Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band September III

Einleitung September III

Sep. III

Stiltingus, Joannes
Limpenus, Joannes
Suyskenus, Constantinus
Perierus, Joannes

Acta Sanctorum Septembris, ex Latinis & Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a Joanne Stiltingo, Joanne Limpeno, Constantino Suyskeno, Joanne Periero, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus III, quo dies septimus, octavus, nonus decimus & undecimus continentur, cum dissertatione prævia De Tempore Natali S. Gregorii Nazianzeni auctore Joanne Stiltingo.

Antwerp
Bernardus Albertus vander Plassche 1750

[16], 12, xviii, [14], 913, [61] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
SEPTEMBRIS
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOANNE STILTINGO,
JOANNE LIMPENO,
CONSTANTINO SUYSKENO,
JOANNE PERIERO,
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS III
Quo dies septimus, octavus, nonus, decimus & undecimus continentur, cum dissertatione prævia
DE TEMPORE NATALI S. GREGORII NAZIANZENI
AUCTORE JOANNE STILTINGO.

ANTVERPIÆ,
Apud Bernardum Albertum vander Plassche. MDCCL.

MARIÆ CHRISTINÆ
REGIÆ PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, HIEROSOLYMÆ &c.,
ARCHIDUCI,
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, LUXEMBURGI, GELDRIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ, MEDIOLANI&c., COMITI FLANDRIÆ, HANNONIÆ, NAMURCI, TYROLIS &c. &c.

MARIA CHRISTINA ARCHIDUX AUSTRIÆ etc. etc.

Tanto jucundior nobis semper accidit, SERENISSIMA ARCHIDUX, perpetua illa ac Regia munificentia, qua Opus nostrum de Actis Sanctorum constanter promovere numquam destitit Augustissima Mater Tua, Magna Maria Teresia, Romanorum Imperatrix, Hungariæ & Bohemiæ Regina, Domina nostra vere Clementissima, quanto utilius honestiusque existimamus Vitas Sanctorum iis offerre Principibus, qui Sanctos imitari a tenella ætate docentur, quique eorum exempla non solum sibi legenda, sed etiam sequenda proponunt ætate maturiore. Tales fuisse omnes nostri temporis Archiduces, in Aula Viennensi natas & educatas, pluribus verbis ostendimus, quando primum Septembris tomum Serenissimæ Archiduci Sorori Tuæ reverenter obtulimus. Neque porro cognovimus tam impudentem laudum Austriacarum obtrectatorem, ut ex omni numero laudatissimarum Archiducum vel unam assignare præsumat, cujus suavitatem, integritatem, pietatem, sanctitatem non cogatur agnoscere. Itaque, si beatus est, qui loquitur in aurem audientem, ut Sacræ testantur Litteræ, felices merito nos credimus, quod Acta Sanctorum perferre liceat ad Aulam Viennensem, sedulam Sanctorum imitatricem. Si qui vero imperiti credunt sanctitati locum non esse in Regum palatiis, iis nequaquam assentiri possumus. Innumera enim exempla ostendunt, multas Principum Aulas non caruisse sanctitatis gloria, nec omnes in solitudinibus vixisse aut in monasteriis, quos ut Sanctos celebrat ac veneratur Ecclesia. Multos ex iis in Aulis Principum natos, educatos, defunctos, luculenter demonstrant tomi nostri, in quibus plurimorum Principum virorum & mulierum gesta enarrantur. Hic ipse tomus tertius Septembris, quem ad nutum Augustissimæ Matris Tuæ debita cum veneratione Tibi offerimus, SERENISSIMA ARCHIDUX, Principem exhibet in aula imperatoria natam & educatam, Imperatoris neptem, Imperatoris filiam, Imperatoris sororem, Imperatoris conjugem, virginem tamen, eamdemque jam ante nuptias Imperatricem: Pulcheriam dico, eximiis virtutum ornamentis ac sanctitatis gloria longe illustriorem, quam omnibus honorum titulis modo enumeratis. Quare, cum morum integritas ac sanctitas in multis Regum palatiis amata fuerit ac desiderata, illaque præsertim apud Religiosissimos Majores & Parentes Tuos maximo semper fuerit in pretio, eadem fiducia, qua aliorum Sanctorum virtutes in aliis tomis imitandas proposuimus, unam ex hoc tomo seligendam censuimus Sanctam, quæ illustrium natalium similitudine, vitaque in Aula sancte traducta, Archiducem pietati deditam ad sanctam æmulationem possit accendere. Porro ut facilior Tibi sit ac jucundior sanctæ Imperatricis Pulcheriæ imitatio, facere imprimis poterunt exempla domestica: neque enim existimabis duram nimis nimisque laboriosam esse virtutum exercitationem, si virtutes illas, quibus ad insignem sanctimoniam pervenit Pulcheria, do mi passim exerceri videbis. Sic igitur exempla S. Pulcheriæ, in Actis latius legenda, Tibi breviter proponam, ut simul assignare placeat, quam eleganter ea imitetur Augustissima Imperatrix Mater Tua, quam sola fere eaque felici fœcunditate Imperatrici Virgini dissimilem reperio. Pulcheria tam diligenter in pueritia erat instituta, ut præter sermonem Græcum sibi vernaculum, eleganter uteretur sermone Latino, tam in scribendo quam in loquendo. Laudanda sane institutio, quæ sanctæ Imperatrici mire profuit ad imperium recte administrandum. At exempla nihilo inferiora domi habes, PRINCEPS AUSTRIACA. Quis ignorat, Augustissimam Matrem Tuam Germanico sive vernaculo sermoni ab ætate tenella Latinum adjunxisse, nec solum Latino eleganter uti sermone, sive scribendum sit, sive perorandum, sive loquendum familiariter; sed eadem quoque facilitate Italico uti cum Italis, Gallico cum Gallis? Pulcheria otium & desidiam a vita sua procul amandaverat. Adest rursum hujusce diligentiæ exemplum domesticum. Augusta enim Pulcheriæ Imitatrix consuevit summo mane e strato surgere, diemque in varia negotia sic partitur, ut merito de Regina diligentissima possit dici: Consideravit semitas do mus suæ, & panem otiosa non comedit. Pulcheria fratrem suum Theodosium imperatorem disciplinis ad ætatis captum accomodatis instituendum curavit, ipsaque cum aliis multis erudiebat Puerum, tum præcipue eum ad pietatem informabat; neque modo Theodosium, sed etiam sorores Arcadiam & Marinam. Vos quoque, FELICISSIMA ARCHIDUX, in Aula Viennensi Vestram habetis Pulcheriam, quam pro materno in Vos amore, pro eximia sua in Deum pietate, pro singulari prudentia & sapientia, talem tantamque in numerosæ prolis institutione esse novimus, ut hac in parte nihil S. Pulcheriæ ipsam concedere, nihil concessuram credamus. Miris laudibus celebratur Pulcheria ob perpetuum orandi studium, quod statis temporibus pias fundere preces non prætermitteret, suæque pietatis fratrem & sorores haberet comites. Eximium sane assiduæ preces sunt bonum, atque ingentium origo bonorum. At bonum illud adeo expetendum jam apprehendere cœpisti, & divina gratia facile assequeris. Religiosissima Mater, quam præ oculis habes, verbo docebit & exemplo, qua ratione S. Pulcheriam in orando imitari possis ac debeas. Docebit nimirum & ostendet, quanta constantia consuetæ preces in cubiculo, in oratorio, in templo sint persolvendæ, quanta reverentia in oratione cum Deo loquendum, quanta fiducia divinum implorandum auxilium, quanta demum submissione & humilitate divinæ voluntati omnia sint permittenda. Præclare in hisce imitaberis S. Pulcheriam, si modo præeuntem assequi potueris Matrem, si cum illa didiceris, quam exigua sint humana omnia, quam nihil sit ipsa etiam Majestas Regia coram Majestate Divina; si cum illa Jacobum Apostolum ex animo audieris dicentem: Humiliamini in conspectu Domini, & exaltabit vos. Porro religio S. Pulcheriæ ita in Deum ferebatur, ut etiam mira pietate coleret Sanctos, & præ ceteris Sanctissimam Dei Genitricem Mariam. Immo sic tota in Dei amorem rapiebatur Imperatrix Sancta, ut non posset non simul amare Sanctos a Deo dilectos & exaltatos, interque eos præcipuo amore complecti Reginam Sanctorum Mariam, Deo dilectissimam, & præ Sanctis omnibus a Deo honoratam & exaltatam. Insignem venerationem, qua gloriosissimam Dei Matrem prosequebatur Pulcheria, testantur tria templa, magnitudine & pulchritudine plane insignia, per Sanctam a fundamentis excitata, & Mariæ nomini dicata. Nequaquam necesse est, PIISSIMA ARCHIDUX, ut stimulos currenti addere tentem. Pietas in Sanctissimam Virginem tam communis fuit Sanctis omnibus, quam hæreticis plerisque fuit exosa; tam familiaris & usitata est in Augusta Domo Austriaca, tanta tamque singularis in Majoribus Tuis semper eluxit atque etiamnum mirifice elucet in Augustissimis Genitoribus Tuis, ut merito confidamus, semina illa teneræ pietatis in Mariam, quæ jam nunc animæ Tuæ sunt insita, pulcherrimos maturiore ætate fructus datura. Modum propositæ brevitatis longissime excedam, si omnes S. Pulcheriæ virtutes enumerare velim, si alteram Pulcheriam, quam non sine suavi admiratione ad singulos passus sequentem reperio, in singulis exhibeam comitem. Quamobrem non enucleabo, quanto in honore sacerdotes haberet omnesque viros probos, quantum quamque tutum sibi esse thesaurum crederet in sublevanda pauperum inopia, quanta in fratrem & sorores dilectione eorum honori prospiceret. Non explicabo insignem morum modestiam & gravitatem, amabilem indolis suavitatem & lenitatem, eximiam clementiam cum severitate necessaria conjunctam, invictam demum in adversis patientiam, constantiam, fortitudinem, magnanimitatem. Hæc decora in Actis Pulcheriæ legere poteris, coram in Matre intueri. Alia me vocant paulo latius exponenda. S. Pulcheria, teste Sozomeno, postquam principatus curam suscepit, orbem Romanum optime ac decentissime gubernavit: quippe quæ recte consuleret, & consulta celeriter exsequeretur. Magna laus sanctæ Imperatricis, quantumvis paucis verbis declarata! Non credidit se officio suo satisfacturam, si otio immersa ac deliciis, imperii administrandi curam in alios transfunderet: pro salute & felicitate subditorum ipsa vigilare ac diligenter laborare voluit. Plane ignorat Aulam Viennensem, si quis hæc omnia non videat & agnoscat in optima ac diligentissima Regina nostra. Quis illa in consultando frequentior? Quis in consilio capiendo prudentior? Quis in perlustrandis administrorum suorum officiis sagacior? Quis in curanda mandatorum exsecutione solertior? Quis in commodis subditorum suorum investigandis diligentior? Moratur quidem passim Viennæ Regina Maxima: at sagaci industria perspicit, quid rerum a suis administris agatur cum in Aula ipsa, tum in provinciis etiam remotissimis; curatque ut recte peragantur omnia. Tanta diligentia prudentissimæ Reginæ nata est felices reddere populos eidem subjectos, SERENISSIMA ARCHIDUX, præsertim cum nec ambitione corrumpatur, nec avaritia. Non existimat sapiens Regina, se tanto fore majorem, quanto latius regnaverit: sed tanto gloriosius regnaturam, quanto rectius regna sua administraverit. Non desiderat subditorum sanguine alienas acquirere provincias; sed suas continuo studio felices facere & florentes. Non studet immoderatis tributorum exactionibus aurum argentumque privatorum ad arcas suas transportare; sed mercatorum industriæ favendo, eorumque procurando commoda, populorum suorum opes æque ac suos augere thesauros. Non quærit inanem magnificentiæ famam ambitiosa ærarii effusione in sumptus inutiles; sed ordine tam concinno tamque prudenter thesauris suis uti statuit, ut nec Regia munificentia umquam deficiat, nec urbium munimenta, nec robur exercitus, nec aurum argentumque ad necessariam regnorum ac subditorum defensionem desiderari possint. Sic cogitat, sic agit, sic præsentibus simul & futuris prospicit Augustissima Mater Tua. Sic semper ditiones suas administrarunt, qui non fallaci quorumdam adulatione, sed præclari regiminis merito Boni Principes audierunt. Restat, SERENISSIMA ARCHIDUX, ut consideremus, quanto studio fidem Catholicam contra impugnationes hæreticorum, Nestorii maxime & Eutychetis, defendendam susceperit S. Pulcheria, quantamque ex ea defensione consecuta sit laudem. Leo Papa, sanctitate & sapientia Magnus, victoriam de Nestorio ac de Eutychete S. Pulcheriæ frequenter attribuit. Non potuit Nesto rius hæresim suam tueri, teste Leone, quia Pulcheriam, quam Famulam & Discipulam veritatis nominat, non latebat, quantum simplicibus infunderetur veneni per illa loquacis hominis colorata mendacia. Hinc sancta Imperatrix subdolum sanctæ religionis hostem ab ipsis visceribus Ecclesiæ depulit. Eadem, testante Leone, sua solicitudine effecit, ut Eutychetis molimina non laterent; & sic per omnes mundi partes, in quibus Domini Euangelium prædicatur, duplicem palmam consecuta est & coronam. Plura de hisce in Actis data ex S. Leone, ex Sozomeno, ex Concilio Chalcedonensi, a cujus Patribus sancta Imperatrix Custos vocatur Catholicæ & orthodoxæ fidei. Maxima profecto hæc Sanctæ gloria: at ea rursum non carent Heroës Christiani Domus Austriacæ, & præ ceteris Religiosissimi Progenitores Tui, Caroli, Ferdinandi, Leopoldi, quorum vestigiis laudabiliter insistunt Augustissimi Parentes Non dicam SERENISSIMA ARCHIDUX, quantum quamque feliciter illi pro orbe Christiano contra Turcarum potentiam armis de certarint, quantas pro fide Catholica tuenda dimicationes contra hæreticos susceperint; id unum observo tanto omnes Principes Austriacos fuisse servore, tanto cum illis Piissimam Imperatricem Matrem Tuam ardore incensam esse ad fidem Catholicam in ditionibus suis conservandam, ut laudatissimum hoc studium inter præcipua numerari possit Augustissimæ Domus Tuæ decora. Ceterum relatis modo breviter virtutibus id assecuta est S. Pulcheria, ut Aula Constantinopolitana illius temporis a variis scriptoribus nominetur Aula Sancta: neque immerito honoratur glorioso illo nomine, si consideretur tempus, quo præcipuam in Aula auctoritatem habuit Sancta: nam & ipse Theodosius Imperator & sorores ipsius Arcadia & Marina eodem cum Pulcheria florebant pietatis ac sanctitatis studio. Non possumus hic dissimulare, SERENISSIMA ARCHIDUX, Aulam Viennensem a multis quoque sanctitatis titulo honorari; nec immerito frequenter vocari Aulam Sanctam. Quidni enim Sancta nominetur Aula illa, in qua regnat fides, justitia, clementia, temperantia, castitas; cujus Principes ornati sunt misericordia, prudentia, fortitudine, aliisque virtutibus Christianis; ubi pietas & sanctitas in excelso sedent solio, ipsisque leges præscribunt Legislatoribus? Tam sublimis hæc & solida Principum Christianorum est gloria, qua Augustissimorum Progenitorum Tuorum memoria commendatur, quamque Religiosissimi Parentes Tui jure quasi hereditario una cum regnis & Imperio studiose sibi vindicarunt, ut non dubitemus libere edicere, nulla alia re ornatiorem felicioremque videri Augustam Domum Tuam, quam eximia illa Christianæ pietatis ac sanctitatis cura, quæ tam constanter sedem in illa fixit stabilem. Celebrent alii incomparabilem Domus Austriacæ splendorem, quod Romanos habuerit Imperatores longe plures, quam ulla alia domus, sive in Occidentali sive in Orientali imperio; quodque primum orbis solium tribus seculis sine interruptione occupaverit. Alii accuratius expendant, quantam mereatur gloriam Augustissima Domus Tua, quod formidabili Turcarum potentiæ, semper latius grassanti, & novas perpetuo occupanti provincias, simulatque ad limites ditionum Austriacarum pervenerat, firmissimum se murum opposuerit, tamque fortiter cum illo Christiani nominis hoste duobus jam seculis decertaverit, ut, qui olim Viennam & Græcium libere excurrebat, modo nihil in tota Hungaria, Slavonia, Transilvania possideat. Enumerent illi relatas victorias, urbes expugnatas, cæsorum hostium multitudinem, indeque tuto inferant, bellicæ fortitudinis laudem, si cui debetur Principi, quam maxime Majoribus Tuis esse debitam. Hæc aliaque plura Majorum Tuorum decora libenter agnoscimus, SERENISSIMA DOMINA NOSTRA: quin & maximi facimus Heroum illorum facinora, quia ex norma Christianæ pietatis sunt patrata. Verum sicut S. Pulcheriam Alexandro Magno, Julio Cæsare, aliisque omnibus infidelium heroibus longe feliciorem & gloriosiorem novimus, quia pietate & morum sanctitate ad solidam felicitatem veramque gloriam sibi viam aperuit; ita sanctitatis curam aliis omnibus Principum ornamentis præponendam existimamus. Liceat igitur gratulari, ortam Te esse Majoribus & Genitoribus tanta pietate conspicuis; Te educari in Aula tam Sancta, sub oculis tantorum Parentum, tantaque cura & diligentia ad pietatem informari; Te ea modo in tenera ætate Austriacæ pietatis dare specimina, ut non possimus non sperare, Te crescentibus annis ad excelsum virtutis culmen evasuram. Huc Te vocat sancta Imperatrix Pulcheria. Huc suis exemplis Te trahunt, qui longo ordine præcesserunt, Præclarissimi Majores. Huc sedulis monitionibus diligentique cura Te impellunt Augustissimi Genitores. In sublimi demum illo Christianæ perfectionis fastigio Te comitem habere desiderant, quotquot vivunt Archiduces. Nos vero, dum tomum hunc devotissimo animo Tibi, SERENISSIMA ARCHIDUX, offerimus, rogamus Divinam Clementiam, ut quam diutissime Te cum Augustissimis Parentibus, & cum Serenissimis Fratribus ac Sororibus incolumem conservare, bonisque omnibus cumulare dignetur.

SERENISSIMA ARCHIDUX

���SERENITATIS TUÆ ARCHIDUCALIS

Devotissimi Clientes
JOANNES STILTINGUS
JOANNES LIMPENUS
CONSTANTINUS SUYSKENUS
JOANNES PERIERUS
SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI TERTII DE ACTIS SANCTORUM SEPTEMBRIS

[Præfatio]

Hic tomus totius Operis quadragesimus primus quin que dies percurrit, videlicet septimum & quatuor sequentes Septembris. Sancti vero hisce diebus dantur centum circiter & sexaginta præter anonymos aliquot. Tomo præfigitur Dissertatio de tempore natali S. Gregorii Nazianzeni. Occasionem huic disputationi præbuerunt Acta S. Paphnutii episcopi inferius memorandi, in quibus agendum fuit de continentia sacerdotum, qui ante Ordines sacros illigati erant conjugio. Nam Tillemontius, quem de more secuti sunt alii quidam neoterici, eum Nazianzeno attribuit annum natalem, quo pater ipsius Gregorius jam erat episcopus, & consequenter contendit patrem Gregorium tempore sacerdotii liberos genuisse. Hanc autem opinionem, ex unico versiculo Græco leviter assertam, non modo sanctis Patribus contrariam, & rectæ chronotaxi repugnantem, sed omni quoque fundamento destitutam ostendimus. Hisce præmissis, Sanctos in hoc tomo datos recensere incipio.

EX STATU ECCLESIASTICO.

In hoc statu primos memoro duos Pontifices Romanos, Sergium I, & Hilarum, quorum gesta Commentariis historicis prolixe satis illustrata sunt; nec prætermissæ incidentes aliquot controversiæ, cum chronologicæ tum historicæ. De aliis non paucis Italiæ episcopis in hoc tomo disseruimus. Præ ceteris notior est Joannes Laudensis, discipulus B. Petri Damiani, deinde generalis Prior Fontis Avellanæ, ac demum episcopus Eugubinus. Gemina hujus Sancti Vita ex Mss. codicibus nunc primum producitur, altera a sodali & discipulo Sancti fideliter scripta, altera serius exarata. Gesta quoque & eruditio Joannis, gestorum chronotaxis, corporis incorrupti elevatio ac miracula diligenter examinata sunt & illustrata. Nonæque nota & certa sunt gesta Grati aut Gradi Augustæ Prætoriæ episcopi. Acta quidem aliqua fuerunt composita, sed ea aperte fabulosa. Ex illis porro Actis recentiores quidam scriptores seculis VIII & IX floruisse crediderunt: alii Gratum retulerunt ad seculum VII: at nos eum seculo V vixisse existimamus. Occasione Grati breviter actum est de Gallo ejusdem civitatis episcopo, quem anno 546 obiisse ex vetusto ostendimus epitaphio; licet alii eumdem ad seculum IX & ad XI perperam remiserint. Ugo Volaterranus in Tuscia episcopus etiam aliquot disquisitionibus occasionem præbuit: Vita & gloria posthuma ejusdem ex monumentis Volaterrensibus sunt data. Agabii Novariensis gesta breviter collecta. Æmilianum Vercellensem a Sancto synonymo distinximus. Accedunt Sinotus, verisimiliter secundus ecclesiæ Capuanæ episcopus, sed parum notus; Pamphilus eidem ecclesiæ attributus, cujus cultus utcumque probatus; & Ventura presbyter, in agro Tifernensi cæsus, quem Tifernenses in Umbria colunt ut martyrem. In Sicilia Cosmas ut archiepiscopus Africanus apud Panormitanos colitur. Gallia varios dedit episcopos sanctitate magis memorabiles, quam Actis exacte scriptis. Acta Evurtii Aurelianensis data quidem sunt, quia aliqua forsan vera continent; at magna ex parte fabulosa esse agnoscimus. Data item Acta translationis geminæ, & alia inventionis corporis diu absconditi. Vitæ S. Alpini Catalaunensis, altera brevior, altera prolixior, suis quoque mendis non carent: hinc de gestis Alpini disputatum ad corrigendos Actorum errores. Hisce melior est vita S. Stephani, ex Ordine Cartusiano ad Diensem episcopatum promoti, licet ne hæc quidem suis careat nævis, præsertim prolixior, quæ stylo soluto scripta est ex breviore metrica. Utraque edita est, uti & epistola episcoporum provinciæ Viennensis ad Gregorium IX, in qua plurima miracula fideliter enarrantur. Gesta Patientis episcopi Lugdunensis, Verani Vinciensis, Viventii Remensis, & Salvii Albigensis collecta sunt ex variis & illustrata, prout etiam factum est de Gauzlino & de Bodone, episcopis Tullensibus in Lotharingia, de Eunucio Noviodunensi, Augustale Arelatensi, & Marcello episcopo martyre in territorio Aniciensi: at de tribus posterioribus pauca fuerunt colligenda. Ad statum ecclesiasticum queque pertinere credimus Clodoaldum e regia Francorum stirpe presbyterum, quamvis aliqui hunc eremitam faciant & deinde monachum. Vita ipsius edita est; at erroribus aliquot videtur fœdata. Longe melior & prolixior est Vita Corbiniani episcopi Frisingensis in Bavaria: illamque variis observationibus elucidatam dedimus. Audomari Taruanensis in Belgio episcopi tres dedimus Vitas, quod prima, quæ ceteris antiquior est, non omnia videatur complecti gesta. Theodardi item Trajectensis episcopi & martyris varias edidimus Vitas, quarum prima hactenus erat inedita. Alchmundus & Tilberhtus episcopi fuerunt Hagustaldenses in Anglia, de quorum gestis disputatum, dataque corporum translatio cum miraculis. De Eunano Raphoæ in Hibernia episcopo pauca innotuerunt. De Paphnutio episcopo incertæ civitatis in Ægypto aliqua fuerunt enarranda, plura disputanda.

EX STATU MONASTICO.

Primum hic pono S. Nicolaum Tolentinatem, Ordinis Eremitici Augustiniani presbyterum, præclaris gestis & innumeris miraculis illustrissimum. Vita prima non quidem admodum prolixa est, sed rectius scripta, quam critici aliqui voluerunt. Edita quoque Vita altera, & gloria Sancti posthuma fuse & diligenter illustrata. Petrus de Chavanon Canonicus Regularis Augustiniani Ordinis, Piperaci in Arvernia, gestis claruit & miraculis. Vita quoque accurate scripta est. Inter abbates Actis conscriptis & hic elucidatis clari sunt Adelphius Romaricensis in Lotharingia, & Elias, cognomento Spelæotes, sive speluncæ habitator, in Calabria. Utriusque Vita scriptorem habet Sancto contemporaneum. Adelphii altera quoque Vita edita, uti & translatio corporis. Eliæ vero Acta nunc primum Græce ac Latine ex Mss. edita. Sanctus hic parum hactenus erat cognitus, & cum altero synonymo a variis confusus. Verum ex Vita dissipantur hæ tenebræ. Accedunt alii abbates, quorum gesta minus prolixe exarata, nimirum Thomas Farfensis in Sabinis, Almirus, Alneus & Ulfacius in provincia Cenomanensi, & Kieranus seu Queranus Cluainmic-noisensis in Hibernia. Ulfacii nulla inventa est Vita: Querani Vita ut fabulosa est prætermissa. At utriusque gesta aliunde collecta & illustrata. Inter eremitas est Barypsabas martyr in Oriente. Hujus Acta Græca, licet videantur fabulosa, sunt edita. Eaque occasione inquisitum, utrum videatur aliquid Sanguinis Christi Domini in terris remansisse: nam de eo aliquid a Barypsaba conservatum asserunt Græci. Bertellini seu Beccelini eremitæ in Anglia nihilo meliora sunt Acta. Tutius in territorio Aquilano & Onnenus in Britannia Armorica vix noti sunt. Odgerus diaconus prope Ruræmundam in Belgio defunctus solitariis quoque annumerari potest. Ad statum monasticum demum spectant duo Beati, Merbodus sive Marbedo presbyter Ordinis Benedictini & martyr; ac Joannes Salernitanus, Ordinis prædicatorum, cujus Vita data.

EX STATU SECULARI.

Notissimus est Adrianus martyr, cujus Acta Græca cum interpretatione Latina edidimus, & contra nimias censuras utcumque vindicavimus. Diligenter quoque actum est de reliquiis hujus Sancti, qui Gerardi-Monte in Belgio multis claruit miraculis, magnoque etiamnum peregrinorum concursu honoratur. Occasione Adriani de Natalia quoque ipsius conjuge disputatum. Græca item Acta Sozontis M. Pompeiopoli in Cilicia & Severiani Sebastiæ passi, ex Mss. sunt data & illustrata. Latina Acta Anastasii M. Salonæ in Dalmatia coronati, ac Felicis & Regulæ similiter data sunt & examinata. Eupsychium M. ab altero synonymo distinctum habet Cæsarea Cappadociæ; Joannem, edicto Diocletiani lacerato celebrem, clarosque in aula imperatoris Dorotheum & Gorgonium Nicomedia; Eusebium, Nestabum, Zenonem & Nestorem Gaza Palæstinæ; Nemesianum, Felicem, Lucium, & horum Socios nominatim a S. Cypriano laudatos, Africa; Prothum & Hyacinthum, celebritate cultus magis quam Actorum fide notos, Roma ipsa; ac denique alios non paucos, partim martyres, partim confessores, quorum gesta minus sunt nota, in variis provinciis Italiæ, Galliæ, Hispaniæ atque Orientis assignabit index Sanctorum tomo præfixus.

EX FEMINEO SEXU.

Inter Sanctas mulieres primam recenseo Pulcheriam imperatricem & virginem, quarumlibet virtutum splendore illustrem, & defensione fidei Catholicæ contra hæreticos Nestorianos Eutychianosque celeberrimam, cujus præclara gesta Commentario historico relata sunt & illustrata. In Bithynia passæ sunt & coronatæ martyrio Menodora, Metrodora & Nymphodora sorores virgines. Ægyptum celebri ac mira pœnitentia illustravit Theodora Alexandrina, cujus tamen Acta, utpote nimis fabulosa, edere noluimus. Abbatissæ quatuor in diversis provinciis repertæ, nimirum Madelberta virgo Malbodii in Hannonia; Wilfrida seu Vulfridis in Anglia; Seraphina vidua Pisauri in ducatu Urbinate, & Sperandea virgo Cinguli in Piceno, sive in Marchia Anconitana. Celebris in Burgundia prope veterem Alesiam est Regina virgo & martyr. Hujus Acta quidem sunt suspecta, sed gloria posthuma ex corporis translatione & miraculis elucescit. Solo fere cultu innotescunt virgines sequentes, Grimonia Capellæ in Picardia, Gallis quo que martyrologis ignota; Osmanna in abbatia S. Dionysii Parisiensis agri; Carissima Albigæ in Occitania; & Belina apud Lingones in Campania. Paulo plura colligi potuerunt de Comitissa nobili virgine Venetiis; cui & Beatæ titulus vindicatur.

Ceterum huic tomo præmittitur elogium Patris nostri Joannis Pinii, anno 1749, die XIX Maii pie defuncti: eaque occasione breviter respondetur Jacobo Laderchio, qui in Vita S. Ignatii per Pinium illustrata improbavit paucula ad S. Philippum Nerium spectantia.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDRO-BELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi typographos & bibliopolas, qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere, & vendere possint libros & Opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Francisco Retz, concedo Bernardo Alberto vander Plassche facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum tertium de Actis Sanctorum Septembris, collectis & illustratis per Joannem Stiltingum, Joannem Limpenum, Constantinum Suyskenum, & Joannem Perierum, Societatis nostræ presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ VIII Octobris MDCCL.

PETRUS AMELOT.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

CÆsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Stiltingi e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis die V Octobris anno MDCCXXXV.

Signat��� P. VAN CUTSHEM.

Et ego Joannes Stiltingus Societatis Jesu, permitto Bernardo Alberto vander Plassche, ut Tomum tertium de Actis Sanctorum Septembris, meo permissu apud ipsum impressum publicet. Datum Antverpiæ VIII Octobris MDCCL.

APPROBATIO
CENSORIS ORDINARII.

Acta Sanctorum contenta tomo tertio Septembris, collecta, digesta, commentariisque & observationibus illustrata a RR. PP. Joanne Stiltingo, Joanne Limpeno, Constantino Suyskeno, Joanne Periero, Societatis Jesu Presbyteris Theologis, uti & Elogium R. P. Joannis Pinii, ac Dissertatio de tempore natali S. Gregorii Nazianzeni, quæ illis præfiguntur, non tantum admirandam horum Hagiographorum arguunt in ecclesiasticis & profanis historiis aut corrigendis, aut conciliandis, aut de caligine eruendis industriam: sed & rarum eorumdem idque argutum de Sanctorum quorumdam Vitis æquo minus exactis, aut fide dignis judicium, & elaboratissimum inter tot salebrosa, & spinosa veluti dumeta venerandæ antiquitatis indagandæ studium. Quare cum nihil a fide catholica, & bonis moribus alienum, sed plurima erudita in primis, præclara, & ex veteribus quarumcumque fere Gentium monumentis studiose conquisita contineant, quibus Sanctorum Fasti summe illustrantur, eadem Acta luce publica dignissima judico. Datum Antverpiæ 15 Septembris 1750

A. BRIERS
S. Theol. & SS. Canonum Licentiatus, cathed. Ecclesiæ Antverpiensis Canonicus Grad. & Archipresbyter, examinator Synodalis & librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc tertium Tomum Septembris denuo protestamur.

ELOGIUM REVERENDI PATRIS JOANNIS PINII HAGIOGRAPHI SOCIETATIS JESU, ΤΟΥ ΜΑΚΑΡΙΤΟΥ,
Auctore P. Joanne Periero ejusdem Societatis presbytero.

P. JOANNES PINIUS S. I. OBIIT XIX MAII, ANNO MDCCXLIX, AETATIS LXXI.
Hæc Pinii facies, Vitam cupis? Accipe; totum Actis Sanctorum se dedit, atque Deo.

CAPUT PRIMUM
Pinii natales, studia, ingressus in Societatem, & gesta usque ad accessum ad Museum Antverpiense.

[Elogii hujus conscribendi causæ.] Quod ab annis circiter XXXV de P. Daniele Papebrochio collega suo judicium tulit P. Joannes Pinius, cum illius elogium, præfixum tomo VI Junii, meditaretur, idem nos modo de ipsomet Pinio ferre possumus; nec cupidum esse scilicet laudum nostrarum, nec indigum. Etenim si vitæ ejus piissime transactæ seriem vel obiter memoria recolamus, tot virtutes mox occurrunt, tanta in earumdem exercitatione ad finem usque constantia, ut non possimus non habere spem firmam, ipsum ex Actis Sanctorum, quæ illustravit, ad Sanctorum migrasse contubernium, & immortalitatis gloria donatum, de humanis laudibus minime laborare: si autem in Opus nostrum oculos conjiciamus, lucubrationes se produnt eo numero, ea eruditione elaboratæ, ut dubitare nos non sinant, quin magni nominis famam apud eruditos æquosque rerum æstimatores sibi pepererit, ac proinde laudibus nostris neutiquam indigeat. At vero hic non tam considerandum est, quid ipsi (verba sunt Pinii præludentis ad elogium Papebrochii) e laudibus nostris accedere possit ornamenti, quam quid nos deceat officii, si velimus (& sane velle debemus) ab ingrati animi vitio, quam longissime abesse. Itaque cum Majorum nostrorum consuetudo, & ipsiusmet Pinii, certe id tum non præsentientis, sententia, nos impellant, ut viris de Museo bene meritis parentemus, gesta ejus ac virtutes præcipuas brevi & fideli elogio complectimur.

[2] Patriam habuit Gandavum, urbem Flandriæ primariam, [Pinii patria, parentes, frater & sorores;] ac pluribus præclarisque nominibus, & hæc inter fœcunditate ingeniorum, quibus respublica litteraria condecoratur, celeberrimam; diem natalem XIII Decembris anni MDCLXXVIII; parentes vero ornatissimum virum Joannem Pien, Concilii Flandriæ Jurisconsultum, Regiis dein confiscationibus & capituli cathedralis sancti Bavonis ærario præfectum, & Mariam Teresiam D'Hamere, conjuges, quorum pietas apud populares suos semper spectabilis exstitit, ac tum enituit maxime, cum non modo hunc primogenitum suum Joannem, sed & reliquam progeniem suam lubentes Deo consecrarunt, Ignatium, Mariam Catharinam & Annam Teresiam: Fuit illis quidem proles quinta, nomine Francisca, at hæc minima natu, prima nata est cælo, & citius ad finem vitæ, quam ad rationis usum pervenit. Superstites sunt usque nunc Ignatius & Anna Teresia, Pinii nostri frater & soror, hæc Gandavi virgo Deo devota, ille Societatis nostræ sacerdos Romæ, quo, postquam sacram Theologiam docuisset Lovanii, vocatus est anno MDCCXXVIII Theologus admodum reverendi Patris nostri Generalis, ac librorum censor. Plura de P. Ignatio Pinio, editis etiam libris claro, addi hic possent; imo, quamvis hujus loci non sit elogium ejus contexere, adderem plura de præstanti ejus ingenio, virtute & præclaris animi dotibus, nisi vererer, ne sic læderem viri modestissimi verecundiam. Illud sane permitterent, ne dicam exigerent, ejus in Museum nostrum merita, quod, vivo Fratre, juvit semper subministrando perutilia nobis instrumenta, atque alia præstando obsequia, & modo juvare pergit similiter. Redeo ad P. Joannem

[3] [studia humaniora inseculo, ingenium, pietas,] Is, postquam primam ætatulam sub tam piis parentibus traduxisset, jamque litterarum primis elementis sufficienter instructus videretur, missus est ad scholas Societatis nostræ informandus politioribus humanitatis artibus, & virtutum Christianarum morumque bonorum documentis. In utrisque profecit tantum, quantum sperare fas erat. Etenim cum esset juveni ingenium facile, quo lecta & a magistris prælecta mox perciperet, felix memoria, qua percepta retineret, sedulitas indefessa, qua ingenium & memoriam excoleret, in concertationibus scholasticis multum præcellebat sodalibus suis, & sub anni exitum primas numquam non præripiebat, etiam iis, qui in suprema classe Grammatices, quam anno unico absolvit, per biennium desudaverant. Cum autem indole esset ad bonum prona, eaque tum parentum tum magistrorum monitis & exemplis magis magisque excitaretur ad virtutem, hujus amor cum ætate in ipso accrevit adeo, ut ob singularem pietatem, modestiam & morum integritatem charus esset omnibus; donec tandem deliberare cœperit de vitæ statu post emensum studiorum curriculum eligendo. Mature ac prudenter status singulos considerantem incessit desiderium ingrediendi Societatem Jesu, ac posthabito, quod offerebatur, beneficio Ecclesiastico, mentem aperuit parentibus & provinciæ nostræ moderatoribus, ab illis haud gravate facultatem adeptus est, & ab his ut spei optimæ adolescens admissus.

