Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September III           Band September III           Anhang September III

11. September


DIES UNDECIMA SEPTEMBRIS

SANCTI, QUI III IDUS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Prothus Martyr Romæ
S. Hyacinthus Martyr Romæ.
S. Felix M. Tiguri in Helvetia.
S. Regula V. M. Tiguri in Helvetia.
S. Exsuperantius M. Tiguri in Helvetia.
S. Matthæus M. Grabedonæ ad lacum Larium.
S. Gusmæus M. Grabedonæ ad lacum Larium.
S. Diodorus M. Laodiceæ in Syria.
S. Diomedes M. Laodiceæ in Syria.
S. Didymus M. Laodiceæ in Syria.
S. Syrus M. Alexandriæ.
S. Serapion M. Alexandriæ.
S. Ingenuus M. in Portu Romano.
S. Hippolytus M. in Portu Romano.
S. Marcellus episc. Mart. in territorio Aniciensi Galliæ.
S. Paphnutius episc. conf. in Ægypto.
S. Theodora Alexandrina in Ægypto.
S. Patiens episc. conf. Lugduni in Gallia.
S. Æmilianus episc. conf. Vercellis in Italia.
S. Almirus presbyter & abbas, prope vicum Grez in provincia Cenomanensi.
S. Alneus aut Alveus, presbyter & abbas, in provincia Cenomanensi.
S. Adelphius abbas Romaricensis, Luxovii in comitatu Burgundiæ.
S. Bodo aut Leudinus Bodo, episc. conf. Tulli Leucorum in Lotharingia.
S. Elias, cognomento Spelæotes, abbas in Calabria ulteriori.
S. Merbodus aut Marbedo presbyter mart., in pago Alberschwende prope Brigantiam in Germania.
S. Sperandea Virgo abbatissa, Cinguli in Piceno.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sanctus Vincentius abbas & martyr Legione in Hispania hodie annuntiatur in Martyrologio Romano. At hic est dies translationis. Hinc de S. Vincentio, & una de SS. Ramiro Priore & XII monachis jam actum est apud nos ad XI Martii.
S. Vinciana virgo hodie annuntiatur in variis Fastis maxime Belgicis, Gandavi in Flandria, ubi etiam colitur; sed de ea jam actum est una cum S. Landoaldo fratre ipsius & aliis ad XIX Martii.
S. Secundi episcopi Abulensis translatio hac die contigit, ut dictum est in S. Secundo ad diem 2 Maii.
S. Petri Tarentasiensis archiepiscopi translatio est in Ms. Florario Sanctorum & apud Ferrarium in Catalogo generali. Vita data est ad VIII Maii.
S. Ubaldus episcopus Eugubinus memoratur apud Ferrarium in Catalogo generali. Acta data sunt XVI Maii.
S. Basilla M. hodie memoratur post SS. Protum & Hyacinthum in aliquot codicibus Martyrologii Hieronymiani: at id ex errore factum videtur, quia laudati Sancti in cœmeterio Basillæ leguntur sepulti. Quare videri possunt dicta de S. Basilla ad XX Maii & XXI Junii.
S. Baterus abbas annuntiatur hodie in Martyrologio Anglicano, & ex eo transiit in Catalogum generalem Ferrarii. Wion in Ligno vitæ tom. 2 pag. 411 Batherium vocat, & S. Columbæ abbatis discipulum, recensetque Batherium inter eos Sanctos, quorum dies ignoratur. Ignorari diem etiam indicatur in Martyrologio Anglicano per additum in margine hoc signum *. Quare credimus eumdem esse cum S. Baitheneo abbate, item S. Columbæ discipulo: nam & hic in quodam Ms. catalogo hodie ponitur. De eo egimus ad IX Junii.
S. Ia martyr, de qua heri ex Menologio, hodie recurrit in Menæis. Verum non credimus hanc distinctam a S. Ia, de qua actum est ad IV Augusti.
SS. Felix & Donatus hodie in Apulia annuntiantur in plerisque apographis Hieronymianis; sed in Corbeiensi apographo additur Julii, mendose, opinor, quia de eo in aliis nulla fit mentio: atque ita mendose in Epternacensi pro Donati legitur Donatæ. Ab Hieronymianis Felix & Donatus translati sunt ad Appendicem Adonis apud Rosweydum, & in additiones Mss. Bruxellenses ad Grevenum. Verum prætermissi sunt ab omnibus medii ævi & a neotericis quoque martyrologis, saltem hac die. Quin & recte hodie omissos existimo, quia verisimiliter iidem sunt cum duobus ex duodecim fratribus martyribus, de quibus egi ad 1 Septembris. Certe nomina eorum congruunt & locus: nam duo ex fratribus Donatus & Felix passi sunt in Apulia post alios decem, jam ante aliis locis interfectos. Iidem quidem in vetustissimo Antverpiensi seu Epternacensi iisdem fere verbis annuntiantur ad Kalendas Septembris, quibus leguntur passi; sed cum illo die omittantur in aliis codicibus, cumque Sancti non raro repetantur in dictis apographis; duos laudatos Martyres non distinguendos a duobus prioribus ex dictis duodecim fratribus, vehementer suspicor. Adi igitur, studiose lector, Acta Duodecim fratrum, data ad 1 Sep.
S. Queranus abbas hodie annuntiatur apud Camerarium. De eo cum Martyrologio Romano actum est ad IX Septembris.
S. Possidonia martyr, cujus festivitas, sive translatio celebratur Dominica secunda Septembris, requiescit in ecclesia archipresbyterali S. Silvestri in oppido aut vico Fanano ditionis Mutinensis, ut narrat Ludovicus Vedriani in Sanctis & Beatis territorii Mutinensis. Verum cum corpus dicatur acceptum ex cœmeterio S. Priscillæ, existimamus Sanctam esse ignotam, cui nomen Possidonia fuerit impositum.
Gentiana virgo, nobis hactenus ignota, in Florario Sanctorum Ms. hodie annuntiatur sine ullis adjunctis. Forte pro Vinciana, de qua supra egi, scriptum fuerit Gentiana.
Wilbertus, Willibertus aut Weribertus, archiepiscopus Coloniensis hoc die obiisse legitur, & in Martyrologiis aliquot neotericis memoratur. Grevenus de eo sic habet: Item, bonæ memoriæ, Wilberti episcopi Agrippinensis Coloniæ & confessoris. Titulus bonæ memoriæ nequaquam insinuat cultum ecclesiasticum, multumque differt a titulo Beati. In Martyrologio Germanico Canisii vocatur beatæ memoriæ. Ferrarius, laudans istud Martyrologium & Petrum Cratepolium, liberaliter Wilebertum ut Sanctum annuntiat. Cratepolius revera elogium Williberti pag. 30 sic orditur: Sanctus Willibertus: sed nulla dat signa cultus ecclesiastici. Quare necdum hinc concludere possum, (quod asseri video apud Labbeum tom. 9 Conciliorum col. 257, & in Gallia Christiana recusa tom. 3 col. 643) Willibertum recenseri in Sanctorum Catalogis passim. Certe Gelenius in Opere de Coloniæ Agrippinensis magnitudine, texens catalogum præsulum Coloniensium, pag. 43 Willibertum recenset sine titulo Sancti aut Beati: & deinde in sacris & piis Fastis de eodem quidem meminit pag. 721, sed his tantum verbis: Coloniæ beatæ memoriæ Wiliberti archiepiscopi. Hisce de causis Willibertus a Castellano hodie rectius memoratur ut venerabilis.
Euphrosynus coquus in Menologio Sirletiano hodie ita memoratur: Eodem die natalis beati patris nostri Euphrosyni. In Menæis impressis Græce habetur, ut reddo Latine: Eodem die memoria sancti patris nostri Euphrosyni coqui. Maximus Margunius eadem habet. Verum in nullis aliis Græcorum Fastis, nec apud Latinos ullos Euphrosyni hujus memoriam invenio; & merito prætermissum existimo in Martyrologiis, sicut nec ulla cultus indicia apud Græcos ipsos reperio. Attamen satis longum Euphrosyno concinnatum est elogium in dictis Menæis, & apud Margunium, qui vel hoc unico exemplo abunde ostendit, quam sine ullo delectu ineptas Menæorum fabellas adoptare soleat. Habeo etiam Vitam Ms. Græcam ex codice Vaticano 1190; ut ad marginem est notatum. Nequaquam tamen dubito, quin Euphrosynus sit prætermittendus, primo, quia nihil dicitur de tempore, quo vixit; nec ætas ipsius ex Vita colligi potest, ita ut scire nequeam, Catholicusne fuerit an Schismaticus. Secundo, si vera sint, quæ in fine Vitæ & utriusque elogii leguntur, ignotum fuit Vitæ & elogiorum auctoribus, quando & quo modo mortuus sit Euphrosynus; ideoque immerito Sanctum vocant, cum finem vitæ ipsius non habuerint perspectum. Etenim post mirum quoddam ipsius factum omnibus monachis manifestatum (insulsam fabellam, quæ in Menæis legi potest, potius existimo vocandum) abiit, ut vanam fugeret gloriam, μὴ φανεὶς πώποτε μέχρι τὴν σήμερον, non amplius visus usque in hodiernum diem, inquit Vitæ auctor, cui Menæa eatenus consentiunt, uti & Margunius. At hi addunt, per poma, quæ ab Euphrosyno in paradiso accepta fabulantur, multos deinde ægrotos fuisse sanatos: quod in Vita non legitur. Hoc exemplo iterum docemur, quam parum fidere possimus Menæis & Menologio Sirletiano.
Leo, nescio quis, cum SS. Basilla & Eugenia hodie in auctariis Usuardi ponitur a Greveno. At cum Basilla & Eugenia ad alios spectent dies, ita & Leonem ad alium quoque diem pertinere existimo.
Elias, vel Helias, abbas & confessor apud Ægyptum hodie annuntiatur a Greveno in additionibus ad Usuardum. Maurolycus magis distincte eumdem memorat, ac alium quoque subjungit his verbis: In Thebaïde S. Heliæ abbatis, ter centum virginum rectoris. Fuit & alter Helias in finibus Antinoæ civitatis, hospitalitate conspicuus. Uterque etiam insertus est Martyrologio Germanico Canisii, & prior etiam Catalogo Generali Sanctorum Ferrarii, ut mittam alios neotericos. Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 8 cap. 63 Eliam trecentarum virginum rectorem laudat, & hac die obiisse scribit, ex mera, opinor, conjectura. De altero etiam agit cap. 64. In Vitis Patrum apud Rosweydum de Elia virginum rectore agitur pag. 735 cap. 35, sed dies emortualis non assignatur. Alter Elias ibi laudatur pag. 47, cap. 12, & pag. 746 cap. 51. Hic dicitur annis 70 in deserto vixisse, & annorum fuisse 110, signis etiam, & vita maxime austera claruisse. Laudatus Petrus de Natalibus Senem hunc confundit cum illo Elia, cujus hospitalitas ita commendatur in Vitis Patrum pag. 770 cap. III, ut etiam miraculo panis multiplicati dicatur remunerata. Verum hi invicem distinguuntur: nam Senex ille 110 annorum habitabat in Thebaïde prope Antinoum civitatem; Elias vero ille hospitalitatis laude conspicuus in Palæstina circa Jordanem. Dicta longius protraherem, & tres illos solitarios, in Vitis Patrum mire laudatos, Operi nostro cum titulis Sanctorum insererem, si de legitimo eorum cultu constaret. At nec ex recentioribus martyrologis, nec ex Vitis Patrum de cultu eorum nobis constat: nec memoratos reperio in Fastis vetustioribus. Ad hunc diem suspicor priorem ex illis fuisse relatum, quia S. Elias Spelæotes, de quo hodie agimus, hac die colitur.
Marbodus episcopus Redonensis, ut Sanctus hodie annuntiatur apud Ferrarium & Saussayum. Verum Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 8 pag. 439, dato honorifico alias Marbodi elogio, addit se nihil scire de cultu ipsius. Hinc Marbodus rectius omissus est in novo Martyrologio Parisiensi, & in universali Martyrologio Castellani.
Sancti Henrici Affadensi, an forte legendum Affadensis? Verba sunt Martyrologii Ms. Trevirensis S. Martini. Verum Henricus ille hactenus nobis cognitus non est.
Boëmundus abbas Ordinis Cisterciensis in Lusitania cum beati titulo memoratur apud Henriquezium, Chalemotum, & in Kalendario impresso ejusdem Ordinis. Agit de obitu Boëmundi Manricus in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1123 cap. 1 num. 1, sed titulum beati omittit. Hic titulus etiam attribuendus non fuit Henrico archiepiscopo Bituricensi, quem subjungit Henriquez.
Daniel canonicus & Prior Grimbergensis, Ordinis Præmonstratensis in Brabantia, ut beatus memoratur apud Joannem Chrysostomum vander Sterre: at non existimo eum publico cultu honorari.
Severus, Ordinis S. Dominici, cujus institutum in Lusitaniam induxisse dicitur, beatus vocatur in Anno Dominicano ad hunc diem, ubi multi alii ex eodem Ordine pii recensentur. At nec Severi nec aliorum cultus publicus ostenditur.
Lucretia Cademusta apud Arturum in Gynæceo & apud Marchesium in Diario Dominicano beata vocatur, sed sine cultu publico. Fuit tertii Ordinis S. Dominici, obiisseque dicitur Laudæ in ducatu Mediolanensi anno 1545.
Joannes Guadalupensis, Ordinis S. Francisci, & auctor Fratrum discalceatorum de Caputio, prolixo elogio & beati titulo ornatur apud Arturum in Martyrologio Franciscano. Eumdem sine titulo beati memorat Hueberus die præcedente, ubi nominatur Joannes de Quadalupe. Plures Franciscanos, quos beatos more suo vocat Arturus, apud ipsum & Hueberum lector invenire poterit.
Dorothea Lissonia, virgo Ordinis S. Claræ, beata vocatur ab Arturo in Gynæceo & in Martyrologio Franciscano. At piis accensetur ab Huebero in Menologio ejusdem Ordinis.
Mariam de Drac nobilem viduam Parisiensem inter pias recenset Saussayus; sed beatam nimis liberaliter in Gynæceo suo eam vocat Arturus.
SS. euplus & Serapion, ut confessores, in Sicilia hodie annuntiantur in duabus editionibus Usuardi auctis, videlicet in Lubeco-Coloniensi & Greveni. Hisce consentit Ferrarius in Catalogo generali cum aliis aliquot neotericis. At cum iidem in Fastis Hieronymianis reperiantur die sequenti, quid de Sanctis illis dicendum videatur, examinabimus die XII Septembris.
S. Venerium geminum hodie annuntiant Grevenus, Maurolycus & Canisius, alterum ut abbatem, alterum ut eremitam. Consentit Ferrarius, sed de utroque agit ad 13 Septembris, ubi ipse quoque Maurolycus Venerium unum repetit. Menardus alterum hodie, alterum ad 13 annuntiat. Si revera hi duo distinguantur, ut hactenus mihi apparet certum, dubitari potest de cultu junioris, qui ex monasterio Tiburtino ad solitudinem se recepit, cum fateatur Ferrarius de eo nihil legi in tabulis ecclesiæ Tiburtinæ. Quapropter de illo ulterius agi poterit ad diem, quo S. Venerius abbas insertus est Martyrologio Romano, XIII Septembris.
B. Mauræ Grevenus meminit sine loco, ita ut rescire nequeam, quam indicare velit. Forte a die suo avulsa est Maura virgo in pago Tricassino, quæ apud ipsum & alios annuntiatur ad XXI Septembris.
S. Eata episcopus Lindisfarnensis hodie est in Ms. Kalendario Antverpiensi. Jam olim remissus est ad diem, quo apud plures celebratur, XXVI Octobris.
B. Dorothea vidua Pruthena hodie annuntiatur ab Arturo in Gynæceo, ubi in Annotatis asserit, eam hac die obiisse anno 1399. Mentio de ea apud nos est in Prætermissis XXV Junii, ibique remittitur ad diem, quo etiam obiisse dicitur in Vita quadam Ms., XXX Octobris.
Ludovicus Turingiæ Lantgravius, & maritus S. Elisabethæ, in Vita quadam S. Scholasticæ beatus vocatur, & Joannes de Thwrocz in Chronica Hungarorum cap. 73 scribit, Ludovicum, assumpta cruce, Hierosolyman perrexisse, ibique obiisse, addens: Cujus festum Hierosolymis devote celebratur. Verum obiit Ludovicus hac die Otranti in Calabria, neque hactenus de cultu ipsius nobis constat. Attamen de egregiis ipsius virtutibus & gestis agi poterit ad Acta S. Elisabethæ danda ad XIX Novembris.
S. Columbanus abbas Luxoviensis memoratur in Florario Sanctorum Ms. At in Martyrologio Romano est XXI Novembris.
S. Eugenia hodie in aliquibus codicibus Hieronymianis & Usuardinis auctis annuntiatur occasione SS. Proti & Hyacinthi. Verum de ea agetur cum Martyrologio Romano ad XXV Decembris.

DE SS. PROTHO ET HYACINTHO MARTYRIBUS
ROMÆ

Sub Valeriano et Gallieno.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Prothus Martyr Romæ (S.)
Hyacinthus Martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Memoria in vetustissimis monumentis; elogia ex Martyrologiis; cœmeterium ab eorum nominibus appellatum; inscriptiones sepulcro affixæ.

Horum fortissimorum Pugilum insignis memoria est in Ecclesia, fuitque semper a tempore, quo eam martyrio suo illustrarunt. Constat id non modo ex Martyrologiis, [Nomen eorum in antiquissimis] sed & ex præcipuis monumentis aliis, quæ ad nos transmisit remotissima antiquitas, quibusque inter paucos primorum seculorum illustriores Sanctos etiam ipsi passim inserti sunt. Hujusmodi monumenta sunt Kalendaria Ecclesiæ Romanæ antiqua, & inter ea quidem primo loco venit Kalendarium Bucherianum, sic dictum ab Ægidio Bucherio, qui illud ex vetustissimis membranis publici juris fecit in Commentario suo ad Canonem Paschalem pag. 267. Id ipsum postmodum nos ob vetustatis pretium, exaratum quippe fuit sub medium seculi quarti, inseruimus tom. VII Junii pag. 185. In eo sic notantur Sancti nostri: Mense Septembri tertio Idus Prothi & Hyacinthi in Basillæ cœmeterio, ubi conditi sunt. Bucheriano proxime accedit Kalendarium aliud Romanum sub finem ejusdem seculi quarti vel sub initium quinti conditum, prout ostendit Edmundus Martene tom. V Thesauri Anecdotorum in Admonitione ad illud prævia col. 63. Sic autem in hoc legitur ad diem XI Septembris: Natalis sanctorum Prothi & Jacinthi, moxque subjungitur Euangelium isto die recitandum, de quo infra.

[2] Iisdem pene verbis memorant Sanctos nostros tria alia Kalendaria vetusta quidem, [Kalendariis,] sed jam relatis recentiora. Primum, sicut probat, qui edidit Joannes Fronto, concinnatum fuit sub initium seculi octavi, alterum seculo sequente haud multum provecto, exstatque apud Lucam Acherium tom. X Spicilegii pag. 130; tertium denique ante annum 986, teste laudato Martenio in Admonitione itidem ad illud prævia tom. III Col.His addendum arbitror Kalendarium vulgatum a Leone Allatio in Dissertatione annexa Operi de Ecclesiæ Occidentalis atque Orientalis perpetua consensione col. 1487; in quo, quamvis videri posset celebrari memoria Sanctorum distinctorum a nostris, ita enim legitur: Tertio Idus Septembris, Natale SS. Probi & Jacobi; dubitare tamen nequeo, quin auctor Sanctos nostros notaverit, nomenque utriusque postea fuerit corruptum; adeo ut Protus in Probum, Jacintus in Jacobum ex describentium incuria transierit. Accedit, quod hoc Kalendarium, sicut observavit Sollerius in Præfatione ad Usuardum num. 110 & 278, non multum ætate, imo forte ne quidem auctore differat a Frontonis Kalendario, ubi ita scribitur: Natale SS. Proti & Jacinti. Recitatis Kalendariis, aliisque, quibus enumerandis supersedeo, consonat S. Gregorii I PP. Liber Sacramentorum, editus ac Notis illustratus primum ab Hugone Menardo, dein a Benedictinis Congregationis S. Mauri tom. 3 Operum ejusdem sancti Pontificis. Utrobique habentur sequentia: Tertio Idus Septembris, Natale SS. Proti & Hyacinthi; tum subduntur Orationes tres in Missa de iisdem Sanctis recitari solitæ: sed de iis agendi aptior erit locus infra; uti & de affixis eorum sepulturæ inscriptionibus & epitaphiis, quæ alioqui inter monumenta antiqua hic recenseri possent. Pergo ad Martyrologia.

[3] [& Martyrologiis;] Tam celebris & constans est in priscis Martyrologiis SS. Prothi & Hyacinthi annuntiatio, ut eorum nomina in nullis desiderentur, in plerisque præsertim contractioribus sola reperiantur, in reliquis aliorum Sanctorum agmen ducant; excipe tamen Notkeri Martyrologium, in quo ille SS. Felici & Regulæ martyribus Tiguritanis, popularibus suis primum locum concessit. Quapropter in tanto omnium consensu frustraneum sit enumerare singula, & ea maxime, quorum annuntiationes, nec longiores sunt, quam jam datæ ex Kalendariis, nec inter sese discrepantes, nisi in eo, quod non ubique eodem modo Sanctorum nomina exprimantur & in aliquibus titulus & palæstra martyrii aut similia addantur, quæ in aliis prætermissa sunt; ut videri potest apud eos, qui Hieronymianos aliosque id genus Fastos sacros collegerunt, preloque commissos utilitati publicæ prodiderunt. Accipe interim Romani parvi, & Bedæ genuini verba; illud ita habet: Romæ Hyacinthi & Prothi Eunuchorum, hic autem sic: Romæ sanctorum Prothi & Hyacinthi, qui erant eunuchi sanctæ Eugeniæ. Sed & Wandelbertum audi:
Prothus hinc ternas, fraterque Hyacinthus honorant,
Qui Eugeniam pariter legem docuere sacratam.

[4] Sicut ex innumeris contractioris styli Martyrologiis annuntiationes dumtaxat tres exhibuimus numero præcedente, [elogia ex Romano; ex Adone] sic prætermissis reliquis bene multis tum antiquis tum recentioribus, tria tantum hic producemus Sanctorum nostrorum encomia ex Martyrologiis styli prolixioris. Præmitto Romanum hodiernum, cui fere consonat Usuardinum Sollerii: Romæ via Salaria veteri in cœmeterio Basillæ, natalis sanctorum martyrum Proti & Hyacinthi fratrum, eunuchorum beatæ Eugeniæ, qui sub Gallieno imperatore deprehensi, quod essent Christiani, sacrificare coguntur; sed non consentientes, primo durissime verberati sunt, ac tandem pariter decollati. Productius multo est Adonis elogium: Romæ via Salaria vetere in cœmeterio Basillæ, natale sanctorum Proti & Hyacinthi, qui erant eunuchi beatæ Eugeniæ virginis, cum qua ab Heleno episcopo baptizati, aliquanto tempore divinis solum eruditionibus vacantes, in sancto proposito perstiterunt; atque in servorum Dei monasterio mira humilitate conversati sunt: & hoc apud Ægyptum. Inde cum beatissima virgine Romam reversi, sub Gallieno imperatore, quod essent Christiani, comprehensi, coguntur sacrificare. Sed non consentientes, dirissime verberantur. Cumque Deo fidem servantes gauderent, pariter decollantur, tertio Idus Septembris. Post hæc tenetur sancta Eugenia, & jubetur a præfecto Urbis Nicetio Dianæ sacrificia exhibere. Quæ stans ante templum, extensis manibus fudit orationem. Qua orante, ita simulacrum Dianæ comminutum est, ut sola pulveris ejus indicia remanerent. Sed magicis artibus hoc reputantes, ingenti saxo circa scapulas ejus constricto, Tiberi eam præcipitem dederunt. Quomodo autem agonem passionis suæ compleverit breviter supra notatum est VIII Kalendas Januarii. Hactenus Ado & quoad substantiam etiam Notkerus.

[5] Multum ab his discrepat Rabani textus. En tibi similiter integrum: [& Rabano.] Romæ Proti & Jacinthi, qui erant Eunuchi sanctæ Eugeniæ virginis, & cum ea a Romana urbe Alexandriam venientes ab Heleno episcopo, cui eorum adventus per visionem revelatus est, recepti in monasterio quodam, sub virili habitu inter monachos conversabantur, postea vero cum Melanthia, quædam femina malitiosa, Eugeniam sub virili habitu degentem masculum suspicans, per eam stuprari desiderasset; sed patefacto arcano Eugenia non vir, sed femina esse comperta est; coacta imperiali præcepto, cum Eunuchis suis Romam rediit: ibi simul cum Basilla virgine prædicti duo Eunuchi jussu Gallieni Augusti gladio interfecti sunt. Beata vero Eugenia postmodum, hoc est in VIII Cal. Januarii, pro Christi nomine passa, cum martyrii corona migravit ad Dominum. Mira Rabani & Adonis elogia, atque inter se perquam diversa, eodem ex fonte tamen promanarunt; ex Actis scilicet S. Eugeniæ virginis: & per consequens historiæ dictis elogiis contentæ veritas pendet a fide, qua ipsamet Acta conscripta reperiuntur. Habent sane hæc inter recentiores eruditos non paucos adversarios; verum ne a proposita mihi via declinem, statueram quippe prius gloriam Sanctorum posthumam exhibere, ac tum demum de eorum in vita gestis disserere, quædam super memoratis S. Eugeniæ Actis observanda reservo in paragraphum hujus Commentarii ultimum.

[6] [Cœmeterium S. Basillæ] De cœmeterio S. Basillæ, in quo post Bucherianum alia quædam Kalendaria & pleraque Martyrologia Sanctorum nostrorum festivitatem recolunt, fuse agunt in Roma subterranea Bosius lib. 3, cap. 58 & 61, atque Aringhus lib. 4, cap. 34 & 37. De eodem quoque apud nos facta est mentio locis variis, ac præsertim ad dies XX Maii, cum Basillam seu Basilissam martyrem, & XI Junii, cum Basillam item martyrem & ab illa, ut credit Papebrochius, distinctam dedimus; nuperrime vero ad diem XXVIII Augusti, cum Acta elucidavimus S. Hermetis similiter martyris. Ex his quædam adverto ad rem præsentem valde spectantia: atque inprimis memoratum cœmeterium, non modo a S. Basilla, sed & a S. Hermete, atque a SS. Protho & Hyacintho nomen obtinuisse. Imo Papebrochius ad citatum diem XI Junii satis verisimiliter existimat, dictum cœmeterium seculo secundo insignitum fuisse nomine S. Hermetis, sub illius seculi initium ibidem depositi; post medium vero seculi tertii accessisse nomina SS. Hyacinthi & Prothi, quorum ibidem similiter tum condita sunt corpora; donec tandem auctum fuit sacris exuviis S. Basillæ, anno 304, die XXII Septembris: adeo ut deinceps appellari cœperit a nonnullis cœmeterium SS. Hermetis, Prothi, Hyacinthi & Basillæ martyrum; ab aliis simpliciter cœmeterium Basillæ.

[7] [prius S. Hermetis, deinde SS. Prothi & Hyacinthi,] Sic auctor Kalendarii Bucheriani Sanctos, de quibus hic sermo est, memorans, cœmeterio solum Basillæ nomen attribuit hoc modo: Quinto Kalendas (Septembris) Hermetis in Basillæ, Salaria vetere. Tertio Idus (Septembris) Prothi & Hyacinthi in Basillæ. Non quod huic loco id nomen fuerit, cum Sancti isti ibidem sepulti sunt; sed quod seculo IV, dum scriberet, eo vocabulo denominari cœpisset ob nuperrimam ac celebriorem S. Basillæ depositionem. Nam quomodo seculo secundo, cum S. Hermes, & seculo tertio, cum Sancti nostri conditi sunt, locus iste denominatus fuisset a S. Basilla, ibidem deposita dumtaxat inchoato jam seculo quarto, uti diximus, & probatur ex ipsomet Bucheriano Kalendario? In hoc sic legitur: Decimo Kalendas Octobris, Basillæ Salaria vetere, Diocletiano IX & Maximiano VIII Coss. Hi consulatus, respondentes anno vulgaris æræ 304, tamque studiose additi certe alterutrum designant; vel scilicet eo primum anno illuc aliunde translata fuisse ossa sanctæ martyris, vel hanc eo ipso anno occisam fuisse ibidemque depositam, sicut putat Papebrochius. Utrumlibet verum sit, sequitur saltem ante hunc annum Basillæ nomen non fuisse impositum cœmeterio. Porro ad Basillæ nomen in postremo Kalendarii textu non adjunctas fuisse voces in Basillæ, denotantes cœmeterium, sicut adduntur in utroque priori textu ad nomina SS. Hermetis, Prothi & Hyacinthi, inde factum credimus, quod locus iste, cum Kalendarium exaratum fuit, adeo sub Basillæ nomine celebris esse cœperit, ut auctor hunc satis distinguendum judicarit a cœmeteriis aliis in via Salaria sitis, expresso solo nomine martyris in dicta via reconditæ.

[8] Quantumvis autem, sicut jam vidimus, dictum cœmeterium seculo quarto & sequentibus crebro a S. Basillæ nuncupatum fuerit, [denique etiam omnium simul nomine appellatum. Epitaphia metrica] non tamen SS. Hermetis, Prothi & Hyacinthi nomina deposuit: evidenter id constat ex scriptore seculi noni celeberrimo, Anastasium intelligo Bibliothecarium, qui in Vita Adriani I Pontificis, senescente seculo octavo defuncti, scribit sequentia: Basilicam cœmeterii sanctorum martyrum Hermetis, Prothi & Hiacinthi atque Basilicam (Basillæ legendum) miræ magnitudinis innovavit. Atque ista de ipso cœmeterio dicta sufficiant; nunc epitaphia, de quibus num. 2 facta est mentio, profero in medium. Duplex olim SS. Prothi & Hyacinthi tumulo insculptum recitat Janus Gruterus in Appendice ad Inscriptiones antiquas pag. 1172 & 1173. Primum sic sonat:
Extremo tumulus latuit sub aggere montis.
Hunc Damasus monstrat, servat quod membra piorum.
Te Protum retinet melior sibi regia cæli:
Sanguine purpureo sequeris Yacinthe probatus.
Germani Fratres, animis ingentibus ambo:
Hic victor meruit palmam, prior ille coronam.
Alterum sic:
Aspice descensum, cernes mirabile factum.
Sanctorum monumenta vides patefacta sepulchris.
Martyris hic Proti tumulus jacet, atque Jacinthi:
Quem cum jam dudum tegeret mons, terra, caligo,
Hoc Theodorus opus construxit presbyter instans,
Ut Domini plebem opera majora tenerent.

[9] Duo ista epitaphia, sicut alia quam plurima Sanctorum martyrum sepulcris inscripta, [a S. Damaso PP.,] auctorem habuisse S. Damasum Papam asserunt Bosius & Aringhus num. 6 laudati, Baronius in Appendice ad tom. 12 Annalium pag. 891, & alii; ac suadent ipsamet prioris epitaphii verba. Hunc Damasus monstrat. Unde discimus, Sanctorum nostrorum corpora sub colle quodam primum recondita fuisse, atque a memorato Pontifice, qui teste auctore Vitæ ejus apud Bibliothecarium, multa corpora Sanctorum martyrum requisivit & invenit, quorum etiam concilia (cœmeteria haud dubie seu sepulcra) versibus declaravit, a memorato, inquam, Pontifice e terra elevata, impositaque fuisse novis monumentis, curante Theodoro presbytero constructis, & his affixos fuisse recitatos versus, ante annum 384, S. Damaso emortualem, id est, paulo amplius, quam seculo integro ab eorum martyrio. Mabillonius tom. 5 Analectorum pag. 483, ex codice membraneo bibliothecæ Einsidlensis, exarato, sicut affirmat, ante annos octingentos, producit veteres Inscriptiones Romanas octoginta, inter quas num. 67 venit epigramma primo loco a nobis jam datum ex Grutero; num. 68 sub hoc titulo, In sepulcro Hiacynti, sequens: Sepulcrum sancti martyris Hyacinti Leopardus presbyter ornavit. Depos. III Id. Sep.; denique num. 69, præmisso hoc titulo: In via Pincia, ista legitur: Pamphilus, Basilissa, Protus, Hiacynthus, Hermes; ubi Dominus cæcum illuminavit. Arcus, murus. Inter Aurelia & Portuensis sanctus Processus & Martinianus, & Pancratius, Abdo & Sennes.

[10] [& inscriptiones variæ] Dubium mihi non est, quin ambæ Inscriptiones pertineant ad sanctos nostros Martyres; ac de priore quidem constat ex characteribus hoc die depositionem factam esse denotantibus; de posteriore vero tum ex titulo, In via Pincia, sic dicta, quia a porta Pinciana iter erat ad viam Salariam veterem, tum ex adjunctis aliis martyribus, præsertim SS. Hermete, & Basilißa, quam Papebrochius, ut monuimus num. 6, a S. Basilla distinctam credit, quamque in quibusdam Hieronymianis ad diem XX Maii ita annuntiatam lego: Romæ, via Salaria, Basilissæ, Aurei & Nusciæ ve! Nuscæ. Valde suspicor, Aureum & Nusciam seu Nuscam, eosdem esse, qui luxatis nominibus in Inscriptione dicuntur Arcus & Murus; quid enim hæ voces sibi velint, si sumenda non sint, ut propria Sanctorum nomina? Pamphili in Inscriptione primo loco notati meminit etiam Willelmus Malmesburiensis lib. 4 de Gestis regum Anglorum; ubi Romanæ urbis portas & vias atque Sanctos martyres in his sepultos enumerans, ita loquitur: Quarta porta & via Salaria, quæ modo sancti Silvestri dicitur. Ibi juxta viam sanctus Hermes requiescit, & sancta Vasella (Basilla) & Prothus & Jacinctus, Maxilianus, Herculanus, Crispus; & in altero loco prope requiescunt sancti martyres Pamphilus & Quirinus LXX gradibus in imo terræ &c. Dictus autem Pamphilus is est haud dubie, cujus in Romano & Usuardino Martyrologio memoria celebratur ad diem XXI Septembris hisce verbis: Romæ sancti Pamphili martyris; neque enim alterius martyris cognominis apud ullum Romæ mentionem reperio. Unde colligo corpus ejus conditum fuisse in Salaria via, quod hactenus ignoratum fuisse, videtur innuere Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ: Quemadmodum, inquit, tempus passionis hujus martyris (S. Pamphili) nobis ignotum est, cum & Usuardus, a quo Martyrologium Romanum accepisse videtur, nudam ipsius mentionem fecerit, sic & corpus ejus, ubi conditum sit, nos latet. Plura de hoc Sancto, si inventa fuerint, dabuntur ad prædictum hujus mensis diem XXI.

[11] [vel ad eorum memoriam conservatæ,] Ceterum Inscriptionem secundam, tot sanctorum martyrum nomina complectentem, nulli umquam sepulcro, cœmeterio aut ecclesiæ affixam fuisse vel insculptam sufficienter ostendunt adjuncta; nam viæ ac portæ Aurelia & Portuensis, inter quas SS. Processi & Martiniani, Pancratii, Abdon & Sennen sepulcra designantur, longe dissita erant a viis ac portis Salaria & Pinciana, imo in regione Urbis opposita trans Tyberim. Crediderim itaque id monumentum antiquitus exaratum fuisse, ne, propter continuas Gentilium in Christianos persecutiones, loca, ubi tot illustres martyres sepulti fuerant, exciderent memoria, & laterent posteros. De SS. Processo & Martiniano fuse actum est in Opere nostro ad diem 2 Julii; De S. Pancratio ad diem XII Maii; ac de SS. Abdon & Sennen ad diem XXX Julii. Quo tempore autem, quave occasione ad Sanctorum in via Pinciana quiescentium tumulos cæcus divino beneficio visum receperit, nusquam reperio.

[12] Denique licet nec prior inscriptio, citata num. 9, [vel eorum tumulo a piis fidelibus] quidquam præ se ferat, unde certo eliciatur tempus, quo tumulo affixa est; cum tamen apud Anastasium Bibliothecarium in Vita S. Innocentii Papæ, hujus nominis primi, presbyterum legam, Leopardo in inscriptione expresso non cognominem tantum, verum etiam similibus piis operibus occupatum, multum suspicor, utroque loco designatum fuisse eumdem. Refero verba, ut sunt apud Anastasium: Hic (Innocentius I) dedicavit Basilicam sanctorum Gervasii & Protasii ex devotione cujusdam illustris feminæ Vestinæ, laborantibus presbyteris Ursicino & Leopardo, & diacono Liviano. Igitur, si recte suspicer, novum ornamentum cum ea inscriptione accesserit tumulo, haud dudum antea erecto; nam nominatus Pontifex Ecclesiæ universæ præfuit ab anno 402 usque ad 417. Verum cur tum ipsa inscriptio, tum ejusdem titulus solum memorant Hyacinthum? Cur similiter primi epigrammatis seu epitaphii metrici titulus, depromptus ex laudato supra bibliothecæ Einsidlensis vetusto codice apud Mabillonium, solum nominat Prothum hoc modo: In sepulcro Prothi Martyris? Sane uni eidemque tumulo amborum Martyrum sacras exuvias inclusas fuisse insinuat utrumque epigramma ac præsertim secundi sequentia carmina:
Martyris hic Proti tumulus jacet atque Jacinthi:
Quem cum jam dudum tegeret mons, terra, caligo,
Hoc Theodorus opus construxit…

[13] Crediderim, rem ita exponendam esse, ut unicus quidem intelligatur fuisse tumulus; [postea exornato insculptæ.] sed vel in partes binas divisus, vel saltem ea forma ac situ constructus, ut duplicem haberet conspectum, duplicemque sepulcralem lapidem, quorum anterior præferret nomen S. Prothi, posterior vero S. Hyacinthi, atque illi insculptum esset epigramma primum, indicans nomen auctoris Damasi, huic epigramma alterum continens Theodori nomen, qui totum opus construxerat. His in eum modum dispositis haud difficulter concipimus, cur prosaica inscriptio, quæ postmodum accessit, dicat a Leopardo exornatum fuisse tumulum S. Hyacinthi, de S. Protho sileat; utique quia insculpta erat ei lapidi sepulcrali, vel tumuli parti, quæ ad S. Hyacinthum proxime spectabat, quamque fortasse unam ornarat Leopardus.

§ II. Celebritas antiqui cultus; basilica Sanctis exstructa.

[Solemnis eorum festivitas] Ex recensitis § præcedente sacris Fastis aliisque monumentis vetustissimis abunde constat de immemorabili sanctorum Martyrum nostrorum cultu, & hunc quidem Romæ celeberrimum fuisse quivis facile conceperit, dummodo advertat, eorum nomina descripta fuisse in antiquissimis Kalendariis: neque enim quoslibet Sanctos ea complectebantur, sed illos dumtaxat, quorum festivitas solennior peragi consueverat in cœmeteriis aut basilicis seu titulis. Docte id observavit Joannes Fronto in Prænotatis ad Kalendarium Romanum a se vulgatum § III, ubi quærit, cur pauci Sancti adnotentur in dicto Kalendario post S. Gregorii tempora saltem ex parte exarati; quandoquidem hic sanctus Pontifex in Registro lib. 7, epist. 29 scribat in hunc modum: Nos pene omnium martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solemnia agimus: mox autem; Respondeo, inquit Fronto, in Missis privatis celebrari Romæ & ubique diebus singulis sanctos martyres; sed in Kalendario appositos fuisse illos, quorum dies festivo populi concursu, & publicis sacrificiis celebrabatur. Theodoricus Ruinartius in Præfatione ad Acta sincera martyrum, refellens Henrici Dodwelli Dissertationem XI Cyprianicam de paucitate martyrum, hanc Frontonis rationem adoptat, ejusque firmitatem concludit ex ipsomet Gregorio Magno, qui, licet paucos in Sacramentario martyres exhibeat, alias tamen ait se singulis diebus martyrum memoriam celebrasse.

[15] [Romæ habita a seculo 4.] Hac suffultus ratione, solida sane & meo judicio certa, concludo similiter, sanctorum nostrorum Martyrum depositionis diem festivo populi concursu ac publicis Missarum solemniis Romæ celebratam fuisse, si minus mox ab eorum obitu, saltem mediante seculo IV; quandoquidem descripta sint eorum nomina in vetustissimo Bucherii Kalendario, in quo auctorem id unum intendisse censet Papebrochius tom. 2 Junii, pag. 464, ut catalogum contexeret festivitatum dumtaxat præcipuarum, quæ tum temporis habebantur in cœmeteriis Romanis per totum anni circulum, & inde factum, ut earum numerus, non attingens ad quadraginta, tam exiguus esset. Quod autem attinet ad Missam de Sanctis nostris eo tempore celebrari solitam, dubitare nos non sinit Kalendarium Romanum apud Martenium, laudatum a nobis num. 1. Hoc enim, quamvis Sanctorum numero multo auctius sit Bucheriano, quia scilicet præscribit festivitates, non solum in cœmeteriis Romanis, verum etiam in basilicis Urbis aliisque sacris locis peragi solitas, parum tamen ei cedit antiquitate, atque ita inscribitur: Incipiunt capitula lectionum Euangelii anni circuli ad Missam; tum ad diem XI Septembris, præmissis SS. Prothi & Hyacinthi nominibus, recitandam indicat sequentem sancti Euangelii lectionem: Secundum Matthæum, cap. LXXIX: (juxta antiquiorem capitum divisionem: nunc habetur capite 10 a versu 23) Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam: usque: Negabo & ego eum coram patre meo, qui est in cælis. Eadem Euangelii lectio præscribitur in Kalendario Frontonis, de quo num. 2 fuit sermo.

[16] [Missa & Officium] Non minus celebrem fuisse Martyrum nostrorum festivitatem seculis subsequentibus liquet ex vetustissimis Romanæ Ecclesiæ Ritualibus, atque præsertim ex Antiphonario seu Graduali S. Gregorii Magni, ejusdemque libro Sacramentorum. Antiphonarius, editus a Pamelio tom. 2 Liturgicorum, Missæ Introitum habet, Graduale & reliqua, prout sequitur.
Nat. Sanctorum Proti et Hyacinthi.
Antiph. Judicant Sancti gentes, & dominabuntur populis; regnabit Dominus eorum in perpetuum.
Psal. Exultate Justi in Domino.
Resp. Vindica Domine sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est.
Vers. Posuerunt mortalia Servorum tuorum escas volatilibus cæli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terræ. All. Gaudete Justi in Domino, rectos decet collaudatio.
Off. Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, quoniam tu Domine benedices justo: Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
Ad Com. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. vel: Qui vult venire post me.

[17] Liber Sacramentorum tres orationes exhibet in Missa similiter recitandas, [recitatum usque ad seculum 13.] at eas non transcribo; exstant enim eædem in Missalibus Romanis tum antiquioribus, tum hodiernis, eo tamen discrimine, ut in illis una cum Missa integra proponantur, in his solæ pro commemoratione; quia post institutam Octavam Nativitatis B. Mariæ Virginis, quod factum creditur seculo XIII, Officium de eadem & Missa hoc die in Ecclesia celebrari cœpit; de Sanctis vero nostris haberi dumtaxat Commemoratio cum nona Lectione. Attamen in particularibus quibusdam ecclesiis, in quibus sacra ipsorum corpora seu insignes reliquiæ servantur, etiam hodiedum de illis Officium ac Missam celebrari patebit ex dicendis, postquam unum, quod ad cultum antiquiorem attinet, paucis absolvero.

[18] Cœmeterium in via Salaria veteri a SS. Prothi & Hyacinthi nominibus quondam appellatum fuisse, [Basilica ipsis ac S. Hermeti & Basillæ juxta cœmeterium erecta.] ostendimus num. 8 ex verbis libri Pontificalis in Vita S. Adriani Papæ primi: basilicam vero in eodem cœmeterio quondam erectam fuisse tum ex iisdem verbis evidens fit, tum ex Pauli Aringhi Roma subterranea, tom. 2, pag. 321 & seqq.; ubi dicta basilica, prout etiam nunc exstat in loco subterraneo villæ Societatis Jesu extra portam Pincianam, adjecta icone, graphice describitur. Ipsammet descriptionem retulimus in Opere nostro, tom. VI Augusto, pag. 148; restat, ut inquiramus, quo tempore, a quo, & cui vel quibus Sanctis illa fuerit exstructa. Singula hæc absolute determinavit Tillemontius in Monumentis historiæ ecclesiasticæ tom. 4, pag. 13; & eum secutus est Adrianus Baillet tom. 3 de Vitis Sanctorum ad diem XI Septembris, cujus verba ex Gallico in Latinum fideliter translata sic sonant: Damasus Pontifex veritus, ne corpora S. Proti & S. Hyacinthi abscondita manerent Fidelibus, terram, quæ processu temporum superaggerata fuerat, amoveri jussit, eorumque tumulum patefecit. Pauco post tempore sacerdos quidam, nomine Theodorus, in ipsorum honorem ibidem construi jussit ecclesiam, postmodum a Symmacho Papa exornatam & locupletatam. Ita Bailletus, ita fere & Tillemontius, qui tamen, ut probet, dictam ecclesiam a Theodoro presbytero constructam fuisse, adducit epigramma secundum, quod, ut a S. Damaso compositum, dedimus num. 8.

[19] Dubium non est, quin memorata basilica valde antiqua sit, [Ex epitaphio per S. Damasum composito non liquet,] cum seculo VIII eam innovarit Adrianus primus Pontifex; nihil etiam occurrit, ex quo falsum esse ostendi possit, conditam fuisse a Theodoro presbytero; quantumvis fundamentum, quo nituntur laudati auctores, mihi usque adeo firmum non appareat, ut id verum esse, cum illis omnino indubitanter assirmare velim: & ut candide eloquar, priusquam ipsorum assertum attentius considerassem, nihil equidem post Bosium & Aringhum ex citato epigrammate collegeram; nisi quod ornatius sepulcrum a Theodoro Sanctis nostris fuisset exstructum, sicut nec dissimulavi supra num. 9 & 13. Juvat denuo ob occulos ponere ipsummet epigramma:
Aspice descensum, cernes mirabile factum.
Sanctorum monumenta vides patefacta sepulchris.
Martyris hic Proti tumulus jacet atque Jacinthi:
quem cum jam dudum tegeret mons, terra, caligo,
hoc Theodorus opus construxit presbyter instans,
Ut Domini plebem opera majora tenerent.

[20] [exstructam fuisse seculo IV,] Sane in quatuor prioribus versiculis nihil deprehendo, unde basilicam a Theodoro ædificatam fuisse extundam; reliquis vero duobus hunc vel similem sensum esse existimaram: Theodorus hoc opus seu novum tumulum construxit, instans sive intendens, ut Plebs Domini, id est, sancti Martyres nostri, & alii ibidem humiliore loco antea reconditi, ornatioribus ac nobilioribus monumentis concluderentur. Non diffiteor tamen, ita posse exponi, ut sensus sit; Theodorus hunc tumulum erexit instans sive urgens, ut majus opus nempe basilica conderetur, quæ Fideles ad sepulcra Sanctorum convenientes caperet: sed inde non concluditur certo, basilicam ab ipso, vel ipso vivente fuisse ædificatam. Dices fortasse, eum esse sensum, ut Theodorus hoc opus, puta basilicam ædificarit intendens, ut locus amplior Fideles eo accurrentes caperet. Sed præterquam quod hæc non æque videantur cohærere cum versibus quatuor prioribus, in ea opinione admittendum erit, epigramma insculptum fuisse ipsimet basilicæ; nam demonstrativum hoc in inscriptionibus communiter designat locum, cui inscriptiones affixæ sunt. Affixum autem fuisse epigramma ipsi basilicæ, non tumulo, mihi minus probabile apparet; quia in eo mentio fit tantum Sanctorum nostrorum, nulla SS. Basillæ & Hermetis, quibus æque ac Sanctis nostris consacratam fuisse basilicam verisimillimum est; & de Hermete quidem id probavimus tom. VI Augusti, pag. 148.

[21] [nec ex libre Pontificali ornatam fuisse a Symmacho PP.] Incertum similiter mihi est, quod verbis postremis asserit post Tillemontium Bailletus, memoratam scilicet basilicam ornatam fuisse & locupletatam a Symmacho Papa. Nititur quidem laudatus auctor Actis dicti Pontificis, ubi ista leguntur: Confessionem sancti Cassiani & sanctorum Proti & Hyacinthi ex argento ornavit (Symmachus) pensantem libras XXX. Arcum argenteum, pensantem libras XII. Sed cum verborum integer contextus, ad quem brevitatis gratia lectorem remitto, insinuet, biographum unice intentum ibidem fuisse enumerandis oratoriis aliisque sacris locis a Symmacho exornatis intra vel juxta basilicam S. Petri apostoli, magis inclino in sententiam Joannis Vignolii in notis ad recitatum textum, existimantis, in basilica S. Petri quondam exstitisse confessionem vel aliare, sacrum sanctis nostris Martyribus. Quidquid de rei veritate sit, constat saltem Romæ celebrem fuisse eorum cultum seculis V & VI, cum Pontificatum teneret prælaudatus Pontifex.

§ III. Reliquiæ seculo IX Seligenstadium translatæ.

[Partes sacrorum corporum] Non constat, quamdiu quieverint corpora SS. Prothi & Hyacinthi in ea, de qua mox egimus, basilica. Servatum fuisse ibidem sacrum istum thesaurum seculo IX cum Ecclesiam universam modareretur Gregorius IV, auctor est Eginhardus, id temporis abbas Selingenstadiensis, in Historia translationis SS. Marcellini & Petri, recusa apud nos tom. 1 Junii, pag. 204; ex qua in rem præsentem spectantia nonnulla delibamus. Capite 10 relaturus duo miracula in basilica SS. Marcellini & Petri Selingenstadii se præsente patrata, & unum quidem ex his in adventu reliquiarum sanctorum Prothi & Hyacinthi, & juxta ipsas reliquias; sic præludit: Gregorius Romanæ urbis Episcopus, qui Eugenio simulque Valentino in Pontificatus honore successit, cum Titulum S. Marci Euangelistæ, (imo Confessoris & Pontificis, ut scribit Anastasius in Vita Gregorii) in quo presbyter fuerat, ampliare, & in eo monasterium vellet extruere; quæsivit per cœmeteria & ecclesias longius ab Urbe constitutas, sicubi sanctorum Martyrum corpora posset invenire: inventaque Titulo, quem opere magnifico extruxerat, curavit inferre.

[23] Casu igitur factum est, ut eo tempore, quo sepulcrum beatissimi Hermetis erat aperturus, [Roma transmissæ] & sacrum illius corpus inde fuerat sublaturus, unus ex nostris, qui eodem anno supplicandi gratia, ut moris est pœnitentibus, Romam venerat, congregatæ ad basilicam Martyris multitudini cum ceteris peregrinis interesset. Is negotio, quod agebatur, diligenter inspecto, spem adipiscendarum memorati martyris reliquiarum, licet corde simplici, non tamen sine causa concepit: & Deusdonam diaconum, cujus in primo libro crebram fecimus mentionem, adiens obnixe rogavit, ut ex his quantulumcumque a custodibus loci acciperet, mihique deferendum sibi præstaret. Qui confestim precibus ejus annuens, id se sine mora facturum pollicetur: datoque custodibus pretio, non solum S. Hermetis, sed etiam sanctorum Proti atque Hyacinthi, quorum in eadem basilica corpora erant posita, reliquias accepit. Et illas quidem per quemdam familiarem suum, cui Sabbatino cognomen erat, simulque & nostrum, qui ei, ut hoc faceret, persuasit, mittere curavit; quod autem de corpore B. Hermetis potuit adipisci ipse ad nos veniens pro ingenti munere detulit. Hactenus Eginhardus: unde non tantum discimus corpora Sanctorum nostrorum remansisse in eorum basilica usque ad dictum seculum, verum etiam quo tempore & qua occasione Selingenstadienses ditati fuerint pretiosis eorumdem reliquiis. Juvat has Selingenstadium usque prosequi, ut quanta veneratione ibidem exceptæ & quam insigni miraculo nobilitatæ fuerint cognoscamus. Audiamus itaque laudatum Eginhardum citato loco.

[24] Cum autem de adventu reliquiarum sanctorum Proti & Hyacinthi nobis esset indicatum, [honorice excipiuntur Seligenstadii] obviam illis processimus, easque, ut par erat, honorifice suscipientes, atque basilicæ cum hymnis & orationibus inferentes propter corpora beatorum Marcellini & Petri cum feretro, quo venerant, collocavimus. Ubi cum in crastinum mulier quædam de proximo prædiolo, quod Baldradestat nuncupatur, dæmone possessa cum cetero populo fuisset ingressa, cœpit nequam spiritus fremere, ac prostratam in pavimento collidere, suamque malitiam coram omnibus confitendo publicare. Cumque a presbytero se exorcizante fuisset interrogatus; quis esset, unde venisset, quando & cur in eam intrasset; ad singula respondit, seque non solum dæmonem, sed etiam omnium viventium pessimum esse testatus est. Et cum presbyter ab eo causam tantæ nequitiæ requisisset, malam voluntatem hanc sibi tribuisse fatebatur. Rursus cum ab eo quæreret, si umquam in cælo fuisset; in cælo se fuisse, & inde propter superbiam dejectum esse confessus est. Eidem percontanti, utrum Christum Dominum, nec ne vidisset; ait, in inferno eum a se visum, tempore quo pro humani generis salvatione mori, atque illuc descendere dignatus est.

[25] [& insigni miraculo] Ubi vero ad id ventum est, ut eum interrogaret, si nomina Martyrum nosset, quorum reliquiæ pridie eidem ecclesiæ illatæ sunt; Notissima, inquit, mihi sunt eorum nomina: quia, quando passi sunt, præsens astabam, ac de eorum sempiterna gloria ingenti torquebar invidia, quos etiam hic modo patior infestissimos: cruciant enim me tormento incredibili, atque invitum de hoc vase, in quo diu latitabam, exire compellunt. Cui presbyter: Cum exieris, inquit, quo perrecturus es? Ego, ait, in viam pessimam perrecturus, & longinquas desertasque regiones petiturus sum. Post hæc cum & occasionem & modum ingressionis suæ, jubente presbytero, exposuisset, conversus ad feminam: Ego, inquit, infelix mulier, antequam exeam, ossa tua collidam atque confringam, teque debilem ac nostræ societatis memorem relinquam. Et cum illa, velut infirmitatis suæ conscia, cœpisset voce supplici atque submissa Sanctorum auxilium implorare; ille statim per os ipsius cum ingenti austeritate fremens & increpitans, loqui volenti silentium imperavit.

[26] [inclarescunt,] Erat enim nobis, qui præsentes eramus, ad videndum valde mirabile, quod ille spiritus immundus per os ejusdem mulierculæ tam diverso modo loquebatur, & nunc masculinæ, nunc femininæ vocis qualitatem sic ad purum exprimebat, ut non una, sed duæ in ea acriter altercantes, seque adinvicem convitiis lacessentes personæ esse viderentur. Et revera duæ erant diversa inter se voluntate dissidentes: dæmonis una, possessum a se corpus collidere cupientis; mulieris altera, hoste, quo tenebatur, liberari desiderantis: quæ diversitas voluntatum, ex disparitate vocum ac dissimilitudine verborum, quæ inter se jactabant, satis clare atque aperte poterat intelligi. Completo igitur juxta consuetudinem Mysterii cælestis Officio, nobisque ad curanda corpora de basilica egredientibus, jussimus feminam cum custodibus ibidem, donec reverteremur, opperiri, fiduciam habentes, quod per virtutem Christi, & merita Martyrum suorum, persidus possessor ejus cito foret exiturus. Neque nos spes nostra fefellit. Nam post refectionem ad ecclesiam regressi, exacto dæmonio, sanam illam & incolumen, ac per omnia mentis suæ compotem, atque in Dei laudibus exultantem invenimus. Et hoc quidem signum in adventu reliquiarum beatorum Christi martyrum Proti & Hyacinthi, juxta modum a nobis comprehensum, constat esse completum.

[27] Quamvis stricte definire nequeam, quo præcise anno mox relata contigerint, [intra annos 828 & 830,] latius tamen absque erroris periculo constitui posse credo intra annum 828, sub cujus initia Gregorius IV Pontificatum adiit, & annum 830, cujus die XXVIII mensis Augusti, postquam jam Selingenstadienses SS. Prothi & Hyacinthi reliquias recepissent, miraculum ibidem contigit ad reliquias S. Hermetis martyris, ab ipso Deusdona diacono illuc delatas, ut probavimus ex Eginhardo tom. VI Augusti, pag. 149. Non satis assequor, quid sibi voluerit Bailletus, dum loco aliquoties citato, postquam asseruerat, SS. Prothi & Hyacinthi cultum Roma in Gallias transiisse, temporibus Caroli Magni, subdidit sequentia ex Gallico Latine reddita: Dicitur, sub Ludovico Pio ejus filio pars reliquiarum ipsorum cum aliis multis Roma venisse ad Eginhardum anno DCCCXXVIII vel DCCCXXX, & ab hoc illustri viro, qui id temporis, ut pietati vacaret, aulam deferuerat, reposita fuisse Selingenstadii ad Mœnum cum reliquiis S. Marcellini & S. Petri; sed id factum sat male probatum est. Sane Historia translationis ab ipsomet Eginhardo exarata, tum propter adjuncta temporis, personarum, & locorum, tum propter scriptoris auctoritatem, usque adeo sincera apparet ac probata, ut non videam, quid ulterius desiderari queat, maxime a Bailleto; cum ea ipse utatur in Actis SS. Marcellini & Petri ad diem 2 Junii, ubi hæc habet: Ipsemet Eginhardus Historiam hujus translationis conscripsit, ac testimonium præbuit miraculorum ibidem factorum; notum autem est, quantum ponderis scriptis ejus attulerit existimatio habita de ipsius doctrina & probitate.

[28] Porro quis quantusque vir fuerit Eginhardus, quem alii Eginhartum & Einardum appellarunt, [Auctore Eginhardo, oculato teste & altero synchrono.] significavimus in Opere nostro locis variis & præsertim tom. 1 Junii, pag. 176 & 206. Siquis ampliorem ejus notitiam exoptet, consulat Mabillonium Seculo IV, parte 1 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, pag. 414; ubi illius Vitæ compendium reperiet, & P. Joannem Weinckens, qui in Opere, quod Eginhartum illustratum inscripsit, Acta ejus fusius exposuit quatuor prioribus capitibus, & in horum posterioris § 4 seriem exhibuit elogiorum, quibus merito exornatus fuit Eginhardus a scriptoribus antiquis & recentioribus. Ne tamen Bailletum legenti dubium aliquod inhæreat de existentia reliquiarum SS. Prothi & Hyacinthi apud Seligenstadienses, testimonium alterum produco Roberti presbyteri, scriptoris Eginhardo coætanei & fide digni, qui in Prologo Vitæ B. Rabani Mauri, cujus erat discipulus, editæ a nobis tom. 1 Februarii a pag. 512 sic scribit: Ossa quoque beatorum martyrum Marcellini & Petri, Proti atque Hyacinthi, cum reliquiis S. Hermetis, non minore miraculorum gloria in diversis sanitatibus infirmantium quotidie fulgent: quæ & ipsa a Roma translata & Einardo abbati adducta juxta Mœnum Germaniæ fluvium, in villa, quæ prius Mulinheim, nunc autem Saligunstat dicitur, digna celebratione a fidelibus venerantur. [Selingenstadii notitia & præcipuæ reliquiæ;]

[29] Occasione reliquiarum, & frequentium miraculorum ibidem patratorum factum creditur, ut locus is ante Mulinheim appellatus, deinde vocari cœperit Saligunstat seu Seligenstat, quæ vox Germanica Beatorum civitatem sonat. Situm est autem Seligenstadium in Moguntina diœcesi Francofurtum inter atque Aschaffenburgum, habetque insignem Ordinis S. Benedicti abbatiam. Papebrochius noster in Diario Ms. itineris sui Italici, illuc se pervenisse ait mense Augusto anni 1660, exceptumque fuisse ab abbate perhumaniter; tum præcipua quæque templi abbatialis monumenta describens, hæc pauca huc spectantia observat: In valvis majoris aræ hæc inscriptio legebatur: Horum corpora sanctorum sub hac ara requiescunt; Marii, Marthæ, Audifacis, Abacuc, Prothi, Hyacinthi, Marcellini & Petri. Reliquias præcipitata bello Suecico fuga confudit in saccis, nec opportunitas erat videndi.

[30] [hæreticorum in has impietas, & catholicorum veneratio] Contigit autem ista sacrarum reliquiarum permistio sub medium seculi proxime elapsi, quando, expilata a Gallis & Vinariensibus, qui Suecis auxilio venerant, civitate cum monasterio, ædes sacra, quæ sola, suadentibus Gallis, intacta remanserat, etiam Vinariensium ferociam & impietatem experta est, postquam Galli ad sua castra discessissent, ut fuse narrat laudatus Weinckenus cap. 7, § 6: Cumque, inquit, in omnia ita debacchati essent, tandem in ipsas quoque sanctorum Patronorum nostrorum sacras desæviunt exuvias; etsi enim eæ toto persecutionis Suedicæ tempore, tuto satis loco hactenus fuissent reconditæ, & mansissent illæsæ; has tamen (nescitur, quo auctore) inventas, e loculis effusas per templi pavimenta disjiciebant, incedentium pedibus conculcandas; adeo ut, quæ post tot secula manserant intactæ, hac tandem tempestate horribilem passæ sint dispersionem, ut veraciter tunc illud potuerit dici Psalmi LXXVIII: “Deus venerunt gentes in hæreditatem tuam, & polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt morticina Servorum tuorum escas volatilibus cæli”. Licet eædem postea solerter requisitæ, a sacerdotibus cum debita reverentia fuerint sublevatæ & summa veneratione reconditæ. Idem Weinckenus, qui anno 1714 dicti monasterii Prior exstitit, asserit cap. 6, § 3, aras templi sui omnes, quinque enumerat, ex integro erectas fuisse & consecratas anno 1679; principem SS. Marcellino & Petro, Mario & Marthæ, Audifaci & Habacum, Laurentio archimartyri, Protho & Hyacintho & S. Benedicto, alias aliis Sanctis, quorum sacra lipsana ibidem ingenti numero servantur. Paragrapho vero sequenti dictarum reliquiarum catalogum subjiciens S. Prothi brachium inter eas recenset, & partem brachii S. Hyacinthi. Hinc colligo, illas reliquias post templi direptionem non ita permixtas fuisse, quin facile dignosci ac distingui potuerint.

§ IV. Partes sacrorum corporum Metas transmissæ seculo X.

[Reliquiæ ex Italia Metas transferuntur] Vidimus præcedente paragrapho, corpora sanctorum Prothi & Hyacinthi juxta relationem Eginhardi servata fuisse in basilica viæ Salariæ usque ad tempora Gregorii Papæ IV. In utraque Spicilegii Acheriani editione, in prima tom. 5, in altera tom. 2 exstat vetus documentum, quod e codice scripto monasterii S. Symphoriani Metensis ab Adriano Valesio descriptum, & ab hoc sibi concessum fuisse testatur Acherius, sub hoc titulo: Inventio Sanctorum a domno Deoderico pontifice repertorum. Exstat item apud Guilielmum Leibnitium tom. 1 rerum Brunsvicensium pag. 303 in Vita Deoderici seu Theoderici Metensis episcopi a Sigeberto Gemblacensi, auctore seculi XI exarata, qui illud huic integrum inseruit sic præludens: Jam jam ergo pagina illa proferatur in medium, ab his, qui interfuerunt, plenissime digesta de translatione Sanctorum. Ex memorato autem documento intelligimus, SS. Prothi & Hyacinthi reliquias ad Metensem civitatem translatas fuisse sub annum 972, & præterea sat verisimiliter eruimus, sacra eorum corpora ad idem fere usque tempus substitisse in via Salaria. Auctor scripti anonymus est, sed, sicut insinuat Sigebertus, rerum narratarum testis oculatus, utpote qui Deodericum non modo in itinere Italico, sed etiam in reditu ad episcopatum suum Metensem comitatus est, ut mox videbitur.

[32] Sic relationem suam exorditur laudatus anonymus: [a Theodorico Metensium episcopo] Anno Incarnationis Dominicæ DCCCCLXX, magno & gloriosissimo Cæsare augusto Ottone cum æquivoco suo admirabilis indolis adolescente, filio æque augusto, simulque magnarum virtutum conjuge Adelheïde, qua nihil umquam justius, mansuetius, prudentius, nec magis pium quicquam potuit esse, Italiæ sceptra pio justoque moderamine pacifice ac solide usque in fines Calabriæ gubernantibus, domnus ac venerabilis sanctæ Mettis episcopus Deodericus, ipsi magnifico imperatori sangui ne ac mira dilectione ac familiaritate conjunctus, cujusque consultu pro mira sapientiæ prærogativa cuncta palatina agebantur negotia, in eadem Italica expeditione constitutus, in qua triennium fere militavit; dum divino præcipue cultu deditus, quæque ad honorem, decoremque seu munimentum suæ sanctæ sedis certatim exquireret & efficaciter votis ejus cuncta suppeterent, corporum Sanctorum maximam copiam ex diversis Italiæ locis, divina se gratia adjuvante, collectam, digno se cultu atque honore alibi præstantius veneranda, eidem suæ sanctæ sedi Mettensi invehere studuit.

[33] Deinde corpora seu reliquias Sanctorum, adjectis locis & personis, [juxta relationem testis oculati,] a quibus ea Deodericus acceperat, enumerans auctor sequentia ad rem nostram spectantia interserit: In Sabinis regione non procul ab urbe Roma, milliario fere XL, sancti martyres Protus & Jacintus erant reconditi, aliquanto negligentiori custodia. Hos abbas quidam de monasterio sanctæ Mariæ, quod dicitur Farfara, venerabili pontifici nostro, dum de causa sua eum apud imperatorem sibi fieri intercessorem rogaret, quia nullo tantum munere eum cognoverat delectari, partem primo obtulit, sed postea mira instantia * domni præsulis, quidquid inde reperire potuit, adjecit; ipse cum suis monachis dans super sancta Euangelia sacramentum, vere ea ossa sanctorum Proti & Jacinti existere. Hoc post natale Domini, dum Roma reverteremur, in vicinio Hortæ civitatis est actum. Tum, memoratis nonnullis de Sanctorum aliorum reliquiis, sub finem ita scribit: Cum jam Roma, regiis nuptiis ibi ingenti gloria peractis, reditum in patriam disponeremus, ultimo beneficio eoque pluribus copiosiore venerabilem præsulem domnus Papa (Joannem XIII antea nominarat) de quatuor portionibus craticulæ sancti Laurentii locupletissime cumulavit. Hæc anonymus in editione Acherii novissima, a qua prior editio non differt nisi loco ad marginem notato. Uno item loco differt Leibnitiana editio, ut inferius ostendam.

[34] [cujus accurata annotatio personarum] Nonnulla autem, quæ alioqui prætermitti potuissent, huc ex anonymo transferenda duxi, tum ut liqueat, eum relatis interfuisse, tum ut advertat lector, quam accurate annotarit passim temporum ac personarum adjuncta. Nam primo Ottonis Magni, qui imperii coronam ab anno 962 usque ad 973 gestasse legitur, conjunctionem sanguinis cum Theodorico episcopo confirmat continuator Reginonis ad annum 965: Hoc anno, inquit, Henrico archiepiscopo Trevirensi Thiedericus ejusdem ecclesiæ diaconus, & Adelberoni Mettensi episcopo Thiedericus consobrinus imperatoris, successores instituuntur. Confirmat id similiter præter alios Sigebertus in Chronico infra citando, & in Vita Theoderici apud Leibnitium pag, 312, ubi dicti episcopi epitaphium profert, quod sic habet:

Hic Deodericus generoso sanguine natus
      Regum progenie, nomen habens celebre:
Cæsaris Ottonis tetigit quem linea carnis,
      Cujus consiliis jura dedit populis.

[35] [ac temporum commendatur,] Secundo, nuptiæ regiæ, quas memorat anonymus, Ottonis scilicet secundi cum Theophania, Joannis Tzimiscis imperatoris Orientis nepte, celebratæ sunt Romæ, uti narrat Sigonius de Regno Italiæ libro 7, anno 972, & eodem Theophania coronata est augusta a Joanne PP. XIII, qui dicto anno, mense Septembri vita functus est. Annum eumdem diserte exprimit auctor Chronici Hildesheimensis, editi a Chesnio tom. 3 de Historiæ Francorum scriptoribus pag. 504 in hunc modum: DCCCCLXXII Ottoni imperatori juniori venit imperatrix Romam de Constantinopoli, XVIII Kal. Maii, Octab. Paschæ. Tertio, abbas monasterii S. Mariæ Farfensis, siti in diœcesi Sabinensi, ac sæpius memorati a nobis præcedente die in Commentario prævio ad Acta S. Thomæ ejusdem instauratoris, fuit Joannes ejus nominis tertius, qui, quantum colligo ex Indice abbatum Farfensium apud Muratorium tom. 2, part. 2 de Scriptoribus Italiæ col. 296, legitime electus est sub annum 967; sed iniquis monachi cujusdam, nomine Hildebrandi, machinationibus post quadriennium circiter electionem suam probare compulsus fuit coram Ottone imperatore, ac reipsa probavit, ut constat ex placito dicti imperatoris dato Ravennæ anno 971, editoque per laudatum Muratorium col. 475. Hinc facile concipimus, quem in finem abbas iste Theodericum, imperatori amicissimum, sibi intercessorem rogarit, & reliquias SS. Prothi ac Hyacinthi liberaliter obtulerit.

[36] [& mendum, quod in ejus scriptum postea irrepsit, corrigitur.] Quarto denique, sat recte scribit anonymus, reconditos fuisse Sanctos in Sabinis, regione non procul ab urbe Roma; quoniam a porta Salaria iter est ad Sabinos & strata est per Sabinos (verba sunt Strabonis lib. 5 Rerum geographicarum) via Salaria non longa, in quam Nomentana incidit apud Eretum. At occurrit difficultas in designata ab Urbe distantia, milliario fere XL. Etenim Aringhus in Roma subterranea de cœmeteriis viæ Salariæ disserens lib. IV, cap. 37, Porro, inquit, duo inter cetera … hac veteri Salaria via olim cœmeteria extitere, unum videlicet, quod ad Clivum cucumeris .. appellabatur, alterum vero, quod sanctorum Hermetis, Basillæ, Proti & Hyacinthi nomine insignitum est, quæ ambo quidem cœmeteria TERTIO ab Urbe milliario distant: quæ distantia multum discrepat ab ea, quæ legitur apud anonymum. Oportet igitur, ut post tempora Gregorii Papæ IV e via Salaria longius ab Urbe translata fuerint Sanctorum nostrorum corpora, vel ut anonymus erronee tantam distantiam designarit, vel ut in hujus relationem a describentibus mendum irrepserit, quod postremum mihi probabilissimum apparet; maxime quia hæ voces non procul ab urbe Roma immediate præmittuntur, & quia Sigebertus apud Leibnitium laudatum num. 31 habet milliario XI. Crediderim ab auctore vere scriptum fuisse milliario III, sed vel obscuriore charactere, vel maculato; certe maculas multas e codice, quo usus est Acherius, abstersisse dicitur Baluzius in notis ad editionem secundam; inde factum, ut alter legerit milliario XL, alter XI.

[37] Mox laudatus Sigebertus data hactenus ex anonymo contractius refert in Chronico suo ad annum 970 hoc modo: [Hæc translatio, quam nonnulli innectunt anno 970,] Theodericus Metensium episcopus imperatori sanguine, dilectione, ac familiaritate cæteris devinctior, dum in Italica expeditione per triennium sub eo militaret, multa corpora & pignora Sanctorum de diversis Italiæ locis, quocumque modo potuit, collegit. Deinde recensitis aliorum Sanctorum reliquiis, de nostris hæc subnectit: A Sabinis partes corporum Proti & Hyacinthi martyrum; ac demum ita concludit: Hæc omnia cum … parte craticulæ sancti Laurentii martyris a Papa Joanne sibi donata, cum aliis multis Sanctorum pignoribus præsul Deodericus in Galliam hoc anno transtulit, & in ecclesia sancti Vincentii martyris, a se in insula urbis constructa, locavit. Eidem anno innectitur memorata reliquiarum translatio in Chronicis aliis. Sed, quantum assequor, ubique præpropere; scribit quidem anonymus sæpe laudatus, quod Deodericus … corporum Sanctorum maximam copiam ex diversis Italiæ locis … suæ sanctæ sedi Mettensi invehere studuerit anno 970, (quibus verbis decepti sunt haud dubie chronographi & eos secuti alii scriptores,) at non dicit, quod eodem anno illuc invexerit. Imo haud obscure innuit contrarium, ubi sub finem asserit, Theodorico, cum jam Roma, regiis nuptiis ibi ingenti gloria peractis, reditum in patriam disponeret, donatas fuisse a Romano Pontifice portiones craticulæ S. Laurentii; cum hæ nuptiæ tantum peractæ sint anno 972, sicut probavi num. 35 & sicut notat ipsemet Sigebertus in Chronico juxta editionem Miræi.

[38] Igitur non omnes reliquiæ, a Sigeberto enumeratæ, anno 970 fuerunt Metas translatæ a Deodorico; [Securius statuitur intra dictum annum & 972, quo ara Sanctis nostris dedicata est] sed neque omnes simul ab ipsomet translatæ fuerunt anno 972: nam, ut patebit pervolventi anonymi præfati relationem, multas ex his reliquiis per varios homines variis temporibus, in Italia commorans, in diœcesim suam transmisit; reliquas vero antistes ipse transtulit, reposuitque in ecclesia S. Vincentii martyris, cujus fundamenta jecerat anno 968, ut notat Metensis Chronici auctor apud Labbeum, & Sigebertus in Vita Theoderici apud Leibnitium cap. 13; additque idem Sigebertus cap. 18, aram illic Sanctis nostris fuisse dedicatam anno 972, die VI mensis Augusti. Audi textum ejus integrum: Fervente igitur studio cœptæ fabricæ, & a longo postliminio, sanctæ memoriæ præsule, Christo propitio, reduce, aræ duæ in eadem ecclesia sibi contiguæ dedicatæ sunt, præsentibus & cooperantibus reverentissimis Wigfrido Virdunensi, Gerhardo Tullensi pontificibus anno DCCCCLXXII; hæc quidem in magnæ & toti orbi vulgatæ martyris sanctæ Luciæ Syracusanæ; illa autem in sanctorum æque mundo pervagatorum Proti & Jacincti martyrum præsentia & honore, quorum corpora sacrosancta, vera, utut fides Christi est, & non alia, ope ipsorum Augustorum & domnorum tunc temporis, Papæ Johannis auctoritate, in ipsis partibus Italiæ adeptas, cum aliis sanctorum martyrum corporibus huc felici omine Domino transtulit adjuvante: & sunt ipsæ dedicationis Kalendæ VIII Iduum Augusti, anno pontificatus ejus nono: ab anno scilicet 964, quem cum Chronici S. Vincentii Metensis auctore primum Deoderico figit Sigebertus in sua Chronographia; Continuator Reginonis laudatus num. 34, episcopum institutum scribit anno serius: uter rectius, huc non spectat.

[39] [in ecclesia monasterii S. Vincentii, ubi partes corporum ipsorum servantur.] Ceterum nullibi memoriæ proditum reperio, quasnam possideat monasterium S. Vincentii Metense SS. Prothi & Hyacinthi reliquiarum partes; partes, inquam, non integra corpora, prout intelligi posset ex mox citato textu Sigeberti, & ex anonymi relatione, in qua dicitur, abbas Farfensis primo partem reliquiarum obtulisse Deoderico, & postea adjecisse, quidquid inde reperire potuit. Nam hæc omnia de partibus dumtaxat exponenda esse, ipse Sigebertus, qui aliquamdiu Metis in memorato monasterio habitavit, sufficienter declarat in Chronographia verbis num. 37 recitatis: A Sabinis partes corporum Proti & Hyacinthi martyrum. Ista hic observo, non quod scriptorum aliquis, quos vidi, totum hunc thesaurum Metensibus attribuat, sed quia tot sunt alii, qui eum, sicut contingit frequenter, sibi integrum vel partem ejus majorem videntur vendicare, ut eos conciliare negotium sit perdifficile.

[Annotata]

* al. præstantia

§ V. Variæ Italiæ civitates enumerantur, quæ SS. Prothi & Hyacinthi corpora, aut partes insignes sibi adscribunt.

[Corpora aut magnæ eorum partes servari craduntur Papiæ;] Ut in hac de variis translationibus valde implexa materia ordo quidam servetur, & evitetur confusio, primum sine ullo examine nude producam, quæcumque de corporum SS. Prothi & Hyacinthi possessione & cultu apud singulorum locorum scriptores reperire potui, subnexurus deinde & discussurus rationes, quas sibi invicem opponunt. Occurrit primo loco Monasterium S. Felicis Papiæ, de quo & una de Sanctis nostris Jacobus Gualla in Sanctuario Papiensi lib. 5, cap. XI scribit in hunc modum: Otto Teutonicus imperator secundus Salvatori nostro perpulchrum condidit oratorium, hac nostra tempestate sanctum Felicem vocatum; quam quidem ædem sanctissimæ virgines divi Benedicti Ordinis mira religione colunt. In ea autem hæc veneranda Sanctorum corpora decumbunt, quorum nomina infra describuntur. Felix, Castulus, Georgius, Felicitas, Prothus, Hyacinthus, Sergius & Baccus, Innocentes duo, Marina, Fælicula, caput S. Stephani prothomartyris, caput S. Valentini præsbyteri, Crux una de sanctissimo ligno Crucis inaurata, capsa una in medio altaris majoris plena reliquiis. Quæ quidem venerandæ omnes reliquiæ in subterraneo oratore decenter arcis tribus tumulantur mirandæ pulchritudinis, ex marmore eburneo, ac egregio artificio insignitis, quæ fideli religione conservatæ ibidem adhuc exstant atque venerantur. Hactenus laudatus Gualla, auctor seculi XV multum provecti, cujus enarratio, ut facile perspicit eruditus lector, haud magnum negotium nobis facesset; sicut nec quæ traduntur de Sanctorum nostrorum sacris exuviis existentibus in diœcesi Parmensi.

[41] Secundus Lancellottus in Historia Olivetana lib. 2, [in abbatia S. Mariæ de Castilione diœceseos Parmensis; Calatiæ;] cap. 42 agens de monasterio seu abbatia S. Mariæ de Castilione, Ordinis S. Benedicti & congregationis montis Oliveti, sita in jam dicta diœcesi Parmensi, hæc habet: Certa fere omnibus fides est, in templo requiescere corpora SS. Prothi & Hyacinthi. Ego vero, neque oculis usurpavi, nec grave quicquam de ea re legenti occurrit. Unum dumtaxat e tabulis adverti, anno, quem jam numeravimus, nostræ salutis MCCCCXCIV ab eodem (Daniele a Birago) archiepiscopo (Mitilenensi & cœnobii abbate commendatario) priorem lapidem (novi cœnobii ac templi, veteribus bello dirutis,) solemnibus cæremoniis consecratum, Ad laudem Dei, beatæque Mariæ, sanctorumque Prothi et Hyacinthi, quorum gloriosa corpora hac in ecclesia requiescunt. Lancellotto jungimus Ranuccium Picum, qui in Notitia reliquiarum diœceseos Parmensis, præfixa Theatro Sanctorum Parmensium, pauca similiter memorat ad rem præsentem; verba ex Italico Latine reddita sic sonant: Die XI Septembris. In ecclesia sanctæ Mariæ de Castilione, de Marchionibus, monachorum Olivetanorum, corpora sanctorum Prothi & Hyacinthi, aut saltem eorum partes, quia illa sibi attribuit Roma. Thesaurum hunc saltem pro parte conservari similiter Calatiæ, vulgo Cajazzo, civitate episcopali Campaniæ felicis sub archiepiscopatu Capuano, auctor est Ferdinandus Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ novæ editionis col. 440, ubi de ejusdem cathedrali ecclesia disserens, pauca hæc memorat: Dives est Sanctorum reliquiis.. veneratur brachium dexterum S. Lucæ Euangelistæ, Lipsana SS. Innocentium, Proti & Hyacinthi & Urbani martyrum.

[42] Laudandus sæpe per decursum Primus Aloysius de Tattis, [Mantuæ,] qui post medium seculi proxime elapsi Annales sacros ecclesiæ Novocomensis Italico idiomate, & ejusdem Martyrologium Latino exaravit ac typis commisit, inter eos, qui, ut putat, de corporum SS. Prothi & Hyacinthi possessione decertant, recenset etiam Mantuanos, juxta quorum tabulas corpus S. Hyacinthi ibidem in ecclesia cathedrali custoditur, non multis abhinc annis Roma illuc delatum. Verum, inquit in Annalibus, decade prima, pag. 119, non est corpus S. Hyacinthi fratris S. Prothi, prout ipsi supponunt, quamvis ipsa die, nostrorum Martyrum triumpho consecrata, ejus festivitatem celebrent. Tum paucis interjectis, existimare se ait, corpus esse martyris cujusdam cognominis, quales nonnulli commemorantur in Martyrologio Romano, aut forte ossa martyris incogniti, cui in translatione a summo Pontifice nomen Hyacinthi impositum sit. Equidem, rectene ita censeat laudatus auctor nec ne, dijudicare nequeo, quandoquidem libros, qui de celeberrima civitate Mantuana ejusdemque ecclesia agunt, quantum licuit, consuluerim, & nihil quidquam de S. Hyacinthi sacris exuviis repererim memoriæ proditum, proindeque rem hanc eruditis Mantuanis cum ipso peragendam relinquo.

[43] [Florentiæ; datur translationis huc seculo 15 factæ] In serie adscribentium sibi Sanctorum nostrorum corpora locus item conceditur monachis Camaldulensibus Florentiæ in abbatia SS. Angelorum seu S. Mariæ de Angelis, quos eo thesauro ditatos sub annum 1428 scribit Augustinus Florentinus prædictæ abbatiæ monachus part. 2, lib. 3 Historiarum sui Ordinis, in Vita Ambrosii Camaldulensium Generalis pag. 346 in hæc verba: Anno a Natali Christiano MCCCCXXVIII, diruto templo S. Salvatoris Sylvæ mundæ in agro Aretino, reperta sunt corpora sanctorum martyrum Christi Prothi, Jacinthi & Nemesii. Ea res cum ad Ambrosii aures pervenisset, summo æstuare cœpit desiderio, ut Angelicum cœnobium eo pretiosissimo thesauro potiretur; in eamque rem abbatis consensus, Raphaëlis Boncianii Ordinis Generalis auctoritate, ut intercederet, operam dedit. Usus autem potissimum Cosmi Medicis favore, & pari modo Laurentii fratris, dignus fuit, ut clarissimi viri proinde Romam contenderint, quo ipsam translationem Apostolica auctoritate fieri liceret.

[44] [descriptio] Qui privato quoque eorum sumptu honorificentissimum illud æneum sarcophagum in templo Angelorum statuere III Id. Septembris, ubi sacrosanctæ reliquiæ (quæ summo totius civitatis plausu per celebriores urbis regiones ab archiepiscopo & cleri ordine universo, præmissa solemni rogatione, ante omnia circumlatæ sunt) compositæ venerantur. Emanavit item & Apostolicæ confirmationis diploma, datum Romæ IV Calen. Feb., pontificatus Martini V anno V. Eugenius vero (IV) postea trium annorum ac totidem quadragenarum indulgentiam tam in die eorum natalitii quam etiam VII die Jan. hujusmodi factæ translationis concessit. Datum Romæ VIII Cal. Maias anno 2. Confirmavit item Nicolaus V. Datum Romæ IV Cal. Mart. anno III. Potitus Ambrosius sacris Reliquiis operæ precium se facturum esse existimavit, si B. Eugeniæ virginis, cujus Prothus ac Jacinthus eunuchi fuere, Vita e Græcia in Latium se auctore transiret, cujus opera hujusmodi memorabilis facta est translatio.

[45] [& quædam ex aliis] Consonat Augustino Silvanus Razzius in Vita memorati Ambrosii Italice concinnata, subnexaque Vitis Sanctorum & Beatorum Ordinis Camaldulensis; addens tamen lipsanothecæ æneæ insculpta esse nomina Sanctorum Martyrum, & infra illam marmoreo lapidi hanc inscriptionem: Clariss. viri Cosmas & Laurentius fratres Medices neglectas diu SS. reliquias Martirum religioso studio, ac fideliss. pietate, suis sumptibus his æreis loculis condendas colendasque curarunt. Porro quamvis monuerim, nihil dicturum me de vera corporum seu reliquiarum tum hoc, tum aliis hactenus nominatis itemque nominandis locis existentia, nisi auditis prius omnium testimoniis & rationibus, pauca tamen præsentis relationis elucidationi subservientia observanda censui; ac primo quidem, quod memoratum ibidem templum S. Salvatoris Silvæ mundæ, e quo sacra lipsana Florentiam advecta leguntur, pertinuerit ad monasterium Ordinis Camaldulensis, situm in diœcesi Aretina, vulgo Arezzo, Florentini archiepiscopatus suffraganea. Secundo quod inter Auctaria Usuardini Martyrologii apud Sollerium nostrum codex Florentinus etiam hujus translationis meminerit, eo tamen discrimine, ut factæ translationis annum fuisse dicat millesimum quadrigentesimum vigesimum.

[46] Etenim, postquam ad hanc diem annuntiavit sanctos Martyres nostros, [scriptoribus] sic prosequitur: Horum sacratissima ossa, una cum reliquiis sancti Nemesii martyris, ad monasterium S. Mariæ de Angelis de Florentia translata anno Domini MCCCCXX, tempore Martini V Papæ. Et recte sane; nam in relatione laudati supra Augustini Florentini, & Silvani Razzii hunc secuti, errorem cubare, prodit manifeste ipsemet Augustinus Historiæ suæ lib. 2 cap. 65, pag. 238, ubi Raphaëlem Boncianium, cujus auctoritate Ambrosius Camaldulensis meditatus est translationem, anno 1419 suffectum fuisse scribit Antonio Parmensi totius Ordinis præfecturam abdicanti, & paulo post de eodem Raphaële tradit sequentia: Tertio anno Venetiis Ravennam proficiscens, fatigatione itineris dysenteria laborare cœpit, ac post tertium diem nexibus carnis exolutus ad meliorem transivit vitam XVI Calend. Novemb. MCCCCXXII, sepultus in templo D. Apollinaris. Annum ac diem obitus dicti Raphaëlis eumdem notant Thomas De Minis in Catalogo Sanctorum & Beatorum Ordinis Camaldulensis pag. 44, & Arnoldus Wion lib. 1 Ligni Vitæ cap. 20, pag. 38.

[47] Quare cum annus 1420 designatus in Martyrologii Auctariis recte congruat præfecturæ Raphaëlis Boncianii, [super ea observantur.] nullatenus congruat annus 1428; haud dubie ille statuendus est translationis epocha. Alioqui dicendum foret mendum irrepsisse non modo in codicem Florentinum, positumque pro anno 1428 annum 1420; verum etiam in relationem Augustini; intrusum scilicet in eam fuisse nomen Raphaëlis Boncianii pro nomine Benedicti Foroliviensis, qui juxta Augustinum, Thomam de Minis, & Wionem toti Ordini præfuit ab anno 1422 usque ad 1431, quem subsecutus est sæpe memoratus Ambrosius, vir ob eruditionem, morum integritati conjunctam, scriptorum plurium elogiis exornatus & similibus propter Beati titulum, ei a quibusdam adscriptum, exornandus fortasse in Opere nostro ad diem XXI Octobris, quo juxta plerosque, vel ad XX Novembris, quo juxta pauciores, e vivis excessit. Tertio denique observo, SS. Prothum & Hyacinthum in ecclesia SS. Angelorum Florentiæ cultum habere valde insignem, utpote quorum ibidem tum hodie festiva depositionis, tum die VII Januarii translationis celebratur memoria, confirmata non tantum trium Pontificum Romanorum decretis, sed insuper additis ecclesiasticis favoribus commendata.

[48] Sequitur nunc celeberrima Sanctorum nostrorum translatio, [Corporum Romæ ab ecclesia S. Salvatoris sub Clemente VIII] facta Romæ sub finem seculi XVI, quam refert Baronius in Notationibus ad Martyrologium Romanum die XI Septembris: Eorum, inquit, sacræ reliquiæ sub Clemente VIII Pontifice Max. ab ecclesia S. Salvatoris, prope pontem S. Mariæ trans Tiberim posita, ad ecclesiam S. Joannis Florentinæ nationis solemni pompa fuere translatæ anno Domini MDXCII, die XXI Junii. Martius Milesius Sarrazanius, qui eodem tempore floruit, notisque illustravit S. Damasi Papæ Opera, postmodum anno 1628 Romæ typis Vaticanis excusa, pag. 185 recitatis Eminentissimi Baronii verbis mox subdit: Et nos oculati testes sumus, eratque in dicta ecclesia, quæ S. Salvatoris in pede pontis dicta, monumentum tale: Sub hoc lapide requiescunt sanctorum corpora gloriosissimorum Prothi & Jacinthi. Pancirolus, scriptor item synchronus, translationis hujus occasionem & modum utcumque exponit in Opere de Thesauris almæ Urbis absconditis, regione 6, ecclesia 18, quæ est prædicti S. Joannis Baptistæ de Florentinis, pag. 494. Verba ejus Italica huc transferam, ut una cognoscat lector, cur ei ecclesiæ a Florentinis cognomen inditum sit.

[49] [ad basilicam S. Joannis Florentino nationis translatio,] Isti ecclesiæ, inquit Pancirolus, munifici fuere bini Pontifices Maximi Florentini: Alter fuit Leo X, qui anno MDXIX ipsi concessit titulum parœciæ pro omnibus Florentinis, in quacumque Romæ parte habitantibus, & horum domesticis, qualiscumque essent nationis; & habere magistratum ad causas mercatorum Florentinorum cum multis privilegiis ac favoribus aliis. Alter Pontifex fuit Clemens VIII, qui anno MDXCII illi donavit corpora SS. Prothi & Hyacinthi, quæ quasi abscondita jacebant in ecclesia Salvatoris prope pontem S. Mariæ trans Tiberim. Fuerant hi eunuchi nobilissimæ virginis & martyris Romanæ sanctæ Eugeniæ, cujus sacrum depositum servatur in ecclesia SS. Apostolorum. Hæc itaque Florentini multo apparatu collecta collocarunt in magno, pulchro ac splendido sacello subtus chorum, qui est ante aram principem; quia illic ratione Tiberis construi non potuerat tribuna (opus aliquod magnificum & elevatum intelligo collocandis corporibus.) Præter diem martyrii horum Sanctorum, quæ est XI Septembris, celebratur etiam ibidem dies Translationis ad XXI Junii.

[50] [& insignis ibidem cultus;] Sacras Prothi & Hyacinthi exuvias deinde in præfato sacello permansisse, ipsisque altare fuisse dedicatum, atque bis per annum solemniter recoli ipsorum festivitatem discimus ex Bartholomæo Piazza in Hemerologio sacro Italice similiter concinnato. Verba ejus ad XI Septembris ita sonant: Festivitas solemnis habetur cum indulgentiis plenariis in nobili ecclesia S. Joannis Florentinorum, ad quam, concedente Clemente VIII, anno MDXCII, die XXI Junii, ab ecclesia parochiali S. Salvatoris trans Tiberim translati sunt. Quiescunt illorum corpora in magnifico sacello sub altari. Accipe etiam, quæ tradit idem auctor ad diem XXI Junii: Celebratur solemniter in ecclesia S. Joannis Florentinorum translatio corporum sanctorum martyrum Prothi & Hyacinthi, hac die facta per Clementem VIII ex ecclesia S. Salvatoris trans Tiberim prope pontem S. Mariæ, cum indulgentiis plenariis ad eorum nobile altare laterale, ubi quiescunt & honorantur.

[51] [uti & rel quiarum in aliis Urbis] Sunt & aliæ Romanæ urbis basilicæ, quæ Sanctorum nostrorum & reliquiis gaudent, & annuam memoriam recolunt. Exhibet nonnullas laudatus mox Piazza in Sacrario suo seu Menologio Romano; verba ejus Italica ita fere habent pag. 307: XI Septembris. SS. Prothus & Hyacinthus strenui martyres. Festum in S. Joannis Florentinorum; ubi magna pars illorum corporum. In sanctorum Quatuor (coronatorum,) ubi pars capitis. In sanctorum Apostolorum, illic insignes eorum reliquiæ sunt in loco honorifico in medio ecclesiæ, & in nova ecclesia Patrum Oratorii aliæ dictorum Sanctorum reliquiæ exponuntur. Earumdem reliquiarum meminit idem auctor in Hemerologio ad eumdem diem, ubi tamen hallucinatus videtur, dum apud quatuor Coronatos servari scripsit partem capitis S. Hyacinthi.

[52] Anastasius enim Bibliothecarius in Vita Leonis IV Pontificis seriem exhibens corporum Sanctorum, [ecclesiis existentia,] quibus is Pontifex sub medium seculi IX dictam ecclesiam locupletavit, clare dicit, illa sub altari collocata fuisse cum capite S. Prothi, & S. Cæciliæ &c. Adde, quod eadem corporum series ad pedem ejusdem altaris lapidi incisa, ut tradit Ugonius de Stationibus urbis Romæ, solius Prothi mentionem faciat. Producit eam integram laudatus Ugonius pag. 220, ex quo hæc pauca ad propositum nostrum transcribo: Beatus Leo quartus … sub hoc altari collocavit corpora sanctorum … quatuor Coronatorum… Adhæc corpora S. Prothi, & S. Cæciliæ &c. Verum, sicut recte monet Pancirolus agens de eadem basilica pag. 181, hæc similiter inscriptio emendanda; quandoquidem de capitibus dumtaxat loquatur Anastasius, auctor synchronus, constetque, corpora SS. Prothi, Cæciliæ & aliorum, qui subduntur, in aliis basilicis conservari.

[53] Floravantes Martinellus in Roma sacra pag. 216, [multis nixa testimoniis] scribens de ecclesia beatæ Mariæ Virginis in Equiro, in medium profert antiquam inscriptionem, erutam e codice Ms. Vaticano, ex qua discimus, exeunte seculo XIII, ibidem similiter exstitisse Sanctorum nostrorum reliquias: ita enim legitur: Anno Domini MCCXCV, pontificatu domni Bonifacii VIII Papæ, Indictione IX, mense Decembri die VI in festo S. Nicolai, consecratio istius altaris sancti Nicolai facta fuit per episcopum Nigropontem … in quo altari recondita sunt merita (ossa seu reliquiæ) sanctorum … Prothi & Hyacinthi, & multorum aliorum Sanctorum. Alteram itidem inscriptionem profert idem Martinellus pag. 289, quam exstare ait in ecclesia dicta olim sanctorum quadraginta Martyrum, nunc etiam Stigmatum S. Francisci, & ex qua simile colligimus, quod ex priori: signatur enim expreße annus 1298, Bonifacii VIII quartus, tum subditur: Hæ sunt reliquiæ, quæ sunt in altaribus ecclesiæ Sanctorum XL. Inprimis de Ligno sanctæ Crucis, S. Agnetis, sancti Saturnini, sancti Laurentii, sanctorum Prothi & Hyacinthi … & aliorum multorum.

§ VI. Eadem sacra corpora sibi vendicant Novocomenses, & quinque eorumdem translationes recolunt; cultus ibidem hac die.

[Novocomi quinque SS. Prothi & Hyacinthi] Quantumvis tribus jam paragraphis enumerationem bene longam dederimus civitatum & ecclesiarum, in quibus vera SS. Prothi & Hyacinthi corpora seu reliquiæ possideri ac honorari perhibentur, nondum tamen hic sistere concessum est; una etenim superest translatio, eaque, ut creditur, dudum ante alias facta. Post reliquas tamen de hac agendum existimavi, quia cum illis difficilius conciliari poterit, si singula admitti debeant, quæ de ea traduntur. Comum, quod & Novocomum sæpius appellatur, civitas Insubriæ in ducatu Mediolanensi episcopalis & Aquileiensi metropolitæ subjecta, sacrum hunc thesaurum integrum vel saltem pro majori parte sibi attribuit. Propugnatores ea habet non paucos & inter hos memoratum num. 42 Aloysium de Tattis, qui præ ceteris corpora Sanctorum nostrorum ibi a seculo VIII exstitisse & etiam nunc in ecclesia cathedrali existere pro viribus contendit. Juxta primum propositum nostrum relata ab ipso de hac prima & aliis quatuor translationibus, quæ ibidem variis temporibus contigerunt, ac reliqua ad cultum pertinentia præmittimus.

[55] [translationes memorantur. Prima facta anno 724 die 2 Aprilis;] Juxta laudatum De Tattis part. 1 Annalium Novocomensium ad annum 262, cui Sanctorum nostrorum triumphalem agonem innectit; item in Martyrologio Novocomensi ad diem 2 Aprilis, Liutprandus Longobardorum rex accepta a Gregorio secundo Pontifice SS. Prothi & Hyacinthi martyrum, S. Eugeniæ eunuchorum, sacra lipsana ex Urbe Novocomum detulit, & anno 724, die 2 Aprilis ea per Deodatum Novocomensium antistitem reponi voluit in templo SS. Carpophori & sociorum martyrum, quod ab urbe distat ad mille passus. De hac translatione, inquit in Martyrologio, quæ prima omnium aliarum extitit, plurima testantur ecclesiæ S. Carpophori monumenta, Breviarium tam vetus quam novum ecclesiæ Novocomensis XIII Maii. Tum in subsidium advocatis multis auctoribus, de quibus uti & de allegatis monumentis infra redibit sermo, subdit: De eadem translatione extant hi duo versiculi, quos se vidisse in pervetusto quodam Breviario Benedictus Jovius asserit loco citato (lib. 2 Historiæ patriæ, cap. de templis civitatis & agri Comensis.)

Rex tulit a Roma Luitprandus corpora sancta,
Longeque Cumana non procul condidit urbe.

[56] [altera anno 1096, ignoto die;] Secundæ translationis meminit idem auctor in Martyrologio ad diem XIII Maii his verbis: Secunda eorumdem corporum translatio habita est ante miserandum patriæ excidium a Guidone episcopo, dum bellum inter Mediolanenses & Novocomenses mutua crudelitate ferveret; verum hujus secundæ translationis dies certa jacet in tenebris. Franciscus Ballarinus part. 3 Chronici Comensis pag. 177 annum signat 1096, quo ex æde sacra S. Carpophoro clam in urbem delata, in loco subterraneo ecclesiæ cathedralis recondita sunt, & duobus versibus num. præcedente recitatis annectit quatuor sequentia:

Post modicum Guido deduxit episcopus ista
Corpora, Cumani templique locavit in imo.
Tertia per clerum constat translatio facta
Ad partem dignam dum corpora sancta reduxit.

Porro de translatione tertia pauca notavimus in Opere nostro tom. III Maii in Prætermissis diei XIII pag. 187, & pag. 264 in Prætermissis diei XIV, quo aliqui eam contigisse existimarunt, remque ad præsentem diem remisimus plenius examinandam. Audiamus itaque laudatum De Tattis fusius de ea disserentem.

[57] [tertia die 13 Maii] Tertia, inquit ad citatum diem XIII Maii, accidit anno Domini MCCCXVII, sub Leone III hujus nominis episcopo Novocomensi. Hujus autem translationis ea potissimum fuit causa, quod cum crypta, in qua condita fuerant pretiosa hæc lipsana, humentissima semper cerneretur, metuentes cum Leone cives, ne tantus quid detrimenti subiret thesaurus, in eam omnes abierunt sententiam, ut ex eo loco humenti dimota ad superiorem, eamque tutiorem partem asportarentur. Convocato igitur clero & frequentissimo populo ossa sanctorum Martyrum aqua, quasi linteis, cooperta reperit, quæ una cum SS. Liberatæ & Faustinæ virginum corporibus elata post altare majus in ipsa ecclesia collocavit non sine jucundo miraculorum spectaculo; nam oculis captus visum, acerrimo dentium dolore laborans liberationem, & luxata sacerdos dextera pristinam eorum intercessione sanitatem receperunt. Apposita tunc a tergo altaris fuit sequens inscriptio a Valeriano Ruscha cathedralis archidiacono, qui proprio sumptu aram, sub qua servarentur sacra corpora, eodem erexit anno. Hactenus De Tattis, qui præfatam inscriptionem mox subjungit his conceptam verbis:

[58] MCCCXVII in ecclesia majori Cumana, præsentibus ibi reverendis patribus dominis, [anno 1317,] fratre Leone de Lambertengis episcopo Cumano: fratre Jacobo Subripa episcopo Tartarorum, & Georgio episcopo Epiphanensi ✠ nec non dominis Valeriano de Ruscha archidiacono: Gufredo de Pigocis archipresbytero; Fomasio de Græcis: Francio de Parede: Jacobo de Parma, & Conrado de Lambertengis presbyteris. Martino de Pergamo, & Gufredo de Carnegrassa diaconibus. Joanne de Regio, & Jacobo de Argenio subdiaconibus. Mussone & Josepho de Lauizariis: Princiualo de Lucino: Bartholomæo de Montecucho, & Francischino de Burris: Petro Zano de Mantua: Guasparro de Montesia, & Reinerio de Vercellis: omnibus canonicis Cumanis duabus præbendis vacantibus ✠. Ac toto clero Cumanæ diœcesis, & immenso populo non solum civitatis Cumarum & districtus; sed etiam aliarum vicinarum civitatum translata fuerunt corpora sanctorum martyrum Proti & Jacinthi, & sanctarum virginum Liberatæ & Faustinæ; quarum virginum corpora requiescunt in hoc altari. Eodem anno præfatus Dominus Valerianus Ruscha archidiaconus Cumanus fecit fieri hoc opus altaris suis propriis expensis, archidiaconatus sui anno primo ✠.

[59] Subdit idem auctor, de hac solemni sanctorum Martyrum translatione proprio ac peculiari Officio actum fuisse in ecclesia Comensi, [olim Officio ecclesiastico celebrata; quarta anno 1567 die 20 Julii;] donec ad mentem Clementis VIII PP. illud sustulit Philippus Archintus episcopus; ac demum quibusdam interjectis ita concludit: Nonnulli tamen de hac translatione agunt sequenti die, ut inter alios Ferrarius & Arturus, cujus rei ratio est Officiorum concurrentia; nam cum hac die XIII Maii agatur de Dedicatione basilicæ cathedralis sub ritu duplici, translatio autem celebraretur sub semiduplici, ideo de translatione fiebat proxima die non impedita; licet olim una cum Dedicatione ecclesiæ de horum Sanctorum translatione commemoratio haberetur, sed tunc illa sub ritu simplici colebatur. Pro quarta translatione remittit nos De Tattis ad Thomam Porcacchium lib. 1 de Comensi nobilitate, apud quem solum hujus ait vigere memoriam, quemque celebritatem hanc die XX Julii anni 1567 peractam esse profiteri asserit luculento testimonio; quippe qui eodem tempore Opus suum concinnaverit. Audiamus igitur ipsamet Porcacchii verba ex Italico Latine reddita: Anno MDLXVII die XX Julii illustrissimus dominus Joannes Antonius Ulpius, doctissimus ac dignissimus patriæ suæ episcopus, locum paraturus novæ fabricæ ecclesiæ, eas (reliquias SS. Prothi, & Hyacinthi) instituta multo cum apparatu supplicatione transtulit ad aram alteram in medio ecclesiæ ab ea parte erectam, ubi servatur sanctissimum Sacramentum. Ita laudatus auctor pag. 21. Redeo ad Aloysium de Tattis.

