, illamque etiam penes sese, priusquam id reperiretur, habuisse, S. Norberti biographus proxime huc transcriptis verbis etiam indicat; verum quid certi queat hinc concludi? Iisdem verbis, sacrum, de quo hic agimus, corpus, pulsa jam nocte, mane fuisse inventum, etiam tradit, cumque sic certo, uti ex Rudolpho, qui rei interfuit eamque noctis tempore gestam, diserte scribit, nemo non statuet, a veritate aberret, dubitari haud prorsus immerito potest, an pariter, dum, quod dixi, de Coloniensibus insinuat, a vero haud deviet, maxime cum id neque Rudolphus, neque ullus scriptor alius vel utcumque insinuet. Nec, etsi secus foret, ac Gereonem, abscissa sibi, quæ, priusquam corpus illud Coloniæ reperiretur, penes Colonienses exstiterit, capitis parte, occubuisse, omnino haberetur compertum, recte hinc, S. Gereonis certo exstitisse idem corpus, concludas.

[30] [adducuntur, revocari potest in dubium,] Quid ni enim factum esse queat, ut unus alterve aut etiam plures S. Gereonis Socii fuerint, uti hic, capitis parte, quæ supra mentum exstat, sibi amputata, necati? Certe Martyrem anonymum, cujus supra in Comment. præv. num. 51 & seq. memini, fuisse etiam in purpura & calceis, amputata summitate capitis, apud Sanctenses inventum, Gelenius in ecclesiæ Coloniensis Fastis sacris ad XVI Aprilis diem affirmat; cum autem hæc ita habeant, sitque adeo, an aliqui pariter S. Gereonis Socii haud fuerint, summitate capitis seu parte, quæ supra mentum exstat, abscissa, necati, omnino incertum, dubium enimvero manere necesse est, uniusne ex his, an S. Gereonis exstiterit corpus, quod absque capitis summitate seu parte, quæ supra mentum exstat, Coloniæ Agrippinæ una cum tribus aliis anno 1121 fuit inventum. Hinc porro & ex aliis jam dictis consequitur, ut indicium, quo id pro S. Gereonis corpore a Coloniensibus agnitum fuisse, laudatus biographus scribit, nequaquam hosce, quod hic probandum erat, potuerit præstare ab errandi periculo immunes. Et vero an Colonienses, ut corpus, sine capitis summitate seu vertice in S. Gereonis ecclesia inventum, pro Sancti hujus corpore haberent, fuerint reipsa indicio illo inducti, mihi etiam dubium vel ex eo apparet, quod id nuspiam in Epistola edenda Rudolphus affirmet, etsi interim in hac num. 9 aliud, quo idem corpus a nonnullis fuerit S. Gereonis creditum, indicium assignet. Ac de hoc quidem sermonem adhuc infra instituam: ast, priusquam id faciam, aliud adhuc, quod ad institutum nostrum hic etiam facit, præmitto.

[31] Joannes le Paige Bibl. Præmonst. part. 1, [nec res vel e revelatione, utpote S. Norberto] quæ anno 1633 Parisiis prodiit, lib. 2, cap. 15 de S. Norberto, Coloniam Agrippinam, quo sibi ibidem compararet Sanctorum reliquias, profecto, sic scribit: Sequenti item nocte, quæ erat dæcima tertia Octobris anni 1121, cum in monasterio, sancto Gereoni martyri sacro, pernoctaret, orationique ardentius insisteret, divinitus ei revelatum fuit sancti Gereonis sepulchrum, prius ignotum. Itaque, exorta aurora, in illius ecclesiæ medio versus meridiem, ubi nullum sepulchri apparebat vestigium, fodi jussit, quo in loco corpus sancti Gereonis martyris, … quod eo usque latuerat, integrum intactumque, præter partem capitis, quæ in eadem ecclesia a multis retro sæculis (de re hac vide jam dicta) seorsim honorifice asservabatur, adhuc veste contectum militari repertum est. Quod si itaque scriptori huic sit credendum, S. Norbertus locum, quo S. Gereon jacebat sepultus, divina revelatione anno 1121 didicerit, corpusque adeo, quod tum in eo, terra effossa, repertum fuisse, ait, quodque certe a corpore, ante tria alia eodem anno, uti e jam dictis Rudolphus docet, Coloniæ Agrippinæ invento, haud fuerit diversum, S. Gereonis indubie exstiterit.

[32] Verum Rudolphus nullum omnino verbum, quo, [haud satis fundate, ut probatur, attributa,] S. Gereonis sepulcrum divina revelatione innotuisse S. Norberto, vel utcumque insinuet, in Epistola hic ad calcem edenda, suppeditat; quod autem ad S. Norberti biographum spectat, hic quidem, Rudolpho ætate haud multum inferior, de S. Norberto ait: In medio monasterio, ubi nullum alicujus sepulchri patebat vestigium, effodi præcepit: ubi corpus integrum absque cerebro repertum est, honorifice & cum omni diligentia collocatum; verum id, quod his verbis asserit, fieri quoque absque omni divina revelatione potuisse, nemo non videt. Nec quidquam etiam aliunde, quod rem revelatione gestam probet, occurrit. Trithemius quidem in Chronico Hirsaugiensi, quod anno 1514 absolvit, tom. 1, typis monasterii S. Galli anno 1690 in lucem emisso, pag. 378 de S. Norberto sic scribit: Servus Dei, nocte sequenti pernoctans in ecclesia S. Gereonis in eadem civitate Coloniensi, orationi suo more intentus, divina meruit consolatione recreari. Nam, mane facto, in medio ecclesiæ, ubi nullum penitus sepulturæ apparuit signum, terram jussit effodi, & corpus ejusdem martyris S. Gereonis, dempta capitis parte, integrum reperit, quod cum ingenti gaudio populi levans de terra particulam precibus obtinuit, quam Præmonstrato dedit; verum nec hisce verbis S. Norbertus locum, quo S. Gereon jacebat sepultus, divina revelatione didicisse aperte traditur; etsi autem iis, in corporis, de quo sermo fit, inventione divini aliquid supra naturæ cursum intervenisse, utcumque indicari videatur, hincque fortassis sit factum, ut &, S. Gereonis sepulchrum S. Norberto divinitus innotuisse, supra laudatus Bibliothecæ Præmonstratensis auctor, ut mox docui, scripserit, &, ejusdem S. Gereonis ac Sociorum corpora divino monitu detexisse S. Norbertum, Miræus, qui Trithemium etiam laudat, in Fastis Belgicis & Burgundicis pag. 587 exararit, Trithemius tamen sec. demum XV ac seq. initio, ut jam indicavi, floruit.

[33] [vel ex indicio, per Radulphum proposito, certa evadit;] Quod cum ita sit, ac proin tribus amplius seculis a corporis, de quo hic loquimur, inventione seu anno 1121 abfuerit, enimvero, etiamsi, S. Gereonis sepulcrum divinitus fuisse S. Norberto revelatum, disertissime etiam, quod tamen non facit, assereret, fidem sibi hac in re integram mereri sola sua auctoritate haud posset, hacque adeo Miræus & Bibliothecæ Præmonstratensis auctor moveri haud debuere, ut vel in corporis, de quo agimus, inventione supra naturam aliquid intervenisse, vel S. Gereonis sepulcrum Norberto divina revelatione innotuisse, inducerent in animum. Hinc porro jam consequitur, ut sane, an revelatio hujusmodi S. Norberto obtigerit, sit admodum dubium, utque proinde hac dubitatio altera, qua, an corpus, quod primo e quatuor supra dictis Coloniæ Agrippinæ fuit inventum, S. Gereonis exstiterit, non nemo forsan ob rationes supra adductas adhuc ambiget, minime auferatur. Verum, an nihil tandem, quo, S. Gereonis exstitisse corpus illud, certum efficiatur, potest adduci? Quosdam propter habitus venustatem & corporis formositatem, dixisse seu judicasse, corpus, quod primo e quatuor supra memoratis fuerat inventum, S. Gereonis esse, Rudolphus in Epistola edenda num. 9 affirmat; verum nihil omnino adjungit, quo illorum sibi probatum fuisse hac in re judicium, insinuet, nec facile futurum puto, ut id apud ullos æquos rerum æstimatores alios approbationem inveniat.

[34] [etsi autem etiam nec pro indubitata habeatur a Marteneo,] Certe illam habitus venustatem, corporisque formositatem, quas in corpore, ante alia tria invento, eluxisse, Rudolphus docet, pro indubitato, quo id S. Gereonis credi tuto potuerit, indicio haud habuit Marteneus. Ita opinor, quod, quamvis hic scriptor jam sæpe memoratam Rudolphi Epistolam in Veterum Scriptorum Collectione, a se vulgata, tom. VI, col. 1015 & quinque seqq. exhibeat, dubitarique adeo, an eam sedulo expenderit, haud queat, ipsemet nihilominus, an corpus, quod ante tria alia inventum in illa narratur, S. Gereonis exstiterit, ambigendum existimarit, uti vel e titulo, quem eidem Epistolæ præfixit, apparet. Etenim in hoc Martyrem, cujus corpus illud fuit, legionis Thebæorum Militem, nomine ejus non expresso, dumtaxat appellat, eumque haud dubie Gereonis nomine fuisset distincturus, si Sancti hujus exstitisse idem corpus, indubitanter credidisset. Ut, quod dico, palam fiat, verba, quibus titulus ille concipitur, huc transcribo. Sic habent: Acta translationis sancti unius Militis legionis Thebæorum, auctore Rodulfo, abbate S. Pantaleonis Coloniensis. Talis est, quem dixi, titulus; ut sane inventum, de quo nobis hic sermo, corpus pro S. Gereonis corpore Marteneus haud habuerit, aut saltem, an Sancti hujus esset, dubitarit.

[35] [Colonienses tamen jam dudum opinati videntur contrarium,] At contra Surius, seu habitus venustate corporisque formositate, quas Rudolphus memorat, seu supra exposito, quod S. Norberti biographus assignat, indicio, seu aliis denique rationibus impulsus, S. Gereonis esse idem corpus, indubitanter existimavit. Id scilicet suadet pariter titulus, Rudolphi Epistolæ, abs illo ad XXIV, qua hanc, quod tunc S. Gereonis translatio celebretur, in suo de Sanctis Opere exhibet, Novembris diem præfixus, hisque verbis conceptus: Inventio & translatio clarissimi martyris S. Gereonis, a Rudolpho, abbate sancti Trudonis, conscripta. Nec tantum is scriptor, qui, plurimis editis Sanctorum Actis clarus, Cartusiæ Coloniensis exstitit alumnus, sed & universi a multis retro seculis Colonienses ita opinati fuisse videntur. Certe omnes, nec numero paucæ, apud hosce ecclesiæ, quibuscum corporis illius partes seu particulæ communicatæ fuerunt, constanter hasce, veluti indubitatas S. Gereonis reliquias, veneratæ sunt, ac porro, uti e Gelenio de Colon. Agrippinensis Magnitudine colligere fas est, venerari hodieque pergunt. Quare, etsi quidem etiam, an sacræ istæ exuviæ S. Gereonis sint, in dubium, uti e jam dictis consequitur, revocari queat, neutiquam tamen, quod, eas S. Gereonis non esse, certum equidem non sit, Coloniensium hac in re fidem veluti certo falsam sugillare ausim, eamque adeo inviolatam relinquens, ad alia modo, quæ corporis, de quo jam abunde actum, inventionem proxime sunt secuta, orationem converto.

[36] Cum post noctem, qua, ut vidimus, quatuor Martyrum corpora fuerant inventa, [corporisque illius, quod elevatum maxima cum solennitate fuit,] jam dies esset exorta, resque ista populo innotuisset, ad Gereonæam ecclesiam undequaque concurritur, nonnullisque, quod primo e quatuor illis corporibus fuerat repertum, S. Gereonis esse, clamantibus, omnibusque, id S. Norberto haud dandum, contendentibus, a dignitate & ordine eminentioribus, quo tumultus compescatur, contentio seu lis, inde exorta, ad Fredericum archiepiscopum, qui tum ecclesiæ Coloniensi præerat, componenda remittitur, intereaque, dum hujus exspectatur adventus, sepulcrum, in quo sacrum illud pignus fuerat repertum, lapide obvoluto, clauditur, cumque iterum deinde, postquam memoratus antistes Coloniam Agrippinam advenerat, XXIV Novembris die fuisset apertum, sacræ exuviæ e sarcophago summa cum reverentia extrahuntur, cumque frustatim, ut fieri potuit, collectæ binisque hunc in finem paratis scriniis fuissent inclusæ, hæc ambo, multa interea archiepiscopo aliisque, quo Martyri exstruatur lipsanotheca seu feretrum, offerentibus, elevantur, solenni supplicatione circumferuntur, altari in media ecclesia imponuntur, totaque, qua hæc fiunt, solennitas Missa de sanctæ legionis Thebææ Martyribus, per Rodulphum abbatem, Epistolæ edendæ auctorem, verba etiam, dum illa durat, de iisdem sanctis Martyribus ad populum faciente archiepiscopo, cantata, tandem absolvitur. Qui hæc omnia gesta sint, Rudolphus in Epistola illa num. 9 & seqq. diffusius exponit, lectoremque idcirco, qui ampliorem eorumdem notitiam desiderat, ad illum remittens, modo, quæ tum fuerit sacrarum illarum reliquiarum seu corporis, ante tria alia, ut supra vidimus, inventi, pars cum S. Norberto communicata, examinare aggredior.

[37] S. Norberti biographus post verba, num. 25 & seq. huc transcripta, [pars quæpiam, quæ nec tam magna, quam a le Paige,] ita prosequitur: Susceptum est itaque corpus sanctum, ut digne debuit, & elevatum; parsque inde Viro Dei (S. Norberto nempe) data est: quod reliquum fuit, magnifice a clero & populo repositum est. Ita ille, qui, cum deinde, S. Norbertum, assumptis haud diu post, quas Coloniæ Agrippinæ acquisierat, sacris reliquiis, Floreffiam concessisse, indeque, jam instante Nativitatis Dominicæ festo, Præmonstratum festinasse, etiam narret, hinc quidem, haud diu post XXIV Novembris diem, qua corpus, ante tria alia XIII Octobris inventum, anno 1121 Coloniæ, ut vidimus, fuerat elevatum, fuisse hujus, quam in textu mox dato memorat, partem cum Sancto illo communicatam, recte intelligitur; verum, cum de parte illa generatim dumtaxat, nullo omnino, e quo vel utcumque distinctam ejus notitiam acquiras, verbo adjecto, loquatur, magnane, an parva exstiterit, evadit ambiguum. Si Trithemius recte scribat, pars illa, utpote quam dumtaxat particulæ nomine distinguat, haud admodum magna exstiterit; ast, si iis contra, quæ Bibliothecæ Præmonstratensis part. 1, lib. 2, cap. 15 supra laudatus le Paige scribit, adhibenda sit fides, secus erit censendum. Is enim scriptor, postquam corporis, de qua supra, inventionem per verba jam ante huc transcripta aliaque nonnulla hisce subjecta ibidem narravit, mox subjungit: Die postmodum XXIV Novembris sequentis, archiepiscopo præsente & infinita populi, cleri, monachorum & abbatum turba, … invicti Militis Christi (S. Gereonis videlicet) corpus cum ingenti totius cleri populique Coloniensis læticia & acclamatione de terra sublatum, major pars Viro sancto data, &, quod reliquum fuit, magnifice a clero & populo in theca repositum est.

[38] [nec tam parva, quam a Trithemio asseritur,] Verum, hicne Trithemio, an contra Bibliothecæ Præmonstratensis auctore est standum? Cum prior e duobus hisce scriptoribus loco supra cit. de S. Norberto scribat, Particulam (corporis S. Gereonis) precibus obtinuit, quam Præmonstrato dedit, is verosimiliter haud alias S. Gereonis reliquias, cum S. Norberto communicatas, quam quas hic Præmonstrati deposuit, cognorit, hincque, cum eas, quas ibidem ætate sua asservari audierat, exiguas esse, intellexisset, verosimiliter etiam particulæ tantummodo nomine distinxerit partem, quam sibi e corpore, Coloniæ Agrippinæ anno 1121 ante tria alia invento, S. Norbertus impetravit. At vero hic Sanctus, qui, quemadmodum post videbimus, jam quaspiam Coloniæ S. Gereonis reliquias, priusquam corpus illud ibidem inveniretur, acquisierat, non omnes, quas deinde ex hoc & ex aliis Sociorum S. Gereonis corporibus accepit, Præmonstrati, sed partim tantummodo ibidem, partim Floreffiæ deposuit. Miræus in Fastis Belg. & Burg. pag. 587 sic scribit: S. Gereonis ac Sociorum corpora in dicta basilica (a S. Gereone nuncupata) humi defossa jacuerunt usque ad annum Christi 1121, quo Norbertus, Ord. Præmonstratensis fundator, divino monitu ea detexit, utque per Fredericum I, archiepiscopum Coloniensem, de terra levarentur, effecit, ut Trithemius in Chronico Hirsaugiensi, & nos in Chronico Præmonstratensi explicuimus.

[39] [verosimiliter, uti hic adducta suadent,] Ejusdem S. Gereonis & aliorum Martyrum Thebæorum reliquias, a dicto archiepiscopo acceptas, Norbertus partim Floreffiæ in diœcesi Namurcensi, partim Præmonstrati in diœcesi Laudunensi deposuit; quæ hodieque reverenter utroque in loco asservantur. Ita ille. Et vero, ex acceptis Coloniæ reliquiis nominatim etiam eas, quæ S. Gereonis a pluribus creditæ fuerunt, a S. Norberto non tantum Præmonstrati, sed & Floreffiæ fuisse depositas, argumento est tum reliquiarum, quæ in monasterio Floreffiensi asservatæ olim fuere ac porro hodieque, ni fallor, asservantur, Catalogus, Hierogazophylacio Belgio a Rayssio insertus, tum etiam, quæ Operis nostri tom. 1 Junii pag. 835 legitur, Annotatio, Vitæ Norbertinæ verbis, quibus ibidem de reliquiarum theca, a S. Norberto Floreffiæ deposita, num. 49 sermo fit, subjecta. In dicto enim Catalogo a Rayssio duo recensentur S. Gereonis brachia, a S. Norberto, ut additur, anno 1121 una cum undecim millium Virginum quatuor capitibus Floreffiam allata; etsi autem, quam mox memoraravi, Annotatio hisce dumtaxat concipiatur verbis, Sunt ibidem (Floreffiæ nimirum) reliquiæ ex præscriptis Sanctis, & potissimum brachium S. Gereonis, thecæ auro obductæ decenter inclusum, sicque unius tantummodo, quod Floreffiæ existat, S. Gereonis brachii mentio ab Annotationis auctore instituatur, id tamen ne alioquin, quod omnino vetat ratio, auctores, qui sese inter conciliari facile queunt, collidantur, verosimiliter dumtaxat fit, quod duo a Rayssio memorata brachia seu duorum brachiorum ossa uni eidemque lipsanothecæ, auro obductæ, quæ unum tantummodo brachium refert, sint inclusa.

[40] Utut sit, consectarium equidem e jam dictis fit, [exstiterit, S. Norberto donata,] ut verosimiliter S. Norbertus nec partes seu reliquias omnes, quas e corpore, Coloniæ Agrippinæ ante tria alia invento, impetravit, Præmonstrati deposuerit, nec eas particulæ dumtaxat, quam is Sanctus ibidem locarit, appellatione Trithemius recte distinguat; quod autem ad Bibl. Præmonst. auctorem, qui contra, uti ex ejus supra recitatis verbis liquet, majorem corporis, Coloniæ Agrippinæ ante tria alia anno 1121 inventi, partem S. Norberto datam tum fuisse, docet, jam spectat, nec illi hac in re assentiendum apparet. Ita nimirum suadet tum hic omni exceptione major Rodulphi, omnem prorsus Martyris inventi carnem ossaque, exceptis tantummodo paucis de majoribus, in cinerem fuisse resoluta, in Epistola edenda num. 6 asseverantis idque ipsum num. 14 adhuc confirmantis, auctoritas, tum ingens ecclesiarum, quæ S. Gereonis seu Martyris, Coloniæ Agrippinæ ante tres alios anno 1121 inventi, reliquiis gloriantur, vel in sola Coloniensi urbe multitudo, haud modico aliarum etiam, quæ extra Coloniam sunt ac a sese quoque Martyris illius sacras possideri exuvias affirmant, ecclesiarum numero aucta; ut vel hinc, majorem Martyris ejusdem partem S. Norberto fuisse, statim atque hic fuerat inventus, concessam, sit sane creditu perquam difficile. Accedit, id absque vade antiquiori asseverari a solo laudato Bibliothecæ Præmonstratensis auctore, qui cum a re, quam gestam sic commemorat, quinque amplius seculis abfuerit, eam enimvero sua auctoritate certam haud efficit.

[41] Verum duo alia, quæ corporis, de quo jam actum, [alteraque, quæ Rudolphi abbatis intercessione fuerat obtenta,] inventionem secuta proxime sunt hicque adeo, priusquam § huic finem imponam, recenseri adhuc debent, vel omnino sunt certa vel saltem vero admodum similia; alterum est, apud Colonienses, ut XXIV Novembris dies, qua præfati Martyris seu, ut credebant, S. Gereonis translatio fuerat peracta, quotannis haberetur solemnis, fuisse institutum; alterum vero, Martyris ejusdem reliquiarum partem, Rudolpho abbate intercedente, obtentam, fuisse ad Trudonense in Hasbania monasterium transmissam. Ac primum quidem, quod hodieque, ut Colonienses apud Gelenium ad dictum Novembris diem Fasti sacri, Coloniensiaque, quæ penes nos exstant, Breviaria fidem faciunt, locum obtinet, eo ipso anno, qui dicti Martyris inventionem ac translationem supra memoratam proxime excepit, initium verosimillime accepisse, suadet antiqua ecclesiarum, qua, quos penes sese invenerant ac de terra levarant, Sanctorum translationes quotannis celebrare solenne habebant, consuetudo; quod autem ad secundum spectat, id certe ante annum 1124 evenit. Ac ex eo sane hæc liquet assertio, quod Rudolphus, cum Epistolam hic edendam, sub cujus finem Trudonopolitani, ad quos hanc dabat, monasterii monachos de dicti Martyris reliquiis, a sese ad illos missis, admonuit, conscriberet, adhuc prope Coloniam in S. Pantaleonis, ut ipsemet in eadem Epistola num. 18 indicat, abbatia versaretur, hacque, ut Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 3, col. 739 docent, anno 1123 relicta, ad Trudonopolitanam, recuperata, quam antea habuerat, hujus præfectura, sit reversus.

[42] [ad Trudonense monasterium anno 1122 aut 1123 fuit transmissa.] Ast quanto quidem ante annum 1124 temporis spatio res evenit? Cum certe ante anni 1121 diem XXIV Novembis, qua, ut vidimus, dicti Martyris reliquiæ de terra primum levatæ ac translatæ fuerunt, locum ea haud habuerit, Epistolaque edenda, qua de hisce Trudonopolim missis agitur, XVIII Kalendas Octobris seu XIV Septembris die data notetur, consectarium fit, ut, cum præterea certo ante annum 1124, uti e jam dictis constat, missæ eo fuerint sacræ, de quibus agimus, reliquiæ, id indubie illo temporis spatio, quod inter anni 1121 vigesimam quartam Novembris, & anni 1123 decimam quartam Septembris diem intercessit, contigerit, remque vel postremo hoc anno vel proxime prægresso potius, quam anno 1121 gestam, idcirco induco in animum, quod, priusquam fieret, nonnihil temporis post reliquiarum earumdem translationem, anno, ut dictum, 1121, vigesima quarta Novembris die factam, fuisse elapsum, in Epistola edenda num. 16 Rudolphus insinuet; qui cum ibidem, quales fuerint, quas Trudonopolim miserit, reliquiæ, etiam exponat, lectorem, id scire avidum, eo remitto, &, omnibus modo, quæ instituti mei ratio hic exigebat, peractis, § huic finem impono.

§ IV. Alia, quæ præterea ad S. Gereonis ejusque Sociorum, ac nominatim, qui hisce annumerantur, Theophili, Cratonis, Vitalis & Bertuliani cultum & reliquias spectant, proponuntur, ac, ubi id res exigit, examinantur.

[S. Gereonis, cujus & Sociorum aliquot sacræ in variis] Nullam fere in Belgio etiam hodierno illustriorem, quæ S. Gereonis ejusve Sociorum reliquiis decorata non sit, reperiri ecclesiam, Bucherius Belgii Romani lib. VII, cap. 5, num. XI affirmat. Nec plurimæ tantum Belgii tam antiqui, quam hodierni, quæ Colonia Agrippina haud admodum procul absunt, ecclesiæ honore illo ac prærogativa gaudent, verum etiam aliæ, in aliis regionibus sitæ longissimeque a civitate illa remotæ. Id ex hic dicendis, cum primum de reliquiis potissimum, quæ S. Gereonis creduntur ac in diversis tum Coloniensis, tum variarum Belgii seu hodierni seu antiqui civitatum ecclesiis honorifice servantur, tractaro, evadet perspicuum. A locis sacris, in ipsamet Coloniensi urbe aut in ejus vicinia sitis, quæ sacras S. Gereonis ejusve Sociorum exuvias possident, duco initium; ut autem nonnullorum saltem ex his (omnia enim & singula recensere nimis longum foret) enumerationem paucis expediam, collegiata ibidem S. Gereonis ecclesia ossa seu qualescumque corporis partes, quæ pro hujus Sancti nostri corpore habentur, caputque item aut hujus saltem ob infra dicenda partem, hermæ argenteo inclusam, abbatialis SS. Nicolai & Medardi in Brawiler ecclesia S. Gereonis brachium aut hujus saltem partem, brachio argenteo insertam, ecclesia S. Agnetis duorum S. Gereonis Sociorum capita, Sanctimonialium Ordinis Cisterciensis monasterium, quod B.M.V. Hortus vocatur, unius e S. Gereonis Sociis capitis partem, Sanctimonialium tertiæ Regulæ S. Francisci monasterium, cui nomen B.M. Virginis in Bethlehem inditum, quatuor capita ex societate militum S. Gereonis, ac denique Batavicum SS. Willibrordi & Bonifacii collegium quinque Sociorum S. Gereonis capita in sacro suo, ut vocatur, thesauro reverenter asservant.

[43] Ita videlicet de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine pagg. 261, [non tantum, quæ, ut fertur,] 262, 388, 521, 543, 587, 616 & 617 docet Gelenius, Constantii præterea, quem legionis Thebææ martyrem facit, & sic, ut nonnulli putant, S. Gereonis Sociis annumerat, Coloniæ Agrippinæ apud Augustinianos, alteriusque item ex ejusdem Sancti nostri contubernio martyris, quem Theophilum nuncupat, in collegiata ibidem S. Georgii ecclesia reliquias asservari, in eodem Opere pag. 321 & 491 affirmans. Verum de priori e duobus hisce Martyribus, quem etiam in sacris ecclesiæ Colon. Fastis XXII Martii die, Prætermissis idcirco in Opere nostro tunc insertum, commemorat, censendum quid sit, ex iis, quæ ibidem tom. VI Septembris pag. 918, num. 99 & seq. dicta sunt hicque pro insertis haberi velim, haud inepte statueris; quod autem ad posteriorem, quem hodie in iisdem Fastis laudatus Gelenius recenset centurionem que etiam ac præcipuum e societate Gereonæa militem appellat, nihil omnino, in quo vel hujusmodi, quibus hunc Sanctum condecorat, titulos, vel ipsummet, quo eum vocat, Theophili nomen fundare queam, uspiam reperio, hincque, uti illos fictitios, sic hoc Martyri anonymo, cujus fuerant collegiatæ S. Georgii ecclesiæ reliquiæ datæ nomenque latebat, pro arbitrio fuisse impositum, opinor, etsi interim, quin hæ pro veris ac genuinis Martyris reliquiis sint habendæ, dubitandum haud rear.

[44] Porro, cum pariter, quin S. Gereon ejusque Socii in omnibus, [horum partim patrocinio obsidione aliquando] in quibus sacræ eorum exuviæ Coloniæ Agrippinæ reperiuntur, ecclesiis præcipue colantur, dubitandum haud sit, vel e sola harum jam memorata multitudine insignem plane, quo ibidem gaudent, cultum esse, fit perspicuum. Neque vero, quod & hunc augere potuerit, Coloniensibus, qui præterea eosdem Sanctos nostros singularium Patronorum loco habent, suum hi semper, si scriptoribus nonnullis fides adhibenda sit, auxilium, cum necessitas premeret, deesse sunt passi. Res e jam dicendis patescet. Coloniam Agrippinam, cum anno 1268 aut, ut alii volunt, 1269 arcta obsidione esset circumdata, periculo inde imminenti per apparitionem, qua S. Gereon ejusque Socii una cum SS. Mauris ac aliis civitatis illius sanctis Tutelaribus terruere hostes, fugamque, soluta obsidione, arripere compulere, prodigiose fuisse ereptam, Crombachius Ursulanæ Historiæ tom. 2, lib. 10, cap. 6 e Bredenbachio & Scultingio, in margine a sese citatis, memoriæ prodit. Ac Coloniam quidem alterutro e dictis annis obsessam aut saltem subitanea hostium irruptione, tempore nocturno facta, præsentissimo periculo fuisse expositam, duorum Chronicorum, quorum alterum Magnum Belgicum, alterum, a Meibomio tom. 1 Rerum Germanicarum editum, Marcanum vocatur, auctores, Trithemius in Annal. Hirsaugiens. tom. 2, pag. 15 & seqq., Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 3, col. 694 aliique non pauci narrant; verum non omnes cælestis, qua periculum illud fuerit discussum, apparitionis meminere; cum autem id ita sit, habueritne, an non, ea locum, foret hic examinandum.

[45] [fuerit liberata, civitatis Coloniensis,] Ast cum eadem &, quæ secuta est, urbis Coloniensis liberatione narrata, sequentia isthæc verba, Exstat in mœnibus civitatis (Coloniensis nempe) in lapide excisa rei gestæ series; soletque senatus Coloniensis in hujus cælestis beneficii memoriam, & gratiarum actionem ipso SS. Maurorum festo XV Octob. decem prægrandes cereos basilicæ S. Gereonis dono transmittere, qui in crypta SS. Maurorum tunc XXIV horis lucere conspiciuntur, quod ea nocte, quæ festum Maurorum præcurrit, id credatur visum apparuisse, Crombachius loco cit. mox subjungat, expedire mihi videtur, ut de dicta apparitione, in qua SS. Mauri non minus, quam S. Gereon ejusque Socii partem habuerint, non hodie, sed XV, qua, ut is scriptor ait, illius quotannis memoria Coloniæ Agrippinæ recolitur, Octobris die, memoratis Mauris sacra, agatur. Quare eo, quod dixi, examinandum remitto, suspectumque interim a me prodigiosum illum eventum haberi, in antecessum declarans, varia modo, quibus in Belgio hodierno S. Gereonis ejusque Sociorum reliquiæ servantur, loca sacra recenseo.

[46] [sed & Belgii hodierni ecclesiis reliquiæ reperiuntur,] Hæc inter primo loco Regularium S. Augustini canonicorum Cameraci S. Autberti cœnobium, quod, quemadmodum Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 81 testatur, unius e S. Gereonis Sociis caput, Gemblacensisque in Brabantia abbatia, quæ præter unius e S. Gereonis Sociis capitis partem integrum fere etiam, ut ibidem idem Rayssius pag. 224 pariter testatur, alterius ex ejusdem S. Gereonis Sociis corpus possidet, hic mihi occurrunt. Hisce porro duobus locis sacris præter collegiatam S. Amati apud Duacenses ecclesiam, Parcensemque prope Lovanium abbatiam, quibus ambabus generatim dumtaxat Sociorum S. Gereonis reliquias, speciali harum notitia haud adjecta, laudatus Rayssius in Hierogazophylacio pagg. 41 & 403 adscribit, Floreffiense in comitatu Namurcensi cœnobium & Ultrajectina S. Joannis ecclesia accedunt. Ac illud quidem duo S. Gereonis brachia, ut jam supra ex eodem Rayssio vidimus, in Cimeliarcho suo asservat; quod autem ad proxime dictam ecclesiam spectat, hæc quidem, utpote ad eum, qui Operis nostri tom. 7 Septembris pag. 258, num. 56 exponitur, statum modo redacta, S. Gereonis aut Sociorum ejus reliquias certe haud possidet; verum idcirco hic a me memoratur, quod saltem harum parte decorata olim fuerit, ac tum etiam, uti ex ibidem in Opere nostro dictis & hodierno Usuardi apud Sollerium Matric-Cartus-Ultraject. Auctario intelligitur, S. Gereonem cultu seu festo annuo honorarit. Ad alia modo, extra Belgium hodiernum sita vel ad hoc saltem haud spectantia, quæ S. Gereonis ejusve Sociorum sacris exuviis pariter gloriantur, loca sacra accedo.

[47] Fisenus in ecclesiæ Leodiensis Floribus hodie sic scribit: [duo per has Socii Leodii sub Vitalis & Cratonis, quibus & tertius] Triumphalis est hic dies pluribus in nostra diœcesi locis in eorum Martyrum honorem, qui e legione Thebæorum cum S. Gereone duce suo religiosissime dimicantes, invicta fortitudine cadendo æternam triumphi gloriam consecuti sunt. Asservatur & in veneratione Leodii est ad S. Laurentii Craton, ipsius Gereonis frater & signifer, cum Vitale Commilitone. Alius eorum focius ad S. Jacobi colitur, Gemblacique alius, ambo anonymi. Multis præterea locis nobiles sacrarum reliquiarum portiones in honore sunt. De S. Vitale, qui in Fastis sacris antiquis passim nominari solet post S. Innocentium, in Opere nostro ad XXII Septembris diem pag. 907 paucis est actum; verum a Vitale isthoc Vitalis, a Fiseno verbis jam datis memoratus, certissime, utpote qui non S. Innocentii aliorumque cum hoc pro fide occisorum, sed S. Gereonis socius exstiterit, est diversus. Fiseno porro, qui, quem memorat, Vitalem, itemque Cratonem, S. Gereonis, ut ait, signiferum, in celeberrimo S. Laurentii apud Leodium Ordinis S. Benedicti cœnobio asservari, verbis jam datis prodit, Rayssius in Hierogazophylacio Belgico assentitur, utpote ibidem in sacrarum, quæ in cœnobio illo asservantur, exuviarum Catalogo corpus integrum sancti Cratonis martyris, fratris & signiferi sancti Gereonis, itemque corpus integrum sancti Vitalis, collegæ sanctorum Gereonis & Sociorum pag. 272 recensens.

[48] Verum, cum nec inscriptiones sepulcrales, nec ulla alia, [a Castellano additur, nominibus, pro arbitrio impositis, honorantur,] quæ e S. Gereonis Sociis duos, quorum alter Vitalis, alter Craton fuerit vocatus, exstitisse testentur, antiqua monumenta inveniantur, duobus anonymis S. Gereonis Sociis, cum horum corpora Coloniæ primum inventa aut post inde Leodium fuissent allata, nomina illa pro arbitrio, ut jam supra de Theophili nomine dixi, fuisse imposita, vehementissime suspicor, uti etiam fratris & vexilliferi titulos, quibus Craton afficitur, esse fictitios; neque enim etiam vel quales dixi inscriptiones, vel ulla alia documenta antiqua, in quibus hi fundentur, invenio; veterumque pariter testimoniorum defectu fit, ut S. Gereonis Socium, quem per suas reliquias Ponte-dominarum in Bria sub nomine S. Bertuliani honorari, Castellanus hodie in Additionibus & Correctionibus, quas Mrl. suo Universali adjecit, pag. 985 affirmat, fuisse re ipsa, cum viveret, hoc nomine appellatum, inducere haud queam in animum. Verum, etsi ita comparatus sim, haud tamen etiam, an Sociorum S. Gereonis reliquiæ, quarum e jam dictis hic martyrologus ac Fisenus meminere, veræ ac genuinæ sint, revocare velim in dubium, pluraque adeo hac de re non addens, institutum prosequor.

[49] [alterumque e brachiis, utut non integrum, in Bohemia,] S. Gereonis manus in reliquiarum Metropolitanæ Pragensis ecclesiæ conscriptione, anno 1368 facta, recensetur, ut videre licet apud Pessinam, qui hanc in ecclesiæ illius Phosphoro pag. 466 & aliquot seqq. suppeditat, ac deinde in SS. reliquiarum, quæ in eadem Pragensi ecclesia pie asservantur, Indice S. Gereonis brachium, anno 1358 Pragam allatum, magnumque item os de crure & costam etiam numerat; verum cum corporis, anno 1121 Coloniæ inventi ac pro S. Gereonis corpore a nonnullis habiti, cujus illæ Sancti hujus reliquiæ, apud Pessinam memoratæ, partes exstiterint, carnem simul & ossa, exceptis paucis de majoribus, in cinerem prorsus, cum id inveniretur, resoluta fuisse, Rudolphus in Epistola edenda num. 6 scribat, certumne sit, an non, quod de S. Gereonis costa ac manu, quæ in Pragensi ecclesia asserventur aut saltem olim asservatæ fuerint, lectori dijudicandum relinquo; quod autem ad S. Gereonis brachium, quod ibidem quoque ab anno 1358 asservetur, spectat, cum duo S. Gereonis brachia, quæ, ut supra vidimus, Floreffiam S. Norbertus attulit, ibidem adhuc seculo proxime elapso, uti ex Rayssii tunc edito, in quo veluti tum adhuc eo loci exstantia pag. 218 memorantur, Hierogazophylacio Belgico liquet, exstiterint, enimvero, quo Rayssii & Pessinæ Macedique item, qui & in Ulyssiponensi S. Rochi templo S. Gereonis brachium, militari more armatum, asservari, in Divis orbis Christiani Tutelaribus pag. 396 affirmat, dicta in speciem hic pugnantia, utcumque componantur, dicere oportet, aut ambo Floreffiensia S. Gereonis brachia, aut saltem horum unum, juxta ac bina alia, quorum alterum Pragæ in Bohemia, alterum Ulyssipone asservetur, integra haud esse, fuisseque adeo, quod brachii dumtaxat pars erat, communissimo errore brachium a tribus laudatis scriptoribus appellatum.

[50] [caputque item, aut hujus saltem quæpiam,] Idem porro de S. Gereonis capite etiam est dicendum. Id enim, quod Coloniæ Agrippinæ in S. Gereonis ecclesiæ thesauro asservari a Gelenio de Colon. Agrippinensis Magnit. pag. 262 asseritur ac Assisii deponendum fratri Francisco Bartholi Ordinis Minorum datum fuisse in Henrici, Coloniensis archiepiscopi, quas jam supra num. 24 laudavi, litteris memoratur, in conventu S. Hieronymi Vallis-belle-factæ, territorii Penichii in Lusitania, asservari, Cardoso in Hagiologio Lusitano ad 1 Maii diem affirmat. Verum, cum res ita habeat, quæri hic jam potest, quænam ac qualis sit capitis S. Gereonis pars, quæ in illo Lusitaniæ conventu asservatur. S. Norberti biographus, jam supra plus semel laudatus, verbis, quæ jam ante ex ejus de rebus, a S. Norberto gestis, lucubratione num. 25 & seq. huc transcripsi, sequentia isthæc de eodem Sancto præmittit: At ille, fratribus suis… indicto jejunio, hoc pretiosum donum (reliquiarum) Deo commendabat, quatenus venerabile patrocinium daret invenire. Nocte vero eadem virgo ex numero undecim millium Virginum, & nomen ipsius virginis, & locus, ubi jaceret, per visionem cuidam designatus est: & in crastinum, ex ordine visionis, corpus ibidem quæsitum, integrum repertum est. Quo cum hymnis & laudibus Dei & gratiarum actione suscepto, de reliquiis etiam aliarum virginum, aliorumque quorumdam Martyrum, videlicet Gereonis, Maurorum, duorum Ewaldorum, duo vascula, in modum feretri, ad efferendum ei impleta sunt.

[51] Cum itaque S. Gereonis reliquiis donatus fuisse S. Norbertus his verbis memoretur, [quæ qualis exstitisse queat,] idque, uti hæc cum sequentibus conferenti patescet, ante corporis, quod S. Gereonis æstimatum a nonnullis fuit, inventionem contigerit, enimvero, cum ante hanc Coloniæ Agrippinæ nullæ S. Gereonis reliquiæ, præter verticem seu capitis summitatem, ibidem, si idem S. Norberti biographus per verba, num. 26 recitata, recte scribat, prius etiam, quam corpus illud reperiretur, asservatam, notæ exstiterint, consectarium fit, ut vertex ille seu capitis summitas aut hujus saltem pars exstiterint S. Gereonis reliquiæ, quibus donatus fuisse S. Norbertus per verba, proxime recitata, a biographo suo traditur. Jam vero, cum id ita sit, ac S. Norbertus, qui, quas Coloniæ acceperat, S. Gereonis reliquias partim Præmonstrati, partim Floressiæ, ut supra vidimus, deposuit, duo dumtaxat, uti e supra dictis apparet, S. Gereonis brachia, quæ harum pars erant, in posteriori hoc monasterio locarit, consectarium etiam fit, ut præfatum, qui altera reliquiarum illarum pars erat, verticem seu capitis summitatem aut hujus saltem partem Præmonstrati posuerit. At vero, inquies modo, quorsum hæc? Anne ergo ea capitis S. Gereonis summitas exstitit Sancti hujus caput, quod in Lusitaniam fuerit transmissum? Etsi hoc, quod eo fuisse translatum, Cardoso, ut jam dixi, memoriæ prodit, fuerit ante, non secus ac illa, Præmonstrati, ut idem scriptor in Comment. infra adhuc laudando ait, depositum, corporis tamem, quod, ut dictum, capitis vertice mutilum, anno 1121 Coloniæ ante tria alia fuit inventum, exstitisse caput illud partem, etiam affirmat; ut proinde, si vera memoret, fieri non possit, ut dicta capitis summitas hujusve pars, utpote quæ e dictis fuerit præterea S. Norberto prius, quam corpus illud inveniretur, donata, exstiterit S. Gereonis caput, quod in Lusitaniam translatum, Cardoso scribit.

[52] Porro, cum res sic habeat, ac e dicto corpore, [exponitur, pars una cum aliis Sociorum S. Gereonis reliquiis in Lusitania,] quod anno 1121 Coloniæ fuit inventum, solum mentum, ut supra vidimus, fuerit residuum, consectarium fit, ut, si Cardoso standum sit, hoc ipsum mentum vel totum vel partim, quod proinde & S. Norberto Coloniæ fuerit concessum, exstiterit S. Gereonis caput, quod, cum abs illo Præmonstrati fuisset depositum, inde post, altera capitis parte, quam prius etiam, quam dictum corpus inveniretur, idem Sanctus, ut vidimus, impetrarat, ibidem verosimiliter adhuc servata, primo, ut ait Cardoso, in Germaniam, ac dein, cum ibidem in quodam diœcesis Salisburgensis sacello, ad quod fuerat delatum, multis annis servatum jam fuisset, in Portugalliam tandem a Ferdinando, Hungariæ rege, facta sibi ad id a Clemente VII, summo Pontifice, potestate, anno 1532 fuerit dono ad Catharinam reginam transmissum. Ceterum laudatus Cardoso, qui hæc scribit, fuisse quoque a Catharina regina S. Gereonis caput una cum multis Sociorum ejusdem Sancti reliquiis, a laudato Ferdinando rege pariter acceptis, in supra memorato S. Hieronymi Vallis-belle-factæ conventu 1 Maii die, qua propterea ibidem S. Gereonis ejusque Sociorum memoria quotannis recolitur, depositum, affirmat, mox etiam adjungens, Mariam, Emmanuëlis regis filiam, scrinio minus pretioso, in quo primo S. Gereonis caput seu potius jam dicta hujus pars asservabatur, thecam ex argento artificiosissime factam substituisse, ac per Martyris invicti, ad cujus venerandas reliquias, in sacello, ei sacro, depositas, ingens concursus fit, intercessionem a Deo quamplurima miracula in herniosorum potissimum favorem patrari. Atque hæc quidem, quæ jam dixi, fere omnia laudatus scriptor in Hagiologii sui supra cit. ad 1 Maii diem laterculo tradit; in Comment. vero, huic subnexo, unius etiam e S. Gereonis Sociis caput in Eborensi sanctissimæ Virginis Mariæ de Gratia monasterio servari, affirmat, cumque alia præterea de horum ac S. Gereonis in Lusitania reliquiis dicenda haud occurrant, modo in Hispaniam transeamus.

[53] [ac denique tibia in Hispania,] Ibi in regio Escorialensi S. Laurentii monasterio asservari ac in honore esse unam e S. Gereonis tibiis, uniusque itidem e S. Gereonis Sociis caput, docet me in supellectile nostra litteraria exstans e Ms. monasterii illius lipsanologio excerptum; qua autem ratione sacræ istæ ac aliorum nonnullorum Sanctorum exuviæ eo devenerint, intelligitur ex adjunctis Othonis Truchsesii, S. R. E. Cardinalis de Augusta, qui eas misit, authenticis id testantibus litteris. Hasce adeo, cum sic rem, lectori futuram non ingratam, præstiturum me putem, integras huc transcribo. Sequentibus hisce concipiuntur verbis: Otho Truchses de Waldburg, Miseratione divina episcopus Albanensis, S.R.E. Cardinalis de Augusta nuncupatus, universis & singulis, præsentes litteras conspecturis, visuris, lecturis pariter & audituris, salutem in Domino, & infrascriptorum cognoscere veritatem atque eisdem fidem indubiam adhibere. Quoniam justum est & rationi congruum, veritati testimonium perhibere, notum facimus & præsentibus attestamur, qualiter reverenda & illustris mater domina Justina, ex familia comitum de Lupfen, abbatissa insignis monasterii undecim millium Virginum civitatis Coloniensis, alias ad summam & instantem nostram requisitionem cum consensu religiosarum & illustrium dominarum capituli ejusdem monasterii misit ad nos Dilingam unum caput sanctum ex societate beatissimarum undecim millium Virginum, in dicta Coloniensi civitate martyrio coronatarum, atque reverendum caput S. Undelinæ, reginæ Siciliæ, quæ se eidem almæ undecim M. Virginum societati junxerat: quæ quidem capita sancta accepit ex aurea camera, ut vocant, seu sacrario dicti monasterii, ac illius ecclesiæ, quam B. Helena regina, Constantini Magni imperatoris mater, mirifico opere extruxit, ubi thesaurum sacratissimorum corporum & innumerabilium reliquiarum ejusdem sanctissimæ societatis magna cum veneratione asservantur.

[54] [eo una cum unius e S. Gereonis Sociis capite, aliisque] Misit quoque unam sanctam tibiam S. Gereonis, & unum sanctum os ex societate septem fratrum Machabæorum. Præterea etiam reverenda & illustris mater domina comitissa de Reychenstain, abbatissa venerabilis monasterii S. Cæciliæ ejusdem civitatis Coloniensis, misit unum sanctum caput ex societate S. Mauricii martyris, & unum sanctum caput ex societate S. Gereonis; quæ capita in dicto monasterio debite & congruenter servabantur. Suprascriptas autem reliquias, ex locis prædictis desumptas ac veras fuisse & esse, nobis suis dictis & scriptis indubiam fecerunt fidem atque affirmarunt venerabiles, magnifici & nobiles viri Gottifredus Gropperus junior, cathedralis ecclesiæ Colon. canonicus, & collegiatæ ecclesiæ S. Mariæ ad Gradus decanus: Gottifredus Gropperus senior, pater supradicti alterius Gottifredi J. U. doctor, & illustrissimi ducis Clivensis consiliarius; Jacobus Apocellus, J. U. doctor & serenissimi archiducis Ferdinandi consiliarius Œnipontanus, nec non Theodoricus Koch, supradicti monasterii S. Cæciliæ capellanus & confessarius. Deinde vero post mortem ultimi abbatis monasterii S. Benedicti in Lorch Augustanæ nostræ diœcesis, cum dux Wirtembergensis monasterium illud, ingravescente hæretica labe, occuparet & prosanaret, religiosi & devoti viri Erhardus Hanserus, Michaël Reichenbachius, Christianus Wolfartus, monachi sacerdotes & professi ejusdem abbatiæ, ad nos ex illo monasterio varias Sanctorum reliquias portaverunt, quas verbo & scripto asserverarunt a gloriosissimo felicis recordationis Romanorum rege, Frederico Secundo, donatas eidem monasterio, quod ipse a fundamentis extruxerat, & amplissimis redditibus dotaverat.

[55] Inter quas nobis attulerunt duo ossa colligata cum inscriptione SS. Philippi & Jacobi, [aliorum Sanctorum, ut litteræ hic adductæ fidem faciunt, reliquiis] & pariter unum os S. Bartholomæi App.; quas omnes nominatim & expresse suprascriptas sacras reliquias, ad nos, ut supra, transmissas & allatas, cum intelligeremus, Catholicum invictissimumque regem Philippum, dominum nostrum longe colendissimum, novum insigne regium templum in Hispania in loco, vulgo del Escurial vel aliter nuncupato, erigere ac ædificare, ejusque S. C. R. M. gratum jucundumque fore, ejusmodi sacras Sanctorum reliquias habere, quibus juxta suam mirificam pietatem ac religionem dictum ejus templum cohonestare ac insignire posset, pro summa nostra erga prædictam suam Majestatem observantia & devotione, ac gratificandi studio, venerabili & nobis dilecto Patri Aloysio de Mendosa ex Societate Jesu, de facultate & licentia per sanctissimum dominum nostrum Pium PP. V, vivæ vocis oraculo tam nobis quam ipsi Patri Aloysio super hoc impertita, tradidimus & consignavimus, ut eas ad Hispaniarum partes deferret, & eas portaret, ac nostro nomine suæ S. C. R. Majestati pro novo prædicto ipsius templo condecorando, ad Christi fidelium earum partium majoris devotionis excitationem & augmentum offerret, ac reverenter & pie præsentaret. Rogamus itaque & hortamur in Domino omnes Christi fideles earum partium, ad quas prælibatæ sanctissimæ reliquiæ perferentur, ut eas in loco congruo & decenti prædicti vel alterius insignis templi repositas, debito venerationis officio prosequantur, ut tantæ fidei proficientes exemplo, sanctissimarum Virginum martyrum, & Sanctorum prædictorum merita consequantur.

[56] In quorum omnium & singulorum fidem ac evidens testimonium præmissorum, [transmissa, reverenter asservatur, eique idcirco ibidem cultus,] præsentes litteras fieri, & per secretarium nostrum infrascriptum subscribi, sigillique nostri jussimus & fecimus appensione communiri. Datum Romæ in ædibus nostris sub anno a Nativitate Domini MDLXX, die vero primo mensis Januarii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & D. N. D. Pii, divina Providentia Papæ V, anno IV. Otho Cardinalis Augustanus propria manu. Gaspar Lamechen, secretarius de mandato illustrissimi. Gebhardi Truchsesii, qui, cum anno 1577 electus fuisset Coloniensium archiepiscopus, ob plura deinde, quibus sese contaminarat, crimina exauctoratus, circa annum 1589, ut Gal. Christ. auct. Scriptores tom. 3, col. 712 docent, miserandum in modum periit, avunculus exstitit, qui litteris hisce subscribitur, S.R.E. Cardinalis Augustanus Otho Truchsesius; etsi autem tales istæ sint, ut, quas in iisdem vir hic laude undequaque nihilominus dignissimus memorat, S. Gereonis uniusque ex ejus Sociis reliquias fuisse reipsa ad Escoraliense S. Laurentii in Hispania monasterium delatas, nuspiam indicent, id tamen, ut jam supra monui, vere factum, imo & hasce ibidem anno 1722 honorificentissime adhuc fuisse asservatas, e Ms., quod num. 53 citavi, monasterii ejusdem lipsanologio intelligitur. Nec nisi ægerrime, quin ob easdem S. Gereon ejusque Socii cultu ecclesiastico ibidem afficiantur, dubitare sinit consuetudo, qua vix non semper fit, ut Sancti iis locis, quibus sacra eorum lipsana servantur, peculiari quodam modo honorentur.

[57] [quod & de aliis locis potest conjici, verosimiliter defertur.] Sic Laureti in Italia, prout litteræ, inde ad Papebrochium nostrum anno 1671 a Christophoro Grino, Societatis Jesu sacerdote, datæ, fidem faciunt, sec. proxime elapso S. Gereon, quod ibidem seu ipsiusmet hujus Sancti nostri, uti in iisdem litteris indicatur, seu potius, uti in nota, hisce præfixa, Papebrochius animadvertit, unius ex illius Sociis caput asservetur, sub ritu duplici colebatur ac forsan hodieque colitur. Hinc porro, cum & Calpurniani in eadem Italia, ut Carolus, Novariensis episcopus, in suo de Novariensi ecclesia Opusculo pag. 92 docet, unius pariter e S. Gereonis Sociis caput asservetur, cælitum quoque honores Sancto huic anonymo ac forsan etiam S. Gereoni ejusque Sociis ibidem juxta ac in omnibus aliis, in quibus vel unius ex his reperiuntur reliquiæ, locis sacris deferri, haud sane prorsus inepte conjeceris; etsi autem, sacras S. Gereonis exuvias in supra sæpissime jam laudato Sanctensi oppido pariter reperiri, compertum haud habeam, eum tamen etiam ibidem non secus ac Treviris, ubi quamvis etiam sacræ ejus exuviæ fortassis haud reperiantur, altare tamen, uti e Trevirensi ad 1 Octobris diem Martyrologio disco, nomini suo dedicatum habet, peculiari cultu gaudere, vero apparet simillimum. Ita scilicet mihi suadet, quod in oppido illo is Sanctus noster nomini suo sacrum aut hodieque habet, aut saltem, uti ex Adolphi ducis in sua jam supra sæpissime citata lucubratione pag. 132 & seq. narratis intelligitur, sec. quinto decimo labente, adhuc habuit, sacellum, jam supra ejusdem Adolphi ducis verbis, num. 87 in Comment. prævio huc transcriptis, memoratum, ac vel idcirco, quod ad ejusdem S. Gereonis Gloriam posthumam etiam faciat, iterum hic memorandum; etsi interim illud, quod, cum sæpius destructum eodemque semper loco fuisset reædificatum, altero tandem, ut Adolphus loco proxime cit. docet, sub sec. XIV finem fuit exstructum iterumque in S. Gereonis honorem anno MCCCCI consecratum, primitus fuisse, ut verbis in Comm. præv. num. 87 recitatis Adolphus etiam docet, a S. Helena, Constantini Magni matre, conditum, neminem facile, perpensis iis, quæ ibidem num. 89 & seq. disserui, crediturum, existimem.

RUDOLPHI, TRUDOnopolitani abbatis, epistola, qua corporum quatuor Coloniæ Agrippinæ inventio, uniusque etiam ex his, quod S. Gereonis a nonnullis fuit creditum, elevatio exponitur.
E Musei nostri Chronico Trudonensi Ms., cum Surii & Martenei editionibus collato.

Gereon M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Alii CCCXVIII; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)
Victor M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Ejus Socii; MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)
Cassius, M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Florentius M. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (S.)
Alii plures MM. Coloniæ Agrippinæ & in ejus vicinia (SS.)

BHL Number: 3447
a b * *

[Rudolphus, anno 1121 e Trudonensi, cui præerat, monasterio] Rudolphus Dei gratia id, quod est, omnibus sanctorum Martyrum memoriam pie amplectentibus, sanctorum Martyrum consortium. Anno ab Incarnatione Domini MCXXI, turbatis jam ante per aliquot annos ecclesia & regno sub imperatore Henrico, cujus pater Henricus Leodii obiit c, multi episcoporum & abbatum, & de omni ordine & gradu clerici & monachi, expulsi a sedibus suis, hac illacque ferebantur, propter communionem imperatoris, quam vitabant, quia excommunicaverat eum dominus Papa Calixtus II, secutus in eum sententias prædecessorum suorum Gelasii atque Paschalis d.

[2] Hac tempestate eademque de causa, eoque maxime, [expulsus, S. Pantaleonis prope Coloniam abbas creatur, dumque, eo præsente,] quia Frederici, Leodiensium episcopi, electioni e & consecrationi faveram, expulsus sum & ego de cœnobio beati Trudonis Idibus f Aprilis, quarta feria Dominicæ Resurrectionis, cum in eo indignus præsedissem g duodecim jam annos & duos menses, &, ut puto, dies quatuordecim h; susceptusque sum eodem anno misericorditer a domino archiepiscopo Coloniensi Frederico i, ejusdemque ecclesiæ studio & fratrum electione positus sum abbas in cœnobio beati Pantaleonis k extra muros civitatis octavo Idus Septembris, cum jam vacasset a quarto Calendas Januarii l.

[3] Nec multo post subsequentibus diebus, petente quodam Dei servo & prædicatore magno Norberto m unum de corporibus Martyrum Thebæorum, [brevi post quoddam e Thebæorum MM., quorum unum sibi postularat S. Norbertus,] qui jacent in monasterio sancti Gereonis, apertum est unius eorum sepulcrum in eodem monasterio juxta medium pilarium ad meridianam plagam, præsentibus tota nocte ad vigilias & ad fodiendum religiosis clericis, & monachis atque abbatibus, cum omni obsequio & reverentia atque devotione; inter quos & ego peccator mandatus affui.

[4] Elevato ergo superiori lapide de sarcophago, post octingentos & aliquot plures annos martyrii Thebæorum, [sepulcris in S. Gereonis aperitur, in eo corpus, militari chlamyde indutum, reperitur.] inventum est in eo corpus magnum, per scapulas amplum, per pectus & brachia torosum, indutum chlamyde militari coloris purpurei, quæ ampla utrinque vestis appendebat usque subter genua ejus quasi tribus digitis, genus pallæ non ignobilis. Super eam aliam habebat vestem breviorem, ignotam quidem nobis nomine, sed cognitam filo serico, & colore nobilioris purpuræ, subtus ad carnem nihilominus vestis serica, albi maxime coloris, sed tamen subrubea.

[5] [Id, quod, cum vestium superficies indissoluta mansisset, fere adhuc integrum,] Corpus totum intactum adhuc videbatur a mento, quod tantum de capite supererat n, usque ad pedes, indissoluta adhuc superficie vestium, caligarum atque calceorum. Nam, ut conjicere verius potuimus, sic casu pertransierat inter caput & mentum persecutoris gladius. Pars tantum illa, ubi ventris mollities fuerat, aliquantulum, modeste tamen, subsederat, quam vestis subsecuta, indissoluta permanserat o. Tali suppressione pectus & ossa femorum videbantur magis turgere. Supra pectus illius signum Dominicæ Crucis inventum est de aurifrigio factum, sicut considerari potuit, submicantibus adhuc in eo auri metalli scintillulis. Aurifrigii longitudo pene unius pedis extiterat, latitudo vix unius digiti p.

[6] [carne licet & minoribus ossibus in cinerem jam versis, apparebat,] A genu ejus usque ad pedes tibiæ ex directo & integro decenter compositæ, habentes adhuc caligas integras de palla, rotundis floribus ad modum oculorum caudæ pavonis circumquaque distinctas. In ipsis subtularibus * juncti sicut prima die & a talo sursum erecti pedes adhuc continebantur, & quantum ad superficiem vestis, nihil de toto corpore videri poterat, quod adhuc corruptum sive commotum unquam fuisset. Sub vestibus tamen, sicut postea exitus probavit, ipsa caro jam prorsus in cinerem resoluta fuerat cum ossibus, exceptis paucis de majoribus q, sed favillæ superextantis incommota integritas, carnis quoque integritatem oculis admirantium figurabat.

[7] [cespites sanguineos sese inter & sarcophagum habebat adjunctos,] O quam gloriosum erat, videre magnanimi Militis Christi venustam formam, magnificeque vestitam, & quasi viventis adhuc viribus plenam, cujus caput, si sub simili corporis incorruptione adesset, dormire eum corporis incorruptione adesset, dormire eum potius, quam mortuum, crederes. Ad caput ejus cespes erat gramineus, locatus a capite usque ad cingulum ab utraque parte laterum, inter corpus ejus & sarcophagum. Qui cespes, immo qui cespites (nam plures fuerant) sanguinei toti adhuc erant, sicut perfusi in terra fuerant fluente sanguine Martyris, quando percussus in terram cecidit.

[8] [idemque in trium aliorum MM. sarcophagis, tunc etiam apertis, fuit conspectum.] Sed & in aliorum trium Martyrum sarcophagis, hac occasione apertis, eadem Dei magnalia vidimus. Pili herbarum in ipsis cespitibus adhuc rigebant, sicci tamen, sed concreto sanguine integri & rubei tenebantur. Testes mihi sunt ipsi Martyres, quia propria, sed indigna manu tenui, oculis propriis aspexi & aliis videre porrexi, ipsi quoque domino episcopo assidenti, multumque præ gaudio & devotione lachrymanti. O quantum studium, quantus Christi amor, quanta devotio fidelium tunc temporis Christianorum, qui in tanta persecutione nec ipsos sanguineos cespites tollere neglexerunt!

[9] [Re vulgata, quidam corpus inventum, quod S. Gereonis credebant, S. Norberto haud dandum] Quid moror? Ista nocturnis horis acta sunt r, sub magno quidem religiosorum virorum & fletu & cantu. Mane facto, cum res tam gloriosa & desiderabilis audita fuisset a civibus, & ostensa pluribus illorum (nam apertum sarcophagum palla tantum tegebat) tota civitas statim infremuit, clamantes, se malle mori, quam tanto patrono privari. Erant etiam inter eos, qui corpus inventum ipsum esse sanctum Gereonem, dicebant, propter habitus venustatem & corporis formositatem s. Unde major & major fiebat tumultus in populo, contradicebaturque ab omnibus domino Norberto.

[10] Vix tandem sedatus est tumultus, præposito sanctæ Mariæ de Gradibus Theodorico pulpitum ascendente & populum mitigante, [clamitantes vix tandem, sepulcro in archiepiscopi adventum clauso, pacantur,] &, quod rei hujus consilium esset, differendum, promittente, usque ad præsentiam domini archiepiscopi. Tunc nihilominus ad satisfaciendum populo decretum est a majoribus, ut sepulcrum lapide superposito clauderetur, considerata prius diligenter integritate corporis a fidelibus, ne quid furto de eo tolleretur. Acta sunt hæc tertio Idus Octobris, anno supradicto Dominicæ Incarnationis. Interea nocte & die usque octavum Calendas Decembris cum magna devotione & multo lumine sepulcrum custodiebatur, die circunsedentibus cum psalmodia electis ad hoc ejusdem ecclesiæ aliquibus clericis, nocte vigilantibus nihilominus cum psalmodia quibusdam aliis, interdumque juvantibus eos fratribus de sanctis Apostolis.

[11] Igitur post aliquot ita interlapsos dies, octavo, [dumque post hunc illud denuo aperitur, a duobus abbatibus,] ut diximus, Calendas Decembris vocatus adfuit dominus archiepiscopus, abbates, præpositi & omnes congregationes civitatis, populus vero innumerabilis, magna reverentia magnisque laudibus secundo apertum est sepulcrum & integrum repræsentatum corpus sanctum; tamen ex magni lapidis confusione t caro, quæ sub vestibus in favillam versa erat, per plurima loca subsederat, sicut etiam in talibus solet contingere, infuso post tot tempora occultis corporibus novo aëre. Ponuntur duo abbates, induti vestibus albis & stolis, unus ad caput, alius ad pedes, quorum unus ego peccator ad caput ejus sedi, quamvis, ut superius dixi, de capite nihil præter mentum haberetur, sicut percussoris illud absentaverat gladius.

[12] Applicuerunt se etiam alii duo presbyteri clerici sancto levando corpori, [duobusque item aliis presbyteris Martyris vestes, frustatim collectæ,] nihilominus & ipsi induti vestibus albis & stolis. Qui, sacras manus pie apponentes, primo vestes collegerunt, non integras, quia vetustas non patiebatur, sed per grandes & minores partes, sicut poterant diligentius; circa scapulas vero & supra totum pectus, & usque ad cingulum multus inveniebatur sanguis superglobatus, sicut abscisso capite ex collo & venarum meatibus sparsim potuit emanare. Collectæ igitur sunt diligenter omnes ejus vestes, sed istæ diligentius, crasso sanguine, sed sicco, graves, & per se in scriniolo uno, decenter ad hoc parato, positæ reverenter.

[13] Cum quibus & balteus ejus militaris de nigro corio inventus & repositus est pene unius ulnæ longitudinis, [scriniolo una cum balteo ejus militari ac calceis includuntur,] adhuc integras habens partes. A sinistro latere juxta latus ejus & balteum inventus est globus serreus ad modum ovi, rubigine prope consumptus, quem capulum gladii ejus fuisse credimus, sed de gladio frustum nullum invenimus; diligentius tamen postea quidam attendentes, in ipsis partibus reliquiarum, quas inde exoraverant, particulas ferri mihi protestati sunt se invenisse. Subtulares *, magnis partibus integris, eodem scrinio reconditi sunt, caligæ prorsus in cinerem dissolutæ.

[14] At ubi, susceptis vestibus, ad carnem & ossa colligenda ventum est, [scrinioque alteri cinere ex carne & minoribus ossibus etiam incluso,] vix de ipsis ossibus, & hoc de magnis, aliquid solidum apparuit, quod prorsus in cinerem aut in parvas particulas vetustas redegit u. Mira res & valde gloriosa! Testor ipsos sanctos Martyres, testor & ipsam multitudinem religiosorum virorum, qui diutius hoc viderunt. Totus cinis carnis & ossium, quasi calx noviter fusa, cadebat * per totum sarcophagum. O quoties ibi cantatum cum multis lachrymis fuit, “& in sanguine Agni laverunt stolas suas!” O quoties ibi repetitum: “Laverunt stolas suas & candidas eas fecerunt in sanguine Agni!” Tandem collectus est cinis, & cespes simul sanguineus & ipse in pulverem, sed terrei atque subrubri coloris, propter sanguinem resolutus, susceptusque in munda palla & pretiosa, in alio scrinio majore reconditus est.

[15] [utrumque magna solennitate elevatur,] Tunc, elevatis utrisque scriniis, multa oblata sunt ad fabricandum feretrum sancto Martyri. Dominus archiepiscopus obtulit scutellam argenteam, deinde singuli quique, prout devotionem habebant. Acta est etiam processio magna die illa circa claustrum & circa monasterium, pulsantibus signis & cantantibus clericis & monachis laïcisque Teutonice in concrepationibus suis. Qua processione finita, &, sanctis reliquiis in loculis suis super altare in medio monasterii collocatis, Missa de ejusdem sanctæ legionis Martyribus incepta est, &, jubente domino archiepiscopo, a me peccatore cantata. Ante canonem vero, finito Euangelio, dominus archiepiscopus sermonem fecit ad populum de iis, quæ tunc præ oculis habebantur & manibus, & quæ ad salutem animarum pertinebant, de sanctis Thebæis Martyribus. Finita Missa, dimissus est populus cum lætitia magna.

[16] [aliquotque deinde, quas impetrarat, Martyris inventi reliquiarum partibus,] Ex hujus sancti Martyris reliquiis, cura & devotio fratris nostri Egeberti postea partes aliquas nostro interventu impetravit a Præposito ejusdem monasterii Hermanno, cujus studio & devotione revelatum corpus translatum fuit; reliquiæ autem hæ sunt: de veste illa subtiliori, quam ad carnem suam habuit indutam; de balteo ejusdem militari, qui circa lumbos ejus inventus est, nigri corii; de ferro, ut videbatur, ejus gladii, confuso cum sanguine, & cineribus vestium & corporis illius, ubi quasi in media vagina ferrum adhuc patenter sublucere videtur; de sanguine ejus concreto cum pulvere carnis & ossium ejus & vestium. Nam purus cinis carnis ossiumque ejus cum adhuc per se jaceret, similimus erat calcis novæ aut farinæ candidæ.

[17] [Rudolphus, qui quales hæ essent, diligenter hic exponit,] Postquam vero collectæ sunt partes vestium, quæ integræ colligi potuerunt, & ossa, quæ penitus resoluta non fuerant, cætera omnia in uno pulvere collecta sunt, hoc est, pulvis sanguinei cespitis, pulvis ossium, pulvis carnis, pulvis vestium; quæ omnia, simul confusa, album quoque prius illum confuderunt. Hæc ideo tam diligenter exprimimus, quia pulverem carnis & ossium, colorem calcis noviter fusæ habere diximus, ut, cum alius color in isto pulvere inventus fuerit, nemo tamen dubitet, quin de vera carne & ossibus ejus sit; immo simul quoque de sanguineis cespitibus atque de ejus simul vestibus. Has scilicet reliquias cum mihi frater Echebertus allatas repræsentasset, recognovi eas, sicut ante in sepulchro videram, & ex earum præsentium occasione ordinem inventionis, sicut hic legitur, aggressus sum fideliter describere, secundum quod vidi & manibus propriis, licet indignus, tractavi.

[18] Itaque prius eas vobis per eundem fratrem misi, transferendas in ecclesiam beatæ Mariæ in Dunc x, quatenus ex hoc nostro scripto & ex earum præsenti contemplatione nulli modo, vel in posterum dubium sit, quod ex corpore [Trudonopolim missis, ad Thebæorum festum colebrandum hortatur.] Martyris de sancta legione Thebæorum Martyrum sumptæ sint. Hortamur ergo & rogamus atque præcipimus, ut fratres nostri, qui morantur in Dunc, diem festum martyrii eorum in die S. Gereonis cum duodecim lectionibus ammodo agant, & diem adventus istarum ad eos reliquiarum. Hæc ego peccator Rudolphus, fratres mei & filii, qui estis in cœnobio sancti Trudonis in Hasbania, scripsi vobis de cœnobio sancti Pantaleonis juxta Coloniam y. Ceteras reliquias, quæ subnotatæ sunt, supradictus frater suo studio collegit. Earum ego aliam certitudinem non habeo, nisi quod a Dei ancilla, apud nos inclusa, & a fidelibus Christi eas accepit. De sanctis Virginibus, de sanctis Mauris, de pileo S. Thomæ Apostoli & ejus cingulo, de cera, ab igne Dominico liquefacta, de sancto Pancratio, de sepulcro Domini. Datum * XVIII. Calendas Octobris.