[4] Itaque factus voti compos, Mechliniam, quo eum ardor suus impellebat, [& tirocinium in Societate. Studet Philosophiæ; repetit] profectus, &, ad quem toto pectore anhelabat, ingressus est novitiatum die XXX Septembris anni MDCXCVI: ubi nihil prætermisit, ut omnes tironis optimi numeros impleret, ac solida vitæ religiosæ jaceret fundamenta; quo pacto eos in omni virtutum genere, in humilitate præsertim & obedientia, in amore castitatis ac paupertatis, in studio orationis, in accurata Regularum observantia, atque in zelo erga salutem proximi, progressus fecit, qui toto vitæ decursu ad aliorum exemplum & æmulationem in ipso enituerunt. Post evolutum tirocinii biennium ac nuncupata scholasticorum Societatis nostræ vota, Superiorum jussu Antverpiam contendit Philosophiæ placita excepturus, & his post biennium aliud non sine subtilis ingenii commendatione publice propugnatis, Hallas Deiparæ, ut more juniorum nostrorum politiores litteras, haustas in seculo, repeteret ac perficeret. Hic ille, utpote ad quaslibet artes scientiasque peridoneus, nec Latino sermone leviter instructus, brevi tempore in Grammaticæ, Poëticæ & Rhetoricæ artibus excelluit, ac proinde curas in id convertit, ut, quæ ante Græci idiomatis principia acceperat, excoleret & perpoliret.

[5] [humaniores litteras,] Id ipsi non minus feliciter successisse, testatus est nobis per litteras senex Societatis nostræ sacerdos probus ac pius, & solus ex viginti quinque sociis, qui cum P. Joanne Pinio, anno eodem, Societati se manciparunt, in provincia superstes. Is paucis perstringens, qualis fuerit Pinius noster, cum secum habitaret in Hallensi oppido, notat sequentia: Erat Græcæ linguæ peritus in paucis, adeo ut aptus esset sacris Bibliis Latinis Græce reddendis, & plerasque epistolas ad fratrem suum P. Ignatium Pinium destinandas concinnaret Græce. At ne putes, ita arsisse in ipso amorem erga studia, ut refrigesceret pietas, præmittit laudatus senex etiam super hac testimonium, asseritque, eum fuisse devotissimum, ac peculiari ardore incensum erga beatissimam Virginem Mariam: cujus videlicet imago, ob innumera miracula & beneficia per universum Belgium & adjacentes regiones celeberrima, ingenti peregrinorum concursu honoratur in dicto Hallensi oppido. Denique idem prosequitur in hunc modum: Singulis pene diebus recreationis (dantur hujusmodi aliquoties per mensem, ne studiis obruantur) Alsenbergam, duobus milliaribus ab Hallensi oppido dissitam, excurrebat veneraturus (diversam a prænominata) claram miraculis imaginem Dei Genitricis, in quam ferebatur affectu magno & tenero.

[6] [easque docet juventutem.] Tandem in pietate ac scientia ad eum gradum exercitato juventus primum Bruxellensis, deinde Antverpiensis committitur bonis artibus imbuenda; in quo munere tanta felicitate usus est, ut eximiam laudem referret tum apud nostros tum apud externos, qui Viri doctrinam suspiciebant & sedulitatem. Loquuntur etiam hodie nostri seniores de industria ejus in concinnandis publicis scholarum exercitationibus, deque dexteritate in his ordinandis ac exsequendis per discipulos cum summo applausu eo confluentium omnis ordinis hominum, & de juventutis suæ progressu collætantium. Per hæc & hujusmodi ingenii sui ac dexteritatis specimina & per innatam in reliquis actionibus suavitatem, conjunctam cum gravitate minime affectata, auctoritatem & amorem sibi conciliabat apud discipulos, atque tenellos eorum animos, ita sibi devinctos, reddebat faciliores avidioresque ad imbibenda veræ pietatis virtutumque Christianarum principia, quæ nulla occasione neglecta ipsis instillabat assidue, quique primarius docentium in Societate scopus est & finis. Hunc autem ut attingeret Pinius, plurimum adjumenti attulit facultas dicendi strenue & eloquenter in exhortationibus, & mira persuadendi gratia, prout asseruit mihi sacerdos ex nostris, ejus quondam discipulus.

[7] Postquam sese tam impigre & utiliter aliorum instructioni impenderat, [Theologiam docetur, & consecratur sacerdos;] Lovanium dirigitur sanctioribus Theologiæ studiis ipse instituendus; ubi, quemadmodum alibi semper, magnam sui apud alios æstimationem excitavit, in privatis ac publicis disputationibus præbens experimenta profundæ ac solidæ doctrinæ per annos quatuor, quorum tertio, Christi MDCCX sacerdotio initiatus est die XX Septembris. Porro revocet hic in memoriam lector, quod observavimus num. 5 de cura P. Pinii servandæ, dum studiis incumberet, augendæque pietatis, & eo altiorem ejus opinionem concipiat, quo majorem sese ejusdem habere manifestarunt Superiores. Moris est in Societate, ut juniores sacerdotes singuli mox vel paulo post emensum Theologiæ cursum destinentur ad tertiæ Probationis domum, ut ibidem in solitudine per plures solito meditationes perque humiliationis ac pœnitentiæ exercitia probentur anni unius spatio, & sic resarciant, si quid, seu occasione frequentioris inter docendas litteras cum hominibus seculi conversationis, seu nimiæ ad proprium in scientiis progressum applicationis aut intensionis, decesserit ipsis ex primævo tirocinii fervore.

[8] [novitis nostris instruendis adhibetur;] At vero idem ille spiritus fervor in P. Pinio inventus est accrevisse potius quam remisisse: ac proinde delectus est a moderatoribus, ut in alios etiam refunderet, quod tam studiose servaverat in se & auxerat. Patri Rectori Mechliniensis Collegii, cui simul novitiatus moderandi cura incumbit, designatus est socius ad informandos tirones nostros vitæ religiosæ rudimentis & institutionibus; quam provinciam obivit magna omnium approbatione. Reverebantur eum ita novitii, atque, prout mihi eorum unus retulit, ita diligebant, ut, quando post expletum annum Antverpiam vocatus est, non sine intimo doloris sensu & gemitibus ab ipso divelli potuerint. Fovebat illos, ut filios amantissimos; defectus corrigebat severitate, mixta cum suavitate; Regularum observantiam docebat exemplo potius quam verbis; methodum orandi, meditandi, rudes instruendi in catechismis explicabat ipsis labore indefesso & efficaci; tales denique formabat, quales exigit institutum nostrum.

[9] Hisce occupationibus piis ac sanctis dum anno MDCCXIII distineretur Pinius, [vocatur ad Museum.] grave Opus de Actis Sanctorum trium dumtaxat scriptorum humeris incumbebat (nam, qui quartus erat & senior, Papebrochius jam ab annis aliquot suos subtrahere coactus fuerat ob ætatem magnis laboribus ad extrema deductam) Baertii, Janningi & Sollerii, neque omnium æqualiter firmis. Baertius enim ætatis annum attigerat secundum supra sexagesimum, superaverat Janningus. Quapropter de novo substituendo sustentaculo est cogitatum: prudenti quidem & felici consilio: quandoquidem mense Januario anni MDCCXVI Baertium, mense Octobri MDCCXIX Janningum hemiplexia corripuerit, atque ambos, deinceps studiis ineptos, Museo cedere compulerit. Perlustrant itaque mente singulas provinciæ nostræ domos, juniorum præsertim sacerdotum dotes animi corporisque ponderant, incidunt tandem in Pinium, tum annis circiter natum triginta quinque, virum offendunt valetudine firmum & robustum, ingenio acrem & perspicacem, judicio prudentem & consideratum, Latine & Græce instructum, studiorum & solitudinis amantem, atque, ut paucis omnia complectar, ad eruditos labores peridoneum. Hic hæret & quiescit eorum disquisitio, hunc sibi socium poscunt & impetrant. Præconceptam de se opinionem atque exspectationem cumulate implevit Pinius, plurimamque Museo operam contulit ac diuturnam.

CAPUT SECUNDUM.
Ejus scripta.

§ I. Lucubrationes Pinii præcipuæ in sex primis tomis mensis Julii.

[Acta sanctorum] Quam strenue Opus aggressus sit, quamque impigre per annos triginta quinque continuarit, luculenter ostendunt tomi quatuordecim, quorum priores septem mensem Julium, sex alii Augustum constituunt, posterior vero Septembrem inchoat. Non detinebo te hic, studiose lector, prolixiore Sanctorum serie, quorum gesta eruderavit & illustravit Pinius; tum ne immensum excurram, si singulos enumerem, tum ne, ut fere contingit in similibus, parum voluptatis afferam, vel, ut sæpenumero, haud parum fastidii. Aliorum tamen, qui de sociis Hagiographis elogia concinnarunt, vestigiis insistens seligam ex jam dictis tomis lucubrationes præcipuas, & in quibus eruditio ipsius & industria plurimum enituit; reliquas verbo uno alterove generatim attigisse contentus, ac pro pleniori earum notitia ad Opus ipsum te remisisse.

[11] Occurrit primum mensis Julii tomus primus & novi Hagiographi pro magna parte primus labor. [in tomis Julii] In illo, quantum conjicio, ejus in linguis peritiam, atque ingenii judiciique robur ac mensuram periclitati sunt seniores collegæ; sed & ipse, qualis esset jam tum, qualisque post longiorem exercitationem evasurus esset, non obscuro indicio aperuit. Nam ut mittam Syllogas historicas, brevioresque collectiones non paucas, imo omnes toto hoc volumine contentas, in quibus sanctorum Martyrum & Confessorum memoria & cultus eruenda fuerunt ex Menæis, Synaxariis & similibus Græcæ antiquitatis monumentis tum impressis tum manuscriptis, ad primam mensis memorati diem negotium ei commissum fuit valde arduum, Acta loquor S. Simeonis Sali Græca, stylo quidem satis compto exarata, verum præterquam quod vocibus hinc inde barbaris conspurcata essent, tot paradoxis, totque modis agendi & incedendi a trita aliorum Sanctorum via in speciem declinantibus conspersa, ut vereri potuisset, ne ea, utut illustrata, non facile fidem facerent lectoribus minus credulis. Non absterruerunt tamen ista hominem; noverat quippe, mirabilem esse Deum in Sanctis suis, & stultitiam, a qua Simeoni cognomentum Salus inditum fuerat, propter Christum electam, veram esse sapientiam. Probato igitur ejus cultu apud Græcos & Latinos, commendata rerum narrandarum fide a probitate scriptoris coævi, & aliorum antiquorum testimoniis, atque præmonito lectore, dispiceret prudenter, quid in iis imitari consultum esset, quid mirari consultius, Vitam e Græco in Latinum a se conversam & annotatis elucidatam exhibuit.

[12] [primo,] Diem ejusdem mensis secundum exorsus est per Dissertationem de festivitate Visitationis B. Mariæ Virginis, non prolixam quidem, sed iis, apud quos primævæ ejus institutionis ac per ecclesiam propagationis distincta notitia non est, lectu dignam: prosecutus est discutiendo gesta aliorum Sanctorum, nominatim SS. Oudocei Landavensis, & Swithuni Wintoniensis in Anglia episcoporum, & refutando in Commentariis ad eorum Vitas præviis opiniones scriptorum quorumdam & hallucinationes chronologicas; clausit denique per lucubrationem ceteris diffusiorem ac operosiorem de B. Petro de Luxemburgo, S.R. E. Cardinale, Metensium episcopo, atque ævi sui thaumaturgo, in qua, post expositam juvenis natalibus & omnium virtutum ornamentis illustrissimi, annisque dumtaxat quindecim nati mirabilem ad episcopales infulas, & paulo post ad Cardinalitiam purpuram evectionem, fuse docteque disserit, de cultu ejus, de miraculis prope innumeris, deque processu ad canonizationem instituto. Tum Acta & insigniora elogia a variis conscripta examinat, errores in iis deprehensos emendat, injuriam Beati memoriæ ab obtrectatoribus illatam solide oppugnat & propulsat fortiter. Post hæc Vitam dat duplicem, alteram exaratam idiomate Latino, Gallico alteram, sed a se Latino donatam: subjungit cum duplici præambulo memoratum mox Processum, quæ omnia cum annotationibus, quibus illustrat singula, eo usque excurrunt, ut paginas impleant centum quadraginta, & mole sua superent quascumque lucubrationes isto volumine comprehensas. Adde jam enumeratis, & ceteris silentio suppressis, ex die tertia, ad quam protrahitur tantum tomus iste, S. Anatolii episcopi Constantinopolitani Acta Græca in Latinum translata, & prævium illis Commentarium, in quo post demonstratum cultum, multa disputat de præcipuis adversus Sanctum suum accusationibus.

[13] Specimen dedi primorum Pinii laborum, [secundo,] unde, quid deinceps præstiterit, statim conjicias. Pervolve tomum Julii secundum, occurrent præter breviores Collectiones, ex monumentis Græcis erutas, Syllogæ historicæ & Commentarii nec pauci, nec exigui, nec vulgari eruditione digesti, quorum alii Actis præmittuntur, alii Sanctorum Vitas, ex vetustis tabellis & Annalibus conquisitas, & chronologico passim ordine dispositas, proponunt. Eminent inter Syllogas historicas eæ, quas habet de S. Andrea episcopo, perperam Monothelismi insimulato, & de S. Edgaro Anglorum rege. Inter Commentarios vero illustriores sunt, quos dedit de SS. Udalrico episcopo, Wilhelmo abbate, Moduenna virgine & Procopio martyre, cujus postremi, sicut & S. Dominicæ virg. mart., & S. Cyrilii episc. mart., Acta e Græcis Latina fecit.

[14] Cum tertius memorati mensis tomus prelo pararetur, [tertio,] iter in Hispaniam, uti infra paulo latius indicabo, suscepit Pinius; verumtamen neque in illo operam suam desiderari passus est. Collectiones ex Græcis Fastis omnes expedivit; Acta Græca in Latinum vertit; lucubrationes de Sanctis confecit viginti circiter longiores; quas inter, ut sileam de SS. Felicitate cum septem filiis, Paulino episcopo cum sociis MM., aliisque hujusmodi primævæ Ecclesiæ heroibus, locum meretur non infimum Commentarius historicus de S. Hæmorrhoissa Euangelica, mole sua ceteris collatus, exiguus; sed, si materiarum varietatem, rerum, quæ pertractantur confusionem, & auctorum, qui super his consulendi & exponendi fuerunt, numerum spectes, multum extensus, nec brevi tempore absolutus.

[15] Non minori labore steterunt ipsi in tomo quarto bini præsertim sancti confessores, [quarto,] Romani, coævi & ob eamdem præ ceteris virtutem, mirabilem, inquam, mundi despectum, celeberrimi, Alexius & Arsenius. Prioris Vitas, neglecta Græca Latine a se prius interpretata, tres typis donatas annotatis illustravit, prosaïcam ac metricam Latinas, & prosaïcam alteram, ab Arabico sermone ad Latinum deductam. In Commentario duabus prioribus præfixo, de S. Alexii, quem a S. Joanne Calybita merito distinguit, stirpe, patria, ætate ac morte; de cultu & ad hunc spectantibus; de Alexianorum fratrum, quibus Sanctus ille non fundator, sed patronus exstitit, primordiis; de Vitæ ejus Historia vulgari, pluribus fabellis conspersa difficultatibusque implexa, tractat operose. In altero autem & separato Commentario Vitæ Arabicæ impudens interpolator pro meritis vapulat, ex Syriaco textu castigatur, doctaque crisi secernuntur a veris fabulosa. In Commentatione autem, qua prælusit ad Acta S. Arsenii Græca cum interpretatione sua Latina, vitæ ejus chronotaxim gestaque reliqua pro instituto nostro fuse expendit.

[16] Tomo V ingenium ejus ac studium exercuerunt Margarita seu Marina V.M.; [quinio,] Joseph comes ex Judæo obstinatissimo Christianus & sanctus; Apollinaris Ravennæ protoëpiscopus; Chritina V.M., & alia ipsi synonyma virgo Belgica, cognomento Mirabilis; &, ne alios enumerando fiam longior, veteris Testamenti propheta S. Daniël; cujus Syllogen historicam exorditur a nomine, genere, patria; tum, an unus Daniël, an plures fuerint, disquirit; captivitatem, sanctitatem, virtutes, sapientiam atque auctoritatem apud reges & populos explanat; prophetiæ donum & nomen ei vindicat contra Hebræos; de visionibus ejus agit & scriptis vere & falso ipsi attributis: & hæc quidem omnia, aliaque, quibus supersedeo, vel sacrarum Paginarum testimoniis, vel sanctorum Patrum assertis stabilit, vel interpretum solidis rationibus confirmat. Denique, secundum primæ notæ interpretum calculos proposita rerum a Daniële gestarum chronotaxi, insignem ejus cultum demonstrat, & quæcumque ad Sanctum pertinent, pertractat docte, ut singula eruditionem spirent; accurate, ut nihil prætermissum sit; breviter, ut mireris, tot tamque diversas res, adeo nitide ac dilucide expositas, tam arctis terminis concludi potuisse.

[17] [ac sexto, cui præmittitur Tractatus de Liturgia antiqua Hispanica a Pinio elucidata.] Tomus VI gerit in fronte Tractatum Historico-chronologicum de Liturgia antiqua Hispanica, Gothica, Isidoriana, Mozarabica, Toletana, Mixta; fructum excursionis in Hispaniam, cujus supra meminimus. In eo, pervestigatis a prima Ecclesiæ fundatione elapsis ad nostra usque seculis, corrasit Pinius, excussit, & in ordinem digessit quidquid illi materiæ, de se sterili ac tenebricosæ, neque ab aliis antea plene examinatæ, majorem ubertatem lucemque posset affundere. Necesse non est exprimere, si tamen prorsus exprimi queat, quot tædia hic Viro devoranda fuerint: vel solus argumenti titulus, id abunde insinuat. Neque sinunt nos elogii limites præcipua prolixæ Discussionis (extenditur ad numeros sex & quinquaginta supra quingentos) membra vel perfunctorie percurrere. Dixisse sufficiat, opus esse P. Pinii, materiam a se susceptam dimittere non soliti, nisi ad ultimum, ut aiunt, usque apicem enucleatam, & omnibus numeris absolutam. Quanta approbatione susceptum fuerit, inde liquet, quod, raro hisce temporibus exemplo, adversarium, quod sciam, invenerit neminem, quodque, unde simul eruas, quo gustu fuerit perlectum, qua aviditate conquisitum, licet apud nos separato etiam volumine impressum fuisset, multorum ejus copiam requirentium votis satis fieri nequiverit, ac propterea alterius opera Romanis typis nova editio prodierit anno hujus seculi XL. Porro memoratus tomus aliis exornatur P. Pinii lucubrationibus bene multis; illustriores sunt de SS. Christophoro martyre in Ecclesia celeberrimo; Magnerico episc.; Nazario & Celso MM.; Irene Hegumena V. operosis longisque disquisitionibus refertæ, quas curioso lectori plenius investigandas relinquo.

§ II. Acta S. Ignatii Loiolæ a Pinio elucidata; Commentarius illis prævius perperam impugnatus a Jacobo Laderchio.

[Commentarius de S. Ignatio] Meritus est bene de recensitis Julii tomis P. Pinius ob egregia, quibus eos cumulavit, laborum suorum monumenta, de tomo septimo & ultimo, longe meritissimus propter unam inter alias ipsi insertam Commentationem de Actis S. Ignatii Societatis Jesu parentis ac fundatoris, quæ mole sua majorem voluminis partem implet, ac seorsum excusa & compacta justæ magnitudinis volumen adæquat. Inscripsit eam Reverendo admodum Patri Francisco Retz, qui ejusdem sancti Patriarchæ successor Societatem universam etiam hodie Præpositus Generalis feliciter regit, regatque utinam diu ad majorem Dei gloriam. Non exspectes hic, lector studiose, ut totius Operis symmetriam ob oculos tibi ponam, aut qua doctrina digestum sit, quave arte perpolitum edisseram; calamum rursum cohibet ejus prolixitas. Hoc observo, P. Pinium hic laborasse, ut prudenter & vere, plene & accurate, sed modeste simul ac temperate scriberet, ne, cum de Parente suo dissereret, amore filiali plus æquo abreptus fuisse videretur, & illum extollendo depressisse alios.

[19] [a Laderchio impugnatur duplici argumento; respondetur uni:] Verumtamen, ut ut caute processerit, ne sic quidem evasit: displicuit, imo bilem movit Jacobo Laderchio Congregationis Oratorii presbytero, Annalium Ecclesiasticorum continuatori; quod scilicet ex testimoniis virorum fide dignissimorum & subæqualium retulerit primo, dixisse aliquando S. Philippum Nerium, se a S. Ignatio doctum fuisse facere orationem mentalem; secundo, eumdem S. Philippum a S. Ignatio petivisse admitti in Societatem. Utrumque punctum acriter impugnat laudatus Annalista ad annum MDLXXI a pag. 378: & secundum quidem a se eversum existimat per testimonium illi oppositum, quo S. Philippus a S. Ignatio ad Societatem invitatus scribitur. Sed, dum hoc argumentum summa contentione pertractat, nonnulla in subsidium adducit non satis probata, alia supponit vera, sane ut talia non statim admittenda ab hominibus eruditis nec partium studio præventis, qui, dato etiam, quod testimonium a Laderchio prolatum, ab hujus ratiociniis avulsum, verum esse admittant, non idcirco eas, quas ille, conclusiones formabunt, nedum, ubi opposita in speciem testimonia conciliari queunt hac vel simili parœmia: Distingue tempora, apertissimi mendacii arguent P. Nicolaum Lancicium, quem in Vita P. Bollandi virum sanctæ & venerandæ memoriæ appellat Papebrochius, a Laderchio contra illum allegatus, quemque a Deo singularibus affectum fuisse donis & gratiis in curationibus morborum, prædictionibus eventuum, visionibus rerum, notitia secretorum cordis affirmant plures, qui illi convixerunt, ut scribit Sotuellus in Bibliotheca scriptorum. Nedum, inquam, apertissimi mendacii arguent Lancicium, dum quod narrat, accepisse se testatur ab Eminentissimo Bellarmino & R. A. P. Mutio Vitellesco, viris omni exceptione majoribus, auritis testibus, olim S. Philippo familiaribus; & per consequens ipsummet Mutium Vitellescum, qui non modo id oretenus affirmavit Lancicio, sed etiam scripto testimonio manu propria subsignato confirmavit. Hæc paucis.

[20] [alterum proponitur,] At dabit veniam spero studiosus lector, si primum punctum ipsiusmet Laderchii verbis huc transferam. Itaque pag. 378 proloquitur in hunc modum: Inter ea, quæ tomo VII Julii agentes de S. Ignatio Loyola Bollandiani scriptis consignarunt, hæc leguntur, quæ nos summa fide totidem verbis hic inserenda existimavimus. Tum subdit sequentia ex Commentario P. Pinii ad pag. 521: Pater Gabriël Venustus, Societatis Jesu Professus, bonus admodum Religiosus, plurium collegiorum rector, ac demum in collegio Romano rerum spiritualium præfectus, facile bis mihi narravit, quod, dum in seminario Romano esset alicujus cubiculi præfectus, ivissetque cum patre nostro Rubino ad ecclesiam novam, ad videndam quamdam picturam, recenter admodum expositam, occurrit * sibi S. Philippus ac quæsierit, quales essent. Responderunt ei: Societatis Jesu. Subjunxit Beatus: “Estis filii magni Patris: ego ipsi obstringor. Magister Ignatius me docuit facere orationem mentalem”. Hoc totum, quod mihi narravit P. Venustus, id quod me ex ipso audivisse fidem facio his manu mea scriptis. Hic sistit Laderchius, & pro SUMMA FIDE sua supprimit nomen auctoris, qui in documento postremis his verbis: Id quod me ex ipso audivisse fidem facio his manu mea scriptis sese ita subscribit: Famianus Strada. Quasi vero lectoris nihil intersit id novisse, sitque totidem verbis reddere, quæ leguntur apud nos, si subscriptionis loco substituantur ista: Citat (Bollandianus, Joannes Pinius) P. Ignatium Pinium in Spicilegio Romano. Acsi vel hic testimonii auctor sit, vel ejusdem ab auctore ignoto relicti subministrator. At intererat fortasse Laderchii, latere lectorem, a quo emanasset testimonium, utique a viro, qualis fuit Famianus Strada, ob eruditionem celeberrimo, & ob integritatem aliasque animi dotes summis infimisque in amoribus ac veneratione.

[21] Pergamus oro, benigne lector, ad Annalistæ pag. 384, [& similiter refellitur;] ubi, quæ protulerat pag. 378, impugnare aggreditur: At, inquit, referre pudet, insulsum aliud commentum, quod ex testimonio cujusdam patris Venusti Bollandianus scriptor S. Philippo tribuere non veretur; quod nimirum eidem Venusto S. Philippus idem fassus fuerit: Orationem mentalem sibi S. Ignatium facere docuisse. Nempe tam acri castigatione dignus erat Bollandianus scriptor, quia nude retulit, quod ante seculo pene integro P. Daniël Bartolus in Vita S. Ignatii lib. 4, cap. 34, num. 10 & alii litteris consignare, typisque vulgare veriti non sunt, nec vereri porro debuerunt: quod P. Joannem Marcianum, Congregationis Oratorii presbyterum, in Monumentis historicis dictæ Congregationis Neapoli impressis tom. I pag. 88, referre non modo non puduit; sed quod ipsi aliisque sui Ordinis visum est relatu dignum, tamquam insigne profundissimæ S. Philippi humilitatis specimen: quod denique ante Laderchium scriptorum, quem sciam, nullus vocavit in dubium, nedum insulsum commentum vocitavit.

[22] [ostenditurque,] Sed attende ad Laderchii rationum momenta: Et quidem, ait, ea erat humilitate præditus S. Philippus, quod si verum extitisset, non modo id fateri non puduisset; sed potius, ad instar maximi illius doctoris Hieronymi, qui a Gregorio Nazianzeno sacras litteras didicerat; sub tanto doctore (S. Ignatio) orationis prima documenta accepisse, gloriatus fuisset. Nonne mirabilis isthæc est arguendi forma? Et primo quidem nonne Laderchius ipse merito rideat eum, qui negans factum S. Hieronymi hoc argumento uteretur: Si S. Hieronymus sacras litteras didicisset a S. Gregorio, id illum fateri non puduisset? Nonne mox reponat, inepte supponi dumtaxat futurum fuisse unum, si alterum præcessisset, quando utrumque absolute factum esse comprobatur testimoniis? Nonne recte addat, hæc testimonia prius elidenda esse, quod nisi fiat, nihil agi? Secundo, quis vel somniavit asserere, quod fassus fuerit S. Philippus, se orationis prima documenta accepisse a S. Ignatio, prima rudimenta didicisse, antea in meditatione cælestium omnino inexpertum ac rudem fuisse, quæ & similia continuo obtrudit Annalista? Sane hæ consecutiones, ut ipse supponit & supposuisse debuit, ne aëra verberasse dicatur, extundi haud melius possunt ex verbis S. Philippi per Pinium relatis: Magister Ignatius me docuit facere orationem mentalem, quam ex his S. Hieronymi cap. CXVII de Illustribus Ecclesiæ scriptoribus: Gregorius primum Sasimorum, deinde Nazianzenus episcopus, vir eloquentissimus, præceptor meus, a quo Scripturas explanante didici. Aut ex his Epist. ad Domnionem: Gregorium Nazianzenum & Didymum in Scripturis sanctis catechistas habui, deduci queant sequentes: S. Hieronymus prima Scripturæ sacræ documenta accepit a Gregorio & Didymo; prima rudimenta didicit; antea in scientia sacrarum Scripturarum omnino inexpertus erat ac rudis.

[23] [quam debilia sint] Neque enim magis absonum est, aliquem in oratione ac meditatione valde exercitatum, perfectius in iis instrui, novamque eas exercendi normam addiscere, quam in scientia Scripturarum perfectius instrui virum jam illis perfecte imbutum, qualis erat S. Hieronymus, quando fere quinquagenarius ad S. Gregorium, & quando senex, atque, ut loquitur Baronius, orbis pene totius magister ad Didymum primo accessit. Unde inutili labore Laderchius iniit supputationem annorum a Christi MDXXXI, S. Philippi XVI, usque ad MDXXXVII, cui S. Ignatii in Bulla canonizationis in Urbem adventus innectitur, ut per varios Vitæ illius textus ostenderet, sanctum Parentem suum diu priusquam S. Ignatius Romam veniret in oratione instructissimum fuisse; ac demum ita concluderet: Qua ratione, qui altissimum contemplationis apicem attigerat, retrogrado ordine, prima orandi elementa apprehendere necesse habuit? Quibus verbis rursum supponit, vel S. Philippum sub annum ætatis suæ XXIII, quo S. Ignatius Romam venit, ad eum perfectæ contemplationis gradum ascendisse, ut annis circiter LVII, quibus dein superstes fuit, in eodem permanserit, nec per frequentes spiritus elevationes, raptus, ecstases, quæ in Vita ejus, præsertim post susceptum anno ætatis XXXVI sacerdotium, leguntur, ad altiorem ascenderit, aut ascendere potuerit, nisi retrogrado ordine: vel ejus naturæ fuisse doctrinam S. Ignatii, ut esset apta dumtaxat ad rudes & omnino inexpertos imbuendos primis orationis elementis; quantumvis Paulus III PP. Documenta S. Ignatii, ut pietate & sanctitate plena, ex certa scientia approbans & collaudans hortatus fuerit plurimum in Domino OMNES ET SINGULOS utriusque sexus Christi fideles, ubilibet constitutos, ut tam piis documentis & exercitiis, uti & INSTRUI devote velint. Alios Pontifices Maximos, Cardinales, episcopos, imo Sanctos, Sanctasque, qui eadem documenta aut laudarunt impense, aut iisdem usi & instructi fuerint non ordine retrogrado, licet ante ad sublimem contemplationis gradum elevati essent, videsis, studiose lector, in Gloria posthuma S. Ignatii § III tom. VII Julii.

[24] Ceterum, ut his finem imponam, nam jam nunc propositæ brevitatis limites excessisse me sentio, [impugnantis ratiocinia.] cum alia ad id, quod displicuit, evertendum argumenta non suppeterent Laderchio, consultius fuisset ipsi (salva pace dictum sit) aut silere omnino, aut fateri potius, eo magis mirandum & extollendum esse sanctissimi Parentis sui demissum de se sensum, quanto certius demonstrare poterat, eum antea in oratione ac meditatione fuisse versatissimum. Quo casu, quam apte, servata proportione, applicasset S. Philippo, quod olim doctissimus & eminentissimus Annalista Baronius protulerat de S. Hieronymo! Res plane admiratione digna est, hominem, quem ob insignem eruditionem consulerent Occidentales episcopi, immo ipse Episcopus episcoporum Damasus id crebrius factitaret, tam longa itinera peragrasse, ut Gregorii esse mereretur auditor, ac sub tanto magistro posset profiteri discipulum; inde sibi summum gloriæ decus conciliaturum existimans cum accessione doctrinæ.

[Annotata]

* apud nos occurrerit

§ III. Reliqui ejus labores litterarii.

[Lucubrationes Pinii in tomis primo,] Ex præcipuis Cælitibus, quibus P. Pinius in tom. I Augusti operam consecravit, duas memoro fortissimas heroïdes, de fide orthodoxa optime meritas, martyriique laurea coronatas, Theodotam & Iam, hanc in Perside, illam in Bithynia. Ad diem mensis secundum in Commentario Actis S. Theodotæ præfixo, post stabilitum cultum, controversiam ingreditur prorsus intricatam; an una sit, an triplex Theodota: ex eaque emergit feliciter hoc pacto, ut Theodotam suam, quæ Nicææ in Bithynia cum tribus filiis igne consumpta est, diversam comprobet a synonyma cum septem filiis passa Cæsareæ in Mauritania; eamdem vero cum ea, quæ in Fastis quibusdam Græcis, suppressa certaminis palæstra, exhibetur ut virgo. Similem fere difficultatem offendit ad diem IV super S. Ia, an nimirum distinguenda sit a S. Eudocia M. nec ne; posterius sat verisimile ratus est; at quia primum ei verisimilius apparuit, de utraque seorsum tractavit, &, discussis reliquis, Acta martyrii SS. Iæ ac Sociarum Græce & Latine excusa elucidavit Annotatis.

[26] [secundo,] Tomus II, cujuslibet pene ordinis ac sexus Sanctos complectitur a Pinio illustratos. Habes hic Sixtum II Papam cum Sociis martyrem; Arigium archiepiscopum; Venantium, Abelem & Hugonem in Gallia, Alexandrum Carbonarium, Myronem & Æmilianum in Græcia episcopos; Porcarium abbatem, & monachos quingentos MM.; Hyperechium ac Samuelem presbyteros; Euplum diaconum; Oswaldum regem; Anicetum comitem; Chromatium cum filio Tiburtio Romanæ urbis præfectum; Marinum senem; Nonnam S. Gregorii Nazianzeni matrem, aliosque confessores ac martyres, quorum gestis plurimum lucis attulerunt operosæ Pinii disquisitiones. Præ ceteris tamen assiduitatem ejus postularunt SS. Laurentius archidiaconus M. & Caietanus Thienæus Conf., clericorum Regularium, vulgo Theatinorum fundator. Quisquis sane nostram scribendi normam non plene perspectam habet, vix credat, quot difficultates in Laurentio perrumpendæ fuerint, quot dissipandæ obscuritates, quot perscrutanda volumina & monumenta, ut de ejus cultu per orbem universum celebratissimo, de reliquiis per præcipuas Europæ regiones dispersis, de honorificis Patrum de ipso elogiis, de patria, parentibus, Actis, miraculis & Gloria posthuma, tam fuse tamque erudite disseri posset, atque disseruit P. Pinius. Nihil addo de Commentario prævio Actis S. Caietani, totius tomi locupletissimo, nec paucis dissertationibus conferto; nihil de doctis observationibus ad Vitam; nihil de miraculis & Gloria posthuma Vitæ subnexis. Adisis tomum ipsum; impigrum demirabere Viri studium.

[27] Easdem ob rationes commendandum merito est idem studium in tomo III Augusti, [tertio,] ubi Commentationes numeravi longiores supra quinque & viginti. Quid memorem SS. Michæam, prophetam seniorem; Joannem & Georgium, patriarchas Constantinopolitanos; Ludovicum Tolosanum & Mocteum Lugmadensem antistites, aliosve quorum vel Vitas præmissis Commentariis subnexuit, vel ex Græco Latine interpretatus est, vel, deficientibus Vitarum historiis, gesta undique diligentissime conquisita ordine disposuit? Ne quidem nominare hic opus sit prolixam dissertationem, quam instituit de notissimo per universam Ecclesiam, & præsentissimo contagiosa labe infectis patrono, Rocho confessore; unica abunde sufficiat ad ejus commendationem Lucubratio de S. Helena vidua imperatrice, opus hujus itidem tomi amplissimum. Præit Commentarius, quatuordecim divisus in paragraphos, quos totidem fere distinctas disputationes ex materia sua laboriosissimas vere appellari posse fatebitur, quicumque noverit, quam varia de sanctissimæ Constantini Magni parentis patria, genere, conjugio cum Constantio Chloro imp., repudio, conversione ad fidem orthodoxam, & id generis pluribus, sit eruditorum opinio, quæ ut singula expediret, nulli operæ pepercit. Commentarium subsequitur Sanctæ Vita annotatis instructissima, hanc vero Gloria posthuma ex miraculis, Officiis sacris &c. demonstrata.