[60] [quinta anno 1618 die, Junii.] Ad diem V Junii in memorato sæpe Martyrologio translationem quintam his verbis annuntiat: Postrema translatio SS. martyrum Proti & Hiacynthi, sanctarum virginum Liberatæ & Faustinæ, S. Provini episcopi & confessoris, ac S. Julianæ virg. & mart.; quando ex antiquis eorum sepulchris sublata corpora decentioribus in arculis sunt composita, & indicta solemni supplicatione per totam urbem delata. Tum in Commentario huic annuntiationi subnexo plurimum commendat epistolam primam historicam Quintilii Lucinii Passalaquæ, in qua translationis hujus triumphalem pompam, incredibilemque civitatis lætitiam sub oculos legentium positam affirmat, pergitque in hunc modum: Celebris hujus translationis dies incidit in Feriam tertiam Pentecostes, quæ fuit quinta Junii anno MDCXVIII, sub illustrissimo & reverendissimo D. Philippo Archinto episcopo Novocomensi. Sanctorum martyrum Proti & Hiacynthi, nec non sanctarum virginum Liberatæ & Faustinæ corpora in eamdem cathedralem ecclesiam relata sunt, & sub ara majori, sicut antea jacuerant, honorificentius collocata… Sub arculis SS. Proti & Hiacynthi, sicuti & SS. Liberatæ & Faustinæ eadem prorsus epigraphe, mutatis tantum eorum, earumque nominibus legebatur.

[61] [Ibidem in cathedrali, ubi quiescere dicuntur corpora, Officium fit ritu duplici ad XI Septembris.] Paulo V Pontif. Max.; Philippo III Catholico regnante Mediolani duce. Hæc sunt corpora SS. Proti & Hiacynthi martyrum, & SS. Liberatæ & Faustinæ virginum ex vetere majori sacello, in quo ann. CCCI condita fuerant, in hoc novum, solemni insignique pompa ab illustriss. & reverendiss. Philippo Archinto episc. Comensi reposita anno MDCXVIII, die V Junii, Feria III Pentecostes. Francisco Gallio Albeti duce & comite, Papirio Magnocaballio I. V. D., Petro Jacobo Gagio, Peregrino de Peregrinis, Hippolito Ulpio fabricæ præfectis. Ex recitata epigraphe observo, annos 301, quibus sacra lipsana in sacello veteri jacuisse perhibentur, recte quidem congruere anno 1317, quo contigit tertia translatio, sed ita tamen, ut videri possent pugnare cum testimonio Porcacchii, profitentis, anno 1567 delatas inde fuisse sacras reliquias ad aram alteram; quare crediderim, eas post exiguum temporis spatium pristino loco fuisse restitutas, adeo ut tantilla absentia in considerationem non venerit, indeque factum, ut unus Porcacchius quartæ translationis meminerit. Ceterum cultus Sanctorum nostrorum hodiernus diserte traditur in Officiis propriis ecclesiæ Comensis, jussu illustrissimi Lazari Carafini ejusdem ecclesiæ episcopi editis anno 1667. Eorum exemplar penes me est, in quo ad diem XI Septembris Officium de SS. Protho & Hyacintho recitandum præscribitur ritu duplici in ecclesia cathedrali tantum. Omnia dicuntur de Communi plurimorum martyrum præter Orationem, quæ legitur, ut in Breviario Romano, & Lectiones secundi nocturni proprias, desumptas ex Actis, de quibus infra suus erit agendi locus.

§ VII. Expenduntur momenta pro sacrorum corporum seu reliquiarum possessione, vel contra eam a partibus inter se dissidentibus adducta, & qua ratione componi debeant statuitur.

[Francisci Ballarini contra Baronium, qui Sanctorum reliquias] Auditis tandem relationibus adstruentium in locis variis sacrarum reliquiarum possessionem & cultum, ad testimoniorum, &, quæ his opponuntur vel opponi possunt, argumentorum discussionem progredimur. Paragraphis 3 & 4 sat aperte innuimus, nullam nobis occurrere rationem merito ambigendi de vera reliquiarum SS. Prothi & Hyacinthi existentia apud Seligenstadienses & Metenses, nec se offerunt etiam scriptores nobis in hac parte contrarii, præter Bailletum, cujus non fundatum quoad Seligenstadienses dubium sufficienter videmur sustulisse num. 27, & Franciscum Ballarinum, cujus cruda assertio part. 3, pag. 178 Compendii chronici Comensis, Italice conscripti, hunc sacrum thesaurum, si mentem ejus percipio, utrisque abjudicat. Dicta assertio Latine sic sonat: Scribit Cardinalis Cæsar Baronius in suis Annalibus, quod prædicta corpora sanctorum Prothi & Hyacinthi priscis temporibus Roma in Galliam translata fuerint; sed (salva pace ipsius) res est a vero aliena, quandoquidem vere quiescant in dicta (Comensi) ecclesia cathedrali. Utrum postrema omnino certa sint nondum examino: sed obsecro, quid intendit per priora laudatus auctor, quidve intelligit per corpora in Galliam translata? Num corpora integra? An partes dumtaxat? Si primum, bona venia edicat mihi, quo id loco scribat Baronius. Certe Eminentissimus Annalista ad annum 829 nihil profert præter nuda verba Eginhardi recitata § 3, in quibus de reliquiis tantum mentio fit, nullatenus de corporibus integris: ad annum vero 969 post relata, quæ & nos dedimus § 4, Sigeberti verba, diserte præmonet lectorem, Porro, inquiens, cum audis translata corpora, ita accipias, ut partem ex illis acceperint, non ipsa integra. Alibi autem nihil apud ipsum invenio de translatis in Galliam SS. Prothi & Hyacinthi seu reliquiis seu corporibus.

[63] Igitur ne falso accusasse Baronium censeatur Ballarinus, [in Galliam relatas scripsit,] secundum intellexisse censendus est; nempe a vero alienum esse, quod scribit Baronius de translatis in Galliam corporibus, id est, reliquiis, seu corporum partibus: atque ideo, ni fallar, id falsum esse asseruit, quia jam ab anno 720, ut ipse putabat, corpora integra SS. Prothi & Hyacinthi ex Urbe Novocomum delata fuerant a Luitprando rege. Sed advertat, si placet, quot ex simili asserto exsurgant incommoda. Nam quo pacto probabit, dicta corpora usque adeo integra pervenisse Novocomum, ut neque in basilica viæ Salariæ, neque in abbatia Farsensi remanserit ex iis quidquam, quod seculo IX ad Eginhardum transmitti, & seculo X Deoderico Metensium antistiti offerri potuerit? Quo testimonio evincet, imposuisse posteris Eginhardum, vel hunc sibi imponi passum fuisse, tradique pro reliquus Sanctorum nostrorum, ossa aliorum, ob quorum merita Deus illustre miraculum, relatum a nobis ex eodem Eginhardo, teste oculato, patrarit in ecclesia Seligenstadiensi? Quo fundamento ostendet, mendacem fuisse anonymum Deoderici episcopi comitem, sæpe laudatum § 4, vel pejerasse, aut saltem jurasse temere abbatem & monachos Farfenses, dum super sancta Euangelia jurejurando affirmarunt, vere esse ossa SS. Prothi & Hyacinthi, qui in Sabinis fuerant reconditi?

[64] [ratiocinium examinatur & exploditur.] Imo juxta Ballarini assertum dicendum foret, nullibi nisi in una civitate Novocomensi, reliquias Sanctorum nostrorum possideri, ne quidem Romæ in ecclesia S. Joannis Florentinorum; cum tamen translatio huc ex ecclesia S. Salvatoris facta anno 1592 tot scriptorum synchronorum, confirmata sit testimoniis, ut Aloysius de Tattis, licet in Martyrologio suo ad diem XI Septembris, certius esse dicat, quiescere sanctorum Martyrum corpora Novocomi, quam ut suis egeat probationibus, id diffiteri non ausit: nam ibidem Papiensibus, Parmensibus, Florentinis ac Mantuanis pro munere, ut inquit, suo responsurus ab hac translatione exordium ducit atque ita fatur: Nobis non obstat Romana SS. Prothi & Hyacinthi translatio sub Clemente VIII ex basilica Salvatoris ad ecclesiam S. Joannis Florentinæ nationis; hæc enim exigua pars lipsanorum per synecdoche pro totis corporibus sumpta est, ut consueta praxis ecclesiastica demonstrat. In Annalibus vero Novocomensibus ad annum 262 pag. 117: Concedimus quidem, Gregorium, cum sese ac Romam tam pretioso thesauro privaret, eoque ditaret Luitprandum, aut potius civitatem Novocomensem, … partem ejus aliquam ibidem reservasse. Tum subdit, hanc fortasse partem eamdem esse, quæ figurate accepta pro integris corporibus sub Clemente VIII translata fuit. Itaque supposito tantisper, adeo certum esse, quod seculo VIII contigerit corporum ad Novocomenses translatio, ut nihil quidquam opponi queat; pars tamen eorum Romæ relicta, in minores dividi potuit, quarum aliquæ Seligenstadiensibus & Metensibus, aliquæ aliis ecclesiis concessæ sint; & sic Ballarini contra Baronium sententia, omni certe, ne pejus dicam, fundamento destituta est.

[65] [Argumenta a Novocomensibus adversus alios] Cum agerem num. 40 de Papiensibus ac Parmensibus, dixi fore, ut quæ de corporum ibidem existentia traduntur, haud magnum nobis negotium facesserent; quia nempe facile ista exponuntur de parte sumpta pro toto, quod frequens est in hac materia. At Aloysius de Tattis, qui ea expositione usus est contra Romanos, alia contra illos utitur: Papienses vero, inquit, & Parmenses, licet autument in supra memoratis ecclesiis sanctorum Martyrum corpora possidere; fatentur tamen ingenue, se numquam ea vidisse, & fidem suam sola populi traditione fulciri; quæ cum nulla alia ratione roboretur, ad stabilienda hujus thesauri jura facillime nutat. Florentinis, qui hæc ipsa pignora colere apud Camaldulenses monachos pie credunt, cum in ærea quadam arcula, una cum corpore S. Nemesii martyris nostrorum Martyrum ossa contineantur, pro certo affirmare non dubitamus, hæc late accipi pro corporibus integris, cum ipsorum portio non magna cernatur. Hæc ille in Martyrologio ad hanc diem. Eadem fere sed fusius habet in Annalibus Novocomensibus ad annum proxime citatum pag. 118 & seq., ubi addit contra Florentinos, corpus S. Nemesii asservari hodiedum Romæ in ecclesia S. Mariæ novæ.

[66] Audi modo, quo pacto dissertationem suam concludat ibidem pag. 120: [sacri hujus thesauri competitores producta,] Ceterum ad omnium consolationem dicere possumus, tam Papiæ, quam Castellione (in abbatia S. Mariæ Parmensis diœceseos) sicut & Florentiæ ac Mantuæ vere inveniri corpora SS. Prothi & Hyacinthi, aut eorum partes: sed hæc erunt, vel aliorum martyrum cognominum, vel ignotorum Sanctorum, vel quibus Pontifices ignari, quorum ea Sanctorum essent corpora, hujusmodi nomina imposuerunt, cum locum aliquem illis gratificari vellent, prout satis norunt periti rituum ecclesiasticorum. Recte sane; non enim non possumus eo recurrere, si omnes integra sibi corpora prætendant, nulli eorum partibus sint contenti. Interim restat videndum, utrum laudatus auctor pro sua corporum possessione tam solidis ac certis fulciatur testimoniis ac rationum momentis, ut ex numero eorum, contra quos jam pronuntiavit, absolute excludendus sit.

[67] In Martyrologio suo ad diem 2 Aprilis pro translatione Roma Novocomum citat primo monumenta ecclesiæ S. Carpophori; [ac testimonia pro ejusdem integra,] nullum vero vel hic vel in Annalibus recitat; quod eo magis miror, quia translationes multo posteriores referens mox diligentissime transcribit inscriptiones bene longas, cum tamen in prima inter tot competitores omnis rei cardo versetur; producit quidem ad calcem partis 1 Annalium pag. 944 monumentum duplex beneficiorum, quæ Luitprandus rex annis 721 & 724 contulit in ecclesiam Novocomensem ejusque episcopum Adeodatum, at de reliquiis ne minima quidem mentio fit. Citat secundo Breviarium tam vetus quam novum ejusdem ecclesiæ ad diem XIII Maii, sed neque hæc ad manum nobis sunt, neque multum videntur conferre posse ad probandam translationem factam anno 724. Valde enim suspicor, ibidem præ ceteris agi de translatione, quæ contigit die XIII Maii anno 1317. Breviariis jungit Officia propria ejusdem ecclesiæ; verum cum eorum Lectiones propriæ, ut legitur in epistola iis præfixa, sub Gregorio XIII, id est seculo XVI multum provecto, approbatæ & antiquo Breviario appositæ sint, cultum quidem probant, translationem corporum aut partis eorum majoris, anno 724 factam, non stabiliunt.

[68] Hinc progreditur laudatus martyrologus ad testimonia scriptorum multorum quidem, [vel partis maximæ possessione] sed recentiorum, & præterea inter se dissidentium. Venit primo loco Benedictus Jovius auctor seculi XVI, apud quem lib. 2 Historiæ Novocomensis capite de Templis hæc lego de ecclesia cathedrali: Conditæ sunt inibi post altare maximum divorum Prothi & Hiacinthi ac Eugeniæ martyrum reliquiæ, antiquitus Roma a Luitprando Longobardorum rege ad hanc civitatem perductæ, & in templo divi Carpophori, quod ipse dicaverat, ut ex insrascriptis versiculis, in quondam Breviario repertis, conjicio, collocatæ. Jovio subnectitur Porcacchius laudatus num. 59, qui & ipsi consonat in omnibus præterquam in versiculis, quorum non meminit. Sequuntur Paulus Morigia lib. 1 cap. 8 Historiæ Mediolanensis; Franciscus Ballarinus in Opere supra memorato part. 1 cap. 6, & Ferdinandus Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ in episcopis Novocomensibus num. 21; sed primus translationem innectit anno 718; alter anno 720; tertius, non indicato translationis anno, Deodatum anno 721 vita functum scribit; omnes cum corporibus Sanctorum nostrorum etiam S. Eugeniæ corpus Novocomum delatum affirmant, sicut apud ipsos videre est locis citatis. Præter hos adducit auctores alios, quorum lucubrationes nobis desunt; verum cum & hi recentiores sint, ac proinde spes non affulgeat, fore ut quid certius inde eliciamus, non censuimus laborandum ad eas comparandas.

[69] [nec satis inter se consona sunt,] Judicet interim eruditus lector ex jam enumeratis, quid subsidii afferre queant laudato martyrologo appellati ab ipso auctores. Ipse translationem absolute affigendam censet anno 724, dissentiunt tres posteriores: citat omnes, ut ostendat, corpora saltem pro majori parte Novocomi existere, priores duo de reliquiis tantum loquuntur: illi exuvias S. Eugeniæ una cum exuviis Sanctorum nostrorum Novocomum pervenisse scribunt, ipse in Martyrologio suo ad dictum diem 2 Aprilis merito contendit, omnes in hoc puncto hallucinatos fuisse; quamvis in Annalibus suis lib. 9 num. 133 de eadem materia disserens fateatur, id ipsum insinuari in veteri Breviario ad diem XIII Maii, ac tradi in monumentis ecclesiæ S. Carpophori: Verum est, inquit, in quibusdam manuscriptis S. Carpophori conjunctim nominantur Prothus, Hyacinthus, Eugenia, quasi tria ista corpora simul a Gregorio donata fuissent Luitprando. Verum hoc errori vel incuriæ describentium attribuendum ait num. 134.

[70] [nec satis solida, ut adversariorum momenta evertant.] Atque hæc sunt præcipua argumenta, quibus pro sacrorum corporum possessione decertat Aloysius de Tattis, quæ mihi, ut candide mentem aperiam, non satis solida apparent, ut ipsi assentiar. Nam cum juxta exaratas seculo IX Eginhardi, & seculo X anonymi Metensis relationes, quibus non video, cur fides abrogetur, corpora sanctorum Martyrum nostrorum recondita etiam tum essent in Sabinis; cum tot in ecclesiis tam Romæ quam alibi sacræ eorum reliquiæ etiam insignes asservari & fidelium devotioni ac venerationi hac die exponi probentur; cum sacra corpora, ut plures testantur auctores fide digni, requiescant Romæ in ecclesia S. Joannis Florentinæ nationis; quis prudenter consentiat asserenti, eadem corpora, eatenus majori ex parte, deducta fuisse Novocomum circa annum 724, ut exigua pars lipsanorum per synecdochen pro totis corporibus sumpta concedatur dumtaxat ecclesiæ postremo loco nominatæ, & ad summum ecclesiæ S. Mariæ de Angelis in urbe Florentina? Ad summum, inquam; nam & Florentinos nominat, ubi ad consolationem competitorum suorum dici posse ait, apud ipsos vere inveniri corpora SS. Prothi & Hyacinthi aut eorum partes; sed hæc fore vel aliorum martyrum cognominum, vel ignotorum Sanctorum, vel quibus Pontifices … hujusmodi nomina imposuerunt.

[71] [Quid ipsis atque aliis in hac materia] Ceterum, cum tot in locis dispersæ sint Sanctorum nostrorum reliquiæ, dubium non est, quin auctores appellantes eas corpora, etiam ii, qui de basilica S. Joannis Florentinorum locuti sunt, figura usi fuerint; at non adeo late, ut vult de Tattis. Sane proprio & naturali sensu intelligendus est Piazza laudatus num. 51; dum dicit, hac die festum esse in jam dicta basilica, ubi magna pars est illorum corporum. Imo remansisse Romæ vel prope Romam post seculum VIII, si non integra corpora, certe partes magnas, non obscure colligitur ex eo, quod inter reliquias seculo IX Seligenstadium missas recenseatur brachium S. Prothi, & pars brachii S. Hyacinthi, sicut dictum est num. 30. Quapropter alterutrum dicamus necesse est, vel sacra pignora, quæ Novocomi honorantur, esse corpora aliorum Sanctorum, prout contra competitores supra arguit Aloysius de Tattis; vel esse dumtaxat partes aliquas Sanctorum nostrorum nullatenus tam magnas, ac prætendit idem auctor; quod postremum existimare malim tum propter antiquitatem traditionis, tum propter cultus celebritatem.

[72] Facile enim fieri potuit, ut Guido Novocomensium antistes, [concedi possit aut debeat, statuitur.] cum anno 1096 præ timore belli reliquias ecclesiæ S. Carpophori clam in civitatem deferret, ossa SS. Prothi & Hyacinthi, olim a Luitprando rege obtenta, ossibus aliorum Sanctorum commiscuerit, & eidem loculo incluserit; unde lapsu temporis massa integra credita sit pertinere ad Sanctos nostros, quorum nomina, ut illustriora, forte sola ad posterorum notitiam transmissa fuerant. Porro, ut his concertationibus aliquando finem imponamus, Papienses, Florentini & ceteri per decursum recensiti, ex hactenus discussis & ex quantitate reliquiarum, quas possident, ipsimet statuere poterunt, an monumenta eorum de partibus lipsanorum Sanctorum nostrorum exponenda sint, an de corporibus aliorum Sanctorum; nos ex relatis, quæ invenimus, cultum illustrasse contenti, ad alia progredimur.

§ VIII. Vitæ S. Eugeniæ virginis & martyris, gesta Sanctorum nostrorum complectentis & ab eruditis ad fabulas relegatæ compendium; tempus martyrii.

[De Actis S. Eugeniæ judicia Baronii,] Gesta & passio SS. Prothi & Hyacinthi inserta sunt Actis S. Eugeniæ virginis & martyris ac eorum in terris dominæ, de quibus in Notis Martyrologii Romani ad diem XXV Decembris ita scribit Cardinalis Baronius: Acta a Metaphraste descripta extant apud Lipomanum & Surium; habent tamen aliqua, quæ censura indigeant; veluti quod ibi legitur de Philippo Eugeniæ patre, facto (ut ait auctor) episcopo Alexandrino: quod plane commentitium esse, tabulæ episcoporum quæ ab Eusebio in Chronico, & Nicephoro episcopo Constantinopolitano, & aliis describuntur, manifeste declarant. Exstant item in Speculo historiali Vincentii Bellovacensis, in Vitis Patrum editis a Rosweydo atque in aliis magno numero impressis libris, iis præsertim, quæ heroica præclarissimarum virginum martyrum gesta ac certamina pertractant; mitto manuscripta non pauca, quæ in Museo nostro servantur ex variis antiquis codicibus eruta, omniaque ex eodem fonte, ex quo Vitæ impressæ, promanantia.

[74] [Papebrochii,] Postularet hic instituti nostri ratio, ut quæ Baronius adducto unico exemplo censura indigere monuit, lectori post maturum examen ob oculos poneremus, dein qua fide digna sint Acta ista dijudicaremus, & consequenter quid censendum de gestis SS. Prothi & Hyacinthi, quæ eis involvuntur. Verum laborem istum præripuit nobis non illubentibus Papebrochius noster tum in Responsionibus ad Exhibitionem R. P. Sebastiani a S. Paulo part. 2, resp. ad articulum 16, § IV, num. 90 & seqq., tum maxime in Opere nostro tom. 5 mensis Maii ad diem XX, occasione S. Basilissæ seu Basillæ, cujus ad fidem conversio ac martyrium iisdem Actis comprehenduntur. Hic anachronismos & figmenta in iis deprehensa detecturus præludit num. 2 Commentarii per sequens de Actis judicium: Sunt illa Acta sane perquam vetusta: nam Alcimus Avitus episcopus Viennensis, qui concilio Epaonensi in Gallia præsedit anno DXVII, in libro, quem composuit de Laudibus virginitatis ad sororem suam Fuscinam, præ oculis ea habuit, digna censuit, quæ carmine redderet a versu DLV ad DCXV. Similiter etiam Metaphrastes digna credidit, quæ eleganti illo suo stylo Græcis commendaret: unde Orientalibus ecclesiis æque ac Occidentalibus facta sunt notissima: quippe mira eventuum conversione gratissimam legentibus audientibusque voluptatem adferentia, nec parum ad virtutis Christianæ, castitatis præsertim, commendationem facientia.

[75] [ac Tillenontii.] Attamen quantumcumque placuerint olim Acta illa, nunc, si ad Lydium historici examinis lapidem admoveantur, non aurum, sed scoria esse invenientur: adeo ut ex illis de ea, quæ Hieronymiano Martyrologio pro hoc die inseritur, Basilissa seu Basilla, haberi nihil certi possit. Examen illud ad diem XXV Decembris spectat, quo colitur S. Eugenia: prævertere tamen id tempus cogor, saltem obiter indicando, cur ea probari nequeant, sed tamquam fabula contemni mereantur: quia non desunt, qui ex illis Actis putant probari evidenter antiquitatem monasticæ vitæ in Oriente atque Occidente, majorem quam eam alibi definimus. Hactenus Papebrochius. Haud dissimile de iis judicium tulit Tillemontius in Notis ad tom. 4 Monumentorum Historiæ ecclesiasticæ pag. 585, ubi memorans, quod reprehenderat Baronius, addi potuisse ait similia multa & integram eorum structuram non nisi fabulam spirare & fictionem. Judicia profecto, quæ multum elevant etiam ea, quæ de Sanctis nostris illis Actis inserta sunt, & ita connexa, ut vix aut ne vix quidem excerpi ac separatim dari queant; dari autem integra Acta huic loco non convenit, id enim spectabit proprie, si tamen operæ pretium judicabitur, ad diem XXV Decembris. Quapropter donec ad illum fuerit perventum, consulere poterit curiosus lector editiones num. 73 assignatas. Interim tamen sicui fortasse, aliqualem eorum ideam exoptanti, ad dictas editiones recursus non esset commodus, Synopsim quam possim contractissimam subjicio.

[76] [Eorumdem Actorum] Philippus non infimæ Romanæ nobilitatis vir a Commodo imperatore, septimum consule totius Ægypti præfectura ornatus est, & cum Claudia conjuge, Avito & Sergio filiis, Eugenia filia atque Protho & Hyacintho eunuchis Alexandriam appulsus Christianos omnes urbe interdixit. Interim Eugenia jam tum animo Christiana a parentibus sollicitatur ad matrimonium; at ejus declinandi causa fugam meditatur, animi relaxandi prætextu egreditur ad prædium suburbanum, comitantibus Protho & Hyacintho, scientia philosophica non minus ac ipsa egregie instructi. His aperit consilium, utque tutius lateat, degatque inter Christianos habitum mutat, juvenem simulat. Sic incedentes obvium habuerunt Helenum Heleopolis episcopum & cum eo amplius quam decem millia Christianorum psalmos Deo decantantium: isti agmini sese immiscentes Heleni sanctitatem intellexerunt, ad eum deduci postularunt, deducti sunt, & rite instructi ac baptizati. Helenus Eugeniæ, licet sexus ipsius divina revelatione conscius, Eugenii nomen imposuit, & ut cum Sociis inter monachos viveret concessit.

[77] Interea temporis anxie a parentibus conquirebatur Eugenia: [compendium] at frustra; donec tandem Philippus, cui sacrificuli a diis immortalibus eam in cælos sublatam esse mentiti fuerant, auream filiæ statuam erexit, utque deam coli voluit. Tertio post anno Eugenia, tum Eugenius, defuncto monasterii abbati substituta est, atque ita miraculis claruit, ut undequaque ad eam homines accurrerent, & inter hos matrona Alexandrina, cui nomen Melanthiæ, quamque Eugenia facto Crucis signaculo quartana liberavit. At mulier ista medicum suum crebrius invisens præstanti ejus specie læsa est, & nefarium amorem primum occuluit; deinde cœpit vulnus aperire, & sæpius repulsa furere, amorem in odium convertere, vindictam spirare. Itaque ad Philippum præfectum querelas defert, Eugenium intentati stupri insimulat, tantumque per testes improbos efficit, ut Eugenia ad judicem pertrabatur infami supplicio addicenda. Verum erumpunt mox omnia: Eugenia sexum prodit, producit, qui dominam non deseruerant, Prothum & Hyacinthum, agnoscit filiam præses, advolat Claudia, itur in amplexus, Melanthia igne cælitus emisso plectitur, Philippus cum tota familia ad Christum convertitur & in ejus gratiam ab imperatore pax datur Christianis.

[78] Deinde Philippus ipse Alexandrinæ ecclesiæ episcopus constitutus est, [exhibetur,] & orta nova persecutione martyrio affectus. Claudia vero, Eugenia, Prothus & Hyacinthus ceterique de familia Romam reversi sunt; Avitus & Sergius a Romano senatu cum gaudio suscepti & unus Carthagini proconsul, alter vicarius Africæ destinatus. Plures postmodum a Claudia matronæ nobiles, ab Eugenia virgines, a Protho & Hyacintho juvenes ad Christum perducti sunt; donec tandem Basilla regio genere prognata per Prothum & Hyacinthum, quos ipsi hunc in finem dono miserat Eugenia, Christianis legibus imbuta est, & a Cornelio Papa (alii scribunt Sothere) sacro Baptismatis fonte tincta. Nam cum hæc ex Christi amore gentilem sponsum repudiaret, ab eo ad Gallienum imperatorem delata martyrii palmam consecuta est, & ea occasione capti sunt etiam Prothus & Hyacinthus, ductique ad Jovis simulacrum, ut sacrificarent; sed illud ad pedes eorum concidit & in frusta comminutum est, quod Nicetius Urbis præfectus magicis artibus adscribens utrumque capite plecti jussit. Eugeniæ similiter, ad cujus preces non modo Dianæ simulacrum, sed ipsum delubrum desilierat, cujusque in fide constantia nullis precibus & tormentis frangi aut labefactari potuerat, caput gladio ablatum est; Claudia denique per apparentem filiam præmonita paucos post dies ab oratione in cælos abiit. Hæc quoad substantiam ex Vitis Patrum.

[79] [& inter pias fabulas computantur.] Sane dum historiæ illius partem saltem priorem considero, tam miris & creditu difficillimis rerum eventibus conspersam reperio, tot notis apertæ fictionis refertam, ut aliud ei nomen attribui non posse existimem, quam pii dramatis, cujus auctor, quod solemne est similium historiuncularum concinnatoribus, inducere scilicet personas celebriores, quo facilius legentium animos permoveant, inter martyres conceptibus suis aptiores non judicarit, quam SS. Eugeniam, Prothum & Hyacinthum, illustrissimos Ecclesiæ Christianæ heroes. Accedit, quod non pauca tum in priori tum in posteriori ejus parte referantur, quæ cum historia illorum temporum profana & Ecclesiastica, vel difficillime, vel nullo prorsus modo conciliari queant; puta cœnobia monachorum in Ægypto; episcopatus Alexandrinus Philippi; Romana præfectura Nicetii, vel, ut est apud alios, Aniceti; Baptismus Basillæ collatus a Cornelio vel Sothere, pro quorum ampliori notitia, ne novæ ac tædiosæ discussioni tempus & operam impendamus lectorem remittimus ad Papebrochium citatis locis.

[80] [Tempus martyrii.] Germanos fratres fuisse SS. Prothum & Hyacinthum communis plurimorum opinio est; tales certe vocantur a S. Damaso Papa in epitaphio eorum sepulturæ inscripto, a Wandelberto, & Martyrologio Romano: quo autem anno martyrio coronati sint nusquam eruimus. Passim quidem creditur, id contigisse sub Gallieno imperatore, sed inde nihil habemus pro determinato anno, maxime quia Nicetius, cui tum in Actis tum alibi Romanæ Urbis præfectura adscribitur, inter ejus temporis Urbis præfectos, apud Bucherium accurate descriptos, reperitur nusquam. Petrus de Natalibus mortem eorum fixit circa annum Christi 256; alii eam protrahunt usque ad 261, 262, imo 263. Nos, cum nihil occurrat, cur potius anno 256, quam alteri innectamus, & contra contendant multi, præcipuam sub Valeriano & Gallieno imperatoribus persecutionem inchoatam dumtaxat fuisse anno 257, absolutam 260; quando, capto a Persis Valeriano patre, Gallienus solus imperium tenuit, & pacem Christianis ita restituit, ut deinceps eam violasse non legatur, nos, inquam, passionem eorum sub Valeriano & Gallieno imperatoribus simpliciter notare maluimus. Nam quod solus nominetur Gallienus, ubi de eorum martyrio agitur, factum credimus, quia tum Valerianus Urbe aberat.

DE SS. FELICE ET REGULA VIRGINE AC FORTE EXUPERANTIO, MARTYRIBUS,
TIGURI IN HELVETIA,

Sub fin. sec. III vel init. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Felix M. Tiguri in Helvetia (S.)
Regula V. M. Tiguri in Helvetia (S.)
Exsuperantius M. Tiguri in Helvetia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sanctorum Felicis & Regulæ memoria in Martyrologiis: utrum his adjungendus sit Exuperantius: passi sunt in hodierna Helvetia, non in Hispania.

Hos duos Christi Martyres primus omnium e classicis martyrologis Wandelbertus sub medium seculi IX sacris Fastis inscripsit, dum in Martyrologio suo metrico ad hanc diem sic cecinit: [SS. Felicis & Regulæ]

Prothus hinc ternas, fraterque Hyacinthus honorant:
Qui Eugeniam pariter legem docuere sacratam.
Has simul & Felix felici morte dicavit,
Martyrio Regulæ sancto pariterque beatæ.

Latius de iisdem agit B. Notkerus, ejusdem seculi martyrologus, simulque Martyrum conditionem, genus, tempus & locum certaminis ad hunc pariter diem edocet. Ejus verba accipe: Nativitas sanctorum martyrum Felicis & Regulæ sororis ejus; quorum festivitas quia solennis apud nos veneratur, passionisque eorum conscriptio pluribus nota, scriptis superaddere scripta non opus mihi esse videtur.

[2] Hoc tantum dicere sufficiat, quod prædicti Martyres de consortio Mauritii & sociorum ejus per vasta eremi, [memoria] quæ Darona vocatur, tendentes, in partes Germaniæ devenerunt, & in quodam loco juxta fluvium Lindimacum subsistentes, vigiliis precibusque cum omni pietatis studio operam dabant. Dum hæc a sanctissimis agerentur Germanis, adsunt nuntii ab impiissimo Maximiano directi, ut Sanctos Dei vel idolis sacrificare compellerent, vel tormentis eos variis punire non differrent. Beati igitur Martyres sacrilegis petitionibus fiducialiter resistentes, sociosque se SS. Mauritii, Exuperii, Candidi ac Victoris confitentes, in ferreas rotas igne candentes alligantur, & ineffabilibus insuper tormentis excruciantur. Ac beatissima Regula super ferventem picem imposita est; cui etiam bulliens plumbum ad potandum a carnifice dari est præceptum. Cumque nullis suppliciorum acerbitatibus a Christo divelli potuissent, jussa sunt eis capita amputari. Quo facto, truncati Martyres abscissa capita suis manibus bajulantes, a loco, ubi decollati sunt, cubitis quinquaginta deportaverunt. Hæc Notkerus; quæ ubi didicisse videatur, infra examinabimus.

[3] Eosdem etiam memorat Martyrologium Gellonense, [in sacris] quod Acherius tom. 2 Collectionis amplissimæ Veterum scriptorum edidit, putavitque circa annum 804 scriptum fuisse. Hoc ad præsentem diem inter cetera sic habet: Lugduno, Pacientes *, Felicis Mart. Regulæ. Verum horum primus ad Lugdunum solus pertinet; & Acherius ipse ibidem annotat, in quodam S. Galli in Helvetia codice, ex quo lectiones variantes excerptas acceperat, postrema ita legi: Et castro Thurigo, natale sancti Felicis cum germana sua sancta Regula. In Morbacensi Martyrologio, tomo 3 Thesauri Anecdotorum per Martenium edito, quodque ipse nongentorum annorum judicavit, sola Regula cum virginitatis laureola, & quoad palæstram non minus obscure, annuntiatur his verbis: Romæ Porthi *, Jacinthi, Candidi, Regulæ virginis. Attamen sanctam Martyrem nostram, ejusque socium Felicem in Helvetia passos esse, si quid in totis eorum Actis verum est, dubitare non possumus.

[4] [Fastis;] Inserti etiam leguntur variis Usuardi Auctariis apud Sollerium nostrum, in quibus omnibus pro palæstra Helvetia vel Allemannia designatur, aut penitus omittitur. Suffecerit unum & alterum produxisse. Rosweydianus codex breviter sic habet: Felicis martyris, & sororis ejus Regulæ, virginis & martyris. Prolixius codices, alter Ultrajectensis, Leydensis, Albergensis & Danicus: Turego natale sanctorum martyrum Felicis & Regulæ sororis ejus, de comitibus Thebæorum. Quos Decius præses jussu Maximiani imperatoris diversis primo tormentis affecit, tandem gladio animadverti præcepit. Similia habet Florarium nostrum Ms., quod eorumdem martyrium anno 290 illigat. Mitto Martyrologium Canisio adscriptum, & Ferrarii Catalogum generalem, in quibus fere eadem legere est.

[5] [hisce duobus S Exuperantius] At codex Hagenoyensis inter auctaria Usuardina duobus Martyribus tertium addit, Exsuperancium, hisce verbis annuntians: Apud Turegum, passio sanctorum martyrum Felicis & Regulæ sororis ejus, & Exsuperancii. Qui post ferri candentis rotassiti (lege rotas) & longos carceres & alias afflicciones, post picis & bullientis plumbi examinationem, Dominum se vocantem audierunt in hac voce: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum &c., & non multo post, jubente Decio præside decollati sunt; & tunc post horam corpora Sanctorum se erexerunt, & capita sua sustulerunt, & quadraginta cubitos ea tulerunt, & ibi quieverunt. In quo loco fideles Karolus Magnus canoiniam contraxit, & post Ludowicus filius ejus monasterium sanctimonialium ædificaverunt. Eumdem ipsis in martyrio ac sepultura socium adjungit Matthæus Merianus in Topographia Helvetiæ pag. 15, ubi de Tiguro hæc scribit: Inter templa visitur ibidem Magnum Monasterium, sive ecclesia præposituræ sanctorum Felicis & Regulæ, quæ prima & antiquissima ecclesia parœcialis, ab ipso exordio & usque ad primorum Francorum regum tempora habita, atque ante Caroli Magni regnum (qui eam anno DCCCX magis dotavit, sepultura sanctorum Felicis, Regulæ & Exuperantii, qui ibidem, circa annum forte CCCVI, a Decio martyrio coronati sunt, fuit appellata. Accedit Franciscus Guillimannus de Rebus Helvetiorum lib. 3, cap. 6 sic scribens: Claronæ qui deinceps meminerit, primum fuisse crediderim Florenicum in Vita Felicis & Regulæ. Cum enim legionis Thebaicæ excidium Maximianus imperator Agauni imperasset, ex ea legione non pauci hinc inde dispersi.

[6] Felicem cum sorore Regula & Exsuperantium, Valesiam transeuntes, [a multis additur] per montem Furcam nominatum, & vastitudinem Ursariæ Uraniam delapsos; ubi cum non paucos ad meliora vocassent sacra, superatis illis montibus, qui Marck, sive Limitares dicuntur, & utramque ditionem dividunt, in Gloronensium regionem descendisse refert, quæ adhuc eo tempore vasta admodum & inculta. Collem prope vicum Claronam & in eo speluncam occupasse, tenuisseque, ubi etiamnum eorum ostenditur in literis rupe ductis chirographum. Eodem in colle sacellum posuisse divo Michaëli archangelo sacrum. Inde, conversis ad Christum omnibus prope incolis, Thuregum profectos, martyrium obiisse. Hæc quidem Florenicus, de quo infra loquemur.

[7] Similiter Henricus Murer Carthusianus Ittingensis in Helvetia sacra pag. 55 & sequentibus S. Exuperantium SS. Felicis ac Regulæ famulum, [martyrii] vitæque apud Helvetos actæ & martyrii ac sepulturæ socium fuisse indubitanter affirmat. Quoad sepulturæ societatem etiam consentiunt Additiones Bruxellenses Ms. ad Usuardum Greveni, in quibus post hæc Greveni verba: Turego in Almannia sanctorum martyrum Felicis & Regulæ sororis ejus ex sacra legione Thebæorum, quos Decius præfectus jussu Maximiani imperatoris diversis suppliciis affectos, gladio animadverti mandavit; in margine legitur: Requiescunt in Surih cum sancto Exuperantio. Ejusdem pariter meminit Christophorus Hartmannus in Annalibus Heremi Deiparæ in Helvetia, pag. XI sic scribens: Fabricabat sub idem tempus Ludovicus Germaniæ rex, Pii imperatoris filius, Tiguri ea tempestate DD. Felici & Regulæ & Exsuperantii gloriosorum martyrum memoria & veneratione vico nobili, sanctimonialium monasterium.

[8] His accedit Stumphius lib. 6, cap. 3 Chronici Helvetiæ, [socius; sed ob Notkeri,] ubi de templo super Martyrum sepulcro Tiguri erecto, & per Carolum Magnum ampliato dotatoque agens, observat sequentia: Hoc templum jam ante Caroli tempora Sepultura sanctorum Martyrum appellabatur; nam Felix, Regula & Exuperantius ibidem per Decium sub Diocletiani imperio, forte sub annum Christi CCCVI, martyrio coronati fuere. Hæc sane suadent, S. Exuperantium duobus aliis adjungendum esse. At quo minus id pro certo habeamus, non parum obstat B. Notkeri silentium, qui SS. Felicem & Regulam annuntians, Exuperantii ne verbo quidem meminit. Unde colligere licet primo, hujus nomen in Actis, quæ Notkerus laudat, quæque eadem fuisse apparent cum edendis, minime insertum fuisse. Secundo ejusdem Exuperantii memoriam & cultum seculo IX, quo Notkerus suum Martyrologium scripsit, Tiguri, si umquam floruerit, jam abolitum fuisse; alioquin enim hæc Notkerum, qui non procul a Tigurina urbe, scilicet in monasterio S. Galli habitabat, latere non potuissent. Nec porro satis verisimile est, hujus Sancti memoriam id temporis jam excidisse, si sub ejusdem seculi initium ipsius ecclesiam Carolus Magnus amplificasset.

[9] [aliorumque] De eo pariter silent varia Breviaria Germanica uti & Proprium Turiasonense in Hispania, quæ Felicis ac Regulæ meminerunt, ut infra videbimus. In Actis quoque Ms., quorum tria exemplaria habemus, nullus istius nominis memoratur; horum tamen duo utcumque favent, dum S. Felici socios adjungunt. Sic enim ordiuntur: Tempore illo beatissimus Felix & germana sua S. Regula & Socii eorum cum consilio beatissimi Mauritii ducis Domino servientes, ad peregrinandum profecti … ad caput laci & fluvii Lindimaci … pervenerunt. Et rursum: S. Felix cum sociis respondit &c. Hæc, inquam, pro admittendo S. Exuperantio utcumque favent, cum hic e memoratis sociis unus esse potuerit. Verum haud scio, an hac in parte fides Actis habenda sit, cum sancti Martyres nostri non ad peregrinandum, sed ad tyranni sævitiam evadendum in Helvetiam advenisse dicendi sint; ac alia Acta SS. Felicis & Regulæ tantum meminerint.

[10] [silentium] Porro ad Wandelberti, Notkeri, aliorumque silentium reponi posset, Exuperantium illis aut ignotum aut præteritum fuisse, quia hujus corpus eorum tempore Tiguri non quiescebat: quippe Henricus Murerus supra laudatus de eo sic scribit: Postquam memorata corpora (SS. Felicis Regulæ ac Exuperantii) jam quingentis & duobus annis ibidem quievissent (martyrium enim anno CCCXII (forte CCCII) vel CCCIII subierant); Carolus Magnus totum Exuperantii corpus deinde Treviros transtulit, & huic urbi donavit. At si ea translatio, de qua alibi nil reperi, vera sit, memoratum Notkeri silentium suadet, ut potius credamus, Exuperantium illum ex SS. Felicis & Regulæ consortio non fuisse. Etenim ea, teste Murero, anno 804 vel 805, id est eodem seculo, quo senescente Notkerus suum Martyrologium scripsit, contingere debuisset; atque adeo non tam longe ab illius tempore aberat Notkerus, quin ejus memoria ad ipsum facile pervenire, ipseque ea ratione de S. Exuperantio, quem certe in Actis, quibus utebatur, non repererat, meminisse potuisset, dum SS. Felicis & Regulæ elogium concinnavit.

[11] [id valde incertum est.] Ex hactenus dictis colligo, probabilius esse, S. Exuperantium Martyribus nostris socium adjungendum non esse, & sententiam oppositam oriri potuisse ex eo, quod ipsius sacræ exsuviæ simul cum illorum corporibus in eodem loco Tiguri olim asservatæ honoratæque fuerint: hinc enim fieri potuit, ut cum de istius Sancti cultu quidem constaret, sed de ejusdem gestis nihil penitus sciretur, existimatum fuerit, eum simul cum SS. Felice & Regula illuc advenisse ac martyrio coronatum esse. Fateor tamen, argumenta, quæ pro mea opinione produxi, negativa tantum esse, ac propterea ceterorum affirmantium sententiam non omnino enervare; ideoque malui S. Exuperantium reliquis duobus dubitanter adjungere.

[12] Sanctorum Martyrum nostrorum palæstram in hodierna Helvetia, [Quidam Hispani Martyres nostros] in loco ubi nunc Tigurum est, fuisse ex dictis liquet, & ex dicendis magis patebit: at Joannes Tamayus Salazar in suo Martyrologio Hispanico eos nihilominus in Hispania passos contendit. Ejus verba ad diem hanc subjungo: Apud Turigium in Celtiberia Hispaniæ, SS. Felicis & Regulæ fratrum, qui cum nollent idolis cultum exhibere, & constanter pro fidei observantia vitam amissuros protestarentur, post plumbi liquefacti haustum, gladio inclyti Martyres præbuere cervices. Ita ipse, laudans in Annotatis Pseudo-Dexteri Chronicon & Juliani ejusdem furfuris Adversaria, quorum uterque eos in Hispania passos, postremus etiam e Christianis parentibus in agro Carauaccensi genitos & nobiles facit. Unde Tamayus etiam corrigendum monet Philippum Ferrarium, dum hos sanctos Martyres Tiguri in Helvetia annuntiavit.

[13] Denique more suo subjungit eorum Acta, & quidem, [in Hispania] si ipsi credimus, genuina excerpta ex Breviariis, scriptoribus & Martyrologiis. Hæc, quamquam in variis a nostris discrepent, aperte tamen demonstrant, Martyres illos eosdem esse cum hodiernis, quemadmodum num. 53, ubi lectionem ex Monobricensi Breviario recitabimus, manifestum fiet. Nec tamen solus Tamayus hanc sententiam tuetur, nec solis Dexteri ac Juliani supposititiis Opusculis nititur, sed & Lanuza aliique Hispani scriptores eamdem sustinent, præter Breviaria, traditiones & antiquum Martyrum apud Hispanos cultum allegantes. Non lubet commenta hæc operose refutare, quamquam id minimo meo labore possem ex clarissimi Viri Nicolai Antonii Mss. posthumis, quæ amplissimus ac reverendus admodum dominus Adrianus Coninck, ejusdem consanguineus, anno 1721 majoribus meis Matriti communicavit. Pauca tamen juverit annotasse.

[14] Dexteri Chronicon ac Juliani adversaria nemo eruditus inter figmenta non reputat. [passos,] De Breviariis recte observat mox laudatus Antonius: Nonne in Breviariis ipsis Aragonensium ecclesiarum fratres germani Felix & Regula Sueviæ adjudicantur? Nam ecce Munobricensis loci Gothicum sic habet: Eodem die apud Turigum civitatem Suevorum natale duorum germanorum Felicis & Regulæ. Similiter conceptum est alterum monasterii Montaragonis; nec non & tertium Salmanticense. Nihilominus tamen his nituntur Breviariis tribus, hæc laudant, hæc pro gentis suæ traditione rerum Aragonensium scriptores, atque eis consentiens Hispani Martyrologii auctor, confidentissime producunt.

[15] Ita reipsa in memoratis Breviariis legi testatur Lanuza tom. 2 Historiæ Aragoniæ lib. 5, [frustra contendunt.] cap. 18, ubi verba recitat, & Tamayus eumdem laudans in Martyrologio. Audi nunc rursum clarissimum virum Antonium prosequentem. Quo tamen pacto, ais, conveniunt cum Sueviæ nomine? Paratam habent hujus interpretationem, a Suevis, dominatrice quondam Hispaniarum natione, mutuatam; adeoque hæc placuit ante alios non nemini (Blasco de Lanuza supra citato) ut hic resistentes ignorantiæ nostrarum historiarum arguerit. Post hæc commentum istud explodit, solidisque rationibus convellit: verum minime necessarium putavi eas hic transcribere, & hujusmodi nugis refutandis diutius inhærere. Cultum tamen, quem Hispani Sanctis nostris deferunt, ceteraque eo spectantia, infra exponemus.

[Annotata]

* lege Patientis

* Prothi

§ II. Acta incerti auctoris ac temporis examinantur: Sanctorum e legione Thebæa ad Tigurinum castrum in Helvetiam adventus: alia quædam recentiorum asserta: tempus martyrii incertum.

[Acta, incerto auctore,] Triplex Actorum Ms. exemplar ad manum habeo: horum unum transcriptum notatur ex insigni codice membranaceo Carthusiæ Coloniensis, qui Vitas Sanctorum mensis Julii, Augusti & Septembris continebat. Alterum apographum est cujusdam Ms. Ultrajectini S. Salvatoris in Belgio, estque priori omnino conforme. Tertium exemplar transumptum est ex bibliotheca S. Maximini Treviris, & sequens habet exordium: Multorum innumerabilium &c. Hoc a reliquis non tantum exordio, verum etiam stylo sæpe multum differt; quoad gesta tamen satis convenit; nec dubitare possum, quin hujus scriptor alterum Coloniensi simile præ oculis habuerit, ejusque stylum mutaverit, ac exiguum prologum præfixerit. In hoc tamen nulla fit Florentii mentio, cui in gemino supra memorato exemplari ea Passio revelata dicitur. Nihil etiam habetur de SS. Felicis ac Regulæ sociis, sed hæc cum illo tantum memoratur. Martyrum palæstram, quæ in iisdem apographis castrum Turonicum mendose appellatur, Zuricum vocat, veriori quidem, sed recentiori vocabulo, ut ex dicendis patebit. Verumtamen ad calcem Ms. nostri Coloniensis notatur exstare in alio ejusdem bibliothecæ codice, seculo XVI exarato, alia Acta, Trevirensibus conformia, in quibus pro Zuricum rectius Turegum scribitur.

[17] [qui ab aliquibus Florentius vel Florenicus dicitur,] Porro nullum e memoratis exemplaribus auctorem præfert: at priora duo sub finem aiunt: Hæc denique Passio revelata est S. Florentio monacho a S. Spiritu; sed cujus is monasterii, Regulæ aut ætatis fuerit, non edicitur, nec mihi compertum est. Henricus Murerus jam alias laudatus, & Guillimannus num. 5 & 6 relatus. Florenicum simpliciter citant, qui mihi æque est incognitus. At quisquis Actorum scriptor fuerit, certum est, eum Sanctorum martyrio longe posteriorem fuisse. Id enim insinuant primo mox relata e duobus Ms. verba, quibus ea Passio S. Florentio monacho a S. Spiritu revelata dicitur; sed quam vere, quis edicat? Secundo in iisdem exemplaribus de Sanctorum sepulturæ loco legitur: Ubi ab antiquitus multi cæci & claudi ad gloriam Dei & sanctorum Martyrum reverentiam sanantur &c. Similiter Ms. S. Marximini Trevirense: Ubi hactenus cum magna gloria requiescunt: quo in loco & illis temporibus magnis multisque miraculis floruerunt, & adhuc, si petentium fides non titubet, florere non cessant. Hæc autem scriptorem a Martyrum temporibus remotum fuisse satis manifestant.

[18] Novi equidem hæc & hujusmodi a posteris addi potuisse; [non admodum antiqua sunt, edenda tamen.] verum in Actis nihil occurrit, quod id suadeat suspicari. Seculo tamen IX juniora non esse, manifestum fit ex Notkero, qui verbis num. 1 recensitis diserte asserit, eorum Acta aliqua suo tempore exstitisse & pluribus nota fuisse: hæc autem eadem quoad substantiam esse cum edendis, nemo dubitabit, qui hæc cum Notkeri dictis contulerit. Nunc, quid de his Actis censeam, paucis accipe. Auctor suppliciorum genera ita enarrat, Sanctorumque ad Decium, & hujus vicissim ad Martyres satis frequentes sermones refert, quasi aut ipse rei gestæ adfuisset, aut hæc e quodam antiquiori instrumento didicisset: sed primum minime verum putamus; alterum incertum; & sermocinationes quidem pro scriptoris ingenio concinnatas fuisse, vix dubitamus. Mirabilibus etiam referendis delectatur, quæ vellem certiori auctore niterentur: nam quod hæc omnia ignoto nobis S. Florentio revelata fuerint, sine alio teste non facile credemus. Dabimus tamen Acta ex Ms. Coloniensi, cum Ultrajectino ac Trevirensi Mss. collato.

[19] Quod ad ipsos Martyres attinet, Acta omnia, [Sancti e legione Thebæa fuisse dicuntur:] quæ vidi, uti etiam Breviarium Constantiense ac Hispanica, eos S. Mauritii socios, vel ex inclyta legione Thebæa faciunt. At Tamayus, qui eosdem in Hispania natos, passosque contendit, id absurdum putat, videlicet, quia Thebææ legionis pugiles primum semel iterumque decimati, ac deinde omnes trucidati fuere. Quo pacto, inquit, nostri Martyres ex illa Thebæorum legione absque periculo separati, Celtiberiam devenere, si omnes occisi sunt? Præterea ex supposititiis Dexteri Julianique fœtibus asserit, eos non sub Diocletiano & Maximiano, sed sub Decio imperatore coronatos, adeoque ad Thebæos martyres non spectare. Verum hæ nugæ morari nos non debent. Potuerunt hi Martyres impia Maximiani imperia cum commilitonibus pie detrectantes, ac propterea instantem procellam veriti, ex Agaunensibus inter Alpinas rupes castris secedere, & in hodiernam Helvetiam advenire; quemadmodum SS. Ursus & Victor Salodorum advenisse perhibentur. Ex eadem legione, inquit S. Eucherius, fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus & Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Ceterum minus mirabile est, Regulam virginem sese Felici fratri suo militanti comitem addidisse, quam S. Verenam Victori, forte cognato, & ejusdem Thebææ legionis pugili, prout in Actis S. Verenæ ad diem 1 Septembris, § 2 Commentarii prævii refertur.

[20] Sanctorum in Helvetiam iter, eorumque in ea domicilii locum ac pietatis officia Ms. edendum his verbis exponit: [eorum iter in Helvetiam] Per vasta loca eremi, quæ Clarona dicitur, ad caput laci & fluvii Lindimaci, qui juxta castrum Turonicum (lege Turegum) est, pervenerunt, ubi tabernacula figentes, jejuniis, vigiliis, orationibusque & verbo Dei die noctuque instantes, Domino fideliter & devote adhærebant. Trevirense vero apographum sic habet: E quorum (S. Mauritii ac sociorum ejus) consortio B. Felix cum felicissima germana sua Regula partibus Germaniæ per vasta loca heremi, quæ Clarona nuncupatur, devenerunt. Est locus insignis in fine cujusdam laci, ubi antiquissimum castrum, quod Zuricum vocatur, extitit, de quo etiam idem lacus vocabulum trahit, ex quo amenissimo cursu fluvius quidam, Lindemaga nomine, decurrens, jocundissimum locum reddit; ubi cum præfatus Felix, comitante Sorore, Christo duce, pervenisset, fixis castris more peregrinantium, vigiliis sacris, piisque precibus vacare, verbumque Dei adventantibus seminare constanter cœperunt.

[21] [& mora prope Tigurum.] Idem iter latius describit Guillimannus, cujus verba num. 6 dedimus. Scilicet Thebæa legio in Agaunensibus angustiis substiterat, teste S. Eucherio, atque inde Felix ac Regula per memoratum iter Turegum proficisci potuere. Clarona, sive Glarona, pro qua apud Notkerum Darona legitur, Glaronensem tractum indicat, qui olim sub Tigurinis censebatur, at nunc unus e tredecim confœderatis Helvetiæ pagis est, cujus caput urbs Glarona, vulgo Glarus appellatur. Lindimacus vel Lindemaga fluvius, hodiedum Limagus, indigenis Limmat nuncupatus, apud Glaronenses ortus, primum Linthus dicitur, sed post receptum ex Rivario lacu Magum, pariter fluvium, Limagi vocabulum assumit, & post irrigatam Claronam & adjacentes regiunculas, in Tigurinum lacum, vulgo Zurichzee illabitur, indeque egressus, urbem Tigurum interfluit, ac supra eam primum Arolæ, deinde Rheno commiscetur. Tigurum, in medii ævi instrumentis Turegum seu Thuregum, vel castrum Turegum appellabatur, unde indigenis, littera T in Z mutata, Zurich evasit. Guillimannus etiam Tauricum vel Turicum a Tauriscis olim dictum existimat.

[22] [Dicuntur etiam Uraniis & Glaronensibus prædicasse.] Idem auctor verbis num. 6 datis statuit sanctos Martyres nostros primum Uraniis, ejusdem Helvetiæ populis Christi sacra tradidisse, deinde prope vicum, nunc civitatem, Glaronam in quadam spelunca, cui eorum chirographum inscriptum ipsius ætate ostendebatur, commoratos, Glaronensibus feliciter prædicasse, exstructoque in eodem colle in S. Michaëlis archangeli honorem sacello, ad Tigurinos tandem se contulisse, apud quos martyrio coronati sunt. De rebus apud Glaronenses gestis eadem habet Murerus; at quo teste, ignoro. In Actis fundationis monasterii Murensis in Argovia, a Joanne Ludewig tom. 2 Scriptorum rerum Germanicarum editis, col. 420 inter reliquias recensetur de petra sanctorum Felicis & Regulæ: verum de qua petra hic agatur, quis divinet? Forsitan hæc omnia non nisi quadam populari traditione nituntur, quæ hujusmodirebus frequenter fabulas immiscet. Æque incerta esse arbitror, quæ laudatus Murerus de parte Tigurinæ urbis, locoque, quem Sancti inhabitaverint, ubi comprehensi, ubi suppliciis affecti ac tandem coronati sint, velut e tripode pronuntiat; uti etiam quædam alia, quæ inter Annotata hinc & inde recensebimus.

[23] [Zwingliani blasphemum commentum.] Priusquam tamen progredior, ride, lector, cujusdam Zwinglianæ hæresis ministelli dementiam dicam, an impudentiam, qui Tigurinis suadere ausus est, non nisi Zwinglianam perfidiam a SS. Felice ac Regula ibidem prædicatam fuisse. At quo, inquies, argumento? Hoc solo, quod Ægyptii fuerint, quodque Ægyptii, ipsi credat, eam semper fuerint professi. Hoc impudens Zwingliani mendacium & blasphemiam apud Jacobum Gretzerum nostrum in Defensione admonitionis de Bibliis Tigurinis, cap. 6 solidissime refutata compressaque reperies.

[24] Martyrii annus determinari non potest, quia Acta non memorant, [Annus martyrii ignotus.] quanto tempore post commilitonum suorum apud Agaunum cædem Martyres nostri in Helvetia morati sint, nec id aliunde licet addiscere. Si vera sint, quæ de eorum apostolicis laboribus ex Guillimanno & Murero retulimus, oportet eos non paucis annis Thebææ legioni superfuisse; sed an hæc seculo tertio vergente ad finem, an quarto ineunte coronata fuerit, statui debebit ad diem XXII hujus mensis Septembris, qua S. Mauritius cum Sociis in Romano Martyrologio celebratur. Interim a vero aberrare non possumus, si SS. Felicis ac Regulæ martyrium ad seculi tertii finem, vel quarti initium cum aliqua temporis latitudine referamus.

§ III. Templum super Sanctorum tumulo Tiguri erectum, & a Carolo Magno ampliatum: aliud templum cum nobili parthenone ibidem conditum, ad quod sacra corpora translata sunt: cultus in Constantiensi diœcesi.

[Abscissa capita ad locum sepulturæ] De loco, in quo Martyrum corpora humata fuere, hæc aiunt Acta edenda: Eadem hora decollationis eorum, dum impii nimio terrore percuterentur, accipientes ipsi propria capita in manibus de ripa fluminis Lindimachi, ubi martyrium acceperunt, & portaverunt ea contra montem dextros sexaginta. Distat autem locus ille, ubi Sancti magno cum decore requiescunt, a castro Turonico (lege Turego) dextros ducentos. In Trevirensi Ms. paulo aliter legitur in hunc modum: Cadavera sua, jam capitibus amputatis, manibus suis (ea) de ripa fluminis, ubi decollari meruerunt, ad sinum montis illius cubitis quadraginta portaverunt, ubi hactenus cum magna gloria requiescunt. Notkerus num. 1 pariter asserit, Sanctos abscissa capita sua a loco, ubi plexi fuerant, cubitos quinquaginta suis manibus bajulasse.

[26] Hujusmodi capitum gestationes etiam in aliorum martyrum Actis satis frequenter occurrunt, [Sancti detulisse feruntur:] ad quæ non semel observavimus, eam opinionem ex vulgi nimium credulo ingenio oriri potuisse; qui scilicet, dum Sanctorum statuas sua manibus capita gestantium intuetur, non advertens, eo corporum habitu martyrii genus posse designari, mox arbitratur, amputata capita a martyribus re ipsa delata fuisse. Verumtamen hæc non ita a me dicta accipiat lector, quasi illud ab ullo umquam martyre, aut etiam ab hisce Athletis factum negem; id enim unum hic volo, ejusmodi capitum gestationem, nisi firmiori nitatur teste, non posse mihi non esse suspectam. Murerus, qui duobus tertium semper adjungit Exuperantium, subdit, Sanctos, cum ad delectum sepulturæ locum pervenissent, sese juxta invicem humi composuisse, & a discipulis suis, quos Christianis sacris imbuerant, noctu clam sepultos, ibidem usque ad Caroli Magni tempora quievisse, qui cum illorum corpora per revelationem agnovisset, structum super eorumdem tumulo templum ampliavit. Qualis hæc revelatio fuerit, non edicit Murerus; at si non alia sit, quam quæ a Gasparo Bruschio refertur, ad fabulas amandanda est. Hic enim in Monasteriis Germaniæ pog. 40 scribit, Carolum dum anno circiter 760 venationi vacaret, ab insigni quodam & admirandæ pulchritudinis cervo Colonia Agrippina ad eum usque locum adductum, istud templum condidisse.

[27] [ecclesia super tumulo erecta] Quidquid sit de ea revelatione, Stumphius in Chronico Helvetiæ lib. 6, cap. 13 de memorato templo hæc scribit: Prima & vetustissima paræcialis ecclesia Tigurina, modo templum princeps, sub Clodoveis, forte a Francorum majoribus-domus condita est. Quidam eam Clodoveo Magno, quidam Dagoberto adscribunt; verum diu post Carolus Magnus novum templum ac monasterium, quæ hodiedum exstant, exstruxit & ampliavit…; isque in instrumento ipse fatetur, istud templum cum quibusdam Fratribus, sive templi ministris suo tempore jam exstitisse. Hoc templum jam ante Caroli tempora Sepultura sanctorum Martyrum appellabatur; nam Felix, Regula & Exuperantius ibidem per Decium sub Diocletiani imperio, forte sub annum Christi CCCVI martyrio coronati fuere.

[28] [& per Carolum Magnum ampliata.] Eadem repetit cap. 14, ubi memoratæ ecclesiæ augmentum ac dotationem ad Caroli Magni decimum imperii annum, Christique 810 referens ait, eumdem imperatorem donationes quasdam huic factas confirmasse, eamdemque in instrumento suo sanctorum Martyrum sepulturam appellare, atque olim conditam & a majoribus suis dotatam fuisse, testari. Laudatum a Stumphio instrumentum ad meas manus non venit; ipse tamen ex eodem Fratrum seu clericorum nomina, qui Caroli tempore divina officia ibidem obibant, septemdecim numero recenset. De anno ampliati per Carolum templi consentit Murerus, sed illud ducentis circiter ante annis per Rupertum quemdam Sueviæ ac Allemanniæ, ut ait, ducem fuisse structum, affirmat: verum nullum hujus asserti testem producit. Porro hæc ecclesia, quisquis eam primitus in horum Martyrum venerationem condiderit, ad dexteram Limagi ripam sita, SS. Felicis & Regulæ Præpositura vocabatur, diuque floruit, donec seculo XVI a Zwinglianæ impietatis asseclis occupata ac profanata est.

[29] [Aliud templum] Eodem seculo sacra Martyrum ossa ad alteram fluvii ripam translata & in ecclesia cum parthenone ibidem conditis deposita fuere. Parthenon ille Monasterium Dominarum, vulgo Frauwenmunster dictus, Ludovicum Germanicum Ludovici Pii imperatoris filium fundatorem habet, a quo etiam Hildegardam ac deinde Bertam, ejusdem filias, primas successive abbatissas accepit. Hujus fundationis vel dotationis geminum exemplar exstat. Primum, quod anno Ludovici 20 vel 21 notatur, ex Marquardo Herrgott in Genealogia diplomatica Augustæ gentis Habsburgicæ tom. 2, instrumento 54 huc transferimus. In nomine Sanctæ & individuæ Trinitatis. Hludewicus divina favente Clementia rex. Si de rebus terrenis, quas divina sumus largitate consequuti, ad loca Sanctorum ob divinum amorem, regium morem decenter implentes, aliquid conferimus, hoc nobis esse profuturum ad æternæ remunerationis præmia capessenda liquido credimus.

[30] Quapropter comperiat omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ nostrorumque præsentium scilicet & futurorum industria, [cum parthenone Tiguri fundatum,] qualiter nos pro serenissimi imperatoris avi nostri Caroli, & præstantissimi Hludewici Augusti domini ac genitoris nostri; nec non & nostra sempiterna remuneratione, ac pro conjugis prolisque nostræ charissimæ perpetua mercede, curtim nostram Turegum in ducatu Almanico, in pago Durgaugensi, cum omnibus adjacentiis vel aspicientiis ejus, seu in diversis functionibus, id est, pagellum Uroniæ cum ecclesiis, domibus, cæterisque ædificiis desuper positis, mancipiis utriusque sexus & ætatis, terris cultis & incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, adjacentiis perviis, exitibus & regressibus, quæsitis & inquirendis, cum universis censibus & diversis redhibitionibus: insuper etiam forestum nostrum Albis nomine, & quicquid in eisdem locis nostri juris atque possessionis jure proprietatis est, & ad nostrum opus instanti tempore pertinere videtur, totum & integrum ad monasterium nostrum tradimus, quod situm est in eodem vico Turego, ubi S. Felix & S. Regula, martyres Christi, corpore quiescunt.

[31] Quod videlicet eo rationis tenore complacuit nobis agendum, [eique præfecta Hildegarda,] ut deinceps inposterum ibidem omni tempore sanctimonialium feminarum sub regulari norma degentium vita, conversatioque monasterialis monastico cultu instituta celebretur, & libentius propter hujus loci supplementum, a nobis jam prædictis Martyribus dedicti *, Dei famulatus illic exhibeatur, ac pro nostræ debitorumque nostrorum omnium mercedis augmento diligentius ac uberius Domini misericordia exoretur. Volumus etiam, ut fidelium nostrorum noverit benevolentia, quod paterna pietate commoniti supradictum monasterium cum omni integritate, una cum nostra traditione, in locis præfatis dilectissimæ filiæ nostræ Hildigardæ in proprietatem concessimus, ut quantum Deo permittente valeat in eodem monasterio Domino militante, suoque dominatui subjectam, disciplinis regularibus & observantiæ monasterialis institutione corrigat & nutriat, locaque ipsa sibimet concessa, quantum vires suppeditent, profectibus & emendationibus augmentando provehat & emendet.

[32] Denique jubentes præcipimus, ut nullus judex publicus, [per Ludovicum] nec comes, nec quisquam ex judiciaria potestate, in locis præfatis, vel in cunctis rebus ad ea loca respicientibus, seu homines tam liberos quam servos, qui illi commanere videntur, distringere aut infestare, nec fidejussores tollendos, aut ullas redhibitiones, vel freda aut bannos exigendo, aut alicujus injuriæ vim ullo umquam tempore inferre præsumat, sed sub nostra defensione & immunitatis tuitione cum advocatis ibi constitutis res illæ securæ per diuturna tempora permaneant. Et ut hæc authoritas donationis atque confirmationis nostræ firmior habeatur, & per futura tempora a cunctis fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrisque præsentibus & futuris, verius credatur atque diligentius conservetur, manu propria nostra subter eam firmavimus, & annuli nostri impressione assignari jussimus. Signum domini Hludowici gloriosissimi regis. Comeatus notarius ad vicem Radbani recognovi. Data XII Kal. Augusti, anno Christo propitio XX regni domini Hludowici serenissimi regis in Orientali Francia, Indictione prima. Actum in Regenspurg civitate. In Dei nomine feliciter. Amen.

[33] [Germaniæ] Notat hic ad marginem Herrgottus, apud Tschudium annum Ludovici XXI signari, eumque refert ad Christi annum 851, quo Indictio I currebat. Ad eumdem pariter annum hujus chartæ meminit Eccardus tom. 2. Franciæ Orientalis; alii tamen eamdem aliquot annos citius, pro vario Ludovici regnum auspicandi modo, datam volunt. Eadem de causa Cointius tom. 8 Annalium Francorum aliud ejusdem Ludovici diploma, anno regni illius XXVI in villa Frankonofurt palatio regio datum, anno Christi 843 illigandum putat, ducto scilicet ab anno 817, quo a patre in consortium regiæ dignitatis adscitus fuit, computandi initio. Hoc diplomate, quod cetera iisdem passim verbis, quibus supra recensitum, conscriptum est, Ludovicus rex quamdam curtem Chama eidem monasterio donavit his verbis: Comperiat omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ nostrorumque præsentium scilicet & futurorum, industria, qualiter nos juxta postulationem dilectissimæ filiæ nostræ Hildagardæ … curtim nostram, quæ vocatur Chama, consistens in ducatu Alamannico in pago Turgaugensi, cum omnibus adjacentiis…, vel quicquid in eisdem locis nostri juris atque possessionis jure proprietatis est, … totum & integrum ad monasterium tradimus, quod situm est in vico nostro Turegum, ubi sanctus Felix & sancta Regula, martyres Christi, corpore quiescunt.

[34] [regem:] Quod videlicet rationis tenore placuit nobis hoc agendum, ut ab hac die & deinceps imposterum ibidem omni tempore sanctimonialium fæminarum sub Regulari forma degentium vita conversatioque monasterialis monastico cultu instituere delectetur, & libentius propter hujus loci supplementum a nobis jam prædictis Martyribus dediti, Dei famulatus illic exhibeatur… Signum Hludowici serenissimi regis. Hadedeus subdiaconus ad vicem Wiegarii cancellarii recognovi. Data XVI Kal. Maii, anno XXVI regni Hludowici serenissimi regis in Orientali Francia regnantis, Ind. VI. Actum in villa Frankonofurt palatio regio. In Dei nomine feliciter. Amen. Hoc instrumentum, ut monui, Cointius ad annum Christi 843 refert, quamvis quinque vel sex annis priori sit posterior; idque ob rationem num. 33 allegatam.

[35] [ad hanc ecclesiam Sanctorum corpora] Ex adductis non satis liquet, utrum, dum eæ donationes fierent, corpora sanctorum Martyrum jam in Hildegardæ monasterio, an in vetustiore ecclesia, quam ad dexteram Limagi ripam Tiguri conditam diximus, requiescerent. Nam & ea utroque modo accipi possunt, & jam alias memoratus Stumphius diserte scribit, memoratum monasterium sub Bertha, quæ Hildegardæ successit, omnibus numeris primum absolutum, ac tum Sanctorum corpora eo delata fuisse. Stumphii verba ex Germanicis Latina subjicio. Illius (Caroli Calvi) tempore Bertha abbatissa cœptum monasterium, sive Dominarum gynæceum perfecit; tumbam sive sepulturam martyrum Felicis ac Regulæ, qui in altera fluvii ripa apud parœciam sive magnum monasterium quiescebant, amoveri jussit, eorumque ossa partim in monasterio suo deposuit, reliqua vero huc & illuc pro singulari munere transmisit. Tum temporis per Constantiensem episcopum decretum est, ut per universum circum circa Tigurinum tractum annua prædictorum Martyrum festivitas ageretur. Hæc omnia scribit Ratpertus, monachus S. Galli, qui nativitate Tigurinus erat, & eodem florebat tempore. Ita ipse: verum ego ea in Ratperti Historia, quæ apud Goldastum in Rerum Alamannicarum scriptoribus exstat de Origine & Casibus S. Galli, non reperio: quare oportet, ut Stumphius, si vera refert, aliam memorati monachi lucubrationem, mihi ignotam, habuerit.

[36] Henricus in Helvetia sancta translationem hanc anno 877 affigit, [seculo IX delata;] & per Pantechonem episcopum Constantiensem, postulante Bertha abbatißa, factam ait. Ibidem etiam promiserat de eadem translatione pluribus agere in libro, quem de Helvetiæ monasteriis edere meditabatur; verum istud Opus non perfecit, ut in Præfatione ad memoratam Helvetiam sanctam observatur. Cum itaque citati scriptores hac in parte conveniant, crediderim, iis aliquod instrumentum præluxisse, ex quo istud didicerint; atque adeo sacras Martyrum exuvias usque ad Berthæ præfecturam in vetustiori, quod ad alteram fluminis ripam conditum diximus, templo quievisse. Circa annum tamen a Murero assignatum nonnulla est difficultas ex parte Pantechonis: etenim tomo 5 Galliæ Christianæ recusæ col. 899, ubi Bathego & Patecho appellatur, hujus successor S. Gebhardus I anno 876 Constantiæ jam sedisse dicitur. Quod si verum sit, sique Pantecho eam translationem re vera peregerit, dicendum est, hanc uno aut altero anno citius contigisse. De Bertha nihil simile occurrit: hæc enim in Catalogo abbatissarum Tigurini monasterii apud Crusium parte 2 Annalium Suevicorum, libro 2, pag. 45 Hildegardæ sorori anno 860 defunctæ suffecta, eidem usque ad annum 881 præfuisse notatur: at in Chronico Weingartensi apud Mabillonium tom. 4 Analectorum Hildegardæ mors anno 867 affigitur; quod ad rem præsentem non facit. Ceterum monasterium hoc florentissimum fuit, inquit Eccardus tom. 2 Franciæ Orientalis ad annum 853; sed anno MDXXIV a Zwinglii asseclis occupatum, & in scholam publicam conversum est.

[37] Quod ad Martyrum festivitatem spectat, eam seculo IX in Constantiensi diœcesi solenniter agi solitam fuisse, [& instituta festivitas:] omnino verisimile est ex Notkero, ejusdem seculi martyrologo & monasterii S. Galli, quod in eadem diœcesi florebat, monacho, dum ait: Nativitas sanctorum Felicis & Regulæ sororis ejus; quorum festivitas quia solennis apud nos veneratur, passionisque eorum conscriptio pluribus nota, scriptis superaddere scripta non opus mihi esse videtur. Possent quidem hæ voces apud nos ad solos Sancti-Gallenses restringi: verum id minus probabile videtur, tum quod non appareat ratio, cur Sancti ibi potius culti fuissent, tum quod allegata verba publicam festivitatem omnibus notam præferant.

[38] Perseveravit, opinor, ea in Constantiensi diœcesi apud posteros festivitas: [officium & cultus in diœcesi Constantiensi.] nam ad manum mihi est istius diœcesis Breviarium, anno 1575 Dilingæ excusum, in quo ad diem XI Septembris de SS. Felice & Regula Officium novem Lectionum præscribitur, quarum sex propriæ ex Actis, quorum apographum Trevirense habemus, concinnatæ sunt, cum omnibus responsoriis & antiphonis pariter propriis, & Homilia ad Euangelium ex 10 Lucæ capite: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. In Calendario, quod Breviario præfixum est, eorumdem festum characteribus rubris, ad eum modum, quo majores festivitates notari solent, annuntiatur; ut videantur etiam cessatione a servili opere, sive, ut aiunt, festo in populo ibidem coli soluisse. Id ipsum forte indicare voluit Notkerus, num. 1 relatus, dum ait: Quorum festivitas … solennis apud nos veneratur. In Litaniis quoque, quæ apud Canisium in Antiquis lectionibus Hartmanno Sanctigallensi monacho adscribuntur, & ante processionem diebus Dominicis recitandæ erant, S. Regulæ mentionem his verbis factam reperio:

Agnes atque Agathes, Christina, Euprepia, Tecla,
      Euphemia, Regula, Eugenia atque Bona:
Virginitate chorus resplendens candidularum
      Turba puellarum, integritate nitens;
Quæ geminis gaudes pulchrum decorata coronis,
      Laude pudicitiæ, martyriique simul.

[Annotata]

* forte dedicati

§ IV. Aliquæ reliquiæ Treviros translatæ, Tigurinæ ab hæreticis dispersæ: S. Felicis cultus in Monte sancto: Regula in Kerlingen honorata, alia a nostra: utriusque Sancti cultus in Aragonia.

[Aliquot Martyrum reliquiæ] Christophorus Browerus tom. 1 Annalium Trevirensium ad annum Christi 984, num. 51 sanctorum Martyrum nostrorum corpora per Egbertum, Trevirensium archiepiscopum, Tiguro Treviros fuisse translata scribit; fatetur tamen sese annum non posse determinare. Verba accipe: Et quia mentio reliquiarum semel illata, de Egberto archiepiscopo quod memorant Trevirorum Gesta, cum certus annus non proditur, hic inserimus… Ferunt Ottonis imperatoris auctoritate Severum presbyterum, quem B. Gregorius laudat in suis Dialogis, ex valle Terrorina provinciæ Valeriæ, corporaque Martyrum Felicis & Regulæ, quæ præclaro a Ludovico Germaniæ rege, Magni Caroli nepote, sanctimonialium condito monasterio, vico Turego aut Tiguri, quiescebant, impetrasse.

[40] [per Egbertum Trevirensem archiepiscopum] Hujus translationis meminerunt Gesta Trevirorum, a Calmeto tom. 1 Historiæ ecclesiasticæ & civilis Lotharingiæ edito, in quibus col. 20 hæc lego: Ekebertus S. Severum presbyterum in Terentina valle (Terentia valle) sepultum, de quo S. Gregorius in libro Dialogorum scribit, adjutorio regis supradicti (Ottonis) acquisivit, … & in castro Turegum (Turregii) reliquias Felicis & Regulæ (Ursulæ.) Quod autem hic inter duos uncos (Ursulæ) adjunctum sit, factum puto, vel quod in alio Ms. id ceteris adjectum Calmetus repererit, vel quod pro Regulæ, Ursulæ haberetur: ipse tamen in Historia col. 969 SS. Felicis ac Regulæ, non Ursulæ meminit. Ex hisce videmus, non integra SS. Felicis & Regulæ corpora, ut Browerus, paulo liberaliori nec tamen insolito modo loquens, indicare videtur, sed eorum tantum reliquias; puta aliquot ossa vel particulas, ab Egberto Treviros translata fuisse.

[41] Neque etiam credibile est, celeberrimi istius parthenonis virgines Patronorum suorum sacris lipsanis sese penitus privari passas esse, [Treviros delata:] aut eorumdem cultum ibidem tam cito defecisse, ut ea sibi retinere non curaverint. Sane seculo XIII eum in memorato monasterio etiam viguisse, argumento est charta, quam Herrgottus tom. 2 parte 1 Genealogiæ diplomaticæ Augustæ Gentis Habsburgicæ, pag. 278 recenset, annoque 1244 illigat; in ea enim Rudolfus senior comes de Habesburch, Lantgravius Hassiæ, se suosque posteros obligat ad tres libras ceræ ponderis Turicensis in vigilia sanctorum Felicis & Regulæ ipsi monasterio … nomine census annuatim persolvendas. Aberravit tamen a vero auctor quartæ Appendicis ad Chronicon Constantiense apud Pistorium tom. 3 Rerum Germanicarum, dum in Catalogo Sanctorum indigenarum & advenarum diœcesis Vindoniensis & Constantiensis, seculo XVI sic scripsit: SS. Felix & Regula martyres, quorum integra Thunegi (lege Thuregi, id est, Tiguri) habentur corpora.

[42] Non dubitamus itaque, quin aliquot sanctorum Martyrum nostrorum reliquiæ olim alio transportatæ fuerint, [aliæ a Zwinglianis in fluvium dejecta:] aliæ in Tigurino Virginum monasterio permanserint. Et hasce quidem a Zwinglianis in flumen projectas, Gretzerus noster num. 23 relatus, redarguens, ut ibidem monui, eorumdem impudentiam, qua sectam suam a Sanctis nostris Tiguri prædicatam, effutire ausi fuerant, impiis illis sic exprobat: Si S. Felix & Regula Zwinglianæ fidei præcones fuere, cur Zwinglii opera & impulsu, Martyrum istorum reliquiæ in præterfluentem fluvium abjectæ sunt, licet hoc inficiari audeat Hospinianus Præfat. in Historiam Sacramentariam. Cur ex tumba, in qua tot annis pacifice quieverant, extractæ, & in auras dispersæ? Hæc ipse.

[43] Gaspar Bruschius de Monasteriis Germaniæ in Salemitano seu Salomonis Villa, [Mons S. Felicis in Suevia.] uno milliari ab urbe Uberlinga in Suevia condito, SS. Felicis ac Regulæ montis meminit. In hujus cœnobii, inquit, vicinia est Sancti Montis castrum, ejusdem nominis comitum, quos alio nomine Furstenbergenses vocant. Dicitur Mons sanctus a S. Felice & S. Regula, illic sepultis: quæ verba Merianus in Appendice ad Sueviæ descriptionem ita interpretatus est, quasi sancti Martyres nostri una cum Exuperantio, ibidem primum sepulti fuissent; quod cum hactenus dictis minime cohæret. De eodem monte meminit P. Joannes Gamansius Societatis nostræ presbyter in epistola die XXIV Julii, incerto anno, ad Bollandum nostrum data, & ad hanc diem XI Septembris seposita. In hac scribit, arcem illam Furstenbergicam, vulgo Heiligenberg appellatam, ex adverso Salemitani monasterii in ampla alti montis planitie sitam esse, in ejusque sacello corpus S. Felicis, qui & loci patronus est, & eidem Sancti Montis nomen dedit, maximo cum concursu populi honorari. Si hæc de S. Felice nostro accipienda sint, ex prædictis statuendum est, non totum sancti Martyris corpus, sed aliquot tantummodo ejusdem particulas in memorato sacello asservari.

[44] Sanctæ Regulæ corpus in ecclesia Kerlingensi, quæ olim præposituræ titulo insignita, [Corpus S. Regulæ,] nunc ad S. Sixti Rutilensis seu de Rettel Carthusianorum cœnobium in Lotharingiæ finibus, ad Mosellam fluvium prope oppidum Sircam situm, spectat, olim & sua ætate asservatum fuisse, ad majores meos iteratis litteris, quarum alteræ anno 1652 Rutilæ datæ notantur, perscripsit Fr. Bartholomæus Geubel, ejusdem Carthusiæ tum temporis Prior. Hanc Sanctam, Kerlingensis ecclesiæ patronam, ut virginem & martyrem, quæ in Trevirensi Breviario una cum SS. Protho, Hyacintho & Felice ad XI Septembris honoratur, jam a ducentis, dum scriberet, annis, tam Kerlingæ quam Rutilæ quotannis Nonis Julii ecclesiastico Officio coli solitam affirmat; quod ut probet; In antiquissimo, inquit, nostro Missali, similiter in libro collectaneo manu scriptis, Nonis Junii sic annuntiata est: Regulæ virginis & martyris.

[45] [quod in Kerlingen] De ipso autem sacro corpore in epistola altera, a qua annus, quo data fuit, abscissus est, hæc scribit: Habemus jurata testimonia ante annos ducentos S. Regulam fuisse sepultam in templo S. Regulæ in Kerlinga; cujus sepulchrum sub ipso altari erat positum, ita tamen; ut medietas retro altare promineret, a pavimento nonnihil elevatum; quando ob ruinam templi & altaris ac sepulchri sacræ reliquiæ S. Regulæ inde sunt translatæ ad vicinam parochialem Kerlingensem ecclesiam. Habemus Acta publica de S. Regula, de præpositura S. Regulæ. Postmodum caput S. Regulæ apud nos Rutilæ asservatum fuit, reliqua ossa, puto, quando templum S. Regulæ fuit reædificatum, & officio divino aptatum, recondita rursum in eodem templo S. Regulæ. Habemus in Kerlinga fontem S. Regulæ, ubi infirmi, maxime pueri scabiosi, ibi loti sanantur.

[46] [coli dicitur,] Subdit etiam miraculum quoddam, tum recens impetratum. Mense Novembri proxime præterito, inquit, mulier quædam ex pago Klangen, nobis non ignota, viginti circiter annis ex dolore & vulnere tibiæ vehementer cruciata, in somnis visa sibi est spe recuperandæ sanitatis ingredi capellam S. Ciriaci, sitam prope pagum Montenach, una fere hora a Sirek (quo frequentes & a longinquis locis fiunt peregrinationes); sed nihil inde adjuta est. Iterum somniavit, se ingredi templum S. Regulæ pro recuperanda sanitate; dolebat autem tunc temporis mulier ex suo vulnere tam intense, ut putaret, sibi tibiam uri; & ecce in ingressu visa est sibi videre super altare S. Regulæ tria luminaria ardentia, & subsequente aliqua muliere se moneri, peplum suum ab occipite ardere; quod ipsa manu comprimens, visa est sibi illud extinguere. Eodem momento dolor tibiæ cessavit, & illa sanata est, ac postea venit ad templum S. Regulæ, vota sua, duos vel tres cæreolos offerens.

[47] [non est nostræ Virginis martyris,] Hanc Regulam eamdem esse cum Virgine Martyre nostra, quidam Rutilenses existimarunt, teste laudato Priore, qui ibidem hæc addit: Pro S. Regula nostra adhuc unum addo, audivisse me a senioribus nostris, putari S. Regulam nostram fuisse sororem cujusdam S. Felicis martyris, de quo tamen nullam omnino literam reperio. Et certe eadem esset, si Rutilensis in Trevirensi Missali memoraretur; verum cum laudatus Prior fateatur, sese hac super re nihil reperisse, adeoque nec Rutilense nec Kerlingense Officium de nostra S. Regula S. Felicis sorore meminerit, non dubito, quin reliquiæ Rutilæ ac Kerlingæ asservatæ, cujusdam alterius Sanctæ sint. Sed cujusnam? Id equidem divinare non ausim.

[48] Ex memoratis tamen epistolis video, a majoribus meis dubitatum fuisse, [sed alterius mihi ignotæ.] an sacrum istud corpus non fuerit Reginæ, quæ in Actis S. Cuniberti, Coloniensis episcopi, (hæc tamen correctione egere, jam notarunt Bollandus & Sollerius) apud Surium ad diem XII Novembris, hujus Sancti mater fuisse, & apud Mosellam coli dicitur. Quid enim egerit (Regina) inquit auctor, quove studio erga Dei cultum desudaverit, testatur populus civium Mosellensium, qui & corpus ejus venerabiliter in ecclesia conditum servat, ejusdemque patrocinia semper expetendo, & sæpe promerendo, frequentat. Dubitatum, inquam, fuit, an hujus Reginæ, in Regulam mutato nomine, corpus Rutilæ ac Kerlingæ non coleretur; id quod laudatus Geubel a Rutilensibus æquanimiter admitti posse negat, cum horum S. Regula Officio virginis martyris semper culta fuerit. Utut hæc se habeant, ego Kerlingensem Sanctam a Virgine Martyre nostra distinctam censebo, donec certa pro translato ad eam ecclesiam hujus corpore documenta produxerint.

[49] Superest nobis cum quibusdam Hispanis quæstio, [Exponitur SS. Felicis & Regulæ cultus] qui, ut num. 12 & tribus sequentibus diximus & refutavimus, SS. Felicem & Regulam in Hispania passos fuisse volunt, & eorumdem corpora in Torrisos, seu Torryo, quod Aragoniæ oppidum est tribus milliaribus a civitate Calatayud dissitum, asservari contendunt, & ecclesiastico cultu ac Officio honorant. Vincentius Blascus de Lanuza tomo 2 Historiæ ecclesiasticæ & civilis Aragoniæ, sermone Hispano editæ, lib. 5, cap. 18 cultum fuse describit; ac in primis quidem corpora SS. Felicis & Regulæ (quos viros ac legionis Thebaicæ milites facit) in oppido Torryo, diœcesis Turiasonensis, & archidiaconatus Calatayud, acclusa asserit. Deinde post aliqua ita de eorumdem cultu prosequitur: Monobrica (Andalusiæ vicus) eorum festum die XI Septembris celebrat, & ab ecclesiasticis Officium recitatur: ecclesia illorum reliquias servat. Idem fit in Zetina (pariter vico.) In Torryo festum cum Octava recolitur, & in secundo Nocturno Lectio Breviarii Monobricensis (de qua consule num. 53) reponitur.

[50] In horum duorum locorum ecclesiis festa eorum die Indulgentiæ habentur, [in diœcesi Turiasonensi] a Sanctitate sua Clemente VIII concessæ. Magna est per eum tractum devotio, & frequentes fiunt ad istorum Sanctorum templa supplicationes. Dominus Jacobus De Yepes episcopus Turiasonensis (quam cathedram eum ab anno 1600 usque ad 1613 tenuisse statuit) voluit, ut per totum episcopatum ac diœcesim suam dies eorum festa reciperetur; verum, antequam id mandasset, defunctus est, nec postmodum exsecutioni mandatum est… In loco, ubi capite truncati sunt, qui in ripa fluvii Monubles, aut non procul inde est, fons quidam visitur, qui passim manat, & ex fide ac devotione quædam facit miracula: ad hunc (oppidi) Torryo incolæ, velut ad quid miraculosi, die Ascensionis Domini in supplice agmine accedunt.

[51] In monte sepulturæ eorum exstructum est horum Sanctorum templum satis elegans & spatiosum, [in Aragonia;] in quo nostra ætate sacellum decentissime erectum est. Eorum reliquias servat sacellum princeps cuidam capsæ sive scrinio tribus diversi artificii clavibus inclusas, quas magna cum veneratione servant Vicarius & Jurati; theca autem est in ecclesia S. Mariæ de Hortal, parœcia Torryo, quo eorum corpora translata fuere. In eo sacello luminaria perpetuo ardent, & aliquot miracula fiunt. Præmiserat sancti Regulæ caput (virum enim, ut diximus facit, & hic denuo masculino de san, sancti adjectivo utitur) argenteæ thecæ insertum esse, ac tempore supra memorati episcopi Jacobi De Yepes prodigioso odore fragrasse. Lanuzæ consentit Tamayus in Martyrologio Hispanico, præterquam quod S. Regulam fuisse feminam sanctique Felicis sororem velit. Hæc modo paucis examinemus.

[52] [qui haud dubie] Negare non possumus, quin in oppido Torryo apud Aragones diu floruerit SS. Regulæ ac Felicis cultus, prout fidem faciunt antiqua illa Breviaria, quorum num. 14 & 15 meminimus. Eumdem ante medium seculi XVII, quo scripsit Lanuza, ibidem perseverasse, facile credimus; quinimo eum post seculi medium etiam auctum fuisse colligimus ex edicto, quod illustrissimus Jacobus Escolano, Turiasonensis episcopus, anno 1664 promulgavit, quoque per universum episcopatum quosdam Sanctos, suæ diœceseos naturales, ut vocat, ecclesiastico Officio annue honorari præcepit, propositis quadraginta dierum indulgentiis tam personis ecclesiasticis, quæ memorata Officia legerint, quam secularibus, quæ horum Sanctorum festis diebus solitas pro Catholica fide ac Ecclesia preces fuderint. In hoc enim decreto ad diem XI Septembris, hæc lego: SS. Felix & Regula, germani, qui passi sunt in loco Torryo, ubi eorum corpora hodiedum honorantur: semiduplex in nostra sancta ecclesia & episcopatu: duplex in loco Torryo.

[53] [iidem sunt] Secundo certum mihi est, Turiasonenses, saltem olim, eo cultu Martyres nostros, quos in hodierna Helvetia passos ostendimus, prosequi voluisse. Nam id liquet ex sæpe laudatis Breviariis Aragonensibus, ex quorum uno, Gothico scilicet, quod Monobricæ servari dicitur, Lectionem tertiam, prout eam exhibet Lanuza, candido lectori exhibeo. Sic habet: Eodem die apud Turigum civitatem Suevorum, natale duorum germanorum Felicis & Regulæ, qui dicuntur fuisse ex legione Thebea; qui cum pervenissent ad supradictam civitatem, vacando jejuniis & orationibus, seminando populis verbum salutis, adsunt persecutores a Maximiano imperatore directi; ante quorum conspectum Sancti se offerentes, interrogati responderunt. Christianos nos fatemur, & ex collegio SS. Mauritii & Exuperii & sociorum ejus.

[54] [cum Martyribus nostris:] Persecutor vero nomine Dacianus jussit eos super candentes crates ferreas imponi. Cum vero immaniter torquerentur, dixerunt Daciano tyranno: Qui sunt dii tui? Dacianus inquit: Jovis & Mercurius. Et respondens beatus Regula; Beclzebu * ergo est deus tuus. Tunc irato Daciano, data sententia, decollati sunt; itaque amputatis capitibus, sumptisque in manibus suis, de ripa fluminis usque ad summum montis verticem (quem locum sepulturæ suæ delegerant) mirabiliter devenerunt: vox vero angelorum psallentium inibi audita est: In paradisum deducent vos angeli, cum gloria suscipient vos, & perducent in civitatem sanctam Hierusalem. Quo in loco præstantur beneficia Dei usque in hodiernum diem. Ita Breviarium Monobricense apud Lanuzam, cui Salmanticense, eodem teste, omnino conforme est, præterquam quod præterea habeat sequentia: Cumque variis tormentorum generibus gaudentes torquerentur, nubes lucida obumbravit eos, & vox hujusmodi est subsecuta: Confidite, ne timeatis; ego vobiscum sum; post hæc decollati sunt &c. Denique ex Breviario Montaragonensi idem scriptor hæc recitat: Eodem die apud Turigium civitatem Suevorum, natale duorum germanorum Felicis & Regulæ, qui dicuntur fuisse ex legione Thebea.

[55] Jam vero qui hæc omnia cum supradictis, Actisque infra edendis contulerit, [ideoque ibi nec passi nec sepulti sunt;] dubitare non poterit, quin Turiasonenses SS. Felicem & Regulam, quos Notkerus hodie annuntiat, cultu supra exposito honoraverint: imo id ipsum satis innuunt Bivarius & Tamayus, dum Notkeri Martyrologium laudant. Porro hosce sanctos Martyres non in Hispania, sed in Suevia, sive hodierna Helvetia passos, eorumque sacra corpora ibidem religiose asservata fuisse, ex dictis satis constare arbitramur, atque adeo quæ de martyrii ac sepulturæ loco ex Lanuza retulimus, non possumus admittere. Sed quid igitur, inquies, de memoratis corporibus Turiasonensibus dicendum? Respondeo, geminam mihi occurrere rationem. Prima est, si dicamus, non corpora, sed aliquot tantummodo SS. Felicis & Regulæ reliquias ibidem asservari, quæ corporum nomine frequenter veniunt, quemadmodum cum Eminentissimo Baronio in Actis nostris non semel notavimus. At quo tempore, quave occasione eæ reliquiæ in Hispanias translatæ fuerint, nusquam reperio. Verumtamen, si caput argenteæ inclusum thecæ (de quo consule num. 51) virile sit, ut consequenter dicere debet Lanuza, illud sanctæ Regulæ virginis ac martyris non esse, clarum est.

[56] Alia ratio mihi non minus arridet; videlicet sacra illa corpora aliorum Sanctorum esse, [forte tamen aliquæ eorum reliquiæ ibi servantur.] qui re ipsa in Hispaniis coronati fuere, quosque Torrijenses eosdem cum hodiernis existimaverint. In hunc errorem induci potuerunt, vel quod forte cognomines essent, vel quod aliquas Tigurinorum Martyrum reliquias in eadem theca reperirent, vel denique variis aliis de causis, ex quibus etiam alibi hujusmodi in reliquiis error non semel obrepsit. Hinc enim fieri potuit, ut Tigurinorum Martyrum Acta illis adscriberent, eaque in sua Breviaria referrent. Conceptæ opinioni deinde accedere potuit plebis credulitas, ac lapsu temporis traditionis nomine venire, quam denique supposititia Dextri ac Juliani Opuscula magis magisque confirmarunt, donec horum inanitas tandem ab eruditis claræ luci exposita est.

[Annotata]

* Beelzebub

PASSIO
auctore anonymo
Ex Ms. codice Carthusiæ Coloniensis collato cum Ms. S. Maximini Trevirensi & S. Salvatoris Ultrajectino.

Felix M. Tiguri in Helvetia (S.)
Regula V. M. Tiguri in Helvetia (S.)
Exsuperantius M. Tiguri in Helvetia (S.)

BHL Number: 2888

A. Anonymo.

[Sancti in hodiernam Helvetiam advenæ,] Tempore a illo beatissimus Felix & germana sua S. Regula & Socii eorum cum consilio beatissimi Mauritii b ducis Domino servientes, ad peregrinandum c profecti, per vasta loca eremi, quæ Clarona d dicitur, ad caput laci & fluvii Lindimaci e, qui juxta castrum Turonicum f est, pervenerunt; ubi tabernacula figentes, jejuniis, vigiliis, orationibusque & verbo Dei die noctuque instantes g, Domino fideliter & devote adhærebant. Igitur impiissimus Maximianus ad eos persequendos crudeles direxit ministros, qui pervenientes ad jam dictum locum, meridie & post orationem cum jam reficerent, supervenerunt ministri; sed gratia Dei Sanctos circumdante, excæcati impiissimi ministri minime eos viderunt.

[2] [a persecuto ribus non inviti deprehensi,] Et prætereuntibus eis S. Felix ad Germanam suam dixit: Charissima soror mea, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: veni ostendamus nos ad eos, & accipiamus martyrium, & erimus consortes [Electorum] h in cælo. Et extensis manibus ad cælum, orabat Dominum, ut liberaret animas eorum de manibus inimicorum, & ut transire possent ad æternam beatitudinem. Tunc videns eos Decius i & spiritu immundo repletus, ait: Christiani estis? Socii Mauritii, Exuperii, Candidi, Victoris, aut non? S. Felix cum Sociis k respondit: Christiani sumus, & Christum Dominum, qui nos fecit, adoramus, & ipsum deprecamur, ut cum illis, de quibus interrogasti, per misericordiam Dei regno cælesti mereamur participari.

[3] [Christum professi, idola adorare renuunt:] Decius dixit: Sacrificate diis. Sancti responderunt: Non sacrificamus, neque adoramus deos tuos, cum quibus tu in infernum eris demergendus. Decius dixit: Per deos magnos juro, si nolueritis sacrificare diis, magnis & variis suppliciis vos habeo imponere. Sancti responderunt: Corpus nostrum habes in potestate; animas vero nostras non habes, sed solus Deus, qui nos plasmavit. Decius tyrannus dixit: Adhuc patiens sum in vobis: nam non ita jussum est mihi agi vobiscum a sacratissimo Maximiano, quando discessistis a consortio commilitonum vestrorum. Nunc ergo per magnos deos, & per clementiam Maximiani imperatoris juro, quia, si nolueritis deos nostros adorare, Mercurium & Jovem, in sartagines candentes vos facio mitti. Sancti responderunt: Dominus adjutor est noster: non timemus, quid faciat nobis homo.

[4] [hinc varie torti,] Impiissimus judex dixit: Quare non sacrificatis diis? Sancti responderunt: Notum sit tibi, quia deos tuos non adoramus, & imagines tuas non colimus; quia phantasmata diaboli sunt. Tunc jussit eos tyrannus apprehendi, & in ferreas calentes rotas imponi; & dixit: Sacrificate & adorate deos meos. Sancti responderunt: Inimice pessime, quales dii tui sunt? Decius respondit: Mercurius & Jupiter. S. Regula respondit: Beelzebub est deus tuus: nam illi, quos colis, exterius quidem ærei sunt, & interius lutei, qui non audiunt, neque sentiunt, neque odorant; quibus tu similis es effectus l. Decius autem ira repletus, jussit afferri picem, & reliquari, & mitti in ea S. Regulam m. Sed & plumbum jussit [infundi] in ore ejus calidissimum, ut perveniret ad interiora ejus; & dixit ad eam tyrannus: Hæc & pejora habeo tibi inferre tormenta, si non adoraveris deos meos. S. Regula respondit: Tormenta tua dulciora mihi sunt super mel & favum.

[5] Decius dixit ad eam: Per clementiam imperatoris faciam vos poni in carcere, [& ad sacrificandum] ubi erunt vobis exteriores tenebræ. Sancti responderunt: In tenebras tu ibis exteriores, ubi est domini tui domus & habitatio tua in perpetuum. Impiissimus vero Decius, ira stimulante, jussit eis diversa supplicia n inferri; sed Sancti alacri animo tormenta deridentes; una voce & uno animo glorificabant & benedicebant Deum, dicentes: Gratias agimus tibi Jesu Christe, quia propter nomen tuum tanta sumus passi tormenta. Decius dixit ad S. Felicem: Deus tuus, quem adoras, ad quem clamas, ubi est? S. Felix respondit: In cælo est Deus meus, quem adoro, & quem colo; deus vero tuus, quem adoras, & quem colis, in inferno est. Diabolus itaque te ad infernum vult trahere, & [tu] imitator ejus existis?

[6] Decius dixit: Melius facis, si adoras deos meos; [idolis frustra impulsi,] quia ego cum ipsis loquor, & quod ipsi jubent, hoc facio. Sancti responderunt: Inimice, quare non cogitas, quia super terram stas? Aspice in cælum, & vide solem & lunam, quæ Deus fecit, qui habet potestatem salvare animas nostras: nam dii tui dæmonia sunt, cum quibus ut & imperatores tui estis cremandi in igne perpetuo. Decius dixit: Adhuc patiens sum in vobis. Sancti responderunt: Deus noster, cui nos servimus, ipse est patiens, & multum misericors, & misericordiæ ejus non est finis. Decius vero iratus jussit iterum eis graviora inferri tormenta. Famuli autem Christi ad omnia ejus tormenta fortiores effecti, glorificabant & benedicebant Deum, qui fecit cælum & terram, cujus Verbo creata sunt omnia; & constantes petebant sibi auxilium de cælis, & gratiam Spiritus sancti, ut viderent salutare Dei, & magnificaretur nomen Sanctæ Trinitatis in gentibus.

[7] Et statim facta est nubes lucida super eos, & vox de nube dicens: [sed divinitus recreati,] Ne timeatis; quoniam ego vobiscum sum: viriliter agite, & confortetur cor vestrum; quia venit vocatio vestra, & corona sempiterna præparata est vobis, eritisque accepturi inter Sanctos meos magnam gloriam. Cumque Sancti, hac audita voce, oculos levassent in cælos, audierunt iterum vocem, de cælo dicentem sibi: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Sancti vero hæc audientes, amplius clamantes, benedicebant Deum, dicentes: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis: laudamus te, benedicimus te in secula seculorum.

[8] Tunc Decius crudelissimus, furore nimio repletus, jussit eis cervicem flectere, & capita amputari. [capite truncantur:] Cumque sancti Martyres hæc audissent, psallebant, dicentes Domino: Vias tuas, Domine, demonstra nobis, & semitas tuas doce nos; dirige in veritate tua, & doce nos; quoniam tu Deus salvator noster. Cumque unanimiter una voce ad Dominum Jesum Christum exorassent, expansis palmis ad cælum, cervicem flectentes, percussores capita eorum amputantes, gloriosam pro Domino mortem finierunt. Et ecce vox psallentium angelorum & Sanctorum audita est: In paradiso deducant vos angeli, & cum gloria suscipiant vos martyres.

