Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September III           Band September III           Anhang September III

7. September


SEPTEMBRIS SEPTIMA DIES.

SANCTI, QUI VII IDUS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Sinotus M., & verisimiliter episcopus Capuæ in Campania Italiæ.
S. Eupsychius martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Jafredus aut Theofredus martyr in marchionatu Salutiarum in Italia.
S. Augustalis episcopus conf. Arelate in Gallia.
S. Joannes martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Sozon martyr Pompeiopoli in Cilicia.
S. Anastasius martyr Salonæ in Dalmatia.
S. Regina virgo martyr prope veterem Alesiam, ubi nunc Fanum S. Reginæ, in ducatu Burgundiæ.
S. Paragorius Martyr Nauli in Liguria.
S. Parthæus Martyr Nauli in Liguria.
S. Parthenopæus Martyr Nauli in Liguria.
S. Severinus Martyr Nauli in Liguria.
S. Evurtius episcopus conf. Aurelianis in Gallia.
S. Viventius episcopus conf. Remis in Gallia.
S. Pamphilus episcopus conf. in regno Neapolitano.
S. Memorius martyr in Brolio vico territorii Trecensis in Campania Gallica.
Socii martyres in Brolio vico territorii Trecensis in Campania Gallica.
S. Gratus aut Gradus episcopus conf. Augustæ Prætoriæ in Pedemontio.
B. Gallus ejusdem urbis episcopus.
S. Faciolus cultus in provincia Cenomanensi & Pictaviensi.
S. Carissima virgo Albigæ in Occitania.
S. Grimonia Virgo M. Capellæ in Picardia.
S. Alpinus episcopus conf. Catalauni in Campania Galliæ.
S. Clodoaldus presbyter in oppido S. Clodoaldi agri Parisiensis in Gallia.
S. Madelberta virgo abbatissa Malbodii in Hannonia.
S. Alchmundus episcopus Hagustaldenses in Anglia.
S. Tilberhtus episcopus Hagustaldenses in Anglia.
S. Eunanus episcopus conf. Raphoæ in Hibernia.
S. Gauzlinus episc. conf. Tulli Leucorum in Lotharingia.
S. Joannes Laudensis ex Priore Fontis Avellanæ episc. Eugubii in Umbria.
S. Stephanus episc. conf. Diæ in Gallia.
S. Ventura presbyter & martyr in agro Tifernensi Umbriæ.

PRÆTERMISSI ET AD ALIOS DIES RELATI.

Sanctorum Phengontis & Eucarpii MM. memoria hodie celebratur a Castellano, quia hoc die fuerunt occisi. Milites hi erant, conversique & coronati sunt Amisi, uti legitur in Actis S. Clementis Ancyrani, ubi simul de iis actum, die XXIII Januarii.
S. Modoci episcopi in Scotia meminit Ferrarius in Annotatis. Existimo illum esse, qui alias Aidanus, similibusque nominibus appellatur. De hoc apud nos actum est die XXXI Januarii.
Ursum, ut Sanctum & Augustæ Prætoriæ episcopum, hodie annuntiat Ghinius, occasione S. Grati Augustensis episcopi infra dandi, quem recte præmiserat. Ferrarius in Topographia ad vocem Augusta Prætoria item S. Ursum Augustensem vocavit episcopum; sed errorem hunc in utroque Catalogo deinde correxit, atque Ursum ut presbyterum annuntiavit 1 Februarii. Ursum rursum episcopum nominavit Ferrarius in elogio S. Bernardi canonici regularis ad XIV Junii, quod etiam laudat Ghinius. At id solum habendum pro lapsu memoriæ; nec agnoscendus est alius S. Ursus Augustensis, quam S. Ursus presbyter, de quo apud nos actum est die I Februarii.
S. Goldrophes canonicus Regularis in Lusitania hodie annuntiatur a Castellano. De eo breviter egerunt Majores nostri post Georgium Cardosum, ut hic plura darentur, si inventa essent. Verum cum Acta interciderint, nec plura aliunde se offerant; nolim hic repetere jam dicta in Addendis ad diem IV Februarii, tom. 1 illius mensis pag. 960. Consule igitur dicta ibidem IV Februarii.
S. Matrona martyr Thessalonicensis hac die adscripta est Menologio Coptico. De ea actum est ad diem XV Martii.
S. Huberti (imo Humberti) abbatis Maricollensis memoria est in Kalendariis duobus Mss. Antverpiensibus, nimirum abbatiarum S. Michaëlis & S. Salvatoris. De eo actum ad XXV Martii.
SS. Evodius & Onesiphorus recurrunt hodie in Menæis aliisque Fastis Græcis. De priore apud nos actum est die VI Maii, de altero VI Septembris. Adi itaque dies VI Maii
& VI Sept.
S. Dunstani Cantuariensis memoria redit hodie in variis Martyrologiis. De eo cum Romano actum est XIX Maii.
SS. Salvii episcopi & Superii ejus discipuli martyrum translatio hoc die annuntiatur apud Molanum. De utroque simul actum XXVI Junii.
S. Sunnivæ aut Sunnefæ virginis & martyris translatio hac die facta est, quando anno 1170, ut certe scribitur in Officio, corpus ejus ex Selia Norvegiæ insula, in qua cum sociis erat defuncta, ad civitatem episcopalem ejusdem regni, Bergam videlicet, translatum est; ubi & diu post fuit servatum. Quippe in Commentario de Profectione Danorum in Terram Sanctam, edito per Joannem Kirchmannum ex Ms. Lubecensi, cap. XI de urbe Bergensi ita habetur: Ibi sancta Sunnif toto corpore in ecclesia cathedrali exaltata quiescit. Acta quædam & Officium hujus Sanctæ leguntur apud Thormodum Torfæum in Historia Norvegica part. 2 lib. 9 cap. 2 & 3. Secundum illa S. Sunniva aut Sunnefa erat filia regis cujusdam in Hibernia tempore Ottonis I imperatoris, fugitque cum multis sibi adhærentibus, quod ad nuptias peteretur a principe gentili regnum invadente. Delata vero ad insulam Seliam tunc desertam, priusquam fides recepta erat in Norvegia, ibidem cum suis aliquo tempore pie nixit, ac mortem obiit, quando gentiles ad insulam venerant, ut omnes comprehenderent. Corpus deinde inventum tempore Olavi trygguini regis multis claruit miraculis, depositumque est primum in ecclesia constructa in eadem insula, ac demum Bergam hoc die translatum. Colebatur S. Sunniva præcipue VIII Julii, ad quem diem Sollerius noster breviter de ea egit sub nomine Summivæ, prout nominatam reperit apud martyrologos aliquot, alias Sumnivam quoque & Sunivam. Cultum ibidem recte probavit, sed gesta ignoravit, quod necdum vidisset laudatam Historiam Norvegicam. Poterunt Acta dari in aliquo Supplemento ad diem VIII Julii.
De Theoderico I Metensi episcopo, quem Castellanus hodie venerabilem vocat, consule dicta in Prætermissis ad XVIII Julii.
S. Stephanus Papa & martyr annuntiatur in Menæis impressis & manuscriptis, uti etiam in Menologio Sirletiano. Actum de eo cum Martyrologio Romano ad diem 2 Augusti.
S. Raymundi Nonnati memoria hodie est in Martyrologio Augustiniano apud illustrissimum de Aste. Colitur præcipue, ubi Acta sunt data, XXXI Augusti.
S. Marcelli martyris Cabilonensis memoria est hodie in Martyrologio Ordinis Prædicatorum. Vide Acta ejus apud nos IV Septembris.
S. Eleutherius abbas annuntiatur hac die in Kalendariis Mss. abbatiarum S. Salvatoris & S. Michaëlis Antverpiæ. Datus est heri VI Sept.
S. Gondulphus Metensis episcopus hodie annuntiatur apud Ferrarium & Saussayum. At colitur, ubi de eo actum est, VI Septembris.
SS. Donatianus, Præsidius, Mansuetus, Germanus, Fusculus cum Læto martyre sunt hodie in Ms. Martyrologio Trevirensi. De his episcopis Africanis disseruimus die VI Septemb.
Vigilia Nativitatis B. Mariæ Virginis in Menæis Græcis prolixo celebratur Officio. Eamdem ex Latinis memorant Molanus & alii quidam neoterici.
S. Sixti martyris Officium ritu duplici fit Viennæ in Austria in monasterio Carmelitanarum Teresianarum, quia corpus istius Sancti Martyris anno 1646 ipsis fuit donatum, ut videri potest tom. V Maii pag. 9.
S. Disperti episcopi depositio memoratur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis, poniturque in Savinis trigesimo ab Urbe milliario. Aut nomen corruptum, ut sæpe accidit in illis additionibus; aut Sanctus nobis ignotus.
Lucæ hegumeni seu abbatis memoria ita celebratur in Menologio Sirletiano: Eodem die celebratur dormitio venerabilis Lucæ, qui fuit ex provincia Lycaonia tertius præpositus monasterii, quod Profundi Ryacis nomine appellatur. Consentiunt Menæa impressa, Synaxarium Ms., quod olim Sirmondi fuit, & Maximus Cythereus. In his vero vocatur Hegumenus seu abbas τῆς μονῆς τοῦ Σωτῆρος, τοῦ ἐπιλεγομένου βαθέος Ρὕακος, id est, monasterii Salvatoris, quod cognominatur Profundi Rivi. Verum plura de illo Luca non reperio, nec ullam de eo memoriam invenio in Officio Menæorum, nec adjunctos ibidem versiculos.
Humbertus Igniacensis abbas, deinde prior Claravallensis sub S. Bernardo, qui defunctum oratione funebri laudavit, apud Henriquezium & Chalemotum memoratur ut Beatus. Quin & Sancti titulum nomini ejus appositum invenio in Catalogo impresso Sanctorum, Beatorum ac Venerabilium ex Ordine Cisterciensi. Tamen de cultu egregii hujus Viri dubitarunt Majores nostri ad XI Februarii in Prætermissis. Hanc dubitationem me depositurum suspicabar, quando apud Manricum in Annalibus Cisterciensibus tom. 2 ad annum 1145 cap. 8 num. 9 de sepultura Humberti legebam sequentia: Corpus viri sepulturæ traditum tunc primum, sed post translatum ac levatum est, ut ait auctor Exordii, cum aliis Sanctorum sacris exuviis, sub arcu claustri prope capitulum &c.: hæc enim verba spem ingerebant de reperienda corporis elevatione. Verum dum inspicio laudatum Exordium magnum Ordinis Cisterciensis, quod editum est apud Bertrandum Tissier tom. 1 Bibliothecæ Cisterciensis, spe ista me frustratum invenio; cum ibi non agatur de elevatione aut translatione corporis, sed de prima sepultura. Etenim ibi lib. 3 cap. 5 hæc leguntur: Quia vero memoria ejus in benedictione erit omni generationi Fratrum, qui in Claravalle Domino servituri sunt; in monumento, quo supra diximus domnum Robertum secundum Clarævallis abbatem positum, quod est sub arcu in muro claustri prope capitulum, etiam reverendissimi patris Humberti venerabile corpus reconditum est: ubi & loculus, qui sacra ejus ossa servat, titulum nominis ejus præfert &c. De sepultura Roberti abbatis, cujus hic fit mentio, lib. 2 cap. 23 ita habet: Reliquiæ corporis ejus conditæ sunt in monumento, quod constructum est in muro claustri Clarævallis, prope ostium ecclesiæ: ubi & alii perfecti & vere Deo digni monachi requiescunt. Utroque loco agitur de sepultura, quam loco quidem honoratiori abbates hi acceperunt: sed inde tamen nec elevationem corporis, nec cultum talem reliquiarum, qualis tribuitur Sanctis aut Beatis, colligere possum; præsertim cum ipse auctor Exordii a titulo Beati abstineat.
S. Dissiniani Aurelianensis episcopi memoriam Florario nostro Ms. insertam reperio. At non dubito, quin id a scriptore illius factum sit occasione S. Evurtii, qui in Actis hodie dandis, sed minime accuratis, dicitur S. Desiniano substitutus episcopus. Certe de Dissiniano aut Desiniano Aurelianensi episcopo, cujus mortem laudatus scriptor ex conjectura figit anno 336, plura non novi.
Raperti monachi San-Gallensis, ut Sancti, elevatio memoratur a Ferrario in Annotatis solum. At dubito, an non erraverit Ferrarius, ut alias subinde. Nam etsi Rapertus aut Ratpertus San-Gallensis monachus satis sit notus, ut videri potest apud Mabillonium tom. 3 Annalium Benedictinorum variis locis; tamen nihil de tanta ejus sanctitate aut cultu memoratum invenio. Mabillonius pag. 318 mortem ipsius illigat anno 902.
Christophorus Ordinis Eremitarum S. Augustini, Senensis a patria, & Landucius aut Landinus a familia dictus, vitam hoc die anno 1491 finivit in monasterio Ilicetano agri Senensis, ubi inter alumnos titulo & radiis Beatorum conspicuos numeratur & pingitur, inquit Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 140. Non ignoramus titulum Beati passim ab aliis Ordinis Augustiniani scriptoribus eidem attribui; sed non perspicimus, an id factum sit centum annis ante Decretum Urbani VIII sæpe memoratum. Videri igitur de præclaro illo Viro poterit laudatus Herrera, aut alius quispiam e Scriptoribus Augustinianis.
Christianus monachus Heisterbacensis hodie cum titulo Beati memoratur apud Chrysostomum Henriquez. At de eo jam actum est in Prætermissis ad IV Februarii, ubi plura videri possunt.
Ansteus abbas S. Arnulfi Mettensis, qui ut venerabilis elogio historico honoratus est a Mabillonio sec. 5 Benedict. pag. 285, hac die obiit. Piissimi viri gesta videri possunt loco assignato: nam de cultu ipsius nihil invenio.
Wlpecla virgo inter auctaria Usuardi nostri habetur ex codice Hagenoyensi, ubi annuntiatur in pago Lausanensi. Forte nomen corruptum est. Certe de ea nihil alibi reperio.
S. Gorlinus, ut Dolensis in Britannia Armorica episcopus, memoratur a Ferrario & Saussayo. At ostendam hodie in S. Gauzlino episcopo Tullensi, hunc esse Gorlinum a quibusdam nominatum, nec alium S. Gorlinum reperiri Dolæ. Consule itaque dicenda in S. Gauzlino § 1.
Meonri & Sociorum memoriam Trecis annuntiat Ferrarius. Est S. Memorius, de quo hodie agitur.
Carolus de Romena, alias de Monte Granello, aut Montis Granelli comes dictus, hac die obiisse scribitur. At cultus ipsius mihi necdum satis innotuit. Etenim video quidem titulum Beati a multis scriptoribus attribui Carolo; sed nomen ipsius non invenio ullis Fastis insertum, nisi Martyrologiis Franciscanis Arturi a Monasterio & Fortunati Hueberi. Prior ad VII Septembris eum sic memorat: Fessulis in Tuscia, beati Caroli a Monte Granello confessoris, qui generis nobilitate & virtutibus illustris, tertium Ordinem Minorum amplexatus, sancto fine quievit. Hueberus eumdem præcedenti die memorat sine Beati titulo. Uterque observat, sacrum caput Caroli Venetiis, ubi defunctus est, Fesulas translatum esse. Hac quidem translatione nonnullam de cultu suspicionem ingerunt: nec tamen rem faciunt certam, cum non edicant, an translatio eo facta sit honore, quo solæ Beatorum aut Sanctorum reliquiæ transferuntur. Alia qualiscumque cultus indicia invenio in Opere Italico Joannis Petri de Crescenzi Romani, cui titulus Presidio Romano. Etenim laudatus auctor pag. 477 de cultu Caroli Italice habet, quæ reddo Latine: Quantumvis Sanctitas B. Caroli a Sede apostolica non sit agnita per processus, quantum novi: tamen Venetiis, ubi anno 1419 sancte obiit; Fæsulis, quo deportatæ sunt aliquæ ipsius reliquiæ; Romæ, Bononiæ, & alibi ejus imago jam ab aliquo tempore publice exposita, publicam habet venerationem cum Beati titulo. At neque hæc cultum legitimum tam certo evincunt, ut nulla supersit dubitatio; nec certiora uspiam reperio ecclesiastici cultus signa. Quare videri potest Vita Caroli Italica apud Silvanum Razzi in Opere de Sanctis Etruriæ pag. 623 & seq., aut Latina apud Gononum lib. 6 de Vitis Patrum Occidentis pag. 386. Solum hic observo, institutorem fuisse Congregationis Fesulanæ Eremitarum S. Hieronymi, quæ dudum est exstincta.
Maria a Borbonio ex Ordine S. Claræ Ambiani: & Aldonsa Pantoxia Tertianarum abbatissa anno 1566 Vallis-Arragi in Hispania defuncta, Gynæceo Arturi insertæ sunt, sed cultu ecclesiastico carent. Porro Mariam Borbonicam filiam fuisse Jacobi Siciliæ regis, ait Arturus; at id ipse explicare non potuit, sed magis intricavit in Annotatis ad Martyrologium Franciscanum. Quare, cum nec Galli, Genealogiam domus Borbonicæ explicantes, hanc Mariam memorent; paucis exponam, quem patrem matremque habuerit secundum notitias Ambiano acceptas, & per eruditissimum Cangium ad Majores nostros missas. Primo pater ejus fuit Jacobus Borbonius II Marchiæ comes: mater vero Beatrix Navarræ regis filia, & prima Jacobi conjux. Hinc secundum dictas instructiones alias vocabatur Maria de la Marche. Pater ejus Jacobus Borbonius vocatur Siciliæ rex, quia post mortem primæ conjugis duxit Joannam II utriusque Siciliæ reginam, & tunc regis nomen assumpsit, atque initio regia quoque auctoritate usus est; sed deinde, prævalente Joanna regina, quam in aula observari jusserat, ortaque graviori discordia, per reginam carceri inclusus est. Hinc elapsus in Galliam rediit, ibique tandem vitam in Ordine S. Francisci finivit. Hæc de Jacobo Marchiæ comite satis nota sunt: at non æque nota est Maria ejus filia virtutibus inclyta, quæ B. Coletæ fuit alumna, ejusque virtutum æmula. Mortem Ambiani obiisse scribitur anno 1455. Poterunt ulterius examinare eruditi Galli, an omnia hæc tam certa sint, quam recte suis temporibus divisa, & in fidele compendium ex longioribus notitiis contracta. Alia quoque in iisdem instructioribus memoratur Catharina de la Marche, Mariæ consanguinea, quæ Clarissarum abbatissa Ambiani fuisse dicitur, magnisque etiam virtutibus memoranda.
Fredebaldus presbyter in territorio Tridentino.
Bertrandus a Bollega … Arelate.
Joannes a Rupe.
Modestus de Civitate … Moroni in Apulia.
Bernardus Echesius, .. Palci prope Pratum in Tuscia.
Joannes a Spinosa, .. apud Montem Cœlium.
Ægidius Florentinus laïcus Florentiæ.
Alexander Mediolanensis … Cherii in Pedemontano principatu.
Franciscus a Ripa clericus, Sangri in territorio Triventino.
Angelus de Slavis laïcus, in territorio Larinensi.
Paulus Assisias laïcus, Tiferni.
Bonaventura Rhegiensis presbyter Capucinus, in territorio Senogalliensi. Hi omnes recensentur in Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio cum titulo Beatorum confessorum pro more illius scriptoris. Plerosque etiam memorat Hueberus in Menologio vel hoc die vel aliis quoque diebus, & alios quosdam ad ungit; sed ubique omittit titulum Beati.
Anselmus de Monte Falcone, quem cum Beati titulo laudatus Herrera memorat pag. 18, a quibusdam hoc etiam die obiisse dicitur. At neque de cultu immemorabili egregii hujus Viri satis certi sumus, libenter de eo latius acturi, ubi sublatum fuerit istud dubium.
Guido filius Farulphi comitis, & discipulus S. Romualdi in Ordine Camaldulensi, Beatus vocatur a Jacobillo, qui Vitam ipsius dedit in Vitis Sanctorum & Beatorum Umbriæ tom. 2 pag. 215. Varias ibidem piissimi Juvenis narrat virtutes, & miracula nonnulla post obitum facta; non tamen video cultum satis probatum.
Nicolaus Saussat, Prior conventus PP. Prædicatorum Nemausi, anno 1568 a Calvinistis occisus scribitur, ac Beatus vocatur in Anno Dominicano ad hunc diem. At non ostenditur, Beati titulum recte ei posse attribui.
Michaël a S. Dominico ibidem scribitur Valentiæ in Hispania anno 1557 obiisse, contracto morbo in servitio peste infectorum, ac Beatus vocatur. Insignes viri virtutes suspicimus, sed a titulo Beati abstinebimus, donec illum Ecclesia eidem decernat, præsertim cum non obierit centum annis ante decretum Urbani VIII, ab eo titulo abstinere jubentis.
S. Regina virgo Frisingæ in Bavaria annuntiatur a Ferrario in Catalogo Generali, ex quo eamdem Gynæceo suo inseruit Arturus. Laudat quidem Ferrarius tabulas ecclesiæ Frisingensis, & Kalendarium, nescio quod, Germanicum. Attamen ne vel sic quidem nos securos facit ob silentium omnium Fastorum, & scriptorum Frisingensium & Bavarorum non indiligentium. Magis hinc credimus errorem obrepsisse Ferrario, quam Frisingæ hodie coli sanctam aliquam virginem, nomine Reginam, quæ alia sit a Regina Augustodunensi.
Ludovicus de Montoya, vir præclarissimus Ordinis Augustiniani, cum titulo Beati hodie memoratur in cœnobio majori Eremitarum S. Augustini urbis Ulyssiponensis. De eodem agit Herrera in Alphabeto Augustiniano, sed rectius venerabilem tantum nominat, præsertim cum obierit anno 1569, adeoque non centum annis ante decretum sæpe memoratum Urbani VIII.
Petrus Petrovinus, aut de Piotrawin, qui triennio post mortem a S. Stanislao Cracoviensi episcopo ad vitam revocatus est, ut testimonium daret, ac deinde iterum est defunctus; cum titulo Beati ponitur hac die in notitia quadam nobis submissa ex Polonia. De eo consuli potest Vita S. Stanislai, data tom. 2 Maii pag. 215 & sequentibus.
Stanislaus Lituanus Ordinis S. Basilii cum titulo Beati ac brevi elogio recensetur in Catalogo Stanislaorum, subjuncto Vitæ B. Stanislai Poloni canonici Regularis, ordine decimus octavus, sed sine ullo indicio cultus, quem alibi quoque non invenio.
Jacobi Avesnensis obitus inter additiones Fastorum Belgicorum relatus est apud Miræum, Molanum & alios. Belli dux erat fortitudine & pietate præstans, occubuitque in Palæstina anno 1191 in pugna contra Saladinum Saracenorum regem, qui ingentem tunc cladem accepit.
Raso Cæsarius, presbyter Ordinis Cartusiani, natus Alosti in Flandria & Capellæ defunctus anno 1459, cum titulo Beati memoratur a Rayssio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii. Constat de virtutibus piissimi illius viri, sed minime de cultu.
S. Adriani memoria occurrit hodie in aliquot Kalendariis. De eo agendum VIII Septembris.
S. Ethelburga regina hodie ponitur a Ferrario, quem secutus est Arturus in Gynæceo. In Martyrologio Anglicano VIII Septembris.
S. Sergii Papæ in Kalendariis aliquot hodie est mentio, in Romano Martyrologio IX Sept.
SS. Felix, Lucas cum aliis martyribus hodie dantur in codice Usuardino Bruxellensi. At eosdem cum ipso Usuardo habet Martyrologium Romanum X Septembris.
Ferreolus martyr, verisimiliter Viennensis, in Ms. Tornacensi hodie recensetur cum martyribus Beneventanis. Nos de Ferreolo Viennensi seorsum agemus ad XVIII Septembris.
S. Januarius episcopus Beneventanus & martyr cum sociis aliquot hoc die celebratur in variis apographis Hieronymianis, apud Rabanum, in Auctariis quibusdam Usuardinis apud Sollerium, & in Bedæ Auctariis ante tomum 2 Martii. De iis tantum agemus hodie, qui non videntur ad Januarium pertinere: nam de eo & Sociis cum Martyrologio Romano disseretur ad diem XIX Septembris.
Otto Frisingensis episcopus memoratur a Chrysostomo Henriquez; sed, si interim de cultu ipsius satis constiterit, de eo agemus die, qua obiisse dicitur, aut qua habetur apud Menardum XXII
aut XXIII Septemb.
S. Christianam Virginem in Scotia ad hunc diem refert cum Dempstero & Ferrario Arturus in Gynæceo. Jam Prætermissis apud nos inserta est ad III Martii, indeque remissa ad XXIV Nov.
Boëtius episcopus recensetur inter Sanctos Hibernos in variis catalogis etiam impressis: ac in novis quibusdam Kalendariis hoc die ponitur. In aliis tamen, uti & apud Molanum, figitur die, quo cultus examinari poterit, VII Dec.
S. Martini abbatis apud Sanctonas hodie meminerunt Kalendaria Mss. Antverpiensia S. Salvatoris & S. Michaëlis. De eo agitur in Martyrologio Romano VII Decembris.
S. Anastasiæ M. translatio legitur in Florario Ms., & in codice Usuardino Hagenoyensi apud Sollerium inter Auctaria Usuardi. Locus non additur, ideoque certo distinguere nequeo, de qua agatur. Suspicor tamen designari celebrem illam Anastasiam, quæ in Romano colitur XXV Decembris.
Hildewardi episcopi & Christianæ virginis translatio Teneramundæ in Flandria celebratur in Florario Sanctorum Ms., apud Molanum, & in aliis quibusdam Fastis. De Christiana jam actum est ad XXVI Julii.
Hildewardi, qui a Ferrario Hildebertus vocatur, Acta dabuntur ad XXIX Decembris.

DE S. SINOTO MARTYRE, ET VERISIMILITER EPISCOPO
CAPUÆ IN CAMPANIA ITALIÆ

Sub finem seculi I.

SYLLOGE

Sinotus M., & verisimiliter episcopus Capuæ in Campania Italiæ (S.)

AUCTORE J. S.

Varia Martyrologia, S. Hieronymi nomine insignita, in quibus ad hunc diem annuntiantur SS. Januarius martyr ejusque Socii, [S. Sinotus in aliquot Fastis mixtus martyribus Beneventanis,] inter eos habent S. Sinotum, luxato tamen nomine in quibusdam. Ita codices, ex quibus editionem Hieronymiani Martyrologii concinnavit Florentinius, cum Corbeiensi ab eodem in Annotatis laudato, cui accedit contractior alter Corbeiensis apud nos editus post tomum VII Junii. Rabanus quoque in Martyrologio suo Sinotum miscuit martyribus Beneventanis. Verumtamen Florentinius in Annotatis solerter observavit, Martyrem illum, qui Sesonti & Senoti nomine in codicibus suis annuntiatur, non pertinere ad classem Beneventanorum, sed Capuæ deberi, quia huic civitati diserte attribuitur in Epternacensi codice, quem passim vocat vetustissimum Antverpiensem, & in codice reginæ Sueciæ. Ex hisce enim Martyrologiis recte infert, vocem Capua in aliis codicibus excidisse; idque satis certum apparet, ut aliis quoque argumentis ostendam, ubi enumeravero Martyrologia, in quibus annuntiatur seorsum S. Sinotus.

[2] [in aliis rectius ab iis separatus & Capuæ attributus:] Epternacense apud Florentinium ita habet: VII Idus Septembris Capua natalis Sinoti. Codex reginæ Sueciæ: Cappua, natalis sancti Senoti. Accedunt & alii codices apud nos editi post tomum VII Junii, ubi Rhinoviense Martyrologium corrupto nomine eumdem Sanctum sic habet: in Capua, Sineriæ. Richenoviense: In Capua, Sinociæ. Labbeanum primo loco, quo passim locatur hic Sanctus, habet, Zenoti sine urbe addita. Similiter Morbacense apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Col.abet Senoti. Et apud eumdem tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 645 in Martyrologio Trevirensi legitur: Natale S. Sinoti martyris. Itaque sanctus hic Martyr satis cognitus est in antiquissimis Martyrologiis, & urbi Capuanæ attribuitur, quamvis memoria ipsius postea fere perierit, ut & aliis martyribus Capuanis contigisse constat. Sinotum tamen jam sine subsidio horum Martyrologiorum e tenebris utcumque eruerat Michaël Monachus in Sanctuario Capuano: nam rationes affert satis idoneas, quæque omne de sanctitate & martyrio Sinoti tollunt dubium, cum accedunt Fasti antiqui.

[3] Scriptor ille pag. 132 laudati Operis hæc narrat: In ecclesia S. Prisci Capuanæ diœcesis extat pars antiqua basilicæ, quam sancta Matrona in honorem S. Prisci construxerat. [nam martyr Capuanus fuisse ostenditur,] Est opus rotundum, testudinatum, TRIBUNA VETUS appellatur. Habet illa tribuna hemicyclum in fronte (seu dicamus absidem,) in quo sexdecim ex opere tessellato sunt Sanctorum imagines. In medio hemicyclo a dextris aspicitur sanctus Petrus, & a sinistris S. Priscus, qui fuit primus episcopus Capuanus. Inter hos Sanctos conspicitur Sinotus, habitu senili, & coronam manu præ se ferens. Unde auctor colligit, Martyrem fuisse, quod corona indicat, & episcopum, quod senili habitu insinuari credit. Etenim cum ex Sanctis illis sexdecim tantum octo ut senes sint expressi, ex octo autem illis septem sciantur fuisse episcopi, de octavo seu de Sinoto, facilis est conjectura, similiter fuisse episcopum. Hæc conjectura magis est verisimilis, quia reliqui omnes, qui virili aut juvenili habitu sunt expressi, dignitate episcopali caruerunt, aut certe omnes ex eis, qui satis sunt cogniti.

[4] Præterea ex loco, ubi positus est S. Sinotus, videlicet post S. Priscum primum episcopum Capuanum, [& probabiliter secundus illius urbis episcopus.] & ante S. Rufum, qui item fuit ex primis Capuanæ urbis episcopis, non modo probabiliter colligit, Sinotum Capuanum fuisse episcopum, sed etiam eidem ecclesiæ præfuisse secundo loco, videlicet inter Priscum & Rufum. Hæc omnia probabilia sunt, atque idcirco non negaverim, quæ de S. Sinoto, quem habitu, vultu, gestu similem reliquis episcopis Capuanis asseruerat, laudatus Monachus pag. 134 scripsit in hunc modum: Sanctus Sinotus adhuc ignotus procedit in lucem. Is e vultu senili, totque episcoporum societate agnoscitur episcopus: e loco sibi ante Rufum attributo agnoscitur secundus episcopus Capuæ: & e corona, quam extollit, agnoscitur martyr. Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ ex hisce S. Sinotum inter antistites Capuanos secundum ponit. Si cui vero episcopatus S. Sinoti probabilis quidem ex dictis, sed non omnino certus videtur, is mo non habebit repugnantem. At martyrium saltem Capuæ obitum tam ex dictis quam ex Martyrologiis certum videtur & indubitatum. Hoc autem figendum est cum latitudine aliqua sub finem seculi 1. Potuit enim Sanctus pati sub Nerone, cujus tempore verisimiliter passum esse S. Priscum, ad 1 Septembris ostendi. Potuit etiam pati sub Domitiano, aut tempore utrique persecutori interposito per præsidem aliquem Christianis adversantem. Hac de causa tempus martyrii late fixi sub finem seculi 1.

DE S. EUPSYCHIO MARTYRE
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA

Sub Adriano.

SYLLOGE.
Ex Fastis Græcis & Latinis.

Eupsychius martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)

AUCTORE J. S.

Græci hac die in Fastis suis annuntiant S. Eupsychium martyrem, de quo ita habet Menologium ab Eminentissimo Sirleto Latine redditum: [Sancti in Fastis variis] Eodem die natalis beati martyris Eupsychii ex Cæsarea Cappadociæ, qui sub Adriano imperatore comprehensus a Sapricio præside Cappadociæ, venditis prius facultatibus omnibus, cum partem quamdam accusatoribus dedisset, quippe quod per eos regnum cælorum ei conciliatum esset, quod reliquum fuerat, dispersit pauperibus. Quapropter a Sapricio judice cum cogeretur idolis immolare, idque recusaret, laniatus est: postea percussus, sanctam animam Christo Domino commendavit. Quæ hic dicuntur de parte bonorum pauperibus, parte accusatoribus data, ex aliis clarius exponuntur in Martyrologio Romano, ubi hæc leguntur: Cæsareæ in Cappadocia sancti Eupsychii martyris, qui sub Hadriano imperatore accusatus, quod Christianus esset, in carcerem conjectus est: & paulo post inde emissus patrimonium statim vendidit, & pretium partim pauperibus, partim accusatoribus tamquam benefactoribus distribuit: sed iterum comprehensus, sub Sapritio judice dilaniatus, & gladio confossus, martyrium consummavit.

[2] Nonnulla diverso modo exponuntur in Menæis impressis, [memoria cum elogio:] quorum elogium Latinum fecit Raderus hoc modo: Cæsareæ natus & educatus est Eupsychius, Hadriano imperante. Patre exstincto, sacro baptismate ablutus, toto patrimonio in pauperes tributo, a præfecto Cappadociæ capitur, in lateribus laceratur, carcere includitur: curatus ab angelo, rursus suspenditur & immaniter laniatur, ac demum capite punitur. Fertur pro sanguine lac & aquam ex venis profudisse. Elogium, quod eodem die insertum est Menologio Basiliano, magis placet magisque congruit datis ex Martyrologio Romano. Accipe istud, prout in nuperrima istius Menologii editione expressum est Latine: Eupsychius martyr ex Cæsarea Cappadociæ fuit, Adriano Romanorum imperatore. Mortuo patre, baptizatur a Cæsareæ episcopo: delatusque a quibusdam quod Christianus esset, a Cæsareæ præside comprehenditur, & in carcerem detruditur. Unde egressus, divenditis facultatibus suis, partem quidem dedit accusatoribus, utpote qui sibi regni cælestis auctores conciliatoresque fuissent: partem vero pauperibus distribuit. Iterum autem comprehensus, & coram præside adductus, cum compelleretur idolis sacrificare, nec ad id induci posset, de ligno suspensus, usque adeo depectitur, ut omnia illius viscera conspicerentur. Deinde e ligno depositus, gladioque cæsus, spiritum Domino tradidit.

[3] [plenius elogium Græcum] Ex elogiis modo datis nullum est, quod omnia, quæ narrantur de Sancto, simul complectatur; sed alia omittuntur in his, alia in illis. Verum omnia simul enucleatius referuntur in Synaxario Ms. ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod nobis communicatum est ex collegio Claromontano Parisiis. Verba Græca subjungo, ut ea deinde faciam Latina: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μάρτηρος Εὐψυχίου. Ὃς γέννημα καὶ θρέμμα ὑπῆρχεν τῆς Καισαρέων Πόλεως, υἱὸς Διονυσίου συγκλητικοῦ. Μετὰ δὲ τελευτὴν τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, ἐν τοῖς χρόνοις Ἀδριανοῦ τοῦ Ρωμαίων βασιλέως βαπτισάμενος, καὶ διαβληθεὶς παρά τινος ὅτι Χριστιανός ἐστιν, παραδοθεὶς Σαπρικίῳ τῷ Καππαδοκῶν ἄρχοντι, καὶ εἰς φυλακὴν ἐμβληθεὶς, παρὰ δὲ τῶν φυλάκων παραχωρηθεὶς ἐξελθεῖν, καὶ πωλήσας πάντα τὰ ὑπάρχοντα αὐτῷ, πρῶτον μὲν τοὺς κατηγόρους δώροις πολλοὶς ἀντημείψατο· ἔπειτα δὲ τὰ λοιπὰ τοῖς πένησι διανείμας, καὶ εἰς τὴν φυλακὴν ὑποστρέψας, καὶ μεθ᾽ ἡμέρας τῷ ἄρχοντι παραστὰς, τανύεται, καὶ δεινῶς ξέεται τὰς πλευρὰς, καὶ αὖθις φρουρεῖται. Εἶτα ἀγγέλου ἐπιστασία Θάρσους ἐμπίπλαται καὶ ἀναρώννυται· καὶ πάλιν ἀναρτᾶται καὶ ξέεται σφοδρῶς, ὥστε τὰ σπλάχνα αὐτοῦ προῦπτον φαίνεσθαι· καὶ τὴν κεφάλὴν ἀποτέμνεται· καὶ αὐτίκα ἄντι αἵματος γάλα καὶ ὕδωρ ἔγγυς· ξένον τοῦτο θέαμα τοῖς πάσι φανεν.

[4] Certamen sancti martyris Eupsychii. Hic natus & educatus erat in urbe Cæsarea, [Latine redditum.] filius Dionysii senatoris. Post mortem vero patris sui, temporibus Adriani Romanorum imperatoris sacro baptismate ablutus, & a quodam delatus quod Christianus esset, traditusque Sapricio Cappadociæ præfecto, & in carcerem conjectus; custodum vero permissu egressus, venditis omnibus, quæ possidebat, primum quidem accusatores suos multis donis remuneravit: deinde vero, ubi reliqua pauperibus distribuerat, atque in carcerem erat reversus, & post dies aliquot ad judicem adductus, distenditur vehementerque in lateribus laceratur, ac rursum ad carcerem reducitur. Post hæc visitatione angeli fiducia impletur & sanatur: deinde iterum suspenditur & laceratur tam vehementer, ut viscera ipsius manifeste apparerent; & decollatur. Mox pro sanguine lac effudit & aquam: peregrinum id spectaculum omnibus apparuit.

[5] Vides, opinor, studiose lector, omnia fere hic conjuncta, [Alter Eupsychius IX Aprilis: Tillemontius eumdem hunc cum ilio credit:] quæ in aliis elogiis divise leguntur; eaque satis bene conciliata, quæ in aliis utcumque videbantur diversa. Suspicor omnia desumpta esse ex Actis prolixioribus, ex quibus elegerit quilibet Fastorum collector, quæ magis placebant. Verum Acta illa ad manus meas non pervenerunt, ideoque judicare nequeo de fide eorumdem. Porro Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum die VII Septembris observat, Eupsychium quoque aliquem Cæsareæ in Cappadocia passum esse sub Juliano apostata, alterumque ab altero distinctum existimat, quia unus sub Adriano passus dicitur, alter sub Juliano. De eo, qui certo sub Juliano coronatus est, disseruit Henschenius ad IX Aprilis, quo Græcis & Latinis Fastis insertus legitur. Tillemontius tom. 7 nota 17 in Persecutionem Juliani ostendere nititur, eumdem verisimiliter esse Eupsychium, qui IX Aprilis & VII Septembris colitur, & rationes quasdam affert non contemnendas; imo tales, ut ipsius opinioni acquiescerem, si omnia, quæ apud Nazianzenum, Basilium, atque in ipsis Menæis Græcis die IX Aprilis de S. Eupsychio dicuntur, crederem intelligenda de eo, qui sub Juliano ob eversum Fortunæ templum occisus fuit, quemadmodum existimavit Tillemontius. Id igitur primo investigandum est.

[6] Primo S. Gregorius Nazianzenus in Epistola 26 ad Basilium mentionem facit de conventu vel ecclesia S. Eupsychii martyris, sed verbis valde ambiguis, [Eupsychius a Nazianzeno & Basilio memoratus,] quæ ab interpretibus varie exposita sunt, sic tamen ut nullus dubitet, quin agatur de S. Eupsychio martyre, quem S. Basilius frequenter memorat: atque id satis est ad propositum nostrum. Scripta videtur ea epistola Gregorii anno 371. Sequenti anno 372 Basilius scripsit epistolam 100 novissimæ editionis (olim 256) ad S. Eusebium Samosatenum, quem amice ad se invitat, tempus, quo eum maxime venire cupiebat, ita exprimens: Hoc itaque si fieri potest, rogamus ut fiat in solemni conventu, quem singulis annis celebramus in memoria beatissimi martyris Eupsychii jam appropinquante, die septima mensis Septembris. In Epistola 142 (olim 418) quæ scripta notatur anno 373, ita habet: Convocavi omnes ad conventum beati martyris Eupsychii fratres nostros chorepiscopos. Epistola 176 (alias 394) data ad S. Amphilochium episcopum Iconiensem anno 374, rursum scripta est eumdem in finem, videlicet ut S. Amphilochius veniat ad conventum, qui quotannis Cæsareæ habebatur in honorem martyrum. Nomen tamen S. Eupsychii in illa epistola non exprimitur; nec dies omnino congruit; sic enim de die habet. Præstitutus porro dies est Septembris quintus. At editor existimat mendum esse; idque satis est verisimile. Rursum anno 375 Amphilochium Epistola 200 (alias 397) invitat his verbis: Memoriæ beatissimi martyris Eupsychii memineris &c.

[7] [cujus festivitas celebris erat Cæsareæ,] Hæc jam abunde insinuant celebrem fuisse Cæsareæ festivitatem S. Eupsychii; nec ullum occurrit verbum, ex quo suspicari quis possit fuisse recenter institutam. Verumtamen ejusdem festivitatis celebritas & antiquitas magis etiam ostenditur ex Epistola 252, (alias 291) anno 376 ad Ponticæ diœcesis episcopos data, quam, utpote perbrevem, huc transfero: Martyrum honores omnibus quidem in Dominum sperantibus summo studio esse debent; sed præcipue vobis virtutis cultoribus, qui vestra erga claros ac celebres conservos voluntatis propensione amorem in communem Dominum ostenditis: & maxime quod aliquid affinitatis habeat accurata vivendi ratio cum iis, qui per animi fortitudinem consummati sunt. Cum igitur celeberrimi sint martyres Eupsychius & Damas eorumque chorus, quorum memoria quotannis ab urbe nostra & tota vicinia celebratur; admonet vos proprium suum decus ecclesia, ac nostra voce adhortatur, ut antiquam resumatis visitandi consuetudinem. Itaque ut magno quæstu vobis proposito in plebe, quæ a vobis ædificari cupit, atque ut præmiis honori martyrum repositis, ita nostram suscipite adhortationem, & huic annuite petitioni, magnum nobis beneficium non multo labore tribuentes.

[8] [videtur cultum magis antiquum habuisse,] Nunc, studiose lector, inquirendum, an hæc omnia commode intelligi possint de S. Eupsychio, qui passus est tempore S. Basilii sub Juliano apostata propter eversum Fortunæ templum. Passus est Eupsychius ille anno 362, ut recte observant Henschenius & Tillemontius. Itaque novennium tantum præterierat, quando de ecclesia aut conventu S. Eupsychii mentionem fecit S. Gregorius Nazianzenus. Singulis deinde annis sequentibus ad conventum S. Eupsychii episcopos invitavit S. Basilius; nec ullibi expressit novam fuisse eam festivitatem, aut Sanctum illum, cujus honorem tam sollicite promovebat, suis temporibus fuisse passum. Hisce accedunt verba Epistolæ mox datæ, qua hortatur Basilius episcopos Ponticæ diœcesis, ut antiquam resumant visitandi consuetudinem. Vidit hæc Tillemontius, & tamen ait, existimare se, nulli esse dubium, quin ille (Eupsychius) qui tantopere celebratur a S. Basilio, sit is ipse, qui passus est sub Juliano. At jam tum Papebrochius noster in S. Gregorio Nazianzeno tom. 2 Maii pag. 393 & 394 assignaverat Eupsychium sub Adriano passam, & de secundo hæc adjecerat: Est quidem & alius ejusdem nominis sub Juliano occisus, quia Fortunæ templum everterat… Verum huic tam cito aut omnino aliquando erectam fuisse ecclesiam, mihi non persuaserim.

[9] Sane tam multa obstant sententiæ Tillemontii, mihi ne verisimilis quidem appareat aut probabilis. [quam ut verisimile fiat, hunc esse eumdem] Primo S. Basilius consuetudinem visitandi S. Eupsychium non recte vocasset antiquam: neque enim anni aliquot antiquam inducunt consuetudinem. Secundo nihil uspiam de gestis S. Eupsychii commemorasse scitur S. Basilius aut Nazianzenus. At id mirum videretur, si Martyr, cujus festivitas tanti fiebat, ipsorum tempore passus esset, præsertim cum toties de eo loquatur Basilius, & Nazianzenus etiam attingat occasionem, qua sub Juliano occisus est Eupsychius. Tertio Nazianzenus Orat. 3 in Julianum pag. 91 agnoscere videtur, contra leges prudentiæ peccatum fuisse ab Eupsychio secundo: sic enim de pœna Cæsariensibus illata loquitur: Nam quæ in Cæsarienses nostros admisit, hos, inquam, animi magnitudine præditos, ac pietatis studio ferventes, ita ab eo exagitatos, ac per contumeliam vexatos, fortasse ne objicere quidem æquum fuerit. Etenim ob Fortunam melioris fortunæ tempore infortunio affectam justa indignatione commotus, ad hanc ultionem progressus esse videbatur: quandoquidem injustitiæ dominanti nonnihil concedendum est. Ita Gregorius eversionem templi non obscure damnat imprudentiæ, simulque docet factum istius Eupsychii mirandum magis esse quam imitandum. Credibile igitur non est, martyris istius festum mox tanta celebritate agi cœptum a prudentissimis Patribus, qui noverant nec Christianos ad facta similia temere excitandos, nec gentilibus dandam esse calumniandi occasionem.

[10] Nunc aliæ quædam rationes Tillemontii examinandæ. [cum Eupsychio, qui passus est sub Juliano:] Ut ex duobus Eupsychiis unum faciat, observat celebrem illum S. Basilii Eupsychium coli die V aut VII Septembris, creditque eumdem deinde etiam celebratum a Græcis die IX Aprilis. Ego vero omnino consentio Eupsychium istum coli VII Septembris; at inde rectius concludo illum ipsum celebratum esse a Basilio, qui passus legitur sub Adriano, quippe etiamnum VII Septembris habetur Fastis adscriptus. Tertio ait, Basilium nullibi insinuare duos Cæsareæ fuisse sanctos Eupsychios, indeque confirmari non nisi unum fuisse. Respondeo, unum dumtaxat fuisse Eupsychium, qui coleretur tempore S. Basilii; at alterum deinde etiam cultum esse a Græcis. Nazianzenus occisos aut aliter exagitatos a Juliano dicit animi magnitudine præditos, ac pietatis studio ferventes; at ullum ex illis jam tum pro Sancto habitum fuisse non affirmat.

[11] [Respondetur ad argumentum, quod pro uno tantum Eupsychio habetur ex Menæis;] Ultima objectio Tillemontii reliquis melior est, atque hæc est præcipua ratio, quantum conjicio, ob quam unum dumtaxat voluit Eupsychium agnoscere. Si conferamus elogia Eupsychii VII Septembris celebrati cum odis, quæ IX Aprilis Officio in Menæis insertæ sunt, quæque attribuuntur S. Josepho Hymnographo, videbimus eadem utroque loco narrari de Eupsychio. Veram hanc esse observationem lubens agnosco, idque mecum agnoscet studiosus lector, si aut ipsum Officium Græcum in Menæis consulere potuerit, aut solum perlegerit ea, quæ Henschenius ad IX Aprilis in Eupsychio num. 6 & 7 ex Officio Latina fecit; atque hæc accurate contulerit cum elogiis S. Eupsychii, quæ supra recitavi. Agnosco, inquam, odas ad IX Aprilis eadem fere facta continere cum elogiis, quæ VII Septembris leguntur in Fastis Græcis. Verum respondeo odas illas de S. Eupsychio spectare revera ad primum Eupsychium; & errore collectoris Menæorum insertas esse Officio alterius: ad id non attendit Henschenius, quia non contulit invicem utriusque Eupsychii Acta, ideoque odas illas cum Menæorum collectore perperam attribuit Eupsychio secundo, uti & alia quædam a S. Basilio de Eupsychio scripta.

[12] [ostenditurque ulterius duos esse admittendos.] Etenim si gesta Sanctorum ex Fastis Græcis veniant eruenda, præ ceteris omnibus consulenda sunt elogia, quibus brevis Actorum continetur synopsis. Atqui elogia utriusque Eupsychii leguntur in omnibus passim Fastis Græcis, primi videlicet ad VII Septembris, secundi ad IX Aprilis. In elogiis vero illis nihil utrique Sancto commune est præter nomen, patriam & martyrium. Reliqua omnia sunt diversa. Nam primus dicitur occisus sub Adriano; secundus plusquam duobus seculis serius passus est sub Juliano. Primus accusatus & comprehensus est, quod esset Christianus; secundos quod evertisset Fortunæ templum. Primus omnia bona sua accusatoribus & pauperibus distribuisse legitur, ubi e carcere erat emissus: secundus recenter uxorem duxerat, ita ut verisimile non sit eum cogitasse de vendendis facultatibus suis, nec verisimile est, id eum facere potuisse, postquam erat comprehensus, cum haud dubie ob destructum templum arctissimæ custodiæ fuerit addictus. Demum primus multum sollicitatus est ad sacrificandum idolis, variaque legitur perpessus supplicia: secundus fortasse ne invitatus quidem est ad sacrificandum, nec certe tam diuturnum scitur sustinuisse martyrium. Hæc aliaque ante dicta omnino mihi persuadent, geminum Eupsychium fuisse Cæsareæ in Cappadocia passum; alterum sub Adriano, cujus festivitas celebris erat tempore S. Basilii; alterum sub Juliano, qui serius celebrari cœpit.

DE S. JAFREDO AUT THEOFREDO M.
IN MARCHIONATU SALUTIARUM IN ITALIA.

Sub Maximiano, ut fertur.

SYLLOGE.
De cultu, corporis inventione & translationibus.

Jafredus aut Theofredus martyr in marchionatu Salutiarum in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

Memoriam S. Jafredi, tamquam martyris e legione Thebæa primus annuntiavit Ferrarius in Catalogo generali ad hunc diem, [Memoria in Martyrologiis neotericis: locus, in quo] ita scribens: Apud montem Vesulum S. Theofredi martyris Thebæi sub Maximiano. In Annotatis hæc addit: Ex tabulis ecclesiæ Salutiensis, in cujus diœcesi pagus est cum ecclesia Martyri dicata apud Critzolium oppidulum. Appellatur & Jafredus: de quo in Historia martyrum Thebæorum nuper Augustæ Taurinorum edita. Hunc secutus est Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani, ubi sic habet: In Taurinorum finibus apud montem Vesulum natalis sancti Theofredi martyris ex Thebæa legione, ibi sub Maximiano obtruncati. Hujus pretiosæ exuviæ repositæ honorifice asservantur in ecclesia pagi sui nominis prope Critzolium oppidulum in Salutiensis ecclesiæ diœcesi. Corrigendum est in Saussayo, quod dicitur de pago S. Jafredi: nam ecclesiam quidem S. Jafredi invenio; sed non pagum ejus nominis. Eumdem Sanctum breviter annuntiat Castellanus in Martyrologio universali. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ S. Jafredum annuntiat apud ortum Padi; sed idem est locus: nam Padus ex Vesulo monte & Alpibus Cottiis oritur in marchionatu Salutiensi prope Galliæ confinia. Observat tamen hæc Ferrarius in Annotatione sua: An ibi S. Jafredus passus sit, non ita certum est: fuisse tamen ex Thebæorum legione unum, ex inscriptione in ejus tumulo inventa apparet. At miror non produci illam inscriptionem, si id ex ea abunde intelligi potest.

[2] Porro Ferrarius tale ibidem texuit elogium: Jafredus, [Sanctus creditur passus, & corpus deinde inventum:] qui & Theofredus, miles Thebæus, Maximiani imperatoris immanitatem fugiens, in finem Taurinorum apud ortum Padi fluminis venit, quo tempore plures alii ex eadem legione, ne impiis sacrificiis contaminarentur, se de castris subtrahentes in varia loca concessere. Is namque cum in ea loca apud Padi fontes refugisset, ab imperatoris satellitibus deprehensus, ob fidem Christi martyrio affectus est. Cujus corpus apud Crizolium pagum Salutiensis diœcesis sepultum, cum ignotum esset, divinitus detectum est. Nam cum boves bubulci cujusdam ex altissima rupe in vallem subjectam se præcipites cum aratro dedissent, sine læsione reperti sunt, & Martyris sepulcrum aratro deprehensum fuit. Cui in proximo colle ecclesia extructa est, quæ a finitimis populis hac die præsertim, primaque Dominica Augusti ob miracula, ad tumulum S. Jafredi patrari solita, devotionis ergo maxime frequentari solet. Pro hisce laudat Historiam Sanctorum Martyrum Thebæorum, quam Italice edidit Guilielmus Baldesanus canonicus Taurinensis.

[3] [dicitur fuisse ex legione Thebæa, at id certo non ostenditur.] Laudatus autem Baldesanus lib. 1 pag. 27 de Theofredo aut Jafredo asserit, eum haberi pro Thebæo: ac pag. 129 eumdem recenset inter eos, qui fugerant in Pedemontium, ne impiis sacrificiis contaminarentur; inventumque a persequentibus militibus Maximiani prope Critzolium castellum, in extremo Italiæ limite situm, ibique ab iisdem occisum affirmat. At non invenio pro hisce aliud fundamentum, quam conjecturam ex invento ibidem corpore deductam. Inventionem corporis lib. 2. pag. 265 & 266 eodem narrat modo, quo eam ex ipso dedit Ferrarius; aitque eam historiam fuisse depictam in ecclesia S. Jafredi. Addit tamen, non statim fuisse cognitum corpus inventum; sed per revelationem sequenti nocte eidem bubulco factam innotuisse, corpus illud esse S. Jafredi martyris. Inde vero, re communicata superioribus ecclesiasticis, cœptam esse Sancti venerationem; constructumque sacellum in loco corporis inventi ad conservandam sepulcri memoriam; corpus vero translatum ad montis verticem, ibique ecclesiam Sancto erectam, quæ magno circumvicini populi confluxu honorata est, atque etiam indulgentiis eam visitantibus per summum Pontificem concessis. Hæc omnia me dubitare non sinunt, quin per episcopum aut delegatos ab eo ecclesiasticos exactum de invento corpore & aliis institutum sit examen, priusquam ad publicam venerationem deveniretur: sed auctor neque hæc exposuit, neque tempus, quo omnia illa sunt facta. Hinc ignoro, quam certum sit, S. Jafredum unum esse ex martyribus Thebæis; ideoque martyrium ipsius ita fixi sub Maximiano, ut simul dubitationem meam addiderim per voces, ut fertur.

[4] [Translatio majoris partis reliquiarum ad castrum Revellum,] Porro conqueritur Baldesanus, hæreticos sui temporis, Calvinistas nimirum, occasionem præbuisse, qua pius populi affectus erga S. Jafredum utcumque languesceret. At dicit eum brevi instaurandum opera Caroli Emmanuelis I Sabaudiæ ducis, qui jusserat novam corporis translationem. De hac translatione peracta Franciscus Augustinus ab Ecclesia Salutiensis episcopus in Historia sua chronologica pag. 123 ita scribit: Reliquias S. Jofredi martyris, quæ diu in ecclesia ejusdem nominis, in loco Crisolii sita, jacuerant, ut tutius custodirentur (ibidem coxæ & brachii ossibus relictis) in castrum Revelli anno sequenti transferri procuravit; nimirum Antonius Pichot a Monte Mario, episcopus Salutiensis, de quo agit auctor. Facta vero translatio anno 1593, ut liquet ex antecedenti facto, quod anno 1592 illigatur. Castrum Revellum, Italice Revello, notatum invenio in tabulis Pedemontii non procul a civitate Salutiensi ad Padum flumen.

[5] Altera translatio ossium S. Jafredi, aut Jofredi, ut hic vocatur, [ac deinde ad ecclesiam cathedralem Salutiensem.] facta est anno 1642 ad ecclesiam cathedralem Salutiensem, ut narrat laudatus antistes pag. 130 in elogio proprio his verbis: Dum vicarii generalis munere fungeretur (Franciscus Augustinus ab Ecclesia, creatus dein eodem anno episcopus Salutiensis) reliquias S. Jofredi a castro Revelli in suam ecclesiam cathedralem transtulit. De iis pag. III ita habet: In hac ecclesia … honorantur ossa B. Jofredi martyris legionis Thebææ, unius ex protectoribus ipsius marchionatus, quæ anno MDCXLII, die XVI Februarii, ob demolitionem castri Revelli, in quo ab anno MDXCIII asservabantur, a nobis, dum vicarius generalis capitularis essemus, cum solemni pompa & apparatu, comitantibus plusquam sex millibus Christi fidelium, jussu piissimæ, laudatissimæ, ac optimæ Christianæ Borboniæ, matris & tutricis R. C. Caroli Emmanuëlis (secundi) in depositum translata fuerunt. Plura de hoc Sancto memoranda non habeo.

DE S. AUGUSTALI EPISC. CONF.
ARELATE IN GALLIA

Forte sec. III aut IV.

SYLLOGE CRITICO-HISTORICA.

Augustalis episcopus conf. Arelate in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

De S. Augustali episcopo longe plura disputanda invenio quam enarranda: nam gesta ipsius sunt prorsus ignota; [Arelati attribuitur S. Augustalis episcopus in antiquissimis Martyrologiis,] de urbe vero episcopali varia admodum sunt conscripta. Verumtamen Martyrologia Hieronymiana tanto consensu S. Augustalem episcopum attribuunt urbi Arelatensi, ut levem ob causam non videatur alio respiciendum fuisse. Florentinius, luxato nonnihil nomine Sancti, ita edidit: In Gallia depositio sancti Agustalis episcopi. Rectius ibidem in Annotatis codex antiquissimus Epternacensis: Arelate civitate Augustalis episcopi. Et Corbeiensis: Arelato civitate depositio S. Augustalis episcopi. Accedunt apud nos codices tres, nimirum Rhinoviensis, Richenoviensis, & Reginæ Sueciæ, qui diserte in urbe Arelatensi Augustalem episcopum hac die annuntiant. Arelati eumdem quoque Sanctum tribuunt Gellonense apud Acherium, & antiquissimum a Martenio tom. 3 Anecdotorum ex Ms. monasterii S. Germani Autissiodorensis editum. Hic omnium fere antiquissimorum Martyrologiorum consensus facit, ut difficulter credere possim, S. Augustalem non fuisse episcopum Arelatensem: nam & Rabanus consentit his verbis: Arelate Galliæ civitate natale sancti Augustalis episcopi. Mitto Grevenum & Molanum in Auctariis Usuardi, Auctariaque Bedæ & alios recentiores martyrologos.

[2] Varii tamen posteriorum seculorum scriptores crediderunt, [alterius tamen civitatis episcopum Baronius aliique crediderunt:] Arelatensem non fuisse episcopum. Horum agmen ducens Baronius, urbem episcopalem caute prætermisit, Augustalem in Martyrologio Romano annuntians his verbis: In Gallia S. Augustalis episcopi & confessoris. In Annotatis hæc addit: De eodem hic Beda (auctus nimirum, aut Rabanus,) qui licet eum ponat Arelate; tamen dum reperitur idem episcopus subscriptus concilio primo Arausicano, tempore S. Leonis Papæ, quo eidem sedi Arelatensi præerat S. Hilarius, qui eidem synodo interfuit; alterius potius civitatis videtur fuisse episcopus. Nam & in tabulis episcoporum Arelatensium, quas descripsit Demochares, nulla habetur mentio de Augustali episcopo. Legitima est ratiocinatio Baronii, si S. Augustalis idem sit cum Augustali episcopo, qui interfuit concilio Arausicano; sed id probandum est, non supponendum. Credidit eumdem Saussayus in Martyrologio suo ad hunc diem, & in Supplemento ad diem VII Octobris, ubi Sancti Arelate Commemorationem memorat. Ejusdem sententiæ fuit Castellanus in Martyrologio universali ad hunc diem, ubi mortuum Arelate ponit circa annum 460, sed notat, non fuisse istius civitatis episcopum. Utrum Saussayus S. Augustalem crediderit episcopum Arelatensem, an alterius civitatis, non clare edicit: sed videtur ejusdem cum Castellano sententiæ, cui & alii plures subscripserunt.

[3] [Arelatensem fuisse circa annum 455 vult Dionysius Sammarthanus;] Saxius in Pontificio Arelatensi ponit S. Augustalem in catalogo episcoporum Arelatensium post Ravennium S. Hilarii successorem, dubitanter tamen, nec certo asserens Arelate fuisse episcopum. Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ col. 535 magis confidenter S. Augustalem inter Arelatenses præsules post Ravennium recenset, ita scribens: Nihil vetat quo minus Augustalem ponamus medium inter Ravennium & Leontium. Certe de Ravennio nihil scimus post annum CDLV, aut etiam CDL… Quid itaque prohibet locum dare Augustali toto illo tempore, quod vacuum relinquitur inter CDLV & CDLXI, quo nimirum sedebat Leontius. Hæc ratiocinatio Sammarthani facile evertitur. Etenim vel loquitur auctor de Augustali, qui tempore Hilarii Arausicano concilio episcopus interfuit, & tempore Ravennii ut episcopus memoratur in epistola S. Leonis apud Saxium; vel de alio incerti temporis Augustali. Si de primo, ut verisimile est: quo minus Augustalem illum credamus fuisse Arelatensem episcopum, vetat disciplina ecclesiastica illius temporis, quo translationes episcoporum ab una ad alteram cathedram severissime erant prohibitæ.

[4] [cujus opinio de tempore sedis refutatur.] Videri ea de re poterit Thomassinus in Disciplina Ecclesiæ part. 2 lib. 2 cap. 60. Sola S. Leonis verba ex epistola 84 ab eo recitata huc transfero: Si quis episcopus, mediocritate civitatis suæ despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, & ad majorem se plebem quacumque occasione transtulerit; non solum a cathedra quidem pelletur aliena, sed carebit & propria, ut nec illis præsideat, quos per avaritiam concupivit; nec illis, quos per superbiam sprevit. Quis igitur dicat, & quidem sine ulla auctoritate idonea, Augustalem tempore S. Leonis ab alia cathedra ad Arelatensem fuisse translatum? Si de alio Augustali loquatur Sammarthanus, nulla est ratio, cur illum potius ei locum elegerit quam alium: nam longe majores hiatus prioribus seculis reperiuntur in catalogo antistitum Arelatensium, quam sit ille, de quo loquitur, quia aliquot annis nulla de Ravennio aut Leontio fit mentio. Imo ne satis quidem verisimile est, alium quempiam Arelatensi cathedræ præfuisse inter Ravennium & Leontium, cum præsules Arelatenses istius temporis satis innotuerint, nec aliqua tamen ullibi fiat mentio de quopiam inter Ravennium & Leontium intermedio, nec ullus inter illos in catalogo admittendus sit hiatus, ut ex ipso Sammarthano studiosus lector perspiciet. Itaque improbabile videtur, S. Augustalem, aut alium quempiam Augustalem, post medium seculi V præfuisse Arelatensi ecclesiæ, ut recte advertit Baronius.

[5] Nec tamen idcirco mihi placet opinio doctissimi Cardinalis, [Videtur tamen Arelatensibus episcopis annumerandus,] qui S. Augustalem episcopum, hodie in Fastis annuntiatum, etiam tom. 6 Annalium ad annum 441 num. 15 eumdem facit cum Augustali episcopo, quem concilio Arausicano 1 subscriptum legimus. Etenim consensus Martyrologiorum Hieronymianorum mihi persuadet, relinquendum Arelatensi ecclesiæ S. Augustalem episcopum, sed ad priora secula respiciendum. Sane locus S. Augustali non deerit in catalogo antistitum Arelatensium seculis II & III, ac ne IV quidem seculo. Si autem attente consideremus, quo loco & ordine memoria S. Augustalis constanter in laudatis Fastis annuntietur, vix dubitabimus, quin Sanctus ille vixerit seculo IV aut citius. Quippe in omnibus prorsus codicibus, quos laudavi, & quibus ad hoc propositum addo Augustanum & Labbeanum, S. Augustalis primus post martyres aliquot recensetur confessor, & ubique præponitur S. Evurtio Aurelianensi episcopo; sicut hic ubique ponitur ante Clodoaldum in Fastis Hieronymianis, quibus Clodoaldi memoria deinde est addita. Locus autem ille, Augustali ante Evurtium in Fastis Hieronymianis tam constanter datus, insinuat Augustalem Evurtio antiquiorem esse, aut certe ejusdem fere cum eo ætatis. Atqui constat, S. Evurtium floruisse seculo IV. Itaque S. Augustalis credendus est floruisse eodem seculo IV, aut citius.

[6] Scio quidem hic objici posse, non servari semper in Fastis Hieronymianis ordinem temporis, quo Sancti vixerunt. [sed probabilius seculo 3 aut 4 ante medium:] Nolim sane contendere hunc ordinem ubique servatum, cum martyrum antiquorum ordinem sæpe neglectam videam. Verumtamen clare patet, ordinem non ubique neglectum, præsertim in confessoribus. Hac de causa summus ille codicum consensus in præposito Augustali saltem probabile pro ejus ætate suggerit argumentum. Porro pro episcopatu ejus Arelatensi aliud argumentum ex eorumdem codicum consensu jam dedi, idque tam efficax, ut episcopatus Arelatensis S. Augustali non debeat abjudicari, nisi gravissimæ obstarent rationes. Itaque, cum rationes nullius momenti sint, quæ contra cathedram Arelatensem S. Augustalis objiciuntur, ut mox ostendam, restat ut dicamus eum illi ecclesiæ probabilius præfuisse seculo III, quo pauci Arelatenses episcopi sunt noti, aut fortasse seculo IV ante medium. Jam vero studiosus lector paucis accipiat, quam leves sint rationes, quæ contra cathedram S. Augustalis producuntur. Prima est, quod Augustalis episcopus fuerit in concilio Arausicano. At alius ille est a S. Augustali. Altera est, quod prætermissus sit in catalogo episcoporum Arelatensium apud Democharem. Nulla est hæc ratio, cum Democharis catalogi plurimis careant episcopis; & S. Augustalem nulli attribuant ecclesiæ.

[7] [figmentum pseudo-Dexteri de sede Sancti Illiberitana.] Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico non modo Arelatensi urbi, sed toti etiam Galliæ eripere voluit S. Augustalem, quem hac die Martyrologio suo Hispanico inseruit, ut Illiberitanum in Bætica episcopum, sed Arelate defunctum. Tota vero probatio petitur ex supposititio Chronico pseudo-Dexteri, quod fictitium esse norunt passim eruditi. Doleo igitur hac larva territum fuisse illustrissimum Franciscum Mariam de Aste in Annotatis ad Martyrologium Romanum hac die, ubi deceptus pseudo-Dexteri figmento, dubitat utrum in Gallia, an in Hispania episcopus fuerit Augustalis; suadetque ut in Martyrologio Romano, si aliquando recudatur, omittantur voces in Gallia, sicut Baronius omisit Arelate. Verum inanis hic timor ortus est ex non satis cognitis pseudo-Dexteri figmentis. Quare non modo retinenda videtur Gallia in annuntiatione S. Augustalis, sed urbs quoque Arelatensis eidem asserenda.

DE S. JOANNE MARTYRE
NICOMEDIÆ IN BITHYNIA

Anno CCCIII.

SYLLOGE CRITICA.
Hujus Martyris nomen non omnino certum; at nota occasio martyrii ipsumque martyrium: quorumdam de eo opiniones examinantur.

Joannes martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)

AUCTORE J. S.

Martyrologia varia medii ævi & recentiora pleraque hodie annuntiant Martyrem Nicomediensem valde celebrem, [Sancti memoria in Fastis cum elogio] sed nomine minus notum, quem Joannem appellant. Omnibus aliis seculo VIII præivisse videtur auctor Romani parvi, dum ad diem VII Septembris ita scripsit: Joannis martyris, qui Nicomediæ sub Diocletiano librum iniquæ legis minutatim discerpsit. Secutus est Ado, longiusque elogium ex Rufino contexuit hoc modo: Natalis beati Joannis apud Nicomediam, sub Diocletiano imperatore. Qui de nobilibus ortus, honore & dignitate illustris, ut vidit adversus cultores Dei in foro crudelia edicta pendere, calore nimio fidei ignitus, publice populo inspectante, injecta manu librum iniquæ legis detraxit, ac minutatim discerpsit, augusto Diocletiano in eadem urbe simul cum Maximiano cæsare constituto. Ad quos cum relatum esset religiosi & illustris Viri factum, continuo omni in eum crudelitatis genere desævientes, ne hoc quidem solum efficere quiverunt, ut eum mœstum aliquis videret in pœnis: sed læto atque hilari vultu, cum jam viscera in suppliciis defecissent, spiritus tamen lætabatur in vultu. Ex quo tortores sui gravius cruciabantur, quod omnia suppliciorum genera consumebant in eum, quem ne tristem quidem ex his reddere poterant.

[2] Usuardus eadem fere tradit, sed paulo brevius, uti & Notkerus. [ad VII Septembris, quo tamen coronatus non est.] Secuti deinde sunt neoterici multi, quos recensere non est necesse. Sola Romani hodierni verba, ex Usuardo fere desumpta, adjungo: Nicomediæ natalis beati Joannis martyris, qui cum videret crudelia edicta adversus Christianos in foro pendere, fidei ardore accensus, injecta manu, illa detraxit atque discerpsit: cumque hoc relatum esset Diocletiano & Maximiano augustis (ultimus tantum erat tunc cæsar) in eadem urbe constitutis, omnia suppliciorum genera in eum experiri jusserunt: quæ Vir nobilissimus tanta alacritate vultus ac spiritus pertulit, ut ne tristis quidem pro his videri potuerit. Addit Baronius in annotatis hunc Martyrem eodem die memorari ab Adone & Usuardo, quibus Bedam perperam jungit, cum de eo nihil legatur in genuino Bedæ Martyrologio. Quod vero spectat ad diem; hic pro arbitrio ab auctore Romani parvi electus est: non enim hoc die, sed XXIV Februarii passus videtur, ut infra ostendetur.

[3] Eusebius lib. 8 cap. 3 refert edicta contra Christianos proposita anno XIX Diocletiani, qui cum anno Christi 303 concurrit. [Martyrium ab Eusebio relatum,] Deinde cap. 5 de gestis Nicomediæ, ubi degebant Diocletianus augustus & Maximianus Galerius cæsar, ita loquitur: Primum quidem, simul ac edictum contra ecclesias propositum est Nicomediæ, Vir quidam minime obscurus, sed sæcularium honorum prærogativa inprimis conspicuus, zelo quodam divino commotus, & ardore fidei incitatus, edictum illud in publico & illustri urbis loco affixum detraxit, & tanquam impium ac scelestum manibus suis discerpsit: idque duobus imperatoribus in eadem urbe commorantibus, quorum alter senior augustus primum inter omnes imperii gradum, alter vero quartum obtinebat. Hic igitur cum primus omnium in ea civitate hujusmodi facinore inclaruisset; statim ea supplicia perpessus, quæ post tantam audaciam ei infligenda esse credibile erat, lætitiam ac tranquillitatem animi usque ad ultimum spiritum conservavit. Hactenus Eusebius, quem liberiore paraphrasi expressit Rufinus lib. 8 cap. 5. At neuter Martyris nomen indicavit.

[4] [& a Lactantio, ex quo intelligitur passus XXIV Februarii.] Lactantius in libro de Mortibus persecutorum, ubi cap. 12 narraverat combustam Christianorum ecclesiam Nicomediæ, quod factum dicit VII Kalendas Martias, anno Christi 303, ita pergit cap. 13: Postridie, id est, die XXIV Februarii, propositum est edictum, quo cavebatur, ut religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate… Quod edictum quidam, etsi non recte, magno tamen animo diripuit & conscidit, cum irridens diceret victorias Gothorum & Sarmatarum præpositas: (sic nimirum irridens cognomina Gothicorum & Sarmaticorum, quæ sibi arrogabant imperatores.) Statimque productus, non modo extortus, sed etiam legitime coctus, cum admirabili patientia postremo exustus est. Omnia insinuant Sanctum illum eodem die XXIV Februarii, quo edictum Nicomediæ propositum erat, martyrio fuisse coronatum.

[5] [Conjectura Castellani de nomine hujus Martyris] Porro ex assignato martyrii die, qui, si non omnino certus, saltem verisimillimus est, nomen quoque præclari hujus Martyris eruere tentavit Castellanus, dicens Palphetrum verisimiliter fuisse dictum. At conjectura illa mihi non modo incerta apparet, sed omni quoque probabilitate destituta. Ratio Castellani desumpta est ex apographis Hieronymianis hoc fere modo. Palphetrus die XXIV Februarii est in antiquissimo apographo Hieronymiano Corbeiensi, apud Florentinium in textu mendose Palpetrus, & corruptius in Epternacensi seu vetustissimo Petrus. Præterea in Corbeiensi præcedït Editius, uti & in textu apud Florentinium, in Epternacensi Editus. Contra in aliis sequitur Evitius, pro quo in aliis legitur Edictitius, imo Edititius, nimirum in Labbeano. Hinc infert in autographo forte scriptum fuisse Edictilaceri, idque Palphetro admodum congruere asserit. Videri hæc latius possunt in Romano Martyrologio Gallice verso atque annotationibus illustrato ad XXIV Februarii pag. 759. At jam inde videt, opinor, studiosus lector conjecturam esse nimis longe quæsitam: id tamen ostendam clarius.

[6] Primo nomen illius Sancti, de quo agunt apographa Hieronymiana, [refutatur: non Palphetrus in Hieronymianis ad XXIV Februarii, sed Petrus,] probabilius Petrus est; non Palphetrus. Nam nomen Palphetri reperitur in unico codice Corbeiensi, Petri vero legitur in Epternacensi & in codice reginæ Sueciæ apud nos post tom. VII Junii. Præterea non improbabile est, annunciari istic Petrum illum, cujus martyrium Eusebius & Rufinus lib. 8 cap. 6 mox subjiciunt, & Rufinus quidem iis verbis, ut eodem die passus videatur cum eo, qui edictum laceraverat. In variis codicibus legitur Petri, Palatini cum interpunctione, at in Epternacensi & Corbeiensi quidam martyres Nicomedienses iterato ponuntur, ut sæpe fit in Hieronymianis, ibique legitur Petri palatini sine interpunctione, ut videatur designari quidam palatii minister, qualis erat ille Petrus, cujus martyrium refert Eusebius. In Actis nostris de Petro illo & sociis actum est ad XII Martii, quo insertus est Martyrologio Romano. Tillemontius tom. 5 Monument. Eccl. in S. Dorotheo cubiculario credit Petrum fuisse passum post primum incendium palatii Nicomediensis, quo persecutio acrius sævire cœpit, ideoque martyrium ipsius potius referendum ad XII Martii quam ad XXIV Februarii.

[7] Ratio ipsius petitur ex Lactantio, qui cædem potentissimorum eunuchorum narrat cap. 15 post utrumque incendium palatii relatum. [qui potest esse cubicularius Diocletiani,] At ego omnino existimo Petrum illum martyrio coronatum ante incendium palatii, cum Rufinus hanc alleget martyrii ipsius causam: Cum de immensis supra memorati Martyris (qui edictum laceraverat) suppliciis liberius causaretur, educi ipse jubetur in medium &c. Ad hoc Tillemontius nota 4 in Dorotheum respondet, Rufino ignotam fuisse causam martyrii tam hujus Petri quam SS. Dorothei & Gorgonii, qui omnes cubicularii erant Diocletiani, causamque eorum martyrii nobis innotuisse ex Lactantio. At ego numquam tantum auctoritatis tribuam silenti Lactantio quam loquenti Rufino, præsertim si huic etiam faveat Eusebius. Nec Petrum nominat Lactantius, nec Dorotheum aut Gorgonium. Quo igitur modo causam ipsorum martyrii ex Lactantio discimus? Nimirum quia post relatum palatii iteratum incendium, sævitiam persecutionis describens, inter alia hæc dicit: Potentissimi quondam eunuchi necati. Hæc videlicet de Dorotheo & Gorgonio intelligit Tillemontius, ideoque dicit causam ipsorum martyrii nobis ex Lactantio innotuisse.

[8] Verum respondeo ratiocinium ipsius esse illegitimum. Cum enim aula Diocletiani plena esset Christianis, [cujus martyrium refert Eusebius:] ut narrat ipse Tillemontius tom. 5 in Persecutione Diocletiani art. 3, poterant tres cubicularii alia de causa occidi ante incendium, multique alii post incendium similiter martyrio coronari. Certe Eusebius æque ac Rufinus trium illorum martyrium ante incendium narravit: relatoque incendio ac persecutionis augmento, hæc subjicit: Sed & corpora regiorum cubiculariorum, quæ post mortem convenienti tradita fuerant sepulturæ, ipsi eorum legitimi domini erui ex sepulcro, & in mare projici oportere censuerunt, ne quis illos sepulcris conditos pro diis, ut ipsi quidem opinabantur, reputans, inposterum adoraret. Hæc corporum ex sepulcris erutorum ignominia rursus innuit, occisos fuisse, dum minus sæva erat persecutio, sive ante incendium. Itaque de Petro saltem longe probabilius apparet, occisum fuisse ante incendium; nec ulla est ratio, quæ cogat martyrium ipsius amovere a XXIV Februarii.

[9] [aliæ confecturæ, quæ ex Hieronymianis afferri possent, etiam improbantur:] Porro, quidquid sit de Petro illo, saltem satis probatum est, conjecturam Castellani de nomine Martyris nostri non esse verisimilem. Probabilius dici posset, nomen præclari istius Martyris Eusebio ignotum fuisse & forsan etiam Lactantio, imo & collectori Fastorum Hieronymianorum. Quare, si conjecturis agendum esset, suspicarer potius annuntiatum esse nomine Edictii ab edicto lacerato: aut Lucianum fuisse dictum, quia Lucianus in plerisque apographis primus ponitur, & in contractioribus plerumque solus nominatur ex Nicomediensibus illis. Tertius quidem Lucianus recensetur in textu apud Florentinium & in Corbeiensi; at in iisdem apographis deinde cum aliis repetitur, ibique recensetur primus. Huic tamen conjecturæ obstat, quod Lucianus ille in plerisque apographis presbyter nominetur: quæ dignitas non videtur congruere Martyri laceratione edicti noto, cum hunc secularium honorum prærogativa conspicuum fuisse dicat Eusebius, eique consentiat Rufinus. Quare nulla ex hisce conjecturis tanti facienda est, ut nomen Martyris ex iis vel probabiliter colligi possit.

[10] [nec placet conjectura de S. Georgio. Nomen, Joannes, a seculo VIII Sancto tributum,] Papebrochius noster tom. 3 Aprilis in S. Georgio § 4 aliam adduxit conjecturam, quam Sollerius in Observationibus ad Usuardum die VII Septembris non improbabilem dixit. Voluit nimirum ostendere Papebrochius de S. Georgio intelligi probabiliter posse omnia illa, quæ Eusebius & Rufinus narrant de lacerato edicto, tormentisque hac occasione Martyri inflictis. Verum præcipua ipsius ratio concidit, postquam prodiit Opus Lactantii de mortibus persecutorum: nam ex eo liquet, Martyrem nostrum non esse passum XXII Aprilis, quo colitur S. Georgius, sed XXIV Februarii. Reliqua Papebrochii argumenta nonnullam quidem suspicionem ingerere possunt, sed non tantam, ut res satis appareat probabilis. Quare omnino dicendum videtur, aut nomen martyris fuisse ignotum, aut Joannem fuisse dictum. Ignoramus quidem, unde Martyrologii auctor seculo VIII istud nomen didicerit; at inde tuto inferre non possumus, id temere ab eo fuisse confictum. Potuit id ille discere ex monumento aliquo antiquo, quod modo perditum est aut latet. Sic nomen uxoris Diocletiani Prisca, quod præterito seculo innotuit ex invento Lactantii Opere, potuisset medio ævo ab aliquo cognosci & scribi.

[11] [non statim pro fictitio habendum: nec neganda Martyris nobilitas.] Præterea ex prætermisso apud Eusebium & Lactantium Martyris nomine nullo modo sequitur, Martyrem ipsum Nicomediæ fuisse ignotum: nomen enim de industria omittere potuerunt, quia improbabant lacerationem edicti ut imprudenter factam. Itaque nequaquam Baluzio concesserim Martyrem hunc haud dubie de plebe fuisse, ut infert ex prætermisso nomine: major enim fides debetur Eusebio, qui nobilem fuisse dicit. Quinimo, etsi constaret nomen præclari Martyris ignotum fuisse Eusebio ipsisque etiam Nicomediensibus, nihil inde sequeretur contra Viri nobilitatem, cum peregrinus esse potuerit Nicomediæ, ibique prædictum facinus patrare ac coronari martyrio. Ejusmodi Viri nobilitas ac dignitas ex cultu corporis & famulitio utcumque innotescere præsentibus poterat, nomen vero latere Nicomediæ, aut celari ab iis, qui noverant. Nec tamen inde quis inferat, Martyris nomen postea non potuisse cognosci, si ita fuerit occultatum: nam famuli aliive, qui Viri præclari nomen noverant, istud deinde multis modis indicare potuerunt.

DE S. SOZONTE MARTYRE
POMPEIOPOLI IN CILICIA

Circa an. CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus Sancti: gesta quædam breviter examinata: Acta edita Latine improbata: meliora alia Græce & Latine edenda.

Sozon martyr Pompeiopoli in Cilicia (S.)

AUCTORE J. S.

Græcorum Fasti passim omnes hodie celebrant S. Sozontem martyrem, [Sanctus Pompeiopoli in Cilicia passus,] Pompeiopoli in Cilicia passum. Ex iis eumdem Martyrologio Romano inseruit Baronius his verbis: Pompeiopoli in Cilicia sancti Sozontis martyris, qui sub Maximiano imperatore in ignem injectus, reddidit spiritum. Pompeiopolis, quæ communi consensu Fastorum & Actorum palæstra hujus sancti Martyris statuitur, urbs erat Ciliciæ maritima, ante Græcis Σόλοι, Latinis Soli, & a quibusdam Solœ dicta. Episcopatu etiam ornata fuit, ut ostendit Le Quien in Oriente Christiano tom. 2 col. 877, sed deinde excisa est. Tempus martyrii, quod neque in Fastis Græcis exprimitur neque in Actis, recte tamen assignatum existimo a Baronio: cum enim sub Maximiano vel Maximo Ciliciæ præside passus referatur, initio universalis persecutionis Diocletiani & Maximiani videtur figendum martyrium. Eo enim tempore Numerius Maximus Ciliciæ præerat, isque in Actis Martyrum passim Maximus vocatur, ita ut vix appareat dubium, quin ille ipse sit, qui in hisce Actis Maximianus dicitur, ut etiam observavit Tillemontius tom. 5 Monument. in Persecutione Diocletiani art. 26.

[2] Elogia S. Sozontis, quibus aliquid de gestis & martyrio ipsius insertum est, [in Fastis celebratur: elogium ex Menologio] nec accurate contexta sunt, nec invicem in omnibus consonant, nimirum quia singuli Fastorum collectores quædam pro arbitrio suo ex Actis contraxerunt. Menologium a Sirleto Latine editum ita habet: Commemoratio sancti martyris Sozontis. Hic ex Lycaonia conversus ad Christi fidem, ingressus in templum idolorum, in quo erat statua ex auro & argento confecta, dexteram manum idoli cujusdam * abscissam vendidit, ejusque pretium pauperibus distribuit, ob idque comprehensus a Maximo præside Ciliciæ, Christianam fidem confessus, calceis acutos clavos infixos habentibus indutus currere cogebatur, Dei gloriam celebrans: postea suspensus in arbore & verberatus, tradidit Deo spiritum. Hæc ex Actis desumpta sunt, sed non sine nævis. Ne vero producendis omnibus elogiis fiam prolixior, solum observabo, quid in aliis additum sit aut aliter expositum, quidque consentiat cum Actis, aut ab iisdem dissentiat.

[3] [cum aliis collatum,] Primo tam in Actis quam in reliquis Fastis, uno excepto Menologio Basiliano, Sanctus fuisse dicitur ex Lycaonia, quæ Minoris Asiæ provincia est Ciliciæ vicina. In solo Basiliano ex Lycia scribitur, fortasse transcribentium errore. Sub Maximo Ciliciæ præfecto passum esse, habent etiam Menæa impressa & Menologium Basilianum. Menæa Mss. Sirmondiana cum Actis Maximianum nominant. At dubitandum non est, quin designetur Numerius Maximus, ut jam monui, cum ille Ciliciæ præfuerit sub Diocletiano, & variorum martyrum cædibus sit famosus. Videri possunt apud nos Acta S. Calliopii ad XI Aprilis, S. Tatiani Dulæ ad XV Junii, & apud Ruinartium in Actis Sinceris Acta SS. Tarachi, Probi & Andronici. Hi omnes enim passi sunt in Cilicia sub eodem Maximo, eademque tyranni crudelitas in omnibus Actis elucet. Tertio in occasionem martyrii omnia simul monumenta consentiunt, videlicet quod Sanctus manum statuæ aureæ abstulerit, pretiumque pauperibus dederit. Statua illa, quæ hic ex auro & argento confecta dicitur, alias ubique vocatur aurea. Scio quidem id factum magis mirandum esse quam imitandum: at negandum esse non video. Nec existimo Sanctum eo facto peccasse, cum vir simplex haud dubie bona fide crediderit id sibi non esse illicitum, aut potius singulari Spiritus sancti motu fuerit impulsus, ut idolorum vanitas ostenderetur.

[4] [auctumque ex iis & correctum.] Quarto de clavis acutis, quos Sancti calceis tortores infixerunt, ut pedes Martyris incedentis læderentur, omnia monumenta consentiunt. Verum quæ sequuntur de morte Sancto illata, ex Actis infra dandis poterunt corrigi: neque enim in arbore suspensus fuisse videtur, ut in utroque Menologio asseritur, non tamen in Menæis impressis aut scriptis. Quinto in Menologio Basiliano, & in Actis Sanctus dicitur etiam homines instituisse ad pietatem; sed illa fidei prædicatio aut hominum institutio privata tantum fuit, non publica: nam Acta cum Menæis confirmant, ovium fuisse pastorem. Demum dubitari potest, an S. Sozon, qui in Menæis impressis breviter annuntiatur ad VII Augusti, prout ibidem apud nos legitur in prætermissis, idem sit cum hodierno. Respondeo diversum esse, si vera sunt, quæ breviter ibidem de eo dicuntur, videlicet illum fuisse ex Nicomedia, & illæsum ex igne fuisse egressum: neutrum enim de hodierno dici cum fundamento potest.

[5] Acta Græca S. Sozontis gemina habeo, eaque notabiliter diversa, [Acta jam edita Metaphrastæ improbantur:] sic tamen ut posteriora videantur composita ex prioribus. Posteriora sub nomine Metaphrastæ jam Latine ediderunt Lipomanus tom. 6, & Surius ad hunc diem. Eadem Græca vidit & Metaphrastæ attribuit Leo Allatius in Diatriba de Simeonum Scriptis pag. 127, ubi horum Actorum initium sic assignat: Μαξιμιανοῦ τῆς βασιλέιας (lege Κιλικίας) ἡγεμονεύοντος, καὶ τὰ τῆς ἀσεβείας. Initium hoc Actorum omnino consonat exemplari nostro Ms., quod notatur desumptum ex codice Mediceo regis Franciæ, excepta voce βασιλείας, quæ manifeste mendosa est, & solo transcribentis errore voci Κιλικίας substituta, ut jam observavit Lambecius in Commentariis de Bibliotheca Cæsarea Vindobonensi lib. 8 pag. 238, ubi ex codice Vindobonensi longius dat Actorum initium. Cum autem hæc Acta Latine jam edita sint apud Lipomanum & Surium, ea rursum edere non placet, ne Græce quidem; præsertim cum antiquiora habeamus alia & meliora: nam de editis apud Surium recte observavit Tillemontius supra laudatus, ea non esse probatæ fidei, idque magis patebit ex Annotatis ad Acta danda, in quibus ostendam quam frequenter Metaphrastes ab Actis prioribus recesserit, aut ea certe nimis amplificaverit: nam satis patet, eadem ipsi præluxisse.

[6] Jam vero quod ad Acta Græce & Latine edenda spectat, [Acta alia edenda, quibus ipsa notariorum Acta videntur inserta:] dubitare nequeo, quin ea sint valde antiqua: imo & scripta credo ab auctore synchrono non diu post Sancti martyrium. Præterea majorem Actorum partem, id est, omnia illa, quæ coram præside dicta factaque sunt, eodem modo conscripta existimo, sicut ab ipsis notariis fuerant excepta, addito tantum titulo Sancti, quando Sozon nominatur. Etenim si conferamus ex Actis SS. Tarachi, Probi & Andronici, qui sub eodem judice passi sunt, interrogationem primam singulorum, eumdem plane interrogandi & procedendi modum reperiemus; eamdemque crudelitatem tyranni, post aliquot interrogationes satis blandas mox ad dira tormenta prosilientis. Utrobique etiam Maximus tyrannus Sanctorum ossa voluit sepultura privare, sed non potuit, Deo non permittente. Itaque omnino dicendum videtur præcipuam Actorum partem coram a notariis fuisse scriptam, obtentamque ab auctore, qui initium & finem adjecit. Hac de causa totum Sancti martyrium fide dignissimum judico; nec video aliquid esse in gestis coram præside, quod difficultatem moveat, nisi quod præses vocetur Maximianus, cum nomen ipsius videatur fuisse Maximus, aut Numerius Maximus. Verum levis ea nominis mutatio transcribentium vitio attribuenda est, nec obesse potest Actorum fidei. Sic, teste Tillemontio tom. 4 in S. Caio Papa, idem Numerius Maximus, in Mss. quibusdam vocatur Numerianus.

[7] [at in iisdem quædam circa initium & finem improbantur.] Gesta vero Sancti ante martyrium, quæ idcirco cap. 1 conjunxi, & facta post interrogationem ad caput 3 remissa, quæ non sunt scripta a notariis, minus apparent certa. Sane visio Sancti num. 2 narrata, cum oratione ejus ibi sequente, magis apparet mirabilis quam probabilis, ut observabo in Annotatis. Magis etiam improbabilis & incongrua est oratio, quæ ponitur num. 8, acsi prolata esset a Sancto morituro: hanc omnino fictitiam existimo, cum sancti Martyris modestiæ non videatur congrua. Dubitari quoque potest de mirabilibus illis, quæ facta referuntur in ossium collectione; sed de his aliisque agam in Annotatis. Ceterum Acta illa Græca, quorum stylus simplex est, sed minime barbarus, acceperunt Majores nostri ex codice Pontificio Alexandri VII, simulque cum Actis Metaphrastæ apud nos servantur in Collectione Actorum Græcorum mensis Septembris, notata ✠ Ms. 192. Interpretationem Latinam sic concinnavi, ut ipsam quoque styli simplicitatem exprimere conatus sim.

[Annotata]

* imo ejusdem

ACTA ANTIQUA
Ex codice Pontificio Alexandri VII. Interprete Joanne Stiltingo.

Sozon martyr Pompeiopoli in Cilicia (S.)

CAPUT I.
Sancti patria & conditio: visio mirabilis: aufert manum simulacri aurei & capitur.

Μαξιμιανοῦ ἡγεμονεύοντος τῆς Κιλικίας, καὶ πολιτευομένης τῆς μιαρᾶς θρησκείας τῶν εἰδώλων, ὄντος τε αὐτοῦ ἐν Πομπιοπόλει, καὶ φύοντος καὶ ἐμβατεύοντος ἐν τοῖς τῶν εἰδώλων ναοῖς, ἔστησεν ἐν τῇ πόλει ἄγαλμα χρυσοῦν ἕν, μετὰ πάντων τῶν εἰδωλομανούντων· πεπειθότες προσεκύνουν καὶ ἔσπένδον. Ἦν δέ τις νεανίσκος τῆς Λυκαονίας, ὀνόματι Ταράσιος, ποιμὴν προβάτων, ἐν δὲ τῷ ἁγὶῳ βαπτίσματι ἐπεκλήθη τὸ ὄνομα αὐτοῦ Σώζων. Οὗτος περιήρχετο πολλοὺς τόπους ἀγωνιζόμενος ὑπὲρ σωτηρίας τῆς ἑαυτοῦ ψυχῆς, διδάσκων καὶ ἄλλους πολλοὺς φοβεῖσθαι τὸν Θεὸν.

[2] Ἐλθὼν δὲ ἐν τόπῳ τινὶ, ἐν ᾧ ἦν πηγὴ ὕδατος καθαροῦ, καὶ δρὺς μεγίστη, ἐβουλήθη ἀναπαύσασθαι ἐκεῖ, καὶ διυπνοῦντος αὐτοῦ ἐν τῷ τόπῳ, ἦλθεν αὐτὸς Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς καὶ εἶπεν. Ἐν τῷ τόπῳ τούτῳ ἀπὸ τῶν ὅπλων τούτων, ὧν ἐπιφέρεις, ἀκόντια τρία ἐκ τῆς φαρέτρας τῶν βελῶν σου, καὶ τὸ τόξον σου εἰς μνημόσυνόν σου. Ἰδοὺ γὰρ ἀπὸ τοῦ νῦν ἐπισκιάσει σοι τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον ἐν τῷ τόπῳ τούτῳ, καὶ δῶρα πολλὰ προσοίσουσί σοι, ἐπὶ τὸ ὄνομα τοῦ Πατρός μου, κἀγὼ θεραπεύσω τοὺς μετὰ πίστεως προσερχομένους μοι, καὶ ἔσται τὸ μνημόσυνόν σου εἰς τὰς γενεὰς τοῦ ἀιῶνος. Ἀναστὰς δὲ ἀπὸ τοῦ ὕπνου μακάριος Σώζων, ἐποιησεν καθὼς διετάξατο αὐτῷ Κύριος, ἔθηκέν τε τὰ ὅπλα αὐτοῦ εἰς τὴν πέτρον, καὶ εὐξάμενος καὶ δεηθεὶς τῷ Κυρίῳ τοῦ ἐπισκιάζειν τὸν τόπον, καὶ ἰᾶσθαι τοῦς προσφεύγοντας ἐν αὐτῷ ἀσθενεῖς, καὶ ἐπορεύθη πάλιν πρὸς τὴν Πομπιόπολιν.

[3] Ἐμηνύθη δὲ τῷ ἡγεμόνι, ὅτι Χριστιανός ἐστι· καὶ πρῶτον μὲν λαθρέως εἰσελθὼν ἐν τῷ τόπῳ, ἔνθα τὸ ἄγαλμα τὸ χρυσοῦν ἴδρυτο, ἀφείλετο τὴν δεξιὰν αὐτοῦ χεῖρα, καὶ πωλήσας αὐτὴν, ἔδωκεν τὸ τίμημα πτωχοῖς. Τῇ δὲ ἕωθεν θορύβου πολλοῦ γεγονότος, γνοὺς μακάριος Σώζων τινὰς τῶν γειτονιαρχῶν συνεχομένους, οὕς ἐκέλευσεν Μαξιμιανὸς ἐν τῇ φρουρᾶ αὐτοὺς εἶναι, ὡς μετὰ τρεῖς ἡμέρας ἀχθήναι αὐτοὺς εἰς τὴν ἐρώτησιν περὶ τοῦ πράγματος τοῦ γεγονότος· τούτους ὁρῶν Μακάριος, ἔφη· Τί ἀπάγετε τούτους εἰς τὴν φυλακὴν, ἐγὼ ἔλαβον τὴν χεῖρα τοῦ ὑμετέρου μιαροῦ θεοῦ, καὶ ἔδωκα εἰς ἀναλώματα πτωχῶν, Ταῦτα λέγοντος αὐτοῦ, γνωστὸν ἐγένετο τῷ ἡγεμόνι τὸ ῥῆμα τοῦτο, καὶ ἐκέλευσεν αὐτὸν προσαχθῆναι τῷ βήματι.

[Vigente idolorum cultu Pompeiopoli, Sozon,] Cum Maximianus Ciliciæ præesset, vigenteque polluto idolorum cultu, Pompeiopoli degeret sacrificaretque ac idolorum templa frequentaret, in civitate simulacrum quoddam aureum erexit cum omnibus insanis idolorum cultoribus: obedientes a adorabant & libabant. Erat vero adolescens quidam ex Lycaonia, nomine Tarasius, pastor ovium, in sacro autem baptismate impositum ei nomen Sozon. Hic circuibat loca multa, ardenter quærens salutem animæ suæ, docensque multos alios timere Deum b.

[2] Cum vero venisset ad locum aliquem, in quo erat fons aquæ puræ & quercus maxima, [visione divina recreatus,] voluit ibi requiescere. Dormiente autem illo ibidem, venit ipse Dominus Jesus Christus, & dixit: In hoc loco de armis his, quæ gestas, sagittæ tres ex pharetra sagittarum tuarum, & arcus tuus monumentum tuum c. Ecce enim nunc obumbrabit te Spiritus sanctus in loco hoc, & multa dona afferent tibi in nomine Patris mei: & ego sanabo accedentes ad me cum fide, & erit memoria tua in generationes seculi. Cum vero a somno surrexisset beatus Sozon, fecit, quemadmodum ei mandaverat Dominus: posuitque arma sua in petra: oravitque & precatus est Dominum, ut obumbraret locum, & sanaret confugientes ad illum infirmos d, ac rursum ivit Pompeiopolim.

[3] Delatum autem est præsidi, quod Christianus esset. [manum idoli aurei aufert, idque fassus comprehenditur.] Et primum quidem latenter veniens ad locum, ubi simulacrum istud aureum erat positum, manum ejusdem dexteram abstulit, illiusque divenditæ pretium dedit pauperibus e. Mane vero ingenti hinc orto tumultu, sciens beatus Sozon quosdam e vicinis comprehensos, quos Maximianus carceri jusserat mancipari, ut post triduum ducerentur ad quæstionem de patrato facinore; hos videns Beatus, dixit: Cur hos ducitis ad carcerem? Ego abstuli manum Dei vestri nefandi, & dedi in expensas pauperum. Hoc ipso dicente, res dicta innotuit præsidi, jussitque ipsum duci ad tribunal.

ANNOTATA.

a Idololatræ videlicet. Acta apud Surium eadem fere habent: at simulacrum ibi non dicitur fuisse erectum a præside, sed ab illo & aliis honoratum.

b Consentiunt Acta apud Surium, mutatis tantum verbis.

c Phrasis perfecta magis esset, si adjunctum haberet verbum; sed illud in Græco textu non est. Sensus est: Relinque sagittas tres &c.

d Tota hæc visio & oratio Sancti modo non admodum verisimili aut credibili relata est. Ipsi quoque Metaphrastæ videtur displicuisse: nam hæc tantum habet: Cum autem fuisset aliquando Sozon in quodam loco, qui habebat fontem, & fonte herbaque, quæ nata erat juxta fontem, gregem pasceret, eum valde opportunus & suavis somnus invasit, & divina quædam ad eum accedit visio. Visio autem eum magis confirmat, & ei animum addit ad pietatem. Deinde etiam revelat gratiam, quæ ad locum erat desuper devolatura. Erit enim, inquit, hic præsens locus multis utilis, & apud ipsum salutem invenient, & glorificabunt Trinitatem. In Menologio Basilianode hisce leguntur sequentia: Cum autem aliquando in quercum ingentem incidisset, apud quam erat aqua, appendissetque de arbore tres sagittas & arcum, sui ipsius monimenta; is locus precibus sancti Viri divinarum curationum munus accepit. In Menæis Mss. dicitur tres sagittas & arcum misisse in aquam, indeque gratiam sanationum loco obtigisse. Suspicor aliquid veri subesse, Sanctumque divina visione excitatum ad martyrium: nec incredibile est, arma pastoritia ab eo relicta in loco visionis, indeque venerationem loco conciliatam. Verum cum videatur primus auctor nimium de illa visione dixisse; aliique haud dubie nihil aliunde noverint, dici nequit, quid in visione sit actum.

e Visio prævia insinuat, Sanctum ad factum istud singulari instinctu fuisse permotum. Metaphrastes idem refert pluribus verbis. Idem sequentia etiam liberiori phrasi exposuit.

CAPUT II.
Interrogatio Sancti & tormenta coram præside tolerata.

Παριστάντος δὲ αὐτοῦ, Μαξιμιανὸς ἡγεμὼν εἶπεν. Τίς καλεῖσαι; ἄγιος Σώζων εἶπεν. Εἰ ζητεῖς τὸ κοινὸν ὄνομα, ᾧ ἐκλήθην παρὰ τῶν τεκόντων με, Ταράσιος καλοῦμαι· εἰ δὲ τὸ ἀληθινὸν, Χριστιανὸς Σώζων ἐκλήθην ἐν τῷ ἁγίῳ βαπτίσματι. Μαξιμιανὸς ἡγεμὼν εἶπεν. Ποίου χωρίου εἶ; δὲ εἶπεν Μιδαρζέων κώμης. Μαξιμιανὸς ἡγεμὼν εἶπεν. Ποῖα σοι χρεία ἐγένετο ἐνταῦθα παραγενέσθαι; ἅγιος Σώζων εἶπεν· Ποιμὴν προβάτων ἦμην, νέμων ἐν ταῖς ἀρούραις, καὶ τόπον ἐκ τόπου ἀμοίβων. Μαξιμιανὸς εἶπεν· Καὶ δια τὶ τοῦτο ἐτόλμησας δρᾶσαι; ἅγιος Σώζων εἶπεν· Βουλόμενος αὐτὸν ὑποδείξασθαι Χριστιανὸν, καὶ ὑμᾶς ἐλέγξαι ἀσεβεῖς ὄντας, διὰ τοῦτο ἔκοψα τὴν χεῖρα αὐτοῦ τοῦ εἰδώλου.

[5] Μαξιμιανὸς ἡγεμὼν εἶπεν· Προσελθὼν, προσκύνησον τοῖς θεοῖς, ἵνα καὶ προτέρα τόλμησις συγχωρηθῆ σοι. ἅγιος Σώζων εἶπεν. Ποίῳ θεῷ προσκυνήσω; τῷ μονοχειρὶ; ἐμοὶ δὲ αἰσχύνη ἐστὶν λέγειν αὐτὸν θεὸν· ὅστις γὰρ ἑαυτῷ οὐκ ἠδυνήθη βοηθῆσαι, ποῖος οὗτος θεὸς; Μαξιμιανὸς εἶπεν· Ἅψασθε αὐτοῦ τῶν προτέρων μελῶν· ἅγιος Σώζων εἶπεν· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ παράστηθί μοι εἰς βοήθειαν τῷ σῷ δούλῳ. Μαξιμιανὸς εἶπεν· Ὁμολόγησον θύσαι τοῖς θεοῖς, καὶ ἀπαλλασσου τῶν βασάνων. ἅγιος Σώζων εἶπεν· Ἄφρων καὶ ἀναίσθητε οὐχ ὑπονοεῖς ὅτι βουλόμενος ἑαυτὸν ἀληθινὸν Χριστιανὸν ἐπιδείξασθαι, καὶ γενναῖον ἀθλητὴν τοῦ Χριστοῦ, τοῦτο ἐποίησα; μὴ πτωούμενος τῶν ἐκ τῶν βασάνων σου κινδύνων, τοῦ μιαροῦ σου εἰδώλου τὴν χεῖρα ἔκοψα, καὶ πῶς νομίζεις με θύειν αὐτῷ;

[6] Μαξιμιανὸς εἶπεν· Ἡλώσαντες εἰς τὰ ὑποδήματα αὐτοῦ ἦλους ὀξεῖς, καὶ ὑποδήσαντες αὐτὸν, ποιήσατε διακινεῖν, λέγοντες αὐτῷ· Πρέπει σοι οὕτως ἀναπατεῖν. ἅγιος Σώζων εἶπεν· Μὰ τὴν ἐλπίδα μου οὐχ οὕτως σοι πρέπει χλαμὶς, ὡς ἐμοὶ τὸ ἀναπατεῖν οὖτως. Νομίζω γὰρ ὡς ἐν πολλῇ πλατείᾳ μετὰ ἀνέσεως διακινῶ, οὔτως οὖν * κεντούμενος τοῖς ἥλοις, ὅσον ἁγιαζώμενος τῷ πάθει. Μαξιμιανὸς εἶπεν· Πανάθλιε τὸ αἷμα σου χειμάῤῥουν πεποίηκεν, καὶ οὐκ αἰσθάνου τῶν βασάνων; ἅγιος Σώζων εἶπεν· Πιστεύων τῷ Χριστῷ μου, οὐκ αἰσθάνομαι τῶν βασάνων σου. Μαξιμιανὸς εἶπεν· Ἐπαύλησον ἐξερχόμενος ἐκ τῆς θέας, καὶ μὰ τοὺς θεοὺς εὐθέως σε ἀπολύσω. ἅγιος Σώζων εἶπεν· Διὰ τὸ ἐνοχλεῖν μοι συνεργεῖς σατανᾶ; Ἀπόστα ἀπ᾽ ἐμοῦ ἐργάτα τῆς ἀνομίας, πολλὰ γὰρ ἤυλησα, νέμων τὰ πρόβατα· νῦν δὲ ἄδω τῷ Κυρίῳ ἆσμα καινὸν ἐν δεκαχόρδῳ ψαλτηρίῳ μεθ᾽ ᾠδῆς ἐν κιθάρᾳ.

[7] Μαξιμιανὸς ἡγεμὼν εἶπεν· Συνδήσατε αὐτὸν ἐν τῇ κερατίᾳ ἐν τοῖς καταδίκοις, ὅπως ῥυσθείημεν τῆς μιαρᾶς αὐτοῦ κεφαλῆς. ἅγιος Σώζων εἶπεν· Οὕτως κἀγὼ σπεύδω σὺν Χριστῷ εἶναι, καὶ ῥυσθῆναι τῆς ἀναιδοῦς σου ὄψεως. Μαξιμιανὸς εἶπεν· Ἀπάγάγετε αὐτῷ σφοδροτέρας μάστιγας, καὶ ποιήσατε τὸ σῶμα αὐτοῦ ἐν ἀφανισμῷ τελείῳ, καὶ διάρατε τὰ ὀστὰ αὐτοῦ, ἵνα μή τις θάψη αὐτὸν, καὶ πῦρ ἅψαντες, ἐμβάλετε αὐτὸν ἐκεῖ.

[Interrogatur Sanctus] Adstante autem ipso, Maximianus præses dixit: Quod tibi est nomen? Sanctus Sozon dixit: Si quæris commune nomen, quod mihi imposuerunt parentes, Tarasius vocor: si autem verum, Christianus Sozon in sacro baptismate nominatus sum. Maximianus præses dixit: Ex quo es loco? Ille vero dixit: Ex vico Midarzeorum a. Maximianus præsus dixit: Qua utilitate impulsus es huc venire? Sanctus Sozon dixit: Pastor ovium eram, degens in arvis, locumque cum loco permutans b. Maximianus dixit: Et quare hoc ausus es facere c? Sanctus Sozon dixit: Volens me ipse ostendere Christianum, & vos ut impios arguere: idcirco abscidi manum istius idoli.

[5] [libereque respondens, torquetur] Maximianus præses dixit: Accedens, adora deos, ut & prior audacia tibi condonetur. Sanctus Sozon dixit: Quem Deum adorabo? unimanum? Me vero pudet hunc dicere Deum. Qui enim sibi non potuit auxiliari, qualis ille deus? Maximianus dixit: Aggredimini d priora ejus membra. Sanctus Sozon dixit: Domine Jesu Christe, adesto mihi servo tuo in auxilium. Maximianus dixit: Confitere, sacrificans diis, & libera te tormentis. Sanctus Sozon dixit: Amens & insensate, non recordaris, quod istud fecerim volens me ipsum ostendere verum Christianum & generosum Christi athletam? Nequaquam territus periculis tormentorum tuorum, polluti idoli tui manum abscidi, & quo modo existimas me illi sacrificaturum?

[6] [diversis cruciatibus,] Maximianus dixit: Postquam in calceos ipsius infixeritis acutos clavos, iisque ipsum calceaveritis, facite, ut se moveat, dicentes ipsi: Oportet te sic ambulare. Sanctus Sozon dixit: Per spem meam, non ita te decorat chlamys, ut me sic ambulare e. Existimo enim me, ut in multa latitudine, cum otio incedere, non tantum f clavis punctum, quantum perpessione sanctificatum. Maximianus dixit: Miserrime, sanguis tuus torrentem effecit, & non sentis tormenta? Sanctus Sozon dixit: Credens Christo meo, non sentio tormenta tua. Maximianus dixit: Modulare egrediens e conspectu g, & per deos mox te absolvam. Sanctus Sozon dixit: Nonne ad exhibendam mihi molestiam cooperaris, satana? Absiste a me operarie iniquitatis: multum enim tibia cecini pascens oves. Nunc vero canto Domino canticum novum in decachordo psalterio cum cantico in cithara.

[7] [& morti addicitur.] Maximianus præses dixit: Ligate ipsum in ceratia h inter damnatos, ut liberemur scelesto illo capite. Sanctus Sozon dixit: Sic & ego festino cum Christo esse, & impudenti tuo liberari aspectu. Maximianus dixit: Infligite ei plagas vehementiores: efficiteque ut corpus ipsius prorsus evanescat, ac ossa ejus tollite, ne quis eum sepeliat, ignique accenso ipsum injicite i.

ANNOTATA.

a Metaphrastes varias præsidis interrogationes simul posuit; & de patria Sanctum ita respondentem induxit: Patria quidem mihi est Lycaonia: ea enim me tulit. Erat quidem ex Lycaonia Sanctus, ut ante jam dictum est: sed ipsa Sancti verba referenda erant ex Actis. Vicus Midarzeorum haud dubie fuit in Lycaonia, sed tam notabilis non est, ut inveniatur apud geographos.

b Metaphrastes sic habet: Præsum, inquit Sozon, gregi ovium: & quæ mihi loca florida, & aqua abundantia, & ad pascendum herbida, anni tempora ostenderunt, ad ea ago oves.

c Liberius iterum more suo Metaphrastes: Quomodo autem, inquit Maximianus, eo processisti audaciæ, ut Dei dexteram abstuleris? Magis etiam amplificavit Sancti responsionem, ita scribens: Excipiens vero Sozon: Quod non audacis quidem cœpti sit, quod factum est, neque id peccato debeat imputari, tuus quoque, ut mihi quidem videtur, Deus testatur. Neque enim ægre fert, nec tamquam injuria affectus, aspere quidquam loquitur. Quod si vox quoque ei aliqua adesset, videtur mihi potius vos esse accusaturus & aperte reprehensurus, quod, relicto omnium Opifice, inanimam suspiciatis materiam, & eam Deum esse existimetis, vos in Benefactorem ostendentes ingratos & immemores. Eadem libertate in sequentibus usus est Metaphrastes.

d Vox Græca ἅψασθε verti potest, tangite, attingite, aut aggredimini. At quocumque vertatur modo, cruciatus Sancto illatus non satis sola hac voce exprimitur, quia plus significat, quam intelligatur: loquebatur enim præses ad tortores, qui instrumenta habebant parata, quibus sanctum Martyrem cruciarent. Metaphrastes credidit ferreos ungues fuisse, quibus jussi sunt Sancti membra laniare: sic enim de primo tormento habet: Et primum quidem ferreis eum laniat unguibus. Id vel aliud simile tormentum revera Martyri illatum est, etsi non sit Actis insertum. Quippe notarii tantum dicta utrimque scribebant. Verum oratio sequens Sozontis ostendit non leve fuisse tormentum: & subsequentia tyranni verba, Libera te tormentis, insinuant, satis diu fuisse continuatum.

e Hæc Sanctus, postquam jam impletum erat præsidis mandatum de calceis. Metaphrastes istud responsum sit amplificavit: Ille autem (Sozon ita calceatus) currebat, tanquam super rosas incedens: & videns rivos sanguinis descendentes ex pedibus, videbatur suavibus rebus circumfluere: tyrannique & eorum, qui circumstabant, irrisiones ducebat esse laudationem: & ea re magis gloriabatur Athleta, quam ille chlamyde dignitatis.

f In exemplari Græco hic legitur: οὕτως ουν, sed legendum puto, οὐ τοσοῦτον, sicut notavi in margine: atque hunc sensum Latine expressi.

g Hic sententiam notabiliter mutavit Metaphrastes, quia fortasse verba Græca aliter legit: nam si pro ἐξερχόμενος ἐκ τῆς θέας, quod significat, egrediens e conspectu, legatur, ἐξερχομένης θεᾶς, erit significatio hæc, Egrediente dea. Hunc sensum secutus, omniaque nimis augens, ita habet: Deinde eum illudens Maximianus, Tibia, inquit, cane, Sozon, cras magna procedente dea: & per illam ipsam juro, quod ab omni examinatione & cruciatu statim liberaberis. Martyr autem: Tu me, inquit, irridens hæc loqueris, ea maligno dæmone in nos tibi suggerente. Ego autem & prius quidem tibia in agro recte cecini, congregans & revocans meas oves: & nunc quoque cano Domino meo canticum novum, ejus salutare omnibus annuntians. Tua autem dea fuerit omnino, ut est in proverbio, asinus ad tibiam, & quæ sit plane inanima, & nullo sensu prædita.

h Quid hic voce Græca κερατίᾳ proprie significetur, me latet; ideoque vocem illam Latine exprimere nolui, ne cum erroris periculo divinare cogerer, cum ne satis quidem constet, an vox non sit mendose scripta. Id certum est, Sanctum vehementissime verberatum fuisse, vel usque ad mortem, vel donec semimortuus igni injiceretur. Metaphrastes postremos Sancti cruciatus & mortem sic expressit: His Maximianus magis in eum irritatur, & prioribus vehementiores ei plagas imponit, ut sic quidem ei moverentur articuli, & dissolverentur compages, & intestina, tamquam aqua, diffluerent. Deinde cum ignem etiam accendisset, si quod reliquum esset membrum, id se minabatur combusturum, ut ne quidem omnium communem assequeretur sepulturam. Sic ergo se parabat Maximianus, & sic faciebat: & Martyri quidem carnes plagis laniabantur, & interna aperiebantur viscera: ille autem tanquam in herbido prato versans & vernos flores decerpens, erat affectus, & lætus Deo reddit animam. Menologium Basilianum de his ita habet: Deinde suspensus de arbore, ad necem usque cæsus est, atque ejus corpus in caminum ignis injectum.

i Non clare edicitur, utrum vivus igni jubeatur injici, an defunctus. Atque hinc factum existimo, ut posteriores scriptores alii verberibus peremptum dixerint, alii igne exstinctum. Hæc Acta mox aperte asserunt, Sanctum vivum in pyram esse ingressum. At sequentia non sunt scripta a notariis; ideoque non æque videntur certa.

* l. οὐ τοσοῦτον

CAPUT III.
Mors Sancti & sepultura: dies emortualis.

ἘΙσερχόμενος δὲ Ἅγιος ἐν τῇ πυρᾷ, προσηύξατο οὕτως. Δέσποτα Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ ἐπάκουσόν μου τοῦ δούλου σου, καὶ ὅστις τὸ ὄνομά μου ἐπικαλέσαιται διὰ τοῦ ἁγίου ὀνόματός σου, εἴτε ἐν οἴκῳ, εἴτε ἐν θαλάσσῃ, εἴτε ἐν συμφορᾷ, ἐν ἀνάγκῃ, καὶ εἴ τις τὴν μνείαν μου ἐπιτελέσει, ἐλευθέρωσον αὐτοῦς ἀπὸ πάσης θεηλάτου ὀργῆς καὶ ἀνάγκης. Καὶ φωνὴ ἦλθεν πρὸς αὐτὸν λέγουσα· Θάρσει μάρτυς μου Σώζων, ἐξηκούσθη ἠτήσω με.

[9] Τούτου δὲ γενομένου, καὶ τοῦ Ἁγίου πρὸς Κύριον ἐκδημήσαντος, αὖθις ἐκ τῆς πυρᾶς βροντὴ ἐγένετο μεγάλη, καὶ ὄμβρος μέγας σὺν χαλάζῃ ἦλθεν, καὶ πάντες ἀπὸ τοῦ φόβου ὑπεχώρησαν, καταλείψαντες τὸ σῶμα τοῦ Ἁγίου. Καταλαβούσης δὲ τῆς νικτὸς, καὶ σκότους ὄντος πολλοῦ, τὰ λείψανα τοῦ ἁγίου μάρτυρος οἱ ἀδελφοὶ συστεῖλαι οὐκ ἠδύναντο διὰ τὸ σκοτίαν εἶναι βαθείαν. Ἐν αὐτῇ δὲ τῇ νυκτὶ φῶς ἐγένετο μέγα, λάμψαντος τοῦ ἡλίου ὡς ἐν μεσυιμβρίᾳ ἕως οὗ ἐτάφῆ τὸ ἅγιον σῶμα τοῦ Ἁγίου καὶ ἐνδόξου μάρτυρος, καὶ πάλιν νύξ ἐγένετο. Ὄθεν εὐχαριστοῦντες οἱ ἀδελφοὶ, ἀπέδωκαν δόξαν τῷ Θεῷ τῷ τοιαύτην χάριν διδοῦντι τοῖς ἁγίοις αὐτοῦ τοῖς φοβουμένοις αὐτὸν, καὶ σώζοντι τοὺς μετὰ πίστεως ὁμολογοῦντας τὸ ὄνομα τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ.

[10] Ὅσοι οὖν προσκυνοῦσιν εἰς τὸν τόπον, ὅπου κεῖνται τὰ λείψανα αὐτοῦ τοῦ ἁγίου Σώζωντος, καὶ τὰ ὅπλα τῆς νίκης αὐτοῦ, χάριν εὕρωσιν καὶ θύχωσιν τῆς τῶν οὐρανῶν βασιλείας, καὶ χάριν εὕρωσιν ἐν τοῖς ἀτελευτήτοις αιῶσιν. Ἐτελειώθη δὲ ἅγιος Ταράσιος μετονομασθεὶς Σώζων μηνὶ Σεπτεμβρίῳ κατὰ Ῥωμαίους ἡμέρᾳ ἑβδόμῃ· κατὰ δὲ ἡμᾶς μηνὶ δωδεκάτῳ, πέντε καὶ δεκάτῃ, καὶ πρεσβεύει ὑπὲρ ἁμαρτιῶν τῷ Κυρίῳ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος σὺν τῷ ἀχράντῳ αὐτοῦ Πατρὶ, καὶ τῷ ἁγίῳ καὶ ζωοποιῷ αὐτοῦ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμὴν.

[Sancti in igne oratio:] Ingrediens vero Sanctus in pyram, oravit hoc modo: Dominator Domine Jesu Christe, exaudi me servum tuum, & quisquis nomen meum invocaverit per nomen sanctum tuum, sive in domo, sive in mari, sive in periculo, sive in necessitate; & si quis memoriam meam celebraverit, libera eos omni divinitus illata ira & necessitate. Vox autem ad ipsum venit, dicens: Confide, mi martyr Sozon, exaudita est oratio tua a.