[28] Post tomum III Augusti ad solitos Viri labores accessit novus occasione infirmitatis P. Joannis Baptistæ Sollerii, [quarto,] qui strenuus huc usque cooperator a studiis deinceps abstinuit, atque omnem Operis promovendi curam transtulit in socios. Pinio obtigit tomorum proxime subsequentium statuenda symmetria, in eo sita, ut examinetur primum, quot mensis dies tomo quolibet comprehendendi sint; dein qui Sancti & Beati illis inserendi; qui in catalogum Prætermissorum, ad alios dies passim spectantium, referendi; qui denique, licet vitæ probitate ac similibus spectabiles fuerint, ob non sufficienter probatum cultum omnino non dandi. Hæc autem, ut debito cum delectu præstentur, quanto tempore Hagiographum, ut ut industrium & in sacris Fastis monumentisque antiquis versatum, detinere debeant, expositum est in Elogio ante memorati P. Sollerii. Perfecit Pinius, ut solebat alias, singula accuratissime, neque idcirco vel minimum aliis laboribus detraxit; contra quo majora onera imponerentur, quove curæ ingruerent graviores, eo animos altiores sumens diligentius atque expeditius laborasse visus est. Dictis fidem faciat tomus Augusti IV; in eo quippe non modo quæcumque Græca erant (erant autem non pauca) Latine interpretatus est, sed etiam Lucubrationes longiores ac difficiliores magna ex parte confecit. Has inter unica de S. Bernardo, primo Claravallensi abbate, paginas occupat supra ducentas & quinquaginta.

[29] [quinto & sexto mensis Augusti;] Eodem fere passu progressus est in reliquis, quibus allaboravit, tomis. Quintum Augusti ornant inter alios Sanctos ac Beatos quamplurimos Zephirinus Papa; Gennadius, Epiphanius & Mennas patriarchæ Constantinopolitani; Bregwinus & Eulalius episcopi; Liberatus de Lauro & Socii, Joannes a Caramola, & Joannes Bassandus monachi. In sexto, quem, duobus tantum cum Sociis inchoatum, absolvit cum unico (immortuus quippe huic est P. Guilielmus Cuperus) lucubrationes ejus nomine notatas reperio LXIV, & has inter eminent, quas habet de S. Æthiope, eunucho reginæ Candacis per Philippum diaconum baptizato; de S. Pœmene & S. Moyse Æthiope, anachoretis, quorum Acta Græca Latine vertit; de SS. Gebhardo Constantiensi & Paulino Trevirensi præsulibus; de SS. Pammachio senatore Romano atque Dominico Vallio, puero a Judæis occiso, &, quæ mole sua illis superior est, nec inferior eruditione, de S. Raymundo Nonnato, S. R. E. Cardinale.

[30] [item in primo Septembris, cui præfixit Tractatum] Restat tomus I Septembris, eorum, quibus P. Pinius manum & ingenium contulit, decimus quartus; postremus ordine, non doctrina. Enimvero Tractatus ad eum præliminaris hujusmodi est, ut mireris, viro jam annis gravi cogitationem incidisse, ut hoc Opus susciperet, animosque adfuisse ut inchoaret, & vires, ut exsequeretur, atque ita exsequeretur, ut ad ejus perfectionem nihil quidquam merito desiderari queat. Agitur de Diaconissis Ecclesiæ; puta de earum antiquitate, requisitis, vestitu, officiis; de dignitate, tempore ac ritu eas consecrandi in Occidentali & Orientali Ecclesiis; de sanctionibus imperatorum ad illas pertinentibus, de earum statu apud Orientales hæreticos, atque de tempore & modo, quibus exoleverint: quæ aliaque capita, utpote complectentia quæstiones plures valde controversas, pertractari nequiverunt, absque prævia & laboriosa tum Latinæ, tum Græcæ antiquitatis monumentorum perscrutatione & collatione.

[31] Labores parvi æstimavit animosus Senex; [de Diaconissis.] nihil fecit tædia, hic certe, si uspiam, occurrere nata; difficultates, quæ alioqui, salva Operis integritate, dissimumulari potuerant, ultro arripuit & superavit. Huic tractatui, mirabili plane ordine, claritate & eruditione exarato, subjunxit lucubrationes circiter triginta, per dictum tomum dispersas, atque sic, uti mox innuebam, studio suo Hagiographico, corpore etiam tum robustus, metas fixit; qua autem occasione id factum sit, memorabo inferius. Ex hactenus expositis pronum est perspicere, quo loco haberi dignus sit apud eruditos P. Pinius, quo apud nos, quibus præterea etiam mortuus sæpe adjumento est, per relicta laborum suorum monumenta alia, ad Opus continuandum perutilia; annotationes videlicet, observationes & collectiones de Sanctis, quas præsertim, dum a mense Septembri anni MDCCXXI usque ad mensem Junii anni subsequentis præcipuas Hispaniæ civitates peragravit comitante P. Cupero, ex bibliothecis & archivis decerpsit & propria manu transcripsit.

CAPUT TERTIUM.
Pinii virtutes; senectus in magnis animi ærumnis transacta; pia ac tranquilla mors.

[Pura in operibus intentio,] Non infrequens est apud homines, qui ad artes scientiasve animum adjecerunt, ut, quo res succedunt felicius, eo ardentius sese iis applicent, iis paulatim toti absorbeantur, noctes atque dies iis insumant, cetera negligentes; quos, si post multorum annorum labores interpelles rogesque, quid quæsiverint tandem, quem sibi scopum, quem finem præfixerint, quemve retulerint fructum, fateri tenebuntur, dummodo quod in corde latet non erubescant prodere, fateri, inquam, tenebuntur, eo se collimasse potissimum, ut & docti essent & audirent, idque retulisse unicum, ut per assiduas curas & vigilias corpus macerarint, vires fregerint, & nomini quidem suo gloriolam compararint; sed inanem ac sterilem; animæ autem multum detrimenti, emolumenti nihil. Longe aberat ab hujusmomodi cogitationibus P. Joannes Pinius: ea quidem erat indole, ut quidquid sui muneris atque conditionis esse existimaret, præstare id eniteretur modo, quo posset, perfectiore, collineans id illud Eccl. 33: In omnibus operibus tuis præcellens esto; verum cum neque ignoraret, cujuslibet operis veram præcellentiam pendere inprimis, imo unice, a puritate intentionis, cavebat sedulo, ne in hanc irreperet vel minima propriæ æstimationis aura; totam dirigebat ad Dei majorem gloriam, ad ampliorem Sanctorum venerationem & cultum, ad ædificationem & fructum proximorum, ad augmentum & splendorem fidei orthodoxæ, ad progressum proprium in virtute & pietate. Hinc solidam adeptus est gloriam; hinc scriptor evasit insignis, & eximius religiosus.

[33] [parcitas temporis,] Eximius, inquam, religiosus: nam licet, ut tot tantaque conscriberet, necesse fuerit impendere plurimum temporis, nihil tamen studiis concedebat, quod vel communi nostræ vivendi methodo debitum rebatur, vel viro ad perfectionem aspiranti necessarium: utque erat Regularum omnium cultor exactissimus, ac simul parcissimus temporis æstimator, diem in partes diviserat & singulis partibus certam occupationem præfiniverat; illam vero distributionem horarum, quas studiis & orationibus aliisque pietatis exercitationibus destinaverat, nisi vel casus inopinatus, vel ratio honestati valde consona impediret, observabat tam constanter ac sollicite, ut, sive studeret, sive oraret, semper horologio ex arena confecto (clepsamidion appellant) instructus videretur; ne scilicet, studiis nimium intentus, orationi vel tantillum subtraheret, aut contra ne, huic diutius indulgens, studia ex præfinito tempore quidquam amitterent, atque ita muneri, a superioribus injuncto, non faceret satis: & in hoc quidem ipsi majore cautela opus erat, utpote qui mirum in modum orationi piisque exercitiis addictus, facile eorum dulcedine abreptus fuisset, nec de iis abrumpendis cogitasset, nisi tacitum hunc monitorem præ oculis conspexisset. [accuratio exercitiis spiritualibus quotidianis & annuis]

[34] Porro nullas actiones, quantumvis minimas, spirituali profectui suo intentissimus obibat obiter aut remisse; unde colligas, quam promptus & alacer mane surgeret, cum ad horam quartam de more excitaretur e somno; quam sedulo primitias diei Creatori suo oblaturus mox cogitationes ad illum omnes converteret, dirigeretque pias aspirationes, donec ad medium quintæ, percepto signo æris domestici, per ferventem meditationem ad reliquas functiones rite peragendas sese præmuniret: quam solerter adverteret, ne spiritus evagaretur, aut per incidentes de rebus non divinis cogitationes aliquid ex spiritali isto animæ cibo sibi deperiret; quam diligenter, expleta meditationis hora, ad aliud epulum longe pretiosissimum & augustissimum in sanctissimo Missæ sacrificio percipiendum se præpararet; quam devote ac pie divinissimum id Opus perageret, & eo peracto, quam studiose se colligeret. Idem conjicias de Officii ecclesiastici recitatione, de examine conscientiæ, de lectione libri spiritualis, & similibus vitæ religiosæ exercitiis quotidianis. Unum addo de Exercitiis S. P. Ignatii annuis, a quolibet juxta institutum Societatis nostræ per octiduum obeundis: quanta obiret ipse accuratione, docuerunt nos repertæ in demortui scriniis schedulæ. In his enim, non secus ac fieri consuevit a diligentissimis negotiatoribus, præsentem annum conferebat cum præcedentibus & quantum lucratus fuisset considerabat; tum rationem inibat cujuslibet meditationis aut contemplationis, quem gustum in ea percepisset, quem collegisset fructum, quid didicisset corrigendum in actionibus suis, quid deinceps majore perfectione præstandum.

[35] Verum, dum iis exponendis immoror, confertim sese ingenti agmine objiciunt ceteræ P. Pinii virtutes, [humilitas, reverentia erga superiores, affabilitas erga alios,] ut nisi de illis hic sistam, & de his parce admodum disseram, ægre ad elogii finem pertingam. Igitur de his pauca accipe. Humilitas ejus ac sui despicientia elucebat in quovis opere & actione; reverentia erga superiores talis erat, ut eos haud aliter suspicere videretur, quam mortales angelos; cum illis adstaret, tironem dixisses, non religiosum consummatæ virtutis & senem; si quid a se desiderari suspicaretur, nutus aucupabatur, sæpe præveniebat. Dum autem cum aliis agendum erat, spirabat accessus ejus comitatem, sermo affabilitatem & animi candorem, gestus gravitatem & religiosam modestiam. Ea erat hic de vitæ ejus integritate existimatio, ea de modo conversandi cum omnis generis ac status hominibus opinio, ut vir, qui olim provinciam nostram universam est moderatus, quique hodie præest uni e præcipuis collegiis, non semel auditus sit dicere, Angelum esse P. Pinium, dulcissimum agnellum, communitatis delicium; & certe conciliaverat sibi amorem non apud nostros dumtaxat, sed & apud externos, imo apud viros in primaria Ecclesiæ dignitate constitutos.

[36] [pietas in Deum & Sanctos,] Numquid non justa ratione præsumere fas est, Virum, qui ob virtutes suas ad illum modum gratiam apud homines invenerat minime desideratam, nedum studio quæsitam, hac majorem & pretiosiorem acquisivisse apud Superos? Quippe quam unam præ oculis haberet, summo conatu assequi contenderet, sibi demereri eniteretur tum per enumerata, tum per enumeranda bonarum operationum exercitia; per flagrantem, inquam, charitatem erga Deum sub speciebus Eucharisticis latentem, qua incensus ad templum advolabat, quotiescumque divinissimum hoc Sacramentum fideli populo adorandum proponebatur, & sæpe alias, quando, nemine conscio, plenos affectibus & aspirationibus frænos laxare concessum erat; per pietatem erga Sanctos, quos sibi patronos delegerat; per tenerrimum amorem erga beatissimam Virginem Deiparam, qui, ut supra memini, a juventute in ipso viguit, accrevitque cum ætate ad ultimum usque spiritum.

[37] [spiritus pœnitentiæ & virtutes reliquæ.] Adde & spiritum pœnitentiæ, quem manifestarunt inventa in ipsius cubiculo varia flagrorum genera, & mortificationis, ut vocant, quem quantamcumque operam adhiberet, ne aliorum oculis incurreret, non ita tamen occulere potuit, quin ipse se proderet. Etenim ad mensam visus est non tantum cibos seu sapidos seu insipidos semper sine delectu admittere, verum etiam quandoque facta commixtione, an consulto an inadvertenter non dixerim, eos insipidos reddere adeo, ut quivis alius, mortificationi minus addictus, ab iis abstinuisset, vel certe judicari potuisset omni saporis sensu destitutus. Mitto loqui de paupertate ipsius, castitate & obedientia; quis credat enim, virtutes illas non plenissime cultas fuisse ab homine virtutum omnium etiam minimarum amantissimo, atque ab omni peccati labe ita alieno, ut levissima ejus umbra horrorem ei incuteret & tremorem? Præterea si vel de sola paupertate sermo instituendus esset, sexcenta suppeterent exempla, quibus luce clarius pateret, quam in ea servanda accuratus esset ac rigidus. Hæc dicta sufficiant; reliquam vitæ seriem resumo & expedio.

[38] [Postremis vitæ annis] Anno præsentis seculi quadragesimo sexto, post emissam votorum quatuor solemnem professionem trigesimo secundo, postque ingressum in Societatem JESU quinquagesimo, jubilæum celebravit more nostro P. Pinius, annis quidem gravis, sed corpore vegetus & robustus adeo, ut alii hominem ferreum vocitarent, alii æneum, talemque, ut si Superis placuisset, a docto ejus calamo exspectari potuissent lucubrationes in futurum plurimæ. Verum iis aliter visum est; laboribus destinabatur Vir optimus, sed longe gravioribus. Ad eum modum vitam ordinaverat ad hoc usque tempus, ut quandocumque placuisset divinæ Providentiæ ipsum ad aliam evocare, ad id esset abunde comparatus, dubiumque non est, quin eam materiam sæpe meditatus esset. At, cum non experiretur eas infirmitates, quæ senium pene semper comitari solent, non tam vividam, credo, mortis, ut prope imminentis, ideam sibi formarat, qualis formandæ occasio fortasse fuit memoratum jubilæum; cui se jungens cogitatio æque vivida de reddenda supremo Judici actionum singularum ratione Hominem conscientiæ timidioris solito amplius deterruit. Ut ut res se habuerit, cœpit præterita pertractare, & scrutari animum plus æquo rigide, dubitare, contristari, in scrupulos impingere vehementes super actionibus etiam levissimis.

[39] Mox ille ad orationem recurrere, consuetum in adversis refugium, [animi anxietatibus vexatur,] Dei clementiam obsecrare, implorare Sanctorum opem, consulere præfectum spiritus, undique remedium quærere. At necdum advenerat obtinendæ consolationis & amissæ tranquillitatis recuperandæ hora; pluribus probanda erat ejus patientia. Accrescunt igitur indies dubia, tenebris offunditur judicium sensim densioribus, anxietas vires capit, Virumque ad studia reddit inhabilem. Quapropter valedicit Musæo, acturus deinceps unice cum animæ moderatoribus. Sed neque sic morbo remedium reperit; quæ benigne ac suaviter ei media præscribunt, nititur exsecutioni mandare; doctis eorum consiliis defert plurimum, piis monitis acquiescit & sublevatur subinde; at, ut scrupulosis obtingit, sublato uno dubio, exsurgit aliud & exagitat vehementius. Res plane digna erat commiseratione, videre amabilem Senem de eadem actione utrimque, ne peccaret, anxium seu faceret seu omitteret, audire gemitus ejus continuos & suspiria, & inde perspicere, quantum cruciaretur interius.

[40] [iisque patienter toleratis tranquillitati redditur, ac pie moritur.] Interea tamen, quantumcumque affligeretur, firmam servabat in corde fiduciam erga Dei misericordiam, ut judicare posses, illam spiritus infirmitatem ab ipso acceptari æquo & grato animo, tamquam divinitus sibi immissam. Post tot acerbos tandem animæ cruciatus, divina Bonitas, quæ servos suos affligi permittit, non prorsus opprimi, jam satis purgatum, & ornatum meritis pristinæ tranquillitati restitui voluit, mensibus aliquot, priusquam ipsum ad laborum suorum mercedem evocaret; quod contigit præter omnium exspectationem anno MDCCXLIX, die XIX Maii: quo autem pacto, disces ex verbis epistolæ per provinciam nostram transmissæ ipso obitus die. Sic habent: Hodie hora quarta matutina placidissime & tranquillissime in Domino obdormivit Senex optimus (annos natus LXXI) & emeritus Hagiographus, dilectus nobis in Christo Pater Joannes Pien. Gravis pectoris oppressio, ex catarrho orta, Virum pro ætate vegetum tribus diebus ad extrema perduxit: nam die Veneris præterito Sacrum, ut solebat quotidie facere, ultimum celebravit: eadem die post prandium ad valetudinarium se recepit, & vesperi de peccatis confessus est: sequenti die circa vesperam, iterata breviter confessione, sacrum Viaticum accepit: heri sub vesperam sacro Oleo ad luctam fuit inunctus, ita adhuc mentis compos, ut ad preces de more præmittendas ipse responderet. Hisce omnibus pie in corona patrum ac Fratrum peractis, deinde præsentibus finem suum appropinquare dixit, id se sentire; sumptaque Crucifixi effigie, multum pietatis, nihil timoris manifestavit, donec morte Sanctorum, ut certe confidimus, animam Creatori suo redderet.

DISSERTATIO
DE TEMPORE NATALI
S. GREGORII NAZIANZENI.

J. S.

PRÆFATIO.
Occasio hujus Dissertationis: variæ opiniones scriptorum: quid maxime probare intendat auctor.

[Occasio hujus Dissertationis ex Actis S. Paphnutii orta:] Quandoquidem in hoc tomo ad diem XI Septembris enarranda ac elucidanda venerunt gesta S. Paphnutii episcopi & confessoris, incidi in controversiam de continentia sacerdotum inorum, qui conjugio illigati fuerunt ante susceptos Ordines sacros. Examinandum enim erat, an verum videretur, quod de S. Paphnutio narrant Socrates & Sozomenus, eum se opposuisse Patribus concilii Nicæni, ne episcopis, presbyteris & diaconis lex imponeretur, qua juberentur abstinere ab uxoribus ante sacros Ordines ductis. Illam autem relationem cum nec veram nec probabilem crederem, sed potius disciplinæ ecclesiasticæ illorum temporum contrariam; vidi a scriptoribus contrariæ opinionis præcipue objici exemplum S. Gregorii Nazianzeni, quem natum volunt, patre administrante episcopatum, ita ut certe Cæsarius frater ipsius natu minor a patre jam episcopo generatus fuerit, si vera sit illa opinio. Hæc igitur objectio me coëgit in tempus natale Nazianzeni diligenter inquirere, ac novissimorum quoque scriptorum de eo opiniones indagare.

[2] Eminentissimus Baronius tom. 4 Annalium ad annum 371 pag. 303 credidit S. Gregorium mundo datum esse anno 324; [variæ scriptorum sententiæ de natali tempore Naxianzeni:] sed totum istius opinionis fundamentum est versiculus Latine redditus minus exacte, indeque perperam intellectus. Godefridus Hermant in Vita SS. Basilii & Nazianzeni, item ex versiculis, quos male expositos videbimus, Basilii natalem cap. 2 figit circa annum 328, & cap. 10 natalem Gregorii anno 328. Papebrochius noster ad IX Maii in S. Gregorio Nazianzeno secutus est opinionem Suidæ, qui nonaginta ætatis annos Nazianzeno tribuit, indeque credidit Gregorium natum circa finem seculi III. Verum Papebrochius ipse in Appendice tom. VII ejusdem mensis, cum iterum inquisivisset in ætatem SS. Gregorii & Basilii occasione Sanctorum hujus parentum, priorem ultro mutavit sententiam, & pag. 656 natales Gregorii & Basilii late fixit inter annum 308 & 318. Tillemontius tom. 9 Monum. Eccl. nota 4 in S. Gregorium Nazianzenum contendit, Gregorium natum esse tempore episcopatus paterni anno 329. Hanc opinionem secuti sunt varii, interque eos nuperrime Benedictini Congregationis S. Mauri, qui ediderunt Opera S. Basilii, in hujus Vita, tomo III Operis præmissa; & Remigius Ceillier in Opere Gallico de Auctoribus sacris, in quo natales SS. Basilii, Gregorii Nazianzeni & Gregorii Nysseni secundum opinionem Tillemontii ordinat.

[3] [ordo in hac Dissertatione servandus.] Verumtamen ut horum omnium & aliorum quorumdam opinio refutetur, satis erit, si examinavero Tillemontii ratiocinia, quibus nihil ab aliis additum, certe quod alicujus sit ponderis, invenire hactenus potui. Hoc igitur facere decrevi, cum quia argumentum contra continentiam sacerdotum seculi IV ex ea chronotaxi desumunt adversarii, tum quia ab una hac controversia dependet chronotaxis decem facile Sanctorum, de quibus in Opere nostro partim jam actum est, partim deinde agendum. Hunc in finem primo elucidabo argumenta singula, quibus certo evinci existimo SS. Gregorium & Basilium natos esse diu ante annum 329, sive annis non paucis ante episcopatum Gregorii patris, ac responsiones qualescumque Tillemontii ad illa discutiam. Deinde aliud afferam argumentum, quo simul annus natalis utriusque probabili ratione propius innotescet. Tertio elucidabo argumenta Tillemontii, ex ipso fere Papebrochio desumpta, quibus ostenditur, Suidæ sententiam non satis esse probabilem; simulque ostendam ea nullam habere vim contra sententiam Papebrochii & nostram. Quarto discutiam ea argumenta, quæ nostræ quoque sententiæ fuerunt opposita. Quinto demum examinabo, an Tillemontius recte responderit ad argumentum, nobis alias in hac controversia non necessarium, quod ex continentia sacerdotum desumpsit Papebrochius, ut eæ ratione respondeatur ad argumenta, quæ objici possunt contra ea, quæ disserenda censui in S. Paphnutio § 4.

§ I. Argumentum a senio SS. Gregorii Nazianzeni & Basilii petitum contra opinionem Tillemontii, cujus responsiones discutiuntur.

[Si vera est Tillemontii opinio, Gregorius annos natus 43 jam de senectute queritur:] Cum S. Gregorius Nazianzenus obierit anno 389, si natus est anno 329, mortuus est, dum sexaginta fere habebat annos, ut fatetur Tillemontius. Atqui Sanctus ille multis annis ante mortem loquitur de sua canitie, & senectute. Necesse igitur est, ut Chronotaxis Tillemontii omnino dicatur improbabilis. Verum audiamus Gregorium ipsum. In Carmine de Rebus suis pag. 36 sic loquitur:

Jam mihi jam canum caput est, rugosaque membra
Tristis ad occasum vitæ jam prona feruntur.

Carmen hoc, fatente Tillemontio nota 18, non fuit compositum post initium anni 372, quo quadragesimum & tertium ætatis annum agebat Gregorius secundum ipsius chronotaxim. In eodem Carmine pag. 37 sic iterum habent Græca, quæ minus exacte sunt Latine expressa:

      Χαλεπὸν δὲ πάθος κατὰ γῆρας ἔχευε·
Καὶ κύπτω ποτὶ γαῖαν ἐνὶ φρεσὶ πένθος ἀέξων.

      Molestus vero affectus in senectutem præcipitavit:
Et propendeo jam in terram, in mente luctum augens.

Tillemontius ad hunc locum respondet, senectutem hic a Gregorio non attribui ætati, sed afflictionibus. Verum, sicut negare nolo, Gregorium afflictionibus suis attribuere, quod difficiliorem & fortasse etiam utcumque præmaturam senectutem patiatur, sic nemo prudenter inficiabitur, dicta illa Sancti de canitie, de membris rugosis, de corpore in terram propendente, non convenire ætati quadraginta & trium annorum, sed potius homini fere sexagenario, qui alias vix ulla senectutis incommoda sentiret, præsertim cum de infirmitatibus Gregorii ad eam usque ætatem nihil legamus. Quomodo igitur homo quadragesimo tertio ætatis anno in tanta senectutis incommoda incidere potuit ex solis afflictionibus? Nam dum nimium urget afflictio, morbum solet inferre, non senectutem adeo præmaturam. Neque hæc deberet in illa ætate senectus appellari, sed solum infirmitas.

[5] In Oratione 27, quam habuit Constantinopoli, ut se contra obtrectatores defenderet, [atque id sæpius deinde facit coram iis, qui merito risissent ea ejus dicta.] sic loquitur pag. 467: Etenim si humanum aliquid abjectumque cogitans, atque hanc cathedram affectans, aut huc primum cum senectute hac cana, & his membris, tum vitæ diuturnitate, tum morbo rugatis atque contractis venissem &c. Nonne obtrectatoribus suis risum movere debuit Nazianzenus, si de vitæ suæ diuturnitate & de senectute cana locutus est, quando natus erat annos quinquaginta & unum, si vera est chronotaxis Tillemontii? Cum enim circa annum 380 habita sit illa oratio, secundum Tillemontium annos tum quinquaginta & unum numerabat Nazianzenus. In Oratione 28 pag. 483 sic alloquitur Maximum Cynicum: Nonne senectutem & valetudinis infirmitatem mihi ut probrum objicies? Paulo post: Atque utinam tibi quoque canitiei & palloris quidpiam affusum esset &c. Quis credat ita de senectute sua locuturum virum prudentem, si annos quinquaginta vix excesserit? In epistola 172 Olympium præfectum, civibus suis ut ignoscat, sic rogat infirmus: Moveat te nostra canities, quæ te jam antehac, ut par erat, & quidem persæpe movit. Tillemontius in Gregorio art. 93 hanc Epistolam refert ad annum 382, quo ex calculo ipsius annos quinquaginta & tres numerabat Gregorius. Numquid non vehementer ea ætas movere debuit præfectum iratum, ut ignosceret? Quin potius non irrisisset præfectus hominem, qui ante senectutem allegaret senectutem suam, ut aliis veniam exoraret? Mitto plura, ut ad S. Basilium transeamus.

[6] [Secundum Tillemontii chronotaxim S. Basilius sibi senectutem attribuit] Basilius, ut recte advertit Tillemontius nota I in Basilium, sic erat æquali ætate cum Gregorio, ut hic tamen esset natu major, quemadmodum colligitur ex epistola 33 Gregorii, qui id ipse dicit secundum textum Græcum. Hinc Tillemontius Basilii natales figit circa finem anni 329. Cum autem obierit anno 379, mortuus est secundum hanc chronotaxim anno ætatis quinquagesimo. Verumtamen S. Basilius toties meminit de senectute sua, ut ineptire censendus sit, nisi falsa sit opinio Tillemontii. Ineptam ætatis exaggerationem in prudentissimo patre admittere nefas est. Cogimur igitur ineptam & falsam dicere sententiam Tillemontii, qui fatetur Basilium non raro de senectute sua meminisse. In epistola 203 nuperrimæ editionis, alias 87, Basilius de infirmitate sua sic loquitur: Quam prorsus non ignoratis quanta mihi adsit a prima ætate ad hanc usque senectutem. Scripta ponitur hæc Epistola anno 375, quo annos Basilius quadraginta & sex habebat secundum Tillemontium. In Epistola 232, alias 404, quæ innectitur anno 376, S. Amphilochio ita scribit: Mirari autem licet, … quippe quia per ænigmata validam mihi precatus es senectutem… Non enim mihi est ætas ad rodendum, cum jam pridem dentes & tempore & infirmitate sint extriti. In Epistola 271, alias XI, dolorem suum indicat de non invento Eusebio, olim sodali suo, ad quem scribit, atque ita loquitur: Quanti me putas æstimaturum fuisse, ut hæc omnia in memoriam per tuum congressum revocarem, & gravi hoc senio absterso, juvenis iterum ex sene factus viderer. In Epistola 272, alias 333, ait Basilius: Qui cum multos dilexerim a prima ætate usque ad hoc senium &c.

[7] [aliquot atnis ante quinquagesimum ætatis annum.] Plura missa facio ex Basilio, quia fatetur Tillemontius eum subinde de senectute sua loqui. Attamen adjungo verba scriptorum Vitæ S. Basilii ante tomum 3 novissimæ editionis pag. 38, ubi hæc scribunt: Cum senem se dicit anno CCCLXXIV, (quo numerabat annos quadraginta & quatuor) id non tam illius annis tribuendum, quam perpetuæ cuidam infirmitati, quæ ab ineunte ætate incepit, ac postea pœnitentiæ ac sacerdotii laboribus, & novis supervenientibus morbis sic accrevit, ut in ipso ætatis robore senex videretur, ac dentibus careret annos natus XLVI. Præclara enimvero observatio: At ego eruditis expendendum relinquo, an iis omnibus, qui senectutem Gregorii & Basilii sic explicant, recte non repeteret S. Gregorius verba sua ex Oratione 27 pag. 467: Utrum tandem vobis nugari atque ineptire videmur? Certe ego ineptum dicerem hominem, qui annos natus quadraginta & quatuor serio sibi senectutem adscriberet. Nam senectus nomen est ætatis, & non solius infirmitatis: nec infirmus ante annos senectutis vere fit senex, quemadmodum robustus senex honore senectutis non caret. Basilius & Gregorius sibi non attribuunt apparentem tantum senectutem, sed veram, ut iterum ex Oratione 20 Gregorii, quæ funebris est de Basilio, satis liquet. Nam pag. 373 ætate æquali Gregorius Basilium defunctum sic alloquitur: Quid facerem, homo, & senectute, & morbo, & tui desiderio confectus?

[8] Tillemontius nota 4 in Gregorium fatetur, magnam opinioni suæ difficultatem oriri ex hac objectione. [Quæ respondent adversarii, nihil conducere possunt] Respondet tamen, labores, austeritates, solicitudines, morbos, quibus uterque multum erat expositus, efficere, ut homines aliqui diu ante alios senescant. Verum repono, ea omnia tantum efficere, ut corpus fiat infirmius, & consequenter ea incommoda, quæ senectutem passim comitantur, citius & gravius ingruant. At ea nequaquam efficiunt, ut vir prudens honorifico senectutis nomine utatur diu ante annum vitæ sexagesimum, quando serio loquitur, nedum diu ante quinquagesimum, præsertim si loquatur, coram æmulis, qui in dicta non minus quam in facta ipsius invigilant, & vel minima facile carpunt, prout Constantinopoli loquebatur Nazianzenus. Poterunt dicere, quando jam quinquaginta annos notabiliter excesserunt, ætatem sibi ingravescere, oriri sibi senectutis mala, se senescere, & alia similia. Verum senectutem sibi adscribere anno ætatis quadragesimo quarto aut quinto non est viri prudentis, qualis erat Basilius. Imo prorsus ridiculum est, alicui validam in ea ætate senectutem precari, ut fecisset Amphilochius, si vera esset opinio Tillemontii. Quo enim modo valida senectus in ea ætate senectus erit?

[9] Tillemontius nihilo melius Chrysostomum in auxilium advocat. [ad verisimilitudinem opinioni suæ conciliandam.] Nam aliunde etiam novimus, Sanctos ad cælum aspirare, & se pro peregrinis in terra habere: sed inde nullus legitime concludet, eos citius ad senectutem pervenire quam alios homines: nedum eo senectutis nomine Sanctos abuti. Nihil quoque est, quod observat aliquos ante senectutem canescere: nam senectutem sibi attribuit Basilius, Gregorius & senectutem & canitiem. Demum quod ait de itineribus Basilii, quod illa parum essent verisimilia in ætate octoginta annorum, si ea accessisset ad reliquas corporis infirmitates, ad nos minime pertinet, nam secundum sententiam nostram S. Basilius ne septuaginta quidem annos explevit, sed inter annum ætatis sexagesimum & septuagesimum obiit, ita ut habuerit annos circiter sexaginta, quando primum cœpit de senectute sua loqui. Ceterum observo, argumentum hoc etiam deduci posse ab ætate S. Gregorii Nysseni, ut videre poterit studiosus lector, modo attente consideraverit ea, quæ Tillemontius ipse scribit tom. 9 in S. Gregorio Nysseno art. 14.

§ II. Argumenta alia ab ætate parentum S. Gregorii, qui filius fuit natu maximus; & ab ætate Gorgoniæ sororis.

[Cum parentes Nazianzeni fuerint senio pares paterque vixerit, annos fere 100,] Natum fuisse S. Gregorium Nazianzenum diu ante annum 329, ostendit etiam ætas parentum ipsius, Gregorii & Nonnæ, quos æquali fuisse ætate frequenter ipse declarat. In Oratione 10 pag. 162 parentes suos ita celebrat: Sic illi ad altam senectutem pervenerunt, virtute atque annis inter se pares, ac pleni dierum, tam qui manent, quam qui fluunt ac dilabuntur; uterque primas inter mortales habiturus, nisi mutuo ipsi sese principatu prohiberent. Eosdem in Oratione XI pag. 178 dicit, vitæ longitudine & canitie … inter se certantes. In Oratione 19, qua patrem defunctum laudat, pag. 315 matrem suam dicit ejusdem ætatis, sive æqualem tempore cum ipso. Porro ibidem pag. 313 asserit, patrem suum obiisse cum centum ferme annos vixisset, … ex iisque in sacerdotio quinque & quadraginta. Si autem ab annis centum subtrahamus quadraginta & quinque, quos in sacerdotio transegit, reperiemus ipsum quinquaginta & quinque ferme annorum fuisse, quando factus est sacerdos. Nonnam autem ipsius conjugem pari cum eo fuisse ætate, jam vidimus; idque iterum affirmat Gregorius ipsorum filius in carmine 4 pag. 71, dicens parentes suos fuisse æquali πολιῇ τε καὶ ἤθεσιν, canitie, sive senio, & moribus, licet interpres id minus accurate expresserit Latine.

[11] [erant majores quinquagenariis in opinione Tillemontii, dum natus est Gregorius.] Nunc velim, studiosus lector mecum consideret, quanta ex chronotaxi Tillemontiana oriantur paradoxa. Vidimus Basilium & Gregorium diu ante annum ætatis quinquagesimum, secundum eam chronotaxim, senectutis titulo gloriari. Hic vero videmus, parentes Gregorii secundum eamdem sententiam post annum quinquagesimum ætatis incipere liberos generare: nam S. Gregorius certo natus est ante Cæsarium fratrem, & verisimillime, ut mox ostendam, etiam ante sororem Gorgoniam. Si autem omnium sit natu maximus, de quo dubitari vix potest, parentes habuit, qui supergressi annos quinquaginta generare cœperunt, id est, eo tempore, quo alii passim dudum desierunt, aut certe qua ætate mulieres non amplius solent parere. Attamen, licet Gregorius sæpe loquatur de sua nativitate, eamque matris precibus obtentam affirmet, quia illa de nascituro filio prævia visione erat monita, nullibi tamen insinuat, tantam fuisse parentum suorum ætatem, dum natus est, ut sine singulari beneficio Dei liberos sperare non possent. Præterea nullibi indicat, parentes suos post contractas nuptias diu liberis caruisse, & in tanta demum ætate eos obtinuisse. At neutram siluisset Gregorius, si factum esset. Non siluisset grandem illam parentum ætatem; quia illa admodum opportuna fuisset ad confirmandum nativitatis suæ beneficium, quod toties cum in Orationibus tum in carminibus suis celebrat. Non siluisse: diuturnam matris sterilitatem, quia illa ad idem propositum mire conducebat, & maxime idonea erat ad matrem cum Sara, patrem cum Abrahamo, ut sæpe facit, comparandum.

[12] Ex hisce liquet, quam inepta sit responsio Tillemontii, [Responsum Tillemontii difficultatem dissimulantis] qui hoc argumentum partim dissimulavit, partim elevare voluit. Verba ipsa subjungo: Non existimo, inquit, valde mirum apparere posse, quod Gregorius pater cœperit filios habere ætate quadraginta & quinque annorum: nihil enim impedit, quo minus nativitatem Gorgoniæ figamus circa annum CCCXXV: nec etiam video, quale argumentum ex eo haberi possit, quod S. Gregorius filius id (sive eam ætatem) non observaverit in Oratione funebri patris sui; nec quam magnam elogiorum materiam inde habuisset. Si affirmat, S. Nonnam matrem suam fuisse ejusdem fere ætatis cum marito, hoc non impedit, ait Papebrochius, quo minus possit decem aut etiam quindecim annis post maritum nata esse, cum femina octoginta annorum ejusdem ætatis dici possit cum viro nonagenario. Ita conatur Tillemontius dissimulando difficultatem eludere. Verum respondeo Gregorium patrem non solum fuisse annorum quadraginta & quinque, quando natus est Gregorius filius, sed fere quinquaginta & quinque: nullo etiam modo dici posse, Gorgoniam quatuor fere annis natam esse ante S. Gregorium, mox ostendam, imo & Gregorium verisimillime omnium esse natu maximum. Quod spectat ad silentium Gregorii de grandi illa parentum ætate, jam probavi, illam mire conducere potuisse Gregorio ad confirmandum & exornandum nativitatis suæ beneficium, præsertim cum sic parentes ipsius in matrimonio multis annis liberis caruissent.