ANNOTATA.

a Hanc, qua Rudolphus a semetipso visa exponit, e S. Pantaleonis prope Coloniam, cui,cum ad hanc urbem anno 1121 secedere fuisset compulsus, fuerat præfectus, monasterio ad Trudonenses, quibus antea præfuerat postque iterum præfuit, monachos conscripsit. Ita ipsemet sub finem luculentissime prodit.

b Pro indubitato S. Gereonis corpore unum e quatuor Martyrum corporibus, hic memoratis, a sese haberi, Surius in titulo, quem subjectæ Rudolphi Epistolæ præfixit, haud obscure indicat; ast, an recte, statues ex iis, quæ in Gloria posthuma § 3 disserui.

c Prior e duobus hic memoratis Henricis imperatoribus fuit hujus nominis quintus, qui posteriori, patri suo, cum hic anno 1106 Leodii excessisset e vivis, in imperium successit, eique ad annum usque, quo mortuus est, 1125 præfuit. Adi ad utrumque jam dictum annum Pagium in Criticis.

d E duobus postremo hic memoratis Romanis Pontificibus posterior seu Paschalis II ab anno 1098 ad annum usque 1118, prior vero seu Gelasius II ab ultimo hoc anno usque ad annum 1120 Romanam S. Petri cathedram occupavit, ac ei deinde, qui duobus illis Pontificibushic præmittitur, suffectus Callistus seu, ut ab aliis scribitur, Calixtus II ad annum usque 1124 sedit.

e De Frederici, Leodiensis episcopi, electione in Chronico Trudonopolitano lib. XI fuse agit, qui Epistolam hic subjectam scripsit, abbas Rudolphus, huncque proinde aut, si lubeat, Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 3, col. 866 & seq. consulat, qui, quæ ad dictam electionem spectant, scire expetit.

f Apud Surium pro Idibus perperam legitur Idus, uti vel ex eo liquet, quod dies, quæ designari per hanc vocem debet, per verba, quæ ei mox subduntur, cum quarta Feria post Resurrectionem Dominicam conjungatur, hæcque anno, ad quem hic narrata referuntur, 1121 in X Aprilis diem inciderit.

g Hanc vocem, quæ in Ms. nostro Trudonopolitano Chronico desideratur, ex Surio & Marteneo hic supplevi.

h Hinc collige, Rudolphum anno 1109 subJanuarii finem aut Februarii initium Trudonensi monasterio præpositum fuisse abbatem.

i Fuit hic ab anno 1099 usque ad annum 1131, ut Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 3, col. 671 & seq. docent, ecclesiam Coloniensem moderatus.

k Qui id factum sit, ipsemet Rudolphus in Trudonopolitano, quod contexuit, Chronico lib. XI apud Dacherium tom. 7 Spicil. editionis anni 1666, pag. 488 exponit; qui autem monasterii hic memorati notitiam desiderat, eam apud Galliæ Christ: auctæ Scriptores tom. 3, col. 736 & seq. inveniet.

l In Ms. nostro Trudonopolitano Chronico habetur: Cum jam vacasset annis IV Kalendas Januarii; quæ lectio cum mendosa certissime sit, eam e Surio & Marteneo correxi.

m Hic, cum anno 1120 Ordinis Præmonstratensis fundamenta jecisset, anno proxime seq. Coloniam Agrippinam, quo ibidem novæ, quam Præmonstrati ædificare meditabatur, ecclesiæ exornandæ Sanctorum reliquias acquireret, sese contulit. Adi apud nos tom. 1 Junii S. Norberti Vitam, & in Bibl. Præmonst. part. 1,lib. 2, cap. 15 le Paige.

n Anne hinc & e capitis vertice seu parte, quæ, priusquam corpus hic memoratum inveniretur, Coloniæ Agrippinæ asservabatur ac S. Gereonis credebatur, fuisse hujus Sancti nostri corpus illud, absque errandi periculo possit concludi, judicari potest ex iis, quæ in Gloria posth. § 3 disputata sunt.

o Apud Marteneum novem hic proxime antecedentes voces omittuntur, hincque adhuc obscurior, quam, hisce retentis, sit, sensus efficitur.

p Lectorem, ut hunc de Crucis Dominicæ signo locum contra impios illius hostes notet, recte hic in Annotatione, ad marginem posita, admonet Surius.

q Hinc, si ossa, quibus, veluti S. Gereonis reliquiis, ecclesiæ nonnullæ gloriantur, minora dumtaxat sint, dubitari sane, an pro veris Sancti hujus nostri exuviis haberi queant, non immerito potest.

r Hinc liquet, a vero aberrare S. Norberti biographum, dum S. Gereonis corpus, mane facto seu aurora jam exorta, fuisse a S. Norberto inventum, in sua, qua res, abs hoc gestas,est complexus, lucubratione, Operis nostri tom. 1 Junii inserta, num. 49 memoriæ prodit.

s De hoc, ex quo, quod hic memoratur, corpus pro S. Gereonis corpore habuere nonnulli, indicio censendum quid putem, in Gloria posth. num. 33 indicavi.

t Apud Surium & Marteneum legitur concussione.

u Hic iterum, quod ad lit. q monui, studiosus lector observet.

x Ecclesiæ hujus in suo apud Dacherium tom. 7 Spicil. editionis anni 1666 Trudonensi Chronico pag. 465 & seq. mentionem facit Rudolphus.

y Reliqua, quæ hic modo sequuntur, omissa sunt apud Surium; ut hæc apud eum Epistola, nec die, qua scripta fit, notata, terminetur, licet interim, ut jam supra ad lit. a observavi, e S. Pantaleonis prope Coloniam monasterio ad Trudonensi missa luculentissime prodatur.

* ad XXIV Novembris.

* tom. VI Coll. Vet. Script. col. 1015.

* Sur. subtalaribus.

* Surius subtalares.

* Sur. & Mart candebat.

* Marteneus Data.

DE S. CLARO EP. CONF.
NAMNETÆ IN BRITANNIA ARMORICA

VEROSIMILITER SEC III AUT SEQ. INITIO.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Clarus Ep. Conf. Namnetæ in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Ætas, translationes & cultus Nanneti & Andegavi.

Antiquæ apud Namnetas seu Nannetes in Britannia Minori seu Armorica urbis, quæ & Nennetum, [S. Clarus, qui, contra ac priori e duabus,] Nannetes, Namneta aut etiam Namnetes seu urbs Namnetica aut Nannetica vocatur, concisam in Opere nostro ad XXIV Maii diem, quo de sanctis fratribus martyribus Donatiano & Rogatiano ibidem passis cum Martyrologio Romano fuit agendum, notitiam jam dedimus. In urbe illa, quæ celeberrimum hodieque est emporium, S. Clarus ad hunc diem plane insigni, ut infra videbimus, cultu ecclesiastico quotannis potitur. Utinam modo, ut Clari nomen habet, ita quoque clara seu nota ac certa essent ejus gesta. Verum, præter ecclesiasticum, quo gaudet, cultum, præter locum, quem inter Nannetenses episcopos obtinet, reliquiarumque, quibus honoratus fuit, translationes, vix ac ne vix quidem quidquam de eo habetur sat exploratum. Id ex dicendis patescet. In Sanctorum Nannetensium Proprio, quod, cum primum e Caroli de Bourgneuf, Nannetensis episcopi, decreto fuisset editum, deinde Philippi Cospean, Nannetensis itidem episcopi, authoritate recognitum auctumque, typis alteris Nanneti anno 1623 prodiit, Officium de S. Claro, primo Nannetensi episcopo & confessore, proponitur; etsi autem duæ, quibus id præcipua, ad Sanctum nostrum spectantia, ob oculos ponit, lectiones, quarto & quinto loco recitandæ, fidem integram, quod e documentis sat antiquis haustæ haud noscantur, parere non possint, eas tamen, ut statim a Comment. hujus initio qualemcumque Sancti lectori ob oculos ponam, huc transcribo.

[2] Prima illarum seu quæ quartum inter novem obtinet locum, [quæ hic recitantur, Nannetensis Proprii] sic habet: Clarus, vir illustris & sanctæ indolis, doctrinis cælestibus eruditus, mundi oblectamentis derelictis, luxuriantes carnis respuens voluptates, toto mentis spiritu suspensus ad Deum vigore castitatis & pœnitentiæ se præcinxit. Hic sanctorum Apostolorum consortia consecutus, Spiritu sancto est repletus. Qui a Romano Pontifice ad Galliæ partes missus una cum diacono Deodato, ut verbum Domini prædicaret, suaque prædicatione in fide Catholica incredulos erudiret; secum deferens clavum, quo beati Petri Apostoli manus dextera confixa fuerat cruci, in Britanniam Minorem, Domino ducente, pervenit, urbisque Nanneticæ, divina inspirante gratia, primus pontifex est effectus; secunda autem sequentibus hisce verbis concipitur: Ibi Apostolorum Petri & Pauli nomine ædificavit basilicam, in qua prædictum clavum, quem secum detulerat, pro reliquiis tanti Apostoli collocavit. Qui miris virtutibus fulgens post prædicationes multas & opera laude dignissima quasi innumera, sexto Idus Octobris in Domino quievit. Ejus autem festus dies magna populi frequentia in capellæ ejus nomine dicatæ visitatione celebratur. Caput ipsius una cum annulo suo pastorali in basilica Apostolorum Petri & Pauli honestissime servatur. Ad cujus annuli contactum multis sanitates conferuntur ægrotis. Corpus vero ipsius, Andegavum translatum & in ecclesia sancti Albini collocatum, magnam habet venerationem. Quod si itaque priore e duabus hisce lectionibus standum hic sit, jam inde a primo æræ Christianæ seculo Euangelii lucem in Britanniam Minorem seu Armoricam S. Clarus, constituta Nannetibus episcopali sede, intulerit.

[3] [de eo Lectionibus adstrui,] Ita apparet, quod, quamvis quidem id diserte haud edicat, Clarum tamen, cum Domini nostri Jesu Christi Apostoli aut quidam saltem ex his, Petrum puta & Paulum, in vivis adhuc essent superstites, floruisse, insinuare videatur, utpote eum sanctorum Apostolorum consortia consecutum fuisse affirmans. Scio quidem, non tantum, qui I labente seculo, Euangelii semen quaquaversum sparsere, sed & nonnullos alios, qui post fidei propagandæ operam dederunt, sacros præcones Apostolorum nomine subinde distingui; ast vehementer fallor, ni hic, qui binas mox huc transcriptas lectiones contexuit, ipsosmet, qui primi exstitere Euangelii præcones, Domini nostri Jesu Apostolos voluerit designatos. Certe Albertus le Grand, de hisce intelligendum lectionum illarum auctorem, in Sanctorum Britanniæ Armoricæ Vitis existimasse videtur. Etsi enim ibidem ad I Octobris diem, quo qualemcumque S. Clari Vitam exhibet, hic supra a me laudatum Sanctorum Nannetensium Proprium ad calcem citet lectionesque adeo, ex hoc modo decerptas, præ oculis habuerit, Clarum tamen a Lino, qui proxime S. Petro successit, in Gallias missum fuisse, scribit. Adhæc inter Britanniæ Minoris scriptores, qui ante annum seculi proxime elapsi quinquagesimum floruere, nullum invenire quivi, qui S. Clari in Gallias missionem sec. I haud innectat; ut vel hinc verosimile evadat, lectionum, de quibus hic nobis sermo, auctorem per Apostolos, quorum consortia Clarum consecutum, ait, non alios, quam qui cum Domino nostro Jesu Christo vixere, voluisse intellectos.

[4] [Britonibusque a longissimo tempore æstimatum fuisse videtur,] Fuisse quidem a se S. Clari Acta, quæ Britonibus, Sanctum hunc a S. Lino seu jam inde a primo æræ Christianæ seculo in Gallias missum, contendentibus, neutiquam suffragentur, in Ms. ecclesiæ Trecorensis Legendario conspecta, Lobineau in Sanctorum Britanniæ Armoricæ Vitis ad I Octobris diem, quo de S. Claro agit, affirmat; verum, cum simul, in Actis illis etiam tradi, fuisse S. Clarum a Romano Pontifice, clavo ei, quo S. Petri manus dextera cruci fuerat affixa, tradito, in Britanniam Armoricam missum, adjungat, vehementer suspicor, in iisdem Actis, non secus ac in supra memorata Proprii Nannetensis lectione, sanctorum Apostolorum consortia S. Claro aut iisdem aut saltem similibus vocibus attributa, illaque proinde hac haud minus Britonum opinioni, quæ S. Clari missionem sec. I illigat, suffragari. Utut sit, Britones equidem jam a longissimo temporis spatio ita opinati fuisse videntur. Hinc ad 1 Junii diem, quo de S. Claro, ut episcopo martyre Lectoræ in Novempopulania culto, apud nos actum, Papebrochius noster, verosimilius videri, quod plurium hujus nominis Sanctorum atque ad diversa spectantium tempora, confusa in unum memoria fuerit, præfatus, mox sequentia isthæc, quæ, quod hic usui futura adhuc sint, huc transcribo, verba subjungit: Primo ergo existimo stari posse traditioni, quæ tenetur, quod ejus nominis (Clari nempe) aliquis, ac forte Romanus, ab Romano Pontifice missus sit in Aquitaniam, ad Christi fidem prædicandam, circa annum centesimum, qui, ut tunc sæpe fiebat, nulli certæ sedi ordinatus episcopus, variarum isthic ecclesiarum jecerit fundamenta: indeque transgressus ad Armoricos, Nannetibus sedem denique episcopalem fixerit, atque confessor mortuus sepulturam obtinuerit Raguiniaci in proximo juxta parochialem ecclesiam sacello infra terminos diœcesis Venetensis; ubi etiamnum monstratur & monumentum & caput, reliquo corpore Nannetes relato; colitur autem die X Octobris.

[5] Hæc Papebrochius. Nec desunt, qui, S. Clarum non tantum, [in Britanniam Armoricam verosimiliter III demum,] ut, quam memorat, ac jam diutissime apud Armoricos obtinuisse dixi, seu opinio seu traditio fert, jam inde a sec. I, sed & ab ipsomet S. Petro in Britanniam Minorem missum, affirmant. Quod dum dico, mox mihi occurrunt Argentræus & Saussayus, prior quidem in Britanniæ Minoris Historia pag. 50 versa, posterior vero in Martyrologii sui Gallicani Supplemento, in quo S. Clarum sequenti hodie celebrat elogio: Nannete in Armorica natalis sancti Clari, qui cum Dei Spiritu ad omne bonum ageretur, a sancto Petro episcopus ordinatus, eamque ad civitatem legatus, miraque aggressus pro Christi nomine, lumine, quod præferebat, Euangelicæ veritatis, hinc caliginem ethnicæ infidelitatis longe depulit. Civium illius urbis illuminavit mentes, Christianæ religionis normam iisdem tradidit & formam indidit, tandemque, exacto sibi demandato Apostolico munere, ad donativum pervenit strenuis agonistis propositum. Verum, an S. Clarus re etiam ipsa vel seculo primo, vel ab ipsomet S. Petro in Armoricam missus, ethnicos ibidem novo Euangelii lumine illustravit? S. Clarum tum demum, cum S. Gatianus, primus Turonensium episcopus, Turonas missus est, aut adhuc, si abs hoc ille missionem suam accepit, nonnihil serius in Britanniam Armoricam venisse, censent hodie eruditi critici non pauci; ut proinde, si hisce sit standum, S. Clarum haud sec. I, nedum ab ipsomet S. Petro, sed non citius, quam Decio imperante seu sec. III circiter medio, quo, quemadmodum Gregorius Turonensis, cui hic, maxime cum de re, ad ecclesiam Turonensem spectante, agatur, credendum apparet, lib, I Historiæ Francorum cap. 28, iterumque Hist. ejusdem lib. X, cap. 31 testatur, S. Gatianus a Pontifice Romano Turonas missus est, in Gallias seu Armoricam mitti contigerit.

[6] [uti hic adducta] Ac eorum quidem, qui tum demum S. Clarum, in Britanniam Armoricam sive a Romano Pontifice sive a S. Gatiano missum, regionis hujus incolas fidei lumine illustrasse, contendunt, verosimilior, quam eorum, qui id jam inde a sec. I factum volunt, vel idcirco apparet opinio, quod, quemadmodum modo plerique eruditi censent, vix in allas, quæ ab Italia, qualis est Britannia Minor, remotiores sunt, Galliarum regiones Euangelii lumen jam inde a primo æræ Christianæ seculo fuerit illatum. Adhæc de S. Similino seu Similiano, Namnetensi itidem in Gallia seu Britannia Armorica episcopo, ad XVI Junii diem actum apud nos jam est, isque, uti ex ibidem dictis apparet, seculo demum IV excessit e vivis; cum autem in omnibus, quos Argentræus in Britanniæ Minoris Hist., Sammarthani fratres in Gallia Christiana aliique exhibent, episcoporum Nannetensium catalogis S. Similianum inter & S. Clarum solus Ennius ponatur, enimvero, si, quemadmodum puto, in catalogis illis error eo loco haud cubet, nec serius quam primo æræ Christianæ seculo S. Clarus in Armoricam statuatur missus, consectarium erit, ut ducentorum propemodum annorum spatio, quod e jam dictis Similinum inter & Clarum intercesserit, unus dumtaxat Ennius, quod parum verosimile apparet, Nannetensem ecclesiam episcopi munere gubernarit. Reponi quidem potest, id factum, quod, quamvis quidem jam inde a sec. I jacta fuerint in Britannia Minori Christianæ fidei semina, successu tamen tam parum felici ibidem isthæc germinarint, ut episcopatus, qui Nannetibus fuerat a S. Claro institutus, statim ab hujus obitu, excisa radicitus fide, defecerit.

[7] [suadent, seculo fidem invexit,] Verum, præterquam quod id sine ullo teste antiquo adstruatur, S. Clari monumentum, ut Papebrochius verbis mox huc transcriptis, Lobineau in Britanniæ Minoris Hist. pag. 3, Albertus le Grand loco supra cit. pluresque adhuc alii docent, Raguiniaci in diœcesi Venetensi hodieque monstratur; cum autem, si statim a S. Clari obitu fides Christiana a Britannia longissimo temporis spatio exsularit, non nisi ægerrime factum esse queat, ut & dicti monumenti memoria & ipsummet monumentum illud (neque enim id servandi appositove signo notandi curam ethnicis fuisse, facile quis credat) ad nostram usque ætatem manserit superstes, fit vel hinc, ut, statim a S. Clari obitu fidem Christianam ab Armorica exsulasse, parum verosimile appareat, utque proinde is non sec. I, sed, quemadmodum supra laudati episcoporum Nannetensium catalogi, cum mortis S. Similini epocha comparati, exigere videntur, sec. III aut seq. initio, quo ei etiam Ennius ac haud ita dudum post, fide Christiana haud quaquam in Britannia penitus deleta, S. Similinus successit, vitam cum morte commutarit, cum in regione illa, quo, ut dictum, vel a Romano Pontifice vel a Gatiano, Turonensi episcopo, missus fuerat, jam aliquamdiu fidei Christianæ propagandæ operam navasset. Nullum quidem, e quo, quod Raguiniaci, ut dictum, hodieque monstratur, re etiam ipsa esse S. Clari monumentum, constet, profertur seu argumentum seu indicium; verum, etsi sic habeat, nihil equidem etiam, quod, monumentum illud certo S. Clari non esse, suadeat, invenio, cumque, S. Clarum non sec. I, sed III in Galliam seu Armoricam missum fuisse, ex aliis jam supra dictis sat verosimile appareat, plura, quo id probem, haud addens, ad alia, quæ ad Sanctum nostrum spectant, jam progredior. S. Clarus, cum Nannetas venisset sedemque episcopalem in civitate isthac jam fixisset, ecclesiam etiam ibidem sub SS. Apostolorum Petri & Pauli nomine ædificasse, clavumque, quo dextera S. Petri manus fuerat cruci affixa, in ea locasse, in posteriori e duabus supra huc transcriptis Proprii Nannetensis lectionibus asseritur.

[8] Ast, anne hæc, cum prorsus, quibusnam e monumentis sint hausta, [Raguiniaci non I, sed X Octobris obiisse] in obscuro, ut jam supra indicavi, sit, fuerint re ipsa a S. Claro facta, revocari potest in dubium. Nec, etsi clavus, quo dextera S. Petri manus fuerit cruci affixa, Nannetibus olim fuisset servatus aut hodieque servaretur, firmari inde possent. Quid ni enim factum esse queat, ut, quamvis clavus hujusmodi sec. demum quarto quintove aut adhuc serius Nannetas fuisset Roma allatus, Nannetenses tamen, temporis lapsu id obliti, rem ab ipsomet S. Claro gestam, facilius quam par esset, crediderint? Utut sit, Clarum equidem, cum jam in Nannetensi civitate & comitatu fidem Christianam stabiliisset, verosimiliter ulterius progressum, in civitatum vicinarum territorio obiisse apostoli munus, Lobineau in Britanniæ Minoris Sanctorum Vitis ad præfatum Octobris diem, quo de Sancto nostro agit, affirmat, mox etiam, e vivis illum 1 Octobris die Raguiniaci in diœcesi Venetensi dici sublatum, adjungens; verum id, non I, sed X Octobris die factum, a Britonibus & Andegavis dici, Stephanus Baluzius in Tutelensi sua Historia pag. 35 docet; illi autem hac in re credendum, vel ex eo apparet, quod ipsemet Albertus le Grand, etiamsi, quæ de S. Claro scribit, in suam, qua Britanniæ Armoricæ Sanctorum Vitas complexus est, lucubrationem ad I Octobris diem intulerit, haud quaquam tamen hac, sed X mensis hujus die Sancti nostri obitum consignet, idemque etiam in plus semel jam laudato Sanctorum Nannetensium Proprio per verba supra huc transcripta præstetur; ut, a quibusnam, quod Lobineau de emortuali Sancti die dici, affirmat, dicatur, penitus ignorem, utque etiam, an id vel a quoquam dicatur, ac proin, an is scriptor asserendo contrarium hallucinatus haud sit, quam maxime dubitem.

[9] Ast, etsi sic habeat, Raguiniaci equidem Sanctum nostrum mortuum dici, [dicitur, ac tum etiam Nanneti &, quo hinc anno 878 fuit translatus,] recte asseverat; id enim ibidem factum, Nannetensium fert traditio, uti etiam Sancti corpus, quod eo etiam loco sepulturam fuerat adeptum, Nannetas inde post fuisse translatum. Verum, anne id, ut idem scriptor etiam ait, non prius, quam cum jam aliquot a S. Clari obitu secula essent elapsa, evenerit, dubitari potest. Secus quidem utcumque, si Alberto le Grand, Sanctum nostrum Raguiniaci anno 96 obiisse, indeque demum anno 386 Nannetas fuisse translatum, in supra laudatis Sanctorum Britanniæ Minoris Vitis tradenti, certa atque indubitata adhiberi posset fides, statuendum existimarem; ast Sanctum non anno 96, sed sub sec. III finem aut sequentis initium obiisse, verosimilius e jam supra dictis apparet, estque præterea, an documentum, cujus auctoritate ac fide S. Clari ad Nannetenses translationem anno 386 laudatus Albertus innectit, probæ notæ exstiterit, omnino incertum; cum autem hæc ita habeant, pro incerto pariter, an hic scriptor, qui commenta narrationesque prorsus falsas amplecti sicque a veritate aberrare non raro deprehenditur, in tempore quoque, quo Sancti ad Nannetenses translatio contigerit, assignando haud erret, est habendum. Ast, etsi id incertum, certum equidem apparet, Sancti nostri corpus, Nortmannis sec. IX frequenter in Galliam Armoricamque irrumpentibus omniaque ibidem ac potissimum loca sacra ferro & igne vastantibus, Nannetibus Juliomagum seu Andegavum anno 878 fuisse translatum, ac ibidem in S. Albini abbatia depositum. Ita opinor, quod id non tantum asceterii hujus inquilini, sed & ipsimet, ut supra laudatus Stephanus Baluzius in sua Tutelensi Historia pag. 34 docet, Britanniæ Armoricæ scriptores affirment, quodque rem ita habere, utcumque suadeat cultus, qui Sancto tam Andegavi in dicto asceterio, quam Nannetibus defertur.

[10] [Andegavi ejus natalis colitur, posteriorique hoc loco altera etiam translatio,] Ac id quidem utrobique prima Octobris die quotannis fieri, Lobineau ibidem in Britanniæ Minoris Sanctorum Vitis ait; ast id, uti e jam dictis fas est colligere, verosimillime dumtaxat facit, quod, S. Clarum die illo mortuum credi, existimarit. Utut sit, Sanctum equidem non I, sed X Octobris die apud Nannetas quotannis coli, cultumque, quo tum ibidem afficitur, plane esse insignem, certum apparet tum e supra plus semel jam laudato, utpote quod ecclesiasticum de S. Claro Officium ad X Octobris diem sub duplici primæ classis ritu recitandum proponat, Sanctorum Nannetensium Proprio, tum etiam ex Kalendario, huic præfixo, utpote quod, qui verbis hisce, Festa in diœcesi Nannetensi ex præcepto Ecclesiæ ab omnibus observanda, in quibus servile opus facere non licet, concipitur, titulum præferat, ac deinde Sanctis, quorum festa, uti in hoc præscribitur, in diœcesi Nannetensi celebranda sunt, S. Clarum ad X Octobris diem accenseat; quod autem ad Andegavum seu S. Albini in hac civitate monasterium spectat, Sanctum quoque ibidem non I, sed X Octobris die cælitum honoribus affici, suadet penes nos exstans ipsiusmet monasterii illius Ms. Kalendarium, utpote quod ad posteriorem hunc diem S. Clari, Nannetensis episcopi, depositionem celebrandam præscribat. Porro festo, quo S. Albini monachi natalem S. Clari diem seu depositionem X Octobris die quotannis recolunt, festum aliud, quo hujus Sancti nostri simul & S. Albini reliquiarum translationem celebrant, XXV mensis ejusdem die adjungunt; ast, cum hæc a translatione, qua Nannetibus Andegavum Sanctus noster fuit delatus, distinguatur, juverit, quænam ea sit, exposuisse.

[11] [qua anno 1070 principi ibidem altari fuit impositus, XXV Octobris celebratur.] Henschenius ad I Martii diem in Commentario, Actis S. Albini, Andegavensis episcopi, prævio, num. 8 sic scribit: Aliam citata antea monasterii S. Albini Chronica ejus (S. Albini) translationem memorant factam anno MLXX, dum ecclesiæ Andegavensi præesset Eusebius episcopus, dicto monasterio Otbrannus abbas. Ita enim Chronica habent: “MLXX. Corpora sanctorum præsulum Albini & Clari cum aliis reliquiis translata sunt VIII Kal. Novembris.” Eam translationem ad illum diem Martyrologio Benedictino inscripsit Hugo Menardus, citato ad marginem Breviario monasterii S. Albini. Qui cum S. Albino translatus est Clarus præsul, Nannetensium forte primus antistes est & apostolus, cujus agi memoriam scribit Morlaix X Octobris. Nam licet plures in Martyrologiis Clari presbyteri & abbates referantur, episcopum tamen nominis illius legi neminem. Ita laudatus decessor noster, sese adhuc, an per Clarum episcopum, cujus & aliorum Sanctorum reliquias anno MLXX translatas fuisse, in monasterii S. Albini Chronicis refertur, Sanctus noster Nannetensis episcopus designetur, dubitasse insinuans; ast, cum hic, quod ille ignoravit, Nannetibus Andegavum anno 878, ut jam supra docui, fuerit translatus, enimvero esse non videtur, cur ea de re (neque enim Sancti nostri corpus, postquam Andegavum fuerat allatum, integrum deinde alio avectum, facile quis probet) modo adhuc ambigatur. Atque hæc nova translatio, qua, ut Lobineau memoriæ prodit, S. Clari reliquiæ ad majus abbatiæ S. Albini altare fuerunt delatæ, ea ipsa est, quam, ut Baluzius, Andegavensi etiam, quod penes nos exstat ac supra laudavi, Ms. S. Albini Kalendario, Benedictinoque, quod verbis mox datis Henschenius laudat, Martyrologio ei suffragantibus, in Tutelensi sua Historia pag. 35 testatur, Andegavenses S. Albini monachi die XXV Octobris quotannis celebrant; ut proinde Sanctus noster Andegavi pariter cultu haud vulgari quotannis afficiatur.

§ II. Quibusnam potissimum adhuc aliis locis Sanctus colatur, & an Tutelæ quoque id fiat.

[Locis hic memoratis Sanctus quoque colitur;] Non tantum S. Clarus Nanneti, ac e mox dictis Andegavi, verum etiam in supra plus semel jam memorato, ubi hodieque aliquot ejus servari reliquias parœcialemque dicatam ei esse ecclesiam, Lobineau affirmat, Raguiniacensi diœcesis Venetensis pago, alibique item in hac, Leonensique & Corisopitensi Minoris pariter Britanniæ diœcesibus ecclesiastico cultu afficitur. Ita vel idcirco autumo, quod sese partim ex harum Breviariis, quæ de S. Claro scribit, deprompsisse, Albertus le Grand ad Actorum S. Clari calcem adjungat, idque in Breviariis illis eum habere locum, cultuque adeo in ecclesiis, quarum hæc sunt, gaudere, argumento indubitato sit. Porro, etiamsi, ut Sanctus, qui in reliquis etiam Britanniæ Minoris diæcesibus ac nominatim, uti ex infra allegandis intelliges, in Briocensi verosimillime colitur, extra Britanniam quoque in Burdegalensi diœcesi coli credatur, par ratio haud impellat, re tamen ipsa ibidem etiam id fieri, mihi persuasum habeo, quod hodie, non expresso, quo colatur obieritve, loco, in Burdegalensi Usuardi apud Sollerium auctario memoretur; cum autem tot, quot jam dixi, locis ac peculiariter Nanneti, ubi etiam, uti e supra huc transcriptis Proprii Nannetensis lectionibus intelligitur, sacellum nomini suo sacrum habet, cultu ecclesiastico gaudeat, hinc, ut puto, est factum, ut, quamvis nec ullis, quæ Classica vocamus, Martyrologiis, nec ipsimet Romano hodierno sit insertus, hodie tamen non tantum a Ferrario in generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo, verum etiam in Martyrologio Parisiensi, itemque a Castellano in suo Universali Nanneti annuntietur. Ac a Ferrario quidem, ecclesia etiam, cujus S. Clarus exstiterit episcopus, non nominata, paucissimis hisce verbis id fit: Nannete S. Clari episcopi; Castellanus autem Sanctum, quem ab ecclesia Nannetensi ut primum episcopum coli, Martyrologium Parisiense tantummodo ait, primum Nannetensem episcopum diserte appellat, nec hic abs illo, qui sic a sese absque ulla dubitatione S. Clarum æstimari primum Nannetensem episcopum, indicat, dissentiendum apparet.

[13] [anne autem etiam Tutelæ, seu an ibi ejus reliquiæ,] At vero aliud restat modo hic indagandum. In inferiori Lemovicensi Galliæ provincia ad Curretiæ & Sollanæ confluentes civitas est nomine Tutela, in episcopatum, conversa in hujus cathedralem celebris S. Martini, quæ eo loci exstabat, abbatiæ ecclesia, a Joanne XXII Papa erecta; cum autem ibidem, uti ex iis, quæ apud nos ad 1 Junii diem in Historico de S. Claro, Lactoræ in Novempopulania episcopo martyre, Commentario § 2 dicta sunt, palam est, Sanctus aliquis, nomine Clarus, colatur, nec quis iste sit, satis haberi compertum, ex iis potissimum, quæ deinde in eodem Commentario num. 23 & seqq. allegantur, patescat, hic modo etiam examinandum, an cum illo Claro unus idemque Sanctus noster sit, ac proin, anne hic apud Tutelenses quoque cultu ecclesiastico haud gaudeat. Quam miro ac pene incredibili modo Sancti cujuspiam, nomine Clari, caput aliaque aliquot ossa Tutelenses acceperint, in præfato apud nos Commentario num. 9 ex Baluzio narratur; cum autem hi certe non alium, quam cujus exstitere sacræ hæ exuviæ, S. Clarum colant, dumtaxat, anne istæ Sancti nostri exstiterint, a nobis modo, ut, an hic a Tutelensibus quoque colatur, innotescat, debet examinari. Laudatus Baluzius, qui apud hosce sortitus est natales, anno seculi proxime elapsi sexto & quinquagesimo eruditam imprimis de SS. Claro, Laudo, Ulfardo & Baumado, quorum sacræ reliquiæ in cathedrali Tutelensi apud Lemovices ecclesia servantur, Dissertatiunculam vulgavit; tum autem opinionem, qua S. Clarus, cujus reliquiæ Tutelæ servantur, non alius esse, quam S. Clarus, Lactoræ martyrium passus, existimatur, fuit amplexus; verum postea, mutata sententia, easdem S. Clari reliquias non alterius, quam S. Clari, Nannetensis episcopi, esse, in Tutelensi sua Historia, anno 1717 edita, probare est conatus.

[14] [ut Baluzius, sententia, quam prius fuerat amplexus,] Audi, qui ibidem, sese SS. Laudi & Clari reliquias, Nortmannis in Galliam frequenter irrumpentibus, ex Normannia & Britannia Juliomagum primo ac deinde Tutelam fuisse translatas, ostensurum, præfatus, pag. 34 & seq. loquatur: Major est de Claro difficultas, tum quia nondum compertum est, quis cujasve fuerit, tum quia auctor Vitæ ejus, quæ exstat in vetustissimo Breviario ecclesiæ nostræ, eum Coloniam cum Sociis suis missum esse tradit a Pontifice Romano ad prædicandam Christi fidem. Atque ego sane, cum viderem, illam Clari Vitam reperiri apud nos & exstare in libro precum monasterii nostri, non dubitabam, quin ejus essent eæ reliquiæ, cujus Vitam majores nostri descripserant in libris suis. Nunc vero, cum videam, Britanniæ Armoricæ scriptores tradere sancti Clari, episcopi Nannetensis, reliquias fuisse translatas Juliomagum anno Christi DCCCLXXVIII. & depositas in monasterio sancti Albini, ex ea porro urbe ad nos pervenisse cum ossibus sancti Laudi, non levis sit conjectura, in eam opinionem non invitus inducor, quamvis aliter olim senserim, ut existimem, reliquias, quæ apud nos habentur, esse ex corpore sancti Clari, episcopi Nannetensis. Neque me movet, quod illum Britones & Andegavi mortuum esse aiunt die decima mensis Octobris, cum nostri festus dies celebretur die prima Junii. Nam fieri facile potuit, ut, qui Vitam ejus ignorabant, diem mortis ejus ex falsa traditione existimaverint incidisse in mensem Octobrem. Libri quippe nostri vetustissimi natale ejus constituunt in Kalendis Juniis, & translationem v. Kal. Junii.

[15] Ita laudatus Baluzius. Ac eum quidem opinionem, [absque ullo, forsan, uti hic] qua S. Clarum, cujus reliquiæ Tutelæ asservantur, pro S. Claro, Lactoræ & Albiæ culto, cujus Acta in antiquis Tutelensium libris exstabant, primum habuerat, deserendo errasse, haudquaquam est certum; etsi enim Claro Lactorensi Acta isthæc quadrent, hinc tamen, Sancti hujus esse, quæ Tutelæ servantur, S. Clari reliquias, consectarium non est, sed tantummodo, hasce Clari Lactorensis censuisse scriptorem, qui Acta illa contexuit; cum autem, hunc ita opinando non errasse, certum non sit, Baluzium, deserta, qua e jam dictis scriptorem illum fuerat secutus, opinione, errasse, certum pariter non est. Ast, an saltem S. Clarum, cujus Tutelæ reliquiæ servantur, pro S. Claro, primo Nannetensium episcopo, habendo haud erravit? Tutelenses S. Clarum, cujus ad eos fuerant delatæ reliquiæ, pro S. Claro, Nannetensi episcopo, qui confessor obiit, sub seculi IX finem ac seq. initium pariter habuisse, ab omni prorsus veri specie haud abhorret. Ita suadet Tutelensis charta, ad 1 Junii diem in Historico de S. Claro, Lactoræ episcopo martyre, Commentario num. 7 ab Henschenio adducta, ac, uti hic ibidem notavit, anno 895 conscripta; in hac enim S. Clarus, qui Tutelæ quiescit, seu cujus ibidem reliquiæ servantur, nuncupatur confessor; etsi autem in altera Tutelensi itidem charta, ibidem ab Henschenio pariter adducta, ac, quemadmodum notavit, anno 932 exarata, appelletur martyr, id forsan eo dumtaxat sensu fit, quo plures pontifices, qui, quamvis quidem sanguinem pro fide haud effuderint, martyres tamen, quod corde animoque parati ad id exstiterint, appellati inveniuntur.

[16] Sic ipsemet, prout supra plus semel laudatus Lobineau in Sanctorum Britanniæ Armoricæ Vitis pag. 6 docet, [adducta suadent,] S. Clarus, Nannetensium primus episcopus, etiamsi in pace quievisse a Britonibus credatur, in Litaniis tamen, ad Psalmorum pœnitentialium calcem in antiquo Briocensis in Britannia Minori ecclesiæ Breviario adjectis, martyribus accensetur, martyrisque etiam titulo in antiquo, quod de eo ad IV Novembris diem novem lectionum Officium complectitur, Leonensis in eadem Britannia Minori ecclesiæ Breviario condecoratur. Verum, etsi etiam secus foret, Tutelensesque non minus jam inde seculo IX ae seq., quam post, S. Clarum, cujus possident reliquias, pro vero martyre, imo & pro episcopo martyre, qui Lactoræ martyrium subierit, habuissent, hinc tamen concludi non posset, errasse Baluzium, dum Clarum, cujus reliquiæ Tutelæ servantur, pro S. Claro, Nannetensium episcopo, habuit. Ita autumo, quod ipsosmet, qui seculo IX ac seq. floruere, Tutelenses in assignando Claro, cujus essent, quæ apud ipsos servabantur, reliquiæ, facile errare potuisse, mihi suadeat, quæ apud nos ad 1 Junii diem in Historico de S. Claro Lactorensi Commentario num. 9 exstat e Baluzio deprompta de modo, quo, quæ Tutelæ servantur, allatæ eo fuerint S. Clari reliquiæ, narratiuncula. Quicumque enim, quæ in hac referuntur, considerarit, anne Tutelenses umquam, vel cujus hæ Clari essent, vel unde ad urbem suam fuissent allatæ, habuerint sat perspectum, haud immerito dubitabit; cum autem sic habeat, ac præter Clarum, qui Lactoræ passus sit, Clari alii, quorum reliquiæ Tutelam potuerint afferri, apud nos in mox dicto Commentario num. 23 & seqq. assignentur, facile enimvero factum esse potest, ut ipsimet, quos dixi, Tutelenses in assignando Claro, cujus possidebant reliquias, errarint, utque proinde, etsi etiam hunc pro Claro, qui Lactoræ passus sit, habuissent, inde tamen Baluzium, dum illum pro Claro Nannetensi accepit, indubie errasse, concludi haud posset.

[17] [errore mutata,] Ast, anne ergo scriptori illi hac in re certo assentiendum, seu, an S. Clarus, cujus Tutelæ asservantur reliquiæ, indubitanter pro S. Claro, Nannetensium primo episcopo, est habendus? Baluzius verbis supra huc transcriptis, sese, ut secus sentiat, non moveri, affirmat, ex eo, quod Clari Nannetensis obitum die X Octobris Britones ac Andegavi consignent, Tutelensesque Clari, cujus possident reliquias, die 1 Junii festum celebrent; ita autem, ut addit, animo comparatus est, quod, cum Clari Nannetensis Vitam Britones & Andegavi ignorarint, facile factum esse queat, ut emortualem ejus diem in mensem Octobrem incidisse, ex falsa traditione existimarint. Ast, utcumque Britones ac Andegavi in assignando mense & die, quo Clarus Nannetensis obierit, errasse statuantur, ex eo equidem, quod, quo Clarum suum Lactorenses, eodem etiam 1 Junii die Tutelenses Clarum, cujus possident reliquias, celebrent, ac porro, etsi quidem forsan ob mox dicta non jam inde a sec. IX aut seq., a longissimo tamen tempore celebrarint, consectarium, ni fallor, evadit, ut hunc illi pro Claro, qui Lactoræ passus sit, habendum tum putarint, modoque adhuc putent; quod cum sic habeat, dictisne Tutelensibus, an Baluzio sit standum, dispiciamus. S. Clari Nannetensis, non quidem corpus, sed, contra ac num. 4 recitatis Papebrochii verbis declaratur, caput Nanneti adhuc asservari, secunda e Proprii Nannetensis, cui hac in re potius credendum, supra huc transcriptis lectionibus suadet; cum autem id ita sit, caputque & aliquot ossa a Tutelensibus, uti apud nos ad 1 Junii diem Historicus plus semel jam laudatus de S. Claro Lactorensi Commentarius num. 9 fidem facit, dicantur sacræ, quæ Tutelæ asservantur, S. Clari reliquiæ, fieri sane non potest, ut hæ S. Clari Nannetensis sint, si hujus caput, quod Nanneti adhuc servari in Sanctorum Nannetensium Proprio asseritur, integrum caput sit.

[18] Verum, etsi quidem, an S. Clari Nannetensis caput, [existimavit,] si id una cum ejus corpore anno 878 Normannorum metu Nannetibus Andegavum fuerit delatum, inde post, cessantibus horum in Britanniam Armoricam irruptionibus, Nannetum fuerit reductum, revocare nolim in dubium, id tamen integrum ibidem haberi, probare haud queo; cum autem sic habeat, reliquum est, ut rationem præcipuam, qua impulsus Baluzius S. Clarum, cujus reliquiæ Tutelæ servantur, pro S. Claro Nannetensi, mutata etiam, quam primum fuerat secutus, sententia, censuit habendum, modo etiam discutiamus. In Opere nostro ad XXII Septembris diem de S. Laudo seu Lautone episcopo est actum, iisque, quæ ibidem in Historico de Sancto isthoc Comment. § 3 dicuntur, spectatis, nullatenus dubitandum apparet, quin sacrum quodpiam, quod alicujus S. Laudi erat aut credebatur, corpus Juliomagum primo seu Andegavum ac deinde Tutelam, sive integrum sive ex parte aliquando fuerit translatum; cum autem sic habeat ac, ut supra vidimus, S. Clari Nannetensis corpus Andegavum etiam, grassantibus per Britanniam Minorem Nortmannis, fuerit devectum, inde quoque illud fuisse Tutelam delatum, Baluzius, relicta, qua primum secus senserat, opinione, in animum induxit. Verum, etsi quidem ex eo, quod S. Laudi corpus, quod Andegavum fuerat allatum, Tutelam inde fuerit avectum, consectarium appareat, ut eo quoque ex eadem urbe S. Clari Nannetensis reliquiæ haud difficulter potuerint afferri, anne tamen id fuerit re etiam ipsa factum, non immerito dubitari posse videtur.

[19] Utcumque quidem, ut contrarium sentirem, possem adduci, [asserventur, est dubium,] si quo die Tutelam S. Laudi, eodem etiam S. Clari reliquiæ dicerentur delatæ; verum id diversis diebus factum, ipsemet ait Baluzius, utpote in Tutelensi sua Historia pag. 36 & seq. sic scribens: Cæterum Laudum & Clarum non uno eodemque die pervenisse Tutelam, hinc liquet, quod in vetustissimo Kalendario monasterii nostri “Exceptio sancti Laudi episcopi” notatur XI. Kal. Novembris, & “Translatio sancti Clari episcopi & martyris” v. Kal. Junii. Adhæc S. Clari, quæ Tutelæ asservantur, reliquiæ ibidem jam inde a sec. X, imo & IX, uti e binis, quas num. 15 laudavi, Tutelensibus chartis liquet, exstitere; cum autem S. Clari Nannetensis reliquiæ Andegavi anno 1070, uti ex nova harum, quam num. XI memoravi, translatione, ibidem tum facta, liquet, adhuc exstiterint, certeque S. Clari reliquiæ, quæ Tutelæ jam inde a sec. X & IX exstitere, eæ ipsæ sint, quæ ibidem hodieque servantur, enimvero, anne hæ Clari Nannetensis sint, non immerito potest revocari in dubium. Reponi quidem potest, factum esse posse, ut non omnes, quæ Nannetibus Andegavum anno 878 fuerant delatæ, S. Clari Nannetensis reliquiæ, sed quædam dumtaxat harum partes Andegavo Tutelam, partibus aliis in harum civitatum priori adhuc relictis, sec. IX adhuc labente, fuerint translatæ. Verum, etsi sic habeat, anne tamen id, quod nuspiam litteris invenitur mandatum, fuerit re ipsa factum, dubium atque incertum vel ex eo apparet, quod S. Clari reliquiæ, quæ Tutelæ servantur, eo æque facile e locis, apud nos tom. 1 Junii in S. Claro Lactorensi pag. 15 & 16 memoratis, quam Andegavo, potuerint afferri; cum autem id ita sit ac proin, an S. Clarus, cujus Tutelæ asservantur reliquiæ, S. Clarus Nannetensis sit, dubium adhuc, omnibus modo perpensis, maneat, dubium pariter adhuc manere necesse est, anne is apud Tutelenses, qui certe, ut dictum, non alium S. Clarum, quam cujus possident reliquias, die 1 Junii colunt, cultum ecclesiasticum obtineat.

[20] [simulque S. Clarum, cujus prope Genuam reliquiæ servantur,] Ceterum in Opere nostro ad IV Maii diem S. Clarus episcopus in territorio Genuensi, cujus corpus in ecclesia parochiali S. M. Vallis-regiæ, 10 m. p. Genua distantis, requiescit, recensetur inter Prætermissos; cum autem Ferrarius, qui eum, die illo a se annuntiatum, Arelatensem fuisse episcopum, tradi adnotarat, in indice deinde Nannetensem episcopum, IV Maii simul & X Octobris die ei adscripto, appellet, hinc decessores nostri, an ille S. Clarus, quem in Genuensis territorii ecclesia a se memorata, requiescere, Ferrarius affirmat, existat S. Clarus, Nannetensis episcopus, examinandum huc remisere, sperantes fore, ut certiora interim, quibus fieri id posset, monumenta alicunde acciperemus. Verum, etsi quidem, quod sperarant, nondum plane, delatis ad nos monumentis hujusmodi, licuerit nancisci, Clarum tamen, cujus reliquiæ in territorio Genuensi, Ferrario testante, reperiuntur, a S. Claro, Nannetensi episcopo, esse diversum, suadent duæ, quæ in Supellectile nostra litteraria exstant epistolæ, ad Papebrochium nostrum Genua a Joanne Stephano Flisco, Societatis Jesu sacerdote, sub sec. proxime elapsi finem conscriptæ.

[21] [non esse S. Clarum Nannetensem, vero apparet similius.] Ex hisce enim, in quibus, unde ad dictam territorii Genuensis ecclesiam allatæ fuerint, quæ in hac servantur, S. Clari reliquiæ, ignorari asseritur, Sanctum hunc pro S. Claro, Viennensi in Gallia S. Marcelli abbate, qui a Trithemio de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 3, cap. 246 memoratur, passim a loci incolis haberi, intelligo. Neque vero id immerito fieri, ex iis, quæ jam nunc subdo, apparet. De isthoc sancto Viennensi in Gallia S. Marcelli abbate ad 1 Januarii diem, quo in pluribus Fastis sacris memoratur, in Opere nostro actum jam est; etsi autem nihil omnino, e quo sancti illius abbatis reliquias in territorii Genuensis ecclesia, a Ferrario memorata, asservari colligas, ibidem tum fuerit a Bollando productum, postea tamen, ut notatum invenio, monumenta authentica, e quibus, ejusdem S. Clari, Viennensis in Gallia abbatis, reliquias Taurinum translatas fuisse constat, ad decessores nostros fuerunt transmissa; quod cum sic habeat, facillimeque adeo factum esse queat, ut, quemadmodum Taurinum, ita etiam ad Genuense, quod inde haud admodum procul est remotum, territorium Sancti illius reliquiæ aliquot seu Taurino seu etiam Vienna (neque enim urbs hæc Genua procul admodum distat) fuerint translatæ, hinc sane S. Clarum, cujus in præfata territorii Genuensis ecclesia reliquiæ servantur, non esse S. Clarum, Nannetensem episcopum, sed S. Clarum, Viennensem S. Marcelli in Gallia abbatem, vero apparet similius.

DE SS. EULAMPIO, EULAMPIA ET SOCIIS MM. NICOMEDIÆ IN BITHYNIA

Sub initium seculi IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Martyrum in Fastis sacris memoria, cultus, tempus martyrii, Acta edenda.

Eulampius M. Nicomediæ in Bithynia (S.)
Eulampia M. Nicomediæ in Bithynia (S.)
Eorum Socii MM. Nicomediæ in Bithynia (SS.)

AUCTORE I. H.

Nicomedia, antiquitus Astacus, hodie Nichor & Comidia, civitas Bithyniæ, [Sanctorum Martyrum] sævientibus in Christianos imperatoribus Diocletiano & Maximiano, ac deinde etiam Maximino, exercitæ in Christi Martyres crudelitatis theatrum fuit, plurimorum sanguine cruentatum. Atque inter illos, qui eo loci Christi fidem sanguine consignarunt, variis suppliciorum generibus illustre sibi nomen compararunt Eulampius ejusque soror Eulampia. Ambo hodie tum a Latinis martyrologis, tum a Græcis Menæorum aliorumque sacrorum Fastorum conditoribus annunciantur. Ac in eo quidem, quod Basilii imp. jussu Græce olim editum, hoc vero seculo Romanis typis excusum est, Græcorum Menologio, ad diem X Octobris ita memorantur: Ἄθλησις τῶν ἁγίων μαρτύρων Εὐλαμπίου καὶ Εὐλαμπίας: Certamen sanctorum martyrum Eulampii & Eulampiæ. Mox prolixior præclari utriusque martyrii adnectitur narratio, cujus non substantiæ modo, sed & adjunctis vix non omnibus impressa Græcorum Menæa, &, quod a Sirleto Latine redditum est, Menologium apprime consonant. En illam, prout in laudatis mox Menæis post præcipuum, quod eo die de Sanctis nostris celebrandum exhibent Officium, exprimitur.

[2] Οὗτοι οἱ ἅγιοι Μάρτυρες ὑπῆρχον ἐπί Μαξίμιανοῦ, ἐν Νικομηδείᾳ τῇ πόλει, ἡγεμονεὐοντος Μαξίμου, κατεκρύπτοντο δὲ πολλοὶ τῶν Χριστιανῶν ἐν τῷ ὄρει, ὄιτινες ἀπέστειλαν τὸν ἅγιον Εὐλάμπιον ἀγοράσαι ἄρτους ἐν τῇ πόλει· δὲ ἀπελθὼν, καὶ ἰδῶν γράμματα προτεθειμένα τῶν βασιλικῶν διατάξεων, καὶ τᾶυτα ἀναγινώσκων, ἐκρατήθη παρὰ τῶν εἰδωλολατρῶν. Καὶ ἐρωτηθεὶς παρὰ τοῦ βασιλέως, ὡμολόγησεν ἑαυτὸν Χριστιανὸν, καὶ εἰσελθὼν ἐν τῷ ναῷ τῶν εἰδώλων ὡς θύσων, ἐπέταξε τῷ Ἄρεῖ πεσεῖν, καὶ πεσὼν συνετρίβη. Τιμωρουμένου δὲ ἀυτοῦ, Εύλαμπία ἀδελφὴ ἀυτοῦ εἰς τὸ μέσον ἑλθοῦσα, ἐδυσώπει τὸν ἅγιον Εὐλάμπιον εὐξασθαι ὑπὲρ ἀυτὴς, καὶ συμμαρτυρῆσαι ἀυτῷ. Ἐμβληθέντων δὲ εἰς λέβητα καχλάζοντα, καὶ μηδὲν ἀδικηθέντων, ἐπίστευσαν ἄνδρες διακόσιοι, καὶ σὺν ἀυτοῖς ἀπεκεφαλίσθησαν. Quæ Latine redduntur: Erant hi Sancti in civitate Nicomediensi sub Maximiano, urbi præfecto Maximo; qua tempestate multi Christianorum sese in monte absconderant, qui sanctum Eulampium miserunt emptum panes in civitate. Hic autem abiens, literas publice propositas, quæ regia continebant edicta, conspexit; quas dum legit, ab idolatris comprehenditur. Et interrogatus ab imperatore, professus est, se esse Christianum; & ingressus idolorum fanum, quasi sacrificaturus, imperavit Marti, ut caderet; cecidit & contritus est. Dum autem torqueretur Eulampius, soror ejus Eulampia in medium progressa rogavit fratrem, uti pro se (Deum) deprecaretur, ac cum eo martyrium subiret. Cum vero, in bullientem lebetem conjecti, nihil inde læderentur, ducenti viri ad fidem conversi sunt & cum ipsis capite plexi.

[3] [cum apud Græcos.] In iisdem magnis Græcorum Menæis excusis præfato Sanctorum nostrorum elogio gemini versiculi, quibus utriusque mortem toleratumque ab eis pro Christi nomine martyrium paucis expressa videas, præmittuntur, subnexo statim altero hexametro, qui tum necis genus, quo ambo Sancti martyrium consummarint, tum etiam diem, quo id acciderit, aperte indicat. Priores duo, quos & Latinos facio, ita habent:

Καὶ προφθάσασα τὴν τομὴν Ἐυλαμπία
Ἐυλαμπίῳ τμηθέντι κοινωνεῖ στέφους.

Dissectionem etiam præveniens Eulampia
Dissecto cum Eulampio participat coronam.

Hexameter vero his terminis concipitur:

Ἐτμήθη δεκάτῃ Ἐυλάμπιος, ἔκθαν᾽ αδελφὴ.

Quem a Daniële Papebrochio inter Ephemerides Græco-moscas, Operis nostri tomo 1 Maii præfixas, in Octobri Græcorum metrico ad hunc diem pereleganter Latine redditum hic jungo:

Commoritur decima dissecto Eulampia Fratri. Porro in iisdem Ephemeridibus Græco-moscis ad decimum Figurati Moscorum Octobris diem Sanctos nostros laudatus hagiographus ita breviter annuntiatos notat: Eulampius, Eulampia martyres: ubi & advertit, S. Eulampium a Possevino perperam Eulatipium appellari; quem forte errorem Possevinus incurrerit ex eo, quod littera μ, minus recte exarata, τ & ι exhibere videretur. Denique in pervetusto Ms. Menologio Slawiano Russico, ut præfert titulus, in Museo nostro asservato, ad eumdem diem Octobris, quem mensem gens ista Pasdernik nominat, ita legitur: SS. MM. Eulampii & Eulampiæ. Atque hactenus dicta sacram Sanctorum nostrorum apud varias, a Latina diversas, gentes memoriam celebratam ostendunt.

[4] [cum apud Latinos] Nunc, ut & a Latinis, saltem posterioris ævi, martyrologis pugiles hosce non indictos præteriri, studiosus lector comperiat, oculos tantum in Romana Baronii, Galesinii, Molani & Labbei Gallicum Martyrologia ad dictum jam sæpius Octobris diem conjiciat, necesse est. Neque hos inter multum deprehenditur discriminis. Molanus, in margine Metaphrastem citans, verbis paucis, reliqui tres prolixiore cum martyrii narratione SS. Eulampium & Eulampiam annuntiant; horum autem secundus seu Galesinius discrepat a Baronio, tum quod, de tyranno, sub quo Athletæ nostri pro Christi nomine idecertasse perhibentur, nullam hoc mentionem faciente, ille istud sub Maximiano contigisse indicare videatur; tum quod idolorum simulacra, fusis ab Eulampio ad Christum precibus, prostrata contritaque, tacente de his Baronio, commemoret. Cetera, in quibus laudati mox auctores non conveniunt, ex collatis eorum locis lector, etiam non admodum perspicax, per sese facile perspiciet, ut adeo iis immorari diutius supervacaneum existimem. Juverit tamen tam Baronii quam Galesinii ad suum Martyrologium de Sanctis nostris annotationem allegasse. Prior loco cit. ad lit. e hanc habet: Græci etiam de his (Sanctis) agunt in Menologio. Horum Acta (de quibus infra) Metaphrastes prolixius est prosecutus, quæ habet Lipom. tom. 9, & Sur. tom. 5, passique referuntur in persecutione Diocletiani: posterior vero illam: SS. Eulampii & Eulampiæ martt., de quorum certamine præclaraque fidei testificatione Græci narrant pluribus.

[5] Allata hactenus Græcorum æque ac Latinorum monumenta sacra argumento sane sunt minime dubio, [memoria.] illustres nostros Pugiles magna jam dudum fuisse in Christi Ecclesia veneratione gavisos. Ac id quidem, etsi nec ex Magnis Græcorum Menæis, nec ex Menologiis nec denique ex aliis, quæ adduxi, testimoniis constaret, evidens tamen esset vel ex præcipuo Officio, quod de nostris Sanctis decimo Octobris die celebrandum S. Sabas proponit in Typico, abhinc annis mille ducentis a sanctissimo hoc archimandrita digesto; an vero vetustissimo huic ecclesiæ Græcæ Rituali legitimam ætatem verumque parentem adscribam, videri potest tum apud Leonem Allatium de libris ecclesiasticis Græcorum Dissert. 1, tum apud Wangnereckium in Prolegomenis, quæ Pietati Marianæ Græcorum præfixit. Porro, ut amplius de Sanctorum nostrorum cultu nobis constet, in Synaxario Constantinopolitano Ms., quod fuit Sirmondi, sequens, quod eorum elogio subnectitur, habemus Auctarium: Τελεῖται δὲ ἀυτῶν σὐναξις ἐν τῷ ἁγιώτατῳ ἀυτῶν μαρτυρείῳ τῷ ὀντὶ ἐν τῷ Αδδᾶ: Celebratur autem eorum festivitas (SS. nempe Eulampii & Eulampiæ, de quibus ibi sermo) in sanctissimo illorum martyrio, quod est in (fundo) Addæ Magistri, ubi Justinus II imperator Archangelo Michaëli templum condidit. De quo, si lubet, loco ulterius consule Anselmum Banduri, in Antiquitatibus Constantinopolitanis part. 3, pag. 46, nostrumque Stiltingum tom. 8 Sept. pag. 51. Habuerint ergo Sancti nostri in prædicto S. Michaëlis templo vel proprium sibi locum dedicatum, vel, ut vocant, confessionem, martyriumve. Harum autem vocum significationem vide apud Cangium in utroque mediæ & infimæ Latinitatis & Græcitatis Glossario. Modo ad tempus, quo passi sint, investigandum veniamus.

[6] Si Græcorum Menologii ac Magnorum Menæorum auctoribus, [In tempus] si Actis, quæ Majores nostri ex Bibliotheca Vaticana olim describenda curarunt, fides sit habenda, & addita a Baronio Martyrologio suo annotatio, ac desumpta ex Galesinii annuntiatione conjectura veritate nitantur, initio quidem seculi IV horum Martyrum Passionem affigendam, quis neget? Etenim cum Menæa, tum Basilianum ac Sirletianum Menologia, generosos hosce Christi Athletas sub Maximiano coronatos, apertissime pronuntiant. Menæorum verba habes superius num. 2: e posterioribus vero monumentis primum ita orditur: Εὐλάμπιος καὶ Εὐλαμπία ἀυτοῦ ἀδελφὴ ὑπῆρχον ἐκ τῆς πόλεως Νικομηδείας ἐπὶ τῆς βασιλείας Μαξιμιανοῦ· Eulampius… & Eulampia ejus soror erant ex urbe Nicomedia sub imperio Maximiani: alterius autem hujusmodi est initium: Natalis sanctorum martyrum Eulampii & Eulampiæ, qui sub Maximiano imperatore apud Nicomediam, præsidente Maximo, pro Christianæ fidei confessione passi sunt. Neque ab his aut Baronius, qui citata supra ad Romanum Martyrologium annotatione ait: Passique referuntur in persecutione Diocletiani: aut Galesinius, hoc pacto Sanctos nostros commemorans: Nicomediæ sanctorum Eulampii & Eulampiæ sororis, martyrum: qui illius tyranni persecutionum tempestates, in dies vehementius excitatas, ut declinarent &c, videntur dissentire; cum, in persecutione Diocletiani suam quoque in Christianos feritatem exercuisse Maximianum, Baronio probe fuerit cognitum; & Galesinius per illum tyrannum non alium, quam Maximianum, cujus eodem Octobris die in annuntiatione SS. MM. Gereonis & aliorum 318 paulo ante mentionem fecerat, designare voluisse censendus sit.

[7] [martyrii] Dicta hactenus, generaliorem quidem passionis nostrorum Pugilum epocham a famosa illa decennali persecutione desumendam, manifeste declarant; at certo neque hinc, neque ex iis, quæ supra retulimus, nec aliunde, quod sciam, sine ullo erroris periculo propius definiri martyrii tempus potest. Rem penitus confecisset Tillemontius tom. 5 Monumentorum art. 43, si Actis, a Metaphrasticis diversis, & quorum ex Leone Allatio de Simeon. Script. citat initium, sat tuto fidem haberi posse constaret: ex his enim, correcto unico, Græcis, ut nostro in Opere indicatur sæpius, maxime communi sphalmate, quo pro Maximino Maximianum scribunt, Sanctorum nostrorum martyrium anno æræ Christianæ CCCXI esset illigandum. En ipsa laudati scriptoris loco citato verba, Latine reddita: Huc (ad Christi scilicet annum 311) forte etiam referendum est martyrium S. Eulampii & S. Eulampiæ sororis ejus, quoniam de his Leo Allatius citat Acta, quorum exordium habet, passos eos fuisse anno septimo imperii Maximiani. Tum ad hæc recte animadvertens, ita pergit: Non enim alio pacto tempus hoc sustineri posse videmus, quam MAXIMIANI nomen in MAXIMINI mutando, ut frequenter in Græcis necesse est. Denique ad paginæ calcem subjicit: Septimus annus Galerii (Maximiani) qui anno CCXCII creatus est cæsar, incidit in annum CCXCVIII, ante persecutionem: septimus vero, postquam anno CCCV (Kal. Maii) renunciatus est Augustus, incipit anno CCCXI, quo mortuus est mense Maio; festum autem S. Eulampii (& S. Eulampiæ) celebratur X Octobris die, quo passi creduntur, quique incidit in annum septimum, quo Maximinus cæsar fuerat creatus. At cum de illorum Actorum veritate subdubitare videatur, uti ex addita ab eo particula forte judicare pronum est, atque nos ipsi hac in re antiquum magis magisque legitimum his Actis monumentum expetamus, suffecerit, in quo saltem citati supra auctores conveniunt, ineunti seculo IV Sanctos nostros adscripsisse. Ad eorum Acta progrediamur.

[8] Gemina de SS. Eulampiis idiomate Græco Acta habemus in Ms. codice not. [& SS. Acta inquiritur.]MS. 193, quorum alia Majores nostri ex Bilbliothecæ Vaticanæ codice 797, alia ex Ms. Regis Franciæ Medicæo describenda curarunt. Posteriora hæc Metaphrastem auctorem habent, legique Latinitate donata possunt apud Surium ad X Octobris diem, tum etiam apud Lipomanum in Vitis Sanctorum tom. 6, pag. 324 versa. Tillemontius pro singulari, quo in citatum priore loco scriptorem ferebatur, affectu, nullius plane hæc valoris esse pronuntiat, nullam acris adeo censuræ eo loci rationem allegans. Priora, seu quæ e Vaticana Bibliotheca sunt desumpta, quod ea necdum edita sciam, hic non inutili opera cum versione Latina lectoris oculis subjicienda putavi. Auctoris nomen tempusque, quo scripserit, etsi me lateant, ac præterea quædam contineant, quæ non continuo passimque apud omnes fidem sunt inventura; absit tamen, ut nullius plane valoris ea esse hinc merito arbitrer. Contra, hæc & satis esse antiqua, & non Metaphrasti solum, sed & Menæorum, aut saltem, quæ his innectuntur, elogiorum, imo & Menologiorum conditoribus præluxisse, si quispiam contenderit, quo futurum sit modo, ut jure falsi arguatur, equidem non video. Etenim ita monumenta illa omnia cum his Actis conveniunt, ut ex iis pleraque videantur desumpta: nam in Menæis (idem esto de reliquis, Metaphraste excepto, judicium) solum omissa sunt, quæ illorum collectoribus minus visa sunt necessaria, qualia initio de gravitate persecutionis, ac deinde plurima dicta, Martyribus aut persecutoribus attributa, non ubique satis temporum personarumque adjunctis consentanea, leguntur. Nolim tamen, quis hæc ita a me prolata existimet, ut omnimodam hæc Acta fidem promereri, videar contendere. Enimvero quædam in illis asseruntur, quæ videntur omnino improbabilia, de quibus etiam lectorem in Annotatis monebo, ne aut id, quod haud dubie imperita cujusdam interpolatoris manu postmodum fuit adjectum, tamquam genuinum admittat, aut propter illud, quæcumque referuntur, velut spuria, omnique indigna fide rejiciat. De addita versione Latina, non est opus, ut operosius edisseram: eam plurimorum decessorum meorum more ita adornare conatus sum, ut non periodus tantum periodo, sed & verbum, quantum, salva Latini sermonis puritate, fieri potuit, verbo respondeat.

ACTA,
Auctore anonymo,
Ex Ms. Bibliothecæ Vaticanæ Codice signato 797, pag. 171, collata cum iis, quæ Lipomanus ex Metaphraste Latina fecit tom. VI a pag. 324 versa.
INTERPRETE I. H.

Eulampius M. Nicomediæ in Bithynia (S.)
Eulampia M. Nicomediæ in Bithynia (S.)
Eorum Socii MM. Nicomediæ in Bithynia (SS.)

A. Anonymo.

CAPUT I.
Capitur S. Eulampius, acriterque in tyrannum & idola invectus variis excruciatur suppliciis.

ἜΤους ἑβδόμου τῆς βασιλείας Μαξιμιανου, ἡγεμονεύοντος Μαξίμου, κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν καιρὸν διωγμὸς ἐγένετο τῶν Χριστιανῶν· καὶ δυσσεβὴς μανία τῶν εἰδώλων ἐδημηγορεῖτο· καὶ εὐσεβὴς θρησκεία τῶν Χριστιανῶν ὡς ἐν ἀνθρώποις ἠλατοῦτο, καὶ τὸ ψεῦδος ἐβασίλευσεν, καὶ ἀλήθεια ὑπεκρύπτετο· καὶ διάβολος διὰ τῶν ὑπουργῶν αὐτοῦ ἐνεφανίζετο, σπουδάζων τὴν ἀγαθὴν τῆς εὐσεβείας διδασκαλίαν ἐπισκοτίσαι. Τότε διὰ τοῦ Μαξίμου κελεύει διατάγματα καταπεμφθῆναι κατὰ πᾶσαν ἐπαρχίαν, ὥστε προθέματα τεθῆναι ἐπὶ τῶν πυλῶν ἑκάστης πόλεως. Μαξίμου δὲ ἡγεμονεύοντος κατὰ τὸν καιρὸν ἐκεῖνον τῆς Βιθυνῶν ἐπαρχίας ἐπὶ τῶν πυλῶν τῆς Νικομηδείασ τῆς πόλεως προθέματα περιέχοντα οὓτως· Μαξιμιανὸς βασιλεὺς τοῖς ἐνοικοῦσιν ἐν τῇ Νικομηδαίων μητροπόλει, μικροῖστε καὶ μεγάλοις, ἐλευθέροις καὶ ξένοις καὶ πολίταις παρεγνῶ τάδε· ἔδοξέν μοι ἃμα τῇ ἱερᾷ συγκλήτῳ κατὰ τὸν ὀφθέντα μοὶ χρησμὸν παρὰ τῶν ἀηττήτων θεῶν, ὥστε τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ τοῦ Ἄρεως πάντας τοὺς ὑπ᾽ έμοῦ βασιλευομένους θᾶττον ἀνιέναι ἐπὶ τὸν ναὸν τῆς μεγάλης θεὰς Δημήτρας, καὶ θυσίαις καὶ καπνίσμασιν ἐξιλεοῦσθαι τὴν θεὸν. Εἰ δὲ τίς καταφρονητὴς ὀφθείη τῶν θείων τούτων προσταγμάτων, καὶ μὴ βουληθείη θυσίαις θεραπεῦσαι τοὺς θεοὺς, τοῦτον βουλόμεθα προνοίᾳ καὶ κινδύνῳ τοῦ κατὰ τὸν τόπον ἡγεμόνος, καὶ τῆς ἐξυπηρετουμένης αὐτῷ τάξεως συναχθείσης ταῖς δεούσαις τιμωρίαις ὑποβάλεσθαι.