[9] [quod manibus suis deferunt in montem, ubi miraculis clarent.] Ad comprobandum itaque meritum sanctorum Martyrum, ostensum est a Domino magnum miraculum: nam eadem hora decollationis eorum, dum impii nimio terrore percuterentur, accipientes ipsi propria capita in manibus de ripa fluminis Lindimachi, ubi martyrium acceperunt, & portaverunt ea contra montem dextros o sexaginta. Distat autem locus ille, ubi Sancti magno cum decore requiescunt, a castro Turonico p dexteros ducentos q; ubi ab antiquitus multi cæci & claudi ad gloriam Dei & sanctorum Martyrum reverentiam sanantur; & nunc, si fides petentium humiliter exposcat aliquid a Sanctis Dei, continuo per gratiam Dei obtinent medicinam mentis & corporis. Hæc denique Passio revelata est S. Florentio r monacho a Sancto Spiritu; & eorum festivitas celebratur tertio Idus Septembris ad laudem & gloriam nominis Christi, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Apographum nostrum Trevirense S. Maximini aliud exordium habet, in hunc scilicet modum: Multorum innumerabilium per orbem terrarum pretiosa extitit in conspectu Dei mors Sanctorum, qui pio cruore, fideque integerrima Ecclesiam plantaverunt: e quibus non minima pars temporibus Maximiani crudelissimi persecutoris, eodem jubente, cum sacratissimo Mauritio occubuit. E quorum consortio B. Felix cum felicissima germana sua Regula partibus Germaniæ per vasta loca heremi, quæ Clarona nuncupatur, devenerunt. Observa, in hoc apographo nullos SS. Felici ac Regulæ socios addi. Vide Commentarium num. 5 & seqq.

b De S. Mauritio ac inclytis Thebææ legionis athletis, quos Maximianus Herculeus prope Sedunum in Galliis trucidari mandavit, agetur ad diem 22 hujus mensis Septembris; ubi simul statuendum erit, utrum ea cædes ad seculi tertii finem, an ad quarti initium potius referenda sit. Horum martyrum Acta a S. Eucherio Lugdunensi conscripta exstant apud Chiffletium in Paulino illustrato, & apud Ruinartium inter sincera martyrum Acta.

c Alia certe quam peregrinandi causa Sanctos in Helvetiam adduxit. Adi Commentarium num. 19: quare ea in Ms. Trevirensi rectius non exprimitur.

d Notkerus Darona habet, at Glarona legendum. Est autem tractus Glaronensis in hodierna Helvetia, unus e confœderatis pagis, cujus caput est civitas Glarona, indigenis Glarus.

e De lacu Tigurino, ac limaco vel Lindimaco fluvio consule Commentarium num. 21.

f Castrum Turonicum habet utrumque Ms. at mendose, opinor, pro Thuregicum vel Turegicum; Thuregum enim & Turegum in Chartis medii ævi hodiernum Tigurum appellatum reperio, Turonicum nusquam. Trevirense apographum hunc locum breviter describens, Zuricum nominat: consule Commentarium num. 21.

g De verbi divini prædicatione hæc exponit Ms. Trevirense his verbis: Verbumque Dei adventantibus seminare constanter cœperunt: unde & pro Helvetiæ apostolis a nonnullis habentur. Murerus in Helvetia sancta scribit, Martyres primum in quadam Glaronensis eremi specu habitasse, priusquam ad Turegum, sive Tigurum accederent. Idem scriptor, nescio, quo teste aut instrumento nixus, asserit, eosdem ad sinistram Limagi ripam, ubi deinde ecclesia, quam Wasserkirch appellat, condita est, Tiguri commoratos fuisse. De his omnibus videri possunt dicta in Commentario num. 22.

h Vocem uncis inclusam, ex Ultrajectino Ms. hic inserui; quod etiam infra semel ac iterum faciendum erit.

i Hunc Decium Turegi habitasse ex hac Vitaquidam putant, inter quos Guillimannus lib. 3, cap. 5 sic scribit: In castro Thuricino martyrio adfectos Felicem & Regulam & Exsuperantium … Thebææ legionis… Decio præfecto castri, memoriæ tradidit in eorum Vita Florenicus: cujus quidem castri & præfecti sedes adhuc aulæ sive palatii retinet im Hoff nomen; estque is locus ad sinistram Limagi ripam, qui ut jam monuimus urbem Tigurinam interfluit.

k Trevirense Ms., omissa voce sociis, ita habet: at illi: Christianos nos esse &c.

l Hasce & similes sermocinationes, quæ sequentur, scriptori potius, quam Sanctis nostris adscribendas puto, quos scilicet ipse pro suo ingenio, & prout res ipsi exigere videbatur, loquentes induxit.

m Murerus, qui, ut alias diximus, S. Exuperantium reliquis duobus semper adjungit, scribit eos virgis ac ferreis laminis prius cæsos fuisse, idque in ea castri parte, ubi virginum monasterium Ottenbach deinde exstructum est. Eadem confidentia ait, in loco, ubi Martyres fervens oleum illæsi sustinuere, sacellum in eorumdem honorem postea conditum fuisse. Sed unde, quæso, hæc omnia didicit?

n Murerus, nulla facta calentium rotarum, de quibus supra dictum est, mentione, ait post ferventis olei tormentum paratas fuisse rotas, eo artificio fabricatas, ut imposita membra variis cultris essent concisuræ: verum hasce, cum Sancti jamjam iis alligandi essent, ab angelo per vehementem ventum ac tonitru penitus dejectas & in cinerem redactas fuisse. Addit, hæc non procul a castro contigisse, ibidemque postmodum ecclesiam pariter conditam fuisse, quæ prima fuerit parœcialis Tigurina, olim S. Cyriaci, deinde S. Stephani appellata. At velim, ut hæc omnia antiquo aliquo instrumento probasset; nam in Actis quidem nil simile reperio.

o Dextros quoddam mensuræ genus fuisse, ostendit Cangius in Glossario, ubi præter hancVitam, cujus auctorem Florentium dicit, etiam alia instrumenta citat. Ms. Trevirense habet cubitis quadraginta, Notkerus cubitos quinquaginta. De hujusmodi capitum gestationibus consule Commentarium prævium num. 26.

p Lege Turego.

q De hac distantia nihil habet Ms. Trevirense: Cangius supra laudatus sic legit: A loco illo usque ad castrum Thoringum habentur dextri ducenti. Porro de ecclesia super Martyrum tumulo exstructa vide Commentarium prævium num. 27 & seq.

r Hæc non leguntur in Ms. Trevirensi. Quis hic Florentius, sive, ut ab aliis vocatur, Florenicus fuerit, quave vixerit ætate, non potui deprehendere.

DE SS. MATTHÆO ET GUSMÆO MARTYRIBUS
GRABEDONÆ AD LACUM LARIUM
IN DUCATU MEDIOLANENSI.

Forte sub Maximiano.

SYLLOGE HISTORICA.

Matthæus M. Grabedonæ ad lacum Larium (S.)
Gusmæus M. Grabedonæ ad lacum Larium (S.)

AUCTORE J. S.

Ferrarius in utroque Catalogo ad hunc diem memorat inventionem duorum Martyrum, quorum martyrii dies prorsus ignoratur. [Hi Sancti in Fastis quibusdam memorati:] In Catalogo Generali sic habet: Grabadonæ ad lacum Larium inventio Sanctorum martyrum Matthæi & Gosmæi. In indice topographico Catalogi Sanctorum Italiæ ita ante scripserat: Grabadonæ ad lacum Larium, inventio sanctorum martyrum Thebæorum Matthæi & Gosmæi XI Septembris. Primus Aloysius de Tattis in Martyrologio Novocomensi ad XI Septembris Martyres nostros celebrat his verbis: Eadem die Grabedonæ ad lacum Larium, inventio SS. martyrum Matthæi & Gusmæi, qui pro asserenda Christi religione ibidem capti, cum perbrevem hanc vitam nihil ducerent, ut fruerentur æterna, ab impiis idolorum cultoribus sævissime cæsi sunt. Hic scriptor in annotatis dicta sua sic confirmat: De iisdem agunt hac die monumenta ecclesiæ Grabedonensis, quæ illos ut oppidi sui patronos summa celebritate veneratur. Tum laudat Ferrarium, Philippum Archintum, & Lazarum Carafinum, in suis item Catalogis Sanctorum, quorum corpora in civitate & diœcesi (Novocomensi) requiescunt. Præterea consentiunt, Guilielmus Baldesanus in libello Translationis S. Mauritii, Marius Mutius de Sanctis Bergomensibus, in Vita S. Alexandri martyris, Robertus Ruscha lib. 2 Antiquitatum suæ stirpis, & Franciscus Ballarinus Chron. suorum part. 3 cap. 2. Nos quoque in Annalibus Comensibus lib. 2 sub finem de ipsis nonnulla disseruimus, inquit, a n. 128 ad n. 132.

[2] Quam incerta sint omnia de hisce Martyribus præter gloriam posthumam, [at omnia de eorum martyrio sunt incerta:] studiosus lector colligere poterit ex iis, quæ laudatus Tattius mox subjungit, ita scribens: Adhuc sub judice lis est, quinam fuerint Matthæus & Gusmæus apud præcitatos scriptores. Alii enim, ut Ballarinus, S. Fidelis comites existimarunt, qui una cum ipso, Carpophoro, & sociis Maximiani sævitiam declinantes, Grabedonam fugiendo se receperint, ubi a satellitibus immanissimi imperatoris agniti, & in vincula conjecti, sub lictoris gladio caput amiserint. Vulgata est hæc loci incolarum traditio, quam se a majoribus suis accepisse testantur. Alii, ut Baldesanus, Ferrarius, & Carafinus, melioribus ducti conjecturis, opinati sunt, hos fuisse ex gloriosa Thebæorum legione commilitones, qui sociorum cæde perspecta fugam arripuerint, & ad istas Larii oras Dei nutu pervenientes, ibi sanguinem suum fuderint, ubi templum nunc attollitur eorum nomini dedicatum. In hanc ivimus & nos sententiam, utpote probabiliorem, & veritati magis consentaneam, dum Annalibus nostris extremam manum imposuimus, & illam denuo hic confirmamus. Si enim Matthæus, & Gusmæus vere S. Fidelis comites extitissent, arduum nobis sane videtur & incredibile, ne levem ipsorum mentionem perdurare in pleribus Actis ejusdem S. Fidelis, quæ servant adhuc integra satis ecclesiæ Mediolanen. & Novocomen., in quibus elucere deberet aliqua vel expressa vel implicita illorum commemoratio. Quo anno, aut quo die passi fuerint, incompertum adhuc remanet; licet indubie credamus illorum martyrium accidisse sub Maximiano circa an. Dni CCXCVIII. Substituta est dies inventionis (quæ contigit hodie, ut scribit Ballarinus ann. MCCXLVIII) diei, qua de scelestis fidei nostræ persecutoribus triumpharunt. Hactenus Tattius, qui eodem fere modo disserit in Annalibus Comensibus loco supra indicato. De S. Fidele martyre Novocomensi, cujus hos aliqui voluerunt Socios, agendum erit ad XXVIII Octobris; de S. Mauritio & legione Thebæa ad XXII Septembris. Necesse non est, pluribus inquirere, utrum hi prioris videantur socii fuisse, an potius Milites Thebæi, cum utrumque videatur incertum.

[3] De cultu Sanctorum illorum in vico Grabedonensi ita prosequitur laudatus Tattius: [Sanctorum cultus post inventa corpora, quæ visitata,] Sacra sanctorum Martyrum pignora magnam semper (nimirum post corporum inventionem) apud Grabedonenses venerationem habuere: sed ab eo potissimum tempore, quo Gallorum armis miserrime pressi, præsentem illorum tutelam non semel experti sunt. Quare ut officiis dignioribus eorum demererentur auxilium futuris quoque seculis, statuerunt oppidani anno MDCXXXVII solemni translatione suorum deferre corpora Patronorum, & ex marmore candidissimo novum illis tumulum excitare: quod & perfecerunt. Sed de hac translatione inferius suo loco dicemus. Ad VIII Novembris, uti hic promittit, de translatione ista sic scripsit: Grabedonæ ad Larium lacum translatio Sanctorum martyrum Matthæi & Gusmæi, quorum corpora, solemni indicta supplicatione, Lazarus Carafinus non sine celebri populorum frequentia, cleri pompa, & illius oppidi lætitia, sub ara majori ecclesiæ S. Fidelis honorificentius collocavit. De illa ecclesia, in qua etiam antea servata fuerunt sacra eorum corpora, in Annalibus lib. 2 num. 131 hæc memorat: In loco sepulchri ipsorum, dicto Polzano, erecta fuit ecclesia S. Fideli sacra, ac in illa sacræ reliquiæ decenter fuerunt servatæ. Ibidem quieverunt usque ad seculum præteritum XVI fere finitum, quando illustrissimus dominus Felicianus Ninguarda (episcopus Comensis) illud iterum visitavit, ibidemque iterum honorificentius reposuit.

[4] [ac deinde honorifice sunt translata: ecclesia ipsis dicata.] Ex his habemus sacra Sanctorum nostrorum corpora in eodem semper loco quievisse. Quod si verum est, inventa fuerunt in ecclesia S. Fidelis, ubi primum erant sepulta. Martyrium ex conjectura, quæ admodum est incerta, figitur circa annum 298 a Tattio. Inventio dicitur contigisse anno 1248, quod quam sit certum, ignoro. Visitata fuerunt corpora sub finem seculi XVI, quando ecclesiæ Comensi præerat Felicianus Ninguarda, apud Ughellum in episcopis Comensibus Nigriarda legitur, ibique obiisse dicitur anno 1595. Demum anno 1637 translata fuerunt prædicta corpora, & in eadem rursum ecclesia reposita. Tattius, qui tunc vivebat, de translatione a Grabedonensibus petita in annotatis hæc præmissis addit: Annuit hilari vultu episcopus Grabedonensis populi votis, & eum solari cupiens, ex antiquo sarcophago educta corpora pretiosa aptavit in arca (ex ebeno constructa, ut addit in Annalibus) quam venusti ex argento flosculi decorabant: & decreta per oppidum insueta totius cleri lustratione, veneranda SS. Matthæi & Gusmæi lipsana ex collegiata S. Vincentii ecclesia (ad quam hunc in finem erant delata) retulit ad propriam, ubi jam pridem jacuerant: quæ ante D. Fideli dicata, ab ipsis Martyribus tunc novam denominationem accepit. Incisa sunt in futuram rei memoriam in anteriori fronte hujus mausolei sequentia verba: Hic jacent corpora sanctorum Mattæi et Gusmæi martyrum, quæ ex medio templo in hunc locum digniorem a reverendiss. D. D. Lazaro Carafino epis. Comen. translata sunt anno Domini MDCXXXVII. Plura de his Sanctis memoranda non occurrunt; de splendore tamen translationis aliqua adduntur in Annalibus Tattii.

DE SS. DIODORO, DIOMEDE ET DIDYMO MARTYRIBUS
LAODICEÆ IN SYRIA.
Ex Fastis Græcis & Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Diodorus M. Laodiceæ in Syria (S.)
Diomedes M. Laodiceæ in Syria (S.)
Didymus M. Laodiceæ in Syria (S.)

J. S.

[Tres hi Martyres in aliquot Fastis memorati,] Ex Fastis Græcis tres Martyres ita breviter annuntiat Baronius in Martyrologio Romano: Laodiceæ in Syria passio Sanctorum Diodori, Diomedis & Didimi. Menologium a Sirleto Latine redditum, quod Baronius præ oculis habuit, sic eosdem memorat: Item sanctorum martyrum Diodori, Diomedis & Didymi ex Laodicea Syriæ, qui comprehensi a præside, & libere Christi fidem prædicantes, flagris cæsi vitæ finem acceperunt. Hisce consentiunt Menæa Græca impressa, in quibus iidem tres Martyres ad hunc diem annuntiantur, brevique elogio plane simili exornantur; atque hæc omnia etiam adoptavit Maximus Margunius Chytherorum episcopus in Vitis Sanctorum Græce scriptis. Attamen in Menæis duo adjunguntur versiculi, quos huc cum interpretatione Latina transfero.

Διόδωρος μάστιξι σὺν τῷ Διδύμῳ
Τὴν σάρκα δόντες, μαστιγοῦσι τὴν πλάνην

Diodorus & Didymus flagris
Carnem dantes, flagellant errorem.

[2] Ad hosce versiculos id solum observo, nullam in iis mentionem fieri de Diomede. [in aliis Diomedes omittitur: nec causa omissionis satis nota:] Ea vero Diomedis omissio hic tanto notabilior est, quanto pluribus aliis locis idem prætermittitur. Etenim in aliquot Menæis Mss. Diodorus & Didymus sine Diomede ad hunc aut præcedentem diem annuntiantur, prout in Collectione nostra Menæorum Mss. invenio. Præterea in ipso Menologio Sirletiano Diodorus & Didymus sine Diomede ad diem X sic memorantur: Eodem die certamen Sanctorum martyrum Diodori & Didymi, qui ex urbe Syriæ Laodiceæ *, cum Christianam fidem prædicarent, accusati apud Laodiceæ præsidem, interrogati, & se Christianos esse confessi, ab iniquo judice condemnati, in tormentis mortalis vitæ finem acceperunt, ad extremum usque spiritum gratias Deo agentes. Elogium in Mss. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ ad eumdem diem X Septembris hæc ipsa de Diodoro & Didymo paulo pluribus verbis exponit, planeque consonat cum Menologio Basiliano, quod mox laudabo, & in quo etiam de Diomede nulla fit mentio. Hisce de causis dubitari potest, an Diomedes duorum aliorum Socius fuerit in martyrio. Potuit enim solus pati, aliisque adjungi, quia ad eumdem locum & diem, aut forte ad diem sequentem spectabat. Potuit esse unus ex illis, quos Diodorus & Didymus converterant. Potuit tamen etiam nomen ipsius ex solo errore omitti in laudatis Fastis: nec illa omissio certum præbet argumentum ad illum ab aliis separandum.

[3] [elogium duorum ex Menologio Basiliano.] Quæcumque fuerit illius omissionis causa, cum plura de Martyribus hisce non reperiam, elogium, quod Diodoro & Didymo texitur in Menologio Basiliano, prout in nuperrima editione Latine redditum est, subjicio. Illud ad XI Septembris ita habet: Diodorus & Didymus Christi martyres ex urbe Syriæ Laodicea fuerunt. Cum autem Christiani essent, docebant omnes in nomine Domini Dei nostri, qui fecit cælum & terram, & omnia, quæ in eis sunt; multosque infidelium convertentes, baptizabant. Delati igitur ab impiis Græcis * ad Laodiceæ præsidem, ad illius tribunal producuntur: interrogatique, cum se ipsos Christianos profiterentur, acriter vapularunt: diuque torti, cum non solum Christum non abnegarent, sed idolorum etiam imposturam constanter reprehenderent, præsidemque ut impium & iniquum traducerent, inque ejus os exspuerent, quod verum Deum deserens, falsorum idolorum cultor esset; in ipsis cruciatibus gratias agentes Christumque precantes, mortui sunt. Eadem, ut jam monui, leguntur in Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ. Ceterum ad istud elogium observo, voces illas: inque ejus os exspuerent, non esse intelligendas proprie de sputo in faciem præsidis conjecto; sed allegorice de contemptu ipsius claro & manifesto, prout phrasis illa frequenter apud Græcos usitata est, & etiamnum usitatur apud varias gentes, & nominatim in sermone nostro Belgico.

[Annotata]

* lege Laodicea

* i. e. gentilibus

DE SS. SYRO ET SERAPIONE MM.
ALEXANDRIÆ.
Ex Apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Syrus M. Alexandriæ (S.)
Serapion M. Alexandriæ (S.)

J. S.

Duos Martyres Alexandrinos, de quibus diu dubitavi, quia ejusdem nominis alii hisce diebus occurrunt, tandem omnino ab aliis distinguendos, atque Alexandriæ asserendos credidi ob consensum præcipuorum codicum Hieronymianorum. Florentinius ita edidit: In Alexandria natalis sanctorum Syri, & Serapionis. Ibidem Epternacense in Annotatis sic habet: Alexandria civitate natalis Siri & Serapionis. Deinde Corbeiense: In Alexandria natalis Sanctorum Syri & Serapionis. Consentit apud nos Richenoviense, quod hæc habet verba: Et in Alexandria Syri & Serapionis. Florentinius observat, Serapionem hunc videri distinguendum ab aliis synonymis, quia Syrum habet Socium. Idem, omnibus consideratis, mihi videtur; etiamsi mox sequenti die Serapion aliquis Alexandriæ annuntietur in Martyrologio Romano: nam ille alios habet socios.

DE SS. INGENUO ET HIPPOLYTO MM.
IN PORTU ROMANO.
Ex Apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Ingenuus M. in Portu Romano (S.)
Hippolytus M. in Portu Romano (S.)

J. S.

Apud Florentinium in Fastis Hieronymianis ad hunc diem duo Martyres annuntiantur his verbis: Et in Porto urbis Romæ natalis sanctorum Ingenui & Epoliti (pro Hippoliti.) Consonat codex Corbeiensis, ibidem in Annotatis laudatus, his verbis: In Portu urbis Romæ natalis sanctorum Ingenui, & Hippoliti martyrum. Similiter Martyrologium Richenoviense, apud nos post tomum VII Junii editum, duos hos Martyres annuntiat, sic habens: In Portu Romano, Ingenui & Yppoliti. Ibidem in Augustano & Labbeano solus memoratur Ingenuus, aliis hujus dici Sanctis præter ordinem immixtus, prout item fit in Gellonensi, per Acherium edito tom. 2 Spicilegii recusi. In Epternacensi vero, seu vetustissimo apud Florentinium in Annotatis solus Hippolytus memoratur hoc modo: Romæ in Portu Hippoliti. Florentinius in annotatis suspicatur, hunc Hippolytum diversum esse ab alio Hippolyto, qui in Portu Romano etiam passus est alio die, & de quo actum est ad XXII Augusti; quia hodiernus Hippolytus socium habet Ingenuum. Huic opinioni, ut probabili saltem, lubens acquiesco; sed plura de illis Martyribus non invenio.

DE S. MARCELLO EPISC. MART.
IN TERRITORIO ANICIENSI GALLIÆ.

SYLLOGE.
Ex Martyrologiis & Officio.

Marcellus episc. Mart. in territorio Aniciensi Galliæ (S.)

J. S.

[Memoria Sancti in Fastis recentioribus:] Sanctum Marcellum Catalogo generali Sanctorum inseruit Philippus Ferrarius ad hunc diem ex Martyrologio, inquit, ecclesiæ Aniciensis, cujus tamen episcopus non fuit, uti in Hist. Anicien. lib. 1 cap. 29, ubi ipsum ab ethnicis occisum, & truncatum caput suum manibus sustulisse, & aqua ablutum, illud ad sacellum Deiparæ Virginis sepeliendum detulisse. Ex his Sanctum ita memorat: In territorio Aniciensi S. Marcelli episcopi & martyris. Saussayus in Martyrologii Gallicani Supplemento elogium dat prolixius, hisce conceptum verbis: In Arvernia ad Bornam fluvium apud Anitium, passio sancti Marcelli episcopi & martyris, qui a rusticis gentilibus & barbaris tentus, ad ulmum quandam Anitio vicinam (post de sancto ejus nomine celebratam) deductus, ibidem capite cælus est super saxum, quod in hunc usque diem manet gloriosi Martyris sanguine cruentatum. Truncatum caput Martyr ipse manibus gestasse memoratur ad fontem, stadio fere ab ulmo exitiali distantem; cujus laticibus infusam reliquit suæ opitulationis virtutem. Et inde progressus ad beatæ Mariæ non procul dissitam ædiculam, quæ jam ab ejus triumpho titulum mutuatur, ibidem provolutus in genua, strato cum corpore capite, religiosa donatus est sepultura. Hactenus Saussayus.

[2] Quam certa vero hæc sint, edicere nequeo, cum non viderim antiqua monumenta, [martyrium aliaque ex codice Ms. deprompta,] exquibus fuerunt collecta. Consentiunt quidem hisce lectiones Officii Aniciensis, quæ notantur compositæ ex Ms. cod. & Breviario antiquo Aniciensi. At quantam codex ille antiquitatem habeat, plane ignoro, licet dubitare non possim, quin aliquot seculis Sancto sit posterior, cum nullibi fiat mentio de tempore, quo vixit & occisus est. Quare existimo, ex popularibus haberi traditionibus, quæ in lectionibus Officii de Sancto enarrantur. Attamen lectiones secundi nocturni ex libello de Festis propriis ecclesiæ Aniciensis, circa annum 1624 impresso, huc transfero, ut lector qualemcumque de S. Marcello cognitionem habere possit.

[3] Cum variæ Galliarum ecclesiæ varios Marcellos sanctitate claros venerentur, [& lectionibus Officii inserta,] quos habuere episcopos, ut Parisii, Cabilo, Dia; suum quoque colit Marcellum Aniciensis ecclesia, quem tamen in episcopum non habuit, licet episcopus esset, sed cujusnam civitatis incertum est. Cum enim iter ageret, illum rustici quidam barbari religionis Christianæ perduelles, in Aniciensi territorio comprehenderunt, & male mulctatum ad ulmum quamdam Anicio vicinam, quæ a sancto Marcello postea sibi nomen invenit, deduxerunt; ubi rustica barbarie illi caput amputarunt ad saxum quoddam, quod diu cruore tinctum superfuit. Undecimo Septemb. natalem ejus recensent Aniciani Martyrologii tabulæ. Jacebat Martyris corpus, instar trunci ad patulis diffusæ ramis illius ulmi radices, cum ecce, quasi in corpus redux esset anima, & ut olim beatus Dionysius, apprehendit manibus caput suum Marcellus, ad fontem, qui passibus multis, ac fere stadio ab illa distat ulmo, caput sanguinolentum defert, quasi adhuc vita superstes: fonte lavat, & abluit. Mira res! cum e rebus lotis sordes colligere fontes soleant, fons iste ex Marcelli capite deterso virtutem, ac vim imbibit, quam ad hoc usque tempus retinere dicitur: valet enim ad ægritudines varias ex hominum corporibus expellendas, ideoque etiamnum a populo frequentatur.

[4] [cum adjunctis aliquot minus certis.] Sanie capitis sic abstersa, sanctus Martyr levat e fonte caput, ad B. Mariæ non procul dissitam ædiculam in viculo, cui hodie nomen S. Marcelli, excitatam deportat, ingressus procumbit in genua, caput eo in loco deponit, ubi ad sepulturam dari cupiebat; tunc, quasi denuo animam efflaret, moveri desiit, corpus stratum jacuit, & in ea beatæ Virginis æde, ut optarat, sepulturæ commendatur. Locus, in quo martyrium subiit sanctus Marcellus, est ad Bornam fluentum, quod fere Anicium alluit: in eo posteri sancto Marcello templum ædificarunt, quod bellorum motibus subrutum, reparatum est, non tot tamen spatiis laxatum, quot ante bellorum motus erat. Hæc saltem sufficiunt ad ostendendum Sancti cultum vetustum. Officium ritu duplici celebrandum præscribitur. An certo fuerit episcopus, non definio; sed titulum episcopi omittere nolui, quia ut episcopus colitur, ac episcopus fuisse creditur. Incerta magis apparebit mirabilis illa capitis gestatio & ablutio, de qua prudenti lectori judicium permitto.

DE S. PAPHNUTIO EPISC. CONF.
IN ÆGYPTO.

Circa medium sec. IV.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Paphnutius episc. conf. in Ægypto (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. S. Paphnutii gloriosa fidei confessio, vita monastica, episcopatus.

Quandoquidem de S. Paphnutio plura fere disputanda veniunt quam enarranda; primo gesta ipsius colligere statui, [Primordia Sancti ignota: nec constat, an injuventute fuerit monachus.] ut inde lucem accipiant, quæ deinde erunt disserenda. Natus est sanctus Paphnutius seculo III, ac origine Ægyptius fuisse dicitur, sed locus natalis propius non assignatur. De Sancti gestis in pueritia aut juventute nihil certi habemus, nisi forte juvenis fuerit, quando pro gloriosa fidei confessione pati cœpit. Bailletus quidem ad XI Septembris Paphnutium nostrum in juventute monachum facit sub disciplina S. Antonii, deinde episcopum, ac tum demum confessorem; sed manifeste fallitur, aut certe scribit contraria Vitæ S. Antonii, quam solam laudat. Nam confessor jam erat Paphnutius, quando monasticam vitam agebat apud S. Antonium, ut ex Vita hujus Sancti mox videbimus. Itaque Sanctus erat confessor ante episcopatum, & post confessionem fuit monachus. Attamen dubitari potest, an etiam monachus fuerit ante confessionem: nam Socrates lib. 1 cap. XI scribit, expertem conjugii Paphnutium fuisse, quippe qui a puero in monasterio educatus fuisset, & ob singularem castimoniam ab omnibus celebratus; inquit. Verum hæc verba utcumque suspecta sunt, cum quia Socrates ea profert in rem suam, ut videbimus § 4, tum quia nullus alius meminit de educatione Paphnutii in monasterio. Præterea potuit adolescens aut juvenis esse Paphnutius, quando fidem confessus est: & sic ne quidem ex admissis Socratis verbis legitime inferri poterit, monachum fuisse ante confessionem. Quare certo dici nequit, quid egerit S. Paphnutius, priusquam pro Christo fuit passus.

[2] Annus, quo Christum primo confessus est S. Paphnutius, [Multi confessores anno 308, eruto oculo & crure debilitato, ad metalla missi,] certo nequit assignari. Attamen existimo circa annum 308 probabiliter figi posse tormenta, quæ passus est pro Christo. Quippe Eusebius lib. 8 cap. 8 pag. 330 ita habet: Cum in sextum usque annum persecutionis adversus nos procella continuo desæviret, ex confessoribus divinæ religionis, quorum innumerabilis multitudo jampridem apud Thebaïdem versabatur in loco, qui Porphyrites vocatur ex nomine marmoris, quod ibidem effoditur, centum fere viri, tribus demptis, una cum mulieribus & parvulis admodum liberis ad præsidem Palæstinæ transmissi sunt.. Quibus omnibus, cum universorum opificem Deum Christumque confessi essent, Firmilianus præses, qui Urbano successerat, sinistri pedis curvaturas simul cum ipsis nervis candente ferro exscindi, dextrosque oculos primum quidem mucronibus confodi simul cum membranis & pupillis, deinde ad ipsas usque radices cauterio peruri, tanquam ex imperatoris mandato præcepit. Posthæc ad metalla provinciæ Palæstinæ, laboribus & ærumnis conficiendos, transmittit. Nec vero hos solos hujusmodi supplicia perpessos vidimus; verum etiam ex Palæstinis illos, quos ad pugilatus certamina condemnatos paulo ante retulimus; eo quod scilicet nec annonam ex principis ærario accipere, nec consueto pugilibus more quotidianis proludiis exerceri sustinerent. Quam ob causam non solum procuratoribus, sed ipsi etiam Maximino exhibiti; cum invictam in Christi confessione constantiam famis & flagrorum tolerantia declarassent, eadem cum illis, de quibus diximus, pertulerunt; adjunctis quibusdam aliis confessoribus in ipsa urbe Cæsarea. Post hos deinde quidam alii, qui apud Gazam capti fuerant, dum ad audiendas sacræ Scripturæ lectiones convenirent; pars easdem, quas superiores illi, oculorum pedumque mutilationes sustinuerunt. Hactenus Eusebius apud Valesium in iis, quæ ut supplementum libro octavo sunt adjecta.

[3] Cum autem S. Paphnutius eadem passus sit, quæ hic multi leguntur simul passi; [alii non diu post iisdem pœnis subjecti sunt: S. Paphnutius eadem pœna,] verisimile fit, eum ex eorum fuisse numero, damnatumque fuisse ad laborandum in metallis Palæstinæ. Attamen potuit etiam esse ex numero eorum, de quibus in fine ejusdem capitis Eusebius ita habet: Non longo post tempore rursus ex Ægypto centum ac triginta Athletæ, Christianæ fidei confessione nobiles, easdem, quas superiores illi, oculorum ac pedum mutilationes jam antea in Ægypto perpessi, jussu imperatoris Maximini, pars ad Palæstinæ, pars ad Ciliciæ provinciæ metalla damnati ac deducti sunt. Nunc audiamus Rufinum lib. 1 cap. 4, ubi de Paphnutio, qui fuit in concilio Nicæno, sic loquitur: Fuit præterea in illo concilio & Paphnutius homo Dei, episcopus ex Ægypti partibus, confessor ex illis, quos Maximinus, dextris oculis effosis & sinistro poplite succiso, per metalla damnaverat. His alii postmodum laudandi consentiunt. Itaque cum annus sextus persecutionis, quo illa cœpta dicit Eusebius, pro majori parte concurrat cum anno 308, & partim etiam cum 309, monui, hæc verisimillime figenda circa annum 308.

[4] Verum ne quis hæreat, quod Eusebius loquatur de pedum mutilationibus, Rufinus vero de poplite succiso, cogitetque diversa significari genera suppliciorum; adjungo locum Eusebii alium lib. 8 cap. 12, [de qua varie loquuntur scriptores, affectus est,] ubi observat id supplicii genus excogitatum esse, quando judices tot ærumnis (Christianorum) quidquam adjicere posse desperantes, jamque cædibus fessi, cum ipsos sanguinis satietas ac tædium cepisset, ad speciosam illam, ut quidem putabant, clementiam atque humanitatem se converterunt. Deinde idem supplicium explicat his verbis: Exinde igitur oculos nostris erui, & alterum ex cruribus debilitari præceptum est. Hujusmodi enim fuit illorum humanitas: hoc lenissimum supplicii genus adversus nos visum: adeo ut propter hanc impiorum hominum lenitatem nullo jam modo recenseri possit numerus tum eorum, quibus oculi dextri primum quidem ferro effosi, deinde vero cauterio adusti sunt; tum illorum, quibus sinistri poplites candente ferro sunt debilitati, & qui postea ad æris metalla, quæ in provincia erant, non tam operis faciendi quam vexationis causa condemnabantur. Hæc Valesii interpretatio minus genuina est, quia quasi distinguit inter illos, quibus oculus alter erat erutus, & quibus poples alter erat debilitatus, dicendo Tum eorum &c., & rursum, Tum illorum, acsi alii hoc, alii altero supplicio tantum essent affecti; cum in Græco textu clarum sit, utrumque tormentum singulis fuisse illatum.

[5] [& verisimiliter in metallis mansit usque ad annum 311.] Quod vero obscurius de pedum aut crurum debilitatione dicitur, varieque exprimitur, tale erat supplicium. Ut sinister pes, per quem crus simul & femur intelligendum, redderetur inutilis, in poplite, qui curvatura pedis superius dicitur, ferro candente exurebant nervos. Hinc e Latinis alii hisce confessoribus poplitem succisum, alii excisum dixerunt, alii debilitatum, alii aliter rem explicarunt: sed nulla pedum aut aliorum membrorum mutilatio designatur, at sola exustio poplitis, cujus nervi comburebantur & sic necessario fiebant claudi. Hisce igitur pœnis affectus S. Paphnutius ad metalla missus est, ut ibi laboraret. Porro verisimiliter ibi mansit usque ad annum 311, quando doloribus pressus Galerius Maximianus promulgavit edictum, ut cessaret persecutio, sicut habet Eusebius lib. 8 cap. 17. Huic autem edicto cum aperte resistere nollet Maximinus, licet deinde persecutionem instauraverit; ipse nuda voce rectoribus imperio suo subjectis præcepit, ut persecutionem adversus nostros inhiberent: inquit Eusebius lib. 9 cap. 1. Post hæc etiam generosi illi sacræ religionis pugiles metallorum ærumnis liberati, in suam singuli patriam reverti cœperunt: perque urbes pervias læti atque alacres incedebant, incredibili quodam gaudio & inexplicabili fiducia repleti; eodem teste ibidem.

[6] [Dimissus ex metallis S. Paphnutius, vitam monasticam egit,] Postquam metallorum miseriis liberatus erat S. Paphnutius, vitam monasticam exercuit sub disciplina S. Antonii. Nescimus tamen, an statim eo se contulerit: sed invenimus in Vita S. Antonii, per S. Athanasium scripta, Paphnutium monachum fuisse, antequam esset episcopus. Quippe in novissima editione Operum S. Athanasii tom. 1 pag. 840 refertur, parentes cum filia infirma profectos esse ad S. Antonium, sed extra montem remansisse apud Paphnutium confessorem & monachum, donec alii monachi accederent Antonium, docerentque adventum infirmæ ejusque parentum. Hoc ut melius intelligatur, observo discipulos S. Antonii monasterium habuisse in monte prope Nilum, qui passim a S. Athanasio mons exterior, alias etiam Pisper aut Pisperi vocatur. At Antonius ipse cum aliquot aliis passim degebat in alio monte, inde triginta milliaribus dissito versus mare Rubrum, qui Mons interior dicitur apud Athanasium. Itaque habitabat Paphnutius cum plerisque Antonii discipulis in Pisperi, seu monte exteriori, ibique sanata est filia illa infirma, Antonio ne quidem ad montem exteriorem aut ad eam tunc veniente.

[7] Evagrius presbyter, qui Vitam S. Antonii ex Græca sic Latinam fecit, [habitans in monte exteriori sub disciplina S. Antonii.] ut subinde aliqua latius explicaverit, loquens de S. Paphnutio, clarius indicat, eumdem esse cum nostro. Etenim apud nos ad XVII Januarii in Vita Antonii cap. 14 sic habet: Remansere parentes ejus (filiæ) foris cum filia debili apud beatum confessorem & monachum Paphnutium, qui effoso pro Christo oculo sub Maximiano persecutore, tali dehonestamento corporis plurimum gloriabatur. Idem Evagrius, qui scripsit post mortem S. Paphnutii, eique suppar fuit, eumdem mox vocat S. Paphnutium, & deinde iterum Beatum Paphnutium. Quæ observatio non erit inutilis inferius. Porro Paphnutium illum, de quo agimus, designari verbis Evagrii, patet ex oculo effoso, licet de poplite debilitato taceat Evagrius, ut alii quidam fecerunt infra laudandi. Nihil quoque refert, quod ipsius confessionem sub Maximiano ponat Evagrius: nam etsi jussu Maximini passus ea videatur Paphnutius, ideoque Maximinum nominent aliqui, vivebat eo tempore Galerius Maximianus, & primum locum tunc obtinebat inter imperatores, & præcipuus erat persecutionis auctor. Hac de causa confessio Paphnutii æque locari poterat sub Maximiano ac sub Maximino.

[8] Tillemontius tom. 10 in SS. Paphnutiis pag. 43 & 44 dubitat, [Hic Paphnutius alius est a Paphnutio anachoreta, cujus meminit Palladius,] an Paphnutius confessor, de quo in Vita S. Antonii legitur, idem sit cum Paphnutio episcopo. Verum Respondeo, nullum alium nobis innotuisse Paphnutium, cui pro Christi confessione oculus fuit effosus, præter nostrum. Cum autem Episcopus noster S. Athanasio fuerit notus, non videtur alia de causa Confessorem vocasse Paphnutium Antonii discipulum, nisi ut eum distingueret a synonymis Antonii dicipulis, & eumdem cum sancto nostro Episcopo ostenderet. Id tamen clarius fecit Evagrius, dum ille effossum dixit oculum, dumque Beatum vocavit & Sanctum, iis titulis ostendens, defunctum fuisse Paphnutium, & quidem cum fama sanctitatis, quando scribebat. Hinc improbabilis est opinio Tillemontii dubitanter prolata, qua vellet Paphnutium confessorem facere eumdem cum eo, de quo apud Margarinum Bignium in Bibliotheca Patrum tom. 7 Col.ic loquitur Palladius § 57: Vidimus autem locum quoque Paphnutii anachoretæ, viri magni & virtute præditi, qui haud ita multo abhinc tempore consummatus est in regione, quæ est circa Heracleotas Thebaïdis, de quo multi multa narrarunt. Mortuum hunc credit Tillemontius circa annum 380; idque satis recte. At Evagrius Vitam S. Athanasii Latinam fecit ante annum 370, ut probatur in Monito prævio ad illam Vitam ultimæ editionis Operum S. Athanasii. Itaque cum Paphnutius confessor mortuus esset antequam scribebat Evagrius, vel sola hæc ratio evincit diversum esse.

[9] [& ab aliis synonymis: ex his duo maxime celebres distinguendi.] Eadem ratio ostendit, S. Paphnutium confessorem & deinde episcopum non posse confundi cum monachis aut anachoretis aliquot aliis, licet hi etiam vixerint tempore S. Antonii. Talis est Paphnutius, cognomento Cephalas, quem S. Antonius laudat apud nos tom. 2 Januarii pag. 145: nam ille saltem vixit usque ad finem fere seculi IV, ut colligi potest ex Palladio ibi in Annotatis laudato, qui cum ipso egit. Celeberrimus apud Cassianum Coll. 3 & coll. 18 cap. 13 est Paphnutius, cognomento Bubalus; sed ille clarissime quoque distinguitur a Confessore nostro, quia adhuc vivebat tempore Cassiani, id est, circa finem seculi IV. Tillemontius in Paphnutiis dubitat, an Paphnutius Cephalas idem non sit cum Paphnutio Bubalo. Verum dubitare nequeo, quin duo sint diversi. Etenim, ut brevitatis causa omittam alias rationes, cognominis diversitas eos distinguit, & Paphnutius Cephalas erat apud S. Antonium, ita ut videatur vitam egisse in monasterio Pisperi aut in ipso S. Antonii monte. At Paphnutius Bubalus in solitudine Scithica vixit cum S. Isidoro abbate aliisque, ut refert ipse Tillemontius. Quapropter Paphnutius ille S. Antonium verisimiliter numquam vidit, cum Scithica solitudo ab Antonii monasterio multum distaret. Demum sunt & alii non pauci ejusdem nominis anachoretæ, sed S. Paphnutius noster vel solo confessoris titulo ab omnibus distinguitur: neque enim ulli alteri Paphnutio illum titulum ab antiquis attributum invenio.

§ II. Sancti Episcopatus, gestaque in eo, præsertim in concilio Nicæno & conciliabulo Tyrio.

[Episcopus creatus, adest concilio Nicæno miraculis clarus,] Episcopum creatum esse S. Paphnutium ante concilium Nicænum, anno 325 habitum, cui Episcopus interfuit, pro certo habeo, licet contradixerit nonnemo. At incertum est, quamdiu ante laudatum concilium fuerit episcopus, & cujus civitatis in Ægypto seu Thebaïde cathedram administraverit. Verum concilio Nicæno interfuisse Paphnutium episcopum testatur Rufinus, in continuata Eusebii Historia ecclesiastica lib. 1 cap. 4 ita scribens: Fuit præterea in illo concilio (de Nicæno agit) & Pafnutius homo Dei, episcopus ex Egypti partibus, confessor ex illis, quos Maximinus, dextris oculis effossis, & sinistro poplite succiso, per metalla damnaverat. Sed in hoc tanta virtutum inerat gratia, ut signa per eum non minus, quam dudum per Apostolos fierent. Nam & dæmones tantum verbo fugabat, & ægros sola oratione curabat. Sed & cæcis visum dicitur reddidisse; & paralyticos ad stabilitatem corporis revocasse. Quem Constantinus in tanta veneratione & affectu habuit, ut sæpius eum intra palatium evocatum complecteretur, & illum oculum, qui in confessione fidei fuerat evulsus, avidioribus osculis demulceret.

[11] [ubi miro honore afficitur] Socrates lib. 1 cap. 8 de episcopis agens concilii Nicæni, duos ex iis ita prædicat: Erant inter episcopos duo quidam celeberrimi nominis, Paphnutius ex superiore Thebaïde, & Spyridion Cyprius. Deinde seorsum de illis agit, & de Paphnutio quidem cap. XI hæc scribit: Paphnutius igitur cujusdam urbis in superiore Thebaïde fuit episcopus, vir adeo pius Deoque charus, ut admiranda ab eo signa ederentur. Huic persecutionis tempore oculus fuerat effossus. Imperator vero Hominem magnopere observabat, & frequenter in palatium accersebat, effossumque ejus oculum deosculabatur. Tanta in principe Constantino inerat pietas ac reverentia. Atque hoc de Paphnutio a nobis primo loco dictum sit. Quæ subjungit, quoniam non modicæ controversiæ locum præbent multumque suspecta sunt falsitatis, hic interim missa faciam, daboque & examinabo § 4. Sozomenus lib. 1 cap. 10 inter confessores Paphnutium recenset his verbis: Paphnutius denique Ægyptius, per quem Deus multa fertur edidisse miracula, largitus ei, ut dæmones expelleret, & varios morbos curaret. Porro tam Paphnutius iste, quam Maximus (Hierosolymitanus) supra memoratus, erant ex numero eorum confessorum, quos Maximinus ad opus in metallis faciendum damnaverat, cum dextros ipsis oculos prius effodisset, & sinistras suffragines incidisset. Et cap. 23 ipsum in concilio fuisse insinuat.

[12] Theodoretus lib. 1 cap. 7 de episcopis præcipuis concilii Nicæni agit, [a Constantino imperatore;] confessoresque iis annumerat varios, interque eos Paphnutium his verbis: Aliis (episcopis Nicææ congregatis) dextri poplites succisi: ex quorum numero fuit Paphnutius Ægyptius. Gelasius Cyzicenus in Historia concilii Nicæni prædictis consentit, & de Sancto nostro uberius scribit lib. 2 cap. 9: Erat inter eos magnus ille sanctusque Paphnutius, confessorum & episcoporum cœtui non parum ornamenti afferens, genere Ægyptius, homo Dei, ex illis, quos Maximinus, dextero oculo effosso & sinistro poplite succiso, ad metalla damnaverat. Sed in hoc tanta Dei gratia elucebat, ut miracula per eum fierent non minora his, quæ olim ab Apostolis facta sunt. Nam dæmonas solo verbo fugabat, & ægros plures oratione curabat: sed & cæcis visum, fusis ad Deum precibus, tribuebat: & paralyticis naturalem firmitatem restituebat, efficiens ut membra sana suis fungerentur officiis. Hunc imperator summo in honore habuit, & sæpius eum intra palatium evocatum complectebatur, & oculum effossum subinde exosculabatur: tanta erat apud pium imperatorem sanctorum virorum auctoritas & gratia.

[13] Photius in Bibliotheca, Græco-Latine edita, Col.at excerpta ex Actis SS. Metrophanis & Alexandri, [ut multi testantur, licet modo nomen ipsius non sit inter subscriptos.] præsulum Constantinopolitanorum illius temporis, ibique de Paphnutio sic habet: In hoc concilio aderat & S. Paphnutius admirandus, natione Ægyptius, certaminibus vero confessor (cui Maximianus Christi hostis dextrum oculum eruit, & sinistræ cubitorum (imo sinistri poplitis ut est in Græco) nervos præcidit, & ad metalli fodinas damnavit) homo multorum supernaturalium operum patrator: quem etiam piissimus imperator omni honore affecit, & osculando effossi locum oculi dextri satiari non poterat. Hisce de S. Paphnutio, ejusque præsentia in concilio Nicæno, plane consentiunt duo alii scriptores, quorum Opuscula edidit Combefisius in Auctario Patrum Græcorum part. 2; videlicet Gregorius presbyter Cæsareensis in Oratione de Patribus concilii Nicæni ibidem col. 554, & Anonymus in Actis Nicææ col. 579. Ex tot scriptorum consensu, præsertim cum iis nullus antiquorum contradixerit, merito concludimus, S. Paphnutium concilio Nicæno episcopum interfuisse, & quidem inter eos recenseri, qui præ ceteris inclaruerunt. Nihil igitur refert, quod nomen ipsius non inveniatur in subscriptionibus, quales hodie exstant: nam id Paphnutio commune est cum aliis non paucis, qui certo eidem concilio interfuerunt, nec tamen Actis concilii modo leguntur subscripti. Notum est eruditis, multo plures episcopos fuisse in concilio, quam modo nomina Actis reperiuntur subscripta.

[14] [Adest conciliabulo Tyrio ubi cum aliis defendit S. Athanasium,] Anno 335 habitum est famosum conciliabulum Tyrium, in quo Ariani & Meletiani schismatici S. Athanasium calumniis opprimere conati sunt. Non lubet huc transferre totam conciliabuli istius historiam, cum apud historicos passim, & apud nos ad 2 Maii in S. Athanasio, gesta illius conciliabuli, cum Tyri tum Hierosolymis, legi possint. Itaque solum afferam, quid ibidem pro S. Athanasio egerit S. Paphnutius. Primum cum reliquis Ægypti episcopis, qui Tyrum convenerant cum S. Athanasio, litteras dedit ad Flavium Dionysium comitem, in quibus episcopi Catholici conqueruntur de insolentia Eusebianorum contra Catholicos, deque nefariis eorum molitionibus, præsertim quia illi aliquos e gregalibus suis miserant in Mareotem ad renovandum calumnias contra Athanasium. Subscripsit hisce litteris inter alios episcopos Ægyptios Paphnutius, ut videri potest apud S. Athanasium tom. 1 pag. 196 novissimæ editionis. Dionysius comes a Constantino missus erat ad concilium Tyrium, ut ordinem ibi servandum curaret; sed totus Eusebianorum partibus erat addictus; ideoque his aliisque litteris parum efficere potuerunt Catholici.

[15] [& S. Maximum a partibus Eusebianorum avellit:] Porro Paphnutium, qui prædictis subscripsit litteris, eumdem esse cum S. Paphnutio nostro, colligitur ex Rufino lib. 1 cap. 17, ubi aliud insigne Paphnutii factum refert hoc modo: Per idem tempus Pafnutius confessor, de quo supra memoravimus, aderat (in concilio Tyrio) Athanasii innocentiæ conscius. Is cum vidisset Maximum Jerosolymorum episcopum, qui una secum effosso oculo & poplite succiso confessor extiterat, verum pro nimia simplicitate nihil de sacerdotum scelere suspicantem, consedisse cum ceteris, quos factionis macula sociaverat, medium consessum adire non veritus; Te, inquit, O Maxime, cum quo mihi unum atque idem confessionis insigne est, cum quo mihi pariter mortale lumen effossum clariorem divini luminis conciliavit aspectum: te, inquam, non patiar sedere in concilio malignantium, & cum iniqua gerentibus introire. Injectaque manu elevans cum de medio eorum, ac de singulis instruens, perpetua dehinc Athanasio communione sociavit. Sozomenus lib. 2 cap. 25 de relato Paphnutii facto etiam loquitur; sed breviter tantum.

[16] [verisimiliter etiam adfuit concilio Sardicensi.] Quamdiu post illud tempus supervixerit S. Paphnutius, a nemine memoratum invenio. At non video tantam fuisse eo tempore ætatem Paphnutii, ut non potuerit superesse usque ad concilium Sardicense anno 347 celebratum. Quapropter, cum in concilio Sardicensi tres ex Ægypto fuerint Paphnutii episcopi, ut discimus ex epistola istius concilii, cui tres leguntur subscripti Paphnutii inter alios Ægypti episcopos, apud S. Athanasium tom. 1 pag. 169; satis apparet verisimile, S. Paphnutium illi quoque concilio interfuisse. Hinc Baronius ad annum 447 num. XI, & Tillemontius tom. 8 in S. Athanasio art. 49 indubitanter asserunt, S. Paphnutium confessorem concilio Sardicensi adfuisse. Malim tamen dicere, id admodum verisimile esse, sed non omnino certum: neque enim ex solo nomine subscripto certum omnino fieri potest, quia nomen illud multis commune erat in Ægypto.

[17] S. Athanasius in Historia Arianorum ad monachos tom. 1 pag. 387 multos recenset episcopos, [sed alius videtur ab eo, quem sede sua deinde ejecerunt Ariani.] quos Ariani circa annum 356 in exsilium egerant, aut coëgerant fugere, atque inter hos, quos antiquos episcopos vocat, etiam recenset Paphnutium. Hinc suspicari quis posset, designari ab Athanasio S. Paphnutium confessorem, qui certe eo tempore, si vivebat, antiquus erat episcopus. Verum id mihi minus videtur probabile, tum quia confessor non vocatur ab Athanasio, qui in eadem Historia pag. 350 Sarapammonem & Potammonem honorifico illo titulo commendat, tum quia vidimus duos alios Paphnutios fuisse in concilio Sardicensi, ita ut alteruter ex hisce verisimiliter ab Arianis fuerit coactus fugere. Magis igitur credo, S. Paphnutium ante illam Arianorum persecutionem fuisse defunctum; ideoque obitum ipsius cum latitudine aliquot annorum fixi circa medium seculi quarti.

§ III. Nomen S. Paphnutii insertum Martyrologio Romano, & aliquibus aliis: sanctitas ipsius vindicatur ab objectionibus aliquot scriptoris neoterici.

[Nomen Sancti Martyrologio Romano insertum: forsan etiam est in Coptico:] Eminentissimus Baronius memoriam S. Paphnutii confessoris Martyrologio Romano inseruit cum hoc elogio: In Ægypto S. Paphnutii episcopi, qui unus fuit ex iis confessoribus, qui sub Galerio Maximiano imperatore, dextro oculo effosso, & sinistro poplite exciso, ad metalla damnati fuerunt: deinde sub Constantino Magno adversus Arianos pro fide Catholica strenue decertavit, & demum multis coronis auctus in pace quievit. Non assignat Baronius ullum Martyrologium antiquum, in quo nomen S. Paphnutii episcopi invenerit: nec nos illud reperimus in ullis vetustis Latinorum aut Græcorum Fastis. Attamen in Prætermissis ad IX Februarii Majores nostri hæc observarunt: S. Paphnutius inscriptus eidem Coptico Kalendario, nota alia nulla, unde dignosci possit, addita. Præterea in Fastis sacris ecclesiæ Alexandrinæ, quos Jobus Ludolfus edidit, ad diem XI mensis noni, id est, ad diem VI Maii nostri, etiam occurrit nudum nomen Paphnutius. Quare verisimile est, alterutro loco, & forsan utroque, sanctum Confessorem nostrum designari: nam alii Paphnutii, qui titulum sanctitatis meruerunt, fere martyres sunt aut anachoretæ: martyribus autem plerumque additur titulus martyr; anachoretis vero vox abba.

[19] [titulus Sancti eidem a seculo 4 datus.] Verum, sive idem sit Paphnutius, qui in laudatis Ægyptiorum Fastis celebratur, sive utroque loco alius; certum est, recte Martyrologio Romano inscriptum esse S. Paphnutium, quemadmodum Catalogo Sanctorum insertum est ipsius elogium a Petro de Natalibus lib. XI cap. 33. Abunde id liquet ex elogiis, quæ ex Rufino, Socrate, Sozomeno, Theodoreto, & ex aliis pluribus jam dedimus, cum scriptores illi testentur, non solum fidei confessione insignem fuisse Paphnutium nostrum, sed etiam miraculis fulsisse. Nec Sancti titulo caruit Paphnutius confessor: nam Evagrius presbyter jam a seculo IV in Vita S. Antonii Paphnutium vocavit Sanctum & Beatum eo sensu, quo nos modo Sanctum nominamus. Gelasius Cyzicenus eidem Sancti titulum tribuit, ita ut verisimiliter in Ægypto honoratus fuerit cultu ecclesiastico. Hæc autem tanto magis movere poterant & debebant Baronium ad nomen S. Paphnutii Romano Martyrologio inserendum, quanto magis pura ab omni macula fuit Sancti hujus fama: neque enim ab ullo antiquorum umquam ullius culpæ accusatus fuit Paphnutius, quantum scire possumus.

[20] [Combefisius dubitavit immerito de fide Paphnutii:] Franciscus Combefis in Auctario Patrum Græcorum part. 2 col. 595 multa disserit de Paphnutio confessore, contenditque non esse improbabile, illum eumdem esse cum Paphnutio quodam monacho, schismatis Meletiani fautore, quem similiter confessorem fuisse asserit. Baronius in Annotatis ad Martyrologium de Sancto nostro Paphnutio confessore dixerat: Longe hic alius ab illo Paphnutio Meletiano, licet & ipse confessor fuerit, de quo scribit S. Epiphanius in Panario hæresi 68. Respondet Combefisius: Ut ita res habeat, ut vult Baronius, αὐτὸς ἕφα: nec enim ex monumentis ullis probat. Verum id ibi probandum non erat Baronio, cum utriusque gesta, in Annalibus ipsius relata, longe diversos ostendant. Non lubet totam Combefisii disputationem, quæ prolixa admodum est, huc transferre. Satis erit in re tam clara, si præcipua ipsius argumenta excutiamus: neque enim vereor dicere, ne umbram quidem minimam probabilitatis in opinione Combefisii apparere, ita ut paucis verbis totam disputationem absolverem, nisi Florentinius in Admonitionibus præviis ad Martyrologium Hieronymianum pag. 51 dixisset, non spernendis rationibus usum esse Combefisium. Tales enim rationes ipsius videri possunt, quando cum vetustis monumentis non conferuntur.

[21] [nam schismaticus ille Paphnutius, cui confessoris titulum aliqui dederunt,] Præcipuum Combefisii fundamentum est, quod monachus ille Meletianus fuerit confessor, ut etiam Baronius ipse, aliique asseruerunt. Verum illud ipsum fundamentum plane ruinosum est, nec stare poterit. Nego Meletianum illum Paphnutium recte confessorem vocari, aut umquam confessorem fuisse vocatum ab antiquis. Locus S. Epiphanii jam assignatus hæresi 68 cap. 5, qui solus pro glorioso illo monachi schismatici titulo afferri potest, ita habet Latine in editione Petavii: Ex his (Meletianorum legatis, qui mittebantur ad imperatorem) præcipui erant Paphnutius quidam vir magnus & anachoreta, cujus mater Christum olim confessa fuerat, sed & ipse aliqua ex parte eandem confessionem obierat. Verba Latina habent, ipsum aliqua ex parte confessorem fuisse: quod sane non fuisset dictum de S. Paphnutio, cui pro fidei confessione oculus erat erutus, cui nervus sinistri poplitis erat exustus, qui ad laborandum in metallis fuerat condemnatus. Itaque vel sola verba Latina ostendunt, nostrum a Meletiano illo esse alium.

[22] At verba Græca clarius ostendunt, non fuisse confessorem, [confessor non fuit, ut ex S. Epiphanio ostenditur.] nisi ob confessionem matris: ἦν δὲ Παφνούτιός τις μέγας ἀνὴρ ἀναχωρητὴς, καὶ αὐτὸς ὑιὸς ὁμολογητρίας τυγχάνων, παραψάμενος καὶ αὐτὸς ποσῶς τῆς ὁμολογίας. Verbum de verbo Latine reddam: Erat vero Paphnutius aliquis vir magnus, & ipse filius erat matris fidem confessæ, particeps & ipse quodammodo confessionis. Cur S. Epiphanius Paphnutium illum celebrat a matris confessione, & de ipso solum dicit, fuisse quodammodo confessionis participem, si crediderit confessorem fuisse proprie dictum? Videtur Combefisius ipse vidisse, quam infirmo fundamento niteretur confessio illa schismatici Paphnutii, cum non adduxerit verba S. Epiphanii, ex quibus illam collegerunt neoterici aliqui, non satis periti linguæ Græcæ. Itaque longe probabilius est, Paphnutium illum non fuisse confessorem, sed solum quodammodo fuisse participem confessionis maternæ, sive ob servitia matri tunc præstita, sive ob incommoda aliqua ob maternam confessionem tolerata, vel quia matri condoluit, vel quia honor matris redundat etiam in filium, vel alia demum de causa. Id certe dubitandum non videtur, S. Epiphanium non tam tenuiter de ipsius confessione locuturum fuisse, si credidisset ea illi ob confessionem illata fuisse tormenta, quæ S. Paphnutium pertulisse novimus. Quare ipsum fundamentum, cui tota machina Combefisii inædificata est, plane corruit: ipsaque Epiphanii verba schismaticum a Sancto abunde distinguunt.

[23] Id non minus efficaciter ostendit temporis ratio. [Præterea S. Paphnutius erat episcopus, dum schismaticus ille erat monachus:] Quippe Meletianus ille Paphnutius non nisi monachus aut anachoreta erat eo tempore, quo ipsum cum aliis post Meletii obitum, & post concilium Nicænum, ad imperatorem fuisse missum narrat Epiphanius. Atqui S. Paphnutius tunc erat episcopus: nam episcopus interfuit concilio Nicæno. Longe igitur diversus est a monacho illo Meletiano. Vidit Combefisius id recte consequi. At negat Paphnutium, qui fuit in concilio Nicæno, fuisse episcopum. Scilicet anonymus ille, in quem observationes scribit, de episcopatu Paphnutii silet, & tantum dicit: Intererat synodo admirabilis Paphnutius, Ægyptius quidem genere, certaminibus vero confessor &c. In hæc autem verba ita commentatur: Ita reliqui fere vocitant, exceptis Rufino ac Socrate, qui episcopum scribunt. Erat hic locus sic nominandi, siquidem agnovisset episcopum noster anonymus. Deinde multa profert verba, quibus persuadere nititur, Meletianum illum Paphnutium fuisse, qui monachus interfuerit concilio Nicæno. Verum non cogitat inconsideratus scriptor, dum Paphnutii confessoris virtutes & gesta gloriosa extenuat, calamoque non satis benigno in deteriorem partem trahit, quam contrarius sit ipsi anonymo, ex quo argumentum desumit: næm ille non solum narrat tolerata a Paphnutio pro fidei confessione, sed addit de eodem: Vir plane patrator multorum admirabilium operum atque virtutum. Neque ille solus miracula Paphnutii confessoris prædicat; sed id ipsum faciunt Rufinus, Socrates, Sozomenus, aliique scriptores ante laudati, & tunc quidem maxime, quando narrant ipsum Nicæno interfuisse concilio. Quis igitur ex hisce omnibus credere potuit schismaticum fuisse?

[24] [quod ineptis plane argumentis] Verum examinemus crisim ipsam Combefisii, qui Paphnutium negat fuisse episcopum, dum concilio aderat, quia illi titulum episcopi non dat scriptor ille anonymus. Fatetur interim episcopum nominari a Rufino & Socrate, Theodoretus quoque lib. 1 cap. 7 cum episcopis recenset Paphnutium, licet episcopi titulum ipsius nomini non adjungat. Judicent modo eruditi omnes, utrum credere debeamus loquentibus, an silentibus. Episcopum dicunt Rufinus & Socrates: Theodoretus solos nominans episcopos, inter eos Paphnutium recenset. Fatetur quoque Combefisius, Sozomenum insinuare, episcopum fuisse Paphnutium confessorem, ubi ille agit de concilio Tyrio lib. 2 cap. 24. Quid, obsecro, contra horum consensum efficere potest silentium duorum aut trium scriptorum, ætate posteriorum atque auctoritate inferiorum, præsertim cum hi ex priorum scriptis sua collegerint, & ita solum omittant episcopi titulum, ut episcopatum non inficientur, sed mere prætermittant, contenti alia Paphnutii referre decora? Audiamus Combefisii anonymum, qui, postquam de Paphnutio egerat, mox S. Spiridionem ita memorat: Sed & venerabilis Spyridion chorum hunc honestabat. Ibi similiter episcopi titulus omittitur, licet postea insinuet episcopum fuisse, ut humilitatem ipsius in pascendis ovibus extollat. Gelasius Cyzicenus lib. 2 cap. 9 & 10 nec Paphnutium nec Spiridionem vocat episcopum. Nullas igitur vires habet illa observatio Combefisii de omisso ab aliquibus in Paphnutio episcopi titulo.

[25] [negare vult Combefisius.] Æque inutilis est alia ipsius observatio, qua conatur verisimile facere, Paphnutium episcopum, qui concilio Tyrio adfuit, alium esse a Confessore nostro. In epistola Athanasii, inquit, ne verbum de confessione, sed nudum nomen Paphnutii, episcopis aliis accensum. Quid vero vetat, ut ne dicamus, fuisse alium Paphnutium? Respondeo id vetare Rufinum num. 16 laudatum, qui ait: Per idem tempus Pafnutius confessor, de quo supra memoravimus, (nempe lib. 1 cap. 4, ubi etiam episcopum dicit, licet hic de episcopatu sileat) aderat in concilio Tyrio, de quo agit. Quod autem in epistola Athanasii, aut potius episcoporum Ægypti, nihil de confessione Paphnutii episcopi legatur, sed nudum ipsius nomen inter episcopos ponatur, sicut præcedit nudum nomen Potamonis, qui etiam erat confessor, prudenter objicere non poterat Combefisius, cum nomina illa ibi tantum legantur subscripta epistolæ, cumque non deceret subscribentem uti confessoris titulo. Potius hinc discere debuerat, S. Paphnutium non inaniter illo titulo gloriatum fuisse, ut ipse temere suspicatur, & sine ullo fundamento.

[26] [Ultima ipsius contra S. Paphnutium observatio] Ultima observatio Combefisii, quæ restat examinanda, dirigitur contra Paphnutium S. Antonii discipulum, quem cum S. Paphnutio episcopo eumdem ostendi num. 7, quemque ille cum Meletiano suo confundere conatur. Observat, Paphnutium in Græca S. Antonii Vita simpliciter vocari Paphnutium confessorem: addi vero in veteri editione Latina; qui effossis pro Christo oculis (rectius apud nos, & in ultima Athanasii editione effosso … oculo) sub Maximiano persecutore, tali dehonestamento corporis plurimum gloriabatur. Tum subdit: Est ea laus præcedentis facinoris, non præsentis affectionis; ut vel de Meletiano sic potuerit scribere Athanasius, necdum scilicet Meletiano, cum Antonio conjunctus esset, ac neque adhuc tempore synodi Nicænæ, post quam, ac Athanasio episcopo incipimus Meletianum legere. Deinde potuit illa gloriatio esse mala, atque in superbiæ barathrum incautum spiritalem præcipitem dare. Quid vetat, ut ne illa Domini Jesu stigmata, quibus tantam Paphnutius habuisset admirationem in concilio Nicæno, vitaque anteacta sub disciplina magni Antonii, in schisma impulerint &c.? Pudet plura addere: nec sine pudore tam leves suspiciones referre potui.

[27] Respondeo igitur, multa esse, quæ vetant, ne credamus Paphnutium confessorem in schisma demum fuisse lapsum. [omni caret fundamento, ut probatur.] Vetat primo S. Athanasius, qui schismaticum glorioso confessoris nomine non honoraret, aut saltem de lapsu posteriore aliquid adderet. Vetat secundo Evagrius Athanasii interpres, qui defunctum ante annos aliquot schismaticum non nominaret primo beatum Confessorem, deinde sanctum Paphnutium, ac tertio beatum Paphnutium: quos titulos ne ipsius Antonii quidem nomini apponere solet, cum Paphnutium numquam sine Beati aut Sancti titulo nominet. Vetant tertio Rufinus, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Gelasius Cyzicenus, aliique, qui confessionem, virtutes, miraculaque S. Paphnutii tam magnifice non prædicarent, a quibus non diceretur Vir admirabilis, magnus, Sanctus, divinus; si fuisset inter duces schismatis Meletiani, si fuisset impudens calumniator & impostor, qualis fuit Paphnutius monachus ille Meletianus, cujus epistola de invento Arsenio recitatur apud Athanasium tom. 1 pag. 183 & 184. Vetat quarto episcopatus S. Paphnutii, ad quem jam evectus erat, dum Meletianus ille, sive unus sit sive geminus, adhuc erat monachus. Vetat quinto demum gloriosa illa Christi confessio, pro qua oculum dexterum amisit, & crus sinistrum habuit debilitatum, quod Meletiano Paphnutio attribui non posse, ostendi superius. Quæ præterea attulit Combefisius, aut ad rem nostram non pertinent, aut jam abunde refutata sunt.

§ IV. Quæritur, an verisimile sit, S. Paphnutium se in concilio Nicæno opposuisse legi de continentia sacerdotum & diaconorum.

Socrates lib. 1 Historiæ cap. XI agens ae præsentia S. Paphnutii in concilio Nicæno, [Socrates scribit Paphnutium dissuasisse Patribus Nicænis legem] post data num. XI, hæc addit: Illud vero, quod ad utilitatem Ecclesiæ, & ad honestatem clericorum, ejus consilio gestum est, deinceps exponam. Visum erat episcopis novam legem in Ecclesiam inducere, ut quicumque in sacrum ordinem allecti essent, id est episcopi, presbyteri & diaconi, ab uxorum, quas cum laïci essent, matrimonii jure sibi sociaverant, concubitu abstinerent. Cumque, hac re in medium proposita, singulorum sententiæ rogarentur, surgens in medio episcoporum consessu Paphnutius, vehementer vociferatus est; Non esse imponendum clericis & sacerdotibus grave hoc jugum: honorabiles nuptias & torum immaculatum esse dicens; ne ex nimia severitate damnum potius inferrent Ecclesiæ. Neque enim omnes ferre posse tam districtæ continentiæ disciplinam: ac forsitan inde eventurum esse, ut cujusque uxoris castitas minime custodiretur. Castitatem autem vocabat congressum viri cum uxore legitima. Satis esse, ut qui in clerum fuissent adscripti, juxta veterem Ecclesiæ traditionem jam non amplius uxores ducerent: non tamen quemquam sejungendum esse ab ea, quam antehac, tunc cum esset laïcus, legitime duxisset. Atque hæc dixit, ipse non modo conjugii, sed muliebris congressus penitus expers; quippe qui a puero in monasterio educatus fuisset; & ob singularem castimoniam ab omnibus celebratus. Ceterum universus sacerdotum cœtus, Paphnutii sermonibus assensus est. Proinde omissa ejus rei disceptatione, singulorum arbitrio permiserunt, ut ab uxorum consuetudine abstinerent, si vellent. Hactenus Socrates.

[29] [de continentia majorum clericorum, eique assensi sunt aliqui.] Sozomenus lib. 1 cap. 23 ita habet: Cumque hac de re (de legibus nimirum condendis, Patres Nicæni) inter se deliberarent, aliis quidem placebat legem ferri, ut episcopi & presbyteri, diaconi item ac subdiaconi, non cubarent cum uxoribus, quas priusquam sacrarentur, duxissent. Verum Paphnutius confessor surgens, contradixit, nuptiasque honorabiles vocans, & congressum viri cum uxore sua castitatem esse dicens, consilium dedit Synodo, ne hujusmodi legem ferret. Rem enim esse toleratu difficilem: ac fortasse occasionem incontinentiæ tum ipsis, tum uxoribus ipsorum inde subministrandam. Porro autem veterem Ecclesiæ traditionem hanc esse, ut qui cælibes ad sacrum ordinem promoti essent, uxorem posthac non ducerent: conjugati vero a suis uxoribus minime separarentur. Et hæc quidem suasit Paphnutius, tametsi expers conjugii. Synodus vero consilium ejus probavit, nec ullam ea de re legem tulit: sed in cujusque arbitrio, non autem ex necessitate id esse voluit. Ex hisce breviter eadem res translata est ad Historiam Tripartitam lib. 2 cap. 14. Eadem scribit Gelasius Cyzicenus in Historia concilii Nicæni lib. 2 cap. 32; & Suidas in Lexico ad nomen Paphnutius.

[30] [Variæ eruditorum de prædicta historia sententiæ: Natalis Alexander eam propugnat,] Eruditi posteriorum seculorum, qui crisi aliqua uti voluerunt, ut vera a falsis secernerent, in varias admodum abierunt opiniones de facto illo, quod Paphnutio primus attribuit Socrates. Eminentissimi Cardinales Baronius & Bellarminus existimarunt, fabulam esse, quia relatio Socratis videtur repugnare disciplinæ ecclesiasticæ istius temporis. Horum autem sententiam secuti sunt multi scriptores Catholici, quorum catalogum texere longum foret. Contra heterodoxi aliqui pro veritate facti a Socrate relati pugnarunt, atque ad horum partes accesserunt plerique scriptores Jansenianis dogmatibus addicti. Quin & aliquot etiam Catholici pro Socratis relatione stare voluerunt, existimantes eam non esse contrariam legibus ecclesiasticis illorum temporum. Natalis Alexander in Historia ecclesiastica seculi quarti dissert. 19 pugnat pro Socrate, eumque secutis scriptoribus, contra Baronium & Bellarminum, absolutaque eæ disputatione, alteram propositionem subdit multis auctoritatibus confirmandam, quæ hisce concepta est verbis: Quamvis Nicæna synodus de clericorum cælibatu nihil statuerit, ejus tamen temporibus episcopi, presbyteri & diaconi perpetuam continentiam servabant ex Ecclesiæ disciplina, diuturno usu & ab Apostolicis temporibus derivato firmata, quam Siricius & alii deinde Pontifices, conciliaque decretis suis atque canonibus roborarunt &c.

[31] Hanc propositionem pro prima parte probat auctoritate Eusebii Cæsareensis, [continentiam sacerdotum ex disciplina repetens, non ex lege, ut rectius alii.] Cyrilli Hierosolymitani, Epiphanii, Gregorii Nysseni, Origenis, Hieronymi, atque ita ex eorum verbis concludit: Ex quibus omnibus constat, Nicænæ synodi temporibus, & longe ante Siricium, episcopos, presbyteros & diaconos perpetuam continentiam servasse ex Ecclesiæ disciplina diuturno usu, & ab Apostolicis temporibus firmata. Altera pars multis auctoritatibus eatenus optime confirmatur, quatenus luce clarius ostenditur, legem de continentia sacerdotum & diaconorum a Siricii temporibus frequenter fuisse inculcatam & renovatam. At nullo modo probat Alexander, Siricium fuisse primum, qui condiderit hanc sacerdotibus legem. Quin potius tam ipsius Siricii quam aliorum Patrum verba, quæ allegat, luculenter ostendunt, prædictam legem multo vetustiorem esse. Quare longe probabilior est sententia Baronii & Bellarmini, qui non modo ex consuetudine, sed etiam ex lege ostendunt evenisse, ut ab Apostolicis temporibus episcopi, presbyteri & diaconi perpetuam observarent continentiam: atque hanc sententiam inter scriptores seculi nostri egregie etiam adstruxit Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1 lib. 2 cap. 60.

[32] Nunc examinemus, an Socratis relatio credibilis videatur, [At quacumque de causa servata sit continentia, Socratis relatio non est verisimilis:] & stare possit cum observata perpetuo continentia ab illis ipsis, quibus eam imponi noluisse dicitur Paphnutius, sive illi continentiam servabant ex lege, sive ex consuetudine seu disciplina tantum. Paphnutius reclamans legi de continentia ferendæ, dicebat, ait Socrates, Non esse imponendum clericis & sacerdotibus grave hoc jugum. At, si credimus Alexandro, jugum istud tum ferebant & tulerant a tempore Apostolorum sacerdotes & clerici majores. Si vero amplectamur probabiliorem sententiam; jugum illud ab ipsis Apostolorum temporibus fuerat impositum. Qua igitur verisimilitudine sic locutus fingitur Paphnutius? Qua verisimilitudine addidisse scribitur: Neque enim omnes ferre posse tam districtæ continentiæ disciplinam; cum eam ferrent, sive ex consuetudine sive ex lege? Qua verisimilitudine fingitur dixisse; Forsitan inde eventurum esse, ut cujusque uxoris castitas minime custodiretur: cum eadem maneret uxorum conditio, sive dicta lex ferretur in concilio, sive omitteretur? Nihil enim uxorum intererat, ex disciplina, an ex lege perpetuam continentiam servarent mariti. Qua verisimilitudine Paphnutio hæc attribuuntur verba: Satis esse, ut qui in clerum fuissent adscripti, juxta veterem Ecclesiæ traditionem, jam non amplius uxores ducerent: non tamen quemquam sejungendum esse ab ea, quam antehac tunc, cum esset laïcus, legitime duxisset; cum vetus Ecclesiæ traditio, ipso fatente Alexandro, fictitiæ isti traditioni directe sit contraria?

[33] Itaque hæc omnia ne umbram quidem verisimilitudinis habent, quia Virum sanctum, & virginitatis cultorem perpetuum, simul & mendacem faciunt & continentiæ episcoporum magis contrarium, [nec ea stare potest cum verbis S. Hieronymi,] quam fuerit eidem contrarius ipse Jovinianus virginitatis hostis. Etenim S. Hieronymus Jovinianum sic alloquitur lib. 1: Certe confiteris non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat. Alioqui, si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed QUASI ADULTER DAMNABITUR. Aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem sint virgines quod mariti: aut si sacerdotibus non licet uxores tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudicitiam virginalem. Demum apertissimum figmentum est, quod sequitur apud Socratem: Universus sacerdotum cœtus Paphnutii sermonibus assensus est. Proinde omissa ejus rei disceptatione, singulorum arbitrio permiserunt, ut ab uxorum consuetudine abstinerent, si vellent. Apertissimum id figmentum dico, quia Patres, qui paulo post concilium Nicænum floruerunt, clare docent contrarium, ut paucis ostendam.

[34] [aut S. Epiphanii, qui eodem seculo scripserunt.] S. Epiphanius, qui adolescens erat aut juvenis, quando habitum est concilium Nicænum, Hæresi 59 cap. 4 ita habet: Quin eum insuper, qui adhuc in matrimonio degit, ac liberis dat operam, tametsi unius sit uxoris vir, nequaquam tamen ad diaconi, presbyteri, episcopi, aut hypodiaconi ordinem (Ecclesia) admittit: sed eum dumtaxat, qui ab unius uxoris consuetudine sese continuerit, aut ea sit orbatus: quod in illis locis præcipue fit, ubi ecclesiastici canones accurate servantur. Atenim nonnullis adhuc in locis presbyteri, diaconi & hypodiaconi liberos suscipiunt. Respondeo non illud ex canonis authoritate fieri; sed propter hominum ignaviam, quæ certis temporibus negligenter agere ac connivere solet &c. Hæccine scriberet Sanctus ille, si concilium celeberrimum unicuique liberum reliquisset, ne episcopis quidem exceptis, ut uteretur uxore ante ducta, aut ab ea abstineret pro arbitrio suo? S. Hieronymus, qui natus est paucis annis post dictum concilium, in Epistola ad Pammachium, seu in Apologetico pro libris contra Jovinianum, circa finem sic loquitur: Christus virgo, virgo Maria, utrique sexui virginitatis dedicavere principia. Apostoli vel virgines, vel post nuptias continentes. Episcopi, presbyteri, diaconi aut virgines eliguntur aut vidui, aut certe post sacerdotium in æternum pudici. Fallitur igitur Socrates meo quidem judicio: neque enim illius verba componere possum cum testimoniis horum Patrum.

[35] [quosque cum Socrate non conciliat Alexander.] Audiamus, utrum Natalis Alexander omnia illa conciliare potuerit, ut facere tentavit. Sancti Epiphanius & Hieronymus, inquit, octoginta circiter annis a Nicæni concilii tempore sunt, quo temporis intervallo variari potuit disciplina. Attamen notum est orbi erudito, S. Hieronymum jam floruisse & scripsisse sub S. Damaso Papa, qui præcessit S. Siricium, Epiphanium vero fuisse antiquiorem S. Hieronymo. Præterea, si credimus Alexandro, a temporibus Apostolorum usque ad Siricium Papam eodem modo observata est clericorum continentia, nimirum ex disciplina Ecclesiæ. Itaque responsio illa non satis cohæret cum opinione, qua vult S. Siricium primum fuisse, qui legem illam de continentia clericorum dedit. Nam certe Epiphanius scripsit ante Siricium. Hieronymus vero multa ante Siricium scripsit, & hic non loquitur de re nova, sed antiqua. Dum igitur studet Socratem cum Epiphanio & Hieronymo conciliare, ipse sibi parum constat. Nam si nulla de hisce lex fuit ante concilium Nicænum, si nulla in illo concilio lata, si nulla ante Siricium, non ita loqui debuerunt laudati Patres.

[36] Verum ex ipsa Siricii epistola, quæ exstat apud Labbeum tom. 2 Conciliorum Col.& seq., [Siricius vehementer invectus in sacerdotes incontinentes,] videamus, an ita scribere potuerit, si lex illa continentiæ sacerdotum, de qua disputamus, ante ipsum non fuisset lata. Sanctus ille Pontifex cap. 7 ita loquitur: Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandæ religionis injuriam, ita per vestras provincias calcatos atque confusos, caritate tua insinuante, reperimus, ut Jeremiæ nobis dicendum sit voce: Quis dabit capiti meo aquam &c.? Quæ tanti sit causa doloris, mox subdit hoc modo: Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suæ tempora, tam de conjugibus propriis, quam etiam de turpi coïtu, sobolem didicimus procreasse, & crimen suum hac præscriptione defendere, quia in veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum, præceptorque vitiorum &c. Lubet ad allegata verba Siricii pauca observare. Primo Pontifex eadem severitate tractat illos, qui procreaverant de conjugibus propriis, ac illos, qui de turpi coïtu. Secundo ægerrime fert, quod crimen suum defenderent exemplo veteris Legis. Tertio cur sectatores illi libidinum, ut nominat eos Papa, cogebantur ad veterem Legem recurrere, si, ut Socrates loquitur, Patres Nicæni singulorum arbitrio permiserunt, ut ab uxorum consuetudine abstinerent, si vellent: nam multo fortius allegassent celeberrimum concilium œcumenicum.

[37] Itaque Siricius Pontifex in illa epistola non condidit novam legem, [docet vetustissimam de eorum continentia esse legem.] sed antiquam renovavit. Hanc autem repetit a voluntate Jesu, qui Ecclesiam, cujus sponsus est speciosus forma, castitatis voluit splendore radiare, ut in die judicii, cum rursus advenerit, sine macula & ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire. Quarum, inquit, sanctionum sacerdotes omnes atque levitæ insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostræ, sobrietati ac pudicitiæ & corda nostra mancipemus & corpora &c. Hic Siricius vetustissimam de hisce agnoscit legem, sicut eam ante Siricium agnovit S. Epiphanius num. 34 laudatus. Ex omnibus igitur concludere licet contra Natalem Alexandrum, legem de continentia clericorum majorum viguisse ante Siricium: Socratis vero relationem de intercessione S. Paphnutii verisimilem non esse, sive laudati clerici continentiam servaverint ex lege, sive ex sola Ecclesiæ disciplina. Quæ vero contra continentiam clericorum objici utcumque possunt, examinavi ac refutavi in Dissertatione huic tomo præfigenda de tempore natali S. Gregorii Nazianzeni, quem aliqui natum voluerunt tempore paterni sacerdotii, sed prorsus improbabiliter.

[38] Quare unum restat, ut ostendam quam exiguam in hisce fidem mereatur Socrates, [Tota relatio Socratis, cum videatur orta] ex quo alii fabulam illam adoptarunt. Socrates lib. 1 cap. 10 varia refert de Acesio Novatianorum episcopo, quem concilio Nicæno interfuisse dicit, ibique cum Constantino imperatore egisse, Docet etiam, unde ista didicisset, ita scribens: Hæc neque Eusebius Pamphili, neque alius quispiam litteris prodidit. Ego vero ea accepi ab homine haudquaquam vano, qui quidem admodum provecta erat ætate, & ea narrabat, quæ ipse in concilio geri viderat. Mox post hanc relationem de Acesio, sequitur caput XI de Paphnutio, quod partim examinamus. Potuit præsentiam Paphnutii in concilio ex Rufino habere Socrates. Verum historiam aut fabulam illam, quam examinamus, cum a nullo ante Socratem scripta legatur, haud dubie ab eodem accepit sene, a quo relata de Acesio accepisse se dicit. Certe cap. 13 eumdem rursus testem laudat, magisque indicat, qualis fuerit: Quisnam autem, inquit, de illo mihi retulerit, dicam accurate; nec dissimulabo quidquam, tametsi intelligam apud nonnullos id mihi offensioni fore. Auxanon quidam, Novatianorum ecclesiæ presbyter, admodum longævus fuit. Qui ad synodum Nicænam una cum Acesio venit adhuc admodum adolescens, (Græce κομιδῇ νήπιος admodum parvulus) & quæ de Acesio superius dicta sunt, mihi commemoravit. Hic ab illis temporibus ad principatum usque Theodosii Junioris vitam produxit, mihique admodum juveni de Eutychiano, (de quo ibi agit) narravit.

[39] [ab homine nulla fere fide digno, qui decrepitus] Hinc verosimillime habemus originem totius fabulæ. Etenim, licet Socrates non dicat, se ab Auxanone audivisse factum, quod attribuit Paphnutio, cum tamen illud referat inter duo alia ab Auxanone audita fere intermedium, vix dubitare possumus, quin eumdem habuerit hujus quoque fabellæ auctorem. Itaque studiosus lector modo videre poterit, quam fragili fundamento nitatur tota Socratis structura. Valesius in Annotationibus ad Socratem lib. 1 cap. 10 observat, decrepitæ ætatis Auxanonem esse debuisse, quando ea omnia Socrati narravit; totamque de Acesio historiam habens falsitatis suspectam, ita concludit: Æstimet igitur lector, quanti faciendum sit testimonium hominis decrepiti & hæretici. Tillemontius quidem tom 6 in Concilio Nicæno art. 17 non acquiescit censuræ Valesii, totumque de Acesio, quod narravit Socrates, sine difficultate adoptat. Verum hac in re a rigida sua crisi longe discessit, parumque consideravit, quam inepta & improbabilis sit Socratis relatio. Quippe νήπιος, Latine infans, & quidem κομιδῇ νήπιος, admodum infans, ut cap. XI & XIII sub initium habet Socrates, erat Auxanon ille, quando ad concilium venisse, illaque ibidem audivisse dicitur. Ne quis vero existimet, Socratem ea voce multo majorem ætatem insinuare voluisse, observo, eumdem Auxanonem cap. 13 rursum vocari valde juvenem, ubi agitur de ipsius commoratione cum Eutychiano, quæ dicitur postea contigisse. Verba Græca sunt νέος ὢν πάνυ, id est, cum esset valde juvenis: alii dicerent, admodum adolescens. Erat igitur puer aut adolescens, dum eum concilio interfuisse dicit Socrates.

[40] [dicitur narrasse ea, quæ puer audiverat,] Jam vero non quæramus, an adolescens fuerit admissus ad concilium Nicænum: illud ultro Socrati concedamus & Tillemontio, licet non admodum sit verisimile. Verum, si Auxanon in adolescentia sua concilio interfuit, an etiam credemus, eum tam propinquum fuisse imperatori Constantino & Acesio episcopo, ut eorum sermones mutuos potuerit audire, & post annos octoginta aut saltem septuaginta recte Socrati tunc juveni enarrare? An etiamsine ullæ dubitatione credemus, Socratem ea omnia, quæ admodum juvenis ab Auxanone audiverat, tam accurate memoria retinuisse, ut in iis postea enarrandis a veritate ne latum quidem unguem recesserit? Neutrum mihi persuadebit crisis Tillemontiana, nedum simul utrumque. Attamen, ut vera sit relatio Socratis, necesse est, ut ipsi vera accurate narraverit Auxanon, ac ut ipse illa sine alteratione aut exaggeratione inseruerit Historiæ suæ.

[41] Certe mihi longe verisimilius apparet, Auxanonem illum aut impostorem fuisse aut nugatorem, [quique alia figmenta Socrati narravit,] qui fabulas aliquot narraverit juveni Socrati, seu nugandi seu imponendi causa. Fabulosa aut mendacia sine dubio sunt, quæ cap. 13 ex relatione Auxanonis narrat de Eutychiano monacho Novatiano: neque enim ullus Catholicus credet, Novatianum monachum miraculis claruisse, ut ex eodem Auxanone intellexisse se dicit Socrates. Nullus prudens ut vera admiserit, quæ ibidem narrat de carcere per Eutychianum divinitus aperto, vinculisque in illo detenti sponte decidentibus, & quidem coram carceris custodibus, qui nolebant carcerem aperire; ac demum de vita exorata illi, qui affectatæ tyrannidis dicitur reus, apud Constantinum imperatorem, utpote qui Eutychianum magnopere venerabatur, inquit Socrates, citans Auxanonem, qui hisce omnibus adfuisse se narravit. Quis non videat, omnia illa fabulosa esse? Quis non agnoscat, Auxanonem magnifica de se Socrati narrasse, sed nullo veritatis colore vestita? Puer fuit in concilio Nicæno, juvenis apud monachum miracula patrantem, cum eo tunc adivit Constantinum, ut perduelli, prius coram custodibus divinitus vinculis liberato, venia impetraretur: quin & Constantinus magni fecisse dicitur hominem Novatianum. Nihil ex hisce verisimile. Itaque Tillemontius exemplo Auxanonis confirmare potuit, quæ recte observat de Socrate tom. 6 Imperatorum in Theodosio II art. 37, ita scribens: Videtur non satis discrevisse scripta & personas, quibus fidem habere debebat, eaque de causa tot errores Historiæ suæ immiscuisse.

[42] Quare non opus est plurimos alios Socratis errores exagitare, [ut fictitia videtur rejicienda,] ut judicium feramus de facto, quod attribuit Paphnutio. Cum enim factum istud a Rufino memoratum non sit, & verosimillime Socrati relatum ab Auxanone, qui eidem & alias fabellas narravit; cumque nec congruat S. Paphnutio, nec consonum sit disciplinæ ecclesiasticæ istius temporis; & demum cum relatum sit cum adjunctis plane improbabilibus; vix possim dubitare, quin omnino sit fictitium, & inventum cujusdam impostoris Novatiani, qualia Socrates habet non pauca. Quod autem idem quoque narraverit Sozomenus, aliique deinde posteriores, nihil facit ad facti confirmationem, quia jam observavit Valesius in Annotationibus ad cap. XI, Sozomenum sua ex Socrate mutuatum esse. Ex his vero aliqui recentiores idem deinde narrarunt. Tillemontius quidem nota 20 in Concilium Nicænum Valesio, hoc factum improbanti, non omnino acquiescit: fatetur tamen, auctoritatem Socratis & Sozomeni pro tuenda ea historia non magni esse momenti. Verum credidit Tillemontius dubitari posse, an lex continentiæ sacerdotum universalis esset tempore concilii Nicæni, ac deinde seculo IV, ex eaque dubitatione noluit intercessionem illam Paphnutii certo falsam dicere, sed de ea multis locis dubitanter loquitur.

[43] [nisi forte ex simili aliquo facto error Socrati obrepserit.] Dixi, vix me dubitare, quin tota illa relatio Socratis sit fictitia, quia verisimillimum est, merum esse figmentum, viro nimis credulo obtrusum ab impostore Novatiano. Si quis tamen suspicari malit, potuisse aliquid fieri in concilio Nicæno a Paphnutio, ex quo Socrates occasionem arripuerit prædicta narrandi, ita ut non omnino fictitium, sed male expositum fuerit, quod ibi fecit aut dixit Sanctus; nolim tali suspicioni vehementer repugnare. Exempli causa, fuerit propositum in concilio, ut uxores, ante episcopatum ductæ, ab episcoporum ædibus omnino excluderentur, quemadmodum canone tertio excluduntur mulieres superinductæ; illudque dissuaserit S. Paphnutius, ne mulieres illæ in ædibus alienis objicerentur majori incontinentiæ periculo quam in episcopalibus: poterat tale Paphnutii consilium Socrati tam corrupte narrari, ut crederet noluisse Paphnutium, ut majores clerici lecto separari ab uxoribus cogerentur. Verum illud ipsum mihi minus probabile apparet ob rationes ante allatas; magisque credo merum esse figmentum. Nullo autem modo dubitare possum, quin falsum sit, concilium Nicænum permisisse singulorum arbitrio, ut conjugibus uterentur, aut ab iis se separarent. Hoc enim credere non sinunt allegata superius Epiphanii & Hieronymi verba. Objectiones aliquorum discussas vide in Dissertatione huic tomo prævia.

DE S. THEODORA ALEXANDRINA
IN ÆGYPTO.

Sec. V.

SYLLOGE CRITICO-HISTORICA.

Theodora Alexandrina in Ægypto (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sanctæ cultus apud Græcos, & memoria ejus apud Russos, Coptitas & Latinos: Acta ejus gemina, sed fabulosa.

Græci hodie in omnibus passim Fastis sacris S. Theodoram Alexandrinam primo loco memorant, [Sancta Officio culta apud Græcos, & in Fastis eorum] eamdemque colunt Officio ecclesiastico, quod in Menæis impressis videri potest. Multa in illa Officio generatim dicuntur in laudem Sanctæ, sed illa non lubet huc congerere, quia historica non sunt. Annuntiatur ibi Græce illis verbis, quibus hæc Latina respondent: Eodem die XI, memoria sanctæ matris nostræ Theodoræ Alexandrinæ. At nullum additur elogium historicum. In Typico Sabæ iisdem annuntiatur verbis & sola quidem ad hunc diem: ibique etiam Officium præscribitur. In Menologio Sirletiano hæc est annuntiatio: Commemoratio sanctæ matris nostræ Theodoræ Alexandrinæ sub imperatore Zenone. Breves ejusmodi commemorationes in multis quoque leguntur Mss. Græcorum Menæis, Menologiis, & Sanctorum catalogis, quæ apud nos habentur collecta, sed eas accumulare non est necesse. Ut verbo absolvam, nullum consului e libris ritualibus Græcorum, in quibus Sancti ordine dierum recensentur, in quo non repererim S. Theodoram. Prolixius elogium ex Menologio Basiliano dabo inferius.

[2] Russi aut Moschi, Græcos passim imitati, breviter quoque S. Theodoram in Kalendariis & Menologiis suis annuntiant ad hunc diem. [ut & Russorum ac Coptitarum annuntiata:] Prætermissis aliis brevissimis, unicum subjungo elogium ex Menologio Slavo-Russico, quod ex Slavino sermone Latinum fecit baro de Sparwenfeld. Illud ita habet: Sanctæ matris nostræ Theodoræ in Alexandria: a marito suo se occultavit in habitu virili, & in monasterio virorum salvata est anno CDLXXII. Hæc epocha mortis S. Theodoræ eam utcumque antiquiorem facit, quam faciat epocha a plerisque Græcis ex Actis adoptata: sed de hisce postea latius. In Fastis sacris Coptitarum Ægypti & Æthiopiæ, quos vulgavit Jobus Ludolfus, S. Theodora annuntiatur die XI mensis Habessinorum primi, qui pro majori quidem parte correspondet Septembri nostro; at non tam exacte, ut dies XI illius mensit sit etiam XI Septembris, sed potius dies Septembris octavus. Hinc in Prætermissis ad VIII Septembris monui, Theodoram eo die haberi apud Ludolfum, atque etiam in Menologio Coptico cum brevi elogio. Istud elogium, licet ab interprete non satis Latine perito luxatum sit, huc transfero: Et sancta Teodor, quæ in Alexandria, quæ accepit vestimentum hominis (id est, viri) … & imposuit sibi nomen Tadros (Theodorus) & ita longo tempore egit vitam suam in virtute magna, & deinde quievit in Domino. Voces aliquot intermediæ, quas omisi ob vitia grammaticalia & nimiam obscuritatem, aliquid de lapsu Theodoræ insinuant.

[3] [apud Latinos recentiores diversis diebus memoratur:] Latini martyrologi antiquiores S. Theodoram videntur ignoravisse. Attamen ab aliquot jam seculis de ea mentionem facere cœperunt aliqui diebus diversis. Molanus Sanctam hoc die ita memoravit: Die XI, sanctæ matris Theodoræ Alexandrinæ. Baronius in Martyrologio Romano de ea sic habet: Alexandriæ sanctæ Theodoræ, quæ cum incaute deliquisset, facti pœnitens, mira abstinentia & patientia in habitu sancto incognita perseveravit usque ad mortem. Auctor Florarii Ms. Sanctorum ad X Julii meminit Theodoræ Alexandrinæ electæ: & ad XII ejusdem mensis Theodoræ virginis. Per utramque, etsi secundo loco virgo vocetur, hanc nostram designatam fuisse credidit Sollerius noster in Prætermissis ad dies memoratos. Sollerio omnino assentior, quia ad X etiam memoratur in codice Usuardino Hagenoyensi his verbis: Item sanctæ Theodoræ electæ, de cujus pœnitentia legitur. Grevenus vero die XII Julii Theodoram nostram tali celebrat elogio: Theodoræ religiosæ feminæ, quæ tempore Zenonis imperatoris per maleficum decepta, cum adulterium commisisset, mox compuncta, monasterium virorum ingressa, de crimine falso accusata, patientissime tulit, ac miraculis coruscans, tandem quievit in pace. Hæc ex Actis deprompta sunt: sed virginem oscitanter nominavit Florarii auctor. Petrus de Natalibus lib. 6 cap. 109 fidele satis dedit Actorum compendium, præterquam quod mortuam dicat XVI Calend. Augusti. Hinc Ferrarius eam in Catalogo generali memoravit ad XVII Julii, prout jam ante eum fecerat Maurolycus.

[4] [elogium ex Menologio Basiliano.] Menologium Basilii imperatoris jussu editum cum reliquis Græcorum Fastis ad XI Septembris Theodoram celebrat, eamque tali exornat elogio: Sancta Theodora floruit imperatore Zenone. Hæc forma insigni, & locupletum parentum filia, nupserat viro pio ac timenti Deum. Dives autem quidam cum a diabolo commotus arderet illius amore, adhibita lena, factus est voti sui compos. Post commissum peccatum Theodora, cum facti illam pœniteret, neque ignominiam perferre posset, exuta muliebri stola, induit virilem pauperis habitum, ingressaque virorum monasterium, seipsam Theodorum nominavit: cum interim vir ejus in luctu perpetuo ac squallore propter illam jaceret. Quæ tantas dæmonum tentationes pertulit, tamque grave adversus illos certamen suscepit, ut non solum peccati labem eluerit; sed multorum etiam miraculorum dono digna a Deo habita fuerit. Putantes autem monachi illam virum esse: omnem enim operam adhibuerat, ut lateret; dum eam post obitum abluerent, feminam invenerunt, Deum laudibus efferentes. Cum hisce fere consonat elogium, quod legitur in Synaxario Ms. Græco, quod Majoribus nostris communicatum est ex Mss. Sirmondi: in hoc tamen additur falsa illa accusatio, ob quam monasterio ejecta fuisse dicitur, prout videbimus in dando Actorum compendio.

[5] Geminam S. Theodoræ Vitam Græcam, alteram auctoris ignoti, [Acta Græca duplicia,] alteram Metaphrastis assignat Allatius in Opere de Simeonum scriptis pag. 120 & 126. Utraque mihi ad manum est, non solum Græce, sed etiam Latine. Priorem habemus Græcam ex codice Vaticano 1190: eamdemque olim Latine redditam ex codice Vaticano 240, prout superius adnotatum reperio. Alteram, cujus auctor est Metaphrastes, Græcam accepimus ex Ms. Medicæo regis Franciæ. Hæc autem Latine impressa est apud Lipomanum tom. 6 ad diem XI Septembris, & apud Surium ad eumdem diem. Hasce porro Vitas invicem contuli, ut viderem, quid in antiquiore mutasset Metaphrastes. Post collationem vero deprehendi, eadem in utraque narrari facta; nec quidpiam additum a Metaphraste præter ornatum quemdam oratorium, & breves subinde observationes, quibus facta quædam conatus est magis verisimilia facere. Præterea aliqua minute exposita, & sic nequaquam verisimilia, magis generatim narrare voluit, minutiis aliquot prætermissis.

[6] Quod modo spectat ad fidem prædictis Vitis adhibendam, [sed utraque fabulosa & omittenda.] Tillemontius tom. 16 in Theodora & Marina merito observat, Vitam S. Theodoræ, quam scripsit Metaphrastes, non ita esse compositam, ut fidem mereatur. Hinc ait, consulendam esse aliam Theodoræ Vitam, videndumque, an ea melius sit scripta, & fide dignior. Hanc autem Vitam a me cum lucubratione Metaphrastis fuisse collatam jam monui: quin etiam, cum adverterem antiquam interpretationem Latinam non esse accuratam, novam adornare studui. Verum illius laboris tædere me cœpit, ubi magis magisque vidi, multa istis Actis inserta esse, quæ necessario pro fabulis habenda sunt, quia Vitæ scriptori innotescere non potuerunt, si ipsa usque ad mortem virili veste ita latuerit, ut vir ab omnibus crederetur, quemadmodum biographus ipse cum aliis scriptoribus asserit. Hæc unica observatio etiam facit, ut alia multa Vitæ capita, quæ talia sunt, ut per se multo magis mirabilia quam credibilia appareant, fidem nullam mereantur. Hisce de causis utramque Vitam censui omittendam, cum utraque æque appareat fabulosa, aut certe non paucis figmentis sic fœdata, ut vera, si qua sint, nequeant a falsis secerni. Attamen, ut lector habeat qualemcumque vetustioris Vitæ cognitionem, & ne videar illam immerito prætermittere, brevi compendio totam fere explicabo.

[7] Primo Theodora dicitur tempore Zenonis imperatoris viro juncta vixisse Alexandriæ, [Compendio enarrantur] quando Gregorius illius urbis erat præfectus. Hanc epocham postea refutabo, certe ut minus probabilem. Deinde Theodora mire laudatur a naturæ & gratiæ dotibus, ejusque pietas supra verisimilitudinem extollitur. Interim sollicitata dicitur ad adulterium diuque restitisse; sed tandem consensisse, quando mulier quædam, magices accusata, dixerat, Deum non cognoscere peccata post occasum solis patrata. Peracto peccato, tota erat coram marito suo oppressa dolore, postridieque accessit ad monacham quamdam, petiitque an Deus cognosceret peccatum in tenobris patratum. Hæc sane nec verisimilia sunt nec credibilia: nec videtur biographus scire potuisse, qua fraude ad peccandum inducta fuerit Theodora, cum ipsum ejus peccatum fuerit monachis semper ignotum, si usque ad mortem pro viro fuerit habita. Attamen, si quis fabulatori credendum putet, illa, accepto responso vero, mox domum reversa est, vestimenta sua cum mariti sui vestibus permutavit, abiitque ad cœnobium longe dissitum. Hæc ita enarrantur, acsi pleno die facta essent, sine ulla veri similitudine.

[8] [& fabulosa ostenduntur] Pergens vero biographus, cœnobii illius monachos fingit crudeles & superstitiosos. Ait enim Theodoram ante portam monasterii relictam esse, donec occidente sole illuc confluerent feræ bestiæ, ut susciperetur, si a feris non esset læsa. Ubi illæsam viderant, introducta dicitur, multisque interrogata ac monitis variis instructa. Postridie vero tantum dicitur laboris perfecisse, quantum fieri nequit ab uno homine etiam robustissimo, nedum a muliere labori minime assueta, qualis initio describitur Theodora. Sic eam octo annis monasterio servivisse dicit biographus. Postea dicitur cum camelis ad urbem missa, ac tum vidisse ac salutasse maritum suum, qui ab angelo monitus erat, ut in illa esset via, ubi uxorem suam videret; quique, cum ipsam non novisset, & se deceptum crederet, iterum angelica revelatione dicitur audivisse, illam fuisse uxorem suam, quam monachi habitu viderat. At similia non credimus, nisi narrentur a scriptore fide digno. Idem dicendum de jejuniis Theodoræ, quam ait primo jejunasse uno die, deinde duobus, postea quatuor diebus, ac demum de Dominico die in Dominicum.

[9] [præcipua Actorum] Æque aut magis incredibilia sunt, quæ sequuntur. Quippe in lacu vicino crocodilum, qui omnes accedentes devorabat, occidisse dicitur modo plane ridiculo. Monachum a fera devoratum, occisa per imprecationem fera, dicitur ad vitam revocasse. Quin & mendacio dicitur usa, ne proderet eos, a quibus in summum deducta erat periculum. Deinde post minas diaboli Theodoræ apparentis, rursum dicitur ad urbem missa. Ingruente vero nocte, camelos posuit in stabulo alterius monasterii, ibique ipsa dormivit ad pedes camelorum. Tum puella quædam dicitur Theodoram, quam credebat virum, frustra ad stuprum sollicitasse, & ab altero concepisse. Deinde puella illa dicitur Theodoram, quæ Theodorus vocabatur, peccati illius accusasse, ita ut sine ulla judicii forma monasterio ejiceretur Theodora, natumque infantem cogeretur enutrire. Tulit illa omnia patienter, nutrivitque infantem lacte ovium a pastoribus accepto: viditque interim diabolum forma mariti sui apparentem, blandeque sollicitantem, ut domum rediret, sed frustra. Verum fabulator talem apparitionem nescivisset, si revera esset facta: nam certe Theodora eam non narravit, ne se feminam proderet. Interim monachi dicuntur mirati patientiam ejus, variisque modis eam dæmon frustra perterrefacere voluisse aliterque tentasse asseritur.

[10] [capita,] Tentationes illas, ne longior sim, missas facio; & ad alia progredior. Primo infantem Theodoræ abstulisse dicitur abbas, deinde, postquam annis septem vixisset extra monasterium, eam quoque ad monasterium reduxisse, quod aliquis diceretur revelationem habuisse de remisso eidem peccato. Cellæ igitur inclusa fuisse dicitur cum infante, cujus pater credebatur, annis duobus. Tandem evocata ob aquæ penuriam, si fabulatori credimus, aquam hausit ex sicco lacu, lacusque omnes aquis statim fuere repleti. Post hæc ad cellam cum puero reversa, eidem varia dedit monita vicinamque mortem suam puero prædixit; & continuo obiisse dicitur, solo præsente puero. Abbas vero eodem tempore revelationem habuit de gloria, quam in cælo consecuta est Theodora. Deinde ad cellam ejus accedens cum monachis, mortuam invenit. Tum jussit advocari alterius monasterii abbatem, a quo Theodora fuerat accusata, ut videret mulierem esse, & falso accusatam. Præterea abbas divinitus jubetur accersere Theodoræ maritum, qui ultro jam accurrebat, ut defunctam videret Uxorem. Demum, defuncto abbate, Theodorus ille, quem pro filio nutriverat Theodora, abbas eligitur: & sic tota clauditur fabula: neque enim alio nomine digna est inepta illa lucubratio.

§ II. Inquiritur, an saltem aliqua Actorum capita satis videantur certa: Apophthegmata quædam Theodoræ, quæ huic probabiliter tribui possunt.

[Nulla Vitæ capita videntur certa; aliqua utcumque probabilia:] Cum Vita S. Theodoræ fabulis haud dubie multis fœdata sit; quæri ulterius potest, an saltem facta aliquot ibidem asserta, qualia sunt, quæ num. 4 dedi ex Menologio Basiliano, pro certis & indubitatis haberi possint. Respondeo totam Menologii relationem ex Actis desumptam videri, ideoque nec istius Menologii nec aliorum Fastorum Græcorum asserta de gestis Theodoræ pro indubitatis aut satis historice certis habenda esse. Idem dicendum de elogio, quod Petrus de Natalibus ex Actis concinnavit, & de iis, quæ Nicephorus lib. 17 cap. 5 de Theodora narrat; cum omnia illa ex eodem impuro fonte profluxerint. Hisce de causis ne lapsum quidem Theodoræ pro plane indubitato habere ausim, minus etiam vitam ejus monasticam in veste virili & inter monachos; licet hæc etiam nolim ut certo falsa traducere. Accusationem vero illam de concubitu cum puella, & consequenter pueri educationem, omnino fictitiam existimo, cum quia relata est a fabulatore & modo non verisimili, tum quia fere eadem modo magis verisimili relata sunt de S. Marina, prout videri potest apud nos ad XVII Julii; ac demum quia illa accusatio in variis quoque Fastis omittitur.