[13] Sane hæc observatio, quantumvis dissimulet Tillemontius, [refutatur, & ostenditur esse ineptum] opinionem ipsius improbabilem rursus ostendit. Ex Oratione 19 certo constat, nuptias inter Gregorium & Nonnam coaluisse multis annis ante annum 325, quo conversus est Gregorius. Etenim post relatas nuptias, matris virtutes, nativitatem suam, dolorem matris de mariti sui aversione a fide Christiana, de conatibus ipsius ad convertendum maritum, subjungit, quod propterea dies noctesque ad Dei pedes accideret, atque pro capitis sui (id est, mariti) salute cum multis jejuniis & lacrymis eum obsecraret; atque viro etiam sedulo instaret, eumque variis modis lucrari contenderet, probris, admonitionibus, obsequiis, simultatibus, &, quod maximi momenti erat, morum suorum probitate, ac ferventi erga pietatem studio: qua potissimum re anima flectitur, & emollitur, ac voluntarie ad virtutem pertrahitur. Nec vero aliter fieri poterat, quin assiduis tandem ictibus gutta lapidem excavaret, ac progressu temporis, quod studebat, consiceret, quemadmodum ex his, quæ deinceps sequuntur, liquido apparebit. Hæc igitur ipsa petebat, & in spe habebat, ut quæ fide magis quam juventute ferveret. Ut omittam istam de juventute matris mentionem, quæ non innuit fere quinquagenariam, qualis fuit anno 325, dum conversus est maritus: ex verbis allatis de multiplici conatu Nonnæ, de gutta lapidem tandem excavante, nemo non videt, multis annis pro conversione mariti sui laborasse S. Nonnam. Si autem tot annis sine liberis mansit, ut ex opinione Tillemontii dicendum esset, nonne Gregorius diuturnam illam matris sterilitatem retulisset, ut ex ea etiam confirmaret, se maternis precibus a Deo donatum? Imo cum Gregorium quatuor annis post patris conversionem adversarii natum velint; hoc iterum tam diuturnum intervallum adducere poterat, ut illustrius redderet beneficium, de quo vide num. 52 & 53.

[14] [ad tollendam difficultatem sententiæ ipsius,] Quod demum dicit Tillemontius, dicta Gregorii de æquali fere ætate parentum suorum non obstare, quo minus credamus Nonnam decem aut etiam quindecim annis marito suo juniorem, mihi aut collegis meis nequaquam probatur, etsi talc quid dici posse, revera suspicatus sit Papebrochius. Quare videamus, an res ipsa sit verisimilis. Gregorius non dicit, parentes suos fere ætate pares, sed pares ætate ubique pronuntiat. Sic S. Basilio in Oratione 19 se ætate parem dicit, licet in epistola 33 se seniorem asserat Basilio. Jam vero quid ex affirmata per Gregorium ætatis suæ & Basilii paritate colligit Tillemontius nota 1 in Basilium? Nimirum statuit, utrumque eodem anno 329 natum esse, sed Basilium circa finem anni, quia junior erat Gregorio. Si autem par ætas uno loco asserta sufficiens argumentum præbuerit Tillemontio, ut utriusque natalem eodem anno figeret; qua demum ratione par ætas variis locis per eumdem asserta, & cum tanta quidem energia, ut neutri parti principatum ætatis adscriberet Gregorius, tantam Tillemontio libertatem reliquit, ut decem aut quindecim annorum differentiam admittere posset? Nolim quidem contendere, tam stricte sumenda esse Gregorii verba, ut admitti nequeat, Nonnam paucis annis juniorem fuisse marito suo; malimque in ea re liberalis esse magis quam foret ipse Tillemontius, nisi tanta illa ætatis differentia ipsius opinioni esset necessaria. A: non tantam admisero ætatis differentiam, asserente toties paritatem Gregorio, ut credam anno 329 Nonnam, cujus maritus quinquaginta fere & quinque annos habebat, quinquagenaria fuisse multo minorem. Stante autem hac ipsius ætate, in eodem luto hæret Tillemontius, cum post Gregorium Nonna etiam pepererit Cæsarium & verisimiliter Gorgoniam.

[15] [& partim etiam improbabile, cum Gorgonia] Hoc de Gorgonia negare conatus st adversarius, ut difficultatem saltem utcumque diminueret. Nota 3 in Gregorium observat, S. Nonnam, antequam natus est Gregorius, desiderasse filium; indeque verisimile esse ait, jam tunc filiam Gorgoniam fuisse natam. Verum levissima est hæc conjectura: nam multæ matres filium desiderant, quando omni carent prole. Quæ deinde affert pro illa opinione, solum ostendunt, Gorgoniam non posse dici natam post annum 329, ac ne quidem post 326, imo non posse natam dici post Gregorium, etsi hujus nativita: figatur anno 325, ait agnoscere Bollandum, intelligens Papebrochium, acsi ille faveret prædictæ opinioni. Verum hic minus candide egit Tillemontius: nam Papebrochius solum observat, Baronium in sua opinione, qua natalem Gregorii figebat circa annum 325, coactum fuisse Gorgoniam natu majorem facere. Eadem est & major necessitas Tillemontii, quia Gregorii natalem figit anno 329. At nos ea non urgemur necessitate, dicimusque Gorgoniam etiam ante annum 320 natam, sed post Gregorium. Itaque Tillemontius pro sua illa opinione, præter necessitatem ex vitiosa chronotaxi ortam, non nisi unicam habuit conjecturam, videlicet desiderium Nonnæ videndi prolem masculam. Unde eam hauserit, insinuat ad marginem laudans Opus nostrum ad IX Maii pag. 377, sed caute dissimulat, eam ibidem rejectam & meliori argumento refutatam a Papebrochio.

[16] Argumentum istud exponam paulo latius, adjuncta etiam observatione alia. [non ante, sed post Gregorium nata videatur:] Gregorius, qui jam anno 371, aut certo sub initium sequentis, conquerebatur de canitie sua, de membris rugosis, ac de corpore in terram propendente, ut vidimus num. 4; duobus locis insinuat, Gorgoniam obiisse ante senectutem. In Oratione XI de defuncta Gorgonia pag. 188 sic loquitur: Ita demum obdormiscit, plena, non humanorum dierum, quos ne ipsa quidem exoptabat; … sed dierum secundum Deum ita plena &c. In Oratione 19 matrem suam in obitu patris consolans, ita compellat: Filiorum (Cæsarii & Gorgoniæ) amissionem adhuc florentium, & ad vivendum aptorum, fortissime ac sapientissime tulisti. Certum quoque est, Gorgoniam obiisse post Cæsarium, ut Gregorius clare dicit pag. 190. Itaque cum mors Cæsarii figatur anno 369, & consequenter mors Gorgoniæ figi rectius nequeat quam circa 370; uno tantum aut altero anno obierat Gorgonia, quando laudatum Carmen composuit Gregorius. Consideret modo studiosus lector, an verisimile sit, Gorgoniam fuisse ante Gregorium natam: nam si ante ipsum nata esset, eadem fere ætate obiisset, qua carmen istud scribebat Gregorius. Attamen ipse se describit ut canum, rugosum, senio incurvum; sororem vero ut adhuc florentem, & ætate nequaquam fractam. Jam vero si verisimile non sit, natam fuisse ante Gregorium: quanto minus verisimile est, quatuor annis ante ipsum fuisse natam? Hæc igitur dixit Tillemontius, non quia erant probabilia, sed quia necessaria ad tuendam chronotaxim vitiosam. Si Gorgonia e sanctis parentibus prima fuisset nata, id non siluisset frater ipsius Gregorius, qui minutissima quoque de ipsa enarrat. Quare recte dixit laudatus Papebrochius, vel natu minimam fuisse, vel inter Gregorium & Cæsarium mediam.

[17] Porro ex ætate sororis Gorgoniæ non contemnendum etiam contra opinionem Tillemontii fluit argumentum. [ex ætate vero Gorgoniæ rursum probatur falsitas opinionis Tillemontii.] Etenim Gorgonia, teste Gregorio in Oratione funebri pag. 180, ante mortem non solum maritum suum, sed corporis quoque fructum, hoc est filios & nepotes (Græce τὰ τέκνα, καὶ τέκνα τέκνων, liberos, & liberos liberorum) Spiritus fructum effecit, per instructionem verisimiliter & baptismum. Atqui, si nata est Gorgonia post annum 329, tantum vixit annos circiter quadraginta Quo modo igitur vidit nepotes suos baptismo ablutos, præsertim cum id pro more istius familiæ, & plurium istius temporis, verisimiliter factum sit post instructionem aliquam? Tillemontius nota 3 non invenit, quo se modo expediret, ut videri potest nota 2, nisi Gorgoniam aliquot annis Gregorio natu majorem faceret. Si quis tamen multiplicare maluerit paradoxa, quam verum agnoscere, poterit dicere, Gorgoniam anno ætatis decimo quinto aut decimo sexto peperisse, idemque de quadam ipsius filia affirmare: sed tanto erit illustrior oppositio, si filia matris quinquagenariæ annos nata fere quindecim filiam pepererit eadem circiter ætate parituram. In nostra sententia, secundum quam Gorgonia obiit quinquagenaria major, nullam hæc difficultatem habent.

§ III. Argumenta alia ex Gregorii Oratione 19, quæ vel sola sufficit ad refutandum Tillemontium.

[In Oratione 19, in qua Gregorius patris sui gesta] Eminentissimus Baronius ad annum 371 pag. 303 ex ordine Orationis 19 colligit, Gregorium diu ante sacerdotium patris natum esse, quia manifeste natalem suum recenset, antequam pater initiaretur sacro baptismo. Respondet Tillemontius: Qui legerint Sancti Orationem XIX, satis videbunt, necesse non esse, ut respondeam ad argumentum, quod ex illa sumit Baronius. Ita quidem ille. Attamen difficulter credere possum, adeo contemnendam Tillemontio visam esse difficultatem. Quin potius existimem, eum respondere noluisse ad brevem Baronii observationem, ne ipso responso vis argumenti magis appareret. Accipe, lector, argumentum Baronii paulo latius expositum, & judica, an responso sit indignum. Nazianzenus in dicta Oratione præcipua patris sui gesta recenset ab initio usque ad finem, sive usque ad mortem, ac gesta matris non pauca iis immiscet. In iis vero recensendis ita observat temporis ordinem, ut nequeat ostendi, eum umquam ab illo ordine recessisse saltem usque ad patris conversionem & episcopatum.

[19] Postea quidem bis ab ordine temporis recessit, ut res invicem utcumque connexas conjungeret, [ordine narrat, præsertim usque ad episcopatum,] aut similitudinem inter patrem & matrem ostenderet, sed priori loco id ipse indicat his verbis pag. 297: Verum sermo de his rebus, ordinem suum nonnihil antegressus, hoc loco conquiescat. Hæc ipsa excusatio probat; Gregorium eo usque ab ordine non recessisse: indeque confirmatur, omnia ordine esse relata usque ad episcopatum susceptum, quo illa posterior est. Secundo loco etiam ab ordine temporis recessit, ut beneficia patri & matri divinitus præstita conjungeret. Nam pag. 304 & seq. narrat morbum patris, obtentamque singulari beneficio a Deo sanationem. Mox matris morbum, sanationemque divinitus impetratam subjungit. Tum pag. 306, relaturus se utriusque parentis precibus in tempestate servatum, quando Athenas navigabat, ait: Unum adhuc ambobus commune adjungam. Rerum videlicet similitudo persuasit Gregorio, ut facta illa in Oratione conjungeret, neglecto utcumque temporis ordine. At post ea narrata qualemcumque iterum excusationem subdit, pag. 307 dicens: Mirari autem jam pridem nonnullos eorum arbitror, quibus res illius apprime cognitæ sunt. &c. Deinde pergit ad gesta cum Juliano, reliquaque usque ad mortem ordine recenset. Ex hisce igitur omnino dicendum est, Gregorium in illa Oratione ordinem temporis passim servasse: nec dici posse eum ab ordine recessisse, nisi id ipse dicat, [narratur Gregorii nativitas ante conversionem patris:] aut id aliunde clare appareat.

[20] Atqui adeo non apparet, Gregorium in nativitate sua enarranda temporis ordinem neglexisse, ut potius clarum videatur ordinem ubique servatum usque ad patris episcopatum. Lubet hoc brevi compendio Orationis manifestius facere. Post exordium, in quo S. Basilium præsentem alloquitur, pag. 289 agit de natalibus patris sui ex parentibus infidelibus: mox pergit ad mores ipsius & virtutes morales, quibus ante fidem etiam excelluisse docet. Hisce pag. 290 subjungit parentum conjugium, quo felicissimum fuisse patrem recte observat, quia Nonna eidem non modo adjutrix, … sed & dux & antesignana fuit, nimirum eum vita & sermone ad optima quæque per seipsam ducens: ac cæteris quidem in rebus, ut matrimonii leges ferebant, viro suo parere optimum esse judicans, fidei autem & pietatis magistram quoque se præbere haudquaquam erubescens. Hic locus idoneus erat Gregorio, ut statim patris conversionem referret, nisi temporis ordinem sequi voluisset. Hunc vero cum servare vellet, mox pag. 291 & 292 alias Nonnæ virtutes prolixe recenset. Hisce vero de sua nativitate subdit hæc verba: Nam illud, quod ad nos attinet, ne commemoratione quidem fortasse dignum est, utpote qui ipsius spei haudquaquam responderimus. Quamquam magnus ipsi hic conatus fuit, quod nos etiam ante ortum, Deo, futurum nihil reformidans, promisit, atque in lucem editos statim consecravit. Dei autem beneficium illud fuit, quod voto suo non omnino exciderit, nec victima ea, quam obtulerat, repudiata fuerit. Mox pag. 293 affirmat, auctam fuisse Nonnæ pietatem, mariti infidelitate ipsam ad fervorem stimulante. Subdit ejusdem dolorem, ægre ferentis, se dimidia tantum ex parte, ob segmenti (id est, mariti) sui adversionem, Deo copulari, ac non ad corporum conjunctionem spiritus conjunctionem adjungi. Tum sequuntur verba num. 13 data de multiplici ipsius ac diuturno conatu ad maritum convertendum: mox mariti visio, quæ viam conversioni stravit: iterum conatus Nonnæ post visionem, ac demum pag. 294 conversio, baptismus, deinde præparatio ad episcopatum & episcopatus.

[21] Nunc ex hisce aliqua observemus. Clare patet, [indeque clare colligitur, Gregorium ante patris conversionem natum,] in tota hac Orationis parte ordinem temporis fuisse observatum. Singula igitur contigerunt eo ordine, quo relata sunt. Atqui nativitas Gregorii filii relata est diu ante conversionem Gregorii patris. Natus igitur est Gregorius diu ante conversionem patris sui, sive diu ante annum 325, quo illa contigit. Hoc argumentum tale est, ut contrariæ opinionis patroni non modo respondere debeant, si etiamnum velint illam tueri, sed difficulter etiam inventuri sint, quid apte respondeant. Dicant, obsecro pauca hæc. Cur Gregorius, ubi dixerat, Nonnam se viro suo præbuisse fidei & pietatis magistram, non statim reliqua de conversione mariti subjecit? Cur bis in eadem Oratione de illo Nonnæ conatu agere voluit, nisi ut ordinem temporis servaret, atque ostenderet, Nonnam statim cœpisse post contractas nuptias pro conversione viri laborare; sed diu post & diuturno labore perfecisse, quod statim cœperat? Cur Gregorius de nativitate sua Nonnæ precibus obtenta iis verbis agit, ut quilibet existimare debeat, eam cito filium obtinuisse; de conatu vero ad convertendum maritum tam multa dicit, ut credere debeamus, ipsam multis annis laborasse? Etenim si Gregorius anno 329 natus est, quatuor annis serius Gregorii ortum obtinuit, quam mariti conversionem. Nihil iterum hic apte respondebunt: nam ita scribere non potuit Gregorius, nisi ante patris conversionem natus est, aut dedita opera nos decipere voluit: quod non cadit in virum tam sanctum.

[22] [ut verbis claris mox insinuat ipse Gregorius] Accipe, lector, & aliud ex eadem Oratione argumentum. Gregorius ipse pag. 293 de matris conatu ad convertendum maritum, claris verbis insinuat, se jam natum fuisse, dum illa pro mariti conversione adhuc orabat. Hæc igitur ipsa petebat, inquit, & in spe habebat, ut quæ fide magis quam juventute ferveret. Neque enim quisquam præsentibus rebus perinde, ut illa rebus in spe positis confidebat: nec mirum, cum divinæ liberalitatis ac munificentiæ periculum jam fecisset. Nonna dum pro viri conversione pergebat orare, teste Gregorio, jam divinam liberalitatem experta erat, nimirum filio Gregorio precibus obtento. Nullus enim dubitare poterit, quin nativitatem suam hic designet Gregorius, si modo consideret, eum de illa Nonnæ precibus impetrata paulo ante locutum fuisse, nec aliud ullum beneficium divinitus Nonnæ concessum, ad quod respicere potuisset, referri a Gregorio, sive in hac Oratione sive in ullis ipsius scriptis. Itaque dum Nonna, ut Græce legitur, πείρᾳ μαθοῦσα τοῦ Θεοῦ τὸ φιλόδωρον, experientia docta Dei liberalitatem, dicitur conversionem viri petiisse & sperasse, clarissime insinuatur, eam petiisse conversionem mariti, postquam jam filium impetraverat. Hinc relata sua nativitate, Gregorius mox subdit, fervorem matris suæ auctum fuisse, & fortius laborare cœpisse pro conversione mariti. Plura ex eadem Oratione ad propositum nostrum observare possem, præsertim quod Gregorius nativitatem suam solius matris precibus tum hic tum aliis locis attribuat, quodque hæc sola filium petiisse & Deo obtulisse dicatur, ex quo patet, maritum tunc non fuisse Christianum. Verum de eo postea quædam dicenda censui; alia brevitatis causa plane omittenda.

§ IV. Argumentum quartum, quo natalis S. Gregorii figitur inter annum 312 & 316.

[Cum S. Gregorius dicat,] Cum argumentis jam datis satis refutata sit sententia Tillemontii, eaque tam manifestæ falsitatis videatur convicta, ut candide pronuntiare non dubitem, me non intelligere, qua ratione vir prudens illi opinioni etiamnum inhærere possit, argumentum subjiciam aliud, quo Sancti natalis non quidem anno alicui certo innecti, propius tamen possit investigari. Ad hoc assumam versiculos S. Gregorii; qui asserit, tricesimum fere studiorum suorum cucurrisse annum, quando meditabatur Athenis discedere. Non diffitetur Tillemontius expositionem istius loci, qualem inferius dabo, optimam videri, nec alium esse locum aptiorem ad chronotaxim Vitæ Gregorianæ utcumque concinnandum: nam ita scribit: Vellem huic uni loco insistere possem ad ordinandam chronologiam Sancti nostri, illum intelligendo de studiis ipsius generatim, prout fecit Gregorius presbyter. Verum dicit se impediri aliis Gregorii versiculis, quibus ait clare asseri, Gregorium natum esse tempore episcopatus paterni. At infra videbimus claritatem illam Tillemontii non nisi imaginariam esse. Interim argumentum subjungo.

[24] Gregorius in Carmine de Vita sua pag. 4. narrat, [se fere triginta annos litterarum studiis dedisse;] se cum S. Basilio voluisse Athenis discedere in patriam, interque alias rationes allegat illam, quam duobus exprimit versiculis Græcis. Hos accipe cum Latina interpretatione, qua verbum de verbo exprimitur.

Καὶ γὰρ πολὺς τέτριπτο τοῖς λόγοις χρόνος·
Ἤδη τριακοστὸν μοὶ σχεδὸν τουτ᾽ ἦν ἔτος.

Nam & multum consumptum erat studiis tempus:
Jam trigesimus mihi prope hic erat annus.

Quo hi versiculi sensu intelligendi sint, colligitur ex ipsis verbis, & ex Gregorio presbytero, qui Vitam Nazianzeni Græce scripsit. Hic enim ex his ipsis versiculis collegit, quot fere annis Gregorius studiis operam dederit; & pag. 8 de discessu ipsius scribens, rem sic exprimit: Ita demum, tricesimo jam anno in artium studiis exacto, patriæ sese restituit. Secundum opinionem Græci hujus scriptoris, & secundum naturalem verborum significationem, dicit in versiculis Nazianzenus, se fere annos triginta studiis impendisse, priusquam cum Basilio Athenis discedere cogitabat, unde revera non diu post discessit, currente verisimiliter tricesimo studiorum anno.

[25] Jam vero, cum Gregorius Athenis discesserit circa finem anni 355 aut initium sequentis, [illaque finierit circa finem anni 355:] ut omnes passim admittunt, initium studiorum illorum nequit figi probabilius quam anno 326. Restat igitur inquirendum, qua fere ætate Gregorius studia illa inchoasse videatur, & de quibus loquatur studiis. Primo non loquitur de solis Atheniensibus: nam vir erat aut virili ætati vicinus, dum venit Athenas, ut infra videbimus. Senex igitur fuisset, aut senectuti proximus, quando inde discessit, si ad tricesimum usque annum in ea mansisset civitate. Verum dubitari potest, an loquatur Sanctus de iis solum studiis, quæ cœpit, postquam paterna domo litterarum causa exiverat, an vero cœpta Nazianzi studia simul voluerit comprehendere. Posterius mihi apparet probabilius; nam Gregorius in Oratione 10 pag. 162 docet, se eodem tempore cum fratre Cæsario exivisse ad studia prosequenda; postquam ambo in propriæ civitatis disciplinis satis erant exercitati & exculti.

[26] Quapropter, si litterarum studiis se excolere cœperit Gregorius, [natalis Gregorii recte figetur inter annum 312 & 318.] dum decem circiter aut duodecim natus erat annos; natales ipsius erunt figendi circa annum 314 aut 316. Hæc autem epocha recte congruit cum tempore, quo S. Basilius sibi senectutem cœpit attribuere, ut quilibet videre poterit, modo consideret dicta num. 6 & 7. Attamen quia citius studia illa inchoare potuit, satis mihi erit, natalem Gregorii figere inter annum 312 & 318. Si cui videatur Nonna mater ipsius tunc plusculum ætatis habuisse pro primo partu, utpote quæ tum erat inter annum trigesimum & quadragesimum; non deest idonea ratio, cur serius nuptam credamus: nam persecutio Diocletiani sine interruptione sævierat usque ad annum 311, quo sublata est, saltem ad tempus notabile, edicto Galerii Maximiani. Itaque verisimile est Nonnam non cogitasse de nuptiis, quamdiu duravit persecutio; ac tandemnuptias contraxisse, postquam illa cessaverat. Tunc necdum erat ætate tam provecta, ut non posset duos parere filios & filiam unam, quos habuit. Verum id in sua sententia verisimile facere non potuit Tillemontius.

[27] [Tillemontius conatus est annos illos de ætate Gregorii explicare:] At hic conatus est prædictos versiculos alio sensu explicare, & suæ opinioni utcumque accommodare. Nam post expositionem argumenti infra examinandi, quo credidit dictos versiculos explicari non posse sensu obvio & naturali, ita scribit: Nihil impedit, quo minus locum de ipsius ætate intelligamus, ut fecit Baronius, & Papebrochius fatetur eam esse opinionem communem. Deinde ait, Gregorium ibidem loqui potuisse de duplici ratione Athenis discedendi, nimirum quia jam diu studuerat, & quia vicinus erat ætati triginta annorum: demumque observat, Gregorium anno 355, quo verisimiliter discessit, inchoare potuisse annum ætatis septimum & vigesimum in sua opinione, ideoque non longe abfuisse ab anno tricesimo. Hactenus Tillemontius, qui aliud postea addit responsum: sed hæc primum examinemus.

[28] [sed illam expositionem dati versiculi non admittunt;] Primo Baronii auctoritas, quantumvis alias nobis venerabilis sit, nulla plane est ad explicandos versiculos Græcos. Secundo quod dicitur de Papebrochio, in ipsius scriptis non invenio, ita ut falsum esse putem. Observat ille ad IX Maii in Gregorio § 2 num. 1, Baronium, utpote linguæ Græcæ ignarum, mendosa interpretatione Latina fuisse deceptum, ideoque locum intellexisse de ætate S. Gregorii, qui de studiis erat intelligendus. Tertio quod additur, Gregorium moveri potuisse ad discedendum tam ratione ætatis quam ratione diuturni studii, verissimum esse non inficior, præsertim in sententia nostra. Verum non quæritur, quid movere potuerit Gregorium; sed examinandum est, quid in versibus istis dixerit. Jam vero si utrumque versiculum expendamus, reperiemus in primo ipsum generatim dicere multum a se temporis fuisse litteris impensum; & in secundo explicare, quantum fere esset istud tempus, nimirum ut annus trigesimus prope inchoaretur, quando de discessu cogitabat. De ætate vero sua non loquitur: idque colligitur ex eo etiam, quod in secundo versiculo nulla sit conjunctio, nulla oppositio, nulla demum vox, qua transitus ad rem aliam utcumque insinuetur. Itaque nullam aliam expositionem admittunt hi versiculi quam de studiis S. Gregorii.

[29] [nec illa congruit sententiæ ipsius,] Demum in ultimo responso ipse Tillemontius prudenti lectori satis manifestat, versiculos istos cum sua opinione conciliari non posse. Quis enim credat, Gregorium fuisse dicturum de sua ætate: jam tricesimus mihi prope hic erat annus; si tantum tunc inchoasset annum vigesimum septimum? Quæ chronotaxis recte deducetur, si virorum omni exceptione majorum verba sic explicare aut corrumpere liceat? Porro ex aliis multis liquet, Gregorium & Basilium non fuisse juvenes, quales fuissent ætate viginti & sex annorum; sed fuisse in ætate virili, non modo quando Athenas deseruerunt; sed & diu ante. Sane Gregorius de conjunctione sua cum Basilio loquens ibidem pag. 4, ipsum non juvenem, sed virum vocat. Verba accipe: Me singularis (Deus) junxerat sapientiæ viro. Quin & virili ætate fuisse videtur Basilius, quando primum Athenas venit, idque abunde colligitur ex Oratione 20 Gregorii in laudem Basilii dicta.

[30] Nam, ut mittam anteriora ipsius studia, pag. 326 dicit de Basilio, [nec ætati Gregorii & Basilii; qui juvenes tunc non erant, sed dudum viri.] hunc venisse Athenas cum mirifica & luculenta spe expectatum. Etenim in multorum linguis versabatur, antequam advenisset &c. Pag. 328: Nam apud multos statim in veneratione erat, ut qui fama & auditione jam eum (Græce ἄνδρα virum) præcepissent. Ex quo effectum est, ut solus fere ex omnibus, qui studiorum causa Athenas veniebant, communi lege solutus sit, majorem utique honorem, quam novitii (Græce κατὰ νέηλυν, id est, quam pro nuper adveniente) conditio ferre videbatur, consecutus, Hæc aliaque persuadent, Basilium fuisse virili ætate, quando venit Athenas, ubi jam tum erat Gregorius: nam tanta fama adventui prævia, tantus honor advenienti habitus, non videntur locum habere in juvene, præsertim cum Gregorius de adventu agens, eum sæpe virum ἄνδρα nominet, aut νέηλυν nuper advenientem, nullibi juvenem νέον, licet de aliis ea voce frequenter utatur. Jam æquus lector consideret, quam probabilia loquatur Tillemontius, dum Basilium & Gregorium in juvenili ætate Athenis facit discedentes, cum eo advenerit in virili ætate Basilius: imo etiam probabilius Gregorius, qui pag. 326 testatur, se aliquanto ante Athenas venisse, Basilium haud multo post.

[31] Porro, ubi dixerat Tillemontius, velle se ut posset admittere studium istud triginta annorum, [Alia ratio Tillemontii nimium festinantis rejecta.] addit, se in eo supposito fixurum nativitatem Gregorii circa annum 320, initium studiorum circa 327, quia Chrysostomus testatur, pueros etiam quinto ætatis anno studendi gratia ad collegia missos fuisse. Verum nimium rursus hic festinat: nam vel sic Gregorius & magis etiam Basilius senectutem sibi attribuerint, antequam haberent annos sexaginta. Præterea Gregorius loquitur de studiis eloquentiæ, ad quæ non mittuntur pueri quinque aut sex annorum: nec ulla est ratio probabilis figendi natalem Gregorii post annum 318. Ceterum hoc loco velim, studiosus lector mecum observet, Tillemontium hic agnoscere, annos illos fere triginta, de quibus loquitur Gregorius, inchoandos esse anno 327, non anno 329, ut illos ipse inchoare cogitur, dum eos, vel invito Gregorio, de ejus ætate vult explicare.

§ V. Expenduntur argumenta, quibus Tillemontius post Pap brochium opinionem Suidæ minus probabilem ostendit: at illa nostræ sententiæ non repugnant.

[Artificium Tillemontii in oppugnanda Suidæ potius] Tillemontius, cum in sua opinione difficultates reperiret multas & magnas, quibus non poterat satis probabili r se expedire, arte, nescio quam honesta, uti decrevit, qua simplicioribus fucum faceret, ac persuaderet, in sententia suæ opposita non pauciores reperiri difficultates. Certe nullam aliam reperio causam, cur longa disputatione oppugnare potius voluerit sententiam Suidæ, a Papebrochio nostro prius adoptatam, & non diu post ultro mutatam, quam ipsam sententiam Papebrochii & nostram. Non ignorabat Tillemontius, Papebrochium tom. VII Maii in addendis amplexum esse opinionem illam de ætate S. Gregorii Nazianzeni, quam in Opere nostro deinde semper tenuimus, ideoque non priorem sed posteriorem nomine Papebrochii laudandam esse. Non ignorabat illam sententiam suæ non minus oppositam esse, quam priorem Suidæ. Non ignorabat, suam esse falsam, si hæc nostra sit vera.

[33] [quam nostra sententia. Ejus contra illam argumenta expendenda.] Cur igitur priorem & retractatam opinionem ubique Papebrochianam vocat, nisi ut rationibus Papebrochii contra Papebrochium uteretur? Cur difficultates suæ opinionis ubique comparat cum difficultatibus solius sententiæ retractatæ, & nullibi in responsis ad argumenta Papebrochii meminit de vera ipsius sententia, nisi ut persuadeat lectoribus difficultates utrimque multas esse? Cur demum sententiam nostram nullibi directe oppugnavit, cum hæc sola tunc ipsi oppugnanda esset, nisi quod perspiceret, nihil contra illam objici prudenter posse præter duos versiculos, & voces fortasse duas ex alio versiculo? Vidit nimirum Tillemontius, pauca sibi fore arma, si directe cum sententia nostra congrederetur, plura vero non defutura, si opinionem desertam vellet aggredi. Hinc veram Papebrochii sententiam paucis solum verbis in fine attingit, ut argumentum suum contra responsum Papebrochii defendat; & omnia sua argumenta dirigit contra Suidæ opinionem. Eo sane artificio fallere potuit incautos, sed non sine damno candoris, qui virum eruditum decet. Ego vero, ut tollatur illa confusio, argumenta illa, quibus sola Suidæ opinio impugnari potest, primum examinabo. Deinde expendam alia, quæ contra nostram quoque objici possunt.

[34] [Primum Tillemontii argumentum contræ Suidam:] Primo sic ratiocinatur Tillemontius: Cum obierit Nazianzenus anno 389, ex Suidæ sententia natus est anno 299. Hinc sequitur, eum studio eloquentiæ operam dedisse usque ad annum ætatis 57, quia Athenis, ubi Julianum vidit, non discessit ante finitum fere annum 355. Notandum quoque, inquit, Gregorium, priusquam iret Athenas, voluisse mundo valedicere; & consecratum Deo fuisse a nativitate. Eadem dicenda sunt de studiis S. Basilii. Respondeo, hæc quidem recte & probabiliter objici contra sententiam Suidæ, quam ob hasce similesque alias rationes Papebrochius deseruit ut nimiis obnoxiam difficultatibus. Verum tota hæc objectio nihil habet difficultatis in opinione Papebrochii in Addendis ad tomum VII Maii, Baertii ad XIV Junii in Basilio, & nostra: nam secundum illam Gregorius & Basilius quadraginta circiter annos habebant, quando Athenis discesserunt. Hæc autem ætæs minime miranda est post absoluta studia, cum viderimus Gregorium triginta fere annos studiis impendisse.

[35] [alterum ejusdem ratiocinium inutile, corruptis Gregorii verbis:] Alterum Tillemontii ratiocinium petitur ab anno, quo Gregorius & Basilius presbyteri fuerint ordinati: quod anno 362 contigisse observat: & S. Gregorius conqueritur, inquit, nimium fuisse festinatum; expectandam fuisse senectutem. Vir autem sexaginta & trium annorum immerito similibus utetur verbis. Pro hisce in margine assignatur Oratio 1 pag. 30 sub littera D. At ibi Gregorius non dicit, exspectandam fuisse senectutem: quod revera parum proprie dixisset, si fuisset sexagenario major. Verum ita loquitur: Quando hæc erunt, & quæ mea est ratio, quæritis, viri fortissimi? Ne extrema quidem senectus huic rei præstituta, longum tempus censeri debet. Unusquisque facile videbit, distinguendum esse inter senectutem simpliciter, & extremam senectutem, indeque recte concludet, corrupta a Tillemontio fuisse S. Gregorii verba, quæ ne quidem contra Suidæ sententiam multum roboris habere possunt. Verum Gregorius in nostra opinione ne quidem annos quinquaginta eo tempore numerabat, in sententia vero Tillemontii annos tantum triginta & tres. Si modo consideremus O. rationem totam, satis videbimus eam melius convenire viro fere quinquagenario, quam annorum triginta & trium; nostræque opinioni favere magis quam incommodare.

[36] Tertium Tillemontii ratiocinium ducitur ab anno, [tertium argumentum invalidum:] quo episcopatum Nazianzenum cum patre administrare cœpit. Factum id innectitur anno 371 aut 372, quando in opinione Suidæ Gregorius erat annorum fere septuaginta & trium. Tunc vero pater ipsum urgens ad munus acceptandum, dixit eum esse Juvenem. Verba, quæ Gregorius patri suo attribuit in Carmine de Vita sua pag. 8 hæc sunt Latine reddidita: O chare fili, te pater supplex rogat, senex vigentem &c. Sed pro voce Latina vigentem, Græca est νέον, juvenem. Respondeo, juvenem proprie dictum ne in Tillemontii quidem sententia tunc fuisse Gregorium, cum secundum hanc annos haberet quadraginta & tres. In nostra quoque sententia tunc Gregorius aliquot annis aberat a senectute, sive ab anno sexagesisimo. Itaque vel juvenis idem hic est, quod necdum senex: vel, ut magis credo, Nazianzenus patrem suum inducit loquentem more senum decrepitorum, qui subinde senibus quoque juventutem objiciunt, modo hi notabili annorum numero ab illorum ætate distent. Sane id senibus tam familiare est, ut illorum mores parum noverit, qui mirari, potest, a sene, ad annum centesimum accedente, objici juventutem viro fere sexagenario. Ne Suidæ quidem sententiam deserendam crederem ob hanc objectionem: adeo solent senes aliqui omnem ætatem despicere sua notabiliter inferiorem.

[37] Quartum Tillemontii ratiocinium hoc est. Gregorius anno CCCLXXIX missus est Constantinopolim ad fidem ibi restituendam. [quartum Suidæ contrarium, ut & ipsi Tillemontio:] Hoccine est munus congruum seni octoginta annorum? Addit, ipsum ad concionem dixisse primum in ecclesia parva, ac deinde in majoribus. Respondeo, ætatem Gregorii, quando venit Constantinopolim, verisimiliter tantam non fuisse, ideoque Suidæ opinionem nobis non probari: fuisse tamen eo tempore senem patet ex Oratione 27, ubi loquitur de senectute sua cana, & de vitæ diuturnitate. Verba dedi num. 5. Jam vero in nostra sententia revera senex erat, utpote inter annum vitæ sexagesimum & septuagesimum constitutus, ita ut munus concionandi, quod obivit, nullam patiatur difficultatem. At Tillemontio ipsi hic hæret aqua: nam secundum ipsius calculum annos tantum quinquaginta numerabat Gregorius, dum Constantinopolim venit. Qua igitur ratione de senectute sua & de vitæ diuturnitate ausus est loqui, præsertim in Oratione contra obtrectatores suos? Nonne hi risissent hominem, ut ineptum & jactabundum, qui annos natus quinquaginta senectutem suam & vitæ diuturnitatem allegaret?