[2] Τῶν δὲ δυσσεβῶν τούτων προσταγμάτων ἐπὶ τῶν πυλῶν προτεθέντων, καὶ πάντων θεωρούντων, τῶντε εἰσιόντων, καὶ ἐξιόντων ἐν τῇ πόλει, οἱ μὲν ἐβυθίζοντο ἐπὶ γῆς ὑπὸ τοῦ διαβόλου ναυαγοῦντες, οἱ δὲ εὐλαβεῖς καὶ φοβούμενοι τὸν Θεὸν ἔφυγον ἐν ὄρεσι, καὶ σπηλαίοις ἀγρίοις, ἡγούμενοι τὰς πόλεις, ἔχοντες δὲ ἐν διανοίᾳ τοῦ οὐρανοδρόμου Ἡλία τὰς διδασκαλίας, ὃς ποτὲ ἀπὸ προσώπου Ἰεζάβελ καὶ ἦν ἠθισμένος ἐν τοῖς ὄρεσιν· οὓτω καὶ οἱ τὸν εὐσεβῆ λογισμὸν ἔχοντες τὴν τοιαύτην ἐπελέξαντο πολιτείαν. Φεύγοντες γὰρ τοῦ ἀθέου προστάγματος τὴν ἀπειλὴν· ἀπελθόντες ὁμοθυμαδὸν οἱ δοῦλοι τῆς εὐσεβείας ἐν ὄρει ἁγίῳ, εὑρόντες σπήλαιον ἀπεκρυψαν ἑαυτοὺς διὰ τοῦ φόβου. Ἐπικρατούσης δὲ τῆς παρανομίας, ἐγένετο χρόνος ἱκανὸς. Οἱ δὲ ἐν τῷ σπηλαίῳ ἐδεήθησαν τροφῆς, καὶ σκεψάμενοι, ἐξελέξαντο ἐκ τῶν ἀδελφῶν ἕνα νεώτερον, Εὐλάμπιον ὀνόματι, καὶ ἀπέστειλαν ἐν τῇ πόλει πρὸς τὸ ἀγορᾶσαι αὐτοῖς ἐπισιτισμὸν εἰς διατροφὴν.

[3] Ἐλθόντος δὲ αὐτοῦ πρὸ τῆς πόλεως θεωρεῖ τὸ διάταγμα πρὸ τῶν πυλῶν τῆς πόλεως προκείμενον, καὶ στὰς παῖς Εὐλάμπιος ἀνεγίνωσκε τοὺς στίχους. Ἦν δὲ ἡμέρα ἐκείνη τοῦ Ἄρεως, καὶ πάντες ἔτρεχον κατὰ τὸ ἔθος ἐν τῷ ἱερῷ ἐπὶ τὴν θυσίαν. Ἦσαν δὲ ἄνδρες τεταγμένοι ὑπὸ τοῦ ἡγεμόνος ἐπὶ τῆς πύλης τῆς πόλεως πρὸς τὸ περιεργάζεσται τοὺς εἰσιόντας, καὶ ἐξιόντας ἐν τῇ πόλει· καὶ οἰ ἄνδρες ἰδόντες ἀναγινώσκοντα, καὶ ἐπιλαβόμενον τῶν δυσσεβῶν προσταγμάτων, ἐξέστησαν, καὶ ἐξελθόντες ἔξω τῆς πόλεως, λέγουσι πρὸς αὐτὸν· τί ἵστασαι νεανίσκε, καὶ οὐ πορεύει ἐν τῷ ἱερῷ θεῶν, καὶ θύεις αὐτοῖς, ὃτι σήμερον θυσία ἐπιτελεῖται τοῖς θεοῖς; δὲ παῖς ὡς ἅτε νέος ὤν ἐξουδένωσεν αὐτοὺς, καὶ κινήσας τοὺς πόδας ὤχετο σπουδαίως πρὸς τοὺς ἀδελφοὺς· οἱ δὲ ἄνδρες ἰδόντες ἐποίησεν νεανίσκος, καταλαβόντες ἐπελάβοντο αὐτοῦ, καὶ τύπτοντες διεξήταζον αὐτὸν λέγοντες· Πόθεν εἶ, καὶ ποῦ πορεύει, καὶ πόθεν ἧκας; καὶ διατὶ οὐκ ἀπεκρίθης ἡμῖν; ἀλλ᾽ ἐξουδενώσας ἡμᾶς ἐπορεύου, ἐμπαίζων πάντως ὂτι καὶ σὺ ἐκ τῶν Χριστιανῶν εἶ, καὶ εἰσέρχη κρυφίως ἐν τῇ πόλει, ἐξαπατῶν τοὺς προερχομένους τοῖς θεοῖς. Καὶ δήσαντες αὐτὸν εἰσήγαγον εἰς τὴν φρουρὰν, βουλόμενοι τῆ ἕωθεν προσαγαγεῖν τῷ ἡγεμόνι.

[4] Τῇ δὲ ἐξῆς προσήγαγον αὐτὸν τῷ ἡγεμόνι λέγοντες· Τοῦτον ηὓραμεν * τινὰ τῶν Χριστιανῶν ὄντα, καὶ καταγινώσκοντα τῶν βασιλικῶν προσταγμάτων· οὗτος γὰρ πολλοὺς διαστρέφει μὴ θύειν τοῖς θεοῖς. Τούτου χάριν ἠγάγομεν αὐτὸν πρὸς τὴν σὴν ἀρετὴν, ἵνα πρὸς τὸ παριστάμενον ὑμῖν τοῦτον ἀποσχέσθαι πείσητας * τῆς τοιαύτης μωρίας. δὲ ἡγεμὼν εἶπεν αὐτοῖς· Ποῦ ἐστιν; εἰσαγάγετέ μοι αὐτὸν, ὃπως θεάσωμαι αὐτὸν, καὶ εἰσήχθη ἔμπροσθεν αὐτοῦ. Καὶ ἰδὼν ἡγεμὼν τὴν μορφὴν, καὶ τὴν ἀκμὴν τῆς νεότητος αὐτοῦ, ἔφη τοῖς συλλαβοῦσιν αὐτὸν στρατιῶταις· ἳνα τί προπετῶς δήσαντες, ἐνυβρίσατε τὸν νεανίαν; λύσατε ἀνόσιοι τὰ χειρόπεδα ἀπὸ τοῦ νέου· σπλαγχνίζομαι γὰρ ὁρῶν αὐτὸν ἀδαῆ ὡς ἐν ἐρήμῳ τραφέντα· ἀγάγετε οὖν αὐτὸν, καὶ στήσατε πλησίον μοῦ πρὸς τὸ μὴ θαμβεῖσθαι ὡς ἄγροικον καὶ ἄπειρον τῶν σαικρέτων, ἳνα μάθω ἐπιεικεστέρως τὴν πᾶσαν ἀλήθειαν, καὶ διόπερ παραδέδοται τῷ ἡμετέρῳ δικαστηρίῳ· οὐ δὲ γὰρ αὐτοκράτωρ προσέταξεν μοὶ ἠκεῖ * καὶ μάτην τοὺς ἀνθρώπους φονεύειν, μάλιστα τοὺ θύοντας τοῖς μεγάλοις θεοῖς.

[5] Καὶ παρελθὼν εἷς τῶν κουρσώρων, ὀνόματι Ἀπολλώνιος, λύσας τὰς χεῖρας τοῦ νεανίσκου, ἤγαγεν αὐτὸν πλησίον τοῦ ἡγεμόνος, Τότε ἡγεμὼν μετὰ πάσης κολακείας λέγει αὐτῷ· Νεανίσκε τί τὸ ὄνομά σου; ἀνάγγειλόν μοι. Δοῦλος εἶ, ἐλεύτερος; καὶ ἀποκριθεὶς νεανίσκος εἶπεν· Δοῦλος εἰμὶ τοῦ ἐν οὐρανοῖς δεσπότου· τὸ δὲ πρὸς ἀνθρώπους γένος ἐλεύθερος ἐπισήμων γονέων, ἐπικληθέν μοι ὄνομα Εὐλάμπιος καλοῦμαι. Ἀποκριθεὶς δὲ ἡγεμὼν λέγει· εἰπέ οὖν, Εὐλάμπιε, δια τί ἐλεύθερος τυγχάνων ὡς ἀγενής καὶ ἀσήμων γονέων οῦ πειθαρχεῖς τοῖς δόγμασι τῶν αὐτοτρατόρων, καὶ θύεις τοῖς θεοῖς; Ἀποκριθεὶς δὲ ἃγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· Ποίοις θεοῖς ἔχω θῦσαι; ἡγεμὼν λέγει· Τῷ Διΐ καὶ τῷ Ἀπόλλωνι, μάλιστα δὲ τῇ μεγάλῃ Δημήτρᾳ. Εὐλάμπιος εἶπεν· πιστεύων αὐτοῖς ἐμπίπτει εἰς ἀπώλειαν· Ζεὺς γάρ ἔστιν ἀρχὴ τῆς ἀπωλείας· Ἀπόλλὼν δέ ἐστι τῶν ψυχῶν ὄλεθρος. Δήμητρα δὲ δημηύσασα * τὰς ψυχὰς τῶν εἰς αὐτὴν ἐλπιζόντων. Μάξιμος δὲ ἡγεμὼν εἶπεν· Εὐλάμπιε, κακῶς ποιεῖς κακολογῶν τοὺς θεοὺς· φοβοῦμαι, μήπως ὀργισθέντες ἐξαναλώσωσίν σε. Ἀποκριθεὶς δὲ ἃγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· Μὴ πλανῶ, ἡγεμὼν· οἳ γὰρ θεοὶ ὑμῶν δαιμόνια εἰσὶ, ἔργα χειρῶν ἀνθρώπων, ὃμοιοι αὐτῶν γένοιντο οἳ ποιοῦντες αὐτὰ, καὶ πάντες οἳ πεποιθότες ἐπ᾽ αὐτοῖς.

[6] Τότε ὀργισθεὶς ἡγεμὼν εἶπεν· Εὐλάμπιε, ὡς ἐκ τοῦ σχήματος καὶ τῆς ὄψεως συνήρπασάς με· ἐνόμιζον γάρ σε ἄνθρωπον εἴναι, ὡς ἔφης, ἐλεύθερον, ἁπλώτητι πλανώμενον. Τούτου χάριν σπλαγχνισθεὶς ἐπὶ σὲ προσκαλεσάμενός σε πλησίον, παρήναισά σοι ὣστε φίλον εἶναι τοῦ αὐτοκράτορος, καὶ διάγειν σὺν ἡμὶν ἐν ἐλευθερίᾳ, οὐκ εἰδώς ὃτι μιαρὸς τοῖς τρόποις ὑπάρχεις, καὶ δεινῆς ψυχῆς κυριεύεις· οἱ γὰρ θεοὶ ὀργισθέντες τῇ ἀπονοίᾳ τῆς ἀφροσύνης σου, καὶ τῇ παρ᾽ αὐτοῦ εἰς αὐτοὺς μελλούσῃ γίνεσθαι θυσίᾳ, ἀνάξιόν σε δοκιμάσαντες, παρέδωκάν σοι ἐμοὶ τοῦ κακῶς ἀπολέσαι σε· διὸ καὶ τὸ νῦν πάλιν παραινῶ σοι φειδόμενός σοι· ἄπελθε ἐπὶ τῶν βωμῶν, καὶ θύσας ἰκέτευσον τοὺς οἰκτείρμονας θεοὺς, ἰλέους γενέσθαι τῶν παρὰ σοῦ εἰς αὐτοὺς τετολμημένων. δὲ ἅγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· ἄφρων καὶ ἀνόητε, οὗτω πεπαρωμένην ἐκτίσω τὴν καρδίαν ὥστε μὴ νοεῖν; Θεοὶ εἰσὶν, εἰπέ μοι, οἱ μὴ ἔχοντες αἴσθησιν εἰς τὸ αἰσθάνεσθαι, μήτε ἀκοάς εις τὸ ἀκούειν, ὀφθαλμοὺς εἰς τὸ βλέπειν, μὴ πόδας εἰς τὸ περιπατεῖν; Οὗτοι οὖν ποταποὶ θεοὶ; Τότε ὀργισθεὶς ἡγεμὼν λέγει· ἐνυβρίσας τοὺς θεοὺς ἀφαιρείσθω τὴν ἐσθῆτα διὰ τὴν αὐτοῦ προπέτειαν, καὶ ἐκταθεὶς τυπτέσθω.

[7] Μαστιζομένου δὲ αὐτοῦ, καὶ μηδὲν ὃλως ἀποκρινομένου, ἡγεμὼν λέγει· Εὐλάμπιε, ἐπείσθης, πῶς αἰκίζουσιν οἱ θεοὶ; ἔγνως, ὁποἶα ὁργὴ τῶν θεῶν ὑπάρχει; παυσάμενος οὖν τῆς μωρίας ἐκείνης ὁμολόγει θυειν αὐτοῖς, καὶ σωθήση ἐκ τῶν βασάνων. ἅγιος Εὐλάμπιος λέγει· Μόλις ἔπεισάς μοι, ὅτι οἱ θεοί σου χείρων σου εἰσὶν, μᾶλλον δὲ ἑκουσίως ὃμοιος αὐτῶν ἐγένου· ἐτυφλώθησαν γὰρ οἱ ὀφθαλμοὶ τῆς διανοίας εἰς τὸ μὴ βλέπειν τίς ἐστὶν Θεὸς δημιουργήσας τὰ σύμπαντα. Τότε θυμοθεὶς ἡγεμὼν κελεύει διὰ τεσσάρων ὑπηρετῶν εὐτόνως λεπτοῖς βουνεύροις τύπτεσθαι αὐτὸν. δὲ ἅγιος Εὐλάμπιος ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν εἶπεν· Δέομαί σου, δέσποτα οὐρανοῦ τὲ καὶ γῆς, τὴν πληγὴν τὴν ἀνίατον θεραπεύσας τοῦ Ἀδάμ, χορὸν ἁγίων ἀγγέλων συστησάμενος, καὶ δοξαζόμενος ὐπ᾽ αὐτῶν μετὰ φόβου καὶ τρόμου, σὲ ἐπικαλοῦμαι, Κύριε, τὸν σωτῆρα καὶ λυτρωτὴν, ῥύσαι με άπό τῆς ἐπινοίας τοῦ ἀσεβεστάτου Μαξίμου; ἄσυλόν με διατήρησον ἐν τῇ δόξῃ σου, καὶ ἀπόστρεψον ἀπ᾽ ἐμοῦ τὴν τῶν βασανιστηρίων τούτων κόλασιν. Ἐπὶ πολὺ δὲ βασανιζομένου τοῦ παιδὸς, οἱ μὲν βασανίζοντες ἠτόνησαν· δὲ βασανιζόμενος δοκιμότερος ἐγίνετο. Τότε λέγει ἡγεμὼν· Φείσασθε αὐτοῦ καὶ ἄφετε ἀναστῆναι. Ἀναστάς δὲ ἅγιος Μάρτυς καὶ πλησθεὶς πνεὐματος ἁγίου ἔφη· Τί μαίνει ὡς κύων μαχόμενος κατὰ Χριστοῦ; ἐπίγνωθι ὅτι παροργίζεις Θεὸν τὸν Ποιήσαντά σε· ἐγὼ μὲν γὰρ διὰ τὸν Θεὸν ταῦτα πάσχω, πιστεύων ῥυσθῆναι ἀπὸ τῆς πλάνης τοῦ διαβόλου· σὺ δὲ ταῦτα μοὶ ἐπάγων, αἰωνιως κολασθήση. Μάξιμος ἡγεμων εἶπεν· Μὰ τοὺς θεοὺς τοὺς ἀθανάτους τοιαύταις σε κολάσεσιν τιμωρήσομαι, ἵνα πᾶσιν ἀνθρώποις φανερὸν σὲ ποιήσω, ὅτι μὴ ὢν Χριστιανὸς κακοήθως ψευδηγορεῖς ἑαυτὸν ἀπατῶν.

[8] δὲ ἅγιος Εὐλάμπιος ἀκούσας ταῦτα, καὶ ἡδύ γελάσας εἶπεν· Χαίρω, Μάξιμε, ἐπὶ τῇ ὑπὸ σοῦ λοιδωρίᾳ· ἐγὼ δὲ σπεῦδω ἐν ταύτῃ τὸ βραβεῖον τῆς ἀθλήσεως δέξασθαι. Ακούσας δὲ ταῦτα ἡγεμὼν, ὀργίσθη, καὶ κελεύει ἀναρτιθέντα αὐτὸν ἐπὶ τοῦ ξύλου ξέεσθαι. Ξεομένου δὲ αὐτοῦ δεινῶς, καὶ τῶν ἑστώτων θαυμαζόντων, φωνῇ μεγάλῃ Μάρτυς ἀνεβόησεν· βασιλεύων εἰς τοὺς αἰῶνας Χριστέ Θεὸς, ἐπάκουσόν μου, καὶ δείξον τῷ κακόφρονι ἡγεμόνι, ὅτι ἀληθεῖς ὑπάρχουσιν αἱ ἐπαγγελίαι σου. Ἠτόνησαν δὲ οἱ δήμιοι τοῦ ξέειν αὐτὸν. Τότε κελεύει ἡγεμὼν κατενεχθῆναι αὐτὸν ἀπὸ τοῦ ξύλου καὶ δεθῆναι τὰς χεῖρας αὐτοῦ καὶ τοὺς πόδας ἀπὸ τῶν δακτύλων ἰμᾶσι λεπτοῖς, καὶ λέγει αὐτῷ, Θῦσον τοῖς θεοῖς. ἅγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· Ἐγὼ δαίμοσι ἀκαθάρτοις οὐ θύω, ἀλλὰ τῷ Θεῷ μου λατρεύω Ἰησοῦ Χριστῷ, τῷ σταυρωθέντι διὰ τὴν ἐμὴν σωτηρίαν. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Κατάδηλον ἐποίησας τὴν σεαυτοῦ μώρίαν, Ἐσταυρωμένῳ προσέχων. ἅγιος Εὐλάμπιος· Τί γὰρ ἐστὶ τὸ ἐμποδίζον ἐπιγνῶναι ὑμᾶς τὸν ἐπὶ πάντων Θεὸν, καὶ τὸ νικοποιὸν αὐτοῦ σημεῖον; οὐδὲν ἕτερον, ἀλλ᾽ ἄπιστος ὑμῶν γνώμη· γέγραπται γὰρ Ἰουδαίοις μὲν σκάνδαλον, ἔθνεσιν δὲ μωρίαν τὸ τοῦ σταυροῦ ὄνομα γενονέναι. Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἔστιν οὖν Θεὸς ἐσταυρωμένος; Ἅγιος εἶπεν· Εἰσὶν δὲ θεοὶ ἀναίσθητοι, καὶ ἀκίνητοι, κωφοὶ, καὶ τυφλοὶ, ξύλα, καὶ λίθοι, ἔργα χειρῶν; ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀνάβλεψον, Εὐλάμπιε, καὶ θέασαι πόλον, καὶ φωσφόρον ἥλιον, καὶ ἄστρων χωρείας, ἅτινα καταλιπεῖν θέλεις, καὶ ἀποθανεῖν. Μάρτυς εἶπεν· Ταῦτα ὁρᾶς καὶ Θαυμάζεις, καὶ τὸν τούτων Δημιουργὸν καὶ δεσπότην οὐ κατανοεῖς· εἰ θέλεις οὖν ἐπιγνῶναι Θεὸν τὸν ποιήσαντα ταῦτα, πίστευσον εἰς Χριστὸν, καὶ ἐπιγνώσει καὶ ταῦτα ὀρθῶς· δι᾽ αύτοῦ γὰρ πάντα τὰ παρ᾽ ἡμῖν ὁρώμενα, καὶ μὴ ὁρώμενα γεγόνασιν.

[9] Μάξιμος ἡγεμὼν εἶπεν· Τίς οὖν ἐστὶν πάντων τούτων Θεὸς Ἐσταυρωμένος; ἅγιος Εὐλάμπιος εἶπεν. Σύ κακοῦργος ὢν, τὸ μὲν πάθος ἁκήκοας, καὶ τοῦτο ὁμολογεῖς ὡς ἀσθενείας σημεῖον, τὴν δὲ δύναμιν τῆς ἀναστάσεως αὐτοῦ οὐ κατανοεῖς· οὐ γὰρ θέλεις πιστεῦσαι αὐτῷ. ἡγεμὼν λέγει· Πολλήν σου περίοδον λόγων ἀκήκοα· ἀλλὰ τοῦ λοιποῦ πεῖσαι καὶ θύσαι θέλησον τοῖς θεοῖς, Εὐλάμπιε, ἵνα μὴ μὲ ἀναγκάσης δειναῖς κολάσεσιν ἀναλῶσαι σε. ἅγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· Πάντων τῶν κατὰ τὸν βιὸν μοῦ χρημάτων, καὶ κτημάτων, καὶ γένους, καὶ πατρίδος ἐξενώθην, ἵνα τὸν ἀληθινὸν καὶ οὐράνιον πλοῦτον κτήσωμαι, ὃν οὔτε σὺ, οὔτε αὐτοκράτωρ σου, οὔτε αἱ τοῦ κόσμου βασιλείαι ἀφελεῖν ἀπ᾽ ἐμοῦ δύναται. Εἰ οὖν δοκεῖ σοι βασανίζειν, βασάνιζε. ἡγεμὼν εἶπεν· Καθαροῖς καὶ ἀμέμπτοις καὶ ἡμεῖς θύομεν θεοῖς, καὶ σὺ πῶς τολμᾶς εἴδωλα αὐτοὺς ἀποκαλεῖν; καὶ κελεύει ἐνεχθῆναι κράβατον σιδηροῦν, καὶ ἐπιτεθῆναι ἐπ᾽ αὐτὸν τὸν ἅγιον Εὐλάμπιον, καὶ ἐκπυροῦσθαι σφοδρῶς. Ἐκπυρουμένου δὲ τοῦ Ἁγίου ὑπὸ τῆς φλογὸς, διεῤῥήγνυτο τὸ σῶμα αὐτοῦ. Ἀναβλέψας δὲ εἰς τὸν οὐρανὸν, φωνῇ μεγάλῃ εἶπεν· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, ὁδηγὸς τῶν πεπλανημένων, λιμὴν τῶν χειμαζομένων, ἰατρὸς τῶν ἀσθενούντων, ἐπίβλεψον ἐπ᾽ ἐμὲ, καὶ ἀνάγαγε ἐκ τῆς θλίψεως ταύτης, καὶ κούφισον ἀπ᾽ ἐμοῦ τὸν πόνον τοῦ πυρὸς τούτου. Καὶ ἐκέλευσεν ἡγεμὼν ἀνεχθῆναι αὐτὸν τῶν βασάνων, καὶ ἤρξατο μετὰ κολακείας λέγειν αὐτῷ· Τέκνον Εὐλάμπιε, σπλαγχνίζομαι ἐπὶ τῷ κάλλει σου· ἀλλὰ διὰ τὸν φόβον τοῦ αὐτοκάτορος οὐ δύναμαι παριδεῖν τὸ πρόσταγμα. Χαριζόμενος οὖν κἀμοὶ, καὶ τῇ σεαυτοῦ ἡλικίᾳ προσελθὼν θῦσον τοῖς θεοῖς, καὶ ἔση φίλος τοῦ αὐτοκράτορος, καὶ πολλῶν ἄρξεις. ἅγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· Τίνι ἔχω θῦσαι, ποίῳ θεῷ; ἡγεμὼν εἶπεν, τῷ Διΐ, καὶ τῷ Ἀπόλλωνι, καὶ τῇ θεᾷ Δημήτρᾳ. ἅγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· Ποῦ εἰσὶν οἱ θεοί σου, ἵνα ἴδω αὐτοὺς; Καὶ περιχαρὴς γενόμενος (ὁ ἡγεμὼν) εἶπεν· Τί καλὴ μακροθυμία. Τὸν νεανίαν ἀναλαβόντες τὸν άνάξιον τῶν θεῶν ἐν τῷ ἐξκουβιτωρίῳ, τὴν δέουσαν αὐτῷ τιμὴν ἀπονείματε, ὅπως τῇ ἔωθεν προσαχθεὶς, ὡς ἐφη, θύσῃ τοῖς θεοῖς.

[Editis in Christianos edictis,] Anno septimo imperii Maximiani a, præfecturam gerente Maximo b, ea tempestate in Christianos exarsit persecutio c; & impia idolorum insania invaluit, sanctaque Christianorum religio inter homines quasi deficiebat, regnabatque mendacium & veritas occultabatur: diabolus autem se per ministros suos manifestabat, dans operam, ut sacram pietatis doctrinam tenebris involveret. Tunc a Maximo per universam provinciam edicta divulgari, eaque singularum civitatum portis affigi jussit. Maximus ergo, qui eo tempore Bithyniæ provinciæ præerat, portis civitatis Nicomediensis edicta, ita habentia, affigenda curavit: “Maximianus d imperator metropolim Nicomediensium inhabitantibus, parvis & magnis, liberis & peregrinis civibusque hæc nota facit: mihi & sacro senatui juxta oraculum, a diis invincibilibus mihi manifestatum, visum est, ut omnes, qui nostro subsunt imperio, tertio Martis die ad magnæ deæ Cereris templum celeriter conveniant, deamque sacrificiis & incenso thure propitiam reddant. Si vero quis divina hæc edicta contemnere fuerit deprehensus, deosque sacrificiis venerari noluerit, hunc volumus istius loci præfecti, collectique, quod ei assistit, concilii cura & periculo convenientibus subjici suppliciis.”

[2] Hæc autem impia edicta portis affixa cum omnes civitatem ingredientes, [plurimi Nicomedia profugiunt, quos inter S. Eulampius,] aut illa exeuntes viderent, alii quidem, naufragium per diabolum passi, animo deficiebant e; alii vero pii & Deum timentes ad montes fugiebant, & speluncas agrestes civitatum loco habebant, animo versantes doctrinam Eliæ in cælum sublati, qui aliquando a facie Jezabelis fugit f, & montes incoluit: ita & qui pie sentiebant, ejusmodi vivendi normam elegerunt; fugiebant enim impii mandati minas. Cum jam cultores pietatis unanimiter in montem sanctum evasissent, invenerunt speluncam, in qua præ metu se absconderunt. Invalescente autem impietate, multo tempore ibi delitescebant. Cum ergo, qui in spelunca erant, indigerent alimento, & deliberassent, e fratribus quemdam juvenem, nomine Eulampium, elegerunt eumque dimiserunt g in civitatem, ut ipsis cibaria in victum coëmeret.

[3] Hic cum appropinquasset civitati, vidit edictum, portis civitatis affixum, [qui, cum in urbem reversus ea contemneret, capitur] & consistens puer Eulampius perlegit, quæ in illo continebantur. Erat autem dies Martis, & omnes de more ad templum convolabant, ut sacrificarent. Verum quidam viri a præfecto ad portas civitatis erant constituti, qui intrantes & ex urbe egredientes diligenter observarent: atque hi conspicientes legentem & edicta impia corripientem, obstupescebant, atque ex urbe egressi dicunt ei: Quid stas, adolescens, neque te ad deorum templum confers iisque sacrificas, quoniam hodie diis sacrificatur? Puer vero, quoniam junior erat, contempsit illos, & gressum inde movens, illico recurrit ad fratres; at cum vidissent viri illi, quæ fecisset juvenis, insecuti comprehenderunt eum, & inter verbera examinabant eum dicentes: Unde es tu, quo vadis & unde venisti? quare non respondisti nobis, sed contemnens nos recessisti, omnino nos ludibrio habens, quia & tu Christianus es, & clanculum civitatem ingrederis, ut ad deos accedentes seducas. Tum ligatum eum abripuerunt ad carcerem, volentes eum sequenti mane præfecto sistere.

[4] Postero ergo die duxerunt illum ad præsidem, dicentes: [& tyranno sistitur, a quo] Hunc comperimus unum ex Christianis esse & imperatorii mandati contemptorem: hic enim multos avertit a deorum sacri ficiis. Hac de causa deduximus eum ad potestatem tuam, ut illum ad vos perductum ad ejusmodi insaniam deserendam inducatis. Tum vero dixit illis præfectus: Ubi est? ducite eum ad me, ut videam illum: statimque coram adductus est. Præfectus autem, aspiciens ejus formam & vigorem juventutis, militibus, qui eum comprehenderant, dixit: Ut quid juvenem temere ligantes injuria affecistis? solvite, impii, adolescentis vincula: miseret me enim, dum illum, velut in solitudine educatum, rerum omnium ignarum conspicio: adducite ergo eum, &, ne tamquam homo rusticus & secretorum imperitus stupore percellatur, prope me statuite, ut omnem convenientius discam veritatem, & quam ob rem nostro traditus sit judicio: neque enim me jussit imperator temere & sine consilio interficere homines, potissimum eos, qui diis magnis sacrificant.

[5] [frustra ad sacrificandum diis excitatus] Tum accedens cursorum h aliquis, nomine Apollonius, cum Adolescentis manus solvisset, eum proxime ad præsidem deduxit. Tunc præses multa cum adulatione dixit illi: Adolescens, quod tibi nomen? indica mihi. Servus es, an liber? & respondens juvenis dixit: Servus sum Domini, qui in cælis est: secundum homines vero sum genere liber ex claris oriundus parentibus, & nomen mihi datum est Eulampius. Respondens autem præfectus, cedo igitur, inquit, Eulampi, cur tu, ingenuus cum sis, velut ignobilis & obscurorum parentum filius, imperatorum mandatis non obtemperes, diisque sacrifices? Respondens sanctus Eulampius dixit: Et quibus ego diis sacrificem? Jovi, reponit præfectus, & Apollini, maxime vero magnæ Cereri. Eulampius dixit: Qui credit in illos, ruit in perditionem: etenim Jupiter interitus principium est; Apollo autem animarum exitium; ac Ceres perdit animas in se sperantium. Maximus præfectus dixit: Male agis, Eulampi, maledicendo diis: vereor, ne forte ad iram provocati te perdant penitus. Sanctus autem Eulampius respondens dixit: Noli errare, o præses: vestri namque dii dæmonia sunt, opera manuum hominum, similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes, qui confidunt in eis i.

[6] [vestibus exui.] Tunc iratus præfectus dixit: Eulampi, forma tua vultuque me quasi abripuisti: existimabam enim, te, ut aiebas, hominem esse liberum, simplicitate deceptum. Hac de causa ego tui misertus propius te accedere jubens, hortatus te fui, ut imperatoris amicus fieres, & nobiscum in libertate degeres, nescius, quod pollutis esses moribus, & atrocem animum possideres: dii enim in contumaciam dementiæ tuæ succensi, teque indignum reputantes, qui ipsis sacrificares, tradiderunt te mihi, ut te male perderem: quapropter te nunc adhortor iterum, parcens tibi: accede ad aras, & sacrificans venerare deos misericordes, ut propitii fiant audaciæ a te in illos admissæ. Verum sanctus Eulampius dixit: Demens & insensate, itane cor dissolutum geram, ut neque potestatem habeam recte cogitandi? cedo, diine sunt, qui nec sensum habent, ut sentiant; nec aures, ut audiant; nec oculos, ut videant; nec pedes, ut ambulent? Hi tandem quales sunt? Tunc præfectus excandescens dixit: Calumniator deorum exuatur vestibus ob proterviam suam, & extensus percutiatur.

[7] [flagellis cædi] Cum vero flagellis cæderetur, nihilque omnino responderet, dixit præfectus: Eulampi, persuasumne tibi est, qui dii puniant? nostin', qualis sit deorum ira? ab illa ergo desistens insania sponde, te iis sacrificaturum, & tormentis liberaberis. Sanctus Eulampius dixit: Ægre persuaseris mihi, quia dii tui sunt manuum tuarum; valde autem ipsis similis sponte factus es: excæcati enim sunt mentis tuæ oculi, ne videas, quis sit Deus universorum conditor. Tunc iratus præfectus jubet eum a quatuor ministris tenuibus boum nervis acriter cædi. At sanctus Eulampius in cælum suspiciens dixit: Oro te, Domine cæli & terræ, qui immedicabile Adami vulnus curasti, qui sanctorum Angelorum chorum in unum congregasti, qui glorificaris ab eis cum metu & tremore, te, Domine, Salvatorem & Redemptorem invoco; eripe me ex cogitationibus impiissimi Maximi, intemeratum me conserva ad gloriam tuam, & averte a me horum tormentorum cruciatum. Cum autem diu excruciatus esset Adolescens, tortores quidem deficiebant; qui vero torquebatur, apparebat illustrior. Tunc præfectus dixit; Parcite ei & sinite eum assurgere. Ubi vero sanctus Martyr surrexerat, plenus Spiritu Sancto ait: Quid canis instar furis, Christum impugnans? agnosce, quod ad iram provoces Deum Creatorem tuum: etenim hæc quidem pro Deo patior, confidens, me liberatum iri errore diabolico; tu vero, qui hæc mihi infers, in æternum punieris. Maximus præfectus dixit: Per deos immortales, talibus ego te tormentis afficiam, ut hominibus singulis te sim manifestaturus, quod, cum Christianus non sis, maligne mentiaris, te ipse decipiens.

[8] His auditis, S. Eulampius, suaviter subridens, dixit: [& aliis] Gaudeo, Maxime, de tuis in me convitiis: ego autem per hæc certaminis bravium recipere festino. Quæ cum audisset præfectus, ira succensus est, jussitque eum in equuleo suspensum radi. Cum vero scalperetur crudeliter & adstantes obstupescerent, Martyr voce magna clamavit: Qui regnas in secula, Christe Deus, exaudi me, & impio præfecto ostende, veras esse promissiones tuas. Lictores autem ipsum scalpendo fatigabantur. Tum jussit eum præfectus a ligno deponi, & manuum pedumque digitos tenuibus ligari funibus k, dixitque ei: Sacrifica diis. Sanctus Eulampius dixit: Impuris dæmonibus non sacrifico, sed colo Deum meum Jesum Christum, pro salute mea crucifixum. Maximus præfectus dixit: Manifestam facis insaniam tuam, dum Crucifixo adhæres. Et quid, reponit sanctus Eulampius, impedimento vobis est, quo minus omnium Deum & triumphale ejus signum agnoscatis? haud aliud, quam mens vestra incredula: scriptum est enim, crucis nomen Judæis quidem scandalum, gentibus autem factum esse stultitiam. Maximus præfectus inquit: Estne ergo Deus crucifixus? Reposuit Sanctus: Diine sunt, qui sensu carent & motu, surdi & cæci, ligna & lapides, opera manuum? Respondit præfes: Suspice, Eulampi, & intuere polum, solemque lumen dissundentem, & astrorum cursum, quæ amittere cupis, & occumbere. Hæc, inquit Martyr, vides & miraris, & eorum Factorem Dominumque non intelligis; si igitur Deum, qui hæc condidit, vis cognoscere, crede in Christum, & ea recte percipies: per hunc enim omnia visibilia nobis & invisibilia facta sunt.

[9] Maximus præfectus dixit: Quis ergo horum omnium Deus est? [cruciatibus torqueri jubetur.] Crucifixus? Sanctus Eulampius respondit: Tu, improbus cum sis, passionem quidem audivisti, eamque velut infirmitatis indicium admittis; sed virtutem resurrectionis ejus non intelligis: non enim vis ipsi credere. Præfectus dixit: Multas ego sermonum tuorum ambages audivi: cæterum autem, Eulampi, obedire velis & diis sacrificare, ne me cogas atrocibus te perdere suppliciis. Sanctus Eulampius dixit: Quibuscumque mihi ad vitam utilibus, & possessionibus, & genere; & patria sum orbatus, ut veras cælestesque possiderem divitias, quas neque tu, neque imperator tuus, neque mundi regna mihi possint eripere. Si ergo torquere me cupias, torque. Præfectus dixit: Puris & irreprehensibilibus diis nos ipsi sacrificamus, & quomodo tu eos audes idola appellare? jussitque afferri lectum ferreum, atque huic imponi sanctum Eulampium, & crudeliter exuri. Cum autem flamma adurebatur Sanctus, corpus ejus dissolvebatur. Tum vero cælum suspiciens, elata voce dixit: Domine Jesu Christe, dux errantium, naufragantium portus, curator infirmorum, respice in me, & ex hac me tribulatione erue, & aufer a me istius ignis dolorem. Et jussit præfectus eum suppliciis eximi, cæpitque ei cum adulatione dicere: Fili mi, Eulampi, tuæ me pulchritudinis miseret; verum ob metum imperatoris haud possum contraire edicto. Gratificans igitur & mihi, & ætati tuæ, accedens sacrifica diis, imperatorisque eris amicus ac multa consequere. Sanctus Eulampius dixit: Cuinam ego sacrificem vel quali Deo? Jovi, inquit præfectus, Apollini & deæ Cereri. Ubi, respondet Sanctus, dii tui sunt, ut videam eos? Tum (præfectus) repletus gaudio inquit: Quam bona est longanimitas! Adolescentem, diis inhonoratum, in excubitorium suscipientes, debitum ei honorem reddite, ut mane adductus, diis, ut dixit, sacrificet.

ANNOTATA.

a Sub hoc quidem imperatore Martyres nostros pro Christo decertasse, martyrologi, Græcos Menæorum ac Menologiorum auctores secuti, cum hoc anonymo communiter asserunt; ast præclarum eorum certamen verisimilius sub Maximino contigisse, non improbabiliter (Comment. præv. videsis) potest statui.

b Eamdem vocem ἡγεμονεύοντος, quam Raderus hic urbi præfecto, Sirletus præsidente vertit, Menæa adhibent; ut adeo civitatis dumtaxat Nicomediensis, non totius Bithyniæ præfectura huic præsidi, qui eodem ubique Maximi compellatur nomine, tribuenda videatur. At vero, quæ paulo inferius his in Actis de Maximo, edicta per provinciam divulgare jusso, totique præsidente Bithyniæ referuntur, opinionem hanc videntur evertere: verum lapsum hic auctorem fuisse, pronum est conjicere, cum Bithynia post Maximi, non hujus, sed qui cum Balbino imperavit, tempora consularis sit facta, in eoque statu, ut inquit Pancirolus in Notit. Dignit cap. 127, usque ad Justinianum permanserit, & a solis consularibus viris, qualis hic Maximus nullibi reperitur, regi soleret.

c Non quod ea, quam Diocletianus & Galerius anno probabilius 303 movere in Christianos cœperant, ubique jam plane intermisisset, postquam prior jam ab anno 305 imperium abdicarat, posterior vero anno 311 mense Maio excesserat e vivis; sed quod excogitatis novi generis suppliciis, edictisque publicis multo decessoribus suis crudelius in Christi asseclas, qui per decumbentis Galerii mandatum tantisper respirare incipiebant, Maximinus desæviret.

d Vide superius dicta ad lit. a.

e Ita hanc phrasim vertendam duxi ob ea, quæ præcedunt ac proxime sequuntur.

f Lib. 3 Reg. 19 ℣. 3.

g Hæc comprehensionis S. Eulampii occasio tum in Menæis, tum in utroque, Basiliano nempe & Sirletiano, Menologio constanter asserta, apud Metaphrastem spontaneo Sancti in civitatem regressui adscribitur: Relicta pariter, inquit apud Lipom. laudatus auctor, solitudine, descendit (S. Eulampius) ad habitandum in civitate. Quæ quomodo cum præcedentibus, ubi Martyr, relicta urbe, quod divinum Christi nomen tam impudenter irrideri ac subsannari videre non posset, amplexus solitudinem dicitur, cohæreant, nemo sane, cum, Sancto nostro in urbem Nicomediensem redeunte, divini nominis irrisio etiam amplius illic invaluisset, facile percipiet, nisi id singulari forsan Dei instinctui, aut vix aliquid effecturo sancti Adolescentis zelo tribuendum censeatur.

h Varia istius vocis significatio in utroque Cangii Glossario videri potest: hic autem per illam apparitorem designari, ex adjunctis existimo.

i Familiaris hæc plurimis Martyribus de idolorum vanitate ad tyrannos responsio ex PS. 113 & 134 desumitur; quem utrumque psalmum, de unius veri Dei existentia, ac insana falsorum numinum multitudine tractantem, Christiani forte, præsertim persecutionum tempore, tam frequenter inter sese concinere consueverant, ut hunc omnes, etiam juniores, alte adeo memoriæ impressum gererent, ut inde ad objecta quælibet aptissima responsa extemplo depromerent.

k Hoc & præcedens supplicium in Actis Metaphrasticis hunc in modum descriptum reperitur: Tyrannus … ligno appendens indomitam statuam consumebat carnes lacerationibus; & ad medullas & ossa usque subibat dolor, & principales partes corporis attingebat … Deinde cernens, se esse superatum, … tenuibus … loris pedum & manuum adstrictos digitos jubet violenter circuntrahi, quod ei intolerandum reddebat cruciatum. Nam cum confringerentur articuli & violenta extensione quodammodo striderent, contigit Athletam prope morte affici, quod compages omnium membrorum corporis a sua sede & ordine dimoverentur.

* ηὑράμεθα

* πείσητε

* l. εἰκῆ

* an δημεὐσασα?

CAPUT II.
Contrito Eulampii precibus simulacro, Fratri se jungit Eulampia, atque ambo cum plurimis aliis martyrium consummant.

ἜΦθασεν δὲ καὶ τρίτη ἡμέρα τοῦ Ἀῤῥεως, ὅτε ἔδει θύειν τοῖς θεοῖς· καὶ ἐκέλευσεν ἡγεμὼν κήρυκας κατὰ πᾶσαν τὴν περίχωρον καὶ τὴν πόλιν διελθεῖν, λέγοντας οὕτως· Εὐλάμπιος, ποτέ τοῦ Ἐσταυρωμένου, νῦν δὲ φίλος τῶν θεῶν ἀνέρχεται ἐπὶ τὸν βωμὸν θῦσαι, καὶ θεραπεῦσαι οὕς κατὰ ἄγνοιαν πλανώμενος παρώργιζεν θεοὺς. Πάντες οὖν ὁμοθυμαδὸν συνελθόντες συνεορτάσωμεν τῷ νέω. Συνελθόντος οὖν ὄχλου πολλοῦ τῆς τε πόλεως καὶ πάσης τῆς περιχώρου ἐν τῷ ναῷ, κελεύει ἡγεμὼν καλεῖσθαι τὸν τοῦ Θεοῦ δοῦλον Εὐλάμπιον· εἰσελθόντος δὲ αὐτοῦ, ἡγεμὼν εἶπεν· Χαίροις, Εὐλάμπιε, ἴδε οἱ θεοὶ τὴν οἰκουμένην συντηροῦντες, ἴδε τὴν δύναμιν αὐτῶν καὶ ἰσχὺν. ἅγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· Τούτοις ἔχω θῦσαι; ἡγεμὼν λέγει· Καὶ νῦν σοφίζῃ με, Εὐλάμπιε; γίνωσκε οὖν, ὅτι οἱ θεοὶ βδελύσσονται τοὺς ἀλώκοτα φθεγγομένους. δὲ Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ προσελθὼν τῷ ἀγάλματι ἔφη· Σοὶ λέγω, λίθινε θεέ, θέλεις φαγεῖν; θέλεις πἳεῖν; θέλεις ἐνδύσασθαι; χρείζεις θυσιῶν; καὶ λέγει τῷ ἡγεμόνι· Ἴδε, οἱ θεοί σου ἀργοὶ ἵστανται, καὶ οὐ καθέζονται, καθέζονται καὶ οὐκ ἀνίστανται· κιθαριζόντων καὶ ὀρχουμένων οὐδαμῶς ἀκούουσιν· τὸ στόμα ἀνέωγε, καὶ οὺ λαλοῦσι· οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτῶν οὐχ ὁρῶσιν· κράζωμεν, καὶ οὐκ ἀκούουσιν· θύομεν, καὶ οὐκ ὀσφραίνονται τῆς κνίσης· χεῖρας ἔχουσι, καὶ οὐκ ἐπιλαμβάνονται τῶν θυσιῶν. Κελεύεις, καταβάλλω ἕνα ἐξ αὐτῶν, καὶ οὐκ ἀντιτείνει, οὐκ ἀντιποιεῖται, οὐκ ὀργίζεται, οὐ καλεῖ τὸν αὐτοκράτορα πρὸς βοήθειαν, οὐ τὸν ἡγεμόνα· ἐὰν δὲ καὶ καλέσῃ τίς, θεὸς δαίμων, οὐ τιμὴν ταῦτα ἡγεῖται, οὐκ ἀτιμίαν. Ἴδε οὖν ἡγεμὼν, τὰ σεβάσματα ὑμῶν ὁποῖα ἐστὶν.

[11] Μάξιμος ἡγεμὼν λέγει· Πολυλογεῖς, Εὐλάμπιε, ἐξέστησας δὲ ἡμᾶς ἐν τούτοις· οὐκ ἄγροικος ἦς, καὶ τῶν θηρίων συνόμιλος· πῶς ἐγένου φιλοσοφικῆς μετέχων ἐπιστήμης; ἁγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· Οὐ μέμφομαί σε· ἐσκοτισμένος γὰρ ὤν ὑπὸ τοῦ διαβόλου, ἀγνοεῖς ποῖαν σοφίαν δίδωσι τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτὸν Θεὸς. δὲ ἡγεμὼν ὀργισθεὶς λέγει· Τολμηρώδης, καὶ ὑβριστικὴ σοφία παρὰ τῷ Θεῷ σου ἐστὶν. ἅγιος Μάρτυς εἶπεν· μὴ γένοιτο, ἀλλ᾽ ἵν᾽ εἴδῃς, πῶς Θεός μου καὶ παροργίζεται, καὶ μακροθυμεῖ, ἀνάσχου καὶ ἴδε. Τότε ἅγιος τοῦ Θεοῦ παῖς ἀνατείνας τοὺς ὀφθαλμοὺς εἰς τὸν οὐρανὸν εἶπεν· Κύριε, Θεός μου, δεξάμενος τὴν θυσίαν τοῦ Ἀβραάμ, δέξαι κἀμοῦ τὴν δέησιν, καὶ ἐπιφάνηθι μοι ἐν τῇ ὣρᾳ ταύτῃ τοῦ ἀγῶνος, καὶ μὴ ἐγκαταλίπης μὲ, δέσποτα Κύριε, ἀλλὰ δὸς δόξαν τῶ ὀνόματί σου, οὐ διὰ τὸν ἡγεμόνα μόνον, ἀλλὰ καὶ διὰ τοὺς περιεστῶτας ὄχλους· σὺ γὰρ ἐπίβλεψον * ἐπὶ πάντας τοὺς ἐλπίζοντας ἐπὶ σοὶ. Καὶ ταῦτα εἰπὼν, λέγει τῷ ξοάνῳ· Σοὶ λέγω τῷ κοφῷ καὶ ἀλάλῳ, δεῦρο ταχὺ ἐπί τῆς γῆς. Καὶ εἰπόντος τοῦ ἁγίου Εὐλάμπιου ταῦτα, εὐθέως ἐῤῥάγη τὸ ἄγαλμα τοῦ διὸς, καὶ ἐγένετο ὡσεὶ κονιορτὸς, καὶ τινες τῶν παρεστώτων ἀνέκραξαν μεγάλῃ τῇ φωνῇ· Μέγας Θεὸς Εὐλαμπίου, ποιήσας τοιαῦτα σημεῖα δι᾽ αὐτοῦ.

[12] Καὶ ἐξπηδήσασα ἐξ αὐτῶν κόρη τίς περιεπλάκει * τῷ τραχήλῳ τοῦ ἁγίου Εὐλαμπίου ἐπὶ πάντων λέγουσα· Ἀδελφέ μου, μνήσθητι, ὃτι μία μήτηρ ἔτεκεν ἡμᾶς, καὶ τὸν αὐτὸν ἐθηλάσαμεν μασθὸν τῆς πίστεως· μία πόλις ἡμῖν· ἕν γένος· συνταφῶμεν ἀλλήλοις· μία κάμψει * γὴ τοὺς ἀμφοτέρους· μέγας γὰρ Θεὸς, ὃν σὺ ἐξελέξω, καὶ μεγάλη δύναμις αὐτοῦ· Ἀδελφέ μου, μὴ μὲ ἀποβάλης ἐκ τῆς χάριτος τοῦ Χριστοῦ σου, ὅπως καταξιωθῶ κἀγὼ δουλεῦσαι Θεῷ, ῷ σὺ πεπίστευκας· δεήθητι οὖν ὑπέρ ἐμοῦ, ὅτι φοβοῦμαι τὰς βασάνους, ὅπως ὑπομείνω καὶ καταξιωθῶ μετὰ σοῦ τελειωθῆναι, καὶ λαβεῖν τὸν στέφανον. Τότε σκυθρωπάσας ἡγεμὼν, δεδοικώς τὸν περιεστῶτα ὄχλον, κελεύει τὸν συσχεθῆναι μετὰ τῆς παρθένου, καὶ ἀπενεχθῆναι ἐν τῇ εἰρκτῇ, καὶ σιδηρωθῆναι αὐτοὺς κατὰ παντὸς τοῦ σώματος· μανία γὰρ καὶ φόβος συνέσχεν αὐτὸν διὰ τὴν τοῦ ἀγάλματος ἀπώλειαν· λέγει δὲ τῷ συνκαθέδρῳ αὐτοῦ· δεῦρο σκεψώμεθα πῶς τάχειον ἀναλώσωμεν αὐτοὺς πρὸ τοῦ ἀναστατῶσαι πᾶσαν τὴν πόλιν καταλιπεῖν τοὺς θεοὺς. Τῇ δὲ τρίτῃ ἡμέρᾳ καθίσας ἐπὶ τῷ βήματι ἡγεμὼν κελεύει εἰσαχθῆναι τὴν Παρθένον.

[13] Εἰσαχθείσης δὲ αὐτῆς ἡγεμὼν λέγει· Λεγέτω προεστῶσα τὸ ὄνομα καὶ τὴν τύχην· Παρθένος Λέγει· Ἐλευθέρα εἰμὶ, καὶ Εὐλαμπία λέγομαι, δούλη δὲ Χριστοῦ γενέσθαι εὔχομαι. Μάξιμος λέγει· Μὴ ἑτέρῳ ὀνόματι κέκλησαι, καὶ διὰ τὸν φόβον οὐχ ὁμολογεῖς; σεμνὴν γάρ σε, καὶ εὐπρόσωπον ὁρῶ· τί δέ σοι ἔδοξεν ἐπεισελθεῖν ταῖς θυσίαις, καὶ ἀνάστατον ποιῆσαι τὸν λαὸν; εἰς τὸ καλλος τοῦ ἀνοσίου ἐτέρφθης; καὶ σὲ ἔπεισεν φαρμακεύσας ἄνθρωπον σέβειν σταυρωμένον; τοσοῦτον ἐπύρωσέν σε, ὅτι καὶ τὸ ὄνομα αὐτοῦ περιεβάλου; Εὐλαμπία μάρτυς λέγει. Ὅσον ἐν βροτοῖς ἀμφοτέρους μία φύσις ἔτεκεν, οὕτως ἐλπίζω, ὅτι καὶ ἑνὶ Θεῷ ζῶντι ἀμφότεροι δουλεύσωμεν· ἐξεπύρωσεν γάρ μου τὴν καρδίαν τὰ λόγια τοῦ μόνου ζῶντος Θεοῦ· ἕτοιμος οὖν εἰμὶ πρὸς πᾶσαν τιμωρίαν· οὖν βούλει, πράττε· ἐγὼ γὰρ ἐλπίζω διὰ τῆς δεήσεως τοῦ ἀδελφοῦ μου Εὐλαμπίου καταξιωθῆναι τῷ Χριστῷ προσκυνῆσαι. Τότε ὁργισθεὶς ἡγεμὼν λέγει· Ἐξαλαπίζοντες αὐτὴν λέγετε, μὴ οὕτως ἀναιδῶς λάλη τῷ ἡγεμόνι· ῥαπιζομένης δὲ αὐτῆς, κελεύει εἰσαχθῆναι καὶ τὸν ἅγιον Εὐλάμπιον· Λέγει, ἴδε μάγος καὶ ἐπίβουλος τῶν θεῶν, καὶ κελεύει πυρωθῆναι λέβητα καὶ εμβληθῆναι αὐτὸν ἐν αὐτῷ. Οἱ δὲ ὑπηρέται τοῦ διαβόλου τὸ προσταχθὲν ἐτελείουν. δὲ ἅγιος Μάρτυς εἰσελθὼν ἐν τῷ λέβητι, ἐδόξαζεν τὸν Θεὸν λέγων· Εὐλογητὸς εἶ, Κύριε Θεός μου, δοξαζόμενος ὑπὸ ἁγγέλων καὶ χερουβίμ, καὶ σεραφίμ· ποιήσας ἑνὶ λόγῳ τὰ πάντα, ῥῦσαι με ἀπὸ τοῦ μιαροῦ τούτου καὶ ἀντιπάλου τυράννου, ὅπως νικήσας τὴν ἀσθενῆ αὐτοῦ δύναμιν, καταλογισθῶ μετὰ τῶν εὐαρεστησάντων τῇ δόξῃ σου. Τότε ἡγεμὼν ἐπιβλέψας ἐπἱ τὴν παρθένον Εὐλαμπίαν, λέγει αὐτῇ· Σπλαγχνίζομαι ἐπὶ σὲ, ἄχουσόν μου ὡς πατρὸς σου, καὶ θύσον τοῖς θεοῖς, ἵνα μὴ τιμωρίαις ἀναλώσω τὸ κάλλος σου· ὁρᾶς γὰρ τὸν λέβητα πὥς ἐκέκαυται· τί οὖν βούλει; θύεις, ὑποβαλῶ σε τῇ τιμωρίᾳ;

[14] δὲ Ἁγία ἀκούσασα τῶν ῥημάτων τοῦ ἡγεμόνος ἐδειλίασεν, καὶ ἀναστενάξασα ἔφη. Ἀδελφέ μου Εὐλάμπιε, πῶς μου ἐπελάθου; βοήθει μοι, ὅτι ἀγωνιᾶ μου καρδία μου ὁρῶσα τὰς τιμωρίας. Ἰδοὺ οὖν ἐγὼ ἐλπίζω, δεομένου σου, σωθῆναι. Ταῦτα εἰπούσης αὐτῆς, ἡγεμὼν ἔκθαμβος γενόμενος ἔφη· Εὐλαμπία, κενολογίαις τισὶ, καὶ ἀπάταις πεποιθέναι ἐδιδάκθης· ποῦ ἐστιν Θεὸς, σώζων; ποῦ ἐστιν Εὐλάμπιος βοηθών σοι; γνῶθι ὅτι προτον ἑαυτῷ βοηθῆσαι οὐκ ἠδυνήθη, ἀλλὰ κακῶς ἀπώλετο· θέλησον οὖν θύσαι τοῖς θεοῖς, μὴ καὶ σὺ τῇ αὐτῇ βασάνῳ τὴν ψυχὴν παραδῷς. Τότε ἀνανεύσας ἐκ τοῦ λέβητος ἅγιος Εύλάμπιος ἔφη· Ἀδελφή μου Εὐλαμπία, μὴ πτωηθῇς τὸν τύραννον, μὴ δὲ ἀπατῶ τοῖς ἀνοσίοις λόγοις αὐτοῦ, οὐδέν εἰσιν αἱ βάσανοι αὐτοῦ· ποιήσασα οὖν καὶ σὺ τὴν ἐν Χριστῷ σφραγίδα, δεῦρο ἐνταῦθα, καὶ ἐπίγνωθι ποῖος ἐστὶν ταχὺς εἰς τὸ σώζειν Θεὸς τῶν Χριστιανῶν. δὲ ἁγία Εὑλαμπία μόνον ἤκουσεν τῆς φωνῆς τοῦ ἁγίου μάρτυρος Εὐλαμπίου, ποιήσασα τὴν ἐν Χριστῷ σφραγίδα, γενναίως ἔῤῥιψεν ἑαυτὴν εἰς τὸν λέβητα. Τότε ἅγιος Εὐλάμπιος πλησθεὶς πνεύματος ἁγίου ἤρξατο προσεύχεσθαι καὶ λέγειν· Κύριε Θεὸς, παντοκράτωρ, ποιμὴν καλὸς, τήρησόν σου τὸ ποίμνιον ἄσυλον, ἀπέλασον τὸν λύκον τὸν διαρπάζοντα τὰ πρόβατά σου, σὲ ἐπικαλοῦμαι τὸν εὔσπλαγχνον Θεὸν, εἰσάγαγε ἡμᾶς εἰς τὴν βασιλείαν σου, ἄνοιξον ἡμῖν τὴν θύραν τῆς εύσπλαγχνίας σου, ὅτι σοῦ ἐστὶν δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας, καὶ ἀπεκρίνατο αὐτῷ ἁγία Εὐλαμπία τὸ ἀμὴν. Τελεσάντων δὲ αὐτῶν τὴν εὐχὴν, ἐγένετο λέβης κοχλάζων ὡσεὶ κρύσταλλος. Τότε θαρσοποιηθεῖσα ἐν τῷ λέβητι ἁγία Εὐλαμπία λέγει τῷ ἡγεμόνι· Ἁναίσθητε τύραννε, οὐδὲν εἰσὶν αἱ βάσανοί σου, εἰ ἔχεις καὶ ἑτέρας τιμωρίας, προσάγαγε ἡμῖν.

[15] Καὶ δὴ πολλοὶ τῶν παρεστώτων ἰδόντες τὴν Παρθένον οὕτω γενναίως διαλεγομένην, ἐπίστευσαν εἰς Θεὸν, ὁμοφώνως λέγοντες· Μέγας Θεὸς τῶν Χριστιανῶν, καὶ ἡμεῖς Χριστιανοὶ ἐσμὲν, καὶ ἕτοιμοι πρὸς τὸ τιμωρεῖσθαι· οὖν βούλει ἡμῖν *. Τότε ἠγεμὼν θυμωθεὶς κελεύει τὸ πλῆθος ἐκεῖνο ἅπαν ἀποκεφαλισθῆναι. Λέγουσι τῷ ἁγίῳ Εὐλαμπίῳ· Δεήθητι ὑπέρ ἡμῶν, ἵνα δέξηται Θεὸς τὴν μετάνοιαν ἡμῶν. δὲ ἅγιος Μάρτυς λαβὼν ὕδωρ ἐκ τοῦ λέβητος ἐπιραντίσας αὐτοὺς τῷ ὕδατι, ἐβάπτισεν αὐτοὺς εἰπὼν, φωτίσει Κύριος τὰς καρδίας ὑμῶν τῷ ἁγίῳ αὐτοῦ πνεύματι, καὶ εὐθέως ἀπενεχθέντες ἁπεκεφαλίσθησαν. Καὶ ἐκέλευσεν ἡγεμὼν ἐκβληθῆναι ἐκ τοῦ λέβητος τὸν ἅγιον Εὐλάμπιον, καὶ τὴν ἁγίαν παρθένον Εὐλαμπίαν, καὶ λέγει αὐτοῖς· οὔπω ἐπείσθητε θῦσαι τοῖς θεοῖς; ἅγιος Εὐλάμπιος εἰπεν, ὄντως οὐ συλήσεις ἡμᾶς, ἀναιδέστατε κύων· ἱκανὸς γάρ ἐστιν Θεὸς ἡμῶν ἐξελέσθαι ἡμᾶς ἐκ τῶν χειρῶν σου, καὶ πάσης τῆς κακονοίας σου. Καὶ ἡγεμὼν κελεύει ὀγκίνοις σιδηροῖς ἐξοφθαλμισθῆναι τὸν ἅγιον Εὐλαμπιον. δὲ ἅγιος Μάρτυς δεχόμενος τὰς πυνὰς * προσηύχετο λέγων· Κύριε Θεός μου, φώτισόν μου τοὺς τῆς διανοίας ὀφθαλμοὺς, μήποτε ὑπνώσω εἰς θάνατον. Λέγει δὲ πρὸς τὴν Παρθένον ἡγεμὼν· Ἰδοὺ τὸν μάγον τὸν κατὰ τῆς ψυχῆς σου πῶς ἐτύφλωσα, καὶ ἐκώλυσα τοῦ βλέπειν, καὶ ἐπὶ πολὺ μαγεύειν σε. Λοιπὸν οὖν δεῦρο κᾀννυν ἐπάκουσόν μου, καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς· εὐγενὴς γὰρ τυγχάνουσα, καὶ ἐν γνώσει σεμνὴ καθεστηκυῖα, συγγνώθητί μοι ὅτι παρύβρισά σε· σὲ γὰρ οἱ μέγιστοι θεοὶ ἐξευμενισάμενοι, σῶαν καὶ ἀκεραίαν διαφυλάττουσι πρὸς θυσίαν ἑαυτῶν ἀναμένοντές σε· σέβω οὖν ἐν πᾶσιν, καὶ τιμῶ σου τὸ γένος· καὶ ὡς σοφὴν παρακαλῶ σε, θῦσον τῷ μεγάλῳ θεῷ Ἀπόλλωνι.

[16] δὲ Ἁγία λέγει· τῆς κακίστης βουλῆς! οἱ γὰρ λόγοι σου ἀψινθίου πικρότεροι εἰσὶν, καὶ αἱ παραινέσεις σου ὡς παγίδες κεκρυμμέναι· μὴ οὖν ὑπολάβης ὅτι δολία σου παραίνεσις ὑποσκελίσαι δυνήσηται τὸν λογισμόν μου· γὰρ τοῦ Κυρίου μου χάρις ἐνεδυνάμωσέν με πρὸς τὸ νικῆσαι τὰς μιαράς σου ἐπινοίας. Τότε ἡγεμὼν ἐκέλευσεν διὰ τροχίσκων ἐπὶ κόντου κρεμασθῆναι αὐτὴν ἀπὸ τῶν τριχῶν τῆς κεφαλῆς, καὶ ξεωμένην ἀποθανεῖν. δὲ κρεμασθεῖσα εἶπεν· δόξα σοι Θεὸς παντοκράτωρ, ὅτι ἔδειξας τῇ δούλῃ σου τὰ ἐλέη σου, καὶ κατῄσχυνας τὸν ἐχθρὸν ἡγεμόνα· οὐ γὰρ ἔχει ἴδια βασανιστήρια, ἀλλὰ τὸ περισσεύον τοῦ σώματός μου, καὶ εἰς κόσμον καὶ περιβολὴν παρὰ σοὺ χαρισθέν μοι εἰς δόξαν σὴν, αὐτὸ δι᾽ ἑαυτοῦ ἐχρήσατο ἡγεμὼν εἰς μαρτυρίαν μου. Ξεομένης δὲ αὐτῆς, καὶ μὴ αἰσθανομένης, ἅγιος Εὐλάμπιος εἶπεν πρὸς τὴν Ἁγίαν· Ἀνδρίζου, Νύμφη Χριστοῦ, ἀνέωγεν γάρ σοι τὴν εἴσοδον Νυμφὼν, καὶ στέφανός σου ἕτοιμος. Καὶ κελεύει ἡγεμὼν παγῆναι πάλους καὶ ἐκταθῆναι τὸν ἅγιον Εὐλάμπιον, ὑποστρωθῆναι δὲ λίθους ὀξεῖς ὑπὸ τὰς πλευρᾶς αὐτοῦ, καὶ ἄνωθεν εὐτόνως βασανίζεσθαι αὐτὸν. Τῶν δὲ ὑπηρετῶν ἀτονισάντων, ἐκέλευσεν ἡγεμὼν κατενεχθῆναι τὴν ἁγίαν Παρθένον ἀπὸ τοῦ ὁργάνου, καὶ τὴν ὄψιν αὐτῆς συνθλασθῆναι. Οἱ δὲ ὑπηρέται τὸ προσταχθὲν ἐπετέλουν, δὲ ἁγία Εὐλαμπία προσηύχετο λέγουσα· Τὸ φῶς τὸ ἀληθινὸν Χριστὲ Θεὸς, διὰ τῆς σῆς ἀγαθότητος ὑποστηρίζων τοὺς λογισμοὺς τῆς δούλης σου, στήριζον πρὸς ὑπομονὴν τῶν ἐπαγομένων μοι βασάνων, καὶ ρῦσαι με ἐκ τοῦ στόματος τοῦ τυράννου. Τότε ἡγεμὼν ἐξασθενήσας κελεύει ἀναληφθῆναι αὐτοὺς ἐν τῷ δεσμοτηρίῳ καὶ ἐκκαῆναι κάμινον ἐπὶ τρεῖς ἡμέρας καὶ τρεῖς νύκτας· ἐξεπυρώθη δὲ κάμινος σφόδρα, ὥστε μὴ δύνασθαί τινα τῇ φλογί αὐτῆς ἐνατενίζειν. Τῇ οὖν τετάρτῃ ἡμέρᾳ κελεύει ἡγεμὼν εἰσαχθῆναι τοὺς Ἁγίους, καὶ λέγει αὐτοῖς· Ἴδε, Εὐλάμπιε, τυφλὸς ὑπάρχεις, καὶ οὐ δύνη θεάσασθαι τὴν φλόγα τοῦ πυρὸς, τὴν ἔχουσάν σε ἀπολέσαι διὰ τὰς ψυχὰς τῶν ἀθλίων τῶν διὰ σου ἀπολεσθέντων, καὶ διὰ τὴν τοῦ αὐτοκράτορος ὕβριν. Σὺ δὲ, Γυναικάριον, εἰπέ μόνον, ὅτι μεγάλη Δήμητρα, καὶ ἀπολύω σε. ἅγιος Εὐλάμπιος εἶπεν· Κακόφρων καὶ ἀπηνὴ, αἰσχήνθητι * Θεὸν τὸν Δημιουργὸν πάντων, τὸν ἔχοντα ἐξουσίαν ἀπωλέσαι σε σὺν πᾶσι τοῖς εἰδώλοις σου.

[17] Ἀκούσας δὲ ταῦτα ἡγεμὼν ἐκέλευσεν βληθῆναι αὐτὸν εἰς τὴν κάμινον. Ἐυθύμως δὲ ἁγία Εὐλαμπία καὶ αὐτὴ προέδραμεν· καὶ ἐμβληθέντων αὐτῶν, ἄγγελος Κυρίου καταβὰς ἐξ οὐρανοῦ ἀπεδίωξεν τὴν φλόγα, ὡς νομίζειν πάντας ἐκεῖσαι ὄντας, ὅτι παραχρῆμα ἀπώλοντο· τὰ γὰρ ἔξω τῆς καμίνου σφοδρῷ πυρὶ κατεφλέγετο. Οἱ δὲ Ἅγιοι ὡς ἐν παραδείσῳ περιεπάτουν ἐν μέσῳ τῆς καμίνου, εὐλογοῦντες καὶ δοξάζοντες τὸν Θεὸν. Ἰδὼν δὲ αὐτοὺς ἡγεμὼν ἐξέστη, καὶ ἁπεφῄνατο κατ᾽ αὐτῶν λέγων· Εὐλάμπιον τὸν πολλαῖς μαγείαις κατεσκευασμένον, τὸν τῶν θεῶν ἐπίβουλον, καὶ τῷ αὐτοκράτορι μὴ πειθόμενον, κελεύομεν τὴν διὰ ξίφους κεφαλὴν ὑποστῆναι τιμωρίαν· Εὐλαμπίαν δὲ τὴν ἄσεμνον, καὶ πλάνην παρθένον συμμέτοχον οὖσαν τῷ μάγῳ, προκρίνουσα * τὸν θάνατον τῆς ζωῆς, κελεύομεν κατὰ τὸν θεσμὸν τοῦ αὐτοκράτορος καὶ αὐτῆς ἀποτμηθῆναι τὴν κεφαλὴν. Οἱ δὲ ὑπηρέται παραλαβόντες αὐτοὺς ἀπήγαγον ἐπὶ τὸν τόπον, ὁποῦ ἦν ἔθος ἀποτέμνεσθαι τοὺς καταδίκους. Ὄχλος δὲ πολὺς ἠκολούθη αὐτοῖς. οὖν ἁγία μάρτυς Εὐλαμπία ἤρξατο εὐλογεῖν τὸν Θεὸν καὶ λέγειν· Δόξα τῷ πανυψίστῳ Θεῷ, τῷ ἐκ τῆς πλάνης ἐλευθερώσαντί με, καὶ νῦν δέξαι τὸ πνεῦμα μου μετ᾽ εἰρήνης ἐν χαρᾷ ἀνεκλαλήτῳ. Καὶ εἰποῦσα ταῦτα, κλίνασα τὰ γόνατα ἐπὶ τὴν γῆν ἐτελειώθη. Τότε ἰδών σπεκουλάτωρ, ὅτι ἀπέθανεν, φόβῳ συνεχόμενος διὰ τὴν ἀπειλὴν τοῦ ἡγεμόνος, τὸ σκήνωμα αὐτῆς ἀπεκεφάλισεν. Καὶ ἀκούσας ἅγιος τοῦ Θεοῦ παῖς Εὐλάμπιος τὴν τῆς Ἀδελφῆς αὐτοῦ τελείωσιν, θρύλλος γὰρ ἐκ τῶν περιεστώτων γέγονεν, ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν προσηύξατο λέγων· Κύριε Θεὸς ἡμῶν δοὺς τὴν ὑπομονὴν τῇ δοῦλῃ σου Εὐλαμπίᾳ, ἐπίβλεψον καὶ ἐπ᾽ ἐμὲ τὸν ἁμαρτωλὸν, καὶ δέξαι τὴν ψυχήν μου, καὶ ἀνάπαυσον αὐτὴν μετὰ πάντων τῶν εὐαρεστησάντων σοι, καὶ τελειωθέτων ἐν τῷ ὀνόματί σου, ὅτι σὺ εἶ εὐλογημένος εἰς τοὺς αἰῶνας ἀμὴν. Καὶ ταῦτα εἰπὼν, κλίνας τὸ γόνυ, ἐδέξατο τὴν διὰ ξίφους σφαγὴν κατὰ τοῦ τραχήλου, καὶ εὐθέως ἀπέδωκεν τὸ πνεῦμα τῷ Κυρίῳ, ῷ δόξα καὶ τὸ κράτος νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τὸν αἰώνων. Ἀμὴν.