[12] [apophthegmata quædam probabiliter S. Theodoræ tribui possunt:] Cotelerius in Ecclesiæ Græcæ monumentis tom. 1 pag. 465 inter Apophthegmata Patrum quædam edidit de matre Theodora. Verum certo dici nequit, an ista sint Theodoræ nostræ Alexandrinæ, quam hodie colunt Græci. Attamen varia sunt, quæ id verisimile faciunt satisque probabile. Etenim illa quoque prope Alexandriam aut certe in Ægypto vitam solitariam aut monasticam duxit, quia legitur interrogasse Theophilum patriarcham Alexandrinum. Secundo in Græcis Fastis passim Sancta hodierna vocatur mater Theodora, quemadmodum etiam nominatur illa, quæ est apud Cotelerium. Tertio celebris haud dubie fama virtutum fuit hæc Theodora, quia ipsius apophthegmata sunt conscripta. Nullam tamen apud Græcos invenio Theodoram, cujus illa apophthegmata esse possunt, præter hodiernam. Huic igitur illa probabiliter attribui poterunt, præsertim cum eodem seculo quinto vixerit illa, de qua agitur apud Cotelerium, & nostra Theodora: neque enim nos morari debet, quod Acta fabulosa Sanctam paulo juniorem faciant. Quapropter dicta Apophthegmata mox subjiciam, non quidem ut certo, sed solum ut verisimiliter ad S. Theodoram spectantia. Verum antea de ætate hujus Sanctæ pauca disseram.

[13] [Sancta verisimiliter obiit ante medium seli 5.] Acta fabulosa Sanctæ fugam ad vitam monasticam figunt sub Zenone imperatore, idque adoptarunt aliqui martyrologi, non tamen omnes. Russi mortem Sanctæ fixerunt anno 472, id est, biennio ante Zenonis imperium. Menologium vero Sirletianum mortem potius figit sub Zenone quam initium Vitæ monasticæ. In Typico Sabæ, & in Menæis impressis de ætate S. Theodoræ nihil dicitur, fortasse quia in Typico commemorata fuit diu ante Acta conscripta. Quidquid sit, Acta certe, cum plane fabulosa sint, auctoritatem habere nequeunt ad determinandam Sanctæ ætatem. Præterea observavit Tillemontius, non posse nos Actorum epochæ inhærere, quia sic Theodora vitam produxisset usque ad patriarchatum Petri Mongi, qui Ægyptum totam, & vel maxime monasteria, hæresi Eutychiano infecit. Hisce de causis nec Actorum, nec Martyrologiorum illorum, quibus aliquid ex Actis insertum est, ullam pro Sanctæ ætate rationem habendam existimo. Itaque cum Theodora, quæ eadem cum nostra probabiliter credi potest, vixerit cum Theophilo Alexandrino, qui anno 412 defunctus est, eique verisimiliter supervixerit; mortem S. Theodoræ late figo seculo V; suspicorque eam obiisse ante medium seculi V, quando necdum nota erat hæresis Eutychiana.

[14] [Theodoræ apophthegmata de tempore redimendo,] Nunc laudata Apophthegmata ex Cotelerio Latine tantum subdo, quia ibidem consuli potest textus Græcus.

Interrogavit Amma sive mater Theodora papam Theophilum de Apostoli dicto; quid sit; Tempus redimentes. Ille vero respondit ei; Dictio lucrum ostendit: verbi gratia, tempus seu occasio contumeliæ tibi adest? Humilitate & patientia eme contumeliæ tempus; & ad te lucrum trahe. Ignominiæ tempus adest? Eme illud per tolerantiam, ac lucrare. Sicque cuncta contraria, si velimus, nobis in lucrum cedunt.

[15] [de studio patientiæ,] Dixit mater Theodora; Contendite ingredi per angustam portam. Quemadmodum enim arbores, nisi imbribus ac hybernis tempestatibus expositæ fuerint, fructum ferre nequeunt: ita & nobis sæculum hoc vicem hiemis gerit; nec regni cœlorum hæredes constitui poterimus, nisi per tribulationes multas atque tentationes.

[16] [de quiete servanda & vitanda pusillanimitate,] Dixit iterum; Bonum est quietam vitam ducere: vir enim prudens in quiete agit. Et revera magnum quid est virgini aut monacho, quietem habere; præcipue junioribus. Verum cognosce, quod ubi proposita fuerit constitutio quieta, statim accedit malus, animam gravat, in acediis, in pusilanimitatibus, in cogitationibus. Prægravat etiam corpus in infirmitatibus, in languore, in genuum cunctorumque membrorum remissione; & vim cum animæ tum corporis dissolvit: hincque illa: Infirmus sum, nec valeo officium meum recitare. Attamen si invigilemus, discutientur cuncta hæc. Erat enim aliquis monachus, qui cum ad officii recitationem veniret, a frigore ac febre corripiebatur, & gravedine laborabat: tum ita loquebatur secum; Ecce adversa utor valetudine, jam morior: surgam igitur ante mortem, ac preces meas absolvam. Atque ea cogitatione sibi vim inferebat, recitabatque officium. Et cum finem accepisset precatio, desinebat etiam febris. Iterumque huic cogitationi restitit frater, ac preces solitas pronuntiavit, vicitque cogitationem.

[17] Retulit præterea eadem mater Theodora; Quidam vir religiosus ab aliquo conviciis impetebatur, [de ferendis injuriis,] & dicit ad eum; Poteram etiam ego similia regerere; sed Dei lex mihi occludit os. Narravit etiam hoc; Christianus quidam cum Manichæo de corpore disserens, ita locutus est; Da legem corpori, & videbis corpus ad Creatorem pertinere.

[18] Eadem iterum dixit; Præceptor debet esse hospes in amore dominandi, alienus ab inani gloria, [de variis virtutibus,] longe a superbia, per adulationem non ludibrio habitus, non excæcatus per dona, nec devictus a ventre, non ira detentus: sed patiens, mansuetus, quantum fieri potest humilis: debet esse probus ac tolerans, sedulus & amator animarum.

[19] [de humilitate,] Ita rursus locuta est: Neque monasticus rigor, neque vigiliæ, nec quilibet labor salutem parit; sed sola sincera humilitas. Erat enim anachoreta quidam, qui dæmones ejiciebat; & quæsivit ab iis; In quonam exitis? in jejunio? Responderunt? Nos neque manducamus, neque bibimus. In vigiliis? Dixerunt: Nos somnum non videmus. In secessione? Nos in solitudinibus degimus. In quo igitur egredimini? Exceperunt; Nihil nos vincit, nisi humilitas. Cernis ut humilitas, victoria sit adversus dæmones?

[20] [de tentatisne.] Narratio quoque hæc exstitit matris Theodoræ; Erat quidam monachus, qui multitudine tentationum oppressus, dixit: Recedo hinc. Cumque sumeret sandalia sua, vidit alium hominem sumentem etiam sua sandalia, qui ait ei; Num propter me egrederis? Ecce quocumque abieris, ego te præcedam.

DE S. PATIENTE EPISCOPO CONF.
LUGDUNI IN GALLIA

CIRCA ANNUM CDLXXX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Patiens episc. conf. Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria in Martyrologiis: gesta unde haurienda: tempus suscepti episcopatus: S. Joannes Cabilonensium episcopus ordinatus: zelus in convertendis hæreticis.

Illustrem hunc Lugdunensium Segusianorum Antistitem, ab Adone, Usuardo ceterisque antiquioribus martyrologis præteritum, [Annuntiatur in quibusdam Martyrologiis] Eminentissimus Baronius Romano Martyrologio ad præsentem diem hisce verbis inseruit: Lugduni Depositio S. Patientis episcopi. Frequens quoque ejusdem memoria est in Usuardi Auctariis, quæ apud Sollerium consuli possunt, & inter quæ codex Centulensis eum ceteris clarius designat, Lugduno, inquiens, sancti Pacientis episcopi & confessoris, cujus hortatu Vita sancti Germani Autissiodorensis descripta est. Huic similis annuntiatio legitur in Fuldensi Martyrologio, quod Dominicus Georgius post suum Adonianum exhibet, ac seculo X scriptum putat. Verba accipe: Lugduno depositio S. Patientis episcopi, cujus hortatu Constantius presbyter Vitam beatissimi Germani episcopi virtutibus plenam nobilissimo stilo conscripsit.

[2] Succinit Florarium nostrum Ms., in quo præterea aliquod Sancti elogium in hunc modum texitur: [ad hanc diem:] Lugduno depositio S. Pacientis episcopi, cujus hortatu Constantius presbyter Vitam B. Germani, Autisiodorensis episcopi, virtutibus plenam nobilissimo stilo descripsit. Hic Vir sanctus ex suo nomine exstitit pacientissimus: pacientia est virtus justis cum Deo communis, quæ caritatem Dei & proximi nutrit. Sicque vir Paciens omnibus seipsum bonorum operum præbuit exemplum, in doctrina, in integritate, in gravitate, in sobrietate, in castitate; verbum sanum & irreprehensibile proferens, non modicum ad fidem Christi convertit populum. Jam vitam optinet sempiternam. Denique eumdem etiam annuntiant, Appendix Adoniana Rosweydi, Martyrologium Ottobonianum apud Georgium supra laudatum, Gellonense apud Martenium tom. 2 Spicilegii, Hieronymiana aucta, tam hic quam apud Florentinium, aliaque, quæ una cum recentioribus prætereo.

[3] [in paucis aliis ad 12 Septembris] Atque hæc quidem omnia S. Patientis memoriam ad diem XI Septembris celebrant: at codices Victorinus, Reginæ Sueciæ & Florentinus apud Sollerium nostrum in Usuardo, eamdem ad diem XII ejusdem mensis referunt. Priores duo sic habent: Ipso die sancti Patientis episcopi Lugdunensis: posterior vero sic: Lugduno Galliæ, natale sancti Patientis. Verum id ex errore factum videtur, cum reliqua omnia, a nobis jam recensita, priorem diem constanter signent, idemque faciant tum recentiores martyrologi, tum Breviarii Ms. auctor, & Sirmondus, mox laudandi. Consonat pariter Petrus de Natalibus lib. XI, cap. ultimo Catalogi Sanctorum, num. 244, ubi ait: Patiens confessor Lugduni deponitur tertio Idus Septembris.

[4] Jacobus Sirmundus in Annotatis ad S. Sidonii epist. 12, [sed ad XI colitur.] libri 6 de Sancti cultu ait: A Lugdunensibus suis anniversario die colitur tertio Idus Septembris: quibus verbis innuere videtur, eum Officio ecclesiastico, aut saltem commemoratione ibidem honorari; nam & Severtius in Chronologia archiepiscoporum Lugdunensium hujus ecclesiæ Breviarii meminit his verbis: Quo die (tertio Idus, ut Præmiserat) fit ejus memoria, ex Breviario Lugdunensi. Habemus etiam in Museo nostro Breviarium proprium Lugdunense Ms., per Magistrum Stephanum de Vernay ejusdem ecclesiæ presbyterum circa annum 1654 eo fine concinnatum, ut vetus Lugdunense Breviarium ad Tridentini seu Romani normam reduceretur. In hoc ad eumdem diem sanctus Antistes noster Officio trium Lectionum celebratur: at cum impressa ejusdem diœcesis Breviaria consulere mihi non licuerit, edicere nequeo, hocne an alio, ibidem honoretur. Magis dubium me facit quoddam Lugdunense Directorium, anno 1696 in ea urbe excusum, quod ad hunc diem de Sancto non meminit; id tamen fieri potuit, quia forte in proprio dumtaxat templo ejus Officium celebratur, ideoque communi diœcesis Directorio inseri non debuit. Utut hæc se habeant, ex dicendis satis constabit, eum vetusto cultu honoratum fuisse.

[5] Sancti Patientis gesta nemo, quod sciam, veterum e professo conscripsit; [Ex Sidonio Apollinari aliqua gesta desumenda.] ne tamen omnia nos lateant, fecit S. Sidonius Appollinaris, scriptor synchronus, ipsique Sancto notissimus, in epistolis suis tam ad hunc, quam ad alios datis. Unde recte Petrus Venerabilis a Theophilo Raynaudo in Indiculo Sanctorum Lugdunensium relatus, Sidonium hisce verbis compellat:

Præsul Lugdunum Patiens qui rexit aquosam
      Quanti sit meriti, te referente, patet.

Et sane quæ de ipso scripsit Sidonius, hujusmodi sunt, ut maximum Antistitem fuisse manifestent, & reliqua ejusdem gesta oblivioni tradita esse molestius feramus. Eo etenim teste, lib. 4 epist. 25 ad Domnulum, fuit Patiens vir quamlibet magnis, tamen par laudibus. Itaque pauca, quæ in memoratis Sidonii epistolis de Viro hoc calamitosis Galliæ temporibus a divina Providentia dato exstant, ex Jacobi Sirmondi editione recensebimus, postquam aliqua de tempore, quo floruit, præmiserimus.

[6] De Sancti natalibus & ante susceptum episcopatum gestis, [Circa medium seculi V] nihil usquam reperi: quod autem Saussayus in Martyrologio Gallicano, eum ab ineunte ætate ingenti Christi charitate incensum fuisse dicit, credibile quidem est, sed mera nixum conjectura. Lugdunensem episcopum fuisse, ex Sidonii epistolis extra dubium est; at cui, quove anno in eam sedem successerit, non ita certum est. Bollandus noster tom. 1 Februarii, ad diem III in S. Lupicino, ejusdem ecclesiæ antistite, S. Patientem Eucherio immediate suffectum fuisse statuit; quam sententiam ab aliis eruditis etiam probatam sequendam duximus. Porro Eucherius, teste Gennadio auctore synchrono in catalogo virorum illustrium, cap. 64 editionis Parisinæ per Benedictinos curatæ, Valentiniano & Marciano regnantibus defunctus est. Itaque cum Marcianus anno Christi 450 per S. Pulcheriam Augustam ad Orientis imperium evectus fuerit, Valentinianus vero Occidentis imperator anno 455 occisus sit, secundum hæc S. Eucherius inter annos 450 & 455 vita functus, sanctusque Patiens ipsi successisse dicendus est: neque enim ratio est, ob quam eam cathedram diu vacasse putemus.

[7] [creatur episcopus Lugdunensis:] A Gennadio nonnihil discrepat auctor Chronici, quod Prosperi Tironis nomine venit; hic enim Eucherii mortem penultimo Theodosii junioris anno, sive Christi 449 affigit Eucherius, inquiens, Lugdunensis episcopus, & Hilarius Arelatensis, egregiam vitam morte consummant. Contra Marcellinus comes in suo item Chronico ad annum 456 de eodem veluti etiam tum vivente scribit: Eucherius, Lugdunensis ecclesiæ pontifex, multa scripsit tam ecclesiasticis, quam monasticis studiis necessaria. Gennadii tamen auctoritate standum est, nisi quid aliud obstet; quod examinari poterit ad diem XVI Novembris, quo S. Eucherius Martyrologiis inscriptus est: nobis interim sufficiat initia episcopatus sancti Præsulis nostri ad seculi V medium ex laudatis chronographis retulisse. Sunt nonnuli, qui aut Salonium ac Veranum, aut solum Veranum inter Eucherium ac Patientem collocandum esse opinantur; at nihil nos urget a Bollandi sententia discedere, quemadmodum de S. Verano, de quo præcipua est quæstio, ad diem X hujus mensis Septembris satis prolixe ostensum est. Nunc ad Sancti gesta properemus.

[8] [aliis episcopatum Cabilonensem ambientibus,] Primum ejus factum, quod ad certum aliquod tempus referri possit, fuit S. Joannis in Cabilonensem episcopatum per Pauli, ejus nominis secundi, obitum vocantem substitutio & ordinatio, quam ad annum Christi circiter 470 solere referri, dictum est ad diem XXX Aprilis in laudato S. Joanne. Rem totam S. Sidonius Apollinaris lib. 4, epist. 25 ad Domnulum in hunc modum enarrat: Nequeo differre, quin grandis communione te gaudii impertiam; nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo pariter & pontifex Patiens, Cabillonum profectus, more religionis, more constantiæ suæ fecerit; cum venisset in oppidum suprascriptum, provincialium sacerdotum prævio partim, partim comitante collegio; scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur, cujus ecclesiæ disciplina nutabat. Postquam junior episcopus Paulus discesserat, decesseratque, exceperunt pontificale concilium variæ voluntates oppidanorum, necnon & illa, quæ publicum bonum semper evertunt, studia privata, quæ quidam triumviratus accenderat competitorum; quorum hic antiquam natalium prærogativam, reliqua destitutus morum dote, ructabat, hic per fragores parasiticos, culinarum suffragio comparatos, Apicianis plausibus ingerebatur; hic, apice votivo si potiretur, tacita pactione promiserat, ecclesiastica plausoribus suis prædæ prædia fore.

[9] [S. Joannem, invicta animi constantia] Quod ubi viderunt sanctus Patiens & sanctus Euphronius (episcopus Augustodunensis, de quo ad diem 3 Augusti in Opere nostro actum est) qui rigorem firmitatemque sententiæ sanioris præter odium gratiamque primi tenebant; consilio cum coëpiscopis prius clam communicato quam prodito, strepituque furentis turbæ despecto, jactis repente manibus arreptum, nihilque tum minus, quam quæ agebantur, optantem suspicantemque, sanctum Joannem, virum honestate, humanitate, mansuetudine insignem … dissonas inter partium voces, quæ differebant laudare non ambientem, sed nec audebant culpare laudabilem, stupentibus factiosis, erubescentibus malis, acclamantibus bonis, reclamantibus nullis, collegam sibi consecravere.

[10] Nunc ergo … gaudere te par est de communi patrum vel patronorum, [episcopum ordinat:] seu sic sentientium concordia, seu sic concordante sententia. Illius quoque nomine exulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, manu Patiens, ambo judicio. In quo fecit Euphronius, quod conveniret non senectutis modo suæ, verum etiam dignitatis longævitati: fecit & Patiens, vir quamlibet magnis, tamen par laudibus, quod satis decuit facere personam, quæ caput est civitati nostræ per sacerdotium, provinciæ vero vestræ per civitatem. Vale. Ita sanctus Archiepiscopus serpentem ambitus pestem invicta animi constantia exstinxit, civium discordiam pia industria sopivit, ac Cabilonensi ecclesiæ dignum antistitem præfecit. Sane quam æquum fuerit hoc SS. Patientis ac Euphronii de Joanne judicium, hujus sanctitas declaravit, qua in Sanctorum numero haberi meruit, ut ad præcitatum diem XXX Aprilis, quo colitur, videre est.

[11] De Photinianis quoque seu Arianis hæreticis, qui sub Burgundionum regibus partem Galliarum infecerant, [in convertendis hæreticis feliciter laborat:] ad Catholicam fidem reducendis multum illum sollicitum fuisse, atque in tam præclaro opere non minus feliciter quam strenue laborasse colligimus ex laudato Sidonio lib. 6, epist. 12 ad ipsum Sanctum data, ubi ait: Omitto, per te pluribus locis basilicarum fundamenta consurgere … cumque multa in statu fidei tuis dispositionibus augeantur, solum hæreticorum numerum minui, teque quodam venatu apostolico feras Photinianorum mentes spiritalium prædicationum cassibus implicare, atque a tuo barbaros jam sequaces, quoties convincuntur verbo, non exire vestigio, donec eos a profundo gurgite erroris felicissimus animarum piscator extraxeris. Hæc certe apostostolicum zelum, miramque in tractandis animis dexteritatem Viri sancti, strenui, severi, misericordis, ut idem Sidonius lib. 2, epist. 10 loquitur, manifeste declarant.

[12] Apostolico zelo singularem urbanitatem prudentemque magnificentiam adjunxerat, [ob munificentiam & abstinentiam] qua regis reginæque Burgundionum animos ita sibi devinxerat, ut hi illius prandia accedere laudareque dignarentur; quas quidem epulas, dum tempus posceret, ita noverat instruere, itaque iis ipse accumbere, ut non minorem abstinentiæ, quam munificentiæ laudem sibi compararet. Audi laudatum Sidonium hac super re Sanctum compellantem: Omitto, te tali semper agere temperamento, sic semper humanum, sic abstemium judicari, ut constet, indesinenter regem præsentem prandia tua, reginam laudare jejunia. Quem regem hic designet Sidonius, non satis certum est. Eminentissimus Baronius, tom. 6 Annalium ad annum 475, num. 30 existimaverat, Evaricum vel Euricum Gothorum regem, qui partem Galliæ invaserat, indicari: verum eam opinionem in Appendice deseruit, monuitque lectorem, ut deletis, quæ supra de Evarico dixerat, substituat sequentia: Cui (S. Patienti) dedit Deus, ut apud Burgundionum regem, qui tunc Lugdunensibus dominabatur, non autem Gothorum rex, summam gratiam inveniret, ut tam rex ipse quam regina Virum sanctissimum plurimum colerent & observarent.

[13] [a rege reginaque Burgundionum] Baronii verba ex Annalibus adoptavit Severtius in S. Patiente; sive quod eam sententiam alteri præferret, sive quod memoratam Appendicem, ut verisimilius est, non vidisset. Evaricum pariter intellexit Theophilus Raynaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, & Saussayus in Martyrologio Gallicano: at Burgundionum regem a Sidonio designatum fuisse cum Baronio in Appendice merito censent passim reliqui eruditi, quamvis inter hos alii Chilpericum, alii Gundobadum seu Gundobaldum illius fratrem statuant. Pro priori stat Tillemontius tom. 16 Monumentorum in S. Patiente, & Joannes Savaro in Annotatis ad hanc epistolam: pro Gundobado autem Jacobus Sirmondus item in Annotatis ad Sidonium, & Jacobus Longuevallius tom. 2 Historiæ Gallicanæ ad annum 474; & eorum ratio est, quod constet, hunc Lugduni sedem suam regiam tenuisse.

[14] [laudatur.] Addit Longuevallius, reginam eodem loco memoratam verisimiliter fuisse Caretenem; hanc enim Catholicam fuisse & virtuti deditam, atque in Gundobadi aula vixisse, ut colligitur ex Gregorio Turonensi lib. 2 de Miraculis, cap. 8, ubi reginam, Gundobadi verisimiliter conjugem, tecto nomine laudat ob pietatem, qua ablatam S. Juliano martyri sacram supellectilem argenteam restitui curavit. De hac plura qui volet, adeat laudatum Longuevallium ad annos 491 & 500, Hadrianum Valesium lib. 6 Rerum Francicarum, aliosque. Ceterum etsi certo statui non possit, utrum Sidonius designaverit, malim tamen eum cum Sirmondo ceterisque de Gundobado interpretari.

§ II. Varias ecclesias magnifice condit & reparat: SS. Irenæi, Epipodii & Alexandri corpora creditur transtulisse: interest conciliis Arelatensi & Lugdunensi contra hæresim prædestinatianam.

Sancti Præsulis in novis ecclesiis exstruendis, vetustisque restaurandis ornandisque munificentiam idem S. Sidonius lib. 4, [Varias ecclesias reparat, & novas exstruit;] epist. 12, illum ipsum compellans, hisce verbis exponit: Omitto, te tanto cultu ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet inspector, meliusne nova opera consurgant, an vetusta reparentur. Omitto, per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari. Inter ceteras tamen ea celebratur, quam ab eodem Lugduni conditam idem Sidonius lib. 2, epist. 10 ad Hesperium memorat: Ecclesia, inquiens, nuper exstructa Lugduni est, quæ studio papæ Patientis summum cœpti operis accessit, viri sancti, strenui, severi, misericordis, quique per uberem munificentiam in pauperes, humanitatemque, non minora bonæ conscientiæ culmina levet. Hujus igitur extimis, rogatu præfati Antistitis, tumultuarium carmen inscripsi trochæis triplicibus, adhuc mihi, jamque tibi perfamiliaribus. Namque ab hexametris eminentium poëtarum Constantii & Secundini vicinantia basilicæ latera clarescunt.

[16] De hac basilica, quam Sidonii versus admodum magnificam fuisse declarant, [inter quas unta celebratur,] actum jam est in Opere nostro ad diem XXVIII Junii in S. Irenæo, ubi memoratum Sidonii carmen etiam recitatur; & fusius ad diem VI ejusdem mensis in Illustrationibus Claudianis, a P. Petro Francisco Chiffletio Societatis Jesu presbytero concinnatis, cap. 4, in quo Constantii quoque ac Secundini versus recensentur, contenditurque contra quosdam, basilicam, hoc loco a Sidonio laudatam, non aliam quam S. Irenæi fuisse. Itaque, ne actum agam, studiosum lectorem eo remitto. Tillemontius tom. 16 Monumentorum in S. Patiente opinatur, eam circa annum 470 perfectam fuisse, atque illam ipsam esse, cujus solemni dedicationi inter ceteros episcopos adstitisse S. Faustum Reiensem antistitem, scribit Sidonius lib. 9, epist. 3, ubi hujus facundiam laudans, ait, se illum pro concione dicentem audisse, cum in Lugdunensis ecclesiæ dedicatæ festis hebdomadalibus collegarum sacrosanctorum rogatu exoratus est, ut peroraret. Verum cum non unam ecclesiam a sancto Archipræsule nostro exstructam fuisse ex supra relato Sidonii testimonio constet; probabilis quidem est Tillemontii conjectura, non certa.

[17] In eam ecclesiam, seu ejusdem ecclesiæ cryptam, [in quam corpora SS. Irenæi, Epipodii & Alexandri] corpora SS. Irenæi, Epipodii ac Alexandri martyrum a S. Patiente translata fuisse, censet Chiffletius tum loco supra laudato, tum in Deductione historica controversiæ agitatæ inter ecclesias Lugdunenses S. Justi & S. Irenæi de possessione prædictorum corporum, quam Papebrochius noster tom. V Junii a pag. 342 excudit, ubi consuli potest. Summa vero rationum hæc est: S. Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria martyrum, cap. 50 asserit, sacra illa corpora suo tempore in crypta basilicæ B. Joannis jacuisse; hanc autem basilicam eamdem esse, quæ deinde S. Irenæi dicta est, colligitur ex sententia Joannis de Rupescissa, patriarchæ Constantinopolitani & nuntii Apostolici, qua litem inter S. Irenæi, sanctique Justi capitula de possessione prædictorum corporum exortam, anno 1413 feliciter diremit, eaque Irenæensibus adscripsit. Jam vero idem Patriarcha fatetur, non inania argumenta a S. Justi capitulo pro iisdem pignoribus vindicandis adducta esse; videlicet quia in hujus ecclesia ante S. Patientis tempora quievisse videbantur, indeque ad S. Irenæi cryptam translata fuisse: quam translationem cum ignoraret laudatum S. Justi capitulum, credidit, ea in sua basilica etiam tum asservari.

[18] Porro translationem hanc a S. Patiente peractam fuisse, [transtulisse creditur:] ex nonnullis instrumentis asserit laudatus Patriarcha; cujus sententiam studiosus lector ad prædictum diem XXVIII Junii in Irenæo recensitam reperiet. Juverit tamen aliqua, quæ huc propius pertinent, hic recitasse. Quodammodo, inquit, ita reperimus pro utraque parte (capitulis SS. Justi ac Irenæi) probationes possibiles & præsumptiones resultantes dubias, quod pars illorum de S. Justo causam probabilem atque justam litigandi & prosequendi (suam de prædictorum corporum possessione sententiam) absque suspicione doli mali, calumniæ aut alterius machinationis, indubitanter habuit, & prosequi potuit, quinimmo & licuit; maxime ex eo, quod (ut asserebant per quædam asserta scripta atque testimonia quorumdam antiquorum, qui ab aliis antiquioribus suis prædecessoribus se habuisse referebant) ipsorum Sanctorum corpora primo in crypta ecclesiæ S. Justi prædicti reposita fuere, quæ post per B. Patientem ad ecclesiam S. Hyrenæi translata sunt, ut dicebant.

[19] [hæc basilica a Calvinianis diruta.] Huc etiam faciunt Constantii ac Secundini versus in S. Irenæi crypta, teste Chiffletio in laudatis Illustrationibus Claudianis ad diem VI Junii, reperti, ex quibus aliqui de translatis elevatisve per S. Patientem sacris corporibus non obscure meminerunt, prout legenti apparebit:

Hic duo templa micant, tecto fundata sub uno,
      Quæ Patiens sanctus conditor excoluit.
Corpora dumoso quondam demersa profundo,
      Perspicuum tracti luminis irradiat.

Hæc autem de SS. Irenæi, Epipodii ac Alexandri corporibus recte accipi posse, in memoratis Illustrationibus cap. 4 ostensum est. Denique quid e magnifica ista basilica supersit, docet idem Chiffletius, qui cum ibidem num. 33 dixisset, eam anno 1562 ab impiis Calvinianis, qui Lugduno potiti erant, solo tenus dirutam esse, subdit: Nunc tamen adhuc superest crypta S. Irenæi; sed columnis suis & musivi operis, atque (ut loquuntur) auripetrini fulgentibus crustis nudata; cui tamen superstructa est ædes, quæ veteris dignitatem non accedit.

[20] [Interest concilio Arelatensi,] Jacobus Sirmondus in Conciliis Galliæ, & post hunc Labbeus ac Harduinus in Collectionibus Conciliorum, synodum Arelatensem circa annum Christi 475, ac paulo post aliam Lugdunensem referunt, cui utrique S. Patiens interfuisse creditur. De iisdem agit Eminentissimus Baronius tom. 6 Annalium, ad annum 490 occasione libri a S. Fausto Reiensi de Gratia & libero arbitrio conscripti: unde quidam perperam existimarunt, memoratam synodum Arelatensem prædicto anno a Baronio affixam fuisse. In hac damnatam fuisse Prædestinatianam hæresim, liquet ex epistola, quam Lucidus, magni nominis presbyter, ad concilii patres triginta numero, inter quos & Patiens occurrit, pro revocandis erroribus, quibus fuerat infectus, dedit; & ex Fausti Reiensis epistola, sive præfatione ad Leontium Arelatensem, in qua Lugdunensis synodi pariter meminit.

[21] [in quo hæresis Prædestinatiana] Verba Fausti accipe: Quod pro sollicitudine pastorali, beate pater Leonti, in condemnando prædestinationis errore concilium summorum antistitum congregastis, universis Galliarum ecclesiis contulistis. Et in calce: In quo quidem Opusculo (quod a Leontio jussus erat scribere) post Arelatensis concilii subscriptionem, novis erroribus deprehensis, adjici aliqua synodus Lugdunensis exegit. Exstat & alia ejusdem Fausti ad memoratum Lucidum epistola, qua hunc a prædestinatiana hæresi conatur avocare, monetque, ut Catholicis dogmatibus in ea propositis subscribat, nisi velit publice redargui ac castigari. Synodi etiam sive tum inchoatæ sive inchoandæ meminit, dum ait: Hujus autem epistolæ exemplar mecum retineo, in conventu sanctorum antistitum, si ita necesse fuerit, proferendum.

[22] Sed & revera prolatam ab ipso fuisse epistolam & ab Arelatensibus patribus approbatam, videri potest apud laudatum Baronium, [damnata, & Lucidus ad fidem Catholicam reductus est:] aliosque; idque tam feliciter, ut Lucidus scripta ad memoratos antistites epistola errores suos revocaverit; & opposita Catholica dogmata professus sit. Utramque epistolam apud Sirmondum in Conciliis Galliæ laudatosque Labbeum ac Harduinum reperies; quare pauca tantum ex Lucidi epistola hic referam. Sic eam exorsus est: Dominis beatissimis & in Christo reverentissimis patribus, Leontio, Eufronio, Fonteio, Viventio, Mamerto, Patienti, Veriano, Auxanio, Fausto, Paulo, Megethio, Græco, Eutropio, Leontio, Claudio, Marcello, Croco, Basilio, Claudio, Ursicino, Prætextato, Pragmatio, Theoplasto, Leocadio, Viventio, Juliano, Amicali, Joanni, Opilioni & Licinio episcopis, Lucidus presbyter. Correptio vestra salus publica, & sententia vestra medicina est. Unde & ego summum remedium duco, ut præteritos errores accusando excusem, & salutifera confessione me diluam. Proinde juxta prædicandi recentia statuta concilii, damno vobiscum &c. Deinde damnatis Prædestinatorum erroribus, Catholica dogmata profitetur.

[23] Non diu post alia synodus Lugduni coacta est, [interest etiam synodo Lugdunensi,] cujus patres Fausto Reiensi mandarunt, ut Opusculo suo, quod contra Prædestinatianam hæresim scribere jussus erat, aliqua præterea adderet de quibusdam erroribus post Arelatensis concilii subscriptionem deprehensis, ut num. 21 ex Fausto diximus. Cave tamen hanc subscriptionem libris Fausti de Gratia & libero arbitrio factam credas; hos enim id temporis nondum scripserat, sed scribere tantum jussus erat; ut liquet ex ejusdem Fausti verbis, quibus ibidem ita prosequitur: Quod vero ad ordinanda ea, quæ conlatione publica doctissime protulistis, operam infirmis humeris, curamque mandastis, parum ut reor tanto negotio, parum sanctæ existimationi vestræ consuluistis, & me judicio caritatis, vos periculo electionis onerastis. Ceterum utraque hæc synodus, in qua Prædestinatorum de divina prædestinatione ac Christi morte errores damnati sunt, Calvinianos & Jansenianos male habet, ideoque geminam illam epistolam, imo & ipsos sanctos antistites, qui his conciliis adfuere, criminari ac Pelagianismi aspergere non erubescunt; quemadmodum pluribus ostendit Stephanus De Champs Societatis Jesu in præclaro Opere de Hæresi Janseniana, lib. 1, dissert. 7, cap. 7, & lib. 2, dissert. 7, cap. 1, ubi & utramque synodum ab hæreticorum calumniis vindicatam reperies.

[24] Quid præterea in hoc conventu (Lugdunensi) actum sit, [cujus Acta obscura.] inquit Sirmondus supra laudatus, ignoramus: nisi forte ad hanc synodum referri placeat, quod in vetusto codice Conciliorum annotatum legitur his verbis: “De libro Ecclesiasticorum dogmatum, quem S. Patiens protulit”: ut quemadmodum in synodo Arelatensi approbati fuerant libri Fausti episcopi Reiensis, sic in Lugdunensi prolatum a Patiente intelligamus, receptumque a synodo librum de Ecclesiasticis dogmatibus, cujus auctor creditur Gennadius, presbyter Massiliensis. Qua de re, quia non liquet, haud facile pronuntiarim. Verum utut hæc se habeant, hallucinatus est Sirmondus, dum credidit, Fausti libros ab Arelatensi synodo, quo scilicet tempore nondum conscripti erant, approbatos fuisse, deceptus Fausti verbis num. 21 relatis. Consule num. 23.

§ III. Fame afflictis gratuitas fruges largitur: Acta S. Germani Autissiodorensis scribi curat; lucubrationes ipsi adscriptæ: tempus emortuale: sepultura, & ejusdem profanatio.

[Grassante in Burgundia] Inter ceteras sancti Præsulis virtutes, quarum memoria ad nos pervenit, celebratur ejusdem erga proximum charitas, qua afflictis, post Visigothorum sub Evarico seu Eurico eorum rege incursiones, dira fame Galliarum provinciis liberalissime subvenit. Præerat tum Arvernis episcopus S. Sidonius Apollinaris, sub finem anni 471 vel initium 472 ad eam sedem evectus, ut in ipsius Actis ad diem XXIII Augusti, § 5 dictum est, isque data ad S. Patientem epistola Arvernorum nomine de profusa illius tam calamitoso tempore benificentia gratias egit. Ejusdem famis meminit S. Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ Franc., cap. 24 sic scribens: Tempore Sidonii episcopi magna Burgundiam fames oppressit. Cumque per diversas regiones dispergerentur, nec esset ullus, qui pauperibus alimoniam largiretur; Ecdicius quidam e senatoribus, ejus propinquus, magnam tunc rem in Deo confisus fecisse perhibetur. Tum relata memorabili sane Ecdicii liberalitate, prosequitur: Sed & S. Patiens Lugdunensis episcopus simile huic in ipsa fame populis præstitisse perhibetur beneficium. Exstat exinde hodie apud nos beati Sidonii epistola, in qua eum declamatorie conlaudavit.

[26] [post Gothicas populationes fame,] Laudata epistola ultima est lib. 6, ex qua etiam alia Sancti gesta supra retulimus, estque hujusmodi: Sidonius domino Papæ Patienti S. * Aliquis aliquem, illum ego præcipue puto suo vivere bono, qui vivit alieno, quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus, facit in terris opera cælorum. Quorsum ista hæc, inquis? Te sententia quam maxime, Papa beatissime, petit, cui non sufficit illis tantum necessitatibus opem ferre, quas noveris; quique usque in extimos terminos Galliarum caritatis indage porrecta, prius soles indigentium respicere causas, quam inspicere personas. Nulli obest tenuitati debilitatique, si te expetere non possit: nam prævenis manibus illum, qui non valuerit ad te pedibus pervenire. Transit in alienas provincias vigilantia tua, & in hoc curæ tuæ latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias. Et hinc fuit, ut, quia crebro te non minus absentum verecundia, quam præsentum querimonia movet, sæpe terseris eorum lacrymas, quorum oculos non vidisti.

[27] [Sanctus memorabili munificentiæ] Omitto illa, quæ quotidie propter defectionem civium pauperatorum inrequietis toleras excubiis, precibus, expensis. Subdit, quæ de Sancti in epulis magnificentia ac sobrietate, de conditis ornatisque ecclesiis, & apostolico in convertendis hæreticis zelo supra memoravimus, quibus hic prætermissis, cetera subjicio: Et horum aliqua tamen cum reliquis forsan communicanda collegis: illud autem deberi tibi quodam, ut jurisconsulti dicunt, præcipui titulo, nec tuus poterit ire pudor inficias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas, peculiari sumptu inopiæ communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti; cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset ista, non munere. Vidimus angustas tuis frugibus vias: vidimus per Araris & Rhodani ripas non unum, quod unus impleveras, horreum.

[28] Fabularum cedant figmenta gentilium, & ille quasi in cælum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, [miseris gratuitas fruges largitur;] quem Græcia sua cœmentariis, pictoribus, significibusque illustris, sacravit templis, formavit statuis, effigiavit imaginibus. Illum dubia fama conciliat, per rudes adhuc & Dodonigenas populos duabus vagum navibus, quibus poëtæ deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem. Tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus, granariis tuis duo potius flumina, quam duo navigia complesti. Sed si forte Achaicis Eleusinæ superstitionis exemplis, tamquam minus idoneis, religiosus laudatus offenditur; seposita mystici intellectus reverentia, venerabilis patriarchæ Joseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem, septem uberes annos insecuturam, facile providit remedium, quod prævidit: secundum tamen moralem sententiam nihil judicio meo minor est, qui in superveniente simili necessitate non divinat, & subvenit.

[29] Quapropter, etsi ad integrum conjicere non possum, [pro quibus S. Sidonius gratias agit.] quantas tibi gratias Arelatenses, Reienses, Avennicus *, Arausionensis quoque & Albensis, Valentinæque necnon Tricastinæ urbis possessor exsolvat; quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse collatam: Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciæ, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit. Itaque ingentes per me referunt grates, quibus obtigit per panis tui abundantiam ad sui sufficientiam pervenire. Igitur si mandati officii munia satis videor explesse *, ex legato nuntius ero. Ilicet scias, volo, per omnem fertur Aquitaniam gloria tua: amaris, laudaris, desideraris, excoleris omnium pectoribus, omnium votis. Inter hæc temporum mala bonus sacerdos, bonus pater, bonus annus es; quibus operæ pretium fuit, fieri famem suam periculo, si aliter esse non poterat tua largitas experimento. Memor nostri esse dignare, domine Papa. Huc usque Sidonius.

[30] Plura de Sancti gestis non reperi, nisi quod ipso impellente, [Acta S. Germani Autissiodo rensis scribi curat:] Constantius Lugdunensis presbyter Acta S. Germani Autissiodorensis episcopi conscripserit, quemadmodum ad diem XXXI Julii, ubi data sunt, in Commentario prævio § 4 ostensum est, & ipse Constantius in suis ad S. Patientem sanctumque Censurium Autissiodorensem antistitem epistolis, quæ ibidem legi possunt, testatus est. Nonnulli Homiliam de S. Genesio, Arelatensi martyre, ipsi S. Patienti adscribunt; verum id omnino incertum esse, dictum jam est ad diem XXV Augusti in Commentario prævio ad Acta laudati sancti martyris, § 3, num. 38 & sequentibus, ubi eam Homiliam recitatam lector reperiet.

[31] [Homiliæ aliquot ipsi forte adscribendæ: an ab eo institutus S. Africanus?] Benedictini Historiæ Franciæ litterariæ scriptores tom. 2 in S. Patiente, § 2 censent, ipsi abjudicari non posse aliam Homiliam, quæ inter ceteras Eusebio Emisseno adscriptas quadragesima octava est, super psalmum 132: Ecce quam bonum & quam jucundum. Eorum ratio est, quod turpissimus Photinianorum de Christi generatione error in ea redarguatur, & aliunde constet, Sanctum pro ea hæresi, quæ sub Burgundionibus Lugduni vigebat, exstirpanda laborasse. Hinc ulterius inferunt, fortasse etiam alias eidem Eusebio attributas, quæ eosdem errores convellunt, Patientem auctorem habere; sed, ut liquet, nihil certi hinc statui potest. Incertum denique est, quod de S. Africani institutione ex Officio ecclesiastico ad diem 1 Maii, quo colitur, cap. 3 legitur. Ibi enim dicitur hic S. Patienti Lugdunensi episcopo traditus ad nutriendum, ejusdem ecclesiæ primatum obtinuisse: qua de re consule, si lubet, Papebrochium nostrum loco citato.

[32] [Sancti mors circa annum 480] Obscurus pariter est annus, quo egregius Præsul ad laborum suorum præmia ex hac mortali vita evocatus est. Bailletus id circa annum 491, Severtius anno 490 factum putant. Ita hic opinatus est, quia ex Baronii verbis male intellectis Lugdunensem synodum, quam anno circiter 475 affigendam esse supra monuimus, ad annum 490 retulit, & Baronii calculis standum putavit, ut in S. Africano monuit. At vero, eum aliquot annis citius obiisse verisimilius est ex tempore, quo S. Rusticium vel Rusticum, qui post S. Lupicinum Patienti successit, Lugdunensem episcopum fuisse constat. Rusticius enim illi ecclesiæ jam præerat anno 494, cujus mense Februario Gelasius I Papa ad eum litteras dedit, quibus & de submissis in communi Italiæ calamitate pecuniis gratias egit, & S. Epiphanium, Ticinensem episcopum, a Theodorico Ostrogothorum in Italia rege ad Gondebaldum Burgundionum regem pro redimendis captivis missum, commendavit, ut in laudati S. Rusticii Actis ad diem XXV Aprilis illustratis legere est.

[33] [figenda est:] Itaque ut episcopatui Lupicini, quem Patientem inter ac Rusticium sedisse diximus, aliquot annos relinquamus, dicendum est, sanctum Antistitem nostrum verisimilius ante annum 490 obiisse; nisi hujus præsulatus tempora sine ratione producere, & illius coarctare velimus. Hæ rationes Bollandum nostrum impulerunt, ut S. Lupicini episcopatus initium circa annum 480, finem vero circa 486 referret. Eædem etiam magis urgerent, si S. Africanus inter SS. Patientem & Lupicinum medius sedisset; verum id non satis est probabile. Quapropter S. Patientis felicem obitum ad annum circiter 480 cum Bollando referimus, cum ea tamen temporis latitudine, ut paucis annis ante vel post obiisse non negemus, id enim, ut ex dictis liquet, certo statui non potest.

[34] [corpus in S. Julii ecclesia sepultum,] Venerabile sancti Antistitis corpus in S. Justi ecclesia sub marmoreo tumulo Lugduni sepultum fuisse, scribit Saussayus in Martyrologio Gallicano, idemque asseritur in Breviario Lugdunensi Ms. supra memorato, ex quo sequentia excerpsi: Obiit in tempore suo pacificus Lugduni tertio Idus Septembris, anno circiter CDXC (imo citius ex dictis) sepultus in charissima sibi S. Justi ecclesia, ubi requievit celebri sub titulo, viso commissis octo doctoribus multo post tempore. Hisce consentit Chiffletius in Deductione Historica num. 17 citata, cujus § 1 sic exorditur: Ecclesiam S. Irenæi extruxit S. Patiens episcopus Lugdunensis: ea prior fuit ecclesia S. Justi, olim Sanctorum Machabæorum dicta; quippe in qua non tantum S. Patiens, sed etiam ejus decessores, S. Justus, S. Antiochus & S. Elpidius sepulti essent.

[35] Ex eadem Deductione historica discimus, S. Patientis ossa anno 1287 per quatuor viros Religiosos ex S. Dominici totidemque ex S. Francisci Ordine, [anno 1287 in aliam thecam reponitur:] ad id deputatos, inspecta & in novas thecas deposita fuisse, præter aliquot eorumdem particulas, quæ ad publicam venerationem separatim servatæ fuerunt. Ita enim prædicti deputati in instrumento hac super re confecto testati sunt: Reserato (lege reservato) tumulo S. Justi ad manum prædicti archiepiscopi (Viennensis Guilielmi, sede Lugdunensi vacante) aliorum Sanctorum, circa eumdem jacentium, fecimus aperiri sepulcra, inventasque ibidem sacrosanctas reliquias in capsis singulis ad hoc specialiter deputatis, una cum sacrista & pluribus aliis ejusdem loci canonicis reposuimus & inclusimus sigillatim: de singulis tamen reliquiis seorsum in sacculis posuimus de voluntate capituli supradicti, ad ostendendum populis, cum fuerit opportunum. Prædictorum autem Sanctorum nomina sunt ista… Item in alio tumulo corpus beati Patientis, confessoris & archiepiscopi Lugdunensis, cui suprascriptus erat titulus marmoreus, exprimens nomen.

[36] Eamdem ecclesiam anno 1246 reparatam aut amplificatam fuisse scribit laudatus Chiffletius pag. 344, & simul ejusdem per impios Calvinianos in sacra omnia debacchantes disjectionem hisce verbis commemorat: [prædicta ecclesia a Cal. vinistis diruta,] Innocentius Papa IV data Bulla Lugduni XV Kalendas Januarii, Pontificatus anno IV, Christi MCCXLVI: hortatus est universos fideles per Remensem, Bituricensem, Lugdunensem, Rotomagensem Senonensem, Turonensem, Viennensem & Bisuntinam provinciam constitutos, ut suis eleëmosynis promoverent structuram ecclesiæ S. Justi (quam, inquit, ædificare inceperant opere non modicum sumptuoso) propositis unius anni indulgentiis. Ejusdemque argumenti commendatitias litteras dedit VI Kal. Septembris, anno Pontificatus VI, Christi MCCXLVII (imo MCCXLVIII, aut Pontificatus anno V) ad fideles in Cantuariensi & Eboracensi provinciis degentes. Hæc ipsa est S. Justi nova basilica, materia, opere & amplitudine spectabilis, quæ … anno demum MDLXII a furentibus Calvinianis funditus diruta, planeque solo æquata, centum amplius annis in ruinis suis jacet.

[37] [Sancti ossa direpta.] Nec eversam dumtaxat memoratam ecclesiam a Calvinianis fuisse, verum etiam sacra Antistitis ossa ab iisdem sacrilegis impie disjecta, scribit auctor Breviarii Ms. Lugdunensis, verbis num. 34 relatis subdens sequentia: Ab avitæ fidei desertoribus (Calvinistis) ipsa basilica solo æquata, quæ dignæ omni cultu erant, ipsius & aliorum Cælitum exuviæ impio furore direptæ sunt anno MDLXII. Similia & apud alios legere est: verum an aliquot S. Patientis reliquiæ impiis Calvinistarum manibus subductæ fuerint, non reperi.

[Annotata]

* id c. salutem

* al. Aveniocus

* al. implesse

DE S. ÆMILIANO EPISC. VERCELLENSI CONFESSORE
IN ITALIA

Seculo VI inchoato.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA
De Sancti, cum cognomine male confusi, gestis, ætate, & cultu.

Æmilianus episc. conf. Vercellis in Italia (S.)

AUCTORE C. S.

Vercellæ vetus episcopalis sub Mediolanensi archidiœcesi civitas, ad Sessiam fluvium in ipso Mediolanensis ducatus, [Memoria in Martyrologiis.] ad quem olim attinuit, limite sita, nunc Pedemontio addita, inter episcopos suos hoc die S. Æmilianum honorat, cujus memoria in Romano Martyrologio exstat his verbis: Vercellis sancti Æmiliani episcopi. Romani auctori eminentissimo Baronio præluxerunt Tabulæ ecclesiæ Vercellensis, & Petrus Galesinius, ut in Annotatis dicitur. Posterioris verba accipe: Vercellis, S. Æmyliani episcopi & confessoris. Hic quatraginta annis in heremo sanctissime vixit: post episcopus Vercellarum factus, omni Christianæ pietatis laude florens, ad concilia, quæ Symmachus Pontifex convocavit, Romam tertio venit. Demum multis pro Christi gloria laboribus religiose perfunctus, meritis cumulatus, migravit in cælum. Ita ipse, in Annotationibus asserens, hæc e priscis ecclesiæ Vercellensis tabulis deprompta esse: verumtamen quid ex his admittendum, quid rejiciendum videatur, infra dicemus. Brevius Molanus in Auctariis Usuardi apud Sollerium: Vercellis S. Æmiliani episcopi & confessoris. Mitto Ferrarium aliosque neotericos.

[2] [Sancti elogia] Sancti gesta, seu potius elogium, a variis neotericis edita sunt, ex laudatis Vercellensibus tabulis desumpta. Inter hos illustrissimus Joannes Stephanus Ferrerius, ejusdem sedis antistes, episcoporum ecclesiæ suæ catalogum anno 1602 Romæ edidit, & Clementi VIII PP. dicavit, in quo de Sancto nostro, velut undecimo antistite hæc scribit: Æmilianus in Hispania Libyi, quod Aragoniæ oppidum est, loco humili natus, a Felice episcopo ad religionem eruditus, Christianæ pietatis studio vehementer exarsit; quo ardore inflammatus, vitæ Religiosæ (cujus disciplina erat eo tempore quam florentissima) exercitationi deditus, quo liberius in rerum divinarum contemplatione conquiesceret, abjecta rerum humanarum omni cura, in heremum se abdidit. Quo in loco propositis sibi sanctorum patrum exemplis, incredibili abstimentia, assiduis vigiliis, frequentique jejunio, carnis impetum, atque effrenatam corporis petulantiam repressit. Omni præterea disciplinæ genere varias restrinxit cupiditatum illecebras; orationi autem addictus in primis, magnam diei ac noctis partem præcando consumpsit. Idcirco vitæ sanctissimæ genus quadraginta ipsis annis in heremo consequutus est magna cælestium virtutum suarum testificatione.

[3] Pervagata sanctitatis, qua Vir Dei prælucebat, in omnes partes fama, [seu Vitæ compendia,] Vercellensium episcopus divino confilio factus est. Vere episcopalis vitæ instituta ita suscepit, ut nihil vel in cultu pietatis, vel in mansuetudinis lenitate, vel in charitatis offitiis, vel denique in disciplinæ Euangelicæ studio prætermiserit. Itaque præclaræ suæ institutionis exemplis a vitiorum colluvione, peccandique consuetudine homines avertit, eosdemque rursus accendit ad omnem virtutem. Porro Euangelica illa Christiani animi demissio & humilitas in eo eluxit maxime. Ad sui autem pastoralis offitii munus is attentus, insignes illas contemplationis & actionis partes, quæ episcopi propriæ sunt, exequutus est diligenter; excultus item divinis ornamentis & meritis multis ornatus, Ecclesiæ valde admodum illis temporibus profuit: Romæ ad concilia III, IV, & VI, quæ Symmachus Pontifex annis DI, DII, DIV habuit, rei Christianæ publicæ causa venit. Inde Vercellas ad ecclesiam suam rediit, quam multis annis cum ad Dei voluntatem pie administrasset, sanctimoniæ & rerum mirifice divinitusque gestarum laude clarus, quievit in Domino. Huc usque illustrissimus Ferrerius, laudans in margine Officia Sanctorum Vercellensium.

[4] Memorata Officia, anno 1581 Vercellis excusa, in Museo nostro habemus, [a nonnullis concinnata,] suntque Ferrerii dictis etiam quoad voces conformia, præterquam quod in his de Sancti in Romanis conciliis præsentia tantum dicatur: Romæ ad concilia, quæ Simmachus Pontifex habuit, semel & iterum ac tertio etiam rei Christianæ publicæ causa venit. Eadem habet Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ, col. 762; ubi tamen monet, sanctum Antistitem nostrum a Corbellino dici patria Vercellensem fuisse ex nobilibus de Terrione. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XI Septembris eadem pariter, quæ illustrissimus Ferrerius, ex Vitis episcoporum Vercellensium & Officiis ejusdem ecclesiæ enarrat; at simul indicat, alia præterea Acta a se visa fuisse: nam deinde notat sequentia: Aliter, quantum ad originem attinet, in Vita Ms. & antiquis ecclesiæ Vercellensis monumentis habetur; in iis enim Cæsariani pago antiquo agri Vercellensis ex nobili familia ortus legitur; sed in re hac novis Lectionibus Romæ approbatis, ex quibus nos Vitam paucis contexuimus, fides adhibenda est.

[5] Ab hisce omnibus in nonnullis adjunctis nonnihil discrepat illustrissimi Francisci Augustini Ab Ecclesia, [discutienda vecitantur:] episcopi Salutiensis, narratio in S. R. E. Cardinalium &c., Pedemontanæ regionis Chronologica Historia, in qua pag. 136 sic scribit: S. Æmilianus primus hujus nominis, qui interfuit tribus conciliis, sub Symmacho Papa Romæ habitis, fuit natione Hispanus, natus in castro Lybio, quod est Aragoniæ, vel, ut scribit Vasæus in regione Castellæ, in loco, qui dicitur Rioia. Hic ex pastore ovium apud montem Cachum a sancto viro Felice eremita educatus, pastor hominum factus est: nam postquam fere quadragenis annis in eremo habitasset, ad ecclesiam Vercellensem (& non Urgelensem, ut allucinatur Lucius Marineus, scriptor rerum Hispanicarum) eligitur; quam cum pie multis annis administrasset, sanctimoniæ & rerum mirifice, divinitusque gestarum laude clarus, quievit in Domino, ætatis annorum centum… Sunt tamen quidam, qui * in Hispania, sed in montibus Bugellanis hunc Episcopum vitam eremiticam duxisse opinantur. Corbellinus non Hispanum, sed nobilem Vercellensem ex dominis Cerridoni fuisse ait.

[6] [quidquid in his] Nunc, quid ex his ut verum admitti, quid ut falsum rejici possit ac debeat, inquirendum est. In primis, quæ illustrissimus Ab Ecclesia enarrat de pastoritio Sancti munere, ejusdemque sub Felice eremita educatione, ac quadraginta annorum in eremo commoratione, spectant ad alterum Æmilianum, in Hispania monachum & presbyterum, cujus eminentissimus Baronius in Romano Martyrologio ad diem XII Novembris ita meminit: Turiasone in Hispania Tarraconensi B. Æmiliani presbyteri, qui innumeris miraculis claruit: cujus admirabilem vitam sanctus Braulio Cæsaraugustanus episcopus descripsit. De S. Braulione, qui sub medium seculi VII obiit, actum est in Opere nostro ad diem XVIII Martii, ibidemque § 3 ex S. Ildephonso ad propositum nostrum de eo dicitur: Scripsit Vitam Æmiliani cujusdam monachi, quæ & memoriam hujus, & virtutem illius sancti viri suo tenore pariter commendat & illustrat. Hanc Vitam habemus Ms., eamdemque Prudentius Sandovallius in Monasteriis Benedictinis Hispaniæ publici juris fecit.

[7] [de Sancti patria] Porro, ut ad rem veniamus, S. Braulio B. Æmiliani sui gesta a pastoritia cura apud laudatum Sandovallium sic orditur: Futurus pastor hominum, erat pastor ovium, minabatque oves ad interiora montium. Deinde postquam narravit, eum post somnum divinitus immissum, sanctioris vitæ cupidum, eremum cogitasse, subdit: Dictaverat ei fama, esse quemdam eremitam nomine Felicem, virum sanctissimum, cui se non immerito præberet discipulum, qui tunc morabatur in castellum Bilibium; arripiens iter, pervenit ad eum, cujus se famulatui cum subjicit promptum, instituitur ab eo. … Posteaquam ab eo est adprime vias vitæ edoctus, ac disciplinæ divitiis, thesaurisque salutis ditatus, remeat ad sua, … ac sic venit haud procul a villa Vergegio, … ibique non multo moratus tempore, videt impedimento sibi fore hominum ad se concurrentium multitudinem. Celsiora petit, levesque per ardua gressus agebat… At ubi pervenit ad remotiora Distertii montis secreta, … consortio hominum privatus, angelorum solummodo fungebatur consolationibus, quadragenis fere ibi habitans annorum recursibus.

[8] [& gestis ante episcopatum] Post hæc ait, illum, divulgata ejusdem sanctimoniæ fama, a Didimo, qui tunc pontificatum gerebat in Tyrasona, aliquamdiu reluctatum, sacerdotio initiatum, & in ecclesia Bergegii presbyterii functum fuisse officio; a quo munere per clericos velut ecclesiasticorum bonorum dissipator accusatus, per episcopum deinde amotus, privatam vitam duxit. Tunc, inquit, a suscepto dudum ministerio relaxatus, ubi nunc vocatur ejus oratorium, reliquum vitæ tempus peregit innoxius. Hæc prolixius hic referre visum est, ut eruditus lector ipse dispiciat, quid de S. Æmiliani, Vercellensium episcopi Hispana patria, discipulatu sub Felice eremita, ductaque in eremo ante episcopatum vita statuendum sit. Ego sane non dubito, quin illustrissimus Ab Ecclesia, vel quisquis illi præluxit, hæc omnia ex B. Æmiliani monachi Actis deprompta, S. Æmiliano Vercellensi episcopo adaptarit, & quæ S. Braulio de prioris ex eremo ad sacerdotium assumptione dixerat, ipse ad alterius episcopatum retulerit.

[9] Id sane suadet rerum gestarum conformitas, ac suprema denique utriusque ætas; [narratur,] nam sanctum Vercellensem Episcopum laudatus auctor anno vitæ centesimo obiisse, ait, idemque de B. Æmiliano Braulio affirmat his verbis: Ante annum fere migrationis suæ, centesimum vero vitæ, .. ad vitam convertitur strictiorem. Huic porro errori occasionem dare potuit utriusque nominis conformitas, & temporis, quo uterque Sanctus floruit, consensus aut propinquitas, ac forte etiam fabulosæ Additiones ad pseudochronicon Marci Maximi, Helecæ Cæsaraugustano episcopo falso adscriptæ, si hæ auctori tum cognitæ fuerunt. Ex iis enim Bivarius in Commentario pag. 562 recenset sequentia: Per hæc tempora translata est bona pars corporis S. Æmiliani, episcopi Vercellensis, primo eremitæ in Aragonia, & allata ad oppidum turris-palearum, & ibi sepulta. Sed quid de hac quoque translatione censendum sit, infra videbimus.

[10] Denique is error oriri potuit ex similitudine nominum ecclesiarum, [ad alium Æmilianum] quarum uterque Sanctus curam gessit: nam Bergegiensis, quam Æmilianus presbyter administravit, Hispanice Vergegio apud Sandovallium supra laudatum, & a Bivario in Commentario in pseudo-Chronicon Maximi, pag. 563 Vergegiensis dicitur; unde & hic suspicatur, Helecanem suum (imo quemcumque alium) dum Æmilianum presbyterum ad Vercellensem cathedram evectum scripsit, vocabuli affinitate deceptum fuisse. Vehementer suspicor, inquit, Helecam in voce VERGEGIENSIS Æmiliani impegisse, & pro ea VERCELLENSIS legisse. Eo vero errore semel admisso, cum alias Æmilianum Vercellensi præfuisse sedi, ex actis conciliorum, sub Symmacho coactorum, certo sciret, unum in alterum novo metamorphosis genere commutasse. Ita non improbabiliter Bivarius.

[11] Non æque manifestum est, illustrissimo Joanni Ferrerio, [pertinere] & qui ipsi consonant, similem errorem obrepsisse: hi etenim S. Æmilianum a quodam Felice quidem, at non eremita, sed episcopo, Christianæ pietatis præceptis institutum scribunt, antequam in eremum contenderet, atque hinc ad episcopatum eveheretur. Nihil etiam de opilionis ante hæc obito munere, nihil denique de centenaria Sancti ætate meminerunt. Verumtamen mihi longe verisimillimum apparet, Felicem eremitam in episcopum ab iis immutatum esse: nam & cetera consonant, & ipsi Æmilianum suum, licet opilionem non faciant, humili tamen loco natum aiunt. Itaque quidquid ipsi de S. Æmiliani acta ante episcopatum vita narrant, non ad hunc, sed ad alterum illum Æmilianum pertinere arbitramur, atque adeo sancti Præsulis nostri usque ad acceptas infulas gesta ignorari.

[12] [ostenditur.] Cujus vetustatis aut notæ sint Vita Ms. antiquaque ecclesiæ Vercellensis monumenta, in quibus Philippus Ferrarius num. 4 relatus, Æmilianum nostrum in Cæsariani antiquo agri Vercellensis pago natum dici affirmat, exploratum non habeo. Incertum quoque mihi est, utrum hisce, an aliis Corbellinus, numero item 4 & 5 laudatus, quem consulere mihi non licuit, instrumentis nitatur, dum eumdem Vercellensem & ex nobili Terrione vel Cerridoni familia ortum ait: attamen ego Æmilianum Vercellis, vel in ejusdem agro genitum credere malim, quam ipsius in Hispania ortum quærere, eumdemque ex quadam Hispaniæ eremo, eo, ut retulimus, modo ad Vercellensem sedem pertrahere.

[13] [Interest tribus conciliis] Ex conciliorum subscriptionibus novimus, S. Æmilianum seculo VI ineunte Vercellensi ecclesiæ præfuisse; nam præter hæc nihil reperio, quod ejusdem ætatem manifestet. Ferrerius, Franciscus ab Ecclesia, & Ughellus eum unanimi consensu undecimum Vercellensium antistitem statuunt, & decessorem ejus S. Lanfrancum, successorem Eusebium secundum assignant. Lanfrancum anno 480 floruisse notant illustrissimus Ab Ecclesia & Ughellus, præterea nihil: Ferrerius autem, prætermisso sedis tempore, tantum scribit, illum omnium virtutum ornamentis excultum, vitæque sanctitate claruisse. Ad Eusebium idem Ferrerius nihil pariter de tempore annotat, at duo alii mox memorati annum 520 adscribunt. Actum de eo est in Opere nostro inter Prætermissos ad diem XV Martii, ubi circa prædictum annum etiam floruisse dicitur, verbis ex Ferrerio, quæ in nostra editione non habentur, forsitan per errorem citatis. Ceterum monent ibidem Majores mei sese coram Vercellis præter hæc nihil de hoc Eusebio scire potuisse; quare nec nos ex hujus ac Lanfranci episcopatu quidquam pro tempore initi, aut per mortem depositi a Sancto nostro episcopatus possumus eruere.

[14] [Romæ sub Symmacho habitis.] Id unum scimus, illum synodis Romanis, tertiæ, quartæ & sextæ, a Symmacho Papa seculo VI ineunte celebratis interfuisse: hisce enim ad annos Christi 501, 502 & 504 in Labbei ac Harduini Collectionibus Æmilianus Vercellensis inter episcopos subscriptus legitur. Monet tamen Harduinus, primo loco pro Æmilianus Vercellensis, alibi legi Æmilius Suranus; Labbeus vero in margine pariter Suranus notat; sed in quarta ac sexta uterque Æmilianum Vercellensem simpliciter memorat. Hinc sancti Episcopi ætatem, qua floruit, discimus: at quo tempore eam cathedram ascenderit, aut quamdiu postremæ e memoratis synodis supervixerit, æque ac cetera ejusdem gesta, ignoratur. Recitat quidem sæpe laudatus Ferrerius Sermonem, quem per S. Isidorum Hispalensem de Sancto nostro scriptum opinatur, & in Vercellensi tabulario asservari ait; sed quisquis illius auctor sit, ex eo nihil discimus, præter communia elogia, quæ, mutato Æmiliani nomine, cuilibet strenuo episcopo queunt adaptari.

[15] [Gemina corporis elevatio:] De cultu ejus hæc habet Ferrerius: Ejus corpus cum humi diu occultatum latuisset (ab anno scilicet MCLXXXI, quo XVI Kalendas Junii transpositionem B. Æmiliani episcopi ab Eusebio decimo (lege decimi) fuisse factam, habetur in antiquo Kalendario Vercellensis ecclesiæ, quæ ejus translationis illo ipso die memoriam agit) demum Dei voluntate inventum, in ecclesia cathedrali honorifice & pie reconditum est magna cleri & populi frequentia; ejusque dies festus in tota diœcesi Vercellensi III Idus Septembris quotannis celebratur. Harum prima translatio contigit sub Guala episcopo; is enim tum temporis Vercellis sedebat, ideoque laudatus Ferrerius, dum de eo agit, ad annum 1181 hæc notat: Hoc eodem anno translatio corporis S. Æmiliani episcopi, a S. Eusebio decimi facta est, ut in ejus Vita retulimus. Ferrerio consonant Ferrarius & Ughellus, cujus verba subjungo: Intulerunt ejus corpus in ecclesiam S. Eusebii (ejusdem sedis primi, quem noverint, episcopi & martyris.) Deinde repertum anno MCLXXXI, XVI Kal. Junii transtulere cum pompa, ubi honorifice jacuit usque ad hæc nostra tempora, quibus iterum inventum, in eadem cathedrali honorificentius, populique incredibili concursu collocarunt. Quo anno ultima ejusdem sacri corporis solemnis illa elevatio contigerit, non reperio: Ughellus, qui hanc suis temporibus factam asserit, in suo epitaphio, tom. 1 Italiæ sacræ recusæ præfixo, obiisse dicitur anno Christi 1670, ætatis vero 75; atque adeo ea in seculum XVII videtur incidisse.

[16] Exstat in Museo nostro Proprium Vercellense anno 1581 ibidem excusum, [ejus cultus] in quo gemina habetur S. Æmiliani memoria. Nam primo ad diem XI Septembris ejusdem festum, natale haud dubie, Officio ex communi confessoris pontificis præter Lectiones secundi Nocturni & antiphonas ad Magnificat & Benedictus ritu duplici per universam diœcesim quotannis celebrandum præscribitur. Antiphona ad memoratum Canticum in utrisque Vesperis hæc est: Beatus Æmilianus studio pietatis exardescens, religiosorum monachorum studia in eremo quadraginta annis æmulatus, in lege Domini, quæ est immaculatas convertens animas, meditabatur. Ad Benedictus vero ista: Euangelicæ disciplinæ institutis conformatus, spirituque veritatis infusus, beatus Antistes verbo & exemplo gregi suo vestigia impressit divini amoris. De Lectionibus egimus supra num. 4.

[17] Hoc idem Officium in festo Translationis corporis S. Æmiliani, [in diœcesi Vercellensi:] episcopi Vercellensis confessoris sub ritu item duplici denuo recitandum præcipitur; at dies, qui, ut num. 15 ex Ferrerio vidimus, est XVI Kalendas Junii, hic forte per errorem omissus est. Ne quis tamen suspicetur, sancti Antistitis Officium tum temporis primum introductum fuisse, observo, Joannem Franciscum Bonomum, Vercellensem episcopum, a quo ea Officia edita fuere, cum dixisset, sese S. Eusebii, episcopi ac martyris Officium, quod … ex ejusdem ecclesiæ consuetudine agitur, .. ad ritus Romani præscriptum reduxisse, ac retinendum sancire; dein subdere: Idemque præterea de sanctorum Honorati, Æmiliani & Petri, episcoporum Vercellensium, … Officio constituimus & decrevimus: unde liquet, Joannem Franciscum vetera Sanctorum ecclesiæ suæ Officia ad Romanum tantummodo ritum reduxisse.

[18] [ubi seculo 12 miraculis claruit.] De miraculis per Sancti invocationem impetratis, decretaque sub finem seculi XII in ejusdem honorem festivitate, quædam breviter annotata apud Philippum Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ reperio. Miraculis etiam eum claruisse, inquit, ex eo probatur, quod anno Domini MCXCII ob miracula, quæ in dies ad ejus tumulum fiebant, maxime vero quod urbem ab imminenti flagello liberasset, B. Albertus episcopus, qui postea Hierosolymorum episcopus fuit, una cum clero hac die ex voto jam in synodo decretam festivitatem solemniter agendam decrevit. B. Alberti Vitam a vetusto auctore scriptam in Catalogo episcoporum Vercellensium exhibet Ferrerius, ex eoque Papebrochius noster in Actis ejusdem Beati ad diem VIII Aprilis illustratis: verum biographus ille, qui singularia ejus gesta non recenset, hac de re nihil scriptum reliquit. Nihil etiam de ea habet Ferrerius, nisi quod eo anno synodum celebrasse dicat his verbis: Anno MCXCII, feria IV, V & VI post Pentecosten synodum habuit, in qua salubria ecclesiæ decreta edidit, quæ adhuc extant: verum decreta hæc, ex quibus tam de miraculis ad Sancti tumulum factis, quam de flagello ab urbe averso, aliqua forsitan lux affulsisset, consulere mihi non licuit.

[19] [Martyrologio Hispano perperam insertus est,] Priusquam finem imponam, circa Hispanum Tamayi Martyrologium pauca observanda sunt. Is ex ea opinione, quæ S. Æmilianum Vercellensem episcopum in Hispania natum statuit, occasionem arripuit, eum sacris Hispanorum Fastis adscribendi, & ad præsentem diem illum elogio ex Ferrarii Catalogo Sanctorum Italiæ desumpto, ac nonnullis aliunde petitis exornat, ac deinde subdit: En Acta, quæ nobis suppeditavit Ferrarius, nam apud scriptores nostros nihil, nisi altum silentium. Ipse quoque rectius siluisset; nam, ut satis ostensum reor, sancto Vercellensi episcopo Æmiliano nihil cum Hispano illo eremita, qui in istis Actis memoratur, fuit commune; nec opus est eadem hic denuo refutare.

[20] [nec translatio in eo memorata vera est.] De translata quoque in Hispaniam sacri corporis parte sic ait: Cujus sacrum corpus ibidem (Vercellis) honorifice sepultum, per aliquot annos quievit, donec ejus pars maxima Vercellis Castrum Lybicum, seu Turrem-Palearum translatum est. Quæ vero pars remanserat apud Vercellas, cum diu fuisset ignota, anno MCLXXXI reperta, in cathedralem basilicam collocata, ibidem honorifice colitur. Hujus translationis auctorem unum habet supposititium Helecam, cujus verba num. 9 dedimus, quæ nos morari non debent, ipsique suspecta fuere Bivario, ut ibidem ostensum est. Hinc idem auctor ibidem suspicatur, miracula, quæ in apside templi Turris-Palearum depicta sunt, ad alium pariter Æmilianum spectare, ob quam opinionem a Tamayo reprehenditur. At cujuscumque illa sint, mihi illa translatio pro fabula habebitur, donec alia, quam Helecæ monumenta produxerint.

[Annotata]

* adde non

DE S. ALMIRO PRESB. ET ABBATE
PROPE VICUM GREZ IN PROVINCIA CENOMANENSI.

Circa an. DLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Acta conscripta: cultus Sancti: Actorum fides probata: dubia aliqua examinata: S. Avitus, qui in illis memoratur, non distinguendus ab Avito Miciacensi.

Almirus presbyter & abbas, prope vicum Grez in provincia Cenomanensi (S.)

AUCTORE J. S.

Vitam S. Almiri, ex qua & alii quidam ipsius socii innotescunt, jam vulgavit Labbeus noster in Bibliotheca Manuscriptorum tom. 2 pag. 469 & sequentibus. [Vitæ Sancti varia exemplaria:] Eamdem quoque habemus in variis exemplaribus Mss., quæ ad Majores nostros olim a diversis fuerunt transmissa. Primum apographum accepimus ex Ms. Andreæ du Chesne historiographi notissimi: alterum communicavit Chiffletius noster scriptis suis item notus: tertium, ex codice Anisolano scriptum a Domino Aubert ejusdem loci Religioso, huc misit P. Joannes Dardes; & quartum demum alius e nostris Parisiis huc destinavit sine notitia codicis, ex quo fuit descriptum. Omnia hæc apographa inter se & cum Labbei editione contuli, recteque consentientia reperi, exceptis quibusdam vocum transpositionibus aut mutationibus leviusculis, quæ sensum non mutant. Quapropter, cum in singulis menda aliquot vitio transcribentium esse videantur, quæ non reperiuntur in omnibus, correctiora ex singulis dabo, moneboque de aliorum exemplarium diversitate, ubi videbitur operæ pretium.

[2] Memoriam S. Almiri in vetustis Martyrologiis non reperio; [ejusdem memoria in Fastis neotericis, & cultus vetustus:] sed eam prolixo elogio, quod concinnatum est ex Vita, annuntiat Saussayus in Martyrologio Gallicano, Brevius id ipsum facit Castellanus in Martyrologio Universali his verbis: Inter Grez (vicum) & amnem Brigam * in provincia Cenomanensi S. Almeri confessoris. Porro sanctitatem Almiri agnitam fuisse & cultam eodem, quo defunctus est, seculo VI, liquet ex Vita ipsa, in qua Sancti titulo semper gaudet; quæque eodem seculo fuit exarata. Præterea sancti Almiri cellula memoratur in Gestis Cenomanensium episcoporum cap. 19, & rursum cap. 21 in diplomate Caroli Magni. Festivitatem vero S. Almiri ipso hoc die XI Septembris, quo obiit, celebrari, docent observationes apographis meis adjectæ. Nam Anisolanum hoc titulo insignitur: Vita S. Almiri confessoris, SS. Aviti & Karilephi discipuli. Festum ejus celebratur III Idus Sep. Aliud hasce præfert annotationes: Vita sancti Almiri confessoris, sanctorum Aviti & Carilephi discipuli, ecclesiæ de Gressu (vulgo de Grez) patroni: qui vixit temporibus Childeberti ac Lotharii regum Galliæ, desumpta ex manuscripto veteri, quod servatum hactenus in monasterio de Pietate Dei seu Spalensi juxta Cœnomanum, quod vulgo dicitur Lespau, Ordinis Cistertiensis. Cujus extat pars, sed mutilata & manca, in prædicta ecclesia S. Almiri de Gressu juxta Montem-mirabilem *, seu injuria temporis, seu incuria eorum, qui hujus ecclesiæ curam olim gesserunt. Festum ejus celebratur III Idus, hoc est, undecima die Septembris.

[3] [Vita scripta ab auctore synchrono aut quasi synchrono:] Jam vero ostendere oportet, quanta dictorum Actorum videatur esse auctoritas, præsertim cum Sollerius noster ad 1 Julii in S. Carilefo § 2 utcumque de fide illorum dubitaverit. Auctor mox in prologo indicat, se scribere in diœcesi Cenomanensi, in qua S. Almirus vixerat, & eodem seculo VI, quo ibidem floruerat; quin & sub eodem episcopo Domnolo, qua sedente Sanctus obierat: ait enim se id facere, imperante B. Domnolo episcopo suo, qui cathedram Cenomanensem administravit inter medium & finem seculi VI. Itaque biographus aut plane contemporaneus fuit Sancto, aut certe eidem proximus. Ætas igitur & locus, quo Vita fuit composita, plenissimam ei fidem conciliare videntur. Nihil quoque in ea reperio, quod justam imposturæ suspicionem ingerat, cum optime congruat cum Vitis SS. Aviti & Carilefi, quarum prima data est ad XVII Junii, altera ad 1 Julii.

[4] [ejus initium non est mutuatum ex Vita S. Constantiniam, sed contra hæc ex variis consarcinata est:] Verumtamen scriptores Historiæ litterariæ qualemcumque Sollerii nostri dubitationem tam avide arripuerunt, & in certam opinationem mutaverunt, ut asserant auctorem hujus Vitæ impostorem esse, Vitamque ipsam non nisi centonem ex variis Vitis male consutam. At meo judicio hæc accusatio rectius cadit in Vitam illam, ex qua præcipue hanc oppugnant; nimirum in Vitam S. Constantiniani, quam ex variis consarcinatam mox ostendam. Laudati scriptores tom. 3 pag. 408 existimant, Vitam S. Constantiniani scriptam esse circa finem seculi VI per presbyterum aliquem Cenomanensem; Vitam vero S. Almiri seculo uno & medio circiter serius esse scriptam, & initium Vitæ S. Constantiniani fuisse translatum ad Vitam S. Almiri; nam Labbeus tom. 2 Bibliothecæ pag. 515, daturus Vitam S. Constantiniani, observat idem ejus esse initium cum initio Vitæ S. Almiri. Consului igitur Vitam S. Constantiniani Ms., sive apographa in scriniis nostris servata; clareque vidi initium dictæ Vitæ ex Vita S. Almiri desumptum esse, licet alias sit multo brevius. Observavi secundo, miracula, quæ referuntur in Vita S. Constantiniani, partim sumpta esse ex Vita S. Ernei abbatis, quæ data est ad IX Augusti, partim ex Vita S. Alnei abbatis, quæ hoc ipso die dabitur. Postremum hoc etiam vidit Mabillonius, dum tom 1 Annalium pag 79 ita scripsit: De sancto Constantiniano nihil certum afferri potest, quippe cujus gesta cum actis sancti Alnei confunduntur: Quare nequaquam dubitari potest, quin Vita S. Constantiniani consarcinata sit ex tribus Vitis memoratis, idque ab impostore verisimiliter non admodum antiquo.

[5] Itaque ex vita Constantiniani nequit improbari Vita S. Almiri, [aliæ quoque objectiones fidem Vitæ S. Almiri non evertunt; licet forte uno loco sit interpolata.] quemadmodum nec Vitæ SS. Ernei & Alnei ex illo plagio detrimentum patiuntur, sed sola S. Constantiniani Vita ex hisce improbanda est. Verum laudati scriptores Historiæ litterariæ tom. 5 pag. 151 alia etiam objiciunt; pro iisque laudant Sollerium nostrum, qui in Carilefo tom. 1 Julii pag. 88 ita loquitur: Hic vero anonymus (scriptor Vitæ S. Almiri) nisi per turpissimum flagitium imponere nobis voluerit, aut quispiam alius fidei non minus sublestæ ejus scripta interpolaverit, auctor idem ipse est, qui primam S. Carilefi Vitam edidit. Deinde num. 18 ait se de veritate unius articuli dubitare. Dubitatio autem Sollerii maxime cadebat in illa instrumenta chartarum, quæ num. 7 dicuntur facta a SS. Innocente & Carilefo, & in Vitas, quas idem auctor scripsisse asseritur. Sane omnia illa, quæ num. 7 habentur, talia sunt, ut facile intrudi potuerint, parumque spectent ad propositum auctoris: ideoque suspecta hæc esse possunt de interpolatione. Id unum est, quod voluit Sollerius, idque lubens admitto. At non video ea de causa auctoritatem totius Vitæ in dubium merito vocari posse. Id tamen faciunt laudati scriptores, dum ajunt, scriptorem non posse esse seculi VI, quia citat Gesta episcoporum Cenomanensium, & Vitas aliquas. Verum jam adverti articulum illum, in quo Gesta illa citantur, utcumque suspectum esse de interpolatione, ideoque nihil evinci contra biographum. Præterea auctor imposturæ convinci non poßet, etsi illa omnia certo ipsius essent: nam, ut illi ipsi observant pag. 144, jam aliqua Gesta Cenomanensium episcoporum scripta erant tempore Innocentis & Domnoli. Quare illa ipsa laudare poterat auctor, sicut laudat Vitas eo tempore scriptas SS. Aviti, Carilefi & aliorum, quod frustra objicitur.

[6] Nunc, priusquam Acta ipsa subjiciam, nonnulla juverit examinare dubitationem ingerentia. [Variæ observationes: Almirus presbyter fuisse videtur & abbas:] Primo, etiamsi auctor id clare non edicat, probabilius putem omnes S. Aviti socios, de quibus in hac Vita agitur, fuisse primum monachos in cœnobio Menatensi in Arvernia. Rationes allegavi ad IX Septembris in Ulfacio num. 2 Secundo S. Almirum fuisse presbyterum ordinatum, quando degebat in cœnobio Miciacensi, mihi plane persuadeo, cum ex iis, quæ in Vita leguntur num. 3, tum ex officio prædicandi verbum Dei, quod jussu S. Innocentis strenue obivit, tum demum ex condita ecclesia & monachorum congregatione, quam gubernavit. Tertio eadem de causa abbas merito vocari potest, quemadmodum successor ipsius abbas dicitur num. 12. Quarto nequaquam mihi dubitandum videtur, quin S. Avitus, cui initio subditus fuit S. Almirus, idem sit cum S. Avito abbate Miciacensi, S. Maximini successore, licet de præfectura ipsius Miciacensi, quæ perbrevis fuit, nihil plane in hac Vita dicatur: nam in propria S. Aviti Vita, ad XVII Junii data, tam accurate omnes ipsius habitationes exponuntur, nimirum primum in monasterio Menatensi, deinde in Miciacensi, tertio in solitudine Segoloniæ, quarto iterum in monasterio Miciacensi, quod abbas esset electus, ac demum quinto in solitudine, ubi Piciacense erectum est cœnobium, alias cella S. Aviti dictum; tam clare, inquam, omnes hæ S. Aviti mansiones, enumerantur, ut necesse sit Vitam hanc non fuisse satis expensam ab eo, qui Avitum Miciacensem abbatem ab Avito abbate Perticensi molitur secernere.

[7] [S. Avitui Miciacensis non recto distinguitur a Perticensi,] Sane Acta S. Aviti non satis expenderat Mabillonius, quando seculo 1 Benedict. pag. 613 & 614 unicum Avitum conjecturis quibusdam in duos dispescere voluit; nec ea consideraverat Ruinartius, dum in annotatis ad S. Gregorium Turonensem col. 979 in eam opinionem se propendere ostendit. Imo ne tunc quidem, opinor, viderat Mabillonius Acta illa, prout ab Henschenio illustrata sunt, quando tom. 1 Annalium pag. 79 priorem suam sententiam repetiit: nam tomus ille prodiit tantum biennio post tomum nostrum III Junii, in quo edita est S. Aviti Vita. Hæc observanda censui cum in gratiam Mabillonii & Ruinartii, quorum errori eo facilius ignosci potest, tum quia video clarissimum Georgium illorum auctoritate motum, in annotatis suis ad Adonis Martyrologium die XVII Junii & XIX Decembris ita de hisce disputare, acsi ambigua esset controversia. At si laudatus Georgius Vitam S. Aviti tam studiose considerasset, quam illam perlustrarunt Scriptores Benedictini, qui hoc tempore edunt Historiam litterariam Franciæ tom. 3 pag. 266 & seq.; & editores hodierni Galliæ Christianæ tom. 8 Col.amp; seq., idem verisimiliter de S. Avito unico tulisset judicium.

[8] [ut agnoscunt novissimi scriptores Benedictini: etsi Avitus ille] Audiamus, quo hi modo de illis loquantur. Duos, inquiunt, hujus nominis abbates distinxit post Baronium Mabillonius noster, alterum Miciacensem, Perticensem alterum, levibus sane conjecturis fultus, quas mirum est doctum & intelligentem virum ipsorum sanctissimi abbatis Actorum, quæ habebat præ manibus, auctoritati præposuisse. Expensis vero Mabillonii rationibus, ita concludunt: Illud igitur quasi compertum habeamus, unicum fuisse Avitum, primo Miciacensem, deinde Perticensem, hoc est, Piciacensem in Pertico abbatem. Non minus clare sententiam suam Gallice exprimunt laudati scriptoresHistoriæ litterariæ, dum pag. 267 asserunt, errorem de duobus Avitis ex data per Henschenium Aviti Vita correctum esse. Idem judicium tanto promptius ferre poterat Georgius, quanto facilius animadvertere poterat in illustrando Adone, primum & præcipuum Mabillonii argumentum nullius esse momenti. Quippe Mabillonius primum argumentum desumit ex Adonis Martyrologio Ms. Sangermanensi, in quo S. Avitus annuntiatur ad XVII Junii, & iterum ad XIX Decembris, verbis ita utcumque diversis, ut tamen omnia eidem congruant Avito. [bis habeatur in aliquot Mss. Martyrologiis Adonis; non videtur bis ab ipso Adone memoratus.]

[9] Facile autem advertisset Georgius, annuntiationem illam Aviti, quæ legitur XVII Junii, Adonis non videri, cum a Mosandro & Rosweydo in appendicem rejecta sit, nisi pro tribus aut quatuor codicibus, quorum nullus, ipso etiam judice, seculo XI vetustior fuit, vehementer pugnare voluisset, verbis tamen magis quam rationibus. Verum verba laudati Georgii numquam efficient, ut nos credamus omnia illa, quæ Mabillonius adduxit ex codice Sangermanensi, & quæ Georgius ex suis codicibus post textum editionis Rosweydi in variis lectionibus adjecit, genuina esse Adonis. Imo potius credere pergemus pleraque esse Adoni postmodum adjecta, quemadmodum de S. Avito ad XVII Junii omnino existimo, & de pluribus aliis existimabo, donec quis solidis rationibus contrarium evicerit. Ceterum, sive S. Avitus uno tantum aut gemino loco annuntiatus sit apud Adonem, nequit efficere Adonis auctoritas, ut geminus merito credatur, quem Vita Adone longe antiquior unicum esse evincit. Alias Mabillonii rationes vide refutatas apud laudatos Galliæ Christianæ scriptores.

[Annotata]

* Braie

* Monmirail

VITA
auctore anonymo fere contemporaneo
Ex quatuor Mss. & editione Labbei collatis.

Almirus presbyter & abbas, prope vicum Grez in provincia Cenomanensi (S.)

BHL Number: 0305

A. Anonymo.

PROLOGUS.

[Ratio scribendi.] Compulsi a Fratribus, imperante etiam pontifice nostro beato Domnolo a, scribere Vitam sancti Almiri, ne inobedientes appareamus, adjuvante Spiritu sancto, qui in prædicto Sancto requievit, stylo licet tenui b aggredimur. Præcipiente quippe Domino nostro Jesu Christo legimus sic: Aperi os tuum, & adimplebo illud. Idcirco recitanda sunt, quæ in exemplum bonæ actionis divulgata, lucrum faciunt animarum, atque suis imitatoribus procul dubio proficiunt in augmentum *

ANNOTATA.

a De S. Domnolo episcopo Cenomanensi actum est ad 16 Maii, ubi obitus ipsius figitur anno 581, sed deinde ipse Papebrochius ad 19 Junii in Innocente, ubi chronotaxim Cenomanensium episcoporum ordinat, obitum Domnoli figit anno 583. Nam de ipsius anno emortuali inter scriptores non convenit.

b In editione Labbei & uno Ms. legitur meudose, stylo suo tenui.

* al. augmentis

CAPUT I.
Aliqua de patria, variisque habitationibus Almiri, & aliorum aliquot Sanctorum.

[Sancti varii in pago Cenomanensi solitariam vitam amplectuntur:] Regnantibus atque gubernantibus Childeberto atque Clotario a fratre ejus monarchiam regni Francorum & fervente Christianitatis cultus augmento, quidam sanctæ vitæ desiderio divino * accensi, relinquentes patriam suam, parentes, prædia, & omnia, atque propria monasteria deserentes, arctioremque quærentes vitam, veniunt in pagum Cenomanicum b. Ex quibus quidam juxta eremum Partici c; quidam vero per alia loca stirpare d propriis manibus laboraverunt, quæ Domino largiente ab ejusdem parochiæ episcopo Innocente suis precibus impetraverant. Inter quos primi fuerunt sanctus Avitus, & sanctus Carilephus e. Hi vero * calore fidei inflammati, & divino amore accensi, peregrinando venerunt. Quidam etiam * eos postea sequuti sunt: quidam autem & * eis conjuncti venerunt in prædictum pagum Cenomannicum, id est, sanctus Almirus, sanctus Ulphacius f, sanctus Boamirus g, & Senardus h, cum aliis sociis, & reliquis subditis ac discipulis eorum. Erant enim, ut dictum est, sanctus Carilephus & sanctus Avitus primi & magistri eorum; Avito vero omnes obediebant, quia hæc facere inter se decreverant; & quidquid ipse eis præciperet, libenter implere cupiebant. Ad ejus quoque consilium & imperium reliqui recurrebant, & sibi i ille sive in vasta eremi solitudine, sive in aliis locis cellulas ædificare præcipiebat, vel ubi eos stirpare, & novalia facere hortabatur, ibi ea cum eorum discipulis operari benigniter satagebant.

[3] [hi nati in Arvernia prius veniunt ad cœnobium Mictacense, indeque in eremum:] Ibi enim tempore supradictorum regum Francorum, id est, Childeberti & Clotarii ejus fratris, qui valde Dei servos, & peregrinos, atque maxime communem vitam studentes ducere diligebant, præfati sancti viri ab Aquitania exeuntes, & maxime de pago Arvernico k pro Christo exules facti, Aurelianis veniunt, ibique cum sancto Maximino haud longe ab urbe prædicta eo tempore sub sancta regula orantes, quidam sacerdotes jam consecrati erant. Demum ergo, Domino ducente l, ad pagum Cenomanicum properant m, & juxta eremum, quæ Particus dicitur, in locis abditis latitant, & opere manuum suarum vivere satagunt, orantes ac deprecantes die noctuque obnixis precibus, flexisque poplitibus Deum cæli, ut alia loca & bene apta invenire valerent, in quibus singuli singulas cellulas ædificantes, animas diabolica fraude deceptas, in eis Domino favente, sub sancta regula lucrari mererentur. Quorum preces & lacrymabiles orationes Dominus exaudiens, eis petita clementer concessit, atque desideria eorum sua gratissima clementia adimplevit. Quorum fama vulgata est, quia diu latere non potuit, nec Dominus eam sub modio abscondere voluit, sed ut super candelabrum luceret, omnesque in domo Dei habitantes, lumen eorum viderent, & bonis eorum exemplis informarentur, atque eorum conversatione instruerentur, & multi per eorum exempla ad vitam pervenire mererentur æternam.

[4] [benigne excepti a S. Innocente episcopo] Mox vero ut memoratus sanctus Innocens n, qui eodem tempore in prædicto pago Cenomanico episcopus erat, eandem famam audivit, misit ad eos suam consolatoriam epistolam, & suum sacerdotem, nomine Benedictum, ut interrogans * eos diligenter inquirat, cujus conversationis essent, aut unde venirent, vel quid agere proponerent; intimans etiam eis, quod si in eadem parochia morari, vel cellulas construere, ut ei dictum erat, vellent, ipse eis loca daret, in quibus secundum professionem eorum hæc eadem perficere, Domino auxiliante, possent. Mox autem ut prædicti sancti viri talem nuntium viderunt, cognoverunt a Domino Deo eorum preces exauditas esse, & prædicto episcopo hoc ad eorum consolationem esse inspiratum, immensas Deo gratias, & flexis genibus, & extensis manibus ad cælum referunt, quod * exaudire cos, & consolari dignatus est. Per ipsum autem præfatum sacerdotem dicto episcopo etiam gratias referunt, mandantque ut quidquid ipse juberet, in quantum Deus dederit, voluntarie adimplerent. Intimant etiam audita ejus sanctitatis fama se illuc adventasse, & ut servi domino, in omnibus sibi * obedire velle.

[5] Quorum voluntatem ut memoratus sanctus Innocens audivit, [eique promietentes obedientiam,] qui antequam eorum obedientiam audiret, graviter id ferebat, & admodum eos arguebat, quare absque ejus licentia & consilio sua in parochia quidam eorum jam oratoria ædificare inciperent, sicut alibi de sancto Carilepho legitur. Postquam, ut prædictum est, supradictus episcopus eorum studium atque obedientiam audivit, & non eos stolidos & inobedientes esse velle, sed religiosos & obedientes esse per omnia cognovit, Conedratio o vico canonico quosdam eorum obviam sibi venire præcepit, & eos gaudenter suscipiens, atque super colla eorum irruens deosculatus est, omnemque humanitatem, ut episcopum decet, eis ostendit. Postea vero cantavit Missam, benedixitque eos, atque sancta Eucharistia eos ad extremum confirmavit. Denique autem una solverunt jejunium, atque cibis simul confortati sunt. Tunc itaque dedit eis potestatem in sua parochia prædicandi, & homines ad sanctam atque communem sive regularem vitam convertendi, & ubicumque vellent in sua parochia, & in quocumque territorio suæ sedis ecclesiæ cellulas ædificarent.

[6] Voluit enim eis statim loca dare ad memorata Dei servitia peragenda. [cellulas sibi variis in locis construunt,] Sed ipsi petierunt spatium usque dum cum sancto Avito p eorum magistro, & cum aliis eorum sociis hæc diligenter considerarent, & demum libenter ejus jussa & voluntatem explerent. Unde postea simul convenientes omnes per triduum, interveniente jejunio & oratione, hæc considerantes, consilium ceperunt, ut licentia & authoritate præfati episcopi quærerent loca, ubi singuli singulas ædificarent ecclesias. Unde factum est, Domino opem ferente, ut sanctus Carilephus Dei sacerdos locum ad cellulam sibi ædificandam una cum sibi subditis dum quæreret, inveniret locum amœnum super fluvium Anisolam q, in territorio sanctæ Cenomanicæ matris ecclesiæ, ubi, Domino auxiliante, sibi cœpit cellulam ædificare, qua ipse modo corpore quiescit; qui locus a nomine ejusdem fluminis Anisolæ nominatur. Nam sanctus Avitus jam sibi locum habebat inventum, in quo & ipse cellulam ædificavit, qui locus usque in hodiernum diem Cellula sancti Aviti nominatur.

[7] Qualiter autem sanctus Carilephus cum prædicto sancto Innocente episcopo egerit, [oipem serente S. Innocente.] & quales cohærentias habuerunt, vel qualia instrumenta chartarum r simul fecerunt, in eorum Opusculis, sive in Gestis pontificalibus Cenomanicæ urbis hactenus insertum habetur. Similiter & qualiter cum sancto Avito egerit, aliquid in eorum Vitis olim conscripsimus; & ideo hic non est opus tangere *, neque, ut * mihi videtur inserere. Sed si quis ea pleniter scire desiderat, prædicta Opuscula legat, & sic inveniet. Deinde namque authoritate & largitione memorati episcopi, & consilio sancti Aviti eorum magistri, quæsierunt illa loca, quæ postea ædificaverunt, sive * quibus cellulas, opem eis non modicam prædicto sancto Innocente episcopo ferente, construxerunt, in quibus & corporaliter modo requiescunt; quibus in locis jam repertis sub sancta Regula Fratres congregaverunt, & vivere regulariter docuerunt, sicut usque in hodiernum diem, Domino opitulante, regulariter student.

ANNOTATA.

a Filii hi sunt Clodovei I, qui moriens regnum suum divisit quatuor filiis, nimirum Theodorico, Chlodomiro, Childeberto & Clotario. At Chlodomirus ex hisce primus obiit, deinde & Theodoricus ejusque successores, quando Childebertus & Clotarius adhuc vivebant, & sic hi annis aliquot regnum administrarunt in duas partes divisum. Verum nequit intelligi tempus illud, quo soli regnabant Childebertus & Clotarius,cum Theodebertus & deinde Theodebaldus, successores Theodorici, partem regni habuerint, & regnaverit horum ultimus ultra medium seculi 6. Quare non alia de causa Childebertum & Clotarium solos nominatos existimo, quam quod hi pagum Cenomanicum obtinuissent eo tempore, quo illuc plures venerunt: Childebertus autem illum in sua parte habuit, saltem post mortem Chlodomiri; mortuo autem Childeberto, Clotarius totam possedit Galliam.

b Pagus Cenomanicus aut Cenomanensis, vulgo le Maine, etiamnum suo nomine notus est in Gallia.

c Perticus, aut Particus, vulgo le Perche, provincia est Cenomanensi contermina. De saltu & pago Pertico varia accumulavit Valesius in Notitia Galliarum pag. 445, ubi etiam ostendit, partem agri Pertici esse in diœcesi Cenomanensi, partem etiam in Carnotensi.

d Stirpare, quod hic significat, excolere aut ad usum suum accommodare, in omnibus Mss. legitur. At Labbeus edidit, exstirpare.

e Vitam S. Aviti vide ad 17 Junii, & S.Carilefi ad 1 Julii.

f De S. Ulfacio aut Ulphacio, ut in omnibus Mss. vocatur, licet apud Labbeum sit Wlphacius, disserui ad 9 Septembris.

g In uno Ms. vocatur Boumirus. Corvaisierius in Historia episcoporum Cenomanensium pag. 131 & 132 post Boamirum, quem die 3 Novembris obiisse dicit, recenset Boamaldum tamquam ab eo distinctum, qui colitur 4 Augusti. De S. Baumado, Tutelæ ob reliquias eo translatas culto, ad 4 Augusti egit Sollerius noster, sed breviter. Restat igitur investigandum ad 3 Novembris, an Boamirus, cujus exstat Vita, a Baumado distinguatur.

h Apud Labbeum & in duobus apographis nomini Senardus item præponitur S., id est, sanctus. At in aliis duobus titulus ille omnino omittitur. Ego idcirco omittendum credidi, præsertim cum nomen Senardi in nullis reperiam Fastis, nec quidquam de eo inveniam apud Corvaisierium aut Bondonetum. Attamen in carmine illo, quod Mabillonius edidit sec. 1 Benedict. ante Acta S. Maximini Miciacensis pag. 581 Senardus memoratur inter Sanctos Miciacenses; sed nescio, utrum de hoc agatur an de alio. Locum Senardo libenter in Opere nostro dabimus, ubi constiterit de cultu.

i Legitur quidem sibi etiam in Mss., sed existimo legendum esse ubi: sic enim phrasis erit perfecta.

k Ex cœnobio videlicet Menatensi in Arvernia Aurelianos, & deinde ad vicinum cœnobium Miciacense venerunt Avitus & Carilefus; idemque etiam de aliis dici videtur. Hinc in Commentario num. 3 monui omnes probabilius in cœnobio Menatensi vitam monasticam fuisse exorsos. Advenisse dicuntur Miciacum tempore Childeberti & Clotarii, sed minus accurate, cum haud dubie venerint ante mortem Chlodomiri Francorum Aurelianensium regis, qui anno 524 in prælio occubuit: nam Miciacum venerunt ante mortem S. Maximini, quam Mabillonius figit circa annum 520.

l Hic apud Labbeum & in uno apographo desunt hæ voces: jam consecrati erant. Demum ergo, Domino ducente. At illa leguntur in tribus aliis Mss. Porro SS. Avitum & Carilefum,Miciaci dum degebant, presbyteros fuisse consecratos, ex Vitis ipsorum constat. Suspicor & S. Almirum ibidem sacerdotio fuisse initiatum; nisi id deinde factum sit ab Innocente Cenomanensi. Certe gesta ipsius innuunt presbyterum fuisse.

m Eo venisse S. Avitum cum sociis anno 523, vel ineunte saltem anno 524, ostendere nituntur laudati scriptores Galliæ Christianæ tom. 8 Col.x Vita S. Leobini Carnotensis episcopi, qui S. Avitum bis invisisse dicitur, quando degebat in Pertico. Rationes, quæ mihi probabiles apparent magis quam certæ, ibidem videri possunt.

n Acta S. Innocentis episcopi Cenomanensis dedit Papebrochius noster ad 19 Junii, obitumque ejus fixit anno 542.

o Corvaisierius locum Gallice vocat Conneray, sed agit ibi de S. Carilefo solo.

p S. Avitus hisce igitur non aderat, quia ipsius cellula erat in diœcesi Carnotensi, cui inclusum erat Piciacum, nunc abbatia feminarum, dicta sanctus Avitus Castrodunensis.

q Anisola, Gallice Anille, modicus est fluvius, qui nomen dedit cœnobio Anisolensi, quod modo communius a fundatore S. Carilefi dicitur, vulgo S. Cales aut S. Calais.

r De hisce revera non pauca leguntur in Gestis episcoporum Cenomanensium, quæ in Analectis veteribus edidit Mabillonius. Verum observavi in Commentario totum hunc numerum utcumque de interpolatione suspectum videri.

* Lab. divinitus

* Lab. enimvero

* al. enim

* al. ex

* al. interrogando

* al. qui

* i. e. ipsi

* al. tangendi

* al. ut omissum

* al. sine

CAPUT II.
S. Almiri gesta, miracula, mors & sepultura.

[Monasterium structum & monachi congregati: virtutes: miraculum:] Sanctus itaque Almirus locum, qui hodie Gressus a nominatur, oratione invenit, & largitione prædicti episcopi adeptus est. Qui locus a quadam petra, quæ ibi inventa est, ad eorum acuenda ferramenta, ita nomen accepit, & retinet usque in hodiernum diem, quem largitate episcopi memorati, ut dictum est, accepit, atque ejus adjutorio ibidem monasterium in honore beatæ Mariæ & sancti Petri fecit, & monachos sub sancta Regula degentes quadraginta ibi, exceptis reliquis discipulis & famulis, congregavit. Qui tam laudabilem vitam ibi Domini auxilio, una cum subditis sibi monachulis duxit, ut etiam virtutes per eum Dominus operatus sit. Cujus virtutum miracula non dissimulando dignum pertransire duximus: sed de pluribus pauca calamo nobis scribere imperavimus; si autem singula persequamur ejus virtutum miracula, erit superfluus modus in pagina. Quis enim condigne repetat tanti Viri prodigia? Quis, quanta virtus verborum ab ejus ore processerat? Quanta vigiliarum atque abstinentiarum, cæterarumque virtutum esset constantia, nec humanus potest explicare sensus, nec stylus prosequi; sed Dominus solus novit, qui omnia largitus est. Quadam autem die obedientiam cum Fratribus juxta prædictam cellulam sancto Almiro faciente contigit, ut ingens pluvia irrueret super eos: quam omnes fugientes, in quadam domuncula se absconderunt, & sanctus Almirus solus in sua obedientia b permansit, quem nec pluviæ ipsius gutta tetigit, sed illos, qui confugerant, eorumque obedientiam dimiserant, ita est persecuta, ut nec domus eos liberaret. Ubi etiam apparet quantum velet obedientiæ disciplina.

[9] [energumena liberata.] Dehinc cælestibus donis cum ætate crescentibus, fervebat memoratus Pater pietatis intuitu, coruscabat inter Fratres obedientiæ radiis, præcellebat sanctæ charitatis luce ornatus: quoniam sicut erat ad vitia eradicanda strenuus, ita ad dona cælestia impertienda * sollicitus. Est autem hoc inter reliqua venerabile documentum, quod ejus meritis claruit in nostro oppido tempore consequenti. Quædam vero mulier dum arrepta a maligno spiritu, beatissimo Almiro præsentaretur, & pectus percutiens, lingua & ore spumans frenderet, & in omnes blasphemias cunctos irridens debaccharetur, contigit ut dæmon, qui eam arripuerat, se celare vellet, quod fieri Dominus non permisit. Tum dæmon cognoscens se non posse celare, incidit in aures ejus, in similitudinem globiculi. Cujus versutiam Sanctus Spiritu Domini agnoscens, fecit signum Crucis, & increpans eum, dixit: Cur, dæmon, hominem, quem non fecisti, perdere festinas? Ad cujus increpationem inimicus ille durare non potuit, sed signaculo confusus Crucis, cum ingenti terrore exivit, & sic meritis præfati sancti Almiri anima & corpus ejusdem fœminæ liberata sunt, ipsaque incolumis ad propria remeavit.