[9] Hisce vero factis, Sanctoque ad Dominum profecto, [reliquiarum per Christianos collectio:] ex pyra rursum ingens emicuit tonitru, ortusque est imber vehemens cum grandine, & omnes præ metu discesserunt, relinquentes corpus Sancti. Ubi nox advenerat, cum multæ essent tenebræ, fratres reliquias sancti Martyris colligere non potuerunt ob densam caliginem. Eadem vero nocte lux orta est magna, lucente sole sicut in meridie b, donec sepultum est sacrum corpus sancti & gloriosi Martyris: deinde nox rediit. Unde gratias agentes fratres, gloriam dederunt Deo, qui talem concedit gratiam Sanctis suis se timentibus, quique servat confitentes cum fide nomen Domini nostri Jesu Christi.

[10] Quicumque igitur adorant in loco, ubi jacent reliquiæ sancti hujus Sozontis atque arma victoriæ ipsius, [dies martyrii exposita.] gratiam invenerint, ac regnum cælorum consecuti fuerint, & gratiam c adinvenerint in seculis sempiternis. Defunctus vero est sanctus Tarasius, cognominatus Sozon, secundum Romanos mense Septembri, die septima; at secundum nos mense duodecimo d, die decima quinta: & legationem obit pro peccatis apud Dominum nostrum Jesum Christum, cui gloria & potestas cum immaculato ipsius Patre, & cum sancto ac vivifico ejus Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Præmissa oratio Sancti fide prorsus indigna est, ut jam monui in Commentario num. 7; ideoque æque apparet fictitium, quod hic additur de voce cælitus delata. Recte hæc omissa a Metaphraste.

b Licet incredibile non sit, signa aliqua divinitus intervenisse investigationi reliquiarum, uti factum est in collectione corporum SS. Tarachi, Probi & Andronici, quæ per lucidam stellam cælitus delatam fuere cognita; non tamen crediderim solem luxisse. Metaphrastes rem narravit hoc modo: Cum autem jam flamma in altum esset sublata, terribile & horrendum tonitru resonans, multumque imbrem & grandinem simul dejiciens, lictores quidem depulit & dispersit. Amici autem martyrum, & maxime ii, qui erant diligentiores, secure colligebant Martyris reliquias. Interim autem cum nox quoque advenisset, non fuit retardatum illorum promptum & alacre studium. Neque enim erat nox amplius: sed lux clarissima protinus illucescens, ea reddebat manifesta, quæ non oportebat latere; & præstabat, ut ea facilius tollerentur, & colligerentur a piis. Quæ quidem omnia sancte collecta septimo Septembris, præclaram & magnificam assecuta sunt sepulturam. Lux enim illa etiam usque ad ipsum venit sepulcrum, & permansit in sepultura reliquiarum: deinde reversa est nox ad suam naturam. Quæ de tempestate, qua lictores aufugerunt, sunt dicta, non sunt incredibilia: neque incredibile est lumen aliquod, quo reliquias facilius colligerent Christiani. Timeo tamen, ne qua hic supra verum exaggerata sint.

c Dubito an vox Græca χάριν gratiam, hic non sit mendose repetita: nam si legatar χαρὰν gaudium, phrasis erit magis concinna.

d Videlicet mense duodecimo Syro-Macedonico, qui Gorpiæus dicitur, & majori ex parte concurrit cum Septembri. Porro secundum hanc epocham mensis Gorpiæus inchoatus est 24 Augusti, ut ex enumeratione dierum colligitur.

DE S. ANASTASIO MARTYRE
SALONÆ IN DALMATIA

Circa an. CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Anastasius martyr Salonæ in Dalmatia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti in Fastis antiquissimis memoria celebris: distinguendus omnino est ab Anastasio corniculario, qui non videtur Salonæ passus: corporis S. Anastasii sullonis translatio.

Molanus in additionibus ad Usuardi Martyrologium hodie commemoravit S. Anastasium martyrem, [S. Anastasius hodie Martyrologio Romano insertus,] ita scribens: In Aquileia, natalis sancti Anastasii martyris. Hic fullo fuit, sed fidei merito in martyrum numerum annumeratus est. Hunc secutus est Baronius, ut ipse innuit in Annotatis, quando S. Anastasium Martyrologio Romano inseruit ad hunc diem, paucis hisce verbis: Aquileiæ sancti Anastasii martyris. Etenim videtur Anastasius fullo potius commemorandus fuisse ad diem XXVI Augusti, quo coronatus martyrio scribitur; & potius Salonæ in Dalmatia, quam certaminis sui palæstram habuit, quam Aquileiæ, ubi ante habitavit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ existimat, hanc diem inventionis seu translationis esse. Verum id nullibi invenio, & magis suspicor Anastasium a Molano relatum esse ad diem non suum. Interim ex Kalendario diœcesis Aquileiensis, quod anno 1674 Utini impressum habeo, perspicio S. Anastasium Officio duplici in diœcesi Aquileiensi celebrari hac die VII Septembris; sed ignoro, quam antiqua sit illa consuetudo.

[2] [rectius in Hieronymianis est ad 26 Augusti,] Dubitare tamen vix possum, quin Sanctus olim cultus sit die XXVI Augusti, seu VII Kalendas Septembris, quo coronatum martyrio testantur Acta, quæ & antiqui admodum cultus indicia suggerunt, tam Salonæ quam Aquileiæ, imo etiam in Africa. Etenim in plerisque Martyrologiis Hieronymianis Anastasius martyr VII Kalendas Septembris, seu die XXVI Augusti, magno consensu annuntiatur: Florentinius sic edidit: In civitate Solona natalis sanctorum Anastasii martyris. Geminum hic mendum est; at utrumque ex aliis codicibus facile corrigitur: nam pro Solona legendum Salona, & pro sanctorum substituendum sancti. Porro Florentinius testatur pag. 1067, in codice suo Blumiano subjuncta legi verba hæc, quibus Anastasius noster ab aliis synonymis clarissime distinguitur: Hic fullo fuit, quique fidei suæ merito inter * martyrum numero meruit coronari. Codex vetustissimus Epternacensis ad eumdem diem: Et in Salona Anastasii. Corbeiensis apud Acherium, alterque Corbeiensis contractior apud nos iisdem verbis: VII Kal. Sept. Civitate Salona, natalis S. Anastasii martyris. Rhinoviensis apud nos, ibique & Richenoviensis: VII Kal. Sept. In civitate Salona, Anastasii martyris. Eodem die Anastasium martyrem sine loco memorant Augustanum & Labbeanum apud nos, Gellonense apud Acherium tom. 2 Spicilegii recusi, & antiquissimum apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Col.em>.

[3] Ejusdem S. Anastasii memoria ad XXVI Augusti addita est in variis codicibus Usuardinis apud Sollerium nostrum laudatis, [& in aliis: sed a quibusdam confunditur cum S. Anastasio corniculario,] de quibus plura non addo, quam mendose presbyterum vocari in codice Bruxellensi. Similiter in auctis quibusdam Martyrologii Adonis codicibus legitur eodem die S. Anastasii martyris commemoratio. Dominicus Georgius in Martyrologio Adonis annotationibus illustrato ad XXVI Augusti post textum Adonis hæc in aliquot codicibus legi affirmat: Civitate Salona, passio sancti Anastasii martyris, cujus actus supra notati sunt XII Kal. Septembr. Et editor laudatus in Annotatis ita scribit: Iterum a codicibus nostris memoratur hac die Anastasius martyr Salonitanus, de quo egerunt die XXI Augusti. Vix intelligo, quid illa annotatione insinuatum velit Georgius. Nam qui Martyrologium Adonis auxerunt, a vero manifeste aberrarunt, si Anastasium illum, quem Ado ad XXI Augusti annuntiavit, eumdem crediderunt cum Anastasio fullone, quem ad XXVI Augusti in Hieronymianis reperiebant. Dubitavit Georgius in Annotatis suis ad XXI Augusti, unusne sit, an geminus Anastasius istis diebus annuntiatus: hic unum facere videtur, sed non tam clare, ut verba sua nequeat alio modo interpretari.

[4] Quidquid tamen sit de mente istius scriptoris, de distinctione Anastasiorum saltem dubitantis; [a quo probatur distinctus:] illos jam distinxerunt Tillemontius tom. 5 Monumentorum in Persecutione Diocletiani art. 58, Sollerius in Usuardo suo ad XXI Augusti, & Cuperus noster in Actis S. Anastasii vel Attali ad eumdem Augusti diem. Indicia vero distinctionis hæc sunt. Primus Anastasius, qui alias Attalus vocatur, sub Aureliano passus dicitur; at Anastasius fullo passus est sub Diocletiano. Primus erat cornicularius miles; alter Fullo. Primus conversus est, dum S. Agapitum martyrem, de quo apud nos ad XVIII Augusti, a fide abstrahere moliebatur; alter Christianus erat Aquileiensis, & martyrii cupidus Salonam profectus est. Nihil igitur habent commune præter nomen & secundum aliquos urbem, in qua passi sunt. At ne nomen quidem omnino congruit, cum prior in Actis S. Agapiti etiam vocetur Attalus, ita ut vel geminum habuerit nomen, vel alterutrum nomen ei ex errore sit datum. Quod vero ad urbem attinet non satis probabile puto, quod uterque in eadem urbe sit coronatus.

[5] [Anastasius cornicularius non videtur passus in Dalmatia, sed in Latio:] Sane Acta secunda S. Agapiti enarrant conversionem Attali eo modo, ut statim videatur comprehensus, & martyrio coronatus, ut revera factum affirmat Ado ad XXI Augusti. Cum autem S. Agapitus sit passus prope civitatem Prænestinam in Italia; longe verisimilius mihi apparet, in Italia passum esse Anastasium cornicularium, quam Salonæ in Dalmatia, ubi passus est Anastasius fullo. Qua de causa magis mihi placet sententia Petri de Natalibus, qui Anastasium cornicularium Romæ passum affirmat, quam Adonis & aliorum, qui Salonæ obiisse dicunt. Quippe Ado sibi aperte contradicit, dum testatur Anastasium conversum esse in passione S. Agapiti, & mox perire jussum, si velit id contigisse Salonæ in Dalmatia, cum ipse martyrium Agapiti ponat apud Prænestinam civitatem in Latio. Neque enim verisimile est, neque ullibi affirmatur, Anastasium post conversionem suam subito avectum esse in Dalmatiam, ut ibi potius quam in Latio post triduum occideretur. Ex dictis patere existimo, S. Anastasium fullonem alium esse ab Anastasio corniculario. Ex iis insuper colligo, sententiam Adonis & aliorum martyrologorum de Anastasio corniculario Salonæ passo minus esse probabilem; ejusque martyrium in Latio potius quam in Dalmatia collocandum.

[6] [causa investigatur cur ab Adone videatur Salonæ attributus;] Etenim vehementer suspicor, urbem, in qua passus erat Anastasius fullo, Adonis errore attributum esse Anastasio corniculario. Invenit ille in Romano parvo ad XXI Augusti hæc verba: Salonæ, Anastasii martyris. Possunt hæc æque aut magis intelligi de Fullone quam de corniculario: nam Fullonis memoria celebris est in Hieronymianis, non item cornicularii. Fuerit sic quidem Anastasius fullo a die XXVI Augusti avulsus; at non infrequens est auctori istius Martyrologii, quod Sanctos annuntiet aliis diebus, quam quibus passi sunt aut Hieronymianis inserti. Præterea de Anastasio corniculario non constat, quo die sit occisus. Non potest igitur ex solo die ipse potius intelligi in Romano parvo annuntiatus; cum locus Anastasium fullonem omnino insinuet. Attamen Ado, quem ceteri ducem sunt secuti, verba istius Martyrologii intellexit de Anastasio corniculario ex Actis S. Agapiti cognito, quod Anastasium fullonem, quem nullibi memorat, prorsus ignoraret: atque hinc factum existimo, ut scriberet Anastasium cornicularium Salonæ coronatum; licet longe verisimilius sit, eum in Latio occisum esse, & quidem ante S. Agapitum, aut certe eodem fere die: nam plerumque tyranni conversos martyrum constantia milites statim occidi jubebant; idque hic factum Ado ipse pronuntiat.

[7] [& corrigetur sente tia Cup Adonen ad 21 Augusti secuti.] Quapropter sententiam Cuperi nostri, qui cum Adone ceterisque martyrologis palæstram S. Anastasii cornicularii Salonæ in Dalmatia non sine aliqua dubitatione collocavit, minus probabilem & corrigendam existimo; quemadmodum ipse faceret, si viveret. Ex hac autem correctione sequitur, ut omnia illa, quæ de gloria posthuma S. Anastasii apud Salonitanos & Spalatenses collegit Cuperus ad XXI Augusti in Anastasio vel Attalo, huic Anastasio fulloni attribuenda sint. De hoc etiam Thomas archidiaconus Spalatensis, scriptor seculi XIII, in Historia Salonitana cap. 3 recte dixit: Eodem tempore (persecutionis Diocletiani) Anastasius Aquileiensis apud Salonam martyrium pro Christi nomine suscepit. Huic optime consonant Acta, Petrus de Natalibus, & auctor Florarii nostri Ms.: nam omnes Anastasii fullonis martyrium collocant sub Diocletiano.

[8] Quæ autem de gloria posthuma Sancti dicenda sunt, [Sancti corpus translatum ad civitatem Spalatensem;] huc transfero: Primam ecclesiam supra corpus Sancti constructam in agro Salonitano, testantur Acta num. 4. Cum deinde Salona fuisset capta a barbaris, & postea Joannes præsul Salonitanus sedem suam fixisset in vicina civitate Spalatensi, egregius episcopus, inito cum civibus consilio, tentavit corpus S. Domnii Salonitani episcopi Spalatum transferre. Hoc autem consilium tam feliciter exsecutioni datum est, ut corpus etiam S. Anastasii martyris, quod primo inveniebatur, translatum fuerit Spalatum. Utrumque ibidem depositum est in ecclesia Sanctissimæ Dei Genitricis. Verba Thomæ archidiaconi Spalatensis, qui hæc narrat cap. 12, jam dedit Cuperus, eaque videri etiam possunt apud Joannem Lucium pag. 320. Translatio eodem fere modo narratur tom. 2 Aprilis in Sanctis martyribus Dalmatis pag. 9 ex Ms. Spalatensi. Verum ibidem pag. 10 & 11 etiam ex Baronio & aliis narratur martyrum quorumdam Dalmatarum translatio Romam, eaque facta dicitur tempore Joannis Papæ IV. Cum autem inter illos martyres Anastasius quidam numeretur a Baronio in Annotatis ad Martyrologium Romanum die XI Aprilis, facile quis suspicari posset, corpus S. Anastasii fullonis seculo VII fuisse Romam deportatum. At si vera narravit Baronius, alius est ille Anastasius, unus nimirum ex octo militibus, quos sine nomine annuntiavit ad prædictum diem XI Aprilis.

[9] Sane Spalatenses non dubitarunt, quin servarent corpus S. Anastasii martyris, [ibique seculo 13 novo altari honoratum.] licet Martyrem ipsum non satis videantur cognovisse eorum posteri. Spalatensibus consentit Constantinus Porphyrogenitus in libro de Administrando imperio cap. 29, ubi Spalatensem urbem Aspalathi nomine memorans, de deposito ibi S. Anastasio sic habet: In eadem vero urbe depositus etiam fuit sanctus Anastasius. Seculo XIII ejusdem Sancti corpus novo altari honoratum fuit per Bernardum archiepiscopum, de quo ita laudatus Thomas archidiaconus cap. 15: Iste extraxit corpus B. Anastasii ab altari veteri, & collocavit in eodem loco in altari novo A. D. MCCIX. Joannes Lucius in Addendis ad Opus suum de Regno Dalmatiæ pag. 67 ad gesta Bernardi archiepiscopi addit sequentia: Hic consecravit altare S. Anastasii, ut constat ex inscriptione sculpta in capite argenteo ejusdem Sancti, quæ talis est: A. D. N. I. XPI MCCX Ind. XIII., tempore D. Innocentii Pap. III., et Andreæ regis Ung., et D. Bernardi archiepi et Domaldi comitis, X Kal. Junii hoc opus factum est, et altare consecratum ad honorem Dei et sancti Anastasii, in quo corpus requiescit, cujus caput hoc est. Unius anni differentia est in tempore assignato. Forte anno 1209 destructum est altare vetus, & novum anno sequenti consecratum.

[Annotata]

* forte in

§ II. Acta Sancti edenda: videtur idem cum Anastasio M., quem Græci habent die 5 Decembris & 25 Octobris: idem quoque forte in Hieronymianis hac die 7 Septembris.

[Acta non sunt auctoris synchroni,] Tillemontius tom. 5 Monumentorum in Persecutione Diocletiani art. 58 memorat Acta Ms. S. Anastasii nostri, quæ inventa testatur a Benedictinis in Monte S. Michaëlis. Eadem nos habemus in codice membraneo Ms., notato P. Ms. 20, ut colligo ex collatione horum Actorum cum iis, quæ de suis dedit Tillemontius. Acta autem hæc laudato scriptori videntur esse quasi epistola episcopi Salonitani ad populum suum, sed quæ scripta sit satis diu post Sancti martyrium, & ex relatione piarum quarumdam personarum. Addit Tillemontius, facta quædam hisce Actis inserta esse, quæ ex traditione populari manare potuerunt, & sic veris addi. Porro quod dicit laudatus scriptor de Actis hisce satis diu post Sancti martyrium scriptis, certum est & indubitatum: attamen dici nequit, quanto tempore scriptor Actorum posterior fuerit rebus gestis; sed ex Actis solum liquet, contemporaneum non fuisse. Nihilo magis clarum est, utrum scripta sint per episcopum aliquem, an per clericum alium aut virum etiam secularem. Utrum Salonitanus fuerit, an Aquileiensis Actorum scriptor, æque incertum est: sed in urbe alterutra verisimiliter scripta sunt.

[11] [sed bona fide videntur scripta: quo modo ea edenda.] Porro scriptor Actorum processisse videtur fide bona, & vera solum narrare voluisse; sed pauca de Sancto novisse, ideoque pauca narrasse. Hinc gesta Anastasii coram tyranno, & omnia fere adjuncta martyrii siluit. At de posthuma Sancti gloria enarravit plura, quæ nosse poterat. Ceterum codex noster, inscitia aut negligentia illius, qui hæc Acta in eo exscripsit, multis locis mendosus, hunc præfert titulum: Passio S. Anastasii martyris in Aquilecia civitate sub die VII Kal. Sept. Menda frequentia grammaticalia, quæ phrasim hiulcam & vitiosam reddunt, ex alio Ms., quod correctius est, emendavi, aut potius istud apographum, quod ex codice Augustano huc missum est anno 1639 per P. Christophorum Steboreum, edendum censui, cum codice tamen collatum. Præterea, cum Petrus de Natalibus tota fere hæc Acta Catalogo suo Sanctorum lib. 7 cap. 124 inseruerit, atque ex eo sua dederit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem; in Annotatis observabo, quibus in locis illi ab Actis recesserint. At ante editionem Actorum alia quædam veniunt examinanda.

[12] [Anastasius, apud Græcos annuntiatus 5 Decembris,] Græci tam in Menæis impressis quam in Menologio Sirletiano annuntiant Anastasium martyrem sine loco aut tempore. Hunc eumdem esse cum Anastasio fullone pronuntiat indubitanter Tillemontius. Audiamus igitur Menologium Sirletianum ad V Decembris: Eodem die natalis sancti martyris Anastasii. Hic cum sanctos martyres, a gentilibus inquisitos, videret propter Dei confessionem membratim discerpi, & ipse esset Christianus, considerans quanta illis a Deo reposita essent bona, cupiens illa consequi, quodam die corde accensus, cruce totum corpus signavit, in stadium cucurrit, & stans in medio consessu, magna voce clamavit: Inventus sum ab iis, qui me non quærebant: manifestus factus sum his, qui me non interrogabant. Cum vero omnes illum intuerentur, dixit: Audite vos omnes, ministri diaboli, audite, inquam, Christianus ego sum, atque in Dominum meum Jesum Christum credo; & idola vestra cum adoratoribus suis anathematizo atque aversor. Illi vero ita libere prædicantem audientes obstupuerunt, statimque exuentes, flagris cæsum carnifices obtruncarunt, & in mare projecerunt. Hæc etiam leguntur in Menæis & apud Maximum Cytheræum sine ulla notabili mutatione, quam quod circa finem tormenta Martyris clarius explicentur.

[13] Primo enim vestibus exutus graviterque flagris cæsus dicitur. [idem videtur cum Anastasio fullone,] Deinde vero ei dixerunt, inflicta fuisse verbera illa ob proterviam & impudentiam, videlicet ob audacem & liberam fidei confessionem. Addiderunt, caput ei præcidendum, quod Christum coleret, & sic piscium escam futurum. Præcisoque mox ejus capite, corpus lictores paululum a terra recedentes dicuntur in mare projecisse. Jam vero si allata diligenter cum Actis conferantur, nihil inveniemus, quo minus credamus eumdem esse Martyrem. Nam etsi aliqua apud Græcos referantur, quæ non leguntur in Actis; multaque in Actis, de quibus nihil est apud Græcos; omnia tamen facile conciliari possunt, prout in Annotatis ostendam. Quæ vero insinuant, utrobique de eodem agi Martyre, satis sunt notabilia. Nam primo Anastasius tam secundum Acta quam Fastos Græcos ultro se occasioni certaminis ingessit. Secundo ex utrorumque relatione crucis signo se Christianum ostendit. Tertio demum utrobique corpus in mare projectum est: quodque in Menæis dicitur de corpore per lictores paululum a terra recedentes ad mare delato, optime congruit cum inventione corporis in Actis relata. Unum tamen hic dubitationem ingerere potest, nimirum quia Menæa habent, Anastasium capite prius minutum, & deinde mari traditum: Acta vero innuunt, mari suffocatum esse, & de capite resecto silent. Verum cum fateatur scriptor Actorum, se ignorare, quas pœnas impius judex intulerit, simul videtur agnoscere, se genus mortis ignorasse, & de injecto in mare corpore, seu vivi seu defuncti, solum fuisse edoctum. Menæa quoque tantæ auctoritatis non sunt, ut solo illorum testimonio certum fiat, Sanctum prius fuisse decollatum. Itaque hoc factum ex illa relationum diversitate redditur dubium: sed tanti non est facienda illa diversitas, ut idcirco credamus Anastasium geminandum, quem probabilius unum credimus.

[14] Quin & eumdem quoque existimamus Anastasium, qui in Menæis & apud Sirletum annuntiatur die XXV Octobris. [uti & Anastasius apud eosdem memoratus 25 Octobris.] Apud Sirletum hæc de eo leguntur: Eodem die natalis sancti martyris Anastasii, qui fidei Christianæ prædicatione multos convertens, ense obtruncatus, quievit in Domino. Menæa clarius indicant, eumdem probabilius esse, dum eum exornant elogio, quod hic reddo Latine: Eodem die (XXV Octobris) sancti martyris Anastasii. Hic ultro ad tyrannos accedens, & Christum verum Deum liberrime prædicans, omnes in stuporem traxit. Perspicientes autem immutabilitatem ipsius, caput ei gladio amputarunt, eumque mari injecerunt. Verum religiosa mulier ex gurgite recipiens sanctum ipsius corpus, unguentis ac linteis involutum, in oratorio, quod ædificavit, deposuit. Cujus depositione multæ sanationes factæ sunt, & huc usque fiunt, ad gloriam benigni Dei nostri. Amen. Omnia insinuant hæc dici de Anastasio fullone; neque alius est apud Sirletum, quantum existimo. At auctor Menologii ex prædicatione seu confessione divinitatis Christi videtur oscitanter multorum conversionem intulisse. Locum vero & tempus martyrii ambo videntur ignorasse, cum ea utroque loco sileant.

[15] [Anastasius, hac die in Hieronymianis positus,] Demum quæri potest, an idem quoque videatur Anastasius martyr, qui ad hunc diem VII Septembris memoratur in plerisque apographis Hieronymianis sine loco martyrii. Apud Florentinium post Januarium & socios, martyres Beneventanos, sic commemoratur: Et passio sancti Anastasi martyris. Epternacense ibidem in Annotatis habet: Sancti Anastasii episcopi. Corbeiense vero: Et passio S. Anastasii cum sociis suis. Martyrologium reginæ Sueciæ apud nos: Et passio sancti Anastasii. In Labbeano nudum habetur nomen, Anastasii; & in Augustano corrupte, Anastasiæ. Gellonense apud Acherium, Anastasii. Demum alia quædam de Anastasio nihil memorant hac die. Nunc si data verba attente consideremus, alius videbitur hic Anastasius, quia in Epternacensi vocatur episcopus, & in Corbeiensi memoratur cum sociis: neutrum enim congruit S. Anastasio fulloni, ut jam observavit Florentinius, qui distinctum credit.

[16] [forte etiam est Anastasius fullo per errorem ad hunc diem relatus.] Contra observo, nullibi hac die locum martyrii esse adjunctum: id vero indicium est, hanc Anastasii annuntiationem non esse primi collectoris Martyrologii; sed ab alio postea adjectam; præsertim cum tam varia sit pro codicum diversitate, nec in omnibus legatur. Qua de causa considerandum restat, an S. Anastasius fullo non potuerit hodie ex errore repeti. Si autem advertamus, eum recte positum esse VII Kal. Septembris; hunc vero esse diem VII Septembris, aut VII Idus Septembris; non apparebit incredibile, VII Kalendas cum VII Idus aut cum die VII Septembris ab aliquo fuisse confusum, aut solo describentium errore VII Idus pro VII Kalendas fuisse positum. Quidquid sit, vehementer suspicor Anastasium fullonem hac die fuisse reproductum, aut certe quempiam hic memorari Anastasium, qui a die sibi propria sit avulsus, & alio loco clarius sit annuntiatus. Plura igitur de eo hodie non dicemus.

ACTA
auctore anonymo
Ex codice Ms. Augustano, collato cum codice nostro.

Anastasius martyr Salonæ in Dalmatia (S.)

BHL Number: 0414

A. Anonymo.

[S. Anastasius fullo Aquileiensis,] Quamvis tempore persecutionis inimicus generis humani in vitiis religioni Christianæ triumphum martyrum memoriæ subtrahere nisus sit, ne confusus super coronas martyrum & prostratus erubesceret: in populo tamen, quantum religiosorum ratio memoriæ reservavit, quicquid fidelibus animis in laudem Beatorum refertur, hoc decet summa veneratione audire & colere. Cum igitur tempore Diocletiani sceleratissimi persecutoris edictio promeretur a adversus Christianos agereturque persecutio, beatus Anastasius in Aquileensi b civitate, quod cum reverentia dicendum est, artis fulloniæ operam exercebat, ut illa apostolica præcepta compleret, per quæ definitum est, ut laborantes manibus nostris, necessitatem sustinentibus opem largiri possimus. Nihil enim indecorum fuit * qualibet arte laborare, ut Dei impleantur præcepta, ut perfectam Christianitatis gloriam adipisceretur.

[2] Relicto igitur argasterio c artis suæ, mandatum Euangelicæ artis implevit, [profectus Salonam, Christianus agnoscitur & capitur:] imitatus Jacobum & Johannem, qui, cum reficerent retia sua, erant enim piscatores, relicta navicula instrumentisque, vel patre suo Zebedeo, secuti sunt Dominum. Nec aliter beatus Anastasius coronam martyrii poterat invenire, nisi, quæ erant sæculi, quasi impedimenta a suis desideriis abjecisset. Sequens ad Salonitanam civitatem, ultro se offerens, religiosum arripuit agonem, & ante hospitium, in quo mansurus erat, signum crucis depinxit: sed & per celeberrima populi loca expressit signaculum d Christi, cujus professionis esset, demonstrare non dubitavit. Quem ministri persecutoris agnitum acceptumque ante judicem statuisse enarrantur. Ad plenum tamen testimonium statio artis beatissimi Martyris, in Aquileensi civitate constituta, facta est domus orationis e: & ubi tunc vestimentorum sordes abluebantur, nunc populorum sordes oratione profusa, animarum sordes creduntur abstergi.

[3] Verum cum ante judicem statutus fuisset, quæ gesta sint, [ejus martyrium: corporis inventio,] vel ad quæ ejus responsio de professione Christianitatis processerit, quasque pœnas impius judex intulerit, subtraxit necessitas: quia Diocletianum persecutorem longe in alia f positum civitate, relicta tunc temporis monimenta dicunt. Sententiam tamen talem mandasse refertur, ut suspenso in collo ejus lapide in mare mitteretur g. Qui mox præcipitatus triumphum martyrii consequi meruit h. Matrona quædam erat, Asclepia nomine, in facultatibus dives, in moribus Christiana, quæ servis suis libertatem & infinita præmia promisit, si corpus beatissimi Martyris invenirent. Ergo quia tantis præmiis invitati sunt, usque in quartum vel quintum miliarium per littora & vadosa loca scrutantes sollicite, ex Dei ordinatione provenit, ut invenirent Afros, qui illud corpus venerabile cum ipso lapide, quem diximus, jam levabant. Super quos beatæ illius matronæ homines irruerunt, & ad conturbandum illos sanctam i se finxerunt inferre calumniam, dicentes illos homicidas esse, qui haberent in manibus corpus exanime; hoc ea ratione fingentes, ut illi territi cederent.

[4] Corpus tamen supradicti Afri, ut est argutum genus, [sepultura & cultus.] habentes, portionem k martyris ipsius gratia sustulerunt: nam & illum lapidem portaverunt in patriam suam. Et basilica in nomine ejus facta est, in qua ad effugandos immundos spiritus virtutes dicuntur fieri innumeræ. Supradicta autem femina beatissima, læta quod tantum munus a Domino meruisset accipere; celavit paululum corpus, donec persecutionis conquiesceret furor. Deinde basilicam fecit, & beatum Martyrem in Salonitano territorio collocavit. Hæc quantum a certis & fidelissimis viris addiscere potuimus, & quantum ingenio vel sermone prævalui, desideravi de Sancto * auribus vestris intimare. Orationes autem ipsius nos adjuvent, de cujus meritis memorata sunt, quæcumque dicuntur. Martyrizatus est autem beatus Anastasius VII Kalend. Septembris l sub Diocletiano imperatore, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Edictum Diocletiani contra Christianos datum est anno 303, & mox cœpta persecutio. Idcirco martyrium fixi circa annum 304, licet possit contigisse aliquot annis serius.

b In codice nostro, Aquilegiensi. Porro Aquileia ampla olim erat civitas & florens; sed sæpius destructa & reparata, nunc fere deserta est, in provincia Foro-Juliensi.

c Argasterium, alias argisterium, videtur derivari, corrupte tamen, a Græca voce ἐργαστήριον, sumiturque pro officina cujuslibet artificis. Hinc S. Jsidorus lib. 15 Originum cap. 6: Ergasterium locus est, ubi opus aliquod fit.

d Tillemontius ante laudatus dicit, has crucis formationes non esse secundum regulas ordinarias, & creditu esse difficiles. Priusquam hanc censuram examinem, audiamus quo modo ambiguum Actorum locum expresserit Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 124: Tandem, inquit, amore animatus martyrii ad Salonitanam civitatem devenit: & cum in hospitio, in quo mansurus erat, signum crucis in locis pluribus depinxisset &c. Græci in Commentario num. 12: Cruce totum corpus signavit &c. Ex hisce existimo, signum crucis a S. Anastasio depictum ante hospitium suum: eumque per celeberrima urbis loca libere se eodem salutari signo muniisse, videntibus aliis; non vero illud ubique pinxisse. Græci porro plus dicunt, nimirum S. Anastasium non modo crucis signo se Christianum prodidisse; sed ultro ad persecutores accurrisse, ac fidem suam odiumque idololatriæ coram ipsis professum esse. Itaque de horum potius relatione dicere debueretTillemontius, non esse secundum regulas ordinarias se ultro judicibus sistere: id enim plus est, quam signo crucis, etiam frequenter repetito, fidem suam non dissimulare. Hoc cur tantum non incredibile, aut regulis ordinariis minus congruum pronuntiet, non satis perspicio, præsertim cum vix dubitari possit, quin Sanctus, sive solum crucis signo fidem suam prodiderit, sive ultro ad tyrannum accesserit, id fecerit ad animos Christianorum confirmandos, nutantesque suo exemplo animandos. Hic vero actus est fortitudinis Christianæ summæque charitatis, quo rectissime impletur illud Christi: Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Aliud tamen esset, se solo martyrii desiderio tyrannis sistere: nam id Patres & doctores passim improbant, nisi fiat speciali Spiritus sancti instinctu.

e Cum ex fullonica ejus officina factum sit oratorium: jam Aquileiæ Sanctus colebatur, quando hæc Acta sub finem seculi 4 aut seculo 5 sunt conscripta. At suspicor istud oratorium deinde cum urbe eversum esse.

f Tillemontius de S. Anastasio ait: Secundum Acta Sanctus videtur ad Diocletianum ductus. Sed utrumque Ms. plane habet contrarium; videlicet Diocletianum, in civitate multum dissita degentem, mandasse ut mari demergeretur. Petrus de Natalibus, de judice & martyrio Sancti sic habet: Qui (judex) cum Sanctum cogitasset diversis laniare suppliciis: ab imperatore subita jussione compulsus est ad ipsam, in qua augustus degebat, concitus ire civitatem. Ob hanc causam expeditam in Martyrem sententiam protulit, ut suspenso ad collum ejus ingenti lapide, in mari præcipitio daretur. Verum prævalere debent Mss. exemplaria, quæ ubique consentiunt, exceptis unius mendis grammaticalibus.

g Græci in Commentario laudati num. 12 & 14 asserunt, capite prius minutum fuisse, & deinde corpus mari injectum. Inde vero collegi num. 13 tanto incertius esse mortis genus, quanto clarius Actorum scriptor insinuat, se non certo sciviße, qua morte occubuerit Sanctus.

h Annus martyrii incertus est. Assignat quidem Tillemontius annum 304, quia credidit Sanctum ductum esse ad Diocletianum. At cum hoc improbabile sit, annus martyrii inde nequit colligi. Potuit tamen Sanctus anno 304, aut 303, quo cœpta est generalis persecutio, coronari martyrio:sed id fieri etiam potuit aliquo sequentium annorum.

i Non satis capio, cur auctor sanctam vocet calumniam: neque enim sancta aut laudabilis erat illa calumnia, sed plane injusta. At pia Asclepia non erat huic peccato obnoxia, quia tantum mandaverat servis suis, ut corpus quærerent, non ut illud per calumniam aliis eriperent.

k Per portionem hanc caput intellexit Petrus de Natalibus, nam caput ab Afris retentum, & in Africam portatum scribit; de lapide vero silet. Si vera est sententia Græcorum de amputato Sancti capite, verisimile est, illud potius quam aliam corporis partem ab Afris retentam, cum corpus verisimiliter necdum esset resolutum, quando inventum est.

l Petrus de Natalibus, & ex eo Ferrarius, scripserunt Sanctum occisum esse 6 Kalendas Septembris, sed mendose: nam Martyrologia Hieronymiana cum nostris & Tillemontii manuscriptis martyrium figunt 7 Kalendas Septembris, seu die 26 Augusti.

* al. est

* al. Sanctis

DE S. REGINA VIRGINE MARTYRE
PROPE VETEREM ALESIAM, UBI NUNC FANUM S. REGINÆ, IN DUCATU BURGUNDIÆ

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Regina virgo martyr prope veterem Alesiam, ubi nunc Fanum S. Reginæ, in ducatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 7093

AUCTORE C. S.

§ I. Acta Sanctæ alia fabulosa, alia suspecta; Translatio & miracula edenda: martyrii tempus incertum, palæstra in Burgundia, non in Hispania.

[Acta Sanctæ,] Antiquus celebrisque S. Reginæ virginis ac martyris per Burgundiam cultus, crebris miraculis beneficiisque a Deo promotus, nullum dubium relinquere potest, quin Virgo illa insigni martyrio fidem suam coronaverit; ac proinde tanto majus illius gesta cognoscendi desiderium accendit, quanto illustriora ejusdem sanctitatis indicia habemus. Verum ea usque adeo nobis invidit antiquitas, ut præter relatam martyrii virginitatisque lauream ac palæstram nihil certi de Sanctæ gestis habeamus. Non desunt quidem Acta, quæ Reginæ nostræ genus, infantiam, educationem, occasionem martyrii, ejusdemque modum & adjuncta prolixo sermone enarrant: sed ex iis aliqua ejusmodi sunt, ut apud eruditos nullam fidem inveniant, & antiqui cujusdam impostoris deformis fœtus merito censeantur; alia vero non possint non esse suspecta.

[2] Varia eorum exemplaria Mss. in museo nostro servamus, [quorum varia enumerantur exemplaria,] alia tamen aliis auctiora & vitiosa magis: ab his exordiamur. Ms. codex pergamenus, qui olim fuit abbatiæ Valcellensis in Belgio, ad mensem Septembrem ea exhibet in hunc modum: Incipit prologus in Passione sanctæ Reginæ virg. Post resurrectionem Domini nostri Salvatoris &c. Deinde: Incipit Passio sanctæ Reginæ virginis, quæ est VII Idus Septembris. Regina fuit Clementis cujusdam patris gentilis filia, quæ fuit illi unica &c. Huic plane simile est apographum, quod ex Ms. codice Clari-marisceno accepimus. Ms. Rubeæ Vallis, quæ est monasterium pariter in Belgio, sic exorditur: Ego vinctus in Domino Jesu Christo, carissimi, Theophilus: quæ verba in præcitatis codicibus post aliquot Prologi versus habentur; cetera iisdem est simile. Horum auctor sese oculatum testem profitetur: unde factum puto, ut qui sanctæ Martyris Vitam sine diligenti examine ediderunt, ejusdem lucubrationem, velut minime suspectam, sequendam existimaverint. Verum alii eruditi longe aliter senserunt, & Theophilum istum imposturæ plagiique arguere non dubitarunt: & merito ut mox apparebit.

[3] [partim ex Actis S. Margaritæ ab impostore,] In primis illud universim circa Acta illa notandum venit, aut hæc ex Actis S. Margaritæ virginis martyris Antiochenæ, quæ Mombritius tom. 2 edidit, quæque Pinius noster tom. V Julii pag. 31 ut spuria jure rejecit, conficta fuisse, aut contra illa ex hisce male esse consarcinata, prout ex utrorumque collatione infra ostendemus. Malim tamen credere, Acta S. Margaritæ Theophilo nostro præluxisse, ut ex iis S. Reginæ Passionem confingeret, aut potius fabulis amplificaret. Suadet id ipse Theophilus, qui se oculatum testem ementiens, ne regionem quidem aut orbis partem, in qua Martyr certavit, novisse demonstrat. Audi impostoris imperitiam: Ego autem, inquit, vinctus in Domino, carissimi in omnibus, Theophilus posui omnibus manifestum facere gloriosum propositum sanctæ puellæ Reginæ, qualem fiduciam ostenderit, quomodo aculeum diaboli conculcaverit in confidentia Crucis, in civitate Alesia, prima Pysidiæ. Quæso, qui fieri potuit, ut Alesiam olim urbem Mandubiorum, in Gallia Celtica, nunc ducatus Burgundiæ vicum, in Pisidia Asiæ minoris provincia collocaret, eamque primam Pysidiæ appellaret? Qui, inquam, id ipsi, oculato scilicet testi, in mentem venire potuit, nisi quia fabulosa illa S. Margaritæ Acta, quæ Antiochiæ in urbe prima sive primaria Pisidiæ martyrio coronata est, præ manibus imitanda habuit, mali operis insulsus plagiarius.

[4] Attamen hic impostor, ut lectori confidentius imponat, [qui se oculatum testem mentitur,] asseverare non dubitat, sese & certamini interfuisse, & Acta a ministris præsidis emisse. Ego vero, qui aderam certamini ejus (subjungit verbis mox datis) pecuniam de substantia mea dedi, & accepi ab exceptoribus, quæ illo tempore fuerunt gesta; & cum omni studio exposui vobis omnibus, qui credidistis in Domino Jesu Christo, omnia hæc consequenter. Rursus in ipsis Actis credi vult sanctæ Martyri in carcere ministrasse: Theophilus, inquit, loco fratris enutriens eam pane & aqua, permanebat assidue foris ad fenestram, expectans orationem ejus. Quis credat, fabulatorem illum, qui Alesiam Burgundiæ oppidum in Pisidia statuit, Alesiæ certanti Virgini adfuisse? Sed dicam, quod res est: in memoratis S. Margaritæ Actis apud Mombritium dicitur Contimus quidam idem obsequium isti martyri præstitisse: Contimus autem erat in carcere & nutrix ejus, ministrantes ei panem & aquam, & aspiciebant per fenestram, & orationem ejus scribebant & omnia, quæ eveniebant, cum timore Dei notabant. Contimo substituit se Theophilus noster, parum curans, utrum in Pisidia, an in Gallia versaretur. Porro ut manifestius constet, quam merito hæc Acta rejiciamus, juverit eorumdem insulsam cum fabulosis S. Margaritæ Actis, qualia apud Mombritium tom. 2 exstant, concordiam, quanta fieri potest brevitate, ostendisse.

[5] Ut autem id efficacius agam, unum tantummodo specimen utriusque verbis proponam, [conficta] cetera brevi animadversione dumtaxat notaturus. Igitur ut præteream utriusque auctoris prologum eadem iisdem partim phrasibus continere, Tectinus Actorum S. Margaritæ scriptor apud laudatum Mombritium sic ait: Beatissima autem Margarita erat Theodosii filia, qui gentilium erat patriarcha & idola adorabat: illa autem Spiritu sancto repleta, mox ut nata est, lata est in quandam civitatem, stadiis quindecim ab Antiochia distantem. Susceperat mortua autem mater (vitiosa hæc phrasis est) B. Margaritæ desyderio nutrices tenebatur, quia formosissima erat, Christumque invocabat & eum adorabat. Odiosa erat patri, dilecta Domino Jesu Christo. Erat autem annorum quindecim & delectabatur in domo nutricis suæ: audivit omnia martyrum certamina, quia multus sanguis justorum effundebatur pro nomine Jesu Christi Salvatoris nostri. Ista vero Spiritu sancto repleta totam se tradidit Domino … Pascebat oves nutricis suæ cum cæteris puellis coætaneis suis. In diebus illis Oliberius præfectus ex Asia Antiochiam civitatem profectus est … Forte vidit beatissimam Margaritam, oves nutricis pascentem, statimque eam concupivit, dixitque ministris suis: Ite festinanter, compræhendite puellam illam, & interrogate. Si libera sit; accipiam eam mihi uxorem: si ancilla; dabo ei pretium, & erit mihi concubina: bene ei erit in domo mea propter ejus pulchritudinem &c. Hæc auctor Actorum S. Margaritæ.

[6] [ostenduntur] Audi nunc Theophilum nostrum. Regina, inquit, fuit Clementis cujusdem patris gentilis filia, quæ fuit illi unica. Postquam nata est, dederunt eam foris nutriri in quodam prædio distante stadiis quindecim ab Alesia civitate, quæ nutrita est ab ea, quæ illam suscepit. Hujus ergo moritur mater: hæc vero magis alebatur amore nutricis suæ, eo quod esset Christiana; odio autem habebatur a patre suo, dilecta vero erat Domino nostro Jesu Christo: nam cum esset annorum quindecim, delectabatur in domibus nutricis suæ, audiens omnium sanctorum martyrum certamina. In illis autem diebus multus sanguis Sanctorum effusus est propter nomen Domini nostri Jesu Christi. Hæc vero sancto Spiritu illuminata omnem spem habebat in Domino. Transibat autem in illis diebus Olibrius quidam præfectus, veniens de Massilia in Alesiam civitatem deponere Sanctos Dei, quos inveniret: sancta vero Regina exibat in agrum cum ovibus nutricis suæ, & cum pasceret cum puellis, imitabatur regulam S. Jacobi patris antiquam. Transiens autem impius Olibrius sedens in curru suo, vidit puellam, quæ erat pulchra visu & speciosa facie nimis; & jussit comprehendi eam, dicens: Quodsi libera est; erit mihi uxor; si ancilla cujuscumque, erit mihi concubina: bene autem erit ei in domo mea propter pulchritudinem ejus. Cum autem comprehenderent eam, qui missi erant, cœpit clamare &c. Post hæc in utrisque Actis subditur SS. Margaritæ ac Reginæ satis prolixa ad Christum oratio, iisdem allegoriis ac pene verbis concepta.

[7] [& rejiciuntur.] Hæc sufficere, opinor, ut lector perspiciat, quam belle Theophilus Tectinum in his Actis consarcinandis imitatus sit: quare ne longior sim, eorumdem verbis referendis amplius non immorabor, sed omnia in compendium contraham. Itaque utraque sancta Virgo martyr patre gentili nata, & brevi matre orba, Christianis nutricibus educanda tradita est, & quidem (ne qua foret discrepantia) in locis stadia omnino quindecim ab utriusque urbe patria, Alesia scilicet Reginæ, Antiochia Margaritæ, dissitis. Utraque ab altricibus suis Christianis sacris imbuta, suo cuique patri exosa, eoque redacta fuit, ut earum oves pascere debuerit: utraque quindecim annos nata ob venustam corporis formam Olibrium præfectum quemdam, impurum primo procum, & mox acerrimum virginitatis suæ ac religionis hostem tyrannumque experta est. Nec minor est martyrii similitudo: Reginam enim æque ac Margaritam carceri mancipatam, Olibrius post oblata diis sacrificia postero die tam immaniter virgis cædi dilacerarique jussit, ut ipse impius & crudelis præfectus chlamide sibi faciem cooperiret & averteret se: utramque lampadibus peruri, ac deinde in vase aqua pleno suffocari, tandemque cum ea disruptis vinculis frustra tentaret, securi percuti imperavit. Denique utrique in ergastulo apparuit columba cruci insidens, iterumque apparuit postmodum coronam ore deferens; utriusque etiam animæ angelorum ministerio in cælum provehi visa est. Non lubet igitur Acta illa, quæ sub Theophili nomine circumferuntur, excudere, ne fabulis opus farciam: quare ad alia examinanda progrediamur.

[8] Præter jam enumerata discussaque ecgrapha, habemus duo alia, [Alia breviora] quorum primum depromptum est ex Ms. Ultrajectino; illius initium est: Temporibus Maximiani imperatoris, sub Olibrio præside passa est Regina virgo, Clementis cujusdam gentilis unica filia. Alterum, quod unde acceperimus, ignoro, priori omnino simile est, nisi quod omisso Maximiani imperio ita exordiatur: Sub Olibrio passa est sancta virgo Regina, Clementis cujusdam gentilis unica filia. Hujus exemplar edidit Mombritius tom. 2, sive quod alia non viderit, sive quod hoc reliquis præferendum censuerit. Et sane omnibus Mss. num. 2 citatis multo purius est nihilque continet, quod fabulam tantopere sapiat, ut propterea rejiciendum censeamus. In utroque exemplari deest Prologus Theophili, qui etiam ad Martyris carcerem nusquam apparet; desunt prolixæ orationes, quæ quindecim annorum puellam minime sapiunt; nihil hic de morte matris, nihil de nutrice Christiana, nihil de pascendarum ovium cura legere est; sed mox ab impuro Olibrii erga castam Virginem amore auctor exorsus, ejusdem martyrium enarrat, idque cum iis adjunctis, ut nihil proferat, quod fidem superet, aut magnopere suspectum esse queat, si solam Crucis & columbæ apparitionem excipias. Vide Acta num. 3.

[9] Quare ego vehementer suspicor, jam exposita Acta auctori Passionis S. Margaritæ præluxisse, [& sinceriora,] qui insulsas eis fabellas immiscendo, illa Margaritæ adaptaverit. Ratio, cur id suspicer, est tum quod quæcumque in S. Reginæ Actis dicuntur, in illa etiam legantur, sed amplificata minusque verisimilia: contra vero quæcumque in hac præterea habentur, maximam partem aut absürda sint, aut suspecta: tum etiam quod prædictæ Passionis auctor manifestus impostor sit, quemque proinde suspectum de plagio non immerito habeamus. Suspicor secundo Theophilum, de quo supra, Acta hæc ex Margaritanis adulterasse, prout dicta a num. 3 satis clare insinuant. Porro Acta illa, sive sinceriora sive adulterata, antiqua certe sunt, cum Usuardus seculi IX martyrologus elogium Sanctæ ex alterutris haud dubie desumpserit, dum ait: In territorio Augustudunensi, sanctæ Reginæ virginis, quæ sub proconsule Olibrio, equulei, carceris ac lampadarum perpessa supplicia, tandem capitali sententia finiri est jussa: quæ tormentorum genera in illis exprimuntur. Eadem etiam nota fuerunt Rabano ejusdem seculi scriptori; citat enim illa ad hunc diem dicens: Ædua civitate in Galliis, loco Alisiana, natale sanctæ Reginæ martyris, cujus gesta habentur.

[10] Ex hactenus dictis conficitur, prolixiora Acta, [suspecta tamen, excudemus.] quæ sub Theophili nomine circumferuntur, merito ab eruditis rejici, ac prælo indigna esse: at de brevioribus idem judicium ferre non ausim, cum iis vitiis careant, quæ prioribus fidem merito adimunt. Nec tamen ea ut sincera probare possum, tum quia illud columbæ Cruci e cælo demissæ insidentis & Martyrem adhortantis prodigium, nescio quid fabulæ aut incertæ vulgi traditionis sapit; tum etiam quia breviora hæc a sanioris judicii viro e prolixioribus contrahi potuerunt. Itaque cum res incerta sit, ego illa ex Ms. nostro Ultrajectino cum editione Mombritiana collato, pro incertis suspectisque recudam, liberum lectoris judicio relinquens sive ea ut talia mecum admittere velit, sive ut falsa rejicere.

[11] [Translatio & miracula edenda.] Hisce subjungam Translationem sacri corporis ex suo Alesiensi sacello ad Flaviniacense Ordinis S. Benedicti cœnobium anno 864 factam per venerabilem Egilum, tum temporis istius loci abbatem, ac postmodum Senonensem archiepiscopum. Exstat ea Translatio apud Violium in Apologia, in septem lectiones dispertita, prout in Flaviniacensi Breviario ad diem XXII Martii recitanda præscribitur. Eamdem excudit Mabillonius sec. IV Benedict. parte 2. Porro Violius affirmat, ejusdem auctorem rei gestæ synchronum esse; quod quidem non negamus: cum huic opinioni nihil contrarium contineat, videaturque scripsisse ante Egili archiepiscopatum, cujus non meminit, ad quem ipse jam evectus erat anno 866, quo concilio Suessionensi III subscripsit. Primæ Translationi subjungitur secunda pro octava ejusdem Officii lectione. Hæc alium auctorem incerti temporis habet, estque proprie brevis exhortatio ad Flaviniacenses monachos, ut quemadmodum festum Translationis eousque celebrarant, imposterum etiam sacri corporis in argenteam thecam tum primum depositi memoriam celebrent. Tempus, quo id contigit, non assignat, nisi quod monachos alloquens ait: Gratias itaque debetis Virgini, immo illi, cui certaverat ipsa, Domino; quia quod prædecessorum vestrorum delatio per multorum temporum prætermisit curricula, hoc hodie adimplevit vestræ devotionis vigilantia: unde discimus, hæc diu post primam translationem contigisse. Cum vero ista octava lectio præter exhortationem, ut monui, nihil contineat quam quod sacrum corpus ex theca lignea in aliam argento auroque decöram translatum fuerit, suffecerit eam Commentario inseruisse. Denique laudatus Violius lectiones aliquot vetusti Breviarii Flaviniacensis edidit, quibus aliqua miracula recitantur facta in Alesiensi sacello, priusquam Sanctæ corpus inde ad Flaviniacenses translatum fuisset. Quis harum lectionum auctor sit, vel ex cujus Opusculo fuerint excerptæ, incompertum mihi est: at quisquis ille fuerit, liquet, eum scripsisse intra annos circiter 865, quo Egil ad Senonensem archiepiscopatum evectus, & 870, quo obiisse dicitur apud Mabillonium seculo IV Benedict. parte 2. Id vero ex eo patet, quod infra num. 4 auctor de Egilo tum superstite dicat: Pene exciderat, quod … ab eodem tunc venerabili abbate Egili, nunc Metropolitanæ Senonum episcopo mihi relatum deperire non patior.

[12] [Martyrii tempus incertum] Tempus, quo Sancta passa est, omnino incertum est. Bailletus, qui tom. 3 de Vitis Sanctorum, omnem fidem Actis Reginæ denegat, de causa ac tempore martyrii conjecturas suas dubitanter proponit his verbis, sed Gallice exaratis: Non incredibile est, Virginem quamdam istius (Reginæ) nominis, quæ fidem suam contra Idololatras seculo III sub imperio Aureliani, aut alterius imperatoris pagani, vel virginitatem suam tutari voluerit seculo V contra Wandalos, Suevos, Alanos aliosve barbaros, qui id temporis Gallias vastabant, & sub quibus ingens martyrum multitudo passa est; non est, inquam, incredibile, Virginem illam simili ex causa profuso sanguine, mortales exuvias suas civibus suis reliquisse, qui inde occasionem arripuerint memoriam ejusdem consecrandi. Secundum Bailletum igitur, qui sanctæ Virginis martyrium dubium & tantum non incredibile facere videtur, Regina seculo III aut V passa est. Georgius Violius in Vita Gallica, sub Decio imperatore coronatam putat; Ultrajectinum apographum, de quo supra meminimus, sub Maximiano, Herculio scilicet, qui circa annum 286 Gallias ingressus multos Christi fideles e medio sustulit. Quid ex his verius sit, cum argumenta desint, non perspicio. Verumtamen Bailleti opinio de martyrio a Wandalis aliisve barbaris seculo V ob Virginitatis studium illato, mihi minus probabilis apparet, cum sine ullo fundamento recens excogitata & antiquis martyrologis contraria sit, qui Sanctam sub quodam præfecto passam aiunt; quod sane barbarorum incursiones non sapit. Itaque cum de martyrii tempore nihil certum aut solide probabile antiquitas subministret, malui de eo nihil statuere, quam in tenebris palpando divinare.

[13] De palæstra Martyris & sepulturæ loco certiora habemus: [Alesia Sanctæ palæstra: locus sepulturæ.] omnes enim cum antiqui tum recentiores martyrologi non alium certaminis locum, quam territorium Augustodunense, vel Alesiam assignant. Fuit porro Alesia, quam alii Alexiam nuncupare malunt, potens olim ac munitissima civitas & Mandubiorum caput, de qua in Commentariis suis non semel meminit Julius Cæsar, a quo & expugnata est & destructa dicitur. Utrum vero vicus ille, qui modo in Alesiensi seu Alexiensi pago (indigenis l'Auxois) sub ejusdem nomine visitur, veteris Alesiæ ruinis impositus sit, an non procul inde conditus, non satis constat. Michaël Baudrandus in Geographia, de hodierna Alesia hæc habet: Alise vicus Burgundiæ ducatus in Alexiensi tractu & in limite Duesmensis pagi in colle ad amnem Brenne, testibus Vigenero & Paradino, ad cujus radices situs est pagus sainte Reyne dictus, seu fanum S. Reginæ, & una tantum leuca distat a Flaviniaco &c., estque diœcesis Augustodunensis. Sunt nonnulli, qui Alesiam cum fano S. Reginæ confundunt: at Martinierius Hispaniarum regis geographus in Dictionario suo geographico, anno 1726 excuso, monet, utrumque locum in Mappis Jaillot & de l'Isle distingui. Ceterum posterior vicus sepultura sanctæ Martyris, incertum quo seculo, nobilitatus, ejusdem nomen obtinuit, eidemque procul dubio sua debet initia ac qualecumque incrementum, ob frequentissimum peregrinorum concursum, qui etiam post translatum ad Flaviniacenses sanctæ Virginis corpus hodiedum perseverat, ut infra ostensuri sumus.

[14] Quare non possum satis admirari somnia Joannis Tamayi, [Exploditur Tamayus, qui Sanctam in Hispania] qui in Martyrologio suo contendit, eam in Hispania martyrium subiisse, indeque ejusdem sacrum corpus in Burgundiam fuisse translatum. Quippe ad præsentem diem sic annuntiat: Apud Alesiam in confinibus Lusitaniæ & Carpetaniæ in Hispania, S. Reginæ virginis & martyris, quæ ab Olybrio Hispaniarum proconsule comprehensa propter Christi fidem, cum nec idolis litare, nec ab Sponso recedere cælesti voluisset, agonem feliciter explevit. Cujus sacra pignora Augustodunum translata, ibidem honorifice conduntur. In Annotatis objicit sibi martyrologorum scriptorumque auctoritatem, qui S. Reginæ natalem in Augustodunensi territorio annuntiant: verum facilis ei videtur responsio, dicendo, hos omnes intelligendos esse de festo Translationis, non vero Passionis, cum hæc accidisset in Hispania in oppido Alisia. Sed unde, quæso, hæc didicit Tamayus? Non aliunde quam ex supposititio Luitprando. Omnia hæc, inquit, mihi suppeditavit Luitprandus in Adversar. num. 64, fol. 471, in codice D. Laur. Ramir., ubi hæc verba: “VII Septembris passa est S. virgo & martyr Regina apud urbem Alisiam in confinibus Lusitaniæ & Carpetaniæ, sub Olybrio præfecto Hispaniarum, sub Diocletiano: cujus reliquiæ delatæ sunt sub Sarracenis ad territorium Augustodunense”. Quid de Luitprandi adversariis censendum sit, norunt eruditi & videri potest tum apud alios, tum apud Papebrochium nostrum in Responsionibus parte 2, art. 15, sect. 369 & alibi, ubi lector deprehendet, ea nullius fidei esse figmenta & Luitprando impudenter supposita.

[15] [passam natamque fuisse,] Risum movit idem martyrologus, dum commenta ista ex ipsis Sanctæ Actis confirmare nititur mirabili argumento. Audi ipsum: Nec his contradicunt Acta a Mombritio tom. 2, fol. CL & Petro de Natalibus lib. VIII, cap. XLVII recensita: quia ibidem non refertur, an Alisia urbs fuerit in Gallia, aut in Hispania: quinimo pro Hispania stat textus Actorum ibi: “Dum autem Olybrius præfectus transiret de Alisia in Massiliam”: ergo (infert) de Hispania in Galliam, cum utriusque provinciæ præfecturam haberet. Quis non rideat mirabilem Tamayi dialecticam? De Alisia Olybrius transivit in Massiliam: ergo de Hispania in Galliam: quasi vero Alesia Hispaniæ urbs sit, non Galliæ in Burgundia. Ejusdem furfuris sunt, quæ ibidem in Actis comminiscitur de Reginæ patria familiaque. Regina virgo sanctissima (verba Tamayi sunt) ex urbe Alisia in finibus Lusitaniæ & Carpetaniæ Hispaniæ posita, oriunda patrem habuit Claudium Clementem Reginum, qui Caravaccæ in Hispania sistens, familiæ Reginarum oppidi illius originem dedit, necnon oppidum in Bæturia Turdulorum prope Arsam & Phornacium construxit, quod adhuc Regina dicitur, ab urbe Llerenensis in Extremadura VIII milliaria dissitum.

[16] [frustra persuadere conatur.] Habes lector, S. Reginam Alesiensem ex Tamayi judicio non modo passam in Hispania, sed etiam natam ex illustri familia Reginarum. Audi nunc assertum suum probantem: Probationi, ait, adsit Julianus archipresbyter Toletanus in Advers. num. 542, fol. 125; ubi postquam aliarum familiarum a Romanis originem trahentium meminisset, prosequitur: “Sic in tractu Caravacensi genus Reginarum trahit originem & a S. Regina virgine & martyre & a patre ejus Claudio Clemente Regino”. Hæc Tamayus; cujus fabulis referendis refutandisque ne diutius immorer, dixisse sufficiat, adducta Juliani adversaria, non secus atque Luitprandi, apud eruditos pro supposititiis haberi. Observo tantum prætensum Julianum, ipso Tamayo teste, cum Tamayo pugnare, cum dicat, S. Reginam nostram Tolosæ in Gallia hac die fuisse martyrio coronatam. Sed hæc opinatio (subdit Tamayus) prorsus evanescit, & quia nullus ex martyrologis tale quid dixit; & quia Luitprandus (æque ac Julianus, supposititius ac nugivendulus) antiquior Juliano, melius de loco agonis instructus, ad veritatis apicem accessit; ideo potius illi (imo neutri) deferendum. Sed de his nugis satis.

§ II. Memoria Sanctæ in antiquis Martyrologiis: variæ festivitates: sacellum & fons Alesiæ: sodalitium & templum Parisiis erecta: cultus alio propagatus.

[Dies Martyris natalis] Ab obscuris incertisque sanctæ Martyris Actis ad celebrem ejusdem gloriam posthumam progredior. Martyrologium Romanum eam ad hunc diem cum sequenti elogio annuntiat: In territorio Augustodunensi sanctæ Reginæ virginis & martyris, quæ sub proconsule Olybrio, carceris, equulei ac lampadarum perpessa supplicia, demum capitali sententia damnata, migravit ad Sponsum. Desumpta hæc sunt ex genuino Usuardi textu, quem num. 9 recitavi mus. Dum autem eminentissimus Baronius notat, ejusdem Martyris memoriam a Beda & Adone celebrari, non videtur intelligendus de puris eorum Fastis, sed de auctariis; quale forte est elogium, quod Dominicus Georgius in Adoniani Martyrologii Romana editione anni 1745, conscriptum refert in tribus codicibus olim serenissimæ reginæ Sueciæ, nunc Vaticanæ bibliothecæ, quorum primum, signatum num. 511, exaratum putat seculo XI, duos reliquos notatos num 512 & 514, seculo XII. Elogium autem circa finem nonnihil vitiosum est hujusmodi: Apud Alesiam, quæ olim fortissima civitas a Julio Cæsare fuerat destructa, natalis sanctæ Reginæ virginis, quæ sub Olibrio proconsule pro Christi fide publice virgis cæsa, post carcerem & eculei extensionem, post turpissimam denudationem & ignis exustionem, tandem capitali sententia jussa est finiri. Sicque spiritus cælestia petens, truncus corporis terræ hærens. Fiunt loco ejus sepulturæ creberrima miracula.

[18] Huic simile legitur elogium in Florario nostro Ms., [in Martyrologiis:] sed paulo corruptius. Ipsius initium est: in pago Augustunensi apud Alesiam. Additur, Virginem annorum quindecim fuisse, cum passa est; quod ex ejusdem Actis pariter depromptum est. Frequens etiam S. Reginæ mentio reperitur in Calendariis, quæ Martenius tom. 3 Anecdot edidit, quæque antiquissima appellat: item in vetustis Martyrologiis, quæ laudatus editor tom. 6 Collectionis ampliss. vulgavit. Verum cum sanctæ Martyris antiquus cultus extra omnem controversiam sit, tam horum quam neotericorum annuntiationes prætereo. Unam tamen addo ex Martyrologio Flaviniacensis in Burgundia abbatiæ, quod tum Martyris palæstram tum locum, ad quem ipsius sacræ exuviæ translatæ fuerunt, his verbis assignat: VII Idus Septembris, in Gallia, territorio Eduorum, nuncupato loco Alisia, quæ olim fortissima civitas, se l a Julio Cæsare fuerat destructa, natalis sive passio sacratissimæ domnæ Reginæ virginis & martyris Christi, cujus per omnia venerabile & sanctissimum corpus anno Incarnationis Domini octingentesimo sexagesimo quarto, XII Kalendas Aprilis cum divinis laudibus, innumera comitante caterva, delatum ad Flaviniacum cœnobium, nobiliterque reconditum, utroque loco crebris coruscat miraculis. Ita ex laudato Martyrologio Violius, qui & subdit: In Martyrologiis S. Joannis Reomensis (vulgo Moustier S. Jean) atque beatæ Mariæ Semurensis eadem plane verba reperiuntur.

[19] [aliæ festivitates] Annuntiationes hucusque allatæ agunt de die natali, sive qua Virgo martyrium Alesiæ consummasse perhibetur: præter hanc alias ejusdem Sanctæ festivitates recenset Violius; & primo quidem ex Martyrologio Flaviniacensi hæc habet: XII Kal. Aprilis, Flaviniaco Adventus & exceptio corporis sanctæ Reginæ virginis & martytyris Christi. Observat autem festum hoc, licet XII Kalendas Aprilis annuntietur, tantum XI Kalendas ejusdem mensis celebrari, quia pridie solemnitas S. Benedicti occurrit: verum infra a num. 33 ostendemus, exceptionem reliquiarum non XII sed XI Kalendas reipsa Flaviniaci contigisse. Rursus idem scriptor cap. 16 Vitæ meminit alterius festivitatis, quam tum Alesiæ tum Flaviniaci XII Julii quotannis agi affirmat. Verba ejus ex Gallico accipe: Celebratur etiam aliud festum XIII Julii tam Flaviniaci, quam Alesiæ, sub titulo Revelationis corporis S. Reginæ, dum sacrum ejus corpus, quod sub ara templi principe depositum fuerat, exhumatum est, pretiosæ ex argento deaurato thecæ includendum. Discimus autem ex vetustis legendariis Calendariisque, præsertim Burgundicis, ceremoniam illam frequenter nuncupatam fuisse titulo Revelationis aut Detectionis.

[20] [in recentioribus] Denique idem Benedictinus citato loco hæc scribit: Die Dominica ante vel post Pentecosten instituitur (Flaviniaci) generalis supplicatio a religiosis, clero & populo, comitante magna peregrinorum turba, qui omnes Alesiam contendunt, ubi est prodigiosus S. Reginæ fons: inter ceteras vero reliquias eo deferuntur Sanctæ caput ac catena, qua virgo quædam, quæ Reginam repræsentat, accingitur. Hucusque ex Violio. Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem XVII Martii quamdam reliquiarum Elevationem ita commemorat: Item in Æduis apud Flaviacum (lege Flaviniacum) asceterium Elevatio reliquiarum S. Reginæ, cui cultus illic copiosus a fidelibus rependitur, ad ejus opitulationem concurrentibus ob miram fontis virtutem, qui meritis ejus morborum vim curandorum mirabilem recepit, perenniterque poscentibus opem Virginis medelam impendit salutarem. Bailletus in Vitis Sanctorum tom. 3, pag. 63, pro ejusdem Elevationis memoria die XVII Martii præter Saussayum laudat Molanum & Bollandum, id est Acta nostra: sed in posteriori Opere tantum inter Prætermissos ex Saussayo recensetur: Molanus vero in suo Usuardo ad prædictum diem agit de Elevatione corporis S. Reginæ viduæ Dononiensis in Belgio, non Virginis martyris Alesiensis in Burgundia. Idem fit in Natalibus Sanctorum Belgii ad diem 1 Julii, ubi dicitur: Decimo sexto Calendas Aprilis apud Dononium Elevatio corporis sanctæ Reginæ. Ex quibus omnino verisimile fit, Saussayum & post hunc Bailletum hallucinatos fuisse, & S. Reginam Alesiensem cum Dononiensi confudisse. Per errorem numeri pariter factum est, ut in Opere nostro inter Prætermissos ad diem XXXI Martii elevatio corporis S. Reginæ Alesiensis poneretur ex Bibliotheca Ms. Labbei tom. 1, pag. 272: etenim ibi quidem de ea fit mentio IJ Kal. Aprilis; at IJ male ponitur pro XI.

[21] Nunc loca quædam, in quibus Sancta cultum singulariter obtinuit, [Sacellum prope Alesiam antiquitus] recenseamus. Alesiæ, quam num. 13 Martyris palæstram diximus, vel potius in vico Sanctæ nomine insignito antiquissimam venerationem habet. Supra ipsius sepulcrum ad Alesiani montis radices exstructum antiquitus sacellum, additumque monasterium fuit: at quo seculo ignoratur. In Ms. quodam recentioris anonymi, quod ex archivio Flaviniacensi accepimus, dicitur sacellum istud jam exstitisse tempore S. Germani episcopi Autissiodorensis, id est ante medium seculi V: quod quidem non nego, verumtamen Acta S. Germani, quibus anonymus ille nititur, id neutiquam probant. Juverit locum ab anonymo laudatum ex S. Germani Actis, quæ in Opere nostro tom. VII Julii data sunt, lectori exhibuisse: itaque pag. 215, num. 55 de S. Germano hæc scribit Constantius presbyter, Actorum scriptor contemporaneus vel coævus: Præterire silentio impium puto, in Alisiensi loco absens quantum virtutis operatus est. Erat illic presbyter, Senator nomine &c. Laudatus anonymus S. Reginæ templum seu sacellum hic designari ait, in eoque Senatorem presbyterum ministrasse: sed cum hæc opinio non alio fundamento nitatur, quam quod in Alisiensi loco habitasse dicatur, omnino infirma est, cum templum istud cuidam alteri Cælitum potuerit fuisse dicatum.

[22] Nolim tamen negare, sacellum istud jam tum exstitisse, [ipsi erectum,] in eoque divina administrasse Senatorem: at nihil occurrit, quo ea opinio solide probetur. Certo tamen exstabat, diuque exstitisse poterat seculo VIII adolescente, ut constat ex testamento Wideradi, condito die XV Kal. Februarii, anno primo regnante Theodorico rege, Calensi scilicet, ut ostendit Mabillonius Seculo III Benedictino, parte 2, a pag. 683, ubi totum recitat, adeoque anno 721. Porro in eo ad rem nostram hæc ait Wideradus: Quapropter dum non habetur incognitum, qualiter dispensante Deo, ad abendum * loca Sanctorum Andochii Sedelocense & S. Reginæ Alsinse & Ferreoli, ubi ipsi pretiosi requiescunt in corpore, in mea cura suscepi. Deinde post aliqua multas possessiones S. Reginæ sacello donat: Similiter, inquit, donamus ad basilicam S. Reginæ, ubi ipsa pretiosa requiescit in corpore, in pago Ternodrinse Vibelum, Cicunias, Anciacum, Rabarias. In pago Leotincinse Villam-Maurianæ, Altam ripam, Baniolum. In pago Duismense Stafiacum, Colubarium, Vilnovetum. In pago Ammaviorum Cariniacum & Casellas. In pago Portinse Aviciacum & Puscionem. In pago Athoariorum Pussessionem. Ita apud laudatum Mabillonium, apud quem lector recensita loca Gallice versa reperiet. Idem instrumentum exstat apud Violium in Apologia, sed verbis hinc inde modice mutatis. Porro ex dictis liquet, templum istud seculo VIII a Widerado, qui Flaviniacensi Martyrologio cum Beati & Sancti titulo adscriptus est, multis donis auctum fuisse. Laudatus Mabillonius pag. 688 censet, clericos Wideradi tempore divina officia in eo peregisse: at postmodum cessit Benedictinis Flaviniacensibus, nunc vero a Patribus Minoritis incolitur.

[23] Visitur ibidem in sacello fons quidam mirabili ad pellendos morbos pollens virtute, [ubi fons scaturit] multisque salutaris: hinc ingens peregrinorum afflictæque sanitatis fidelium ad eum concursus. Meatius in Filia heroica, sive S. Reginæ Vita Gallice vulgata, satis prolixe de hoc fonte disputat contra eos, qui admirabiles istas medelas nativæ fontis salubritati, quam Sanctæ opitulamini adscribere malunt. Non ignoro, inquit, quosdam contendere ausos, quod, cum aqua ista metallica sit, ejus mirabiles effectus occultæ cuidam ejusdem virtuti attribuendi sint, nec ad singularem, quæ naturam superet, vim a S. Regina inditam recurrendum. Sed novi pariter, eruditos hujus seculi medicos, qui eo in loco diu morati sunt, aliter sentire: fatentur enim, habere eam aliquid singulare, quodque naturæ vires excedat, quare omnino credendum, medelas, quas confert, esse omnino miraculosas. Id porro probare nititur ex eo, quod non sicut reliqui fontes metallici, aliquot tantummodo morbos pellat, sed omnes. Tandem sic concludit: Experientia miraculorum, quæ indies ibidem obtinentur, solidum argumentum sunt, quo pertinaces convincantur: velim equidem, criticos istos, qui nihil credunt, quia non satis credunt, locum istum sanctitatis pietatisque lustrare, ut conceptum errorem deponant. Arbitror sane fore, ut tapes illa fulcrorum similiumque anathematum, qua S. Reginæ sacellum ornatur, sinistrum eorum corrigeret judicium de veritate prodigiorum, quæ prædicti fontis vi obtinentur, cujus aquis Sancta opitulamina sua præcipue annexuisse videtur. Ita ipse pro Sanctæ gloria pie perorat: nec improbabiliter, cum tam frequens quorumcumque, si vera narret, morborum medela nativæ fontis salubritati non facile adscribi posse videatur.

[24] [multis salutaris] Non est quidem mei fori litem hanc, quæ ad medicos spectat, dirimere: non possum tamen non adducere ea, quæ ad eam gloriam Sanctæ vindicandam faciunt. Pro hac certe stat non modo vulgi sed & Galliæ scriptorum sententia, qui S. Reginam ab hoc fonte celebrare non dubitant. Claudius Robertus Galliæ Christianæ pag. 579 de sancta Martyre sic ait: Diva mirum habet fontem Alexiæ, varios quotidie sanantem morbos. Similiter Benedictini Galliæ Christianæ scriptores tom. 4 aucti Operis, col. 455 de Flaviniaco agentes: Illic beatæ Reginæ coluntur reliquiæ, celebris ex fonte in vico Alexiæ, qui variis quotidie medetur morbis. Andreas Chesnius in Antiquitatibus Galliæ lib. 6, cap. 6: Exstat ecclesia in eo pago Alesiensi dicata S. Reginæ, ibidem olim martyrio coronatæ, in qua visitur fons ex monte Alesio (Gallice est, mont-Auxois) ortus, qui varios morbos miraculose sanat. Ejusdem plane opinionis fuit Georgius Violius, ut num. 20 vidimus, & Andreas Saussayus, cujus verba eodem numero recitavimus. De vulgi sensu abunde constat ex frequenti ad fontem concursu.

[25] [& peregrinorum concursu celebris.] Addo, quæ in hoc argumentum annotavit Papebrochius noster in libello Ms. de suo ex urbe Roma in Belgium reditu, quæque prædicta omnia non parum confirmant. Pag. 239 hæc ait: Vecti sumus (anno 1662, III Augusti) ad S. Reginæ ædiculam, quam Patres Observantes habent, juxta quam novum ipsi sibi monasterium construunt: nec longe inde ædificatur hospitale capax peregrinorum. Ad ingressum ædiculæ in sinistro latere fons occurrit, illo e loco scaturiens, ubi creditur martyrium passa: cujus aqua undique expetitur. Miraculorum & accurrentium frequentiam multitudo anathematum declarat, earumque officinarum, in quibus imagines, rosaria, numismata aliaque hujusmodi venduntur. Hæc sane communem accolarum sensum miraculorum beneficiorumve frequentia comprobatum luculentius declarare videntur, quam ut ea Sanctæ gloria, quæ ipsi ex miserorum medela tribuitur, sine solido fundamento tuto possit impugnari.

[26] Præter Alesiam & Flaviniacum in Burgundia, quorum prior Sanctæ sepulcrum, [Sodalitia & templum] aliud sacrum corpus veneratur, alia quædam loca Reginæ cultui consecrata reperio. Violius cap. 18 Vitæ scribit, circa initium seculi XVII celebre utriusque sexus sodalitium sub patrocinio & invocatione S. Reginæ Alesiensis Parisiis in parœcia S. Eustachii institutum fuisse, quod deinde Paulus V. PP. anno Pontificatus sui IV, Christi 1608, III Kalendas Septembris confirmarit, variisque indulgentiis exornarit per Bullam, quam ibidem asserit asservari. Institutionis occasio, ipso teste, præsertim nata est tum ex beneficiis, quæ Parisienses varii apud sacrum Virginis corpus obtinuerant, tum ex acceptione ejusdem reliquiarum, quam presbyter quidam Flaviniaco acceptas eo detulerat. Addit in eodem sodalium sacello varia miracula, patrocinante Sancta, impetrata fuisse, atque inde factum, ut societas illa una e celeberrimis & frequentissimis Parisiorum, imo totius Franciæ evaserit. Bailletus de eodem sodalitio, quod pariter celebre appellat, scribit, festum Translationis reliquiarum, quas Flaviniaco eo delatas diximus, ibidem quotannis agi Dominica Sexagesimæ.

[27] Idem Bailletus duo alia loca ejusdem Sanctæ venerationi dicata commemorat: [Parisiis: cultus ipsius Divione, olim Osnabrugi] Neque hic (inquit sermone Gallico) solus est in urbe Parisiensi locus, in quo S. Reginæ cultus stabilitus est: præter aliud sodalitium in parœcia S. Pauli, templum etiam proprium habet, cujus ipsa est tutelaris. Similiter Simon Mothier in Observationibus Martyrologio Romano Gallice edito adjectis utriusque sodalitii sic meminit: Parisiis in S. Eustachii & S. Pauli celebres sunt sodalitates in ipsius honorem institutæ. Divione ducatus Burgundiæ metropoli specialiter etiam colitur: cujus rei fidem facit Officium proprium, cujus apographum penes me est, notaturque: Ad usum sanctæ regiæ cappellæ Divionensis, impressum anno 1662. Officium præscribitur ad diem VII Septembris ritu duplici majori, lectiones 1 Nocturni sunt ex libro Ecclesiastici Confitebor tibi Domine Rex: secundi Nocturni propriæ sunt ex ipsius Vita vitiosa concinnatæ; pro tertio Nocturno Euangelium ex cap. 25 Matthæi de communi Virginum cum homilia S. Augustini Serm. 23 de verbis Domini præscribitur. Præterea Osnabrugum, episcopalis in Westphalia civitas, eam ecclesiastico Officio ac forte etiam majori festivitate olim venerabatur: quippe in Breviario pro tota illa diœcesi anno 1516 edito Officium novem lectionum de ea ad VII Septembris celebrandum proponitur, ejusdemque urbis Annales ac alia quædam monumenta de cultu alicujus S. Reginæ hincinde meminerunt, quam Alesiensem Martyrem fuisse, opinati videntur Osnabrugenses: qua de re § V disputabimus.

[28] In Anglia quoque cultam fuisse, asserunt Bailletus & Violius: [& forte in Anglia.] aiunt enim, in sacello, quod a S. Reginæ sodalibus in S. Eustachii Parisiis frequentari diximus, memorabilem Sanctæ statuam e saxo exsculptam ad latus altaris collocatam esse, quam mercator quidam (verba Bailleti sunt) detulit ex Anglia, ubi illius memoria ante schisma in magna erat veneratione. Subdubito tamen, an Regina ista non fuerit una ex S. Ursulæ Sociabus, inter quas aliquam istius nominis fuisse, scribit Crombachius in Vindiciis Ursulanis tom. 2, lib. 8, cap. 28. Verum hæc mea suspicio non alio nititur fundamento, quam quod Regina, S. Ursulæ socia, præ quavis alia in Anglia culta videri possit, cum ex ea insula oriunda aut saltem inde profecta credatur: quare cum laudati scriptores certiora de ista effigie habere potuerint, eorumdem dicta placuit referre.

[Annotata]

* l. habendum

§ III. Translatio corporis Flaviniacum facta: quædam hujus solemnitatis adjuncta examinantur.

[Corpus ex Alesiensi sacello Flaviniacum] Jacuerat jam aliquot seculis in Alesiensi sacello suo inhumatum sanctæ Martyris corpus, multisque inclaruerat miraculis, cum post medium seculi IX ad Flaviniacense Ordinis S. Benedicti cœnobium solemniter translatum est, ubi hodiedum honorifice asservatur. Translationis occasionem & seriem scriptis mandavit anonymus quidam, de quo num. XI egimus: dabimus eum infra, ideoque tantummodo quædam, quæ ad translationem illustrandam spectant, hic exponemus. Facta dicitur ab Egilo abbate Flaviniacensi & Salacone Jonæ episcopi Æduensis suffraganeo, regnante Carolo Calvo. Egil, qui & Eigil & Eigilo appellatur tom. 4 Galliæ Christianæ auctæ, col. 457, post sponte dimissam abbatiam Prumiensem, a Carolo Calvo rege accersitus, Flaviniacensis cœnobii regimen adiisse dicitur anno circiter 860 vel 863, atque inde postmodum ad Senonensem archiepiscopatum evectus, in quo diem postremum clausit. Exstat ipsius Elogium sec. IV Benedictino parte 2 apud Mabillonium, qui eum titulo venerabilis exornat: ab aliquibus etiam Sanctus vocatur; in Opere vero nostro relatus est inter Prætermissos ad diem 1 Martii. De Salacone, sive Salocone, qui Jonæ episcopi vice abbati Egilo in translatione adjutor fuit, consuli potest laudatus Mabillonius pag. 243.

[30] [translatum est anno 864, non serius,] Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss., pag. 121 tempus factæ translationis sic exprimit: Anno DCCCLXIV translatum est corpus sanctæ Reginæ virginis & martyris de Alesiæ civitate apud Flaviniacum castrum seu cœnobium, præsidente loco eidem, cujus erat juris civitas præfata, Ægilo abbate, postmodum Senonum archiepiscopo, regnante Carolo Calvo. Hugoni consonat ipse Egilus, qui in charta fundationis cellæ Corbiniacensis apud Mabillonium pag. 240, inter cetera ait: Anno DCCCLXIV, quod Verbum Caro factum est, dum apud Flaviniacum sequenti die post humationem sacri corporis Reginæ martyris, XI scilicet Kalendas Aprilis, una cum Salocone, Jonæ Æduensis præsulis cathedræ coëpiscopo, … hilari residerem animo &c. Hinc Mabillonius, Bailletus & Violius eumdem translationis annum tamquam extra controversiam positum assignant. Idem tenent Galliæ Christianæ scriptores Benedictini tom. 4, col. 365 in Jona: verum col. 457 id ipsum in dubium revocantes censent, translationem illam aliquot annos serius contingere potuisse. Egilo abbate, inquiunt, translatum est corpus S. Reginæ, virginis & martyris, anno DCCCLXIV, ut ait Chronicon Flaviniacense; fortasse tamen serius aliquot annis: nam Saloco Dolensis episcopus … dicitur obiisse anno primo translationis S. Reginæ, qui tamen subscripsit concilio III Suessionensi anno DCCCLXVI.

[31] Rationem dubitandi expendamus. Fateor, apud laudatum Hugonem pag. 122 legi: [ut suspicati sunt Galliæ Christianæ scriptores;] Anno translationis sanctæ Reginæ primo obiit Saloco Dolensis episcopus Flaviniacensis monachus. Nec inficior, eumdem ad annum 866 supervixisse: licet enim illius nomen inter eos, qui concilio Suessionensi id temporis celebrato subscripserunt, non reperiam, invenio tamen in ejusdem concilii epistola ad Nicolaum Papam apud Labbeum tom. 8 Concil. col. 838, mentionem fieri de Salacone Dolense, adhuc quidem expulso, tamen superstite. Verum hinc nihil aliud conficitur, quam quod alterutro loco erraverit Hugo: quod autem in assignando translationis tempore lapsus non sit, liquet ex memorata ipsius Egili charta, quo nemo melius id scire potuit.

[32] Adde, quod si ista translatio aliquot annis post 864 contigisset, [quod probatur.] jam Senonensis archiepiscopus fuisset Egilus, dum eam instituit: quippe memorato concilio Suessionensi anno 866 jam ut talis subscriptus legitur. At vero eum tempore translationis nondum episcopum fuisse, omnino mihi persuadet Translationis auctor anonymus, qui nullum de ea dignitate verbum facit, quam tamen non videtur fuisse prætermissurus, præsertim cum ibidem ejusdem Vitam usque ad translatum S. Reginæ corpus compendio tradens, minora non omiserit. Ait enim, eum turbulento reipublicæ tempore monasterio Prumiensi aliquamdiu strenue præfuisse, abdicataque sponte prælatura ibidem resedisse, cum ad Flaviniacensem abbatiam evectus est, ut illius laudabili conversatione, statum, quem optabant ardentiores, recuperaret. Post hæc nulla facta aditi archiepiscopatus mentione, translationem ab eo factam subjungit, ubique eum solo titulo abbatis condecorans. Manifestum itaque est, Hugonem in emortuali Salaconis anno errasse: quod mirum non est in scriptore duobus seculis juniore, quique tanto facilius in hoc potius quam in memoratæ translationis anno falli potuit, quanto hæc præ illo Flaviniaci, cui abbas præfuit Hugo, memorabilior, celebriorque semper est habita. Præterea videntur laudati scriptores Galliæ Christianæ non advertisse ad ea, quæ priori loco de Jona Æduorum episcopo scripserant. Nam in primis aiunt: Ejus (Jonæ) permissione anno DCCCLXIV sacras S. Reginæ martyris exsuvias transtulit Egil Flaviniacensis abbas. De Salacone vero Jonæ coëpiscopo sic scribunt: Cujus (Jonæ) nomine reliquiarum S. Reginæ translationi interfuit anno DCCCLXIV. Fatentur igitur, translationem hanc contigisse sub Jona episcopo, & hujus nomine Salaconem ei adfuisse: atqui tamen secundum eosdem scriptores laudatus Jonas usque ad annum 865 non superfuit: qui potuit igitur prædicta translatio sub iis adjunctis aliquot annis post 864 contigisse?

[33] De die, quo præfata solemnitas peracta est, difficultas aliqua moveri posset. Martyrologium Flaviniacense apud Violium in Apologia pag. 120, de ea sic habet: XII Kal. Aprilis, Flaviniaco Adventus & Exceptio corporis sanctæ Reginæ virginis & martyris Christi. [Inchoata est ea translatio XII Kal. Aprilis,] Notat autem laudatus Violius pag. 81, festum istud coli XI Kalendas ejusdem mensis, quia dies XII Kalendas, quo alias celebrandum fuerat, impeditur solemnitate S. Benedicti. Hisce consona sunt verba Egili in superius laudata charta fundationis cellæ Corbiniacensis: ait enim, se anno DCCCLXIV, quod Verbum caro factum est, apud Flaviniacum sequenti die post humationem sacri corporis Reginæ martyris, XI scilicet Kalendas Aprilis una cum Salocone, qui ei adjutor fuerat, resedisse. Verum his contraria scribere videtur auctor Translationis; quem tamen Violius contemporaneum statuit. Auctoris verba audiamus: Duodecimo Kalendarum Aprilium die Egil assumpto secum Salocone episcopo …, oratorium beatæ Virginis & martyris adiit … Ipse vero ligone sumpto, terram, qua tegebatur sepulchrum, moliebatur dimovere.

[34] [& postridie perfecta.] Hoc miræ magnitudinis repertum superinjecto pallio exornavit, & totam noctem cum Fratribus pervigil, ut par erat, humillima supplicatione consumpsit. Hæc XII Kal. Aprilis acta sunt; quæ sequuntur, ad XI Kalendas pertinent. Mane reducto, inquit, abbas sacris indutus & Saloco episcopus … divinum suffragium suppliciter exposcebant, sacrumque Virginis corpus Flaviniacum, quod una tantummodo leuca inde distat, solemniter transtulerunt, quemadmodum in Translationis historia inferius dicetur. Ex his luculenter liquet, corpus sanctæ Martyris non XII, sed XI Kalendas Aprilis Fluviniaci exceptum fuisse, adeoque id in Martyrologio ejusdem loci, male dici factum XII Kalendas Aprilis. Liquet secundo, festum Adventus & Exceptionis corporis recte celebrari XXII Martii, non quia pridie ob solemnitatem S. Benedicti coli non potuit, sed quia revera die XXII contigit. Verum hic error exigui momenti est & sano sensu nullus: potuerunt scilicet Flaviniacenses Translationem ad diem XXI signare, quia tum detecto sacro loculo inchoata est: atque hoc modo etiam intelligendus est Egil, dum numero superiori ait, sequentem diem post humationem sacri corporis fuisse XI Kalendas Aprilis.

[35] [Miraculosa quædam translationis adjuncta, a Violio asserta,] Violius in Vita Gallica cap. 16 quædam mirabilia translationi immiscet, quæ in anonymo, quem ipse excudit, non habentur, ac proinde suspecta mihi sunt. In primis ait, cultum Sanctæ id temporis usque adeo neglectum fuisse, ut locus sepulturæ ipsius jam ignoraretur, ac propterea cælestibus prodigiis, & columbæ præsertim indicio, quæ post aliquos per aera gyros sepulcro insederit, indicatum fuisse. Subdit, repertum saxeum tumulum cum nullo operarum vi nisuque amoveri potuisset, facili negotio a Benedictinis monachis sublatum, sub eoque sacrum Martyris corpus, & juxta illud ejusdem caput suis crinibus ornatum, & catenam denique, qua torta fuerat, inventa fuisse. Hisce tertium subdens miraculum scribit, abbatem Egilum, ut repertum corpus Reginæ esse, certius constaret, quædam ipsius ossa oculis cujusdam cæci admovisse: qui cum exiguæ fidei esset, unius dumtaxat oculi usum mox obtinuerit; donec suæ incredulitatis pœnitens, postridie applicatis denuo reliquiis etiam alterius lumen receperit. Hæc ipse, circa quæ nunc quædam breviter observanda sunt.

[36] Translationis scriptor ait quidem, abbatum custodumque negligentia cultum S. Reginæ in Alesiensi sacello multum viluisse; [non leguntur apud Translationis auctorem:] at ejusdem sepulcrum ignoratum fuisse, nusquam tradit. Imo contarium satis manifeste insinuat, dum de eo tamquam optime noto hæc scribit: Triduano Fratribus indicto jejunio, XII Kalendarum Aprilium die, Egil assumpto secum Salocone episcopo, … oratorium B. Virginis & martyris adiit: & instante fine diei psalmis & supplicibus aliis orationibus auxilium Divinitatis implorans, letaniam facere præcepit. Ipse vero ligone sumpto, terram, qua tegebatur sepulchrum, moliebatur dimovere. Hoc miræ magnitudinis repertum, superinjecto pallio, exornavit &c. Nullus hic, ut vides, de ignorato sepulcro, nullus de cælestibus prodigiis sermo fit, nec prius factus fuerat. Columbæ prodigium videtur aut Violius, aut alius, ex quo illud deprompsisse potuit, ab anonymo, qui simile quid narrat, mutuasse & infideliter suo sensui adaptasse. Anonymum audiamus.

[37] Columbæ, inquit, illic (prope Alesiense sacellum) non nidificabant, [quid in iis verum] & aliunde advolantes cerni erat insolitum: tamen egredientibus exequiis feretrum & cereos volatu præcedens, pluribus conspecta est; & cum aliquantulum progressa est, unde exierat, rediit, nec ibi tunc postmodum alicui visa: unde collectum est, columbam, quæ scribitur ejus certamini adfuisse, funeri repræsentatam, ut Martyri justa solventes fierent alacriores & de perseverante Dei gratia certiores. Vehementer suspicor, columbam hanc Violio, aut quisquis illi præivit, occasionem dedisse scribendi ea, quæ de ignorato sepulcri loco ac prodigioso columbæ indicio refert, nisi forte id ex aliqua traditione didicerit; quæ tamen mihi omnino suspecta est, silente anonymo, qui, si contemporaneus est, ut vult Violius, miraculum istud nec ignorare potuit, si accidisset, nec debuit silere. Simile quid suspicari licet de cæco illuminato, ut de genuinis Sanctæ reliquiis constaret. Nihil enim de re tam memorabili in Translationis historia habet anonymus; sed inter miracula inferius recudenda dicitur cæcus quidam in eodem sacello post translatum, quantum apparet, sanctæ Martyris corpus, una nocte cum quievisset, facto mane unius dumtaxat oculi usu donatus fuisse: quod forte ideo contigit, inquit auctor, quoniam plenam non promeruerat fidem. Quamvis autem de alterius oculi sanatione nihil addat, tamen utriusque miraculi similitudo suspicionem mihi movet, ne primum ex posteriori male confictum sit, præsertim cum de eo sileat anonymus.

[38] De frustraneo operarum conatu in dimovendo saxeo loculo nihil etiam habet anonymus, [videatur.] quamvis hac in parte simile miraculum agnoscat. Verba ejus accipe: Ergo abbas & Saloco episcopus sepulchrum adiere, & saxeum tegmen tantæ magnitudinis, ut vix annisu multorum boum adduci posset, summa facilitate permoverunt, cunctis hoc Dei favore exhilaratis & præ magnitudine illius a lachrymis temperare non valentibus. Denique, quæ de inventis sacris reliquiis addit, ea improbare non ausim; etenim sancta Virgo revera abscisso capite martyrium consummasse dicitur, & ejusdem corpus ac caput seorsum Flaviniaci asservatur; idemque de catena asserit laudatus Violius, de quibus omnibus infra sermo recurret.

§ IV. Corporis in alias thecas translationes; reliquiarum recognitiones & recensio: miracula quædam.

[Sacrum corpus ex theca lignea.] Violius in Apologia pag. 82 inter instrumenta, quæ pro se citat, alterius cujusdam translationis meminit in hæc verba, quæ ex Gallicis Latina reddo: Decimum tertium (instrumentum) est antiqua quædam homilia, sive exhortatio facta per episcopum Augustodunensem, ut creditur, ad monachos Flaviniacenses. de Revelatione corporis S. Reginæ, dum sacra illius ossa translata fuere e proprio martyrii loco (qui proximus fonti erat) in vico Alesia *: in qua oratione diserte fit mentio translationis prædicti sacri corporis ex Alesia Flaviniacum. Characteres faciunt, ut judicemus, instrumentum esse perantiquum: festum hujus Revelationis celebratur quotannis XIII Julii. In hisce verbis unum mihi dubium occurrit circa voces illas Gallicas au bourg d'Alise: quippe etiam sic verti possunt, ut significent, sanctæ Martyris corpus ex proprio martyrii loco translatum fuisse in vicum Alesiam: verum cum monumentum, quod laudat, nil tale contineat, & dumtaxat agat de reliquiis in pretiosiorem thecam repositis, censui scriptoris mentem fuisse per voces au bourg d'Alise locum martyrii, non translationis terminum exprimere.

[40] [in argenteam auro decoratam] Porro brevis illa exhortatio, Breviario Flaviniacensi pro die Translationis inserta, recitatur pro lectione VIII, ut habet laudatus apologista pag. 118, unde eam huc transfero. Solemnitati hodiernæ, quam de B. Reginæ virginis corporis susceptione concelebrat, fratres charissimi, vestra devotio, adjungitur nova Translatio, qua ipsius ossa veneranda de ligneo vase in argentea reposita sunt theca. Gratias itaque debetis Virgini, immo illi, cui certaverat ipsa, Domino & Deo; quia quod prædecessorum vestrorum delatio * per multorum temporum prætermisit curricula, hoc hodie adimplevit vestræ votivæ devotionis vigilantia. Quam siquidem sit inhonestum, tam sacram Virginem in ligneo jacere vasculo, testatur ipsius Passio vel Vita multiplici tormentorum genere referta: testantur & per eam quam plurima facta miracula. Corpus enim, quod virginitatis condecorat candor, condecorare debet argenteus color, quia quæ per argentum signatur puritas, in Regina fuit mentis integritas, quam irrumpere nequivit persecutoris minax atrocitas.

[41] [transfertur] Ea siquidem, quam avertere a fidei, quæ omnium virtutum mater est, proposito nequivit persequutoris nequissimi terror, æquulei pœna, virgarum laceratio, timendi carceris horror, virginei corporis dilanians membra; auro, quod omnibus metallis pretiosius est, condecoratam debet habere thecam, ad tuitionem vestri repræsentans vobis sui corporis gemmam pretiosam. Quia igitur Susceptionis ipsius Virginis diem celebratis, celebrare etiam debetis diem suæ Translationis, in qua ossa sua videre meruistis, manibus tetigistis, & ad protectionem, ut dictum est, vestri, in thecam auro argentoque politam reposuistis. Rogate Virginem, ut intercessionibus vobis subveniat, ab insidiantibus vos eripiat, pestes & crimina a vobis submoveat, & de hoc transitorio mundo in illud non transitorium nos transferat regnum, in quo vivit ipsa cum Rege cælorum per omnia secula seculorum. Quo tempore ea reliquiarum in pretiosiorem thecam depositio facta sit, mihi plane incompertum est: verumtamen si revera antiquitus contigerit, aut theca illa ex solido argento non fuit, aut si fuerit, ea jam antiquitus fuit deperdita, & ipsius loco lignea substituta est, ut mox apparebit.

[42] In sæpe laudata Apologia pag. 123 recitatur aliud instrumentum authenticum recognitionis reliquiarum, [Eædem reliquiæ anno 1481] earumque in novam thecam translationis anno 1481 institutæ. Quoniam vero seculo XVII Flaviniacenses Benedictinos inter & Alesienses Franciscanos de S. Reginæ corpore quædam orta fuit controversia, de qua infra breviter agemus, non abs re erit instrumentum istud huic Commentario inserere, prætermissis iis, quæ de aliorum Sanctorum reliquiis in eo referuntur. Est autem tale: In nomine Domini amen. Per hoc præsens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter & sit notum, quod anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo primo, die vero Dominica, qua in sancta Dei Ecclesia ad Missæ Introitum cantatur Judica me, octava mensis Aprilis, in mei Philippi Estiennot de Flavigneyo Eduensis diocesis, clerici notarii publici & curiæ episcopalis Eduensis jurati, & testium inferius nominatorum præsentia, in ecclesia abbatiali monasterii sancti Petri de Flavigneyo, reverendo in Christo Patre ac domino, D. Joanne Bobillerii episcopo Avenetensi, reverendissimi in Christo Patris ac domini Joannis Rolini, miseratione divina Cardinalis & episcopi Eduensis, suffraganeo ac vicario generali in spiritualibus, in eadem abbatia existente, comparuit coram eodem reverendus in Christo Pater ac dominus D. Gaufridus de Crisseio abbas ejusdem monasterii Flaviniacensis, necnon magnus Prior, decanus, cantor, sacrista & plures religiosi ejusdem monasterii.

[43] Qui quidem humiliter eidem reverendo Patri domino episcopo Avenetensi requisierunt, [ab episcopo suffraganeo Augustodunensi] quatenus visitare haberet tres capsas existentes super magnum altare ejusdem monasterii, quæ a longo tempore illuc erant repositæ: de quarum visitatione aut inspectione nulla hominum erat memoria, nec perinde notitia, quæ aut quales, aut quorum Sanctorum inibi essent reliquiæ reconditæ. Qui quidem reverendus Pater, dominus Avenetensis, ad eorum requestam dictas tres capsas visitavit in præsentia dicti reverendi Patris domini abbatis & plurium religiosorum dicti monasterii supradictorum, necnon plurium personarum ibi congregatorum * ad divina & verbum Dei audienda. In quibus tribus capsis invenit reliquias, quæ sequuntur, cum suis literis seu brivetis testimonialibus annexatis; videlicet:

Majorem partem corporum sanctorum apostolorum Simonis & Judæ Thadæi.

Item majorem partem corporis sanctæ Reginæ virginis & martyris.

Item majorem partem corporis sancti Præjecti episcopi & martyris; quodlibet per se seorsum in sudario suo decenti & honesto, non corroso, nec a tineis, vermibus, vel quibuscumque aliis læsionibus maculato aut contaminato.

[44] Subduntur aliorum Sanctorum reliquiæ, quas prætermitto, & textum resumo. Quibus sic per dictum dominum episcopum Avenetensem, [juridice recognitæ, in novam thecam] visitatis & inventis, easdem reliquias iterato in suis capsis reposuit: & quia dictæ capsæ erant adeo veteres, vermibusque corrosæ, quod indignum judicavit, tam pretiosa tamque digna sanctuaria in tam vilibus capsis recondi, arbitratus est dominus episcopus cum dicto domino abbate, quod dignum foret tres capsas novas facere construi ad dictas reliquias reponendum. Qui quidem dominus abbas duas novas capsas … (videntur hic aliqua sive ex industria, sive ob detritos characteres omissa) construere fecit, & deinde mandavit dictum dominum episcopum accessurum apud dictum Flaviniacum ad prædicta facienda. Tandem die Veneris in festo S. Laurentii martyris, decima mensis Augusti, anno prædicto, in nostrorum notariorum supra scriptorum ac testium inferius nominatorum præsentia, dicto domino episcopo. Avenetensi in dicta ecclesia S. Petri Flaviniacensis existenti, idem dominus abbas Flaviniaci sibi demonstravit duas capsas novas, quas ad ejus requestam idem dominus episcopus benedixit, sanctificavit & consecravit cum solemnitatibus fieri solitis: & in eisdem duabus capsis, scilicet in una corpora sanctorum Simonis & Judæ; & in alia corpora sancti Præjecti & sanctæ Reginæ virginis & mart., ossaque sancti Longini cum præfata costa boni Latronis, prout supra sunt descripta, in suis sudariis reposuit & cum clavibus firmavit, dictasque duas capsas in dicta ecclesia seu abbatia Flaviniaci reliquit.

[45] [reponuntur.] De quibus omnibus & singulis præmissis prædictus dominus abbas Flaviniaci petiit & requisivit a nobis notariis subscriptis, unum vel plura instrumentum seu instrumenta sibi dari & fieri; quod & quæ sibi concessimus in hanc formam, sub sigillo præfati domini episcopi Avenetensis; præsentibus in dicta inventione venerabilibus & discretis viris, dominis Bartholomeo de Vevra Curato de sancto Euphranio, dictæ Eduensis diocesis procuratore & nomine procuratorio præfati domini Cardinalis & episcopi Eduensis, Castellano Tullionis; providis viris magistro Joanne de Biaco in legibus licentiato, Joanne Fillot, Joanne Seguin alias … habitantibus dicti Flaviniaci: & in dicta translatione reverendo in Christo Patre fratre Stephano de Sainct-Moris abbate Ogniaci, nobili & potenti domino D. Arturio de Vauldreio milite, domino de Saint Falon, nobilibus viris Nicolao de Crisseyo domino de Venereyo, Guyoto Damas domino de Villiers, Antonio Poinsot domino de Deffan, Guidone Lothier domino de Ternot, Joanne Chassault, Joanne de Saintville … Providis viris, magistris Joanne de Biaco, Girardo Fourcault, Reginardo le Bondre, Martino Bisot jurisperitis, Joanne Morelli, Joanne Fillot, Christianeto Quarrey, Pereneto Fillots, Mometo Messier, habitantibus dicti Flaviniaci, Stephano de Barres de Bibone, & pluribus aliis testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis. Signatum, Estiennot. Armenditi. Ita in laudata Apologia, quæ ob rationem supra assignatam hic referenda, censui. Denique Ms. Flaviniacense jam supra laudatum docet, anno 1659 novam rursus thecam prioribus tum magnitudine, tum artificio præstantiorem confectam, in eaque sacras Martyris reliquias a chirurgis prævie recognitas, a Rev. adm. domino Saulnier, quem illustrissimus Ludovicus Doni d' Attichy ad id delegaverat, repositas fuisse.

[46] Porro ut cetera, quæ ad Flaviniacenses reliquias pertinent, [Enumerantur ossa annis 1649 & 1651 recognita,] expediamus; laudatus Apologista scribit, Sanctæ lipsanothecam anno 1649 die XXVII Julii inspectam lustratamque fuisse per Philibertum Lambry medicinæ doctorem, & Nicolaum Bouree chirurgum, quorum authenticum testimonium, aliorumque, qui adfuerunt, nomina recitat pag. 157: verum ego ne longior sim, dumtaxat reliquias in illa repertas eorum verbis ex Gallico Latine recensebo. Diligenter & exacte inspeximus, inquiunt, ossa in hac theca contenta, quæ pro genuinis S. Reginæ virginis & martyris Alesiensis in diœcesi Augustodunensi, antiquitus ostenduntur: inter quæ ossa deprehendimus duo brachia ejusdem magnitudinis ac crassitudinis, duos cubitos & duos radios æquales cum multis vertebris, aliquot partes ischii, fragmenta costarum, quædam ossa metacarpi, multaque alia seu integra, seu notabilia fragmenta. Præterea pag. 131 aliud instrumentum produxerat inspectionis, anno 1651 die IX Augusti factæ per alterum medicinæ doctorem & tres chirurgos, qui præter super enumerata testantur, se in theca reperisse unum os femoris cum ossibus crurum, quæ integra sunt & mutuo quadrant. Post pauca subdunt: Quæ omnia ossa asserimus esse ejusdem corporis propter mutuam eorum partium sympathiam & connectionem. Hæc ipsi: at unde factum sit, ut posteriores lustratores plura ossa repererint, non satis assequor, nisi forte priores ossa femoris ac crurum inter alia ossa integra comprehenderint.

[47] Præter jam recensitas reliquias, aliæ quædam pretiosis thecis separatim inclusæ asservantur, [aliæque Sanctæ reliquiæ Flaviniaci asservatæ.] teste eodem Violio. In primis cap. 17 Vitæ asserit, sanctæ Martyris cor etiamnum incorruptum servari. De eodem mentio fit in instrumento mox citato, in quo hæc lego: Vidimus .. substantiam cordis, crassitudinis ovi columbini insertam pixidi argenteæ in formam cordis elaboratæ. Deinde visitur Sanctæ cranium inclusum busto ex argento deaurato, multisque gemmis & gentilitiis scutis, ac nominatim Franciæ & Castellæ exornato. Bustum istud, sive caput argenteum, si Violio credimus, S. Ludovicus Francorum rex olim donavit, & aliquot Burgundiæ duces postea variis donariis locupletarunt. Præterea mandibula inferior ac quædam cervicis pars in suis pariter argenteis thecis venerationi exponuntur. Servatur etiam ibidem catena, qua Sancta in carcere diu detenta multumque torta dicitur; sed quo idoneo auctore, mihi plane incompertum est: Violius eam simul cum corpore Martyris in Alesiensi sepulcro inventam scribit; at de eadem nihil habet Translationis auctor anonymus; sed nec ipse Violius ullum pro se scriptorem laudat: ita ut suspicari liceat, istam catenæ inventionem non nisi conjecturis aut populari traditione inniti.

[48] Quoniam vero de Flaviniacensibus S. Reginæ reliquiis sermonem instituimus, [Rex Franciæ salutarem Sanctæ opem expertus.] priusquam hunc paragraphum finiam, quædam addenda censui miracula per Sanctæ invocationem aut per ejusdem reliquiarum venerationem impetrata. Etenim licet miracula infra edituri simus, sunt tamen quædam recentiora, quibus edendis ibi aptus locus non erit. Violius in epistola sua ad illustrissimum Claudium de la Magdalene de Ragny episcopum Augustodunensem, Vitæ & Apologiæ sæpe laudatis præfixa, geminum seu miraculum seu beneficium commemorat, quod tamen non satis explicat, quia, quantum apparet, satis notum supponit: quare, ne quid iis addidisse aut detraxisse videar, ipsiusmet verba Latine ex Gallico versa lectori exhibeo. Neque etiam dubitas de eo, quod nuper in commune Franciæ bonum præstitit regi nostro, de cujus vita pene deploratum erat, nisi ipsa ipsius salutem a Deo obtinuisset, quemadmodum obtinuerat nativitatem. De Ludovico XIV agit, quantum colligere licet ex eo, quod in epistola illa edita anno 1649 beneficium nuper impetratum dicatur.

[49] [Claudius postea episcopus Augustodunensis] De altero miraculo, quod ipsi episcopo, ad quem epistola inscribitur, obtigisse affirmat, paulo clarius loquitur in hæc verba: Dico, illustrissime domine, quod tota Francia atque ipsæ exteræ nationes admiratæ sunt velut prodigium nostro seculo insolens, te gloriosius quam Phœnix in medio suorum cinerum resurgat, resuscitatum fuisse per radios amoris plenos, quos ipsa in moribunda membra tua vibravit, cum domini parentes tui te ad ipsius tumbam velut ad suæ spei incunabula detulerunt, visuri miraculum amoris ipsius, quo fateri tenebantur, se jam non auctores, sed testes esse tuæ nativitatis. Hæc licet oratorie exornata sint, insigne tamen quoddam miraculum insinuant, quod non videtur auctor ausurus fuisse ad ipsum illustrissimum scribere, si de facti veritate non constitisset.

[50] [apud ejusdem reliquias prodigiose sanatus] De eodem simul & alio beneficio, per eumdem episcopum obtento, rursum meminit in Apologia verbis, quæ Latine subjungo: Illustrissimus & reverendissimus dominus Claudius de la Magdalene de Ragny … ad exemplum decessorum suorum usque a Jona episcopo, sæpe ad hunc sacrum locum venit: ac specialiter anno MDCXLIII, quo vota sua & gratiarum actiones persolvit pro obtenta sanitate per merita ac patrocinium gloriosæ sanctæ Reginæ, quæ anno MDCXX insigne in ipsius favorem miraculum operata fuerat Flaviniaci, dum desperata ab omnibus medicis salute sua, eo deferri se jussit, ut voti sui finem operiretur, quem celeriter consecutus est… Hujus miraculi certam fidem ipsemet ore proprio mihi fecit. Porro laudatus Claudius anno, quo miraculum istud ipsi collatum est, erat Prior sancti Symphoriani prope Augustodunum Ordinis S. Augustini & Cari-loci Ordinis Benedictini, regique a sanctioribus consiliis, ac demum anno 1621 Augustodunensis episcopus designatus, ut aiunt Galliæ Christianæ scriptores tom. 4, col. 426. Unde discimus, quod dum supra dicuntur parentes illum eo detulisse, id ita intelligendum sit, ut parentes sive consilio sive opera sua vel forte utroque illum Flaviniacum deportandum curaverint.

[51] [Crus mirabiliter sanatum:] His subjungo tria alia, quæ ex Flaviniacensi archivo mecum communicata sunt, quæque Latine versa, servata tamen, quantum sermo patitur, Gallica phrasi, lectori exhibeo. XVIII Septembris, MDCXXXV circa meridiem Flaviniaci in abbatia S. Petri, Ordinis S. Benedicti, diœcesis Augustodunensis, in qua requiescunt reliquiæ S. Reginæ, personaliter comparuit coram Matthæo notario regio & apostolico Petrus Courtet mercator * habitans Antverpiæ, in parœcia S. Georgii, diœcesis … (Antverpiensis excidit) & nobis declaravit, quod abhinc quatuor circiter annis afflictus fuerit fortuito malo in tibia dextera, quod malum omnem ipsi carnem consumpserat & partem nervorum a genu usque ad plantam pedis, continuatumque fuerit in tali statu per quatuor annos, quodque ab omnibus chirurgis, medicis aliisque medicinæ peritis curatus fuerit absque eo quod ullam medelam aut solatium consequi potuerit, nisi per firmam integramque devotionem & votum ad Deum & ad peregrinationem dominæ S. Reginæ, quo voto facto, circa XV mensis Julii ultimo elapsi, extemplo sanatus est & malum desiit, tibiaque rursum carne sua instructa est & sine ulla fistula, prout ipse nobis demonstravit ostenditque, & ipse attestatus est litteris domini parochi suæ parœciæ hic subnexis. Cujus rei instrumentum authenticum datur per me notarium regium & apostolicum, ut valeat quantum necesse est: quod instrumentum subscriptum est ab omnibus Religiosis abbatiæ, uti & a Priore, Petro Courtet & a notario regio. Hucusque Ms. nostrum Gallicum, quod quantum licuit, de verbo ad verbum Latine reddidi. Porro litteræ parochi Antverpiensis, quæ instrumento subnexæ supra dicuntur, in Ms. nostro desunt: verum cum præter prædicta nihil continere potuerint, quod huc faciat, parum refert. Nunc aliud accipe.

[52] In abbatia S. Petri Flaviniacensis in choro ante princeps altare ad finem Missæ celebratæ per dominum Joannem Rose, [cæcus simul & paralyticus] parochum ecclesiæ S. Joannis Baptistæ in pago de Byery prope S. Joannis Reomensis *, hac die XXIX Junii, MDCXLIII circa horam decimam matutinam, coram me Martino Matthæo notario regio & apostolico dicti Flaviniaci personaliter comparuerunt dictus dominus Joannes Rose parochus, Carolus Perdrisat & sex alii incolæ dicti Byery, qui declararunt, quod anni elapsi mense Augusto Claudius Perdrisat, filius dicti Caroli hic præsentis, variolorum malo laborare cœperit & ex dicto malo ita afflictus fuerit, ut visum & brachiorum crurumque usum amiserit, nequiens se sustinere aut incedere, nisi ope fulcrorum; quodque in hujusmodi statu quatuor menses permanserit absque ulla spe medelæ aut valetudinis recuperandæ.

[53] Quod cum ipsius pater & mater adverterent, declararunt dicto domino parocho, [curatus:] se pro dicto Claudio Perdrisat filio suo votum Deo & dominæ S. Reginæ facere; exspectantes tempus commodum, quo dictum votum hic solverent, statuerunt novemdiali devotione, in templo dicti Byery supplicare ad implorandam divinam misericordiam & intercessionem virginis S. Reginæ: quod & fecerunt, flagitantes dictum dominum parochum, ut dictis novem diebus sanctam Missam ex ipsorum voto celebraret: quodque cum cœpissent curari dictum Claudium deportandum ad dictam ecclesiam, a primo die spes mitigandi mali affulserit, & per gratiam Dei, dictæque sanctæ Virginis intercessionem ante finitam dictam novemdialem devotionem dictus Claudius Perdrisat plena integraque sanatione donatus fuerit tam visus quam membrorum suorum, quemadmodum liquet, cum dicti pater & mater ejus cum ipso venerint acturi gratias Deo & dictæ Sanctæ in hoc templo, ubi requiescunt reliquiæ ejus, offerentes in anathema reverendo viro Fratri Benigno D' Aubenton, magno Priori & sacristæ dictæ abbatiæ, fulcra, quibus dictus Claudius ad sustentandum se infirmitatis suæ tempore utebatur. Ex quorum igitur testimoniorum fide ego dictus notarius hoc meum instrumentum authenticum confeci, & concessi acta assertionis dicti domini parochi in verbo sacerdotis; & subsignarunt dicto instrumento quatuordecim personæ die & anno ut supra. Autographum hujus instrumenti subsignatum a dicto Martino Matthæo servatur apud dictum Tiersot * notarium.

[54] Hac XII (diem hanc divinare debui, quia dubie scripta est in utroque apographo) Septembris, [alii paralytico gressus collatus.] MDCC Flaviniaci in ingressu ecclesiæ * abbatialis S. Petri finitis Vesperis in præsentia infra nominatorum coram Nicolao Maillard notario regio in dicto loco personaliter comparuit Joannes Raille, filius Joannis Raille mercatoris chartarii habitantis in Plombieres prope Divionem, qui coram omnibus infra nominatis declaravit, quod jam plus quam abhinc anno paralyticus & utroque crure captus fuerit, ita ut sine fulcro incedere aut pedibus consistere non valens, ex patris sui consilio votum fecerit dominæ S. Reginæ & ad reliquias ejus: quodque ad explendam devotionem suam se asino vehi curaverit, veneritque hodie in dictam ecclesiam; ubi incurvatus & dicti fulcri ope devotionem suam explevit eo successu, ut patrocinio dictæ sanctæ Reginæ, reliquiis ejus in hac abbatia quiescentibus, Deus ipsum exaudierit, & ipse subito sese sanatum senserit &, ut apparet, donatum facultate gradiendi sine dicto suo fulcro; quod statim dimisit & offert. Qua de re ego rogatus concessi reverendo Patri thesaurario hoc instrumentum, confirmatum a quinque personis ex dicto Plombieres; quæ subnotarunt uti etiam sex e præcipuis Flaviniacensibus.

[Annotata]

* Gallice est au bourg d'Alise

* dilatio

* l. congregatarum

* Gallice est mercier

* Moutier S. Jean

* al. Tiercot

* sous le grand portail

§ V. Utrum S. Reginæ corpus vel reliquias aliquas possederint Osnabrugenses.

[Sub medium sec. XVII lis orta est] Quæ hucusque attulimus, possessionem corporis S. Reginæ Flaviniacensibus Benedictinis vindicant: at circa medium seculi XVII quædam orta est controversia prædictos Benedictinos inter & Alesienses Franciscanos de Observantia, quorum postremi notabiles reliquias, quas S. Reginæ Alesiensis esse contendebant, Osnabrugo Westphaliæ urbe acceperant, ac propterea ejusdem Sanctæ corpus a Carolo Magno eo delatum fuisse, propugnabant. Nolim equidem huic controversiæ judicium meum interponere, tum quod Franciscanorum apologiæ, in hoc argumentum conscriptæ, ad manus meas non pervenerint, & eas solum habeam, quas pro Flaviniacensibus Georgius Violius vulgavit: tum etiam quod illustrissimus Gabriel de Roquette, episcopus Augustodunensis anno 1693 utrique parti silentium imposuerit & suas cuique reliquias permiserit exponi. Verumtamen cum instituti nostri ratio postulare videatur, ne eam omnino prætereamus, occasionem litis primum exponemus; deinde quid de Osnabrugensibus S. Reginæ reliquiis probabiliter censeri possit, discutiemus.

[56] [de corpore S. Reginæ] Occasionem natæ controversiæ Violius in Apologia sua secunda pag. 4 & sequenti exponit in hunc fere modum. Cum anno 1648 excellentissimus dux Longuevillius, Franciæ legatus ad Westphalicam pacem conciliandam Monasterii versaretur, R. P. Franciscus Marmesse Franciscanus de Observantia, qui ipsi a sacris confessionibus erat, ejusdem ducis opera insignes reliquias, magnam scilicet partem de osse radii brachialis S. Reginæ, cujus corpus Osnabrugi servari credebatur, ab illustrissimo episcopo ac capitulo impetravit, easque ab archiepiscopo Parisiensi & episcopo Augustodunensi rite approbatas, exponendas dedit Franciscanis suis, quibus Alesiense sanctæ Martyris sacellum tum nuper traditum fuerat. Ægre, nec immerito, id tulerunt Flaviniacenses Benedictini, qui cum jam ab octo fere seculis in sacri istius depositi possessione se crederent, passi non sunt ex ea deturbari. Quid multa? post varias conciliationis vias nequicquam tentatas, utrimque libelli sive apologiæ prodierunt. Pro Alesiensibus scripsit primum P. Marmessius, ac deinde quidam anonymus; hisce P. Georgius Viole Benedictinus Congregationis S. Mauri duas Apologias opposuit, annis 1649 & 1653 typis Parisiensibus excusas.

[57] Non fuisset necesse eo devenire, si non eadem sacri corporis pars, [inter Benedictinos Flaviniacenses, & Franciscanos Alesienses.] quam Alesienses exponebant, inter Flaviniacenses reliquias eodem tempore recensita fuisset: etenim cum ex medicorum chirurgorumque testimonio, de quo supra num. 43 egimus, colligere liceat, nonnullas corporis partes apud Flaviniacenses desiderari, lis facile componi poterat, dicendo earum unam aut alteram olim Osnabrugum translatam fuisse; verum cum in reliquiarum recensione annis 1649 & 1651 a prædictis chirurgicæ artis peritis facta, duo radii brachiorum expreße numerarentur, omnis finiendæ litis præclusa via erat, nisi aut Franciscani translationem Osnabrugum factam probarent, aut Benedictini eamdem commentitiam ostenderent. Eo igitur difficultas omnis redit: quare ego, missis ceteris, quæ a laudatis apologistis utrimque proferuntur, solum hic examinabo, quid de ea translatione verisimile appareat.