[Eulampius, irrisis diis,] Aderat jam tertia Martis dies, qua diis sacrificari oportebat; præcepitque præses, ut præcones adjacentem omnem regionem & civitatem obirent, ita edicentes: Eulampius, nuper Crucifixi, nunc vero deorum amicus, accedit ad aras, ut sacrificet, deosque, quos ignorantia deceptus ad iram provocarat, veneretur. Omnes igitur unanimiter convenientes festivitatem una cum Adolescente celebremus. Congregata ergo magna cum e civitate, tum ex circumjectis locis multitudine, jussit præses Eulampium, Dei famulum, advocari: qui cum venisset, dixit ei præfectus: Lætare, Eulampi, ecce dii conservatores universi; vide robur eorum atque potentiam. Sanctus Eulampius dixit: Iisne a me sacrificandum? Mene, ait præses, nunc decipies, Eulampi? agnosce ergo, quod dii execrentur eos, qui absurda effutiunt. Verum Christi Martyr ad simulacrum accedens dixit: Tibi loquor, deus lapidee, vin' comedere? vin' bibere? vin' vestibus indui? an indiges sacrificiis? Tum præfecto, ecce, inquit, dii tui stant otiosi, & non sedent; sedent, & non assurgunt; citharizantes & tripudiantes nullatenus audiunt: os ipsis apertum est, nec loquuntur; oculis suis non vident: clamamus & non percipiunt; sacrificamus, & nidorem non olfaciunt; manus habent, nec suscipiunt hostias. Si jubes, aliquem ex iis dejiciam, nec se opponet, aut resistet, aut irascetur, neque vel imperatorem, vel præfectum vocabit in auxilium: si quis autem eis dixerit, deus vel dæmon, nec honori, nec dedecori hæc ducent. Vide ergo, o præses, qualia sint numina vestra a.

[11] Maximus præfectus dixit: Multa loqueris, Eulampi, [uniusque etiam simulacro suis ad Deum precibus comminuto,] atque per hæc stupore nos perculisti: nonne agrestis eras, & cum bestiis conversabaris? quomodo philosophicæ doctrinæ factus es particeps? Respondit sanctus Eulampius Te ego non reprehendo; cum enim excæcatus sis a diabolo, ignoras, qualem Deus sapientiam tribuat diligentibus se. Præfectus autem iratus dixit: Audax & injuriosa Dei tui est sapientia. Absit, inquit sanctus Martyr, sed ut scias, quomodo Deus meus ad iram provocetur & patienter ferat, suffer & vide. Tunc sanctus Dei Puer sublevans in cælum oculos dixit: Domine, Deus meus, qui suscepisti sacrificium Abrahæ, suscipe & meam deprecationem, & manifesta te mihi hoc certaminis tempore, nec derelinquas me, Domine, sed da gloriam Nomini tuo, non propter præfectum tantum, sed & propter adstantium multitudinem: tu enim respicis omnes sperantes in te. Hæc elocutus, dixit simulacro: Surdo tibi & muto dico, illico in terram prolabere. Et hæc proferente sancto Eulampio, statim Jovis b statua diffracta, & instar pulveris facta est; & quidam adstantium magna voce exclamarunt: Magnus Deus Eulampii, qui propter eum talia signa patravit.

[12] [und cum sorore Eulampia, ad eum tunc accedente, in carcerem truditur.] Et ex illis exsiliens c quædam Puella amplexa est collum sancti Eulampii coram omnibus dicens: Memento, Frater mi, quod eadem nos mater pepererit, & eadem fidei ubera suxerimus; una nobis civitas, unum est genus; sepeliamur una, eadem nos ambos terra condet; magnus enim Deus, quem tu elegisti, & magna potestas illius; Frater mi, ne me prives Christi tui gratia, ut & ego digna reperiar, quæ serviam Deo, cui tu credidisti; pro me igitur deprecare, quia vereor supplicia, ut patienter ea feram, & digna reputer, quæ tecum certamen conficiam, & coronam adipiscar. Tum præfectus toto vultu iram manifestans, adstantem multitudinem veritus, jussit eum cum Virgine comprehendi & in carcerem abripi, eosque per totum corpus ferreis vinculis gravari: furor enim timorque eum corripuerant propter simulacri destructionem: dixit autem assessori suo: age, ineamus consilium, quomodo statim illos simus perdituri, priusquam totam civitatem ad deos deserendos commoveant. Tertio vero die præfectus pro tribunali sedens, jussit Virginem ad se adduci.

[13] [Eulampia ex hoc educta alapis cœditur, Eulampioque in bullientem lebetem conjecta,] Ea autem deducta, dixit præfectus: Dicito, quæ adstas, nomen & conditionem tuam. Reposuit Virgo: Libera sum & vocor Eulampia; precor autem, ut Christi fiam famula. Maximus dixit: Nonne aliud tibi nomen, & præ timore illud non confiteris? honestam enim te & decoram video: verum cur tibi visum est ad sacrificia accedere & excitare populum? pulchritudine impii delectata es? an & tibi persuasit, usus veneficiis, hominem colere crucifixum? adeone te incendit, ut & nomen ejus indueris? Martyr Eulampia dixit: Sicut nos ambo una nativitas inter mortales edidit, ita spero, futurum, ut & ambo uni Deo viventi famulemur; accenderunt enim cor meum solius Dei vivi eloquia: parata igitur sum ad omnia tormenta: fac ergo, quod vis; futurum enim, spero, ut per preces fratris mei Eulampii digna habear, ut venerer Christum. Tunc iratus præfectus dixit: Alapis d eam cædentes dicite, ne tam impudenter præsidem alloquatur. Dum autem illa in facie percuteretur, jussit & sanctum Eulampium arcessi, dixitque: Ecce veneficum & deorum adversarium; præcepitque, ut succenderetur lebes & Sanctus in eum projiceretur. Ministri autem diaboli mandatum exequebantur: at sanctus Martyr, lebetem ingressus, glorificabat Deum, dicens: Benedictus es, Domine Deus, quem laudant angeli, & cherubim & seraphim: qui uno verbo universa creasti, libera me ab hoc insano & infenso tyranno, ut, superata infirma ejus potentia, annumerer iis, qui gloriæ tuæ placent. Tunc præfectus virginem Eulampiam intuens, dixit illi: Miseret me tui; audi me ut patrem tuum, & sacrifica diis, ne pulchritudinem tuam suppliciis perdam: vides enim, ut succensus sit lebes; quid ergo placet? sacrificas, an te tormento subjiciam?

[14] [sese etiam in hunc illa, a Fratre roborata, conjicit, indeque ambo] At Sancta, auditis præfecti verbis, extimuit e, & ingemiscens dixit: Frater mi Eulampi, quomodo oblitus es mei? adjuva me, quia, visis tormentis, cor meum angustiis premitur. Ecce ergo confido, salvandam me precibus tuis. Hæc illa dicente, præses pavore perculsus dixit: Eulampia, vanis quibusdam verbis fraudibusque confidere didicisti: ubi est Deus, qui te servet? ubi Eulampius, qui succurrat tibi? scito, quod sibi ipse prius nequiverit subvenire, sed male sit perditus: velis igitur sacrificare diis, ne & eidem supplicio animam tuam tradas. Mox sanctus Eulampius e lebete emergens dixit: Soror mea Eulampia, ne formidaveris tyrannum, neve impiis ejus verbis decipiaris; nihil sunt tormenta ejus; muniens ergo te Christi signaculo, huc ad me accede & cognosce, quam promptus sit ad servandum Christianorum Deus. At sancta Eulampia, ut audierat sancti martyris Eulampii vocem, formato Christi signo, se ipsa generose in lebetem conjecit f. Tunc sanctus Eulampius, plenus Spiritu Sancto, orare & dicere exorsus est: Domine Deus omnipotens, Pastor bone, illæsum conserva gregem tuum, abige lupum oves tuas rapientem, te invoco Deum misericordem, introduc nos in regnum tuum, aperi nobis januam misericordiæ tuæ, quia tua est gloria in secula; & respondit ipsi sancta Eulampia, Amen. Finitis vero eorum precibus, factus est lebes bulliens instar glaciei g. Tunc concepta fiducia in lebete sancta Eulampia præfecto dixit: Insensate tyranne, nihil sunt tormenta tua; si alios habes cruciatus, his nos affice.

[15] Ac tum adstantium plurimi videntes Virginem, tam intrepide locutam, [post multorum adstantium, qui idcirco necantur, conversionem extracti] crediderunt h in Deum, unanimiter exclamantes: Magnus est Christianorum Deus, & nos Christiani sumus, paratique ad cruciatus; quod igitur de nobis vis fieri, (fac i.) Tunc iratus præses jussit universam hanc multitudinem capite plecti. Hi vero sancto Eulampio dixerunt: Deprecare pro nobis, ut recipiat Deus pœnitentiam nostram At sanctus Martyr, accepta ex lebete aqua aspergens, illos baptizavit k dicens: Illuminabit Deus corda vestra Spiritu suo sancto; ac statim abducti capite truncati sunt. Tum jussit præfectus sanctum Eulampium & sanctam virginem Eulampiam e lebete extrahi dixitque illis: Nondumne vultis diis sacrificare? Profecto, inquit sanctus Eulampius, præda tua non erimus, canis impudentissime: potens enim est Deus noster, qui nos e manibus tuis & ex omni tua malevolentia eripiat. Mox jussit præses ferreis uncinis oculos erui sancto Eulampio. Verum sanctus Martyr, suscipiens tormentum, orabat dicens: Domine, Deus meus, illumina mentis meæ oculos, ne quando obdormiam in mortem. Præfectus autem ad sanctam Virginem dixit: Ecce animæ tuæ magum, quomodo eum excæcarim, impedierimque, ne videat, aut ultra te veneficiis circumveniat. Tandem ergo veni, & nunc mihi obtempera diisque sacrifica; nobilis enim cum sis & insigni scientia prædita, ignosce mihi, quod injuria l te affecerim: te namque dii maximi, redditi propitii, salvam & integram conservant, exspectantes te ad sacrificia sua. Veneror ergo in omnibus & honoro genus tuum, & ut sapientem te adhortor; magno deo Apollini sacrifica.

[16] Ad hæc respondit Sancta: O consilium pessimum! [aliis atque aliis tormentis afficiuntur, ac tandem,] sermones enim tui sunt absinthio amariores, & adhortationes tuæ velut laquei absconditi; ne igitur existimes, fraudulentam tuam adulationem potuisse animum meum labefactare; nam Domini mei gratia confortavit me, ut vincerem insanas inventiones tuas. Tunc eam præfectus e capillis capitis per trochleas m ad palum suspendi, rasamque interfici jussit. Illa vero ita suspensa, Gloria tibi, inquit, omnipotens Deus, quod famulæ tuæ ostenderis clementiam tuam, & inimicum præsidem confuderis: non enim tormenta suum consecuta sunt effectum; sed quod de corpore meo superest, & a te mihi in ornatum vestitumque ad gloriam tuam fuit concessum, eo per se usus est præfectus ad martyrium meum. Dum autem ea raderetur, nec sentiret, sanctus Eulampius ita allocutus est Sanctam: Confortare, Sponsa Christi; Sponsus enim tuus ingressum tibi aperuit, & corona tibi est parata. Mox præfectus defigi palos jubet, ac super eos sanctum Eulampium extendi; tum lapides acutos lateribus ejus substerni, eumque superne crudeliter cruciari. Fatigatis autem ministris, præcepit præses, ut sanctam Virginem ab instrumento auferrent, ac faciem illius cæderent. Dum autem ministri mandatum exequebantur, ita orabat sancta Eulampia: Christe Deus, Lux vera, qui bonitate tua famulæ tuæ cogitationes confirmas, robur mihi adde, ut, quæ inferuntur mihi, patienter feram supplicia, & eripe me ex ore tyranni. Tunc defatigatus præses jussit eos in carcerem detrudi & per tres dies totidemque noctes caminum succendi: adeo autem accensus est caminus, ut nemo posset in flammam oculos intendere. Quarta ergo die Sanctos adduci, præfectus jubet, dicitque illis: Ecce, Eulampi, cæcus es, adeoque flammam ignis nequis intueri, quæ te consumet propter miserorum n istorum animas, quos tu perdidisti, & ob injuriam imperatori illatam. Tu vero, Muliercula, dic modo, magnam esse Cererem, & absolvo te. Sanctus Eulampius dixit: Stulte & crudelis, reverere Deum omnium Creatorem, qui potestatem habet perdendi te cum omnibus idolis tuis.

[17] His auditis, [lata in eos capitis sententia, Eulampia orans, Eulampius gladio percussus exspirat.] jussit eum præses in caminum conjici o. Protinus autem & sancta Eulampia accurrit, & cum ambo essent injecti, angelus Domini descendens de cælo avertit flammam, ita ut, qui aderant, putarent, se statim perditum iri; quæ enim extra caminum erant, vehementi igne comburebantur. At Sancti in medio camini, tamquam in paradiso, deambulabant, benedicentes & glorificantes Deum. Videns autem illos præfectus obstupuit, sententiamque in eos tulit dicens: Eulampio multis magicis artibus infecto, deorum contemptori & imperatori obtemperare nolenti, jubemus gladio caput abscindi: Eulampiam vero, impudentem & fraudulentam virginem, isti comparticipem venefico, quæ mortem vitæ præfert, jubemus pariter secundum imperatoris statuta capite plecti. Ministri autem comprehendentes illos abduxerunt ad locum, ubi damnati solebant morte mulctari. Eos autem magna sequebatur turba. Ergo sancta martyr Eulampia cœpit Deum laudare & dicere: Gloria sit altissimo Deo, qui me a superstitione liberaravit, & nunc cum pace suscipe spiritum meum in gaudium inenarrabile. Quæ cum dixisset, flexis humi genibus, exspiravit. Tunc videns speculator p, eam obiisse, timore correptus ob minas præfecti, cadaveri illius caput amputavit. At sanctus Dei famulus Eulampius, audita Sororis suæ morte (murmur enim inter circumstantes ortum erat) suspiciens q in cælum orabat dicens: Domine Deus noster, qui famulæ tuæ Eualampiæ perseverantiam concessisti, respice & in me peccatorem, & suscipe animam meam, eamque fac requiescere cum omnibus, qui placuerunt tibi, & vitam consummarunt in nomine tuo, quia tu es benedictus in secula amen. Et his dictis, humi flectens, ictum gladii collo excepit, statimque spiritum tradidit Domino, cui gloria & potestas nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Prolixior hæc, & in simulacra dicteriis referta coram multitudine, quæ diis sacrificatura accurrerat, Martyris oratio, tum sedatum tyranni responsum, atque circumstantium ad hæc audita tranquillitas exiguam, imo nullam, apud eruditos fidem inventura videntur, neque ea alibi, quam in critici parum auctoris cerebro procusa existimo.

b Confracta S. Eulampii precibus statua in his dumtaxat Actis & una, & Jovis fuisse memoratur, aliud de ea referentibus aliis. Ac Menæa quidem, uti & Sirleti Menologium, Martis illud simulacrum fuisse asserunt: in eo vero, quod Basilii jussu editum est, Menologio æque, ac in Galesinii Romano Mrl. plures idolorum, tacito eorum nomine, statuæ ad Martyris preces collapsæ, contritæque dicuntur: auctor autem Actorum, quæ apud Surium & Lipomanum ex Metaphraste desumpta exstant, unam insignem imaginem, ad dextram positam … humi dejectam, & in pulverem comminutam, scribit. Ego, ut, quod sentio, declarem, protritam effigiem Martis fuisse, arbitror. Id mihi potissime persuadet designatus his in Actis semel atque iterum Martis dies, quo Nicomediensibus ad fanum properandum, diisque sacrificandum erat.

c Ex his aliisque, statim subnexes, generosam Martyris nostri Sororem in ipso fano in collum Fratris irruisse, seque Christianam professam, intelligi datur, refragantibus aliis monumentis, quæ illud, dum in loco omnibus conspicuo S. Eulampius torquebatur, contigisse affirmant, quod & mihi similius vero apparet, cum tyranni, ob prostratum simulacrum in furorem acti, iracundia sanctum Martyrem illico ad supplicia jussisse abripi, neque, quod subditur, prolixo satis Virginis cum Fratre colloquio moras indulgere potuisse videatur.

d Vocem hanc Græcam ἐξαλαπίζοντες, studiose quæsitam, nullibi reperire potui; arbitror autem, a voce Latina alapa formatum fuisse ἐξαλαπίζειν alapis cœdere: ex adjunctis enim manifestum fit, judicem præcepisse, ut alapis percuteretur Sancta; qua pœna Romani judices compescere solebant reos, quos nimis in loquendo liberos experiebantur. Metaphrastes apud Lipomanum habet: His (lege hæc, ut apud Surium notatur in margine) Martyr lingua libera aperte dicens adversus tyrannum, colaphos genis crudeliter impactos accepit, & fuit ejus vultus vehementer contusus.

e Timor hic, in tenerrimæ Virginis animo ad acerbissimi conspectum tormenti exortus, officere nihil ejus potest sanctitati, cum naturæ potius imbecillitati, quam liberæ voluntati sit adscribendus, atque non in aliis modo Sanctis (ut ex illorum Actis colligere est) sed vel in ipso Martyrum capite, Christo Domino, pavor quidam ac tristitia ad propositos cruciatus locum habuisse legantur. Vide Matth. XXVI, ℣. 37, Mar. XIV, ℣. 33.

f Neque hinc Actorum auctoritatem imminutam censeas, nisi similia multa plurimorum Christi pugilum facta fabulis placeat annumerare; quod nisi sinceriorum etiam Actorum ignaris aut nimis studiose ad humanæ rationis tribunal pleraque Sanctorum gesta revocantibus, placere omnino non potest. Consule interim, ne hic longior sim, quæ habet Ruinartius in Actis sinceris SS. Perpetuæ & Dionysiæ, paginis mihi 102 & 160.

g Quot de Sanctis nostris egerunt scriptores, stupendum hujusmodi miraculum, quo statim spectatorum plurimi (ducenti scilicet, ut habent Menæa, Menologium Sirletianum, atque illud, quod Cardinalis Annibal Albanus edidit) ad Christum conversi dicuntur, communi consensu admiserunt. Unde autem Baronius hauserit, ollam fuisse ferventi oleo, non lebetem bullienti aqua repletum, in quem Martyres fuerint conjecti, haud compertum habeo: viderat sane, ut ex ejusad hunc locum annotatione liquet, quæ de Sanctis hisce apud Lipomanum Acta exstant; at, cum in iis Martyres in aquam bullientem immissi dicantur, aut monumentum aliud, in quo pro aqua oleum legebatur, eminentissimus scriptor fuerit secutus, aut suopte id ingenio confinxerit, necesse est. Jam vero ad prodigiosam bullientis aquæ immutationem quod spectat, cum non sine multiplici sit exemplo, illud operosius discutere nihil attinet. Legi tamen inter plurima potest, quod Operis nostri tom. 6 Septemb. pag. 159, num. 14 in vertustis S. Susannæ Actis de plumbo liquefacto, atque in os Sanctæ, nihil inde passæ, infuso refertur.

h Jam ante viderant illam intrepide cum tyranno loquentem, neque hinc ab idolorum cultu recesserant: potius ergo conversionis eorum occasio afferretur, quod Sanctos ambos sine ulla corporis læsione aquæ bullienti immersos conspexissent.

i Hanc vocem ex incuria, nescio cujus, in Græco omissam, adjiciendam duxi, ne periodus imperfecta remaneret.

k Acta pervolvens cum in hoc incidissem, multum, fateor, illorum mihi decrescebat auctoritas, dubiusque hærebam, num ob id præsertim, fabulæ sane, quam veritati magis consentaneum, iis edendis supersederem. Quæ enim, inquiebam, tanta in jamjam eluendis fuso pro Christo sanguine Baptismi necessitas? Quæ hæc illuminabit &c. Sacramenti istius formula? quo tandem pacto Martyr, ligatis post tergum (ut Gallonius de SS. Mart. Cruciat. fig. 23 in lebetem conjectum exhibet) manibus, viros ducentos, procul etiam a se remotos, aqua aspersisset? At cum primum sæpius in aliis frequentatum comperissem, alterumque per errorem, baptizanti Martyri adscriptum, commode dici posse viderem; laborandum unice erat, ut reperiretur modus, quo probabiliter Sanctus salutari eos fonte abluisset: qui nodus ita tandem solvendus est visus. Hic quidem ducenti hi Christi Athletæ statim abducti & capite truncati feruntur, at in Menæis, utroque Menologio, ac in Baronii & Galesinii Martyrologiis memorantur una cum Sanctis nostris obtruncatione capitis martyrium consummasse. Jam vero SS. Eulampius & Eulampia, tyranni jussu e lebete extracti, aliaque iterum supplicia perpessi, in carcerem sunt detrusi, in eoque integro triduo detenti. Fuerint ergo laudati ducenti Martyres, postquam se in Christum credere exclamassent, statim abducti, non ad necem, sed carcerem, ut superius allata confirmant, ibidemque cum S. Eulampio conversati; atque hinc maxima de eorum baptismate, si locum habere debeat, difficultas disparebit.

l Nisi hæc ficte a tyranno prolata censeantur, nimium hic mitis in Christi Martyrem exhibetur, cum, quæ ad ulciscendum deorum suorum contemptum Virgini intulerat mala, jure (quæ ejusmodi hominum cæcitas erat) intulisse se arbitrari debuisset, non injuriam appelare.

m Erat hoc supplicium, ut dicit Lipomanus, gravissimum, atque fere ita inferebatur: collectis in unum in superiori capitis parte capillis funis innectebatur, quo per trochleam immisso in sublime attollebatur martyr, cujus plerumque pedibus magni ponderis lapis, quo membrorum compages crudelissime luxarentur, appendebatur. Prolixius hæc apud Gallonium jam cit. diducta invenies.

n Ita scilicet homo idolorum cultui addictissimus ducentos, de quibus supra, Christi Martyres, ad fidem conversos, multo ipse miserior, appellabat.

o Solum hic & in Metaphrasticis, ubi tamen nihil de addito statim advolantis e cælo angeli prodigio legitur, cruciatum hunc narratum invenio, reliquis omnibus, illico post bullientis aquæ tormentum Martyres nostros gladio interfectos, attestantibus. An vero auctor miracula multiplicandi prurigine angelum e cælo deduxerit, edicere non ausim, certus, Dei erga Athletas suos plurima hujusmodi exstitisse favoris specimina, quæ cum SS. litterarum testimoniis, tum probatis plurium Sanctorum Actis possent confirmari.

p Etiam Græce σπεκουλάτωρ hic pro carnifice sumitur; quam significationem ei convenire, vide in Glossariis Cangii.

q Certe non corporeis, sed animæ oculis seu cogitatione; quoniam jam ante oculis corporeis captus fuerat. Melius profecto id exprimi potuisset.

* ἐπιβλέπεις

* an περιεπλάγη?

* an θάψει?

* supple πράττε.

* an ποινάς?

* l. αἰσχύνθητι.

* l. προκρίνουσαν.

DE S. BASSIANO CONFESSORE CONSTANTINOPOLI

PROBABILITER INTER ANNUM CDLIII ET CDLVIII.

SYLLOGE.
Vitæ institutum, discipuli hosque inter S. Matrona Pergensis id amplexi, ætas, memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus.

Bassianus Conf. Constantinopoli (S.)

AUCTORE C. B.

Etiamsi S. Bassianus seu, ut ab aliis etiam vocatur, Basianus e sacris seu ecclesiasticis, in quibus memoratur, Græcorum libris in Mrl. Romanum hodiernum, [Sanctus, qui a Castellano memoratur, elogiisque,] ut non paucis aliis Sanctis factum, illatus haud sit, eum tamen hodie in Martyrologio suo Universali Castellanus recenset. Neque vero hic martyrologus idcirco est carpendus. Etsi enim impressa Græcorum Menæa ac Sirletianum Menologium, e quibus, ni fallor, Bassianum acceperit, subinde etiam Sanctis, uti apud nos tom. 1 Augusti in Patriarchis Constantinopolitanis, tom. 3 Septembris pag. 744 in Prætermissis, alibique item ac nominatim etiam ejusdem mensis Septembris tom. 6, pag. 661 videre fas est, indignos cultuve saltem destitutos accenseant, id tamen hic locum quantum ad hunc Sanctum nostrum, uti ex allegandis patescet, haud obtinet. Castellani itaque inhærens vestigiis de S. Bassiano, veluti de Sancto, in Opere nostro hic tracto, utque id præstem, præcipua primum, quibus a Græcis ornatur, elogia huc transcribo, hisque deinde nonnulla, quibus, quæ ad Sancti seu gesta seu ætatem cultumve spectent, discutiantur, dubiaque ac obseura dilucidentur, subjungo. Ab elogio, quod magna Græcorum Menæa excusa suppeditant, versiculisque huic de more præmissis duco initium. Hi, quibus ad Sancti nomen βασιανὸς, quasi e substantivo βάσις, Latine gradus, adverbioque ἄνω, Latine sursum, compositum, simulque ad hoc & ad aliud significationis oppositæ adverbium κάτω, Latine deorsum, alluditur, Græcis hisce verbis expressi,

Βασιανός τὸν κάτω λιπών βιὸν,
Χαίρων πρὸς ἀυτὴν τὴν ἄνω χωρεῖ βάσιν,

Latine sic redduntur:

Basianus, dum, quæ deorsum est, linguit vitam,
Lætus ad illum ipsum, qui fursum est, ascendit gradum.

[2] [e Menais,] Ita scilicet, Sanctum, relicta terra, ad cælum migrasse, hic indicatur; quod autem ad elogium spectat, id, quod prolixum non est, quodque Græcis hisce verbis concipitur, Οὗτος ὃσιος πατὴρ ἡμὼν Βασιανὸς ὑπῆρχεν ἐξ ἀνατολῶν τῆς Σύρων χώρας. Ἐπὶ δὲ τῆς βασιλείας Μαρκιανοῦ τοῦ εὐσεβεστάτου ἦλθεν ἐν Κωνσταντινουπόλει καὶ τοσοῦτον διέλαμψεν ἀρεταῖς καὶ θάυμασιν, ὡς καὶ ναὸν κτίσαι ἐπ᾽ ὀνόματι ἀυτοῦ τὸν βασιλέα, ὃς καὶ μέχρι τῆς σήμερον ἐστὶν. Επληθύνθη δὲ ἀριθμὸς τῶν μαθητῶν ἀυτοῦ ὡς εἰς τριακοσίους. Ἐξ ὧν ῆν καὶ ἁγία Ματρώνα. Ὅυτω δὲ βιώσας καὶ πολλοὺς τῷ Θεῷ προσαγαγὼν καὶ νόσους θεραπεύσας, καὶ θαυμάτων ἀπείρων ἀυτουργὸς γεγονὼς ἐν βαθυτάτῳ γήρα πρὸς Κυριὸν ἐξεδήμησεν, Latinum efficitur hunc in modum: Hic sanctus Pater noster ex Orientali Syrorum regione est ortus; Constantinopolim autem, religiosissimo imperatore Marciano imperii habenas moderante, venit, itaque virtutibus & miraculis effulsit, ut etiam templum, quod hodieque conspicitur, sub ejus nomine imperator exstruxerit. Porro discipulorum ejus numerus, e quibus exstitit & sancta Matrona, circiter ad trecentos excrevit; cum autem ætatem sic exegisset, & multos ad Deum adduxisset & morbos curasset & infinita miracula edidisset, in summa senectute ad Dominum migravit. Tale est, quod Menæa simulque etiam in Martyrologio suo Græco-barbaro Maximus Margunius, Menæis presse inhærere solitus, exhibent, S. Bassiani elogium; id autem cum elogio, quod in Menologio Sirletiano continetur, ad amussim adeo consonat, ut, si quis, quæ in Menæis de Sancto nostro narrantur, noscat, is simul etiam, quæ de eo referuntur in Sirletiano, habeat perspecta, utque proinde elogium, in hoc contentum, modo huc transcripto Menæorum elogio, quo amplior rerum, ad S. Bassianum spectantium, notitia præbeatur, adjungendum non sit.

[3] Verum de duobus aliis Sancti nostri hic adhuc transcribendis elogiis, [Menologio Basiliano] quorum alterum Menologium, Basilianum vulgo dictum, alterum Ms., cujus ecgraphun habemus, Constantinopolitanum Sirmondi Synaxarium suppeditat, paulo aliter est loquendum. Id cuique, qui hæc cum elogio, e Menæis dato, contulerit, evadet perspicuum. Primum seu quod in Menologio Basiliano, studio & opera Cardinalis Annibalis Albani Græce & Latine typis Urbinatibus anno 1727 vulgato, exstat, Latine ibidem sic habet: Sanctus pater noster Baslianus, ex Orientali Syrorum regione oriundus, Marciano pio imperatore, Constantinopolim profectus, ob virtutem suam imperatori statim innotuit, qui non modo eum tamquam patrem colebat, sed & ædes illius nomine, quæ ad hunc usque diem exstant, ædificavit. Fuit enim ad docendum appositissimus, ut multis persuaderet, relicto seculo, monasticam vitam agere: in quorum numero fuit sancta Matrona: crevitque discipulorum ejus numerus usque ad trecentos. Adhæc multa miracula patravit. Præterea si quis in gravissimum aliquod peccatum lapsus esset, & idcirco de sua salute desperaret, Vir sanctus, pari cum eo dolore suscepto, non prius conatu desistebat, quam lapsum, e diaboli manibus ereptum, per pœnitentiam ad Deum clementissimum adduceret. Insuper prophetiæ dono illustris, cum futura prædiceret, multis profuit. Exacta per hunc modum vita, confectus senio migravit ad Dominum, & a discipulis suis in ædibus, quæ ejus nomen præferunt, sepultus est. Elogium isthoc cum elogio, e Menæis supra huc transcripto, modo confer, videbisque pauciora in hoc, quam in illo, de S. Bassiano asseverari.

[4] Ad elogium, in Synaxario Sirmondiano contentum, [& Synaxario Sirmondiano] progredior. Id paulo adhuc diffusius, quam jam datum, quod præterea, uti infra notabo, sub finem sat accurate loqui haud videtur, e Menologio Basiliano elogium, res ad Sanctum nostrum spectantes exponit. Verba Græca, e quibus componitur, sequentia hæc sunt: Μνημὴ τοῦ ὁσίου πατρὸς ἠμῶν Βασιανοῦ, ὃς ἐγένετο ἐπὶ Μαρκιανοῦ τοῦ εὐσεβεστάτου· ὤρμητο δὲ ἐκ τῶν τῆς ἀνατολῆς μερῶν ἐξ ἀπαλῶν ὀνύχων καὶ ἔως γήρως τῇ τῶν καλῶν ἐργασίᾳ ἐνδιατρίψας καὶ πολλοὺς τόπους διαμείψας καὶ πλείστοις ὠφέλεια καὶ σωτηριώδης ὁδὸς γεγονὼς καὶ τὴν βασιλίδα τῶν πόλεων καταλαβὼν μοναστήριον ἐν τάυτη ἐδείματο, Σεβῆρον τινα ἔχων συνεφαπτόμενον ἀυτῷ εἰς τὸ ἔργον καὶ Ιοάννην ὑπατικὸν. Ἐν τάυτῃ τῇ μονῇ καὶ τιμία Ματρώνα ἀνδρεῖον σχῆμα περιβαλλομένη εἰσηλθεῖν ἐθάρσησε καὶ μετὰ πολλῶν ἡμερῶν παραδρομὴν τῷ Μακαρίῳ ἐγνώσθη. Τούτου τὴν ἔνθεαν πολίτειαν οὐ μόνον ἄρχοντες κατεπλάγησαν, ἀλλὰ καὶ βασιλεῖς ὑπερεθάυμαζον ἀρχόμενοι πρὸς ἀυτὸν καὶ ὠφελείας τυγχάνοντες· ἐπληθύνθη δὲ καὶ ἀριθμὸς τῶν μαθητῶν ἀυτοῦ μέχρι τῶν τριακοσίων. Ἀυτὸς οὖν εἰς βαθὺ γῆρας ἐλάσας καὶ πλήρης ἡμερῶν γεγονὼς ἐν εἰρηνῃ τὸ πνεῦμα ἀυτοῦ τῷ Θεῷ παρέθετο, μυρία θάυματα κατεργασάμενος ζῶντε καὶ μετὰ θάνατον, οἷς ἐκπληττόμενος βασιλεὺς ναὸν ἐπ᾽ ὀνόματι ἀυτοῦ ἀνήγειρε πλησίον τῆς ἁγίας Ἄννης ἐν τῷ Δευτέρω, ἔνθα καὶ σύναξις ἀυτοῦ ἐπιτελεῖται Ita hactenus Græcus Synaxarii Sirmondiani textus.

[5] [huc transcriptis, a Græcis ornatur,] En modo, quam hic subdo, interpretationem ejus Latinam. Sic habet: Commemoratio sancti patris nostri Basiani, qui sub religiosissimo Marciano floruit; fuerat autem a teneris unguiculis ex Orientis partibus profectus, cumque usque ad senectutem in virtutum exercitio operam posuisset ac locum sæpius mutasset, plurimisque utilis ac via ad salutem factus ad urbium etiam reginam (Constantinopolim scilicet) venisset, monasterium ibidem, adjutores in opere Severum quemdam ac Joannem, virum consularem, nactus, exstruxit. Id venerabilis Matrona, virili habitu induta, ingredi etiam est ausa, ac post multorum dierum decursum Sancto nota est facta. Divinam hujus vivendi rationem non solum viri principes suspexere, verum etiam imperatores, cum ad eum accessissent opemque fuissent experti, admirati sunt. Porro discipulorum ejus numerus ad trecentos etiam excrevit. Is igitur, cum ad summam senectutem pervenisset plenusque dierum esset effectus, Deo in pace spiritum tradidit, infinitis in vita & post mortem patratis miraculis, quibus perculsus imperator sub nomine ejus templum prope S. Annæ in Deutero, ubi & festivitas ejus celebratur, erexit. Tale est postremum e tribus præcipuis, quæ huc visum est transcribere, Sancti nostri elogiis. Nonnulla modo, quæ in hisce occurrunt, examinemus, ac porro, ut fieri poterit, dilucidemus.

[6] [Constantinopolim veniens, monasterium ibidem] S. Bassianus non tantum ex Orientis partibus, unde eum oriundum omnia jam data elogia affirmant, Constantinopolim venisse, sed & ibi monasterium exstruxisse, in Constantinopolitano Sirmondi Synaxario proxime huc transcriptis verbis asseritur; verum, cum monasterium ibidem per S. Bassianum fuisse exstructum, nec Menæa excusa, nec Basilianum & Sirletianum Menologia memoriæ uspiam prodant, hicne Synaxario laudato est standum? S. Matrona, quæ S. Bassiani discipulis in jam memoratis ecclesiasticis Græcorum libris annumeratur, in Menologio Basiliano VIII Novembris die & in Menæis excusis itemque in Menologio Sirletiano IX ejusdem mensis memoratur; in breviori autem hujus Vita, quæ penes nos, e codice Ms. nescio quo, a decessoribus nostris deprompta, exstat, sequentia isthæc leguntur sub finem verba: δὲ ὅσιος Βασιανὸς τὴν τοῦ σχήματος διατύπωσιν ἐν τῇ ἐρήμῳ θεόθεν δεξάμενος, ἐλθὼν ἐν Κωνσταντινουπόλει δύο μοναστήρια συνεστήσατο, τὸ μὲν γὰρ ἕν, ὅπερ καὶ ἐπώνυμον ἀυτοῦ ἐστίν· τὸ δὲ ἕτερον τῆς ὁσίας Ματρῶνας, κρατοῦντα τὸν ἀυτὸν τύπον, τὸν παρὰ τοῦ ὁσίου νενομοθετημένον. Sanctus autem Basianus, habitus forma in eremo divinitus accepta, Constantinopolim veniens, duo monasteria exstruxit, unum quidem, quod ab eo nomen habet, alterum autem sanctæ Matronæ, quæ eamdem regulam, a Sancto præscriptam, observant. Brevioris quidem, in qua, non unum tantummodo, sed duo monasteria a S. Bassiano Constantinopoli fuisse exstructa, disertissime sane his verbis asseritur, Vitæ illius & auctor & ætas omnino in obscuro sunt; dubitarique adeo non immerito potest, an non tunc demum, cum jam aliquot post S. Bassiani obitum secula essent elapsa, in litteras fuerit conjecta.

[7] Verum, etsi id ita sit ac proin lucubratio illa, [a Severo quodam ac Joanne, viro consulari, adjutus] quæ præterea idcirco, quod, quemadmodum jam innui, codex etiam, e quo fuerit accepta, ignoretur, minori in pretio est habenda, fidem indubitatam in iis, quæ de S. Bassiano memoriæ prodit, haud mereatur, vel ex eo tamen, quod decessores nostri illam e qualicumque sibi prælucente exemplari excerpserint, idque, si eam nihili prorsus fecissent, facturi haud fuisse videantur, haud omnino contemnendam, in animum non immerito induxeris; cum autem sic habeat, per verba supra huc transcripta, quibus, Constantinopoli duo monasteria a S. Bassiano fuisse ædificata, affirmat, qualecumque pondus Synaxario Sirmondiano, unum ibidem a Bassiano monasterium, Severo quodam ac Joanne viro consulari juvantibus, fuisse exstructum, per verba, supra pariter huc transcripta, asseveranti, adjungit. Adhæc inter eos, qui Constantinopolitano anni DXVIII concilio subscripti inveniuntur, Martyrius, μονῆς τοῦ ὁσίου Βασιανοῦ archimandrita, comparet, monasteriique ejusdem Theophanes, ut Cangius in Constantinopoli Christ. lib. IV, pag. 120 docet, loco non uno mentionem instituit. Reponi quidem potest, monasterium, de quo hic nobis sermo, S. Bassiani nomine potuisse distingui, non quod ab ipsomet hoc Sancto, sed quod in hujus, ad Superos felici e vivis excessu jam translati, honorem fuisset exstructum; verum, etsi id ita sit, re tamen vera illud, quod ab ipsomet S. Bassiano esset exstructum, fuisse Sancti hujus nomine distinctum, vel ex eo apparet, quod hoc ipso nomine, vivente adhuc Bassiano, fuerit vocatum, ut fidem faciunt duo S. Matronæ, supra adhuc memoratæ, elogia, quorum alterum in Menologio Basiliano ad VIII, alterum ad IX Novembris diem in Menæis occurrit.

[8] Jam vero, cum hæc ita habeant, nec quidquam, [ante annum 453, non tamen, ut apparet,] quod non fuisse a S. Bassiano monasterium Constantinopoli ædificatum vel utcumque suadeat, alicunde adducatur, id abs eo, suppetias Severo quodam ac Joanne viro consulari ferentibus, fuisse re ipsa factum, Synaxario Sirmondiano asserenti apparet absque ullo etiam scrupulo assentiendum. Verum quandonam id a Sancto factum? In codice nostro GræcoMS. 194 continetur prolixior S. Matronæ Pergensis, mox iterum memoratæ, Vita, a Simeone Metaphraste conscripta. In hac autem, quæ apud Lipomanum & Surium e sermone Græco in Latinum versa ad VIII Novembris diem exstat, narratur, qui S. Matrona, quæ, cum jam prolem marito suo peperisset, clanculum abs illo (licitene, an secus, ad VIII vel IX, quo utroque, ut jam dictum, Sanctæ illius memoria recolitur, Novembris diem, si tum de ea fuerit tractandum, examinabitur) ex ardenti soli Deo serviendi desiderio discesserat, Constantinopoli aliquamdiu in S. Bassiani monasterio sub virili habitu fuerit versata, Emesam deinde, eodem Sancto, sexum ejus divinitus edocto, curante, secesserit, ac tum, cum ibidem illa sacris Virginibus, in quarum monasterium fuerat admissa, fuisset jam præfecta, S. Joannis Baptistæ caput prope civitatem illam fuerit inventum; cum autem de secunda sacri hujus pignoris inventione sermo ibidem instituatur, hæcque, uti apud nos tom. IV Junii, ubi de sancto illo Domini nostri Jesu Christi Præcursore actum, pag. 722 & seqq. ostenditur, anno 453 contigerit, consectarium fit, ut S. Bassianus Constantinopoli monasterium, utpote in quo, priusquam jam dicta capitis S. Joannis secunda inventio eveniret, S. Matrona, teste Metaphraste, fuisset versata, ante annum 453 exstruxerit.

[9] [ante annum 450, ac proin] Atque ita quidem annum, ante quem S. Bassianus monasterium Constantinopoli exstruxerit, habemus; nunc etiam in annum, ante quem id Sanctus haud fecerit, inquiramus. Nihil quidem, e quo hunc determines, subministrat supra huc transcriptum e Synaxario Sirmondiano S. Bassiani elogium; verum id una cum Menologio Sirletiano præstant duo alia supra pariter huc transcripta Sancti nostri elogia. In his enim, quorum alterum in Menæis excusis, alterum in Menologio Basiliano recensetur, S. Bassianus Constantinopolim, imperii habenas Marciano tenente, venisse asseritur; cum autem Marcianus, uti inter eruditos convenit, ante annum 450 imperio præesse haud inceperit, nec sane Bassianus, priusquam Constantinopolim veniret, monasterium ibi ædificarit, consectarium fit, ut id ille ante dictum annum 450 haud fecerit. At vero, inquiet fortassis nonnemo, S. Matrona, postquam a S. Bassiano monasterium Constantinopoli fuisset exstructum, ibidem e jam dictis aliquamdiu in hoc fuit versata, Emesam deinde in sacrarum Virginum monasterium secessit, jamque, cum sacrum S. Joannis Baptistæ caput prope civitatem illam anno 453 fuit inventum, parthenoni isti, uti in Vita ejus Metaphrastes etiam docet, fuerat præfecta; cum autem hæc omnia, si dictum monasterium ante annum 450 a Bassiano haud fuerit exstructum, intra trium fere dumtaxat annorum spatium, ut consideranti patescet, debeant fuisse facta, ac intra tam breve tempus fuisse reipsa facta, creditu appareat admodum difficile, dubitari idcirco posse videtur, an ante annum 450 sacrum illud asceterium a Bassiano haud fuerit exstructum.

[10] [vel hoc ipso anno vel haud multo serius ædificat, vitam in eo,] Fateor, sic habet; verum, cum equidem ista omnia absolute, utut difficulter, potuerint intra tres etiam dumtaxat annos fuisse peracta, Menæis duobusque Menologiis, Sirletiano scilicet & Basiliano, unanimi consensu id, e quo ante annum 450 Constantinopoli monasterium a Bassiano haud fuisse exstructum, consequitur, asseverantibus, assentiendum apparet, cumque tamen, ut jam supra docui, monasterium Constantinopoli Sanctus ante annum 453 ædificarit, consectarium e modo disputatis fit, ut id verosimiliter vel anno 450 vel haud multo serius fecerit. Porro S. Bassianus, qui, quemadmodum ejus elogium, e Synaxario Sirmondiano supra huc transcriptum, prodit, non prius, quam cum virtuti operam diutissime dedisset, ac jam, non paucis cum copioso animarum lucro regionibus peragratis, senex esset effectus, Constantinopolim venerat, ibidem deinceps in monasterio, a se exstructo, sanctissime usque ad summam senectutem vivere perrexit. Verum quodnam vitæ institutum fuit secutus? Monachum illum exstitisse, indubitatum vel ex eo apparet, quod ætatem in monasterio exegerit, quod hujus inquilinos sub disciplina sua habuerit quodque hi in supra laudata, quæ Metaphrastem habet auctorem, S. Matronæ Pergensis Vita loco non uno monachi diserte appellentur. Ast illum Acæmetam hodie nuncupat in Martyrologio suo Universali Castellanus; quod qua ratione impulsus faciat, omnino ignoro.

[11] Acæmetæ quidem seu monachi Ἀκοίμητοι, ita a Græcis dicti, [dubium, an ad Acæmetarum, ut Castellanus æstimasse videtur,] quod in eorum monasteriis divinum Officium noctu diuque sine ullo cessationis intervallo, monachis idcirco tres in cœtus, qui sibi hunc in finem succedebant, divisis, celebraretur, Constantinopoli eodem quinto, quo S. Bassianus floruit, æræ Christianæ seculo, ut in Opere nostro, tom. 1 Januarii pag. 1018, & duabus seqq. invenies, fuere instituti; verum horum vivendi rationem amplexum esse S. Bassianum aut in monasterium a se conditum introduxisse, nuspiam litteris reperio mandatum. Nec, ut Castellano hic assentiar, moveri queo ex eo, quod, nisi Acæmeta credatur S. Bassianus, vitæ institutum, quod fuerit professus, assignari haud queat. Etsi enim res ita habeat, non pauca tamen Constantinopoli & alibi, priusquam acæmetæ instituerentur, monasteria exstitere hæcque certe in vitæ quæ servabant, institutis ab Acæmetis discrepuere; cum autem sic habeat, quid ni unum ex his Acæmetarum instituto præferre ac porro amplecti Bassianus potuerit? Quid ni etiam factum esse queat, ut institutum novum & sibi & monachis suis servandum præscripserit? Sane vitæ normam, sibi a S. Bassiano præscriptam, observasse duo, quæ hic Constantinopoli exstruxerit, monasteria in breviori, quam supra adhuc laudavi, S. Matronæ Vita per verba, num. 6 jam recitata, asseruntur; etsi autem hæc forsan de regula, quam, primum ab alio traditam, Bassianus dumtaxat adoptarit, queant intelligi, Acæmetarumque institutum e Constantinopolitano horum monasterio fuerit etiam temporis lapsu, uti ex Theophane, Cedreno & Nicephoro Callisti (Operis nostri tom. 1 Januarii a pag. 1018 videsis) intelligitur, in alia tum intra, tum extra urbem Constantinopolitanam monasteria invectum, nihil tamen omnino impellit, ut vel pro verosimili habeam, Bassianum illud fuisse amplexum seu in monasterium, Constantinopoli a se conditum, induxisse.

[12] Etsi itaque professione monachum exstitisse S. Bassianum, [institutum, sanctissime agit, discipulisque trecentis ac hos inter S. Matrona,] omnino, ut jam supra docui, sit certum, anne tamen, quæ Acæmetarum fuit, vitæ rationem fuerit amplexus, est admodum, uti e jam nunc dictis apparet, incertum ac dubium. Verum qualiscumque tandem, cui Sanctus sese addixit, vitæ ratio exstiterit, sanctissime equidem, ut jam dixi, in monasterio, a se exstructo, vixit, nec paucos ibidem, qui illam fuere amplexi, discipulos fuit adeptus. Hosce numero exstitisse trecentos, Menologium Basilianum & Constantinopolitanum Sirmondi Synaxarium in supra huc transcriptis Sancti nostri elogiis affirmant; etsi autem Menæa non trecentos, sed tantummodo fere trecentos S. Bassiani discipulos numerent, unanimi tamen consensu tam hæc, quam jam dicta Sirmondiani Synaxarii & Menologii Basiliani elogia S. Matronam discipulis S. Bassiani accensent. Verum quæ qualisve hæc fuit? S. Bassiani elogio, quod in Menologio Sirletiano exstat, sequens hæc in margine apponitur nota: In apographo Ms. erat adscriptum: “Hæc Matrona fuit Macedoniana”. Verum, quiscumque sit, qui ita Matronam, S. Bassiani discipulam, secta exstitisse Macedonianam, indicavit, id verosimillime fecerit, quod, cum translationi, qua S. Joannis Baptistæ caput, prope Emesam anno 453 inventum, in civitatem hanc fuit delatum, interfuisse Matronam, S. Bassiani discipulam, legisset, hanc cum Matrona, quæ, cum idem S. Joannis Baptistæ caput sub Valente e Cilicia in Bithyniam indeque post sub Theodosio Constantinopolim transferretur, sacrum illud pignus, tamquam ministra & custos, comitata fuisse apud nos tomo 4 Junii pag. 713 & binis seqq. ex Sozomeno refertur, ac, uti ex ibidem allegatis liquet, secta Macedoniana exstitit, existimarit eamdem.

[13] [de qua, cum altera homonyma perperam confusa,] Verum posteriorem hanc Matronam a Matrona, S. Bassiani discipula, esse diversam, vel ex eo fit perspicuum, quod, cum ultimo hic memorata capitis S. Joannis Baptistæ e Bithynia Constantinopolim sub Theodosio translatio anno 390, uti apud nos loco proxime cit. videre licet, contigerit, necessario Matrona, quæ tum sacri illius pignoris custos fuit, anno dein 453 labente, quo, ut supra vidimus, idem Præcursoris Domini caput prope Emesam fuit inventum, octogenaria debeat, si tum adhuc in vivis fuit superstes, exstitisse major; Matrona autem, S. Bassiani discipula, quæ translationi, qua id, cum ibi fuisset inventum, in civitatem Emesenam fuit delatum, interfuit, tum adhuc exstiterit juvenis, uti intelligitur ex eo, quod se jam dictis ante translationem illam in S. Bassiani monasterio, quod, ut docui, ante annum 450 haud fuit exstructum, vitam monasticam, virili habitu assumpto, fuerit amplexa, ac tum, ut Metaphrastes in ejus Vita etiam tradit, non plures quam viginti quinque ætatis annos numerarit. Adhæc Matrona, quæ sub Valente ac Theodosio caput S. Joannis custodiisse perhibetur, Cosilai prope Chalcedonem, virginitate perpetuo servata, diem extremum clausit; Matrona autem, S. Bassiani discipula, Constantinopoli, relicto, e quo prolem pepererat, marito, vitæ cursum absolvit. Ast sive ob jam dictam, sive ob aliam quamcumque causam sit factum, ut verba supra relata, quibus Macedoniana exstitisse Matrona, S. Bassiani discipula, asseritur, Ms. Menologii Sirletiani apographo fuerint adscripta, Macedonianam equidem illam exstitisse, haudquaquam queo mihi habere persuasum.

[14] [hic nonnulla, ad Bassianum partim etiam spectantia] Ita animo comparatus sum, quod nihil omnino, e quo vel utcumque Macedonianæ sectæ evadat suspecta, invenire uspiam, re quamvis diligentissime discussa, potuerim. Neque vero, Macedoniana si fuisset, sese, cum primum mundo nuntium remiserat, vitæ monasticæ præceptis imbuendam Bassiano, viro imprimis Catholico, Constantinopoli, ut jam vidimus, tradidisset; ne autem, postquam hinc a Bassiano Emesam, ut pariter vidimus, fuisset profecta, Macedonianam factam, suspicemur, obstat post secutus mulieris, pro Sancta a Græcis cultæ, Constantinopolim, peragratis regionibus variis, ad eumdem S. Bassianum regressus, aliaque, quæ, maximi etiam tunc fuisse abs illa Sanctum hunc factum, argumento sunt, in supra laudata illius Vita a Simeone Metaphraste narrata. Hæc idcirco simulque, quod non minus, quam quæ Matronæ Emesam Constantinopoli discessum præcessere, ad S. Bassianum partim spectent, compendio, cui mox reliqua, de Sancto nostro dicenda, subjungam, hic exhibeo. Cum Matrona, S. Bassiani discipula, quæ, quemadmodum supra docui, anno 453 capitis S. Joannis Baptistæ in civitatem Emesenam translationi interfuit, unguento inde accepto cæcum illuminasset, Domitianus ejus maritus, rei hujus, quaquaversum citissime vulgatæ, fama excitus, novaque inde uxoris, quam ubique requirebat, inveniendæ spe concepta impulsus Emesam venit; ast illa, hominem adesse subodorata, mox, quo incidendi in manus ejus periculum evadat, Hierosolymam primum, tum in montem Sina, ac dein Berythum, ubi & aliquas discipulas sibi adjungit, profecta, Constantinopolim tandem Bassiani conveniendi desiderio capta divinitusque ad id in somnis excitata revertitur.

[15] Eo appulsa Marcellum diaconum, quo suadente, a Bassiano Emesam ad virginum monasterium missa antea fuerat, [atque ex Matronæ per Metaphrastem Vita] accersit, reditusque causam abs illo rogata, sese dumtaxat, ut arduum longi itineris laborem, senectute ac mulierum imbecillitate despecta, susciperet, vehementi quodam eos, a quibus primam spiritualis vitæ institutionem acceperat, ac maxime Bassianum conveniendi desiderio fuisse adductam, respondet, ac dein, quæ sibi post suum ex urbe Constantinopolitana discessum contigerint, exponit; Marcellus autem, statim singulis Bassiano narratis, abs hoc, ut quietum aliquod & a tumultu alienum non procul a monasterio habitaculum, ad quod facilis sibi esset accessus, Matronæ quamprimum præstituat, jubetur, cumque id ille, Magistri præcepto mox obtemperans, fecisset, Matrona in apta, quam paraverat, domo quamprimum locatur. Quem in locum (ipsiusmet Metaphrastæ apud Lipomanum verba sunt) cum magnus venisset Bassianus, eamque esset allocutus, & dixisset, quæ opportebat, quin etiam ab ea didicisset de iis, quæ ei obtigerant, & eam impertiisset iis, quibus indigebat, eam rogavit, an sibi opus esset aliquo alio; cum ea autem dixisset, alias sorores esse Berythi & eas velle ad ipsam venire & una degere, hoc episcopo Beryti statim litteris significat, &, quas nominatim quærebat Matrona, jussit ad eam quamprimum mittere. Eæ ergo emissæ & cohabitantes cum Matrona ei summam exhibebant obedientiam.

[16] Verum Matrona, quæ eximiis, quibus effulgebat, [in compendium contracta,] virtutibus notior indies ac non paucis primariæ nobilitatis feminis gratior reddebatur, haud ita dudum post monasterium, fundo aliisque operi necessariis, sibi a Patricii Sporacii uxore, quæ ei sanitatis sibi restitutæ beneficium referebat acceptum, subministratis, ædificat, ac una cum sororibus, quæ Beryto ad eam venerant, in novas illas ædes, prioribus, in quas, jubente Bassiano, introducta primum fuerat, relictis, migrat, easdemque deinceps, ex Athanasiæ, prædivitis feminæ, quæ disciplinæ ejus sese commiserat, facultatibus sibi oblatis ac Bassiani consilio acceptis, non parum auctas, ad mortem usque, quam centesimo vitæ suæ anno obiit, perpetuo occupat. Tale est eorum, quæ de Matrona, Constantinopolim ad Bassianum reversa, a Metaphraste narrantur, compendium. Ac id quidem, maximi etiam tunc a Matrona factum fuisse S. Bassianum, luculentissime sane prodit; cum autem tunc etiam, uti in eodem compendio ac proin & in Vita, per Metaphrastem scripta, traditur, Matronæ curam Bassianus gesserit, ædesque, in quibus & tum aliquamdiu cum sororibus, Beryto per Bassianum ad se evocatis, fuit morata, per Marcellum ei jusserit parari, hinc factum reor, ut, quamvis verosimiliter ipsamet Matrona, uti e jam dictis a Metaphraste traditur, Constantinopolitanum, quod ab ea nomen habuit, monasterium exstruxerit, id tamen a Bassiano exstructum, in breviori Matronæ Vita, per verba, num. 6 huc transcripta, asseratur; verum, etsi hinc monumentum isthoc litterarium erroris forsan in Conditore monasterii S. Matronæ assignando insimulari haud immerito queat, fuisse tamen in hoc eamdem, quæ in S. Bassiani monasterio, vitæ rationem observatam, verosimiliter recte affirmat.

[17] [proferuntur, sibi adjunctis, inter annum 458] Ea sedet sententia, quod, cum S. Bassianus, quamdiu post S. Matronæ ad se reditum in vivis adhuc mansit superstes, præfatum, quod hæc Constantinopoli tum condidit, monasterium consiliis suis ac curis maxima ex parte, ut apparet, rexerit, is haud facile permissurus fuisse videatur, ut alia in hoc, quam quæ a monachis suis servabatur, ac ab ipsamet Matrona, cum apud hosce, priusquam Emesam secederet, sub virili habitu latebat, aliquamdiu fuerat servata, vivendi ratio observaretur. Res quidem minime est certa; sed cum nihil, quo certa reddatur, occurrat, ad reliqua modo, quæ in supra huc transcripta S. Bassiani elogia observanda sunt, progredior, ac primo, quamdiu hic, postquam Constantinopolim Matrona esset reversa, in vivis adhuc manserit superstes, seu potius, quandonam circiter, trecentis sibi jam adjunctis, ut supra docui, discipulis, e mortali hac vita ad immortalem migrarit, indago. S. Bassiano templum, uti mox infra e Synaxario Sirmondiano, Menæis excusis, Sirletianoque ac Basiliano Menologiis ostendam, ab imperatore Marciano fuit exstructum; cum autem sic habeat, enimvero hinc, cum certe S. Bassiano, in vivis adhuc existenti, templum Marcianus, qui, uti ex eruditorum consensu jam dixi, anno 457 obiit, haud exstruxerit, fuisse ante annum 458 e vivis sublatum Sanctum nostrum, non inepte concluditur.

[18] [& annum 453 e vivis excedit,] Reponi quidem potest, S. Matronam, spectatis iis, quæ ex ejus per Metaphrastem Vita supra retulimus, e civitate Berytensi, postquam Emesæ capitis S. Joannis translationi anno 453 adhuc juvenis interfuerat, Constantinopolim, Bassiano adhuc vivente, reversam, exstitisse jam tum senem, idque, ut consideranti patescet, verum esse non posse, si S. Bassianus ante annum 458 vita sit functus. Ast etsi sic habeat, atque adeo obitus S. Bassiani epocha, tam mature signata, cum iis, quæ in S. Matronæ Vita Metaphrastes scribit, nequeat componi, potius tamen supra laudatis ecclesiasticis Græcorum libris, unanimi consensu id, e quo, Bassianum ante dictum annum 458 vere obiisse, consequitur, asseverantibus, quam solo Metaphraste, S. Matronæ verba, quibus hæc, dum Constantinopolim, vivente adhuc Bassiano, reversa, reditus sui causam (num. 14 videsis) Marcello exponit, sese exstitisse jam tum senem, prodit, affingente, standum apparet, maxime cum hic scriptor non secus ac Menologii Basiliani auctor, qui, S. Bassiano templum a Marciano fuisse erectum, disertissime, ut mox docebo, affirmat, quatuor amplius seculis a S. Matronæ ætate abfuerit, nec omnia, quæ in S. Matronæ Vita scribit, e notitiis, undequaque probatis ac certis (Operis nostri tom. 4 Junii pag. 721, num. 131 videsis) deprompserit. Porro cum hæc sic habeant ac S. Bassianus, qui, Constantinopolim revertente S. Matrona, nondum e jam dictis obierat, in vivis certe, dum hæc antea capitis S. Joannis Baptistæ translationi, anno 453 factæ, interesset, exstiterit adhuc superstes, annum hunc inter & annum 458 ad Superos illum migrasse, sat probabile redditum ex omnibus modo allegatis autumans, de iis, quæ Sancti obitum secuta narrantur, nunc pauca subjungo.

[19] S. Bassianum, cum Constantinopolim, Marciano imperatore, [temploque, per Marcianum imperatorem, uti ex iis,] venisset, ita virtutibus & miraculis, ut etiam templum, quod hodieque conspicitur, sub ejus nomine imperator exstruxerit, effulsisse, num. 2 huc transcriptum e Magnis Græcorum Menæis excusis elogium ac proin & Sirletianum, quod, ut dixi, Menæis ad amussim consonat, Menologium affirmat; etsi autem nec hoc, nec illa, quis imperator sub S. Bassiani nomine templum exstruxerit, diserte ac expresse notent, rem tamen, cum verbis, affirmationem illam proxime prægressis, de solo, qui, uti inter eruditos convenit, anno 457 obiit, Marciano imperatore loquantur, fuisse abs hoc factam, videntur indicare. Nec aliter de Synaxario Sirmondiano, quod, postquam, S. Bassianum sub Marciano imperatore floruisse, sub initium asseruit, nonnullis deinde interpositis, fuisse Sancto, infinitis in Vita & post mortem miraculis claro, templum ab imperatore exstructum, sub finem, non expresso ibidem hujus nomine, memoriæ prodit, pronuntiandum apparet. Ita autumo, non tantum, quod tam in dicto Synaxario quam in Menæis & Menologio Sirletiano, imperatoris haud alterius, quam Marciani, nomen legatur, verum etiam, ac præcipue quidem, quod Sancti nostri elogium, e Menologio Basiliano num. 3 huc transcriptum, initio habeat, Bassianus, … Marciano pio imperatore, Constantinopolim profectus, ob virtutem suam imperatori statim innotuit, qui non modo eum tamquam patrem colebat, sed & ædes illius nomine, quæ ad hunc usque diem exstant, ædificavit, hisque verbis, utpote quibus imperator, a Marciano diversus, designari haud queat, fuisse abs hoc ædem, seu potius, ut Græce est, τὸν ναὸν ἐπὶ τῷ ὀνόματι ἀυτοῦ, id est, templum sub nomine ejus, Bassiani nempe, exstructum, apertissime significetur, nec sit, cur hic a Menologio Basiliano vel Menæa cum Sirletiano, vel Synaxarium Sirmondianum dissonare merito existimetur.

[20] Fuisse quidem in duodecima urbis Constantinopolitanæ regione, [quæ hic adducuntur, apparet,] nomine Deutero seu secundo, πλησίον τῆς ἀγίας Ἄννης, prope S. Annæ, id est, prope ædem, S. Annæ sacram, quam, ut Procopius, author synchronus, lib. 1 de Ædificiis cap. 3 docet, Justinianus, haud citius quam seculo sexto imperator, exstruxit, S. Bassiani templum ab imperatore ædificatum, elogii, e Synaxario Sirmondiano num. 4 huc transcripti, auctor sub finem affirmat. Verum quid si anticipatione, ut loquuntur, usus id faciat, non quod prope illam ipsam sacram S. Annæ ædem, jam tum, cum illud ædificaretur, exstantem, sed quod prope locum, quo hæc postea fuit exstructa ac ætate sua exstabat, S. Bassiani templum imperator ædificarit? Sane, cum ita, ut apparet, non absurde queat, ita etiam debet is auctor exponi, quod alioquin cum Menologii Basiliani auctore, qui, S. Bassiano fuisse a Marciano templum erectum, luculentissime, ut jam docui, tradit, pugnare foret dicendus, quodque auctores, qui invicem in speciem adversantur, inter sese non collidendi, sed, si fieri possit, conciliandi sint. Nec refert, S. Bassianum, cum senio confectus migrasset ad Dominum, a discipulis suis in ædibus, quæ ejus nomen præferunt, seu potius, ut Græce est, ἐν τῷ δηλωθέντι ἀυτοῦ ναῷ, id est, in præfato suo templo, sepultum fuisse, a Menologio Basiliano affirmari.

[21] [exstructo, in quo] Etsi enim ita hujus auctor, S. Bassianum in illo ipso templo, quod sub hujus Sancti nostri nomine a Marciano erectum, antea narrarat, humatum insinuet, sicque illud S. Bassiano, in vivis adhuc existenti, fuisse a Marciano, quod certo est falsum, exstructum, videatur indicare, haud ita tamen est intelligendus, sed, sufficienti, ut nonnumquam alias, accuratione in scribendo haud adhibita, S. Bassianum in templo, quod sub ejus nomine Marcianus ædificasset, sepultum scripsisse est censendus, non quod Sanctus in hoc ipso templo, jam prius sibi, quam moreretur, erecto, sed quod eo loco, quo id postea Marcianus exstruxit, terræ fuerit mandatus, aut etiam, quod, cum primum loco alio fuisset depositus, postea inde ad dictum templum, cum id, quod, ut arbitror, ad monasterium, a Bassiano antea conditum, fuerit adjectum, ad umbilicum jam fuisset adductum, fuerit translatus. At vero, inquiet adhuc fortassis non nemo, si Constantinopoli templum, quod a S. Bassiano nomen habuit, vere a Marciano, anno, ut dictum, 457 e vivis sublato, fuerit exstructum, consectarium erit, ut Sanctus, utpote qui post annum 453, uti e supra dictis colligitur, in vivis adhuc exstiterit superstes, jam inde a secundo aut tertio post mortem anno ædem nomini suo sacram fuerit adeptus. Fateor, sic habet; sed quid tum? Id quidem ævi nostri, at non seculi V, quo S. Bassianus floruit, moribus spectatis, incredibile apparet. Tunc enim ac diu adhuc post, cum monachi seu alterius cujuscumque status homines, qui sancte vixisse credebantur, in vita & post mortem patrarant miracula, statim eis honores, Sanctis deferri soliti, discussionibus multis prævie haud adhibitis, nec juris, quæ postea sapientissime introductæ fuerunt, formulis præmissis, deferebantur.

[22] [& cultum annuum obtinuit, honoratur.] Imo vero seculis, ab ætate nostra haud adeo remotis, cum jam dudum usus Servos Dei non prius, quam cum diligentissime juxta ac rigidissime eorum causæ fuissent discussæ, solenni ritu in Sanctorum Album referendi fuisset inductus, subinde etiam est factum, ut, qui multis in vita ac statim post mortem inclaruerant miraculis, honorem illum, vix uno alterove post obitum elapso anno, fuerint adepti. Sic, ut hic unum saltem e multis, quæ afferri possent, rei hujus exemplis lectori ob oculos ponam, S. Petrus martyr, cum anno 1252 ab impio sicario fuisset occisus, anno proxime sequenti multis miraculis illustris sanctorum Martyrum numero ab Innocentio IV, summo Pontifice, fuit adscriptus. Cum itaque hæc sic habeant, ac S. Baslianus, ut ejus e Synaxario Sirmondiano num. 4 huc transcriptum elogium in fine testatur, infinita & post mortem & in vita, sancte acta, patrarit miracula, enimvero, fuisse ille ædem sacram, cum uno dumtaxat alterove anno excessisset e vivis, a Marciano erectam, incredibile nemini debet videri. Nec tantum Sanctus, cum breve tantummodo, postquam vitam hanc mortalem cum immortali commutarat, temporis spatium esset elapsum, æde sacra sibi exstructa, verum etiam festo, quod celebratum in hac annuatim fuerit, honoratus fuisse videtur. Certe annuam ejus festivitatem fuisse saltem ibidem aliquando celebratam, fidem facit supra relatum, quo in Synaxario Sirmondiano ornatur, elogium, quod statim atque S. Bassiano templum in Deutero fuisse exstructum, sub finem narravit, σύναξιν ejus seu festivitatem ibidem celebrari, subjungit.

DE S. CERBONIO EP. CONF. VERONÆ IN ITALIA

FORTE SUB SEC. V FINEM

SYLLOGE.
Memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus, tempus sedis.

Cerbonius Episc. Confes. Veronæ in Italia (S.)

AUCTORE C. B.

Duos hoc die Martyrologium Romanum hodiernum annuntiat Cerbonios, [Sanctus, qui a tempore immemorabili Veronæ colitur,] alterum Populoniensem in Hetruria, alterum Veronensem in Venetorum in Italia dominio episcopum. De priori, quod verosimilius altero sit minus antiquus, mox post acturi, de posteriori nunc agimus. Unus hic est e triginta sex antiquissimæ juxta ac notissimæ civitatis Veronensis præsulibus, quos hæc veluti Sanctos veneratur. Nullus quidem ex his præter S. Zenonem, Operi nostro ad XII Aprilis diem jam insertum, Usuardi Fastis sacris, quibus solis olim Romana Ecclesia utebatur, invenitur adscriptus; verum, etsi id ita sit, fuerunt tamen illi omnes triginta sex episcopi, ut illustrissimus Augustinus Valerius, Veronensis & ipse episcopus, in antiquis ecclesiæ suæ Monumentis, apud Venetos anno 1576 in lucem emissis, fol. I & seqq. ex Veteri Martyrologio ac seculi XV scriptoribus probat, cultu publico a tempore immemorabili gavisi; hinc autem, ni fallar, potissimum est factum, ut ex iisdem sanctis triginta sex Episcopis, cum jam horum plures Martyrologio suo, Venetiis itidem biennio dumtaxat post ibidem edita, quæ mox memoravi, ecclesiæ Veronensis monumenta vulgato, Galesinius inscripsisset, omnino viginti tres ac nominatim S. Cerbonius, qui etiam Cerbonus vocatus invenitur, in Mrl. Rom. hodiernum fuerint deinde illati.

[2] Certe hic sanctus Veronensis Episcopus, qui a Martyrologio Romano, [eodemque, quo Fastis sacris inscribitur,] Antverpiæ anno 1586 Christophori Plantini typis excuso, adhuc exsulat, in eodem deinde Mrl., quod auctum & emendatum Antverpiæ pariter apud Joannem Moretum 1591 prodiit, paucis hisce verbis Veronæ item Cerbonii episcopi hodie annuntiatus comparet; ut vel hinc S. Cerbonium, Veronensem episcopum, certe ante annum 1580 Mrl. Romano non fuisse inscriptum, haud temere credi queat, utque proinde huic illum recenter fuisse adjectum, Castellanus in Nota, ad Martyrologii sui Universalis, in quo S. Cerbonium hodie memorat, marginem apposita, recte observet. Verum an recte pariter, non fuisse ab iis, qui S. Cerbonium in Mrl. Rom. hodiernum intulere, in emortualem ejus diem inquisitum, ibidem adjungit? Id equidem asseverare non ausim; ast, utcumque res habeat, Galesinius jam antea eodem, quo Mrl. Rom., X Octobris die S. Cerbonium in Mrl. suo commemorarat sequentem in modum: Veronæ item sancti Cerbonii episcopi, qui propagandæ disciplinæ Euangelicæ studiosus, sapientiæ laude clarus, Veronensi ecclesia religiose administrata, magna cum testificatione sanctitatis quievit in Domino. Adhæc non tantum Ferrarius, qui in suo Sanctorum Italiæ Catalogo Cerbonium recenset, ad X Octobris diem pariter id facit, verum etiam, ad Superos hoc ipso die illum migrasse, Augustinus Valerius diserte affirmat, huncque deinde in Veronensibus episcopis tom. 5 Italiæ sacræ secutus est Ughellus.