[10] [Dum prædicat contra illicita conjugia, aliquis ei minitans, subito punitur,] Huic autem a præsixo episcopo verbum prædicationis commissum erat, qui reliquos promissione regni cælestis invitans, non cessabat in plebe verba veritatis cum fructu fidei redundantia seminare. Hinc factum est, ut incestarum nuptiarum, & execrabilium copulationum vincula dissolvens, quanta pro his sustinuerit, nullus digne potuit explicare, præsertim cum pro his & pro cæteris justitiæ fructibus martyr effici cupiens *, si non defuisset manus interfectoris: sed procul dubio palmam martyrii meruit, qui voti desideria non abscondit. Quidam autem vir magnis opibus ditatus, & armorum apparatu locupletatus, nomine Leo, qui sæpissime memoratum Almirum volebat aut per se, aut per aliquem interimere clam aut manifeste, quadam die, dum ad epulum cum multis nobilibus resideret, cœpit blasphemarc, & multis infamiis sanctum Dei Almirum onerare: qui dum hoc ageret, a quodam interrogatur, si præsens adesset, quid de eo faceret? Qui furibunde respondens, & elevans manus, ait: Sic eum percuterem, si ante nos hic esset. Cujus manus statim aruit, & sic contracta est coram omnibus, ut nec ad se retrahere valeret. Quod videntes cuncti circumstantes, dicebant nutu Dei hoc accidisse propter odium, quod erga Sanctum Dei post ejus sanctam admonitionem conceperat.

[11] Unde factum est, ut multi, qui suas proximas c habebant, [sed hunc, pœnitentia congrua correctum, Sanctus deinde sanat.] se corrigentes dimitterent, & prædicto sancto Viro in omnibus obedientes fierent, & quidquid eis præcipiebat, libenter pro viribus observabant. Memoratum itaque virum debilem Leonem cum magnis muneribus ad sanctum Almirum sui amici & propinqui adducentes, & humiliter prostrati, deprecati sunt, ut pro eo oraret, suisque precibus eum sanaret. Quibus Sanctus Dei respondit: Nec pro eo orare d quemquam oportere, nec ei communicare debere, nisi prius illiciti vincula absolveret conjugii, qui & incestum solvere, & quidquid ei Sanctus Dei præceperat, pro viribus adimplere pollicitus est. Hoc enim pacto, & conjugio illicito resoluto, motus misericordia sanctus Vir, dedit ei pœnitentiam, & seclusum cum magna afflictione secum tenuit, pro quo una cum Fratribus quotidie Letanias faciens, & sua per pauperes in ejus eleemosynas dispergens, tempore congruo suis precibus eum absolvit, atque ejus debilem & aridam manum sacro oleo in modum crucis liniens, pristinæ suis meritis reddidit sanitati. Ab eo vero non modicum tam in prædiis quam in aliis rebus mobilibus, in auro videlicet atque argento, sive vestibus reliquisque necessariis ad suum monasteriolum ornandum, atque perficiendum, necessitatesque Fratrum fulciendum percepit adjutorium.

[12] Multa itaque alia miracula, reliquarumque virtutum signa ingentia per prædictum sanctum Virum Dominus operatus est, [Sanctus pie obit,] quæ propter prolixitatem operis ac laborem vel fastidium audientium atque legentium in hac schedula inserere distulimus. His contenti simus, & maxime quia eum Sanctum Dei esse non dubitamus. Si quis de eo amplius scire desiderat, legat ejus sociorum Vitas e & interroget Fratres, & multa innumerabilia bona de eo poterit invenire; siquidem appropinquante termini sui fine, absolutionem a Fratribus petens, obitus sui diem eis certum prædixit. Porro die & hora, quando olim eis prædixerat Sanctus, obiit, tertio scilicet Idus Septembris Quo defuncto, & ad Christum migrante, prædictumque monasteriolum Gressum sub dispositione sancti Domnoli f episcopi, successoris videlicet Innocentis, reliquit, de cujus sedis ecclesiæ jure erat: qui per electionem monachorum ibidem regulariter Domino militantium, eis ex seipsis abbatem dedit & S. Almirum in sancti Petri g ecclesia decenter sepelivit: in cujus obitu nonnulla signa Dominus ostendit.

[13] [& in sua ecclesia sepelitur, comitantibus miraculis.] Videntibus enim multis feretrum, in quo de ecclesia B. Mariæ Virginis, juxta quam ipse obierat, ubi & congregatio monachorum insistebat, ab ipsis monachis portaretur, quidam cœcus fide fisus feretrum tetigit, sicque sancti Almiri meritis lumen præclarum habere meruit; similiterque cum ejus corpus a memoratis monachis sepulturæ traderetur, quidam mutus, lingua palpitans, Sancti meritis liberatus, ejus auxilium excelsa voce flagitabat, cujus os nunquam antea loqui valuerat, quia mutus ipse a sua nativitate erat: ad cujus sepulchrum innumerabilia, tam visibiliter quam invisibiliter, populis illic fideliter orantibus beneficia, Domino annuente, præstantur quotidie. Multorum ibidem lingua solvitur, cœcorum tenebræ radiantur, surdorum auditus integratur, debilium infirmorumque ægritudines curantur, & reliqua curationum beneficia innumerabilia præstantur; quæ omnia enumerare longum est.

ANNOTATA.

a Locus est in confinio provinciæ Cenomanensis & Perticensis prope fluviolum Brigiam, vulgo Braye dictum.

b Obedientia hic significat opus ex obedientia susceptum, idque etiam medio ævo ita vocabatur apud monachos, etsi abbas ipse illud obiret, ut probatur in Glossario Cangii. Ceterum lector varias voces nonnihil diversas inveniet apud Labbeum; sed sequor Mss., nec opus est singulas notare, quia non mutant sensum verborum.

c Per proximas intellige consanguineas.

d Id explica de oratione ad impetrandam corporis sanitatem: nam pro ejus conversione orare oportebat. Credidit Sanctus morbo corporis redituram animæ sanitatem, ideoque illum auferri noluit, nisi sanata prius anima.

e Cum in Vitis sociorum S. Almiri, quæ innotuerunt, parum aut nihil de eo legatur, non videntur innotuisse hactenus illæ, quas auctor hic memorat.

f Cum usque ad tempora S. Domnoli vixerit Sanctus, & verisimiliter prioribus potius quam posterioribus episcopatus ejus annis obierit, mortem ejus figendam censui circa annum 560: nam, licet de initio episcopatus Domnoli non certo constet, non longe tamen aberrasse potest Papebrochius in Innocente, dum scripsit episcopum factum anno 557. Ex hac porro epocha liquet, S. Almirum saltem ultra annos triginta in cella sua vixisse, & fortasse etiam ad annos quadraginta aut plures ibidem habitasse, ita ut mirari non debeamus, si numerus monachorum in monasterio ipsius paulatim accreverit usque ad quadraginta.

g Ecclesia hæc in colle structa erat, inquit Corvaisierius pag. 129; sacellum vero Beatissimæ Virginis ad marginem fluvioli.

* al. impetranda & interponenda

* i. e. caperet

DE S. ALNEO VEL ALVEO PRESBYTERO ET ABBATE,
IN PROVINCIA CENOMANENSI.

Sec. VI post DLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Alneus aut Alveus, presbyter & abbas, in provincia Cenomanensi (S.)

J. S.

Inter sanctos illos monachos, qui in Vita S. Almiri mox data dicuntur venisse in pagum Cenomanensem seculo VI, [Memoria Sancti in Fastis neotericis:] quando illi ecclesiæ præerat S. Innocens episcopus, fuit etiam hic sanctus Alneus, aut Alveus, ut nomen ipsius in Vitæ apographo exprimitur. Attamen non existimo eum venisse cum SS. Avito & Carilefo, sed fuisse ex eis, qui, ut Vita S. Almiri num. 2 habet, eos postea secuti sunt. Hinc in Vita hujus Sancti nulla fit mentio de Avito & Carilefo; sed socii ipsius nominantur Ernæus, cujus Vita data est ad IX Augusti, & Bohamadus, quem a Boamiro in Vita S. Almiri memorato distinctum existimo. Quod spectat ad cultum S. Alnei, eum Fastis vetustis insertum non reperio; sed Castellanus in Martyrologio suo universali ad hunc diem ita habet: Prope Celsiacum * in eadem provincia (Cenomanensi) S. Alnei solitarii. Corvasierius quoque in Historia episcoporum Cenomanensium pag. 138 S. Alneum memorat inter Sanctos diœcesis Cenomanensis, uti & Bondonetus pag. 167. Hisce præivit Vita, ex qua illi sua hauserunt.

[2] Porro dicta Vita, cujus unum dumtaxat habemus apographum, [Acta scripta ab auctore, verisimiliter suppare.] hoc insignitur titulo: Vita Sancti Alvei confessoris. Nomen Sancti Alveus ubique scribitur. At cum apud omnes Scriptores neotericos, in quibus mentionem de ipso reperio, semper Alneus nominetur, suspicor litteram n in V mutatam esse transcribentis errore, ut facile fieri potuit. Nolui tamen mutare apographum, quia res non omnino videtur certa. Unde illud fuerit acceptum, superius exprimitur his verbis: Hæc Vita ex veteribus membranis ecclesiæ regalis & collegiatæ S. Petri de Curia Cenomanensis desumpta est, procurante D. Joanne Verdie ejusdem ecclesiæ canonico. Quis sit Vitæ auctor, non constat. Attamen modus scribendi innuit, biographum S. Alneo fere coævum aut supparem fuisse. Præterea si hanc Vitam conferamus cum Vita S. Ernei ad IX Augusti data; ex similitudine styli suspicari poterimus, eumdem utriusque esse scriptorem. Auctorem vero Vitæ S. Ernei supparem fuisse, ostenditur in Commentario Vitæ ejus prævio num. 4. De loco etiam, in quo habitavit Erneus, & a quo non longe abfuit cella S. Alnei, ibidem agitur in Annotatis ad Vitam lit. b. Nunc Acta subjicio, in Annotatis elucidaturus, si quid ulterius occurrat dubii.

VITA
Auctore anonymo, & verisimiliter suppari.
Ex Mss. membranis Cenomanensibus ecclesiæ collegiatæ S. Petri de Curia.

Alneus aut Alveus, presbyter & abbas, in provincia Cenomanensi (S.)

BHL Number: 0317

A. Anonymo

[Dotes & virtutes Sancti, qui relicta patria,] Sanctus Alveus socius fuit sancti Ernæi, & Bohamadi a, & reliquorum sociorum eorum: qui & ardens in Dei servitio erat, atque voluntatem Domini in omnibus facere desiderabat. Unde gratiam Domini assequi meruit; erat enim studiosus in divinis officiis, & Dei laudibus, & Dei lege pleniter instructus, & sancta regula imbutus, diligens fratres, odiens vitia, vigiliis & orationibus deditus, & lachrymis affluens, sanctisque meditationibus assiduus, & in Dei voluntate intentus, moribus temperatus, & genere nobilis: nam patriam & parentes pro amore Dei relinquens, spiritalibusque Dei voluntatem quærentibus atque agentibus se ultro conjungens, loca sancta frequentans, & convivia fugiens deliciasque contemnens, & paupertatem diligens, altioribus cibis abstinens, & vilioribus fruens, contemnens seculum, quærens Dominum, vana vero hujus seculi sub pedibus calcans, & cælestia diu noctuque meditans.

[2] [in territorio Celsiacensi cellam exstruit,] Ipse autem & locum, ubi aliquam cellulam ad lucrandas Deo animas faceret, sicut supradictus Ernæus, a sancto Innocente b episcopo impetrare meruit. Cui memoratus S. Innocens de jure suæ sedis ecclesiæ in condita c Celsiasense aliquam partem eremi, cujus vocabulum est Mufa, una cum quibusdam tumulis & circummanentibus dedit, quo cellulam sibi ædificaret, & Deo animas acquireret, & sanctam regulam instrueret. Tunc sanctus antedictus Alveus cœpit ibidem stirpare *, & cellulam ædificare: qui & adjutorio præfati sancti Innocentis episcopi in honorem S. Petri d ibidem facere meruit, atque fratres communem & regularem vitam amantes inibi congregare studuit, eosque regulariter conversari, & vivere perdocuit. [& monachos congregat, quibuscum vitam communem]

[3] Cujus sancta & Deo amabili conversatione, & sanctitate, multi sanctitate sacerdotes meliores quam essent efficiuntur; laïci & religiosi viri ad bonam vitam & sanctam conversationem convertuntur, atque utriusque ordinis viri non pauci eorum * possessiones pro Dei amore ejusque imitatione, imo & prædicatione, atque eorum divitias vendentes, pauperibus tribuerunt, juxta Evangelicam * quæ erit, Vade, & vende omnia, quæ habes, & da pauperibus: veni, & sequere me. Sic & tunc multi, ut diximus, prædicatione & imitatione facientes, & quæ habebant vendentes, pauperibus, ecclesiæ & Dei servis tribuebant, atque fratribus communem, & regularem vitam ducentibus se conjungebant, & communem vitam ducebant, atque erant illis omnia communia. Erat etiam illis cor unum, imitantibus primitivam ecclesiam, & anima una: & nemo dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia.

[4] Unde factum est, ut multi nobiles relinquentes eorum possessiones, [instituit: adit Clotarium regem, & coram eo honoratur miraculo:] & omnia vendentes, distribuebant * pauperibus, ecclesiæ, & Dei servis: & tradentes se cellulis, quæ tunc a prædicto S. Innocente episcopo, & a memoratis Sanctis ædificabantur, in eis una cum illis communem atque regularem vitam ducebant. Quapropter eo tempore amplius quam quadraginta e cellulæ in pago Cenomannico sunt ædificatæ, & de viris bonis & justis communem, & regularem vitam amantibus atque ducentibus sunt repletæ. Cæterum antedictus S. Alveus ad Clotharium f Francorum regem cum suis eulogiis, quando ipse e Britannia reversus est, veniens, ab ipso benigne susceptus est. Cum autem prædictum regem salutare vellet, tetendit cappam suam cuidam, qui eam suscipere dissimulavit g: cujus manus statim arida facta est, & ab humore sanguinis omnino aliena. Tunc nutu Dei, antequam memorati sancti Alvei cappa ad terram caderet; radio solis suscipitur; &, videntibus cunctis, in radio solis pendet, quod nutu Dei factum esse nulli dubium est, ad demonstrandum sancti Viri meritum. Tunc honoratus a rege, & a cunctis satellitibus suis, atque magnis muneribus ditatus ad cellulam suam revertitur cum gaudio.

[5] Denique quadam nocte, surgente eo ad vigilias matutinas una cum reliquis fratribus simul intrantibus, [lumen signo crucis obtentum: mortuus suscitatus:] in ecclesia lumina, quæ in ea ardere solebant, extincta reperiunt. Sanctum vero Alveum prostratum * in oratione, discipuli quærunt lumen: sed nec ignem invenire possunt. Tardante jam hora, discipuli commonent Sanctum de horæ tarditate: qui mox surgens ab oratione, vexillum crucis super cereum fecit: qui statim virtute Dei meritis Prædicti illuminatus, omnibus, qui in domo erant, lumen reddidit præclarum. Nec pretereundum silentio signum, quod ejus meritis in die Assumptionis h sanctæ Mariæ claruit. Quidam homo, nomine Bundus i, dum eodem die ad ecclesiam curreret, in quodam puteo cadens a vicinis ejusdem loci pro mortuo inde extrahitur, quod cum nuntiatum esset prædicto sancto Viro, quod ad ecclesiam currens, & ad ejus officium festinans, in puteum corruisset, atque mortuus esset, misericordia motus rogavit eum ad se deferri. Qui ut allatus est, eum tetigit, atque sancto sacrato oleo unxit: &, videntibus cunctis, una cum reliquis fratribus prostravit se in orationem; qui diu pro eo orans * redditur ei flatus: atque eodem die meritis ac precibus ejus pristinæ restituitur sanitati.

[6] Denique cum quidam, nomine Ansericus, gravi infirmitate diu pressus esset, & a nullo homine sanitatis remedia consequi posset; jam fati sancti Sacerdotis k obtutibus est præsentatus, [æger sanatus: energumena liberata: mors & sepultura.] cujus oratione, atque sacrati olei unctione antedictus infirmus sanitati restituitur. Sequenti vero tempore allata est ei quædam puella dæmonio plena, quam confestim orationis commodo a dæmonio liberavit. Si quidem sunt & aliarum virtutum commenta l innumerabilia: quarum prolixitatem vitantes, ea hic inserere distulimus. Obiit ergo supradictus sanctus Alveus tertio Idus Septembris, atque a suis discipulis ac monachis est sepultus in jam dicta cellula sua honorifice. Ad cujus tumulum fiunt magnarum virtutum miracula, auxiliante atque regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & gloriatur Deus per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De S. Erneo actum est ad 9 Augusti. S. Bohamadus is esse videtur, qui apud Corvaisierium pag. 132 vocatur Boamaldus, uti & apud Bondonetum pag. 165. Uterque Boamaldum distinguit a Boamiro, & recte meo judicio,non solum quia Boamaldus dicitur obiisse 4 augusti, Boamirus vero 3 Novembris; sed etiam ex hac Vita. Etenim hinc utcumque innotescit, in qua parte provinciæ Cenomanensis habitaverit S. Bohamadus aut Boamaldus, cum dicatur socius fuisse SS. Alnei & Ernei, qui habitabant in decanatu Passagiensi, sive versus confinia Normaniæ & Britanniæ Armoricæ. At Boamirus cellulam suam habebat prope Pertici confinia, id est, in parte plane opposita provinciæ Cenomanensis. Quin & in tabulis provinciæ Cenomanensis notatos reperio duos vicos S. Bomer vernacule dictos, alterum prope limites Normanniæ, qui a Bohamado nomen forsan habet; alterum circa fontem Brigiæ fluvioli, ubi habitavit Boamirus. Porro Alneus, Erneus & Bohamadus socii non dicuntur, quod simul habitarent in eodem monasterio: nam suas singuli habebant cellas; sed quod invicem subinde inviserent & consilia conferrent. Ceterum Sollerius noster ad 4 Augusti de S. Baumado egit, nec videtur distinxisse inter Bohamadum & Boamirum; sed res ulterius examinari poterit ad 3 Novembris.

b Cum S. Innocens obierit circa annum 542, ante hunc annum vitam monasticam exorsus est S. Alneus.

c Condita idem hic est, quod territorium Celsiacum, vulgo Ceauce, quod etiamnum in tabulis geographicis notatur, acceperat S. Erneus, ita ut vicina fuerit cellula S. Alnei, qui eam in territorio Celsiacensi construxit.

d Suspicor addendum esse ecclesiam aut oratorium.

e Multæ harum innotuerunt ex Vitis Sanctorum fundatorum, & verisimile est plures fuisse erectas, quarum auctores ad tantam non pervenerint sanctitatem, ut ab Ecclesia colerentur.

f Bellum gessit Clotarius I in Britannia Armorica contra rebellem filium Chramnum, cui Britanniæ comes adhærebat. Expeditio illa ab historicis passim figitur anno 560, quo Chramnus victus est & occisus. S. Erneus, ut in ejus Vita legitur, adiit Clotarium euntem in Britanniam; hic vero Alveus redeuntem salutavit, Uterque igitur supererat anno 560.

g Id est, simulavit se suscepturum, ut in terram caderet, Sancto illuderæ cupiens, quantum apparet.

h Hic non designari diem 15 Augusti existimo; sed 18 Januarii. Etenim S. Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria martyrum cap. 9 ait, festivitatem beatissimæ Virginis Mariæ suo tempore celebratam fuisse mediante mense undecimo, id est, Januario, qui tunc undecimus erat mensis. Locum autem Gregorii de festo Assumptionis intelligendum esse, illudque eo tempore in Gallia celebratum fuisse die 18 Januarii, ostendit Mabillonius lib. 2 de Liturgia Gallicana num. 22 pag. 118.

i Hoc miraculum, uti & duo sequentia eodem plane modo narrantur in Vita S. Constantiniani apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ pag. 516. Verum cum ibi plura sequantur miracula,quæ simili plane modo leguntur in Vita S. Ernei; non accusandam esse Vitam S. Alnei, sed Vitam S. Constantiniani ab impostore ex variis consutam esse, jam ostendi in Commentario prævio ad Vitam S. Almiri mox datam num. 4.

k Ex hoc loco intelligitur, presbyterum fuisse S. Alneum; sicut presbyteri fuisse videntur aut omnes aut plerique illi, qui tempore S. Innotis monasteria erexerunt in provincia Cenomanensi.

l Commenta virtutum hic in bonam partem sumitur, significatque plura ejusdem Sancti miracula fuisse relata, sive ore tantum, ut est verisimilius, sive etiam scriptis.

* Ceauce

* i. e. locum excolere

* i. e. suas

* adde vocem

* distribuerent

* S. Alveo prostrato

* quo orante

DE S. ADELPHIO ABBATE ROMARICENSI,
LUXOVII IN COMITATU BURGUNDIÆ

POST ANNUM DCLXV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Adelphius abbas Romaricensis, Luxovii in comitatu Burgundiæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Locorum notitia; Acta Sancti & illustris prosapia.

Utrumque in titulo designatum monasterium tum ob fundatorum suorum præclaras virtutes, [Luxoviensis & Romaricensis] eximiaque ad fovendum promovendumque fidei Catholicæ ac vitæ cœnobiticæ splendorem gesta, tum ob ejusdem antiquitatem & Sanctorum, quos produxit, copiam toto orbe Christiano celeberrimum est, utrumque ad montem Vosagum, ubi Burgundi a Lotharingis dirimuntur, exstructum; Luxoviense in comitatu Burgundiæ ad radices dicti montis, Romaricense in ducatu Lotharingiæ. Illius, quod vulgo Luxeuil nuncupatur, notitiam dedimus in Opere nostro locis variis, nominatim tom. III Martii, pag. 784, & tom. 1 Maii pag. 274 in Commentariis præviis ad Acta SS. Eustasii & Waldeberti abbatum ejus secundi ac tertii; quibus si quid ad pleniorem elucidationem superaddi oporteat, id propius spectabit ad diem XXI Novembris, quando de S. Columbano fundatore ejus & abbate primo disserendum veniet, quam ad hunc; quandoquidem istud cœnobium haud longo tempore incoluisse videatur S. Adelphius, & casu quadamtenus fortuito morte sua illustrasse, prout liquet ex Vita ab auctore æquali conscripta, & mox fusius memoranda.

[2] Occasione S. Arnulphi Metensium primo episcopi, [asceterii notitia.] deinde, depositis infulis, vitam solitariam amplexi & inter monachos Romaricenses defuncti, etiam hujus abbatiæ situm proposuimus tom. IV Julii pag 431 ex Theodorico Ruinartio, qui illam anno 1696 invisit, &, prout tunc exstabat, exhibuit in notis ad cap. 58 Fredegarii Scholastici. Attamen, quæ examinanda sunt per decursum hujus commentarii, notitiam ejus hic exigunt paulo ampliorem. Primordia sua, sicut & nomen, debet S. Romarico infra sæpe memorando, qui postquam aliquamdiu Luxovii sub moderamine S. Eustasii abbatis sese vitæ monasticæ applicasset, assentiente S. Eustasio, & comitante S. Amato, spirituali suo magistro, Luxovium deseruit, & ad quoddam ditionis suæ castrum vocabulo Habendi seu Habundi, situm in præcelso Vosagi montis jugo, se contulit, ibidemque haud procul Mosella fluvio duplex monasterium condidit anno circiter 620; alterum virorum, cui S. Amatus primus abbas præfuit, alterum puellarum, cui Mactefledis seu Magdefledis eximiæ pietatis virgo præfecta est abbatissa. Hæc sancta utriusque sexus hominum, distinctas domos inhabitantium, congregatio uno nomine Habendense monasterium vocitata est, & locus ipse ab incolentium sanctitate Mons sanctus, ac postea, ut jam monui, a fundatore Romarici-Mons, Remiremont Gallis, Germanis Rumersberg. Postremo hoc nomine claret etiam hodie collegium nobilium virginum canonicarum, non eodem quidem in monte, in quo a S. Romarico exstructum fuit monasterium; sed in subjecta valle ultra Mosellam: de hoc illustrissimo parthenone plura recurrent infra, cum de variis S. Adelphii translationibus sermo instituendus erit.

[3] [Vita brevior] Vitam S. Adelphii ex antiquissimo codice Ms., qui fuit olim cœnobii S. Symphoriani Metensis, descriptam inseruit tomo 1, pag. 683 Bibliothecæ suæ Philippus Labbe, eamdemque collatam cum Mss. codicibus Andreæ Chesnii deinde transtulit Mabillonius in Seculum 2 Sanctorum Ordinis S. Benedicti pag. 602. Servamus in Museo nostro inter plurima Mss. documenta ad Majores nostros a P. Petro Francisce Chiffletio, vel ex hujus demortui schedis ab aliis transmissa, ejusdem Vitæ apographum desumptum, ut præ se fert titulus, ex Ms. S. Maximini Trevirensis: plane id consonat cum jam editis, si modo voculas nonnullas, sensum nullatenus immutantes, exceperis, & finem, quo mutilum est; verisimiliter quia propter characteris antiquitatem & obscuritatem a describente perlegi non potuit. Cum ad postremam ejus periodum, quæ imperfecta relicta est, pervenero, monebo lectorem in Annotatis ad Vitam ex editione laudatorum Labbei & Mabillonii huic Commentario subnectendam.

[4] An idem auctor, ut passim existimant neoterici, Acta SS. Amati, [a coævo,] Romarici & Adelphii, trium, quibus suppar fuerit, primorum Habendensis cœnobii abbatum, litteris commiserit, discuti poterit ad diem hujus mensis XIII, sacrum S. Amato apud Romaricenses & alios: etenim quod spectat ad S. Romarici Acta, id valde verisimile est; imo dictum auctorem S. Adelphio æqualem fuisse aperte cognoscimus ex num. 3, 7 & ultimo, ubi se scripsisse insinuat, jubente Tecta abbatissa, quam Sancti nostri exequiis interfuisse memorat num 6. En verba, quibus Vitam concludit: Hæc quippe pauca narrata sunt de multis, quæ sancta atque almifica Tecta abbatissa ob memoriam beati viri Adelphii, seu propter exemplum fidelium in processu temporis recolenda, commentariolo indita stilo sulcari jussit. Pauca sane, utinam ad posterorum memoriam plura! Nihil enim quidquam nos docet de sancti Abbatis patria, stirpe, parentibus, primævæ ætatis instituto, accessu ad solitudinem, aut similibus, quæ Vitæ rite conscriptæ ideam præferant; nonnulla edisserit de virtutibus ejus in genere, reliqua de supremis morituri gestis & exequiis.

[5] Huc respexit haud dubie Vitæ secundæ scriptor item anonymus; [prolixior ab auctore seculi XI] cum in Prologo ad Odam abbatissam rationem attulit, cur non nisi sæpe rogatus, ac tandem ejusdem auctoritate impulsus, Actis S. Adelphii concinnandis incubuerit; Tacere, inquit, malebam, quam pauca de multis, & ineleganter effari: illud maxime veritus, ne in eamdem reprehensionem incurrerem cum illo, qui hoc opere in se recepto, tamen illud, communi omnium sensu, parum diserte apteque executus est. Ita ille; qui idcirco supplevit, quidquid desiderari sibi visum fuit in antiquiori Vita; sed ab hac reliqua pene omnia mutuatus est, saltem quoad substantiam. Porro secunda Vita, juxta quam compositæ sunt Lectiones Officii in festivitate S. Adelphii & in die ejus octava recitari soliti, scripta est sub medium seculi XI. Id colligo ex laudato mox Prologo ad Odam directo; eo enim nomine abbatissa Romaricensi Parthenoni præfuisse scribitur sub annum 1051 apud Calmetum ante tom. 3 Historiæ Lotharingicæ col. CLXXXVII in syllabo abbatissarum dicti Parthenonis; accedit ad hujus confirmationem antiquum instrumentum, cui Oda abbatissa cum Bibone, Tullensium circa annum 1070 episcopo, subscripta legitur, prout videri potest apud laudatum Calmetum post tom. 1 inter probationes col. 412. Denique evincitur id manifestissime ex relatione, quam recitabimus num. 38 Appendicis, de Gloria Sancti posthuma Vitis subnectendæ: ubi dicitur Oda a Leone Papa IX impetrasse, ut de virtutibus ac miraculis SS. Amati, Romarici, Adelphii & Gebetrudis examen institueretur, & in eum finem Pontifex idem ad Romarici-Montem delegasse Hugonem Bisonticensem archiepiscopum, atque Udonem Tullensis ecclesiæ primicerium, qui post examen decreverunt, eorum, ut vere Dei Sanctorum, Historias ac miracula Romani, a quo missi erant, Pontificis auctoritate, & conscribenda, & divinis Officiis inserenda.

[6] [exarata.] Laudatus num. 3 Chiffletius noster communicavit etiam cum nostris Majoribus Vitæ secundæ apographum cum relationibus translationum & nonnullorum miraculorum ex Ms. codice Romarici-Montis, subnexa attestatione notarii apostolici in hunc modum: Pro copia ex antiquo libro extracta per me notarium infrascriptum. La Roche notarius apostolicus. Deerat hic biographi ad Odam prologus, postmodum tamen submissus fuit ex Mss. Sebastiani Valdenarii, cujus mentio redibit in appendice num. 7. Atque hæc de dictæ Vitæ scriptore, ætate, ac loco, unde ad nos devenerit, satis probata sunt. Non adeo solide probantur vera esse singula, quæ in ea adstruuntur de stirpe ac parentibus S. Adelphii, quandoquidem biographus quatuor circiter seculis eo posterior sit, nec similia eruamus ex antiquioribus Actis SS. Adelphii & Romarici. Igitur antequam ulterius procedamus, operæ pretium fuerit præcipua ejus puncta in compendium contracta proposuisse, &, quæ eorum veritati vel verisimilitudini obesse aut prodesse queant, examinasse, ut de ceteris postmodum securius statuamus.

[7] [In hac S. Adelphius S. Romarici nepos fuisse asseritur.] Juxta hunc biographum S. Romarico seculi vanitatibus nuntium remissuro superstites erant filiæ tres, quas mundo similiter subtrahere meditabatur, bonaque sua omnia divino obsequio mancipare. Placuit consilium duabus ex iis deinde parentem ad eremum Habendensem secutis; tertia nomine Asselberga expers hereditariæ sortis & absque patris consilio nupsit cuidam in partibus Sicambriæ, cui vocabulum Bethilinus, summæ nobilitatis multæque potentiæ viro. Ex eo matrimonio procreata est proles bina, primum feminea, dein mascula; utramque, sed hanc nondum baptizatam, Asselberga ad Romaricum jam tum eremum inhabitantem direxit, avi heredem, ut ipsa sperabat, instituendam. Nepotes ille lætus amplexus est; puellam, cui nomen Tectæ & postea etiam Gebetrudis fuit, sacris virginibus in monasterio Habendensi educandam commisit, puerum salutaribus undis abluendum, a S. Amato de sacro fonte suscipi, ac Adelphium nuncupari voluit; & postea S. Arnulphi Metensium episcopi curæ ac disciplinæ commendavit. Ita biographus.

[8] [cujus mentio nulla est,] His obstat, sicut mox innuebam, ætas scriptoris a Sancto nostro remotior, & altum silentium auctoris subæqualis in Actis præsertim S. Romarici: ubi de hujus conjugio, filiabus, nepotibus verbum nullum; adeo ut Mabillonius in litteris ad amicum super primario Romaricensis parthenonis instituto Gallice conscriptis, ac inter ejus & Ruinartii Opera posthuma in lucem datis a Vincentio Thuillier congregationis S. Mauri Benedictino, de S. Romarico loquatur in hunc modum: Non videtur umquam matrimonio obstrictus fuisse; saltem cum disponeret de bonis suis, priusquam Luxovium secederet, omnia erogavit in pauperes, reservans sibi dumtaxat fundum unicum, ut dixi, quo usurus esset, cum se offerret occasio valde conducens ad Dei gloriam & proximi utilitatem. Nihil dicitur de ipsius prole, licet expressa fiat mentio servorum, quos in novo vitæ instituto habuit socios. Hactenus ille juxta Vitam S. Romarici antiquiorem, a se editam Seculo 2 Benedictino pag. 416. Et sane usque adeo mirum mihi apparet illud silentium, ut non putem fore, ut causam ejus facile quis assignet, qui reipsa filias a Romarico procreatas crediderit.

[9] Neque enim hic valent rationes, ob quas hujusmodi silentii causam facile percipimus apud priorem scriptorem de gestis S. Adelphii, [in S. Romarici Vita antiquiore;] cum is diserte significet in Prologo, se scripturum dumtaxat, opera bona & laudabilia, quæ … erga supremum diem obitus sui… Adelphius abbas peregit. Nam nihil hujusmodi innuit biographus S. Romarici, contra vero gestorum hujus Sancti, pro magna saltem parte, dat seriem inchoatam ab annis aliquot, priusquam mundo & aulæ valediceret. Neque dici potest, quod S. Romarici progenies ipsum latuerit, cum lucubrationem suam nuncupaverit Cæciliæ abbatissæ, quam illius filiam fuisse aiunt, quicumque posterioribus S. Adelphii Actis, & aliis, quæ iis consonant, documentis adhærent. Putare autem, quod posteritati non consulens de Sancti sui filiabus & nepotibus nihil memorarit, quia hæc latebant neminem sacrum Montem incolentium, vel quia id ei pro sua modestia injunxerat Cæcilia abbatissa, paulo melius est, meo judicio, quam divinare.

[10] Videndum restat, utrum hujusmodi silentium, ex quo certe formatur argumentum negativum persæpe valde solidum, [sed in ea plures notatu dignæ] tanti roboris hic sit, ut prorsus elidat, quæcumque pro asserta a biographo secundo prosapia Sancti nostri in medium produci queunt. In primis non pauca coævus iste S. Romarici biographus silentio involvit, quæ procul dubio non ignorabat, quodque, cur fecerit, edicere non valemus. Etenim quid causæ fuit, cur nec patriam dicti Sancti designarit, nec parentum nomen expresserit, nec primævam ætatem verbo attigerit, solum hoc dixisse contentus: Beatus Romaricus nobilis in palatio atque parentibus suis clarus & amabilis ubique resplenduit? Cum idem ipse tamen, juxta Mabillonii & aliorum opinionem, auctor Vitæ S. Amati hæc acurate describat; Nobilibus, inquit, natus parentibus ex Romana oriundus stirpe in suburbano Gratianopolitanæ civitatis præclaræ indolis puer exortus est (Amatus) patre videlicet Heliodoro summæ Christianitati innixo. Vide sequentia apud Mabillonium Seculo 2 Benedictino pag. 130. Secundo cur nihil meminit de SS. Romarici & Arnulphi, cum in aula versarentur, familiari consuetudine & amicitiæ nexu, deque consilio ab iis inito deserendi mundum ac petendi Lerinense monasterium, quæ ut res memoratu dignas referunt anonymus monachus, S. Romarici socius, in Vita S. Arnulphi apud nos tom. IV Julii pag. 435, & Umno in Vita altera ibidem pag. 441?

[11] Est & aliud ab eodem biographo prætermissum; videlicet dissidium SS. Amati & Romarici cum S. Eustasio Luxoviensi abbate; [omissiones alia deteguntur,] utriusque per Agrestii seu Agrestini fraudes decepti lapsus; resipiscentia & reditus in gratiam cum prædicto abbate, ut fuse narrat Jonas Bobiensis auctor item coævus in Actis S. Eustasii, in Opere nostro tom. III Martii ad diem XXIX pag. 789. Sed hujus omissionis causa facile detegitur; veritus est haud dubie, ne Sanctorum apud posteros memoriæ labem inureret; at non attendit, per talem relationem nihil detrahi apud bonos Sanctorum venerationi, dum constat, sicut hic constabat, de vera resipiscentia, cum similia Deus quandoque permittat vel ad aliorum documentum vel ad alios fines, ut innumeris exemplis liquet. Imo non advertit, per similium studiosam omissionem non parum discedere a scriptoris auctoritate. Accipe modo documenta, quæ militant pro S. Adelphii genere asserto in Vita ejus secunda.

[12] [& asserta Sancti nostri] Offert se præ ceteris Vita S. Romarici altera, collecta ex Mss. libris & cum notis anno 1605 typis Moguntinis vulgata a Nicolao Serario nostro, qui unde illos nactus sit, aut quo seculo conscriptos opinetur, non significat. Putem eadem occasione conscriptos, qua Vitam alteram Sancti nostri, ac proinde non ante seculum XI, ut ostendi num. 5. Supplentur apud Serarium notatæ jam in Vita S. Romarici antiquiore omissiones, ac de hujus conjugio & prole cap. 4 leguntur sequentia: Uxorem prosapia opulentiaque non imparem, sed cujus ignoratur nomen, duxit Romaricus, & ex ea filias suscepit tres, Aselbergam, Adsalsudim, & Segebergam… Prima vero Aselberga præter piam parentis voluntatem sancto castitatis proposito conjugium prætulit. Cap. 8 hæc item leguntur: Inter quas (virgines Romaricum secutas) excelluit sancti ipsius neptis Gebetrudis, sicuti & in virorum cœtu hujus frater Adolphus. Nam cum prima … e Sancti filiabus matrimonium delegisset, nupsit nobilissimo splendidissimoque cuidam e Sicambrorum gente, cui Bithylinus nomen. Eo ex matrimonio natæ duæ proles, quas, marito annuente, misit patri filia, ut sancte ab eo educarentur, & Deo, si videretur, in locum, quem ipsa olim respuisset, consecrarentur. Hæc non discrepant a recitatis num. 7 ex secundo nostro biographo, nisi quod hic nomina filiarum, ibidem omissa, exprimantur; pro Adelphio scribatur Adolphus; & aliud motivum mittendi prolem attribuatur Asselbergæ. Duo priora rem non mutant, neque etiam tertium: suspicari enim possumus, utrumque auctorem usum fuisse quidem eodem instrumento, at cum in eo simpliciter diceretur, missos fuisse Adelphium & Gebetrudem, ut ipsi acquirerent, quod mater amiserat, hoc ab uno intellectum fuisse de amissione temporalium, ab altero de spiritualium.

[13] [illustris prosapia] Sequitur modo codex, quem habemus propria manu laudati Chiffletii nostri exaratum, cui similiter locus, unde descriptus sit, non apponitur; verumtamen Sanctorum syllabus & ordo festivitatum ei præfixus locum sufficienter declarat. Etenim, si unum aut alterum Sanctum ei insertum excipias, omnes proxime pertinent ad Romaricenses. Mense Septembri SS. Adelphii ac Amati, mense Decembri S. Romarici festivitates cum Octava celebrandæ præscribuntur; aliis vero anni temporis festa indicuntur SS. Cæciliæ & Gebetrudis, atque translationum quatuor, de quibus infra; & in ipso codice hymni ac lectiones cuilibet diei propriæ describuntur; ut dubitare nequeam, quin omnia, lectionibus saltem comprehensa, deprompta sint ex documentis Romaricensibus. Accedit, quod Proprium Sanctorum insignis ecclesiæ S. Petri Romarici Montis, cujus exemplar, anno 1657 typis Divionensibus editum, penes me est, præter alia multa, eadem prorsus contineat, quæ ex laudato Ms. codice jam enumeravimus, atque hanc præferat approbationem. Hæc Officia, ex antiquis codicibus fide dignis excerpta, Sebastianus episcopus, dux Lingonensis, & Franciæ Par, S. Petri Romarici Montis illustrium Canonicarum rogatu, præmisso debito examine, laudavit & approbavit, dato chirographo Lingonis, XXX Decembris MDCXLVI. Subscriptum. De mandato illustrissimi ac reverendissimi domini episcopi ducis. Gourdon. Porro ex memoratis lectionibus pauca ad præsens institutum pertinentia delibo. Die IX Decembris & secunda infra Octavam S. Romarici in Officio hoc initium est lectioni IV: Beatus Romaricus sæculo renuntians unam tantum villam, quasi pro duarum filiarum dote retinuerat. Die XII Augusti, festo S. Cæciliæ abbatissæ, prima e tribus lectionibus propriis, quas ad dictum diem tom. 2 Augusti pag. 732 dedimus integras, ita incipit: Cæcilia, quæ & Clara & Segoberga, beati Romarici dupliciter filia, quod hanc ille mundo & Christo genuerit, una cum Adzaltrude sorore sæculo renuntians fundandi puellarum monasterii piissimo patri argumentum fuit, Dei VII Novembris quarta item lectio Officii S. Gebetrudis tale habet exordium: Gebetrudis sancti Adelphii soror, & beati Romarici ex Asselberga filia neptis fuit.

[14] Nihil addo ex lectionibus Officii de Sancto nostro, [ex multis aliis monumentis] quia num. 5 compositas monui juxta Vitam ejus longiorem: sed ejus loco substituo, quæ scribit Mabillonius ipse tom. 1 Annalium ad annum 653: In antiquo Breviario Romarici montis, manu exarato, in festo S. Adelphii abbatis, Romaricus tres filias habuisse dicitur, quarum duæ virgines permanserint; tertia vero, Asserberga nomine, paternæ non acquiescens devotioni nupsisse traditur &c. Hisce subjicio, quæ legimus inter auctaria ad Martyrologium Usuardi apud Sollerium nostrum ex codice Montis sancti ad diem XI Septembris: Fulget natalitius dies Adelfii nobilis ex clarigena Sicambrorum gente nobiliter oriundi, cui genitrix fuerat filia nobilissimi Romarici, sancti rectoris nostri dulcissimique patroni. Item ad diem VII Novembris. Venerabilis transitus nobilissimæ virginis Gebetrudis, abbatissæ sanctissimæ, sororis beati Adelphii. Eamdem sententiam secuti sunt Menardus lib. 1 Observationum ad diem VIII Decembris, & lib. 2 ad XI Septembris; Ruyrus de Sacris antiquitatibus Vosagi lib. IV cap. 12; Bucelinus in Menologio ad utrumque diem proxime nominatum, & alii. Reliqui vero scriptores, qui de S. Romarico agentes Sancti nostri non meminerunt, vel Romarico filias fuisse agnoscunt, vel se oppositæ sententiæ esse non insinuant præter unum, quem scio, Mabillonium num. 8 laudatum.

[15] Quare licet miremur silentium illud apud biographum S. Romarici æqualem; [ut probabilissima admutitur.] ejus tamen naturæ non apparet, ut negare nos cogat, quod tot documentis etiam vetustis & longa traditione nixum est. Mitto, quod idem biographus non modo de aliis omissionibus aperte convincatur, ut ostendi num. 9 & 10, sed & a scriptoribus quibusdam erroris insimuletur; cum scribit, S. Romaricum ante suum ex aula secessum, immani injuria affectum fuisse ab Aredio episcopo, quam rem fuse pertractavimus tom. 2 Augusti in Commentario de S. Arigio vel Aredio Lugdunensium archipræsule pag. 543 & seqq. Dixi autem id, quod de Sancti nostri prosapia traditur, nixum esse documentis etiam vetustis: quamvis enim Vitas SS. Romarici & Adelphii secundas non putem anteriores esse seculo XI, idem de aliis a me recitatis monumentis omnibus censendi non video fundamentum. Accedit, quod auctoribus seculo XI ab abbatissa inductis ad Amati, Romarici & Adelphii, ut vere Dei Sanctorum Historias & miracula conscribenda, integrum certe fuerit perscrutari chartas & monumenta quælibet tum in sacrarum virginum tum in virorum asceterio antiquitus conservata, unde lucubrationes suas confecerint; ac proinde præsumendum non est, eos similia fraudulenter confinxisse, præsertim cum nihil antiquioribus, nihil historicæ veritati contrarium adstruant.

§ II. Annus Sancto natalis & emortualis incertus; quædam ad hunc spectantia discutiuntur.

[Natus est Sanctus intra annos 620 & 627,] Quam præclaro sanguine oriundus credatur S. Adelphius, tum ex præcedenti paragrapho tum ex Vita secundo loco edenda & huic subjiciendis annotatis cognoscet studiosus lector; at quo anno in lucem editus sit, litteris proditum non reperimus. Verumtamen id non contigit ante annum 620, si recte scribit Vitæ mox laudatæ auctor, juxta quem, postquam Romaricus Gebetrudem neptem cum ceteris, quas (in Monte sancto virgines) aggregaverat, Domino perenniter famulaturam dedicavit, … felix secundo partu (Asselberga)… Puerulum, quem post paulo pepererat transmisit avo baptizandum. Nam dictæ virginum aggregationis primordia passim statuuntur circa memoratum annum, prout latius ostendi poterit, ubi agendum veniet de S. Amato; præterea si hujus Sancti obitus ibidem innectendus videbitur anno 625 cum Cointio, vel anno 627 cum Mabillonio, per consequens intra dictos annos & 620 figenda erit nativitas S. Adelphii, utpote qui a S. Amato e sacro fonte susceptus est juxta biographum nostrum secundum; quod idem conjectura utcumque verisimili ex priore biographo eruimus num. 6 notante sequentia: Sic namque disponente Deo factum, ut die illo, quo festivitas S. Amati agebatur, Filiolus ipsius sanctus Adelphius in eadem basilica cum magno ornatu sepeliretur. Nam Filiolus, Gallis Filleul, apud scriptores infimæ Latinitatis, filium ob susceptionem e sacro fonte spiritualem designat, sicut tradit Cangius in Glossario.

[17] [Plusquam triennio Superstitem fuisse S. Romarico,] Reliqua de S. Adelphii gestis observatu digna reservabimus in jam dicta Annotata, & ad annum ejus emortualem properabimus, non minus obscurum ac determinatu difficilem, quam annum natalem. In Vita S. Romarici collecta ex Mss. codicibus apud Nicolaum Serarium cap. 12, & apud Ruyrum de Antiquitatibus Vosagi lib. 4 capite item 12, Sanctus noster fatis cessisse scribitur triennio post Romarici obitum: idem insinuari videtur in Vita nostra secunda, quantumvis non adeo aperte, ut sensus aliam explicationem non admittat; quod observo, quia quæ de jam dicto triennio adstruuntur, non satis congruunt chronologiæ hodie inter eruditos passim receptæ, si nempe conferantur cum iis, quæ de utriusque Sancti obitu aliunde innotescunt: quod facile perspiciemus, si tempus mortis S. Romarici, in quantum huc spectat, attentius investigemus. Auctor illi Sancto æqualis apud Mabillonium seculo 2 pag. 419, obiisse eum indicat non multo post, quam ex aula ad monasterium suum reversus esset, quo priusquam ad diem supremum pervenisset, se contulerat, ut regi & proceribus suis de periculo eorum vel casu venturo cavenda nuntiaret. Quæ passim eruditi intelligunt de S. Sigeberto rege, quem præmonere intendebat Romaricus, ut Dagoberto filio prospiceret, neve nimium fideret Grimoaldo, cujus haud dubie in Dagobertum, mortuo Sigeberto, scelus divinitus præcognoverat Romaricus: id confirmant ex eo, quod mox ibidem dicatur Grimoaldus cum multa reverentia Romaricum complexus, muneribus allatis, se facturum, quæ dicebantur, pollicitus esse, verisimiliter a Romarico clam monitus, ut regi regioque filio fidem servaret, atque iniquum regni invadendi animum deponeret. Inde concludunt, Romaricum obiisse tempore Sigeberti regis.

[18] Sed hoc ipsum diserte traditur ab altero ejusdem Romarici biographo posteriore, [contra ac scribunt aliqui, colligitur ex anno hujus emortuali,] ex quo Mabillonius mox laudatus in Notis suis recitat sequentia: Obiit idem pater (Romaricus) plenus dierum in senectute bona VI Idus Decembris, sceptrum quidem Austrasiorum tenente rege Sigeberto, Francorum vero Chlodoveo. Imo Serarius ipse fatetur in Observationibus suis ad cap. 12 in Mss. suis vita functum dici Romaricum, cum regnarent Dagoberti filii, Sigibertus apud Austrasios, Clodoveus apud Francos. Atqui Sigebertus, ut convenit hodie inter eruditos, non vixit post Kalendas Februarias anni 658, igitur ante hunc annum excessit certe Romaricus, & si recte arguunt Cointius, Mabillonius aliique recentiores ante annum 654, puta VI Idus Decembris anni 653, quod ulterius discuti poterit, cum ad jam dictum diem perventum fuerit. Sufficit ad præsens propositum retulisse ea, unde manifestum fiat, pugnare memoratum triennium cum recepta hodie chronologia, quandoquidem constet S. Adelphium superstitem fuisse anno 665 & fortasse serius. Quod nunc ostendo.

[19] In Vita priore S. Adelphii scribit auctor æqualis & post eum reliqui, [& ex ætate S. Waldeberti,] Sanctum, cum gravi morbo quateretur, Luxovium perrexisse, ibidem perhumaniter susceptum fuisse ab Ingofredo abbate, & commendatum Emmoni monacho hospitum curatori; cumque per aliquod temporis spatium illic moratus esset, e vivis discessisse. Sed Luxoviensi asceterio usque ad annum 665 abbas præfuit S. Waldebertus; ut diximus tom. 1 Maii in Commentario ejus Actis prævio pag. 275, utque ex iisdem Actis nunc etiam paucis ostendo. S. Waldebertus ibidem num. 3 subrogatus dicitur S. Eustasio, juxta communem eruditorum sententiam die XXIX Martii anni 625 demortuo, & num. 8 tempus, quo gubernavit, ita designatur: Cum per quadraginta annorum spatium gloriosus confessor Domini Waldebertus locum sibi delegatum, omni virtutum genere optime dispositum augeret rebus & numero Deo servientium, multis miraculorum virtutibus adornatus migravit ad Dominum VI Nonas Maii. Quæ evidenter incidunt in annum 665. Igitur hoc anno superstes erat Adelphius; quandoquidem in iisdem S. Waldeberti Actis num. 10 auctor prosequatur in hunc modum: Discedente itaque ab hac vita (ut præfati sumus) Waldeberto pastore beatissimo, sanctus Ingofredus, omni virtutum genere conspicuus & perfectus, loco ejus est solemniter subrogatus.

[20] [qui numquam fuit] At, inquis, Waldebertum Luxoviensem ad Meldensem cathedram evectum fuisse credunt multi, nitunturque Actis S. Faronis apud Mabillonium Seculo 2 Benedictino, & S. Agilitum apud eumdem, tum apud nos tom. VI Augusti, concinnatis per auctores multo antiquiores Adsone, S. Waldeberti biographo, qui seculo tantum X floruit, & cujus inde auctoritas levior est quam illorum, ac per consequens, quæ de Waldeberti diuturna prælatura, de obitu Luxovii, deque Ingofredo successore ejus abbate anno 665 constituto recitavimus, non sat firmo fulciuntur fundamento. Respondeo, actum fuisse de objecto episcopatu in Opere nostro locis variis, præsertim tom. 1 Maii ad laudatam S. Waldeberti abbatis Vitam in Commentario prævio, & recentius in Annotatis ad Acta S. Agili tom. citato, ubi diximus, quod, si revera eo seculo Waldebertus aliquis Meldis episcopus exstiterit, diversus is fuerit a Waldeberto S. Eustasii successore. Quod mihi omnino certum apparet, utpote non invenienti tempus, quo is Meldis sedisse potuerit. Juvat tamen idipsum, utpote a quo pendet res, quam disquirimus, hic paulo enucleatius expendere. Audiamus verba biographi S. Faronis: Factum est, inquit, post dormitionem Walberti episcopi hujus urbis, ut electus Dei Faro ejus lege consanguinitatis, quasi jure hereditatis, fraternam successionem pontificatus hac in urbe Meldensi mereretur, sicut in descriptionibus Vitæ clarissimi Eustasii nostra relatio invenit: a viris etenim religiosissimis missa est suggestio de eo regem ad Chlotarium … ut suo assensu præberet constituendum dignissimum pontificem … qui … non solum consensioni animum inclinavit, sed etiam fieri adjudicavit.

[21] [Meldensium episcopus;] Ut ceteris observationibus, quæ in hunc textum fieri possent, supersedeam, notandum, designari hic Chlotarium II, ut liquet ex integro Vitæ contextu, & ex eo, quod Faro seu Burgundofaro diu ante Chlotarium III Meldensi ecclesiæ præfuerit. Sed Waldebertum Eustasii successorem annis multis superstitem fuisse Chlotario secundo, demortuo sub annum 628, constat ex pluribus coævis scriptoribus, quorum aliquos mox dabimus; nequeunt ergo de illo intelligi recitata verba, nec obsunt assertis nostris ex biographo Waldeberti abbatis. Nihil amplius evincitur per Acta S. Agili, ubi hæc habentur: Agilus … committitur Eustasio … cum … Agnoaldo & Waldeberto, … qui monasterio, quod Fara illorum soror … ædificavit, construendi & docendi regulares magistri claruerunt, quorum alter Lugduno clavato, alter Meldensibus est episcopus ordinatus. Nam cum biographus nullo charactere signet episcopatus tempora, merito ad eadem reduci potest, ad quæ nos duxit biographus S. Faronis. Nolim tamen inde inferas, me pro certo habere, quod ante annum 628 episcopus aliquis Waldebertus seu Walbertus nomine Meldensem ecclesiam gubernarit; quippe contra, magis mihi probatur id negantium sententia, qua contendunt, utrumque proxime objectum biographum hallucinatum esse ex textu Jonæ Bobiensis in Vita S. Eustasii male percepto, de qua re videat curiosus lector Galliam Christianam nuperrime editam tom. 8, Col.amp; seq. de episcopis Meldensibus. Nunc produco auctores quosdam coævos, per quos pateat, Waldebertum abbatem superfuisse post annum 628, nec occupasse sedem Meldensem ante 665.

[22] S. Eustasius, teste Jona in Vita ejus num. 17, [ut probatur ex variis] moriens multa monasteria vel inchoata perficienda, vel, quæ conceperat, inchoanda reliquerat, quæ ejus successor Waldebertus firmavit atque ædificavit. Idem Jonas in Prologo ad Vitam S. Columbani, Bobuleno & Waldeberto inscriptam ita fatur: Memini, me … fuisse pollicitum, ut almi Columbani meo studerem stylo texere gesta, præsertim cum … quamplurimi penes vos superstites sint, qui nobis non audita, sed visa narrarent, vel quæ nos per venerabiles viros Attalam & Eustasium didicimus, quorum primus Bobiensis, secundus Luxoviensis cœnobii, quo vos præsules existitis, ejus successores fuerunt. Hæc scripta non sunt ante annum 639, quo vel proxime sequenti vivere desiit S. Bertulfus Bobiensis abbas, & Bobulenus in ejus locum suffectus est. In Vita S. Germani Grandivallensis auctor coævus apud nos ad diem XXI Februarii scribit, hunc Sanctum, cum esset annorum septemdecim, perrexisse ad S. Arnulphum jam tum abdicato episcopatu (post annum 625) eremum inhabitantem, ab hoc tonsum fuisse, ac dein Romaricensibus ascetis aggregatum. Tum paucis interjectis refert idem auctor, S. Germanum inde Luxovium se recepisse, quo tempore erat pater monasterii illius Waldebertus nomine vir egregius, qui perspecta Germani virtute eum presbyterum ordinari voluit, ac postea de suis fratribus elegit, instituitque primum abbatem conditi a se Grandivallensis cœnobii, cujus primordia affiguntur communiter anno circiter 647.

[23] Mitto Vitam S. Salabergæ ab auctore seculi VII similiter exaratam, [antiquis documentis;] qui de Waldeberto abbate Luxoviensi meminit sub annum 640, ac privilegium Joannis Papæ IV sub eumdem annum, postulante Chlodoveo II concessum Luxoviensi monasterio, in quo, verba sunt diplomatis apud Mabillonium in Appendice tom. 1 Annalium pag. 689, nunc venerabilis Waldebertus abbas etiam cum multis monachis conversari videtur. Pauca tamen addo ex Vitis S. Bathildis reginæ per binos antiquos auctores conscriptis, & a nobis excusis ad diem XXVI Januarii. Prioris auctor, qui coætaneus est, cuique consonat scriptor alterius, sic habet: Monasterium, quod vocatur Corbegia, in Ambianensi parochia suo opere construxit (Bathildis,) ubi venerabilis vir domnus Teudofredus, nunc enim episcopus, tunc vero abbas, magno gregi fratrum præfuit, quem de Luxovio monasterio præfata domna Baltidis * a reverendissimo viro domno Galberto *, quondam abbate, expetivit, & mirabiliter ad ipsum cœnobium fratrum condirexit, qui nunc usque & laudabiliter constat. In his verbis duo advertimus. Primum est, quod hic valde accedatur ad annum 660; nam S. Bathildis id monasterium construxit cum filio Chlotario Chlodovei II anno 656 defuncti successore, sicut ipse Chlotarius testatur in præcepto de ejusdem fundatione tom. 1 Conciliorum Galliæ pag. 500: Nos & præcelsa genitrix nostra domna Baldechildis regina monasterium … in loco, qui dicitur, Corbeia, ubi præest venerabilis vir Theofridus abba, pro æterni numinis intuitu ædificari præcepimus. Idem aperte dicit ibidem pag. 502 Berthefridus Ambianensis antistes in privilegio immunitatis Corbeiensibus concesso, VIII Idus Septembris, anno VII Chlotarii, id est, Christi 662: Gloriosissimus domnus Chlotarius rex, nec non præcelsa domna Balthildis regina monasterium … in loco nuncupante Corbeia construxerunt.

[24] [sed abbas Luxoviensis,] Alterum est, quod uterque S. Bathildis biographus Theofridum & abbatem & episcopum nuncupet, Waldebertum vero simpliciter abbatem, sicut reliqui jam recitati auctores; quod plane mirandum foret, si aliquando Meldensem ecclesiam rexisset. Porro dictæ ecclesiæ præsedisse S. Faronem ab anno circiter 626 ad 672 adductis testimoniis plurimis ostendunt laudati Galliæ Christianæ editores, admittuntque passim, quicumque Francorum historiam pertractant, & quidem id usque adeo certum apparuit Cointio, ut S. Waldebertum absolute Meldensibus episcopis annumerandum credens, vitam ejus productam voluerit ad annum usque 680, ad quem ab anno 672 Faroni subrogatus, dictam sedem episcopalem tenuerit. Sed hoc Cointii novum figmentum non admittimus inquit Henschenius num. 4 Commentarii ad Acta S. Waldeberti, & quod sciam, nemo hactenus eruditorum admisit, omnes Hildevertum seu Datlevertum substituunt S. Faroni, de hoc plura dicenda occurrent ad diem XXVIII Octobris, quo nomen ejus Martyrologiis inscribitur.

[25] [defunctus anno 665: post quem S. Adelphius,] Nihil est ergo, quod nos cogat dubitare de morte S. Waldeberti post quadraginta annorum regimen obita in Luxoviensi monasterio, sicut habemus ex Adsone ejusdem biographo, qui in prologo suo volumen memorat latius complectens Acta SS. Eustasii & Waldeberti. Ex quibus rursus concludimus, vita functum esse S. Adelphium post annum 665 S. Waldeberto ultimum, &, juxta receptam hodie chronologiam, corrigendos esse Serarium & Ruyrum tradentes, denatum esse S. Adelphium triennio post S. Romaricum. Dixi autem ubique juxta receptam chronologiam: qua videlicet scriptores neoterici mortem Clodovei II alligant anno 656, Sigebertum vero, licet quoad annum dissentiant, in vivis non fuisse volunt post 658. Nam si quis adhærere mallet aliis, qui horum regum vitam diutius prorogandam censuerunt, quorumque opinionem equidem non dixero omnino improbabilem, is similiter Romarici obitum diutius differre posset, atque ita per allegatum a Serario & Ruyro triennium, maxime si hoc paulo latius sumatur, propius accedere ad annum 665, & laudatos auctores cum priore nostro biographo, innectente mortem Sancti nostri temporibus Ingofredi abbatis, utcumque conciliare.

[26] [deposita prælatura Romaricensis cœnobis,] Nos interim, si Sanctus noster, prout ex jam discussis probabilissimum fit, plusquam triennio superstes fuerit S. Romarico, errorem istum Serarii & Ruyri seu potius codicum, quibus usi sunt, ortum credimus ex eo, quod coævus S. Adelphii biographus narrare instituat, quæ ante triennii annos contigerant, quibus terminis ipsi comprehensum putarint integrum a Romarici usque ad Adelphii obitum temporis intervallum. In qua opinione fortasse confirmati fuerunt a secundo nostro biographo num. 8 in hunc modum scribente: Romaricus, cum jam sui dissolutio corporis immineret, dilecto sibi Adelphio … sanctarum curam puellarum commisit, quas ipse cum germana sua prudentissima, videlicet Gebetrude, viriliter cuncta regens, ac paterno affectu disponens, parvi licet temporis intervallo, pie ac strenue gubernavit. Sed non adverterunt, neque hic dici, nec porro dici potuisse, Gebetrudem puellas gubernasse vel vivente Romarico vel statim ab ejus obitu; quandoquidem constet, S. Romarici Vitam ab auctore coævo dedicatam fuisse Cæciliæ abbatissæ, quæ Gebetrudem proxime præcessit. Præterea non absimile a vero est, depositam fuisse a S. Adelphio prælaturam notabili tempore antequam vivere desierit, cum, teste biographo ejus æquali, simulatque mortis ejus ad monasterium Habendense nuntius venit … vir illustris Garichramnus abbas … cum … monachorum turbis Luxovium usque perrexerit. Unde non difficulter percipitur, cur vere dici potuerit, Adelphium parvi temporis intervallo regimen Habendensis modasterii cum sorore Gebetrude habuisse, quantumvis Romarico immediate successerit, & tamen annis duodecim vel etiam pluribus supervixerit.

[27] Porro an Sanctus noster diu post annum 665 vitam produxerit nec ne, [obiit anno incerto; die] nemo facile divinarit: nam quantumvis admittamus verum esse, quod S. Waldeberto abbati mox Ingofredus suffectus fuerit; ignoramus tamen, quamdiu hic Luxovii abbas exstiterit, & an sub initium regiminis ejus, an sub medium aut finem ex dicto asceterio in cælos abierit S. Adelphius. Quapropter, licet plerique neoterici annum signent circiter 670, Cointius vero 680, quia videlicet ob rationes num. 24 allatas Ingofredum multo serius abbatem constitutum existimare debuit, nos, quod certum nobis videtur, statuimus mortuum esse post annum 665. Non tanta sese offert difficultas super die emortuali, quanta super anno; quantumvis neque super illo inter scriptores olim fuerit consensio. Etenim Arnoldus Wion lib. 3 Ligni Vitæ in Martyrologio Benedictino; Dorganius in Kalendario; Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani; Ferrarius in Catalogo Generali, & alii, qui Trithemium loco mox indicando secuti sunt, Sancti nostri natalem seu depositionis diem memorant XXIX Augusti. Eodem die annuntiant ipsum Menardus in Martyrologio, & in Menologio Bucelinus; hic tamen fusius etiam de Sancto agit ad XI Septembris, quo & ille ejusdem verisimiliter memoriam recolit in hunc modum: In Lotharingia depositio S. Adulphi confessoris, monens præterea libro 2 Observationum, hac die in Monte sancto S. Adelphii celebrari festivitatem.

[28] Nos, uti notavimus in Prætermissis ad dictum diem XXIX Augusti, [11 Septembris,] S. Adelphium e vivis excessisse credimus XI Septembris, non modo quia tum recurrit præcipua ejus festivitas; sed quia id aperte exprimitur in Martyrologio Romaricensi verbis num. 14 citatis, & potissimum, quia id clare deducitur ex Vita ejus antiquiore: etenim juxta eam obiit matutino tempore, & mox perlato ejus nuntio ad sacrum Montem, Garichramnus abbas Sancti successor nocte consurgens Luxovium properavit, sacrum inde corpus detulit, reposuitque in basilica S. Petri ac demum urnæ tradidit die postero in basilica S. Mariæ, cum perageretur festivitas S. Amati, incidens juxta omnes in diem XIII Septembris: quæ temporum dispositio sufficienter indigitat, contigisse Sancti obitum biduo ante, puta die XI ejusdem mensis.

[29] Putat Mabillonius in Notis ad jam allegatam Vitam, [non 29 Augusti,] memorari S. Adelphium die XXIX Augusti, quia is dies forte translationis est. Verum quandoquidem nullus ex citatis num. 27 auctoribus translationis meminerit, nec illo die ulla translationis fiat commemoratio apud Romaricenses, cujusmodi tamen fit per anni decursum diebus quatuor ab illo distinctis, malim credere, S. Adelphium abbatem confusum fuisse quondam cum S. Adelpho Metensium episcopo, de quo cum Martyrologio Romano ad memoratum diem XXIX Augusti actum est in Opere nostro. Hanc conjecturam nostram firmat laudatus Wion in Observationibus ad Martyrologii diem eumdem XXIX Augusti: Adelphi abbatis, inquit, natalem hac die annotat Trittemius de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 3, cap. 310. Agunt de quodam Adelphio seu Adelpho episcopo Metensi Baronius, Molanus & Galesinius, utrum tamen sit idem cum nostro affirmare non audeo, præcipue cum nostro affirmare non audeo, præcipue cum Trittemius tempus, quo floruit, non explicet. Eumdem non esse abunde constat ex eo, quod Adelphus episcopus vita functus sit seculo III, noster VII, ille Metis, hic Luxovii.

[30] [vel 2 Septembris, uti tradunt aliqui.] Saussayus in Supplemento ad sæpe nominatum diem Augusti XXIX Abbatem quidem distinxit ab episcopo; sed, quantum percipio, locum confudit ac tempora, quibus uterque vixit ac mortuus est. Audi elogium: Metis depositio sancti Adelphi abbatis Habensis, actis quidem & dignitate a cognomine suo episcopo ejusdem urbis diversi, at animo conjuncti & meritis coæqualis. Ruyrus part. 1 de Antiquitatibus Vosagi pag. 48 ab omnibus hactenus laudatis scriptoribus discrepans, Abbatem nostrum obiisse scribit die secunda Septembris. Verum hoc inde factum suppono, quod apud Serarium, quem sequitur, diem sic expressum legens II Septembris, notas numerorum Arabicas pro Romanis assumpserit. Ceterum de die obitus nobiscum sentiunt Mabillonius, Castellanus & reliqui passim historici & martyrologi recentiores; in antiquis autem Martyrologiis classicis Sancti nostri nomen nusquam occurrit. Quantumvis ejus cultus antiquissimiu sit, & lapsu temporis auctoritate Apostolica stabilitus ad nostra usque tempora insigni splendore perseveret in Monte Romarici. Verumtamen postrema hæc probare necdum aggredior: nam cum translationes & miracula certe ad cultum pertineant, ac super iis, præsertim translationibus, discutienda sint nonnulla, puta de occasionibus, ob quas, & temporibus, quibus eæ factæ sint, cumque ad ea demonstranda opus sit proferre in medium relationes bene prolixas, quas Commentario prævio inserere non satis commodum sit, placuit quæcumque de cultu & gloria posthuma comperta sunt, simul pertractare, & utramque Sancti Vitam prius exhibere.

[Annotata]

* in altera Bathildis

* ibid. Walberto

VITA BREVIOR
Auctore anonymo Sancti ipsius æquali.
Ex editione Labbei & Mabillonii, collata cum Ms. S. Maximini Trevirensis.

Adelphius abbas Romaricensis, Luxovii in comitatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 0073

A. Anonymo.

[Præfatis auctoris,] Ineffabilis & clementissimus Deus Jesus Christus, cum fidelibus suis normam vivendi traderet, quodam loco a ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. Quamobrem ille glorificandus est, qui, ut operetur bonum, tribuit effectum. Et idcirco non silenda esse censuimus opera bona & laudabilia, quæ moderno tempore * erga supremum diem obitus sui laudabiliter pater noster pius atque dulcissimus domnus Adelphius abbas peregit, adjuvante Christo, qui dixit b: Nemo venit ad me, nisi quem Pater meus cælestis attraxerit. Et beatus Paulus dicit c: Ne forte det illis * pœnitentiam &c. Quibus verbis perspicue patet, quoniam pœnitentiæ bonum a Deo petentibus clementer tribuitur.

[2] Jam igitur nunc ipsius Adelphii abbatis narranda aggrediar acta. [Sancti virtutes,] Fuit enim lenis in verbis, hilaris in aspectu, dulcissimus hominibus bonis, mitis & affabilis cunctis, officiis Dei * promptissime intentus, alienarum rerum non cupidus, servientibus Deo obnixe & dulciter subjectus, patientiæ & modestiæ sectator, omnibus hominibus laudabiliter aptus.

[3] Denique ante hos, nisi fallor, triennii annos d, [& insignis pœnitentia. Acri dolore affectus confuetur,] illo videlicet sciente, qui solus hominum corda novit, per eremi vasta huc illucque locatim divertens, ultrices flammarum globos ubertate fletuum secrete extinguere nitebatur. Et quoniam pietas inenarrabilis Dei crebro permittere solet, ut superveniens infirmitas corporis maculas animæ misericorditer abstergens purificet; cum gravi & infesto quateretur dolore, gemitibus & lacrymis multis animæ flagitabat medelam. Denique accito sacerdote, si quid se meminit deliquisse, prostratus humi exomologesin fecit, poscens animæ suæ medendæ pœnitentiam impertiri, atque supplex ait: Dulcissime meus, ab omnibus Fratribus & Sororibus commeato * accepto, volo & desidero Luxovium e usque ad Fratres sanctos properare, quoniam illis similiter confessionem meam facere dispono: quibus orantibus veniam & remissionem de peccatis meis adipisci non ambigo. Nec mora destinationem illius secutus est effectus.

[4] Cum ergo cœnobium fuisset ingressus, mox sanctus abbas Ingofredus f cultor Dei una cum fratribus suis, [ac Luxovium se consert;] velut ob conquirendæ æternitatis præmia, velut de supernis munus destinatum amplectentes illum susceperunt, ibique sancto fratri Emmoni g monacho electo Dei commendatus, cum multo & grandi studio dilectus est. Nam illi tunc, id est, Emmoni de hospitibus instabat cura. Erat vir ille sanctus opere & gratus in actu, qui cum summo studio famulabatur sancto Adelphio. Dumque per aliquod spatium temporis fraterna invicem fruerentur dilectione, adest extrema dies, ut effetum Adelphium abbatem sui funerarentur dilecti. Denique jam aderat surgendi hora diei, & ait: Qua hora vis, domne Emmo, ut surgamus & pergamus ad orationem? Tum ille: Quiesce modicum, Domne, donec signum agitetur, & pergamus ad orationem.

[5] Ilico Emmo digressus foras, & puer officialis inibi remansit cum illo: [ubi moritur.] & ecce subito brachium illius dolor ingens perculit, statimque præpeti verbo ait: Surge accede huc, frater, quia sævissimus dolor percussit brachium meum. Et vexillum Crucis supra frontem & corpus suum conabatur facere & dicebat: Christe adjuva, Christe adjuva. Et hac voce emissa, atque signo Crucis ab eodem facto, illius sancta egressa est anima. Tunc procul dubio in eodem suppletum reor Prophetæ monitum, quo ait: Omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et illud: Sapientia viri in exitu canitur.

[6] Statim ergo ad monasterium Habendense pernix nuntius venit. [Corpus in sacrum Montem] Moxque vir illustris domnus Garichramnus abbas de nocte consurgens cum non parva & promiscua turba populi atque monachorum turbis Luxovium usque perrexit, acceptoque corpore sancti Viri cum Sanctorum reliquiis, cereis & crucibus, ingentique triumpho in castello Habendense ad urnam usque suam mirabiliter transvexit. Nam cum alveum Mosellæ gestantes jam transmeassent, ecce veniens sancta Tecta, quæ & Cebetrudis h, abbatissa occurrit obviam, una cum sanctis sororibus gestantibus Sanctorum reliquias cum cereis & crucibus, divisusque est populus turmatim in tres cuneos. Pergebant namque & chori monachorum sancti Viri corpusculum ferentes, præibantque omnibus: & ilico eminus sequebatur almifica Tecta abbatissa præcedens chorum sanctarum virginum, vulgusque populi post tergum capiebat iter. Resonabant namque in excelsum voces psallentium passim in laudem Dei; omnis namque illic repleta est terra vocibus & cantibus antiphonarum & psalmodiæ. Sic namque, disponente Deo, factum est, ut in die illo, quo festivitas sancti Amati agebatur i, Filiolus k ipsius sanctus Adelphius in eadem basilica cum magno ornatu sepeliretur l.

[7] [translatum, ante] Postquam autem sepultus est, quæ vel quales visiones de eodem quibusdam fidelibus apparuerint, saltem aliquæ silendæ non sunt. Nam antequam sepultus esset, in basilica sancti Petri gestatus est, ibique a pernoctantibus vigiliarum excubiæ celebratæ sunt. Sed quam grande miraculum & virtus ibidem audita fuisset, sub silentio reticendum non est. Et quoniam gemina sancti Amati (sicut jam præfati sumus) atque Adelphii festiva aderat dies, peractis Matutinis, hymnum B. Amati canere cœperunt, quem Adelphius a primo versu usque ad finem alta voce jugiter cantavit cum illis, atque levata dextera manu signaculum Crucis facere conabatur. Vir quippe religiosus erat, qui juxta illius corpus innixius vigilabat. Hic illum cantantem solus audivit, atque cum lacrymis testificans Deum & domnum Petrum, istud miraculum nobis narravit.

[8] [& post sepulturam] Posthæc autem, viro Dei Adelphio urnæ tradito, quidam diaconus procurator monasterii ob quasdam utilitates dispensandas in platea sancti Petri advenit, & ecce in oratorio audivit psallentes tamquam festivitatem celebrantes. Canebant autem hunc versum: Vivet anima mea & laudabit te, Deus. Suspicatus denique est inibi famulas Christi cantare, sed post pusillum sciscitatus, nullum hominem reperit m ibidem adesse. Alia denique die, cum quædam famula Dei in basilica S. Petri innixa in oratione jaceret, audivit in supradicto oratorio tamquam Missas celebrantes canere. Psallebant autem: Lætabitur justus in Domino. Et accitis aliis famulabus Christi, utræque audierunt voce alta canentes, suspicantes quippe fratres ibidem Missarum sollemnia celebrare n.

[9] [prodigiis] Igitur visiones illas, quæ de eodem visæ sunt, jam narrandas aggrediar auctoritate fultus de talibus B. Augustini & almifici Papæ Gregorii, qui quosdam monachos hostium phalanges incurrisse, moxque stipite interemptis per totam noctem ibidem ad corpora eorum animas psalmos canentes ab iisdem hostibus, aliis narrantibus, audisse fatetur o. Nam & B. Augustinus refert; cum Justorum animæ in locis amœnis Justis fuerint sociatæ, licentia adepta, quos in hac vita dilectos habuerunt, revertuntur invisere per somniorum revelationes & consolationum hortamina p: quod & crebro actum per Sanctorum comperimus libros.

[10] Nam nec illud sub silentio reticendum est, quod de sancto Adelphio comperimus. [inclarescit.] Quædam namque sanctimonialis famula Christi, sancta repleta devotione, ad sepulcrum illius dum intente psalmos caneret, factum asseruit infra urnam illius tamquam murmur lene, in aliud latus vertendum. Moxque locus ille inenarrabili dulcedine atque odore suavitatis repletus enituit q. Erant namque ibidem gaudentes & quasi exsultantes lætitia inenarrabili. Hæc quippe pauca narrata sunt de multis, quæ sancta atque almifica Tecta abbatissa ob memoriam beati viri Adelphii, seu propter exemplum fidelium in processu temporis recolenda commentariolo indita stilo sulcari præcepit, adjuvante omnipotenti Deo, cui laus est & gloria & potestas per immensa semper sæcula sæculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Matth. 5 vers. 16.

b Joan. 6 vers. 44.

c 2 ad Timoth. 2.

d En ætas auctoris. Vide Comment. num. 26.

e Sunt, qui putent, S. Adelphium Luxovii vitam monasticam professum fuisse; priusquam Romaricensibus præficeretur; cui opinioni hic textus utcumque favet.

f Hunc inter Prætermissos retulimus ad diem 12 Maii, quo in quibusdam Mss. Kalendariis Benedictinis ejus memoria recolitur in hunc modum: S. Ingofredi abbatis Luxoviensis; neque hactenus plura de eo nobis innotuerunt.

g In nonnullis Martyrologiis, inquit Mabillonius in Annotatis, B. Emmo monachus Luxoviensis V Kalend. Septembris colitur. Fides sit penes scriptorem, equidem in nullis Fastis, quæ consulere potui, ejus mentionem inveni. In mox citatis Mss. Kalendariis ad diem 20 Decembris lego sequentem annuntiationem: Ipso die S. Emonis monachi Habensis monasterii. Facile crediderim eumdem esse, qui Kalendariis illis insertus sit, & per inadvertentiam monachus Habendensisvocitatus, quia Sancti titulo insignitur in Vita S. Adelphii, Habendensis cœnobii abbatis.

h S. Gebetrudis in Monte S. Romarici colitur die 7 Novembris. Vide Commentarium § 1.

i Die 13 Septembris. Consule Comment. num. 28.

k Super hac voce quædam observavimus in Comment. num. 16.

l S. Amatus, teste coœvo ejus biographo apud Mabillonium, sepultus est primum, uti ipse petierat, in introitu ostii basilicæ S. Mariæ. & post annum infra basilicam S. Mariæ positus. Igitur in eadem basilica S. Mariæ conditus est S. Adelphius, sicut præ se ferunt hoc loco verba biographi nostri.

m Sequentia desiderantur in apographo nostro Ms.

n Hoc numero contenta intelligimus de vocibus ad Sancti sepulcrum auditis, ut etiam intellexit Mabillonius. Et sane quid aliud narrare intendat biographus? Verum quæ de loco, ubi eæ auditæ sunt, narrantur obscuriora sunt. Etenim ex præcedentibus sat clare eruimus, Sancti corpus die 12 Septembris delatum fuisse ad basilicam S. Petri, ibidemque servatum usque addiem sequentem, quo in basilica S. Mariæ sepulturæ traditum fuit. Quomodo ergo diaconus iste, procul dubio monachus, veniens propter negotia in plateam S. Petri, & sanctimoniales in ipsa S. Petri basilica existentes cantus perceperunt in oratorio, & suspicati sunt, ille, sanctimoniales ibidem canere, hæ vero, a fratribus Missarum solemnia celebrari? Equidem rem non assequor, nisi hoc sensu, quod basilica S. Mariæ valde contigua fuerit basilicæ S. Petri, & remota a monachorum domicilio, vel potius quod locus sacer, quem S. Amati biographus citatus ad lit. l, & noster num. 6 basilicam vocant, oratorium fuerit, ut dicitur in altera Vita, Deiparæ Virgini consecratum, qualia eodem loco varia exstitisse memorat Serarius cap. 7 Vitæ S. Romarici, collectæ ex Mss. codicibus sic habens: In montis cacumine templum & oratoriola varia condidit Romaricus. Unde simul conjiciamus, cur idem locus platea S. Petri vocitetur, nempe a principe basilica illi Sancto dedicata.

o Historia ista clarius percipietur ex ipsis verbis S. Gregorii, lib. 4 Dialogorum cap. 21 inhunc modum scribentis: Vitæ namque venerabilis Valentio, qui post in hac Romana urbe mihi, sicut nosti, meoque monasterio præfuit, prius in Valeriæ provincia suum monasterium rexit. In quo, dum Longobardi sævientes venissent, sicut ejus narratione dedici, duos ejus monachos in ramis unius arboris suspenderunt, qui suspensi eodem die defuncti sunt. Facto autem vespere, utrorumque eorum spiritus claris illic apertisque vocibus psallere cœperunt: ita ut ipsi quoque, qui eos occiderant, cum voces psallentium audirent, nimium mirati terrerentur. Quas videlicet voces captivi quoque omnes, qui illic aderant, audierunt, atque eorum psalmodiæ testes exstiterunt. Hactenus Gregorius Magnus; hujus sancti Pontificis Acta illustravimus tom. 2. Martii ad diem 12, & ad diem 14 sanctorum Martyrum, de quibus hic scribit.

p Hanc vel ei affinem materiam pertractat S. Augustinus locis variis. Videat tamen curiosus lector Epistolam ejus 159 alias 100 tom. 2 Operum in nova editione Benedictinorum congregationis S. Mauri col. 428 & seq., qua respondet sanctus Doctor Evodio episcopo ad varias quæstionessuper somniis & defunctorum apparitionibus, affertque mirabilem plane visionem, per quam Deus hominem revocari permisit a dubio de vita animæ post mortem, quamque ipse Sanctus ex eodem homine didicisse se profitetur. Porro cum biographus illos Patres adducat ad confirmandas visiones, quas narrare aggreditur, procul dubio, quæ hoc numero continentur, inverso ordine exarata sunt, debentque præcedere numerum 7.

q Justa ratio non est ambigendi de suavi odore juxta Sancti sepulcrum percepto; at dubitari posset, an, dum sanctimonialis murmur se invertentis percepisse se credidit, sua eam non luserit imaginatio; maxime quia simile quid prænoverat contigisse, cum depositus illic fuerat S. Romaricus, quod hujus biographus apud Mabillonium ita enarrat: Postquam sepultus est, mulier quædam ad capita beati Amati atque Romarici orandi gratia … sese prostravit: statimque infra urnam, in qua requiescunt, se audisse fatetur utrumque ad invicem vertentem, & quasi murmur intrinsecus gaudii nescio quid celeberrimi haberetur.

* Ms. modernis temporibus

* in Ms. additur Deus

* Ms. in omnibus

* lege commeatu

VITA ALTERA AUCTIOR
Auctore anonymo recentiore.
Ex codice Ms. Romarici Montis.

Adelphius abbas Romaricensis, Luxovii in comitatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 0074

A. Anonymo.

[Præfatio auctoris.] Cum sæpe excusassem, dignissima & excellentissima mater, tua me denique auctoritas impulit, ut sanctissimi patris ac pastoris nostri Adelphii vitam & res gestas scriptis explicare aggrederer. Quod quidem implere hactenus distuli, non tam declinandi laboris causa, quam quia ingenii mei tenuitatem considerans tam sublimi argumento me imparem agnoscebam; adeoque tacere malebam, quam pauca de multis & ineleganter effari; illud maxime veritus, ne eamdem reprehensionem incurrerem cum illo, qui hoc opere in se recepto, tamen illud communi omnium sensu, parum diserte apteque executus est. Ego autem hoc unum negare non ausim illi, cui me omnia debere profiteor; ne eo ipso nimium modestus parumque prudens appaream, quo laudibile honestumque onus iniquo obtentu excutere velim. Itaque jussis tuis obtemperare statui, non alia occasione, quam ut quemadmodum ecclesiæ tuæ curandis emolumentis te intentam video, ita tu quoque causa sis, cur ego beati Adelphii gloriæ amplificandæ adlaborem: id solum utique diligentiæ meæ vel obedientiæ præmium spectans, ut non tam operis ac facultatis exiguitatem, quam operam animumque attendas, ac si quid nævi errorisque subsit, pro tua singulari prudentia æqui bonique consulas. Nunc potro ad id, quod propositum est, veniamus.

[2] Beatus igitur Adelphius natione Sicamber a, nobilitatis natalitio celsus, [Sancti illustre genus & felix indoles.] in primævo ætatis flore bonorum imitator emicuit celeberrimus, quem supernæ diligentia pietatis tanta dilectionis gratia elegit & præelegit, ut Spiritus sanctus in eo ignem sui amoris vehementer accenderet, ipsumque sibi templum ædificans frequenti non solum lumine inviseret, verum quoque mundani callis inter illecebras justitiæ adeptus palmam, religionis integer cultor perseveraret. Nam ab ipsis pene cunabulis litterarum documentis institutus, primæ indolis rudimenta direxit ad Christum. Qui profecto virtutis iter arripiens nihil aliud studuit, quam caduca contemnere, adhærere perpetuis, atque monasticæ mancipatus disciplinæ, mansuetudinis jugum feliciter suscepit. Res autem postulare videtur attingere paucis, qualiter idem venerabilis Pater prædictæ institutionis susceperit habitum, ut quomodo Sicambrorum provincia infelix amiserit tantæ excellentiæ tantæque dignitatis Virum, qui partibus Vosagi b, serenus effulsit, tamquam sidus eximium, quod, disponente Deo ac ejusdem Patroni opitulante suffragio, compendiosæ stilo traditionis sequentia declarabunt.

[3] Gloriosissimus namque ac Deo dilectissimus Romaricus, cum inter primates polleret in palatio, regia fultus familiaritate, cumque regem & regnum, regali c utpote ortus prosapia, strenuo procuraret moderamine, [S. Romaricus, qui seculo] cepit consilium, felici usus commercio, peritura postponere, soli inhærere Deo. Habebat vero eodem tempore tres filias pudice ac liberaliter, prout tanti viri expetebat reverentia, educatas, quarum connubia diu multumque secum volvens in pectore, licet affatim suppeterent opulentia in rebus, nobilitas in genere, maluit eas Christo cum flore virginitatis destinare. Quippe in cujus corde jam mundus aruerat, cui profecto palatinæ dignitatis pompa sordere cœperat, nemini nisi Christo funiculum hæreditatis adscribendum deliberabat. Verum quædam e filiabus ipsius, nomine Aselberga, paternæ non acquiescens devotioni, expers hæreditariæ sortis & absque patris consilio, nupsit cuidam in partibus Sicambriæ, cui vocabulum Bethilinus, summæ nobilitatis multæque potentiæ viro d.

[4] [valedicent, suadente S. Amato Luxovium se receperat,] Interea autem beatus Romaricus, jam præmeditatæ salutis non immemor, diu noctuque regem moriturum cogitabat deserere, ac æterni regis consiliis sese totum implicare, & quamvis in aula, quam non ex desiderio, sed ex officio frequentabat, sedulo versaretur; nullo tamen temporis intervallo mens ipsius pii affectu operis privabatur. Cumque opportuna ei accidisset occasio, patefecit libens, quod diu tractaverat in animo. Nam cum gentem Austrasiorum sanctus inviseret Amatus e, gratia serendæ fidei, divina cooperante clementia, divertit ad palatium venerandi patris Romarici, a quo vir egregius, suscepto ææternæ refectionis pabulo, consiliis ejusdem Luxovium venit, ac monasticæ inibi religionis normam suscipiens, quod diu optaverat, feliciter implevit.

[5] [ac deinde in monte monasterium condiderat,] Non multum vero post temporis susceptæ conditionis strenuus executor in tantæ perfectionis excrevit diligentiam, ut, cælestibus æstuatis * desideriis, secretioris vitæ expeteret disciplinam, cujus inceptis dulcissimus magister ejus Amatus obnixe favebat. Quippe ubi cooperator aderat Spiritus, nihil reprehensione dignum considerabat. Pari ergo affectu infra vastum Vosagi profundum, locum heremiticæ solitudini competentem reperiunt, quod ab antiquis appellatum didicimus Habendi castrum, in quo Regi regum jugi famulantes exercitio monasterium puellarum ædificavit *, atque curæ pastoralis functi officio ad custodiendum gregem industria solerti invigilant: unde quantum lucri summo Pastori retulerunt *, quantaque angelicæ institutionis gloria sese suosque dilataverint, evolvere supersedeo, ne semper eadem audientibus ingerat fastidium prolixæ digressionis oratio.

[6] [missos ad se Gebetrudem & Adelphium ex filia nepotes latus complectitur.] Audiens vero Asselberga, patrem renunciasse seculo, direxit ei filiam nomine Tectam, quam jam susceperat ex conjuge Bethilino, sperans hoc modo elicere, quatenus hæreditatis pignus, quod sibi jure competebat hereditario, restitueret puellæ. Beatus vero Romaricus, procreationis suæ primitias alacri vultu contemplatus, cum cæteris, quas ibidem aggregaverat, Domino perenniter famulaturam dedicavit; quæ postmodum ejusdem monasterii mater vocata est Gebetrudis. Mater vero, cum comperisset, quid ageretur de filia, felix secundo partu rursus animum aggreditur flectere: sed, ut reor, non sine divina suggestione: nam Puerulum, quem post paulo pepererat, transmisit avo baptizandum, atque ad relictæ possessionis heredem constituendum, quem serenissimus pater Romaricus gaudio magno suscipiens benedixit Dominum, cujus præsidio, quod filia neglexerat, geminæ prolis officio gratulabatur duplicatum f.

[7] Jussit autem sacri Baptismatis unda Puerum innovari, [Adelphius baptizatur, & S. Arnulpho committitur;] atque de nomine Adelphium adsignari, quem dominus Amatus vir ineffabilis de lavacro sacro suscipiens, pater ipsius extitit spiritualis g. Protinus vero gloriosi pontificis Arnulphi h documentis ac monitis saluberrimis institutus, tanta cura & diligentia est enutritus, ut nihil terrenum saperet, sed ad cælestia toto mentis adnixu festinaret, atque in eo avitæ virtutis specimen eluceret. Erat enim hilaris vultu, decorus facie, lenis in verbis, fervens in religione, alienarum rerum non cupidus, servientibus Deo jugiter innixus, &, quamvis puerili floreret ætate, cunctis tamen morum placebat honestate. Cumque majori in dies proveheretur scientia, studebat teneros annos diligentiori superare solertia. Cavebat namque, ne aut temeritatis impulsu ad iniquitatem prorumperet, aut per negligentiam ab æquitatis tramite deviaret.

[8] Hujus itaque tam illustris Ephebi pater i excellentissimus, [multis virtutibus ornatus & Romarico avo abbas substitutus,] cum se relatu frequenti in domo Dei comperisset plurimum fructificasse, ob ejusdem charissimi Filii dilectionem hereditatem in partibus Provinciæ monasterio Habendo contradidit opulentam, licet ab Agarenis k postmodum vehementer vastatam. Post discessum vero beatissimi Amati, devotissimus pater Romaricus l, cum jam sui dissolutio corporis immineret, dilecto sibi Adelphio, castitate & continentiæ armis accincto, ac in omni virtutum devotione composito, sanctarum curam puellarum commisit, quas ipse cum germana sua prudentissima, videlicet Gebetrude, viriliter cuncta regens, ac paterno affectu disponens, parvi licet temporis intervallo, pie ac strenue gubernavit m.

[9] Piissimi ergo patris Romarici beatus Adelphius destitutus præsentia, [sancte gubernat.] gregem Christi, quem fovendum susceperat, tanta prosequebatur diligentia, ut, quasi novo religionis afflatus spiritu, seipsum abnegaret: quibusque præesse videbatur, sanctæ conversationis exemplo consolidaret. Crebris itaque vigiliis ac jejuniorum longanimitate beatus Adelphius profligatus, carnis concupiscentiam frænabat: compunctionis vero pane, lacrymarumque vino spiritum roborabat; membra autem, ne ad pium opus deficerent, cibi potusque parcitate solis post occasum reficiebat; edebat namque, ut viveret; non vivebat, ut ederet.

[10] [Vacat operibus pœnitentiæ & graviter laborans] Cumque in eo superni cottidie amoris vehementis ardor excresceret, per loca montis secretiora divertens profusis lacrymarum imbribus se totum irrigabat, atque mundanæ celebritatis oculos vitans, contriti cordis hostiam divinis conspectibus immolabat. Quanto enim virtutum proficiebat meritis, tanto indigniorem sese dijudicans veniam postulabat de commissis. Et cum jam triennii tempus n miro abstinentiæ cultu exegisset, ei tanta supervenit corporis ægritudo, ut se propediem dissolvendum præsciret. Cumque diutius dolore quateretur intolerabili, Vir Dei accitis fratribus universis sub eodem Domino famulantibus, si quid se meminit deliquisse properat confiteri; atque de remedio animæ suæ obsecrans, multa habuit hujuscemodi verba: Dilectissimi fratres atque sorores sanctissimæ vestro concessu Luxoviensis cœnobii fratres desidero invisere: quia & illis confessionis debitum persolvere dispono, quorum petitionibus remissionem adipisci de peccatis non ambigo: verum destinatio illius statuti ad effectum perducitur o.

[11] [Luxovium petit,] Cumque prædicti loci monasterium fuisset ingressus, venerabilis cultor Dei Ingofredus una cum fratribus suis plurima ipsum a acritate suscepit, ac tamquam munus a Deo collatum congratulans, cuidam fratri nomine Emmoni diligenter servandum commisit. Hic itaque prædictus frater religione pollebat præcipuus; huic quoque cura instabat de hospitibus, qui etiam summo studio beato Adelphio famulabatur. Cum jam aliquanto tempore fraterna invicem fruerentur dilectione, mane quodam vir Dei Emmo beatum Adelphium, orationis gratia surgere volentem compescuit, atque egressus foras puerum officialem inibi cum eo reliquit.

[12] [& pie moritur.] Protinus vero brachium patris Adelphii dolor percussit sævissimus, qui confestim, accito puero, signo Crucis se muniebat, velut in hostes dimicaturus atque ter dicendo, Christe adjuva, soluta est carnis ergastulo sanctissima illius anima. Felix immo beata dissolutionis conditio, quæ sic optata pervenit, ut potius esset voluptati, quam detrimento! Non enim debitæ conditionis supplicium differre postulans Christum invocabat, verum ob laboris egregii constantiam merito sublimandus. Ne justitiæ corona diutius abesset reciprocando clamabat: Christe adjuva; ut qui omnium ad Patrem venientium prælucens extitisti semita, te duce, te præside, tibi adhærere valeam coæqualiter fulgenti in paterna gloria.

[13] [Corpus Sancti] Eodem die, quo beatus Adelphius a seculo migravit, nulla interveniente mora, nuntius pervenit in Castrum referens, naturæ concessisse venerandum Adelphium, cujus fama propere vulgata passim perculit oves mœrore subito. Dolebant enim pii Pastoris caruisse solatio, sed gratulabantur illi angelicæ contubernia dignitatis adepto. At vir Dei Garichrannus, defuncti Patris successor idoneus, de nocte consurgens cum multa monachorum manu atque famulantium Luxovium tendit *, corpusque piissimi Confessoris dignissimo apparatu recipiens Habendum usque monasterium cum summa reverentia honestissime transvexit.

[14] [insigni pompa, ad Sanctum Montem refertur & prodigiis] Beatæ etenim translationi inservientes cum transmeassent fluvium, qui medius Habendo colli proximam interluit planitiem, gemens occurrit alma Gebetrudis una cum sanctis sororibus, quæ velut oliva fructifera in domo Dei refulgens miro atque inenarrabili triumpho fraternum disposuit funus. Populus namque, qui aderat, trium turmarum divisus per cuneos laudem Dei decantabat, vocibusque ymnisonis non exequiarum planctum, verum sollempnia celebrabat. Cumque illic omnis terra psallentium vocibus repleretur, ad basilicam beati Petri deportatur, atque jugi a pernoctantibus vigiliarum cultu ibidem veneratur. Contigit autem, disponente Deo, piissimi patris Amati eadem nocte adesse festivitatem, cumque, peractis Matutinis, ymnum ejusdem adstantes cantare cœpissent, beatus Adelphius a primo versu usque ad finem cantavit cum illis, dextraque levata Crucis signaculum facere conabatur gratia benedictionis. Vir denique religiosus, qui juxta corpus illius innixus vigilabat, cantantem illum solus audivit, atque cum lacrymis Dominum testificans fratribus enarravit. Sequenti vero die, omnibus rite compositis, sepultus est in oratorio quodam prope basilicam beati Petri apostolorum principis. Posthæc autem Viro Dei urnæ jam tradito, quidam e fratribus monasterii procurator ob quasdam utilitates dispensandas juxta prædictum oratorium pertransiens audivit vocem canentis intrinsecus: Vivit anima mea, & laudabit te Deus: unde suspicatus est inibi aliquam e sororibus cantare, ac post paullum sciscitatus neminem ibidem reperit adesse.

[15] Alia denique die cum quædam famula Dei in basilica beati Petri orationi attentius incumberet, [illustratur,] audivit tamquam Missam celebrantes ibidem in eodem oratorio, canebant autem: Lætabitur Justus in Domino. Quæ secum accersitis quibusdam sororibus, audiere pariter, quod sola audierat prius. Nec illud quoque sub silentio reticendum decernimus, quod de repente humato illo factum esse cognoscimus. Quædam namque sanctimonialis sancta repleta devotione, cum ad sepulchrum illius intenta psalmos caneret, factum asseruit, infra urnam murmur lene, tamquam confessor Dei Adelphius in aliud latus sese converteret: moxque locus ille tanto suavitatis odore repletus enituit, ut facile quivis adverteret, quantis prædictus Pater apud Dominum existat meritis. Hæc pauca de multis beati patris Adelphii gesta sufficiant, cujus interventu piissimo Regis æterni mereamur obtinere gratiam in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Sicambros, quorum primæ sedes apud extrema fluminum Vahalis, Mosæ & Rheni assignantur, confundi subinde cum Francis monuimus tom. 4 Julii pag. 440 in Annotatis ad cap. 2 Vitæ S. Arnulphi, ubi hic Sanctus ita dicitur erudiisse Dagobertum regem, ut in Sicambrorum natione rex nullus illi similis fuisse narraretur. Adi Browerum in Notis ad carmen 4 libri 6 Venantii Fortunati de Chariberto rege ita canentis:

Cum sis progenitus clara de gente Sygamber.

b Vosagus, aliis Vogesus, quo nomine sæpe veniunt etiam partes in eo comprehensæ, mons, saltus, sylva & eremus, late extenditur per confinia Burgundiæ, Alsatiæ & Lotharingiæ, estque celebris tam virorum, qui inhabitarunt,numero ac sanctitate illustrium, quam pulchra situs sui varietate, & fluminum præclarorum Matronæ, Mosæ, Mosellæ atque Araris origine. Gallis le Vosge nuncupatur.

c Idem de Romarici stirpe tradit Menardus pag. 405; recentior vero dicti Sancti biographus, apud Serarium cap. 1, ortum existimat e Faramundi Francorum regis posteritate: quod operosius discuti poterit ad diem 8 Decembris. Nam auctores antiqui, licet nobilissimum fuisse clare insinuent, regio genere procreatum non memorant. Scriptor Vitæ ejus coævus ita loquitur: Posthæc denique tempus evenit, ut in Lotharii regis palatio inter ceteros electus haberetur. Jonas Bobiensis in Vita S. Eustasii apud nos tom. 3 Maii pag. 789 de eodem Romarico sic ait: Primis nobilitatibus fuerat apud Theodebertum habitus. Mabillonius legit: Primus inter nobiles. Porro mox laudatus Romarici biographus, ejus patrem dicit, qui Theodeberti regis Austrasiæ partibus adhæserat, interemptum fuisse a Theodorico rege Burgundiæ, & bona, Romarico jure hereditario debita, fisco fuisse addicta, ac denique post mortem Theoderici restituta. Unde colligas vere scripsisse biographos SS. Eustasii &Romarici, quantumvis diversos reges nominarint; quia nempe Romaricus primum cum patre in Theodeberti aula, ac deinde in Chlotarii monarchiam universam adepti floruit.

d De iis, quæ toto hoc numero referuntur, fuse egimus in Comment. a num. 7.

e S. Amati Acta illustrabimus ad diem 13 hujus mensis; interim, quæ paucis hic de eo referuntur, pluribus descripta videre est apud Mabillonium sæpe laudatum Sec. 2 Benedictino pag. 132.

f Ad hunc numerum spectantia pertractavimus in Comment. a num. 7

g Adi Comment. num. 16.

h De S. Arnulpho Metensium antistite actum est in Opere nostro tom. 4 Julii ad diem 18, dictumque, quod abdicato episcopatu in Vosagi solitudinem se contulerit sub annum 625; cum autem juxta biographum nostrum nasci non potuerit Sanctus noster ante annum 620, ut ostendi in Commentario num. 16, procul dubio S. Arnulphus ejus curam suscipiens jam tum in eremo existebat; neque enim verisimile est, tenellumInfantem Metas destinatum fuisse, ibidemque ab episcopo educatum. Igitur vox protinus hic valet deinde, quomodo etiam exposuit, qui Lectiones Officii concinnavit: Mox, inquit, ut adolevit, Arnulpho pontifici in disciplinam traditus … tantum profecit &c.

i Bethilinus summæ nobilitatis multæque potentiæ Sicamber, ut dicitur num. 3

k Sic appellati sunt primum Saraceni, ex eo quod sese ex Ismaele, filio Agaris & Abrahami originem traxisse existimarent. Sæpius hi in Francorum & Gallorum ditiones irruperunt præsertim seculo VIII. Sed hoc nomine aliquando venerunt Hungari. Vide Appendicem de Gloria posthuma num. 30.

l Romaricus defuncto Amato abbas successit, & ut minimum superfuit annis viginti quinque juxta communem eruditorum opinionem. De anno utriusque Sancti emortuali vide Comment. num. 16 & 18

m Super istis nonnulla notavimus in Comment. num. 26.

n Triennium istud difficulter intelligi poße de spatio temporis, quo tantum S. Romaricosuperstes fuisset Sanctus noster, advertimus in Comment. num. 26. Quapropter vel dicti triennii initium desumendum est a tempore, quo, translata in Garichramnum monasteriorum præfectura, sese totum Deo & pœnitentiæ exercitationibus applicare cœpit, vel dicendum, quod biographus hic, æque ac Serarius & Ruyrus, sensum Vitæ vetustioris haud recte assecutus fuerit. Adi Comment. numero citato.

o Quæ sequuntur ab hoc numero ad finem usque, narrata sunt fere omnia in priore Vita; proinde consuli possunt Annotata in illam a litt. f.

* lege æstuans

* forte ædificant

* retulerint

* tetendit

GLORIA POSTHUMA
Seu Appendix de cultu antiquo & hodierno, de variis translationibus ac elevationibus corporis & de miraculis.

Adelphius abbas Romaricensis, Luxovii in comitatu Burgundiæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus Antiquus; an monasterium S. Adelphii nomini consecratum fuerit; Translationes reliquiarum quatuor; varia de priore earum recentiorum opinio.

[Mox ab obitu ut Sanctus colitur.] Ejusmodi est integra Actorum primo loco jam excusorum series, ut credere nos jubeat, Abbatem nostrum talia in vita sua præbuisse eximiæ sanctitatis indicia, ut mox ab obitu fideles eum prosequi cœperint ea veneratione, eo honore, quo Sanctos solemus prosequi. Sane corporis ejus postridie mortis Luxovio in Montem sanctum translatio, narrata ibidem num. 6, minus speciem repræsentat lugubris funus deducentium incessus, quam triumphalis victori occurrentium & applaudentium comitatus, vel lætitia gestientium ob thesaurum ad se deportandum concursus. Adde, quod visiones seu prodigia ante & post inhumationem ipsius facta, & ab eorumdem Actorum coævo scriptore relata a num. 7 præhabitam illam erga Sanctum venerationem certe confirmarint, adeo ut ad idem sepulcrum suas preces funderent seu psalmos canerent, ut ibidem legitur num. 10. Præterea eamdem venerationem non potuit non augere plurimum perceptus a psallente sanctimoniali & aliis accurrentibus suavissimus odor.

[2] Augustinus Calmet Historiæ Lotharingicæ tom. 1 col. 827 monasterium virorum Montis sancti nomine S. Adelphii quondam insignitum fuisse existimat; [Monasterium ejus nomini] verba ejus Gallica ita sonant: Abbatia Romarici-Montis exstructa per S. Romaricum in monte Habendensi, cui hodiedum Montis sancti nomen est, combusta similiter fuit & expilata ab his barbaris (de Hunnis loquitur) & religiosæ ac religiosi coacti fuerunt deserere hunc sacrum locum, seseque recipere in planiciem trans Mosellam, in quam transtulere corpora sanctorum patronorum suorum Amati, Romarici & Adelphii. Ædificarunt ibidem ecclesiam ac bina monasteria, alterum pro sanctimonialibus dedicatum SS. Petro & Paulo, alterum pro monachis sub patrocinio S. Adelphii. Idem, sed paulo aliter, repetit in Serie chronologica abbatissarum Romaricensium præfixa tom. 3 ejusdem Operis col. CLXXXV sic præludens: Romaricense monasterium situm hodiedum supra Mosellam … fundatorem habuit S. Romaricum circa annum DCXLV (mendum typi haud dubie hic est vel calami, nam tom. 1 col. 388 rectius signat annum 620) Primaria ejus sedes fuit in monte vicino nunc Mons sanctus ei nomen est, … quem S. Romaricus & congregatæ sanctimoniales sat longo tempore inhabitarunt. Hæc celebris abbatia in origine sua duplex erat, id est, erant in illo sacro monte duæ communitates distinctæ, altera virorum, altera virginum; prior habebat patronos SS. Petrum & Paulum, altera S. Adelphium.