[58] Induci non possum, ut credam, totum S. Reginæ corpus aut etiam majorem ejusdem partem Osnabrugum umquam translatam fuisse: [Non fuit totum corpus translatum Osnabrugum:] obstant enim monumenta § 3 & 4 allata, quæ corporis possessionem Flaviniacensibus vindicant, donec eorum fides ac sinceritas majori auctoritate elevetur. Hoc sensu libenter subscribo eruditorum Altissiodorensium judicio, de quo in Ms. Papebrochii libello de suo in Belgium ex Italia reditu hæc lego: Corpus (S. Reginæ) olim Flaviniacum translatum vicinam (Alesiæ) Benedictinorum abbatiam: Minoritæ brachium ostendunt, sed ex Germania acceptum; quod translationem supponit; quam omnino commentitiam esse viri inter Altissiodorenses docti pro certo habent. Itaque id unum tantummodo inquiram, utrum aliqua notabilis sacri depositi pars ad Osnabrugenses olim delata fuisse probabiliter dici possit.

[59] Exstat in museo nostro codex quidam continens varia Mss., [proponuntur tamen] ad res Germanicas spectantia, quæ P. Gamansius Societatis nostræ sacerdos collegit & Majoribus nostris transmisit. Inter cetera autem legitur catalogus sanctarum reliquiarum ecclesiæ Osnabrugensis in hunc modum: De reliquiis gloriosis præsentis capsellæ de S. Regina. In hoc loco requiescit corpus B. Reginæ virginis, quæ fuit filia cujusdam Clementis regis gentilis, & passa est septimo Idus Septembris sub Maximiano imperatore & Olybrio præside in Alesia civitate. Quæ dum duceretur ad supplicium, columba de cælo veniens coronam in ore portavit & dixit: Veni Regina in requiem Christi; beata es, quæ hanc coronam meruisti. Præterea recitatur Exaltatio reliquiarum S. Reginæ virginis & martyris, Hermagoræ patriarchæ, Procopii & aliorum septem facta sub episcopo Engelberto anno MCCCXII, in crastino S. Joannis Baptistæ.

[60] [quædam monumenta] Ex ista Exaltationis relatione excerpsi sequentia: Idem dominus imperator (Carolus Magnus) & alii principes sui successores, eamdem ecclesiam (Osnabrugensem) donis spiritualibus & thesauro longe nobiliori sublimarunt; parte videlicet veræ Crucis Domini ac SS. Apostolorum, Crispini & Crispiniani martyrum, confessorum & virginum plurimarum: quarum reliquiarum quædam sunt sub sigillis inclusæ in altaribus; aliæ vero solemnibus ecclesiæ processionibus & letaniis deportantur. Beatæ autem Reginæ virginis, Hermagoræ patriarchæ, Procopii & aliorum septem numero profunde in terra sub altari summo prædictæ ecclesiæ, reliquiæ reconditæ a tempore, cujus non erat memoria, collapsæ erant inter capsas ligneas vetustate consumptas. Quas pius & misericors Dominus, omnia rite dispensans ad ipsorum Sanctorum venerationem & salutem hominum dignatus est revelare, & eas reverendus Pater dominus Engelbertus episcopus Osnabrugensis, utpote suo adventui divinitus reservatas, quanta decebat devotione, cum prælatis suis, convocato ad hoc episcopatus sui populo, de sub altari sustulit, multis ad hoc earum indiciis excitatus; & in ecclesia, ubi a Christi fidelibus in publico devotius honorarentur, anno Domini MCCCXII in crastino B. Joannis Baptistæ solemniter exaltavit. Qua exaltatione solemnizata, prædicti Sancti, tamquam lucerna super candelabrum, in aperto ad salutem Christi fidelium expositi impetrabant a Domino Jesu Christo suorum prærogativa meritorum quam pluribus tribulationum consolationem, & de universis ægritudinibus sanitatem; de quibus remediis innumeris sequens scriptum aliqua, sed pauca declarat. Subduntur sedecim miracula ope S. Reginæ aliorumque Sanctorum impetrata.

[61] [ecclesiæ Osnabrugensis,] Breviarium Osnabrugense, anno 1516 Moguntiæ editum, recitat ad diem XXII Junii Officium Translationis, seu potius Inventionis corporum SS. Crispini & Crispiniani aliorumque Sanctorum, quorum nomina non exprimit: verum cum præter orationem de prædictis sanctis martyribus etiam Collectam de S. Regina virgine martyre præscribat, haud dubie hujus Virginis reliquias inter ceteras repertas fuisse supponitur: cumque in Ms. codice Gamansii ea inventio contigisse notetur anno 1312 circa festum S. Joannis Baptistæ, videtur eadem esse cum illa, quam superiori numero retulimus; licet non eodem modo enarretur. Lectionum auctor eadem fere de Carolo Magno, quæ supra diximus, præfatus, inventionem prædictorum corporum exponit in hæc verba: In quadam solemnitate decano ecclesiæ, post matutinas Laudes se ad dormitionem reponenti, visio apparuit hujuscemodi: videbatur namque eidem, quod ipse devotionis causa in circuitu summi altaris deambulans, balneum inveniret: audiensque in eo conbalneantium voces, iratus, quoniam irreverentia loco sancto fieret, operimentum balnei abjiciens: quo abjecto, juvenes pulcherrimos vultu & speciosissimas virgines in eo conspexerat, & statim post hoc evigilavit: revolvensque vir devotus, unde * hæc sibi visio a Deo, an non, iterum quievit & somnum suum complevit.

[62] Cumque summam Missam ex more caneret, sederetque juxta altare in parte Australi cum duobus canonicis, [quæ docent, alicujus S. Reginæ reliquias] diacono & subdiacono, donec graduale Alleluia & sequentia decantarentur; inter sedendum aperuit eisdem prædictam suam visionem. Qui responderunt singuli, quod & ipsi Matutinis expletis per omnia similem visionem habuissent. Stupefacti itaque tam decanus, quam concelebrantes adverterunt, inanem non esse visionem sic omnibus eodem tempore visam; communique desuper communicato consilio totius capituli, dictum locum longa negligentia clausum aperientes, invenerunt in eodem prædictorum martyrum (Crispini & Crispiniani) corpora in thecis distinctis, cum multis aliis reliquiis recondita cum laminis plumbeis, quibus singulorum nomina fuerunt exarata. Mox subdit, prædictas Sanctorum reliquias variis in locis, in eadem tamen ecclesia, honorifice depositas fuisse. Multum quidem utraque narratio variat, sed ob rationes mox allegatas videtur eadem, quæ supra, inventio designari, atque inter speciosissimus virgines in somnis conspectas S. Regina una fuisse.

[63] De eadem proculdubio inventione loquitur Erdwinus Erdmannus in Chronico episcoporum Osnabrugensium, [ibi olim servatas,] circa finem seculi XV, aut initio XVI conscripto, apud Henricum Meibomium Rerum Germanicarum tom. 2, pag. 224; ubi sic habet: Circa hæc tempora corpora in capsa S. Reginæ translata sunt in ecclesia Osnaburgensi locata. Qua de re sequentes hosce versus subnectit:

Anno milleno, trecenteno, duodeno
Corpora translata sacra sunt hac æde locata.
Hac in clausura Sanctorum corpora plura
Insuper hic lecta conservantur bene tecta.

Rursum in eodem Chronico pag. 255 loquens de re quadam ab Osnabrugensibus contra hostes prospere gesta inter annos 1437 & 1441, ejusdem Sanctæ & celebris ipsius in prædicta urbe cultus ita meminit: Hæc fiebant in die Sanctæ Reginæ virginis, cujus sanctum corpus in ecclesia Osnaburgensi cum magna veneratione est reconditum; fuitque ad honorem Dei & S. Reginæ a domino Joanne Præposito ecclesiæ S. Johannis institutum, quia in illo die defertur per circuitum capsa deaurata S. Reginæ cum multis sanctis corporibus ibidem inclusis, quod omnes proconsules, consules, civitatis præsidentes, præsentias habent cum canonicis ecclesiæ sæpe dictæ.

[64] Ex dictis dubitari nequit, quin aliqua sancta Regina virgo olim celebrem Osnabrugi cultum obtinuerit, [cultasque fuisse: quæ monumenta] ejusdemque sacræ reliquiæ in magna ibidem habitæ fuerint veneratione. At non æque certum est, an Regina ista Alesiensis sit, an altera, cum inter Osnabrugenses reliquias etiam recenseantur aliquæ S. Reginæ virginis ac martyris, ex societate Ursulana. Multa tamen sunt, quæ suadeant, prædicta omnia de Alesiensi Martyre intelligenda esse. Nam in primis verba catalogi, quæ num. 59 ex Gamansii collectaneis Mss. dedimus, licet S. Reginam perperam regis filiam faciant, & de catalogi antiquitate mihi non constet, docent tamen, quænam olim fuerit Osnabrugensium de istius thecæ reliquiis opinio. Secundo Osnabrugense Breviarium, anno 1515 vulgatum, præter festum Inventionis, de quo consule num. 61 particulare Officium S. Reginæ Alesiensis præscribit ad diem VII Septembris; quemadmodum etiam aliorum Sanctorum, quorum corpora cum S. Reginæ reliquiis inventa superius dicta sunt, memoriam celebrat: videlicet Crispini & Crispiniani ad XXV Octobris, Procopii ad VIII Julii & Hermagoræ ad XII diem ejusdem mensis. Quod autem VII Septembris non alia, quam Alesiensis Regina colatur, patet ex ipsis Breviarii lectionibus, in quibus Alesiensis Reginæ martyrium ex ejusdem vulgatis Actis recitatur. Nihil autem simile de S. Regina Ursulana virgine in prædicto Breviario potui reperire.

[65] [cum intelligi nequeant de S. Regina] Quinimo de Ursulanæ virginis reliquiis intelligi non posse, quæ supra de S. Reginæ inventione retulimus, liquet ex Crombachii nostri Vindiciis Ursulanis tom. 2, lib. 8, cap. 28; ubi tempus, quo reliquiæ S. Reginæ virginis ex consortio Ursulano Osnabrugum delatæ sunt, his verbis designat: Supererat membrana cathedralis ecclesiæ (Osnabrugensis) pervetusta, ante trecentos & plures annos exarata, & a loci dignissimo præsule mecum communicata, in qua designatio tam hierothecarum, quam nominum describitur, quorum ossa & lipsana in illis continentur hoc exemplo: Hæc sunt reliquiæ ecclesiæ Osnabrugensis datæ sub annum Domini MCCCXLIII, & per reverendum in Christo Patrem ac dominum Godefridum de Arnsberg, Osnabrugensem episcopum, in suis locis circa summum altare dictæ ecclesiæ reverenter reconditæ… In capsella a dextris altaris summi in latere versus Austrum posita requiescit corpus S. Permerii… In prædicta eadem capsella … positæ sunt reliquiæ aliæ de prædicta societate XI mil. Virg. & Mart., scilicet S. Ursulæ magnæ,… S. Reginæ Virginis ejusdem societatis. Deinde in dictorum confirmationem recenset Instrumentum autenticum inventionis & elevationis S. Permerii episcopi Cremonensis factæ anno MDCXLV, in quo illustrissimus dominus Franciscus Guilielmus, episcopus Osnabrugensis, qui tum temporis lipsanothecam S. Permerii lustraverat, eadem habet de translatione prædictarum reliquiarum anno 1343 per episcopum Godefridum comitem de Arnsberg Colonia Agrippina Osnabrugum facta, & reliquias S. Reginæ virginis ejusdem Societatis Ursulanæ in eadem lipsanotheca a se repertas expresse recenset.

[66] [e consortio Ursulano; non improbabile est,] Ex his, inquam, liquet, inventionem & cetera, quæ supra memoravimus, ad sanctam Reginam Ursulæ sociam pertinere non posse: hujus enim reliquiæ primum anno 1343 Colonia Aggrippina Osnabrugum translatæ dicuntur, id est triginta annos postquam contigit inventio reliquiarum S. Reginæ aliorumque Sanctorum, in Osnabrugensi cathedrali ecclesia jam tum antiquitus depositarum. Deinde S. Reginæ virginis Ursulanæ reliquias, anno 1343 una cum corpore S. Permerii reliquisque Colonia acceptas & in S. Permerii lipsanotheca acclusas, Franciscus Guilielmus Osnabrugensis antistes anno 1645 in eadem theca reperit, easque post multas alias recensuit: ita ut pateat, eas ad id usque tempus numquam inde eductas & in aliam thecam translatas fuisse: at Regina, de qua Inventio agit, jam ab anno 1312 thecam habuit, suis lipsanis præcipue destinatam, cum capsa S. Reginæ appelletur, ut ex num. 63 liquet. Neque alterius fuisse videtur capsa deaurata S. Reginæ, cujus festum Osnabrugi jam agebatur ante annum 1441, adeoque ante exceptas S. Reginæ virginis Ursulanæ reliquias.

[67] Igitur ex hactenus disputatis apparet, alicujus S. Reginæ sacra lipsana Osnabrugi in celebri veneratione fuisse, priusquam alterius Reginæ, unius ex S. Ursulæ sociabus, [aliquas Sanctæ nostræ reliquias eo olim delatas;] reliquiæ eo deferrentur; & licet non ubique in allegatis monumentis exprimatur, priora lipsana fuisse sanctæ Martyris Alesiensis, verisimile tamen est, hanc Reginæ nomine designari, tum quia de hac particulare festum celebratum fuerit, non de alia; tum quia catalogi verba num. 59 data illam diserte exprimunt, & alicujus Reginæ reliquiæ diu ante Ursulanæ virginis excepta lipsana, in Osnabrugensi ecclesia depositæ, inventæque dicuntur; tum denique quod circa medium seculi XVII adhuc ea fuerit Osnabrugensis episcopi & canonicorum opinio, dum reliquias S. Reginæ Alesiensis Patri Francisco Marmesse se concessisse arbitrati sunt. Hæc omnia suspicionem mihi movent, aliquas S. Reginæ Alesiensis reliquias revera Osnabrugum olim translatas, ibidemque in veneratione habitas fuisse: sed a quo ea translatio instituta sit, divinare non possum.

[68] Violius in Apologia scribit, Franciscanos Alesienses contendisse, [(non tamen sub Carolo Magno)] eam factam esse a Carolo Magno, atque in eam rem citasse testimonium illustrissimi episcopi & capituli Osnabrugensis, in quo apud Violium Gallice dicitur, Corpus S. Reginæ virginis & martyris Alesiensis, diœcesis Augustodunensis, in Franciam delatum fuisse abhinc novem fere seculis per S. Carolum Magnum, cum in Saxonia conderet fundaretque ecclesiam Osnabrugensem, in quam prædictum sacrum corpus cum aliis reliquiis transtulit. Verum opinionem istam idem Violius solide refutat, ostenditque idem illud corpus regnante Carolo Calvo, Caroli Magni nepote, etiam Alesiæ quievisse, indeque demum anno 864 a venerabili Egilo Flaviniacensi abbate, Salacone episcopo vices Jonæ Augustodunensis antistitis gerente, Flaviniacum translatum esse. Non video tamen, cur aliquam ejusdem corporis partem Osnabrugenses postmodum accipere non potuerint, cum recensiones medicorum, quas supra produximus, non omnes corporis partes Flaviniaci enumerent. De inde circa finem seculi XV tam tenuis de Sanctæ corpore memoria erat Flaviniaci, ut ipsi Flaviniacenses Benedictini ignorasse videantur, utrum ipsi S. Reginæ corpus possiderent; etenim in instrumento anni 1481, quod ex Violio num. 42 & sequentibus recitavimus, Gaufridus de Crisceio abbas ejusdem monasterii Flaviniacensis, necnon magnus Prior, decanus, cantor, sacrista & plures religiosi ejusdem monasterii … episcopo Avenetensi (Augustodunensis suffraganeo) requisierunt, quatenus visitare haberet tres capsas existentes super magnum altare ejusdem monasterii, quæ a longo tempore illuc erant repositæ: de quarum visitatione aut inspectione nulla hominum erat memoria, nec perinde notitia, quæ aut quales aut quorum Sanctorum inibi essent reliquiæ &c. Subditur, in earum una a laudato episcopo repertam fuisse majorem partem corporis S. Reginæ virginis & martyris, eamque cum corpore S. Præjecti & ossibus S. Longini costaque boni Latronis, in suis quæque sudariis, in nova theca repositam fuisse. Jam vero si Flaviniacenses aut omnino aut pene ignoraverint seculo XV, an vel quantum ex corpore S. Reginæ possiderent; quidni fieri potuit, ut aliqua ejusdem corporis pars Osnabrugum olim fuerit delata, licet translationis tempus aut etiam ipsam translationem Flaviniacenses vel Osnabrugenses assignare non valerent. At enim, inquiet Violius, utriusque brachii radius in laudatis recensionibus enumeratur: qui potuit igitur Osnabrugensis ecclesia magnam partem de osse radii brachialis asservare?

[69] [quæ forte cum aliis fuerunt confusæ:] Fateor, hæc duo conciliari non posse: verumtamen hinc neutiquam sequitur, nullas omnino S. Reginæ Alesiensis reliquias olim Osnabrugi fuisse: etenim quod istius sedis episcopus existmarit eam magnam partem de osse radii brachialis esse S. Reginæ, id oriri potuit ex confusione reliquiarum, quam Ms. Inventio insinuat his verbis: Beatæ autem Reginæ virginis, Hermagoræ patriarchæ, Procopii & aliorum corporum septem numero profunde in terra sub altari summo prædictæ ecclesiæ (Osnabrugensis) reliquiæ reconditæ a tempore, cujus non erat memoria, collapsæ erant inter capsas ligneas vetustate consumptas. Hinc, inquam, fieri potuit, ut S. Reginæ reliquiæ aliis miscerentur; ex qua confusione natum erat fieri, ut os aliquod, quod alterius Sancti erat, pro osse S. Reginæ haberetur.

[70] [videntur tamen Osnabrugenses suam opinionem descruisse.] Porro cum hucusque de S. Reginæ reliquiis Osnabrugensibus ex solo veritatis amore disputaverim, dissimulare non possum, monumenta, quæ pro iis ex Gamansii collectaneis Mss. attulimus, omnino incertæ esse auctoritatis, atque adeo nec certo eis credi posse; præsertim cum gemina inventionis relatio, quam citavimus, mutuo non parum discrepet; inscriptio autem thecæ, præterquam quod dubiæ antiquitatis sit, certe vitiosa sit, dum Sanctam cujusdam Clementis regis gentilis filiam facit. Censui tamen, lectori non ingratum fore, si ea licet dubia proferrem, ut pateret, quibus monumentis Osnabrugensium de S. Reginæ nostræ reliquiis opinio niti videatur. Verumtamen hanc opinionem suam ipsi Osnabrugenses postmodum deposuisse videntur: etenim in Officiis propriis in usum cathedralis ecclesiæ ac diœcesis eorum, anno 1625 jussu illustrissimi principis episcopi editis, ad diem VII Septembris eraso Officio S. Reginæ Alesiensis, substitutum est pro cathedrali tantum Officium S. Reginæ virginis martyris e sodalitio Ursulano, cum lectionibus propriis de martyrio S. Ursulæ, ejusque sociarum, inter quas Regina quædam, cujus sacræ reliquiæ ibidem asservari dicuntur, recensetur. Festum vero Translationis, seu potius Inventionis SS. Crispini & Crispiniani, quod olim XXII Junii celebrari solitum diximus, in eodem Proprio ad XX ejusdem mensis, cum iisdem lectionibus in compendium contractis, proponitur quidem recolendum; sed commemoratio S. Reginæ, quæ in antiquiori Breviario præscribebatur, pariter omissa est: ad 1 etiam Junii colitur Translatio SS. Reginæ, Julianæ, Corduæ &c., Virginum Ursulanarum: ita ut in toto illo Osnabrugensi Breviario nullam usquam mentionem de S. Regina Alesiensi factam compererim. Unde colligere pronum est, ejusdem ecclesiæ clerum aut instrumenta a nobis allegata tamquam fabulosa rejecisse, aut ut dubia neglexisse, vel certe existimasse, nullas apud se ejusdem Sanctæ reliquias superfuisse, cum prædictum Breviarium excudi curaretur.

[Annotata]

* l. an esset

PASSIO
Auctore incerto.
Ex Ms. Ultrajectino collato cum editione Mombritiana.

Regina virgo martyr prope veterem Alesiam, ubi nunc Fanum S. Reginæ, in ducatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 7095

A. Anonymo.

[Regina ab Olibrio adamata, Christum confessa] Temporibus Maximiani imperatoris a, sub Olibrio b præside passa est Regina virgo, Clementis cujusdam gentilis unica filia c: quæ cum annorum esset quindecim, audiens Sanctorum certamina, totam spem habebat in Domino. Transiens autem Olibrius a Massilia d in Alesiam e civitatem, sedens * in curriculo suo & videns eam speciosam nimis, jussit eam comprehendi, concupiscentia ejus illectus f. At illa, oratione præmissa g, conspectui ejus præsentata est. Genus & nomen & præfessionem interrogata, dixit, se esse ingenuam, nomine Reginam, sanctæ Trinitatis cultricem. Cui præfectus dixit: Ergo obtines nomen Gallilæi illius vel Nazarei h? Regina dixit: Etiam obtineo, si digna sum, ut invocetur Dominus meus Jesus Christus super me, & obumbret & protegat velut suam ancillam.

[2] Tunc jussit impius præfectus custodiri eam usque dum veniret ad civitatem, [carceri includitur, & post blanditias & minas] & præcepit eam deduci * ad carcerem usque dum immolaret, & sic publice audiret eam. Ingressus autem civitatem Alesiam, diis suis immolavit, & sedens publice pro tribunali, Puellam adduci jussit. Videns pulchritudinem ejus, dissolutus spiritus ejus supra eam vehementer, & dixit ei: Cognosce deos, o juvencula, quia misereor pulchritudini & teneritudini tuæ; & multas pecunias habebis a me, & bene tibi erit præ cunctis puellis: alioquin plagas & pœnas pessimas sustinebis, & corpus tuum tenerum gladii & ignes fortiores consument. Quæ cum interrita constanter in confessione Christi permaneret, jussit eam exspoliari i & in eculeum * assumi, subtilibusque virgis cædi.

[3] At illa in eculeum extensa dolorem non sentiebat; [equuleo torta & virgis cæsa,] sed respiciens in cœlum dicebat: In te Domine speravi, non confundar in æternum. Cumque cæderentur membra ejus tenera, virgæ graciles incidebant k & sanguis multus defluebat; ita ut astantes flerent amarissime super eam: & dicebant ei quidam: O qualem decorem perdis propter incredulitatem! Consenti & sacrifica, ut possis evadere tormenta. Regina dixit: O mali consiliarii! o consilia malarum cogitationum! Non consentio, non sacrifico: Christum Jesum, qui me confortat, habeo. Iratus præfectus jussit eam exungulari & a carnificibus lacerari l; ut etiam impius & crudelis præfectus de chlamide sibi faciem cooperiret & averteret se: similiter & adstantes lacrymabant, videntes carnes ejus excruciatas *.

[4] Dixit autem præfectus: Quid est Regina, neque tu tibi potes misereri? [rursumque in carcerem conjecta, divinitus recreatur:] Ecce caro tua excruciata est, & membra tua inutilia facta sunt: consenti mihi & sacrifica: impossibile enim est, te sine tormentis transire, si mihi non obedieris. Quæ cum verba ejus despiceret, eumque insipientem & infelicem vocaret, jussit eam deponi & in carcerem reduci: ubi cum oraret *, subito columba apparuit, & crux in cœlo erecta est usque ad locum, ubi Puella stabat; & columba stans super crucem dicebat: Ave Regina, unguentum suavitatis per orationem referens: parata enim est tibi corona gloriæ, apertus est * paradisus, & eris requiescens cum patribus tuis m. Tunc illa glorificavit Dominum Deum.

[5] [inde eductæ post varia tormenta caput abscinditur.] Mane autem * præsentata, cum nollet ei consentire, jussa est expoliari & in eculeo suspendi, ac lampades ejus lateribus applicari. Illa autem levans oculos in cælum dicebat: Transivi per ignem & aquam, & eduxisti me in refrigerium. Tunc jussit impius præfectus adferri vas quoddam magnum & impleri aqua, & deponi eam de ligno, & alligari manus ejus & pedes, & mitti ibi *, ut suffocaretur in aqua. At illa orabat, dicens: Domine, disrumpe vincula mea, ut tibi sacrificem hostiam laudis: fiat mihi hæc aqua aqua suavitatis: fiat mihi hæc suffocatio illuminatio salutis. Et postquam oravit, miserunt illam in vas illud aqua plenum: & ecce terræ motus factus est magnus: & ecce * columba de cœlo descendens habebat in ore coronam, & disrupta sunt vincula beatæ Reginæ, & ascendit de aqua, laudans & benedicens Dominum & dicens: Dominus regnavit, decorem indutus est: illuminasti me, Domine Jesu Christe, & salvasti, misertus unicæ puellæ, qui es benedictus ante secula. Et facta est vox columbæ dicens: Veni Regina, in requiem Christi; beata es, quæ hanc coronam meruisti. Tunc crediderunt in Dominum animæ octoginta * quinque n virorum & mulierum: iratus igitur Olibrius fecit eam decollari o.

ANNOTATA.

a Acta Mombritiana & aliud Ms., omisso imperatore, exordiuntur a sequentibus verbis: Sub Olibrio passa est &c. Exordia prolixiorum Actorum, quæ rejecimus, indicata sunt in Commentario § 1. Tempus, quo Sancta passa est, omnino incertum esse, diximus in Comment. num. 12.

b Quis hic fuerit, omnino latet: neque tamen ex hoc capite Acta merito rejicias, cum non omnes præsides ad notitiam nostram pervenerint.

c Quæ de Sanctæ apud Christianam nutricem educatione, & pascendarum ovium cura narrat Pseudo-Theophilus, diximus in Commentario num. 6.

d Editio Mombritiana & unum Ms. habent Massilla. Est porro Massilia (indigenis Marseille) urbs ampla Galliæ in Provincia & celebre emporium in ora maris Mediterranei. De ejusdem conditoribus, ceterisque ad eam spectantibus, videri potest Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum.

e Mombritius & laudatum Ms. legunt, Alexiam: utroque modo apud varios reperitur: Valesius tamen in Notitia Galliarum ait, in veterrimis Julii Cæsaris codicibus, aliorumque veterum lucubrationibus, Alesiam non Alexiam dici. Ceterum hujus loci notitiam dedimus in Commentario num. 13, a numero autem 14 explosimus Tamayi commentum, qui Alesiam sanctæ Martyris nostræ palæstram in Hispania collocavit, ut Sanctam faceret Hispanam.

f Pseudo-Theophilus in Actis prolixioribus parum probabiliter inducit Olibrium in hunc modum suis ministris loquentem: Quodsi libera est, erit mihi uxor; si autem ancilla cujusdam; erit mihi concubina. Parum, inquam, probabiliter; neque enim verisimile est, ut præfectus pauperculam puellam pascendis ovibus occupatam, si libera esset, mox in conjugem sibi accipere voluerit.

g Audi, quam eloquentem Virginem faciat idem Pseudo-Theophilus: Cum autem comprehenderent eam, inquit, cœpit clamare & dicere: Sancte Domine, Jesu Christe, noli me derelinquere, ne sinas animam meam contaminari, cum sit munda & casta & incontaminata. Non polluatur fides mea; non coinquinetur corpus meum; non immutetur sententia; non projiciatur margarita mea in lutum porci, non offeratur sensus meus ad turpitudinem & insipientiam diaboli; sed mitte mihi assistricem sanctæ sedis sapientiam ad aperiendum fauces sensus mei, ad respondendum cum fiducia, sine timore consistere ad omnem responsionem malignam impii hujus. Video autem me velut ovem in medio luporum: & ecce sum inter scandala velut passer: ecce sum inter retia velut capienda: ecce sum inter piscatores velut piscis: adjuva me Christe. Porro hæc oratio, aliquot periodis mutatis, desumpta videtur ex spuriis S. Margaritæ Actis, quæ exstant apud Mombritium tom. 2, fol. 104. Ceteras Pseudo-Theophili ineptias imposterum præteribo.

h Ita impius per contemptum Christum vocans rogat, an Christiana sit.

i Meatius & Violius in Vitis Gallicis scribunt, hæc diu post contigisse, quippe Sanctam cum primum ante tribunal Christum confessa esset, tetro carceri mancipatam fuisse, Olibrium vero in Germaniam profectum, indeque reducem, cum blanditiis nihil proficeret, tum demum Virginem equuleo torqueri ac virgis cædi mandasse. Verum unde hæc hauserint, incertum mihi est. Non minus incerta sunt, quæ ex populari dubiaque traditione idem Violius Gallice narrat in hæc verba: Popularis, quæ etiamnum perseverat, traditio fert, illustrem istam captivam toto temporis spatio, (quo Olibrius in Germania versatus est) inclusam fuisse cuidam turri castri de Grignon, quod ad ejusdem patrem spectabat; quamvis alii satis probabiliter asseverent, incarceratam Flaviniaci fuisse; quod quidem pro re tam certa habetur, ut plurimi peregrini, qui ecclesiam hujus monasterii invisunt, enixe petant, ut sibi S. Reginæ carcer ostendatur, quem istam cameram, seu sacellum subterraneum fuisse credunt, quod est sub altari principe. Sed ne determinando ergastuli loco immoremur, istud extra dubium est, Sanctam in eo multa passam fuisse; tum quia Olibrius diu in Germania moratus est; tum quia immitis parentis potestati tradita fuerat, cui minime erat animus remittere quidquam de severitate judicis, qui ejus tenerum & gracile corpus cingi jusserat annulo ferreo, quæ sera quadam arctabatur, & cui catena quadraginta septem annulorum, & undecim pedes longa erat annexa, cujus extrema adverso utrimque parieti sera affigebantur; ita ut sancta Virgo diu noctuque eodem loco stare cogeretur. Catena hæc, quæ unum est ex præcipuis martyrii instrumentis, in magna semper veneratione a fidelibus habita est, diligenterque in Flaviniacensi abbatia asservatur. Quid ex his omnibus verum sit, edicere nequeo: verumtamen hujusmodi traditiones non possunt non esse suspectæ.

k Mombritius legit: Cumque cæderetur, membra ejus tenera virgæ graciles incidebant &c.

l Apud Mombritium hic subditur: Qui ita latera ejus exunguulabant, (lege exungulabant) ut etiam impius &c.: atque ita sensus est perfectior. Porro exungulari hic non significat ungues evellere, sed ungulis ferreis carnem discerpere, ut patet, & apud Cangium in Glossario verbo exungulare & ungulare videre est.

m Cum quibus patribus? An Sanctæ mater maternique aut paterni avi proavive fuerant Christiani? Tota hæc Crucis ac columbæ apparitio nescio quid fabulæ sapit.

n Quoad numerum eorum, qui hoc miraculo in Christum credidisse dicuntur, nonnihil discrepant exemplaria. Violius legit octingentos & quinque: Ms. Rubeæ vallis, promiscui sexus DCCCLXI; Petrus de Natalibus, octingentos quinquaginta; reliqua exemplaria cum Ms. Ultrajectino & Mombritio habent octoginta quinque.

o In Vita, quam Georgius Violius & Lucas Acherius Benedictini ex vetustissimo Flaviniacensis abbatiæ Ms. descriptam nobis olim transmiserunt, dicitur: Tunc ira commotus Olibrius edixit, ut ducerent eam, & decollaretur: & educta est extra civitatem ad decollandum: quod omnino credibile est: at non satis capio, quid sibi velit, dum post pauca subditur: Et post orationem amputatum est caput ejus, crediturque probabiliter pro invicta Dei confessione feliciter suo sanguine baptisata. Verum hæc postmodum adjecta esse, ex stylo satis colligitur. Porro in editione Mombritiana, variisque Mss. in fine leguntur sequentia: Hujus passio recolitur septimo Idus Septembris; cujus animam cunctis videntibus angeli tulerunt in cælum cum laudibus.

* Momb. sedensque deinde

* ibid. reduci

* ibid. æquuleum

* ibid. exterminatas

* ibid. orasset

* ibid. additur tibi

* ibid. additur judici

* ibid. in illud

* ibid. omittitur ecce

* ibid. octoaginta

TRANSLATIO
Auctore anonymo, synchrono, ut apparet
Ex editione Georgii Violii, Benedictini.

Regina virgo martyr prope veterem Alesiam, ubi nunc Fanum S. Reginæ, in ducatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 7097

A. Anonymo.

[Corpus in Alesiensi sacello negligentius habitum] Sanctæ Reginæ virginis martyris translationem libenter memoriæ commendamus, quod eam divinitus procuratam minime dubitamus. Siquidem rectores partim sæculares, partim in religioso habitu sibimet succedentes, impliciti variis negotiis, passi sunt venerationem tantæ Virginis obscurari, quam eos oportuerat ad laudem Dei pluribus obsequiis celeberrimam reddere. Huc accessit etiam custodum negligentia, qui vel imperitia, vel incuria, suppresserunt signa, quæ ad declaranda & commendanda merita Martyris enituerant & quæ jam vix tenui relatione vulgantur.

[2] [tandem ab Egilo,] Id cum venerabiles monachi Flaviniacensis cœnobii, in cujus potestate vel vicinia situs est locus, ubi certaverat beata Martyr, & requiescebat a, ferrent ægerrime, translationemque instanter & crebro deposcerent ab his, qui præesse videbantur, & quidam verbo promitterent, opere nullus impleret; nutu Dei evenit, reverentissimum virum, cui nomen erat Egil b, ex monasterio Prumiæ, ut nunc dicitur c, insignis rex Carolus d arcessiret, stabiliendæ religionis gratia; qui eidem Prumiæ, quamquam propter reipublicæ turbulentum tempus laboriose, tamen strenue aliquamdiu præfuerat, & prætenta imbecillitate corporis, tempore Lotharii junioris vacationem obtinuerat e, & ibi quietus residebat: quique se totiens evocantis instantiam, votumque sancti desiderii pollicentis, differre ulterius non prævalens, sui regis permissu & metropolitani Treverorum, ad cujus diœcesim locus ipse pertinet, licentia canonice sumpta, contulit se tandem ad præfatum regem gloriosum Carolum.

[3] Qui benigne hunc, ut decebat, excipiens, Flaviniacum ei monasterium commisit f, [ad Flaviniacensis cœnobii regimen admoto,] quod diutissime sæcularium sibimet succedentium regimine fluctuabat, ut illius laudabili conversatione statum, quem optabant devotiores, recuperaret. Qui antequam eo accessisset, audita fama Virginis martyris, hoc per se desideravit effici, quod a pluribus dilatum vel neglectum compererat. Ac primum ab eodem rege impetrata potestate, & ex ejus jussu ab episcopo Jona g, qui Eduorum gubernabat ecclesiam, efficiendi, quod cupiebat, auctoritate potitus, Fratribus cunctis gaudentibus, maturavit exequi propositum. Siquidem triduano Fratribus indicto jejunio, duodecimo Kalendarium * Aprilium die, assumpto secum Salocone h episcopo, qui vices Jonæ agebat, & tantæ rei explendæ gratia convenientibus Fratribus, oratorium beatæ Virginis & martyris adiit.

[4] Et instante fine diei, psalmis & supplicibus aliis orationibus auxilium divinum implorans, [assistente Salacone episcopo, sublevatur] letaniam facere præcepit: ipse vero ligone sumpto, terram, qua tegebatur sepulchrum, moliebatur dimovere. Hoc miræ magnitudinis repertum i, superinjecto pallio exornavit, & totam noctem cum Fratribus pervigil, ut par erat, humillima supplicatione consumpsit. Mane reducto k, abbas sacris indutus & Saloco episcopus, qui vicem Jonæ præsulis, ipso jubente, susceperat, cæterique Fratres, qui jam frequentes convenerant, divinum suffragium suppliciter exposcebant. Ergo abbas & Saloco episcopus sepulchrum adiere, & saxeum tegmen tantæ magnitudinis, ut vix annisu multorum boum adduci posset, summa facilitate permoverunt l, cunctis hoc favore Dei exhilaratis & præ magnitudine illius a lachrymis temperare non valentibus.

[5] Hic ipse abbas, pio affectu permotus, hymnum Te Deum laudamus, [& solemniter] excipientibus Fratribus novem, inchoavit; & ita de * dispensatione feliciter exoptabile votum provenit, ut dum corpus sacratissimæ Virginis in feretro reconderetur, plenitudo ingredientium Flaviniacensium monachorum, ornata sacris indumentis & instructa crucibus, cereis atque vexillis, ecclesiam introiret, & suo superventu letaniam cumulans, in exemplo hymno præmisso, pro se quisque alacriter vocibus consonaret; post quem Missarum sunt celebrata officia. Quibus peractis, ingens multitudo vicinorum plebeiorum atque nobilium utriusque sexus, & plurimorum, quos undique fama discurrens causa devotionis excitaverat, præcedentibus summa hilaritate Fratribus, ferentibus feretrum, cum divinis laudibus, quos honor & veneratio sanctæ Martyris accendebat, ordine congruo conjuncta subsequuta est, omnesque pari exultatione alacres & conceptum gaudium diversis vocibus aperientes, felici agmine processionem gestu & quibuscumque honestis valebant indiciis, declarabant.

[6] [translatum] Columbæ illic non nidificabant, & aliunde advolare cerni erat insolitum: tamen egredientibus exequiis, feretrum & cereos volatu præcedens pluribus conspecta est; & cum aliquantulum progressa est, unde exierat, rediit, nec ibi tum postmodum alicui visa est. Unde collectum est, columbam, quæ scribitur ejus certamini affuisse, funeri repræsentatam, ut Martyri justa solventes fierent alacriores & de perseverante Dei gratia certiores. Sancta Virgo, quæ quondam incredulis gloriosi certaminis præbuerat spectaculum, credentibus, religiose plaudentibus & effusis in Dei laude, illustrem duxit triumphum. Omnibus ergo insatiabiliter comitantibus (quis enim hanc solemnitatem audisset, qui non adesse contenderet? Vel quis adventantium se pateretur subtrahere?) sexus uterque, ætatumque discrimina cucurrerunt, omnesque ardebant festivitatis illius consortes existere, unde certum se suffragium meritis & intercessionibus relaturos, unanimiter confidebant.

[7] [Flaviniaci honorifice deponitur, ubi miraculis claret.] Tali frequentia comitantium beatæ Virginis victoriosissimum corpus Flaviniacensi monasterio perlatum est, & ad votum Fratrum honorifice in ecclesia conditum: ubi & tunc & demum sæpius testantium meritum beatæ Virginis tot signa effloruerunt, ut non facile valeant enumerari: maxime autem in febricitantibus, quorum illuc ingens confluxerat multitudo, remedium expetens, potens Virginis oratio claruit, qui fere omnes, quod flagitabant, obtinuerunt: ex quorum affluenti copia quibusdam relatis, fidem reliquis faciamus m.

ANNOTATA.

a De loco certaminis & sepulturæ egimus in Commentario num. 13, & de posteriori rursum num. 21 & seqq.

b De Egilo primum Prumiensi, deinde Flaviniacensi abbate, ac denique Senonensi archiepiscopo egimus in Commentario num. 29.

c Monasterii Prumiensis primordia Mabillonius tom. 2 Annalium refert ad annum 763, conditumque ait in saltu Arduennæ ad fluvium Prumiam, a quo monasterium nomen traxit. In charta fundationis Pippini Brevis apud laudatum Annalistam vocatur cœnobium sancti Salvatoris; quo forte respexit Translationis auctor, dum ait: ex monasterio Prumiæ, ut nunc dicitur.

d Carolus Calvus designatur.

e De hac cessione sic meminit Regino lib. 2. Chronici: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLX Egil abbatiam Prumiensem sua sponte dimisit.

f Audi ipsum Egilum in Charta fundationis Cellæ Corbiniacensis apud Violium & Mabillonium: Anno DCCCLXIV… dum apud Flaviniacum … hilari residerem animo meo, oratu utpote noviter ibidem precibus compulsus insignis regis Caroli, piissimi Augusti Hlodovici filii, a cœnobio veniens Prumiæ, annuente Treverorum antistite, ob pastoralem curam Flaviniacensis cœnobii &c.

g Benedictini Galliæ Christianæ scriptores tom. 4, col. 364 eum trigesimum nonum Augustodunensem episcopum statuunt, existimantque ante annum 865 obiisse.

h De Salocone seu Salacone episcopo Dolensi consule laudatos scriptores Galliæ Christianæ & Mabillonium, num. 29 in Commentario citatum.

i Nihil hic auctor habet de prodigio columbæ locum sepulturæ designantis, quemadmodum sine teste asseritur a Violio, ut dixi in Commentario num. 35, 36 & 37.

k Hinc liquet, translationem hanc XII Kalendas Aprilis, ut supra dicitur, inchoatam quidem esse, at non nisi XI Kalendas ejusdem mensis fuisse perfectam, quemadmodum num. 33 & 34 observavimus.

l Violius scribit, operas primum frustra laborasse, ut sepulcralem lapidem amoverent, ac demum Benedictinos monachos ex Egili mandato id facili negotio præstitisse. Unde hæc hauserit, hauserit, plane ignoro. Translationis adjuncta tam de inventis,quam per miraculum probatis reliquiis, quæ idem Violius, nullo vade adducto, Vitæ inseruit, vide in Commentario a num. 35.

m Hæc miracula ad manus meas non pervenerunt.

* l. Kalendarum

* l. Dei

MIRACULA
Auctore anonymo, monacho Flaviniacensi
Ex antiquo Breviario Flaviniacensi apud Georgium Violium ejusdem abbatiæ monachum.

Regina virgo martyr prope veterem Alesiam, ubi nunc Fanum S. Reginæ, in ducatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 7099
a

A. Anonymo.

[Puer febricitans sanatus:] Quidam etiam puer vocabulo Heriboldus ex villa, quæ dicitur Mediolanum, gravi vexatus febri in eadem ecclesia post migrationem beatæ Reginæ una nocte quievit, ac postridie incolumitatis inde reportavit gaudia.

[2] Alius quoque cæcus ex Tusiaco b villa, in eadem Alesia ecclesia tantundem quievit, [cæco unius oculi usus redditus:] mane vero altero in cæcitate permanente oculo, alter illuminatus apparuit. Quod forte ideo contigit, quoniam plenam non promeruerat fidem. Unus ergo idemque homo & testis extitit suæ infidelitatis & efficaciæ tantæ Virginis & martyris intercessionis: nam qui meritis illius unius oculi receperat visum, posset utrius * utique, nisi ejus duritia impedisset.

[3] Alius quidam ex Rhemensi c villa febrium ita laborabat incommodo, [alter febribus] & visceribus tumidis ac pallore luridus *, ut putaretur morti vicinus. At cum ejusdem loci presbytero duobusque ex eadem villa servientibus revelatum esset, ut si ex pheretro beatæ Virginis a Fratribus ligni particulam impetrasset, illico sanitatem reciperet; Fratresque cognovissent, quod per quietem fuerat demonstratum, haud difficulter, quod poscebat ægrotus, tradiderunt. Sic ligni portiuncula superposita & veram visionem ostendit & meritis beatæ Martyris sospitatem reduxit.

[4] Pene exciderat, quod repente, dum ista superscriberem, [alius calculi cruciatibus liberati.] memoriæ occurrit, quod ab eodem tunc venerabili abbate Egili d, nunc Metropolitanæ Senonum episcopo mihi relatum deperire non patior. Erat quidam in eodem monasterio venerabilis Frater, Evis vocabulo, matura ætate, calculi diuturna laborans infirmitate. Hic post elatum sanctæ Reginæ corpus in ecclesiam occultius oraturus, ut solebat, accessit atque inter alia morbi, cujus fatigabatur incommodo, remedium flagitavit. Quid pius Deus faceret, quam quod Martyr fidissima exoraret? Concessit clementissime atque firmissime: namque illi post finitam precem usque ad terminum vitæ beatæ Virginis & martyris meritis beneficium duravit indultum.

[5] [Quod multa miracula oblivioni data sint.] Strictis his breviterque comprehensis, quo effugeremus tædium lectorum atque justum fastidium, ut ad laudes Dei & Sanctorum ejus, bonorum studia excitemus, paulo superiora repetamus, quæ nostris pene temporibus contigisse celebri plurimorum relatione cognovimus. Priscis sæculis crebra, imo continua apud memoriam S. Reginæ fiebant miracula & quamquam essent illustrissima, nullis comprehendebantur litterarum monumentis, sola relatione seniorum junioribus tradebantur, arbitrantibus universis, hæc numquam defutura, atque in nullo se melius diuturnitati prospicere, quam si nova & recentia semper expectarentur, nec caveretur, ne vetera obsolescerent præsidio litterarum: sed ut solet contingere & suppetentia quæque vilescunt. Longa securitas peperit incuriam, ut beneficia Dei, quæ meritis beatæ Virginis divinitus percipiebantur, in contemptum venirent ac merito rarescerent. Verum perseverante bonitate Dei, quæ supergreditur mortalium improbitatem atque pigritiam, sibi tantæ Martyris victoriam non destitit publicare, ac non redivivam apud se, sed continuam a longo sæculorum spatio demonstrare.

[6] [Perjuri, alter cæcitate,] Atque ut, quæ dicimus, gestis veracissima comprobemus: quo tempore cœnobio sæpe dicto Apollinaris e abbas præsidebat, quidam cui erat nomen Vulgario, habitator Alesiæ quondam civitatis, nunc villæ, debitor duorum modiorum vini, accusatus a Semenone presbytero parrochiæ sancti Euphani f, qui… ad Brannonem præpositum cœnobii ejusdem loci sponte voto maledictionis se obligans, dum foris esset in atrio, sacrilegas contra sepulchrum Virginis manus tendens, his verbis usus est: Si, inquit, debitor sum hujus rei, … justo Dei judicio protinus lumen amittam oculorum. Sicut imprecatus est, sine mora contigit: mox enim lumine privatus, usque ad vitæ metas in cæcitate permansit. Terruit ergo reus præsentanea ultione punitus id cernentes vel audituros: ipse tamen perpessione supplicii, quantum colligi potest, indignationem Domini non placavit: perjurium enim lege Dei prohibitum, non est mirum, si aliquando corpus debilitat, quando, quod nullus sapiens ambigit, animam quoque cruciat. Quam sit ergo studiose cavendum, etiam hoc judicio comprobatur g.

[7] [alter morte divinitus percussi.] Cum præesset Pipinus h rex Aquitanorum, imperatoris Ludoguici filius, præfatæ civitatis locum transiens occupavit & juxta ecclesiam B. Reginæ hospitium sibi exhiberi præcepit. Quidam vero principum ejus apud villam Dolocas hospitatus est, quæ ab Alesia quondam civitate duobus miliariis separatur. Tum aliquis satellitum ejus quendam Flaviniacensis cœnobii famulum, Unradum nomine, violenter opprimens, gladium ei & sagum ac cætera sustulit indumenta, suoque sodali tradidit asportanda. Ille vero cum spoliis sibi traditis, formidans judicium regis, præcessit cum sagmatibus i, ne valerent sublata restitui. Sequenti die præfatus prædo una cum domino suo regem adiit & ab eo, quem oppresserat ac spoliaverat, interpellatus, simulans se juramento purgare, nil eorum se gessisse, pro quibus accusabatur, interposito nomine B. Reginæ firmavit. Statimque cum clypeo & lancea in terram corruens, in atrio memoratæ Virginis, in quo stabat, exanimis simillimus jacuit, donec certo nuntio directo ad sagamata *, deferrentur spolia, & illi, cujus fuerunt, redderentur: sed nec siquidem perjurus meritam ultionem evasit, sed postera die terribiliter expiravit.

[8] Ea quoque tempestate hostium equitatus adveniens, Alesiæ confinia occupabat: [Prædones] hinc territi habitatores circumcirca degentes, plebeiorum equitum timentes ferocitatem, alimenta sibi præparata ad ecclesiam sanctæ Virginis deportarunt, sibi ejus virtute servanda. Prædones questi, dolo sibi sublata, unde vitam tolerare deberent, & cupientes sumere pœnas a rusticanis, qui sua compulsi necessitate ab aspectu se opprimentium removerant, ad ecclesiam congregantur non oraturi, sed vim, ut destinarant, facturi. Repertum presbyterum cum clericis suis ante januam dictis minacibus terruere, alii permoti religione, ut ad ecclesiam potius ingrederentur, præcepere.

[9] Sacerdos ilico cum clericis comitantibus oratorium ingressus, [divinitus] Sanctorum suffragia postulare, præcipueque S. Reginæ virginis, quam ibi velut præsentem venerabantur. Signa quatiebantur, letania fiebat instanter: quædam etiam anus, Gunsa vocabulo, insolito permota tumultu, tumulum sanctæ Virginis terebat, & quasi quiescentem excitatura, magnis inclamabat vocibus adjutricem. Diaconus quoque, Lantfridus vocabulo, mente confusus per fenestram jactatis lapidibus percutiebat sepulchrum k, omnisque populus una voce Dei protectionem ac beatæ virginis Reginæ suppliciter efflagitabant.

[10] Interea quidam superbia elatus violenter ecclesiam ostio fracto ingredi tentans, [puniti.] quasi directus pede impulit, atque continuo justo Dei judicio divina oppressus ultione, indignum indulgentia Dei spiritum dignissimis suppliciis exhalavit: reliqui vero absque Dei reverentia & beatæ Virginis, alimoniam aliis servatam usibus diripientes, equis imposuere. Jamque temporis discessum parantibus instabat ultio & desperatos irremediabiliter puniebat: nam vincula saccorum solvebantur, ipsi quoque sacci scindebantur l, equi etiam aut subito lapsi expirabant, aut exterriti diffugiebant. Itaque prædatores nihil aliud, quam ignominiam reportarunt.

ANNOTATA.

a De auctore horum miraculorum egimus in Commentario num. XI. Porro quæ hic tribus prioribus numeris complexi sumus, sunt tres lectiones per Octavas S. Reginæ: quatuor sequentes numeri continent lectiones 1, 2, 3, 4, 7 & 8, quæ Dominica infra Octavas recitabantur: reliqui tres sunt totidem lectiones per hebdomadam.

b Forte Tusiacum, de quo Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum: Tusiacum villa fuit in diœcesi Tullensi, synodo ibi anno DCCCLX habita celebris, quam Tousi vel Tusi Labbeus interpretatur.

c Hic locus mihi non occurrit.

d De Egilo consuli potest Commentarius prævius num. 29. Hic tantum observo, miraculum hoc scriptum fuisse intra annos 865 & 870, cum ipsius archiepiscopatus Senonensis his terminis inclusus dicatur apud Mabillonium seculo 4 Benedictino parte secunda, pag. 242.

e Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag.118 de Apollinare hæc scribit: XXXV anno imperii Caroli domnus Apollinaris ordinatur abbas (Flaviniacensis) dono imperatoris: ubi per annum imperii intellige annum regni Austrasiæ, quod anno Christi 768 auspicatus est, vel totius monarchiæ, quam anno 771 exorsus est: itaque assignatus ab Hugone annus incidit in Christi 802 vel 805. De anno Apollinaris emortuali Hugo sibi non constat: etenim tam loco citato, quam pag. 120 ait: Obiit pridie Kal. Aprilis anno duodecimo imperii Ludovici, adeoque anno Christi circiter 825 & tamen idem scriptor pag. 119 eum obiisse dicit anno 821: sed non est hujus loci id inquirere.

f Videtur hic locus mendose expressus; nam S. Euphanum vel Euphanium nusquam reperi.

g In Breviario apud Violium sequuntur duæ lectiones, in quibus agitur de antiquæ Alesiæ expugnatione & destructione per Julium Cæsarem: verum cum ea huc minime spectent, prætermittenda censui.

h Pipinus Ludovici Pii imperatoris filius, a patre in Aquitaniam missus est anno 814, abeoque vel hoc anno vel 817, ut aliis præplacet, Aquitanico regno donatus est.

i Id est cum sarcinis reliquisque impedimentis exercitus, quibuscum ille præcessit, ne spolia repetendi occasio daretur, si Alesiæ permansisset.

k Recte ait, mente confusum fuisse, alioquin enim hunc Sanctam invocandi modum a sacrilegio non facile excusabit. Porro tam ex hujus diaconi, quam ex anus facto liquet hæc Alesiæ contigisse, cum sanctæ Martyris ossa ibidem etiam quiescerent.

l Apud Violium legitur vincula Sanctorum, & paulo post Sancti scindebantur: sed certe mendose: significat enim auctor lectionum, saccos sponte sua religatos & disruptos frumentum aliave alimenta profudisse in terram.

* l. utriusque

* adde erat

* sagmata

DE SS. PARAGORIO, PARTHÆO, PARTHENOPÆO ET SEVERINO MARTYRIBUS
NAULI IN LIGURIA.

[Commentarius]

Paragorius Martyr Nauli in Liguria (S.)
Parthæus Martyr Nauli in Liguria (S.)
Parthenopæus Martyr Nauli in Liguria (S.)
Severinus Martyr Nauli in Liguria (S.)

J. S.

[Cultus Sanctorum Nauli, ubi ecclesia ipsis dicata, quæ olim erat cathedralis:] Naulum vel Naulium civitas modica est, sed episcopalis, in ora Ligustica ad mare, Noli vulgo dicta. Antiquo ibidem cultu gaudet S. Paragorius martyr cum tribus Sociis in titulo recensitis. Joannes Stephanus Fliscus anno 1694 de hisce Martyribus Genua ad Janningum nostrum ita scripsit. Die septima Septembris celebratur in eadem civitate (Naulensi) festum SS. martyrum Paragorii, Parthæi, Parthenopæi & Severini, quorum nominibus dicata exstat ecclesia extra mœnia civitatis, quæ olim cathedralis fuit: ubi in altari majori est in antiqua tabula imago S. Paragorium equo insidentem & socios pedites repræsentans. De his nulla amplius exstat memoria, nisi quod olim haberentur in Officio antiphonæ propriæ. Naulum oppidum olim pertinebat ad ecclesiam Savonensem. At seculi XIII Gregorius IX Naulensibus episcopum proprium attribuit, & jam memoratam ecclesiam S. Paragorii cathedralem fecit ac suffraganeam metropolis Genuensis; ut videri potest apud Ughellum tom. 4 Italiæ sacræ recusæ Col.n litteris Innocentii IV, quibus omnia confirmantur. Mansit ea ecclesia cathedralis usque ad annum 1572, quando Gregorius XIII Leonardo Naulensi episcopo permisit, ut cathedram transferret ad ecclesiam S. Petri, civitatis muris inclusam. Epistolam Gregorii XIII, qua id conceditur, habemus apud laudatum Ughellum col. 1008. S. Paragorius in ea vocatur protector civitatis & ecclesiæ Naulensis.

[2] [passi creduntur in Corsica insula coli quoque dicuntur Milliaci in Occitania.] Ferrarius Paragorium cum Sociis in utroque Catalogo annuntiat. In Catalogo autem Sanctorum Italiæ tale exhibet elogium: Paragorius, Partheus, Parthenopæus & Severinus in Cirno insula passi feruntur, licet quo tempore, & qui bus suppliciis ignoretur. Agitur hac die Naulii in Liguria ipsorum festivitas. Extat ecclesia illis dicata prope urbis mœnia, quæ olim cathedralis fuit: in qua S. Paragorii equi insidentis imago & Sociorum peditum in antiqua tabula conspicitur. Ex quo conjicere licet, Paragorium nobilem fuisse, Cæteros vero ejus famulos. Extabat ante aliquot annos antiphona in pergameno scripta pervetusta, in eorum festo decantari solita, in qua hæc continebantur verba: Passi sunt in insula Corsicæ. Cætera prorsus injuria temporum exciderunt. Hactenus Ferrarius, qui per Cirnum insulam non aliam designat quam Corsicam, quæ olim Cyrnus fuit dicta. Castellanus in Martyrologio Universali eosdem sanctos Martyres in insula Corsica annuntiat, eosque Nauli præcipue coli ait, sed ecclesiam eorumdem non recte cathedralem vocat, quamvis talis antea fuerit. Addit idem, eos quoque coli Milliaci * in diœcesi Biterrensi, ibique exstare ecclesiam ejusdem nominis. Plura de his Sanctis non invenio.

[Annotata]

* Milhac

DE S. EVURTIO EPISCOPO CONF.
AURELIANIS IN GALLIA.

Probabilius circa an. CCCXL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Evurtius episcopus conf. Aurelianis in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Antiquissima Sancti in Fastis memoria & cultus.

Memoria S. Evurtii episcopi Aurelianensis celebratur in Fastis plerisque antiquis, sed mutato nonnihil nomine: nam alias Evurtius scribitur, [Memoria in Fastis antiquissimis] sicut in Actis Mss., alias Evortius aut Evortus, quin & mendose Evotus. Codices Hieronymiani, quos secutus est Florentinius, & in quibus nomina Sanctorum non raro luxata reperimus, ita habent: Aurelianis depositio sancti Evoti episcopi, & confessoris. Vetustissimum Antverpiense aut Epternacense ibidem in annotatis brevius hoc modo: Aurelianis, Evorti episcopi. Corbeiense: Aurelianis civitate depositio S. Evortii episcopi & confessoris. Hisce fere consonant alii codices Hieronymiani, qui editi sunt apud nos tom. VII Junii, apud Acherium in Spicilegio, & apud Martenium tom. 3 Anecdotorum, exceptis tamen paucis, in quibus S. Evurtii prætermissa est memoria. Hæc auctariæ Martyrologii Hieronymiani, quæ haud dubie valde vetusta sunt, antiquum Sancti ostendunt cultum, magis quoque confirmandum ex sequentibus, atque ex iis, quæ de corporis translationibus disputabuntur § 4.

[2] Qui medio ævo, id est seculo IX & deinde, annuntiarunt S. Evurtii memoriam, elogia ex Actis concinnarunt. [& præcipuis medii ævi non tamen in Beda aut Adone:] Rabanus sic habet: Aurelianis civitate S. Evortii episcopi & confessoris, qui post Desinianum ipsius ecclesiæ episcopatum meruit: qui etiam divino nutu per columbæ speciem Spiritus sancti electione ad episcopatum percipiendum dignus ostensus est, sicut in Vita ejus conscriptum legitur. Hic nobili & sancta conversatione dies suos complevit, & miraculis claruit, ipseque diem obitus sui per revelationem agnoscens, sanctum Annianum episcopum futurum, ne seditio in populo oriretur, prælegit; sicque ad cælestem gloriam transivit. Usuardus brevius elogium ex iisdem Actis ita contexuit: Civitate Aurelianis, depositio sancti Evurtii confessoris, qui, ut gesta testantur, primo sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconus, dein divino munere per columbam est designatus pontifex præfatæ urbis. Hæc verba adoptavit auctor Hagiologii Franco-Galliæ, quod edidit Labbeus. Wandelbertus brevissime Sanctum eumdem commemorat his verbis: Antistes septenas servat Evortius. Apud Bedam vero & Adonem non reperitur S. Evurtii memoria in Fastis genuinis, licet in vulgatis ipsorum nomine Martyrologiis passim celebretur. Dubitat quidem Georgius, qui Martyrologium Adonis nuper recudit, an Evurtius a Rosweydo recte in Appendicem fuerit amandatus. At Adoni attribuendam non esse annuntiationem S. Evurtii, satis probari videtur ex eo, quod in antiquioribus codicibus non fuerit inventa. Ex Usuardo potius Adoni additum, quam ab Adone scriptum, videtur elogium, quod in codicibus quibusdam invenit Georgius, atque in Annotatis recitavit.

[3] Eadem de causa Flori elogium non esse existimo, quod nomine ipsius datum est a Papebrochio cum Bedæ Martyrologio, [nec Flori est elogium, ut multi putarunt, quod hic recitatur:] ante tomum 2 Martii edito. Cum enim Florus Adoni præluxerit, nec Evurtium omisisset Ado, nec brevi elogio annuntiasset, si tam prolixum invenisset apud Florum. Quia tamen antiquum est, totum huc transfero. Aurelianis depositio S. Evurtii episcopi & confessoris, qui tempore Constantini imperatoris causa requirendorum fratrum egressus, in Aurelianis ingressus est urbem: ubi tunc clero, & populo jejunium triduanum celebrante pro antistite futuro, ab ostiario ecclesiæ in hospitio receptus, & usque ad diem tertium pacti jejunii nutu Dei est retentus. Confluentibus accersitis episcopis & populis universis ad ecclesiam, ille pariter cum suo intravit ostiario. Quibus orantibus & Domini misericordiam præstolantibus, ecce instinctu Dei columba transmissa per insertam fenestram ingressa, quasi lux immensa fulgens, per totam fere ecclesiam more personam investigantis cœpit volitare. Quæ speculata S. Evurtium januæ inhærentem, illico super caput ejus insedit. Quod signum populus admirans, amplius Deo preces fundebat, iterum duplicari ac triplicari miraculum. His ita orantibus, columba tertio venit, tertioque super præfati Viri caput insedit. Hoc indicio cælitus dato antistes effectus est populo Aureliano: cui tantam Dominus contulit gratiam, ut medicinale infirmis remedium, & fatigatis diversis calamitatibus infinitum præberet beneficium. Nam & in hora confractionis panis cælestis, dum de more sacerdotali Hostiam elevatis manibus tertio Deo oblatam benedicendam offerret, super caput ejus velut nubes splendida apparuit, & manus de nube extensa porrectis digitis oblata benedixit. Quod miraculum ei tantummodo & subdiacono ejus, ac uni pœnitenti & uni castimoniali permissum est videre. Captivos vero fratres post quadraginta annos recepit incolumes. Scriptum in gestis ejus.

[4] [præcipua festivitas die VII Septembris celebratur,] Prætermitto Martyrologia plurima sequentium seculorum, edita a variis aut hactenus inedita, in quibus memoria ejusdem Sancti breviter annuntiatur die VII Septembris. In unico ex illis observo, Sanctum annuntiari ut martyrem. Trevirense id est, & Bedæ nomine non recte inscriptum, ut fatetur editor Martenius, apud quem tom. 6 Collectionis amplissimæ ita legitur ad diem prædictum: Et passio S. Evortii episcopi. Verum omnes alii Fasti, cum Actis & Officiis eatenus consentientes, annuntiant S. Evurtium ut confessorem, atque hic semper ut confessor cultus est in ecclesia Aurelianensi, ita ut unicum istud certo cedere debeat communi aliorum consensui, licet editor eidem octingentos ætatis annos liberaliter attribuat. Recentiores martyrologi fere omnes cum Martyrologio Romano præcipuam S. Evurtii festivitatem annuntiant die VII Septembris, qua item in Breviariis Aurelianensibus reperitur ejusdem Sancti Officium. Illud etiamnum eodem die in diœcesi Aurelianensi celebrari asserunt scriptores recentissimi, nec ullum ea de re videtur esse dubium. Eamdem quoque festivitatem agi in diœcesi Carnotensi, Cenomanensi & Tornacensi, scribit Le Maire in Antiquitatibus Aurelianensibus seu in Historia episcoporum pag. 142.

[5] [translatio vero XII Junii.] Præterea festum translationis a quibusdam memorari die XII Junii, jam observarunt Majores nostri ibidem in Prætermissis. Verba huc transfero: S. Evurtii episcopi Aurelianensis translatio indicatur in Ms. Romano ducis Altempsii, & a Saussayo in Martyrologio Gallicano. Ejusdem meminerunt Belinus in Gallia auctus, & Canisius. Laudatus Saussayus ex Officio translationis infra dando eam pluribus verbis prosecutus est, ex quibus posteriora subjungo: Cujus rei memoriam ob tanti Præsulis merita, & divinæ magnificentiæ glorificationem, pia antiquitas religiose venerata, anniversariis sacris condecorans, posteritati quoque pie recolendam hæreditaria religione reliquit, ut Fastis ecclesiæ Aurelianensis inscripta dies, & anniversaria, quæ viget etiamnum, celebritas luculenter testantur. Festivitatem hanc quoque notatam invenio in Kalendario Aurelianensi apud nos Ms., ubi & miraculum refertur in translatione factum.

§ II. Vita S. Evurtii variis inquinata fabulis, in qua falsa difficulter secernantur a veris; edenda tamen ex Mss.

[Varia exemplaria Vitæ invicem satis consona;] Vita S. Evurtii reperitur manuscripta & impressa, at non satis probata neotericis, qui eam apud Surium legerunt, aut in alia nescio cujus editione. Stylum mutavit Surius: alia vero editio in 40, cujus sola habeo foliola, cum Mss. exemplaribus satis congruit. Exemplaria vero Mss. non pauca habemus, & plura variis locis exstare novimus. Nam primum habemus in codice membraneo, notato P. Ms. 158; secundum in codice alio minoris formæ chartaceo, qui notatus est P. Ms. 6. Ejusdem Vitæ duo ad manum sunt apographa, cum pluribus aliis collata; unum videlicet ex Ms. vetustissimo D. Preudhomme & Cl. Puteani, idque cum tribus aliis collatum, ut in margine legitur adscriptum; alterum vero ex duobus aliis Mss. codicibus a Chiffletio nostro huc missum. Ultimum hoc in fine mutilum est; at illum defectum ex alio vetustissimo codice partim supplevit Chiffletius. Hæc omnia Mss. invicem ita consonant, ut in collatione omnium non invenerim differentias multas alicujus momenti, sed leviusculas vocum mutationes plurimas. Ubique additur epilogus perbrevis, in qua Vitæ scriptor exprimitur Lucifer subdiaconus, excepto tamen codice nostro membraneo, ubi nomen auctoris cum toto illo epilogo prætermissum est, uti etiam factum est apud Surium.

[7] Laudatus Chiffletius aliud nobis Vitæ S. Evurtii apographum transmisit ex Ms. Accinti monasterii & S. Benigni Divionensis, [aliud interpolatum.] quod tam notabiliter a præcedentibus omnibus differt, ut alia dici possit Vita. Congruit hæc cum illa, quam memorat Carolus Sausseyus in Annalibus Aurelianensibus pag. 58, ubi dicit eam haberi in cœnobio S. Evurtii Aurelianensis. Certe quæ Sausseyus ex sua recitat, in hac nostra etiam leguntur, non item in priori. Nullum auctoris nomen huic posteriori adscriptum legitur; nulla præponitur præfatio, nullo clauditur epilogo, ut præcedens. Præterea non pauca factorum adjuncta in posteriori reperiuntur, de quibus nihil est in priori. Aliqua etiam facta non modo brevius narrantur in posteriori, sed alio etiam utcumque modo, sic tamen, ut omnia, quæ in priori displicent, legantur etiam in secunda, ita ut hæc probari nequeat, si prior improbetur. Porro dubitari non posse videtur, quin una sit composita ex altera, aut potius nonnihil interpolata. Quare suspicor, Accinctinum exemplar interpolatum esse ab aliquo, qui priorem Vitam nonnihil emendare, & adjunctis quibusdam augere voluit. Hac de causa priorem edam ex Mss. inter se collatis, ac differentias notabiles Ms. Accinctini in Annotatis recitabo.

[8] Tillemontius tom. 8 Monument. Eccl. in S. Justo Lugdunensi de Actis S. Evurtii pronuntiat, [Acta hæc non modo mendosa, sed prorsus repudianda censent aliqui:] ea tantis laborare difficultatibus, ut tutissimum æque ac brevissimum sit, ea Acta prorsus deserere: atque hanc crisim secuti sunt auctores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 4 pag. 88. Bailletus etiam in Tabula critica ad VII Septembris Acta S. Evurtii aut prorsus supposititia, aut certe fabulis interpolata in variis locis agnoscit: neque tamen prorsus deserenda credidit, cum ex hisce Actis habeantur, quæ ille de initio episcopatus & de sepulcro S. Evurtii narrare voluit. Porro laudatus Tillemontius nota 8 in S. Justum rationes allegat, quibus inductus est ad ferendum tam severum de hisce Actis judicium. Rationes autem hæ tales sunt, ut nequeat negari, memorata Acta variis inquinata esse erroribus, factaque non pauca in iis esse relata, quæ verisimilia non sunt. Quapropter neque Acta hæc ut genuina defendere velim, neque ut talia edere: nec tamen necessarium putem, omnem censuræ Tillemontianæ severitatem adoptare. Audiamus igitur & examinemus argumenta præcipua, quæ suadent Acta aut improbanda & corrigenda, aut prorsus etiam repudianda.

[9] De ætate Actorum primo observat Tillemontius, ea laudari ab Usuardo, [iidem ea seculo VIII scripta opinantur: sed antiquiora videntur,] indeque concludit, scripta, ut minimum, fuisse seculo VIII. Eadem de causa ad medium fere seculi VIII Acta referunt laudati modo scriptores Historiæ litterariæ. Bailletus, licet crediderit Florum Usuardo antiquiorem ex iis Actis hausisse, maluit finem seculi VIII aut initium IX assignare. Verum, si quis meum de ætate Actorum exquisierit judicium, respondebo ætatem quidem Actorum valde incertam esse, multo tamen vetustiora videri, quam laudati scriptores crediderunt. Primo enim nihil in Actis legitur, quod cogat ea seculo VI posteriora dicere. Cur igitur definiamus, seculo VIII composita esse, cum laudata fuerint seculo IX ab Usuardo & Rabano, qui de iis loquuntur sicut de vetusto monumento. Si stylum horum Actorum consulamus, is sane magis congruit seculo V aut VI, quam seculo VIII, quo barbaries & ignorantia maxime regnarunt usque ad restitutum a Carolo Magno litterarum studium: horum enim Actorum stylus non quidem omnino purus est; caret tamen vocibus & expressionibus istis barbaris, quibus scatent monumenta seculi VIII, & pleraque seculi VII. Si Acta ab initio percurramus usque ad finem, nihil in iis relatum inveniemus, quod factum sit post seculum V, nullam personam nominatam, quæ serius vixisse scitur.

[10] [ut quibusdam rationibus probabiliter ostenditur:] Deinde si perpendamus ea omnia, quæ post mortem Sancti facta referuntur, videbimus quidem Acta non esse scriptoris coævi; sed nihil inveniemus, quo scriptorem quatuor seculis a Sancto amoveamus. Certe silet corporis translationem, quam innectendam esse seculo VIII, figendamque circa annum 731 vel 732 videbimus. Refert etiam, Sanctum esse sepultum in agro Tetradii viri præfectorii, aitque ab eodem constructam esse super sepulturam ejus cellam exiguam, ubi fieri & facta esse miracula affirmat: sed nullum addit verbum de aucto aut amplificato eo oratorio. Attamen non videtur dubitandum, quin cella illa multum excreverit ante seculum VIII, cum tempore Caroli Magni abbatia fuerit canonicorum. Ex hisce concludo, nullum esse in tota Vita indicium, quo innuatur, scriptam esse post seculum VI, stylum quoque aliosque Vitæ characteres nulli magis congruere seculo quam sexto, quo chronologiæ & antiquitatis scientia jam multum deciderant in Gallia, quoque in Vitis Sanctorum miracula maxime scribebantur, prout factum est in Vita S. Evurtii sine sufficienti rerum ante gestarum & temporum scientia; sed stylo minus barbaro, quam fieri solebat seculo VIII; imo & longe puriori, quam quo usus est S. Gregorius Turonensis sub finem seculi VI.

[11] [non modo seculo VI aut VII hæc Acta videntur composita,] Hisce de causis longe probabilius esse puto, Vitam S. Evurtii scriptam esse seculo VI aut VII quam VIII. Quin imo multum sudabit meo judicio, si quis certo ostendere voluerit, scribi non potuisse sub finem seculi V eo modo, quo scriptam habemus. Certe id nec vitiosa chronotaxis, nec errores Vitæ inserit, nec facta modo parum verisimili relata certo evincunt; cum in omnia hæc vitia incidere potuerit scriptor parum prudens, si vel uno seculo fuerit Sancto posterior. Porro aliud quoque occurrit dubium de hac Vita, nimirum utrum sit lucubratio prima de S. Evurtio, an vero opus interpolatoris cujusdam, qui primam de Sancto lucubrationem augere & exornare voluerit. Præfatio magis insinuat, non pervenisse ad nos purum primi scriptoris fœtum, sed hunc ab interpolatore mutatum esse novoque stylo editum. Verba, ex quibus id colligi existimo, huc transcribo: Sicut mercedis est, ad erudiendum animas in Catholica religione, inquit in præfatione, novum quippiam doctrinæ ac conversationis bonæ condere: ita non impar est illud quoque, quod jam conditum est, in notitiam fidelissimorum hominum deducere atque vulgare. Idcirco, … ut & nos participes simus eorum, qui prædictorum auctores sunt, maluimus sancti ac beatissimi Evurtii episcopi, qualiter in rebus humanis conversatus est, honorabili stylo Vitam pandere &c.

[12] Dicit scriptor, eum non modo mercedem a Deo accipere, [sed etiam ex Actis antiquioribus.] qui nova componit ad fideles instruendos, sed illum etiam, qui antiqua vulgat; atque hujus æqualis mercedis causa se S. Evurtii Vitam honorabili stylo pandere, insinuans jam ante scriptam fuisse, sed stylo humili, ac tali, ut operæ pretium videretur eam magis pandere, seu latius & clarius exponere. Hanc arbitror esse mentem scriptoris, qui post Vitam stylo, quo potuit, expositam, in fine seu in epilogo de se ita loquitur: Ego Lucifer subdiaconus hæc gesta morum atque factorum sancti ac beatissimi Evurtii episcopi in veritate descripsi, nihil addens neque superflue loquens: sed ne magis prolixa oratio non delectationem, sed fastidium, legentibus generasset, multa de miraculis ejus prætermisi. Ita quidem biographus.

[13] At ei consentire non possumus, quando dicit se nihil superflue locutum esse, [Attamen falsa narravit biographus, cum nequeant omnia conciliari:] cum clarum sit, non omnia esse vera, quæ narravit: nam Evurtium sub imperio Constantini imperatoris episcopum electum dicit, & successorem ejus facit S. Anianum, quem saltem usque ad annum 551 superfuisse, constat ex S. Gregorio Turonensi, ita ut fere ad annos 120 duo hi episcopi cathedram Aurelianensem administrare debuerint, si vera scripsit auctor. Constantium pro Constantino substituere cupit Carolus Sausseyus in Annalibus Aurelianensis ecclesiæ; at ne sic quidem omnia modo satis verisimili posse conciliari, ostendit Tillemontius, præsertim quia biographus tantum viginti annos episcopatus S. Evurtio attribuit: nam sic episcopatum S. Aniani ad annos septuaginta protrahere oportebit. Præterea correctio illa biographo nihil prodest, cum dicat Evurtium electum tempore S. Silvestri Romani Pontificis, qui obiit ante Constantinum. Recte igitur advertit Tillemontius, Vitæ chronotaxim vitiosissimam esse, nec S. Aniani successionem cum reliquis ullo modo conciliari posse.

[14] Negandum quoque non est, Tillemontium accurate observasse, [multa quoque non sunt verisimilia.] multa in hac Vita referri modo parum verisimili, eaque consequenter aut verisimilia non esse, aut nimium certe exaggerata. Talia sunt quæ dicuntur de biennali vacatione episcopatus Aurelianensis, turbisque tunc excitatis ac cædibus patratis ante electionem Evurtii. Talia quoque apparent adjuncta pleraque ab auctore exposita, ubi refert constructionem ecclesiæ sanctæ Crucis. Ipsa S. Evurtii electio aliaque plura, quæ assignabo in Annotatis ad Vitam, iis vestiuntur ornamentis, ut magis videantur commentitia quam vera rerum adjuncta. Quapropter lubens agnosco, magnam esse difficultatem in omnibus, quæ in hac Vita referuntur, nec ullum fere occurrere mihi articulum, de quo nequeat dubitari. Cum tamen S. Evurtii memoria in antiquissimis Martyrologiis sit celeberrima; indeque recte colligatur Antistitem ipsum fuisse sanctitate & miraculis celebrem; cumque Acta utcumque antiqua sint, multaque ex iis translata videantur ad Vitam Ms. S. Aniani, ac nonnulla Usuardo etiam placuerint & Rabano, operæ pretium fore videtur, si non omnia sine discrimine abjiciamus, sed paulo latius investigemus, quæ magis minusve ex omnibus videantur probabilia.

§ III. Inquiritur, an Evurtius videatur fuisse in concilio Valentino, quo fere tempore figendus videatur ipsius episcopatus, & annus emortualis.

[Dubitatur, utrum Sanctus fuerit episcopus tempore Constantini, an serius;] Ut de ætate S. Evurtii aliquid possem statuere, aut potius de tempore episcopatus, consulenda præcipue censui varia S. Aniani Acta Mss., sperans lucis aliquid ex illis oriturum: cumque diversas habeamus S. Aniani Vitas, easque invicem contrarias in iis, quæ spectant ad ætatem S. Evurtii, rursus inquirendum fuit, quænam ex Vitis videatur aliis præferenda. Præterea eruditi neoterici aliunde etiam subsidia quædam ad figendum utcumque tempus episcopatus S. Evurtii se reperisse crediderunt. Nam primo observant, concilio Coloniensi anni 346 cum aliis episcopis subscriptum legi Diopetum Aurelianensem antistitem; & licet plerique agnoscant, Acta istius concilii vitiosa esse, Diopetum tamen eo tempore Aureliano sem fuisse episcopum existimant, quia idem anno 347 inter episcopos Galliæ subscripsit concilio Sardicensi, teste S. Athanasio in Apologia contra Arianos, ubi mutato nonnihil nomine vocatur Declopetus. Nihil est, cur inficiemur Diopetum fuisse eo tempore episcopum Aurelianensem, cum & alia quædam gesta eidem attribuant scriptores Aurelianenses, ejusque nomen inter primos antistites Aurelianenses passim in catalogis reperiatur. Hinc igitur oritur prima dubitatio de tempore S. Evurtii, nimirum utrum tempore Constantini Magni ante Diopetum sederit, an vero post tempora Constantini, & post Diopetum modo memoratum.

[16] [secundo an fuerit in concilio Valentino,] Altera dubitatio oritur ex concilio Valentino primo, quod habitum est anno 374. Quippe inter antistites istius concilii reperitur aliquis Eortius, quem plerique eumdem credunt cum S. Evurtio Aurelianensi. Verum res hæc magis mihi ambigua & incerta apparet, quam visa sit aliis multis. Nam primo nomen S. Evurtii nullibi scriptum reperio Eortius: at hanc nominis variationem non esse magni momenti lubens agnosco. Major est difficultas de sede episcopali illius Eortii, utrum Aurelianis fuerit, an in civitate alia: nam id nullibi exprimitur. Sane cum plerique episcopi fuerint ex veteri Gallia Narbonensi, paucique admodum inter eos, & quidem per conjecturas incertas enumerentur ex aliis Galliæ provinciis, longe quæsita est conjectura de Eortio Aurelianis attribuendo. Deinde si certum esset, Eortium aliquem eo tempore Aurelianis sedisse, (quod plane est incertum) dubitari adhuc posset, an ille sit idem cum S. Evurtio, non modo ob nominum varietatem, sed magis quia ex Vitis S. Evurtii & S. Aniani Evurtius multo citius episcopus fuisse videtur, aut serius.

[17] Tertia dubitatio est de successore S. Evurtii, an ille statuendus sit S. Anianus, [tertio, an successorem in episcopatu habuerit S. Anianum.] ut placuit Carolo Sausseyo & Francisco le Maire, imo & Bailleto ad XVII Novembris in Aniano (ubi sexaginta & duos annos hujus episcopatui liberaliter attribuit;) & demum hodiernis scriptoribus Galliæ Christianæ tom. 8 in catalogo episcoporum Aurelianensium Col.Hi tamen dubitanter procedunt, nec asserunt Anianum statim Evurtio suffectum esse; sed Anianum dumtaxat mox post Evurtium recensent: quod improbari nequit, si S. Evurtius concilio Valentino adfuerit, ut illi crediderunt. Tillemontius, cujus dubitationem laudati scriptores videntur sequi, eo propendet, ut concilio Valentino Evurtium suspicetur interfuisse, monetque expedire, ut nihil certi statuamus de Evurtio, quam quod episcopus fuerit sub finem seculi IV. At id ipsum incertissimum est, cum nec cum initio Actorum congruat, nec probari possit ex concilio Valentino, neque ex fine Actorum, seu ex successione S. Aniani in Actis asserta: omnia enim hæc æque sunt dubia. Quare triplex formari potest opinio de tempore episcopatus S. Evurtii, prima nimirum, qua episcopus statuatur tempore Constantini ante Diopetum; secunda, qua episcopatus ipsius figatur circa tempus concilii Valentini, cui credatur interfuisse; ac demum tertia, qua ponatur ante S. Anianum, nullo alio intermedio. Examinemus igitur, quænam ex tribus illis opinionibus appareat probabilior.

[18] Pro prima opinione, qua Sancti episcopatus ad imperium Constantini referatur, [Allegantur rationes,] adduci potest ipsa Sancti Vita, quæ Constantinum nominat non solum in electione S. Evurtii, sed etiam in ædificatione ecclesiæ Sanctæ Crucis, quæque ita conscripta est, ut omnia commode ad imperium Constantini possint referri, excepta sola electione Aniani successoris, quam pro commentitia habendam esse, clare ostendam. Fateor quidem Vitam S. Evurtii non ita esse scriptam, ut omnia pro veris nedum pro certis, haberi debeant, quæ de Sancti electione ac de constructione ecclesiæ Sanctæ Crucis in ea leguntur. Attamen malim existimare, aliquid miraculi extraordinarii in Evurtii electione contigisse, idque a scriptore hujus Vitæ nimis exaggeratum esse, quam nihil de tota illa electione esse verum. Idem dico de condita per Evurtium ecclesia Sanctæ Crucis, cum facile admitti possit, Sanctum in ea condenda adjutum fuisse munificentia Constantini. Certe antiquorum esse opinionem Aurelianensium, ecclesiam Sanctæ Crucis structam esse liberalitate Constantini, affirmat Franciscus le Maire in Evurtio, dicitque festivitatem Constantini Aurelianis celebrari die XXI Maii, ac S. Helenæ matris ipsius VII Februarii, tamquam patronorum ac benefactorum. Hasce festivitates notatas quoque invenio in Kalendario Aurelianensi Ms.

[19] Ex Vita S. Aniani, quam habemus in codice, [quæ probabiliter evincunt, S. Evurtium] notato Q. Ms. 2, antiqua illa traditio seu opinio Aurelianensium ratione probabili confirmari potest, cum inter Evurtium & Anianum multos annos multosque interponat episcopos, itaque persuadeat Evurtium fuisse episcopum tempore Constantini. Narrat illius Vitæ auctor, laudatam ecclesiam fuisse ad altius fastigium perductam a sancto Aniano, illius ædificationem simul perstringens his verbis: Ante complures annos beatissimus Evortius antistes ecclesiam Dei in urbe Aurelianorum civitatis a pavimentis (exstruens) in amore divino, visus est magnam ecclesiæ fabricam construxisse. Et post multo tempore, MULTISQUE EPISCOPIS DECEDENTIBUS, sanctus vir Deo plenus Anianus, consentiente Domino ad pontificale munus accessit: cui visum est pro tantæ fabricæ decore, tectis depositis, fabricam ipsam altius sublimare. Duæ aliæ Vitæ S. Aniani, ex quarum alterutra fragmentum aliquod Chesnius tom. 1 Scriptorum rerum Gallicarum pag. 521 edidit, quasque nos integras habemus in duobus codicibus Mss., ambæ consentiunt de ecclesia per Evurtium ædificata, & deinde per S. Anianum ad altius fastigium evecta. Quare ex allegatis varia ad propositum nostrum deduco.

[20] [fuisse episcopum sub imperio] Primo ad episcopatum evectus est S. Anianus multo tempore post structam ecclesiam, multisque decedentibus episcopis. Non statim igitur S. Evurtio suffectus est S. Anianus, non post unum aut alterum ipsis interpositum, sed post mortem multorum, qui inter duos hos Sanctos fuerunt intermedii. Quatuorne aut quinque an septem vel octo, aut plures etiam per multos hic intelligendi sint, definiri nequit, cum memoria plerorumque interciderit, ut contigit in aliis fere omnibus Galliæ ecclesiis de episcopis seculi IV. At saltem longiori temporis intervallo multi illi antistites videntur præfuisse Aurelianensi ecclesiæ, quam inter Evurtium & Anianum relinqueretur, si prior anno 374 interfuisset concilio Valentino, ac sub finem seculi IV Aurelianensi præfuisset ecclesiæ. Cum enim Anianus ex utraque Vita dicendus sit obiisse circa annum 453, facile episcopus esse potuit ab anno 420 aut 430, ideoque inter utrumque anni tantum triginta aut quadraginta aut ad summum quinquaginta relinquerentur intermedii, ad quos in pace ecclesiæ implendos necessarii non erant multi episcopi, cum duo vel tres totum istud spatium facile implere possent, aut unicus etiam.

[21] [Constantini Magni.] Nolim tamen contendere argumentum istud tale esse, ut Evurtium certo ad tempora Constantini remittat. At saltem certo evincit, Anianum non fuisse eidem substitutum, cum Vita multos utrique interponat antistites, & de prodigiosa Aniani electione prorsus taceat. Præterea facit, ut probabilius appareat, Evurtium pertinere ad Constantini tempora quam ad tempus concilii Valentini. Ipsa quoque ecclesiæ instauratio innuit, illam diutius quam quadraginta aut quinquaginta annis ante Anianum fuisse conditam atque instauratione indiguisse. Demum utraque altera Vita tale habet initium: In illo tempore, quo fulgens in rota seculi novella plantatio fidei Gallica diffundebatur in tellure, quarto jam Pontifice Desiniano nomine Aurelianensis ecclesiæ de præsenti seculo decedente. His autem verbis, quæ nulli tempori magis congruunt quam imperio Constantini, designatur tempus electi post Desinianum Evurtii. In una quoque ex illis Vitis sub finem electio Evurtii ad tempora Constantini disertis verbis refertur. Utraque vero de hac electione sic habet: Dum de ordinando antistite electio populi penderet in arbitrio Dei; quidam subdiaconus Romanæ Ecclesiæ, Evurtius nomine, in cathedra prædictæ subrogatur basilicæ, illius indicio præsignante, qui in Jordano flumine sub specie columbæ super caput descenderat Christi. Opinioni, quam probabiliorem existimo, hæc etiam favent, quia Desimanus, cui omnes substituunt Evurtium, dicitur quartus episcopus: nam Carolus Sausseyus tres primos episcopos Aurelianenses credit hos esse, Altinum, Alixtium vel Alipitum & Auspicium, quibus quartus succedere potuit Desinianus, quintus vero Evurtius.

[22] Nunc breviter audiamus, quid objici possit contra opinionem modo assertam, [Respondetur ad argumenta adversariorum,] & datum ordinem primorum antistitum Aurelianensium. Dicent aliqui, opinor, cum hodiernis scriptoribus Galliæ Christianæ, Acta S. Aniani non esse meliora, quam sint Acta S. Evurtii, ideoque solidum ex iis haberi non posse argumentum. Verum respondeo, id prudenter dici a nullo posse de omnibus S. Aniani Actis, cum S. Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ Francorum cap. 7 testetur, virtutum Gesta S. Aniani, id est, Acta apud se fideliter retineri. Scripta igitur erat S. Aniani Vita ante tempora S. Gregorii Turonensis ab auctore coævo aut suppare. Hanc Vitam fuisse deperditam asserit quidem Bailletus in Tabula critica ad XVII Novembris; at id nec probat, nec probare potuit. Certe Vita, quam primam laudavi, tam exacte consentit cum relatis de Aniano a S. Gregorio, ut hic omnia ex illa Vita videatur excerpsisse. Nolim quidem hic operosius investigare, an hæc illa ipsa Vita dicenda sit, quam habuit Gregorius, quod examinabitur suo loco in Aniano: at interim assero, me nihil in illa Vita reperisse, quod erroris aperti accusare possim, nedum condemnare. Miracula quidem plura continet, quam alia Sancti gesta, pro genio seculi, quo scripta videtur; sed id nequit obesse, quo minus vera censeantur, quæ in ea referuntur Sancti gesta. Quin imo quanto attentior fuit auctor ad miracula S. Aniani referenda, tanto certius ex ipsius silentio colligitur, pro fictitio habendum miraculum istud, quod in Sancti electione accidisse narratur.

[23] Quod spectat ad alias S. Aniani Vitas, ex quibus partem edidit Chesnius, [ostenditurque non omnes S. Aniani Vitas pro mendosis habendas.] quasque præcipue secutus videtur Carolus Sausseyus; has accuratas non esse, nec immunes ab erroribus, ultro agnosco. Totum hujus initium ex Vita S. Evurtii consarcinatum existimo; reliqua vero ex Gregorio Turonensi aut aliunde accepta & interpolata. Errat primo hujus auctor, dum asserit S. Anianum ita electum, sicut in Vita S. Evurtii legitur; atque eatenus etiam nostræ opinioni repugnat. Errat iterum, dum asserit Aëtium patritium Galliam administrasse sub Majoriani imperio: nam constat Aëtium occisum esse jussu Valentiniani III aliquot annis ante imperium Majoriani. Edidit quidem Chesnius sub Romano imperio; sed in duobus codicibus nostris clare legitur, sub Majoriani imperio. Errat tertio imperitus consarcinator, dum famosam Attilæ cladem præcipue prope Aurelianos contigisse narrat: nam inde quidem repulsus est, teste Turonensi & altera Vita, sed non tanta cum strage, quantam postea est passus. Quin & quartus error manifestus est in una Vita, quæ fere cum altera eadem est, sed sub finem aucta, in qua Evurtius dicitur electus episcopus tempore Constantini & Silvestri, quod non improbo; sed additur, venisse ad eum S. Anianum, ab eoque presbyterum ordinatum errore crassisimo, cum Anianus annis centum & sedecim Constantino supervixerit. Has igitur posteriores Vitas S. Aniani solum laudavi, ut ostenderem in eis etiam Evurtium ad tempora Constantini referri, ideoque eatenus tantum favere opinioni nostræ, quantum alias nocere possent referenda electione Aniani fabulosa. At Vitas has esse mendosas agnosco; non item primam S. Aniani Vitam, cujus maxime causa S. Evurtium Diopeto præponendum, probabilius censeo.

[24] [Evurtius probabilius fuit episcopus sub Constantino, nec videtur fuisse in concilio Valentino:] Opinionem, inquam, antiquam de referendo ad imperium Constantini episcopatu S. Evurtii ceteris probabiliorem ita judico, ut inficiari nolim eorum quoque sententiam probabilem videri, qui malunt credere ipsum vixisse sub finem seculi IV, & interfuisse concilio Valentino. Quin & hanc neotericorum opinionem lubens amplectar, ubi firmius stabilitam videro. At cum satis perspiciam hanc opinionem tantum placuisse ob nomen Eortii inventum in illo concilio, & quia sic S. Evurtius magis appropinquabat ad tempora S. Aniani, quem plerique successorem volunt Evurtii; tanto minus probabilis illa mihi apparet sententia, quanto longius ab Evurtio Anianus ex propria Vita videtur amovendus: nam aliunde quoque non solum incertum est, sed minus quoque probabile apparet, Eortium illum, qui concilio Valentino interfuit, fuisse antistitem Aurelianensem, cum nullus alius ex illis Galliæ partibus, ubi sita est civitas Aurelianensis, sciatur isti concilio interfuisse. Erant sane anno 374 sat multi episcopi in provinciis Galliæ Narbonensis, quæ quinque provinciarum nomine insigniuntur in epistola Synodica, ut facile credi possit, omnes fere fuisse ex quinque illis provinciis, & paucissimos adfuisse ex aliis Galliæ provinciis. Certe non videntur omnes Galliæ episcopi ad istud concilium vocati: nam sic longe plures adfuissent.

[25] [Tillemontii conjecturæ de aliquibus episcopis concilii partim improbabiles,] Tillemontius in S. Justo Lugdunensi fatetur, plerosque concilii Valentini episcopos fuisse ex Gallia Narbonensi, aliquos tamen ex aliis Galliæ provinciis adfuisse suspicatur, eosque ostendere nititur per conjecturas valde incertas. Aliqui inter eos sunt metropolitani, de quibus non disputabo, licet & hi paucissimi sint & incerti. At conjecturas ejus de aliis episcopis, inter quos est Eortius, paucis examino. Primo eum, qui scribitur Fœgadius in concilio, credit S. Phæbadium Aginnensem: secundo qui Eumerius in concilio, potest esse Evemerus Nannetensis, inquit. Tertio de Simplicio conjectat Augustodunensem fuisse, qui virisimiliter serius factus est episcopus, ut colligi potest ex ipsius Actis ad XXIV Junii datis. Quarto quod de Nicetio dicitur, Moguntinum esse posse, improbabile jam est ex catalogo Moguntinorum Antistitum tom. 4 Galliæ Christianæ recusæ: & demum quinto quod observatur de S. Vincentio Aquarum Tarbellicarum in Novempopulania episcopo, acsi idem esset cum Vincentio memorato in concilio, non satis quoque probabile fieri, ostendi in S. Vincentio ad 1 Septembris.

[26] [partim sunt inceriæ:] Quare de S. Phæbadio etiam dubitari potest; & magis de Eumerio Nannetensi, an dicto concilio interfuerint: nam Fœgadius in subscriptionibus non legitur, in titulo autem epistolæ Synodicæ primo loco ponitur Fœgadius, & secundo Eumerius, ante ipsum Florentium Viennensem metropolitam, in cujus provincia habebatur concilium, quique primus ponitur in subscriptionibus. Hæc suspicionem ingerere possunt de corruptis epistolæ inscriptionibus aut subscriptionibus concilii, cum non modo aliqui in epistolæ utriusque inscriptionibus habeantur, qui non reperiuntur in subscriptionibus concilii, & contra, sed ordo etiam episcoporum idem non sit utroque loco. Dubitari igitur potest, ut dixi, an S. Phæbadius Aginnensis synodo Valentinæ interfuerit, cum nec in subscriptionibus reperiatur, nec primus locus ipsi videatur congruere in epistolarum inscriptionibus.

[27] Tillemontius quidem tom. 8 pag. 554 suspicatur, primum locum S. Phæbadio delatum fuisse ob ætatem pietatemque ac doctrinam singularem. [inepta ipsius conjectura de S. Phæbadio,] Hanc conjecturam ut probet, adducit verba S. Basilii ex epistola 62, (quæ in postrema editione est 28,) de Musonio episcopo Neocæsariensi. Nam versio Latina sic de eo habet: Hinc & primo loco non secundum ætatem in conventibus episcoporum dignus habebatur, sed supra omnes erat sapientiæ antiquitate, primas communi concessu obtinens. At non video, quid Musonii exemplum ad rem faciat, aut valere possit ad probandam conjecturam adeo a moribus Ecclesiæ abhorrentem: neque enim agit Basilius de synodis episcopalibus, cum tantum dicat, Musonium in conventibus seu congregationibus præcipuo semper honore affectum fuisse. De episcopis in textu Græco nulla mentio, nec de conciliis episcoporum. Verba ipsa Græca hæc sunt: Ἐν τοῖς συλλόγοις τῶν ὁμοτίμων, id est, in congregationibus æqualium, seu pari honore dignorum. Quis ex congregationibus aut conventibus æqualium hic exsculpat ecclesiastica concilia, præfertim cum Musonius nulli concilio legatur adfuisse, nedum præsedisse? Præterea Basilius testatur; Musonium non secundum ætatem eo honore dignatum esse. Quid ergo S. Phæbadio ob ætatem dicit locum concessum honoratiorem, ut contigerat Musonio?

[28] Accipe, studiose lector, & alteram Tillemontii probationem, [refutatur ut improbabilis:] quam exemplo Musonii, quantumvis inepto, muniendam credidit: Nec aliam, inquit, videmus rationem, quæ facere potuit, ut Osius omnibus Occidentalibus præsideret in magno concilio Sardicensi. Si Tillemontius tam amans fuisset dignitatis Romanæ Ecclesiæ, quam versatus fuit in historia ecclesiastica, facile aliam invenisset rationem, ob quam Sardicensi concilio præsederit Osius: neque enim dubitasset, quin tam concilio Nicæno quam Sardicensi præsedisset ut legatus Romanæ Ecclesiæ; neque adeo studuisset veritatem hanc dubiam facere, ut recurrere voluisset ad rationem non modo ineptam omnique exemplo destitutam, sed & ordini Hierarchico Ecclesiæ plane contrariam. Si Basilius omnino diceret de Musonio, eum præcipuo honore dignatum esse in conciliis, ut vere dici posset de S. Augustino in conciliis Africanis sui temporis, id ideo sic intelligendum non esset, acsi ceteris præfuisset, sed quod ipsius judicium episcopi magis secuti fuissent quam aliorum. Nihilominus novum istud. Tillemonii inventum adeo placuit Dionysio Sammarthano, ut tom. 2 Galliæ Christianæ col. 896 idem auxerit & intrepide de S. Phæbadio asserat: Concilio Valentino anno CCCLXXIV præfuit ex ætatis privilegio ac personæ merito, ut Osius in Sardicensi. Id improbabile prorsus esse, nulloque confirmari posse exemplo mihi persuadeo.

[29] Verum singularis Phæbadii virtus & doctrina efficere potuit, [figiturque mors S. Evurtii circa annum 340.] ut ipse extra ordinem ad concilium invitaretur cum aliquot fortasse metropolitanis, ex quibus probabiliter concilio Valentino interfuit S. Justus Lugdunensis. Quapropter nec S. Phæbadii nec S. Justi præsentia, etsi utraque pro certa haberetur, cogit nos credere, omnes Galliæ episcopos ad istud concilium fuisse vocatos, aut S. Evurtium ibidem adfuisse, cum probabilius sit, eum ante istud concilium fuisse defunctum. Etenim mors Sancti ex monumentis hactenus cognitis nullo tempore probabilius figi posse videtur, quam circa annum 340, cum latitudine tamen aliquot annorum, quibus serius potuit aut citius mori, etiam in sententia nostra. Ceterum mirum videri non debet, quod in hac chronotaxi aliquot episcopis, duobus nimirum aut tribus, locus vacuus relinquatur inter Diopetum, Evurtii verisimiliter successorem, & S. Anianum; nam id ecclesiæ Aurelianensi commune est cum multis Galliæ ecclesiis, quod nomina quorumdam episcoporum exciderint; & Vita melior S. Aniani id omnino persuadet, cum alias nequeant inveniri multi episcopi, quos inter Evurtium & Anianum sedisse testatur.

§ IV. Sepultura Sancti, ubi conditum oratorium, quod in abbatiam excrevit: gemina corporis translatio, cujus Acta danda, ut & Inventionis: apparitio mira.

[Supra sepulcrum Sancti oratorium conditum, ubi nunc est abbatia:] Acta in fine, uti & Acta translationis habent, corpus S. Evurtii sepultum esse in agro Tetradii viri nobilissimi, qui & cellulam modicam supra corpus Sancti ædificasse dicitur. De hisce editores hodierni Galliæ Christianæ tom. 8 Col.ta scribunt: Defunctus.. S. Evurtius … sepultus est in agro Tetradii viri præfectorii in planitie trecentis aut quadringentis passibus ab urbe Aurelianensi ad Orientem sita, ubi ædificatum oratorium in honorem B. Mariæ, quam cum S. Evurtio patronam habuit usque ad seculum undecimum, quo & sequentibus solus sanctus Evurtius patronus audiit. Hanc ecclesiam jam inhabitabant canonici anno XV Caroli Magni, qui plurima eis largitus est diplomate, quod, licet adulteratum, in appendice tamen referre visum est, tum quod nihil in eo nisi certum recitetur, tum quod in multis aliis chartis revocetur. Ex hac autem charta aliisque, quæ hanc subsecutæ sunt, liquet, monasterium sancti Evurtii ab initio ad matrem ecclesiam pertinuisse, ecclesiæ Aurelianensis membrum, & de mensa episcopi fuisse, cujus episcopi Aurelianenses abbates & erant & dicebantur. Hactenus laudati scriptores: charta autem Caroli Magni, de qua fit mentio, inserta est Actis translationis infra dandis. Canonicis secularibus, qui ecclesiam illam S. Evurtii administrabant, successisse seculo XII canonicos regulares, patebit ex relatione inventi corporis, infra item danda. Catalogum abbatum regularium ad nostra usque tempora perductum, atque alia quædam de ipsa abbatia, habet studiosus lector apud laudatos scriptores Galliæ Christianæ.

[31] [Acta translationis duplicis danda: hæc translatio contigit] Acta translationis, de quibus memini, divisa sunt in lectiones novem eo modo, ut videantur olim lecta fuisse in festo translationis, quemadmodum etiam insinuat titulus præfixus, qui talis est: In translatione corporis sancti Evurtii, quæ fit quinta die mensis Martii. Hunc diem pro festo translationis alibi non invenio; sed tam in Fastis Aurelianensibus quam in aliis quibusdam festo translationis assignatum video diem XII Junii, ut dixi num. 5. At satis verisimile mihi apparet, translationem, quæ in Ms. narratur, olim celebratam esse V Martii, alteram vero XII Junii celebrari: nam corporis quamdam translationem etiam seculo XII factam esse, infra videbimus. Tempus porro translati corporis utcumque investigare juvabit: atque hunc in finem subjungo brevem duplicis translationis relationem, prout ea habetur in Ms. Kalendario Aurelianensi, de quo jam supra mentionem feci. Relatio sumpta notatur ex manuscriptis monasterii S Evurtii, atque ita habet: Ea tempestate, qua Vandalorum rabies, a finibus exulans, Gallias ingressa, civitates obsidebat, mœnia subvertebat, oppida, rura, vicos ferro, flamma, fame depopulabatur, visum est clero populoque Aurelianensi, corpus beatissimi Evurtii, quod erat in ecclesia S. Mariæ in agro Tetradii extra muros urbis, in urbem ad ecclesiam S. Stephani transferre, ne forte Vandalis prope accedentibus insolentia militari diriperetur.

[32] Verum cessante duræ sortis inclementia, & pace ecclesiis reddita, [metu Wandalorum, relatioque corporis miraculo honorata est:] iterum ex ecclesia S. Stephani eodem honore, quo allatum fuerat, frequenti populi multitudine in priorem ecclesiam est relatum. In qua reliquiarum Sancti corporis relatione hoc etiam miraculum contigit. Nam sereno cælo imber umbrosus atque deterrimus descendit: verumtamen circa sancta pignora nec gutta visa est cecidisse, sed nec etiam gestatores pignorum attigisse. Rei gestæ fidem fecit Agius episcopus civitatis sanctissimo imperatori Carolo Magno Francorum regi, pia loca Aurelianis visitanti, qui propterea cœnobium S. Evurtii multis muneribus locupletavit. Hæc recte congruunt cum Actis dandis, ex quibus compendio tota relatio data est, quantum existimo. Verum manifestus est error, quo Agius episcopus connectitur cum Carolo Magno: nam ex laudatis ante scriptoribus Galliæ Christianæ in catalogo antistitum Aurelianensium Col.amp; ex sequentibus clarissime patet, Agium ecclesiæ Aurelianensi præfuisse diu post Carolum Magnum, episcopumque factum circa annum 844 sub imperio Lotharii, & Carolo Calvo partem Galliæ administrante. Quare aut Agius episcopus deserendus est; aut ad tempora Caroli Calvi regis respiciendum potius est, quam ad tempora Caroli Magni. Sane Carolus Calvus facili errore a posteris sumi potuit pro Carolo Magno. At eadem quoque facilitate potuit vox Græca agius, quæ subinde iis temporibus usurpabatur, pro voce Latina sanctus aut beatus, a posteris sumi pro nomine proprio episcopi, indeque oriri confusio. Nam tota confusio orta videtur ex diplomate Caroli, quod certo vitiosum est, ut in Annotatis observabo.

[33] Interim non dubito, quin Carolus Sausseyus a recta aberret chronotaxi, [per Wandalos autem hic intelligendi sunt Saraceni,] dum lib. 6 num. 72 translationem scribit factam tempore Agii episcopi, id est, circa medium seculi IX; & longius etiam Andreas Saussayus in Martyrologio ad XII Junii, ubi corpus translatum dicit, Danis, Normannis & Hungaris Gallias … devastantibus. Etenim, sive Caroli Magni sit diploma istud corruptum, ut probabilius esse ostendam, sive Caroli Calvi, Hungarorum irruptiones in Galliam utroque posteriores sunt, cum factæ sint seculo X: Normannicæ quoque aut Danicæ vastationes posteriores sunt Carolo Magno, & maxime viguerunt tempore Caroli Calvi. At quando Carolo ab episcopo Aurelianensi referebatur miraculum in secunda translatione factum, incursiones illæ jam diu cessaverant: nam cessante persecutione relatum erat corpus ad locum pristinum. Quare persecutio Wandalica, quæ occasionem dederat primæ translationi, non alia hic intelligenda est, quam irruptio Saracenorum, qui Galliam late vastarunt seculo VIII, & præcipue circa annum 731 & 732, quando divinitus repulsi dicuntur ab urbe Senonensi per S. Ebbonem episcopum, ut legi potest in Vita ejus data ad XXVII Augusti, ubi etiam Saraceni vocantur Wandali, sicut & apud alios scriptores, ita ut & nomen Wandalorum Saracenos hic omnino insinuet.

[34] [translatioque figenda circa annum 731 vel 732, relatio circa 740.] Itaque translatio prima figenda est circa annum 731 vel 732. Secunda vero aliquot annis serius ex conjectura figi potest: nam Saraceni non diu post memorabili clade in provincia Pictaviensi per Carolum Martellum affecti sunt, nec deinde umquam tam longe in Galliam penetrarunt, ut ab iis adeo timendum fuerit prope Aurelianos. Si igitur paulo post famosam illam Saracenorum stragem, quam anno 732 illigat Pagius, relatum est sacrum corpus, uno tantum aut altero anno verisimiliter fuerit in ecclesia S. Stephani. Attamen, cum Saraceni singulis fere annis sequentibus rursum tentaverint in Gallias progredi, magis existimo diutius mansisse in urbe sacrum istud depositum, cujus relatio ex conjectura figi potest circa annum 740. Recte convenire cum hac epocha, quæ Carolo Magno relata scribuntur de miraculo in translatione facto, ostendam in Annotatis.

[35] [Sacrum corpus seculo IX metu Normannorum videtur absconditum: Acta inventionis danda:] Negare tamen nequeo, sacro corpori S. Evurtii non minus timendum fuisse seculo IX a Normannis, quam seculo VIII a Saracenis; at alio tunc consilio usi videntur sacri istius thesauri custodes: nam Sancti corpus loco tam occulto absconditum fuit sub terra, ut seculo XII ignoraretur, quo depositum esset loco. Certe Rogerius, primus abbas canonicorum regularium in monasterio S. Evurtii, sacrum ejus corpus studiose quæsivit ac feliciter invenit. Hanc inventionem ipse Rogerius abbas narravit in litteris ad abbatem & monachos S. Audoëni Rotomagensis. Hasce autem Rogerii litteras edidit Martenius tom. 1 Thesauri anecdotorum col. 413: easdam anno 1644 ex Ms. S. Audoëni Rotomago huc transmisit P. Fredericus Flovetus, ut in exemplari Ms. notavit Bollandus noster. Titulus laudatis litteris, quas edam post Acta translationis, præfixus est talis: Revelatio, quam transmisit dominus Rogerius abbas ecclesiæ beati Evurtii Aurelianensis ad monachos S. Audoëni Rothomagi de inventione ejusdem sanctissimi pontificis Evurtii. Annus inventionis nullibi exprimitur; at non longe abesse potest a medio seculi XII. Etenim verisimile est, canonicos regulares in abbatiam S. Evurtii introductos esse non diu ante litteras Eugenii Papæ III, quibus eorum possessio confirmatur, præsertim cum nihil de Rogerio abbate adducatur, quod factum est ante Eugenii litteras. Atqui hæ litteræ datæ notantur VI Kalendas Martii, Indictione nona & Eugenii tertii Papæ anno 2. In annum Christi error irrepsit, ut testantur scriptores Galliæ Christianæ, qui eas ediderunt tom. 8 col. 507 inter instrumenta, ubi notant pro anno MCXIV, quem in litteris invenerunt, legendum esse MCXLVII. At tam Indictio IX quam annus 2 pontificatus Eugenii III designat annum 1146, non 1147, ut colligi potest ex Pagio ad annum 1145, ubi pontificatum Eugenii orditur III Kalendas Martias.

[36] Ex hisce probabiliter colligitur, Rogerium factum esse abbatem S. Evurtii anno 1145. [inventio illa contigit anno 1149, aut circa istud tempus:] Quapropter si quinquennio post electionem invenisset corpus S. Evurtii, ut scribunt laudati editores Galliæ Christianæ Col.inventio probabilissime innecteretur anno 1150. At Rogerius tantum in litteris suis dicit de canonicis secularibus, Qui ferme ante hoc quinquennium in sancta beati confessoris ecclesia serviebant. Non videtur igitur totum quinquennium inter promotionem suam & litteras laudatas ponere, nedum inter promotionem suam & corporis inventionem, quæ aliquot diebus, ut minimum, præcessit. Hac de causa probabilius est, inventionem contigisse anno 1149, præsertim cum evenerit in festivitate Innocentium, seu die XXVIII Decembris. Certe rationes allatæ persuadent eam ab illo anno non longe abesse. Ceterum dubitandum quoque non videtur, quin Sancti corpus anno sequenti elevatum sit, atque ad locum magis decentem fuerit translatum, ut faciendum innuit Rogerius in fine epistolæ. Potuit illa translatio fieri die XII Junii, ac deinceps annua festivitate honorari: sed nihil invenio de ea scriptum. Istud certum est, sacrum corpus conservatum in propria abbatia fuisse, donec impio Calvinistarum furore seculo XVI in cineres sit redactum.

[37] Apud Labbeum in Nova bibliotheca Manuscriptorum tom. 1 pag. 653 & seq. mira refertur apparitio S. Martini Turonensis, [mirabilis visio, conducens ad laudem S. Evurtii, si vera est.] quocum S. Evurtius apparuisse dicitur. Res quidem firmata dicitur jurejurando illius canonici, cui oblata erat visio: multos tamen de veritate dubitaturos opinor ob mirabilia adjuncta. Totam visionem huc transferre non lubet, quia maxime spectat ad S. Martinum, ad cujus Acta magis examinari poterit. Huc igitur solum transfero spectantia ad S. Evurtium, matutinum Officium cum plurimis sanctis episcopis, inter quos eminebat S. Martinus, in clausa ecclesia Turonensi celebrantem, quem pius canonicus, solus in illa ecclesia pernoctans, vidisse dicitur post S. Martinum & socios ad chorum cum tribus aliis episcopis procedentem, atque illorum altiorem & comptiorem ceteris renitere: quique primus dicitur S. Martino indicasse, canonicum illum in ecclesia latere absconditum. De eo canonicus interrogavit S. Martinum, qui ad ipsum ecclesia clausa educendum benigne accesserat, quis esset: quando S. Martinus sic respondisse scribitur: Reverendus ille episcopus *, de quo interrogas, sanctus Evurtius * Aurelianensis quondam episcopus est, tanti apud Deum meriti, ut quamdiu præsens seculum duraverit, omni die animam unam a loco pœnarum Deus ob illius gratiam liberet *. Tota relatio apud Labbeum videri potest: eadem apud nos est in exemplari Ms., ex quo duas voces mendose impressas correxi. Canonicus ille, cui mortem quoque brevi imminentem S. Martinus prædixisse, quique revera post octiduum obiisse refertur, omnia juramento prævio postridie dicitur narrasse Hugoni archiepiscopo Turonensi. Judicium de re tota lectorum arbitrio interim permitto, donec ad Acta S. Martini fuerit perventum.

[Annotata]

* Ms. archiepiscopus

* Lab. Euvertus

* Lab. liberat

VITA FABULIS FOEDATA
auctore Lucifero subdiacono,
Ex quatuor Mss. simul collatis.

Evurtius episcopus conf. Aurelianis in Gallia (S.)

BHL Number: 2799

A. Lucifero.

PROLOGUS.

[Ratio vulgandi hanc Vitam novo stylo.] Sicut mercedis est ad erudiendum animas in Catholica religione novum quippiam doctrinæ ac conversationis bonæ condere *: ita non impar est illud quoque, quod jam conditum a est, in notitiam fidelium * hominum deducere, atque vulgare. Idcirco justo libramine mercedis unius retributionem diu multumque pensantes, ut & nos participes simus eorum, qui prædictorum auctores sunt, maluimus sancti ac beatissimi Evurtii episcopi, qualiter in rebus humanis conversatus est, honorabili stylo vitam pandere, & ad notitiam ignorantium pro imitatione edicere b.

ANNOTATA.

a Insinuat hisce auctor, se habuisse antiquiorem S. Evurtii Vitam; sed eam se velle elegantiori stylo edere. Interpolavit, opinor, fictitusque ornamentis auxit, quæ de S. Evurtio breviter scripta invenit.

b Præfatio hæc reperitur in omnibus quatuor Mss., atque in editione impressa; non tamen apud Surium, nec in Ms. Accinctino, quod alia rursum manu interpolatum, ut monui in Commentario num. 7.

* al. accendere

* al. fidelissimorum

CAPUT I.
Sancti electio mirabilis ad cathedram Aurelianensem, quæ fictitiis adjunctis aucta videtur.

[Mortuo Desiniano episcopo, dissidia maxima Aurelianis oriuntur;] Desinianus a vir beatissimus ecclesiæ Aurelianensis Dei nutu tunc temporis præsul, postquam concessam sibi a Domino spiritualem militiam sancto ac venerabili more complevit, debitum naturæ ac conditionis exolvit. Post obitum autem ejus, cum de successore ageretur, dissensiones in urbe ortæ sunt, ita ut non solum vulgus ignotum * studia in contraria scinderetur, verum & proceres, & quicumque in eadem domicilia possidebant potentes b. Tum demum non secundum Dei inspirationem, sed secundum carnalem dilectionem duo a diversis * partibus electi sunt: quorum ambitu talis seditio prolixitate temporis orta est in populo, ut etiam sanguis humanus funderetur, & horror ubique, & luctus, & mortis imago plurima appareret. Quæ cædes seditionesque Constantinum c imperatorem latere non potuerunt; qui more imperiali subjectorum utilitatibus semper prospiciens, Proforium d præfectum urbis e ad sedandam populi seditionem transmisit; qui cognoscens omnia, quæ gerebantur, sapienti consilio episcopos Gallicæ regionis ad deliberandum Dei negotium secum assumpsit. Episcopi autem accersiti in urbem venerunt, in qua invenientes tantam populorum discordiam, cognoverunt talem electionem non esse Dei, sed hominum. Tunc illi ex communi tractatu indixerunt triduo jejunium universæ plebi illius, quærentes non sua, sed Dei dispensatione cognoscere, quem sibi vellet antistitem purum officium atque libationem offerre, [ut id] certis signis ipse ostenderet.

[2] Cumque congregatis omnibus in sacro-sancta ecclesia per triduum hymnigeris precibus indicta jejunia complerentur; [dum hac de causa preces ab episcopis erant indicta, Aurelianos venit Evurtius,] ita omnis ætas vel sexus cognoscendi modo fuerat congregatus, ut nulli pueritia, nulli senectus, nulli sexus imbecillis fuisset impedimento *. Jam Deus qui & imperatoris cor & episcoporum conjunxerat *, destinaverat sibi vas electum, atque gratiæ ejus perseverantia præditum, nomine Evurtium. Is igitur causa requirendorum captivorum ab urbe Roma * egressus, secundo die indicti jejunii in urbem Aurelianis * ingressus est habitu non nimis superbo. Qui cum de more Christianorum, maxime clericorum, in ecclesia ad Dominum perorasset, egressus restitit, paululum circumspectans, quis eum hospitio suscipere dignaretur. Tunc ostiarius ipsius ecclesiæ, percunctato eo, ait: Dic, Serve Dei, quo honore frueris? Unde venis, vel quo pergis? Ad quem prædictus *: Subdiaconus sum sanctæ Ecclesiæ Romanæ; inde exiens captivorum * meorum solicitudine provincias peragro. Cui ostiarius rursus: Dic quod nomen est eorum captivorum; forsitan scimus, aut audivimus, & possumus te reddere manifestum. Cui item Subdiaconus: Isti, quos requiro, germani mei sunt; nuncupantur autem unus Eumorfius, & alter Cassia f. Ostiarius autem dixit: Veni benedicte in cellulam meam, & mane apud me hodie, & postea proficisceris. Cumque pariter ingressi fuissent sub tugurium ostiarii, ille cito religiosæ consuetudinis morem obtinens, aquam pedibus ejus dedit, & manu propria lavit, atque extersit. Peracto religiositatis officio simul cibis pauperioribus cibati sunt.

[3] Postera autem die surgens & valedicens ostiario, [accedensque ad ecclesiam, in qua congregati erant episcopi,] iter carpere cœpit. Ostiarius vero, Domino annuente, clamavit post tergum ejus, dicens: Amice Dei, revertere ad me, ut loquar tibi: cumque reversus fuisset, dixit ei: Nescis, quid actum fuerit in hac civitate his diebus? Qui respondit, Nescio quid. At ille: Beatissimus Desinianus episcopus præsentis civitatis ante biennium defunctus est, & cives nostri seipsos palpantes & ingerentes se loco ipsius, non minimam litem excitaverunt; in qua & cædes diversæ & nefariæ factæ sunt; ita ingrassata est opinio jurgiorum ipsorum, ut ad aures imperiales pervenerit. Quo comperto, imperator ex latere suo g direxit, qui & bella civilia compescat, & maturata velocitate antistitem Deo placitum inquirat atque instituat. Hic enim, qui directus est, præfectum eum aiunt esse urbis, qui sola auctoritate sua minime contentus, episcopos secum congregavit, qui prudenti deliberatione per jejunia & preces Domini instituerunt de successore explorare voluntatem; & ecce jam dies tertius est hodie, ex quo litanias celebrant. Idcirco, Frater, sustine paulisper; torsitan innotescet Deus servis suis, quem sibi elegerit ad honorem episcopatus, & poteris & tu, ubi * ubi ambulaveris, tantæ actionis admirationem narrare. Tunc beatissimus Evurtius: Bene quidem admones, sed morulæ mihi generantur; ut fiat tamen voluntas tua, ad ipsam, ubi sunt populi, procedamus ecclesiam. Ubi dum venissent, utpote ille incognitus non stetit alicubi nisi cum ostiario.

[4] [orantibus omnibus pro felici electione, columba super caput ejus sedet:] Post paululum præcipiunt episcopi januas obserari; & ipsi adhærentes pavimento, cœperunt Deo singulta lacrymabilia fundere; ac notitiam personæ honori debitæ * a Deo exposcere. Ingemebat autem omnis populus finem postulans jurgiorum, & expectans responsionem curvatorum in oratione episcoporum. Illis ergo orantibus & plangentibus, ecce columba instinctu Dei transmissa per insertam fenestram quasi lux immensa fulgebat, quæ ingressa est ecclesiam, & clangore alarum sublata, volitare cœpit per totam pene ecclesiam more personam investigantis; quæ speculata sanctum Evurtium inhærentem januæ, illico super caput ejus insedit; ille simul manus extendens abigebat eam de suo vertice. Hoc signum adstans populus mirabatur, & tanto amplius preces Deo fundebat, ut illum Spiritum mitteret, qui per columbam in capite Christi post lavacrum regenerationis nostræ ad manifestandum eum Filium Dei esse descendit. Columba autem præceptum sibi ministerium demonstrans, unde ingressa fuerat, regressa est.