[3] [X, ut apparet Octobris die obiit,] Locus, quo, quod dixi, Augustinus Valerius affirmat, fol. 38 apud eum occurrit in S. Cerbonii elogio seu, uti abs illo vocatur, Historia, sequentibus hisce verbis concepta: Cerbonius, Veronæ episcopus, vir fuit Euangelicæ disciplinæ propagandæ incredibili studio inflammatus & mirabiliter extirpandis hæresibus deditus: cum sapientia eloquentiam ita conjunxit, ut magnam apud universum Veronensem populum prudentiæ & sanctitatis famam suo tempore fuerit consecutus. Senio confectus obiit sexto idus Octobris, id est, X mensis hujus die, magnum suarum virtutum desiderium relinquens. Sepultus fuit in basilica sancti Proculi. Ita scriptor, postremo laudatus; cum autem antiquum, ex ecclesiæ cathedralis Veronensis membranis Martyrologium, in quo triginta sex sanctorum Veronensium Episcoporum nomina repererit descripta, Operis sui initio laudet, ex eo verosimiliter, quod in Mrl. illo Cerbonii nomen ad X Octobris diem invenerit descriptum, die isthoc obiisse Sanctum, in jam dato ejus elogio seu Historia affirmarit. Utut sit, S. Cerbonius die X Octobris obiisse in vetusta quoque S. Proculi prope Veronam ecclesiæ tabella apud Onuphrium Panvinium lib. 4 Antiquit. Veronensium cap. 3 asseritur; cum autem sic habeat, nec monumentum ullum, quod alio die Sancti obitum consignet, reperiatur, tum re etiam ipsa vitam hanc mortalem cum immortali eum commutasse, ex omnibus modo allegatis sat probabile apparet. Proximum est, ut nunc in annum seu potius (hunc enim utcumque vel conjectando etiam in spississimis, quibus undequaque res, ad antiquos Veronenses episcopos spectantes, involutæ sunt, tenebris assequi quis queat?) in seculum, quo S. Cerbonius seu obierit seu sedem episcopalem Veronensem occuparit, inquiramus, aut saltem nec id certo assignari posse, ostendamus.

[4] Ferrarius, qui, quemadmodum jam indicavi, in suo, [sedem Veronensem non sec. VIII seu, ut Ferrarius tradit,] quo Italiæ Sanctos complectitur, Catalogo S. Cerbonium hodie signat, ibidem simul suppeditat modo hic recitandum, quo illum exornat, elogium, ex elogio, quod supra ex Augustino Valerio transcripsi, magnam partem desumptum hisque verbis conceptum: Cerbonius episcopus Veronensis XXXIV S. Annoni, cum eloquentia, doctrina & vitæ probitate præstaret, subrogatus est. Is Euangelicæ disciplinæ propagandæ cupidissimus, sedulam in ea re operam navavit, extirpandisque hæresibus maxime intentus fuit. Cum itaque & doctrina & vitæ innocentis exemplo ecclesiam suam expurgasset, pluraque sanctitatis reliquisset indicia, ad laborum præmium 6 Idus Octobris evolavit, in æde S. Proculi tumulatus. Quod si itaque Ferrario standum hic sit, consectarium erit, ut S. Cerbonius, utpote quem hic scriptor S. Annoni, circa annum 780, ut in Opere nostro ad XXIII Maii diem, quo de hoc sancto Veronensi Episcopo actum, ex Ughello in Episcopis Veronensibus & Onuphrio Panvinio in Antiquit. Veronensibus lib. 5, cap. 15 docuimus, e vivis sublato, in sedem Veronensem successisse, verbis jam datis prodat, certo hanc haud citius quam cum jam octavum æræ Christianæ seculum multum esset provectum ac proin septimum penitus esset elapsum, occuparit.

[5] Verum in Veronensium, quem Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ, [post S. Annonem,] per Coletum auctæ, a col. 678 exhibet, episcoporum elencho col. 696 proxime ante S. Simplicium, qui, ut ibidem asseritur, circa annum 490 floruit, ponitur S. Cerbonius; etsi autem elenchus ille a vero tempore & ordine, quo, qui ante S. Annonem, a Ferrario memoratum, sedem Veronensem occuparunt, episcopi vixerint ac invicem successerint, plus semel aberret, ac ubique fere monumentorum antiquorum fide destituatur, in episcopis tamen, qui S. Annoni successere, plenior est ac magis probatus, quam ut probabile fiat, locum hosce inter proxime etiam post S. Annonem S. Cerbonio, contra ac in dicto elencho fit, posse concedi. Petronium quidem, qui in hoc proxime ante S. Cerbonium ab Ughello locatur, seculo etiam IX ac proin post S. Annonem floruisse, Hieronymus Dalla Corte in Historia Veronensi part. 1, lib. 4, pag. 197 & seq. tradit; ast, quin hic a vero (Operis nostri tom. 2 Septembris pag. 677 in sancto illo Veronensi Episcopo videsis) is scriptor longe aberret, dubitandum haud videtur. At vero, inquies, cum S. Cerbonius, uti e jam dictis sat probabile, ne dicam certum, apparet, ante S. Annonem, imo & ante annum 720, quo, ut Ughellus docet, Paternus, proximus Annonis decessor, jam erat Veronensis episcopus, sedem Veronensem occuparit, quo tempore quove seculo ad hanc fuit evectus?

[6] [sed, uti ex antiquo documento hie adducto] Rhythmicam quamdam, quæ a Mabillonio primum inter Analecta vetera tom. 1, pag. 371 & seqq. vulgata, post etiam inter scriptores Rerum Italicarum tom. 2, part. 2, col. 1095 fuit recusa, Veronæ descriptionem auctor anonymus, regnante Pippino, Caroli M. filio, elucubravit; de hoc autem sec. VIII documento, in quo SS. Euprepius, Dimidrianus, Simplicius, Proculus, Saturninus, Lucilius, Gricinus & Zenon exstitisse octo primi ecclesiæ Veronensis episcopi, hancque eo, quo hic recensentur, ordine gubernasse traduntur, nobilissimus Scipio Maffeius tom. 5 Italiæ sacræ auctæ ad Nicolaum Coletum col. 672, Ughellum aliosque, qui antiquorum Veronensium episcoporum elenchos consarcinarunt, monumento nullo niti, nec habere, ubi pedem figant, præfatus, sic scribit: Mihi ergo nec vetustius nec sincerius documentum usque in hanc diem reperienti piaculum videretur ab anonymi traditione recedere; præcipue cum & secundus testis adsit, qui annis plus quam ducentis hujus argumenti scriptores ceteros antecessit; nempe Joannes, ecclesiæ Veronensis diaconus, qui in imperiali, quam exaravit, Historia nunc deperdita primos octo Veronensium præsules iisdem nominibus ac eodem prorsus ordine recitabat, ut ex Panvinio Antiquitatum Veronensium lib. 4, cap. 3 discimus, qui eam chronicam legerat.

[7] [probatur, post S. Zenonem] Ita laudatus Maffeius, qui, postquam deinde, S. Proculum & S. Lucilium, quorum alter quartus, alter sextus ecclesiæ Veronensis episcopus exstitisse in dicta Veronæ descriptione asseritur, sec. IV sedisse probavit, mox etiam duos Zenones perperam a Baronio statui ac S. Zenonem, qui octo primorum Veronensium episcoporum ultimus in eadem Veronæ descriptione recensetur, præfato etiam sec. IV, sed ad finem jam vergente, floruisse ostendit; cum autem sic habeat ac eruditissimo Maffeio, qui a descriptione illa seu ab octo primorum, quæ huic intexitur, episcoporum Veronensium serie, per scriptorem anonymum tradita, recedere piaculum existimavit, hic standum appareat, consectarium fit, ut S. Cerbonius, utpote qui in serie illa seu inter octo primos Veronensis ecclesiæ episcopos locum haud habeat ac proin post horum ultimum Zenonem, sub sec. IV finem vita functum, sedisse sit dicendus, non nisi post sec. IV aut certe non diu ante sec. V floruerit. Ast num re etiam vera Sanctus vel finito propemodum sec. IV, vel sec. V jam currente vixit? Augustinus Valerius Veronensis episcopus, supra plus semel jam laudatus, in dictis ecclesiæ suæ Monumentis ante folium primum exhibet expansum episcoporum Veronensium Catalogum; in hoc autem proxime post S. Zenonem, qui, ut dictum, sub seculi IV finem floruit Veronensiumque octavus exstitit episcopus, signatur Cerbonius; ut hic, si Catalogo illo standum sit, vel sec. IV jam exeunte, vel V dumtaxat ineunte Veronensem cathedram occuparit.

[8] Verum, præterquam quod is in ipsismet [verosimiliterque vel V vel VI vel VII sec. occupavit] octo primis ecclesiæ Veronensis episcopis cum supra laudata Veronæ descriptione seu cum illorum, quam hæc complectitur, serie aliisque propemodum omnibus eorumdem catalogis pugnet, ex iis, quæ apud nos de S. Zenone ad XII Aprilis diem, quo hic colitur, & apud Ughellum tom. 5 Italiæ sacræ auctæ col. 693 in Syagrio proferuntur, fuisse hunc, non autem S. Cerbonium, proximum S. Zenonis in sedem Veronensem successorem, verosimilius apparet. Adhæc tempus, quo S. Cerbonius ac plerique alii Veronenses episcopi, ab Ughello inter S. Zenonem & Paternum seu seculum IV inter & VIII notati, in vivis exstiterint ac quinam ex illis invicem successerint, e fidei probatæ documentis, uti ipsemet Ughellus col. 692 in S. Probo post Panvinium fatetur, haud constat. Itaque, etsi quidem, vel V, vel VI, vel VII sec. sedisse S. Cerbonium, ob jam supra dicta verosimile autumem, anne tamen id haud diu admodum post S. Zenonis obitum seu sec. IV exeunte, currenteve V, an contra altero e binis seqq. secc. habuerit locum, pro certo asseverare non ausim. Ast, etsi sic habeat, Cerbonium tamen sub sec. V finem obiisse, supra in margine, adjecto dubitantium vocabulo forte, indicavi, quod ab Ughello proxime ante S. Simplicium, quem circa annum 490 floruisse, ait, signetur, quodque, ubi is scriptor erroris, uti hic fit, convinci haud potest, Veronensium episcoporum, quem contexuit, ordini potius, quam scriptoribus aliis, adhærere voluerim, secus sine hæsitatione facturus, si lux clarior, qua sedis mortisve S. Cerbonii epocha certius ac propius determinari queat, aliquando affulserit.

[9] [tumulumque in Veronensi S. Proculi ecclesia nactus asseritur.] Ceterum Augustinus Valerius, mox iterum laudatus, qui, S. Cerbonium Veronæ in S. Proculi ecclesia esse sepultum, in ejus elogio, supra huc transcripto, tradit, in præfato suo Opere pag. 3 versa affert duas Veronensis S. Proculi ecclesiæ inscriptiones, alteram e tabula lapidea, alteram e tabula vetusta membranacea acceptas, in quibus, servari seu quiescere ibidem sacra S. Cerbonii ac aliorum aliquot Sanctorum corpora asseritur. Eo pro ambabus, quarum etiam prior apud Onuphrium Panvinium lib. 4 Antiq. Veronensium cap. 3 videri potest, brevitatis causa studiosum lectorem remitto, qui etiam, quod de S. Cerbonii aliorumque Sanctorum corporibus Veronæ in S. Proculi ecclesia quiescentibus seu servatis in duabus dictis inscriptionibus traditur, ab eodem Augustino Valerio in reliquiarum, Veronæ asservatarum, indice, quem hic scriptor in dicto suo Opere etiam suppeditat, pag. 86 confirmatum aut, si mavis, denuo affirmatum inveniet. Alia, quæ de S. Cerbonio hic disseram, nuspiam occurrunt, nec est, cur id mirum cuipiam appareat, cum plurimorum, qui ante annum 760 floruerunt, episcoporum Veronensium gesta obscurissima esse & incerta, nimiaque jam vetustate ac majorum fatali ignavia, tenebris vetustatis oppressa, Onuphrius Panvinius, Ughello aliisque passim Italiæ scriptoribus ab eo haud dissentientibus, lib. 4 Antiq. Veronensium conqueratur.

DE S. CERBONIO EP. CONF. IN ILVA HETRURIÆ IN MARI THYRRENO INSULA,

VEROSIMILIUS ANNO DLXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cerbonius Episc. Conf. in Ilva, Hetruriæ in mari Thyrreno insula (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Sancti memoria in Fastis sacris, cultus in Italia, itemque, quo aliquot inde translatæ fuerunt ejus reliquiæ, in Galliis & apud aliquot canonicos Regulares.

Præsules tres, Regulus videlicet, Felix & Cerbonius, qui ex Africa exsules sanctitate in Tuscia seu Hetruria claruere, [Sanctus, qui in insula Ilva potius, quam Populonii annuntiandus videtur,] in Fastis sacris non paucis memorantur. De duobus prioribus ad I Septembris diem, quo coluntur, jam egimus. De tertio, quod hodie Mlr. Romano inscribatur, tractaturi modo sumus. Etsi hic hodie in Lucensi & Antverpiensi apud Florentinium Hieronymianis majoribus apographis haud memoretur, in Corbeiensi tamen apud eumdem Florentinium majori itidem Hieronymiano apographo recensetur hoc modo: Natalis S. Cerbonii in Populonio. Isti porro Corbeiensi accedunt Florentinum ac alia nonnulla Usuardina (neque enim ab ipsomet Usuardo Sanctus celebratur) apud Sollerium auctaria, Florarium nostrum Ms., Viola Sanctorum anno 1508 excusa, Bellinus, Galesinius, Maurolycus, ac denique præter alios martyrologos recentiores non paucos in Catalogo Sanctorum Italiæ Ferrarius. Ac Sanctus quidem ab omnibus jam memoratis seu Fastis sacris seu Fastorum sacrorum auctoribus vel Populonii vel absque loci, cui attribuatur, designatione annuntiatur. Verum Castellanus, qui Mrl. Romanum secutus Populonii pariter Cerbonium in Mrl. suo Universali signarat, in hujus deinde Supplemento potiori jure cum in insula Ilva annuntiandum pag. 714 observat; neque vero immerito; etsi enim Cerbonius Populonii exstiterit episcopus, non tamen ibidem, sed in Ilva, Hetruriæ in mari Thyrreno insula, mortalem hanc vitam cum immortali commutavit, uti ex ejus Actis ac Gregorio Magno Dialogorum lib. 3, cap. XI constat.

[2] [elogioque huc transcripto a Ferrario ornatur,] Porro etsi omnia & singula, quibus Sanctus in Fastis sacris seu jam laudatis, seu aliis celebratur, elogia huc transcribere operæ pretium non putem, id tamen, quod Ferrarius ex Gregorio Magno & eccl. Canonic. Reg. Officio suppeditat, hic lectori, ut statim a Comment. hujus initio qualemcumque Sancti habeat notitiam, ob oculos pono. Sequentibus his verbis id concipitur: Cerbonius S. Reguli discipulus cum eo & aliis ex Africa in Hetruriam venit, ac cum illum jussu Totilæ (Gothorum regis) decollatum una cum Felice diacono (imo episcopo) sepelisset, Populoniam reversus, episcopus ejus creatur. Qui cum aliquot hospitio exceptos apud se, ne a Gothis interficerentur, abscondisset, Totila jubente, Merulis loco ab Urbe septem M. P. distante ferocissimo urso devorandus objicitur: qui e cavea eductus, ubi citato cursu ad sanctum Virum pervenisset, præter morem, cum fame premeretur, demisso capite, pedes cœpit illius lambere non sine omnium & regis ipsius admiratione, qui eum statim reveritus dimisit. Cum autem postea advenientes Longobardi omnia sibi obvia vastarent, Cerbonius cum suis in Ilvam insulam evadens, cum ægritudine captus, sibi migrandum esse intelligeret, clericis suis præcepit, ut corpus suum Populoniam in sepulchro, quod jam sibi vivens paraverat tumulandum deferrent: quibus se, quod Longobardi regionem occupassent, excusantibus, respondit, non esse, quod sibi timerent, si, cito corpore delato & sepulto, statim recederent. Cum itaque obiisset VI Idus Octobris, clericis jussa exequentibus, cum copiosus imber toto illo maris spatio, quod inter insulam & Populoniam est, descenderet, ne gutta quidem navim, in qua sacrum corpus ferebatur, attigit. Eo sepulto, statimque juxta S. Episcopi præceptum abeuntibus, illico Gommarus, Longobardorum dux sævissimus, urbem invasit.

[3] Ilvæ insulæ, in qua S. Cerbonius, cum in eam, [e Populoniensi, in qua fuit sepultus,] grassantibus per Italiam Longobardis, migrasset, obiisse a Ferrario hic asseritur, reque etiam ipsa, ut jam dixi, obiit, Baudrandus in Dictionario suo Geographico sequentem, quam hic partim transcribo, præbet notitiam: Ilva, insula Italiæ Ptolomæo, Melæ & Plinio, qui addit, eam a Græcis Æthaliam vocari, nunc l' Elba Italis, l'Isle d'Elbe Gallis, estque in mari Tyrrheno contra Plumbinum urbem Hetruriæ, a qua distat decem milliaribus tantum, ferro abundat, & ejus circuitus est quadraginta milliarium Italicorum, ut ego pluries vidi, suntque tantum in ea quinque parochiæ, ultra Argoum-portum & Portum-longum arces. Ita de insula, in qua S. Cerbonius obiit, laudatus Baudrandus; quod autem ad Populonium seu Populoniam, ubi idem Sanctus noster terræ, uti a Ferrario recte etiam narratur, ex voluntate sua fuit mandatus, jam spectat, civitatis hujus, quam S. Cerbonius, dum viveret, episcopali munere gubernavit, ad 1 Septembris diem in historico-critico de S. Regulo Commentario num. 3 e Baudrando etiam, per quem tribus dumtaxat a Plumbino, Hetruriæ ex adverso Ilvæ insulæ, uti ex hujus mox data notitia docemur, civitate, milliaribus locatur, notitiam jam dedimus, mox addentes, suspicari nos, a vero aberrare eumdem geographum, dum Populonii, quam ibidem refert, eversionem eo tempore, quo Bernardus, Caroli Magni nepos, rex Italiæ anno 813 inauguratus annoque 817 e vivis sublatus, in Italia regnavit, accidisse affirmat.

[4] Suspicioni ansam dederunt Annales, Eginhardi nomine citari soliti, [civitate, per Græcos] qui ad annum 809 apud Chesnium tom. 2, pag. 255 sic habent: In Tuscia Populonium, civitas magna*, a Græcis, qui Ὁροβιῶται (id est, montium incolæ) vocantur, deprædata est. Orlendius quidem, Populonium a Niceta patritio Constantinopolieano, imperatoris Orientis duce, Italiæ regnum moderante Bernardo, Caroli Magni nepote, ac proin eo temporis spatio, quod ab anno 813 usque ad annum 817 excurrit, excisum fuisse, in Orbe sacro & profano part. 2, lib. 3, cap. 43, num. 6 sub finem, scriptoribus aliis ac nominatim Blondo & Leandro Alberto pro se allegatis, pariter affirmat, postea etiam, id a sese ibidem demonstratum, confidentissime num. 8 pronuntians. Verum, cum nec a Blondo, nec a Leandro Alberto, nec ab ullis scriptoribus aliis, qui, Populoniam a Græcis tum fuisse excisam, scribunt, testimonium seu documentum antiquum, e quo res constet, adducatur in medium, qui hanc sola illorum, qui recentiores omnes sunt, auctoritate ac fide suffultam pro demonstrata habere Orlendius potuerit, haud satis perspicio. Crediderit verosimiliter, absque unius saltem seu documenti seu scriptoris antiquioris auctoritate haud fuisse assertam. Utut sit, Populoniam equidem sub Bernardo, Italiæ rege, seu eo temporis spatio, quod ab anno 813 usque ad annum 817 excurrit, a Græcis fuisse excisam, verosimile haud apparet. Tunc enim hosce inter & Francos, qui Papulonium, Longobardis ereptum, Pontifici Romano tradiderant, idque sine bello everti haud sivissent, bellum haud exarsit.

[5] [sub sec IX initium,] Fuit quidem eo tempore inter utramque gentem illam lis quædam de limitibus in Dalmatia exorta; verum tota illa controversa, uti apud Pagium in Criticis ad annum 817, num. IX & seq. videre licet, pacifice ex mutuo partium consensu sine ulla sanguinis effusione aut bello fuit composita; contra autem cum anno 809, quo, qui tum floruit, Annalium supra dictorum auctor, deprædatum fuisse a Græcis Populonium, memoriæ prodit, Francos inter & Græcos, uti idem Pagius in Criticis ad annum illum num. 9 docet, exarserit, enimvero tum, non autem, Bernardo rege Italiam moderante, Populonii excidium evenisse, dictumque adeo qui civitatem illam a Græcis deprædatam tum fuisse, dumtaxat scribit, auctorem hic, ut nonnumquam fieri solet, minus aliquid, quam significatum voluerit, asseruisse, pro admodum verosimili habeo. Nec tantum ante annum 813 seu Bernardi, regnare in Italia exorsi, epocham, verum etiam diu ante annum 809, quo e dictis Populonii excidium verosimillime evenit, figendum id erit, si iis, quæ Ughellus tom. 3 Italiæ sacræ auctæ col. 703 scribit, sit standum. Ibi enim sic habet: Post S. Cerbonii excessum (anno 575, ut infra videbimus, verosimilius innectendum) Longobardi Populoniæ intulerunt excidium, ut refert idem M. Gregorius lib. 1, epist., oportuitque vacuam diu illam fuisse ecclesiam, cum nec ibi ullus esset sacerdos, qui ibidem, ut supra vidimus, divinum cultum promoveret.

[6] [non autem sub seculi VI finem per Longobardos,] Ast, inquit in Orbe sac. & prof. part. 2, lib. 3, cap. 43, num. 8 Orlendius supra laudatus, falsum est, excisam tum fuisse a Longobardis Populoniam, neque id ex laudata Gregorii Magni epistola colligi poterat; sed solum ejus incolas, præsertim sacerdotes catholicos, ita male habitos a Longobardis, ut inde aufugerint, neque ullus esset eorum, qui curam gregis gesserit. Propterea sanctus Pontifex Balbino episcopo Russellano mandavit, ut Populoniensem ecclesiam, ea tempestate pastore viduatam & sacerdotibus destitutam inviseret ordinaretque presbyteros aliosque sacros ministros, qui sacra Christianæ Religionis iisdem populis administrarent. Ita ille, qui deinde, verba, quibus Gregorii Magni epistola, ab Ughello laudata, constat, transcribit, nihilque ex hisce, quod & Ordinis S. Benedicti e Congregatione S. Mauri monachi, qui Parisiis anno 1705 S. Gregorii Magni Opera & Vitam tomis quatuor edidere, sese existimasse, in suis in Epistolam illam tom. 2, col. 500 & seq. Notis haud obscure produnt, pro Populonii excidio Longobardis attribuendo ac statim post S. Cerbonii excessum seu sub sec. VI finem statuendo posse elici, rectissime concludit.

[7] At vero, inquiet fortassis non nemo, quorsum hæc de tempore, [excisa, Massam translatus,] quo Populonium fuerit eversum? S. Cerbonii corpus in cathedrali Massana ecclesia sub majori altari in arca marmorea requiescere, Ughellus tom. 3 Italiæ sacræ auctæ col. 702 affirmat; cum id autem, uti passim putatur, e civitate Populoniensi, cum hæc fuit excisa, ad Massanam una cum sede episcopali fuerit translatum, enimvero, ut, quo tempore civitas illa fuerit eversa, noscatur, non parum ad institutum nostrum hic facere nemo non videt. Quare, cum luctuosus ille eventus, nec statim post S. Cerbonii excessum seu sub sec. VI finem, nec vel stante adhuc in Italia Longobardorum regno, vel etiam, ut Coletus, qui Ughelli Italiam sacram auxit, ibidem tom. 3, col. 703 absque ullo vade antiquo tradit, anno 800, sed, uti e jam dictis verosimillimum apparet, anno 809 evenerit, consectarium fit, ut tum quoque vel certe haud diu admodum post sacrum S. Cerbonii corpus Populonio, ubi id primum in sepulcro, quod Sanctus, dum adhuc esset in vivis, sibimetipsi, Gregorio Magno teste, jusserat parari, fuerat humatum, ad civitatem Massanam fuerit translatum.

[8] Nec dubitandum apparet, quin a tempore, quo id factum, [cultu ibi aliisque Italiæ locis,] S. Cerbonius ibidem in cathedrali ecclesia, quæ, ut Ughellus tom. 3 Italiæ sacræ auctæ col. 702 docet, sub S. Cerbonii patrocinio existens, sacras ejus exuvias sub altari majori, ut jam dictum, asservat, satisque, utut structuræ antiquæ, ampla est & pulchra, insigni fuerit cultu ecclesiastico gavisus atque etiam gaudere hodieque pergat. Hic porro ad alias etiam ecclesias sese extendit. Florentinius, apud quem, ut jam docui, in Corbeiensi Hieronymiano apographo S. Cerbonius hodie annuntiatur, ita deinde in notis suis scribit: Addit M. Corbeiense ad calcem hujus laterculi memoriam S. Cerbonii, episcopi Populoniensis, qui in nostro & Antverpiensi desideratur; quamvis in ecclesia, majori scilicet Lucensi, cujus usui fuerunt libri nostri, S. Cerbonii memoria celebris sit, & prope urbem Lucam ecclesia S. Cerbonio dicata existat, penes quam dudum sacrarum virginum parthenopeum fuit, nunc reformatorum S. Francisci asceterium perdurat. Sanctus itaque non modo Massæ, verum etiam, uti ex hisce Florentinii verbis nemo non concludet, Lucæ & in ejus vicinia cultu ecclesiastico afficitur, idque aliis etiam Italiæ, ac potissimum Etruriæ locis fieri, mihi sat verosimile facit insignis Viri sanctitas, ab ipsomet Gregorio Magno, ut infra ex ipsismet hujus verbis videre licebit, celebrata.

[9] Neque intra Italiæ fines, ubi etiam Officio ecclesiastico a Regularibus Congregationis S. Salvatoris canonicis S. Cerbonius quotannis colitur, ecclesiasticus ejus cultus sese continuit. Id e jam nunc dicendis patescet. Molanus in suo Usuardi Martyrologio, Lovanii anno 1568 typis excuso, [uti etiam in Parisiensi S. Mariæ, quo aliquoe ejus reliquia] characteribus aliis, quam quibus Sanctos, ab ipsomet Usuardo memoratos, celebrare solet, Cerbonium hodie sic annuntiat: Sancti Cerbonii, episcopi & confessoris; ac dein ad XVII mensis hujus diem speciei ejusdem characteribus ita memorat; Sancti Cerbonii, Populoniensis episcopi, cujus reliquias attulit frater Robertus Pisanus; Castellanus autem, cum postremam hanc Sancti nostri annuntiationem, quam Molanus ad X Octobris diem, verbis hisce cujus reliquias &c omissis, suppeditat, ac deinde, vocibus iisdem additis, ad XVII mensis ejusdem diem repetit, vidisset, in adjecto ad Martyrologium suum Universale Supplemento pag. 714 monet, ut ad S. Cerbonii, quam ibidem suppeditarat, annuntiationem sequentia hæc in margine adscribantur verba: Cujus aliquot reliquiæ ex Italia allatæ fuerunt per Robertum Pisanum, Parisiis S. Mariæ canonicum, qui illas ecclesiæ huic dono dedit, ubi festum ejus celebratur proximo post S. Dionysii Octavam die, quo illud in prima sua Usuardi editione Molanus ex antiqui ecclesiæ illius Martyrologii extracto seu exemplari, vocabulo NOBIS, quod ibidem post vocem ATTULIT legitur, vocemque NOSTER, in NR contractam, quæ ibidem exstat ac quam legere non poterat, omisso, repetiit; quod fecit, ut ab iis, qui Martyrologii illius archetypum haud viderunt, canonicus ille pro monacho acciperetur.

[10] [fuerunt allatæ,] Ita laudatus martyrologus, qui, quamvis quo seculo quove anno, quod maxime cuperem, sacræ aliquot, ut memorat, Sancti nostri exuviæ ad Parisiensem S. Mariæ ecclesiam fuerint allatæ, haud addat, solius tamen prioris seu, quæ anno 1568 Lovanii prodiit, Usuardi per Molanum editionis, in qua illud abs hoc martyrologo postridie Octavæ S. Dionysii seu XVII Octobris die assertum seu repetitum sit, recte meminit. In posterioribus enim annorum 1573 & 1583 Usuardi per Molanum editionibus S. Cerbonius ad solam X Octobris diem, nulla omnino ejus ad XVII facta mentione, sequentibus hisce annuntiatur verbis: Sancti Cerbonii, episcopi & confessoris Populoniensis, cujus reliquias attulit ad Gallias frater Robertus Pisanus. Porro ex iis, qui, seu hac seu altera a Castellano memorata Molani annuntiatione decepti, Robertum Pisanum, ecclesiæ S. Mariæ Parisiis canonicum, pro monacho, ut Castellanus verbis jam nunc recitatis ait, accepere, exstitisse etiam videtur Adrianus Bailletus. Dici enim, cum Populonium fuisset excisum, fuisse inde S. Cerbonii corpus ablatum ac in Gallias, curante Religioso, nomine Roberto Pisano, portatum, tom. 3 Vitarum in Octobri col. 154 ad Vitæ S. Cerbonii calcem affirmat. Nec tantum Parisiensem illum canonicum pro religioso seu monacho, verum etiam S. Cerbonii reliquias, quarum dumtaxat partem in Gallias fuisse delatam, Molanus, utpote antiquum, in quo id tantummodo, uti e proxime recitatis Castellani verbis apparet, tradebatur, Mrl. indubie secutus, significare intenderit, pro integro Sancti corpore e dicta Molani annuntiatione male intellecta perperam accepisse videtur.

[11] Ubi enim, in Galliam Sancti corpus translatum dici, loco mox citato asseruit, partem hujus in Parisiensi S. Mariæ ecclesia existere contendi, statim adjungit, in eo etiam, ut apparet, carpendus, quod ita, etsi etiam Parisiense anni, [ecclesia afficitur; quod & in variis Galliarum diœcesibus] ni fallar, 1703 aut certe, quo laudatum tertium Vitarum tomum edidit, anni 1704 Kalendarium Spirituale, in quo utroque, S. Cerbonii reliquias Parisiis in S. Mariæ thesauro sacro asservari, ad XVII Octobris diem diserte notatur, in margine citet, pro dubio tamen, anne id sit verum, a sese haberi innuat. Verum, etsi sic habeat, recte equidem, S. Cerbonii reliquias, quæ Parisiis, utut verosimillime haud eo, contra ac a nonnullis dici innuit, Populonio allatæ, haberi putantur, particularis cultus, quo ibidem Sanctus quotannis gaudet, fundamentum esse, affirmat. Certe S. Cerbonium, qui, quemadmodum Castellanus verbis supra huc transcriptis docet, in Parisiensi S. Mariæ ecclesia postridie Octavæ S. Dionysii seu XVII, quæ hanc proxime excipit, Octobris die quotannis colitur, tum etiam in diœcesi Parisiensi cultu annuo affici, fidem facit Parisiense, quod ad manum habeo, quodque eo die Officium de S. Cerbonio ritu simplici recitandum proponit, Breviarium. Porro, S. Cerbonium in aliis etiam Galliæ diœcesibus ad eamdem XVII Octobris diem quotannis coli, laudatus Bailletus loco cit. etiam affirmat. Ac id quidem, quod hic, pluribus diversarum ecclesiarum Breviariis adductis, probare haud vacat, ibidem juxta ac in diœcesi Parisiensi non X, quo S. Cerbonius supra adductis Fastis sacris inscribitur ac, uti infra docebo, obiit, sed XVII Octobris die verosimillime idcirco fit, quod tum reliquiæ ejus, a supra memorato Roberto Pisano, Parisiensi S. Mariæ ecclesiæ donatæ, solenni in hanc ritu olim fuerint illatæ. Ita autumare me facit Florarium nostrum Ms., in quo ad XVII Octobris diem signatur Translatio … S. Cerbonii episcopi & confessoris in Galliam.

[12] Utut sit, Sanctum equidem in Galliis cultu haud modico gaudere, [& apud aliquot canonicos Regulares fit,] e modo hic adductis satis superque liquet; ast, cum sic habeat, ac, ut supra vidimus, Sanctus quoque in Italia a Regularibus Congregationis S. Salvatoris canonicis quotannis colatur, sciscitabitur modo fortassis non nemo, an honore isthoc pariter a Regularibus Congregationis Gallicanæ canonicis afficiatur. Editiones tres diversæ, quibus anno 1648, 1666 & 1758 Sanctorum Proprium, ad canonicorum Regularium Congregationis Gallicanæ usum, Parisiis prodiit, ad manum mihi sunt; in illis autem omnibus S. Cerbonius nuspiam nominatur, nedum, ut Officio ecclesiastico vel ad X Octobris vel ad alium quamcumque anni diem colatur, præscribitur. Anne forsan S. Cerbonium Ordini suo haud adscribendum, Regulares Congregationis Gallicanæ canonici arbitrantur? Verum Sanctus, qui, ut dictum, a Regularibus Congregationis S. Salvatoris in Italia canonicis ad X Octobris diem quotannis colitur, diserte in horum, quod ad manum mihi est, Proprio canonicus Regularis vocatur, idemque etiam in Regularium Congregationis Windesheimensis canonicorum, quod mihi pariter ad manum est, Proprio fit ad XII Octobris diem, quo abs hisce, diem X & XI S. Joanne Bridlingtoniensi primaque S. Augustini translatione occupantibus, S. Cerbonius colitur. Nescio, an, ut Regulares posterioris hujus Congregationis canonici Ordini suo S. Cerbonium adscriberent, Regularium Congregationis S. Salvatoris, qui id e jam dictis faciunt, canonicorum exemplo fuerint impulsi.

[13] [etsi interim Sanctus extisse] Certe in canonicorum Regularium Congregationis Windesheimensis, quod penes nos exstat, Breviario pergameno, sec. XV aut aliquanto adhuc citius conscripto, nuspiam locum habet Cerbonius; verum, utcumque habeat, Regularibus equidem Congregationis Windesheimensis canonicis duarum adhuc aliarum Congregationum, Lateranensis videlicet & S. Crucis Conimbricensis, Regulares canonici, utpote non magis, quam qui Congregationis Gallicanæ sunt, in suis mihi prælucentibus anni 1635 & anni 1648 Sanctorum Propriis S. Cerbonium memorantes, haud suffragantur. Nec, ut apparet, Constantinus Ghinius, utut ipsemet Regularis Congregationis S. Salvatoris canonicus, multum iisdem favet. Etsi enim hic in suis Sanctorum Canonicorum Natalibus S. Cerbonium hodie signet, eum tamen nec Canonicum Regularem appellat, nec quidquam, quo, canonicum Regularem exstitisse, vel utcumque insinuet, in sat prolixo, quo Sanctum exornat, elogio in medium adducit, ubi tamen S. Joannem, Bridlingtoniensem in Anglia canonicum Regularem, quem hodie quoque cum pluribus aliis Fastis sacris celebrat, nosque hic etiam sumus daturi, Canonici Regularis nomenclatione diserte distinguit.

[14] [canonicus Regularis haud videatur.] Et vero nihil uspiam invenio, quod adstipuletur iis, qui Canonici Regularis titulum S. Cerbonio attribuunt, reque etiam ipsa Sanctum haud exstitisse canonicum Regularem, haud difficulter quisque fatebitur, qui, quæ Corbimanus Khamm in Hierarchiæ Augustanæ part. 3 Prodromo de primæva Canonicorum Regularium origine scribit, attente expenderit. Aliquamdiu quidem Sanctus, cum jam S. Regulus, cum quo & S. Felice in Italiam venerat, a Totila, Gothorum rege, fuisset occisus, Populonii, quo tum secesserat, Domino die ac nocte sine querela in ecclesia beatæ Mariæ semper Virginis sub Florentio episcopo ejusdem civitatis Populonii, qui illo tempore præerat, serviisse in sua, de qua § seq. sermonem instituemus, Vita apud Ughellum tom. 3 Italiæ sacræ, a Coleto auctæ, col. 705 narratur; verum, etsi quidem, Cerbonium sub episcopo Florentio aut, si velis, sub præsulis hujus moderamine ac disciplina vitam aliquamdiu exegisse, ita indicetur, nihil tamen omnino, e quo id vel religionis emissis votis vel quapiam, unde Canonicus Regularis dici queat, regula servata, fecisse illum colligas, adjungitur. Nec Cerbonium, quod equidem illum vel Regulam hujusmodi servasse, vel tria Religionis vota nuncupasse, probari haud queat, canonicis Regularibus recte accenseas, etsi etiam sit, cur in Africa, priusquam ibi crearetur episcopus, sub S. Reguli moderamine ac disciplina aliquamdiu vixisse credatur. Sed hæc, ut meam de Canonici Regularis titulo, qui S. Cerbonio tribuitur, sententiam utcumque aperirem, jam dixisse contentus, ad ea, quæ § seq. dicere constitui, jam progredior.

[Annotata]

* al. maritima

§ II. E Sancti, quæ exstant, Vitis, quænam edenda; quæ certa in hac sunt, ab aliis haud paris fidei secernuntur, nonnullaque, in S. Regulo jam discussa, compendio exhibentur.

[E duabus, quarum juxta ac alterius Orlendius hic meminit,] Varia jam prodiisse, plurimum adulterata & corrupta, S. Cerbonii seu (Cerbo enim etiam & Cerbonus vocari Sanctus invenitur) Cerbonis Acta, Orlendius in Orbe sacro & profano part. 2, lib. 3, cap. 43, num. 7 præfatus, ita deinde prosequitur: Ejus (S. Cerbonii nimirum) Vita adhuc inedita exstat in Bibliotheca Vaticana cod. 6453, quam citat Floravantes Martinellus fol. 99 sui libri, cui titulus est: ROMA EX ETHNICA SACRA. Hanc quoque asservari in tabulario Metropolis (Senensis) prodit Ubertus Benevolentius; immo vult, meliorem esse illa, quæ in bibliotheca Vaticana reperitur, cum ista ex Senensi descripta esse videatur. Aliam pariter citat Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum die X mensis Octobris, eamque præfatus Benevolentius cum neutris concordare existimat; ipse vero aliam vulgavit, excerptam ex tabulario ecclesiæ metropolitanæ Senensis, fol. 12. signat. num. 108, quam Ughelli continuator nuper edidit in Additionibus ad tom. 3 Italiæ sacræ in Populon. & Massens. Episcopis. Ambæ Sancti nostri Vitæ, quarum præter tertiam, a Baronio memoratam, Orlendius hic meminit, in Musei nostri supellectile litteraria etiam servantur. Ac prior quidem, seu quæ nondum typis integra fuit vulgata, ex eodem, in quo illam exstare, idem Orlendius hic ait, codice Vaticano 6453, posterior vero seu quæ tomo 3 Italiæ sacræ auctæ a col. 703 exstat inserta, e Ms. Membranaceo eminentissimi Cardinalis Barberini Legendario F. 284 notatur accepta.

[16] Tam in hac, quam in illa, eadem fere, si rem ipsam spectes, [Sancti Vitis prior, hactenus inedita, apud nos etiam exstat.] narrantur. Nec scio, an quidquam notatu admodum dignum, quod pariter in duabus hisce lucubrationibus non legatur, Sancti nostri Vita, a Baronio memorata, suppeditet. Hanc quidem cum neutra ex aliis jam dictis, quarum etiam meminit, Sancti nostri Vitis concordare, Benevolentius, ut verbis mox datis docet Orlendius, existimavit; verum ei hac in re absque scrupulo assentiri haud queo, quod, cum lucubratio illa, ipsomet, in cujus Bibliotheca exstabat, testante Baronio, a vocibus Vir venerabilis &c inchoaretur, ac fere etiam abs hisce undecimum, quod a nonnullis etiam S. Cerbonii Vita vocatur, Gregorii Magni Dialog. lib. 3 caput inchoetur, dubitandum appareat, an in illa pariter non legantur fere omnia, quæ in hoc, nihil omnino, quod in duabus dictis Sancti nostri Vitis non narretur, complectente, referri inveniuntur. Utut sit, cum Vitam equidem, a Baronio memoratam, videre hactenus haud licuerit, pluribus de hac missis, de solis duabus aliis Sancti nostri Vitis, quarum, ut dixi, alteram typis jam vulgatam, alteram Ms. habemus, sermonem modo instituamus, ac in ambarum, ab auctoribus anonymis scriptarum, ætatem ac fidem inquiramus. Priorem, quam Nicolaus Coletus Italiæ sacræ auctæ a col. 703 inseruit, fuisse ante Caroli Magni tempora scriptam, Ubertus Benevolentius, uti ipsemet Italiæ sacræ auctæ loco mox cit. prodit, existimavit.

[17] [Hæc aliaque jam edita, quæ, quamvis forte sec. X haud antiquiores, in nonnullis tamen] Ast, an hæc a veritate haud deviet opinio, Limpenus in suo apud nos ad 1 Septembris diem historico-critico de S. Regulo Comment. num. 20 dubitavit; neque vero immerito; in tota enim lucubratione illa nihilomnino occurrit, e quo, non fuisse aliquamdiu etiam post annum 814, Carolo Magno emortualem, exaratam, indubitanter possit concludi. Nec scio, an falsitatis posset convinci, qui eam sec. X haud antiquiorem pronuntiaret. Et vero is, a quo fuit conscripta, haud parum sese a S. Cerbonii ætate fuisse remotum, ipsemet prodit, initio sic scribens: Beatus … Cerbonius, sicut prisci Catholici Viri tradiderunt, ex Africa regione oriundus fuit. Verum, etsi sic habeat ac proin Vita illa, quod & de altera hactenus inedita (neque enim ullum, quod hanc illa antiquiorem probet, argumentum adducas) est dicendum, non prius etiam, quam cum jam X æræ Christ. seculum esset in cursu, in litteras fuerit conjecta, ambæ tamen non pauca, quæ vel fidem indubitatam merentur, vel saltem rejicienda, tamquam certo falsa, non sunt, complectuntur. Ac non minus quidem, quæ de miraculo, quo S. Cerbonius, immani urso Totilæ Gothorum regis jussu objectus, evasit illæsus, quam quæ de Sancti in Ilva, maris Thyrreni insula, quo sese, Longobardis per Italiam longe lateque grassantibus, receperat, e vivis excessu, facta in conditorio, quod sibi Populonii pararat, sepultura, miraculoque hanc comitato memoriæ produnt, fidem sane indubitatam merentur.

[18] [fidem indubitatam merentur, nec a veri specie] Omnia enim & singula e Gregorii Magni, qui eodem, quo S. Cerbonius, sec. VI floruit, eaque partim e Venantio Lunensi episcopo, viro utique fide dignissimo, partim e testibus oculatis audierat, sunt deprompta; quod autem ad reliqua, quæ in iisdem Vitis narrantur, jam spectat, illa harum auctores partim ex antiquioribus S. Reguli Actis, partim ex traditione (neque enim illos quidquam e proprio suo ingenio finxisse, suspicandum reor) accepisse videntur. Ita autumo, quod, dum biographorum illorum alter, qui Vitam jam editam contexuit, de regione, e qua Cerbonius oriundus sit, loquitur, tradidisse hanc priscos Catholicos viros, supra huc transcriptis verbis affirmet, quodque deinde, dum de S. Reguli martyrio & sepultura sermonem instituit, sequentem id faciat in modum: Illo namque in tempore Totila rex perfidus crudeli examinatione cum satellitibus suis Gothis Italiam devastabat; beatum vero Regulum, sicut in Digestis suis legitur, capitali extraxit * sententia. Cerbonius vero & Felix sanctissimi episcopi cadaver sui magistri & archiepiscopi mirifice sepelierunt. Etiamsi, an Sancti nostri, in qua hæc leguntur, Vita ante Caroli Magni ætatem scripta sit, Limpenus, ut jam insinuavi, dubitarit, vetusta tamen esse, quæ hic vocantur Digesta, S. Reguli Acta, ac ex hisce, quæ de sancto istnoc Martyre in Sancti nostri, de qua hic loquimur, Vita alteraque in lucem nondum edita narrantur, haud dubie esse accepta, loco supra cit. sibi habuit persuasum.

[19] Nec vero apparet absimile, ea pariter, quæ seu de sacrarum litterarum doctrina, per S. Regulum S. Cerbonio tradita hujusque deinde cum illo ex Africa discessu, [in nonnullis aliis recedunt, nonnulla etiam,] seu de aliis, quæ cum rebus, ad S. Regulum spectantibus, sunt connexa, in ambabus jam dictis Sancti nostri Vitis vel in harum altera narrantur, ex antiquioribus S. Reguli Actis seu, uti e dictis vocantur, Digestis esse deprompta; cum autem sic habeat, esse enimvero non videtur, cur veri speciem putentur excedere. Ast quid censendum de iis, quæ non ex illis Actis, sed e sola traditione videntur profecta? Haud unum idemque de hisce omnibus ferendum est judicium. Quæ de S. Cerbonii, cum jam Totilæ jussu S. Regulus fuisset occisus, Populonium secessu, de ejusdem apud Florentium, civitatis hujus episcopum, commoratione ac ad cathedram Populoniensem, hoc defuncto, promotione memoriæ in una aut altera e duabus Sancti nostri Vitis produntur, sunt hujusmodi, ut fidem non excedant facileque ex antiqua ipsiusmet Populoniensis ecclesiæ traditione ad posteros promanare potuerint; cum autem sic habeat, nec quidquam, ob quod non credantur, aliunde occurrat, ea ego non tantum non veluti certo falsa rejicienda, verum etiam, si non ut certo vera, saltem ut vero admodum similia reor admittenda: ast, quæ deinde de S. Cerbonio, apud Vigilium summum Pontificem accusato, adjunctisque eventum hunc proxime prægressis ac secutis, in iisdem duabus Sancti nostri Vitis referuntur, prodigiosa adeo sunt ac creditu difficilia, ut non nisi ægerrime apud eruditos, qui vel utcumque critices minus etiam severæ artem norunt, fidem indubitatam rear inventura.

[20] Neque vero hanc ullo modo mereri mihi videntur; [quæ fidem exsuperant, complectuntur.] etsi enim miracula vel eo solo nomine, quod miracula sint, rejicienda ac pro figmentis habenda, neutiquam putem, rationi tamen consonum reor, ut miracula, vel ex eo, quod miracula sint, indubitanter haud credantur, nisi testimoniis, quæ ad assensum a cordato ac prudenti viro extorquendum sufficiant, sint suffulta; creditu autem perquam difficilia, imo prope incredibilia, quæ, ut jam insinuavi, Sancti nostri apud Vigilium Papam accusationem proxime prægressa ac deinde secuta in ambabus S. Cerbonii Vitis narrantur, e pluribus constant miraculis, quæ nec in Gregorii Magni Papæ, qui tamen alia ad S. Cerbonium spectantia miracula commemorat, nec in ullius alterius scriptoris antiqui testimonio, sed in sola traditione, eaque, ut certum apparet, dumtaxat populari, a vero aberrare sæpissime solita, sunt fundata. Quare, etsi quidem, S. Cerbonium, uti in ejus Vitis traditur, fuisse apud Vigilium Papam accusatum, Romamque idcirco accersitum sese apud hunc noxa omni vacuum monstrasse, haud difficulter Vitarum illarum fide inducam in animum, prodigia tamen aliaque, quæ eventum illum comitata in iisdem Vitis narrantur, facileque a sola fingendi licentia queunt esse profecta, fide vel utcumque firma credere haud possum; quam merito autem ita animo comparatus sim, studiosas lector vel e solo brevi illorum, quod subdo, compendio intelliget.

[21] S. Cerbonius, episcopus jam factus, cum vitæ sanctitate Domino summopere placeret, [Hæc lectori ob oculos hic paucis ponuntur,] angelos, laudes Deo canentes, ante auroram frequenter audit. Hinc rem Domino facturum se gratam ratus, primo diluculo diebus Dominicis singulis, quibus potissimum cælestis cantus auribus ejus solebat insonare, Missam cantu celebrare cœpit; cum autem, hac finita, sese una cum omnibus ecclesiæ suæ sacerdotibus cibo ac potu reficeret, itaque, qui, orto jam sole, e locis vicinis ad cathedralem ecclesiam, quo Sacro, vel per episcopum suum vel per presbyterum alium celebrando interessent, diebus Dominicis confluebant, nullum tunc ibidem, qui Sacris operaretur, sacerdotem invenirent jejunum, abs illis, idcirco succensentibus, S. Cerbonius violati seu neglecti officii apud Vigilium, summum Pontificem, insimulatur, Romam, quo abs hoc per nuntios arcessitur, sese confert, eoque, non uno in via patrato miraculo, appulsus, Pontifici sese una cum anserum, quos, doni loco huic offerendos, sequi sese jusserat, multitudine sistit, causamque, ob quam, Romam accitus esset, sciscitatus ac edoctus, a Vigilio, cum hic ipsemet, suis apud Deum precibus id agente Sancto, summo diluculo angelos, laudes Deo canentes, audivisset, ad diœcesim suam honorifice dimittitur. Tale est eorum, quæ in ambabus Sancti nostri Vitis vix ac ne vix quidem credibilia apparent, compendium; e modo autem, quo in hisce proponuntur, adhuc minus credibilia evadunt, ut quisque facile intelliget, qui easdem ambas Vitas vel perfunctorie dumtaxat iis, quibus illa continentur, locis evolverit.

[22] [rationeque, ob quam vita hactenus inedita edatur, adducta,] Diffuse omnia tam in illarum altera, tom. 3 Italiæ sacræ auctæ, ut jam dixi, inserta, quam in altera, hactenus inedita, quam, in capita & numeros pro more nostro distinctam, edituri modo sumus, num. 7 & duodecim seqq. explanantur. Nec multum, ut jam insinuavi, in aliis, quæ vel dubio procul vera sunt vel certe fidem minime superant, de Sancto nostro narrandis binæ illæ lucubrationes, si res ipsa seu sola substantia spectetur, invicem dissonant. Verum, etsi sic habeat, eam tamen, quæ in lucem hactenus haud prodiit, præstare altera, quæ jam lucem aspexit, mihi idcirco apparet, quod secus atque in hac fit, vel omnia vel saltem pleraque, quæ de Sancto narrat, eo ipso, quo gesta sunt, ordine proponat; quod quam veritati sit consonum, quisque facile deprehendet, qui hunc cum tempore, quo, ut § proxime seq. ostensurus sum, S. Cerbonius ad Populoniensem cathedram fuit promotus, quo deinde Romam ad Vigilium Papam accessit, quo ab urso prodigiose evasit illæsus ac quo denique vitam hanc mortalem cum immortali commutavit, contulerit. Cum itaque S. Cerbonii Vitæ, quæ jam typorum beneficio prodiit, utcumque etiam præferenda videatur altera hactenus inedita, non illam ad Commentarii hujus calcem recudere, sed hanc etiam, adjectis, ubi id congruum arbitrabor, Annotationibus, publici juris facere est visum, tum ut fidem, a Papebrocho tom. 3 Maii in S. Florentio episcopo num. 5 datam, liberem, tum ut lector, ita ambarum lucubrationum illarum habiturus copiam, alteram cum altera conferre, suumque hoc modo aptius queat de utraque ferre judicium.

[23] [quæstionibus aliquot per responsa, e Comment. de S. Regulo compendio hic data, satisfit.] Ceterum, ut, quæ mihi § præsenti præstitui, expedirem, modo adhuc quæstiones quædam, quibus Sancti Vitæ, ad crisim jam vocatæ, vel materiem vel occasionem præbent, forent hic discutiendæ; ac primo quidem, cum Arianorum persecutio, ut edenda Sancti nostri Vita num. 2 docet, Cerbonium ex Africa exsulare coëgerit, in tempus, quo id factum sit, inquirerem; deinde vero, an Sanctus, cum in Africa adhuc commoraretur, exstiterit episcopus, & an, quod ad gregem suum, cum ecclesiæ Africanæ reddita pax fuisset, non redierit, in culpæ suspicionem queat adduci, examinarem; verum cum S. Cerbonius ex Africa in Italiam exsul una cum S. Regulo migrarit, tres illæ quæstiones ad 1 Septembris diem, quo de posteriori hoc Sancto egimus, discussæ jam fuerunt; ac ad primam quidem, S. Regulum ac proin & S. Cerbonium vel ipsomet, qui in annum Christi 523 incidit, emortuali Trasamundi, Wandalorum in Africa regis, anno, vel uno alterove e proxime præcedentibus in exsilium abiisse, ob rationes, ibidem in Comment. Historico-critico num. 34 & quatuor seqq. allegatas, est responsum; quod autem ad duas reliquas spectat, S. Cerbonii Vitæ, quæ, fuisse hunc, priusquam ex Africa fugeret, creatum episcopum, memoriæ prodit, esse assentiendum, Sanctumque non secus, ac S. Regulum nullius prorsus noxæ ex eo, quod, Africanæ ecclesiæ reddita pace, ad gregem suum haud redierit, exstitisse reum, dilucide, quæ in eodem Commentario num. 40 & quinque seqq. in medium adducuntur, ostendunt, cumque necesse non sit, ut iis, quæ ibidem dicta sunt, hic quidquam addatur, lectorem, eadem expendendi avidum, eo remitto, & ad quæstiones alias, § sequenti discutiendas, me accingo.

[Annotata]

* extinxit

§ III. Cuinam vitæ rationi Sanctus in Italia se addixerit; quo tempore cathedram Populoniensem ascenderit, quo fuerit Urso a Totila objectus & quo denique e vita migrarit.

[Sanctus, qui in Italiam appulsus vitam eremiticam una cum S. Regulo] Anne Sanctus noster uti fugæ ex Africa, ita etiam solitariæ in Italia vitæ socium S. Regulo sese adjunxerit, dubitandi ansam præbet Sancti nostri Vita, Commentario huic subdenda. Dum enim de Regulo, una cum SS. Cerbonio & Felice episcopis in Italiam jam appulso, num. 3 loquitur, sequentia isthæc adhibet verba: Sed dum (S. Regulus) Romuleos contingeret fines, sequestratus a Sociis cœpit heremiticam vitam ducere & a Felice famulatum habere; cum ita autem S. Regulus a Sociis suis sese sejunxisse ac vitam eremiticam ducere cœpisse tradatur, nec ulla S. Cerbonii, veluti qui tunc ei adhæserit, mentio instituatur, esse enimvero videtur, cur a non nemine, an tum Sanctus vitæ solitariæ socium S. Regulo sese adjunxerit, revocari queat in dubium. Verum in altera Sancti nostri Vita apud Ughellum Italiæ sacræ auctæ col. 704 de S. Regulo binisque ejus sociis SS. Cerbonio & Felice, in Italiam jam appulsis, sequentia leguntur verba: Venientes autem in Romuleis finibus congruum locum sibi vendicaverunt, quatenus optimo omnipotenti Deo sequestratis omnibus eremiticam duxerunt * vitam; sic autem, vitæ solitariæ in Italia Socios sese S. Regulo adjunxisse SS. Cerbonium & Felicem, indicatur, nec quo minus id abs his re etiam ipsa factum existimetur, impedire debet Sancti Vita, Commentario huic subjicienda.

[25] [annis circiter 19 ibidem duxit,] Etsi enim, dum de solitaria S. Reguli vita agit, vixisse hunc ab omnibus sejunctum, tradat, sicque a solitariæ, quam S. Regulo attribuit, vitæ societate S. Cerbonium, cujus ibidem non meminit, excludere videatur, ita tamen ejus auctor potest, ac proin, ut cum Vita altera, quæ, tam SS. Cerbonium & Felicem, quam S. Regulum, vitam eremiticam duxisse, docet, in concordiam adducatur, etiam debet censeri locutus, non quod solus S. Regulus vitæ solitariæ sese addixerit, sed quod eremus, in qua id fecit, ab eremis, in quas secessere SS. Cerbonius & Felix, aliquanto intervallo abfuerit. Maneat itaque tam SS. Felicem & Cerbonium, quam S. Regulum, vitam eremiticam duxisse. Porro cum hanc, statim atque ex Africa exsules, quod e supra dictis haud diu ante annum 523, Trasamundo Wandalorum regi emortualem, evenit, in Italiam essent appulsi, susceperint constanterque usque ad S. Reguli martyrium, anno 542, uti in Historico-critico, quo res, ad Sanctum hunc spectantes, in Opere nostro ad I Septembris diem elucidantur, Commentario num. 46 & seq. probatur, probabilius innectendum, tenuerint, consectarium fit, ut Sanctus una cum SS. Regulo, & Felice novemdecim circiter annis in solitudine vixerit; quid autem post S. Reguli, quem ipse & S. Felix terræ mandarunt, martyrium egerit, vita edenda num. 4 exponit sequentibus his verbis: Post mortem vero antistitis sui (S. Reguli nempe) cœpit beatus Cerbonius omnes populos docere in eisdem partibus commorantes, monens eos, ut in orationibus & vigiliis & jejuniis & helemosinis consisterent, quemadmodum ipse beatus pontifex (S. Regulus) assuetus erat agere. Baptizabat vero populum, qui adhuc gentili errore detinebatur, convertens eos ad fidem rectam & ad unitatem sanctæ fidei Catholicæ & ut Christum Dei Filium adorarent.

[26] [Populoniensisque episcopus anno circiter 544 creatus] Verum multum abest, ut Sanctus tantum in his, quæ hic narrantur, quantum antea in vita eremitica, temporis spatium posuerit; Sanctus enim, cum jam illa post S. Reguli martyrium, probabilius, ut mox monui, anno 542 innectendum, gessisset, Populonium, ut Vita edenda refert, sese contulit, ibidemque aliquamdiu apud Florentium, civitatis illius episcopum, commoratus, in hujus defuncti locum fuit suffectus; id autem ante annum 546 evenit, uti e jam nunc dicendis intelliges. Cerbonius, cum ad cathedram Populoniensem jam fuisset promotus, Romam, ut supra vidimus, ad Vigilium Papam, a quo arcessitus fuerat, sese contulit, ibidemque summo isti Pontifici fuit locutus; cum autem sic habeat ac Vigilius Papa anno 546, uti apud Pagium in Criticis videre licet, Romæ haud exstiterit, ac tum ex Italia a Justiniano imperatore arcessitus Constantinopolim sese contulerit, nec amplius Romæ ante mortem, quam anno 555, cum in Italiam tandem Constantinopoli rediret, in Sicilia obiit, exstiterit, consectarium fit, ut S. Cerbonius, utpote Romæ, cum jam esset Populoniensis episcopus, Vigilio Papæ e jam dictis locutus, ad cathedram illam ante annum 546 fuerit promotus. Porro cum ea, quæ Sanctus, priusquam post S. Reguli martyrium secutamque id S. Florentii mortem Populoniensium crearetur episcopus, gessisse, in Vita edenda narratur, verosimiliter duorum saltem fere, uti quisque, qui, quæ jam dixi, expenderit, facile agnoscet, annorum spatium occuparint, Cerbonium anno circiter 544 Populoniensem ecclesiam episcopi munere gubernandam suscepisse, verosimile apparet. Nec, uti e jam nunc de Vigilio dictis nemo non colliget, diu admodum post factum esse potest, ut Sanctus ad summum Pontificem Romam sese arcessitus contulerit, ibidemque ei fuerit locutus.

[27] Ast cum iis, quæ Vigilium inter & Cerbonium gesta, [ab urso immani, cui, ut ipsismet Gregorii Magni verbis hic refertur,] Vita edenda narrat, mox insigne, quo Sanctus, Totilæ jussu urso immani objectus, abs hoc evasit illæsus, prodigium subjungat, anne id pariter haud diu post annum 544 evenit? Ita mihi in animum duco, rationemque, cur ita opiner, mox reddam; ast, priusquam id faciam, lubet factum, Sancto nostro honorificum admodum, quod & a Gregorio Magno Dialog. lib. 3, cap. XI & in Vita edenda num. 20 & binis seqq. refertur, ipsismet sancti hujus Pontificis verbis lectori hic ob oculos ponere. Sic isthæc habent: Vir quoque vitæ venerabilis Cerbonius, Populonii episcopus, magnam diebus nostris sanctitatis suæ probationem dedit. Nam, cum hospitalitatis studio valde esset intentus, die quadam transeuntes milites hospitio suscepit, quos Gothis supervenientibus abscondit, eorumque vitam ab illorum nequitia abscondendo servavit. Quod dum Gothorum regi perfido Totilæ nuntiatum fuisset, crudelitatis immanissimæ vesania, succensus, hunc ad locum, qui ab octavo hujus urbis milliario Merulis dicitur, ubi tunc ipse cum exercitu sedebat, jussit deduci eumque in spectaculo populi ursis ad devorandum projici. Cumque idem rex perfidus in ipso quoque spectaculo consedisset, ad inspiciendam mortem Episcopi, magna populi turba confluxit. Dimissus itaque ursus ex cavea est; qui accensus & concitus Episcopum petiit; sed subito suæ feritatis oblitus, deflexa cervice submissoque humiliter capite, lambere Episcopi pedes cœpit; ut patenter omnibus daretur intelligi, quia erga illum Virum Dei & ferina corda essent hominum & quasi humana bestiarum. Tunc populus, qui ad spectaculum venerat mortis, magno clamore versus est in admirationem venerationis. Tunc ad ejus reverentiam colendam rex ipse permotus est; quippe cum quo superno judicio actum erat, ut, qui Deum sequi prius in custodienda vita Episcopi noluit, saltem ad mansuetudinem bestiam sequeretur.

[28] Ita hactenus Gregorius, mox etiam ex hisce, [Totilæ jussu fuerat objectus, verosimilius anno 546] qui rei hic narratæ præsentes adfuere, eamque sese cum omni illic populo vidisse, testantur, nonnullos adhuc ætate sua exstitisse superstites, adjungens; cum autem rem eamdem seu prodigium, quod modo huc transcriptis verbis memoriæ prodit, eo loco, qui ab octavo hujus urbis milliario Merulis dicitur, ubi tunc ipse (Totilas) cum exercitu sedebat, evenisse scribat, ita modum, ut tempus, quo illud acciderit, determinari queat, suppeditat. Etenim per vocem hujus, quæ hic in Gregorii verbis legitur, urbem Romanam, ubi hic sanctus Pontifex Dialogos suos elucubravit, designari, Benedictini e Congregatione S. Mauri monachi, qui Parisiis anno 1705 Opera illius & Vitam tomis quatuor edidere, tom. 4, pag. 201 existimant. His porro deinde, quod, cum prodigium illud post S. Reguli martyrium seu, uti e supra dictis facile colliges, post annum 542 evenerit, nec post hunc umquam Totilas, spectatiis iis, quæ Procopius de bello Gothico tradit, octo dumtaxat Populonio milliariis castrametatus fuisse videatur, urbs hæc per præfatam vocem hujus designari in Gregorii verbis haud queat, Limpenus ad 1 Septembris diem in S. Felice episcopo num. 5 est assensus; cum id autem, ut mihi equidem apparet, haud immerito fecerit, ac Totilas, qui Romam anno 546, uti inter eruditos convenit, obsidione cinxit, haud procul abs urbe illa tunc abfuerit, enimvero etiam tunc, quod de S. Cerbonio, ursi immanis morsibus, Totila jubente, objecto hisque prodigiose sine ulla læsione erepto, Gregorius narrat, evenisse, verosimilius cum supra laudatis Congregationis S. Mauri monachis opinor.

[29] [evasit illæsus, diem extremum in insula Ilva, e qua tamen, miraculo etiam,] Audi, qui opportune ad institutum nostrum scriptores isti loco proxime cit. loquantur. Gregorius, inquiunt, referens miraculum in S. Cerbonio, Populonii episcopo, factum, tempore quo Totila Gothorum rex Merulis octavo ab urbe Roma milliario castrametabatur, id suis diebus contigisse, observat. Totila, qui regnare cœpit anno 541, Romam bis obsidione cinxit & expugnavit, annis videlicet 546 & 549. Prior obsidio in annum integrum protracta, quo tempore Totila non longe ab Urbe distabat. Unde vero propius videtur tunc id accidisse, quod narrat (supra scilicet huc jam transcriptis verbis) Gregorius. Ita illi. Porro cum Sanctus noster prodigio, quod recte e jam dictis cum anno 546 conjungunt, ab urso, cui, jubente Totila, devorandus fuerat objectus, evaserit illæsus, reliquum est, ut, quæ deinde in vivis adhuc superstes egerit ac quo tempore e vita hac mortali ad immortalem migrarit, modo adhuc dispiciamus. Cerbonium, populo sibi subjecto salutis monita dedisse, mira ciborum abstinentia, piis operibus, morumque suavitate ac modestia enituisse, itaque ad decrepitam ætatem pervenisse, Vita edenda, narrato, in cujus epocham jam inquisivimus, prodigio, num. 23 tradit, mox etiam adjungens, tunc eum, cum Longobardi Italiam occupassent, in insulam Ilvam sese recepisse, ibidemque obiisse, ac sua ex voluntate Populonii, miraculo etiam, cum eo inde corpus ejus transferretur, in via patrato, in sepulcro, quod ibidem, dum adhuc viveret, sibi pararat, depositum fuisse.

[30] [uti hic ipsismet etiam Gregorii Magni verbis narratur, in via patrato, Populonii tumulandus, fuit elatus,] Narrat etiam hæc eadem supra dicto Dialogorum lib. 3, cap. XI Gregorius Magnus; quare, ut omnia & singula, quæ sanctus Pontifex de Cerbonio tradit, ipsismet hujus verbis lectori exhibeam, lubet etiam hisce illa, priusquam in tempus, quo gesta sint, inquiram, proponere. De quo etiam Viro (Cerbonio nempe) aliud quoque (ita proxime post verba, quibus miraculum supra relatum exponit, pergit Gregorius) miraculum, Venantio Lunensi episcopo narrante, cognovi. In ea namque Populonii ecclesia, cui præerat, sepulcrum sibi præparavit, sed cum Longobardorum gens in Italiam veniens cuncta vastasset, ad Ilvam insulam recessit. Qui ingruente ægritudine ad mortem veniens, clericis suis sibique obsequentibus præcepit, dicens: In sepulcro meo, quod mihi præparavi Populonii, me ponite. Cui illi cum dicerent: Corpus tuum illuc qualiter reducere possumus, qui a Longobardis teneri loca eadem & ubique eos illic discurrere scimus? Ipse respondit: Reducite me securi, nolite metuere, sed festine sepelire me curate: mox autem, ut sepultum fuerit corpus meum, ex eodem loco sub omni festinatione recedite. Defuncti igitur corpus imposuerunt navi, cumque Populonium tenderent, collecto in nubibus aëre immensa nimis pluvia erupit. Sed ut patesceret omnibus, cujus Viri corpus navis illa portaret, per illud maris spatium, quod ab Ilva insula usque Populonium duodecim millibus distat, circa utraque navis latera procellosa valde pluvia descendit, & in navim eamdem una pluviæ gutta non cecidit. Pervenerunt itaque ad locum clerici & sepulturæ tradiderunt corpus Sacerdotis sui. Cujus præcepta servantes ad navem sub festinatione reversi sunt. Quam mox ut intrare potuerant, in eumdem locum, ubi Vir Domini sepultus fuerat, Longobardorum dux crudelissimus Gummarith advenit. Ex cujus adventu Virum Dei habuisse spiritum prophetiæ claruit, qui ministros suos a sepulturæ suæ loco sub festinatione discedere præcepit.

[31] Longobardos, cum in Italiam anno 568 irrupissent, [sub ducum, qui post Clephum Longobardis præfuere, primordia, non anno 573,] post Alboïni & Clephi regum suorum interitum sub triginta amplius ducibus per annos decem exstitisse, tuncque primo eorumdem ducum progressu quam maxime Italiam esse deprædatos, Paulus Diaconus de Gestis Longobardorum lib. 2, cap. 32 docet; id autem cum Baronius haberet perspectum, simulque, crudelissimum Longobardorum ducem, nomine Gummarith, cujus ad locum, quo S. Cerbonius fuerat sepultus, adventum haud multum fuisse prægressam hujus mortem, Gregorius verbis jam nunc recit. prodit, e dictorum triginta amplius ducum numero exstitisse, persuasum sibi haberet, illam idcirco ad horum primordia retulit, in Annalibus suis ad annum 573 sic scribens: Dispersis creatis ducibus per diversas Italiæ regiones, cum eorum crudelitatis fama percurreret, frequentes erant fidelium latebræ atque fugæ… Inter alios autem una cum suis clericis magnus ille confessor Cerbonius, episcopus Populonii, qui Gothorum tempore sese ipsis objecit intrepide, modo exundante vehementiori Longobardorum sævitia in Ilvam insulam Tyrrheni maris se contulit, ubi &, Deo juvante, vitæ præsentis finem accepit… Moritur igitur … primordiis ducum Longobardorum incursionis sanctissimus hic Episcopus. Ita eruditissimus scriptor laudatus. Ac recte quidem, ut mihi ob jam dicta apparet, Sancti nostri mortem ad ducum, quos sibi post regum suorum Alboïni & Clephi necem Longobardi præfecere, primordia refert; ast hæc seu decennii, quo Longobardos sub ducibus post Clephi necem fuisse, Paulus Diaconus loco proxime cit. scribit, initium haud recte anno Christi 573 pariter innectit.

[32] Id enim dumtaxat facit, quod ab anno 568, [sed, quemadmodum ex hic adductis] usque ad Aprilem, cujus secunda die, ut Paulus Diaconus de Gestis Longobardorum lib. 2, cap. 7 docet, Pannoniam Longobardi reliquere, provecto, horum in Italia regni, quod annos tres & sex menses tenuisse Alboïnum, idem Paulus Diaconus libri ejusdem cap. 28 scribit, initium repetat, hincque Clephum, post quem, anno uno & sex mensibus, uti iterum ex eodem Paulo intelligitur, ab Alboïni, cui successerat, nece interfectum, sub ducibus Longobarai fuere, anno 573 interiisse, existimet. Verum ab anno 568, ad Aprilem provecto, seu a Longobardorum, qui tum accidit, in Italiam ingressu non repetendum horum in Italia regni initium, e jam nunc dicendis patescet. Ticinensis per Longobardos sub Alboïno obsidio sub anni 569 finem aut sequentis initium, uti e Paulo Diacono de Gestis Longobardorum lib. 2, cap. 25 & seq. nemo non concludet, fuit incepta; cum autem obsidio illa, uti idem Paulus ibidem testatur, ultra tres annos durarit, consectarium fit, ut Alboïnus, qui, quemadmodum ex Paulo etiam intelligitur, aliquot adhuc post eamdem obsidionem mensibus in vivis mansit superstes, ante annum 573, ultra Aprilem jam provectum, haud fuerit necatus, utque proinde, si ab anno 568, ad Aprilem provecto, seu a Longobardorum, qui tum accidit, in Italiam ingressu repetendum sit horum in Italia regni initium, id Alboïnus, non tantum annis tribus mensibusque sex, ut Paulus Diaconus loco supra cit. diserte docet, sed quinquennio amplius tenuerit.