[38] [quintum item contra Suidam, sed nobis minime incommodum:] Quintum argumentum petit Tillemontius ab ætate S. Gorgoniæ sororis S. Gregorii Nazianzeni; idque tale est. Mortua est Gorgonia post annum 369, & tamen non attigit senectutem. Atqui si fuerit natu major Gregorio, ut admodum verisimile est; habuit in sententia Suidæ annos facile septuaginta & duos; si media fuerit inter Gregorium & Cæsarium, saltem annos sexaginta & quinque. Respondeo, Suidæ sententiam iterum hoc argumento minus probabilem videri, cum Gorgonia secundum illam obiisset sexagenaria certo major. Verum inepte prorsus nobis objiceretur ætas Gorgoniæ, cum illa secundum nostram sententiam obierit inter annum ætatis quinquagesimum & sexagesimum. Vide dicta num. 17.

[39] [hinc Suidæ sententia, quæ dudum rejecta, non satis probabilis.] Hactenus recensui ea argumenta Tillemontii, quibus ille sententiam, a nemine nostrum tunc defensam, ita oppugnavit, acsi oppugnaret Papebrochium nostrum, quem ubique laudat tamquam illius patronum. Quin & circa finem ad eam oppugnandam redit, sed illud argumentum, quia connexum est cum alio, quod nobis etiam contrarium credidit, infra commodius recensebo. Interim observo, sententiam Suidæ, licet eam deinde adoptaverit Pagius ad annum 354 num. XI, & Natalis Alexander ad Historiam ecclesiasticam seculi IV Dissert. 13 prop. 3, nimiis videri obnoxiam difficultatibus, ideoque non satis probabilem esse. Nec Suidæ auctoritas tanta est, ut credi nequeat, ipsum in ætate Nazianzeni aberrasse a vero: at nulla est ratio, cur credamus, ipsum triginta annos addidisse ad ætatem Sancti. Contra, sicut paucis annis serius, quam oportebat, mortem Nazianzeni fixit Suidas, ut utrimque admittitur, ita verisimillimum est, eumdem errasse etiam magis in Sancti ætate, non tamen ad totos triginta annos.

§ VI. Expenditur argumentum, quod solum pro opinione Tillemontii potest adferri.

[Tillemontius, cujus sententia unico nititur argumento,] Tota structura Tillemontiana unico nititur fundamento, quod ille solidum esse contendit. Tantam duobus carminibus vim tribuit, ut credi velit, ea argumentis nostris omnibus prævalere. Quin & Papebrochium dicit fateri, nullum dari medium, consentiendum esse (opinioni Tillemontii) aut textum mutandum, & præter morem adducit hæc Papebrochii verba: Alias insolubilis nodus. Verum Papebrochius solum ait, nodum esse insolubilem, si carmina intelligantur, prout reddita sunt Latine, & prout intelliguntur a Tillemontio: nam mox post data verba incipit probare, istam carminum significationem nequaquam posse consistere cum aliis Gregorii dictis. Hæc argumenta Papebrochii potius examinasset Tillemontius, quam affinxisset ei verba, quæ numquam dixit: neque enim ullibi fassus est Papebrochius, nullum dari medium, consentiendum esse aut textum mutandum. Adeo falsum est, hæc dixisse Papebrochium, ut ne unicam quidem partem ex duabus illis, quæ illi tam fidenter attribuit Tillemontius, aut loco per hunc allegato, aut alibi habeat. Numquam ostendent sectatores Tillemontii, vera esse allegata ipsius verba.

[41] Credidit quidem Papebrochius versiculum unum levi correctione ad verum sensum perduci posse; [perperam pro illius firmitate laudat Papebrochium.] sed in eodem tomo 2 Maii pag. 845 de ea correctione sic loquitur: Correctionis porro meæ licentiam … nullius Ms. auctoritate fulciri scio, ideoque eam libenter dimittam, cum vel aliam magis fundatam certamque invenerit quispiam, vel explicandæ phraseos istius rationem aptiorem, quando omnino constat (uti fecisse me credo ut constaret) opus esse vel correctione vel explicatione aliqua præter vulgatam lectionem atque sententiam. Nemo non videt, quam hæc sint diversa a verbis, quæ Papebrochio attribuit Tillemontius. Nimirum Papebrochius non dubitavit, quin falsa esset vulgaris versiculorum illorum interpretatio, cum nequeat conciliari cum aliis S. Gregorii dictis, atque eatenus ipsius sententiam pro certa habeo; sed candide agnovit, sibi non occurrere interpretationem aliam, quæ satis videatur certa. Hinc conabor facere, quod ille effectum cupiebat: neque insistam iis, quæ ipse hactenus ad explicationem dictorum versiculorum attulit. Dabo, inquam, talem explicationem illorum versiculorum, quales mihi volventi versiculos occurrerunt variæ, ut in ea de ætate Nazianzeni nulla fiat mentio. Hæc igitur si sit legitima, tota Tillemontii structura, subverso fundamento, penitus corruit.

[42] Versiculi, qui afferuntur ex Carmine Gregorii de Vita sua pag. 9, hi sunt cum Latina interpretatione vulgata. [Ostenditur, incertam esse significationem versiculorum, quos adducit,]

Οὔπω τοσοῦτον ἐκμεμέτρηκας βίον,
Οσος διῆλθε θυσιῶν ἐμοὶ χρόνος.

Nondum tot anni sunt tui, quot jam in sacris
Mihi sunt peracti victimis.

Hoc totum adversariorum fundamentum, quod quam sit ruinosum, primum paucis ostendam. Ut legitima sit interpretatio, singulæ voces debent admittere eam significationem, quam illis attribuit interpres; ut certa sit & unica, debent singulæ eam solam habere significationem, aut saltem in aliarum vocum concursu aliam non admittere. Attamen hæc secunda conditio certo locum non habet in datis versiculis, ita ut interpretatio nequeat esse certa & unica. Nam primo vox θυσιῶν sive θυσία, non necessario explicanda est de victimis sacris, ut explicat interpres; cum θυσία multo magis usitatum sit pro sacrificiis profanis gentilium. Adjuncta etiam minime cogunt vocem illam de sacrificiis sacerdotum potius exponere, quam de sacrificiis gentilium: nam pater Nazianzeni diutius profanos secutus est gentilium ritus, quam sacerdotium administravit. Si igitur interpretationem primi versiculi legitimam & certam interim supponamus; necdum poterunt adversarii ostendere, de tempore episcopatus agi hic potius, quam de tempore, quo gentilitia sacrificia secutus erat Gregorius pater, annos quinquaginta, ut minimum, natus, dum conversus est ad fidem.

[43] Quippe ut ea comparatio verbis Græcis est consona, sic æque aut magis conducit ad propositum, quam comparatio cum sacerdotio. Pater enim, [& consequenter argumentum ipsius labare,] filium, sibi & Deo soli vivere cupientem, hortatur, ut pro se administret episcopatum, ejusque hortatio æquivalebit his verbis: Cur ita festinas ad vitam solitariam, ut exiguo tempore episcopatum administrare renuas. Ego plures annos perdidi, quam tu hactenus vixisti; & vel sic multum deinde habui temporis ad Deo serviendum. Itaque nec tibi deerit tempus ad vitam quietam ducendam post exiguam episcopatus administrationem. Sudabunt multum adversarii, si ostendere voluerint, interpretationem suam melius ad propositum patris Gregorii conducere aut meliorem esse. Verum datam explicationem ipse nolim sequi, quia primum versiculum perperam Latine redditum credo. Interim observo, data interpretatione vocis θυσία, quæ certe ipsorum interpretatione melior est, si primi retineatur versiculi interpretatio, totum Tillemontii argumentum jam dissolvi. Nam si Gregorius pater annos conversioni suæ prævios comparaverit cum annis filii, hujus natalis figendus erit circa annum 320, aut 321.

[44] [cum ruinoso nitatur fundamento:] Secundo vox βίος, quam annos seu tempus vitæ explicuit interpres, significat etiam vitæ institutum, ita ut hinc quoque elici fortasse possit alia interpretatio. Tertio verbum ἐκμετρέω, unde est præteritum ἐκμεμέτρηκας, significationis est admodum ambiguæ: ab illo tamen maxime videtur dependere legitima versiculi & genuina explicatio. Hanc autem vocem ita sumi posse, ut nulla fiat mentio in toto versiculo de tempore vitæ filii Gregorii, certum est & indubitatum, ut mox ostendam ex ipso etiam Nazianzeno. Quarto vocem ὅσος in secundo versiculo non necessario exponendam, prout modo exposita fuit, ex eodem Nazianzeni Carmine inferius patebit. Nunc studiosis lectoribus considerandum relinquo, an certa possit esse interpretatio, ubi tot vocum significatio est ambigua. Difficultatem hanc recte interpretandi Nazianzenum dudum vidit Erasmus, qui laudatus ante Opera Nazianzeni, de ipso tale dat judicium: In Nazianzeno pietas propemodum ex æquo certat cum facundia: sed amat significantes argutias: quas eo difficilius est Latine reddere, quod pleræque sunt in verbis sitæ… Me certe a vertendo Gregorio semper deterruit dictionis argutia, & rerum sublimitas, & allusiones subobscuræ. Vera hæc esse, ostendunt frequentes interpretis errores, maxime in Carminibus. Quis igitur prudenter dicat, argumentum Tillemontii esse solidum, quod ex versiculis incertæ adeo significationis sumitur?

[45] [quin & dicta versiculorum versio videtur omnino vitiosa.] Porro non solum dubia mihi apparet vulgaris ista interpretatio, sed etiam probabilius vitiosa, & significationi vocum contraria. Difficulter ostendent adversarii, ullam in famosis istis versiculis mentionem fieri de ætate Nazianzeni, aut comparationem institui inter annos vitæ filii & sacerdotii paterni. De patris ætate in primo versiculo probabilius agitur, non de vita filii. Ut enim primus versiculus significet, Nondum tot anni sunt tui, sive ad litteram, Nondum tantam vixisti vitam; necesse est, ut apud Græcos ἐκμετρεῖν βίον significet vivere vitam: nam ab ἐκμετρέω est præteritum ἐκμεμέτρηκας. Atqui in nullis Lexicis Græcis, quantumvis multa adducant exempla, ex quibus vocum significatio erui potest, vel minimum mihi occurrit, ex quo colligere possim, Græcos phrasi ἐκμετρεῖν βίον aliquando usos esse pro phrasi Latina vivere vitam. Quare, cum aliam habeamus significationem prædictæ phraseos Græcæ, nisi adversarii ostendant, ἐκμετρεῖν βίον apud Græcos aliquando usitatum fuisse pro vivere vitam, dicam constanter eam istius phraseos significationem ex mera interpretis conjectura fuisse confictam, huncque errorem reliquis ipsius erroribus addendum.

[46] Jam vero aliam vocis ἐκμετρεῖν, eamque obviam habemus significationem: [Explicatur primus versiculus,] nam Lexica verbum ἐκμετρέω exponunt dimetior aut emetior: verbum vero simplex μετρέω metior, ac translate æstimo, expendo. Cum autem verba composita sæpe habeant etiam significationem verbi simplicis, aut ei valde similem, & parum auctam, ut hic fit in verbis ἐκμετρέω & μετρέω, dimetior & metior, valet pro eadem metaphorica significatione verbum compositum ἐκμετρέω, pro qua usurpatur μετρέω. Quare, cum ipse Nazianzenus dicat τῇ γαστρὶ μετρεῖν εὐδαιμονίαν ventre metiri (sive æstimare) felicitatem, ut testatur Crispinus in Lexico; minime mirari possumus verbum ἐκμετρεῖν in eadem fere significatione ab eo usurpatum fuisse; ac Latine reddendum dimetiri, æstimare, expendere, aut potius penitus æstimare, ut ἐκμετρεῖν plusculum significet quam μετρεῖν. Quare habemus significationem primi versiculi, quem ad litteram sic Latine reddo.

Nondum tantam penitus æstimasti vitam.

Ita loquitur pater filio, exprobrans nimirum, quod tantum necdum detulerit decrepitæ suæ ætati, quantum eidem deserre debebat. Sensus etiam erit bonus, si quis malit legere per interrogationem:

Necdum tantam expendisti ætatem?

[47] Secundus versiculus exponi etiam ad litteram potest de diuturnitate sacerdotii, [uti & secundus sine mentione ætatis Nazianzeni:] sive per interrogationem, (nam vox Græca ὕσος etiam interrogationi servit, ut probatur in Lexico Græco-Latino Roberti Constantini) sive per exclamationem. Attamen cum vox ὅσος etiam sit quicumque, quilibet, &c. prout paulo ante Gregorius dicit filio, se non petere ὅσα τρυφῆς, omnia illa, quæ spectant ad delicias, sive quæcumque deliciarum sunt; malim versiculum sic exprimere: quodcumque præteriit sacrificiorum mihi tempus: id est, Nequeo deinceps ipse amplius sacrificare. Quæ erat ratio omnium aptissima ad filium movendum. Sic igitur versiculi apte jungentur.

Necdum tantam penitus considerasti vitam:
Mihi præteriit quodcumque tempus sacrificandi.

Habes, studiose lector, explicationem versiculorum, quorum vitiosa interpretatione in plurimos errores inciderunt scriptores non pauci neoterici, quos iterum rogo, ut ostendant interpretationem suam esse linguæ Græcæ consonam. Hoc autem si præter exspectationem meam forte ostenderint, vel sic locum habere nequit ea interpretatio, cum quia repugnat ætati sanctorum Gregorii & Basilii, tum quia nostra est conformior toti contextui & proposito Gregorii, ut modo ostendam.

[48] Gregorius pater, ut filium moveret, ad ecclesiam Nazianzenam pro se administrandam, [hæc autem interpretatio magis ad rei propositum accomodata est quam vulgaris:] jam cœperat eum urgere variis precibus, interposita etiam rei honestate, sed necdum de grandi sua ætate aut de rei necessitate quidquam dixerat. In hisce vero versibus necessitatem servitii, quod petebat, demum commemorat, ac deinde mox minas adjungit. Necessitatem autem non poterat ostendere extenuando ætatem filii, aut eam cum diuturnitate sacerdotii sui comparando; sed eam probare debebat, annosam adeo senectutem suam ostendendo, ut jam viribus careret ad munus sacerdotii obeundum. Hæc erat oratio aptissima ad filium tandem permovendum. Contra vero nihil ætatis filii comparatio cum annis sacerdotii sui conducere poterat ad filium movendum: hic enim quanto fuisset junior, tanto magis abhorruisset a munere episcopali. Certe Nazianzenus in Oratione 1 coram patre maxime ab ætate sua rationes non obeundi sacerdotii allegaverat, & pag. 30 urgentibus ad sacerdotium suscipiendum sic responderat: Ne extrema quidem senectus huic rei præstituta, longum tempus censeri debet: senectus enim cum prudentia conjuncta imperitæ juventuti præstat, &c., Imtempestiva igitur fuisset extenuatio illa ætatis Gregorii, nec ullibi in tota patris oratione rei necessitas fuisset indicata.

[49] [eique cert præferenda est, licet aliæ etiam dari possint.] Ceterum, priusquam hinc discedam, eruditum lectorem iterum velim monitum, me datæ versiculorum interpretationi non tam firmiter adhærere, ut inficier alias similes eorumdem versiculorum explicationes dari posse. Sane magis perspexi, vera dixisse Erasmum ante laudatum de difficultate verum Nazianzeni sensum assequendi, quam ut pro certo haberi velim eum a me expressum. Nam inquirendo in varias significationes singularum vocum, tres quatuorve alias eorumdem versiculorum explicationes invenisse me credidi, dubitavique satis diu, quam ex illis tandem eligerem. Attamen nullam inveni, in qua fiat mentio de ætate Nazianzeni: neque enim dictio Græca ἐκμεμέτρηκας βίον, quæ sola ætatem Nazianzeni insinuaret, videtur sic exponi posse, nedum debere. Hoc autem sufficit ad propositum nostrum: nam, si dubia sit versiculorum explicatio, illa sola est probanda, quæ cum reliquis S. Gregorii dictis conciliari potest. Non posse autem cum iis conciliari interpretationem antiquam, sensu Tillemontii intellectam, luculenter evincunt argumenta ante data.

§ VII. Aliud Tillemontii argumentum, quo contendit Gregorium saltem post conversionem patris natum.

[Dantur versiculi, ex quibus argumentum sumpsit Tillemontius:] Tillemontius paulo inferius ex textu Græco alterius versiculi subsidium opinioni suæ quæsivit; ubi Latina interpretatio eidem alias est contraria. In Carmine 4 pag. 71 Latina interpretatio sic habet:

At me præcipuo Christus donavit honore;
      Primum etenim matris me dedit ipse preci.
Illa autem (nato siquidem nil majus habebat)
      Me tibi perpetuum vovit in obsequium.

Nolim contendere, eadem Græce expressa esse verba, aut omnino fidelem esse hanc interpretationem Latinam. Quin imo nec textum Græcum fidelem existimo, licet verba laudata a Tillemontio mendosa esse non credam. At ea difficultatem non habent. Versiculos accipe: Αὐτὰρ ἐμοὶ Χριστὸς περιώσιον εὖχος ὀπάζων,
      Πρῶτα μὲν εὐζαμένῃ νειόθεν ἐκ κραδίης
Μητέρι δῶρον ἔδωκε, καὶ ἐκ τοκέων ὑπέδεκτο
      Δῶρον, ἐπεὶ τέκνον φέρτερον οὐδὲν ἔχων
Εν πᾶσι κτεάτεσσιν.

Verum mihi Christus eximium honorem præbens,
Primum quidem oranti imo ex corde
Matri donum dedit, & a parentum tempore * accepit
donum, &c.

Reliqua Latine non exprimo, cum quia ad propositum nostrum nihil faciunt, tum quia dubito, an mendosa non sint ex parte. At priorum sensus ab iis non dependet.

[51] Porro Tillemontius ex dictis versiculis tantum allegat duas has voces, [sed voces, quas allegat, male interpretatur: datur illarum vocum explicatio,] ἐκ τοκέων, indeque colligit, Gregorium simulac natus est, ab utroque parente fuisse Deo oblatum, & consequenter patrem ipsius tunc saltem fuisse Christianum. Verum non ea in allegatis verbis est mens Gregorii, nec voces Græcæ hanc explicationem præferunt: neque enim Græce dici solet ὑποδέχομαι ἐκ τοκέων, pro, accipio a parentibus. Constat etiam ex variis locis a sola matre infantem fuisse oblatum, sicut soli matri oranti donatus a Deo dicitur hoc ipso loco. Quare istud ἐκ τοκέων hic significat tempus, quo oblatus est & acceptatus a Deo, quemadmodum dicitur ἐκ νεότητος a juventute ἐκ παιδὸς a puero, multaque alia sic tempus significant tam Græce quam Latine. Hic autem oblatus dicitur, dum adhuc erat in parentibus, id est, priusquam natus imo & conceptus erat, idque significant hæ voces ἐκ τοκέων. Nimirum Nonna mater filium a Deo petiit, eumque statim promisit Deo, ut aliis locis Gregorius ipse claris verbis indicavit. Itaque expositio nostra & vocum significationi, & historiæ veritati consona est: utrique vero contraria est Tillemontiana.

[52] Audiamus Gregorium in Carmine de Vita sua pag. 2, [eaque ex variis S. Gregorii locis firmatur,] ubi de matre sua sic habet:

Cupiebat ipsa masculum fœtum domi
Spectare, magna ut pars cupit mortalium.
Deum ergo supplex orat, ut vota expleat:
Atque, ut negabat impetus fræno regi,
Quem postulabat, hunc statim donat Deo,
Alacritate mentis id donum occupans;

id est præveniens.

Græca verba hisce apte respondent, ideoque ea brevitatis causa omitto. Hæc autem clarissime significant, Gregorium, de cujus nativitate agitur, a Deo donatum matri oranti, & rursum a matre Deo donatum, antequam natus esset aut conceptus. Hinc paulo post dicit se natum, τὸ δῶρον τοῦ δεδωκότος Θεοῦ, id est, donum pertinens ad Deum, qui istud dederat: quia a matre rursum erat Deo donatus: sed ea verba non satis expressit Latinus interpres. Illam sui oblationem per votum maternum iterum memorat in Carmine 1 pag. 38. Latina accipe, quibus Græca satis consonant:

      Mihi tu Deus unus ab ipsis
Liminibus vitæ: nam me tibi vovit ab alvo *
Chara parens, tunc cum succensa cupidine Prolis,
Annam imitans tales emisit pectore voces:
Da mihi, quæso, Dominator maxime, natum:
Ædibus inque tuis omnes tibi serviet annis.

Mox sequitur, quo modo, annuente Deo, puer sit natus, & mox Deo iterum oblatus. Quippe Nazianzenus distinguit duplicem sui oblationem, dicitque se voto oblatum, priusquam erat conceptus, rursumque oblatum, simulatque natus fuit. Jam vero quod hic dixit ἀπὸ σπλάγχνων, id in loco objecto expressit per ἐκ τοκέων.

[53] Nec vero in solis Carminibus de hisce locutus est Gregorius, [ex hac iterum liquet, ante patris conversionem Sanctum esse natum.] sed etiam in Orationibus. In Orat. 19 pag. 192 sic de matre loquitur: Quamquam magnus ipsi hic conatus fuit, quod nos, etiam ante ortum Deo, futurum nihil reformidans, promisit; atque in lucem editos statim consecravit. Dei autem beneficium illud fuit, quod voto suo non omnino exciderit, nec victima ea, quam obtulerat, repudiata fuerit. In Oratione 1 pag. 32: Quamquam ab ipsa juventute accitus sum (libet enim aliquid multis incognitum efferre) atque ad Deum a vulva ipsa projectus, & ex materna pollicitatione donatus. Jam vero æquus lector consideret, quoties dicat Gregorius, se matris precibus impetratum, se Deo a matre oblatum: nec tamen umquam simile quid de patre dicat, licet hunc aliis laudibus frequenter celebret. Hinc autem multo rectius unusquisque concludere poterit, patre necdum Christiano, natum esse Gregorium, præsertim cum tam multa alia argumenta id clarissime evincant, ut videatur prudenter negari non posse.

[54] [Quin & institutionem in fide soli fere matri attribuit Gregorius;] Nec vero paulo ante patris conversionem natus est Gregorius; sed tamdiu ante, ut prima dogmata fidei Christianæ a matre didicerit, sicut & frater ipsius Cæsarius & Gorgonia soror. Liquet hoc rursum ex ipso Gregorio, qui institutionem illam matri frequenter attribuit, numquam patri. In Oratione 1 pag. 40 de utroque parente sic loquitur: Deinde mea hæc cura, meus hic labor, hoc est, sanctorum parentum canities & infirmitas, … hujus, inquam, patriarchæ Abrahæ, venerandi mihi capitis, atque cum angelis numerandi; & Saræ (matris Nonnæ) nos in fidei doctrina spiritualiter parturientis. Græce est, ὠδινούσης, id est, quæ parturivit, seu instituit nos. In Oratione 10 in laudem Cæsarii pag. 161 rursum parentes laudat: & de patre quidem ita orditur: Pater quidem ex oleastro in fructiferam olivam pulchre insitus &c. At nihil de institutione liberorum in fide. Contra hanc matri adscribit his verbis: Mater autem antiquitus quidem atque ab ipsis proavis Deo consecrata, pietatem, instar necessariæ cujusdam hæreditatis, non ad seipsam tantummodo, sed ad liberos quoque deducens. In Oratione XI de Gorgonia pag. 178 idem brevius insinuat, spiritualem Saræ parturitionem rursum memorans. Quod autem pag. 179 de utroque parente dicit: Ab his Gorgogonia & vitam & gloriam accepit: ab his, & quod honeste vixit, & quod hilaris &c.; si quis de fide etiam explicare velit, huic facile assentiar; cum enim Gorgonia octo fortasse aut decem annorum fuerit, quando conversus est pater; illam ipse quoque instituere in fide potuit una cum matre, quæ tamen institutionem illam verisimiliter inchoavit. Demum in Carmine 1 pag. 33 suam fratrumque fidem ad matrem refert hoc modo:

Illa quidem a patribus fidei pia semina ducens,
      Natorum aurata devinxit colla catena. [quam frustra Tillemontius patri asserere tentat,]

[55] Ex his æquus lector colligere potest, quanti valeant, quæ Tillemontius refutatæ modo objectioni addidit, ita scribens: Statim post hæc (Gregorius) loquitur de infantia sua, dicitque se in omni virtutum genere educatum fuisse par patrem suum & matrem, eadem pietate unitos &c.: quin & satis clare dicit, eos jam tum fuisse ætatis valde provectæ. In tempestate, cui expositus fuit, dum Athenas ibat, adjutus fuit precibus patris sui & matris suæ. Tum autem erat in flore juventutis, etiamtum imberbis. Verumtamen annos eo tempore habebat viginti & sex secundum Papebrochium, priusquam pater ipsius erat conversus, & antequam ipsum precibus juvare posset. Hactenus Tillemontius, qui tandem redit ad oppugnandam Suidæ potius quam Papebrochii sententiam. Certe ultima Papebrochio objicienda non erant. Secundum ultimam Papebrochii & nostram sententiam Gregorius ad studia profectus est imberbis & post conversionem patris; quamvis imberbis fortasse non esset, dum navigavit Athenas.

[56] Ad priora vero respondeo, tantum opus esse, [laudans carmina nihil tale habentia.] ut quis inspiciat carmina Gregorii objecta pag. 71: nam mox videbit, nihil in illis esse, quod Tillemontium juvare possit. Accipe carmina ipsa, lector, & judica. Post memoratam visionem, qua ad amorem virginitatis excitatus est, ita de educatione sua pergit:

At mihi non pravos indebat uterque colores,
      Sed virtutis erat doctor uterque parens.
Conspicuos cunctis pietas nam fecerat illos,
      Et concors animus pectus idemque duum:
Caniciesque simul, simul & præstantia morum.
      Humanæ ac vitæ transiliere modos,
Fœlices validique; pater procul a grege quondam
      Dissitus, imperium qui modo plebis habet.
Non ovis, inde ovium longe optima, postea pastor,
      Nunc pater & rector (quod mage laudo) patrum.
Qui licet ad vitam primis non venerit horis:
      Sudavit primis plus tamen agricolis.
At mater soboles sanctorum sancta parentum,
      Atque piæ stirpis surculus eximius…
Mens mea mollis ab his ficta est: accepit honestas
      Ut caseum calathi, protinus ipsa notas.

Vocem, quæ Tillemontio faveat, in hisce nullam invenio. Nam virtutes morales docent etiam gentiles. Quin & pietas erat virtus gentilium, quæ inter uxorem & maritum habet locum. Nisi talem intellexerit Gregorius, respicit ad posteriorem parentum ætatem, ut mox facit, dum de longæva eorum senectute loquitur, Contra Gregorius, dum dicit, pater procul a grege quondam dissitus, & rursum, non ovis &c., magis insinuat, se educatum esse a patre gentili & matre Christiana, saltem in prima pueritia. Ceterum ex educatione nihil pro sua sententia habere potest Tillemontius, etiamsi in fide quoque a patre institutus esset Gregorius: nam cum conversio patris aliquot annis præcesserit episcopatum, & nativitas aliquot similiter annis institutioni sit prævia, potuit fidei principia Gregorium docere pater, etsi hic annis decem aut duodecim ante ejus episcopatum sit natus.

[Annotata]

* Secundum Tillemont. a parentibus

* Gr. ἀπὸ σπλάγχνων a visceribus

§ VIII. Ad argumentum ex continentia episcoporum, quod objecerant Baronius & Papebrochius, frustra conatus est respondere Tillemontius.

[Inquiritur an argumentum ex lege continentiæ hic etiam sit validum:] Hactenus controversiam de tempore natali S. Gregorii Nazianzeni solis tractavi rationibus chronologicis, ut sic efficacius ostenderem, quam immerito Bailletus, Tillemontius, aliique Jansenianis dogmatis addicti scriptores, quibus alii quidam nimis faciles præbuerunt aures, contra sacerdotum seculi IV & V continentiam objecerint exemplum Nazianzeni, acsi ille ex patre episcopo natus esset. Nolui, inquam, ipsam sacerdotum illius temporis continentiam allegare, ut falsam ostenderem chronotaxim, quam pro illa subvertenda commenti sunt scriptores Janseniani, sive illi alios heterodoxos fuerint secuti, sive primi sint ridiculæ illius chronotaxeos inventores, quod non inquiro. Verumtamen non ignoro, validum esse argumentum, quod contra opinionem illam allegarunt Baronius & Papebrochius, lubensque fateor, illam esse præcipuam scribendæ hujus Dissertationis causam. Tillemontius quoque bis fatetur, præcipuam rationem, quæ contra opinionem suam allegari potest, repeti ex prohibito episcopis matrimonii usu; sive revera crediderit, hoc argumentum chronologicis omnibus prævalere, sive eo modo attentionem lectorum avocare voluerit ab argumentis magis evidentibus, quæ dissimulando & magna ex parte omittendo elevare & obscurare conatus est. Quacumque de causa vim hujus argumenti agnoverit Tillemontius, qui totam hanc controversiam majori arte quam candore tractavit, divinare nolim. At certum est, eum iterum hic mira dissimulatione usum esse, & ad ea tantum respondisse argumenta, quorum vis facilius infringi, aut certe claritas poterat obscurari.

[58] [Tillemontius ne quidem ad objecta a Papebrochio verba respondit,] Allegavit Papebrochius noster hæc verba S. Hieronymi lib. 1 adversus Jovinianum: Certe confiteris non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat. Alioquin, si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. Evidentiora hæc erant, quam ut obscurari possent. Hinc Tillemontius, relictis sine responso hisce verbis, quæ protulit ad IX Maii & in Addendis ad tomum VII Maii Papebrochius noster, contra quem alias ubique disputat, alios quosdam sanctorum Patrum textus suscepit explicandos, aut potius in alienum sensum detorquendos. Ad IX Maii allegatis Hieronymi verbis, sed quasi adulter damnabitur, Papebrochius hæc subdit: Proinde & filii sic procreati censebuntur spurii. Id autem si vere dici potuisset de Nazianzeno, quomodo ei non exprobrassent Ariani, qui tot alia longe minutiora objecerunt. Cur hæc attingere noluit Tillemontius, qui retractatam Papebrochii sententiam, tam operose refutavit? Maluit nimirum rationibus uti Papebrochii, ut actum ageret, quam præcipua ipsius argumenta aggredi. Maluit subinde quædam Papebrochii verba mutuari, iisque abuti, ut difficultates suas obtegeret, quam eorumdem verborum refutationem expendere. Exemplum subjungo.

[59] In Appendice tom. 2 Maii pag. 844 ait, se de difficultatibus in hac controversia occurrentibus amicos quosdam eruditos consuluisse, [licet Papebrochii verbis nihil fere ad rem facientibus abutatur,] ac de eorum responso ita scribit: Erant, quibus videbatur superstitiosa solicitudo cavendi, ne ex patre jam episcopo natus crederetur Nazianzenus: metuebantque ne ex nostræ aut paulo superioris ætatis præjudicio procederet illa, hæreticis nupturientibus risum motura. Rursum tom. 7 pag. 656 de his loquitur, & uni tantum attribuit istud responsum. Audi nunc, lector, quomodo iis abutatur Tillemontius. Quantacumque, inquit, sit illa (difficultas) Papebrochius affirmat, plures ex amicis suis, [qui procul dubio omnes Catholici, nec dubitandum quin, aliqui ex iis sint Societatis ipsius] (Jesu) hos, inquam, credidisse, scrupulum etiam & superstitionem esse, admittere nolle Gregorium esse natum tempore episcopatus patris sui. Ita ille, ut opinioni improbabili arte qualibet subsidia quærat. At respondeo, exaggerata hic esse dicta Papebrochii. Certe numerus illorum, quibus displicuisse solicitudinem suam dicit Papebrochius, major, quam fuit, apparet in Tillemontio, qui mox aliquos ex iis Societati adscribit, acsi omnes illi extra Societatem non possent reperiri.

[60] At legerat verba Papebrochii tom. VII Maii pag. 656 num. 9, [dissimulato rursum ejus ad illa verba responso.] ubi idem repetit hoc modo: His lectis, vir eruditus suggessit, hæreticis nupturientibus deridiculo futuram solicitudinem cavendi, ne ex patre episcopo natus putetur Nazianzenus, quia id nostra ætate absurdum sit. Sed respondi S. Hieronymi testimonium, qui solis triginta annis Nazianzeno superfuit, esse ejusmodi, ut antiquum satis videri debeat ad persuadendum, Apostolicam fuisse traditionem; qua ordinatus episcopus jubebatur continentiam ab uxore polliceri, pro mœcho habendus, si aliter fecisset. Ex hisce dubitare vix possim, quin unus tantum fuerit, qui de hisce suum, ac alterius cujusdam aut plurium judicium perscripsit ad Papebrochium. Nequeo etiam vel tenuissime suspicari, illum fuisse e Societate nostra, in qua timor ille, ne hæretici nupturientes rideant, locum habere non solet. Verum qualiscumque fuerit eruditus ille, cui nimia videbatur solicitudo Papebrochii; si illa volebat proferre Tillemontius, debebat etiam referre, ac, si posset, refutare responsum Papebrochii, & non ita ipsius dicta narrare, ut lectores minus attenti existimare poßent, Papebrochium ab absurda illa opinione non multum abhorruisse. Ignoscat æquus lector, si paulo prolixius, & fortasse etiam animosius hanc controversiam tractare videar: video enim rem mihi esse cum viro, qui noluit solo rationum pondere concertare, ac verum indagare; sed dissimulando præcipua sententiæ nostræ argumenta, suaque cum aliis comparando prævalere. Quare argumentum idem sectatoribus Tillemontii iterum proponam.

[61] S. Hieronymus, qui frequenter gloriatur, Nazianzenum sibi fuisse præceptorem, [Argumentum idem repetitur:] qui Nazianzenum miris extollit laudibus, qui, Nazianzeno adhuc florente, eruditionis laude scriptisque floruit; Hieronymus, inquam, Jovinianum virginitatis contemptorem sic compellat: Certe confiteris non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat. Alioquin, si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. Siluit ad hæc Tillemontius. Respondeant igitur ipsius sectatores Dicamusne, patrem S. Gregorii Nazianzeni damnandum fuisse quasi adulterum, aut errasse Hieronymum? Utrumque est absurdum. Absurda igitur est sententia, ex qua alterutrum necessario consequitur. Sane effugia Tillemontii allegatis verbis præclusa sunt, ideoque hæc lectorum oculis objicere noluit. Fatetur ille quidem non esse verisimile, parentes Nazianzeni aliquid facere voluisse contra præceptum Ecclesiæ.

[62] [refutantur dicta priora Tillemontii,] Verum, inquit, si loci S. Hieronymi & S. Epiphanii sufficiunt ad ostendendum, qualis sit ea de re spiritus Ecclesiæ, quidque fieri juberet in pluribus provinciis: attamen iidem illi loci satis probant, eam (Ecclesiam) ubique ad id (id est, ad continentiam) non obligasse. Hæc primum, suppressis Hieronymi verbis, respondet Tillemontius, cui merito quis reponat, ipsum contendere, episcopis quibusdam seculi IV licitum fuisse, quod ne Jovinianus quidem audebat ulli concedere, teste Hieronymo. Qui enim confitetur, non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat, ut fatebatur Jovinianus, ille agnoscit in nulla provincia generationem episcopis esse licitam. Id ipsum etiam ostendunt verba, quæ S. Hieronymus mox subdit, pergens alloqui Jovinianum: Aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem sint virgines quod mariti: aut si sacerdotibus non licet uxores tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudicitiam virginalem. Clarum est, S. Hieronymum loqui generatim de omnibus episcopis, quia non loquitur de una aut altera provincia, sed nullam excipit. Æque clarum est, eum gravem agnoscere obligationem, quia ut adulteros damnandos dicit, si qui deprehensi fuerint continentiam non servare. Porro quod hic de episcopis, id non minus generatim de presbyteris & diaconis pronuntiat in Apologetico pro libris adversus Jovinianum ad Pammachium, ubi ita habet: Apostoli vel virgines, vel post nuptias continentes. Episcopi, presbyteri, diaconi, aut virgines eliguntur aut vidui, aut certe post sacerdotium in æternum pudici. Nugas igitur obtrudit Tillemontius, quando ait ex verbis Hieronymi, quæ non recitat, satis probari legem illam non fuiße generalem.