[5] [quod cum iterum esset factum, interrogatur ab episcopis,] Post regressionem ergo columbæ fit strepitus lætitiæ in populo: attentiosis mentibus episcopi, vel omnis ordo, cœperunt inquirere, quis ille esset, in cujus talis ostensio capite cunctis demonstrata est. Tunc dissensio personarum atque verborum in populo facta est: alii dicebant, Ostiarius est; quidam vero, Non, sed alius similis ejus h. Tunc sacerdotes vulgi ora variantia videntes, rursum in oratione curvantur, & deprecantur universorum creatorem Deum geminari sibi miraculum. Illis ergo petentibus denuo columba per eandem fenestram recussis alis penetrale ecclesiæ garrulitate quadam petivit; & sicut antea totam circumierat volatu ecclesiam, ita secunda quoque vice peragens, iterum super caput futuri antistitis Evurtii insedit. Ille vero tanti proventu stupefactus miraculi, simili modo cœpit eam de capite suo manibus pellere, quæ repulsa itinere, quo delata fuerat, regreditur. Tunc mussitantibus populis præcipiunt episcopi, ut is, qui tanto miraculo dignus habitus est, societati eorum & pari voto coram altari assisteret. Cumque hoc factum fuisset, ut episcopi præceperant, sciscitantur ab eo, quibus ab urbibus adveniret, vel ad quos fines tenderet. Tunc ille, quemadmodum prius ostiario, dum percunctaretur, rationem reddiderat, episcopis quoque narrando cuncta patefecit. Tunc illi cognoscentes se exauditos fuisse, omnipotenti Deo mirabilium gratias egerunt, qui ex eadem urbe etiam tunc Pastorem transmisit, unde priscis temporibus ad religionem prædicandam Catholicæ fidei prædicatores piissimos misit.

[6] His peractis, præcipiunt sancto ac beatissimo Evurtio una cum eis ad orationem inclinare, & sub altario caput immittere, ipsi vero intra cœnacula cordis sui talia ruminabant dicentes: Domine Jesu Christe; [jubeturque cum ipsis orare, & cum duobus aliis de episcopatu contendentibus,] qui das orationem oranti, & benedicis annos justi; si imperio tuo hic nostræ orationis particeps ad hanc delatus est urbem, ut discordiam populi tui auferat, & pastorali regimine præsul ecclesiæ tuæ factus, congregationem Christianam tueatur ac foveat, ostende nobis, ut manifestum sit incredulitati nostræ trini miraculi facultas ostensa. Et adhuc illis talia precantibus, ecce columba, plausu ingenti alas repercutiens, ad locum, in quo prius Vir Dei steterat, devolavit; & cum ibidem eum non inveniret, more explorantis coram omnium oculis investigare virum probatissimum cœpit. Erant autem hi, qui ad eandem consolationem advocati fuerant, episcopi multi i. Tunc ante dicti Episcopi ad invicem dixerunt: Adducamus & illos, quorum electio totam Ecclesiam vulneravit, & istum, qui jam per columbam cognitus est, & videamus, si iterum ipsum amplectetur frequens miraculum: & factum est ita.

[7] Cum igitur omnes tres personæ cum episcopis coadunatæ stetissent, [deinde tertio columbæ volatu designatus, episcopus eligitur & consecratur.] attonito populo, atque de volatu columbæ pendente, ecce sanctissima avis tanquam tactu primi ordinis Sacerdotem de medio indignorum eligens, cœpit prius circumcirca volitare, & paulatim se sursum attollens appropiavit, & super capita lata est; non tamen alicujus eorum caput attigit, nisi illius Viri beatissimi, quem sibi jam secundo habitaculum fuisse monstraverat. Tunc unita voce, unitoque corde omnes unanimiter clamitant: Dignus est, justus est: hic est, quem Dominus ad summum elegit sacerdotium; ipse est, quem nobis pastorem, sibi prædestinavit pontificem. Episcopi vero manu * silentium populo indicentes, ratum duxerunt uniuscujusque ordinis atque gradus cognoscere voluntatem, & dixerunt eis: Vos universi Christiani vidistis tanta miracula hodie fieri, & Dei voluntatem in præsenti Servo Dei impleri: idcirco singillatim cordis vestri propositum in medium deferte: & licet, si & nolit quispiam vestrum, Deum sibi, non istum, faciet inimicum: tamen volumus cognoscere intentionem mentis vestræ. Tunc omnes tanquam ex uno ore dixerunt: Fiat voluntas Dei; & quoniam vos præparavit Deus, per quos majora opera sua & in hominibus singularia demonstraret, jubete citius eum Domino consecrari sacerdotem, & nobis pastorem. Quid multa? perficitur Dei voluntas; pergunt omnes ad basilicam beatissimi Marci secundum ritum ipsius civitatis, levita k efficitur beatissimus Evurtius. Inde deducunt eum ad civitatem cum hymnis & canticis spiritualibus, fungitur almi * sacerdotis honore, lætantur cæli cum inhabitantibus in eis super ordinationem Pontificis l.

ANNOTATA.

a Desinianus in una Vita Ms. S. Aniani dicitur quartus episcopus Aurelianensis. Carolus Sausseyus primum ponit Altinum, secundum Alixitum, tertium Auspicium, quos quarto loco sequi potuit Desinianus, atque hunc circa annum 320 S. Evurtius. Consule disputata in Commentario § 3.

b Omnia exemplaria de hisce consentiunt quoad factum, sed crebræ sunt vocum quarumdam mutationes. At semel lectorem monitum cupio,me tanti non facere hæc Acta, ut lubeat singulas vocum differentias huc transferre.

c Quamvis probabilius mihi appareat, Evurtium creatum esse episcopum tempore Constantini Magni; nec improbabile sit, quemdam a Constantino missum, qui turbas sedaret, & episcopum eligendum curaret, id tamen certum non facit exigua hujus scriptoris auctoritas.

d Proforium habent tria Mss. In uno codice nostro legitur Porfirium, & fortasse rectius.

e In editione impressa urbis Romæ, nescio cujus auctoritate. Certe in nullo exemplari Ms., & ne quidem apud Surium, invenio vocem Romæ. Neque hic dicat aliquis, per vocem Urbis hic Romam necessario intelligendam, sicut etiam intellexit Tillemontius, Vitam hoc argumento oppugnans, dicensque mirum non videri, quod aliquis mittatur ab imperatore ad turbas sedandas, sed id mirum esse de præfecto urbis Romæ. Commode enim intelligi potest auctor de ipsa urbe Aurelianensi, cui præfectum miserit Constantinus ad turbas sedandas. Surius edidit: Porphyrium quemdam præfectum … eo misit. InMs. Accinctino, quod interpolatum monui, habetur Porphyrius patritius. Nolim hic inquirere, quis fuerit ille Porphyrius: nam, licet ejus missio non sit certo fictitia, tamen pro incerta haberi debet.

f Ita in Mss., in editis Acassia: Surius Cassius. In Ms. Accinctino dicuntur fuisse frater & soror Evurtii: ibique tota illa sermocinatio omittitur, resque brevius explicatur. Sane dubitari vix potest, quin omnia fere, quæ inter S. Evurtium & ostiarium facta referuntur, sint commentitia.

g Notat Tillemontius phrasim ex latere suo non esse seculi IV. At satis esset, modo ætati congrueret scriptoris. Verum litigandum non est de phrasi, cum jam monuerim, pleraque adjuncta videri fictitia.

h Hanc contentionem vere dixeris meras esse scriptoris nugas.

i Hic nomina episcoporum, qui ad electionem convenerant, interpolator Ms. Accinctini interponere voluit. Sed ea non reperiuntur in aliis Mss. invicem consentientibus. Accipe tamen conjecturas illius, lector studiose: Orabat in ipsa ecclesia eo tempore Severinus episcopus ecclesiæ Senonicæ: cum quo reverentissimus Pronicius episcopus Meldensis ecclesiæ erat conjunctus. Advenerat cum ipsis Solemnis episcopus ecclesiæ Carnotinæ: a civitate Parisiorum Marcellus episcopus venerat: inter quos Valerius episcopus ecclesiæ Autricæ, & Camilianus episcopus Tricassinæ civitatis. Carolus Sausseyus lib. 2 num. XI ex Ms. cœnobii S. Evurtii sex earumdem civitatum antistites enumerat; sed pro Valerio Autricæ seu Autissiodorensi habet Valerianum, pro Camiliano Tricassino Julianum, ac Pronicium Meldensem scribit Provicium. Idem scriptor multa disputat, ut ostendat hosce episcopos congruere suæ opinioni de electo S. Evurtio Constantii imperatoris tempore circa annum 353; acsi somnia illa interpolatoris multum haberent ponderis. At ne sic quidem opinioni suæ conciliare potuit recensitos episcopos, quorum alii multo juniores sunt, quam ut cum opinione ipsius conciliari possint; alii prorsus ignoti. Enumerantur iidem apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 413 in Historia episcoporum Autissiodorensium, ibique non minus inepte connectuntur cum pontificatu Silvestri & imperio Constantini, quam eos suæ opinioni conciliare voluit Sausseyus

k Levita habetur ubique, præterquam in Ms. Accinctino interpolato, ubi legitur: Itur ad basilicam sancti Marci euangelistæ, qui tunc in majori veneratione in loco illo habebatur; ubi & ipse subito Sanctus perducitur: & exinde hymnis & laudibus diversis ordinibus conclamantium in civitate Aurelianorum adducitur: ibique, auxiliante Domino, cum magno gaudio ab episcopis consecratur. De una tantum ordinatione clara fit mentio utrobique; sed locum ordinationis mutavit interpolator: tamen de ordinatione episcopali verbis deinde sequentibus aliquid obscure insinuatur: nihil vero de consecratione presbyterali, licet de ea quoque consecratione non videatur dubitandum.

l Surius claris verbis consecrationem triplicem, seu diaconi, presbyteri & episcopi Vitæ inseruit: quod habendum est pro interpolatione. Carolus Sausseyus lib. 2 num. 15 de iis ita scripsit: Designatus pontifex, in ecclesia S. Marci extra muros diaconus ordinatus, inde in civitatem reductus, in ecclesia S. Stephani presbyter & episcopus consecratus est. Tillemontius triplicem illam ordinationem in Surio legerat; indeque aera verberat telo obtuso: nam asserit, pauca primis Ecclesiæ seculis reperienda exempla, quibus ostendatur, subdiaconum ante consecrationem episcopalem prius diaconum & presbyterum fuisse ordinatum. Si vera diceret Tillemontius, Vitam S. Evurtii non tangeret: at falsissima videtur sententia, quam insinuat, de ordinatis episcopis ante susceptum diaconatum & presbyteratum seculo IV, quo ordinatus est Evurtius. Consuli de hac controversia potest Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1 lib. 2 cap. 36, ubi dictam opinionem egregie refutat.

* al. ignarum

* al. divisis

* al. impedimentum

* al. compunxerat

* al. Romana

* al. Aurelianensium

* al. additur Evurtius

* al. prædatorum

* al. ubi & ubi & ubicumque

* al. honore debito

* al. majestate manus

* al. primi

CAPUT II.
Exstinctum a Sancto incendium: inventus thesaurus, indeque, juvante Constantino, ecclesia Sanctæ Crucis ædificata: miraculum in Missæ sacrificio.

[Incendium precibus sistit:] Peractis igitur omnibus, quæ ad Dei culturam pertinent, Deus, qui sibi dignum præfatis miraculis Sacerdotem monstraverat, cœpit per eum majora operari in populo, & medicinale infirmis remedium, & fatigatis diversis calamitatibus præbuit beneficium infinitum. Prætermissis itaque signis sanitatum, & gratia virtutum, quæ per eum unus atque idem operabatur Spiritus sanctus, cui soli cognita sunt, illorum seriem retexamus, quæ universo pene mundo a innotuerunt. Transacto anniversario ordinationis ejus die, factum est ut civitas igni casuali flagraret. Tunc omnes habitatores civitatis videntes in semetipsis, vel in habitaculis eorum flammas desævientes, concurrerunt ad sæpe dictum beatissimum Evurtium episcopum, clamantes & dicentes voce magna: Vir Dei, vir Dei, succurre urbi ignibus subsidenti. Quo audito, Episcopus citatim ad ecclesiam convolavit, & prosternens se in oratione deprecatus est Dominum, dicens: Domine Deus Israël, qui sanctos tuos tres pueros de congerie illæsos eripuisti ignium, da etiam huic civitati posse evadere de flammarum irruentibus globis. Illo adhuc deprecante voracitas restincta est flammæ, & quia adhuc simpla erat Ecclesia, in qua una cum populis Dominum deprecabatur, ait illis: Ecce Dominus secundum suam misericordiam eripuit nos de ardentis flammæ incendio; & idcirco votivam collationem facite, ut ampla reddantur spacia hujus ecclesiæ. Omnes concordi pectore responderunt: Fiat voluntas Dei: & egressi, unusquisque secundum modum facultatum suarum ad sanctum præparaverunt ædificium.

[9] [dum fodit, ad ædificandum ecclesiam, thesaurum invenit,] Die ergo indicta, ut sancta dilataretur ecclesia, tulit secundum morem quarumdam provinciarum manibus suis fossorium *, & vexillo crucis facto, fodere cœpit. Jam pene pedes tres foderat, & ecce obtulit se obtutibus illius olla clausa atque bituminata, Dei dispensatione ad fabricam reservata sæpe dictæ ecclesiæ: quam cum aperuisset, invenit thesaurum non minimum, Neronis nota pulcherrime figuratum. Tunc gratias agens Deo, vocavit archidiaconum, dicens: Veni, frater, accipe hoc inventum, & defer illud in conspectu principis imperantis; non enim decet nos hoc celare, maxime qui sumus præpositi plebis. Quo accepto, secundum jussionem Episcopi Romam profectus est: ubi veniens rogavit se imperatori præsentari. Tunc imperator jubet eum illico introduci; quo ingresso, imperator dixit: Qua de causa ad nos directus fueris, tua narratione pandere ne moreris? Archidiaconus autem porrigens prius scriptum sui beatissimi Sacerdotis, deinde thesaurum ei obtulit, docens animos imperatoris de omnibus, quæ in civitate Aurelianensi gesta fuerant, & quomodo ille thesaurus in loco designato ecclesiæ fuisset inventus. Denunciatur hoc subito Romanas per regiones Dei in Romano cive ostentum; gratulantur omnes bonorum omnium Largitorem: hinc preces effundunt illi, qui omnibus adest in se sperantibus.

[10] [& Constantinus multa donat in eumdem finem.] Sequenti igitur die jubet ad se vocari imperator Mansuetum archidiaconum, qui bajulus fuerat thesauri inventi: & dicit ei: Omnia, quæ intulisti, defer Sacerdoti tuo, & revertere in pace. Dic mihi, archidiacone, quot cubitorum est ecclesia, quam disponitis fabricare? Qui respondit, quantis paupertas ecclesiæ, vel habitatorum civitatis esse permiserit: notum namque est majestati vestræ, quod pauperes pene sint omnes ipsius civitatis vel territorii. His auditis, imperator jussit Anatolium b tunc præfectum ad se venire; cui dixit: Restitue, quidquid huc præsens archidiaconus deportavit, quoniam præparatio Dei est, non nostri imperii. Volumus autem & super his duplam ei adhuc dare pecuniam ad fabricam ecclesiæ sufficientem: ipsam vero ecclesiam jubemus in longum extendi cubitis centum septuaginta, & in latitudinem cubitis quadraginta duobus, & in modum crucis fabricari: ideo enim tam spatiosam esse volumus ecclesiam, quoniam quotidie Christianitas amplificatur, & ad Dei habitaculum frequens fit concursus atque ambitio populorum. Jubemus deinde altaria tria habeat, & illud, quod fuerit interjectum * gloriosissimæ crucis lignum habeat, per quod est universus mundus salvatus. Ad ministerium quoque sacrosanctæ ecclesiæ ipsius offerimus lances auri purissimi septem, & calices ejusdem metalli septem, in quibus divinum dum peragitur Mysterium, nostræ quoque sit memoriæ adjumentum. Omnibus etiam territorii illius per triennium demitti volumus rei propriæ censum c, ut possint etiam ipsi una cum sacerdotibus & nobis Deum continuis obsecrationibus placare, & ipsius ecclesiæ opus qualiter ad perfectionem perducatur, adminiculum tribuere. Sed & illud nostræ serenitati placet, ut arcubus sex extendatur, tribus a dextra parte, & tribus a sinistra, & sic per eorum involutionem una videatur esse ecclesia. Omnibus his delegatis debuxataque * ecclesia, & triplam pecuniam quantitatemque ejus sacris literis inditam suscipiens archidiaconus, cum jocunditate maxima vestigia retro observata sequens, qua gressum extulerat, repetiit.

[11] His ergo gestis congruum duximus etiam illud associare, [Fratres Evurtii, ut fertur, inventi,] quemadmodum vir beatissimus Evurtius fratres suos, quos quærere instituerat, post quadraginta d annos repererit. Quadam ergo die, Deo propulsante, Suessionicæ civitatis episcopus ad tumulos beatorum martyrum Crispini & Crispiniani e orandi gratia profectus est: dumque se in oratione prostravisset, audivit voces talia deposcentes: Testes Christi atque amici, præstate nobis ante diem obitus nostri fratrem nostrum Evurtium subdiaconum non solum speculari, sed & amplecti. Cumque hoc iteratis vocibus rogantes perseverassent, elevatis episcopus oculis vidit personas in religiosa veste sacros tumulos ambientes, quos cum vocasset, sciscitatus est de eis, qui essent. Qui dixerunt: Cives sumus Romani; fratres fuimus tres: nos autem duo in hostium prædam devenimus; frater vero noster in urbe remansit, quem summo desiderio, Deo procurante, videre optamus; sumus autem nunc in servitio religiosissimæ viduæ Vibianæ *. Ita namque flebiliter casus suos episcopo narraverunt, ut etiam ipse sic fleret, tanquam si captivitatis eorum particeps affuisset. Cognita ergo omnia rescribit per archidiaconum suum Leonem: quæ series literarum casuale fuit beatissimo episcopo Evurtio nuncium captivorum. Ita autem omnipotens Deus, qui majora agit, atque ad majora opera reservat, præstitit, ut uno die duorum negotiorum civitas lætificaretur eventu.

[12] Hinc Mansuetus archidiaconus cum præfatis imperialibus muneribus urbem ingreditur: [& redempti: ecclesia sanctæ Crucis dedicata:] illinc Leo archidiaconus cum confirmatione inventionis fratrum Episcopi defertur. Geminatur cunctis jocunditas, fit publica, quæ fuerat dudum privata: concurrunt omnes ad diversorium Episcopi, videndi munera, atque opiniones audiendi captivorum studio congregati. Mittitur illico pretium redemptionis; educuntur de jugo servitutis libertati pristinæ redditi. O bone Deus! quis fuit ille dies, quo sibi sunt post quadraginta annos fratres consanguinei præsentati; qualis fletus omnium gaudiorum, quando invicem se osculantes complexi sunt? Quid multis? Ædificatur ecclesia secundum principis devotionem, fundata tanta celeritate, ut transactis tribus annis, quinto Nonas Maias dedicatio f ejus fieret, sicut est celebratio ligni Crucis inventæ in mundo certis partibus generalis.

[13] [reliquiæ variæ impetratæ:] Post dedicationem autem causa sanctarum reliquiarum perducendarum diversi in orbis partes missi diversa appetunt: quidam Hierosolymam pro sanctæ Crucis; quidam autem Romam pro beatissimorum Petri & Pauli apostolorum & martyrum reliquiis, qui omnes votivum desiderium assecuti, & ad urbem remeantes, gratias Deo egerunt. Tunc vero beatus Antistes congregatis episcopis cum timore & exultatione præfatas reliquias de loco, in quo depositæ fuerant, ad ecclesiam, in qua deponendæ erant, perduxerunt. Cumque hora venisset offerendi sacrificii, post quod solitum est reliquias condere, invitati episcopi deprecantur Pontificem, ut ipse in primo altari hostiam Domino immolasset propter votum proprium, & senectutis atque ordinationis gradus: cumque diu resisteret, crebris eorum exhortationibus propulsatus obedientiam præbuit.

[14] [miraculum, Sancto sacram Hostiam elevante, factum:] Et ecce in hora confractionis panis cælestis, cum de more sacerdotali hostiam elevatis manibus tertio Deo benedicendam offerret præfatus Antistes, apparuit velut nix splendida super caput ejus manus g, porrectis digitis tertio oblatam benedicens. Sacrificiis rite peractis, sæpe dictus Sacerdos eis, qui cum eo erant, dixit, incipiens ab episcopis, & perveniens usque ad ultimum plebis: Dicite, quæso, beatissimi fratres, si aliquod miraculum inspexistis, dum Missa celebraretur. Qui respondentes dixerunt: Nullum. Tunc subdiaconus Baudelius h (cujus erat eodem die observationis ministerium) dixit: Vidi ego, sed præ timore titubo enarrare: videbatur mihi, te elevante hostiam, manus de nube, quæ caput tuum cooperuerat, extensa, benedicere tertio Deo oblatam. Cui Episcopus: Beatus es, frater carissime, cui tanta sunt mysteria sacra ostensa. In populo etiam cum quæsisset, inventi sunt duo, qui fuerant tanti mysterii videndi participes, Eleusinus & Procopia, id est, Eleusinus pœnitens, & Procopia castimonialis i. Quibus etiam Episcopus: Beati estis & vos, quia non caro & sanguis hæc revelavit vobis, sed Deus, qui in cælis est.

[15] [multique pagant illius occasione conversi.] Quo rite comperto, omnis simul clamabat Ecclesia: Gratias tibi, Domine, agimus, qui abscondisti hæc a sapientibus & prudentibus, & revelasti ea parvulis, quorum angeli te semper vident in cælo sedentem, & erexisti nobis in domo Domini cornu David, visitans & faciens nobiscum mirabilia, sicut locutus es per os tuorum sanctorum Prophetarum, qui a sæculo sunt. Et completa benedictione, reliquias in laudibus Domini tripudiantes collocaverunt in altari medio sanctissimæ Crucis; in dextera parte, propter reditum fratrum, & sinceræ venerationis cultum, Crispini & Crispiniani martyrum: in sinistra vero parte Petri & Pauli conduntur reliquiæ. Peragravit autem hujus miraculi visio omnem mundum; cujus odore pagani inloti ad percipiendam concurrebant gratiam Dei, & baptizati sunt intra triduum septem fere millia paganorum, benedicentes Dominum, & gratias agentes antistiti Evurtio, per quem ad lavacrum regenerationis, & fidem Catholicam venire promeruerant. Ne, quæso, diligentissime lector, interrogationem de miraculo k Episcopi arrogationi adscribas, quoniam non suam sed Christi laudem perquisivit in ea.

ANNOTATA.

a Tantam fiduciam non videtur ostensurus fuisse scriptor, nisi fama aliqua sequentium aliquot miraculorum viguisset, dum scribebat. Dubitare tamen nequeo, quin omnia liberiori stylo sint exposita & amplificata.

b Fuit quidem Anatolius aliquis præfectus tempore Constantini. At necesse non est, curiosius inquirere, quis hic designetur: nam lubens assentior Tillemontio, missionem thesauri ad Constantinum non esse valde credibilem: neque multo credibiliora sunt, quæ sequuntur, ubi ordinare dicitur imperator, qualem & quantam velit ædificari ecclesiam. Multa ex illis omissa sunt in Ms. Accinctino.

c Parum verisimilis est hæc census remissio in triennium, ut & supra mandatum de tribus altaribus in ecclesia construendis congruum non est temporibus Constantini: imo omnia, quæ ipse mandasse narratur, non modo incerta sunt, sed forte omnino commentitia. Istud unum probabile est, pium imperatorem ad sumptus ecclesiæ pecuniam subministrasse.

d Hæc inventio fratrum post annos quadraginta fabulam tota redolet.

e De his Sanctis martyribus agetur ad 25 Octobris.

f Tillemontius observat, verisimiliter necdum celebratam fuisse die 3 Maii festivitatem Crucis inventæ, quando seculo IV fiebat dedicatio. At auctor id non dicit, sed solum asserit dedicationem esse factam eo die, quo celebrabatur Sanctæ Crucis inventio, dum scribebat.

g Interpolator in Ms. Accinctino ait, miraculum contigisse in consecratione altaris, idque amplificat his verbis: Cœpta ergo Missa, lecta per ordinem lectione, consecrato altario, cum ad celebranda Mysteria ventum fuisset, … & dum ipsam oblatam (id est Hostiam) vel calicem, ut dixi, Evurtius manibus suis accepisset, & in sublimi elevasset; visa est super altario a fidelibus manus Domini, hoc est a medio brachio cum palma & digitis, crucem super ipsa sancta Sacrificia faciens, & tunc ipsum Corpus Domini & Sanguinem benedicens: & donec Missa fuit expleta, manus ipsa super caput Episcopi in aëre visa est: & tanta in nube claritas caput ipsius circumdederat, ut ab his, qui hæc videre meruerunt, putaretur quod radius solis caput ipsius circumdasset. De hoc miraculo fit mentio in diplomate Caroli Magni ante memorato:nam episcopus Aurelianensis id ipsi narrasse dicitur: & Carolus Sausseyus lib. 1 num. 7 & seq. multa alia pro eodem miraculo adducit testimonia, quæ videri possunt. Aliquid veri subesse existimo: at non ausim adjuncta omnia ut certa habere.

h Die 20 Maii colitur S. Baudelius martyr, de quo hic agi crediderunt olim Aurelianenses: sed ad Acta ejus prædicta die data observarunt Majores nostri de S. Baudelio martyre id verisimile non esse; ideoque vel alium fuisse Baudelium hic memoratum, aut pro fictitiis habenda, quæ de Baudelio asseruntur: nam hanc personam cum aliis potuit biographus ipse miraculo addere.

i Castimonialis, alias dicta sanctimonialis, est virgo voto castitatis adstricta. De Eleusino & Procopia nihil invenio præterea apud Sausseyum.

k Non est sane, cur S. Evurtium carpamus; sed ipsum potius arguere debemus biographum, quod miraculum ita exposuerit, ut fictitiis ornamentis suis, inter quæ numerari potest exaggerata illa paganorum conversio, rem totam fecerit dubiam.

* i. e. ligonem

* al. intersuetum

* i. e. delineataque

* al. Julianæ

CAPUT III.
Ultima Sancti gesta: fabulosa electio S. Aniani: beatus obitus, sepultura & cultus.

[Virtutes & miracula Sancti,] Peracto igitur ecclesiæ ædificio, & reliquiarum depositarum confirmata perfectione, cœpit universus populus ad sæpe dictum Episcopum pro suis certis utilitatibus convolare. Hi Dei gratiam consequi cupientes; illi contagionibus nequissimis carere volentes: & sic quoti. dianis horis ac momentis per eum Christi gloria de sanitatum plenitudine splendescebat, & regrediebatur unusquisque percepto sui desiderii sanitatis fomento; surdi auditu, cæci visu, muti loquentis * officio, claudi gressu, paralytici curatione membrorum: omnibus omnia largiebatur per os & impositionem manus Episcopi septiformis Spiritus sanctus a. Cumque talia ac plurima per eum opera refulsissent, & omne pene genus hominum Deo gratias pro eo ageret, qui tantum ac talem ecclesiæ suæ præfecerat Sacerdotem, elapsus est annus vigesimus b ordinationis ejus; quos omnes annos in caritate & sanctitate, ac puritate mentis, cum diversæ ætatis populis ac sexus exegerat: ille igitur erat intentus in operibus a Domino sibi concessis.

[17] [qui instantem sibi mortem prædixisse,] Quadam autem die cum diluculo ad concinationem psalmorum ad Ecclesiam consurgeret, deliberavit apud se ut finem vitæ suæ, quem illi Christus revelaverat, fratribus depalaret. Completis ergo matutinis mysteriis in secretarium est ingressus, & convocans universam fraternitatem, & ex laïcis quosdam, exposuit eis singula, sicut ei fuerant revelata. Tunc adjecit: Et quoniam adventante die Dominica ad Dominum sum, sicut exposui, migraturus c, deprecor vos, ut exhortationi meæ serenum animum præbeatis: vereor enim, & sollicitatione angor continua, ne iterum ob ordinandum mihi successorem rediviva discordia pullulet: scitis enim quanta sunt gesta mala in hac urbe ante meum adventum; ergo ut deinceps talia non fiant in populo Christiano, suadeo vobis, ut post transitum meum fratrem & compresbyterum abbatemque Anianum, (cujus vitam experimentis plurimis cognovistis) vobis episcopum ordinetis ita citius, ut, si potest fieri, me necdum sepulto, ne * spatium prolongatum fomes sit iterum jurgiorum.

[18] [ac curasse S. Anianum successorem sibi eligendum,] Illo itaque tempore, quo hæc fiebant, in civitate Aurelianensium maxima nobilium propago florebat tam in clero, quam in populo; & dum sibi unusquisque, aut proximis aut amicis quærit opitulari, sicut præsaga mens prædixerat Episcopi, dissensionis rursum semina de ordinando antistite fructificaverunt, & cœperunt sibi partes esse adversæ. Pars dedita erat in ultimis suasionibus morituri Episcopi; altera, quæ nihil habebat, quod objiceret criminis, sub velamine renitebatur pellere simplicitatis obedientiam assertoris. Dumque hæc ac talia inter presbyteros nativitatis stemmate inflatos; ac inter laïcos simili participatione sanguinis fastuosos agerentur, aures beatissimi Evurtii penetraverunt. Qui rursum convocans ad se illos, quos antea admonuerat, his utitur blandimentis: Carissimi atque unanimes fratres, & vos excellentissimi filii, jam pridem prævidens, quæ eventura fuerant, caritatem vestram de tali causa admonui, hoc faciens, non quasi fratri consulens, sed Dei timorem præ oculis habens; propterea si præceptis meis, imo suasionibus, quidam noluerint præbere consensum, aliud patientissime cogitemus, qualiter omnibus satis fiat. Tres sunt igitur, pro quibus seditio populi solite orta esse videtur, & quoniam tres in una civitate episcopi esse non possunt, consulamus pro tali negotio Dominum; hac nocte unanimiter congregati in hymnis ac lectionibus excubemus; & accepta chartula, nomina trium singillatim indamus, quæ nomina sub altari tota nocte sint delitentia *, peractis electo tempore crastina die Missis, puerulum innocentem adducamus, qui præfatas chartulas de imo altaris retrahat: &, si & hoc parum est, ad consulendum, Psalterium & Euangelia afferantur, &, si sibi consona tota tria experimenta fuerint, ille, quem designaverint, ordinetur.

[19] Placuit sermo prudentiæ ejus coram omnibus: celebrantur vigiliæ, [asseritur relatione fabulosa:] Missæ peraguntur, innocens puer adducitur, per quem Dei revelatio demonstraretur. Ille autem innocens ad trahendas chartulas dexteram extendens; cumque unam ex his manu contingeret, & digitis inhærentibus bajularet, tanquam propheta vociferari cœpit, clamans & dicens: Anianus, Anianus, Anianus, honore solus in hac nunc civitate dignus est episcopatu. Hoc autem factum est, ut impleretur, quod Psalmigraphus cecinit: Ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem. Post hæc aperiunt & Psalterium: in qua apertione hic erat Psalmus: Beatus, quem elegisti & assumpsisti: inhabitabit in tabernaculo tuo. Textus quoque Euangelii hic erat: Tu es Petrus, & super hanc Petram ædificabo Ecclesiam meam. His ergo & talibus evidentissimis admoniti sacramentis, beatum Anianum designant episcopum, dicentes gloriosissimo Evurtio: Semper scimus, quoniam dicta beatitudinis tuæ concordissima sunt Dei præceptis & jussis. Tunc beatissimus Vir lætus de dispositione Dei, valefaciens cunctis, commendato quoque successori suo clero atque populo, in domicilium suum hilari vultu regreditur.

[20] Post hæc febricitatus, die, quo ei ostensum fuerat, [morbus, mors, sepultura & cultus Sancti: Vitæ scriptor.] corpus terræ, animam reddidit cœlo. Excessit ergo e vivis temporaliter septimo Idus Septembris d florente & vigente ejus spiritali doctrina in mundo. Erat autem in diebus illis, quo beatissimus Evurtius infulas episcopatus accepit, Silvester e Papa præsul Apostolicæ Sedis. Defuncto ergo beatissimo Episcopo, in conspectu civium suorum sepultus est a Tetradio viro præfectorio, & positus ab eo in agro proprio, quem habuit ante urbem, prospiciens Orientem. Idem autem Tetradius super sepultura ejus cellam exiguam construxit, non paupertatis causa, sed necessitatis; quoniam perstrepebant gentes in omnibus Gallicis regionibus, & nulli fuit facultas libere vivendi. In quo loco frequentissime miraculorum plurima genera fiunt, operante Jesu Christo Dei Filio, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen. Ego Lucifer subdiaconus hæc gesta morum atque factorum sancti ac beatissimi Evurtii episcopi in veritate descripsi, nihil addens neque superflue f loquens. Sed ne magis prolixa oratio non delectationem, sed fastidium legentibus generasset multa de miraculis ejus prætermisi. Unde peto te, quisquis hos ejus actus legeris, mihi orando Dei veniam impetrare, ne aliquid mali super me veniat, quia partem miraculorum scripsi, partem celavi, per illum, cui sumus omnes adstituri, quia in eis, quæ prosecutus sum, non peieravi g.

ANNOTATA.

a Alias legitur, Spiritus Sancti. Forte legendum, Septiformis Spiritus sancti gratia. Porro generalis illa & vaga locutio de miraculis, satis ostendit scriptorem de iis non fuisse edoctum, nisi fortasse generatim. Interpolator in Ms. Accinctino illa de miraculis omisit, & alterius ecclesiæ ædificationem substituit his verbis: Inter alia siquidem operum suorum insignia, basilicam in honore beatorum martyrum Nazarii, Gervasii, Prothasii & Celsi pueri, in oppido Aurelianensi constituerat; ubi etiam & sepulturam sibi paraverat. At si id verum esset, non fuisset sepultus in agro Tetradii, ut ipse tamen interpolator scribit.

b In Mss. nostris omnibus & apud Surium legitur vigesimus, excepto tantum Accinctino, ubi de annis episcopatus nihil habetur. Editor tamen impressit vigesimus tertius, & Sausseyus pag. 74 dicit in quibusdam codicibus (Breviariis Mss., opinor, ut in margine notatum est apud Surium) legi, Sanctum triginta annis fuisse episcopum. Standum est Vita, aut nihil de annis episcopatus statuendum est certi. Ultimum haud dubie erit tutius, quia exigua est scriptoris auctoritas.

c Quandoquidem in Commentario § 3 ostendi electionem S. Aniani, qualis mox narratur, pro fabulosa habendam, hæc quoque de morte propinqua prædictio fidem non meretur.

d Tillemontius ex hac die, quæ Dominica erat secundum mortis prædictionem num. 17 relatam, observat, Sanctum esse defunctum anno 385 aut 391, si prædictio nimirum vera sit &dies Dominica Sancto reipsa fuerit emortualis; quod non dicit, sed potius affirmat de iis nihil esse certi. Nihilominus video jam annum 391 quibusdam placuisse, licet insuper supponi ut verum debeat, Sanctum fuisse in concilio Valentino, & episcopum fuisse annis viginti: quæ æque incerta sunt. Sane non capio, qua crisi aut consequentia severum Tillemotii de Actis omnino repudiandis judicium admitti potuerit, simulque ab iisdem scriptoribus tam multa fuerint ex Actis adoptata ad annum emortualem statuendum.

e Pontificatum S. Silvestri Pagius deducit ab anno 314 usque ad annum 335 fere finitum, cum obierit XXXI Decembris. Toto illo tempore Constantinus fuit imperator. Quare, etsi certum omnino esset, quod ex aliis quoque monumentis probabilius esse ostendi, electum fuisse Evurtium sub Silvestro & Constantino, annus tamen emortualis certo determinari non posset. Utrum vero Sanctus obierit die Dominica, an alia hebdomadæ die, quod non dicitur in Ms. Accinctino, incertius apparet, quam ut annus 340, qui alias ea nota designaretur, certo statui possit. Hac de causa ad Diopetum, qui anno 346 & 347 Aurelianis sedisse creditur, & ad Silvestrum ac Constantinum respexi, & sic late notavi probabilius circa annum CCCXL.

f Dubitari nequit, quin multa dixerit superflua scriptor aliunde ignotus, qui verisimiliter caruit scientia chronologica, ad recte scribendum necessaria, & fortasse populares traditiones veris factis immiscuit.

g Non peieravit, quia jurasse non legitur; sed varia falso narravit, sive ex nimio Vitam exornandi studio, sive ex nimia-credulitate, quod non definio.

* al. loquendi

* al. nec

* i. e. delitescentia

ACTA TRANSLATIONIS GEMINÆ
auctore anonymo
Ex codice membraneo Reginæ Sueciæ.

Evurtius episcopus conf. Aurelianis in Gallia (S.)

BHL Number: 2801

A. Anonymo.

[Pauca de vita & sepultura Sancti:] Lectio I. Gloriosus Christi confessor Evurtius, qui ut in sacris ejusdem Gestis a habetur, operante Spiritus sancti gratia in columbæ specie, dignus Aurelianorum pontifex institutus est, post temporalis agonis cursum fideliter consummatum, sanctam illam animam in præparatam sibi a Deo requiem angelicis manibus tradidit deferendam. Cujus sacratissimi Hominis glebam sanctus Anianus b, ejusdem urbis episcopus, quem idem beatus Evurtius dignum sibi subrogaverat sapienti consilio successorem, psalmis & canticis, ut mos est Catholicorum, circumquaque decantatis, cum omni reverentia propriis manibus diligenter tradidit sepulturæ. Eo namque tempore vir nobilissimus ex genere senatorum, Tetradius nomine, in agro proprio, quem habuit ante Orientalis urbis plagam, incomparabilem sancti corporis thesaurum multo studio postulavit sepeliendum. Idem autem Tetradius super sepulturam ejus cellulam exiguam construxit, non paupertatis causa, sed necessitatis, quoniam perstrepebant in omni Galliarum regione incursantium tumultus, & nulli facultas erat libere vivendi. In quo loco plurima miraculorum genera fiunt, & facta sunt, operante Domino nostro Jesu Christo, ad declarandum sanctissimum confessoris sui meritum, quem in vita sua populo suo Pontificem præelegerat & Patronum.

[2] Lect. II. Quievit itaque in eodem loco per aliquod tempus pretiosi confessoris Evurtii venerabile corpus, [Wandalis, id est, Saracenis Galliam populantibus,] ubi per invocationem sancti nominis Christi, & ejusdem Confessoris intercessionem, plurima languorum genera, plurima diabolicæ fraudis incommoda, salutare remedium percipere merebantur. Verum cum exigentibus peccantium culpis, Vandalicæ c persecutionis inhumana rabies ubique ferme, & præcipue in Galliarum partibus desæviret, & timoris inmodici sancta Dei Ecclesia pateretur incommodum, quicumque extra municipia, seu civitates, vel etiam murorum firmiorem ambitum, paulo ante morabantur, ad tutiora & firmiora loca confugium divertebant. Quos autem belluina persecutorum rabies in villis, agris, seu vicis firmitate aliqua sentiebat immunitos, inquiete perturbabat, & tam eos, quam eorum possessiones, crudeliter exterminans, ferocitatem suam humano sanguine satiare non cessabat.

[3] [ex loco sepulturæ suburbano sacrum corpus transfertur in urbem,] Lect. III. In tantæ ergo persecutionis articulo Aurelianensis urbis habitatores, non mediocriter exterriti, dignum duxerunt, sanctum & venerabile corpus beati confessoris Evurtii infra murorum ambitum cum omni devotione transferre, ne, si extra urbem remaneret, protiosa illa margarita porcis conculcanda traderetur: & ut ipsa civitas ex ejusdem sanctissimi corporis reliquiis patrocinium sibi mereretur. Translatum ergo de proprio, in quo quiescebat, loco in quadam ecclesia beati prothomartyris Stephani d infra urbem diligenter repositum est; & donec illa persecutio cessaret, ab ejusdem civitatis incolis, prout dignum erat, fideli est ibidem cultu veneratum.

[4] [indeque ad priorem locum, periculo cessante, refertur:] Lect. IV. Qualiter autem, cessante barbarorum inquietudine, ex præfata beati Stephani ecclesia ad locum proprium translatum fuerit, & quanta in ejusdem translatione miracula ad honorem confessoris sui Christus ostendere dignatus est, ex Christianissimi Francorum imperatoris Caroli sanctionibus potest perpendi; quas etiam auctoritatis suæ sigillo ad posterorum notitiam confirmavit, & in ecclesia beati confessoris Evurtii datis regiæ munificentiæ prædiis conservandas reposuit. Ne autem videamur ambagibus deservire; ejusdem imperatoris privilegium dignum duximus subterscribere.

[5] [diploma Caroli Magni,] Lect. V. Carolus Dei gratia Francorum Rex & Romanorum patritius omnibus orthodoxis, in Christo Jesu Domino nostro baptisatis. Florente per Dei misericordiam statu regni nostri, pacato hinc inde imperio, cum gloriaremur in palatio nostro Aurelianis, & essent una nobiscum plures de optimatibus imperii e nostri, multique alii diversi ordinis & ætatis viri religiosi, placuit majestati nostræ, ex dispensatione Divinæ sublimitatis, ut loca sancta ipsius urbis visitaremus, & Regi regum Christo pro concessis nobis beneficiorum suorum muneribus gratias ageremus.

[6] [in quo referuntur quædam de Sancto,] Lect. VI. Accito itaque viro venerabili Agio f ipsius urbis episcopo pluribusque aliis ex ordine ecclesiastico, canonicales ecclesias singulatim visitavimus urbem peragrantes, & de sanctuario uniuscujusque per singulas requirentes. Tandem cum pervenissemus ad quandam ecclesiam extra urbem, in honore & nomine sanctæ Dei Genitricis perpetuæ Virginis Mariæ consecratam, in qua pretiosus * confessor Domini Evurtius * in corpore requiescit *, supradictus episcopus, verbum nobis omnibus ob ædificationem animarum faciens, intimabat, qualiter ipse sanctus Evurtius, Spiritu sancto demonstrante in forma * columbæ episcopus designatus fuerit, & quod in dedicatione basilicæ sanctæ Crucis manus Domini super caput ipsius Sancti appatuerit.

[7] [ut & miraculum in relatione corporis factum;] Lect. VII. Adjecit denique miraculum non silendum, non multum temporis g ante factum, cui etiam plures religiosi, qui ibi aderant, perhibebant testimonium; quod tempore Vandalicæ persecutionis, cum latuisset venerabile corpus beati Evurtii intra civitatem, in ecclesia sancti Stephani prothomartyris, cessanteque postmodum persecutione referretur a fidelibus personis ad præfatam ecclesiam sanctæ Dei Genitricis cum multo triumpho, comitante copiosa multitudine innumeræ plebis; repente pluviali tempestate exorta, cum prius dies esset serena, præ inundantia pluviarum * nullus iter agere valebat, exceptis illis, qui sancti corporis pretiosas comitabantur reliquias.

[8] Lect. VIII. Sed ut gloriosi Confessoris meritum claresceret, [quo cognito, Carolus corpus invisit,] & quem in cælesti palatio Rex regum immensa cumulavit gloria h, dignus in terris honore incomparabili existeret, bajulos sacri corporis lux incomparabilis circumfulsit, & nec illos, neque pallium, quo tegebantur sanctæ reliquiæ, aliqua gutta aquæ pluviæ i madefecit. Cognoscentes igitur sanctissimi Confessoris & Deo digni gloriosum meritum, precantes denique, ut pro nobis intercessor existeret apud Deum, Deo prius gratias retulimus: & postea * ad tumulum sanctissimi pontificis, & Deo digni Evurtii, cum populorum multa frequentia accessimus.

[9] Lect. IX. Donaria quoque regiæ munificentiæ super altare ipsius imposuimus, [multaque Sancti ecclesiæ donat:] & ad usus canonicorum inibi Deo servientium quasdam terras de fisco nostro ad honorem Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, & sanctissimi confessoris Evurtii contulimus, videlicet in pago, qui vocatur Sicalonia, quandam villam nomine Selimniacum * cum ecclesia, & terris arabilibus, silvasque, quæ in circuitu ejus sunt, & prata, servos, & ancillas, vivarium piscium & omnia ad ipsam villam, & ad ipsam ecclesiam pertinentia. In Belsia quoque concessimus villam unam, quæ Baldricivilla k dicitur, cum terris arabilibus, & omnibus ad eandem villam pertinentibus. Justitiam equidem * ipsius potestatis, id est vicariam (sicut antecessores nostri tenuerunt & nos tenebamus) totam concessimus, ut Deo militantes canonici quiete teneant, pagenses villani sub quiete clericorum pacifice vivant, & nullius incursoris inquietudinem timeant. Et siquid aliud est, quod officiales regiæ dignitatis capere soliti sint in supra taxatis * terris, & in aliis terris gloriosi confessoris Evurtii, infra ditionem regni nostri, ubicumque sitæ sint, totum perdonavimus, & perdonamus l, dimisimus, condonamus, & concedimus.

[10] Si vero, quod minime credimus, contra hanc donationem nostram, [donationemque multis confirmat.] & contra regiæ majestatis auctoritatem moliri & facere tentaverit aliquis, & aut ad dominum suum supra dictas terras revocare præsumpferit, aut aliquas consuetudines ad opus suum inferre, aut capere voluerit in illis; sciat se contra regiam majestatem fecisse, & iram Domini Jesu & beati Evurtii incurrisse. Insuper & capitalis censuræ reus, quoniam * reus majestatis, aut capite plectatur, aut fisco persolvat centum libras auri, atque demum præsumptuosa ipsius petitio irrita fiat & inanis m. Et ut hæc * donatio nostra firmior esset, & contra omnium calumniatorum impetus inviolabilis & stabilis permaneret, eam subter firmavimus, & annulo nostri regni subter insigniri fecimus. Præcepimus etiam, ut ipse venerandus Agius episcopus n, & cæteri, qui ad curiam nostram venerant episcopi, excommunicarent & anathematizarent omnes, qui contra hanc donationem nostram facerent & essent infesti, qui quietem sanctæ Dei ecclesiæ, & sanctorum * Deo inibi militantium vexarent & turbarent; qui aliquam quandam * super his, quæ superius inserta sunt, ministris suprascriptæ ecclesiæ molestiam inferre tentarent: quod & fecerunt, & anathema suum inferius subscripserunt, manibusque propriis * nomina sua subterius conscripserunt: Excomunicavimus, & anathematizavimus o, & a liminibus sanctæ Dei ecclesiæ sequestramus, quicumque contra hanc donationem facere tentaverint, & quicumque aliquid de his omnibus, quæ superius adnotata sunt, quassaverint *, sint cum Juda proditore damnati, sint cum Dathan, & Abiron anathema maranatha. Et responderunt omnes: Fiat, fiat p.

ANNOTATA.

a Quæ hic narrantur ex Actis de Sancto, majorem non habent auctoritatem, quam Vita ipsa.

b Hoc ex mera conjectura de Aniano dicitur, quia auctor credebat eum Evurtio suffectum. At hoc falsum ostendi in Commentario § 3.

c Per Wandalicam persecutionem designari Saracenorum populationes, quæ seculo VIII, & præsertim tempore Caroli Martelli, viguerunt in variis partibus Galliæ, in quam ex Hispania penetrarant, probavi in Commentario num. 33.

d Ecclesia S. Stephani cathedralis olim fuisse dicitur ante ecclesiam sanctæ Crucis, quæ illam dignitatem postea obtinuit, & etiamnum retinet. Translationem autem hanc figendam circa annum 731 vel 732 dixi in Commentario num. 34, ubi & relationem corporis ad priorem locum circa annum 740 late figendam credidi.

e Hodierni scriptores Galliæ Christianæ diploma hoc Caroli Magni tom. 8 inter instrumenta ediderunt col. 480, ideoque manuscriptum nostrum cum illa editione contuli. Prima autem differentia hæc est, quod voces imperii nostri, quæ non congruebant Carolo necdum imperatori, sint omissæ cum sequentibus; multique alii diversi ordinis & ætatis viri religiosi.

f Agium episcopum non vixisse tempore Caroli Magni, observavi in Commentario num. 32.

g Non multum temporis hic facile designare potest annos 40 aut plures; cum istud dicatur respectu præcedentium, quæ quatuor seculis erant præterita.

h In edito legitur tantum, immenso cumulat &c.

i Ibidem habetur, aliqua aquæ pluvia.

k Ibidem legitur in textu Balebrici villa, & in margine notatur, Baudreville.

l Ibidem, donavimus & donamus.

m Ibidem, petita irrita sint & inania.

n Vox episcopus non est in edito. Porro Agius, cum plusquam quinquaginta annis serius factus sit episcopus, indicium præbet manifestissimum adulterati aut fictitii diplomatis. Adulteratum istud esse admittunt editores verbis, num. 30 Commentarii datis; at miror eos simul dicere, nihil in eo nisi certum recitari. An igitur certa sunt, quæ de Agio dicuntur, & non potius certo falsa.

o In edito, Excommunicamus & anathematizamus.

p Nulla in Ms. nostro est subscriptio. At in laudata Gallia Christiana hæ ita sequuntur: Agius episcopus Aurelianorum & abbas ecclesiæ S. Euvertii, Rogeio archiepiscopus Remensis, Deodatus episcopus Suessionensis, Jonannes episcopus Trecensis. S. comes Aigulfus. S. comes Aimerantus, princeps Dagillus. Actum Aurelianis publice pridie Calend. Julii, regnante Karolo Magno rege Francorum anno decimo quinto, ipso eodem patritio Romanorum. Vitiosas & supposititias esse hasce subscriptiones, facile probari potest: at id necesse non est, cum ipsi editores agnoscant diploma esse adulteratum. Ut tamen existimem simile diploma a Carolo Magno datum esse in gratiam ecclesiæ S. Evurtii, facit bulla Eugenii III, edita ab iisdem scriptoribus col. 507, in qua de simili diplomate Caroli Magni fit mentio satis clara, cum eædem villæ ibi nominentur, dicanturque ecclesiæ S. Evurtii datæ a Carolo rege Francorum: ibidem quoque memoratur immunitas, quam Carolus Magnus rex Francorum omnibus terris (abbatiæ Evurtianæ) contulit.

* in edito gloriosus

* ibid. Euvertius

* ibid. quiescit

* ibid. specie

* in edito pluviali

* ibid. postmodum

* ibid. Seneliacum, i. e. Seneli

* ibid. quoque

* ibid. prætaxatis

* ibid. tamquam

* ibid. ut ad hæc

* ibid. fratrum

* ibid. quoque

* ibid. suis

* ibid. cassaverint

INVENTIO CORPORIS
auctore Rogerio abbate
ex Ms. S. Audoëni Rotomagensis, collato cum editione Martenii.

Evurtius episcopus conf. Aurelianis in Gallia (S.)

BHL Number: 2802

A. Rogerio abb.

[Inducti in ecclesiam S. Evurtii regulares canonici,] Dilectis in Christo Dominis & amicis F. a abbati beati Audoëni, omnique sanctæ illi congregationi, frater Rogerius cœnobii beati Evurtii dictus abbas, totusque pauperum ejusdem loci conventus, salutem & dilectionem. Quod beatum & gloriosum patrem & patronum nostrum Evurtium debito venerationis affectu honoratis, nos quidem gratias vobis pro nostra possibilitate agimus: ipse autem pius Dei Famulus devotioni vestræ præmia condigna pro sua benignitate impetrabit. Nunc quia de ejus sacratissima inventione nobis congaudetis, modumque ejus & diem studiose a nobis requiritis, brevitate congrua paucis accipite. Prædecessores nostri sæculares canonici, qui ferme ante hoc quinquennium b in sancta beati Confessoris ecclesia serviebant, hoc sæpenumero in proposito suo habuerunt, ut angustum adhuc ædificium ecclesiæ dilatarent: qui etiam usque in hoc rei progressi sunt, ut etiam rogum facerent, de cujus calce parietes sacros construerent, quam ipsam calcem apud nos habemus.

[2] Repente autem Dei nutu mutaverunt consilium, timentes scilicet, [Sancti corpus quærere statuunt,] ne, si forte sanctum illum thesaurum in agro suo invenirent, ab ecclesia pellerentur, & locus ipse monachis vel regularibus canonicis, qui devotiorem cultum tanto Patri impenderent, traderetur. Cum autem placuit divinæ misericordiæ nos famulos suos sub regulari habitu degentes in sancta illa ecclesia ponere, continuo non adquievimus carni & sanguini, non timentes scilicet ubi non erat timor, sed de Dei misericordia confidentes, hoc crebro & diu habuimus in precibus nostris, hoc in desideriis nostris, hoc in jejuniis & nostris afflictionibus, ut benigna Dei pietas gloriosum corpus pii patris Evurtii famulis suis revelaret his temporibus nostris. Misertus est nostri Dominus, & desiderium pauperum suorum exaudivit. Nam quod petebamus accepimus, quod quærebamus invenimus, apertum est nobis, ubi pulsabamus.

[3] Sæpe quidem domini & patres nostri, quicumque pene tam episcopi quam abbates orandi gratia seu nos visendi, [instigante Sugerio S. Dionysii abbate,] ut assolet, ad nos divertebant, summonebant & incitabant pravitatem * nostram, ut sine cunctatione illud singulare gaudium nostrum quæreremus: sed & dominus Sugerus c abbas sancti Dionysii, vir alti consilii & prudentiæ excellentis, cum die quadam Aurelianis venisset, ductus est a nobis in secretarium quoddam ecclesiæ nostræ, quod post altare gloriosi patris Evurtii quadam parietis interclusione ab accessu publico erat seclusum. Ostendimus ei thecam quamdam magnam ligneam, quæ desuper d ipsius Sancti venerabile sepulcrum ab antiquo sita est, in cujus fundo longus quidam & subniger lapis, quem adhesiam e vocant, qui ad nihil aliud quam ad clausuram sepulcri videretur * præparatus, magnum magni thesauri absconditi indicium præstabat intuenti. Tum ille, Hic est, inquit; hic quærite, quia hic invenietis. Et adjecit; Nolite differre. Exaltate Deum, & exaltatus exaltabit vos.

[4] [illudque feliciter reperiunt.] Collegimus audaciam non solum de tanti patris oraculo, sed & de revelationibus ad fratres nostros factis, necnon & de miraculis aperte in conspectu nostro patratis; & ad sacræ pausationis locum præmisso jejunio & oratione generali, feria sexta hebdomadæ tertiæ adventus Domini, nocte imminente, cum paucis fratribus accessimus. Dehinc fodientes, tandem duos sarcophagos, non longo a se distantes intervallo, alterum super alterum invenimus, qui & ipsi erant intra quatuor parietes altrinsecus sibi oppositos, pulcherrimos quidem, & ex laterculis pictis compositos, cæmento optimo plano & rubeo litos. Primo sarcophagorum vigilia Natalis Domini post Missam secrete aperto, nihil prorsus in eo invenimus. In inferiori autem die natalis Innocentium post Matutinas, quod quærebatur, inventum est. Porro a religiosis personis id sani consilii accepimus, ut celebris illa tam sancti corporis exaltatio, seu de loco in locum translatio, usque ad adventum Domini regis differretur f.

ANNOTATA.

a Fraternus seu Freherius littera F indicatur. De eo in Annalibus Benedictinis Mabillonii tom. 6 pag. 337 ad annum 1141 hæc leguntur: Tunc temporis Ragenfridus S. Audoëni abbas, præfectura ultro abdicata, ad S. Michaëlis in monte Rotomagensi monasterium secessit … Suffectus in ejus locum Fraternus seu Freherius monachus Cluniacensis, post annos sexdecim regiminis, abbatiam etiam ultro abdicavit propter infirmitatem.

b Rogerium verisimiliter abbatem factum anno 1145, & tunc canonicos regulares secularibus substitutos, ostendi in Commentario num. 35, indeque num. 36 collegi inventionem probabilius contigisse sub finem anni 1149. Bailletus in Evurtio aberravit, quando canonicos regulares in illam ecclesiam inductos dixit circa annum 1163.

c Surgerus, aut Sugerius, inter abbates S. Dionysii illustrior est & notior, quam ut necesse sit multa de eo notare.

d Pro desuper Martenius mendose edidit deinceps super.

e Adhesiam clare legitur in Ms. nostro exemplari. At Martenius edidit, aclhesiam. Hanc vocem Glossario Cangii aucto inseruerunt editores, creduntque legendum, ardesiam a Gallico ardoise.

f Dubitari quidem nequit, quin facta sit illa translatio; sed nullum de ea instrumentum invenire potui.

* forte parvitatem

* in edito videtur

DE S. VIVENTIO EPISCOPO CONF.
REMIS IN GALLIA

Sub finem seculi IV.

SYLLOGE

Viventius episcopus conf. Remis in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus S. Viventii, ætas, gesta & corporis translatio.

Ecclesia Remensis inter Sanctos antistites suos hodie recenset S. Viventium, [Sancti memoria in Fastis sacris,] non quidem antiquioribus Fastis insertum, cultu tamen vetusto honoratum. Qui codices Usuardinos pluribus Sanctis auxerunt, primi S. Viventium videntur annuntiasse, ut disco ex Auctariis apud Sollerium hac die. Nam ibi codex Heriniensis, seculo XI scriptus, ita habet: Eodem die beati Viveentii (legendum Viventii) Remorum archiepiscopi. Et codex Remensis SS. Timothei & Apollinaris die sequenti eumdem his celebrat verbis: Remis natale S. Viventii episcopi & confessoris. Grevenus & Molanus eumdem rursus Sanctum corrupto nomine Vincentii annuntiarunt ad VII Septembris. Nec eum ignoravit auctor Florarii Ms. Sanctorum, in quo ad hunc ipsum diem tale reperio elogium: Item sancti Vivencii Remorum archiepiscopi & confessoris. Hic vir sapiens & virtute pollens plures ad Dominum sua vita & prædicatione convertit gentes: & tandem per multa bona opera lucratus est cælestia. Hosce secuti sunt plerique neoterici, ex quibus eos nominabo, qui aliquid singulare de ætate aut loco cultus asseruerunt. Nomen S. Viventii necdum Martyrologio Romano legitur adscriptum; sed cultus vetustas partim jam patuit ex dictis, partim patebit ex dicendis.

[2] Nam Flodoardus, seculi X scriptor, Historiæ Remensis lib. 1 cap. 5 de S. Viventio, [& cultus vetustus ex translatione corporis probatus:] S. Donatiani in cathedra Remensi successore, habet sequentia: Quem (Donatianum) beatus Viventius tam celsis illustris vitæ meritus, quam claro pontificalis sequitur ordine culminis. Cuju; etiam sacra membra, domno Ebbone antistite nostro deferente, super fluvium Mosam translata, Braguis instructa ecclesia, dispositaque famulatorum caterva clericorum, debito deponuntur honore servanda. Ubi etiam pluribus olim renituisse prædicatur insignibus; claudis gressum cæcis quoque reformans aspectum. Cui successit Severus. Ex hisce habemus, cultum fuisse S. Viventium a seculo IX non multum provecto. Certe ante annum 835, quo Ebbo archiepiscopus ob conjurationem in Ludovicum imperatorem episcopatu decessit. Præterea merito suspicamur, cultum non fuisse tunc primo inchoatum; etsi nulla habeamus vetustioris venerationis argumenta. De assignato translationis loco consentit Breviarium Remense, seculo XVI impressum, in quo Sancti festivitas celebranda præscribitur ritu duplicis minoris. Lectiones ex illo Breviario infra recitabo, quia nulla S. Viventii Vita exstare scitur. At prius de loco servati modo corporis aliqua dicenda sunt, & alia quædam examinanda.

[3] [vicus Braquensis ad Mosam, quo corpus olim translatum.] Saussayus in Martyrologio Gallicano, Colvenerius in Annotatis ad Historiam Flodoardi, & Marlotus in Metropoli Remensi constanter affirmant, corpus S. Viventii datum fuisse clericis Braquensibus ad Mosam, nec verbum addunt, quo indicetur, istud postea alio fuisse delatum. Horum vestigiis institit Castellanus in Martyrologio universali, ubi S. Viventium sic annuntiat: Remis S. Viventii episcopi: qui colitur Braquis * ad Mosam, ubi corpus ipsius est in ecclesia collegiata. Locus Braquæ, Gallice Braux, notatus est in tabulis geographicis territorii Retelensis, ubi locatur ut vicus ad sinistram Mosæ ripam infra Carolopolim * oppidum. Porro non obstante tanto consensu scriptorum, quo sacrum corpus S. Viventii attribuitur Braquensibus; in Catalogo Ms. Sanctorum Remensium hæc de Viventio scripta reperio: Sanctus Viventius Remensis archiepiscopus colitur publica religione, præsertim Mosomi * (oppidum est territorii Retelensis ad Mosam prope confinia ducatus Luxemburgensis) ubi ejus corpus habetur. Festum celebratur die VII mensis Septembris. Dubitationem hæc ingerunt de loco, in quo nunc corpus servatur: nec idonea ad manum sunt monumenta, quibus dubium istud eximere possim. Hac de causa nolim pro certo affirmare, an altera corporis translatio contigerit, quo istud Mosomensibus obvenerit; nec divinare, an utroque loco pars quædam sacri hujus thesauri servetur. At notitiam de corpore Mosomi servato aliunde confirmatam non invenio, magisque suspecta fit, quia Marlotus tom. 2 Metropolis Remensis lib. 1 cap. 6 reliquias aliquot Mosomi servatas enumerat, & nullum adjungit verbum de corpore aut reliquiis S. Viventii.

[4] [Episcopatus & obitus S. Viventii] Acta S. Viventii nulla sunt nota præter elogium, quod in Breviario Remensi invenio, atque infra recitabo. In illo nulla fere referuntur gesta: de ætate vero solum dicitur, S. Donatiano successisse S. Viventium, quod ex Flodoardo etiam habemus. At nec ætas S. Donatiani satis explorata est, neque etiam ætas Severi, qui S. Viventii successor passim habetur. Verumtamen series antistitum Remensium qui post Imbetausium, anno 314 concilio Arelatensi 1 præsentem, tres aut quatuor sederunt ante Viventium in cathedra Remensi, utcumque insinuat, eum fuisse episcopum, senescente & ad finem vergente seculo IV: idque certius etiam esset, si Acta S. Materniani, data ad XXX Aprilis probatæ omnino essent fidei. Verum, quidquid sit de Actis istis, secuti antistites, ex quibus secundus est S. Nicasius, rursum innuunt, Viventium non superfuisse post seculum IV, aut certe non diu. Qua de causa episcopatum videtur administrasse Viventius sub finem seculi IV, & eodem seculo necdum finito ad meliorem vitam translatus.

[5] Si S Maternianus superfuerit diu post medium seculi IV, [figendus sub finem seculi IV;] ut Papebrochius noster in Commentario ad ejus Vitam, die XXX Aprilis datam, num. 6, 7 & 8 conatur ostendere, obitum illius figens circa annum 370, aut non diu ante 380; cum Materniano successerit S. Donatianus, mox respiciendum erit ad annum fere 390. Quare, si accurata sit chronotaxis ibi data, Castellanus mortem S. Viventii præmature videtur collocare circa annum CCCLXXX. At lubens fateor, chronotaxim Papebrochianam incerto niti fundamento, ea nimirum suppositione, quod Dyscholius, qui corruptis aut supposititiis Actis concilii Coloniensis anni 346 legitur subscriptus, annumerandus sit episcopis Remensibus. Hic vero si expungatur, ut aliqui expungendum contendunt, poterit obitus S. Materniani locari citius, & secundum ejus Acta non posset probabilius figi quam inter annum 360 & 370, cum circa finem Vitæ dicatur invisisse S. Hilarium. Verum vel sic etiam obitus S. Viventii recte locabitur sub finem seculi IV, sed magna cum latitudine, quæ extendi potest usque ad annum a Castellano assignatum.

[6] Qua de causa longe a vera chronotaxi aberrasse videtur auctor Martyrologii Parisiensis, [licet id pendeat a morte Nicasii.] qui circa annum CDXXX obitum S. Viventii figere maluit. Fateor rem decidendam ex tempore, quo S. Ni asius, secundus post Viventium episcopus, fuit occisus. Baronius aliique plures secundum antiquam Remensium traditionem S. Nicasio mortem a Wandalis illatam credunt circa annum CDVII, quem ipse auctor Martyrologii Parisiensis adoptavit ad XIII Decembris, ita ut sibi contradicat, aut ordinem episcoporum Remensium gratis invertat. Verum Tillemontius tom. 6 Imperatorum nota 4 ad Attilam, & Pagius ad annum 407 num. 15 contenderunt, martyrium Nicasii potius figendum anno 451, quo Atilla Hunnorum rex Gallias vastavit. Horum argumenta expendere lubet, quia hac ipsa die de Attila agendum erit in S. Memorio martyre, & de S. Nicasio in S. Albino episcopo Catalaunensi, ita ut hæc dissertatio simul conducere possit ad Vitas illas illustrandas. Interim moneo, me sequi sententiam illorum, qui scripserunt S. Nicasium occisum esse a Wandalis circa annum 407; eaque de causa obitum S. Viventii figere sub finem seculi IV: & lectiones Officii ante laudati hic subjungo tamquam Sancti elogium.

[7] Lectio I. Beatus Viventius ab ipsius primævæ ætatis exordio Christianæ religionis mancipatus vinculo, [Sanctus pie educatus post S. Donatianum fit episcopus,] non illecebris subjacebat juvenilibus: sed bonæ indolis Puer proficisci satagebat sacrarum virtutum & bonorum morum gradibus: ut de virtute in virtutibus Deum Deorum in Zyon contemplaretur.

Lect. II. Remica tandem plebs beati Donatiani sanctissimi archipræsulis sui orbata regimine (quod fama bonitatis, & gratia benignitatis ejus omnium auribus insonuerat) unanimiter Viventium dignum sibi antistitem expostulant, eligunt, & acclamant.

[8] Lect. III. Qualiter autem erga suos se habuisset, & quam modesto affam ne eos arguisset opportune importuneque (ut Apostolus ad Timotheum) non est recensendum: quia ut solicitus Pastor circa gregem commissum continuo vigilabat exploratu, [episcopatuque recte administrato, pie moritur:] ne callidi hostis versutia aliquos oberrare cogeret a sacræ rectitudinis semita.

Lect. IV. Tali quidem exercitio Christi tyro Viventius in Remensi oblectabatur episcopatu: donec omnium bonorum remunerator, vitæ cursu peracto, spiritum ejus assumpsit sibi conductu angelico. In cujus itaque transitu non paucis Christus insinuavit actibus, quanto amore eum dilexerat, & quali bravio illum in cælestibus remunerabat: gressus claudis restituens, cæcis lumen ingerens, infirmos a variis morborum cladibus relevans.

[9] [sepelitur in ecclesia S. Agricolæ,] Lect. V. Cives vero orbati Præsule, tanto patre & patrono, pastore, & magistro, lamentabantur gemitu quam maximo. Sed ob insignia virtutum, quæ cælestis amministrabat Pater, captabantur emolumenta multa solaminum. Qui tandem cum maxima cleri & populi reverentia illos sacratissimos artus amplexantes, sepelierunt dignis exequiis in cripta basilicæ beatorum Agricolæ & Vitalis.

[10] [indeque miraculis coruscans ad vicum Braquensem transfertur:] Lect. VI. Multorum vero annorum dehinc transacto spatio, nolebat divina pietas illud ingens margaritum occulte recondi in agro: sed fidelium suorum repræsentavit aspectibus, & terrena mole extrahens, atque miraculorum decorans virtutibus In tempore autem illo, quo Remensem cathedram archiepiscopus occupabat Ebbo: juxta etiam Mosæ fluvium, in Braquensi villa scilicet, tenebat templum in beati Petri honore & patrocinio fundatum, multis jam prædiis & capitalibus servis ditatum.

Lect. VII. Ad cujus ecclesiæ sublimandam & dilatandam magnificentiam, illa beati Viventii clarissimi confessoris ossa transportavit: atque tantum Hospitem, tantumque Adjutorem ecclesiæ ibi collocavit: ubi Divina potentia ipsa die multarum virtutum ostendit prodigia, cæcorum, claudorum, mutorum, aridorum, cæterorumque diversorum morborum propellens miserias.

[11] [erectum ibi collegium canonicorum: cæco ibidem visus redditus.] Lect. VIII. Dominus vero Hincmarus, ejusdem sedis archiepiscopus, suo tempore audiens ipsum locum beati Petri & sancti Viventii patrociniis & meritis quam maxime insignitum: ibidem præbendas constituit servientium clericorum, personas scilicet honestorum & in Dei famulatu promptorum canonicorum. In quorum itaque temporibus & sibi succedentium, multa miracula & collaudanda Christus ipsius Confessoris declaravit meritis & precibus.

Lect. IX. Recitabant enim nobis & multa assertione testabantur quemdam se vidisse cæcum in ipsius provinciæ partibus, qui multorum annorum spacio corporeo lumine fuerat privatus; nec sine ductore certos poterat figere gressus, ante beati Viventii altare post orationes sedulas clamantem se videre, & suos oculos beati Viventii meritis illuminatos esse: & jam sine alicujus ductoris auxilio altare sacrum adiit, & seipsum cum oblatione sua beato Petro & beato Viventio tribuendo devovit. Hactenus lectiones antiqui Officii Remensis.

[Annotata]

* Braux

* Charleville

* Monzon

§ II. Ad confirmandam chronotaxim datam tractatur controversia de tempore martyrii S. Nicasii; ostenditurque Wandalos, a quibus occisus est, probabilius tunc fuisse paganos.

[Dantur rationes, quæ persuadent, S. Nicasium] Cur hic tractare statuerim controversiam, num. 5 propositam, utrum S. Nicasius occisus sit circa annum 407 a Wandalis, an circa 451 ab Hunnis sub Attila militantibus, jam ibidem insinuavi. Quare rationes, quæ cædem illam Wandalis attribuendam esse persuadent, breviter recenseo. Primo omnes Vitæ S. Nicasii, quas Mss. habemus in tribus codicibus, & quarum diversa etiam habemus ex aliis codicibus exemplaria, martyrium S. Nicasii referunt ad incursionem Wandalorum, prout etiam legitur in Vita per Surium edita, quæ a plerisque nostris diversa est, iisque deterior, cum S. Lupum Trecensem & S. Servatium Tungrensem male conjungat cum S. Nicasio; quod non fit in codicibus nostris. Secundo Flodoardus in Historia Remensi lib. 1 cap. 6 Nicasium ponit sub Wandalica in Galliis persecutione, ut & Hincmarus seculo IX Remensis episcopus apud Marlot. Tertio S. Hieronymus in Epistola ad Ageruchiam enarrans hanc Wandalorum cum aliis gentibus irruptionem in Gallias, inter alias urbes a barbaris illis expugnatas recenset Remensem his verbis: Remorum urbs præpotens &c.

[13] Quarto chronotaxis antistitum Remensium seculi V usque ad S. Remigium luxanda est, [occisum esse a Wandalis circa annum 407:] si ad tempora Attilæ referatur cædes S. Nicasii: nam inter hunc & S. Remigium quatuor recensentur episcopi a Flodoardo & aliis, cum tamen alii tantum quinquennium, alii sexennium aut octennium, alii decennium fere inter irruptionem Attilæ & S. Remigium intercessisse velint. Hæc argumenta, quibus alia addi poterunt, quando agendum erit de S. Nicasio, tanto magis mihi persuadent, martyrium Nicasii figendum esse sub Wandalorum persecutione, quanto debiliora sunt, quæ hisce opponuntur, ut modo latius videbimus.

[14] Primo objiciunt, a Flodoardo, Hincmaro & scriptore Vitæ S. Nicasii Wandalos confundi cum Hunnis, [prima Tillemontii & Pagii objectio] quia S. Nicasio synchronos faciunt S. Lupum Trecensem, S. Anianum Aurelianensem, & S. Servatium Tungrensem. Tillemontius ea observatione tantum utitur, ut respondeat argumento, quod ex scriptoribus istis pro nostra sententia desumitur. At Pagius ad annum 407 num. 18 Flodoardi auctoritate utitur, tamquam argumento magni ponderis, aitque non potuisse Flodoardum manifestius indicare S. Nicasium sub Attila passum esse anno 451, quam quod eum prædictis Sanctis faciat coætaneum. Verum respondeo, Pagium quidem more suo hic magna uti confidentia, sed minori crisi. Cum enim Flodoardus persecutionem Wandalorum, in qua coronatus est S. Nicasius, memoratam asserat a S. Hieronymo, diu ante annum 451 defuncto, cujus verba ex Epistola ad Ageruchiam recitat, clarissime designat illam ipsam incursionem Wandalorum anni 407, de qua S. Hieronymum agere fatetur ipse Pagius. Neque id ille ignoravit: nam observat eo argumento uti Baronium. Cum tamen, inquit, hic error corrigi debuerit, non vero, quæ Flodoardus recte scripsit, ut falsa rejici. At rursum hic Pagii crisim desidero: nam si duo dicantur a scriptore, quorum alterutrum necessario falsum est, considerandum est, utrum aliunde sit verisimilius, atque uter error isti scriptori facilius obrepere potuerit: ad ea vero non attendisse Pagium, facile ostendi potest.

[15] [expenditur, ineptaque ostenditur,] Etenim de urbe Remensi per Wandalos occupata certo constat ex S. Hieronymo: at nullus est auctor antiquus, qui asserit Remos fuisse ab Attila expugnatos. Quam id verum sit, collige ex Tillemontio tom. 6 Imperatorum art. 14, ubi nescio qua libertate Gallice hæc scribit: Reperimus in Actis S. Nicasii, Hunnos venisse ad urbem Remorum, illam eos obsedisse, & expugnasse, ibidemque occidisse S. Nicasium episcopum ac sororem ejus S. Eutropiam. Pro hisce citatur Surius ad XIV Decembris. Attamen ne Hunnorum quidem nomen in Surio reperitur, sed omnia Wandalis attribuuntur; quemadmodum fit in omnibus Vitis Mss. De Actis illis deinde Tillemontius ita loquitur: Acta illorum antiqua sunt nec mala, præterquam quod tempus Wandalorum confundant cum tempore Hunnorum & S. Aniani: ex quo ostenditur, non esse authentica. Itaque ut aliquem auctorem Tillemontius assignaret, qui diceret Remos ab Attila occupatos, recurrere oportuit ad Acta minus authentica, ea mutare Hunnos pro Wandalis substituendo, ac demum eadem Acta ab antiquitate ultra meritum commendare: Acta enim certo scripta non sunt ante seculum decimum, cum mentionem faciant de Fulcone archiepiscopo, qui anno 900 fuit occisus. Pagius nullum quoque scriptorem adducere potuit, qui Remos ab Attila captos diceret, non Gregorium Turonensem, licet non pauca de Attila ejusque vastatione scribat; non Idatium de Hunnica vastatione etiam loquentem, non alium denique ullum præter Flodoardum, quem vel invitum ad partes suas pertrahere conatur. Attamen Remorum urbs tam celebris erat, ut nominanda præ ceteris fuisset, si quid singulare passa erat ab Attila; quemadmodum eam non siluit S. Hieronymus, dum in Wandalorum manus inciderat.

[16] [cum Flodoardus facile errare potuerit in ætate Sanctorum externorum,] Jam vero consideremus, utrum Flodoardus non potuerit facilius errare in ætate SS. Aniani, Lupi & Servatii, quam in martyrii S. Nicasii tempore. Notat ipse Pagius num. 19, Flodoardum magis in historia ecclesiæ suæ Rhemensis, quam in universali versatum fuisse. Atqui martyrium S. Nicasii, adjunctaque temporis & personarum ejusdem martyrii spectant ad historiam Remensem; ad hanc vero historiam non spectat ætas SS. Aniani, Lupi & Servatii. Facilius igitur errare potuit Flodoardus in ætate Sanctorum illorum, quam in adjunctis martyrii S. Nicasii, præsertim cum Anianus & Lupus a tempore Wandalicæ persecutionis non longe abfuerint. Imo ne quidem probari certo potest, in S. Aniano erratum esse: nam potuit jam ante irruptionem Wandalicam episcopus esse, etiamsi usque ad Hunnicam supervixerit, cum anni tantum quadraginta & quatuor utrique sint intermedii, nec ullus alius episcopus Aurelianensis toto illo tempore sedisse sciatur. Qua de causa certo dici nequit, in Vitis Mss., quæ S. Anianum cum Nicasio ad Wandalorum persecutionem referunt, omissis Servatio & Lupo, ullam esse confusionem.

[17] Imo nec Flodoardus dici potest confudisse vastationes Wandalorum & Hunnorum, [in eaque revera erraverit; non vero confuderit Hunnos cum Wandalis.] sed solum errasse in ætate Servatii & Lupi, & fortasse etiam Nicasii. Certe verba, quæ ad hanc confusionem probandam ex Flodoardo cap. 8 allegat Pagius, magis ei adversantur quam prosint. Relaturus enim martyrium S. Oriculi ita orditur: Sub eadem Wandalorum vel Hunnorum persecutione. Hæc autem verba sic intelligo, ut dubitet Flodoardus, utrum Oriculus passus sit sub Wandalis, sub quibus Nicasium passum indubitanter asseruerat, an postea sub Hunnis. Itaque ostendit utramque vastationem sibi notam fuisse, & minime pro una habitam. Hanc autem esse mentem Flodoardi colligo ex modo scribendi. De Nicasio enim agens, quinquies Wandalos aut Wandalicam persecutionem sine ulla Hunnorum mentione disertis verbis exprimit; de Oriculo vero scribens, mox dicit Wandalorum vel Hunnorum; nimirum quia non dubitabat, quin Nicasius sub Wandalis esset occisus; at dubitabat de tempore coronati Oriculi. Nam si unam utriusque gentis persecutionem credidisset; cur, obsecro, tam sero, & semel tantum in Oriculo, de Hunnis mentionem fecit? Cur adduxit verba S. Hieronymi, qui multas quidem gentes cum Wandalis nominat, non tamen Hunnos; si persecutionem Wandalorum simul & Hunnorum fuisse existimavit? Qua de causa non existimo Wandalos cum Hunnis confusos a Flodoardo & Vitæ scriptoribus; sed lubens admitto Flodoardum errasse in ætate Sanctorum quorumdam, qui aliarum erant ecclesiarum.

[18] Objiciunt secundo Tillemontius & Pagius, Wandalos in Actis & a Flodoardo paganos vocari, [Altera eorum objectio, quod Wandali essent Ariani, frivola est,] id vero Hunnis convenire dicunt, non Wandalis, quos Arianos fuisse contendunt. Frivola est hæc ratio: dubitari enim vix potest, quin in colluvie illa barbarorum major pars esset pagana, quando in Galliam irruperunt. Si qui inter eos erant Ariani, quales certe non diu post fuere Wandali, nihilo mitiores in Christianos tunc erant quam ipsi pagani, ideoque omnes uno nomine pagani poterant vocari: nec tamen Flodoardus aut scriptor Actorum asserunt omnes omnino paganos fuisse. Porro quod dixi, Wandalos deinde Arianos fuisse, certum est; at necdum video tales fuisse, quando ingressi sunt Galliam, licet id mira confidentia, acsi certissimum esset, a laudatis scriptoribus asseratur. Sane S. Isidorus in Historia Wandalorum ad æram 467 ita habet: Gesericus frater Gunderico succedit in regno annis quadraginta. Qui ex Catholico effectus apostata, in Arrianam primus fertur transisse perfidiam. Idem fere habet Idatius in Chronico, omissa tamen voce primus. Verba accipe: Qui, ut aliquorum relatio habet, effectus apostata de fide Catholica, in Arrianam dictus est transisse perfidiam. Hæc aliquam scriptorum attentionem merebantur: nam etsi S. Isidorus non sit contemporaneus Wandalis: saltem doctissimus fuit; & non tam longe ab eorum temporibus amotus, ut sit hac ex parte negligendus. Attamen Baronius, Pagius, Tillemontius, Ruinartius aliique indubitanter asserunt, Wandalos fuisse Arianos, dum in Galliam irruperunt, nec edicunt, a quo tempore hæresim Arianam fuerint amplexi.

[19] Porro verba S. Isidori mox data tanto magis me dubium reddunt, quanto minus reperio transitum Wandalorum ab idololatria ad sectam Arianam. [nec probata: nam Ariani quidem erant ante medium seculi V,] Video quidem Procopium lib. 1 de Bello Wandalico cap. 1, aliosque seculi VI & VII scriptores, de Wandalis scribere, ut de Arianis. Quin & Salvianum Massiliensem, qui circa medium seculi V scripsit Opus suum de Gubernatione Dei, aliis libenter adjungam: eo enim utitur scriptore Tillemontius tom. 5 Historiæ imperatorum in Honorio art. 24, ut Arianos fuisse Wandalos ostendat, dum ingressi sunt Galliam: at non perspicio, id evinci posse ex Salviano. Dicit quidem Salvianus lib. 7 pag. 160 Wandalos malis doctoribus institutos, itaque insinuat Arianos jam fuisse, dum scribebat. Præterea lib. 4 pag. 86 barbaros dividit in paganos & hæreticos: inter paganos autem recenset Saxones, Francos, Gepidos, Chunos seu Hunnos, Alanos &c.; inter hæreticos vero lib. 5 numerat Wandalos & Gothos; ita ut nullum supersit dubium, quin Ariani essent Wandali, scribente Salviano circa medium seculi V. At id aliunde satis novimus, nec quæritur, an Ariani fuerint circa medium seculi V, cum certo tales fuerint sub Genserico rege, qui circa annum 428 regnare cœpit. Verum non satis intelligo, qua consecutione inferre potuerit Tillemontius, eosdem fuisse Arianos anno 406 aut 407: nec ullum reperio argumentum, quo id probare valeam.

[20] [sed anno 407 probabilius erant pagani.] Contra variæ se offerunt rationes, quæ magis existimare me cogunt, Wandalos non minus quam Alanos usque ad irruptionem in Gallias fuisse paganos. Nam primo, cum habitaverint in Septemtrionalibus partibus Germaniæ, ut probabilior habet opinio, non satis intelligo, a quo lumen fidei aut hæresim Arianam accepissent ante hanc primam suam in Romanum imperium migrationem. Secundo Orosius scriptor synchronus lib. 7 Historiarum, quas S. Augustino hortante conscripsit, cap. 38 affirmat Stiliconem comitem, ex Wandalis progenitum, barbaricæ hujus irruptionis auctorem fuisse, ut ea occasione filium suum Eucherium ad imperium eveheret. Orosio etiam assentiuntur Marcellinus, Tiro Prosper & S. Hieronymus, ut agnoscit Tillemontius in Honorio art. 24. Hinc occisus est (jussu Honorii imperatoris) Stilico, inquit Orosius. Occisus est & Eucherius, qui ad conciliandum sibi favorem paganorum, restitutione templorum & eversione ecclesiarum imbuturum se regni primordia minabatur. Jam vero quis credat, Eucherium tam fuisse insanum, ut crederet se Wandalis, Alanis, Suevis aliisque barbaris placiturum restituendo templa idolorum, si illi fuissent Ariani? Quare Arianos necdum fuisse Wandalos, omnino mihi persuadeo, præsertim cum & S. Hieronymus & Orosius de eis non aliter loquantur quam de barbaris paganis, ubi tamen Orosius lib. 7 cap. 33 non silet, quo modo Gothi facti sint Ariani, idem verisimiliter de Wandalis dicturus, si tales fuissent: nam ne quidem silere voluit cap. 41, quod aliqui converterentur ex Hunnis, Suevis, Vandalis & Burgundionibus. Hisce omnibus consideratis, mirari nequeo Wandalos eorumque socios a Flodoardo & in Actis S. Nicasii paganos vocari; at magis miror Arianos vocari a Tillemontio, præsertim cum ipse art. 24 asserat, Stiliconem eorum opera filio suo Eucherio, quem paganum fuisse fatetur art. 29, imperium destinasse.

[21] Controversiam hanc de religione Wandalorum plane præter opinionem tractare cœpi, quia mecum examinare volui, [Tertia Tillemontii objectio plane ridicula:] quo fundamento niteretur Tillemontii & Pagii objectio. Æquo animo hanc digressionem non plane necessariam, sed fortasse non inutilem, studiosus lector accipiat. Tertia Tillemontii objectio longiorem quoque dissertationem inducere posset: sed vereor, ne jam inde nimium disseruerim. Quare breviter dicam, quod sufficere existimo. Observat Tillemontius nota 4 in Attilam, S. Nicasium secundum Acta exstruxisse ecclesiam sanctissimæ Dei Genitrici Mariæ. Hoc autem factum circa annum 450 agnoscit non esse improbabile: sed affirmat, non inveniri in scriptoribus probatæ fidei, ullam sanctissimæ Virgini erectam esse ecclesiam ante annum 431 præter cathedralem Ephesinam. Respondeo plurimas assignari posse ex monumentis melioribus, quam sit Vita S. Nicasii; at tam ridiculam esse hanc Tillemontii objectionem, ut serium non mereatur responsum. Quis enim sanæ mentis dicat, non æque esse probabile ecclesiam ad honorem Reginæ Sanctorum omnium structam esse circa annum 400 quam circa 450, cum constet de ecclesiis longe citius aliorum Sanctorum nomini dedicatis?

[22] Quarto observat Tillemontius, aliquos scribere, [quarta ex monumentis fide indignis, ut & quinta;] S. Genovevam virginem esse consecratam, vivente S. Nicasio: alios quoque asserere, S. Albinum episcopum Catalaunensem esse ordinatum ab ipso Nicasio. Utrumque factum, si verum esset, nos cogeret Attilæ potius quam Wandalorum temporibus affigere martyrium S. Nicasii. At fatetur ipse Tillemontius, hæc non legi in monumentis tam antiquis, ut nos morari debeant. De S. Alpino id refutabimus infra ad Vitam ipsius. Itaque transeamus ad ultimam Tillemontii objectionem, quam opponit argumento nostro, ex serie & chronotaxi episcoporum Remensium desumpto: fatetur enim difficulter quatuor episcopos locari posse inter S. Nicasium, si hic anno 451 occisus est, & S. Remigium, quem circa annum 457 aut 459 episcopum factum agnoscit Pagius ad annum 471 num. 13. Ita fere ratiocinatur. In testamento S. Remigii apud Flodoardum lib. 1 cap. 18 pag. 89 legitur de ecclesia S. Agricolæ, (nunc S. Nicasii:) Ubi etiam quinque confessores proximi antecessores domni Nicasii … conditi sunt. Hæc autem ecclesia condita dicitur per Jovinum, virum illustrem multisque titulis insignitum. Multa vero disputat Tillemontius contra Marlotum, ut ostendat ecclesiam illam per Jovinum non esse ædificatam, nisi post annum 393; indeque infert sex fuisse episcopos Remenses intra annos quatuordecim, si S. Nicasius coronatus est anno 407.

[23] [nam corruptum aut supposititium est testamentum: quod alias] Multa de hisce disseruit idem scriptor tom. 5 Imperatorum nota 25 in Valentinianum I; sed utroque loco ædificat super fundamentum stramineum, quod tanto minus ipsi condonandum, quanto severiori & sæpe etiam iniqua crisi rejicere solet monumenta longe meliora, quam sit testamentum S. Remigii, de cujus suppositione aut certe interpolatione dubitari non potest. Attamen sequamur virum, sui licet dissimilem; & ostendamus, ipsum S. Remigii testamentum plurimum obesse opinioni, quam tuetur Tillemontius. Secundum id testamentum S. Sixtus primus episcopus Remensis cum tribus successoribus requiescebat in ecclesia S. Sixti: Nicasius vero cum quinque decessoribus in ecclesia S. Agricolæ: indeque auctores deducunt, S. Nicasium fuisse decimum inter episcopos Remenses. Ex hisce autem quartus est Betausius seu Imbetausius, qui anno 314 interfuit concilio Arelatensi I. Hujus vero successor superesse debuit post annum 393, si credimus ratiocinanti Tillemontio, & sic sine ulla necessitate duobus episcopis, de quibus nihil fere scitur, annos octoginta aut plures oportet attribuere, ut quatuor S. Nicasii successores sexennio aut octennio includamus.

[24] [sententiæ ipsius non prodest, sed adversatur.] Scio hæc fieri quidem potuisse: non nego Imbetausii successorem post ipsum tam diu sedere potuisse, ut sepeliretur in ecclesia post annum 393 condita. At nullus quoque negaverit, longe verisimilius esse, quinque aut sex episcopos, qui inter Imbetausium & Nicasium medii recensentur, sedisse inter annum 314 & 407, ita tamen ut ex hoc intervallo aliquid Imbetausio & Nicasio relinquatur; quatuor vero successores Nicasii per annos circiter quinquaginta cathedram administrasse usque ad electionem S. Remigii: sic enim omnibus spatium relinquitur sufficiens. Jam vero hisce opposita Tillemontii structura tot rimas agit, ut facili impulsu everti possit, admisso etiam Remigii testamento. Etenim nullibi dicitur Jovinus fuisse primus illius ecclesiæ structor. Potuit minor esse eodem loco ecclesia, in qua jam varii antistites erant sepulti, illaque ad magnificam magis formam transferri opibus Jovini. Secundo non dicuntur quinque decessores S. Nicasii ab initio sepulti in ecclesia S. Agricolæ. Cur igitur eo translata esse non potuerunt eorum corpora? Qua de causa, etsi totam inscriptionem metricam, quam cap. 5 ut epitaphium Jovini recitat Flodoardus, cum Tillemontio leviter nimis pro authentica haberem, eique de tempore structæ per Jovinum ecclesiæ consentirem, tota ipsius ratiocinatio nihil evinceret contra chronotaxim datam.

DE S. PAMPHILO EPISCOPO CONF.
IN REGNO NEAPOLITANO.

Forte seculo IV aut V.

[Commentarius]

Pamphilus episcopus conf. in regno Neapolitano (S.)

AUCTORE J. S.

Ex Martyrologiis Hieronymianis hodie urbi Capuanæ vindicavimus S. Sinotum martyrem, quem & inter episcopos illius urbis probabiliter numerari ostendimus. [S. Pamphilus Romano Martyrologio additus ut episcopus Capuanus,] Sanctum alium tamquam ejusdem urbis episcopum Martyrologio Romano ad hunc diem inseruit Baronius, ita scribens: Capuæ S. Pamphili episcopi. Addit in annotatis: De eo monumenta ejus ecclesiæ, quorum Sanctorum indiculum Romam missum accepimus. Hinc Majores nostri in Prætermissis ad diem XI Maii de Pamphilo episcopo, qui eo die habetur in codice Vaticano 5949, hæc notarunt: Cujus ecclesiæ fuerit non additur. Sed cum dictum Ms. fuerit ecclesiæ Beneventanæ, forsan esset Capuanus episcopus relatus VII Septembris. Conjectura est incerta: nam æque designari potest Pamphilus Sulmonensis & Corfiniensis in Aprutio episcopus, de quo apud nos actum est ad XXVIII Aprilis. Porro qualia viderit Baronius ecclesiæ Capuanæ monumenta, certo scire non possum. At suspicor non fuisse tædia, ut S. Pamphili episcopatus Capuanus ex iis clare possit probari. Etenim quæ Michaël Monachus attulit in Sanctuario Capuano, episcopatum Capuanum Pamphili non faciunt certum: neque Eminentissimus Bellarminus, quando præsul ipse Capuanus ecclesiæ istius antistites recensuit, invenisse videtur idonea monumenta, quibus S. Pamphilum inter ecclesiæ suæ antistites numeraret. Colligo id ex Monacho: nam hic in Sanctuario pag. 213 & sequentibus enumerat antistites Capuanos, atque ubique laudat Bellarmini catalogum, exceptis paucissimis, inter quos est Pamphilus.

[2] Quid tamen secutus sit Baronius, utcumque me perspicere suspicor: [eodem die ut episcopus annuntiatur in duobus Kalendariis Capuanis,] ejusque sententiam non quidem satis certam, attamen non improbabilem existimo. Quinque Kalendaria Capuana Sanctuario suo inseruit Monachus. Ex his secundum ita habet ad hunc diem: S. Pamphili episcopi & confessoris. Quintum, quod præfixum etiam est Breviario Capuano impresso anno 1489, post S. Reginam virginem & martyrem de Pamphilo habet: Et Pamphili episcopi & confessoris. Hæc Kalendaria, opinor, secutus est Baronius; crediditque ex iis, S. Pamphilum fuisse episcopum Capuanum, cum quia annuntiatur ut episcopus in Kalendariis istius urbis, tum quia nulla alia civitas Pamphilum aliquem episcopum sibi attribuebat isto die. Hæc ratio Capuanum S. Pamphili episcopatum probabilem facit; at non omnino certum: nam fatetur Monachus, Pamphilum Capuæ carere cultu ecclesiastico, & pag. 73 dicit, nomen ejus in Kalendariis esse notatum, quasi nomen Sancti alicujus exteri, non autem quasi Sancti, qui Capuæ fuerit specialiter cultus. Id maxime verum est de quinto Kalendario, in quo post Sanctam Galliæ secundo tantum loco ponitur. Verum in secundo Kalendario solus hac die annuntiatur, ideoque istud magis favet sententiæ Baronii.

[3] Eidem sententiæ nonnihil ponderis addunt, quæ Monachus laudatus subjungit antiqui apud Capuanos cultus S. Pamphili vestigia. [variaque in diœcesi Capuana reperiuntur antiqui ejus cultus vestigia:] Ego vero, inquit, quod addam, hoc tantum habeo; nempe in agro Calenensi prope montem Massicum fuisse nomine sancti Pamphili ecclesiam, cellam Cassinensem, & a Cassinensibus monasterio monialium sancti Joannis quasi a tempore fundationis ejus addictam. Novi præterea Pamphili nomen a Capuanis usitatum, id quod a Sancti devotione derivatum, admodum pie arbitrari debemus. Tandem legi in quodam instrumento Thesauri, quod scriptum est anno MCCLXXXIV; legi, inquam: “Quæ terra, & presa, & casa, & terra e presa vacua sunt, intus hanc Capuanam civitatem in parochiali ecclesia S. Pamphili, & ipsa simul &c.”. Et in una tassa decimarum ann. MCCCLXXV tempore Stephani archiepiscopi legitur: “Rectoria ecclesia sancti Pamphini in tarenis duobus”. Ad hæc observat nomen Pamphini pro Pamphili corrupte scriptum: atque ita pergit: Et in Martyrologio monialium sanctæ Mariæ vidi & legi nomen S. Pamphili additum margini caractere rubro. Quia parochiales ecclesiæ, intra hanc civitatem antiquæ, hic * ex veteri Capua translatæ fuerunt; vixisse sanctum Pamphilum stante illa veteri civitate, ipse non dubito: nec alterius civitatis quam Capuæ fuisse episcopum affirmabo. Hactenus Monachus.

[4] [probabilis igitur est S. Pamphili episcopatus Capuanus;] Jam vero si perpendamus adducta ab eo argumenta antiqui cultus, valde probabile videbitur, Capuæ deberi S. Pamphilum; cujus episcopatus ex laudatis Kalendariis tanto quoque fit verisimilior, quanto certius constat in catalogo antistitum Capuanorum multas esse lacunas, non modo seculo secundo & tertio, sed etiam quarto & quinto, licet catalogo aliqui sint inserti, qui non videntur fuisse antistites Capuani. Cum igitur multorum præsulum Capuanorum exciderit memoria, pronum est suspicari, inter hos esse Pamphilum, pro cujus episcopatu & cultu antiquo apud Capuanos iam probabilia adducuntur argumenta. Quare Monacho assentior, Pamphilum antiquæ Capuæ probabiliter fuisse episcopum. Quod autem memoria ipsius, uti & multorum aliorum Sanctorum, Capuæ exciderit, & cultus paulatim fuerit intermissus, ex ipsa antiquæ urbis destructione, frequentique dominorum istius urbis mutatione, causam habere potuit. Quo minus tamen S. Pamphilum episcopum certo Capuanis attribuam, facit defectus certorum argumentoram.

[5] [etsi Nicolinus etiam Teatinis eodem die sanctum Pamphilum adscribat.] Hic vero defectus magis me reddit dubium, quia Hieronymus Nicolinus in Historia urbis Teatinæ * in Apratio, Italice scripta, pag. 104 eodem die sanctum aliquem Pamphilum episcopum inter Teatinos recenset episcopos, adducens pro opinione sua Kalendarium aliquod Teatinum, ex quo recenset octo incerti temporis episcopos, quos conjicit ecclesiæ Teatinæ præfuisse ante annum 500. Ughellus quidem tom. 6 Italiæ sacræ noluit catalogo antistitiim Teatinorum inserere adductos recenter a Nicolino episcopos, licet de iis mentionem faciat pag. 671 recusi Operis. Nec ego ipse tantum auctoritatis isti Kalendario attribuendum puto, ut credam omnes episcopos ex eo productos pro Teatinis habendos, præsertim cum ipsa Kalendarii verba non fuerint recitata, & inter recensitos a Nicolino episcopos reperiantur tres quatuorve, qui synonymi sunt cum sanctis episcopis alibi eodem die cultis. Hinc enim vehemens oritur suspicio, non omnes esse episcopos Teatinos, quos enumeravit Nicolinus. Attamen vel improbabilis ista assertio suspicionem ingerit, quia nec Capuanis certa sunt argumenta. Porro dubitare vix possim, quin idem sit Pamphilus, quem Teatinis Nicolinus, Capuanis vero attribuit Monachus cum Baronio. Quare, etsi facile admittam probabiliora esse argumenta Capuanorum quam Teatinorum, cum tamen res utcumque videatur dubia, S. Pamphilum episcopum late regno Neapolitano, cujus est utraque civitas, in titulo adscribenaum duxi.

[Annotata]

* huc

* Chieti

DE S. MEMORIO ET SOCIIS MM.
IN BROLIO VICO TERRITORII TRECENSIS IN CAMPANIA GALLICA.

Anno CDLI, ut fertur:

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus S. Memorii & Sociorum: locus martyrii: Acta eorum edita & inedita, sed vitiosa: posteriora ex hisce edenda.

Memorius martyr in Brolio vico territorii Trecensis in Campania Gallica (S.)
Socii martyres in Brolio vico territorii Trecensis in Campania Gallica

AUCTORE J. S.

Trecensis ecclesia in Campania Gallica hodie celebrat S. Memorium cum Sociis martyribus, de quibus Martyrologium Romanum ita habet: [Memoria Sanctorum in Fastis sacris,] Trecis sancti Nemorii diaconi & Sociorum martyrum, quos Attila rex Hunnorum interfecit. Laudat Baronius in Annotatis Molanum & Maurolycum, quorum primus item vocavit Nemorium, at Maurolycus rectius scripsit Memorium, prout ab antiquioribus plerisque vocatur. Præterea Molanus & Maurolycus Sanctos exactius annuntiant in agro Tricassino, quam in ipsa urbe, & uterque Memorium S. Lupi Trecensis archidiaconum vocat; at unde eam Sancti dignitatem hauserint, necdum perspicio. Præplacet mihi annuntiatio Greveni, quæ hisce concepta est verbis: In territorio Trecassino, beati Memorii martyris, diaconi sancti Lupi episcopi, quem Attila rex Hunnorum cum Sociis suis interfecit. Duo alia auctaria Usuardina eodem die VII Septembris videri possunt in Usuardo Sollerii. Ibidem ad IX ejusdem mensis codex Heriniensis antiqua manu adjecta habet hæc verba: In territorio Trecassino, sancti Memorii martyris, cum Sociis suis. Florarium Ms. die VII sic breviter habet: Item Memorii martyris Sociorumque ejus. Nuperus auctor Martyrologii Parisiensis locum memorat his verbis: Apud Brogilum in territorio Trecensi, sanctorum martyrum Memorii & Sociorum.

[2] Prolixius hisce Sanctis contexuit elogium Saussayus in Martyrologio Gallicano. [eorumdem elogium,] Potest illud haberi pro Actorum jam editorum compendio, locumque martyrii & cultum clarius exponit. Quare totum huc transfero: Augustæ Trecarum natalis sancti Memorii & sociorum sex Martyrum: qui sancti Lupi præsulis Trecensis archidiaconus, ab eo Attilæ Hunnorum regi, cum urbem Trecensem ad perdendum invaderet, obviam missus cum Clericis septem sacris vestibus indutis, crucisque insignia præferentibus: ubi in ejus conspectum venisset, textum Euangeliorum aureum pectori admotum tenens, tyrannum, quem omnis honoris obsequio, blandoque ac humili alloquio ad misericordiam flectere satagebat, sic ipso pietatis insignium exacerbavit intuitu, ut mox illius jussu a militibus cum sacro comitatu comprehensus, illusus, dire excruciatus, demumque fuerit gladiis obtruncatus quinto ab urbe lapide, loco tunc Brolium vocitato ad ripam Sequanæ. Sex cum sancto Viro Clerici ibidem necati occubuerunt. Septimus divina ope evasit, beatoque Lupo intimavit, quæ facta fuerant. Qui placato superna gratia impio rege: cum clero & populo veniens ad locum, ubi sancti martyrium compleverant, eorum corpora cum Dei laudibus sepelivit. Horum etiamnum antiquissimi tumuli cernuntur in crypta ecclesiæ vici, qui jam pridem sub sancti Memorii nomine censetur. Unde postea eruta sacratissima illorum pignora in capsam ligneam illata sunt, quæ in sacrario ipsius ecclesiæ asservatur.

[3] [cultus & reliquiæ.] Camuzatus in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricassinæ diœcesis fol. 434 eadem fere de loco martyrii & de sacris reliquiis scribit. Ut ut sit de illa sancti Memorii historia, inquit, verissimum est, eum cum Sociis gladio truncatum fuisse in eo Tricassinæ diœcesis loco, qui antiquitus BROLIUM vocitabatur, ad ripam Sequanæ, quinque tantum leucis ab urbe Tricassina subducto, ubi nunc vicus est ejusdem divi Memorii nomine insignitus; cujus & Sociorum corpora in crypta ibidem condita & sepulta, in qua etiamnum visuntur antiquissimi tumuli, unde postea eorum sacræ erutæ reliquiæ & in capsam ligneam positæ quæ in ecclesia supra cryptam exstructa custodiuntur. Illa autem capsa anno MDLIV, die XV Aprilis reserata est, ut publicum instrumentum in eam inclusum, mihique anno MDCVIII exhibitum indicat; adstruitque, id temporis vetustam scedulam in ea pariter repertam, quæ hæc verba complectebatur: “Hic habentur ossa S. Memorii martyris cum capite ejusdem, & cum capite S. Lebaudi”. Eædem vero reliquiæ prædicto anno MDLIV inventæ sunt, ut Acta authentica tunc scripta comprobant & confirmant. Hæc de cultu S. Memorii & Sociorum eodem fere modo habet Desguerrois in Annalibus Tricassinis Gallice scriptis ad annum 451 num. 5, ubi etiam observat Memorium Gallice vocari S. Memier & ab aliis S. Memy. Vicum S. Memorii etiam notatum invenio in tabulis geographicis hoc ultimo modo S. Memy. Quod spectat ad S. Lebaudum, de eo laudati scriptores nihil dicunt. Suspicor esse unum ex Martyribus cum S. Memorio passis.

[4] [Acta apud Camuzatum edita fabulis sunt inquinata;] Acta brevia S. Memorii ejusque Sociorum edidit Camuzatus in Promptuario fol. 430: sed in Annotationibus subjunctis agnoscit & ostendit, ea vitiosa esse; & fabulæ quam historiæ propiora videri, quæ in iis de Attilæ (prope Trecas) interitu narrantur. Videntur autem ea Acta S. Memorii desumpta ex secunda Vita S. Lupi Trecensis, data apud nos ad XXIX Julii, in qua cap. 4 eadem de S. Memorio ejusque Sociis, eadem quoque de Attilæ prope Trecas interitu narrantur, & verbis fere iisdem, sic tamen, ut hinc inde non pauca omissa sint apud Camuzatum. Exemplar aliud Actorum Mss. habemus paulo prolixius, sed nihilo melius, in quo omnia fere congruunt cum laudata S. Lupi Vita, omissis tamen iis, quæ nec ad Memorium spectant nec ad Attilam, cujus mors in hisce eodem modo tragice, sed fabulose refertur. Jam vero certum est ex scriptoribus contemporaneis, Attilam nec prope Trecas obiisse, nec omnino in illa expeditione, quam circa initium anni 451 contra Galliam suscepit. Porro Camuzatus in Annotatis allegat opinionem anonymi cujusdam, qui alium Hunnorum ducem, Attilam quoque nominatum, ea morte punitum divinitus voluit, qua Attilam regem ipsum percussum, in Actis refertur; ut sic Actorum auctoritatem utcumque tueretur. At fatetur Camuzatus, id debile nimis esse & infirmum subterfugium. Tanto autem minus Acta tali figmento defendi possunt, quanto magis fabulosa videntur omnia mortis istius adjuncta. Præterea in laudatis S. Lupi Actis cap. 4, ex quo Acta S. Memorii collecta videntur, plura alia narrantur plane fabulosa. Quare deprompta inde Memorii Acta ad fabulas amandare oportet, exceptis fortasse paucis, quæ aliunde fiunt verisimilia.

[5] Aliud exemplar Ms. Actorum S. Memorii ad manum habeo sub hoc titulo: [Acta alia Ms. incertæ etiam fidei,] Passio beatissimi Memorii presbyteri & martyris. Illud notatur sumptum ex antiquissimo Ms. D. Joannis Bouhier consiliarii Divionensis; scriptumque est manu Papebrochii nostri. Porro hæc Acta multum differunt a præcedentibus, nec quidquam habent de fabulosa illa Attilæ morte. Quin & maltum vetustatis præ se ferunt, nec dubitare possum, quin vetusta sint, cum ipse Papebrochius notaverit ex antiquissimo Ms. desumpta esse. Attamen non ausim dicere, talia esse hæc Acta, qualia desiderarem & vellem, ut facta omnia in iis relata pro certis habere possemus. Quippe (etsi nihil habeant, quod apertæ falsitatis convinci possit) mirabilia quædam continent modo non admodum credibili relata, sive id acciderit ignorantia Latini sermonis, quod scriptor ille non satis noverit Latine facta exponere, sive defectu cognitionis, quod non satis de rebus ipsis fuerit edoctus; sive demum defectu sufficientis scientiæ factorum simul & sermonis. Id certum est leges grammaticales non satis fuisse huic scriptori notas; cum in solœcismos inciderit multos, & phrasim multis in locis relinquat hiulcam. Dabo tamen hæc Acta, debitis annotationibus illustrata, ut eruditi Trecenses statuere possint, aut magis investigare, quid de S. Memorio probabilius dici possit aut debeat.

[6] Interim non dissimulabo, geminam se offerre difficultatem contra omnia fere, [cum in his solis Memorius vocetur presbyter: cædi quoque Sanctorum per Attilam] quæ in hisce Actis de S. Memorio narrantur. Prior est, quod hic vocetur presbyter, cum alias passim dicatur diaconus, aut a quibusdam archidiaconus. Dignitas vero hæc non minuit difficultatem, cum eo tempore archidiaconi non insignirentur ordine presbyteratus, ut deinde fieri cœpit & modo fit, sed ordine tantum essent diaconi, licet amplam haberent potestatem. Itaque, si quid auctoritatis laudatis Actis attribuatur, dubitandum erit, utrum presbyter an diaconus fuerit S. Memorius. Altera difficultas opponi potest utrique Vitæ, ipsique etiam traditioni Trecensium, imo & plerisque aliis monumentis, quæ tempus modumque martyrii exponunt: nam passim omnia monumenta habent, Memorium cum Sociis occisum esse ab Attila Hunnorum rege, cui obviam processerat jussu S. Lupi episcopi. Attamen ex Vita S. Lupi, quæ primo loco apud nos data est ad XXIX Julii, quæque ab omnibus pro authentica habetur, non leve haberi potest argumentum contra cædem Memorii & Sociorum ejus per Attilam, præsertim si sancti hi Martyres credantur fuisse clerici S. Lupi, ab eoque Attilæ obviam missi, ut communis est persuasio. Quippe laudatus S. Lupi biographus ignorare non potuit martyrium S. Memorii, quantum videtur, tantoque minus istud silere debuit, quanto magis erat connexum cum gestis S. Lupi, qui divina revelatione monitus dicitur, ut Sanctos ad Attilam accedentem mitteret. In tota tamen Vita illa ne Memorius quidem nominatur, nec ullus prope Trecas ab Attila dicitur occisus.

[7] [opponi potest silentitum melioris Vitæ S. Lupi,] Hoc biographi silentium mirarer, si ex monumentis fide dignis constaret, S. Memorium fuisse e clericis S. Lupi, & occisum ab Hunnis. At exigua fides monumentorum omnium, in quibus facta hæc asseruntur, jam potius facit, ut de factis ipsis magis dubitare cogar. Distantia loci, in quo Martyres occisi leguntur, auget dubitationem meam: difficulter enim credi potest, S. Lupum voluisse, ut S. Memorius cum Pueris ad quinque milliaria Gallica obviam Attilæ ab urbe procederet. Præterea Vita S. Lupi num. 5 insinuat, omne periculum, quod Trecensibus imminebat ab Attila, fuisse amotum precibus S. Lupi. Atqui id verum non videtur, si Memorius cum Sociis suis per eos occisus est. Merito igitur dubitari potest de cæde ipsa, aut certe de variis hujusce cædis adjunctis, variæque fieri possunt conjecturæ. Primo cogitare quis poterit, in alia quapiam barbarorum incursione occisum esse Memorium cum Sociis, horumque martyrium ex ignorantia veri per conjecturas solum ad Attilam fuisse relatum. Alius conjicere poterit, occisum quidem fuisse Memorium cum Sociis suis per Hunnos sub Attila militantes; at eos non habitasse Trecensi in urbe, nedum missos fuisse a S. Lupo ad Attilam appropinquantem, sed potius in loco habitationis suæ oppressos & occisos.

[8] [indeque dubitari de omnibus fere relatis in Actis.] Plures tamen, quantum existimo, traditionem Trecensium, in Actis omnibus, quantumcumque vitiosis, constanter declaratam tam silentio scriptoris Vitæ S. Lupi, quam incertis hisce considerationibus præferendam credent. Et sane, si consideremus quam pauca laudatus biographus de S. Lupo narraverit, quam breviter perstrinxerit potius quam enarraverit gesta ipsius cum Attila, minus mirabimur omissam ab eo fuisse S. Memorii & Sociorum mortem. Neque cædem horum Martyrum negasse censendus est, quando scripsit Trecas S. Lupi precibus servatas a periculo imminente: nam Trecas revera protexit precibus suis S. Lupus, quando per urbem transiit Attilæ exercitus, etsi S. Memorius credatur paulo ante in territorio urbis cum Sociis occisus. Quin & horum cædem de industria omittere potuit biographus, ne S. Lupi gloriam, quam merebatur ob servatam urbem, apud minus prudentes rerum æstimatores horum cædis commemoratione utcumque minueret. Ita in utramque partem disseri potest; sed nihil statui, quod omnino sit certum, nisi passum esse S. Memorium circa locum, in quo hodieque S. Memorii vicus cernitur. Acta tamen ea, quæ necdum edita sunt, debitis annotationibus illustrata & castigata subjungo.

ACTA
auctore anonymo,
ex Ms. Cl. V. Joannis Bouhier consiliarii Divionensis.

Memorius martyr in Brolio vico territorii Trecensis in Campania Gallica (S.)
Socii martyres in Brolio vico territorii Trecensis in Campania Gallica

BHL Number: 5915

A. Anonymo.

[Attila cum Hunnis Trecis appropinquante, S. Lupus divinitus monitus,] Peculiaris patroni nostri, qui urbem Tricassium a civitatis glorioso sanguine illustravit, sublimem atque venerabilem passionem … b. Cumque S. Lupus c episcopus atque apostolicus sacerdotio fungeretur, tunc temporis adveniens rex iniquus, [cui] nomen Attila, cum gente nequissima, ubique per totam Galliam fortis exercitus dominaret d. Tunc S. Lupus orationibus & vigiliis instantissime deprecabat * ad Dominum cælestem, ut populus Christianus, qui urbem * Tricassium morabantur, magis non injuriarentur. Post vigiliam noctis soporem deprehensus e, ecce Angelus Domini per visum apparuit ei, dicens: Surge, fidelissime sacerdos Christi, jube perquirere duodecim f innocentes, & eos baptiza, Transmitte cum Memorio presbytero similiter Felicem & Sensatum diaconibus vel Maximiano subdiacono g eant cum crucis verbo Dei psallentes obviam inimicorum.

[2] Factum est autem jam solem orientem * baptizati sunt pueri, [ei obviam mittit S. Memorium cum Sociis,] sicut S. Lupo episcopo ostensum fuerat: & egressus cum multitudine populi una conpsallentis eduxit eos & elevatis manibus suis benedixit eos, orans [&] lacrymas fundens, ait: Angelus Domini comitetur vobiscum: Spiritus sanctus sit in visceribus vestris. Vias tuas, Domine, notas fac mihi & semitas tuas edoce me. Et iterum oravit: Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Et ambulavit S. Memorius cum Fratribus suis una cum innocentes *. Pervenit ad locum, cui ut vocabulum est Brolium. Cum audisset silentium Sanctorum ipsorum, expavit rex h, & equos suos contremuit *: cecidit in terra & dixit ad præfectum suum: Qui sunt isti, qui talem injuriam præparaverunt? Et ait S. Memorius ad regem: Nos sumus missi a S. Lupo episcopo. Tibi notum sit, ut civitatem hanc, unde egressi sumus ad te, eam non promittas captivare, neque incendium * concremare. Præfectus ait ad regem: Ecce quidem te * gravem injuriam præpararunt cum magias * eorum. Jubeas eos gladio ferire.

[3] Ad eum rex respondens, [ait:] Optime indicasti: [ex quibus aliqui jussu regis occiduntur,] & extractis gladiis suis amputaverunt capita diaconorum vel innocentum. Et ait rex: Senec te *: nolite eum gladio ferire: sed eat, nuntiet civitati, vel hominibus, qui morantur in ea, scelera *, quod factum fuit; quia prior sum ego quam Deus eorum, quem ipsi adorant. Præfectus ait ad S. Memorium: Ecce vides eos interfectos. Tu autem eis * adjuvare non poteris. Et ait Rex ad ministros suos: Magias eorum, quas in manibus ferebant ante se, confrangite eas, & incendio concrementur. At ubi incendium de cruce sancta fervebat, egressa est scintilla percutiens in oculo pincernam regis, & cecidit vociferans. Et ait S. Memorius ad regem: Si credis Deum meum, potens est hunc puerum sanum facere. Rex ei respondit: Fiat. Tunc S. Memorius imponens * signum crucis super oculum pueri, & statim oculus pueri restauratus i est, sicut antea fuerat.

[4] [ac post eos S. Memorius:] Et ait rex ad S. Memorium: Quod est nomen tuum? Respondens autem S. Memorius [ait]: si credis in Deum meum, quem ego adoro, dico tibi nomen meum. Respondens Rex [ait:] credo. Et ego * tibi dico: Memorius vocor. Dic ergo tu, rex, nomen tuum, vel præfectus tuus dicat nomen suum. Et ait rex: Ego Attila nomen habeo, & præfectus meus Selens vocatur k. Præfectus ait ad regem: Ecce omnes magias suas: tibi injuriam præparaverunt: adhuc nomen tuum vel meum interrogare præsumet. Propterea jube ei caput amputare. Et ait S. Memorius ad regem: Antequam mihi martyrium tradas, licentiam habeam in orationibus meis Dominum * confiteri peccatis * meis. At ubi S. Memorius presbyter in oratione discumbens l: Domine Deus omnipotens, qui fecisti cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt, te deprecor, ut civitatem Tricassium non captivitatem perferens *, neque incendium * concremetur: sed libera eos de manibus istius * inimicorum: tibi enim, Domine, commendo spiritum meum. Et impleta oratione sua, elevans oculos suos ad cælos, dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, Filius * Dei: miserere mei. Et ait ad regem. Perfice, quod cepisti. At ille extracto gladio amputavit m caput ejus ad exemplum ceterorum, qui urbem * Tricassium morabantur. At ille sacri sanguinis sui unda perfusus est.

[5] [unus tamen morte liberatus:] Maximianus vero subdiaconus oculos suos lacrymis suffundens, in corde suo omnia scelera vel colloquutionem ipsorum, juxta quod factum fuerat, tractabat. Et ait rex ad ministros: Capite hunc magum accipite n & in fluvium projicite. Qui ministri fecerunt, sicut eis a rege jussum fuerat o. Deinde redeuntes & contendentes inter se de spoliis sanctorum Martyrum, gladii eorum intescutantes p, alter alterius mortem dedit. Cum quidem ex ipsis missus nuntiavit Regem *, quod factum fuerat. Maximianus vero subdiaconus, colligens de arboribus ramos, stravit eos super corpora martyrum: cumque Maximianus subdiaconus pavore repletus ad fluvium pergeret, invenit vestimenta q sanctorum Martyrum cum corporibus interfectis & accepit vestimentum S. Memorii & [cum] aliis ad Sequanam fluvium abscondit se sub folia r auseriæ. Media autem nocte tremuit s cælum & terra & inimici ipsi repleti sunt pavore magno, & perterriti nimis, egressi fugerunt ab urbe Tricassium.

[6] [corporum sepultura: caput inventum:] Sequenti autem die accepit Maximianus subdiaconus vestimentum S. Memorii martyris, & imposuit eum * super corpus ipsius; & abiit ad civitatem, nuntiavit omnia, quæ facta fuerant. Sanctus vero Lupus t episcopus ait: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen ejus benedictum in sæcula. Post hæc lacrymas fundens, induit sibi pœnitentiam gravem. Et venientes ad civitatem u sacerdotes, sepelierunt corpus S. Memorii martyris, & eos, qui cum ipso passi fuerunt: nam genitores S. Memorii antedicti presbyteri ea urbe Tricassium civitatis fuerunt Deum timentes. Post dies autem viginti x apparuit in somnis Maximiano subdiacono ecce angelus Domini, annuntians & dicens: Surge & vade ad Pimenium piscatorem: accipiat retia sua: & extendite in lacum fluvii, ubi sub foliis auseriæ absconsus fuisti. Et abierunt ad locum, extensa retia in aqua trahentes, ambæ partes siricas y ad littus pervenerunt: & invenerunt caput S. Memorii presbyteri martyris odorem fragrantem * quasi balsamum.