[3] [dedicatum fuisse] Paulo aliter, inquam, id repetit; nam tom. 1 videtur aperte loqui de monasterio condito trans Mosellam post direptionem barbarorum, igitur eo loco, ubi hodie existit Romaricensis civitas; tom. 3 de communitate seu monasterio a primordiis suis ante dictam direptionem existente in ipsomet Monte sancto. Præterea tom. 1, virorum monasterium S. Adelphio, virginum SS. Petro & Paulo consecratum asserit; tomo autem 3 monasterium virorum SS. Petro & Paulo, virginum vero S. Adelphio dedicatum ait. Hoc postremum tamen facilius percipio quam aliud, ita interpretando scilicet ejus verba, ut per abbatiam seu communitatem priorem, la premiere, magis præcipuam designatam voluerit, per alteram, l'autre minus præcipuam; quo sensu recte dixerit priorem, puta virginum, SS. Petro & Paulo, alteram, virorum communitatem, sacram fuisse S. Adelphio; si tamen umquam sub hujus nomine peculiariter venerit ea communitas.

[4] [non sat solide probatur:] Laudatus auctor utroque loco in probationem asserti sui allegat Vitam Adelberonis, ejus nominis secundi Metensium antistitis, a coævo exaratam & a Labbeo editam tom. 1 Bibliothecæ, ubi pag. 678 memoratus antistes, qui floruit seculo X, consecrasse legitur multis monasteriis abbates, atque hos inter sancto Trudoni duos, sancto Adelpho duos. Addit tom. 1 col. 827, legisse se in Necrologio S. Michaëlis, Saint-Mihiel, abbatiæ in diœcesi Verodunensi, abbatem ex monasterio S. Adelphi his memoratum verbis: IX Octobris obiit Notgerus abbas S. Adelphi. Verum argumenta ista mihi non sat clara apparent, ut absque erroris formidine asserere ausim, iis verbis indigitari asceterium aliquod seu Habendense seu Romaricense, Adelphii nostri nomine insignitum; maxime cum nihil his affine eruam ex ullis dictorum locorum munumentis. Quid si Vitæ Adelberonis, & allati Necrologii auctores, patria forte Metenses, designatum voluerint monasterium S. Petri Novum-Villariense in Alsatia, quod exspirante seculo XV in collegium canonicorum secularium conversum est, idque a S. Adelpho appellarint ex affectu in S. Adelphum Metensem episcopum, cujus corpus eo delatum fuisse seculo IX ostendimus tom. 6 Augusti pag. 505?

[5] [forte de S. Adelpho Metensium episcopo agunt allata in hunc finem documenta.] Certe dicti monasterii ecclesiam ab eo episcopo deinde vocitari cœpisse innuunt Benedictini scriptores Galliæ Christianæ tom. 5, col. 834 hisce verbis: Ecclesia primitus in honorem SS. Apostolorum Petri & Pauli a prædicto Sigebaldo condita est, quibus subinde alter patronus accessit S. Adelphus seu Adolphus episcopus Metensis, cujus corpus anno DCCCXLVI Drogo sedis ejusdem antistes hanc in ecclesiam transtulit. Imo auctor translationi coævus, apud nos tom. cit. pag. 511, referens miracula post translationem facta, aperte dicit, virum quemdam, accepto beneficio, detulisse nummos ad S. Adelphi ecclesiam. Quidquid de re sit, laudati Calmeti assertio mihi sufficienter probata non est. Porro cum num. 1 hujus Appendicis allata a nobis talia sint, ut cuivis facile persuadeant, sancti Abbatis nostri cultum non potuisse antiquiorem esse, quam reipsa sit, plura super hac materia annotare opus non videtur. Quapropter ad alia progredior paulo ampliorem discussionem exigentia. De translationibus loquor; non discussurus quidem, an eæ vere contigerint, id enim docebunt nos earumdem relationes, sed quibus temporibus & ob quas causas factæ sint.

[6] In Monte-Romarici per anni decursum distinctis diebus recoluntur commemorationes seu festivitates translationum quatuor, [Prænotantur nonnulla super translationibus quatuor] de quibus universim quædam prænotanda sunt; ac primo quidem illas inter translationes non recenseri omnium priorem, cum scilicet demortui Sancti funus Luxovio mox illuc deportatum est, prout sæpe memoravimus. Secundo translationes illas non esse proprias soli S. Adelphio, at ei communes cum SS. Amato & Romarico; quippe quorum trium sacræ exuviæ simul iisdem temporibus iisdemque de causis translatæ fuerint, & earumdem translationum historiæ indistincte sub hujusmodi titulo: Translationes SS. Amati, Romarici & Adelphii conscriptæ; ita ut nihil de Sancto nostro hic attingere valeamus, quin simul de aliis duobus disseramus, & quæ alioqui proprie spectarent partim ad diem XIII Septembris, partim ad VIII Decembris, compellamur hic in antecessum pertractare. Tertio singulas translationum, uti & miraculorum, quæ sub earumdem tempora patrata sunt, enarrationes depromptas esse ex codicibus Mss. Romaricensibus, prout notatur in apographis a Chiffletio nobiscum communicatis; eo tamen descrimine, quod etiam ad singulas observabo, ut quædam notarii apostolici attestatione munitæ sint, aliæ non item; quædam ipsiusmet primi auctoris stylo relictæ, alia ex Gallica versione Sebastiani Valdenarii per laudatum Chiffletium nostrum rursus Latino sermoni redditæ.

[7] Notandum denique est quarto, prælaudatum Valdenarium, [in Monte-Romarico annua commemoratione festivis.] teste Calmeto in Catalogo alphabetico scriptorum Lotharingiæ, & in Serie monasteriorum ejusdem ducatus, quorum ille præfixus est tom. 1, hæc tom. 3 memoratæ supra Historiæ Lotharingicæ, prælaudatum, inquam, Valdenarium præfuisse seculo XVI Herivallensi, alii scribunt Yerevallensi, Calmeto Gallice Herival, Prioratui Ordinis S. Augustini, qui unico milliari distat a Romaricensi oppido. Unde præsumere licet, dictum auctorem Opus suum sub hoc titulo, Acta rerum memorabilium ecclesiæ S. Petri Romaricensis, concinnasse juxta monumenta Latina apud Romaricenses reperta. Id suadent præterea Lectiones Officii cuilibet translationis festivitati propriæ & hinc inde, ubi opus videbitur, a nobis memorandæ, quæ illius relationibus valde congruunt. Cur autem Chiffletius non potius ex ipsis jam citatis monumentis Latinis, quam ex lucubratione Gallica Valdenarii apographa nobis transmiserit, rationem aliam non video, quam vel quod eorumdem autographa obtinere nequiverit, vel quod ea quidem in archivo repererit, simul cum Valdenarii Mss.; sed hæc illis valde conformia, ac præterea in meliorem ordinem redacta perspiciens, judicarit ad Opus nostrum magis conducentia. Nunc ad primam translationem progredior.

[8] Hujus Historiam habemus integram, munitam notarii apostolici attestatione, [Relatio translationis primæ a subæquali exarata.] relictamque primogenio stylo Latino auctoris anonymi, & subæqualis, quantum suspicari nos sinunt verba ejus num. 7, quæ sic habent: Hii ergo venerabiles Confessores Christi in loco, in quo nunc præstante gratia pii Conditoris consistunt, reconditi fuerunt. Nam secunda corporum translatio & novæ basilicæ in eum finem constructio contigit superstite adhuc una e sanctimonialibus, jam decrepita, quæ in monte eodem (antiqua scilicet monasterii sede) jugiter in servitio eorumdem (Sanctorum) laudabilem vitam duxerat. Verba sunt ex secundæ translationis historia num. 9. Igitur haud ita dudum post primam translationem facta est altera, & vivebat illius Historiæ auctor antequam secunda contigerit, cum eo loco, quo primum reconditi fuerant Sancti, etiam tum consisterent, quando scripsit.

[9] [De tempore, quo contigit, opinio Menardi,] Constans traditio est admissaque ab omnibus passim neotericis, sacras virgines ex Habendensi monte in subjectam trans Mosellam fluvium planitiem demigrasse atque huc deferri curasse sacra sanctorum suorum Patronorum lipsana occasione irruentium in Lotharingiam & monasteria devastantium barbarorum; at quæ de tempore factæ illius transmigrationis tradunt dicti neoterici confusa sunt nec inter sese consona. Menardus lib. 1 observationum ad diem VIII Decembris, dicit, cœnobium Montis sancti circa tempora Ludovici Pii translatum ad radices ejusdem in planitie amœnissima, quam interluit Mosella fluvius, ubi nunc est urbs, quæ vulgo appellatur Remiremont. Igitur ante vel circa annum 840, quo Ludovicus cognomento Pius, Caroli Magni filius, & hic per Menardum haud dubie designatus, obiisse scribitur.

[10] [Serarii,] Serarius cap. 12 Vitæ S. Romarici, collectæ ex Mss. codicibus, de translationibus scribit in hunc modum: Cum barbara & ingens Hunnorum multitudo partes eas, uti & alias plures, depopularetur, in sancti quoque Romarici cœnobia tam virorum quam virginum desæviit admodum. Sed postea consilio & prudentia Theoderici syndici, liberalitate vero ac munificentia Ludovici tertii peramplum unum, quo virgines omnes caperentur ultra Mosellam augusto cum templo, quod S. Petri dicitur, exstructum fuit cœnobium, & in hoc religiose translatæ simul sanctorum Romarici, Amati & Adelphii reliquiæ die XVII Maii sub annum Domini DCCCCX, præsente Tullensi episcopo Drogone. Quibus verbis, ut infra patebit ex nostris monumentis Romaricensibus, primam ac secundam & fortasse tertiam translationem involvit, sed valde confuse & implexe, quod Mss. suis attribuendum esse satis indicat in margine.

[11] [Ruyri,] Nam, ubi Hunnorum in partes illas irruptionem refert, annum in Mss. suis notari significat 904, ubi vero postea templum ac cœnobium exstructum ait munificentia Ludovici tertii, hanc in margine notam ponit: At DCCCLXXIX regnabat. Ruyrus cap. item 12 Vitæ S. Romarici hanc advertens Serarii, cui alioqui passim adhæret, dubitationem, perspiciensque rei difficultatem, ingressus est viam aliam, atque Hunnorum irruptionem affixit anno 864, & principem, cujus liberalitate novi templi structura perfectæ legitur, Ludovicum Balbum Caroli Calvi filium fuisse affirmat. Verum, præterquam quod asserti sui testimonium nullum proferat, ne sic quidem difficultates omnes diluit, uti similiter patebit ex mox laudatis monumentis.

[12] Memoratus jam subinde Calmetus tom. 1 col. 826 & 827 Hunnos seu Hungaros, [Calmeti & aliorum.] sicut passim alii, primum in Lotharingia visos fuisse ait sub annum 910, & ea de causa sedem Habendensis solitudinis relictam fuisse a religiosis incolis tum viris, tum virginibus. Audi eumdem breviter & clare mentem suam exprimentem ante tom. 3 in serie chronologica abbatissarum col. CLXXXVI & CLXXXVII: Abbatia Romaricensi, sita in monte, jam bis terve destructa ac devastata ab Hungaris, qui in Lotharingiam irruerunt sub initium seculi X annis DCCCCX & DCCCCXIX, visum est transferre eam in locum magis commodum ac tutum, in planitiem supra Mosellam, ubi civitas excitata est, muris cincta, & ubi hactenus subsistit abbatia. Unde colligas juxta hunc auctorem neque Sanctimoniales Montem sanctum, primam sedem suam, deseruisse, neque Sanctorum corpora e terra elevata fuisse ante annum 910; quod postremum diserte exprimit tom. 1, ubi verbis, quæ num. 2 hujus Appendicis recitavimus, subnectit sequentia: Ea occasione (transmigrationis & novi templi ac duplicis monasterii constructionis) corpora, de quibus jam locuti sumus, e terra elevata sunt. Adfuerunt Drogo (ab anno 905 usque ad 921 vel 922) Tullensium episcopus ejusque clerus. Post hæc autem narrare pergit quæcumque in elevatione ac prima translatione contigisse videbimus inferius. Eumdem circiter annum pro hac translatione notant Bucelinus in Menologio, Bailletus in Actis Sanctorum, uterque ad diem VIII Decembris; Mabillonius tom. 3 Annalium pag. 336, & Seculo 2 Benedictino pag. 135 & alibi, estque, ut apparet, opinio ista hodiedum apud neotericos receptior, an item probabilior, docebunt nos monumenta nunc proferenda.

§ II. Examinantur documenta Romaricensia de translatione prima ac secunda.

[Notæ chronologicæ, deductæ ex primæ translationis Historia,] Auctor Historiæ primæ translationis num. 8 laudatus, præmissis nonnullis huc non pertinentibus, neque facta mentione de barbarorum irruptione, rem enarrare aggreditur his verbis Nunc igitur, annuente Domino, narrabimus, quod temporibus piissimi ac serenissimi Ludovici imperatoris, qui pater extitit monachorum, ac restaurator sanctorum monasteriorum, supradicti patris (S. Romarici) monasterium innovatum ac mutatum est in loco, in quo nunc existit. Ex nominato jam imperatore, si hanc narrationem viderint scriptores § præcedente laudati, orta est verisimiliter, relata ibidem de tempore translationis, diversa opinio: ut alii retulerint ad Ludovicum Pium, Caroli Magni filium; alii ad Ludovicum Balbum, filium Caroli Calvi; alii ad Ludovicum Arnulphi imperatoris filium, & hi quidem, quia traditio erat, factam esse translationem post Hunnorum irruptionem ac præsente Drogone Tullensi antistite. Priorum tamen opinioni favet elogium Ludovici imperatoris recitatis verbis involutum; Qui pater extitit monachorum ac restaurator sanctorum monasteriorum. Favet ipsemet titulus imperatoris, qui Ludovico Balbo juxta plerosque eruditos neutiquam congruit: Ludovicus autem Arnulphi filius in imperio quidem a principibus suffectus est, neque tamen imperatoris coronam aut titulum habuit, inquit Petavius in Rationario Temporum pag. 433, Petavioque consentiunt plures alii. Favent denique proferenda num. 23 & seqq. spectantia ad translationem tertiam. Adde, quod Ludovicum Pium expreße nominent Lectiones Officii, juxta laudatam primæ translationis Historiam concinnatæ, & insertæ tum Proprio Sanctorum Romarici Montis, tum codici nostro Ms., cujus notitiam dedimus in Commentario Actis prævio num. 13, & quem intellectum volo, quotiescumque Lectiones vel nominavero vel recitavero. Itaque in hoc codice pag. 12, his superius in margine notatis: XVII Maii, prima translatio trium Sanctorum & totius monasterii: subduntur lectiones tres, quas majoris claritatis ergo integras transcribimus.

[14] [cujus Compendium conunent lectiones] Imperante filio Magni Caroli Ludovico Pio, qui monachorum pater ac monasteriorum restitutor fuit, sacrarum virginum familia e cœnobio Habendensi in Romaricum-Montem deducta est. Translata sunt pariter beatorum Amati, Romarici & Adelfii abbatum corpora, quæ tria ducentis circiter ab obitu annis tam integra reperta sunt, ut si tunc primum animam exuissent. In retegendis tumulis pollex clerici elisus, mox Sanctorum ope restitutus est: vino deinde medicato lata sunt corpora; barbæ quasi spirantibus novacula abrasæ, singula pretiosis linteis ac vestibus circumtecta.

[15] [Officii] Cum sacra corpora in capulis componerentur, inventum est beati Romarici feretrum justo brevius; appellente ergo vespera & sanctimonialibus ad Mosellæ ripam reliquum agmen præstolantibus, ne mora fieret, mandavit episcopus Theodorico presbytero, & Feroino diacono, ut subter genua beati Romarici nervos inciderent. Mirum dictu! Roseus sanguis manavit e vulnere: diaconus insecto pollice, manuque intumescente vix mortem evasit: presbyter abjecto cultello, quasi furore correptus, circa monasterii muros dies noctesque oberravit, illud cæci Euangelici indesinenter exclamans: Fili David, miserere mei, atque sic diebus triginta sine cibo & potu transactis animam exhalavit.

[16] [propriæ die 17 Maii,] Columbas, simplicitatis & caritatis symbola ac sancti Spiritus imagines, in monasterio alere instituerat Amatus. Hæ sacris corporibus toto itinere gregatim supervolitantes supplicationis pompam auxere: eadem per portas in ecclesiam invecta, non volatu, sed gressibus suis stiparunt: mox iis depositis, in tectum basilicæ involantes, nidis eodem in loco exstructis, ad sedes antiquas numquam rediere. Conditi sunt Amatus & Romaricus sub ara Deiparæ Virginis; Adelfius autem sub altari beati Pauli apostoli: inciditque hæc translatio in diem septimam decimam mensis Maii, quam diem anniversario cultu exinde celebrem crebris divina bonitas miraculis illustravit.

[17] [conferuntur cum opinione Menardi.] Observatu digna super quibusdam translationis hujus adjunctis dabimus in Annotatis ad fusiorem ejus Historiam: verumtamen advertisse juverit, juxta hic relata prævalere apud Romaricenses sententiam eorum, qui primam translationem temporibus Ludovici Pii imperatoris illigant cum Menardo. Sed neque Menardus, qui tamen lib. 1 Observationum ad Martyrologium Benedictinum pag. 413 profitetur ea, quæ ibidem de Vita, miraculis, & translatione S. Romarici præmiserat, desumpta esse ex veteri manuscripto codice, qui extat in prioratu Montis sancti, & altero, qui in cœnobio sancti Cornelii Compendiensis, neque, inquam, Menardus mentem suam satis distincte aperit, dum pag. 414 ita loquitur. Porro cœnobium Montis Romarici, qui alias dicitur Mons sanctus, fuit ab Hunnis excisum, mansitque plusquam ducentos annos desertum. At circa tempora Ludovici pii fuit translatum &c. Vide num. 9 hujus Appendicis. Acsi sensus sit, excisum fuisse ducentis annis ante Ludovicum Pium & ad hujus usque tempora mansisse desertum, quod neutiquam verisimile est; quandoquidem vetus monasterium circa annum dumtaxat 620 inchoatum sit, & Ludovicus Pius vivere desierit sub annum 840, ac proinde ab ipsamet sua origine fuisset excisum; at hoc falsum esse evincitur ex hoc uno, quod post annum 665 in eodem Monte sancto monasteriis præfuerint, virginum Gebetrudis, virorum Garichramnus, uti demonstravimus in Commentario Actis prævio. Demus tamen, & hanc ipsam Menardi mentem fuisse existimo, tum excisum fuisse a barbaris monasterium, tum in planitiem ultra Mosellam translatum imperante Ludovico Pio, & post bina secula in antiquo monte novum excitatum fuisse pro viris tantum, quod hodie inhabitant Benedictini Congregationis SS. Vitoni & Hydulphi, non sat recte, meo judicio, barbaros illos appellavit Hunnos; Horum enim neque mentio hic est in Mss. nostris, neque ulla eorumdem in Lotharingiam irruptio conjungi potest cum temporibus Ludovici Pii, ut latius observabo num 32, ubi, post prolata quæcumque ad tres priores translationes elucidandas & distiguendas aptiora visa fuerint, quid mihi de earum ordine ac temporum serie probabilius appareat, edisseram. Habesis modo Compendium Historiæ de translatione secunda ex lectionibus Officii in festiva ejus commemoratione quotannis recitandi, sicut dantur in codice nostro pag. 13.

[18] Cum multis jam annis sanctorum Amati, Romarici & Adelfii corpora, [Notitia secundæ translationis] duobus sacellis discreta quievissent, cuidam e sanctimonialibus jam decrepitæ, quæ monasterium Habendense ante totius Virginum familiæ migrationem incoluerat, apparens per quietem beatus Romaricus; Vade, inquit, dic procuratori monasterii hujus Theodorico, ut simul nos indivise componat: & locum ubi condendi essent ostendens, ab ejus oculis evanuit. Cui cum semel atque iterum monita parere distulisset, tertio eidem oblatus, digito vultum ejus impressit, ut eam notam ea ostendens fidem dictis faceret.

[19] Acquievit Theodoricus divinis monitis, novamque basilicæ descriptionem aggressus est, [ex lectionibus Officii] in qua Sanctorum pignoribus destinatus a Deo locus honoratiorem (ut par erat) templi partem obtineret. Eam structuram crebra miracula illustrem fecerunt: sæpe enim operarii, vel e sublimi prolapsi, vel cœmentorum, tectorumve ruina obruti incolumes evasere. Annum solidum tenuit universa exædificatio; eodemque die, quo per visum imperata fuerat, absoluta est; divino utique consilio potius, quam Theodorici operum præfecti, qui se animum in id ne quidem advertisse, nedum intendisse confirmabat.

[20] Perfecta basilica, sub nomine ac tutela beatissimæ Virginis Mariæ, & sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, [diei 15 Februarii] sollenni ritu dedicata est. Translata quoque in præparatum locum, simulque uti divinitus præscriptum fuerat, collocata trium beatorum Abbatum corpora, quintadecima die mensis Februarii; cum prius pretiosis obvoluta pannis, capsisque ornatissimis fuissent inclusa. Deinceps ad eorum memoriam divini sæpe fulgores immissi, cælitus affusi suavissimi odores, lampades per se ipsas accensæ, liberati energumeni, cæci visu donati, contracti ac debiles persanati, febres, paralyses, alii morbi depulsi; anno præsertim Arnulfi imperatoris duodecimo & ultimo; Christi (secundum vulgarem æram) octingentesimo nonagesimo nono.

[21] [longiori ejus relationi consonis] Habes hic integrum secundæ translationis ordinem & rationem usque ad has lectionis tertiæ voces: Deinceps ad eorum &c., & ita conformem latiori ejusdem historiæ, infra excudendæ, ut dubium non sit, quin lectiones ex eadem fuerint contractæ. Porro secundæ translationis memorata latior historia partim relicta est stylo Latino auctoris anonymi, partim ex versione Gallica Valdenarii, laudati num. 7, per Chiffletium denuo donata Latino idiomate; singula facilius distinguemus in Annotatis. Dixi autem, jam recitatas lectiones conformes esse latiori historiæ usque ad has voces: Deinceps ad eorum &c.; quia nimirum subjuncta miracula præfiguntur prolixiori historiæ translationis tertiæ, de qua § sequente.

§ III. Discutiuntur tertiæ translationis documenta, juxta quæ & superius examinata ordo & tempora trium translationum statuuntur.

[Tertiæ translationis relatio] Tertiæ translationis historia cum miraculis ante & post illam patratis, desumpta est ex Valdenarii Mss. Gallicis, & a Chiffletio ad Latinum sermonem reducta, si paucos numeros excipias, puta primum, & tres ultimos, quos idem Chiffletius non tantum ceteris immiscuit, ac simili nota in margine distinxit, Hinc incipit; hinc succedit stylus antiqui auctoris; sed præterea transmisit in charta separata, notarii apostolici manu subsignatos, eadem formula, qua Vitam secundam S. Adelphii munitam diximus in Commentario prævio num. 6. Hos equidem quatuor numeros, primogenio auctoris stylo relictos, eo pluris æstimandos reor, quo certiora & clariora nobis indicia ingerunt tum de tempore, quo in nova ecclesiæ post translationem secundam patrata sunt miracula, tum de ætate ipsiusmet auctoris.

[23] [cujus textus receptæ chronologio] Primum in utroque apographo nostro iisdem plane verbis manifeste declarat auctor num. 22 in Præfatione, quam ita exorditur: Postquam vera Lux fidelium ex Virginali sacratissima alvo sese ad salvandum protulit mundo, anno nongentesimo, primo facta sunt miracula in monasterio novo, qui hactenus Mons domni Romarici vocatur, & est constructum in honore gloriosissimi apostolorum Principis. Dubium hic suboriri natum est, an legendum sit; anno nongentesimo, primo facta sunt miracula; an non potius; anno nongentesimo primo, facta sunt miracula. Priore modo expressimus, quia in duplici nostro apographo non modo eadem verba, ut mox dixi, verum etiam iisdem signis & interpunctionibus distincta reperimus. Quo modocumque legatur parum interest. Neutra enim lectio quidquam juvat opinionem eorum, qui primam translationem differendam censent ad annum usque 910, aut etiam serius. Quapropter ad ætatem hujus auctoris procedimus.

[24] Is ætatem suam prodit num. 54; postquam enim exposuit, [conscripta ab auctore coævo] quam mirabiliter anno tertio post direptionem paganorum in ecclesia Montis-Romarici vir a nativitate cæcus visum obtinuerit, sicut ipso, inquiens, referente agnovimus, ita concludit: Et ne cui hoc forte incredibile videatur, non in unius ore testimonium ponimus; sed pene in omnium, qui tunc præsentes extitimus, & non audita, sed visa sub testificatione divina proferimus. Unde conjicias, auctorem rebus gestis interfuisse, & vixisse circa annum Christi nongentesimum vigesimum, circa quem hoc prodigium accidisse probabilissime eruimus ex assignanda epocha memoratæ direptionis & translationis tertiæ, cujus notitiam denuo præmitto ex lectionibus Officii Mss., prolixiori ejusdem relationi plane consonis. Eæ in sæpe nominato codice nostro pag. 14, sub hoc titulo: XX Augusti, tertia translatio, conceptæ sunt verbis sequentibus.

[25] Irruentibus Hungaris, ac Lotharingiam sæva populatione pervagantibus, [compendio exhibetur] inito consilio decreverunt Romaricenses virgines in castellum Habendum, antiquam monasterii sui sedem, confugere, ut se ac suorum Sanctorum reliquias in tuto collocarent. Ex illis una quæpiam, cum ante altaris gradus substitisset, tres manus perspexit, quæ super ipsas beatorum Confessorum lipsanothecas exporrectæ viam monstrare viderentur. Aliis quoque ad eadem sepulchra lene murmur, strepitusque auribus deprehensus est, tamquam hominum, qui huc & illuc conversi, colloquia inter se miscerent.

[26] Cum autem veneranda corpora in castellum deportarentur, [ex lectionibus] trajicienda * fuit Mosella, quæ tum aquis pluviis tumida extra alveum late exundaverat. Ergo, qui cereas faces accensas circumgestabant, in aquas identidem prolapsi cum facibus, ne illas quidem exstinctas esse mirati sunt. Nonnullæ etiam e sacris virginibus, in aquas a barbaris demersæ, sanctorum Patronorum ope incolumes emerserunt. Mirumque illud fuit, cum hostium equi collo tenus aquis obvolverentur, tamen aquas easdem sacris reliquiis famulanti turbæ vix usque ad genua pertinuisse.

[27] Cum ea procella pervasisset, de reditu cogitari cœptum est. Itaque una eademque die, [Officii, dici 20 Augusti] mensis Augusti vicesima, & trium sanctorum Abbatum in pristinas sedes revecta sunt corpora, & sanctæ Gebetrudis corpus eamdem in basilicam primum illatum. Per eos tumultus, cum omnia, quæcumque in conditis erant, vitæ præsidia deprædationi patuissent; in res ad tuendam vitam necessarias, sacrarum thecarum aurum omne atque argentum impendi debuit. Dum hæ postea reparatæ sunt, argentum inter fabrorum manus evidenti prodigio crevit: aliisque plurimis exinde miraculis Sanctorum suorum meritum bonitas divina testata est.

[28] Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingicæ col. 827 post expositam opinionem suam de prima Hunnorum in illas partes irruptione & Sanctimonialium cum sacris reliquiis ex Monte Habendensi ultra Mosellam transmigratione sub vel post annum Christi 910, [Calmeti, de tempore, quo hac facta sunt,] prout ex ipso retulimus num. 10, ad translationem mox recitatis lectionibus contentam procedit his verbis ex Gallico in Latinum conversis: Elapsis aliquot annis & iisdem hostibus denuo in Lotharingiam reversis religiosi ac religiosæ, qui nuperrime in Monte Romarici sedem fixerant, compulsi sunt cum sanctorum Patronorum suorum reliquiis, ac rebus pretiosissimis aufugere in Montem sanctum, primariam habitationem. Tum ibidem infra in Annotatis, contigisse ista significans sub annum 916 vel 917, citat Valdenarium & Ms. Montis sancti. Col.ero 828, dissipata, inquit, illa procella, religiosi & religiosæ Romaricenses ad monasterium suum regressi sunt; at quamdiu procella durarit, aut cui anno reditum, & per consequens reliquiarum translationem, innectendum existimet, non insinuat: neque id eruimus etiam ex Valdenarii aliisque Mss. Romaricensibus, in quibus ne quidem mentionem invenimus anni 916 aut 917, a Calmeto sat probabili conjectura huic ad montem fugæ designati.

[29] [opinio] Sane Hungaros sub dictos annos Lotharingiam invasisse probat Cardinalis Baronius ad annum 917 ex antiquo Chronographo Adamo Bremensi in Historia Ecclesiastica referente sequentia cap. 47: In diebus suis (Unni Saxoniæ episcopi) Ungri non solum nostram Saxoniam aliasque cis Rhenum provincias, verum etiam trans Rhenum Lotharingiam & Franciam demoliti sunt. Idem confirmat Pagius verbis Hermanni Contracti ad eumdem annum 917 itidem scribentis: Ungari pervasa, ut cœperant, Alamannia, Basileam Urbem destruunt, indeque Alsatia vastata, Lotharii regnum multa mala facientes invadunt. Hos auctores & nos secuti sumus tom. 1 Septembris in Commentario prævio ad Acta S. Stephani Hungarorum regis, ubi a pagina 462 prolixe tractavimus de primo Hungarorum in Pannoniam adventu, de eorum cum Hunnis affinitate, de variis ipsorum nominibus, de incursionibus in Germaniam, Italiam, Gallias aliasque regiones, & cladibus, quas intulerunt Christianis usque ad medium seculi X; denique de eorum ad fidem nostram conversione, aliisque multis ad eamdem gentem pertinentibus.

[30] [valde probabilis,] Interim licet existimem, sat probabili conjectura a laudato Calmeto memoratam Romaricensium ad Habendensem montem fugam affixam fuisse anno 916 vel 917, hoc tamen venditare non ausim ut rem indubitatam; quia nimirum alia circa illas regiones Hunnorum seu Hungarorum irruptio præcesserat sub annum 910, ut tradit cum Mabillonio, Buccelino, Bailleto, aliisque ipsemet Calmetus, utque adductis testimoniis sic ostendit Pagius in Critica ad eumdem annum num. 7: Continuator Reginonis scribit: “Franci in confinio Bavariæ & Franciæ Hungaris congressi, miserabiliter aut victi aut fugati sunt”. Idem habet Hermanus Contractus ex editione Cauisii: “Hungari Franciam petentes commissa pugna superiores fuere”. Ubi Franciæ nomine Franciam Orientalem intelligit, cui Ludovicus Germaniæ rex præerat. His addi possunt bina Chronica monasterii S. Galli apud Chesnium, tom. 3 Scriptorum Galliæ pag. 466, & 471, quorum primum sic habet: DCCCCX Ungri cum Alamannis & Francis pugnaverunt eosque vicerunt. Alterum sic: DCCCCX Agareni cum Alamannis & Francis pugnaverunt, eosque vicerunt. In hoc Chronico passim Hungari sub Agarenorum nomine veniunt. Addi præterea potuisset Chronicon Hildensheimense apud Chesnium ibidem pag. 504, sic habens: DCCCCX Ludovicus rex pugnavit contra Ungarios. DCCCCXI Ungarii vastaverunt Franciam & Thuringiam.

[31] Itaque, si devicto Ludovico Germaniæ rege sub annum 910, [non tamen certa.] Hungari etiam sequente anno Franciam vastaverint, uti mox dictum est, & in ipsam Lotharingiam penetrarint, ut affirmat Calmetus tom. 1, col. 828, non video, cur dici nequeat, illo ipso tempore, post devastatum monasterium novum, coactas fuisse sanctimoniales refugere ad Habendense antiquum domicilium, ibidemque inter montes latitasse, usque dum prima ac secunda barbarorum incursio pertransisset. Neque enim assentiri possum laudato historico, aliisve opinantibus, Habendense cœnobium a sanctimonialibus inhabitatum fuisse usque ad annum 910, post quem ex Monte sancto primum descenderint in subjectam planitiem & ibidem ultra Mosellam sedem fixerint, utpote quæ mihi videntur manifeste pugnare cum memoratis ac recitatis hinc inde documentis Mss. Romaricensibus, quibus equidem adhærendum duxi, donec proferantur certiora in oppositum.

[32] [Juxta Mss. nostra contigit prima translatio ante annum 840,] Quapropter, ut in compendium redigam discussa hactenus de translationibus, prima contigit juxta Mss. nostra tempore Ludovici Pii regis & imperatoris, id est, ante annum 840; at qua occasione, non exprimitur. Equidem non facile admisero, id factum ob ingruentes aut imminentes Hunnos seu Hungaros; ut habet traditio; quandoquidem Carolus Magnus in bello, quod per se & per filium Pipinum exspirante seculo VIII, octo annorum spatio ipsis intulit, pene omnes usque ad internecionem deleverit. Audi Eginhardum Caroli biographum: Octavo tandem anno completum est bellum. Quot prælia in eo gesta, quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore Panonia, & locus, in quo regia Cagani * erat, ita desertus, ut ne vestigium quidem in eo humanæ habitationis appareat. Tota in hoc bello Hunnorum nobilitas periit, tota gloria decidit, omnis pecunia, & congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt &c. Unde nullatenus verisimile est, quod sub Caroli successore in Lotharingiam irruperint. Dixerim potius traditionem illam profluxisse ex translatione tertia, quando sanctimoniales, finita Hunnorum irruptione, ob quam ad Montem sanctum confugerant, in subjectam ultra Mosellam planitiem, remigrarunt: vel, si traditioni absolute standum sit etiam pro translatione prima, malim credere, huic occasionem præbuisse barbaros alios, quibus per scriptores Hunnorum nomen affictum sit.

[33] Epocham translationis secundæ latioribus terminis includimus, [secunda ante 899;] inter annos nempe 840 & 899, quo postremo secundum relata num 23 existebat certe nova basilica ultra Mosellam fluvium. Divinare etenim nequimus, quantum temporis spatium complectantur hæ voces; cum multis jam annis &c. expressæ in lectionibus & Mss. Valdenarii. Quantumvis tamen isti termini restringi possint, si basilicæ novæ constructionem a Serario recte illigatam fuisse credamus temporibus Ludovici tertii, & per hunc, uti intellexit Ruyrus, designarit Ludovicum Balbum Caroli Calvi filium, anno 879 e vivis ereptum. Sane id suadet ætas sanctimonialis, quæ in Mss. nostris omnibus incoluisse legitur Habendense monasterium ante migrationem primam, atque superstes fuisse, dum nova basilica, intra unum annum absoluta, conderetur.

[34] [tertia intra annos circiter 910 & 920.] Denique translationem tertiam, puta reditum sacrarum virginum cum sacris exuviis, collocamus intra annos circiter 910 & 920, tum quia ex traditione, quam plerique de prima vel secunda translatione perperam interpretati sunt, discimus Sanctorum corpora basilicæ Romaricensi, haud dubie denuo restauratæ, illata fuisse præsente Tullensi episcopo Drogone, qui ab anno 905 usque ad 921 vel 922 illam cathedram occupavit; tum quia auctor cœvus, laudatus num. 24, adfuisse se affirmat miraculo, quod tertio anno post direptionem paganorum in dicta basilica patratum est. Hæc trium translationum distinctior dispositio, utpote deducta ex ipsis illustrissimi parthenonis documentorum visceribus, tamquam ceteris probabilior a nobis exhibita est; pene historice certam dixissem, nisi unum retinuisset, unde fateri compellar, dicta documenta non prorsus ab omni erroris nævo esse immunia, ut jam patebit.

[35] [Menaum, quod in dicta Mss.] In historia miraculorum & translationis tertiæ, quam præter nominatos supra numeros depromptam monuimus ex Valdenarii Mss. Gallicis, Chiffletius, ejusdem interpres Gallico idiomati reliquit solum num. 52, quo enarratur, cujusdam e Lotharii imperatoris primariis proceribus a febribus mirabilis persanatio, & cujus initium ita sonat: Anno Salutis circiter octingentesimo sexagesimo, & priusquam transmutatum est monasterium, Lotharius imperator Ludovici Pii filius natu maximus, primus rex Lotharingiæ, & a quo hæc nomen sortita, ecclesias Montis sancti voluit invisere &c. Quod prorsus adversatur statutæ supra sub imperio Ludovici Pii primæ transmigrationis epochæ. Id advertit etiam laudatus Chiffletius ac vel idcirco dictum numerum, ut invenerat, Gallice fideliter transcriptum sequenti annotatione signavit in margine: Si ariolari licet, existimo, hæc contigisse alicui e Lotharii imperatoris purpuratis translato jam monasterio.

[36] [irrepsit, corrigitur,] Imo si & mihi ariolari fas sit, existimem, illas notas chronologicas non ex coævi auctoris calamo profectas esse; sed vel ex proprio Valdenarii penu, vel potius ex alterius, in re historica & chronologica parum versati, scriptoris temeraria præsumptione, qua rem explicare intendens exprimendo personarum ac temporum adjuncta, magis implicavit. Hoc eo fidentius edissero, quia aliud in verbis tam paucis deprehendo, si minus manifeste erroneum, saltem de errore valde suspectum. Etenim Lotharius imperator, Ludovici Pii filius, qui circa annum 860 Montis sancti ecclesias invisisse asseritur quinquennio ante, anno nimirum 855, in Prumiensi monasterio monachum inauit, eodemque hominem exuit sub finem mensis Septembris. Mitto, quod videatur potius Lotharingiæ nomen derivasse a Lothario rege, dicti imperatoris filio, prout observant Petavius. Calmetus & alii, quam ab ipsomet imperatore. Ceterum contenta in jam discusso numero Gallico Valdenarii, Latine etiam subjunxit Chiffletius, omissis tamen adjunctis, difficultatem hic moventibus; an vero ea aliunde acceperit nec ne, non indicavit; ego interim, dimisso Gallico, hunc solum excudam.

[Annotata]

* trajiciendus, qui tumidus

* Hunnorum regis

§ IV. Quartæ translationis Historia proponitur, & nonnulla circa illam disquiruntur.

[Historia translationis quartæ,] Collocatis jam dato ordine ac serie tribus translationibus prioribus, exponenda superest quarta, eaque omnium celeberrima, & ad insignem S. Adelphii aliorumque Sanctorum cultum demonstrandum aptissima. Ejus memoria in Romarico-Monte recurrit ad diem XIII Novembris; prout notatur in codice nostro Ms. pag. 15, ubi similiter præscribuntur lectiones Officii tres, translationis occasionem, tempus & modum complectentes; has tamen huc non transfero; quippe quæ parum aut nihil, idque dumtaxat in vocibus discrepant, ab altera ejusdem relatione per laudatum sæpe Chiffletium ex monumentis Romaricensibus descripta & nobiscum communicata, quam, quia reliquarum translationum relationibus succinctior est, huic paragrapho integram inserimus.

[38] Cum sanctus Leo Papa nonus, Tullensis adhuc tum episcopi nomen ac dignitatem retinens, [seu solemnis corporum elevationis,] ad Tullensem suam ecclesiam accessisset; ibique S. Gerardi Tullensis episcopi (quem paulo ante divino admonitu Romæ in Sanctorum Canonem retulerat) sacros artus, e veteri tumulo excerptos, in pretiosam lipsanothecam magno cum splendore, & apparatu transtulisset; venerabilis Oda, Romaricensis abbatissa, similes honores suis quoque Patronis pio studio procuravit. Itaque ejus rogatu sanctus Leo Hugonem Bisonticensem archiepiscopum, & Udonem Tullensis ecclesiæ primicerium, Tullo in Montem Romaricum destinavit: qui de sanctorum Romarici, Amati, Adelphii & Gebetrudis virtutibus ac miraculis judiciaria inquisitione instituta, primum eorum sacra corpora ex humili loco, in quo hactenus quieverant, in sublimiorem sollemni pompa extulerunt.

[39] Deinde eorum, ut vere Dei Sanctorum, historias ac miracula, [factæ anno 1051,] Romani, a quo missi erant, Pontificis auctoritate, & conscribenda, & divinis Officiis inserenda sanxerunt. Celebrata est hæc translatio Idibus Novembris, anno Verbi Incarnati millesimo quinquagesimo primo, Leonis noni Papæ tertio, præsente inter alios quamplurimos Gerardo Luxoviensi abbate; & in extollendis reliquiis hic ordo de industria servatus est, ut a sancto Romarico, tamquam fundatore, initium fieret, tum ad sanctum Amatum; ab hoc ad beatum Adelphium; ultimo ad sanctam Gebetrudem procederetur. Omnia hic tam dilucide, tam accurate tamque conformiter ad historiam ecclesiasticam, uti hanc consulenti patebit, efferuntur, ut ne apex quidem latere videatur criticæ etiam oculatissimæ obnoxius.

[40] Nihilominus, dum hæc pertractant recentiores nonnulli, [non per ipsum Leonem IX Pontificem,] eo modo loquuntur, ut suspiceris ab auctore nostro prætermissum fuisse aliquid, quod non parum conduxisset ad rei enarratæ splendorem; nempe corporum elevationem & translationem, non per legatos dumtaxat, sed per ipsum Pontificem in propria persona fuisse peractam. Sic Mabillonius seculo 2 de Actis Sanctorum Ord. S. Bened. pag. 135 in annotatione ad Vitam S. Amati: Postea, inquit, S. Leonis Papæ IX manibus ibidem loco decentiori collocatum (corpus) præcipuo honore colitur. Ulterius progreditur Bailletus tom. 3 de Vitis Sanctorum, ad diem VIII Decembris agens de S. Romarico, & ita scribens Gallice: Sanctus Pontifex Leo IX etiam tum Tullensis episcopus secundo Pontificatus sui anno in Lotharingiam redux, peculiarius inquisivit in virtutes ejus (S. Romarici) ac potissimum in miracula. Deinde canonizationem ejus perfecit ritu iis temporibus usitato, id est, simpliciori, & absque cærimoniis postmodum introductis. Corpus ejus & S. Amati decessoris, atque S. Adelphii successoris ad locum ecclesiæ honorabiliorem elevavit.

[41] [qui tamen circa id temporis] Utrique jam recitato biographo viam straverat Ruyrus de Antiquitatibus Vosagi parte 1, lib. 4, cap. 12 verbis sequentibus ex Gallico item Latine redditis: Postea beatus Leo Papa ejus nominis nonus, cum transmissis Alpibus Tullum pervenisset, & Udonem Tullensis ecclesiæ cathedralis primicerium (in Montem-Romaricum) deputasset, ut inquireret de sinceritate Vitarum prænominatorum Patrum (Romarici, Amati & Adelphii) retulit eos in Album sanctorum Confessorum: maximo, quo fieri posset, splendore, pompa & reverentia. Enimvero, licet his omnibus assentiri nequeam, non caruerunt, dum ita scriberent laudati auctores, fundamento utcumque verisimili. Constat enim S. Leonem sub annum 1050 vel 1051 non modo Tullensem ecclesiam suam invisisse, sed etiam Romaricensem; & hanc quidem Pontificalibus cærimoniis consecrasse; testem habemus omni exceptione majorem B. Lanfrancum Cantuariensem antistitem, sancti Pontificis in itinere tum comitem. Is in Epistola sua 13, apud Acherium Operum ejus collectorem, respondens Joanni archiepiscopo Rotomagensi super quæstionibus quibusdam de ritu in dedicatione ecclesiarum servando, etiam ad propositum nostrum sequens exemplum producit: Sanctus Leo Pontifex, Romanæ sedis summus Antistes, Romericensem, me præsente, ecclesiam dedicavit, cunctaque, quæ ante Missam fieri ordo depoposcerat, sine casula consummavit.

[42] [Romaricensem ecclesiam consecravit,] Verumtamen cum solius dedicationis meminerit beatus Lanfrancus, & auctor noster, exprimens alioqui tam acurate temporum & personarum adjuncta, de S. Leonis præsentia altum sileat, hic etiam hujus relationi adhærebimus. Accedit, quod memoratus Pontifex, sicut ex Hermanno Contracto, scriptore coævo ostendimus tom. 2 Aprilis ad diem mensis XIX in Commentario illius Actis prævio, non nisi finito Vercellensi concilio sub mensem Septembrem anni 1050, Tullum perrexerit; & similiter absoluto conventu, Augustæ Vindelicorum habito sub mensem Februarii anni 1051, reditum in Urbem aggressus sit, ubi inter sacra Missarum solemnia die Paschatis dæmoniacam liberavit, & post Pascha synodum coëgit, ac proinde non interfuit translationis festivitati mense Novembri proxime subsequenti in ecclesia Romaricensi celebratæ; cum neque hoc neque alio anno usque ad 1054, quo in cælos abiit, in Lotharingiam legatur rediisse.

[43] Igitur rem totam eo ordine confectam reor, ut intra jam dictos menses Tulli corpus S. Gerardi elevarit, & in Monte-Romarico ecclesiam consecrarit, [sed per legatos ejus auctoritate instructos.] atque hac occasione rogatus fuerit, ut etiam SS. Amatum, Romaricum, Adelphium & Gebetrudem Sanctorum canoni insereret, corporaque solemniter elevaret: sed hoc negotium verosimiliter ob temporum angustias commiserit Hugoni & Udoni auctoritate Apostolica præmunitis, a quibus id postmodum rite mandatum fuerit exsecutioni. Unde non immerito Ruyrus, Bailletus & alii appellarunt canonizationem, quam solius translationis aut elevationis titulo extulit auctor noster. Quantumvis & hic illud ipsum sufficienter insinuet initio relationis dicens, procuratos fuisse ab Oda abbatissa Sanctis suis similes honores, quibus affecerat Pontifex S. Gerardum paulo ante Sanctorum Albo inscriptum. Imo idipsum indicat integra rei transactæ series: institutum examen prævium; virtutes & miracula comprobata; elevata magno splendore & solemnitate sacra corpora; decreta Sanctis Officia cum lectionibus propriis, atque hæc omnia per legatos ab ipso Romano Pontifice ad id commissos, ejusdemque auctoritate instructos.

[44] Quatuor dumtaxat hactenus translationes numeravimus quia earum, [Aliæ quædam translationes minus celebres.] quantum discimus ex codicis nostri Mss. lectionibus, peculiaris est memoria in nobilissimo parthenone; binas tamen recentius factas reperio in Mss. Chiffletii. Prior affixa est anno 1567 & soli S. Romarico propria, ac per consequens ad hunc locum non pertinens: altera communis SS. Amato & Adelphio, & hujus sequentem notitiam transmisit laudatus Chiffletius: MDCXXXIV, VIII Octobris, Dominica, Philippus de Ligneville de Tantonville, præpositus S. Deodati (Saint-Diey, oppidum est Lotharingiæ ad Murtam fluvium & ad radices Vosagi montis prope confinia Alsatiæ superioris) corpora S. Amati & S. Adelphii, de antiquis thecis in novas argento convestitas transtulit: quæ super altare S. Romarici in forulis hinc inde præparatis collocatæ sunt; sancti quidem Amati capsa a parte Epistolæ, sancti porro Adelfii a parte Euangelii.

§ V. Cultus hodiernus valde solemnis; Officia & Missæ.

[Quatuor translationum annuæ festivitates cum Officio proprio,] Prolata hucusque de antiquitate cultus & translationibus abunde supplent altum de S. Adelphio apud martyrologos vetustiores silentium, indicatum a nobis in Commentario prævio, numero ultimo. Reliquum est, ut, quæ ad cultum hodiernum pertinent, absolvamus. Recoli quotannis translationum quatuor festivas commemorationes, insinuavimus supra; qua autem solemnitate eadem peragantur docet nos laudatum aliquoties Proprium Sanctorum insignis ecclesiæ S. Petri Romarici Montis, ad formam ac ritum Breviarii Romani compositum. In eo enim, ut ordinem ipsiusmet libelli sequar, pag. 22 primum occurrunt sequentia: Die XV Februarii. In festo secundæ translationis sanctorum abbatum Amati, Romarici & Adelphii. Duplex majus. Tum recitandum Officium præscribitur & exprimitur, cujus partes fere omnes sunt propriæ; Antiphonæ, Capitula, Hymni, Psalmi, Lectiones &c., & quæ horum hinc inde reipsa congruunt cum Officio communi, differunt tamen positione. Juvat ex præcipuis pauca transcribere: Ad Vesperas. Capitulum Ecclesiastici 44. Hi sunt Viri misericordiæ, quorum pietates non defuerunt: cum semine eorum permanent bona; hereditas sancta nepotes eorum. Sequitur Hymnus haud inelegans.

[46] [cujus Hymni] In translationibus trium Abbatum;

      O Romarici doctor & rector patris
Amate, nostræ prime fundator domus.
Amate, signis inclyte & virtutibus,
Tuos clientes semper intentus juva.
      O Romarice, vanitatis sæculi
Contemptor, olim purpura fulgens Comes,
Post Christi amore pauper, hic nos aspice
Christique amore supplicum mentes reple.
      O magne Adelphi, tot divinis * patribus
Felix magistris, ipse sacrorum agminum
Divine Doctor, nos quoque ignaros doce,
Cælestibusque disciplinis imbue.
      O sancta Patrum, sancta Pastorum trias,
Tui, precamur, perge misereri gregis;
Tuis inhærens sedulo ut vestigiis,
Beata tecum pascua in cælis colat.
      Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque jubilatio,
In Unitate, quæ gubernat omnia
Æternitatis totius per sæcula. Amen.

Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, quas in beatorum Amati, Romarici atque Adelphii, confessorum tuorum translatione deferimus: ut qui &c.

[47] [hic dantur,] Ad Matutinum. Hymnus

Felices Animæ, quæ super æthera,
Insertæ mediis aligerum choris
Duratura polo gaudia carpitis,
      Mortali vice liberæ!
Thecis ossa sacris condita cernimus
Quæ non tempus edax, non populantium
Flammis & gladiis undique militum
      Insanus furor abstulit.
Sit vobis veterum cura penatium
Sacratique placens depositi locus,
Ut laudum facili carmine personet,
      Pulsis undique noxiis.
Te summa o Deitas, unaque poscimus,
Sanctorum ut precibus nos quoque supplices
Cælesti facias psallere patria
      Æternis tibi canticis. Amen.

In primo Nocturno proponuntur lectiones ex cap. 44 Ecclesiastici: Laudemus Viros gloriosos &c. In secundo, quas dedimus num. 18. In tertio autem, super Euangelio secundum Matth. cap. 19: Ecce nos reliquimus omnia; lectiones fiunt de Homilia S. Augustini episcopi in Psalm. 103 conc. 3: Ubi passeres nidificabunt? &c.

[48] [& Missa propria] Idem Officium legitur ritu duplici secundæ classis ad diem XVII Maii, qua translationis primæ memoria recurrit. Idem ritu duplici majori ad XX Augusti, qua tertia sanctorum Abbatum ac prima S. Gebetrudis; & ad XIII Novembris, qua illorum quarta, & hujus secunda translatio celebratur: verum diebus singulis lectiones designantur propriæ pro secundo Nocturno ex Historia translationum; pro tertio Nocturno ex diversis sanctorum Patrum homiliis. Missa item in dictis festivitatibus fit propria, ex variis tamen de communi Sanctorum collecta in hunc ordinem. Introitus. Sapientiam Sanctorum. Oratio. Adesto Domine. Epistola. Fratres, mementote præpositorum vestrorum. Graduale. Gloriosus Deus in Sanctis suis. Euangelium. Ecce nos reliquimus omnia. Offertorium. Exultabunt Sancti in gloria. Secreta. Munera tibi Domine nostræ devotionis offerimus. Communio. Mirabilis Deus in Sanctis suis. Postcommunio. Lætificet nos Domine, sanctorum tuorum Amati, Romarici, & Adelphii veneranda Translatio; & peccatorum nostrorum vinculis expeditos, ad æternæ beatitudinis tranferat mansionem. Per Dominum. Ad dies vero XX Augusti & XIII Novembris inseritur Orationibus nomen S. Gebetrudis.

[49] Hæc sane sufficienter demonstrant insignem cultum, [recoluntur.] quem habent Sancti isti in illustrissimo parthenone. Unum addo, quod similiter ad omnium cultum pertinet in communi, quodque ut relatu dignissimum Calmetus inseruit tom. 1 Historiæ Lotharingicæ col. 827, & his Gallico idiomate conceptum est verbis: In memoriam fugæ istius præcipitis & nocturnæ (vide § III hujus Appendicis, ubi de translatione tertia disputatum est) sanctimoniales instituerunt Missam die XX Augusti sub mediam noctem, quam miserabilem seu luctuosam (vulgo la Messe piteuse) appellant: quia eam cantant, in parœciali Romarici-Montis ecclesia, voce demissiori & lugubri, tamquam personæ in periculo ac timore constitutæ, nec audentes vocem attollere. Ita ille. Nolim inficiari id aliquando ibidem fuisse usitatum; neque tamen affirmare ausim, ad nostra usque tempora continuari, tacentibus hic scriptoribus ac monumentis aliis. Pergo ad ea, quæ de peculiari S. Adelphii cultu exhibet laudatum hactenus Proprium Sanctorum.

[50] Sic habet pag. 77: Die XI Septembris. In festo S. Adelphii abbatis. [Festum S. Adelphii die XI Septembris celebratur cum Octava; Hymnus] Duplex secundæ classis cum Octava. Officium præscribitur de communi confessorum non pontificum, præter Hymnum ad utrasque Vesperas & Matutinum, Orationes ac Lectiones secundi & tertii Nocturni, quæ sunt propria. Præmitto Hymnum datis superius concinnitate non inferiorem.

Nobilis celsi generis Sicamber,
Non tibi cœcus nocuit Cupido,
Non venenatus male blandientis
      Sibilus aulæ.
Te parens patri pia Romarico
Misit infantem: meliore ritu
Ille divinis tenerum Nepotem
      Obtulit aris.
Ad sacri fontes laticis renato
Lustricus fausti pater est Amatus
Ominis, faustum Pueroque nomen
      Indit Adelphi.
Præsuli posthac avus imbuendum
Tradit Arnulpho, facilem Puellum
Sanctus antistes, gravitate morum
      Voceque format.

[51]

Talibus navans operam magistris
Reddit Arnulphum pietate, sensu, [ex Officio,]
Moribus; mixtum quoque Romarico
      Reddit Amatum.
Nunc age, o tantis sociate Adelphi
Patribus, nostri Pater ipse cœtus,
Mitibus nostros oculis, precamur,
      Aspice colles.
Da tuis semper studiis foveri,
Perque mortalis salebrosa vitæ
Cælicas tandem penetrare recto
      Tramite sedes.
Præstet hoc nobis Deitas beata
Patris ac Nati, pariterque sancti
Spiritus, cujus resonet per omnem
      Gloria mundum. Amen.

[52] [& Oratio propria.] Accipe & Orationem, quæ nunc legitur: Deus, qui beatum Adelphium, patrem nostrum, ab infantia tibi consecratum, eximiis ornasti charismatum donis: ejus quæsumus intercessione, nosmetipsos tibi perfice munus æternum. Per Dominum. Dixi autem, quæ nunc legitur: nam aliam olim lectam fuisse colligo ex Mss. notarii Apostolici attestatione munitis, ac de quibus per decursum aliquando sermo fuit, ubi reperio sequentem: Deus qui in diversis nationum populis fidei veræ constituisti esse doctores; concede quæsumus, ut omnes qui Christiana professione censentur, intercedente beato Adelphio confessore tuo, prosperitatis gaudium & futuræ beatitudinis gloriam consequantur. Per Dominum. Lectiones secundi Nocturni tum ipso festo, tum die octava recitari solitas huc transferre supervacaneum sit, utpote nihil continentes præter synopsim Actorum, quæ supra excusa sunt. Tertii Nocturni lectiones desumptæ sunt ex homilia S. Joannis Chrysostomi 39 super Euangelio secundum Matthæum cap. XI: Respondens Jesus dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli: idemque Euangelium prælegitur in Missa, quæ præter illud & Orationem propriam tota est de communi abbatum.

[Annotata]

* apitus ad metrum beatis

MIRACULA ET TRANSLATIONES
Ex Mss. codicibus Romaricensibus.

Adelphius abbas Romaricensis, Luxovii in comitatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 0075

AUCTORE J. P.

PARS I.

CAPUT I.
Relatio primæ translationis corporum SS. Romarici, Amati, & Adelphii, & quorumdam beneficiorum, quæ eam subsecuta sunt.

[Corpora trium Abbatum post annos circiterducentos] Nunc igitur annuente Domino narrabimus, quod temporibus piissimi ac serenissimi Ludovici imperatoris, qui pater extitit monachorum, ac restaurator sanctorum monasteriorum, supradicti patris * monasterium innovatum ac mutatum est, in loco, in quo nunc consistit. In eadem vero præcipua ac venerabili translatione, adveniente pontifice a cum omni clero, ac juncta populorum turba; cum ventum esset, ut aperirentur sepulcra venerandorum Christi Confessorum, beati Amati, atque gloriosissimi Romarici, nec non & sanctissimi Adelphii, ita sancta corpora reperta sunt illibata, quasi eodem die viderentur esse deposita: & contra jura naturæ, meritorum conservavit gratia; ut cunctis palam ostenderetur, quanti meriti apud Dominum haberentur hi sanctissimi Viri, ut post ducentorum annorum b curricula, quasi cedrus Libani, eorum sacra membra invenirentur illibata.

[2] Nam, jubente pontifice, effossis monumentis, cum quidam ex ejus clero, [incorrupta, non sine prodigiis] præsumptioni potius quam religioni deditus, eumdem lapidem suppositum levare conaretur, continuo pollicem amisit, qui virtute Sanctorum mox restauratus est. Tunc idem pontifex nimio timore constrictus, cum juramento pollicitus est, nullum ex suis eos ultra contingere; sed si quis ex illorum propria familia clericatus officio fungeretur, inquirens, atque ad se accersiens, eum id agere jussit. Quod præceptum ille cum nimio fervore suscipiens implere studuit; se numquam tantæ trepidationis tremorem esse expertum *. Scala igitur in scrobe sepulcri deposita, nimium tremens ac pavidus descendit.

[3] Ergo in sacri corporis honore curvans humeros, quasi columnam inflexibilem c, [tumulo elevantur,] nullo sibi auxilium ferente solus elevans, pontifice coram adstante, munus cæleste, ac thesaurum desiderabilem protulit: quod venerabile corpus beati & eximii confessoris Christi Romarici fuisse nullus ambigit. Sed & almifici viri Amati, ac gloriosi Adelphii sacra pignora elevata sunt cum gloria. Deinde ergo lota sunt pretiosa ac veneranda corpora, ex vino diversis pigmentis confecto; & novacula sumpta quasi ex viventis corpore barba ablata, quæ usque nunc in eodem loco cum honore debito servatur.

[4] Pretiosis ergo linteaminibus, ac palliis obvoluti, positique in gestatoriis peplis, [variisque] inventum est illud, in quo corpus domni Romarici gestandum erat, brevius ipso sanctissimo corpore. Cumque hora tardior excrevisset, & sanctimoniales ad ripam fluminis Sanctorum præstolarentur adventum, ac pontifex hoc accelerare vellet, jussit cuidam presbytero nomine Theoderico, & uni ex diaconibus Feroino nomine, ut subter genua beati nervos Romarici inciderent, ut vel sic in feretro quivisset collocari. Illis autem incidentibus, quasi ex viventis corpore roseus sanguis sacratissimus emanavit.

[5] Diaconus vero pollice inciso, manuque nimium turgente, [prodigiis] vix pœnitentia affectus evasit mortis discrimen. Quod idcirco contigit, ut manifeste claresceret, quam feliciter cum Christo viveret in cælis, per cujus pignora sancta, tam præclara miracula patescerent in terris. Infelix vero ille d, qui hoc agere præsumpsit, cultellum rejecit, quod numquam ulterius inveniri potuit. Ipse vero sine cibo & potu usque ad obitum permansit, & die noctuque circa muros ejusdem monasterii circumiens ac pœnam debitam luens indesinenter clamabat: Fili David miserere mei. Quod verbum ideo, ut confidimus, ei pietas admirabilis viri Romarici contulit; secundum Apostolum e, corpus in præsenti traditum Sathanæ, ut spiritus in diem Domini esse salvus quivisset, qui intra dies triginta exalavit.

[6] Quid miraculi in eodem itinere, in re minima, [aliis] virtus divina contulerit, ob hilaritatem audientium hic ponere censuimus. Dum eadem veneranda corpora veherentur per camporum amæna, columbarum grex, quem domnus Amatus ob figuram simplicitatis ac dilectionis, nec non magnificæ ostensionis in fluenta Jordanis f, enutrire consueverat, cum eisdem sanctis pignoribus deambulantes ac desuper volitantes ab eis non recesserunt.

[7] [illustrata ultra Mosellam transferuntur.] Mira, ut ita dicam, in animantibus dilectio insensibilibus! Dum collocanda in ecclesia per cellarii transserrentur ostia, aves supra scriptæ, ceteris, ut fertur, mitiores statim subsecutæ, per eadem, per quæ Sanctorum illata sunt corpora non volatu, sed pedibus ostia introierunt, & cum feretra ex humeris deponerentur, eædem aves tectum ecclesiæ conscendentes ibidem permanserunt, atque in loco, in quo enutritæ sunt, ulterius non remearunt. Hii ergo venerabiles Confessores Christi in loco, in quo nunc, præstante gratia pii Conditoris, consistunt g, reconditi fuerunt, qui separatim quidem positi, sub ara beatæ & gloriosæ semperque Virginis & Dei Genetricis Mariæ duo conditi sunt; beatus scilicet Amatus atque gloriosus Romaricus: sanctissimus Adelphius vero sub altare beati Pauli apostoli positus est h.

[8] [Beneficia post translationem] Hæc translatio facta est die septimadecima mensis Maii, quæ dies anniversario cultu exinde celebris fuit: & eam crebris divina Bonitas miraculis illustravit. Quodam anno, imminente festo translationis hujus, imperato piscatu, cum ne unus quidem piscis per dies aliquot captus fuisset, incommoda enim erat tempestas; tandem in pervigilio festivitatis, cum sacræ Virgines in diem sequentem præter olera ac legumina nihil obsonii paratum haberent, tantus piscis de nocte ex inproviso comprehensus est, ut ad bina cœnarum fercula suffecerit.

[9] [obtenta.] Alio die translationi eidem dicato, cum pisa dumtaxat & fabæ cum olitorio commeatu in omnem escam pararentur, quidam e subditis S. Petri, præter spem piscem unicum haud magnæ molis in monasterium detulit. Is excoctus, cum in partes divideretur, adeo excrevit, ut omni familiæ ad duos missus satis fuerit. Cui Euangelico miraculo i aliud eadem ipsa die pro cumulo accessit; nam paulo ante vespertinas preces, cervus e silva egressus ad Mosellæ ripam ultro se ad Dei famularum refectionem obtulit. Similiter & alio quodam anno in eadem translationis sollennitate, progressa cerva e vicino saltu in aggerem, ac monasterii ministrorum curribus implicita captaque, eo jucundiorem, quo minus expectatum sacræ familiæ esum præbuit. k

ANNOTATA.

a Neque nomen hujus antistitis neque sedes ullibi in Mss. exprimitur. Non fuisse Drogonem Tullensem episcopum, prout habent scriptores plerique neoterici, liquet ex epocha hujus translationis, statuta a nobis in appendice num. 32. Quapropter si Tullensis hic designetur pontifex, verisimiliter ei nomen fuit Frothario, qui, teste Calmeto, eam sedem occupavit anno 821 tenuitque usque ad 846; vel si Drogoni nomen ipsi fuerit, alterius sedis episcopus intelligendus est, fortasse Metensis; nam huic, eodem Calmeto teste, præfuit ab anno 822 vel 825, usque ad 855, Drogo Ludovici Pii frater naturalis, a quo sub eadem tempora Metis ad Novum Villariense monasterium S. Adelphi episcopi corpus translatum fuisse diximus in appendice num. 5. Sed ex hac nominum tum Sancti translati tum episcopi transferentis identitate aliæ conjecturæ oriri possent, quas lectori formandas relinquo.

b Computum hunc inivit verisimiliter auctor ab obitu S. Amati, qui passim annectitur anno 625 vel 627.

c Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingicæ col. 827 hanc sacrorum corporum elevationem compendiose enarrans, reperta, inquit, sunt corpora adeo integra, acsi jam primum sepulta fuissent. At mox subjungit: Fuerant sine dubio aromatibus condita, cum dicatur corpus S. Romarici tumulo eductum fuisse instar columnæ rigidum & inflexibile. Quæ conclusio mihi non apparet usque adeo legitima, ut nullum de opposito relinquatur dubium. Sane ex hoc asserto: Corpus post ducentos annos integrum est & inflexibile, quasi columna, ad summum deducuntur hæ disjunctivæ conclusiones: Igitur vel naturaliter, vel artificiose, vel divinitus ita conservatum est. Sed nihil est, unde conjiciamus id naturaliter contigisse, puta vel ex loci aut aëris temperie, vel ex ipsamet corporum temperatione; & auctor noster subæqualis, aut saltem non multo posterior translatione, non modo naturam excludit verum etiam artificium, dum ita scribit: Sancta corpora reperta sunt illibata, quasi eodem die viderentur esse deposita, & contra jura naturæ meritorum conservavit gratia. Denique cum nuspiam memoriæ proditum reperiam, corpora hæc aromatibus delibuta fuisse, non video, cur inflexibilitas & per consequens etiam incorruptio artificio humano adscribi debeat potius, quam divinæ providentiæ, quæ novo miraculo inflexibilitatem corpori usque tunc flexibili indiderit, ut facilius ab uno homine e sepulcro sublevaretur, præsertim cum tot aliis prodigiis illustrata fuerit hæc translatio.

d In lectionibus Mss., recitatis num. 13, sequentia narrantur de presbytero, qui simul cum diacono nervos inciderat.

e Apostolus 1 Corinth. 5 ℣ 5 objurgans Corinthios, quod inter se tolerarent viventem publice in incestu, talem in hunc profert sententiam: Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu jam judicavi, ut præsens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis & meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, tradere hujusmodi satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Quam sententiam diversimode intelligunt Patres, ut videri potest apud interpretes. Quo sensu eam sumpserit auctor noster, non divino. Certe tantum piaculi in actione hujus hominis non deprehendo; præsertim qui voluntatem antistitis sui dumtaxat fuit exsecutus. Crediderim ob res adeo prodigiosas perculsum fuisse sancto quodam horrore, qui illum valde affecerit, sensibusque ejus & toti corpori ita inhæserit, ut nec cibum capere juvaret nec potum; & hinc morbum & mortem subsecuta esse: quæ Deus permisisse potuit ad augendam in populo erga Sanctos reverentiam.

f Dum scilicet Redemptor noster a Joanne baptizatus est, & Spiritus sanctus descendit in columbæ specie, ut habent Euangelistæ.

g Ex his verbis auctoris ætatem utcumque collegimus num. 8.

h Hactenus ex Mss. auctoris primogenio stylo relictis. Quæ sequuntur ex Valdenarii codice desumpta & per Chiffletium Latine reddita sunt.

i Alludit ad cap. 5 Joannis, ubi quinque hominum millia quinque panibus & duobus piscibus satiat Christus.

k Quæ hic de cervis & num. præcedente de magno pisce narrata sunt, pie admodum divinæ bonitati abscribuntur; verum etiam absque prodigio contingere potuerunt.

* S. Romarici

* supple affirmans

CAPUT II.
Secundæ translationis historia & miraculorum, quæ illam præcesserunt ac subsecuta sunt.

[Corpora in locum honoratiorem] Cum multis jam annis Sanctorum corpora duobus, ut diximus, sacellis discreta quievissent, quadam die Sabbati, circa meridianam horam inventus est cereus ardens in eo loco, in quo postea conjunctim composita sunt: ac novo miraculo perseverans, lucere non destitit, donec sequenti die Dominica Missarum sollenniis finis impositus esset. Sic nimirum beati Confessores optatæ sepulturæ locum cœperunt designare, quem & haud multo post longe manifestius indicarunt. Quadam enim nocte a, cuidam ex Sanctimonialibus jam decrepitæ, quæ in monte eodem jugiter in servitio eorumdem laudabilem vitam duxerat, per visum domnus Romaricus astitit, dicens: Vade, dic procuratori monasterii hujus Theodorico, ut simul nos indivise componat, & locum, ubi condendi essent, ostendens ab ejus oculis evanuit.

[11] Tunc insequenti nocte rursum apparens eadem præcepit, [deportanda esse cælitus innotescit.] ac minaciter increpans, cur quod jusserat, non implesset, hoc ab ea responsum accepit, se nequaquam præsumpsisse eidem viro hæc intimare. Tertia nocte iterum adveniens repetito sermone eadem præcepit, atque ab ea similia audivit. At vero domnus Romaricus, digito faciem ejus contingens, & hoc signum ostendere præcepit, &, quæ dicebantur, monstrare. At illa decumbens, ac vim visionis ferre non valens, eumdem virum ad se accersiri petiit. Quem intuens, ac turgidam faciem præmonstrans, Considera, inquit, hoc signum, ac verbis meis fidem accommodans, adimplere festinanter satage, quæ præcepta sunt tibi: quia hæc ideo perpessa sum, non præsumens tibi intimare, quæ mihi a meo Domno intimata sunt. Et ne cui forte hoc incredibile videatur, digiti impressione ac ungue ejus effossa caro usque ad diem supremum permansit.

[12] [Dum in hunc finem nova basilica exstruitur, varii opifices] Acquievit Theodoricus divinis monitis, novamque basilicæ descriptionem aggressus est, in qua Sanctorum pignoribus destinatus a Deo locus, honoratiorem, ut par erat, templi partem obtineret. Quæ porro in ea structura admiratione digna contigerunt, tacitus præterire non possum. Muralis structuræ opifex, fallente vestigio, in fossam prolapsus est, fundandæ columnæ excavatam, ac momento eodem saxum ingens pro basi superne devolutum, miserum hominem obruit Credebatur elisus ac plane obtritus. Accurritur, ac vehementi conatu, amoto lapide, stupentibus cunctis emergit ille tam integer, tamque alacer, ut ad opus confestim rediret; ad quod promovendum se videlicet servatum fuisse intelligebat.

[13] [vel e sublimi delapso,] Cum cameræ umbilicus e crasso lapide tractoria grue sursum attolleretur, erant structores in suprema contabulatione, qui lapidem dirigerent. Ex iis unus vehementius connisus, e tabulato præceps ruit. In lapsu (mirum dictu!) offendit in ligneum fulcrum, cui altera coxendice adhærens, capite deorsum pendulo tamdiu stetit, donec a sociis adminicula nescio quæ subtendentibus salvus incolumisque exceptus est.

[14] Alia die, perfecto concamerationis templi arcu maximo, [vel a decidentibus fornice subsidiario,] cum subsidiarius fornix ab operariis, summæ testudini innixis, demitteretur, nescio, qua ratione illis excidit e manibus, & e sublimi decidens subjectos aliquot famulos ad solum afflictos obruit. Nec mora, advolant alii, & subducto fornice illo subsidiario, quos exstinctos putabant, eos non vivos modo, sed etiam vulneris expertes reperiunt.

[15] Baddo presbyter, lapidariæ structuræ & ipse incumbens, [crasso lapide,] perducto pene ad summitatem pariete, crassum satis lapidem in eo componebat: sed cum is aliquoties applicitus male conveniret, eumque vel tædio vel festinandi ardore deorsum abjecisset, forte lapis ad famuli caput, inferiore loco laborantis, graviter allisus, hominem solo prosternit. Accurrunt alii, sciscitantur, locum vulneris quærunt, & plane illæsum mirantur.

[16] Hæc miracula cum ad pavimentum basilicæ Theodoricus monasterii sindicus Geimmoni b architecto narraret, [tegula,] atque hic vix adduci posset, ut fidem adhiberet; repente e tecto, quod tum latere instruebatur, per medias fissiles perticas delapsa tegula directo petiit architecti caput. Is cum manu ictum a capite avertisset, ac nihilominus in solum abjectus, se vulneris exsortem sentiret, de Sanctorum patrocinio, deque aliis eorum ope servatis sentire quoque melius cœpit.

[17] Tegebatur tectum, quod templi vestibulo imminebat; [integro tecto] cum furore, ut creditur, mali dæmonis subito quasi revulsum ruit. Vespertinæ tum preces a sacris virginibus decantabantur, & abbatissa versum illum e beatissimæ Deiparæ cantico præcinebat: Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Tectores cum tecto præcipites dati sunt: multi etiam operariorum ea ruina oppressi: nemo omnium vel cæsus vel sauciatus; ne auriga quidem, qui in sui currus jugum innixo capite obdormiebat, plenamque adipe capsulam ungendo currui de zona suspensam gestabat: obtrita enim pyxide, adipe circumquaque dissipato, perfracto etiam jugo, quod dormienti pro pulvino erat, ipse servatus est.

[18] Fuit & illud sane admirandum. Præalti parietis fabricam urgebat supradictus Theodoricus: [& præalto pariete obruti,] jamque is pene ad fastigium exstructus erat, cum adstante ipsomet Theodorico repente corruens, structores omnes in præceps deturbavit, ex his unum cæmentis oppressum consepelivit. Mira res! Evasere omnes periculum, retectus etiam iste, nulla sui corporis parte convulneratus, emersit.

[19] Tot casus tam adversos, tam inopinatos in diaboli invidiam merito prudens quisque referebat: [incolumes & illæsi servantur,] Dei porro in eis avertendis providentia singularis, dici vix potest vel quantum in omni populo erga Sanctos, quorum cultum spectabat, religionem auxerit, vel quantos operis artificibusque omnibus ad peragendum opus animos fecerit. Itaque annum unum non amplius tenuit universa exædificatio, eodemque ipso die, quo per visum imperata fuerat, absoluta est; divino utique consilio potius, quam Theodorici operum præfecti, qui se animum in id ne quidem advertisse, nedum intendisse confirmabat.

[20] [Corpora in novam basilicam solemniter translata,] Perfecta basilica, sub nomine & tutela beatissimæ Virginis Mariæ & sanctorum apostolorum Petri & Pauli, sollenni ritu dedicata est. Translata quoque in præparatum locum, simulque (uti divinitus præscriptum fuerat) collocata beatorum confessorum Amati, Romarici atque Adelphii sacra corpora; cum prius pretiosis involuta pannis, capsisque ornatissimis fuissent composita. Ea translatio in quintamdecimam diem Februarii mensis incurrit: sed pridie quam perageretur, placuit, Patronos eosdem, ad eorum quasi obligandam fidem, circa monasterium longo supplicantium agmine circumgestare; deinde nocte tota cum sacro pervigilio, ante templi fores, eos ad pedum oscula pio populo exponere. Per eam noctem puellæ quædam gravi somno sopitæ, cum imprudentia nescio qua in eorum pedes capita inclinassent, mirantibus qui aderant, sic sacris pedibus, ut bene firmo cervicali, solidoque fulcro, sustentatæ sunt.

[21] [novis miraculis decorantur.] Sacellum & altare archangeli Michaëlis extra novam basilicam erat, haud longe ab ostio, inito consilio decretum est, ut intra ejus septa transportaretur. Cum id factum fuisset, ac recens S. Michaëlis sacellum, egregio sacri ministerii & luminum undique collucentium apparatu dedicaretur, accurrit una e sanctimonialibus, vi morbi importunissimi pene in insaniam prolapsa. Ibi cum lacrymis orans integras corporis animique vires recepit. Per idem tempus nocte media, alia quædam e sacris virginibus, ad idem ipsum beati Michaëlis altare precatura venit. Dum psalmos recitat, suarumque noxarum veniam rogat, subito ei cereus Paschalis ante illud altare ardere longeque & late fulgere visus est. Obstupefacta rei novitate, ad unam e sociabus in alia ædis parte pernoctantem abit, eamque invitat ad spectaculum; sed reversa visionem ex oculis evanuisse miratur.

ANNOTATA.

a Hinc, ut monet Chiffletius, usque ad num. 12 succedit stylus auctoris antiqui. In alia tamen charta, quæ tantumodo continet, quæcumqueLatine inventa sunt, initium paulo diversum est, ita enim habet: Cumque hoc expletum esset, quadam nocte &c. Porro an relatio hæc auctorem eumdem an diversum habuerit cum præcedente, incertum est. Fit quidem hic illas inter connexio, præsertim per has voces, ut diximus; sed dubito, an ea non profluxerit a recentiore scriptore, fortasse ab ipsomet Valdenario ita diversas relationes combinante. Vide præterea, quæ observavimus in appendice num. 8.

b Nescio, an hoc nomen, cujus syllabæ ac litteræ obscure sibi invicem connexæ sunt in Ms., recte expresserim.

PARS II.

CAPUT I.
Miracula in nova Romaricensis monasterii basilica sub initium seculi X patrata.

[Auctoris præfatio] Postquam vera Lux fidelium ex Virginali sacratissima alvo sese ad salvandum protulit mundo, anno nongentesimo, primo a facta sunt miracula in monasterio novo, qui hactenus Mons domni Romarici vocatur, & est constructum in honore gloriosissimi Apostolorum Principis, qui seras cæli fidelibus aperit, perfidis claudit; nec non venerandorum Christi confessorum Amati, Romarici, Adelphii; qui virtutibus, gratia adminiculante divina, emicant, miraculis indesinenter coruscant, quorum sacratissima corpora, gratia opitulante divina in præfata requiescunt ecclesia. Hi sunt enim gloriosissimi, atque piissimi confessores Christi, sanctissimus videlicet Amatus, ac pastor noster piissimus domnus Romaricus, atque beatissimus Adelphius, per quos hanc patriam Virtus Christi nunc usque regit b.

[23] Quapropter multi per eos calamitatibus & languoribus liberati, [& fidelitatis suæ in hac relatione protestatio.] mirabilem eorum bonitatem, & inexplicabilem pietatem ultro confitentur. Nunc igitur tentabimus ex tanto virtutum ac miraculorum numero partem aliquam describere, studiosos auditores lectoresque enixe precati, ut & nobis defectuum nostrorum atque audaciæ veniam impertiant, & dictis nostris quamvis incultis & inconcinnis fidem ne denegent. Testem etenim appellamus Christum Dominum nostrum, cui omnia manifesta sunt, nos neque animo proferendi cujusquam mendacii, neque nostræ ipsorum sufficientiæ opinione ad scribendum adcinctos; sed piarum mentium plurimarum hortatu, ne tales virtutes oblivioni tradantur: magisque ut satisfaciamus studio nostro, ac voluntati, quam quod prædictorum Sanctorum insignia & admiranda facinora pro dignitate explicare nos posse confidamus.

[24] Anno duodecimo & ultimo c regni Arnulphi imperatoris, [Lampas eslitus accenditur,] mense secundo, die quarto, cum Dei famulæ in supradicto oratorio Vesperas decantarent, ex improviso lux cælitus missa effulsit, quæ & lampadem sancti Romarici capiti imminentem accendere visa est. Quo spectaculo sacræ virgines mire exhilaratæ cum piis lacrymis in Trinitatis individuæ laudes effusæ sunt; datoque campanarum signo familiam omnem eumdem in locum acciverunt. Ita divinæ laudes gratesque festivæ in multam noctem perductæ. Cum autem e sanctimonialibus una quæpiam, rei novitatem secum attentius reputans, subdubitaret, expletisque nocturnis Matutinarum precibus, adusque auroram in basilica perstitisset, oculis in lampadem divinitus accensam semper intentis, eo ipso loco globum igneum desuper illapsum suis oculis inspexit; ne videlicet in miraculi fide ulterius hæsitaret.

[25] Triennis infantulus, a primo ortu cæcus, in eamdem sacram ædem matris ulnis magna fide invectus est: [infans cæcus visu donatur;] statimque recepto oculorum usu, duce matre, suis gressibus domum reversus est incolumis.

[26] [puella contracta,] E castro Vesulio d puella usque adeo deorsum incurvata erat, ut vix cubito uno a terra caput attolleret. Itaque non cælum aspicere, non ingredi poterat, non etiam plantis solum calcare: sed duobus hinc inde brevissimis innixa fulchris, humumque extremis articulis attingens, repebat magis quam incedebat. Hæc ipso Dominicæ Ascensionis sacro die ad monasterium appulsa, cum ibi noctem totam magnis in angustiis exegisset, illo se candelabro contingi poposcit, quod lampadem (quam pridie e illius diei divinitus accensam fuisse cognoverat) sustinebat. Id cum impetrasset, ac sequenti nihilominus die gravibus dolorum aculeis perurgeretur, magnis gemitibus lacrymisque flagitavit, ut ad beatorum Christi Confessorum sepulcra deportaretur, ac tum maxime piorum Patronorum opem experta est: nam circumstante populo prostrata in preces æditua (quam exinde vita functam, in cælum migrasse confidimus) magna fide manum ægrotæ porrexit: quo in attactu derepente nervis, venis, musculis totique arido corpusculo infusus vigor puellam erexit. Ea persanata reliquum vitæ tempus in ejusdem ecclesiæ ministerio transegit, ac fidelibus miraculi consciis, magni gaudii, magnarumque Dei laudum argumentum fuit.

[27] [vir pedum] Quidam de congregatione sancti Stephani, gravis senio & pedibus captus, nec non ab octo circiter annis corpore toto languidus, subalarium lignorum auxilio ad monasterium venit: ubi beatorum Confessorum intercessione percuratus, in prospera valetudine reliquam ætatem vixit.

[28] [& altera puella manuum usu destituti, sanantur;] Puellæ e Raone f villa, jam a toto triennio & amplius, ambarum manuum usum paralysis abstulerat. Eum locum religiose cum adiisset, sanitatem recepit, omnibusque incedens lætitiis domum reversa est.

[29] [vir crure ac pede aridus pristino vigori redditur;] Viro cuidam e remoto solo crus alterum cum pede inaruerat, eamque ob rem quinque jam annos difficili morbo tenebatur. Is fando audierat, quæ miracula a Sanctis patrarentur, ac fide animatus ad eorum tumulos plenam licet laboris ac dolorum peregrinationem aggressus est. Quin etiam pejus in dies illi fiebat; donec medium iter emensus, ac sedecim circiter leucis adhuc a monasterio distans, dolore omni levari, immo & currere cœpit usque adeo alacriter, ut reliquo toto itinere socios omnes facile antecederet: quod & ipsi postea suo testimonio confirmarunt.

[30] [alii plures variis morbis levantur] Neque vero silentio prætereunda sunt, quæ anno eodem eodemque loco admiranda omnibusque nota contigere: in festo nimirum singularis Dei amici & principis apostolorum Petri, toto quidem orbe celeberrimo; sed huic præsertim ecclesiæ, sub ejus nomine ac patrocinio dedicatæ, jucundissimo, & dulciore super mel & favum. Nam ea die quamplurimi variis morbis levati sunt: cumque ad beati Petri basilicam ingens undique populorum concursus fieret, observatum illud ac pro miraculo habitum est, quod eam adventantium multitudinem admitteret, quam ne, si quidem triplo capacior esset, receptura videretur.

[31] [Puer membris omnibus captus;] In ea solemnitate, cum sacræ virgines Matutinas preces decantarent, octo annorum puer, a primo ortu membris omnibus captus, & matris ulnis cadaveris instar gestari solitus, ante Sanctorum corpora depositus est. Ubi confestim firmatis artuum compagibus, magnoque adstantium gaudio atque admiratione in pedes erectus, circumfusæ turbæ sese incolumis adjunxit.

[32] Septimestris infantula solem numquam aspexerat: quin etiam cruentæ ejus palpebræ adeo constrictæ erant, [puella visu,] ut ne per vim quidem admotis digitis reserari possent. Benedictione olei S. Amati, quo inuncta est, lucis usura frui cœpit. Alius puer cœcus e villa de Dounoux g duce matre in eamdem basilicam inductus, visum recepit eo admirabilius, quod etsi circumjecta quæque accurate cerneret, ac designaret, nullæ tamen in ejus oculis pupillæ deprehendebantur.

[33] Ea ipsa die femina e domo sua satis procul distante in monasterium venit, [& mulier gressu destituta curantur.] subalaribus innixa fulchris; qua in calamitate septem totos annos exegerat. Ibi restituta facili gressu domum hilaris revertit.

[34] Energumenus adolescens a malo spiritu tam dire vexabatur, [Energumenus liberatur;] ut vix ad horam quietus viveret. Venter, intumescens utris instar oleo pleni, crebro anhelitu teterrimum fœtorem exhalabat: ad hæc miser identidem modo attollebatur in sublime, modo ad solum allidebatur: omnia ei viscera quatiebantur; quod spectatoribus horrori maximo ac terrori erat. Suscepta ad Sanctos peregrinatione, ab improbi hospitis infestatione immunis fuit.

[35] Ad idem monasterium in plaustro advecta est femina, [alii aliis morbis affecti,] jam a triennio tam graviter affecta, ut toto illo spatio nec panem, nec solidum ullum cibum degustaret, solo lacte ac melle vitam trahens. Eo cum advenisset, repente convaluit, panem comedit, domum incolumis rediit.

[36] Alia femina de Bussan h a novem circiter annis oculorum usu destituta, [valetudini restituuntur; novem leprosi mundantur.] cum eodem fuisset deducta, fidei suæ ac religionis præmium lucem recepit. Puer quinquennis, duobus pedibus velut emortuis, numquam ambulaverat. Eum mater in ecclesiam intulit: tribusque ibi noctibus in oratione transactis, tandem eadem apostolorum principis sacra die, puer suis pedibus, nemine adjuvante, libere ingredi cœpit. Illa ipsa die novem leprosi in eadem ecclesia mundati sunt.

[37] Anno eodem, die tertia mensis Octobris ante piissimi sancti Adelphii lipsanothecam lampas de more apposita, [Lampas ante S. Adelphii reliquias accensa, & fulgores ac suaves odores] divinitus flammam concepit. Nunc ad eorum narrationem progrediamur, quæ in eadem aula, ac domo Dei, proxime sequenti Epiphaniæ Dominicæ festo admiranda contigerunt: ac primum in Epiphaniæ pervigilio; qua die, matutino vix tum micante crepusculo, ad altare Deiparæ Virginis Mariæ lux inusitata fulgere visa, ac tanta odoris suavitas afflari cœpta est, ut adstantes omnes mire recreati, etiam præ gaudio lacrimas non tenerent, ac præsentiam agnoscerent Matris Misericordiæ, quæ splendorem Lucis æternæ mundo effudit. Idem fulgor tribus insequentibus noctibus eodem loco spectatus; sancte id affirmantibus vel ipsis sororibus, quæ ad faciendam miraculo fidem binæ per noctes singulas in vigiliis excubare jussæ fuerant: ac sequenti die luce meridiana idem splendor divinus, idem odor immissus est; eo, nisi fallor, Dei consilio, ut ea res supra naturam acta, plurimorum testimonio confirmaretur.

[38] [in eamdem ecclesiam cælitus immissi.] Ipso igitur Epiphaniæ Domini nostri sacro die, quo stella cælitus micans primitias gentium ad Christi cunas deduxit; quo aqua in vinum conversa convivas exhilaravit; quo denique sacrosancti Christi corporis attactu, aquæ omnes in salutem fidelium sanctificatæ sunt; placuit sacratissimæ Dei Parenti, locum eumdem novo miraculo illustrare. Nam ante altare divæ Virgini consecratum, ad quod frequens populus orandi causa supplex advolvi solet, globus igneus punicei coloris cælitus illabi visus est: quo ex globo lux ingens circumquaque diffusa emicavit, lampadis etiam elichnium, scintilla ex eo excussa, accensum est, ac omnium adstantium mentes inusitato gaudio perfusæ. O quanta lætitia exultant in cælis sancti Christi Confessores, dum eum incessanter laudant, quem beatissima Virgo Maria sacro utero gestavit! Ipsa enim est Domina ac Regina cælorum, & ita se voluit manifestare, ad laudem & gloriam prædictorum sanctorum Confessorum, & ut spem faceret miseris peccatoribus, ad eam confugiendi, tantoque magis placere nobis debent hæc miracula, quanto per ea certius cognoscimus, quod illa memor est nostri.

ANNOTATA.

a Nonnulla super his observavimus in appendice de Gloria posthuma num. 23.

b Huc usque auctoris antiqui verba sunt Latine reperta, de quo consule mox citatum locum num. 22. Succedit stylus Chiffletii ex Gallica versione Valdenarii.

c Hi characteres chronologici pugnare videntur cum verbis antiqui auctoris hic numero 22, ubi dicit, miracula primum facta esse anno nongentesimo; vel certe cum recepta hodie a recentioribus passim scriptoribus chronotaxi. Nam contendunt illi, Arnulphum imperatorem fato cessisse sub finem anni 899, testemque præ ceteris appellant Rheginonem, chronographum coœvum, ad jam dictum annum ita scribentem. Circa confinia memorati anni Arnulphus imperator migravit a seculo III Calendas Decembris sepultusque est honorifice in Odingis. Igitur cum miracula & prodigia, toto hoc capite contenta, unius fere anni circulo patrata sint, ut pervolventi patebit, innectenda ea erunt anno 899 contra antiqui auctoris notas, vel anno 900 contra Valdenarii. Si hæc difficultasper conjecturas decidenda esset, dici posset, auctorem antiquum, nisi textus ejus corruptus fuerit, usum fuisse diversa ab aliis annos numerandi ratione, & vocasse annum nongentesimum, qui apud alios erat dumtaxat nonagesimus nonus supra octingentesimum, uti, ni fallor, suspicatus est auctor lectionis officii tertiæ, relatæ in appendice nostra num. 20; ubi memorata prodigia contigisse dicens anno præsertim Arnulphi imperatoris duodecimo & ultimo, Christi octingentesimo nonagesimo nono, studiose uncis inclusit sequentia: Secundum vulgarem æram. Et sic evanescit difficultas. Dici posset secundo, notas aliquas, puta epocham de anno ultimo Arnulphi, intrusas fuisse relationi a recentiore, existimante, dictum imperatorem superstitem fuisse usque ad finem anni nongentesimi, quod alio loco factum esse verisimiliter, monuimus in appendice num. 36. Tertio denique dici posset, non usque adeo certum esse, vita functum esse Arnulphum anno 899, ut necessario recurrendum sit ad alterutrum ex jam assignatis mediis. Nam editiones Rheginonis, quas enumeratas habes apud Benedictinos Historiæ litterariæ scriptores tom. 6, pag. 151, mendosissime excusas esse affirmat Labbeus, Dissertatione de scriptoribus ecclesiasticis, & duos tresve annos in unum compactos fuisse conjicit. Martenius vero in secundo Itinerario pag. 274, vidimus, inquit, ibidem (in abbatia Prumiensi) Rheginonis chronicon, pluribus locis ab impressis diversum. Certe ne quidem hoc loco, quo potissimum nituntur, Rheginoni in omnibus consentiunt scriptores. Sic Pagius in Critica ad annum 899, verius existimat, sepultum fuisse Arnulphum in ecclesia S. Emmerani, ut tradit continuator Fuldensis Freherianus, quam in Odingis, ut habet Rhegino. Sic Joannes ab Eckhart tom. 2 Franciæ Orientalis, pag. 786, contra Rheginonem, qui diem Arnulphi ultimum ponit tertio Calend. Decembris, statuit VI Idus Decembris cum Hermanno Contracto & tabella plumbea, in sarcophago Arnulphi reperta anno 1671, quæ sic habet. ✠ VI Idus Decr Arnolt ip obiit. Demum ne æquo longior sim in re, quam determinare non proposui, laudatus mox Fuldensium annalium continuatur Arnulphi obituminnectit anno 900, & eumdem signat duplex Chronicum breve monasterii S. Galli apud Chesnium tom. 3 Scriptorum Galliæ pag. 466 & 471, hoc modo: DCCCC Arnolfus imperator obiit.

d Vesulium, Gallice Vesoul, olim etiam Castrum Vesolense, & Castellum Vesullum appellatum est. Est autem oppidum Burgundiæ comitatus haud procul Arari fluvio.

e Hinc colligimus, prodigium num. 24 relatum, contigisse in pervigilio Ascensionis Domini; sed quomodo Arnulphi anno duodecimo & ultimo, mense secundo, die quarto? Sive enim annum inchoarit auctor a Paschate sive a die 25 Martii, illi characteres aptari nequeunt anno 899 aut 900. Nam anno 899 Pascha incidit in primam Aprilis, Ascensio in 10 Maii. Igitur pervigilium hujus non erat dies 4 sed 9 secundi mensis. Anno 900 Pascha incidit in 20 Aprilis, Ascensio in 29 Maii: Ergo, licet etiam diem 20 Maii dixeris primam mensis secundi, pervigilium Ascensionis fuerit iterum mensis secundi dies 9 non 4: ac proinde ita numerando annos & menses nihil agimus; nisidicamus auctoris textum fuisse corruptum, positumque pro die IX diem IV. Desumpto autem anni exordio a die 25 Martii difficilius res conficietur, ut consideranti patet. Si tamen quis verba ita interpretari vellet, ut auctor, deducto anni initio a 25 Martii, primum mensem protraxerit usque ad 25 Aprilis, secundum usque ad 25 Maii, & per το mense secundo, die quarto, indicare intenderit contigisse prodigium die quarto post mensem secundum, quadrabunt characteres anno 900, quo pervigilium Ascensionis erat dies 28 Maii, & quartus post mensem secundum. Sed forte characteres, qui hic difficultatem creant, adjecti sunt a recentiore, uti monuimus ad litteram c.

f Duplex hujus nominis locus est in Lotharingia; oppidum ad Murtam fluvium Gallis Raon L'Estape, & vicus haud procul inde, vulgo Raon sur plaine.

g Locus iste non occurrit mihi in Lexicis aut tabellis geographicis.

h Apud Calmetum in tabella geographica, præfixa tom. 1 Historiæ Lotharingicæ Bussang legitur, estque ut apparet vicus vel oppidum non magnum prope Mosellæ fontes.

CAPUT II.
Tertiæ translationis, pluriumque miraculorum relatio.

[Sanctimoniales ob ingruentes Hungaros cum reliquiis fugientes] Irruentibus Hungaris a, crudeli atque effera gente, ac Lotharingiam sæva populatione pervagantibus, necesse habuerunt sacræ virgines in suum Castellum confugere, ut se ac suorum Sanctorum reliquias in tuto collocarent. Ex illis una quæpiam, cum ante altaris gradus substitisset, tres manus perspexit, quæ super ipsas beatorum Confessorum lipsanothecas exporrectæ, viam indicarent. Aliis quoque ad eadem sepulchra leve murmur, strepitusque auribus deprehensus est, tamquam hominum, qui huc & illuc conversi colloquia inter se miscerent.

[40] Cum autem veneranda corpora in Castellum deportarentur, [prodigiose Mosellam trajiciunt:] trajiciendus necessario fuit Mosella, qui tum aquis pluviis tumidus extra alveum late exundaverat. Ergo qui cereas faces accensas circumgestabant in aquas prolapsi cum facibus, ne illas quidem extinctas esse mirati sunt. Nonnullæ etiam e Romaricensium cœtu moniales, in aquas a barbaris demersæ, sanctorum Patronorum ope incolumes emerserunt: mirumque illud fuit, cum hostium equi collotenus aquis obvolverentur; tamen aquas easdem sacris reliquiis famulanti turbæ vix usque ad genua pertinuisse.

[41] [rebus pacatis redeunt,] Cum ea procella pervasisset, sacræ virgines de reditu cœperunt cogitare; inventum fuerat in sancto Monte pretiosum corpus beatæ Gebetrudis virginis. Eam gemmam thesauro suo adjicere decreverunt. Itaque una eademque die mensis Augusti vigesima, & trium sanctorum Abbatum in pristinas sedes revecta sunt corpora, & sanctæ Gebetrudis corpus eamdem in basilicam primum illatum est.

[42] [& sacra corpora,] Per eos tumultus, cum omnia, quæcumque in conditis erant, vitæ subsidia, deprædationi patuissent; in res ad tuendam vitam Romaricensi familiæ necessarias, sacrarum lecticarum aurum omne atque argentum impendi debuit. Interim, quanti Servos suos in cælis æstimaret, crebris miraculis Bonitas divina testata est: quibus permoti pii complures ac religiosi viri, sacras easdem thecas suis impensis reparare, pristinoque ornatui restituere aggressi sunt. Quam porro id studii atque officii Deo gratum fuerit, admirabiles plurimi eventus probarunt, e quibus nonnullos recensere operæ pretium duximus.

[43] [novis prodigiis] Cum opus urgeretur, ac jam tantum argenti fabris appensum esset, quantum ad rem perficiendam necessarium putabatur, jucundum contigit miraculum, quod silentio præterire non possum. Expurgatum argentum, ejectaque scoria rursus expensum, longe (ut fit) a priori pondere defecisse deprehensum est. Nec mora, defertur ea massa ad thesaurum, ut, quantum excidisset, agnosceretur. Examinatur ad stateram. Mira res! Etiam pristinum pondus superare animadvertitur. Id cum vix crederent non nulli, ac parum fortasse æquas eas lances esse dicerent, adhibetur alia statera, atque ita miraculo fides adstruitur. Sed & deinde in operis cursu eadem argenti moles decem solidorum b pondere divinitus increvisse notata est. Ea Dei benignitas in Sanctorum cultum adlaborantibus mirum quantos animos fecerit.

[44] Perfecto thecarum ornatu, de restituendo loco, [illustrata, magna celebritate pristino loco reponunt;] ubi componerentur, cogitari cœptum est. Eo præparato, quidam e fabris sacras lecticas ulna dimensus, unam ex illis, quæ omnium maxima erat, deprehendit esse ipsa loci area duobus digitis longiorem. Id omnium adstantium oculis probatum, ac, ne mensura falleret, infixa in perticam subula longitudo designata est. Tum vero serra, ne majore strepitu sacrarum virginum turbaretur cantus, rescissa lectica ad mensuram. Verum admota iterum pertica eadem (mirum dictu!) sacrum corpus repente excrevisse visum est, adeo ut non modo mensuram, sed ipsam etiam serra ablatam lecticæ extremitatem excederet. Ea res tam inusitata stupori pariter & terrori fuit. Itaque, animum despondentibus operis, negotium intermissum est. Ac nescio, an eo prodigio significare voluit Deus, gratius sibi fore, si ejus translationis pompa, imminens beati Romarici dies festa illustraretur. Etenim ea die inter Missarum solemnia, invocato Numine, cum sacro cultu convestiri sacerdotes, nudis tamen ad reverentiam pedibus, Sanctorum corpora suis locis deponere tentassent, id vero facile & commode executi sunt. Nunc cetera persequamur.

[45] Uni e sabris, qui longius illud feretrum serra resecuerant, [ubi hæc miraculis] manus dextra ex eo tempore gravi dolore præpediebatur. Is oleo Sanctorum perunctus, momento convaluit. Cum apparatus fieret ad transferendas reliquias, candelam accendere necesse fuit; in eum finem cum se quidam obverteret, subito per se ipsam in ejus manu candela flammam concepit. Eodem fere tempore graviter affecta matrona, sacras lipsanothecas ut primum contigit, extemplo persanata est.

[46] Alia quamplurima ibidem miracula Deus operatus est; [clarere] e quibus nonnulla deinceps commemorabimus. Gravi morbo detentus vir quidam, currui se imponi, & ad Sanctorum sepulchra advehi jussit. Ibi noctem unam in oratione transegit: cumque eodem curru domum rediret, media via repente se incolumitati restitutum miratus, de curru desiliit, currumque ipsemet agere cœpit. Feminæ duæ, mater & filia, offusis oculis glaucomate, vix quidquam internitentis luminis discernebant. Sanctorum oleo illitæ, perspicuo visu potitæ sunt.

[47] In hoc monasterio novum est sacellum sancto Salvatori nuncupatum, [pergunt.] in quo suspensa lampas divinitus persæpe accensa est. Spectabilius fuit id genus miraculi feria sexta Hebdomadæ sanctæ, qua die cum omnia lumina in ecclesiis exstingui soleant, lampas per se & absque mortali manu ignem concipere visa, magno gaudio simul & admirationi fuit. Idem quoque factum duobus sequentibus diebus, nempe Sabbato sancto, & Dominica resurrectionis tum mane tum vesperi, ante Sanctorum corpora; & sæpe etiam alias cum æditui vel tardiores essent in accendendis luminibus, vel in exstinguendis promptiores; toto populo ad tam crebra miracula stupore attonito.

[48] E familia sancti Stephani adolescens annorum sedecim, [Æger sanitatem,] antiqui serpentis astu graviter vulneratus, pauperculæ matris humeris ingenti labore ad Sanctorum memorias delatus est. Ibi fusis precibus optata incolumitate donatus, actis gratiis, abscessit: votumque adjecit grata mater, se quoad viveret, semel singulis annis eumdem in locum ad Sanctorum cultum atque obsequium religiose adituram.

[49] [& cæca visum recuperant.] Pia quoque matrona, loci indigena, quæ diu cæca perstiterat, deducta in templum, noctem in oratione exegit: cumque sub auroram, desperata salute, domum repetere cogitaret, prius ad sacras lecticas quasi valedictura accessit. Opportune: nam e vestigio recepto visu, habuit, unde in novas laudes gratiasque effunderetur.

[50] [Lipsanothecarum pannus igne non læditur,] Notandum illud quoque, quoties circa sacras reliquias faces aut lampades exstinguerentur, nihil inde fœtoris umquam efflari solitum, sed potius inusitatam quamdam suavitatem odoris. Contigit etiam, cum adoleretur incensum ex more a puella sanctimoniali, ut per imprudentiam excussæ thuribulo prunæ ardentes in lipsanothecarum operimentum deciderent, e pretioso panno purpureo aureis tæniis textilibus exarato. Illa obstupefacta beatum Romaricum tacita inclamare cœpit: nec frustra; illico enim exstincti sunt carbones, non aliter, acsi in aquam injecti essent, & in panno ne levissimum quidem vestigium ustionis apparuit.

[51] [febricitantes] E sacris divi Romarici virginibus una quæpiam adeo male habebatur a febribus, ut præ virium infirmitate vix stare in vestigio posset. Admonita, ut se ad Sanctorum reliquias deduci pateretur, cum ibi flexis genibus ac ceream faculam manu gestans orasset, omni libera incommodo, planeque incolumis abscessit. Eadem ipsa acerbissimos dentium dolores aliquando perpessa, eorum cælestium Medicorum ope levata est.

[52] [sanantur;] Cum etiam Lotharius c imperator monasterium S. Romarici pie viseret, secum habebat unum e primariis suis proceribus, jam dudum importunissimis jactatum febribus, adeoque a totius regni medicis jam depositum. Accersita igitur abbatissa, dicebat imperator; Putasne, pia mater, huic homini tam graviter affecto solatii quidquam afferri posse? Cum illa nihil de Dei bonitate ac potentia diffidendum esse respondisset, ægrum ad Sanctorum corpora deportari jussit. Quo ut primum pervenit, subito depulso morbo, integras vires recepit; indeque sine adminiculo in hospitium se retulit, ac postmodum in comitatu imperatoris alacer emigravit.

[53] [lampas ardet & campana sponte pulsatur; suavis odor percipitur;] Triduo ante beatissimæ Virginis Deiparæ in cælos assumptæ festivitatem, duabus circiter horis de meridie, ante altare S. Andreæ lampas divina virtute accensa est. Ipso vero die as sumptæ Virginis, coram ejusdem sacratissimæ Dei Matris imagine, in sacello sancti Michaëlis ad parietem depicta, cereus e cælo flammam accepit: ac tum auxit admirationem campanulæ strepitus, nemine mortalium pulsante, exauditus. Ea ipsa die sub vesperam, cum ad augustissimæ Virginis altare Completorium caneretur, ex eo altari suavissimi odoris exhalans fragrantia, mira omnium sensus atque animos jucunditate perfudit. Anno eodem in oratorio sancti Salvatoris, ipso Natalis Dominici die, ante altare S. Martini, ubi Gabrielis archangeli ad pastores de Christi ortu legatio coloribus expressa est, lampas ex improviso, ut sæpe alias, ardere cœpit.

