Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September III           Band September III           Anhang September III

8. September


DIES OCTAVA SEPTEMBRIS.

SANCTI, QUI VI IDUS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Ammonius M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Faustus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Serapion M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Pius M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Pius alter M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Theophilus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Neotherius M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Nemesus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Arion M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Ammon M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Petrus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Sabinus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Demetrius M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Didymus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Mitisorus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Panetus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Achilles M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Isidorus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Serapion M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Magita M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Oroseus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Silvanus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Arapion M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Demetrius M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Severus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Severus forte alter M. Alexandriæ in Ægypto.
Multi anonymi MM. Alexandriæ in Ægypto.
S. Adrianus martyr Nicomediæ in Bithynia.
Socii viginti & tres Nicomediæ in Bithynia.
Item S. Natalia conjux Adriani prope Byzantium in Thracia.
S. Timotheus M. Antiochiæ.
S. Faustus M. Antiochiæ.
S. Eusebius M. Gazæ in Palæstina.
S. Nestabus M. Gazæ in Palæstina.
S. Zeno M. Gazæ in Palæstina.
S. Nestor M. Gazæ in Palæstina.
S. Belina Virg. Mart. apud Lingones in Campania.
S. Bertewinus vel Berthvinus, patronus parœciæ cognominis, in diœcesi Cenomanensi.
S. Vidianus Mart. in loco Martres diœcesis Rivensis.
S. Corbinianus primus episcopus Frisingensis in Bavaria.
S. Ugo episcopus conf. Volaterris in Tuscia.
B. Comitissa virgo Venetiis.
B. Seraphina vidua & abbatissa Pisauri in Marchia Anconitana.

PRÆTERMISSI ET AD ALIOS DIES RELATI.

Gudila archidiaconus Toletanus hoc die, quo obiisse scribitur, annuntiatur a Castellano ut Sanctus. Apud Joannem Tamayum Salazar in Martyrologio Hispanico, & apud Ferrarium in Catalogo generali ponitur die XXVII Augusti, ubi in Prætermissis requisivimus sufficientia argumenta cultus publici. Etenim, quæ afferuntur in Martyrologio Hispanico, non sufficiunt ad probandum in publica veneratione Gudilam aliquando fuisse: epigramma enim, quod dicitur Auli Hali, pro fictitio haberi debet. In Vita S. Juliani Toletani episcopi, data apud nos VIII Martii, elogio honoratur & sanctæ recordationis Gudila diaconus dicitur. Quare consule hanc Vitam VIII Martii.
B. Santucciam abbatissam ad hunc diem retulit Jacobillus tom. 2 de Sanctis Umbriæ. De ea actum est ad XXI Martii.
SS. Tiburtii, Fortuniæ & Sabiniani hoc die Massacii facta est translatio, ut relatum est in S. Angelo Camaldulensi ad diem VIII Maii.
B. Maria uxor S. Isidori Agricolæ Tordelagunæ in Castella hoc die putatur mortua & colitur antiquo instituto, tum in eremitorio, ubi sepulta primum fuit, tum in ecclesia Franciscanorum, ad quam anno 1615 translata sunt ossa, concurrentibus eo vicinorum vicorum inquilinis. Hinc Castellanus eam hodie habet in Addendis sui Martyrologii. Sed vita ejus, virtutes & miracula difficulter sejungi possunt ab historia sancti sui conjugis. Quare omnia conjunctim, licet sub novo titulo dedimus XV Maii.
S. Bernardinus Ord. Minorum hodie ponitur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Colitur, & Vita ejus data est, ad XX Maii.
S. Chlodulphi episcopi Metensis hoc die meminit Grevenus, Ferrarius, & Martyrologium Germanicum Canisio adscriptum. At de eo cum aliis apud nos actum est die VIII Junii.
S. Disibothi confessoris, qui alias Disibodus dicitur, memoriam hoc die annuntiat Rabanus, quem & alii quidam secuti sunt. Nos de S. Disibodo episc. conf. cum aliis martyrologis egimus die VIII Julii.
Doda uxor S. Arnulphi, & mater S. Chlodulphi, Metensium episcoporum, apud Grevenum & Canisium annuntiatur cum S. Chlodulpho ad hunc diem; sed de cultu ipsius nihil reperio. De ea consuli potest Commentarius prævius ad Vitam S. Arnulphi § 2, & Vita ipsa ad XVIII Julii.
S. Prisci Romani translatio ad templum domus professæ Pragensis hac die facta est. Vide dicta in Joanne & Prisco ad XVIII Augusti.
Bega Virgo Scota apud Camerarium relata est ad hunc diem. Apud alios ponitur die, quo apud nos data est, VI Septembris.
Nativitas Sanctissimæ Virginis Deique Genitricis Mariæ hodie celebratur in Ecclesia Latina ac Græca, atque in omnibus fere Martyrologiis aliisque Fastis sacris annuntiatur; sicut etiam habetur in Sacramentariis Gelasii & Gregorii Romanorum Pontificum. Certo tamen dici nequit, quo tempore antiquissimis Fastis sit inserta. Quare de antiquitate quidem illius festivitatis omnino constat; at non liquet, quo tempore fuerit instituta. Baronius in Annotatis ad Martyrologium observat & probat, necdum fuisse institutam tempore S. Augustini. Institutam quoque fuisse post tempora S. Leonis Magni, sive post medium seculi V, colligitur ex Sacramentario laudati Leonis Papæ, quod nuper editum est in Prolegomenis ad Anastasium Bibliothecarium Romæ recusum tom. 4: nam in illo nulla habetur mentio de Nativitate beatæ Virginis. Contra certum est, Nativitatem Mariæ celebratam fuisse Romæ tempore Sergii I, qui sedit sub finem seculi VII: id enim liquet ex Anastasio Bibliothecario in Sergio, & confirmatur ex Alcuino Lib. de divinis Officiis cap. 7. An vero eadem festivitas usitata fuerit tempore Gregorii Magni, sive circa finem seculi VI; ac tempore Gelasii Papæ, sive ante finem seculi V, non tam certo definiri potest, cum libri Sacramentorum sint postea aucti. Nihilo magis constat, quo tempore festivitas illa per totam Ecclesiam celebrari cœperit. In Opusculo de perpetua Virginitate & parturitione sanctæ Mariæ, quod nomine S. Ildefonsi seculo VII archiepiscopi Toletani insertum est Bibliothecæ Patrum tom. 7 editionis Coloniensis a pag. 447, varia leguntur pag. 448 & 449 de Nativitate beatissimæ Virginis per totam Ecclesiam celebrata. Pauca huc transfero: Nullius igitur Nativitas celebratur in mundo, nisi Christi, & ejus (Mariæ) atque beati Joannis. Si ergo Opusculum istud vere sit S. Ildefonsi, ut aliquot seculis creditum est, jam seculo VII Nativitas Virginis per totam colebatur Ecclesiam. Verum neoterici quidam scriptores, quorum agmen duxerunt Acherius & Mabillonius, malunt lucubrationem illam attribuere S. Paschasio Radberto, qui seculo IX fuit abbas Corbeiensis. Mabillonius sec. 2 Benedict. pag. 519 variis rationibus sententiam suam probare conatus est, iisque effecit, ut eam deinde plerique sint secuti, inter quos est Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana veteri. Verumtamen anno 1742 Romæ impressa est Dissertatio, cujus hic est titulus: Vindiciæ sermonis S. Ildefonsi archiepiscopi Toletani de Perpetua virginitate ac parturitione Dei Genitricis Mariæ, a Ludovico Andruzzi comite sancti Andreæ ac Theologiæ doctore dicatæ eminentissimo ac reverendissimo principi S. R. E. Cardinali Ludovico Bellugæ.
Dedicatio templi B. Mariæ Virginis Montis-serrati in Hispania, & templi Dominæ nostræ de Lætitia in ditione Laudunensi Galliæ, hac die memoratur apud Balinghem in Kalendario Sanctissimæ Virginis Mariæ.
Imaginem Sanctissimæ Virginis Aspricollensem in Brabantia hodie celebrat Miræus in Fastis Belgicis.
Ven. Margarita de Claves vidua, de cujus beatificatione tunc agebatur, a XXIII Junii ad hunc diem remissa est, ut Vita ipsius daretur, si quis cultus publicus interim permissus esset a Sede Apostolica. At de eo nihil hactenus intelleximus.
Basilides martyr hodie est in variis Fastis Copticis, sed in quibusdam scribitur Basilius, ut etiam notavit Jobus Ludolfus. Habeo breve Basilidis elogium ex Menologio Ms. Coptico Latine redditum, in quo Basilides totius Ægypti gubernator fuisse dicitur, atque exercitum congregasse, ut pro fide pugnaret contra Diocletianum imperatorem. At, si vera dicuntur, Diocletianus eum misit in Africam, ubi a præfecto comprehensus, cruciatus, ac demum capite minutus est. Fabulosa hæc sunt, aut certe fabulis deturpata.
S. Viola martyr in Menologio Coptico jam dicto tale habet elogium, prout nobis Latine communicatum est. In hac die certamen Sanctæ Violæ tempore Saporis regis Persiæ. Hæc erat senex valde. Fuit autem ducta in captivitatem cum novem millibus Christianis. Rex autem cruciavit eam simul cum principe magorum diversis cruciatibus, & tandem obtruncavit caput ejus. Compertum habemus post obtruncationem capitis ipsius elatum fuisse sanguinem ipsius in longinqua spatia, & debilitatam fuisse vim hostium, & lumen solis obtenebratum, & factum plenum eum locum suavissimo odore. Plura non habemus de Viola: at notamus illud non esse proprium ipsius nomen, sed nomen ipsius proprium sic redditum fuisse Latine ab interprete minus perito. Hinc dubitari potest, an forte eadem non sit cum sequente, quæ est apud Ludolfum.
Panephysis hodie occurrit in Fastis Alexandrinæ ecclesiæ apud Jobum Ludolfum, qui notat esse hic nomen mulieris martyris, licet alias urbs Ægypti prope Alexandriam idem habeat nomen, Adoptata est Panephysis a Castellano ut martyr sancta; at nobis aliunde ignota est.
Valentinianus episcopus Curiensis in Rhetia sanctus vocatur a Ferrario in Catalogo generali, ubi laudat Democharem & Cratepolium. At prior Sancti titulum Valentiniano non attribuit, uti nec Bruschius facit in Catalogo episcoporum Curiensium. Quare Cratepolium, qui Valentinianum in Sanctis Germaniæ pag. 141 memoravit cum Sancti titulo, ducem secutus est Ferrarius, qui fatetur eum non coli officio ecclesiastico. Nos neutrum hic sequemur, cum de Sancti titulo olim illi antistiti attributo nobis non constet.
Anastasius Papa II hodie memoratur a Castellano cum titulo beati. In variis quoque Pontificum Romanorum catalogis sancti titulum nomini ipsius appositum invenio. At nec nomen Anastasii II in ullo antiquo Martyrologio annuntiatum, nec ullum publici cultus vestigium ullibi reperio.
Walterus de Baumont monachus Valcellensis Calendario Ordinis Cisterciensis cum titulo beati adscriptus legitur; sed sine indiciis cultus publici.
Alphonsus conversus Ordinis Cisterciensis in Hispania Calendario & Menologio illius Ordinis insertus est cum titulo beati; sed nihil ibidem de cultu; ut venerabilem annuntiat Saussayus.
Uda inclusa Ordinis Cisterciensis Namurci in Belgio in Menologio apud Henriquez beatæ titulo ornatur; at cultum illius non reperio: venerabilis item vocatur a Saussayo.
Alanus de Rupe, Ordinis Prædicatorum, beatus vocatur hodie apud Raissium, & apud scriptores Ordinis sui, qui eidem longa texuerunt elogia. At nihil reperio de cultu ipsius publico; & Saussayus eum venerabilibus tantum aggregavit.
Conradus Teutonicus apud Marchesium & apud Carolum De Saint Vincent beati titulo honoratur: miraculis item claruisse dicitur, ac aliquid de corpore ad decentiorem locum translato additur. At sufficientia publici cultus argumenta non reperio.
Dominicus Castellet presbyter Ordinis Prædicatorum in Japonia, quo ad fidem prædicandam navigaverat, cum quatuor Sociis lento igne combustus est, uti prolixius legi potest apud Carolum De Saint Vincent in Anno Dominicano ad hunc diem; vel apud Marchesium in Diario.
Ursula Valentina, tertii Ordinis S. Dominici, beata item vocatur, & elogio celebratur ab eodem scriptore. Eamdem quoque beatam vocat Arturus in Gynæceo. Verum cum pia hæc Virgo obierit anno 1608, ideoque nequeat cultum habere immemorabilem, uti etiam constat de Dominico Castellet mox memorato; satis patet titulum beati aut beatæ ab illo auctore multis attribui, qui cultum non habent. Quare consuli potest laudatus auctor aut Marchesius, apud quos & alii quidam memorantur virtutibus insignes.
Gisla Centulli Benearnensis comitis primum uxor, deinde monialis in monasterio Marchianensi, ut beata hodie annuntiatur ab Arturo in Gynæceo, sed sine justa ratione, ut liquet ex iis, quos laudat, scriptoribus; cum hi quidem egregium Gislæ factum narrent, sed nihil de ipsius morte habeant, nedum de cultu.
Pacificus Spoletanus occisus a Sarracenis, & Cornelius Musius Lugduni Batavorum a Calvinianis peremptus, aliique plures cum titulis beatorum celebrantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano; at nullum inter illos invenio cultu publico honoratum præter B. Seraphinam a Columna, de qua hodie tractabitur.
Petrus Claver, Societatis Jesu presbyter, Carthagenæ in America defunctus, conversione infidelium plurimorum, virtutibusque ac miraculis inclytus, hodie ut venerabilis celebratur in Menologio Ms. Societatis Jesu. Erit fortasse de Viro hoc apostolico, qui in multis cum S. Francisco Xaverio comparari potest, latissime agendum, cum hoc tempore causa ipsius beatificationis tractetur a Sacra Rituum congregatione.
Hieronyma Virgo Ordinis Minimorum tertiaria ab Arturo in Gynæceo beata nominatur. At scriptor ille titulum istum sine legitima ratione multis aliis attribuit. Quare de Hieronyma illa Paterni defuncta videri potest Franciscus Lanovius in Chronico Ordinis Minimorum ad annum 1525 num. 5, ubi virtutes ipsius brevi celebrantur elogio.
Agilramus monachus Gorziensis ut venerabilis ponitur apud Menardum, qui de eo videri potest in Observationibus pag. 685.
Translatio multarum reliquiarum hac die contigit Faventiæ anno 1641 in ecclesia S. Hippolyti, Ordinis Camaldulensis, ut ad majores nostros anno 1677 perscripsit Andreas Vallemarius abbas ejusdem Ordinis. Translatas reliquias ille enumeravit hoc ordine & modo: De capite S. Hippoliti mart. De ossibus S. Laurentii mart. De S. Hippolito mart. De ossibus S. Innocentii mart. De ossibus S. Clementis mart. De ossibus S. Dionysii mart. S. Felicitatis mart. S. Constantii mart. S. Leonis mart. S. Riccardi mart. S. Antonini mart. S. Hilarii mart. S. Martini mart. S. Justi mart. S. Appollonii mart. S. Vitalis mart. S. Tranquillini mart. S. Quirini mart. S. Vincentii mart. S. Victoris mart. S. Barbaræ virg. & mart. S. Candidæ mart. S. Primitivæ virg. & mart. Hæ omnes reliquiæ obtentæ fuerant Romæ per reverendissimum patrem Taddæum, abbatem generalem Ordinis Camaldulensis.
Severus M. brevissime memoratur in Menæis impressis. Forte idem est cum Severiano, quem die sequenti Menologia Græca annuntiant IX Septembris.
S. Artemidorus M. hodie celebratur in Menæis Græcis, cras vero in Menologio Sirletiano, ubi dabitur IX Septembris.
S. Petrus de Chavanon, primus præpositus Piperacensis, annuntiatur hodie a Castellano; sed colitur die sequenti IX Septembris.
S. Sergii Papæ memoria hodie est in codicibus aliquot auctis Usuardi, & in Martyrologiis aliis recentioribus; at sequente die in pluribus ac in Martyrologio Romano IX Septemb.
S. Gorgonii martyris Romæ hodie meminit Maurolycus. Verum Gorgonium hunc, sive idem sit cum Nicomediensi, sive alius, quod suo loco investigabitur, vetustissima Martyrologia referunt ad diem IX Septembris.
SS. Rufi & Rufiani MM. memoria est hodie in Menæis Græcis, indeque sumpta est a Galesinio, quem sequitur Ferrarius. In Menologio Sirletiano, ex quo eos Martyrologio Romano inseruit Baronius, vocans Ruffinum & Ruffinianum, dilati sunt in diem sequentem IX Septembris.
S. Theodora annuntiatur in Fastis Alexandrinæ ecclesiæ apud Jobum Ludolsum, & in Menologio Coptico cum brevi elogio, ex quo colligitur illam ipsam esse, quam habet Martyrologium Romanum die XI Septembris.
S. Thomas a Villa Nova ex Ordine Augustiniano archiepiscopus Valentinus, ut hodie defunctus celebratur in nupero Martyrologio Romano; sed ibidem recurret, dum colitur, die XVIII Septembris.
Ethelburga regina Northumbriæ, ac post mortem S. Edwini regis conjugis sui vidua velata in monasterio Lyming in Cantio, ubi sancte obiit ac sepulta est, jam memorata est heri ex Ferrario & Arturo, ut hic de ea ageremus, si de cultu constaret. Verum inscriptam quidem reperimus Martyrologio Anglicano Wilsoni, indeque translatam ad Martyrologium universale Castellani; at nulla alia habemus argumenta cultus ecclesiastici, qui ex laudatis Martyrologiis non satis probatur. Quapropter Ethelburgam, alias Edelburgam, & apud Bedam lib. 2 Hist. cap. 9 alio nomine, quo uti voluit Castellanus, etiam Tate dictam, disserimus usque ad diem IV Octobris, quo colitur S. Edwinus conjux ipsius, quocum Acta Ethelburgæ onnexa sunt IV Octob.
Moveanus abbas in Scotia hodie cum titulo Sancti memoratur a Ferrario in Catalogo Generali, notatque patronum esse Kippani loci in Scotia. Dempsterus eumdem annuntiat, dicitque in Kippan esse patronum, de quo mira narrantur. Castellanus Moveanum inseruit Sanctis certo cultus die carentibus, notatque forte eumdem esse cum venerabili Movenno, quem nonnulli Sanctum vocant. De cultu Moveani dubitare videtur Colganus: nam ad XX Januarii in appendice ad Vitam S. Fechini recenset Sanctos ex familia S. Brigidæ seu stirpe Eochadii Finni ortos, interque eos S. Moveanum nominat. Deinde vero in Triade thaumaturga appendice 4 ad Vitam S. Brigidæ cap. 3 rursum agit de Sanctis ex familia S. Brigidæ oriundis, aitque duos ex iis rejiciendos. Ex hisce autem duobus unus videtur Moveanus, cum duodecim aliorum Sanctitatem probet, hunc vero non recenseat ibidem. Quare Moveanum alio interim remittimus, quia Grevenus die 12 Octobris annuntiat in Scotia Moveum abbatem, de quo hactenus dubitamus, an forte non sit idem Examinari omnia poterunt XII Octobris.
S. Wandelini episcopi translatio inserta est Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Episcopi titulus omitti poterat in Wandalino aut Wendalino, de quo disputabitur ad XXI Octobris.
S. Gelasius Papa hodie annuntiatur a Castellano, sed deinde iterum ab eodem datur cum Martyrologio Romano ad XXI Novembris.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
AMMONIO, FAUSTO, SERAPIONE, PIO, ALTERO PIO, THEOPHILO, NEOTHERIO CUM PLURIBUS ANONYMIS: ITEM DE NEMESO, ARIONE, AMMONE: ITEM DE PETRO, SABINO, DEMETRIO CUM ALIIS XL: ITEM DE DIDYMO, MITISORO, PANETO, ACHILLE, ISIDORO, SERAPIONE, MAGITA, OROSEO, SILVANO, ARAPIONE CUM PLURIMIS ANONYMIS: ITEM DE DEMETRIO, SEVERO, CUM ALIIS XI VEL XII: ITEM DE SEVERO CUM ALIIS XL.
ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

SYLLOGE CRITICA.

Ammonius M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Faustus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Serapion M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Pius M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Pius alter M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Theophilus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Neotherius M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Nemesus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Arion M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Ammon M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Petrus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Sabinus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Demetrius M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Didymus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Mitisorus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Panetus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Achilles M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Isidorus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Serapion M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Magita M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Oroseus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Silvanus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Arapion M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Demetrius M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Severus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Severus forte alter M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Multi anonymi MM. Alexandriæ in Ægypto

AUCTORE J. S.

[Martyres ex Fastis dati, non sunt illi, quos habet Eusebius lib. 6 cap. 41,] Ingentem Martyrum Alexandrinorum, partim nominatorum partim anonymorum, numerum hodie exhibent apographa Hieronymiana, ex quibus Usuardus tres nominatim recensuit cum anonymis viginti duobus. Verba Usuardi hæc sunt: Alexandriæ sanctorum Ammonis, Theophili, Neotherii, & aliorum viginti duorum. Translata deinde hæc sunt ad Martyrologium Romanum, addita solum voce martyrum. Credidit Baronius in Annotatis hosce esse martyres illos Alexandrinos, de quibus scribit Dionysius Alexandrinus apud Eusebium libr. 6 cap. 34, nimirum versionis Latinæ in veteri editione, in editione Valesii lib. 6 cap. 41. At eam opinionem, quæ non apparet probabilis, jam refutavit Florentinius in Annotatis ad Martyrologium Hieronymianum hac die. Quin & Baronius ipse ab ea conjectura videtur postea recessisse, nam quinque milites martyres, de quibus loco assignato apud Eusebium agitur, & inter quos primus est Ammon, ultimus Theophilus, Martyrologio Romano inseruit ad XX Decembris. Alios esse, qui hoc die ponuntur, insinuat diversitas nominum, ex quibus duo tantum congruunt, eaque apud Ægyptios maxime obvia, videlicet Ammon & Theophilus. Præterea quinque illi martyres apud Eusebium, quorum primus est Ammon, omnes nominantur, nec plures fuisse dicuntur: hic vero in Hieronymianis plures nominatim recensentur, & plurimi adduntur anonymi, ita ut dubitandum non videatur, quin hi ab illis sint distincti.

[2] Florentinius, refutata Baronii conjectura, aliam ipse profert præcedente saltem probabiliorem, [neque illi, quos memorat lib, 8 cap. 13:] sed ne vel sic quidem satis mihi verisimilem. Ex nominibus potius Ammonis, inquit, Fausti, & Didi sive Dimi, & Petri, qui inter alios plures hic producuntur, putarem hos ex episcopis & presbyteris illis esse posse, quos Alexandriæ & per totam Ægyptum & Thebaïdem coronatos refert Eusebius lib. VIII cap. XIII recentioris editionis. Profecto cum Eusebius numeret inter eos præsides ecclesiarum, qui religionis, quam prædicabant, sinceritatem fuso sanguine declararunt, neque instituti ejus tunc sit, vel socios addere, vel agones narrare, nihil vetaret Alexandrinorum adductum Martyrum chorum ex eorumdem præsulum & presbyterorum discipulis ac sociis fuisse, sicuti certum est, ab eodem Eusebio duos distinctos Ammonios Alexandrinos numerari. Martyres, quos cum memoratis hodie eosdem suspicatur Florentinius, recensentur in Martyrologio Romano ad XXVI Novembris. Verum unica ratio, quæ militat pro illa opinione, sumitur ex tribus aut quatuor nominibus, quorum tria plane eadem sunt, & quartum simile. At plura sunt diversa, ita ut paucorum nominum consonantia sufficiens non præbeat tali conjecturæ fundamentum, præsertim cum nomina illa sint obvia multisque communia. Addi contra opinionem Florentinii potest, quod S. Petrus Alexandrinus Hieronymiano Martyrologio insertus sit ad XXVI Novembris. Quapropter recensitos hodie Martyres ab utraque jam memorata martyrum classe distinctos probabilius existimo.

[3] Referuntur ii in Martyrologiis Hieronymianis, quæ edidit aut in Annotatis laudavit Florentinius. [omnes videntur in sex turbas dividi: prima eorum turma,] In Hieronymianis magis contractis, qualia apud nos edita sunt post tom. VII Junii, quibus accedit Gellonense tom. 2 Spicilegii recusi, non recensentur omnes, sed aliqui tantum e multis. Breviora igitur hæc missa faciam, quia prodesse nequeunt ad confusionem, quæ in prolixioribus conspicitur, utcumque tollendam. Florentinius totam hanc Martyrum multitudinem in sex turmas dividit. Prima turma in textu apud ipsum ita exprimitur: In Alexandria natalis sanctorum Ammoni. Fausti. Serapionis. Pii. Item Pii. Teofili. Neotheri. & aliorum XVIII. Ab hisce non longe recedit Corbeiense; pro Fausto tamen Justum substituit, & anonymorum numerum auget, ita habens: In Alexandria natalis sanctorum Ammoini, Justi, Serapionis, Pii. Item Pii, Theophili, Neoteri & aliorum viginti duorum. Epternacense, a Florentinio vetustissimum passim dictum, anonymorum numerum magis auget; ac septem primos exprimit hoc modo: In Alexandria Ammoni, & aliorum XXX. Fausti, Serapionis, Pii, item Pii, Theofili, Neotheri, & aliorum XXIII. Quis modo divinet, ubi recte expressus sit anonymorum numerus? Id unum mihi dicendum videtur, septem nominatos esse admittendos, prout eos in titulo expressi, cum numero indefinito anonymorum; nec Justum inter septem illos numerandum, cum in unico tantum reperiatur exemplari, sed Faustum, qui in aliquot etiam contractioribus habetur.

[4] [secunda & tertia,] Secunda Florentinii turma hæc est in ejus textu: Nemesi. Arioni. Ammoni. Iidem sequuntur in Corbeiensi ac in Epternacensi, sed pro Ammoni in Corbeiensi legitur Ammon; pro Arioni in Epternacensi Arionis. Sequitur apud Florentinium turma tertia, cujus ducem suspicatur S. Petrum episcopum Alexandrinum, sed minus probabiliter; ut jam monui. Verba accipe: Passio sanctorum Petri. Savini. Demetri. cum aliis XL. Consonat fere Corbeiense, ita habens: Passio sancti Petri, Sabini, Demetrici cum aliis quadraginta. Epternacense hosce præcedentibus jungit, omissa voce Passio, nominaque exprimit hoc modo: Petrini, Severi, Demetri, & aliorum XL. Videbit studiosus lector ubique eumdem hic esse Martyrum numerum, sed nomina diverso modo expressa: nam Petrus, alias scribitur Petrinus, qui Demetrus duobus locis vocatur, uno dicitur Demetricus, ac verisimiliter Demetrius fuit nominatus; Sabinus vero aut Savinus, nomine magis diverso Severus uno loco scribitur.

[5] [turma quarta,] Turma quarta sic exprimitur apud Florentinium. Didimi. Nitisori. Paneti. Achilli. Hysidori. Serapionis. Magitæ. Orosei. Silvani. Serapionis *, & aliorum DXXII. Bis occurrit Serapionis, sed monet Florentinius in textu semel legendum Arapionis, quod ob alia exemplaria intelligendum putem de ultima voce, licet linea ab ipso assignata contrarium innuat. Corbeiense ita habet: Didimi, Mitisori, Paneti, Achilli, Isidori, Serapionis, Migitæ, Orosei, Silvani, Arepionis, & aliorum Septingentorum quatuor. Epternacense: Dudini, Mitosori, Panemoti, Achilæ, Sidori, Serapionis, Migiliæ, Orosei, Silvini, Orobionis, & aliorum CXXII. Ubi decem Martyres eodem ordine exprimuntur, sed nomina non omnino congruunt, quia uno aut altero loco sunt corrupta. Præterea numerus Anonymorum hic maxime est diversus; nec facile divinavero, ubi rectius sit expositus. In Blumiano codice apud Florentinium pag. 1068 legitur, Et aliorum DCCXXIII. Unum hic certum videtur, anonymos fuisse multos.

[6] [quinta & sexta: numerus anonymorum in Fastis valde diversus.] Quinta horum Martyrum turma sic paucis exprimitur apud Florentinium: Demetri. Severi, cum aliis XI. In Corbeiensi: Item Denetri, Severi, cum aliis undecim. Major primæ vocis mutatio est in Epternacensi, ubi & anonymus unus additur hoc modo: Metri, Severi, cum aliis duodecim. Sexta demum turma recensetur in duobus prioribus Martyrologiis: at ea in Epternacensi non legitur. Florentinii textus sic habet: Item Severi cum aliis XL. Eadem verba sunt in Corbeiensi, in quo hæc adduntur: In ea die collectio multorum martyrum corporum. Hæc verba insinuant, multos eo die martyrio coronatos, idque abunde liquet ex dictis omnibus: nam viginti sex nominatim exprimuntur in duobus exemplaribus: atque ex iis unus tantum Severus in Epternacensi prætermittitur. Anonymi in textu Florentinii enumerantur sexcenti triginta & unus: in Corbeiensi recensentur octingenti & septemdecim: in Epternacensi vero tantum ducenti viginti & septem. Tanta differentia in numero anonymorum & nominum quorumdam luxatio ex sola codices exscribentium negligentia oritur; ex eaque etiam in Epternacensi omissus videtur Severus cum quadraginta anonymis, nisi in aliis perperam sit repetitus, de quo nonnulla potest esse suspicio.

[7] Florentinius in Annotatis dubitat, an omnes enumerati Martyres passi sint Alexandriæ: [Martyres hi non videntur attribuendi diversis Ægypti locis,] quin & eidem probabilius ex indiculi serie videtur, laudatos Martyres universim in Ægypto fuisse passos. Id omnino mihi quoque videretur dicendum, si constaret, hosce Martyres ex iis esse, de quibus Eusebius lib. 8 cap. 13 sic habet: Ex iis porro, qui Alexandriæ & per totam Ægyptum ac Thebaïdem nobili martyrio perfuncti sunt, primus omnium nominandus est Petrus Alexandrinæ ecclesiæ episcopus, Christianæ religionis doctor eximius: & inter ejus presbyteros Faustus, Djus atque Ammonius, perfecti martyres Christi: præterea Phileas & Hesychius, Pachumius ac Theodorus, diversarum in Ægypto ecclesiarum episcopi: sexcenti denique alii minime obscuri, qui per ecclesias, in illis locis ac regionibus constitutas, multis laudibus celebrantur. Quorum omnium pro vero Dei cultu toto orbe confecta certamina, & quæ singulis eorum acciderunt, omnia accurate commemorare, non est officii nostri, sed eorum potius, qui res gestas oculis suis contemplati sunt. Si, inquam, constaret de hisce nunc agi in Martyrologiis; existimarem etiam, tam diversas Martyrum turmas consequenter memorari, quia diversis Ægypti locis sunt passi. Verum cum pauca tantum nomina eaque obvia congruant, ac nullus recenseatur ex Ægyptiis episcopis per Eusebium nominatis, probabilius credo de iis non agi hoc loco: aut certe, si forte de Alexandrinis per Eusebium nominatis agatur; reliquos quoque, quos Martyrologia expresserunt, Alexandriæ passos esse: solet enim in Hieronymiano Martyrologio locus martyrii exprimi, & reliqua Ægyptus ab Alexandria distingui.

[8] Quapropter potius existimo, hosce omnes Martyres Alexandriæ passos esse. [sed uni Alexandriæ: ubi forte in variis vicis passi sunt:] Verum cum frequentes ibi fuerint persecutiones, partim imperatorum edictis excitatæ, partim levitate gentilium Alexandrinorum cœptæ; malim fateri, me nihil reperire in Eusebii Historia, quod satis certo de hisce Martyribus exponi possit; adeoque ignorari cum tempus tum modum martyrii. Modus, quo in Martyrologiis recensentur per turmas quasi diversas, nonnullam quidem ingerere potest suspicionem de morte illis illata per tumultum quemdam gentilium, qui in diversis urbis locis turmas quasdam Christianorum occidere potuerunt. At nihil certi potest dici: nam ob alias quoque rationes eo modo memorari poterant. Ceterum non pauci ex his iterum videntur annuntiari ad X Septembris. Certe locus ibi etiam assignatur Alexandria; & nomina pleraque, etsi ibi pauciora sint, cum hodiernorum Martyrum nominibus consonant, ita ut omnino mihi persuadeam aliquos ex hisce ibi repeti, sive quod illi revera eo die sint coronati, sive probabilius quod negligentia exscribentium laterculi loco suo moti fuerint, indeque ex solo errore iidem ibidem fuerint reproducti, ut non raro fit in apographis Hieronymianis.

[9] [multi, ad 10 Septembris in Hieronymianis recensiti,] Quidquid sit, eos ad X Septembris solum breviter Prætermissis inserere statui, ideoque verisimiliter eosdem cum hodiernis esse hic paucis ostendam de singulis. Ita habet textus apud Florentinium: In Alexandria natalis sanctorum Nemesi. Ammoni. Orionis. Herosi. (in Epternacensi Orosi.) & aliorum DCCCVI. Didimi. (ibidem Dudini.) Mererori. (in Corbeiensi & Epternacensi Meresori) Panaepsi (in Corbeiensi Panepsi, in Epternacensi Panopia) Achillei *. Niceti. Item Ammoni. Herosi. (alias Orosi & Arosi) Silvani. Oroponi. (alias Oropion & Aroponi) Nimisini, in Epternacensi Nemisini & aliorum VIII. Panemodi. (in Epternacensi Panemoti) Nicenti (in aliis Niceti) Silvini. Hactenus Martyrologia. Jam vero rationes accipe, ob quas cum hodiernis eosdem putem. Primo ex toto illo numero nullum eo die memorarunt martyrologi medii ævi, ut alias sæpe faciunt, præsertim Usuardus. Secundo nominum similitudo persuadet, eosdem utroque loco commemorari. Quippe tres primi, nimirum Nemesus aut Nemesius, Ammon aut Ammonius & Orion hodie quoque junguntur, una tantum littera mutata in nomine Orionis, pro quo legitur Arionis aut Arioni. Qui quartus est Herosus aut Orosus, potest esse Oroseus, qui est inter hodiernos. Quintus Didimus aut Dudinus cum eadem nominis mutatione hodie reperitur: sextus vero Mererorus aut Meresorus, hodie scribitur Mitisorus aut Mitosorus.

[10] [plane iidem apparent cum hodiernis.] Quod septimo loco sequitur nomen corruptum Panepsi, Panepsi aut Panopia, ex voce passio, aut ex quopiam Martyris nomine ita difformatum suspicor, fortasse ex nomine Paneti, aut ex vocibus duabus simul junctis. Quod octavum est nomen Achillei, clare hodie etiam exprimitur. Sequitur Niceti, pro qua hodie vox est forte corrupta Magitæ vel Migitæ. Decimo loco dicitur. Item Ammoni tum Herosi, qui facile iidem esse possunt cum ante memoratis, & jam assignati sunt. Sequitur Silvanus, inter hodiernos etiam memoratus. Tum Oroponus alias Oropion aut Aroponus, qui videtur Arapion aut Arepion in hodiernis notus, ibique etiam Orobion scriptus. Demum quatuor ultima nomina fortasse tantum cum alia mutatione repetita sunt: nam Nimisini aut Nemisini nomen congruit cum Nemesi; sic Panemodi aut Panemoti cum nomine Paneti satis consonat, in uno enim exemplari hac die etiam Panemoti pro Paneti legitur: de Nicenti aut Niceti ac Silvini nominibus clarum est, ea cum Niceti & Silvani fere consonare. Itaque cum Sancti aliqui in Hieronymianis bis terve subinde repetantur; plane existimo, ex hodiernis turmam secundam & quartam majori ex parte ad X Septembris reproductam fuisse, & nonnullos ibidem bis repetitos.

[Annotata]

* Arapionis

* in Eptern. Cellei

DE S. ADRIANO ET VIGINTI TRIBUS SOCIIS MM.
NICOMEDIÆ IN BITHYNIA
ITEM DE S. NATALIA ADRIANI CONJUGE PROPE BYZANTIUM IN THRACIA.

Circa CCCX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Adrianus martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Socii viginti & tres Nicomediæ in Bithynia
Natalia conjux Adriani prope Byzantium in Thracia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Varia horum Sanctorum Acta Græca, quorum præcipua Latine vulgata: diversa eruditorum de his Actis judicia.

Acta S. Adriani ejusque Sociorum martyrum tanto diligentius expendenda sunt, [Acta S. Adriani, quæ dudum Latine cognita sunt, Græce sunt scripta,] quanto de iis magis variant eruditorum judicia. Alii enim pro sinceris habuerunt, alii pro fabulosis, & omnes, quantum apparet, Acta illa Latine scripta crediderant, licet auctorem habeant Græcum, idque satis colligatur ex dictione Latina, quæ Græcam phrasim non infrequenter imitatur. Hinc, cum in conferendis invicem variis exemplaribus Latinis non modo Græcam originem Actorum, sed diversitatem quoque interpretationum deprehendisse me crederem, ulterius investigavi, an ipsa Acta Græca nullibi exstarent. Inveni revera in Catalogo Bibliothecæ regiæ Parisiensis, quatuor diversa exemplaria Græca Actorum S. Adriani & Sociorum in laudata bibliotheca exstare, atque horum omnium initium esse Ἐγένετο ἐν τῇ δευτέρα περιόδῳ, quod cum initio Actorum Latinorum congruit; quamvis Latini interpretes verba Græca non omnes eodem modo Latine expresserint.

[2] Porro unum ex quatuor codicibus, in quibus Græca illa S. Adriani & Sociorum Acta exstare dixi, [atque ex codice Græco Latine reddita dabuntur:] humanissime mihi, per amicos roganti, transmisit vir clarissimus, dominus Claudius Sallier, regiæ bibliothecæ præfectus, ut Acta ex eo publici juris facerem, si videretur operæ pretium. Codex hic, ex bibliotheca Colbertina in Regiam illatus, nunc inter Græcos Mss. notatur 1453, ac seculo XII exaratus creditur. Acta S. Adriani in hoc codice satis accurate scripta sunt, sed charactere, qui lectu difficilis est ob litteras aliquot hoc tempore inusitatas, & vocum crebras distractiones aut ineptas plurium vocum conjunctiones. Verumtamen, cum adverterem hanc difficultatem ope accentuum ubique additorum facile superari posse, ac omnino cessaturam post exscriptas aliquot pagellas, cumque Latinas versiones minus fideles deprehenderem, operæ pretium fore credidi, si Acta ex codice transcriberem Latineque redderem fidelius, ut sic Operi nostro insererentur, prout factum infra reperiet studiosus lector. Hæc autem Acta præ aliis edenda censui, quia non dubito, quin illis sint vetustiora, ideoque & meliora. At quanti facienda sint, mox latius examinabitur.

[3] Alia S. Adriani Acta Græca habemus ex codice Ambrosiano Mediolanensi, [Alia Acta Græca, quæ priorum sunt compendium;] exscripta manu Papebrochii nostri. Horum titulus est. Μαρτύριον τῶν ἁγίων μαρτύρων Ἀδριανοῦ καὶ Ναταλίας, Martyrium sanctorum martyrum Adriani & Nataliæ. Nulla in hoc titulo sit mentio de aliis viginti tribus Martyribus anonymis, licet de iis æque agatur in hisce Actis ac in præcedentibus, quorum compendium exhibent satis fidele. Etenim breviora hæc Acta non nisi compendium esse prolixiorum, non vero prolixiora ex brevioribus composita esse & aucta, ex amborum collatione satis deprehenditur, atque ulterius probatur ex Martyrologio Adonis, qui elogio S. Adriani varia inseruit ex Actis prolixioribus Latine redditis sine ulla verborum mutatione, non item ex brevioribus, nisi quatenus hæc prolixioribus consonant. Quare non credidi breviora hæc edenda esse, sed pauca solum ex iisdem Commentario inserenda. Tale habent initium: Μαξιμιανοῦ τοῦ τυράννου τῶν τῆς βασιλείας σκήπτρων &c.

[4] [tertia item, seu brevius prolixiorum compendium.] Tertium exemplar Actorum Græcorum, sive alterum compendium prolixiorum Actorum, habemus ex bibliotheca Cæsarea Vindobonensi. Meminit de his Actis Lambecius in Commentariis de bibliotheca Cæsarea lib. 8 pag 214, ubi recenset scripta codicis decimi quarti, quo continetur magni Menologii Græcorum mensis Augustus, ut dixerat pag, 100. Hæc autem Acta post assignatum diem XXVI Augusti, quo Græci colunt S. Adrianum cum Sociis, hunc præferunt titulum. Τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἀδριανοῦ, καὶ Ναταλίας, καὶ τῆς συνοδίας αὐτῶν, id est, Sancti martyris Adriani, & Nataliæ, & Sociorum ipsorum: ac deinde ita inchoantur: ἅγιος μάρτυς Ἀδριανὸς, καὶ Ναταλία σύμβιος αὐτοῦ, Sanctus martyr Adrianus & Natalia ipsius conjux. Breviora sunt præcedentibus, iisque æque ac prolixioribus sic consentientia, ut nullum sit dubium, quin sint primorum Actorum compendium, cum ipsis non raro verbis consonent, atque eumdem rerum gestarum ordinem contineant. Proliocum quoque Adriani Sociorumque Martyrum elogium exstat in Menæis impressis ad XXVI Augusti, ac in variis Menæis Mss. Verum cum omnia illa elogia atque Actorum compendia ex Actis prioribus, quæ edemus, tamquam e fonte profluxerint, illis nequaquam indigemus: aut certe necesse non est ea integra huc transferre.

[5] Quapropter ad prolixiora simulque vetustiora S. Adriani Acta regredior, ut illorum auctoritatem examinem, postquam de variis exemplaribus Latinis pauca observavero. [Acta prolixiora invariis exstant codicibus Latinit:] Etenim, licet Acta Græce primum fuerint composita, Latine nunc pluribus locis exstant quam Græce, Actaque Latina eruditis magis innotuerunt quam Græca. Præter exemplaria alia, quæ in diversis bibliothecis exstare novimus, ac præter duo apographa, alterum ex codice Fuldensi, alterum ex Rebdorfensi, Majoribus nostris olim transmissa, sex in propriis codicibus habemus horum Actorum exemplaria. Accedunt editiones duæ, nimirum Mombritiana, in qua stylus antiqui interpretis sine mutatione legitur, sed non sine mendis aliquot; ac Suriana, in qua stylus nonnihil est expolitus. Porro ex codicibus nostris, in quibus exstant hæc Acta, aliqui seculo IX aut VIII videntur scripti, alii recentiores sunt ac seculo XIII aut XIV exarati. At hisce immorari non lubet, cum Græca Latinis omnibus sint præferenda: interpretes enim Latini Acta emendare non potuerunt, sed subinde utcumque corruperunt, aut certe sensum auctoris Græci non ubique expresserunt, ut in Annotatis observabo, quando videbitur operæ pretium. Nunc varia eruditorum de S. Adriani Actis judicia diligenter expendenda sunt.

[6] Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum die IV Martii ita habet de his Actis Latine tantum visis: [varia de hisce Latine tantum visis cruditorum judicia:] Extant eorum Acta & quidem germana. Florentinius in Annotatis ad VIII Septembris eadem Acta laudat sine ulla censura ac valde pathetica vocat. Tillemontius tom. 5 Monum. Eccl., nota 66 in Persecutionem Diocletiani severius de S. Adriani Actis tulit judicium, ac suffragantem de more habet Bailletum in Tabula Critica & in Vita S. Adriani ad hunc diem. Rigidi illi censores non dubitant asserere, Acta illa videri fœtum otiosi hominis, qui stylum exercere voluerit. Verum argumenta Tillemontii & Bailleti tanti facienda non videntur, ut id statuere indubitanter cogar de Actis, quæ vetusta sunt, quæque Adoni placuerunt, ac Latinis interpretibus Adone antiquioribus, ut colligitur ex prolixo Adonis elogio, quod ex Actis Latinis desumptum est.

[7] Quapropter argumenta Tillemontii lubet expendere, [censores Actorum clarius errant quam ullibi Acta.] atque interim monere studiosum lectorem, in hisce Actis nullum certe errorem tam esse manifestum, quam sit error ipsius Tillemontii, quo art. 60 affirmat, S. Adriano & Sociis viginti tribus manus pedesque fuisse abscissos ac super incudem femora eorum confracta. Bailletus fortasse credidit falli non potuisse Tillemontium, cum errorem ipsius non modo adoptet, sed etiam Actis attribuat, ita Gallice scribens: Habent (Acta) illi (Adriano) abscissos esse pedes & manus, crura femoraque eidem super incudem confracta, atque eodem modo tractatos esse alios viginti tres Martyres. Consulat lector Acta Græce & Latine danda num. 29 & 30, ubi omnium refertur martyrium, ac videbit, soli Adriano unam manum dici abscissam, non manus; de manibus vero pedibusve aliorum Martyrum abscissis ne verbum quidem in Actis legi. Jam vero, si censores illi in morte Martyrum enarranda tam clare hallucinantur, licet Acta viderint & laudent, merito dubitabimus, an in censura ferenda magis fuerint accurati. Id igitur examinare incipiam.

§ II. Expenditur & refutatur primum argumentum, quo Tillemontius contra varia martyrum Acta perperam utitur.

[Acta non omnino repudianda ob locutiones prolixiores:] Primum Tillemontii argumentum petitur a locutionibus prolixioribus, quæ his Actis insertæ sunt: nam hæ vel solæ ostendunt, inquit, ea per otium * fuisse composita. Præterea, inquit, locutiones illæ frequenter plenæ sunt injuriis in imperatorem ipsum: quod malum est signum. Respondeo, me nolle contendere, omnia dicta, quæ in Actis referuntur, eodem plane modo prolata fuisse a singulis, quibus illa attribuuntur. Studuerit scriptor plusculum, ut singulis verba ea tribueret, quibus eos fere usos audivit, aut certe uti potuisse pro rerum adjunctis credidit. At nego ea de causa fidem detrahendam esse factis, quæ referuntur. Etenim S. Basilius, S. Chrysostomus aliique Patres, quos tamquam scriptores optimos admittit Tillemontius, non paucas martyribus sermocinationes ejusdem naturæ attribuunt: nec tamen prolixiores istæ locutiones impediunt, quo minus gesta martyrum a Patribus relata pro veris admittantur. Multa item alia Martyrum Acta pro genuinis admittuntur a Tillemontio, licet sermocinationes contineant æque prolixas, ut videri potest apud Ruinartium in Actis Martyrum sinceris & selectis. Quare inepta est prima ratio ad fidem Actis omnino abrogandam.

[9] [ratio ex durioribus verbis petita,] Secunda vero ratio non modo inepta, sed falsa quoque & plane ridicula mihi apparet. Sermocinationes istæ, si credimus Tillemontio, frequenter plenæ sunt injuriis in imperatorem ipsum. Respondeo id falsissimum esse, ac injuriam Sanctis Martyribus non paucis potius inferri, si hæc verba Tillemontii ut vera admittimus. Breviter id ostendo. Scriptor ille in SS. Taracho, Probo & Andronico fatetur, nulla haberi posse Acta magis authentica, quam sint Acta illorum Sanctorum, edita apud laudatum Ruinartium pag. 422 editionis secundæ: nec dubitat, quin sint ipsa martyrum illorum verba, quæ ut talia Actis illis inserta sunt. Atqui negare nullus potest, quin duriora aut certe æque dura sint verba, quibus illi martyres judici sæpe responderunt, quam sint, quæ in Actis nostris S. Adriano ejusque Sociis attribuuntur. Si quis igitur secundum leges dialecticæ ex allatis concludat, sanctos Tarachum, Probum & Andronicum secundum data verba injurios fuisse in judicem atque imperatorem suum: nonne etiam ulteriori ratiocinio recte inferre poterit, Tillemontii verbis injuriam inferri sanctis martyribus, quod maluerit liberiora dicta ut injuriosa condemnare, quam fateri, ut debuerat, nequaquam fuisse necesse, ut martyres judicibus ac imperatoribus, quando modis omnibus ad malum invitabant & cogebant, reverentiam alias debitam præstarent; sed frequenter etiam melius fuisse, ut illorum impietatem libertate Christiana redarguerent.

[10] [cujus vanitas multis exemplis alibi ostenditur,] Lubet id contra objectionem, frequentissime repetitam a Tillemontio, paulo uberius declarare, ut vanitas argumenti, toties adversus Acta Martyrum prolati, clarius patescat. Honorius a S. Maria in Animadversionibus ad regulas & usum critices dissert. 4 art. 8 satis ostendit variis exemplis, non valere argumentum istud, quod ex durioribus verbis contra sinceritatem Actorum intorquetur, cum duriora ejusmodi responsa in plerisque, iisque maxime probatis, Martyrum Actis reperiantur. Tillemontius ipse, quando ejusmodi dicta invenit in Actis Martyrum, quæ sincera credebat, ad objectionem illam variis locis abunde respondit; nec ideo tamen destitit eamdem contra alia intorquere, acsi vim magnam haberet. Quare objectionem non amplius refutabo aliorum Actorum exemplis, sed ipsum objectionis fundamentum examinabo.

[11] Omnis ratio Tillemontii eo reducitur, quod modestia ac lenitas, [nititur quidem auctoritate Scripturæ, sed male contra Sanctos adhibitæ,] secundum Christi præceptum ac doctrinam Apostolorum, servandæ sint Christianis, quodque honor præstandus sit principibus ac potestatibus a Deo ordinatis. Apostolus enim ad Romanos cap. 13 gravibus verbis ea inculcat, ita scribens: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt… Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem &c. Similia scribit Apostolus ad Titum cap. 3. Qua de causa nullum potest esse dubium, quin Christiani principibus suis debeant non tantum subjectionem & obedientiam; sed reverentiam quoque & honorem. Verum sicut Christianus non peccat contra debitam alias obedientiam, dum renuit obedire principi peccatum imperanti, quia oportet Deo magis obedire quam hominibus; ita non deerunt occasiones quædam, in quibus verba duriora, quæ intorquentur adversus principem graviter peccantem, aut alios inducentem ad peccandum, non censeantur repugnare mandato Apostoli de honore principibus exhibendo. Certe non condemnamus Joannem Baptistam, quod Herodem peccantem objurgaverit; non condemnamus Sanctos fratres Machabæos, quod duriora quædam verba in Antiochum intorserint; non condemnamus S. Stephanum, quod Act. 7 coram principe Sacerdotum Judæos gravibus verbis perstrinxerit; non condemnamus multos alios veteris ac novi Testamenti Sanctos, quod principes ac reges impios, aut in grave aliquod peccatum lapsos, duriuscule fuerint allocuti, sed eorum fortitudinem laudamus & admiramur.

[12] Si autem ulla potest esse justa causa principem durius alloquendi aut objurgandi; [cum nullibi vetitum sit redarguere principes justa de causa,] vix crediderim ullam posse esse justiorem, quam fuerit Sanctis martyribus: nam illi sic loquendo ostendebant, se non timere judicum minas injustas, & simul rationes docebant, cur principum præceptis nec obedirent, nec obedire possent aut deberent. Percurramus hæc ipsa Acta, quæ Tillemontius oppugnat. Num. 2 Martyres ad Maximianum adducti accusantur de neglecto mandato imperatoris, & interrogantur, an novissent pœnam Christianis propositam. Neutrum negare poterant: nihilo magis dicere poterant, mandatum imperatoris ad se non pertinere. Quo igitur modo mandatum illud justum vocare poterant, aut agnoscere pœnam contra Christianos recte sapienterque esse decretam? Quin potius nullo alio modo poterant ostendere, se transgressione illius mandati non peccasse, nec pœna dignos, nisi accusando mandatum ipsum, & consequenter mandati auctorem. Recte igitur responderunt, stultum esse mandatum istud imperatoris, ipsumque imperatorem, cum talia mandaret, amentem & principem filiorum perditionis. Etenim & vera dicebant & utilia, cum quia innocentiam suam declarabant coram omnibus præsentibus, tum quia impietatem principis justa de causa redarguebant.

[13] [justaque eos objurgandi causa non deesset martyribus:] Deinde num. 3 Martyres Maximianum vocant Dei inimicum, tyrannum, veritatis inimicum, num. 4 impiissimum, potatorem sanguinis, filium diaboli, num. 5 amentem nominant, ac futuras ipsi pœnas prædicunt. Similiter Adrianus num. 21 tyrannum ac num. 23 impiissimum nominavit imperatorem. Hæ sunt injuriæ illæ, quibus locutiones his Actis insertas plenas dixit Tillemontius. Jam vero si relata de sanctis septem Machabæis 2 Machab. 7 cum his conferamus, facile videbimus, Machabæos non magis pepercisse Antiocho, quam Martyres nostros Maximiano. Quippe scelestissimum vocant, carnificem, inventorem omnis malitiæ, scelestum & omnium hominum flagitiosissimum. Audiamus & alia per Machabæos ad Antiochum dicta: Quartus frater ℣ 14 dicit regi: Tibi enim resurrectio ad vitam non erit. Quintus ℣ 17: Tu autem patienter sustine, & videbis magnam potestatem ipsius (Dei,) qualiter te & semen tuum torquebit. Sextus ℣ 19: Tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. Septimus demum ℣ 31: Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei. Et ℣ 34: Noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus; nondum enim omnipotentis Dei & omnia inspicientis judicium effugisti. Mox ℣ 36: Tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exolves &c. Si hæc studiose conferre quis voluerit cum responsis Martyrum nostrorum, facile perspiciet eumdem in utrisque fuisse spiritum.

[14] [hinc Sanctus Nazianzenus in Machabæis,] Lubet nunc expendere, quid de Machabæorum certamine censeat sapientissimus Pater S. Gregorius Nazianzenus, qui illorum laudes celebravit Oratione 22. At vero, inquit, in filiorum (Machabæorum) ad tyrannum responsis tantum sapientiæ animique magnitudinis inerat, ut & aliorum omnium præclara facinora in unum locum collata præ eorum constantia ac fortitudine perexigua & minuta videri necesse sit; & rursus fortitudinis atque constantiæ parva laus futura sit, si cum sapientissimis eorum sermonibus comparetur; adeo ut illorum hæc laus propria sit, quod iidem & ita cruciatus exceperint, & tantam sapientiam exercuerint in responsionibus ad persecutoris minas injectosque suppliciorum terrores. Hæc sane S. Gregorii verba tantum distant a Tillemontii nugis, quibus fortia Martyrum responsa vocantur injuriæ in principes, quantum distat sanum judicium ab imprudenti censura. Neque hic quispiam dicat, majorem in Lege nova quam in vetere requiri lenitatem ac modestiam. Id enim ad rem præsentem nihil facit; cum Nazianzenus Machabæorum sermones, quos iterum pulchros & pulcherrimos vocat, mox Christianis proponat ad imitandum, ita scribens: Ut quemadmodum certaminis, ita sermonum etiam, qui martyres deceant, exemplum habeatis, si in eadem tempora incideritis.

[15] Hæc multorum Patrum testimoniis firmari possunt; sed mihi sufficient verba S. Augustini in Psalmum 39, quia Tillemontius ipse ea partim attulit in SS. Taracho, Probo & Andronico: Natale, [& S. Augustinus in aliis martyribus libertatem illam laudans.] inquit, martyrum celebramus, exempla martyrum nobis proponimus, attendimus fidem, quomodo inventi, quomodo attracti, quomodo steterunt ante judices… In tormentis patientes, in confessione fideles, in sermone veraces. Jaculabantur enim in ora interrogantium se sagittas Dei, & vulnerabant ad iram, sed & multos vulneraverunt ad salutem. Hæc omnia proponimus nobis, & intuemur illa, & optamus imitari. Hæc S. Augustinus, non tantum laudans fidem, patientiam, ac constantiam martyrum; sed etiam sanctam eorum in loquendo libertatem, qua vulnerabant alios ad iram præter intentionem suam, sed & alios multos ad salutem; si non tyrannos ipsos, certe ex præsentibus frequenter non paucos. Præterea Christianorum animos sic erigebant, ac metu atque terrore persecutorum animos consternabant, ut observat laudatus modo Nazianzenus. Facessat igitur ineptissima objectio, nec tantum impiis ac Dei hostibus tribuamus, ut in suspicionem injuriæ tyrannis factæ sanctos Martyres pertrahamus.

[16] Audiamus potius eruditissimum Cardinalem Lambertinum, [Quare non improbanda libertas martyrum,] nunc Benedictum XIV, qui in Opere de Canonizatione Servorum Dei lib. 3 cap. 17 num. 3 ita rectissime loquitur: Ecquis enim umquam martyrem criminari poterit, qui constitutus in potestate tyranni, & vel tormentis subjectus, vel mox subjiciendus, ejus iniquitatem redarguat; qui in vinculis pro fide Christi constitutus, Euangelium annuntiet, iniquas sectas, quas aversatur, condemnet; incitatus ad fidem deserendam zelo inflammetur; & audiens nomen Domini blasphemari, blasphemantibus & eorum idolis maledicat. Quare nimium favet impiis principibus, qui existimat, eos ne tunc quidem juste objurgari ac redargui posse, quando invitant ad peccatum, & peccare cogunt, quantum possunt. Id nos neque Christus neque Apostolus docuit, etiamsi lenitatem mansuetudinemque Christianis omnibus maxime commendaverint.

[17] Itaque non video, quo jure quis talem legem præscribere possit Martyribus, [in quibus loquitur Spiritus sanctus.] quibus illam non præscripsit Dominus. Quin potius verba coram tyrannis non defutura martyribus promisit Christus Matt. 10, dicens: Cum autem tradent vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Ignoscet studiosus lector, si hisce diutius immoratus sum, quam mereatur ineptissima objectio: hoc enim faciendum credidi, quia sæpissime contra alia etiam Acta repetitur. Id tamen observatum volo, me negare nolle subinde in Actis nullius fidei verba quædam martyribus attribui, quæ censenda non sunt ab ipsis prolata, cum non modo videantur repugnare Christianæ mansuetudini, sed etiam sine ratione & judicio Actis sint inserta. Verum in hisce Actis talia non reperiuntur; &, ut jam monui, omnes locutiones Martyribus certo attribuendas, minime contendo.

[Annotata]

* a loisir

§ III. Alia Tillemontii argumenta examinantur ac refutantur: Acta non quidem ut primigenia, ut probabilia tamen & utilia approbantur.

[Incredibile putat Tillemontius, quod narratur de egressu Adriani e carcere,] Post argumentum jam refutatum, Tillemontius alia ratione impetit Acta S. Adriani & Sociorum. Num. 13 in Actis dicitur Adrianus pecunia impetrasse a carceris custodibus, ut sibi liceret carcere egredi, & uxorem adire, data tamen cautione reditus sui, seu vadibus constitutis reliquis martyribus. Ait Tillemontius ridiculum illud esse, ac nullo modo defendi posse, cum carceris custos vitam suam periculo exposuisset, si res innotuisset: Et tamen, inquit, id publice omnino peragitur, cum complures idem uxori ipsius nuntiaturi veniant. Fateor lubens, totam hanc historiam valde mirabilem esse: at tam esse ridiculam, quam vult Tillemontius, neque ullo modo defendi posse, necdum perspicio: neque id perspexit S. Ado Viennensis, cum factum istud inseruerit elogio S. Adriani, licet alia non deessent in laudem ejusdem Sancti commemoranda, ideoque egressum illum e carcere, & totum colloquium, cum S. Natalia tunc habitum, facile omittere potuisset, si ipsi visa fuissent ridicula & fabulosa.

[19] [& perperam asserit publice egressum fuisse:] Quare argumentum propius inspiciamus. Agebatur, inquit, de vita custodis carceris. Supponamus id esse certum: non fuisset ille primus, qui amore pecuniæ vitam suam periculo exposuisset, cum id homines non pauci frequenter faciant; ac multi etiam in simili occasione. Itaque si revera custos vitæ suæ periculo consensisset, tantum fecisset, quod multi alii sæpe fecerunt. Poterat sperare carceris custos, egressum Adriani fore occultum, aut, si præter spem erumperet, se fuga celeri vitam conservaturum. At, inquit Tillemontius, publice omnino per viam incedit, quia complures id uxori ipsius nuntiant. Respondeo neutrum legi in Actis: nullibi enim Adrianus clara luce dicitur carcere egressus, nullibi a compluribus dicitur cognitus. Unus e civibus ipsum vidit, Virumque alias sibi probe cognitum agnovit: atque unus item ex domesticis. Hoc fundamento nititur publica illa egressio tam confidenter asserta. Attamen si vesperi primis tenebris fuerit egressus, facile a duabus personis optime notis poterat cognosci. Quo igitur modo hinc publicam egressionem exsculpemus? Imo potius existimare debemus, rem occulte paractam, cum non videatur judicibus innotuisse; cumque Adrianus non dicatur visus nisi a duobus, a quibus nihil erat metuendum. Verum Tillemontius, ut conjecturam suam probaret, ex duobus complures non satis fideliter commentus est.

[20] [aliæ Tillemontii ratiunculæ contra prædictum egressum] Præterea, si constaret, quo usque se extenderit facultas custodum carceris ad laxandam reis custodiam, fortasse tota objectio concideret. Id certum est, multa a custodibus permissa fuisse captivis post acceptam pecuniam, quæ alias fuissent negata. Æque certum est, non omnes captivos semper in carceribus fuisse detentos. Paulus erat vinctus Act. 28, nec tamen erat in carcere, nec uno detentus loco. Alii rei, constitutis vadibus, comparere cogebantur ad certum tempus, nec tamen custodiebantur. Quis igitur certo inferat, non licuisse custodi carceris Adrianum, qui se ultro ad vincula obtulerat, ad horam unam aut alteram dimittere, modo adhiberet cautionem satis certam? Quare reliqua audiamus, quibus Adriani illum egressum oppugnat Tillemontius. S. Adrianus, inquit, unice id faciebat, ut moneret uxorem se ducendum ad imperatorem. Nec tamen eo ductus est nisi post dies septem. Cur autem non curavit eam monendam per alium; cum secundum Acta Christiani tunc plena gauderent libertate Christianos visendi in carcere? Levia hæc sunt: neque enim Adrianus exacte videtur novisse diem, quo interrogaretur; sed propinquum esse audiverat. Forte etiam nullus ad carcerem veniebat Christianus, quem mitteret. Itaque ipse ire potuit cum ob rationes nobis ignotas, tum ut S. Natalia suo exemplo incitaret alias ad serviendum Martyribus, suaque pecunia aditum ad ipsos impetraret.

[21] Tillemontius supponere videtur, eamdem semper Christianis fuisse libertatem accedendi hos Martyres. [Actaque ipsa objectæ,] Certe ita argumentatur: Valde quoque mirum est, S. Nataliam uxorem ejus, ubi ea erat accedendi libertas, multis diebus abstinuisse a visendo ipsum… At illa ipsa libertas parum credibilis est, si expendantur alia illius temporis martyrum Acta, & hæc ipsa, ubi dicuntur constituti fuisse viri ad quærendos Christianos latentes. Præterea non video, quo id modo conciliari possit cum iis, quæ faciebat S. Natalia, quando Maritus ipsius fuit interrogatus. Non poterat magis aperte se Christianam declarare, & quidem in conspectu ipsius Maximiani & præcipuorum ejus ministrorum. Multa hic simul intricavit censor Actorum: atque idcirco difficultas videbitur magna iis omnibus, qui martyrum Acta non considerarunt attente. Verum non erit difficile, modo consideremus singula, infirmitatem totius objectionis ostendere.

[22] Primo, quod de Natalia objicitur, falsum est. [singulæ] Statim illa ad Virum suum accurrit, ubi pro fide Christi vinctum intellexerat, ut habent Acta num. 8 & 9. Post primum istud colloquium aliquot diebus, tribus forte aut quatuor, ex quibus multos formavit Tillemontius, domi se continuisse dicitur, rogata ab Adriano, ut id faceret. Secundo libertas invisendi captivos in carcere, qualis in Actis supponitur fuisse, tanta non est, ut incredibilis sit, spectatis hisce & aliorum martyrum Actis. Consulant studiosi lectores Acta SS. Perpetuæ & Felicitatis ad VIII Martii, Acta SS. Montani, Lucii &c. ad XXIV Februarii, atque alia non pauca, quæ ut genuina ab omnibus admittuntur: & invenient majorem libertatem visendi captivos in illis indicari, quam in Actis Adriani. Etenim hic num. 26 dicitur Maximianus prohibuisse, ne mulieres amplius ad Captivos venire sinerentur, ita ut deinde non potuerint in carcerem ingredi nisi virili veste. Quare ab eo tempore tam S. Natalia quam aliæ mulieres clanculum ad carcerem admissæ videntur, aut non tam aperte, ut res pluribus innotesceret, ne fraus vestimentorum detegeretur. Exemplum accipe magis mirabile ex Actis a Tillemontio probatis. Sancti Montanus & socii, ut in eorum Actis legitur num. 6, fame & siti in carcere cruciabantur; & vel sic tamen non omnis ad eos aditus erat interclusus: nam num. 9 per Herennianum hypodiaconum & Januarium catechumenum cibum ac potum acceperunt sufficientem, postquam altera die jejuni manserant. Hæc sane magis miranda sunt, quam quod uxor captivi & mulieres aliquæ sinantur ingredi carcerem, ut viro nobili, qualis erat Adrianus, serviant, eaque occasione etiam reliquis.

[23] [examinantur,] Tertio, quod S. Natalia ita se gesserit, ut posset suspicionem ingerere de fide sua, verissimum est, maxime in carcere ac tempore martyrii. Quod aperte se Christianam declaraverit, & quidem coram Maximiano ejusque ministris, dixit quidem Tillemontius, ut alia jam refutata; sed id numquam ex Actis probabitur. Imo potius dubitare possumus, an umquam tam prope accesserit ad Maximianum, ut ab eo fuerit visa. Quod spectat ad suspicionem, quam de se præbuit præsentibus in carcere; ea neminem cogebat mulierem nobilem ut Christianam accusare. Nihilo magis lis ei necessario intentanda erat ob ea, quæ faciebat, dum coram Maximiano erat Adrianus: nam si imperator eam omnino viderit & cognoverit, omnia attribuere poterat amori Conjugis in Maritum. Unum igitur istud considerandum restat, quomodo hæc omnia, quæ narrantur de libertate qualicumque Christianorum invisendi Martyres, & de factis quibusdam S. Nataliæ, quibus poterat suspecta fieri de fide Christiana, consistant cum hisce ipsis Actis, secundum quæ latentes Christiani investigabantur.