[7] Ipsi autem eum deportantes z ad locum, ubi corpus S. Memorii ipsius requiescebat, [energumena liberata.] puella quædam habebat * dæmonium venit obviam eis, quæ a nullo sacerdote sanari potuit: & exclamans vocem * diabolus: O sancte Memori martyr, nullus me ex hoc loco dejicere potuit, nisi oratio tua: & exivit satanas: & sanata est puella ex illa hora. Sanctus vero Memorius presbyter passus est, quod mensis September facit dies septem aa, & sepultus est in laudem Domini cum pace, & benedicitur illic Christus Dei Filius: cui est honor, virtus, gloria, potestas in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Tricasses & Trecasses tam populum quam urbem significat. Urbs vero olim etiam Augustobona fuit dicta, ac deinde communius Trecæ dici cœpit, vulgo Troyes. Metropolis est provinciæ Campaniæ, sitaque ad Sequanam flumen.

b Multa hic desunt in apographo, tota nimirum præfatio.

c De S. Lupo consuli potest Opus nostrum ad 29 Julii.

d Phrasis vitiosæ hæc est significatio. Tunc adveniens Attila cum forti exercitu gentis nequissimæ per totam Galliam dominabatur. Porro Attila cum numerosissimo Hunnorum & aliarum gentium exercitu Galliam, transmisso Rheno, ingressus est circa initium anni 451; progressusque est usque ad urbem Aurelianensem, quam oppugnavit, sed expugnare non potuit, accurrente Aëtio cum exercitu Romanorum, & Theodorico Wisigothorum rege cum agmine suo: nam ad horum adventum non sine aliqua clade ab oppugnatione recessit versus Rhenum. Vix dubitari potest, quin tunc urbem Trecensem pertransierit, cum S. Lupus cum eo usque ad Rhenumsit profectus, ita volente Attila, ut habet S. Lupi Vita prima. Priusquam tamen ad Rhenum perveniret Attila, in campis Mauriacis aut Catalaunicis pugnæ aleam tentavit, ingentique strage affectus est per Romanos, Gothos, aliosque eis adhærentes. Hæc certa satis sunt & indubitata, exceptis iis, quæ dixi de non expugnata urbe Aurelianensi: nam Tillemontius tom. 6 Imperatorum in Attila art. 10 Aurelianos ab Attila expugnatos scribit, sed mox adventu Romanorum & Gothorum liberatos, eique opinioni jam alios adhæsisse video. Quin & Valesius Rerum Francicarum lib. 4 pag. 160 scribit, portas Hunnis fuisse apertas jussu S. Aniani episcopi, ne urbs vi expugnaretur. Attamen dubitare vix possim, quin uterque aberret a vero, cum videam utriusque opinionem S. Gregorio Turonensi & Vitæ meliori Ms. S. Aniani contrariam esse, nec aliud habere fundamentum præter voculam ambiguam S. Sidonii Apollinaris, qui lib. 8 epist 15 ita habet de bello Attilæ: Quo videlicet Aurelianensis urbis obsidio, oppugnatio, IRRUPTIO, nec direptio, & illa vulgata exauditi cælitus sacerdotis (Aniani) vaticinatio continebatur. Vox irruptio Tillemontiopersuasit captam fuisse civitatem. At nihil a liud significare videtur, nisi impetum Hunnorum ad urbem capiendam; aut fortasse ingressum violentum aliquorum, qui mox a propugnatoribus fuere expulsi, ut non raro fit. Verum in mœnia impetu evadere, non est urbem capere, si propugnatores mox iterum prævaleant. Urbem autem non fuisse captam clare edicit Turonensis lib. 2 cap. 7, & clarius etiam Ms. S. Aniani Vita. Atque id breviter notare volui, ne mox prævaleat opinio, quæ mihi plane videtur falsa.

e Lege: In soporem lapsus cum esset.

f In Actis aliis septem, nec ulla ibi mentio de iis baptizandis. Utrum sit verius, & an alterutrum sit verum, divinare nequeo.

g Dicere vult, diaconos & Maximianum subdiaconum. De hisce diaconis & subdiacono in aliis Actis siletur.

h Verisimile non est, Sanctos improviso prope regem fuisse. Hoc igitur cum sequente regis lapsu fabulis adscribendum.

i Hæc sanatio, ut & prior punitio, pincernæ regii non legitur in aliis Actis; fabulosaque videtur cum plerisque aliis.

k Ridicule & inepte hæc conficta sunt.

l Sensus est, Ubi procubuit in genua, dixit.

m Verisimile non est, id factum esse per regem ipsum.

n Vocibus, Capite hunc magum accipite auctor parum Latinus significat, Apprehendite.

o Attamen aquis suffocatus non est Maximianus, sed e mortis periculo evasit, ut liquet ex sequentibus, si modo vera sint. In aliis etiam Actis unus morte liberatus dicitur, sed non nominatur. Res illa incredibilis non est; at neque certa ob vacillantem Actorum fidem.

p Vox est mendosa, totaque phrasis vitiosa. At voluit auctor, ortam fuisse inter milites contentionem de spoliis, indeque acrem velitationem, qua occubuerunt non pauci. Vita secunda S. Lupi num. 42 de hac militum pugna multo plura habet.

q Si hæc facta sunt, contigerunt haud dubie, postquam Maximianus ex flumine evaserat; agmenque Attilæ a vico Brolio Trecas erat profectum.

r In laudata S. Lupi Vita dicitur se abscondisse sub cujusdam salicis densis viminibus, dum alii occidebantur, nec ibi mentio fit de submersione. Hic vero, periculo submersionis defunctus, dicitur se sub foliis abdidisse cujusdam arboris, opinor, quam per vocem auseriæ mihi ignotam significare voluit auctor.

s Si hic terræ motus esset verus, non fuisset omissus in prima S. Lupi Vita, quantum apparet.

t Quandoquidem S. Lupus cum Attila usque ad Rhenum ivisse dicitur in Vita proprio; non erat Trecis, quando Maximianus sequenti die ad urbem rediit. Commentitia igitur videntur, quæ hic narrantur de S. Lupo.

u Potius legendum esset, ex civitate, si fides tuto haberetur biographo. Certo secundum alia Acta S. Memorius cum Sociis sepultus est in vico Brolio, ubi passus erat; idque longe probabilius est ob reliquias ibidem deinde servatas.

x Caput alio miraculo statim a S. Lupo inventum, habet Vita hujus secunda num. 44. Id fabulosum esse existimo, quia jam observavi S. Lupum non mansisse Trecis post Attilæ discessum. At non ausim asserere, veriora esse, quæ hic de capitis inventione referuntur.

y Hæc vox rursum est vitiosa, dictioque tota corrupta. At insinuat auctor, caput fuisse inventum in retibus, postquam ab utraque parte ad ripam fuerant pertracta.

z Lege: Ipsis autem illud deportantibus.

aa Id est, die 7 mensis Septembris, quo in aliis quoque Actis Sancti leguntur passi.

* lege deprecabatur

* l. in urbe

* l. sole oriente

* innocentibus

* conterruit

* incendio

* tibi

* magiis

* forte, senex iste

* forte sceleratis

* eos

* imposuit

* adde, ait Sanctus

* Domino

* peccata mea

* perferat

* incendio

* suorum

* Fili

* in urbe

* regi

* illud

* fragrans

* habens

* clamavit voce

DE SANCTO GRATO AUT GRADO EPISCOPO CONF.
AUGUSTÆ PRÆTORIÆ IN PEDEMONTIO,
CUM APPENDICE DE B. GALLO EJUSDEM URBIS EPISCOPO.

Sub finem seculi V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gratus aut Gradus episcopus conf. Augustæ Prætoriæ in Pedemontio (S.)
Gallus ejusdem urbis episcopus (B.)

AUCTORE J. S.

Legitimus Sancti cultus: reliquiæ & miracula: Acta Ms. & Vita Italice impressa æque fabulosa.

De Augusta Prætoria, Italis Aosta vel Osta, quæ S. Gratum aut Gradum episcopum, [Augustæ Prætoriæ Gratus episcopus tamquam patronus] ut patronum summa veneratione prosequitur, jam aliqua sunt dicta tom. 1 Februarii pag. 97 in S. Urso, ejusdem civitatis presbytero, quem S. Grati discipulum Augustenses credunt, an fundamento satis solido, clare non video. Hanc urbem Itali scriptores passim Pedemontanæ regioni attribuunt, ac Italiæ, tamquam ultimum illius angulum, includunt: atque hisce assentiuntur Sammarthani, licet recenseant catalogum antistitum Augustensium, quia hi modo Tarantasiensi in Sabaudia archiepiscopo suffraganei sunt. Antea vero episcopus Augustensis erat sub archiepiscopo Mediolanensi, ut observat Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ recusæ col. 1097, ubi plura videri possunt de illa civitate. Unum huc transfero, quod ad antiquum S. Grati cultum ostendendum conducit. Vetustam, inquit, habet cathedralem, sanctissimæ Deiparæ Virgini Assumptæ, beatoque Grato episcopo tutelari consecratam. De dicata S. Grato ecclesia cathedrali consentiunt alii scriptores, ita ut nullum de cultu sit dubium.

[2] Neque vulgaris est cultus S. Grati apud Augustenses, [magna veneratione colitur; uti etiam in vicinis diœcesibus:] sed celebris ut civitatis protectoris. Laudatus Ughellus in catalogo antistitum Augustensium Col.ecitat decretum, quod anno 1407 edidit Petrus Sonarius, hisce conceptum verbis: Nos Frater Petrus episcopus Augustensis inter cætera ordinamus, quia meritis beati Grati confessoris, patroni hujus ecclesiæ nostræ cathedralis, cujus corpus in ipsa ecclesia existit canonice, opinione communi fulgura repellantur a territorio totius diœcesis nostræ Augustensis, ordinamus quod festum ipsius Sancti in qualibet ecclesia nostræ diœcesis solemniter celebretur die VII Septembris quolibet anno, & ab omni opere similiter cessetur. Anno MCDVII, dio X Maii. Carolus Novariensis episcopus in Novaria pag. 20 ita ad propositum nostrum habet: Quoniam vero etiam Episcopus ipse ejusdem civitatis Augustanæ, qui ibi ut patronus colitur, plurimum in hac (Novariensi) diœcesi passimque votis ecclesiisque celebratur, de eo commemorandum est: Gradum dico episcopum sine dubio sanctissimum, si eximiam erga illum horum populorum, antiquamque pietatem spectes: quem tamen alii Gratum potius appellant, cujus festus dies agitur VII Idus Septembris.

[3] [corpus, quod olim elevatum fuit, servatur in ecclesia cathedrali:] Idem pag. 21: Invocatur passim S. Gradus contra nimborum & grandinis calamitatem. Propterea appingitur ejus imagini grandinosa nimborum species dæmonibus mixta: & additur etiam puteus, in quem grando cadit. Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Historia Chronologica Cardinalium & antistitum Pedemontanæ regionis pag. 326 consentit de corpore S. Grati servato in ecclesia Cathedrali Augustæ Prætoriæ, ac de cultu Sancti ut patroni, quem ait ante & post mortem miraculis claruisse. Corpus S. Grati olim translatum fuisse, aut certe elevatum, patet ex honorifica ejus asservatione, & ex miraculo, quod de dente evulso narratur in elogio infra dando. Quin & festivitatem translationis ad XXVII Martii annuntiat Ferrarius his verbis: Augustæ Prætoriæ translatio S. Grati episcopi. In annotatis pro ea laudat tabulas ecclesiæ Augustensis. Ex hisce omnibus liquet, non posse obstare cultui legitimo S. Grati, quod memoria ejusdem non reperiatur in antiquis ac præcipuis Martyrologiis: id enim ipsi commune est cum aliis quibusdam magni nominis cælitibus.

[4] [memoria ipsius in Fastis recentioribus;] Præterea nomen S. Grati memorarunt in Fastis suis plerique recentiores martyrologi. Inter Auctaria Usuardi apud Sollerium nostrum ad diem hunc VII Septembris Sanctum ita annuntiatum invenio in codice Camberiensi S. Mariæ: Civitate Augustæ, patriæ Sabaudiæ, depositio corporis sancti Grati ejusdem urbis episcopi. Molanus ibidem sic habet: Ipso die, depositio sancti Grati confessoris, Augustensis episcopi, miræ sanctitatis ac miraculorum viri. Ferrarius in Catalogo generali: Augustæ Prætoriæ S. Grati episcopi, ejusdem urbis patroni. Elogium uberius ex altero Ferrarii Catalogo infra dabo. Galesinius S. Gratum annuntiavit hoc modo: Augustæ, sancti Grati episcopi & confessoris, admiranda sanctitate, rerumque mirifice ac divine gestarum gloria clari. Demum Castellanus in Martyrologio universali & Martyrologii Parisiensis auctor Grati mentionem fecerunt: imo & Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani.

[5] Verum duo posteriores videntur ignorasse locum, [sed non sine errore apud Saussayum:] in quo S. Gratus episcopus fuit & colitur. Certe locum non recte exprimunt. Martyrologium Parisiense sic habet: In diœcesi Augustana ad fauces Alpium, sancti Crati episcopi. Scriptor hujus Martyrologii S. Gratum non recte in diœcesi potius quam in ipsa urbe locat, & Cratum errore forte typographico vocat. At omnia hæc in indice correcta invenio, cum ibi recte Gratus scribatur, & Augustæ Prætoriæ in faucibus Alpium ponatur. Clarius aberrat Saussayus, S. Gratum ita annuntians: Eodem die depositio sancti Grati, ejusdem ecclesiæ & urbis Salutiarum episcopi & patroni, qui sub Carolo Magno divinis virtutibus clarus effulsit, administratoque apostolico spiritu officio pastorali, ad præmium pro meritorum copia evocatus est. Non Salutiensis, sed Augustensis episcopus fuit S. Gratus, atque Augustæ Prætoriæ præcipue colitur. An vero sub Carolo Magno floruerit, examinabitur inferius. Hactenus de cultu Sancti.

[6] Jam vero quod spectat ad miracula, & beneficia ipsius patrocinio impetrata, [beneficia aliqua recentiora.] plura de iis generatim asserta sunt, quam singulatim relata aut minutim exposita. Attamen præter unum prodigium, quod elogio dando insertum est, alia quædam recentiora referuntur in Vita Italica, ex qua compendio ea huc transfero. Anno 1542 gravissimum in valle Augustana, & maxime circa pagum Brisogne, (Italice Bressognia ab auctore vocatur) ortum est incendium, quod toto octiduo continuatum, omnia in montibus absumpturum videbatur, accurrentibus frustra populis ad exstinguendum ignem late vagantem. Tandem clerus eo supplicabundus processit cum reliquiis S. Grati, & mox, mirantibus omnibus, exstinctum est incendium. Alio anno, qui non exprimitur, in provincia Tarantasiensi noxiæ bestiolæ omnia sic depascebant aut corrumpebant, ut simul spem messis absumerent. Recurrendum esse ad opem divinam crediderunt, atque aliqui venerunt ad canonicos cathedralis Augustensis, eosque flagitarunt aquam per reliquias S. Grati consecratam. Ea obtenta agros consperserunt; & sic omnia mox revirescere cœperunt, ut messis eo anno fuerit copiosa. Anno 1564 circa finem mensis Maii in festo sanctissimæ Trinitatis, quod eo anno erat XXVIII Maii, tanta in agro Augustensi deciderat nivis copia, ut messem corruptam eo anno & perditam crederent, penuriamque timerent. Institutæ igitur solemnes supplicationes, & circumlatæ ea de causa reliquiæ S. Grati, cujus patrocinio attribuerunt, quod messem habuerint satis abundantem. Plura nominatim non narrat auctor beneficia, asserit tamen alia multa facta, ac suo tempore continuata esse, sed ea brevitatis causa se omittere.

[7] Conscripta fuisse Acta quædam S. Grati seculo forsan XIV aut XV, [Acta S. Grati fabulosa sunt,] certum est. At non minus quoque constat, ea tam esse fabulosa, ut vix intelligatur, quidnam ex iis Actis pro vero haberi possit. Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum die XXIX Augusti observat, in Actis illis narrari inventionem quamdam capitis S. Joannis Baptistæ, sed eam nullo fulciri testimonio veritatis. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem VII Septembris Actorum illorum dat compendium, sed in Annotatis observat, quædam ab auctore illius Vitæ admixta esse a veritate prorsus aliena, atque ex iis nonnulla assignat. Ughellus quoque tom. 4 Italiæ Sacræ Col.n elogio S. Grati, ex Actis contracto, præpostera vocat Acta. Demum Papebrochius noster tom. 4 Junii, agens de reliquiis S. Joannis Baptistæ, pag. 761 Vitam S. Grati dicit merissimam esse fabulam, idque probat pag. 762, postquam illius partem præcipuam ex Ms. recitaverat. Quare actum agam, si operose probare velim Vitam illam S. Grati fide indignam esse.

[8] [uti & Vita Italica: edendum tamen Actorum compendium.] Ex hisce Actis fabulosis seculo XVII alia prodiit Vita impressa, quam ex Gallico sermone Italicam factam per D. Joannem Ludovicum Marcoaldo di Moncalieri, habet titulus Italicus, in quo item dicitur desumpta ex Legendario ecclesiæ cathedralis Augustensis, id est, ex Actis Ms. jam memoratis. Auctor hujus Vitæ impressæ liberaliter adoptavit, ac suis verbis paulo prolixius exposuit fabulas in Vita Ms. inventas, quæ invicem subinde repugnant, nec seriam merentur refutationem. Hac de causa satis mihi erit, dare Actorum illorum compendium ex Ferrario, atque in Annotatis ad istud breviter observare, quam fabulosa sint omnia fere in Actis relata. Porro ob profligatam hanc Actorum fidem ætas S. Grati dubia fit & incerta; neque enim ex fabulis aliquid certi de ætate Sancti aut probari potest aut statui. Examinandum igitur videtur, quid scriptores de ætate S. Grati dixerint, quidque probabilius dici possit ac debeat.

§ II. Ætas S. Grati investigatur.

[Plerique volunt S. Gratum floruisse seculo 8 & 9:] Plerique scriptores pro figenda Sancti epocha respexerunt ad seculum VIII & IX: neque obscura est hujus opinionis ratio, cum in Actis fabulosis S. Gratus jungatur cum Carolo Magno, quem seculis VIII & IX floruisse constat. Ad Leonem III, quem Ferrarius in compendio suo Pontificem S. Grato jungit, aliqui etiam haud dubie attenderunt, ut liquet ex statuta per eos epocha S. Grati. Sammarthani quidem tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 228 in catalogo episcoporum Augustensium S. Gratum ponunt sub finem seculi VIII & initium IX, cum velint S. Jucundum eidem successisse circa annum 810. Iidem alium deinde recensent Gratum II circa annum 880, & alium Jucundum I sub finem seculi V & initium VI. Non inficior fieri potuisse, ut inter priores Augustensis ecclesiæ antistites fuerint duo Grati nomine, ac duo itidem Jucundi: attamen id adeo non video probatum, ut potius existimem, utrumque ex solo errore chronotaxis fuisse geminatum. Ughellus jam ante laudatus Jucundos eodem modo geminat: sed unicum ponit S. Gratum, circa annum 810, ut existimat, defunctum. Castellanus item in margine pro anno emortuali notavit, circa 810. In Martyrologio Parisiensi notatum invenio, Post annum DCCCXIV. Franciscus Augustinus ab ecclesia S. Grati episcopatum extendit ab anno 770 usque ad 790, ita ut hic etiam Gratum faciat synchronum Carolo Magno tum regi, [alias tamen creditur vixisse seculo V, & episcopus factus] non item Leoni Papæ III.

[10] Verum ab hisce omnibus longe dissidet Carolus Novariensis episcopus in Novaria ante laudata pag. 20, ubi de S. Grato aut Grado ita scribit: Nunc esse puto presbyterum, qui pro episcopo suo subscripsit epistolæ Synodali Eusebii archiepiscopi Mediolanensis, ad Leonem Pontificem, inter cujus epistolas ea leguntur. Quæ subscriptio ita se habet: “Ego Gradus presbyter directus ab episcopo meo Eustasio ecclesiæ Augustanæ, vice ipsius in omnia suprascripta consensi & subscripsi, anathema dicens iis, qui de Incarnationis Dominicæ sacramento impia senserunt”. Eo magis hoc mihi persuasum est, quod hujus sancti episcopi (Grati) lego fuisse discipulum Jocundum. Episcopum autem Augustanum ejus nominis video subscriptum tertiæ, & quartæ synodo Romanæ, sub Symmacho Papa celebratæ. Qui Pontifex a Leonis tempore ita distat, ut, qui sub Leone discipulus fuit, facile potuerit episcopus esse sub Symmacho. Hæc opinio ætatem S. Grati reducit ad seculum V, facitque ut Sancti episcopatus extendi debeat inter medium & finem dicti seculi. Tanto autem apparet probabilior, quanto magis vitiosa ac fabulosa sunt S. Grati Acta, quæ sola præ oculis habuerunt contrariæ sententiæ patroni. Verum lubet argumentum illustrissimi antistitis paulo latius explicare.

[11] Epistola Eusebii Mediolanensis, cui Gradus aut Gratus presbyter pro episcopo suo subscripsit, [postquam anno 451 in concilio Mediolanensi pro episcopo suo fuerat:] data est ad S. Leonem Papam in concilio provinciali Mediolanensi, recteque a Baronio innectitur anno 451, licet Labbeus tom. 3 Conciliorum Col.d marginem notaverit annum 452, atque annus ille ab aliis quibusdam sit adoptatus. Etenim synodus illa congregata est, quando habenda erat synodus Chalcedonensis, seu postquam S. Abundius Comensis episcopus, qui legatus Pontificius missus fuerat Constantinopolim, inde erat reversus cum tribus legationis sociis; non vero post celebratum concilium Chalcedonense, ut alii videntur credidisse. Videri potest Baronius ad annum 451. Nam ad propositum meum parum interest, annone 451, an 452 habita sit synodus Mediolanensis. Id solum observo, episcopum Eustasium, pro quo Gradus concilio interfuit, versimiliter infirmum fuisse aut senio fractum, ita ut verisimile fiat, Gradum aut Gratum, qui vices episcopi sui in concilio egit, non diu post eidem in episcopatum successisse; præsertim cum Jucundus, qui secundum traditionem Augustensium Grati fuit discipulus, probabilitatem hujus opinionis notabiliter augeat.

[12] Quippe nullum est dubium, quin Jucundus ecclesiæ Augustensi præfuerit ineunte seculo VI, [huic sententiæ favet episcopatus Jucundi, qui certo sedit anno 501.] cum legatur subscriptus tertiæ & quartæ Synodo Romanæ sub Symmacho, ut videri potest apud Labbeum tom. 4 Col.amp; 1338. Prior autem ex his synodis habita est anno 501, altera anno 502. Quamdiu tunc sedisset Jucundus, dici nequit: at sive paucis annis sedisset sive multis, inter Eustasium anno 451 adhuc viventem, & Jucundum anno 501 sedentem, Grati episcopatui intervallum reperitur idoneum, quod facile ab ipso impleri potuit, quodque a nullo alio impletum fuisse scitur. Hæc igitur opinio admodum apparet probabilis: si autem æque est vera, necesse non erit duos Jucundos aut duos Gratos recensere inter antistites Augustenses. Præterea in hac sententia utcumque perspicitur, unde biographus occasionem sumpserit scribendi fabulas plerasque Vitæ insertas, videlicet de invento capite S. Joannis Baptistæ, de concilio Chalcedonensi, de Leone Papa, & legationibus S. Grati: nam aliqua iis temporibus contigerunt, ex quibus audacissimus fabulator somnia sua haurire potuit. Primo caput sancti Præcursoris Emesæ revera inventum est anno 452, ut probat Papebrochius tom. IV Junii pag. 723: ideoque inventio congruit assignatæ ætati S. Grati. Secundo Chalcedonense concilium celebratum est anno 451, quo Gratus noster pro episcopo suo Mediolanensi synodo, quæ illi erat prævia, interfuit: atque eodem tempore Pontifex erat S. Leo I. Hinc ille synodum Chalcedonensem nescio quam, Leonem III, ac legationes Grati varias exsculpere potuit, magna quidem imperitia parique audacia, sed non magis inepte, quam alia quædam conficta videbimus in Annotatis.

[13] [Non interfuit S Gratus translationi corporis S. Mauritii;] Quæ in dando elogio num. 2 dicuntur de reliquiis SS. Mauritii & sociorum martyrum per S. Theodulum Sedunensem episcopum & S. Gratum Augustensem in monasterio Agaunensi depositis, non satis certa videntur, ad ætatem S. Grati ex eo facto definiendam: nec certa ætatis S. Grati epocha colligi inde posset, etiamsi certum esset, S. Gratum earum reliquiarum translationi interfuisse, cum duo Theoduli aut Theodori, Sedunensis vel potius tunc Octodurensis ecclesiæ episcopi, dicantur Sanctorum illorum reliquias transtulisse; nimirum S. Theodorus I Octodurensis episcopus, qui floruit circa finem seculi IV, ut probatum est ad XXVI Augusti, ubi de eo actum, & S. Theodorus II, quem circa initium seculi VI claruisse, ostendi in ejus Actis, ad XXVII Augusti datis. Id unum observo, utrumque illum Theodorum non longe abesse ab ætate S. Grati secundum epocham datam: nam primus medio circiter seculo præcessit; secundus vero cum Grato vivere potuit, cum dicatur obiisse circa annum 516. Quare videtur scriptor temere attribuisse S. Grato translationem, quam circa tempora ipsius peractam legerat, sicut eidem magis ridicule elevationem capitis S. Joannis Baptistæ adscripsit. Qui translationem illarum reliquiarum ad seculum IX retulerunt, respexerunt ad Theodorum aut Theodulum III, qui illo seculo floruisse dicitur: at nullo hactenus monumento idoneo probatum vidi, translationem SS. Mauritii & sociorum contigisse seculo IX, nedum præcise anno 880, ut asserunt Sammarthani, geminum Gratum seculo IX idcirco ponentes, & utrique cum Theodulo Sedunensi translationem Thebæorum martyrum male attribuentes.

[14] [sed cum duobus aliis episcopis transtulit corpus S. Innocentii:] Porro quemadmodum non existimo, S. Gratum adfuisse translationi sanctorum Mauritii & sociorum ad ecclesiam Agaunensem, quia id in monumento idoneo non reperio; ita facile admisero, Sanctum interfuisse translationi unius ex martyribus legionis Thebææ, nam id Acta illorum testantur. Quippe Acta SS. Mauritii & sociorum, edita a Petro Stevartio, cap. XI ita habent: Neque hoc omittendum est, quod post longum temporis tractum B. Innocentii martyris membra Rhodanus revelavit… Prolatas namque reliquias leniter lambens, non ideo a sinu terræ protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret: sed ob gloriosam devotionem, quasi intra ambitum basilicæ ceteris martyribus sepultura præciperet sociari. Cujus translationem sanctæ recordationis Domitiano Genevensi, & Grato Augustæ urbis, vel Protasio tunc temporis illius (ecclesiæ Octodurensis) episcopo celebratam recolentes, quotidiana devotione & laudibus frequentamus. Hæc Acta non quidem sunt S. Eucherii Lugdunensis, cujus Opusculum deinde edidit Chiffletius in Paulino illustrato: sunt tamen scriptoris satis antiqui, & verisimiliter seculi VI. At cum examen Actorum S. Mauritii accurate institui debeat ad XXII Septembris; hic dicere sufficiet, nullam esse rationem, cur dubitemus de inventione & translatione S. Innocentii hic data: neque etiam prudenter dubitari posse, quin S. Gratus, de quo agimus, illi translationi adfuerit.

[15] Si igitur tempus hujusce translationis assignari possit, [hæc autem translatio videtur contigisse] ratione verisimillima dici poterit, quo fere tempore vixerit S. Gratus. Tempus autem dictæ translationis utcumque innuunt gemina S. Mauritii Acta, inter se collata. Nam antiquiora, quæ S. Eucherius scripsit ante medium seculi V, de memorata translatione tacent: indeque colligitur eam contigisse post scripta Acta, ideoque non esse factam diu ante medium seculi V. Si autem non est facta diu ante medium seculi V; etiam contigisse debuit post medium seculi V, cum circa medium illius seculi Eustasius esset episcopus Augustensis; inventio vero & translatio facta sit, quando Gratus ecclesiæ Augustensi præsidebat. Jam vero ex alteris S. Mauritii Actis ostendam, translationem illam non contigisse post seculum V. Auctor illorum cap. XI narrat inventionem & translationem jam memoratam S. Innocentii, cui S. Gratus adfuit. Deinde cap. 12 sic agit de instaurata Agaunensi ecclesia per Ambrosium abbatem, ut satis insinuet, hanc ecclesiæ instaurationem serius contigisse. Rursum cap. 13 refert perpetuam psalmorum hymnorumque decantationem ibi institutam esse a S. Sigismundo Burgundionum rege, ibique finem Actis imponit, insinuans postremum id esse factum.

[16] At dicta instauratio ecclesiæ Agaunensis per Sigismundum & Ambrosium abbatem facta est circa annum 516, [inter medium & finem seculi 5, adeoque Gratus eo tempore sedisse.] ut probatum est in S. Theodoro II Octodurensi ad XXVII Augusti. Quare translatio S. Innocentii videtur omnino contigisse ante annum 516, & ulterius ante finem seculi V. Alii enim episcopi circa annum 516 præerant tam Octodurensi quam Genevensi ecclesiæ, quam nominentur in dicta translatione. Rursum prioriribus annis seculi VI Augustensi ecclesiæ non præerat Gratus, sed Jucundus ipsius discipulus passim habitus. Quare respiciendum necessario videtur ad seculum V: nam inter medium & finem seculi V, seu inter annum 452 & 500 omnes episcopi, qui præsentes fuere translationi, sedere potuerunt, cum nec Octodurensis, nec Genevensis nec demum Augustensis episcopatus illo tempore per alios episcopos occupatus fuisse dicatur. Hæ rationes ejusmodi apparent, ut hominem prudentem ad assensum movere possint, atque ea de causa existimo S. Innocentii corpus inventum esse inter medium & finem seculi V, certe donec aliquid certius afferatur: & consequenter S. Grati episcopatum inchoandum puto post annum 551 anno aliquo incerto, & producendum usque ad finem fere seculi V, cum tanta tamen latitudine ut viginti & pluribus annis ante annum 500 mortuus esse possit, Jucundusque ejus discipulus sedisse.

§ III. Refutatur opinio aliorum de tempore translationis S. Innocentii & de ætate S. Grati.

[Tillemontius credit corpus S. Innocentii circa medium seculi 7 translatum,] Verumtamen sententiæ modo expositæ de translato corpore S. Innocentii seculo V post medium, repugnantem invenio Tillemontium tom. 4 Monum. eccl. in S. Mauritio, & præcipue nota 1 in Mauritium, ubi translationem S. Innocentii refert ad medium fere seculum VII; indeque ulterius colligit, Acta S. Mauritii, ex qua illam translationem recitavi, scripta tantum esse sub finem ejusdem seculi. Enimvero gravis sit oportet Tillemontii ratio, ut persuadeat translationem Innocentii, de qua loquitur auctor cap. XI, centum & triginta, ut minimum, annis posteriorem esse iis, quæ cap. 12 & 13 de Ambrosio abbate & Sigismundo rege referuntur tamquam non diu admodum præterita. Audiamus, quid dicat de Ambrosio: Sed nunc (ecclesia Agaunensis) jubente præclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo ædificata, biclivis esse dignoscitur. Itane loqueretur scriptor, cujus elegantiam laudat Tillemontius, si ecclesiæ Agaunensis instauratio contigisset centum & octoginta fere annis, antequam scriberet? Nihilo magis tantum temporis intervallum innuunt, quæ cap. 13 de Sigismundo rege dicit, & quibus Opusculum suum concludit. Quapropter non dubito, quin auctor ille plusquam toto seculo citius scripserit: nam haud dubie translationem S. Innocentii ultimo loco narrasset, si hæc contigisset eodem, quo scribebat, seculo, & centum ac triginta annis post Ambrosium & Sigismundum.

[18] [quia Protasius episcopus interfuit circa illud tempus concilio Cabilonensi: at nec certo] Unica vero Tillemontii ratio huc reducitur. Interfuit prædictæ translationi Protasius, episcopus illius, ecclesiæ nimirum Sedunensis, (aut potius Octodurensis, unde episcopatus Sedunum translatus dicitur.) Hic, inquit, Protasius circa annum 644 interfuit concilio Cabilonensi. Translatio igitur figenda circa medium seculi VII, credendumque tunc etiam floruisse Gratum Augustensem & Domitianum Genevensem, qui simul translationi adfuerunt. Respondeo primo valde incertum esse, an Protasius, qui concilio Cabilonensi interfuit, episcopus fuerit Sedunensis, an vero Senecensis: nam Senecensium antistitum catalogo fuit olim insertus, indeque solum ejectus per Sammarthanos ob concilium, quo de agitur. Attamen hoc concilium non tam clare favet causæ Sedunensium, ut res non maneat dubia. Colligo id ex Annotatis Labbei ad concilium Cabilonense, quod ponit circa annum 650, tom. 6 col. 393. Notat ibi subscriptiones se dare ex solo codice Bellovacensi, in quo erat Protasius Sedunensis; in vulgatis vero fuisse Sentiensis, Quis modo dicat, utra melior sit lectio? Neque enim illorum, qui Concilia ediderunt, opinio nos ea de re securos reddere potest, oum Senecensis episcopus æque adesse potuerit concilio Cabilonensi ac Sedunensis, de quo ne certo quidem ausim asserere, eo tempore Francis fuisse subjectum. At supponamus, Protasium illum certo fuisse episcopum Sedunensem; & videamus, an inde necessario sequatur, translationem corporis S. Innocentii figendam esse circa medium seculi VII, prout vult Tillemontius, & cum eo Ruinartius in annotatis ad Appendicem Operum Gregorii Turonensis Col.em>.

[19] Præfuit aliquis Protasius Sedunensi ecclesiæ circa annum 644: [ille fuit Sedunensis; nec excludit alium Protasium seculo 5 ponendum:] supponamus id omnino esse certum. An idcirco admittendæ sunt omnes consecutiones, quas formant adversarii? An non potuit alius Protasius eidem ecclesiæ præesse post medium seculi V? Sane catalogus Octodurensium ac deinde Sedunensium episcoporum tam plenus non est seculo V, ut locus non relinquatur Protasio inter medium & finem seculi V inserendo. Genevensium quoque episcoporum catalogus nullum exhibet antistitem inter medium & finem seculi V, ita ut Domitianus Genevensis facile eo tempore sedere potuerit; nisi Domitianus sit idem cum Donatiano, quem catalogus exhibet præpropere, cum dicatur sedisse tempore Godisilli Burgundionum regis. Certe Godigisillus ille Burgundionum rex, & frater Gondebaudi regis, a quo occisus est Viennæ circa annum 500, sedem regiam Genevæ habuit vergente ad finem seculo V, ut constat ex Vita S. Epiphanii Ticinensis episcopi, qui Godigisillum, aliis Godigisclum, Genevæ convenit. Cum autem nomina Donatianus & Domitianus parum differant & subinde confundantur, potest hic ille ipse esse Domitianus episcopus, qui cum Protasio & Grato translationem peregit. Si cui id non placet, potuit Domitianus etiam ante Donatianum sedere: nam locus in catalogo est vacuus. Tres igitur episcopi memorati in translatione simul sedere potuerunt post medium seculi V, quo translationem secundum Acta figendam esse, ante probavi.

[20] Jam vero examinemus, an circa medium seculi VII, [minus inveniri possunt medio seculo 7 alii episcopi, qui in translatione fuerunt:] quo non potest figi translatio S. Innocentii, nisi ineptissime locutus sit scriptor Actorum, tam facile reperiri possint Gratus Augustensis & Domitianus Genevensis cum Protasio Sedunensi, ut huic omnino attribuenda sit translatio. Tempore concilii Cabilonensis Genevæ sedebat Pappulus II, qui eidem concilio reperitur subscripsisse. Post Pappulum II tot sequuntur episcopi in Catalogo Genevensium apud Sammarthanos, ut necesse non sit ullum addere ad implendam partem reliquam seculi VII, totumque seculum octavum cum sequentibus. Imo tot etiam recensentur ab inito seculo VI usque ad laudatum Pappulum episcopi, ut nullus videatur deesse. Itaque non facile mutandus est ordo antistitum Genevensium, cum videantur accurate annotati fuisse in antiquis codicibus, ideoque neque post Pappulum II temere inserendus est Domitianus aliquis, acsi interfuisset translationi memoratæ. Nihilo magis verisimile fit, Gratum aliquem sedisse in ecclesia Augustensi circa medium seculi VII. Ratio hæc est. Constat, Augustam Prætoriam seculo VI occupatam fuisse a Longobardis. Ab eo autem tempore, quo Longobardi in Italiam venerunt, usque ad annum 788, quo dudum facti erant Catholici, nullus in catalogo Augustensium recensetur episcopus. Hinc igitur probabilis oritur suspicio, ecclesiam Augustensem diu caruisse episcopis. Quare non sine ratione idonea illi ecclesiæ attribuendus est circa medium seculi VII Gratus aliquis antistes, cum ne quidem constet, an ullum omnino habuerit eo tempore. [alio argumento prorsus improbatur opinio adversariorum.]

[21] Alio demum argumento placet uti, ut ostendam opinionem Tillemontii & Ruinartii de tempore translationis S. Innocentii improbabilem esse, & consequenter S. Gratum Augustensem vixisse seculo V, non vero VII. Dubitari vix potest, quin Acta, in quibus illa translatio narratur, scripta sint diu ante finem seculi VI. Rationes aliquas jam dedi num. 17: hic addo alias. Primo S. Guntramnus Francorum in Burgundia rex, per presbyterum petiit reliquias S. Mauritii, easque obtinuit, teste Gregorio Turonensi lib. de Gloria martyrum cap. 76, ubi etiam ex ore ipsius presbyteri refert miraculum in illa translatione factum. Aliud quoque miraculum ibidem narrat Gregorius. Hæc figi possunt circa annum 580, & certe contigerunt ante 590. Præterea anno 602 contigit translatio SS. Victoris & Ursi, duorum e legione Thebæa martyrum, teste Fredegario apud Ruinartium col. 604. Porro credibile non est, scriptorem Actorum, si vixisset seculo VII, hæc omnia ignoraturum fuisse aut omissurum; præsertim cum de Victore & Urso nominatim meminerit cap. 10 his verbis: Nam ex eadem legione fuisse dicuntur Ursus & Victor, quos Solodori passos fama confirmat. Atqui tamen neque de horum translatione, neque de aliis mox memoratis, vel verbum habent laudata S. Mauritii Acta. Itaque prudenter dubitare non possumus, quin antea fuerint scripta, videlicet circa medium seculi VI, prout ultima Actorum illorum capita etiam insinuant. Ætas igitur S. Grati, qui in his Actis memoratur, non recte assignata est a Ruinartio & Tillemontio, sed figenda est inter medium & finem seculi V. Ignoscat studiosus lector, si hæc disputatio paulo prolixior videatur: nam tanto diligentius hanc controversiam tractare volui, quanto plures errores ex admissa adversariorum opinione simul pullularent.

APPENDIX
De ætate B. Galli, antistitis item Augustensis.

Gratus aut Gradus episcopus conf. Augustæ Prætoriæ in Pedemontio (S.)
Gallus ejusdem urbis episcopus (B.)

[B. Gallus episcopus non floruit seculo 9 aut XI;] In catalogo episcoporum Augustensium invenio memoratum Gallum, quem beatum vocat Ughellus, Sammarthani Sanctum. Cum vero nec diem aliquem ejus cultui assignatum, nec memoriam ipsius Martyrologiis insertam reperiam, lubet hic paucis de eo agere. Ughellus octavum recenset inter Augustenses episcopos circa finem seculi IX hisce verbis: Gallus, quem Beatum appellant, de quo nullum aliud monumentum apud Augustensem ecclesiam extat, præter ipsius corpus, eodem loco, quo Grati, conditum. Franciscus Augustinus ab Ecclesia pag. 327 Gallum ad seculum XI removet, paucaque hæc de eo habet verba: B. Gallus, qui pariter prioratum S. Ursi rexerat. Sammarthani iis, quæ dedit Ughellus de Gallo, sequentia addunt: In monasterio S. Ursi habet ejusmodi epitaphium: “Hic requiescit in pace sanctæ memoriæ Gallus episcopus, qui vixit in episcopatu annos 17, menses II, dies 20. D. P. sub D. 3 Nonas Octobris, duodecies P. C. Paulini Junior. V. C. Indict. 10.” Ultima a D. P. sic lego: Defunctus pie sub die III Nonas Octobris, duodecies post consulatum Paulini Junioris, viri clarissimi, Indictione X.

[23] Omnes autem characteres innuunt, hoc epitaphium vetustissimum esse & non diu post mortem beati Antistitis positum. Tam accurate autem mortis diem & annum exprimit, [sed seculo 6, defunctusque est anno 546:] ut mirer, Sammarthanos adeo aberrare potuisse, ut Beatum cum Ughello plusquam trecentis annis juniorem faciant. Etenim mortuus dicitur, III Nonas Octobris, seu die V Octobris, & anno duodecimo post consulatum Paulini Junioris, id est, anno 546. Nam Paulinus Junior anno 534 ultimus fuit Occidentis consul, & anno 535 in Occidente scribebatur: Post consulatum Paulini, ac deinde post consulatum Paulini secundo, tertio, quarto &c. Annus autem duodecimus post finitum annum 534 est annus 546, atque illo etiam anno a mense Septembri inchoata erat Indictio 10, quæ exprimitur in epitaphio, ita ut omnia nitide sint ibidem exposita; morsque B. Galli figenda sit anno 546, die V Octobris. Episcopatum vero suscepit anno 528, die XV Octobris, quæ Dominica tunc erat, ut ex littera dominicali A colligitur. Annum & diem assignatum suscepti episcopatus facile reperiet, qui annos 17, menses XI & dies viginti accurate subtraxerit a memorato anno & die emortuali.

[24] Ex hisce colligo primo, mirandum non esse, [ordo primorum antistitum Augustensium probabiliter assignatus.] si in ætate S. Grati longe aberratum fuerit, cum ætas B. Gallo in Catalogis attributa non minus absit a vera chronotaxi. Observo secundo, episcopos Augustenses seculi V forte omnes esse notos, atqui ita ordinari posse. Protasius ponitur primus anno 408, an satis certo, non inquisivi. Huic saccedere potuit Eustasius, qui usque ad annum 451 & forte diutius vixit. Eustasium secutus videtur S. Gratus, ut ante probatum. Post Gratum vero, vergente ad finem seculo V sedere cœpit S. Jucundus; atque hic facile superesse potuit usque ad annum 528, quo episcopus factus est B. Gallus, anno 546 defunctus. Vix dubito, quin alius rursum B. Gallo fuerit suffectus, sed is mihi hactenus ignotus, nisi forsan sit Hugo, qui post Gallum in Catalogis ponitur multo serius, sed sine ulla temporis nota. At plura de iis non examino; sed subjungo ex Ferrario compendium Actorum, quod plerique scriptores ex iis elogia sua formarint, licet alias plura contineant fabulosa quam vera.

ACTORUM FABULOSORUM COMPENDIUM
Ex Ferrarii Catalogo Sanctorum Italiæ.

Gratus aut Gradus episcopus conf. Augustæ Prætoriæ in Pedemontio (S.)
Gallus ejusdem urbis episcopus (B.)

[Varia fabulosa de natalibus & prioribus gestis Sancti:] Gratus natione Græcus, Lacedæmone illustri genere natus, Athenis liberalibus disciplinis optimisque moribus excultus, cum adolescens contemplationis ac rerum divinarum cognitionis desiderio teneretur, Ephesum a profectus, ibi monasticum habitum induit. Ubi brevi ad eam regularis observantiæ & doctrinæ perfectionem pervenit, ut cæteros humilitate, obedientia, modestia, gravitate, continentia, scientia, cæterisque virtutibus anteiret; & aliis divinas Scripturas interpretaretur. Cum apud Chalcedonem b synodus adversus Constantinum imperatorem coacta: in qua CLXXVI episcopi convenerant, celebraretur, affuit inter alios & Gratus; cui ob doctrinæ præstantiam Magni cognomen inditum fuit. Quem Patres concilii ad Karolum Magnum c Francorum regem, & Occidentis imperatorem pro pacis Ecclesiæ reformatione legatum destinarunt. Peracta feliciter legatione, Romam ad Leonem III Pontificem Maximum venit: a quo benigne acceptus, numquam adduci potuit, ut Cardinalis fieret, aut alios honores acciperet. Obierat per id tempus episcopus Augustæ Prætoriæ; quod cum Gratus, in æde S. Mariæ ad Martyres orans, visione didicisset, Pontificique narrasset, ab eo mortuo episcopo suffectus, contradicere non est ausus.

[2] [gesta alia in episcopatu partim vera:] Cum Augustam venisset, brevi assiduis prædicationibus, tum publicis, tum privatis, populum variis erroribus respersum repurgavit, ecclesiasticam in clero disciplinam restituit, divinum cultum reformavit & auxit. Profectus ad concilia d nonnulla, maximæ in eis fuit autoritatis, ut Acta ipsa declarant. Reversus ad ecclesiam suam; quæ illius absentiam ægre ferebat, ad pristinum vineæ cultum, populum sacris concionibus ad mandatorum cælestium observantiam erudiens, seque jejuniis, orationibus, vigiliis, meditationibus exercens, reduxit. B. Jucundum e ita moribus excoluit, & in sacris Litteris erudivit, ut sacris initiatus ordinibus, ac presbyter ordinatus, sibi in episcopatu succedere meruerit. Reliquias S. Mauritii f martyris & sociorum, sordido loco ad Rhodani fluminis ripam jacentes, divino admonitu una cum S. Theodulo episcopo Sedunensi in Agaunensi monasterio loco decentiore reposuit: quarum pars aliqua Sedunum a Theodulo, pars Augustam ab ipso Grato delata est.

[3] [fabulosa inventio capitis S. Joannis Baptistæ:] Cum his temporibus caput sanctissimi Præcursoris g in puteo apud Sebastem Samariæ urbem divinitus detectum fuisset, & vox audita, solum Gratum Augustæ episcopum illud inde extracturum; mox summus Pontifex ab Hierosolymorum episcopo certior factus, Gratum accersit. Qui cum Jucundo Romam profectus (campanis in urbium ingressu, ut ferunt, sponte sonantibus, quod & Ptolemaïde factum traditur) navi conscensa, in Palæstinam, tempestate sævissima suis orationibus mirabiliter sedata, pervenit: cumque ad puteum accessisset, & lacrum caput coruscans adspexisset, illud (mirabile dictu) statim de putei profundo in manus Grati prosiliit. Quod cum summo Pontifici detulisset, mentum h ab eo a capite avulsum dono accepit, quod in Augustensi ecclesia maximo totius populi & cleri jubilo collocavit.

[4] [mors Sancti & miracula.] Denique sanctus Episcopus, annis & piis laboribus confectus, VII Idus Septembris obdormivit in Domino, ante & post mortem miraculis clarus. Ex quibus unum libet referre. Cum Bona i Sabaudiæ comitissa dentem S. Grati anno DCC circiter ab illius obitu ægre obtinuisset; dum evelleretur, illud sane post tanti temporis spatium plane mirandum accidit, quod sanguinis recentis guttæ ex loco dentis avulsi stillare visæ sunt, & quod admirationem auxit, abeunte comitissa, tantus fragor in æthere, tot tonitrua & fulmina, tot nimbi & procellæ cœpere, ut urbem mox ruituram cives metuentes, post comitissam festinantes, ab ea precibus dentem recuperarint: statimque aer & cœlum serenum rediit.

ANNOTATA.

a Nomen Gratus, aut forsan Gradus, nullo modo favet iis, quæ de patria Sancti dicuntur, aut de monastica vita Ephesi instituta. Quapropter non crediderim fuisse Græcum natione, aut Lacædemonium patria; sed Italum fuisse magis conjicio. Quod dicitur de studiis peractis Athenis, æque ineptum est, cum Athenæ non amplius florerent seculo V. Omnia igitur ista plane commentitia videntur.

b Ineptissima sunt, quæ de concilio Chalcedonensi commentus est biographus. Unica fuit synodus Chalcedonensis, congregata tempore S. Leonis Papæ, & Marciani imperatoris, nimirum anno 451, non adversus Constantinum imperatorem, sed contra hæreses Nestorii & Eutychetis; eaque œcumenica fuit, ac longe numerosior, quam hic dicitur.

c Quæ de legatione S. Grati ad Carolum Magnum & ad Leonem Papam III dicuntur, ejusdem cum præcedentibus sunt farinæ. Neque adpersonas istas attendendum est pro figenda epocha vitæ S. Grati. Si enim ridiculus horum Actorum scriptor Carolum Magnum & Leonem III potuit conjungere cum Chalcedonensi concilio, eos pari temeritate cum S. Grato jungere potuit. Delenda igitur etiam sequentia, quæ de oblata dignitate Cardinalitia, & de visione S. Grati conficta sunt.

d Uni concilio Mediolanensi anno 451 pro episcopo suo interfuit Gratus presbyter, quem credimus hunc eumdem esse Sanctum, ut videri potest in Commentario § 2. Occurrit quidem nomen Gratus in aliorum quoque conciliorum subscriptionibus;sed fuerunt alii synonymi, qui illis interfuerunt conciliis.

e S. Jucundus colitur 30 Decembris. Habeo Vitam ejus Ms., sed ea quoque est recentioris calami. Laudatur in illa S. Gratus, ut S. Jucundi magister, sanctitate ac doctrina conspicuus. Porro Jucundum præfuisse Augustensi ecclesiæ circa initium seculi 6, ostendi in Commentario § 2.

f Hæc item non videntur errore carere; sed jam correcta sunt in Commentario num. 13 & seqq., ubi etiam de S. Theodulo Sedunensi dictum.

g Aliquam capitis S. Joannis Baptistæ inventionem contigisse anno 452, quo videtur vixisse S. Gratus, observavi in Commentario num. 12. Verum quæ hic de illa capitis inventione dicuntur, plane fabulosa sunt, & jam refutata tom. 4 Junii pag. 761.

h An mentum istud, quod ut mentum S. Joannis Baptistæ servatur in ecclesia Augustensi, illius revera sit Sancti, non inquiro.

i Papebrochius tom. 4 Junii pag. 762 intelligithic Bonam Bituricensem, quæ, non uxor, ut festinanter dixit, sed mater fuit Amedæi VIII & uxor Amedæi VII. Verum in Vita Italica dentem Sancti petiisse dicitur Bona Borbonica, quæ nupta fuit Amedæo VI post medium seculi 14, quæque post mortem Amedæi VII administrationem Sabaudiæ obtinuit, dum minorennis erat Amedæus VIII. Vide Guichenonum in Historia genealogica domus regiæ Sabaudicæ cap. 25. Quod res contigisse dicatur 700 fere annis post mortem Sancti, nullam meretur attentionem, quia biographus non curavit de recta chronotaxi.

DE SANCTO FACIOLO
IN CENOMANENSI ET PICTAVIENSI PROVINCIA CULTO.
Ex Castellano.

[Commentarius]

Faciolus cultus in provincia Cenomanensi & Pictaviensi (S.)

J. S.

Castellanus in Martyrologio universali inter Sanctos Galliæ primo loco recenset Faciolum, sic de eo scribens Gallice, ut verba ejus reddo Latine: Eodem die S. Facioli (Gallice Facile,) qui colitur ut martyr Luciaci in provincia Cenomanensi, ibique est patronus; ut confessor colitur in quodam prioratu provinciæ Pictaviensis, ubi nominatur (Gallice) S. Faziou. Posset quis dubitare, an diversi non sint Sancti: at mihi monumenta non sunt, quibus aliquid prædictis tuto addere possim.

DE S. CARISSIMA VIRGINE,
QUÆ COLITUR ALBIGÆ IN OCCITANIA

Sec. VI, ut fertur.

SYLLOGE
De cultu & gestis.

Carissima virgo Albigæ in Occitania (S.)

AUCTORE J. S.

Novissimi martyrologi Galli hodie memorant S. Carissimam virginem ab aliis omissam, diuturno tamen & satis vetusto cultu illustrem. [Memoria & cultus Sanctæ, cujus quædam exstant Acta:] Castellanus in Martyrologio universali de ea sic habet: In diœcesi Albigensi S. Carissimæ (Gallice Careme) virginis. Martyrologium Parisiense: In territorio Albigensi, sanctæ Carissimæ virginis, cujus corpus Albigæ in majori sanctæ Cæciliæ basilica religiose colitur. Simon de Peyronet in Catalogo Sanctorum ac Sanctarum S. Carissimæ cultum magis asserit, de ea in Annotatis ad vocem Careme, Latine Charissima, ita scribens: Cujus sacra memoria celebris est in agro Albiensi VII Septembris, qua die colitur in ecclesia ac diœcesi Albiensi sub ritu semiduplici, ut liquet ex ejusdem diœcesis Kalendario, ac antiquo venerabilis capituli S. Cæciliæ Lectionario, ubi ejus Vitam Ms. legimus, quam a B. Sulpitio Bituricensi primate litteris exaratam, ibidem diximus. Porro hæc Sancta vernacula lingua Sainte Careme, al. Caresme apud Albienses audit: sub qua nuncupatione ecclesiam habet sibi dicatam in eadem diœcesi Albiensi, Papyrio Massono, vulgo sainte Chresme: tantæque Cælitis veneranda pignora nonnulla asservantur Albiæ in cathedratico ejusdem S. Cæciliæ templo. Hactenus laudatus scriptor, cujus testimonio cultus Sanctæ satis probatus est: at quædam ipsius dicta magis examinanda sunt aut elucidanda.

[2] Primo leviter potius assertum, quam firmum aut probabile videtur, [at hæc non esse probatæ fidei, existimant scriptores Historiæ Occitaniæ,] quod dicitur de Vita S. Carissimæ per S. Sulpitium episcopum Bituricensem scripta. Certe scriptores nuperrimi Historiæ Occitaniæ non tam favorabile de illa Vita tulere judicium, ut mox patebit. Fuerunt inter antistites Bituricenses duo Sulpitii, ambo Sancti, alter vergente ad finem seculo VI, alter seculo VII ante medium. Quare si alteruter scripsisset Acta S. Carissimæ, auctorem hæc haberent supparem, cum mors Sanctæ figatur sub initium seculi VI, & sic tuto figi posset, si Acta pro bonis admitterentur. Verum Claudius de Vic & Josephus Vaissete in scripta nuperrime Historia Occitaniæ tom. 1 pag. 662 & 663 de Actis S. Carissimæ insertis Breviario Albiensi disserunt, creduntque scripta saltem non esse nisi post seculum XI. Ipsa illorum verba huc transferre placet, quia Albiense Breviarium mihi ad manum non est. Dato Actorum compendio, quod infra recitabo, hæc Gallice subdunt: Talis est Legenda S. Carissimæ. At si S. Eugenius (Carthaginensis episcopus) non fundavit monasterium Vianciense *, ut apparet, Acta illa, quæ certo non congruunt simplicitati seculi VI inchoati, parum habebunt auctoritatis. Quin manifestum est ex nomine Hugolini Castri-veteris *, qui ad nuptias cum S. Carissima contrahendas destinatus fuisse asseritur (in illis Actis,) posteriora hæc esse seculo XI, quo nomina propria familiarum in usu esse cœperunt.

[3] [ex qua illorum recitatur compendium] Tam hæc quam alia verba laudatorum scriptorum, qui aiunt, Acta illa non esse talia, ut ex iis discere possimus gesta S. Carissimæ, mihi persuaserunt supersedendum esse labori, quo Acta impetrare potuissem. Itaque illorum compendium ex iisdem scriptoribus huc transfero. Habent ea, inquiunt, Sanctam esse natam Albigæ parentibus nobilibus, patre Aspasio, matre Helena; votum virginitatis ab ea nuncupatum, inspirante sancto Spiritu, ortaque inde contra ipsam persecutione parentum, quod eam nubere vellent Hugolino Castri-veteris, Sanctam ductu angeli fugisse in silvam quampiam, ubi toto triennio tam latuerit abscondita, ut locus nemini esset cognitus, præterquam ipsius nutrici, quæ per intervalla temporis panem hordeaceum ei in cibum attulerit. Addunt, filiam istius nutricis a Sancta fuisse resuscitatam; cumque timeret, ne eo miraculo innotesceret, ipsam transmisisse Tarnem * fluvium, obsistentibus nequidquam dæmonibus; post multas vero vagationes per loca deserta & silvestria, inventum ab ea divinitus S. Eugenium Carthaginensem episcopum, ibidem exsulantem; hosce Sanctos tunc simul instituisse iter ac venisse prope fluviolum Veram *, ubi S. Eugenius monasterium ædificare cœperat: post annos demum septem apud S. Eugenium transactos, mortem suam S. Carissimæ fuisse revelatam, ab eaque de illa instante monitum S. Eugenium, qui ipsam defunctam in monasterio suo sepeliverit.

[4] [monasterium Vianciense non videtur conditum a S. Eugenio Carthaginensi:] Ex hoc compendio satis liquet, Actis parum aut nihil fidei tuto adhiberi posse. Quod vero spectat ad monasterium, quod S. Eugenius in agro Albiensi condidisse dicitur, situm illud erat in vico Viancio ad amnem Veram, distabatque quatuor fere milliaribus Gallicis ab urbe Albiga, inquiunt scriptores Historiæ Occitaniæ tom. 1 pag. 239: at non audent illi asserere S. Eugenium fuisse monasterii illius fundatorem. Interim in illo loco erat sepulcrum S. Amarandi martyris, de quo agendum erit ad VII Novembris. S. Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria martyrum cap. 58 testatur quidem, S. Eugenium aliquando orasse apud sepulcrum S. Amarandi, ibique tunc defunctum fuisse ac sepultum: at minime insinuat, Sanctum illum ibidem habitasse, nedum monasterium construxisse. Multum igitur de severitate crisis suæ remisit Tillemontius tom. 16 in S. Eugenio Carthaginensi art. 48, quando ex solo Breviario Albigensi constructionem illius monasterii cum Ruinartio attribuit S. Eugenio; præsertim cum Gregorius non modo sileat de habitatione S. Eugenii in vico Viancio & de monasterii constructione, sed simul innuat Eugenium in urbe Albiensi habitasse tempore exsilii sui, & solum dicat eumdem venisse ad sepulcrum S. Amarandi, postquam de instanti sua morte & de sepultura apud S. Amarandum divina revelatione erat edoctus. Quapropter longe probabilius est, ut jam ostenderunt scriptores Historiæ Occitaniæ tom. 1 pag. 662, seu nota 61, monasterium Viancium non esse conditum a S. Eugenio, sed solum fuisse exstructum post tempora S. Gregorii Turonensis.

[5] Hinc etiam incertum est, an S. Carissima contemporanea fuerit S. Eugenii: [nec certum videtur apud Eugenium habitasse Sanctam:] nam de tempore ipsius emortuali aliunde non constat. Nulla tamen alia de causa, opinor, mors ejus apud Castellanum figitur seculo VI, & in Martyrologio Parisiensi circa annum 504, quam quod cum S. Eugenio vixisse dicatur, & ante ipsum obiisse. Si hoc tam certum esset, quam videatur incertum, utcumque suspicarer, S. Carissimam fuisse Africanam, & cum S. Eugenio in Galliam venisse, quia Carissimum aliquem invenio inter martyres Africanos, ad III Martii datos; & Carissimum alterum inter episcopos Africanos apud Ruinartium in Historia persecutionis Vandalicæ pag. 124. At tam hanc conjecturam quam habitationem S. Carissimæ apud S. Eugenium prorsus incertam puto. Si conjecturis agendum esset, nulla mihi appareret verisimilior, quam reclusam aut solitariam in illo tractu fuisse Carissimam.

[6] [sepulta dicitur in monasterio Viancio: corpus deinde Albigam translatum.] Sepulta illa dicitur in monasterio Viancio, quod non negaverim. Attamen certius est, corpus Sanctæ seculo X quievisse in monasterio dicto, quod tunc abbatiæ titulo gaudebat: nam in instrumento seculi X tom. 1 Galliæ Christianæ recusæ col. 48 S. Carissima cum SS. Eugenio & Amarando nominatur, ut quiescens cum iisdem in abbatia Vianciensi. Certum quoque est, corpus Sanctæ cum corporibus SS. Eugenii & Amarandi deinde ad ecclesiam cathedralem Albiensem translatum fuisse, eamque translationem celebrari 2 Octobris in ecclesia Albiensi. At illa translatio, si facta est per Ludovicum de Ambesia, ut asserit laudatus Ruinartius pag. 503 & Tillemontius in Eugenio art. 48, fieri non potuit anno 1404, ut apud Ruinartium legitur, typothetæ forsan errore, quem oscitanter adoptavit Tillemontius. Scriptores Historiæ Occitaniæ pag. 662 habent, translationem peractam esse anno 1494, quo episcopus erat Ludovicus de Ambesia, anno 1473 ad cathedram illam evectus, laudantque pro illo anno novum Breviarium Albiense. Plura de S. Carissima non habeo commemoranda.

[Annotata]

* Vieux

* de Chateau vieux

* Tarn

* Vere

DE S. GRIMONIA VIRGINE ET MARTYRE
CAPELLAE IN PICARDIA

SYLLOGE HISTORICA.

Grimonia Virgo M. Capellæ in Picardia (S.)

AUCTORE J. S.

[S. Grimonia, quæ Capellæ colitur, eadem creditur] Capella oppidum est Picardiæ provinciæ in Teoracia, vulgo Thierache, quæ pars est Picardiæ maxime Orientalis & contermina Hannoniæ, a cujus limite Capella non longe distat. Hoc oppidum die VII Septembris ut patronam suam ritu solemni colit S. Grimoniam; atque opera servilia in ejus festivitate intermittit. Unde vehementer miror, nullam apud martyrologos Gallos de S. Grimonia mentionem reperiri, eo certe nomine, quo Capellæ celebratur. Verumtamen, si vera sunt, quæ de corpore S. Grimoniæ traduntur hodie, de Sancta illa mutato aliquantulum nomine egerunt Guilielmus Gazet in Historia ecclesiastica Belgii pag. 166 & 167 & Arnoldus de Raisse in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii ad XXVIII Aprilis; atque ex iis de eadem Sancta egerunt Majores nostri ad XXVIII Aprilis simul cum S. Proba. Germanam vocavit Gazetus, idque nomen alii adoptarunt, notante tamen Raissio Germaniam quoque alias nominari, atque ita revera nomen ipsius scribitur in instrumento anni 1389, quod recitatur apud Raissium laudatum.

[2] [cum S. Germana, cujus corpus est in abbatia Henniacensi:] Grimoniam autem eamdem nunc credi cum sancta illa Germana aut Germania, clare liquet ex iis, quæ de reliquiis translatis ad abbatiam Henniacensem de S. Germana apud scriptores laudatos, & de S. Grimonia in notitiis mihi communicatis referuntur. Etenim corpus S. Grimoniæ modo servari dicitur in Henniacensi abbatia (vulgo dicta Henin Lietard) inter Duacum & Lentiacum * in Artesia, eoque translatum cura Adriani de Croy, multis titulis ornati. De hac translatione videri potest Raissius aut opus nostrum ad XXVIII Aprilis in SS. Proba & Germana, ubi translatio affigitur anno 1640. Secundo inspectio corporis S. Germanæ aut Germaniæ, quæ ibidem facta refertur anno 1389 in ecclesia de Scalis, eodem modo attribuitur S. Grimoniæ in notitiis mihi transmissis. Quapropter nulla est dubitatio, quin reliquiæ illæ, quæ modo Henniaci servantur sub nomine S. Germanæ, credantur esse S. Grimoniæ, cujus festivitas Capellæ celebratur die VII Septembris: nec modica nominis diversitas obstare potest hujus opinionis probabilitati. At cum Henniacenses de gestis sanctarum Probæ & Germanæ nihil scirent tempore Raissii, ac ne Officium quidem de illis celebrarent, non videntur etiam scivisse Germanam cum Grimonia Capellæ celebrata eamdem esse: neque id Capellensibus diu notum fuisse existimo. Certe litteras habeo, anno 1679 ad Majores nostros datas, quibus cultus S. Grimoniæ mihi primum innotuit, sed quibus simul indicatur, nihil de ea præterea Capellæ resciri potuisse, ita ut tunc Capellenses videantur ignorasse, corpus Patronæ suæ servari in abbatia Henniacensi.

[3] Scribit quidem auctor epistolæ non indoctus, se vidisse tres lectiones, [in lectionibus Officii, quod abrogatum fuit, narrabantur miracula:] Capellæ annuatim in Officio cantari solitas, ex pergameno ut ut vetusto. Sed ex earum lectione, inquit, adverti recens esse hoc Opus, ac confectum cum tantis nullius fidei miraculis, ut illas ad vos non sim ausus dirigere. Contigit id, ut opinor, ex incendio totius oppidi, quo omnia monimenta consumpta sub hujus seculi (XVII) initium: cujus in damni subsidium anonymus forsitan loci pastor ex valde fabulosa plebis traditione has contexuit. Ex hisce litteris colligo, S. Grimoniam olim miraculis Capellæ claruisse; sed illorum confusam tantum superfuisse memoriam, quando compositæ sunt prædictæ Officii lectiones. Nolim tamen cum auctore allegatæ epistolæ credere lectiones illas non fuisse compositas ante seculum XVII. At quocumque tempore fuerint concinnatæ; reverendus admodum dominus Carolus de Coste, parochus hoc tempore Capellensis, nuperrime ad me scripsit, Officium illud non amplius recitari, sed novum concinnatum esse, quod deinceps recitabitur. Novi hujus Officii lectiones vir ille humanissimus ex innovato Breviario diœcesis Laudunensis, ad quam spectat Capella, nobis exscribendas curavit, easque cum aliis de Sancta notitiis benevole ad me direxit die XXVIII Aprilis hujus anni 1748.

[4] In lectiones hujus Officii congessit auctor omnia, quæ certiora aut probabiliora de S. Grimonia se reperisse credidit: [Lectiones novi Officii: in quibus de gestis & martyrio Sanctæ,] eaque collegit ex Opere nostro, ex archivis & ex traditione parœciarum, in quibus memoria Sanctæ celebratur, ut notatum reperio. Cum autem nulla mihi sint monumenta, quibus spectantia ad S. Grimoniam confirmare possim aut infirmare, satis erit earum lectionum contextum huc transferre: Antiquissima & semper vivaci [traditione] in Theorasciæ partibus ad nostra usque tempora transmissum est, Grimoniam virginem ex nobilissimo in Hibernia genere oriundam, Christo unice addictam, ut sponsi sibi destinati nuptias omnino declinaret, & patri furore percito se subduceret, latebras quæsivisse, & ad oras Galliæ demum transmeasse. Inde ad locum tunc desertissimum se contulisse traditur, quem postea morte, sepultura & miraculis fecit illustrem. Ibi enim Grimoniam multa indagine conquisitam tandem invenerunt impii satellites a patre submissi: a quibus gladio percussa virginitatem martyrio coronavit.

[5] Ad ejus honorem in ipso certaminis loco primum exstructum fuit oratorium, [de cultu & corporis translationibus,] & sacris ipsius exuviis dehinc ditatum. Quod maxima frequentia adeuntes pietatis causa Vallones, Capellam vocitavere. Hoc celebre nomen retinuit burgum, quod ex peregrinorum concursu sensim insurrexit, & postea a Gallorum rege Francisco hujus nominis primo exstructum est in urbem munificentissimam. Oratorium ipsum jam dudum erectum fuerat in ecclesiam parochialem sub ejusdem Sanctæ clientela. Hanc Grimoniæ pignoribus jam ditatam insuper decoraverat pars quædam exuviarum sanctæ Probæ illuc asportata, ut communi cultu celebrarentur Virgines, quas & longæ peregrinationis comites; & martyrio æque illustres traditio sibi constans asserebat. Verum Theorascia bellorum tumultibus depopulata, cum hostium furorem nihil ne sacrum quidem evaderet; Capellæ cives, sibi minus quam sacris reliquiis metuentes, illas Lesquiriam transtulerunt, & in ecclesia Deo sacra sub invocatione S. Joannis Baptistæ in Benedictinorum monasterio deposuerunt, tamquam in tutiori loco.

[6] [hodierna sententia explicatur.] Ibi defossæ jacuerunt usque dum ineunte seculo decimo tertio Anselmus præsul Laudunensis, audita miraculorum fama, adiit Lesquiriam; &, re diligentissime perpensa, illas jussit e terra levari, & fidelium venerationi exponi. At medio circiter seculo decimo sexto, cum hæretici sacra omnia furori devovissent, monasterium Lesquiriæ flammis tradidere: sacra vero pignora, quasi divinitus incendio & exspoliationi erepta, ad ecclesiam abbatialem canonicorum Regularium S. Augustini in burgo, sito circa fines diœcesis Attrebatensis Duacum inter & Lentiacum, pridie Kalendas Maii anni millesimi quingentesimi quadragesimi translata sunt sumptibus & curis religiosi viri Adriani de Croia, Attrebatum præfecti, & usque nunc summo honore habita. Hactenus novi Officii lectiones, quibus uncis inclusam addidi vocem traditione, quia videbatur a transcribente omissa. In hisce autem S. Grimonia cum S. Germana aut Germania, cujus ossa in Henniacensi abbatia servantur, eadem esse creditur.

[7] [observantur aliqua de loco, ubi corpus olim fuit.] Attamen nonnihil differentiæ reperio in nomine loci, ex quo corpus S. Germanæ Henniacum translatum scribit Rayssius ad XXVIII Aprilis. Asserit enim translatum esse ex vico, qui Sale nominetur, inter Guisiam & Laudunum sito. In instrumentis, quæ ibidem recitat, ecclesia vocatur de Scalis. Hic vero locus Lesquiria dicitur, Gallice Lesquielles, eumque uno circiter milliari Gallico distare Guisia, laudatus ante de Coste testatur. Ex instrumentis quoque Rayssii satis colligitur, locum Guisiæ fuisse vicinum. Hinc suspicor Gallicum loci nomen labente tempore utcumque mutatum esse, indeque diverso modo Latine expressum. Certe, cum intelligam S. Grimoniam coli in vico Lesquielles, id aliunde fieri non existimo, quam quod corpus ibi olim fuerit servatum. Ceterum nec de ætate Sanctæ aliquid reperio; nec scio, quam certa sit traditio, quæ de patria ac martyrio Sanctæ pervenit ad posteros. At de cultu ejus celebri & vetusto nequaquam dubitare possumus.

[Annotata]

* Lens

DE S. ALPINO EPISCOPO CONF.
CATALAUNI IN CAMPANIA GALLICA.

Circa an. DX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Alpinus episcopus conf. Catalauni in Campania Galliæ (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Sancti in Fastis recentioribus & cultus: Acta gemina, sed diu post mortem Sancti non sine erroribus scripta.

Quamvis S. Alpinus Catalaunensis in Campania episcopus insigni virtutum & miraculorum gloria splenduerit, [S. Alpini in Fastis recentioribus memoria,] cultuque honoratus sit satis vetusto; memoriam tamen ipsius neque in antiquioribus Martyrologiis invenio, neque in hodierno Romano. Inserta illa est post Usuardi tempora codici Usuardino Remensi SS. Timothei & Apollinaris his verbis: Catalaunis, sancti Alpini episcopi & confessoris. Ejusdem Martyrologii codex Bizunticensis sic habet: Catalancii (lege Catalauni) sancti Alpini episcopi & confessoris, cujus laudabilem virtutem clarissima miracula testantur. Duobus quoque editionibus Usuardini Martyrologii addita est S. Alpini memoria ad eumdem diem VII Septembris, ut videre est ibidem apud Sollerium nostrum in Auctariis Usuardi. Greveni verba inde huc transfero: Cathalaunis, sancti Alpini confessoris, discipuli ejusdem beati Lupi (Trecensis:) unde ex meritis discipulorum liceat æstimare sanctitatem magistri. Huic simile elogium habet editio Lubeco-Coloniensis. At Molanus S. Alpinum ad 2 Septembris perperam Remis annuntiavit, nisi pro Albino legendum sit Tilpinus, qui eo die obiit, sed cultu caret. Florarium Ms. Sanctorum breviter habet: Cathalaunis depositio sancti Alpini confessoris.

[2] Martyrologi neoterici fere omnes eumdem Sanctum memorarunt. [cultus antiquus,] Ex hisce Saussayus S. Alpinum minus cognitum habuit, cum eum hodie non memoret, sed ad 2 Septembris Alpinum cum Molano annuntiet Remis, silens de sede ipsius episcopali. Tamen ad XXIX Julii in elogio S. Lupi meminit S. Alpini Catalaunensis, ac rursum tom. 2 in Catalogo Sanctorum pag. 1234 eumdem memorat; at diem legitimi cultus non assignat. Martyrologium Parisiense rectius hodie sic habet: Catalauni, sancti Alpini episcopi, discipuli sancti Lupi Trecensis, in cujus Vita permultis locis dæmones ab hominibus profligasse, & diuturnæ sanctitatis * prærogativa emicuisse dicitur. Ad marginem mors figitur circa finem V seculi. Plures non adduco neotericos, quia ex variis monumentis ac notitiis, partim impressis partim manuscriptis, certo constat, S. Alpinum coli in diœcesi Catalaunensi die VII Septembris. Antiquum vero esse Sancti cultum, liquet ex corporis translationibus.

[3] Carolus Rapine in Annalibus diœcesis Catalaunensis in Alpino pag. 65 memorat sequentes. [corporis translationes:] Prima, quæ etiam in Actis memoratur, facta est per Erchanrandum episcopum Catalaunensem, qui electus est post medium seculi IX, ideoque hæc translatio late figi potest circa annum 860, cum laudatus antistes ante annum 870 fuerit defunctus. Translatum autem, tunc fuit Sancti corpus a loco sepulturæ ad ecclesiam S. Andreæ, quæ modo S. Alpini dicitur, & parœcialis est in urbe Catalaunensi. Alteram translationem Acta item memorant, & cum eis Rapinius, sed sine temporis nota. Divisæ sunt in hac translatione S. Alpini reliquiæ, relictique sacri cineres in memorata ecclesia S. Alpini; verum ossa Sancti thecæ pretiosæ imposita sunt, delataque ad ecclesiam cathedralem, ubi deinceps honorifice conservata ac fidelium venerationi fuere exposita. Sacros cineres in ecclesia S. Alpini per antistitem anno 1623 visitatos esse in festivitate S. Nicolai, seu die VI Decembris, testatur Rapinius, dicens se in illa solemnitate perorasse ad populum. Hactenus de cultu, a quo ad Acta progredior.

[4] [Acta Sancti gemina, alia breviora, longiora alia:] Duas habemus S. Alpini Vitas Mss., quas necdum editas vidi. Altera compendiose scripta est, altera stylo satis diffuso & pro tempore, quo exarata videtur, satis Latino. Porro clare nequeo distinguere, utrum Vita brevior compendio ex longiori sit composita pro lectionibus Officii; an vero auctor prolixioris breviorem Vitam, seu lectiones antiqui Officii, suo stylo expolire & amplificare voluerit, ut mihi verisimilius apparet. Id certum est, duas has Vitas in omnibus invicem non consonare; sed quædam reperiri in una, quæ in altera non leguntur: alia etiam modo diverso in utraque narrari, ita ut brevior nequeat haberi pro mero prolixioris compendio, neque hæc pro breviori solum amplificata. Hac de causa utramque edendam censui, breviorem primo loco, quia suspicor antiquiorem; prolixiorem loco secundo, quia posterius videtur composita. Prioris duo habeo exemplaria Ms., alterum Catalaunense, alterum ex Ms. S. Victoris Parisiensis, quæ simul conferam. Posterioris tria habeo apographa sibi fere consentientia, præterquam in fine, ubi in duobus exemplaribus multa leguntur sub titulo, Miracula de S. Alpino, quæ in tertio apographo non sunt, sive inde resecta sint, tamquam fide minus digna, sive scriptoris sint recentioris.

[5] [alia quoque relatio longiori Vitæ inserta, quæ plane fabulosa & omittenda:] Certe tota illa historia, cui auctor aut interpolator miraculorum titulum fecit, plane apparet fabulosa; ideoque illam malo prætermittere. Rapinius Gallice totam expressit in Alpino. Compendio rem trado. Appropinquante Attila cum exercitu versus civitatem Catalaunensem, S. Alpinus montem vicinum muniisse dicitur, in eoque multos collocasse propugnatores. Montem illum aggressus Attila fere expugnaverat, cum propugnatores subito Alpinum degentem in urbe inclamant. Correpti hinc timore panico Hunni, oppugnationem intermittunt & recedunt versus urbem. Alpinus vero obviam Attilæ procedit extra urbem, eique persuadet, ut urbem intactam prætergrediatur. Quin imo non contentus hisce Alpinus, ad Rhenum usque secutus est Attilam, repetiitque captivos Catalaunenses. Facilem ibi in vota sua habuit Attilam, qui captivos restitui jussit; at Hunnos obsistentes invenit, si Rapinio, aut fabulosæ laciniæ credimus. Gravibus igitur morbis divinitus inflictis cogendi fuere Hunni, ut cum captivis domum triumphans reverteretur Alpinus. Dubitare nequeo, quin omnia hæc fabulosa sint, & cum nonnulla mutatione a S. Lupo ad S. Alpinum detorta; quidquid dicat Rapinius de supplicatione quotannis a Catalaunensibus institui solita: nam hæc supplicatio aliam habere causam potuit. Hanc vero relationem non esse scriptoris, cujus lucubrationem daturus sum, mihi persuadeo, quia non habetur in apographo uno, & in aliis duobus diverso titulo a reliquis secernitur, ac demum quia non capio, cur biographus eam a loco suo avulsisset, ut gesta cum Attila post relatam Sancti mortem seorsum conscriberet.

[6] Non lubet itaque edere fabulosam illam historiam, quæ sine ullo damno omitteretur, [utraque Vita justo serius scripta & erroribus fœdata.] etiamsi ad Vitam spectaret, & ejusdem esset auctoris. Hac de causa edam apographum istud, in quo illa nec reperitur, nec omissa notatur. Habemus exemplar istud ex Ms. Andreæ du Chesne, scriptis suis notissimi, ut supra in margine notatum reperio. Conferam illud cum duobus aliis Mss. Catalaunensibus, a quibus perparum differt, & solum in paucis vocibus subinde mendose scriptis, aut leviter mutatis, quæ facile corrigi possunt. Jam vero de utraque Vita lectorem rursus præmoneo, me, licet breviorem prius scriptam suspicer, utcumque tamen ea de re dubitare, at minime dubitare posse, quin utraque sit exarata multis post Sanctum seculis, ideoque utramque ea carere auctoritate, quam scriptoribus synchronis aut non possumus, tantam in auctore alterutrius Vitæ fuisse diligentiam, ut ea ætatis defectum suppleat; sed potius dicendum est, utrumque conjecturis suis nimium tribuisse, atque ita in errores varios incidisse. Hi autem errores ut certius & clarius ostendantur, tempus episcopatus & mortis S. Alpini diligenter investigandum est.

[Annotata]

* al. melius sanitatis

§ II. Tempus episcopatus S. Alpini investigatur: indeque varii Vitarum errores ostenduntur: adest verisimiliter concilio Venetico.

[Multi voluerunt, Alpinum Attilæ tempore sedisse;] Rapinius laudatus in Alpino, Sammarthani tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 502, aliique scriptores posteriorum seculorum indubitanter asseruerunt, Alpinum fuisse episcopum, quando Attila Hunnorum rex anno 451 depopulatus est partem Galliæ. Hisce utraque Vita præluxit, aut potius tenebras offudit. Sollerius quoque noster ad diem V Augusti in S. Memmio primo Catalaunensi episcopo eam opinionem admisit, sed sine examine, quod hoc loco de S. Alpino erat instituendum, quodque ad propositum Sollerii non erat necessarium: nam in idem fere recidit pro figenda ætate S. Memmii, sive Alpinus primus sit episcopus Catalaunensis, qui certam habeat epocham; sive Amandinus sit primus, quem certo constat sedisse anno 461, quo interfuit concilio Turonensi. Itaque ex disputandis non labefactabitur epocha, quam S. Memmii cathedræ attribuit Sollerius. Observo tamen, ex Actis SS. Sixti & Sinicii, quæ ad 1 Septembris data sunt, disputatisque ibidem in Commentario prævio de primis illis ecclesiæ Remensis episcopis, quibus S. Memmium antiquiorem non existimo, adventum laudati Memmii paulo longius differri posse, quam distulit Sollerius, figique vergente ad finem seculo III.

[8] [at Tillemontio videtur locandus post Amandinum seu post annum 461.] Jam vero ut redeamus ad Alpinum; Tillemontius tom. 16 Monumentorum ecclesiasticorum in S. Lupo Trecensi pag. 139 observavit, diuturnum S. Alpino attribui episcopatum, huncque non facile inveniri posse, si sederit ante Amandinum, ex concilio Turonensi anni 461 notum, cui hac de causa Alpinum postponendum credidit. Opinionem hanc sine ullo præjudicio diligenter examinare volui, variaque in hunc finem lustrare monumenta; eumque perspicerem sententiam Tillemontii aliis quoque rationibus firmari posse, eam omnino sequendam censui, præsertim cum levissima sint, quæ possunt afferri pro opinione contraria. Hanc enim ex solis conjecturis invaluisse suspicor: nimirum Alpinus discipulus fuit S. Lupi: hic autem maxime inclaruit ex legatione Britannica contra Pelagianos, atque ex gestis cum Attila Hunnorum rege. Hinc pronum erat scriptoribus, singula non expendentibus, Discipulum Lupi ad illa quoque referre tempora.

[9] [Fuit certo discipulus S. Lupi: anno 461 non erat episcopus:] Porro hasce pro figendo episcopatu S. Alpini habemus notas chronologicas, quæ omnino sunt certæ & indubitatæ. Primo discipulus fuit S. Lupi Trecensis, qui ab anno 426 aut 427 usque ad 479 cathedram tenuit. Ex hac nota certum fit, Alpinum floruisse seculo V. nec dubitandum videtur, quin ante finem ejusdem seculi factus sit episcopus. At inde nequit inferri, episcopum fuisse Attilæ tempore seu anno 451, licet aliqui forte id per conjecturam crediderint & scripserint. Nota secunda est Amandinus aut Amandus episcopus, cujus tempus innotescit ex concilio Turonensi anni 461: nam huic subscripsit Amandinus episcopus Catalaunicæ civitatis, ut videri potest apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col.Ex hac vero nota certo infertur, aut Alpinum jam fuisse episcopatu defunctum anno 461, aut episcopum esse factum post illud tempus. Videndum igitur, utrum sit verisimilius; atque inde episcopatus S. Alpini epocha utcumue figenda; non vero ex Actis aberrantibus, ut plerique hactenus fecerunt.

[10] [secundum asserta in Vitis non potest Alpinus esse mortuus ante annum 461,] Dico igitur longe verisimilius esse, S. Alpinum creatum esse episcopum post annum 461, quam defunctum esse ante annum prædictum, quod ne quidem est verisimile, quodque utrique Vitæ S. Alpini clarissime repugnat. Quippe utraque Vita Alpinum facit discipulum S. Lupi jam episcopi, utraque Alpino attribuit annos episcopatus quadraginta septem. Atqui S. Lupus episcopus creatus est anno 426 aut 427. Itaque secundum Vitas mortuus non est ante annum 461, cum certo episcopus factus sit post S. Lupum, & hujus ipsius episcopatus anno 461 adhuc longe abesset ab anno quadragesimo septimo. Fatetur Rapinius annos quadraginta septem Alpini cathedræ in omnibus monumentis attribui: atque idcirco episcopatum ipsius orditur ab anno 433 & perducit usque ad annum 480, figens anno 482 concilium Turonense. At error hic est certus, cum eruditi non amplius dubitent, quin concilium Turonense habitum sit anno 461. Præterea ambæ Vitæ indicant, Alpinum diu mansisse sub disciplina S. Lupi, ita ut asserta Vitarum nullo modo conciliari valeant cum episcopatu Amandini.

[11] Quin & Vita brevior mortem Alpini refert ad annum 546, [ita ut Vitæ nequeant conciliari cum priori opinione, nec illi prodesse.] eumque annum emortualem etiam notatum reperio ad marginem Vitæ prolixioris; nec dubito quin sit notula cujusdam Catalaunensis, sed nescio cujus. Errori quidem obnoxia est hæc epocha, cum Lupus Catalaunensis episcopus jam anno 535 concilio Arvernensi subscripserit. Hinc tamen patet, quam parum Vitis illis pro chronotaxi oporteat attribuere, quamque non cogamur ex illis S. Alpinum Amandino præponere. Quin & Hymnus de S. Alpino, nobis simul cum Vita breviore missus, Amandum cum SS. Lupo & Germano Autissiodorensi sociat, iisque jungit Alpinum ut eorum discipulum & adjutorem. Verum cum neque hic hymnus neque Vitæ S. Alpini variis careant erroribus; cumque ea de causa quis merito dicere posset, solidum ex iis non haberi argumentum, sed minuendos esse annos episcopatus S. Alpini, ex meliori monumento argumentum desumam, contentus hactenus ostendisse, Vitas S. Alpini in multis esse corrigendas, nec illas prodesse adversariis ad Alpinum Amandino præponendum.

[12] Vita prima S. Lupi, apud nos data ad XXIX Julii, [Melior Vita S. Lupi, cujus auctor de vivente Alpino videtur loqui,] quam critici omnes scriptoris probi & coævi esse existimant, ac pro authentica habent, num. XI tres insignes S. Lupi discipulos memorat atque inter eos postremum ponit S. Alpinum, de quo videtur loqui ut de vivente. Si autem vivebat S. Alpinus, quando biographus ille scripsit, certo non obiit ante annum 480, & probabilius diu post S. Lupum superfuit. Verba itaque hujus scriptoris audiamus: Sanctum quoque Alpinum, Cathalaunicæ pontificem civitatis, resplendentem prærogativa diutinæ sanitatis, locis plurimis non silendum est quam sæpe dæmonum purgator extiterit. Hanc periodum Surius ad XXIX ita stylo suo expressit: Sanctum quoque Albinum, Catalaunensem antistitem, diuturnæ sanctitatis prærogativa eminentem, non debemus taciti omittere, quam ille crebro permultis locis dæmones ab hominibus profligarit. Ex hisce Surii verbis jam collegit Tillemontius, Alpinum diu fuisse episcopum, indeque intulit non videri defunctum ante annum 461. Idem tamen longe clarius colligitur ex editione nostra, cum in Mss. inventa sit vox sanitatis, quæ etiam phrasi magis est consona; non sanctitatis, ut habet Surius. Quo enim modo diuturnæ sanitatis prærogativam in Alpino laudaret biographus, si annis fere viginti Discipulus ante magistrum anno 479 defunctum obiisset? Quin potius existimo, biographum de Alpino vivente fuisse locutum, cum verba ipsius omnino id insinuent. Nec refert, quod Sancti eum titulo honoret: nam episcopi viventes eo tempore non raro Sancti vocabantur, præsertim quando munus episcopale sancte obibant, & miraculorum gloria erant exornati.

[13] [certo evincit Alpinum non obiisse ante 461, sed vixisse anno saltem 480,] Jam vero si resplendentem prærogativa diutinæ sanitatis dixerit biographus Alpinum, quod in ætate provecta sanus esset & vegetus, ut verba ipsius omnino videntur explicanda, vel solus hic locus omnem dirimit controversiam; cum certo hæc scripta non sint ante annum 480, & verisimiliter post illum: fortasse etiam circa finem seculi V aut initium sequentis. Si quis tamen contentiosius agere vellet, & verba clara in alienum sensum detorquere, aut diuturnam sanctitatem pro sanitate inepte substituere ex Surio, ne sic quidem efficeret, ut credibile maneat, Alpinum ante annum 461 esse defunctum. Hisce de causis dicendum videtur, Alpinum episcopum esse factum post annum 461, & cathedræ Catalaunensi diu præfuisse. Eum fuisse episcopum circa 465, probabiliter colligitur ex concilio Venetico, ut ostendam num. 18. Si autem ad annos quadraginta septem episcopatum administraverit, ut habent Vitæ, quarum scriptores id alibi notatum reperire potuerunt, mortuus esse non potest ante inchoatum aliquot annis seculum VI, nec diu ante annum 510. Nullum quoque novi monumentum alicujus valoris, quod obstet, quo minus usque ad annum 510 & diutius præesse potuerit.

[14] [annus emortualis figitur circa 510.] Quin imo si attendamus ad nomen Alpini, quod ex nomine Romano Albinus, ut Sanctus haud dubie nominatus fuit, ad dialectum Germanicam detortum est, & ita jam in Vita S. Lupi expressum; facile credere poterimus Sanctum superfuisse annis non paucis, postquam Franci, ex Germania orti, rerum potiti sunt in Campania, quod contigit vergente ad finem seculo V. Germana etiam nomina sunt septem illarum sororum, quas velasse dicitur Sanctus in Vita secunda cap. 2, ut ibidem in Annotatis observabo. Suspicor itaque S. Alpinum annis non paucis vixisse cum Francis Campaniam possidentibus, & mortem ipsius late figo circa annum 510, donec quis certiora doceat: neque enim annos quadraginta septem episcopatus certos esse judico, nec certum puto Alpinum vixisse usque ad annum fere 510. Attamen vix dubitare possim, quin sederit post Amandinum, vitamque produxerit post annum 480.

[15] [Alpinus non ivit in Britanniam cum SS. Lupo & Germano,] Ex hac autem chronotaxi consequitur, varia esse corrigenda, aut potius omnino resecanda in utraque Vita. At illa talia sunt, ut pro veris vix possent admitti, etiamsi illam sequeremur chronotaxim, qua Alpinus creditus fuit ante Amandinum sedisse; cum non videatur dubitandum, quin ea omnia ex levibus conjecturis de Alpino asserta sint per biographos, nec chronologica nec historica scientia satis imbutos. Primo igitur omnino repudiandum est iter S. Alpini in Britanniam cum Sanctis episcopis Germano Autissiodorensi & Lupo Trecensi. Etenim tam incongrue biographi iter istud narrarunt, ut falsitas manifeste pateat. Ambo enim dicunt Alpinum juvenem fuisse, quando discipulus factus est S. Lupi. Et secundus quidem in adolescentia eum ad S. Lupum deducit num. 2 & 3: quin & Adolescens solertissimus ab eodem vocatur num. 4, quando jam erat sub Lupi disciplina. Primus num. 1 asserit natum fuisse annos fere viginti, dum venit ad S. Lupum. Atqui, ut habet authentica S. Lupi Vita apud nos num. 4, profectus est S. Lupus cum S. Germano in Britanniam, transcurso biennii tempore, ab ordinatione episcopali. Itaque adolescens aut juvenis erat Alpinus secundum ipsos biographos, quando expeditio illa Britannica contra Pelagianam hæresim suscepta est. Adolescens, inquam, erat aut juvenis, etiamsi contra verisimilitudinem supponatur ad Lupum venisse eodem anno, quo hic episcopus est consecratus.

[16] Attamen biographi Alpinum non modo comitem itineris faciunt, [cum necdum esset S. Lupi discipulus:] sed etiam præcipuum antistitum adjutorem & officialem, ut ambo loquuntur. Totum istud de S. Alpino non modo fabulosum esse existimo; sed opinor etiam anno 429, quo Germanus & Lupus in Britanniam profecti sunt, vix natum fuisse S. Alpinum, aut certe infantem aut puerum fuisse. In eam opinionem me deducit Vita S. Lupi, in qua inter tres præcipuos S. Lupi discipulos tertius tantum ponitur; ut jam observavi. Altera S. Lupi Vita, ad XXIX Julii secundo loco data, licet alias minus exacte scripta, hic item audiri meretur, quia primam explicat. Ita habet num. 58: Tertius nihilominus ex auditoribus ejus fuit Alpinus, Catalaunicæ urbis episcopus, omni morum probitate conspicuus, & in ægritudinibus quibuslibet animarum vel corporum sanandis promptissimus; cujus flores virtutum, tam carne quam spiritu actarum, ubique redolent, & tam biblis * præteritarum plenis, quam hominibus præsentia cernentibus inhærent: ejus enim præcipue subsidiis credit se muniri gens Catalaunicæ urbis. Hæc verba tanto libentius adduxi, quanto præclarius est elogium. At si tertius tantum est inter sanctos Lupi discipulos, non est verisimile, discipulum ipsius factum primo aut secundo episcopatus anno. Porro quo fere tempore ad S. Lupum venerit, nullibi invenio; at conjicere possumus, ad ejus disciplinam venisse Alpinum non diu ante medium seculi V.

[17] Alter utriusque Vitæ error non minus clarus est, [nec consecratus est episcopus a S. Nicasio,] quo S. Alpinus episcopus dicitur consecratus per S. Nicasium episcopum Remensem & martyrem. Hunc errorem jam satis refutavi in S. Viventio, de quo ad hunc diem egi: ostendi enim S. Nicasii martyrium contigisse anno 407 per Wandalos in Galliam irruentes. Neque huic Vitæ prodesse potest eorum opinio, qui crediderunt S. Nicasium anno 451 occisum esse ab Hunnis; cum vel sic Nicasius obierit diu ante episcopatum S. Alpini, ut patet ex chronotaxi mox data. Quare, si Alpinus consecratus est a metropolitano Remensi, ut verisimile est, fuerit is probabilius S. Remigius, de quo ad 1 Octobris disseretur. Biographi in hunc errorem lapsi videntur, quod scirent S. Nicasium cum S. Lupo conjungi a Flodoardo & aliis: inde enim occasionem arripere potuerunt conjungendi Nicasium cum Lupi discipulo Alpino.

[18] Tertius error, qui in prima Vita occurrit maxime, [nec Catalaunenses juvit Attilæ tempore:] ex simili occasione ortus videtur. Noverat auctor S. Lupum vixisse tempore irrumpentis in Galliam Attilæ, multamque meruisse laudem ob servatam civitatem Trecensem. Credidit igitur Alpinum ejus discipulum pro sua quoque civitate Catalaunensi fuisse sollicitum, eique multum prodesse debuisse. At nihil de illis scripsisset, si tempora accuratius investigasset: nam didicisset Alpinum multis annis post irruptionem Attilæ factum esse episcopum. Hæc sufficere possunt ad castigandos præcipuos Actorum errores. Restant tamen & alia quædam corrigenda, ut in Annotatis observabo.

[19] Antequam tamen Vitas subjiciam, aliud quid de S. Alpino dicendum est, licet id a nemine observatum viderim. [sed probabilius inter fuit concilio Venetico;] S. Perpetuus antistes Turonensis duo celebravit concilia, alterum in urbe sua Turonensi anno 461, cui cum aliis novem episcopis subscripsit Amandinus Catalaunensis, decessor S. Alpini, ut dictum est; alterum Venetiæ in Britannia Armorica, cujus annus est incertus; sed passim istud concilium figitur circa annum 465. Huic concilio sex subscripsere episcopi sine expressione urbium suarum episcopalium, atque inde fit, ut duorum aut trium sedes episcopales sint ignotæ. Inter hosce autem ignotarum sedium episcopos est Albinus tertio loco subscriptus. Quare vehementer suspicor, hunc esse Alpinum nostrum Catalaunensem, præsertim quia decessor ipsius Amandinus interfuit concilio Turonensi, & quidem solus ex Remensi provincia: nam idem fuit utriusque concilii præses S. Perpetuus.

[20] [cui Albinus subscripsit: nequit hic esse Corisopitensis aut Trecorensis.] Tillemontius quidem tom. 16 in S. Perpetuo pag. 401 leviter asserit, duos episcopos, quorum sedes ignotæ sunt, nimirum Paternum & Albinum, esse verisimiliter Corisopitensem * & Trecorensem *. At multum sudasset frustraque laborasset, si voluisset probare episcopatus illarum urbium jam anno 465 fuisse erectos. Certe auctor Martyrologii Parisiensis ad XII Decembris S. Corentinum primum episcopum Corisopitensem figit seculo VI; & ad XXX Novembris S. Tugdualum circa annum 553 sepultum dicit in monasterio, ex quo postea facta est ecclesia episcopalis Trecorensis. Verum non attendit Tillemontius ad initium illorum episcopatuum, ideoque conjecturam dedit improbabilem. Examen diligentius de initio dictarum sedium ad Vitas SS. Corentini & Tugduali ego etiam remitto: at interim observo, verisimillime Alpinum nostrum esse, qui Venetico concilio astitit. Nec quispiam cogitet, Albinum aliud esse nomen ac Alpinum; cum nequeat prudenter dubitari, quin proprium Sancti nostri nomen sit Albinus, quod dialecto Germanica factum est Alpinus.

[Annotata]

* libris

* de Quimper

* de Treguier

VITA
auctore anonymo
ex duobus Mss. inter se collatis.

Alpinus episcopus conf. Catalauni in Campania Galliæ (S.)

BHL Number: 0309

A. Anonymo.

[Sancti natales: institutio præclara:] Alpinus in agro Cathalaunensi vico, qui Baia a dicitur, illustri genere natus est, parentibus Christianis, quorum generosa posteritas annos jam plus mille b antiquam cum pietate nobilitatem retinet. Hunc a puero parentes ejus literis & bonis moribus curarunt imbuendum, & natum annos fere viginti sanctissimo Lupo Trecensi episcopo in disciplinam tradiderunt. Apud eum Alpinus cum ecclesiasticorum canonum & divini juris peritissimus evasisset, ante legitimam ætatem, commendante illum gravitate morum & senili prudentia, causarum ecclesiasticarum judex sive officialis est constitutus.

[2] [electio ad episcopatum:] Cum autem Pelagiana hæresis Britannos infecisset, missi sunt a Galliarum episcopis Germanus & Lupus, qui errantes populos ad veritatem fidei Catholicæ sanctis prædicationibus revocarent. Alpinus in ea sancta legatione Lupi officialis c, consilio, doctrina, integritate judiciorum ita se gessit, ut, licet gradu inferior, virtute par sanctissimis episcopis videretur. Paucis mensibus post eorum reditum d in Galliam provinciæ Cathalaunensis antistes inter homines agere desiit. Tunc maximo cleri & populi consensu absens Alpinus postulatur: tandemque Lupi & sancti Nichasii e Remensis archiepiscopi auctoritate victus, in Cathalaunensem episcopum consecratur.

[3] Adest aliquot post annos barbarus hostis, Attilas f rex Hunnorum, [gesta ejus cum Attila:] multis victoriis insolens, captos Remos incendit, Nicasium interficit, Cathalaunensium civium plerosque interceptos in vinculis habet: civitati ruinam & incendium minatur. Alpinus paratus pro suis ovibus animam ponere, ad crudelissimum tyrannum pergit: Sanctis eum persuasionibus ad clementiam hortatur, tantaque in eo divina gratia enituit, ut salutem urbis cum liberatione captivorum impetraret.

[4] Annis quadraginta septem g actis in episcopatu, æger ex consilio medicorum Baiam defertur: [mors, sepultura, cultus.] ubi morbo ingravescente migravit ad Dominum septimo Idus Septembris, anno Christi DXLVI h, sepultus in ecclesia S. Andreæ Cathalaunensis i, quæ nunc est ei sacra. Augusta Trinitas per sanctum suum mirificum opus operatur, nam quidam demens, visu carens, victum quærens curatur, lucratur, reficitur k. In funere jam positus quidam, ad tumulum dum ferretur, orante Sancto animatur, surgit, laudat Deum.

ANNOTATA.

a Tillemontius tom. 16 pag. 139 observat, vicum Baiam esse ad limitem Occidentalem diœcesis Catalaunensis. At fallitur, dum addit, corpus S. Alpini ibi quiescere hodie.

b Gens Albinia inter Romanos antiqua admodum & illustris fuit: nec improbabile est ex ea fuisse Alpinum. An illa mille annis post mortem Sancti substiterit, non inquiro. At ex hisce mille annis utcumque videtur sequi, Vitam hanc non esse scriptam ante seculum 14 aut 15: nec tamen ausim dicere sequentem esse vetustiorem.

c Potuit Alpinus revera sub S. Lupo judicis ecclesiastici sive officialis munere fungi postea, quod nec certum est ex hac Vita, nec aliunde certo falsum. At commentitium est, eo munere fuisse functum ab anno 429, quando S. Germanus Autissiodorensis & S. Lupus Trecensis in Angliam profecti sunt, ut ostendi in Commentario num. 15 & 16, ubi probavi Alpinum non ea tunc fuisse ætate, ut credibile sit, cum ipsis in Britanniam profectum esse. Videri potest de expeditione illa Britannica contra Pelagianos Vita S. Germani accurate scripta, & data apud nos ad XXX Julii, cap. 6; ubi lib. 2 cap. 1 studiosus lector etiam inveniet alieram expeditionem S. Germani, anno 447 Britanniam reperentis cum S. Severo Trevirensi, qui ante fuerat S. Lupi discipulus. Si in hac expeditione biographi S. Alpinum fecissent comitem SS. Germani & Severi, verisimilia saltem narrassent, cum tunc satis ætatis potuerit esse Alpino. Non ausim tamen asserere rem ita se habuisse, neque existimo Alpinum eorum fuisse socium, quia biographus S. Germani de Alpino tacet, licet scripserit eo tempore, quo ille senio, sanctitate, & miraculis inclaruerat.

d Imo plusquam triginta annis serius. Vide Commentarium § 2.

e S. Nicasius Remensis, de quo agetur ad 14 Decembris, jam martyr obierat circa annum 407, ut hodie probavi in S. Viventio, & monui hic in Commentario num. 17.

f Attila anno 451 Galliam vastavit, indeque memorabili clade ejectus est. At nec S. Nicasium interfecit, nec Remos forsan incendit: & certe S. Alpinum non invenit apud Catalaunenses, sed fortasse Trecis apud S. Lupum, quocum Attilam comitari potuit versus Catalaunos.

g Quamvis hos episcopatus annos pro certis non habeam, utcumque tamen probabiles existimo, quia aliunde constat, diuturnum fuisse Sancti episcopatum.

h Epocha hæc mortis non minus inepta est, quam sint alia jam castigata, quibuscum nullo modo cohæret. Rapinius pag. 65 innuit, se invenisse mortem Sancti signatam anno 456, quod ego tamen in nullo Ms. reperio. At ipse ab illa epocha recedit, & longius ego recessi. Vide dicta in Commentario num. 13 & 14.

i Secundum alteram Vitam Baiæ sepultus estin ecclesia S. Petri, indeque ad ecclesiam S. Andreæ, nunc S. Alpini, translatus. Sammarthani Fratres tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 502 ita solum habent de hisce: Habetque ecclesiam sui nominis in urbe (Catalaunensi scilicet,) quæ olim fuit S. Andreæ; sepultus Bayæ. Hæc verba ante suffecerant Tillemontio laudato lit. a, ut diceret corpus hodie esse Bayæ. At paulo inferius iterum ostendere voluit, quam belle interpretetur Latina: nam ecclesiam S. Andreæ, nunc S. Alpini dictam, Bayæ collocat, & tamen solos laudat Sammarthanos, qui eam in urbe ponunt.

k Hoc miraculum tamquam a vivente factum paulo aliter narratur in Vita altera num. 13; uti & sequens ibidem num. 14.

VITA ALTERA
auctore anonymo
Ex Ms. Andreæ du Chesne, collato cum aliis duobus.

Alpinus episcopus conf. Catalauni in Campania Galliæ (S.)

BHL Number: 0310

A. Anonymo.

CAPUT I.
Natales S. Alpini: institutio sub disciplina S. Lupi: electio ad episcopatum: alia quædam fabulosa.

[Natales illustres,] Clementia Dei, hominum semper parata variis succurrere infortuniis, de cœlis manum porrexit subsidii, cum Cathalaunicæ ecclesiæ præfecit venerandum Alpinum, cujus pastorali relevata solamine, de pulvere diversarum calamitatum proveheretur, in sublimi prosperitatis sede. Cujus exordium præsentis a vitæ fertur in villa, quæ Baia vocitatur, extitisse, præcluibus * admodum natalibus; quodque excellentius est, orthodoxæ religionis cultoribus editus. In purificatione sacri fontis Alpinus est divino præsagio b dictus, quem divina dignatio adeo ab ipsis sacræ pueritiæ rudimentis refertum sua reddidit gratia, ut tenera adhuc indoles qualis quantusve in sequenti futurus foret ætate, felicibus indiciis præmonstraret.

[2] Hoc cernentes genitores clarissimi, seque fortunatos tantæ Prolis fœcunditate credentes, [studia pueritiæ:] Deo universorum largitori bonorum accommodandum Puerum censent: nec distulerunt, quin eum liberalibus literarum studiis extemplo manciparent: in quibus, comitante Spiritus sancti * gratia, tantum aptus apparebat, ut jam tunc de eo universorum auspicando prædicaret opinio, magnam hunc patriæ futurum fore salutem. Jam vero ingressus adolescentiæ annos quanta in eo sanctitatis accreverint merita, sive manu quis describere temptet, sive potius lingua explicare universa, deficiet ipso conamine. Nos vero ne devotis auribus prolixior causa fiat fastidii sermo, succincta de pluribus proferamus oratione aliqua, ex quibus prudentia legentis conjicere queat de eo ampliora.

[3] Eo igitur tempore Trecassinam ecclesiam Lupus antistes, [accessus ad S. Lupum Trecensem,] mirabilium patrator operum, dignissime regebat. Hujus cum insignis vitæ gesta non modo per vicina oppida, sed per diversas quoque orbis partes velox circumferret rumor, contigit hæc aures penetrasse Alpini. Mox divina gratia comite, ad eum provolat; nefas enim apud se judicabat, si a tanti viri abstineret præsentia, cujus opere & dogmate provehi valeret ad altiora. Quem cum antistes sanctissimus cum magna charitatis dulcedine lætissime multumque amplexus suscepisset, tandem sciscitatur: O, inquit, diu optatissime Alpine, quem religiosi actus nobis commendabilem retulere, quæ causa te impulit nos adeundi? Fama, inquit, vestræ beatitudinis, pater venerande, provocatus, vestris ut disciplinis instruar, adveni. Et pontifex: Si ob hoc advenisti, Fili, licet homini quid horum conferre minime homo proficiat, nisi cooperator adsit ille summus Artifex, illustrans fidelium corda; tamen si quod fieri de nostra humilitate tui existimas scammatis emolumentum, fac ut libet, & reside; nosque pariter foveat, suisque ministeriis instruat, qui se quærentibus præsentissimum esse spopondit.

[4] Manens itaque Alpinus cum antistite, ejus tam exhortatione quam exemplo sensim ad perfectiora informabatur, [sub cujus disciplina proficit. Cum Britanni vexarentur hæresi Pelagiana,] atque singularum ejus virtutum devotissimus insistens explorator, in sese eas totis transferre nisibus adolescens c solertissimus conabatur. Per idem tempus Britannorum d fidem hæresis infecerat Pelagiana. Quamobrem, ut creditur, ultione divina variis corripiebantur cladibus, vicinarum enim gentium Scotorum scilicet, Pictorum, Anglorumque e creberrimos non ferebant incursus atque congressus: cumque multos suorum gladio prostratos, pluresque captivitate proscriptos deflerent, nec a Romanis solitas impetrarent suppetias: semel enim & iterum implorati Romani illis auxilium contulerant; universi pariter fugæ subsidio vitam tuentur, sed & dira & famosissima fame subsequente pene consumpti sunt. His undique calamitatibus arctati, coguntur fateri tandem se hæc omnia ob nefas commaculatæ fidei pati. Missis itaque sine dilatione legatis, a Gallicanis pontificibus auxilium corrigendæ fidei expetunt.

[5] Antistites vero, conventu facto, conquirebant, quid utile posset mœstis omnique solamine destitutis impendi. Lupum igitur Trecarum præsulem, [SS. Germanus & Lupus eo diriguntur: hi vero S. Alpinum] necnon & Germanum Antisiodorensium rectorem, pariter delectos, ad sedandam hujus turbinis procellam mittendos decernunt. Hi enim ea tempestate inter omnes Galliarum episcopos, tam miraculorum signis quam saluberrimæ affluentia prædicationis eminentes, insignissimi habebantur. Cum gratanter uterque episcoporum pareret præceptis, copiasque, quibus tale confici posset iter, pararet, quoniam tantos divini verbi satores minime decebat absque ministro ecclesiasticis aptissimo Sacramentis tantum assumere laborem, Alpinum ad supplementum hujus negotii consortem pariter eligunt & officialem f: erat enim tum gratia præstantius ceteris superna perlustratus, tum gemina efficacissime pollens scientia, & ut nominis sui dignitati sacris responderet moribus, & liliorum in specie redolens suaviter, candebat virginitatis decore, & exterarum virtutum gloriosus existens cultor, consistebat sublimis in earum arce, seu civitas in montis vertice.

[6] [itineris comitem dicuntur elegisse & adjutorem.] Accersito itaque eo, pontifices sancti indicunt ei jam dictum propositum. Hinc ille lætus admodum, quod tantus ab eis habitus foret, quo eum in sui obsequii ministerio asciscere dignarentur; vestigiis eorum provolutus, ait: Vos, patres eximii, elegit Christus, quibus sancta sua committat: vobis mundo, quæ Dei sunt, euangelizantibus multa virtute datum est verbum salutis, quod ab ore vestro suscipere & servare cunctis mortalibus semper est saluberrimum: qui enim vos audit, Christum utique, qui in vobis loquitur, audit. Ergo vobis agrum Dominicum excolentibus nos parere decet, ego autem non minimæ gratiæ me fateor vestræ excellentiæ debitorem, quod me a vestræ sanctitatis præsentia vobis abesse non placuit. Igitur hi sancti viri insolubili charitatis ligamine connexi, & parili voluntate concordes, Trinitate unius verique Dei se comitante, ad Britanniam commeant.

[7] [Peracta feliciter hac expeditione,] Quæ vero & quanta per servos suos tunc adorandum Numen per hujus interstitium viæ egerit portenta, impotes nos universa declarandi, materia victi fatemur. Ubicumque enim, sive in urbibus, sive in vicis, metabantur hospitia, priusquam eo pervenirent, fama miraculorum nuntiabantur, plerumque etiam & nomina singulorum & merita per energumenos & lunaticos invito notabantur præcone: sicque committentes se inexplorato mari temporibus hibernis, fluctus terribilis oceani gubernaculo mitigabant orationis. Deinde inter minas undarum serenitatis portum advecti, cum, ut diximus, virtutibus crebris præmisissent adventus sui nuntium, tandem propinquantes urbium vel castrorum mœnibus, omnium excipiebantur occursu. Hic vero Britannis seu post cæcæ horrorem noctis lumen visum est oriri novum, tantorum virorum tanta consolatione adepta. Quid plura? Confirmant beati viri fidem verbo veritatis simul & miraculorum signis: nam apostolicis retibus capturam sine cessatione hominum facientes, ægrotis medelam dabant, palamque ab obsessis spiritus propellebant nequam. Omni itaque hac peste erepta Britannia, cultricem eam ortodoxæ fidei effecere.

[8] [mortuoque episcopo Catalaunensi, eligitur,] Eo tempore Cathalaunicam ecclesiam Proventus episcopus regebat, quo rebus excedente humanis g, de successore cives conquirunt, &, ut fieri solet, cum plures se non Dominici gratia lucri, sed caduci ambitione honoris inferre conarentur; qui linguas infantium disertas facit Deus, ut ex ore humilium propter dejectionem inimicorum suam perficiat laudem, omnium corda in acclamationem suscitavit Alpini. Tunc temporis Rhemensi metropoli vitæ angelicæ vir beatissimus Nicasius h præsidebat, quique vir inclitus, martyr postmodum Christi eximius, multis signorum virtutibus clarus, veluti lucerna super candelabrum posita, ut luceat his, qui in domo Dei sunt, corusco effulgurabat lumine. Cum authoritate itaque tanti viri Cathalaunici Concivem requirentes felicissimum dirigunt illico, qui summa cum velocitate eum adducere maturent.

[9] Quo vir Deo plenus comperto, ingenti affectus mœrore, [multum tamen reluctans,] meditari cœpit, si forte fuga i elabi posset. Cujus cum astuti, qui ad deducendum eum venerant, intellexissent conatum; sanctum pontificem Lupum supplicibus interpellant precibus, ut cum eo ageret, qualiter sponte adipisci pontificalem dignitatem cum ipsis properans consentiret. Quem moderatissimus vir evocatum benigna correptione aggressus est, dicens: Noli, inquit, Charissime, noli gratiam Dei, qua affluenter donatus haberis, abjicere: non enim absque superno nutu consona promiscuæ plebis vox in tui electionem excitata est. Numquid Neophitum te adversus Pauli scripta Ecclesia Dei excipiet Rectorem, quem ab ipsis cunabulis fovit, quemque sacræ disciplinæ institutionibus apprime imbuit? Quem hujus pertinaciæ æmularis authorem? An ignoras, quod, quemadmodum caduci & imperfecti imprudenter se ingerentes de præsumptionis pernicie damnantur, ita & quos meritum vitæ commendabiles facit, dum ad tale eliguntur onus, si amplius æquo nolentes extiterint, resistendo pari modo condemnantur.

[10] At si versutissimi cassibus hostis illaqueari metuis, [illius ecclesiæ episcopus & consecratur.] quibus facile decipi hujusmodi honoris quilibet incautus prævalet possessor; te tamen, his hactenus tutum, plenius deinceps, dum multorum invigilaveris saluti, superna tuebitur gratia. Sed incunctanter, Fili, progredere, atque te totum Deo committens, ne quæras, quæ tua sunt, sed quæ Jesu Christi. Nam hic profecto cuncta obsistentia expediet. His devictus, imo potius corroboratus, exhortationibus sacer vir Alpinus, Decreveram, inquit, a tuæ beatitudinis vultu numquam disgregari, manente vita præsenti, venerande pater: verum, ne tibi, per quem mihi loqui Dominum procul dubio scio, obsistere videar; fiat loquentis in te Dei pariterque tua voluntas. Commendans ergo se orationibus beati antistitis, petitaque ejus benedictione, abducitur celeriter, atque a supradicto sancto Nicasio pontificali consecratus benedictione, in sede locatur episcopali cum ingenti favore populi.

ANNOTATA.

a Vox præsentis omissa erat in uno illo Ms., quod alias edo: & tales omissiones invenio plures. At necesse non puto, de iis lectorem admonere, nisi sensus sit mutatus. De Baya vide Annotata ad Vitam 1 lit. a.

b Præsagium istud in nomine Alpinus, frivolum est: at existimo Albinum in baptismo fuisse nominatum.

c Utrum in adolescentia, an in juventute, aut in virili etiam ætate ad S. Lupum accesserit Alpinus, ignorarunt, opinor, vitæ scriptores, suas singuli conjecturas secuti. At certum est, Lupi fuisse discipulum.

d De Britannica expeditione SS. Germani & Lupi vide dicta ad Vitam præcedentem lit. c, aliaque ibidem assignata.

e Picti & Scoti erant vicini Britannorum, cum in ipsa tunc habitarent Britannia; non item Angli, qui ibidem postea sedes fixerunt. Pictos autem & Scotos tunc frequenter bellum gessisse contra Britannos; hisque auxilium præstitum a Romanis, videri potest apud Alfordum in Annalibus ecclesiæ Britannicæ ad annum 420 & sequentes. Demum Saxones quoque, qui hic Angli vocantur, cum Pictis contra Britannos stetisse, habemus ex ante laudata S. Germani Vita cap. 6, ubi Saxones Pictique leguntur divinitus superati ope S. Germani.

f Hoc commentitium esse, dixi in Commentario num. 15 & 16.

g Proventus hic passim in catalogis episcoporum Catalaunensium ponitur septimus, seu ante S. Alpinum, sed nullo innotuit facto, & alias Provinctus nominatur. An etiam veteres catalogi Mss. Provento subjiciant Alpinum, prorsus ignoro: at in Commentario § 2 probavi, Alpinum sedisse post Amandinum: nec episcopum creatum esse statim post iter Britannicum S. Lupi, sed circa annum 462 aut 463.

h Jam circa annum 407 martyrio coronatus erat S. Nicasius. Quare expungenda hic omnia, quæ de eo dicuntur, monui in Commentario num. 17.

i Hæc forsan pia auctoris meditatio, ut sunt sermocinationes pleræque, partim superius positæ, partim secuturæ.

* al. præclaris

* al. Dei

CAPUT II.
Episcopus virtutibus & miraculis splendet: septem sorores virgines consecrat: pius obitus, sepultura, & translationes corporis.

[Egregiæ Antistitis virtutes,] Jam vero sumpto episcopatu, quanta in eo Dei resplenduerint opera, quis digne valeat evolvere? Ipsa eadem in corde ejus humilitas, quæ prius fuerat; eadem mansuetudo, eadem gravitas, eadem in vestitu vilitas erat. Summi etiam & veri Pastoris pia subsequens imitando vestigia, supra gregem sibi commissum Pastor sollicitus vigilabat, atque insidiantis spicula hostis clipeo relidebat sanctæ orationis. Quicquid vitale erat, quicquid animæ salutiferum, mentibus subditorum salubriter inserens, (ut a Paulo didicerat) arguendo, obsecrando, increpando, fidelis Exactor instanter lucra Dominica reposcebat. Nec vero omnimodis aliud prædicabat ore, quam quod agendum monstrabat in sese. Erga delinquentes ita sermonem proferebat, sicut cujusque, qui corripiebatur, expostulabat salus. Mansuetis & mitibus conformem & coæqualem se exhibebat; superbis autem & duricordibus quasi de judiciali sede minaci vultu comminabatur. Studebat a cunctis generaliter amari magis quam timeri, potius omnibus prodesse, quam præesse.

[12] Erat etiam inter hæc operibus misericordiæ operam dans, [& præclara misericordiæ opera:] ut cum Apostolo dicere videretur, quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror? Caritatis vigor tantus in eo erat, ut nequaquam prosperari se putaret, nisi suarum copia rerum egentium suppleret inopiam, præceptis scilicet Christi parens, censum patrimonii sui, quod propensæ a erat quantitatis, ejusdem Domini Jesu minimis fratribus, id est, pauperibus, viduis, orphanis, peregrinis, debilibus, atque quoquo modo afflictis, ut ipse aliquando ab eo patrimonium indeficientis thesauri reciperet, erogabat. Sed quia narrationis nostræ cumulum superat numerositas ejus virtutum, his interim cedentes, aggrediamur sequentia: unde clarescat, quonam tempore fuerit angustiæ necessarius.

[13] Jam vero mœnibus suæ urbis eo propinquante, cuncti cives, [energumenus, qui & cæcus erat, sanatus:] clerus populusque una læti cum divinis laudibus sacra præferentes insignia, obviam pergentes, Pontificem plenum Deo excipiunt. Cum autem portæ civitatis populari vallatus turba propinquaret, per medias accurrens catervas quidam miserrimus, atrocissimo per multos annos obsessus dæmone, multatus visu, rabie potius quam pane multo tempore pastus, horrendus ipso aspectu accessit, inquiens: Heus, inquit, Alpine, rediens ab Hunnis b multos libertati restituisti, plures pabulo refecisti: peto ergo, ut & me confortes tuo cibo: nam valde fame deficio. Hæc dicens, elisus in terram volutabatur, spumas miserabiliter ab ore producens. Quo viso, Vir Domini suffusus lacrymis, oculos ad cœlum erigens, tacita prece oravit. Præcepit spiritui nequam, ut sineret captivum, & paruit, deinde signum crucis in eum faciens. Illico visum cæcus recepit. Tunc, populo exultante, hominem secum ducens in episcopium, cibo refecit: cui etiam, dum in hoc corpore mansit, copiose vestimenta cibosque indulsit. Trinitatis enim unius verique Dei præcipuus cultor erat, & ideo ejus fultus ope trinum juvaminis opus uno pietatis opere complevit.