[33] [probatur, anno 575 innectenda,] Observarunt id Sigonius lib. 1 de Regno Italiæ, & Bacchinius, dum anno 1708 Agnelli Pontificale, a Muratorio deinde Rerum Italicarum Scriptorum tom. 2 recusum, vulgavit, in Prævia, quam dicto Pontificali inseruit, ad Petri Senioris Ravennatis episcopi Vitam Dissertatione, hincque, ne a Paulo, quo hic standum, recedere cogerentur, Longobardorum in Italiam ingressus epocham a regni, per illos in eadem Italia inchoati, epocha distinxere. Ac prior quidem hanc a Mediolano per Longobardos subacto, posterior vero, quod eodem fere recidit, a Ticinensis obsidionis, sub anni 569 finem aut sequentis initium, ut dixi, inchoatæ, initio recte repetit. Jam vero, cum res ita habeat, ac anni tres mensesque sex, quos Alboïnum in Italia regnasse, Paulus Diaconus loco supra cit. scribit, ab anni 569 fine aut sequentis initio computati ad Julium circiter anni 573, auctique mensibus octodecim, post quos Clephum, Alboïni successorem, occisum fuisse, Paulus Diaconus de Gestis Longobardorum lib. 2, cap. 31 tradit, ad finem anni 574 deducant, consectarium fit, ut decennii, quo post cædem Clephi sub ducibus Longobardos exstitisse, idem Paulus ibidem cap. 32 affirmat, initium seu annus primus anno Christi non 573, sed 575 debeat innecti; cum autem sub ducum illorum primordia seu sub decennii, quo dominati sunt, initium Sancti nostri obitus, ut jam supra docui, contigerit, consectarium ulterius fit, ut is similiter non anno 573, sed anno 575 illigari verosimilius debeat.

[34] [uno e posterioribus octo anni hujus] Ac mihi quidem præterea uni ex octo posterioribus, non autem uni e quatuor prioribus anni hujus mensibus illigandus videtur, quod, quemadmodum Gregorius Magnus supra huc transcriptis verbis docet, Sanctus in insulam Ilvam, ubi obiit, non secesserit, nisi cum Longobardorum gens cuncta in Italia jam vastasset, idque certo tum, cum jam quatuor priores anni 575 menses essent elapsi, obtinuerit locum, ut jam nunc ostendam. Paulus Diaconus de Gestis Longobardorum lib. 2, cap. 32 sic scribit: Per hos, de quibus hic jam egimus, Longobardorum duces septimo anno ab adventu Albuuïn & totius gentis, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, civitatibus subrutis, populisque, qui more segetum excreverant, extinctis, exceptis his regionibus, quas Albuuin ceperat, Italia ex maxima parte capta & a Longobardis subjugata est. Ita Longobardorum historicus; nec ab eo Gregorius Turonensis Historiæ Francorum lib. 4, cap. 41, al. 35, dissentit; sic enim ibi habet: Alboïnus… Longobardorum rex… Italiam cum omni illa Longobardorum gente petiit… Quam regionem ingressi, maxime per septem annos pervagantes, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem; Ita autem tam quæ sex primis post Longobardorum in Italiam ingressum annis ab Alboïno & Clepho, quam quæ deinde septimo post eumdem ingressum anno a ducibus, sub quibus e jam dictis Longobardi tum fuerunt, gesta sunt, Gregorius hic perstringit; ut eum inter & Paulum Diaconum, qui, Italiam septimo post Longobardorum in hanc ingressum anno misere per supra memoratos horum duces vastatam fuisse, proxime huc transcriptis verbis docet, quam optime conveniat.

[35] Quapropter, cum sic habeat, ac sub Aprilem anni 575, [mensibus, Octobri nempe, obiit, cum forsan ante in insula Ilva, quo sese] quo e jam dictis dominari cœpere duces illi, septimus a Longobardorum in Italiam ingressu annus compleatur, consectarium fit, ut, quod de Italia per eosdem duces subjugata ac vastata Paulus Diaconus & Gregorius Turonensis produnt, quatuor prioribus dicti anni 575 mensibus fuerit peractum, utque proinde post hos Sancti nostri in insulam Ilvam secessus, huncque deinde secutus obitus contigerit. Quod si iis, quæ Pagius in Criticis ad annum 571, num. 2 scribit, standum foret, Italiæ per Longobardorum duces vastatio non septimo post horum in regionem illam ingressum anno, seu, ut jam docui, prioribus quatuor anni 575 mensibus, sed duobus circiter annis serius foret signanda; verum Saxius in suis in Sigonium de Italiæ regno, Mediolani anno 1732 recusum, Notis col. 15 & seq. dilucide & solide Pagium ea in re refellit. Quod cum ita sit, ac proin Italiæ vastatio, post quam, ut dixi, Sanctus in insulam Ilvam sese recepit, indubie prioribus quatuor anni 575 mensibus evenerit, non est, cur opinio, qua post hos Sancti in dictam insulam secessum mortemque hunc secutam statuo, a vero putetur aliena; contra autem veram esse, seu Sancti mortem, anno 575, ut docui illigandam, post quatuor illos menses seu uno e posterioribus octo anni istius mensibus contigisse, probatur etiam ex edita Sancti Vita, in qua cum hic X Octobris die obiisse disertissime sub finem dicatur, re etiam ipsa id tum accidisse apparet credendum.

[36] Ceterum Sylvanus Razzius Operi suo, quo Sanctorum Tusciæ Vitas, [receperat, vitam solitariam aliquot jam mensibus duxisset.] idiomate Italico a se conscriptas, sub sec. XVI finem vulgavit, Gregorii Magni Dialog. libri 3 undecimum, quod totum de S. Cerbonio est, caput, Italice a se redditum, ac jam supra sæpius laudatum, ad X Octobris diem inseruit; reperiri autem in insula Ilva montem, S. Cerbonii nomine distinctum, in Annotatione, quam capiti isti subjecit, affirmat, hincque Sanctum, cum in insulam illam, grassantibus per Italiam Longobardis, sese recepisset, solitariam in monte illo vitam aliquamdiu duxisse, absque errore credi posse, opinatur. Neque vero hic ei multum refragari velim; etsi enim, id a Sancto factum, nullo omnino queat antiquitatis testimonio probari, Razzio tamen Vita Sancti edita utcumque suffragatur, utpote sub finem sic habens: Beatus Cerbonius … ad insulam, quæ Elba vocatur, … recessit, ibique cum suis clericis latebram fovebat; cum autem sic habeat, ac Sanctus e jam dictis X Octobris die obierit, a veritate indubie devium pronuntiare non ausim, qui dixerit factum esse, ut is, cum post anni 575 Aprilem, quo circiter septimus a Longobardorum in Italiam ingressu annus fuit completus, in insulam Ilvam, Italia pene tota per Longobardos jam occupata, vicinisque etiam Populonio locis vastatis, secessisset, vitam ibidem solitariam, cui admodum, uti e supra dictis pronum est colligere, erat addictus, per aliquot menses duxerit, ac tum demum, cum id fecisset, jam decrepitæ ætatis senex ad Superos migrarit præfato X Octobris die, quo etiam, ut initio docui, in Fastis sacris memoratur, ac nominatim in Mrl. Romano hodierno per hæc, quæ etiam, priusquam Comment. huic finem imponam, huc transcribo, sequentia verba: Populonii in Tuscia S. Cerbonii, episcopi & confessoris, qui, ut sanctus Gregorius refert, in vita & morte miraculis claruit.

[Annotata]

* ducerent

VITA,
Auctore anonymo,
Ex Bibliothecæ Vaticanæ Ms. 6453, cum Vita altera, quæ jam prodiit, collata.

Cerbonius Episc. Conf. in Ilva, Hetruriæ in mari Thyrreno insula (S.)

BHL Number: 1729
a

A. Anonymo.

CAPUT I.
Sanctus traditur S. Regulo erudiendus, ordinatur episcopus, ex Africa in Italiam secedit, Populonii apud S. Florentium episcopum moratur, Populoniensisque factus episcopus apud Pontificem accusatur.

[Dominante in Africa Ariana hæresi, S. Cerbonius cum S. Regulo,] Tempore, quo Ariana hærefis in toto mundo pullularet, maximeque apud gentem Guandalorum, quæ Africanam gentem devastabat, quæ eandem quasi pro divinitate excolebat, erat beatus Regulus archiepiscopus b in eadem regione, qui, gratia Sancti Spiritus afflatus, prædicare ceperat populum, ut ab heresi se sequestraret, & Christi * Dei Filium, qui est verus Deus, totis nisibus coleret: sed, dum prædicatio ejus casso labore deficeret, cepit ipse sanctus Regulus anxie dolere, quoniam gens illa cotidie famulos Christi laniabant. Illis vero diebus veniens pater beati Cerbonii, cum videret ipsum Dei sacerdotem miraculis coruscantem, & sanam doctrinam, quæ de Domino Jesu Christo erat, omnibus prædicantem, commendavit eum beato Regulo, ut eum doceret Christi doctrinam, quatenus divini cultus sacras Litteras disceret.

[2] Tunc beatus Regulus docuit beatum Cerbonium [a quo litteris fuerat imbutus episcopusque ordinatus,] bonium omnes sacras Scripturas, & effectus est ejus discipulus c. Sed dum cerneret beatus Regulus insaniam pravitatis hereticæ, relicta sede, qua sacerdotes alios beabat, ascitis sibi beato Cerbonio & Felice duobus episcopis, quos ipse sacraverat d, pelagi tramitem, celoce sibi injuncta, cum tribus presbyteris & duobus diaconibus aliisque sociis commeantibus e, marinis fluctibus iter arripuit f. Sed dum alta pelagi peragrarent, marinus fragor est perturbatus, & valida tempestas contra eos surrexit & omnes in perturbationes dejecit, solummodo beatum Regulum nil perterruit, quia erat fisus de pietate Domini sui.

[3] Depræcatus est namque Dominum, cui pure deserviebat, [inde in Italiam venit, Reguloque ibidem jussu Totilæ occiso,] cui cuncta obediunt, ut intra procellas ejus navis fieret gubernator. Cujus omnipotens Deus statim præces audivit, mare vero pacificum extitit, & suos Servos quietos abire præcepit g. Sed dum Romuleos contingeret fines, sequestratus a Sociis cœpit heremiticam vitam ducere h & a Felice famulatum habere; qui dum hæc perageret & multa in eodem loco [Col. 097B] signa faceret, a quibusdam relatum est Totile perfido regi, qui misit suos executores, & præcepit, ut ad eum pergeret, &, si contemneret, capitalem subiret sententiam. Cujus mox dicti verba compleverunt i. Sed beatus Cerbonius & Felix ejus corpusculum sepulturæ tradiderunt k.

[4] Post mortem vero antistitis sui cœpit beatus Cerbonius omnes populos docere in eisdem partibus commorantes, [Populonium se confert,] monens eos, ut in orationibus & vigiliis & jejuniis & helemosinis consisterent, quemadmodum ipse beatus pontifex affuetus erat agere. Baptizabat vero populum, qui adhuc gentili errore detinebatur, convertens eos ad fidem rectam & ad unitatem sanctæ fidei Catholicæ, & ut Christum Dei Filium adorarent. His ita gestis, pervenit beatus Cerbonius in Populoniensem civitatem, in qua erat ecclesia beatæ Dei Genitricis Mariæ, ubi erat venerabilis Florentius episcopus ejus civitatis l, orans Dominum die ac nocte cum omni devotione.

[5] Venerabilis autem Florentius episcopus, ut vidit beatum Cerbonium, [apud Florentium episcopum aliquamdiu commoratur,] gavisus est gaudio magno, & suscepit eum cum omni amore & honore, commorantes insimul usque dum viveret episcopus, servientes Domino cum omni alacritate & simplicitate cordis; & omnis populus gaudio repletus est, quia jam audierant de illo magna multaque mirabilia. Contigit autem in illis diebus, ut beatus Florentius dormitionem acciperet in Domino, cujus animam beatus Cerbonius ab angelis usque ad cælum vidit deferri. Congregati vero sunt cives & clerici Populoniensis civitatis in unum dicentes: Tu eris noster pastor, quia scimus a Domino te huc directum, ut regas populum nostrum.

[6] Beatus vero Cerbonius hæc audiens dicebat, non se esse dignum huic operi mancipari; [in hujus desuncti locum invitus sufficitur,] sacerdotes vero una cum omni populo cœperunt clamare ac dicere: Cognoscimus te, Pater sancte, Domino dignum esse & Spiritu Sancto repletum, & scientiam prudentissimam habere, & pro hac causa valde nobis necessarius es, ut sis plebis nostræ rector & doctor & exortator * apud Dominum. Beatus vero Cerbonius cœpit se excusare proclamans, se esse indignum. Populus vero una cum clero una voce dixerunt: Si tu nolueris nos miseros sub tua protectione habere & nolueris noster pastor esse, requirat Deus animas nostras de manu tua. Cum vero beatus Cerbonius hæc audisset, statim accepit cathedram episcopalem, & ibi multo tempore populum gubernavit usque ad diem mortis suæ m.

[7] [Populoniensium offensionem incurrit,] Tantam namque illi Deus gratiam, dum adhuc viveret, concessit, ut ab hora, qua angeli Missam canebant, ipse mereretur suis auribus audire: hora vero, qua hæc agebantur, prima hora Dominici diei erat n: ex hac autem consuetudine accepta beatus Cerbonius semper Dominico die in episcopio suo prima aurora diei Missam super altare sancte Dei Genitricis Mariæ canebat, & clericis, qui cum eo erant, caritatem in amorem sanctæ Dei Genitricis facere præcipiebat. Populus vero, qui in villis habitabat, ad ecclesiam illam sic maturius venire nequibat. Cumque jam sol ortus esset, populus ex villis confleubat, ut Missas & benedictionem acciperet; sed minime poterant, quia beatus Cerbonius cum aliis sacerdotibus cibo jam refecti erant o. Quod cum populus hæc audiret, [Col. 097E] indignatus valde dicebat: Quid est hoc, quod noster Gubernator agit, qui Missam prima aurora diei canit, & tam ipse, quam & sacerdotes sui panem & vinum pro caritate sumunt?

[8] [abs hisce apud Vigilium Papam accusatur,] Murmur ita populi inter se excitantes, omnes unanimiter ad accusandum beatum Cerbonium ad Papam Vigilium perrexerunt p. Sabato vero die ad vesperum, ut mos erat, ipse apostolicus ad ecclesiam beati Petri Apostoli venerat. Ibi itaque Populoniensis populus, qui parochiani erant beati Cerbonii, prostraverunt se ad pedes domini Apostolici dicentes: Miserere nostri, beate & sanctissime pater, quia Episcopus, quem nos habemus, non nobis Christianitatem observat secundum suum ministerium; quoniam die Dominico primo diluculo Missam canit, & ipse & sacerdotes sui omnes quasi pro caritate cibum sumunt. Quando autem nos, qui longe consistimus, jam sole orto ad ipsam matrem ecclesiam venimus, nullus e sacerdotibus nobis Missas canit.

[9] [& ab hoc Romam, quo sese expurget,] Papa vero Vigilius hoc audiens repletus est furore magno super beatum Cerbonium, misitque confestim legatos suos ad illum dicens: [Col. 097F] Ite & dicite Cerbonio episcopo Populoniensi ex auctoritate beati Petri Apostoli principis Apostolorum, & sanctorum Canonum, & mea, ut cum summa festinatione huc ante me veniat, ut inquiram, si verum est, que * filii illius ecclesiæ dicunt, an non; quia, si ita est, magnam heresim q mittit in populo. Legati vero cum summa festinatione ad eum pergunt, &, sicut Papa Vigilius illis præceperat, nuntiaverunt. Erat autem dies Sabati, quando nuntii ad eum pervenerunt.

[10] [per legatos arcessitur.] Beatus ergo Cerbonius cum magno amore ipsos legatos recepit & dixit: Hodie nos præparemus, ut crastino die in servitio domini Papæ, sicut præcepit, eamus: erat namque Dominicus dies, quando iter arripere debebant. Tunc matutino tempore surgens ipse & sacerdotes sui ad laudes Deo canendas, dixit diacono suo: Frater, exi & vide, si adhuc juxta consuetudinem nostram tempus est Missas canere: ille vero foras exiens & intuens reversus est dicens: Domine sancte, aurora * est juxta vestram consuetudinem Missas canendi. [Col. 098A] Beatus vero Cerbonius præparavit se Missas canere super altare beatæ Mariæ & benedictionem pro caritate r cum omnibus clericis suis, sicut erat usus, accepit. Tunc dixit beatus Cerbonius ad legatos illos: Fratres in amore Dei & beatæ Genitricis Mariæ Virginis refectionem facite nobiscum, sicut & nos facimus. Illi respondentes dixerunt: Non sumus nos heretici s, neque mandatum Domini transgredi volumus, sicut tu facis, qui in die Dominico primo diluculo Missam canis, & quasi pro caritate panem & potum accipis.

ANNOTATA.

a Exstat hæc tom 3. Italiæ Sacræ auctoæ col. 703 & sex seqq. Adi Commentarium prævium § 2.

b Ad 1 Septembris diem, quo S. Regulus martyr Mrl. Romano hodierno exstat insertus, historico-criticum de sancto isthoc Africano Episcopo Comment. texuimus; in hoc autem, qua ratione ei Archiepiscopi titulus, quem nemo ex præsulibus Africanæ ecclesiæ umquam gessit, [Col. 098B] hic ei attribuatur aut queat attribui, num. 39 & seq. exponitur.

c Quæ de S. Cerbonio, in S. Reguli disciplinam dato & per hunc instructo, hic narrantur, in Vita edita, præmisso, qui nihil, quod non cuilibet alteri martyri conveniat, complectitur, Prologo, paucisque tantummodo adhuc, quibus S. Cerbonium ex Africa oriundum docemur, adjectis verbis, sequentem redduntur in modum: Ab ipso … pueritiæ suæ tempore parentes ejus (Cerbonii nimirum) beato Regulo archiepiscopo eum commendaverunt, ut ab ipso sacris doctrinis imbueretur. Beatus igitur Regulus cum omni alacritate eum suscipiens totius veritatem Christianæ Religionis mirifice illum instruxit.

d Episcopi pariter titulo hic memoratum, de quo etiam ad 1 Septembris diem jam egimus, S. Felicem Vita edita distinguit; ast tam hunc, quam S. Cerbonium a S. Regulo fuisse ordinatum, non adjungit.

e Ex horum numero exstitisse SS. Justum [Col. 098C] & Clementem, de quibus ad V Junii, itemque S. Octavianum, de quo ad 2 Septembris diem jam egimus, nonnulli contendunt; verum historico-criticum, quem ad lit. b laudavi, de S. Regulo Comment. num. 45 videsis. Vita edita S. Cerbonii S. Regulo non alios, quam Cerbonium & Felicem, Socios adjungit.

f Quandonam probabilius id factum, in mox iterum laudato de S. Regulo Comment. historico-critico num. 34 & quatuor seqq. ostenditur.

g Vita edita, S. Regulum mansisse in tempestate imperterritum, non dicit, nec quod de solo eodem S. Regulo Dominum deprecato hic refertur, Sancto isti magis, quam SS. Cerbonio & Felici, attribuit. En, quæ huc spectant, ejus verba: Subito surrexit contra eos sæva tempestas usque adeo, ut in perturbatione baratri omnes pervenirent. Tunc beatus Regulus una cum beato Cerbonio & Felice Dominum deprecati sunt Conditorem, ut eorum navis inter tremulas undas fieret gubernator, & suos servos exules ab illo aquarum impetu liberare dignaretur. Quorum voces omnipotens Deus subito piis precibus exaudivit; sicque mare pacificum exstitit, ut a ventorum classibus minime perturbaretur.

h [Col. 098D] Solum S. Regulum, postquam una cum SS. Cerbonio & Felice in Italiam esset appulsus, eremiticam ibidem vitam duxisse, videtur hic indicari; verum qui hic vitæ Sancti nostri locus cum jam antea edita ejus Vita, in qua tam SS. Cerbonius & Felix, quam S. Regulus, id ibidem tum fecisse traduntur, in concordiam queat adduci, in Comment. præv. num. 24 & seq. exposui.

i Id anno 542 probabilius contigisse, apud nos in historico-critico de S. Regulo Comment. plus semel jam laudato num. 46 & binis seqq. probatur.

k In Vita jam edita legitur: Cerbonius vero & Felix, sanctissimi episcopi, cadaver sui magistri & archiepiscopi MIRIFICE sepelierunt, itaque forsan alluditur ad miracula, quæ S. Reguli mortem ac sepulturam comitata fuisse in Sancti hujus Historia, apud nos Historico-critico de eodem Sancto Commentario, longioribus digressionibus interpolationibusque resectis, inserta, narrantur; verum quam parvam fidem miracula illa mereantur, ex iis, quæ in Comment. isto num. 18 & seq. allegantur, intelliges.

l [Col. 098E] Cum Florentius hic memoratus, de quo inter Sanctos ad XV Maii diem actum apud nos jam est, Populoniensi ecclesiæ, uti ex hoc Vitæ Sancti nostri loco constat, ante S. Cerbonium præfuerit, liquet sane ab Ughello tom. 3 Italiæ Sacræ in Massæ-Populoniæ episcopis perperam asseverari, nullum omnino, qui in Populoniæ Massæque sede floruerit, ante S. Cerbonem occurrere; verum, cum id scriptor ille litteris mandabat, e Sancti nostri Vitis, quarum alteram hic damus, alteram Coletus Italiæ Sacræ Ughelli adjunxit, neutra adhuc e tenebris in lucem fuerat prolata.

m Cum Sanctus, uti in Comment. præv. monstravi, verosimilius anno 575, postquam jam ab anno circiter 544 ecclesiæ Populoniensi præfuisset episcopus, ad Superos migrarit, hanc sane multo tempore, uti hic traditur, gubernarit.

n Vita jam edita hic pro Missam habet ruinam; ast Vitæ ejusdem exemplar, quod penes nos exstat, quodque ut in Comment. præv. num. 15 jam monui, e Ms. membranaceo eminentissimi Cardinalis Barberini Legendario F. [Col. 098F] 284 notatur acceptum, etiam habet Missam, cumque verbis, quibus, a S. Cerbonio angelos, Missam canentes, fuisse auditos, ait, mox jungat, in initio diei auroræ die Dominico in excelsis has laudes attentius semper audiebat, haud dubie preces, quæ, dum incruentum Missæ Sacrificium Domino offertur, recitari in Dei honorem ac laudem solent, per Missam hic & in Vita, quam edimus, & in dicto exemplari intelliguntur. Ast, etsi id ita sit, mihi tamen verosimile haud apparet, a Sancto angelos, preces hujusmodi, Dei laudibus repletas, quales sunt v. g. hymni Gloria in excelsis Deo, alterque, qui triumphalis & a voce ἅγιος Latine Sanctus, ter in eo repetita trisagius etiam non inepte vocatur, canentes, diebus Dominicis singulis sub auroram fuisse auditos. Scio quidem, Sanctos nonnullos ac nominatim (Operis nostri tom. 8 Septembris in S. Michële & omnibus Angelis num. 522 videsis) S. Nicolaum Tolentinatem cantu angelico subinde recreatos fuisse, a scriptoribus, fide etiam dignissimis, referri; verum, id frequentissimi S. Cerbonio accidisse, sola fide scriptoris, [Col. 099A] qui rem, ducentis amplius annis ab ætate sua remotam, e vulgi tantummodo traditione scribit, moxque etiam miracula miraculis absque ullo vade antiquo accumulat, in animum quis vel utcumque firmiter inducat?

o Ita cum Christi fidelibus, curæ suæ commissis, egisse S. Cerbonium, creditu est oppido difficile. Eum quidem a nimia senectutis debilitate excusare Vita edita videtur; verum, cum Sanctus ad annum usque 575, ut in Comment. prævio num. 33 docui, vitam protraxerit, eaque, quæ hic narrantur, verosimilius, uti, quæ in eodem Comment. num. 26 dixi, suadent, anno circiter 545 egerit, tum multo quinquagenario major, nisi eum ad nonaginta amplius annorum ætatem pervenisse adstruxeris, exstitisse haud potest. Utut sit, ut quid, cum ipse Missam ante auroram celebrabat, e sacerdotibus suis nullum, qui Sacris serius operaretur, reliquisset jejunum, omnesque ad caritatem, id est, ad communem, quæ in mutuæ charitatis indicium sumi olim a fidelibus solebat, refectionem coëgisset?

p Populonienses und omnes Romam, quo [Col. 099B] apud Vigilium Papam accusarent S. Cerbonium, properasse, ab omni veri specie abhorret.

q Vocabulo isthoc intelligi hic videtur, non opinio Ecclesiæ doctrinæ, sed praxis Ecclesiæ praxi, qua Missam ante auroram solisque ortum (Labbeum tom. 1 Concil. col. 560 & quatuor seqq. videsis) celebrare nefas erat, contraria.

r Id est, pastum in mutuæ charitatis testificationem.

s Ita etiam, improprie loquendo, subinde vocantur, qui, quamvis quidem errorem cum pertinacia, ut hæretici faciunt, haud tueantur, horum tamen instar Ecclesiæ præcepta consuetudinesve infringunt.

* l. Christum

* an exorator?

* l. quod

* an hora

CAPUT II.
Sanctus Romam cum legatis proficiscitur, in via patrat miracula, Pontifici se sistit ac satisfacit, Populonium redit, prodigiose ab urso evadit illæsus, in insulam Ilvam secedit, ibidemque mortuus Populonium ad tumulum effertur.

[Col. 099C]

[Cerbonius, Romam tendens, in via Papæ legatis,] Tunc arripientes iter, ut Romam pergerent, cum pervenissent trans fluvium Cornium, ubi vocatur Salinolas a, cœpit magna sitis illos legatos detinere & dicebant ad beatum Cerbonium: Pater sancte, magnam sitim habemus, indica nobis aquam, ut bibere valeamus. Respondit beatus Cerbonius: Credite mihi, fratres, quia in isto loco aquam minime scimus præter istud mare. Illi autem pergentes usque ad dimidium milliarium, sitis magna eos prægravabat, ita ut nullus eorum staret super pedes [Col. 099D] suos b & dicebant ad beatum Cerbonium: Pater sancte, adjuva nos, quia præsentialiter expiramus.

[12] [præsiti fere exspirantibus prodigiose succurrit,] Beatus Præsul dixit ad illos: Fratres, quare non me audistis, ut propter amorem Dei caritatem nobiscum faceretis, & noluistis accipere cibum & potum? Rogo ergo Dominum meum pro vobis, aliud nescio, quod faciam. Dum beatus Cerbonius pro eis oraret, videns duas cervas ante se præeuntes, dicebat illis: Præcipio vobis in nomine Domini mei Jesu Christi, ut non sit vobis licentia eundi, donec me expectetis, & statim steterunt. Tunc apprehendit vasculum suum & perrexit ad illas & lacte plenum vasculum mulsit ex illis, &, cum hoc fecisset, absolvit eas dicens: Licentiam habeatis Domini mei Jesu Christi pergendi ubicumque vultis c. Reversus est autem ad illos legatos, qui secum erant, & invenit eos tamquam mortuos jacentes præ nimia anxietate sitis, & dedit eis lac bibere, & refocillati sunt [Col. 099E] & restituti sanitati.

[13] [raram in Deo monstrat fiduciam, tres viros,] Deinde simul pergentes itinere, quo cœperant, transactisque duobus diebus, dixit diaconus suus beato Cerbonio: Domine pater, tu ad dominum Papam Romanum pergis: quod munus illi offerre habes pro benedictione de ecclesia nostra? Timeo, si ad illum vacuus veneris, ne furor illius plus, quam modo est, super te exardescat. Beatus autem Cerbonius dixit: Noli mihi multum molestus esse, Deus meus, in quem spero, dabit mihi, quod ad ipsum Papam pro benedictione conferam. Inde antequam Romam pervenirent, tres viri febrium vexationem habentes beato Cerbonio obviam venerunt & benedictionem petierunt.

[14] [febri laborantes, Dei auxilio pro eis implorato, sanat,] Beatus autem Cerbonius signaculum sanctæ Crucis super eos faciens prostravit se in oratione dicens: Domine Jesu Christe, qui es trinus & unus, suppliciter ego indignus rogo misericordiam tuam, ut istos infirmos ab infirmitate eorum liberare digneris, quia tu es Deus omnipotens Salvator & Creator, qui peccata dimittis & omnibus infirmitatibus medelam tuæ misericordiæ concedis; & statim sani facti sunt d. Videntes autem illi legati, qui ab Apostolico fuerant missi, mirabilia, quæ per eum Dominus fecit, extimuerunt valde & inter se dicebant: si iste Episcopus Vir Dei electus non [Col. 099F] fuisset, non potuisset tanta miracula facere.

[15] [Romam appulsus, Pontifici, a quo honorifice suscipitur.] Pervenerunt autem ad vallem & descenderunt de monte, qui nuncupatur Gaudii, & venerunt in Pratum Neronis e, ubi ipsi legati licentiam acceperunt a beato Cerbonio, ut ejus adventum domino Papæ notum facerent. Cumque præfati legati ad Dominum Papam reversi fuissent, cœperunt ei narrare mirabilia, quæ beatus Cerbonius in itinere fecerat. Timor vero magnus apprehendit summum Pontificem, statimque convocans ordinavit omnem clerum suum, qui cum illo erat, cum planetis & dalmaticis & incenso, & cum Letaniis & Psalmodiis venit ei obviam ad gradus beati Petri Apostoli.

[16] [cum multitudine anserum, doni loco ei offerenda, se sistit,] Beatus autem Cerbonius dum per Pratum Neronis iter carperet, vidit aves copiosas & multas, quæ vocitantur Anferes, juxta morem suum congregatas, & fecit signaculum Crucis contra eas dicens: Non habeatis licentiam Domini mei Jesu Christi, ut volitetis in aliquem locum, donec veniatis mecum in præsentia domini Papæ. Illæ vero hæc audientes venerunt prope eum, & ille cum suo baculo eas duxit usque ad gradus beati Petri Apostoli, ubi dominus Papa obviam venit, dixitque ei beatus Cerbonius: Ecce, Pater, munera parva, quæ vobis de ecclesia nostra adduximus. At vero Papa magnas ei gratias egit. Tunc beatus Cerbonius contra ipsas aves signaculum sanctæ Crucis fecit & absolvit eas dicens: Ex jussione Domini mei Jesu Christi vobis præcipio, ut volitetis, ubicumque volueritis. Tunc cœperunt ipsæ volitare in aëre & abierunt f.

[17] Tunc Vigilius Papa, hoc miraculo viso, amplius territus mirari cœpit, [causamque, ob quam arcessitus esset, edoctus,] & benigne pacificeque rogabat sanctum Virum, ut cum illo introiret in ecclesia beati Petri Apostoli. Cum autem ingressus fuisset beatus Cerbonius, perrexerunt ad sepulcrum sancti Petri & oravit, & post orationem interrogavit beatus Cerbonius summum Pontificem dicens: Cur me, sancte Pater, venire præcepisti? Indica mihi. Respondens Papa Vigilius dixit: Parochiani de ecclesia tua venerunt ad me proclamando dicentes, quod tu omni die Dominico summo diluculo Missam canis, & statim pro benedictione & caritate panem & potum accipis g; cum autem ipsi ad matrem ecclesiam jam sole orto veniunt, abstinentem ibi presbyterum non inveniunt, qui eis Missas canere poslit. Mirum ita mihi est, cur ita agis, quod nullus alius agere videretur.

[18] Respondens beatus Cerbonius dixit: Domine Pater, [eidem Pontifici, impetrato a Deo in ejus favorem] potens est Deus ostendere miracula sua, cui voluerit; sed tamen ego, in quantum præveleo, vobis do consilium. Hodie Sabbathum est; exortor *; vos, ut in hac nocte firmiter oremus & non negligamus Dominum deprecari: forsitan antequam a vobis segreger, scire permittet, qualiter ego agam talia. In ipsa igitur nocte orationibus vacare non cessaverunt, usque dum tempus matutinum advenit. Tunc beatus Cerbonius ad dominum Papam dixit: Surge, Pater, & eamus, quia hora matutini jam imminet. Cumque matutinæ Laudes fuissent finitæ, beatus Cerbonius dixit diacono suo: Vade & prospice eminus, si advenit hora nostra, ut mos est, Missam canendi. Reversus est dicens: Pater sancte, hora est, quia jam aurora venit.

[19] Tunc beatus Cerbonius vocavit domnum Apostolicum ad se & apprehendit dexteram manum ejus, [miraculo, satisfacit, Populoniumque rediens] & pedem suum dexterum similiter super suum poni fecit, quasi ad signum sanctæ Crucis eum tenere debuisset, & dixit ei: Pater, aspice in cælum. Tunc ipsi pariter ambo audientes Angelos in cælum canere Missam h, dicentes: Gloria in excelsis Deo. Beatus itaque Papa dixit ad beatum Cerbonium: Vere scio, quia Spiritus Sancti gratia in te habitat, quia Dominus revelavit tibi secreta sua; ego autem, dum advixero, in ecclesia beati Petri Apostolorum principis, ubi custos sum, te imitabor & secundum tuum exemplum faciam & successores multi post, qui hanc doctrinam retinebunt. Beatus vero Cerbonius, licentia accepta ab Apostolico, rediit Populoniam i.

[20] Ab illo ergo die quoties ad illum Vir sanctus veniebat, [sanctis operibus præcipueque hospitalitate effulget,] de sua sede Papa se elevabat & veniebat contra eum, quod & fecit cunctis diebus vitæ ejus, & post eorum obitum omnes decessores * ejus, qui apostolico ordine functi sunt, ipsum exemplum detinent usque hodiernum diem: nam consuetudo Apostolici Ecclesiæ Romanæ non est, ut propter regem vel alium pontificem se levet, sed tantum Populoniensis ecclesiæ episcopo assurgit k. Vir autem Domini Cerbonius miræ sanctitatis extitit, de quo beatus Papa Gregorius in Dialogo suo l testimonium protulit dicens, quia cum idem Vir sanctus hospitalitatis studio valde esset intentus, quadam die transeuntes milites hospitio suscepit, quos Gothis supervenientibus abscondit, eorumque vitam abscondendo servavit ab illorum nequitia m.

[21] [divinitus ab urso, cui a Totila, hac offenso,] Quod dum Gothorum regi perfido Totilæ nuntiatum fuisset, crudelitatis immanissime vesania succensus, hunc ad locum, qui octavo hujus urbis miliario Merolis n dicitur, ubi tunc ipse cum exercitu sedebat, deduci, eumque in spectaculo populi urso ad devorandum projici *: cumque idem rex perfidus in ipso quoque spectaculo consedisset ad aspiciendam mortem Episcopi, magna turba confluxit. Tunc Episcopus deductus est in medio, atque ad ejus mortem immanissimus ursus exquisitus, qui, dum humana membra crudeliter carperet, sævi regis animum satiaret.

[22] [devorandus fuerat objectus, evadit illæsus,] Dimissus itaque ursus ex cavea est, & concitus Episcopum petiit; sed subito suæ feritatis oblitus deflexa cervice submissoque humiliter capite, cœpit lambere pedes Episcopi, ut patenter omnibus daretur intelligi, quia erga illum Virum Dei ferina corda essent hominum & quasi humana bestiarum. Tunc populus, qui ad spectaculum mortis venerat, magno clamore versus est in admirationem venerationis. Tunc ad ejus reverentiam colendam rex ipse permotus est; quippe cum quo superno judicio actum fuerat, ut, qui Deum sequi prius in custodienda vita Episcopi noluit, saltem ad mansuetudinem bestiam sequeretur o. Cujus rei testes sunt, qui tunc præsentes adhuc nonnulli supersunt, eamque cum omni illic populo se vidisse testantur.

[23] [decrepitæque jam ætatis, in insula Ilva, quo ob Longobardos secesserat,] Sanctus igitur Cerbonius, in fide recta persistens, omni populo monita prædicabat salutis: erat namque miræ abstinentiæ, piis operibus pollens, suavis & modestus tam clero, quam populo, usque ad decrepitam ætatem pertingens p. Sed cum gens Longobardorum totos Italiæ fines præoccuparet, ad insulam Hylbam perfugit, ibique usque ad diem obitus sui permansit q. In ea autem Populonii ecclesia, cui præerat, dum adhuc viveret, sepulcrum sibi præparavit, qui irruente ægritudine ad mortem veniens, clericis suis sibique obsequentibus præcepit dicens: In sepulcro meo, quod mihi Populonii paravi, ibi me ponite.

[24] [vita functus, Populonium, decorante in via funus miraculo, defertur,] Qui respondentibus * dixerunt: Cum illic scimus discurrere Longobardos & tenere eadem loca r, quomodo te ducemus illic *? Ipse vero respondit: Reducite me securi & nolite metuere, sed festine me sepelire curate: mox autem, ut sepultum fuerit corpus meum, ex loco eodem cum omni festinatione discedite. Defuncti igitur corpus imposuerunt navi; cumque Populonium tenderent, collecto in nubibus aëre immensa pluvia erupit. Sed, ut cunctis patesceret, cujus Viri corpus navis illa portaret, per illud maris spatium, quod ab Hylba insula usque ad Populoniam duodecim milibus distat, circa utraque navis latera procellosa valde pluvia descendit, & in navi eadem una pluviæ gutta non cecidit.

[25] Pervenientes itaque ad locum clerici sepulturæ tradunt corpus Sacerdotis sui, [ibidemque, statim post superveniente Longobardorum duce Gummarith, sepelitur.] cujus præcepta servantes, ad navem cum omni festinatione reversi sunt quam mox ut intrare potuerunt, in eodem loco, ubi Vir Domini sepultus fuerat, Longobardorum dux crudelissimus Gumarith advenit s, ex cujus adventu Virum Dei habuisse spiritum prophetiæ claruit, qui ministros suos a sepulturæ suæ loco sub festinatione discedere præcepit t. Hoc illi concessit divina Pietas, qui, dum viveret custos & rector eorum fuit, & post obitum ab inimicorum jaculis protegendo servavit. Glorificemus ergo Dominum, qui mirabilis est in Sanctis suis, hic & in æternum. Amen.

ANNOTATA.

a Vita edita melius, ut apparet, legit: Cum autem pervenisset ultra fluvium Corneam ad locum, qui dicitur Salinela; verum nec fluvium, qui Cornius aut Cornea, nec locum, qui Salinela aut Salinolas vocetur, apud geographos invenio. Apud Ortelium in Tusciæ Antiquæ typo prope Populonium notatur Vetulonius lacus,parvusque, qui in hunc se exonerat, fluvius. Hic, qui nullo nomine ab Ortelio distinguitur, Populonioque Romam properantibus occurrit, fuerit forsan olim Cornius aut Cornea vocatus; quod autem spectat ad locum, qui fuerit Salinela aut Salinolas appellatus, hunc haud procul a mari situm fuisse, suadet hic subjectum, quod legatis Pontificiis, aquam sibi indicari postulantibus, dedisse Sanctus memoratur, responsum.

b Vita edita habet: Sic æstuabant siti, ut nullus super equos tenere se posset.

c Rarum enimvero, si modo hic memorentur vera, miraculum!

d Etiamsi pro vero admitteretur, quod hic narratur, miraculum, dubitari tamen adhuc posset, an Sanctus oratione, quæ hic ei tribuitur, Dominum sit precatus.

e Nec montem, qui a gaudio, nec pratum, quod a Nerone nomen habeat, prope Romam uspiam invenio.

f Anserum, qui e S. Cerbonii præcepto secuti eum ad Pontificem, mendacio etiam, ut apparet, quo illos a se Populonio adductosSanctus dixerit, insulse admixto, hic narrantur, miraculum usque adeo nonnullis placuit, ut id in non pauca Usuardina apud Sollerium Auctaria exstet illatum; verum hinc nihil prorsus ad fidem ejus accedit.

g Adi, quæ cap. præcedenti subjeci, Annotata ad litt. o & r.

h In Vita edita habetur: Cumque ipse & Papa præfatus in cælum aspicerent, audierunt ambo voces Angelorum canentes: Gloria in excelsis Deo; ex hoc autem Vitæ, quam edimus, loco, per Missam id, quod supra dixi, hic intelligi, confirmatur.

i De iis, quæ huc usque a num. 7 memoriæ produntur, censendum quid sit, in Comment. præv. § 2 exposui. Nimirum, quod nonnumquam usuvenit, ut, quæ vere gesta sunt, adjunctis fictitiis ornentur, id quoque verosimiliter hic factum, induco in animum. Fuerit scilicet rei, nescio cujus, S. Cerbonius apud Pontificem insimulatus, hincque deinde, quo omni etiam noxæ suspicione liberaretur Sanctus, miracula aliaque, quæ hic narrantur, parum admodum credibilia temporis lapsu fuerintex infida vulgi fama, incrementa eundo semper acquirente verisque falsa addente, in S. Cerbonii honorem ineptissime juxta ac imprudentissime conficta nec minori imprudentia adoptata ab iis, qui ambas ejus Vitas contexuere.

k Hæc scriptorem, rerum haud satis peritum nimioque in sedem Populoniensem affectu abreptum, videntur arguere.

l Imo Dialogorum lib. 3, cap. XI.

m Milites, quos S. Cerbonius hospitio excepit, exstitisse Romanos, Bailletus hodie in Sanctorum Vitis recte, ni fallar, opinatur.

n Locum, Merolis vel Merulis vocatum, ad quem deduci Sanctus a Totila est jussus, nec prope Romam, nec in territorio Populoniensi a geographis notatum invenio. Is tamen Roma haud procul abfuisse videtur. Comment. præv. num. 28 & seq. videsis.

o Hoc miraculum S. Cerbonii ad cathedram Populoniensem promotioni secutæque hanc apud Vigilium Papam accusationi in Vita jam edita præmittitur; verum rectene, an secus, statue ex iis, quæ in Comment. præv. num. 26& tribus seqq. disserui. Porro si miraculum illud re forsan vera anno 546, cui verosimilius, ut ibidem docui, debet innecti, haud evenit, certo equidem locum ante annum 553 habuerit, cum Totila, qui prodigioso isti eventui occasionem dedit præsensque fuit, anno 552, ut Pagius in Criticis recte docet, fuerit necatus.

p Cum Sanctus, qui, quemadmodum apud nos ad I Septembris diem in Historio-critico de S. Regulo Comment. § IV ostenditur, haud diu ante annum 523 ex Africa in Italiam exsul migravit ac jam tum consecratus fuerat episcopus, anno demum 575, uti in Comment. præv. num. 33 docui, excesserit e vivis, eum sane ad decrepitam, uti hic in Vita, quam edimus, altera etiam Vita, quæ jam prodiit, assentiente, declaratur, ætatem pertigisse, est necesse.

q Vita edita habet: Cum sæva tempestas Longobardorum Italiam devastaret nullisque parceret credentibus… Videns beatus Cerbonius tantum scelus pullulari ad insulam, quæ Elba vocatur, propter crudelitatem Longobardorum gentis recessit ibique cum suis clericis latebram fovebat. Quod si itaque, quæ Vita illa suppeditat, spectentur, Sanctus noster, non cum jam vastata fuisset, sed cum vastaretur a Longobardis Italia, in insulam Ilvam sese recepit; verum Vita, quam edimus, id a Sancto, non amplius vastantibus, sed jam occupantibus Italiam Longobardis, factum esse, hic prodit, eique luculentissime suffragatur, quo hic standum, Gregorius Magnus utpote verbis, in Comment. præv. num. 30 transcriptis, de S. Cerbonio sic scribens: Cum Longobardorum gens in Italiam veniens cuncta vastasset, ad Ilvam insulam recessit; hinc autem simulque ex eo, quod illa Italiæ per Longobardos vastatio prioribus quatuor anni 575 mensibus, ut in Comment. præv. num. 34 & seq. ostendi, obtinuerit locum, Sanctum uno e posterioribus octo anni ejusdem mensibus obiisse, ibidem conclusi.

r Populonium nempe, hujusque, in qua sepulcrum sibi Sanctus pararat, regionem.

s Cum Longobardi, priusquam S. Cerbonius moreretur, civitatem Populoniensem, uti e supra relato, quod illi, sepeliri in hac volenti, dedisse Populonienses clerici memorantur, responso intelligitur, jam occupassent, nec tamen hisce, dum Sancti corpus Populonii sepeliere, quidpiam molestiæ intulerint, oportet vel ut tum inde ad tempus recessissent, vel ut & per locum, in quem, statim atque sepultus esset Sanctus, dux Gummarith ingressus hic asseritur, ea ipsa, in qua id factum erat, Populoniensis urbis regio intelligatur, & iidem Longobardi, dum Sancti corpus Populoniumnavi fuit advectum, excubias ad portum haud egerint. Ceterum de miraculis, postremo hic relatis, Comment. præv. num. 27 & tribus seqq. videsis.

t Vita edita, quod, quam hic damus, non facit, emortualem etiam S. Cerbonii diem diserte sub finem assignat his verbis: Migravit beatus Cerbonius ex hac vita ad Dominum VI Idus Octobris.

* l. exhortor

* successores

* supple jussit

* l. respondentes

* illuc

DE S. PAULINO, ARCHIEPISC. EBORACENSI CONFESSORE IN ANGLIA,

ANNO DCXLIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Paulinus Archiepisc. Eboracensis Conf. in Anglia (S.)

AUCTORE J. B. F.

§ I. Notitia diœcesis, cui Sanctus præfuit: memoria illius in variis Martyrologiis: antiquus cultus: corporis translatio: gesta præsertim ex Beda tradenda.

Eboracum, vulgo York, Angliæ secunda metropolis, [Sanctus, qui Eboraci, secunda Angliæ metropoli,] sedet in sui nominis, cujus caput est, comitatu. Hic seu ager Eboracensis, Anglis York-Shire, qui totius Angliæ (verba sunt Camdeni in illius Descriptione) provincia est longe maxima, temperatæ censetur ubertatis. Si hic saxosa vel arenosa sit sterilitas, illic lætissima arvorum fæcunditas, si hic sylvis sit nuda, illic densissimis nemoribus obumbrata, ita provide temperante natura, ut ipsa regio etiam sua varietate gratior & lætior videatur. In dicta hujus provinciæ, de qua plura apud laudatum Camdenum curiosus lector videre poterit, civitate primaria S. Paulinus, postquam a S. Justo, Cantuariensis ecclesiæ archiepiscopo, fuisset consecratus episcopus, sedem suam locavit, pro cathedrali adeptus ecclesiam, S. Petro Apostolo dedicatam, cujus primordia & incrementa in Monastici Anglicani vol. 3, pag. 128 refert Will. Dugdale sequentibus his verbis: Anno vero secundo post adventum Paulini, rex Edwinus de rege West-Saxonum gloriosa potitus victoria Guichelmo, (sicut legitur plenius in Historia Anglorum) insistente Paulino, baptizatus est in domo lignea, quam ob hanc erexerat causam, anno regni sui XI, qui est annus Incarnationis DCXXVII; adventus vero Anglorum in Britanniam annus CLXXX. In quo postmodum loco, de cemento & lapide, per quadrum ædificata, doctori suo Paulino sedem episcopatus donavit.

[2] Baptizatus est igitur rex Edwinus primus omnium regum Northanhymbrorum die sancto Paschæ & multi cum eo in ecclesia S. Petri Eboraci, [sedem suam habuit, a martyrologis, tam classicis,] quam ipse de ligno pro sede episcopatus construxerat: mox tamen majorem incœpit lapideam, quam sanctus Oswaldus rex postea perfecit. Paulini, primi Eboracensis ecclesiæ archiepiscopi, celebris est memoria passim in omnibus Martyrologiis, post ejus obitum editis. Venerabilis Beda, in Martyrologio genuino: Et in Britannia, Paulini episcopi Eboraci; quæ totidem verba inde mutuatus est Rabanus. Usuardus Sanctum sic commemorat: In Britannia, sancti Paulini episcopi & confessoris. Elogium Adonis a Notkero contractum habet: In Britannia sancti Paulini episcopi Eboraci, qui ordinatus episcopus a beato Justo, qui a sancto Augustino, quem beatus Gregorius ad prædicandum Anglorum genti direxerat, consecratus episcopus fuerat, gentem Nordanhumbrorum, hoc est, eam nationem Anglorum, quæ ad Aquilonem Umbri fluminis habitabat, cum rege suo Eduino, Verbum fidei prædicando convertit. Et clarus vita & miraculis VI Idus Octobris in pace quievit. Accedit nostrum Ms. Florarium Sanctorum, anno 1486 exaratum, in quo annus Sancti emortualis recte additur his verbis: In Britannia Majori S. Paulini episcopi Eboracensis … & clarus vita & doctrina ac miraculis in pace quievit anno Salutis DCXLIIII.

[3] [quam recentioribus præsertimque a Bucelino] In Mrl. quoque Rom. hoc die sequens legitur annuntiatio: Eboraci in Anglia, sancti Paulini episcopi, discipuli beati Gregorii Papæ, qui cum aliis ad prædicandum Euangelium illuc ab eo missus, Edwinum regem, ejusque populum ad fidem Christi convertit. Consonat Molanus in suis Auctariis Usuardinis. Illum pariter memorat Joannes Wilsonius in suo Martyrologio Anglicano, editionis anni 1640 ad præcitatum diem cum elogio Anglico, quod hic Latine subjicio: Roffæ in Cantia depositio S. Paulini episcopi & confessoris, qui cum S. Augustino & Sociis Angliam ingressus convertit regnum Nordanhumbrorum, una cum Edwino istius provinciæ rege, atque ita factus est eorum apostolus. Primus Eboracensis archiepiscopus creatus erat; sed post Edwini regis mortem inde expulsus rediit in Cantiam, ibique provinciam Roffensem in cultu divino dirigebat: ubi in magna vitæ sanctitate tandem in Domino requievit circa annum Christi DCXLIV. Ejus corpus magna cum solennitate sepultum est Roffæ in ecclesia cathedrali S. Andreæ, ibique cum debita veneratione servatum. Wilsonio addo Benedictinos, qui eundem sanctum Archiepiscopum Ordini suo adscripserunt, martyrologos Wionium, Menardum & Bucelinum, quorum primus in Ligno Vitæ lib. 3, & secundus in Martyrologio sic habent: Eboraci in Britannia, sancti Paulini episcopi, discipuli beati Gregorii Papæ, qui cum aliis ad prædicandum Euangelium illuc ab eo missus, Eduinum regem Nordamhumbrorum, ejusque populum ad fidem Christi convertit.

[4] Tertius, nempe Gabriel Bucelinus, in Menologio Paulinum pluribus celebrat verbis, [insigni elogio huc transcripto celebratur.] quæ subdo: Eboraci in Anglia S. Paulini ep., discipuli B. Gregorii Papæ, qui cum aliis ad prædicandum Euangelium illuc ab eo missus, Eduvinum regem ejusque populum ad fidem Christi convertit. Paulinus, alter sui sæculi Paulus, verbo & exemplo potens, e celebri S. Andreæ in urbe Romana cænobio, ad labores apostolicos in Angliam missus, maximis sane meritis ea regna demeruit, & primus ipse Eboracensium archiepiscopus, longe spectatissimam cathedram, admirabili vitæ sanctitate fundavit & initiavit. Præter autem Edwinum regem ejusque filios principes Osfridum & Eadfridum, ex Quenburge filia Cearli Merciorum regis genitos; Edilhinum non multo post & Buscfream, ac Ediltridim, Edilburge regina natos; sed & Issi postea filium Osfridi, procerumque plurimos Christo lucratus, innumeram insuper populi multitudinem ad fluvios Gleni & Sualva, irremisso labore regnum Dei & pœnitentiam prædicans, in provinciis amplissimis Berniciorum & Deirorum baptizavit. Neque his solum amplis terminis, tanti Apostoli zelus, labor & meritum se continuit; sed & ad Orientales usque Anglos sese exporrexit, quorum regem Carpualdum, Edwino maxime rege connitente, ingenti similiter merito, ad Ecclesiæ gremium adduxit: insuper ad externos etiam Anglos fidei lumen protulit, Lindisinæque provinciæ, quæ prima est ad Meridianam Humbri fluminis ripam pertingens usque ad mare, Verbum Dei prædicavit, ubi cum alios, tum Bleitam Lincolniæ præfectum ejusque familiam Christi fide imbuit, in qua civitate ecclesiam perinsignem exstruxit & dedicavit, quæ licet postea injuria temporum collapsa, plurimis tamen inter ipsas ruinas miraculis illustrata est, multis ibidem optatæ sanitatis beneficia prodigiose accipientibus. Instituit item Lindisfarnensem episcopatum celeberrimum, ejusque cathedram primo egregiæ sanctitatis Pontifice Honorio insignivit. Cæso Edwino rege, Paulinus in Cantiam profugit, qua in provincia, Roffensi episcopo Romano in itinere aquis merso subrogatus, de illo quoque loco optime meruit, ibique tandem animam Deo, corpus terræ commendavit anno Christi 644, sepultus in templo S. Andreæ ibidem ab Ethelberto rege exstructo, multis deinceps prodigiis gloriosus, cujus sacrum corpus, multo post S. Lanfrancus noster elevans, multo honorificentius condidit.

[5] Hæc Bucelinus, quorum aliqua certa sunt ex S. Beda, [Cultus ejus probatur ex solennitate] alia dubia vel ex verisimilibus conjecturis tantum dicta. Insigni elogio S. Paulinum etiam celebrat Maihewus in Trophæis Benedictus Angliæ tom. 2; ut enimvero hagiologorum, qui Paulinum, Eboracensem primo ac dein Roffensem episcopum, Fastis Sacris a sese adornatis inscripsere, haud parvus sit numerus; etsi autem ex omnibus & singulis, qui id fecere, antiquus Sancti cultus inferri haud queat, hunc tamen speciatim probat Historia translationis ipsius relata in Vita Gundulfi, episcopi Roffensis, quam a monacho Roffensi & Gundulfo coætaneo compositam, Henricus Whartonus in Angliæ Sacræ parte 2, pag. 273 publici juris fecit. Translationem illam non sine solennitate & prodigio peractam ex laudato auctore lectori hic legendam propono.

[6] [facta circa annum 1080, quando illius reliquiæ in novam ecclesiam] Defuncto Ernosto, Roffensis ecclesiæ episcopo, ordinatur vir vere dignissimus episcopatu Gundulfus a Lanfranco, Dorobernensi episcopo, in ecclesia Dorobernensi duodecimo Kalendas Aprilis anno ab Incarnatione Domini millesimo septuagesimo septimo, undecimo vero adventus Normannorum in Angliam sub comite Guillelmo rege postmodum Anglorum nobilissimo. Consecratus autem ex more propriam tendit invisere sedem; tripudiantibus turbis Roffensem ingreditur urbem, pontificali sede intronizatus inducitur, præsul omni veneratione ex eo habetur. Redduntur & ei denique possessiones quædam Roffensis ecclesiæ, quas præsulantibus antecessoribus suis Lanfrancus in sua tenuerat ditione. Ea vero conditione redduntur, ut in ecclesia Roffensi, sicut jam præsul uterque deliberaverat, monachi ponantur… Tempore ergo brevi elapso, ecclesia nova, veteri destructa, incipitur; officinarum ambitus convenienter disponuntur; opus omne intra paucos annos, Lanfranco pecunias subministrante multas, perficitur… Habito cum sapientibus consilio, idem venerabilis pater (Gundulfas) collecto monachorum & clericorum conventu necnon & copiosa multitudine plebis, cum magna solennitate accessit ad sepulchrum sanctissimi confessoris Paulini, qui in veteri ecclesia reconditus fuerat, & thesaurum sanctarum reliquiarum ejus in novam transferri & in loco ad hoc præparato reponi fecit.

[7] [Roffensem non sine prodigio translatæ fuere;] Interim fuit ibi quædam matrona mentis & corporis infirmitate gravi detenta, quæ promissione facta, quod nunquam ulterius crimen quoddam, quo turpiter premebatur, iteraret, si sanitatem recipere posset, meritis B. Paulini sospitati reddita est; sed pactum promissum minime servavit. Nam ut rediit corporis sanitas, subsecuta est citius in vita illius iterati criminis perversitas. Tempore denique sequenti pro necessitatibus quibusdam, quibus vir suus impeditus fuerat, cum oblatione sua opem auxilii quæsitura Sanctum Dei adiit. Sed illa, quam interius conscientia turpis fœdabat, vi quadam divinæ indignationis quasi flatu vehementi repulsa, cum spreto munere multum verecunda domum rediit; & non multo post languore gravi percussa infæliciter diem expectabat extremum. Sed pius Dominus, qui nullum spernit, nullum a misericordia sua excludit, inspiravit ei gratiam suam; &, advocato ad se venerabili Gundulfo episcopo per humilem confessionem reatus sui turpitudinem pandit, perseverantiam emendationis integram in vita sua ex magna cordis contritione promittit. Quid plura? In hac pollicitatione a pio pontifice ovis morbida recipitur; antidotum salubris pœnitentiæ adhibetur, & sic demum perfecta sanitate recepta, cum oblatione sua sancto Dei Paulino humiliter se præsentavit, mentisque novitate ad munditiam vitæ mutata, non est cum munere a Sancto repulsa; sed gaudio sospitatis manente, ad domum suam alacriter remeavit, gratias referens Deo & pontifici Gundulfo, per cujus consilium a tanto periculo liberata fuit.

[8] Joannes Capgravius in Catalogo Sanctorum Angliæ pag. 265, [quæ translatio quotannis celebrata dicitur.] ubi hujus translationis mentionem facit, hanc solennitatem, non a Gundulfo, cui a monacho anonymo verbis jam datis adscribitur, sed a Lanfranco, Dorobernensis sive, ut nunc loquimur, Cantuariensis ecclesiæ tunc temporis archiepiscopo, fuisse peractam, hoc modo refert: Elapso autem multo tempore, Gundulpho ibidem (in ecclesia Roffensi) pontificante, Lanfrancus archiepiscopus veterem ecclesiam beati Andreæ (diœcesis Roffensis cathedralem) funditus destruxit novamque basilicam reedificavit, ossa sancti Paulini de terra levavit & in scrinio honorifice collocavit. Verum monacho anonymo, qui & Capgravio est antiquior, & Godwinum, Landavensem episcopum, de Præsulibus Angliæ sibi assentientem habet, est standum. Nec, etsi secus foret, id nobis hic officeret, cum equidem, Paulini ossa, occupante sedem Roffensem Gundulfo, fuisse translata, Capgravium inter & monachum anonymum conveniat. Hanc porro Sancti translationem in ecclesia Roffensi X Januarii annuo festo celebrari soluisse, discimus ex Harpsfeldii Anglicana Historia, in qua is scriptor Seculo 7, cap. XI his verbis Sancti elogium absolvit: Post multos annos ab obitu translatum est corpus ejus in locum honorificentiorem, ob crebra per eum edita miracula. Quæ translatio facta est quarto Iduum Januarii. Quo die in ecclesia Roffensi annua ejus memoria stata solennitate celebratur. Atque ita de cultu S. Paulini antiquo dubitandum sane non est; etsi autem, a quo tempore is cœperit, pro certo edicere nequeam, videtur tamen venerabili Beda, qui anno 735 obiit, haud recentior esse, cum Paulini nomen in illius Martyrologio tam metrico apud Dacherium tom. 10 Spicilegii, quam altero, quod ante Operis nostri tomum 2 Martii editum est, reperiatur.

[9] Præclara Sancti gesta, quæ illum plurimum commendant, [Magnis a variis ac nominatim a Beda, e quo excerpta ejus Acta damus, laudibus effertur.] venerabilis Beda in Historia Ecclesiastica gentis Anglorum posteritati tradidit. Florentius Branovius Wigorniensis monachus, Wilielmus Malmesburiensis, itemque Henricus Huntindoniensis S. Paulini meminerunt. Joannes Capgravius, qui anno 1464 adhuc erat in vivis, in Legenda Sanctorum Angliæ Vitam S. Paulini partim ex Beda, partim aliunde adornavit, de miris illius virtutibus, quas integro fere seculo Capgravio antiquior Matthæus Westmonasteriensis in Floribus Historiarum commemorarat, nonnulla adjungens, quæ eamdem cum Historia Bedæ non mereri fidem, nemo non judicabit. Longum esset omnes, qui de Sancto tractarunt, recentiores enumerare. Hos inter eminent Polydorus Virgilius, Nicolaus Harpsfeldius, Baronius in Annalibus tomo 8, Eduardus Maihewus in Trophæis Sanctorum Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti, & Aloysius Lipomanus episcopus Veronensis, qui Sanctum, excerptis ex Beda ejus virtutibus, insigni elogio adornarunt. Ac id quidem seu potius Sancti Acta, quæ Laurentius Surius ex venerabili Beda descripta suæ collectioni de Actis Sanctorum hoc die inseruit, huic Commentario subjiciam; alia vero, quæ scriptores alii de illo memorant, in Comment. hujus decursu, ubi id res poposcerit, laudabo.

§ II. S. Paulini vita privata: missio in Britanniam & vita apostolica sub S. Augustino: Sancti per S. Justum ordinatio: gens Nordanhymbrorum cum suo rege, prædicante Paulino, baptizatur.

[Sanctus fuit monachus,] Venerabilis Beda lib. 1, cap. 29 refert, S. Gregorium I Papam anno 601 S. Augustino, Anglorum apostolo, plures cooperatores ac verbi ministros cum S. Laurentio misisse, quos S. Augustinus, postquam Ædilberctum Cantuariorum regem cum multis illius subditis jam converterat, in tam uberi messe operarios a laudato Pontifice Romano petierat. Inter illos vero Viros apostolicos præcipue fuerunt, ut loquitur ibidem Beda, Mellitus, Justus, Paulinus, Rufinianus &c, quos omnes Monachos nominat idem sanctus Pontifex in sua Epistola commendatitia, Incarnati Verbi anno 601 ad Mennam Tolosanum & alios complures per Galliam episcopos directa: Quia igitur Redemptoris nostri gratia cooperante, tanta de Anglorum gente ad Christianæ fidei gratiam multitudo convertitur, ut reverendissimus communis frater & coëpiscopus noster Augustinus eos, qui secuti sunt ad hoc opus exequendum, per diversa loca asserat non posse sufficere, aliquantos ad eum monachos cum dilectissimis & communibus filiis Laurentio presbytero & Mellito abbate prævidimus transmittendos.

[11] [& a S. Gregorio Papa in Britaniam] Ex hisce jam S. Gregorii verbis, S. Paulinum professione monachum fuisse manifestum fit; at quam regulam in monasticæ vitæ exercitio fuerit secutus, & in quo cœnobio vixerit, nos omnino latet. Gabriël Bucelinus in Menologio refert, illum fuisse monachum cœnobii S. Andreæ in urbe Romana ac S. Gregorii Papæ discipulum (de qua re silent antiquiores) ac proinde eumdem professione monachum fuisse sub regula, quam S. Gregrorius secutus est, sive S. Equitii, ut censuit Cardinalis Baronius, sive S. Benedicti, ut alii credunt; qua de re consuli possunt Commentarius prævius ad ejusdem sancti Pontificis Vitam in Opere nostro ad diem XII Martii datam, & alter Commentarius ad Acta S. Augustini Cantuariensis die XXVI Maii num. 2. Mabillonius interim Sæculo 2 Benedictino Paulinum inter Prætermissos tantummodo reposuit sine asterisco, qui, ut ibidem præmisit, designat eos, qui germani Benedictini esse videntur. Utut sit, fuit equidem S. Paulinus unus e monachis Romanis, quos S. Gregorius I Papa S. Augustino ad Anglorum in Britannia gentem ab idololatria ad verum Dei cultum adducendam, felici sane successu, adjutores dedit. Porro geminam apostolicorum virorum manum ad hanc sacram expeditionem, quam ante aditum pontificatum ipsemet aggredi ardentissime concupierat, in Britanniam misit.

[12] Primo scilicet illuc destinavit anno 596 servum Dei Augustinum & alios plures cum eo monachos, [missus anno 601,] timentes Dominum, prædicare Verbum Dei genti Anglorum; ut loquitur Beda lib. 1, cap. 23 addens, S. Augustinum iisdem monachis abbatem a S. Gregorio I Papa tunc præpositum fuisse, ordinandum episcopum, si ab Anglis reciperetur. Ubi vero Augustinus Cantuariorum regem Ædilberctum cum multis ei subjectis ad Christianam fidem jam adduxerat; majorem in tam uberi messe operariorum numerum a laudato Romano Pontifice petiit, isque reparatæ Salutis anno 601 ad illum plures cooperatores ac verbi ministros direxit, referente eodem venerabili Beda lib. 1, cap. 29. Ex hac secunda operariorum classe, quæ anno 601 in Angliam appulit, fuisse Paulinum, disertis verbis exprimit sanctus historicus Anglorum lib. 1, cap. 29: Præterea idem Papa Gregorius Augustino episcopo (quia suggesserat ei multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos) misit cum præfatis legatariis plures cooperatores ac Verbi ministros, in quibus primi & præcipui erant Mellitus, Justus, Paulinus, Rufinianus &c.

[13] De gestis illius ante episcopatum, quæ a nullo tradita legi, [vivendi rationem hic expositam] conjicere licet ex iis; quæ venerabilis Beda in Historia ecclesiastica gentis Anglorum cap. 26 de S. Augustino & Sociis, in Britanniam appulsis & ab Ædilbercto rege humaniter acceptis posteritati tradidit. At ubi, inquit, datam sibi mansionem intraverunt, cœperunt apostolicam primitivæ ecclesiæ vitam imitari; orationibus videlicet assiduis, vigiliis ac jejuniis serviendo, Verbum vitæ, quibus poterant, prædicando, cuncta hujus mundi, velut aliena, spernendo, ea tantum, quæ victui necessaria videbantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum quæ docebant, ipsi per omnia vivendo, & paratum ad patiendum adversa quæque, vel etiam ad moriendum pro ea, quam prædicabant, veritate animum habendo. Quid mora? Crediderunt nonnulli & baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis vitæ, ac dulcedinem doctrinæ eorum cælestis… At, ubi ipse etiam (Ædilberctus rex) inter alios delectatus vita mundissima Sanctorum, & promissis eorum suavissimis, quæ vera esse, miraculorum quoque multorum ostensione firmaverant, credens baptizatus est, cœpere plures ad audiendum Verbum confluere, ac relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctæ Christi Ecclesiæ credendo sociare.

[14] Hæc si non omnia, magna tamen ex parte etiam ad S. Paulinum pertinent, [observavit, & Euangelium Anglis annuntiavit.] licet hic non cum primo manipulo, de quo hic sanctus historicus Anglorum mentionem facit, sed cum secundo in Britanniam advenerit. Certe nullus dubito, quin S. Paulinus & ejus Socii, cum primum in Britanniam appulerunt, B. Augustini Anglorum apostoli vestigiis inhærentes ejusdem laudatam vivendi rationem fuerint amplexi. Ex venerabili Beda constat, Sanctum nostrum ab Incarnati Verbi anno 601, quo tempore ad Anglos appulit, divini Verbi prædicationi & Anglorum conversioni in Cantio vicinisque provinciis strenue & viriliter insudasse usque ad seculi VII annum 25, quo a S. Justo archiepiscopo Cantuariensi ordinatus, profectus est Eboracum ad Edwinum, Nordanhymbrorum regem, cum Edilburga, Ethelberti regis filia, quam in conjugem petierat Edwinus.

[15] [Ordinatus a S. Justo episcopus] S. Paulini a S. Justo archiepiscopo Cantuariensi, cujus gesta illustrabuntur ad diem X Novembris, ordinationem & discessum ad Edwinum Nordanhymbrorum regem venerabilis Beda lib. 2, cap. 9 hoc modo recenset: Huic autem genti (Nordanhymbroum) occasio fuit percipiendæ fidei, quod præfatus rex ejus (Edwinus) cognatione junctus est regibus Cantuariorum, accepta in conjugem Edelburga, filia Edelberthi regis, quæ alio nomine Tate vocabatur. Hujus consortium cum ipse, missis procis a fratre ejus Eadbaldo, qui tunc regno Cantuariorum præerat, peteret, responsum est, non esse licitum, Christianam virginem pagano in conjugium dari, ne fides & sacramenta cælestis Regis consortio profanarentur regis, qui veri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quæ dum Eduino verba nuntii referrent, promisit se nihil omnibus modis contrarium Christianæ fidei, quam virgo colebat, esse facturum: quin potius permissurum, ut fidem cultumque suæ religionis cum omnibus, qui secum venissent, viris sive sæminis, sacerdotibus seu ministris more Christiano servaret. Neque abnegavit se etiam eandem subiturum esse religionem, si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inveniri. Itaque promittitur virgo, atque Eduino mittitur, &, juxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus vir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa veniret, eamque & comites ejus, ne paganorum possent societate pollui, quotidiana exhortatione & sacramentorum cælestium celebratione confirmaret. Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Justo archiepiscopo sub die duodecima Kalendarum Augustrarum, anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo vigesimo quinto.