[24] [ac diluuntur;] Respondeo non dici, ita investigatos fuisse Christianos, ut quælibet suspicio sufficeret ad eos apprehendendos; neque eos, qui Christianos investigabant, ubique fuisse præsentes. Deinde graves in Romano imperio pœnæ erant decretæ contra falsos delatores. Hinc timere omnes poterant, ne suo periculo aliquem de fide Christiana accusarent, nisi certa haberent argumenta, quibus eam probare possent. Tanto majus erat illud delatorum periculum, quanto nobilior potentiorque erat persona, quæ accusabatur; cum in hoc casu delator non solum posset timere leges in falsos delatores statutas, sed etiam odium amicorum ac consanguineorum illius, quem accusabat. Præterea delatorum odiosum semper ac infame erat nomen: nec omnes gentiles tam erant exacerbati contra Christianos, ut eos deferendo infamiam sibi atque odium conciliare vellent. Itaque mirandum non est, S. Nataliam non fuisse accusatam de fide Christiana, præsertim cum ipsa fidem suam antea celasset. Minus quoque mirari possumus, ipsam facere ausam, quæ leguntur in Actis: nam omnia insinuant, Sanctam flagrasse martyrii desiderio.

[25] [ostenditurque, non omnia, quæ censor Actis attribuit,] Corruit igitur totum istud Tillemontii argumentum, tanto conatu intortum. Hac de causa omittere potuisset sequentia verba: Verum absurda illa omnia erant necessaria ad concinnandum adjunctum istud fabulosum, quod deinde narratur de Natalia, quæ, suspicans Maritum suum fidei renuntiasse, januam ipsi occludit, parata se ipsa interficere. Fabulæ similiora hæc existimat Tillemontius quam historiæ. Idem fortasse dixisset de iis quæ Act. 12 leguntur de S. Petro, e carcere per angelum educto, & stante ante januam, si non fuissent Sacris Litteris inserta, quia ℣. 14 puella præ gaudio non aperuit januam, & quia diversa de Petro ostium pulsante erant judicia. Attamen hæc nihilominus vera essent; nec video, qua de causa pro fabulosis habenda sint, quæ de S. Natalia hic referuntur. Sane, si suspicabatur Adrianum, nuperrime conversum, juvenili levitate fidei renuntiasse, poterat merito indignari, & de fide ipsius se certam facere, priusquam ipsum in domum suam admitteret, ac pro conjuge habere pergeret. Nullus mirabitur id factum a pia muliere, modo noverit, quantum apostatas horrere soleant pii Christiani. Quare occlusio illa januæ difficultatem tantam non habet, ut eam pro fabella necesse sit rejicere.

[26] At, si credimus Tillemontio, parata erat se ipsa interficere. [eo sensu esse exponenda:] Id ne Latina quidem Acta habent, multo minus Græca. Surius, quem solum secutus est Tillemontius, ita tantum habet: Recede a me: alioqui meipsam interficiam, ut vel sic satieris. Itaque rursum hic severus ille criticus deteriorem, quam habeant, Actis attribuit sensum, ut ea oppugnaret validius: quantum enim intersit inter comminationem ad terrorem incutiendum prolatam, & voluntatem aliquid faciendi, nullus ignorat. Si quis pater filio suo dicat: Obedi mihi: alioquin caput tibi comminuam. An de illo recte dicatur? Paratus erat caput filio suo comminuere. Minime gentium. Quare & Tillemontius verba Surii corrupit. Verum nec Surii verba accurate cum textu Græco consonant, ut in Actis videri potest num. 15, ubi in Annotatis ostendam, verba Græca alio modo recte exponi posse, ac probabilius ita esse exponenda, ut Natalia tantum dixerit Adriano, se imposterum nolle eum pro marito agnoscere; sed sui curam se ipsam habituram. Si quis tamen verba Græca maluerit intelligere de sui cæde, ut revera exponi possunt, gravis fuerit comminatio, sed non plane incredibilis in Muliere irata. Præterea jam ante monui, nolle me contendere, locutiones omnes, Actis insertas, eodem modo fuisse prolatas; sed magis existimare plerasque esse attribuendas Actorum scriptori, qui internas singulorum affectiones iis utcumque voluerit exponere, aut stylo suo amplificaverit, si qua de iis scripta reperit. Non igitur negaverim, merito amputari posse dicta pleraque Nataliæ ad Adrianum carcere egressum, ut nimis iracunda; alia vero ejusdem dicta, ut pia, quidem retineri posse; sed minus esse verisimile, omnia sic fuisse per ipsam prolata.

[27] Postrema Tillemontii objectio est, quod baptismus S. Adriani nullibi legatur expressus. [postremæ objectiones exigui momenti. Ex dictis concluditur,] Leve id est: nam & alia fere omnia, quæ inter Adrianum & alios Martyres in carcere contigerunt, ibidem non præsente Natalia, fuerunt omissa. Demum ait Tillemontius, alia multa objici posse contra hæc Acta, sed ea omisit. Fortasse insinuare voluit visiones aliquot, & alia quædam mirabilia sub finem Actorum relata. At in plerisque martyrum Actis authenticis variæ visiones, aliaque mirabilia narrantur, & vel maxime talia, quæ conducebant ad conservandas martyrum reliquias, qualia etiam his Actis sunt inserta. Hisce omnibus consideratis, non dubito asserere, Acta S. Adriani non esse tam improbabilia, quam ea facere voluit Tillemontius. Nam, si quibusdam laborant difficultatibus, quas examinavi; considerare potuerat laudatus scriptor, Acta etiam maxime authentica magnis plerumque difficultatibus non carere, prout ipse observavit paulo post nota 1 ad S. Theodotum, cujus Acta, non paucioribus difficultatibus obnoxia, ut scriptoris synchroni suscepit defendenda.

[28] Nolim quidem pronunciare, Acta S. Adriani æque ac Acta S. Theodoti fuisse propugnanda: disparilis enim est ratio, [Acta non esse improbabilia, non tamen fidei omnino certæ,] quia posteriora a teste oculato sunt conscripta, non item priora, quorum ignotus est auctor. Si dixisset Tillemontius, fidem horum Actorum sibi dubiam esse aut minus perspectam; me non vehementer repugnantem haberet, cum non videantur esse scriptoris contemporanei, licet alias vetusta sint; & verisimiliter seculo V conscripta. Certe hæc Acta diu ante Metaphrastem conscripta esse, evincunt codices aliquot Latini, & elogium Adonis ex iis desumptum, cum Ado Metaphraste sit antiquior, ac verisimiliter etiam laudati codices. Bandurus in Antiquitatibus Constantinopolitanis pag. 648 eadem Acta Græca assignat in codice membranaceo Bernardi de Montfaucon, qui seculo IX scriptus creditur, id est, ante Metaphrastem. Certum igitur est, Acta S. Adriani Metaphraste multo esse vetustiora.

[29] [quia non sunt scriptoris coævi, sed exarata forsan seculo 5.] Si autem de antiquitate horum Actorum ex stylo Græco censere velimus, ea ad seculum quintum referre poterimus, non vero ad seculum IV, quo passi sunt Sancti. Etenim stylus fere purus est & simplex, exceptis duabus tantum aut tribus vocibus utcumque barbaris. Attamen Acta non fuisse scripta, qualia modo reperiuntur in codice Græco, ante seculum V, evincit nomen Argyropolis, quod loco impositum est sub initium seculi V, ut observabo in Annotatis ad caput 5 lit. d. Quare verisimile est, Acta fuisse composita uno seculo post Sanctorum martyrium, ac verisimiliter ex scriptura quapiam vetustiore. Hinc probabilia tantum sunt, quæ in illis narrantur; & non tam certa, quam quæ relata habemus per scriptores coævos.

§ IV. S. Adrianus hodiernus probabilius diversus ab Adriano, qui colitur XXVI Augusti.

[Ex duobus Adrianis, quos colunt Græci, unum faciunt aliqui:] Græci die XXVI Augusti duos colunt Adrianos, quorum alter eodem die insertus est Martyrologio Romano, alter ibidem ad hunc diem relatus. Tillemontius tom. 5 Monumentorum eccl. nota 1 in Persecutionem Licinii credidit duos illos martyres pro uno haberi posse; sed rationes non allegat magni momenti, easque jam breviter refutavit Pinius noster in Adriano illo, de quo egit ad XXVI Augusti. Verum Bailletus in Adriano nostro, de quo agit ad VIII Septembris, opinionem Tillemontii novis ratiociniis firmare voluit ac sequi. Hinc Acta utriusque Adriani miscuit pro arbitrio suo, Vitamque Adriani unius composuit tanta libertate, quantam in Metaphraste numquam deprehendi. Ausus est ille nugas Pseudo-Dorothei partim adoptare, partim miscere cum Actis Adriani nostri, ut contra ipsum Pseudo-Dorotheum ex duobus unum faceret Adrianum, quem sub Maximiani imperio, jubente Licinio, occisum statuit. Attamen Pseudo-Dorotheus clarissimis verbis duos distinguit Adrianos, & quidem iteratis vicibus. Quare abstinendum fuerat a fabellis male cohærentibus Pseudo-Dorothei; aut illud etiam adoptandum, quod cum aliis scriptoribus Græcis commune habet de diversis Adrianis.

[31] Accipe, studiose lector, quot modis Adrianus alter ab altero distinguatur a Pseudo-Dorotheo, edito apud Cangium post Chronicon Paschale pag. 431. [at obstat ipse pseudo-Dorotheus, quem laudat Bailletus,] Alter Adrianus ab ipso vocatur Probi filius, alter Nataliæ maritus, idque ad distinctionem, licet alias idem potuisset esse filius Probi & maritus Nataliæ. Primum dicit occisum a Licinio, ejusque corpus translatum asserit a Metrophane episcopo Byzantino, qui revera sub Licinio episcopus fuit Byzantinus atque esse perrexit sub Constantino solo. Alterum vero Adrianum, seu conjugem Nataliæ, sub Maximiano (ut habet textus Græcus, quamvis Latine legatur Maximino) coronatum affirmat, ejusque corpus a Tito episcopo depositum dicit eo loco, quo deinde translatum asserit corpus Adriani sub Licinio passi. Verba ipsa huc transfero: Quo (Adriano) in hac confessione (per Licinium) extincto, Metrophanes, qui nuper (Byzantii) episcopatum inierat, assumptis comitibus Christianis, Nicomediam venit, clamque subreptas Adriani martyris reliquias, in prima ab ipsis condita ecclesia, quæ modo Byzantio adjacet, loco, quem Argyropolim vocant, deposuit, ubi & Titus, qui primus extitit Constantinopoleos episcopus, Adriani, qui sub Maximino (Græce Maximiano) martyrium subiit, reliquias deposuit, ut & Nataliæ illius uxoris, ac ceterorum, qui cum illis vitam martyrio finierunt.

[32] De corporibus agens pag. 432 iterum duos distinguit Adrianos, [cujus argumenta non modo infirma sunt,] ita scribens: Horum corpora in sepulcris lapideis hic recondita sunt, ut & Nataliæ corpus, & Adriani, qui postea, (sub Licinio nempe) martyrium subiit. In alio vero conditorio tumultuarie tum facto tredecim martyrum reliquiæ depositæ sunt: in arca autem plumbea solus depositus est Adrianus Nataliæ vir: quæ quidem sepulcra omnia usque ad hæcce tempora prostant in subterraneo antro, in quo altare erexit Andreas apostolus. Hactenus Pseudo-Dorotheus. Huic autem sive credamus, sive fidem abrogemus, semper manebit probabilius, duos fuisse Adrianos: nam tam Fasti Græcorum duos recensent, factisque & temporibus distinguunt, quam personatus ille Dorotheus, cujus Synopsis modo creditur seculo VI procusa. At, inquit Bailletus, nihil fere de uno dicitur, quod non congruat alteri. Ambo duces sunt in exercitu Romano sub Galerio Maximiano & Licinio: ambo ad fidem conversi, visis ac consideratis iis, quæ patiebantur Christiani: ambo in urbe Nicomediensi coronati sunt martyrio, ambo post mortem translati Argyropolim prope Byzantium; ambo demum culti apud Græcos die XXVI Augusti.

[33] Ita ratiocinatur criticus ille, ut ex duobus unum faciat Adrianum, [sed etiam erroribus plena:] adjungens longe probabiliora esse, quæ de Adriano Probi filio narrat Pseudo-Dorotheus, quam sint Acta Adriani conjugis S. Nataliæ. Verum acquiescere nequeo ejusmodi judicio, cum Pseudo-Dorotheus fabulis & contradictionibus scateat, quod de Actis S. Adriani nostri temere dicetur, ac numquam probabitur. Imo ausim indubitanter affirmare, longe plures apertos errores esse in paucis illis, quæ de S. Adriano scripsit Bailletus, quam assignari possint in prolixioribus S. Adriani Actis: nam in hisce aliqua videntur improbabilia severioribus criticis, in Vita vero, quam concinnavit Bailletus, varii errores manifesti sunt, & plura improbabilia. Examinemus verba mox data, quibus unicum Adrianum probare voluit. In iis falsum est primo, quod ambo dicantur duces in exercitu Romano: id enim de solo dicitur Nataliæ marito, nullibi saltem clare de Probi, ut volunt, filio. Falsum est secundo, quod ambo dicantur duces sub Galerio Maximiano & Licinio: nam primus passus est sub Galerio, alter sub Licinio. Falsum est tertio, quod ambo dicantur conversi, visis tormentis Christianorum: nam id nullibi asseritur de Adriano passo sub Licinio.

[34] [quare non videtur dubium, quin duo illi Adriani sint distinguendi,] Quare tota similitudo eo reducitur, quod ambo Nicomediæ passi atque Argyropolim translati dicantur: nam quod eodem die ambo colantur a Græcis, non auget difficultatem, sed potius minuit, cum sic difficilius invalescere potuerit opinio de duobus, si unus tantum fuerit, quam alias potuisset, si unus coleretur diebus diversis. Jam vero si consideremus quam multa de istis Martyribus sint diverso modo relata, facile credere poterimus diversos omnino fuisse. Quippe Adrianus noster passus est cum multis aliis Martyribus, alteri nullus attribuitur socius: primus crurifragio vitam finivit, alter resecto capite: primus nuper conversus dicitur, visa Martyrum constantia; alter dudum Christianus fuisse, & fidem Nicomediæ prædicasse dicitur in Actis suis. Demum cum in Actis utriusque, tum in Græcorum elogiis, tot notis distinguuntur, ut iidem nequeant dici, nisi omnem omnino fidem tam Actis quam Fastis Græcorum omnibus abrogemus.

[35] [cum in Hieronymianis quoque duo Adriani Nicomediæ annuntientur.] At rationes Tillemontii & Bailleti non adeo urgent, ut id facere me posse aut debere existimem, præsertim cum etiam in Hieronymianis Fastis inveniam, duos Nicomediæ passos esse Adrianos, quorum primus, qui Nataliæ Maritus est, apud Florentinium annuntiatur IV Martii; alter ad VI & VII Novembris aliis quibusdam adjungitur: tertius etiam Adrianus Chalcedoni in iisdem Fastis attribuitur. Hic ultimus etiam facile potuisset Argyropolim transferri, & errore Græcorum Nicomediæ adscribi. Verum cum duo Adriani in Hieronymianis Fastis legantur Nicomediæ passi, necesse non est alium ex vicino loco adducere; cum pronum sit suspicari, Adriani secundi memoriam celebratam esse a Græcis eodem die, quo primi festivitas celebrabatur, ut simul colerentur, qui ad eumdem locum fuerant translati. Hanc disputationem nonnihil protrahere volui, ut erudito lectori pateat, ob leviusculas rationes non statim esse recedendum ab iis, quæ in Fastis Græcorum traduntur, maxime dum eorum Fasti invicem recte consentiunt.

§ V. Memoria S. Adriani Fastis adscripta diebus variis: dies martyrii non omnino certa: cultus præcipuus VIII Septembris post corpus Romam delatum.

[Memoria Adriani & Sociorum in Fastis vetustissimis:] Cultus S. Adriani antiquissimus est & celeberrimus multis locis; sed memoria ipsius Fastis inserta est diebus tam variis, ut difficulter assignari possit dies, quo felici morte ad cælestem transivit Gloriam. Codices Hieronymiani apud Florentinium S. Adrianum cum Sociis martyribus ad IV Martii annuntiant hoc modo: In Nicomedia passio sancti Adriani cum aliis numero XXXIII. Errorem in numerum irrepsisse, licet sequens codex eumdem exhibeat, mox probabo. Codex Corbeiensis ibidem in Annotatis sic habet: Nicomediæ passio sanctorum Adriani cum aliis triginta tribus. Rectius ibidem numerum exprimit vetustissimum Epternacense, alias Antverpiense dictum: Nicomediæ Andriani cum aliis XXIII. In codice reginæ Sueciæ, apud nos post tomum VII Junii edito, Socii scribuntur XXXIV. In Kalendario Corbeiensi apud Martenium tom. 3 Anecdotorum leguntur tantum alii XXII. At hæc menda sunt transcribentium aut imprimentium. Ceterum in multis quoque codicibus contractioribus tam apud nos quam apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ ad eumdem diem Adriani memoria occurrit, aliquando sine Sociis, aliquando sine determinato Sociorum numero.

[37] At de numero Martyrum non videtur dubitandum, cum Beda, [Socii Adriano fuerunt viginti tres: creduntur passi die 4 Martii:] Ado, Usuardus cum Græcis Fastis & cum Actis ipsis constanter viginti & tres Socios Adriano attribuant, ita ut etiam Hieronymianum Martyrologium haud dubie eumdem Martyrum numerum exhibuerit, licet apographa quædam deinde mendum contraxerint. Baronius quoque non dubitavit, quin S. Adrianus cum Sociis memoratis passus sit die IV Martii; atque ea de causa ad illum diem hæc de eis Martyrologio Romano inseruit: Nicomediæ sancti Hadriani martyris, cum aliis viginti tribus: qui omnes sub Diocletiano imperatore martyrium crurifragio consummarunt: cujus memoria sexto Idus Septembris, quando ejus corpus Romam translatum fuit, potissimum agitur. Attamen dies martyrii tam certus non est quam numerus Martyrum, ut infra videbimus. Credidit Baronius a Beda quoque eodem die celebratum esse Adrianum cum Sociis; sed Martyrologium genuinum Bedæ non noverat eruditissimus Cardinalis; atque inde factum est, ut auctarta Bedæ Martyrologio inserta passim sub nomine ipsius laudaverit.

[38] Bedæ Martyrologium, apud nos editum ante tomum 2 Martii, [a multis tamen martyrologiis annuntiatur VIII Septembris,] ad VIII Septembris de Adriano & Sociis ita habet: Eodem die in Nicomedia natale S. Adriani martyris cum aliis viginti tribus. Eodem die vetus seu parvum Romanum, a Rosweydo editum, adjungit Nataliam hoc modo: Et Adriani martyris cum viginti tribus martyribus. Et Nataliæ. Secutus est Ado, longissimum ex Actis texens elogium, cui Nataliam quoque inseruit: in fine autem habet: Passio horum Martyrum sexto Idus Septembris celebratur. Rabanus, Notkerus & Usuardus Adrianum cum Sociis viginti tribus eodem die memorant. Wandelbertus Socios silet, ac Adrianum Romæ sic annuntiat: Martyr & Adrianus Romam tum sanguine comit. Multa alia Martyrologia, in quibus S. Adriani natalis ad hunc diem annuntiatur, enumerata sunt in Prætermissis ad IV Martii. Recentiora vero non enumero, quia illorum auctoritas nullius hic ponderis esse potest. Quare solum addo, in Hieronymianis hac quidem die Adriani natalem esse notatum, sed sine Sociis & loco martyrii, hoc modo: Et natalis sancti Adriani. Hinc suspicor, hanc Adriani commemorationem Hieronymianis additam esse, postquam corpus translatum est Romam. Idem haud dubie credidit Baronius, qui translationem huic diei innectit, ita scribens in Martyrologio Romano: Nicomediæ sancti Hadriani martyris cum aliis viginti tribus, qui omnes post multa supplicia sub Diocletiano & Maximiano augustis martyrium crurifragio consummarunt quarto Nonas Martii. Eorum reliquiæ a Christianis Byzantium delatæ, reverenti honore sepultæ fuerunt: inde postea S. Hadriani corpus Romam hac die translatum fuit, in qua ipsius festivitas potissimum celebratur.

[39] [a Græcis vero 26 Augusti,] Græci in Menologiis, Menæis, aliisque Fastis Adrianum cum Sociis & Natalia celebrant ad XXVI Augusti, ut diximus in Prætermissis ad illum diem, quo & Mosci eumdem colunt cum Natalia. Baronius in Annotatis ad Martyrologium rationes reddere conatur, creditque diem IV Martii esse natalem, die XXVI Augusti factam esse translationem corporis Byzantium, ac demum die VIII Septembris translationem Constantinopoli Romam. Huic opinioni utcumque subscripsit Florentinius. Tillemontius nota 67 in Persecutionem Diocletiani de hisce etiam disputat, sed magis dubitanter. Dubitarunt etiam Majores nostri ad IV Martii, ac Vitam S. Adriani huc remiserunt, non quod statuerent hunc esse natalem, sed quia hoc die maxime colitur apud Latinos. Sollerius in Observationibus ad Usuardum hoc die dubitationem non deposuit, sed hæc scripsit: Ceterum a Baronio arguitur Ado, quod hodie Adriani passionem celebrari affirmet, in quo quid tantum piaculi occurrat, non video. Porro quidquid sit de vero martyrii die, qui nec ex Actis ipsis (Latinis, tum tantum visis) satis eruitur, certum est festivitatem Adriani hac die solennius recoli, sive id primæ, sive secundæ translationis, sive basilicæ dedicationis, sive alia demum causa invaluerit.

[40] [ita ut dies martyrii non omnino certus videatur,] Jam vero quanto magis considero datas Baronii conjecturas, tanto minus aliquid certi de die martyrii reperio. Tillemontius quidem observat, in Hieronymianis ad hunc diem annuntiari Adrianum sine ullis Sociis, cum Sociis vero ad diem IV Martii, ubi & Passio legitur cum hodie dicatur Natalis: sed hæ observationes rem non faciunt certam: nam secunda poterat omitti, cum in codice Corbeiensi hodie etiam legatur passio: prima melior quidem est, sed tantum evincit, Hieronymianos codices magis favere diei quartæ Martii quam hodiernæ. Verum Hieronymianis opponi possunt Reda, Rabanus, aliique martyrologi jam laudati, qui ad VIII Septembris referunt Adrianum cum Sociis. Præterea utrique diei adversantur Græci, qui credunt Adrianum cum Sociis passum esse XXVI Augusti, ut disertis verbis asseritur in Actis Græcis infra edendis; licet id ubique omissum sit in Latinis.

[41] [sed dubitari possit, utrum 4 Martii, an 26 Augusti sint coronati.] Si modo consideremus, Sanctos hosce in Græcia fuisse passos, ibique constanter cultos, atque ex Actis Græcis hausta videri omnia, quæ de eorum martyrio nobis innotuerunt, facile videbimus, nihil dici posse de die martyrii, quod omnino sit certum. Etenim secundum Acta dies XXVI Augusti nequit esse primæ translationis, si Sancti sint coronati die IV Martii, cum prima translatio contigerit aliquot diebus post martyrium, ideoque longe minus intervallum statui debeat inter martyrium & translationem illam, quam sit inter IV Martii & XXVI Augusti. Quibus de causis de die martyrii Sanctorum nostrorum nihil certi statuendum puto: neque enim aliud invenio pro die IV Martii, quam Fastos Hieronymianos, ab omnibus medii ævi martyrologis desertos, nec tamen prorsus negligendos; pro die vero XXVI Augusti habemus Fastos Græcos cum Actis. Alterutro die passum esse Adrianum cum Sociis suspicor; non die VIII Septembris, quamvis eo die cultus ipsius fixus sit Romæ, atque in Ecclesia Latina, ut modo enarrare aggredior.

[42] Dubitari vix potest, quin cultus S. Adriani Romæ inchoatus sit post translatum illuc Sancti corpus. [Cultus S. Adriani videtur inchoatus Romæ post corpus eo translatum:] Verum de tempore istius translationis non constat. Ado sub finem elogii, relata prima Martyrum omnium translatione, quæ fusius in Actis legitur cap. 5, de secunda translatione solius Adriani subjungit sequentia. Non longo post tempore beati Adriani corpus Romam etiam translatum, honorabili quoque templo exornatum est. Non existimo tamen Sancti corpus Romam tam cito delatum fuisse, quam insinuant allata verba. Certe in Actis de hac translatione nihil legitur; & Pseudo-Dorothei editor Procopius presbyter, qui mentionem facit de Philoxeno & Probo consulibus, quando Constantinopolim venit Joannes Romæ episcopus, quæ contigerunt anno 525, corpus S. Adriani suo tempore adhuc Constantinopoli servatum fuisse asserit. Exiguam quidem fidem fabulator ille meretur; sed aliunde etiam verisimile est, translationem non contigisse ante seculum VI aut VII. Quippe nulla S. Adriani memoria reperitur in Sacramentario S. Leonis Papæ, nuper edito ante tomum 4 Anastasii Bibliothecarii; neque in Sacramentario Gelasii, edito per Thomasium, ita ut facile possimus credere, festivitatem S. Adriani nondum fuisse celebratam Romæ temporibus S. Leonis & S. Gelasii, qui ambo floruerunt seculo V.

[43] In Sacramentario S. Gregorii festivitas S. Adriani notatur ad VIII Septembris, [hæc autem translatio facta videtur seculo 6 aut 7:] ita ut verisimile fiat, translationem fuisse factam ante finem seculi VI: nec tamen id certo colligi potest ex illo Sacramentario, cum eidem aliqua post tempora S. Gregorii fuerint addita. Sic additam codicibus aliquot Hieronymianis die VIII Septembris annuntiationem S. Adriani, jam observavi, ita ut ex illis nihil quoque possit colligi ad vetustiorem attribuendam originem festivitati Romanæ S. Adriani. Itaque existimo corporis translationem, & institutam Romæ Sancti festivitatem figendam esse seculo VI jam satis provecto, aut forte seculo VII inchoato. Certe Anastasius Bibliothecarius in Honorio I ita scribit: Fecit ecclesiam beato Adriano martyri in tribus Fatis, quam & dedicavit, & dona multa obtulit. Sedit Honorius tempore Heraclii imperatoris ab anno 626 usque ad 638. Verisimile autem non est, ecclesiam S. Adriani ab Honorio structam esse, priusquam corpus ipsius Romam erat delatum. Quare translatio verisimillime facta est seculo VI aut VII non multum provecto, ut jam monui. Hinc in monumentis sequentium seculorum, qualia sunt Kalendarium a Frontone editum, Ordo Romanus, cum Martyrologiis medii ævi ante enumeratis, memoria S. Adriani celebratur die VIII Septembris, & in quibusdam etiam Romæ. In Kalendario tamen Frontonis una cum Nativitate beatissimæ Virginis ad IX refertur, errore nescio cujus, sed errorem esse omnino existimo.

[44] [ecclesia S. Adriani Romæ:] Quod spectat ad dictam modo S. Adriani ecclesiam, ejus frequenter meminit Anastasius Bibliothecarius nominibus variis. In Sergio I: Constituit autem, ut diebus Annuntiationis Domini, & Nativitatis, & Dormitionis sanctæ Dei Genitricis Litania exeat a sancto Adriano & ad sanctam Mariam populus occurrat. In Adriano I narrat, multa in basilica S. Adriani per illum Pontificem instaurata fuisse, ornamentaque ibidem nova confecta, modo basilicam vocans, modo diaconiam, quia titulus est diaconi Cardinalis. De eadem rursum meminit in Leone III, ob ornamenta quædam ab eo Pontifice ibidem donata; quemadmodum & in Gregorio IV ob eamdem causam; ac tandem in Leone IV ob supplicationem eo institutam de more in festo Assumptæ Virginis. Martinellus in Roma sacra pag. 109 observat, eam ecclesiam esse in foro boario, ac olim dictam fuisse in tribus Foris, pro quo Anastasius in ultima editione habet in tribus Fatis; dictam quoque esse in Via sacra.

[45] [alia loca eidem dicata:] Aliam quoque ejusdem ecclesiæ instaurationem attribuit Joanni Cardinali Bellaio; ac demum non paucas ejusdem ecclesiæ reliquias enumerat, atque inter eas corpus S. Adriani, quod eidem ecclesiæ etiam adscribit Piazza in Diario sacro urbis Romæ ad VIII Septembris, asserens Sancti translationem ibidem solemniter celebrari. De monasterio S. Adriani, quod ponitur juxta Præsepe, meminit etiam laudatus Anastasius in Adriano I; sed illud deinde destructum esse, affirmat Martinellus pag. 361. Præterea de oratorio & altari sancti Hadriani martyris in veteri basilica Vaticana meminit Romanus Canonicus in Descriptione Vaticanæ pag. 43.

[46] [qui Romæ colitur Adrianus, est ipse Nicomediensis.] Ex dictis de cultu S. Adriani, seculo VI aut VII Romæ inchoato, facile colligi potest, omni carere fundamento suspicionem quamdam Tillemontii, acsi Romæ passus esset S. Adrianus ille, aliusque a Martyre Nicomediensi, quia Wandelbertus dixit: Martyr & Adrianus Romam tum sanguine comit. Nam primo, si Romæ fuisset passus, verisimiliter citius ibidem esset cultus. Secundo Nicomediensem esse Adrianum, cujus cultus seculo VI aut VII inchoatus est Romæ, evincitur ex Romano parvo Martyrologio, cujus auctor iis temporibus fuit vicinus: ex Beda item, Rabano, Adone, Usuardo & Notkero, qui omnes ad VIII Septembris Adrianum Nicomediensem cum Sociis annuntiant. Ex hisce ulterius colligo, dubitandum non videri de translatione corporis, licet hujus tempus æque ac auctor ignoretur; cum translatio indubitanter asseratur ab Adone, & sola videatur causam præbuisse institutæ festivitatis. Verum, sicut prudenter dubitare non possumus, quin corpus Romam fuerit delatum: sic dubium fere nullum superesse videtur, quin inde tertia translatione, de qua postea agendum est, ablatum fuerit pro majori parte.

ACTA
auctore anonymo.
Ex codice Ms. olim Colbertino, nunc bibliothecæ regiæ Parisiensis 1453, interprete J. Stiltingo.

Adrianus martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Socii viginti & tres Nicomediæ in Bithynia
Natalia conjux Adriani prope Byzantium in Thracia (S.) a

A. Anonymo.

CAPUT I.
Maximiano idololatriam Nicomediæ promoventi sistuntur viginti tres Christiani: hi fidem constanter professi, variis subjiciuntur tormentis.

ἘΓένετο ἐν τῇ δευτέρᾳ περιόδῳ τοῦ τυράννου Μαξιμιανοῦ, εἰσελθόντος αὐτοῦ εἰς τὴν Νικομηδέων πόλιν, ἀνελεῖν πάντας τοὺς εὑρισκομεύους Χριστιανοὺς, ὁρμήσαντος δὲ αὐτοῦ εἰς τὸν ναὸν, καὶ προσκυνήσαντος τοῖς θεοῖς· ἐκέλευσε πρότερον αὐτοῦ τὰς θυσίας εἰσενεχθῆναι, καὶ τότε τὰς τῆς πόλεως. Ἅπαντες οὖν ὑποκύπτοντες τῷ ἀσεβεῖ καὶ μιαρῷ προστάγματι αὐτοῦ, προσέφερον, οἱ μὲν ταύρους, οἱ δὲ μόσχους, ἕτεροι δὲ πρόβατα, οἱ δὲ χιμάρους, οἱ δὲ ὄρνεα· κατείδωλος γὰρ ἦν πόλις· καὶ ἔθυον κατὰ πάντα τόπον καὶ ῥεγεῶνα, ἔντε τοῖς οἴκοις καὶ ἐν ταῖς πλατείαις· ὡς πᾶσαν τὴν πόλιν καὶ τὴν περίχωραν ὄζεσαι ἀπὸ τοῦ καπνοῦ καὶ τῶν θυμάτων. Κήρυκες δὲ πανταχοῦ περιήεσαν θύειν παρακελευόμενοι καὶ σπένδειν τοῖς ματαίοις· τιμωρεῖσθαι δὰρ ἐκέλευσεν βασιλεὺς τοὺς μὴ βουλομμένους θύειν, καὶ πάντα τὸν εὑρισκόμενον Χριστιανὸν πυρὶ ἀναλίσκεσθαι. Ἐτάγησαν οὖν καὶ φάνεροι ἄνδρες περιεργάζεσθαι τοὺς ῥεγεῶνας καὶ πᾶσαν τὴν πόλιν, ὅπως, εἴ τινας εὕροιεν ἄνδρας τε καὶ γυναῖκας πεπιστευκότων τῷ Χριστῷ, συλλαβόμενοι παραστήσωσι τῷ τῆς ἐπαρχίας ἄρχοντι, ὑποστησομμένους τὴν διὰ βασάνων πικροτάτην τιμωρίαν. Οἵτινες καὶ χρήματα ἐδίδουν τοῖς μηνύουσι. Γείτονες οὖν παρεδίδουν γείτονας, καὶ φίλοι φίλους, καὶ συγγενεῖς τοὺς συγγενεῖς, τῇ δόσει τῶν χρημάτων ἑλκόμενοι· ἕτεροι δὲ διὰ τὸν τοῦ βασιλέως φόβον τοὺς ἐκ τῶν ἰδίων πεπιστευκότας κατεμήνυον· τιμωρία γὰρ ὤριστο κατὰ τῶν ἀποκρυπτόντων Χριστιανούς.

[2] Τότε μηνύεται τοῖς τὴν ζήτησιν ἐπιτεταγμμένοις ποιεῖν, ὅτι εἰσὶ τινὲς Χριστιανοὶ ἔν τινι σπηλαίῳ κρυπτόμενοι· ἤκουσαν γὰρ ἐν νυκτὶ ψαλλόντων αὐτῶν οἱ πέλας, καὶ ἐγνώρισαν τῷ βασιλεῖ. Καὶ εὐθέως παραλαβόντες πλῆτος στρατιωτῶν, ἐπέστησαν τῷ σπηλαίῳ· συλλαβόμενοί τε αὐτοὺς ἤγαγον εἰς τὴν πόλιν, ἔντα βασιλεὺς διέτριβεν· ἔγενέτο δὲ ἥνικα ἐξῆλθεν βασιλεὺς προσκυνῆσαι καὶ ἐπιθῦσαι τοῖς ναοῖς, προσήνεγκαν αὐτοὺς αὐτῷ, λέγοντες· Βασιλεῦ, πᾶσαν τὴν πόλιν, καὶ τὴν περίχωραν περιελθόντες, πάντας εὕρομεν θρησκεύοντας τοῖς θεοῖς, καὶ πειθαρχοῦντας τῷ δόγματί σου· μόνοι δὲ οὗτοι ἠπείθησαν τῷ θείῳ προστάγματί σου, καὶ ἐνύβρισαν τοὺς θεούς. Καὶ ἰδὼν αὐτοὺς βασιλεὺς, εὐθέως ἔστησε τὸ ἅρμα, καὶ προσκαλεσάμενος αὐτοὺς πλησίον, ἔφη πρὸς αὐτούς· Λέγετέ μοι, πόθεν ἐστὲ ὑμεῖς, ἐθάδιοι ἀλλογενεῖς; Οἱ δὲ ἅγιοι πρὸς αὐτὸν εἶπον. Ἐθάδιοι ἐσμὲν τῷ γένει, γαλιλαῖοι δὲ τῇ πίστει. βασιλεὺς εἶπεν· Οὐκ ἔγνωτε οὖν οἷα τιμωρία ὥριστο κατὰ τῶν ἐν τῇ πίστει ταύτῃ εὑρισκομμένων, καὶ οἵῳ τέλει ἐχρήσαντο οἱ ἐμπεσόντες; Οὑ δὲ πρὸς αὐτὸν εἶπον. Ναὶ ἔγνωμεν καὶ κατεγελάσαμεν τοῦ μωροῦ προστάγματος καὶ τῆς ἀνοίας σου· κατεγελάσαμεν δὲ πλέον καὶ τοῦ σατανᾶ, τοῦ ἐνεργοῦντος εἰς τοὺς υἱοὺς τῆς ἀπωλείας, ὧν ἔξαρχος εἶ σύ.

[3] βασιλεὺς εἶπε· Μωρὸν ἐτολμήσατε εἰπεῖν τὸ ἐμὸν πρόσταγμα; Μὰ τοὺς μεγίστους θεοὺς, βασάνοις πικροτάταις τιμωρουμένους ὑμᾶς ἀναλώσω· ταῦτα εἰπὼν, ἐκέλευσε τείνεσθαι αὐτοὺς καὶ τύπτεσθαι ξύλοις ἀγρίοις, λέγων· Ἔλθοι Χριστὸς αὐτῶν, καὶ ἐξελεῖται αὐτοὺς ἐκ τῶν χειρῶν μου. Καὶ μετὰ τὸ ἱκανῶς τυφθῆναι, προσέταξεν ἄλλοις δορυφόροις προσελθοῦσι, ῥοπάλοις τύπτειν αὐτούς. Οἱ δὲ ἅγιοι τοῦ Χριστοῦ μάρτηρες βασανιζόμενοι, ἔλεγεν· πρόσθες, εἰ ἔχεις, καὶ ἄλλους βασανιστὰς, θεομάχε· ὅσῳ γὰρ πλεονάζεις ἡμῶν τὰς βασάνους, τοσούτῳ πληθύνεις ἡμῶν τοὺς στεφάνους. δὲ τύραννος πρὸς αὐτοὺς εἶπεν· Ἄθλιοι, ἄρτι τὰς κεφαλὰς ὑμῶν αἴρω, καὶ στεφάνους προσδοκάτε; ἀρνήσασθε ταύτην ὑμῶν τὴν γνώμην, καὶ μὴ μάτην ἑαυτοὺς ἀπόλλυτε. Οἱ δὲ ἅγιοι εἶπον πρὸς αὐτόν· Εἰς ἀπώλειαν αὐτὸς μέλλεις χωρεῖν, τύπαννε καὶ ἐχθρὲ τῆς ἀληθείας, ὅτι τοὺς δούλους τοῦ θεοῦ μηδὲν κακὸν πεποιηκότας οὕτως πικρῶς βασανίζεις. δὲ παράνομος βασιλεὺς μανεὶς σφόδρα, κελεύει λίθοις σφαιροείδεσι θλάσαι αὐτῶν τὰς σιαγόνας.

[4] Οἱ δὲ ἅγιοι πρὸς αὐτὸν εἴπον· Ἀσεβέστατε καὶ Θεοῦ πολέμιε, ὡς ἐπὶ ἀτοπήμασιν ἅλοτας ἡμᾶς τῇ πικρᾷ ταύτῃ καὶ ἀνηλεεῖ ὑποβληθῆναι βασάνῳ ἐκέλευσας· τύψει σε τοῦ Θεοῦ ἄγγελος, καὶ πάντα σου τὸν ἀσεβῆ οἶκον. Τύραννε καὶ αἱμοπότα, οὐκ ἠρκέσθης ἐφ᾽ οἷς ἐπήγαγες ἡμῖν κολαστηρίοις, οὐδὲ ἠκηδίασας ἐν τοσαύταις ὥραις ἐπιτείνων ἡμῖν τὰς βασάνους, οὐδὲ ἐνεθυμήθης ὅτι σῶμα περιβεβλήμεθα ὡς καὶ σὺ, εἰκαὶ τὸ μὲν σὸν ἀσεβέστατόν ἐστι καὶ παράνομον, τὸ δὲ ἡμέτερον ἔντιμον καὶ καθαρόν; λίθους γὰρ ἀκροτόμους οὐκ ἀν συνέτριψαν αἱ τοσαῦται βάσανοι, υἵε διαβόλου; Θυμωθεὶς δὲ ἐπὶ τούτοις βασιλεὺς λέγει. Μὰ τοὺς θεοὺς τὰς γλώσσας ὑμῶν ἀποτεμῶ, ἵνα ἐξ ὧν ὑμεῖς πάσχετε μάθωσιν οἱ ἄνθρωποι μὴ ἀντιλέγειν τοῖς δεσπόταις αὐτῶν. Οἱ δὲ ἅγιοι εἶπον τῷ βασιλεῖ· Καὶ ὅλως μισεῖς τοὺς ἀντιλέγοντας τοῖς δεσπόταις αὐτῶν; βασιλεὺς λέγει· Οὐ μόνον μισῶ, ἀλλὰ καὶ τιμωροῦμαι αὐτούς. Οἱ ἅγιοι μάρτυρες εἶπον· Κἂν σαὐτοῦ ἄκουσον, δυσσεβέστατε. Εἰ γὰρ αὐτὸς τοὺς ἀπειθοῦντας τοῖς κατὰ κόσμον κυρίοις αὐτῶν μισεῖς καὶ τιμωρῇ, πῶς ἡμᾶς ἀναγκάζεις παρακούειν τοῦ δεσπότου καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἵνα μέτοχοι γενώμεθα τῆς ἡτοιμασμμένης σοι κολάσεως σὺν τῷ πατέρι σου τῷ διαβόλῳ.

[5] τύραννος ἔφη· τί μοι ἡτοίμασται, κατάδικοι, εἴπατε. Οἱ ἅγιοι εἶπον. Πῦρ ἄσβεστον, σκώληξ ἀκοίμητος, βάσανος ἀτελεύτητος, κόλασις αἰώνια, λάκκος ἀπωλείας, σκότος ἑξώτερον, ὅπου κλαυθμὸς καὶ βρυγμὸς τῶν ὁδόντων, καὶ πολλὰ ἕτερα κολαστήρια, ὧν τὰ εἴδη ἐπίσταται ἐτοιμάσας ὑμῖν αὐτὰ θεός. βασιλεὺς λέγει αύτοῖς· Μὰ τοὺς θεοὺς τὰς γλώσσας ὑμῶν κελεύω ἀποτμηθῆναι, ἵνα κἂν οὕτως παύσω ὑμῶν τὴν φλυαρίαν. Ὁἱ δὲ ἅγιοι εἶπον· ἄφρον, κἂν σωματικὸν ὄργανον ἐκτέμῃς, δύναται στεναγμὸς τῆς καρδίας ἡμῶν πλείονα βοᾶν πρὸς τὸν Θεόν· καὶ γὰρ τὸ αἷμα ἡμῶν τὸ μάτην ἐκχυνόμενον στόμα ἔχει μεγαλοφωνότατον σάλπιγγος βοῶν πρὸς τὸν Θεὸν, δι᾽ ὃν ταῦτα πάσχομεν. Τότε θυμωθεὶς βασιλεὺς λέγει· Σημειώσασθε ἑνὸς ἑκάστου αὐτῶν τὰ όνόματα· καὶ σίδηρα περιθέντες αὐτοῖς κατὰ παντὸς τοῦ σώματος, ἀπαγάγετε εἰς τὸ δεσμωτήριον, ἔνθα οἱ κατάδικοι, καὶ πᾶν εἶδος τιμωρίας προσάξατε αὐτοῖς· οὐ γὰρ μόνον τῆς διὰ ξίφεος τιμωρίας ὑπεύθυνοί εἰσι, ἀλλὰ γὰρ καὶ ἑτέρας μείζονος κολάσεως· χρὴ γὰρ δι᾽ αὐτῶν σωφρονισθῆναι πᾶσαν τὴν πατρίδα καὶ τὴν περίχωραν.

[Maximiano, omnes Nicomediæ ad sacrificandum cogere volenti,] Factum est in secundo circuitu b tyranni Maximiani, ubi ipse ingressus erat urbem Nicomediensem ad interficiendum omnes, qui inventi erant Christiani, ad templum vero processerat, deosque adoraverat; ut juberet primum suas hostias offerri, deinde civitatis. Omnes igitur succumbentes impio ac scelesto mandato ipsius offerebant, hi quidem tauros, illi vero vitulos, alii oves, alii hircos, alii volatilia: amans enim idololatriæ erat civitas: ac sacrificabant per quemlibet locum & vicum c cum in domibus tum in plateis, ita ut urbs tota cum locis vicinis feteret fumo & sacrificiis. Præcones vero undique circumiverunt sacrificare jubentes & libare idolis: imperator enim nolentes sacrificare jusserat puniri, ac quemlibet inventum Christianum igne consumi. Constituti igitur etiam sunt viri clari perscrutandum curiose vicos totamque civitatem, ut, si quos viros ac mulieres Christo credentes deprehenderent, comprehensos sisterent coram præfecto provinciæ, subjiciendos amarissimo tormentorum supplicio. Quidam etiam pecunias dabant indicantibus. Vicini igitur prodebant vicinos, amici amicos, propinqui propinquos, pecuniarum dono attracti. Alii vero metuentes imperatorem ex domesticis indicabant credentes: pœna enim proposita erat contra eos, qui Christianos occultabant.

[2] Tunc nuntiatum est iis, qui ad investigandum erant constituti, [sistuntur viginti tres Christiani, quos fidem professos] Christianos quosdam in spelunca esse absconditos: audierant enim eos noctu cantantes vicini, & indicaverunt imperatori. Mox accepta militum turma, institerunt speluncæ, ipsosque comprehensos duxerunt ad civitatem, ubi erat imperator. Evenit vero, quando exiverat imperator ad adorandum & sacrificandum in templis, ut ei ipsos offerrent, dicentes: Imperator, totam civitatem ejusque viciniam circumeuntes, reperimus omnes diis servientes ac edicto tuo obedientes: hi vero soli non obediverunt divino tuo mandato, & deos injuria affecerunt. Videns eos imperator, mox currum stare jussit, advocatisque ipsis ad se, dixit ad eos: Dicite mihi, unde estis vos, incolæne an peregrini? Sancti vero ipsi dixerunt: Incolæ sumus genere, sed fide Galilæi. Imperator dixit: Non novistis igitur, qualis pœna definita sit adversus eos, qui in hac religione inventi sunt, & quem finem habuerint, qui in manus inciderunt? Illi reposuerunt: Profecto novimus & irrisimus stultum mandatum & amentiam tuam. Magis vero derisimus satanam, qui operatur in filiis perditionis, quorum princeps es tu.

[3] [variis cruciatibus tentat:] Imperator dixit: Stultum ausi estis dicere mandatum meum? Per deos maximos! tormentis acerbissimis tortos vos perdam: & hæc dicens, jussit eos extendi, & verberari lignis agrestibus, dicens: Veniat Christus ipsorum, & eripiat eos de manibus meis. Postquam vehementer verberati erant, aliis satellitibus mandavit, ut fustibus eos cæderent. Sancti vero Christi Martyres in tormentis dixerunt: Adjunge, si habes, & alios tortores, Dei inimice: quantum enim multiplicas tormenta nostra, tantum auges coronas nostras. Tyrannus vero ad illos dixit: Miseri, mox capita vestra auferam, & coronas exspectatis? Hanc opinionem vestram abnegate, nec frustra vos perdite. Sancti vero ad ipsum dixerunt: In perditionem ipse ibis d, tyranne & veritatis inimice, quia Dei servos, qui nihil mali fecerunt, tam acerbe torques. At impius rex vehementer furens, rotundis lapidibus contundi jussit malas ipsorum.

[4] [hi vero manent constantes,] Sancti vero ad ipsum dixerunt: Impiissime & Dei inimice, quasi in sceleribus deprehensos nos acerbo huic ac immisericordi tormento subjici jussisti. Percutiet te Dei angelus, & totam domum tuam impiam. Tyranne & potator sanguinis, necdum contentus es cruciatibus, quos nobis intulisti; neque tæduit te, tot horis vehementius intendere tormenta nostra? neque cogitas nos æque ac te corpore circumdatos esse, licet tuum sit impiissimum & scelestum, nostrum vero honorabile ac mundum. An enim lapides acuros non simul contriverunt hi tanti cruciatus, fili diaboli? Ob hæc vero ira inflammatus imperator dixit: Per deos! linguas vestras amputabo, ut ex iis, quæ vos patimini, discant homines dominis suis non contradicere. Sancti dixerunt ad imperatorem: Et penitus odisti contradicentes dominis suis? Imperator reponit: Non solum odi, sed & punio illos. Sancti martyres dixerunt: Saltem te ipsum audi, impiissime. Si enim ipse odisti & punis non parentes dominis suis secundum mundum; quomodo cogis nos ad non obediendum Domino & Servatori nostro Jesu Christo, ut participes fiamus supplicii, tibi cum patre tuo diabolo parati?

[5] [& libere respondent.] Tyrannus dixit: Quid mihi paratum est, damnati? dicite. Sancti dixerunt: Ignis inexstinguibilis, vermis dormire nescius, cruciatus numquam finiendus, pœna æterna, lacus perditionis, tenebræ extremæ, ubi fletus & stridor dentium, multaque alia supplicia, quorum genera novit, qui ea vobis præparavit, Deus. Dicit ipsis imperator: Per deos linguas vestras abscindi jubeo, ut ita saltem cessare faciam importunam vestram loquacitatem. Responderunt Sancti: Amens, etsi membrum corporeum exsecueris, potest gemitus cordis nostri plura clamare ad Deum: etenim sanguis noster sine causa effusus os tubæ instar habet maxime sonorum, clamans ad Deum, pro quo hæc patimur. Tunc imperator iratus, ait: Annotate nomina uniuscujusque illorum, & ferro per totum corpus constrictos abducite in carcerem, ubi sunt condemnati; & quodlibet pœnæ genus iis inferte: non enim tantum digni sunt pœna gladii, sed altero etiam majore supplicio. Oportet enim, ut ipsorum exemplo omnis patria corrigatur & vicinia.

ANNOTATA.

a Titulus Actis in codice hic præfixus est rubris litteris: Μαρτύριον τῶν ἁγίων καὶ ἐνδόξων τοῦ Χριστοῦ μαρτύρων Ἀδριανοῦ καὶ Ναταλίας, καὶ τῆς συνοδίας αὐτῶν, Martyrium sanctorum ac gloriosorum Christi martyrum, Adriani, Nataliæ, & Sociorum.

b Vox Græca περίοδος, quæ circuitum proprie significat ut eamdem expressi, interpretes antiquos in varias traxit sententias. Aliqui codices cum Surio nullam habent vocem Latinam, qua Græca illa exprimatur, sed solum exprimunt tempus Maximiani. Plures tamen iique vetustiores codices cum Mombritio ita habent: Factum est in secunda interrogatione Maximiani tyranni &c. Interpres ille per interrogationem passim designas tormenta martyribus illata ad eos a fide abstrahendos; sed ea significatio voci περίοδος attribui nequit. Ceterum tempus martyrii, quod illa voce ambigue exprimitur, late signavi circa 310.

c Hæc non recte Latine fuerunt reddita, uti & alia plurima, quemadmodum videre poterit eruditus lector, si Græca cum editis apud Mombritium aut Surium contulerit. Sufficiat dixisse breviter tam codices quam editiones Latinas toties a Græcis dissonare, ut operæ pretium non videætur ubique lectorem monere. Id tamen faciam, ubicumque interpretum errores Actæ reddiderunt deteriora, aut gesta Sanctorum corruperunt.

d Apud Mombritium & in aliquot Mss. male: Perdat te Deus &c., acsi tyranno imprecati fuissent Sancti; cum tantum prædicant ejus interitum.

CAPUT II.
Adrianus Martyribus se adjungit, & cum illis in carcerem ducitur: Natalia ejus uxor eum ibi invisit, & ad martyrium hortatur: ac vicissim ab eo invisitur.

ἈΔριανὸς δέ τις τῶν ἡγουμμένων τῆς τάξεως, ἰδὼν τὸ καρτερικὸν αὐτῶν, καὶ τὴν μεγαλοψυχίαν τὴν πρὸς τὰς βασάνους, λέγει αὐτοῖς· Ὀρκίζω ὑμᾶς τὸν Θεὸν ὑμῶν, ἵνα εἴπητέ μοι μετὰ ἀληθείας τίνα ἐστὶν, προσδοκᾶτε ἀντάξια τούτων, ὧν ὑπομένετε βασάνων· ἐοίκασι γάρ μοι μεγάλα εἶναι καὶ ταυμαστά. Λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἅγιοι· Οὔτε τὰ στόματα ἡμῶν ἱκάνουσι διηγήσασθαί σοι ἀκριβῶς περὶ αὐτῶν, οὔτε πάλεν ἀκοή σου παραδέξασθαι δύναται. Λέγει αὐτοῖς Ἀδριανὸς· Οὐδὲν οὖν ὅλως ἠκούσατε περὶ αὐτῶν, οὔτε ἀπὸ νόμου, οὔτε ἀπὸ προφητῶν, οὔτε ἀπὸ ἑτέρας γραφῆς· Εἶπον αὐτῷ οἱ ἄγιοι· Οὐδὲ αὐτοὶ οἱ προφῆται ἔγνωσαν περὶ αὐτῶν, ὣς δεῖ γνῶναι· καὶ γὰρ καὶ αὐτοὶ ἄνθρωποι ἦσαν, καὶ ὅσα ἐχώρησαν δεξασθαι παρὰ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, ταῦτα καὶ ἐλάλησαν· γέγραπται δὲ περὶ ἐκείνων· τι ὄφθαλμος οὐκ εἶδε, καὶ οὖς οὐκ ἤκουσε, καὶ ἐπὶ καρδίαν ἀνθρώπου οὐκ ἀνέβη, ἡτοίμασεν Θεὸς τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτόν.

[7] Ταῦτα ἀκούσας Ἀδριανὸς, εὐθέως εἰσεπήδησε, καὶ ἔστη εἰς τὸ μέσον, καὶ λέγει τοῖς ταχυχράφοις· Τάξατε, παρακαλῶ, καὶ τὴν ἐμὴν ὀνομασίαν μετὰ τῶν ἁγίων τούτων ἀνδρῶν· Χριστιανὸς γὰρ εἰμὶ κἀγώ. Ἰδὼν δὲ αὐτὸν τύραννος μέσον τῶν ἁγίων μαρτύρων ἰστάμενον, καὶ ὑπονοήσας ὅτι κατηγορίαν καταθέσθαι βούλεται κατ᾽ αὐτῶν, ἔφη· Γράψατε ταχέως καὶ τὴν παρὰ τοῦ καθωσιωμένου Ἀδριανοῦ ὑποβαλλομένην κατ᾽ αὐτῶν κατηρορίαν. Λέγουσιν οἱ ταχυγράφοι· Χριστιανὸν ἑαυτὸν λέγει εἶναι, καὶ ἀξιοῖ ταγῆναι αὐτοῦ τὸ ὄνομα μετὰ τῶν ἀπηγορευμένων τούτων. δὲ τήραννος σφόδρα ὀργισθεὶς, ἔφη πρὸς αὐτόν· Αἴτησαι συγγνώμην παρ᾽ ἐμοῦ, καὶ εἰπὲ ἐπὶ πάντων, ὅτι κατὰ συναρταγὴ τὸ ῥῆμα ἐλάλησα, καὶ ἀπαλείψω σοῦ τὸ ὄνομα ἀπὸ τῶν κατακρίτων. Ἀδριανὸς εἶπε· Τὸν Θεόν μου ἀπὸ τοῦ νῦν συγγκοίμην αἰτῶ ἐπὶ τῷ πεφαυλισμένῳ μου βίῳ, καὶ ἐπὶ τοῖς προφθάσασί με ἀτοπήμασι. Καὶ θυμωθεὶς Μαξιμιανὸς ἐκέλευσε σιδηρωθέντα αὐτὸν ἀπενεχθῆναι εἰς τὸ δεσμωτήριον μετὰ τῶν ἁγίων, τάξας ἡμέραν ἐν ᾗ ἀκούσει αὐτῶν.

[8] Εἷς δέ τις τῶν οἰκέτων Ἀδριανοῦ, εὐθέως δραμὼν εἰς τὴν οἰκίαν ἀπήγγειλε τῇ γυναικὶ αὐτοῦ Ναταλίᾳ, λέγων· κύριός μου σιδηρωθεὶς ἀπηνέχθη εἰς τὴν φυλακὴν. δὲ ἀναστάσα διέρρηξε τὴν ἐσθῆτα αὐτῆς, καὶ ὠλόλυξε μετὰ φωνῆς, καὶ εἶπε κλαίουσα τῷ παιδί· Τίς αἰτία, δι᾽ ἣν ἐνεκλείσθη κύριός μου; Ἔφη πρὸς αὐτὴν παῖς· Τινὰς εἶδε βασανιζομένους ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος τοῦ λεγομένου Χριστοῦ, καὶ μὴ βουλομένους ἐπιθῦσαι· καὶ μὴ ἀναγκασθεὶς ὑπό τινος, παρεκάλεσε τοὺς ταχυγράφους τάξαι αὐτοῦ τὸ ὄνομα μετὰ τῶν ἀνδρῶν ἐκείνων, εἰπὼν· Ὅτι ἡδέως μετ᾽ αὐτῶν ἀποθνήσκω. Λέγει αὐτῷ γυνή· Καὶ οὐκ ἔγνως διατί ἐβασανίσθησαν οἱ ἄνδρες ἐκεῖνοι; Ἔφη αὐτῇ παῖς· Ἔρηκά σοι ὅτι ἐπειδὴ οὐκ ἐβουλήθησαν ἐπιθῦσαι, διὰ τοῦτο ἐβασανίσθησαν. Τότε περιχαρὴς γενομένη μακαρία Ναταλία, ἀναστᾶσα ἤλλαξε τὴν διαρραγεῖσαν αὐτῆς στολὴν· καὶ δρομαῖα ὥρμησεν εἰς τὸ δεσμωτήριον πρὸς αὐτόν. Ἦν γὰρ γονέων πιστῶν θυγάτηρ, καὶ ἐφοβεῖτο ὁμολογῆσαι διὰ τὴν τότε ἐπικρατοῦσαν ἀσέβειαν.

[9] Καὶ εἰσελθοῦσα εἰς τὸ δεσμωτήριον προσπίπτει τοῖς ποσὶν αὐτοῦ, καὶ λέγει αὐτῷ, καταφιλοῦσα τὰ δεσμὰ αὐτοῦ· Μακάριος εἶ, κύριέ μου Ἀδριανέ, ὅτι εὖρες, μὴ κατέλιπόν σοι οἱ γονεῖς σου· ἀληθῶς οὑτῶς εὐλογηθήσεται πᾶς ἄνθρωπος φοβούμενος τὸν Κύριον. Νῦν κύριέ μου ἀμέριμνος ἀπέρχῃ εἰς ἐκεῖνον τὸν κόσμον, προαποτιθέμενος ἑαυτῷ πλούτον, ὃν εὑρήσεις ἐν καιρῷ τῆς χρείας, ὅταν οἱ πολυκτήμονες ἐνδεεῖς ὦσι, καὶ οἱ ἐνδεεῖς, πλούσιοι, ὅταν οὐκ ἔστι τοῦ δανείσασθαι καιρὸς, καὶ τοῦ ἐν χρήσει λαβεῖν, ὅτε οὐδὲν οὐδένα ρύεται ἀπὸ τὴς κόλασεως, οὔτε τίς τινι προστήσεται, οὐ πατὴρ υἱῷ, οὐ μήτηρ θυγατρί, οὐ πλούτος τῷ συνάξαντι αὐτόν, οὐκ οἰκέται τοῖς δεσπόταις αὐτῶν, οὐ φίλοι φίλοις· πᾶντες γὰρ τὰ ἴδια φορτία βαστάσουσι. Σὺ δὲ, κύριέ μου, τὰ σαυτοῦ μεθ᾽ ἑαυτοῦ ἔχων πορεύῃ, κομιζόμενος τὰς ἐπαγγελίας. Νῦν ἀπέρχῃ τεθαρρηκώς, οὐδὲν τῶν μελλόντων δεινῶν φοβούμενος· ἀλλῶς χρέος τὸν μισθόν σου ἀπαιτήσεις παρὰ τοῦ δικαίου Κριτοῦ. Καταπεπάτηταί σοι τὸ πῦρ καὶ τὰ λοιπὰ κολαστήρια.

[10] Μόνον ἔμμεινον ἐν τῇ κλήσει, ᾗ ἐκλήθης· μηδὲν, κύριέ μου, τῶν κατὰ σὲ τὸν ἀγαθόν σου σκοπὸν ἐμποδίσῃ· μὴ γονεῖς, μὴ γένος, μοὺ χρήματα, μὴ κτήματα, μὴ παῖδες, μὴ παιδίσκαι, μὴ ἄλλό τι τῶν ἐπὶ γῆς· πάντα γὰρ ταῦτα παρέρχεται, πάντα φθείρεται, πάντα μειοῦται. Ἐκείνων μόνων ἀντιποιήθητι τῶν αἰωνίων καὶ μὴ παρερχομένων, μετ᾽ οὐ πολὺ ὄψει πρόσωπον πρὸς πρόσωπον. Μή σου τὸν τόνον τῆς ψυχῆς κολακεία τῶν φίλων ἐκλύσῃ· μὴ ὑποκλέψωσί σου τὴν πίστιν τοῖς μαλακοῖς καὶ ἀπατηλοῖς αὐτῶν λόγοις. Μίσησον αὐτῶν τὴν κολακείαν· ἄρνησαι αὐτῶν τὴν ἀσεβῆ συμβουλίαν· ἀποστράφηθι τὴν πονηρὰν αὐτῶν ἐγχείρησιν. Τούτους ὅρα τοὺς ἁγίους διαπαντὸς, κύριέ μου· μίμησαι αὐτῶν τὴν καρτερίαν· Ζήλωσον αὐτῶν τὴν ὑπομονήν. Μή σε ταράξῃ τοῦ βασιλέως θυμός· μηδὲ πτοήσῃ σε τῶν βασάνων τὰ εἴδη· μήτε μὴν θορυβήσῃ σε τὸ πῦρ τοῦτο τὸ πρόσκαιρον· ἀλλὰ καταφρόνησον αὐτοῦ τῆς φλογὸς, καὶ τῶν λοιπῶν βασάνων· καὶ ταῦτα εἰποῦσα ἡσύχασε.

[11] Τότε λέγει αὐτῇ μακάριος Ἀδριανός· Πορεύου, κυρία, εἰς τὸν οἶκον σου, καὶ ἴσθι ἐκεῖ· καὶ ὅτε ἐπιλνῶ εἰσαγώγιμον γίνεσθαι ἡμῶν τὴν δίκην, μεταπέμψομαί σε, καὶ ἐπιστήσῃ τῇ τελειώσει ἡμῶν. Καὶ ἀναστᾶσα μακαρία Ναταλία περιῆλθε πάντας τοὺς ἁγίους, καταφιλοῦσα αὐτῶν τὰ δεσμά· ἦσαν γὰρ εἴκοσι καὶ τρεῖς τὸν ἀριθμόν· καὶ παρεκάλει αὐτοὺς λέγουσα· Δέομαι ὑμῶν, κύριοι, ἀντιλάβοισθε τοῦ προβάτου τοῦ Χριστοῦ· διδάξατε αὐτὸν τὰ σύμβολα τῆς ὑπομονῆς· εἴπατε αὐτῷ τίνα ἐστὶν, δωρεῖται ὑμῖν καρτερία· ἐμαθήτευσε γὰρ αὐτὸν ὑμετέρα τλίψις. Οὗτός ἐστιν καρπὸς τῶν ὑμετέρων βασάνων· αὕτη προσφορὰ τῶν ὑμετέρων πόνων. Κερδήσατε σὺν ταῖς ὑμετέραις ψυχαῖς καὶ τὴν τούτου ψυχήν. Ὀφειλέτην ὑπὲρ αὐτοῦ τὸν Χριστὸν ἔχετε. Ἐγένεσθε αὐτῷ πατέρες ἀντὶ τῶν κατὰ σάρκα ἀσεβῶν ὄντων. Λοιπὸν πιστώσασθε αὐτὸν καὶ περὶ τῆς μακαρίας λήξεως, ἵνα ἀπληστευσάμενος περὶ αὐτὴν, τελείως ὑπομείνῃ τὸν ἀγώνα. Καὶ ταῦτα εἰποῦσα, προσέπεσε τοῖς ποσὶν αὐτῶν, καὶ κατεφίλει τὰ ἐπικείμενα αὐτῶν δεσμά.

[12] Εἶτα ἀπελθοῦσα πάλιν πρὸς Ἀδριανὸν· ἦν γὰρ ἐν τῷ ἐσωτέρῳ οἴκῳ τεταμένος ἐν τῷ ξύλῳ, λέγει αὐτῷ· Ὅρα, κύριέ μου, μὴ τερφθῆς τῇ καλλονῇ τοῦ σώματός σου, μὴ δὲ πρὸς τὸ εὐειδὲς τῆς ἡλικίας σου πρόσχης· ταῦτα γὰρ πάντα τροφὴ σκωλήκων εστί. Μὴ ἡττήσῃ σε χρυσίον, ἀργύριον, ἔνδυμα, τινὸς τῶν λοιπῶν ἐπιθυμία· οὐδὲν γὰρ τούτων παρίσταται ἡμῖν ἐν τῇ ὥρᾳ ἐκείνῃ τῃ φοβερᾷ· τὰ γὰρ ἀπὸ γῆς εἰς γῆν ἀπομένει· οὐκ ἔστιν ἐκεῖ δῶρα δοῦναι ὑπὲρ ψυχῆς· οὐδεὶς γάρ ἐστιν λαμβάνων. Μόναις δὲ ταῖς τῶν ἁγίων ψυχαῖς δωροδοκεῖται Θεός. Ταῦτα εἰποῦσα, καὶ ἀσπασαμένη αὐτὸν, ἐπορεύθη εἰς τὸν οἶκον αὐτῆς χαίρουσα.