[14] Aliquando, dum causa orationis sancti Memmii c cum aliquibus clericis adiret basilicam, audit tumultum turbæ plangentis, [mortuus resuscitatus.] substitit, cupiens nosse quid esset: tanta quippe in eo pietatis viscera inerant, quo non valeret mœrentem conspicere, quod non statim esset & ipse perfusus lachrymarum ubertim inundatione. Cum igitur, quid luctus ille significaret plangentium, didicisset; abiit & intravit domum: conspicit hominem in funere jam positum, conspicit sandapilam, qua cadaver erat efferendum: circumstantes, & qui eum subsecuti fuerant, pro commendatione animæ advenisse benignum Virum credebant. Ille vero solo prostratus, oravit diutius. Surgens ab oratione, accessit cominus. Deinde amoto a facie sudario, attrectare jacentis frontem pectusque cœpit. Mira dicturus sum: ad tactum illius cœperunt venæ recalescere, pectus palpitare, membra singula paulatim se movere. Tunc intuens in ejus ora, proprio compellat nomine. Quo respondente, Surgere te, inquit, Christus imperat, & esse ab hac hora fanum. Qui celeriter ad præceptum Pontificis surgens, perfectissimæ sanitati restitutus adeo est, ut nec ægritudinis signum in eo deinceps appareret. Astantes ergo, & qui prius triste funus procurantes flebant, flere præ gaudio iterato cœperunt, mirantes sanissimum stantem, quem paulo ante defunctum viderant jacentem.

[15] [Septem sorores, cum parentibus habitantes,] Erant eodem tempore apud Pertham d in territorio Cathalaunico septem sorores e, nobili prosapia utriusque parentis f nobilissimi progenitæ, corpore validæ, facie speciosissimæ, ingenti cura parentum feliciter altæ. Quadam ergo die, dum vir Domini Alpinus g ex pastorali solertia vicos suæ diœcesis prædicationis causa perlustraret, ad illud traditur pervenisse prædium, in quo supradictæ virgines, ut dictum est, non mediocri cura genitorum educabantur. Qui cum Antistitem sanctum liberaliter cum gaudio excepissent, conspectis virginibus speciosis castissimus Pontifex (erant enim jam nubiles) tacite orabat Dominum, in earum mentibus castitatis seminari consilium. Post multa itaque de illo sanctissimi pectoris fonte astantibus confluentibusque turbis quid in stadio hujus exulatus cuique decertanti vitandum sit, quid appetendum, prolata & propinata, de laude quoque virginitatis adeo altum profudit sermonem, ut continuo devoverent se puellæ virginitatem, dum comes præsens fieret vita, custodire.

[16] [virgines consecrat: harum eximia sanctimonia.] Regresso namque Pontifice, quid animi haberent invicem produnt, abrenuntiantesque parentibus & patrimoniis, uno eodemque ardore castimoniæ flagrantes, raptim Episcopum suæ salutis authorem adeunt, vestigiisque ejus provolutæ, ut normam vitæ salubris eis provideat atque contradat, cum multo lachrymarum fluore devotissime implorant h. Quod cum Vir clementissimus audisset, oculis ad cœlum elevatis, Gratias, inquit, tuæ clementiæ, Jesu Christe, refero, qui meæ parvitatis orationem audire dignatus, has infantulas, Spiritum tuum in earum cordibus infundens, in tui amoris dulcedine inflammasti. Instruens igitur eas monasticis i disciplinis, sacroque tegens velamine, Deo consecravit, curamque earum omni vitæ suæ tempore k egit. Quarum vita adeo sancta conversatione, adeo miraculis claruit, ut singularum opera singulis indigeant voluminibus: nam dæmonibus imperabant, paraliticos curabant, cæcos illuminabant, claudos erigebant, cunctosque morbidos oratione sancta sanabant l. Merito in his omnibus laus Alpini architecti sapientissimi tanti ædificii fundatoris prædicanda atque recolenda est: ille enim eum in omnibus laudabilem, in omnibus mirificatum reddidit, cujus amor, cujus laus ab ejus pectore & ore numquam recessit.

[17] [Annis & meritis gravis,] Sed cum jam misericors Deus, fortitudo & corona beatorum, Famuli sui agones explere & mercedem tantorum laborum retribuere decerneret, lachrymosa suspiria gemitusque ejus, quibus se peregrinari a Domino deflebat, exaudire dignatus est. Erat namque ei gravis inhabitatio hujus mortalitatis, quia differebatur a solo generationis in perpetuum viventis: cupiebat vinculis dissolvi carnis, ut esse mereretur gaudens cum Christo, quem toto corde dilexerat, tota mente amaverat, totis viribus quæsiverat: cujus fide armatus, spe roboratus, charitate protectus, in stadio hujus certaminis cum sæculi principe congrediens, victor extitit. Et tanquam miles emeritus triumphum de hoste reportans, a Rege regum palmam victoriæ percipere expectabat. Beata ejus mens, beata anima, totius beatitudinis laude digna: cujus licet membra gladius persecutionis non amputaverit, gloria tamen martyrii non carebit, dum & labore & animo martyr voluit esse, & non potuit.

[18] Qui cum diem suæ vocationis, molestia superveniente corporis, [morbo ingruente, Baiam defertur, ibique moritur:] appropinquare sentiret; domesticos suos, clerum populumque civitatis advocans, more solito de observantia legis Dei alloquitur, exhortatur, ad ultimum, ne grave ejus absentiam corporalem ferant, monet: sicque vale faciens eis, & benedicens, cum multis suorum lachrymis dimissus, Baiam revisit, solum videlicet suæ nativitatis, ut, quæ eo nascente tanto Germine fœcunda bene aucta fuerat, morienti quoque sinum sepulturæ pandens, beatius sanctificaretur. In qua per dies aliquot languore ingravescente, tandem septimo Idus Septembris plenus sanctitate & gratia Dei, quadragesimo septimo m episcopatus sui anno, relinquens terræ corpus, animam cœlo angelico devectam ministerio intulit: quem beatorum chorus lætum suscipiens amplectitur, demulcet, atque consortem sui factum exultans, gratias indeficientes omnipotenti Deo reddere non omittit: cum quibus astans præsentia illius fruitur, nos inde procul dubio prospiciens, nostri semper memor existens, quem quisquis pondere gravatus scelerum devote fideliterque nihil hæsitans invocaverit, præstandi * facile illico ejus impetrando sentiet auxilium.

[19] Sepultum est autem illud venerandum corpus in basilica sancti Petri n Apostolorum principis, [sepultura & corporis translationes.] ad cujus sepulchrum multa & stupenda miracula Domini virtus operari dignata est, quæ desidiosi conspectores inscripta hactenus reliquere. Illud tamen stupendum est, quod criptam, qua sepulchrum ejus tegitur, multotiens invidiose destruere nisi barbari, nihil omnino prævaluerunt. Post multos denique annos translatum est illud venerabile corpus a bonæ memoriæ Erchenrado episcopo, atque in ecclesia beati Andreæ apostoli haud longe a muro urbis Cathalaunicæ sita o conditum. Processu deinde temporis in urbem cum multa civium devotione deportatum est, & in basilica sancti martyris primicerii Stephani p, in sede videlicet sua, honorabiliter positum, ubi multa ejus orationibus & meritis præstantur beneficia populis q.

ANNOTATA.

a Vox hæc ambigue scripta erat in omnibus apographis. Melius diceretur immensæ.

b Hæc suspecta sunt, quia non crediderim S. Alpinum cum Hunnis egisse episcopatus sui tempore, quod ne quidem narravit hic auctor. Quam vero non cohæreant hæc cum præcedentibus, si in episcopatu facta creduntur, breviter ostendo. Expeditio Britannica, post quam Episcopum electum dicit, suscepta est anno 429, nec diu duravit. Atqui Hunnorum sub Attila in Galliam incursus pertinet ad annum 451. Quo igitur modo sub initium episcopatus meminit de reditu Sancti ab Hunnis, ad quos eum fuisse profectum non dicit? Merito igitur suspecta dixi verba illa energumeni. Si tamen constaret ab auctore simile quid in vetusto repertum esse monumento, existimarem S. Alpinum cum S. Lupo comitem Attilæ fuisse usque ad Rhenum, atque eo tempore non paucos ab utroque reductos esse captivos. Sane de S. Lupo id habemus ex authentica ipsius Vita; cumque Alpinus tunc Lupi verisimiliter discipulus & clericus aut presbyter fuerit, facileipsum comitari potuit. Sic, inquam, explicari verba biographi possent, si constaret de reductione captivorum per Alpinum: at illam non habemus ex ullo monumento probatæ fidei. Energumenos tamen non raro a S. Alpino liberatos, aliunde novimus.

c De S. Memmio primo antistite Catalaunensi actum est ad 5 Augusti.

d Hæ voces apud Pertham in uno tantum sunt apographo, & vehementer dubito, an non fuerint ab aliquo intrusæ. Eas tamen retinui, quia septem virgines, de quibus hic agitur, revera natæ dicuntur in pago Pertensi, ut habet Vita S. Pusinnæ, ad 23 Aprilis data. In Vita sororis ipsius S. Hoyldis, edita ad 30 Aprilis, S. Alpinus venisse dicitur ad villam, quæ Perta vocatur. Vicus autem Perta, a quo ager Pertensis, comitatus etiam titulo illustratus, est inter Vitriacum oppidum & Oppidum S. Desiderii, comitatusque Pertensis Cabilonensi proximus est ad Orientem juxta Matronam flumen.

e Septem hæ sorores in laudata Vita S. Pusinnæ, quæ una ex illis est, num. 4 ita recensentur: Harum Ymma prima fuit: huic Othildis successit: hanc subsecuta est Luttrudis: post quam Pusinna est nata: … huic [proxima] Francula in hujus luminis auras processit: inde Libera edita est: Magenhildis novissime genita. Quædam nomina aliter scripta sunt in Vita S. Hoyldis ad 30 Aprilis. Nam Ymma ibi scribitur Ama, & Othildis ibi in Vita propria dicitur Hoyldis; Magenhildis scribitur Manehildis.

f Pater illarum Sigmarus vocatur in Vita S. Pusinnæ, in Vita S. Hoyldis Signarus, ubi & comes Partensis dicitur: mater in priori Vita Luttrudis, in altera Lentradis. Bailletus ad 22 Septembris de hisce virginibus scribens, observat totam illam familiam videri potius Francicam, quam Gallo-Romanam, quia nomina videntur Germanica magis quam Romana. Non displicet hæc observatio; sed existimo inde non recte deduci, Virgines hasce ad seculum septimum referendas. Etenim aliquot annis ante finem seculi 5 Franci, qui dominium suum paulatim extenderant per Belgicam, possidebant hodiernam Campaniam. Quare poterat Sigmarus ante finem seculi quinti aliquot possessionibus Campaniæ donaria Clodoveo rege, ibique habitare cum uxore & filiabus, quando S. Alpinus sub initium seculi sexti ad villam ipsius Pertensem pervenit. Hæc paucis dicta sunto, ut pateat, omnia consistere hæc posse, etiamsi certum esset, Sigmarum ex Francica gente fuisse. At minime contendo, originem Sigmari ejusque filiarum necessario ex Francis deducendam esse; cum etiam ex Wandalis aut Burgundionibus genus trahere potuerit Sigmarus, aut ex alia quapiam gente barbara: parentes enim ipsius ob susceptam fidem Catholicam Romanis adhærere, & in eorum ditione sedes figere potuerunt.

g Eadem de adventu S. Alpini leguntur in Vitis S. Pusinnæ & Hoyldis jam assignatis. Bailletus oscitanter dicit, S. Alpinum non videri notum, nisi ex hisce Vitis, observans tamen a neotericis vocari discipulum S. Lupi Trecensis. At, si vel solam S. Lupi Vitam, quam dedit ad 29 Julii, consuluisset, invenisset ibi nominatum S. Alpinum.

h In Vita S. Pusinnæ pater Sigmarus septem filias suas Alpino primus obtulisse dicitur. At sanctus Antistes filias ipsas deinde interrogavit; cumque omnes desiderarent virginitatem suam Deo offerre, virgines consecravit piisque monitis instruxit. Consuli potest laudata Vita cap. 1.

i Nulli tamen monasterio addictæ fuerunt, sed habitaverunt cum patre suo usque ad mortem illius. Leguntur quidem in Vita S. Hoyldis num. 2 aliqua, ex quibus suspicio oriri potest de vita earum monastica, si vocibus solis inhæreamus, sed voces illæ aliter exponi debent. Factum totum inde huc traduco: Tunc temporis B. Alpinus Catalaunensis episcopus ecclesias suæ diœcesis visitando pervenit ad villam, quæ Perta vocatur; in qua septem prædictas sorores virgines, a parentibus oblatas, ex devotione magna sanctimoniales fecit, consecravit & velavit, earum prærequisito confessoque concorditer & devote voluntario consensu. Tandem informavit eas de bono virginitatis, suisque parentibus recommendavit recedens, ut scilicet ipsas de cetero non sicut suas regerent, sed tamquam Dei filias honorarent, ampliusque diligerent. Ex tunc secundum Regulam B. Alpini septem virgines sorores, maxime tres supradictæ, beatæ scilicet Ama, Hoyldis & Manehildis, sicut bonæ moniales conversantes virtuose, in facta virginitate viventes laudabiliter, more sanctarum virginum ferventes amore Christi, usque ad vitæ terminum proficientes in bono, ad Dominum migraverunt. In hac relatione occurrunt voces Sanctimoniales, Regula, moniales, quæ videntur insinuare vitam vere monasticam. Attamen Vitæ S. Pusinnæ & S. Hoyldis, quibus accedit Vita S. Lutrudis apud Surium ad 22 Septembris, longe clarius significant, eas non fuisse votis& legibus monasticis adstrictas, sed pietate præstantes fuisse primum in domo paterna, ac deinde post mortem patris in suis singulas habitationibus, quas ex hereditate paterna acquisierant: nam, ut in Vita S. Pusinnæ num. XI dicitur, pater moriturus dividere statuit hereditatem virginibus beatis, ne quid eis deesset, quo minus proposito sanctitatis vacarent.

k Erat tamen laudatis virginibus alius quoque director, nimirum Eugenius sacerdos, qui a Sigmaro electus erat ad virgines istas a teneris Christiana doctrina imbuendas; illarumque director deinde mansit.

l Miraculis quidem claruerunt ex iis aliquæ; unde etiam ex septem saltem quinque ecclesiastico cultu honoratæ sunt. An vero tanta miraculorum gratia omnes claruerint, dubitari potest.

m De anno emortuali consule Comment. § 2.

n Baiæ videlicet, ut colligitur ex præmissis, & ex sequente translatione.

o Illam translationem memoravi in Commentario num. 3 ex Rapinio, qui etiam observat, ecclesiam S. Andreæ deinde urbi inclusam esse, & modo vocari S. Alpini. Primus biographus num. 4 dixit, Sanctum in illa S. Andreæ ecclesia sepultum, quia ignoravit hanc translationem, quantum conjicio.

p Cathedralis est Catalaunensis. Translationem hanc omisit primæ Vitæ scriptor, forte quia necdum peracta erat, dum scripsit.

q In uno exemplari additur, usque in hodiernum diem, quod in aliis non reperio, ideoque omisi.

* forte præstandum

DE S. CLODOALDO PRESBYTERO
IN OPPIDO S. CLODOALDI AGRI PARISIENSIS IN GALLIA

Sec. VI post medium.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Clodoaldus presbyter in oppido S. Clodoaldi agri Parisiensis in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus Sancti ejusque memoria in Fastis: Acta justo serius scripta, mendis non carent: exigua eorum auctoritas pro iis omnibus, quæ aliunde nequeunt confirmari.

Novigentum, alias etiam Novientum, dictus erat vicus agri Parisiensis ad Sequanam, cui postea impositum est nomen S. Clodoaldi, [Locus, in quo Sanctus præcipue colitur:] ibidem defuncti ac sepulti. Vicum illum Sanctus donavit ecclesiæ Parisiensi, ut infra videbimus. De eo Baudrandus in Geographia ita scribit: Fanum S. Clodoaldi, S. Clou, burgus cultissimus Galliæ, olim Novigentum dictus, cum ponte lapideo ad Sequanam fluvium, & superbissimo palatio peramœnoque secessu ducis Aurelianensis, duabus leucis infra Parisios in Occasum in colle: .. nuper ducatus titulo insignitus fuit archiepiscopi Parisiensis. In hujus oppidi ecclesia collegiata corpus S. Clodoaldi servatur, ibidemque præcipua veneratione colitur. Andreas du Chesne in Antiquitatibus urbium Franciæ pag. 911 ait, sepulcrum Sancti e marmore nigro quotannis honorari solitum votivis peregrinationibus populi Parisiensis. Colitur idem Sanctus in tota diœcesi Parisiensi, & in aliis quibusdam Galliæ diœcesibus; sed non ubique eadem solemnitate. Patronum esse cujusdam sacelli domestici dominorum Villæ Novæ S. Salvii * in diœcesi Autissiodorensi, reperio in Collectancis Mss. ejusdem diœcesis.

[2] [memoria ejus in Fastis antiquissimis] Antiquum admodum esse S. Clodoaldi cultum, ex Fastis vetustissimis discimus: nam plerisque Martyrologiis inserta est ejus memoria. Hieronymiani codices præcipui eam vario modo annuntiant, quia iis addita est post auctorem primum. Florentinius sic edidit: Et in territorio Parisiorum depositio beati Chodoaldi regis. Codex ejus Blumianus: Et in territurio Pariseorum vico Novigento dep. beati Chodoaldi regis, & conf. Codex vetustissimus Epternacensis apud eumdem in Annotatis: Parisiis civitate Chlonouandi regis & confessoris. Corbejensis ibidem: In territorio Parisiorum, vico Noviento, depositio beati Clodoaldi regis, postea presbyteri & confessoris. Plerisque etiam codicibus, quorum textus contractior est, mentio S. Clodoaldi adscripta est, sed brevissime, & luxato nonnihil in quibusdam nomine: nam in Richenoviensi legitur, Flodoaldi, antiquissimum apud Martenium habet, Hlodoaldi, & Morbacense ibidem Clodoaldæ. Sed idem ubique designatur Clodoaldus, Clodomiri regis filius, isque rex vocatur, aut quia regis erat filius, aut quia legitimus cum fratribus suis paterni erat regni heres. Ceterum ex omnibus istis Hieronymiani Martyrologii additamentis, quæ haud dubie vetusta admodum sunt, id unum observo, Clodoaldum in variis quidem vocari presbyterum, at nullibi monachum.

[3] Idem observari potest in martyrologis medii ævi, [& in plerisque medii ævi, inquibus presbyter vocatur:] qui Clodoaldum memorarunt. Beda aut Florus apud nos ante tomum 2 Martii sic habet: S. Clodoaldi confessoris. Hoc deinde auctum eo modo: Eodem die in territorio Parisiorum vico Novigento S. Clodoaldi confessoris & regis. Rabanus priora verba secutus, ita sine loco Sancti memoriam expressit: Natale S. Chlodoaldi confessoris. Wandelbertus Evortium & Clodoaldum versibus sic expressit: Antistes septenas servat Evortius, atque regali insignis Clodoaldus stirpe sacerdos. Usuardus Sanctum memoravit hoc modo: Item in territorio Parisiacensi, sancti Chlodoaldi presbiteri, tam generis quam mentis nobilitate conspicui. Prolixiori elogio S. Clodoaldum ornavit auctor Florarii Ms. Sanctorum, eum annuntians his verbis: Item in territorio Parisiensi, vico Novianto, sancti Clodoaldi episcopi & confessoris, de stirpe Karolidarum. Hic cum regali esset ortus prosapia, Dominico cultui se mancipavit. Quare magno virtutum fulgore præminuit. Denique precibus suis fugavit dæmones ab obsessis corporibus: aperiebat ora mutorum: reddebat cæcis visum, surdis auditum, claudis gressum, & cunctis ex fide poscentibus impetrabat opem sanitatis. Qui tandem pro terreno regno relicto cæleste consecutus, multis usque hodie miraculis fulget. Obiit anno Salutis DL. Ita ille non sine erroribus: nam perperam vocat episcopum, & de stirpe Karolidarum imperite descendentem facit; cum presbyter tantum fuerit, ortusque ex prima stirpe regum Franciæ, seu ex Merovingiis. Annus quoque emortualis non recte notatus est, ut infra ostendetur.

[4] Ex neotericis, qui passim omnes Clodoaldum annuntiant, [recentiores quidam etiam monacbum faciunt.] aliqui monachum fuisse asserunt, alii de vita monastica tacent. Martyrologium Romanum breviter eum sic memorat: In territorio Parisiensi sancti Clodoaldi presbyteri & confessoris. Verum Wion, Bucelinus, aliique monachum faciunt. Inter hos nuperus auctor Martyrologii Parisiensis tali Clodoaldum exornat elogio: Novienti in territorio Parisiensi, sancti Clodoaldi presbyteri, e regia Francorum stirpe oriundi, qui Clodovæi magni nepos, patruorum suorum furori subductus, clericus esse voluit, & monachi habitum a sancto Severino Parisiis suscepit: denique post annos aliquot ab Eusebio Parisiensi episcopo presbyter factus, monasterium condidit, quod nunc ecclesia collegiata est ejus nomine nuncupata. Tam vita monastica quam alia quædam hic asserta examinabuntur inferius, uti & varia a Saussayo relata. Texuit hic longissimum elogium, quod necesse non est huc transferre; sed aliqua in Annotatis ad Vitam ex eo recitabo.

[5] [Acta scripta seculo X aut serius,] Acta S. Clodoaldi ex Mss. codicibus S. Germani Pratensis edidit Mabillonius sec. 1 Benedictino pag. 234 & seqq., sed sine ullis observationibus, ex quibus auctoris ætas aut fides Actorum possit innotescere. Bailletus in tabula critica ad VII Septembris observat, hæc Acta non videri scripta ante finem seculi IX, quia vicus Novigentum jam tempore Vitæ scriptoris habebat nomen S. Clodoaldi; indeque colligit Acta hæc longe minoris esse auctoritatis, quam sint ea, quæ S. Gregorius Turonensis de Clodoaldo narravit. Verissima est hæc observatio: sed miror, scriptorem post talem observationem pleraque tamen ex dictis Actis inseruisse Vitæ S. Clodoaldi, acsi satis fuissent certa. Scriptores Benedictini in Historia litteraria Franciæ tom. 6 pag. 516 rationem Bailleti adoptant, ex eaque concludunt, Sermonem hunc de S. Clodoaldo (nam Sermonem vocare maluerunt quam Vitam) non fuisse exaratum ante seculum X. Citius non esse composiram hanc lucubrationem utrisque lubens assentior, sed non ausim asserere eo-ipso seculo scriptam esse, cum id nullo probari possit argumento: nam serius quoque scribi potuit eo modo, quo scriptam habemus. At sive seculo X composita sit, sive serius, ætas nequit scriptori a rebus gestis tam remoto auctoritatem conciliare.

[6] [nequeunt multum habere auctoritatis,] Jam vero si Acta ipsa diligenter lustremus, non reperiemus alia laudato scriptori fuisse monumenta antiqua de S. Clodoaldo præter Historiam Francorum S. Gregorii Turonensis, scriptaque Fredegarii, Aimoni aliorumque auctorum, qui nihil fere habent de Clodoaldo, aut certe paucissima, quæ ex Gregorio non sint desumpta. Certe nullibi ostendit aut innuit, Vitam aliquam vetustiorem sibi præluxisse. Hinc laudati scriptores Historiæ litterariæ fatentur, non alia fortasse huic biographo fuisse monumenta quam relata a Gregorio aliisque, & traditionem monasterii. Attamen laudant judicium & stylum auctoris, nec ullum insinuant dubium de factis in Vita relatis. Nequeo sane tam favorabile de sermone illo ferre judicium, cum varios in eo errores inveniam, multaque alia non modo antiquioribus ignota, sed parum etiam verisimilia. Etenim errores aperti faciunt, ut merito dubitemus de iis, quæ minus sunt cognita, præsertim cum mirum appareat, multa eaque præclara Sancti gesta huic innotuisse scriptori; tam vero infelices fuisse scriptores alios seculis quatuor præcedentibus, ut perparum de Clodoaldo noverint; aut tam fuisse negligentes, ut gloriosa regii Principis gesta majori ex parte silentio involverint.

[7] [quia apertis erroribus sunt fœdata,] Quos apertos dixi errores, paucis ostendo. Num. 5 biographus tres solum filios Clodoveo I attribuit, iisque monarchiam a patre divisam scribit. Tam manifestus est hic error, ut ostendat ne Historiam quidem S. Gregorii Turonensis attente a biographo fuisse lectam. Gregorius enim lib. 2 cap. 1 filios Clodovei clarissimis verbis sic enumerat: Defuncto igitur Chlodovecho rege, quatuor filii ejus, id est Theudericus, Chlodomeris, Childebertus, atque Chlothacharius regnum ejus accipiunt, & inter se æqua lance dividunt. Mox alium errorem æque clarum subjungit biographus, dum de Chlodomere dicit; Cui sorte cesserat Burgundia. Quippe noverunt omnes, qui utcumque versati sunt in Historia Francica, Burgundiam eo tempore fuisse sub propriis regibus, Chlodomerem vero in pugna contra regem Burgundiæ fuisse occisum. Notabilior est error tertius, cum magis spectet ad Clodoaldum, de quo biographus num. 7 ita loquitur: Heres patris solus est institutus a patruo, extinctis duobus fratribus. Hæc eo modo affirmat auctor, acsi regnum administrare potuisset Clodoaldus, idque libere reliquisset. At constat, regnum a patruis ipsius fuisse divisum, simulatque fratres ejus erant occisi, ipseque Clodoaldus patruorum manibus ereptus. Hic talis est lapsus, ut ipsa scriptoris fides fiat dubia: ex eo enim colligitur, biographum magis studuisse, ut Sanctum exornaret quam ut vera & indubitata scriberet.

[8] Post tales errores quis tutam biographo fidem adhibeat in iis omnibus, [multaque iisdem inserta, quæ aliunde sunt ignota.] quæ de corporis austeritatibus S. Clodoaldi, quæ de lectionibus & precibus ipsius, quæ demum de miraculis a vivente patratis, eadem fortasse libertate enarrat? Nihil quidem horum incredibile est aut Sanctis inusitatum: at non satis intelligitur, unde ea biographus discere potuerit, silentibus antiquioribus, ideoque vehemens oritur suspicio, omnia illa ex consueto Sanctorum vivendi more per conjecturas magis relata esse quam ex monumentis idoneis aut certis. Non minus incerta videri possunt, quæ narrantur de habitu sacræ religionis Clodoaldo per Severinum dato, de secessu Sancti in Provinciam redituque Parisios, aut certe de seceßus & reditus causa & ordine, prout in Vita referuntur. Quis enim facile credat, Sanctum ex territorio Parisiensi secessisse in Provinciam, ut vanas hominum laudes fugeret, ac deinde ex Provincia rediisse Parisios? Magis pronum est credere, Puerum a servatoribus suis in Provinciam avectum esse, ut ibi lateret tutius: inde vero juvenem Parisios reversum esse, ubi, spe regni abjecta, patruis suis erat reconciliatus. Demum candide agnosco, ea solum in hisce Actis mihi satis certa videri, quæ ex Gregorio Turonensi, aut ex aliis antiquis scriptoribus haurire potuit auctor. Edam tamen hanc Vitam, prout jam data est a Mabillonio, cujus editionem conferam cum Ms. Pratensi nobis olim transmisso, sed quibusdam locis mutilo; & cum alio Ms. Musei nostri apographo, quod caret tota præfatione.

[Annotata]

* de Villeneuve St. Salve

§ II. Varia de Sancto ex Gregorio Turonensi & aliis: tempora & gesta utcumque ordinata.

[Sanctus erat filius natu minimus Chlodomeris regis Aure lianensis,] Quandoquidem monui, ea esse certiora de S. Clodoaldo, quæ Vitæ scriptor ex antiquioribus accipere potuit; necesse est ut huc transferam, quæ de eodem Sancto leguntur apud scriptores antiquiores, quorum præcipuus est S. Gregorius Turonensis episcopus. Hic lib. 3 Historiæ Francorum cap. 6, relata morte Chlodomeris, unius ex quatuor filiis Clodovei I, & regis Francorum in regno Aurelianensi, qui anno 524 cæsus est in conflictu contra Godomarum Burgundionum regem, de relictis ab eo filiis hæc subjungit: Filios quoque ejus Chrotechildis regina (illorum avia, utpote vidua Clodovei) exactis diebus luctus, secum recepit ac tenuit: quorum unus Theodovaldus *, alter Guntharius, tertius Chlodovaldus vocabatur. Ad hæc verba observo, Clodoaldum hic claris verbis statui natu minimum ex tribus fratribus, ideoque conjectura parum probabili usum esse Bailletum ad VII Septembris in Clodoaldo, dum hunc fecit Gunthario natu majorem. Clarior est error Agathiæ, qui lib. 1 Historiæ Justiniani scripsit, Clodomerem sine liberis genitis decessisse.

[10] [occisoque patre, educabatur cum fratribus a S. Chrothilde,] Deinde laudatus Turonensis cap. 18 hæc narrat: Dum autem Chrotechildis regina Parisius moraretur, videns Childebertus, quod mater sua filios Chlodomeris, quos supra memoravimus, unico affectu diligeret, invidia ductus, ac metuens, ne favente regina admitterentur in regnum, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens: Mater nostra filios fratris nostri secum retinet, & vult eis regnum dare: debes velociter adesse Parisius, & habito communi consilio pertractare oportet, quid de his fieri debeat: utrum incisa cæsarie, ut reliqua plebs habeantur, an certe, his interfectis, regnum germani nostri inter nosmetipsos æqualitate habita dividatur. De quibus ille verbis valde gavisus Parisius venit. Jactaverat enim Childebertus verbum in populo, ob hoc hos conjungi reges, quasi parvulos illos elevaturos in regno. Conjuncti autem miserunt ad reginam, quæ tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes: Dirige parvulos ad nos, ut sublimentur in regno. At illa gavisa, nesciens dolum illorum, dato pueris esu potuque, direxit eos dicens: non me puto amisisse filium, si vos videam in ejus regno substitui.

[11] [quando cum iisdem captus est a patruis suis regibus,] Qui abeuntes, adprehensi sunt statim, ac separati a pueris & nutritoribus suis custodiebantur utrique, seorsum pueri, & seorsum hi parvuli. Tunc Childebertus atque Chlothacharius miserunt Arcadium, cujus supra meminimus, ad reginam, cum forcipe atque evaginato gladio. Qui veniens ostendit reginæ utraque, dicens: Voluntatem tuam, o gloriosissima regina, filii tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum censeas, utrum incisis crinibus eos vivere jubeas, an utrumque jugulari. At illa exterrita nuntio, & nimium felle commota, præcipue cum gladium cerneret evaginatum ac forcipem, amaritudine præventa, ignorans in ipso dolore, quid diceret, ait simpliciter: Satius enim mihi est, si ad regnum non eriguntur, mortuos eos videre quam tonsos. At ille parum admirans dolorem ejus, nec scrutans, quid deinceps plenius pertractaret, venit celeriter nuntians, ac dicens: Favente regina, opus cœptum perficite: ipsa enim vult expleri consilium vestrum.

[12] [amboque ipsius fratres a Clotario occisi:] Nec mora adprehensum Chlothacharius puerum seniorem brachio elisit in terram, defigensque cultrum in axillam, crudeliter interfecit. Quo vociserante, frater ejus ad pedes Childeberti prosternitur, adprehensisque ejus genibus, aiebat cum lacrymis: Succurre, piissime pater, ne & ego peream sicut frater meus. Tunc Childebertus lacrymis respersa facie, ait: Rogo, dulcissime frater, ut ejus mihi vitam tua largitate concedas: & quæ jusseris pro ejus anima conferam, tantum ne interficiatur. At ille conviciis actum, ait: Aut ejice eum a te, aut certe pro eo morieris. Tu, inquit, es incestator hujus causæ, & tam velociter de fide resilis? Hæc ille audiens, repulsum a se puerum projecit ad eum. Ipse vero accipiens transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius fecerat, jugulavit: deinde pueros cum nutritiis peremerunt. Quibus interfectis, Chlothacharius asscensis equitibus * abscessit, parvipendens de interfectione nepotum: sed & Childebertus in suburbana concessit. Regina vero compositis corpusculis feretro, cum magno psallentio, immensoque luctu usque ad basilicam sancti Petri prosecuta, utrumque pariter tumulavit; quorum unus decem annorum erat, alius vero septennis.

[13] Tertium vero Chlodovaldum comprehendere non potuerunt, [Clodoaldus eo periculo liberatus ac deinde presbyter factus. Opinio Valesii de anno cædis] quia per auxilium virorum fortium liberatus est. Is postposito regno terreno, ad Dominum transiit, & sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est: bonisque operibus insistens, presbyter ab hoc mundo migravit. Hactenus Turonensis, ad cujus relationem aliqua sunt observanda. Primo inter mortem Chlodomeris & cædem filiorum ipsius alia quædam narravit. Hinc cædes illa annis non paucis morte Chlodomeris posterior quibusdam videtur. Valesius lib. 7 Rerum Francicarum pag. 388 de tempore cædis ita disserit: Hæc miserabilis jugulatio Chlodomeris regis filiorum Luteciæ facta est post Burgundiam perdomitam, ut Gregorius, Fredegarius & Aimoinus tradunt. Subacta est autem a Childeberto & Chlothario Burgundia Justiniano Aug. IV & Paullino juniore coss., si Marium sequimur, hoc est, post decennium quam Chlodomeres perierat: vel potius post consulatum Lampadii & Orestis anno 2, post Chlodomeris mortem octavo, ita ut insequenti anno, Justiniano Aug. III Cos. Theodovaldus & Guntharius, IX post amissum patrem anno, a patruis suis interempti esse videantur. Ex quo apparet falsum esse, quod ait Gregorius, cum jugulati sunt, alterum, nimirum Theodovaldum, annos X; alterum, puta Guntharium, septem tantum habuisse, ne de Chlodoaldo loquar, qui cum esset minimus filiorum Chlodomeris, vix tum sexennis fuisset. Ita Valesius.

[14] Verum displicet mihi crisis illa Gregorium ex Gregorio refutantis, [non videtur admittenda;] parumque probabilis apparet epocha cædis ab eo allata. Malim sane existimare cædem filiorum Chlodomeris sine ordine temporum a Gregorio relatam, aut finem belli Burgundici ab ipso præoccupatum. Etenim si omnia consideremus, quæ Gregorius narravit inter mortem Chlodomeris & secutam deinde totius Burgundiæ expugnationem, tam pauca inveniemus, ut omnia uno anno fieri potuerint, cum tamen octennium aut decennium intercesserit. Bellum istud Burgundicum breviter perstrinxit Gregorius hisce verbis lib. 3 cap. XI: Chlotacharius vero & Childebertus in Burgundiam dirigunt, Augustodunumque obsidentes, cunctam fugato Godomaro Burgundiam occupaverunt. Expeditionem, qua Augustodunum est captum, anno 525 illigat Cointius: aliaque expeditione totam Burgundiam anno 534 occupatam scribit, secundum Marii sententiam. Si autem vera est Cointii opinio, mors filiorum Chlodomeris contigerit post primam in Burgundiam expeditionem Clotarii & Childeberti, id est, circa annum 526, quo eam narrat Cointius. Si vero quis bellum Burgundicum una expeditione unoque anno absolutum credere maluerit, cædes filiorum Chlodomeris a loco suo avulsa est per Gregorium, ac nimis sero relata: Gregorii vero ordinem in gestis narrandis more suo secuti sunt Fredegarius & Aimoinus.

[15] Ex hisce cædes filiorum Chlodomeris collocanda est circa annum 526; [sed cædes illa potius figenda circa annum 526. Natus inter 520 & 524,] nec corrigendus est S. Gregorius Turonensis, dum asserit natu maximum fuisse decennem, alterumque septennem, dum occisi sunt; sed potius ex ætate illorum cognita tempus peractæ cædis utcumque colligendum. Quippe ætatem occisorum puerorum indubitantor asserit Gregorius, eamque facile scire potuit, ita ut duræ nimis censuræ sit falsum dicere, quod de ea suppar Gregorius affirmavit. At dicere, ordinem rerum gestarum non observatum a laudato antistite, nec tam durum est: nec id insolitum nec infrequens est in Gregorio. Præterea res ipsa insinuat, filios Chlodomeris non diu patri suo fuisse superstites, cum regnum Chlodomeris nec ab ipsis aut ab alio ipsorum nomine administratum legatur, nec ab ipsorum patruis occupatum aut divisum sit ante mortem duorum & fugam Clodoaldi. Hinc Agathias prorsus ignoravit, filios a Chlodomere fuisse relictos, videlicet quia duo ex illis cito post patrem sublati sunt, ac tertius diu ignotus latuit. Quapropter adeo non existimo, filios Chlodomeris vixisse usque ad annum 533, ut magis crederem eodem anno 524, quo pater eorum occisus est, peremptos quoque fuisse, nisi constaret S. Chrothildem aliquo tempore eorum curam gessisse; indeque ad annum 526 aut 527 videretur mors eorum remittenda. Ceterum Clodoaldus tunc puer erat, forte triennis tantum aut quadriennis, & ad summum sexennis, ut natales ipsius figere possimus inter annum 520 & 524.

[16] [& diu verisimiliter in spem regni educatus, abjecta illa spe, patruis reconciliatur,] De modo, quo Clodoaldus fratrum cædi ereptus est, nihil docet Gregorius, nisi liberatum esse per auxilium virorum fortium. Subductus verisimiliter est ab aliquo e præsentibus, quando Clotarius primum occidebat, & ad latebras avectus est aut ad aliam civitatem. Ubi latuerit puer Clodoaldus, non tradit Gregorius; nec alii ipsum secuti id exposuerunt. At, si verum esse satis constaret, quod habet biographus, eum aliquando in Provincia fuisse, & ibi ad tempus habitasse, vehementer suspicarer, eo abductum esse a servatoribus suis, ibidemque in Gothorum ditione educatum in spem regni aliquando obtinendi, donec ea ætate esset, ut vitæ statum posset eligere. Ea demum ætate, ut mihi apparet verisimilius, capillos sibi ipse præcidit, & vitam elegit ecclesiasticam, abjecta spe regni. Hæc autem capillorum depositio, & vitæ ecclesiasticæ electio, sive extra Francorum ditionem facta sit, ut apparet verisimilius, sive in loco regni, ubi latuerat, Clodoaldo viam aperiebat ad redeundum in gratiam patruorum suorum Childeberti & Clotarii, a quibus possessiones aliquot obtinuit ad vitam honeste sustentandam.

[17] [bonisque ditatus, reduxque Parisios, presbyter ordinatur:] Itaque patruis suis reconciliatus, ditatusque bonis sufficientibus, tamquam ab exsilio Lutetiam Parisiorum venit, sive ex Provincia, si ibidem vixit; sive ex alio quocumque loco, si alibi in regno latuit. Parisiis presbyter ordinatus est, quod ab Eusebio episcopo factum, ait Vitæ auctor. Consecratus igitur est non diu post medium seculi VI, certe non post annum 555, quo Eusebio Parisiensi episcopo suffectus est S. Germanus. Ante medium seculi VI consecratus non videtur, cum consecratus dicatur ab Eusebio: nam Eusebium paucis tantum annis cathedræ Parisiensi præfuisse, patet ex catalogo antistitum Parisiensium tom. 7 Galliæ Christianæ novissimæ editionis col. 17 & 18. Porro quæ in Vita num. 9 referuntur de cohabitatione S. Clodoaldi cum S. Severino, si quid iis veri insit, aptius referentur ad tempus suscepti sacerdotii, quam ad juventutem aut adolescentiam Sancti: vix enim crediderim Puero aut Adolescenti licuisse in territorio Parisiensi degere aut vitæ statum eligere.

[18] Præterea donationes Sancti referendæ sunt ad tempus suscepto sacerdotio & morti interjectum. [varia sanctus Presbyter donavit ecclesiis:] De hisce Hincmarus in Vita S. Remigii ita loquitur: Filius Chlodomiri, filii Chludowici * regis, nomine Chlodoaldus, interfectis fratribus suis, quos una cum eo post patris obitum Chrotildis regina nutriebat, in clericum se totondit: & processu temporis vitæ ac religionis suæ merito partem hereditatis a patruis regibus obtinuit. De qua Duziacum villam in pago Mosomagensi cum appenditiis suis sancto Remigio ac Remensi ecclesiæ tradidit; & villam Ruilliacum in pago Biturico sancto Dionysio delegavit. Villam vero Novientum in pago Parisiaco, cum omnibus ad se * pertinentibus, matri ecclesiæ Parisius civitatis, ubi presbyter extitit ordinatus, donavit. In qua villa plenus virtutibus migrans ad Dominum, in ecclesia, quam ipse ædificaverat, corpore fuit in pace sepultus.

[19] Quod dicitur de Duziaco villa S. Remigio donata, [hæ donationes figendæ post susceptum a Sancto sacerdotium.] intelligendum est eodem sensu, quo Ruilliacum S. Dionysio donatum est, videlicet ad honorem S Remigii & S. Dionysii factas esse donationes ecclesiis, in quibus hi colebantur. Remigius enim defunctus haud dubie erat ante donationem Clodoaldi, sicut clarum est de Dionysio, aliquot seculis antiquiore. Neque obstare potest scriptum, quod insertum est Flodoardi Historiæ Remensi lib. 1, tamquam testamentum S. Remigii. Quippe testamentum istud S. Remigii, qui de donatione Clodoaldi loquens inducitur, manifeste supposititium est, ut varii jam observarunt: idque probari potest ex ipsis verbis, quæ de Clodoaldi donatione in eo leguntur. Verba subdo: Duodeciacus vero, sicut a Clodowaldo nobilissimæ indolis puero confirmatum est, tibi heres mea (ecclesiam Remensem ita vocat) perpetualiter famuletur. Puer revera erat Clodoaldus, ut hic vocatur, quando defunctus est S. Remigius. At pueri decennes non solent tantas facere donationes: Clodoaldus vero, qui moriente Remigio fere decennis esse potuit, nihil ea ætate habuisse videtur, quod donare posset. Quare ex mente Hincmari dicendum est, tam hanc donationem, de qua idem Hincmarus meminit apud Flodoardum lib. 3 cap. 20 pag. 421, & rursum pag. 422, quam duas alias a Clodoaldo jam presbytero esse factas, aut certe non diu ante.

[Annotata]

* al. Theotbaldus

* i. e. equis

* i. e. Clodovei

* i. e. eam

§ III. Inquiritur, utrum Sanctus monasticam amplexus sit disciplinam, & monasterium exstruxerit monachis.

[Aliqui Clodoaldum monachum fuisse,] Ex verbis Hincmari oritur dubitatio de ecclesia, quam Novigenti a S. Clodoaldo ædificatam scribit, & in qua sepultum est Sancti corpus. Nam biographus num. 12 asserit, monasterium ibidem a Sancto structum & sufficientibus ditatum opibus. Locum vero suo tempore vocatum fuisse Monasterium sancti Clodoaldi affirmat. Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 76 non modo ecclesiam illam S. Clodoaldi credit fuisse monasterium monachorum, sed ipsum quoque Clodoaldum monachis annumerat; uti & multi alii fecerunt, e quibus aliqui ante laudati. Verum illa opinio minus mihi videtur certa. Hac de causa Mabillonium, qui omnia monasticam Clodoaldi vitam utcumque insinuantia studiose congessit, audire lubet. Chlodoaldus, inquit, per viros fortes eorum (patruorum scilicet) furori subductus, sibi ipse capillos incidit, CLERICUSQUE, id est monachus, ac postmodum presbyter factus est, ut ex Gregorio discimus. In vulgatis ejus Actis HABITUM SACRÆ RELIGIONIS dicitur accepisse a Severino monacho, qui tum reclusus prope Luteciam versabatur: postea in Provinciam, ubi scilicet patruis suis ignotus degeret, secessisse; atque inde pacatis eorum animis reversus, apud Novientum seu Novigentum, agri Parisiensis vicum, consedisse: ubi & monasterium construxit, & corpus suum post mortem sepeliri curavit.

[21] [& in monasterio Novigenti structo cum monachis habitasse credunt;] Childebertus & Chlotharius … ob Chlodoaldi vitæ sanctitatem magnis demum possessionibus locupletarunt cœnobium Novienti, quod ab ejus nomine & corpore hactenus sancti Chlodoaldi vocabulum retinet … Illic monachi erant ad seculum octavum; si quidem synodo Attiniacensi anno supra septingentesimum sexagesimo quinto subscribit Johannes abbas de sancto Flodoaldo: quod de hoc Novientensi haud dubie interpretandum est. Et in epistola Eginhardi ad Gozbertum abbatem, de monasterio sancti Chlodowaldi fit mentio, quod jam dudum collegium est canonicorum secularium. Hic primus e principibus Francis est tonsus ac monachus factus, ut perniciem vitaret. Hactenus Mabillonius, cujus verba diligenter expendenda sunt. At primo observo, duas esse quæstiones, alteram videlicet, an Sanctus ipse fuerit monachus; alteram, an ecclesia, ab eo Novienti structa, fuerit cœnobium monachorum. Secundo adverto Mabillonium perperam ad Childebertum & Clotarium detorquere donationes, quibus Clodoaldus ipse ecclesiam suam ditavit.

[22] [prout Acta insinuant, primo solitarium ac demum cœnobitam fuisse:] Jam vero prima Mabillonii probatio ex incisis capillis videtur peti, & vel maxime quia clericus factus a S. Gregorio Turonensi dicitur: nam per clericum intelligit monachum. Verum tonsio capillorum nihil probat, cum fieret verisimiliter ad regno renuntiandum, cumque clericis etiam sit usitata. Vox vero clericus adeo non favet sententiæ Mabillonii, ut ei potius noceat. Scio quidem monachos subinde clericos nominari, maxime quando gradu aliquo ecclesiastico insigniti sunt, & sic monachi simul & clerici. At probandum erat, S. Gregorium Turonensem per vocem clericus passim designare monachum, ut tuto dici posset, Clericus, id est monachus. Hac de causa nolim existimare Mabillonium verbis Gregorii usum esse ad probandum monachatum Clodoaldi, sed ea ipsum sic exposuisse suspicor, quod crederet ex Actis ipsis de vita Clodoaldi monastica satis constare. Quippe Acta habent, a Severino recluso habitum sacræ religionis impositum Clodoaldo, ab hoc monasterium Novigenti conditum, ibique ipsum cum servis Dei habitasse, mortuumque ac sepultum esse in eadem cella. Quin & de cuculla pauperi data in iisdem Actis fit mentio. Demum Vita innuit, Clodoaldum disciplinæ eremiticæ se primum applicuisse, ac deinde Novigenti ad cœnobiticam transiisse: nec dubitarem, quin eremita primum prope Parisios, ac postea in Provincia fuisset Sanctus, nec monasticam ipsius vitam dubiam crederem, si omnia, quæ in Actis narrantur, pro certis haberem.

[23] Verum adeo non credo certa omnia, quæ in Actis traduntur de S. Clodoaldo, [at non satis probabilia sunt, quæ in Actis de eremitica Sancti vita dicuntur,] ut pleraque, quæ eremiticam ipsius vitam insinuant, non satis existimem probabilia. Talia sunt, quæ dicuntur de habitu sacræ religionis per S. Severinum ei imposito, de solitaria ipsius exercitatione prope Parisios, de bonis ab eo tunc in monasteria & ecclesias dispertitis, de secuto itinere in Provinciam, quo plausus hominum fugeret, ac demum quod de cucullo ibidem pauperi dato subjungitur. Hæc omnia, inquam, non satis mihi apparent probabilia. Primo enim non satis capio, unde hæc omnia didicerit scriptor ille, quatuor seculis Sancto posterior; cum scriptores plurimi diu ante de Clodoaldo disseruerint, qui illa facilius scire poterant, si facta erant. Cur Gregorius Turonensis, Aimoinus, auctores Gestorum regum Francorum & Chronici S. Dionysii, auctor Vitæ S. Clotildis aliique plures, qui varia narrarunt de Clodoaldo, omnia ad eremiticam Sancti vitam spectantia silentio involverunt? Si quis velit, ea hisce omnibus ignota fuisse, doceat ille, quo demum modo innotuerint biographo. Præterea Martyrologium Corbeiense, Wandelbertus & Usuardus Clodoaldum annuntiant ut presbyterum, nullus ut monachum: idque notandum in Usuardo Parisiensi monacho, cum hic Severini, quem Vita magistrum facit Clodoaldi, ut monachi & solitarii mentionem faciat ad XXIII Novembris.

[24] Secundo dubitandum non videtur, quin Clodoaldus, [ut variis rationibus ostenditur:] postquam mortis periculo ereptus erat, deportatus sit ad locum satis securum, longeque dissitum, ut ibidem educaretur in spem regni. Nam, cum ipse sibi capillos absciderit, teste Gregorio; id factum non videtur simul ac patruorum manibus liberatus erat Puer, sed quando maturiore ætate vitam ecclesiasticam spei incertæ & periculosæ præferendam credidit. Quare verisimile non est, inchoatam ab eo vitam solitariam prope Parisios, aut ipsum ibidem innotuisse populo, priusquam sacros ordines suscipere decrevisset, atque ita patruis suis fuisset reconciliatus: sed longe verisimilius est, ipsum aut latuisse aut extra ditionem Francorum mansisse, donec sacros ordines jam suscepisset, & tunc demum bona patruorum venia Parisios rediisse, ut ibidem continuo presbyter consecraretur, sicque patruis eximeret omnem regni aliquando appetendi timorem. Hisce conjecturis ipsa ætas Sancti, quæ annos triginta non multum excedere potuit, quando Parisiis consecratus est, locum præbet. Biographus vero cum apertis erroribus, in quos lapsus est; tum improbabili relatione, qua Puerum aut Adolescentem regium durissime prope Parisios viventem facit, deinde juvenem in Provincia miraculis coruscantem; eumdemque Parisiis discedentem, ut plausus hominum vitaret, ac eo eadem de causa revertentem, omnem sibi ipse in hisce fidem eripit; præsertim cum nihil de omnibus illis habeant antiquiores.

[25] [quæ vero in Actis insinuant vitam ejus monasticam, rectius alio modo exponi possunt:] Restat examinandum, an ecclesia Novigenti condita cœnobium fuerit monachorum, ibique Clodoaldus ipse monachus vixerit, ut vult Mabillonius. Id satis evinci non posset ex Vita, etsi omnia, quæ biographus tradidit, pro certis haberemus. Nam de presbyteris & clericis in illo monasterio simul habitantibus omnia possent intelligi: neque enim vox monasterium monachos necessario insinuat, cum etiam canonici & clerici monasteria incoluerint, eademque vox pro ecclesiis non raro usurparetur medio ævo. Vox cella, qua auctor etiam utitur, plusculum difficultatis haberet, cum magis insinuet monasticum domicilium: at ne illa quidem canonicis prorsus fuit inusitata; ita ut omnia intelligi possint, quæ auctor in fine vitæ scribit, etiamsi non admittamus ipsum cum monachis vixisse Novigenti. Verum, etsi clare edixisset Clodoaldum ibi monachum fuisse cum monachis, antiquiorum omnium scriptorum silentium de monachatu Clodoaldi prævalere deberet affirmationi scriptoris fidei tam dubiæ tantoque tempore posterioris. Itaque non modo incerta, sed etiam parum probabilis apparet professio monastica S. Clodoaldi: nec ea fieret certa, licet certo constaret de cœnobio ad usum monachorum per ipsum fundato; cum id aliis fundare potuerit, ipseque ibidem quiete vivere sine professione monastica, prout seculo XIII fecit B. Isabella Francica in condita ibidem virginum abbatia. Verum ne constructio quidem monasterii ad usum monachorum certis rationibus evinci videtur.

[26] [nec ostendit Mabillonius seculo 8 in monasterio S. Clodoaldi fuisse monachos;] Credidit quidem Mabillonius seculo VIII monachos fuisse in ecclesia seu monasterio S. Clodoaldi, quia conventui Attiniacensi anno 765 subscripsit Johannes abbas de sancto Flodoaldo: hunc enim S. Clodoaldi abbatem fuisse observat. Ejusdem sententiæ est Cointius tom. 5 ad annum 765 num. 26, ubi recensens & examinans subscriptiones laudati conventus, ad subscriptionem hanc, quæ tertio loco ponitur inter abbatum subscriptiones, Joannes abbas de sancto Flodoaldo, subjungit: Legendum suspicamur de sancto Clodoaldo, & Joannem hunc abbatem extitisse cujusdam monasterii, quod in diœcesi Parisiensi sub sancti Clodoaldi invocatione conditum esset. Idem crediderunt alii, quibus eatenus lubens assentior, quod abbatem illum Joannem, qui conventui Attiniacensi interfuit, S. Clodoaldi monasterio præfuisse, probabilius existimem. At non video, ex abbate monachos necessario inferendos esse, cum etiam potuerit esse abbas canonicorum: alia enim monasteria erant canonicorum, alia monachorum; alii item canonicorum abbates, alii monachorum. Qua igitur consecutione probat Mabillonius, seculo VIII in monasterio S. Clodoaldi fuisse monachos, quia Joannes ibidem erat abbas?

[27] [aut eos ibidem fuisse seculo 9:] Nihilo firmius est alterum ipsius argumentum, quo observat in epistola Eginhardi ab Gozbertum abbatem, quæ edita est in Collectione Chesnii tom. 2 pag. 695, mentionem fieri de monasterio S. Chlodowaldi. Dubitat ipse Mabillonius tom. 2 Annalium pag. 424 utrum locus ille satis recte intelligi possit de monasterio S. Clodoaldi prope Parisios, quia existimat epistolam Eginhardi datam esse ad Gozbertum S. Galli abbatem, ad quem cura istius S. Clodoaldi monasterii nullo modo spectabat. Ego vero lubens crediderim ad alium potius Gozbertum scriptam fuisse Eginhardi epistolam, quam aliud designari S. Clodoaldi monasterium. Verum quidquid de hisce sit verius, nullum est dubium, quin ecclesia S. Clodoaldi seculo IX, seu imperante Ludovico Pio, quando scripta est illa epistola, in territorio Parisiensi exstiterit; sed vehementer dubito, an possessa tunc fuerit a monachis; quod neque ex voce monasterium, neque ex abbate ei præfecto legitime potest inferri. Qua de causa longe probabilius existimo, nec monasticam ibi vitam duxisse S. Clodoaldum, nec monachos ibidem ab eo congregatos, aut postea in structam ab eo ecclesiam inductos.

[28] Ipse Vitæ scriptor satis innuit, non fuisse monachos, [contra tam multa suadent, cœnobium monachorum ibidem non fuisse,] qui monasterium sancti Clodoaldi cum ipso, & post ipsum inhabitarunt. Quippe Servos Dei nominat, nullibi monachos aut fratres. De orationibus, jejuniis, eleemosynis, vigiliis, divinis lectionibus loquitur, nuspiam de disciplina regulari aut monastica. Præterea ecclesiam suam Sanctus matri ecclesiæ, seu cathedrali Parisiensi, testamento delegavit, teste biographo. Hincmarus vero totam villam Novientum ab eo ecclesiæ Parisiensi donatam affirmat. At si monachos Novienti congregasset Monachus ipse, prima haud dubie ei cura fuisset de monasterio suo, nec illud tam tenue reliquisset, quam videatur initio fuisse post mortem Sancti, cum cella vocetur ab ipso biographo. Tandem scriptorum omnium antiquorum silentium de monachis, quos in monasterio S. Clodoaldi fuisse volunt neoterici, mihi omnino persuadet, numquam in ecclesia per Clodoaldum erecta monachos habitasse.

[29] Etenim non satis capio, quo demum fato accidisset, [ut credamus potius fuisse oratorium, quod paulatim excrevit.] ut monasterium, quod Princeps regia stirpe ortus regisque filius seculo VI in territorio Parisiensi condidisset ac locupletasset, quodque idem Sanctus post mortem sacro suo corpore ac miraculis ornasset, tam obscurum mansisset, ut nullus ex eo prodierit abbas aut monachus, qui vitæ sanctitate, eruditioneve aut rebus gestis inclaruit; nullum proferatur diploma, quod in gratiam monachorum illud inhabitantium a Franciæ regibus sit datum; nullus usque ad seculum decimum sit scriptor, qui monachos S. Clodoaldi umquam nominavit, licet de Clodoaldo ipso ut sancto presbytero plurimi meminerint. Quare longe verisimilius mihi apparet, ecclesiam illam, quam Novienti condidit, fuisse oratorium, in quo Sanctus solitudinis amans sibi domesticisque suis, ac forsan etiam populo in vicinia habitanti, divina celebravit mysteria: illud vero oratorium, Parisiensi ecclesiæ cum villa ipsa donatum, paulatim per concursum ad corpus Sancti excrevisse in ecclesiam parœcialem ac collegialem, prout villa Novientum in vicum ac tandem in oppidum excrevit.

§ IV. Annus emortualis incognitus: miracula ad sepulcrum facta: corpus fortasse aliquando Parisios delatum, & Novigentum relatum, ubi conservatur.

[Annus emortualis ignotus:] Quamdiu sanctus Presbyter Novienti vixerit, quoque anno ad beatam transierit vitam, incompertum est. S. Gregorius Turonensis ait mortuum fuisse, dum scribebat, vergente ad finem seculo VI; at neque ipse, neque Fredegarius, neque alii scriptores medio ævo secuti ullum mortis assignant tempus. Mabillonius aliique ipsum secuti mortem fixerunt circa annum 560: Castellanus vero & auctor Martyrologii Parisiensis in margine notarunt circa annum 568. Hæc ultima epocha minus longe aberrare potest quam prior: nulla enim dari potest idonea ratio, cur non possit superfuisse Sanctus usque ad annum 580. At probari etiam nequit, ipsum multis annis vixisse post sacerdotium inter 550 & 555 susceptum. Mortuus igitur esse potest ante annum 560 aut etiam post 580. Quapropter mortem latissimo modo figendam duxi circa 560, 570 aut 580: si vero circa 560 occubuerit, quadraginta fere habuit ætatis annos; sin attigerit annum 580, non longe ab anno vitæ sexagesimo abfuerit.

[31] [miracula ad Sancti sepulcrum] Quamvis S. Gregorius scribit Clodoaldum ab hoc mundo migrasse bonis operibus insistentem, de miraculis tamen ipsius prorsus silet, eoque silentio non solum suspecta facit miracula, quæ biographus a vivente Clodoaldo patrata narrat modo parum verisimili; sed etiam præbet occasionem suspicandi, miracula post obitum ejus facta non innotuisse Gregorio, antequam hic conscriberet tertium Historiæ suæ librum, in quo de Clodoaldo meminit. Fieri id potuit, quia Clodoaldus non diu tunc erat defunctus, aut quia miracula non statim post obitum ipsius fuere inchoata. Quidquid causæ fuerit, alii scriptores satis antiqui nullum de factis ad sepulcrum S. Clodoaldi miraculis relinquunt dubium. Predegarius in Historia Francorum epitomata cap. 39 sic habet: Chlodoaldus ad clericatum tondetur, dignamque vitam gerens transiit. Ad cujus sepulcrum Dominus virtutes dignatur ostendere.

[32] [facta diuque continuata.] Aimoinus Floriacensis lib. 2 cap. 12 de Clodoaldo ita scribit: Qui postea clericus factus, presbyterque ordinatus, digne est conversatus, & vitæ finem sortitus: Noviento villa territorii Parisiacæ urbis sepultus, multis miraculorum signis cælo se vivere declarat. In Chronico S. Dionysii apud Martinum Bouquet tom. 3 Scriptorum rerum Gallicarum pag. 188 de Clodoaldo leguntur veteri Francorum idiomate relata, quæ huc transfero Latine: Clodoaldus tertius liberorum, qui cædem duorum fratrum viderat, multo attentior fuit ad vitam sibi conservandam quam ad regnum suum requirendum. Evasit e periculo isto proborum quorumdam auxilio virorum, quos ipsius ceperat commiseratio. Deinde sacratus fuit presbyter, virque vitæ ac conversationis sanctæ. Mortuus est & sepultus in territorio Parisiensi in villa, cujus nomen Novigentum. Miracula, quæ Dominus deinde ipsius gratia operatus est, ostendunt eum ad vitam translatum perpetuam. Consentit de Miraculis Chronicon Virdunense ibidem pag. 356: at ea singulatim relata non invenio.

[33] [Corpus seculo 9 aelatum forsan fuit Parisios metu Normannorum:] Abbo monachus S. Germani in Opusculo metrico de obsidione Parisiensi per Normannos lib. 2 crebram facit mentionem de patrocinio a S. Germano, cujus corpus ad urbem fuerat delatum, Parisiensibus præstito; atque uno loco S. Marcellum & S. Clodoaldum adjungit apparenti S. Germano, ita ut S. Clodoaldus ab illo scriptore testeque obsidionis oculato inter defensores urbis Parisiensis fuerit habitus. Hinc D. canonicus Lebeuf in Dissertationibus ad Historiam ecclesiasticam & civilem Parisiensem pag. 132 suspicatur corpora SS. Marcelli & Clodoaldi eo item tempore ad urbem delata fuisse, sicut corpus S. Germani. Hanc suspicionem, ob grassationes Normannorum valde verisimilem, laudatus scriptor confirmat ex Ms. quodam Pastorali Parisiensi, in quo testatur haberi compilationem chartarum Inchadi & Erchanradi II antistitum Parisiensium: in præfatiuncula vero dictis chartis præfixa a compilatoribus, qui tempore Caroli Crassi seu memoratæ obsidionis vivebant, affirmari, conservata eo tempore fuisse in ecclesia cathedrali Parisiensi corpora Sanctorum Marcelli & Clodoaldi cum aliis huc non spectantibus.

[34] De S. Marcello Parisiensi episcopo id magis examinari poterit ad diem 1 Novembris, [sed modo conservatur in ecclesia S. Clodoaldi.] quo colitur. Quod vero spectat ad S. Clodoaldum, translatio illa mihi probabilis admodum apparet. Certum tamen est, sacrum illius corpus non mansisse in cathedrali Parisiensi, sed ad propriam S. Clodoaldi ecclesiam fuisse cito relatum, si inde avectum fuerit. Nam omnes scriptores medii ævi æque ac neoterici, paucis exceptis, corpus Sancti testantur conservari in ecclesia collegiali oppidi S. Clodoaldi, in qua primum fuit sepultus. Breulius in Antiquitatibus Parisiensibus lib. 4 pag. 1169 testatur, supra tumulum ipsius e marmore nigro incisum fuisse epitaphium, quod mendose edidit. Illud nobis missum est ita scriptum.

Artubus hunc tumulum Chlodoaldus consecrat almis,
      Editus ex regum stemmate perspicuo.
Qui vetitus regni sceptrum retinere caduci
      Basilicam studuit hanc fabricare Deo:
Ecclesiæque dedit matricis jure tenendam
      Urbis pontifici quique foret Parisi.

Saussayus aliique scribunt, miracula ibidem Sancti patrocinio patrata fuisse usque ad sua tempora, sed nullum exponunt. Ceterum necesse non est refutare errorem Benedicti Gononi & aliorum, qui crediderunt corpus modo servari Parisiis: nec lubet attingere insipidam fabellam, quam refert & refutat Paradinus in Annalibus Burgundiæ lib. 1 pag. 45. Sed Acta debitis annotatis castigata subjungo.

VITA
Ex editione Mabillonii cum Mss. collata.

Clodoaldus presbyter in oppido S. Clodoaldi agri Parisiensis in Gallia (S.)

BHL Number: 1732

PRÆFATIO MORALIS.

[Sancti post mortem laudandi] Dies lætitiæ & gaudii adest præcipue vestræ urbi summa devotione celebranda, qua venerandus Christi confessor Clodoaldus vinculis corporeæ fragilitatis exutus adire meruit gaudium æternæ beatitudinis, angelicis spiritibus sociatus, ut quorum munditiam tempore suæ mortalitatis studuit habere in terris, eorum consortio sine fine frueretur in cœlis. Cui præstante gratia Salvatoris hodie factus est de morte natalis; cui initium vivendi dedit finis vitæ; cui, ut [ait a] Paulus, vivere Christus fuit; cui sine Christo vita non fuit. Merito ergo satiatur in bonis desiderium ejus: quia dum in hac carne viveret, mundatum est ab omni iniquitate & malitia cor ejus. Digne jam versatur ejus vita mirabilis in memoria hominum, qui merito sanctitatis transiit ad gaudium angelorum. Merito & laudem sanctorum virorum mandat nobis habere Scriptura divinitus inspirata, dicens: Laudemus viros gloriosos, qui vicerunt regna mundi; qui vicerunt, non qui victi fuerunt. Non est enim contraria sibi Scriptura, quæ dicit alio loco: Non laudes hominem in vita sua. Quæ autem ante mortem propter incertos casus caducæ vitæ prohibet, post mortem jubet laudare. Modo securi laudibus extollamus ejus excellentiam sanctitatis, quando nec adulatio notat laudantem *, nec elatio tentat laudatum. Laudemus post emensum periculum jam securum: laudemus victorem, sed postquam venit ad triumphum. Operum ejus merita jam in tuto posita securi magnificemus: qui galea spei & scuto fidei & gladio verbi Dei tamdiu infatigabiliter contra antiquum hostem armatus incessit, quousque, eo devicto ejusque pedibus prostrato, meruisset accipere palmam æternæ remunerationis.

[2] [& imitandi: hi nos miserantur ob vana hominum studia,] Illius ergo, quantum possumus, omni instantia vestigiis insistamus, quibus per arctam viam ad cœli latitudinem festinans, qua eum sequeremur, ostendit. Hodie optatam vocem laudabilibus operibus adquisitam audire meruit Salvatoris ore prolatam: Euge serve bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Acceptum enim talentum retulit geminatum. Jam per fidem gratia salvatur, gloriam Domini speculatur transformatus in eamdem imaginem. Jam enim hyems pressurarum transiit, & imber tribulationum recessit; jam indissociabiliter æterno Fonti inhærens, inebriatur ab ubertate domus Dei, & torrente voluptatis suæ potat eum Dominus, & bibit perennem jocunditatem juxta sui capacitatem. Nec nostrarum obliviscitur miseriarum, cum semper claro intueatur lumine omnia Videntem, & æquo jure disponentem ac moderantem. A summo usque ad imum statum creaturarum atque ex alta arce respiciens ima terrarum, reges tremendos, quos innumeri populi metuunt, cernit velut exules tyrannos. Miseratusque errores humanos, clamat compatientis affectu miserantis: O infelices & miseri cives, qua itis? Non est hæc via, quæ ducit ad patriam, sed quæ ducit ad impia tartara. Redite prævaricatores ad cor, relinquite vias erroris, & vivetis. Quid extra quæritis, obtusi cæcitate mentis, intra vos positam perpetuitatem beatitudinis? Si bene quærere vultis, intra vos quærite, ibi invenietis, ubi invenit qui dixit: Hæc recordatus sum & effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis & confessionis: ubi est vera lux luminis, quam non possunt fuscare tenebræ erroris. Hanc quicumque videre meruerit, candidos tolis radios negabit. Ibi invenietis & audietis Christum dicentem: Ego sum lux, ego sum via. Sed si aurem cordis apposueritis; Prophetam longe ante b novæ gratiæ tempora præconantem, & post tergum monentem: Hæc via, ambulate in ea, neque ad dexteram neque ad sinistram declinantes. Hæc via, de qua procul aberrasti, & factus es tibi ipsi regio egestatis, quando dissipasti patrimonium, quod dederat dulcis Pater: porcos pavisti, & de Hierusalem descendens in latrones incidisti, qui etiam despoliaverunt te, & plagis impositis abierunt semivivum te relinquentes. Sed non reliquit miseriam tuam misericordia Samaritani illius, qui factus est nobis sapientia a Deo, & justificatio & redemptio, qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiæ vivamus. Qui dicit nobis: Currite, & ego perducam. In qua justitia viventes, positi sumus in via ad patriam redeuntes, & ad Hierusalem cœlestem, quæ ædificatur ut civitas, remeantes, cujus participatio est in idipsum. Quam denunciat Apostolus liberam & matrem omnium nostrum, cujus civitatis conditor & artifex Deus. Quæ, ut in Apocalypsi legitur, non eget lumine solis, sed Dominus Deus inluminat eam, & lucerna ejus est Agnus. Cui suspiramus nolentes expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita.

[3] Sed in hac justitiæ via, qua imus, plurimæ insidiæ & laquei ingeruntur nobis a desertoribus ejusdem sacræ militiæ angelis satanæ, [multaque ex dæmonum insidiis pericula,] quibus Deus peccantibus non pepercit, ut ait Petrus, sed rudentibus inferni detractos in tartarum, in judicio magni Dei cruciandos reservavit. Quare sicut leo rugiens circumeunt quærentes, quem devorent, ut a via veritatis abstrahant. Contra quos bellum inexorabile nobis est agendum: quia non est nobis conluctatio adversus carnem & sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiæ in cœlestibus. Ne ergo deficiamus in eorum conflictu; & capiamur eorum laqueis, paratur nobis mensa in via ejus * nostræ peregrinationis, variarum opum referta deliciis, omne habens delectamentum & suavitatem omnis saporis. Sed præfinita & præscripta est lex omnibus accumbentibus. Ad mensam magnam, inquit, sedisti: considera, quæ apponuntur tibi, sciens quoniam talia te oportet præparare. Ecce autem e latere hinc inde palam, hinc inde plurimæ latenter insurgunt vanitates & mortiferæ suavitates & delectationes. Sed quid dicit Psalmus? Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non sicut lex Dei, quæ dicit: Nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt, quia omne quod in mundo est concupiscentia oculorum & superbia vitæ. Continete ergo vos ab immani feritate superbiæ, & ab inerti voluptate luxuriæ, & a curiositate falsi nominis scientiæ. Videte ne decipiamini nec fallamini. Optimum est enim gratia stabiliri cor, non escis, quæ non profuerunt ambulantibus in eis. Nolite vobis inaniter promittere diuturnitatem vitæ. Quæ est enim gloria vestra? Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur.

[4] In hac via ambulantes tenete justitiam; quam cum nobis proposuisset Salvator servandam, [quæ cavenda per Dei gratiam monet auctor.] tria tantummodo in executione ejus prosecutus est, orationem scilicet, eleemosynam & jejunium; in oratione monstrans omnes regulas sancti desiderii; tota enim vita veri Christiani sanctum est desiderium: in eleemosyna omnem benignitatem & beneficentiam ostendens in dandis beneficiis & ignoscendis in se delictis ab aliis commissis, quam primum a semetipso debet omnis accipere. Scriptum est enim: Miserere animæ tuæ placens Deo: in jejunio vero insinuans omnem corporis castigationem, quæ fit maxime in cunctis passionibus animæ comprimendis. Adtendite quasi in præsenti posito Patronum vestrum monentem vos, & ad percipienda exhortantem perpetua præmia: Estote sicut ego; nolite causari de fortitudine. Unde ego potui, & vos, si vultis, potestis. Neque enim a me ego quidquam potui: posse vero meum ab illo fuit, qui dixit: Sine me nihil potestis racere. Si qui ergo estis, qui ad perfectionem tenditis, perseverantiam in bonis operibus a Patre luminum quotidianis precibus poscite, atque hoc agendo confidite non vos esse alienos ab electione electorum, quos elegit ante mundi constitutionem, ut essent sancti & immaculati in conspectu ejus. Absit autem a vobis ideo desperare de vobis, quia spem vestram in illo habere jubemini & non in vobis. Maledictus enim omnis, qui confidit in homine, & a Domino recedit cor ejus. Benedictus autem vir, qui confidit in Domino, & erit Dominus fiducia ejus: quia bonum est confidere in Domino. Quid vero adhuc in peccatorum damnabilium remoramini delectatione? Adprehendite saluberrimam salutem & disciplinam, & servite Domino in timore, & exultate ei in tremore. Et nolite præsumere de vobis, nec velitis gloriari quasi de operibus vestris: sed qui gloriatur, non in se glorietur, sed in Domino, qui dedit vobis & velle & posse. Cui dicimus cum Propheta: Omnia opera nostra operatus est in nobis. Et ideo in nullo gloriandum, quando nostrum nihil est: quia non est in potestate nostra cor nostrum & nostræ congregationis, sed a Domino gressus nostri diriguntur, ut viam ejus velimus. Hoc crediderunt, hoc egerunt quicumque ab initio Deo placuerunt c.

ANNOTATA.

a Quæ uncis inclusa sunt, editioni Mabillonii ex Ms. addidi.

b In Ms. legitur: Prophetam a longe novæ gratiæ tempora præconantem.

c Hactenus præfatio nec indocta nec in elegans; sed quæ omnibus Sanctis congruere possit.

* in Ms. laudem

* Ms. rectius hujus

CAPUT UNICUM
Stirps Sancti regia: cædes fratrum ipsius, qua feliciter liberatur: pia ejusdem studia & opera: constructio ecclesiæ, in qua mortuus sepelitur.

[Stirps Sancti regia: occiso patre, cum fratribus educatur,] Hoc & iste sanctus Pater noster indubitabili mente credidit, & verbis docuit, & usque ad finem suis operibus servavit: neque enim aliter posset esse sanctus a: cujus prosapiam generis, quamvis bene nota sit omnibus, vobis huic paginæ duxi inserere & ab ipsa ejus pueritia insignem pietatem & morum probitatem narrare. Traxit autem genus ab alto sanguine regum. Cujus avus Clodoveus regnum Francorum nobiliter regens, pulchre disponens & ordinans, cum Parisius cursu vitæ suæ expleto finem vivendi fecisset, reliquit in regno conjugem vocabulo Chlotildem cum tribus filiis b, Clhothario videlicet, Childeberto, atque Chlodomero c, quibus dispositis portionibus divisit monarchiam sui principatus. Sed Chlodomerus genitor hujus sancti confessoris Clodoaldi, cui sorte cesserat Burgundia d, non multo post defunctus, & ipse tres reliquit filios. Quorum unus vocabatur Theodaldus, alter Gontarius, tertius vero isdem Chlodoaldus. Quos regio more & cultu nutriebat & instituebat eorum avia jam dicta regina, cupiens eos loco filii in fastigium sublimare regni. Sed spe sua frustrata est fraude filiorum de innocentium cæde tractantium. Denique cum Childebertus resideret Parisius, suasu antiqui serpentis instigatus, ut regnum fratris defuncti invaderet & injuste possideret, cum germano factionis & sceleris sui participe, mittens clam accersivit fratrem Chlotharium, qui tunc temporis Suessionis urbe morabatur; flagitans quatinus Parisius venire celeriter non differret, ut una positi commodis & utilitatibus sibi congruentibus insisterent, & regnum germani, qui tunc vita excesserat, inter se dividerent: filii vero illius velut imbellis manus infantilis ætatis, aut gladio necati, aut certe plebeio tegmine obscurati atque obumbrati manerent. His ille auditis, ruptis horarum modulis *, celerrime advolavit.

[6] Sparserat autem subdole præfatus Childebertus e falsos rumores in aures populares, [cum iisdem a patruis suis dolo captus,] ob hoc solummodo mutuum colloquium habere voluisse duos fratres, quatinus filios fratris suos nepotes facerent regnare pro patre. Unde & celerem nuncium dirigunt ad matrem, quæ Parisius erat ea tempestate, rogantes eam ut pueros mitteret sine dilatione, ut ab eis mitterentur, vel sublimarentur in regnum patris. Regina vero hilaritate perfusa, ignara doli & simulationis, confestim misit pueros plurimis obsequiis fultos, & caterva puerorum illis famulantium stipatos, prorumpens in hæc verba: Non me reputo amisisse filium, si istos parvulos videam in regno ejus constitutos. Mox vero ut ad patruos venerunt, a sibi obsequentibus & nutritoribus separati sunt; atque ex industria procuratur truculentissimus nuncius nomine Archadius f, qui pergens ad matrem ferret evaginatum gladium & forcipem g. Mox vero ut venit, juxta præceptum dominorum ostendit reginæ signa terroris, & perculit eam terrore gravis nuncii, dicens; O gloriosa regina, filii tui domini nostri magnopere scire volunt, quid de pueris censeas agendum, & volunt sibi ocius nunciari, utrum tonso capite h velis eos vivere, an gladio vitam præsentem terminare. Hæc illa audiens intolerabili animi dolore sauciata, velut in extasi rapta, ignorans nimia tristitia quid diceret, ait: “Satius duco, & melius mihi videtur eos vitam hanc morte finire, quam incisis crinibus viventes degeneres & ingloriosos videre i”. Sed ille perversi animi homo, qui tam execrabile ac durum detulerat mandatum, non pertulit tamdiu subsistere, donec regina sedata mente poscenti congruum daret responsum; sed rediit celeriter nuncians matrem decerncre, quod ipsi de pueris instituerant agere k.

[7] Mox ergo unum apprehensum Chlotharius puerum elisit in terra, [iis occisis, aliorum ope evadit.] defixoque in latere ejus cultro crudeliter interfecit. Quo vociferante, frater ejus pedibus Childeberti prosternitur, apprehensisque ejus genibus, cum lacrymis aiebat: Succurre piissime pater, ne ego peream sicut periit frater meus. Flexus vero ad misericordiam Childebertus, & respersa lacrymis facie, ait: Peto, frater carissime, ut concedas mihi hujus vitam tua benignitate, ut non differam, quæ jusseris pro ejus vita dare. Ille vero conviciis eum adorsus, ait commotus amaritudinis felle: Nisi istum cito a te repuleris, pro eo morieris. Qui statim ejecit a se puerum madidum lacrymis, non ferens animositatem fratris. Sed ille ut immanior immanissimo, non gerens pœnitentiam jam a se patrati sceleris, hunc quoque sicut & priorem vita privavit, immemor futuri judicii & æterni ignis. Tertius autem ad simile exitium quærebatur Chlodoaldus, sed non potuit reperiri, nutu Dei omnipotentis protectus, & auxilio virorum fortium l de manibus crudelium liberatus. Quorum etiam ope adjutus, heres patris solus est institutus a patruo m, extinctis duobus fratribus. Qui male blandientis sæculi inanem felicitatem velut immane naufragium magis vitare studuit, & ad æterni Regis misericordiam pertingere misericordiæ operibus insistendo, quam sub regio nomine terrenæ prosperitatis deviare a patria æterni patris. Repente itaque regalem pompam despicit, sordent illi fulgurantia auri argentique metalla, contemnitur pulchritudo gemmarum, vestes auro textæ & holosericæ respuuntur Interea cor ejus instituebatur & formabatur divinis institutionibus, ut vilescerent illi omnia quæcumque videntur temporalia, & quæcumque nonnulli homines * pro ingenti deputant lucro, jam sorduerant Viro sancto, & maximo deputantur detrimento n.

[8] [Virtutes Sancti,] Sacrorum frequenter fruebatur lectione librorum, quorum sensus mysticos animi acumine & alacritate intuens atque intellectu discernens, pascebatur sacri verbi edulio & lambebat dulcia mella. Quam dulcia, inquit, faucibus meis eloquia tua, super mel & favum. In divina laude choris psallentium magis volebat interesse, quam illecebrosa verba virorum inlicite audita * percipere. Patrimonium namque * suum, quod illi jure hæreditario obvenerat a patre ditissimo, laudabili liberalitate indigentibus curabat distribuere, non surdus auditor neque segnis exsecutor Dominicorum præceptorum. Ubi cum quidam dives quæsisset consilium a Domino æternæ vitæ percipiendæ, & ille proposuisset mandata veteris servanda legis, atque ille respondisset omnia illa se custodisse, dixit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cœlo, & veni, sequere me. Sed non iste, sicut ille, tristis recessit. Nunc vero illic scriptum, quia hilarem datorem diligit Deus. Propterea corpusculum, quod regio cultu in bysso & purpura enutritum fuerat, vilis indumenti asperitate domabat; & qui dudum dormire in pluma præ nimia teneritudine nesciebat, super nudam humum tectus cilicio dulcem somnum capiebat, castigans juxta Apostolum seipsum, & servituti subjiciens in fame & siti, in frigore & nuditate. Omnesque terrenarum rerum delectationes a corpore & animo gratia Dei se præveniente & subsequente resecans, satagebat juxta eumdem Apostolum dives fieri in operibus bonis, ac thesaurisare sibi fundamentum bonum in futurum, & vivere in hoc sæculo juste & pie, ut apprehenderet veram fidem. Quæ retro sunt, oblitus quidem, in ea vero, quæ ante sunt, extentus currebat ad palmam supernæ remunerationis, cupiens comprehendere Christum, a quo jam ejus misericordia erat comprehensus. Sed & variarum contemnens delicias escarum, in agone isto theatrali vilioris & grossioris cibi o esu sustentabatur potius quam reficiebatur.

[9] [qui S. Severini reclusi discipulus factus dicitur;] Et ut peritus & doctus negotiator mercimonium suum studens ampliare, parvipendebat vilem & abjectam rem dare & pretiosam emere. Qui reperiens bonam margaritam & thesaurum absconditum in agro divinarum Scripturarum, dedit omnia, quæ habere poterat, nihil sibi refervans, & comparavit. Præ amore dulcedinis & claritatis illius repente viluerunt, quæ prius dulcia & jocunda videbantur, & æstimata sunt ut stercora. Contemnitur mundus fallacia & deceptione plenus, desiderantur * habita, congregata sparguntur in necessitatibus indigentium, ut justitia ejus maneret in sæculum, cornu ejus exaltaretur in gloria. Deinde ex integro certans expoliare veterem hominem cum actibus suis & induere novum [hominem] eum, qui renovatur interius secundum imaginem ejus, qui creavit eum, abiit ad beatum Severinum p, qui in cella reclusus contemplationi divinæ pro viribus fervere q plurimorum vociferabatur, poscens ab eo sibi habitum sacræ religionis imponi, in vultu quoque, manu ejus immutari per tonsionem capillorum r. Cujus devotam petitionem præfatus desideranter curavit implere, intuens eum divino amore plurimum fervere. Sumpto itaque sanctitatis cingulo & sacro militiæ indumento, velut propugnator fortis intra castra æterni Regis non trepidat Divina potentia adjutrice cum callido hoste singulare certamen inire. Cujus validas vires ideo fortiter fregit, quia ex toto operibus & pompis ejus renuntiavit, eligens squalore & inedia pro adipiscendis supernæ felicitatis gaudiis momento temporis affligi; quam pro momentaneis inlecebrosisque delectationibus perpetuis tormentorum incendiis concremari *.

[10] Igitur postquam thesaurorum copiam invisibili modo, [indeque profectus in Provinciam, ibi miraculis] præceptum secutus Salvatoris, in cœlesti thesauro reposuit, postquam agrorum & vinearum possessiones cum suis cultoribus monasteriis atque ecclesiis Christi perpetuo profuturas testamento firmavit, terram se computans & cinerem, & vilem se statuens in oculis suis, ut esset pretiosus in Dei oculis, deliberavit apud se plausus hominum sibi faventium, & opus præclarum tantummodo divino amore patratum vanis & humanis laudibus extollentium, devitare & declinare, & regionem longe positam, quæ Provincia s nuncupatur, adire, ut ibi quasi ignotus in cœpto proposito posset Deo servire. Sed quia non potest lucerna latere, nec possunt eam tenebræ obscurare, cum eas suo corusco lumine noverit pellere & fugare, positus in eadem regione magno emicuit virtutum fulgore. Deinde precibus fugabat dæmones de obsessis corporibus, aperiebat ora mutorum, reddebat cæcis visum, surdis auditum, claudis gressum, & cunctis ex fide poscentibus Dei clementia impetrabat opem sanitatis.

[11] Sed nec illud duco tegi silentio, quod claruit ejus dono. [inclaruisse:] Cum in parte præfatæ regionis construeret domum orationis, pauper quidam venit, & eleemosynam ab eo sibi dari poposcit. Vir autem Dei, cum in præsenti non haberet, quod indigenti daret, cucullam, qua induebatur, dedit. Qua pauper accepta recessit, & in domum cujusdam fidelis hospitandi gratia venit *. Qui cum se post cibum & potum sopori dedisset, magna jam transacta parte noctis, paterfamilias de nocte surrexit, ac domum suam claro lumine splendere vidit: qui illico suæ conjugi excitatæ a somno narrare curavit. Illa autem * rem inusitatam intuens dicit *: Aliquid muneris divini peregrinus hic, qui a nobis susceptus est, secum detulit. Qui mane ab eis requisitus, retulit qualiter cucullam loco muneris a sancto Viro t acceperit. Quod factum in illo loco in laude omnipotentis Dei vulgi ore circumquaque est diffamatum, & celebri sermone vulgatum.

[12] Talibus charismatum donis a sancto Spiritu honoratus revertitur Parisius. [Parisios reversus, presbyterque ordinatus,] Cui urbi jam continuo gaudium fit Deo gratias agentium pro ejus reditu, quorum * olim corda nimium fuerant de ejus abscessu mœsta. Excipitur itaque mira exultatione populorum & dignus sacerdotio adclamatur voce cunctorum. [condit ecclesiam, in qua sepelitur.] Quem Eusebius u ejusdem urbis episcopus ordinavit Presbyterum annuens voci clericorum & precibus Parisius morantium, dignum judicans, ut qui jam semetipsum exhibuerat hostiam vivam, placentem Deo per contritionem & devotionem mentis, constitueretur minister salutaris & vivifici Sacramenti: ut quos verbo & operibus abstrahere conabatur a satanæ faucibus, ab eodem truculento hoste ereptos reficeret divinis dapibus. Condidit præterea monasterium x in loco, cujus olim vocabulum fuit Novigentum, nunc ob insigne ejus meritum sanctitatis vocatur monasterium sancti Clodoaldi, cujus & nomine pollet & merito, quod & sufficientibus ditavit terrenis opibus, & congrua habitacula sibi & servis Dei secum morantibus, sed in reliquum ævum successu generationum pro salute animarum suarum Deo militaturis ædificavit, atque matri ecclesiæ ejusdem civitatis, videlicet sanctæ Mariæ perpetuo habendum testamento delegavit. Ubi etiam ipse statuens præstolari terminum vitæ suæ cum plurimis y, quos metus gehennæ terruerat, & cœlestis patriæ amor animaverat, ascensiones in corde suo disponens in lacrymarum valle, cupiebat de virtute in virtutem ascendere, insistens orationibus, jejuniis, eleemosynis, vigiliis, divinis lectionibus, ut mereretut Deum deorum videre in Sion. His igitur exercitiis divina gratia præditus, ex revelatione divina scire meruit vitæ suæ transitum: cujus ultimam horam lætus præstolabatur, cupiens dissolui & esse cum Christo. Migravit ergo a corpore septimo Idus Septembris, recipiens coronam meritorum, quam & reddidit illi Dominus pro laboribus justus judex. Cujus corpus in eadem cella summo honore humatum est, ubi suffragantibus ejus meritis completur votum ex fide petentis, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui potestas, honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hisce verbis auctor innuit, se ex sanctitate Clodoaldi conjecturas subinde formasse ad moresipsius describendos.

b Tres enumerati erant Chrothildis filii. At unum Clodovei ex alia filium, videlicet Theodericum, omittit auctor, ut notavi in Commentario num. 7. Porro gesta Clodovei videri possunt apud historiographos: Vita vero S. Chrothildis aut Clotildis ejus conjugis apud nos data est ad diem 3 Junii.

c Chlodomerus vocatur ab hoc auctore, apud Turonensem Chlodomeris, & alias Chlodomeres. Erat natu secundus, licet hic ultimus ponatur.

d Non Burgundia, quæ necdum Francis parebat, sed regnum Aurelianense obtigerat Chlodomeri. At Burgundiam Sigismundo & Godomaro regibus Burgundionibus eripere tentavit: sed capto & occiso Sigismundo, in pugna contra Godomarum anno 524 occisus est.

e Acceperat Childebertus regnum Parisiense pro sua portione, ideoque dolos hosce facilius potuit concinnare, postquam Chrothildis regina cum nepotibus suis Parisios venerat. Clotarius vero metropolim regni sui habebat urbem Suessionensem, ex qua advolavit, simulatque audivit fratris sui filios Parisiis capi posse.

f Arcadius ille erat senator Arvernensis, ut videri potest apud Turonensem lib. 3 cap. 9. Evocavit ille Childebertum ad occupandam Arverniam, quæ Theodorici erat; ideoque ex Arvernia coactus est ad Childebertum fugere. Post hanc vero ex Arvernia fugam verisimiliter Childeberto & Clotario relata hic sanguinolenta consilia suggessit.

g Forfices ad resecandos crines haud dubie intelligit: forsan scriptum fuit forficem, licet etiam cum forcipe legatur apud Turonensem.

h Tonsione capillorum in ordinem redigebantur: nam prolixa cæsaries usitata erat regibus Merovingicis.

i Eadem fere verba Chrothildi attribuit Turonensis. Attamen dubitari potest, an regina sic fuerit locuta: nam id fingi potuit ab Arcadio, aut ab iis , qui pueros malebant mortuos quam solum tonsos, ut crudelissimo facinori occasio aliqua prætexeretur ex duro reginæ responso. Aimoinus lib. 2 cap. 12 multa prius lamenta Chrothildi attribuit: & revera dubitari vix potest, quin in illo doloris æstu multa effuderit; sed verbadolentis numquam scripta crediderim. Post lamenta vero hoc ab ea datum responsum scribit: Conditio mihi offertur, utrum malim eos tonderi, an gladio perimi. Sed utcumque se res habeat, nullatenus clericos fieri patiar. Id solum certum existimo, noluisse consentire reginam, ut regno privarentur, quod speraret non eo impietatis perventuros filios suos, ut pueros mactarent, quemadmodum Aimoinus etiam notavit; cui consentit Chronicon S. Dionysii lib. 2 cap. 9.

k Si verba Arcadii recte sunt exposita, volebant reges mortem puerorum. Apud Turonensem Arcadius regibus ita loquitur: Favente regina opus cœptum perficite: ipsa enim vult expleri consilium vestrum. Veterator ille verba reginæ verisimiliter exposuit, prout placebat magis regibus: nam in Gestis regum Francorum cap. 24 dicitur dolose falsum regibus nuntiasse.

l Valesius lib. 7 Rerum Francicarum pag. 389 probare conatur per viros fortes, quorum ope liberatus est Clodoaldus, eos intelligi, qui postea barones vocati sunt. At id ab eo probatumnon video. Aimoinus certe non ita intellexit verba Gregorii Turonensis, cum scribat Clodoaldum evasisse fidissimorum sibi famulorum ope. Gesta regum Francorum habent, liberatum per auxilium puerorum fortium.

m Hic gravis biographi lapsus, cui vix potest ignosci, ut observavi in Comment. num. 7.

n Quæcumque dicuntur de contemptu regni rerumque terrenarum, intelligenda non sunt de regno, quod possedit, aut facile acquirere potuit; sed solum de qualicumque spe regnum aliquando obtinendi. Hanc spem generoso animo contempsit, si satis probabilis apparebat: aut potius spem improbabilem abjecit felici necessitate, quæ compulit ad meliora.

o Quæ biographus de virtutibus Sancti liberali calamo conscripsit, ex solis conjecturis habuisse videtur, ut monui in Commentario num. 8. Eadem brevius tradunt Vincentius Bellovacensis lib. 21 cap. 21 ex Actis, & Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 50, ubi mendose dicitur floruisse apud Perusium civitatem. Forte auctor scripsit Parisium pro Parisios: nam scriptores medii ævi Parisios voce immutata Parisius sæpe vocabant.

p S. Severini monachi & solitarii memoria estapud Usuardum ad 23 Novembris, in Romano ad 27 ejusdem mensis. Si S. Clodoaldus ipsius fuerit discipulus, ut ex hisce Actis plerique neoterici affirmant; non satis capio, cur Usuardus Severinum vocet monachum, non vero Clodoaldum. Mox laudati Vincentius & Petrus in elogio Clodoaldi nullam de Severino mentionem faciunt, de quo etiam tacuerunt antiquiores omnes, qui de Clodoaldo egerunt. Quapropter dissimulare nequeo, me multum dubitare, utrum S. Clodoaldus umquam viderit S. Severinum, ut observavi in Comment. num. 23 & 24.

q Locus videtur mendosus, etiam in utroque Ms. Nam unum cum editis congruit. Alterum habet: Pro viribus fruere plurimum vociferabatur. Forte scriptum fuit: Contemplatione divina pro viribus fervere plurimorum ore vociferabatur.

r Capillos a Sancto propria manu abscissos, habent Turonensis aliique antiqui.

s Provincia tunc Gothis suberat. Potuit eo sanctus Puer deportari ad latendum. At non crediderim huic biographo, eum post abdicatas possessiones, & disciplina S. Severini instructum,in Provinciam profectum esse. Miror sane Bailletum, cum frequenter censor sit nimis rigidus, tantum hisce Actis tribuere potuisse, ut Clodoaldum primo solitarium faciat, deinde S. Severini discipulum, tertio solitarium in Provincia, postquam bona sua pauperibus & ecclesiis distribuerat; ac quarto reducem Parisios, ubi anno 551 presbyterum consecratum scribit. Attamen ex calculo ipsius non nisi viginti & octo annos tunc habebat Sanctus. Quis credat regium Juvenem ea ætate jam tribus vicibus locum solitudinis suæ mutasse, atque huc illuc vagatum esse pro arbitrio, acsi nullus curam ipsius habuisset? Quis, inquam, id credat scriptori quatuor seculis posteriori, tacentibus aut potius repugnantibus scriptoribus antiquis? Longe verisimiliora dedi in Commentario num. 16 & 17.

t Hoc factum cum miraculis paulo ante relatis omisit Bailletus. Fateor nihil mihi quoque ex hisce videri satis certum ob silentium antiquiorum. Attamen miracula illa in sancto Solitario, si satis constaret eum solitarie vixisse in Provincia, minus apparerent improbabilia, quamsint ea, quæ mox ab eodem scriptore adoptata monui.

u De Eusebio episcopo & consecrationis tempore egi in Comment. num. 17.

x De hujus monasterii exstructione disputavi in Commentario § 3, ubi etiam examinavi, an Sanctus videatur fuisse monachus.

y Andreas Saussayus ad 7 Septembris Sanctum describit ut solitarium tota fere vita, tacetque de exstructa per ipsum Novigenti ecclesia, sic reliquam post sacerdotium susceptum vitæ partem exponens: Cujus dignitatis se haud dignum arbitratus, rursus se subduxit, lustrataque circumquaque regione, sese in montem recepit vicinum nemori, Sequanæque alveo imminentem. In cujus antro delitescens, Deo hæsit totus intentus; quousque in omni virtute consummatus angelicæ Vir pietatis, carnis mole deposita, beatum spiritum ad gloriam transmisit. Simon Martin in Floribus Solitudinis die 7 Septembris Clodoaldum tam solitarium facit Novigenti, ut asserat eum ibidem cum Deo solo & angelis conversatum esse. Verum longe probabilius est, atque antiquis scriptoribus conformius, si credamus Clodoaldum nec monachum nec proprie eremitam fuisse, nec vitam duxisse valde extraordinariam; sed presbyterum fuisse quietæ ac solitariæ vitæ amantem, pietateque ac liberalitatepræstantem, qui virtutibus Christiano & ecclesiastico Viro dignis ad culmen sanctitatis ascenderit.

* Ms. moris

* al. hominum

* Ms. illicito auditu

* al. in Ms itaque

* forte deseruntur

* al. cruciari

* al. intravit

* al. vero

* al. dixit

* al. quantum

DE S. MADELBERTA VIRGINE
ET ABBATISSA MALBODII IN HANNONIA

Circa an. DCCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Madelberta virgo abbatissa Malbodii in Hannonia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sanctæ parentes, natales, ætas.

Clarissimum nobilitate & splendore generis, virtutumque gloria & vitæ sanctimonia nobilissimum par conjugum, [Colitur ut sancta integra Madelbertæ familia.] Vincentium alias Madelgarium, & Waldetrudem sanctæ Aldegundis sororem, nec non omnem piissimi illius conjugii dilectam cælitibus progeniem, Landricum, Madelbertam, Aldetrudem, Dentelinum, venerantur & colunt regiones variæ & præ reliquis Belgica nostra, eorum & aliorum utriusque sexus Sanctorum alumna fœcundissima. Acta etiam ipsorum Majores nostri diebus diversis illustrarunt pene omnium. Aldegundem enim virginem & abbatissam dederunt die XXX Januarii; Vincentium seu Madelgarium XIV Julii; Waldetrudem IX Aprilis; Landricum episcopum & abbatem XVII ejusdem mensis; Aldetrudem virginem item & abbatissam XXV Februarii; Dentelinum vero natu minimum die eodem, quo patrem Vincentium. Offert sese tandem etiam hodie S. Madelberta, quam unam Opus nostrum desiderabat, ut integram complecteretur sanctissimam familiam.

[2] Frequentes in Belgium, ac maxime in Hannoniam, [Nata est] provinciam S. Madelbertæ natalem, Normannorum incursiones chronologiam seculi VII, quo ipsa aliique mox memorati Sancti floruerunt, implexam admodum reddiderunt, & tam densis obvolverunt tenebris, ut auctores defectu monumentorum, vel certi nihil circa eam determinare audeant, vel, qui id tentant, mirum in modum hinc inde se torqueant. Hæc ratio fuit, cur supervacaneum judicarim laboriosius inquirere in annum, quo Sancta nostra primum lucem aspexit, contentus paucis in medium protulisse ea, quæ ex Actis ejus Mss. & Officiis propriis, de quibus infra recurret sermo, facile eruuntur, nec prorsus opposita apparent iis, quæ vel referuntur in Actis SS. Aldegundis, Vincentii & Waldetrudis, vel Majores nostri, aliique scriptores in iis discutiendis annotarunt.

[3] Itaque, si tuto admitti possint relata in mox laudatis Sanctæ nostræ Actis & Officiis propriis, [regnante Dagoberto I,] oportet eam natam esse ante annum 44 seculi VII; imo, in communiori hodiedum eruditorum opinione super anno emortuali Dagoberti primi Francorum regis, ante annum ejus seculi 38. Etenim auctor Vitæ Ms. cui consonant Breviaria antiquiora, narrationem suam exorditur in hunc modum: Igitur tempore Dagoberti inclyti regis Francorum fuit beata virgo Christi Magdelberta &c. Propria vero nobilium collegiatarum Montensis & Malbodiensis secundi Nocturni lectione 1. sic habent: Tempore Dagoberti, primi eo nomine, Francorum regis fuit beata virgo Christi Madelberta nomine &c. Constat autem juxta eruditos omnes Dagoberti primi obitum protrahi non posse ultra annum 644, & probabilius juxta multos non ultra 638, ac proinde nec Sanctæ nostræ natalem: quamvis etiam non multum anticipari possit propter difficultates non leves, quas Sollerius noster in Commentario prævio ad Acta S. Vincentii num. 8, & seqq. ostendit, ut recte combinetur ætas dicti Sancti cum ætate S. Waldetrudis conjugis & hujus sororis Aldegundis, quasque ipse tandem scriptoribus Hannoniis dissolvendas relinquit: ut curioso lectori videre licet num. citt. ad diem XIV Julii.

[4] [& admodum juvenis] Nihilo facilius est definire, quanto tempore Sancta nostra sub parentum cura vixerit, priusquam cum sorore Aldetrude materteræ suæ Aldegundi educanda, & Christianis moribus religiosisque virtutibus imbuenda traderetur. Si Actis ejus ac sororis Aldetrudis fides habenda sit, colligere licet, omnino juvenes eas fuisse, cum maternæ disciplinæ subtractæ sunt: in illis enim Madelberta dicitur materteræ imitatrix pusiola; in his de Aldetrude leguntur sequentia: quæ, cum adhuc in puerili ætate in monasterio posita a beata enutriretur consanguinea. Clarius ista exponuntur in Actis SS. Aldegundis & Vincentii: hujus Vitæ auctor apud Sollerium num. 14 sic scribit: Præclarus autem Domini famulus (Vincentius) in primitiis uteri sui (S. Landrico primogenito) ita Deo dilectus & acceptus, geminæ prolis adhuc, quod ex piissima conjuge suscepit pignus, sanctæ matris Ecclesiæ fovendum decrevit sinibus. Erant enim sorores geminæ virgunculæ, & ipsæ in dotalitium Agni Dei Patris futuræ, quarum altera Magdelberta, altera Aldetrudis est nuncupata. His Aldegundis beatissima virgo fit altera mater in Christo, quæ & matertera ex sanguine fuerat materno, pro earum educatione sanctitatem ipsius genitores sancti adeunt, preces offerunt; quibus pia virgo benigne conscendit. Hæc ille. Juvat etiam huc transferre quæ in rem præsentem traduntur a biographis S. Aldegundis.

[5] [educata in monasterio a S. Aldegunde:] Vitas Sanctæ istius ad XXX Januarii tres edidit Bollandus a diversis conscriptas auctoribus. Prior est auctoris anonymi ex veteri Ms. Altera adscribitur Hucbaldo seculi IX monacho Elnonensi; tertiam habuit ex vetusto codice S. Gisleni in Hannonia. In priori, num. 22, solius S. Aldetrudis mentio fit, sed hæc simul de S. Madelberta intelligi debere, patet ex dictis numero præcedenti, & mox dicendis: Christi secuta vestigia (inquit auctor) beata & venerabilis virgo Aldegundis, inter cæteras, quas diabolo subtrahens, Christo lucrata fuerat, filiam quoque sororis suæ Waldetrudis, nomine Aldetrudem, ab ipsis incunabulis in monasterio regulariter educaverat. Hucbaldus vero, vel quiscumque alterius Vitæ auctor fuit, num. 16 utramque sororem conjungit his verbis: Duas autem neptes, filias sororis suæ cum magna diligentia regulariter S. Aldegundis erudiebat, & ut Dominum Christum sibi sponsum eligerent ab ipsis infantiæ rudimentis diligenter edocebat. Harum una Madelberta, altera vocabatur Aldetrudis.

[6] Perspicua quidem primo intuitu videntur ista & intellectu facillima; [sed hæc S. Madelbertam] sed si adjuncta tum ab iisdem tum ab aliis scriptoribus attentius consideras, ea componere cum ætate S. Aldegundis, hoc opus, hic labor. Nam biographi proxime nominatæ sanctæ Virginis natam eam dicunt regnante Dagoberto Francorum rege, ejusque natalem innectunt scriptores plerique anno 630, quem expressis verbis determinat laudatus supra Hucbaldus. Anno, inquit, Dominicæ Incarnationis circiter evoluto sexcentesimo tricesimo .. in Francia regnante Dagoberto filio Clotharii .. orta est in pago Hainoënsi Virgo Aldegundis ex regali prosapia, patre Walberto, matre Bertilia. Ac proinde in communiori sententia, quæ dicti regis obitum anno 638 illigat, Aldegundis neptes suas Madelbertam & Aldetrudem ætate superare non potuit nisi ad summum sexennio aut septennio; cum & hæ natæ dicantur eodem imperante Dagoberto.

[7] Imo, quomodocumque de obitu Dagoberti sentias, [non multum ætate superabat;] sive is e vivis discesserit anno 638, sive ad 644 vitam protraxerit, parum ad rem nostram interest. Aliunde sufficienter colligitur SS. Madelbertam & Aldetrudem non mulium ætate inferiores fuisse materteræ suæ Aldegundi. Etenim, priusquam Vincentius & Waldetrudis communi consensu thoro & mundo valedicerent, post susceptas Madelbertam & Aldetrudem, prolem certe adhuc unam procrearunt Dentelinum natu minorem: ubi vero vitam perfectiorem amplexi essent, Aldegundis etiamnum apud parentes degebat, ut non obscure innuunt Hucbaldus & Vitæ tertiæ auctor; accipe hujus verba: Postquam igitur B. Waldetrudis se contemplativæ vitæ commisit, mandat per litteras Bertiliæ matri, obsecrans, ut sibi destinaretur soror Aldegundis … nam & ejusdem B. Waldetrudis votum erat, ut germana ejus Virgo Christi Aldegundis sacrum susciperet velamen. His consona narrantur in Vita S. Gisleni apud Mabillonium tomo 2 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti. Auctor sic loquitur: De cetero monuit Sanctus (Gislenus) Sanctam (Waldetrudem) super sorore sua Aldegunde virguncula, ut & ipsa * sicut se lucraret Deo, filias quoque suas non negligeret, quin eas consecraret Deo Aldetrudem ac Madelbertam. Enimvero inspirante Divinitate ac S. Waldetrude suggerente & Patre almifluo Gisleno clarente, sese alma Aldegundis contulit Dei famulatui.

[8] Philippus ab Eleëmosyna abbas Bonæspei, qui teste Mabillonio floruit seculo XII in Vita altera dicti S. Gisleni apud nos Ms. hoc idem sic exponit: [quando duodennis mundum deseruit.] Nec suffecit viro Sancto (Gisleno) quod converti fecerat Waldetrudem, si non illa ad hoc ipsum sororem suam vocaret Aldegundem: immo & duas filias, quas eadem genuerat Waldetrudis. Una quarum Maldelberta, altera vero dicta est Aldetrudis. Ex quibus evidenter eruuntur sequentia. Cum Waldetrudis spretis mundi hujus vanitatibus Dei obsequio se manciparet, Madelberta & Aldetrudis attigerant ætatis annum quartum aut certe tertium; Aldegundis virguncula versabatur adhuc apud Bertiliam matrem, ibique ad aliquod tempus permansit, antequam sororis exemplo & monitis excitata paternam domum desereret; hoc autem fecit, ut infra patebit, vixdum nata annis duodecim, atque adeo non multum ætate provectior utraque nepte sua Madelberta & Aldetrude. Quomodo ergo, ut ex Actis S. Vincentii retuli num. 4, pro earum educatione sanctitatem ipsius (Aldegundis) genitores sancti adeunt? Quomodo: ut num. 5 ex Actis SS. Aldegundis & Aldetrudis, eadem Aldegundis Sanctam nostram & hujus sororem ab ipsis infantiæ rudimentis diligenter edocuit; ab ipsis incunabulis in monasterio regulariter educavit? Equidem fatebor candide, tam perturbata hic mihi apparet rerum & temporum series, tanta scriptorum diversitas, ut viam non reperiam, qua verisimilibus etiam rationibus dicta huc usque combinari queant; nisi pleraque & maxime hæc, ab ipsis incunabulis, ab infantiæ rudimentis regulariter in monasterio educabat S. Aldegundis SS. Madelbertam & Aldetrudem, latiori sensu interpretari liceat: quod si liceat, lucis aliquid rebus obscuris afferri, ac nodum utcumque sic evolvi posse existimo.

[9] [Hæc difficultas] Nata sit S. Aldegundis anno 630; SS. Madelberta & Aldetrudis vel eodem partu, hoc enim videntur innuere verba ex Actis S. Vincentii relata num. 4, anno circiter 637, vel diverso partu altera anno 636, altera 637. Mundo valedixerit S. Waldetrudis circa annum 641, relictis apud Bertiliam matrem sorore Aldegunde, Dentelino filiolo, qui septennis obiisse dicitur, & utraque filia Madelberta & Aldetrude. Non multo post tempore rogaverit per litteras Bertiliam Waldetrudis, ut soror Aldegundis, jam nata annos undecim, ad se mitteretur, quæ, assentiente Bertilia, ut narrant biographi apud Bollandum, cum Waldetrude per tempus breve permanserit. Non multum elapsum est temporis, inquit Hucbaldus ibid. num. 9, & ecce mater illarum (Bertilia) feminea suscepta sollicitudine, ne filiæ suæ virginis (Aldegundis) animum soror ejus (Waldetrudis) alienaret a seculo, sacrumque velamen illam suscipere persuaderet, mittit ad monasterium, revocat ad se filiam virginem. Waldetrudis invita quidem remittit sororem, ne matrem offendat, sed obnixe deprecando exhortatur eam, ut a seculo se faciat prorsus alienam, immortali se præparet sponso.

[10] [ratione utcumque verisimili] His in hunc modum dispositis, haud difficulter intelligitur, quomodo Aldegundis ad Bertiliam reversa, cernensque se tot urgeri parentum precibus, &, referente Hucbaldo, etiam minis, ut nisi fugiendo nuptias evadere non posset, tandem paternis ædibus clam elapsa sit circa annum 643, cum ætatis attigisset annum duodecimum, sicut asserit Vinchantius in Annalibus Hannoniæ cap. 9. Quod a vero alienum non est; quandoquidem auctor Vitæ ejus tertiæ apud Bollandum num. 5 sic scribat: Igitur cum parentes æstimarent tempus nubile jam instare Virgini; convocat mater filiam, verbisque prædulcibus hortatur, ne sibi abscondat nata, quid corde gerat. Blanditur filiæ, assentire matri, ut copuletur marito. Tum, aliquibus interjectis, fugam Aldegundis, ejusque in locum nemorosum, ubi nunc Malbodium est, adventum enarrat. Reliqua vero, quæ tum Hucbaldus tum biographi alii a S. Aldegunde gesta memorant post fugam, usque dum collectis aliquot nobilibus virginibus domicilium, quod Malbodii fixerat, in monasterii vel collegii formam redigeret, non incongrue dici possunt peracta fuisse triennii spatio. Itaque, si supponamus, quod meo judicio supponi debet, ne alioqui scriptoribus num. 4 & 5 laudatis fides abneganda sit; si supponamus, inquam, quod vergente ad finem anno Christi 646 vel inchoato 647 SS. Vincentius & Waldetrudis, intellecto Aldegundis pio ac sancto Vitæ instituto, ad eam vel scripserint, vel ipsi accesserint (neque enim, quamvis mundum abdicassent, necessario dicendi sunt omne prorsus etiam spirituale commercium inter sese abrupisse) rogarintque, uti curam susciperet filiarum suarum Madelbertæ & Aldetrudis, quæ tum temporis conformiter ad dicta num. 6 & 9 virgines erant annorum circiter novem aut decem, sensu non alieno a communi loquendi usu juxta sæpe laudatos biographos ambæ sorores sub matertera ab incunabulis, ab ipsis infantiæ rudimentis in monasterio regulariter educatæ sunt.

[11] Eumdem pene viam tenuit P. Jacobus Simon Societatis Jesu in Annotationibus ad Vitam S. Waldetrudis a se Gallico idiomate conscriptam, [solvitur.] ubi a pag. 8 disputat super ætate dictæ Sanctæ ac sororis Aldegundis. Neque laudati auctoris opinionem sibi displicere fatetur Sollerius in Commentario prævio ad Acta S. Vincentii num. 13, quantumvis non omnem difficultatem in ea dilutam esse simul insinuet, putetque S. Waldetrudis a mundo secessum diutius differendum, ex eo, quod & ipsa orta dicatur regnante Dagoberto primo Francorum rege. At vero tot tantaque sub isto rege, qui universim regnavit dumtaxat annis sedecim, facta recensent scriptores, ut nisi aliqua, quæ vel sub decessore ejus, vel successore contigerunt, ei mendose attributa fuisse credamus, uti a scriptore S. Waldetrudis factum sat probabiliter existimat laudatus Simonius, neque negat Sollerius ibid. num. 9, non pauca in dubium revocari queant. Sed ista nec eruditos latent, nec hujus loci est pluribus discutere; sufficit mihi non absimili a vero ratione combinasse ea, quæ prima fronte simul consistere non posse videbantur circa ætatem SS. Madelbertæ & Aldegundis ab auctoribus relata.

[Annotata]

* ipsam

§ II. Sanctæ obitus, Acta, memoria in Fastis.

[Obitum Sanctæ innectum aliqui anno 684 vel 685,] Satis convenit inter scriptores, quanto tempore S. Madelberta, postquam S. Aldegundis prima Malbodiensis collegii abbatissa, atque S. Aldetrudis, quæ huic suffecta est, ad superos evolassent, prænobili isti parthenoni certia antistes præfuerit. At non æque consentiunt super anno, quo munus istud cum vita deposuerit. Arturus in Gynæceo, Bartholomæus Fisen in Floribus Leodiensibus, laudatus num. 10 Vinchantius, Ægidius Bucherius in Chronico episcoporum Trajectensium, quod habes apud Joannem Chapeavillum ad calcem tom. 1 de Rebus gestis episcoporum Leodiensium, aliique mortuam esse asserunt anno Christi 684 vel 685, cum præfuisset post sororem Aldetrudem annis novem. Sed Carolus le Cointe tom. 4 Annalium Eccles. Franc., & cum aliis P. Michaël Delewarde tom. 1 Historiæ Generalis Hannoniæ, servato eodem quoad Sanctæ regimen temporis spatio, rectius vitam ejus annis circiter viginti prorogandam atque obitum anno 705 illigandum censent. Primo loco nominati auctores idcirco mortem Sanctæ nostræ tot annis præmaturaverunt, quod obitum S. Amandi, a quo, ut epocha, S. Madelbertæ annus emortualis deducendus est, incidisse opinarentur in initium anni 662. Sed ab ista opinione recedunt neoterici scriptores plerique, ne dicam omnes.

[13] [at ex epocha mortis SS. Amandi & Aldegundis] Itaque, cum in Opere nostro præsertim tom. 1 Februarii in Comment. prævio ad Acta S. Amandi, sufficienter probatum sit, dicti Præsulis vitam diutius protrahendam esse, ac post varias eruditorum doctas elucubrationes dissertationesque super ejus anno emortuali, is probabilius statuendus sit post Christum natum 679, consequens fit, ut etiam sanctæ Antistitis nostræ transitus serius acciderit, ac cum secundo loco laudatis auctoribus anno 705 innecti possit. Quod paucis ostendo. Defuncto S. Amando superstes fuit S. Aldegundis ad aliquod tempus. Id clare eruimus ex sæpe memoratis hujus Sanctæ Vitis apud Bollandum, & ex Actis S. Gisleni apud Mabillonium, in quibus S. Amandi mors eidem sanctæ Abbatissæ, cum orationi vacaret, revelata dicitur, & ipsa hanc revelationem SS. Gisleno ac Waldetrudi indicasse. His subjungit S. Gisleni biographus: Cui (Aldegundi) venerabilis ait Gislenus:.. Imminere tibi scito vitæ instantis finem: ideo rogo temetipsam in Dei opere stabiliter firma deposcens ejus pietatem, ut in te aliquam incommoditatem mittat, per quam purgatior reddita queas cum S. Amando remunerari perpetim. Quæ utique Virgo sancta … petiit a Deo incommoda, & impetrare meruit. Nam in dextera ejus mamilla morbus cancri ortus est. Quam incommoditatem vehementer dilexit, quia sciebat hanc sibi vehementer profuturam, si patienter ferret, quodque fecit finetenus. Superstes igitur S. Amando fuit Aldegundis certe ad tempus aliquod, imo verisimilius ad annos circiter quinque. Nam, ut ex Vita, quam Bollandus primo loco edidit ad XXX Januarii, satis recte conjicit Cointius in supra memorato Opere ad annum 684 num. 1, & cum ipso Mabillonius ex Vita dictæ S. Aldegundis, quam ipse edidit, in Annotatis ad num. 29 litt. a & b, S. Aldegundis ad Dominum transivit III Kalend. Februarii incidente in diem Sabbati; cum autem, post annum 679, dies iste mensis Januarii primum inciderit in Sabbatum anno 684, hunc S. Aldegundi emortualem fuisse probabilius affirmant.

[14] [ostenditur protrahendus ad annum circiter 705.] Hisce ita discussis reliqua satis certa sunt, nam, sicut initio hujus § insinuavi, nullus, quod sciam, in dubium hucusque revocavit, quin S. Aldetrudis materteræ suffecta sit abbatissa, virginesque Malbodienses gubernaverit annis duodecim, ac post hanc S. Madelberta annis novem. Primum aperte etiam docet Lectio 6 Officii S. Aldetrudis in Proprio Malbodiensi XXV Februarii verbis sequentibus: Successit beatæ Aldegundi materteræ suæ in regimine Melbodiensis monasterii, illudque post eam sanctissime rexit annis duodecim. Alterum vero Lectio 5 Officii S. Madelbertæ ibid. VII Septembris. Cujus item verba accipe: Qua defuncta (Aldetrude,) venerabilis virgo Christi Madelberta ad regendum idem monasterium tertia successit, & mira virtute florens novem annis gubernavit. Unde a morte S. Aldegundis ad obitum usque S. Madelbertæ anni intermedii 12, quibus gubernavit S. Aldetrudis, & 9 regiminis Sanctæ nostræ, additi anno 684 excurrunt ad annum 705, quem ei mortualem fiximus. Atque hinc simul consequitur, quod ætate gravis diem obierit; si enim, ut ex rationibus verisimilibus num. 3 & 9 supposui, natalem ipsius innectus anno 636 vel 637, ætatis annum attigerit 68 vel 69.

[15] Acta Sanctæ, quorum supra facta mentio est, [Acta auctore anonymo danda ex tribus Mss.] quæque huic Commentario subnectam, desumpta sunt ex Codice Ms. monasterii Rubeæ Vallis prope Bruxellas, prima parte Hagiologii Brabantinorum, & collata cum Vita altera Ms., quæ exstat in monasterio dicto Bethleem juxta Lovanium, & cum tertia item Ms., quam, licet certas notas præ se non ferat, unde accepta sit, descriptam existimo ex Codice Ms. Ultrajectino S. Salvatoris; talem enim apud nos esse testati sunt in monumento successoribus relicto Majores nostri Bollandus & Papebrochius. Huic autem tertiæ præfigitur Prologus hoc titulo: Incipit prologus in Vita S. Madalbertæ virginis. At, cum in eo ne nomen quidem Sanctæ nostræ expressum reperiam, nihilque fere contineat præter sententias quasdam Sacrarum Litterarum, ita per modum exhortationis in ordinem redactas, ut cujusvis sanctæ virginis Vitæ facile adaptari queat, operæ pretium non judicavi, eum prelo committere. Ceterum ab aliis Mss. discrepat Ultrajectinum; verba enim in eo frequenter alio ordine exprimuntur, vel alia aliis substituuntur; at cum ubique fere eumdem rerum, quæ narrantur, modum ac sensum retineat, illud seorsum non judicavi imprimendum, neque etiam observandas omnes vocum discrepantias, ne propter earum frequentiam Annotata, labore inutili, nimium excrescant; monebo tamen lectorem, ubi quid observatu dignum occurrerit. Latet auctoris nomen, ac tempus, quo scripsit; si tamen verba, quibus Acta concludit, latiori ac favorabiliori interpretatione velit quis exponere, suspicari poterit, dictum auctorem Sanctæ nostræ vix non contemporaneum fuisse. Nam corpus Sanctæ miraculis clarum Malbodii sepulturæ traditum asserit, deque ejus paucis post annis Leodium translatione, de qua infra redibit sermo, altum silet; acsi & ipse ante dictam translationem e vivis excessisset. Sed talibus conjecturis tamque levi fundamento nitentibus adhærere non lubet: cum factam translationem ignorasse potuerit biographus, vel non ignoratam volens prætermisisse. Nihilominus Acta ipsius non admodum recentia esse, patebit ex lectionibus Officii proprii, quæ ex illis excerptæ sunt, insertæque antiquis Breviariis mox laudandis.