[16] [filiam regis Edwini] Tum subdit Venerabilis: Cumque in provinciam (Nordanhymbrorum) venisset (Paulinus) laboravit multum, ut eos, qui secum venerant, ne a fide discederent, Domino adjuvante, contineret, & aliquos (si forte posset) de paganis ad fidei gratiam prædicando converteret. Sed, sicut Apostolus ait, quamvis multo tempore illo laborante in Verbo, Deus sæculi hujus excæcavit mentes infidelium, ne eis fulgeret illuminatio gloriæ Christi. Paulo lætior sancto Episcopo fuit annus sequens seu 626, quo rex Edwinus permisit filiam suam, ex Edelburga sibi recens natam, cum duodecim e familia sua baptizari, quod eodem capite refert Beda: Cumque idem rex (Edwinus) præsente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia (cui nomen Eanfled) contra Episcopus gratias cœpit agere Domino Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes & absque dolore gravi sobolem procrearet. Cujus verbis delectatus rex promisit se, abrenuntiatis idolis, Christo serviturum, si vitam sibi & victoriam donaret pugnanti adversus regem (Occidentalium Saxonum, nomine Cuichelmum) a quo homicida ille, qui eum vulneraverat, missus est, & in pignus promissionis implendæ, eandem filiam suam, Christo consecrandam, Paulino episcopo adsignavit: quæ baptizata est die sancto Pentecostes prima de gente Nordhumbrorum cum duodecim aliis de familia ejus.

[17] Debellato vero Cuichelmo Occidentalium Saxonum rege, [etsi ipsum regem sacro fonte abluit.] Edwinus victor domum rediens, idolis sacrificare, prout S. Paulino spoponderat, desinit, & a venerabili Episcopo rationem fidei ediscere incipit; tandem anno reparatæ Salutis 627 die XII Aprilis ipse rex & regni proceres sacro fonte abluuntur, ut legitur cap. 14: Igitur accepit rex Eduinus cum cunctis gentis suæ nobilibus ac plebe perplurima fidem & lavacrum sanctæ regenerationis, anno regni sui undecimo, qui est annus Dominicæ Incarnationis sexcentesimus vicesimus septimus, ab adventu vero Anglorum in Britanniam annus circiter centesimus octogesimus. Baptizatus est autem Eboraci die sancto Paschæ pridie Iduum Aprilium in ecclesia S. Petri Apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum catechizaretur atque ad percipiendum baptisma imbueretur, citato opere construxit. In qua etiam civitate ipsi doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus donavit. Mox autem, ut baptisma consecutus est, curavit, docente eodem Paulino, majorem & augustiorem ipso in loco de lapide fabricare basilicam, in cujus medio ipsum, quod prius fecerat, oratorium includeretur.

§ III. Sancti cura fidei propagandæ: S. Honorii per Sanctum ordinatio: pallium & facultas ipsi ab Honorio I Papa concessa: orta persecutione fugit in Cantium, fitque episcopus Roffensis: mors & sepultura.

[Sanctus Christum, rege Edwino ad fidem jam converso,] Rege Edwino, favente Deo, ad Christum jam converso, S. Paulino non defuisse quotidianam occasionem apostolicum zelum suum exercendi, ipsumque regem Edwinum, fervore fidei accensum, ut paganos ab idolis ad verum Christi cultum adduceret, strenue allaborasse. Sanctus Anglorum historicus lib. 2, cap. 15 sic refert: Tantam autem (ut fertur) devotionem Eduinus erga cultum veritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum Carpualdo, filio regis Ædualdi, persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem & sacramenta Christi cum sua provincia suscipere Sanctum vero nostrum propagandæ fidei indefessum incubuisse, luculenter probant hæc venerabilis Bedæ verba: Tantus autem fertur tunc fuisse fervor fidei ac desiderium lavacri salutaris genti Nordhumbrorum, ut quodam tempore Paulinus veniens cum rege & regina in regiam villam, quæ vocatur Adregin, triginta sex diebus ibidem cum eis catechizandi & baptizandi officio deditus moraretur: quibus diebus cunctis a mane usque ad vesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis viculis ac locis plebem Christi Verbo Salutis instruere, atque instructam in fluvio Gleni, qui proximus erat, lavacro remissionis abluere.

[19] [in urbe Lindocolina etiam prædicat, in Cantuariensis archiepiscopi defuncti locum,] Non solum in provincia Eboracensi, verum etiam in Lincolnea inanium deorum cultores ad Christi Domini & Dei veri cultum traducere conatus est; in cujus comitatus civitate primaria Lindocolina Bleccam, dictæ urbis præfectum, a falsorum numinum cultu cum tota sua familia revocatum, baptismo lustravit. Quo peracto, Sanctus Lindocolinæ egregii operis ecclesiam exstruxit, & S. Honorium (de quo in nostro Opere ad diem XXX Septembris actum est) in defuncti S. Justi Cantuariensis archiepiscopi locum consecravit. Quod venerabilis Beda his verbis refert: Prædicabat autem Paulinus Verbum etiam provinciæ Lindisi, quæ est prima ad meridianam Humbri fluminis ripam, pertingens usque ad mare: præfectumque Lindocolinæ civitatis, cui nomen erat Blecca, primum cum domo sua convertit ad Dominum, in qua videlicet civitate & ecclesiam operis egregii de lapide fecit, cujus tecto vel longa incuria vel hostili manu dejecto, parietes hactenus stare videntur: & omnibus annis aliqua miracula sanitatum in eodem loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter credunt, ostendi. In qua ecclesia Paulinus, transeunte ad Christum Justo, Honorium pro eo consecravit episcopum.

[20] [impetrata ad id a Pontifice Romano facultate, Honorium ordinat] Pro hac S. Honorii in Cantuariensis ecclesiæ antistitem consecratione petitum Honorii Papæ consensum, impetratumque fuisse, sufficienter colligitur ex ejusdem Romani Pontificis litteris statim recitandis, in quibus utrique Angliæ metropolitano, Honorio scilicet & Paulino concessit, ut altero ex hac vita migrante, alter, qui superesset, posset alium in defuncti locum sine alia a Romano Pontifice petita venia consecrare. Causam vero sequentem addidit: Quod quidem tam pro vestræ caritatis affectu, quam pro tantarum provinciarum spatiis, quæ inter nos & vos esse noscuntur, sumus invitati concedere, ut in omnibus devotioni vestræ nostrum concursum & juxta vestra desideria præberemus &c. Pro hoc consensu Romanæ Sedis impetrando S. Honorius, quique illum ordinavit S. Paulinus ad Honorium I summum Pontificem litteras dedere, quibus suas etiam addiderunt duo Christiani Anglorum reges, Eadbaldus Cantuariorum & Edwinus Nordanhymbrorum. Regum episcoporumque litteras huc usque non reperi, verum Honorii Papæ responsum, quod sic sonat, Beda lib. 2, cap. 17 recensuit.

[21] [pallioque una cum hoc, uti litteræ hic adductæ docent, donatur.] Domino excellentissimo atque præcellentissimo filio Eduino, regi Anglorum, Honorius episcopus, servus servorum Dei, salutem. Ita christianitatis vestræ integritas circa Conditoris sui cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, & in omni mundo adnunciata, vestri operis multipliciter referat fructum… Ea vero, quæ pro vestris sacerdotibus ordinanda sperastis, hæc pro fidei vestræ sinceritate, quæ nobis multimoda relatione per præsentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere illis sine ulla dilatione prævidimus, & duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est, Honorio & Paulino, direximus, ut, dum quis eorum de hoc sæculo ad Auctorem suum fuerit accersitus, in loco ipsius alter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. Quod quidem tam pro vestræ caritatis affectu, quam pro tantarum provinciarum spatiis, quæ inter nos & vos esse noscuntur, sumus invitati concedere, ut in omnibus devotioni vestræ nostrum concursum & juxta vestra desideria præberemus. Incolumem excellentiam vestram Gratia superna custodiat.

[22] Licet hæc epistola, ad Edwinum regem, cum hujus, [Hæ scriptæ fuerunt anno 634,] anno ex infra allegandis Bedæ verbis 633 occisi, mors nondum esset Romæ nunciata, directa, omni temporis nota careat, tamen ex subscriptione, litteris ejusdem Pontificis, S. Honorio missis, adjecta, clare discimus tempus supra dictæ epistolæ Honorii Papæ ad regem Edwinum; ambæ enim eodem tempore scriptæ & in Britanniam missæ fuerunt, ut utramque conferenti satis liquet; memorata autem subscriptio, prout scilicet (Pagium in Criticis ad annum 633, num. 20 & duobus seqq. videsis) a Chiffletio recte restituta in nova, quæ anno 1681 prodiit, Ecclesiasticæ gentis Anglorum per Bedam Historiæ editione exhibetur, ibidem lib. 2, cap. 18 sic habet: Datæ die tertio Iduum Juniarum, imperantibus dominis nostris piissimis augustis, Heraclio anno vicesimo quarto, post consulatum ejusdem anno vicesimo tertio; atque Constantino filio ipsius anno vicesimo tertio & consulatus ejus anno tertio; sed & Heraclio felicissimo cæsare item filio ejus anno tertio, Indictione septima, id est, anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo tricesimo quarto. Proinde epistola ad regem Edwinum ab Honorio Pontifice Romano directa fuit eodem anno (nempe 634) quo ejusdem summi Pontificis litteræ ad S. Honorium Contuariensis ecclesiæ archiepiscopum missæ fuerunt.

[23] Ast, cum id factum, jam maxime rerum facies in Anglia erat mutata. [cum jam, cæso in pugna Edwino vege] Dum enim rex Edwinus ex composito cum S. Paulino omnes nervos intenderet, ut totius sui regni incolas ad Christi fidem adduceret, prospereque, quæ tum ad religionis propagationem, tum ad regni felicitatem conducunt, apud Anglos fluerent, maximam Anglicana ecclesia anno 633 in Edwini regis nece passa erat jacturam, resque in ea admodum perturbatæ fuerant, ita ut S. Paulinus coäctus fuisset sedem Eboracensem deserere & in Cantium fugere. Tristem historiam Beda lib. 2, cap. 20 hoc modo narrat: At vero Eduinus, cum decem & septem annis genti Anglorum simul & Brittonum gloriosissime præesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militavit, rebellavit adversus eum Cedualla, rex Brittonum, auxilium præbente illi Penda, viro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui & ipse eo tempore gentis ejusdem regno annis viginti & duobus varia sorte præfuit. Et conserto gravi prælio in campo, qui vocatus Hethfelth, occisus est Eduinus die quarta Iduum Octobris anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo tricesimo tertio, cum esset annorum quadraginta & octo, ejusque totus vel interemptus vel dispersus est exercitus &c.

[24] Quo tempore maxima est facta strages in Ecclesia vel gente Nordanhymbrorum; [ortaque persecutione, Paulinus in Cantium fugisset,] maxime quod unus ex ducibus, a quibus acta est, paganus; alter, quia barbarus erat, pagano sævior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus & Christiani erat nominis ignarus. At vero Cedualla, quamvis nomen & professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri vel innocuæ parvulorum parceret ætati, quin universos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum provincias debacchando pervagatus, ac totum genus Anglorum Britanniæ finibus erasurum se esse deliberans. Sic nec religioni Christianæ, quæ apud eos exorta erat, aliquid impendebat honoris… Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum hujus articulo cladis, cum nihil alicubi præsidii, nisi in fuga esse videretur, Paulinus, assumpta secum Edelberge regina, quam pridem adduxerat, rediit in Cantiam navigio, atque ab Honorio archiepiscopo & rege Eatbaldo (Edelberga fratre) honorifice susceptus est.

[25] [ubi haud diu post ecclesiæ Roffensi præfectus] Modo, quid Paulino, in Cantium jam profugo, acciderit, videamus. Sanctus, amissa sede sua Eboracensi, Cantuariæ haud diu admodum fuerat versatus, quando S. Honorius ecclesiæ Cantuariensis archiepiscopus illum ecclesiæ Roffensis episcopatui, tunc temporis morte Romani episcopi vacanti, præfecit. Roffa vernacule Rochester nunc dicta, quamque Beda a primario quondam illius, qui dicebatur Rhof, Rhofescestre cognominatam fuisse, scribit, civitas est provinciæ Cantiæ, Cantuariam inter & Londinum sita, cui S. Augustinus Anglorum apostolus S. Justum, qui postea metropolitanæ sedi Cantuariensi præfuit, olim primum dedit episcopum. Sed venerabilem Bedam prosequentem audiamus. Quo in tempore Rhofensis ecclesia pastorem minime habebat, eo quod Romanus, præsul illius, ad Honorium Papam a Justo archiepiscopo (Cantuariensi) legatarius missus, absorptus fuerat fluctibus Italici maris: ac per hoc curam illius præfatus Paulinus invitatione Honorii antistitis & Eadbaldi regis suscepit ac tenuit, usquedum & ipse suo tempore ad cælestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit.

[26] [moritur eodem anno 634 & sepelitur Roffæ in ecclesia S. Andreæ.] Cum, Beda aliisque antiquis silentibus, de ejusdem Sancti gestis plura non habeam, restat, ut mortem ex Beda subjungam: Anno ab Incarnatione sexcentesimo quadragesimo quarto reverendissimus pater Paulinus quondam quidem Eboracensis, sed tunc temporis episcopus Rhofensis civitatis, transiit ad Dominum, sexto Iduum Octobris die: qui decem & novem annos & menses duos & viginti unum dies episcopatum tenuit; sepultusque est in secretario beati apostoli Andreæ, quod rex Edilbertus a fundamentis in Rhofi civitate construxit. In cujus locum Honorius archiepiscopus (Cantuariensis) ordinavit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed vita & eruditione antecessoribus suis æquandum. Jacuit ibidem corpus S. Paulini usque ad annum reparatæ Salutis circiter 1080, quo a Gundulpho Roffensi episcopo in novam ecclesiam solemniter translatum fuisse, annotavi § 1. In qua ecclesia mansit usque ad Angliæ a Catholica religione defectionem, ex quo tempore quid de sanctis his pignoribus actum sit, mihi prorsus incompertum est.

ACTA,
Auctore venerabili Beda,
Ex Trimestri quarto Laurentii Surii.

Paulinus Archiepisc. Eboracensis Conf. in Anglia (S.)

BHL Number: 0000

A. vener. Beda.

CAPUT I.
Sanctus, gentis Nordan-Humbrorum ordinatus episcopus, Christi fidem prædicat & Edwini filiam baptizat: Edwinum, qui se Christi legem amplexurum olim spoponderat, promissa persolvere jubet.

[Gentis Nordan-Humbrorum] Gens Nordan-Humbrorum, hoc est, ea natio Anglorum, quæ ad Aquilonarem Humbri fluminis plagam habitabat, cum rege suo Eduino verbum fidei, prædicante Paulino (beati Gregorii discipulo a) primum accepit. Cum videlicet regi in auspicium suscipiendæ fidei & regni cœlestis, potestas etiam terreni creverat imperii, ita ut (quod nemo Anglorum ante eum fecit) omnes Britanniæ fines, qua vel ipsorum, vel Britonum provinciæ habitabantur, sub ditione acceperit. Quin & Mevanias b insulas, sicut & supra docuimus, imperio subjugavit Anglorum. Quarum prior, quæ ad Austrum est, & situ amplior & frugum proventu atque ubertate felicior, nongentorum sexaginta milliarium c mensuram juxta æstimationem Anglorum: secunda trecentarum & ultra spatium tenet.

[2] Huic autem genti occasio fuit percipiendæ fidei, [Sanctus episcopus ordinatus] quod præfatus rex ejus, cognatione junctus est regi Cantuariorum, accepta in conjugem Edelburga d, filia Edelberti e regis, quæ alio nomine Tate vocabatur. Hujus consortium cum primo ipse missis procis a fratre ejus Eadbaldo f, qui tunc regno Cantuariorum præerat, peteret: responsum est, non esse licitum, Christianam virginem pagano in conjugium dari, ne fides & sacramenta cælestis Regis consortio prophanarentur regis, qui veri cultus esset prorsus ignarus. Quæ dum Eduino verba nuntii referrent, promisit, se nihil omnimodis contrarium Christianæ fidei, quam virgo colebat, esse facturum: quin potius permissurum, ut fidem cultumque suæ religionis cum omnibus, qui secum venissent, viris sive fæminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano servaret. Neque abnegavit, se etiam eandem subiturum esse religionem, si tamen examinata a prudentibus, sanctior ac Deo dignior posset inveniri. Itaque promittitur atque Eduino mittitur, &, juxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus vir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa veniret, eamque & comites ejus, ne paganorum possent societate pollui, quotidiana exhortatione & sacramentorum cælestium celebratione confirmaret.

[3] [Christi fidem anno 621 prædicat,] Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Justo g archiepiscopo sub die duodecimo Calendarum Augusti anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo vigesimo quinto. Et sic cum præfata virgine ad regem Eduinum, quasi comes copulæ carnalis advenit. Sed ipse potius toto animo intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem veritatis advocans, juxta vocem Apostoli h, Uni viro virginem castam exhiberet Christo: cumque in provinciam venisset, laboravit multum, ut & eos, qui secum venerant, ne a fide deficerent, Domino adjuvante, contineret, & aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam prædicando converteret. Sed sicut Apostolus ait i, quamvis multo tempore, illo laborante in Verbo, Deus seculi hujus excæcavit mentes infidelium, ne eis fulgeret illuminatio Euangelii gloriæ Christi.

[4] [annoque sequenti, cum a sicario rex Edwinnus fere fuisset occisus,] Anno autem sequenti venit in provinciam quidam sicarius, vocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium Saxonum, nomine Cuichelmo, sperans, se regem Eduinum regno simul & vita privaturum, qui habebat sicam bicipitem toxicatam, ut, si ferri vulnus minus ad mortem regis sufficeret, peste juvaretur veneni. Pervenit autem ad regem primo die Paschæ juxta amnem Doroventionem k, ubi tunc erat villa regalis. Intravitque quasi nuntium domini sui referens, & cum simulatam legationem ore adstuto volveret, exurrexit repente & evaginata sub veste sica, impetum fecit in regem. Quod cum videret Lilla, minister regis amicissimus, non habens scutum ad manum, quo regem a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante ictum pungentis. Sed tanta vi hostis ferrum infixit, ut per corpus militis occisi etiam regem vulneraret. Qui cum mox gladiis impeteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Fordheri, sica nefanda peremit.

[5] [filiam ejus baptizat,] Eadem autem nocte sacrosancta Dominicæ Paschæ pepererat regina filiam regi, cui nomen Eanfled: cumque idem rex, præsente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, econtra Episcopus gratias cœpit agere Domino, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes & absque dolore gravi sobolem procrearet. Cujus verbis delectatus rex, promisit, se, abrenuntiatis idolis, Christo serviturum, si vitam sibi & victoriam donaret pugnanti adversus regem, a quo homicida ille, qui eum vulneraverat, missus fuerat: & in pignus promissionis implendæ, eandem filiam suam Christo consecrandam Paulino episcopo assignavit, quæ baptizata est in die sancto Pentecostes, prima de gente Nordan-Humbrorum cum duodecim aliis de familia ejus. Quo tempore curatus a vulnere sibi pridem inflicto rex, collecto exercitu, venit adversus regem Occidentalium Saxonum, ac, bello inito, universos, quos in necem suam conspirasse didicerat, aut occidit, aut in deditionem recepit. Sicque victor in patriam reversus, non statim & inconsulte sacramenta fidei Christianæ percipere voluit, quamvis nec idolis ultra servivit, ex quo se Christo serviturum esse promiserat. Verum primo diligentius ex eo tempore & ab ipso venerabili viro Paulino rationem fidei ediscere, & cum suis primatibus, quos sapientiores noverat, curavit conferre, quid de his agendum arbitrarentur. Sed & ipse, cum esset vir natura sagacissimus, sæpe diu solus residens, ore quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum colloquens, quid sibi esset faciendum, quæ religio servanda, tractabat.

[6] Quo tempore exhortatorias ad fidem litteras a Pontifice Sedis Apostolicæ Bonifacio accepit Eduinus l. [Edwinum que, ut votum,] Sed oraculum cæleste, quod Eduino quondam exulanti apud Redualdum regem Anglorum * pietas divina revelare dignata est, non minimum ad suscipienda vel intelligenda doctrinæ monita salutaris, sensum juvit illius. Cum ergo videret Paulinus, difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem viæ salutaris, & suscipiendum mysterium vivificæ Crucis inclinari, ac pro salute illius & simul & gentis, cui præerat, & verbo exhortationis apud homines, & apud divinam pietatem verbo deprecationis ageret: tandem, ut verosimile videtur, didicit in spiritu, quod vel quale esset oraculum, regi quondam cælitus ostensum. Nec exinde distulit, quin continuo regem admoneret, explere votum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum promiserat, si temporis illius ærumnis exemptus, ad regni fastigia perveniret. Erat autem oraculum hujusmodi.

[7] Cum, persequente illum Edelfrido m, qui ante eum regnavit, [quod olim vitæ periculo expositus] per diversa occultus loca vel multo annorum tempore profugus vagaretur, tandem venit ad regem Redualdum, obsecrans, ut vitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando servaret. Qui, libenter eum suscipiens, promisit, se, quæ petebat, esse facturum. At postquam Edelfredus in hac eum provincia apparuisse & apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognovit, misit nuncios, qui Redualdo pecuniam multam pro nece ejus offerrent; neque aliquid profecit. Misit secundo, misit tertio & copiosiora argenti dona offerens, & bellum illi, si contemneretur, indicens. Qui vel minis fractus vel corruptus muneribus, cessit deprecanti, & sive occidere se Eduinum, seu legatariis tradere promisit. Quod ubi fidelissimus quidam amicus illius animadvertit, intravit cubiculum, quo dormire disponebat, (erat autem prima hora noctis) & evocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit, & insuper adjecit: Si ergo vis, hac ipsa hora educam te de hac provincia, & in ea loca te introducam, ubi nunquam te vel Redualdus vel Edelfridus invenire valeant. Qui ait: Gratias quidem ago benevolentiæ tuæ, non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nihil mali fecerit, nihil adhuc inimicitiarum intulerit, quin potius, si moriturus sum, ille me magis, quam ignobilior quisquam morti tradat; quo enim nunc fugiam, qui per omnes Britanniæ provincias, tot annorum temporumque curriculis vagabundus, hostium vitabam insidias?

[8] Abeunte igitur amico, remansit Eduinus solus foris, [in visione sibi oblata emiserat] residensque mœstus ante palatium multis cœpit cogitationum æstibus affici, quid ageret, quove pedem verteret, nescius. Cumque diu tacitis mentis angoribus, & cæco carperetur igne, vidit subito intempestæ noctis silentio appropinquantem sibi hominem vultus habitusque incogniti: quem videns ut ignotum & inopinatum non parum expavit. At ille accedens, salutavit eum, & interrogavit, quare illa hora, cæteris quiescentibus & alto sopore pressis, solus ipse mœstus in lapide pervigil sederet. At ille vicissim sciscitabatur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus an foris noctem transigeret. Qui respondens ait: Ne me æstimes tuæ mœstitiæ & insomniorum & forinsecæ ac solitariæ sessionis causam nescire. Scio enim certissime, qui es, & quare mœres, & quare ventura tibi in proximo mala formidas. Sed dicito mihi, quid mercedis dare velles ei, qui his te mœroribus absolvat, & Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat? Qui cum se omnia, quæ posset, huic tali pro mercede beneficii daturum esse responderet, adjecit: Quod si etiam te regem futurum, extinctis hostibus, in veritate promittat, ita ut non solum omnes progenitores tuos, sed & omnes, qui ante reges in gente Anglorum fuerunt, potestate transcendas? At Eduinus, constantior interrogando factus, non dubitabat promittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donaret, dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tertio: Si autem, inquit, is, qui tibi tanta aliaque dona veraciter adventura prædixerit, etiam consilium tibi tuæ salutis ac vitæ melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis unquam audivit, ostendere poterit, num ei obtemperare & monita ejus salutaria suscipere consentis? Nec distulit Eduinus, quin continuo polliceretur, se in omnibus secuturum doctrinam illius, qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum ad regni apicem proveheret. Quo accepto responso, confestim is, qui loquebatur cum eo, imposuit dexteram suam capiti ejus dicens: Cum ergo tibi signum hoc advenerit, memento hujus temporis ac loquelæ nostræ, & ea, quæ promittis, tunc adimplere ne differas. Et his dictis, ut fertur, repente disparuit, ut intelligeret, non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum. Et cum regius juvenis solus adhuc ibidem sederet, gavisus quidem de collata sibi pia ac benigna consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille, vel unde veniret, qui hæc sibi loqueretur.

[9] [solvereque differebat,] Venit autem præfatus amicus illius, lætoque vultu salutans eum: Surge, inquit, intra: & sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul & animum compone: quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali manere, sed fidem potius pollicitam servare disponit. Postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginæ in secreto revelavit, revocavit eum ab illa intentione, admonens, quia nulla ratione conveniat tanto regi, amicum suum optimum in necessitate positum, auro vendere, neque fidem suam, quæ omnibus ornamentis preciosior est, amore pecuniæ perdere. Quid plura? Fecit rex, ut dictum est, nec solum exulem nunciis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perveniret, adjuvit. Nam mox redeuntibus domum nunciis, exercitum ad debellandum Edelfridum collegit copiosum: eumque sibi occurrentem cum exercitu multum impari, (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret, atque adunaret exercitum) occidit in finibus gentis Merciorum n, ad Orientalem plagam amnis, qui vocatur Idle o. In quo certamine & filius Redualdi, vocabulo Regenheri, occisus est. Ac sic Eduinus juxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias vitavit, verum etiam eidem perempto in regni gloriam successit.

[10] Cum ergo, prædicante Paulino verbum Dei, [sine mora adimpleat, gravissimis verbis impellit.] rex credere differret, & per aliquod tempus, ut diximus, horis competentibus solitarius sederet, & quid agendum sibi esset, quæve religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quodam die Vir Dei, imposuit dexteram capiti ejus, &, an hoc signum cognosceret, requisivit. Qui, cum tremens ad pedes ejus procidere vellet, levavit eum, & quasi familiari voce affatus: Ecce, inquit, hostium manus, quos timuisti, Domino donante, evasisti. Ecce regnum, quod desiderasti, ipso largiente, percepisti. Memento, ut tertium, quod promisisti, facere non differas, suscipiendo fidem ejus & præcepta servando, qui te a temporalibus adversis eripuit & temporalis regni honore sublimavit. Et si deinceps voluntati ejus, quam per me tibi prædicat, obsecundare volueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, æterni secum regni in cælis faciet esse participem.

ANNOTATA.

a Hæc verba, quæ frustra apud Bedam quæsieris, sunt Laurentii Surii.

b Hæ insulæ, ut habet Beda lib. 2, cap. 5, sitæ sunt inter Hiberniam & Britanniam.

c Legendum, ut Beda habet, familiarum; hic autem, ut sæpe alias, per vocabulum familia significatur terræ portio, familiæ uni alendæ sufficiens. Adi in mediæ & infimæ Latinitatis Glossario Cangium.

d De Edelburgæ seu melius Ethelburgæ cultu, quæ post mortem S. Edwini regis (is die XII Octobris colitur) conjugis sui vidua in monasterio Lyming in Cantio, non procul a mari & portu Dubrensi sito, ubi sancte mortua & sepulta est, religiosum habitum induit, de hujus cultu, inquam, argumenta, quibus stabiliri possit, sat solida non reperiuntur, ut videre est in Operis nostri tom. 3 Septembris pag. 208.

e De S. Edelberto seu potius Ethelberto, Cantianorum & Anglo-Saxonum rege, actumest in Opere nostro ad XXIV Februarii diem, quo ab Ecclesia colitur.

f De Eadbaldo, filio S. Ethelberti regis, agit Beda lib. 2, cap. 6.

g S. Justus, Cantuariensis seu Doroverniensis ecclesiæ quartus archiepiscopus, X Novembris colitur.

h Epist. 2 ad Corinthios cap. XI, ℣ 2.

i Epist. 2 ad Corinthios cap. 4, ℣. 4.

k Doroventio seu Dorventio, Anglis Derwent, fluvius est in parte regionis Eboracensis Orientali, qui, ut dicit Cambdenus, imbribus auctus, & quasi irritatus, vicinis partibus superinfunditur & in Ousam prosilit, sicque fremens in Humbrum æstuarium aquas invehit suas.

l Idem Pontifex, ut Beda Hist. Gentis Anglorum lib. 2, cap. XI docet, ad Ethelburgam, Edwini regis conjugem, alias etiam litteras misit, quibus eam, ut maritum suum ad fidem adducere conaretur, est hortatus.

m Edelfridus seu, ut volunt alii, Ethelfredus nonus Nordhumbrorum regnum tenuit.

n Merciæ regnum vulgo Middelengle, id est, media Anglia, olim complectebatur, ut refert Cambdenus, illam Angliæ partem, ubi nunc sunt sequentes provinciæ: Glocestria, Wigornia, Herefordia, Warewicus, Oxenfordia, Cestria, Salopia & Staffordia.

o Hujus nominis fluvium huc usque in Mappis geographicis reperire non potui; unde, hic male nominatum esse hoc flumen, existimo.

* adde Orientalium

CAPUT II.
Edwinus rex baptizatus templum, in quo plures sacro fonte a Paulino lustrantur, exstruit: Sanctus, Carpualdo rege ad fidem converso, Christum Lincolniensibus prædicat. Sancti effigies.

[Edwinus cum suis consilium] Quibus auditis, rex, suscipere quidem se fidem, quam docebat, & velle & debere, respondebat; verum adhuc cum amicis, principibus & consiliariis suis sese de hoc collaturum esse dicebat, ut, si & illi eadem cum eo sentire vellent, omnes pariter in fonte vitæ Christo consecrarentur. Et, annuente Paulino, fecit, ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur ab omnibus, qualis sibi doctrina hæc eatenus inaudita & novus divinitatis, qui prædicabatur, cultus videretur. Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit: Tu, vide, rex, quale sit hoc, quod nobis prædicatur: ego tibi verissime, quod certum didici, profiteor, quia nihil omnino virtutis habet, nihil utilitatis religio illa, quam hucusque tenuimus. Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturæ deorum nostrorum se subdidit, & nihilominus multi sunt, qui ampliora a te beneficia, quam ego, & majores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quæ agenda vel acquirenda disponunt. Si autem dii aliquid valerent, me potius juvare vellent, qui illis impensius servire curavi. Unde restat, ut, si ea, quæ nunc nobis nova prædicantur, meliora & fortiora, habita examinatione, perspexeris, absque ullo cunctamine suscipere illa festinemus. Cujus suasioni verbisque prudentibus alius optimatum tribuens assensum, continuo subdidit.

[12] [de suscipienda fide inis,] Talis, inquiens, mihi videtur, rex, vita hominum præsens in terris, ad comparationem ejus, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad cœnam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, & calido cœnaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hyemalium pluviarum vel nivium, adveniens unus passerum, domum citissime pervolaverit: qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit, ipso quidem tempore, quo intus est, hyemis tempestate non tangitur: sed tamen parvissimo serenitatis momento excurso a, mox de hyeme in hyemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita hæc vita hominum ad modicum apparet: quid autem sequatur, quidve præcesserit, prorsus ignoramus. Unde si haæc nova doctrina certius aliquid attulit, merito sequenda esse videtur. His fimilia & cæteri majores natu ac regis consiliarii divinitus admoniti, prosequebantur.

[13] Adjecit autem Coifi, quia vellet ipsum Paulinum diligentius audire de Deo, [hacque suscepta,] quem prædicabat, verbum facientem. Quod cum, jubente rege, faceret, exclamavit, auditis ejus sermonibus, dicens; Jam olim intellexeram, nihil esse, quod colebamus: quia videlicet quanto studiosius in eo cultu veritatem quærebam, tanto minus inveniebam. Nunc autem aperte profiteor, quia in hac prædicatione veritas datur, quæ nobis vitæ, salutis ac beatitudinis æternæ dona valet tribuere. Unde suggero, rex, ut templa & altaria, quæ sine fructu utilitatis sacravimus, ocyus anathemati & igni tradamus. Quid plura? Præbuit palam assensum evangelizandi beato Paulino rex, &, abrenunciata idololatria, fidem se Christi suscipere, confessus est.

[14] Cumque a præfato Pontifice sacrorum suorum quæreret, [idolisque destructis,] quis aras & fana idolorum cum septis, quibus erant circumdata, primus prophanare deberet, ille respondit: Ego. Quis enim ea, quæ per stultitiam colui, ad exemplum omnium aptius, quam ipse per sapientiam mihi a Deo vero donatam destruam? Statimque, abjecta superstitione vanitatis, rogavit sibi regem arma dare & equum emissarium, quem ascendens, ad idola destruenda veniret. Non enim licuerat Pontificem sacrorum vel arma ferre, vel in equo sedere. Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu, & ascendens emissarium regis, pergebat ad idola. Quod adspiciens vulgus, existimabat eum insanire. Nec distulit ille mox, ut appropiabat ad fanum, profanare illud, injecta in eo lancea, quam tenebat, multumque gavisus de agnitione veri Dei cultus, jussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis. Ostenditur autem locus ille quondam idolorum, non longe ab Eboraco, ad Orientem ultra amnem Dorventionem, & vocatur hodie Gotmundin Gahan: ubi pontifex ille, inspirante Deo vero, polluit ac destruxit eas, quas ipse sacraverat, aras.

[15] Igitur accepit rex Eduinus cum cunctis gentis suæ nobilibus ac plebe perplurima fidem & lavacrum sanctæ regenerationis, [a S. Paulino baptizatur,] anno regni sui undecimo, qui est annus Dominicæ Incarnationis sexcentesimus vigesimus septimus, ab adventu vero Anglorum in Britanniam anno circiter centesimo octogesimo. Baptizatus est autem Eboraci die sancto Paschæ, pridie Iduum Aprilis, in ecclesia sancti Petri Apostoli, quam idem ipse de ligno, cum catechizaretur atque ad percipiendum Baptisma imbueretur, citato opere construxit. In qua etiam civitate ipsi doctori atque antistiti Paulino sedem episcopatus donavit.

[16] Mox autem, ut Baptisma consecutus est, curavit, [templum statim post exstruit,] docente eodem Paulino, majorem ipso in loco & augustiorem de lapide fabricare basilicam, in cujus medio ipsum, quod prius fecerat, oratorium includeretur. Præparatis ergo fundamentis in gyro prioris oratorii, per quadrum cœpit ædificare basilicam. Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus, opus idem successori suo Oswaldo perficiendum reliquit.

[17] [plurimosque interea S. Paulino] Paulinus ergo ex eo tempore sex annis continuis, id est, usque ad finem imperii regis illius, Verbum Dei, annuente ac favente ipso, in ea provincia prædicabat; credebantque & baptizabantur, quotquot erant præordinati ad vitam æternam b. In quibus erant Osfridus c & Eadfridus, filii regis Eduini, qui ambo ei exuli nati sunt de Quenburga, filia Cearli regis Merciorum. Baptizati sunt tempore sequenti & alii liberi ejus de Edelburga regina progeniti Edilhim & Ediltridis filia, & alter filius Buscfrea; quorum primi, albati adhuc, rapti sunt de hac vita & Eboraci in ecclesia sepulti. Baptizatus est & Issi filius Osfridi, necnon & alii nobiles & egregii viri non pauci.

[18] [aquis sacris lustrante,] Tantus autem fertur tunc fuisse fervor fidei ac desiderium lavacri salutaris genti Nordhumbrorum, ut quodam tempore Paulinus veniens cum rege & regina in regiam villam, quæ vocatur Adregin d, triginta sex diebus ibidem cum eis catechizandi & baptizandi officio deditus, moraretur: quibus diebus cunctis a mane usque ad vesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis viculis ac locis plebem Christi verbo salutis instruere, atque instructam in fluvio Gleni e, qui proximus erat, lavacro remissionis abluere. Hæc villa tempore sequentium regum deserta & alia pro illa est facta in loco, qui vocatur Melmin f. Hæc quidem in provincia Berniciorum g: sed & in provincia Deirorum h, ubi sæpius manere cum rege solebat, baptizabat in fluvio Sualva i, qui vicum k juxta Cataractam præterfluit. Nondum enim oratoria vel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiæ poterant ædificari. Attamen in Campo-Dono l, ubi tunc etiam villa regia erat, fecit basilicam, quam postmodum pagani, a quibus Eduinus rex occisus est, cum eadem villa succenderunt. Pro qua reges posteriores fecere sibi villam in regione, quæ vocatur Loidis m. Evasit autem ignem altare, quia lapideum erat, & servatur adhuc in monasterio reverendissimi abbatis & presbyteri Trunwulsi, quod est in sylva Elmete n.

[19] [conversionem ad fidem Carpualdo etiam, Anglorum Orientalium regi, persuadet:] Tantam autem devotionem Eduinus erga cultum veritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum Carpualdo, filio Redualdi, persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem & Sacramenta Christi cum sua provincia suscipere. Et quidem pater ejus Reduald jam dudum in Cantio sacramentis fidei Christianæ imbutus est, sed frustra. Nam rediens domum ab uxore sua & quibusdam perversis doctoribus seductus est, atque a synceritate fidei depravatus, habuit posteriora pejora prioribus: ita ut in morem antiquorum Samaritanorum & Christo servire videretur & diis, quibus antea serviebat, atque in eodem fano & altare haberet ad sacrificium Christi & arulam ad victimas dæmoniorum. Quod videlicet fanum rex ejusdem provinciæ Aldulf (qui nostra ætate fuit) usque ad suum tempus perdurasse & se in pueritia vidisse testatur.

[20] [hos, illo occiso, Felix episcopus ad Christum adduxit,] Erat autem præfatus rex Redual natu nobilis, quamlibet actu ignobilis, filius Tytili, cujus pater fuit Vuffa, a quo reges Anglorum Orientalium Vuffingas appellant *. Verum Carpuald non multo post, quam fidem accepit, tempore occisus est a viro gentili, nomine Richberto, & exinde tribus annis provincia in errore versata est, donec accepit regnum ejusdem frater Carpualdi Sibertus, vir per omnia doctissimus atque Christianissimus. Qui, vivente adhuc fratre, cum exularet in Gallia, fidei sacramentis imbutus est. Quorum participem mox, ubi regnare cœpit, totam suam provinciam facere curavit. Cujus studiis gloriosissime favit Felix o episcopus, qui de Burgundiorum partibus, ubi ortus & ordinatus erat, cum venisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit eum ad prædicandum verbum vitæ præfatæ nationi Anglorum. Nec vota ipsius in cassum cecidere: quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis cultor invenit. Siquidem totam illam provinciam juxta sui nominis sacramentum, a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem & opera justitiæ ac perpetuæ felicitatis dona perduxit. Accepitque sedem episcopatus in civitate Dummock p, &, cum decem & septem annis eidem provinciæ pontificali regimine præfuisset, ibidem in pace vitam finivit.

[21] Prædicabat autem Paulinus verbum etiam provinciæ Lindisi, [Lincolniensibusqus etiam prædicavit Paulinus;] quæ est prima ad Meridianam Humbri fluminis ripam, pertingens usque ad mare, præfectumque Lindocolinæ civitatis, cui nomen erat Blecca, primum cum domo sua convertit ad Dominum. In qua videlicet civitate & ecclesiam operis egregii de lapide fecit, cujus tecto vel longa incuria vel hostili manu dejecto, parietes hactenus stare videntur, & omnibus annis aliqua miracula sanitatum in eodem loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quærunt, ostendi. In qua ecclesia Paulinus, transeunte ad Christum Justo, Honorium pro eo consecravit episcopum, ut in sequentibus suo loco dicemus.

[22] De hujus fide provinciæ narravit mihi presbyter & abbas quidam, [qui quali fuerit effigie, hic explicatur.] vir veracissimus de monasterio Peartan q, vocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorum, baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, præsente rege Eduino, & multam populi turbam in fluvio Trehenta juxta civitatem, quæ lingua Anglorum Trovulfinga Cestir. voca ur. Qui etiam effigiem ejusdem Paulini referre est* solitus, quod esset longæ staturæ, paululum incurvus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco, pertenui, venerabilis simul & terribilis adspectu. Habuit autem secum in ministerio & Jacobum Diaconum, virum utique industrium ac nobilem in Christo & in ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.

ANNOTATA.

a Venerabilis Beda habet: Sed tamen minimo spatio serenitatis ad momentum excurso.

b Act. Apostolorum cap. 13, ℣. 48.

c Osfridus, filius Edwini regis, cum patre suo in gravi prælio in campo, qui vocatur Hatfelde, a Cedwallo rege Brittonum, adjuvante eum Penda, rege Merciorum, occisus est, ut videri potest in Chronicis Joannis Bromton.

d Adregin seu, ut vult Cambdenus, Ad-Grebin villa olim regia, qui locus hodie Yeverin nominatur.

e Gleni fluviolus in Baronia Wollo ver, qui vallem, quam intermeat, Glendal denominat.

f Hic locus, ut dicit Cambdenus, postea Melfeld vocatus est.

g Provincia Berniciorum pars fuit Nordhumbriæ, ubi nunc est comitatus Nordhumbriæ, & pars Meridionalis Scotiæ usque ad Edimburgum.

h Deira, seu provincia Deirorum, pars fuit regni Nordhumbriæ, teste Cambdeno, quæ ab Humbro fluvio ad Tesam fluvium sese extendebat, locumque occupabat, ubi nunc Eboracensis, Lancastriensis & Vestmaria provinciæ existunt. Hæ duæ regiones, nempe Deira & Bernicia, licet olim suos reges habuerint, tamen temporis decursu in unum regnum coaluerunt.

i Sualva seu melius Swala fluvius in agro Eboracensi, qui, ut habet Cambdenus, a celeritate illud nomen sortitus est.

k De illo vico juxta Catarractam his verbis loquitur Cambdenus: Tribus mill. pass. infra Richmondiam (oppidulum ducali titulo insignitum) Swala vetustam illam urbem præterfluit, quam Ptolemæus & Antoninus Caturactonium & Catarracton dicunt, Beda autem Catarracton, & alibi vicum juxta Catarractam, unde a Catarractis nomen illud inditum existimo, cum Catarracta juxta sit, sed propius Richmondia… Urbem olim celeberrimam fuisse, ex Ptolemæo colligitur… Hodie vero, ut inquit ille, magnum nil nisi nomen habet. Viculus enim est pertenuis, Cataricke & Catarrick-bridge dictus.

l Cambodunum (perperam Campo-dunum scribi, vult Cambdenus) oppidum in agro Eboracensi ad amnem Calderum, Anglis Caldery, primis Saxonum temporibus celebre.

m Leedes, Saxonice Loydis, dicit Cambdenus, oppidum lanificio opulentum, ubi Oswius Northumbrius Pendam Mercium fudit, quodque villa regia factum fuit, cum Cambodunum hostili igne succensum jacuit.

n Elmet; de hac regione seu sylva hæc habet Cambdenus: Regiuncula circumvicina (Leedes) vetusto nomine Elmet appellata fuit… In hac calx viva passim effoditur, & in Occiduam hinc regionem, quæ frigidior est, ad agros lætificandos divenditur. Hanc regiunculam Edwinus anno Christi DCXX sui juris fecit.

o De hoc Sancto actum est in Opere nostro ad diem VIII Martii.

p Urbs Dumwïch, quam Beda more Saxonico Dummock appellat, est maritima provinciæSuffolciæ.

q Peartan in hoc nobili cœnobio rex Oswaldus sepultus est, quod monasterium, ut scribit Petrus Blesensis, Danorum vesania quondam concrematum devotus comes Lincolniæ Gilbertus de Gaunt restauravit, ipsique multas possessiones assignavit.

* lege appellantur

* lege esset

CAPUT III.
Felix regimen Edwini, cui Honorius Papa literas, & S. Paulino pallium mittit. Moritur Edwinus, &, orta persecutione, Sanctus fugit in Cantium, ibique, postquam ecclesiam Roffensem rexisset, moritur.

[Felix Edwini regimen.] Tanta autem eo tempore pax in Britannia, quoquoversum imperium regis Eduini pervenerat, fuisse perhibetur, ut (sicut usque hodie in proverbio dicitur) etiamsi mulier una cum recens nato parvulo vellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se lædente, valeret. Tantum quoque rex idem utilitati suæ gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos juxta publicos viarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium viantium, erectis stipitibus æreos caucos a suspendi juberet: neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere præ magnitudine vel timoris ejus auderet, vel amoris vellet. Tantum vero excellentiæ in regno habuit, ut non solum in pugna ante illum vexilla gestarentur, sed & tempore pacis equitantem inter civitates, sive villas, aut provincias suas cum ministris, semper antecedere signifer consuevisset: nec non & incedente illo ubilibet per plateas, illud genus vexilli, quod Romani Tufam, Angli vero appellant Thuuf, ante eum ferre solebat.

[24] Quo tempore præsulatum Sedis Apostolicæ Honorius, [Honorius Papa S. Paulino] Bonifacii successor, habebat: qui, ubi gentem Nord-Humbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque Christi, Paulino evangelizante, conversam esse didicit, misit eidem Paulino pallium, misit & regi Eduino literas exhortatorias, paterna illum charitate accendens, ut in fide veritatis, quam acceperat, persistere semper ac proficere curaret. Quarum videlicet literarum iste est ordo: “Domino excellentissimo atque præcellentissimo filio Eduino, regi Anglorum, Honorius episcopus, servus servorum Dei, salutem. Ita Christianitatis vestræ integritas circa Conditoris sui cultum, fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, & in omni mundo annunciata, vestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim vos reges esse cognoscitis, dum Regem & Creatorem vestrum orthodoxa prædicatione edocti, Deum venerando colitis, eique, quod humana valet conditio, mentis vestræ synceram devotionem exolvitis. Quid Deo nostro aliud offerre valebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque Authorem humani generis confitentes, eum colere, eique vota nostra reddere festinemus? Et ideo, excellentissime fili, paterna vos charitate, qua convenit, exhortamur, ut hoc, quod vos divina misericordia ad suam gratiam vocare dignata est, solicita intentione & assiduis orationibus servare omnimodo festinetis: ut, qui vos in præsenti seculo ex omni errore absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, & cælestis patriæ vobis præparet mansionem.

[25] [palliunt mittit.] Prædicatoris igitur vestri, domini mei Apostolicæ memoriæ Gregorii lectione frequenter occupati, præ oculis affectum doctrinæ ipsius, quem pro vestris animabus libenter exercuit, habetote: quatenus ejus oratio & regnum vestrum populumque augeat, & vos omnipotenti Deo irreprehensibiles repræsentet. Ea vero, quæ a nobis pro vestris sacerdotibus ordinanda sperastis, hæc pro fidei vestræ synceritate, quæ nobis multimoda relatione per præsentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo attribuere illis sine ulla dilatione providimus, & duo pallia utrisque metropolitanis, id est, Honorio & Paulino, direximus, ut, dum quis eorum de hoc seculo ad Authorem suum fuerit accersitus, in loco ipsius alterum episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. Quod quidem tam pro vestræ charitatis affectu, quam pro tantarum provinciarum spatiis, quæ inter nos & vos esse noscuntur, sumus invitati concedere, ut in omnibus devotioni vestræ nostrum concursum & justa vestra desideria præberemus. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.”

[26] [Defuncto Edwino &] Cum autem Eduinus decem & septem annis genti Anglorum simul & Britonum gloriosissime præesset, e quibus etiam sex ipse, ut diximus, Christi regno militavit, rebellavit adversus eum Carduella* rex Britonum, auxilium præbente illi Penda, viro strenuissimo, de regio genere Merciorum, qui & ipse ex eo tempore gentis ejusdem regno annis viginti duobus varia sorte præfuit. Et conserto gravi prælio in campo, qui vocatur Hethfelth, occisus est Eduinus die quarto Iduum Octobris anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo trigesimo tertio, cum esset annorum quadraginta octo, ejusque totus vel interemptus vel dispersus est exercitus. In quo etiam bello ante illum unus filius ejus Osfrid, juvenis bellicosus, cecidit, alter Edfrid, necessitate cogente, ad Pendam regem transfugit, & ab eo postmodum, regnante Oswaldo, contra fidem jurisjurandi peremptus est.

[27] [orta persecutione,] Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia vel gente Nort-Humbrorum, maxime, quod unus ex ducibus (a quibus acta est) paganus; alter, quia barbarus erat, pagano sævior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, & Christiani erat nominis ignarus. At vero Carduella, quamvis nomen & professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut nec sexui quidem muliebri vel innocuæ parvulorum parceret ætati, quin universos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum provincias debacchando pervagatus, ac totum genus Anglorum. Britanniæ finibus erasurum se esse deliberans. Sed nec religioni Christianæ, quæ apud eos exorta erat, aliquid impendebat honoris: quippe cum usque hodie moris sit Britonum fidem religionemque Anglorum pro nihilo habere, neque in aliquo eis magis communicare, quam paganis. Allatum est autem caput Eduini regis Eboracum, & illatum postea ecclesiæ beati Petri Apostoli, quam ipse cœpit, sed successor ejus Oswald perfecit, ut supra docuimus. Positum est autem in porticu sancti Papæ Gregorii, a cujus ipse discipulis b verbum vitæ susceperat.

[28] Turbatis itaque rebus Nord-Humbrorum hujus articulo cladis, [Sanctus in Cantium fugit,] cum nihil alicubi præsidii nisi in fuga videretur, Paulinus, assumpta secum Edelburga regina, quam pridem adduxerat, rediit Cantium navigio, atque ab Honorio archiepiscopo & rege Edulbaldo * multum honorifice susceptus est. Venit autem illuc duce Baasso, milite regis Eduini fortissimo, habens secum Heanfredam filiam & Vulcfream filium Eduini, necnon & Iffi, filium Osfridi, filii ejus: quos postea mater metu Edboldi & Oswaldi regum misit in Galliam nutriendos regi Decberto *: ibique ambo in infantia defuncti, & juxta honorem vel regiis pueris, vel innocentibus Christi congruum, in ecclesia sepulti sunt. Attulit quoque secum vasa preciosa Eduini regis perplura, in quibus & crucem magnam auream, & calicem aureum, consecratum ad ministerium altaris: quæ hactenus in ecclesia Cantii conservata monstrantur.

[29] Quo tempore Rhofensis c ecclesia pastorem minime habebat, [fit episcopus Roffæ,] eo quod Romanus d, præsul illius, ad Honorium Papam a Justo archiepiscopo legatarius missus, absorptus fuerat fluctibus Italici maris, ac per hoc curam illius præfatus Paulinus invitatione Honorii antistitis & Eadbaldi regis suscepit, ac tenuit usque dum & ipse suo tempore ad cælestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit. In qua ecclesia moriens, pallium quoque, quod a Romano Papa acceperat, reliquit. Reliquerat autem in ecclesia sua Eboraci Jacobum diaconum, virum utique ecclesiasticum & sanctum, qui multo ex hinc tempore in ecclesia manens, magnas antiquo hosti prædas docendo & baptizando eripuit. Cujus nomine vicus, in quo maxime solebat habitare, Juxta Cataractam usque hodie cognominatur. Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pace in provincia & crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticæ cantionis juxta morem Romanorum seu Cantuariorum multis cœpit existere. Et ipse senex, & plenus dierum, juxta Scripturas, patrum viam secutus est.

[30] [ibique obit.] Anno autem ab Incarnatione Domini sexcentesimo quadragesimo quarto reverendissimus pater Paulinus, quondam quidem Eboracensis, sed tunc episcopus Rhofensis civitatis, transiit ad Dominum sexto Iduum Octobris die, qui decem & novem annos, & viginti unum dies episcopatum tenuit, sepultusque est in secretario beati Apostoli Andreæ, quod rex Edilbertus a fundamentis in eadem Rhofi civitate construxit. In cujus locum Honorius archiepiscopus ordinavit Ithamar e, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed vita & eruditione antecessoribus suis æquandum.

ANNOTATA.

a Illa vox, ut notat Cangius in Glossario, pateram seu vas ad aquam hauriendam significat.

b Hic Beda S. Paulinum S. Gregorii pontificis discipulum vocat.

c Roffa, vulgo Rochester, urbs est Angliæ meridionalis in Cantio, & episcopalis sub archiepiscopo Cantuariensi, estque media inter Cantuariam & Londinum.

d Romanus, de quo hic loquitur Beda, secundus fuit Roffensis ecclesiæ præsul.

e De S. Ithamaro vide quæ in nostro Opere ad X Junii excusa sunt.

* lege Cedualla

* Eadbaldo

* lege Dagoberto

DE S. TECLECHILDE SEU TELECHILDE VIRGINE, PRIMA ABBATISSA JOTRENSI IN GALLIA,

VEROSIMILLIME SEC. VII PROVECTO.

SYLLOGE.
Sanctæ cultus, memoria in Fastis Sacris recentioribus, notitia qualiscumque & ætas ex inscriptione sepulcrali & S. Bertilæ Actis.

Teclechildis seu Telechildis V., prima abbatissa Jotrensis in Gallia (S.)

AUCTORE C. B.

Jotrum, Gallice Jouarre, antiquum est Galliæ in Bria seu, uti in mediæ ætatis Actis vocatur, [In Jotrensi, cujus hic dætur notitia, monasterio] Briegio pago, quatuor in Ortum a civitate Meldensi leucis sacrarum Virginum asceterium, haud procul a Matronæ & Minoris-Mucræ confluentibus supercilio montis impositum exiguoque, cui originem dedit, oppido homonymo adjectum. Percelebri huic diœcesis Meldensis parthenoni, quod, quemadmodum e vetustis fideque dignis, quas Sæc. 2 Benedictino Mabillonius exhibet, S. Columbani & S. Agili Vitis docemur, intra Jorani (ita hæ ibidem loquuntur) saltus arva nobilissimus vir, nomine Ado, S. Audoëni, Rothomagensis archiepiscopi, germanus frater, præscripta asceticam illic vitam ducturis S. Columbani Regula, exstruxit amplissimeque dotavit, singulari Dei favore fuit concessum, ut duæ priores, quæ moderatæ illud sunt, abbatissæ, Agilberta videlicet & Teclechildis seu Telechildis aut etiam (varie enim a variis hujus Sanctæ nostræ nomen exprimitur) Theodiechildis, Theodechildis, Theodolechildis vel denique Teutehildis, Teudlechildis seu potius Theodlecheldis, eximia prorsus vitæ ac morum sanctitate exstiterint illustres. De harum prima seu Agilberta, quæ Theodechildi, vita functæ, in cœnobii Jotrensis regimen proxime successit, ad XI Augusti diem, quod quotannis ibidem tunc colatur, in Opere nostro jam egimus; de secunda vero (quæ, quamvis ex Pagii in Criticis ad annum 680, num. 20 & Plessæi num. 6 hic memorandis de sepulcrali ejus inscriptione dictis Theodlecheldis, genuina appellatione servata, videatur vocanda, hic tamen etiam a me modis aliis, jam nunc assignatis, indiscriminatim, ut a scriptoribus aliis passim fit, nuncupatur) ad præsentem hic diem, quod tum in dicto quoque cœnobio, imo & in aliis etiam abs hoc diversis dioccesis Meldensis locis cultu ecclesiastico annuatim afficiatur, sumus acturi.

[2] Ac Sanctam quidem hodie in Jotrensi monasterio coli, [juxta ac in aliis diœcesis Meldensis locis S. Teclechildis colitur,] Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 15, num. 4 disertissime affirmat, eique suffragantur Bucelinus & Menardus, utpote ambo, prior nempe post elogium, quo in Menologio suo Benedictino S. Theodechildem hodie exornat, posterior vero in hodiernis suis in Martyrologium itidem Benedictinum Observationibus, monasterii Jotrensis Sanctorum Proprium citantes, & vel sic S. Telechildem ibidem coli indicantes; quod autem ad diœcesis Meldensis loca, a monasterio Jotrensi distincta, spectat, in horum saltem nonnullis annuo etiam cultu Telechildem hodie gaudere, suadet Meldense penes nos exstans Breviarium, anno 1640 ex illustrissimi Meldensis episcopi Dominici Seguieri mandato in lucem emissum, ac ab universis diœcesis Meldensis ecclesiis, monasteriis, collegiis Ordinibusque adhibendum, quod, quamvis quidem ecclesiasticum de S. Theutechilde Officium hodie haud proponat, commemorationem tamen de ea faciendam præscribit. Adhæc proprium, quod ecclesiæ Meldensis Historiæ, a se contextæ annoque 1731 vulgatæ, Plessæus præfixit, diœcesis Meldensis Kalendarium hodie S. Telechildis nomen sibi habet inscriptum. Atque ita quidem de cultu, quo quotannis hodie in diœcesi Meldensi ac nominatim in Jotrensi, quod in hac situm est, monasterio Sancta afficitur, satis superque constat: ast an nuspiam extra diœocesim illam honore isthoc etiam potitur? Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 15, num. 4 sub finem sic scribit: In veteri Kalendario, quod videtur fuisse parthenonis sanctæ Mariæ Suessionensis, ante annos quingentos manu exarato, modo Bibliothecæ Longipontis, notatur VI. Idus Octobris memoria Thelechildis virginis; hinc autem simulque ex eo, quod, quemadmodum etiam idem Mabillonius lib. proxime cit. num. 3 docet, Ætheria, Suessionensis hic memorati parthenonis prima abbatissa, ad hoc e Jotrensi, ubi verosimiliter sub S. Theodlecheldis disciplina aliquamdiu erat versata, asceterio fuerit adscita, suspicari subit, fuisse olim saltem Sanctam cælitum honoribus in eodem etiam Suessionensi parthenone aliquando affectam.

[3] Porro e cultu, quem, si non ibidem, in Jotrensi certe ac aliis diœcesis Meldensis locis nacta est, [variisque Fastis sacris recentioribus inscripta, anno 1627 e monumento,] ortum reor, ut, quamvis nec ab Usuardo nec ab ullis aliis martyrologis classicis memoretur, ab iis tamen, qui Usuardum post transcripsere, adjecta ad hunc fuerit. Utut sit, in Usuardino equidem ecclesiæ Tornacensis codice, verosimiliter inter annos 1219 & 1252, uti in sua ad Usuardum Præfatione num. 215 Sollerius ostendit, exarato, hodie S. Teclechildis, prout ex Usuardi, quæ apud hunc ibi exstant, Auctariis liquet, annuntiatur, eamque, vel e dicto Tornacensi vel ex aliis forte adhuc antiquioribus Usuardi auctis codicibus acceptam, in suas ad hunc Additiones hodie etiam intulit Molanus; hujus autem exemplo vel notitiis aliunde acquisitis moti deinde etiam alii nonnulli recentiores hagiologi, Ferrarius nempe in Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo, Saussayus in Gallicano, Castellanus in Universali suo Martyrologio, ac denique etiam in Benedictinis a se adornatis Fastis sacris Wionus, Dorgainus, Menardus & Bucelinus, qui, cum S. Telechildis vitam ad S. Columbani institutum exegerit, hoc verosimillime a S. Benedicti Regula, Cointio interim ac decessoribus nostris aliter hac de re sentientibus, haud differre, existimarint. Nec tantum, ut Sancta in Hagiologiis jam dictis recenseretur, verum etiam, ut tandem de terra levaretur, ecclesiasticus, quo gaudere noscebatur, cultus fortassis effecerit. Ast, utcumque res hæc habeat, fuere equidem sacræ ejus exuviæ e loco humiliori ad sublimiorem translatæ. Id e jam nunc dicendis patescet.

[4] [in quo contineri ejus reliquias, apposita inscriptio prodebat, fuit translata.] Jotri præter abbatialem parthenonis basilicam, quæ patronam sibi vindicat B. Virginem Mariam, adhuc aliæ, ut Plessæus in ecclesiæ Meldensis Hist. lib. 1, num. 54 ac post eum Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 8, col. 1708 docent, perantiquæ seu ecclesiæ seu sacræ ædiculæ existunt, quarum altera, S. Petro dedicata, jam dudum totius oppidi parochialis est facta, altera, S. Pauli primi eremitæ nomine distincta, juxta abbatiæ muros sub terra in parochiæ cœmeterio est sita. E subterraneo isthoc loco sacro seu crypta, quæ & cryptam alteram, S. Ebregisili Meldensis episcopi, in hac, ut creditur, sepulti, appellatione insignitam, sibi habet adjunctam, anno 1627, tertia decima Octobris die, sacræ S. Theodlecheldis, ut putabatur, reliquiæ, e tumulo seu monumento, supra terram columnis marmoreis levato, in quo ibidem usque ad tempus illud jacuerant, extractæ, a Philippo Cospeano, tunc Namnetensi, postea Lexoviensi episcopo, coram Maria Medicæ, Ludovici XIII Galliarum regis matre, in majorem parthenonis Jotrensis basilicam, ut Plessæus & scriptores mox laudati affirmant, fuerunt translatæ, ac, ut Mabillonius Sæc. 2 Bened. pag. 488 & in Annalibus lib. 15, num. 4 addit, argenteæ thecæ inclusæ; re autem etiam vera S. Telechildis exstitisse sacras illas exuvias, ex eo fit perspicuum, quod, diversis aliis, qui, eodem Mabillonio una cum auctoribus proxime citatis teste, in dicto subterraneo loco e terra pariter prominentes cernuntur, tumulis seu monumentis nullum omnino, e quo, cujus reliquiæ seu membra in horum singulis contineantur, colligas, indicium præferentibus, monumentum tamen, e quo S. Theodechildis, ut putabatur, reliquiæ fuerunt extractæ, sepulcrali sibi incisa, quæ hasce reipsa S. Teclechildis esse, inscriptione antiqua, uncialibus litteris, ut Mabillonius loco proxime cit. testatur, exarata, sit munitum.

[5] Hanc, quæ, quod alia adhuc, ad Sanctam spectantia hicque infra memoranda, [Ex hac porro, duobus hic modis diversis,] nos doceat, lectori ob oculos in antecessum hic poni meretur, Mabillonius aliter in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, aliter in Annalibus suis Benedictinis exhibet. In Actis, adjuncta etiam, quam hic mox in paginæ ora subdo, marginali nota, tom. 2, pag. 488 habet:

Hoc membra post ultima teguntur fata sepulchro Beatæ
Theodiechieldis intemeratæ virginis genere nobilis.
Meritis fulgens, strenua moribus, flagravit in dogmate fame.
      Cenubii hujus mater sacratas Deo virgines,
      Sumentes oleum cum lampadibus, prudentes invitat
      Spon … ias so … turri rex PM. H. Æ.. * demum
      Exultat paradisi adepta triumphos;

in Annalibus vero tom. 1, pag. 456:

Hoc membra post ultima teguntur fata sepulcro
Beatæ Theodlecheldis intemeratæ virginis,
Genere nobilis. Meretis fulgens, strenua moribus,
Flagravit in dogmate almo.
      Cenubii hujus mater sacratas Deo virgines,
      Sumentes oleum cum lampadibus, prudentes
      … filias occurri rex. P. M. hæc demum exuit atra…

[6] Plessæus, supra adhuc laudatus Historiæ ecclesiæ Meldensis scriptor, [quorum neutrum accuratum Plessæus, inspecto archetypo, invenit,] cum circa duos hosce, quibus sepulcralis S. Thelechildis inscriptio a Mabillonio proponitur, modos dubius hæreret, sese, quo hanc suis ipsemet oculis examinaret, ad Jotrense, ut Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 8, col. 1709 tradunt, monasterium contulit, ibique omnibus sedulo discussis, dictam inscriptionem, nec integram prout in Actis, nec integram prout in Annalibus Benedictinis a Mabillonio describitur, accuratam, uti ex præfatæ, quam scripsit, Hist. pag. 665 intelliges, deprehendit. Ast, anne etiam omni ubique accuratione destitutam invenit? Prior, inquit loco jam nunc cit., inscriptionis pars, prout in Benedictinis Mabillonii Annalibus exstat, est exacta, si excipias ultimum ejus vocabulum almo, cui, quod in Actis exstat, vocabulum famæ, per litteram Æ, prout distincte in autographo legitur, debet substitui; quod autem ad secundam partem (a vocabulo scilicet Cenubii inceptam) spectat, hæc multo melius prout in Actis, quam prout in Annalibus exhibetur, refert autographum.

[7] Sed (ipsamet sunt Plessæi, quæ Latine reddo, [aliumque una cum nonnullis] Gallicana verba) notandum est primo, inscriptionem integram duabus tabulis lapideis, pedum fere quinque ac dimidii longitudinem æquantibus, quarum quæque tres scripturæ lineas complectitur, esse incisam; secundo, lapidum illorum secundum, qui secundam inscriptionis partem continet, ac Septemtrioni obversus dextro tumuli lateri est applicitus, fuisse serra in longitudine, ita ut tredecim aut quatuordecim pollices ei desint, desectum, adeoque præterea lineam ultimam loci uligine detritam, ut characteres vix internoscantur. Majorem illius partem scalpri cuspide instaurare seculo præterito voluere; at, præterquam quod, qui id attentarunt, litterarum formam imitandi artem haud calluerint, divinare eos etiam voluisse, sicque omnia deturpasse, palam, est. Divinabo & ego vice mea, cum nulla amplius aliter agendi ratio supersit; sed archetypum, ne vitietur, relinquam intactum. En, qui tres secundi illius lapidis legam lineas:

Cenubii hujus mater sacratas Deo virgines sumen-
tes oleum cum lampadibus prudentes invitat Spon-
so filias occurrere x … exultat paradisi in gloria.

[8] [ad hunc confirmandum conducentibus] Character Italicus hic exhibet, quæ integra nobis ex inscriptione restant; Romanus, quæ mihi videntur substitui posse iis, quæ ex illa desiderantur. Jam monui, lapidi non nisi tredecim aut quatuordecim pollices in longitudine esse avulsos. Spatium isthoc nimis est angustum, ut inscriptionis Actorum voces PARADISI ADEPTA TRIUMPHOS capiat; iis substitui PARADISI IN GLORIA; quæ verba eumdem sensum efficiunt reliquumque lineæ omnino implere queunt. Difficultas igitur quantum ad duas tresve voces, quas non expressi, tantummodo superest. Qui seculo elapso inscriptionem (hanc supra ex Mabillonii Sanctorum Actis & Annal. Benedictinis num. 5 huc transcriptam videsis) instaurarunt, litteram X cum duabus postremis vocis præcedentis litteris junxerunt; ut legerint TURRI REX; quod sensum, rationi consonum, efficere non potest. Constructio omnino exigit OCCURRERE voxque REX nominativus est superfluus. Antiqui hujus epitaphii litteræ optime sunt sculptæ; sed nostras ad amussim haud referunt. Lineæ transversæ, quæ litteras E, F & L formant, sunt admodum breves; ut, nisi quis animum sedulo advertat, periculum sit, ne quamque harum omnium litterarum pro I accipiat.

[9] [suaque de emortuali Sanctæ die conjectura proponit,] Atque id accidit in verbo OCCURRERE; primam hujus litteram E pro littera I accepere legeruntque OCCURRI. Deinde, cum sequeretur X, litteram hanc cum duabus postremis litteris verbi OCCURRERE junxere, feceruntque vocem REX. Ita hactenus Plessæus, qui, hisce ad modum alium, quo sepulcralem Sanctæ inscriptionem reddendam putat, confirmandum adductis, simul etiam, ut mox innuit, suspicatus est, spatium, quod in ultima e tribus ex ipso proxime hic datis inscriptionis illius lineis inter litteram X & vocem exultat relictum est vocibus vacuum, tribus prioribus vocabuli Kalendas litteris & voce Maii esse implendum; ut significetur, S. Telechildem X Kal. Maii seu XXII Aprilis die excessisse e vivis. Verum, etsi quidem dictæ inscriptionis, prout hæc in Actis & Annalibus Benedictinis a Mabillonio exhibetur, litteris P & M tres priores litteras vocabuli Kalendas esse substituendas, sat probabile Plessæus ibidem efficiat, nihil tamen adjungit, quo tuto credas, deceptum eum non fuisse in opinione, qua, in inscriptionis archetypo legi etiam vocem Maii, existimavit; cum autem sic habeat, est sane, an XXII Aprilis die, uti e dicta suspicione sua Plessæus conjecit, diem extremum Telechildis clauserit, incertum, etsi interim ex eo, quod hæc hodie colatur, conjectura illa etiam haud sit (neque enim iisdem semper, quibus obierunt, diebus Sancti coluntur) pro certo falsa habenda. His præmissis, modo progredior ad alia, quæ, nullis prorsus monumentis aliis antiquis, quæ de Sancta ex instituto tractent gestaque ejus singillatim exponant, exstantibus, e jam data sepulcrali ejusdem inscriptione, ut supra insinuavi, docemur.

[10] Hæc itaque & quidem tam duobus modis diversis, [Mabillonio exhibita, dilucide etiam, Telechildem genere nobilem, etsi interim,] quibus supra a Mabillonio exhibetur, quam alio, quem Plessæus proponit, accepta, S. Telechildem fuisse illustri loco natam, nos docet, uti etiam virtutum suarum merito ac splendore cælorum gloria potitam filias suas invitare, ut exemplum, quod præbuit, sequantur ac porro sese gerant, ut prudentes Euangelii virgines, quæ cælestem Sponsum cum lampadibus ardentibus, id est, cum corde, amoris illius igne incenso, exspectabant; etsi autem hoc postremum omnino aperte seu expressis, ut aiunt, terminis haud edicat, Telechildem tamen exstitisse genere nobilem, disertissime tradit. Ast, cum nihilominus generatim dumtaxat id faciat, scriptores quidam, id pariter tantummodo ita facere haud contenti, nonnullos etiam, qui sanguine cum Sancta fuerint conjuncti, nominatim recensent. Volunt scilicet, Bettonem seu Belfridum, & Abolinum seu Abobinum, quorum prior S. Telechildem & Agilbertum, Parisiensem episcopum, posterior secundam monasterii Jotrensis abbatissam S. Aguilbertam & Ebrigisilum, Meldensem episcopum, genuerit, exstitisse fratres germanos Baldamque & Modam habuisse sorores. Hanc porro genealogiam, quæ si vera sit, S. Telechildis fuerit Agilberti, Parisiensis episcopi, soror sanguineque sane cum Balda & Moda itemque cum Aguilberta hujusque fratre Ebregisilo Meldensi episcopo quam proxime conjuncta, a pluribus adoptari auctoribus, Plessæus in sua Meldensis ecclesiæ Historia pag. 663 affirmat.