[63] [uti & alia ejus dicta de Epiphanio,] Verum pergit ille hoc modo: S. Epiphanius id omnino dicit, saltem pro presbyteris: & quamvis pronuntiet eos, qui aliter faciebant, non accurate secutos fuisse canones, id est, praxim communem & fere universalem Ecclesiæ; tamen unusquisque novit, reperiri occasiones, in quibus, sive simplicitate sive aliis de causis, fieri potest, ut quis sine peccato non sequatur praxim aliquam, licet magis perfectam, & licet hæc pro lege habeatur in aliis provinciis. Ad hæc respondeo, non agi hic de presbyteris & diaconis, cum pater Nazianzeni fuerit episcopus, huicque filium natum velit Tillemontius, dum episcopus erat. Quare, si Epiphanius revera diceret, uxorum usum aliquibus in locis permissum fuisse presbyteris & diaconis, id prodesse non posset Tillemontio ad opinionem suam defendendam. Verum iterum hic arte supplere voluit callidus adversarius, quod auctoritate ne per umbram quidem potuit evincere. Hinc illud saltem pro presbyteris, acsi etiam episcopis generationem fuisse permissam, obscurius saltem insinuaret Epiphanius, qui ne quidem de episcopis loquitur, ubi licentiam generandi pro presbyteris ex verbis ipsius perperam, ut mox videbimus, colligit Tillemontius.

[64] Verba S. Epiphanii, ex quibus ea colligit adversarius, [qui legem continentiæ affirmat, sed non exacte ubique servari fatetur:] leguntur hæresi 59 num. 4, ubi Epiphanius docet, ab Ecclesia ad diaconi, presbyteri, episcopi, aut hypodiaconi ordinem non admitti eum, qui adhuc in matrimonio degit, ac liberis dat operam; … sed eum dumtaxat, qui ab unius uxoris consuetudine sese continuerit, aut ea sit orbatus. Tum additur qualiscumque restrictio his verbis: Quod in illis locis præcipue fit, ubi ecclesiastici canones accurate servantur. Post hanc vero talis sequitur objectio: Atenim (Græce additur dices mihi) nonnullis adhuc in locis presbyteri, diaconi, & hypodiaconi libero, suscipiunt. Tum Epiphanius, Respondeo, inquit, non illud ex canonis authoritate fieri; sed propter hominum ignaviam, quæ certis temporibus negligenter agere ac connivere solet, ob nimiam hominum multitudinem, cum scilicet, qui ad eas se functiones applicent, non facile reperiuntur. Habes, studiose lector, verba Epiphanii, ex quibus colligit Tillemontius, legem continentiæ non ubique obligasse, ex quibus eum id omnino * dicere saltem pro presbyteris pronuntiat. Verum verba allegata tantum evincunt, legem continentiæ ubique accurate non fuisse observatam a presbyteris, diaconis & subdiaconis; & episcopos aliquos non satis curasse, ut observarentur. Hæc solum ostendunt verba Epiphanii, & nihil præterea. Sane facili negotio de furtis & adulteriis dicam, quod de incontinentia presbyterorum in aliquot locis dicit Epiphanius. Quis inde merito inferat, furta & adulteria legibus non esse prohibita? Exemplum accipe. Furta & adulteria non tolerantur apud principes Christianos; maxime in iis locis, ubi leges accurate servantur. At, dices mihi, nonnullis adhuc in locis furta committi & adulteria. Respondeo, illud ex legum auctoritate non fieri, sed propter hominum ignaviam &c. Si quis hinc inferre voluerit, leges contra furta & adulteria aliquot in locis non obligare; respondebo, ipsum nihilo rectius de verbis meis ratiocinari, quam de verbis S. Epiphanii ratiocinatur Tillemontius.

[65] Porro non defuerunt tempore S. Epiphanii incontinentiæ sacerdotalis doctores, [certe illam non servabant hæretici Vigilantiani aperti aut occulii,] etiam episcopi, qui contendebant licite fieri, quod fieri contra canones Epiphanius dolebat, quique verisimiliter jam facere diu cœperant, quod demum recte fieri contenderunt. Audiamus S. Hieronymum lib. adversus Vigilantium, qui continentiam, hæresim vocabat, pudicitiam, libidinis seminarium, ut loquitur Hieronymus, qui paulo post ita habet: Proh nefas, episcopos sui sceleris dicitur habere consortes; si tamen episcopi nominandi sunt, qui non ordinant diaconos, nisi prius uxores duxerint, nulli cœlibi credentes pudicitiam, imo ostendentes, quam sancte vivant, qui male de omnibus suspicantur; & nisi prægnantes uxores viderint clericorum, infantesque de ulnis matrum vagientes, Christi sacramenta non tribuunt… Hoc docuit Dormitantius libidini frena permittens &c. In sine rursum de sociis Vigilantii, imo discipulis vel magistris similia brevius dicit. Paulo ante Vigilantium scripserat Jovinianus, item virginitatis & continentiæ contemptor, quocum Vigilantium Hieronymus comparat his verbis: Sic in isto (Vigilantii) Joviniani mens prava surrexit. Verisimile est, ab hæreticis illis episcopos non paucos fuisse corruptos. Hi igitur aut alii eodem fere morbo laborantes presbyteris, aliisque suis clericis permittebant, quod canonibus prohibitum fuisse testatur Epiphanius.

[66] [multique contra illam peccaverant in Hispania: ubi tamen lex erat:] Certe in Hispania non leviter illo incontinentiæ morbo laborabant clerici iis temporibus, atque eo usque invaluerat malum, ut incontinentiam suam (adulteria diceret Hieronymus) palam defenderent. Hinc Siricius Papa in Epistola I ad Himerium cap. 7 ita loquitur: Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandæ religionis injuriam, ita per vestras provincias calcatos atque confusos, caritate tua insinuante, reperimus, ut Jeremiæ nobis dicendum sit voce: Quis dabit capiti meo aquam?… Ratio erat incontinentia sacerdotum, ut ostendi in Paphnutio num. 37 & 38, ubi plura ex his litteris dedi. At huc incontinentium pœnam ex iisdem transfero: Et quia aliquanti, ait Papa, de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos esse se deflent, his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc, quo detecti sunt, quam diu vixerint, officio perseverent, si tamen post hæc continentes se studuerint exhibere. Hi vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, Apostolicæ Sedis auctoritate dejectos, nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsos, dum obscœnis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Nunc rogatos velim adversarios, ut verbis S. Epiphanii, Nonnullis adhuc in locis, addamus Hispaniæ, ut vere addere potuit S. Epiphanius ipse. Deinde quæro, an nulla lege in Hispania prohibitus presbyteris fuerit uxorum usus, quem tanta severitate castigat S. Siricius? Ineptissime enimvero ratiocinabitur, qui ita voluerit ratiocinari cum Tillemontio.

[67] Quæ ille subjungit, non sunt melioris notæ, [ulteriora Tillemontii dicta refutantur.] quando canones de continentia clericorum sic explicat, acsi solum aliquid perfectius præscriberent, & in aliquot locis non stricte obligassent. Cur enim Hieronymus dicit, quasi adulterum damnandum episcopum, si deprehensus fuerit se non continere, idque sine exceptione ullius loci, si episcopi non fuerint ubique stricte ad continentiam obligati? Porro nec simplicitas, aut ulla alia occasio locum habere potuit in patre Nazianzeni ad canonem tanti momenti violandum. Ut quilibet hoc perspiciat, tantum legenda est Oratio funebris, qua patrem laudavit filius. Præterea si quocumque modo legem illam non observasset, non tacuissent obtrectatores Nazianzeni, cui multo minutiora fuerunt objecta, ut jam monuit Papebrochius. Potuisset etiam Jovinianus rogare S. Hieronymum, an patrem Nazianzeni magistri sui pro adultero haberet, & magistrum suum crederet spurium.

[68] [Alia ipsius exceptio] Tillemontius post data superius verba sic prosequitur: Quod si Patres isti de praxi illa (servandi continentiam in sacerdotio)ut in tota Ecclesia universe recepta subinde loquuntur, satis congruenter dici potest, & Baronius ipse hoc responsum nobis suggerere videtur, illos in hoc respexisse ad id, quod observabatur in vicinis ecclesiis. Nam S. Hieronymus affirmat, Ecclesiam Romanam, Ægypti & Orientis, id est, Syriæ & comitatus Orientis obligasse clericos ad continentiam. Hinc Synesius, recusans episcopatum Ptolemïdis in Lybia, allegat hanc inter alias rationes, quod velit semper habitare cum conjuge sua, ac ex ea liberos suscipere, non clam more adulteri, sed cum libertate mariti. Talis est hæc responsio, qualis potest esse in mala causa. Baronium laudat, ut ante laudavit subinde Papebrochium. Nec possum concipere, cur sibi istud responsum a Baronio suggestum dicat, nisi forte id suggeri velit, quia Baronius loco per ipsum allegato, id est, ad annum 325 num. 151, (imo apud nos num. 150) allegat verba S. Hieronymi contra Vigilantium, quæ sunt hæc: Quid facient Orientis ecclesiæ? quid Ægypti & Sedis Apostolicæ, quæ aut virgines clericos accipiunt, aut continentes: aut, si uxores habuerint, mariti esse desistunt? Qua demum dialectica ex his concludi potest, S. Hieronymum, dum loquitur universaliter, tantum respicere ad vicinarum morem ecclesiarum?

[69] Sanctus ille per allegata verba refutat episcopos verisimiliter Hispanos, [refutatur.] & fortasse partim Gallos, Vigilantii magistros aut discipulos, de quibus præmiserat: Qui non ordinant diaconos, nisi prius uxores duxerint. Rectius sane Hieronymi verba explicat Thomassinus in Disciplina Ecclesiæ part. 1 lib. 2 cap. 60 num. 7 ita scribens: Omnem ecclesiam Hieronymus in tres partitur ditiones, totidem exarchis obnoxias, Romano, Alexandrino & Antiocheno &c. Verum gratis supponamus tantisper, S. Hieronymum contra Vigilantianos illos impudicitiæ doctores hic tantum allegasse præcipuas ecclesias, quia pars Hispaniarum, & fortasse Galliarum, Vigilantiano veneno erat infecta, nihil inde lucrabitur Tillemontius. Nam vel sic nova opus erit dialectica, si inde quis velit inferre, S. Hieronymum, dum loquitur universaliter, tantum ad vicinas respicere ecclesias. Potest aliquid vere affirmari de ecclesia particulari licet ubique observetur. At nihil potest universaliter asseri, nisi ubique locum habeat. Falsa igitur essent jam allegata Hieronymi verba generalia de continentia sacerdotum, si vera esset opinio Tillemontii: falsum iterum esset, quod idem Sanctus asserit in apologetico ad Pammachium de episcopis, & presbyteris & diaconis, … qui se noverunt hostias offerre non posse, si operi serviant conjugali. Quare rationabilis non est responsio Tillemontii.

[70] Porro exemplum Synesii, qui, ne episcopus consecraretur, [Verbis Synesii abusus est Basnagius.] dicebat, nolle se ab usu uxoris suæ abstinere, Tillemontius habet ut idoneum ad probandam continentiæ legem in Ægypto. Verum Samuel Basnagius in Annalibus Politico-ecclesiasticis ad annum 325 num. 30 ita scribit: Uxore quidem sua non abstinuit Synesius Ptolemaïdis episcopus. Ut assertionem suam probet, allegat ipsa Synesii verba ex epistola ejus 105, quæ sic habent: Mihi igitur & Deus ipse, & lex, & sacra Theophili manus uxorem dedit. Quare hoc omnibus prædico & testor, neque ab ea prorsus sejungi velle, neque adulteri instar cum ea consuescere. Audiamus etiam, quid inde inferat. Nam sic pergit: Quæ si, ut par est, Baronius attendisset, de Paphnutio historiam ut adulterinam non repudiasset. Exemplo quoque Synesii extra dubium est, errasse Hieronymum narrantem, in Ægypto clericos maritos esse desiisse. Ita heterodoxus ille, in cujus argumento nulla est mica bonæ fidei. Quapropter rogo heterodoxos omnes, qui Basnagii Historiam legunt, ut attendant prædicta verba a Synesio scripta esse, quando necdum erat episcopus, & quidem ea intentione ab eo fuisse scripta, ut episcopus non consecraretur. Scribit ille in eadem Epistola, se & mendacium utile credere, & alia sentire fidei Christianæ non consona, subditque. Quod si hæc & leges nostri sacerdotii concedunt mihi, possum sacerdos esse, partim domi philosophans partim foris studiose fabulans. Non ignoravit hæc Baronius, sed studiose omnia expendit in Annalibus ad annum 410, ubi clarissimis argumentis ostendit, omnia illa conficta esse a Synesio, ne fieret episcopus. Qui volent Baronium ibi legere, non poterunt non mirari malam Basnagii fidem. Ego, ne actum agam, breviter tantum rogo: Cur protestabatur Synesius, nolle se ab usu uxoris abstinere, si episcopis æque ac aliis uxorum usus erat licitus?

[71] [Tillemontius agnoscit quoque legem continentiæ in Gallia,] Redeo ad Tillemontium, qui ita pergit ratiocinari: Videtur adjungi posse Gallia (ad ecclesias, in quibus erat lex continentiæ) ut apparet ex historia Urbici episcopi Claromontani initio seculi IV: quamvis aliqui ex hac ipsa historia colligant, si prohibitum esset episcopo uti matrimonio, id necdum fuisse habitum pro crimine canonico, ex quo sequeretur depositio, cum Urbicus, peracta pœnitentia, ad regimen ecclesiæ suæ videatur rediisse. Factum illud narrat S. Gregorius Turonensis lib. 1 Historiæ Francorum cap. 39. Pauca huc transfero: Apud Arvernos vero post Stremonium episcopum prædicatoremque, primus episcopus Urbicus fuit, ex senatoribus conversus, uxorem habens; quæ juxta consuetudinem ecclesiasticam remota a consortio sacerdotis religiose vivebat. Mox narratur lapsus Urbici, ab uxore ad peccatum inducti. Deinde de pœnitentia Urbici: Dehinc tardius ad se reversus, & de perpetrato scelere condolens, diœcesis suæ monasterium expetit: ibique cum gemitu ac lacrymis, quæ commiserat, diluens, ad urbem propriam est reversus &c. Hisce non addam aliquid, cum nihil faciat ad propositum nostrum inquirere, an depositionis pœna dignum tunc esset peccatum Urbici.

[72] [aliisque provinciis: at dubitans de Ponto, Asia & Thracia, objicit Socratem:] Prosequor cum Tillemontio: Canon trigesimus tertius concilii Eliberitani ordinat eamdem disciplinam in Hispania. Africa idem quoque decrevit sub finem ejusdem seculi. Socrates id quoque affirmat de Macedonia & Græcia, id est, de diœcesi Illyrici. Verum ignoro, an idem ostendi posset de diœcesibus Ponti, Asiæ, & Thraciæ. Historia S. Paphnutii, quæ contigit quatuor annis ante episcopatum Gregorii (patris) de re illa decideret, si ab omnibus ut vera esset admissa: & fortasse non habetur idonea ratio illam rejiciendi. Verum quidquid sit illa de re, difficulter credi potest, si lex ista, cui S. Paphnutium opposuisse se narrant Socrates & Sozomenus, ab ipsorum tempore lata fuisset, vel in tota Ecclesia, vel etiam in Thracia, ubi scribebant, satis, inquam, difficulter credi potest, ipsos non fuisse observaturos mutationem istam. Quin imo Socrates etiam diserte affirmat, in toto Oriente (quod haud dubie intelligendum est de tribus illis diœcesibus Constantinopoli maxime vicinis) episcopos ab usu matrimonii abstinuisse, sed non tamquam ex lege, cum invenirentur plures, qui ab illo usu non abstinebant. Hactenus Tillemontius, cujus verba diligenter expendam. Priora tamen de Hispania & Africa, cum ea nobis faveant, non est necesse examinare. Quod dicit do Macedonia & Græcia, apud Socratem lib. 5 cap. 22 pag. 287 his verbis exprimitur: Aliam quoque consuetudinem in Thessalia esse cognovi. Clericus ibi promotus, si post clericatum dormierit cum uxore, quam ante clericatum legitimo matrimonio sibi copulaverat, abdicatur … Eadem consuetudo Thessalonicæ, & in Macedonia atque Achaia observatur. Verum illa parum faciunt ad controversiam nostram.

[73] Illud vero, quod magis ad propositum spectat, [observatio de Oriente diversimode a Tillemontio explicato.] mecum mirari poterit æquus lector, cur vox Oriens mox apud Tillemontium significaverit Syriam & comitatum Orientis (verba dedi num. 68) hic vero eadem vox apud laudatum scriptorem haud dubie intelligenda sit de tribus diœcesibus Constantinopoli maxime vicinis, sive de Pontica, Asiana & Thracica. Tam subita est mutatio significationis, ut vix viginti lineæ inter utramque expositionem sint interjectæ, nec tamen ulla datur ratio, cur Oriens uno loco Syriam & comitatum Orientis designet, alio loco Pontum, Asiam & Thraciam. Nolim dicere Orientis significationem unica hora mutatam esse pro arbitrio Tillemontii Maluisset ille haud dubie Orienti utroque loco eamdem dare significationem. At putem, duram fuisse necessitatem, quæ malæ causæ patronum in has conjecerit angustias. Verum vel sic frustra laboraverit. Neque enim sic potest efficere, ut Socrates non sit contrarius Hieronymo, ut mox ostendam. Interim moneo, historiam S. Paphnutii prorsus esse fide indignam, ut probavi in Paphnutio § 4: & ad objectionem pergo.

[74] Silentium Socratis & Sozomeni, quod objicit Tillemontius, [Socratis, qui leges Ecclesiæ parum noverat, silentium nullius est momenti,] nullius est ponderis. Si mutatio aliqua fuisset post concilium Nicænum, aut lex de continentia sacerdotum ab ipsorum tempore usitata fuisset, id illi observassent, & narrassent, ait Tillemontius. Respondeo Socratem non satis fuisse instructum de legibus & dogmatis ecclesiasticis, ac in eodem capite, quod laudatur, multa ab eo referri plane fabulosa. Tillemontius ipse tom. 6 Imperatorum in Theodosio II art. 38, agens de Historia Socratis, istud observat his verbis: Non videtur etiam satis cognovisse consuetudines & doctrinam Ecclesiæ: quod fortasse tolerabile erat in laïco, nisi toties voluisset loqui de rebus istis sibi non satis cognitis, & quidem de iis subinde loqui ut censor & judex. Hac de causa Photius asserit, eum non esse accuratum in dogmatis. De Sozomeno idem art. 39 recte affirmat, ipsum passim sua ex Socrate hausisse, ita ut hujus auctoritas nihil aut parum ponderis addat Socrati. Hisce observatis, unusquisque facile intelligere poterit, scriptorum illorum sententiam nullius esse momenti contra auctoritatem S. Hieronymi, clare affirmantis sine ulla exceptione, pro adultero habendum episcopum, si deprehensus fuerit uti conjugio. Præterea, cum lex sacerdotalis continentiæ eodem esset loco, dum scribebant Socrates & Sozomenus, quo fuerat tempore concilii Nicæni, illi de ea mutata nihil poterant scribere.

[75] [verba vero ipsius contraria contraria sunt Hieronymo aliisque Patribus.] Itaque solum expendenda sunt objecta Socratis verba, quæ huc transfero: Cum in Oriente cuncti sua sponte, etiam episcopi, ab uxoribus abstineant, nulla tamen lege aut necessitate constricti id faciant: multi enim illorum, episcopatus etiam sui tempore, liberos ex legitimo conjugio susceperunt. Fatetur Socrates, consuetudinem sacerdotum se continendi ab uxoribus ubique fuisse in Oriente, sed negat id ibidem legis cujusdam necessitate factum esse. Tum pro ratione negandi legem adducit aliquorum incontinentiam, ut liquet ex particula enim, acsi non posset lex aliqua esse condita, nisi hanc omnes observarent. Certe miserrima est hæc ratio Socratis, cujus verba æquivalent tali ratiocinio: Multi consuetudinem illam non observarunt. Consuetudo igitur illa per legem non fuit introducta. At multi etiam in Hispania ab uxoribus suis non abstinuerant tempore Siricii, nec tamen dubitare possumus, quin lex sacerdotalis continentiæ ibidem esset lata, ut ipse observat Tillemontius, idemque observari potest de aliis provinciis, in quibus aliqui saltem fuerunt prædictæ legis prævaricatores. Nunc æquis lectoribus considerandum relinquo, utrum credendum sit Socrati, doctrinam & consuetudines Ecclesiæ non satis cognoscenti, ac miserrimam asserti sui rationem alleganti, an vero doctissimis Patribus Epiphanio & Hieronymo (quibus Chrysostomum, Augustinum, aliosque addere possem) legem continentiæ sacerdotalis generatim affirmantibus. Profecto si quis omnes ineptias Socratis, quando de legibus Ecclesiæ disserit, recensere voluerit, finem non inveniet: tam multa aperte falsa in eodem capite affirmat.

[76] [Ex loco Nazianzeni per ipsum Tillemontium objecto probatur,] Hisce igitur missis, redeamus ad ratiocinia Tillemontii. Hic ita pergit: Et sane, quando S. Gregorius filius, perorans Constantinopoli, reprehendit eos, qui non recusabant accipere baptismum a presbytero, modo non esset matrimonio junctus, aut continentiam servaret; difficile est judicare, non fuisse aliquos alterius generis, videlicet qui matrimonii usu gaudebant. Hic ipse Tillemontius incipit imprudens Socratem refutare. Etenim locus Nazianzeni ab ipso assignatus Orat. 40 pag. 656, sicut innuit, aliquos fuisse Constantinopoli presbyteros, quorum suspecta erat continentia, ita clare ostendit, omnes ibidem ad continentiam fuisse obligatos. Hortatur ibi Nazianzenus ad suscipiendum baptisma, præscindensque frivolas recusandi rationes, ita loquitur: Ne dicas: Baptizet me episcopus, … aut si presbyter, saltem qui cælebs sit, qui continentiæ laude, atque angelica vivendi ratione floreat. Grave enim fuerit, si in purgationis tempore inficiar atque commaculer. Ex his S. Gregorii verbis discimus, fuisse aliquos Constantinopoli, qui nolebant baptizari a presbyteris matrimonio junctis, quod suspecti essent de incontinentia, quodque timerent, ne macularentur peccato, si baptismum susciperent a presbytero, si hic revera continens non esset. Atqui timor ille peccatum incurrendi per susceptionem baptismi caruisset omni prorsus fundamento, si presbyteri maritati sine peccato suis poterant uti conjugibus. Clare igitur insinuat Gregorius, presbyteros Constantinopoli non minus quam in aliis provinciis obligatos fuisse ad continentiam.

[77] Quæ subjungit Gregorius ad confutandum illorum timorem, [legem continentiæ fuisse Constantinopoli:] ex temeraria suspicione ortum, consecutionem hanc etiam confirmant. Ne concionatoris, inquit, aut baptizantis authoritatem inquiras. Alius horum judex est, ac rerum obscurarum explorator… Tibi autem quivis ad purgationem satis idoneus est, qui modo inter probatos censeatur, ac non aperte condemnatus sit, atque ab Ecclesia alienus. Qui curatione indiges, in judices judicium ne arripe &c. Deterret Gregorius auditores suos a temerariis judiciis de continentia sacerdotum, docetque baptismum non posse suscipienti ad peccatum imputari, modo non constet de indignitate conferentis. Hinc quidem discimus, laïcos aliquos male suspicatos fuisse de continentia illorum presbyterorum, qui in domo sua uxores ante ductas tenebant, atque huic suspicioni addidisse errorem aut certe scrupulum, quod timerent, ne baptismum ab illis accipiendo peccarent: at simul discimus, continentiam presbyteris fuisse præscriptam: neque enim suspicio illa laïcorum temeraria fuisset, si uxorum usus presbyteris fuisset licitus; neque ex illa suspicione oriri poterat timor peccandi susceptione baptismi: nam si presbyter non peccabat usu uxoris, etiam non peccabat collatione baptismi, & consequenter laïcus timere non poterat, ne peccaret baptismi susceptione. Constat igitur ex hoc ipso loco de continentiæ lege Constantinopoli, & in Thracia.

[78] Ad probandam episcoporum in Asia ex lege continentiam, [lex eadem in Asia probatur fuisse, negante id frustra Tillemontio:] jam alii adduxerunt exemplum Antonini episcopi Ephesini, qui accusatus fuit coram S. Joanne Chrysostomo, ut narrat Tillemontius in Chrysostomo art. 58. Palladius in Dialogo de Vita Chrysostomi apud Bigotium pag. 126 recenset capita accusationum, sextumque exprimit his verbis: Quod dimissa uxore sua, cum ea rursus congressus esset, filiosque ex ea procreasset. Argumentum hoc evidens est contra Tillemontium, factumque Antonini idem plane est cum facto Urbici relato num. 71, ex quo legem continentiæ pro Gallia probari posse observat ipse Tillemontius. Attamen idem scriptor, ut Asiam saltem communi eximat legi, ita hic respondet: Considerandum est, ipsum (Antoninum) accusari de liberis generatis, non post susceptum episcopatum, sed post dimissam propriam uxorem: hæc enim verba sunt Palladii: unde nequit concludi, utrum renuntiasset (usui uxoris) ex obligatione episcopatus, an decentiæ gratia, an per rationem aliquam particularem. Miserum sane effugium: nam saltem ut crimen objicitur Antonino, quod filios procreasset ex sua uxore tempore sacerdotii. Hoc si licitum fuisset episcopo, similiter fuisset licitum uxorem ad tempus dimissam repetere, quemadmodum laïcus mutuo consensu uxorem dimittens, eamdem deinde licite repetit. Itaque non alia de causa inter gravia crimina Antonino objecta fuit generatio filiorum, quam quia æque in Asia ac in reliqua Ecclesia verum erat, episcopum quasi adulterum damnandum, si in episcopatu liberorum generationi operam dare deprehensus fuerit.

[79] [at necesse non est de singulis provinciis probare, quod generatim fuit probatum.] Restat igitur sola diœcesis Pontica ex tribus illis, quas communi legi subjectas agnoscere noluit Tillemontius. Hic scriptor viam nobis monstravit, ut ostenderemus nominatim in Thracia & Asia locum habuisse legem continentiæ, quam generatim de tota Ecclesia asserunt SS. Hieronymus, Epiphanius, aliique Patres. Cum autem de Pontica diœcesi simile quid non attulerit Tillemontius, cujus ratiocinia discutio: neque ulla ratione ostendi possit, illam a communi lege fuisse exceptam; necesse non existimo, de ea nominatim disputare: sufficit enim generaliter locutos esse Patres, ridiculusque esset adversarius, qui vellet, ut de singulis nominatim provinciis ostenderemus, quod abunde de omnibus simul fuit probatum. Sic sane numquam finiretur disputatio, cum semper aliquæ superessent provinciæ, de quibus agendum restaret. Quapropter, cum omnia Tillemontii ratiocinia jam expenderim, finem huic Dissertationi imponam, omissis quoque locis, quæ ex Eusebio, Cyrillo Hierosolymitano, Gregorio Nysseno, Basilio, Chrysostomo, Augustino, aliisque Patribus adduxerunt Natalis Alexander & Thomassinus ante laudati. Ceterum lubens fateor, legem continentiæ, etsi prioribus Ecclesiæ seculis ubique locum habuerit, non æque fuisse ab omnibus observatam, legisque illius observantiam frequentius fuisse inculcatam apud Latinos quam apud Græcos & Orientales: unde hi ex frequenti legis violatione paulatim de lege ipsa dubitare, eamque negare cœperunt, ac demum in concilio Trullano magna ex parte abrogarunt. Attamen tunc etiam episcopis relicta & arctius constrictæ fuit lex continentiæ, de qua disputamus.

[Annotata]

* positivement

INDEX SANCTORUM AD TOMUM III SEPTEMBRIS.

A

Achilles. Vide Ammonius.

Adelphius abbas Romaricensis, Luxovii in comitatu Burgundiæ. Commentarius prævius. § I. Locorum notitia; Acta Sancti & illustris prosapia 809. § II. Annus Sancto natalis & emortualis incertus; quædam ad hunc spectantia discutiuntur 812. Vita Brevior auctore anonymo Sancti ipsius æquali. Ex editione Labbei & Mabillonii, collata cum Ms. S. Maximini Trevirensis 815. Vita altera auctior auctore anonymo recentiore. Ex codice Ms. Romarici Montis 818. Gloria posthuma seu Appendix de cultu antiquo & hodierno, de variis translationibus ac elevationibus corporis & de miraculis. § I. Cultus antiquus; an monasterium S. Adelphii nomini consecratum fuerit; Translationes reliquiarum quatuor; varia de priore earum recentiorum opinio 821. § II. Examinantur documenta Romaricensia de translatione prima ac secunda 823. § III. Discutiuntur tertiæ translationis documenta, juxta quæ & superius examinata ordo & tempora trium translationum statuuntur 824. § IV. Quartæ translationis historia proponitur, & nonnulla circa illam disquiruntur 827. § V. Cultus hodiernus valde solemnis; Officia & Missæ 828. Miracula et Translationes ex Mss. codicibus Romaricensibus. Pars I. Cap. I. Relatio primæ translationis corporum SS. Romarici, Amati, & Adelphii, & quorumdam beneficiorum, quæ eam subsecuta sunt 829. Cap. II. Secundæ translationis historia & miraculorum, quæ illam præcesserunt ac subsecuta sunt 831. Pars II. Cap. I. Miracula in nova Romaricensis monasterii basilica sub initium seculi X patrata 833. Cap. II. Tertiæ translationis, pluriumque miraculorum relatio 835

Adrianus & viginti tres Socii MM. Nicomediæ in Bithynia. Item Natalia Adriani conjux, prope Byzantium in Thracia. Comm. præv. § I. Varia horum Sanctorum Acta Græca; quorum præcipua Latine vulgata: diversa eruditorum de his Actis judicia 209. § II. Expenditur & refutatur primum argumentum, quo Tillemontius contra varia martyrum Acta perperam utitur 210. § III. Alia Tillemontii argumenta examinantur ac refutantur: Acta non quidem ut primigenia, ut probabilia tamen & utilia approbantur 212. § IV. Adrianus hodiernus probabilius diversus ab Adriano, qui colitur XXVI Augusti 214. § V. Memoria S. Adriani Fastis adscripta diebus variis: dies martyrii non omnino certa: cultus præcipuus VIII Septembris post corpus Romam delatum 215. Acta, auctore anonymo, ex codice Ms. olim Colbertino, nunc bibliothecæ regiæ Parisiensis 1453, interprete J.S. 95. Cap. I. Maximiano idololatriam Nicomediæ promoventi sistuntur viginti tres Christiani: hi fidem constanter professi, variis subjiciuntur tormentis 218. Cap. II. Adrianus martyribus se adjungit, & cum illis in carcerem ducitur: Natalia ejus uxor eum ibi invisit, & ad martyrium hortatur: ac vicissim ab eo invisitur 220. Cap. III. Natalia in carcere Adriano & reliquis Martyribus servit: Adrianus cum aliis ad Maximianum ductus, varios cruciatus fortiter sustinet 224. Cap. IV. S. Natalia cum aliis mulieribus in carcere Martyribus servit, sumpta etiam in hunc finem veste virili: Adriani & reliquorum Sanctorum martyrium 226. Cap. V. Corpora Sanctorum igni mirabiliter erepta, & a Christianis Byzantium delata: S. Natalia ad nuptias invitata, fugit Byzantium, ibique apud corpora Martyrum moritur 228. Appendix. De reliquiis, cultu celebri, & miraculis SS. Adriani & Nataliæ. § I. Reliquiæ SS. Adriani ac Nataliæ in Hispaniam & in Lusitaniam dicuntur delatæ 231. § II. De translatis in Belgium S. Adriani reliquiis; iisque depositis Raulicuriæ in Hannonia: eædem deinde translatæ Gerardi-montem 234. § III. Quomodo reliquiæ S. Adriani fuerint exceptæ Gerardi-monte, ibique depositæ in abbatia, deinde S. Adriani dicta 236. § IV. Cultus celeber S. Adriani Gerardi-monte: peregrinationes votivæ: miracula vetustiora: theca pretiosa reliquiis exstructa, & alia quædam 238. § V. Variæ reliquiarum translationes occasione turbarum Belgicarum: instituta confraternitas SS. Adriani & Nataliæ 240. § VI. Conscripta S. Adriani beneficia ab anno MDX usque ad MDXVII: eorum datur pars prima 242. § VII. Prosecutio miraculorum ex eodem Ms., & ejusdem scriptoris 244. § VIII. Prosecutio miraculorum ex eodem scriptore 245. § IX. Prosecutio miraculorum ab eodem scriptore relatorum 247. § X. Miracula varia seculo XVII facta 249. § XI. Liberatio energumenæ per notarios scripta, cui mirabilia non pauca sunt adjuncta 251. § XII. Alia beneficia & miracula, relata per Gislenum Coucke abbatem S. Adriani: duo etiam per alios scripta 252. § XIII. De reliquiis S. Adriani, quæ aliis locis servari dicuntur 254

Æmilianus episc. conf. Vercellis in Italia. Sylloge historico-critica. De Sancti, cum cognomine male confusi, gestis, ætate, & cultu 797

Agabius Episc. conf. Novariæ in Italia. Sylloge Historica. Sancti cultus: Vita olim scripta, sed aliquot seculis post mortem Sancti: gesta ex variis scriptoribus collecta 501

Alchmundus & Tilberbtus episcopi Hagustaldenses in Anglia. Comm. præv. § I. Memoria in Fastis; auctores, qui de Sanctis meminerunt; eorum sedes episcopalis 112. § II. Tempus episcopatus suscepti, ac mortis obitæ; cultus antiquus 114. Translatio et elevatio, auctore anonymo Canonico Regulari medio seculo XII, ex editione Mabillonii in Actis SS. sec. 3 parte I. Prologus. Auctor suos ad Sanctorum ecclesiæ Hagustaldensis Patronorum cultum excitat 117. Cap. I. Plectendus capite mirabiliter liberatur: ecclesia Hagustaldensis, & qui in eam confugerant, ab instanti exitio divinitus servantur: sacrilegus punitur 118. Cap. II Hernia laborans subito sanatur: ecclesia Hagustaldensis a Danis vastata reparatur, & canonicis Regularibus traditur: gemina reliquiarum elevatio 121. Cap. III. Prior translatio S. Alchmundi seculo XI facta: beneficium ejus patrocinio impetratum: reliqua ad posteriorem translationem spectantia 125

Alexander cum Euplo &c. Vide Euplus.

Alexander cum Hyacintho &c. Vide Hyacinthus.

Aloponus cum Euplo Vide Euplus.

Almirus presbyter & abbas, prope vicum Grez in provincia Cenomanensi. Commentarius prævius. Acta conscripta: cultus Sancti: Actorum fides probata: dubia aliqua examinata: S. Avitus, qui in illis memoratur, non distinguendus ab Avito Miciacensi 801. Vita, auctore anonymo fere contemporaneo, ex quatuor Mss. & editione Labbei collatis. Prologus. Cap. I. Aliqua de patria, variisque habitationibus Almiri, & aliorum aliquot Sanctorum 803. Cap. II. S. Almiri gesta, miracula, mors & sepultura 805

Alneus aut Alveus, presbyter & abbas, in provincia Cenomanensi. Comm. præv., Vita auctore anonymo, & verisimiliter suppari, ex Mss. membranis Cenomanensibus ecclesiæ Collegiatæ S. Petri de Curia 807

Alpinus episcopus conf. Catalauni in Campania Gallica. Comm. præv. § I. Memoria Sancti in Fastis recentioribus & cultus: Acta gemina, sed diu post mortem Sancti non sine erroribus scripta 82. § II. Tempus episcopatus S. Alpini investigatur: indeque varii Vitarum errores ostenduntur: adest verisimiliter concilio Venetico 83. Vita, auctore anonymo, ex duobus Mss. inter se collatis 85 Vita altera, auctore anonymo, ex Ms. Andreæ du Chesne, collato cum aliis duobus. Cap. I Natalis S. Alpini: institutio sub disciplina S. Lupi: electio ad episcopatum: alia quædam fabulosa 86. Cap. II. Episcopus virtutibus & miraculis splendet: septem sorores Virgines consecrat: pius obitus, sepultura, & translationes corporis 88

Ammonius, Faustus, Serapion, Pius, alter Pius, Theophilus, Neotherius cum pluribus anonymis: item Nemesus, Arion, Ammon: item Petrus, Sabinus, Demetrius cum aliis XL: item Didimus, Mitisorus, Panetus, Achilles, Isidorus, Serapion, Magita, Oroseus, Sylvanus, Arapion cum plurimis anonymis: item Demetrius, Severus cum aliis XI vel XII: item Severus cum aliis XL. Alexandriæ in Ægypto. Sylloge critica 206

Ammonius cum Donato &c. Vide Donatus

Anastasius mart. Salonæ in Dalmatia Commentarius prævius. § I. Sancti in Fastis antiquissimis memoria celebris: distinguendus omnino est ab Anastasio corniculario, qui non videtur Salonæ passus: corporis S. Anastasii Fullonis translatio 19. § II. Acta Sancti edenda: videtur idem cum Anastasio M., quem Græci habent die V Decembris & XXV Octobris: idem quoque forte in Hieronymianis hac die VII Septembris 21. Acta auctore anonymo, ex codice Ms. Augustano, collato cum codice nostro 22

Arapion cum Ammonio &c.