[13] Μετὰ δέ τινας ἡμέρας, γνοὺς Ἀδριανὸς εἰσαγώγιμον εἶναι τὴν δίκην, ἔφη πρὸς τοὺς ἁγίους· Ἐπιτρέψατέ μοι, ὅπως ἀπελθὼν ἀγάγω τὴν δούλην ὑμῶν τὴν ἀδελφήν μου, ἵνα ἐπιστῇ τῷ μαρτηρίῳ ἡμῶν· ἐπηγγειλάμην γὰρ αὐτῇ τοῦτο. Καὶ ἐπιτραπεὶς, ἔδωκε χρήματα ἱκανὰ ταῖς δεσμοφήλαξι, καὶ ἔπορεύθη ἀνάδοχον δεδωκὼς τὸν τῶν ἁγίων χορόν. Πορευουμένου δὲ αὐτοῦ ἐν τῇ ὁδῷ, ὅρᾷ τις αὐτὸν ἐκ τῆς πόλεως τῶν γνωρίμων, καὶ δραμὼν ἀπήγγειλε Ναταλίᾳ τῇ συζύγῳ αὐτοῦ, λέγων· Ἀπελύθη κῦρις c Ἀδριανὸς, καὶ ἰδοὺ παραγίνεται· ἐγγίζοντα γὰρ αὐτὸν καταλέλοιπα ἐν τῇ ὁδῷ. δὲ ἠπίστησε, λέγουσα· Τίς ἀπολύσει αὐτὸν ἐκ τῶν δεσμῶν ἐκείνων; μὴ γένοιτο χωρισθῆναι αὐτὸν τῆς μακαρίας συνοδίας ἐκείνης. Καὶ ἔτι λαλούσης αὐτῆς, ἰδοὺ καὶ ἕτερός τις τῶν οἰκετῶν παρεγένετο, λέγων· κύριός μου ἀπελύθη, καὶ ἰδοὺ ἐλήλυθεν. δὲ διεταράχθη, νομίσασα, τι τὸ μαρτύριον ἀπέδρα, καὶ ἔκλαιε σφοδρώς. Ἰδοῦσα δὲ αὐτὸν, καὶ καταλιποῦσα τὰ ἐν χερσὶν αὐτῆς, ἀνέστη καὶ ἀπέκλεισε τὰς θύρας κατ᾽ αὐτοῦ, καὶ ἐβόα, λέγουσα· Πόρρω γένοιτο ἀπ᾽ ἐμοῦ ἐκπεπτωκὼς τοῦ Θεοῦ, ψευσάμενος κύριον τὸν Θεὸν αὐτοῦ· μή μοι γένοιτο στόματι λαλῆσαι ἀρνησαμένῳ τὸν Θεὸν αὐτοῦ, μηδὲ ἀκοῦσαι λόγον ἀπὸ γλώσσης δόλον ποιησάσης τῷ Δημιουργῷ αὐτῆς.

[14] Καὶ λέγει αὐτῷ αὐστηρᾷ τῇ φωνῇ· ἄθλιε πάντων ἀνθρώπων, τίς σε ἠνάγκασε πράγματι τοιουτῷ ἐπιχειρῆσαι, ὅπερ οὐ προηρήσω πληρῶσαι; τίς δὲ ἀπεσχοίνισέ σε τῆς εἰρηνικῆς καταστάσεως; πῶς δὲ ἀπέδρας πρὸ τῆς ἐπαναστάσεως τοῦ πολέμου, καὶ τὰ ὅπλα ἔρριψας οὐχ ἑωρακὼς τὸν ἀντίπαλον; τῶς δὲ καὶ ἐπλήγης, μήπω βέλους κατὰ σοῦ πεμφθέντος; Κἀγὼ δὲ ἐθαύμασα, εἰ ἐκ γένους ἀθέων, καὶ ἐκ πόλεως ἀσεβῶν ἀγαθόν τι ἐξανύεται, καὶ ἀπὸ ἔθνεος φονευτῶν θυσία τῷ Θεῷ καθαρὰ προσφέρεται· οὐ γὰρ ἐνεχώρει τὸν ἀέρα ταῖς αἵματεκχυσίαις μιαίνοντα καθαρὸν θυμίαμα προσφέρεσθαι τῷ Θεῷ. Ἐγὼ δὲ τί ποιήσω ἀθλία, συντυχοῦσα ἐξ εὐσεβῶν ἀσεβεῖ; οὐδὲ πρὸς ὥραν ἠξἰώθην γυνὴ κληθῆναι μάρτυρος· ἀλλ᾽ εὐθέως παραβάτου σύζυγος ἐγενόμην· πρὸς ὀλίγον μοι καύχησις γέγονε, καὶ εἰς αἰῶνα τὸ ὀνειδός μου ἔσται· πρὸς ὥραν ἐν γυναιξὶν ἐμακαρίσθην, καὶ ἰδοὺ πορεύομαι κατησχυμμένη ἐν αὐταῖς.

[15] δὲ μακάριος Ἀδριανὸς ταῦτα ἀκούων ἠνείχετο· σφόδρα γὰρ εὐφραίνετο ἐπὶ τοῖς λόγοις αὐτῆς· ἠπείγετο δὲ πλέον πληρῶσαι ἐκείνο, ἐφ᾽ ᾧ καὶ ἔσπευσεν· ἅμα δὲ καὶ ἐθαύμαζεν, ὅτι γυνὴ τοιαῦτα λαλεῖ, καίτοι νέα οὖσα τῇ ἡλικίᾳ, καὶ τῷ γάμῳ νεωστὶ προσομιλήσασα· μῆνες γὰρ ἦσαν οὔπω δεκατρεῖς τῆς συνοικήσεως αὐτῶν. Ὅτε δὲ εἶδεν έν τῷ παντὶ γενομένην αὐτὴν, τότε λέγει αὐτῇ· Ἄνοιξόν μοι, κυρία Ναταλία· οὗ γὰρ, ὡς σὺ ὑπολαμβάνεις, τὸ μαρτύριον πέφευγα· μὴ γένοιτο· ἀλλὰ παραλαβεῖν σε ἤκω τοῦ παραστῆναι τῇ τελειώσει ἡμῶν, καθώς σοι συνεταξάμην. δὲ ἠπίστει αὐτῷ, λέγουσα· Ἰδοῦ ψεύδεταί μοι ἄλλος Ἰούδας. Πορεύου ἀπ᾽ ἐμοῦ, ἐπεὶ ἐμαυτὸν διαχειρίζομαι· αὐτὸ γάρ μοι λοιπὸν πρόκειται. Ὥρας δὲ πλείστης διαγενομένης, λέγει αὐτῇ· Ἄνοιξόν μοι, κυρία, ἐπεὶ ἀπέρχομαι μὴ ἑωρακώς σε, καὶ πενθήσεις πάντα τὸν χρόνον τῆς ζωῆς σου, μὴ θεασαμένη με πρὸ τῆς ἐξόδου μου· ἀνἄδοχον γὰρ δέδωκα τὸν τῶν ἁγίων χορὸν· καὶ ἐὰν ζηθηθεὶς μὴ εὑρεθῶ, ὑποστῆναι ἔχουσι σὺν ταῖς ἰδιαῖς καὶ τὰς ἐμὰς βασάνους, καὶ οὐχ ὑπομένουσι· νεκροὶ γάρ εἰσι λοιπὸν ἐξ ὧν ἔπαθον ὑπὸ τοῦ τυράννου.

[16] Ὅτε δὲ ἤκουσεν μακαρία ὡς ἀληθῶς, ὅτι ἀνάδοχον δέδωκε τὸν τῶν ἁγίων χορὸν, καὶ ὅτι μέλλουσι θλίβεσθαι δι᾽ αὐτὸν, εὐθέως ἤνοιξεν αὐτῷ, καὶ προσεκύνησαν ἀλλήλους. Ἕφη δὲ αὐτῇ μακάριος Ἀδριανός· Μακαρία εἶ ἐν γυναιξὶν, ὅτι σὺ μόνη ἔγνως ὠφελῆσαι τὸν ἄνδρα σου, φίλανδρος γενομένη ἐπὶ τῆς γῆς· μεγαλυνθείῃ στέφανός σου· σὺ γὰρ τὴν νικὴν ἐκαρπώσω, καὶ ἐμαρτήρησας μὴ παθοῦσα· καὶ παραλαβὼν αὐτὴν, ἐπορεύθη. Ἀπερχομένων δὲ αὐτῶν ἐν τῇ ὁδῷ, λέγει αὐτῇ μακάριος Ἀδριανός· Πῶς διέθηκας τὰ πράγματά σου, κυρία; δὲ ἀποκριθεῖσα, εἶπε· Μὴ μνησθῇς, κύριέ μου, τῶν προσκαίρων καὶ παρερχομένων, ἵνα μὴ ἐπισκοτίσωσί σου τὸν νοῦν πρὸς αὐτά. Ἓν μόνον μερίμνησον, ἵνα ὅπερ ἐνήρξω, τοῦτο καὶ πληρώσῃς· περίελε ἀπὸ σοῦ πάντα τὰ κοσμικὰ, τὰ πάντως φθειρόμενα· ἐκεῖνα δὲ μόνον καὶ ζήτησον τὰ μὴ παρερχόμενα, τὰ ἀποκείμενά σοι καὶ τοῖς ἁγίοις ἐκείνοις ἀγαθὰ, μεθ᾽ ὧν ὁδεύεις.

[Adrianus Martyres interrogat de præmio martyrii,] Adrianus vero, unus ex ductoribus agminis, videns constantiam illorum, & magnanimitatem in cruciatibus, dicit ipsis: Adjuto vos per Deum vestrum, ut mihi vere dicatis, quænam illa sint, quæ exspectatis, horum, quæ patimini, tormentorum præmia: videntur enim mihi magna esse & valde mirabilia. Dicunt ei Sancti: Neque ora nostra sufficiunt ad hæc tibi accurate enarranda; neque rursum auditus tuus illa potest excipere. Reponit illis Adrianus: Nihil igitur omnino audivistis de illis, neque ex lege, neque ex prophetis, neque ex alia scriptura a? Sancti responderunt ipsi: Neque prophetæ ipsi de his cognoverunt, quemadmodum oportet cognoscere; nam & illi homines erant, quæque a Spiritu sancto acceperant, hæc & locuti sunt. De istis vero scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis, qui diligunt illum.

[7] Hæc audiens Adrianus, celeriter insiluit & stetit in medio eorum, [ac deinde fidem profitetur & cum iis in carcerem ducitur:] dicens scribis: Ponite, obsecro, & nomen meum cum sanctis hisce Viris: nam ego etiam Christianus sum. Videns vero ipsum tyrannus in medio Martyrum stantem, & existimans, quod accusationem contra eos vellet deponere, dixit: Scribite velociter allatam contra eos ab integerrimo Adriano accusationem. Respondent scribæ: Christianum se esse dicit, & obtestatur, ut nomen suum scribatur cum hisce damnatis. Tyrannus vero vehementer iratus, dixit ad ipsum: Pete a me veniam, & dic coram omnibus, subrepsisse tibi verbum prolatum: & delebo nomen tuum e numero condemnatorum. Adrianus respondit: Deum meum jam nunc veniam posco de perversa vita mea, & de peccatis a me commissis. Iratus Maximianus jussit ipsum ferreis vinculis constrictum in carcerem abduci cum Sanctis, statuens diem, qua ipsos audiret.

[8] Quidam vero servorum Adriani, velociter domum currens, nuntiavit uxori ipsius Nataliæ, dicens: [Natalia, audita Adriani captivitate,] Dominus meus Adrianus ferro vinctus in carcerem abductus est. Illa vero surgens, scidit vestimentum suum, ejulavitque alta voce, & dixit flens servo: Quæ est causa, ob quam Dominus meus carceri inclusus est? Respondit ei puer: Vidit quosdam cruciatos pro nomine illius, qui dicitur Christus, & quod nollent sacrificare: & coactus a nemine, hortatus est scribas, ut nomen suum cum viris istis conjungerent, dicens: Quia libenter cum illis morior. Dicit ei Mulier: Non novisti, quare cruciati sint viri isti? Respondit ipsi servus: Dixi tibi, quod quia nolebant sacrificare, ideo cruciati sint. Tunc læta beata Natalia, surgens mutavit disruptam vestem suam, & festinanter ad ipsum venit in carcerem: erat enim fidelium parentum filia, & confiteri timebat propter prævalentem tunc impietatem.

[9] [venit ad carcerem, multisque] Ingressa in carcerem, pedibus ipsius advolvitur, eique dicit vincula ipsius osculata: Beatus es, Domine mi Adriane, quia invenisti, quod tibi non reliquerunt parentes tui. Vere sic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum. Nunc, Domine mi, sine cura abis ad illum mundum, præmittens tibi ipse divitias, quas invenies in tempore necessitatis, quando multa possidentes egebunt, & egentes divitiis abundabunt: quando non est fœnerandi tempus, nec mutuo accipiendi, dum nihil ullum punitioni eripit, neque ullus quempiam defendet, non pater filium, non mater filiam, non divitiæ illos, qui eas collegerunt, non servi dominos suos, non amici amicos: omnes enim propria onera portabunt. Tu vero, Domine mi, tua tecum habens vadis, ferens promissiones. Nunc abscedis fiducia plenus, nihil timens futurorum malorum: sed & debitam tibi mercedem petes a justo Judice. Contempsisti enim ignem & reliqua tormenta.

[10] [Conjugem suum hortatur ad constantiam:] Solummodo permane in vocatione, qua vocatus es: nihil tuorum, Domine mi, te avellat a fine bono tibi proposito, non parentes, non genus, non pecuniæ, non possessiones, non servi, non ancillæ, non aliud quid terrenorum: omnia enim hæc transeunt, omnia corrumpuntur, omnia minuuntur. Sola illa tibi vendica æterna & non pereuntia, quæ brevi videbis facie ad facie. Fervorem animæ tuæ non dissolvat adulatio amicorum: non fallant fidem tuam mollibus & fallacibus sermonibus suis. Odio habe eorum adulationem; abnega impia eorum consilia; aversare perversum ipsorum conatum. Hos semper, Domine mi, intuere Sanctos: imitare eorum fortitudinem; sequere ipsorum patientiam. Ne te ira imperatoris perturbet, nec visio tormentorum te terreat, nec vero timorem tibi ingerat ignis ille temporarius; sed flammam illius contemne, uti & reliqua tormenta b: & hisce dictis, conticuit.

[11] [illum aliis quoque Martyribus commendat:] Tunc dicit ei beatus Adrianus: Vade domum, Domina, & ibidem mane: ubi cognovero causam nostram introducendam, accersam te, & aderis fini nostro. Surgens autem beata Natalia circuibat ad omnes Sanctos, osculans vincula ipsorum: erant enim numero viginti & tres: & rogabat eos, dicens: Oro vos, Domini, succurrite ovi Christi: date illi documenta tolerantiæ: dicite ipsi, quæ præmia patientiæ vestræ sint proposita: nam tribulatio vestra eum docuit. Ille est fructus cruciatuum vestrorum, illa oblatio laborum vestrorum. Lucramini simul cum animabus vestris & hujus animam. Debitorem pro ipso habetis Christum. Facti estis ipsius patres pro parentibus carnalibus, qui sunt impii. Ceterum fidem facite ei de beata hereditate, ut illam insatiabili cupiditate appetens, perfecte sustineat agonem. His prolatis, prostravit se ad pedes eorum, & osculabatur superposita iis vincula.

[12] Deinde iterum regressa ad Adrianum: (erat enim in domo interiori extensus in ligno) dicit ei: [deinde Adrianum rursus hortata, domum redit.] Vide, Domine mi, ne delectatus fueris specie corporis tui, neque ad pulchritudinem ætatis tuæ aspexeris: hæc enim omnia sunt esca vermium. Non vincat te aurum, aut argentum, aut vestimentum, aut rei cujuscumque alterius cupiditas: nam nihil horum nobis assistit in hora illa tremenda: quippe terrena in terra remanent: nequeunt ibi munera dari pro anima: nullus enim est, qui accipiat. Solas vero Sanctorum animas ut munera accipit Deus. His dictis, eoque salutato, læta domum rediit.

[13] Post aliquot dies, sciens Adrianus judicium instare, [Adrianus, data custodibus pecunia, venit domum ad Nataliam,] dixit ad Sanctos: Permittite mihi, ut abiens adducam servam vestram, sororem meam, ut adsit martyrio nostro: nam id ipsi promisi. Accepta licentia, multam carceris custodibus dedit pecuniam, ivitque dato pro fidejussoribus Sanctorum cœtu. Eunte autem illo per viam, aliquis ex notis civitatis vidit ipsum, currensque nuntiavit Nataliæ conjugi ejus, dicens: Absolutus est dominus Adrianus, & ecce adest: appropinquantem onim ipsum reliqui in via. Illa vero non credidit, dicens: Quis eum istis vinculis solvet? Numquam fiat, ut separetur a beato isto cœtu. Adhuc ea loquente, ecce & alius adest ex domesticis, dicens: Dominus meus solutus est, & ecce venit. Illa vero turbata est, existimans eum fugere martyrium, ac flevit vehementer. Ipsum porro intuita, relictis iis, quæ erant in manibus, surrexit, atque ostium ei occlusit, clamavitque dicens: Longe a me abscedat, qui dereliquit Deum, qui mentitus est Domino Deo suo: absit a me loqui ad os, quod Deum suum negavit; vel audire sermonem linguæ, quæ dolo usa est in Creatorem suum.

[14] Deinde ei austera voce dicit: O omnium hominum miserrime, [quæ fugisse eum suspicata,] quis te coëgit tale aggredi opus, quod perficere non proposuisti? Quis te separavit a pacata tranquillitate? Qua vero ratione aufugisti ante insultum belli, armaque abjecisti, necdum viso hoste? Quo etiam modo vulneratus es, necdum emissa contra te sagitta? At enim mirabar, si ex genere atheorum atque ex civitate impiorum quid boni perficeretur, & a gente homicidarum hostia munda offerretur Deo: non enim poterat aër sanguinis effusionibus pollutus mundum thymiama ad Deum proferre. Ego vero quid faciam misera, quæ ex piis orta impio sum conjuncta? Ne ad horam quidem digna fui uxor vocari Martyris, sed mox facta sum conjux transgressoris: exiguo tempore fuit mihi gloria, & in seculum durabit probrum meum: ad horam beata fui inter mulieres, & ecce inter illas nune versor pudore suffusa.

[15] Beatus vero Adrianus hæc audiens sustinebat: valde enim delectabatur verbis ipsius, [duris eumdem verbis increpat,] magisque excitabatur ad perficiendum istud ipsum, ad quod etiam festinabat. Præterea mirabatur, talia loqui mulierem, eamque ætate juvenem, ac nuptiis nuperrime illigatam: necdum enim menses erant tredecim, quibus matrimonio erant juncti. Ubi vero vidit, ipsam pervenisse ad summam rerum, tunc ei dicit: Aperi mihi, domina Natalia: neque enim, ut suspicaris, martyrium fugi, absit: sed venio te accersiturus, ut assistas fini nostro, quemadmodum inter nos convenit. Illa vero non credebat ei, dicens: Ecce mentitur mihi alter Judas. Abscede a me, quia ipsa mei curam gero d: id enim deinceps mihi propositum est. Cum vero multum temporis præteriisset, dicit ei: Aperi mihi, domina, quia abeo, te non visa: & lugebis omni tempore vitæ tuæ, si non videris me ante exitum meum: etenim pro fidejussoribus dedi turmam Sanctorum: &, si quæsitus fuero & non inventus, illi cum propriis cruciatibus meos quoque sustinere cogentur: hos autem ferre non possunt, cum sint præterea quasi mortui ex tormentis, quæ iis inflixit tyrannus.

[16] [sed intellecta adventus causa, eum comitatur ad carcerem.] Postquam audivit Beata, quod vere fide jussores dedisset Sanctos, quodque illi ipsius causa essent torquendi, statim ei aperuit, ac invicem venerati sunt. Dixit vero ei beatus Adrianus: Beata es inter mulieres, quia tu sola novisti prodesse viro tuo, amans viri facta in terra. Extollatur corona tua, tu enim victoriam pro fructu obtinuisti, & martyrium sine perpessione. Deinde, ea accepta, abivit. Euntibus vero ipsis per viam, dicit ei beatus Adrianus: Quomodo ordinasti res tuas, domina? Illa vero respondens, dixit: Noli, Domine mi, cogitare de temporariis & transeuntibus, ut non obtenebrent tibi mentem ad se trahentia. Unum illud cura, ut, quod cœpisti, illud & perficias: aufer a te mundana omnia, quæ prorsus pereunt: illa vero dumtaxat quære bona, quæ non transeunt, quæque tibi reposita sunt, & Sanctis illis, quibuscum proficisceris.

ANNOTATA.

a Facile quis existimare potest Adriano gentili non convenire hanc interrogationem. At considerandum est, uxorem ejus fuisse Christianam, ex qua discere potuerit, unde Catholici dogmata sua haurirent.

b Si quis existimaverit, orationem hanc non ita fuisse prolatam a S. Natalia, is me facile consentientem habebit: at si inde ulterius inferre voluerit, fidem Actis ideo nullam deberi; id nequaquam concessero. Consule Commentarium num. 8.

c Vox κῦρις, quæ apud Cangium recensetur inter voces Græco-barbaras, jam usitata erat tempore concilii Chalcedonensis, & haud dubie citius.

d Vox Græca διαχειρίζομαι hic ambigua admodum est, cum duplicem habeat significationem: nam exponitur occido, & administro seu curam gero, quemadmodum etiam διαχειρίζω. Prioremsignificationem secuti sunt antiqui interpretes. Hinc apud Mombritium ita legitur: Recede a me homo: nam me ipsam interficiam, ut satieris. Eadem fere verba sunt in Mss., & apud Surium. Verumtamen verba Græca non modo admittunt interpretationem a me datam, secundum quam Natalia divortium Viro suo minatur, dicens se ei amplius ut conjugi subesse aut cohabitare nolle; sed verba præcedentia ac subsequentia magis quoque favent huic expositioni quam alteri: atque hæc sanctitati Nataliæ magis est congrua. Certe in Græcis non legitur interficiam in futuro, sed, si vox eo sensu sumatur, interficio in præsenti; illæ vero voces, ut satieris ne per umbram quidem sunt in textu Græco. Quapropter existimo hunc esse sensum, quem dedi aliis verbis: Recede a me, quia te maritum non agnosco, sed me & domum meam ipsa rego: nam id deinceps facere decrevi. Si cui altera significatio verbi διαχειρίζομαι videatur præferenda, textus Græcus ei ita reddendus est Latine: Recede a me, quia me ipsa interficio: id enim mihi reliquum est. Quidquid intenderit auctor, nec adventus Adriani ad Nataliam, nec duriora hujus verba evincunt, Actis omnem fidem esse abjudicandam, ut observavi in Commentario num. 26.

CAPUT III.
Natalia in carcere Adriano & reliquis Martyribus servit: Adrianus cum aliis ad Maximianum ductus, varios cruciatus fortiter sustinet.

Εἰσελθόντων δὲ αὐτῶν ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, Θεασαμένη μακαρία Ναταλία τοὺς ἁγίους, προσελθοῦσα προσεκύνει τὰ δεσμὰ αὐτῶν. Ἦν δὲ τὰ σώματα αὐτῶν σεσηπότα ἀπὸ τῶν πληγῶν, ὡς καὶ σκώληκας ἐξ αὐτῶν ἐξέρχεσθαι καὶ ἕρπειν καθ᾽ ἕνὸς ἑκάστου αὐτῶν. Ἐκπλαγεῖσα δὲ τὴν πληγὴν, ἀπέστειλε τὰς θεράπαινας αὐτῆς, καὶ ἤνεγκε πᾶσαν τὴν ἀθόνην αὐτης πολύτιμον οὖσαν καὶ καλὴν σφόδρα· ἦν γὰρ πρώτη τῶν εὐγενίδων, ἔκ τε πατέρων καὶ τοῦ ἀνδρός. Καὶ λαβοῦσα διέσπασεν αὐτὴν, καὶ κατέμασσε τὸν ἰχῶρα τῶν τραυμάτων αὐτῶν, ἐπιδεσμοῦσα τὰς χεῖρας καὶ τοὺς πόδας αὐτῶν· ἦσαν γὰρ διερρωγότες ἀπὸ τοῦ δεσμοῦ τῶν σιδήρων. Ἐποίησε δὲ μακαρία Ναταλία ἐν τῇ φυλακῇ ἡμέρας ἑπτὰ, παντοίως θεραπεύουσα αὐτοὺς, ἄχρι τῆς προσόδου τοῦ τυράννου.

[18] Ὅτε δὲ ἐκέλευσεν τύραννος προσαχθῆναι τοὺς ἁγίους, παραγενόμενοι οἱ δήμιοι εἰς τὸ δεσμωτήριον, καὶ παραλαβόντες αὐτοὺς, ἀπήγαγον, ἐπιθέντες ἐπὶ ἀστρώτων ζώων· ἦσαν γὰρ οἱ πάντες διαλελυμένοι ἀπὸ τῶν πληγῶν, καὶ συνδεδεμένοι ἁλύσει μιᾷ. Ἀδριανὸς δὲ περιεπάτει δεδεμένας ἔχων τὰς χεῖρας ὄπισθεν. Ὡς δὲ ἤγγισαν τῷ κριτηρίῳ, ἰδὡν αὐτοὺς ἐπιτεταγμένος τὰς δίκας, εἰσελθὼν ἐγνώρισε τῷ βασιλεῖ, λέγων· Ἑστήκασι πρὸ τοῦ φροντιστηρίου οἱ κατάκριτοι. Καὶ ἔφη τύραννος· Σκηματίσας πάντας αὐτοὺς, εἰσάγαγε, ὅπως ἀλλήλων τὰς βασάνους ὁρῶντες ἀρνήσωνται τὸ σέβας καὶ τὴν πίστιν αὐτῶν. δὲ ἀποκριθεὶς, εἶπεν· Οἱ μὲν πρώην βασανισθέντες οὐ δύνανται ἀπὸ τῆς ὑπερβολῆς τῶν πληγῶν νυνὶ ἐρωτηθῆναι· ἕστηκε δὲ Ἀδριανὸς ἀκμαἳος, δυνάμενος πᾶσαν ἐρώτησιν ὑποστῆναι· ἐκείνων γὰρ σέσηπται τὰ μέγη, ὡς καὶ τὰς πλευρὰς αὐτῶν ἔξωθεν φαίνεσθαι. Ἐὰν οὐν νυνὶ ἐρωτηθῶσιν, εὐθέως ἐκλιμπάνουσι καὶ ἀπαλλάσσονται τῶν μετὰ ταῦτα βασάνων· οὐ δίκαιον δὲ οὕτως τιμωρηθέντας αὐτοὺς τὸν βίον διεξελθεῖν ὡς μηδέν ἐπταικότας. Ἀναλάβωσι τοίνυν ἡμέρας ὀλίγας, ὅπως ἄξια τῶν πεπλημμελημένων αὐτοῖς ὑποστῶσι· καὶ, εἰ κελεύει τὸ σὸν κράτος, Ἀδριανὸς παραστήσεται.

[19] τύραννος ἔφη· Σχηματίσαντες αὐτὸν, εἰσαγάγετε. Οἱ δὲ τοῦτον ἀποδύσαντες, εἰσήγαγον, αἵροντα τὸ ξύλον ἐπὶ τῷν ὤμων. Πορευομένου δὲ αὐτοῦ, λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἅγιοι. Ἰδοὺ, Ἀδριανέ, καθηξιώθης ἆραι τὸν σταυρόν σου, καὶ ἀκολουθῆσαι τῷ Δεσπότῃ. Ὅρα μὴ ἀναλύσῃς διακενῶς ἀπὸ τῶν ὄπισθεν αὐτοῦ· μή σου τὸν θησαυρὸν τῆς ψυχῆς συλήσῃ διάβολος· μὴ φοβηθῇς ἐξ ὧν ὁρᾷς· ἀλλ᾽ ἀπόβλεψον εἰς προσδοκᾷς· καταφρόνησον τοῦ τυράννου· οὐ γὰρ ἄξια τὰ παθήματα τοῦ νῦν καιροῦ πρὸς τὴν μέλλουσαν δόξαν ἀποκαλυφθῆναι εἰς ἡμᾶς. δὲ μακαρία Ναταλία πλησιάσασα αὐτῷ, λέγει· Κύριέ μου, πρὸς τὸν Θεὸν μόνον ἔχε σου τὸν σκοπὸν· μή σου πτοήσῃ τὴν καρδίαν τὰ εἴδη τῶν βασάνων· ὀλίγος καὶ πρόσκαιρος κάματος, πολὺς καὶ αἰώνιος μισθός· μικρὰ στρέβλωσις, καὶ διηνεκὴς ἀνάπαυσις· ἐπὶ γῆς ἄθλησις, καὶ ἐν οὐρανῷ στέφανος· εἰ γὰρ, ὅτε κατὰ κόσμον ἐστρατεύου, συνεχῶς πρὸς τῶν ἐξάρχων καὶ τῶν ἡγουμένων ἐρραβδίζου δι᾽ ὀλίγα ὀψώνια, πολλῶ μᾶλλον ὑπομεῖναι ὀφείλεις τὰ ἐπιφερόμενά σοι κολαστήρια, ἵνα βασιλείαν οὐρανῶν κληρονομήσῃς εἰς αἰῶνα αἰῶνος.

[20] Καὶ τούτων λεγομένων ὑπὸ τῆς μακαρίας Ναταλίας, προσηνέχθη ἅγιος Ἀδριανὸς τῷ τυράννῳ· καὶ ἰδὼν αὐτὸν βασιλεὺς, ἔφη· Ἔτι ἐπιμένεις τῇ μανίᾳ σου, ἄθλιε; Λέγει αὐτῷ ἅγιος Ἀδριανὸς· Νῦν ἐκ μανίας κατέστην, καὶ ἀγωνίζομαι μὴ ἀπολέσθαι μου τὴν ψυχήν. Ἔφη αὐτῷ τύραννος· Νῦν γοῦν ἄκουσόν μου, καὶ προσελθὼν, θῦσον τοῖς μεγίστοις θεοῖς, καὶ προσκύνησον αὐτοῖς, καθῶς πάντες ἡμεῖς, ἐπεὶ πειραθήσῃ βασανιστηρίων ὀργάνων, ὧν οὐ πώποτε ἤκουσας. ἅγιος Ἀδριανὸς εἶπε· βασιλεῦ, ἵνα τί πλανᾶσθε ὑμεῖς προσκυνοῦντες ἀψύχοις καὶ ἀκαθάρτοις εἰδώλοις, καταλιπόντες Θεὸν ζῶντα, τὸν ποιήσαντα τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν καὶ τὴν θάλασσαν, καὶ πάντα τὰ ἐν αὐτοῖς; Ἐγὼ γὰρ οὔτε θεοῦς αὐτοὺς εἶναι λέγω, οὔτε πεισθήσομαι ποτὲ προσκυνῆσαι κώφοις καὶ ἀλάλοις καὶ ἀναισθήτοις ὁμοίοις σου λίθοις· ποίει οὖν, βούλει, ἐν τάχει.

[21] Τότε ὁργισθεὶς βασιλεὺς σφόδρα, ἐκέλευσε τύπτεσθαι αὐτὸν ξύλοις ἀγρίοις. Ἀκούσασα δὲ μακαρία Ναταλία, ὅτι μέλλει βασανίζεσθαι, δραμοῦσα πρὸς τοὺς ἁγίους, εὐηγγελίσατο αὐτὸυς λέγουσα· Ἐνήρξατο κύριός μου τοῦ μαρτυρίου. Οἱ δὲ ἀκούσαντες, παραυτίκα ἔστησαν ἑαυτοὺς εἰς προσευχὴν ὑπὲρ αὐτοῦ. Ἐπὶ πολὺ δὲ βασανιζομένου τοῦ ἁγίου Ἀδριανοῦ, καὶ τῶν σαρκῶν αὐτοῦ τῇ γῇ προσπιπτουσῶν, καὶ τοῦ αἵματος προῤῥέοντος, ἔφη τύραννος· Πάντως οἱ πλάνοι ἐκεῖνοι, ἄθλιε, ἐδίδαξάν σε τὴν μωρίαν ταύτην. Ἔφη ἅγιος· Διατί πλάνους ἀποκαλεῖς τοὺς ὁδηγοῦντας εἰς τὴν αἰώνιον ζωήν; Ὑμεῖς οὖν ἐστε οἱ πλάνοι, οἱ τοὺς ἀνθρώπους δελεάζοντες, καὶ ἄγοντες εἰς ἀπώλειαν. Καὶ θυμωθεὶς βασιλεὺς ἐκέλευσεν ἐπὶ πλεῖον τύπτεσθαι αὐτὸν τοῖς ῥοπάλοις. Ἔφη αὐτῷ ἅγιος Ὅσον πληθύνεις εἰς ἐμὲ τὰ εἴδη τῶν βασάνων, τύραννε, τοσοῦτον αὔξεις μοι τοὺς μισθοὺς τῶν ἀγώνων.

[22] Πάντα δὲ, ὅσα ἤκουε παρὰ τοῦ τυράννου, καὶ ἀπηκρίνατο ἅγιος. ἀπήγγελλεν μακαρία Ναταλία τοῖς ἁγίοις. Λέγει πρὸς αυτὸν τύραννος· Φεῖσαι σου τῆς νεότητος, ἄθλιε, καὶ μὴ μάτην σεαυτὸν ἀπολλύῃς. Μὰ τοὺς θεοὺς ὁρῶ σου τὸ κάλλος, καὶ λίαν σπλαγχνίζομαι ἐπὶ σέ. Ἀπεκρίθη ἅγιος· Ἐν τούτῳ φείδομαι ἐμαυτοῦ, ἐν τῷ μὴ βούλεσθαί με ἐπιθῦσαι. τύραννος ἔφη· Ὁμολόγησον τοῖς θεοῖς, καὶ ἴλεῴ σοι γενήσονται, καὶ ἡμεῖς δὲ τιμήσομέν σε μειζόνως, καὶ ἀποκαταστήσομεν εἰς τὴν προτέραν σου ἀξίαν· εὐγενὴς γὰρ εἶ σύ, καὶ πλουσίων γονέων υἱός. ἐκεῖνοι δὲ ἰδιῶται τυγχάνουσι καὶ τέκνα εἰσὶν ἀφρόνων καὶ πενήτων ἅγιος εἶπεν· Οἶδα ὅτι ἐπιγινώσκεις τὴν πατρίδα μου καὶ τὴν εὐγένειαν καὶ τοὺς προγόνους· εἰ δὲ καὶ τὴν ἐκείνων ἐπεγίνωσκες πατρίδα, καὶ τὸν πλούτον, καὶ τὴν εὐγένειαν, παρεκάλεσας ἂν αὐτοὺς εὔξασθαι ὑπὲρ σοῦ, τοῦ ἀπαλλαγῆναι μέν σε τῆς τῶν θεῶν σου δυσμενείας, ἐνταγῆναι δὲ εἰς τὴν αὐτῶν λαμπρότητά τε καὶ δόξαν.

[23] Τότε ὀργισθεὶς ἐπὶ πλεῖον τύραννος, ἐκέλευσε κατὰ τῆς κοιλίας αὐτοῦ τύπτεσθαι αὐτὸν ὑπὸ τεσσάρων. Έπὶ πολὺ δὲ τυπτομένου αὐτοῦ, ὡς ἐθεάσατο παράνομος τὰ σπλάγχνα αὐτοῦ ἐκχεόμενα ἐπὶ τὴν γῆν, προσέταξε κουφισθῆναι αὐτὸν ἀπὸ τῶν βασάνων· ἦν γὰρ νεώτερος, καὶ λίαν ἀπαλός. Καὶ λέγει πρὸς αὐτὸν· Ὁρᾶς πόσα σου φείδομαι, Ἀδριανὲ, καὶ οὐ θέλεις μετανοῆσαι; Ἐπικάλεσαι οὖν τοὺς θεοὺς, κἀγὼ κελεύσω τοὺς ἰατροὺς παραγενέσθαι, καὶ θεραπεύσουσί σου τὸ σῶμα, καὶ ἔσῃ μετ᾽ ἐμοῦ ἐν τῷ παλατίῳ. ἅγιος εἶπεν· Ἐπεὶ οὖν ἐπηγγείλω διὰ τῶν ἰατρῶν σου θεραπεύειν με, καὶ τιμῆς μεγίστης ἀξιοῦν, καὶ εἰσαγαγεῖν εἰς τὸ βασιλικόν σου παλάτιον, εἰπάτωσαν δή μοι πρότερον οἱ θεοί σου, τί μοι μέλλουσι ποιεῖν, ἱνα γνῶ εἰ δύναμίς τις ἐστὶν ἐν αὐτοῖς. Ἔφη βασιλεύς· Οἱ θεοὶ οὔτε χρηματίζουσιν, οὔτε λαλοῦσιν. ἅγιος εἶπεν· Ἐπεὶ οὖν, ἀσεβέστατε, οἱ θεοί σου οὔτε λαλοῦσιν, οὔτε χρηματίζουσι, διατί θύεις αὐτοῖς, καὶ προσκυνεῖς; καὶ οὐ μόνον αὐτὸς τοῦτο ποιεῖς, ἀλλὰ καὶ ἡμᾶς τοὺς λόγῳ τετιμημένους καταναγκάζεις θύειν αὐτοῖς.

[24] Τότε θυμωθεὶς τύραννος, ἐκέλευσεν ἅπαντας αὐτοὺς δεθέντας ἀπενεχθῆναι εἰς τὸ δερμωτήριον, ὁρίσας ἡμέραν, ἐν ᾗ ἐπιμελέστερον ἀκούσει αὐτῶν. Παραλαβόντες δὲ τοὺς ἁγίους οἱ στρατιώται ἀπήγαγον εἰς φυλακήν, τοὺς μὲν ἔτι σανεστώτας τῷ σώματι μετὰ βίας έλκοντες, τοὺς δὲ λελυμένους ἀπὸ ταῖς βασάνων, καὶ μη δυναμένους περιπατεῖν μετὰ σχοινίων σύρροντες *, ὥσπερ ἄψυχα ξύλα. δὲ μακαρία Ναταλία ὑπεστήριζε τὸν ἅγιον Ἀδριανόν, ὑποβάλλουσα τὴν χεῖρα τῷ αὐχενίῳ αὐτοῦ, καὶ λέγουσα· Μακάριος εἶ, κύριέ μου Ἀδριανὲ· ἰδου γὰρ καθηξιώθης συναριθμηθῆναι τοῖς ἁγίοις, καὶ παθεῖν ὑπὲρ τοῦ παθόντος ὑπὲρ σοῦ· ιδοὺ πορεύη θεάσασθαι τὴν δόξαν αὐτοῦ· οἱ γὰρ κοινωνοῦντες τοῖς παθήμασιν ἀὐτοῦ, κοινωνοῦσι καὶ τῆς δόξης αὐτοῦ.

[Natalia Sanctis in carcere servit:] Postquam ingressi erant in carcerem, beata Natalia ad Sanctos visos accedens, osculata est vincula eorum. Erant autem corpora ipsorum a plagis sic putrefacta, ut vermes quoque ex ipsis scaturirent, ac per corpora singulorum reperent. Attonita his plagis, misit ancillas suas, afferrique curavit omne linteum suum, quod pretiosum erat ac valde pulcrum: erat enim primaria inter mulieres nobiles, cum parentum gratia tum Viri. Id ubi acceperat, discerpsit, ac extersit saniem vulnerum ipsorum, alligans manus & pedes eorum: erant enim disrupti ferreorum vinculorum nexu. Mansit vero beata Natalia in carcere diebus septem, omnibus modis serviens Sanctis usque ad accessum ad tyrannum.

[18] Postquam vero mandavit tyrannus, ut adducerentur Sancti, [Martyres ducuntur ad judicium:] venientes ad carcerem lictores, Sanctos acceptos abduxerunt, eos imponentes animalibus nudis: erant enim omnes resoluto plagis corpore, atque una catena colligati. Adrianus vero pedes incedebat vinctis retrorsum manibus. Quando appropinquabant ad locum judicii: qui causis præerat, ingressus nuntiavit imperatori, dicens: Stant ante locum curarum tuarum damnati illi. Tyrannus dixit: Omnes congruo habitu compositos a introduc, ut cernentes singuli aliorum cruciatus, abnegent religionem & fidem suam. Ille respondens, dixit: Qui nuper torti sunt, præ multitudine vulnerum nunc interrogari b nequeunt. Adrianus vero integer est, potesque omnes perferre cruciatus: nam aliorum sic putrefacta sunt membra, ut costæ illorum etiam appareant. Si igitur nunc torqueantur, mox deficiunt & liberantur tormentis secuturis: æquum vero non est, ut illi, qui sic cruciati sunt, vitam finiant, acsi nihil peccassent. Paucos igitur habeant dies, ut digna delictis suis patiantur supplicia: &, si jubeat potestas tua, Adrianus adducetur.

[19] Tyrannus dixit: Congruo habitu compositum adducite. [Adrianus solus, aliis ad constantiam hortantibus,] Illi vero exutum vestibus induxerunt, ferentem lignum super humeros. Abeunti vero illi dixerunt Sancti: Ecce, Adriane, dignatus eo es honore, ut tollas crucem tuam & Dominum sequaris. Vide ne inaniter deflectas a sequendo ipsum; ne animæ tuæ thesaurum rapiat diabolus: ne timueris ea, quæ vides; sed contemplare illa, quæ exspectas: contemne tyrannum; nam non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. At beata Natalia accedens ad ipsum, dixit: Domine mi, Deum solum intuere: aspectus tormentorum non terreat cor tuum: parvus & temporarius est labor, magna ac æterna merces: exigua est tortura, at requies perpetua: in terra est lucta, in cælo corona. Etenim, si tempore mundanæ militiæ frequenter ob modica obsonia a principibus & ducibus cædebaris, multo magis perferre oportet supplicia tibi inferenda, ut regnum cælorum hæreditate accipias in seculum seculi.

[20] [interrogatur ab imperatore, constansque in fide,] His dictis a beata Natalia, ad tyrannum ductus est beatus Adrianus. Videns vero ipsum imperator, dixit: Adhuc manes in vesania tua, miser? Respondit sanctus Adrianus: Nunc a vesania recessi, & luctor, ne pereat anima mea. Dixit ipsi tyrannus: Nunc igitur audi me, & accedens, sacrifica diis maximis, eosque adora, sicut nos omnes; quoniam tentaberis cruciantibus instrumentis, quæ numquam audivisti. Sanctus Adrianus dixit: O imperator, quare erratis vos, adorantes inanimata ac immunda idola, relicto Deo vivente, qui fecit cælum & terram, mare, & omnia, quæ in iis sunt? Etenim neque deos illos esse dico, neque umquam inducar, ut adorem surdos, mutos, sensuque carentes, similes tui lapides. Fac igitur cito, quod facere vis.

[21] [fustibus graviter cæditur,] Tunc vehementer iratus imperator, jussit eum cædi fustibus asperis. Audiens beata Natalia, torquendum Adrianum, currens ad Sanctos, nuntiavit illis, dicens: Dominus meus inchoavit martyrium. His auditis, illi mox pro eo orare cœperunt. Cum diu tortus esset sanctus Adrianus, ita ut carnes ipsius in terram deciderent, & sanguis proflueret, dixit tyrannus: Omnino deceptores isti te, miser, hanc docuerunt stultitiam. Dixit Sanctus: Quare eos, qui ducunt ad vitam æternam, deceptores vocas? Vos sane deceptores estis, qui inescatis homines, & ad interitum ducitis. Iratus imperator eum baculis magis verberari jussit. Dixit ad eum Sanctus: Quantum multiplicas in me genera tormentorum, tyranne; tantum mihi auges præmia certaminum.

[22] [sed libere respondet,] Omnia autem, quæ audiebat a tyranno, quæque respondebat Adrianus, sanctis annuntiabat beata Natalia. Dicit ad eum tyrannus: Parce juventuti tuæ, miser; & ne frustra te perdas. Per deos video pulchritudinem tuam, & valde me tui miseret. Respondit Sanctus: Hac in re mihi parco, quod nolim sacrificare. Tyrannus dixit: Confitere deos, & illi tibi fient propitii, & nos te magis honorabimus, & in priorem dignitatem restituemus. Nobilis enim tu es & divitum parentum filius: illi vero rudes sunt & nati ex parentibus insipientibus ac pauperibus. Sanctus dixit: Scio notam tibi esse patriam meam, & nobilitatem & progenitores: si vero & illorum noveras patriam, divitiasque & nobilitatem; jam rogaveras ipsos, ut orarent pro te, ut liberareris quidem deorum tuorum inimicitiis, consequereris vero illorum & splendorem & gloriam.

[23] [& cruciatus varios fortiter sustinet,] Tunc magis excandescens tyrannus, jussit ipsum in ventre verberari a viris quatuor. Postquam diu cæsus erat, ut impius viscera ipsius videret in terram effusa; jussit ipsum levari cruciatibus: erat enim juvenis, & corpore admodum delicato. Dicit porro ad ipsum: Vides, quantum tibi parcam, Adriane, & non vis pœnitere? Invoca igitur deos, & jubebo advocari medicos, qui corpus tuum sanent; & eris mecum in palatio. Dixit Sanctus: Quandoquidem mihi pollicitus es, me sanandum per medicos tuos, meque a te dignandum honore maximo, atque inducendum in palatium tuum imperatorium; dicant sane mihi prius dii tui, quid illi mihi sint facturi, ut sciam, an qua in ipsis sit potestas c. Dixit imperator: Dii neque oracula dant, neque loquuntur. Dixit Sanctus: Itaque, impiissime, si dii tui neque loquuntur, neque dant oracula, quare ipsis sacrificas eosque adoras? & non solum id ipse facis, sed nos etiam loquela honoratos ipsis sacrificare cogis.

[24] Tunc tyrannus iratus, eos omnes ad carcerem vinctos abduci jussit, [tandemque cum aliis ad carcerem reducitur.] statuens diem, qua diligentius ipsos audiret. Milites vero Sanctos acceptos in carcerem abduxerunt; alios quidem, qui adhuc consistebant corpore d, vi trahentes, alios vero resolutos per tormenta, & incedere nescios, per terram trahentes, ut ligna inanimata. Beata vero Natalia sustentabat sanctum Adrianum, manum supponens cervici ipsius, dicens: Beatus es, domine mi Adriane: ecce enim dignatus es eo honore, ut annumereris Sanctis, & passus sis pro eo, qui passus est pro te: ecce vadis gloriam ipsius visurus: nam qui socii sunt passionum ipsius, erunt & gloriæ.

ANNOTATA.

a Vocem Græcam σχηματίζειν, quæ generatim significat formare, fingere, componere in habitumquemdam aut figuram, nolui ex conjectura restringere, prout fecerunt antiqui interpretes: nam apud Mombritium, cui fere consonant codices Mss., locus ita Latine est redditus: Succincto perpendiculo ante pudenda, introducantur: atque ita idem verbum Græcum deinde exponitur. Noverat quidem ille imperatoris minister, quo eos habitu ad torturam compositos vellet imperator; at id vox generica non significat.

b Videlicet cum tormentis adjunctis: nam interrogari idem hic est ac torqueri: atque eo modo Græcam vocem deinceps reddam Latine.

c In codicibus Latinis varia in dictis utrimque mutata, additaque aut omissa reperio. At ea lector videre poterit apud Mombritium aut Surium, cum observanda non crediderim, quod sint levioris momenti. At hic longius a mente auctoris recessit interpres, qui sic habet apud Mombritium: Et quamvis dii tui promittant se mihi repropitiari: ipsi mihi dicant ore suo, quid mihi facturi sint, vel quale beneficium mihi conferant; & tunc adorabo eos, & sacrificabo eis, vel hostias eis offeram, quemadmodum tu vis. Expositio hæc non est textus Græci, sed commentum minime probandum interpretis Latini.

d Id est, qui necdum ita tormentis erant fracti, ut non possent pedibus consistere. Hæc verba non videntur cohærere cum dictis num. 18, ubi auctor narrat, Martyres jumentis fuisse impositos, hanc allegans rationem: Erant enim omnes resoluto plagis corpore, atque una catena colligati. Verum, si dicta benigne conciliare velimus, dicendum est omnes quidem fuisse corpore admodum afflicto; sed non omnes eo usque fuisse fractos, ut pedibus non possent confistere. Id postea advertere potuerunt lictores, eaque de causa Sanctos alio modo ad carcerem reducere, quam quo ducti erant ad locum judicii.

* l. σύροντες

CAPUT IV.
S. Natalia cum aliis mulieribus in carcere Martyribus servit, sumpta etiam in hunc finem veste virili: Adriani & reliquorum Sanctorum martyrium.

ΚΑὶ ἐντὸς γενομένου τῆς φυλακῆς, συνῆλθον πάντες οἱ ἅγιοι καὶ ἠσπαζοντο τὸν μακάριον Ἁδριανὸν, ὡς καὶ τοὺς διαλελυμένους τὰ σώματα ἑρπειν ταῖς χερσὶ, καὶ τὴν εἰρήνην διδόναι αὐτῷ, ἀσπαζομένους φιλήματι ἁγίῳ. δὲ μακαρία Ναταλία κατέμασσε ταῖς χερσὶν αὐτῆς τὸ αἵμα αὐτοῦ, καὶ ἤλειφε τὸ σῶμα αὐτοῦ. Ἀσπαζόμενοι δὲ αὐτὸν οἱ ἅγιοι, ἔλεγον αὐτῷ· Χαίροις ἐν Κυρίῳ, ἀδελφέ· ἐγράφη γάρ σου τὸ ὄνομα μετὰ τῶν τελειωθέντων ἁγίων μαρτύρων. Ἔφη αὐτοῖς μακάριος Ἀδριανός· Ὑμεῖς χαίρετε διαπαντὸς· ἀλλ᾽ εὔξασθε, ἵνα μηδὲν ἀηδὲς ἐνσπείρει μοι διάβολος· σφόδρα γὰρ ἐκλείπω. Λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἅγιοι· Θάρσει, ἀδελφὲ Ἀδριανέ· οὐκέτι ἰσχύει κατὰ σοῦ πονηρός· ἀπέδρα γὰρ δεδιὼς τὴν ὑπομονήν σου. Καὶ ἡμεῖς γὰρ ἐφοβούμεθα περὶ σοῦ, ὅτε ἦς ἄνθρωπος· ἀφ᾽ οὗ δὲ τὴν ἀνθρωπίνην φύσιν ὑπερέβης, ἐθαρρήσαμεν, ὅτι οὐκέτι ἰσχύσει κατὰ σοῦ πονηρός. Μὴ οὗν διακριθῇς διστάσῃς ὅλως.

[26] Διάκονοι δὲ, γυναῖκες εὐσεβεῖς, καὶ ἄλλαι τῶν εὐγενίδων γυναικῶν παρέμενον τοῖς ἁγίοις, θεραπεύουσαι αὐτούς· ὧν αἱ μὲν τῶν καυστηριῶν κατέψυχον τοὺς πόνους αἱ δὲ τῶν πληγῶν ἐπεμελοῦντο· ἄλλαι δὲ τῇ ἐσθῆτι τοὺς ἰχῶρας τῶν μωλώπων κατέμασσον. Ἅπασαι δὲ διεμερίζοντο τοὺς ἁγίους, πᾶσαν ὑπερεσίαν καὶ ἀνάπαυσιν εἰς αὐτοὺς ποιούμεναι. Μαθὼν δὲ τύραννος ταῦτα, καὶ ὅτι ἐξεκενώθη τὸ πλῆθος τῶν γυναικῶν πρὸς αὐτοὺς, μάλιστα δὲ καὶ τῶν εὐγενίδων, ὠργίσθη σφόδρα, καὶ ἐκέλευσε γυναῖκα τὸ σύνολον μὴ συγχωρεῖσθαι εἰσιέναι πρὸς αὐτούς. Ὡς δὲ ἔγνω μακαρία Ναταλία, ὅτι ἐκωλύθησαν αἱ γυναῖκες τοῦ μὴ εἰσέρχεσθαι πρὸς τοὺς ἁγίους, ἀνάστασα ἐκείρατο τὴν κεφαλὴν, καὶ ἐνεδύσαται σχῆμα ἀνδρικὸν, καὶ εἰσῄει ὡς ἀνὴρ, καὶ ἐθεράπευε πάντας αὐτούς.

[27] Καὶ μετὰ ταῦτα ἐκαθίζετο παρὰ τοὺς πόδας τοῦ ἁγίου Ἀδριανοῦ, παρακαλοῦσα, καὶ λέγουσα αὐτῷ· Δέομαί σου, κύριε, μνήσθητι τῆς συζύγου σου, ὅτι συνήργησά σοι ἐν τῷ μαρτυρίῳ, καὶ ἤλειψά σε πρὸς τοὺς ἀγῶνας, καὶ πρόξενός σοι ἐγενόμην τοῦ στεφάνου τούτου Παρακάλεσον οὖν τὸν Δεσπότην Χριστὸν, ἵνα παραλάβῃ με μετὰ σοῦ, ἵνα ὥσπερ κοινωνοὶ ἐγενόμεθα ἐν τῷ μοχθηρῷ, καὶ φιλαμαρτήμονι τούτῳ βίῳ, οὕτως καὶ τῆς μακαρίας ἐκείνης καὶ ἀπόνου λήξεως κοινωνήσωμεν ἅμα· ναὶ παρακαλῶ, ταύτην πρώτην αἴτησιν λάβε παρὰ Θεοῦ, ἔστω σοι αὕτη ἀπαρχὴ τῶν ἰκεσιῶν σου· οἴδα γὰρ ὅτι παρέξει σοι ταύτην τὴν αἴτησιν Χριστός· φιλεῖ γὰρ αἰτεῖσθαι παρ᾽ ὑμῶν τὰ τοιαῦτα. Οὐ γὰρ ἀγνοεῖς, κύριέ μου, τὴν ἀκολασίαν τῆς πόλεως ταύτης, καὶ τὴν ἀσέβειαν τοῦ βασιλέως· μήποτε ὑποβληθεὶς τύραννος ζεύξῃ με τινὶ τῶν ἀθέων, καὶ μιάνωσιν ἀσεβεῖς τὴν κοίτην σου τὴν ἁγίαν· σῶσον τὴν γυναῖκα σου. ἐδιδάχθης γὰρ τοῦτο παρὰ τοῦ ἀποστόλου· δός μοι τοίνυν μισθὸν τῆς σωφροσύνης τὴν μετὰ σοῦ τελευτὴν· μάθωσιν εὖ ποιεῖν τοῖς ἑαυτῶν ἀνδρᾶσιν αἱ γυναῖκες, ὁρῶσαι σου τὴν πρὸς ἐμὲ στοργήν.

[28] Καὶ ταῦτα εἰποῦσα, ἀνέστη πάλιν, καὶ τῷ ἀνδρικῶ σχήματι περιῄει τοὺς ἁγίους, θεραπεύουσα καὶ ἐπιμελουμένη. ὡς ἑκάστου τὸ πάθος ἔχρησεν. Ἔτρεφε δὲ αὐτοὺς τοῖς λεπτοτέροις βρώμασι· ἠσθένουν γὰρ πάνυ ἀπό τε τῶν πληγῶν καὶ τῆς νομῆς τῶν τραυμάτων. Μαθοῦσαι δὲ καὶ αἱ λοιπαὶ γυναῖκες ὅτι ἐκείρατο μακαρία Ναταλία τὴν κόμην τῆς κεφαλῆς, καὶ εἰσιοῦσα ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, ἐξυπηρετεῖ τοῖς ἁγίοις, ἐκείραντο καὶ αὐταὶ, καὶ τῷ ἀνδρικῷ σχήματι εἰσιοῦσαι, ἐθεράπευον τοὺς ἁγίους, ὡς ἀποκείρασθαι τῶν εὐγενίδων πλείους. Ὡς δὲ ἔγνω καὶ τοῦτο τύραννος, καὶ ὅτι μέλλουσι τελευτᾶν οἱ ἅγιοι ἀπό τε τῶν πληγῶν καὶ τῆς τῶν τραυμάτων ἑλκώσεως, ἐπεκέλευσεν ἄκμωνα χαλκοῦν ὑποτεθῆναι τοῖς ποσὶν αὐτῶν, καὶ μοχλῷ σιδηρῷ κατεαγῆναι αὐτῶν τὰ σκέλη, εἰπών· Μὴ τὸν κοινὸν τῶν ἀθρώπων ὑπομείνωσι θάνατον.

[29] Εὐθέως οῦν παρεγένοντο οἱ δήμιοι, φέροντες τὰ σκεύη εἰς τὸ δεσμωτήριον. Θεασαμένη δὲ αὐτοὺς μακαρία Ναταλία, ἀπήντησεν αὐτοῖς, καὶ παρεκάλει, λέγουσα Δέομαι ὑμῶν ἔνθεν πρώτον ἀπὸ Ἀδριανοῦ ἄρξασθε. Τοῦτο δὲ ἔλεγε, φοβουμένη μή πως ὁρῶν τοὺς ἁγίους πρὸ αὐτοῦ τὴν πικρὰν ταύτην ὑπομένοντας βάσανον, πτοηθεὶς δειλανδρήσῃ. Ὅτε δὲ ὑπέθηκε τὸν ἄκμωνα, λαβοῦσα Ναταλία ἥπλωσε τοὺς πόδας Ἀδριανοῦ ἐπὶ τοῦ ἄκμωνος· καὶ δυνάμει μεγάλῃ κρούσαντες, ἀπέτεμον αὐτοῦ τοὺς πόδας, συντρίψαντες τὰ κῶλα αὐτοῦ. Καὶ λέγει πρὸς αὐτὸν Ναταλία· Δέομαί σου, δοῦλε τοῦ Χριστοῦ, ἐν ὅσῳ ἔτι ἐμπνέεις, ἔκτενόν σου τὴν χεῖρα, καὶ ἀροῦσιν αὐτὴν ἀπὸ σοῦ, ἵνα ἶσος καὶ ἐν τούτῳ τοῖς ἁγίοις γένῃ· πλεῖον γάρ σου ἐτιμωρήθησαν ἐκεῖνοι. Καὶ ἐπιδοὺς αὐτῇ τὴν χεῖρα, ἐπέτηκε τῷ ἄκμωνι. Κρούσαντες δὲ ἀπέτεμον αὐτήν· Καὶ εὐθέως παρέδωκε τὴν ψυχὴν αὐτοῦ τῷ Κυρίῳ.

[30] Περιιόντες δὲ τοὺς ἁγίους οἱ δήμιοι, τῷ ἄκμωνι καὶ τᾥ μοχλῷ, κατέκλων αὐτῶν τὰ σκέλη. Προελάμβανον δὲ οἱ ἅγιοι καὶ ἥπλουν τοὺς πόδας αὐτῶν πρὸ τοῦ ἐγγίσαι αὐτοῖς τοὺς δημίους, βοῶντες μεγάλῃ τῇ φωνῇ· Κύριε Ιησοὺ Χριστὲ, δέξαι ἡμῶν τὰ πνεύματα: καὶ τοῦτο λέγοντες ἕκαστος παρεδίδουν τὰς τιμίας καὶ ἁγίας αὐτῶν ψυχὰς τῷ Θεῶ. Ἐκέλευσε δὲ βασιλεὺς μετὰ τὸ ἀποκτανθῆναι αὐτοὺς, τὰ σώματα αὐτῶν βληθῆναι εἰς τὸ πῦρ, λέγων· Μή πως ἐλτόντες οἱ Γαλιλαῖοι λάβωσιν αὐτοὺς καὶ τιμήσωσιν ὡς θεούς. δὲ μακαρία Ναταλία τὴν ἀποτμηθεῖσαν χεῖρα τοῦ ἁγίου Ἀδριανοῦ ἦρε λαθραίως, καὶ ὑπεζώσατο αὐτήν. Βαστάζοντες δὲ οἱ δήμιοι τὰ σώματα τῶν ἁγίων καὶ καλλινίκων μαρτύρων, ἐπορεύοντο ἐμβαλεῖν αὐτὰ εἰς τὴν πυρὰν· ἦσαν γὰρ ἐκκαύσαντες κάμινον λαυροτάτην. δὲ μακαρία Ναταλία ἠκολούθει ὄπισθεν, ὑποδεχομένη τὰ ἀποστάζοντα αἵματα ταῖς χερσὶ, καὶ ἤλειφεν ἑαυτήν. Ὁμοίως δὲ καὶ ἄλλαι γυναῖκες ὑποδεχόμεναι τιμίοις ὀθονίοις καὶ ἑτέροις ἱματίοις πορφύροις τὰ ἀποστάζοντα ἐκ τῶν ἁγίων σωμάτων αἱματα, ἀπέκρυπτον ἐν τοῖς κόλποις αὐτῶν, ὡς καὶ αὐτὴν τὴν ἐσθῆτα τῶν δημίων βαφεῖσαν τοῖς αἵμασι τῶν ἁγίων χρυσῷ πολλῷ καὶ λίθοις τιμίοις ἠγορακέναι.

[Martyres in carcerem reducti gratulantur Adriano:] Cum pervenisset in carcerem, convenerunt omnes Sancti, & salutarunt beatum Adrianum, ita ut illi etiam, qui corpore erant resoluto, manibus reperent, ac pacem ipsi precarentur, salutantes osculo sancto. At beata Natalia manibus suis extergebat sanguinem ipsius, & corpus ejus ungebat. Salutantes vero ipsum Sancti, dixerunt: Lætare in Domino, Frater: nam nomen tuum scriptum est cum perfectis sanctisque martyribus. Dixit ipsis beatus Adrianus: Vos semper gaudete: sed orate, ut nihil tædii mihi inserat diabolus: vehementer enim deficio. Responderunt Sancti: Confide, frater Adriane: nihil amplius contra te valet malignus: aufugit enim, timens patientiam tuam. Nos quoque timebamus tibi, quando eras homo: postquam vero humanam transgressus es naturam, confidimus nihil amplius contra te valiturum diabolum. Itaque nihil omnino ambige vel dubita.

[26] [mulieres Sanctis in carcere serviunt; cum vero ingredi vetarentur,] Diaconissæ vero, mulieres piæ, atque aliæ feminæ nobiles manebant apud Sanctos, servientes ipsis: ex quibus hæ quidem inustorum stigmatum refrigerabant dolores, illæ vero vulnera curabant: aliæ demum vestibus saniem cicatricum extergebant. Omnes vero dividebant sibi Sanctos, omne servitium ac solamen ipsis exhibentes. Ubi ea rescivit tyrannus, didicitque effusam ad eos esse mulierum multitudinem, & quidem maxime nobilium, multum iratus est, præcepitque ne qua omnino mulier ad eos ingredi sineretur. Ubi cognovit beata Natalia, prohibitum esse mulieribus, ne accederent ad Sanctos, caput totondit, sumptaque veste virili, ut vir ingrediebatur, atque omnibus iis serviebat.

[27] [Natalia, virili habitu sumpto, pergit Sanctis servire,] Post hæc sedebat ad pedes sancti Adriani, rogans, ac dicens illi: Oro te, Domine, memento conjugis tuæ, quia tibi cooperata sum in martyrio, & unxi te ad agones, atque hanc tibi conciliavi coronam. Roga igitur Christum Dominum, ut accipiat me tecum, ut quemadmodum consortes fuimus in laboriosa hac & peccatis obnoxia vita, ita & beatæ illius ac laborum expertis hæreditatis simul fiamus participes: sane rogo, ut id primum petas a Deo, sint hæ primitiæ precum tuarum: novi enim hanc tibi petitionem concedendam a Christo: cupit enim talia postulari a vobis. Quippe, Domine mi, non ignoras hujus urbis intemperantiam, ac imperatoris impietatem: ne me assumens tyrannus jungat conjugio cujusdam athei, ac thorum tuum sanctum maculent impii. Serva conjugem tuam: id enim te docuit Apostolus. Itaque pro mercede pudicitiæ mihi tribue, ut tecum moriar. Discant mulieres viris suis bene facere, videntes tuam erga me affectionem.

[28] [quod & aliæ imitantur. Tyrannus Martyrum crura confringi jubet:] His dictis, rursum surrexit, & virili habitu circuibat ad Sanctos, serviens & curans, ut necessitas uniuscujusque exigebat. Nutriebat vero ipsos cibis tenuioribus: nam graviter ægrotabant e plagis acceptis & vulnerum corrosione. Ubi reliquæ mulieres didicerant, beatam Nataliam capitis sui comam abscidisse, ingressamque in carcerem ministrare Sanctis, illæ quoque tonsæ sunt, ingressæque virili veste Sanctis serviebant, ita ut plures ex nobilibus tonderentur. Quando & hoc cognovit tyrannus, rescivitque Sanctos morituros cum ex plagarum dolore tum ex vulnerum ulceratione, jussit incudem æneam pedibus eorum supponi, & vecte ferreo crura eorum confringi, dicens: Non intereant consuera hominibus morte.

[29] [martyrium Adriani, præsente Natalia:] Mox igitur adfuerunt lictores, ferentes instrumenta illa ad carcerem. Intuita autem illos beata Natalia, obviam ivit, hortabaturque eos, dicens: Rogo vos, hinc primum incipite ab Adriano. Hoc vero dixit, timens ne forte, si videret. Sanctos acerbum illud tormentum ante se perferentes, attonitus expavesceret. Dum vero supposita erat incus, apprehensos pedes Adriani super incudem extendit beata Natalia: lictores vero vi magna percutientes, ipsius pedes absciderunt, crura ipsius simul comminuentes. Dicit ad eum Natalia: Rogo te, Serve Christi, quantum adhuc spiras, extende manum tuam, quam tibi abscindent, ut & in hoc Sanctis fias similis: nam illi te plura passi sunt. Ipse dans ei manum, imposuit incudi. Illi vero percutientes, eam resecuerunt. Tum velociter spiritum suum tradidit Domino.

[30] Circumeuntes autem lictores cum incude & vecte ad Sanctos, [aliorum martyrium: Natalia abscissam Adriani manum servat.] crura eorum fregerunt. Sancti vero præveniebant, & ante adventum eorum explicabant pedes suos, clamantes magna voce: Domine Jesu Christe, accipe spiritum nostrum: atque id singuli dicentes, pretiosas ac sanctas animas suas tradiderunt Deo. Jussit quoque imperator, post mortem ipsis illatam, corpora eorum in ignem projici, dicens: Ne forte venientes Galilæi, accipiant ipsos & ut deos honorent. Beata vero Natalia abscissam S. Adriani manum clanculum tollebat ac servabat. At lictores, corpora sanctorum ac gloriosorum Martyrum portantes, ibant ea in pyram injecturi: accendebant enim caminum latissimum. Beata vero Natalia pone sequebatur, manibus suis excipiens distillantem sanguinem, seque ungebat. Similiter & aliæ mulieres linteis pretiosis, aliisque stragulis purpureis decidentem de sanctis corporibus sanguinem colligentes, absondebant in sinu suo, ita ut etiam vestimenta lictorum, sanguine Sanctorum tincta, auro multo & lapidibus pretiosis emerentur.

CAPUT V.
Corpora Sanctorum igni mirabiliter erepta, & a Christianis Byzantium delata: S. Natalia ad nuptias invitata, fugit Byzantium, ibique apud corpora Martyrum moritur.