[16] Ambigua sunt, nec certa ratione decidi possunt, [Notatur hoc die invariis additionibus Usuardinis,] quæ hactenus discussimus; magis explorata, quæ de sacris Fastis, elogiis S. Madelbertæ, cultuque ab immemorabili tempore ei exhibito nunc dicenda veniunt. Memoriam ejus non reperio quidem in Martyrologiis purioribus & primogeniis Adonis, Usuardi & aliorum antiquiorum; attamen nomen ipsius inscriptum est multis Auctariis vetustiorum Usuardi editionum. Ad diem VII Septembris eam annuntiant his verbis codices Greveni: Madelbertæ Virginis. Hagenoyensis: Item S. Madelbertæ virginis. Matriculæ Cartusiæ Ultrajectinæ: Madelbergis virginis; quibus consonant editiones Lubeco-Col.amp; Molani item in additionibus. Paulo prolixius eam memorat auctor Usuardi Bruxellensis in hunc modum: Item depositio S. Madelbertæ virginis, quæ Leodii quiescit, filiæ scilicet S. Waldetrudis & beatæ Gudilæ neptis. Sed hanc Sanctæ nostræ cum beata Gudila sanguinis propinquitatem non satis probatam invenio, ut eam tamquam veram ausim admittere. Et sane similem consanguinitatem, quam adstruit Petrus Divæus lib. 1. Rerum Brabanticarum cap. 3, inter S. Amalbergam S. Gudilæ matrem, & S. Waldetrudem matrem Sanctæ nostræ merito explodit Sollerius in Comment. prævio ad Acta memoratæ S. Amalbergæ viduæ num. 5, ad quem lectorem curiosum remittimus.

[17] [in Bruxellensi perperam S. Gudilæ neptis nuncupatur.] Audi interim quomodo in Commentario prævio ad Acta S. Vincentii Madelgarii num. 17 excipiat idem Sollerius noster laudati auctoris Bruxellensis hæc verba ad diem XIV Julii: Apud Senogias (potius Sonegias) S. Vincentii confessoris & conjugis beatæ Waldetrudis Castrilocensis, neptis beatæ Gudilæ. Audi inquam quomodo ista excipiat: Scriptoris hujus nepotismum, seu neptismum cum sua S. Gudila alibi etiam rejecimus. S. Gudilam fuisse filiam S. Amalbergæ, de qua X Julii actum est, probe novimus; an autem & quo consanguinitatis gradu hæc contigerit S. Waldetrudem, hactenus nobis exploratum non est; probanda prius Sanctorum Walberti & Bertiliæ (parentum S. Waldetrudis) cum S. Amalberga sanguinis conjunctio. Ita ille, & nos cum ipso quoad prætensam cognationem inter S. Gudilam & S. Madelbertam Waldetrudis filiam. Idem Sollerius in Commentario prævio ad Acta S. Amalbergæ virginis die X Julii hanc ejusdem scriptoris Bruxellensis annuntiationem, Depositio sanctæ Christi virginis Amelbergæ, neptis beatæ Gudilæ, patronæ nostræ, ineptam ostendit & improbabilem, dicitque opinari se, quod laudatus Usuardi Bruxellensis auctor gloriosum sibi duxerit, si sanctam suam patronam Gudilam sanguinis propinquitate B. Amalbergæ conjungeret, quod fortasse non incongrue hic etiam dici posset de S. Madelbertæ totiusque sanctissimæ ejus familiæ asserta cum S. Gudila cognatione; sed hæc nimium nos abducerent a Martyrologis, quos resumo.

[18] [Signatur etiam in Martyrologiis recentioribus:] Præter memoratos hactenus Sanctæ nostræ meminerunt, ad eumdem diem VII Septembris, auctor Florarii apud nos Ms., Castellanus in Martyrologio universali, Canisius in Germanico ac Saussayus in Gallicano, quorum annuntiationes describere longum foret; brevem & meo judicio valde accuratam accipe ex Martyrologio Parisiensi. Apud Malbodium in Diœcesi Cameracensi S. Madelbertæ virginis tertiæ hujus Parthenonis Abbatissæ, cujus corpus post aliquot annos Leodium, S. Hucberto procurante, translatum est: notaturque in margine circa A. DCCV. Hisce accedunt Martyrologi Benedictini Wion, Menardus, Dorganius & alii, uti & Bucelinus in Menologio: hic tamen egregie hallucinatus est; cum post multa, quæ de Sanctæ nostræ genere, vita & virtutibus memorat, subjunxit sequentia: Claruit Maldeberta Anno Ch. DCXII. Nam, sicut ex § præcedenti evidens fit, dicto anno & multis subsequentibus necdum lucem aspexerat. Equidem initio existimabam, mendum id esse calami vel typi; verum, cum eumdem etiam annum in margine assignatum adverterem, cœpi subdubitare, &, quem ad diem XXV Februarii annum adscriberet S. Aldetrudi, consulere. Atque ecce novus nec minus turpis error occurrit. Ibidem enim elogium S. Aldetrudis bene longum ita concludit: Claruit circa A. C. DCCCXL, quod & repetit in margine, & citat Joannem Molanum, Autbertum Miræum, ac diversos rerum Belgicarum scriptores.

[19] Sed laudati scriptores, sicut & ipse Bucelinus, S. Madelbertam defunctæ Aldetrudi successisse asserunt & annis novem fuisse superstitem; [minus exacte in Menologio Bucelini.] eorum vero nullus ne somniavit quidem, quod binis ferme seculis post tempora, quibus claruit S. Madelberta, claruerit S. Aldetrudis. Utinam laudatus auctor ea, qua usus est prudentia, ubi de sanctis sororibus Aldegunde & Waldetrude scripsit, etiam hic uti maluisset, atque annos, quibus SS. Madelberta & Aldetrudis claruerunt, silentio suppressisset, tam fœdos anachronismos evitasset ipse, nec incautis in similes incidendi præbuisset ansam. Porro de annuntiatione, quam habet Molanus in Additionibus Usuardi, supra facta est mentio num. 16. In Natalibus autem Sanctorum Belgii ita eam memorat: Malbodio monasterio natalis S. Madelbertæ virginis, quæ in prædicto monasterio tertia sancte præfuit annis novem. Prima enim fuit matertera ejus S. Aldegundis loci fundatrix. Secunda soror ejus beata Aldetrudis. Cui ipsa successit. Miræus vero in Fastis Belgicis & Burgundicis: S. Madelberta virgo & Abbatissa Malbodiensis, & paucis interjectis: Aldetrudi suffecta est S. Madelberta, præfuitque annis novem. Denique inseruerunt Sanctæ nostræ memoriam Natalibus Sanctorum Canonicorum Constantinus Ghinius, Gynæceo Arturus, & Operibus suis scriptores alii magno numero, quorum hic nomina recensere haudquaquam utile existimavi, nedum transcribere elogia, quod hæc nihil complectantur, præter ea, quæ jam inde dicta sunt, vel porro videri poterunt in Actis. Hæc itaque ex sacris Fastis allata sufficiant, ut constet de antiquo Sanctæ nostræ cultu: pergo ad ea, quæ eumdem propius attingunt.

§ III. Sanctæ vetustus & hodiernus cultus, officia propria, reliquiarum translatio & visitatio.

[Cultus probatur ex Officiis propriis in antiquis Breviariis Leodiensi] Festivitatem S. Madelbertæ ab immemorabili tempore quotannis hac die celebratam fuisse non Malbodii dumtaxat, sed & in universa diœcesi Leodiensi, atque in nobili collegiata S. Waldetrudis Montensi manifestum fit ex antiquis Breviariis, quæ in museo nostro servantur. Occurrit primo loco duplex Leodiense, aliud anno 1514 typis Parisiensibus editum, aliud huic simile impressum anno 1520; in iis autem exstat Officium in ejus festivitate recitandum. Omnia sunt de Communi præter Orationem & Lectiones novem ita dispositas, ut totam Vitam, quam post dabimus, complectantur, iis solum omissis, quæ ad Sanctam nostram minus pertinent: & hoc quidem, ut supra insinuavi antiquitatem Vitæ utcumque confirmat, cum utrobique eadem iisdem prorsus verbis referantur. Oratio vero Officio præfixa hæc est: Deus innocentiæ auctor & amator castitatis, qui beatam Madelbertam virginem tuam hodierna die ad cælos transvexisti, concede nobis famulis tuis ipsius sacra solennia celebrantibus, ejusdem pia intercessione nostrorum veniam consequi peccatorum. Per &c.

[21] [& Montensi,] Secundo loco venit pervetustum Breviarium Ms. memoratæ nobilis collegiatæ S. Waldetrudis Montibus Hannoniæ, quod similiter Sanctæ Officium continet; sed tres dumtaxat lectiones habet proprias, desumptas etiam ex laudata sæpius Vita. His præmittitur sequens oratio seu collecta: Beatissimæ Madelbergæ virginis sollempnitatem prævenientes, tuam deprecamur Domine clementiam, ut per ejus preces assiduas a cunctis criminibus nos absolvas. Tum autem recitatis lectionibus altera subjungitur in hunc modum: Præsta, quæsumus Domine, membris nostris cum exultatione proventum, ut beatæ Madelbergæ, cujus diem depositionis recolimus ejus fidei constantiam subsequamur. Per. His adde Missale proprium insignis ecclesiæ Leodiensis excusum Parisiis anno 1509, in quo præscribitur Missa olim in dicta Sanctæ nostræ festivitate dici solita. Juvat hic ordinem, qui in eadem servatur, paucis adnotare.

[22] [& ex Missa propria in vetusto Missali Leodiensi.] Introitus: Dilexisti justitiam. Collecta: Deus auctor innocentiæ &c. ut supra num. 20. Secunda oratio de S. Evortio conf. Tertia oratio de Dominica. Epistola: Domine Deus meus exaltasti super terram habitationem meam &c. Graduale: Specie tua & pulchritudine tua. Euangelium: Simile est regnum cælorum thesauro &c. Offertorium: Afferentur regi virgines. Secreta: Suscipe munera domine, quæ in beatæ virginis tuæ Magdelbertæ solemnitate deferimus, cujus nos confidimus patrocinio liberari. Per Dominum nostrum. Communio: Simile est regnum cælorum homini negociatori quærenti bonas margaritas &c. Complenda: Sanctæ virginis tuæ Magdelbertæ precibus confidentes quæsumus Domine, ut per ea, quæ sumpsimus Sacramenta æterna capiamus remedia. Per Dominum nostrum Josum. Atque hæc sufficienter ostendunt, qua in veneratione habita fuerit Sancta nostra antiquioribus temporibus. Hodiedum vero non minori eam cultu venerantur memoratæ ecclesiæ, quod breviter etiam ostendo. Celebratur annis singulis ejus festivitas ritu duplici per universam diœcesim Leodiensem; sicut constat ex Proprio Festorum anno 1623 ac Breviario 1636 Leodii recusis: at alia ibidem, quam in laudatis supra vetustioribus Breviariis, assignatur recitandi Officii dispositio. Etenim leguntur omnia de communi virginum, exceptis oratione Deus innocentiæ auctor &c., ac lectionibus secundi & tertii nocturni: hæ autem desumuntur ex communi non virginum de Homilia in Euangelium Simile est regnum cælorum thesauro: illæ vero ex Sanctæ Actis depromptæ sunt, & earum tertia his verbis concluditur: Cujus corporis ossa, cum aliis, quibus se tegebat & utebatur, Leodii apud cathedralem ecclesiam in veneratione sunt.

[23] [Officii immutatio facta ad normam Breviarii Romani.] Ceterum istam Officii immutationem circa initium seculi præcedentis factam existimo, & procul dubio, ut sic omnia ad normam Breviarii Romani exigerentur; utrumque colligo, tum ex præfatione dictorum Proprii ac Breviarii Leodiensis, tum ex Decretis synodi diœcesanæ anno Domini 1618 in ecclesia cathedrali Leodii celebratæ, præsidente serenissimo & reverendissimo Domino Ferdinando, archiepiscopo & electore Coloniensi, episcopo ac principe Leodiensi, utriusque Bavariæ duce &c. Ubi tituli X De locis sacris & officiis Divinis caput V ita habet: Ad majorem porro hujus diœcesis ecclesiarum cum Romana conformitatem, rituumque ac cærimoniarum certiorem uniformitatem desideramus, ut saltem paulatim, & quantum fieri poterit, omnes ubique Romanum officium sequantur. Exstant dicta Decreta in Spicilegio ecclesiastico Germaniæ tomo 6, pag. 771 & seqq. Non absimilem immutationem, probabilius circa idem tempus, ob easdemque rationes, in Officio, quod olim in nobilibus collegiatis Montensi & Malbodiensi recitari consueverat, factam esse constat iterum ex Propriis dictarum ecclesiarum excusis Duaci annis 1624 & 1625, in quibus Sanctæ nostræ Officium novem lectionum non multum differt ab hodierno Leodiensi. Porro, quæ de Antiquo cultu hactenus disseruimus, haud parum confirmabuntur ex iis, quæ de sacro ejus corpore, ac translatione reliquiarum tractanda supersunt. Imo ab ipso obitu eam apud homines in summa veneratione fuisse, & eximia apud Deum potentia, evidenter patebit.

[24] Corpus S. Madelbertæ mox a morte insigni apparatu, [Corpus sanctæ Malbo dio, ubi primo sepultum fuit,] comitante clero Malbodiensi, nobilis Parthenonis virgines in Ecclesia S. Petri sepulturæ tradiderunt, ut refert Vitæ scriptor num. XI, addens eam ibidem innumeris claruisse miraculis & ex his aliqua recenset; at, ut num. 15 insinuavi, de translatione altum silet. Eam tamen translationem factam esse non multis annis post Sanctæ inhumationem certo constat. Meminerunt ejus Molanus in Natalibus, Miræus in Fastis, Ghinius & cum plerisque recentioribus breviter & accurate Martyrologium Parisiense; verba habes num. 18. Paulo prolixius de ea agit Bartholomæus Fisen Societatis Jesu lib. 5 Historiæ ecclesiæ Leodiensis in Actis S. Huberti, qui primo Trajectensium ad Mosam episcopus, dein Trajecto Leodium transvexit cathedram. Scio equidem hoc negari a dicto Fisenio, asserique quod episcopalis cathedra civitati Trajectensi affixa numquam fuerit, ac præsules a S. Servatio ad S. Hubertum usque veluti vagi & incerto lare ibidem dumtaxat substiterint; sed hanc ejus opinionem tam solidis rationibus ac testimoniis refutarunt scriptores eruditi atque inter eos Henschenius noster in sua Exegesi de episcopatu Tungrensi & Trajectensi præfixa tom. VII Maii, uti & nuper Henschenii vindex R. P. Petrus Dolmans Societatis ejusdem theologus, ut, quamvis hujus loci esset quæstionem istam pertractare, nil superaddi necesse foret, quo debitus Trajectensibus honor vindicaretur. Audiamus itaque, quid in rem nostram habeat laudatus Fisen.

[25] Postquam citato libro retulit, quo pacto S. Hubertus reliquias S. Lamberti Trajecto Leodium translatas una cum sacris exuviis S. Theodardi populorum venerationi exposuerit, [a S. Huberto episcopo Trajectensi Leodium] pergit in hunc modum num. 15: Externum etiam a finitimis gentibus auxilium accersivit. Malbodio (Hannoniæ oppidum est) S. Madelbertæ virginis sacrum corpus, non aliter quam novum aliquod, & præcipui cujusdam roboris præsidium in urbem advexit. Et, interposito elogio Sanctæ a parentibus & vitæ sanctitate, subjungit: Miraculis etiam celebratur, quando Leodium Hubertus advexit, ratus firmissimam illam urbi futuram munitionem. Hausit ista, ni fallor, laudatus auctor, sicut etiam alii num. præcedente allegati, ex Gestis Pontificum Trajectensium & Leodiensium, Auctore Anselmo Leodiensi Canonico. Hæc Gesta collegit Joannes Chapeavillus inseruitque tomo 1 Operis sui, quod de Gestis eorumdem pontificum a variis auctoribus exaratis typo excudit & annotationibus illustravit. Floruit autem memoratus Anselmus, sicut idem Chapeavillus probat in præfatione) sub initium seculi XI, atque de translatione Sanctæ nostræ cap. XXX posteritati transmisit sequentia: Postmodum vero miraculis clarens corpus ejus (S. Madelbertæ) a beato Huberto episcopo, ut dicitur, apud Leodium cum magna gloria translatum est.

[26] [transfertur circa annum 722,] Annum, quo dicta translatio facta sit, veterum scriptorum nullus determinatum annotavit. Attamen cum ex jam laudatis Anselmo ac Fisenio sub idem tempus Trajecto S. Lamberti & Malbodio S. Madelbertæ reliquiæ a S. Huberto Legiam advectæ videantur, is non incongrue statui poterit a Christo nato septingentesimus vigesimus primus aut vigesimus secundus. Nam S. Hubertus, cujus Acta illustranda venient ad diem III Novembris in episcopatum Trajectensem successit S. Lamberto; hujus vero sacra lipsana Leodium detulit episcopatus sui anno tertio decimo, quod diserte narrat Vitæ ejus scriptor coætaneus ac familiaris apud Surium III Novembris. Proindeque in sententia eorum, qui existimant, probabilius martyrium S. Lamberti innectendum esse anno Christi septingentesimo octavo, quod plenius discutietur a nobis ad diem hujus mensis XVII, annus XIII episcopatus S. Huberti coincidet cum anno Christi DCCXXI; nullibi enim memoriæ proditum reperio, vacasse notabili tempore sedem Trajectensem a morte S. Lamberti usque ad S. Huberti ordinationem. Translationis igitur S. Madelbertæ epocha vel eodem vel proxime subsequente anno figenda erit, ac per consequens Malbodienses virgines annis dumtaxat circiter XVII pretioso corporis sanctæ Abbatissæ thesauro gavisæ sunt, quo exiguo temporis intervallo innumerabilia illa miracula, quorum meminit biographus, ad ejus sepulcrum Malbodii contigerunt.

[27] [& in ecclesia cathedrali reconditur.] Reconditæ sunt autem S. Madelbertæ reliquiæ in ecclesiæ cathedralis Leodiensis sacrario, & ad latus S. Lamberti, inquit Fisenius, in hunc diem servantur. Anselmus loco supra allato, eas in eodem feretro collocatas asserit cum corpore S. Theodardi episcopi Trajectensis & martyris, cujus memoria est in Fastis die hujus mensis X, quando & in Opere nostro ejus Acta discutientur. Accipe laudati Anselmi verba: In altera parte corporis beati Lamberti, corpus S. Theodardi episcopi & martyris quiescit cum Madelberta sancta virgine, quæ in uno feretro collocantur. Cæterum cum senescente seculo XV Leodienses ob dissidia, quæ ratione episcopatus exorta fuerant inter nobilissimas potentissimasque familias, diuturno ac funesto bello concuterentur, pro impetranda pace institutæ sunt supplicationes publicæ, reliquiæ SS. Lamberti, Madelbertæ aliorumque populo ad venerationem exhibitæ, & eadem occasione apertæ ac visitatæ Lipsanothecæ. Hujus visitationis historiam, prout gesta est, apud Chapeavillum tom. 3 pag. 213, dat Siffridus Petri ad calcem capitis 45 libri, quem Gesta Pontificum Leodiensium inscripsit, sub hoc titulo: Historia Visitationis feretri B. Lamberti martyris & pontificis, & aliarum reliquiarum ecclesiæ Leodiensis, ab auctore anonymo hujus temporis scripta.

[28] Historiam istam, cum prolixior sit, huc non transfero, [Anno 1489 Reliquiæ ejus] ea solummodo excerpo, quæ potissimum ad Sanctam nostram pertinent, & ex quibus colligere possit studiosus lector, quo anno, qua auctoritate & a quo instituta fuerit dicta visitatio. Narrationem suam ita exorditur auctor: Anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo nono, mensis Aprilis quartadecima, hora sexta de sero venerabiles & generosi viri domini & magistri Godemillus de Eldris scholasticus, Henricus de Palude cantor, Joannes Biliton presbyteri, Wilhelmus de Liberme & Jacobus de Corswaremia subdiaconi canonici Leodienses, una cum dominis Crispino Roefs, parvæ mensæ canonico & notario, nec non Brunone de Tills S. Martini, Joanne Sorlet etiam parvæ mensæ, Joanne de Dyck alias de Wert & Christiano de Goe capellanis ecclesiæ Leodiensis testibus; de mandato & voluntate venerabilium & generosorum virorum dominorum decani & capituli Leodiensis confessi & contriti, sacris vestibus solemniter induti, cum luminaribus & omni decentia feretrum & locum gloriosi martyris beatissimi Lamberti accesserunt. Tum, relatis, quæ eo die circa reliquias S. Lamberti, ac die XVIII ejusdem mensis circa reliquias SS. martyrum Petri & Andoleti acta sunt, pergit in hunc modum:

[29] Deinde altera die sequente (XIX Aprilis) idem D. cantor virtute ejusdem commissionis feretrum B. Materni confessoris visitavit &c. & deinde feretrum B. Magdelbertæ virginis visitavit, [visitantur & enumerantur.] in quo & ossa & ornamenta ejus cum nonnullis aliis reliquiis reperit, prout in scedula præsentis tenoris (quam in eodem feretro una cum dictis reliquiis decenter relocatam dimisit) continetur. “In isto feretro habentur ossa B. Magdelbertæ virginis, cuculla & velum ejus, cinctura ejusdem Virginis nigra miro opere contexta, item peplum sive caputegumentum ejus, item unum aliud velum ejus, nec non duæ partes magnæ de habitu ejus, item duo forfices parvi, quibus in vita sua Virgo gloriosa utebatur, una cum nonnullis aliis ornamentis ejusdem Virginis, ac quamplurimis aliis reliquiis diversorum aliorum sanctorum Apostolorum, martyrum, confessorum atque virginum”. Quibus omnibus sic visitatis & decenter relocatis, idem dictus cantor ambo feretra suis ferramentis claudi & conclavari jussit, & similibus scedulis etiam ab extra positis & affixis, jussit ambo feretra rubeo colore dignissime colorari, & ad suum locum pristinum, prout posita sunt, collocari. Et post pauca narrationi suæ finem imponit his verbis: Tandem omnibus his sacrosanctis reliquiis dignissime in suis collocatis, claves feretri tam exteriores, quam interiores fuerunt per dominos meos decanum & capitulum portatæ & collocatæ in archiviis ecclesiæ in capsa superiori, quæ intitulatur, Mechlinia. Ita ille: ex cujus posterioribus verbis, atque etiam ex iis, quæ num. 27 ex Anselmo & Fisenio retuli, colligere licet, sacras exuvias tum S. Lamberti, tum S. Madelbertæ & aliorum Sanctorum, quos ibidem enumerat, in uno eodemque feretro, ut ipse vocat, seu theca majori, distinctis tamen thecis minoribus juxta invicem positis, inclusas conservari. Sed hactenus de Sanctæ nostræ cultu satis dicta existimo. Acta ipsius subjicio ex Mss. supra memoratis.

ACTA
auctore anonymo,
Ex Hagiologio Brabantino Ms. Rubeæ vallis, collata cum duobus aliis Mss.

Madelberta virgo abbatissa Malbodii in Hannonia (S.)

BHL Number: 5129

A. Anonymo.

[Nata patre Vincentio, matre Waldetrude] Igitur sub tempore Dagoberti a incliti regis Francorum fuit beata virgo Christi Madel berta nomine, quæ a Dei actibus ab annis puerilibus non recessit, sed nimio cum amore secuta est ejus vestigia, pro quibus, fragili hoste superato, in cælis triumphat cum eo genere nobilis, nobilior sanctitate. Fuit igitur filia illustris Vincentii b, qui ante conversionem Madelgarius vocabatur, & ejus electæ conjugis venerabilis Waldetrudis, quæ simul tradita cum sacra * sorore sua Aldetrude sanctæ ac religiosæ * virgini Aldegundi c sponsæ Christi & earum amitæ ad nutriendum lacte spirituali & sanctam regulam edocendam, crevitque mirifice in ea cælestis amor.

[2] [adhuc parvula educanda traditur S. Aldegundi,] Vestigiorum quoque earum imitatrix facta est pusiola, diurnisque ac nocturnis horis studiose occupabatur sacris orationibus, quæ tam mirificis pasta fuerat * epulis, adepta d ambarum luminaria clarissima, almificumque gregem Christi novem annorum spatiis post decessum earum Domini gubernans imperio: licet enim prior natu e, cesserat tamen humiliter sorori in susceptione regiminis. Luctamen contra malignos fortiter acceperat *, lubricumque devicit hostem propriis amissis flagitiis, velut rosa crevit in acutis surculis, mirificis instructa exemplis, quam verus Sponsus introduxit in cellam vinariam, eique caritatis propinavit poculum. Inebriata mero dulcissimo ampla profudit ora spumantia odore balsami, collumque ornavit sacris lapidibus.

[3] [cujus virtutes imitata] Cœpit animus anhelare magis ac magis ardore sacrati ignis, velut sancta amita atque soror almifica, ambarumque sustentata meritis cœpit esse in orationibus assidua, in vigiliis prompta, in eleemosynis larga, miræ castitatis, pietatis humilitatisque studio perornata, Christique de lampade Amandi f aliorumque episcoporum, ceterorumque sanctorum virorum inflammata doctrinis, valde se subdidit sub ariditate Christi, ut posset arripere bravium; quæ proinde ipsius amore pauper effecta est, ut mereretur in cælis abundare: pro diversis, quas patiebatur, pœnis g in orationibus, profusis lacrimis cum gaudio psallebat dicens: “Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea”. Et iterum: “Voluntarie sacrificabo tibi & confitebor nomini tuo Domine, quoniam bonum est”.

[4] [de dæmone triumphat.] In exercitatione bonorum operum hostis antiqui patiebatur insidias cupientis eam dejicere a prosperis; at Virgo Christi firmato pectore aiebat: Discede pestis furiarum, maledictioni subjaceas, in me non habebis partem. Statimque angelica confortatione solidata est: nam per insertas fenestras oratorii veniebant velut clarissimi radii solis *, unde spiritu sancto se noverat obumbratam, Altitroni jugiter implorans victoriam, ut ei immaculatum posset reddere spiritum, ac per semitam justitiæ illuc redire valeret, unde huc, diabolo agente, dudum homo captivus advenerat. Hæc jam paradisi florigera introspexit nemora flammigero vibrantique gladio perforata viscera, jam Christi intravit amor in præcordiis, calcavitque mundi fomitem vanissimum paternis & maternis imbuta doctrinis, qui pro Christi nomine a carnali se alienaverunt consortio.

[5] Præfatus genitor ejus Vincentius nomine in Alti-montis h monasterio tonso capite sancta vixit pluribus annis sub regula, [Parentum exemplo religiosam vi tam amplexa] nunc vero in suo proprio requiescit allodio *, ubi monasterium construxit Sonegias i vocabulo, in quo nunc usque grex Christi canonice militat. Genitrix quoque ipsius S. Waldetrudis a beato pontifice Cameracensis urbis Autberto k consecratum pallium ac velamen accepit, & monasterium in suo proprio fundo construxit, quod vocatur Castrilocus l, ibique plurimis annis oves Christi raptas a fauce lupi gubernavit mirifice, in quo nunc sancto requiescit tumulo. Talibus erudita exemplis sancta ex stirpe processit, progenieque regali, non diebus neque noctibus vacans a colloquiis divinis, timens elongari a Sanctorum consortio, atque alienari a beata sede ineffabilis paradisi. Unde enim primus homo superbiendo ceciderat, illic præfata virgo Madelberta obediendo redire cupiebat.

[6] Sacratæ vero amitæ ipsius sanctæ Aldegundis virginis in novissimo secuta est exempla, [S. Aldegundi materteræ suæ,] a qua nutrita, sicut superius docuimus, est regulariter. Quæ m interrogata a matre, si carnali se vellet sociare conjugio, ac paternas recipere traditiones * more solito: illa cum lacrymis præ gaudio matri cogenti responsum divinitus intulit, dicens: Domino Christo me tota devotione tradidi, illi me soli devovi, alium præter eum nolo habere sponsum. Occulte vestes regias, moniliaque magnifica & mirifica, omnemque supellectilem sibi traditam, quæ olim ad honorem, hujus seculi a parentibus sibi fuerant reservata, vendidit ac pauperibus erogavit, Euangelii considerans sententiam, ubi dicit: Vade & vende omnia, quæ habes, & da pauperibus, & veni, sequere me.

[7] Iterum præcepit ei mater ejus Bertilia n inclita, ut ex linteo quodam ornamenta sponsalia fueret, [quæ, obsistente incassum matre Bertilia,] quæ divino accensa amore sponsum carnalem jam oblivioni tradiderat, quoniam in ejus pectore summus Sponsus vigebat, chrismale vestimentum, unde capita infantum ornantur in baptismo, consuebat, & in scrinio recondebat; statimque, dum matri ejus venerabili Bertiliæ res cognita est, corporali disciplina eam corrigere voluit.

[8] Hæc audiens sancta Virgo, sub silentio lapsa ad locum nemorosum, [fugiens mundum, monasterium Malbodii fundaverat,] quem pater ejus & mater erga sanctam & venerabilem virginem Gertrudem o eorum consanguineam sorte diviserant, pervenerat, ibique, parumper eradicatis arboribus, capellam in honore beati Petri apostoli dedicavit, ac deinceps monasterium, quod vocatur Malbodium p, construxit: quod Sambra q girat, Malbodius perforat, ac turma premit sanctimonialium. Dextera lævaque nemus est & planities, ibique tempore messis apparent florigera prata, & navalis fluminis aqua magnifica.

[9] [ac prima abbatissa gubernaverat,] Ibique in agonia sancta virgo longa vixit per tempora, quæ sæpe sanctarum virginum agones legerat, & pro martyrio passionem aliquam pronis mentibus cum lacrymis ruminans incessanter clamabat ad Dominum: amabile munus, quod petiit, a Domino obtinuit, cancrique morbum in dextera mamilla accepit, gaudensque ob martyrii palmam dilexit. Porro neptes suas venerabiles Madelbertam & Aldetrudem monasticæ tradidit vitæ; cumque Dominus ei finem imponere decrevisset, globus igneus visus est, quasi veniens a cæli culmine & usque ad tectum virginis, in quo incontaminatum Domino reddidit spiritum, pervenit.

[10] [post Aldetrudem sororem] Odor præterea ineffabilis domum replevit, ita ut omnes, qui ad exitum sacratæ virginis convenerant, mirarentur. Tantæ igitur prosperitatis conductum considerantes sacratæ virgines, sicuti duæ alites cœperunt innixis alis & junctis r pedibus ad astra festinare. Aldetrudis alma post eam regimen monasterii obtinens optime gubernavit, quæ duodecim annorum spatiis in ipso regimine peractis cum bonorum virtutibus feliciter migravit ad cælos.

[11] [tertia abbatissa succedit & sancte moritur.] Venerabilis vero virgo Christi Madelberta ad ecclesiam Dei regendam in loco & officio suscessit eidem, quæ mira virtute floruit vivens & animas sacrarum virginum lucratas secum duxit ad gloriam per decessum. Corpus ejus non minore honore cæteris in ecclesia beati Petri apostoli cum turmis devotorum sacerdotum psallentium, atque sacrarum virginum choris gaudentium sacræ sepulturæ traditur, ibique claudi surdique perceperunt ejus propriis meritis adjutorium, sicut paucis, Domino juvante, ac veris demonstrabimus dictis.

[12] [Ad sepulcrum ejus surdus auditum,] Erat tempore illo quidam vir religiosus non longe a monasterio Malbodiensi, qui proprium auditum dexteræ auriculæ amiserat, & incessanter a Domino ob amissionem auditus fusis lacrymis remedium postulabat. Quadam nocte dominica, dum fessus sopore proprio in stratu jaceret, angelica monitione audivit vocem dicentem sibi: Surge, vade ad Malbodium monasterium in ecclesiam sancti Petri, in qua sancta virgo Madelberta requiescit, ibique ad sepulchrum ejusdem Virginis percipies sanitatem; statimque timore correptus mane surgens perrexit ad locum destinatum. Jam Missæ in ecclesia sancti Petri celebratur * officium, illeque statim prostravit se ad Virginis sepulchrum, orationeque peracta, candelam accendit. In initio Euangelii intentus, mediante Euangelico s, incepit sudare, pallescere, tremescere, crepuitque humor vel aqua per aurem ejus: peracto Euangelio, intercedentibus meritis beatæ Virginis, pristina sanitas reddita est ejus auriculæ dexteræ: nam audivit clare sicut de altera, ita ut omnes glorificarent Deum, qui aderant.

[13] [clauda gressum] Erat quædam puella virgo fidelis ex familia t monasterii, quæ a nativitate clauda effecta fuerat, ita ut crura ejus natibus hærerent, & palmæ supinatæ pollicesque propriis brachiis acclives existerent. Quid dicam? Totæ nervorum compages, obduratis nodis, emarcuerant. Hanc parentes ad sepulchrum Virginis oblatam in feretro deposuerunt, &, nescio pro qualibus necessitatibus, foras exierant relinquentes eam solam oblivioni traditam. Cumque Sorores more solito vespertinale venissent peragere officium, illa in medio ecclesiæ ambulans glorificabat Dominum, gaudens cum hiis, qui ad aspectum tanti miraculi adveniant *, qui neminem vult perire, sed omnes salvos facere u.

[14] Hæc pauca particulavimus, sed tamen innumerabilia restant miracula, [& alii innumeri alia beneficia obtinent.] quæ Dominus pro dilectione sacræ Virginis ostendit in loco illo. Pro laboribus & ærumnis in præsenti seculo, quibus cruciata fuerat, almam consecuta est, invenitque palmam, atque immarcessibilem coronam diversis floribus ornatam, virginali in thalamo residet nunc Christo nupta sponso, cum quo ineffabilem gloriam possidebit in perpetuum, eodem donante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, virtus & gloria per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic titulus præfigitur Ms. Incipit Vita sanctæ Madelbertæ Landrici sororis & Abbatissæ Malbodiensis. De tempore Dagoberti consule Comment. num. 3 & 6.

b De SS. Vincentio, Waldetrude, Aldegunde & Aldetrude actum est in Opere nostro. AdiComment. num. 1.

c Vide, quæ circa ætatem SS. Aldegundis ac Madelbertæ dicta sunt in Comment. num. 7 & seqq.

d Obscurum ac male tortum sensum sic interpretor: Instructa exemplis SS. Aldegundis & Aldetrudis, quæ ambæ abbatissæ, ut clarissima luminaria, ipsi præluxerant, post earum decessum almificum nobilium virginum gregem gubernavit.

e Verba ista: Licet enim prior natu, cesserat tamen humiliter sorori in susceptione regiminis: desiderantur in Ms. Ultrajectino & in lectionibus Breviariorum, de quibus actum est in Comment. num. 20 & 21; & quamvis nullibi etiam quidquam reperiam, quod iis prorsus repugnet, cum tamen ubique præmittantur sequentia: Vestigiorum quoque earum (puta Aldegundis amitæ & sororis Aldetrudis) imitatrix facta est pusiola S. Madelberta, non immerito dubitari posset, utra sororum fuerit natu major. Quidquid de re sit, certe neutra multum ætate alteram potuit antecedere, ut facile eruitur ex iis, quæ num. 4, 6 & 7 discussimus. Imosupposita veritate verborum, quibus Sancta nostra natu prior adstruitur, necdum evertitur omnino id, quod suspicati sumus in Comment. num. 9; utramque scilicet sororem eodem partu in lucem editam fuisse. Nam & Esau fratre suo Jacobo major seu prior natu recte dictus est.

f Acta S. Amandi Trajectensium episcopi habestom. 1 Februarii ad diem mensis 6. Vide etiam Comment. nostrum num. 13.

g Ms. Ultraject. Diversas patiebatur in orationibus pœnas: Ariditatem verisimiliter & animi anxietates, quas Deus aliquando in sanctissimis etiam hominibus per aliquod tempus durare permittit, ut eorum in amore constantia probetur, utque propriam agnoscentes infirmitatem majori cum fervore ac fiducia ad ipsum recurrant.

h De Alto-Monte, vulgo Aumont sic scribit Ursio abbas in Vita S. Marcelli Papæ M. Est locus super fluvium, Sambram nuncupatum, situs a parte, non a toto (neque enim adeo eminens est) Altus-Mons dictus, quem illustrat cœnobium famosæ antiquitatis & … antiquæ nobilitatis. Distat autem una circiter leuca Malbodio.

i Vulgo Soignies, hodie oppidum inter Montes & Bruxellas.

k S. Autberti Acta illustranda venient ad 13 Decembris, quo die ejus memoria est in Fastis.

l Locus hic, occasione procul dubio nobilis parthenonis, excrevit lapsu temporis in præclaramcivitatem, quam Montes appellamus, estque totius Hannoniæ metropolis.

m In Ms. Ultrajectino additur: Videlicet Aldegundis. Porro, quæ hic de S. Aldegunde compendiose, (prolixius tamen, quam locus requireret) interserit auctor, plenius exposita reperiet curiosus lector in ejus Actis ad diem 30 Januarii.

n De SS. Bertilia & Walberto conjugibus & SS. Aldegundis ac Waldetrudis parentibus egimus ad diem XI Maii.

o Ejus Acta dedimus 17 Martii.

p Malbodii nunc etiam oppidi in Hannonia situm delineavit Bollandus in Comment. prævio ad Acta S. Aldegundis.

q Sambra fluvius in Belgio a Cæsare Sabis dicitur.

r Voces innixis (melius forte innixæ) & junctis mutuavi ex Ms. Ultrajectino, quod eas in Ms. Rubeæ Vallis legere non valerem.

s In Ultrajectino: medio autem euangelio &c.

t Verisimiliter ex familia monasterii dicitur, vel quod ejus parentes nobilibus virginibus famularentur, vel, quod inter eas consanguineam haberet.

u Sensus est: Glorificabat Dominum, qui neminem vult &c. Sed, an iste textus, qui de peccatoribus proprie intelligendus, hic recte adhibetur?

* al. sancta

* al. gloriosæ

* al. fuit

* Ultraj. acceperat spiritus

* Ultraj. super eam

* i e. fundo

* i. e hereditatem

* celebrabatur

* advenerant

DE SS. ALCHMUNDO ET TILBERHTO EPISCOPIS HAGUSTALDENSIBUS
IN ANGLIA

Annis DCCLXXX et DCCLXXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Alchmundus episcopus Hagustaldenses in Anglia (S.)
Tilberhtus episcopus Hagustaldenses in Anglia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria in Fastis; auctores, qui de Sanctis meminerunt; eorum sedes episcopalis.

Geminos hoc die Hagustaldensis ecclesiæ in Northumbria, Angliæ provincia, episcopos aliqui e Benedictinis martyrologi annuntiant: [Memoria] Alchmundum & Gilbertum, qui communius Tilberhtus, ab aliis etiam Tilherus & ab anonymo quodam, de quo infra, Albertus appellatur. Haugustaldi in Northinambria, inquit Menardus in Martyrologio sui Ordinis, sanctorum Alcmondi & Gilberti, episcoporum & confessorum. Consonat Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino sic scribens: In Anglia Sanctorum Alcmundi & Gilberti episcoporum. Fuit uterque pro eximia vitæ dignitate a cœnobio sacro & negotioso otio ad labores episcopales extractus & Hagustaldensis in Northumbria pontificatus infulis exornatus; quem honorem egregia sanctitate & meritis quisque plurimum exornavit, & æterno sui relicto desiderio, ad æterna gaudia ascendit: quorum res præclare gestas temporum injuriis deperiisse, haud leviter est deplorandum.

[2] Bucelino præiverat Eduardus Maihew in Trophæis Ordinis Benedictini, [in sacris Fastis.] Congregationis Anglicanæ, tom. 2, ad diem VII Septembris, ubi hæc habet: Haugustaldi, vulgo Hexam, in comitatu Northumbriæ, sancti Alchmundi, ejusdem loci episcopi, de quo hæc Rogerus Hovedenus Annalium parte priore: Anno DCCLXXXI Alchmundus, Haugustaldensis ecclesiæ præsul, eximiæ religionis & magnarum virtutum vir, regnante glorioso rege Elfavaldo, anno III regni ejus, septimo Idus Septembris migravit ad Christum, & ei sanctus Gilbertus (alias Tilbertus) successit. Addit, S. Alchmundi corpus postmodum de terra sublevatum fuisse; qua de re infra sumus acturi. His Benedictinis accedit Castellanus in Martyrologio universali Gallico, ubi ad hanc diem ait: Haugustaldi in Anglia, S. Alchmundus, ejus loci episcopus. Præter hos autem laudatos scriptores nullum alium inter martyrologos reperi, qui S. Alchmundum aut Gilbertum nostrum annuntient: quinimo laudatus Maibewus solum, ut patet, S. Alchmundum hoc die memorat, cui S. Gilbertum successisse mere narrat; sed an hoc eodem die colatur, non edisserit. Castellanus autem S. Gilbertum omnino omittit.

[3] Porro VII Septembris obiisse S. Alchmundum ex antiquis Angliæ scriptoribus infra ostendemus, [Cur de S. Tilberhto hoc die agatur.] ac propterea hujus Sancti memoria hoc die recte annuntiatur: verum idem de S. Gilberto, sive Tilberhto, prout a scriptoribus Anglicanis appellatur, asserere non possum, cum diem ipsius emortualem nusquam expressum reperiam. Quod autem laudati Menardus ac Bucelinus eumdem ad hunc diem referant, id factum suspicor, quod proprium diem nescientes eum suo Decessori adjungendum putaverint, forte inducti annuntiatione Maihewi, qui, ut vidimus, ad VII Septembris S. Alchmundum commemorans, subjunxerat, ei S. Gilbertum successisse. Hæc dubium me reddidere, utrum de Gilberto ad hunc diem agendum esset: verum cum de eo scribendi numquam forte alias æque commoda se oblatura sit occasio, & aliunde de cultu satis constare videatur; censui pauca, quæ ad ipsum spectant, Menardi & Bucelini exemplo tradi posse: cumque ea perpauca sint, sanctique Alchmundi rebus immixta, malui utrumque Sanctum eodem Commentario concludere, ne eadem cogar repetere.

[4] [Notitia auctorum, qui de Sanctis nostris] Recte supra monuit Bucelinus, utriusque res præclare gestas deperiisse: sed an id temporum injuriis potius, quam scriptorum incuriæ adscribendum sit, certo affirmare non possum: non improbabile tamen est; exstitisse olim eorum Acta, quæ in Danicis irruptionibus, quibus Anglia crebro depopulata est, hostili igne perierint. Probabile id facit anonymus, seculi XII scriptor, cujus lucubrationem excudemus, qui de quadam Northumbriæ per Danos depopulatione agens, sic scribit: In qua denique devastatione monumenta, quæ de vita & miraculis Sanctorum sancti Patres ad posteritatis notitiam stilo transmiserant, constat esse consumta. Solum igitur superest, ut ex antiquis Angliæ scriptoribus utriusque sancti Antistitis episcopalem sedem, initique ac per mortem depositi episcopatus tempus, & si qua alia occurrant, eruamus, cultumque immemorialem ac legitimum probemus. Sed priusquam id agamus, juverit scriptorum, quibus utemur, brevem notitiam dedisse. Facem præferent tres Anglicanarum rerum scriptores, qui exstant inter decem, qui anno 1652 e vetustis Mss. Londini in lucem sunt editi. Ac primo quidem occurrit Historia Dunelmensis ecclesiæ, sub nomine Simeonis Dunelmensis monachi excusa, sed quam Turgoto ejusdem loci Priori ac deinde Sanctandreano in Scotia episcopo, Usserius & Seldenus, & post hos Godefridus Henschenius noster vindicarunt, ut tom. III Martii, pag. 124 & seq. videre est, ubi ea historia ante annum 1107 conscripta dicitur.

[5] Plura hauriemus ex Simeonis Dunelmensis Historia de Gestis regum Anglorum, [scripserunt, inter quos anonymus,] de quo scriptore apud Seldenum in præfatione laudatæ collectioni præfixa hæc lego: Simeon Dunelmensis, monachus ibi Benedictinus & ecclesiæ præcentor, atque viris illius ævi doctioribus merito connumerandus, circa partem seculi XII mediam floruit. Plura de eo ibidem lector reperiet. Tertius scriptor, qui nobis usui erit, est Ricardus Prior Hagulstadensis (verba Seldeni sunt) qui ævi sui historica .. conscripsit. Floruit sub Henrico rege secundo: sub Richardo I mortuus est, seu sub annum MCXC. Præcipue tamen utemur lucubratione anonymi cujusdam, quæ apud Mabillonium in Actis Sanctorum seculo III, a pag. 228 exstat cum hac epigraphe: De Sanctis ecclesiæ Haugustaldensis & eorum miraculis liber, auctore anonymo, canonico regulari, medio sæculo XII, notaturque eruta ex Ms. bibliotheca Bodleiana Oxoniæ in Anglia. Cum vero librum hunc maximam partem recusuri simus, de eo ejusque auctore paulo fusius agendum est.

[6] Scriptorem Opusculi canonicum Regularem fuisse, [canonicus Regularis,] ipse non semel manifeste indicat, dum se alumnum monasterii Hagustaldensis profitetur, quod id temporis canonici Regulares incolebant. Nec minus clare ætatem suam manifestat, dum tractans de translatione sanctorum Antistitum Hagustaldensium, quam anno 1154 factam scribit, hæc ait: Ante hanc translationem multis annis, cum adhuc puerulus essem, Accam, Alchmundum, Fredenbertum, Albertum, ibi simul requiescere nihil hæsitans populus totus clamabat. Ex his habemus, anonymum illum non modo contemporaneum fuisse ultimæ translationi, quam describit; verum etiam probabiliter interfuisse, aut saltem de ea penitus potuisse esse instructum. Porro tota lucubratio est oratio quædam, dicta in festo Translationis, quaque Fratres suos, canonicos Regulares exhortatus est, ut spem suam fiduciamque in sanctis ecclesiæ suæ Patronis reponant, quorum patrocinium Hagustaldenses toties experti sunt. Hinc stylus ipsius oratorius est & hinc inde prolixior.

[7] Neque de solo Alchmundo aut Tilberhto agit, [scripsit quædam miracula & translationes,] sed de omnibus Hagustaldensis ecclesiæ sanctis episcopis, quorum sacra corpora eadem illa translatione elevata sunt. Ea occasione quædam miracula Operi intexit, & varias ejusdem ecclesiæ vicissitudines exponit, ut quamdam ejusdem loci historiam conscripsisse dici possit. Ego quæ ad Sanctos nostros aut eorum gloriam non spectant, præcidenda putavi: non potui tamen omnia, quia hinc inde tam arcte varia inter sese cohærent, ut prætermitti nequeant, nisi mutiletur oratio. Ceterum varias sanctorum Antistitum translationes sive elevationes enarrat, inter quas præcipuæ duæ sunt, & quarum prima paulo post medium seculi XI, altera anno 1154 die III Martii, cui potuit interesse, solemniter peracta est. Prior Translatio etiam exstat apud Simeonem Dunelmensem, ubi ad annum 781, quo S. Alchmundum obiisse existimat, eadem, licet aliis verbis, refertur. De posteriore nihil habet Simeon, quia Historiam suam de Gestis regum Anglorum usque ad finem dumtaxat anni 1129 perduxit.

[8] [quæ recudemus.] Unde vero uterque illam didicerit, incertum est; suspicari tamen licet, eam a Simeone ex Mss. monumentis erutam fuisse. Etenim Joannes Seldenus in Præfatione supra laudata, ex Vita Simeonis a Joanne Lelando conscripta, de Simeone sic ait: Multa tandem cogitanti hoc succurrit in primis & necessarium & utile, ut reliquias bibliothecarum, a Danis spoliatarum, anxie disquireret. Nam monachi Lindisfarnenses, Coquedani, Tinomuthenses, Girovenses, Veromutenses, Hagulstadenses, Strucpharenses, Vetandunenses, Lestingani, Ripodunenses, Deiro-Sylvani, denique Eboracenses, Danorum tyrannidem misere fugientes, aliquam veteris historiæ supellectilem & cognitionis rerum sui temporis secum detulerant, & in dies conservaverant, quas felicius aliquando futuras sperabant. Hæc omnia perquisivit, invenit, excussit curiosa Simeonis diligentia &c. Inter hæc, inquam, prædictam Translationem potuit reperire: quare ego illam ex Simeone edere mallem, nisi eam anonymus orationi suæ intexuisset solis pene verbis discrepantem: ubi tamen quid discriminis occurret, in Annotatis lectorem monebo. Hæc de scriptoribus sufficiant: nunc rem ipsam aggrediamur, & primo episcopalem Sanctorum sedem inquiramus.

[9] [Hagustaldum a quibusdam] Sanctum Alchmundum, ejusque successorem Tilberhtum, Hagustaldensis ecclesiæ episcopos fuisse, tradunt omnes, qui eorum meminerunt, tam veteres, quam recentiores: at ubi Hagustaldum fuerit, non æque convenit inter posteriores. Michaël Baudrandus in sua Geographia de eo hæc scribit: Haugustaldium monasterium fuit & ecclesia Angliæ in Lindisfarnia insula Bedæ, Haugustaldia & Augustaldia aliis, nunc Holy Iland dicta, in ora littorali Northumbriæ, episcopali dignitate insignita sub archiepiscopo Eboracensi. Itaque Hagustaldum in Lindisfarnia seu Holy Iland Baudrandus collocat. Idem facit ad vocem Lindisfarnia, in qua insula ait episcopalem cathedram ab Aidano constitutam fuisse, quæ Augustaldia dicta fertur. Ejusdem sententiæ est Lubinus in Martyrologio Romano Tabulis geographicis illustrato, ubi ait: Lindisfarni & Lindisfarnia, olim Halig Eiland, nunc Holy Island, insula Albioni insulæ proxima, oræ Northumbriæ & ostiis Tuedæ fluvii adjacens cum urbe cognomine, quæ & Agustaldia & Hagustaldia nuncupata. Ibi olim celebre cœnobium ac sedes episcopalis, cujus episcopi Lindisfarnenses aliquando, Hagustaldenses aliquando dicebantur, sub archiepiscopo Eboracensi; sedes tamen postmodum Dunelmum translata est: abest a Berwico urbe in finibus Scotorum IV mill. in Austrum.

[10] [perperam statuitur in Insula sacra:] In hanc sententiam forsan iverunt ex obscuro Bedæ loco male intellecto. Beda enim lib. 4 Historiæ gentis Anglorum, cap. 12 hæc habet: Orta inter ipsum regem Ecgfridum & reverendissimum antistitem Wilfridum dissentione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus, & duo in locum ejus substituti episcopi, qui Northanhymbrorum genti præessent; Bosa videlicet, qui Deirorum, & Eata, qui Berniciorum provinciam gubernaret; hic in civitate Eboraci, ille in Hagustaldensi sive Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem. Verum verba illa Bedæ non ita accipienda esse, ut Lindisfarnia & Hagustaldum eadem fuisse civitas dicatur, sed ita ut alterutro loco episcopalis cathedra fixa fuisse significetur, liquet ex eodem Beda, qui loco citato post pauca Hagustaldum a Lindisfarnia minime obscure distinguit. Ordinati sunt autem, inquit, Edhedus, Bosa & Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro, qui etiam post annos abscessionis Wilfridi, horum numero duos addidit antistites, ad ecclesiam Hagustaldensem Trumberhtum, remanente Eata ad Lindisfarnensem &c. Retinuit igitur Eata Lindisfarnensem episcopatum, dum Trumberhtus ad Hagustaldensem evectus est, adeoque istæ ecclesiæ male confunduntur. Utramque etiam ecclesiam diserte distinguunt alii Angliæ scriptores, e quibus unum adduxisse sufficiat, Turgotum scilicet lib. 2, cap. 2, ubi ait: Offensus rex Eadbertus Cynevulfum Lindisfarnensem episcopum cepit, captum in Belbamburch teneri præcepit, Friothuberto Hagustaldensi episcopo Lindisfarnensem episcopatum amministrante, donec placato rege, de captione relaxatus Cynevulf ad suam rediret ecclesiam. Pluribus, quia res clara est, supersedeo.

[11] Verum Hagustaldi situm discimus ex Richardo Priore, [ostenditur esse in Northumbria,] laudato num. 5, de statu & episcopis ejusdem ecclesiæ lib. 1, cap. 1 illius cathedræ exordia in hunc modum assignante: Est in Northanhymbrorum provincia haud procul a Tina flumine ad Austrum sita villa quædam, nunc quidem modica & raro cultore habitata, sed ut antiquitatis vestigia testantur, quondam ampla & magnifica. Hæc autem a rivulo ibi decurrente & quandoque ad modum torrentis exuberante, Hestild nomine, Hestoldesham, quasi prædium Hestild vocatur. Beata vero regina Etheldreda… S. Wilfrido, quem plurimum dilexit, illi, inquam, jam existenti Eboracensi episcopo prædictam villam cum circumjacente regione circa annum Dominicæ Incarnationis DCLXXII in perpetuam eleëmosynam dedit, ut eam episcopali cathedra sullimaret *: quam ipse primus & post eum alii jure ecclesiastico sederent. Deinde sequentibus capitibus de ejusdem episcopatus erectione, insignique ecclesiæ ac monasterii in eo loco structura prolixe agit. Unde conficitur, non procul a Tina fluvio in Northumbria Hagustaldum statui posse.

[12] Idem loci situs solide confirmatur tum ex Simeonis Dunelmensis Historia de gestis regum Anglorum, [nunc Hexam appellatum,] tum ex anonymo, quem infra excusuri sumus: uterque enim scriptor, narrans prædictam ecclesiam ab imminente direptione, quam Malcolmus Scotorum rex minabatur, divinitus servatam fuisse, uterque, inquam, tradit, Tinam fluvium, in cujus ripa hostilis exercitus castrametatus erat, absque pluviarum inundatione, una nocte, in tantum excrevisse, ut absque navis amminiculo minime transiri posset, atque ita Malcolmum ab ejusdem accessu & intentata devastatione prohibitum fuisse. Porro Tina duplex est, Australis & Borealis, uterque Northumbriam, non Insulam sacram, interfluit. Et Borealis quidem, teste Camdeno, e limitaneis jam Angliæ & Scotiæ montibus effusus, per Northumbriam labitur; Australis vero prope Alstenmore oritur: denique infra S. Oswaldi uterque Tina confluit, ac deinde conjunctas undas vehens, eas prope Tunocellum sive Tinmouth in Oceanum provolvit.

[13] Rectius ergo Eduardus Maihewus, num. 2 relatus, Hagustaldum in comitatu Northumbriæ collocat, & nunc Hexam appellari affirmat. Idem censet Camdenus, [cujus aliqualis notitia datur.] qui in sua Britannia Northumbriam describens, sic loquitur: Jam Tina auctus, subindeque auctior, uno alveo urget ad Oceanum iter, per Hexam, Bedæ Hangulstad, Saxonice Hextoldesham, quod Romano seculo Axelodunum fuisse, ubi cohors prima Hispanorum stationem habuit, nomen persuadet & situs editior in colle (collem enim Dunum dixerunt Britanni.) In dictorum confirmationem subdit verba Richardi a nobis jam allegata, sed rivulum Hextold non Hestild appellat. Post pauca descriptionem loci ita prosequitur: Sed dignitas illa (episcopalis) post octavum episcopum, intonantibus Danicis bellis, tota evanuit. Deinceps vero tantum archiepiscoporum villa habebatur ante commutationem cum Henrico VIII factam, qua suo jure cesserunt… Nunc vero tota ejus gloria est in monasterio illo antiquo, cujus pars in primi Foresteri militis ædes est conversa: ecclesia vero, Occidentali parte tantum demolita, stat integra, & magnifica sane est structura &c. Hæc Camdenus; cui ego quoad loci situm libens assentior; cum ea omnia recte conveniant cum iis, quæ ex antiquis scriptoribus supra retulimus, quæque Simeon Dunelmensis de ecclesiæ ac monasterii structura loco a nobis assignato prolixe enarrat. Quare hodiernam Hexam ipsum esse vetus Hagustaldum & SS. Alchmundi ac Tilberhti episcopalem sedem mihi minime dubium apparet.

[Annotata]

* sublimaret

§ II. Tempus episcopatus suscepti, ac mortis obitæ; cultus antiquus.

[Utrumque Benedictinum fuisse, verisimillimum est.] Jam monuimus lectorem, utriusque Sancti Acta olim periisse, aut antiquitatis tenebris involuta esse: pauca, quæ de eorum ætate reperimus, accipe. Utrumque monachum Ordinis S. Benedicti fuisse, affirmant Bucelinus & Menardus, idemque de Alchmundo asserit Maihewus. Neque id negamus, cum Hagustaldensis ecclesia ac monasterium, a S. Wilfrido condita, fuerint Ordinis Benedictini, adeoque omnino verisimile sit, laudatos sanctos Antistites ex eo ad Hagustaldensem cathedram assumptos fuisse. Adde, quod & in aliis Angliæ episcopatibus eo tempore frequens fuerit ille usus, ut episcopi ex monachis eligerentur. Id porro patet ex Turgoto, qui lib. 3 cap. 6 scribit, Eadmundum Dunelmensis ecclesiæ clericum, cum circa annum 1021 ad ejusdem episcopatum eligeretur, dixisse, cathedram prædecessorum suorum, qui monachi fuerant, nullo modo se posse ascendere, nisi illos & ipse monachico habitu imitaretur.

[15] [S. Alchmundus fit episcopus anno 767,] Tempus, quo S. Alchmundus ad episcopatum evectus est, tradit Simeon Dunelmensis, in Historia de Gestis regum Anglorum ita scribens: Anno DCCLXVII Albercht Eboracæ civitatis, & Alchmund Hagustaldensis ecclesiæ, ordinati sunt episcopi VIII Kal. Maii. De anno inter auctores satis convenit; sed de die, quo Sanctus noster consecratus dicitur, dubium hic merito moveri posset: quippe dies VIII Kalendas Maii anni 767 nec Dominicus erat, nec aliquo celebriori festo solemnit, quorum tamen alterutrum ex antiqua ecclesiæ disciplina observari soleret. Hinc Whartonius in Anglia sacra, parte 1, pag. 697 in Alchmundo sic scribit: Alhmundus seu Alcmundus consecratus est DCCLXVII, XXIV Aprilis juxta Ricardum Hagustaldensem & Hovedenum, quamvis dies anno non conveniat, & XXVI Aprilis fuisse censendus sit, nisi potius Alcmundus anno DCCLXVII electus & DCCLXVIII, XXIV Aprilis consecratus fuerit. Eadem difficultas occurrit in S. Tilberhto, qui 2 Octobris anno 780 episcopus ordinatus dicitur, aut 2 Octobris 779, vel 781, ut infra videbimus. Verum cum de anno ac die consecrationis S. Alchmundi omnes scriptores conveniant, nec certum sit, utrum ecclesia Anglo-Saxonica Dominicum aut solemnem diem in episcoporum ordinationibus tum temporis tam exacte servaverit, cumque assignatus consecrationis annus cum numero annorum, quibus ecclesiæ suæ præfuisse, annoque quo mortuus dicitur, apprime cohæreant, nihil nos urget a Simeone Dunelmensi reliquisque scriptoribus recedere. Si quis tamen in die consecrationis S. Alchmundi, uti & S. Tilberhti hic erratum velit, non multum refragabor; sed nec pluribus discutiam, cum illæ epochæ ad elucidanda utriusque Sancti gesta parum aut nihil faciant.

[16] Successit autem S. Alchmundus Frithuberhto, quem etiam Friothuberhtum, [succedens Fredenberto.] Fridenbertum & Fredenbertum appellatum comperi, & cujus ossa una cum utriusque sancti Antistitis, aliorumque corporibus, anno 1154 solemniter elevata sunt, teste auctore Translationis, quam dabimus. De eodem ad præsens propositum nostrum laudatus Simeon ad annum 766 hæc habet: Frithuberht Hagustaldensis ecclesiæ antistes eodem anno de hac mortali carne migravit ad veræ lucis perennitatem, X Kal. Januarii, episcopatus sui anno XXXII. Obiter tamen noto, hic erratum videri in annis episcopatus: nam in inscriptione apud ejusdem corpus inventa (quam vide in Translatione num. 39) obiisse etiam dicitur anno DCCLXVI, X Kalendas Januarii, sed episcopatus sui anno XXXIV. Totidem etiam episcopatus annos ei tribuit Richardus lib. 1, cap. 16, licet ibidem ejusdem consecrationem anno 734 illiget: forsitan eo anno primum consecratus est, & anni 34 episcopatus numerantur a secessione S. Accæ, decessoris ipsius, qui anno 734 cathedram suam seu sponte seu coactus deseruisse dicitur.

[17] Idem Simeon mortem S. Alchmundi ad annum 781 consignat his verbis: [De anno emortuali auctores] Alchmundus Hagustaldensis ecclesiæ præsul, eximiæ religionis & magnarum vir virtutum, postquam XIII annis sullimiter * præfatam rexisset ecclesiam, regnante gloriosissimo Northanhymbrorum rege Elfwaldo, anno III regni ejus, VII Idus Septembris huic vitæ modum fecit; qui pro meritis æternæ beatitudinis est particeps factus. Sepultus vero est juxta prædecessorem suum, reverendæ memoriæ sanctum Accam episcopum; de quo loco post annos plus quam CCL divina revelatione translatus est. Simeoni consonat Richardus lib. 1 de Statu & episcopis Hagustaldensis ecclesiæ, cap. 16, ubi initium ac finem episcopatus illius tradit in hunc modum: Hunc autem (Fredbertum seu Fredenbertum) subsecutus sanctus Alcmundus anno Dominicæ Incarnationis DCCLXVII & regni Alcredi secundo, VIII Kal. Maii consecratur in antistitem. Qui Dominicæ Incarnationis DCCLXXXI, & regni Elfwaldi IIII, & episcopatus sui XIII anno, VII Idus Septembris extremum diem clausit in Domino.

[18] [nonnihil variant:] Eumdem annum pro emortuali assignant Rogerus Hovedenus, Nicolaus Harpsfeldius & Michaël Alfordus, quorum posterior tamen in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ observat, Sancti obitum ab aliquibus citius, ab aliis vero serius statui. Variæ istæ de emortuali tempore sententiæ apud Warthonium in Anglia sacra, parte 1, pag. 699 sic referuntur: Obiit DCCLXXXI, VII Septembris ex fide Ricardi, Hovedeni & Mailrosensis: DCCLXXX, VII Septembris, juxta Annales Petriburgenses Sax.; DCCLXXIX, VII Septembris, auctore Florentio. Ricardi calculus justior videtur. Ita ipse: at mihi Richardi, ceterorumque, qui cum ipso opinantur, calculus minime exactus videtur. Etenim si, ut ipsi fatentur, Sanctus VIII Kalendas Maii anno 767 episcopatum auspicatus fuerit, eumdemque anno 781, die VII Septembris moriens deposuerit, dicendus est anno XV episcopatus sui jam a quatuor mensibus inchoato obiisse; cum tamen tam Richardus, quam ceteri, annis tantummodo tredecim ipsius episcopatum circumscribant.

[19] [sed mortuus est] Malo igitur cum Annalibus Petriburgensibus sancti Episcopi obitum ad annum 780 referre: primo quidem, quia sic numerando a XXIV Aprilis anni 767, quo omnes illum consecratum tradunt, ostenditur obiisse post tredecim annos in episcopatu positos, seu post annum decimum tertium a quatuor mensibus & diebus aliquot completum: completos autem numerandos, mox patebit. Secundo quia ita diserte exprimitur in Sancti epitaphio una cum ejusdem corpore anno 1154 invento, in quo sic legitur: Anno Domini septingentesimo octagesimo Alchmundus Hagustaldensis ecclesiæ præsul, cui annis tredecim præfuit, septimo Idus Septembris defunctus est &c.: vide in Translatione infra num. 28. Ceterum hosce annos completos accipiendos esse, liquet tum ex ipsis epitaphii, tum ex Simeonis verbis num. 17 datis; alioquin enim quatuor illi menses cum paucis diebus, qui inter anniversarium consecrationis diem, videlicet XXIV Aprilis, & diem emortualem, VII Septembris intercesserunt, pro integro anno accepti fuissent, cum annis tredecim ecclesiæ suæ præfuisse dicatur.

[20] [anno 780, VII Septembris.] Non convenit quidem hic annus cum epochis regni Elfwaldi, quas Richardus & Simeon addunt, non convenit, inquam, si revera Elfwaldus non ante finem anni 778 aut initium subsecuti regnum inierit, quemadmodum passim traditur: sed præterquam quod unus annum regni tertium, alter quartum statuat, epocham illam pro suo libitu adjecisse videntur anno 781, adeoque morari nos non debent. Consecrationi tamen factæ anno 767 recte congruit annus secundus regis Alcredi, cujus regni initium Simeon & Alfordus referunt ad finem anni 765 aut initium 766. Neque obstat mors Fredberti, cui Alchmundus successit; ea enim in illius epitaphio contigisse dicitur anno 766, X Kalendas Januarii; quatuor autem illi menses, qui inter decessoris mortem & Alchmundi consecrationem intercessisse dicuntur, sufficiunt, ut successor in demortui locum commode substitui potuerit. Ceterum cum de rebus per S. Alchmundum sive ante episcopatum, sive in eodem gestis nihil reperiam, ad S. Tilberhtum progredior.

[21] Simeon Dunelmensis S. Alchmundo, anno 781, ut putat, demortuo S. Tilberhtum successorem in Hagustaldensem cathedram, his verbis assignat: [Succedit S. Tilberhtus] Tilberhtus sanctus pro eo in episcopatum subrogatur, consecratur, elevaturque in solio episcopalis cathedræ, in loco, qui appellatur Vulfeswelle, hoc est, Fons Lupi. Actum est hoc VI Non. Octobris: sed non satis certum est, utrum id ad annum 781, an ad sequentem referat. Clarius loquitur Richardus, dum relata S. Alchmundi morte, ita prosequitur: Post hunc vero dilectus pater Tilbertus in episcopatum subrogatur anno eodem, hoc est Dominicæ Incarnationis DCCLXXXI, & regni Elfwaldi IV, & sexto Nonas Octobris consecratur, elevaturque in solio episcopalis cathedræ, in loco, qui appellatur Vulfeswelle, hoc est, Fons lupi. Apud Warthonium, Angliæ sacræ parte 1, pag. 697 Hovedenus Richardo consentit; at Florentius consecratum vult anno 779: Annales vero Petriburgenses anno 780: in eo tamen omnes consentiunt, quod illum eodem anno, quo S. Alchmundus obiit, consecratum fuisse dicant. Quod si verum est, ejusdem consecratio affigenda est anno 780, quo sanctum Decessorem ejus obiisse ostendimus. Non possumus tamen hic quidquam certi determinare, cum S. Tilberhti epitaphium perierit, nec aliunde certiora habeamus.

[22] Acta hujus sancti Antistitis, æque ac Decessoris ipsius, [Aldulfi consecrationi interest, subscribit synodo, moritur.] nos penitus latent, præter unum alterumve, sed parvi tamen momenti. Simeon ad annum 786 de eo sic meminit: Eodem anno Aldulf consecratus episcopus ab Eanbaldo archiepiscopo, Tilberhtoque & Hygbaldo præsulibus, in monasterio, quod dicitur Ft-Corabrige. Similiter Richardus, sed nullum annum signans, de Sancto ait: Hic cum Eanbaldo archiepiscopo & Higbaldo præsule, in monasterio, quod Corabrige dicitur, Adulfum episcopum consecravit. Legitur etiam subscripsisse synodo anno 787 in Northumbria celebratæ, ut apud Alfordum in Annalibus tom. 2, ad citatum annum, num. 27 videre est; ubi ostendit, eum a Magdeburgensibus centuriatoribus mendose scribi Dilberchum, cum Gilbertus, vel Tilbertus, aut Tilherus scribendum fuisset. Warthonius laudatus ait, eum synodo Calcuthensi eodem anno in Merciis coactæ interfuisse: verum ille hanc cum Northumbrorum synodo confudisse videtur. Mortem Sancti sæpe laudatus Simeon ad annum 789 vel sequentem consignat, dum ad 790 hæc ait: Anno vero priori Ethelberht episcopus, sua sede relicta, sancto Tilberhto episcopo jam obeunte, prædictus præsul episcopatum Haugustaldensis ecclesiæ accepit in propriam dominationem. Clarius loquitur Richardus in hæc verba: Præfuit igitur Haugustaldensi ecclesiæ Tilbertus VIII annis, & Dominicæ Incarnationis DCCLXXXIX, & regni Osredi primo anno migravit de hac vita, sepultusque est in eadem ecclesia. Nihil præterea de S. Tilberhti gestis discere potui: quare ad utriusque sancti Episcopi cultum sacrasque reliquias festino.

[23] Sancti Alchmundi reliquias seculo XI adolescente, in veneratione habitas fuisse, [SS. Alchmundi & Tilberhti] discimus ex sæpe laudatis anonymo & Simeone Dunelmensi, qui easdem ex ipsius Sancti indicio jussuque repertas fuisse atque translatas scribunt. Translationem hanc infra excudemus; ideoque lectorem hic pluribus non detineo. Richardus lib. 2 de Statu & episcopis Hagustaldensis ecclesiæ, cap. 4, auctor est, tam Alchmundi, quam Tilberhti reliquias post prædictam translationem usque ad sua tempora, id est, usque post medium seculi XII, non obstante crebra istius regionis depopulatione, in Hagustaldensi ecclesia acclusas permansisse. Sic autem scribit: Anno MCXIII Dominicæ Incarnationis, ecclesia S. Andreæ apostoli Hagustaldensis ad religionem conversa est. Nam cum multis annorum curriculis cum circumjacente regione sæpius deprædata & depopulata & diu deserta mansisset, numquam tamen patronorum suorum, ejusdem ecclesiæ episcoporum, scilicet sanctorum Eatæ & Accæ & Alchmundi & cæterorum venerabilium præsulum Fredberti & Tilberti, divina pietate protegente, numquam, inquam, eorum sacris reliquiis destituta est.

[24] [reliquiæ antiquitus] In quadam enim porticu juxta secretarium ejusdem ecclesiæ, versus australem partem, reliquiæ S. Eatæ decenter in una theca collocatæ quiescebant: a quo autem, vel quo tempore de terra levatæ fuerint, a nobis ignoratur. De sanctis autem Acca & Alchmundo legitur, quod Elferdus, filius Weston, vir quidem strenuus & Dunelmensis ecclesiæ secretarius, tempore Egelwini, ejusdem ecclesiæ episcopi, divino præmonitus oraculo, de terra levaverit eos, & intra ecclesiam in remotioribus partibus collocaverit. Postea vero procedente tempore, in secretario ejusdem ecclesiæ Acca quidem ad dextrum cornu altaris, & Alchmundus ad sinistram honestius ac decentius in duobus arcubus positi sunt. Deinde crescente devotione fidelium, ambo simul multo convenientius & honorabilius retro & juxta altare, ut in præsenti cernitur, in una theca sunt collocati.

[25] [cum honore conservata: cur Tilberhtum] Venerabilium quoque Patrum Fredberti & Tilberti reliquiæ in eodem loculo cum illis continentur: quis autem eos de terra levaverit, non est in nostra notitia; sed quia cum prædictis Patribus ubique inventi sunt, pariter cum illis levatos fuisse, creditur. In illa autem theca, quæ ad Austrum sita est, sunt reliquiæ S. Eatæ; in alia vero versus Aquilonem posita sanctorum corporum Accæ & Alchmundi pulvis conservatur. Hucusque Richardus; ex cujus verbis cum scrupulus aliquis lectori incidere possit, pauca hic notanda censui. Scriptor ille Alchmundum constanter Sanctum appellat, Tilberhtum dumtaxat Venerabilem: unde dubitare quis posset, utrum ipsi Sancti titulus recte adscribatur: verum cum Simeon Richardo aut antiquior, aut æqualis, eum Sanctum appellet, ut supra num. 21 & 22 videre est, cumque ejusdem reliquias in eodem cum SS. Accæ & Alchmundi corporibus loculo venerationi fidelium expositas fuisse tradat, ac denique earumdem elevationem ab immemoriali tempore factam satis clare insinuet, non est, quod propterea Tilbertum eo titulo privemus, quo ab aliis donatur; præsertim cum Richardus hac in re non satis accuratus fuerit, quippe qui lib. 1, cap. 19 Hagustaldenses episcopos recensens, solos Accam & Alchmundum Sanctos vocat, cum tamen ille ipse in eodem & sequenti libro Wilfridum, Eatam & Joannem cum Sancti titulo diserte commemoret.

[26] [Sancti titulo] Hisce adde primo, quod teste auctore Translationis, rei gestæ contemporaneo, ossa Tilberhti, quem ipse Albertum vocat, inventa fuerint non minori a ceteris decore fulgentia, eadem diligentia condita & involuta: illa vero cetera ossa, scilicet SS. Accæ, Alchmundi ac Fredenberti reperta fuisse asserit cælesti decore corusca, colore simul & odore manifestam exspirantia sanctitatem. Adde secundo, quæ de ejusdem S. Tilberhti corporis elevatione subdit his verbis: Hos quatuor (Accam, Alchmundum, Fredenbertum, Albertum seu Tilberhtum) cum summa devotione palliis pretiosissimis involutos, sicut simul inventi sunt, simul in majori loculo collocarunt. Deinde aliquibus de S. Eatæ inventione interjectis, sic prosequitur: Erectaque secus altare tabula, tribus innixa columnis, sculpturis & picturis decentissime variata, statuerunt in medio scrinium majus, quod quattuor episcoporum sacra pignora continebat… Quibus rite peractis, & Missarum solemnis cum debito gaudio celebratis, populus dimittitur, plebs Fratrum solitæ paci redditur ac quieti.

[27] Adde tertio, quod eodem anonymo teste tum decretum fuerit, [honoremus.] Translationis illius gloriam sub una celebritate imposterum celebrandam: imo quod reipsa quotannis celebrata sit, liquet ex ejusdem Prologo, ut legenti patebit. Denique Rogerus Hovedenus parte 1 Annalium, quos initio seculi XIII scripsit, dum Tilberti, qui ipsi Gilbertus dicitur, meminit, Sancti titulum apponit. Ad annum enim 781 hæc habet: Alchmundus Haugustaldensis ecclesiæ præsul, eximiæ religionis & magnarum virtutum vir, regnante glorioso rege Elfwaldo, anno tertio regni ejus, septimo Idus Septembris migravit ad Christum, & ei sanctus Gilbertus successit. Rursus ad annum 790 ait: Anno vero priori Ethelbert episcopus, sua sede relicta, sancto Gilberto defuncto, episcopatum Haugustaldensem in propriam accepit dominationem. Quæ verba, licet ex Simeone deprompta sint, satis ostendunt, eum initio seculi XIII Sanctum habitum fuisse. Igitur ex hactenus dictis legitimus Tilberhti cultus, Sanctique titulus satis stabiliti videntur.

[Annotata]

* sublimiter

TRANSLATIO ET ELEVATIO
Auctore anonymo Canonico Regulari medio seculo XII
Ex editione Mabillonii in Actis SS. Sec. 3 parte 1.

Alchmundus episcopus Hagustaldenses in Anglia (S.)
Tilberhtus episcopus Hagustaldenses in Anglia (S.)

BHL Number: 3747

A. Anonymo.

PROLOGUS.
Auctor suos ad sanctorum ecclesiæ Hagustaldensis Patronorum cultum excitat.

[Auctor hortatur suos ad Translationis] Præsentis diei veneranda festivitas a, Fratres carissimi, tanto a nobis est suscipienda devotius & festivius celebranda, quanto in ea specialius consolatio nostra, spes nostra, nostra insuper gloria commendatur. Nostra namque, nostra specialiter est ista festivitas, qui in his sacratissimis locis sub eorum patrocinio vivimus, quorum honori diei hujus gaudia dedicavimus. Dignum quippe est, ut eorum laudibus voce, corde, actu, affectu, omni quidem tempore insistamus: sed hac potissimum die uberioris lætitiæ prærogativa reddamus vitulos labiorum nostrorum, pinguissimum scilicet sacrificium laudis Domino immolemus, in qua sacratissimarum reliquiarum præsentium *, quam eatenus fides b tenuerat, probavit experientia, exploravit visus, attrectavit manus, interioris quoque haustu dulcedinis gustavit affectus. Vere verax illa prophetica probatur sententia: In memoria æterna erunt Justi, quorum plerumque etiam ossa mortua crebris miraculis pullulant de loco suo, & eorum memoriam, quam vetustas absconderat, vel aboleverat negligentia, manifestis non desinunt perpetuare indiciis.

[2] [festum celebrandum,] Hinc est, quod sancti Patres nostri, quorum reliquiarum præsentia gloriamur, antiqua miracula novis cumulare non cessant, ut sibi servientium semper augeatur devotio, spes certificetur, caritas nutriatur, & de perceptione præsentium munerum firma sit exspectatio futurorum. Scimus, quorumdam oculos, quos nox cæcitatis obcluserat, eorum meritis lucis hujus beneficium meruisse, claudos pedum officium resumsisse *, in tribulatione positos citum divinæ consolationis sensisse solatium, destinatos ad supplicium in ipso mortis articulo subita ereptione orationum suarum percepisse effectum. Ex quibus pauca quædam ad eorum gloriam, quorum sollemnia celebramus, operæ pretium est proferre in medium, ut ex corporalibus beneficiis spiritalia, ex temporalibus æterna, ex terrenis speremus cælestia.

[3] [firmamque in SS. Patronis fiduciam] Audientes, Fratres carissimi, Sanctos istos ereptum cæcis lumen suis precibus reddidisse, si forte mentis nostræ oculos insipientiæ caligo fuscaverit, ad eorum secure fugiamus auxilium; ut sanctissimis eorum meritis verum sapientiæ lumen, cæcitate detersa, reseratis oculis hauriamus. Sic cum nos hostes nostri spiritales obsederint, & tentationum tormentis murum virtutum quatientes, perpetuæ mortis metum incusserint, recolentes, obsessum quondam in hac ecclesia, quam potenter eripuerint inopem populum de manu fortiorum ejus, egenum & pauperem a diripientibus cum; spiritalem nihilo minus obsidionem, si ad eos in spiritu humilitatis & in animo contrito clamaverimus, noverimus dissolvendam. Si aculeis carnis, vel iræ stimulis urgemur in vitium, nulla desperatio vocem devotæ orationis obtundat, scientes, quod ea pietas, quæ hominem adjudicatum morti de manu ferientis eripuit, etiam nos jamjamque vitiis absorbendos, lacrymis ac precibus provocata eripiet.

[4] [reponendam docet.] Scilicet sacrosancta Hagulstadensis c ecclesia, sub antiquissimis fundata regibus, diu episcopalis sedis honore resplenduit & optimis semper abundans Fratribus, ipsis etiam sæcularibus potestatibus terrori fuit: verum ubi eam beatissimus præsul Wilfridus, adductis secum ex partibus transmarinis artificibus, miro lapideo tabulatu, ut in præsentiarum cernitis, renovavit d, & ad devotionem rudis adhuc plebis conciliandam, picturis & cælaturis multifariam decoravit, mox eam fama altius extulit, & ad ejus sacratissima limina revisenda, non solum vicinas, sed & extraneas nationes adscivit. Quia vero antistes ipse sanctissimus præ cæteris, quibus præfuit ecclesiis, hanc crebrius visitavit, devotius coluit, accidit, ut post mortem quoque ejus plebs universa ita ad eum in hac ecclesia, quasi ad viventem confugerent, in omnibus necessitatibus suis quasi præsentem consulerent, in tribulationibus & augustiis ejus auxilium non tam peterent, quam exigerent. Quorum devotioni ac fidei favens præsul sanctissimus semper invocantibus præsto fuit, petentibus largiens, mœstos consolans, laborantibus opem ferens miseris: adeo ut subtracta præsentia corporali, uberius illis gratia proflueret spiritalis. Unde non immerito hujus sacratissimæ festivitatis eum credimus esse participem, quem tot indiciis probamus nos habere præsentem.

ANNOTATA.

a Fuit hæc procul dubio annua festivitas Translationis, institutæ V Nonas Martii anno 1154, quam infra describet, quamque una cum antiquiore S. Alchmundi translatione sub una celebritate colendam, tum decretum fuisse asserit num. 34.

b Per fidem intellige fidem mere humanam, non divinam.

c Sæpius Hagustaldensis & Haugustaldensis vocatur: de hac urbe vide dicta in Commentario num. 9 & seqq.

d De S. Wilfrido archiepiscopo Eboracensi actum est in Opere nostro ad diem 24 Aprilis. De ecclesia Hagustaldensi in honorem S. Andreæ apostoli per hunc sanctum erecta, & adjuncto ipsi monasterio, consule si lubet Richardum ejus loci Priorem, de Statu & episcopis ejusdem ecclesiæ lib. 1, capp. 1 & 3, ubi magnificam ipsius structuram accurate describit. Verum anonymus noster hanc sedem episcopalem antiquiorem facit, quam re ipsa fuisse videatur. Certe laudatus Richardus verbis, quæ num. XI recitavimus, manifeste scribit, S. Wilfridum hujus ecclesiæ ac sedis primum fundatorem fuisse: Richardo consonant reliqui Angliæ scriptores, qui Hagustaldensis episcopatus initia ad ejusdem sancti tempora referunt: floruit autem S. Wilfridus seculo VII & initio VIII.

* l. præsentiam

* l. resumpsisse

CAPUT I.
Plectendus capite mirabiliter liberatur: ecclesia Hagustaldensis, & qui in eam confugerant, ab instanti exitio divinitus servantur: sacrilegus punitur.

[Extremo supplicio afficiendus, invocans Sanctos] Adolescens quidam cum furti ac latrocinii in hac civitate argueretur, a præsidibus vinculis mancipatus, diuque reservatus, cum non esset, qui fidejussoriam pro eo porrigeret cautionem, tandem adjudicatus morti ad supplicium ducebatur. Ad commune itaque refugium, sanctum videlicet Wilfridum, ceterosque hujus ecclesiæ Patronos, quia corpore non potuit, corde devotissime convolavit, pedibus quidem, quo trahebatur, progrediens, sed oculos ad ecclesiam cum summa animi contritione retorquens. Ventum est tandem ad locum supplicii. Confluxerat ad spectaculum illud non minima multitudo, quæ in modum coronæ miserum ambiens, carnificem festinare compellunt. Stat ille vultu terribilis, manu fortis, mente crudelis, elevatoque utrisque manibus gladio, jubet captivum cervicem producere, & unum ferientis exspectare conatum. Ille, levatis paululum oculis & ecclesiam intuens: Adjuva, inquit, nunc, Wilfride, quia si modo nolueris, paullo post non poteris. Quorum verborum simplicitatem cum omnes riderent, irriderent nonnulli; ipse quoque carnifex dissolutus in risum ferire distulit, ne deposita ad tempus feritate, ferientis conatum illa dissolutio retardaret.

[6] [mirabiliter liberatur.] In qua morula duo juvenes, equis velocissimis vecti ocius advolant, ac more patrio cautione pro eo præstita, adolescentem neci eripiunt, absolvunt vinculis, & liberum abire permittunt. Qui licet beatissimum Wilfridum in ipso mortis articulo solum nominaverit, nemo tamen ceteros, qui in præsenti ecclesia requiescunt, Sanctos miraculi hujus cooperatores existimet non fuisse; cum ipse in corde omnes invocaverit, speraverit in omnibus, ad omnes oculos pia fide erexerit. Consideremus itaque, Fratres carissimi, ad hos sanctissimos Patres nostros qua spe nobis sit in animæ periculis fugiendum, quam non sit nobis in qualibet tentationis vehementia de eorum auxilio desperandum. Si igitur vinculis pravæ cujuslibet consuetudinis adstricti, alicui lictorum spiritalium traditi fuerimus feriendi, experiamurque, quod ait Paulus: “Non, quod volo, ago” &, “Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ & captivum me ducentem in legem peccati”; erectis in cælum oculis & fusis ubertim lacrymis, horum Sanctorum auxilium postulemus, scientes, quod apprehendent arma & scutum, & exsurgent in adjutorium nobis, fugatisque hostibus, disrumpent vincula nostra, ut liberis passibus viam mandatorum Domini, dilatato corde, curramus, dicentes cum Propheta Domino: “Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis”. Hoc sane miraculum ad tantorum pervenit notitiam, ut verbum adolescentis, in tanta necessitudine probatum, versum sit in commune totius plebis proverbium.

[7] [Malcolmus Scotiæ rex excidium Hagustaldensibus parat;] Eo tempore, quo rex Scottorum Malcolmus a Northanhumbriam crudeli cæde vastavit, semper ecclesiæ Haugustaldensi ob Sanctorum, qui in ea requiescunt, reverentiam, pacem servavit. Sed cum aliquando nuntii ejus circa ipsius ecclesiæ fines inciderent in latrones, spoliati & vulnerati reversi ad regem, populo innocenti crimen hujus crudelitatis imponunt. Ad quam delationem rex iratus infremuit, & ob tantam ingratitudinem locum ipsum cum populo se penitus eversurum juravit b. Quid plura? ad imperium regis crudelis adest exercitus, paratus ad prædam, promtus ad cædes, ad flagitia pronus; qui nec rogatus paret, nec quiesceret saturatus. Nec latuit populum Haugustaldensem regis ira. Sed quid ageret? nulla resistendi copia, nullum fugæ præsidium, nullum in quorumlibet hominum societate solatium. Una & sola spes omnium virtus toties experta Sanctorum. Conveniunt igitur ad ecclesiam juvenes & virgines, senes cum junioribus, mulieres cum parvulis, aut divina virtute eripiendi, aut certe ante Sanctorum reliquias feriendi. Jam rex cum valida manu aderat, jam vicina Tine c fluvii loca occupaverat, fecissetque suæ crudelitati satis, nisi nox superveniens transitum impedisset.

[8] At presbyter, qui ecclesiæ præfuit, quosdam ex clericis cum reliquiis ad regem dirigit, [qui Sanctorum opem implorantes,] ut & crimen objectum purgarent & populo innocenti pacem rogarent. Indignatus rex vocat Galwenses d, homines ceteris crudeliores, nuntiisque audientibus, Mox, inquit, ut dies illuxerit, transeuntes flumen irruite in eos: non parcat oculus vester, neque misereatur, non ordini, non sexui, non ætati: quidquid non poterit gladius, ignis absumat, nec dimittatis ex eis ullas reliquias. Hæc dicens, cum furore nuntiis reditum imperavit. Quibus regressis ad ecclesiam, & referentibus, quæ audierant, tumultus miserabilis oritur, clamor ingens, ploratus & ululatus multus. Mulieres, detecto capite, propriis manibus crines lacerant, pectus diverberant, ejulatumque diræ vocis emittentes, horribile spectaculum intuentibus præbuerunt. Viri prostrati solo, moderatius Sanctorum auxilium precabantur. Porro sacerdotes & clerici nunc psalmis, nunc precibus faciem Domini placare studebant: alii Wilfridum, alii Cuthbertum e, Accam f alii, nonnulli Alchmundum cum gemitu & vociferatione congeminant.

[9] Presbyter resolutus in somnium, tali visione meruit consolari: [SS. Wilfridi & Cuthberti apparitione recreantur,] putabat se templi septa egressum, explorandi gratia huc atque illuc oculos circumferre: & ecce apparuerunt duo viri veste splendida, vultu venerabili, tonsura & habitu pontificalem speciem præferentes, sedentes equis, a parte Meridiana ad ecclesiam tendentes: venientesque, ubi stabat presbyter, desiliunt equis &, Heus, inquiunt, vir bone, serva jumenta nostra, donec facta in ecclesia oratione, ad te revertamur. Annuit ipse, nec sine magna admiratione eorum exspectat regressum. Post modicum igitur cum reverterentur, unus eorum altius ingemiscens, Heu, inquit, unde hic dolor in ecclesia, hic gemitus, hic clamor, hic metus? Miserabile est spectaculum, imis suspiriis & amaris lacrymis prosequendum. Cui presbyter: Non mireris, optime pater; omnes enim nos ad supplicium dati sumus, destinati ad mortem, æstimati a rege Scotiæ quasi oves occisionis. Nam audientibus clericis nostris, præcepit exercitui suo, cum inhabitantibus locum hunc sacratissimum absque miseratione delere. Tunc sanctus sereniore vultu intuens eum, Ne timeas, ait, neque formides a facie eorum, quum ego vobiscum sum, ut eruam vos. Videns enim vidi afflictionem eorum, qui sunt in ecclesia, & gemitum eorum audivi, & veni liberare eos. Ecce enim albescente aurora, extendam rete meum ab ortu Tine fluminis usque ad ostium ejus g, quod nullus eorum transire poterit, nec mali quidquam vobis inferre.

[10] Tunc presbyter: Quis enim es tu, vir beatissime, [& Malcolmo] qui in tam necessarium auxilium miseris advenisti? Respondit: Wilfridus vocor, & ecce hic mecum est sanctus Cuthbertus, quem transiens per Dunelmum h adduxi, ut simul ad Fratres nostros, qui in hac ecclesia requiescunt, venientes servemus simul locum istum & gentem. Dixerat, & mox presbyterum somnus pariter cum visione reliquit. Qui surgens imperavit silentium, habuitque exhortatorium sermonem ad populum, jubetque eos animæquiores esse, scientes, quoniam respexit Dominus in orationem humilium & non sprevit precem eorum. Non enim, ait, confundet nos spes nostra, quam habemus in Sanctos Domini, sub quorum vivimus alis, quum oculi eorum super nos, & aures eorum ad preces nostras. Hæc dicens, clericos psalmis, ceteros precibus spe alacriori rogat insistere. Presbyter autem tacitus de visione cogitans, retis parabolam intelligere conabatur; & inundationem quidem vicini fluminis interpretaretur, nisi aëris parum tunc jocunda serenitas ab hac sententia revocaret.

[11] [mirabiliter coërcito, periculum evadunt:] Quid plura? jam nocturnis tenebris finem dabat aurora, quæ solito candidior emergens spem conceptæ consolationis ademerat, cum ecce nebula quædam a parte Occidentali consurgens omnem præmissi fluminis alveum ab ortu ejus usque ad ostium occupavit; quæ paulatim sibi sese constringens, adeo imbrem * densata caligabat, ut si forte quis dexteram productius extendisset, manus ipsa absorpta tenebris sibi invisibilis redderetur. Igitur Galivenses ingressi caliginem, & per avia quæque currentes, amnem Occidentalem per viam, quæ ducit ad Cumbriam, transierunt, & circa vesperam in confinio propriæ regionis invenerunt i. At rex tam Galivenses, quos miserat, quam abscessum nebulæ, quam horrebat, exspectans, quid ageret dubitabat: sed cum se nebula attollens altius lucem, quam absconderat, detexisset, subita inundatione flumen intumuit, conatumque regis triduo impedivit. Tunc rex in semetipsum reversus, vocatis proceribus suis, Quid agimus? inquit; recedamus hinc, quum Sancti isti domi sint. Recedente itaque terribili populo, personuit in ecclesia Haugustaldensi gratiarum actio & vox laudis, lacrymæ lacrymis, clamor clamoribus, sed timori securitas, dolori gaudium succedebat k. Celebratis postremo cum magna exsultatione Missarum sollemniis, unusquisque cum gaudio ad sua remeavit.

[12] [hinc scriptor eorum auxilium pro salute animæ flagitandum monet.] Sed nos, Fratres carissimi, quibus magis incumbit animas curare, quam corpora, & aërias magis, quam terrenas potestates cavere, quoties ille, qui est rex super omnes filios superbiæ, impiæ virtutis satellites in periculum nostræ salutis armaverit, & terribilis vitiorum exercitus in nos globatim irruerit, accedamus cum fiducia ad horum Sanctorum patrocinium, cum imis suspiriis supplicantes, ut instar Helisæi prophetæ omnes hostes nostros percutiant cæcitate, & reseratis oculis cordis, ostendant nobis, quod plures nobiscum sunt, quam cum illis. Nemo sane æstimet, quod pretiosi Sancti Domini, quorum reliquiæ hic continentur, quasi minus sufficientes, alios adsciverint: sed ut potius fides confirmaretur credentium, devotio augeretur, commendaretur insuper loci sanctitas, pro quo non solum præsentes Sancti, sed & hi, qui videntur absentes, certis indiciis probarentur præsentes. Sed & devotioni eorum consulendum fuit & fidei, qui in tanta necessitate positi, non modo ad eos, quos in suis adesse reliquiis l crediderunt, verum etiam ad eos, quos abesse corpore, sed spiritu adesse non dubitabant, pias manus erexerant, plenas fidei preces emiserant.

[13] [Impurus homicida, templorum violator] Erat præterea in vicinia hujus ecclesiæ vir nobilis & magnarum opum, Aldanus nomine, habens nomen magnum juxta nomen magnorum, qui tunc fuerunt in hac terra. Hic sanctam Haugustaldensem ecclesiam diebus maxime solemnibus frequentare solebat. Accidit autem, ut die quadam ad domum quamdam divertisset, in qua virgo quædam, decora facie & venusta aspectu, sub parentum cura degebat. Injecit mox oculos in eam homo, & victus concupiscentia, primo verbis puellæ constantiam explorabat. Cumque votum non consequeretur effectus, exardescente hinc ira, hinc concupiscentia, erigitur in superbiam, vertitur in furorem; & quasi quibusdam furiis agitatus, oblitus Domini, oblitus sui, nec Sanctorum præsentiam reverens, nec suæ animæ parcens, invadit puellam & vi extractam domo, ut lupus ovem, suæ libidinis * subdendam abduxit.

[14] Est in civitate Haugustaldensi ecclesia in honore sanctæ Domini Genitricis exstructa in Orientali parte majoris ecclesiæ, [horrenda pœna divinitus percutitur.] tanto intervallo divisa, ut & atrium intersit, & via patens transeuntibus non desit. Cum venisset itaque insanus ille prædam, quam impie ceperat, crudeliter auferens, inter has duas summæ venerationis basilicas; superveniens frater puellæ, nitebatur eripere locum contemtui *, se suosque derifui: sed ille, cujus cor in superbiam sanguis, nomen, census extulerant, cujus medullam libidinum flamma succenderat, homicidium copulavit incestui, sequentem aversa hasta transfodiens, in defensorem pudicitiæ pœnam, quam meruerat impudicus, retorquens. Sed mox læsæ castitatis & homicidii ira ultrix adfuit, & superbum in semet redire coëgit: statim enim manus ejus circa hastam diriguit & usque ad finem vitæ suæ omnibus digitis & arida & contracta permansit; tandem vero auditu visuque privatus miseram vitam miseriori fine conclusit.

ANNOTATA.

a Hic Malcolmus fuit regis Cumbrorum filius, qui anno 1054 devicto, fugatoque Macheotha, Scottorum rege, Scotiæ regnum obtinuit, teste Simeone Dunelmensi de rebus gestis regum Anglorum. Accipe etiam, quæ idem scriptor de ejusdem variis in Northumbriam irruptionibus, ac cæde tradit ad annum 1093. Quinquies, inquit, illam atroci depopulatione attrivit, & miseros indigenas in servitutem redigendos abduxit captivos. Semel Eadwardo regnante… Iterum regnante Willielmo … Tertio, regnante eodem rege Willielmo, usque Tynam progressus, poscædes hominum & concremationes locorum multa cum præda revertitur. Quarto regnante Willielmo juniore, cum suis copiis infinitis usque Ceastram, non longe a Dunelmo sitam pervenit, animo intendens ulterius progredi: sed adunata contra eum militari manu non multa, metu ipso citius revertitur. Quinto cum omni, quo potuit, exercitu in ultimam deducturus desolationem Northymbriam invasit, sed juxta flumen Alne perimitur cum primogenito suo Eadwardo, quem hæredem regni post se disposuerat. Porro Malcolmus fuit conjux S. Margaritæ, Scotiæ reginæ, cujus Acta illustrata sunt ad diem 10 Junii.

b Simeon Dunelmensis in laudato Opere ad annum 740, non habita temporis ratione, hoc Malcolmi factum etiam describit, verum causam intentati Hagustaldensibus excidii non aliunde repetit, quam ab ejusdem avaritia & crudelitate. Sic enim ait: Malcolmus igitur rex Scottorum, homo scilicet ferocissimus, mentemque bestialem gerens, Northumbrensem provinciam crebra irruptione misere devastare solebat, plurimosque de illa viros & mulieres captivos in Scotiam deducere. Qui cum quadam vice cum numerosiore solito exercitu fines provinciæ illius, eam devastaturus, ingressus fuisset, provinciales ejus adventum audientes, fere omnes ad ecclesiam Hagustaldensem cum rebus suis, quas secum portare poterant, sub protectione Sanctorum in illa quiescentium confugerunt. Quod ut Malcolmus comperit, proposuit illo pergere, omnesque, qui eo confugerant, expoliare, ipsamque ecclesiam funditus evertere. Quod audiens presbyter ejusdem ecclesiæ, perrexit obviam ei, ammonuitque illum, ne tantum nefas in Sanctos Dei, ecclesiæ illius Patronos, committere præsumeret. Utri e duobus scriptoribus magis credendum sit, incertum mihi est, cum fere eodem scripserint tempore. Anonymi relatio Sanctorum æstimationem magis commendat: Simeon vero narrat magis conformia efferato Malcolmi animo, agendis prædis assueto. Non video tamen, cur anonymum, qui res ecclesiæ suæ magis exploratas habere potuit, de falsitate suspectum habeamus.

c De hoc fluvio egimus in Commentario num. 12.

d Galwenses incolæ sunt Australis Scotiæ, in ora Occidua, qui & Novantes dicti sunt, teste Camdeno in sua Scotia, ubi eos describens ait: Hodie eorum regio continet Gailoway, Carick, Kyle & Cunningham. Galloway medii ævi scriptoribus Latinis Gallwallia & Gallovidia, ab Hibernis, qui olim occuparunt, & se Gael sua lingua contracte vocant, facta appellatione: regio passim collibus insurgit &c.

e S. Cuthberti episcopi Lindisfarnensis Acta illustrata reperies ad diem 20 Martii.

f S. Accam Hagustaldensem episcopum annuntiat Bucelinus in Menologio Benedictino ad diem 28 Aprilis; at in Martyrologio Anglicano Joannis Wilsonii memoratur 19 Februarii, ad quem inter Prætermissos habetur in Opere nostro, ubi ex Simeone Dunelmensi dicitur obiisse 13 Kal. Novembris, quo propterea de eo agi poterit.

g Adi Commentarium num. 12.

h S. Cuthberti corpus seculo 10 translatum fuit Dunelmum, ut in supra citatis Actis pag. 126 videre est: ideoque S. Wilfridus hic ait, quod transiens per Dunelmum, sanctum illum adduxerit. Verum apparitionem hanc, quæ nescio quid fabulæ videri posset sapere, simplicius refert supra laudatus Simeon; qui cum dixisset,Hagustaldensem clerum populumque, hortante presbytero, qui loco præerat, Sanctorum opem impense flagitasse, ita prosequitur: Nocte vero sequenti, cum idem presbyter præ tristitia in soporem decidisset, apparuit ei vir quidam vultu & habitu venerandus, qui ab eo sciscitabatur, quasi ignorans, causam tantæ tristitiæ. Cumque pro hostium sævitia se pavere respondisset; ait illi: Ne timeas, quoniam antequam illucescat, rete meum in fluvium mittam, per quod omnino Scottorum transitus impedietur. Hæc cum dixisset, evanuit. Nulla hic de SS. Wilfrido & Cuthberto, iisque equitantibus fit mentio.

i Accipe, quæ de Tinæ exundatione & diffusa nebula habet idem Simeon, qui verbis mox relatis hæc subnectit: Mane autem facto, inventus est amnis, qui Tyna dicitur, absque pluviarum inundatione & ventorum violentia in tantum excrevisse, ut absque navis amminiculo minime transiri posset. Præterea eadem nocte & die sequenti tanta repente nebula accidit, ut maxima pars exercitus supradicti regis per tenebras dispersa, a se invicem dilaberetur: ita ut plures ad Aquilonem, multi ad Orientem, nonnulli quoque ad Meridiem, aperte miraculo divino confusi, per intercessionem Sanctorum Haugustaldensis ecclesiæ, cum magna festinatione tenderent.

k Hisce consonat Simeon: Rex vero, inquit, Malcolmus cum illa particula exercitus sui, quæ cum eo remanserat, veniens, omnem transmeandi copiam sibi negatam vidit. Resedit ergo supra ripam fluminis, expectare volens, donec aqua diminueretur, ut transire posset: sed cum tribus diebus expectasset, aquamque absque omni pluviæ amministratione cotidie magis ac magis crescere videret, tam evidenti miraculo perterritus, cum magna festinatione recessit: sicque ab ejus crudelitate omnes, qui ad præfatam Hagustaldensem ecclesiam confugerant, meritis Sanctorum in illa requiescentium erepti sunt.

l Moralem præsentiam intellige: neque enim Sanctorum animæ ante extremi judicii diem suis reliquiis conjunctæ sunt; sed quia sacras exuvias suas venerantibus, largiente Deo, beneficia solent conferre, in ipsis moraliter præsentes dicuntur.

* l. in imbrem

* l. libidini

* contemptui

CAPUT II.
Hernia laborans subito sanatur: ecclesia Hagustaldensis a Danis vastata, reparatur & canonicis Regularibus traditur: gemina reliquiarum elevatio.

[Frater quidam hernia laborans,] Frater quidam laicus, abrenuntians sæculo, exemplo patris nostri Abrahæ egressus de terra & cognatione sua & domo patris sui, ut plenius & perfectius divitias paupertate, delicias parsimonia, sanguinis nobilitatem voluntaria subjectione mutaret, Australibus Angliæ partibus sedem hujus plagæ Aquilonis præposuit; relictisque tam propriis, quibus abundavit, quam excellentissimi cujusdam viri opibus, quibus in magna potestate præfuit, hujus se cœnobii obsequiis mancipavit. Hic ergo non parvo tempore ob necessarios labores, quibus vehementer insudabat, malens in humiliori loco laboribus fatigari, quam sublimioris ordinis causa minoribus utilitatibus occupari, extra congregationem Fratrum sobrie, juste & pie, intonsus & barbatus degebat: unde actum est, ut ab omnibus vocaretur Hugo cum barba.

[16] Accidit autem quadam die, ut idem vir venerabilis cum Fratre quodam succisam magnæ molis arborem a prærupto vallis ad locum vehiculis expeditiorem conaretur efferre; [ante Sanctorum reliquias] cum pondus oneris vires impellentium excessisset, non parcens sibi vir ferventissimus, totas in se vires colligens & cum vehementia molem impellens, rupturam folliculi, quo vitalia teguntur, incurrit, adeo ut tribus digitis via in ipso hiatu patesceret. Secutus dolor maximus perpetuum languorem Domini famulo minabatur. Ille intra se revolvens, loci paupertatem sua infirmitate onerandam, se desiderati laboris fructu privandum, ex interiori tristitia cor compungitur, mens conteritur, oculi dissolvuntur in fletum. Recolens tandem, quam præsentes haberet, quibus perfacile erat sanctis orationibus suis pristinam in eo reformare virtutem, productus ad ecclesiam, ex corde puro & conscientia bona & fide non ficta ante Sanctorum reliquias proprium incommodum, onus Fratrum, detrimentum ecclesiæ, cum maximo dolore exposuit &, ut sui misererentur, cum magna devotione rogavit.

[17] [subito sanatur.] Surrexit homo ab oratione sanus, & ad necessarios monasterii labores reversus, ne minimum quidem ullius infirmitatis indicium in suo corpore ulterius invenit: vixit nam postea multis annis. Erat autem parcus in verbo, in cibo sobrius, mediocris in habitu; pauperum, peregrinorum, pupillorum diligenter curam agens, res ecclesiæ, quarum cura ei delegata est, fideliter & utiliter disponens. Cum enim domus a paupertate, quam in initiis suis pertulerat, emersisset, claustralibus se subdidit disciplinis, & multo tempore cellarii functus officio, in senectute bona & plenus dierum obdormivit in Domino. Hæc sunt miracula pauca de multis, quæ omnibus hujus ecclesiæ probantur esse communia, quibus loci hujus sanctitas commendatur, quibus inhabitantium augeatur fides & devotio excitetur. Unde ad ea, quibus singulorum virtus appareat, evolvenda, permittentes animum nostrum modico tempore respirare, sicut vera relatione didicimus, transeamus a.

[18] [Ecclesia a Danis vastata,] Post desolationem Nordanhumbrorum, quam ingruentibus in Angliam Dacis b miserabiliter incurrit, sicut ceteræ hujus ecclesiæ, hæc Haugustaldensis, ut verbis propheticis utar, multo tempore sine sacerdote, sine ephod, sine teraphim gemebunda resedit. Tunc plorans ploravit in nocte, & lacrymæ ejus in maxillis ejus. Quidquid de lignis fuerat, ignis absumsit: bibliotheca illa nobilissima, quam præsul sanctus c condiderat, tota deperiit. In qua denique devastatione monumenta, quæ de vita & miraculis Sanctorum sancti patres ad posteritatis notitiam stilo transmiserant, constat esse consumta. Deinde cum defervente rabie persecutionis, pacis serenitas arrideret, floruit in ecclesia Dunelmensi presbyter quidam multis adornatus virtutibus, qui ab omnibus Aquilonalibus Anglis patris loco colebatur, qui ita sermonibus ejus inhiabant, ut quidquid audirent ab eo, quasi divinum oraculum suscepissent. Vocabatur autem Aluredus d, filius Westau, quem etiam ob doctrinæ & sapientiæ gratiam Alured Larwa, id est Doctorem, nominabant. Hic divina revelatione commonitus, per sacra loca, quæ sævitia barbarorum vastaverat, discurrens, multorum Sanctorum reliquias de tumulis eruens, ad Dunelmensem transtulit ecclesiam.

[19] [sed non orbata Sanctorum reliquiis, tandem] Veniens vero ad sanctam Haugustaldensem ecclesiam, cum sanctissimi Accæ reliquias sustulisset, prævidens forte in spiritu (nam & spiritum prophetiæ dicitur habuisse) quid religionis, quid honoris ea ipsa ecclesia erat habitura, sacras illas reliquias absportare noluit, vel non potuit e: sed eas intra ecclesiam honeste recondens, venerationi locorum, devotioni præsentium, profectui futurorum, divina gratia disponente consulit. Porro cum sub rege Edwardo f Nordanhumbria paululum respirasset, & reliquiæ dispersionis in suis receptæ sedibus ad ruinas ædificandas sese accinxissent; iterum regnante Willielmo cum Walcherus episcopus interfectus esset ab Anglis, calamitatis fuga, desolatio subsecuta est g. Successit Walchero Gulielmus, habitu monachus, qui clericos ab ecclesia Dunelmensi eliminans, monachos subrogavit h; & aliis quidem possessionem extra ecclesiam ordinavit, alios id suscipere contemnentes expellere non cunctavit. Inter quos prædicti Aluredi filius, qui ceteris præerat i, cum nihil ab episcopo suscipere dignaretur, adiit venerabilem archiepiscopum Thomam k, qui primus Nortmannorum Eboracensem rexit ecclesiam, rogans, ut ei Haugustaldensem ecclesiam concederet reædificandam. Annuit votis ejus pontifex venerabilis, & ei ecclesiam prædictam regendam commisit.

[20] Veniens ad locum homo invenit omnia desolata, [restauratur] muros ecclesiæ sine tegmine, sordere feno, silvis supercrescentibus horrere, litura, imbribus & tempestate dejecta nihil pristini retinuisse decoris. Erat autem talis terræ illius desolatio, ut fere biennio ex solo venatu & aucupio se suamque familiam sustineret. Intendit itaque animo ecclesiam renovare: & primo a parte Orientali incipiens, erexit altare & cælestibus Sacrificiis convenienter aptavit. Sed ipso post modicum infecto negotio, vita excedens fructum laboris sui filio l dereliquit: qui licet peccator secus quam oportuerit, vixerit, circa ecclesias tamen Christi renovandas, ornandas, serviendas, devotum se & sollicitum exhibebat. Hic itaque ecclesiæ Haugustaldensi renovandæ totum animum curamque impendens, succisa, quæ supercreverat silva, purgatis ab omni sorde parietibus, totam ecclesiam tegulis texit, & litis intus & extra parientibus, antiqua eam pictura & venustate decoravit. Strato autem in parte Orientali ex quadris lapidibus pavimento, altare subnixum columnis loco congruo collocavit.

[21] Indigne autem ferens sacras reliquias loco inferiori obrutas, [& reliquiæ elevantur: quarum aliquas] placuit ei eas evulsas tumulo, digno honore retro altare majus in theca operta pallio honestius reponere. Extracta igitur e tumulo ossa, donec circa locum, in quo reponenda erant, necessaria pararentur, in porticu Australi super altare sancti Michaëlis linteaminibus substratis composuit, & ad eorum custodiam fratrem suum adolescentem, postmodum in hac ecclesia optimæ vitæ & bonorum morum canonicum, nomine Aldredum, de ejus simplicitate securus dimisit. Intuens adolescens in præsentia sua sacras reliquias, interiori quadam suavitate compunctus, aliquam reliquiarum illarum particulam concupivit: Non enim, inquiens, hæc sola ecclesia tanto debet munere gloriari, cum tanta ostium * multitudo multis possit ecclesiis satis esse.

[22] Horrens tamen tale sanctuarium manu tangere, [furari volens, divinitus prohibetur.] septem pœnitentiales psalmos cum lacrymis & compunctione præmisit: & sic facta oratione, accedens ad porticum, obviam habuit in ipso ingressu tanti caloris incendium, ut ad ostium fornacis ardentis nihil tale se perpeti posse putaret. Territus ille regreditur, credens se tanto indignum beneficio: prosternitur iterum, lacrymatur, pectus tundit, & psalmos sacros repetens, accessum tentavit: sed vehementior mox calor egressus e porticu introeuntem repulit & spem quoque introeundi ademit: nam tertio id attentare non præsumsit. His auditis, frater ejus, qui ecclesiæ præerat, resolutus in lacrymas, cum magna devotione & compunctione sacratissimas illas reliquias pallio pretiosissimo involutas & in scrinio convenientissimo collocatas super tabulam lapideam, quam in hoc decenter præparaverat, cum debito honore reposuit.

[23] [Reparatum monasterium canonicis Regularibus] Crescente postea circa Sanctos ipsius devotione presbyteri, cœpit intra se de sui indignitate, de ecclesiæ sanctitate, de Sanctorum reverentia, districtius cogitare: & indignum se judicans tantorum Patrum accessui, timens insuper, ne post ejus excessum, etsi non minus dignis, certe minus sollicitis, ecclesia traderetur; zelo domus Domini succensus, ad virum venerabilem juniorem Thomam, Eboracensem archiepiscopum m adiit, & ut canonicis Regularibus ecclesiam committeret, illisque se & sua contraderet, suppliciter postulavit. Cum vero votis ejus præsul venerabilis annuisset, officina * religioni convenientia, lignea tamen, propriis construxit manibus, & ad nutum prædicti pontificis primo Fratres duos honestæ vitæ, quorum alter in Eboracensi, alter in Beverlacensi n ecclesia, laudabiliter conversatus est, in Haugustaldensem introduxit ecclesiam o. Post mortem vero Thomæ succedens ei Turstinus p, Asketillo cuidam, canonico de Huntendunensi q cœnobio ipsius ecclesiæ curam commisit, & ut regularis ibi vita servetur, in perpetuum sanxit.

[24] [traditur.] Erat autem vir ille elegans & affabilis, doctus omnium se conformare moribus, & divitum, pauperum, clericorum, militum, rusticorum, sibi gratiam conciliare. Hujus temporibus in tantum tam in spiritalibus, quam in temporalibus, Domini domus profecit, ut in brevi bonis & honestis viris regularem professis vitam abundaret: & officina regularia decenter constructa lapidibus & tegulis ligneis tecta gratum incolis præbebant receptaculum. Ipsa insuper ecclesia pretiosis decorata ornamentis & sancti Andreæ, aliorumque Sanctorum ditata reliquiis, tam advenientium, quam inhabitantium, devotionem adauxit. Cui successit vir quidam religiosus & optime litteratus Robertus, cognomento Biset, in eadem ecclesia professus: qui magis religioni, quam exteriorum administrationi aptus, post aliquot annos abrenuntiavit curæ pastorali, successorem habens Richardum r, virum sane ab ipsa adolescentia honestæ vitæ & gravitatis; qui etiam cum esset in sæculo ob insigne castitatis & sobrietatis fere monachus putaretur.

[25] [Paratis pretiosis thecis, anno 1154] Interea Fratribus, quibus toties Sanctorum enituerat virtus, interior crevit devotio ac magis amor excitabatur. Sentiebant, eos non solum in reliquiis suis, sed etiam in miraculis esse præsentes, a quibus in tristibus consolabantur, in lætis regebantur; cum tentarentur, sublevabantur, persecutione emergente defendebantur, in qualibet necessitate fugientes ad eos exaudiebantur. Et quia eorum meritis, divitiis in dies temporalibus augebantur, etiam eorum temporalem gloriam æmulabantur. Indignabantur, vili tectos ligno nihil gloriæ & honoris plebis præferre conspectibus, quæ ejus * beneficiis sæpius jocundabatur. Et primum singulis concaluit cor intra eos, & in meditatione eorum exarsit ignis: demum conferentes invicem sermonem, accendebant se mutuo, & quomodo res manciparetur effectui, diligentius inquirebant. Tandem convenientes super hoc sermone Priorem, suo desiderio sancti viri devotionem in idipsum excitabant. Omnium igitur voluntatibus in unum convenientibus, aggrediuntur opus desideratum, his, quorum hoc intererat, libenti animo & promto corde necessaria præbentibus. Paratur theca congruæ magnitudinis, argentoque & auro vestitur: inseruntur locis convenientibus gemmæ, & pro artificis industria opus summo decore variatur. Compinguntur etiam duæ minores non parvi decoris, quamvis non ejusdem pretii.

[26] Anno autem ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo quarto, [Sanctorum ossa fragrantia & splendida reperiuntur.] paratis omnibus, Prior diem solemnem, quo sacræ reliquiæ transferrentur, constituit quinto Nonas Martii. Interea Fratres psalmis & orationibus, exercitiisque spiritalibus tanto se operi præparabant. Et jam præfixus aderat dies, cum circa horam tertiam convenientibus in ecclesia Priore cum Fratribus, ante sanctum altare nudis pedibus prosternuntur, psalmisque pœnitentialibus preces congruas adjungentes, responsorium, quod in honorem sanctorum Confessorum in Ecclesia frequentatur, altisona voce decantant. Finita vero post cantum oratione sollemni, procedunt Fratres albis induti & discalceati, reverendasque reliquias cum loculo, in quo hactenus servabantur s, ante gradum altaris exponentes, extractis inde sacrosanctis pignoribus, substratis honeste palliis in pavimento cum summa veneratione collocarunt. Erant autem quatuor Sanctorum ossa singillatim a se divisa & vetustissimis palliis involuta: quæ cum cœpissent evolvere, occurrit miri odoris fragrantia, quæ omnium perstringeret nares, omnium corda mulceret. Qua visitatione divina Fratres attoniti, primum sepultos eos cum aromatibus arbitrabantur; sed cum hujus rei nullum appareret indicium, intellexerunt, Sanctos Domini ex odoribus paradisi, quibus fruuntur in æternum, suis sanctis reliquiis hanc gratiam indidisse.

[27] His itaque plurimum consolati, primi eorum sacras explorant exuvias. [Corpora SS. Accæ] Inventa sunt ossa cælesti decore corusca, colore simul & odore manifestam exspirantia sanctitatem: quæ sic omnium in se convertebant adspectum & excitabant affectum, ut eum spiritaliter non dubitarent esse præsentem, cujus reliquias tanta perfusas gratia, tanta majestate venerandas sentirent. Et ne esset posteris de nomine sancti confessoris cunctatio, is qui condiderat, scripti attestatione scrupulum omne purgaverat. Inveniunt namque in ipso involucro schedulam continentem:

Anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo quadragesimo, reverendæ memoriæ Acca episcopus decimo tertio Kalendas Novembris de mundo ad cælum transiit, anno episcopatus sui vigesimo quarto, et hic ejus reliquiæ in pace pausant.

Hac igitur sacratissima visione, etsi non satiati, plurimum tamen refocillati, cælestia pignora pannis mundissimis iterum involventes, digno cum honore recondunt: & ne temporum futurorum deficiente schedula, sancti nomen & meritum subduceretur memoriæ; in membrana simul & plumbi lamina eadem scribentes & sculpentes, reliquiis apposuerunt.

[28] Deinde ad sancti Alchmundi reliquias inspiciendas sese contulerunt: [& Alchmundi reperta.] quibus cum pari gloria & honore repertis schedulam, quæ nomen ejus & officium continebat, legerunt; & scripturæ ipsius textus erat:

Anno Domini septingentesimo octagesimo t, Alchmundus Hagustaldensis ecclesiæ præsul, cui annis tredecim præfuit, septimo Idus Septembris defunctus est, qui pro meritis suis æternæ beatitudinis particeps factus est, et hic in pace pausat.

Stabant autem Fratres circa thesaurum illud * cæleste, intenteque scrutantes omnia, omnia quibus corpus humanum compingitur, indumenta u repererunt. Et quia hi, qui quondam Sanctos condiderant, aliquas minucias ex ossibus beati Accæ pro devotione sustulerant, nihil tale circa beati Alchmundi reliquias factum x mirabantur. Cur enim hoc acciderit, aliis exciderat, alii nec audierant: unde nos veterem translationem ejus adjungentes novæ, causam hujus integritatis evolvere non pigebit.