Arion cum Ammonio. Vide Ammonius.

Artemidorus mart. Ex Fastis Græcis 366

Audomarus episcopus conf. in Waurant villa prope Audomaropolim in Artesia. Comm. pr. § I. Variæ S. Audomari Vitæ: quænam ex hisce antiquissima videatur, & ceteris præferenda 384. § II. Gesta Sancti ad qualemcumque chronotaxim revocata & examinata 385. § III. Utrum S. Audomarus sit primus Morinorum episcopus 387. § IV. Gesta ab Audomaro in episcopatu utcumque ordinata: tempus mortis incertum 388. § V. Antiquissimus Sancti cultus: memoria in Fastis: variæ festivitates, & corporis translationes 391. § VI. Inspectio corporis seculo XI facta: Caput exornatum: reliquiæ quædam aliis locis servatæ: alia quædam de apparitionibus Sancti 394 Vita, auctore anonymo, ex codice nostro Ms., collato cum editione Mabillonii. Præfatio 396. Cap. I. Sancti patria, parentes, vita monastica, episcopatus, fidei promulgatio, aliaque gesta 396. Cap. II. SS. Mummolinus, Ebertramnus & Bertinus veniunt ad Audomarum, qui varia ipsis præstat beneficia: Sancti cæcitas, morbus extremus, mors, sepultura, miracula, 399. Vita altera, ex quatuor Mss. invicem collatis. Præfatio 402. Cap. I. Sancti patria & parentes: vita monastica: episcopatus, gestaque in utroque statu: beatus obitus ac sepultura 402. Cap. II. Miracula post mortem facta 405. Vita tertia, auctore anonymo, ex codice nostro Ms., cum aliis Mss. collato. Cap. I. Sancti patria, parentes, vita monastica, episcopatus, conversio gentilium, facta miracula 406. Cap. II. Sanctus variis donatur ab Adroaldo, quem converterat: ecclesia in Sithiu condita: adventus SS. Mummolini & sociorum, quibus locum concedit ad monasterium condendum: Sancti miracula, cæcitas, morbus, mors & sepultura 408. Cap. III. Miracula varia Sancti post obitum facta 411. Cap. IV. Hugo abbas Sancti corpus clanculum transferre tentat; sed S. Folquinus episcopus, re cognita, illud refert Audomaropolim: alia delatio corporis Neomagum, relatioque ad locum pristinum413

Augustalis episcopus conf. Arelate in Gallia. Sylloge critico-historica 10

B

Barypsabas eremita & M. in Oriente. Comm. præv. § I. sancti memoria in Fastis Græcorum, Acta antiqua Græca, de quorum fide dubitatur 494. § II. Aliqui scriptores negant, quidpiam de sanctissimo Christi Sanguine mansisse in terris: at non videntur id evincere argumentis theologicis aut historicis 495. Acta Græca, auctore anonymo, ex codice Vaticano 1589, quem seculi 7 credidit Allatus. Interprete J. S. 498

Belina V. M. apud Lingones in Campania 259

Bertellinus seu Beccelinus eremita in Anglia. Comm. præv. Memoria in Fastis, biographus, Vita fabulosa, cur edenda 446. Vita, auctore anonymo, ex Ms. Rubræ vallis, collato cum editione Capgravii. Cap. I. Acta in seculo, pænitentia de lapsu carnis, vita in eremo sub disciplina S. Guthlaci 449. Cap. II. Secessus in eremum Staffordiensem, mors, sepultura, miraculum 451

Bertewinus vel Berthuwinus Mart. patronus parœciæ cognominis in diœcesi Cenomanensi. Sylloge. De Sancti cultu, forte ejusdem cum Bertivino vel Bertinio, qui Lexovii honoratur 259

Bodo aut Leudinus Bodo, episc. Conf. Tulli Leucorum in Lotharingia. Sylloge critico-historica. § I. Sancti memoria in Martyrologiis, & cultus vetustus: elogia a Tullensibus olim concinnata de Leudino & Bodone, qui perperam fuerunt distincti 838. § II. Sancti patria, parentes, ætas, matrimonium, fundationes, vita monastica, episcopatus & mors ordine temporis examinata 839

C

Carissima virgo, quæ colitur Albigæ in Occitania. Sylloge. De cultu & gestis 79

Catulus. Vide Doletatulus.

Cerocisus cum Euplo. Vide Euplus.

Chariton M. ex Menæis & Menologio 366

Cleassus cum Donato. Vide Donatus.

Clodoaldus presbyter in oppido S. Clodoaldi agri Parisiensis in Gallia. Comm. præv. § I. Cultus Sancti ejusque memoria in Fastis: Acta justo serius scripta, mendis non carent: exigua eorum auctoritas pro iis omnibus, quæ aliunde nequeunt confirmari 91. § II. Varia de Sancto ex Gregorio Turonensi & aliis: tempora & gesta utcumque ordinata 93. § III. Inquiritur, utrum Sanctus monasticam amplexus sit disciplinam, & monasterium exstruxerit monachis 95. § IV. Annus emortualis incognitus: miracula ad sepulcrum facta: corpus fortasse aliquando Parisios delatum, & Novigentum relatum, ubi conservatur 97. Vita. Ex editione Mabillonii cum Mss. collata. Præfatio 98. Caput unicum. Stirps Sancti regia: cædes fratrum ipsius, qua feliciter liberatur: pia ejusdem studia & opera: constructio ecclesiæ, in qua mortuus sepelitur 99

Comitissa virgo, Venetiis. Sylloge. De cultu & gestis 309

Corbinianus episcopus primus Frisingensis in Bavaria. Comm. præv. § I. Actorum scriptor Aribo episcopus Frisingensis: Acta unde edenda 261. § II. Sancti patria, non comitatus Tyrolis, sed Gallia 262. § III. An Monachus fuerit, & Ordinis S. Benedicti 264. § IV Sancti gemina profectio Romana: tempus episcopatus suscepti & fixæ sedis Frisingæ 267. § V. Sanctus cathedram figit Frisingæ, cujus loci notitia datur: expiato Grimoaldi incestu, prædia ecclesiæ suæ comparat 270. § VI. Grimoaldum corripit: in montem S. Stephani commigrat, in quo fontem elicit, olim ac hodiedum celebrem 272. § VII. Insidias impiæ Pilitrudis evadens, fugit Majas: quo anno Grimoaldi domus excidium a Sancto prædictum contigerit: Sancti reditus Frisingam, mors & statura 274. § VIII. Corpus primum Frisingæ sepultum, transfertur Majas, deinde Frisingam reducitur: templi Majensis, in quo Sanctus humatus fuit, hodiernus status 277. § IX. Reliqua ad Sancti cultum spectantia 278. Vita, auctore Aribone episcopo Frisingensi, ex editione Caroli Meichelbeckii in Historia Frisingensi tom. 1, parte altera. Cap. I. Sancti natales ac nomina, secessus in cellam ad templum S. Germani, miracula ibidem patrata 281. Cap. II. Primum iter Romanum: consecratio episcopalis suscepta: reditus in Galliam & acta ibidem 283. Cap. III. Secundum iter Romanum, actaque in eo 285. Cap. IV. Reditus a Gregorio PP. imperatus: gesta in reditu: accessus ad Grimoaldum Bavariæ ducem 288. Cap. V. Grimoaldi ducis incestuosum connubium dissolutum: cathedra Frisingæ fixa & dotata: acta in eo episcopatu: Pilitrudis insidiæ, & Sancti fuga: Grimoaldinæ familiæ pœna & excidium 290. Cap. VI. Reditus Frisingam: mors sancte obita: sepultura: corporis translatio Majas facta, miraculis clara 293. Cap. VII. Corporis reductio Frisingam prodigiis illustrata 294

Cosmas archiepiscopus Africanus Panormi in Sicilia. Comment. hist. § I. Memoria in Martyrologiis & scriptoribus Siculis: gesta ex probabilibus conjecturis eruta: patria forte Panormus 618. § II. Antiqua Sancti apud Panormitanos veneratio: veteres sepulcri inscriptiones, & corporis translationes: cultus pene intermissus: inspectio reliquiarum non sine prodigio 620. § III. Corpus solemniter exhumatur: sepulcri situs & compositio: sacrorum ossium recensio 622. § IV. Sancto ejusque reliquiis pristina veneratio solemniter decreta, delataque: beneficia quædam ejus patrocinio impetrata 623

Cuspicus cum Euplo. Vide Euplus.

D

Dativus cum Nemesiano &c. Vide Nemeßanus.

Demetrius cum Ammonio &c. Vide Ammonius.

Didymus. Vide Ammonius & Diodorus.

Diodorus, Diomedes & Didymus MM. Laodiceæ in Syria, ex Fastis Græcis & Martyrologio Romano 776

Diomedes cum Diodoro. Vide Diodorus.

Doletatulus, aut Catulus, Tuscus, Valentinus, & forte Megarus, Africani Martyres, ex apographis Hieronymianis 494

Donatus, Cleasus aut Eleassus, Fortunatus & Ammonius MM. Cæsareæ in Cappadocia, ex Martyrologiis 367

Dorotheus & Gorgonius MM. Nicomediæ in Bithynia, Comm. præv. § I. Memoria in Martyrologiis ad hunc diem & ad XII Martii: Acta edenda: alia plane fabulosa rejiciuntur: Translatio cum miraculis danda 328. § II. S. Gorgonius antiquitus Romæ cultus: ejusdem corpus a Gregorio IV in basilicam Vaticanam translatum: Missa de eodem in Sacramentario S. Gelasii 330. § III. Gorgonius Romæ cultus idem videtur cum martyre Nicomediensi, cujus corpus Romam translatum fuisse defenditur 332. § IV. Corporis pars a S. Godegrando Metensium episcopo Roma in Galliam defertur & in monasterio Gorziensi deponitur: reliqua ad easdem reliquias spectantia 334. § V. S. Gorgonii reliquiæ aliquæ Mindam translatæ; Sancti cultus in eo episcopatu 337. Passio, auctore anonymo, ex vetusto codice membranaceo Musei nostri, notato O Ms. 19, 340. Translatio et miracula S. Gorgonii, auctore monacho Gorziensi, seculi X scriptore, ex Ms. Remensi, collato cum editione Mabillonii sec. 3 Benedictino, parte 2. Cap. I. S. Godegrandus Metensis episcopus corpora SS. Gorgonii, Nazarii & Naboris MM. Roma in Galliam defert: S. Gorgonii corpus ab Agaunensibus furto sublatum repetit & Gorziæ deponit 343. Cap. II. Hungarorum metu reliquiæ Metas deferuntur: earum partem donare monachus divinitus prohibitus: Gorzia instauratur, & quædam prædia recuperantur 346. Cap. III. Gorzienses explorare divinitus prohibentur, an S. Gorgonii corpus integrum haberent: muto loquela data: prædium monasterio restitutum: energumeni liberati: febricitans sanatus: apostasiam meditans castigatus 349. Cap. IV. Hungari & miles quidam a Gorziæ direptione divinitus prohibiti: contractus erectus: Francorum dux sanatus: alia quædam miracula: auctoris apostrophe ad Gorzienses suos 352

E

Elias Spelæotes abb. Conf. in Calabria. Comm. præv. Sancti Vita Græca fideliter a discipulo scripta: ea non sine mendis Latine & Italice reddita, sed numquam edita 843. § II. Gestorum S. Eliæ qualiscumque chronotaxis cum intermixtorum aliquot factorum examine: reliquiæ & cultus Sancti 845. Vita, auctore discipulo monacho, ex cod. Ms. XLII bibliothecæ S. Salvatoris prope Messanam pag. 30, interprete J. S. Præfatio 848. Cap. I. Sancti patria, parentes, studia, vocatio ad vitam monasticam: abit in Siciliam cum socio ad solitudinem, desertusque ab eo Romam navigat 849. Cap. II. Sancti Vita austera: visio patri ipsius oblata: habitatio Eliæ cum Ignatio eremita: reditus in patriam, ubi monasticam vitam exercet sub disciplina Arsenii prope Regium 851. Cap. III. S. Elias cum Arsenio habitat apud vicum Armi, ubi mirabilia quædam Arsenio contigerunt: navigant Patras, ubi locum spectris ante infestum inhabitant: tentatus Elias, mulierem ad castimoniam adducit 854. Cap. IV. Mirabilis gratia Arsenio concessa, qua sanctorum fama crescit: hinc abire desiderant, frustra eos retinere conante episcopo 858. Cap. V. Iterata sanctorum habitatio ad S. Eustratium: gesta Arsenii cum altero Elia, & hujus prædictio: mors Arsenii: congressus Eliæ cum Daniele alterius Eliæ discipulo 860. Cap. VI. S. Elias habitat cum Cosma abbate: hoc deinde ob prævisam cœnobii constructionem abeunte, monachos admittit, & cœnobium condit 863. Cap. VII. Vinum signo Crucis ex aqua factum: ursa solo mandato abacta: inobedientia quorumdam divinitus castigata: obedientia vero contra periculum protecta 866. Cap. VIII Mors tyranni prævisa ac prædicta: prædicta etiam quædam alia: multi energumeni per Sanctum liberati 870. Cap. IX. Equus subito sanatus: mirum monachi de Sancto somnium: hujus castitas insignis: sanationes aliquæ: quidam presbyter ad invocationem Sancti periculo ignis liberatus 872. Cap. X. Monita Sancti & virtutes: varia tempore incursionum Saracenorum patrata: severitas ipsius ad conservandam disciplinam monasticam 875. Cap. XI. Mors propinqua variis indiciis prævisa & prædicta: felix obitus: corporis animæque effigies: visiones variæ de morte ipsius 878. Cap. XII. Miracula post mortem patrata tam liberatione energumenorum quam sanatione plurimorum ex morbis variis 881

Eunanus ep. conf. Raphoæ in Hibernia 128

Eunucius episc. conf. Novioduni in Belgica secunda. Sylloge. Sancti cultus, corporis translationes, episcopatus ejusque tempus 616

Euplus vel Euplia, Alexander, Cuspicus, vel Cerocisus, Hysicus, Aloponus, Silvanus & alii quinque martyres Cæsareæ in Cappadocia, ex apographis Hieronymianis 493

Eupsychius mart. Cæsareæ in Cappadocia. Sylloge, ex Fastis Græcis & Latini 6

Eusebius, Nestabus, Zenon & Nestor MM. Gazæ in Palæstina. Comm. præv. Memoria in Romano Martyrologio unde deprompta: tempus Martyrii: martyris titulus Nestori adscribitur: martyrum sepultura 256. Acta, ex Sozomeno lib. 5 Hist. Eccl. cap. 9 secundum versionem Valesii. Caput unicum. Sancti a Gazæis flagris cæsi, in carcerem conjiciuntur: inde educti a furibunda plebe crudeliter trucidantur & comburuntur: eorum reliquiæ, Deo jubente collectæ, honorifice sepeliuntur 257

Evurtius episcopus conf. Aurelianis in Gallia. Comm. præv. § I. Antiquissima Sancti in Fastis memoria & cultus 44. § II. Vita S. E. vurtii variis inquinata fabulis, in qua falsa difficulter secernantur a veris; edenda tamen ex Mss. 45. § III. Inquiritur, an Evurtius videatur fuisse in concilio Valentino, quo fere tempore figendus videatur ipsius episcopatus, & annus emortualis 47. § IV. Sepultura Sancti, ubi conditum oratorium, quod in abbatiam excrevit: gemina corporis translatio, cujus Acta danda, ut & Inventionis: apparitio mira 50. Vita fabulis fœdata, auctore Lucifero subdiacono, ex quatuor Mss. simul collatis. Prologus. Cap. I. Sancti electio mirabilis ad cathedram Aurelianensem, quæ fictitiis adjunctis aucta videtur 52. Cap. II. Exstinctum a Sancto incendium: inventus thesaurus, indeque, juvante Constantino, ecclesia sanctæ Crucis ædificata, miraculum in Missæ sacrificio 55. Cap. III. Ultima Sancti gesta: fabulosa electio S. Aniani: beatus obitus, sepultura & cultus 57. Acta translationis geminæ, auctore anonymo, ex codice membraneo Reginæ Sueciæ 59. Inventio corporis, auctore Rogerio abbate, ex Ms. S. Audoëni Rotomagensis, collato cum editione Martenii 61

F

Faciolus in Cenomanensi & Pictaviensi provincia cultus, ex Castellano 78

Faustus cum Ammonio. Vide Ammonius.

Faustus cum Timotheo. Vide Timotheus.

Felix & Regula virgo, & forte Exsuperantius, martyres, Tiguri in Helvetia, Comm. præv. § I. Sanctorum Felicis & Regulæ memoria in Martyrologiis: utrum his adjungendus sit Exuperantius: passi sunt in hodierna Helvetia, non in Hispania 763. § II. Acta incerti auctoris ac temporis examinantur: Sanctorum e legione Thebæa ad Tigurinum castrum in Helvetiam adventus: alia quædam recentiorum asserta: tempus martyrii incertum 765. § III. Templum super Sanctorum tumulo Tiguri erectum, & a Carolo Magno ampliatum: aliud templum cum nobili parthenone ibidem conditum, ad quod sacra corpora translata sunt: cultus in Constantiensi diœcesi 767. § IV. Aliquæ reliquiæ Treviros translatæ, Tigurinæ ab hæreticis dispersæ: S. Felicis cultus in Monte Sancto: Regula in Kerlingen honorata alia a nostra: utriusque Sancti cultus in Aragonia 769. Passio, auctore anonymo, ex Ms. codice Carthusiæ Coloniensis, collato cum Ms. S. Maximini Trevirensi & S. Salvatoris Ultrajectino 772

Felix cum Nemesiano &c. Vide Nemesianus.

Fortunatus cum Donato &c. Vide Donatus.

G

Gauzlinus ep. Tulli Leucorum in Lotharingia. Comm. præv. § I. Præclara S. Gauzlini elogia: revelatio de ipsius in cælo gloria: memoria in Fastis & cultus vetustus 129. § II. Acta qualiacumque S. Gauzlini in Catalogo episcoporum Tullensium, sed non immunia ab omni errore, edenda tamen: varia ejusdem breviora elogia, ex quibus duo recitantur 130. § III. Sancti natales illustres: susceptus episcopatus: priora in episcopatu gesta: instaurata disciplina regularis in cœnobio S. Apri 132. § IV. Fundatio Buxeriensis monasterii, ejusque per Stephanum Papam confirmatio 136. § V. Reformatio cœnobii Dervensis: aliquot concilia, quibus adest Sanctus: vastata per Hungaros diœcesis Tullensis; multa per Sanctum impetrata ad sublevandam illius ecclesiæ inopiam: cœpta reformatio monasterii S. Mansueti 139. § VI. Ordo gestorum in episcopatu breviter assignatus: beata mors: anni episcopatus: sepultura & reliquiæ hactenus servatæ 141. Acta, auctore anonymo, ex editionibus Martenii & Calmeti, atque exemplari Ms., inter se collatis 143

Gorgonius cum Dorotheo. Vide Dorotheus.

Gratus aut Gradus episcopus conf. Augustæ Prætoriæ in Pedemontio, cum appendice de B. Gallo ejusdem urbis episc. Comm. præv. Legitimus Sancti cultus, reliquiæ & miracula: Acta Ms. & Vita Italice impressa æque fabulosa 72. § II. Ætas S. Grati investigatur 73. § III. Refutatur opinio aliorum de tempore translationis S. Innocentii & de ætate S. Grati 75. Appendix de ætate B. Galli, antistitis item Augustensis 76. Actorum fabulosorum compendium, ex Ferrarii catalogo Sanctorum Italiæ 77

Gregorius confessor, qui colitur in Alcala Del Rio, in Andalusia 368

Grimonia virgo & mart. Capellæ in Picardia. Sylloge historica 80

Gusmæus cum Matthæo. Vide Matthæus

H

Hilarus papa Conf. Romæ. Comm. hist. § I. Memoria Sancti in Fastis antiquis & neotericis: cultus ipsius vetustus, non tamen universalis 553. § II. Gesta S. Hilari ante pontificatum, præsertim in legatione ad pseudo-concilium Ephesinum 554. § III. Damnationi S. Flaviani contradicit Hilarus; fugiensque Romam venit: litteræ ipsius ad S. Pulcheriam: Hilarus fit archidiaconus, & Cyclum Paschalem componendum curat 557. § IV. Hilarus anno CDLXI Papa creatus, mense Novembri: de die controversia est; sed probabilius est, electum esse die XVII, 560. § V. Gesta Sancti in pontificatu pro fidei confirmatione, & cum Leontio Arelatensi, aliisque episcopis Galliæ pro disciplina ecclesiastica 562. § VI. Gesta Hilari pro disciplina ecclesiastica ad consultationem episcoporum Hispaniæ, & concilium de his anno CDLXV Romæ celebratum 567. § VII. Sanctus resistit hæretico Macedoniano: de anno & die mortis disseritur 569. § VIII. ædificata, fundata, & ornata per S. Hilarum loca sacra, aliaque munificentiæ ipsius indicia 571

Hippolytus cum Ingenuo. Vide Ingenuus.

Hyacinthus, Alexander & Tiburtius M. M. in Sabinis. Ex Fastis sacris & Martyrologio Romano 364

Hyacinthus cum Protho. Vide Prothus.

Hysicus cum Euplo. Vide Euplus.

I

Jader cum Nemesiano &c. Vide Nemesianus.

Jafredus aut Theofredus mart. in Marchionatu Salutiarum in Italia. Sylloge. De cultu, corporis inventione & translationibus 9

Ingenuus & Hippolytus MM. in Portu Romano, ex apographis Hieronymianis 777.

Joannes Laudensis, ex priore Fontis Avellanæ episcopus Eugubinus in Umbria. COM. PRÆV. § I. Locus episcopatus & cultus: Vitæ Mss. edendæ: scriptores neoterici Vitæ & translationis 146. § II. Sancti patria & natales: monastica vita suscepta sub B. Petro Damiano in eremo Fontis Avellanæ 149. § III. Sacerdotium susceptum: familiaritas cum B. Petro Damiano: hujus Vita per ipsum conscripta: eruditio & cognomentum Grammatici 151. § IV. Generalis prioratus Fontis Avellanæ susceptus: episcopatus Eugubinus: vitæ chronotaxis, mors & sepultura 154. § V. An Sanctus canonizatus fuerit a Paschale II PP.? Officium & Missa in ejus honorem antiquitus recitata, & a S. Rituum congregatione approbata: templum exstructum: an aliquæ reliquiæ alio delatæ? memoria in Martyrologiis 155. § VI. Corporis incorruptio & solemnis elevatio 157. § VII. Alexandri Sperelli, episcopi Eugubini, decretum de prædicta elevatione: beneficia quædam eo tempore impetrata 159. Vita, auctore anonymo, Sancti discipulo, ex vetusto codice membraneo mutilo, archivii olim Vincentii Armanni, nunc publici Eugubini. Prologus auctoris. Cap. I. Sancti pia pueritia & adolescentia: austera in seculo vita & misericordiæ opera 161. Cap. II. Vita privata in Eremo Fontis Avellanæ 162. Cap. III. Lacrymarum dono fruitur: sacerdos consecratus, a B. Petro Damiano laborum socius adsciscitur: fit Prior Fontis Avellanæ: tempore famis pauperibus succurrit 165. Cap. IV. Reliquæ Sancti virtutes: constantia in servando Regulæ rigore 167. Cap. V. Eugubinus episcopus electus & a Paschale II. PP. consecratus, post brevem episcopatus administrationem sancte moritur 169. Vita altera, auctore item anonymo & incerto. Cap. I. Vita in seculo acta: susceptus monachatus & sacerdotium: familiaritas cum B. Petro Damiano, & insignis in corripiendo humilitas 171 Cap. II. Prioratus Fontis Avellanæ: episcopatus Eugubinus: mors sancte obita 173

Joannes mart. Nicomediæ in Bithynia. SYLLOGE CRITICA. Hujus Martyris nomen non omnino certum; at nota occasio martyrii ipsumque martyrium: quorumdam de eo opiniones examinantur 12

Joannes Salernitanus confessor ord. Prædicatorum, Florentiæ in Etruria. Comm. præv. Beati cultus qualiscumque probatus: corpus hac die translatum: Vita ejus danda 626. Vita, auctore Joanne Caroli, ex editione Leandri Alberti, collata cum datis a Malvenda. Cap. I. Beatus Joannes unus e sociis S. Dominici, a quo cum duodecim fratribus Flotentiam missus est, fratribusque præfectus 627. Cap. II. Jnsignes Beati virtutes, dotes, forma corporis: ex priori habitatione cum suis Florentiam migrat: multos Ordini aggregat, virtutibusque floret & gravem tentationem superat 630. Cap. III. Beatus adest morienti S. Dominico: migrat ad S. Mariam Novellam: Beati insignes conciones, miracula, virtutes, monita, mors, sepultura, translatio, miracula post mortem 633

Jsidorus cum Ammonio.

K

Kieranus seu Queranus abbas Cluain-micnoi-sensis, in Media Hiberniæ provincia. Com. hist. § I. Cultus ex Martyrologiis: qualiacumque Sancti gesta unde eruenda 370 § II. Sancti nativitas prædicta a S. Patricio, parentes, patria, baptismus ipsi collatus 372. § III. Transit in disciplinam S. Finniani, deinde primum sub Ninnidio, postea sub S. Endeo abbatibus monasticam vitam ducit 374 § IV. Relicto Araniensi cœnobio, S. Senanum accedit: inde ad Endeum redit: condit Auginense monasterium 376. § V. Monasterium Cluain-mic-noisense conditum 378. § VI. Sancti mors & sepultura: hymnus in ejus laudem compositus a S. Columba, qui ejus ope naufragium evadit: vitæ chronotaxis examinata, episcopalis dignitas abjudicata 381

L

Leudinus Bodo, Vide Bodo. Litteus cum Nemesiano. Vide Nimesianus. Lucius cum Nemesiano. Vide Nemisiaius.

M

Madelberta virgo & abbatissa Malbodii in Hannonia. Comm. præv. § I. Sanctæ parentes, natales, ætas 103. § II. Sanctæ obitus, Acta, memoria in fastis 105. § III. Sanctæ vetustus & hodiernus cultus, Officia propria, reliquiarum translatio & visitatio 107. Acta, auctore anonymo, ex Hagiologio Brabantino Ms. Rubeæ vallis, collata cum duobus aliis Mss. 109

Magita cum Ammonio Vide Ammonius.

Marcellus episc. Mart. in territorio Aniciensi Galliæ. Sylloge ex Martyrologiis & Officio 777

Marcus & Socii forte duo MM. ex fastis Hieronymianis 367

Mattheus & Gusmæus MM. Grabedonæ ad lacum Larium in ducatu Mediolanensi. Sylloge historica 774.

Memorius & Socii MM. in Brolio vico territorii Trecensis in Campania Gallica. Comm. præv. Cultus S. Memorii & Sociorum: locus martyrii: Acta eorum edita & inedita, sed vitiosa: posteriora ex hisce edenda 68. Acta, auctore anonymo, ex Ms. Cl. V. Joannis Bouhier consiliarii Divionensis 70

Menodora, Metrodora, Nymphodora sorores VV. MM. in Bithynia. Comm. præv. Sanctarum apud Græcos & Latinos memoria: cultus apud Græcos. Acta a Metaphraste conscripta 489. Vita, auctore Metaphraste, Latine reddita a Lipomano, ex editione ejusdem Lipomani tom. 6 fol. CCXXXVIII, 490

B. Merbodus aut Marbedo Presbyter & Mart. in pago Alberschwende prope Brigantiam in Germania. Sylloge de cultu, gestis, morte & miraculis 888

Metrodora cum Menodora &c. Vide Menodora

Mitisorus cum Ammonio. Vide Ammonius.

N

Nemesianus, Felix, Lucius, Felix alter, Litteus, Polianus, Victor, Jader, Dativus episcopi, aliique ex eorum grege martyres, in Africa. Comm. hist. § I. Memoria in Martyrologiis, sedes horum Episcoporum, qui concilio Carthaginensi sub S. Cypriano interfuerunt 483. § II. Acta Sanctorum ex epistola S. Cypriani ad eos, & horum ad S. Cyprianum 485

Nemesus cum Ammonio.

Neotherius cum Ammonio. Vide Ammonius:

Nestabus cum Eusebio.

Nestor cum Eusebio. Vide Eusebius.

Nicolaus Tolentinas, Ord. Eremitarum S. Augustini, Tolentini in Marchia Anconitana. Comm. præv. § I. Antiqui Vitæ scriptores, ejusque exemplaria edita & inedita: Act aunde edenda: aliqui scriptores neoterici 636. § II. Cognomentum Tolentinatis: patria, parentes, annus obitus, suprema ætas, annus natalis 638. § III. Sancti canonicatus probabilius secularis: Ordo eremitarum S. Augustini, & qua ætate, susceptus 640. § IV. Quædam Sancti gesta, quæ in Vita non leguntur 642. Vita, auctore Fratre Petro de Monte Rubiano coævo, ex editione Mombritiana, collata cum Mss. Ultrajectino & Senensi. Cap. I. Sancti nativitas ab angelo prædicta, & a S. Nicolao Myrensi episcopo impetrata: pia pueritia: Christi in SS. Eucharistia apparitio: canonicatus ipsi collatus: religio Augustiniana suscepta 644. Cap. II. Sacerdotio initiatus, animas e flammis piacularibus eripit: tentatus a consobrino, in assumpto statu constans perseverat: Tolentinum mittitur 646. Cap. III. Mirabilis Sancti abstinentia & corporis castigatio: morbi & miraculosæ sanationes: tentationes superatæ: conflictus cum dæmonibus 649. Cap. IV. Charitas ejus in proximum: mirabilis sideris apparitio: beneficia quædam proximo divinitus collata 652. Cap. V. Varia mala morbique depulsa: panes prodigiose multiplicati: cælestis melodia sex extremis mensibus a Sancto audita: postremus morbus & sancta mors 654. Cap. VI. Cæcitas, aliaque oculorum mala depulsa: contracti erecti 657. Cap. VII. Membra distorta contractaque, restituta: surdi & muti curati: mortui vitæ redditi 659. Cap. VIII. Insontes a suspendio mirabiliter liberati: periclitantibus in mari subventum 663. Vita altera, auctore anonymo, ex editione Dominici Antonii Gandolfi 664. Gloria Sancti posthuma. § I. Statim ab obitu a fidelibus invocatur: sepulcrum miraculis claret: sub Joanne XXII PP. processus canonizationis institutus: cur dilata fuerit canonizatio 666. § II. Canonizatio iterum tentata sub Innocentio VI PP.; sed conatu irrito 669. § III. Cultus ante canonizationem ipsi exhibitus; erecta sacella & altaria: insignes indulgentiæ a Bonifacio IX PP. concessæ in ipsius festo, & die Dominica infra Octavam 670. § IV. Inter Sanctos referrur ab Eugenio IV PP.: bulla canonizationis recensetur 672. § V. Sancti Officium ecclesiasticum vetus & novum 675. § VI. Prodigia inbrachiorum refectione & furto facta: corpus absconditum etiamnum latet: eadem brachia Tolentini honorata 676. § VII. Miraculum sanguinis ex sancti brachiis crebro erumpentis: eruptiones anno MDCLXXVI factæ 678. § VIII. Variæ & insignes sanguinis effusiones factæ annis MDCLXXIX & MDCLXXXXVIII, 681. § IX. Ejusdem prodigii renovatio anno MDCXCIX: octiduana solemnitas propterea indicta ab Innocentio XII PP. magno cum populi concursu celebrata 682. § X. Reliquæ effusiones eodem anno MDCXCIX factæ, item multæ aliæ, quæ variis annis contigere 684. § XI. De Sancti reliquiis, ac præsertim de ejusdem prodigioso sanguine variis in locis asservato 685. § XII. Variæ sacri sanguinis portiones in Belgium delatæ, ibidemque cultæ 689. § XIII. Sancti apparitiones factæ BB. Ritæ Cassiæ & Helenæ Utinensi: statuæ Tolentini, Cordubæ, Venetiis & alibi miraculis illustres 691. § XIV. Mortui ad vitam revocati 694. § XV. Alii mortui, aut pro mortuis habiti, sanitate donati: item alii suspendio affecti, in vita conservati 696. § XVI. Quidam pesto liberati in Italia, Hispania & Occitania 699. § XVII. Grassante Cordubæ in Hispania peste, puer ea correptus, miraculose sanatur 700. § XVIII. Miracula ac beneficia, sæviente pestilentia Cordubæ a XXI Septembris anni MDCI usque ad XXII Januarii anni MDCII impetiata 702. § XIX. Tredecim alia miracula, Cordubæ, vel prope eam facta, & a quatuor medicis & viginti theologis approbata 704. § XX. S. Nicolai imago, jubente & præsente Cordubensi senatu, ad suburbanum peste infectorum xenodochium defertur: hæc crucifixi Domini pedes osculatur: ex peste moribundus sanatur 706. § XXI. Varii peste aliisque malis anno MDCII Cordubæ liberati 708. § XXII. Alia miracula eodem anno MDCII Cordubæ impetrata 710. § XXIII. Reliqua miracula & beneficia Cordubæ & circa eam urbem facta: gratiæ solemnes a clero & senatu Cordubensi S. Nicolao decretæ 714. § XXIV. Prodigiosa nobilis virginis Veronensis, omnibus membris captæ sanatio: alii contracti & paralytici curati 717. § XXV. Energumeni liberati, dæmonumque præstigiæ abactæ 719. § XXVI. Cæcitas, surditas aliaque oculorum ac aurium mala depulsa: hernia, & detentio urinæ curata 721. § XXVII. Varii morbi, vulnera, aliaque corporum mala, sanata & depulsa 723. § XXVIII. Alii varii generis morbi sanati 725. § XXIX. Captivis, a latronibus comprehensis, & ad mortem damnatis succurrit: innocentem supremo supplicio mirabiliter subducit 728. § XXX. Antiqua panes in S. Nicolai honorem benedicendi consuetudo, pluribus miraculis, quorum aliquot recensentur, divinitus approbata 730. § XXXI. Varia alia miracula per panis benedicti usum impetrata 733. § XXXII, alia miracula in Italia & in Belgio facta 736. § XXXIII. Miracula aliquot Limæ in regno Peruano obtenta 738. § XXXIV. Miracula Potosii, Valverdæ, Zanæ & Guanuci in regno Peruano obtenta 741

Nymphodora cum Menodora &c. Vide Menodora.

O

Odgerus diaconus Ruræmundæ in Belgio Comm. præv. De Sancti cultu, patria, vita monastica incerta, ætate, gestis & reliquiis 612. Vita, auctore anonymo, ex Ms. ecclesiæ Ultrajectinæ 613. Appendix, de ecclesia de Berg SS. Wironi, Plechelmo & Odgero consecrata, translatisque in eam illorum Sanctorum reliquiis: ac de distinctione S. Plechelmi ab alio fere synonymo 615

Onnenus confessor Ordinis S. Benedicti, ut creditur, in diœcesi Macloviensi Britanniæ Armoricæ 453

Oroseus cum Ammonio.

Osmanna virgo, quæ colitur in abbatia S. Dionysii prope Parisios in Francia. Comm. præv. § I. Memoria in Martyrologiis, Missa propria, Acta quæ & unde edenda 417. § II. Seculum, quo Sancta floruit, ignotum: in Britannia minore obiisse verisimile est: revelatio de ea facta S. Lutgardi explicatur: cultus ejus & reliquiæ in monasterio S. Dionysii, & alibi 419. Vita, auctore anonymo, ex Ms. abbatiæ S. Dionysii prope Parisios, collata cum prolixiori Carilephano, & editione Capgravii 422. Appendix 424

P

Pamphilus episcopus conf. in regno Neapolitano 66

Panetus cum Ammonio. Vide Ammonius.