ΠΑραγενόμενοι δὲ ἐν τῷ τόπῳ, ἔνθα ἦν ἐκκαυθεῖσα κάμινος, καὶ ἀνελθόντες οἱ δήμιοι, διὰ τοῦ ἄνωθεν στομίου ἔρριψαν τοὺς ἁγίους μάρτυρας εἰς τὴν κάμινον. Αἱ δὲ τίμιαι καὶ ἅγιαι γυναῖκες ἐκεῖναι μάκροθεν ἑστῶσαι ἐβόων μετὰ δακρύων, λέγουσαι· Μνήσθητε ἡμῶν κύριοι ἐν τῇ ἀναπαύσει ὑμῶν· Ὀμοίως δὲ καὶ μακαρία ναταλία περιέτρεχε πάντοθεν βουλομένη ἑαυτὴν ῥίψαι εἰς τὴν κάμινον, βοῶσα καὶ λέγουσα· Δέξαι κἀμὲ μετὰ σοῦ, μακάριε Ἀδριανέ, καὶ μή με ἐγκαταλίπῃς ἐν τῃ μοχθηρᾷ ταύτῃ καὶ προσκαίρῳ ζωῇ· καὶ ταῦτα εἰποῦσα ἡσύχασε. Ῥιφέντων δὲ αὐτῶν ἐν τῇ καμίνῳ, ἄφνω βροντὴ ἐγένετο μεγάλη καὶ ὑετὸς σφοδρὸς, καὶ ἀστραπαὶ, καὶ σεισμὸς, ὡς τὴν πόλιν ἅπασαν καὶ τὸν τόπον περιφέρεσθαι, καὶ τὴν κάμινον σβεσθῆναι ἀπὸ τοῦ πλήθους τῶν ὑδάτων. Οἱ δὲ δήμιοι ἰδότες τὸ γεγονὸς, καὶ φοβηθέντες, ἔφυγον· τινὲς δὲ ἐξ αὐτῶν πεσόντες ἐπὶ πρόσωπον, παραχρῆμα ἀπέθανον.

[32] Τότε συνέδραμε τὸ πλῆθος τῶν περιεστότων ἐκεῖσε Χριστιανῶν ἅμα τῇ μακαρίᾳ Ναταλίᾳ καὶ ταῖς λοιπαῖς εὐσεβέσι γυναιξὶ, καὶ ἥρπασαν τὰ τίμια καὶ ἅγια λείψανα τῶν ἀοιδίμων καὶ καλλινίκων μαρτύρων τοῦ Χριστοῦ, εὑρόντες αὐτὰ σῶα καὶ ὁλόκληρα, ὡς μηδε τριχὸς αὐτῷν ἅψασθαι τὸ πῦρ. Εὐσέβιος δέ τις ὀνόματι, ἀνὴρ τίμιος καὶ εὐλαβής μετὰ τῆς ἰδίας γαμετῆς προσπεσὼν τῇ μακαρίᾳ Ναταλίᾳ, καὶ τοῖς ἀδελφοῖς, παρεκάλει αὐτοὺς, λέγων· Ἡμεῖς ἐπέκεινα τῆς πόλεως πρώην ᾠκοῦμεν· ἰδόντες δὲ τὴν ἐν τῇ πόλει γενομένην ἀσέβειαν, ἀνεχωρήσαμεν ἐκ πολλοῦ εἰς τὸ Βυζάντιον, πάντα καταλιπόντες τὰ ἡμέτερα. Δότε οὖν ἡμῖν τοὺς ἁγίους, καὶ ἐμβαλώμεθα αὐτοὺς ἐν ἀκατίῳ· καὶ ἀπενέγκαντες ἀποτιθέμεθα αὐτοὺς ἐν τοῖς ἡμετέροις τόποις ἕως τῆς τελευτῆς τοῦ ἀσεβοῦς βασιλέως· καὶ μετὰ ταῦτα τελείαν τὴν κατάθεσιν ἐν προσκυνήσει ποιούμεθα· ἔθος γάρ ἐστιν ἡμῖν τοῦτο ποιεῖν· Ἐὰν γὰρ θελήσητε ἐνταῦθα αὐτοὺς κατάθέσθαι, μανθάνει ἀσεβὴς καὶ παράνομος βασιλεὺς, καὶ πάλιν ἐνεγκὼν κατακαύσει αὐτοὺς, καὶ εὑρίσκεσθε παραδιδόντες, οὓς Θεὸς διὰ βροντῆς καὶ σεισμοῦ καὶ ὑετοῦ ἐκ πυρὸς ἐρρύσατο.

[33] Καὶ ἤρεσεν λόγος οὗτος ἐνώπιον αὐτῶν πάντων· καὶ ἐμβάλλουσιν αὐτοὺς ἐν ἀκατίῳ, καὶ ἀπάγουσιν εἰς τὸ Βυζάντιον, οὐρίου ἀνέμου ὑποπνεύσαντος. δὲ μακαρία Ναταλία ἔμεινεν ἔχουσα τὴν χεῖρα τοῦ ἁγίου Ἀδριανοῦ· ἔλεγε γὰρ· Μήποτε, φανερωθέντων τῶν λειψάνων μακαρίων μαρτύρων, εὑρεθῶ προδιδοῦσα τὴν ἐλπίδα μου· καὶ λαβοῦσα τὴν χεῖρα, ἐνείλισεν ἐν πορφυρίδι, βαλοῦσα μῦρα, καὶ ὑπέθηκε τῇ κλίνῃ εἰς τὸ μερος τὸ πρὸς κεφαλῆς, μηδενὸς γινώσκοντος. Μετὰ δέ τινας ἡμέρας ἀνήρ τις ἀπὸ τῆς πόλεως, χιλίαρχος, προσελθὼν τῷ βασιλεῖ, ᾐτήσατο πρὸς γάμον λαβεῖν τὴν μακαρίαν Ναταλίαν· ἦν γὰρ πολυκτήμων ἀοίδιμος αὕτη καὶ πρώτη τῶν εὐγενίδων, ὡραῖα τε καὶ κοσμία πάνυ. Προεπέμψατο δὲ αὐτῇ καὶ διά τινων γνωρίμον γυναικῶν. δὲ ἀπεκρίνατο ταῖς ἀποστελλείσαις γυναιξὶ, λέγουσα· Κἀγὼ μαθοῦσα τοῦτο ἐχάρην σφόδρα· ἀλλ᾽ ἔνδοτέ μοι μῆνας τρεῖς, ὅπως ἑτοιμάσωμαι· οὖ γὰρ τυχών με ζητεῖ πρὸς γάμον. Αὕτη δὲ ἐβούλετο λάθρα ἀναχωρῆσαι καὶ ἀπελθεῖν, ὅπου ἦν τὰ λείψανα τῶν ἁγίων· καὶ ἀπέλυσε τὰς γυναῖκας θωπεύουσα.

[34] Προσελθοῦσα δὲ τῇ κλίνῃ, ἐπέπεσεν ἐπί πρόσωπον, καὶ μετὰ δακρύων προσηύχετο, λέγουσα· Κύριε Θεός μου, τῶν θλιβομένων παραμυθία, καὶ τῶν συντετριμμένων τὴν καρδίαν στηριγμὁς ἐπίβλεψον ἐπὶ τῆν δούλην σου, καὶ μὴ δῷς εἰς μιασμὸν τὴν ὁμόζυγον καὶ ὁμόσωμον Ἀδριανοῦ τοῦ σοῦ δούλου· ἵλεως Κύριε, εἰ ἐπιλήσῃ τῶν δεσμῶν, ὦν ἐπειράθη διὰ τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον; ἵλεως Κύριε, εἰ ἐπιλήσῃ τῶν ποδῶν τῶν κλασθέντων ἐκείνων, καὶ τῆς ἀποτμητείσης χειρός; ἵλεως Κύριε, εἰ εἰς κενὸς ποιήσεις καὶ τὸν μόχθον, ὃν οἱ δοῦλοι σου ὑπέστησαν διὰ τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον; Ἀλλ᾽ ἐκείνων μνησθεὶς τὴν καρτερίαν καὶ τὴν ὑπομονὴν, ἐλευθέρωσόν με ἀπὸ τῆς συναφείας τῶν ἐχθρῶν σου· μὴ μιάνῃ, Δέσποτα ἀγαθὲ, εἰδωλοθύτης τὴν κοίτην Ἀδριανοῦ τοῦ σοῦ δούλου· ἀλλὰ ῥῦσαι με ἀπὸ τῆς προσδοκίας καὶ ἐπιβουλῆς τοῦ ἀλάζονος καὶ ἀσεβοῦς τούτου, ὅτι σὺ εἶ μόνος Θεὸς εὔσπλαγχνος καὶ πολυέλεος· καὶ σοὶ πρέπει δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας, ἀμήν.

[35] Καὶ ταῦτα εἰποῦσα, ἀπὸ πολλῆς ἀδολεσχίας καὶ ἀθυμίας ἀφύπνωσε· καὶ ἰδοῦ εἷς τῶν ἁγίων ἐπιφανεὶς λέγει αὐτῇ· Εἰρήνη σοι, Ναταλία δούλη τοῦ Θεοῦ· θάρσει οὖν· οὖ γὰρ παρεῖδε σε Θεὸς, οὐ δὲ ἡμεῖς ἐπελαθόμεθα τοῦ μόχθου, οὗπερ ἐνεδείξω εἰς ἡμᾶς· ἀλλ᾽ εὐθὺς ὀφθέντες τῷ Χριστῷ, ἐπρεσβεύσαμεν ὑπὲρ σοῦ, ἵνα ἔλθῃς πρὸς ἡμᾶς. Ἔφη αὐτῷ μακαρία Ναταλία· Ἐφάνη κύριός μου Ἀδριανὸς μεθ᾽ ὑμῶν τῷ Χριστῷ; Ναὶ, λέγει αὐτῇ, καὶ πρὸ ἡμῶν ἐφάνη. Ἀλλὰ ἀνάστα, εἴσελθε ἐν ἀκατίῳ, καὶ πλεῦσον, καὶ ἐλθὲ πρὸς ἡμᾶς. ἐκεῖ γὰρ ἐπισκέπτεταί σε Θεὸς, καὶ ἀναπαύῃ μεθ᾽ ἡμῶν. Καὶ ἐν ἑαυτῇ γενομένη, ἀνέστη, καὶ πάντα καταλιποῦσα, μόνην τὴν χεῖρα τοῦ ἁγίου ἔλαβε μεθ᾽ ἑαυτῆς, καὶ εἰσελθοῦσα ἐν ἀκατίῳ ἔπλευσε, μετὰ σπουδῆς ἀπελθεῖν βουλομένη, ὅπου ἦν τὰ σώματα τῶν ἁγίων. Εὗρε δὲ καὶ ἄλλους πολλοὺς φεύγοντας ἀπὸ προσώπου τοῦ παρανόμου καὶ ἀσεβοῦς βασιλέως Μαξιμιανοῦ· καὶ ἔπλευσε μεθ᾽ αὐτῶν.

[36] Μαθὼν δὲ χιλίαρχος, ὅτι πέφευγεν Ναταλία, εἰσελθὼν πρὸς τὸν βασιλέα, ᾐτήσατο βοήθειαν· καὶ λαβὼν μεθ᾽ ἑαυτοῦ πλῆθος στπατιωτῶν, εἰσῆλθε σπουδῇ μετ᾽ αὐτῶν ἐν πλοίῳ καταδιώκων αὐτήν. Πλευσάντων δὲ αὐτῶν ὡσεὶ στάδια πολλὰ, ἄνεμος ἐναντίος ἐπαναστὰς αὐτοῖς, ἔρριψεν αὐτοὺς εἰς τὰ ὀπίσω, ὅθεν ἦσαν ἐξεληλυθότες· τινὲς δὲ ἐξ αὐτῶν καὶ ὑποβρύχιοι γεγόνασιν, ἐπαναστάντων αὐτοῖς τῶν κυμάτων· μέσης δὲ νυκτὸς οὔσης, πνεῦμα ἀπατηλὸν φαίνεται τοῖς περὶ τὴν Ναταλίαν ἐν εἴδει πλοίου, ἐν ᾧ δῆθεν ἐπιβάται και ναῦται ἔμπειροι ἐτύγχανον· καὶ λέγει αὐτοῖς ναύκληρος φωνῇ μεγάλῃ· Πόθεν ἐξήλθατε, καὶ ποῦ πορεύεσθε; Οἱ δὲ λεγουσιν· Ἀπὸ Νικομεδείας ἐξήλθομεν, καὶ εἰς τὸ Βυζάντιον πλέομεν. Λέγει αὐτοῖς δῆθεν ναύκληρος· Ἐπλανηθήτε· οὐκ ἔστι γὰρ αὕτη πορεία ἐκείνη τῆς ὁδοῦ, ἣν ὑπάγετε· ἀλλ᾽ ἀριστερὰ ἐκκλίνατε· ἐβούλετο γὰρ ἀκάθαρτος καὶ πονηρὸς διάβολος εἰς τὸ πέλαγος ἀπολέσαι αὐτούς.

[37] Ἐκεῖνοι δὲ νομίσαντες, ὅτι ἀληθῶς ἄναβολεῖς εἰσὶν, ἀναστάντες διέλαβον τὸ ἅρμενον, ἀπελθεῖν βουλόμενοι, ὅπου εἶπεν αὐτοῖς τὸ ἀκάθαρτον καὶ πονηρὸν πλεῦμα. Καί εὐθέως ἐφάνη αὐτοῖς ἅγιος Ἀδριανὸς, ὡς ἐν ἀκατίῳ, καὶ ἐβόησε, λέγων· Καλῶς ἤρχεσθε· μὴ ἀκούσητε ἐκείνου· αὐτὸς γάρ ἐστιν κατάδικος, καὶ ἀπολέσαι ὑμᾶς τέλει. Καὶ εὐθέως ἀφανὲς ἐγένετο τὸ ἀκάθαρτον καὶ πονηρὸν πνεῦμα. Ἀναστᾶσα δὲ μακαρία Ναταλία ὁρᾶ τὸν ἅγιον Ἀδριανὸν προάγοντα αὐτοὺς, καὶ περιχαρὴς γενομένη, ἐβόα λέγουσα· Ἰδοὺ καὶ κύριός μου Ἀδριανός. Καὶ οὐκέτι ὤφθη αὐτοῖς ἅγιος. Ἀνέμου δε αἰσίου γενομένου, κατέπλευσαν ἐν Ἀργυροπόλει πρὸ τοῦ αὔγους, ἄντικρυς ὑπάρχουσα τοῦ Βιζαντίου· καὶ ὥρμησαν κατέναντι τοῦ τόπου, οὗ ἦσαν τὰ λείψανα τῶν ἁγίῳν μαρτύρων. δὲ μακαρία Ναταλία ἐξελθοῦσα ἀπὸ τοῦ ἀκατίου, καὶ παραγενομένη εἰς τὸν τόπον, προσελθοῦσα τοῖς ἁγίοις, προσεκύνει τὰ τίμια καὶ καρτερικὰ αὐτῶν λείψανα· καὶ λαβοῦσα τὴν χεῖρα, ἔθηκεν αὐτὴν ἐγγὺς τοῦ σώματος τοῦ ἁγίου Ἀδριανοῦ· καὶ κλίνασα τὸ γόνυ προσιύχετο ἐπὶ ὥραν πολλήν.

[38] Ὅθεν ἐξελθοῦσα, ἠσπάσατο πάντας τοὺς ἀδελφοὺς καὶ τὰς ἀδελφάς, ἐκδυσωποῦσα εὔχεσθαι ὑπὲρ αὐτῆς· ἐκεῖ γὰρ ἦσαν οἱ πεπιστευκότες· καὶ παρεκάλεσαν αὐτὴν ἡσυχάσαι μικρόν· ἦν γὰρ κεκμηκυῖα σφόδρα. Καὶ ἰδοὺ φαίνεται αὐτῇ ἅγιος Ἀδριανὸς καθ᾽ ὕπνον, λέγων· Εἰρήνη σοι, δούλη τοῦ Θεοῦ, καὶ θύγατερ τῶν μαρτύρων· δεῦρο οὖν ἀπολάμβανε τὸ ὀφειλόμενόν σοι χρέος. Καὶ εὐθέως παρέδωκε τὸ πνεῦμα αὐτῆς τῷ Κυρίῳ. Παραγενόμενοι δὲ οἱ αδελφοὶ ἐγεῖραι αὐτὴν, εὗρον αὐτὴν τελειωθῆσαν ἐν Χριστῷ· καὶ εὐχαριστήσαντες τῷ Κυρίῳ, καὶ προσευξάμενοι, ἐκήδευσαν αὐτὴν τιμίως καὶ εὐλαβῶς, καταθέμενοι πλησίον τῶν τρισμακαρίων καὶ ἁγίων μαρτύρων καὶ πᾶσι προσευξάμενοι ἐπὶ πολὺ, ἠσφαλίσαντο τὸ τρουλοειδὲς f ἐνεῖνο οἴκημα.

[39] Πλήθη δὲ ἀνδρῶν τε καὶ γυναικῶν παρέμενον ἐκεῖσε πᾶσιν ἀποταξάμενοι τοῖς ἐν τῷ κόσμῳ, καὶ εὐχαῖς καὶ νηστείαις σχολάζοντες, ἐδούλευον τῷ Κυρίῳ μετὰ πολλῆς προθυμίας. Ἐτελειώθησαν δὲ οἱ ἅγιοι καὶ τρισμακάριοι μάρτυρες τοῦ Χριστοῦ μηνὶ Αυγούστῳ, εἰκάδῃ ἕκτῃ, βασιλεύοντος τοῦ παρανόμου καὶ ἀσεβεστάτου Μαξιμιανοῦ ἐν τῇ Νικομηδέων πόλει, καθ᾽ ἡμᾶς δὲ βασιλεύοντος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, δόξα καὶ τὸ κράτος νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Dum corpora Sanctorum igni erant injecta, orta tempestate, lictores fugiunt;] Postquam pervenerant ad locum, ubi accensa erat fornax, ascendentes carnifices, Sanctos Martyres per os supernum injecerunt in fornacem. At venerandæ illæ & sanctæ mulieres longe stantes, clamabant cum lacrymis, dicentes: Domini, nostrum mementote in requie vestra. Similiter vero & beata Natalia circumquaque currebat, volens se ipsa in caminum injicere, clamans & dicens: Accipe & me tecum, beate Adriane; & noli me relinquere in ærumnosa hac & temporaria vita, hisque dictis, tacebat. Porro Sanctis in fornacem projectis, repente ortum est tonitru magnum cum imbre vehemente, fulguribus, & succussione terræ, ut tota civitas & locus ille agitaretur, ac fornax aquarum copia exstingueretur. Carnifices autem, cernentes quæ erant facta, & timore correpti, in fugam se conjecerunt: quidam vero ex ipsis in faciem prolapsi statim exspirarunt.

[32] Tunc concurrit multitudo circumstantium ibidem Christianorum una cum beata Natalia ac reliquis mulieribus piis; [Christiani vero accurrentes, corpora igni eripiunt illæsa,] & rapuerunt pretiosa sanctaque corpora celebrium ac gloriosorum Christi Martyrum, invenientes ea salva & integra, ita ut ne capillum quidem ipsorum ignis læsisset. Vir autem quidam honorabilis & pius, Eusebius nomine, cum propria uxore procidens ad genua beatæ Nataliæ ac fratrum, rogabat eos, dicens: Nos prope hanc civitatem antea habitabamus: videntes vero impietatem in illa exercitam, a multo tempore discessimus Byzantium, relictis omnibus nostris. Sanctos igitur nobis date, quos navi imponemus, eosque translatos deponemus in locis nostris usque ad mortem impii imperatoris; ac deinde perfectam ritu debito translationem cum precibus faciemus: ita enim facere solemus. Quippe si eos hic deponere volueritis, id cognoscet impius ac iniquus imperator; eosque rursum ablatos comburet, & sic patebit, a vobis proditos esse eos, quos Deus per tonitru, terræ motum, atque imbrem igni eripuit.

[33] [ac Byzantium transferunt: Natalia ad nuptias petita a tribuno,] Placuit hic sermo omnibus, Sanctos navi imponunt ac Byzantium avehunt, secundo flante vento. Verum beata Natalia retinuit manum sancti Adriani: dicebat enim: Ne quando, manifestatis corporibus beatorum Martyrum, inveniar prodidisse spem meam. Acceptam autem manum purpuræ involvit, addens unguenta, ac lecto suo supposuit ad partem capitis, nemine sciente. Post dies aliquot vir quidam civitatis, militum tribunus, accedens imperatorem, petiit, ut nuptum sibi daretur beata Natalia: multa enim possidebat honorabilis illa ac primaria inter mulieres nobiles, ac speciosa erat & pulcra admodum. Rem quoque ei ille insinuavit per mulieres quasdam familiares. Illa vero missis mulieribus respondebat, dicens: Et ego, hisce intellectis, vehementer gaudeo. At date mihi menses tres a, ut me præparem: non enim plebeius est, qui meas ambit nuptias. Verum ipsa clam discedere volebat, & eo proficisci, ubi Sanctorum erant corpora. Itaque mulieres illusas dimisit.

[34] [fugam meditatur, implorataque divina ope.] Accedens vero ad lectum suum, procidit in faciem, & cum lacrymis oravit, dicens: Domine Deus, mœrentium solamen & firmitas corde contritorum, respice ad ancillam tuam, & Adriani servi tui conjugem, uno cum ipso constantem corpore, pollui ne sinas. Misericors Domine, an oblivisceris vinculorum, quibus probatus est propter nomen sanctum tuum? Misericors Domine, an oblivisceris pedum illorum confractorum & manus abscissæ? Misericors Domine, an & irritum facies dolorem, quem Servi tui pertulerunt propter nomen sanctum tuum? Quin imo memor patientiæ ac tolerantiæ eorum, libera me contactu inimicorum tuorum: non polluat, optime Domine, idololatra lectum servi tui Adriani: sed eripe me ab exspectatione ac insidiis impuri atque impii illius, quia tu solus es Deus misericors & multæ miserationis: te decet gloria in secula. Amen.

[35] [& cælesti voce confirmata, naviculæ se committit,] His dictis, præ multa meditatione & tristitia obdormivit. Ecce autem, unus Sanctorum apparens, sic ei loquitur: Pax tibi, Natalia Dei ancilla: confide igitur: non enim despexit te Deus, neque nos obliti sumus laboris, quem pro nobis suscepisti: verum simulac apparuimus Christo, legationem pro te obivimus, ut ad nos venias. Dixit ei beata Natalia: An dominus meus Adrianus vobiscum apparuit Christo? Imo etiam, inquit ei, & ante nos apparuit. Verum surge, ingredere naviculam, navigaque & veni ad nos: ibi enim te visitat Deus, & requiesces nobiscum. Illa porro ad se reversa surrexit, omniaque relinquens, solam Sancti manum secum sumpsit: ingressaque cymbam diligenter navigavit, volens eo tendere, ubi erant Sanctorum corpora. Invenit vero & alios multos fugientes a facie scelerati & impii imperatoris Maximiani, ac cum illis navigavit.

[36] [ut naviget Byzantium, persequente eam frustra tribuno:] Postquam tribunus b intellexerat fugisse Nataliam, accessit ad imperatorem auxiliumque petiit. Deinde, sumpta secum militum turma, cum iis navi se commisit ipsam persequens. Ubi vero navigaverant c quasi per stadia multa, ortus ventus contrarius ipsos retro, unde venerant, rejecit: insurgentibus quoque fluctibus, quidam eorum submersi sunt. Cum vero nox esset media, spiritus fallax apparuit illis, qui erant cum Natalia, specie navis, in qua erant quasi epibatæ & nautæ periti: & dicit ipsis nauclerus voce magna: Unde venistis, & quo itis? Illi vero respondent: Nicomedia exivimus, ac Byzantium navigamus. Dicit eis ille quasi nauclerus: Erratis; non hac instituendum iter, quod suscipitis; sed ad sinistram declinate: volebat enim immundus ac malignus dæmon eos in pelago perdere.

[37] Illi autem existimantes, quod vere viam ostenderent, exurgentes disposuerunt velum, [ubi ad Martyrum corpora pervenerat, manum S. Adriani iis jungit,] eo volentes tendere, quo eundum monebat immundus malusque spiritus. Mox apparuit ipsis sanctus Adrianus quasi in navicula, clamavitque dicens: Recte navigastis: illum audire nolite: est enim damnatus, qui vos perdere studet: ac mox immundus malignusque spiritus disparuit. Surgens vero beata Natalia, cernit sanctum Adrianum præcedentem ipsos, lætaque effecta clamabat dicens: Ecce & dominus meus Adrianus. Et non amplius ab illis visus est Sanctus. Cum autem ventus favere cœpisset, ante diluculum appulerunt Argyropolim d, quæ est e regione Bizantii sita: & venerunt contra locum, ubi reliquiæ sanctorum Martyrum servabantur. Beata autem Natalia navicula egressa, & ad locum perlata, ad Sanctos accedens, venerabatur pretiosa ac tolerantia eorum corpora: acceptamque manum posuit prope corpus sancti Adriani, & genibus flexis orabat longo tempore.

[38] Inde egressa, salutabat omnes fratres & sorores, rogans ut pro se orarent. [ibique pie defuncta, apud Martyres sepelitur:] Quippe ibi erat turma fidelium, qui rogabant ipsam, ut paululum requiesceret, erat enim vehementer fatigata. Ecce autem apparet ei in somno sanctus Adrianus, dicens: Pax tibi, Ancilla Dei & Filia Martyrum: veni igitur, accipe mercedem tibi debitam. Et statim tradidit spiritum e suum Domino. Accedentes vero fratres, ut ipsam excitarent e somno, defunctam in Christo invenerunt. Gratiis itaque Domino actis, precibusque fusis, honorifice & pie funerarunt, ipsam deponentes prope ter beatos ac sanctos Martyres: deinde, precibus ad omnes multo tempore fusis, firmarunt domum illam, quæ in speciem orbiculasæ testudinis erat structa.

[39] Turmæ autem virorum ac mulierum, relictis omnibus mundi bonis, [tempus martyrii.] manserunt ibidem, precibusque ac jejuniis vacantes, serviebant Domino multa cum alacritate. Consummati g vero sunt sancti ac ter beati Martyres Christi mense Augusto, die vigesima sexta, in urbe Nicomedia, imperante iniquo atque impiissimo Maximiano; apud nos vero imperante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria & potestas nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Tribus mensibus apud Latinos substituti sunt tres dies, sed perperam.

b Vox Græca Χιλίαρχος proprie significat illum, qui mille militibus præest; tribuni vero pluribus passim præerant. Verum Græci voce Χιλίαρχος tribunos designant.

c Tribunus nimirum cum suis.

d Argyropolis suburbium est Bizantii, aut potius Constantinopolis, nomenque accepit ab Attico episcopo Constantinopolitano post initium seculi V, teste Socrate lib. 7 cap. 25.

e Non capio, unde apparitionem Adriani atque ejus verba didicerint fideles, si mox defuncta sit Natalia. Vidit Latinus interpres ea non satis cohærere, & addidit aliqua, aut illa forte in suo Ms. habuit. Unde apud Mombritium post visionem hæc subduntur: Et continuo evigilans (Natalia) narravit omnibus, & denuo obdormivit: & statim sancta Natalia emisit spiritum. Sic sane potuit visio illa aliis innotescere. At si interpres plura non invenerit in exemplari suo Græco, quam hodie in meo exstant verba, infidelis est versio.

f Vocem τρουλοειδὲς nullibi reperio. At satis intelligitur, cum composita sit ex voce barbara τροῦλα aut τροῦλλος trullum aut trullus & εἶδος species. Quid autem voce trullus designetur, explicat Cangius in Lexico utroque. In Latino-Barbaro sic habet: Trullus, ædificium rotundum, σφαιροειδὲς, concameratum in formam ovi, … quo quidem nomine dicta præ ceteris ædes in palatio Constantinopolitano, in quo habita synodus, quæ inde Trullama vel in Trullo dicitur &c.

g Quæ hic de tempore martyrii leguntur, prorsus omissa sunt apud Latinos.

APPENDIX
De reliquiis, cultu celebri, & miraculis SS. Adriani & Nataliæ.

Adrianus martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Socii viginti & tres Nicomediæ in Bithynia
Natalia conjux Adriani prope Byzantium in Thracia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Reliquiæ SS. Adriani ac Nataliæ in Hispaniam & in Lusitaniam dicuntur delatæ.

[Incertum, an corpus S. Nataliæ una cum corpore Adriani sit Romam delatum:] Quamvis ab Adone aliisve antiquis nulla fiat mentio de translato Romam corpore S. Nataliæ, aut aliorum Martyrum, qui cum S. Adriano sunt passi; nonnulli tamen existimant, se horum quoque & præcipue S. Nataliæ possidere reliquias, quas ab Urbe acceptas credunt. Quare, priusquam ingrediamur ambiguum labyrinthum, observandum est, de translatione illa nihil esse certi; nec tamen pro falsa statim habendum esse, cum ex ipsa S. Adriani translatione aliorum translatio utcumque fial verisimilis; cumque nulla reperiatur notitia de corporibus eorum post seculum VI Constantinopoli conservatis. Piazza quoque ad 1 Decembris asserit, in ecclesia S. Adriani Romæ non modo servari corpus istius Sancti, sed etiam reliquias S. Nataliæ. Potuerunt sane omnium corpora simul Romam transferri; sed, quia de translatione S. Adriani distincta non habetur notitia, idoneæ non occurrunt rationes, quibus id factum asseramus, aut pertinaciter etiam negemus, Relicto igitur hoc dubio, videbimus quam variis locis attribuantur sanctorum Adriani & Nataliæ corpora.

[2] Primo varii scriptores Hispani asserunt, corpora SS. Adriani & Nataliæ in Hispaniam fuisse translata tempore Alfonsi magni & Joannis Papæ VIII, [corpora SS. Adriam & Nataliæ in Hispaniam translata, ut volunt,] sive vergente ad finem seculo IX; ac modo servari in abbatia S. Petri de Estonça, Ordinis S. Benedicti & diœcesis Legionensis. Ita scribit Ægidius Gonzalez d'Avila in Theatro ecclesiastico utriusque Castiliæ Hispanice edito pag. 371; & pag. 363 affirmat, Legione in monasterio S. Claudii, prædicti Ordinis Benedictini, brachium unum S. Adriani, & alterum S. Nataliæ conservari. Qua autem occasione & modo prædictæ reliquiæ in Hispaniam delatæ sint, fuse exposuit Prudentius de Sandoval in scripto Hispanico seorsum edito, quod adoptavit, & Annalibus suis Benedictinis inseruit Antonius de Yepes ad annum 911. Verum relatio illa multo prolixior est, quam ut tota huc transferenda videatur. Qua de causa ex illa tantum desumam & Latine reddam præcipua rerum capita, quæ sufficient ad propositum nostrum.

[3] [& illorum pars deposita in ecclesia, quam his Sanctis struxit rex Alfonsus:] Narrat primo, (quod alii etiam referunt) ab Alfonso Magno Legionis rege legatos fuisse missos ad Joannem Papam VIII; missum quoque Romam fuisse comitem Gisondum, virum insignem & pium, qui a Summo Pontifice petiit ac obtinuit reliquias SS. Adriani & Nataliæ cum multis aliis, quas transtulit in Hispaniam. Asserit auctor se istud invenisse in monumentis ecclesiæ Ovetensis, & in Chronico Gothicis litteris conscripto. Porro ex reliquiis Romæ acceptis partem Alfonso regi dedit comes, si credimus Sandovallio. Rex vero in honorem SS. Adriani & Nataliæ erexit insigne monasterium, de cujus constructione per Alfonsum Magnum aliunde satis constat. Abbatia illa fuit ædificata in montibus Asturiæ, aliquot milliaribus distans ab urbe Ovetensi, vocaturque ab Hispanis scriptoribus abbatia de Tuñon. Litteras fundationis partim recitat Ambrosius de Morales lib. 15 cap. 21 ad annum 890, cui fundationem illigat. Verum Yepesius eam refert ad annum 891, laudans privilegia eidem abbatiæ per Alfonsum data, quæ se vidisse dicit in ecclesia Ovetensi. Idem observat, dictam abbatiam deinde unitam fuisse ecclesiæ Ovetensi, atque ibidem unam e præcipuis esse dignitatibus.

[4] [pars alia in ecclesia per Gisondum comitem structa:] Pergit deinde Sandovallius ad referendam alteram fundationem, ab ipso comite Gisondo & uxore ipsius Leubina factam in territorio Legionensi, in loco dicto Balneare. Recitat etiam fundationis litteras ex Latino Hispanice redditas. Verum Joannes de Ferreras in Historia Hispania, chronologice scripta idiomate Hispano, ad annum 920 idoneis rationibus probat, litteras illas, sicut prolatæ sunt a Sandovallio, vitiosas esse, ideoque pro supposititiis habendas. Verumtamen de constructa SS. Adriani & Nataliæ ecclesia nec dubitat, nec dubitare merito potuit, cum illa ex aliis monumentis fiat satis certa. Etenim Ambrosius de Morales lib. 10 cap. 5 hanc produxit inscriptionem, in lapide sacelli majoris sculptam: Hanc Christi aulam, sanctorum Adriani & Nataliæ nomini dicatam, instruxit Dei famulus Gisundo cum conjuge Leubina, era discurrente novies centena octava quinquagena. Sit tibi, Domine; ratum famulorum rariflimum votum, quod tibi alacri devotione in honorem tuorum Testium paraverunt. Suscipiantur a te, pie Deus, orationes miserorum. Quisquis hic tristis ingreditur, fusa prece lætior inde redeat. Consecratumque est templum ab episcopo Cixilanensi (Sandovallius habet Cixila nomine) era DCCCCLXIIII, IV Idus Octobris. Apud Sandovallium, ubi eadem mutatis subinde leviter verbis leguntur, habetur era DCCCCLVIII, quæ congruit cum anno ærc vulgaris 920. Hac de causa inter eos scriptores quidem convenit de constructa ecclesia anno 920, non vero de anno consecrationis, quam Morales remittit ad annum 926, ubi eamdem quoque habet Baronius.

[5] Porro laudatus Sandovallius ex constructa SS. Adriano & Nataliæ ecclesia inferre nititur, [verum rationes, quæ allegantur, non probant,] eorum reliquias delatas fuisse in Hispaniam, quid legibus Ecclesiæ cautum est, ut altaria aut ecclesiæ non construantur sine reliquiis Sanctorum. At id argumentum rem quidem facit verisimilem; nec tamen certam; cum aliorum Sanctorum reliquiæ haberi potuerint. Quare adducit ex tabulario abbatiæ S. Petri de Estonsa litteras authenticas, ut asserit, Garciæ Gutierrez & Lubinæ, in quibus hac ad propositum nostrum reperio verba. Sancti Adriani & Nataliæ, & Sociorum ejus, cujus reliquiæ reconditæ sunt cum omnium sanctorum martyrum sub ara Dei in monasterio, quod est constructum & ædificatum in Valneare, in alveo discurrente Porma &c. Ex hisce verbis colligitur, tempora scripti illius monumenti creditum fuisse, aliquas reliquias SS. Adriani, Nataliæ, & aliorum Sanctorum in illa ecclesia fuisse conservatas; sed nihil hactenus productum video, quo probetur, tota corpora, aut majorem illorum partem ibidem umquam fuisse. Hinc laudatus Ferreras, qui majori crifi usus est in conscribenda Hispaniæ historia, quam decessores ipsius, candide asserit, verisimilius sibi esse aliquas tantum SS. Adriani & Nataliæ reliquias in Hispaniam pervenisse, quam tota eorum corpora

[6] Præterea innuit Ferreras, suspectam sibi esse relationem Sandovallii, [corpora dictorum Sanctorum translata esse in Hispaniam,] asserentis comitem Gisondum ab Alfonso Magno Romam fuisse missum, ibique a Joanne Papa accepisse prædictas reliquias. Sane, quanto magis rem totam considero, tanto magis dubitare cogor. Ignoro enim, quantam fidem mereantur monumenta illa Gothica, quæ vago tantum modo laudat Sandovallius. Præterea alii dicunt, reliquias fuisse comiti datas a Joanne VIII; alii Joannem IX nominant. Utrique quidem convixit Alfonsus, & ab utroque reliquias accipere potuit; sed certiores de iis acceptis essemus, si tempus translationis accuratius esset assignatum, si verba ipsa ex antiquis monumentis essent prolata, si notus esset locus, ubi reliquiæ fuerunt depositæ, antequam comes Gisondus ecclesiam S. Adriani construxit. Horum omnium ignorantia dubitationem. ingerit, quia, si Joannes VIII reliquias illas donavit Gisondo comiti, donatæ fuerint annis fere quadraginta, priusquam monasterium SS. Adriani & Nataliæ, in qua pars major deposita dicitur, fundavit comes. Si donatio facta dicatur a Joanne IX, facta est decennio, ut minimum, post structam ab Alfonso ecclesiam SS. Adriani & Nataliæ in montibus Asturiæ, cum tamen dicat Sandovallius ecclesiam illam ab Alfonso ædificatam post acceptam illarum reliquiarum partem.

[7] [aut deposita fuisse in ecclesia per Gisondum structa,] Hæ difficultates non parum augebuntur, si totam velimus relationem Sandovallii attente considerare. Etenim fatetur, adeo paulatim desertum fuisse locum, migrantibus ad aliud monasterium monachis, ut nomina quoque SS. Adriani & Nataliæ oblivioni fuerint data, solumque permanserit confusa memoria de conservætis in illa ecclesia aliquibus Sanctorum reliquiis. Sequar igitur Sandovallii vestigia, ut paulatim ad ultimam translationem perveniamus. Narrat laudatus scriptor apud Yepesium fol. 357 verso, monachos SS. Adriani & Nataliæ ex isto monasterio migrasse ad aliud in vicinia conditum, relictis tamen in priori ecclesia, quæ parœcialis facta est, Sanctorum reliquiis. Fundationem novi istius monasterii illigat ære 1018, id est, anno Domini 980; dicitque monasterium istud dicatum fuisse sanctissimo Salvatori & S. Mariæ. Uterque locus deinde tamquam prioratus subjectus est abbatiæ S. Petri de Estonsa, ut refert auctor, & aliunde constat.

[8] [indeque ad ecclesiam S. Maria delata;] Cum autem Petrus Martinez, abbas S. Petri de Eslonsa, videret reliquias non satis decenter conservari in ecclesia parœciali S. Adriani, illas transtulis ad ecclesiam S. Mariæ, ubi tunc degebant monachi. Testem hujusce translationis adducit Sandovallius inscriptionem Latinam, quam in saxo ibidem sculptam asserit hoc modo: Hic jacent sacra ossa duorum Sanctorum, pro quibus multa miracula Dominus fecit, quorum translatio septimo Calendas Julii a domino Petro Martino abbate devotissime facta fuit, era MCCCVI, id est, anno Domini 1268. Ex hac inscriptione clarissime colligitur, si credimus Sandovallio, ossa illa fuisse SS. Adriani & Nataliæ, quia, inquit, si alia fuissent, id expressisset inscriptio: neque aliæ reliquiæ fuerunt aut in S. Adriani aut in S. Mariæ ecclesia. Addit inscriptionem aliam, quam ait constare litteris Gothicis valde vetustis, ac fuisse in ecclesia S. Adriani, dum illic erant reliquiæ. Verba subjungo: Hic jacent ossa duorum Sanctorum, pro quibus fecit Dominus multa miracula. Advertit auctor, omissum utrobique esse titulum Martyrum; sed id factum credit, quia S. Natalia martyrio mortem non obiit. Post hæc vero fatetur, utramque ecclesiam, S. Adriani videlicet & S. Mariæ, tam fuisse desertam, ut exciderint nomina SS. Adriani ac Nataliæ, & confusa tantum fuerit memoria de reliquiis, donec anno 1601 translatæ fuerint & agnitæ.

[9] [cum reliquiæ, quæ ibi olim erant,] Jam vero singula nonnihil consideranda sunt. Litem illustrissimo Sandovallio non movebo de allatis inscriptionibus. Lubens supponam, alteram fuisse positam anno 1268, quando per Petrum abbatem translatæ sunt istæ reliquiæ, alteram vero longe esse vetustiorem, & vicinam primæ depositioni illarum reliquiarum in ecclesia S. Adriani, licet hoc sit omnino dubium, & parum verisimile, cum nulla fiat mentio de translatione. Verum quanto vetustior censetur illa inscriptio, tanto minus favet opinioni allegatæ, quia vix dubitare possum, quin ignoratum fuerit, quorum Sanctorum essent illæ reliquiæ, quando inscriptiones sunt positæ. Etenim non capio, qua de causa in inscriptionibus nomina Sanctorum sint omissæ, quam quod ignota essent. Si igitur prior inscriptio sculpta est, dum in ecclesia S. Adriani deposita sunt ista reliquiæ, jam tunc latuisse videtur, quorum Sanctorum essent ossa. Quare inscriptiones illæ nequaquam insinuant, ossa esse SS. Adriani & Nataliæ; sed plane innuunt esse Sanctorum ignotorum, de quorum sanctitate ex signis idoneis constiterat, non item de nominibus.

[10] Quod vero ait Sandovallius, alias reliquias non fuisse conservatas in ecclesiis S. Adriani & S. Mariæ; [videantur esse Sanctorum ignotorum.] non congruit cum verbis num. 5 datis, & ab eo allatis ex litteris, ut vult, authenticis, in quibus clarior mentio fit de reliquiis aliorum Sanctorum quam de reliquiis Adriani aut Nataliæ. Itaque cum nullibi satis evicerit, notabiles SS. Adriani & Nataliæ reliquias in dictis ecclesiis fuisse, allatæ inscriptiones ejus opinioni vehementer adversantur: nam designatas istis inscriptionibus reliquias esse valde notabiles mox videbimus. Itaque ex dictis hactenus de reliquiis, quas ad abbatiam S. Petri de Eslonça translatas videbimus, consequi videtur, eas non posse satis probabiliter haberi pro reliquiis SS. Adriani & Nataliæ, cum pro talibus numquam videantur fuisse agnitæ aut honoratæ. Restat igitur inquirendum, an ex inspectione illarum reliquiarum probari possit, eas esse Sanctorum dictorum: nam hoc etiam argumento Sandovallius utitur & Yepesius.

[11] Anno 1601 Placidus Antolinez, abbas S. Petri de Eslonça, [Reliquiæ illæ ab abbatiam Eslonciensem delatæ & visitatæ:] tres e monachis suis misit ad prioratum seu ecclesiam S. Mariæ, ut diligenter inquirerent, an aliquid resciri posset de reliquiis ibi servatis. Illi vero non modo inquisiverunt; sed ipsas quoque reliquias cum omnibus iis, quæ conducere videbantur ad earum notitiam, portaverunt ad abbatiam suam. Translatio illa contigit die XVII Augusti anni 1601, teste Sandovallio. Deinde anno 1602, die IV Martii, reliquiæ illæ per abbatem S. Petri, præsentibus aliquot abbatibus & vicinis populis, impositæ sunt thecæ argenteæ, ac deinceps in Eslonciensi abbatia honorifice conservatæ. Utrum omnia duorum corporum ossa fuerint inventa, non edicit Sandovallius; sed narrat, ossa ordine disposita in arca fuisse inventa, repertaque esse nitida admodum, pulcraque & sine ulla corruptione; sub ossibus inventos esse tres fere terræ pugillos, omniaque fuisse tam odorifera, ut admirationem parerent: duo inventa capita, alterum integrum, alterum in tres partes divisum; ossa S. Nataliæ fuisse minora; caput & crura S. Adriani fuisse confracta.

[12] Yepesius ad eumdem annum 911 cap. 1 plura de hisce observat, [at argumenta ex inspectione desumpta prorsus sunt inutilia] ac manifesta, modo quis dicenti credere voluerit, reperit indicia, quibus ossa S. Adriani cognosci possint, ossaque similiter S. Nataliæ. Refert ibidem, inventas reliquias duabus thecis fuisse impositas; thecæ nimirum argenteæ eique majori imposita sunt duo capita, & bina corpora, ut loquitur, seu ossa præcipua; thecæ vero ligneæ inauratæ imposita est terra illa, quam cum ossibus fuisse dixit Sandovallius, & cui cineres adesse asserit Yepesius. Hos autem cineres ex carne resoluta ortos probabiliter suspicatur; addit tamen, cineres illos inde forsan corpori adesse, quod corpus S. Adriani post mortem fuerit igni injectum, ex eoque ereptum a Christianis. Verum illi cineres nimis longe quæsiti sunt: non enim nuda ossa igni fuerunt injecta, sed corpus carne vestitum, hocque illæsum ex igne ereptum est, si vera narrantur in Actis.

[13] Deinde ait Yepesius, se in nullis umquam reliquiis vidisse signa Sanctorum historiæ tam congrua, quam in hisce. Verum illa nimis facile asseruntur de ossibus tam vetustis. [ad reliquias istas SS. Adriano & Nataliæ asserendas;] Primum indicium est, quod alia ossa sint majora, minora alia. Quis inde tuto inferat, illa esse Adriani & Nataliæ? Secundum, quod minora sint integra, majora partim confracta. Crura esse, quæ confracta sunt, indubitanter asserit Yepesius, quia crurifragium passus est Adrianus. Verum similia oportuit probata per medicos peritos, qui non raro ipsi laborant in ossibus recte distinguendis, maxime quando integra non sunt. Si vero omnino constaret de cruribus confractis, multa alia examinanda essent, priusquam crura illa confracta alicui nominatim possent adscribi. Tertium indicium Yepesii, quod ossa videantur aliquid ab igne passa, Actis nullo modo congruit, cum corpus igni injectum fuisse dicatur, ac illæsum mansisse. Quare omnia illa Yepesii indicia prorsus inutilia sunt ad propositum nostrum.

[14] [præsertim cum variæ rationes persuadeant] Contra validissima sunt argumenta, quibus ostendi potest, prædictas reliquias non posse prudenter haberi pro reliquiis SS. Adriani & Nataliæ. Primo nullum instrumentum idoneum, nullum antiqui scriptoris adfertur testimonium, quo ostendatur, translata in Hispaniam esse Sanctorum nostrorum corpora, aut magnam eorum partem. Secundo inscriptio num. 4 data, qua constat de condita SS. Adriani & Nataliæ ecclesia, de reliquiis eorum nihil habet. Tertio nulla videtur umquam viguisse traditio ante annum 1601 de conservatis Adriani & Nataliæ reliquiis in ecclesia illa, ex qua hæ fuerunt translatæ: colligitur id ex inscriptionibus illius ecclesiæ ante recitatis, ex silentio scriptorum Hispanorum, (inter hos Ambrosius Morales de duabus ecclesiis in honorem SS. Adriani & Nataliæ conditis agit, nulla mentione facta de eorum reliquiis:) ex ipsa demum confessione Sandovallii, qui fatetur, ante annum 1601 ignotum fuisse, quorum Sanctorum essent laudatæ reliquiæ; nec ostendit, id umquam fuisse cognitum.

[15] [contrarium; licet aliquæ Adriani reliquiæ videantur esse in Hispania.] Quarto nec verisimile est nec credibile, tantopere excidere potuisse notitiam de illis reliquiis, si fuissent Patronorum ecclesiæ & pro talibus cognitæ ac honoratæ; cum nulla illius oblivionis assignetur occasio, & locus, ubi servabantur, satis fuerit cognitus. Hisce de causis candide edico, me difficulter credere posse, laudatas reliquias esse SS. Adriani & Nataliæ. Nec tamen idcirco negaverim, aliquid reliquiarum horum Sanctorum in Hispaniam fuisse delatum, dum conditæ sunt eorum ecclesiæ; sed potius id ut prorsus verisimile ac probabile asserendum censeo.

[16] [Quidam volunt, corpora SS. Adriani & Nataliæ esse in Lusitania;] Lusitani etiam sibi attribuunt reliquias SS. Adriani, Nataliæ, ac multorum Adriani Sociorum. Certe illustrissimus Rodericus Dacunha, archiepiscopus Ulissiponensis in Historia ecclesiæ Ulissiponensis, Lusitanorum sermone conscripta, part. 2 cap. 39 de iis Ulissiponem allatis non videtur dubitare; sed nihil ad probandum allegat, nisi inscriptionem quamdam, non admodum antiquam, cui suas adjungit conjecturas. De iisdem reliquiis scribit Ludovicus de Sousa in Historia Ordinis S. Dominici regni Lusitaniæ, eodem idiomate edita, lib. 1 cap. 23. Uterque affirmat, dictas reliquias conservari in monasterio Achellensi S. Felicis, quod monialium est Ordinis S. Dominici, situmque in valle Achellensi, vulgo de Chellas, non longe ab urbe Ulissiponensi. Verum neuter recte explicare novit, quo tempore, & cujus opera eo delatæ sint reliquiæ S. Adriani ac aliorum.

[17] Consentiunt ambo, reliquias istas ibidem fuisse ante conditum monialium monasterium: [sed nec verisimilia narrant,] dissentiunt tamen de tempore, quo ad locum istum fuissent delatæ. Sousa existimat, reliquias in valle illa fuisse ante irruptionem Maurorum in Hispaniam, atque absconditas fuisse illo tempore, quo Mauri Lusitaniam cum tota fere Hispania occupaverant. Verum ea opinio non modo caret omni antiquorum scriptorum auctoritate, sed omni etiam verisimilitudine ac probabilitate. Illustrissimus Dacunha, qui verisimiliter legerat asserta Sandovallii de translatis per legatum Alfonsi Magni, Legionis regis, SS. Adriani & Nataliæ reliquiis, maluit conjicere, legatum illum Roma in Hispaniam rediisse per mare, appulisseque Ulissiponem, ubi magnam acceptarum reliquiarum partem reliquerit. Tam improbabilis est hæc conjectura, ut mirer eam incidere potuisse ulli historico: nam civitas Ulissiponensis tempore Alfonsi Magni gemebat sub jugo Maurorum, quibus erepta est per Alfonsum I Lusitaniæ regem seculo XII, id est, seculo tertio post Alfonsum Magnum Leonis regem. Verum & alios anachronismos relationi suæ inseruit laudatus Dacunha.

[18] Refert deinde aram SS. Adriano, Nataliæ & Sociis erectam esse, [nec idoneas rationes allegant.] atque hanc inscriptionem ibidem in marmore sculptam: Fidelissimo atque invictissimo Christi Domini martyri Adriano & Nataliæ uxori ejus, aliisque undecim Sociis, qui sub Maximiano aliisque vario tormentorum genere occubuere, quorum corpora ante Alfonsum I Portugalliæ regem hic requiescunt, hoc altare dicatum est. Verum inscriptio hæc recentior est, quam ut possit aliquid probare: nec ulla adducuntur monumenta antiqua, ex quibus colligi possit, corpora sacra, quæ servantur in ecclesia Achellensi, esse S. Adriani Nicomediensis aut Sociorum ejus martyrum. Quapropter istud mihi non apparet satis probabile, præsertim cum meliores adducantur rationes pro reliquiis S. Adriani in Flandria honoratis, ut infra videbimus.

§ II. De translatis in Belgium S. Adriani reliquiis; iisque depositis Raulicuriæ in Hannonia: eædem deinde translatæ Gerardi-montem.

[Reliquiæ S. Adriani a multis seculis cultæ in Belgio:] Nullibi a multis seculis tanto cultu honoratus est S. Adrianus, quanto in Belgio nostro; nullibi tot beneficiis fulsit ac miraculis, nullibi tanto peregrinantium concursu invocatus fuit; & vel sic tamen difficulter statui potest, quo tempore ac cujus opera Sancti reliquiæ primum in Belgium fuerint perlatæ. Multa quidem de ea translatione a variis scripta reperio; sed non video, illa firmis niti fundamentis, cum antiquorum destituantur auctoritate, nec immunia videantur ab adjunctis fabulosis. Joannes van Waesberghe in Gerardimontio suo lib. 2 cap. 2 pag. 152 varias corporis translationes ita breviter perstringit: Nicomediæ passus est, Nicomedia transiit Constantinopolim, inde per agnatos Romam: grassantibus Romæ barbaris ad montem sancti Odardi translatus venit, ex eo monte Raulicuriam in Hannonia. Mox subdit, quo demum modo Gerardi-montem, ubi etiamnum manent, delatæ sint reliquiæ, ut dicemus infra.

[20] [sed quæ narrantur de reliquiis eo translatis] Guilielmus Hardigny in Vita S. Adriani Gallice scripta cap. 12 & 15 easdem memorat translationes, & personas nominat, a quibus singulæ dicuntur peractæ. De prima translatione, quæ in Actis legitur, hic scriptor Actis consentit. Secundam vult contigisse per duos S. Adriani consanguineos, quos post martyrium ipsius conversos dicit, ac Didymum & Afficicam vocatos fuisse narrat. Hi, si recentiori biographo credimus, corpus S. Adriani, inventum Constantinopoli, portarunt Romam, ibique varios ad ipsum perduxerunt infirmos, qui omnes fuere sanati: atque inde factum est, ut magnifica in honorem Sancti Romæ exstrueretur ecclesia. Omnia illa hausta sunt ex Ms. quodam Gerardi-montensi, ut etiam agnoscit Benedictus Ruteau Ordinis S. Benedicti in Gallica S. Adriani Vita, anno 1637 impressa, lib. 2 cap. 1. Verum hic auctor candide fatetur, istud Ms. exigua aut nulla fide dignum esse; nihilque certi de illa translatione haberi, nisi quod contigerit non diu post martyrium Sancti. At ne illud quidem certum esse. & translationem potius innectendam videri seculo VI aut VII inchoato, probatum est num. 43.

[21] [ex quodam Ms. fabuloso auctoris ignoti,] Quod spectat ad translationem ad locum, quem vocant Montem sancti Odardi, ea asseritur facta ob captam a barbaris Romam post mortem dictorum Didymi & Afficicæ. Reliquiæ tunc delatæ dicuntur ad sacellum illius montis, in quo divina administrabat Joannes quidam eremita presbyter. Hanc quidem translationem cum laudato Hardigny & Waesbergio asserunt alii quoque scriptores; sed non omnes. Observat vero Ruteau in Vita lib. 2 cap. 7, eam quoque desumptam esse ex illo Ms., quod nullius fidei esse mox cum eo dixi. Tantis autem eam relationem laborare anachronismis, ut nullo modo admitti queat, luculenter ostendit: ideoque ea translatio recte ab eo pro fictitia habetur. Nam translatio in Ms. facta dicitur tempore Philippi imperatoris, & occasione persecutionis a Maximino I excitatæ, deindeque, ut dicitur, continuatæ; cum tamen S. Adrianus diu post Maximinum I fuerit passus, diu post utrumque Philippum. Continuata etiam non fuit persecutio Maximini usque ad Philippi imperium. Alia laudati scriptoris contra translationem istam argumenta non adduco; sed unam adjungo observationem, videlicet a nemine explicari, ubi locorum in Italia situs sit mons S. Odardi; neque illum a me ullibi apud geographos aut topographos inventum esse, ita ut non levis oriatur suspicio, locum esse fictitium.

[22] [pro veris haberi nequeunt:] Quæ porro narrantur ex eodem Ms. de translatis S. Adriani reliquiis ex monte S. Odardi Raulicuriam, (vicus est Hannoniæ inter Valencenas, Tornacum & Athum medius, vulgo Raucourt dictus) æque apparent fabulosa. Ajunt, virum nobilem visione tribus noctibus repetita monitum esse, ut reliquias S. Adriani in monte S. Odardi quæreret, & Raulicuriam portaret; eumque eam visionem parocho suo indicasse: utrumque vero Romam petiisse, inde rediisse per montem S. Odardi, inventasque ibi reliquias transtulisse Raulicuriam. Merito hisce omnibus fidem abrogat Ruteau, tum quia omnia producuntur ex fabuloso monumento, tum quia inconcinne relata sunt, nulloque confirmata vetusto testimonio. Quare potius existimo, monumenta translationis cum ceteris chartis ecclesiæ Raulicuriensis periisse, quando ecclesia ipsa hostili manu vastata est, ut dicemus; indeque factum esse, ut imprudens quispiam fabulator prædictas commentus sit fabellas. Quidquid fuerit causæ, nihil de omnibus istis prudenter credere possumus. Hinc, omissa ista translatione, inquirendum est, quid alii dicant de reliquiis istis Raulicuriam perlatis.

[23] Meyerus in Annalibus Flandriæ ad annum 1110 ita habet: [incerta quoque sunt, quæ alii] Corpus divi Adriani martyris, ardente templo Raulicuriæ in Hannonia, incendio ab Eubaldo sacerdote subtractum, deportatumque Gerardi-montem in cœnobium, monachisque venditum. Hunc Martyrem Nicomediæ passum invenio, imperante Maximiano, corpusque ejus primum Byzantium, dehinc Romam, inde grassantibus Romæ barbaris in Galliam deportatum. Per ultimam hanc translationem Meyerus Raulicuriensem haud dubie intelligit, Hannoniam Galliæ includens, prout revera Galliæ erat provincia, dum facta est illa translatio. Videtur igitur Meyerus credidisse sacras S. Adriani reliquias Roma Raulicuriam unica translatione delatas fuisse. Jacobus Guisius in Chronicis Hannoniæ Mss., quorum synopsis edita est Parisiis anno 1531, asserit reliquias S. Adriani Raulicuriam delatas esse per Gerardum de Roussillon, quem dicit Burgundiæ comitem, cui etiam fundationem ecclesiæ Raulicuriensis attribuit, & aliarum multarum, ut observavit Miræus in Opusculo de Collegiis canonicorum cap. 13. Floruit laudatus Guisius seculo XIV, & Gerardum Rossillonium facit coævum Carolo Martello, acsi floruisset seculo VIII, cum tamen floruerit potius seculo IX, ut liquet ex ipsius fundationibus, quarum duas narrat Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 3 ad annum 867 pag. 141 & seq. Guisius igitur anachronismis laborat in iis, quæ narrat de Gerardo Rossillonio: nam & reliquias ipsum accepisse ait a Joanne VIII Papa, qui Pontifex fuit seculo IX ad finem vergente.

[24] Waesbergius, licet deinde contrarium habeat, ut vidimus, [de prima carum in Belgium translatione scripserunt;] Guisium secutus est lib. 1 cap. 1, ubi habet de Gerardo Rossillonio, plurimas ecclesias illarum partium ei suam debere originem, ita prosequens: Easque Sanctorum reliquiis ornavit, ut Rotornacensem, & Raulicuriensem ecclesiam sancto Adriano, quas a Joanne Papa, qui fundatas a Gerardo ecclesias omnes consecraverat, fertur accepisse, quum illum e Gallia redeuntem Romam multo milite, auro aliisque necessariis comitatus est. Hæc de Joanne Papa habet etiam laudatus Guisius. Hanc opinionem de translatis Raulicuriam reliquiis per Gerardum Rossillonium amplectitur etiam Ruteau cap. 8, ut aliis probabiliorem: at eam fundamento satis solido nixam non invenio, cum omnia ex Guisio hausta videantur, isque multa de Gerardo confundat. Quare malim candide edicere, auctorem istius translationis mihi ignotum esse.

[25] Verumtamen cum seculo VIII & IX non paucæ Sanctorum reliquiæ ex Italia translatæ sint in Galliam & Germaniam; [sed Raulicuriæ in Hannonia fuisse, habet traditio.] cumque multorum seculorum constantissima traditio hanc translationem asserat, nec aliunde videatur latere auctor translationis, quam quod monumenta illius per incendium ecclesiæ perierint; dubitandum non videtur, quin S. Adriani reliquiæ revera Raulicuriæ fuerint, indeque Gerardimontem delatæ sint, ut videbimus. Certe nullus de iis dubitasse videtur per sex secula. Quantam ex laudatis reliquiis utilitatem hauserint Raulicurienses & vicini populi, refert Waesbergius lib. 2 cap. 2 his verbis: Ubi (Raulicuriæ in Hannonia) omnem circumquaque regionem a peste & languore, ab omni prorsus incommoditate per inclementiam aëris accidente, sub patronatu suo immunem reddidit. Tantis, inquam, claruit miraculis, ut insigne canonicorum collegium pia plebs illi excitaverit, quod horarias preces ad Dei Sanctorumque honorem in dies psalleret. Laudati Hardigny & Ruteau asserunt ex eleemosynis peregrinorum, sacras reliquias visitantium, collegium duodecim canonicorum in ecclesia parœciali fuisse institutum. At certa non invenio monumenta, quibus omnia illa confirmare valeam. Hac de causa tam auctorem & tempus istius translationis, quam initium & progressum Raulicuriensis ecclesiæ scriptorum illorum fidei permitto.

[26] [Occasio translatarum Raulicuria Gerardi montem reliquiarum] Occasionem sequentis translationis ita memorat Waesbergius: Tandem uno furoris impetu barbaris religionis nostræ odio per devastatas Gallias, duce Hastigua * huc effusis, collegium illud interiit. Verum divina clementia non passa pretiosum adeo thesaurum Ecclesia sua eliminari, tutissimum in quodam altari prospiciens receptaculum, a barbaris tuitus est. Duo enim altioris consilii canonici (recitabo verba scriptoris Benedictini, Gerardi-monte ante duo retro secula viventis) fracto altari & diligentissime consolidato, sacrosanctas in eo reliquias sigillarunt. Brevi postea eorum unus excedit e vivis: alter morti vicinus mysterium sacerdoti cuidam Eubaldo communicat, eique thesaurum revelat. Quem aliquot post dies Eubaldus furtim, opportunitate quæsita, surripuit, & in sacco hordei pleno, quasi ad molendinum concederet, abscondit: deinde villam egressus, Sanctum sacco exciens, virenti herba obvolvit, & nobili sic onere oneratus ad Montem Gerardi pervenit: quum nocte præcedenti pastor ovium quidam custodiendis gregibus in monte antiquo invigilans, ignem de cælo lucidissimum hujus templi presbyterium micantissimo vidisset illapsu penetrare, qui luminosissimi Martyris die sequenti docebat adventum.

[27] [non recte exponitur a Waesbergio:] Totam hanc relationem adoptavit Hardigny, & pro majori parte Ruteau, qui tamen studuit anachronismum, quo laborat, emendare. Verum si animum advertamus ad singula; multa alia videbuntur improbabilia, & fabulam redolentia: neque id mirabimar, si consideremus scriptorem, ex quo omnia desumpsisse videtur Waesbergius, duobus tantum seculis ante ipsum vixisse, & consequenter floruisse seculo XV, ita ut quatuor aut quinque seculis posterior sit prioribus, & tribus, ut minimum, gestis posterioribus, quæ hic narrat. Quapropter dubitare non possumus, quin scriptor ille multa ex conjecturis inconcinne combinaverit, & pro more seculi sui aliqua narraverit sine sufficienti fundamento. Primo quod dicitur de ecclesia Raulicuriensi eversa per Normannos, duce Hastingo Galliam ingressos, prorsus videtur improbabile, quia grassationes Hastingi in Gallia contigerunt seculo IX, quo ad finem vergente, aut serius, tantum condita videtur Raulicuriensis ecclesia, ita ut hæc fortasse posterior sit incursionibus Hastingi. Præterea sic Eubaldus translationis auctor, quem non diu post absconditas reliquias vixisse tota relatio supponit, plusquam duobus seculis dicta reliquiarum occultatione fuisset posterior.

[28] Vidit ultimum hunc anachronismum Ruteau, omniaque suis temporibus rectius dividere conatus est. [cum eversio ecclesiæ Raulicuriensis aptius illigari possit seculo 10,] Hac de causa Normannis, qui seculo IX Gallias devastarunt, substituit Hungaros, qui idem frequenter fecerunt seculo X. Verum cum jam anno 903 Hungaros in Belgium usque deducit, & quidem imperante Ottone I imperatore, qui necdum erat natus, ostendit se quoque chronologiæ imperitum, & Molanum, quem laudat, male a se intellectum. Etenim Molanus quidem in Chronica recapitulatione cap. 23 incursiones Hungarorum orditur ab anno 903, sed non statim in Belgium usque eos perducit. Si autem certo constaret, per Hungaros dejectam fuisse ecclesiam Raulicuriensem; id nulli tempori probabilius affigi posset, quam quod designat laudatus Molanus, ita scribens: Tempore Ottonis primi aggressi sunt Lotharingiam, sed virtus Dei per merita sanctorum Ursmari & Ermini apud Lobium monasterium ostensa anno quinquagesimo quinto (post nongentesimum,) eos ultra prodire prohibuit. Miraculum, quo a Lobiensi in Hannonia cœnobio repulsi sunt, fusius narrat Fulcuinus abbas Lobiensis in Miraculis S. Ursmari, apud nos ad XVIII Aprilis editis, cap. 1, ubi etiam ostenditur id factum esse anno 954, quo & Pagius idem recitavit.

[29] Nulli, inquam, tempori rectius innecti posset eversio Raulicuriensis ecclesiæ, [si hostili manu facta est: sed alii alias translationis causas afferunt;] si de ea per Hungaros vastata constaret; cum hos tunc in ejus vicinia fuisse, & ferro flammaque in loca sacra sæviisse sit certum. At nullibi invenio tam certa monumenta eversæ hostili manu Raulicuriensis ecclesiæ, ut aliquid certi affirmare possim, præsertim cum illa hostilis vastatio cum reliqua narratione non cohæreat, si per Hungaros facta credatur: nam sic etiam annis centum & fere quinquaginta contigisset ante translationem sequentem. Ruteau, ut anachronismum tollat, asserit Eubaldum non accepisse notitiam de absconditis reliquiis ab illo canonico, qui eas ipse absconderat; sed notitiam illam per manus traditam ad ipsum tandem pervenisse. Fateor ita fieri potuisse, aptamque hanc esse difficultatis solutionem; modo satis constaret de eversa Raulicuriensi ecclesia. Verum Meyerus num. 23 laudatus ait, corpus, ardente templo Raulicuriæ in Hannonia, incendio ab Eubaldo sacerdote subtractum, deportatumque Gerardi-montem. Guisius in laudata Epitome tom. 2 fol. 42 verso ita habet Gallice, sicut reddo Latine: Verum post multum temporis comes quidam Balduinus, Flandriæ & Hannoniæ comes, istud (corpus) transferri curavit ad abbatiam Gerardimontensem, ubi in hodiernum usque diem servatur.