[11] Ast simul, semetipsum in hujus decursu illam secutum, [an, quos aiunt, consanguineos habuerit, sit dubium, exstitisse ac Jotro præ fuisse liquet;] fassus, mox verbis Gallicis, quæ Latina facio, subjungit: Optandum interim foret, ut ea aliquos adhuc alios, quibus tutius fides adhiberi posset, testes haberet; hinc autem reor, auctores, a quibus dictam genealogiam adoptari ait, haud esse admodum antiquos proferrique abs hisce tantummodo monumenta, quorum ætas haud sat prope, ut fidem ea in re certam faciant, ad S. Telechildis ætatem accedit. Menardus quidem, qui auctorum illorum unus est reque etiam ipsa genealogiam istam in suis in Martyrologium Benedictinum Observationibus pagg. 300, 345 & 415 amplectitur, pro sese monasterii Jotrensis monumenta laudat: verum, cujus ætatis, quæ singulis hisce tribus locis Vetera etiam appellat, monumenta illa sint, non edicit, dubitarique non immerito potest, an & ista & antiquior, ut vocatur, monasterii Jotrensis traditio, in qua eamdem genealogiam etiam fundari, Plessæus loco proxime cit. ait, trium amplius aut quatuor seculorum antiquitatem sibi adjungant. Quapropter, an quos aiunt, qui genealogiam istam amplectuntur, consanguineos habuerit S. Theodechildis, dubitari pariter non immerito potest. Verum, etsi sic habeat, Sanctam equidem exstitisse genere nobilem, e sepulcrali ejus jam sæpissime memorata, quam Mabillonius quidem veterrimis ac pene detritis characteribus exaratam, Plessæus vero haud diu etiam post Telechildis obitum positam affirmat, inscriptione omnino est certum. Nec illud tantum ex hac, verum etiam Jotrensis cœnobii matrem seu abbatissam exstitisse Theodechildem, habetur compertum. Etenim pronomen demonstrativum hujus, quo vocabulum cenubii in eadem inscriptione, Sanctæ monumento incisa, afficitur, indubie Jotrense, ad quod crypta, id complectens, spectabat, cœnobium designat.

[12] [hoc autem postremum, quod verosimillime inter annum 630 & 635,] Porro, etsi nihil prorsus, e quo, S. Teclechildem etiam primam, quæ Jotrense monasterium abbatissæ munere rexerit, exstitisse concludas, in antiquissimo illo documento inveniatur, rem tamen ita habere, e Sanctorum, in quo, ut Menardus in suis in Martyrologium Benedictinum Observationibus pag. 345 testatur, Theodechildis fuisse prima Jotrensis abbatissa asseritur, abbatiæ Jotrensis Proprio, ex antiqua abbatiæ ejusdem traditione, ex Jotrensium abbatissarum, quas inter Theodechildis ordine prima semper comparet, catalogis ac denique ex unanimi scriptorum omnium, qui de re illa tractarunt, consensu reor etiam indubitatum. Ast quandonam Sanctam, quam verosimiliter ex vicino Eboriacensi parthenone, nunc S. Faræ dicto, ad Jotrensis regimen fuisse assumptam, Mabillonius & Galliæ Christianæ auctæ Scriptores arbitrantur, muneri isti fuisse admotam ac quamdiu deinde id gessisse, statuamus? Cœnobium Jotrense ante annum circiter 643 jam fuisse exstructum, vel ex eo palam fit, quod Jonas monachus, S. Columbani Vitam circa annum istum, ut Mabillonius Sæc. 2 Benedictino pag. 487 ait, litteris commendans, illius asceterii mentionem instituat; id autem aliquot etiam annis citius conditum fuisse, apparet vix non certum, remque, qui de ea agunt, scriptores unanimi consensu omnes, ac inprimis Mabillonius, Cointius & Plessæus, circa annum vel 631 vel 634 consignant; ut, si monasterium Jotrense, statim atque fuerat exstructum, inhabitari a sanctimonialibus cœperit, id verosimillime S. Theodechildis, quæ e dictis primum tenet inter abbatissas Jotrenses locum, ab intercepto inter annum 630 & 635 temporis spatio moderari inceperit.

[13] [uti hic adducta,] Verum in S. Agili abbatis, circa annum 650 defuncti, Vita, ab auctore suppare conscripta atque apud nos ad XXX, quo Sanctus ille colitur, Augusti diem vulgata, de Adone monasterii Jotrensis fundatore sequentia isthæc num. 19 leguntur verba: Ado …, non solum seipsum propriis voluntatibus ac copiis abdicavit, verum etiam in proprio solo intra Joram saltus, ope fratris venerabilis Audoëni super amnem Maternam, monasterium ædificavit, cui Jotrum nomen imposuit, atque ex rebus propriis fœcundissime ditavit: in quo etiam monastice secundum B. Columbani instituta una cum caterva præclaræ religionis maxima superno Regi militavit; cum autem, uti ex hoc auctoris laudati textu nemo non colliget, in monasterio Jotrensi ipsemet hujus fundator Ado religiosa vota nuncuparit, illudque adeo monachis ab initio videatur fuisse addictum, hinc simul & ex eo, quod S. Bertila seu Bertilia, quæ cœnobii Kalensis, haud diu admodum post Jotrense, uti ex infra dicendis patescet, a Batilde regina fundati, curam prima suscepit, aliquamdiu, priusquam id faceret, inter Jotrenses moniales, ut Vita ejus, ab auctore anonymo fere æquali conscripta ac a Mabillonio Sæc. III Benedictino inserta, fidem facit, sub Teutechilde abbatissa vitam duxerit, Cointius in ecclesiasticis Francorum Annalibus ad annum 634, num. 12 concludit, in Jotrensi monasterio, quod initio virorum, non puellarum, fuerit, brevi interjecto temporis spatio, hasce illis fuisse substitutas.

[14] At Mabillonius, qui pariter & ab initio monachos in monasterio Jotrensi exstitisse, [suadent, obtinere inceperit locum, etiam docemur e S. Bertiliæ Vita,] & nihilominus S. Bertiliam, quæ monasterii Kalensis, haud diu post Jotrense a Bathilde fundati, prima abbatissa fuit creata, e monasterio Jotrensi fuisse assumptam, Sæc. 2 Benedictino pag. 487 ex ejusdem S. Bertiliæ Vita mox laudata statuit, statim simul, verosimile non esse, tam cito e monasterio Jotro monachos, ut puellis, Deo sacris, locum facerent, fuisse ejectos, affirmat, ac deinde subjungit: Dicendum proinde apud Jotrum, sicut in aliis parthenonibus passim, duos fuisse conventus, tantisper disparatos, sanctimonialium unum, alterum monachorum, a quibus illæ regerentur. Sic in parthenonibus S. Romarici in monte Habendensi, S. Salabergæ in Monte-Clavato, S. Gertrudis apud Niviallam, S. Bathildis apud Kalam, & aliis binam congregationem, virorum ac puellarum, observavimus. Ita laudatus scriptor; huic autem non tantum Pagius in Criticis ad annum 705, num. 20, Plessæus in ecclesiæ Meldensis Historia pag. 664, Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 8, col. 1708 aliique utplurimum eruditi hodie assentiuntur, verum etiam seculo VII, quo monasterium Jotrense fuit exstructum, mos vere, uti exempla a Mabillonio allegata, aliaque passim obvia ostendunt, obtinuit, ut, cum nova fundarentur monasteria, duplicia isthæc ædificarentur, quorum primarium mulierum, secundarium esset, qui Sacra hisce ministrarent, virorum; quæ cum sic habeant, ad hunc modum pariter, ut censuit Mabillonius, Jotrense cœnobium fuisse reipsa ædificatum, illudque proinde, quod e jam dictis verosimillime circa annum vel 631 vel 634 fuit exstructum, S. Theodlecheldem inter annum 630 & 635 moderari incepisse, vero sane, ut jam supra indicavi, apparet simillimum. Modo etiam, quamdiu deinde Sancta, quod susceperat, sacri illius asceterii regimen tenuerit, aut, si mavis quamdiu adhuc post id susceptum in vivis manserit superstes, dispiciamus. Etsi Sanctam exstitisse abbatissam Jotrensem, e supra relato ejus epitaphio haud constaret, id tamen ex antiqua, quam supra memoravi, S. Bertiliæ Vita haberetur compertum. In hac enim, S. Bertilia ad monasterium puellarum, quod vocatur Jotrus, fuisse perducta & domnæ Teutlehildæ abbatissæ commendata, disertissime, uti apud Mabillonium Sæc III Benedictino part. 1, pag. 21 videre licet, asseritur.

[15] [e cujus præterea, quæ] Nec id tantum seu S. Theodlecheldem monasterii Jotrensis regimen gessisse, verum etiam hoc illam usque ad tempus, quo monasterium Kalense a S. Bathilde jam fuerat exstructum, ac ad umbilicum, ita ut inhabitari posset, adductum, adhuc tenuisse, e vetusto illo monumento docemur. Verba omnia, quibus id ibidem fit, vel idcirco, quod qualemcumque etiam Sanctæ nostræ notitiam suppeditent, huc transcribo. Postquam itaque, qui Vitam illam contexuit, S. Bertiliam aliquamdiu in monasterio Jotrensi sub S. Theodlechelde fuisse versatam, memoriæ prodidit, ita deinde apud Mabillonium loco proxime cit. pag. 23 prosequitur: His … temporibus post discessum domni Chlodovei regis religiosa & optima conjunx ipsius domna Baltechildis regina cum parvulo filio rege Chlotario inreprehensibiliter regnum gubernabat Francorum, & ab omnibus pontificibus vel proceribus cunctoque populo regni sui, ejus meritis compellentibus, miro diligebatur affectu. Erat enim religiosa & Domino multum devota, ecclesiarum pauperumque curam gerens. Cum magno igitur vigore animi viriliter gubernabat palatium. Cum pontificibus autem & primatibus populi sui consilium accepit, ut regali villa, quæ dicitur Kala, monasterium construeret puellarum, quatenus, cum ad legitimam ætatem præfatus filius suus Chlotarius pervenisset & regnum sibi commissum per semetipsum gerere potuisset, tunc ipsa, relicta cura regali, sub Religionis ordine in supradictum ingrederetur monasterium. Eo vero quod omnes ipsa miro diligebat affectu & diligebatur a cunctis, complacuit consilium universis ac consensum ei omnes præbuerunt.

[16] [hic recitantur, verbis,] At illa, ut erat prudens & sapiens, sub omni celeritate monasterium ibidem construere præcepit, & futura prævidens, necessariam ancillis Dei substantiam delegavit. Jamque, præparato diligenter cœnobio, animo revolvere cœpit, quam meritis & honestate seu moribus puellarum reperiret dignam, de qua fidens gregem sacrarum virginum ibi adunatum sub norma sanctæ Religionis ei committeret. Cumque de multis multa audiret, istius sanctæ puellæ Bertilæ, felici fama percurrente, pervenit per relationem fidelium notitia usque ad aures regales domnæ Baltechildis gloriosæ & Christianissimæ reginæ, quæ gravisa est de ejus sanctitatis exemplo; & ilico accepto consilio decrevit, ut hanc super sanctas feminas, quas pro Christi amore & S. Mariæ reverentia in cœnobio supranominato congregaverat, matrem constitueret; quod, Domino dispensante, postea perfecit. Magna siquidem cum devotione & humilitate domnam Teutehildem poposcit abbatissam, ut ex suo monasterio aliquas famulas Dei sibi destinaret, quæ suum regere deberent cœnobium. At illa percunctata diu sanctam supplicationem reginæ denegare non potuit, sed sponte gloriosæ domnæ ad petitionem satisfecit; præfatamque domnam Bertilam cum quibusdam sanctis puellis spiritali matri domnæ Balthechildi cum summa diligentia & honore debito, ut decebat, per magnum sacerdotem domnum Genesium ad Kalæ supradictum cœnobium perducere præcepit; utque omnis illa congregatio velut matri spiritali ei commendaretur, prædictæ domnæ reginæ præsentialiter suggessit, fisa de ejus religione & pudica conversatione.

[17] Quas illa gloriosa Balthechildis regina velut munus cœleste cum magno honore suscepit, [S. Telechildem üsque ad monasterii Calensis structuram, a Bathilde] &, sicut ei mandatum a domna Teutlehilde fuerat, onus regiminis super omne cœnobium ei imposuit, atque abbatissam esse præcepit. Ita S. Bertiliæ biographus; cum autem, uti ex hoc ejus textu discimus, S. Baltechildis seu, ut ab aliis vocatur, Bathildis regina ad Calense, quod exstruxerat, cœnobium sanctimoniales aliquot e parthenone Jotrensi mitti a Theodlechilde hujus abbatissa postularit, inde enimvero hanc, quæ, quemadmodum ex eodem textu etiam docemur, Bathildis voluntati obtemperans, eo una cum aliis aliquot sacris virginibus S. Bertiliam, religiosæ coloniæ præficiendam, e Jotrensi suo monasterio misit, sacrum isthoc asceterium tum adhuc, cum Calense jam esset a S. Bathilde exstructum, ac ad umbilicum, ita ut inhabitari posset, adductum, abbatissæ munere gubernasse, aptissime colligitur. Verum, ut annus quoque, circa quem id Sancta nostra adhuc fecerit, innotescat, modo etiam in tempus, quo circiter Calense cœnobium a S. Bathilde ædificari inceptum absolutumque fuerit, inquiramus. Yepezius in Chronico suo Benedict. tom. 2, pag. 410 & 412, anno 662, Mabillonius Sæc. 3 Benedict. part. 1, pag. 25, anno 656 & in Annal. Benedict. tom. 1, pag. 444, anno 657 monasterii Calensis structuram seu factam a S. Bathilde fundationem innectit. Ast utrumque hunc scriptorem Plessæus in ecclesiæ Meldensis Historia tom. 1, pag. 699 & seq. idcirco carpit, dictumque monasterium ante annum 656 a sancta illa regina conditum fuisse, contendit; idcirco autem id facit, quod, spectatis iis, quæ Beda Hist, Gentis Anglorum lib. 4, cap. 23 scribit, Hereswita, Aldulfi Orientalium Anglorum regis mater, anno 647 vitam monasticam in Calensi Franciæ monasterio egerit, idque proinde anno illo jam steterit. At monasterium, quod jam inde anno 647 steterit, a Bathilde conditum fuisse, credere non permittit vitæ conditio, qua tum sancta hæc regina, utpote quæ Clodoveo II regi nondum nupta Erchinoaldo majori — domus adhuc serviret, exstitisse in Vita sua, ab auctore æquali conscripta atque apud nos tom. 2 Januarii edita, perhibetur.

[18] Et vero S. Bathildem ante Clodovei II mariti sui mortem, [anno demum, uti hic, Bedam inter & S. Bertilia biographum concordia servata, probatur,] quæ, ut Pagius in Criticis dilucide probat, anno 656 evenit, exstruere Calense cœnobium haud incepisse, S. Bertiliæ biographus num. 15 & seq. huc jam transcriptis verbis luculentissime, uti hæc expendenti patescet, prodit; cum autem scriptore illo, utpote qui Sanctæ huic fuerit fere æqualis, resque, quas in sua de hac lucubratione, fide ubique integerrime servata, recenset, habuerit probissime perspectas, standum hic sit, necesse est, ut vel supra laudatus, e quo jam stetisse anno 647 Kalense monasterium, consequitur, gentis Anglorum historicus errasse dicatur, vel modus, qui hunc cum illo in concordiam adducat, inveniatur. Vidit id haud dubie Mabillonius, hincque tom. 1 Annal. Benedict. pag. 444, fuisse in Cala villa regia a S. Chrotilde, quæ anno circiter 546 obiit, sacrarum virginum cœnobium exstructum, prœfatus, mox simul, fuisse deinde hujus loco, eversis vetustis ædificiis, a S. Bathilde novum monasterium, idque amplissimum, erectum, subjungit, ita scilicet exponens, qui in villa regia Kala puellarum monasterium exstruxisse S. Bathildis a S. Bertiliæ biographo, veritate salva, dicatur, & tamen ibidem jam antea, prout ex Beda secundum jam dicta consequitur, sacrarum virginum cœnobium exstiterit. Neque vero absque gravi causa S. Bertiliæ biographum ita interpretatus est Mabillonius. Etenim in S. Bathildis Vita, apud nos ad XXVI Januarii diem secundo loco edita & tamen ab antiquo etiam auctore in litteras missa, num. 21 sequentia isthæc de S. Clothilde, Clodovei I regis conjuge, occurrunt verba: Cœnobium, in honore sancti Georgii, sacrarum virginum in Cala prima construxit. Quod postea, quia ambitus ecclesiolæ strictior erat ad capiendum plurimum gregem sanctimonialium, a sæpe memorata domina Bathilde eversum est & basilica prægrandi spatio amplitudinis constructa.

[19] [660 circiter absolutam, Jotrense cœnobium rexisse ac proin vixisse, colligitur,] Verum Pagius, qui demum post Clodovei II mortem seu annum 656 monasterium in regali villa Cala a Bathilde condi fuisse inceptum, recte in Criticis ad annum 705, num. 18 & seqq. putat, simul etiam, sanctæ hujus reginæ Vitæ verbis, quæ jam nunc recitavi, insuper habitis, cœnobium ibidem antea a S. Clothilde exstructum non fuisse, Bedamque, qui, Hereswitam, anno, uti ex verbis ejus consequitur, 647, in monasterio Calensi exstitisse monacham, prodit, errore abreptum, monasterium Calense pro aliquo alio Galliarum sumpsisse, contendit. Ac id quidem merito a se fieri ut probet, varia argumenta adducit; ast, cum hæc negativa fere dumtaxat sint aut certe hujusmodi, ut enervari haud difficulter queant, severiorem Pagii, qua Beda juxta ac antiquus Vitæ S. Bathildis scriptor erroris absque sat solita, ut mihi equidem apparet, ratione arguuntur, censuram rejiciendam Mabilloniique, qua Beda & S. Bertiliæ biogragraphus, in speciem pugnantes, in concordiam adducuntur, interpretationem amplectendam, unusquisque, ni fallor, qui, quæ jam dixi, attente expenderit, facile agnoscet; cum autem secundum hanc, etsi etiam, spectatis iis, quæ Beda loco supra cit. scribit, Hereswita Calæ in sacrarum virginum cœnobio vitam monasticam anno 647 ac verosimiliter aliquot adhuc annis citius duxerit, monasterium tamen ibidem, contra ac Plessæus vult, a S. Bathilde condi ante annum 656 haud fuerit inceptum, consectarium fit, ut verosimillime id demum anno circiter 660 ad umbilicum, ita ut inhabitari posset, fuerit adductum, utque proinde S. Theodlechildis, utpote quæ certe eo pariter tum demum, cum id factum esset, sacras aliquot virgines una cum S. Bertilia, uti in hujus Vita supra huc transcriptis verbis narratur, e Jotrensi suo monasterio miserit, id verosimillime adhuc usque ad annum circiter 660 rexerit, atque adeo in vivis fuerit superstes.

[20] [etsi interim, an non aliquanto adhuc diutius vixerit, sit incertum.] Jam vero cum sic habeat ac Sancta nostra, ut supra vidimus, ab eo circiter temporis spatio, quod inter annum 630 & 635 intercessit, sacrum istud asceterium abbatissæ munere gubernarit, consectarium fit, ut hoc verosimilime annis ut minimum quinque supra viginti gesserit. Ast, an post hosce expletos seu post annum circiter 660 Theodlechildis Jotro aliquamdiu adhuc haud præfuit ac proin & in vivis mansit superstes? Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 660, pag. 456 ait: Non diu post hunc annum supervixit Teudlechildis seu Theodlecheldis, prima Jotri abbatissa; verum nihil omnino, quo hanc assertionem suam probet, adjungit. Castellanus interim in Martyrologio suo Universali, Plessæus in ecclesiæ Meldensis Historia, aliique ac inprimis, qui Martyrologium Parisiense, anno 1727 excusum, adornarunt, Mabillonium hic secuti, S. Theodechildis obitum anno circiter 660 consignant; verum, quo circiter isthæc anno, nullis omnino, e quibus hunc vel utcumque determines, monumentis antiquis exstantibus, ex hac vita migrarit, omnino etiam est incertum. Neque vero illum, qui, Sanctam anno 670 exstitisse adhuc in vivis superstitem, assereret, a veritate certo devium pronuntiare ausim; cum autem sic habeat ac verosimillime equidem ante annum 660, uti e supra dictis facile colliges, haud obierit, hinc, ut quid minus incerti notarem, supra in margine id, non anno circiter 660, sed verosimillime sec. VII provecto accidisse, tantummodo indicavi. Ceterum ne quid, ad Sanctæ, quæ absconditam adeo in Deo Vitam, ut posteris solo nomine nota evaserit, duxisse Galliæ Christ. auctæ tom. 8, col. 1709 asseritur, seu commendationem seu laudem utcumque conducens, silentio præteream, lectori hic adhuc, quæ tom. 1 Annal Benedict pag. 456 Mabillonius suppeditat, ob oculos pono. Ibidem itaque hic scriptor sic habet: Quantum religio in Jotro parthenone sub Teudechildis regimine floruerit, id argumento est, quod Ætheria (Cointium in Francorum Annal. ad annum 674, num. 9, itemque Mabillonium laudatum Annal. tom. mox cit. pag. 455 & 482 videsis) ex eo assumpta sit ad informandum novum cœnobium beatæ Mariæ apud Suessionas; & quod indidem paullo ante Balthildis regina piissima sacras virgines cum Bertilana seu Bertila abbatissa (adi, quæ supra ex hujus Vita recitavi, verba) accersivit ad Calense monasterium in sanctiori disciplina instituendum.

[Annotatum]

* s. post metam hujus ævi.

DE S. TANCHA VIRG. MART. IN DIOECESI TRICASSINA IN CAMPANIA GALLIÆ

SECULO INCERTO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctæ in Martyrologiis memoria: ejus cultus: reliquiæ: tempus martyrii incertum & Passio edenda.

Tancha V. M. in diœcesi Tricassina in Campania Galliæ (S.)

AUCTORE J. B. F.

Diœcesim Tricassinam vitæ sanctitate & pretiosa in conspectu Domini morte, [Sancta, quam memorant martyrologi,] quam pro tuenda castitate heroico subiit animo, illustriorem reddidit S. Tancha, cujus hodie Acta exhibemus. Hæc Puella virtutum suarum claritudine Deo & hominibus amabilis, antiquis martyrologis incognita & præterita, hodie primum in Usuardi Lubeco-Coloniensi apud Sollerium Auctario recensetur hoc modo: Trecas sancti (sanctæ) Anchæ virginis & martyris. Verba hæc descripsit Grevenus & ex hoc deinde, qui tamen melius scribit Tanchæ, Molanus, Maurolycus, Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Mrl. Rom. non sunt, & Canisius in Mrl. Germanico; his accedit Mrl. Parisiense, in quo legitur: Prope Ramerudem in agro Trecensi sanctæ Tanchæ, quæ pro tuenda virginitate gloriosam mortem oppetiit; & Martyrologium Universale a Castellano Gallice editum, cujus verba Latine reddita sic sonant: In Lustria, prope Ramerudem, diœcesis Trecensis oppidum, in Campania Galliæ, sanctæ Tanchæ virginis & martyris, in diœcesi Andegavensi honoratæ. His martyrologis citatis adde Trecensis ecclesiæ, monasteriorum Cellensis ac sancti Lupi Martyrologia. Arturus a Monasterio in suo Gynæceo sequentem de S. Tancha mentionem facit: In territorio Archiacensi juxta oppidum Ramerudense, diœcesis Trecensis, sanctæ Tanchæ virginis & martyris, quæ ex illustri nata prosapia & puritate mentis & integritate corporis Christo Sponso fidem servavit necnon sanguine suo purpuravit.

[2] [colitur in diversis diœcesis] Diversæ diœcesis Trecensis ecclesiæ Sanctam nostram cælitum honoribus celebrant, aliæ ritu, ut vocant, semiduplici, aliæ cultu solenniori & cum Octava, quales sunt ecclesiæ parœciæ de Lustria, quæ sesquileuca ab oppido Ramerudensi distat, & parthenonis B. Mariæ in urbe Tricassina, ubi sacrum ejus caput, argentea theca inclusum, asservatur. Disco id ex Annotationibus, quas Nicolaus Des-Guerrois in Opere, cui titulus, Sanctitas Christianæ diœcesis ac civitatis Trecensis, ad calcem Vitæ Sanctæ nostræ adjecit; illas hac interpretatione Latina donavi: Trecis monasterium sanctæ Mariæ ad Moniales, Ordinis S. Benedicti, pretiosum S. Tanchæ caput possidet, theca argentea inclusum; in quo monasterio quotannis decima Octobris die solenniter colitur; idem etiam fit X Octobris & Dominica proxime sequente in templo parœciæ de Lustria, ad quod vicini & longe dissiti populi venerationis ergo concurrunt.

[3] [Tricassinæ ecclesiis,] Cætera loca, in quibus S. Tancha speciali veneratione afficitur, enumerat Arturus a Monasterio in Annotationibus, quas suo Gynæceo ad diem XVII Aprilis, qui dies translationis est S. Tanchæ, inseruit. En ejus verba: Ingenti veneratione colitur (S. Tancha) multis in locis diœcesis Trecensis, pagis, villis, oppidis; nempe in parœciis de Lustria, Arcyacensi, de Insulis, Ramerudensi &c, ac in urbe Trecensi: ubi caput ejus ejus, Theca argentea inclusum, asservatur apud abbatiam Dominæ nostræ ad Nonnas Ordinis Benedictini, habeturque magna in reverentia: fit de ea Officium solenne. Laudatus Des-Guerrois in jam citato Opere pag. 154 refert, in territorio parœciæ de Lustria duas ædiculas existere, in quibus Sancta nostra cultu, ecclesiarum patronis deferri solito, honoratur; unam nempe sat bene constructam, in qua dies ipsi Sanctæ festi ritu solenniori, non sine magna ad eam undequaque concurrentium multitudine celebrantur; alteram pervetustam a victoribus Anglis, regnante Carolo VI, in Sanctæ honorem erectam. In priori vero ædicula, quæ de Bouchetto vocatur, Sancta sepulta fuit, ipsiusque sepulchri, in nominato sacello asservati, pulvere, ut refert laudatus Des-Guerrois, fluxu sanguinis laborantes sanantur.

[4] Atque hinc, qualis quantaque in his ecclesiis veneratio Sanctæ nostræ deferatur, [& in diœcesi Andegavensi.] abunde innotescit. Verum non in diœcesi Tricassina tantum, sed & in diœcesi Andegavensi cœlitum honores duarum lectionum recitatione S. Tanchæ exhibentur, quas ex ejusdem diœcesis Breviario depromptas lectori legendas hic propono. Lectio prima: Tancha virgo, patre nata est Antiochensi viro probo & justo: qui fidei causa patria cedere coactus, in Campaniæ finibus haud procul Remiruco oppido habitavit. Ea ingenio prædita miti atque mansueto, naturæ lenitatem singulari morum suavitate & humilitate ornavit. Cumque se ab infantia Deo consecrasset, ei soli placere studuit, animo semper cælestia cogitans & terrena despectui habens. Castitatis autem quanto amore teneretur, ipse rei eventus comprobavit. Lectio secunda: Nam cum jussu patris Arceium, visendi cujusdam paterni cognati causa, qui eam de sacro fonte susceperat, in equo proficisceretur: servus, qui eam ducebat, primum verbis de stupro interpellare cœpit, deinde intentato gladio, ni suæ libidini morem gereret, mortem minitari. Cui Tancha: Melius est, inquit, mihi mori, quam incidere in manus peccatoris. Tum vero ille Virginem de equo excutiens, cum injectis manibus vim inferre conatus esset: fortiter obsistenti os genasque impacto ensis capulo graviter percussit, adeo ut magna vis sanguinis ex ore & naribus proflueret; & mox cæsa cervice caput amputavit, sexto Idus Octobris. De ea & illud post mortem memorabile traditur, caput utraque manu sustentasse, & haud secus ac si viveret incedentem, a Baniæ monte, ubi interfecta est, per stadii spatium, usque ad Lustri vallem detulisse, ubi corpus longo post tempore divinæ revelationis indicio repertum, multis editis miraculis Virginis sanctitatem declaravit.

[5] Atque hæc de Sanctæ cultu dicta sufficiant. De sacris ejus reliquiis pauca jam dicemus. [Ejus reliquiæ, excepto capite, hodie non reperiuntur.] Pretiosum Sanctæ nostræ caput Trecis in parthenone S. Mariæ asservari, superius animadvertimus: præterea sacrum ejus corpus in sacello prope ecclesiam de Lustria sepultum fuisse tradunt, qui Sanctæ meminere, scriptores. At, in qua dictæ diœcesis ecclesia hæc sacra pignora nunc existant, prorsus ignotum esse, aperte fatetur D. Des-Guerrois, probantque Acta, quæ D. Joannes, LXXVII episcopus Trecensis, incolis parœciarum de Insulis & de Lustria, de reliquiis ejusdem Sanctæ acriter disceptantibus, silentium impositurus, anno Incarnati Verbi 1441 confici jussit. Hæc Acta seu Instrumenta publica D. Camuzatus in Promptuario ecclesiæ Tricassinæ refert, quorum totam seriem lectori proponere, necesse non duco; ne longior sim, quæ huc maxime pertinent, verba transcribo: In nomine Domini amen. Universis præsentes literas inspecturis, Joannes, miseratione divina Trecensis episcopus, salutem in Domino. Cum nuper … districte prohibemus supradictis parrochianis & incolis de Insulis & de dicto Rameruco, quod a modo affirmare non præsumant, quod apud se vel eorum ecclesiam sit corpus supradictæ B. Tanchæ, ne hoc prætextu de cætero retrahant, aut quovis modo scienter impediant euntes peregrinationis causa aut ire volentes ad supra dictam ecclesiam de Lustria, vel ad capellam de Bouchetto juxta dictam Lustriam, in qua fuit sepultum & inhumatum corpus gloriosum supra dictæ Sanctæ… Sane licet in Legenda sæpe dictæ Sanctæ, tam apud ecclesiam de Lustria, quam alibi inventa, bene caveatur supra dictum corpus fuisse a dicta capella de Bouchetto levatum & exhumatum, & miraculose apud dictam ecclesiam de Lustria repositum & incapsatum, quia tamen his temporibus nihil aut modicum illic de supra dicto corpore invenitur, nos similiter prohibemus parrochianis & incolis illius villæ de Lustria, ne de cætero veraciter audeant asserere, quod apud suam præfatam ecclesiam sit prænominatæ S. Virginis corpus gloriosum, nisi forsan imposterum & illic reperiretur & episcopali vel alia sufficiente auctoritate hoc ipsum decerneretur. Illas vero reliquias nec postea inventas fuisse claris verbis indicat laudatus Des-Guerrois in sæpe citati Operis Annotatis ad Vitam ejusdem Sanctæ.

[6] [Tempus martyrii incertum.] Tempus, quo Sancta gloriosissimo pro tuenda castitate martyrio consummata fuerit, huc usque pro certo definiri non potest. Ipsius parentes Antiochiam, civitatem Syriæ percelebrem, metu persecutionum deseruisse ac in diœcesis Tricassinæ territorio Ramerudensi habitasse, narrant Sanctæ Acta; at quo seculo contigerit ea transmigratio, nulla docet temporum nota, nec eadem auctorum, qui Sanctæ Acta posteritati commendare allaborarunt, est opinio. Lahierus in SS. Virginum Menologio adventum illum circa reparatæ Salutis annum 300 figit, quo tempore Romani Antiochenos tyrannice, ut refert, vexarent. Alii vero sec. VI, capta scilicet a Cosrhoe civitate Antiochia, illos e Syria in Campaniam fugisse volunt. Denique Des-Guerrois in Notis ad Vitam S. Tanchæ dicit, Sanctæ parentes Antiochia seculi septimi anno trigesimo septimo discessisse, dum Sarraceni, tota Syria jam devastata, Antiochenos crudeliter persequerentur; cujus opinionis fuisse videtur Castellanus, qui in Martyrologio Gallico in margine ad diem X Octobris emortuale Sanctæ nostræ tempus sec. VII adscripsit. At nulli ex his tribus in medium adductis opinionibus, quæ totidem sunt conjecturæ, sat tuto licet adhærere; cum auctores, qui tempus ipsius in cælis natale, monumentorum defectu incognitum, conjectando hic determinare volunt, fidem indubiam, utpote a S. Tanchæ ætate nimium remoti, nullo modo mereantur.

[7] [Passio edenda.] Quod ad Acta S. Tanchæ pertinet, quæ sub sequenti titulo: Passio S. Tanchæ virg. & mart. vel Legenda S. Tanchæ, preli beneficio posteritati transmiserunt D. Des-Guerrios, P. Lahierus, Arturus a Monasterio, P. Simon Martinus in Sanctis Deserti Reliquiis, & Renatus Benedictus, illa in omnibus fere conveniunt cum Passione hic edenda, quæ ex Ms. Legendario Pruviniensi deprompta in supellectili nostra litteraria asservatur. Illis Actis, sicut & Passioni Commentario subjiciendæ, licet ex vetustis Legendariis descripta videantur, tamen non indubitatam in omnibus fidem adhibendam esse autumo, cum nulla nota chronologica sint præmunita, ex qua ætas Sanctæ vel tempus, quo Acta exarata fuerunt, erui possit; præterea omnia, quæ in illis referuntur, ex synchronis supparibusve scriptoribus hausta esse, nullo ex capite constat. De horum vero Actorum vetustate multa dicere nequeo: nam vetusta quidem credo, si ad ætatem nostram respicere velimus: sed verisimiliter longo tempore post mortem Sanctæ fuerunt concinnata. Hinc non aliam iis auctoritatem tribuere possumus, quam quod ex his Actis seu Passione innotescat, qualis de S. Tancha in diœcesi Tricassina olim fuerit & adhuc forte perseveret traditio.

PASSIO S. TANCHÆ VIRGINIS ET MARTYRIS,
Auctore anonymo,
Ex Ms. Legend. Pruviniensi.

Tancha V. M. in diœcesi Tricassina in Campania Galliæ (S.)

BHL Number: 7979

A. Anonymo.

PROLOGUS.

Regnante Domino nostro Jesu Christo sine termino, quin etiam ab ipsius Incarnati Verbi mysterio, sed a Passionis suæ vel gloriosæ Resurrectionis Ascensionisque triumpho, Sanctorum ubique terrarum in tantum præclara studuit confessio, ut plures omnis generis sexus & ætatis perpetuæ gloriæ coronam consequerentur martyrio, dum cæli civibus in excelsis gaudium ex ovibus compertis, & felix esset ante Dominum exultatio. Gloriosa quoque virgo Tancha, tempore Christianorum nova martyr effecta, velut hesperus aut lucifer in æthereis syderibus diebus floridis veris mundo rutilans emicuit a. Cujus originem quia paginæ hujus series incertam produxit, veteres relatores scriptor onerat de fide, ne Christum offendat, quem metuit: nisi quia charitas omnia, quæ pia sunt, sperat & credit, famam Virginis, venustis * ortæ natalibus b, auditoribus absolvit. Unde etiam sæpe contingit, quod rei eventus tam nobiles quam mediocres, tam majores quam minores profugos & vagos elicit a propriis terminis, ut exules secretius disponant vitam & consilium, tempus & modum suæ conditionis. Sed hi felices, qui pro Christo pro copiis inopiam, pro mollitie duritiem amplexi cupiunt exiliari, ut a carnalibus & cognatis amicis remoti, liberius ad munera Domini valeant expediri. Quique per Euangelium Dominum sequuti patrem & matrem, uxorem & filios & possessiones deserentes & seipsos sibi abnegantes in sublimitate duodecim Apostolorum consessuri & cum Filio Dei orbem terræ in æquitate judicaturi tam perfecti, tanto honore, tanta dignitate sunt a Rege cæli honorandi.

ANNOTATA.

a Eadem fere habet laudatus Des-Guerrois in libro, cui titulus: Sanctitas Christiana ecclesiæ Tricassinæ.

b Saussayus & alii Sanctæ biographi dicunt Virginem nobilibus ortam natalibus.

* l. vetustis.

CAPUT UNICUM.
Sanctæ in juventute pietas & castitas, pro qua tuenda crudeliter occiditur.

[Sanctæ a teneris annis] Itaque quidam clarissimi generis Christicolæ ab Antiochia profecti versus Occidentem cum uxoribus & liberis & facultatibus advecti in Franciam, alii in territorio Remirurense a, alii vero in Arceyensi b advenæ quiescentes, voluerunt esse coloni. Pater autem S. Tanchæ non procul a præfato oppido, scilicet Remirys, tribus milliaribus inferius ab ortu solis mansurus tabernaculum fixit, more sanctorum Patriarcharum, videlicet Abraham, Isaac & Jacob, domum regens & erudiens familiam in timore sancto juxta præceptum Domini. B. Tancha ad mansuetudinem columbæ, sicut lilium inter spinas, cor contritum & humile semper habebat inter seculares, ubi inerat: dum longe aliena mens abesset ab his, quos præsentes cernebat. Nam a primis annorum rudimentis Christo Domino suam consecraverat infantiam, & Virguncula pulchræ ac sanctæ indolis per mores & actus despecto sæculo crescebat de virtute in virtutem, malens vitam suam soli soli Deo secretam esse, quam humanis laudibus & auris popularibus agitatam, per infamiam aut favorem seu in contrarium agitationem.

[3] [in Deum pietas &] Et quia felix Adolescencia * per omnia nequibat propter custodiam parentum & frequentiam familiæ complere, quæ gestabat in sancta devotione, tanto fortius flagrabat in sui Creatoris amore. Hinc etiam ab illis gentilibus dictum est: quoque magis tegitur, tectus magis æstuat ignis: & major exiguo regnabat in corpore virtus, & bonitas nutritur in teneræ ætatis debilitate, & virtus perficitur in infirmitate. Et sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ & thuris & universi pulveris pigmentarii per desertum in altum ascendit; sic B. virgo Tancha a concupiscentiis mortificata, & fervore Spiritus accensa, atque universis virtutum floribus, odoribusque decorata inter ordinatum desertorum morum populum devotionem mentis in sublime ad aures * Domini dirigebat, cujus intentio tota versabatur in cælo, dicens cum Apostolo: Nostra conversatio in cælis est. Si quidem de vita ejus secreta, Domino teste, sileam; credo, quia magis calamus scribentis quam pia gesta defuissent.

[4] [invicta castitas,] Ergo ad illud tempus vertamus eloquium, quo virginalis Athleta contra diabolum dimicandi statuit articulum. Ventum erat ad id c, ut rapta foret, ne malitia mutaret sensum ejus aut ne fictio deciperet intellectum ejus, placita enim erat Deo anima ejus in vita immaculata: propterea properavit eam educere de medio iniquitatum, ut consummata in brevi expleret tempora multa d. Et quia in vita sua tot & tanta & talia gessit, & quod inter cætera summo studio beatæ favit castitati, in exitu ejus Dominus declaravit. Tunc cognatus e patris S. Tanchæ virginis apud oppidum Arceyense manens, per dies solemnes ad convivium ipsum patremfamilias invitavit, ut biduo vel triduo simul jucundarentur in Domino. Cui jam venienti dixit ille Arceyensis: Ubinam est filiola mea Tancha (erat enim, ut ita dicam, compater ipsius, qui sacram Infantem de sancto fonte susceperat) & adjecit: Nunquid non adduxisti eam tecum? Qui respondens ait: Nequaquam; nam res nostras custodit & familiam disponit. Et ecce unus e famulis domus Arceyensis equo parato profert se propter Puellam iturum, &, jubentibus illis, profectus est.

[5] Cumque venisset ad illam, & mandata patris nuntiasset, [pro qua tuenda fortiter cum] Virgo Domini multum ac diu dubitans expavit: sed præterire timens obedientiam patris, infesto juveni se tandem dubia credidit & profecti sunt. Et cum jam prope essent ad locum, qui dicitur Mons Banaiæ, serpens antiquus induit funestum comitem & Puellam pavidam cœpit affari de libidine. At illa suspirans respondit: Nequaquam potest fieri, ut mihi miscearis; & videns illum diabolico occupatum veneno cœpit circumspicere, si quis arans aut viator aut pastor visus procul appareret; sed nullum prorsus hominem vidit, quem sibi adjutorem clamans invocaret, & cum humanum sibi videret deesse auxilium, cœpit subnixis precibus implorare auxilium Domini, & discussam mentem convertit ad Dominum dicens: Respiciens eram ad auxilium hominum, & non erat auxiliator; circumspexi, & non fuit, qui auxilium præstaret; quæsivi, & non fuit, qui adjuvaret. Dominus Deus sit auxiliator meus, ne sim confusa. Libera, Domine, corpus meum & animam meam a persequente & corruptore diabolo, & mittere digneris S. Spiritum tuum de superna sede Majestatis tuæ, qui defendat & custodiat pudorem meum ab isto pravo insectatore, ut non prævaleat adversum me malitia ejus, inviolataque valeam tibi occurrere, & digneris me inter beatorum spirituum consortium & virgineos choros computare.

[6] Adhuc Sanctam orare interrupit vesanus ille obstruens, [libidinoso homine pugnat,] & quid, inquit, tamdiu murmuras? aut voluntati meæ obtemperes, aut gladius meus pertransibit carnes tuas. Respondit B. Tancha: Melius est mihi mori, quam incidere in manus peccatoris. Tunc excussit eam de equo, ipseque descendit insanus & manus injiciens voluit incestus f inferre vim sanctæ Virgini, quæ repellens illum a se, fulta virtute Spiritus Sancti, constanter stabat fortis. Tanta enim virtute circumdedit eam virtus Spiritus Sancti, ut Virgo Domini immobilis non posset ab hoste prosterni. Fit certamen & luctantur ambo in campo; sed non sicut nudos in palæstra illudere solet unctio, appetit incestus virgineum violare pudorem, sed virgineum decus obstat, & defendit sancta virgo suam devotam castitatem. Veritas orta de terra descendit stans in præsentia, quæ fuit cælestis, de cælo prospexit justitia; Virgo certat & resistit, & oppugnat in stadio spectantibus angelis, considerante Domino. Tandem pessimus hostis cernens se nihil proficere, incendium libidinis vertit in iram furoris, & os & genas sanctæ Virginis cœpit gladii capulo percutere, rivusque sanguinis manans ex naribus & ore non cessat discurrere; tunc vibrato gladio cervicem Virginis perculit, & statim raptus a diabolo nusquam comparuit.

[7] [a quo occiditur.] Beata vero Tancha sub ictu percussoris immobilis super pedes stans erecta non corruit, & cæsum caput tenens, susceptum propriis manibus g, loco, ubi decollata fuerat, iens uno stadio usque ad vallem Lustri deportavit angelo ducente, ibique secus arborem spinæ nobile depositum corporis & capitis collocavit h. O quam venerandus est ager & sacer ille locus, ubi pro fide Christi martyrii rosei decoris effusus est sanguis innoxius. Tua sit, Christe, hinc gratia, tua laus, tua virtus & magnalia, qui vere gloriosus & mirabilis & potens es per omnia, qui Sanctos tuos de hoste generis humani sic triumphantes glorificas, ut etiam in sexu fæmineo declarare digneris tantam virtutem atque victoriam & insuper tam magna mirabilia. Beatam Tancham jacentem super humum in solitudine, non alii quam angeli levaverunt de viridi cespite, & quanto caruit humano solatio, tanto melius fuit procurato divino. Ad celebres ejus exequias angelorum convenit frequentia, & per centies centena millia millium Sanctorum corpus virginale cælestis circumfulsit curia; non aliæ scito manus quam angelicæ terram patefecerunt & foveam præparaverunt: non alii quam angeli & beatorum spiritus corpusculum subtus collocaverunt & sepelierunt. Et quia indignum est, ut pes peccatorum præsumat calcare corpora Sanctorum, Christus ab excelsis servavit corpus in imis: cum igitur jacet in terris, Deus curat illam ab astris, ne sulcaret arans super ejus funera glebam, ne rabidi volucris aquilæ vel vulturis ungues, ne lupus atque canis membra violarent jacentis; exanimes artus non liquit cælica virtus, declarans terris virtutem virginitatis, monstravit populis, quantæ fuit bonitatis: nam circa tumulum sacrum posuit munimina, contra naturam producere faciens terram Idibus Octobris tot urticas, vepres, tribulos & indagine spinas circa & super tumulum Virginis, ut illam spissam indaginem etiam tenuissimum reptile vix posset pertransire.

ANNOTATA.

a Remirurum seu Ramerudes oppidulum est diœcesis Trecensis in Campania Galiiæ situm ad Albam fluvium.

b Artiaca vel Arciaca, Gallice Arci sur Aube, ab aliquibus etiam Arcia vocata, oppidulum est ad Albam fluvium in agro Tricassino.

c Videsis libri Sapientiæ caput 4, ℣. II.

d Lib. Sap. cap. 4, ℣. 13.

e Saussayus in Mrl. Gallicano ad diem X Octobris dicit, illum cognatum fuisse Archiensis castri dynastam.

f Vocabulo incestus hic male utitur auctor pro denotando stupro.

g Crebræ sunt in Actis Sanctorum gestationes capitis amputati; sed plerasque omnino suspectas esse, in hoc Opere nostro sæpe indicatum reperies, velut passim perperam assertas ex imaginibus sanctorum martyrum caput in manibus suis, ad significandum eorum mortis genus, portantium, quod hic denuo observatum volo.

h Saussayus in Martyrologio Gallicano adcalcem Vitæ S. Tanchæ hæc habet: Repertum denique corpus, cruore roseo purpuratum, pater S. Tanchæ desolatus collegit, sepelivitque multis cum lachrymis in Lustriæ vici parœciali ædicula.

* an Adolescentula?

* lege nares

DE S. NUNCIO CONFESSORE IN COMITATU NAMURCENSI.

FORTE SEC. VII.

Notitia de cultu & reliquiis.

Nuncius Conf. in comitatu Namurcensi (S.)

AUCTORE C. B.

Hasteriense Ordinis S. Benedicti cœnobium, quod, sec. IX aut X, [Sanctus, qui Hasteriæ fuit sepultus,] ut apparet, fundatum, aliquamdiu Mettenses, teste apud Dacherium Valciodorensi Chronico, S. Glodesindis moniales tenuere, quodque, hisce inde amotis, ad presbyteros seculares ac post ad monachos translatum, eidem deinceps, cui Valciodorense uno dumtaxat milliari inde distans monasterium, abbati paruit, in comitatu Namurcensi æquali fere intervallo Dionantum inter & Caroli-Montem, diœcesis Leodiensis oppida, ad dexteram Mosæ ripam est situm. In sacri illius asceterii, quod, priusquam sanctimonialibus traderetur, fuisse a clericis occupatum, supposititia, quam infra memorabo, asceterii ejusdem fundationis charta prodit, ecclesia aut Hasteriæ S. Nuncius sepulturam est nactus. Ita scilicet fert loci constans traditio ac porro in Sanctorum Belgii Indiculo Molanus, itemque in Sanctorum etiam Belgii Natalibus idem Molanus seu potius (illi enim, cum hic ab anno 1583 jam obiisset, anno demum 1595 prodiere in lucem) e Molani Schedis (Miræum in Cod. Donat. piarum pag. 84 in fine videsis) Petrus Louwius non obscure prodit, utpote hodie ibidem e Pauli Thononi, Supprioris Hasteriensis, quod inter dictas Molani Schedas repererit, rescripto Sanctum Hasteriæ sic annuntians: In basilica Hasteriensi beatæ Genitricis Dei depositio sancti Nuncii confessoris. Fuit, ut fertur, filius cujusdam regis, sed vitæ æternæ desiderio porcos pavit & in Hasteria depositionem accepit.

[2] Verum Sancti corpus, quod Hasteriæ sepultum, pluribus jam seculis, [indeque diu post Walciodorum translatus] uti quisque ex infra dicendis facile colliget, ibidem fuerat servatum, inde demum post cladem, monasterio Hasteriensi a Calvinistis anno 1568 illatam, Valciodorum fuisse delatum, ibidemque anno, quo hæc scribebat, 1595 fuisse asservatum, Molanus aut, si mavis, Petrus Louwius hodie in S. Nuncii elogio seu potius ulteriori, quam Sancti mox datæ annuntiationi subjungit, notitia dilucide nos docet. Miræus quidem in Fastis Belgicis & Burgundicis, qui, quamvis annum, quo prodierint, haud præferant, verosimillime tamen anno 1622, quo eorum dedicatio & approbatio signantur, editi fuere, hodie sic scribit: Corpus … S. Nuntii etiamnum Hasteriæ quiescit; ast, etsi sic is scriptor Molano hic utcumque adversari videatur, Molano tamen seu Petro Louwio Gazetus in ecclesiastica Belgii Historia pag. 311 suffragatur, uti etiam in ecclesiæ Leodiensis Floribus, anno 1647 excusis, ad hunc diem Fisenus, & in comitatus Namurcensis, quæ anno 1754 prodiit, Historia pag. 88 Joannes Baptista de Marne, quorum penultimus quidem tum, cum bellorum atrocitate hæreticorumque impietate dirutum pene fuisset Hasteriense cœnobium, ultimus vero anno 1568, quo, ut ait, pleræque, quæ Hasteriæ servabantur, sacræ reliquiæ a Calvinistis, irruptione in regionem facta, profenatæ ac exustæ fuerunt, S. Nuncii corpus Hasteriæ Walciodorum fuisse advectum, affirmat.

[3] [ibidem hodieque servatur,] Adhæc, quæ Molanus in Sancti nostri notitia supra laudata memorat, ea omnia ac proin & quod de S. Nuncii corpore, post cladem, monasterio Hasteriensi a Calvinistis anno 1568 illatam, Walciodorum Hasteria translato, scribit, e supra memorati, ut ipsemet titulo notitiæ eidem præfixo prodit, Thononi rescripto seu litteris hausit; cum hæ autem, uti e jam dictis pronum est colligere, ad Molanum, qui anno 1583 obiit, a Thonono fuerint conscriptæ, hicque indubie, utpote qui, quemadmodum inde consequitur, ipsomet cladis, monasterio Hasteriensi a Calvinists anno 1568 illatæ, tempore exstiterit in vivis, verosimillime quam optime, quod de S. Nuncii corpore, Hasteria post hanc Walciodorum translato, ad Molanum scripsit, habuerit perspectum, consectarium fit, ut hic, litteris illud in præfata notitia commendans, potiorem sibi, quam Miræus, fidem adjungat, ac porro adjungeret, etsi etiam hic scriptor, quod tamen non facit, diserte assereret, S. Nuncii corpus Hasteria numquam Walciodorum fuisse avectum. At vero, cum Miræus anno 1622, quo verosimillime, ut dixi, laudatos Fastos vulgavit, Hasteriæ adhuc quievisse S. Nuncii corpus, dumtaxat insinuet, erit fortassis, qui id, postquam anno 1568 Walciodorum Hasteria fuisset avectum, ad posterius hoc monasterium fuisse ante annum 1622 reductum, opinetur. Certe id, cum Molanum & Miræum, quorum prior anno 1595 Walciodori, posterior vero anno 1622 Hasteriæ S. Nuncii corpus asservatum fuisse, prodit, legissem, suspicatus ego, quo utrumque hunc scriptorem in concordiam adducerem, initio sum; verum, visis iis, quæ Castellanus, Marneus & Rayssius tradunt, suspicionem illam deposui ac Miræum a veritate devium existimavi. Cum enim Rayssius in Belgico, quod anno 1628 vulgavit, Hierogazophylacio pag. 225 & 542, Castellanus in Martyrologio suo Universali, anno 1709 excuso, ac denique Marneus in Comitatus Namurcensis, quæ anno 1754 prodiit, Historia pag. 88, Walciodori asservari seu quiescere S. Nuncii corpus, affirmet, id ibidem, anno etiam 1622 fuisse servatum ac porro hodieque servari nec umquam inde Hasteriam fuisse reductum, apparet indubitatum.

[4] Verum, etsi sic habeat, Sanctus equidem tam in posteriori hoc monasterio, [duobus illis ac aliis diœcesis Namurcensis] quam Walciodori colitur. Ac id quidem Molanus, Hasteriæ summo, Walciodori vero duodecim Lectionum Officio quotannis sexto Nonarum (in Indiculo Sanctorum Belgii, anno 1583 excuso, rectius habet sexto Iduum) Octobris fieri, in supra memorata Sancti nostri notitia affirmat, mox etiam addens: Quo die quidquam operis fecisse in Hasteriensi banno piaculum esse solet, sua magnitudine inauditum. At nunc refrixit illa charitas, licet adhuc multum ab incolis & vicinis celebretur, sicut & nominis ipsius frequens in Baptismate impositio testatur; cum autem hæc omnia, uti e supra dictis nemo non colliget, Molanus e Thononi rescripto seu litteris didicerit, hicque certe, quo cultu Sanctus Hasteriæ & Walciodori gauderet, probe exploratum habuerit, enimvero, quin Sanctus ita, ut Molanus ait, Hasteriæ & Walciodori vere colatur cultusve olim saltem fuerit, dubitandum non est. Nec tantum in duobus illis diœcesis Namurcensis monasteriis, verum etiam aliis hujus locis cultu ecclesiastico Sanctus gaudet. Namurci colitur pia memoria beati Nuntii confessoris, ait ad hunc diem in Martyrologio suo Gallicano Saussayus, eique assentitur Miræus, utpote, Namurci ab ecclesiæ cathedralis canonicis hodie Sanctum coli, in Fastis Belgicis & Burgundicis affirmans.

[5] Adhæc in Sanctorum diœcesis Namurcensis, quod mihi ad manum est, [locis hodie colitur,] Proprio ecclesiasticum de communi confessoris non pontificis Officium in S. Nuncii honorem recitandum hodie præscribitur, hincque Nuncium Namurci vere in cathedrali ecclesia, imo & in tota diœcesi Namurcensi, ac nominatim etiam in Gemblacensi hujus cœnobio, ubi pars cranii illius, prout Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 225 docet, religiose asservatur, cælitum honoribus affici, in animum induco; anne autem extra diœcesim istam in Duacena collegiata S. Petri ecclesia, ubi, eodem Rayssio pag. 409 teste, in lipsanotheca argentea pars capitis S. Nuncii una cum aliis aliquot sacris reliquiis servatur, pariter id fiat, edicendo non sum. Neque vero id ad institutum nostrum necessario requiritur; Sanctum enim in diœcesi Namurcensi coli, omnino e jam dictis, quod nobis hic sufficit, est certum. Ast, etsi sic habeat, ac eum diutissime Hasteriæ cultum fuisse proxime recitata Molani verba reddant etiam indubitatum, diu tamen Sanctus extra comitatum Namurcensem tam parum fuit notus, ut nec nomen ejus in ullis Usuardinis Molano antiquioribus Auctariis, nedum in Mrll. classicis, reperiatur.

[6] Novit id haud dubie Molanus, cumque nihilominus, Nuncium Hasteriæ ac alibi in diœcesi Namurcensi coli didicisset, hinc in posterioribus, quæ anno 1573 & anno 1583 prodiere in lucem, [sacrisque aliquot Fastis recentioribus inscriptus, a Fiseno] Martyrologii sui Usuardini editionibus Sanctum hodie signavit his verbis: In Hasteria sancti Nuncii confessoris; Molanum autem, qui, quemadmodum supra vidimus, in Sanctorum etiam Belgii Natalibus S. Nuncium hodie celebrat, secuti deinde sunt Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, Ferrarius in Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo, Saussayus in Martyrologio Gallicano ac in Martyrologio suo Universali Castellanus; verum hi omnes fere paucissimis dumtaxat verbis Sanctum commemorant. Nec est, cur id mirum cuiquam appareat. Etenim, quæ de S. Nuncii vita & miraculis, atque id genus alia, addenda forent, ea, ut Molanus verbis suis, num. 4 huc transcriptis, e Thononi Rescripto mox subjungit, vetustate temporum & bellorum injuriis interiisse putantur, cum Hasteriæ essent sanctimoniales, pluraque periisse, est verisimile, ipsis Mettim migrantibus & sua monimenta secum asportantibus. Cum autem sic habeat, verosimillime vix quidquam sat exploratum, quo Sanctum celebrarent, laudati martyrologi repererint. Fisenus quidem, qui Sanctum pariter in ecclesiæ Leodiensis Floribus hodie recenset, qualicumque id elogio, paulo etiam pluribus verbis concepto, facit; verum, quæ his refert, vel e Sancti, quam e Molano partim jam dedi, notitia sunt deprompta vel certe apparent hujusmodi, ut fidem indubitatam minime mereantur.

[7] [etiam ornatur elogio huc transcripto,] Illud totum, additis deinde, quibus palam fiat, quam sint nonnulla, quæ complectitur, incerta ac dubia, huc transcribo. Sic habet: Illustri gente natus (S. Nuncius scilicet) clero adscribi voluit, qui Hasteriam olim inhabitabat. Insignem ibi sanctitate vitam ducens, subulcum egisse fertur, ut eo sublimiorem inter Superos gloriæ attingeret apicem, quo se inter homines abjecisset ad viliora. Quæ de vita & miraculis, atque id genus alia, addenda forent, ea vetustate temporum & bellorum injuriis interiisse putantur, cum Hasteriam tenerent virgines, quæ clero successerant; pluraque periisse verisimile est, iisdem Metas migrantibus & familiæ commentarios secum asportantibus; quando scilicet Hasteria Walciodoro juncta a monachis incoli cœpit. Quo tempore transierit ad æternam felicitatem Nuncius, nobis minime compertum est; hoc tamen certum, quod ante annum sexcentesimum quinquagesimum sextum, quo scilicet, dimisso clero, Hasteria virginibus concessa est. Diem natalem tanta religione coluerunt majores, ut profano opere violasse censerent piaculum, ipsa magnitudine prope inauditum. Sacrum ejus corpus tot sæculorum lapsu Hasteriæ servatum est, donec, bellorum atrocitate impietateque hæreticorum diruto ferme cœnobio, Walciodorum avectum est.

[8] [in quo ante annum 656 obiisse asseritur;] Sancto nostro, quem Molanus verbis, num. 1 huc transcriptis, filium regis facit, generatim dumtaxat generis nobilitatem Fisenus & hic & in Hist. Leodiensi pag. 108, ubi etiam de eo loquitur, attribuit; verum nec sic potiorem, quam Molanus, fidem meretur. Molanus quidem, infida dumtaxat, quod ait, vulgi fama niti, additis vocabulis ut fertur, declarat; ast nihil omnino, quod fama popularive traditione præstet, pro se habet Fisenus. Nullum enim antiquum probæ notæ seu scriptorem seu monumentum, in quo vel generis, quam Sancto generatim attribuit, nobilitas sit fundata, allegat, aut allegare etiam potuit. Quare est æque, an Sanctus genere nobilis, quam an filius regis exstiterit, incertum ac dubium. Nec certum etiam est, ante annum 656 S. Nuncium excessisse e vivis. Contrarium quidem Fisenus in elogio jam dato indubitanter pronuntiat. Verum id dumtaxat facit, quod, anno illo in monasterio Hasteriensi sanctimoniales clericis, qui id ante occupassent, fuisse substitutas hosque inter, priusquam id fieret, vitam egisse ac porro terminasse Sanctum nostrum, existimarit. Ac primum quidem seu anno 656 aut adhuc citius sanctimoniales clericis in monasterio Hasteriensi fuisse substitutas, foret dicendum, si genuina esset, quæ apud Miræum in Diplomatum Collect. & apud Grammaium in comitatus Namurcensis Antiquitatibus exstat, sacri illius asceterii fundationis charta, anno 656 signata.

[9] Verum hanc, quæ, quo data notatur, anno 656 aut adhuc citius in Hasteriensi cœnobio sanctimoniales, [etsi autem id minime sit certum,] amotis, qui id ante occupassent, clericis, fuisse jam statutas, luculentissime prodit, supposititiam esse ac proin rei huic adstruendæ ineptam, Marneus supra laudatus in historico-criticis, quas ad Historiæ suæ Namurcensis calcem adjecit, Dissertationibus pag. 101 & tribus seqq. evidentissime probat; cum autem sic habeat, nec ullum documentum aliud, quod, clericis sanctimoniales in monasterio Hasteriensi anno 656 aut adhuc citius fuisse substitutas, suadere sit natum, inveniatur, enimvero, anne id fuerit re ipsa factum, dubium esse necesse est. Adhæc, etsi secus foret, adhuc tamen, an Sanctus inter clericos illos vitam umquam egerit, esset omnino, nullo pariter, quo id doceamur, exstante documento antiquo, incertum. Jam vero, cum res ita habeat ac Fisenus ex eo tantum, quod & anno 656 in monasterio Hasteriensi sanctimoniales clericis fuisse substitutas & hosce inter, priusquam id fieret, vitam egisse ac terminasse S. Nuncium, existimarit, fuisse hunc ante eumdem annum 656 e vivis sublatum, affirmet, consectarium e jam dictis fit, ut sane, id jam tum accidisse, certum etiam non sit.

[10] Et vero, an Sanctus, quem præterea præ animi demissione subulci obiisse officium, [Sanctusque forsan etiam usque ad sec. X vitam protraxerit,] Molanus & post eum Fisenus absque ullo etiam vade antiquo scribunt, usque ad seculi VII finem vitam haud protraxerit, non immerito, eum nihil omnino, quo mortis ejus epocha vel utcumque determinetur, occurrat, revocari potest in dubium; imo vero illum, qui, Nuncium etiam ante sec. X haud floruisse, assereret, a veritate certo devium pronuntiare non ausim. Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. 3, col. 570 compendio, quæ Chronicon Valciodorense apud Dacherium tom. 7 Spicil. pag. 530 & seq. refert, exhibent hunc in modum; Ceterum temporibus Forannani (hic, de quo ad XXX Aprilis diem in Opere nostro jam egimus, seculo X ex Hibernia, sede Armachana, quam ibidem occupabat, relicta, in Belgium cum duodecim sociis appulsus, monasterio Walciodorensi abbas fuit præfectus) an. 968 vel 969 unitur Valciodoro, sub potestate tamen Mettensis ecclesiæ, Hasteria, Cella vicina, ab Othone imperatore precibus Eilberti comitis ac Theoderici Mettensis episcopi ejus consanguinei, ad quem pertinebat, sicque factum est, Benedicto VII probante, ut sanctimonialibus, quæ ibi hactenus cum decana sub jugo & obedientia S. Glodesindis abbatissæ ex dono Adalberonis, episcopi Mettensis, perseverabant, ad S. Glodesindis monasterium regressis, Forannanus quatuor ibidem constituerit sacerdotes, seculares nimirum, qui divina Officia illic sub moderamine Valciodorensis abbatis celebrarent.

[11] [ejus tamen obitum ad sec. VII dubitanter retuli.] Quid si ergo S. Nuncius S. Forannanum, monasterio Walciodorensi jam præpositum, in Belgium ex Hibernia fuerit secutus, unusque e quatuor, quos hic Hasteriæ, Walciodoro jam unitæ, monachis in locum illum dumtaxat post, uti iterum apud Dacherium tom. 7 Spicil. pag. 546 Chronicon Walciodorense testatur, a Theodorico Walciodorensi abbate sub sec. XI initium inductis, constituit, sacerdotibus secularibus exstiterit? Hoc, quod Rayssio, cum S. Nuncium in Hierogazophylacio Belgico pag. 409 appellet Presbyterum Hibernum, fortassis haud displicuit, nonnemini forsan etiam videbitur haud omni prorsus veri specie destitutum; verum, etsi ita sit reque etiam ipsa forsan Sanctus seculo demum X, uti inde consequeretur, exstiterit in vivis, supra tamen, quod id equidem sic habere, nullo queat probari documento antiquo, seculo VII, adhibita, quæ dubitantium esse solet, vocula forte, obiisse Sanctum, in margine indicavi, ita præterea faciendum ratus, tum quod a nemine ejus obitum ad aliud seculum repererim referri, tum quod Sancti, quorum ætas omnino est incerta, haud inepte putentur fortassis spectare ad seculum, quod a Sanctorum, qui tum virtutum suarum splendore Belgium illustrarunt, multitudine Sanctum Belgii seculum solet appellari.

DE S. VENANTIO EREMITA, PRO MARTYRE CULTO, IN ARTESIA BELGII PROVINCIA

SEC. VIII PROVECTO.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Venantius Eremita, pro Martyre cultus, in Artesia Belgii provincia (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Cultus antiquus, memoria in Fastis sacris recentioribus, Vita haud edenda, natales e S. Amelberga perperam asserti, proximaque cum aliis aliquot Sanctis consanguinitas aut dubia, aut certo falsa.

In Artesia, Belgii provincia, Ariam inter & Maurontivillam Legiæ seu Lisæ fluento Armenteriam versus adjacet S. Venantii fanum aut, [Sanctus, cujus hic antiquus] si mavis, Venantiopolis, Gallice S. Venant. Hoc in oppido S. Venantius eremita, qui loco nomen fecit, ac, quamvis in Hannonia ex infra dicendis natus, primam etiam, ut volunt, eremitica sibi ibidem exstructa casa sacraque huic post per S. Itisbergam substituta in ejus occisi honorem ædicula, originem dedit, a tempore immemorabili quotannis, ut Martyr, ad præsentem diem, nomini suo sacrum, colitur, idemque etiam in Yberghana seu Ysberghana parœcia & Ariensi ecclesia, haud procul inde remotis, fit. Omni retro memoria, inquit tom. 2 de Morinis pag. 904 Malbrancus, ecclesia S. Venantii, Ysbergana & Ariensis festam diem coluerunt S. Venantii Hannoniensis. Ac Sanctus quidem, quo modo in nominis sui oppido ac in Ysberghana seu Iberghana parœcia, eodem fere etiam in Ariensi ecclesia videtur hodie semper usque ad annum 1622 fuisse honoratus. Ita arbitror, quod, illum tam Ariæ, quam Venantiopoli solenni festo hodie coli, Gazetus & Molanus, prior quidem in ecclesiastica, quæ anno 1614 prodiit, Belgii Historia, posterior vero in Sanctorum Belgii Indiculo & Natalibus, ante annum 1596 excusis, affirment, hisque adhuc Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, sub annum 1622 vulgatis, suffragetur, utpote ibidem hodie de Sancto nostro sic scribens: Diem festum sibi sacrum habet in sui nominis opidulo & in vicina Ariensi canonicorum basilica.

[2] Verum post annum 1622 in cultum, quo Ariæ hactenus fuerat gavisus, [una cum mutatione, sec. elapso] mutatio quæpiam videtur fuisse invecta. Etenim laudatus Malbrancus, qui, cum diu Ariæ, teste apud nos ad XXI Maii diem in S. Itisberga num. 1 Henschenio, fuerit versatus, probe haud dubie, de re hac quid esset, habuerit perspectum, Operis sui de Morinis secundo, qui anno 1647 lucem aspexit, tomo, cap. 15 nonnulla de cultu, a quibusdam, apud quos S. Venantius Ariensis seu Hannoniensis solitarius vixit, Venantio alteri, apud Biturigas nato ac S. Martini apud Turonas abbati, deferri XI Octobris die solito, sub initium præfatus, ita deinde verosimilem etiam dictæ mutationis rationem reddens prosequitur: Reor igitur, canonicos Arienses jam olim Venantios duos duobus continuis diebus coluisse, & quidem Bituricensem ratione reliquiarum; cum autem Officium S. Venantii Officio S. Ysbergæ XXI Maii permisceretur & pene includeretur, solummodo in Octobri Bituricensis cultum remansisse; alioquin præcipua veneratione Ariensem ipsi prosequuntur Arienses. At vero, Venantium nostrum, qui seculo, quod præteriit, jam provecto in nominis sui oppido Iberganaque parœcia ecclesiastico, uti e notitiis, tunc scriptis penesque nos exstantibus, intelligo, novem lectionum Officio hodie colebatur, collecta tum adhuc in Ariensi etiam ecclesia, utut Venantium abbatem novem lectionum Officio postridie celebrante, cultum fuisse, in Notitia altera, eodem circiter, quo Malbranci supra laudati secundus de Morinis tomus prodiit, anno 1647 exarata, diserte asseritur.

[3] [Ariæ in eum invecta, cultus,] Id ego, ipsamet, quæ mihi ad manum est, Notitia isthac inspecta, non sine admiratione quapiam observavi. Ea enim assertio omnino pugnare videtur cum Malbranco, utpote qui, Venantii Biturigensis cultum, cultu interim, quo Venantius noster in ecclesia Ariensi gavisus olim tempore Octobris fuerat, suppresso, ibidem solummodo adhuc, cum verba proxime recitata scriberet, in Octobri remansisse, non obscure, ut apparet, per hæc insinuet. Ast quid hic faciamus? Ut cum dicta Notitia Malbrancus in concordiam adducatur, dicendum apparet, ita eum esse locutum, non quod canonici Arienses ne collectam quidem seu orationem in Sancti nostri honorem hodie tum recitarent, sed quod nec diem hunc, veluti Venantio præcipue sacrum, nec ipsummet Sanctum nostrum novem lectionum Officio tum adhuc, uti antea fecerant, in Octobri celebrarent. Utut sit, mutationem equidem in cultum, quo Venantius in Ariensi ecclesia fuerat gavisus, seculo proxime elapso seu post annum, ut dixi, 1622 fuisse invectam, Sanctumque nihilominus tam in Isbergana parœcia, quam in nominis sui oppido hodie quotannis novem lectionum Officio cultum tum adhuc fuisse, apparet ex omnibus jam dictis certum. Nec dubitandum reor, quin eodem hodieque honore in duobus illis posterioribus locis quotannis ad hunc diem afficiatur.

[4] Porro etsi Venantius, qui a Martyrologio Roman