[54] [cæcus visu donatur;] Anno tertio post direptionem paganorum, miraculum, quod ibidem gestum est, silere nequivimus d. Homo quidam ex Alamanniæ partibus, cæcus a nativitate, nomine Fredebertus, vidit in visu, ut in partibus Vosagi pergens, monasterium, quod Mons almi Romarici vocatur, inquireret, & ibi visum reciperet. Qui surgens cum uxore & duobus filiis venit ad locum supradictum, ibique duobus diebus degens, in die tertio (quæ dies resurrectionis vocatur) dum adstaret coram gradibus altaris, miserante clementia Salvatoris (sicut ipso referente agnovimus) cælitus emissa columba circa oculos ejus volitans, statim sanguis emanavit, & visum recepit. Cumque nunciatum fuisset abbatissæ, veniens cum sanctimonialibus cœpit inquirere tam stupenda miracula, quæ divinitus circa illum gesta erant. At ille in eisdem angustiis persistens, vocesque gemituum emittens, plebe coram adstante, cæci sententiam illuminati a Salvatore protulit: Video homines velut arbores ambulantes e. Et ne cui hoc forte incredibile videatur, non in unius ore testimonium ponimus, sed pene in omnium, qui tunc præsentes extitimus, & non audita, sed visa sub testificatione divina proferimus.

[55] Nec hoc prætereat inter reliqua miranda signa, [bona parthenonis injuste invadentes] quæ gesta sunt regnante Carolo f rege, qualiter omnipotens Deus, vineas ecclesiasticas a Walone filio Manassæ injuste ablatas, per monita piissimi atque gloriosissimi Romarici restituit. Ex villa itaque Miliciaca g veniunt servitores sancti Petri, indicaveruntque vineas jam dictas ablatas. Qua necessitate compulsæ tam abbatissa quam omnis congregatio, consilio inito, contra morem loci elegerunt ex sanctimonialibus timentibus Deum, & miserunt illas ad principem Richardum h supplicantes, ut res ablatas restitui juberet. Venientes * igitur ad supradictum principem, continuo largiente superna Clementia, res jam dictas restitui præcepit. Quo responso accepto, famulæ. Dei introgressæ vineam vindemiare jusserunt, & in cellario juxta ecclesiam collocaverunt.

[56] Quo audito, perfidus Walo indignatione commotus misit unum de militibus suis, [divinitus puniuntur.] nomine Panthonem, qui sibi vinum accersiret. Qui veniens * cum comminatione illud recipere gestiens *, una ex famulabus Dei calceamentum beati Romarici manu tenens simul cum clavi, & fiducialiter contra illum erigens dixit: Accipe clavem hanc, quam requiris, ad cumulum damnationis tuæ. Qui retro rediens cecidit, ac voces teterrimas emittens, a diabolo graviter vexatus expiravit. Boves vero, qui ad vinum vehendum venerant, tecta conscendentes diræ vocis mugitum dabant. Videntes hoc famulæ Dei, omnisque plebs fidelium, qui ad spectaculum convenerant, gratulantes & laudantes Dominum, remearunt ad propria. Walo autem supradictus ante anni circulum miserabiliter vitam finivit. Hæc autem gesta sunt septimo Idus Decembris, vigilia beati Romarici, gloriosissimi patroni, gubernatoris ac protectoris nostri.

ANNOTATA.

a De Hunnorum seu Hungarorum id temporis in partes istas irruptionibus testimonia protulimus in appendice de Gloria posthuma num. 29.

b Solidus olim apud Gallos ac Francos aureus erat constans denariis argenteis quadraginta; Sed seculo IX & X erant etiam argentei solidi, valentes denariis argenteis dumtaxat duodecim. Pro ulteriori horum notitia adi, si lubet, Cangii Glossarium ad vocabula denarius & solidus.

c Si recte expressum sit imperatoris nomen, perperam hic narrata inseruntur miraculis post translationem tertiam patratis. Quandoquidem Lotharius imperator sub medium præcedentis seculi vivere desierit. Plura super his ipsis prænotavimus in appendice de Gloria posthuma num. 35.

d De hoc & sequenti numero, unde ætatem auctoris eruimus, consule jam assignatam appendicemnum. 22 & seqq.

e Cum dicatur accurrisse abbatissa cum suis post obtentum a cæco visum, non percipio, cur hic angatur ac gemat, & non gaudeat potius ac in Dei laudes erumpat. Putem igitur, rem ab auctore vel non plene vel non satis distincte enarratam esse. Forte accurrit abbatissa, quando cæcus confuse tantum cœpit objecta apprehendere, & quando adhuc anxius protulit voces istas, cum gemitu Deum per Sanctorum merita orare pergens, ut sicut Christus cæco Euangelico manus secundo imponens plenum oculorum usum largitus est, sic & sibi perfectam videndi facultatem concederet, post quas preces coram adstante turba tandem voti compos factus sit.

f Verisimiliter indicatur hic Carolus cognomento Simplex, qui, defuncto Ludovico Arnulphi filio sub annum 912, Lotharingiam adeptus est, mortuusque anno 929.

g Villa Miliciaca, ut notat in margine Ms. nostri Chiffletius, est Melecey, vitium feracissima in pago & diœcesi Cabilonensi, duabus fere a Cabilone leucis horariis, pertinens ad ecclesiam Montis Romarici, & a quadringentis fere annis collata xenodochio de Melloto, seu Merloto, a quo abest tribus fere leucæ quadrantibus.

h Richardum marchionem & ducem Burgundiæ intelligo, quem ob singularem fidem erga Carolum simplicem laudant plurimum scriptores, atque ob æquitatem Justum cognominant. Obiit is, teste Frodoardo, anno 921, ante quem proinde hic relata contigisse colligimus.

* venientibus

* cui venienti

* gestienti

DE S. BODONE, AUT LEUDINO BODONE, EPISC. CONF.
TULLI LEUCORUM IN LOTHARINGIA.

Inter DCLX et DCLXXX.

SYLLOGE CRITICO-HISTORICA.

Bodo aut Leudinus Bodo, episc. conf. Tulli Leucorum in Lotharingia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti memoria in Martyrologiis, & cultus vetustus: elogia a Tullensibus olim concinnata de Leudino & Bodone, qui perperam fuerunt distincti.

Sanctum Bodonem episcopum, quem ab aliquot seculis inter Sanctos suos Tullensis ecclesia colit, [Sanctus memoratur in Martyrologiis recentioribus,] non memorarunt quidem vetustiores martyrologi: at illum certatim annuntiant recentiores. Horum agmen ducit Grevenus in Usuardo aucto ad hunc diem, ubi sic habet: Bodonis episcopi Tullensis & confessoris. Qui translatus Lugdunum mira fidelium devotione veneratur. Eadem plane verba dedit in additionibus ad Usuardum Molanus; eadem quoque in Martyrologio Germanico Canisii asseruntur. Hinc Ferrarius in Catalogo Generali, & Ghinius in natalibus Sanctorum canonicorum S. Bodonem perperam annuntiant Lugduni: uti etiam facit Saussayus in Martyrologio Gallicano, texens prolixum elogium, sed variis locis corrigendum. Rectius Tulli Leucorum Sanctus memoratur apud Menardum, Bucelinum, Castellanum, & in Martyrologio Parisiensi. Hoc autem ita habet: Tulli Leucorum, sancti Bodonis episcopi, cujus corpus Lauduni quiescit. Castellanus quoque addit: Cujus corpus Laudini honoratur. Demum Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, & Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii breve S. Bodoni texuerunt elogium.

[2] Sanctum porro coli publica festivitate in ecclesia Tullensi hac die XI Septembris, [& colitur Tulli, & Lauduni, quo corpus translatum:] testantur etiam historiographi varii, idque jam ab aliquot seculis factum esse, liquebit inferius. Porro quod supra dictum est a Greveno & aliis de corpore Lugdunum translato, sumptum est ex monumentis ecclesiæ Tullensis, non quidem valde accuratis, sed quibus de hoc saltem facto fidem habere possumus. Attamen novissimi scriptores non intelligunt hic Lugdunum Segusianorum in Celtica, vulgo Lyon dictum, sed Lugdunum Clavatum in Gallia Belgica, quod nunc passim Laudunum dicitur, vulgo Laon, ubi Sanctum monachum fuisse videbimus, & sororem ipsius abbatissam. Calmetus in Historia Lotharingiæ nuperrime aucta & recusa tom. 1 col. 456 de translatione corporis cultuque Gallice scribit, quæ reddo Latine: Sepultus est (Tulli) in ecclesia S. Mansueti: inde translatus ad abbatiam S. Joannis Laudunensis, ubi ut sanctus colitur, sicut etiam in ecclesia Tullensi. Festivitas celebratur die XI Septembris. Franciscus Riguet, præpositus S. Deodati, in Opusculo Ms. de episcopis Tullensibus cap. 15 Gallice habet sequentia: Bodo Sanctus nominatur in Missalibus & Breviariis ecclesiæ Tullensis cum antiquis tum hodiernis, ejusque Officium peragitur die XI Septembris. Hoc jam fiebat anno MCCCLIX, ut liquet ex Directorio, quod publicatum est in synodo, habita eodem anno per Bertrandum de la Tour episcopum Tullensem.

[3] Nomen quoque S. Bodonis episcopi legitur in Kalendario, [jam seculo 10 cultus fuit ut Sanctus.] quod præfixum est vetusto Breviario Ms. Attamen in illo Breviario, quod videtur seculo XIII scriptum, quodque Tullense videri diximus in S. Mansueto ad III Septembris, necdum invenio Officium præscribide S. Bodone. Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 440 observat, in Kalendario Sanctorum, quod psalterio Hemmæ Francorum reginæ præfigitur, memorari libros S. Salabergæ, sancti Bodonis sororis, cum aliis consanguineis Salabergæ, interque hos IV Kalendas Julii sancti Bodonis episcopi mentionem fieri; itidemque omnes recenseri in litaniis psalterio insertis ejusdem Hemmæ, uxoris Lotharii regis, & matris Ludovici V, quæ floruit seculo X. Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 3 pag. 559 item memorat libellum illum reginæ Emmæ aut Hemmæ, sanctosque consanquineos Salabergæ in eo cum ipsa recensitos, atque illis accenset S. Bodonem nostrum. Liquet igitur a seculo X, quo Emma regina vixit, Bodonem ut Sanctum fuisse invocatum & cultum. Quod hic ad propositum nostrum sufficit: nam de aliis Sanctis ibidem recensitis ad Acta S. Salabergæ, vel ad dies singulis proprios erit agendum.

[4] [Elogium Sancti ex scriptis Tullentibus,] Hisce de cultu observatis, mox Sancti gesta ordine enarranda & examinanda susciperem, nisi viderem Sanctum nostrum, qui duplex habuit nomen, ea occasione in duos divisum fuisse episcopos. Hac de causa primum huc transfero pauca illa, erroribusque infecta, quæ de S. Leudino Bodone ex Tullensibus Mss haberi hactenus potuerunt Elogium S. Bodonis ex codice Ms. S. Mansueti Tullensis huc seculo præterito misit Chiffletius noster, quod collatum cum editione Calmeti, qui istud habet tom. 1 Historiæ Lotharingiæ inter instrumenta col. 168, subjungo: Quo vita decedente (Godone nimirum XXI episcopo, ut est apud Calmetum) extitit domnus Bodo, qui relinquens amorem sæculi, ad Christum conversus, religiosissimæ vitæ sectator, & ecclesiarum atque monasteriorum fuit fundator. Cujus vita laudabilis per omnia, memoria posterorum permanet digna. Ex pago enim Odernensi ortus, patre Bertoldo * & matre Bertilde editus, moribus & conversatione probatus, Tullensis meruit fieri episcopus. Qui inter cætera bonitatis studia, quæ incessanter gerebat, ædificavit monasterium * in honore beatissimæ Dei Genitricis Mariæ, & S. Petri Apostolorum principis, constituens inibi, sacratas virgines ad Deo serviendum, quibus præposuit filiam suam nomine Teutbergam *, quod ad honorem nominis sui usque hodie Bodonis monasterium vocatur, ipsumque locum cum omnibus, quæ ibi adquirere potuit, ecclesiæ, cui præerat, in professionem jure dereliquit, & exinde Apostolicum privilegium a magno doctore Gregorio ejusque prædecessore Agapito suscipere meruit. Dedit etiam in pago Odernensi eidem ecclesiæ villas, quæ vocantur Nasius & Nasitus * de suæ proprietatis rebus.

[5] Idem quoque contulit sancto Stephano locum Stivayum * sibi a suis parentibus derelictum, [variis inquinatum erroribus:] ubi monasterium in honore beati Petri apostoli construxit super fluvium Murt, & XII canonicos ibidem aggregavit. Eodem modo monasterium Offonis villæ in honore S. Leodegarii jure paterno sibi ad servitium Dei concessum, suæ jam dictæ sedi tradidit. Post Sanctorum ergo operum exercitia, consummato præsentis sæculi labore, sepultus est in cœmeterio B. Mansueti pontificis. Unde postea translatus ad Lugdunum urbem mira ibi fidelium devotione veneratur. Cujus vitæ dies ultimus III Iduum Septembris fuit. Hactenus elogium ex Ms., collatum cum editione Calmeti, apud quem aliud simile est col. 216. Quod de privilegio Gregorii & Agapiti Pontificum dicitur, error est manifestus. Alii errores aut asserta minus probabilia assignabuntur per decursum.

[6] Apud Calmetum laudatum col. 167 Leudinus, tamquam decimus quintus inter antistites Tullenses, [Bodo & Leudinus, in catalogis Tullensibus distincti] tali honoratur elogio: Quem in ordine pontificalis dignitatis est subsecutus Leudinus episcopus, qui vere lucerna Dei posita super candelabrum circumcirca resplenduit finitimis ac longinquis per sanctæ religionis exemplum. Pennis etiam geminæ charitatis ad cæli convexa sublimatus, mundi contempsit ludicra, ditatus divitiis cælestibus. Eadem fere verba de Leudino repetuntur apud Calmetum col. 215, ubi Leudinus similiter decimus quintus fuisse dicitur. Claudius Robertus in Catalogo episcoporum Tullensium distinxit Leudinum a Bodone, ut pronum erat ante visam S. Salabergæ Vitam.

[7] Verum Sammarthani fratres in Catalogo Tullensium antistitum observarunt, [non sunt nisi unus, gemino nomine Leudinus Bodo dictus.] duobus nominibus unum designari Sanctum, qui Leudinus, aut Leuduinus dicebatur, & cognomento Bodo, quemadmodum habet Vita S. Salabergæ ab auctore fere contemporaneo scripta, & inferius laudanda. Sententiam illam deinde secuti sunt eruditi passim omnes, & novissime Calmetus, qui ad datum Bodonis elogium in margine notavit, eumdem esse cum Leudino, qui recensetur decimus quintus. Sane res est verisimillima hoc ipso, quod certo constet, utrumque Bodoni fuisse nomen. Cum tamen sola illa verisimilitudo fallere posset, si rationes notabiles occurrerent pro distinctione, perlegi totum Kalendarium Tullense supra laudatum, ut perspicerem, an nomen Leudini, cujus sanctitas elogio mox dato mire commendatur, in Kalendario illo invenirem: at Leudinum ibi non inveni. Itaque dubitare nequeo, quin elogium istud generalibus verbis conceptum, ad S. Bodonem spectet, sive ad Leudinum Bodonem: neque enim auctoritas illius, qui elogia illa concinnavit, ullius momenti esse potest, cum in antiquioribus episcopis ubique fere aberret.

[Annotata]

* al. Bertaldo & Bertardo

* al. monasteriolum

* al Theutbergam

* al. Narsytus

* al. Stivavium nunc Stivagium

§ II. Sancti patria, parentes, ætas, matrimonium, fundationes, vita monastica, episcopatus & mors ordine temporis examinata.

[De loco natali S. Bodonis, de quo scriptores] De patria S. Leuduini Bodonis varia habent scriptores, cum antiquiores tum neoterici. In elogio num. 4 dato dicitur ortus ex pago Odernensi, cui Ardennensem non recte substituit Molanus. Saussayus in Martyrologio locum magis assignare voluit his verbis: Qui illustri genere natus in pago Odernensi, diœcesi Vesontionensi, in Vosagi angulo, supra fluvii Araris initia. Hisce fere consentit Mabillonius in Annotatis ad Vitam S. Salabergæ tom. 2 Actorum SS. Bened. pag. 428, ubi sic habet: Scribendum, in pago Odernensi in Vosagi angulo, vulgo le Comte de Darney. Valesius in Notitia Galliarum pag. 389 de pago Odornensi disputat, existimatque illum fuisse denominatum a fluvio Odorna vel Orna, vulgo l'Orne, qui oritur apud vicum Odornam vel Ornam non longe a Mosa, & in Mosellam effluit inter Metas & Theodonis villam. Huic de Odernensi pago opinioni consentit Calmetus in recusa Historia Lotharingiæ tom. 1 col. 452, ubi in Annotatis affirmat pagum Odernensem esse in ducatu hodierno Barrensi. Verumtamen Calmetus non existimat, in pago Odernensi natum esse S. Bodonem, sed in vico Mosa, qui diœcesis est Lingonensis, situsque prope fontem Mosæ fluvii inter civitatem Lingonensem & Tullensem, sed Lingonensi propior.

[9] [varie loquuntur non certo constat.] Id certum est, Bodonem, dum erat adolescentulus, in Mosa vico fuisse cum parentibus, & ab iisdem cum fratre & sorore præsentatum esse sanctis Eustasio & Agilo, ut habemus ex tribus Vitis fide dignis, Eustasii nimirum, Salabergæ, & Agili. In Vita S. Salabergæ apud Mabillonium tom. 2 pag. 424 dicitur S. Eustasius abbas venisse ad Gundoinum Sancti patrem, qui eo tempore manens apud villam Mosam nomine, ob amnem in eo loco defluentem sic appellatam: qui amnis ex Lingonicis finibus fontem sumens, post multos anfractus crebrosque terræ circuitus Rheni velocissimi fluminis in se fluenta ex parte recipiens, Oceanum barbaricum late ingreditur. Vicus ille Mosa etiam nominatur in Vita S. Eustasii, & in Vita S. Agili ad XXXVIII Augusti data cap. 3, ubi ex Valesio hisce consona notavi, dixique locum vulgo voca ri Meuse en Bassigni. Attamen non omnino certum est, S. Bodonem natum esse eo loco, ubi adolescentulus cum parentibus degebat, præsertim cum in omnibus tribus Vitis Gunduinus pater dicatur eo tempore mansisse in vico Mosa, sicque videatur insinuari, non fuisse id perpetuum ipsius domicilium. Si consideremus verba Vitæ S. Salabergæ de loco, ubi nata dicitur, videtur is Tullo fuisse vicinior: nam nata scribitur in suburbano Leucorum opido, territorio Lingonico confini. Nolim itaque aliquid certi statuere de re, quæ mihi non plane certa apparet. Id unum videtur pro certo habendum, S. Bodonem fuisse natum in diœcesi Tullensi, aut in loco aliquo Tullensi diœcesi vicino: nam verisimile est, patrem ipsius, qui multis gaudebat possessionibus in diœcesi Tullensi locisque eidem vicinis, non semper in eodem loco habuisse domicilium. Hinc verum esse potest, natum esse in pago Odernensi; sed ille pagus non tam certis rationibus assignatur, ut nullum de situ ipsius supersit dubium.

[10] Parentes S. Bodonis, qui in dato elogio vocantur Bertoldus & Bertildis, [Parentes Sancti nobilitate, opibus & pietate præstantes,] clarius innotescunt ex Vita S. Salabergæ, ubi pater nominatur Gundoinus, mater Saretrudis. Fratrem Sanctus quoque habuit Fulculfum dictum, & cognomine Bodonem, sororem vero S. Salabergam. Audiamus de hisce Vitam S. Salabergæ jam assignatam apud Mabillonium num. 5: Denique remeans ex Baicariis (S. Eustasius abbas …) tandem pervenit ad quemdam virum illustrissimum, opibus & divitiis pollentem, famaque secundum seculi dignitatem præclarum, & aulicis rebus aptum, nomine Gundoinum, qui eo tempore manens apud villam, Mosam nomine… Pietas Gondoini etiam ex sequentibus elucet: Viso igitur Gundoïnus venerabili viro, velut gratissimum munus suscepit. Porro, ut assolet, & res se habent humanæ, inter salubria adhortationis verba colloquio virorum fidelium animis crescebat piorum, cœpit isdem vir Dei sciscitari, utrum eidem viro illustri Francorum orto natalibus soboles adesset. Cernebat quippe, ut opinor, vir Dei a Deo fore præscitam prolem: quam postea rei probavit eventus. Tunc vir illustris Gundoïnus cum conjuge sua Saretrude, eleganti forma & nobili femina, duos bonæ indolis adolescentulos ob Benedictionis percepturam gratiam præsentavit: quorum senior Leuduinus * cognomento Bodo, junior vero Fulculfus, qui & ipse alio vocabulo Bodo dicebatur. Hisce plura subduntur de sorore Salaberga, quæ tunc erat cæca, & ab Eustasio sanata est.

[11] Brevius de hisce agitur in Vita S. Eustasii. In Vita S. Agili apud nos ad XXVIII Augusti num. 15 sic habetur: [quorum nomina Gundoïnus & Saretrudis.] Deveniunt (Eustasius & Agilus) ad quemdam potentissimum virum, nomine Gondoïnum, qui generositatis fastu, ac enormi dignitatis copia splendens, atque beatissimi Agili consanguinitatis nexu propinquus, morabatur eo tempore in villa, quam Mosam vocant, ob amnem, super quem sita est. Hic sanctissimos viros Christique apostolos, quasi munus a Deo missum, officio recepit, secumque morosius retinuit. Cum ingressi fuissent domum, benedictione præmissa, post multa colloquia spiritalis doctrinæ, oblati sunt eis ad benedicendum duo filii ejusdem viri: quos suis benedictionibus sacrantes, & seculi dignitate futurum ut florerent, & ad futuram vitam feliciter migrarent, vero vaticinio designarunt; ut post evidentissime claruit. Ex hisce habemus, patrem S. Bodonis fuisse opibus, nobilitate & pietate præstantissimum, & certo Gundoïnum vocatum. At, cum duo nomina habere potuerit, ut alii multi eo tempore habebant, forte etiam Bertoldus fuerit nominatus; quemadmodum & uxor ipsius, quæ Saretrudis dicebatur, alio etiam nomine Bertildis dici potuit. Gundoïnum Martyrologio universali inseruit Castellanus ad XXX Octobris, ubi cultus ipsius accuratius examinari poterit.

[12] [Bodo natus inter 600 & 610, deinde nuptiis illigatus, filiam genuit:] Porro ex verbis modo datis etiam colligi potest, quo fere anno natus fuerit Leudinus Bodo. In Commentario Actis S. Agili prævio num. 19 ostendi, prædicationem istam Euangelii, a qua redibant Eustasius & Agilus, quando venerunt ad Gundoïnum, ab iis verisimiliter susceptam esse anno 617. S. Leudinus autem natu major, ejusque frater Fulculfus vocantur adolescentuli, quando adducti sunt ad Eustasium & Agilum. Dubitandum igitur non videtur, quin ambo sint nati inter annum 600 & 610, potestque probabiliter dici, natum esse S. Bodonem circa 605 aut 606. Si quis tamen uno alterove anno citius aut serius S. Bodonis natales figendos credat, huic non refragabor. Verum eos haud dubie justo serius fixit Calmetus in Prolegomenis ad Historiam Lotharingiæ pag. 50, ubi natum Bodonem ait circa annum 615 aut 616. Nam sic uterque Bodo infans fuisset, dum eis benedixit S. Eustasius, cum tamen vocentur adolescentuli. Porro, cum Sanctus nuptiis fuerit illigatus, & filiam genuerit, quam postea fecit abbatissam, nuptiæ S. Bodonis figi possunt circa annum 625 aut 630. Uxor S. Bodonis vocabatur Odila, eratque nobilitate & ingenii natura boni pollens, ut de ipsa habet Vita S. Salabergæ num. 17. Sanctum multis annis cum uxore vixisse, antequam amplexus est vitam monasticam, colligitur ex filia Teutberga, quam condito cœnobio præfecit: nam fundationem illius monasterii verisimiliter contigisse ante vitam monasticam, mox videbimus. Bodo autem tempore matrimonii vir erat industrius & potens, teste rursum Vita S. Salabergæ num. 17. An, præter filiam Teutbergam, alios genuerit liberos, non reperio.

[13] [postea vitam amplectitur monasticam, & non multo post fit episcopus.] Ex nuptiis ad vitam monasticam, idem quoque faciente Odila conjuge, transiit S. Bodo. Quæ de hisce habet laudata S. Salabergæ Vita num. 17, huc transfero: Nam inter ceteras nobilium Sicambrorum feminas Odila, nobilitate & ingenii natura boni pollens, quæ & ipsa pridem a venerabili Walberto (abbate Luxoviensi) Christiani vigoris insigne ac salubre acceperat antidotum, consilio accepto cum legali viro illustri Bodone, quem superius Leuduinum prædiximus, qui in eo tempore industrius & potens erat, postpositis phaleramentis mundi, ad Dominum sunt conversi. Res suas monasteriis collatas *, post B. Salabergam eumdem callem terentes, Lugdunum (Clavatum, id est, Laudunum) properaverunt. Bodo, incisa cæsarie, monachi (in quantum res sinebat) agebat officium: ac non multo post Tulli opidi adeptus episcopatum, naturæ debitum reddidit. Veneranda quoque Odila, Christi stigmate suscepto, sanctarum virginum se choro conjungens, sub obedientiæ tenore vitam beatam degens, spiritum, cui omnia debentur, reddidit. Ex hisce habemus, S. Bodonem cum conjuge prius suis se possessionibus exuisse, ac deinde ad vitam transiisse monasticam, sed non diu mansisse monachum, cum non multo post dicatur ad episcopatum promotus.

[14] In elogio Tullensi num. 4 dato, fundatio trium monasteriorum attribuitur S. Bodoni. [Fundat Bodonis monasterium puellare,] Prima certa videtur, nec ab ullo, quantum quidem novi, umquam fuit negata, nimirum fundatio cœnobii puellaris, quod a fundatore suo Bodonis monasterium fuit dictum. Richerius monachus in Chronico Senoniensi lib. 1 cap. 10 de illius monasterii erectione sic habet: Elapso enim modico tempore, postquam vir beatissimus ille Deodatus, (ex episcopo abbas Vallis Galilææ in Vosago, cujus Vita apud nos data ad XIX Junii) in hanc subintravit Vosagum, erat vir æque sanctissimus, Bodo nomine, Tullensis episcopus, qui Dei ductus zelo, in quodam prædio suo, quod ejus nomine Bodonis-monasterium appellatur, adunato non modico conventu sanctimonialium claustrum ibidem statuit, & eidem monasterio pluribus collatis reditibus, ordo sanctimonialium multo tempore ibidem perduravit. Sed postmodum a quodam successore suo Bertholdo Tullensi episcopo idem monasterium deletum est, & in superiori loco, qui modo S. Salvatoris dicitur, pro illo ipse episcopus a fundamentis ædificavit, & ibidem monachos sub norma B. Benedicti abbatis instituit: qui postea inde expulsi, Ordinis S. Augustini Canonici, sicut usque nunc ibidem permanent, sunt inthronizati. Hactenus Richerius, cui consona scripsit Joannes a Bayono Mediani monasterii historiographus. Partem Operis istius edidit Humbertus Belhomme abbas in Mediani monasterii Historia part. 3, ubi laudatus Joannes a Bayono pag. 232 ita habet: Bodo Tullensis episcopus, vir per omnia laudabilis, elapso parvo tempore post B. Deodatum, zelo fervens Dei, in prædio suo sanctimonialium conventum statuit, & plurimis redditibus eum ditavit: sed anno MX ab Incarnatione cœnobium illud monialium per Bertholdum successorem dicti Bodonis est in clivo montis translatum … monachisque viventibus secundum Regulam B. Benedicti repletum, & S. Salvatoris monasterium vocatum. Sed culpis forte monachorum exigentibus, monachis expulsis, Canonici ibidem statuuntur sub Regula B. Augustini, ut hactenus patet.

[15] Agit etiam breviter de hac fundatione Joannes Herculanus Pleinfisinus in Antiquitatibus Vallis Galileæ cap. 24, aitque destructum fuisse a Bertholdo Bodonis monasterium. [quod deinde alio dicitur translatum, & modo non exstat:] Opusculum hoc edidit Carolus Ludovicus Hugo abbas Stivagii inter monumenta Sacræ antiquitatis tom. 1, notavitque pag. 204 & seq., dictam abbatiam deinde ad tertium locum translatam esse. Verba accipe: Trinæ hospitum mutationi triplex loci respondit mutatio. A Bodonis Monasterio ad S. Salvatorem, & a S. Salvatore ad Domnum Aprum (vulgo Domevre) factus est successive inquilinorum transitus. Causa posterioris hujus transitus ibidem videri potest. Verum idem quoque scriptor observat, Canonicos Regulares Domni-Apri non acquiescere relationi mox datæ ex Richerio de Bodonis-monasterio ad S. Salvatorem translato. Affirmant illi, monasterium S. Salvatoris fuisse constructum a Bertholdo; at Bodonis-monasterium ab eo non fuisse destructum, sed ab ipsis monachis desertum. Attamen plerique scriptores hodierni Richerium, eique consentientes sequuntur. Id certum est, possessiones Bodonis monasterii transiisse ad S. Salvatoris cœnobium; illudque brevi interiisse, postquam alterum erat erectum. Itaque non subsistit amplius suo nomine Bodonis-monasterium; sed creditur fuisse in Valle Bodonis-monasterii prope amplum vicum Badonviller, ut observat Calmetus.

[16] [fundatio hæc videtur facta ante vitam monasticam, uti & aliæ, si sint Bodonis:] Dubitat hic scriptor, utrum fundatio illa figenda sit tempore episcopatus S. Bodonis, an ante episcopatum. Posterius vero istud sibi probabilius videri ait, quia Bodo bona sua monasteriis distribuit, antequam suscepit vitam monasticam. Placet hæc ratio, satisque videtur efficax ad deponendam dubitationem, præsertim quia Sanctus monasterium istud erexisse dicitur in prædio paterno: neque enim in prædiis paternis ædificare poterat, postquam iis renuntiaverat. Eadem ratio evincit, fundationes monasteriorum Offonis-villæ & Stivagit similiter figendas esse ante vitam monasticam Bodonis, si istas ipsi revera attribuendas credamus: nam & in eorum fundatione usus dicitur bonis paternis. Vellem itaque, ut sæpe laudatus abbas Senoniensis in prolegomenis ad Historiam Lotharingiæ col. 50, ubi dat chronotaxim gestorum S. Bodonis, fundationes omnes fixisset ante recessum Sancti ad vitam monasticam, quem figit circa annum 660; non vero fundationes postposuisset. Certe ratio ab ipso Calmeto data æque evincit, fundationes vitæ monasticæ prævias fuisse, quam episcopatui, cum jam ante vitam monasticam bonis se exuisset.

[17] [at fundatio abbatiæ Stivagiensis plane incetta est,] At quæ dicuntur in Tullensi elogio de fundatione Stivagii per Bodonem, nequaquam sunt certa. Laudatus supra Richerius cap. 2 diversa admodum de initiis Stivagiensis abbatiæ scribit, fateturque eam fuisse conditam ante abbatiam suam Senoniensem. Antequam, inquit, noster iste Patronus (S. Gundelbertus) ad hanc eremi solitudinem devenisset, quædam ad Occidentalem plagam super Mortam fluvium ædificata habebatur ecclesia, Stivagium nuncupata. Quis ejus fuerit fundator, vel quo tempore inceperit, non reperi: ferunt enim in dicta ecclesia Ordinis S. Benedicti monachos primo exstitisse, deinde sanctimoniales, postea vero iterum dictum locum monachos inhabitasse, exin canonicos seculares, ac deinde Ordinis Præmonstratensis canonicos, sicut hactenus ibidem permanent, fuisse institutos. Eadem fere de dubio Stivagii initio, & mutationibus nihilo certioribus, scribit ante laudatus Herculanus cap. 4. Hinc Hugo abbas Stivagiensis in Annotatis ad Herculanum fatetur fundatorem abbatiæ suæ ignotum esse: & in Annalibus Ordinis Præmonstratensis tom. 2 pag. 889 late refutat, quæ de Bodone fundatore dicuntur in elogio Tullensi, nec dicta Richerii pro certis admittit. Calmetus tamen fundationem Stivagii attribuit Bodoni ob monumenta Tullensia: & Mabillonius tom. 1 Annalium pag 462 ex iis fundationem refert, sed cum aliquali dubitatione. Hic vero antea in Annotatis ad Vitam S. Salabergæ jam dixerat: Nullum alium a Bodone exstructum videtur monasterium præter cœnobium puellare S. Bodonis dictum. Quare, quanto magis utrimque rem considero, tanto magis mihi apparet incerta. Nam scriptum Tullense, quo solo fundatio nititur, tale non est, ut hæc certa videri debeat: neque rationes eæ allegantur in contrarium, ut omnino fiat improbabilis

[18] [ut & Offonis-villæ, fundatio.] Æque incerta est fundatio monasterii Offonis-villæ, quam Calmetus ex elogio Tullensi admittit, & utcumque etiam Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 533, licet eam ante ut improbabilem rejecisset in Annotatis ad Acta S. Salabergæ, quia monasterium istud dicitur structum in honorem S. Leodegarii, qui S. Bodoni supervixit. Errorem scriptoris de loco dedicato in honorem S. Leodegarii deinde Mabillonius & Calmetus benigne excusarunt, dicentes postea S. Leodegarium monasterii patronum fieri potuisse. Verum dicti scriptores non consentiunt de loco, in quo conditum fuit Offonis-villæ monasterium: nam prior illud collocat in diœcesi Vesontionensi, alter in Tullensi, ut jam observavi in Annotatis ad Acta S. Gauzlini, ad VII Septembris illustrata. Uterque tamen Offonis-villam includit pago Portensi, qui potius in Campania videtur quærendus, quam in diœcesi Vesontionensi aut Tullensi, ut cum Valesio observavi in Annotatis ad Vitam S. Agili, datam XXX Augusti. Itaque æque mihi incertum est, an S. Bodo fuerit fundator Offonis-villæ, & an hoc monasterium in diœcesi Tullensi fuerit situm: reique tam incertæ non immoror diutius.

[19] Aliud quoque dubium oritur ex Vita S. Salabergæ, [Sanctus verisimiliter adfuit morienti S. Salabergæ:] quæ, prout edita est a Mabillonio, num. 28, sic habet: Interea, ut assolet in rerum opulentia discordiam etiam inter propinquos generari, germanus Bodo aliquas villas, quas per chartarum seriem ad ipsum condonaverat cœnobium, illicita usurpatione retinebat. Sed comperta germanæ (S. Salabergæ) ægritudine, dum illa pro hac re anxia Dominum deprecaretur, summa cum festinatione ad eam venit: moxque chartas invicem roborantes, hactenus totum ratum perduxit. Merito dubitari potest, an hæc dicantur de S. Leudino Bodone, an de fratre ipsius Fulculfo Bodone. Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 440 de S. Bodone factum explicat sine hæsitatione. Cointius vero ad annum 654, num. XI post data verba ait: Textus præcitatus de Fulculpho, qui nuntium seculo non remisit, intelligendus potius videtur, quam de Leudino, qui Tullensium episcopus erat. Verum illa observatio non est solido nixa fundamento: nam difficulter ostendi poterit, episcopum fuisse S. Bodonem, dum mortua est S. Salaberga. Certe existimamus episcopum factum post annum 654, quo mortem S. Salabergæ figit Cointius: nec Salabergam vixisse existimo usque ad episcopatum S. Bodonis. Hinc improbabile non est, hunc ipsum designari allegatis verbis, morientique adfuisse sorori, præsertim cum non constet, an alter Salabergæ frater tamdiu in vivis fuerit.

[20] Ceterum, cum plura de Sancti gestis scripta non reperiam, [episcopus certo fuit ante Deodatum anno 680 notum:] restat solum, ut inquiram, quo fere tempore monachus primum, deinde episcopus sit factus, ac demum defunctus. Calmetus in Prolegomenis pag. 50 initium vitæ monasticæ figit circa annum 660, episcopatus initium circa 665, mortem ante 680, quo Deodatus jam erat episcopus. Cum hisce recte concordat Riguetus in Systemate Ms. de episcopis Tullensibus superius laudato, licet annos ipsos hic assignatos non exprimat. Secundum hanc chronotaxim S. Bodo locatur post Eborinum & ante Deodatum. De Deodato, qui anno 680 interfuit concilio Romano sub S. Agathone Papa, prout videri potest apud Labbeum tom. 6 Conciliorum col. 579, nullum prorsus potest esse dubium, quin S. Bodo illum præcesserit. At non æque est certum, S. Bodonem Eborini fuisse successorem: scriptores enim non pauci S. Bodonem recensuerunt post Theodefridum & ante Eborinum. Itaque breviter dicam, quid pro Calmeti & Rigueti opinione præcipue afferatur, ut studiosus lector de illius sententiæ probabilitate judicare valeat.

[21] [aliqui volunt Bodonem sedisse post Eborinum, sed incerto nituntur fundamento:] Vita interpolata S. Deodati ex episcopo abbatis, data apud nos ad XIX Junii, quæ Tullenses episcopos miserrime a suis avellit temporibus, primum de Bodone num. 14 sic habet: Sed nos ab incerto argumentum non assumimus; præsertim cum B. Bodonem plurimis annis præsedisse episcopio, atque in Vosago monasterium virginum instituisse noverimus. Hisce interpolator ille occasione adventus S. Hildulphi ad S. Deodatum multa subjicit de tempore antistitum Tullensium plane vitiosa, & mox: Demonstratur hoc ex prædicto privilegio, & B. Bodonis subscriptione, anno ab Incarnatione Domini sex. centesimo septuagesimo & ex adventu domini Hildulphi ad nos anno Domini sexcentesimo primo. Hæc verba scriptoris in chronologia imperitissimi sola afferri possunt, ut ostendatur S. Bodonem anno 670 fuisse episcopum, atque inter Eborinum & Deodatum sedisse. Nam Eborinus quoque innotescit ex privilegio S. Numeriani Trevirensis archiepiscopi, quod edidit Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 696. Si utrumque vere datum fuit, hoc a Numeriano, istud ab Hildulpho; cum S. Numerianus videatur Trevirensem cathedram tenuisse ante Hildulphum; dicendum quoque erit, Eborinum, ad quem dirigitur privilegium Numeriani, sedisse ante S. Bodonem, qui Hildulphi privilegio fertur subscripsisse. Ita quidem ratiocinandum esset, si dicta privilegia essent satis certa & authentica. Verum quis certi aliquid ex incertis concludat? Hanc ego provinciam malim aliis relinquere.

[22] [nec desunt rationes, quæ suadeant Bodonem Eberino præfigendiem:] Riguetus existimat suæ etiam opinioni favere verba Richerii data num. 14, quibus Bodo Tullensis episcopus fuisse dicitur modico tempore post adventum S. Deodati ad Vosagum. At, (ut non dicam modicam esse Richerii auctoritatem pro chronotaxi rerum tam vetustarum) cum S. Deodatus in Vosagum venerit anno nobis ignoto, eoque venire potuerit inter annum 650 & 660, possunt ea verba utrique opinioni facile adaptari, & secundum verba Richerii S. Bodonis episcopatus æque figi potest circa 660 quam circa 670. Præterea si consideremus ætatem S. Bodonis, magis dubitabimus, an episcopus fuerit factus post Eborinum: nam sic sexagenarius, ut minimum, esse debuit, quando episcopatum suscepit administrandum. At minus verisimile est, virum, qui paulo ante a negotiis secularibus ad vitam monasticam transiverat, mox onus episcopale suscipere voluisse, ingravescente jam ætate. Demum auctor Vitæ S. Salabergæ scripsit non diu post annum 680, ut suo loco probabitur. At non loquitur ille de S. Bodone & de ejus conjuge Odila ut nuper defunctis, ut facere potuisset, si S. Bodo tam sero factus esset episcopus. Nolim quidem his conjecturis multum tribuere, aut aliquid hinc certi eruere. At non video, cur improbabilia dicturus esset, si quis conjiceret, S. Bodonem statim post mortem S. Salabergæ monasticam vitam esse professum, unoque aut altero anno serius factum esse episcopum; ac demum, geste paucis annis episcopatu, ad superos transiisse, Eligat quisque, quod voluerit.

[Annotata]

* in Mss. nostris Leudinus

* al. contulerunt

DE S. ELIA SPELÆOTE ABB. CONF.
IN CALABRIA.

Circa an. CMLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS,
Sancti Vita Græca fideliter a discipulo scripta: ea non sine mendis Latine & Italice reddita, sed numquam edita.

Elias, cognomento Spelæotes, abbas in Calabria ulteriori (S.)

AUCTORE J. S.

Editurus Vitam S. Eliæ abbatis, quem ab habitatione speluncarum Σπηλαιώτην, [Vita Sancti hactenus inedita,] sive speluncæ habitatorem, auctor cognominavit, asserere non dubito, thesaurum me proferre diu absconditum. Etenim, licet hæc Vita non ita latuerit, ut subinde visa non sit, & Latino etiam & Italico sermone olim fuerit donata, numquam tamen in lucem publicam fuit producta. Inde factum est, ut Sanctus ipse paucis innotuerit, & cum alio synonymo perperam fuerit confusus. Itaque nulli labori parcere volui ad edendam hanc Vitam luce publica dignissimam, cum ut Sanctus, in vita & post obitum celeberrimus, ubique innotescat, tum ut duorum confusio, jam ante in Opere nostro observata, penitus tollatur, ac demum ne quis decipiatur iis, quæ de Sancto Latine & Italice scripta servantur: nam hæc nata sunt aliquot de Sancto errores inducere, si inciderint in manus cujuspiam eruditi, qui ea Græcæ Vitæ omnino conformia existimare poterit, & sic adoptare errores iis insertos, aut totam improbare Vitam ob errores aliquot in versionibus repertos, quibus Vita ipsa caret.

[2] Vitam hanc in variis exstitisse bibliothecis, liquet ex versionibus & compendiis memorandis. [cujus accepimus apographum valde mendosum,] Apographum autem, quod præ manibus habeo, desumptum est ex bibliotheca S. Salvatoris prope Messanam cod. 42 pag. 30, ut supra notatum est ad marginem. Titulus Vitæ præfigitur talis: Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου πατέρος ἡμῶν Ἠλίου τοῦ Σπηλαιώτου; id est, Vita & conversatio sancti patris nostri Eliæ Spelcotæ. Verum studiosos lectores de hoc apographo præmoneo, non pauca in eo apparere menda, quæ laborem interpretandi multum auxerunt, & perpetuo mihi facessiverunt negotium. Existimo non aliunde id contigisse quam ex negligentia illius, qui exaravit apographum: nam frequenter easdem voces diverso modo scriptas reperi, & tandem deprehendi pleraque menda ex eo orta esse, quod librarius vocales & diphthongos illas, quæ apud recentiores Græcos sono vix differunt, sæpissime confuderit, alteram vocalem scribendo pro altera, aut pro diphthongo vocalem, aut etiam contra diphthongum pro vocali. Hæc autem perpetua fere confusio tantam initio creabat difficultatem, ut apographum abjecissem, sicut Pinius noster ad XVII Augusti in Elia Juniore ejusdem plane characteris ejusdemque bibliothecæ apographum tamquam mendosum rejecit, si bonam habuissem versionem Latinam, quemadmodum ille habuit.

[3] [quod utcumque correctum edemus cum interpretatione.] Attamen, deprehensa semel mendorum origine, levior fuit difficultas; nec dubitavi corrigere voces mendose scriptas accentusque aliaque signa vocibus appingi solita, in quibus etiam frequentes erant errores, utcumque emendare. Vel sic tamen coactus sum subinde aliquot voces omittere, quod mallem vocum aliquarum, ad historiam non spectantium, jacturam facere, quam correctiones adhibere incertis nixas conjecturis. Porro ubi aliquid omissum est, lectorem monebo: eumdem monerem de singulis quoque correctionibus vocum, quas satis certas credo, nisi tam essent frequentes, ut hæ annotationes sua multitudine lectori futuræ essent ingratæ. Quare id semel hic præmoneo, tale esse apographum, ut historica omnia ex illo dare possim sine justo aberrandi timore: at non æque certo rescire valeam, an omnia in codice Græco litteraliter scripta sint, prout textum Græcum censui edendum, ut sit intelligibilis: neque enim omnino certus sum, omnia orthographiæ menda, quæ correxi, transcribentis esse, cum aliqua esse possint ipsius biographi. Verum cujuscumque sint menda, corrigenda censui, cum quia probabile non est auctorem ita scripsisse, tum quia historica veritas nullum ex correctione patitur detrimentum: nam eadem esset interpretatio mendosi apographi, quæ est correcti; ubi vero id apparet dubium, monebo in Annotatis.

[4] [Vita hæc olim Latine reddita,] Porro Græcam hanc Vitam a multis seculis utcumque Latine interpretatus est monachus aliquis verisimiliter Italus, sed linguæ Græcæ ignarus, nec admodum peritus Latinæ. Lucubratio hujus interpretis anno 1636 ad Majores nostros missa est per Antonium Beatillum Societatis nostræ presbyterum, in hoc Opere frequenter laudatum. Apographum notatur sumptum ex vetusto Sanctorum Ms. Passionario Neapolitani monasterii Sanctæ Mariæ montis Oliveti. Scriptor ille provinciam illam suscepit, hortante Roberto abbate, quem in præfatione sic alloquitur: Suggessit, immo & compulit me, pater amande ac venerande abba Roberte, auctoritatis tuæ non temnenda præceptio vires quoque ingenii mei propemodum excedere, fecitque tua piæ importunitatis assiduatio, Heliæ beatissimi abbatis Vitam de Græco in Latinum transferre sermonem. Paulo post ait. Huic negotio neminem priscorum sive modernorum studium apposuisse, neque styli officio nostrorum memoriæ usque modo tradidisse, sicque multa intercapedine tempus ad id operis neglectum fuisse. Agnoscit igitur se primum Vitæ diu ante scriptæ interpretem. Quo autem adjutore suppleverit imperitiam sermonis Græci, in conclusione Opusculi sui edicit his verbis: Hanc igitur Beatissimi Vitam, & quæ scripsimus de eo miracula, de Græco transtulimus in Latinum sermonem interprete quodam monacho, Helia nomine, domini Roberti abbatis congrua jussione.

[5] Quam interpretandi methodum sibi proposuerit, declarat in præfatione, [sed nec satis fideliter nec accurate:] ita scribens: Ad imperata tandem mentem appuli, decerpere cupiens, seu de prato flores, pauca de pluribus beati Viri gesta, ne forte quibuslibet fastidii pondus gignat multiloquii prolixitas, … quatenus, quo pleno flumine satiantur Græci, labra saltem proluant nostri nimium sitibundi. In conclusione repetit, se brevitati studuisse. Jam vero ex collatione utriusque Vitæ intellexi, vera esse, quæ dicit de contracta Vita Græca; licet tam multa non omiserit, quam allegata verba videntur insinuare. Omisit biographi præfationem, cui suam substituit, uti & epilogum. Omisit non pauca de virtutibus dictisque & monitis Sancti a biographo relata. Omisit subinde factorum adjuncta satis prolixa. At facta alicujus momenti nulla, aut certe paucissima prætermisit: sed ea narravit eo ordine & modo, ut clare appareat, Vitam Græcam ipsi præluxisse. Ex miraculis post mortem Sancti factis nullum præterit, sed singula enarrat eo ordine, quo relata sunt Græce. Quin imo in iis referendis modum & officium boni interpretis excessit præcipue, dum adjunctis pluribus, quam habeat auctor Græcus, ea inepte exornare voluit. Similia quoque reperi in referendis Sancti gestis subinde ab eo addita, idque tam inepte, ut facile gesta ipsa redderet improbabilia. Paucis mentem meam de Latino illo Opusculo, lector, accipe. Multa recte scripta interpres perperam omisit, aliqua etiam non recte exposuit, ac demum facta non pauca ineptis additamentis corrupit, ita ut lucubrationem prelo indignam reddiderit; certe cum melior sit ad manum.

[6] Altera ejusdem Vitæ Græcæ Ms. Interpretatio Majoribus nostris communicata est ex bibliotheca Eminentissimi Cardinalis Francisci Barberini. [altera in interpretatio Italica nequaquam accurata:] Concinnata ea est, & anno 1631 Eminentissimo Barberino oblata per D. Antonium Thomasi Ordinis Basiliani monachum, ut existimo, cum in præfatione ad Barberinum dicat: Meæ non minus antiquæ quam sanctæ Religionis Basilianæ. Hæc autem interpretatio Italica est, auctoremque habet ad interpretandum magis idoneum, quam præcedens. Certe Thomasius textum Græcum passim rectius exponit, quam vetustus interpres Latinus, & phrasi pressius inhæret. Verumtamen neque hic suis caret defectibus, neque boni interpretis functus est officio. Nam primo multa omittit, imo plura etiam quam Latinus; neque præmonet lectorem de factis omissis aut truncatis; quamvis vix mediam Vitæ partem fecerit Italicam. Verum gravius contra fidelitatem interpretandi peccavit, quando biographum corrigere voluit in facto maximi momenti, in quo ipsum errasse credidit. Etenim talis correctio, nisi de ea moneantur lectores, nata est in errorem inducere, dicendaque potius est antiqui monumenti corruptio quam correctio. Quid ab interprete corruptum sit, paucis explico. In Vita Græca variis vicibus fit mentio de S. Elia Juniore, quem cum Elia nostro ab aliquibus confusum jam dixi: illa vero omnia aut omissa sunt ab interprete, aut Danieli istius Eliæ discipulo attributa. Hinc liquet, interpretem in ea fuisse opinione, qua duo illi Sancti ab aliquibus confunduntur. Itaque conatus est biographum nostrum corrigere, & suæ opinioni reddere conformem. At id interpretis non erat: neque sane necessaria est ea correctio, ut videbimus.

[7] [quædam dictæ Vitæ compendia non sine mendis.] Bernardinus Rhegiensis ex sacro Ordine Capucinorum Vitam S. Eliæ ex Actis Græcis in compendium contraxit, illudque Vitæ compendium scripsit sermone Italico, sed typis nunquam edidit, quantum scio. Compendii istius apographum anno 1686 huc ex Italia attulit Janningus noster. Titulum habet Italicum, quem ita Latinum facio: Vita & miracula gloriosi patris S. Eliæ ex urbe Rhegio Calabriæ, ex stirpe della Boccetta, abbatis monachorum Ordinis S. Basilii, sumpta per R. P. Fr. Bernardinum Rhegiensem Capucinum ex bibliotheca Græcorum prope civitatem Seminariam die primo Maii ad postulationem Superiorum Ordinis S. Basilii, & ad preces popularium meorum Rhegiensium. Ex hoc Vitæ compendio brevius compendium dedit Caietanus noster tom. 2 Vitarum Sanctorum Siculorum in Animadversionibus pag. 26, prout ipse ibidem testatur. Porro Bernardinus Rhegiensis in plerisque satis fideliter secutus est Acta Græca; variis tamen vicibus ab iis aberravit, Actisque subinde aliqua non satis feliciter videtur addidisse. Hunc pressius secutus est Caietanus, eaque de causa subinde errantis adoptavit errorem. Aliud quoque compendium Ms. ad manum est, quod notatur compositum pro Officio: at vix aliquid continet præter elogia generalia, ita ut usui vix esse possit.

[8] [Vita Scripta fideliter ab auctore contemporaneo.] Quapropter necessario edenda est Vita Græca, ex qua tamquam ex fonte profluxit, quidquid recte de Sancto scripserunt recentiores illi compendiorum auctores. Nomen biographi non exprimitur in apographo nostro; sed Latinus interpres circa finem ait, vocatum fuisse Quiriacum, & S. Eliæ fuisse discipulum. Quanta autem fide digna sit Vita, colligitur ex verbis biographi, qui sincerus videtur & pius. Affirmat hic in præfatione num. 2 se scripturum, quæ audiverat ab ipso Sancto obscure per ænigmata, quæ audiverat a senioribus Sancti discipulis, & demum quæ ipse viderat Sancto convivens, cujus erat discipulus. Non poterat meliora & certiora habere ad vera narrandum subsidia: nec meliora habuit S. Athanasius ad conscribendam S. Antonii Vitam. Illud solum videtur dubitationi obnoxium, an auctor sufficienti judicio usus sit in iis, quæ obscure per ænigmata ex ipso Sancto intellexisse se asserit. Etenim ex dictis obscuris conjecturas formare potuit minus certas, ex hisce vero onjecturis facta quædam referre nihilo certiora. Verum hæc observatio minus spectat ad gesta ea, quæ condito monasterio sunt posteriora, cum hæc etiam discere potuerit scriptor ex Sancti discipulis. At facta ante monasterii fundationem, quæ fere ex ipso Elia haurienda fuerunt, data observatione minus certæ videri possunt, certe pro adjunctis mirabilibus, quibus aliqua ex illis exornantur.

[9] Quapropter non quidem facta ipsa, quæ quinque primis capitibus narrantur, [qui tamen in gestis prioribus subinde falli potuit.] pro dubiis habenda existimo, cum scriptor longe magis sincerus videatur, quam ut credibile sit, eum aliquid temere confinxisse. Verum lubens agnosco, merito dubitari posse, an in illis nulla sint adjuncta supra verum exaggerata, aut ex levibus conjecturis asserta. Quæ autem illa sint, in danda chronotaxi simul explicabo, neque ea prætermittam, quæ in posteriori Actorum parte videri possunt dubia. Stylus scriptoris elegans non est, neque omnino purus, sed frequenter impeditus, obscurus & hiulcus; subinde etiam conspersus vocibus Latinis & apud antiquos incognitis. Hæ styli difficultates non parum fuerunt auctæ apographi mei mendis. Itaque ignoscet mihi studiosus lector, si repererit phrasim Græcam Grammaticorum legibus non ubique conformem. Id fortasse exspectare non debemus a monacho seculi X, qui Græce scripsit in Calabria, ubi verisimiliter tanta non habebatur cura emendate scribendi Græce, quanta Constantinopoli. Satis nobis esse debet, quod videatur fideliter scripsisse.

§ II. Gestorum S. Eliæ qualiscumque chronotaxis cum intermixtorum aliquot factorum examine. reliquiæ & cultus Sancti.

[S. Elias cognomento Junior ab Elia Spelæote est alius,] Sanctum Eliam Spelæoten, aut Rheginum, ut eum a patria vocarunt alii, distinctum esse ab altero Elia, qui item in Calabria vitam monasticam egit, quique a Græcis Ελίας Νέος, id est, novus Elias dictus fuit, aut a Latinis Elias Junior, jam observavit & cum Caietano ostendit Pinius noster in Commentario prævio ad Acta S. Eliæ Junioris, die XVII Augusti data, § 4. Distinctio illa certissima est & manifestissima ex Actis mox dandis, in quibus mentio iterata fit S. Eliæ Junioris. Nam cap. 5 varia de Elia Juniore narrantur, ejusque discessus ex Calabria paulo ante mortem, prædictioque de Elia nostro satis late exponitur. Iterum cap. 8 num. 55 de monasterio S. Eliæ Junioris jam tum defuncti meminit Elias noster. Demum cap. 11 num. 76 sanctus Spelæotes dicitur in festivitate S. Eliæ Junioris ad ipsius monasterium se contulisse ad venerandum sacras ipsius reliquias. Itaque luce clarius est, errasse Ferrarium & alios, qui duos hosce Sanctos confuderunt. At errori illi facile potest ignosci, cum utriusque Acta olim in bibliothecis latuerint abscondita, præsertim cum & ambo fuerint abbates in Calabria, & monasteria habuerint non longe invicem distantia, ac demum tempore tam fuerint vicini, ut dum alter abbas erat, alter jam esset monachus.

[11] Attamen S. Elias, qui passim Junior vocatur, annis quinquaginta, [eoque annis non paucis senior. S. Elias Spelæotes natus inter 860 & 870] ut minimum, & fortasse sexaginta ante S. Eliam fuit dejunctus. Cur igitur, inquiet aliquis, Junior nominatur, qui nostro erat senior? Respondeo Juniorem non fuisse vocatum respectu nostri, sed vocatum esse Ελίαν Νέον, id est, Eliam novum, aut juvenem, respectu Eliæ prophetæ, quia instar Eliæ prophetæ signis & prodigiis inclaruit. Hanc cognominis Νέος, a quo Junior apud Latinos dictus est, rationem aut occasionem fuisse existimo, quia Vitæ scriptor num. 3 dicit, iisdem, quibus Elias (propheta) passibus ingressurum, eadem gratia donatum. Jam vero ex ætate Eliæ Junioris, cujus mors figitur anno 903, utcumque colligitur ætas Eliæ nostri. Hic enim annos habebat novemdecim, dum factus est monachus: deinde fuit in Sicilia, Romæ, in diversis locis territorii Rhegiensis, octo annis Patris, atque iterum aliquo tempore in territorio Rhegiensi, antequam moreretur Elias Junior. Non quidem omnes hæ commorationes fuerunt admodum diuturnæ: neque ita breves fuisse videntur, ut saltem non duraverint annis duodecim, & verisimilius etiam quindecim, fortasse & viginti: neque enim exponitur, quamdiu singulis locis manserit Elias, sed solum Patris octo annis cum Arsenio mansisse dicitur. Porro si quindecim annis duraverint diversæ illæ commorationes, & hi quindecim anni adjungantur aliis novemdecim, quos habebat, quando solitarie vivere cœpit, erat annorum circiter triginta & quatuor, dum mortuus est Elias, cognomento Junior, & sic natus esset anno 869. At quia incertum est, quamdiu singulæ commorationes duraverint, iisque plus potius temporis quam minus videtur attribuendum, natales Sancti late figo inter annum 860 & 870.

[12] [Rhegii in Calabria parentibus locupletibus,] Natum fuisse S. Eliam Rhegii in Calabria, testatur Vita tam clare, ut nullum superesse possit dubium; neque pluribus refutandi sint illi, qui Bovæ, quæ civitas etiam est Calabriæ, mundo datum voluerunt. Parentes habuit divitiis & opibus abundantes, Petrum & Leontiam. At plane ignoro, unde Bernardinus Rheginus horum nobilitatem & cognomina didicerit, quando scribit, nobilissimos fuisse, patrem autem vocatum Petrum La Bocetta, matrem vero Leontiam de Leontinis. Neque enim de hisce in Vita quidquam legitur, nihil quoque de cognominibus apud Vitæ interpretes, quamvis hi nobilitatem divitiis addendam crediderint. Tanto igitur minus probabilis mihi est stirps & nobilitas memorata, quanto difficilius perspicere possum, unde illam post tot secula haurire potuerit Bernardinus, præsertim cum Eliæ Junioris nobilitas & genus in Actis ipsius, cum Græcis tum Latine redditis, clare enuntietur, hic vero Eliæ nostri nobilitas & genus omnino prætermittatur.

[13] [miro modo vocatur ad vitam monasticam: huic præludit primum in Sicilia, deinde Romæ:] Quæ de vocatione mira ad vitam solitariam in Vita narrantur cap. 1, figenda sunt inter annum 880 & 890. Ea vero haud dubie sunt ex iis, quæ biographus ex ipso intellexit Elia. Laudatus Bernardinus videtur apparitionem divinam intellexisse in accessu illius monachi, qui Adolescentem hortabatur, ut mundum desereret. Verum monachus revera fuit, si recte scripsit biographus; licet divinæ attribuendum videatur providentiæ, quod ille Adolescentem allocutus sit oratione tam inusitata. Deliberatio Sancti de eligendo vitæ statu verbis scriptoris magis quam Sancti enarrata est: nec tamen inficiari velim, rationes allegatas ad amplectendam vitam monasticam scribi potuisse, Sancto ipso referente. Quæ sequitur commoratio Sicula, brevis omnino fuisse videtur, & ad aliquot solum dies aut paucas hebdomadas extendenda. Longior fuit commoratio Romæ: nam ibi primum solus habitavit, ac deinde multo tempore dicitur fuisse sub disciplina Ignatii monachi, de quo plura non invenio. Attamen ne hæc quidem commoratio ultra annum unum videtur extendenda, quia ibi necdum assumpsit vestem monasticam, sed perrexit gestare vestes a parentibus acceptas. Itaque suspicor, Sanctum ad parentes rediisse post anni unius & fortasse aliquot mensium peregrinationem. Quæ num. 9 de austeris Sancti jejuniis ac de somnio Petri, patris S. Eliæ, & num. 12 de mira Sancti liberatione e manibus latronum sunt relata, iis annumeranda videntur factis, quæ biographus ex obscure ab ipso Elia dictis per conjecturam haurire potuit, ideoque minus videntur certa.

[14] Quando S. Elias adjunxit se Arsenio abbati, ut externo etiam habitu vitam profiteretur monasticam, [demum monasticam vestem assumit sub disciplina Arsenii, quocum variis locis habitat.] sicut narratur num. 13, annos verisimiliter numerabat viginti aut viginti & unum. Hinc Arsenius num. 29 dicit, valde juvenem ætate fuisse, dum eum accepit socium. Cum Arsenio deinde aliquot annis habitavit in territorio Rhegiensi, priusquam simul Patras discederent. Patras autem navigasse videntur aliquot annis post 890, indeque ad territorium Rhegiense rediisse circa initium seculi X. Certe redierunt ante mortem S. Eliæ Junioris, quæ nequit figi post annum 903, ut liquet ex dictis de illa ad XVII Augusti in Commentario prævio num. 33. Obiit enim ante captam aut obsessam a Saracenis Thessalonicam. Hoc autem contigit anno 904, cœptaque obsidio mense Julio. Elias igitur, qui mense Augusto obiit, non obiit post annum 903. Attamen non æque certum est, Eliam Juniorem non obiisse uno alterove anno citius: nam de anno expugnati Tauromenii, quod vivente Elia Juniore factum, non tam certo constat. Post reditum Arsenii & Eliæ Spelæotæ in territorium Rhegiense, perrexit Elias magistro suo Arsenio obedire: at hic non diu superfuit: nam relata morte Eliæ Junioris, cito quoque subjungitur obitus Arsenii, figique hic potest circa annum 904, quando S. Elias ab anno ætatis quadragesimo multis annis abesse non poterat.

[15] Quod spectat ad gesta annis illis fortasse octodecim aut viginti, [Quæ de gestis S. Eliæ eo tempore narrantur, minus certa apparent quam posteriora;] quibus cum Arsenio vixit S. Elias, non aliunde pleraque haurire potuit biographus, quam ab ipso Elia, aut ab aliis, qui ipsum ea referentem audiverant. Cum autem Sanctus sua obscure per ænigmata insinuare soleret, verendum iterum est, ne forte quædam ex solis addiderit conjecturis. Præ ceteris tamen nimiæ exaggerationis suspecta videntur, quæ Patris facta narrantur cap. 4. Certe, licet credibile sit episcopum Patrensem simulata quadam accusatione uti voluisse, ut impediret virorum sanctorum discessum, vix tamen credidero eo usque fuisse progressum, ut Eliam carceri mancipandum curaret, aut omnia peracta fuisse coram tanta hominum multitudine, quantam inducit biographus. Quæ de Arsenio narrantur mirabilia, S. Elias verisimiliter sine ambagibus narravit discipulis suis. Istud solum utcumque miror, me de cultu Arsenii nihil reperire; at video id ipsi esse commune cum aliis non paucis anachoretis, quorum gesta præclara scriptis fuerunt commendata, nec tamen memoria cultu publico honorata. Arsenius quidem in Actis num. 35 vocatur Sanctus post mortem, idque bis consequenter. Verum biographus noster honorificos titulos facile attribuit viris piis, eaque de causa titulus ille Sancti, bis tantum Arsenio attributus, non sufficit mihi ad colligendum ex eo viri pii cultum publicum, præsertim cum biographus cultum S. Eliæ Junioris num. 76 clare memoret, venerationem vero publicam Arsenii omnino prætermittat.

[16] [attamen impleta videtur prædictio Eliæ Junioris de Elia Spelæote.] Quæret etiam nonnemo, quo modo impleta sit prophetia S. Eliæ Junioris de S. Elia hodierno, relata in Actis num. 33: neque enim Elias noster habitavit in monasterio S. Eliæ Junioris, & idcirco non videtur implevisse, quæ ibi leguntur prædicta. Respondeo diligenter esse advertendum, ad quos sermonem ibidem dirigat S. Elias Junior. Non alloquitur monachos suos, sed populum in vicinia monasterii sui habitantem: ad illorum solatum, non vero ad capessendam monasterii præfecturam, venturum dicit Eliam alterum. Itaque ad prophetiam illam implendam necesse non erat, ut in eodem monasterio habitaret Sanctus, sed solum ut degeret in loco aliquo tam vicino, ut populus, Eliam Juniorem ante adire solitus, deinde accedere posset ad sanctum Eliam Spelæoten. Hoc revera factum est: nam invitante Daniele Elias noster venit ad monasterium S. Eliæ Junioris, eaque occasione habitationem fixit cum Cosma anachoreta in spelunca monasterio S. Eliæ Junioris satis vicina, ibique deinde monasterium erexit, multisque inclaruit miraculis. His observatis, ad chronotaxim regredior.

[17] [Sanctus invisit Danielem abbatem, habitat cum Cosma anachoreta, deinde monasterium exstruit:] Defuncto Arsenio circa annum 904, Elias Spelæotes, hortante Daniele abbate, venit ad monasterium, in quo habitaverat S. Elias Junior, sed ibi exiguo tempore mansit. Deinde habitationem fixit in spelunca maxime solitaria sub disciplina Cosmæ anachoretæ, qui inde postmodum recessit amore solitudinis. Quamdiu Cosmas cum Elia permanserit, Acta non memorant: satis tamen insinuant, multus annos huic cohabitationi non esse attribuendos; neque etiam sufficere paucos menses. Nam verisimile non est, statim tantam hominum multitudinem ad Eliam accurrisse, ut Cosmas sibi ea de causa alio abeundum crederet. Suspicor igitur eos uno alterove anno simul habitasse, eaque ratione Eliam congregationi monachorum initium dedisse existimo circa annum 906, quo Sanctus annos ætatis numerare poterat circiter quadraginta. Numerus discipulorum paulatim crevit, ita ut spelunca nimis jam videretur angusta. Verum cessavit istud incommodum, inventa spelunca alia longe majori, quæ priori erat contigua, ut refertur num. 42.

[18] [quod etiamnum exstat prope vicum Melicuccam:] Exigit hic locus, ut inquiramus, ubi S. Elias monasterium suum condiderit: nam varia in tabulis Calabriæ ulterioris apud Blavium invenio loca, quibus S. Eliæ nomen est impositum; at illud ipsum, quod scriptores aliqui assignant, S. Eliæ monasterium ibi non est notatum. Heironymus Marafioti in Chronico Calabriæ lib. 1 cap. 33 assignat monasterium S. Eliæ prope vicum aut oppidulum Melicuccam, Italis Melicoccha dictum. Caietanus quoque & Bernardinus Rheginus asserunt, in spelunca montium prope oppidum Melicuccam ab Elia nostro monasterium fuisse conditum, eumque ibidem mortuum esse & sepultum. Sententia illa mihi minime dubia videtur, quia confirmari potest ex Vita num. 83. Sanctus enim ibi dicitur patrinus fuisse Theodori cujusdam ex vico, qui dicitur Melicuccon. Inde autem verisimile admodum est, monasterium Sancti prope locum istum fuisse conditum. Quare recte laudatus Marafiotus Italice de loco scribit, quæ reddo Latine: Si relicta civitate Seminaria, iter recta instituamus per montes, in horum declivi occurrit vicus, dictus Melicucca, qui hodie est sub dominio equitum S. Joannis Hierosolymitani (id est, Melitensium.) Dignus laude est hic vicus, quia in vicinia sua habet ecclesiam S. Eliæ abbatis, Ordinis S. Basilii, de quo paulo ante memini. In hoc loco dictus Sanctus ab hoc mundo ad alterum transiit, moriendoque in cælum gloriosus ascendit… Hodie ecclesia illa S. Eliæ monasterium est prædicti Ordinis, illaque post mortem Sancti idem semper conservavit institutum. Melicucca in tabulis Calabriæ apud Blavium notatur paucis milliaribus Italicis ab oppido Seminaria in Meridiem.

[19] Ad alteram vero partem Seminariæ, inter hoc oppidum & vicum Parmam aut Palmam mari imminentem in monte notatur alius locus, [quod prope Palmam fuit monasterium, videtur fuisse S. Eliæ Junioris.] S. Eliæ dictus, de quo Marafiotus cap. 32 sic loquitur: Supra Parmam (alias Palmam) est mons eminens, in quo hodie cernitur spelunca aut cella, ubi beatus Elias abbas exercere solebat vitam solitariam, ibique frequenter invisebatur a beato Nilo, amicitia conjunctissimo. Auctor utroque loco eumdem designat Eliam, quia unum fortasse tantum noverat. Certe nec monasterium istud, quod in monte est supra Palmam, Eliæ nostri fuisse existimo; nec amicitiam assertam inter S. Eliam & S. Nilum satis probabilem esse video, quia neque in Actis S. Eliæ, neque in Actis S. Nili invenio ullum mutuæ illius amicitiæ fundamentum. Junior fuit S. Nilus tanto temporis spatio, ut Eliæ nostri potuerit discipulus esse: at discipulum ipsius fuisse non existimo, quia in alio vixit monasterio. Caietanus & Pinius noster existimant, in dicto monte prope Palmam habitavisse S. Eliam seniorem, qui cognomento Junior dicitur. Eamdem sententiam jam asseruerat & explicaverat Henschenius noster ad diem VI Aprilis in S. Philareto, qui in monasterio S. Eliam Junioris, quod alias Aulinas aut Salinas nominaverunt, vitam egit monasticam. Hæc quoque sententia recte congruit cum Actis dandis, ex quibus liquet monasteria utriusque Eliæ nec omnino fuisse vicina, nec longe invicem dissita. Duo autem jam assignata secundum tabulas tantum distant aliquot milliaribus Italicis.

[20] Jam vero, cum nihil pro reliqua Sancti Vita necesse sit observare, [Obiit Sanctus circa 960: aliqui volunt, ipsius corpus translatum esse Galatrum:] examinandum est, quo fere anno Sanctus videatur ex hac vita recessisse. Natum verisimiliter diximus inter annum 860 & 870: vixit autem annis 96, ut habet Vita num. 78. Necesse igitur est, ut defunctum credamus circa annum 960 late sumptum. Ex hac autem epocha liquet, quam inepte inter discipulos S. Eliæ numeretur S. Philaretus mox memoratus, qui floruit seculo XI, & vitam egit in monasterio alterius Eliæ, ut ipsius Vita, ab auctore contemporaneo scripta, clare habet. Sepultum fuisse corpus S. Eliæ in proprio monasterio, certum est ex Vita. Verum Marafiotus jam laudatus cap. 33 de corpore Sancti nostri hæc scripsit: Cujus corpus a monachis Ordinis sui translatum est in Galatrum vicum, de quo disseram lib. 2. Deinde lib. 2 cap. 15 agit de vico Galatro in valle sito, ibique sic pergit: Supra hunc vicum (Galatrum) ædificata cernitur antiqua ecclesia titulo S. Eliæ, quæ olim erat monasterium Ordinis Basiliani, ubi multi floruerunt dicti Ordinis viri sancti. Vulgata est fama, in hac ecclesia sepultum esse corpus S. Eliæ abbatis, prædicti Ordinis monachi, de quo meminimus in libro præcedente. Idem habet Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem, duos Sanctos clare confundens.

[21] [sed probabilius videtur, id esse corpus S. Eliæ Junioris;] Caietanus tom. 2 Sanctorum Siculorum in Animadversionibus pag. 26 existimat, nostri esse Eliæ corpus, quod dicitur Galatri esse. Verum non video, quam solidis nitatur rationibus, quia ipse ibidem recte observat, utrumque Eliam ab aliquibus perperam confundi. Etenim suspicor, ex illis ipsis, qui utrumque confundunt, ex Marafioto nimirum & Ferrario, translationem illam corporis ad ecclesiam S. Eliæ prope Galatrum Caietano innotuisse. Si ita se res habet, illi non magis unius quam alterius translationem affirmant, cum ex duobus fecerint unum. Hinc nolim certo affirmare, S. Eliæ Spelæotæ corpus esse, quod eo translatum dicitur. Quin potius contrarium mihi apparet verisimilius. Primo Caietanus fatetur, sibi incompertum esse, quid post translationem corporis Eliæ Junioris ex Macedonia in Calabriam de eo postmodum sit factum, & consequenter ubi modo conservetur. Potest igitur illius esse corpus, quod translatum dicitur ad vicum Galatrum, & cujus caput esse dicitur in ecclesia S. Philareti prope Seminariam. Secundo quæ ex Marafioto dedi verba de monte prope Palmam, ubi Eliæ Junioris monasterium fuisse creditur, satis ostendunt, monasterium istud ibidem non superesse. Hinc rursum verisimile est, non fuisse ibi relictum Sancti corpus. Tertio, cum S. Philaretus habitaverit in monasterio S. Eliæ Junioris, rursum verisimilius est, caput S. Eliæ, quod ad ejus monasterium legitur translatum, Eliæ Junioris esse quam Eliæ Spelæotæ.

[22] [corpus vero S. Eliæ Spelæotæ relictum esse in proprio monasterio.] Contra non admodum probabile est, corpus S. Eliæ Spelæotæ fuisse a suo monasterio amotum. Nam primo, teste Marafioto jam laudato num. 18, monasterium istud in statu suo se conservavit. Secundo Bernardinus Rheginus affirmat, Sancti corpus servari in monasterio suo multis clarum miraculis; sed caput esse ait in monasterio S. Philareti prope Seminariam. De capite illo secundum jam dicta etiam dubito. Fatetur ipse quoque Caietanus de corpore in specu, ubi sepultum est, conservato alios etiam consentire, ita scribens: Quamquam alii corpus ejus esse dicant in specu prope ecclesiam, eidem S. Eliæ dicatam, non longe opido Melicucca. Hoc sane mihi verisimilius est ob rationes datas, quas tamen contrariis tantum prævalere velim, donec quis certiora doceat.

[23] [Memoria Sancti adscripta tantum est Fastis recentioribus;] De cultu ecclesiastico S. Eliæ pauca supersunt dicenda. Memoriam ipsius in antiquis Ecclesiæ Fastis non reperio: neque id mirandum, quia præcipuis martyrologis fuit posterior. Philippus Ferrarius S. Eliam hodie memorat in utroque Catalogo, sed non sine confusione cum alio synonymo jam frequenter laudato. Castellanus in Martyrologio universali duos illos distingun, sed in hodierno annuntiando varie labitur cum ita habeat: Prope Parmam in diœcesi Miletensi in Calabria, S. Eliæ Galatrensis, Ordinis S. Basilii. Spelunca, in qua habitavit, & ecclesia, in qua corpus servatur, nomen ipsius habent. Nec recte prope Parmam aut Palmam annuntiatur, nec melius Galatrensis vocatur. Præterea annus emortualis, qui ad marginem notatur circa 1000, a vero satis longe recedit. Laudatis martyrologis antiquior est codex Usuardinus Florentinus, in quo ad hunc diem ita habetur: Eodem die, sancti Heliæ abbatis. Illud de nostro dici Elia, licet ob prætermissum locum non sit plane certum, saltem verisimillimum est, quia hic hodie solus colitur Elias, & abbatis titulus eidem optime congruit.

[24] Cultum autem Sancti esse antiquissimum, liquet ex Vita danda, [sed festivitas ipsius est vetustissima.] in qua Elias non modo Sanctus a discipulo suo nominatur, & in fine invocatur, sed annua quoque festivitate jam tum celebratus fuisse dicitur. Deinde ecclesia quoque eidem dicata est, ut jam supra diximus. Festivitatem porro celebrari die XI Septembris, notatum est in apographo nostro Vitæ Latine redditæ, & de ea interpres quoque in præfatione meminit. Caietanus jam sæpe laudatus idem observavit his verbis: Anniversarius ac festus dies S. Eliæ Rhegini III Idus Septembris agitur, quo die ad cælum migravit. Ferrarius, licet gesta utriusque Eliæ utcumque confuderit, quia eorum Vitas non viderat, utrumque tamen die debita memoravit in Catalogo generali, ibique hodie pro Elia nostro laudat tabulas ecclesiæ Bovensis; ibique coli S. Eliam observat etiam David Romæus in Sanctis regni Neapolitani pag. 409 his verbis: Bovæ… Helias antistes, cujus corpus Calatri esse creditur, III Idus Sept. Inter Sanctos Bovenses nostrum hunc Eliam recenset quoque Paulus Regius in Vita S. Irenæi pag. 465, ubi non recte episcopum vocat. Hi forsan Bovæ natum crediderunt, sed perperam. Hæc sufficiant de cultu indubio.

VITA
Auctore discipulo monacho.
Ex cod. Ms. 42 bibliothecæ S. Salvatoris prope Messanam pag. 30.
Interprete J. S.

Elias, cognomento Spelæotes, abbas in Calabria ulteriori (S.)

A. discipulo monacho.

PRÆFATIO.

Εμοὶ μὲν, τῷ γνώσει καὶ λόγῳ ἰδιωτῃ, ω ἱερὸν σύστημα καὶ θεοσύλλεκτον ἄθροισμα, ἐφετὸν ἦν καὶ ἐράσμιον ἱστορῆσαι ὑμῖν ἄνωθεν τὴν ὑψηλὴν καὶ θαυμαστὴν πολιτείαν τοῦ ὁσιου πατέρος ἡμῶν, καὶ οὐρανοδρόμου Ἠλίου· ἀλλ᾽ βραδυτὴς τοῦ νοὸς, καὶ τοῦ λόγου τὸ ἄπορον εἴργε μοὶ τὴν τοιαύτην καταθύμιον ἐγχείρησιν εἰς ἔργον ἀγαγεῖν ἄχρι τοῦ νυν. ἄμεινον δὲ ᾠήθην ᾥτινι, ἀλλὰ πίστῳ, λόγῳ σαφηνίσαι ὑμῖν, κατὰ τὸ καὶ ἐφικτόν μοι, τοὺς ἐκ παιδόθεν τοῦ τρισοσίου ἀσκητικοὺς ἀγῶνας καὶ τὰς ἄγαν παλαίστρας, ἃς κατὰ τῶν παθῶν, καὶ τῶν πονηρῶν πνευμάτων ὑπεδείξατο ἀήττητος, ἀλόγῳ σιωπῇ τόνδε ἐκβαλλόμενος τοσούτων ἐσμὸν ἀρετῶν λήθης βυθοῖς συγκαλύψαι… θεῖα χάρις, τούς ἁλιεῖς σοφίσασα, καὶ τρανὰς ποιοῦσα γλώσσας μογιλάλων, λαλῆσαι ὡς δικαίως τῶ θεῷ φίλον καὶ τῷ Ἁγίῳ, ουκ ἀκριβωλογοῦντας καὶ κατ᾽ ἀξίαν διηγουμένους τὸν ἱσάγγελον καὶ ὑψηλὸν αὐτοῦ βίον· ἀδύνατον γὰρ ἡμῖν τοῖς ἀμαθέσι καὶ ἀμήχανον·

[2] Οοὐδὲ λόγοις πλαστοῖς ἐγκωμιάζειν τολμῶντος ἐγκωμίων ἀνθρωπίνων ἐνδέει ὑπὲρ ἐκεῖνα τυγχάνοντα. Ἀλλ᾽ ὅσα παρὰ τῆς ἀψευδοῦς αὐτοῦ γλώττης δι᾽ αἰνιγμάτων μυστηκῶς ἀκήκοα, καὶ ὅσα παρὰ τῶν πρὸ ἡμῶν σὺν αὐτῷ ἀσκησάντων ὁσίων ἀνδρῶν ἔμαθον, καὶ ἅπερ τοῖς ὀφθαλμοῖς ἑωράκαμεν καὶ αἱ χεῖρες ἡμῶν ἀπστολικῶς ἐψηλάφησαν, ταῦτα γράφειν, ὡς οἶμαι, ἀκουστά τε καὶ κατάδηλα τοῖς θέλουσι ποιεῖν καὶ ἀκίνδυνον. Δέξεται οὖν ἡμῶν τὸν μικρὸν λόγον, καὶ πάσης ἰδιωτείας ἀνάπλεον πανάριστος καὶ θεῖος Ποιμὴν, ὡς πατηρ φιλόστοργος ἰδίων τέκνων, τὰ ψελλίσματα δὲ ἀνταμείψεται αὐτοῦ θείαις ἐντεύξεσι ταῖς πρὸς τὸν Θεὸν, τοὺς τε λαλοῦντας καὶ πιστῶς ἀκούοντας μέρος καὶ κλῆρον σὺν αὐτῷ κληρώσασθαι ἐν τῇ ἠμέρᾳ τῆς ἀνταποδόσεως. οὐ γὰρ σοφισμένοις λόγοις, πλήθει λέξεων, ἀλλὰ πλήθει προθέσεως τοὺς μισθοὺς Θεὸς ἀποδίδωσι.

[Auctor dat rationes liscubrationis suæ,] Mihi quidem, scientia & sermone rudi, o sacer cœtus & a Deo collecta congregatio, desiderabile erat & delectabile, vobis a principio enarrare sublimem & admirandam conversationem sancti patris nostri, ac sublimis Eliæ a. Verum mentis tarditas & sermonis imperitia prohibet, quo minus tractationem talem animo obversantem huc usque in opus producam. Attamen melius fore putavi, ut quocumque, sed fideli, sermone vobis manifestarem, quemadmodum potuero inchoata a pueritia sanctissimi Viri ascetica certamina, multasque luctas, quas contra affectiones animi ac contra dæmones in vita inivit, quam si irrationabili silentio hanc tantarum virtutum congeriem abjiciens, oblivionis abysso absconderem… b Divina charitas, quæ piscatores reddidit sapientes, & linguas balborum fecit disertas, ad loquendum, [nos impellit] sicut merito gratum Deo & Sancto, non sectantes accuratam dictionis elegantiam, & pro dignitate enarrantes angelicam & sublimem ipsius vitam: id enim per nos indoctos neque fieri neque tentari potest.

[2] Neque opus est humanis elogiis cujuscumque, qui fictis sermonibus præsumeret extollere iis superiorem. [indicatque, unde S. Eliæ gesta didicerit.] Verum, quæcumque a veraci ipsius lingua obscure per ænigmata audivi; quæcumque didici a viris sanctis, qui ante me cum ipso exercuerunt vitam asceticam; quæque oculis vidimus, & manus nostræ contrectaverunt cum Apostolo *; hæc scribere, ut existimo, auditaque ac manifesta cupientibus facere, etiam caret periculo Accipiet igitur pusillum omnique plenum simplicitate sermonem nostrum optimus divinusque Pastor, ut pater filiorum suorum amans, balbutiendoque prolata remunerabit divinis apud Deum intercessionibus, ut loquentes & fideliter audientes partem sortemque cum ipso hæreditate accipiant in die retributionis. Neque enim doctis sermonibus, nec copiæ verborum, sed propositi ubertati mercedem dat Deus.

ANNOTATA.

a Auctor ita locutus est, ut æque exponi possit solis, quam Eliæ aut Heliæ.

b Malui hic verba quædam nimis corrupta omittere, cum non spectent ad Sanctum; quam corrigere, quæ sine erroris periculo corrigere non poteram. Dicit auctor se non sectaturum orationis elegantiam, ut liquet ex verbis sequentibus, quæ partim hiulca sunt ob omissa præcedentia, partim quia non omni videntur mendo carere. Verum ea tantum statui corrigere, quæ certo sunt mendosa, & tuto possunt corrigi.

* al. ut loquitur Apostolus

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, studia, vocatio ad vitam monasticam: abit in Siciliam cum socio ad solitudinem, desertusque ab eo Romam navigat.

ΠΑτρὶς μὲν ἦν μεγάλῳ καὶ οὐρανοπολίτῃ ἡμῶν πατέρι Ἠλίᾳ τῆς ἑσπέρας πάσης πόλις προκαθημένη καὶ οἷόν τι τιμωμένη ἀνάκτορον, καὶ τὴν κλήσιν τῇ θέσει κατάλληλον φέρουσα ἀπὸ τῆς τῶν Λατίνων γλώσσης τὸ Ρήγιον· οἳ καὶ ρήγας τοὺς βασιλεῖς φημήζουσι. Ἐν ταύτῃ τοίνυν τῶν μητρικῶν λαγόνων προκύψας… τῶν τε αὐτοῦ γεννητόρων ἱκανῶς ὀλβοκομούντων καὶ τῇ λοιπῇ περιουσίᾳ, Πέτρου καὶ Λέοντους προσαγορευμένων, κέκληται τὸ ὄνομα τοῦ φαινοτάτου καὶ περιβοήτου πατέρος ἡμῶν ἐν τῷ σωτηριώδει βαπτίσματι Ἠλίας προνοίᾳ Θεοῦ· καὶ τούτο, ὡς οἶμαι, οὐχ ἀτελῶς οὐδὲ παρέργως· ἀλλὰ τὴν κλήσει πράξιν ἁρμόδιον καὶ ἀνόθευτον φέρων· ἡλίου γὰρ δίκην ἐκ δυσμῶν ἀνατείλας μέχρι ἑώας ταῖς ἀκτίσι τῶν ἔργων διέλαμψεν· οἱ δὲ τετοκότες τὸ παιδίον, ἰδόντες αὐτὸ ἀστεῖον, κατὰ τὸν θεῖον Μωσέα, ἠθέσι τε χρηστοῖς, καὶ τοῖς κατὰ τὴν ψυχὴν προτερήμασι κεκοσμημένον, τῇ δὲ ἡλικίᾳ τῶν παιδῶν ἐπιβάντα, καὶ εὐθέον πρὸς ἀρετῆς γυμνασίας ὄντα, διδοῦσι αὐτὸν εἰς μάθησιν τῶν ἱερῶν γραμμάτων. Προέκοπτε δὲ, καθώς φησι τὸ θεῖον λόγιον, φρονήσει καὶ ἡλικίᾳ καὶ χάριτι.

[4] Μιᾷ οὖν εἰς τὸν κυριακὸν φοιτήσαντος αὐτοῦ πρὸς μετάληψιν τῶν θεῖων μυστηρίων, αἴφνης ἐφίσταται μονάζων πλησίον αὐτοῦ, μέγας δὲ τῷ βίῳ, ὡς ἀποδέδυκται, διορατικῷ δὲ χαρίσματι κεκοσμημένος. Ὃς κατανοήσας τὴν μέλλουσαν θεῖαν χάριν, ἐπὶ ἐρυθροῦ ἵματίου αὐτοῦ λέγει· Ἀποβαλοῦ τὸ ἐρυθρὸν ἱμάτιόν σου, τέκνον, ἀπὸ τοῦ νυν. Τοῦτο γὰρ οὐ συντελεῖ πρὸς φρονησμὸν τῇ νεότητι· ἀλλὰ καὶ εἰς βλαβερὰς ἡδονὰς ἕλκει τοὺς προσθέντας. Ἔνδυσαι οὖν ἱμάτιον Σωτηρίου καὶ χιτῶνα ἀφθαρσίας, τὸν χρηστὸν ζυγὸν τοῦ Χριστοῦ ἐπί σου αὐχένα ἄρας, καὶ τοῖς ἵχνεσιν αὐτοῦ ἐπόμενος, κληρονόμος γενήσει τῶν αἰωνίων ἀγαθῶν, καὶ ἡτοίμασε τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτὸν, ὡς γὰρ προέγνω καὶ προώρισεν τὰ κατὰ σὲ, ἀφορίσας σε ἐκ κοιλίας μητέρος σου. Ταῦτα ἀκούσας Παῖς, καὶ ἐνεὸς γενόμενος, καὶ ὅλος διόλου τῇ ἀπροσδοκήτῳ ἐπαγγελίᾳ τοῦ ἀνδρὸς φόβῳ μεγάλῳ ληφθεὶς καὶ κλωνιθεὶς ἀπίει εἰς τὸν ἑαυτοῦ οἵκον, σαυτετριμμένῃ καρδίᾳ λέγων· Τίς λόγος αὐτὸς καινὸς πρὸς ἐμὲ τὸν ἄνηβον, καὶ ταῖς φρεσὶν νηπιάζοντα; πῶς δυνήσομαι ἐννεαζούσῃ ἡλικίᾳ καὶ φρύγοντι σώματι τὰ πεπυρωμένα βέλη τῶν ἡδονῶν ἐναποσβέσαι; οἵῳ δὲ τρόπῳ ἐξισώσω ἐν τῷ ῥηπαρῷ καὶ ὀστρακίνῳ μου σκεύει τοῦ σώματος διατελεῖν τὴν ἀγγελικὴν ἀπόνασθαι πολιτείαν; γὰρ ἰσχὺς τοῦ ταῖς ἡδοναῖς πειράζοντος ἐχθροῦ κατὰ χρηματισμὸν τοῦ Ἰὼβ ἐπὶ ὀσφύος λέγεται εἶναι, δὲ δύναμις αὐτοῦ ἐπὶ ὀμφαλοῦ γαστρὸς.

[5] Οὐ δέ γε καταγώγιον μοναστώνων ἐνταῦθα συνέστηκεν, ὡς οἶμαι, ἐφ᾽ ὅπερ εἰσελθῶν, καὶ ἕστιος γεγονὼς ὑποτάξω τὴν σάρκα τῷ πνεύματι. Ἐν νῷ δὲ λαβὼν τοὺς πάλαι προπάτορας, ἑαυτὸν παραθαῤῥυνε, καὶ παραμυθεῖται λέγων· Πῶς μὲν Ἰὼβ ἐπὶ τῆς ἰδίας κοπρίας δι᾽ ὑπομονῆς ἐδικαιώθη; Ἀβρὰαμ δὲ διὰ τῆς φιλοξενίας καὶ πίστεως φίλος Θεοῦ μεμαρτύρηται. Ἰωσὴφ δι᾽ ἀποστροφὴν ἀμαρτίας μέγα κλέος ἐν πάσαις γενεαῖς κύρατο· Ἠλίας δὲ καὶ Ἐλισσαῖος νηστείαις καὶ προσευχαῖς διηνεκῶς σχολάζοντες, τέρασι καὶ σημείοις κατεκομίσθησαν *. Τούτους οὖν κἀγὼ μιμησάμενος, ἰχνηλατήσας διανεμῶ τὰ προσόντα μοι τοῖς χρήζουσι, λεπτυνῶ μου τὸ παχυμερὲς τοῦ σώματος, καὶ ὑποτάξω τῷ πνεύματι, σχολάσω νηστείαις καὶ ἀναγνώσεσι, καὶ οὕτω διατελῶν ἐν τῆ πατρίδι μου τὸν ἅπαντά μου χρόνον, σχῶ μέρος καὶ κλῆρον σὺν αὐτοῖς ἐν τῇ τῶν οὐρανῶν βασιλείᾳ. Τούτοῖς οὖν τοῖς λόγοις συνθεμένου τοῦ μακαρίου ἐν τοῦ αὐτοῦ δίανοίᾳ τοιούτω πολιτεύεσθαι, θερμῶς τὸ Θεῖον ἐλιπάρει δεῖξαι αὐτῷ τὸ Θεῖον θέλημα· ἐδεδοικει δὲ καὶ ἠνιᾶτο, μὴ πῶς ἀπὸ τῶν λογισμῶν ἀπὸ τοῦ ἐχθροῦ, ὡς ἀτελὴς καὶ ἠλίθιος πεπλάνηται.

[6] Τότε συνέστειλεν ἑαυτὸν ἐπιμελῶς ἀπὸ πάσης ἀδιαφορίας βιοτικῆς…, ἐγκύπτων ὡς φιλεργὸς μέλιττα, τοῖς τιμῶσι τῶν θείων Γραφῶν, πὰν ἄνθος ἀρετῆς ἐξ αὐτῷν ἐρανιζόμενος Γενομένου οὖν τοῦ ἀοιδίμου ὀκτωκαιδεκάτου ἔτους, ἤκουσεν αὗθις τοῦ Κυρίου διὰ τοῦ εὐανγγελίου λέγοντος· Ὅστις οὐκ ἀποτάσσεται πᾶσι τοῖς ὑπάρχουσι αὐτοῦ, καὶ ἄρας τὸν σταυρὸν αὐτοῦ ἀκολούθει ὀπίσω μου, οὐ δύναταί μου εἶναι μαθητής. Καὶ αὖθις ἐτέρας Γραφῆς σύμφωνα βοώσης· Ἐξέλθατε ἐκ μέσου αὐτῶν, ἀφορίσθητε, καὶ ἀκατάρτου κόσμου μὴ ἅπτεσθε, λέγει Κύριος. Τίς γὰρ παρὰ ἐκείνοις θαῦμα πεπόηκε πώποτε; τίς νεκροὺς ἤγειρε; τίς δαίμονας ἀπήλασεν; οὐδεὶς γάρ. Ταῦτα πάντα μοναχῶν τὰ ἔπαθλα, κόσμος χαρίσαι οὐ δύναται. αἰσθομένου τε ὅτι καὶ ἄκοντα βούλονται αὐτὸν οἱ τεκόντες νομήμῳ γάμῳ προσομιλῆσαι, ἐν ἀθυμίᾳ γέγονεν τῆς εὐθυμίας ἀνάπλεος· τὴν γὰρ ἀγγελικὴν καὶ ἀκήρατον ἠγάπα διαγωγὴν, καὶ τὸν τοῦ ὁμονύμου Ἠλίου ἠσπάζατο βίον. Καὶ ὁλος τῷ θείῳ πόθῳ ἀνεφλέγετο καὶ ἐθερμαίνετο, τὸν ὄντα πλοῦτον λογιζόμενος εἰς οὐδὲν, καὶ τὴν εὐκληρίαν τοῦ γένους ὡς τοῦ δρόμου ἐμτόδιον.

[7] Ἀναθεὶς οὖν τῇ μητρὶ τὸν εὐσεβῆ αὐτοῦ λογισμὸν, καὶ ὅτι θεῖος ἔρως καθῆψε τῇ ψυχῇ αὐτοῦ τοῦ ἐξελθεῖν καθάπερ Ἀβραὰμ ἐκ τῆς ἰδίας συγγενείας, καὶ ἐκ τοῦ πατρικοῦ οἴκου· ἐντολάς τε παρὰ αὐτῆς δεξάμενος, τὸ μετὰ τὴν πείρησιν τῆς ἀρίστης καὶ ἀγαθῆς μερίδος, ἧς ἐξελέξατο, πρὸς παράκλησιν καὶ εὐθυμίαν αὐτων, αὖθις ὑποστρέψας, τῆς ἰδίας πατρίδος γίνηται μετανάστης· εἶτα σύμψυχον ἐν τῷ αὐτῷ θείῳ ἔρωτι καὶ ὁμόφρονα εὐρων νεανίαν, ἴδιον κατὰ σάρκα, διαπεράσαντες ὁμοῦ τὸ αὐτόθι μικρὸν πέλαγος, τὴν Σικελῶν καταλαμβάνουσι νῆσον. Τοὺς δὲ τόπους περινοστήσαντες ἐπιμελῶς, ἥσυχόν τε καὶ ἄβατον ἐπιζητήσαντες, πρὸς τὸ, ὡς ἔτυχεν, εὑρίσκεσθαι, ὑπό τινος κατοικίζονται ἐν τῷ ναῷ τοῦ ἁγίου Αὐξεντίου, τῷ ὄντι ὑπὸ τὴν ὁδοιπορίαν τοῦ ὑψηλοῦ βουνοῦ τοῦ ἁγίου Νίκωνος, πάσης μὲν, ὡς ἀληθῶς, τῆς σωματικῆς παρακλήσεως ὑστερούμενοι, τῷ δὲ θείῳ λόγῳ καὶ τῇ ἐλπίδι τρεφόμενοι,

[8] Καὶ χρονοτριβήσαντος τοῖς ἐκεῖσε μέρεσι, μεταμεληθεὶς ἀγύμναστος καὶ ἀφερίπονος συνοδοιπόρος τοῦ ὁσίου, καὶ ἀκηδιάσας ἐκ της ζωὴν φερούσης ὁδοῦ, φιλήδονος ὢν, καὶ οὐ φιλόθεος, ὑπέστρεφεν εἰς τὰ ὀπίσω, καθάπερ κύων ἐπὶ τὸν ἴδιον ἔμετον, τοῦ διηνεκῶς ἐν τῷ βορβόρῳ τῶν παθῶν κυλίεσθαι· μετὰ ταῦτα ὑπὸ Ἰσμαηλητῶν ἀναιρεθεὶς διπλοῦν θάνατον τέθνηκε. Τότε ἡγιασμένος πατὴρ ἡμῶν Ἠλίας ἐπὶ τῇ ἀναχωρῆσει τοῦ λιποτακτήσαντος ἐκ τῆς ἀσκητικῆς παλαίστρας, μᾶλλον δὲ ἀπολλείας, περίλυπος σφόδρα γενόμενος, τοῖς δάκρυσι καὶ ὀλολυγμοῖς πολλῷ μᾶλλον ἑαυτὸν διετάραξεν, ἐμνήσθη γὰρ κυριολέκτου φῳνῆς λεγούσης· Ἄγαθοι οἱ δύο ὑπὲρ τὸν ἕνα· καὶ οὐαὶ τῷ ἕνι, ὅτι ἕαν πέσῇ εἰς τὸν ὕπνον, ἀκηδίαν ῥαθυμίαν, οὔκ ἐστιν ἐγείρων αὐτόν. Αὐτίκα οὖν κατελθὼν ἐν τῷ αἰγιαλῷ, καὶ προνοίᾳ τοῦ κηδεμόνος Θεοῦ πλοῖον εὑρὼν, τὴν πορείαν ἐπὶ τὰ μέρη Ἰταλίας ποιούμενον, ἀνέμου τε ἐπιτηδίου πνεύσαντος, τὴν πρεσβυτέραν Ρώμην γυμνὸς παντὸς ἠλικοῦ, πλὴν ὅπερ ἐνεδιδύσκετο, καταλαβὼν, λούει τὰς θήκας τῶν ἐνδόξων Ἀποστόλων τοῖς θερμοῖς δάκρυσι, περιπτύσσεται πόθου τοῖς χείλεσιν, ἀντλεῖ ἄφθονον χάριν ἐξ αὐτῶν, ὡς ἔλαφος δειψῶσα ἐκ πηγῶν ὑδάτων.

[Sancti patria, natales, pueritia, studia litterarum:] Patria quidem magno cælique civi, patri nostro Eliæ erat civitas, quæ prima totius Occidentis erat posita, & tamquam regale aliquid æstimata, quæ & nomen cum situ suo congruens a sermone Latinorum sortita est Regium a:hi etiam βασιλεῖς nominant Reges. In hac igitur civitate materno egressus utero … b, & parentibus ipsius divitiis reliquisque opibus c multum abundantibus (hi Petrus & Leontia nominabantur) clarissimus ac celeberrimus Pater noster in salutari baptismate dictus est Elias, Deo disponente: neque id inaniter, ut existimo, neque otiose, sed nomine operationem huic concordem & germanam exprimens. Nam solis d instar in partibus Occidentalibus ortus, usque ad Orientem operum suorum radiis luxit. Parentes vero, cum viderent ipsum puerum elegantem, veluti contigit de divino Moyse, moribusque honestis & animæ dotibus ornatum, ætatem vero puerorum jam ingressum, & capacem ad virtutis exercitationem, applicuerunt ipsum studio sacrarum Litterarum. Proficiebat vero, quemadmodum dicit divinum Eloquium, sapientia & ætate & gratia

[4] [miro modo vocatus ad vitam monasticam,] Quadam igitur die, eunte ipso ad ecclesiam, ut communicaret divinis Mysteriis; derepente adstat prope ipsum monachus, excellens vita, ut appatuit, discernendi vero gratia ornatus. Hic intelligens futuram gratiam divinam, de rubro vestimento ipsius dicit: Abjice rubrum vestimentum tuum jam nunc, fili: hoc enim non conducit juventuti ad prudentiam acquirendam; sed ad noxias quoque voluptates trahit illos, qui taliter vestiuntur. Indue igitur vestem Salutaris & tunicam incorruptionis: suave Christi jugum humeris tuis imponens, & vestigia ipsius sequens, hæres fies æternorum bonorum, quæ præparavit Deus diligentibus se: sic enim præscivit & prædestinavit spectantia ad te, qui te prædestinavit ab utero matris tuæ e. Hæc audiens Puer, & obmutescens, totusque penitus ob inexpectatum viri nuntium ingenti timore correptus & perculsus, abit in domum suam, corde contrito dicens: Quis novus hic sermo ad me impuberem, & puerum intelligentia? Quomodo potero in ætate adolescenti & corpore ardente ignita voluptatum tela extinguere? Quo autem modo in sordido & testaceo corporis mei vase persicere potero, ut angelica gaudeam vivendi norma? Nam fortitudo per voluptates tentantis inimici secundum divinum Jobi oraculum in lumbis esse dicitur, virtus vero in umbilico ventris.

[5] Neque vero hic est, ut existimo, aliquod monasterium, quod ingredi possim ac inhabitare ad carnem spiritui subjugandam. Mentem vero convertens ad antiquos patres, [de ea diu deliberat: manensque interim apud parentes] se ipse excitat & consolatur, dicens: Quomodo Job quidem in proprio stercore per patientiam ad justitiam pervenit? Abraham vero per hospitalitatem & fidem amicus Dei divino declaratur testimonio? Joseph propter aversionem a peccato magnam in cunctis generationibus adeptus est gloriam. Elias vero & Elisæus jejuniis & orationibus perpetuo vacantes, prodigiis & signis exornati sunt. Hos igitur & ego imitaturus, vestigans distribuam petentibus, quæ penes me habeo; attenuabo corporis mei crassitiem, & spiritui subjiciam; vacabo jejuniis & lectionibus, & sic omne vitæ meæ tempus transigens in patria mea, partem cum ipsis & fortem habebo in regno cælorum f. Dum igitur hisce rationibus in mente sua Beatus modo prædicto vivete proponeret, serventer divinam orabat misericordiam, ut ostenderet voluntatem suam. Timebat vero & angebatur, ne forte per ratiocinia ab inimico, ut imperfectus & stolidus, deciperetur.

[6] Tunc diligenter se ipse ab omni vitæ negligentia coercuit, [pie vivit limens vero, ne cogeretur ad nuptias,] .. respiciens, ut operosa apis, ad illos, qui sacras Scripturas habent in pretio, omnes ex ipsis virtutis flores colligens g… Ubi annum ætatis decimum octavum agebat, rursum audivit Dominum in Euangelio dicentem: Qui non renuntiaverit omnibus, quæ possidet, & tollens crucem suam sequatur post me, non potest meus esse discipulus. Alia Scriptura rursum consona clamante: Exite de medio eorum, separamini, & pollutum mundum nolite tangere, dicit Dominus. Quis enim apud ipsos signum umquam fecit? Quis mortuos excitavit? Quis dæmones ejecit? Nullus profecto. Omnia hæc monachorum sunt præmia, quæ mundus donare non potest. Ubi intellexerat, quod ipsum parentes vel invitum legitimo jungere vellent matrimonio, tristitia correptus est, qui plenus erat lætitia: nam angelicam & puram … conversationem amabat, & cognominis sibi Eliæ venerabatur vitam. Totus porro incendebatur divino desiderio & incalescebat, præsentes divitias nihil esse existimans, & natalium felicitatem tamquam cursus sui impedimentum.

[7] Exponens igitur matri pium suum affectum, quodque divinus amor animæ suæ imperaret, [cupiensque vitam amplecti monasticam, fugit cum socio in Siciliam,] ut exiret, sicut Abraham, ex cognatione sua, & ex domo paterna; acceptisque in hunc finem ab ipsa mandatis, ut, post experimentum sumptum optimæ & præclaræ sortis, quam elegerat, ad consolationem & gaudium ipsorum reverteretur, propriæque patriæ fieret inquilinus; ac invento deinde adolescente, qui in amore divino ejusdem erat animi, menteque concors, & carnali consanguinitate ipsi conjunctus, simul trajecerunt modicum, quod ibi est pelagus, atque in Siculorum venerunt insulam. Dum vero loca diligenter circumirent, quietum & inaccessum quærentes, ut aliquem, sicut factum est, impetrarent, ab aliquo habitationem acceperunt in S. Auxentii ecclesia, quæ erat apud viam excelsi collis S. Niconis h, omni quidem revera corporum solatio destituti, sed verbo Dei & spe sustentati.