[30] Si quis modo diversas hasce de translatis reliquiis sententias consideraverit, [nec satis liquet, quid probabilius dici debeat] merito dubitabit, quænam ex tribus sit præferenda. Waesbergius auctorem suum, cetera ignotum, attribuit seculo XV: hujus relatio turpi anachronismo fœdata est, & fabulosis adjunctis vestita, dum Eubaldum sacerdotem ita discedentem facit, acsi ad molendinum pergeret, & multa alia in avectione ac venditione reliquiarum adjungit, quæ parum videntur credibilia. Hinc suspicor scriptorem illum, quem laudat Waesbergius, eumdem esse cum auctore veteris illius Ms., in quo putidissimas fabellas assignat Ruteau lib. 2 cap. 7. Quare scriptor ille ignotus facile ultimum merebitur locum & consequenter tota illa reliquiarum occultatio, quæ ex illo adoptata ab aliis videtur, non modo fiet dubia, sed etiam minus probabilis, eademque ratione concident adjuncta pleraque translationis Gerardimontensis. Guisius alterius sententiæ auctor vixit seculo XIV; &, quamvis nec hic scriptor accuratus sit aut criticus, probabiliora saltem narrat quam præcedens, dum jussu comitis Flandriæ & Hannoniæ reliquias Gerardimontem translatas scribit.

[31] [ob varietatem sententiarum.] Sane cum Balduinus Montensis Flandriæ & Hannoniæ comes Gerardimontem ad formam oppidi perduxerit & muniverit, ut scribit Meyerus ad annum 1068; cumque abbatia, nunc S. Adriani dicta, eo jam translata esset anno 1081, ut liquet ex Donatione Gerardi Cameracensis episcopi, quam recitat Miræus tom. 1 Diplomat. pag. 514; credibile est, curasse Flandriæ comitem, ut aliquæ reliquiæ ad novum istud oppidum deferrentur. Molani sententia, qua corpus non furto ablatum, sed incendio subtractum dicitur, utcumque conciliari potest cum præcedente: nam incendium ecclesiæ occasionem comiti præbere potuit, cur corpus vellet Gerardimontem transferri. Eligat studiosus lector ex hisce omnibus, quod magis placuerit: aut, si malit me sequi, id unum satis certum credat, reliquias S. Adriani ex vico Raulicuria ablatas fuisse, & Gerardimontem pervenisse.

[Annotata]

* lege Hastingo

§ III. Quomodo reliquiæ S. Adriani fuerint exceptæ Gerardimonte, ibique depositæ in abbatia, deinde S. Adriani dicta.

[Initium cœnobii Gerardimontensis:] Priusquam examinemus modum, quo abbatia S. Adriani reliquias Patroni sui impetraverit, pauca de translato Gerardimontem cœnobio, quod a seculi VIII exstructum fuerat Dickelvennæ in comitatu Alostano, inquirere oportebit. Conditum certe erat cœnobium istud anno 1081, ut liquet ex donatione Gerardi II Cameracensis episcopi, quæ eidem anno 1081 facta est. Edita est illa Donatio apud Miræum tom. 1 Diplomat. pag. 514. Verum ex ea donatione, in qua abbatia de Declivinio in Geroldimontem translata dicitur, nullo modo evinci potest, abbatiam non fuisse aliquot annis citius conditam. Præterea nullibi certo probatum invenio, sacras reliquias anno 1110 Gerardimontem pervenisse, quamvis post Meyerum in eum annum passim consentiant recentiores. Imo infra num. 37 recitabo Ms. fragmentum, quod vetustius & melius videtur reliquis monumentis de hac translatione agentibus, & in quo utcumque insinuatur, translationem multo citius esse factam, & fortasse ænte structum Gerardimontense cœnobium.

[33] [reliquiæ Gerardimontensibus venditæ dicuntur; sed id est incertum,] Quod spectat ad modum, quo sacræ hæ reliquiæ a Gerardimontensibus sunt acquisitæ; asserit Meyerus eas fuisse venditas ab Eubaldo, quod nec omnino certum existimo, quia de ea venditione idonea non reperio documenta; nec tamen incredibile, quia constat, alias reliquias medio ævo subinde fuisse venditas. Fortasse & hæc reliquiarum venditio cum multis adjunctis fabulosis desumpta fuerit ex inepto illo & jam aliquoties rejecto Ms. Certe Jacobus Guisius de illa venditione non meminit, sed contraria scripsit num. 29. Quidquid sit, nequaquam dubitare possum, quin historia illius venditionis, sicut refertur a Waesbergio, multis inquinata sit fabellis. Lubet tamen verba ipsius dare, quia alii ex eodem corrupto fonte, ex quo ille hausit, eadem aliis verbis dederunt.

[34] Igitur sacerdos, inquit, Eubaldus nimirum, postquam Gerardimontem pervenerat, [certe fabulis variis] involutas gramine reliquias, venales exponit. Convenientibus autem monasterii fratribus, civibusque, plebeiorum aliquis Theodoricus frontosa verbositate proclamat se libentius pinguem vaccam empturum, quam ossa arida numquam humanis usibus profutura: quo dicto amens effectus insanivit; unde brevi postea defunctus ante aram beatæ Mariæ Magdalenæ infra ecclesiam indecenter est sepultus. Cum ecce insequenti nocte rugitus dæmonum (ut creditur) horribilis advenit, & indignum tanta sepultura cadaver miserrimi ejectum terris, lapide superposito in minuta confracto, secum irreverenter asportavit. Custos ecclesiæ, dicto rugitu audito, tantopere expavit, ut præ timoris magnitudine in unius anni morbum inciderit. Hactenus Waesbergius, cui etiam consentit Ruteau lib. 2 cap. XI. At, licet incredibile non sit, hominem blasphemum, & Sanctorum reliquias contemnentem, fuisse punitum, nolim pro adjunctis omnibus spondere.

[35] Porro Eubaldus, inquit pergens Waesbergius, pro thesauro quatuor & viginti marcas inexorabiliter requirit, [exornata est illa venditio,] sed ad tantum pretium expavescente populo (erat enim tunc temporis villa inops, & angusta, novissime fundata) cum sancto Adriano recedit, & Bruxellam adire proponens, hebetatus divinitus per erraticas devians semitas in monte tandem abbatiæ proximo, quo quotannis ob eandem desertur memoriam, obdormivit. Postridie excitatus cum runcinulo * suo, super quem Sanctum deferebat, in urbem rediit, ubi repudiato iterum pretio insufficienti, longius itinerandi habens propositum, abiit; sed divinitus rursum obcæcatus, montem transire nequivit. Ubi altera nocte commoratus, prudenterque tandem expendens, inclitum Martyrem hoc cœnobium sibi in habitationem elegisse, vovensque se ibidem, quoad viveret, Deo & sancto Adriano serviturum, revertitur in urbem. Conventione igitur facta, duodecim marcas a populo, & ab ecclesia quatuor bonaria * terræ sub annuali censu duodecim nummorum possidenda recepit. Hæc item adoptavit laudatus Ruteau, & ex parte Hardigny, uti & Molanus. Verum quam exiguam mereantur fidem, colligi poterit ex sequentibus certo falsis

[36] Factum est, ut primus abbas Senelardus, qui tum monasterio præerat, [fictitiaque est reliquiarum probatio, quæ asseritur,] & universus populus, si veræ essent Martyris reliquiæ, manifesti vellent examinis initio * comprobare. Sancta igitur generosi Athletæ ossa ante fores ecclesiæ universis adstantibus exponuntur, ut celebrato Missæ officio aqua consecrata solemniter examinentur. Et ecce sub oculis omnium aureis incandescens radiis circularis splendor in cælo refulgurat, qui expositas circumquaque incolorans reliquias luminosius, quo cælestius, eo credibilius Sancto Dei testimonium perhibebat. Nuntiabatur abbati divinis officiis devotius insistenti, cælestem de cælo Judicem sufficienti experimento Dilectum suum clarificasse; qui tamen ab examinatoriæ probationis proposito noluit desistere. Puer eligitur purissimus, cujus humero os unum e pretiosissimis alligatur, & super aquam demissus statim impetuosa commotione signo certissimæ exhibitionis absorbetur. Hæc enimvero probatio, quamvis etiam relata magisque exposita sit apud Ruteau, plane ridicula, & certo commentitia est: nec facile crediderim, talem probationem umquam fuisse adhibitam, ut veritas reliquiarum examinaretur. Nam quod observat Ruteau ex Delrio, mulieres de magia suspectas ita olim, ligatis manibus pedibusque, in aquas fuisse projectas, ut pro innocentibus haberentur, quando mergebantur, pro noxiis vero & sagis, si aquis supernatarent; negare quidem nolim: at minime ad propositum nostrum conducit: numquam enim ostendet, eodem modo probatas fuisse reliquias, de quarum veritate dubitabatur; & mulieres, quæ de maleficiis erant suspectæ.

[37] [cum alia adhibita sit probatio, ut refertur ex testimonio oculato:] Verum necesse non est pluribus ostendere, quam inepta & absurda sit illa comparatio; cum ex monumento longe meliori facile ostendi possit, quo examine in veritatem harum reliquiarum inquisitum sit. Post Vitam S. Lietberti Cameracensis episcopi, a Radulpho monacho coævo scriptam, editamque apud nos tom. IV Junii pag. 586 & seqq., edita est appendix scriptoris supparis, ut ex verbis recitandis patebit, ex Ms. cœnobii Vallicellensis. Hujus appendicis auctor ex oculato teste refert, quo modo S. Adriani reliquiæ a Gerardimontensibus fuerint probatæ. Etenim ibidem pag. 606, ubi observarat, secundum auctorem Vitæ viginti duo Sanctorum corpora tempore S. Lietberti Cameracum fuisse delata ad dedicandam Dominici Sepulcri basilicam, sed ea a biographo non fuisse enumerata; catalogum texit corporum, quæ servabantur in diœcesi Cameracensi. Ex hisce autem corporibus septimum sic exprimit: S. Adrianus martyr, a cœnobio Gerardi-montis. Deinde subdit sequentia: De isto Martyre narravit nobis domnus Willielmus, olim hujus cœnobii Valcellensis prior, quia ipse interfuit, quando incolæ loci, hæsitantes utrum ossa ejusdem Martyris essent, accenderunt ignem, ut in eo missa probarentur. Et ecce gratia Christi, cujus nimirum amore pretiosus Martyr fuerat passus, supra ossa illius apparuit circulus aureus, habens in medio sui signum sanctæ crucis: quod videntes, qui aderant, gavisi sunt, & laudaverunt Deum, ossaque Martyris in ecclesia beati Petri apostoli cum honore & gaudio portaverunt.

[38] [ex probatione, cultu, miraculis, videtur veritas harum reliquiarum satis certa;] Ex hac narratione, quæ simplex est, & nihil absurdi continet, concidit primo ridicula illa probatio per puerum cum alligatis reliquiis aquæ injectum. Secundo probatio illa reliquiarum per ignem non raro olim adhibita est, & in quibusdam etiam conciliis mandata, ut ostendit Joannes Ferrandus in Disquisitione reliquiaria lib. 2 cap. 3. Tertio ex dicta probatione colligitur, dubitatum fuisse de veritate reliquiarum illarum; uti allegatus scriptor etiam diserte testatur; sive illa dubitatio orta sit, quod diu fuissent absconditæ, sive alia quacumque de causa. Quarto cum laudatæ reliquiæ, præmissa tali probatione, cœperint in veneratione esse apud Gerardimontenses; deinde vero magno peregrinorum concursu honoratæ sint, honorque sacris reliquiis exhibitus multis a Deo miraculis sit remuneratus, non videtur modo prudenter dubitari posse de earum veritate, sicut revera dubitatum non est per sex secula, & fere dimidium.

[39] Quinto dubitari tamen potest, an reliquia non multo citius Gerardimontem delatæ sint, [at tempus, quo Gerardimontem venerunt, late tantum assignari potest.] quam passim asserunt scriptores, qui illarum translationem innectunt anno 1110, secuti fortasse Meyerum, qui in consignando tempore facile ad annos non paucos aberrare potuit. Certe, dum scriptor num. 37 laudatus numerat S. Adrianum inter eos Sanctos, quorum corpora anno 1064 Cameracum deferri potuerunt, quamvis non asserat eo delatum esse, credidisse videtur, illud diu ante annum 1110 Gerardimonte fuisse. Rursum, quando probationem reliquiarum per ignem non attribuit abbati aut monachis, sed incolis Gerardimontensibus, utcumque insinuat, reliquias eo pervenisse ante conditum aut certe inhabitatum cœnobium Gerardimontense. Quare de tempore delatarum Gerardimontem reliquiarum nihil certius statuendum judico, quam eo delatas reliquias currente ad finem seculo XI, aut jam labente seculo XII. Attamen non existimo, reliquias S. Adriani inter ea fuisse corpora, quæ anno 1064 ad dedicationem ecclesiæ sancti Sepulcri delata sunt. Dies hujus translationis certior videtur quam annus, quandoquidem translatio illa quotannis celebratur XXVII Maii, ut mox latius dicetur.

[Annotata]

* id est, equo parvulo

* i. e. jugera

* forte indicio

§ IV. Cultus celeber S. Adriani Gerardimonte: peregrinationes votivæ: miracula vetustiora: theca pretiosa reliquiis exstructa, & alia quædam.

[Festivitas S. Adriani præcipua apud Gerardimontenses IX Septembris,] Quæ hic & sequentibus aliquot paragraphis narrabo de celebri cultu S. Adriani in cœnobio ipsius Gerardimontensi, majori ex parte humanissime nobis communicavit reverendus admodum atque amplissimus dominus Ildefonsus van Hoorde, hodiernus abbas sancti Adriani, qui non modo miracula Mss. ex tabulario abbatiæ transcribenda curavit, & cum accuratis de hodierno cultu notitiis submisit, sed libellos quoque aliquot impressos prædictis addidit, ac demum nihil prætermisit eorum, quæ nobis profutura credidit ad scribendam hanc historiam. Hisce igitur adjutus subsidiis primo breviter agam de singulis Sancti festivitatibus. De hisce per laudatum dominum abbatem sequentia mihi sunt perscripta: Festum S. Adriani quotannis solemniter cum Octava celebratur IX Septembris, quando ejus sacrum coprus (die præcedente ob festum Nativitatis beatissimæ Virginis impedita) Romam translatum fuit, cum expositione sacrarum reliquiarum per totam Octavam… Exstat adhuc hodiedum in archivis abbatiæ nostræ totum Officium proprium S. Adriani cum antiphonis, lectionibus propriis, & responsoriis &c. Quomodo vero proprium o missum fuerit, ignoramus. Celebramus modo dictum festum de communi unius martyris.

[41] [ad quam confluunt vicini ex locis variis:] Qua ratione cultus Sancti celebrior fiat per civitates vicinæs, discimus ex eadem notitia, in qua de adventu peregrinorum ad S. Adrianum ita habetur: Devotionem illam singulis adhuc annis exhibet S. Adriani confraternitas, erecta in urbe Montensi: cujus confratres cum magno civium utriusque sexus numero IX Augusti Montibus Gerardimontem veniunt, ut pietatem demonstrent, & pro acceptis sæpissime per intercessionem sancti Adriani beneficiis cor argenteum offerant. Nec minorem multis annis exhibuit devotionem collegium Athense cujus professores singulis etiam annis (tribus ultimis ob evidentissima, quæ bellorum tempore eveniunt, incommoda & pericula exceptis) Gerardimontem cum studiosa sua juventure venire soliti sunt, ubi in ecclesia, & in honorem sancti Adriani solemne professores cantant Sacrum: quo absoluto, eidem Sancto carmen offerunt. Acrinienses pariter incolæ devotioni atque erga Sanctum honori non desunt: qui infra Octavam S. Adriani, in festo nempe Exaltationis sanctæ Crucis, Gerardimontem ad ecclesiam S. Adriani devote se conferunt, in qua pastor loci Sacrum solemne decantat, cereumque magni ponderis offerunt. Hactenus de adventu peregrinorum. Loca autem mox dicta sunt Hannoniæ provinciæ, cujus metropolis est prior, Montes dicta, & ad decem fere milliaria Belgica Gerardimonte dissita: inter utramque medium est Athum oppidum, Ath Gallis, Aeth Flandris nuncupatum. Acren vero vicus est vicinus Gerardimonti, in Hannonia tamen situs versus Athum.

[42] [altera IV Martii, tertia XXVII Maii: supplicationes annuæ,] De altera festivitate sic breviter habet laudata notitia: Martyrium vero ipsius colitur IV Martii. De tertia, quæ magis est celebris, hæc sequuntur: Adventus autem sacrarum ipsius reliquiarum in urbem Gerardimontanam celebratur XXVII Maii, (ad quem diem annuntiatur in Ms. Florario, & a Molano, Canisis, Ferrario, uti observatum est apud nos in Prætermissis illo die) qui cum in feriam quartam post Pentecosten anno illo inciderit; ea de causa ad montem quotannis dicta feria quarta post Pentecosten Processio instituitur, atque per octiduum sacræ reliquiæ exponuntur; ubi in gratiarum actionem atque in honorem Sancti concio habetur. Cumque ob diem servilem magna civium pars processioni ac devotioni interesse non possit, per præcipuas urbis plateas in festo sanctissimæ Trinitatis processio peragitur. Ex die XXVII Maii, collata cum feria quarta post Pentecosten, breviter observo, non intidisse anno 1110 diem XXVII Maii in feriam quartam post Pentecosten. Quare si constat de concursu illorum dierum, quando translatæ sunt reliquia, figendus est unus ex sequentibus annis, videlicet aut 1075, aut 1086, aut 1097, aut demum 1108, quibus prædicti dies concurrerunt, ut quilibet ex Paschate facile supputare poterit.

[43] [aliaquem honorem Sancti singulis hebdomadis, aut quotidie repetita:] Hisce observatis, ad festivitatem redeo cum laudata notitia: Nec civium, inquit, Gerardimontensium deest erga sanctum Patronum suum devotio: qui feria quinta post Pentecosten quotannis sex candelas cereas oblatum eidem Sancto veniunt, in cujus honorem solemne Sacrum die illo decantatur. Præter festivitates modo explicatas, alia in honorem Sancti singulis hebdomadis, alia singulis diebus repetuntur. Audiamus iterum submissas notitias: Singulis feriis quartis totius anni cantatur solemne Sacrum cum affluente civium concursu, in quo exponuntur sacræ reliquiæ divi Adriani, pro omnibus in confraternitatem relatis. Indies absoluto Completorio eumdem in finem devota cantatur antiphona: “O beate martyr Adriane, tuos humiles servos respice: roga Christum, ut in libro vitæ cælestis nos dignetur scribere, tuæque participes gloriæ concedat ut simus sine fine”. Subditur: Ora pro nobis &c. cum oratione communi de uno martyre.

[44] De quotidianis ad Sanctum peregrinationibus eædem notitiæ sic habent: [peregrinantium ad Sanctum frequentia.] Quod vero spectat ad concursum peregrinorum, reliquias sancti martyris Adriani veneratum venientium, tantus olim fuit, ut, teste Waesbergio, Gerardimontis nomen amiserit, atque Adrianopolis nomen (apud aliquos) urbs assumpserit. Quin & concursus hodiedum adeo adhuc frequens est, ut ne una quidem in anno sit dies, quin ex aliqua Belgii plaga peregrinationis ac devotionis causa quidam adveniant. Waesbergius pag. 151 de iis ita loquitur: Non solum (S. Adrianus) ab incolis, sed & ab exteris colitur: qui undequaque venerationis ergo, ex remotis etiam Angliæ, Daniæ, Galliæ, Germaniæ, Lombardiæ, Helvetiæ, Sabaudiæ & Italiæ regionibus infinito numero huc advolare soliti. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad VIII Septembris hæc habet: Hoc ordine gloriosus Martyr monasterii patronatum obtinuit intra Geraldi-montem, qui est Flandriæ imperialis civitas diœcesis Mechliniensis; in qua est item dicta abbatia Ordinis sancti Benedicti, valde celebris propter præsentiam & beneficia tanti Martyris. Ad ejus enim memoriam frequens est populorum concursus: imo ob illustria Martyris beneficia multi urbem non aliter nominant, quam ad sanctum Adrianum in Flandria. Similia habent Miræus, Sanderus, aliique scriptores.

[45] Porro dubitari nequit, quin cultus Sancti ab initio magnus fuerit apud Gerardimontenses; [Vetustiora Sancti beneficia dicuntur scripta fuisse, sed deperdita:] licet defectu monumentorum dici non possit, an tantus fuerit semper, quantus hodie perseverat. Cultum tam celebrem pepererunt haud dubie crebra Sancti beneficia & miracula; sed ex vetustioribus paucissima ad notitiam nostram pervenerunt. Rationem assignat Waesbergius lib. 2 cap. 2 pag. 151, ita scribens de S. Adriani miraculis: Qui indies rara & aureis litteris digna perpetrat miracula, quorum memoria duobus iisque immensis voluminibus commissa, Fratri Ordinis mendicantis in honorem Sancti encomium adornandi gratia commodata periit. Ruteau lib. 2 cap. 17 asserit, duo illa miraculorum volumina cuidam fuisse commissa, ut ad ordinem meliorem reducerentur, ab eoque fuisse perdita. Quæcumque fuerit detrimenti illius occasio; illis certe caremus. Hinc unum dumtaxat invenio certum miraculum, quod seculo XVI sit vetustius; at plurima recentiora, quæ referam inferius.

[46] Unum illud interim huc transfero. Anno 1306 Helena David habitans in oppido Gerardimontensi peperit monstrum informe: [ex iis unum maxime mirum narratur:] massa enim erat rotunda sine ulla hominis figura. Parentes ad patrocinium S. Adriani confugiunt, obtinentque ut fœtus monstrosus portetur ad altare Sancti. Massa ibidem posita prodigio sane memorabili humanam formam accipit & vitam. Addit Ruteau pag. 182, asserens se illud prodigium narrare ex Ms. membraneo abbatiæ, infantem fuisse masculum, quem sacro fonte renatum vocarunt Adrianum. Hunc autem Adrianum vitam produxisse ad annos septuaginta & quinque; eidem vero filium esse natum, qui centenarius fere obiit anno 1423, die XXX Aprilis. Amplissimus dominus abbas S. Adriani hodiernus, idem prodigium, sermone Belgico brevius relatum, ex tabulario abbatiæ mihi cum ceteris transmisit. Vel solum hoc miraculum, quod mirum quidem apparet, nec tamen idcirco negandum videtur, sufficienter ostendit, quanta Gerardimontensibus de patrocinio S. Adriani fuerit fiducia.

[47] [alia quædam sine nota temporis relata.] Waesbergius alia quædam narrat prodigia sine ulla temporis nota. Quare illa ut minus certa, non tamen incredibilia, huc transfero. Aveniensi cuidam viro, inquit pag. 157, ex uxore territorii Gerardimontensis Martyri devotissima filium fuisse, observarunt Miraculorum codices: qui, ruptis præcordiis, incredibili morbo & dolore torquebatur: quo ingravescente & facto incurabili, mater filium miserata, Dei Sanctorumque implorata ope, in somnis beatum Adrianum, filio sanitatem restituisse se indicantem, aspexit. Et expergefacta, viroque excitato & visionis admonito, una filium accedentes bene habentem invenerunt. Patrem illius pueri Aveniensem vocat, designans Avennas Hannoniæ oppidum, vulgo Avesnes dictum. Subdit idem auctor, quemdam, osse uno Martyris furtim surrepto, excæcatum fuisse, quod malum, inquit, in secundam aut tertiam excæcati generationem transiit. Et mox: Potens Martyr clerico Bodius nomine, aquis suffocato, vitam reddidit. Hæc tria apud alios non inveni: sed nolim idcirco contendere, pro fictitiis habenda esse. Certiora tamen dabo plurima, ubi breviter egero de honore sacris reliquiis exhibito.

[48] [alia ad cultum spectantia: theca, in qua servantur reliquiæ:] Sub abbate Gerardo I, qui in catalogis præfuisse dicitur ab anno 1175 usque ad 1180, abbatia S. Adriani nomen habere cœpit, antea S. Petri dicta. Anno MCLXXXIX, ut vult Waesbergius pag. 157, reliquiæ Sancti capsulæ, novæ utique, fuerunt inclusæ. Anno 1378 per Adrianum I abbatem sodalitium institutum dicitur sub nomine S. Nataliæ. Anno 1423 Guilielmus IV abbas elegantem fieri curavit thecam ex argento inaurato, in qua huc usque servantur S. Adriani reliquiæ. Eam præsenti anno 1748, quo hæc scribo, lustravi; eamdemque, sicut delineatam accepi ab amplissimo domino abbate, æri incidendam curavi, sed contractam ad minorem formam, qua exhibetur in fine hujus paragraphi, quia locus hic deficit.

[49] [Sanctus etiam a principibus honoratus & cultus.] Florebat interim pietas peregrinantium ad S. Adrianum, eo etiam accurrentibus viris illustribus. Nam anno 1376 Gerardimontem venit ducissa Lancastriæ, ac S. Adrianum invisit. Anno 1457 ad S. Adrianum venit Ludovicus Delphinus, qui eo iterum venit anno sequente. Idem Ludovicus postea rex Francorum, hujus nominis undecimus, anno 1482, mense Februario, ingentem pecuniæ summam abbatiæ S. Adriani donum misit, atque aliud rursum pecuniæ non modicæ donum illuc destinavit mense Julio ejusdem anni. Cum autem audivisset, abbatem ea uti pecunia in æra campana; rogavit per litteras, quas recitat Ruteau pag. 216, ut nomen suum uni ex illis tribueretur. Faciebat hæc Ludovicus, ut sanaretur ex morbo, quo occubuit anno sequente, quamvis & ad alios Sanctos confugisset, & S. Franciscum Paulanum, tunc viventem & miraculis inclytum, accersivisset ad se ex Italia. Si sanatio Ludovici XI nequeat addi reliquis S. Adriani beneficiis, ut revera non potest, saltem ex facto ipsius discimus, magnam fuisse famam miraculorum S. Adriani. Nec miramur Sanctos non semper petentibus patrocinio suo vitam producere, quantiscumque etiam donis colantur, quia ne ipsis quidem semper prodest diutius vivere. Longe majus donum, quam sit vita, Ludovico impetraverit S. Adrianus; si precibus suis eidem obtinuerit, ut post sinceram de peccatis suis pœnitentiam felici morte vitam finiret.

§ V. Variæ reliquiarum translationes occasione turbarum Belgicarum: instituta confraternitas SS. Adriani & Nataliæ.

[S. Adriani reliquiæ metu hæreticorum translatæ ad loca varia:] Postquam sacræ reliquiæ S. Adriani, quibus pars brachii S. Nataliæ adesse creditur, quinto jam seculo quiescebant Gerardimonte, demum senescente seculo XVI transferendæ fuerunt ad urbes varias ob excitatas in Belgio turbas ab hæreticis Calvinianis, qui inaudita impietate sacra omnia multis locis profanabant, & in reliquias Sanctorum præcipue sæviebant, ut constat ex historia Belgicorum tumultuum. Translationes illas narravit sæpe laudatus Ruteau in Vita S. Adriani lib. 2 cap. 14, & rursum lib. 3: Prima translatio a Ruteau pag. 223 figitur circa annum 1578, quando sacræ reliquiæ metu hæreticorum Gandavi prævalentium Gerardimonte fuerunt delatæ Tornacum, indeque Atrebatum. Monachi eorumdem hæreticorum metu coacti sunt fugere ad loca varia. Anno 1580, cum abbas Gerardimontensis impetrasset Montibus Hannoniæ monasterium sanctæ Crucis, huc translatæ sunt exsulantes S. Adriani reliquiæ. Anno 1586 Benedictus Sejournet abbas creatus Montibus cum sacris reliquiis discessit, transiensque Camberonam & Athum, rediit Gerardimontem, quo pervenit die III Septembris. Verum cum quies exiguo duraret tempore, ultima die ejusdem mensis sacræ reliquiæ delatæ sunt Athum, ubi manserunt usque ad VI Martii sequentis anni 1587, quando relatæ sunt.

[51] [theca bis aperta, & os unum aliis donatum;] Anno 1588 abbas electus est Hieronymus Monceaux, monachus abbatiæ Atrebatensis S. Vedasti. Hic cum multa solerter in abbatia sua instauraret, thecam quoque S. Adriani, quæ tot subitis translationibus multum erat passa, reparavit. Hanc ob causam theca aperienda fuit, ac revera coram magistratu civitatis aperta est anno 1592, die XVII Julii. Dum vero reparata erat, ossa subtili linteo involuta, rursum in eamdem fuere reposita. Anno 1594 prudentum virorum consilio iterum aperta est theca, ut lintea tollerentur, ac serico involverentur sacræ reliquiæ. Porro, quando primum aperta est arca, laudatus abbas os notabile clam separavit a ceteris, illudque monasterio S. Vedasti donavit, monachis nescientibus. Idem anno 1604, militibus seditionem excitantibus, sacras reliquias mense Maio dimisit Athum: unde, seditione finita post aliquot dies, relatæ sunt Gerardimontem.

[52] [sed illud deinde restitutum, ac seorsum servatum in brachio argenteo.] Anno 1623 os sacrum, quod delatum erat ad monasterium Vedastinum insciis monachis, ac inclusum brachio argenteo, relatum fuit ad monasterium S. Adriani. Etenim, post diuturnam litem coram nuntio Apostolico institutam de restituendis reliquiis, sententia lata fuit in favorem Gerardimontensium, qua restituendæ fuerunt reliquiæ, quas administrator abbatiæ S. Adriani sine monachorum consensu dederat. Illæ etiamnum seorsum servantur in ecclesia S. Adriani, ubi eas vidi ac veneratus sum hoc anno. Dum autem restitutæ sunt, procurator Vedastinus jurare debuit, easdem sine ulla diminutione esse, quas ab abbate Hieronymo Monceaux acceperant. Id factum Tornaci, ubi & peracta est restitutio: indeque reliquiæ Gerardimontem delatæ positæque in ecclesia Hunneghemiensi, ex qua eas ipse abbas Gaspar Vincq, comitante supplicantium agmine, ad abbatiam portavit. Brachium argenteum, cui inclusæ sunt, ad minorem formam contractum, hic subjungo.

[53] Anno 1627 Martinus le Brun abbas, qui anno præcedente reformationem in monasterium suum induxerat, [Institutum sodalitium SS. Adriani & Nataliæ: reliquiæ] sodalitium instituit SS. Adriani & Nataliæ, cui præcipua Belgii nobilitas cum Serenissima principe sua Isabella atque archiepiscopo Mechliniensi nomen suum inscribi voluit. Illud primum confirmavit Jacobus Boonen archiepiscopus Mechliniensis VI Maii, ac deinde Urbanus Papa VIII eodem anno, XV Julii. Bullam Urbani, qua & variæ indulgentiæ confraternitati donantur, recitat Ruteau in fine Opusculi sui, ut & Regulas sodalibus præscriptas. Anno 1635 rursum transferendæ fuerunt S. Adriani reliquiæ, quod Galli & Hollandi conjunctis armis Belgium impugnarent, direptaque miserandum in modum civitate Thenensi, versus Bruxellas jam processuri viderentur. Delatæ itaque sunt Tornacum ad monasterium S. Martini, ubi manserunt viginti tribus diebus, accurrente ad eas honorandum populo. Deinde, cessante timore, quod hostes obsidionem Lovaniensem coacti essent solvere, ad locum suum magno cum honore fuerunt relatæ, ac Gerardimontem venerunt XVII Julii. Hactenus ex Vita, quæ paulo post fuit conscripta.

[54] At necdum finis translatarum frequentissime reliquiarum S. Adriani. [metu hostium] Quapropter amplissimus dominus Ildefonsus abbas hodiernus reliquas translationes ex tabulario abbatiæ mihi diligentissime communicavit, prout singulas invenit conscriptas ab uno decessorum suorum, videlicet ab amplissimo domino Gisleno Coucke, qui abbatiæ S. Adriani præfuit ab anno 1704 usque ad annum 1713. Anno MDCXLV, inquit, die 2 Octobris beati Martyris nostri reliquiæ ob metum Gallorum iterum Athum delatæ sunt, & illic manserunt usque ad XI ejusdem mensis & anni. Anno MDCXLIX, Gallis una cum Hollandis luctuosa ubique in Belgio post sese vestigia relinquentibus, XXVIII Augusti ejusdem anni sacræ reliquiæ Gandavum ad celebre S. Petri cœnobium delatæ sunt, gratum sane Gandensibus depositum: ad senatus enim populique instantiam, præsertim pio operi allaborante reverendo pastore B. Mariæ Virginis, sacra lipsanotheca ad dictam beatæ Mariæ ecclesiam delata est: & ex indulto illustrissimi episcopi festivitas instituta cum Octava in honorem Patroni nostri. Decantatum quotidie Sacrum; festivitati accommoda concio subsequebatur: die vero octava, celebrante in pontificalibus illustrissimo episcopo, solemnis per civitatem cum sacris reliquiis supplicatio indicta fuerat, cui tamen ob auræ intemperiem supersessum: & deductas solummodo per interiorem ecclesiæ B. Mariæ ambitum monachi S. Petri ad suam processionaliter deferunt; donec tandem XIX Octobris ejusdem anni ad propria remearunt.

[55] [ad alias civitates] XVII Augusti an. MDCLV sacræ reliquiæ iterum Gandavum delatæ sunt, & illic manserunt usque ad XXX Octobris proxime sequentis. IV Maii an. MDCLVI sacra pignora rursus Gandavi ad S. Petri bellorum furori subducta sunt usque ad XXIII Augusti: quo die ad monasterium redierunt. Anno MDCLVIII, X Septembris sacræ reliquiæ Bruxellis extra aleam positæ sunt, & illic manserunt per sex menses. XI Maii an. MDCLXVII sacræ reliquiæ Gandavi exsulare coguntur, brevi tamen post ad monasterium reduces. V. Martii an. MDCLXXII, similiter & VI Junii anni proxime sequentis, iterum Gandavum cum sacris reliquiis fugiendum fuit. Qua vero die redierint, non inventum in manuscriptis abbatiæ.

[56] [frequenter delatæ.] Redeuntibus vel potius perseverantibus bellorum motibus, die 1 Septembris an. MDCLXXXIII sacræ beati Martyris nostri reliquiæ Teneramundæ apud Benedictinas ejusdem urbis latitare coactæ sunt. At non inventum, quamdiu illic manserint. XV Martii an. MDCLXXXIX sacræ reliquiæ belli casibus Montibus in Hannonia subductæ sunt, XV Aprilis ejusdem anni per Bruxellas ad monasterium reduces. Hisce demum addit laudatus abbas: Initio hujus seculi sacræ reliquiæ iterum alio translatæ sunt; sed nuspiam inveni, ad quem locum, nec etiam quamdiu extra monasterium permanserint. Ex tot reliquiarum S. Adriani translationibus, ea solum de causa factis, ne in profanas impiasque manus inciderent, manifeste colliget studiosus lector, quanto in pretio habeantur, quantaque conserventur solicitudine. Quod vero spectat ad sodalitium SS. Adriani & Nataliæ; illud rursum instauravit seculo nostro Adrianus Roelants, qui abbatiam administrare cœpit anno 1714. Hisce expositis, agendum est de pluribus beneficiis, quæ clientibus suis contulit S. Adrianus.

§ VI. Conscripta S. Adriani beneficia ab anno 1510 usque ad 1517: eorum datur pars prima.

[Miracula ab anno 1510 ad 1517 Flandrice scripta, & deinde Latine reddita,] Miracula ac beneficia S. Adriani, licet semper multa videantur fuisse, non eadem diligentia semper fuere scriptis consignata. Ea diligenter annotare & enarrare cœpit Philippus Hannoize, monachus S. Adriani & custos thesauri, dum facta suo tempore conscripsit, prout ea referebantur ab iis ipsis, quibus beneficia obtigerant, aliisque, qui adfuerant. Præstitit hoc sermone Flandrico, referens miracula ab anno 1510 usque ad 1517, quo forte ad aliud officium transivit, aut morbo correptus obiit. Certe ibi scribere desiit. Scriptoris hujusce lucubratio jam olim communicata est Majoribus nostris, qui eam curarunt Latine reddendam per presbyterum Societatis nostræ, sicut lego in exemplari Latino, cui hic præfixus est titulus: Liber miraculorum S. Adriani martyris apud Gerardi-montem in Flandria, ubi singulariter colitur: quæ collecta sunt & Flandrice conscripta a domino Philippo Hannoize Religioso, & monasterii S. Adriani, quod ibidem est, thesaurario, ab anno MDX usque ad XVII, in Latinam linguam translata per R. P. Guilielmum Watinghem Societatis Jesu.

[58] Præter hoc exemplar Latinum, habeo apographum Flandricum, [ex nostra interpretatione dantur.] quod humanissimus abbas ex ipso autographo mihi describendum curavit, ut cum Latina versione posset conferri. Verum ubi hanc collationem instituere cœperam, versione Latina non utendum statui, sed novam interpretationem ex Flandrico apographo dandam, quod laudatus interpres non satis studuerit omnes exprimere minutias, quibus major aut minor miraculorum evidentia non raro innotescit. Accipe igitur, studiose lector, Miracula illa fideli magis quam sublimi stylo Latine reddita, quibus subinde aliquid elucidationis aliis litteris breviter interponam.

[59] Bergis ad Zomam (civitas est Belgii fœderati in Brabantia) quidam Joannes Volckaert nomine, [Æger, qui mortuus credebatur, menti & sanitati restitutus,] annorum fere triginta septem, cum tribus mensibus æger lecto affixus fuisset, eo infirmitatis deductus est, ut sensu privatus, nihilque sumens nutrimenti, per horas viginti quatuor jacuerit in animi deliquio, ita ut animam exhalasse atque ad aliam vitam translatus crederetur. Itaque uxor ipsius ferale afferebat linteamen, quo corpus involveretur. Hoc dum inchoabatur, ille menti restitutus est, Deumque & gloriosum martyrem S. Adrianum invocavit, gratias iis agens, quod consolati illum essent, & ex dicto animi deliquio eduxissent. Mox quoque sanatus est: & cum multis vicinis suis huc ad S. Adriani reliquias religiose visitandas se contulit; pervenitque in festo Exaltationis sanctæ Crucis, anno MDX, mense Septembri.

[60] In Normannia, in civitate Marla (id oppidum est Theorasciæ in Picardia, [item puella viginti duabus horis pro mortua derelicta.] nisi aliud sit in Normannia) Catharina Le Josne puella graviter ægrotabat, & vim morbi utcumque sustinebat septem hebdomadis: cum tandem ita fuit oppressa, ut viginti duabus horis tamquam mortua fuerit derelicta, & sic linteamine tecta jaceret, ita ut mater cum ipsius sororibus jam necessaria parassent ad sepulturam. Postea frater ipsius Joannes * Le Josne, recordatus S. Adriani, in genua procubuit, pie ferventerque invocans ac rogans S. Adrianum, ut sorori suæ solatio esset. Mater quoque similiter pro filiæ salute in genua provoluta est ad caput filiæ, & in aurem ipsius S. Adrianum inclamavit. Mox illa cœpit signa dare intelligentiæ, & loqui, dicens: Adriane, Adriane, Adriane: recreataque est & statim sanata. Itaque cum aliis duabus huc peregrinata est nudis pedibus, ac munus aliquod obtulit, XXVIII Septembris, anno MDX. Nomen fratris hujus puella, quod supra Joannes exprimitur, ambigue adeo scriptum & contractum erat in utraque apographo, ut de eo certus non sim, licet conjiciam tale fuisse.

[61] [Quidam sanatus ex peste,] Quidam Brugis in Flandria stanneorum poculorum fusor, Everardus Adriaens nomine, Dordraci in Hollandia natus, in quinque corporis partibus correptus erat peste, & tam graviter ægrotabat, ut extremis morientium præsidiis ad mortem pie obeundam fuerit munitus. Deinde ei in mentem venit, S. Adrianum invocari ut patronum contra pestem Cœpit igitur invocare S. Adrianum, ut sibi solatium præstet & subsidium Hinc statim recreatus est, & brevi sanatus. Ægrotabat die festo S. Laurentii, & septimo post die erat sanus. Sanctum Adrianum invisit, eique donum obtulit die I Octobris, anno MDX.

[62] [alter ex gravi morbo contractaque inde cæcitate,] In agro Furnensi (Flandriæ est Furna oppidum cum agro adjacente) quidam Petrus Wetters gravi adeo laborabat malo, ut inde cæcitatem contraheret, octo aut pluribus diebus continuatam, & calvitium, capillis omnibus excidentibus. Postea in memoriam revocavit, sanctum martyrem Adrianum afflictorum omnium esse consolatorem, ita ut Petrus ille cœperit orare Deum, & S. Adrianum pie invocare, vovens eum invisere, caputque cereum quatuor librarum eidem offerre, ut sic adipisceretur solamen & sanitatem. Non multo post sanatus est, visumque recuperavit, ita ut hic S. Adrianum viseret, donumque votum offerret, die X Octobris, anno MDX.

[63] [alius, qui diu in agonta fuerat.] In Grimbergensi territorio prope Bruxellas (additur Belgice loci nomen verisimiliter corruptum, ideoque a me omissum) Joannes Lemmens graviter diu ægrotavit, ac eo tandem deductus fuit, ut mentis impos biduo in agonia jacuerit. Postea S. Adriani memoria ipsi incidit, & ab eo solamen consecutus est, ita ut mox intellectus indicia dederit, & sanatus fuerit. Itaque dictus Joannes huc peregrinatus est, & declaravit prædicta, anno MDXI, die VIII Julii.

[64] [Vita puero submerso reddita,] Sequenti miraculo hic præfixus est titulus: Puer submersus vitæ restitutus. Deinde sequuntur hæc verba Latina: Ipso die Cathedræ S. Petri anno MDXI; ac mox Flandrica narratio hoc modo: Gandavi quidam puer quadriennis, nomine Henricus Clements, ad pontem ligneum post S. Joannis ecclesiam, in Scaldim prolapsus, tribus horis, aut diutius, sub aquis fuit, ita ut nulla cuiquam esset dubitatio, quin puer esset mortus & aquis suffocatus. Repertus deinde a quærentibus piscando est puer, positusque ad ripam fluvii, ut inspiceretur a magistratibus ad id deputatis. Advenerat interim pueri mater Barbara, mœsta admodum. Hæc opem divinam implorabat, ac sancti martyris Adriani patrocinium. Mox puer signa dat vitæ, ac vivit, gaudente vehementer matre. Illa cum puero suo multisque e vicinis suis huc peregrinata est, die X Julii, anno MDXI. Dies & annus hic iterum Latine erant additi.

[65] Anno MDXI, die XX Maii, in pago, qui quinque milliaribus distat Cameraco, [sanitas puellæ in extremis agenti,] hinc (id est, Gerardimonte) milliaribus triginta, quædam puella octodecim annorum, Joanna nomine, filia Quintini Loy, villici in prædio, dicto Le Peziere, adeo erat ægra, ut viginti quatuor horis jacuerit sine intellectu. Deinde prædictus ejus pater cyathum sumit pura aqua impletum, ut aliquid ori ipsius infundat: id faciens, simul inclamat gloriosum martyrem S. Adrianum, eum rogans, ut dignetur filiam suam solari atque adjuvare, cum fiducia de eo, quod ter possit vitam hominibus prorogare. Post horæ quadrantem circiter memorata ejus filia cœpit loqui. Prima autem verba, quæ proferebat, hæc erant: O sancte Adriane! sancte Adriane. Deinde brevi tempore integre convaluit, ita ut eadem puella cum patre suo & sorore nudis pedibus huc peregrinata venerit, & cum iisdem munusculum S. Adriano obtulerit die I Decembris præteriti.

[66] Sequenti talis præmittitur titulus: Puero submerso vita redditur. [rursum vita puero aquis suffocato.] Tum sequitur: In pago Evelghem (forte Wevelghem, qui pagus est) uno milliari distans Cortraco, miraculum contigit in puero sex annorum, filio Petri De Donckere. Hunc puerum perditum pater materque undique circa domum quærebant tribus fere horis. Tandem mater invocare incipit S. Adrianum, ut dignaretur afferre solatium. Tum cogitat, puteum aquæ in horto suo esse, puerumque in illum incidere potuisse. Itaque accepta pertica, tentat fundum, puerumque in eo deprehendit. Exstraxit igitur, nullum sensus aut vitæ signum in eo perspiciens. Iterum S. Adrianum invocat, & puerum ponit ante focum. Deinde puer incipiebat vitæ indicia dare, recreabaturque & in vivis mansit. Pater & mater ejusdem pueri huc peregrinati sunt, & hoc miraculum declararunt die IV Octobris, anno MDXI.

[67] Prodigium aliud contigit in monasterio virginum prope Bruxellas, [Negligentia voti implendi castigata:] dicto Camera B. Mariæ. Hujus monasterii abatissa, Maria Smols, cum ægrotaret, S. Adriano se commendavit, tantumque eidem ceræ offerre promisit, quantum corporis sui pondere exæquaret: pondus autem illud erat centum & undecim librarum. Deinde moritur die XIV Julii anni MDXII: (in Gallia Christiana tom. 5 col. 72 mors ejus figitur VI Julii ejusdem anni.) Prædicti monasterii Religiosæ votum istud neglexerunt, quod eo se non obligari existimarent, quia defuncta erat prædicta abbatissa. Sed quatuor post mortem diebus tantus strepitus & fragor die noctuque in toto monasterio auditus est, & in triduum continuatus, ut memoratæ Religiosæ in monasterio manere non sustinerent. Tunc recordatæ sunt voti de cera offerenda, illudque persolvere decreverunt. Curarunt igitur, ut confestim Bruxellis fingeretur imago cerea centum & undecim librarum; atque Ita cessavit strepitus. Prædictam autem imaginem ceream huc miserunt per Joannem Geerds monasterii vietorem & Antonium Baubeurs, qui hic declararunt præmissa vere contigisse, & imaginem attulerunt XXVI Julii, anno MDXII.

[68] Gandavi anno MDXII, die XVI Julii, domina uxor Rogerii Van Zonnemaere gravi decumbebat morbo, ita ut tandem sex horis integris sensu omni orbata jaceret, [moribunda ad sanitatem reducta.] & pro mortua jam haberetur. Tunc dictus maritus divinam implorabat opem, & S. Adrianum invocabat, vovens S. Adrianum invisere nudis pedibus, priusquam carne vesceretur; ita ut continuo peregrinationem illam susciperet, relicta conjuge sua in urbe prædicta. Quando domum revertebatur, peracta peregrinatione sua, mox eum allocuta est uxor, dicens: Ubi fuisti? Melius ego habeo, gravi illo dolore liberata. Illo autem respondente: S. Adrianum pro te invisi; ipsa quoque statim vovebat S. Adrianum cum domesticis suis invisere. Itaque hic fuerunt, & peregrinationem suam persolverunt die XVII Augusti, anno MDXII: miraculumque istud declararunt modo supra dicto.

[69] [Paralyticus subito sanatus:] Titulus, quem quibusdam miraculis præfixum reperio, non vero omnibus, ante sequens hic est: Claudus subito sanatus. Res ita refertur: In pago Haltert prope Alostum (in Flandria imperiali) Joannes Decker, alias Vandem Bossche, per novem menses decubuerat tam claudus ac membrorum usu destitutus, ut nullum membrum movere posset, in nullo quidquam sentiret, quando anno MDXII, (hic annus est in exemplari Latino, in Flandrico MDXIII, sed mendose, quantum ex ordine Miraculorum opinor) XX Julii, noctu inter horam undecimam & duodecimam, dormiens quadam visione moneri se percepit, ut se commendaret S. Adriano, ejusque opem imploraret. Simulac evigilabat, atque e somno aut e somnio excitabatur, invocabat S. Adrianum prædictum. Hora vero tertia, sive secuto post eamdem noctem tempore matutino, surrexit, sumens duo fulcra subalaria, & huc peregrinans venit. Advenit hora decima ante meridiem, die XX Julii, & fulcra memorata apud S. Adrianum reliquit in testimonium miraculi. Quam subita fuerit hæc paralytici potius quam claudi sanatio, unusquisque facile videbit, modo consideret, virum usu omnium membrorum destitutum tribus aut quatuor horis post invocatum S. Adrianum e lecto surrexisse, atque eodem tempore matutino confecisse iter quatuor fere milliarium Belgicorum, quibus pagus Haltert Gerardimonte circiter distat.

[70] [puer ad vitam revocatus.] Die Lunæ post Epiphaniam Domini, anno MDXII (pro veteri more annum inchoandi a Paschate, quem sequitur auctor, sed nobis anno MDXIII) insigne miraculum factum est in pago Ouskam (lege Oostcamp) uno milliari Brugis distante. Quippe quidam Joannes Bruneel, habitans in dicto pago, in diversorio dicto Scaeck, novum ædificabat equile. At ventorum vehementia equile, necdum perfectum, concidit, oppressitque filiolum memorati Joannis Bruneel, Joannem item nominatum, & annos natum fere quinque. Jacebat hic ultra tres horas sine ullo vitæ signo, ita ut mortuus crederetur. Oculi extra palpebras propendebant ad digitos omnino quinque (ita habet Latinus interpres, sed cyfra Arabica, quæ hunc numerum in Flandrico innuit, utcumque ambigua est.) Pater, mater, & avus pueri, multum dolentes, in genua provolvuntur, & magna pietate Deum sanctumque Adrianum rogant, ut solatio esse dignentur, simulque vovent invisere S. Adriani reliquias. Continuo prædictus puer sensum recipit, & membra movere incipit: ac deinde brevi omnino sanatus est. Itaque memorati pater, mater, & avus, magna affecti lætitia, hic fuerunt cum puero XXVI Aprilis, anno MDXIII, & hic testati sunt, dictum miraculum vere contigisse, prout relatum est, præsentibus domino Adriano Van Belle decano decanatus Gerardimontensis, & domino Adriano Buydins presbytero.

[Annotata]

* forte Januarius

§ VII. Prosecutio miraculorum ex eodem Ms., & ejusdem scriptoris.

[Miles in pugna periculosa illæsus, deinde carcere liberatur,] Die V Junii, anno MDXIII, Patavii in Lombardia (imo in ditione Veneta) contigit cuidam Guilielmo Broc militi, ut, cum a Venetis hostibus impeteretur, septem vicibus percuteretur telis ex arcu jaculatis, quæ omnia excipiebat illæsus, quod in peram ejus inciderent, sicut Deus volebat & S. Adrianus, cui devote quotidie servierat. Attamen captus erat, pedibusque ferro constrictis impositus cuidam cubiculo. Quare Dei opem ferventer implorabat, & S. Adrianum invocabat, vovens huc venire, ad visendum S. Adrianum, ut vitam conservaret, & carcere evaderet. Post triduum reperiebat se compedibus solutum, & cubiculum, in quo positus erat, apertum. Egreditur igitur cubiculo, & consequenter dicta urbe, nemine petente, quo iret, aut quis esset. Deinde huc venit, & munusculum S. Adriano obtulit die festo S. Michaëlis, anno MDXIII. Tunc domino thesaurario declaravit, miraculum supra dictum contigisse eo, quo relatum est modo: reliquitque apud S. Adrianum peram suam, & quædam ex prædictis telis. Hactenus laudatus scriptor, qui forte hic duo facta nimium conjunxit. Etenim vehementer suspicor Guilielmum illum fuisse militem Maximiliani imperatoris, qui anno 1509 Patavium cepit: sed Veneti eodem anno urbem receperunt, per cives cum militibus Venetis in urbem intromissis præsidium cæsareum improviso aggredientes. Si de hac pugna agatur, Guilielmus in annum quartum distulit votum suum. Forte de illa pugna primum agitur: deinde vero alia occasione captus fuerit anno 1513; nisi utrumque hoc anno sit factum in velitatione quadam mihi ignota.

[72] Sequens miraculum hunc habet titulum: Puer, [puer aquis suffocatus ad vitam revocatur,] aquis suffocatus, vitæ restitutus. Et sic refertur: Die III Aprilis, anno MDXIII, (juxta hodiernum morem anno 1514) ante Pascha, in pago Veroncheau prope Hesdinum in Gallia (in Artesia nimirum Gallis subdita) Joannes Dorfort misit filium suum Judocum, octavum ætatis annum agentem, sero vesperi ad pratum domo satis distans, quod aqua cingebatur, ut pullum quemdam adduceret. Pater materque, cum viderent puerum non reverti domum, jamque noctem advenisse; simul ad pratum iverunt filium quæsituri. Frustra ipsum quæsiverunt tota nocte, donec demum mane invenerunt in prædicta aqua submersum. Extraxerunt jacentem pronum in pectus ex aqua. Deinde curarunt advocari magistratum loci, ut corpus visitaretur. Postquam magistratus advenerat, & corpus visitaverat; pater materque in genua provolvebantur, magnaque tristitia Deum & S. Adrianum flagitant solatium. Posthæc prædictum puerum suum tulerunt domum, posueruntque ante ignem, iterum flexis genibus Deum & S. Adrianum obsecrantes, præsente prædicto magistratu & vidente: voveruntque huc venire ad pie invisendum S. Adrianum. Deinde puer statim incipit signa vitæ præbere, ac membra movere, evomens porro inter sex & septem aquæ cantharos *, ita ut brevissimo tempore post fuerit sanatus. Pater materque una cum puero hic fuerunt in pervigilio Paschatis præteriti, miraculumque modo prædicto declararunt domino thesaurario, præsentibus Luca De Stul & Joanna Raeschaert. Hactenus auctor, qui forte luxavit nomen pagi, in quo factum est miraculum: nam Veroncheau in tabulis Artesiæ non reperio.

[73] [Urbs Luxemburgumpeste semel] Sequens beneficium hoc insignitur titulo: Urbs Luxemburgum peste liberata. Quod ita narratur: Anno MDXIV magna Luxemburgi regnabat ex peste mortalitas, qua quotidie ex vita abripiebantur cum die tum noctu personæ quinquaginta aut sexaginta, ita ut urbs tota in maximo esset luctu & desolatione. Quapropter unanimiter Luxemburgenses se Deo commendaverunt & S. Adriano, institueruntque supplicationem generalem, adjecto voto mittendi ad S. Adrianum figuram cordis argenteam. Nuncupato voto illo, mox cessavit ita pestis, ut ab illo die nullus deinde peste moreretur; omnesque, qui jam tum peste laborabant, sanitatem recuperaverint. Hac de causa cives memoratæ urbis communi consilio huc miserunt nuntium, qui prædictam cordis argentei figuram portavit die XXVIII Maii, anno supra dicto. Cor illud pendet ante reliquias S. Adriani, ut videri potest.

[74] [iterumque liberata,] Hoc loco adjungitur simile beneficium Luxemburgensibus præstitum, licet toto seculo serius contigerit, nec ab eodem scriptore sit relatum, sicut etiam non est in versione Latina. Illud Latinum facio ex Flandrico, ut feci de aliis omnibus. Anno MDCXXXV (imo 1633) prædicta urbs Luxemburgum iterum peste laboravit, iterumque S. Adriani martyris opem cum fiducia imploravit. Deinde die III Septembris prædicti anni per duos Fratres Minores huc destinarunt cor aureum & solem item aureum S. Adriano oblata. De utroque beneficio Luxemburgensibus præstito breviter meminit Ruteau in Vita pag. 179 & 180. Litteras, quas magistratus Luxemburgensis anno 1635 de utroque beneficio ad abbatem S. Adriani scripsit, mihi ex tabulario abbatiæ communicavit abbas hodiernus. Itaque eas in confirmationem utriusque huc transfero.

[75] [ut etiam testantur litteræ magistratus Luxemburgensis.] Admodum Reverende præsul. Memores accepti beneficii anno MDXIV, & ante biennium, tempore nimirum tunc contagioso, ad invocationem gloriosi martyris sancti Adriani, monasterii vestri patroni, nos infrascripti civitatis Luxemburgensis consul & scabini, erga prædictum Sanctum grati animi ergo, hoc cor aureum omnium incolarum ac civium nomine per hos Fratres Minores superioris sui permissu mittimus ac dicamus, perquam obnixe ac humillime deprecantes, quatenus R. V. D. cum suis nostram hanc civitatem & nos incolas omnes, memorato vestro Patrono addictissimos, in suis Sacrificiis ac precibus commendatos habere dignetur. Dabamus Luxemburgi XXV Augusti, anno MDCXXXV. V. admodum R. Paternitati addictissimi & obsequiosi. Subscripti erant: Georgius Nilderhorn consul Luxemb. W. Scuts scabinus. H. Col.cabinus. Guilielmus Hardigny, qui Vitam S. Adriani eodem anno scripsit, & sequenti Luxemburgi edidit, utrumque beneficium refert pag. 96 & sequentibus; observatque pag. 98 etiam anno 1635 initia quædam pestilentiæ fuisse Luxemburgi, sed ea ceßasse, misso hoc dono ad S. Adrianum, ita ut insinuet id tertium fuisse Sancti in Luxemburgenses beneficium. Ceterum quod supra dicitur de sole aureo ad S. Adrianum misso, nec in litteris invenio nec in Vitis. Existimo igitur id esse ornamentum cordi aureo additum, & ideo non fuisse memoratum. Redeamus modo ad ordinem temporis, a quo nonnihil defleximus.

[76] Sequens beneficium sic inscribitur: Mulier liberatur osse gutturi infixo. [Mulier osse gutturi periculose infixo liberatur,] Res narratur hoc modo: Die XII Novembris, anno MDXIV, Londini in Anglia, mulier quædam quadraginta circiter annorum, nomine Christina Pieter, mensæ accumbebat cum octo vicinis ad manducandum: manducans autem ex appositis os gutturi infixit, quod inhærebat pertinaciter. Quare illa se invertebat, facieque fiebat tam atra, ut colorem panni referret nigri: quin & humi concidit a mensa, jacuitque mortuæ similis sine ullo sensus indicio, ita ut circumstantes crederent defunctam esse. Hinc præsentes omnes genua flectunt, pioque fervore invocant gloriosum martyrem S. Adrianum, opem ejus flagitantes & solatium pro muliere prædicta. Deinde brevissimo post tempore ad se redit, intellectus dans indicia, & memoratum os gutture ejiciens. Ipsa igitur huc peregrinata venit cum omnibus, qui prædictæ mensæ accubuerant, die IX Julii, anno MDXV: atque huc attulit os memoratum.

[77] Sequenti rursum titulus præfixus est talis: Adolescens subito liberatus peste. [adolescens peste,] Factum accipe: Die Jovis XXII Junii, anno MDXIV, insigne miraculum contigit in pago Sautain, uno milliari Valencenis distante. Ibidem filius cujusdam Petri d'Argent, nomine Mathæus, natus annos circiter septemdecim, peste infectus erat in sex corporis partibus, laborabatque graviter, sine rationis usu jacens, & sine nutrimento. Pater materque, cernentes magno periculo dolorique magno expositum esse, ipsique etiam multum dolentes, cœperunt ferventer Deum orare, & invocare magnum martyrem S. Adrianum, ut ipsum dignarentur recreare, & ipsos conservare. Continuo ille se movere incipit, & sanæ mentis dare indicia, dicens: Melius habeo: morbo liberatus sum. Extemplo parentes voverunt cum prædicto filio, & cum domesticis suis S. Adrianum invisere. Itaque hic fuerunt cum vicinis suis, & peregrinationem suam perfecerunt, die XVIII Augusti, anno prædicto. Miraculum modo jam exposito declaraverunt domino thesaurario, præsentibus D. Laurentio Hannoize presbytero, & Oliverio de Cruidemeere presbytero.

[78] Die XIX Junii, anno MDXV, in pago Otteghem juxta Eerdeghem (item pagum) in comitatu Alostano (uterque pagus distat Alosto non multo ultra milliare unum) uxor Petri Van Horenbeke, [mulier gravissima infirmitate,] dicta Gudula, subito correpta est gravissimo morbo, ita ut continuo flagitaret extrema morientium Sacramenta. Parochus, comitante ædituo, mox adveniens, ea ipsi administravit, reque peracta discessit, eam relinquens in statu misero & periculoso. Confusi hi erant, multumque timebant, quod malum tam velociter progrederetur. Paulo post prædicta mulier ad agoniam deducta est, manibusque ejus insertus est cereus consecratus. Maritus eam ad luctam adhortabatur, fideique symbolum in aures insusurrabat, quantum poterat; quod abesset prædictus parochus; & vicini similiter e longinquo pia eidem suggerebant monita. Cum mulier prædicta in eo jaceret statu, & mortua videretur; maritus ipsius & vicini memorati inceperunt multa cum pietate Deum orare, & sanctum martyrem Adrianum invocare: fixaque in ejus patrocinio omni sua fiducia, prædictam mulierem eidem obtulerunt, ferventer obsecrantes, ut eam solari dignaretur & sanare. Hisce factis, prædicta mulier paulo post recreabatur, & ad se redibat, ita ut mox surgeret, & se ad hortum suum conferret. Maritus ipsius & vicini, ea cernentes, multum angebantur, quod crederent eam urgeri mortis angoribus. At mulier eadem ab illo tempore sana mansit, omni carens morbo. Invisit autum S. Adrianum cum prædicto marito suo, nudisque pedibus peregrinationem suam perfecit intra diem tertium, postquam tam gravi afflicta fuerat infirmitate. Hæc omnia ut vera debitis declarationibus & attestationibus confirmata sunt coram memorato parocho, D. Henrico Muers, Christophoro Corthals prætore rusticano, & pluribus aliis prædicti pagi, die X Julii, anno MDXV.

[79] [& vir morte instante,] In pago Reume, duobus milliaribus supra Tornacum in via versus Duacum, Joannes Van Troye gravi ac diuturno afflictus jacebat morbo, & jam sex hebdomadis loquela carebat, tandemque tribus diebus baculi instar rigescebat, & frigescebat instar glaciei: memoria tamen utcumque semper valebat & intellectu; mentemque semper habebat in Deo fixam & in S. Adriano, usque ad diem Veneris ante Dominicam Palmarum præteritam. Tunc ita invalescebat morbus, ut nihil in eo superesset, morsque exspectaretur in momenta singula. Eo tempore uxor ipsius magna pietate cœpit S. Adrianum fervide invocare, vovitque huc peregrinari ad eum invisendum. Eodem autem die maritus ipsius loquelam recipiebat, & continuo cœpit sanari. Prædicti Joannes atque uxor ipsius, uti & Collardus * & Georgius Van Troye, fratres Joannis, hic fuerunt die XII Maii, anno MDXVI, testatique sunt unanimiter, memoratum miraculum ita factum esse.

[Annotata]

* stoopen

* forte Nicolaus

§ VIII. Prosecutio miraculorum ex eodem scriptore.

[Puer jam stramini impositus] Anno MDXV circa festum Omnium Sanctorum Bruxellis in Brabantia puer decem fere annorum, nomine Claudius Van Brueseghem, cujus mater erat Gertrudis Wouters, vidua Ægidii Van Brueseghem piæ memoriæ, ultra medium annum gravi tristique laboravit morbo, dysenteria nimirum. Quo morbo tamdiu conflictatus, eo deductus est tempore jam memorato, ut in agoniam inciderit ad tres quatuorve horas continuatam, ita ut nullum amplius in eo agnosceretur vitæ indicium, depressa jam pupilla oculi dexteri fractaque tamquam mortui. Moniales, quæ pueri illius curam habebant, eum imposuerunt stramini, rogaruntque vicinos ac præsentes omnes, ut singuli pie recitare vellent psalmum DE PROFUNDIS aut orationem Dominicam pro anima prædicti adolescentis. Mater mœsta admodum de puero suo, quia unicus ei erat, (licet sarcophago imponendus jam esset & sepulturæ tradendus) cogitare tamen cœpit sanctum martyrem Deique amicum Adrianum posse vitam prorogare tribus vicibus, modo quis perfectam de eo habeat fiduciam.

[81] Hæc porro mulier sive mater illius reminiscens, mox cum lacrymis flexit genua juxta filium, [ad vitam revocatur,] oculosque in cælum elevans, dixit: O digne ac magne domine S. Adriane, consolator omnium, qui de te confidunt, ora optimum Dominum nostrum, ut patrocinio tuo aliquod miraculum edat in filio meo, hic coram me jacente: invisam locum tibi dicatum cum puero meo, & cum eodem sarcophago, in quo nunc jaceret. Simulatque absoluta erat hæc oratio, moniales, quæ erant præsentes, aspexerunt puerum, & in eo viderunt vitæ indicia, dicentes, lætoque animo clamantes ad matrem & ad omnes præsentes, charum ipsius puerum oculos aperire, omniaque ipsius membra motu agitari incipere. Dixerunt eædem Sorores omnibus, facile illum fore miraculi puerum. Deinde brevi admodum post surrexit, obtentaque sanitate, omni liberatus fuit morbo. Porro huc peregrinatus est cum prædicto sarcophago, qui hodieque videri potest in sacello S. Adriani. Mater vero hic præsens cum sex e vicinis suis miraculum cum iisdem testata est coram domino thesaurario, & D. Adriano Buydins presbytero, Adriano Genderye, Oliverio De Cruydeneere ædituo, & pluribus aliis tamquam testibus, die XXVIII Junii, anno Domini MDXVI, in pervigilio SS. Petri & Pauli.

[82] Sequens miraculum hoc titulo gaudet: Puer a morte resuscitatus. [alter item, qui mortuus erat natus.] Quod ita refertur: In pago Berlens, tertia parte unius milliaris Suessionibus distante, Wilhelmina uxor Rolandi Rapillaert, die festo S. Georgii martyris (id est, XXIII Aprilis) anno MDXVI, puerum peperit mortuum, qui & octo horis talis permansit. Prædictus autem Rolandus, antequam uxor ipsius parturiebat, voverat & dixerat, nomen domini sui S. Adriani nascituro infanti imponendum, sive puer esset sive puella. Tunc vero idem Rolandus se contulerat ad vineam suam, quarta parte unius milliaris domo dissitam, ubi nuntium accepit de nato sibi ex prædicta uxore puero mortuo. Mox igitur domum revertitur, ibique videns puerum mortuum, in genua procubuit, ferventissime orans Deum & S. Adrianum, ut sibi adferrent solatium: fixaque omni fiducia sua in S. Adriano, puerum suum mortuum ferri curabat ad monasterium S. Marci, quod est in eodem pago. Ibidem puer cuidam impositus est altari, paterque cum omnibus vicinis suis multa cum devotione invocavit S. Adrianum memoratum. Itaque prædictus ipsius puer cœpit vivere, claraque dedit omnibus vitæ signa. Quare in eodem altari, præsente monasterii abbate, baptizatus est puer, qui deinde vixit usque ad horam undecimam ante meridiem sequentis diei: sepultus quoque est in eodem monasterio. Prædicti vero pater & mater huc peregrinantes venerant, declarabantque memoratum miraculum die XIV Augusti, anno MDXVI; pater vero peregrinationem illam instituerat fere nudus, & vix ullis tectus vestimentis.