ANNOTATA.

a Hisce auctor subtexit multa, quæ nos, quia huc non spectant, prætermisimus. In primis narrat, sacrilegum violatorem templi, quod in honorem augustissimæ cæli Reginæ Dei GenitricisHagustaldi exstructum fuerat, correptum a dæmone, impietatis suæ infelici morte pœnas luisse. Huic relationi quædam inserit, quæ ad Sanctorum, de quibus agimus, venerationem faciant, quæque proinde juverit hic retulisse. Itaque sic habet: Defuncto rege Henrico, qui fratri suo successit Willielmo, cum Stephanus Anglorum usurpasset imperium, rex Scottorum David zelo zelatus pro regis filia, cui cum tota Anglia sacramento fuerat obligatus, contra Stephanum arma tulit, coacto exercitu Northanhumbriam cæde, incendioque depopulans. Verum ecclesiæ Hagustaldensi tantum detulit, ut non solum nihil, quod ejus juris fuerat, a quoquam pateretur attingi; sed & quotquot illuc confugere & suorum aliquid transferre potuissent, sua decerneret pace gaudere. Hinc est, quod cum impiissima gens Galwensium inaudita crudelitate sævirent, nec sexui parcerent, nec ætati; nostrates, qui erant cum rege, pietate commoti, plures de eorum ereptos manibus ad Hagustaldunum, quasi ad certum suæ salutis auxilium transposuerunt. Similia habet Joannes Prior Hagustaldensis, qui Simeonis Opus continuavit,quique ea refert ad annum 1139. Post hæc anonymus tradit aliqua miracula S. Accæ patrocinio impetrata, pœnamque blasphemo inflictam. Inter hæc narrat, duas lipsanothecas, alteram S. Accæ, S. Alchmundi alteram sub altari inventas fuisse a venerabili viro Ædrico, quem primum Canonicorum regularium in ea ecclesia secundum apostolicæ traditionis formam vitam suam moresque instituisse, scribit: cum autem primum anno 1113 monasterium istud canonicis Regularibus cesserit, & circa ejusdem seculi medium utriusque corpus in eadem theca repertum infra dicatur; aut hæc non satis cohærent, aut ab ipso Ædrico, vel ab alio paulo post in eamdem thecam utrumque corpus translatum fuisse, dicendum est. Vide infra num. 26.

b Per Dacos hic Danos intellige, qui eo nomine non semel veniunt. Porro Danorum varias in Angliam irruptiones apud istius regni Annalistas legere est: hic denotatur ea, qua anno 869 Northumbria misere depopulata est, & de qua Guilielmus Malmesburiensis lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum in Thiffriddid Hagustaldensi episcopo scribit: Exercitus… Danorum … veniens, habitatoribus (Hagustaldensibus) exstinctis vel effugatis, habitaculorum tecta succendit, & secreta cœlo exposuit.

c S. Wilfridus, opinor, qui Hagustaldense monasterium magnifice exstruxit.

d Turgoto in Historia Dunelmensis ecclesiæ lib. 3, cap. 7 vocatur Elfredus filius Vuestou, ibidemque dicitur claruisse sub Eadmundo Dunelmensium episcopo & ad tempora Egelwini episcopi pertigisse: unde discimus, primam S. Alchmundi translationem contigisse intra annos circiter 1021, quo Eadmundus episcopatum adeptus est, & 1042, quo obiit: dixi autem circiter; quia ipsius calculi hoc loco exacti non sunt. Simeon Dunelmensis, ut infra videbimus, eum pariter Elfredum filium Westneor appellat

e Non fuisse totum corpus ab eo Dunelmum translatum, habemus etiam ex altera translatione anno 1154 facta, de qua vide inferius num. 27: minuciæ tamen aliquæ eo delatæ fuisse ibidem dicuntur. Idem asserit Turgotus lib. 3, cap. 7: verba relaturi sumus ad cap. 3, lit. h.

f S. Eduardum designat, cujus Acta illustratasunt ad diem 5 Januarii, quo obiit anno 1066.

g De Walcheri seu Walkeri, episcopi Dunelmensis, & aliorum cæde, sumptaque de ea vindicta, videri potest Alfordus tom. 4 Annal. ad annum 1080, num. 6 & seqq.

h De his videri potest Turgotus lib. 4, cap. 2 & 3.

i Si vera narret anonymus, dicendum est, eum ante Aluredi sacerdotium progenitum fuisse: ex concubina enim natum esse, non sinit prælaudata Aluredi pietas. Porro si hic Dunelmensis ecclesiæ decanum designare velit, refragatur Turgoto, qui loco mox citato de hac canonicorum expulsione hæc scribit: Eis vero, qui prius inibi habitaverant, nomen tantum canonicorum habentes, sed in nullo canonicorum Regulam sequentes, præcepit (Guilielmus,) ut si in ipsa ecclesia residere vellent, deinceps in monachico proposito cum monachis vitam agerent: at illi de ecclesia exire, quam taliter ingredi maluerunt, præter unum, videlicet deca num illorum, cui a filio monacho vix, ut monachus fieret, persuaderi poterat.

k Hic Thomas senior dicitur ad distinctionemalterius Thomæ, ejusdem sedis episcopi, cujus prior patruus fuit. Erat ille gente Normannus canonicus Bajocensis, & ad Eboracensem archiepiscopatum evectus est anno 1070, quem annis triginta tenuit, teste Malmesburiensi.

l Nisi hic pariter ante susceptum a patre sacerdotium natus fuerit, ex concubina genitus dicendus est, quo vitio Northumbrorum clerum seculis X & XI nonnihil addictum fuisse, colligere licet ex Alfordo tom. 3 Annal. ad annum 978, num. 10 & 12, iterumque ad annum 1008 num. 7 & 8: ubi tamen ostendit, hæreticos frustra contendere, illorum temporum sacerdotes legitimo conjugio copulatos fuisse. Forte inter cetera vitia illud præcipuum fuerit, propter quæ Guilielmus episcopus eos e Dunelmensi ecclesia expulit. Forte etiam ad eumdem Aluredi filium verba, quæ mox sequuntur, propterea referenda sunt; videlicet, qui licet peccator secus quam oportuerit, vixerit &c. Richardus Prior Hagustaldensis de reparata per prædictos presbyteros ecclesia nihil habet, verum de ejusdem administratoribus lib. 2, cap. 5 sic scribit: Hujus autem ecclesiæ tanto cælesti (reliquiarum) thesauro ditatæ, sub primo Thoma Eboracensi archiepiscopo, quidam secularis presbyter, nomine Eillanus curam egit. Sed non multo post idem archipræsul eam cum quadam villa, nomine Holm, dedit in præbendam Eboracensi ecclesiæ cuidam canonico ecclesiæ sancti Johannis Beverlacensis, qui Ricardus De Maton vocabatur. Sub quo quidam presbyter, nomine Eillanus, prædicti Eillani filius, eidem ecclesiæ sumministravit, & pro suo servitio quandam partem beneficiorum habuit. Mansit itaque in hoc miserabili statu usque ad obitum ejusdem Girardi (episcopi, qui Thomæ seniori successerat) illa quondam inclita & multiplici cultu possessionis & religionis magnifica, sed tunc ob incolarum perfidiam & malitiam, gravi secularium & carnalium hominum oppressione divulsa & pessundata.

m Hic Girardo anno 1108 successit, teste Richardo lib. 2, cap. 7.

n Fuit istud monasterium Benedictinum in pago Eboracensi ad Hullum fluvium conditum a S. Joanne episcopo Hagustaldensi, inquit Mabillonius tom. 2 Annal. ad annum 709. Postmodum a Danis destructum, ac deinde restauratum& canonicis traditum fuit.

o Laudatus Richardus cap. 8 scribit, canonicos Regulares in eam ecclesiam a juniori Thoma, Eboracensi archiepiscopo inductos fuisse anno 1113, Kalendis Novembris: at de presbytero, qui loco præerat, cum hæc fierent, non tam honorifice loquitur, quam anonymus; neque id ipsius opera factum dicit.

p Thomæ succedens Turstinus anno 1114, Hagustaldensem ecclesiam sacra supellectile, multisque bonis locupletavit, ut docet præcitatus Richardus cap. XI.

q Huntingtonia (incolis Huntington) oppidum est ad Usam fluvium in Anglia, & Huntingtonensis comitatus caput.

r Joannes Prior Hagustaldensis, continuator Simeonis Dunelmensis, inter decem Angliæ Scriptores editus, de Richardo hæc habet: Anno MCKLIII Ricardus confirmatus est Prior Hagustaldensis, secundum electionem Fratrum, per manum Willielmi decani & capituli Eboracensis. Verum hic legendum esse Anno MCXLII, ostendit Papebrochius noster tom. 2 Junii, pag. 136. Alius hic est a Richardo historico.

s Tum ex hoc loco, tum ex infra dicendis patet, SS. Alchmundum & Accam in eodem loculo repertos fuisse, cum hæc elevatio instituta est: contrarium tamen scribit Richardus lib. 1 cap. 4, ubi post relatam primam translationem seculo XI factam, quam vide cap. 3, sic ait: Postea vero procedente tempore, in secretario ejusdem ecclesiæ Acca quidem ad dextrum cornu altaris, & Alchmundus ad sinistram, honestius ac decentius in duobus arcubus positi sunt. Deinde crescente devotione fidelium ambo simul multo convenientius & honorabilius retro & juxta altare, ut in præsenti cernitur, in una theca sunt collocati. Ita ipse: malim tamen anonymo, qui hanc translationem operose describit, in hac parte credere, quam Richardo, qui de ea tantum paucis meminit: idque eo magis malim, quod anonymi narratio per modum orationis dicta videatur coram Fratribus suis, ex quibus si non omnes, certe aliquos rei gestæ interfuisse, omnino verisimile est, quosque proinde fallere non poterat. Forte etiam hæc scripsit Richardus ante ultimam translationem anno 1154 institutam.

t Adi Commentarium num. 19.

u Forte ossa.

x Secundum hæc repertum est S. Alchmundi corpus adeo integrum, ut ne minutia quidem deesset: verum id non satis cohæret cum iis, quæ Richardus Prior lib. 2, cap. 9 habet. Ait enim, Eillanum presbyterum, qui quædam ecclesiæ Hagustaldensis bona detinuerat, postmodum facti pœnitentem ea Roberto Biset, pro tempore Priori restituisse, & crucem argenteam donasse, cui S. Alchmundi reliquiæ erant inclusæ. Fecit igitur, inquit, illam (restitutionem) cum quodam pulchro filaterio, scilicet cruce argentea, in qua sanctorum confessorum & episcoporum Accæ & Alchmundi reliquiæ continebantur. Cum vero supra lit. r jam dixerimus, Ricardum anno 1142 prædicto Roberto successisse, consequens fit, ut ante annum 1154, quo hæc translatio facta est, jam aliqua minutia sacro corpori defuerit. Quare restat, ut dicamus, aut reliquias illas cruci impositas fuisse ex Sancti vestibus, similive re, qua olim usus fuerit, aut certe tam exiguas fuisse, ut in considerationem minime venirent.

* l. ossium

* officinas convenientes

* l. eorum

* l. illum cælestem

CAPUT III.
Prior translatio S. Alchmundi seculo XI facta: beneficium ejus patrocinio impetratum: reliqua ad posteriorem translationem spectantia.

[Vir quidam pius a S. Alchmundo jussus] Tempore illo, quo presbyter Aluredus, de quo superius fecimus mentionem a, ab omnibus Northanhumbrorum ecclesiis, principibus etiam & plebe, patris loco coleretur, vir quidam b de minoris ordinis proceribus in possessione ecclesiæ Haugustaldensis manens, erga ipsius loci Patronos magna devotione tenebatur. Erat autem homo simplex, fide magis quam scientia præditus. Hic cum nocte quadam membra sopori dedisset, adstitit ei in visu reverendi vultus Senior, pontificalibus decoratus insigniis, cælesti luce præfulgidus: qui cum baculi pastoralis, quem manu gerebat, levi pulsu virum quasi a somno excitans tetigisset; Vade, inquit, cito & dic Aluredo presbytero Dunelmensi, ut populo Hagustaldensi in unum collecto, eruat e tumulo corpus meum, sublatumque altius in ecclesia loco honestiori recondat: juste enim ab hominibus illis honor exhiberetur in terris, quos Christus inter angelos glorificandos judicavit in cælis. Obstupefactus ille, & cum lucis splendore, tum voce illius auctoritate attonitus, cum spiritum paululum resumsisset, quisnam ille esset, humiliter & reverenter inquirit.

[30] Tunc Sanctus, Ego, ait, sum Alchmundus, qui quartus a beato Wilfrido Haugustaldensi ecclesiæ præfui c, [cum Aluredo presbytero ipsius corpus quærit,] qui post certamen, quod certavi, post cursum, quod * consummavi, post fidem, quam servavi, per Christi gratiam justitiæ coronam adeptus, juxta venerabilem & sanctum prædecessorem meum Accam sepultus sum: ubi presbyter antedictus, te adstante, corpus meum diligentius quærat, absque dubio reperturus. Hæc dicens, in sua invisibili & incomprehensibili felicitate sese recepit. Expergefactus vir, nihil hæsitans de oraculo, presbyterum adiit, & eo ordine, quo obvenerat, referens visionem, quid Sanctus præceperat, intimavit. Ille haud incredulus visioni, jussis obtemperat, dieque constituto, cum populus, quem vocaverat, sollemniter advenisset, oratione præmissa, cum clericis ad locum, quem destinaverat Sanctus, accessit d: ubi cum altius jam fodissent, nullum tumuli vestigium invenerunt: & jam venerat hora tertia, & illi nihil profecerant. Adstabat ille, cui hæc cælitus fuerant revelata, immobilis: fide ceteros, ne desperarent, hortabatur. Usque ad horam igitur sextam instantes operi, nullum tanti laboris fructum perceperunt. Tunc e populo, qui jam longa exspectatione fatigatus adstabat, ridere nonnulli, quidam velut spe tanta frustrati dolore *, alium * delusum phantasmatibus hominem jocabantur; alii presbyterum, quod fidem somniis præbuisset, tacite arguebant.

[31] [tandemque invenit & e terra levat:] At ille vir, nihil his motus, in sua perstabat sententia, & in eodem loco Sancti corpus inveniendum, plenus fide adstruebat: arreptoque instrumento, & alios, quos jam dissolverat tædium, ad fodiendum excitans, Hic, inquit, hic absque dubio, hic jacet Alchmundus, hinc sacras ejus reliquias hodie eruemus. Non fefellit hominem spes tanta; sed cujus fides non defecerat, amor non tepuerat, circa horam nonam desiderato potitus thesauro, suis fidem fecit promissis. Collectis itaque sacratissimis ossibus, venerandus presbyter ea pannis mundissimis involuta in convenienti scrinio collocavit: & quia sacra Missarum sollemnia celebrare hora tardior non sinebat, in Orientali ecclesiæ porticu, ubi beati Petri apostoli memoria frequentatur, ea nocte celeste munus, quod acceperant, ponendum & conservandum decernunt e.

[32] [cujus partem cum presbyter surripuisset,] Intempestæ autem noctis silentio presbyter ipse cum clericis suis circa reliquias Sancti sacras excubias celebrans, accensus devotione, decrevit aliquam sanctorum ossium portiunculam secum deferre Dunelmum, ut sic consuleretur affectui, & Sancti ipsius honori cumulus adderetur. Sed & hoc sibi deberi arbitrabatur, ut quem is Sanctus tanti operis designaverat exsecutorem, dignam non negaret mercedem. Ceteris itaque alto sopore depressis, accessit ad loculum, & unum ex ossibus, quibus, intervenientibus per certos articulos nervis, digitus fuerat arte creatrice compactus, auferens sibi reponere & reservare curavit. Interea nocturnis tenebris finem dedit aurora, & sacræ celebritatis exspectatio citius solito populum excitavit. Accurrit utriusque sexus non parva multitudo, cupiens tanti Patroni precibus commendari, & sacris reliquiis aliquid sui præbere volens obsequii.

[33] [nulla vi in templum potuit inferri.] Hora vero Tertia f paratis omnibus, quæ tantæ sollemnitati congruere videbantur, venerabilis presbyter eos, qui ad tantum opus putabantur idonei, ut loculum suis deferrent humeris, designavit: qui pro tempore accedentes, cum appositis manibus sanctissimum * levare tentarent, quasi fixum solo immobile permanebat. Vulgus more suo eorum id peccatis imputans, amovendos eos arbitrabatur. Eliguntur alii, & eorum conatus carens effectu plebem admiratione percellit. Et ne forte hi quoque putarentur indigni, succedunt alii; qui & ipsi frustra laborantes, absque desiderii sui fructu recedunt. Obstupefacti igitur omnes & animo consternati, quid decerneret presbyter, exspectabant. Ille admirans, & semetipsum in causa esse non attendens, pernoctandum in orationibus, supplicandum cum summa devotione Sancto, & ut hujus immobilitatis suæ ratio non lateret, exigendum ipsius sanctitatis oraculum æstimavit. Dixit, & factum est ita.

[34] Clero ergo & populo circa reliquias excubante & orante, [Apparens Sanctus, restitui ablatum imperat:] eidem viro, cui prius (nam ei in ipsa ecclesia vigilanti jam somnus obrepserat) Sanctus apparuit, & severiori intuens oculo; Quid est, inquit, quod facere voluistis? Itane me defectum membris ecclesiæ invehendum duxistis, ut beato Andreæ apostolo, sacroque ejus altari mutilatus adsistam, cui tot annis integro corpore ac mente servivi? Et ostendens ei manum, cui unius digiti quasi pars media videbatur abscissa, Surge, inquit, & contestare in populo, ut digitum meum restituat ille, qui abstulit, quatenus membra mea in quietis suæ loco cum sua integritate repausent, & hi, qui in honore meo tam devote convenerant, desideratum sui laboris fructum obtineant g. Mane autem facto, surgens in medio plebis homo, cum in eum omnes curiosius intendissent, clara voce cæleste propalavit oraculum, magna ultione plectendum adjiciens, qui Sancto tantam irrogasset injuriam. Tunc presbyter venerandus, licet cara illa pignora Sancto restituenda sentiret, se tamen cum tanto miraculo ob honorem Sancti deprehensum exsultans, facto in plebe silentio, omnia, quæ fecerat, & qua intentione fecerat, nihil cunctatus exposuit; cumque in præsentia populi, quod sibi reservaverat, protulisset, cunctis congratulantibus, & mirabilem Dominum in Sanctis suis prædicantibus, loco suo restituit h.

[35] Oratione tunc demum & digna satisfactione præmissa, [quo facto, in templum facile portatur: festum annuum instituitur.] ad jussum sacerdotis feretrum clerici levi motu levantes, cum hymnis & canticis spiritalibus, ut tantum decebat Pontificem, in ecclesiam detulerunt quarto Nonas Augusti i; celebratoque pro more cum devotione sollemni Sacrificii salutari officio, ad sua singuli cum gaudio remearunt. Ex illa die & deinceps ex sacris ejus reliquiis nihil quisquam ausus auferre, intactas & integras, sicut eas Fratres invenerunt, posteritatis notitiæ servarunt. Dies iste omnibus annis celebris habebatur a populo: sed quia nova hac translatione peracta, decretum est, utriusque gloriam sub una celebritate recolendam k, nos utramque historiam credidimus conjungendam, adjicientes, quid miraculi olim per beati Viri merita in ejus hac sollemnitate acciderit.

[36] Quidam e Fratribus, Hugo scilicet venerabilis, de quo superius l mentionem fecimus, [Ad festum Translationis properans, submersus flumine,] ad loca vicina pro monasterii utilitate profectus, impendente jam ipso die sollemni, regredi festinabat. Habuit in comitatu suo quemdam ecclesiæ famulum fidelem & devotum, & Fratribus in omnibus, quæ ad ipsum spectabant, perutilem. Venientes autem ad flumen, quod civitati subterfluit, locatis in navicula, quibus insederant, equis, Uthredus (hoc enim nomen viro) arripiens gubernaculum & stans in parte posteriori, navem regebat: & ecce equus unus ab anteriori parte prosiliens, navem undis fere subduxit: nam jumentum posterioribus pedibus fortius in altum innitens, proram in ima depressit; sed mox suæ levitatis repulsu resiliens, cum se altius extulisset, eam partem, cui rector navis insedit, undis immersit. Ille lapsus e pupi * absorbetur a flumine. Clamant, qui aderant, accurrunt, lugent, discurrunt huc atque illuc, infortunium suum suspiriis & lacrymis protestantes. Sed quid facerent? Non funiculum, non virgam, non ramum, nec quidquam omnino, quo misero subvenirent, habebant: dolebant tantum, & ille latebat sub undis. Quod solum spei supererat, levant ad ecclesiam oculos & sibi Sanctorum merita precabantur adesse, præcipue tamen beatum Alchmundum, ad cujus sollemnia festinaverant, ut his eum periculis eximeret, orabant.

[37] [invocato Sancto diu sub undis vivit,] Interea juvenis, quem jam suffocatum putabant, ad profunda demersus, integer memoria, imperturbatus sensibus, quidquid in ripa loquebantur, claro percipiebat auditu, confessionem suam, acsi cum sacerdote loqueretur, ei, qui ubique præsens est, faciebat. Demum in beatum Alchmundum totum intendens animum, prout talis necessitas permittebat, ut sui misereretur, supplicabat. Porro illi, qui discurrebant in ripa, quasi de morte ejus *, jam de extrahendo & sepeliendo cadavere cogitabant: & ecce, vident hominem eminus stantem, lanceam tenentem manu & quasi eorum cursum & discursum admirantem. Clamant omnes, ut accederet; & ipse haut segnis accurrit. Arreptam unus lanceam, ubi ultimo visus fuerat, impulit fluctibus, quam ille mox oculis intuens, & nihil oblitus sui, utraque manu apprehendens, inventi cadaveris suo pondere fecit indicium.

[38] [indeque extractus, gratias Sospitatori agit.] Accurrunt ad adjuvandum ceteri; & ecce emergens ab imis homo descendit in ripam, ubi modicum pausans, & undas, quas hauserat, exspuens, ad monasterium cum sociis properavit. Ibi applicatus ad ignem, cum naturalis calor, quem membris frigus ademerat, ad ea materialis ignis redisset accessu; receptis viribus, Domino & sancto Alchmundo in ecclesiam gratias acturus intravit: ubi beati Alchmundi meritis ita convaluit, ut eadem die, amne transmisso, ad sua incolumis remearet. Ab illo tempore singulis annis, quoad vixit, cum oblatione die eadem ad ecclesiam veniens, Ereptori suo muneribus, quibus potuit, congruam acceptis beneficiis vicem rependere non omisit. His forte non inutiliter insertis, ad translationis ordinem redeamus.

[39] [Corpora SS. Fridenberti & Tilberhti reperiuntur,] Accedentesque ad tertium, cum & ipsum non impari gloria reperissent, schedulam, quæ ejus nomen & meritum proderet, requirunt: & ecce, invenerunt unam continentem hæc:

Anno ab Incarnatione Domini septingentesimo sexagesimo sexto Fridenbertus m Hagustaldensis ecclesiæ antistes, de hac mortali carne migravit ad veræ lucis perhennitatem, decimo Kalendas Januarii, episcopatus sui anno trigesimo quarto, et hic est in pace.

Renovata igitur, ut in prioribus, ipsa attestatione, & ipsum honestissime involutum illis, quos inspexerant, apposuerunt. Qui cum similiter quarti fasciculi divitias explorarent, inveniunt ossa non minori a ceteris decore fulgentia, eadem diligentia condita & involuta: sed cur nomen non apposuerit ille, qui condidit, incertum habemus. Forte autem, quia vulgus omne sciebat, quatuor ibi fuisse episcopos, quorum eos nomina minime latuerunt: nam ante hanc translationem multis annis, cum adhuc puerulus essem n, Accam, Alchmundum, Fredenbertum, Albertum o, ibi simul requiescere, nihil hæsitans populus totus clamabat. Forte ergo cum trium nomina apposuisset, sufficere credidit; cum ceteris nominatis, alius non putari posset, quam Albertus p.

[40] Hos quatuor cum summa devotione palliis pretiosissimis involutos, [uti & S. Eatæ, quæ omnia solemniter elevantur.] sicut simul inventi sunt, simul in majori loculo collocarunt. Postremo scrinium, quo venerabilis Accæ q episcopi reliquiæ tegebantur, aperientes, inveniunt ossa ejus, cælestem odorem spirantia: quem cum omnes, qui aderant, territi & stupefacti hausissent, resoluti in lacrymas, tanti se patroni precibus devotissime commendarunt. Invenerunt in eadem theca vas plumbeum, minutias quasdem ex beati Fredenberti * continens, & ejusdem odoris fragrantiam redolens. Tunc sonuit in ore omnium gratiarum actio & vox laudis: applicantesque minorem, quam ornaverant thecam, beati pontificis reliquias cum vase plumbeo, quod invenerant, intulerunt: at interna similiter ornata cum sancti Babillæ episcopi & martyris sacris reliquiis quamdam partem pulveris de corpore sancti Aatæ episcopi posuerunt. Erectaque secus altare tabula, tribus innixa columnis, sculpturis & picturis decentissime variata, statuerunt in medio scrinium majus, quod quattuor episcoporum sacra pignora continebat; a parte ejus Australi illud, quod sancti Aatæ venerabilia ossa tegebat, ad Aquilonem, tertium cum his, quæ imposuerant, statuerunt. Quibus rite peractis & Missarum sollemniis cum debito gaudio celebratis, populus dimittitur, plebs Fratrum solitæ paci redditur ac quieti.

ANNOTATA.

a Vide supra num. 18 & Annotata ibidem lit. d. Porro translatio, de qua hic agitur, secundum Richardum de Statu Hagustaldensis ecclesiæ lib. 2, cap. 4, contigit sub Egelwino Dunelmensi episcopo, quem Simeon in Historia de Gestis regum Anglorum, anno 1056 episcopatum iniisse, anno vero 1071 obiisse scribit. Intra hos igitur terminos hæc translatio statuendaest.

b Simeon Dunelmensis in Historia de Gestis regum Anglorum, ad annum 781 occasione mortis Alchmundi translationem ab Aluredo, quem Elfredum vocat, factam describens, viri istius nomen prodit, honorificum ipsi elogium texens in hunc modum: Tempore illo fuit quidam Dregmo in territorio Hagustaldensis ecclesiæ, Deum valde timens & elemosinarum operibus, prout facultas sibi suppeditabat, haut segniter deditus, ac per omnia a comprovincialium moribus vita discordans. Erat enim miræ simplicitatis & innocentiæ homo ac erga Sanctos Dei devotionis & venerationis immensæ: quapropter eum omnes vicini sui in magno honore habebant, illumque verum Dei cultorem appellabant.

c Similiter apud laudatum Simeonem legitur: Ego sum Alchmundus, ecclesiæ Hagustaldensis episcopus, qui eidem loco quartus post beatum Wilfredum gratia Dei præsui: quæ verba quomodo accipienda sint, paucis accipe. Apud sæpe citatum Richardum lib. 1, cap. 19 Hagustaldenses episcopi sic enumerantur: Primus Wilfridus, secundus Eata, Tunbertus, quartus Johannes. Hi autem tres sibi mutuo successerunt, dum ab Egfrido rege pulsus sanctus Wilfridus, prima vice octo annis exulavit. Quintus sanctus Acca: sextus Fredbertus: septimus sanctus Alemundus. Itaque tres illi, qui S. Wilfrido inique in exsilium pulso suffecti sunt, a S. Alchmundo non numerantur; atque ita ipse quartus a S. Wilfrido Hagustaldensium episcopus fuit. Præterea antequam S. Wilfridus exsularet, Hagustaldum non erat episcopatus distinctus ab Eboracensi, cui ille præerat; cum sedem illam Theodorus archiepiscopus Cantuariensis, illo exsulante, primum instituisse videatur. Vide S. Wifridi Acta tom. 3 Aprilis, pag. 301 & 307, quæque ad lit. g sequenti pagina Annotata sunt.

d Ne lectori de fabula hic subrepat suspicio, eo quod nulla facta episcopi mentione, presbyter ille Dunelmensis sua quasi auctoritate ista omnia peregisse dicatur, notandum est primo, episcopatum Hagustaldensem id temporis Dunelmum translatum jam fuisse: deinde Aluredum illum seu Elfredum ob vitæ sanctitatem magnæ apudpopulum auctoritatis fuisse, ut præter alios scribit Turgotus lib. 3, cap. 7, ubi inter alia ait: Hunc etiam episcopi timuerunt offendere, quem sancto confessori (Cuthberto) tam familiarem noverant esse. Notandum denique tertio, presbyterum illum divinitus admonitum ossa Sanctorum per Northumbriam tum temporis conquisivisse, ut debitæ venerationi exponeret, Audi Turgotum: Cum ergo presbyter præfatus honestam ac religiosam ageret vitam, jussus per visionem per antiqua monasteriorum & ecclesiarum loca in provincia Northanimbrorum discurrere, ossa Sanctorum, quæ in illis sepulta noverat, de terra levavit, ac declaranda populis ac veneranda supra humum locata reliquit, ossa videlicet Baltheri & Bilfridi anachoritarum, Accæ quoque Alcmundi episcoporum Hagustaldensium, & regis Oswini, necnon etiam abbatissarum venerabilium Ebbæ & Ethelgitæ.

e De diuturno in quærendo corpore labore, ceterisque adjunctis, quæ oratorem sapiunt, nihil habet Simeon, qui rem breviter his verbis exponit: Die ergo statuta, presbyter præfatus ad sepulchrum accedens, illud a terra denudari præcepit: quod cum factum esset, adjuvante se viro illo, cui revelatio facta fuerat, populorum turbis hinc inde stantibus, veneranda ossa de tumulo collegit, lintheoque involuta ac in scrinio recondita super feretrum collocavit. Cetera conveniunt.

f Matutino tempore, sive hora nona diei, quæ more ecclesiastico Tertia dicitur.

g Laudatus Simeon Sanctum ita loquentem inducit: Quid est, quod facere voluistis? Putastis membris desectum me in ecclesiam referre, in qua Deo & sancto Andreæ apostolo ejus integro corpore & spiritu servivi? Surge ergo & contestare coram omni populo, ut corpori meo citius restituatur, quod inconsulte inde ablatum est: alioquin me de loco, in quo nunc sum, nullatenus movere poteritis. Hæc Simeon diverso a ceteris charactere, velut aliunde descripta recitat; deinde subdit: Et cum hæc dixisset, ostendit ei manum suam medietate unius digiti carentem.

h Consonat quoad substantiam Simeon: quare errasse dicendus est Turgotus, dum verbis mox ad litteram d allegatis, subjecit: De quorum omnium (Baltheri, Bilfridi, Accæ, Alchmundi &c.) reliquiis aliquam secum partem in Dunelmum asportavit, & cum patris Cuthberti corpore locavit.

i Eadem fere habet Simeon, qui etiam continuatum ad sua usque tempora cultum testatur. Et accedentes, inquit, clerici, qui aderant, absque ulla vi levaverunt eum, ac in ecclesia transtulerunt IV Nonas Augusti, ubi usque hodie a fidelibus condigno honore veneratur, ad laudem & honorem Domini nostri Jesu Christi.

k Itaque utriusque Translationis festum verisimiliter celebrari solitum fuit die 3 Martii, qua posterior translatio facta est, ut num. 26 vidimus,

l Numero 15 & duobus seqq.

m Fuit hic S. Alchmundi decessor, ut ostendimus in Commentario num. 16.

n Hinc patet, scriptorem translationi fuisse contemporaneum.

o Albertum hunc S. Tilberhtum esse, liquet ex reliquis omnibus antiquis Angliæ scriptoribus, qui S. Tilberhtum, non Albertum, ecclesiæ Hagustaldensis episcopum agnoscunt.

p Hæc ratio mihi neutiquam verisimilis apparet: quare potius crediderim, S. Tilberhti epigraphen casu excidisse, dum sub finem seculi XI reliquiæ Sanctorum Hagustaldensium decentiori loco repositæ sunt, ut anonymus num. 21 narravit.

q Mabillonius recte monet, legendum esse Eatæ; id enim ex præcedentibus & subsequentibus manifestum est. Martyrologio Benedictino Menardi inscriptus est ad diem 26 Octobris.

* l. quem

* l. dolere

* l. alii

* subaudi corpus

* puppi

* supple certi

* supple corpore

DE S. EUNANO EPISCOPO CONF.
RAPHOÆ IN HIBERNIA.

Forte sec. VIII aut IX.

[Commentarius]

Eunanus episcopus conf. Raphoæ in Hibernia (S.)

J. S.

Raphoa civitas est comitatus Dungalensis in Ultonia Hiberniæ provincia, episcopalis sub archiepiscopo Armachano, [Sancti episcopatus,] olim Rathbotha dicta, quam nunc etiam Rapam, Raphyram, Rassam & Raposam apud geographos, sed vulgo Raphoë aut Rapoë nominatam reperio. Primus hujus civitatis episcopus fuisse creditur S. Eunanus, de quo nihil aliud invenio præter cultum nuper hoc die fixum. Jacobus Waræus in Commentario de præsulibus Hiberniæ pag. 73 primum inter Rappotenses recenset S. Eunanum; nam postquam observarat, monasterium Raphoæ exstructum fuisse a sancto Columba abbate, de quo actum est apud nos ad IX Junii, subdit sequentia: Hujus cœnobii templum in ecclesiam cathedralem erexit, ut videtur, S. Eunanus, qui primus existimatur hujus sedis episcopus. Quo tempore autem vixerit, nullo potui indagine invenire. Ostendebatur Raphoæ non ita pridem lectus ejus. Colganus in Triade Thaumaturga pag. 509 enumerat aliquot episcopos Rappotenses, sed nullum seculo X antiquiorem, & Eunanum prætermittit. Suspicor S. Eunanum floruisse seculo VIII aut IX, quia monasterium instauratum dicitur a S. Adamnano, quem anno 703 defunctum asserit Colganus.

[2] [& cultus hac die.] Castellanus in Martyrologio universali S. Eunanum memoravit inter Ahemeros, seu Sanctos illos, quorum cultus certo diei affixus non est, ibique de eo sic habet: S. Eunanus, primus episcopus Rappatensis in Ultonia Hiberniæ provincia, ubi habetur ecclesia nomini ipsius dicata. Inter Missas proprias Sanctorum patronorum Franciæ & Hiberniæ, quæ Parisiis anno 1734 impressæ sunt, jubente summo Pontifice Clemente XII, ad VII Septembris legitur Missa de S. Eunano, eique præpositus est hic titulus: In festo sancti Eunani episcopi & confessoris, ecclesiæ & diœcesis Rappotensis patroni generalis. Missa hæc probat, jam saltem die VII Septembris coli S. Eunanum, & quidem ut patronum diœcesis Rappotensis. Ceterum Missa illa nihil habet de gestis Sancti, atque ea de causa nihil ex ea huc transfero. Solum observo, Euangelium legi ex Lucæ cap. 10 de missione Septuaginta duorum Christi discipulorum: ex quo utcumque colligi potest, S. Eunanum haberi pro Viro apostolico, qui fidem apud suos promulgavit.

DE S. GAUZLINO EPISCOPO
TULLI LEUCORUM IN LOTHARINGIA

Anno CMLXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gauzlinus episc. conf. Tulli Leucorum in Lotharingia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Præclara S. Gauzlini elogia: revelatio de ipsius in cælo gloria: memoria in Fastis & cultus vetustus.

Nomen S. Gauzlini varie admodum scriptum reperio. Aliquando enim Gauzelinus, [Sanctus præclaris ornatus elogiis] frequentius Gauzlinus, alias rursum Gozlinus, imo & Gorlinus scriptum legimus: alii litteram z in s mutarunt, dixeruntque Gauselinum, aut Gauslinum & Goslinum. Virum hunc fuisse egregiis virtutibus insignem, vitæque sanctitate illustrem, primo colligitur ex præclaris elogiis, quibus eum ornarunt scriptores contemporanei, suppares & paulo remotiores. Adso abbas Dervensis, qui vivente S. Gauzlino Tulli habitavit in monasterio S. Apri, in Vita S. Mansueti, data apud nos tom. 1 Septembris, lib. 2 cap. 1, num. 31 Gauzlinum ita prædicat: Interea longa evoluta quoque temporum serie, post Drogonem inclytum Leuchorum urbis episcopum, domnus Goslinus nobilissimis Francorum natalibus ortus, pietate & religione conspicuus, litterarum studiis adprime eruditus, per Dei providentiam electus, in hac sede est pontifex ordinatus. Qui diligenter clerum instituens, viros prudentes undecumque colligens, urbem rebus auxit, sapientia decoravit, providenti dispensatione munivit. Reliqua suo loco danda hic prætermitto.

[2] Alter auctor contemporaneus est Joannes abbas S. Arnulphi Metensis, [per scriptores synchronos: cum ei defuncto quidam detraherent,] qui Vitam scripsit B. Joannis abbatis Gorziensis, editam apud nos tom. III Februarii. Ab eo cap. 4 pag. 695 Sanctus noster vocatur Vir venerabilis Gauzlinus, in misericordiæ operibus sane memorabilis. Tertius scriptor coævus, aut potius suppar, est Widricus abbas S. Apri, qui scripsit Vitam S. Gerardi Tullensis episcopi & successoris S. Gauzlini, datam apud nos tom. III Aprilis pag. 206 & sequentibus. Hic relaturus electionem S. Gerardi de Gauzlino hæc præmittit num. 4: Interea domno Gauzelino, Tullensis sedis pontifice, rebus humanis exempto, qui morum illustris sanctimonia, angelorum, ut credimus, in cælis est ascitus consortio; plebs Leucha graviter mœrebat, tanti orbata Pastoris solatio. Plura per decursum recitabuntur elogia. Non defuisse tamen æmulos quosdam, qui gloriæ S. Gauzlini detrahebant, observat idem auctor, narrans revelationem S. Gerardo ea occasione factam his verbis ibidem num. 23: Occulta etiam suorum judicia consiliorum ei Omnipotens sæpe declarabat, ac velut consecretali intimo arcana suæ dispensationis certissime revelabat. Suo namque prædecessori domno Gauzelino pontifici maliloquorum derogabat susurratio (ut plurimi nostri temporis ad detrahendum potius quam laudandum ore patent promptulo) dicentes eum a religionis tramite plurimum exorbitasse, ac per erroneos secularis vitæ cursus non minime deviasse. Quæ sententia odibilis in tantum processit, ut aures hujus sancti pulsaret præsulis.

[3] [cælestis ejus gloria S. Gerardo episcopo revelata dicitur:] Sed ille, ne audiret nequam verbum detractionis, sepiebat sibi aures spinis divinæ lectionis. Tum hujusmodi dictis nec minimum * credulus, nec usquequaque dubius, statuit pro eo piam Creatoris clementiam exorare attentius, ut sibi Dominus dignaretur intimare, utrumnam vita functus Episcopus in cælestis requiei lætaretur beatitudine. Secreto ergo triduanum explet solus jejunium indefessum, cum singultu ac gemitu fontem emanat lacrymarum, vigiliis ac precibus diuturna transigit spatia, lassescentem stomachum jugi macerat inedia. Triduani demum temporis excursa abstinentia, cælitus visitatur revelatione gratifica, & cujus sit meriti Vir, pro quo petierat, superna ediscit gratia. Intimat namque sibi a Christo non dubie præmonstratum, Pontificem prænominatum cælestis consortii perpetua felicitate coronatum, ac venerandi martyris Apollinaris gloriæ ac meritis coæquatum. Nec vero id cuiquam ullo modo videatur incredibile, qui perpendit eum in construendo Puxeriensi * cœnobio laboriose nec inutiliter desudasse: cujus meritum & corona haud hæsitanter creditur, quidquid inibi caste ac religiose a Christo famulantibus peragitur. Ita scriptor synchronus ex testimonio ipsius S. Gerardi, qui Gauzlinum episcopum Sanctæ memoriæ vocat in litteris infra num. 58 laudandis.

[4] [aliud elogium, quo videtur cultus Sancti ab Adsone asseri;] Addo alterum elogium ex Adsone ante laudato, qui in Miraculis S. Mansueti num. 41 Gauzlinum ita celebrat, ut quis credere possit jam tunc cultum fuisse, si verba minus attente consideret. Gloriosæ vero, inquit, & felicis in æternum memoriæ domnus Gozlinus sæpe dictus episcopus, piis ac sanctissimis operibus approbatus, plenus dierum & bonarum virtutum insignibus, suæ complens tempora vitæ, magno mœrore & luctu omnium, quadragesimo quarto ordinationis suæ anno, delatus a clero & populo in Buxeriensi cœnobio, quod ipse a fundamentis longe ante construxerat, dignissimam, sicut vivens jusserat, accipit sepulturam inter choros virginum, quas illic plures numero vitæ districtioris aggregaverat, longis seculis in Dei laudibus excolendam. Cujus dies depositionis VII Idus Septembris agitur, sub obtentu Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ in seculum permanentis.

[5] [sed verba illa postea videntur addita, aut exponenda] Quod hic de die depositionis dicitur, fortasse adjectum est postea Adsonis Opusculo, aut certe non videtur intelligendum de Officio ecclesiastico in honorem S. Gauzlini jam tunc celebrato; sed solum de anniversaria defuncti Antistitis memoria; cum neque Adso, neque ullus alius illorum temporum scriptor Beati aut Sancti titulo Gauzlinum honoraverit; aliaque non pauca persuadeant, cultum Sancti per Officium ecclesiasticum non fuisse tam cito inchoatum. Fortasse tamen memoria & dies emortualis Sancti jam tum in aliqua erat veneratione. Certum enim est, vetustam valde esse qualemcumque S. Gauzlini venerationem. Habemus Breviarium Ms. anonymum cum præfixo Kalendario, quod Tullense videtur, quia quatuor episcopos Tullenses solo mense Septembri habet, atque ex eis duos rubnis litteris notatos, videlicet SS. Mansuetum & Aprum, quorum in Breviario reperiuntur officia.

[6] In hoc autem Kalendario die VII Septembris memoria S. Gauzlini annuntiatur his verbis: [de cultu aliquo non stricte dicto.] Gauzlini episcopi Tullensis. Nullum tamen de Gauzlino Officium habetur in ipso Breviario; fortasse quod officium de eo necdum diceretur per totam diœcesim, sed solum celebraretur in ecclesia aliqua particulari; aut etiam quod nullum de Gauzlino diceretur Officium, quando Kalendarium istud compositum est. Quidquid sit, Kalendarium valde antiquum apparet, cum in eo paucos reperiam Sanctos Gauzlino juniores: quales sunt S. Gerardus ipsius successor, seculo XI in Sanctorum catalogum relatus a S. Leone Papa IX, & hic ipse Leo IX. Officium Gerardi necdum in illo Breviario reperitur, sed eidem alia manu deinde adjunctum est. Quare laudatum Kalendarium non videtur compositum post seculum XII aut certe XIII; cultusque videtur ab eo tempore S. Gauzlinus, aut etiam jam antea. Forte ipse S. Gerardus nomen S. Gauzlini Kalendario addendum curavit, postquam eidem revelata fuerat cælestis ipsius gloria.

[7] Verum, quidquid sit de cultu S. Gauzlini exeunte seculo X, [tamen cultus Sancti satis antiquus: memoria in Martyrologiis:] seculisque proxime secutis, & qualiscumque is fuerit illis temporibus; constat de hodierno cultu, eoque satis antiquo, ex Breviario Tullensi anni 1535, quod in fine pro die VII Septembris habet Officium novem lectionum, quæ omnes sunt de vitæ S. Gauzlini, sed perbreves. Grevenus ad eumdem diem Gauzlinum corrupto nonnihil nomine sic annuntiat: Item sanctæ memoriæ Gorlini episcopi Tullensis & confessoris, de quo in Gestis B. Mansueti dicitur, quod fuerit piis & sanctissimis operibus approbatus. Tulli item Gauzlinum episcopum ad hunc diem memorant Ferrarius in Catalogo generali, Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani, Castellanus in Martyrologio universali; quibus accedit Martyrologium Parisiense, quod ita habet: Tulli Leucorum, sancti Gauzelini episcopi. Dubitare nequeo, quin idem Sanctus designetur in Martyrologio Germanico Canisii, ubi Gorlinus vocatur, licet civitas ipsius episcopalis Germanice scripta sit Doll. Ferrarius in Annotatis ad Gauselinum, id ipsum recte innuit his verbis: Gorlinus apud Canisium dici putatur; sed male addit: Qui sub Dagoberto rege vixisse traditur, cum Gauzlinus aut Gorlinus sit tribus seculis Dagoberto posterior.

[8] Præterea, non obstante annotatione data, idem ferrarius ex uno duos fecit sanctos episcopos: [Sanctus ab aliquibus in duos divisus.] nam Gauselinum, ut dixi, Tullo attribuit, Gorlinum vero ita annuntiat: In Britannia minore S. Gorlini episcopi Dolensis. Saussayus in Supplemento hunc Ferrarii errorem adoptavit. Errorem indubitanter dico, tum quod in catalogo episcoporum Dolensium nullus reperiatur Gorlinus; tum quod ex Annotatis Ferrarii satis liqueat, ex solo Martyrologio Germanico Gorlinum ab eo acceptum, Dolensemque civitatem ei attributam ex conjectura & voce Germanica male intellecta. Fatetur enim Gorlinum positum ex Canisio: de quo, inquit, nihil apud alios legimus. Deinde ea subdit de gemina Dola, ut clare insinuet, Dolæ in minore Britannia positum a se Gorlinum, quod nullam aliam illius nominis reperiret civitatem episcopalem. Quare non alius est ille Gorlinus Canisii, quam S. Gauzlinus Tullensis, quem post Grevenum nominavit Gorlinum, ut hodie in Prætermissis notavi; nec ullus Dolæ quærendus Gorlinus.

[Annotata]

* al. nimium

* al. Buxeriensi

§ II. Acta qualiacumque S. Gauzlini in Catalogo episcoporum Tullensium, sed non immunia ab omni errore, edenda tamen: varia ejusdem breviora elogia, ex quibus duo recitantur.

[Qualiacumque Acta S. Gauzlini scripta seculo XI,] Vitam S. Gauzlini talem non invenio, qualem merentur egregii Viri gesta. Prolixum tamen elogium, quod pro Vita utcumque haberi potest, suggerit Catalogus episcoporum Tullensium, duobus locis jam editus modo nonnihil diverso, videlicet apud Edmundum Martene tom. 3 Thesauri Anecdotorum col. 991 & seqq., ac deinde apud Calmetum tom. 1 Historiæ Lotharingiæ inter instrumenta col. 83 & seqq. Primus ex codice Camberonensi edidit laudatum Catalogum, perductum usque ad mortem Pibonis episcopi, quam auctor innectit anno 1107: atque hinc infert, Catalogum bunc, sive Acta hæc Tullensium episcoporum scripta esse ineunte seculo XII. Consecutio hæc legitima videtur, certe eatenus, quod citius eo usque scripta non sint ea Acta. Verum cum duo elogia posteriora scripta videantur post reliquum catalogum, ut probatum est tom. 1 Septembris pag. 617; elogium S. Gauzlini citius scriptum esse suspicor, nimirum tempore Udonis episcopi ante annum 1069.

[10] [non vero ab Adsone abbate synchrono:] Calmetus similia dedit Acta sub titulo, Historia episcoporum Tullensium; sed ea apud ipsum tantum producuntur usque ad S. Gerardum Gauzlini successorem, cujus Vita in fine apponitur, quemadmodum iisdem inserta est Vita S. Mansueti & S. Apri. Existimat ille Actorum illorum scriptorem esse Adsonem abbatem Dervensem, quod verum est de Vita S. Mansueti, & fortasse de aliis quibusdam. At certe de omnibus id satis probabiliter nequit credi, ut jam ostenderunt scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 6 pag. 484, ubi tamen perperam Martenio eamdem opinionem attribuunt. Porro in laudato Catalogo reperitur eadem Vita S. Gauzlini, quæ est in Catalogo Martenii, atque illam etiam Calmetus attribuit Adsoni. Verum existimo, virum eruditum non satis expendisse rationes, quæ hanc opinionem prorsus reddunt improbabilem. Etenim, cum Adso vir fuerit pro seculo suo eruditus, cumque S. Gauzlino convixerit, non potuit facile incidere in eos errores chronologicos, quos in ea Vita observamus. Certe incredibile prorsus est, Adsonem scripsisse, locum ad condendum monasterium Buxeriense Gauzlino concessum esse a Theodorico Metensi episcopo, cum Theodoricus sit factus episcopus biennio fere post mortem Gauzlini. Ipse auctor anonymus in Vita infra edenda num. 4 his verbis, Tale igitur fertur habuisse exordium Buxeriense cœnobium, satis ostendit, se Adsonem non esse. Adso enim certius nosse poterat occasionem conditi istius cœnobii, quam ut dubitanter dixisset fertur, cum ipse aut tunc aut paulo post Tulli habitaverit. Quare pro certo habeo, Adsonem non esse illius Vitæ scriptorem; sed scriptam esse multo serius.

[11] Ex hisce liquet, auctorem Vitæ S. Gauzlini annis centum & forte pluribus scripsisse post mortem Sancti; [collecta hæc ex scriptis antiquioribus; additaque aliqua ex fama populari.] ita ut nec per se discere potuerit præclara ipsius gesta, nec facile per eos, qui viventem noverant. Recurrendum igitur scriptori fuit ad monumenta scripta, aut ad famam popularem, qua passim falsa veris miscentur; nec possum dubitare, quin utrumque fecerit, indeque pleraque recte ex scriptis collegerit monumentis, aliqua vero corruperit ex popularibus traditionibus. Præclara elogia, quibus exornat sanctum Antistitem, scripta invenire potuit in Vitis aliorum Sanctorum, nimirum Mansueti, Apri, Joannis Gorziensis & Gerardi, quæ omnes erant antiquiores, scriptaque Gauzlini tempore aut paulo post. Alia non pauca habere potuit ex cartis & diplomatis, vivente Gauzlino scriptis. Hisce autem aliqua de fundatione Buxeriensi videtur addidisse ex fama populari, ut ipse insinuat referens cœnobii illius constructionem per vocem fertur. Hinc fidem quidem meretur hic auctor, ubi gravior non obsistit auctoritas: at necesse non est, ubique & sine delectu in ejus verba jurare. Habetur autem hæc Vita in laudato Opere apud Martenium ex codice Camberonensi Col.amp; sequentibus; apud Calmetum col. 131 & seqq. ex codice S. Mansueti Tullensis. Habeo etiam exemplar Ms. ejusdem Vitæ, a reliquo Catalogo avulsum. Ex hisce simul collatis Vitam annotatis illustratam infra subjiciam.

[12] Porro in memorata Collectione, cui Calmetus titulum fecit, [Aliud in eadem apud Calmetum Collectione elogium S. Gauzlini,] Historia episcoporum Tullensium, quæque sine ullo dubio diversos habet auctores, aliud quoque reperitur elogium S. Gauzlini, incompletum istud quidem, & pauca complectens gesta, sed alias reliquis præferendum. Hoc si Adsoni attribuisset Calmetus cum Vita & Miraculis S. Apri, quæ præcedunt, imo & cum inventione & translatione ejusdem Sancti, anno 978 per S. Gerardum facta, quæ sequitur; nequaquam me opinioni suæ haberet oppositum, cum ea omnia scripta videantur, vivente S. Gerardo, ideoque scribi potuerint per Adsonem, cujus stylo congruunt. Nolim tamen ea omnia certo attribuere Adsoni: nam saltem caput 26 serius scriptum est, cum in eo fiat mentio S. Leonis IX, qui diu post fuit Pontifex, ita ut necessario dicendum sit, collectionem illam ne quidem ab interpolatione immunem esse a capite 23, ubi Vita S. Apri inchoatur, usque ad caput 30, in quo agitur de S. Gerardo vivente, & corpus S. Apri transferente. Verumtamen scriptor illius translationis se contemporaneum ostendit cap. 30, ubi de viris duobus in eadem translatione sanatis dicit: Adhucque factæ in se virtutis sunt incolumes testes. De S. Gauzlino etiam cap. 29 agit tamquam de antistite nuper defuncto, sibique olim cognito, ita ut illud elogium Adsoni omnino congruat. At sive illius sit, sive alterius synchroni, totum subjungo, ut insignes S. Gauzlini virtutes ex eo confirmentur, & lucem quoque aliquam afferat disputandis inferius.

[13] [quod ut scriptoris synchroni hic datur.] Venerabili autem Drogone, inquit, … rebus humanis exuto, pastor & amor gregis domnus Gauzlinus successit, vir summe Catholicus atque monasticæ religionis cultor devotissimus. Qui Francorum nobili sanguine ortus, in palatio inter proceres regni altus est, atque futurus mox Pontifex, supra multos sui generis coëtaneos enituit geminæ scientiæ dono. Omnium ergo votis pontificali infula sublimatus, dulcedinem suæ regionis atque prosapiæ, benevolentia clementissimi cordis, serenitateque adeo jocundi vultus, & lenitate sermonis sedule superabat: totus in vigiliis, in * eleemosynis intentus; utque gregem sibi creditum Christo Jesu, qui hunc sanguinis pretio emerat, multiplicatum redderet, auxilio confessoris Christi Apri, cui se attentissime committebat, tramitem recti itineris non deserebat, atque non ut præesse, sed prodesse se velle monstraret, omnibus omnia se faciebat, ut universos lucrifaceret. Quis enim ad eum venit, & bonitate ejus non usus est? Nil nos in gratiam, nil more laudantium, sed veritatem loquimur. Nam non eget mendacii fuco, qui dum viveret mundo, bonus Deo utique studuit esse odor, divinæ legis amator, sacrorumque locorum avidissimus instaurator. Qui ad cumulum bonorum suorum quarto decimo suæ ordinationis anno nutu Dei per merita beati Apri Regulam sancti Benedicti hujus regni habitatoribus omnibus ignotam, diu quæsitam proculque inventam, hoc instituit loco. Quæ vero deinde auxilia, quanta hic sub eadem militantibus Regula contulerit beneficia, ne tempore deseramur, dum ad alia festinamus, attemptare fugimus. Tamen hic felix Vir in semel arrepto proposito boni operis jugiter omnibus mirabilem extendens animositatem, post in Christi militia multiplices labores, quadragesimo sui episcopatus anno cœlicas recessit ad sedes.

[14] [Alter catalogus episcoporum Tullensium a Calmeto editus,] Alium Catalogum episcoporum Tullensium, productum usque ad Hectorem d' Ailly, anno 1530 defunctum, inter instrumenta sua edidit Calmetus a col. 165 sub titulo: Cedulæ cujuslibet episcopi Tullensis, seu Epitaphia episcoporum Tullensium. Laudatus auctor in præmonitione ad hæc Epitaphia col. 83 existimat, scripta esse successive per varios, qui episcopis, de quibus scribebant, fere erant contemporanei. Id facile crediderim de posterioribus aliquot episcopis, quorum elogia alia manu exarata invenit Calmetus. At certo verum non est de priorum seculorum præsulibus; & non admodum probabile de iis, qui mediis seculis floruerunt, inter quos est S. Gauzlinus. Magis uniformia sunt elogia illa, quam ut verisimile fiat, tot diversos singulis seculis eorum esse scriptores; multaque ex illis magis jejuna sunt, quam congruat scriptoribus synchronis. Quare existimo ab uno scriptore ex vetustioribus monumentis collecta esse omnia usque ad annum 1436, quo obiisse notatur Henricus de Ville, cum in sequenti elogio recentiorem manum observare cœperit Calmetus; nullumque afferat argumentum, quo ostendat præcedentia elogia ante seculum XV, seu ante annum 1436, exstitisse ea forma, qua ipse ea ex manuscriptis edidit.

[15] Similia elogia antistitam Tullensium in scriniis quoque nostris invenio manuscripta. [cui alii reperiuntur similes Ms.: at illi omnes recentioris videntur scriptoris:] At una illorum collectio fuit impressa anno 1509 per Symphorianum Champerium in libro de Austrasiis & Lotharingiis, ut notavit Papebrochius noster, qui Sanctorum elogia exscripsit, quod liber iste nobis desit. Elogium autem S. Gauzlini idem est in illa collectione cum eo, quod reperitur apud Calmetum, excepto gemino mendo apertissimo, qui irrepsit apud Calmetum. In altero catalogo Ms. episcoporum Tullensium simile rursum est S. Gauzlini elogium, quod ab altero non differt, nisi vocibus subinde leviter mutatis. Uterque catalogus noster productus est usque ad Hugonem de Hazardis sedentem seculo XVI inchoato: sed nullibi invenio notatum, priora elogia scriptorum esse antiquorum, ita ut vix credere possim, id in suo Catalogo Ms. invenisse Calmetum, præsertim cum ipse nullibi illa vetustatis vestigia assignet, nec ante seculum XV aliam observet manum. Nullum igitur mihi est dubium, quin brevia hæc elogia S. Gauzlini longe sint posteriora Actis infra edendis, atque ex iis præcipue composita. Unum ex Catalogo Ms. subjicio, ut lector habeat illud pro vitæ compendio.

[16] Sanctus Gauzlinus, qui & Goswinus, trigesimus primus hujus sedis episcopus, [ex uno illorum recitatur S. Gauzlini elogium,] summæ sanctitatis vir fuit, & nobili Francorum sanguine procreatus, monasticæ quoque religionis cultor eximius. Omnium ergo votis pontificali infula sublimatus, XVI Calendas Aprilis est Christo favente in episcopum consecratus; dulcedinemque suæ prosapiæ benevolentia clementissimi cordis, serenitate jocundi vultus, & lenitate sermonis seduli superabat, totus vigiliis & eleemosynis intentus. Qui ad cumulum bonorum suorum XIV ordinationis suæ anno nutu Dei Regulam S. Benedicti, hujus patriæ habitatoribus omnibus incognitam, diu quæsitam, & inventam sacro instituit loco. Cœnobium sanctæ Dei Genitricis Mariæ Buxeriis a fundamentis construxit, chorum ancillarum Dei ibidem instituens, & rebus, prædiis ac ornamentis exornans. Ob cujus facti meritum suo successori sanctissimo Geraldo est a Deo præmonstratum, eum martyri Apollinari in cælesti gloria sociatum. Dedit etiam domino Theoderico Methensi præsuli in concambium baculum beati Petri apostoli, quem beatus Mansuetus secum detulerat. Hujus anno præsulatus XXX cruces in vestimentis hominum apparuere. Ipse acquisivit allodium de Bouch, & ad stipem canonicorum tradidit. Et tandem post quadriennii languorem XLIV episcopatus anno, VII Septembris cælicas transivit ad sedes, & in Buxeriensi cœnobio venerabiliter est sepultus.

[17] Eadem leguntur in alio nostro Catalogo, sine ulla rei cujuspiam mutatione. [cum aliis catalogis collatum.] Adduntur tamen de Gauzlino, quæ etiam apud Calmetum sunt, verba ista: In palatio inter regni proceres est alitus. Morbus vero morsque & sepultura hisce ibidem exprimuntur verbis: Hic felix Vir quadriennii languore, ut alter Job, a Domino probatus, XLIV episcopatus sui anno, VII Idus Septembris, cælicas recessit ad sedes. Delatus ergo a clero & populo, in Buxeriensi cœnobio dignissimam accepit sepulturam inter choros virginum, quas illic congregaverat. Apud Calmetum eadem quoque leguntur, exceptis duobus mendis, quæ forte typothetarum errori aut potius negligentiæ eorum errores corrigentium, imputanda sunt: nam obiisse ibi dicitur decimo nono sui episcopatus anno, licet anni trigesimi antea fiat mentio; & decimo tertio Idus Septembris, quod nihil significat, cum mensis quilibet octo tantum Idus numeret. Errores alii de annis episcopatus & gestis cum Theodorico Metensi, qui in hoc elogio reperiuntur, deprompti sunt ex Actis, & corrigentur inferius.

[Annotata]

* forte &

§ III. Sancti natales illustres: susceptus episcopatus: priora in episcopatu gesta: instaurata disciplina regularis in cœnobio S. Apri.

[Natales Sancti, qui Tullensis fit episcopus] De patria & parentibus S. Gauzlini nihil prorsus invenio, nisi natum esse illustri Francorum genere. De tempore etiam, quo datus est mundo, nihil dicitur. At, cum episcopatui admotus sit anno 922, ut videbimus, dubitare non possumus, quin primam aspexerit lucem vergente ad finem seculo IX. Educatus dicitur inter regni proceres in palatio, quod de aula Caroli Simplicis Francorum regis explicat Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingiæ col. 887, ubi gesta S. Gauzlini exponenda suscepit. Asserit ibidem, Carolum Simplicem non parum contulisse pro electione Gauzlini ad episcopatum Tullensem, sed pro ea conjectura, quæ alias satis est verisimilis, nullum laudat auctorem. Ordinatio ipsius in Vita & elogiis facta dicitur XVI Kalendas Aprilis, sive die XVII Martii quæ anno 922 erat Dominica.

[19] [anno 922:] Hanc autem diem si conferamus cum litteris Caroli regis, anno 922 datis in favorem canonicorum ecclesiæ cathedralis Tullensis, qui ibidem dicuntur proprio orbati patrono, id est, episcopo Drogone, facile videbimus, electionem Gauzlini contigisse eodem anno 922. Nam epocha litterarum apud Calmetum inter instrumenta col. 336 talis est: Datum IV Nonas Martii, Indict. X, regnante Carolo rege gloriosissimo &c. Tam Indictio X, quam annus trigesimus Caroli Simplicis designat annum 922, ita ut non videatur dubitandum, quin electio Gauzlini contigerit eodem anno, tredecim scilicet diebus post datas Caroli litteras. Gauzlinus notarius, vice Rotgeri archiepiscopi (Trevirensis) iis subscripsit. An is sit ipse S. Gauzlinus, paulo post electus episcopus, dubitari potest. Flodoardus presbyter, & scriptor coævus, in Chronico Remensi ad annum 922 confirmat assignatum electionis annum his verbis: Drogo episcopus de Tullo moritur, cui succedit Goslinus.

[20] [non videtur contra Henricum regem defendisse Tullum, cujus comitatu ab eo donatus est,] Porro res iis temporibus multum erant turbatæ in Lotharingia tumultibus bellicis, de quibus consuli potest Historia Calmeti. Asserit hic col. 887 Gauzlinum anno 925 in urbe Tullensi obsessum fuisse ab Henrico Aucupe Germaniæ rege. At id nec in Chronico Flodoardi invenio, nec in Continuatore Reginonis, quos laudat. Quin & ipse Calmetus col. 842, ubi res gestas Henrici in Lotharingia prosequitur, de obsidione quidem urbis Metensis cum Continuatore Reginonis loquitur, non vero de Tullensi obsidione, quam adeo pro certa habere non ausim, donec ostendatur ex monumentis antiquis, ut potius vix credere possim voluisse Gauzlinum se opponere Henrico regi. At, quidquid sit de illa obsidione, ipse cum aliis Lotharingiæ principibus se subjecit Henrico, teste Flodoardo, qui ad annum 925 ita habet: Heinrico cuncti se Lotharienses committunt. Addit laudatus Calmetus, Henricum Germaniæ regem anno 928 donasse Gauzlino ejusque successoribus urbem & comitatum Tullensem. Factum hoc in Vita num. 6 asseritur, ex eoque parum probabilis fit defensio urbis Tullensis per Gauzlinum contra Henricum.

[21] Primum S. Gauzlini factum, quod attentionem nostram magis meretur, [Monasterium S. Apri, in quo collapsa erat disciplina,] est instauratio disciplinæ regularis in monasterio S. Apri. Situm est vetustum hoc monasterium in suburbio Tullensi. De illius initiis quædam memorat Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 175, & plura fortasse apud nos de eodem examinabuntur ad S. Aprum Tullensem episcopum, qui colitur XV Septembris. Hic sufficiet dicere, disciplinam monasticam ibidem penitus fuisse collapsam, dum eam postliminio revocandam curavit S. Gauzlinus. Dubitari potest, an Regula S. Benedicti umquam observata fuerit in Tullensi hoc monasterio, cum illa dicatur fuisse omnibus ignota: nam potuit antea ibi observari Regula S. Columbani, aut alia quæpiam, quod hic non examino. At certum est ex litteris Gauzlini infra dandis, regularem disciplinam in monasterio S. Apri antea viguisse, qualiscumque fuerit Regula, & Regulam S. Benedicti per S. Gauzlinum eidem monasterio datam fuisse aut restitutam.

[22] Existimat Calmetus id fecisse S. Gauzlinum exemplo Adalberonis episcopi Metensis, [aliorum quorumdam exemplo,] qui paulo ante in variis monasteriis disciplinam restituit, maxime in abbatia Gorziensi, ubi Einoldus vir sanctus, atque olim archidiaconus Tullensis, anno 933 constitutus est abbas, ut legitur in Vita B. Joannis Gorziensis apud nos tom. III Februarii pag. 698. Admodum verisimilis est illa conjectura, cum Gauzlinus haud dubie maximi fecerit Einoldum, qui divitiis, doctrina, dignitatibusque in ecclesia Tullensi conspicuus, hisce omnibus contemptis, ut Deo liberius serviret, cellulæ toto triennio se incluserat, ubi nisi quæ episcopus loci, vir venerabilis Gauzlinus, in misericordiæ operibus sane memorabilis, aut religiosorum quicumque misissent, nullis aliis sustentabatur: ut habet Vita laudata scriptoris synchroni num. 29. Potuit igitur exemplum Adalberonis, & consilium Einoldi aliorumque excitare Gauzlinum, ad resuscitandum Tulli quoque fervorem monasticum. At certum est, eum Floriacensium etiam exemplo animatum fuisse.

[23] Quare, ut id effectum daret, nec laboribus pepercit nec sumptibus Gauzlinus. [ad accuratam Regulæ observationem revocat:] Profectus est ipse ad cœnobium Floriacense Ligeri adjacens, ut disciplinam regularem coram inspiceret, illamque cum Regula S. Benedicti in monasterium S. Apri induceret. Hac de re lib. 2 Miraculorum S. Bercharii apud Mabillonium in Actis sec. 2 pag. 848 ita habet scriptor anonymus: Tantæ postmodum rei (agit de illata in cœnobium Floriacense Regula S. Benedicti) celeberrima fama excitus domnus Gauslinus, Leucorum urbis pontifex nobilissimus, prædictum locum adiit, inspecturus rumore ad se perlatum ordinem religionis: indeque remeans, sollicitus gregis a Deo sibi commissi, descriptionem omnis monasticæ conversationis, quam inibi religiosissimam inspexit, supradictam quoque Regulam beati Patris secum deferens, primus urbi Tullensi innovationem monastici ostendit propositi. Fretus igitur Pontifex sapientissimus multimodis divinæ institutionis documentis, viris prudentibus undecumque collectis, cœnobium S. Apri, situm in suburbio Tullensi, regularibus disciplinis strenue imbutum, multorum commoditati profuturum, decentissime reddidit illustratum. Hoc iter S. Gauzlini ad cœnobium Floriacense contigit circa annum 934 aut 935, quo inchoabatur annus decimus quartus episcopatus: nam reformatio monasterii S. Apri in Vita, & in elogiis, facta dicitur anno episcopatus decimo quarto.

[24] [hunc in finem per litteras hic datas,] Litteras S. Gauzlini, quibus multa donat monasterio S. Apri, multaque ordinat, quæ ibidem servari cupiebat, edidit Mabillonius in Appendice tom. 3 Annalium pag. 705 ex authentico, ut ait. Totas ex eo huc transfero, quia luculenter ostendunt, quantam Sanctus adhibuerit curam ad ordinem in monasterium S. Apri reducendum & deinde conservandum. Omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ gubernatoribus, & cunctis veræ religionis & Catholicæ fidei præsentibus atque futuris, Gauzlinus, propitiante divina clementia, humilis Leuchorum urbis episcopus. Credimus absque ulla ambiguitate, & certo jure tenemus, quod pro cunctis bonæ actionis studiis, & spiritalibus animarum curis, corona nobis a justo Remuneratore & recompensatio cælestis præparetur. Unde sicut cœpta justorum bona a nobis sunt cottidie solidanda atque fovenda, ita & amissa sollerter corrigenda, & ad statum rectitudinis sollicitudine pervigili revocanda: præsertim cum nobis divina providentia custodiam animarum & regimen contulerit ecclesiarum, quibus oves suas alimentis vitalibus pascere, perditas requirendo, abjectas reducendo, & quæ vigent diligentius educare præcepit. Hæc ergo nos considerantes, inter cetera sollicitudinis nostræ studia occurrit animo nostro, quod in cellula suburbii nostri, quæ meritis & sepultura beati Apri lætatur, monachos antiquitus regularibus disciplinis effloruisse audierimus, sed hujusmodi exercitia, ad inertiam quorumdam abbatum & diminutionem rerum temporalium, paulatim deficiendo pristinæ probitatis funditus amiserint ritum.

[25] [multa bona monasterio donat aut potius reddit,] Quam religionem & peramplius ferventiorem supernæ retributionis intuitu nostris inibi cupientes recuperare diebus, auctoritate primorum nostrorum, nec non & omnium fratrum consilio, prædictum locum repudiavimus ab inlicita proprietate & voluntate, & ad normam recti tramitis totis viribus studuimus revocare, præponentes eis abbatem, vocabulo Archimbaldum, boni propositi efficacem, ut, relicto omnimodis proprio arbitrio, secundum Regulam sancti Benedicti in cunctis obedirent, & negotiis spiritalibus cum eo vacarent, pro utilitate quoque regni, totiusque Ecclesiæ statu, atque pro remedio animæ nostræ supernam assidue pietatem exorarent. Verum ne candem regularem custodiam ob inopiam terrenarum rerum, aut per successorum nostrorum ablationem, unquam tepescere contingat, ut contigit prius, confirmamus eorum usibus has villas, id est, vicum sancti Apri cum omni integritate, & in Briutriaco & in Saponariis, quidquid etiam & in Gavatangis ad præfatum locum pertinet; necnon & farinarium in Nasio: item villulam, quæ dicitur Vitiliagus, & Villenas ex integro: villam Stephani cum appendiciis & basilica ejusdem, exceptis his, qui pro terris, quibus utuntur, eidem monasterio deserviunt, pro ratione vero sui capitis episcopii usibus ministeria impendunt: Alanum cum omnibus ad se pertinentibus, excepta ecclesia: Silini-curtem cum ecclesia, & omnia, quæ ad ipsam pertinent: de Crepiaco villa Salsurias cum ecclesia & omni suo appenditio: Martiniacum cum ecclesia ejusdem, duos quoque mansos in Mediano-vico, ubi usibus salineorum fruantur: sed & mansum in Baviaco ex toto: Mannoniscurtem cum ecclesia ex integro, & Stadonis, & in Bladenaco dimidiam ecclesiam & Masello; quidquid etiam in fine Orcadensis vel Navensis illorum ad partem respicit, & omnia, quæ in privilegiis eorum inserta habentur, exceptis quatuor villis, id est, Humberticurtem, Adalberticurtem, Siccum vidum & Altrivillam. Non solum autem prænominatas res concedimus, sed etiam villas & prædia & omnia, quæ a Deum timentibus illis collata fuerint, eorum usibus deputamus.

[26] Constituimus vero pro his dona nobis per singulos annos in festivitate beati Stephani exhiberi, [aliaque ordinat,] id est, duodecim panes, quos libras vocant, cum totidem sextariis vini. Missa quoque Purificationis sanctæ Mariæ duos cereos pondere librarum quinque, nec non & tempore militiæ regalis angariam, quantam nostris stipendiis honorandam statuimus. Præterea decernimus, ut si hospitalitatis causa aliquando illic direxerimus hospites supervenientes, famuli de ipso vico non sint inquietati, nec de loci possibilitate a quoquam serviatur eis, sed nostra dispensa illis præbeatur, ut liberius cœnobitæ ibidem degant sine murmuratione. Interim constituimus, ut eidem cœnobio abba semper præficiatur consensu nostræ donationis, & electione monachorum, si talis in ipsa congregatione invenitur, per quem rectitudo Regulæ possit inconvulsa constare: si vero defuerit, in arbitrio nostro sit, quærere & præponere de alia qualibet contione * electum moribus, qui secundum Regulam præfati patris præesse, & prodesse fratribus utiliter queat. Obsecramus igitur humillime ac sub invocatione divini nominis contestamur unumquemque antistitum successorum nostrorum, numquam de hac præscripta facultate fratrum, quam illis concessimus, immo reddidimus, vel adhuc reddituri sumus, subtrahere quidquam vel minuere præsumat, quandiu abbates, præsentes quoque & subsequentes monachi, sanctæ normæ custodierint decreta: neque ipsam aliquando congregationem exordinare vel injuste perturbare audeat, sed quotiens ei venire ad vos placuerit causa caritatis & piæ sollicitudinis, veniat: & si qua inter eos ordinanda aut corrigenda sunt, clementer secundum Deum ordinare vel corrigere studeat.

[27] Si quis tamen episcoporum, quod absit, anteriorem censum, [quæ ad fervandam disciplinam erant utilia,] quod continetur in eorum authoritatibus, compulerit eos solvere; reddat eis prædictas quatuor villas ex integro. Si vero hoc contempserit agere, licentiam habeant metropolitanum diœcesis adire, & necessitatis suæ causam exponere. Si autem opem ferre neglexerit, adeant regis præsentiam, suasque terras legaliter requirant. Itemque unicuique abbatum eidem congregationi præficiendorum omnimodis interdicimus, & sub contestatione divinæ vocationis prohibemus, ne prædictam cellam quolibet ingenio aut machinatione, vel per se vel per aliam objectam personam ab episcopii potestate submovere moliatur: sed, salva libertate monasticæ religionis, pontifici urbis Leuchorum absque ulla contradictione semper maneat subjecta. Causam utriusque conditionis post Deum unicuique regi committimus corrigendam, qui huic regno præfuerit, si vel scilicet prædictæ urbis antistes horum quippiam subtrahere voluerit, aut prælibati cœnobii abbas adversus dominationem antistitis insidiando aliquid machinari temptaverit, sententiæ canonum subjaceat. Si quis tamen eorum, iniqua cupiditate persuasus, hanc ordinationem nostram, pro amore Dei & retributione cælesti a nobis constitutam, infringere aut violare præsumpserit, iram Dei omnipotentis incurrat, & pœnam sempiternæ dampnationis percipiat inremediabiliter, nec sit illi pars cum Deo in retributione justorum: sed habeat partem cum principe tenebrarum, feratque judicium divinæ ultionis, transfixus perpetuo anathemate, excepto si non * resipuerit & congrue emendaverit.

[28] [omnia demum de more confirmans.] Ad ultimum in fine hujus testamenti superaddimus, ut quia authoritatis hujus cautionem placuit serenitati nostræ agere, & debitum censum indulgere, desiderans illius loci eo amplius accrefcere honestatem, pro incremento divini obsequii & piæ institutionis observatione censemus rogando cœnobitas, ut cottidiana iteratione diebus vitæ nostræ & obitus nostri successione decantent pro absolutione animæ nostræ psalmum De profundis cum subsequenti collecta, & anniversarium depositionis nostræ honorifice celebrent, & ipso die de indulto penso constituant benedictionem nostræ memoriæ, qua reficiantur. Ut autem hujus constitutionis nostræ series firmior habeatur, potioremque in Dei nomine firmitatis mereatur obtinere vigorem manu propria eam subter firmavimus, anulique nostri impressione subter sigillari jussimus, necnon & assistentibus nobis clericis & laïcis idipsum agere rogavimus. Ego Gauzlinus consensi atque corroboravi. Signum Widonis comitis. Sig. Josberti. Sig. Gualterii. Sig. Fredenodi. Sig. Grimbaldi. Sig. Amelardi. Sig. Bertranni. Sig. Elpebodi. Sig. Arengeldi. Sig. Bertini. Sig. Grimaldi. Sig. Berengarii primicerii. S. Azsoni presbyt. S. Gonbardi presbyt. S. Ansulfi diac. S. Umberti. S. Orheri. S. Bernerii diac. S. Badini. S. Bernefridi. S. Gisleberti. S. Remigii. S. Martini. Sig. Landinei. Sig. Teduici. Sig. Odulrici. Sig. Eldebaldi. Sig. Rainerii. Sig. Ranuperii. S. Berneri. S. Sirici. S. Barengiri. S. Everardi. S. Gifardi subd. S. Heldevaldi. Ego Humbertus indignus levita jussu Gauzlini incliti pontificis scripsi & dictavi V Idus Octobris, anno episcopatus ejus XIII. Indictione VIIII. Anno ab Incarnatione Domini DCCCCXXXVI anno vero XI Henrici gloriosi regis. Hactenus litteræ S. Gauzlini, quas recudit Calmetus tom. 1 inter instrumenta col. 342.

[29] [Observatio de notis chronologicis non consentientibus,] Cetera in hisce litteris difficultatem non habent; sed notæ chronologicæ mirum in modum sunt implexæ, nec invicem consonæ. Mabillonius tom. 3 Annalium pag. 428 partem harum litterarum recitans cum iisdem temporis notis, hæc subdit: Chartæ affixum est Gozlini episcopi sigillum: ubi mirum est, adhuc computari annos Heinrici regis, qui secunda die mensis Julii superioris (id est, anni 936) decesserat. Id sane mirum est, si litteræ spectent ad mensem Octobrem & annum 936. At non solum istud mirum in dicta epocha apparet; sed æque mirum, quod anno 936 numeretur annus XIII Gauzlini, cum curreret annus XV: imo nec Indictio IX illi anno congruit mense Octobri, cum decima inchoata esset in Gallia & Germania a XXIV Septembris. Quapropter existimo varios errores in notas istas chronologicas irrepsisse, sive id contigerit, quod numeri difficulter legi potuerint in litteris tam vetustis, sive sola transcribentis aut typothetæ incuria, sive alia quacumque de causa.

[30] Porro errores hi nulla alia ratione magis verisimili videntur corrigi posse, [quarum plures indicant annum 935, quo facta reformatio.] quam si litteras referamus ad annum 935: sic enim duo tantum corrigendi sunt numeri, aliaque omnia recte cohærebunt. Itaque pro anno ab Incarnato Domino DCCCCXXXVI substituendus videtur annus DCCCCXXXV, & pro anno episcopatus XIII annus XIV: nam anno 935, mense Octobri currebat Indictio IX, erat annus episcopatus S. Gauzelini XIV, quo Vita cum omnibus elogiis disciplinam in monasterio S. Apri instauratam testatur: ac demum illo anno vivebat Henricus Germaniæ rex, atque anno XI regnabat in Lotharingia, cujus possessionem adeptus est anno 925, ut narrat Calmetus tom. 1 Historiæ col. 842. Quare dubitare nequeo, quin litteræ Gauzlini, & nova hæc fundatio seu instauratio monasterii S. Apri figendæ sint anno 935. Ceterum præter Archembaldum abbatem, ad instaurationem disciplinæ monasterio huic præpositum, alios quoque viros insignes eo pertraxit Gauzlinus. Inter hos noti sunt Albericus & Adso, postea abbates & reformatores monasterii Dervensis in Campania, quemadmodum ipsi quoque Archembaldo alterius deinde monasterii reformationem commissam videbimus.

[31] Plura deinde in favorem monasterii S. Apri præstitit S. Gauzlinus. [Aucto monachorum numero in reformato monasterio,] Cum enim numerus monachorum notabiliter excresceret, ideoque possessiones monasterii non viderentur sufficere ad tantam multitudinem alendam, huic defectui S. Gauzlinus pia munificentia mederi voluit. Itaque censum monasterii auxit nova donatione, quam exprimunt ejus litteræ, apud Calmetum tom. 1 inter instrumenta col. 348 hoc modo editæ: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Gauzelinus humilis Leucorum episcopus. Quia summus pastor Dominus noster Jesus Christus ad hoc in sancta sua Ecclesia præsules constituit, ut vice sua eam disponant, atque ad æternum provehant regnum; oportet unicuique pastorum solerter invigilare, quatenus pro viribus locis, quibus præsunt, distribuant necessaria, ne forte ob indigentiam deviet aliquis a suo ordine, & ideo notum esse volumus omnibus successoribus nostris, quia postquam locum sancti Apri, Dei præveniente gratia, ad regularem relevavimus statum, diligenter inquirentes cognovimus, quia sub venerabili abbate Archembaldo, quem eidem loco præposueramus, & grex Domini gradatim cresceret, & substantia monasterii valde effugeret, nec posset vivere de rebus ejusdem ecclesiæ.

[32] Unde diutius pertractantes, tandem communi nostrorum fidelium consensu, [censum illius auget nova donatione,] tam clericorum quam laïcorum, adjunximus præbendæ monachorum ecclesiam sitam in Columbario villa, ea integritate, qua eam habuerant in beneficio Wido & frater ejus Niczo: quibus etiam humillime injunximus, ut anniversarium obitus nostri devotissime recolentes, ex hac datione nostra sibi sumerent refectionem. Rogamus igitur ex charitate Dei omnes successores nostros, ut præfatum locum, quamdiu in regulari observatione permanserit, suis largitionibus sustentent, & hanc concessionem nostram ita inviolabilem custodiant, sicut & suas authoritates post se voluerint incorruptas haberi. Quibus etiam fisi de æquitate magni Judicis, promittimus, quia si ea, quæ petimus, cum sollicitudine impleverint, sicut spopondimus, perpetuum ab ipso recepturi sint præmium, ac si illi ipsum monasterium suo penitus labore ad hanc religionem promoverent. Quod si suadente cupiditate, aut aliqua occasione, imminuerint vel violaverint, sciant se sine dubio ab eodem æternali damnari gehennæ, pro cujus amore hæc acta sunt. Quod si non resipuerint, petant ipsi Deo famulantes proclamando regiam sedem. Ut autem hæc donatio nostra permanentem obtineat vigorem quam fecimus de ecclesia in Columbario, quæ longo tempore ab ecclesia sancti Apri fuerat abstracta, manu propria eam firmavimus, & manibus clericorum ac nobilium laïcorum nostrorum idipsum agere complacuit.

[33] [quæ illiganda est anno 940:] Acta Tullo X Cal. Jan., regnante Othone rege, ordinationis nostræ anno XVIIII. Sign. Gauzelini episcopi. Odelrici archiepiscopi. Berhardi primicerii, Marengeri archid. Varneri arch. & Varneri sacerd. Guntardi sacerd. Valheri sacerd. Remigii sacerd. Albrici sac. Herlardi arch. Everardi arch., Girardi arch. Gifardi arch. Theoderici, Benefridi, Brieri, Grimaldi arch., Germari, Huberti arch. Rageneri, Ramieri, Widonis vice domini, Rotgeri advocati, Nizonis, Evernini, Benzonis, Angelberti, Angelboldi, Gampberti, Bernefridi majoris, Varneri, Ansthei, Valteri & Warneri. Sixtus infimus levitarum scripsit & subscripsit. Hactenus sancti Antistitis litteræ, quarum epocha, si recte impressa est, designat diem XXIII Decembris anni 940, non 941, ut editor ad marginem notavit. Etenim cum anno 922 factus sit episcopus mense Martio, hoc etiam mense anni 941 implendus erat annus episcopatus XIX, qui notatur in litteris, & consequenter annus ille currebat mense Decembri anni 940.

[34] [ac omnia per Ottonem regem confirmanda curat,] Curavit demum Gauzlinus, ut omnia, quæ fecerat ac donaverat in favorem prædicti monasterii, confirmarentur per Ottonem I Germaniæ regem, deinde imperatorem. Litteras Ottonis edidit Calmetus col. 352, notavitque ad marginem annum 948, sed Indictio III cum anno XI Ottonis concurrens III Nonas Augusti designat potius annum 945, ita ut repudiandus videatur annus Incarnationis postea forsan additus aut corruptus. Quidquid sit, notæ in litteris signatæ anno 948 non congruunt, nec invicem consonant. Quare omisso anno, quem ex editione tam mendosa certo assignare nequeo, eam litterarum partem, quæ præcipue spectat ad Gauzlinum, huc transfero: Notum fieri volumus omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus nostris, præsentibus scilicet & futuris, quia Gauzlinus venerabilis Leuchorum urbis episcopus, nostræ suggessit mansuetudini eo quod quoddam monasterium in suburbio ejusdem civitatis suæ constructum, ubi sanctus Aper confessor Christi tumulatus agnoscitur, regulari ac monastico ordini deditum, sed deinceps penitus depravatum atque destructum, tandem Christi auxilio piæ devotionis sudoribus propriisque laboribus, digno regularis vitæ statu insignitum, & decentissimo ordine monasticis usibus aptatum, quibusdam rebus ab antecessoribus suis nuper substractis, ac a se reformatis, liberaliter donaverit.

[35] Sed ne quamlibet contrarietatem aut inquietudinem a præsulibus per tempora labentia in eadem sede sibi succedentibus, [alia donatio eidem monasterio facta, suadente Gauzlino.] monachos *, quos in memorato monasterio aggregaverat, quolibet tempore pati cogerentur, privilegium eis ecclesiasticum authoritate se professus est fecisse, quo serenissime sanxerat, ut nullus pontificum sibi succedentium quippiam de rebus, quas iidem monachi ante possederant, immo ipse reddiderat, aut si qua deinceps ab eo impetrare possent, imminuere aut majora illis servitia, quam ipse constituerat, inferret. Hisce subjiciuntur plurimæ possessiones, quæ monasterio partim erant redditæ per Gauzlinum, partim donatæ, & omnia confirmantur. Alia donatio eidem abbatiæ facta, suadente S. Gauzlino, videri potest apud Calmetum col. 364; sed litteræ de eadem abbatia, quæ ibidem col. 363 attribuuntur Lothario Francorum regi & anno 957, sunt Lotharii Lotharingiæ regis & anni 858, quod monendum censeo, ne lector illas præcedentibus contrarias credat. Facile id videbit eruditus lector, modo litteras attente legat, & notas chronologicas consulat.

[Annotata]

* i. e. congregatione

* lege monachi

§ IV. Fundatio Buxeriensis monasterii, ejusque per Stephanum Papam confirmatio.

[Mabillonius Buxeriensem fundationem figit anno 962,] Quamvis summam laudem meretur S. Gauzlinus ex revocata monastica disciplina in suburbanum S. Apri cœnobium, ex quo illam aliis quoque deinde communicatam videbimus; non minori tamen dignus est honore ob conditum a fundamentis liberaliterque dotatum Buxeriense puellarum monasterium. De tempore insignis hujusce fundationis dissentiunt scriptores non modo neoterici, sed etiam antiquiores, si recte a neotericis sint expositi. Mabillonius tom. 3 Annalium ad annum 962 fundationem narrat, rationesque opinionis suæ allegat his verbis pag. 559: Richerius monachus Senoniensis auctor est, monasterium sanctimonialium in agro Tullensi apud Boxerias seu Buxerias anno Christi nongentesimo sexagesimo secundo a Gozlino, venerabili Tullensi episcopo, a fundamentis primitus ædificatum fuisse. Huic calculo repugnat liber de gestis episcoporum Tullensium nondum editus, (deinde editus a Martenio) in quo Gauslinus seu Goslinus fundum condendo cœnobio per commutationem dicitur comparasse a Theoderico Mettensi episcopo, successore Adalberonis, quem biennio serius obiisse constat. Verum ad id tempus non pervenit Goslinus, cujus successor sanctus Gerardus … electus est anno DCCCCLXIII ex ejus Vita, & quidem IV Kalendas Aprilis ordinatus: adeoque obiit anno præsenti (962) Gauslinus, cujus obitus VII Idus Septembris contigit. Itaque ab Adalberone Mettensi episcopo, non a Theoderico ejus successore, Boxeriensem fundum, in quo cœnobium condidit, accepisse dicendus est: nisi si Goslinus prædictum fundum acquisivit a Theoderico, dicto Mettensi episcopo per anticipationem. Hactenus Mabillonius, qui hisce rationibus fundationem alligat anno 962; recteque observat, fundum non potuisse donari a Theoderico episcopo, cum Gauzlinus ante episcopatum ejus obierit.

[37] [sed forte non eo sensu intelligenda sunt verba Richerii Senontensis; aut hic deserendus;] Itaque Vita corrigenda est in eo, quod de Theodorico episcopo dicitur; aut si Theodorici erat locus ante episcopatum, corrigenda vel sic erit Vita, cum habeat, montem illum pertinuisse ad Metensem episcopum. Hoc probabilius falsum esse & omnino corrigendum, ostendam in annotatis ad Vitam. Non minus corrigendus est Richerius Senoniensis, scriptor tribus seculis posterior fundatione Buxeriensi, si necessario intelligendus est, quemadmodum verba ipsius explicat Mabillonius. At non video, necesse prorsus esse, ut ea sic explicemus. Verba accipe: Nongentesimo sexagesimo secundo Domini anno, quidam vir venerabilis extitit, Gozelinus nomine, Tullensis episcopus, vir sagax & providus, qui monasterium sanctimonialium, quod Posseriis dicitur, a fundamentis primitus ædificavit. Post aliqua de gestis Gauzlini suo loco adducenda, cap. 13 ita loquitur de ipsius successore: Defuncto denique ipso, ut supra dixi, Gozelino episcopo, B. Gerardus in episcopatu successit. Hinc dubitari potest, an mortem Gauzlini non consignaverit anno 962, cum dicat postea, se de morte ejus locutum, nec tamen ulla de morte Gauzlini vox reperiatur in relatis de ipso. Quidquid sit, sive Richerius dixerit, Gauzlinum anno 962 defunctum, & quædam ejus voces exciderint, sive eum eo anno floruisse voluerit, aut etiam tunc condidisse cœnobium Buxeriense; non tanti est facienda auctoritas scriptoris seculi XIII pro gestis Gauzlini, ut dubitare queam de vera fundationis epocha, quam totis viginti annis ante calculum Mabillonii assignabo.

[38] [Calmetus fundationem non recte revocat ad annum 935 aut 936;] Calmetus tom. 1 col. 891 disputat de tempore fundati cœnobii Buxeriensis, rejectoque Richerii Senoniensis, aut certe Mabillonii calculo, in oppositam declinat extremitatem, dicens fundationem verisimiliter contigisse circa annum 935 aut 936, sive eodem tempore, quo reformatum est S. Apri monasterium. Habet pro sua opinione Calmetus ipsas fundationis S. Gauzlini litteras, quæ omnem dirimerent controversiam, si constaret de notis chronologicis non corruptis. Nam litteræ illæ mox dandæ, prout impressæ sunt, hanc habent epocham: Acta Tullo Idibus Januarii, regnante Othone rege, ordinationis nostræ anno decimo tertio. Annus decimus tertius mense Januario designat annum 935, qui apud Calmetum in margine etiam notatur. At nullum est dubium, quin annus ille mendose sit scriptus, aut potius impressus, cum Otto necdum rex esset mense Januario anni 935, vivente adhuc Henrico I. Quare, cum ille annus sit mendosus, nec annus Ottonis exprimatur, prodesse nequeunt hæ litteræ ad annum certum assignandum; sed solum conducunt ad refutandum Calmeti calculum. Dicit enim in illis litteris Gauzlinus ipse, cuncta in monasterio S. Apri rite ordinata fuisse, priusquam cogitare cœpit de fundatione Buxeriensi: hæc igitur fundatio cœpta est aliquot annis post reformationem illam, quam supra illigavi anno 935: nam id omnino innuunt Gauzlini verba num. 40 & 41 in litteris legenda.

[39] Annum tamen ipsum fundationis propinquius insinuant litteræ Stephani Papæ IX, quas item ex Calmeto infra recudemus. [cum cœpta videatur anno 940, & certe absoluta sit anno 941.] Datæ hæ sunt ad Rothildem vel Rothildam abbatissam ad confirmandam fundationem, notanturque mense Decembri, Indictione quinta decima. Hæc autem Indictio, cum necdum usitata esset Pontificia hodierna, quæ a Kalendis Januarii inchoatur, a mense Septembri currere cœperat, & consequenter non designat annum 942, ut perperam notavit Calmetus, sed annum 941, quo ad finem vergente monasterium erat constructum, ecclesia jam dedicata, & abbatissa constituta, ita ut verisimile sit, cœptam esse ab anno 940 constructionem ædificiorum. Attamen vix dubitare possum, quin monasterium inhabitare cœperint sanctimoniales prædicto anno 941, ideoque fundationem illi anno illigandam existimo. Hæc de tempore fundationis sufficiunt. Porro dubitat Calmetus, an occasio condendi monasterii, qualis in Vita num. 3 & 4 refertur, satis sit certa, quia de illa historia nihil in litteris fundationis dicitur. Non caret fundamento illa dubitatio, ut ad Vitam notabo. Interim litteras S. Gauzlini huc transfero ex Calmeto, ubi habentur tom. 1 inter instrumenta a col. 340.

[40] In nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi Gauzlinus divina opitulante clementia Leuchorum episcopus. [Litteræ, quibus occasio fundationis,] Divinis creduli promissionibus, hoc nobis ad præsentem vitam felicius transigendam, & futuram consequendam pertinere proculdubio non dubitamus, si ea, quæ ad servorum vel ancillarum Dei quietem pertinent, devotissima sollicitudine & pastorali providentia procuramus. Idcirco notum fieri volumus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, præsentibus videlicet & futuris, qualiter nostræ diœcesis parochia peragrata, reperimus quandam antiquam basilicam honore Dei Genitricis Mariæ dicatam, sed per incuriam valde neglectam, sitam quoque in quodam montis devexo, ad cujus radicem est villa posita, quæ dicitur Buxeria; ubi quia ejusdem Dei Genitricis precibus sanabantur infirmi diversis detenti languoribus, & vota vulgaris populi ibidem confluebant sæpius, divina inspirante clementia, id statuere dignum duximus, ne diutius divinis careret cultibus. Et quia jam beati Apri monasterium in suburbio nostræ civitatis situm, a regulari tramite dejectum, superno auxilio in pristinum reduxerimus statum, supposito nobis religiosissimæ vitæ abbate, domno videlicet Archiebaldo *, per quem cuncta inibi juxta Regulam sancti patris Benedicti rite ordinata gaudebamus; demum cogitare cœpimus, quatenus in eodem oratorio (si Deo donante inveniretur) sanctimonialium societas fieret, quæ sub Regula sancti Benedicti perpetuæ Virginis Mariæ obsequiis deserviret. Quod sane factum per divinam potentiam meruit efficaciam.

[41] Nam Domino præordinante invenimus quasdam sanctimoniales velut oves errantes, [donationes Sancti novo monasterio facta,] sed tamen æternæ vitæ pascua quærentes, Dei dilectione ferventes, & ad serviendum illi locum remotum desiderantes. Quarum miseratione permoti, consultu prædicti abbatis, cæterorumque Deum timentium, nostrorumque fidelium, jam dictam cellulam eis ad habitandum delegavimus, præficientes illis unam illarum, Rothildim scilicet abbatissam, quæ earum regeret vitam: atque ut ibidem liberius rebus possent vacare spiritualibus, providimus illis aliquid in temporalibus. Deputavimus denique earum usibus de rebus episcopii, (ut dignum erat) ecclesiam in eadem villa Buxeria, quæ est in honore sancti Martini titulata, cum decimis, vineis, & omnibus ad se pertinentibus rebus, seu quicquid ex potestate nostræ sedis in eadem villa continebatur, tam in servientibus utriusque sexus, quam in terris & vineis, vel pratis, & cunctis terræ debitis: quemdam etiam alodum, quem Herisendis quædam mulier nobilis super fluvium Mortum * in villa Campiniola, & Porchereia ad partem nostræ ecclesiæ dederat, pari modo concessimus, & ad integrum ibi destinavimus: illum etiam, quem Gundelindis uxor Teutmari post discessum viri quiescentis gratuita voluntate in pago Calmotense & in villa nomine Anthetviller nobis dedit, similiter in integrum ibidem tradidimus, totum scilicet, quod idem Teutmarus in eadem villa sibi vendicarat, vel jure hereditario possederat. Decernimus pariter, ut quicumque ex servientibus illarum cujuscumque potestatis nostræ, id est, aut ex nostro dominio, aut ex jure beneficiario, mulieres sibi sociaverint in conjuges, cum eisdem viris sibi haberent indultas.

[42] [preces pro Fundatore dicendæ,] Igitur quia hoc ad totius ævi nostri salutem pertinere non dubitamus, petimus, & per nomen etiam Dei contestamur, ut nullus episcoporum nobis succedentium, quippiam de his rebus, quas pia largitate & consensu nostræ ecclesiæ eisdem sponsis Christi concessimus, & adhuc dare desideramus, imminuere, aut ipsam parvam congregationem nostro studio adjunctam exordinare, vel injuste perturbare præsumat; sed liceat eis easdem res quieto ordine possidere, nihilque eis oneris amplius, vel majora servitia imponere, quam ut annis singulis missa Purificationis sanctæ Mariæ duarum librarum persolvant cereum: illud nihilominus, quod ab eisdem sacris virginibus in promissione accepimus, perpetim servari petimus, videlicet ut exceptis peculiaribus & privatis orationibus, de quibus nullo modo ambigimus, pro præsenti & æterna salute nostra duos generaliter quotidie decantent psalmos, quorum est initium: De profundis clamavi ad te Domine, & Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam; & semper in fine orationis * ponant Dominicam, & orationem istam: “Concede quesumus omnipotens & misericors Deus, per Unigeniti tui, & Spiritus sancti virtutem, famulo tuo Gauzlino cunctorum veniam delictorum, intercessione quoque & invocatione Genitricis ejusdem Domini nostri, omniumque Sanctorum & Sanctarum, æternæ beatitudinis perfrui gloria propitius, per omnia sæcula sæculorum. Amen”.

[43] [omniumque confirmatio continentur] Cæterum, salva libertate monasticæ religionis, ipsæ sibi regularem abbatissam eligendi potestatem habeant, & deinceps ejusdem sedis pontificibus absque ulla contradictione subjectæ maneant, nullusque eorum hoc nostræ humilitatis opus præsumat dissolvere, vel irritum judicare, sed ita pro amore nominis Domini, & sanctæ Genitricis illius ratum manere permittat, veluti sua decreta a sibi succedentibus servari desiderat, ut perpetuam inde mercedem nobiscum capere valeat. Si quis denique hanc authoritatem a nobis signo sanctæ Crucis roboratam violare, aut aliquod offendiculum illi ponere temptaverit, nisi pœnitendo attenta pravitate resipuerit, vinculis constringatur anathematis, & suppliciis deputetur æternis. Et ut verius credatur, hanc chartam manu propria firmavimus, & manibus fidelium canonicorum nostrorum, ac nobilium laïcorum eam corroborare fecimus. Acta Tullo idibus Januarii, regnante Othone rege, ordinationis nostræ anno decimo tertio. Gauzlinus. Signum Beringarii primi. Arnulphi secundi. Geroardi. Guntardi. Warneri. Jonæ. Valheri. Erchardi. Berneri. Gerardi. Humberti archid. Grimbaldi. Baringeri. Orheri. Amelardi. Benedicti. Theodinsi. Buerfridi. Giffardi. Jonæ. Grimaldi. Ranieri. Rageneri. Berrini. Gosperti. Framperti. Everelini. Baltramni. Beidsons *. Hugonis. Widonis vice domini. Item Hugonis. Rotgeri. Mengaldi. Drogonis. Eugebaldi. Nitzonis. Humberti signiferi. Stephani. Gosberti. Fredigisi. Sericius levitarum infimus scripsit & subscripsit. A tergo legitur: Nomina virorum hujus testamenti firmatorum, Cozibertus, Frambertus, Evrelinus, Baltramnus, Benso, Hugo, item Hugo, Rotgerus, Mengaudus, Drogo, Ingelboldus, Rotgerus, Nitza, Galterus, Humbertus signifer, Stephanus, item Gosbertus, Fredegisus. Hactenus litteræ S. Gauzlini, in quibus pro anno ordinationis decimo tertio substituendus videtur annus decimus nonus aut vigesimus.

[44] De prima hujus cœnobii abbatissa Rothilde nonnulla leguntur in Vita jam ante laudata B. Joannis Gorziensis abbatis tom. III Februarii pag. 699. [Rothildis abbatissa Viroduni ab Humberto erat instituta:] Agitur ibi de Humberto recluso Viroduni, qui deinde factus est monachus Gorziensis, ac tandem abbas in reformato S. Apri monasterio. Quando autem Humbertus piam & austeram in cellula Viroduni agebat vitam; ibi per idem tempus duæ oppidi ipsius religiosæ fæminæ cellula seorsim remotæ ab eo instituebantur, & ex fenestra tantum cellulæ verbum doctrinæ seu ceteræ institutionis sumebant. Aliæ item duæ apud eamdem urbem ejus sunt exhortatione accensæ, quarum altera (Rothildis nimirum) mater plurimarum ancillarum Christi postea facta est in territorio Tullensi, loco, qui Buxerias dicitur, ubi monasterium ab episcopo bonæ memoriæ Gozlino ex novo constructum; postquam hæ duæ primum sunt intromissæ, multiplex deinde ex diversis mundi lateribus sancti fervoris se ibidem examen infudit, ut usque hodie nova quadam gratia inter cetera resplendere videatur. Ita scriptor ejusdem seculi, cujus verba in laudem monasterii, adeoque & Fundatoris & primæ abbatissæ prolata, congruunt cum testimoniis aliorum, qui S. Gauzlinum ob hanc fundationem mire laudarunt.

[45] Inter hos est Stephanus Papa VIII, qui per Archembaldum abbatem de hac fundatione instructus, [ad hanc directæ litteræ Stephani Papæ, quibus mire laudatur Gauzlinus,] eamdem confirmavit litteris, quas ex Calmeto col. 350 huc transfero: Stephanus episcopus, servus servorum Dei, dilectissimæ filiæ Rothildæ abbatissæ ex monasterio sanctæ Dei Genitricis Mariæ, quod est situm in episcopio Leuchorum, in monte, qui est super villam, quæ dicitur Buxerias. Quia omnipotens Deus peculiariter decrevit coadunare & adunare & ordinare Ecclesiam suam per gloriosissimos Apostolorum principes Petrum & Paulum, oportet ut omnes posteri eorum, quibus eadem sollicitudo imposita est, ubicumque oportunitas exigit, munimentum Apostolicæ authoritatis impendamus: quod nos, licet indigni tanto officio, tamen solliciti de omnium fidelium salute, pro viribus implere desideramus, quatenus cum ad rationem reddendam venerimus, Judicem securi videamus. Cognoscentes igitur per venerabilem abbatem Archembaldum, cum quanto studio dulcissimus frater noster Gauzlinus Leuchorum episcopus, ecclesiam suam in omni ordine religionis fundare & exaltare laborat, maternis viceribus gratulamur, & ut prospere proficiat, Domini clementiam exoramus.

[46] [confirmaturque abbatissa Rothildis,] Unde sicut ipse postulavit, libentissime ex authoritate sancti Petri apostoli & nostra decrevimus corroborandum, quidquid ipse post se de suis monasteriis observandum censuit. Quapropter committimus tibi, filia Rothildis, tuisque successoribus, puellarum locum, quem ipse præfatus charissimus frater noster Episcopus totum construxit, cum officinis congruentibus, in proclivio montis super villa, quæ dicitur Buxerias, dicatum in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & eleemosynam omnium Christianorum, ad tuendum & regendum & gubernandum secundum Regulam sancti Benedicti, & institutiones sanctorum Patrum, quatenus religiose conversando lucrum animarum Deo ibi adquiratis, & debitas horas die noctuque persolvatis. Ut autem hoc hilari mente perficiatis, concedimus vobis cum consensu omnium fidelium sanctæ Romanæ Sedis, quicquid idem Episcopus dedit, id est, ecclesiam S. Martini cum omni integritate, & quicquid in ipsa villa sanctus Stephanus * habere noscitur: ecclesiam quoque de Sasiriaco, cum omnibus appenditiis, & alodium Hersendis. Concedimus quoque vobis ecclesiam, quam Berherdus primicerius in Giruni villa in comitatu Bedensi super fluvium Mosam, prædicto contulit loco, & quicquid ad ea pertinet, & vineam quandam, quam idem dedit in monte Barisno, in comitatu Tullensi; quicquid etiam ab ipso Episcopo datum est in locis aliis, vel dandum est quolibet modo ab aliis eidem loco, absque ulla contradictione perenniter possideatis. Obsecramus denique gloriosam pietatem prædicti Pontificis, ut, quia nescit quod futurum est post eum, ne refrigeretur a miseratione illius loci.

[47] [& tota fundatio.] Contestamur etiam per ineffabilem charitatem omnes … comites, abbates, & omnes patriæ illius cives, tam præsentes quam futuros, ut eundem locum pro Dei amore sustineant, & suis donationibus augeant, & hanc nostram institutionem semper illibatam custodiant. Cunctos vero de qualicumque ordine vel gradu, qualiscumque persona sit, qui contra hoc Apostolicæ institutionis privilegium venire temptaverit, aut monasterium oppresserit per præsentiam suam, vel res earum læserit, aut quiescere non permiserit, usque in diem judicii excommunicamus. Et quicumque adjutores extiterint, hos, quantum Apostolica potestas indulserit, absolutos esse decernimus. Per singulos autem annos pontifici Leuchorum in Missa Purificationis sanctæ Mariæ cereus duarum librarum persolvatur. Ut autem interim inviolabiliter custodiantur, quæ in hoc privilegio scripta sunt, sigillo nostro subterfirmare jussimus. Bene valete. Scriptum per manum Stephani Scrinialii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in Mense Decembri, Indictione quinta decima. Datum per manum Nicholai primicerii Apostolicæ Sedis in nomine Domini nostri Jesu Christi, anno Deo propitio pontificatus domini nostri Stephani summi Pontificis & universalis Papæ, in sacratissima Sede beati Petri Apostolorum primi, in Mense Decembri, Indictione quinta decima.

[Annotata]

* al. Archembaldo

* Meurte

* forte orationem

* forte Beidsoni

* i. e. ecclesia cathedralis S. Stephani

§ V. Reformatio cœnobii Dervensis: aliquot concilia, quibus adest Sanctus: vastata per Hungaros diœcesis Tullensis; multa per Sanctum impetrata ad sublevandam illius ecclesiæ inopiam: cœpta reformatio monasterii S. Mansueti.

[Male a quibusdam assignatum tempus reformatæ abbatiæ Dervensis,] Disciplina regularis, quæ agente S. Gauzlino feliciter reducta erat in monasterium S. Apri prope Tullum; inde, eodem auctore, propagata est ad cœnobium Dervense, situm in diœcesi Catalaunensi in Campania. De facto consentiunt Calmetus & Mabillonius, sed tempus reformati Dervensis monasterii non recte assignant. Calmetus quidem col. 884 errore palpabili reformationem hanc locat circa annum 934, quo necdum erat reformatum S. Apri monasterium, licet ipse observet, ex hoc monasterio abbatem & monachos ad instaurandam in Dervensi disciplinam fuisse missos. Mabillonius vero tom. 3 Annalium pag. 429 reformationem Dervensibus communicatam existimat circa annum 936. Error hic minus manifestus est; nec tamen dubito, quin & hic calculus longe absit a vero; idque facile ostendi possit. Verumtamen ipse instaurati ordinis annus non tam facile poterit assignari, quia nec annum ipsum in ullis monumentis antiquis invenio; nec vicina illius anni vestigia. Quare prius reformationem ipsam narrabo, ut inde pro chronotaxi lux saltem aliqua affulgeat.

[49] Dervensis abbatia dudum ante data fuerat episcopo Tullensi, [quam Ludovicus Transmarinus dicitur dedisse Gauzlino:] sed ei deinde ablata, ut observat Calmetus col. 889, allegans ad id probandum diploma Ottonis II, in quo dicta abbatia restituta dicitur Gauzlino per Ludovicum regem. Necessario hic intelligendus Ludovicus IV, cognomento Transmarinus, qui primos regni annos turbatissimos habuit, & deinde bellum gessit contra Ottonem Germaniæ regem, ita ut verisimile non sit, abbatiam Dervensem Gauzlino datam fuisse ante pacem inter Ottonem & Ludovicum initam, quam Calmetus col. 903 innectit anno 942. Quin imo si conjecturas sequi velimus, nihil probabilius afferri poterit, quam abbatiam Gauzlino fuisse restitutam circa medium seculi X, sive occasione conciliorum, quæ habita sunt anno 947 Viroduni, & anno 948 Ingelhemii, sive alia quacumque occasione. Certe aliud argumentum, quod prosequar inferius, omnino persuadebit, reformationem Dervensem non diu ante medium seculi X figendam esse: nec dubitandum est, quin Gauzlinus de reformatione restituti ecclesiæ suæ monasterii quam primum cogitarit.

[50] Auctor anonymus Miraculorum S. Bercharii apud Mabillonium in Actis sec. 2 Benedict. pag. 847 exponit, [cum inde per principes seculares expulsi essent monachi corrupti;] quam omnis penitus disciplina regularis periisset in cœnobio Dervensi, ostensurusque, unde disciplina in illud cœnobium fuerit reducta, narrat reformationem Floriacensem a S. Odone Cluniacensi factam tempore Radulphi regis Francorum, ac deinde reformationem monasterii S. Apri per Gauzlinum. Hisce præmissis, docet, Benzonem abbatem, qui Dervensibus præerat, per principes seculares ejectum esse ex abbatia Dervensi, & subdit: Monachis vero suis metu invisæ Regulæ in diversa fugientibus, successerunt Fratres adducti a monasterio S. Apri: qui memoriam suæ prudentiæ nostræ hactenus ætati ostentant etiam ecclesiasticorum voluminum sagaci ordinatione. Sed quibus auctoribus intromissi, priores fuerint expulsi, supersedi scribere; ne ineptæ controversiæ aliquando videar fomentur præbuisse. Qui autem qualesque extiterint, quorum optimo studio idem locus post asperitatem tantæ hiemis quasi revirescendo floruerit, decrevi promere scriptis, ut noscant posteri, quantæ fuerint bonitatis. Quinam fuerint principes, per quos expulsus est Benzo abbas cum adhærentibus sibi monachis, noluit auctor edicere. Supra tamen dixerat, expulsum esse exardescentibus etiam tyrannicis principibus: ex quo conjicere possumus, expulsionem esse factam tempore bellorum civilium, quibus fere perpetuo implicitus fuit Ludovicus Transmarinus usque ad annum 950.

[51] [missi ex abbatia S. Apri, auctore Gauzlino, abbas & monachi,] Verum, quicumque Benzonem abbatem expulerint, Ludovicus rex abbatiam ecclesiæ Tullensi dicitur tradidisse, & S. Gauzlinus auctor fuit novæ coloniæ eo ex monasterio S. Apri deducendæ. Laudatus anonymus post verba mox data de missis ad reformationem ita habet: Primus igitur eorum domnus claruit Albericus, nobilissimis natalibus ortus, indigena Remensis, monachusque S. Apri Tullensis, qui post supradictum Benzonem competens suæ bonitati cum regimine pastorali suscepit nomen abbatis, adoptato sibi ad supplementum omnis auxilii domno Adsone jam dicto ac frequentius memorando, doctrina philosophica ac vitæ probitate spectabili. Hic ditissimis nobilibusque parentibus Jurensi tellure satus, Luxovio diversis studiis litteratoriæ artis plenissime imbutus, quem in primævo flore juventutis, affluentem verbo sanctæ eruditionis cum puritate vitæ innocentis, perspicue agnoscens Pontifex clerusque Tullensis, multis supplicationibus eductum a Vosago, substituerunt urbi Tullensi ad magisterium sacri Ordinis, ut lumen lucernæ super statuam candelabri. Ibi per aliquanta temporum volumina variis insudans divinæ præceptionis exercitiis, post maximam multorum instructionem, iterum claritas divini splendoris, videlicet Adso, opponitur effugandis Dervensibus nebulis, ad inserenda plantaria superni obsequii. Mox addit, Adsonem defuncto Alberico abbatem fuisse substitutum, pluraque de virtutibus & scriptis ejusdem prosequitur.

[52] [disciplinam instaurarunt: reformatio hæc] At illa ad propositum meum non aliter spectant, nisi ut studiosus lector inde colligat, quam insignes viros ad monasterium S. Apri primum pertraxerit Gauzlinus; ex eoque jam abundante rursum emiserit ad majorem animarum fructum in Dervensi cœnobio producendum. Fructus autem fuisse uberrimos testatur laudatus scriptor pag. 850 his verbis: Ab ejus (Adsonis) in hunc locum cum domno Alberico ingressu, omni infelicitate supradicta hæc caruit ecclesia, nec dicam caruit solummodo: verum, quod fausto utinam proferam omine: testor augmentatam omnis decoris honore usque ad exitum domni Brunonis, septimi a venerando Alberico abbatis, septem annorum lustris hanc honorifice gubernantis. Jam vero pro figenda hujus reformationis epocha circa medium seculi X, aliud subjungo argumentum. Adso annis aliquot docuit Tulli, antequam mitteretur Dervum cum Alberico. Docuit autem in reformato S. Apri monasterio. Dervensis igitur reformatio saltem aliquot annis posterior est Tullensi S. Apri, anno 935 peracta.

[53] Deinde obiit Adso in itinere, quod suscepit anno 992, [figenda est circa medium seculi 10.] ut Hierosolymam inveseret, teste eodem scriptore pag. 849. Itaque si cum Alberico abbate ad Dervense cœnobium venerit anno 950, & natus tunc erat annos triginta & octo, fuerit octogenarius, dum suscepit iter Hierosolymitanum. Atqui credibile non est, majorem octogenario fuisse Adsonem, quando tantum aggressus est iter, sed potius natu fuisse minorem, præsertim cum scriptor hæc narrans de decrepita ejus ætate non meminerit. Itaque ætas Adsonis persuadet, ut reformationem Dervensem non figamus sub initium regni Ludovici Transmarini, sed potius sub finem; cumque rex ille obierit anno 954, non longe a vero calculo aberrabimus, si reformationem illam figamus circa medium seculi X. Scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 6 pag. 473 ætatem Adsonis magis considerarunt, quam Calmetus aut Mabillonius, ideoque adventum ejus ad S. Gauzlinum locarunt circa medium seculi X, dubitaruntque, an viveret Gauzlinus, dum Tullo discessit Adso. Non multum hæc differunt a conjectura nostra: attamen existimo, Adsonem fuisse Tulli aliquot annis citius, indeque saltem discessisse ante mortem Ludovici Transmarini, & sine ullo dubio ante mortem Gauzlini. Non æque necesse est, ut dicamus eum tunc annis fere triginta octo natum fuisse, cum scientia & virtus suppleret ætatis defectum. Hinc consequenter potuit aliquot annis octogenario esse minor, etsi certo venisset ad abbatiam Dervensem ipso anno 950, aut etiam uno alterove anno citius.

[54] Anno 947 & 948 habita sunt aliquot episcoporum concilia in causa Artaldi & Hugonis, [Adest Synodo Virodunensi, Mosomensi,] de archiepiscopatu Remensi contendentium, quibus interfuit S. Gauzlinus cum aliis Germaniæ & Galliæ episcopis. Agit de iis Labbeus tom, 9 Conciliorum col. 622 & seqq.: atque inde breviter huc transferam, quæ spectant ad propositum nostrum. Præcessit conventus regum Ottonis & Ludovici cum aliquot episcopis, qui de causa contendentium judicium non tulerunt, quia synodus non fuerat indicta. Habitus est ille conventus intrante mense Augusto anni 947, ibique decreta synodus, circa medium mensis Novembris habenda eodem anno. Nomina antistitum hujus conventus non exprimuntur. Synodus vero ibi indicta, præsidente Roberto Trevirensi episcopo, & præsente cum aliis Gauzlino, habita est statuto tempore Viroduni. Missi ab hac synodo fuerunt Adalbero Metensis & Gauzlinus Tullensis, ut Hugonem unum e contendentibus ad synodum deducerent. Cum autem ille venire nollet, sedes Remensis a synodo adjudicata est Artaldo, novaque indicta synodus, Idibus Januarii anni 948 habenda. Celebrata hæc est Mosomi, præsentibus episcopis provinciæ Trevirensis, inter quos est S. Gauzlinus Tullensis, confirmataque sententia contra Hugonem iterato recusantem adesse, communioneque eidem interdictum, donec se purgaret in generali synodo, quæ simul indicitur.

[55] In hac synodo, quæ habita est die VII Junii anni 948 apud Engilenheim, id est, Ingelhemii in Palatinatu prope territorium Moguntinum, non modo præsentes fuerunt Otto rex Germaniæ & Ludovicus Franciæ, [& Ingelhemiensi.] sed etiam Marinus Apostolicæ Sedis legatus cum plerisque episcopis Germaniæ, Lotharingiæ, & aliis quibusdam ad imperium spectantibus; atque ea de causa generalis vocatur. Artaldus ibidem declaratus est archiepiscopus Remensis, & Hugo ipsius æmulus excommunicatus. Similiter excommunicatio decreta contra Hugonem principem, cognomento Magnum, nisi satisfaceret in concilio: & alia quædam statuta sunt, ut videri potest apud Labbeum laudatum col. 623 & seqq. Hisce conciliis certo adfuit S. Gauzlinus: fuerunt & alia quædam ejus tempore celebrata; at eum aliis adfuisse non invenio. Quare ad posteriora Sancti gesta accedo, omissis aliis quibusdam minoris momenti, quæ postmodum breviter ad ordinem revocabo.

[56] [Urbs ac diœcesis Tullensis ab Hungaris vastata,] Si plenam habere fidem Richerio Senoniensi oportet, maxima calamitas ecclesiam Tullensem afflixit tempore S. Gauzlini. Quippe scriptor ille in Chronico Senoniensi cap. 12 ita habet: Vivente adhuc dicto Gozelino quædam gens aliena episcopatum. Tullensem & ipsam civitatem patientia Dei adeo vastaverunt, ut in principali ecclesia tres tantum clerici remanserint, qui vix ibidem valebant sustentari. Gozelinus vero venerabilis episcopus videns episcopatum ad tantam devenisse miseriam, indoluit. Adiit quippe magnates, duces, barones, & alios Christi fideles, ut eorum auxilio ecclesiæ inopia relevaretur. Otto itaque tunc imperator Romanus, cum comperisset dictum Tullensem episcopatum ad tantam inopiam devenisse, pietate motus, industria & sagacitate dicti Episcopi ipsum episcopatum reparavit, ut videretur de novo exstructum fuisse. De tanta urbis & diœcesis Tullensis clade nihil dicitur in Vita S. Gauzlini. Constat tamen ex Flodoardo ad annum 954, & ex aliis scriptoribus, Lotharingiam anno 954 vastatam esse ab Hungaris, quos dux Conradus evocaverat. De iis laudatus Flodoardus hæc memorat: Anno DCCCCLIV præmemoratus Conradus, pacto cum Hungaris inito, eos per regnum Lothariense deducit usque in terram Ragenarii (Hannoniæ ducis) scilicet æmuli sui, atque Brunonis episcopi Coloniensis, quem Otto Lotharingiæ ducem creaverat in locum depositi Conradi.

[57] [ecclesiaque ad paupertatem redacta, sublevatur per Sanctum:] De incursu Hungarorum in Lotharingiam & Galliam, anno 954 peracto, plura non affero, cum de urbe Tullensi nominatim non agatur, ita ut verisimile sit, non tantum fuisse Tullensium damnum, quantum Richerius, tribus seculis posterior, allegatis verbis asseruit. Gravi tamen damno affectos Tullenses facile crediderim, cum Conradus ipse Metensem urbem anno 953 depopulatus sit, teste Flodoardo: qui rursum ad annum 954 ita habet: Lotharienses tam Conradi ducis infestationibus quam mutuis inter se deprædationibus lacerantur. Quare magnam fuisse cladem Tullensis urbis & territorii facile credo, illamque illigandam anno 954, omnino existimo. Dubitari quoque nequit, quin magna fuerit Tullensis ecclesiæ inopia, non solum ob cladem per Hungaros illatam, sed vel maxime ob bella fere perpetua, quibus Lotharingia viginti & pluribus annis fuerat vastata. Hinc primo intelligitur, qua de causa tot abbatias aliosque census obtinuerit S. Gauzlinus. Secundo ex eadem observatione probabiliter infertur, plerasque don