[8] Dum in hisce partibus moram trahebat, comes Sancti, [sed eo vitam eremiticam deserente, Romam navigat] ad certamina & labores inexpertus, pœnitentia ductus, pertæsusque viæ salutiferæ, quod voluptatum quam Dei esset amantior, reversus est retro, quemadmodum canis ad vomitum suum, ut perpetuo in luto cupiditatum suarum volutaretur. Postmodum a Saracenis interfectus, duplici morte occubuit. Tunc sanctus pater noster Elias de recessu illius, qui palæstram asceticam deseruerat, magis vero de interitu, vehementer contristatus, lacrymis & ejulatibus se multo magis afflixit. Recordabatur enim Dominicæ vocis, dicentis: Melius est duos esse simul, quam unum: &: Væ soli, quia cum ceciderit in soporem, in negligentiam vel pigritiam, non est, qui excitet illum. Itaque statim pergens, ad littus, ac providentia divina inveniens navem, quæ versus Italiæ partes cursum dirigebat, vento prospere flante, Romam, nudus omnibus aliis, præterquam vestimentis, quæ induerat, pervenit, ac sepulcra gloriosorum Apostolorum calidis lavat lacrymis, amplectitur desiderii labris, haurit abundantem ex illis gratiam, ut cervus sitiens ex fontibus aquarum.

ANNOTATA.

a Regium, aut Rhegium, antiquissima est civitas in Bruttiorum provincia, sive in Calabria ulteriore ad fretum Siculum. Caput est illius provinciæ, & urbs archiepiscopalis. Dum vero auctor ait, illam esse primam totius Occidentis, Siciliam non obscure annumerat imperio Orientali. Hoc eum facere existimo, quia Sicilia ante irruptionem Saracenorum, qui seculo X, quo scribebat, in ea dominabantur, diu paruerat imperatoribus Græcis

b Hic phrasim mendosam omisi, cum quia nimis erat ambigua & mendosa, tum quia nihilcontinet præter verba superflua de nativitate.

c Nobilitatem quoque parentibus adscribunt interpretes ambo, Latinus & Italus, uti & auctor compendii. At id ego in textu Græco invenire nequeo, nisi quis amplas divitias sine generis nobilitate esse non potuisse existimet.

d Ita ratiocinatur auctor, quia ἥλιος sol, & ἡλίας Helias unica tantum littera differunt. Nam ille fortasse nomen Elias cum signo aspirationis scripsit, cum in apographo subinde cum aspirationis nota, subinde sine illa sit scriptum.

e Ambo interpretes hæc monachi illius verba tantum compendio dederunt. Dubitari potest, an verba a monacho dicta non fuerint studio scriptoris utcumque amplificata.

f Hujusmodi ratiocinia sunt potius auctoris quam Sancti, cujus deliberatio iis exponitur.

g Omisi hic verba paucula, quibus significabatur, eum collectos virtutum flores cordi suo inseruisse: sed nimis erant mendosa.

h S. Nicon cum sociis martyrio coronatus est prope Tauromenium Siciliæ urbem in monte, de quo hic fit mentio. Acta S. Niconis, at non satis certæ fidei, data sunt ad 23 Martii. Hinc colligimus, habitationem illam Eliæ fuisse inter Tauromenium & Messanam. At ignoramus, quis ille S. Auxentius, de cujus ecclesia loquitur auctor: nam varii sunt Sancti illius nominis.

* forte κατεκοσμήθησαν

CAPUT II.
Sancti vita austera: visio patri ipsius oblata: habitatio Eliæ cum Ignatio eremita: reditus in patriam, ubi monasticam vitam exercet sub disciplina Arsenii prope Regium.

Καὶ δὴ περιστείλας ἑαυτὸν ἐν οἰκίσμῳ σμικρωτάτῳ, ἦν ὑποπιέζων τὸ σῶμα καὶ ἐκτήκων πείνῃ καὶ δείψει, ψύχει καὶ γυμνότητι, ποτὲ μὲν διὰ δύο ἐσθείων, ποτὲ δὲ διὰ τριῶν, καὶ ἀποστήσας διετέλει ὅλην τὴν ἑβδομάδα, ὥστε ἐκ τῆς ἄγαν κακουρχείας, καὶ τῶν θερμῶν δακρύων λεπτινωθῆναι τῷ σώματι καὶ εἰκέναι σκιᾴ θανάτου. Ἢν γὰρ καὶ λιμὸς ἐπικρατῶν ἄγαν σφόδρα, ὥστε τοὺς πτοχοὺς καὶ προσηλύτους, καὶ ἐν πυλῶσι τῶν πλουσίων ἀποθνήσκειν. πατὴρ τοῦ Μακαρίου ἐπὶ τῇ ἀφαντώσει τοῦ υἱοῦ, θάμβῳ λειφθεὶς, ἤρξατο τίλλειν τὸν ἑαυτοῦ πώγωνα, καὶ τὰς παρείας τοῖς δάκρυσι βρέχων, ἔλεγεν· Οἵμοι τέκνον ἡμῶν γλυκύτατον, πῶς ἀφείθης ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν ἡμῶν ἐκ νεοσσίας, ἐκ κοιλίας· καὶ οὐκ ἴσμεν, τί σοι γέγονεν, τι συμβήσεταί σοι. Εὐμενῶς δὲ τὸν Θεὸν ἐκλειπαρῶν περὶ τοῦ Μακαρίου, τό τι ἄρα γένηται, Θεοῦ ἀποκάλυψις φαίνεται αὐτῷ καθ᾽ ὕπνους, λέγουσα· Κῦρι Πέτρε τί οὕτως ἀποδύρεσαι, καὶ περίλυπος ἐγένου ἕνεκεν τοῦ υἵου σου; δὲ ἄπειρος ὢν τοιαύτης ὁράσεως ἀπεκρίνετο ἔντρομος, καί φησι πρὸς τὸν λαλήσαντα· Κύριε πῶς μὴ θρηνήσω, καὶ κατέλθῃ τὸ γῆράς μου μετὰ λύπης εἰς ᾅδην; ὅτι ἐξῆλθεν λαθραίως, καὶ ἀπεδήμησεν ἐν ἀλλοδαπῇ γῇ μονότατος, οὐδὲν μεθ᾽ ἑαυτοῦ εἰληφὼς πλὴν πλούτου οἰκείου σώματος, καὶ τοῦτο παραμείψας· μονόχειρος γάρ ἐστι κύριε, καὶ οὐκ εὐχερὴς πρὸς ἀναγκαίαν χρείαν τοῦ σώματος.

[10] δὲ πρὸς αὐτόν φησιν· Ἐγὼ συμβήσομαι σὺν αὐτῷ ἐν παντὶ τόπῳ ἐξαιρούμενος αὐτὸν ἐκ πάσης θλήψεως, καὶ διατρέφων ἐν λιμῷ· ἠρετησάμην γὰρ αὐτὸν λατρεῦσαι μοι ἐν ὁσιότητι καὶ δικαιωσύνῃ. Ταῦτα ἀκούσας πατὴρ τοῦ μακαρίου, διανίσταται ἀπὸ τοῦ ὕπνου ἔντρομος, καὶ τῇ συζύγῳ τὰ ὁραθέντα διήγησάμενος, μιᾷ φωνῇ έδωκαν δόξαν τῷ εὐδοκήσαντι τοιούτην θυσίαν εὐάρεστον ἐκ τῆς ὁσφύος αὐτῷν δέξασθαι Θεῷ. Καὶ γὰρ ὄντως μονόχειρος ἦν Ὅσιος ἐξ ἀδοκήτου νηπίωθεν συμβεβηκότος αὐτῷ τοῦ πτώματος, ὑπό τινος συνηλίκου μειρακίου κρουσθεὶς ἀφ᾽ ὑψήλου τόπου, καὶ κατολισθήσας προσῄρησεν τὴν χεῖρα αὐτοῦ τῇ γῇ, καὶ συνετρίβησαν οἱ δάκτυλοι αὐτοῦ. Αὐτίκα οὖν ἐπιστὰς ἀνεπιστήμων, καὶ ἄπειρος ἰατρὸς, νάρθηκι περιδήσας τὴν χεῖρα παιδὸς, λεπτῷ τε νήματι καὶ ἀδεῶς περισφίγξας ἀπαλὴν οὖσαν, ἐως ὀκτῶ ἡμέρων ἀπέπεσον οἱ δάκτυλοι αὐτοῦ· ἐντεῦθεν τὴν μονόχειρος προσηγορίαν, ὡς εὐφημίαν, ἀν πλούτησεν· αὕτη ἀφορμὴ καὶ αιτία τῆς τοῦ κόσμου φηγῆς, καὶ πρὸς Θεὸν εὐαρεστήσεως τῷ τρίσοσίῳ γέγονεν.

[11] Τοῦ δὲ Μακαρίου πύκτου, κατὰ προλέλεκται, ἐν Ρώμῃ περίοντος ἐν μικρῷ οἰκήματι, καὶ τῇ συχνῇ μελέτῃ τῶν Γραφῶν, καὶ τῇ εὐχῇ προσκαρτεροῦντος, ἤρξατο μισόκαλλος, καὶ φθονερὸς δαίμων εἰς μνὴμην καὶ πόθον τῶν γονέων τὴν καρδίαν αὐτοῦ κινεῖν, καὶ τὴν τῶν παιδῶν ἐν τῇ σχολῇ διατριβὴν, ὥστε μετὰ κλαυθμῷ τὸ βραχύτατον ἐσθίειν· καί τις μονάζων μέγας τὸν ἐρημικὸν βίον ἄνωθεν ἀσπασάμενος, τούνομα Ἰγνάτιος, εἰσίει πρὸς αὐτὸν ἕνθαν ἦν· καὶ ἰδὼν κώμην ἁλμυρὰν, καὶ αἰσθητα ῥερυπωμένην, πρόσωπόν τε ὠχρὸν… τοῦ μακαρίου Πύκτου, λέγει αὐτῷ· Πόθεν εἶ, ἀδελφὲ, καὶ πῶς διακαρτερεῖς ὥδε ἐν τῇ τοιαύτῃ ἀνάγκῃ τοῦ λιμοῦ, καὶ τοῦ φύχους· ὁρῷ γάρ σε ἐξ ἀλλοδαπῆς γῆς πρόσφατον ἐληλυθότα; δὲ ταπεινὸς καὶ πρᾷος τῇ καρδίᾳ προσεκύνησεν αὐτῷ ἐπὶ τὴν γὴν λέγων· Σεβάσμιε πάτερ, ἐκ χώρας μέν εἰμι Καλαβρίας, ἀστέως Ρηγίου, ἐπιποθίαν τε ἔσχον τοῦ ἀσπάσασθαι τὰς τιμίας θήκας τῶν κορυφαίων Ἀποστόλων, καὶ ἐμάκρυνα φυγαδεύων, καὶ ηὐλίσθην ἐνταῦθα. δὲ μέγας φησίν· Καὶ τίς πορίζων σοι μικρὸν ἄρτον; Τότε μακαρίτης Ἠλίας ἐξενέγκας μικρὸν ἄγγος ὀστράκινον, ἀπένεγκεν ἔμπροσθεν αὐτοῦ μικρὰ τμήματα ἄρτου, λέγων· εἰρηκὼς διὰ τοῦ Ἀποστόλου, ἀψευδὴς Θεὸς· Οὐ μή σε ἐγκαταλιπῶ, αὐτός ἐστιν δοὺς τροφὴν πάσῃ σαρκί.

[12] Ἀγάμενος οὖν μέγας τὴν τοῦ Νέου ὑπομονὴν καὶ πρὸς Θεὸν πεποίθησίν, φησι πρὸς αὐτόν· Ἐποῦ μοι, τέκνον, μηδὲν μεριμνῶν· Θέῳ γὰρ μέλει περὶ ἡμῶν· Ἦν δὲ Ἰδείν τὸν Νέον ἐπόμενον τῷ γέροντι καὶ ὑπήκοντα ἐν πᾶσιν ὡς ἄλογον, λογικὸν μέχρι θέσεως, ἀντιλέγειν μὴ ἐπιστάμενον. Μιᾶ δὲ τῶν ἡμέρων ἀποσταλεὶς παρὰ τοῦ ἐπιστατοῦντος Μακαρίτης ἔξω τῆς πόλεως Ρώμης ποιμέσι τοῦ κρατοῦντος τῆς χῶρας περιέπεσε, δεινοῖς καὶ φονίοις τῷ τρόπῳ καὶ τῷ ἔργῳ· οἱ καὶ ἰδόντες τὸν δίκαιον ξένον καὶ παρεπίδημον ὄντα, συνεβουλεύσαντο ἐκχέαι αἷμα δίκαιον ἀδίκως, καὶ τοὺς ῥοπάλους ἐν ταῖς χερσὶ διακρατοῦντες, καὶ αλλήλοις διανεύοντες, πρὸς τὸ τὸν ἀνεύθυνον καὶ ἄκακον κατὰ τῆς κεφαλῆς κροῦσαι. δὲ Μακάριος τὰς χεῖρας πρὸς τὸν οὔρανον διεπέτασεν λέγων· ρυσάμενος τὸν Δανίηλ ἐκ βόρων λεόντων, σῶσόν με ἐκ τῆς ὥρας ταὐτης. δὲ τῆς δεήσεως τῶν αὐτοῦ δούλων εἰσακούων Θεὸς, ἀπελίθωσεν τὰς χεῖρας τῶν παρανόμων ἀνδρῶν. Καὶ ἦν ἰδεῖν θέαμα ξένον, καὶ ὑπερφυὲς, τὸν ἀμνὸν ἐν μέσῳ τῶν θηρίων ἰστάμενον ἀβλαβῆ καὶ ἀπήμονα, τοὺς φωνεῖς ἀκινήτους, καὶ τοῖς ὀφθαλμοῖς ἀλλήλους προτρεπομένους. Τότε Σεβάσμιος συνιεὶς τὴν τοῦ Θεοῦ ταχεῖαν ἐπίσκεψιν, ἐξῆλθεν ἐκ μέσῳ αὐτῷν, μηδὲν δεινὸν πεπονθὼς, δοξάζων τὸν ῥυσάμενον.

[13] Ἐφ᾽ ἱκανὸν δὲ χρόνον τριβήσας σὺν μεγάλῳ ἐπιστάτῃ τὴν μοναδικὴν παλαίστραν, εἰς ἄκρον ἐκπαιδεύεται λογισμοὺς καθαίρειν, καὶ πὰν ὕψωμα ἐπαιρόμενον κατὰ τῆς γνώσεως τοῦ Θεοῦ· καὶ οἵον τι μαχήτης περιφραγμένος τοῖς ὅπλοις ἀρετῶν, καὶ τὰ τῆς ψυχῆς αἰσθητήρια καλῶς ἐνγεγυμνασμένος πρὸς διατρίβησιν πονηρῶν, ὑπὸ τοῦ γυμναστοῦ ἐκπέμπεται πρὸς τὴν ἰδίαν πατρίδα, καὶ μικρὸν τοῖς αὐτόθι ἐνδιατρίψας, φήμη τις ῥέουσα πανταχοῦ διέτρεχε περί τινος ἀνδρὸς ὁσίου, αὐτόθι που πλησίον οἰκοῦντος, καὶ τὸν ἀπράγμον καὶ ἡσύχιον βίον διάγοντος· Ἀρσένιος ἦν ὄνομα τῷ μεγάλῳ. Οὖν περὶ τῷ ἀγγιλικῷ βίῳ τρωθεὶς Νέος, καὶ παρ᾽ αὐτῷ φοιτήσας, τὴν κόμην τῆς κεφαλῆς ἀποκείρεται, καὶ τὸ σχῆμα διὰ τῶν αγίων αὐτοῦ χειρῶν ἀμφιέννυται, ὑποτασσόμενος ὡς εὐγνώμων αὐτῷ τε, καὶ πᾶσιν ἐν εὐθύτητι καρδίας, καὶ πρᾳότητι πνεύματος, ξύλα κόπτων καὶ ὑδροφορῶν, δεσμεύων λεπτῷ σχοινίῳ τὴν ἀριστερὰν ἐν τῷ ὁμονυμῳ βραχίονι, καὶ τῇ δεξιᾷ χειρὶ σκάπτων ἐπιμελὼς καὶ προθύμως ἔν τε τῷ ἀγρῷ καὶ τῷ κήπῳ, νήστης διακαρτερῶν μέχρι σαββάτου, τῶν ἄλλων πάντων καθάπερ ἀνεσθιόντων. Καὶ γὰρ προθυμία τῆς ψυχῆς ἰσχὺν ἐδίδου τῷ σώματι. Δεῖ γὰρ, έλεγεν, τὴν νεότητα κόπῳ καὶ πείνῃ δαμάζειν, ἵνα μὴ τὰ πάθη τῆς ψυχης, καὶ γαργαλισμὸς τοῦ σώματος, ὡς κόλακες, ἐπαναστάντες καταβάλωσι τὸν ἐπιβάτην, τὸν νοῦν φημι, ἐν βορβόρῳ ἀτιμίας. Ἄδετε καὶ εὔχεσθε τῇ καρδίᾳ, ὥς φησιν θεῖος ἀπόστολος· γὰρ ταῖς χερσὶ κοπιῶν, καὶ τῆ καρδίᾳ εὐχόμενος, δισσῶς τοιοῦτος πλουτεῖ, ταῖς μὲν χερσὶ διὰ τῶν ἐνδεῶν Χριστῷ διακονεῖ, καθὼς καὶ Μαρθα, τῇ εὐχῇ νοητῶς παρακάθηται παρὰ τοὺς πόδας, ὥσπερ καὶ Μαρία. Ἀμφοτέρων τὸ ἔργον τοιοῦτος μιμεῖται, καὶ ἑκατέρωθεν ἐπιφέρει τὸν καρπὸν τῆς σωτηρίας.

[14] Οὕτως τῶν ἀοιδίμων πατέρων ἀγγελικῶς πολιτευομένων ἔξω οὐ μακρῶς τοῦ ἄστεος τοῦ Ρηγίου ἐν τῷ μετοχίῳ τῆς εὐαγοῦς μονῆς τῆς ἁγίας Λουκίας, τῷ λεγομένῳ Μίνδινον, καὶ τῷ Θεῷ ἡσύχως καὶ εἰλικρινῶς λατρευόντων, ἱερεύς τις τῶν λίαν καὶ ἐνδόξων καὶ περιφανῶν τῆς μητροπολεστοσσεως *, κατ᾽ πλεονεξίας, μᾶλλον δὲ ἀδικίας ἁλοὺς, ἀφείλατο τὸ ἐξαίρετον μάρτηρος τῆς προάστειον Λουκίας· εἶτα νυκτὸς εἰσελθὼν, καὶ δώροις ἱκανοῖς ἐκτυφλώσας τοὺς ὀφθαλμοὺς τοῦ τὰς ἡνίας τῆς χώρας κατέχοντος στρατηγοῦ, νεῦσαι τοῦτον πεποίηκε τῇ ἀδικίᾳ, καὶ σῶσαι τὸν ἀσεβῆ. Οἱ δὲ ὅσιοι πατέρες Ἀρσένιος καὶ Ἠλίας, συνιέντες τὸ γεγονὸς, καὶ λίαν πονήσαντες, ὡς ἱερὰ καὶ θεια ἐμπεπιστευμένοι, τάχιστα πορεύονται πρὸς τὸν κριτὴν, τὴν ἀφαίρεσιν τοῦ κτήματος, καὶ τὴν ἄδικον ἁρπαγὴν ἐκδιηγούμενοι, καὶ τι οὐ δίκαιόν ἐστι τὰ τῷ Θεῷ ἀφαιρώμενα, καὶ τῇ μάρτυρι, τοῖς κυσὶ γραφικῶς διδόναι. δὲ τοῖς δώροις θελχθεὶς, βεβλαμμένος οὖν τοῦ νοῦν καὶ τὰς φρένας, μᾶλλον φρενοβλαβεῖν ὑπεκρίνατο τοὺς ἁγίους, καὶ λῆρον οἴεσθαι τοὺς λόγους αὐτῶν. Ὥσπερ ἀποκρινεται λαμπρότατος πατὴρ ἡμῶν Ἠλίας, στόμα ὦν τοῦ μεγάλου Ἀρσενίου, παρρησίᾳ τε ὀρθοτομῶν τὴν ἀλήθειάν, φησι τῷ παρανομοῦντι ἐν παρρησίᾳ· Μὴ τὴν κατ᾽ ὄψιν, ἀλλὰ τὴν δικαίαν κρίσιν κρίνων, ἀποδὸς τὸ ἀδίκως ἀφαιρεθὲν τὸ κτῆμα τῆς μάρτυρος· γέγραπται γὰρ· Μὴ ελπίζετε ἐπὶ ἀδικίαν, καὶ ἐπὶ ἅρπαγμα μὴ ἐπιποθεῖτε καὶ ὅτι πὺρ κατακαύσεται οἴκους δωροδέκτων.

[15] Τότε ἄδικος κριτὴς ἀλλιωθεὶς τῷ προσωπῳ, καὶ ὑπερζέσας τῷ θυμῷ, κελεύει τοῖς περιστῶσι ῥαπίσαι τὸν Ὅσιον κατὰ τοῦ αὐχένος καὶ τῶν σιαγώνων. Ὅθεν τῆς ὑπομονῆς ἀκράδαντος πύργος ταύτην τὴν πίνην γενναίως ὑπομείνας, σιωπὴν μᾶλλον ἐξέσκησεν. Οἰμώσας οὖν θεῖος Ἀρσένιος, καὶ εἰς τὸν οὔρανον ἀναβλέψας, θρηνωδῆ φωνὴν ἀφίησεν, ταῦτα λέχων· Μάρτυς Κυρίου, ἀδίκως τυπτόμεθα, Κύριε κρίνων δίκαια· καὶ οὕτως ὑποστρέψαντες οἱ ὅσιοι εἰς τὸ ἴδιον οἰκητήριον, καὶ τοῖς δάκρυσι τὸ ἔδαφος βρέξαντες, ἐδέοντο τὸν Θεὸν, μὴ παραβλέψαι τὸ ἀδίκημα. Ἐν αὐτῇ δὲ τῇ νυκτὶ ἐμφράξεως γενομένης κάτωθεν ἀδίκῳ χριτῇ ὑπὸ θεηλάτου ὁργῆς, καὶ ὀγκωθεὶς τῷ δέρματι, ὥσπερ θύλαξ, παραβραχὺ διερράγη τὴν γαστέρα, ὥστε διαχυθῆναι σπλάγχνα αὐτοῦ τῇ γῇ. Τότε εἰς αἴσθησιν ἐλθὼν τῆς ἑαυτοῦ παρανομίας, καὶ ὅτι πάντα ἐφορᾷ δίκαιος Κρίτης, ἕωθεν ἀπέρχεται ἐν σπουδῇ πρὸς τοὺς σεβασμίους πατέρας ἡμῶν, κηρίων μέγα ἐπιφερόμενος καὶ ἀσκὸν ἐλαίου, σὺν τῷ ἰδίῳ στρατεύματι, ἡμαρτηκέναι ὁμολογῶν εἰς τὸν Θεὸν καὶ εἰς τοὺς ἁγίους, καὶ ὅτι ἀποδίδωμι ἀδίκως ἀφαιρεθὲν κτῆμα τῆς μάρτυρος. Ἀποκρίνονται οἱ ὅσιοι, καὶ λέγουσι αὐτῷ· Τάδε λέγει Κύριος· Τάξαι περὶ τοῦ οίκου σου· ἀποθνήσκεις γάρ συ, καὶ οὐ ζῆσεις. δὲ εἴληφας καὶ ἐθησαύρισας, τίνι ἔσται; οὕτως ὑποστρέψας εἰς τὸ ἴδιον πρετώριον, ἐντὸς τρεῖων ἡμέρων ἐν νεκροῖς ἦν δείλαιος, δίκην ἐνδικον στῆσας τῆς ἑαυτοῦ παρανομίας, τὸν οἰκτρὸν καὶ ἀόρατον θάνατον.

[Dum vitam austeram ducit Romæ, parentes de eo solliciti,] Porro includens se ipse domunculæ minimæ, affligebat & extenuabat corpus suum fame & siti, frigore & nuditate, aliquando duobus, aliquando tribus diebus manducans, & tota hebdomada abstinens a, ita ut præ nimia corporis vexatione, & fervidis lacrymis, totus esset corpore attenuatus, & umbræ mortis non absimilis. Nam & fames gravissime invalescebat, ut pauperes & advenæ etiam in atriis divitum morerentur. Pater Beati, quia disparuerat Filius, timore correptus, cœpit vellere barbam, & malas lacrymis irrigans, dicebat: Hei mihi, suavissime fili, quo modo dimissus es ab oculis nostris, ex nido, ex utero; & nescimus, quid tibi contigerit, aut eventurum tibi sit! Dum vero cum affectu benevolo Deum rogat pro Filio, quid ipsi contigerit, visio divina apparet ipsi in somno, dicens: Domine Petre, ut quid tantopere lamentaris, tantaque affectus es tristitia propter Filium tuum? Ille vero talis visionis inexpertus, respondebat tremens, & dicit ei, qui fuerat locutus: Domine, quomodo non lugeam, & non descendat senectus mea cum dolore ad infernum? Nam latenter exivit, & ad terram peregrinam discessit Unicus meus, nihil secum sumens, præter opes proprii corporis, & hoc ipsum sibi abstulit. Nam unimanus est, Domine, nec satis habilis, ad acquirenda corpori necessaria.

[10] Hic vero ipsi dixit: Ego cum ipso ero in omni loco, [visione patri in somnis oblata recreantur.] ut eripiam ipsum ab omni tribulatione, & in fame nutriam. Confortavi enim ipsum, ut serviat mihi in sanctitate & justitia. Hæc audiens pater Beati, mox e somno b excitatur tremens, expositaque uxori visione tota, una voce dederunt gloriam Deo, qui dignatus fuerat talem hostiam ex lumbis ipsorum gratam sibi accipere. Et sane una tantum manu utebatur Sanctus, quod ex inexpectato, qui a pueritia ei supervenit, lapsu contraxerat, a quodam juvene coætaneo trusus ex loco sublimi: nam deorsum delatus manum in terram protendit, contritique sunt ipsius digiti. Cum igitur statim adesset medicus ignorans & imperitus, narthece obligavit manum Pueri; tenuique filo circumligavit, intrepide manum teneram constringens, donec diebus octo digiti ipsius deciderent. Hinc UNIMANUS cognomen, tamquam faustam appellationem sortitus est. Hæc occasio & causa Viro sanctissimo facta est fugiendi mundum & Deo placendi.

[11] Quando sanctus Pugil, sicut prædictum est, Romæ in exiguo perstabat habitaculo, [Sanctus vero visitur ab Ignatio monacho,] ac frequenti Scripturarum meditationi orationique insistebat; cœpit boni osor invidusque dæmon ad memoriam & desiderium parentum cor ipsius movere, & ad puerorum in schola exercitationem, ita ut cum fletu modicissimum caperet cibum. Præterea monachus aliquis, jam ante vita eremitica magnus, nomine Ignatius, intravit ad ipsum, ubi erat, & videns habitaculum amarum, vestem squallidam, ac vultum pallentem … beati Pugilis, dicit ipsi: Unde es, frater? & quomodo hic perduras in tanta necessitate famis & frigoris? Video enim te recenter ex regione peregrina venisse. At ille humilis & mitis corde ante ipsum provolutus est in terram, dicens: Venerande pater, ex provincia sum Calabria, civitate Regio, desiderabamque venerari honoranda sepulcra Principum Apostolorum. Elongavi fugiens; atque hic mansi. Magnus vero dixit: Et quis tibi modicum panem suppeditat? Tunc beatus Elias, producens modicum vas testaceum, ante ipsum posuit parva panis frusta, dicens: Mentiri nescius Deus, qui dixit per Apostolum: Non te deseram; ipse est, qui dat escam omni carni.

[12] Admiratus igitur Juvenis patientiam fiduciamque de Deo, [cujus disciplinæ se subjicit: liberatur latronum violentia,] senex ei dixit: Sequere me, Fili, nihil solicitus: nam Deo cura est de nobis. Jucundum vero erat videre, quomodo Juvenis senem sequeretur, ac obediret in omnibus tamquam rationis expers, qui rationalis erat usque ad exsecutionem, contradicere nescius. Quadam die, cum Beatus a præposito suo missus esset extra urbem Romam, incidit in pastores illius, cujus erat locus, homines crudeles moribusque atque operibus truculentos. Hi autem, ubi viderant Justum esse extraneum & peregrinum, cogitaverunt sanguinem Justum injuste effundere, sumptis in manu fustibus, & invicem innuentes, ut crimine & malitia carentem in capite percuterent. Beatus vero manus ad cælum elevavit, dicens: Qui eruisti Daniëlem a voracibus leonibus, salva me ex hoc periculo. Deus vero, qui preces servorum suorum exaudit, ut manus virorum iniquorum lapidescerent c, efficit. Spectaculum sane erat mirabile & naturalem superans potentiam, videre Agnum in medio ferarum stantem, illæsum, incolumem; homicidas vero immotos, atque oculis, invicem adhortantes. Tunc Vir venerabilis, perspecta celeri visitatione Dei, exiit de medio illorum nihil mali passus, glorificans liberatorem Deum.

[13] [Remissus in patriam, Arsenio monacho se jungit:] Postquam multo tempore sub magno illo magistro in monastica palæstra versatus fuerat, accurate docetur ratiocinia destruere, & omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Et sicut bellator virtutum armis circumdatus, & animæ instrumentis recte exercitatus ad conterendos malignos *, a magistro dimitritur in patriam suam, ibique manet tempore modico. Fama tunc quocumque currebat de quodam viro sancto, qui inde non longe habitabat, ac vitam ducebat negotiorum expertem & quietam. Arsenius erat viro magno nomen. Itaque amore vitæ angelicæ vulneratus Juvenis, ad ipsum accessit, comam capitis tonsus deponit, & habitu per sanctas ipsius manus induitur, subjectus, ut mentis candidæ, tam ipsi quam omnibus in rectitudine cordis, ac mansuetudine spiritus; ligna scindens, aquam portans, tenui fune sinistram in brachio synonymo vinciens, & dextera manu diligenter ac alacriter fodiens, sive in agro, sive in horto, jejunus usque ad sabbatum d, instar aliorum omnium manducantium perdurans. Alacritas enim animæ robor corpori subministrabat. Quippe, inquiebat, juventutem labore & fame domare oportet, ne animæ affectiones & corporis titillatio, tamquam adulatores, insurgant, dejiciantque rectorem, mentem, inquam, in lutum ignominiæ. Cantate & orate corde, ut dicit divinus Apostolus. Si quis enim manibus laborat & orat corde, talis dupliciter ditatur: manibus quidem per egenos Christo famulatur, sicut Martha; per orationem mente sedet ad pedes, quemadmodum fecit Maria: utriusque opus talis imitatur, & ex utroque haurit fructum salutis.

[14] [illi deinde possessione sua injuste spoliati, eamque repetentes] Dum venerandi patres hoc modo angelice vivunt non longe extra urbem Regium in cella sanctæ conversationis solitariæ, dicata S. Luciæ, quæ dicitur Mindinum, ac Deo quiete ac sincere serviunt; sacerdos aliquis, clarus admodum & spectabilis metropolitanæ ecclesiæ e, ut erat cupiditate habendi, aut potius injustitia superatus, abstulit electum suburbium martyris Luciæ: f deinde noctu ingressus, donisque multis excæcans oculos ducis, qui præerat provinciæ, g … effecit, ut hic consentiret injustitiæ, & salvum præstaret impium. At sancti patres, Arsenius & Elias, intellecto facto, vehementer contristati, utpote quibus sacrorum & divinorum cura erat concredita, velocissime accedunt judicem, ablationem possessionis injustamque rapinam enarrantes, dicentesque æquum non esse, ut, quæ Deo & martyri ablata erant, canibus, ut loquitur scriptura, traderentur. Ille vero donis delinitus, indeque mentis ac intelligentiæ damnum passus, respondit, insanire potius Sanctos, seque verba eorum pro deliratione habere. Respondens celeberrimus pater noster Elias, qui os erat magni Arsenii, libereque veritatem recteque eloquebatur, dicit inique agenti cum libertate: Non secundum faciem, sed justum judicium judicans, redde possessionem martyris injuste ablatam. Nam scriptum est: Nolite sperare iniquitate, & rapinas nolite concupiscere; & quia ignis comburet domos munera accipientium.

[15] Tunc injustus judex, facie immutatus iraque exæstuans, [alia affecti injuria, Deum habent vindicem.] præcipit adstantibus, ut Sanctum in collo ac in malis percuterent. Unde ille, ut immobilis patientiæ turris, hanc ignominiam fortiter ferens, silentium potius exercuit. Compatiens igitur divinus Arsenius, & in cælum aspiciens, lamentabilem emittit vocem, hæc dicens: Martyr Domini, injuste verberamur: Domine, justa judicans. Sic autem revertentes Sancti ad habitaculum proprium, ac lacrymis pavimentum rigantes, rogabant Deum, ut injuriam non negligeret. In eadem vero nocte obstructio inferne orta est injusto judici ab indignatione divina, ac tumefactus pelle, quemadmodum sacculus, propemodum ventre disruptus est, ut viscera ipsius in terram effunderentur. Tunc in memoriam revocans iniquitatem suam, oculumque omnia videntem justi Judicis, mane abit cum diligentia ad venerandos patres nostros, multos mellis favos secum ferens & uterum olei cum satellitio suo, confitens se peccasse in Deum & in Sanctos, ac, Reddo, inquit, ablatam injuste martyris possessionem. Respondent Sancti, & dicunt ei: Hæc dicit Dominus: Dispone de domo tua: moreris enim tu, & non vives. Quæ vero accepisti & accumulasti, cujus erunt? Sic ad prætorium suum reversus, intra tres dies mortuus erat miser, justum statuens iniquitatis suæ judicium, miserabilem atque invisam mortem.

ANNOTATA.

a Quæ de jejunio dicuntur, duplici modo possunt exponi; primo quod aliquando duobus aut tribus diebus jejunaret, & subinde etiam tota hebdomada, prout Italice exposuit Thomasius; vel etiam quod per hebdomadam duobus tantum aut tribus diebus manducaret, ac reliquis jejunaret, prout videtur locum intellexisse interpres Latinus, ita scribens: Nam diebus quatuor in hebdomada nihil cibi aut potus gustabat. Ne hæc quidem expositio omnino necessaria est, licet videatur probabilis. Nam jejunare non est abstinere ab omni cibo & potu, & fortasse auctor tantum innuit, Sanctum jejunasse tota hebdomada, duobus aut tribus diebus exceptis, sed non sine omni prorsus cibo & potu.

b Auctor somnia plura Actis inseruit. Ex his minus mihi certa videntur, quæ contigisse dicuntur ante conditum monasterium. Consule Commentarium num. 15.

c Id est, ut lapidis instar manus sine motu obrigescerent.

d Ex hoc loco nolim inferre, Sanctum usque ad Sabbatum mansisse sine omni cibo & potu; sed solum, ipsum jejunasse quotidie, excepto die Sabbati, & haud dubie etiam Dominico.

e Ecclesiæ nimirum Regiensis, quæ metropolitica est.

f Vox Græca aut barbara est aut mendosa; sed Thomasius hanc quoque interpretationem secutus est Italice; nec ea est dubia.

g Tres aut quatuor voces plane barbaræ aut mendosæ hic sunt omissæ, quibus auctor invehitur in impietatem illorum.

* forte μητροπόλεως

* dæmones

CAPUT III.
S. Elias cum Arsenio habitat apud vicum Armi, ubi mirabilia quædam Arsenio contigerunt: navigant Patras, ubi locum spectris ante infestum inhabitant: tentatus Elias, mulierem ad castimoniam adducit.

ΠΕρίλυποι οὖν γενόμενοι οἱ ἀοίδιμοι ἐν τούτῳ σφόδρα, ἄρδην ἀποτιναξάμενοι ἅπαντα κονιορτὸν βιοτικὸν, μετῇραν ἐκεῖσε, καὶ κατῴκησαν εἰς νάον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Εὐστρατίου πλησίον τοῦ χωρίου τοῦ λεγομένου τῶν Ἄρμων, πληροῦντες τὸν προφητικὸν λόγιον, τὸ φάσκον· σχολάσατε καὶ γνῶτε ὅτι ἐγώ εἰμι Θεός. Επὶ πλεῖον δὲ ἐπέτεινεν τὴν ἑαυτῆς ἄσκησιν θεόκλητος ζυγὴ καὶ θεάρεστος νηστείαις οὐ ταῖς τυχούσαις, καὶ δεήσεσι παννύχοις, ἀγρυπνίαις τε καὶ ψαλμοδίαις. Ἐλέγετο μὲν οὖν τὸν μέγαν Ἀρσένιον ἑβδομάδα ἕλκειν τὴν νηστεῖαν· προβεβηκὼς γὰρ ἦν τῇ ἡλικίᾳ· τὸν δὲ θεῖον Ἠλίαν ὡς στεῤῥὸν καὶ πρόθυμον, ἀσινῆ τε καὶ νέον τῷ σώματι, ἀνὰ δεκα ἡμέρας ἐπιτείνειν τὴν νηστείαν, ὥστε τοὺς ὀφθαλμοὺς αὐτοῦ κατωποῦ εἰς βάθος εἰσδύναι. Τῆς γὰρ σοφρωσύνης σφόδρα ἐπιμελούμενος, τῆς σαρκὸς πρόνοιαν ποιούμενος συχνῶς. Ἐν δὲ τῷ καιρῷ τῶν ἁγίων καὶ ἱερῶν νηστείων, ἦν κάμπτων τὰ γόνατα συχνῶς, καὶ δεόμενος τῷ Θεῷ ἐκτανῶς, ὥστε ἐπὶ δυσὶ καὶ τρισὶ χιλιάσι μετανοίαις γονυκλινεῖν, τὸ καθ᾽ ἡμέραν μεχρὶ συμπληρώσεως τῆς ἁγίας τεσσαρακοστῆς. Εἰς ἑαυτὸν δὲ λογίζετο λέγων· Ἆρα ἐν τοσούτῳ κόπῳ διαρκέσει μοι τὸ σωμάτιον μέχρι τέλους; μέλλω γὰρ ποικίλαις νόσοις περιπίπτειν. Τῇ δὲ προθυμίᾳ ἑαυτὸν ὑποστηρίζων, ἐλεγεν· Ὀκ ἀξία τὰ παθήματα τοῦ νῦν καιροῦ πρὸς τὴν μέλλουσαν δόξαν ἀποκαλυφθῆναι εἰς ἡμᾶς.

[17] Τῶν δὲ προσιόντων τῇ μυστικῇ τραπέζῃ πρὸς μετάληψιν τῶν θείων μυστηρίων, πεφωτισμένος μέγας Ἀρσένιος, ὅτε ἱερεὺς ὑπάρχων, καὶ τὰ θεῖα ἐκτελῶν μυστήρια, τινῶν μὲν ἐώρᾳ τὰ πρόσωπα λαμπρυνόμενα, καὶ ἀκτινοβολεῖν, τινῶν δὲ σκοτοῦσθαι καὶ μελανοῦσθαι ὡς πρόκαυμα χύτρας. Τοιαύτης ἠξιωμένος χάριτος, διὰ τοῦτο ἀοίδιμος παρῃνεῖ τοῖς πᾶσι, λέγων; Εἴ τις ὑπομνήσει κακίας ἔσκωται, εἴ τις ὑπὸ ἁρπαγῆς, πλεονεξίας κεκράτηται, εἴ τις ὑπὸ λωβοῦ σαρκικοῦ καὶ πάσης ἀκαθαρσίας βεβορβόρωται, μὴ τολμήσει προσελθεῖν τῷ θείῳ τούτῳ πυρὶ, πρὶν διὰ προσηκούσης μετανοίας ἑαυτὸν διορθώσῃ· μυστηκῶς δὲ τοῖς οἰκείοις διεβεβαιοῦτο, λέγων· Πιστεύσατε μοι, ἀδελφοὶ, ὅτι οἱ ἐν κόπῳ καὶ μόχθῳ τὸν οἰκεῖον ἄρτον ἐργαζόμενοι, καὶ τὴν περισσείαν αὐτῶν εἰς τὸ τῶν δεομένων ὑστέρημα παρέχοντες, καθαρῷ τε συνειδότι μεταλαμβάνοντες τῶν θεῖων μυστηρίων, καθαίρονται τῶν ἰδίων ἁμαρτίων, καὶ ἐξαστράπτει τὸ πρόσωπον τῆς ψυχῆς αὐτῶν. Οἱ δέ γε τῆ ἔξωθεν μορφῇ τοῦ σώματος λευκαῖς καὶ ἐρυθραῖς στολαῖς καλλωπιζόμενοι, ἔσωθεν γεμοῦσι μίσους, καὶ ἁρπαγῆς, καὶ μολυσμοῦ σαρκικοῦ, οὗτοι μελαίνονται τὸ τῆς ψυχῆς πρόσωπον, ὡς ἀναξίως τοῦ θείου ἄρτου μεταλαμβάνοντες. Γενόμενοι δὲ οὕτως πᾶσιν ὑπογραμμὸς, καὶ τύπος ὀφελείας οἱ θεσπέσιοι. Τοὺς δὲ βεβήλους προσιέναι τῇ μυστηκῇ τραπέζῃ ἀβέβλεπον. Τὸν Θεὸν φοβεῖσθαι πάντας παρεκάλουν, ἄξια τῆς μετανοίας ἔργα πράττοντας.

[18] Καί τις ἔμπορος ἐκ τοῦ αὐτοῦ χωρίου Ἀρμῶν, σώματα ἀνθρώπων ὠνούμενος, καὶ ἀπεμπολὼν, ἐδιδάσκετο ὑπὸ τῶν ὁσίων, λεγόντων πρὸς αὐτόν· Παῦσαι, ἀδελφὲ, τῆς τοιαύτης ἐμπορείας, ὑπόδικόν σε ποιούσης τῆς αἰωνίου κατακρίσεως· ἐπιλαβοῦ τε ἑτέρας τῆς οἵας οἵας πραγματείας. δὲ τάλας τῷ πόθῳ τῆς φιλαργυρείας ἁλοὺς, εἰς οὐδὲν τοὺς λόγους τῶν ἀοιδίμων ἐλογίζετο. Εἶτα ἐν ὀλίγῳ χρόνῳ τέλει τοῦ βίου ἐχρήσατο δύστηνος. Τότε τούτου σύμβιος, ἐνέγκασα νόμισμα ἓν, παρεκάλει τὸν θεῖον Ἀρσένιον λέγουσα· Δέξαι τὸ νόμισμα ἐκ τῆς χειρὸς τῆς δούλης σου, πάτερ ὅσιε, καὶ τὰς συνηθεῖς λειτουργίας τῷ συζύγῳ μου ἐκπλήρωσον· κεκοίμηται γάρ. δὲ ἁμάρτωλον ἑαυτὸν λέγων *, καὶ τῷ γήρᾳ καμφθέντα. Τότε ὅρκοις φρικτοῖς βιασαμένη τὸν ὅσιον, ἐκπληρεῖν τὸ ἔργον συνέθετο. Καὶ δὴ τὴν θεῖαν λειτουργίαν ἀρξαμένου τοῦ θείου πρεσβύτου, καὶ εἰς ἀναμνησιν τοῦ ὀνόματος τοῦ τεθνεῶτος ἐλθόντος, ἄγγελος Κυρίου ὄπισθεν ἐπιστὰς, καὶ ἐπιλαβόμενος τῆς ἰερατικῆς αὐτοῦ στολῆς, καὶ τὴν χεῖρα τῷ στόματι ἐπιθεὶς, διεκώλυεν αὐτὸν μηδὲ μνήμην τοῦ τάλανος ποιήσασθαι. Ἀγασθεὶς οὖν μέγας ἐπὶ τῷ παραδόξῳ τούτῳ θαύματι, καὶ διδοιὼς, μήπως ἐξ ἐναντίας ἐνεργείας ἐστὶν κωλύων, ἐξεδέχετο δευτέραν καὶ τρίτην φανέρωσιν. Ὡς οὖν δὶς καὶ τρὶς τὸ αὐτὸ σημεῖον ἐπικολούθησε, συνῆκεν μέγας, ὅτι ὄντως ἐν μεγάλη καὶ φοβερᾷ κρίσει κέκριται ἀνήκοος, καὶ τὸ νόμισμα ἀπέδωκεν τῇ γυναικὶ, λέγων· Ἀπελθὲ καὶ δὸς τὸ νόμισμα ἑτέρῳ, γύναι, ὃς ἐκτελέσει τὰς θείας λειτουργίας τᾧ ἀνδρί σου· ἐγὼ γὰρ ἐν πολλοῖς βυζόμενος οὐ σχολάζω.

[19] Ἐν αὐτῇ δὲ τῇ κώμῃ ἕτερός τις ἦν τετελευτηκὼς ἐν ἐκείναις ταῖς ἡμέραις ἄγαν πτωχὸς καὶ πένης. Συνίδεν οὖν μέγας ἀντὶ τοῦ πλουσίου τῷ πτωχῷ ἐπιτελέσαι δωρεὰν, καὶ μὴ εἰς κενὸν τὸν κόπον αὐτοῦ, καὶ τὴν πρόθεσιν ποιῆσαι. Ἐν δὲ τῷ πληρῶσαι αὐτὸν τὰς θείας καὶ ἱερὰς λειτουργίας, κατὰ τὸ συνηθὲς τῶν τελευτώντων, ἐπιφαίνεται αὐτῷ πρὸ μικροῦ κοιμηθεὶς, ἀσμένως λέγων· Τὸ μνημόσυνόν σου αἰώνιον ἔσται, πάτερ οσιε, διὰ γὰρ σῶν διησέων… Ἔλεγεν δὲ τοῖς πᾶσιν θεῖος Ἀρσένιος, καὶ ἐβεβαίου, οτι μὲν δίκην χόρτου καὶ καλάμης ἐλεφρά εἰσι τὰ ἁμαρτήματα, εὐχερῶς ἐξαλείφονται διὰ θείου ἱερέως καὶ μεσίτου πρὸς Θεὸν· εἰ δὲ δίκην σιδήρου, καὶ μολύβδου, εἰσι μοιχίαι, καὶ φόνοι, καὶ ὅμοια κλοπὴ καὶ μῖσος, δυσκολῶς συγχωρήσεως τὰ τοιαῦτα τεύξονται.

[20] Ἔπειτα δὲ ἐκ τινος ἐπιπνοίας καὶ θεοφανείας τῶν Ἰσμαηλιτῶν διαπόντιος ἐλευσις, καὶ θεηλασία τοῖς μακαρίοις ἐδηλοῦτο. Τοιαύτης ἠξιωμένοι χάριτος, τὸν ἐξ εκείνων ἐκκλίνοντες κίνδυνον, μεχρι τῶν οὖν Πατράων ἐκ Ρυγίου ἀπεπλεσαν. Καὶ δὴ πολλὰ παρείσαντες τὸν τῆς πόλεως ἐπίσκοπον, καὶ τὸν εὐαγὴ κλῆρον, ᾔτουν παρ᾽ αὐτοῖς τόπον ἤρεμον, καὶ ἀνακεχωρισμένον πρὸς τὸ τῷ Θέῳ ἀνενοχλητῶς τὰς εὐχὰς ἀποδιδόναι. Οἱ δὲ ἤθεσι Χρηστοῖς καὶ πᾶσι κεκοσμημένους τοὺς ἁγίους ἰδόντες, φασὶ πρὸς αὐτούς· Πατέρες ὅσιοι, τόπος φιλήσυχος καὶ ἐπιτήδειος εἰς κατοίκησιν μοναχῶν, κατέναντι τῆς πόλεως πύργος ὑπάρχει, πλὴν ἱκανῶν θελησάντων τῶν ὁσίων μοναχῶν ἐκεῖσε παραμεῖναι, οὐδεὶς ἐδυνήθη ἀντιπαρατάξασθαι πρὸς τὸ αὐτόθι κατοικοῦν καὶ ἐμφιλοχωροῦν πονηρότατον πνεῦμα· Φασματα γὰρ καὶ ψόφους σφόδρα ἀποτελοῦν, θροείσθαι πάντας, καὶ φεύγειν ποιεῖ. Εἶτα θεῖος Ἀρσένιός φησι· Ἀδελφοὶ, πεντεκαιδεκαέτης ὢν γέγονα μοναχὸς· οὐκ εἶδον δαίμονα τοῖς αἰσθητοῖς ὀφθαλμοῖς μου, εἰ μή που διὰ λογισμῶν πεπείραμαι.

[21] Τὸν δὲ ὕψιστον θέμενοι βοηθὸν παναγαστοὶ, ἀπέρχονται σὺν τῇ δυνάμει τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ιησου Χριστοῦ. Καὶ ἔνθεν τοῦ πύργου εἰσελθόντες, καὶ γονυκλίναντες, ἡτοίμαζον ἑαυτοὺς ἀντιπαρατάξασθαι τοῖς τῆς πίστεως ὅπλοις πρὸς τὰ πνεύματα τῆς πονηρίας. Τῇ δὲ προσευχῇ ἐπὶ πλεῖον προσκαρτερούντων, ἰδοῦ πειράζων παραγίνεται, καὶ πρῶτον ἤρξατο ἐν τῇ γωνία τοῦ πύργου ψόφους μεγίστους καὶ φόβητρα ἀποτελεῖν, ἅπερ μηδόλως δεδοικότες οἱ πανάγαστοι, παννύχιον διέμειναν ἀγρυπνοῦντες. Ἔπειτα δὲ πάλιν καὶ τῆ ἐπιούσῃ νυκτὶ παραγίνεται τὸ ἀναιδὲς καὶ ἁμίλλικτον πνεῦμα, οὐκ ἐν τῃ γωνίᾳ, ἀλλ᾽ ἐκ πλαγίου τού πύργου, πολλῷ πλέον φαντασιοκοπῶν. Τῇ δὲ τρίτῃ νυκτὶ ἔξω πρὸ τῶν θυρῶν τοῦ πύργου ψόφους καὶ κρότους καὶ φωνὰς οἰκτρὰς ἀφεὶς, ἄφαντον ἐγένετο ἀπὸ τῆς τότε ὥρας καὶ ἐπέκεινα. Ἐκ τότε οὖν χάριτι Χριστοῦ καταγώγιον ἀπήμαντον ἐχρημάτησεν τὸ τῶν δαιμόνων οἴκημα, καὶ διέμειναν ἐκεῖσε οἱ πατέρες ἡμῶν ἐπὶ ὀκτὼ ἐνιαυτοὺς ἀκράδαντοι καὶ ἀδιάστατοι ἀλλήλων, ταῖς πράξεσι τῶν ἀρετῶν, καὶ ταῖς τῶν θείων θεωρίων ἐπιβάσεσι διηνεκῶς λαμπρυνόμενοι.

[22] Ὅθεν οἱ αὐτόχθονες καταπλαγέντες ἐπὶ καρτερίᾳ καὶ ὑπομονῇ τῶν θεσπεσίων πατέρων, καὶ ὅτι οὐδαμῶς ἴσχυσαν ὅλως θροῆσαι αὐτοὺς σὰ τῆς πονηρίας πνεύματα; συνεχέστερον ἀπίεσαν πρὸς αὐτοὺς, ἐρωτήσεως καὶ ὠφελείας χάριν. Ἑώρων γὰρ τὴν πράξιν πρὸ τῶν λόγων φθεγγομένην, καὶ ἐξίσταντο. Καὶ μὲν μακαρίτης Πατὴρ ἡμῶν Ἠλίας στερεὸς ὢν καὶ πρόθυμος, τῷ σώματι ἄζων, σκληροτέπαις καὶ συντονωτέραις ἀγωγαῖς ἑαυτὸν ὑπεπίεζεν, καὶ ἐδουλαγώγει, καύσωνι συγκαιόμενος, καὶ ψύχει πηγνύμενος, ἀγρυπνίᾳ τε πολλῇ καὶ χαμευνίᾳ ἑαυτὸν ἐκτήκων, ὥστε ἐκ τῆς ἄγαν κακουρχίας, καὶ τήξεως κατασβεσθῆναι τὰς ὑπογαστρίους ἡδονὰς, καὶ κατευνασθῆναι εἰς τέλεον. Εἷς δέ τις τῶν λίαν περιφανῶν καὶ ἐνδόξων τῆς πόλεως προσελθὼν, προσέπεσε τοῖς γόνασι τοῦ θείου Ἀρσενίου, λέγων· Εἰ κέκρικας μοι πιστὸν εἶναι τῷ Θεῶ, ἐλθὼν ἐν τῷ οἴκῳ μου μετάλαβε σὺν ἐμοὶ ἄρτον σήμερον. εὐθὺς οὖν ἐπὶ τῷ λόγῳ πρεσβύτης ἀναστάς, φησι τῷ φαινοτάτῳ Ἠλίᾳ. Ἕπου μοι, τέκνον, ἐπιστηρίζων τὸ ἐμὸν γήρας· κέκρικα γὰρ· καὶ αἱ δυνάμεις τοῦ σώματος μου ἠσθένησαν. δὲ εἰς πάντα ὑπήκοος, καὶ ἀντιλέγειν μὴ εἰδὼς, προθύμως ἠκολούθη τῷ γέρωντι.

[23] Καὶ δἡ ἀνακλιθέντες ἐπὶ τὸ αὐτὸ ἐπὶ τῇ τραπέζῃ σὺν τῷ καλέσαντι, ἤσθιον τῶν προκεκειμένων εὐχαρίστως. Τὸ δὲ φλύαρον, μᾶλλον δὲ βέβηλον καὶ δύστροπον γύναιον τοῦ καλέσαντος, ἰδὸν τὸν τῇ ἐγκρατείᾳ λαμπρυθὲν καὶ ἀπόστιλβον πρόσωπον τοῦ φαινοτάτου πατέρος ἠμῶν Ἠλίου, ἐτρώθη τὴν καρδίαν οἴστρῳ ἀκολασίας νέα Αἰγύπτια, καὶ ὀφθαλμοῖς ἀκολάστοις περιεβλέπετο τὸν σώφρονα πλησίον αὐτου ἀνακειμένη· καὶ ὑπὸ τοῦ πειράζοντος πυρωθεῖσα, ἐκτείνασα τὸν ἑαυτῆς πόδα ἀναιδὴς καὶ ἄσεμνος, καψῦσαι τοῦ ποδὸς τοῦ Ὁσίου, καὶ ἀπέτριψεν ἰσχυρῶς. Τότε νἐος Ἰωσὴφ μηδόλως τῇ καρδίᾳ τρωθεὶς, μήτε τοῖς λογισμοῖς ἡδυνθεὶς, ὡς φίλαγνος ὢν, καὶ ἀθήλυντος τὸ πὰν, τεφρὸν ὄμμα νοερῶς ἀνεκαλεῖτο· διεβεβαιοῦτο γὰρ ἡμᾶς μετὰ ταῦτα ἀοίδιμος, ὅτι οὐκ ᾔσθετο σάρξ μού τινος κινήσεως σαρκικῆς, οὔτε σεσάλευμαι κρέᾳ τὸ αἰώνιον πὺρ ἐννοούμενος. Ἀλλ᾽ ὥσπερ ξύλον πρὸς ξύλον ἀναισθητῇ τῇ προσψαύσει, οὕτως κᾀγὼ διεκείμην, τὴν καρδίαν πρὸς τὸν Θεὸν ἔχων πρὸ τῶν ὀφθαλμῶν, καὶ προσευχόμενος.

[24] Μετὰ ταῦτα ἀναχωρησάντων τῶν θεσπεσίων πατέρων ἐν ἰδίῳ σεμνείῳ, κρίσει δικαίᾳ τοῦ πάντα φέροντος Θεοῦ, καὶ ἀνεχομένου πρὸς δοκιμὴν καὶ γυμνασίαν τοῦ ἑαυτοῦ δούλων, ἄγγελος ἀνελεήμων ἐπιπεμπη τῇ ταλαίνῃ, ὃς τρόμῳ λαβροτάτῳ συντρίψας καὶ καταῤῥάξας αὐτὴν, ἐν τῇ γῇ ὅλην διόλου κραδαίνεσθαι, καὶ τοὺς ὀδόντας βρυγμῷ σφόδρῳ ἀράσσειν ἐποίει. Μόλις δὲ εἰς αἴστησιν ἐλθοῦσα τοῦ ἀναιδοῦς αὐτῆς τολμήματος, καὶ ὅτι πειράσαι οἰηθῆσα ὅσιον ἄνδρα πειρασμῷ δεινῷ ἐνδίκως παραδίδοται, τὸν ἅγιον ἐξ ὀνόματος συχνῶς ἐπεκαλεῖτο, λέγουσα. Ἅγιε πάτερ τάχιον ἐλθὲ· ἰδοῦ γὰρ πνεῦμα ἐκλείπει. Τότε οἱ ταύτης οἰκέται σπουδῇ πορευθέντες, καὶ τὸ ἐξαίφνης σύμπτωμα τῆς αὐτῶν κυρίας ἀπαγγείλαντες εἰς οἰκτὸν συμπαθείας τοῦτον ἐκίνησαν. Καὶ αὐτὸς καλέσας, λέγει αὐτῷ· Ἀπελθὲ, τέκνον, πρὸς τὸν κεκληκότα ἡμᾶς σήμερον, ὅτι ἐκ σωματικοῦ τινος πειρασμοῦ σύμβιος αὐτοῦ δεινῶς τρυχομένη, τὸ ὄνομά σου ἐπικαλεῖται.

[25] Ἐξέστη δὲ ἐπὶ τοῦτο ἀοίδιμος, καὶ τὴν ἀνόθευτον τοῦ πρεσβύτου ὑπακοὴν ποιησάμενος, ἀπίει θαυμάζων τὸ γεγονὸς· καὶ δὴ εἰσελθὼν ἐν τῇ οἰκίᾳ, καὶ πάντων ἐκληθέντων, ἐπιλαμβάνεται τῶν ποδῶν αὐτοῦ σὺν δάκρυσι τὸ γύναιον, λέγον· Συγχώρησόν μοι τῇ ἀναιδεῖ, καὶ πρὸς ἡδονὰς νενευκώσῃ, μιμητὰ τοῦ Χριστοῦ· ἑβδομηκοντάκις γὰρ ἑπτὰ τῷ εἰς ἡμᾶς ἁμαρτάνοντι ὑπὸ τοῦ Κυρίου παρηγγέλμεθα. Τότε Ὅσιος, γνοὺς ὅτι ἐκ ψυχῆς, καὶ ὡς δεῖ, κατέγνω ἑαυτῆς τὸ γύναιον, καὶ μεταμεμέληταί, φησι πρὸς αὐτὴν συμπαθώς· Εἰ ὅλως ἀπὸ τοῦ νυν σωφρόνως βιώσεις, καὶ πέρας ἐπέθης τοῖς σφάλμασί σου, Κύριος ἀφελεῖ τὰ ἁμαρτήματά σου, ἔσῃ καὶ ἀπὸ τῆς μάστιγος ταύτης ἐλεύθερα, εὐθέως δὲ σὺν τῷ λόγῳ ἀφῆκεν αὐτὴν πυρετὸς, καὶ ἅπας δαιμονικὸς τρόμος, καὶ ἀναστᾶσα σωφρόνως τοῦ λοιποῦ βεβίωκεν. ὅθεν ὑποστρέψας πρὸς τὸν θεῖον Ἀρσένιον, οὐδὲν τῶν γεγονότων εἴρηκεν· ἀλλ᾽ ἢν ὑποπιέζων ἐπὶ πλεῖον ἑαυτὸν πείνῃ καὶ δίψει, καὶ παννύχῳ ἀγρυπνίᾳ, ὥστε δι᾽ ὅλης τῆς νυκτὸς καλλιγράφειν καὶ προσεύχεσθαι· καὶ μετὰ τὴν συμπλήρωσιν τῶν ἑωθινῶν ὕμνων ἐν τῷ ἐδάφει ἑαυτὸν ἀνακλίνων τῷ ὕπνω ἐγκελεύεσθαι καὶ αὐτὸς, λέγων· Δεῦρο κακὲ δοῦλε. Τίνα σε καλέσω φαινοτατε Ἠλία; ἐπίγειον ἄγγελον, οὐράνιον ἄνθρωπον, Ἰωσὴφ σώφρονα; ἀλλὰ τοῦτο διττὸν ἐπὶ πλεῖον ἔκτικας. Ἐκεῖνος μὲν γὰρ εἰκαὶ διὰ στροφὴν ἁμαρτείας μέγα κλέος ἐν ταῖς Γραφαῖς ηὕρετο, ἀλλὰ μετὰ ταῦτα νομίμῳ γάμῳ προσομιλήσας, παιδῶν πατὴρ ἐγένετο. Σύ δὲ καὶ τὴν ἁγνείαν μέχρι τέλους διετήρησας, καὶ τὸ ταῖς ἡδοναῖς ὀλισθῆσαν γύναιον σωφρονεῖν τοῦ λειποῦ ἐξεπαίδευσας.

[Arsenius & Elias relicto priore loco, habitant in vico Armi,] Quapropter venerandi viri eo facto vehementer contristati, inde abierunt, & habitationem elegerunt ad ecclesiam sancti martyris Eustratii prope locum, qui dicitur Armi, implentes propheticum oraculum dicens: Vacate & videte, quoniam ego sum Deus. Itaque par istud a Deo vocatum Deoque placens longius extendebat exercitationem suam jejuniis non vulgaribus, orationibus per noctem continuatis, vigiliisque ac psalmorum cantibus. Dicebatur igitur, magnum Arsenium protrahere jejunium ad hebdomadam; provecta enim erat ætate: Eliam vero ut robustum & alacrem, illæsumque corpore & juvenem, ad decem dies jejunium extendisse, ita ut oculi capitis ipsius in terram demissi in cavorum profunditatem ingrederentur a. Castitatis enim summam habens curam, in carnem multum invigilabat. Tempore autem venerandi sacrique jejunii genua frequenter flectebat, Deumque orabat prolixe, ita ut ad bis aut ter mille pœnitentias genuflecteret quotidie, donec completum esset sanctum quadraginta dierum tempus b. Secum autem ratiocinabatur, dicens: An in tanto labore sufficiet mihi corpusculum usque ad finem? nam in varios incidam morbos. Alacritate vero se confortans, dicebat: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.

[17] [ubi Arseniudivinis claret faveribus:] Dum aliquando ad sacram accedebant mensam, ut divina perciperent Mysteria, illuminatus magnus Arsenius, quoniam sacerdos erat, & sacra peragebat, aliquorum quidem vultus videbat splendescere ac radios emittere, aliquorum vero obscurari ac nigrescere tamquam adustionem ollæ. Vir venerandus hac dignatus gratia, idcirco omnes admonebat, dicens: Si quis recordatione malitiæ obscuratus est, si quis a rapina aut avaritia victus est, si quis vitio carnali & omni immunditia conspurcatus est; non præsumat accedere ad divinum hunc ignem, priusquam congrua pœnitentia se ipse correxerit. Mystice vero suis asseverabat, dicens: Credite mihi, fratres, qui in labore ac molestia panem suum acquirunt, atque abundantiam suam egentium defectui largiuntur, puraque conscientia accipiunt divina Mysteria, hi peccatis suis emundantur, & fulget facies animæ ipsorum. Qui vero secundum speciem exteriorem corporis candidis ac rubris decorati vestimentis, intus pleni sunt odio, rapina, ac macula carnis inquinati, hi nigrescunt vultu animæ, ut indigne divinum panem sumentes. Sic igitur facti sunt divini viri forma & exemplar congregationis fraternæ. Prophanos vero accedere ad sacram mensam non sinebant c. Ut Deum timerent, & digna pœnitentiæ opera facerent, omnes hortabantur.

[18] [cujusdam negotiatoris avaritia punita:] Mercator aliquis ejusdem loci Armi, hominum corpora emens & rursum vendens, docebatur a Sanctis, ei dicentibus: Cessa, frater, a tali negotiatione, quæ te æternæ damnationi facit obnoxium: & aliud qualecumque negotium aggredere. At miser avaritiæ desiderio captus, nihili faciebat venerandorum virorum verba. Deinde exiguo tempore ad vitæ finem pervenit infelix. Tunc uxor ipsius, afferens nummum, rogabat divinum Arsenium, dicens: Accipe hunc nummum e manu ancillæ tuæ, pater sancte; & solita Missæ sacrificia pro marito meo offer: nam obiit. Ille vero se peccatorem dicit & senio incurvatum. Tunc illa horridis adjurationibus cogente Sanctum, hic opus explere statuit. Et sane postquam venerabilis presbyter divinum ministerium inchoaverat, & ad commemorationem nominis defuncti pervenerat, angelus Domini pone adstans, & sacerdotalem ipsius vestem tenens, manumque ori imponens, impediebat ipsum, quo minus miseri faceret mentionem. Miratus igitur vir magnus stupendum istud prodigium, timensque ne forte inimicæ potestatis esset, qui prohibebat; expectavit secundam & tertiam manifestationem. Ubi igitur bis terque idem secutum erat signum, intellexit vir magnus, omnino inobedientem illum magno ac terribili judicio damnatum esse; & nummum reddidit uxori ejus, dicens: Abi mulier, & nummum da alteri, qui pro viro tua divina ministeria perficiet: ego enim multis occupatus, otium non habeo.

[19] In eodem vico illis diebus mortuus erat alius quidam valde inops & pauper. [alterius anima Arsenii Sacrificio liberata.] Itaque vir magnus constituit, ut divitis loco pro paupere gratis sacrificaret, ut laborem ac propositum suum non faceret in vanum. Dum vero divina & sacra perficeret ministeria, quemadmodum fit pro mortuis, apparet ipsi, qui paulo ante erat defunctus, gaudenter dicens: Recordatio tui erit æterna, pater sancte: per tuas enim preces d… Dicebat autem divinus Arsenius & confirmabat, quod, quæ quidem instar fœni & stipulæ levia sunt peccata, facile deleantur per divinum sacerdotem & mediatorem apud Deum: si vero ferri instar & plumbi sunt gravia, qualia sunt adulteria & homicidia, hisque similia furtum & odium, quod talia difficulter sint remittenda.

[20] Deinde ex quadam inspiratione ac divina revelatione Saracenorum per mare adventus, [Patras navigant: ubi, episcopo & clero consentiente,] permissioque illius divina, Beatis innotuit. Tali favore dignati, & declinantes periculum, quod ex illis impendebat, Regio Patras e usque navigarunt. Et vero accedentes urbis episcopum, & venerandum clerum, ab ipsis petierunt locum quietum & separatum, ut Deo quiete preces suas possent offerre. Illi vero videntes, Sanctos esse moribus honestis omnibusque ornatos, dicunt: Venerandi patres, locus quietus & monachorum habitationi congruus, est turris e regione urbis sita, sed, cum multi sancti monachi ibi manere desiderarent, nullus potuit resistere habitanti ibidem & commoranti pessimo spiritui. Ostenta enim & strepitus vehementer excitans, efficit, ut omnes turbentur, & in fugam vertantur. Deinde divinus Arsenius dicit: Fratres, dum annorum eram quindecim, factus sum monachus. Non vidi dæmonem oculis meis carnalibus: attamen per cogitationes tentatus sum.

[21] Itaque viri admirabiles, Altissimum ponentes adjutorem suum, [extra urbem in turri, antea spectris in festa, habitant,] abeunt muniti virtute Domini nostri Jesu Christi, ingressique turrim, genibus flexis parabant se, ut armis fidei resisterent spiritibus nequitiæ. Illis diu orationi insistentibus, ecce tentator adest, & primum quidem in angulo turris strepitus maximos edere cœpit & terriculamenta: quæ nequaquam metuentes viri mirabiles, tota nocte vigilare perrexerunt. Deinde iterum sequenti nocte adest impudens & contentiosus spiritus, non in angulo, sed ex transverso turris multo plura phantasiæ objiciens. Tertia vero nocte foris ante portam turris strepitus, plausus & miserabiles voces emittens, disparuit ab illa hora, & postmodum non apparuit. Ab illo igitur tempore diversorium illæsum per Christi gratiam habitum fuit, quod erat dæmonum habitaculum: & permanserunt ibi patres nostri ad annos octo immoti; [& apud Patrenses inclarescunt. Invitati ad prandium cunt,] & invicem non separati, virtutum exercitiis & divinarum contemplationum ascensionibus perpetuo illustrati.

[22] Quare indigenæ admirati fortitudinem ac tolerantiam mirificorum patrum, quodque maligni spiritus ipsos omnino turbare non potuissent, frequentius ipsos adibant, ut interrogarent, opeque ipsorum uterentur. Videbant enim operationem pro verbis loquentem, & percellebantur. Et beatus quidem pater noster Elias, cum robustus esset & alacer, corpus exsiccans, durioribus ac fortioribus modis se ipsum vexabat, & in servitutem redigebat, æstu adustus & frigore constrictus, crebraque vigilia & humi cubatione se ipsum macerans, ita ut vehementi corporis vexatione & maceratione carnales voluptates in ipso sedarentur, ac penitus sopirentur. Aliquis vero ex spectabilibus admodum & honoratis urbis adveniens, accidit ad genua divini Arsenii, dicens: Si mihi credas, fidelem me esse Deo, veniens in domum meam, hodie mecum cibum sume.. Velociter igitur ad ea verba surgens senex, dicit celeberrimo Eliæ: Sequere me, fili, sustentans senectutem meam: nam eundum censeo, & vires corporis mei debilitatæ sunt. Ille vero ad omnia obediens, & contradicere nescius, alacriter secutus est senem.

[23] [dum vero mensæ accumbunt, tentatur Elias a muliere,] Porro accumbentes simul mensæ cum eo, qui invitaverat, placide ex cibis propositis manducabant. Verum muliercula nugax, magis autem impura & moribus incomposita, uxor illius, qui invitaverat, dum videbat splendidum ex continentia micantemque vultum celeberrimi patris nostri Eliæ, in corde vulnerata est stimulo impudicitiæ nova illa Ægyptia, oculisque incontinentibus intuebatur pudicum, cui assidebat: incensaque a tentatore extendit pedem suum impudens & inhonesta, ut obtegeret pedem Sancti, ac fortiter trusit. Tunc novus Joseph, nequaquam corde sauciatus, neque cogitationibus mollitus, ut castitatis amans, & omnibus superior, aspectum de industria continebat. Asseverabat enim nobis postea Vir venerabilis: Non sensit corpus meum motum aliquem carnalem: neque sum carne motus, ignem æternum in mente habens. Verum ut lignum ligno appositum insensibili contactu, sic ego affectus eram, pro oculis cor ad Deum habens elevatum, & orans f.

[24] [quæ deinde a dæmone corripitur,] Post hæc abeuntibus venerandis patribus ad proprium monasterium, justo judicio omnia ferentis & permittentis ad probationem & exercitationem servorum suorum, miseræ illi missus est immisericors angelus, qui vehementissimo ipsam tremore conterens elidensque, in terra volutari totam coëgit, ac dentibus vehementer stridere. Vix ad intellectum reducta impudentis sui ausus, & quod tentare præsumpsisset Virum sanctum, se gravi tentationi juste traditam intelligens, Sanctum nomine frequenter invocabat, dicens: Sancte Pater, citissime veni: ecce enim spiritus deficit. Tunc ipsius domestici studiose iverunt, & repentinum dominæ suæ malum narraverunt *, atque hunc ad commiserationis affectum moverunt. Hic igitur advocato Eliæ dixit: Vade, fili, ad eum, qui nos hodie invitavit, quia uxor ipsius, corporis quodam malo graviter oppressa, nomen tuum invocat.

[25] [& crimen confessa a Sancto sanatur.] Obstupuit ad hoc Vir venerandus, & sinceram senis jussionem persiciens, abit factum admirans. Et sane, ubi domum erat ingressus, omnesque dimissi, accidit ad pedes ipsius cum lacrymis mulier, dicens: Ignosce mihi impudenti, & quæ ad voluptates annuere præsumpsi, Imitator Christi. Nam ut septuagies septies peccanti in nos ignoscamus, Dominus mandavit nobis. Tunc Sanctus, sciens quod ex animo, & sicut oportet, damnasset se mulier, quodque facti eam pœniteret, cum miseratione ad ipsam dicit: Si omnino ab hoc tempore caste vives, & finem lapsibus tuis imposuisti, Dominus dimittet peccatum tuum, eris quoque ab hoc flagello libera. Confestim ad hanc vocem dimisit ipsam febris, & omnis tremor dæmonicus, surgensque caste deinceps vixit. Unde reversus Elias ad divinum Arsenium, nihil dixit de iis, quæ contigerant. At pergebat se magis affligere fame & siti, ac vigiliis per totam noctem protractis, ut tota nocte scriberet & oraret. Post absolutos hymnos matutinos in pavimento se reclinabat, ut somnum ipse invitaret, dicens: Veni, serve male. Quem te dicam, clarissime Elia? Angelum terrestrem, an cælestem hominem, & castum Josephum? Verum istud dupliciter magis perfecisti. Nam ille quidem magnam in sacris Litteris laudem consecutus est ob fugam peccati; sed postea legitimo junctus matrimonio liberorum factus est pater. Tu vero & castitatem ad finem usque conservasti, & mulierculam voluptatibus pereuntem caste deinceps vivere docuisti.

ANNOTATA.

a Præ macie nimirum. Videtur auctor loqui de jejunio stricte continuato ad dies decem. Id fortasse fiebat tempore jejunii quadraginta dierum: nec dicit frequenter aut passim a Sancto esse factu

b Genuflectionum numerus videtur spectare non ad dies singulos, sed ad totam quadragesimam. Itaque flectebat quotidie genua tam frequenter, ut in quadragesima impleret numerum assignatum.

c Vox Græca αβέβλεπον videtur mendosa; sed ignoro, quo sit modo corrigenda.

d Phrasis est imperfecta in apographo nostro, in quo voces aliquot desiderari existimo. Certe Thomasius Italice scripsit, defunctum dixisse, se per Arsenii preces purgatorii pœnis liberatum.

e Patræ civitas est maritima in Peloponneso non longe a sinu Corintiaco, & modo Patræ veteres dicitur. Episcopum habuit a primis Ecclesiæ seculis urbs illa, quæ deinde ad dignitatem quoque metropoliticam evecta est. Ad hanc civitatem navigasse Sanctos, habet etiam antiquus interpres Latinus. Legitur quidem in apographo meo Πατράων, non Πατρῶν, sed id fieri potuit vitio describentis, nisi dialecto hic usus sit auctor, ut subinde aliis utitur dialectis. Certe aberravit Thomasius, qui ad episcopum, & clerum Regiensem deducit Sanctos, & Bernardinus Regiensis, qui scribit, eos ad insulam Liparim navigasse: nam de Lipari insula nihil in Vita legitur.

f Quamvis auctor certo aliqua Sancti verba adducat, dubitavi, an omnia huc usque ei fuerint tribuenda, ut factum est a Thomasio. Attamen hunc sensum demum judicavi probabiliorem. Certius loqui possem, si codicem ipsum Græcum haberem præ manibus.

* Arsenius niminum

* λέγες

CAPUT IV.
Mirabilis gratia Arsenio concessa, qua Sanctorum fama crescit: hinc abire desiderant, frustra eos retinere conante episcopo.

Ο μέντοι θεῖος Ἀρσένιος, ὡς ἄγαν προβεβηκὼς, ἠσθένει ἀσθένειαν δι᾽ ὑπερβολὴν κακουργίας, ὡς τὸ σῶμα αὐτοῦ λεπτωθῆναι εἰς ἅπαξ. Ὅνπερ ἰδὼν τῆς πόλεως ἐπίσκοπος, καὶ θελήσας ἀνακτίσασθαι τὸ σῶμα αὐτοῦ, φησι πρὸς αὐτόν· Σεβάσμιε πάτερ, ἐπιθυμίᾳ ἐπεθύμησα λούσασθαι σύν σοι σήμερον. δὲ εὐθέως εὐμείλικτος ὤν, προθύμως συνάπτετο φήσαντι. Καὶ δὴ ἐν τῷ λουτρῷ εἰσελθόντων, καὶ τὰ ἱμάτια ἀποδυσαμένων, φησὶ πρὸς τὸν ὅσιον ἐπίσκοπος κατελθὲ πρῶτον, εὐλόγησον τὸ ὕδωρ, πάτερ, ἵνα καὶ ἡμᾶς μετασχῶμεν τῆς σῆς ἁγιότητος. Τότε μέγας τὸν τύπον τοῦ σταὐροῦ ποιήσας, καὶ ἐν τῷ ὕδατι καταδὺς, αἴφνης εὐωδιάζεται χῶρος ὀσμὴν θείαν, ὑπερβαίνουσαν πᾶσαν μυρεψικὴν ἐπιστήμην· ἐκπλαγεὶς δὲ ἐπίσκοπος σὺν τῷ κλήρῳ ἐπὶ τῷ παραδόξῳ θαύματι, ἔκραζον, Κύριε ἐλέησον, ἐπὶ ὥρας ἱκανὰς. Οοὐδεὶς μὲντοι ἕτερος τῶν ἐκεῖσε ἐλούσατο. Ἀλλῶς παράδωσις ἔχει, ἀποκέκλεισθαι ἀπὸ τῆς τότε ὥρας ἐπὶ χρόνους ἱκανοὺς τὸ λουτρὸν, ὥστε τοὺς πλησιάζοντας τῇ θύρᾳ ὁσφραίνεσθαι πλουσίως τῆς εὐωδίας. Τούτου οὖν τοῦ θαύματος διαφημισθέντος ἐν πάσῃ περιχώρῳ, πολλοὶ συνῆλθον ὠφελείας χάριν λαβεῖν. Διεδόθη γὰρ τὸ ὄνομα, καὶ πολιτεία τῶν ὁσίων ἐν ταῖς κύκλῳ ἐπαρχίαις πάσαις, ὥστε μὴ δύνασθαι αὐτοὺς, ὡς δεῖ, ἠρεμεῖν καὶ προσεύχεσθαι.

[27] Καὶ τοῦτο δυσφοροῦντες σφόδρα, καὶ δυσχεραίνοντες οἱ μισόδοξοι, συνεβούλευσαν τὰ, ἅπερ τοῦ ἐπισκόπου, καὶ τοῦ φιλοχρίστου λαοῦ, αὖθις κατελθεῖν πρὸς τὴν ἰδίαν πατρίδα, ἰδόντες, ὅτι οὐ τῶν ἐνδεχομένων ἐστὶ τοῦτο γενέσθαι, διὰ τὸ σφόδρα φιλεῖσθαι αὐτοὺς ὑπὸ πάντων. Ἀπέστειλεν θεῖος Ἀρσένιος τὸν φαινότατον Ἠλίαν, δηλῶν τῷ ἐπισκόπῳ οὕτως· Εὐδοκιᾳ τοῦ Θεοῦ καὶ συνεργείᾳ τῇ σῇ, δέσποτα, ἀκώλυτοι γενόμεθα πρὸς τὸ αὖθις ὑποστρέψαι, καὶ κατελθεῖν εἰς τὴν ἐνεγκαμένην ῆμᾶς· ἰδοῦ γὰρ καὶ τῆς ἀγάπης, καὶ τῆς εὐνομίας ὑμῶν, φιλότης, εἰς κόρον κατετρυφήσαμεν ἐπὶ ὀκτω ἐνιαυτούς. Ταῦτα ἀκήκοος ἐπίσκοπος, καὶ περίλυπος σφόδρα γενόμενος, ἤρξατο λόγοις κολακευτικοῖς καὶ παρακλητικοῖς εἵργειν τῶν μακαρίων τῆς τοιαύτης προθέσεως· ὡς δὲ τὸ ἔμμονον τῆς τῶν ὁσίων βουλῆς, καὶ τὸ εὐμείλικτον συνῆκεν, προσεποιήσατο, ἀρ᾽ ὀτρύνεσθαι, καί φησι· Πῶς; λάθρα τῆς ἐμῆς βουλῆς διαδράσητε; δὲ πρὸς αὐτόν· Σύγνοθί μοι, κύριε. μέγας· Οὐ μενῶ μέντοι ἐνθάδε.

[28] Ἴδιον κλῆρον καὶ τοὺς κατ᾽ ἐξωχὴν προσκαλεσάμενος, λέγει αὐτός· Οἴδατε ὅτι θεοφιλὴς ζυγὴ τῶν ὁσίων πατέρων τῶν ἐντεῦθεν ἀπαίρουσα κατέρχεται εἰς τὰ ἴδια; Οἱ δὲ πρὸς αὐτόν· Νῦν οἴδαμεν ὅτι τοιούτους φωστῆρας ἀλλοὺς οὐχ εὑρησωμεν· καὶ εἰ παρακλήσει ῥᾳδίως οὐ πείθονται· καὶ κατελθεῖν δι᾽ ἐναντίων πειρασμῶν εἱργέσθωσαν. Τῆς οὖν ἑορτῆς τῶν ἁγίων θεοφανίων φθασάσης καὶ χιόνος πολλοῦ ἐπικειμένου, τελέσαντες τὴν θείαν λειτουργίαν, καὶ ἐπὶ τὸ αὐτὸ σχεδὸν τοῦ πλήθους τοῦ λαοῦ σὺν τῷ ἐπισκόπῳ γενομένου, ἐξίεσαν τῆς πόλεως τὴν ὁρμὴν πρὸς τοὺς ὁσίους ποιούμενοι, φέροντες καὶ τὸν τῆς ἐκκλησίας σκευοφυλακὴν ὑπὸ τινῶν συρόμενον, καὶ τὰς χεῖρας ὄπισθεν δεδεμένον, καὶ μετρίως τυπτόμενον. Καὶ δὴ εἰσελθόντες ἐν τῷ οἰκήματι, καὶ τοὺς ἁγίους ἀσπασάμενοι, ἤρξατο ἐπίσκοπος ἐμβριθῶς κατακράζειν αὐτῶν, καὶ λέγειν· Ὑμεῖς μοναχοὶ; ὑμεις φοβεῖσθε τὸν Θεὸν, τοιαύτην ἱεροσυλίαν εἰς ἡμᾶς ἐργασάμενοι; Ἀπεδώκατε ἡμῖν πονηρὰ ἀντὶ ἀγαθῶν. Ἀψευδὲς γὰρ τὸ θεῖον λόγιον, φάσκον· Ὅτι πολλοὶ ἐλεύσονται πρὸς ἡμᾶς ἐν ἐνδύμασι προβάτων· ἔνδωθεν δέ εἰσι λύκοι ἅρπαγες. Ἀποκρίνεται δὲ θεῖος Ἀρσένιος ἐν πολλῇ ταπεινοφροσύνῃ πρὸς αὐτόν· Σύγνοθί μοι, δέσποτα, ὅτι, ὡς οἶμαι, ἐν ὅλῇ καρδίᾳ καὶ καθαρῷ σανήδοτι ἀνεστράφημεν πρὸς ὑμᾶς μέχρι τοῦ νυν. Τὶς δέ ἐστιν πειρασμὸς, οὐκ ἴσμεν.

[29] Τότε ἐπίσκοπος εἰς μέσον ἀγαγὼν τὸν τοῦ ψευδοῦς συνήγορον, καὶ τοῦ ὁσίου ἐπίπλαστον κατήγορόν, φησι· Τὸν ὑπηρτισμένον σοι κίνδυνον ὑφορούμενος, τὸ ἀληθὲς σαφέστατα καθομολόγησον. Πῶς τὰ τῆς ἐκκλησίας ἱερὰ σκεύη λάθρα συλήσας ἀπεμπωλήσατε; δὲ ἀπυλώτῳ στόματι ἀποκριθεὶς, λέγει· Ἐπειδὴ πολλαῖς θωπείαις, καὶ κολακίαις ὑπὸ τοῦ μοναχοῦ Ἠλίου ἐξαπατηθεὶς, συλήσαντες ἀπεμπωλήσαμεν αὐτὰ, καὶ διεμερισάμεθα τὸ τίμημα αὐτῶν. Ἀποκρίνεται θεῖος Ἀρσένιος σὺν δάκρυσι, καί φησι· Πίστευσόν μοι δέσποτα· πάνυ νέοντα τῇ ἡλικίᾳ ἐδεξάμην αὐτὸν ἕως ὁμόλου· ἄνευ εἰδήσεώς μου οὐχ ἥψατο. Λέγει αὐτῷ ἐπίσκοπος· πάτερ ὅσιε, σὺ ἐν ἀπλότητι, καὶ ἐν ἀκακίᾳ πορευόμενος, τοὺς δεινοὺς καὶ σκολιοὺς οὐ κατανωεῖς. δὲ ἀδαμάντινον τὴν καρδίαν ἔχων, συνιεὶς πειρασμὸν πρὸς δοκιμὴν εἶναι αὐτοῦ, ἵστατο σιωπῇ ἀσκῶν, καὶ τοῖς λεγομένοις θαυμάζων. Εἶτα εἰς μέσον ἀχθεὶς τὸ καθ ἑαυτὸν ἐν ταπεινώσει ἀπελογείτο, λέγων· Μαρτυρούσης μου τῆς συνειδήσεως ἐν πνεύματι ἁγίῳ, οὐδὲν τῶν λαληθέντων ἐν ἐμοὶ ἐξήργασται. Εἰ δὲ ὑμεῖς μαρτυρῆτε ὅτι ναὶ· οὐκ ἀπειθῶ, οὐδὲν λέγων. Ἰδοὺ τὸν νῶτόν μου δίδωμι εἰς μάστιγας, καὶ τὰς σιαγόνας μου εἰς ῥαπίσματα. Τότε ἐπίσκοπος προσοιησάμενος ἑαυτὸν δῆθεν τὸν ὀργιζόμενον, κελεύει τοῖς παρεστῶσι, συρέντα αὐτὸν βληθῆναι ἐν τῇ φυλακῇ.

[30] Οἱ δὲ ἐπιλαβόμενοι τῶν χειρῶν αὐτοῦ, εἷλκον αὐτὸν λέγοντες· Μὴ βαρέως φέροις τὸν πειρασμὸν, πάτερ ὅσιε· δυνατὸς γάρ ἐστι Θεὸς καὶ τὴν ἔκβασιν ποίησαι ἐν τάχει. Ἀποκρίνεται θαυμάσιος, καὶ λέγει· Οἱ τῇ ἐλπίδι χαίροντες, ἐν τοῖς τοιούτοις πειρασμοῖς γάνυνται, καὶ οὐ δειλαίνονται· Φόβος δὲ μέγας ἄν ὑποστάτος ἐστὶν, ὅταν ἑλκόμεθα ὑπὸ ἀποτόμων ἀγγέλων ἀπ᾽ ἔμπροσθεν τοῦ βήματος τοῦ Χριστοῦ, καὶ βαλλόμεθα εἰς τὸ σκότος τὸ ἐξώτερον. Τότε ἤρξατο θεῖος Ἀρσένιος ποταμιδὸν δάκρυα φέρειν, καὶ τὰς αὐτοῦ πολίας καταβρέχειν. Ὅνπερ ἰδὼν, τὸν ψευδεπίπλαστον πειρασμὸν μάτην συσκευάσας ἀρχιερεὺς, καὶ πάνυ μεταμεληθεὶς, ὡς ἀσύνεστα πράξας, ἤρξατο λόγοις παρακλητικοῖς παραμυθεῖσθαι καὶ ἐξευμενίζειν τὸν πρεσβύτην. Εὐθέως δὲ ἀποστείλας, καὶ τὸν ὅσιον ἐκ τῆς εἱρκτῆς ἐξαγαγών, φησι πρὸς αὐτὸν τὸν φοβοῦντα τοῦ Θεοῦ· Πάτερ ὅσιε, διελογίζου ἐν τῷ εἰκῆ πειράζεσθαί σε ἐξ ἡμῶν; δὲ γαληνὸς τῷ ἤθει, καὶ τῷ εἴδει, λέγει αὐτῷ· Γέγραπται· Ἐὰν λοιδωρήθη, σκόπει, μήτι σοι τῆς λοιδωρίας πέπρακται ἄξιον· εἰ δὲ οὐ πέπρακται, καπνὸν εἶναι φεύγοντα τὴν λοιδωρίαν νόμιζε. Ἄπερ ἀκούσας ἐπίσκοπος, καὶ λίαν ὠφεληθείς, φησι· Ὄντως ἀψευδὲς τὸ Θεῖον λόγιον λέγω, ὅτι δίκαιος ὡς λέων πέποιθεν. Ἢν γὰρ ἀληθῶς μακάριος στεῤῥὸς, καὶ ἀκράδαντος τῇ καρδίᾳ, εἰδὼς ὑποφέρειν πάντα πειρασμὸν γενναίως. Οὖτε γὰρ τυπτόμενος ἐχαυνοῦτο καὶ ἐκυλαίνετο, οὔτε ἐπαινούμενος ἐφυσιοῦτο καὶ ἐφαίρετο… μέντοι ἐπίσκοπος ἐκ ψυχῆς μετανωήσας τοῖς ἁγίοις, καὶ πταῖσθαι εἰπων ἐν τοͅ πειράσαι αὐτοὺς, προετρέψατο ἀπελθεῖν ἐν εἰρήνῃ.

[Arsenius, suadente episcopo, balneum ingressus, suavem in eo odorem relinquit:] Divinus Arsenius, utpote provectæ admodum ætatis, laborabat infirmitate præter modum maligna, ita ut corpus ipsius simul extenuaretur. Hunc videns civitatis episcopus, & corpus ipsius recreare desiderans, dixit ad ipsum: Reverende pater, vehementer cupio hodie tecum uti balneo. Ille vero statim, ut facile acquiescere solitus, dicenti alacriter se adjungit. Porro dum ingressuri erant balneum, & vestes deposuerant, episcopus sancto dixit: Ingredere prior, & aquæ bene precare, pater, ut nos sanctitatis tuæ fiamus participes. Tunc, ubi vir magnus signum crucis formavit, & aquam ingressus est, repente perfusus est locus divina fragrantia, quæ superat omnem artem periti unguentarii. Perculsus vero episcopus & clerus ob stupendum prodigium, exclamabant ad multas horas: Domine, miserere. Nullus tamen alius ex præsentibus illic est lotus. Traditio quoque habet, ab eadem illa hora occlusum ad multum tempus fuisse balneum, ita ut appropinquantes ad portam abunde odorem optimum perciperent. Hoc igitur prodigio per omnem viciniam divulgato, multi accurrebant, ut subsidium impetrarent. Quippe nomen & institutum Sanctorum innotuit in omnibus circum jacentibus provinciis, ut non possent quiescere & orare, sicut oportet.

[27] [hinc apud omnes inclarescens, de discessa in patriam agit:] Hoc autem ægre admodum ferentes ac dolentes viri gloriam exosi, deliberabant de iis, quæ spectabant ad episcopum & populum Dei amantem, ut irent iterum ad patriam suam, scientes, quod consensuri non essent, ut id fieret, quia vehementer amabantur ab omnibus. Misit itaque divinus Arsenius clarissimum Eliam, ut episcopo hac ratione loqueretur: Divina benignitate atque adjutorio tuo, domine, liberi sumus facti ad redeundum visendumque rursum terram, quæ nos produxit. Ecce enim charitate æquitateque vestra, o amantissime, ad satietatem fruiti sumus octo annis. Hisce auditis, episcopus tristis admodum factus, cœpit verbis blandis & ad consolandum idoneis se opponere isti Sanctorum proposito: ubi vero constantiam illorum consilii percepit, & facilitatem alias acquiescendi, finxit se irasci, dixitque: Quomodo? sine meo consilio abeatis furtim? Ille vero reposuit: Ignosce mihi Domine. Magister meus dicit: Non manebo tamen hic.

[28] [at episcopus, ut Sanctos retineat, fictitiam calumniam] Ille, advocatis clericis suis & aliis excellentioribus, dicit: Scitis, piissimum par sanctorum patrum, qui hic sunt, discedere, & ad propria reverti? Illi vero reposuerunt: Nunc novimus, quod tanta luminaria alia non simus inventuri: &, si hortationi facile non obediant, contrariis etiam tentationibus prohibeantur discedere. Itaque, ubi a derat festivitas Epiphaniæ, quando nix copiosa terram operiebat, peracto sacrosancto Missæ sacrificio, cum numerosa populi multitudo hunc in finem ad episcopum venisset, subito exiverunt urbe ad Sanctorum monasterium, ducentes & custodem sacrorum vasorum ecclesiæ, ab aliquibus tractum manibus retro ligatis, & modice verberatum. Postquam ingressi erant domum, & Sanctos salutaverant, cœpit episcopus duriter in ipsos clamare, & dicere: Vosne estis monachi? Vosne Deum timetis, qui tanti furti sacrilegium in nos committere sustinuistis? Reddidistis nobis mala pro bonis. Non fallit divinum oraculum, quod dicit, quod multi sint venturi ad nos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Respondet vero divinus Arsenius ipsi cum multa humilitate: Ignosce mihi, domine; quia integro corde & pura conscientia, ut existimo, vobiscum sumus conversati usque in hunc diem. Quæ vero sit illa tentatio, non novimus.

[29] [contra S. Eliam curat proferendam:] Tunc episcopus in medium producens figmenti patronum, & subornatum Sancti accusatorem, dicit: Videns eum, qui tibi auctor est periculi, verum manifestissime fatere. Quomodo sacra ecclesiæ vasa furtim surrepta vendidistis? Ille vero effræni ore respondens, dicit: Postquam multa assentatione & adulatione a monacho Elia deceptus eram, ea furtim ablata vendidimus, & istorum pretium divisimus. Respondet divinus Arsenius cum lacrymis, & dicit: Crede mihi domine: valde juvenem ætate eum mihi acceptamquam socium: sine cognitione mea nihil attigit. Dicit ei episcopus: O pater sancte, tu in simplicitate & sine malitia conversans, assutos & pravos non observas. Ille vero cor habens adamantinum, licet intelligeret imminentem tentationem ad se spectare, stabat silens, & dicta admirans. Deinde in medium ductus, sua humiliter defendebat, dicens: Testante mihi conscientia mea in Spiritu sancto, nihil eorum, quæ dicta sunt, a me effectum est. Si vero vos estis testes, illa a me esse facta: non renuo, nihil dico: ecce dorsum meum ad flagra præbeo, & malas meas ad alapas. Tunc episcopus, fingens se videlicet iratum, præcepit adstantibus, ut ipsum tractum carceri manciparent.

[30] Illi vero, apprehensis ipsius manibus, trahebant ipsum, [& demum Eliæ constantia sic egregie probata, in abitum Sanctorum consentit.] dicentes: Ne graviter tuleris tentationem, pater sancte: nam potest Deus cito dare exitum. Respondet Vir admirandus, & dicit: Qui spe gaudent, in ejusmodi tentationibus lætantur, minimeque tristantur. At timor ingens incumbit, quando trahimur per immites angelos a tribunali judicantis Christi & conjicimur in tenebras exteriores. Tunc cœpit divinus Arsenius fluminis instar lacrymas fundere, & canos suos irrigare. Hunc autem videns episcopus, fictitiæ tentationis structor temerarius, tactusque non modico dolore, ut qui stulte erat operatus, cœpit uti verbis ad consolandum idoneis, ac senem delinire. Mox vero suos mittens, Sanctumque e carcere educens, dicit ad Virum Dei timentem: Pater sancte, an cogitabas te a nobis hac in re temere probari? Ille vero serenus indole & vultu, ipsi dixit: Scriptum est: Dum tibi maledicitur, considera, an forte quid feceris maledicto dignum: si autem non feceris, cogita maledictum esse instar fumi fugientis. Hisce auditis magna cum utilitate, episcopus dicit: Omnino verum esse dico divinum oraculum, quia justus ut leo confidit. Erat enim Beatus revera fortis & inconcussus corde, omnem tentationem generose perferre sciens: neque percussus emolliebatur aut versabatur, neque laudatus inflabatur aut efferebatur … a Episcopus tamen ex animo dolorem suum Sanctis declarans, dicensque se impegisse ipsos tentando, hortabatur, ut abirent in pace.

ANNOTATIO.

a Hic voces aliquot mendose in apographo expressas, quibus S. Eliæ constantia ulteriuscommendatur, omittendas potius duxi, quam cum erroris periculo corrigendas. De mirabili illo facto episcopi mentem meam aperui in Commentario num. 15.

CAPUT V.
Iterata Sanctorum habitatio ad S. Eustratium: gesta Arsenii cum altero Elia, & hujus prædictio: mors Arsenii: congressus Eliæ cum Daniele alterius Eliæ discipulo.

Ο Ὕτως εὐπλώσαντες νεύσει τοῦ Θεοῦ οἰ ὅσιοι κατῆλθον εἰς τὰ μέρη Ριγίου, καὶ κατῴκησαν αὖθις εἰς τὸν ναὸν τοῦ ἁγίου μεγάλου μάρτυρος Ευστρατίου. Ἀπεδέξαντο δὲ αὐτοὺς ἅπαντες ξένοι τε καὶ αὐτόχθονες, ὥς ἄλλον Ἠλίαν καὶ Ἐλισσαῖον, ἰδεῖν τὴν θεόλεκτον ζυγὴν, ως μίαν ψυχὴν ἐν δυσὶ σώμασι, τὸ ἓν πνέοντας, καὶ πληροῦντας τὸν προφητικὸν θεῖον λόγον· Κύριος κατοικίζει μονοτρόπους ἐν οἴκῳ. Ἐν αὐταῖς δὲ ταῖς ἡμέραις ἦν μέγας καὶ περιβοητὸς πατὴρ ἡμῶν Ἠλίας σὺν τῷ φοιτητῇ αὐτοῦ Δανίηλ ἐν τοῖς τοῦ Ῥηγίου μέρεσιν ὑπερέκεινα τοῦ ἁγίου μάρτυρος Δονάτου ἐν σπηλαίῳ οἰκῶν, πόλλην γνώσιν ἁγαπατικὴν πρὸς τοὺς πατέρας ἡμῶν κεκτημένος, τάτε θεῖα καὶ ἐξαίσια τεράστια τελῶν, καὶ τὰς ἁλώσεις τῶν πόλεων ἀριδήλως προλέγων. ἅπερ ἀκούων θεῖος Ἀρσένιος, καὶ λίαν ἐξεστηκὼς, κατέγνω τῆς αὐτοῦ ζωῆς· δηλοῖ δὲ αὐτῷ διά τινος οὕτως, ὡς οἶμαι· Πάτερ ὅσιε προσώχθησε Κύριος τὰ ἔργα μου· καὶ διὰ τοῦτο οὐδὲν τῶν μελλόντων προβλέπω.

[32] Τότε ἅγιος σεμνῶς μειδιάσας ἀντεδήλωσεν αὐτῷ οὕτως· Πάτερ Ἀρσένιε, ὡς ἕοικε, μάντεως ἔργου ἐφίεσέ τι πλέον ἔν σοι χαρίσματος. Έπιζητεῖς; Τί ὁρᾷς ἐν τῇ θείᾳ λειτουργίᾳ, τὰ ἅγια ἐπιτελῶν; Μεμαρτύρηκε γὰρ περὶ αὐτοῦ μέγας Ἠλίας, ὅτι μέσον πυρὸς πνευματικοῦ ἑστὼς θεῖος Ἀρσένιος τὴν ἀναίμακτον λειτουργίαν ἐπιτελεῖ· διὸ ἐξ αὐτοῦ μετέλαμβανεν τοῦ σώματος καὶ αἵματος τοῦ Κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ· καὶ αὐτὸς θεῖος Ἀρσένιος ὡς πὺρ ἦν θεωρῶν περικάλυπτον τὸ θυσιαστήριον τὴν χάριν τοῦ ἁγίου Πνεύματος ἐν τῷ προσκομίζειν τὰ θεῖα δῶρα ἀπὸ τῆς εἰσόδου τῆς θείας λειτουργίας μέχρι συμπληρούσεως. Διὸ καὶ τοῖς ὀφθαλμοῖς δακρυῤῥοῶν οὐ διελίμπανεν. Τοῦ οὖν μεγάλου καὶ ἀοιδίμου Ἠλίου, τοῦ καὶ προφητικοῦ χαρίσματος δοχεῖου ὑπάρχοντος, μέλλοντος ἀπαίρειν διὰ τῆς αἰτήσεως τοῦ ἐπιγείου βασιλέως πρὸς ἐπουράνιον, καὶ τοῦ πλήθεος τοῦ λαοῦ σὺν δάκρυσι καὶ ὀδυρμοῖς προπέμπόντος αὐτὸν, ἠρέμα πως ἐπιστραφεὶς, λέγει τοῖς πᾶσι· Τεκνία μου, μὴ κλαίετε ἐπ᾽ ἐμοὶ· οὐ γὰρ λείπω ὑμᾶς ὀρφανοὺς, ἐλεύσομαι δὲ καὶ ἔσομαι μεθ᾽ ὑμῶν.

[33] Πλὴν τοῦτό ἐστε γινώσκοντες, ὅτι Ἠλίας ἤδη ἀποδημεῖ πρὸς Κύριον. Ἐπιδημεῖ διὰ Κύριον. Ἠλίας κατατίθεται σωματικῶς ἐν μνημείω. Ἠλίας ἀνίσταται ἀρετῆς ἐν τῷ βίῳ. Καὶ καθὼς ἐμοὶ πειθήνιοι γεγόνατε, ὡς πατέρι τέκνα φίλτατα, τοιούτως κἀκείνῳ κλίνατε τοὺς ἑαυτῶν αὐχένας. Μέλλει γὰρ εὐσεβῶς διατρίψαι ἔτη μοναδικῇ πολιτείᾳ, καὶ τὸ ὄνομα αὐτοῦ διαδοθῆναι ἐν πάσαις ταῖς ὑπαρχίαις. Αὐτὸς γὰρ παρακαλέσει καὶ παραμυθήσεται τὰς καρδίας ὑμῶν ἐν πάσῃ ἀνάγκῃ. Εἷτα προφητεία οὐ διήμαρτεν, ἀλλὰ πεπλήρωται ἐν ὀφθαλμοῖς ἡμῶν. Καὶ τῷ αὐτοῦ φοιτητῇ Δανιὴλ ἐνετείλατο, λέγων, ὅτι μετὰ τὴν ἐμὴν ἀποβίωσιν ἀποστείλας ἐνέγκατε τὸν μαθητὴν τοῦ θείου Ἀρσενίου, ὅπως ποιμανεῖ έμὸν ποίμνιον· ἀγαθοῦ γὰρ πνεύματός ἐστι καὶ τελείου. Καὶ ταῦτα μὲν ἐν τούτοις.

[34] Οἱ δὲ θεῖοι καὶ θαυμαστοὶ πατέρες Ἀρσένιος καὶ Ἠλίας μεγάλως τῷ ὕψει τῶν ἀρετῶν δοκιμοῦντες ὁδηγοὶ, καὶ τύπος ὠφελείας τοῖς πᾶσι ἐχρημάτιζον. Μικρὸν οὖν νοσηλευθεὶς θεῖος Ἀρσένιος, καὶ ἐν τῆ εὐνῇ κατακλιθεὶς, δηλοῖ τῷ φαινοτάτῳ Ἠλίᾳ ἐν τῷ καστελλίῳ Πέτρᾳ Καυκας πεμφθέντι, λέγων· Ἐλθὲ τάχιον, τέκνον γλυκύτατον, θέασαι μὲν τὸν γέροντα πρινὴ ἐκδημήσω τούτου μου τοῦ ταπεινοῦ σώματος. Ὅς ἀγγελίαν δεξάμενος ταχεῖ δρόμῳ καταλαμβάνει τὸν ὅσιον, καὶ ἐπιπεσὼν, ἐν ᾧ κατέκειτο θεῖος πρεσβύτης, δάκρυσι τοὺς ἁγίους αὐτοῦ πόδας κατεφίλει, λέγων· ὦμοι πάτερ ὅσιε, καὶ ἀγαθὲ ποιμὴν, πῶς διαχωριζόμεθα ἀπ᾽ ἀλλήλων σήμερον; ἐνόμιζον γὰρ διὰ τῶν ὁσίων σου χειρῶν πρὸ σοῦ ταφῇ παραδοθῆναι ἀνάξιος· συγχυθεὶς δὲ τοῖς δάκρυσιν θεῖος Ἀρσένιος, καὶ ἐφ᾽ ἱκανὴν