[83] In pago Monchy la Gache, distante tribus milliaribus Perona (in Picardia provincia) quidam Joannes Caproen, jam triennio fere defunctus, videndum se specie columbæ candidæ obtulit filiæ suæ Jacobæ Caproen die XXII Aprilis, [Mulier a defuncto patre votum perficere jussa,] anno MDXVI post Pascha, & tempore vespertino. Præcipiebat autem ipsi, ut sequenti die Dominica curaret celebrari Sacrum in parœcia sua ad altare S. Adriani, ubi sanandum erat brachium ipsius dexterum, quod ille ei distorserat. Hoc reipsa sic contigit post Offertorium ejusdem Missæ. Mandabat insuper, ut deinde peregrinaretur Gerardimontem ad S. Adrianum; quod se facturum pro ipsa promiserat uno fere anno ante mortem suam. Cum autem filia, suscepto itinere, hinc aberat dimidio milliari, sic fuit gravata, ut incedere non posset, nisi magno cum dolore, & præcipue cum propinquabat ad civitatem, humi dejecta est tali modo, ut a comitibus viæ ferenda fuerit in sacellum S. Adriani, ubi & muta fuit.

[84] [varia in via & Gerardimonte patitur.] Ubi devotioni suæ satisfecerant, quando fratres ipsius thesaurario & aliis rem narrabant, varii circumstantes audiverunt vocem sibi vicinam quasi columbæ gementis: & mox dicta Jacoba exclamabat, se liberatam esse molestiis spiritus istius, surgebatque ac veniebat ante altare ad precandum. Deinde ad cœmeterium egressa, scipionem abjecit, & sine scipione Audebergam ivit. Postridie vero, die XXIX Aprilis, dum surgebat, iterum distorquebatur brachium ipsius, obversum usque ad dorsum; nec illud movere poterat. Hoc in statu venit ad ecclesiam: at post Offertorium primæ Missæ, quam curabat celebrari ante thecam reliquiarum S. Adriani, sanatum est ipsius brachium, videntibus domino Adriano Buyens presbytero, qui celebrabat Missam, multisque circumstantibus cum suis comitibus.

[85] [Puer, qui mortuus censebatur ab omnibus, vitæ aut certe sanitati redditus:] Die XXI Septembris, anno MDXV, in pago Gashele, (imo Gastel) prope oppidum, quod Veterem-silvam, (vulgo Oudenbosch) vocant (in Brabantia ditionis fœderati Belgii) puer duorum annorum & medii, nomine Hubertus, cui pater erat Nicolaus Adriaens, mater Antonia, subito correptus est tam gravi morbo, ut mater aliique præsentes nihil in puero observare possent tribus horis aut etiam diutius, nisi mortuum esse omnino, non halitum, nec ulla alia in eo deprehendentes vitæ signa. Mater de caro filio mœstissima cum vicinis suis, cœpit cogitare de imploranda ope divina, & de invocando glorioso martyre S. Adriano. Hoc ubi cogitaverat, & cum omnibus vicinis suis promiserat, quantum erat pueri pondus, tantum ex æquo pondus se oblaturam auri, argenti, lini, ceræ, & tritici; mox puer prædictus ad se rediit, signaque vitæ ipsis edidit: deinde post mediam horam tam erat recte habens & sanus, quam ullus ibidem præsentium. Huc quoque peregrinatus est cum patre, matre, & vicinis die X Junii (anno haud dubie 1516.) Miraculum vero memoratum modo exposito declaraverunt domino thesaurario, præsente domino Adriano De Vos urbis sacellano, aliisque pluribus. Ita auctor, qui dubium reliquit votum de offerendo auro, argento, lino, cera & tritico pro pondere pueri. At existimo, non ex singulis, sed ex omnibus simul pondus fuisse æquandum.

[86] [item mulier e scalis lapsa & pro mortua habita:] Die XXIII Novembris, anno MDXV, Suessionibus in Gallia, uxor Joannis Desmasures, dicta Margarita, nata annos viginti quatuor aut circiter, dum erat in solario, ubi frumentum ipsius jacebat, lapsa fuit e scalis, ad gradus octodecim elevatis, in terram. Maritus & liberi ipsius, lapsam videntes, credebant mortuam. Maritus fidei symbolum eidem recitando suggerebat, & jubebat advocari vicinos, qui eo perlati, similiter fidei symbolum sine intermissione eidem insusurrabant. At illa nullum dabat signum intellectus. Tum ipsam posuerunt prope ignem: & quatuor integris horis sine vitæ indicio permansit. Itaque maritus, liberi, & vicini in genua procubuerunt, pie Dominum obsecrantes & magnum S. Adrianum, ut ipsam recreare & conservare dignentur. Mox incipit se movere, & signa dare intelligentiæ; recreataque est & in vivis mansit. Prædicti maritus & uxor cum aliquot vicinis huc venerunt peregrinantes die XIV Januarii anni memorati (qui nunc numeratur sequens, seu 1516:) declararuntque domino thesaurario miraculum contigisse eo, quo relatum est modo.

[87] Sequenti præfixus est hic titulus: Mulier cum infante in parturitione a morte servata. [mulier triduo parturiens, & tandem derelicta tamquam mortua,] Factum sic narratur: Die 1 Maii, anno MDXVI, in pago Engelen, qui uno circiter milliari distat Silva-ducis, situsque est ad aquam (ad canalem videlicet, in Brabantia Hollandis subjecta) domina uxor Joannis Adriaensens De Bekelaere, prætoris prædicti pagi, incidit in dolores partus maximos & acutissimos, tantoque exposita fuit periculo, ut continuo accerserentur omnes obstetrices, quæ degebant in civitate Silva-ducensi, ad dominam consilio ac sententia sua juvandam, ut pareret. Omnes hæ obstetrices ibidem congregatæ in prædictis parturientis doloribus acerbis, & in triduum continuatis, non poterant nec sciebant juvare memoratam dominam, ut partu solveretur, quia puer procedebat contra naturam: quam rem mulieres rectius intelligunt quam viri. Omnes mulieres præsentes, magna affectæ tristitia propter dominam istam in tanto constitutam periculo, ut crederent animam decessisse a corpore, cœpta intermiserunt, domumque omnes redierunt, existimantes prædictam dominam omnino esse defunctam.

[88] Ubi omnes illæ mulieres inde discesserant, prædictus prætor caram suam uxorem cum dolore aspexit, [invocato per maritum S. Adriano, sola feliciter parit.] procidensque mox in genua cum omnibus domesticis suis, devote invocavit dignum magnumque martyrem S. Adrianum, ut vellet miraculum aliquod impetrare in sua conjuge ibidem jacente instar mortuæ. Mox illa ad se rediit, & sine auxilio cujuscumque mulieris peperit infantem elegantem, qui deinde uno mense supervixit. Itaque statim voverunt pie invisere Sanctum dignissimum cum domesticis suis & vicinis omnibus, qui illic erant proximi. Huc autem peregrinantes venerunt die XVII Septembris anni supra dicti, declaraveruntque modo jam dicto miraculum domino thesaurario, præsentibus D. Adriano Van Belle decano decanatus Gerardimontensis, magistro Joanne Vanden Broeke presbytero, Joanne Zeghers, Joanne De Knibber, & pluribus aliis.

§ IX. Prosecutio Miraculorum ab eodem scriptore relatorum.

[Vir ex peste, ut certe credebatur, defunctus] Miraculum, quod sequitur in apographo, hunc habet titulum: Vir, qui mortuus credebatur, a peste sanatus. Id narratur hoc modo: Die XXII Augusti, anno MDXVI, insigne factum est miraculum in pago Hilaert, in superiore Campania Gallica. Quidam ibi Guilielmus Riot (apud Hardigny, qui idem narrat pag. 91 Riol scribitur) peste tam graviter laborabat, eoque tandem deductus erat, ut pro mortuo fuerit derelictus. Moniales, quæ eidem servierant, corpus contexerunt, paraveruntque & consuerunt amiculum tamquam defuncti. Postquam omnia ad sepulturam præparaverant; filius ipsius, octodecim annos natus, recordatus est magni martyris Adriani, cœpitque orare Deum & magnum martyrem S. Adrianum invocare sine intermissione ultra quinque horas continuas, ferventer eum obsecrans, ne sineret prædictum patrem suum sepeliri.

[90] [resuscitatur aut sanatur:] Præterea rogabat prædictas Sorores, ut vellent memoratum patris sui ferale amiculum dissuere, ut fecerunt: ille enim omnem spem suam locaverat in S. Adriano. Prædictus Guilielmus statim cœpit se movere, & signa dare intellectus, dicens: Laus Deo, & glorioso martyri S. Adriano: melius habeo. Deinde brevi prorsus convaluit; vovitque invisere prædictum dominum S. Adrianum. Itaque pater & prædictus ejus filius hic fuerunt, perfeceruntque peregrinationem suam die VIII Octobris, anno MDXVI, ac simul attulerunt ferale amiculum, quod videri potest suspensum in sacello S. Adriani: miraculum autem declaraverunt modo supra scripto.

[91] [mulier ex diuturnis parius doloribus pro defuncta habita,] Titulus sequenti præfixus hic est: Mulier gravibus partus doloribus liberata. Tum sequitur hæc relatio: Anno MDXV factum est præclarum miraculum in pago Driel, prope Bommeliam Geldriæ civitatem (duobus fere milliaribus Bommelia distat, jacetque ad Mosam.) Ibidem Bartholomæa, uxor Matthæi Berwaerts, graviter parturiebat a die Lunæ in hebdomada Paschali usque ad diem Mercurii, nec poterat parere. Omnes mulieres ibidem congregatæ in gravi illo labore, mœstæ admodum, quod eam in tali viderent statu, recesserunt, eamque pro mortua deseruerunt, corpore prorsus frigido, excepto corde, (verba Belgica sunt ambigua, atque etiam exponi possunt, sine cordis motu, ad litteram sine corde.)

[92] [sola deinde parit.] Postquam ibi jacuisset a die Lunæ usque ad dictum diem Mercurii nullum dans vitæ signum; maritus ipsius, quando solus erat, ferventi devotione Dei opem imploravit, & magni martyris S. Adriani: fusisque precibus suis, statim vitæ indicium in conjuge sua deprehendit: mox quoque hæc sola infantem peperit; Deoque & S. Adriano gratias egit de obtento beneficio: & demum intra mediam horam prorsus fuit sanata. Peregrinationem suam instituit die XXX Maii, anno MDXVII, omniaque declaravit domino thesaurario, præsentibus domino decano decanatus Gerardimontensis, ac domino Waltero Vanden Nieuwendorpe, & pluribus aliis.

[93] Die XXVIII Septembris, anno MDXVI contigit illustre miraculum in urbe Dunkerca. Defuncta ibidem ex peste cujusdam Nicolai Van Belle uxore, [Vir cum domesticis suis ex peste sanatus.] pestis mox quoque infecit quatuor ex liberis ipsius domi agentes & ancillam ipsumque Nicolaum prædictum, qui in tribus corporis partibus erat infectus. Decumbebant multum ægrotantes ac desolati, nihil nutrimenti sumentes. Prædictus vero Nicolaus sat bona erat memoria & intellectu. Hic in genua procubuit magna cum pietate, diligenterque sine intermissione Dominum cæli, & gloriosum martyrem Deique amicum S. Adrianum, tamquam de eo omnino confidens, ferventer invocans, ut solatium tutamenque impertiretur ipsosque a morte servare dignaretur, quandoquidem posset ter hominum vitam prorogare, patronusque esset contra pestem. Vovebat etiam cum domesticis suis invisere S. Adrianum, secumque ferre ceream imaginem pondere sibi æqualem. Porro paulo post omnes fuerunt sanati. Huc autem venit cum liberis suis quatuor, cum uxore nova multisque vicinis, peregitque peregrinationem suam cum prædicta imagine cerea, quæ videri quotidie potest in sacello ante S. Adrianum. Venit autem intra dies Pentecostes anno supra dicto. Declararunt vero domino thesaurario, miraculum vere contigisse, prout expositum est.

[94] Die III Octobris, anno MDXVI, in pago Vally prope Monstrolium (in Gallia) Joanna Le Fevre, [Mulier a defuncta matre monetur Gerardimontem peregrinari,] uxor Jacobi Du Bois, cum ad hortum suum se contulisset, ut ibi aliquid oleris colligeret, ibidem vidit sibi apparentem matrem suam, triennio ante defunctam, ea specie & figura, qua vivere solebat in terra. Hæc autem dicebat: Joanna filia mea, noli expavescere, ego sum mater tua. Nosti, dum vivebam, me vovisse pro te ægrotante peregrinationem Gerardimontensem ad S. Adrianum. Hanc peregrinationem promisisti te suscepturam: quod non fecisti: ego autem sum in pœnis purgatorii. His ita dictis, disparuit. Prædicta Joanna de hisce nihil marito indicat, nihil alteri cuipiam.

[95] Post octo dies tempore matutino, quando prædicta Joanna ignem accendebat, [idque primum negligens, male excipitur;] memoratum spectrum eidem iterum apparuit Joannæ, eamque conjecit in angulum quemdam culinæ, ut jaceret instar mortuæ. Dicebat autem filiæ suæ: Jam octo præterierunt dies, postquam te monui, ut peregrinationem ad S. Adrianum, quam pro te vovi, perficeres: at tu necdum istud fecisti: nulla tibi erit requies, donec illud perfeceris. His ita factis, maritus prædictæ Joannæ veniebat ad culinam, ubi invenit uxorem suam instar mortuæ jacentem: id autem cernens, provolutus est in genua, piissime obsecrans Dominum nostrum Jesum Christum, ut uxor ad se rediret. Paulo post illa incipit loqui, & continuo rem totam marito suo prolixe exposuit, dicens memoratam peregrinationem omnino suscipiendam esse ac perficiendam.

[96] Itaque ob rationes has omnes prædictus Jacobus, [suscepta igitur peregrinatione, varia patitur.] & uxor ipsius cum multis vicinorum suorum susceperunt istam peregrinationem: memorata vero Jacoba, postremo semper incedens loco, spectrum matris suæ specie, aut figura puellæ innuptæ, sibi præire videbat per viam totam, donec pervenerint in territorium Gerardimontense ante portam Huneghemiensem, ubi eadem Joanna humi lapsa est, jacuitque ad quartam circiter horæ partem mortuæ iterum similis: deinde sibi reddita est, ductaque ad ecclesiam S. Adriani in sacellum, ubi rursum detrusa aut conjecta est in angulum tamquam exanimis; jacuitque ibidem sat longo tempore, donec dominus thesaurarius afferebat eique exosculandas præbebat reliquias sive brachium gloriosi amici Dei & martyris S. Adriani: mox vero post osculum sacris reliquiis datum menti est restituta, oculos aperiens dicensque: Laus sit & gratiarum actio Deo & S. Adriano: absolvi peregrinationem, quam pro me voverat mater mea. Deinde prædicta prodigia prolixe modo jam exposito narravit die festo S. Lucæ (id est XVIII Octobris) quando Vesperæ decantabantur in ecclesia parœciali, præsentibus magistro Petro, directore secundario in schola Fratrum, Gaspare De Clercq, Adriano Van Borrem, Adriano De Mey, & pluribus aliis usque ad triginta.

[97] [Puer, ex loco elevato labens, servatur illæsus:] Anno MDXVI (nunc 1517) die XII Martii insigne factum est miraculum in Bressia provincia in Sabaudia (tunc Bressia erat juris Sabaudiæ ducis, at nunc est regis Galliæ.) Antonius De Scavaines filium habebat triennem fere, nomine Claudium, puerum elegantem. Lapsus hic est ex loco elevato altitudinis triginta pedum, patre matreque videntibus. Hi autem continuo in genua procubuerunt, magna cum devotione, & humiliter admodum obsecrantes Deum, & magnum martyrem S. Adrianum; statimque post fusas preces solatium consecuti sunt, quia prædictus puer nihil passus est mali; sed continuo surrexit sine ullo vulnere aut membrorum distorsione, sanus sine ullo incommodo. Pater autem prædicti pueri hic fuit, susceptamque peregrinationem absolvit: ac declaravit testatusque est domino thesaurario, rem vere ita contigisse, die & anno supra dictis: id ipsum idem quoque Antonius scripto declaravit in hospitio suo, præsentibus Jacobo In den Enghele, N. Van Borrem, & pluribus aliis.

[98] [vir subito ex peste sanatur,] Anno MDXVII, die VIII Maii, huc ad S. Adrianum venit vir urbis Ambianensis, totus nudus, excepta veste linea, cui nomen erat Engelbertus Bouxsse. Peste laboravit æstate præterita, paulo post festivitatem Assumptæ Virginis, anno MDXVI, ingentique tubere pectus ipsius erat infectum. Itaque memoratus Engelbertus invocavit S. Adrianum martyrem, ut solatium sibi adferre dignaretur, promittens se nudo corpore ad ipsum peregrinaturum. Vix peracta erat oratio, quando tuber mox disruptum est, magnusque ac niger ex illo lapsus est carbunculus: deinde vero intra quatuor horas sanatus est. Locum tuberis palam ostendit omnibus, qui hic erant in ecclesia S. Adriani. Dictus Engelbertus hic obtulit munusculum die & anno supra notatis, declaravitque domino thesaurario, miraculum vere contigisse, prout relatum est.

[99] [item puella, quæ ex lapsu videbatur mortua:] Die XII Maii, anno MDXVII, huc ad S. Adrianum venerunt multi honesti viri & mulieres, peregrinati ex pago Rethe, sito in Campinia (tractu Brabantiæ) inter oppidum Turnhout & Gheel. Inter has personas erat puellula, sex circiter annos nata, nomine Elizabetha Huyps, cum patre Ludovico Huyps, & matre Elizabetha. Puella illa ascenderat scalas ad septem aut octo gradus, indeque lapsa erat humi, ubi jacuerat sine sensu aut ullo vitæ indicio ab hora septima vespertina usque ad duodecimam jam præteritam, vicinis omnibus ibidem præsentibus. Inter hos fuit quædam domina, quæ omnibus dixit: Procumbamus simul in genua, & invocemus magnum sanctumque martyrem S. Adrianum: nec dubito, quin miraculum edat in re præsenti. Id mox confirmatum est: nam (orantibus omnibus, ut opinor) puella continuo sensum recepit, & deinde locuta est ac sana fuit. Præsentes voverunt cum puella peregrinari ad S. Adrianum prædictum: atque hic omnes simul declararunt domino thesaurario, præsentibus multis viris honestis, rem omnino contigisse modo jam dicto.

[100] Die Jovis ante Rogationes, anno MDXVII insigne patratum est miraculum in pago Everghem. Molitor quidam, [& molitor, de cujus morte ex lapsu gravissimo] nomine Livinus Plaeschaert, alas molæ suæ ascenderat, ut vela super eas extenderet, quando moveri & circumagi cœperunt alæ, ipsumque sublimem in aëra elevarunt. Inde vero in terram dejectus est tanto impetu, ut foramen in terra efficeret tam magnum tamque profundum, ut mirarentur omnes, qui illud aspiciebant. Facies ipsius & collum erant distorta adeo, ut inferior mandibula locum auris occuparet. Jacuit tamquam mortuus, ac domum delatus est. Omnes vicini, qui aderant, provoluti sunt in genua, atque implorarunt divinam misericordiam, magnumque martyrem S. Adrianum invocarunt, ut dignaretur aliquod miraculum in favorem ejus ostendere. Cum porro prædictus Livinus tam misere ibidem jaceret, uxor ipsius Catharina mandibulam ejus adeo distortam ad locum naturalem reflexit: quod pro toto mundo facere non sustinuisset, nisi omnino credidisset mortuum esse.

[101] Simulatque hoc erat factum, cœpit loqui, nullo affectus vulnere, [non videtur dubitandum.] dixitque se sanatum & adjutum a S. Adriano. Deinde promisit se eum cum omnibus vicinis ibi præsentibus invisurum, & declaraturum, quo modo factum contigisset. Huc autem peregrinans cum prædictis vicinis venit die ultima Junii, anno jam dicto, eique hic præsentes fuerunt dominus decanus decanatus Gerardimontensis, magister Vanden Broecke, Fredericus Plantenoys, & plures alii. Hactenus Philippus Hannoize laudatus, cujus stylum simplicem mutare nolui, quia fidelitatem & veritatem longe præferendam existimo styli elegantiæ. Non tamen conatus sum ubique verbum de verbo exprimere, quod fieri nequit sine jactura claritatis, imo subinde nec sine corruptione genuini sensus; sed ubique sensum verborum, & plerumque ipsa etiam verba Latine reddere volui, ut lectores de fidelitate interpretationis meæ securi esse possint.

§ X. Miracula varia seculo 17 facta.

[Miracula sequentia unde accepta.] Præter Miracula ab Hannoizio scripta & jam data, laudatus frequenter abbas S. Adriani cum aliis monumentis transmisit quoque Miracula alia sermone Belgico scripta; totique collectioni hunc præfixit titulum: Extractum ex quodam manuscripto, quod servatur in archivis abbatiæ S. Adriani Gerardimontensibus. Miracula hæc a variis, sed contemporaneis scriptoribus exarata sunt. Quædam ex illis Vitæ S. Adriani inseruit laudatus sæpe Ruteau, qui & illis convixit. Ego illa ex sermone Flandrico aut ex Gallico, si apud Ruteau jam Gallice habentur, Latine huc transferam, excepto primo, quod vetustius est, & jam datum num. 46.

[103] [Puella submersa, & verisimiliter mortua,] Anno MDCXI puellula mortua ad vitam revocata. Hoc in Ms. breviter perstringitur, quia fusius narratur apud Ruteau pag, 186, qui testatur se audivisse illud narrari e cathedra a parocho Gerardimontensi Henrico Culens, sacræ theologiæ licentiato, in cujus propria domo contigerat. Ejus igitur verba Gallica reddo Latine: Anno MDCXI lotrix quædam venit ad domum prædicti parochi, ut lintea lavaret, eamque secuta est ipsius filiola. Porro ubi mater tempore aliquo laverat in cupa satis ampla in horto, ob negotia aliqua ivit ad forum. Filiola, quæ ibidem manserat, puerili curiositate scabellum ascendit, ut inspiceret in cupam lixivia impletam usque ad medium, ita ut caderet, capite deorsum in cupam verso, & pedibus margini adhærentibus. Dum interim ad portam pulsatur, famula parochi, quæ aliis in culina occupabatur, venit ad portam; indeque rediens vidit pedes puellæ ad summitatem cupæ. Hinc vehementer attonita accedit, eamque extrahens imponit herbæ. Verum dum videbat ipsam esse sine motu & sine vita, vultu prorsus nigro; timore correpta turbataque, quod apprehenderet sibi de fortuito hoc casu respondendum fore coram judicibus, cum testes non haberet; reposuit puellulam in cupam eo habitu, quo eam invenerat; abiitque parochum quæsitura.

[104] [ad vitam revocatur:] Ipsum habuit obvium templo exeuntem e regione domus, & factum narravit. parochus, simulac intraverat, venit ad locum prædictum, reperiensque infantem, sicut famula ei narraverat, multum dolens tale infortunium domi suæ contigisse, eam lixivia extrahit nigram omnino & mortuam. Eamdem ponit supra herbam, oransque Deum per merita S. Adriani, vovit, se postridie puellulam ad ecclesiam sancti Martyris ducturum, si revivisceret, & Missam celebraturum ad ejus honorem. Voto sic nuncupato, puellula modicum aquæ & salivæ per nares & os ejicere cœpit: paulo post emisit gemitum debilem. Ubi ad ignem fuit portata, rediit ei spiritus: postridie autem omnino sana & alacris prædictum dominum parochum comitata est ad ecclesiam sancti Martyris, ubi Sacrum ipsius audivit. Vivit etiamnum hoc tempore. Ita auctor, cujus Opusculum impressum est anno 1637, ita aut annis saltem viginti & sex post factum relatum in vivis fuerit.

[105] [altera item submersa:] Sequitur aliud miraculum in tabularii manuscriptis, quod præcedenti simile est, sed undecim annis serius factum. Illud ex Flandrico subjicio Latinum. Titulus hic est: Anno MDCXXII alia filiola submersa vitæ item restituta. Deinde factum sic exponitur: Contigit anno MDCXXII, die ultima Augusti, ut filiola Cornelii vanden Parre & Adrianæ Lombaerts caderet prono capite in cupam aqua plenam, indeque extraheretur ab Adriano vanden Parre, prædicti Cornelli fratre, qui eo fortuito venerat. Extracta sine ullo motu aut vitæ signo jacuit ultra horæ quadrantem, ac mortua fuit credita ab omnibus præsentibus. Multi quoque transeuntes, ut ad forum irent, videntesque puellulam, dixerunt mortuam esse. Interim invocant sanctum martyrem Adrianum, voventes cum puellula sacras ejus invisere reliquias, si revivisceret: hæc autem mox vitæ restituta est. Vera hæc esse testatur, debito examine præmisso, parochus ejusdem civitatis Gerardimontensis, D. Henricus Culens, sacræ theologiæ licentiatus; qui & hoc & duo sequentia miracula conscripsit.

[106] Aliqui fortasse dubitabunt de duobus præcedentibus miraculis, [brevis ad hæc & similia Miracula editoris observatio.] quia subinde contingit, ut aliqui diutius vivant sub aquis: aliqui etiam fortasse temere pronuntiabunt, infantes illas non fuisse mortuas. Quin imo & plura alia ante relata sunt ejusdem fere generis, & nonnulla etiamnum sequentur, de quibus prudentes certum non ferent judicium. Quapropter respondeo, cum non omnes æque certo fuerint mortui, qui ad vitam revocati narrantur S. Adriani patrocinio; prudentem dubitationem de quibusdam non videri improbandam. At ridiculam non minus quam temerariam esse illorum audaciam, qui longe absentes certum volunt ferre judicium de re nunquam visa, libereque pronuntiare audent mortuos non fuisse, quos mortuos uno ore dixerunt, qui aderant. Nam, si præsentium judicium non est omnino certum, multo minus certa est temeraria absentium libertas.

[107] Sequitur aliud sub hoc titulo: Infans a morte resuscitatus: [Infans mortuus natus vita donatur:] quod ita narratur: In eadem civitate Gerardimontensi prædicta Adriana Lombaerts, uxor Cornelii vandem Parre, anno Domini MDCXXXIV, die IV Julii, peperit filium, qui ob mortis periculum statim baptizatus est ab obstetrice, ac post horæ quadrantem ita mutatus, ut omnes præsentes nullum vitæ indicium advertere potuerint, sed infantem crediderint mortuum. Id testatur Margarita Reygaerts obstetrix cum pluribus aliis personis, quæ erant præsentes. Cum igitur memoratus puer ab omnibus pro mortuo haberetur, prædicta obstetrix & mater pie invocant sanctum martyrem Adrianum, vovent sacrum Missæ sacrificium in ejus honorem, cui interfuturæ erant cum infante, si ei vita restitueretur. Voto hoc nuncupato, mox puer rursum incipit spiritum ducere, & alia plura vitæ signa dare. Interim accersebatur parochus D. Henricus Culens, ut consuetas baptismatis cæremonias perageret. Nomen puero datum est Adriano, qui adhuc vivebat, dum memoratus parochus post debitum examen hæc conscripsit.

[108] Aliud ejusdem anni 1630 post hunc titulum: Puellula a morte excitatur, [puellula, tussi suffocante mortua,] mox subditur hoc modo: Extra quamdam portam civitatis Gerardimontensis, vulgo dictam Puicemy portam, habitabat pistor, nomine Adrianus De Schrevere cum conjuge sua Jacoba Rousseaux. Hi filiolam habebant, sexdecim fere mensibus natam, quæ graviter affligebatur tussi suffocante, nec sine mortis periculo. Die Dominica, XXV Julii, anno MDCXXXIV, ancilla domestica, dicta Martina Boxstael, puellam prædictam brachio suo imposuit, & cum illa ante fores domus se posuit. Cum autem illic tantisper consisteret, tussis tam vehemens puellulam corripuit, ut eo malo moreretur. Ubi memorata ancilla nullum amplius vitæ indicium in puellula observabat, post horæ quadrantem eam tradidit mulieri cuidam, Mariæ Phlippot nominatæ. Hæc etiam testatur, dictam infantem tribus horæ quadrantibus in brachiis suis fuisse, nec ullum in ea perspicere potuisse vitæ indicium. Vicini aliique transeuntes ac puellam videntes, omnino mortuam esse dictitabant.

[109] Dum hæc fiebant, pater se contulerat ad molam. [resuscitatur.] Nunciatur ipsi mors filiæ: confestim domum regreditur. Uxor longe venientem aspiciens, clamabat magno dolore: Filiola mea defuncta est. Pater ad cubiculum suum pergens, in genua provolvebatur, & invocabat sanctum martyrem Adrianum, ut sibi in hac necessitate succurreret, vovens in honorem ipsius Missam celebrandam curare, & sacras ejus invisere reliquias, si filiola revivisceret. Hisce votis nuncupatis, puellula cœpit labia sua movere, os atque oculos aperire, totum movere corpus, & integre convalescit. Pater postridie vota sua persolvit, Missam celebrante parocho, Dño Henrico Culens, qui etiam hoc miraculum conscripsit, præmisso examine debito. Hactenus laudatus parochus, quem pro sequentibus laudatum non reperio. Hæc igitur ab aliquo e monachis descripta sunt.

[110] [Vir, ex gravi vulnere mortuus aut moribundus,] Primum notatur factum anno 1630. Hunc autem in Flandrico instrumento habet titulum: Vir mortifero vulnere percussus prodigiose sanatur. At relatio solum in apographo meo assignatur apud Ruteau pag. 184, ubi Gallice sic refertur: Anno MDCXXX senex quidam fere octogenarius, cui nomen Jacobus Du Pont, die festo S. Matthæi venit peregrinando ad S. Adrianum ex partibus Galliæ, pago nempe Remoigne, prope civitatem Macerias, (quæ sita est in Campania ad Mosam vulgo Mezieres aut Maizieres dictam) attulitque litteras & testimonium parochi sui D. Gerardi Faille. Occasio peregrinationis erat, quod filius ipsius Theobaldus Du Pont, conjugio illigatus, natusque annos quadraginta duos; jurgans quodam die (quinquennio ante) cum domino loci, ab eo tam graviter gladio vulneratus fuerit in capite, ut pro moruo fuerit derelictus, super stramen extensus, vultuique ipsius ferale amiculum esset impositum ad sepulturam.

[111] [subito liberatur mortis periculo, & brevi sanatur:] Verum tunc, uxore dicti Theobaldi maritum suum precibus lacrymisque commendante magno sancto Adriano, qui potest, verba sunt ipsius senis, ter vitam homini reddere, cum voto de invisenda ipsius ecclesia, si maritus sanaretur, statim mortis periculo exemptus est & post octiduum negotia sua rursum obiit. At cum in morbum relapsus esset, lectoque rursum affixus, timens senex, ne id fieret in pœnam neglecti voti, quod Sancto erat nuncupatum, venit id impleturus nomine ipsius, oraturusque gloriosum Martyrem, ut alteram eidem præstaret gratiam. Hoc exemplum laudatus Ruteau narrare voluit, ut confirmaret relata a se de persuasione populi, quam antea fere communem fuisse asserit, nimirum quod Sanctus suo patrocinio ter eidem homini vitam posset producere; atque eumdem in finem ex hymno de S. Adriano antiquo hæc recitat:

Pie Martyr, memorare,
Quod ter potes prolongare
Vitam his, qui invocare
Solent nomen tuum clare.

De hac populi persuasione jam mentio facta est in variis miraculis.

[112] [pestis sanata] In Ms. Flandrico sub hoc titulo, Servus a peste sanatus, aliud sequitur beneficium, quod Latine subjungo: Anno Domini MDCXXVII, die VIII Aprilis, ecclesiam nostram intravit ad honorandas S. Adriani reliquias nobilis Tornacensis, Ludovicus de Lamoy, dominus de Hautpon, qui testatus est suaque subscriptione confirmavit, aliquem e servis suis, qui elapsis octo aut novem mensibus veniebat Montibus Hannoniæ, in pago quodam Beunios dicto vehementibus febribus correptum, subito sub mento habuisse ulcus pestilens cum humore rubro in malis. Dominus timens ne foret pestis, quæ tunc vehementer dominabatur, vovebat invisere reliquias S. Adriani, ac quatuor offerre argenti uncias, si servus ex peste convalesceret. Ecce autem postridie mane servus prædictus ingreditur cubiculum domini sui prorsus sanus, liberatusque tam febribus quam ulcere pestilente & rubro malarum humore. Memoratus nobilis vota sua perfecit die supra dicto, visens sacras reliquias, offerensque imaginem argenteam quatuor unciarum.

[113] Aliud ejusdem anni sub titulo, Senator febribus liberatur, [& febris.] mox subditur hoc modo: Anno MDCXXVII Montibus Hannoniæ senator regii senatus, nomine Jacobus Vander Steyen, correptus est febri vehemente ac diuturna, ita ut die noctuque careret quiete. Febris tandem sic aucta est, ut duodecim horis periclitatus sit, loquela eum & intellectu deficiente. Interim uxor ejus, multum dolens de periculo conjugis, invocabat S. Adrianum martyrem, vovebatque peregrinationem Gerardimontem, quam alia persona ipsius nomine persolvit. Hæc rediens, impleto voto, secum attulit numisma, quod ægro impositum est. Simulac numisma eum tetigit, incipiebat caput movere, & intellectus signa dare, & tandem omnino convaluit. Hic cum tota familia sua domestica Gerardimontem venit die XXVIII Julii, anno MDCXXVII, ut sancto martyri Adriano de accepto beneficio gratias ageret.

§ XI. Liberatio energumenæ per notarios scripta, cui mirabilia non pauca sunt adjuncta.

[Energumena divinitus monita, ut S. Adrianum eligat patronum,] Ultimum ejusdem Ms. beneficium, cui hic titulus præfigitur, Puella energumena liberatur, contigit anno 1651, prolixiusque a notariis ex ore puellæ, prævio juramento, singula narrantis, conscriptum est. Omnia tamen Latina reddam ne iis quidem prætermissis, quæ notariis familiares sunt, repetitionibus. Comparens coram nobis subscriptis honesta filia innupta, Anna Henderickx, annos XXIV circiter nata, cui pater Joannes Henderickx, mater Maria Humar, habitans Bruxellis, ad honorem amoremque Dei, sanctissimæ ejus Matris & Virginis Mariæ, & sancti martyris Adriani, atque etiam ut conscientiæ suæ faciat satis, agnoscit & declarat vera esse sequentia; nimirum quod, cum die quodam tristis admodum esset & melancholica ob difficultates sibi incumbentes & persecutiones, quas inimicus sine ulla fere intermissione inferebat, se receperit in cubiculum suum, ubi provoluta coram Jesu Crucifixo recitabat Litanias omnium Sanctorum, opem eorum & auxilium implorans. Ubi ad finem pervenerat, atque hæc protulerat verba: “Omnes Sancti intercedite pro nobis”; audivit vocem sibi loquentem, (nemine viso, nec cognita persona, quæ loquebatur) in hunc modum: “Amica mea, invocasti me quidem generatim, at non singulatim nomine meo proprio”. Ad hæc respondit: “Tantus est Sanctorum numerus, ut nullo modo possim omnes invocare nomine proprio. Dic igitur mihi, obsecro, quis tu sis”. Respondetur ipsi: “Ego sum S. Adrianus, magnus ille & fervidus martyr. Filia, me patronum elige & intercessorem. Ego te singulariter juvabo: imitare etiam fervidum istud patiendi amore Christi desiderium, quod mihi fuit”. In hæc lubens consentiebat.

[115] [variis vicibus opem ipsius] Item agnoscit & declarat comparens illa & attestans, verum esse, quod ab eo tempore, quo, rogante prædicto Sancto, eum cœpit precibus honorare colereque ac ejus opem & auxilium implorare (præsertim quando in magna erat necessitate aut angustia) statim experta sit ejus subsidium. Quippe dum aliquando inviseret imaginem miraculosam sanctissimæ Virginis in Laken, quod medio milliari Bruxellis distat; inimicus diabolus eam medio corpore apprehensam elevavit a terra, minatusque est in canalem (viæ vicinum,) seu in aquas projecturum. At illa cum fervore & fiducia ad sanctum martyrem Adrianum confugiens, eum invocabat, opem ejus implorans & auxilium. Cum ecce mox ex unguibus inimici eripitur, proculque a ripa locatur: inimicus vero indignabundus ei dicebat: Multum valet S. Adrianus apud Mariam.

[116] [experta est:] Item agnoscit & declarat eadem comparens & attestans, verum esse, quod, dum vespera Nativitatis sanctissimæ Virginis Mariæ & festivitatis S. Adriani, anno MDCL, cubitum itura erat, & jam ad quietem se vellet recipere, rursum eam aggressus sit inimicus, cœperitque magna crudelitate quietem ipsius impedire, oblongos ejus vellicans crines, magnamque inferens molestiam. At illa jam experta, quam promptus fuerit sanctus Martyr ad succurrendum, iterum eum invocabat, orans opemque ipsius implorans; vovensque S. Adriano Gerardimontem petere peregrinatione pedestri; ut sacras ejus reliquias ibidem veneraretur. Hoc voto nuncupato, mox experta est se multum recreatam, vimque dæmonis multum fractam aut diminutam. Sanctus porro ipsi assistebat, majori noctis parte eam consolans.

[117] [monita deinde liberandam se Gerardimonte, eo tendit,] Item declarat & agnoscit eadem comparens & attestans, verum esse, quod (postquam ex reverendo patre Adriano Gerardimontensi Capucino intellexerat, se Gerardimonte coram reliquiis S. Adriani sub Sacro ipsius liberandam secundo spiritu maligno, a quo obsessa erat, ipsaque jam statuerat peregrinationem suam suscipere, & vota sua persolvere) inimicus multis modis conatus sit peregrinationem illam ac iter impedire, imo & retardare, ut plus temporis haberet ad ipsam vexandam, ipsamque ad desperationem inducendam, si fieri potuisset. Verum illa vim sibi inferens, festinabat se itineri committere. Quando Gerardimontem pervenerat, firmam concepit fiduciam de meritis sancti martyris Adriani, speravitque se coram sacris ejus reliquiis patrocinio ipsius liberandam secundo spiritu maligno, a quo corpus suum erat obsessum: hac fiducia audivit Sacrum prædicti patris Capucini, a quo Missa celebrabatur in honorem S. Adriani ad obtinendum felicem liberationis exitum. Sub hac Missa sacro Christi Corpore reficiebatur; cumque piis precibus insisteret, inimicus postrema vice ipsam aggressus est tempore Sacri, eamque vehementer tentavit, impura ipsi suggerens, ipsamque procaciter alloquens his verbis: “Nisi hisce delectari velis aut consentire iis, quæ rogo, publice hic ea faciam, quibus erubescas coram populo præsente”. At illa per Dei gratiam constans erat, & resistebat diabolo.

[118] Ille vero animadvertens imminere tempus confusionis suæ, [ibique gravi percussione primum in terram dejecta, liberatur:] seque operam perdere, ei dicebat: “Jam mihi discedendum est ac fugiendum: at si novissem me nihil utilitatis aut lucri ex te habiturum, & tam breve tempus fore, quo te possem impugnare, ad te minime venissem”. Eam vero monebat S. Adrianus, gravi ictu percutiendam a dæmone, atque hunc eo modo discessurum. Hoc autem sibi faciendum ignorabat: nam pater Capucinus, ut ab omni fraude caveret, id ipsam non docuerat. (Supponunt hic notarii rem illam fuisse notam patri Capucino, sed id non probant.) Missa demum ad finem perducta, dum legebatur Euangelium S. Joannis, per manum invisibilem inimici percussa est in mala ictu tam crudeli ac vehemente, ut in terram concideret, & aliquo tempore prostrata maneret. Ille sic fugiebat, ipsa vero dolorem hujus ictus longo tempore sentiebat: quod ipsa comparens & attestans, ut supra, fatetur & declarat verum esse.

[119] Item agnoscit & declarat dicta comparens & attestans, [eodem tempore illi apparet S. Adrianus,] verum esse, quod, ubi percussa erat & vix humi jacebat, sibi apparuerit S. Adrianus admodum gloriosus, decorus & splendidus (ita ut non posset perferre luminis claritatem:) quodque multi eum comitarentur angeli, ut ipsa sibi videretur in cælo esse: lætitia quoque tanta abriperetur, ut alta voce proferret hæc verba: “Non videtis, non auditis igitur”. Præterea (declarat) Sanctum sibi dixisse: “Filia, nonne tibi prædixeram, te gravi ictu percutiendam, quando discessurus a te erat inimicus? Ecce nunc, inquiebat, prorsus es immunis, soluta, liberaque ab eo. Oportebat te huc venire ad sacras meas reliquias: alioquin opus liberationis tuæ non fuisset perductum ad exitum perfectum”. Ipsam quoque animabat ac consolabatur, dicebatque: “Lætare in Domino” &c.

[120] Item agnoscit & declarat ipsa comparens & attestans, [jubetque eam singulis diebus Mercurii communicare:] verum esse, quod eodem tempore sanctus Martyr a se peteret & vellet, ut propter opem sibi præstitam, atque in agnitionem & gratiarum actionem, ipsa promitteret, se singulis diebus Mercurii accessuram ad sanctam mensam, & sacrum Domini Corpus suscepturam: in quod post rectam deliberationem prudenter consentiebat. Aut postea aut eodem tempore postulabat ab ea Sanctus, ut abbati aut monachis abbatiæ S. Adriani declararet & nota faceret hæc omnia, quæ sibi evenerant. Verumtamen id ipsa non faciebat, neque hoc indicabat patri Capucino, sicut alia omnia ei indicaverat; & sic manebat inquieta. Certe discedebat, non satisfaciens bono Sancti desiderio: cujus ipsam postea pœnituit.

[121] Hæc omnia dicta attestans, solum ad honorem & gloriam Dei, [liberatur deinde gravi incommodo ex dæmonis vexationibus retento:] beatissimæ Mariæ, & sancti martyris Adriani, etiamnum declarat vera esse, sicut & sequens, nimirum, quod, postquam aliquo tempore obsessione vexata fuerat, inimicus ipsam tam male tractaverit & exceperit multis durisque verberibus, ut inde in corpore suo retinuerit triste incommodum, quod urinam sistere non valeret: quo malo vexata fuit novem annos aut circiter. Postquam autem jam hebdomadis quinque aut sex prorsus liberata erat maligno spiritu, non vero hoc incommodo, & die quadam Mercurii se præparabat, ut more solito sacrosanctum Christi Corpus susciperet ad honorem sancti martyris Adriani (uti hic ab ea postulaverat;) eumdem oravit Sanctum, ut suo patrocinio a Deo impetraret, ut tam difficili malo liberaretur. Accedens vero ad mensam Domini cum fiducia de obtinenda liberatione ob merita Sancti, in sacra communione recepit facultatem sistendi urinam suam: quæ usque in hanc horam perseverat.

[122] [omniaque cum juramento coram notariis declarat.] Hoc & prædicta attestans, ut supra dictum est, vera esse declarat, per salutem animæ suæ, & solemni juramento, quod modo in manibus nostris, qui subscripsimus, hunc in finem præstitit, petente reverendo domino abbate abbatiæ S. Adriani. Ita actum & peractum Gerardimonte die 2 mensis Junii anni MDCLI, præsente reverendo domino abbate &c. Sequuntur hæ subscriptiones:

Martinus abbas S. Adriani
F. Placidus Gontier
F. Maurus Vander Elst
F. Florentius Comet
F. Leo Goudenhooft
Joannes Le Gast presbyt. in Onckersele
Anna Henderickx
Maria Hasschaert.

Coram nobis, Petro De Vlaminck & Ægidio De Blaise, ambobus notariis publicis, ad exercitium ejusdem admissis a sua Majestate in senatu suo provinciali, degentibus in urbe Gerardimontensi, personaliter comparens honesta Anna Henderickx, filia Joannis, innupta nataque annos fere viginti & quatuor, post prælectionem supra positæ attestationis & declarationis, & post præstitum solemne juramentum, in manibus nostris notariorum dictorum declaravit, facta cum circumstantiis adjunctis ita contigisse, sibique accidisse; seque contextui dictæ suæ declarationis inhæsuram. Hinc illa iterum nobiscum notariis subscripsit. Die III Junii MDCLI. Subscriptum erat.

Anna Henderickx
Petrus De Vlaminck
Ægidius De Blaise.

§ XII. Alia beneficia & miracula, relata per Gislenum Coucke abbatem S. Adriani: duo etiam per alios scripta.

[Alia miracula per Couckium abbatem relata:] Diligentissimus in hisce Actis adjutor, hodiernus abbas S. Adriani, aliud quoque nobis communicavit apographum miraculorum, quod ex tabulario abbatiæ suæ describendum curavit, & cui hunc præfixit titulum: Extracta ex manuscriptis R. D. Gisleni Coucke, qui factus est religiosus abbatiæ S. Adriani anno MDCLXIV, & obiit abbas 1 Novembris, anno MDCCXIII. Assignata epocha ostendit, miracula ista pro majori parte contigisse eo tempore, quo scriptor erat abbatiæ Religiosus. Attamen quatuor priora citius contigerunt, ita ut existimem ea ab alio scripta, aut certe breviter fuisse annotata; sed omnia simul a Couckio fuisse collecta. Quidquid autem sit de primo quatuor illorum scriptore, omnia ex sermone Flandrico, quo exarata sunt, ad Latinum translata subjiciam.

[124] Die XXVI Maii, anno MDCVIII, ut voto suo satisfaceret, [infans mortuus vita donatur.] huc peregrinata est Maria Scheps, uxor Ægidii De Wachter, consulis pagi Hinghen in Parva Brabantia. (Sic vulgo vocatur tractus non magnus inter Schaldim & Rupellam medius.) Hæc mulier duos pepererat simul infantes, enixa primo filiam, deinde filium. Cum autem perspiceret una cum multis aliis mulieribus præsentibus, filiolum vita carere, & consequenter non posse sacro fonte ablui; spem suam fixit in S. Adriano, eumque rogavit, ut patrocinio suo efficeret, ut infantem baptizare liceret, vovens ei imponendum nomen Adriani. Fusis hisce precibus & votis, infans sibi restitutus est, baptismum accepit, & supervixit deinde ultra annum. Mater a partu relevata Gerardimontem venit una cum infante, & viris aliquot ac mulieribus, ut votum & peregrinationem suam perficeret. Illi autem prædicta declararunt vera esse die XXVI Maii, anno MDCVIII.

[125] Die X Septembris, anno MDCXL similiter votum suum impleturus, [Sanati morbi] ac S. Adrianum invisurus venit quidam Petrus Martin ex Quevrin, comitantibus eum duabus monialibus ex iis, quæ ægris serviunt, & cinerei coloris vestes gerunt. Hi omnes simul Thesaurario declararunt, illum febri vehementi & lethargo correptum fuisse, ac derelictum a medicis, qui dicebant cum sanari non posse medicamentis naturalibus; moniales vero prædictas, quæ ei assistebant, id intelligentes, confugisse ad S. Adrianum, atque ægroti nomine vovisse sacras ejus invisere reliquias Gerardimonte; vixque nuncupatum fuisse votum, quin statim sanatus sit ægrotus. Curarunt autem simul, ut hic solemne Sacrum cantaretur in honorem S. Adriani: quo peracto, aliquod donum obtulerunt, ac omnia superius scripta declararunt thesauri abbatiæ præfecto.

[126] Die XVII Junii, anno MDCXLI huc misit dominus Dusart Montibus Hannoniæ lampadem argenteam in gratiarum actionem de obtenta sanitate patrocinio S. Adriani, [varii] cujus opem imploraverat.

[127] Anno MDCXLII in festivitate Exaltationis sanctæ Crucis (id est XIV Septembris) huc peregrinata venit nobilis mulier ex pago, [post imploratam] dicto Thums *, supra Mechliniam, una cum filiolo suo Henrico Joanne Baptista Deutiers, qui ægrotans a domino parocho & ab adstantibus credebatur mortuus. Hinc parentes summo affecti dolore, confugerunt ad S. Adrianum, voventes ejus sacras reliquias invisere Gerardimonte. Vix votum istud nuncupaverant, quando puer surrexit sanus, quemadmodum mater ipsa hic affirmavit & testata est.

[128] Die IX Augusti, anno MDCLXVIII, petentibus magistratu & civibus Gerardimontensibus, [S. Adriani opem.] abbas jussit exponi reliquias S. Adriani per octo dies, quia pestis vehementer in civitate dominabatur: & die XIX Augusti instituta est generalis supplicatio cum iisdem reliquiis. Paulo post pestis cessavit. Observatum est, pueros majori ex parte fuisse, qui defuncti sunt.

[129] Die XIII Julii, anno MDCLXXXI huc peregrinantes venerunt tres mulieres, [Puer resuscitatus:] quæ declarabant & testabantur, puerum defunctum octo mensium, patrocinio S. Adriani, quem invocaverant, mox vitæ fuisse restitutum, & etiamnum vivere.

[130] Eodem tempore etiam venit, ut voto suo satisfaceret, civis Mechliniensis, qui item declarabat & testabatur, se, morbo periculoso laborantem & desperatum a medicis, [morbus subito sanatus:] implorasse opem S. Adriani, & mox sanatum fuisse, mirantibus omnibus.

[131] [sanatus pes, ad quem resecandum veniebant chirurgi:] Die XV Septembris, anno MDCLXXXI huc etiam venit pedestri peregrinatione, ut votum suum persolveret coram reliquiis S. Adriani, dominus Villegas Brugensis, qui testimonio medicorum & chirurgorum, plene conscripto & subscriptionibus confirmato, declarat, pedem sibi fuisse congelatum, multoque tempore fuisse sub manibus medicorum & chirurgorum sine ulla sanatione, imo eo usque fuisse perductum, ut, cum pes totus esset putrefactus, jam mandatum esset datum de eo resecando; se autem noctu, quando postridie facienda erat sectio, invocasse opem S. Adriani, & sic suavi somno fuisse correptum: medicos vero & chirurgos, dum venerunt postridie cum instrumentis suis ad pedem resecandum, reperisse eum periculo carere, dicentes id fieri non potuisse sine miraculo; se porro paulo post sanatum fuisse, mirantibus omnibus, qui ipsum noverant, quando ipsum videbant incedentem pedibus, quorum alterum putabant resectum, sicut fama vulgaverat per totam urbem Brugensem. Accedebat ad sacram communionem, & in gratiarum actionem sacris reliquiis offerebat pedem argenteum. Testimonium hujus miraculi etiamnum servatur in abbatia.

[132] [resuscitatus puer:] Die VI Januarii, anno MDCLXXXII peregrinando advenit vir quidam ex vicinia Tornaci, declarans puerum suum, qui mortuus erat natus, invocato S. Adriano, vitæ restitutum esse, seque ea de causa venisse, ut votum suum persolveret.

[133] [sanatio subita per notarium scripta:] Notarius Franciscus Hoorenbeke anno MDCLXXXIV Teneramundæ conscripsit Acta de iis, quæ contigerunt Teneramundæ, quando sacræ reliquiæ fuerunt delatæ ad monasterium Benedictinarum anno MDCLXXXIII, die V Septembris: nimirum quod Teresia Josepha De Breckeny adhuc novitia fuerit vexata gravi malo doloreque coxæ cum vehementibus nervorum contractionibus durisque convulsionibus: hoc malo diu lecto affixam jacuisse, non obstantibus remediis, quæ adhibita fuerunt; nec spem fuisse de professione umquam ab ea facienda. Cum autem solemne Sacrum, ante reliquias S. Adriani in ecclesia ejusdem monasterii celebraretur, confugit ad eumdem Sanctum: seque curavit portari ad oratorium, ubi reliquæ erant Religiosæ. Ubi ibidem magno cum fervore oraverat, ad finem Missæ sponte & sine alieno auxilio surrexit, clamavitque se sanatam, Matre priore & aliis omnibus monialibus præsentibus. Postea professionem suo tempore dicta novitia fecit; nec umquam aliquod ex eo malo sensit incommodum. Omnia illa prædicto notario Hoorenbeke declararunt vera esse memoratæ Mater prior & Religiosæ coram testibus, ut patet ex Actis notarii, quæ hodieque servantur in tabulario abbatiæ. Hactenus de miraculis a Couckio collectis, quibus unum subjungam beneficium hujus seculi, & alterum vetustius.

[134] [beneficium toti monasterio præstitum:] Amplissimus dominus Ildefonsus Van Hoorde, abbas S. Adriani, quem ob eximiam humanitatem & diligentiam in monumentis de S. Adriano subministrandis satis laudare nequeo, in litteris nuperrime ad me datis ita Latine scribit: In ultimis nostris adjungere prætermisi beneficium aliquod, præstitum anno seculi hujus tertio monialibus domus Carmelitarum Discalceatarum Ruremundæ. Constat ex dono argenteo, huc a dictis monialibus transmisso, cui sequentia inserta sunt: “Domus Carmelitarum Discalceatarum Ruremundæ in Geldria, fundata a nobilissima domina Maria Theresia De Hane, cum aliis votis in honorem S. Adriani Gerardimontibus quiescentis oblata, ob conservationem præfatarum monialium a periculo mortis, & contracta dysenteria anno MDCCIII”.

[135] Guilielmus Estius in Historia martyrum Gorcomiensium, [aliud matri Guilielmi Estii.] apud nos data tom. 2 Julii, narrat sanationem matris suæ patrocinio S. Adriani obtentam. Tempus impetrati beneficii non exprimitur; sed ætas scriptoris notissimi nullum relinquit dubium, quin contigerit seculo XVI. Refert Estius, quo modo ad patrocinium martyrum Gorcomiensium confugerit, & sanatus sit ex morbo gravissimo, rationemque consilii sui reddens, sic loquitur: Illis (fratribus ipsius) hoc de voto consilium vel ob id vehementer placebat, quod meminissent matrem nostram, Nicolai martyris (unius e Gorcomiensibus) sororem, cum aliquando ad extremum vitæ periculum vi morbi perducta fuisset, voto a patre nostro ad S. Adrianum martyrem in Flandria visitandum edito, sanitatem integram recepisse, postque illud tempus decem annis supervixisse. Non dubito, quin alii complures varia beneficia patrocinio S. Adriani etiam hoc seculo a divina misericordia obtinuerint: ipse enim in ecclesia S. Adriani vidi votiva dona varii generis, illuc ex diversis Europæ partibus hoc etiam seculo transmissa. Verum multi malunt se dono aliquo gratos ostendere, quam accepta beneficia posterorum memoriæ commendare.

[Annotata]

* Forte Rumpst

§ XIII. De reliquiis S. Adriani, quæ aliis locis servari dicuntur.

[Reliqu æ aliquæ S. Adriani Romæ verisimiliter servatæ:] Sacrum corpus S. Adriani martyris Romam fuisse translatum, jam vidimus in Commentario prævio § 5, ubi etiam observavi, illud etiamnum inter reliquias Romæ servatas recenseri a Martinello & Piazza. Hi enim scribunt S. Adriani corpus esse in ecclesia eidem dicata in foro boario, servarique sub altari principe. Verum quæ disseruimus de reliquiarum translatione in Belgium, omnino persuadent, majorem partem reliquiarum S. Adriani modo Romæ non esse; at facile credere possumus, aliquot ossa ibidem in veteri sepulcro mansisse; eaque more satis usitato corpus nominari. Sic Baronius ad annum 827 num. 38 testatur, se sæpe expertum esse, cum sunt factæ in Urbe elevationes atque translationes, non ipsa integra esse corpora Sanctorum inventa, immo in nonnullis neque dimidiam ipsorum partem, reliquam vero alio deportatam. Id ipsum habere locum existimo in corpore S. Adriani, cujus pars magna in Belgium deportata fuit; sic tamen ut & Romæ pars aliqua permanserit, & verisimiliter aliquid reliquiarum delatum sit in Hispaniam, & fortasse aliquid etiam in Lusitaniam.

[137] Præterea habeo duas relationes Mss., præterito seculo Majoribus nostris transmissas, in quibus corpus S. Adriani anno 1628 Romæ impetratum cum aliis reliquiis dicitur; delatumque in Germaniam. Verum cum neutra relatio satis videatur certa; cumque in una dicatur corpus Romæ acceptum ex quodam Sanctorum martyrum cœmeterio; satis erit, si dicamus reliquias videri alterius cujuspiam martyris: nam corpus S. Adriani Romæ non fuit in cœmeterio, dum illæ reliquiæ inde in Germaniam sunt deportatæ. Hac tamen de causa negare nolim, aliquot S. Adriani reliquiarum particulas servari in Germania, cum eæ illuc variis occasionibus perferri potuerint. Certe Gelenius in Colonia sua variis istius urbis ecclesiis aliquid reliquiarum S. Adriani adscribit, nimirum pag. 619 sacello SS. Willibrordi & Bonifacii, pag. 266 ecclesiæ collegiatæ S. Gereonis, pag. 378 ecclesiæ abbatiali S. Martini Majoris Ordinis S. Benedicti, pag. 501 ecclesiæ Crucigerorum. Attamen hisce locis non insinuat, hujusne Adriani, an alterius cujuspiam designatas velit particulas.

[138] [sed aliquæ illius reliquiæ dicuntur Coloniæ servari & Pragæ:] Verum Adriani nostri Nicomediensis reliquias clare attribuit ecclesiæ Societatis Jesu, ita scribens pag. 510, ubi thesaurum sacrum illius ecclesiæ recenset: De S. Adriano M. maxilla & dimidium brachium, VIII Septemb. Hæ insigni ex argento statuæ hodie inclusæ, cum aliis reliquiis novem anno MDCXXXIII ex Westerwaldiæ monasterio S. Catharinæ, ob sævitiam & barbariem Suecorum relicto, Linzium ad Rhenum cum aliis impedimentis translatæ sunt a virginibus fuga elapsis; indeque Coloniam ad Societatis templum dono transmissæ, ne umquam eis debitus honor intermoreretur hominum aut temporum injuria, præsertim cum templum ac monasterium earum incendio esset vastatum. Dies VIII Septembris addita, tamquam dies, qua Sanctus colitur, nostrum manifeste insinuat. Hunc quoque diem addit idem auctor pag. 550, ubi inter reliquias monasterii SS. Bartholomæi & Apri, virginum Ordinis Cisterciensis, ab eodem numeratur pars brachii S. Adriani M. In Phosphoro Pragensi pag. 517, ubi datur enumeratio reliquiarum ecclesiæ metropolitanæ S. Viti, ad hunc diem de reliquiis S. Adriani ibidem servatis hæc leguntur: S. Adriani M. pars insignis de brachio, allata per Daniëlem ejus nominis primum episcopum Pragensem ex Italia anno MCLX.

[139] [plures in variis Belgii] In Belgio nostro pluribus locis assignantur S. Adriani reliquiæ, quæ ex Gerardimontensibus olim illis communicari potuerunt. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 449 de pago Raulicuria, ubi olim corpus, id est, major pars corporis, fuisse creditur, ita habet: Hujus vici ecclesia privata fuit anno MCX sacro incliti martyris corpore S. Adriani, excepto uno brachio, quod decentissime in hodiernum diem argenteo brachio convestitum conservat. Idem pag. 405 assignat ecclesiæ collegiatæ S. Petri Aeriæ * in Artesia brachium S. Adriani martyris. Item Lobiensi abbatiæ ditionis Leodiensis in limite Hannoniæ pag. 288 attribuit brachium S. Adriani martyris. Item pag. 218 in thesauro sacro Floreffiæ, abbatiæ comitatus Namurcensis, recenset notabilem brachii partem S. Adriani martyris. Pag. 180 cœnobio Crispiniensi in Hannonia adscribit duos dentes gloriosi Christi martyris Adriani. Ninoviæ cœnobio sub patrocinio SS. Cornelii & Cypriani in Flandria pag. 176 dens S. Adriani martyris inclyti ab eodem tribuitur.

[140] Laudatus Rayssius pag. 55 in Aquæ-Curtensi cœnobio in Artesia inter ossa Sanctorum a se visa numerat Adriani martyris os vel ossa. [locis: sed non omnes certo sunt hujus Adriani:] Demum idem auctor aliquid reliquiarum S. Adriani attribuit pag. 41 ecclesiæ collegiatæ S. Amati Duaci, pag. 387 monasterio Ogniacensi Canonicorum Regularium ad Sabim, pag. 463 ecclesiæ collegiatæ sancti Salvatoris Brugis, pag. 496 ecclesiæ Societatis Jesu Mechliniæ. Hæc de reliquiis S. Adriani per Belgium servatis laudatus Rayssius. Verum observandum est, alterius quoque S. Adriani martyris corpus servari Gandavi; ideoque minus certum esse, an sint reliquiæ hæ omnes, quas in Belgio assignat Rayssius, S. Adriani martyris Nicomediensis. Deinde facile quilibet advertere poterit, plura quam duo ejusdem Sancti brachia assignari. At ea difficultas non est magna, cum pars aliqua aut os aliquot brachii, quando agitur de reliquiis, sæpe brachium vocetur.

[141] Masinus in Bononia perlustrata pag. 450 asserit, [Bononiæ etiam esse dicuntur:] translationem S. Adriani celebrari die IX Septembris in metropolitana Bononiensi, ibique conservari caput S. Adriani nostri. Forte pars capitis caput vocatur, ut alias sæpe fieri consuevit. Ceterum nequaquam dubito, quin & aliis locis colantur reliquiæ S. Adriani martyris; cum nomen Adriani in catalogis reliquiarum aliquot aliarum ecclesiarum inveniam. At nulla diligentia certo discere quis potest, an omnes sint hujus Adriani, quæ eidem attribuuntur; nec velim omnes recensitas ei certo adscribere.

[142] Demum lubet pauca addere de gladio, qui S. Adriani credebatur, [Fertur S. Henricus imperator gladio S. Adriani feliciter usus:] & diu servatus est pro reliquiis. Vita S. Henrici imperatoris, data apud nos tom. III Julii pag. 754 & sequentibus, narrat expeditionem Henrici contra Boleslaum Bohemiæ ducem, ibique num. 5 sic habet: Et faciens (Henricus) transitum per locum qui Walbech dicitur, gladium sancti Adriani martyris, qui pro reliquiis multo tempore ibi servabatur, accepit. Quo accinctus, fusisque precibus, ut ibidem narratur, beato Laurentio, sancto Georgio, & beato Adriano martyribus, se suumque exercitum protegendum cum summa devotione commisit. Mox num. 6, cum in hostium conspectu esset Henricus cum exercitu, iterum orans vidit gloriosos martyres, Georgium videlicet, Laurentium, Adrianum, cum angelo percutiente, exercitum suum præcedentes, & hostium cuneos ad fugam propellentes. &c. Hæc ut omnino certa non trado, cum nihil de iis reperiam apud scriptores coævos.

[143] [locus, in quo hic gladius diu servatus dicitur.] Quod vero spectat ad locum, ubi gladius iste olim fuit servatus, de eo variis vicibus meminit Ditmarus, sed nomine utcumque mutato Wallibizi vocat. Godefridus abbas in Chronico Gottwicensi pag. 519 locum ab alio synonymo distinguit, & assignat his verbis: Cavendum etiam est, ne curtis isthæc regia confundatur cum alia curte Walbiki sive Wallibizi, (quod Germanice idem sonat ac Rivus Silvestris, quemadmodum id interpretatur ipse inde oriundus Ditmarus Merseburgensis lib. VI p. 386 ex comitibus de Walbeck) in pago Nortthuringia ad fluvium Alleram prope Helmonstede, ubi comes Luitharius, avus Ditmari, monasterium fundavit. In variis tabulis Blavianis locus Walpeke vocatur, notaturque in archiepiscopatu Magdeburgensi ad confinia ducatus Brunswicensis: quod cum dictis congruit. Ceterum Ditmarus lib. 6 cap. 390 scribit, monasterium in Wallibizi, quod ab avo suo constructum pag. 386 dixerat, cum quatuor ecclesiis ceterisque ædificiis incendio periisse. Ubi vero deinde fuerit gladius ille, quem S. Adriano non admodum probabiliter attribuerunt Germani, nullibi invenio. Plura hic addi possent de cultu S. Adriani per Germaniam, Galliam, Hollandiam, aliasque regiones; sed cum hæc minus videantur necessaria, appendici huic finem impono.

[Annotata]

* Aire

DE SS. TIMOTHEO ET FAUSTO MM.
ANTIOCHIÆ
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Timotheus M. Antiochiæ (S.)
Faustus M. Antiochiæ (S.)

AUCTORE C. S.

[Memoria in antiquis & recentioribus] Martyrologium Romanum geminos Martyres hac die Antiochiæ adscribit his verbis: Antiochiæ sanctorum Timothei & Fausti martyrum. Romani auctori præluxerunt antiqua Martyrologia classica, in quibus eorumdem Sanctorum memoria ad eumdem diem memoratur, licet in quibusdam eorum apographis in Fausti nomine nonnihil variatum sit. Hieronymianum vetustius a Francisco Florentinio editum, omissa voce Martyrum, eorum sic meminit: In Antiochia natalis sanctorum Tymothei, Fausti. Similiter genuinus Usuardus Sollerii nostri: Item Antiochiæ, Timothei & Fausti. In antiquo Gellonensi, apud Acherium in Spicilegio tom. 2, prætermißa præterea palæstra, primo loco annuntiantur in hunc modum: VI Idus Sept. Timothei, Fausti. At Petrus Galesinius martyrii lauream etiam expressit, Antiochiæ, inquiens, beatorum martyrum Timothei & Fausti; laudatque in Annotationibus Usuardum & Ms. codicem.

[2] [Martyrologiis, quorum aliqua in Fausto variant.] Atque hæc quidem satis inter se conveniunt: verum alia apographa in Fausto variant. In primis vetustissimum Epternacense exemplar solum Timotheum commemorat, ut in Annotatis suis observat Florentinius, ubi non improbabiliter suspicatur, Faustum ab antiquario e textu sublatum esse, quia in secunda martyrum Alexandrinorum classe, quæ subjungitur, ælium Faustum repererat, quique propterea in Antiochena perperam repetitus ipsi potuit videri. Hieronymianum Corbeiense in laudato Spicilegio pro Fausto Faustinianum habet: In Antiochia, natalis sanctorum Timothei, Faustiniani. Belinus in editione Veneta anni 1498 Faustinum legit: eademque variatio in codice Usuardino, quem Sollerius Antverpiensem majorem appellavit, uti & in Beda aucto Barberiniano, apud nos tom. 2 Martii præfixo, occurrit. Sed Faustum cum Romano Martyrologio legendum esse, puriora Hieronymiana cum Usuardinis persuadent.