Paphnutius episc. conf. in Ægypto. Comm. historico-criticus. § I. S. Paphnutii gloriosa fidei confessio, vita monastica, episcopatus 778. § II. Sancti episcopatus, gestaque in eo, præsertim in concilio Nicæno & conciliabulo Tyrio 780. § III. Nomen S. Paphnutii insertum Martyrologio Romano, & aliquibus aliis: sanctitas ipsius vindicatur ab objectionibus aliquot scriptoris neoterici 782. § IV. Quæritur, an verisimile sit, S. Paphnutium se in concilio Nicæno opposuisse legi de continentia sacerdotum & diaconorum 784

Paragorius, Parthæus, Parthenopæus & Severinus MM. Nauli in Liguria 44

Parthæus & Parthænopæus. Vide Paragorius.

Patiens episc. conf. Lugduni in Gallia. Commentarius historicus. § I. Memoria in Martyrologiis: gesta unde haurienda: tempus suscepti episcopatus: S. Joannes Cabilonensium episcopus ordinatus: zelus in convertendis hæreticis 791. § II. Varias ecclesias magnifice condit & reparat: SS. Irenæi, Epipodii & Alexandri corpora creditur transtulisse: interest conciliis Arelatensi & Lugdunensi contra hæresim Prædestinatianam 793. § III. Fame afflictis gratuitas fruges largitur: Acta S. Germani Autissiodorensis scribi curat; lucubrationes ipsi adscriptæ: tempus emortuale: sepultura, & ejusdem profanatio 795

Petrus de Chavanon, canonicus Regularis Ordinis S. Augustini, Piperaci in Arvernia. Comm. præv. § I Cultus; corpus elevatum & recognitum; febricitantes sanati & cæcæ visus redditus; lectiones propriæ 460. § II. Acta a Stephano canonico Piperacensi scripta; ejus ætas & fides; tempus emortuale & natale S. Petri: familia; patria; archipresbyteratus Langiacensis; cura monialium Casensium 462. § III. Piperacensis canonicorum Regularium domus origo & incrementa; ecclesiæ ab ejus fundatore & primo præposito S. Petro acquisitæ, in quibus suos discipulos constituit 464. § IV. Canonici Regulares in aliis ecclesiis instituti a sancto præposito, qui Piperacense monasterium erexisse probatur, antequam Durandus fieret episcopus Claromontanus 466. § V. Ejusdem monasterii primordia verisimiliter referenda ad annum circiter MLX; Ordo canonicorum Regularium S. Augustini multo antiquior; societas S. Petrum inter & cononicos Brivatenses inita 469. Vita et Miracula, auctore Stephano canonico Regulari abbatiæ Piperacensis, fere synchrono, ex editione Dacheriana tom. 2 Spicilegii a pag. 691, collata cum apographo Piperacensi. Præfatio 472. Cap. I. Natales, pia educatio, virtutes, archipresbyteratus Langiacensis; cura monialium Casensium; cæcæ visus redditus 473. Cap. II. Invicta animi constantia resistit impudicæ feminæ, quam pœna divinitus inflicta liberat; fit canonicus Regularis; Piperaci monasterium fundat; incendium exstinguit; ecclesiam Deiparæ Virgini ædificat, & ab imminente ruina servat 475. Cap. III. Paralyticum sanat; periclitanti navi succurrit; piissime moritur: corporis splendor & suavis odor, mirabilis liquor e sepulcro manans; manus arida curata; febres pulsæ, aliaque beneficia; fur sacrilegus punitus 477

Petrus cum Ammonio.

Pius cum Ammonio. Vide Ammonius.

Polianus cum Nemesiano &c. Vide Nemesianus.

Prothus & Hyacinthus Martyres Romæ. Comm. hist. § I. Memoria in vetustissimis monumentis; elogia ex Martyrologiis; cœmeterium ab eorum nominibus appellatum; inscriptiones sepulcro affixæ 746. § II. Celebritas antiqui cultus; basilica Sanctis exstructa 749. § III. Reliquiæ seculo IX Seligenstadium translatæ 751. § IV. Partes sacrorum corporum Metas transmissæ seculo X, 752. § V. Variæ Italiæ civitates enumerantur, quæ SS. Prothi & Hyacinthi corpora, aut partes insignes sibi adscribunt 754. § VI. Eadem sacra corpora sibi vendicant Novocomenses, & quinque eorumdem translationes recolunt; cultus ibidem hac die 757. § VII. Expenduntur momenta pro sacrorum corporum seu reliquiarum possessione, vel contra eam a partibus inter se dissidentibus adducta, & qua ratione componi debeant statuitur 759. § VIII. Vitæ S. Eugeniæ virginis & martyris, gesta Sanctorum nostrorum complectentis & ab eruditis ad fabulas relegatæ compendium; tempus martyrii 761

Pulcheria imperatrix virgo Constantinopoli. Comm. hist. § I. Memoria S. Pulcheriæ apud Græcos & Latinos: Marcianus imperator item in Menæis memoratus; sed de ejus cultu non constat: cultus S. Pulcheriæ: gesta ejus unde eruenda 503. § II. Genus S. Pulcheriæ, fraterque & sorores: ipsius & Theodosii fratris ætas, moriente Arcadio patre 504. § III. Utrum tutela Theodosii fuerit commissa regi Persarum & exercita per Antiochum: gesta S. Pulcheriæ sex primis Theodosii annis 506. § IV. Augusta creata, prudenter præest: fratris & sororum instructio: omnium pietas, & ordinarius vivendi modus. S. Attici ad sorores Opusculum: uxor Theodosio data Eudocia 508. § V. De gestis S. Pulcheriæ contra Nestorium, & pro felici exitu concilii Ephesini 509. § VI. Alia Sanctæ gesta, videlicet Theodosius solerter correctus: aliquot reliquiarum translatio; ut & inventio reliquiarum martyrum Sebastenorum per revelationem Sanctæ 512. § VII. Pulcheria, quam nullus Græcorum de æmulatione contra Eudociam accusat, molitionibus Chrysaphii & Eudociæ aulam sponte deserit, vitamque privatam agit: sed deinde a Theodosio revocatur, pulso in exsilium Chrysaphio 514. § VIII. Quæ relata sunt de secessu S. Pulcheriæ, vindicantur contra Tillemontium: quamdiu ab aula abfuerit Sancta 516 § IX. Secessus Sanctæ quantum Ecclesiæ nocuerit ob tumultuosum conciliabulum: quanta fuerit spes S. Leonis & aliorum de S. Pulcheria ad damna Ecclesiæ resarcienda 518. § X. Mors Theodosii imperatoris, qui Chrysaphium relegasse, & partes Eutychianorum probabilius deseruisse videtur: Chrysaphius jussu S. Pulcheriæ occisus 522. § XI. Matrimonium Sanctæ cum Marciano, adjecto pacto de servanda virginitate: Marcianus imperator creatus: res fidei utriusque studio promotæ, & corpus S. Flaviani Constantinopolim translatum 525. § XII. Gesta Sanctæ pro felici exitu concilii Chalcedonensis 528. § XIII. Utrum S. Pulcheria una cum Marciano imperatore venerit ad actionem sextam synodi 530. § XIV. S. Leo auxilium Sanctæ implorat contra ambitum & alia facta Anatolii: scribit illa binas litteras contra calumnias Eutychianorum in Palæstina tumultuantium 532, § XV. Mors S. Pulcheriæ; de cujus anno, mense & die disseritur 536. § XVI. Variæ fundationes ecclesiarum, locorumque piorum, quæ S. Pulcheriæ attribuuntur 537

Q

Queranus. Vide Kieranus.

R

Regina virg. M. prope veterem Alesiam, ubi nunc Fanum S. Reginæ, in ducatu Burgundiæ. Comm. præv. § I. Acta Sanctæ alia fabulosa, alia suspecta; translatio & miracula edenda: martyrii tempus incertum, palæstra in Burgundia, non in Hispania 24. § II. Memoria Sanctæ in antiquis Martyrologiis: variæ festivitates: sacellum & fons Alesiæ: sodalitium & templum Parisiis erecta: cultus alio propagatus 28. § III. Translatio corporis Flaviniacum facta: quædam hujus solemnitatis adjuncta examinantur 30. § IV. Corporis in alias thecas translationes; reliquiarum recognitiones & recensio: miracula quædam 32. § V. Utrum S. Reginæ corpus vel reliquias aliquas possederint Osnabrugenses 35. Passio, auctore incerto, ex Ms. Ultrajectino, collato cum editione Mombritiana 39. Translatio, auctore anonymo, synchrono, ut apparet, ex editione Georgii Violii, Benedictini 40. Miracula, auctore anonymo, monacho Flaviniacensi, ex antiquo Breviario Flaviniacensi apud Georgium Violium ejusdem abbatiæ monachum 42

Regula cum Felice. Vide Felix.

Rufus & Rufianus fratres MM., ex Fastis Græcis & Latinis 365

S

Sabinus cum Ammonio &c. Vide Ammonius. 10 Salvius episc. conf. Albigæ in Occitania Commentarius historicus. § I. Sancti in Fastis memoria & cultus vetustus: gesta ejus olim fuerunt confusa cum gestis S. Salvii Ambianensis; sed facile discerni possunt ex S. Gregorio Turonensi, qui præcipua narravit 574. § II. Sancti natales ignoti: vita secularis primum, deinde monastica, in qua abbas electus latere mavult: visio plane mirabilis 576. § III. Sanctus ad episcopatum promotus: gesta in episcopatu: felix obitus, ejusque annus 578

Seraphina vidua & abbatissa Ordinis S. Claræ, Pisauri in ducatu Urbinate. Comment. præv. § I. Beatæ apud scriptores memoria, elogia, corporis publica ac solemnis expositio, cultus immemorialis 312. § II. Altera corporum BB. Seraphinæ & Felicis publica ac solemnis expositio, & duarum fenestrarum, per quas semper conspici ac honorari queant, constructio 314. § II. Personarum illustrium in Beatas veneratio; Acta B. Seraphinæ, a quibus conscripta 316. § IV. Beatæ illustres parentes, patria, nativitas, nuptiæ, secessus in monasterium 318. Vitæ compendium, auctore anonymo, ex monasterio Corporis Domini Clarissarum Pisaurensium ad nos transmissum 320. Miracula, ex P. Augustini Gallucii libro Italico desumpta, & Latine reddita 322. Miracula alia, communia B. Seraphinæ cum B. Felice Meda, ex eodem Gallucio Latine translata 323. Appendix 324.

Serapion cum Ammonio &c. Vide Ammonius, Serapion cum Syro. Vide Syrus.

Sergius I Papa confessor Romæ. Comment. chronico-historicus. § I. Sancti memoria in sacris Fastis, cultus, Officium & lectiones propriæ, elogium, Acta a variis conscripta 425. § II. Sancti patria, educatio, sacerdotium, & electio ad pontificatum 427. § III. Incertum, an S. Sergius ordinatus sit Pontifex anno 687, an 688; referuntur opiniones Baronii, Pagii & Papebrochii 429. § IV. Concilii Toletani XV Canones probat; Ceduallam regem baptizat; varios episcopos ordinat; epistolæ ejus ad reges & clerum Britanniæ 433. § V. Trullanam synodum reprobat, & Justiniano imperatori invicto animo resistit 435. § VI. S. Willibrordum archiepiscopum consecrat; gravi calumnia prodigiose liberatur 437. § VII. Particula SS. Crucis a Sancto invenitur; schisma Aquileiense exstinguitur; epistola, quæ ipsi attribuitur 439. § VIII. Urbis ecclesias restaurat & exornat: ritus pios instituit 442. § IX. Ordinationes ejus, annus mortis, & variæ circa eum scriptorum opiniones 444

Severianus M. Sebastiæ in Armenia minore. Comm. præv. § I. Memoria in Fastis & cultus Sancti: Acta Græca Metaphrastis jam Latine edita: altera antiquiora & meliora, quæ dabuntur 355. § II. Examinantur, quæ a Metaphraste & Martyrologis Græcis adjecta sunt Actis, & alia quædam dubia 356. § III. Appendix de loco, in quo gelu expositi fuerunt quadraginta martyres, quorum hæc Acta meminerunt 357. Acta, auctore anonymo, ex codice Ms. Græco MDVI bibliothecæ regiæ Parisiensis, collato cum codice MDXIX ejusdem bibliothecæ. Interprete J. S. 360

Severinus cum Paragorio &c. Vide Paragorius.

Severus mart., ex Fastis Græcis 365

Severus cum Ammonio &c. Vide Ammonius.

Silvanus cum Ammonio &c. Vide Ammonius.

Silvanus cum Euplo. Vide Euplus.

Sinotus mart. & verisimiliter episcopus, Capuæ in Campania Italiæ. Sylloge 5

Sosthenes & Victor MM. Chalcedone in Bithynia. Sylloge. Memoria in Fastis: tempus, locus, & genus martyrii 488

Sozon mart. Pompeiopoli in Cicilia. Comm. præv. Cultus Sancti: gesta quædam breviter examinata: Acta edita Latine improbata: meliora alia Græce & Latine edenda 14. Acta antiqua, ex codice Pontificio Alexandri VII. Interprete J. S. Cap. I. Sancti patria & conditio: visio mirabilis: aufert manum simulacri aurei & capitur 15. Cap. II. Interrogatio Sancti & tormenta coram præside tolerata 16. Cap. III. Mors Sancti & sepultura: dies emortualis 18 Sperandea Virgo abb. Cinguli in Piceno. Comm. præv. § I. Locus & dies cultus immemorialis: memoria in Martyrologiis recentioribus: Vita mutila, Hymnus Missæ, miracula authentica edenda: scriptores neoterici, qui de ipsa meminerunt. 890. § II. Sanctæ patria Eugubium: S. Ubaldi soror perperam credita, forte fuit soror B. Sperandei: ejus annus natalis & emortualis: Benedictinum institutum probabiliter in congregatione B. Sperandei susceptum 892. § III. Quædam Sanctæ gesta, a Franceschino relata, discutiuntur 895. § IV. Cultus statim post mortem inchoatus: corpus e loculo in arcam transpositum, post bina secula incorruptum reperitur, integrumque perseverat 897. § V. Sanctæ cultus ab episcopo Auximano in dubium vocatus, & a Cingulanis feliciter vindicatus 898. Vita Mutila, auctore anonymo, ex Ms. Cingulano. 901. Vita altera Rhythmica, sive hymnus ex Missa 904. Appendix de Miraculis § I. varia miracula annis MCCLXXVII & MCCLXXVIII impetrata 905. § II. Miracula seculo XVII obtenta 908. § III. Alia miracula eodem seculo impetrata 910. § IV. Reliqua miracula, seu beneficia per ejusdem Sanctæ invocationem, eodem seculo collata. 912

Stephanus episcopus conf. Diæ in Gallia. Comm. præv. § I. Cultus Sancti, memoria in Fastis; Acta 175. § II. Sancti nobilitas, patria, ingressus in Cartusiam, electio ad episcopatum 178. § III. Discutitur annus & dies Sancto emortualis 181. § IV. Reliquiæ; corpus diu incorruptum ab hæreticis ignibus deditum; an Sanctus fuerit solemniter canonizatus 183. Vita METRICA, auctore anonymo. Miracula post Vitam 186. Vitæ Rhythmicæ paraphrasis, auctore anonymo ex Ms. Passionali bibliothecæ SS. Surianæ. Prologus 187 Cap. I. Sancti patria, parentes nobiles, pia pueritia & adolescentia, studia litterarum, & amor virtutum ac perfectionis 188. Cap. II. Transitus Sancti ad vitam monasticam, variæ in ea virtutes, electio ad prioratum 189. Cap. III. Episcopatus Diensis plurimum reluctanti confertur, animarum & promovendæ divinæ gloriæ zelus, varia miracula 190. Cap. IV. Supremus morbus, pius obitus, miracula post mortem 193. Miracula sancti Stephani, seu Epistola Joannis de Burnino archiepiscopi Viennensis & suffraganeorum ad Gregorium IX Pontificem, canonizationem postulantium 194. Miraculorum PARS I. Mortuis vita, cæcis visus, claudis gressus, libertas captivis, & ægris sanitas reddita 195. PARS II. Alii ad vitam revocati, & a morbis ac infirmitatibus variis sanati 197. PARS III. Alia ejusdem generis beneficia impetrata 199

Straton mart. Ex Martyrologiis 365

Syrus & Serapion MM. Alexandriæ, ex Apographis Hieronymianis 777

T

Theodardus episcopus Trajectensis martyr, apud Nemetes in Germania. Comm. præv. § I. Acta edenda, quorum antiquissima ante medium seculum VIII scripta videntur 580. § II. Sancti vita ante episcopatum, de qua varia traduntur suspecta & falsa: S. Remacli fuit discipulus, at non abbas Stabulensis aut Malmundariensis 582. § III. Fit episcopus, an post mortem regis Sigeberti: institutio S. Lamberti; tempus, causa & locus martyrii; cultus 584. Acta inedita, auctore anonymo pervetusto, ex Ms. Silvæducensi. PROLOGUS 588. Cap. I. Episcopatus Trajectensis; gesta & virtutes: pro recuperandis ecclesiæ suæ bonis ad regem pergens, crudeliter occiditur 589. Cap. II. Miracula; honorifica sepultura; translatio Leodium 591. Elogium, auctore Anselmo Leodiensis ecclesiæ S. Lamberti canonico, ex editione Martenii tom. IV Collectionis amplissimæ a Col. collata cum exemplari impresso apud Chapeavillum tom. 1 pag. c, 592. Acta Altera auctore Sigeberto monacho Gemblacensi ex editione Surii & Mss. Cap. I. Vita ante episcopatum Trajectensem; virtutes, quibus ecclesiam suam illustrat 593. Cap. II. instruit S. Lambertum; pro recipiendis rebus ecclesiasticis regem adit; ab iniquis earum possessoribus martyrio afficitur 595. Cap. III. Mulier cæcitate punita & visus ei redditus; exequiæ a frequente populo celebratæ; miracula in loco primæ sepulturæ; corpus inde avectum & Leodii depositum 597

Theodora Alexandrina in Ægypto Sylloge critico-historica. § I. Sanctæ cultus apud Græcos, & memoria ejus apud Russos, Coptitas & Latinos: Acta ejus gemina, sed fabulosa 788. § II. Inquiritur, an saltem aliqua Actorum capita satis videantur certa: apophthegmata quædam Theodoræ, quæ huic probabiliter tribui possunt 790

Theofredus Vide Jafredus.

Theophanes conf. ex Fastis Græcis. Elogium 327

Theophilus cum Ammonio &c. Vide Ammonius.

Thomas abbas Farsæ in Sabinis. Comm. præv. § I. Sancti memoria in Fastis sacris, cultus, Acta 599. § II. Sancti patria; Farfensis cœnobii restauratio; annus emortualis 602. Vita, auctore anonymo, ex editione Mabillonii. Cap. I. Sancti patria; peregrinatio in terram Sanctam & reditus; gesta pro restauratione Farfensis monasterii 695. Cap. II. Monasterii Farfensis incrementa; gesta Sancti cum SS. Paldone, Tasone & Tatone, Vulturnensis cœnobii fundatoribus, ejusque obitus 607. Appendix 610

Tiburtius cum Hyacintho &c. Vide Hyacinthus.

Tilberthus cum Alchmundo. Vide Alchmundus.

Timotheus & Faustus MM. Antiochiæ, ex Martyrologiis 255

Tutius seu Tucius eremita in territorio Aquilano in Italia. Sylloge 453

V

Ventura presbyter mart. in agro Tifernensi in Umbria. Sylloge 202

Veranus episcopus conf. Vinciæ in Gallia. Comm. hist. § I. Sancti memoria in Fastis; cultus antiquitas; ecclesiæ ipsi consecratæ, monasterium exstructum & ejus nomine insignitum 540 § II. Sancti reliquiæ & cultus recentior; perperam inter Sanctos Ordinis S. Benedicti a nonnullis recensetur 542. § III. Illustres Sancti parentes, patria, ætas 544. § IV. Sancti educatio in monasterio Lerinensi; tres de sede episcopali opiniones proponuntur, quarum tertia discutitur ac refellitur 546. § V. Examinantur secundæ opinionis momenta, eisque opponuntur rationes, ob quas prima opinio probabilior censetur 548. § VI. Agit per litteras cum Leone PP.: controversiæ exortæ inter quosdam Galliæ episcopos ei committuntur ab Hilaro Leonis successore: annus emortualis incertus 551

Ugo ep. conf. Volaterris in Tuscia. Comm. præv. § I. Elogium ex Raphaële Volaterrano; edenda vita & cultus: exhibetur diploma Frederici I imperatoris Sancto injuriosum 296, § II. Memoratum diploma refutatur 297. Vita et cultus, ex authentico instrumento Volaterrano Ms. Cap. I. Visitatio reliquiarum in sacrario ecclesiæ cathedralis Volaterranæ asservatarum; imago argentea, in qua caput S. Ugonis; Vitæ pars prior 300. Cap. II. Vitæ pars altera; cultus statim post mortem inchoatus; inspectatio capitis & mirifici liquoris, qui olim e Sancti sepulcro manavit 303. Cap. III. Sacellum S. Ugonis; antiqua de dicto sacro liquore inscriptio; corpus Sancti recognitum & e sepulcro levatum 306 Cap. IV. Translatio corporis summa celebritate peracta 308

Victor cum Sosthene. Vide Sosthenes.

Vidianus mart. in loco, Martres dicto, diœcesis Rivensis in Occitania, ex Martyrologiis 261

Viventius episcopus conf. Remis in Gallia. Sylloge. § I. Cultus S. Viventii, ætas, gesta & corporis translatio 62. § II. Ad confirmandum chronotaxim datam tractatur controversia de tempore martyrii S. Nicasii; ostenditurque Wandalos, a quibus occisus est, probabilius tunc fuisse paganos 64

Ulfacius anachoreta, forte etiam Presbyter & abbas, in vico cognomine Cenomanensis provinciæ in Gallia. Sylloge de cultu, ætate & gestis Sancti, qui idem videtur cum S. Ulfardo 368

Vulfridis. Vide Wilfrida

W

Wilfrida vel Vulfridis abbatissa Wiltoniensis in Anglia. Comm. hist. § I. Sanctæ variis nominibus appellatæ, & in duas perperam distractæ, memoria in Martyrologiis; cultus antiquus: Acta rejecta 454 § II. Vitæ compendium ex variis: biographi & quorumdam martyrologorum error correctus: Edgari pœnitentia: Edithæ sanctitas 456. § III. Monachatus & præfectura Wiltoniensis: tempus emortuale: varia biographi asserta explosa 458

Z

Zenon cum Eusebio &c. Vide Eusebius.

INDEX CHRONOLOGICUS.

SECULO CHRISTI PRIMO.

Sub finem hujus seculi S. Sinotus martyr, & verisimiliter episcopus Capuanus 5

SECULO II.

Sub Adriano S. Eupsychius martyrio coronatus 6

SECULO III.

Sub Valeriano passi in Africa SS. Nemesianus, Felix, Lucius, & alii 483

Sub Valeriano & Gallieno SS. Prothus & Hyacinthus martyres 746

Circa annum 300, ut fertur, S. Theophanes confessor obiit 327

Sub Maximiano S. Jafredus aut Theofredus creditur passus 9

Hoc aut sequenti seculo S. Augustalis episcopus Aurelianensis 10

Sub finem seculi III aut initium IV. SS. Felix & Regula martyres 763

SECULO IV.

Anno 303 S. Joannes martyr Nicomediensis 12

Eodem anno passi Nicomediæ SS. Dorotheus & Gorgonius 328

Circa 304 S. Sozon martyr 14

Item S. Anastasius martyr 19

Sub Diocletiano passi Chalcedone SS. Sosthenes & Victor 488

Sub Galerio Maximiano coronatæ SS. Menodora, Metrodora & Nymphodora sorores virgines 489

Anno 308 Multi confessores, eruto uno oculo, ad metalla missi 379

Circa 310 S. Adrianus cum Sociis viginti & tribus Nicomediæ coronatur martyrio 209

Post S. Adrianum obiit S. Natalia illius conjux 230

Anno 311 Galerius promulgat edictum, ut cesset persecutio Christianorum 379

Sub Licinio passus S. Severianus Sebastiæ 355

Anno 325 Habitum concilium Nicæum 780

Anno 335 Conciliabulum Tyrium contra S. Athanasium 781

Probabilius circa annum 340 defunctus est S. Evurtius episcopus Aurelianensis 44, 50

Circa medium seculi IV defunctus Paphnutius episcopus in Ægypto 778

Sub Juliano passus S. Eupsychius, ab altero synonymo distinctus 8

Sub eodem, probabilius anno 362, passi Eusebius, Nestabus, Zeno & Nestor 256

Anno 374 habitum in Gallia concilium Valentinum 47

Anno 396 aut 397 nascitur S. Pulcheria 505

Sub finem hujus seculi S. Viventius episcopus Remensis 62

Anno 399 relegatur Eutropius eunuchus ab Arcadio 504

SECULO V.

Anno 401 natus Theodosius II imperator 505

Circa 407 Wandali capiunt urbem Remensem, & occidunt S. Nicasium episcopum 64 & seqq.

Anno 408 obit Arcadius imperator 505

Circa 418, defuncto S. Gaudentio episcopo Novariensi, succedit S. Agabius 501

Ante medium hujus seculi obit S. Agabius episcopus 501

Anno 449 Ephesi habetur conciliabulum violentum 518, 554

Anno 449 mense Octobri Romæ concilium habet S. Leo 523

Anno 450 moritur Theodosius II imperator 522

Eodem anno Marcianus creatur imperator 525

Anno 451 Attila Hunnorum rex Galliam vastat, Aurelianos frustra obsidet, ac deinde memorabili prælio superatur 71

Eodem anno, ut fertur, occisus S. Memorius martyr cum Sociis 68

Hoc item anno habitum concilium Mediolanense 74

Eodem anno 451 celebratur concilium Chalcedonense 528

Anno 453 moritur S. Pulcheria imperatrix 503, 536 & seqq.

Hoc seculo S. Theodora Alexandrina 790

Anno 457 Victor Canonem Paschalem mittit ad S. Hilarum, necdum Pontificem 560

Anno 461, die X Novembris, moritur S. Leo I Papa 560, 561

Eodem anno, probabilius XVII Novembris, Papa fit S. Hilarus 561

Sec. V post 464 obit S. Veranus Venciensis episcopus 540, 552

Anno 465 S. Hilarus Papa concilium habet Romæ 567

Anno 467, & probabilius die X Septembris defunctus S. Hilarus Papa 569 & seqq.

Sub finem anni 474, aut anno 475, S. Salvius fit episcopus Albigensis 578

Circa 480 S. Patiens episcopus Lugdunensis defunctus 791, 796

Anno 484, die X Septembris, obiit S. Salvius 478, 579

Sub finem seculi S. Gratus aut Gradus Augustæ Prætoriæ episcopus obit 72

SECULO VI.

Anno 501 S. Jucundus floret episcopus Augustensis 74

Probabilius anno 504 defunctus S. Gregorius confessor in Andaluzia 368

Seculo VI inchoato obiit S. Æmilianus Vercellensis episcopus 797, 799

Circa annum 510 defunctus S. Alpinus episcopus Catalaunensis 82

Circa 526 filii Chlodomeris Francorum regis a patruis occisi 94

Anno 544 conditum in Hibernia monasterium Cluain-mic-noisense 379

Anno 546 moritur B. Gallus Augustæ Prætoriæ episcopus 76 & seqq.

Hoc seculo floruit & obiit in pago Cenomanensi S. Ulfacius eremita & forsan abbas 368

Anno 548 vel 549 defunctus S. Kieranus vel Queranus abbas in Hibernia 370, 382

Post medium hujus seculi obit S. Chlodoaldus presbyter 91

Anno 553 habitum concilium V œcumenicum 440

Circa 560 Moritur S. Almirus abbas 801, 806 f

Post 560 defunctus S. Alneus presbyter & abbas 807, 808 f

Hoc seculo aut sequenti corpus S. Adriani martyris ex Oriente Romam translatum 217

SECULO VII.

Tempore Dagoberti inter 628 & 637 S. Audomarus fit primus episcopus Taruannensis 386 & seqq.

Post annum 665 defunctus S. Adelphius abbas 809, 815

Anno 668 vel 669 occiditur S. Theodardus episcopus Trajectensis & martyr 586

Circa 670 moritur S. Audomarus episcopus Taruannensis 384, 391

Inter 660 & 680 defunctus S. Bodo episcopus Tullensis 838

Circa 680 instauratur monasterium Farfense 602

Anno 687 aut 688 S. Sergius I. fit summus Pontifex 429 & seqq.

Anno 688 habitum est XV concilium Toletanum 433

SECULO VIII.

Anno 701 vel 702 obiit S. Sergius Papa I, 425, 445 & 446

Circa annum 705 moritur S. Madelberta virgo abbatissa 103

Anno 709 S. Corbinianus Romæ creatur episcopus 269

Anno 712 vel 715 obit S. Thomas abbas Farfensis 599, 604, 605

Anno 717 Corbinianus sedem episcopalem figit Frinsingæ 269

Hoc seculo non multum provecto obiit S. Odgerus diaconus 612

Circa 722 reliquiæ S. Madelbertæ Leodium translatæ 108

Circa 730 S. Corbinianus primus episcopus Frisingensis moritur 261, 276

Eodem anno corpus S. Corbiniani Majas translatum 276

Circa 731 aut 732, Saracenis Galliam vastantibus, figenda translatio S. Evurtii Aurelianensis 51

Circa 740 relatio corporis S. Evurtii 51

Hoc seculo ante 748 moritur S. Eunucius episcopus Noviodunensis 616, 617

Anno 765 pars corporis S. Gorgonii translata in Galliam 335

Anno 767 S. Alchmundus fit episcopus Hagustaldensis 114

Probabilius anno 769 corpus S. Corbiniani Frisingam relatum 278

Anno 780 moritur S. Alchmundus episcopus Hagustaldensis, eique succedit S. Tilberhtus 115, 116

Anno 789 obit S. Tilberthus episcopus Hagustaldensis 116

Hoc seculo obiit S. Bertellinus eremita 446

SECULO IX.

Inter annos 828 & 830 Receptæ Selingenstadii reliquiæ SS. Prothi & Hyacinthi 751, 752

Hoc seculo a Gregorio IV corpus S. Gorgonii translatum ad ecclesiam Vaticanam 331

Ante annum 840 translata corpora SS. Romarici, Amati & Adelphii 826

Anno 843 corpus S. Audomari, furtim ablatum, refertur 392

Anno 864 translatum corpus S. Reginæ virginis & martyris 30, 40

Seculo IX, anno, ut fertur, 877 translata corpora SS. Felicis & Regulæ 768, 769

Ante annum 899 altera translatio SS. Romarici, Amati & Adelphii 826

Sub finem hujus seculi, quædam reliquiæ S. Adriani martyris in Hispaniam translatæ dicuntur 231 & seqq.

SECULO X.

Inter 910 & 920 Tertia translatio SS. Romarici, Amati & Adelphii 826

Anno 922 S. Gauzlinus creatur Tullensis episcopus 132

Anno 935 reformatur Tullense monasterium S. Apri 134, 135

Circa 940 fundatur Buxeriense in agro Tullensi monasterium 136 & seq.

Circa medium hujus seculi reformatum monasterium Dervense 140

Circa annum 960 defunctus S. Elias Spelæotes abbas 843, 847

Anno 962 moritur S. Gauzlinus episcopus Tullensis 129, 142

Anno 963 S. Gerardus fit episcopus Tullensis 142

Intra 970 & 972 Reliquiæ SS. Prothi & Hyacinthi Metas translatæ 753, 754

Sub finem seculi X vel initium XI obiit S. Wilfrida abbatissa 454, 459

SECULO XI.

Anno 1026 aut 1027 natus S. Joannes Laudensis 149

Hoc seculo ante medium prior translatio S. Alchmundi 124 a

Anno 1051 Quarta translatio SS. Romarici, Amati & Adelphii 827

Circa 1060 conditum monasterium Piperacense 469

Circa 1080 moritur S. Petrus de Chavanon, canonicus regularis 460, 463

Circa finem hujus seculi aut initium sequentis delatæ Gerardi-montem reliquiæ S. Adriani martyris 238

SECULO XII.

Anno 1105 S. Joannes Laudensis fit episcopus Eugubinus 153

Anno 1106 moritur S. Joannes Laudensis 146, 155

Circa 1120 occisus B. Merbodus presbyter & martyr 888

Circa 1149 inventum corpus S. Evurtii episcopi 52

Anno 1154 translata corpora SS. Alchmundi & Accæ 123

Probabilius anno 1160 defunctus S. Cosmas archiepiscopus Africanus 618, 619

Anno 1181 Elevatum corpus S. Æmiliani Vercellensis 800

Anno 1184 moritur S. Ugo episcopus Volaterranus 296

SECULO XIII.

Circa annum 1203 S. Stephanus creatur episcopus Diensis 180

Anno 1205 translatum corpus S. Corbiniani 279

Anno 1208 defunctus S. Stephanus Diensis episcopus 175, 181 & seq.

Circa 1216 nascitur S. Sperandea virgo 893

Anno 1219 aut 1220 structum prope Florentiam monasterium Ordinis Prædicatorum 630 c d

Anno 1222 Honorius III inquiri jubet in vitam & miracula S. Stephani Diensis 184

Anno 1231 episcopi provinciæ Viennensis scribunt ad Gregorium IX Papam de miraculis S. Stephani Diensis 184, 194

Hoc seculo obiit B. Joannes Salernitanus 626, 636

Anno 1245 aut 1246 nascitur S. Nicolaus Tolentinas 639

Circa 1250, ut fertur, occisus S. Ventura presbyter martyr 202

Anno 1276 aut 1277 moritur S. Sperandea virgo & abbatissa 890, 893

Anno 1287 Ossa S. Patientis episcopi Lugdunensis in aliam thecam translata 797

SECULO XIV.

Anno 1305 aut 1306 obit S. Nicolaus Tolentinas 639

Anno 1308, ut creditur, defuncta est B. Comitissa virgo Veneta 309

Anno 1325 Tentata primum canonizatio S. Nicolai Tolentinatis 667, 668

Anno 1328 aliquæ reliquiæ S. Corbiniani Pragam translatæ 280

Anno 1369 corpus S. Cosmæ archiepiscopi sub quadam ara depositum 621

SECULO XV.

Anno 1446 Canonizatio S. Nicolai Tolentinatis 672, 673

Anno 1447 data Bulla canonizationis S. Nicolai 674

Anno 1478 mortua est B. Seraphina vidua & abbatissa 312, 320

Anno 1489 lustrata ossa S. Madelbertæ 109

SECULO XVI.

Hoc seculo usque ad nostrum reliquiæ S. Adriani Gerardi-monte multis miraculis inclaruerunt 242 & seqq.

Anno 1537 elevatum corpus S. Petri de Chavanon 460

Anno 1561 corpus incorruptum S. Stephani Diensis cum aliis reliquiis comburitur ab hæreticis 184

Anno 1562 Direpta ab hæreticis ossa S. Patientis Lugdunensis 797

Anno 1580 corpus S. Cosmæ archiepiscopi translatum 621

Anno 1593 translatæ reliquiæ S. Jafredi martyris 9

SECULO XVII.

Anno 1627 institutum sodalitium SS. Adriani & Nataliæ Gerardi-monte 241

Anno 1628 publice expositum corpus B. Seraphinæ 313

Anno 1630 B. Seraphinæ corpus expositum 314

Anno 1634 Cultus S. Sperandeæ in dubium vocatur, & deinde anno sequenti probatur 899 & seqq.

Anno 1641 multæ reliquiæ Sanctorum translatæ Faventiæ 205

Anno 1642 translatio altera reliquiarum S. Jafredi martyris 10

Anno 1646 inspecta ossa S. Petri de Chavanon 461

Anno 1648 translatum corpus S. Joannis Laudensis 157 & seqq.

Anno 1649 & iterum 1651 lustrata ossa S. Reginæ virginis & martyris 34

SECULO XVIII.

Anno 1710 aliquæ reliquæ S. Corbiniani in Galliam delatæ 280

Anno 1736 Solemniter Panormi elevatum corpus S. Cosmæ archiepiscopi Africani 622


September III: 7. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung September III

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung September III

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.