[3] Peculiaris est apud Maurolycum annuntiatio, quæ prædictis Martyribus tres alios adjunxit; [Maurolycus tres socios perperam adjunxit: Florarium nostrum eos male confessores dicit.] ita enim habet: Antiochiæ sanctorum Timothei & Faustini, Amphionis, Severi & Severiani martyrum. Unde hos socios reliquis omnibus martyrologis ignotos ipse didicerit, non perspicio: verisimillimum tamen est, eos ad Alexandrinos martyres, de quibus hac eadem die actum est, pertinere. Mendosa etiam apparet Florarii nostri Ms. annuntiatio his verbis concepta: Item Antiochiæ sanctorum Tymothei & Fausti conf.: quibus uterque aut saltem horum alter confessor dicitur: quod ex ipsa antiquorum Martyrologiorum annuntiatione minus probabile est. Forte Florarii auctor cum vidisset, eos in Hieronymianis Usuardinisque sine Martyrum titulo commemorari, confessores credidit. Ceterum de his Martyribus aut de tempore, quo passi sunt, præter dicta nil reperi.

DE SS. EUSEBIO, NESTABO, ZENONE ET NESTORE MM.
GAZÆ IN PALÆSTINA

Probabilius anno CCCLXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria in Romano Martyrologio unde deprompta: tempus martyrii: martyris titulus Nestori adscribitur: martyrum sepultura.

Eusebius M. Gazæ in Palæstina (S.)
Nestabus M. Gazæ in Palæstina (S.)
Zeno M. Gazæ in Palæstina (S.)
Nestor M. Gazæ in Palæstina (S.)

C. S.

Inter martyres, qui sub imperio Juliani apostatæ Ecclesiam Christi suo sanguine illustrarunt, quator hoc die memorandi veniunt Gazenses in Palæstina athletæ, [Memoria in Romano Martyrologio.] Eusebius scilicet, Nestabus ac Zeno fratres, eorumque consobrinus Nestor, quos in carcerem primum inclusos ac deinde eductos, Gazæi tumultuario furore perciti crudeliter peremerunt. Eminentissimus Baronius eos primus omnium, quantum apparet, suo Martyrologio Romano sub gemina tamen annuntiatione inseruit in hunc modum: Gazæ in Palæstina, sanctorum martyrum Eusebii, Nestabi & Zenonis fratrum, qui tempore Juliani apostatæ, irruente in eos turba gentilium, discerpti atque necati sunt. Deinde mox subdit: Ibidem sancti Nestoris martyris, qui sub eodem Juliano ab iisdem gentilibus furentibus sævissime cruciatus, emisit spiritum. Unde hos Martyres didicerit, docet in Annotatis, videlicet ex Sozomeno, qui eorum certamen lib. 5, cap. 9 Historiæ ecclesiasticæ, editionis Valesianæ enarrat, ex qua nos quoque illud recudemus.

[2] Cur vero ad VIII Septembris hos Pugiles Baronius retulerit, [Martyrii mensis ac dies incertus: annus probabilius fuit] non alia mihi occurrit ratio, quam quod diem martyrii ignoraret, ideoque eos pro libitu suo huic diei adscripsisse videtur, ne eorum memoria interiret. Idem de mense censeo, cum nec hunc nec illum Sozomenus prodiderit. In anno, quo Sancti passi sunt, non multum errare nos sinit breve Juliani imperium, quod a mense Novembri anni 361, quo Constantius obiit, solus adeptus, usque ad XXVI Junii anni 363 tenuit. Quam ob rem si constaret, Martyres nostros mense Septembri coronatos fuisse, nullum quoque de anno 362 dubium relictum foret; verum, ut diximus, id incertum est. Eum tamen annum cum Baronio in Annalibus, aliisque post eum, eorumdem martyrio probabilius assignamus, ea ducti ratione, quod quo tempore Sancti necati sunt, nondum Juliani in Christianos odium ita in apertum prorupisset, ut impune occidi posse existimarentur; ac necdum prolata erat impia illa Juliani sententia, in præfectum, qui Christianorum occisores in carcerem conjecerat, sic eloquentis, teste Sozomeno: Quid illos duci necesse erat, qui paucos Galilæos pro multis injuriis, quibus ipsos ac deos ipsorum affecerant, ulti essent.

[3] [Christi 362. Nestori martyrii laurea] Nondum, inquam, satis nota erat Juliani mens: nam idem Sozomenus, narrata Sanctorum cæde, de Gazæ incolis, a quibus perpetrata fuerat, ita prosequitur: At Gazæi gravitatem facinoris sui animo reputantes, metuere cœperunt, ne imperator ipsos impune abire non sineret. Jam enim rumor sparsus fuerat, indignari illum & decimum quemque ex plebe necari statuisse. Eadem quidem ratio pro anno 361 militat, sed cum hujus anni mense Novembri imperium solus primum adeptus sit, & Sanctorum martyrio cædem Georgio Alexandriæ illatam & nonnulla alia præmittat Sozomenus, videtur eorumdem martyrium anno 362 potius affigendum. Porro laudatus historicus SS. Eusebium, Nestabum ac Zenonem martyrum titulo exornat, Nestorem vero confessorem appellat: sic enim de eorumdem reliquiis a S. Zenone Majumensi episcopo in basilica, quam ipse ædificaverat, depositis scribit: Τὰ ὀστὰ τῶν Μαρτύρων ἀπέθετο πλησίον Νέστορος τοῦ ὁμολογητοῦ. Ossa Martyrum deposuit juxta Nestorem confessorem.

[4] [vindicatur.] Ita ipse: at Baronius tam huic quam illis martyrii lauream adscribit. Et merito quidem: omnes enim ab eisdem Gazensibus eodemque furoris impetu ex Christianæ religionis odio in carcerem conjecti, ac trucidati sunt. Nec aliud inter Nestoris aliorumque martyrium interest, quam quod hi a furibunda plebecula ad mortem usque discruciati discerptique ac deinde in ardentem rogum conjecti sint, ille autem vulneribus pene confectus & jamjam, ut putabatur, moriturus, extra urbem projectus sit, unde ad S. Zenonem delatus, cum sanandis plagis medicina adhiberetur, animam exhalavit. Par itaque omnium mortis causa ac simile martyrium, licet in Eusebio, Nestabo & Zenone paulo truculentius, in Nestore forte diuturnius fuerit. Quod igitur Sozomenus tres Fratres martyres appellarit, Nestorem confessorem vocaverit, non alia de causa factum puto, quam quod tres priores sub ipsis persecutorum manibus victrices animas reddiderint, posterior vero ex plagis, ut dixi, jam pene mortuus, apud S. Zenonem exspiraverit: verum martyrii laureæ nihil inde detrahi manifestum est.

[5] Eadem forte ratio, quæ Sozomenum movit, ut S. Nestorem confessoris titulo honoraret, [Cur Baronius hunc separatim annuntiet.] Baronium induxit, quasi ad eorum classem non pertineret, distincta annuntiatione commemoraret. Verum nos S. Nestorem reliquis jungimus, quibuscum flagra ac carcerem perpessus, crudeliterque per plateas raptatus est, ac tandem ex acceptis vulneribus martyrium consummavit, licet forte alio die ac loco. Non eodem, inquam, forte die: id enim incertum relinquitur apud Sozomenum, qui de illius obitu hæc tradit: Inter trahendum ii, qui eum raptabant, conspecta illius pulchritudine, Juvenem miserati sunt & extra urbis portas projecerunt, adhuc quidem spirantem, sed qui brevi moriturus sperabatur. Inde quidam eum tollentes, ad Zenonem deportarunt; apud quem, dum ulceribus ejus ac plagis medicina adhiberetur, animam exhalavit. Quamdiu vero gentilium furori apud Zenonem superfuerit, non edicit. Quod spectat ad locum, in quo Sanctus obiit, non minus incertus is est. Forte fuit Anthedon, urbs maritima, viginti circiter stadiis seu duobus milliaribus cum dimidio Gaza distans, quo S. Zenon confugisse dicitur a Sozomeno, dum Consobrini ejus necarentur, & ipse sibi paria metueret.

[6] Quamquam autem antiquis martyrologis hi sancti Athletæ, [Sanctorum reliquiæ in ecclesia reconditæ.] ut jam monui, ignoti fuisse videantur, dubitandum non est, quin de legitimo eorumdem cultu constiterit eminentissimo Baronio, dum eos Romano Martyrologio inseruit; quinimo id ipsum sæpe laudatus Sozomenus satis insinuare videtur. Scribit enim, trium priorum reliquias, jubente Deo, a muliere quadam Christiana noctu collectas fuisse & ad S. Zenonem deportatas, qui eas domi abditas aliquamdiu servavit. Postea vero episcopatus illius ecclesiæ (urbis Majumensis) sortitus (id autem contigit principatu Theodosii) basilicam extra urbem ædificavit & altare sublime erexit & Martyrum reliquias deposuit juxta Nestorem confessorem. Hanc basilicam Sozomenus ipse videre potuit, dum Majumensi ecclesiæ jam prope centenarius etiam præesset Zeno, ut ex annotatis ad Acta patebit, ex quibus, quis Zeno ille fuerit, lector intelliget.

ACTA
Ex Sozomeno lib. 5 Hist. Eccl. cap. 9 secundum versionem Valesii.

Eusebius M. Gazæ in Palæstina (S.)
Nestabus M. Gazæ in Palæstina (S.)
Zeno M. Gazæ in Palæstina (S.)
Nestor M. Gazæ in Palæstina (S.)

Ex Sozomeno.

CAPUT UNICUM
Sancti a Gazæis flagris cæsi, in carcerem conjiciuntur: inde educti a furibunda plebe crudeliter trucidantur & comburuntur: eorum reliquiæ, Deo jubente collectæ, honorifice sepeliuntur.

[Post flagella in carcerem conjecti: indeque educti] Opportunum nunc videtur, ut Eusebii, Nestabi & Zenonis, fratrum mentionem faciamus, quos populus Gazæorum a odio prosequens, tunc temporis domi abditos comprehendit: ac primum quidem in carcerem eos conjecit & flagris verberavit. Deinde b omnes in theatrum convenientes, adversus eos vociferati sunt, quod templa ipsorum violassent & superiorum temporum opportunitate c ad eversionem & contumeliam Græcanicæ d religionis abusi essent. Dumque ita vociferantur & in cædem illorum sese mutuo incitant, furorem animis conceperunt. Atque ut vulgus seditiosum solet, semetipsos cohortati, ad carcerem properarunt, eosque inde eductos crudelissimo mortis genere interfecerunt, nunc pronos, nunc supinos trahentes & pavimento allidentes, & pro arbitrio alii lapidibus, alii fustibus & cujusque modi telis, quæ ad manum essent, eos cædentes.

[2] [crudelissime necantur: ossa ex combustis corporibus] Audivi etiam, mulieres, relicta tela, ex domo progressas, radiis illos pupugisse, & coquos, qui in foro erant, partim ollas aqua ferventi bullientes, focis abreptas, eis superfudisse, partim verubus eos transfixisse. Postquam eos dilacerassent & capita eorum ita confregissent, ut cerebrum humi efflueret, eos extra civitatem traxerunt ad locum, quo jumentorum cadavera projici solebant. Ibi accenso rogo, corpora eorum concremarunt, & quæ supererant ossa, quæ scilicet ignis minime absumpserat, camelorum asinorumque ossibus illic temere disjectis permiscuerunt, ne facile reperiri possent.

[3] [reliqua, divino jussu collecta,] Sed tamen non latuerunt diu. Etenim mulier quædam Christiana, non illa quidem oriunda ex urbe Gaza, sed quæ illic domicilium fixerat, Deo jubente, noctu ea collegit, & in ollam conjecta, Zenoni e eorum consobrino custodienda tradidit. Sic enim Deus in somniis præceperat, & locum, ubi vir iste degeret, mulieri indicaverat, ac priusquam illum vidisset, ei ostenderat. Erat enim ignotus mulieri, & ob recens excitatam persecutionem occultus latebat. Parum siquidem abfuerat, quin & ipse comprehensus a Gazæis occideretur: sed dum populus Consobrinorum ejus cædibus intentus esset, ipse opportunitatem nactus, Anthedonem f confugit, urbem maritimam, viginti circiter stadiis Gaza distantem: quæ quidem eo tempore superstitioni gentilium perinde addicta & simulacrorum cultui supra modum dedita erat. Ibi cum indicio quorumdam Christianus esse proditus fuisset, tergo virgis graviter cæsus est ab Anthedoniis & urbe ejectus.

[4] Cumque ad Gazæorum navale g se contulisset, illic abditus delitescebat. [& S. Zenone in ecclesia tu nulantur: S. Nestoris martyrium.] Ibi mulier ei occurrens, reliquias tradidit. Eas ille domi abditas aliquamdiu servavit: postea vero episcopatum illius ecclesiæ sortitus h (id autem contigit principatu Theodosii i) basilicam extra urbem ædificavit & altare sublime erexit, & Martyrum reliquias deposuit juxta Nestorem confessorem k. Qui cum Consobrinis suis, dum viverent, familiariter versatus, & una cum illis a populo comprehensus, vincula ac flagella simul cum iis pertulerat. Sed inter trahendum ii, qui eum raptabant, conspecta illius pulchritudine, Juvenem l miserati sunt, & extra urbis portas projecerunt, adhuc quidem spirantem, sed qui brevi moriturus sperabatur. Inde quidam eum tollentes, ad Zenonem deportarunt: apud quem, dum ulceribus ejus ac plagis medicina adhiberetur, animam exhalavit.

[5] At Gazæi gravitatem facinoris sui animo reputantes, [Sanctorum cædes impunita sub Juliano.] metuere cœperunt, ne imperator m ipsos impune abire non sineret: jam enim rumor sparsus fuerat, indignari illum & decimum quemque ex plebe necari statuisse. Sed id falsum erat ac rumor dumtaxat popularis, ex metu, ut credibile est, & ex eorum, quæ gesserant, conscientia, per vulgus dispersus. Siquidem imperator ne id quidem, quod erga Alexandrinos ob Georgii cædem fecerat. Gazæos per litteras reprehendit n. Immo consularem o, qui tunc provinciam illam regebat, exauctoravit, suspectumque habuit, & in judicium adductum clementiæ suæ tribui voluit, quod nequaquam morte mulctaret. Incusabat autem illum, quod quosdam ex Gazæis, qui seditionis ac cædis auctores fuisse dicebantur, comprehensos in vincula conjecerat, ut ex legum præscripto judicium subirent p Quid enim, inquit, illos duci necesse erat, qui paucos Galilæos q pro multis injuriis, quibus ipsos ac Deos ipsorum affecerant, ulti essent? Et hæc quidem ita gesta esse perhibentur r.

ANNOTATA.

a Id est incolæ Gazæ, quæ in sacris Litteris Josue 15, ℣ 47 in sorte tribus Juda nominatur, & 1 Reg. 6, ℣ 17 inter quinque Philisthinorum satrapias recensetur, jacetque prope oram maris Mediterranei in terræ Promissionis finibus, Idumeam versus. Christianis temporibus Gaza episcopali sede sublimata est Cæsareensi metropoli suffraganea, ut videre est apud Michëlem Le Quien, Orientis Christiani tom. 3, col. 603 & seqq.

b Bailletus in Vitis Sanctorum tom. 3 ad hunc diem ait ea, quæ sequuntur, contigisse postridie qum Sancti incarcerati essent, le jour d' apres: quod ubi didicerit, ignoro: Græce enim est: ἔπειτα, deinde.

c Sub imperio scilicet Constantini ac Constantii.

d Intellige idololatriam, cui Græci addictifuerant, quamque laudati imperatores studuerant exstirpare.

e Quis Zenon ille fuerit, mox lector intelliget, partim ex hisce ipsis Actis, partim ex Annotandis.

f Nota est sub eo nomine antiquis geographis ac historicis civitas. Herodes Ascalonites eam restauravit & in Agrippæ gratiam Agrippeum nominavit, teste Josepho lib. 1 de Bello Judaico cap. 16: quod tamen vocabulum non diu ei adhæsisse notat Cellarius tom. 2 Notitiæ orbis antiqui, lib. 3, cap. 13. Le Quien Orientis Christiani tom. 3, col. 631 & seq. inter episcopatus Palæstinæ primæ sub Cæsarea metropoli eam recenset.

g Id est ad urbem Majumam, cujus nominis plures erant in Palæstina. Juverit audivisse laudatum Le Quien col. 621. Majumæ nomen, inquit, Palæstinis idem sonabat, quod portus seu navale Latinis; suumque Majuma Ascaloni erat, suum Jamniæ, suum quoque Azoto, suum denique Gazæ: verum in hoc differebant Majuma Ascalonis & Majuma Gazæ a cæteris Majumis, quod speciales ecclesias constituerent, propriosque haberent episcopos: unde sicut supra.. Majumam Ascalonis ab Ascalone secrevimus, ita & nunc a Gaza secernimus Majumam Gazæ. Septem dumtaxat stadiis a Gaza dissitam fuisse Majumam, scribit Strabo lib. XVI: verum Arrianus supra citatus (scilicet lib. XI pag. 150) & Sozomenus (lib. 5 cap. 3) ajunt Gazam & Majumam sive portum intervallo viginti stadiorum (circiter) separari. Enituit Majumitanorum sub Constantino Magno in amplectenda Christiana religione zelus, qui propterea Majumam Gazæis superstitioni addictissimis, quibus eo usque paruerat, subtraxit, & filii sui nomine Constantiam appellans, civitatis jure donavit. Eam quidem postmodum Gazæ rursum subjecit Julianus apostata; verum proprio episcopo subsecutis temporibus gaudere perrexit, ut tradit Sozomenus lib. 5 cap. 3. Sanctum Zenonem, de cujus fuga hic agitur, Majumæ episcopatum postea adeptum fuisse, mox videbimus.

h S. Zenonis Majumensis episcopi elogium scribit idem Sozomenus lib. 7, cap. 28, ubi euma se visum testatur his verbis: Ajunt certe, immo nos quoque ipsi vidimus, eum cum Majumæ ecclesiam gubernaret, jam senem ac centum circiter annos natum, numquam a matutinis aut vespertinis hymnis aut a reliquo officio divino abfuisse, nisi morbus ipsum detineret. Plura ibidem, & forte in Opere nostro ad 26 Decembris, qua die Martyrologio Romano inscriptus legitur.

i Theodosium I, cognomento Magnum indicat, qui anno 379 ad imperium adscitus, Orientem obtinuit, annoque 395 defunctus est.

k Cur S. Nestorem confessorem appellare videatur, consule Commentarium num. 3 & 4.

l Juvenem non est in Græco: quare nescio, cur hanc vocem addiderit Valesius. Eumdem Sanctum Juvenem dicit Fleurius in Historia Ecclesiastica tom. 4, secutus, ut apparet versionem Valesii: Fleurio consonat Bailletus in Vitis Sanctorum tom. 3.

m Julianus apostata, qui defuncto Constantio imperium obtinebat.

n Loquitur de cæde Georgii Arriani, qui sedem S. Athanasii Alexandrinam occupaverat, & a seditiosis gentilibus fuerat occisus; quam ob rem a Juliano per litteras fuerant acriter increpiti, ut videre est apud eumdem Sozomenum lib. 5, cap. 7.

o Græce est τὸν ἡγούμηνον, ducem vel præfectum.

p Ex his liquet, sanctos nostros Martyres non ab auctoritate publica, sed ab tumultuante plebetrucidatos fuisse.

q Ita scilicet impius apostata Christianos compellare solebat.

r Potuit hæc ex parentibus suis didicisse Sozomenus, cujus avus eo tempore habitaverat prope Gazam, indeque postmodum fugerat ob metum gentilium, quemadmodum scribit lib. 5, cap. 15.

DE S. BELINA VIRGINE ET MART.
APUD LINGONES IN CAMPANIA.

[Commentarius]

Belina Virg. Mart. apud Lingones in Campania (S.)

J. P.

Pagus sive territorium Lingonense in Campania, Galliæ provincia omnibus passim nota, palæstra fuit, & fortasse etiam natale solum inclytæ hujus Heroidis, dignæ sane, cujus ob castitatis ac virginei pudoris majorem commendationem & splendorem gesta ac virtutes diligentius a scriptoribus ad posterorum notitiam transmissa fuissent. Annuntiat ipsam ad diem VIII Septembris Castellanus in Martyrologio universali, his verbis e Gallico in Latinum translatis. Prope Lingones sanctæ Bellinæ virginis, quæ colitur ut martyr Mauræ, haud procul Trecis, ubi ejus caput servatur. Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad eumdem diem sic ejus meminit: Apud Lingonas passio sanctæ Belinæ virginis & martyris. Arturus item in Gynæceo: In Pago Lingonensi passio sanctæ Belinæ virginis & martyris. Præter hæc ultimo loco laudatus auctor dat in Annotatis Sanctæ nostræ elogium paulo prolixius; at cum citet Nicolaum Camuzatium de Originibus Trecensibus, & Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus, illud ipsum huc malui transferre ex laudato Annalista. Is itaque ad annum Christi 1153 cap. 17 agens de primordiis abbatiæ sui Ordinis, cui nomen Moræ seu cœnobium de Moris, (Castellanus supra Mauram nuncupat) Gallice Mores, hæc num. 5 ad rem nostram interserit: Inter alia, quæ illustrare dicuntur Moras, invenio caput virginis, & ob virginitatem tuendam martyris, beatæ Belinæ, de qua hæc habet Nicolaus Camuzatius describens Moras: “In hoc Moriensi cœnobio asservatur religiose caput S. Belinæ virginis, quod ei amputatum fuisse dicitur a Domino Lendrevillæ (qui vicus est circa mille passus distans a Moris) quod Virgo stuprum pati noluerit ab hoc impuro homine, cognomento de Dracey, pudicita sæpe frustra tentata”. Quæ hic de sacro ejus capite dicuntur, confirmantur etiam in Gallia Christiana recens recusa tom. 4, ubi de abbatiis diœceseos Lingonensis: In hoc, inquiunt auctores, cœnobio (Moris) caput S. Belinæ virginis & martyris religiose servatur. Porro ex dictis hactenus sat manifeste sanctæ Virginis martyrium & hujus causam intelligimus; at neque ex his neque ex aliis auctoribus quidquam ulterius colligere licuit; puta de ejus genere, parentibus, seculo, quo vixit, anno & die, quo passa est, & similibus. Memoriam tamen ipsius aliorum Sanctorum Actis hodie inserendam existimavi, quod ipsam ad diem VIII Septembris annuntient laudati supra martyrologi, quod omnes eam indubitanter Sanctæ titulo insigniant, quodque plerique caput ejus Moris honorari asserant.

DE S. BERTEWINO VEL BERTHVINO MARTYRE,
PATRONO PAROECIÆ COGNOMINIS IN DIOECESI CENOMANENSI.

SYLLOGE
De Sancti cultu, forte ejusdem cum Bertivino vel Bertinino, qui Lexovii honoratur.

Bertewinus vel Berthvinus, patronus parœciæ cognominis, in diœcesi Cenomanensi (S.)

AUCTORE J. L.

[Sanctum nostrum, parœciæ sui nominis patronum in diœcesi Cenomanensi,] Sancti Martyris memoriam celebrant Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, Saussayus in Gallicano & Castellanus in universali Martyrologio; omnes ad diem VIII Septembris. Prior ex Kal. Galliæ & monum. ecclesiæ Lavallensis Sanctum ita annuntiat: In territorio Cenomanensi S. Bertewini martyris. Saussayus, In territorio, inquit, Cenomanensi natalis S. Bertewini martyris, cujus coronam Lavallensis potissimum ecclesia veneratur. Similia habet in Supplemento pag. 1165. Locum, ubi Sanctus præcipue colitur, distinctius assignat Castellanus: In provincia Cenomanensi S. Berthvini, qui ut martyr honoratur in loco cognomine prope Vallem-Guidonis. Scripsi S. Berthvini, Castellanum secutus, qui Sancti nomen ita Latine expressit in margine ad Gallicam suam annuntiationem, in quo legitur S. Berthevin. Locus, qui Sancti nomen gerit ecclesiam habet parœcialem, uti docet Catalogus beneficiorum diœcesis Cenomanensis Parisiis anno 1648 editus, pag. 71: ubi occurrit parœcia Saint-Bertevin in decanatu Vallis-Guidonis. Hoc oppidum recentiores etiam Lavallum & Lavallium vocant a Gallico Laval. Situm est ad Meduanam * fluvium in eo provinciæ & diœcesis Cenomanensis tractu, qui Britanniæ Armoricæ vicinior est. Parœcia vero, quæ a sancto Patrono nomen retinuit, jacet a dextera Meduanæ ripa, haud ita procul Valle-Guidonïs, Occidentem seu Britanniam versus.

[2] Castellanus, ut statim dicebam, Sancti nomen in margine scripsit Berthvinus. [non distinguit Castellanus a S. Bertivino vel Bertinino, cujus corpus Lexovii quiescit,] In Supplemento pag. 706, Adde, inquit, vel Bertivinus, sicuti appellatur XI Julii in Breviario Lexoviensi juxta antiquissimum lapidem marmoreum, in una e capsis ecclesiæ cathedralis repertum; cui incisa sunt hæc verba, in quatuor lineas divisa atque hoc modo efformata: Corpora San- | ctorum Ursini: | Bertivini: | atq; Patricii. Castellanum quam potui exactissime imitatus sum in singulis inscriptionis apicibus exprimendis; qui si consimili figura insculpti fuerint lapidi marmoreo, hunc antiquissimum esse quis credet? At laudatus martyrologus, ut opinor, solam inscriptionis divisionem in quatuor lineas, non vero exactam omnium characterum formam exhibere voluit. Ad manum est Breviarium ecclesiæ Lexoviensis in Normannia, Parisiis anno 1624 excusum, in cujus Calendario ad diem XI Julii ponitur nomen S. Bertivini, quemadmodum legitur in monumento marmoreo. Verum in ipso Breviario tam ad dictum diem XI Julii, quam ad XI Junii Bertininus nominatur.

[3] Sancti natalis in diœcesi Lexoviensi recolitur die priore seu XI Julii, [& cujus natalis ibi agitur XI Julii. Solemniter XI Junii ibidem recolitur] ad quem in ejus Breviario ista præscribuntur: Sancti Bertinini martyris semiduplex. Omnia de communi unius martyris. Oratio. Deus, pro cujus amore beatus Bertininus martyr & levita gladiis impiorum occubuit, præsta quæsumus, ut omnes, qui ejus implorant auxilium, petitionis suæ salutarem consequantur effectum. Per Dominum nostrum. Hic Bertininus seu Bertivinus non distinguendus est a Sancto, quem Grevenus eodem die XI Julii ita commemorat: Bertini martyris, quemque Sollerius aliunde sibi ignotum retulit inter Prætermissos. In laudati Breviarii Calendario ad XI Junii notatur Translatio S. Ursiai Sociorumque ejus. Duplex solemne in cathedrali tantum. Oratio, quam idem Breviarium in solemnitate ista recitari jubet, est hæc: Deus, qui nos sanctorum tuorum Ursini, Bertinini, Patricii atque Candidi, & quorum reliquiæ in nostra ecclesia requiescunt, annua translatione lætificas; da nobis quæsumus, & eorum imitatione proficere & intercessione gaudere. Per Dominum.

[4] Meminit translationis istius codex Usuardinus Centulensis ad X Junii: [translatio S. Ursini, qui a synonymo episcopo Bituricensi diversus est,] sed duos dumtaxat priores Sanctos nominat, & Lexovium corrupte appellat Lysois a Gallico urbis vocabulo Lisieux. Verba accipe. Lysois civitate, translatio beatorum Ursini episcopi & confessoris, atque Bertunii martyris. Henschenius in ejusdem diei Prætermissis, Ex his, inquit, quantum assequimur, videtur Ursinus esse Bituricensis episcopus, qui colitur IX Novembris, & Bertuwius * martyr, Saussayo Bertuwinus * relatus VIII Augusti, imo VIII Septembris. Olim revera crediderunt Lexovienses in ecclesia sua cathedrali quiescere corpus S. Ursini episcopi Bituricensis, at perperam: cum nonnullas dumtaxat ejus reliquias Bituricis acceperint, idque non citius quam anno 1475; uti dicendum erit ad IX Novembris, ad quem Sanctus ille Martyrologio Romano inscribitur. Legi interim potest anonymus monachus Sansulpitianus in Patriarchio Bituricensi apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss. pag. 9 & 10; ubi rei a me assertæ veritas extra omnem controversiam ponitur. Alius itaque a synonymo episcopo Bituricensi est S. Ursinus ille, cujus corpus Lexovio vindicant monumentum marmoreum ecclesiæ cathedralis & codex Usuardinus Centulensis, qui diu ante reliquias S. Ursini Bituricensis Lexovium non prius quam anno 1475 translatas conscriptus fuit, ut videre est apud Sollerium in Præfatione ad Martyrologium Usuardi cap. 3 art. 4 § 3 in fine.

[5] [S. Bertivini vel Bertinim martyris, qui cum Sancto nostro creditur esse idem,] Castellanus supra num. 2 hodiernum S. Berthvinum seu Bertewinum, parœciæ sui nominis patronum prope Vallem-Guidonis, eumdem esse judicat cum S. Bertivino vel Bertinino, quem Lexoviensis ecclesia diebus XI Junii & XI Julii veneratur. Idem numero præcedente suspicatur Henschenius, haud dubie ob summam nominum affinitatem & communem utrique Sancto martyrii palmam. An aliam illos non distinguendi rationem habuerit Castellanus, me latet: habuisse tamen videtur, cum adeo affirmate loquatur. Quæ de cultu sancti Martyris Lexoviensis inveni, hic reticenda non putavi, quia idem esse creditur cum nostro S. Bertewino seu Berthvino: cui tamen in fronte hujus Sylloges non ausus fui tribuere nomen Bertivini vel Bertinini, sub quo Lexovienses suum Sanctum honorant; quia cum illo eumdem esse mihi certo non constat. Uterque vel, si ita malis, idem Sanctus utrobique, Lexovii scilicet & in parœcia cognomine prope Vallem-Guidonis, creditur esse martyr. Etiam levita seu diaconus appellatur, & gladiis impiorum occubuisse dicitur in Oratione propria, quam de ipso recitat Clerus Lexoviensis die natali seu XI Julii. De martyrii tempore & palæstra silere malo quam in tenebris palpare.

[6] [S. Patricii antistitis Bajocensis, ut dicitur, & S. Candidi episc., qui Trajecti obiit.] Dictum monumentum marmoreum & Breviarium Lexoviense ad XI Junii testantur in urbis istius ecclesiam cathedralem translatum quoque fuisse corpus S. Patricii, si Castellano credas in Sanctorum indice, episcopi Bajocensis: de quo Henschenius tom. VI Maii pag. 767 agendum esse monuit ad 1 Novembris. S. Candidum, qui in Oratione, ex sæpe memorato Breviario num. 3 transcripta, tribus prioribus Sanctis adjungitur, ita ad Calendas Decembris idem annuntiat Castellanus: Trajecti ad Mosam S. Candidi episcopi regionarii, patroni titularis duarum ecclesiarum Rotomagi. Additur in Supplemento pag. 725: Cujus reliquiæ Lexovii in cathedrali quiescunt. S. Candidus episcopus Trajecti, ubi mortuus est, in insigni ecclesia collegiata S. Servatii honoratur die VII Junii, ad quem de ipso actum fuit, nulla tamen facta mentione cultus, quem alibi Calendis Decembris obtinuisse aliunde didici quam ex Castellano.

[Annotata]

* la Mayenne

* l. Bertunius

* l. Bertewinus

DE S. VIDIANO MARTYRE IN LOCO, MARTRES DICTO, DIOECESIS RIVENSIS
IN OCCITANIA.
Ex Martyrologiis.

Forte Sec. V.

[Commentarius]

Vidianus Mart. in loco Martres diœcesis Rivensis (S.)

J. S.

Vidiani martyris obscura admomodum est memoria, sed cultus indubitatus. [Cultus Sancti: locus,] Quapropter, cum frustra quæsiverim gesta ejus in historicis, quæ ex Martyrologiis se offerunt, pauca breviter colligam. Ferrarius in Catalogo generali ad XXVII Augusti sic habet: In territori o Rivensi in Aquitania S. Vidiani martyris sub Gothis. Addit in Annotatis: Ex tabulis illius ecclesiæ. Locus MARTRES dicitur, ubi in propria ecclesia colitur. Castellanus ad VIII Septembris Gallice habet, quæ Latine reddo: In loco Martres diœcesis Rivensis in Occitania, S. Bediani * per Arianos affecti martyrio. Saussayus Sanctum annuntiat die IX Septembris, hisce usus verbis: In Aquitania territorio Rivensi S. Vidiani martyris, in loco, qui MARTRES vulgo dicitur, a Gothis Arianis propter orthodoxæ fidei professionem impie trucidati. Simon de Peyronet in Catalogo Sanctorum etiam de Vidiano meminit; at præcedentibus nihil addit, nisi eum coli die VIII Septembris, & vulgo Vesian appellari.

[2] [ubi colitur: conjectura de tempore martyrii.] Plura de S. Vidiano non habeo; pauca tamen observari possunt de loco, ubi colitur, & de tempore martyrii. Civitas Rivi, Gallice Rieux, in cujus territorio est locus Martres, non pertinet ad Aquitaniam proprie dictam, sed sita est in Occitania superiori ad Garumnam fluvium, & episcopalis est sub archiepiscopo Tolosano. Tempus martyrii certo nequit assignari: conjectura solum dari potest, quia a Gothis Arianis occisus dicitur. Nam Visi-Gothi seculo V sedem regiam habuerunt Tolosæ, & Catholicos subinde persecuti sunt. Hinc seculum quintum dubitanter ad marginem notavi.

[Annotata]

* Vezians

DE S. CORBINIANO PRIMO EPISCOPO FRISINGENSI
IN BAVARIA

Circa annum DCCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Corbinianus primus episcopus Frisingensis in Bavaria (S.)

BHL Number: 1949

AUCTORE C. S.

§ I. Actorum scriptor Aribo episcopus Frisingensis: Acta unde edenda.

Acta S. Corbiniani, primi Frisingensium in hodierna superiori Bavaria episcopi, posteritati prodita reliquit scriptor coævus, [Datur notitia Aribonis Frisingensis episcopi,] ejusdemque sedis quartus antistes, Aribo nomine, qui etiam Arbio, Arbeo, Hæres & Cyrinus dictus legitur. Hanc nominis varietatem cruditissimus Marcur Velserus lib. 5 Rerum Boicarum repetit a vetustis vocabulis Erbon & Arbon, quæ lingua Boica Heredes denotabant. Itaque Aribo Latine se Heredem dixit: Cyrini vero vocabulum ex S. Hieronymi Opusculo de Interpretatione nominum Hebraicorum mutuatum fuisse opinatur; in eo enim Cyrum Latine similiter Heredem interpretatur. At quidquid sit de hac nominis etymologia & varietate, ipse Aribo in Vita, quam elucidamus, infra cap. 7 num. 52 Hæredem se appellat secundum Ms. Benedictoburanum, de quo infra, in codice vero, quo Surius usus est, ibidem Aribonem & Heredem se dicit. In instrumentis, quæ sub Aribone confecta exhibet Carolus Meichelbeckius Historiæ Frisingensis tom. 1, parte 2, modo Arbio vel Arbeo, modo Heres scribitur. Arnolfus comes in Epistola ad Purchardum abbatem apud Canisium in Antiquis lectionibus tom. 2, eum gemino similiter nomine appellat: Admodum, inquit, amaricabar in gestis videlicet domesticis clarissimi patroni nostri Emmerammi martyris, dudum a quodam, qui se Cirinum & Heredem nominat, Frisingensis ecclesiæ episcopo, ut puto, recte scriptis, ante nos autem majorum negligentia depravatis.

[2] [qui Acta Sancti] Porro gesta Aribonis apud Carolum Meichelbeckium mox laudatum parte 1 lector inveniet, quorum propterea summam hic tantum perstringimus. Ait itaque, eum jam sacerdotio initiatum Josepho, tertio Frisingensium episcopo, a scribendis instrumentis fuisse & archipresbyteratu donatum: deinde Scarantiensi monasterio abbatem præfectum, ac anno denique Christi 764 ad Frisingensem episcopalem cathedram fuisse evectum, quam anno 784 moriens reliquit, licet alii eum biennio citius obiisse opinentur. Nec prætermittendum est, quod ex S. Corbiniani Vita de Aribone narrat Meichelbeckius. Apud nos cap. 6 dicitur puer quidam parvulus cum ad Majensis oppidi in Tyroli muros, ubi S. Corbiniani corpus quiescebat, in nocte festiva ejusdem Sancti, incaute discurrisset & in præcipitium proruisset, mirabiliter fuisse servatus: subdit vero Aribo: Qui ob merita Viri Dei non tantum vivus, sed etiam inlæsus repertus est, quique etiam divinæ largitatis munere ipso præerat episcopatui multis diebus. Hunc parvulum puerum ipsum Aribonem fuisse, merito censet Meichelbeckius, de nullo enim alio id recte posse intelligi. Nam de Erimberto quidem, S. Corbiniani fratre & forte natu majore ac successore nulla omnino potest esse quæstio: de Josepho, tertio istius sedis antistite, dubitavit Mabillonius seculo 3 Benedictino parte 1: at rectius negavit Meichelbeckius, hac præcipue ductus ratione. Anno Christi 749 Josephus ille episcopatum adeptus annos ut minimum triginta numerabat, quos numerare non poterat, si post S. Corbiniani mortem, quæ in annum 730 incidit, parvulus dumtaxat puer fuisset. Nihil simile in Aribone occurrit, qui cum anno 764 primum factus sit episcopus, recte intelligitur parvulus puer fuisse etiam post annum 730. Atque hinc simul rectius intelligitur, cur istius pueri ac postmodum episcopi nomen reticuerit, ne videlicet ex accepto beneficio aliquam sibi gloriam aucupari videretur.

[3] Ex dictis liquet, Aribonem, tametsi non nisi puer S. Corbiniano forte convixerit, [& corporis translationem a se factam scripsit.] res tamen ab eo gestas plane exploratas habere potuisse: tum quod propinquus tempore facile potuerit eas vel ex ipsis Sancti sodalibus accipere, tum quod archipresbyteratus ac deinde ipsius episcopatus munus easdem penitius indagandi facultatem præbuerit. Eadem viri dignitas propinquitasque temporis magnam Vitæ auctoritatem conciliat: quippe ut probrosum fuisset episcopo acta Sancti figmentis conspergere, ita aliis tum temporis facile ea redarguere, cum haud dubie non pauci superessent, qui Sancto convixerant. Quapropter licet mira sint, quæ ipse cap. 3. num. 21 de urso famulante, & num. 24 & 25 de aquila pisces subministrante enarrat, non possum tamen ea inter fabulas referre, nisi scriptorem episcopum aut inutilis sibi mendacii reum, aut ex nimia credulitate suæ famæ prodigum accusem; quod utrumque procul a me absit. In fine Vitæ annexuit idem Aribo translationem sancti corporis, quod ipso auctore ac episcopo ex urbe Majensi Frisingam delatum & in cathedrali ecclesia honorifice fuit depositum.

[4] Laurentius Surius laudati Aribonis Opusculum seu S. Corbiniani Vitam ad diem VIII Septembris excudit: [Cur codicem Benedictoburanum Surianæ editioni] ex Surio eam Mabillonius in Acta Sanctorum sui Ordinis retulit Seculo 3, parte 1. Ex quo autem codice illam prior deprompserit, & an stylum mutaverit, non indicat: at Carolus Meichelbeckius in sæpe laudata Frisingensi Historia aliam protulit, phrasium, non rerum nisi paucarum, varietate diversam. Pro hac laudat ipse codicem Benedictoburanum ante annos fere septingentos conscriptum, & Suriano codici uti & Andecensi, quem seculo XV exaratum putat; longe præferendum. Nec immerito mihi sic sentire videtur de editione Suriana: in primis enim stylus in ea elegantior mutationem quamdam seu a Surio seu ab alio ante ipsum factam sapit; cum idem Aribo in instrumentis, quæ sub Josepho episcopo ab eodem conscripta exhibet Meichelbeckius, frequentissimis solœcismis laboret: quibus licet non tantopere scateat Vita ex codice Benedictoburano, non tamen penitus caret, & certe sermonis simplicitate non adeo ab illis abhorret, quam Surianum seu exemplar seu editio. De Andecensi exemplari, quod inspicere mihi non licuit, nihil ex hac parte possum statuere: at laudatus historicus Frisingensis alio ex capite utrumque exemplar oppugnat.

[5] [& codici Andecensi] In editione Suriana dicuntur sequentia de fonte in S. Stephani prope Frisingam monte elicito: Cum autem Vir Dei obiisset & ejus corpus a nobis ablatum fuisset, per quadraginta annos sine aqua humus arida remansit: eo a nobis iterum adducto, pristinam abundantiam aquarum fons ipse ministrabat. Huic nostræ adsertioni fons ipse intuentium oculis testimonium præbet. Sed ad historiæ narrationem redeamus. Hæc omnia, quæ a Benedictoburano codice penitus absunt, aliter in Andecensi legi, testatur laudatus historicus, qui propterea hunc locum de interpolatione suspectum habet. Quin etiam suspicionem suam confirmare conatur ex eo, quod 40 anni inter translationem corporis Majas ejusdemque reductionem ad Frisingenses factam medii statuantur: cum ipse ex duobus instrumentis certum putet, sacrum corpus anno 769 Frisingæ jam quievisse: a quo anno si usque ad 730, Sancti, ut ipse statuit, emortualem numeres, 38 vel 39 tantummodo intermedios reperies. Verum hæc non tam certa esse, quam ipse existimavit, ostendemus § VIII: imo ipse etiam fatetur, annos illos circiter dumtaxat hic assignari potuisse. Ego vero definire non ausim, utrum illud fontis exarescentis, rursumque scaturientis prodigium, Suriano ac Andecensi codicibus ab interpolatore adjectum potius sit, quam omissum in Benedictoburano. Argumenta, quæ in utramque partem adduci possunt, examinabimus § VI, ubi de eo fonte latius agemus.

[6] [præferamus] Utut est, mihi exemplar Meichelbeckii ob styli simplicitatem multum præplacet, ac proinde illud ex ipsius editione recudam. Porro reliqui scriptores, qui S. Corbiniani gesta seu omnia seu aliqua litteris mandarunt, omnes Aribonem secuti sunt. Hujusmodi sunt Vitus Arnpekh presbyter, qui circa finem seculi XV floruit, apud Bernardum Pezium Thesauri Anecdotorum tom. 3, parte 3: Marcus Velserus Rerum Boicarum lib. 5, cujus elegantem elucubrationem Matthæus Raderus e Societate nostra in suam Bavariam sanctam transtulit: Bailletus in Vitis Sanctorum Gallice editis, ac denique Carolus Meichelbeckius jam sæpe laudatus, qui præter Aribonis Opusculum, quod evulgavit, Sancti Vitam ipse quoque concinnavit, illustravitque; cujus operam mihi in his Actis multum utilem futuram profiteor.

§ II. Sancti patria, non comitatus Tyrolis, sed Gallia.

[Sanctus non in Tyroli,] Inter scriptores, qui res Boicas tractarunt, non pauci fuere, qui S. Corbinianum in oppido Majis in comitatu Tyrolensi natum putaverunt. Majæ autem seu Maja, incolis Mayse, teste clarissimo viro Antonio Roschmanno in Descriptione Tyrolis, Germanice edita, olim urbs, nunc tantum frequens pagus est, prope Meraniam urbem in provincia Athesina. Ariboni, qui seculo VIII floruit, modo Magensis urbs, modo Magense castrum dicitur. Huic de Sancti patria opinioni occasionem præbuit Conradus quidam, Frisingensis ecclesiæ cathedralis canonicus & sacrista, qui anno Christi 1187 sub Ottone II ejus loci episcopo, seriem antistitum Frisingesium ad laudatum usque Ottonem texuit, variaque donationum instrumenta in unum codicem collegit, teste Meichelbeckio, qui illum librum traditionum magnum appellat. Hic igitur in primo sui Operis folio de sancto Præsule sic scribit: Maise, unde ipse oriundus exstitit, & Chorzes & Camina … ad istam sedem (Frisingensem) quam fundavit, jure proprietatis contulit: quæ loca in comitatu Tyrolis sita esse, infra videbimus.

[8] Hinc factum, ut Joannes Freibergerus, ejusdem pariter ecclesiæ canonicas & S. Petri in Vohburg pastor, [ut quidam perperam putarunt,] in libro, cui titulum fecit, Origo Christianæ religionis ecclesiæ Frisingensis, quemque anno 1520 Landishuti edidit, Corbinianum patria Tyrolensem fecerit. Corbinianus, inquit, … oriundus ex Melitonensi, circumjacentibus Maise & Thorses prope Meranum, natus in castro Zenburgk. Similiter Aventinus lib. 3 Annalium Boiorum, & Hundius in Metropoli Salisburgensi parte 1, ipsi Majas in Tyroli patriam assignant. Quin & domestici codices, inquit Meichelbeckius Dissertatione prolegomena 3, plane in diversas sententias abeunt, & alii quidem in Gallia, alii in ea Boiariæ parte, quæ hodie Athesina provincia est, natum fuisse contendunt. Porro laudatus Meichelbeckius præter Conradi auctoritatem, aliam quamdam rationem profert, qua prædicti scriptores ad ita opinandum induci potuere. Majas scilicet vicinaque loca præ reliquis terris Corbiniano in amoribus fuisse, ibi eum solitarie vivere exoptasse; eo, non in Galliam fugisse, cum ab incestæ Pilitrudis insidiis sibi metueret; ibi eum, ut vivens postulaverat, sepultum fuisse, nec nisi ingenti cum fragore, quasi gratissimo loco valediceret, inde Frisingam relatum fuisse, ut per decursum Vitæ lector intelliget. Ita fere Frisingensis Historicus.

[9] Ipse tamen post Marcum Velserum, Matthæum Raderum, [sed in Insula Franciæ natus] Gelvoldum, Brunnerum, Ranbecium, Mezgerum, & Mabillonium, quos omnes laudat, sincere meritoque contendit, Corbinianum non aliunde, quam e Gallia oriundum fuisse. Res manifesta est ex Aribone biographo, qui, ut diximus, Sancto coævus & tantum non synchronus scriptor, ejusdemque post Erimbertum ac Josephum in episcopatu successor, ipsius patriam ignorare vix potuit, multoque certius exploratam debuit habere, quam Conradus sacrista, qui non nisi post medium quinti a Sancti obitu seculi suum codicem concinnavit. Ipsum itaque audiamus: Venerandus igitur Dei famulus Corbinianus (ait cap. 1) ortus fuerat ex regione Militonensi, vico natus, qui dicitur Castrus. Et post pauca: Ad beati confessoris Christi Germani ecclesiam, in eodem Castro constructam, devotissime se collocavit, atque juxta eam parvum sibi construxit ergastulum.

[10] Deinde cap. 2 scribit, Sanctum, cum ipsius modestia ac solitudinis amor populi ad cellam affluentis frequentiam ægre ferret, Romam profectum esse, [ostenditur ex Aribone,] ut cum bona summi Pontificis venia ad SS. Petri & Pauli basilicam sibi latere liceret: at contra spem votumque suum a S. Gregorio ejus nominis II episcopum consecratum & ad prædicandum Euangelium redire jussum fuisse. Sed quo, amabo, reversus est? Tantoque, inquit biographus, accepto honore & privilegio, in Galliam reversus est. Ex Gallia igitur Romam profectus fuerat: nemo enim reverti proprie dicitur in regionem, in qua numquam fuit. Porro postquam quædam Sancti gesta in Gallia enarravit, ita prosequitur: Ad pristinum se collocavit ergastulum, in foribus beati Germani ecclesiæ. Vides, lector, in Gallia non Tyroli fuisse pristinum S. Corbiniani ergastulum, quod scilicet, ut supra vidimus, sibi struxerat in eodem Castro, seu in vico, qui dicitur Castrus, in quo & natum scribit Aribo. At de Majensi urbe seu castro nulla apud biographum fit mentio priusquam Sancti ex secundo Romano itinere reditum describat: tum enim ait, Corbinianum a Grimoaldi ministris detentum Majis, vicina loca lustrasse & ob S. Valentini sepulcrum adamasse.

[11] [ejus biographo,] Sed ut hæc ipsa clarius pateant, juvat Aribonis dicta paululum elucidare. Ortus, inquit, fuerat ex regione Militinensi (Surius legit Melitensi) vico natus, qui dicitur Castrus. Per Militinensem regionem procul dubio intellexit agrum Melodunensem, sic dictum a veteri oppido Meloduno, vulgo Melun, nunc in Bria provincia & in præfectura generali insulæ Franciæ, ad Sequanam fluvium, 10 leucis ab urbe Parisina in Meridiem dissito, secundum Baudrandum in Lexico. De eo Julius Cæsar lib. 7 de Bello Gallico sic meminit: Melodunum est oppidum Senonum in insula Sequanæ positum, ut paulo ante Luteciam diximus. Josephus Scaliger pro Meloduno Metiosedum legit; at Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, Melodunum legendum monet. Nec minus notus est vicus, qui dicitur Castrus: designatur enim Chatoes, quem Mabillionius Castras: & Castra, Baudrandus Castrum nominat, & in eadem insulæ Franciæ provincia ad parvum flumen Orgiam statuit, estque oppidum quarto milliari distans Parisiis, teste eodem Mabillonio. De S. Germani ecclesia, in qua Sanctum habitasse, ex Aribone diximus, posterior in Annotatis ad Vitam hæc addit: Exstat etiam nunc istud S. Germani, Parisiorum episcopi oratorium, estque ecclesia parochialis extra murorum Castrensium ambitum.

[12] [& ex conjectura confirmatur.] Hisce argumentis gravem conjecturam addit Meichelbeckius; jam ab antiquis scilicet temporibus festum S. Corbiniani in prædicta S. Germani ecclesia Dominica post Nativitatem B. V. Mariæ Officio proprio a Castrensibus in Gallia celebrari, at in Athesina provincia ejusdem nullam in divino officio memoriam haberi: imo jam ab Aribonis tempore, cum sacrum corpus ibidem etiam quiesceret, vix ullam factam esse, ostenditur ex eodem Aribone, qui de causis, ob quas sacras Præsulis reliquias Frisingam referendas censuerit, inter reliqua sic scribit: Cœpi ego Hæres, licet indignus ipsius Frisingensis sedis episcopus, cogitare, quid de tanti Patris corpore agere debuissem, qui sine honore debito & absque sancto illic jacebat officio, & exinde debitus ei honor deferri nequiverat. Jam vero, si Sanctus in Athesina provincia natus, si ibidem ad quamdam S. Germani ecclesiam annis 21 moratus fuisset, non videtur ulla probabilis ratio assignari posse, cur Castrenses in Gallia ejus festum celebrent, non celebrent Athesini. Adde, quod in Athesina provincia nullus vicus Castrus, nullum S. Germani templum, aut ejusdem rudera vel memoria visantur. Sunt quidem, qui per Militonensem regionem intellectam velint dynastiam Mölten, per vicum autem Castrus castrum Zenonberg seu Zennenberg: sed ut alia taceam, ex dictis satis liquet, Castrus citato loco non ut nomen appellativum, sed ut proprium loci usurpari, illumque non in Tyroli, sed in Gallia situm fuisse. Porro de anno natalis aptior agendi locus alibi recurret.

§ III. An monachus fuerit, & Ordinis S. Benedicti.

[Argumenta pro Sancti monachatu Benedictino] Joannes Mabillonius tam in Actis, quam in Annalibus Corbinianum inter sui Ordinis Sanctos numerat: idem facit sæpe laudatus Meichelbeckius, qui tom. 1 Historiæ Frisingensis Dissertationem quartam prolegomenam de monachatu S. Corbiniani conscripsit, in qua multis argumentis eum Benedictinis suis vendicare conatus est. Nolim equidem egregium hunc Antistitem sacro illi Ordini abjudicare, multo minus invidere: at vellem, ut laudatus historicus id ejusmodi rationibus confecisset, quæ mihi omne dubium merito eximerent. Ne vero mea hac in re formido cuiquam fortasse minus æqua videatur, argumenta præcipua, quibus usus est, erudito lectori expendenda propono. In primis candide fatetur, expressam Benedictinæ Regulæ mentionem nullibi fieri apud Aribonem: ex eodem tamen abunde ostendi posse contendit, S. Corbinianum Regulæ Benedictinæ quasi a puero se consecrasse: quippe cap. apud nos 2 dici eum Romam adiisse, ut ibi sub sanctæ conversationis regula liceret ei vitam ducere. Per sanctæ autem conversationis regulam non aliam, quam Benedictinam posse intelligi; tum quod ejus ætate apud Gallos, Francos, Germanos, Allemannos & Noricos non alia vigeret, tum quod ea diserte crebroque repetitis vocabulis sanctæ conversationis meminerit.

[14] In hunc finem ex Regula S. Benedicti cap. 73 recitat sequentia: [petita ex Aribone] Regulam hanc descripsimus, ut eam observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere. Subdit ex Prologo: Processu conversationis & fidei .. inenarrabili dulcedine curritur via mandatorum Dei. Deinde ex cap. 73: Ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinæ sanctorum patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. Denique ex cap. 3, ubi de Sarabaitis & Gyrovagis sanctus Benedictus ait: De quorum omnium miserrima conversatione melius est silere, quam loqui. Hos textus tandem sic excipit Meichelbeckius: Quam igitur lector assignabis Regulam, quæ de sancta conversatione distinctius agat? Sed pace eruditi viri dicere liceat, nihil hinc certi pro Sancti monachatu Benedictino posse concludi. Nam ego quidem non satis perspicio, quo pacto hoc argumentum concludat: S. Corbinianus, teste Aribone, optavit sub sanctæ conversationis regula vitam ducere; sed Regula Benedictina de conversatione præ reliquis distinctius meminit: ergo S. Corbinianus fuit Benedictinus.

[15] [collato cum Regula] Sane ex eo, quod eodem vocabulo, quod S. Benedictus usurpavit, usus sit Aribo, nihil probat, cum ipse sanctus patriarcha per illud nihil aliud denotasse videatur, quam peculiarem quamdam vivendi rationem, sive bonam sive malam, ut ex dictis de Sarabaitis ac Gyrovagis manifestum est. Et vero nonne ipse Aribo cap. 2, num. 10 in alia prorsus significatione conversationis vocabulum adhibuit, quando sic scripsit: Itaque Vir Dei Spiritu sancto repletus unicuique congruebat sexui & ætati, ut per sanctæ conversationis studium potuisset unicuique sanctarum exempla virtutum ostendere. Quid hic per sanctæ conversationis studium intellectum velit, liquet ex iis, quæ paulo ante præmiserat in hunc modum: Erat enim Vir Dei valde facundus & humanitate præcipuus, conversatione inter omnes præclarus, contra vitia ad irascendum facilis, velox ad ignoscendum &c. Adde, quod etsi paulisper supponeremus per sanctæ conversationis regulam, S. Benedicti institutum designari; nondum conficietur, Corbinianum Benedictinum fuisse; sed tantummodo fieri voluisse: testatur enim Aribo, hoc qualecumque fuerit, quod desiderabat, ipsi a Pontifice S. Gregorio II recusatum fuisse, eumque ordinatum episcopum ad prædicandum Euangelium fuisse remissum.

[16] [S. Benedicti,] Ejusdem fere roboris est argumentum, quod ibidem format ex eo, quod biographus Sancti etiam juvenis mores virtutesque describens plerumque phrasibus ac præceptis Regulæ S. Benedicti utatur. Quid enim, inquit, aliud sapiunt illa Aribonis cap. 1 verba, quam institutum & aliquoties ipsissima vocubula sanctæ Regulæ, dum scriptor ille sic profatur: “Qui dum bonæ indolis puer excrevisset, divina inspiratione compunctus, sacræ religionis officium viriliter diligebat”. Quæ illa sacra religio, quærit auctor, tempore S. Corbiniani, & quodnam illius officium? Mox subdit: Pergit Aribo: “Cœpitque psalmodiam diligere, jejunium amare, vigiliis & orationibus insistere, pauperes, quantum potuit, recreare, hospitalitatem sectari, & in boni operis cultu studiose persistere”. Hæc denique sic excipit Meichelbeckius: Quæ quid sunt, nisi ipsa Benedictinæ Regulæ instituta & verba, tum alibi, tum maxime cap. IV & LIII expressa. Non equidem inficior, similia in laudata Regula præscribi: at non video, cur Sanctus eas virtutes exercere non potuerit, nisi fuerit Benedictinus. Sane seculo VI S. Sulpicius Pius, episcopus Bituricensis in Gallia aliud etiam institutum suis clericis præscripsit, ut in Opere nostro, tom. 2 Januarii pag. 173 videre est. Potuit itaque Corbinianus cum ministris, quos retinuerat, apud S. Germani ecclesiam sancte vivere & Christianæ religionis officia obire, quæ etiam clerici Regulares servare solent, licet Benedictinus minime esset. Nec mirum, quod Benedictinæ Regulæ phrases hincinde adhibeat Aribo, si hic Benedictinus fuerit & Scarantiensis monasterii abbas, ut vult Meichelbeckius. Sed ad alia properemus.

[17] [nihil certi] Biographus cap. 1 hæc ait: Ad hoc quoque divino perductus amore (Corbinianus), ut totam mundi concupiscentiam a juventutis relinqueret flore, & sanctæ continentiæ ac suæ castitatis sollertissimus custos existeret, ad beati confessoris Christi Germani ecclesiam, in eodem Castro constructam, devotissime se collocavit, atque juxta eam parvum sibi construxit ergastulum, tantum solitudine delectatus, ut nihil aliud possideret, nisi tantum ministros, qui sibi exterioris necessitatis solatium exhiberent: quos cottidie sacris studuit disciplinis instruere, ut suæ imitatores existerent vitæ. Deinde rigidum sancti Viri nocturno tempore silentium, prodigio compensatum enarrat, cujus rei Frater, qui cellario præerat, Ansericus nomine, testis exstiterit. Ex quibus locis laudatus Frisingensis historiographus Benedictinum Sancti monachatum elici arbitratur. Cella enim monastrium designari; nocturnum silentium in sola Regula S. Benedicti cap. scilicet 42, seculo VII & VIII præscriptum fuisse, monachum quoque cellæ seu penui ex præcepto ejusdem Regulæ, cap. 31, præficiendum fuisse. Sed quam incerta sit hæc ratiocinatio, nemo non videt. Quasi vero cellam sibi exstruere, nocturnum silentium servare, Fratremque penui præficere, non nisi ex Benedictina Regula potuisset.

[18] Quærit præterea idem scriptor, quid sit, quod Aribo acta Sancti diserte illustret exemplo desumpto ex Actis SS. Benedicti & Scholasticæ, [evincunt;] videlicet dum cap. 2 num. 12 & seqq. narrato quodam miraculo, scribit, nil mirum esse, quod S. Corbinianus id a Deo impetraverit, cum etiam S. Scholastica a Deo obtinuerit, quod a sancto fratre suo nullis precibus valuerat extorquere. Verum quid hinc inferri potest, nisi Ariboni Vitam S. Benedicti aut Scholasticæ notam fuisse? Locus a Meichelbeckio adductus habetur apud nos in Vita num. 15: a regiis scilicet ministris petierat sanctus Præsul latronis vitam sibi donari: repulsam passus, a Deo obtinuit, ut jam triduo suspensus, vivus e patibulo deponeretur. Petierat S. Scholastica a S. Benedicto, ut noctem integram in sacris secum colloquiis transigeret: id eo recusante, a Deo impetravit, ut præ frequentibus tonitribus ac nimbis ad propria remeare nequiret. Exemplum hoc adduxit Aribo: an propterea Corbinianus Benedictinus fuisse dicendus est? Simili sane modo idem biographus num. 25 pastum aquilæ ministerio Sanctum narrans, factum istud SS. Pauli & Antonii exemplo illustrat: Res mira, inquiens, & valde inaudita, excepto antiquo miraculo, quod Paulo & Antonio corvus ministraverat escam.

[19] Aliquanto magis favent Meichelbeckio verba Aribonis, [uti nec] quæ de eodem latrone subnectit: Tunc idem Adelbertus, quasi passer ereptus a laqueo pœnarum, habitum mutavit, & in sanctæ conversationis vita sub magisterio Viri Dei post multa temporum spatia finem vivendi fecit. Mutationem habitus monachatus susceptionem interpretatur: nec incongrue; nam ipse biographus de eodem Adelberto, cum ad supplicium raperetur, & a S. Corbiniano pia monita reciperet, hæc præmisit: Ipseque reus emendationem promittere studuit, & debere vitam mutare, sæculum relinquere, commissa deflere, ventura cavere: ubi sæculum relinquere idem sonare videtur, ac religiosam vitam amplecti. Huc etiam spectant, quæ in quodam carmine apud Arnpekhium in Thesauro Anecdotorum Bernardi Pezii tom. 3, parte 3, col. 78 leguntur in hunc modum:

Judicem precatur, ne latro morte puniatur.
Latronem redimit ab exitio triduanum.
Hic ordinat * monachum a crucis morte redemptum.

[20] [factum Adelberti.] Si certo constaret, Adelbertum illum monachum reipsa factum fuisse, verisimilis pariter foret monachatus S. Corbiniani; cum ille in sanctæ conversationis vita sub magisterio Viri Dei post multa temporum spatia obiisse dicatur. Sed nihil obstat, quominus per mutatum habitum seculumque relictum alia quædam regularis vita, qualem reclusi aut anachoretæ antiquitus non raro ducebant, ab Aribone designata fuisse potuerit, ac propterea nec hujus nec illius monachatus extra omne dubium ex adducto loco statuitur. Quod ad carmen spectat, Meichelbeckius illud vetustissimum appellat: verum id non legit apud Arnpekhium, quem laudat; hic enim de ipsius vetustate nihil memorans, dumtaxat hæc carmini præmittit: De miraculis hujus sancti Viri per Frisingensem scribitur. Floruit autem Arnpekhius sub finem seculi XV, adeoque laudato carmini non multum antiquitatis adscribi potest ex eo, quod ab illo citetur: potuit enim aliquot post Sanctum seculis primum scriptum fuisse. Denique de Benedictino monachatu nihil etiam in eo carmine dicitur: fateor tamen eum non improbabiliter intelligi posse, si de monachatu constaret.

[21] [Non videntur templum] Pro sententia sua ulterius stabilienda præterea asserit Meichelbeckius, prope ecclesiam cathedralem Frisingensem templum S. Benedicto ac monasterium a Corbiniano erectum fuisse: quod alteri potius legislatori dedicaturus fuisset, si alterius Regulam secutus fuisset. Non inepta esset hæc observatio, si de Sancti vita monastica constaret; verum hæc non supponenda, sed solide probanda erat, ut pro certa & indubitata haberetur. Quid tamen de templo hoc monasterioque verum sit, expendamus. Exstare istud etiamnum auctor testatur, in ejusque ara principe hanc legi inscriptionem:

Altare
Cum Ecclesia hac a primis episcopatus
temporibus sancto patriarchæ Benedicto
sacrum

Non edicit tamen, quam antiqua sit ista inscriptio: sed nec hæc S. Corbinianum ecclesiæ aut altaris conditorem facit: prima quippe episcopatus tempora aliquam certe patiuntur latitudinem, & primos istius sedis post Sanctum episcopos, puta Erimbertum, Josephum, Aribonem, vel Attonem, qui omnes eodem, quo Corbinianus, seculo Frisingæ sederunt, respicere possunt.

[22] [ac monasterium S. Benedicti] Sane rem ad minus dubiam facit Aribo scriptor pene synchronus, qui nec de ecclesia S. Benedicto dicata nec de monasterio sub ejusdem sancti patriarchæ Regula per Corbinianum instituto usquam meminit. Quod quidem silentium in Aribone præ ceteris plus ponderis habet, si hic revera, ut contendit historicus, Benedictinam Regulam in eodem monasterio fuisset professus. Nam quid causæ esse dicemus, quod Aribo scriptor Benedictinus, S. Corbiniano coævus, & in ejusdem, ex supposito, monasterio primum alumnus, deinde vero in episcopatu successor, rem tam memorabilem prætermiserit, qui minoris momenti ædificia tam diserte commemorat. Audi ipsum num. 37: Tunc quoque vir Domini Corbinianus habitaculum sibi illic (prope Majas) construere festinavit, basilicam ædificavit, & sancti Valentini atque beati Zenonis in eam patrocinia collocavit & in eorum dedicavit honorem. Et num. 41 de condita in monte S. Stephani domo: Ibimet ad manendum domum sibi construere jussit exiguam. Hæc Aribo; at de monasterio Frisingensi sanctique Benedicti templo verbum nullum.

[23] Porro primus, qui templum istud cum monasterio a S. Corbiniano conditum fuisse scripsit, [a S. Corbiniano Frisingæ condita fuisse,] fuit Otto I cognomento Magnus, episcopus Frisingensis, qui paulo post medium seculi XII obiisse dicitur. Hic in Chronico lib. 5, cap. 24 de S. Corbiniano sic habet: A Tassilone duce, ejusque filio Theodone, benigne susceptus, montem Frisingen accepit; ubi primo ecclesiam, quæ usque hodie cernitur, in honorem B. Benedicti construxit, ac monachorum ibi sacrum conventum adunavit. Ottonem secutus est Conradus, sacrista & canonicus Frisingensis, inquit Meichelbeckius; quibus postmodum assensere alii, quos recitat. Liquet autem, testimonium Ottonis, qui quatuor post Sancti obitum seculis scripsit, minime sufficere ad præsentem controversiam citra omne dubium determinandam; præsertim dum tam grave pro contraria sententia argumentum præbet silentium Aribonis, & ipse Otto loco assignato turpiter errasse convincitur. Etenim S. Corbiniani ad Frisingam adventum statuit sub Tassilone, II scilicet, ejusque filio Theodone, quorum primus Otiloni patri suo non ante annum 747 aut 748 successit, adeoque diu post Sancti e vivis excessum. Porro Tassilo II ducatum Boioariæ tenens usque ad annum 788, quo exauctoratus est, multa monasteria aut dotasse aut condidisse dicitur apud Mabillonium seculo III Benedictino parte 2, ubi ejus elogium recitatur. Forsitan Frisingense S. Benedicti monasterium sub eo exstructum fuerit, atque inde factum, ut Otto, cum S. Corbinianum sub illo duce Frisingam advenisse perperam existimaret, illud eidem Sancto adscripserit. Sane in charta Henrici Aucupis, num. 52 referenda, dicitur monasterium non a Corbiniano, sed in ipsius honore ibidem conditum fuisse.

[24] De monachis, qui sub sancti Antistitis disciplina vixerint, [nec monachi] pariter silet Aribo. Putat tamen Meichelbeckius, clericorum nomine monachos apud laudatum biographum designari; monachos enim eo vocabulo frequenter venire. Ceterum ex Regula Benedictina cap. 47 factum esse, ut Corbinianus, in Vita num. 40, cum corporis valetudine impeditus, matutinas laudes in oratorio S. Stephani de more persolvere nequiret, clerum suscitans, illuc ire præceperit. Verba Regulæ sunt hujusmodi: Nuntianda hora operis Dei diu noctuque sit cura abbatis, aut ipse nuntiare, aut tali sollicito fratri injungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur. Non equidem inficior, monachos etiam clericorum nomine aliquando appellari potuisse; sed nec negari potest, clericos aliquos a monachis fuisse distinctos. Ostendendum igitur erat, illos clericos, de quibus Aribo, simul monachos Benedictinos fuisse; quod profecto ex adducto Sancti facto, per Regulam S. Benedicti explicato, minime confici, clarius liquet, quam ut ostendi debeat.

[25] Quinimo pro opposita parte vehementem suspicionem movit ipse Aribo, [Benedictini ibidem sub eo vixisse.] qui S. Corbiniani ministros clericos, nusquam monachos appellat, & tamen cap. 2, num. 12 hos ab illis disertissime distinguit. Agens enim de Sancti ex Romana urbe in Galliam reditu sic scribit: Tunc quoque per universam Galliam cœpit verbum doctrinæ illius in virorum ac mulierum moribus sanctis crescere, & tam sacrarum virginum ac viduarum, quamque & monachorum & in clericorum pectoribus dilatari. Quis non videat, alios monachorum, alios clericorum nomine ab Aribone hoc loco designari; atque adeo non satis probabiliter dici posse, illos horum vocabulo ab eodem auctore appellari, dum de S. Corbiniani ministris agitur, nisi aliæ graves rationes id omnino persuadeant. Deinde, quid est, amabo, quod biographus, qui ex judicio Meichelbeckii, phrasibus ex Benedictina Regula depromptis Benedictinum Sancti monachatum insinuat, nusquam ejus ministros monachos, quos supra a clericis distinxit, appellet, cum tamen ea vox in laudata Regula toties pro Benedictinis usurpetur?

[26] [Respondetur ad objecta ex quibusdam Chronicis] Laudat præterea citatus historicus varia Chronica, quæ S. Corbinianum cum suis sub S. Benedicti Regula vixisse, revera diserte affirmant. Chronica illa variorum antistitum Frisingensium jussu conscripta fuisse ait: at vellem addidisset, sub quo quælibet episcopo, quaque ætate exarata sint, ut prudens de iisdem judicium ferre liceret. Observo interim, ea non magni momenti esse posse pro hac controversia dirimenda; cum Meichelbeckius textum, quem ex eorum vetustissimo pro sua sententia recitat, ipse improbet § 12 Vitæ. Chronicon sic habet: Corbinianus in illo loco (Tetmons, hodie Wehenstephan, inquit historicus) cœpit ædificare oratorium seu capellam, quam in honorem S. Stephani protomartyris dedicavit; ubi cum duodecim Fratribus sub Regula S. Benedicti religiosissime vixit. Eadem plane in secundo Chronico repeti idem auctor affirmat; nihilominus loco citato rejiciens eorum opinionem, qui sacellum S. Stephani a S. Corbiniano exstructum dicunt, recte ait: S. Stephani oratorium jam ante Corbiniani adventum fuisse celebre & frequentatum a fidelibus, Aribonem expendentibus fiet satis manifestum. Ex his colligere licet, quid de reliquis Chronicis ab ipso laudatis minusque vetustis censendum sit: neque mirum videri debet, quod Chronicorum illorum auctoritate stare recusem, quorum duo vetustiora auctor ipse, a quo producuntur, falsitatis arguere non dubitat.

[27] [& quodam incerto] Opinionem suam ulterius stabilire conatur ex quodam veteri instrumento, quod inscribitur: Ordo Officii in domo S. Benedicti ante Pascha, quodque Mabillonius ex codice bibliothecæ S. Udalrici apud Augustam Vindelicorum depromptum exhibet tom. 4 Veterum Analectorum, pag. 454 prioris editionis, ab annis fere 900, ut ipse arbitratur, adeoque eodem, quo Sanctus obiit, seculo exaratum. Mabillonius, inquit, … exhibet ritus quosdam Frisingensium ante annos nongentos conscriptos, qui toti Regulam S. Benedicti sapiunt, & plures de domo S. Benedicti mentionem faciunt. Ita quidem ille; at Mabillonius id non pro certo affirmat, sed tantum conjicit: Hunc conjicimus, inquit in Annotatis, esse Ordinem antiquum ecclesiæ Frisingensis, quæ etiam S. Benedicto sacrata erat, monachis a S. Corbiniano episcopo primitus commissa, ut alibi ostendimus.

[28] [instrumento,] Itaque tantum conjicit Mabillonius, illos ritus Frisingensium fuisse: hæc autem conjectura valde incerta est primo, quia ipse supponit, ecclesiam cathedralem S. Mariæ Virgini dedicatam, etiam S. Benedicto sacratam fuisse, contra ac vult Meichelbeckius, qui per domum S. Benedicti intelligit ecclesiam non procul a cathedrali a S. Corbiniano exstructam: hoc autem si verum esset, mirum apparet, quod in eo Ordine nulla fiat de cathedrali mentio, cum in eodem de aliis ecclesiis, S. Petri scilicet & S. Salvatoris fiat. Incerta est secundo, quod instituenda dicatur supplicatio in cellam ad sancto Salvatore: hujus autem cellæ, teste Meichelbeckio: nulla superest apud Frisingenses mentio. Mitto reliqua: verum utut sit, ex laudato instrumento ad summum inferri posset, templum aliquod ac monasterium S. Benedicti Frisingæ antiquitus fuisse, quod non negamus; sed ea a S. Corbiniano condita fuisse, minime probatur.

[29] Neque plus evincunt reliqua Meichelbeckii argumenta, [& concluditur:] ex recentioribus, quam hactenus produximus, monumentis formata, aut etiam ex vetustioribus; sed quæ monasterium quidem ac monachos Benedictinos antiquitus Frisingæ fuisse persuadent, verum illud a S. Corbiniano conditum, ipsumque Sanctum Benedictinum fuisse, non probant. Fateor tamen Meichelbeckii sententiam sua probabilitate non carere; neque ego monachatum Benedictinum sancto illi Antistiti abjudico; sed pro certo ac indubitato asserere non ausim, donec certiora proferantur.

[Annotata]

* l. ordinat hunc

§ IV. Sancti gemina profectio Romana: tempus episcopatus suscepti & fixæ sedis Frisingæ.

[Rationes, quæ suadent] Corbinianum bis Romam adiisse, tradit Aribo, & in primo quidem itinere a Gregorio PP., ejus scilicet nominis secundo, episcopum consecratum fuisse, in altero vero cum Roma rediret, a Grimoaldo Boioariæ duce detentum, sedem suam Frisingæ collocasse. De utraque profectione nemo est, qui dubitet: verum eam ipse cum hujusmodi adjunctis enarrat, quæ partim simul stare nequeunt, partim cum aliis monumentis vetustis ac fide dignis nequeunt conciliari. Hinc perdifficilis atque intricata oritur quæstio de anno, ad quem Frisingensis episcopatus exordia sint referenda. Totius difficultatis fons & caput est, quod laudatus biographus cap. 2 scribat, Sanctum in prima profectione Romana a beatæ memoriæ Gregorio episcopum ordinatum esse, & tamen eidem in Galliam reverso Pippinum Heristallum convixisse velit. Constat autem Pippinum mense Decembri anni 714 diem suum obiisse, sanctum vero Gregorium II anno 715 in Constantini, eodem anno defuncti, locum successisse, ut in ejusdem sancti Pontificis Actis ostensum est tom. 2 Februarii pag. 693 & sequenti. Manifestum igitur est, aut in Pippini aut in Gregorii nomine erratum esse.

[31] Bollandus noster in laudatis S. Gregorii Actis, [Sanctum a S. Gregorio II PP.] pag. 696 huic Corbiniani consecrationem adscribit. Idem censent Baronius tom. 9 ad annum 716, num. 10, Marcus Velserus Rerum Boicarum lib. 4, Cointius Annal, eccles. Franc. tom. 4, Pagius in Critica ad annum 716 num. 7, Meichelbeckius in Historia Frisingensi tom. 1 parte 1, Dissertatione prolegomena 5, aliique. Rationem reddunt sane verisimilem: Aribonem scilicet, qui triginta aut paulo pluribus post Corbinianum annis Frisingensium episcopus creatus est, vix ignorare potuisse nomen Pontificis, a quo suæ sedis Fundator consecratus fuisset: in Pippino itaque erratum esse, pro eoque substituendum Carolum Martellum, qui Pippino successerat. Hoc posito fundamento, ex laudatis scriptoribus alii paulo alios utriusque itineris annos statuunt. Baronius ad annum Christi 716 de primo meminit, scribens, S. Corbinianum Gregorii Pontificis primis annis Romam advenisse: & quia apud Aribonem legerat, eum jam episcopum in Gallia prædicasse, ac deinde post septennium in pristina cella traductum aliquamdiu in Boioaria fuisse commoratum, ad annum 724 de secundo in Urbem adventu ita loquitur: Eodem ferme tempore cum S. Corbinianus, Frisingensis episcopus, perfunctus esset annis octo episcopatus, amore quietis Romam venit.

[32] [episcopum consecratum fuisse] Pagius in Critica ad annum 716, num. 7 a Baronio nonnihil dissentit: Hæc prior, inquit, profectio Romana Corbiniani superiori anno suscepta, in quantum ex ejus Vita colligi potest. Hinc etiam ad annum 724, num. 6 ait: Profectio Romana (secunda) quam tardius anno DCCXXII suscepta, juxta ea, quæ anno DCCXVI, num. VII in medium produximus: scilicet quia septem annis in cella transactis ad annum 715 additis, pertigit ad annum 722. Carolus Meichelbeckius primam peregrinationem anno 716 affigit, secundam 724, ad quem propterea Frisingensis ecclesiæ epocham refert. Nititur ipse eodem ratiocinio, quo auctores numero præcedenti adducti, ac deinde sic profatur: Adstipulantur nostræ sententiæ Historiæ Ecclesiasticæ princeps Baronius, item Spondanus & accuratissimus Pagius ad annum Christi DCCXXIV. Suffragantur etiam Acta conciliorum editionis Harduinæ, ubi in indice tom. III, ad eum annum allegatur “Concilium Romanum, in quo S. Corbinianus dimissionem ab episcopatu petens a Pontifice, non obtinuit”. Ita ibi. Quibus omnibus eruditissimis testibus liceat accensere Guilielmum Cave in Scriptoribus ecclesiasticis, ubi referens concilia sæculo Christi VIII celebrata, sic habet: “Concilium Romanum III, anno DCCXXIV in causa Corbiniani Frisingensis episcopi habitum”. Ubi vides lector, quanta firmitate vera initia Frisingensis episcopatus ad eum annum (724) figantur.

[33] [expenduntur.] Verum hæc non tam certa sunt, quam vellem: ut enim præteream, quod Baronius annos nonnisi circiter assignet, Pagius certe ex parte contrarius est, ut numero superiori demonstravimus. Acta quoque concilii Romani, quæ laudat, nulla exstant apud Harduinum & Caveum; sed uterque de eo concilio verbis recitatis tantum meminit, nullum testem citans præter Acta S. Corbiniani per Aribonem, editaque apud Surium ad diem VIII Septembris. Idem facit Labbeus in sua Collectione tom. 6, col. 1459 & sequenti. Frustra igitur Acta illa concilii, quæ nulla sunt, pro sua sententia allegat; sed nec quidquam ex adductis scriptoribus subsidii habet, nisi quod eorum aliqui, nixi Vita S. Corbiniani, eumdem cum ipso computum inierint, eodemque, quo ipse anno prædictum concilium celebratum esse putaverint. Deinde incertum est, octone an septem anni inter utramque profectionem intercesserint; & licet id certum foret, nullus tamen pro secundo certo statui posset, quamdiu prioris annus dubius manet.

[34] Ad eorum tamen sententiam libens accederem, nisi aliæ rationes prohiberent. [Difficultates contra hanc sententiam] Capite 3 scribit Aribo, Sanctum, dum Romam secundo adiret, a Theodone Boioariæ duce, seu Tetrarcha, benigne habitum fuisse. Eo namque tempore, inquit, erat ibi devotissimus Theodo dux, insignis potentia & virilis virtute, cum filiis decorus, & nobilium virorum alacritate præcipuus, cujus longe lateque felix fama succreverat, provinciam ipsam sibi & suboli illius in quatuor partes divisit, carique ibi habebantur sacerdotes, sicut novitiorum mos esse compellit. Qui dum virum Dei Corbinianum ibidem advenisse cognovit, ad se invitavit &c. Hic Theodo fuit ejus nominis II, quem novitium appellat, quia a S. Ruperto Saluburgensi episcopo non ita pridem ab idololatria vel hæresi ad catholicam fidem fuerat conversus, ut in prædicti episcopi Actis legitur.

[35] Mortem S. Ruperti antiquiores ad annum Christi 623 vel 628 retulerunt: [ex S. Ruperti & ducis Theodonis] eorum ratio erat, quod in ipsius Vita dicatur anno secundo, alibi quinto, regni Hildeberti episcopus Wormatiæ fuisse, & mortuus in die Resurrectionis Dominicæ VI Kalendas Aprilis; cum enim ipsi Childebertum secundum interpretarentur, qui seculo VI senescente regnum auspicatus est, cumque a primo anno regni illius Pascha ante annum 623 & 628 non inciderit, neque id toto isto seculo rursum contigerit, consequenter existimarunt, S. Rupertum alterutro ex assignatis annis obiisse. Favet ipsis epitaphium, quod sepulcro ejus incisum, aperto tumulo anno 1627, XXII Junii inventum fuisse, testatur Marcus Hansizius Germaniæ sacræ tom. 2, pag. 49, quodque est hujusmodi: Anno ab Incarnatione Domini DCXXIII in die Resurrectionis ejusdem obiit S. Rupertus hujus monasterii fundator & primus Salisburgensis episcopus hic sepultus. Verum inscriptionem illam recentiorem esse, laudatus Hansizius, aliique eruditi ostendunt Hanc sententiam tum temporis communem secutus etiam est Papebrochius noster, dum tom. III Martii ad diem XXVII S. Ruperti Acta illustrans, ejusdem mortem anno 623 vel 628 affigendam censuit: quod si verum esset jam geminum S. Corbiniani iter seculo VII adolescenti illigandum esset.

[36] Verum isti integro seculo S. Ruperti obitum præmaturarunt, [ætate] eo quod crederent, Childebertum, sub cujus regno sanctus Wormatiæ sedisse dicitur, fuisse Childebertum secundum, ut supra monui, nec adverterent, illius ætate & integro post initum regnum seculo nullum Theodonem, qui a S. Ruperto conversus est, Boioariæ ducem fuisse. Multis id probat Mabillonius in Actis ejusdem. Sancti seculo III Benedictino parte 1, & pluribus laudatus Hansizius in Ruperto; ubi solide ostendunt, non alium, quam Childebertum III posse intelligi, qui circa finem seculi VII cœpit regnare. Non est hujus loci controversiam istam fusius tractare; quare studiosum lectorem ad citatos scriptores remitto, dum ego eorum vestigiis insistens, Theodonem Boioariæ ducem, qui a S. Ruperto conversus est, quique S. Corbinianum ad se invitavit, eumdem statuo, & adolescente seculo VIII in vivis superstitem fuisse, pro certo habeo.

[37] Porro ex hac sententia nova quædam exsurgit difficultas non facile enodanda. [& emortuasi tempore] S. Rupertus tam in vetustis Vitis, quam aliis monumentis obiisse scribitur in die Resurrectionis Domini: in Vita, quam Papebrochius ex Ms. Rubeæ-Vallis secundo loco edidit, additur: Sexto Kal. Aprilis. Eadem dies signatur in quodam instrumento anni 1131, in quo dicitur: De die obitus ejus, qui in VI Kal. Aprilis celebratur, sic legitur: Die orto Resurrectionis … exuit hominem. Recitat istud laudatus Hansizius num. 32, qui num. 51 & sequenti ab illa epocha nequaquam recedendum putat, ideoque S. Ruperti mortem anno 718 affigit, quia Pascha eo seculo incidit in diem XXVII Martii, anno 707, 718 & 791: ad horum autem primum annorum sancti mors referri non potest, quia supervixit Theodoni, qui anno 716 etiam in vivis erat, ut habemus ex Anastasio in Vita S. Gregorii II Papæ, ubi ad Indictionem XIV, in quam eclypsis lunaris inciderat, id est ad annum 716 ait: Eo itaque tempore Theodo dux gentis Baioariorum ad apostoli B. Petri limina primus de gente eadem apostoli B. Petri limina primus de gente eadem occurrit orationis gratia. Sed nec posteriori affigi posse, vel ex eo liquet, quod sub finem seculi VII episcopus jam fuisse dicatur.

[38] [petita] Fixa ad annum 718 S. Ruperti morte, sequitur, Theodonem II, Boioariæ ducem seu tetrarcham, eodem anno aut 717 vel 716 obiisse. Etenim hunc ante illum defunctum esse, diserte dicitur tum in Vita a Papebrochio edita, tum in libello donationum Salisburgensium, laudato apud Hansizium num. 5, 42 & alibi, qui illum aliquot seculis anno 1186 antiquiorem censet. Adducit etiam Indiculum Arnonis, episcopi Juvavensis, anno 788 conscriptum, de donationibus ecclesiæ suæ factis, ubi postquam de Theodone egit, mox subdit: Succedente vero filio ejus Theodberto duce, qui tradidit villulam nuncupante Utzhilingh in jam dicto pago Salzburchgave: verum inde nihil certi statui potest, cum Arno non dicat, an Theodobertus prædictam villam S. Ruperto superstiti, an vero ecclesiæ Salisburgensi, eo jam mortuo, tradiderit. Clariora sunt, quæ num. 52 laudat his verbis: Theodonem anno DCCXVIII obiisse refert Chronicon Salisburgense, Vitus Arenpekius in Chronico Boiariæ & alii tam editi, quam Mss. rerum Boicarum scriptores fere plerique. Quibus accedit, catalogus Ms. ducum Boiariæ, conditus a quodam asceta Cremsmunstrensi principio seculi XIV. Alter catalogus seculi XIII sic habet: “Anno DCCXVII Theodo II dux Wawarie, qui Germaniam (lege Wawariam) ad Christum convertit, obit”.

[39] [proponuntur.] Modo difficultatem, quæ ex prædictis in S. Corbiniani chronotaxi exoritur, proponamus. Si cum scriptoribus num. 31 laudatis statuamus, Sanctum nostrum a Gregorio II episcopum consecratum fuisse, ideoque primam profectionem Romanam anno 715 illigemus, non possumus secundam ante annum 722 figere, cum ad minimum septem integros annos inter utramque fluxisse, Aribo diserte affirmet. Qui potuit igitur sanctus Antistes, ut ex eodem Aribone habemus, in secunda profectione Romana Theodonem adire, qui secundum supradicta tum temporis quatuor circiter annis diem suum obierat? Sane ut hæc omnia conciliemus, necesse erit pro uno duplicem in Aribone errorem agnoscere, & non modo Carolum Martellum in Pippini locum substituere, verum etiam septem illos annos ad unum aut alterum contrahere, ut ita intelligi possit Sanctus in secundo itinere Theodonem accessisse.

[40] Mabillonius seculo 3 Benedictino, parte 1 credere mavult, [Sententia Mabillonii.] Ariboni in Gregorii nomine errorem subrepsisse. Statuit itaque, Corbinianum non a S. Gregorio II, sed ab ejusdem decessore Constantino episcopatu initiatum esse. Deinde secundam profectionem ad annum 717 refert, male redarguens eminentissimum Baronium, quasi is eam ad annum 716 fixisset, cum Baronius ibidem de prima non de secunda profectione agat. Male pariter eumdem Baronium laudat pro Constantino in Gregorii locum substituendo: contrarium enim ipse sustinet, ut consulenti patebit. Porro prædictam viam Mabillonius tom. 2 Annalium partim deseruit: licet enim primum iter ad annum 714, quo Constantinus nondum erat defunctus, enarret, alterum tamen anno 722 refert, quo secundum dicta Theodo jam obierat.

[41] Si omnino certa essent, quæ de S. Ruperti ac Theodonis emortuali tempore ex Hansizio supra retulimus, [Probabilius apparet,] certum pariter foret, Corbiniani secundum iter Romanum non post annum 717 contigisse, atque adeo primum, quod septem vel octo annis præcesserat, in Pontificatum Constantini incidisse; nisi quis dicere malit, Aribonem in annorum numero errasse & septem pro uno aut altero scripsisse. Verum in Vita, quam Hansizius primigeniam annoque 872 exaratam putat, legitur quidem S. Rupertus obiisse die Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, sed non additur VI Kalendas Aprilis. Id ipsum quoque abest in Vita prima a Papebrochio recusa. Unde suspicari quis posset, posteriora verba Vitæ secundæ aliisque instrumentis postmodum addita fuisse, quia VI Kalendas Aprilis ejus festum colitur & antiquitus jam colebatur. Sed hæc mera suspicio est, quæ ubi aliis rationibus destituitur, Salisburgensium traditionem, quam Hansizius antiquam vocat, non potest con. vellere. Deinde necesse non est, ut sola ista traditione nitamur; cum ea, quæ de emortuali Theodonis anno num. 38 retulimus, suadeant, secundum S. Corbiniani Romanum iter tam diu differri non posse, quam scriptores num. 31 & 32 laudati existimarunt. Adde, quod catalogus ducum Boioariæ seculo XIII, teste Hansizio, exaratus, postquam Theodonis mortem ad annum 717, ut num. 38 diximus, retulisset, ad annum 719 subdat: Hiis temporibus floruit S. Corbinianus episcopus in Frisinga, sub Gregorio Papa: quod sane cum prædictis recte cohæret.

[42] Omnibus mature perpensis, quantum in his antiquitatis tenebris perspicere licet, [primum iter sub Constantino, posterius anno 717] verisimilius mihi apparet, primam profectionem Romanam, in qua S. Corbinianus ordinatus est episcopus, sub Pontificatu Constantini contigisse, idque anno 709, secundum vero ad urbem Romanam accessum anno 717, quo propterea cathedram suam Frisingæ fixisse videtur. Ratio, cur ita sentiam, est, quod admisso in Gregorii nomine errore, in ea sententia omnia recte explicentur, apteque cohæreant, quæ tum de S. Corbiniano apud Aribonem, tum de S. Ruperto ac Theodone II apud alios narrantur. In primis intelligitur, Sanctum nostrum Roma reducem & jam episcopum cum Pippino Heristallo Majore-domus Franciæ, qui anno 714 obiit, agere potuisse; quod in sententia eorum, qui Gregorium retinendum putant, nequit explicari. Intelligitur secundo, quo modo Sanctus post susceptum episcopatum, in Gallia primum prædicare, deinde in pristina cella continuis septem annis habitare, ac demum per Allemanniam & Germaniam profectus, & in Norico prædicandi Euangelii causa aliquamdiu commoratus, a Theodone benigne excipi, Romamque ad S. Gregorium II accedere potuerit,

[43] [contigisse, ut variis] Denique cum his recte conciliantur, quæ de Theodone præterea tradidere auctores, videlicet, Theodonem anno 716 ad Apostolorum Petri & Pauli limina Romam accessisse, ut scribit Anastasius Bibliothecarius in Vita S. Gregorii II; secundo eumdem defunctum esse ante S. Rupertum, cujus mors anno 718 ex supradictis probabilius illigatur: tertio Theodonis obitum tempore secundæ profectionis S. Corbiniani contigisse, quemadmodum scriptores passim colligunt ex eo, quod in Sancti ab Urbe in Boioariam reditu nulla amplius de eo duce apud Aribonem fiat mentio. Hisce accedit & alia ratio a tempore deletæ domus Grimoaldi ducis petita. Narrat Aribo, Grimoaldum, qui patri suo Theodoni in partem ducatus successerat, secundum S. Corbiniani vaticinium ab insidiatoribus interfectum esse, Pilitrudem vero, quacum incestas nuptias contraxerat, Carolum Martellum in Galliam secutam, ab eoque repudiatam, meritas suorum scelerum pœnas luisse.

[44] [rationibus probatur.] Hæc, verisimilius contigisse anno 725 infra ostendemus: quare si cum Meichelbeckio initia episcopatus Frisingensis ad annum 724, aut cum Pagio ad annum 722 referamus, in prioris sententia S. Corbinianus ne biennium quidem, in posterioris vero vix triennium in illo episcopatu sub Grimoaldo exegisse, reliquum autem temporis usque ad annum 730, quo Sanctum vita functum scribunt, sub Hucberto Grimoaldi successore traduxisse dicendus erit. Hoc vero minime verisimile fit ex Aribone, qui quidquid de Sancti gestis in episcopatu Frisingensi posteritati tradidit, sub Grimoaldo enarravit, sub Hucberto vero nihil præter Sancti ad suam sedem reditum, collatumque seu ipsi duci seu ejusdem proli baptisma, ac mortem denique sanctissime obitam. Unde colligere licet, Corbinianum diutius sub Grimoaldo, quam sub hujus successore eam cathedram gubernasse.

[45] [Respondetur ad argumentum] Superest, ut ad argumentum, quo adversarii nituntur, paucis respondeamus. Unicum id est, ut vidimus; videlicet longe probabilius esse, Aribonem errasse, dum scripsit, S. Corbiniano ex primo Romano itinere in Galliam reduci superfuisse Pippinum Heristallum, quam dum ait, eumdem Sanctum a Gregorio II episcopum creatum esse; vix enim ignorare potuisse Aribonem, a quo Pontifice primus suæ sedis Antistes, cui ipse post triginta aut paulo plures annos successerat, consecratus fuisset. Equidem fateor, hanc rationem valde probabilem esse: at non tanti ponderis mihi apparet, ut adducta in contrariam partem momenta superet aut adæquet.

[46] [adversariorum.] Neque vero improbabile est, Aribonem in Gregorii nomine lapsum esse: constabat nempe ipsi, sanctum sedis suæ Fundatorem a Gregorio II ad apostolicum munus remissum fuisse, quando Roma rediens & a Grimoaldo duce detentus, Frisingensem episcopatum instituit. Hinc cum ad S. Gregorii Pontificatum secunda S. Corbiniani Romana profectio ac prædictæ sedis primordia referenda probe sciret, fieri potuit, ut ad rationem temporis minus attentus, primum iter cum secundo confundens, primi Episcopi consecrationem ad eumdem Pontificem retulerit. Id autem ita factum esse, suadere videntur rationes supra allatæ. Porro in hac sententia intelligitur etiam major spes affulsisse Corbiniano, ut episcopali onere liberaretur, dum Romam secundo accessit: id enim a S. Gregorio sperare vix poterat, si ab illo, pro religiosis latebris pioque otio, quæ postulaverat, episcopatum ac apostolicum munus obeundum pene invitus ante aliquot annos recepisset. At si Sanctum a Constantino consecratum dicamus, in animum inducere facilius poterat fore, ut, quod hic negaverat, ab ejusdem successore Gregorio impetraret.

§ V. Sanctus cathedram figit Frisingæ, cujus loci notitia datur: expiato Grimoaldi incestu, prædia ecclesiæ suæ comparat.

[Cathedra figitur Frisingæ,] Fixo, quantum licuit, S. Corbiniani ad Frisingenses adventus tempore, ad ipsam episcopatus erectionem progredimur. Theodo Boioariæ dux, cujus supra meminimus, tetrarchiam instituerat, diviso in quatuor partes ducatu, quarum unam sibi retinuerat, alteras tribus filiis concesserat. Grimoaldo obtigerat Boioaria Australis cum oppido Frisinga, cui postmodum accessit Rhætia, quam Theodobertus, in demortui Theodobaldi fratris sortem succedens, ipsi cesserat, ut existimat Hansizius in S. Ruperto num. 38. Illud certum est, Grimoaldum in illa plaga regnasse, cum Corbinianus eo accederet. Porro laudatus dux Sanctum multis rogaverat, ut in sua ditione episcopalem cathedram constitueret; erat enim nulli certæ sedi affixus, ut ea ætate non raro contingebat: at ille ad sacrum otium aspirans, rejectis precibus, iter Romanum fuerat prosecutus. Grimoaldus interim suis dederat in mandatis, ut siquando per ditionem suam Roma reverteretur, eum abire minime permitterent, priusquam se convenisset. Ea res Boioariæ saluti fuit: cum enim Majense castrum intrasset, a ministris detentus, & a duce honorifice habitus, tandem episcopalem cathedram Frisingæ erexit.

[48] Ut vero dicenda majorem lucem accipiant, censui antiquæ ac hodiernæ Frisingensis urbis notitiam hoc loco præmittendam. [cujus notitia] Otto ejus nominis I Frisingensium episcopus, qui paulo post medium seculi XII obiit, in suo Chronico lib. 5, cap. 24 de S. Corbiniani adventu agens, ad propositum nostrum de Frisinga hæc ait: Est autem mons idem (Frisingensis) in pulcherrimo & amœnissimo loco positus, limpidissimarum aquarum, ac præcipue Isaræ rapidissimi fluvii cursu conspicuus, totam illius regionis faciem & ex Australi plaga latissimam campi planitiem, tamquam e specula longe lateque contemplans. Hic illis diebus sylvis circumseptus, quasi venatorum specula fuisse traditur. Manent & adhuc sylvarum in plano inter harundineta vestigia, scilicet antiqui trunci; cervorum quoque usque hodie ac capreolarum multitudo copiosa. Ex Septentrionali vero plaga adhuc sylva non mediocris, quæ forestus vulgo dicitur, ædibus ac igni plurimum civitati utilis, superstes cernitur. Contigua quoque monti terra ex Austro Isara, ex Aquilone Ambra fluviis inclusa, in sinum quemdam fertilissimum ad quatuor Teutonica miliaria protenditur: in fine cujus, ubi prædicti amnes confluunt, locus, qui Mosenburga dicitur, pulcher valde & delectabilis, in beati Castuli ecclesia congregationem clericorum habens, positus cognoscitur.

[49] [gemina datur.] Hæc Otto: quæ non ita interpreteris, quasi Frisinga Corbiniani tempore oppidum non fuerit: quippe Aribo eam diserte civitatem appellat, dum cap. 5 ait, Sanctum munera præstigiatrici erepta ad portam civitatis jussisse pauperibus erogari. Hodiernam urbis faciem ac situm describit Meichelbeckius Dissert. 1 prolegomena, ex qua delibo ea, quæ ad Sancti Acta illustranda conducunt. Frisinga nostra, inquit, eum … superioris Boioariæ locum occupat, prope quem Isaræ, fluvio rapidissimo ex Alpibus Tyrolensibus decurrenti, miscetur Mosacus amnis, qui prope Mosach pagum cognominem, quarto ab hac urbe milliario Germanico distantem, fontes habet. Urbs ipsa duobus montibus adjacet, quorum primo palatium episcopale cum cathedrali basilica & adjuncto S. Benedicti templo, item altera divi Andreæ collegiata ecclesia, aliisque pluribus sacris atque profanis ædificiis splendide insidet: alterius vero montis verticem inclytum monasterium Weihenstephanense Benedictini instituti, umbilicum vero alia S. Viti collegiata itidem ecclesia, gratissimo sane spectaculo exornat. Posteriori huic monti vacabulum olim fuisse ferunt Tetmons… Mons alter intra urbis mœnia inclusus ac modice depressior, non habet diversum ab ipsa urbe nomen, & Mons Frisingensis passim vocari consuevit. His notatis, rerum seriem resumamus.

[50] [Expiato ducis incestu, locum Caminam] Copulaverat sibi Grimoaldus dux incestuosis nuptiis Theobaldi fratris sui viduam, Pilitrudem nomine, cum eaque Frisingæ degebat, quando Corbinianus, a ministris, ut diximus, detentus, ad ejusdem palatium deductus est. Re cognita sanctus Antistes principi mandari curavit, sese ipsius faciem minime subiturum, priusquam incestam pellicem expulisset; cumque ille obtemperare recusaret, hic pariter in sua sententia perstitit. Quadraginta dies tenuit ea Grimoaldi pertinacia; post quos victas tandem dedit manus, unaque cum Pilitrude ad Corbiniani pedes provolutus ac meliora pollicitus, incestum expiavit, ac tum demum sanctum Episcopum hospitio excipere promeruit. Consideraverat autem Corbinianus, dum in Majensi castro detineretur, vicinum locum Camina dictum, eumque adamaverat, tum quod sacro otio agendo commodus appareret, tum quod non procul inde, Majis scilicet, S. Valentini corpus quiesceret, erga quem singulari pietate ferebatur.

[51] [ecclesiæ si acquirit:] Itaque a Grimoaldo postulavit, impetravitque, ut in suorum criminum expiationem prædictum prædium suo ære emeret, ac Deo & sanctæ Genitrici Mariæ ad sanctam ecclesiam ejus sitam in castro Frisingense donaret. Voti compos factus habitaculum sibi illic construere festinavit, basilicam ædificavit & S. Valentini atque Zenonis in eam patrocinia collocavit, & in eorum dedicavit honorem, vinearumque ibi plantans copiam, & pomiferis decoravit arboribus & alimoniam pauperibus præparavit, teste Aribone, cujus verba sunt. Hæc prima fuit episcopatus Frisingensis possessio, ab ipso sancto Fundatore suo comparata; quare libet de ea pauca addere. Aribo cap. 4 de prædicto loco sic habet: Invenit etiam (Corbinianus prope Majense castrum) inter duos rivulos, quos deinde Timonem & Finalem vocat, locum secretum & pervium absque habitatoris tramite, quæ appellabatur usitato nomine Camina. Intellexit, non sine divino intuitu & voluntate ibi se esse detentum, consideravitque loci secretum & ad sanctæ religionis cultum delectabilem, cum magno amavit affectu, cogitavitque sibi secretum ibi hospitiolum construere, si hunc locum condigno posset pretio comparare. Perquisivit tamen diligenter, cujus vel quorum hoc esset proprium, ut accidente opportunitate temporis, propter vicinitatem sancti & beati Valentini ecclesiæ, sibi ad secretum hospitium vendicaret. Hoc Sancti desiderium, prout diximus, Grimoaldus explevit.

[52] Quod vero ad locum ipsum attinet, clarissimus dominus Antonius Roschmannus geographiæ amantissimus & editis Opusculis notus, [qui locus ubi sit,] in notitiis Mss., quas nobis transmisit, laudata verba ita excipit: Locus plane delectabilis est, a templo divi Valentini nonnihil ultra horam, a Merania vero ultra dimidiam circiter, ad dexteram Passeris ripam versus vallem Passyriam remotus, pago non absimilis, medius inter frugiferas arbores, vineasque in edito loco inter duos rivulos (Timonem & Finalem) & tumulos fruticum, cantantibus dulcissime lusciniis amœnum resonantes, multum spectabilis. Deinde post multa monet, in vicinia Majensi quærendum esse locum Caminam, quod nomen hac ætate frustra eo loci requiras. Quare existimat, illud, ut multa alia, contractum mutatumque fuisse, esseque hodiernum Khains. Sententiam suam confirmat ex diplomate Henrici Aucupis anno 931 dato, in quo dicitur: Prædium a S. Corbiniano quondam emptum & a monasterio in ipsius honore constructo hactenus injuste ablatum in jus proprietatemque præfati monasterii per hoc nostræ auctoritatis præceptum remittimus perpetualiter possidendum, hoc est Majes & Chorzes & Chæines. Exstat laudatum diploma apud Meichelbeckium tom. 1, parte 1, pag. 163.

[53] Citat præterea Roschmannus litteras Henrici Brixinensis episcopi, [inquiritur.] anno 1291 datas, quarum authographum a se inspectum ait, in quibus similiter ecclesia in Chains appellatur. In descriptione quoque Tyrolis Germanice edita Khains exiguum pagum vocitat, olim Caminam dictum. Distabat autem ille locus viginti octo circiter milliaribus Germanicis Frisinga, nisi errent tabulæ geographicæ, quas inspexi; ut mirari liceat, sanctum Antistitem tam remotum a sua cathedrali ecclesia locum præ ceteris emi voluisse, nisi forte id fecerit, ut apostolicis laboribus eam regionem exculturus, opportunum sibi compararet hospitium; sive quemadmodum insinuat Meichelbeckius, quia locus iste extra Pilitrudis aliorumque invidiam positus erat atque in futuros, quos forsitan præsagiebat eventus, asylum poterat præbere, uti postea revera factum est.

[54] Aribo verbis num. 51 recitatis diserte affirmat, [Ubi & quale fuerit templum,] S. Corbinianum habitaculum sibi, sanctis vero Valentino & Zenoni basilicam ædificasse. Mabillonius in Actis existimavit, eam ecclesiam in castro Frisingensi ab ipso conditam fuisse: sed recte observat Meichelbeckius, Aribonis verba ad Frisingam minime referenda esse, putatque vetus S. Valentini templum ab eo resuscitatum aut amplificatum fuisse. Contra Roschmannus in notitiis Mss. sustinet, templum a fundamentis omnino novum a Sancto conditum fuisse, nec alio in loco, quam in Camina. Rationem repetit ex Aribone mox laudato, cujus verba ipsi certe favent: quippe vetus S. Valentini ecclesia sita erat non in Camina, sed in castro Majensi. Deinde inquirens in istud templum a Sancto exstructum, opinatur id ipsum esse, quod inter duos rivulos Finalem ac Timonem, quem ipse Ponalem vocat, hodiedum exstat, & ad Frisingensem episcopatum etiamnum pertinet. Fatetur tamen, istud non SS. Valentino ac Zenoni, sed S. Mauritio ejusque Sociis sacrum esse & jam olim fuisse; ut constare asserit ex authographis litteris indulgentiarum ab Henrico Brixinensi episcopo anno 1291 datis & a se consultis.

[55] [a Corbiniano SS. Valentino & Zenoni] Addit præterea, nullum in eo superesse vestigium SS. Valentini & Zenonis, si solam perangustam & longiusculam fenestellam excipias, ad quam duo episcopi depicti antiquo penicillo cernuntur. Tales autem fenestellas, prosequitur, plerumque unam tantum, picturasque in antiquissimis per Vallem præcipue Venustam templis, tamquam certum antiquitatis testimonium ante annum notavi in tribus templis Malsii …, quarum exordium nescitur, & ego antiquiores in tota regione non vidi. Ex his tandem sic concludit: Plane nisi in vicinia Majensi inter Finalem & Ponalem sita hæc esset ecclesia, & vel sola in tota diœcesi (Brixinensi opinor) ad Frisingensem pertineret episcopatum (hodie ad capitulum ibi S. Andreæ, ut R. D. parochus, ab hoc capitulo institutus, mihi anno MDCCXXXVI oretenus retulit) & nisi curtes quatuor & dimidia in Passyria huc censum solverent, ac locus ipse seu quindecim in hoc curtes Frisingensi ecclesiæ quotannis sexaginta urnas musti penderent, & alia insuper divo Valentino sacra in omni non adsit vicinia, nec nominis reliquiæ id suaderent, de Camina hac sancti Præsulis nostri dubio locus esse posset non immerito. In sua igitur hac Camina, loco secreto & pervio absque habitatoris tramite, basilicam ædificavit S. Corbinianus divo Valentino, episcopo & apostolo nostro, & quidem, ut puto, e fundamentis.

[56] [conditum vel restauratum.] Hæc laudatus Roschmannus; quibus omnino probabile fit, ecclesiam SS. Valentino & Zenoni in loco Camina a S. Corbiniano a fundamentis conditam fuisse: at quominus id pro certo habeam, faciunt sequentia. Camina, teste Aribone & adstipulante Roschmanno, vicina erat ecclesiæ S. Valentini in castro Majensi exstructæ: commode igitur verba num. 51 relata de ecclesia in vicino castro restaurata amplificatave interpretari possumus. Secundo Caminam Sanctus sibi comparare studuit, in eaque habitaculum sibi construere, propter vicinitatem sancti & beati Valentini ecclesiæ, non alia utique de causa, quam ut ea uteretur ad effundendas Deo preces apud istius sancti episcopi tumulum, juxta quem etiam voluit sepeliri. Quod si ita est, cur, quæso, mox aliud in eo loco templum condidisset? Tertio denique ecclesia ab ipso laudata, jam a seculo XIII SS. Mauritio & Sociis sacra, nullum SS. Valentini ac Zenonis vestigium retinet: potuit igitur in illorum martyrum gloriam post Corbiniani tempora ædificari: antiquæ vero picturæ cum Sanctorum, quos exhibent, nomina non præferant, nihil certi docent, ac forsan ipsum S. Corbinianum, in Camina olim hospitatum, per unam earum pia postmodum expressit posteritas. Verum hæc eruditis Tyroliis examinanda relinquo.

[57] Non diu post, quantum apparet, sanctus Antistes aliud præterea prædium ecclesiæ S. Mariæ Frisingensi, [Aliud prædium ex eleemosynis] in qua cathedram jam fixerat, persoluto pretio, a Grimoaldo duce emit, Chorzes vocitatum. Surius, Mabillonius in Actis & Marcus Velserus Chories legunt, sed perperam, aiunt Meichelbeckius & Roschmannus: in Henrici Aucupis diplomate Chorzes vocari, vidimus num. 52. Locus hic situs est in Valle Venusta, & adhuc hodie Cortsch vocatur, sex circiter horis Majis & Merania distans, inquit mox laudatus geographus. Hoc autem prædium fuerat cujusdam viduæ, Faustæ nomine, quæ divisa binis filiabus suis hereditate, partem, quam sibi servaverat, ea lege Grimoaldo legaverat, ut dum ipsa viveret, eam tueretur. Itaque defuncta Fausta, Corbinianus (verba Aribonis sunt) dedit Grimoaldo principi nongentos auri solidos, quos ei dudum Pippinus Major-domus Francorumque princeps in suam largitus est elymosinam, & comparavit hoc ipsum in Chorzes, & ambo pariter postea, idem beatus Corbinianus & Grimoaldus princeps, tradiderunt hoc Deo & sanctæ Mariæ ad prædictam ecclesiam in castro Frisingense, ubi tunc beatus Corbinianus cathedram tenuit pontificalem.

[58] Meichelbeckius existimat, summam istam pecuniæ non a solo Pippino acceptam fuisse, [sibi datis comparat.] sed ex muneribus, tum ab ipso Pippino in Gallia, tum in Norico atque Italia Sancto collatis coaluisse. Nec immerito; nam cap. 3 dicuntur Theodo & Grimoaldus, & cap. 4 Longobardorum rex multa ei dona dedisse. Rursum eodem capite præter munera a rege oblata, ducentos solidos a quadam vidua, aliosque ducentos solidos auri ab Husingo comite accepisse narratur. Unde mirum videri non debet, quod sancto Præsuli tanta pecuniæ summa ad prædictum prædium coëmendum suppeteret. Ceterum in diplomate Henrici Aucupis num. 52 citato, inter loca a S. Corbiniano empta Chorzes etiam recensetur.

§ VI. Grimoaldum corripit: in montem S. Stephani commigrat, in quo fontem elicit, olim ac hodiedum celebrem.

[Grimoaldo mire succenset,] Hucusque res ex sententia sancti Antistitis fluxerant & episcopatus Frisingensis primordia, Grimoaldo fautore, felicia incrementa capiebant, cum Pilitrudis omnia susdeque vertere conata est. Dolebat scilicet lasciva mulier, quod S. Corbiniani opera ab incestuoso ducis thalamo sejuncta viveret, ideoque omnem occasionem aucupabatur, ut invisum sibi Monitorem, velut altera Herodias e medio tolleret. Accidit autem, ut prandente in aula Corbiniano, Grimoaldus panem e mensa cani projiceret: at Episcopus non ferens, cibum signo Crucis de more a se lustratum, cani porrigi, ut erat contra vitia ad irascendum facilis, teste Aribone, rari zeli exemplo, mensam, cui accumbebant, impulsu pedis evertit, aulaque excedens minatus est, se communes cum duce cibos imposterum non sumpturum.

[60] [eique, frustra frendente Pilitrude, reconciliatur.] Hæc Pilitrudi visa est apta Sanctum criminandi occasio. Hoc facto, inquit Aribo, mulier de morte Viri Dei cœpit tractare, invidiæ facibus succensa, eo quod a viri inlicito sui concubitu per verbum Viri Dei fuerat alienata, incessanterque in aures viri sui invidiæ & odii fomitem ministravit contra Virum Dei. Dixit etiam, ob principis despectum hoc egisse Episcopum; nihil aliud dignum Episcopum esse, nifi mortis reum. Nihil tamen mulieris dicteria valuerunt: dux quippe sancti Præsulis zelum æqui bonique consulens, eum precibus muneribusque placavit, reduxitque ad prandium, & ut prius familiariter usus est. Interim Corbinianus episcopatui fundando intentus nova prædia acquisivit. Quæ tamen hæc fuerint, non tradidit biographus, qui tantum ait: Cœperuntque Viri Dei divitiæ, quas non amaverat, crescere cottidie & loca augescere.

[61] [Ædem sibi in monte S. Stephani exstruit,] Post hæc subdit biographus miraculum in sacello S. Stephani factum, prodigiosam scilicet lucem, cælestemque melodiam a Sancti clericis, dum ipse ægrotabat, perceptam; quod ipsi mentem injecit, habitaculum sibi juxta illud exstruendi, ibidemque cum suis imposterum commorandi. Sita est hæc ecclesia in jugo alterius montis, qui Frisingæ adjacet, & vernacule Weihen-Stephan, Latine Mons S. Stephani appellatur, ut num. 49 ostensum est. Meichelbeckius § 9 Vitæ dubitat, an rerum gestarum ordo apud Aribonem hic nonnihil turbatus non sit; quia Sanctus in monte Frisingensi habitasse dicitur, antequam in montem S. Stephani commigraret. Hoc dubium ipsi movent quidam codices Frisingenses, inter quos Chronicon quoddam hæc habet: Tunc secum accepit Fratres ex monte Weihen-Stephan ad montem cathedralem Frisingam & ibi cum Fratribus secundum Regulam S. Benedicti monastice & religiose vixit. Suspicatur itaque laudatus historiographus, Corbinianum primum in monte S. Stephani habitasse, indeque ad montem S. Mariæ secessisse cum suis. Quamquam autem in re dubia nil certi statuere malit, observat tamen, sibi non apparere rationem, cur S. Corbinianus, si montem S. Mariæ semel incolere cœpit, eum posthac deseruerit. & alterum S. Stephani elegerit, eoque rursus abdicato, ad B. Virginem migraverit.

[62] [in eamque cum suis migrat:] Mihi vero minime dubium est ex Aribone, quin Sanctus primum habitaverit in monte S. Mariæ ac deinde in monte S. Stephani, ut caput 5 Vitæ consulenti patebit. Ibi enim dicitur: Cum quodam die in episcopio consedisset, molestia corporis illum concussit, ita ut more solito in vicinum montem ad oratorium beati Stephani martyris venire nequiverat, matutinas Deo persolvere laudes, clerum suscitans illuc ire præcipiens *. Tum subdit miraculum, quod in ea sacra æde contigit, structamque ibidem ædiculam, in quam Sanctus commigravit. Causa igitur mutandi domicilii fuit istud prodigium, cujus cum particeps esse non potuisset Corbinianus, in alio monte adversa valetudine præpeditus, ædem ibi exstrui voluit, sive quia locum illum Deo gratum eo signo cognovisset, sive ut cælesti favore, si imposterum simile quid contingeret, ipse quoque frueretur. Nec est, cur rerum seriem apud biographum perturbatam suspicemur propter laudata Chronica, quæ certe ex hoc potius, quam hic ex ipsis corrigenda sunt. Vide dicta num. 26. Denique quæ postremo loco observat historicus Frisingensis, nihil urgent: nam ubi, quæso, docet Aribo, Corbinianum ex S. Stephani in S. Mariæ montem domicilium mutasse? An quod episcopalem cathedram in posteriori monte ad mortem usque tenuerit? Sed nihil obstat, quo minus in tam vicino monte habitans, sedem in ecclesia S. Mariæ haberet. Nunc ad biographi narrationem redeamus.

[63] Incommode sane accidebat Sancti ministris, quod in S. Stephani monte domesticis usibus nulla aqua suppeteret, [in eodem monte fontem elicit: de quo] quam propterea ex Mosaco fluvio, qui ad ejusdem radices labitur, quotidiano labore, non sine obmurmuratione haurire cogebantur. Cui malo ut occurreret Corbinianus, quadam die diluculo consurgens, ait biographus, solus montis latera circumiens, in plaga Meridiana ad orationem se humo prostravit: qua completa, baculum, quo sustentabatur, in terram defixit; cumque paululum perfodisset, tantaque * mox ex eadem fovea aquarum emanavit habundantia, ut ad totius cellulæ ministerium sufficiebat *, ita ut ad usque ima montis defluxerat *, & eo vivente numquam defuerat *. In editione Suriana subditur: Cum autem Vir Dei obiisset, & ejus corpus a nobis ablatum fuisset, per quadraginta annos sine aqua humus arida permansit: eo a nobis iterum adducto, pristinam abundantiam aquarum fons ipse ministrabat. Huic nostræ adsertioni fons ipse intuentium oculis testimonium præbet. Sed ad historiæ narrationem redeamus.

[64] In hæc verba, quæ in codice, quo ipse usus est, [in editione Surii & codice Andecensi] absunt, Meichelbeckius § IV in Aribone sic scribit: Id ipsum habet Andecensis codex, quamvis non iisdem verbis: in vetustiori codice Benedicto-Burano omittitur illa narratio: unde suspicamur, hic iterum intervenisse interpolatorem, qui equidem rem veram scripsit (fontem enim illum hodieque manare aquas saluberrimas, oculis cernimus) sed tamen Aribonis historiæ aliquid superaddidisse convincitur. Hæc ipse, quæ paululum examinanda sunt. Prædicta narratio de interpolatione suspecta esse non debet ex eo, quod aliis verbis in Andecensi codice legatur, quam apud Surium: potuit enim hic (ut omnino est verisimile) stylum mutasse, atque adeo verborum variatio non vetustis codicibus, aut eorum interpolatori, sed Surio adscribenda videtur, Præterea ad interpolationis suspicionem amovendam facit ipse codex Benedictoburanus, in quo dum verbis num. 63 recitatis dicitur: fons ille eo vivente numquam defuerat, suspicio oritur, quod eo mortuo defuerit, ut in Suriano ac Andecensi codice legitur. Non video igitur, cur potius hos interpolationis, quam Benedictoburanum luxati textus arguamus.

[65] Magis miror, laudatum Benedictinum istud exarescentis ac rursum scaturientis fontis prodigium pro vero admittere, [quoddam prodigium narratur.] licet Aribonis historiæ ab interpolatore additum velit. Nam quid causæ esse dicemus, quod Aribo tam memorabile prodigium, quo facta a se S. Corbiniani translatio divinitus approbata fuisset, quodque ipse utique ignorare non poterat, quasi de industria siluisset, qui tamen reserendis mirabilibus ubique totus intentus est? Mihi sane hoc prodigium vel fictum apparet, vel si verum est, ab Aribone traditum & in Benedictoburano codice amanuensis vitio prætermissum videtur. Oppugnat quidem eumdem etiam locum ex eo, quod inter abductum reductumque Sancti corpus quadraginta anni intercessisse ibidem dicantur; verum id nihil obesse, num. 92 ostendemus.

[66] [Fons exsiccatus rursum scaturit.] In Chronico Weichen-Stephanensi, teste eodem scriptore in Actis Aribonis § 4, simile quid dicitur de exsiccata redditaque fontis scaturigine; subditurque subsecutis temporibus aquam semel iterumque defuisse propter malitiam hominum, qui turpitudinem suam illic exercere non formidabant. Deinde post versus aliquot ex antiquo carmine depromptos, auctor Chronici concludit in hunc modum: Rursus itaque supplicibus Christiadarum votis largifluæ aquæ ibi manare cœperunt, ut homines fontem hunc sola Dei clementia & beati Corbiniani meritis, sibi esse concessum, intelligerent. Cessent igitur ibi sordes & turpia dicta, & solum honestus & necessarius quæratur aquarum usus. Exstat in sæpe laudata Frisingensi historia vetus illud carmen, ex codice Andecensi editum, ex quo, quæ huc spectant, sequentia lectori exhibeo.

[67]

Mons ergo, cujus supra caput eminet aula [Vetus carmen de eodem salubri fonte]
      se multum Australi climate præcipitat.
Cetera planitie descendere constat aperta,
      quam bene scandentis ungula pulsat equi.
Inde supercilio clivi, quod vergit ad Austros,
      elicitur profluis unda means scatebris.
Haut natura loci profudit origine fontem
      illum, haut tenuis fistula ducit aquas.
Corbinianus eum, Christi de munere præsul,
      jussit inexhaustas fundere semper aquas.
Ardebant omnes uti novitate liquoris,
      gaudebantque frui munere, credo, Dei.
Pluribus inde salus potantibus hausta cucurrit,
      fert ut fama, fuit cum cito pulsa febris.
Vena salutiferas donare creata medellas *,
      sueverat & morbos fonte fugare suo.
Sed quid avaritia non cogis sulfure fervens
      mortales, cujus libera pestis eris?
Munera quapropter Domini manifesta maligni
      vendere temptantes *, his caruere bonis.

[68]

Cum cepere canum ad pastum irreverenter abuti [exarescente]
      limpha, quam Dominus Christicolis dederat:
Amisere simul; sicco nec gurgite tranat
      gutta, nec arentem stilla respergit humum.
Transactis ergo post tempora plura diebus,
      concessas quondam plebs sitiebat aquas.
Accendunt animos in vota, precesque retexunt;
      ipse fatigatur voce polus querula.
Jejunant itaque & tridui statione peracta,
      queritur * admotis forte locus crucibus.
Affuit & cambutta Patris, quam suspicit arca
      ejus pendentem, desuper ossa fovens.
Hac freti clerus, plebs, innuptæque puellæ
      assunt & Christum supplice voce rogant.
Explorant baculo fossam, tum scindere temptant,
      tempore sed lusit error eos modico:
Noster Udalbaldus donec memor ecce negati,
      istic fontis, ait, rivus erat profluus.
Instant ergo viri, certatim terra cavernis
      egeritur rastro, viva vocatur aqua.

[69]

Fluxit, & ecce liquor salientibus exsilit undis, [& rursum scaturiente.]
      levia raucisonus temperat arva latex.
Porro liquor dulcis, potabilis unda, salubres
      haustus poscenti præbet abunda modo.
Hanc nec durat hyems, torrente nec aret ab estu *,
      nec sentit solem, nec pavet alluviem.
Monticulis illic, & qui servire beatis
      martiribus cupiunt, sufficit ille latex.
Absistant tantum sordes ac turpia dictu,
      solus honestus enim queritur usus ibi.
Hinc canis exemplum comitis monstravit haben dum
      jam dicti, quem se est fassus amasse nimis.
Perficeret siquidem placitum censorius ejus
      in summo montis vertice cum dominus;
Ille parum providus medicatas attigit escas,
      mox letale truci virus in ore fuit.
Toxica perstringunt instante venena Supremo *,
      viscus & in fibris perfurit atra lues.
Limpha nocet profutura homini, canis interit esca,
      qua rationalis fit bene pasta caro.
Idem potus ab humano pecus ore revulsit;
      unde homo nempe viget, cecidit inde canis.
Quis tibi, fare canis, vitalia lambere suasit
      pocula, quis stillam sorde piare sacram?

[70] Hæc poëta, quæ quo anno gesta sint, edicere non licet: [Scipio, quo fons excitatus est.] nam Udalbaldi nomen, ex quo solo id statui posset, inter episcopos Frisingenses aut abbates Weichen-Stephanenses non reperio. De cambutta seu scipione Sancti, quam in quærendo fonte adhibitam scribit, Meichelbeckius § 13 Vitæ sic habet: Scipio seu baculus, quo Vir Sanctus fontem illum in umbilico montis S. Stephani elicuit, tum ad perpetuam rei memoriam, tum ad venerationem publicam suspensus pependerat in cathedrali basilica haud procul a tabernaculo, in quo scilicet catholico more asservari solet Eucharistiæ Sacramentum: ast anno Christi MDLXXXI, in festo Deiparæ ab angelo salutatæ, nescitur a quo, sublatus & hucusque nondum restitutus est. Denique canis, qui salutiferi fontis potu mirabiliter exstinctus narratur, fuit comitis Timonis, ut in versibus præcedentibus, qui huc non spectant, dicitur.

[71] Crevit postmodum fontis religio, imposito ipsi sacello, [Sacellum fonti impositum splendide renovatur.] quod Matthæus Merianus in Topographia Bavariæ in montis declivo ad Meridionalem plagam, qua Monachium ac Alpes respicit, æri incisum exhibet. Verum illud, ait Meichelbeckius, annorum lapsu ruinæ proximum, pauculis abhinc, dum ista scribimus, annis reverendissimus & amplissimus D. Ildephonsus, inclyti monasterii Weihen-Stephanensis abbas, & Congregationis Benedictino-Bavaricæ præses generalis, demolitus est, & sumptibus sane ingentibus aliud splendidum, templum potius quam sacellum aut capellam, ibidem erexit, quod (die Julii XIV anni MDCCXX, ut legendum monet tom. 2, pag. 466) celsissimus ac reverendissimus princeps & episcopus Joannes Franciscus honoribus beatissimi Corbiniani festivissime consecravit. Denique de ipso fonte hodieque scaturiente in Vita Sancti § 9 scribit: Perennis etiamnum fons ille manat, manetque in singulare tum valentium, tum ægrotantium solatium.

[Annotata]

* l. præcepit.

* l. tanta

* l. sufficeret

* l. defluxerit

* l. defuerit.

* medelas

* tentantes

* quæritur

* æstu

* i. e. Deo

§ VII. Insidias impiæ Pilitrudis evadens, fugit Majas: quo anno Grimoaldi domus excidium a Sancto prædictum contigerit: Sancti reditus Frisingam, mors & statura.

[Sanctus insidias Pilitrudis evadens,] Reliquimus Corbinianum fundando stabiliendoque episcopatu suo occupatum & felici rerum successu utentum; nunc reliqua expediamus. Aribo, qui de mirabilibus Sancti gestis posteritati commendandis in scribenda Vita pene unice fuit solicitus, post conditam in monte S. Stephani ædem, mox Sancti fugam, fugam, fugiendique causam enarrat. Corbinianus præstigiatricem quamdam mulierculam, quæ Pilitrudis filium nefario carmine a se sanatum gloriabatur, forte obviam habens, eam mirabili sane zeli exemplo pugnis probe mulctatam, donis, quæ in mercedem impietatis acceperat, spoliarat, in pauperes erogandis. His intellectis, Pilitrudis pene in furorem acta, quam dudum animo conceperat, sancti Præsulis cædem cuidam Nino committit, clam Grimoaldo patrandam. Neque dubium est, quin scelus ex mulieris votis successurum fuisset, nisi Corbinianus a pio quodam viro per Erimbertum fratrem suum admonitus, intempestæ noctis silentio sese ad aliam villam recepisset, ut cap. 5 lector pluribus reperiet.

[73] [fugit Majas, ubi Grimoaldi & Pilitrudis pœnas prædicit.] Turbatis in hunc modum rebus, Corbinianus ad Majense castrum confugit, indeque per quemdam e suis Grimoaldum de instanti nece & proxima impiæ Pilitrudis pœna commonuit. Incertum est, an dux cum incesta sua olim pellice ad vomitum clanculum rediisset: videtur tamen hæc majori, quam par erat, apud ipsum auctoritate valuisse; tum quod tantum nefas, inscio principe, impune attentaverit, tum quod Corbinianus ab eo multis precibus per legatos revocatus, non sit ausus redire, dictitans, se Jezabelis, pessimæ mulieris, insidias oportere cavere. Porro Majense castrum, quod prius Grimoaldi fuisse vidimus, quodque sub mortem Corbiniani Longobardis parebat, jam in horum potestate fuisse, verisimile est, dum ille eo perfugeret: alioquin enim nec a Pilitrudis insidiis ibi tuto degere licuisset, nec Grimoaldi preces asspernari; quippe qui eum a Majensibus præsidiariis ad se adducendum potuisset curare, ut olim fecerat, cum Sanctus Roma reversus, idem castrum intrasset. At nihil timendum erat a Longobardis, quorum rex Luitprandus eum ante aliquot annos perbenigne exceperat & donis etiam cumularat.

[74] [Excidium domus Grimoaldinæ,] De rebus in hoc spontaneo exsilio a Sancto gestis silet biographus, qui mox Grimoaldi domus excidium subnectit his verbis: Sed talibus insidiis qualis foret secuta vindicta, silentio non est premendum. Præfatus etiam puer, quem nefando carmine, ut diximus, machinis diaboli mulier præcantabat, rebus excessit humanis, eoque mortuo Grimoaldus ab insidiatoribus interfectus est. Prædictus vero Nino, qui in necem Episcopi collegium fecit, probrosa morte vitam finivit, qui cum ventrem purgare sedebat, lancea percussus interiit. Ad ultimum vero Pilitrud prænotata mulier Carolum in Gallias sequebatur, pro meritis suis ab eodem repudiata, omnem honorem & gloriam perdidit, propriisque exuta substantiis, novissime nihil, nisi unum asellum ad subvectionem possidens, in Italiam pergens, vitam finivit, natique, qui prodebant * utero, cum multa tribulatione regno privati, vitalem amiserunt flatum. Qua occasione, quave de causa Grimoaldus interfectus fuerit, veteres non tradiderunt; e recentioribus vero aliqui divinant cum Aventino, eum in bello, ceteris incognito, contra Theodoperti patrui sui filios & Luitprandum Longobardorum regem suscepto cecidisse. Ceterum domestici Annales, inquit Velserus lib. 4 Rerum Boicarum, Grimoaldi mortem in annum septingentesimum sive octavum sive nonum referunt: addendum puto vigesimum, ut in margine notatur. Velserum secutus est Joannes Adlzreitterus in Annalibus Boicæ gentis, parte 1, lib. 7, num. 19, ubi ait: Grimoaldi mortem Annales referunt ad annum DCCXXVIII.

[75] At Grimoaldi mortem aliquot annos citius contigisse, [quod in expeditione Caroli Martelli] cum Cointio, Pagio, Eccardo, & Hansizio mihi persuasum habeo. Manifestum enim est ex Aribonis relatione, Pilitrudem non nisi post ducis cædem in Gallias abductam fuisse, cum post illius ac Nini interitum subdat: Ad ultimum vero Pilitrud prænotata mulier Carolum in Gallias sequebatur &c. Neque dubium est, quin de eadem Pilitrudis captivitate agat Continuator Fredegarii, dum ait: Succiduis diebus, evoluto anni circulo (Carolus Martellus) coadunata agminum multitudine, Rhenum fluvium transiit, Alamannos & Suavos lustrat, usque Danubium peraccessit, illoque transmeato, fines Baioarienses occupavit. Subacta regione illa, thesauris multis cum matrona quadam nomine Pilitrude & nepte sua Sonichilde regreditur.

[76] Quo autem tempore hæc gesta sint, discimus ex vetustis Annalibus Tilianis & Petavianis ab anno 708 usque ad 800 deductis, [anno 725] apud Chesnium tom. 2 Scriptorum historiæ Francorum, in quibus legitur: Anno DCCXXV, quando Karolus primum fuit in Bawarios. Similiter apud eumdem alii Annales, pariter Tiliani, ab anno 708 usque ad 808 continuati habent: Anno DCCXXV Karolus primum pugnavit in Baioaria. His accedit Regino lib. 1 Chronicorum sic scribens: Carolus princeps X anno regni sui cum Baioariis pugnavit, eosque vicit: decimum autem Caroli principatus annum ex Reginonis sententia cum anno Christi 725 coincidisse, liquet ex eo, quod illum anno XXVI regni sui, & Dominicæ Incarnationis DCCXLI obiisse scribat; unde fit, ut in ejusdem calculis anno 715, quo e custodia elapsus est, principatum exorsus fit, quibus si annos decem incompletos adjunxeris, ad annum 25 pervenies, quo Boiarios ab eo devictos statuit.

[77] Hisce pariter congruit tempus emortuale Rotrudis seu Chrotrudis, [contigisse ostenditur:] primæ conjugis Caroli, cui Pilitrudis vel certe Sonichildis in thalamum successit. Quippe Annales Nazariani ab anno 707 usque ad 790 perducti apud laudatum Chesnium sic habent: DCCXXV Hrotrudis mortua. Tiliani seu Petaviani supra citati: DCCXXV quando Karolus primum fuit in Bawarios. Et Chrotrudis moritur. Ex quibus discimus, hoc ipso anno, quo Carolus Boioarios debellavit, Chrotrudem defunctam esse, in ejusque locum Pilitrudem vel Sonichildem ab eo uxorem duci potuisse. Dixi Pilitrudem vel Sonichildem: Cointius enim contendit, harum priorem Carolo numquam nuptam fuisse: quod autem ab eo repudiata apud Aribonem dicatur, id non aliter intelligendum esse, quam quod Caroli gratia exciderit, & ex aula jussa sit facescere. Sonichildem Caroli uxorem fuisse tradit Eginhardus apud eumdem Chesnium, ubi Annales suos ab anno 741 exorditur in hunc modum: Hoc anno Karolus Major-domus diem obiit, tres filios heredes relinquens, Karolomannum scilicet, Pipinum & Grifonem; quorum Grifo, qui ceteris minor natu erat, matrem habuit nomine Suanihildem. Similiter & Annalista Metensis tertium Caroli filium Gripponem vocat, quem ex Sonihilde, quam de Bavaria captivam adduxerat, habuit.

[78] [non autem anno 722 vel 723, nec 728.] Utra Rotrudi successerit, non disputo: sed ex dictis satis liquere arbitror, Pilitrudem anno 725 a Carolo Martello in Gallias abductam fuisse, atque adeo Grimoaldi cædem vel hoc ipso anno eodemque in bello, vel ut existimat Eccardus paulo ante contigisse. Quare non possum consentire Andreæ Brunnero, qui parte 1 Annalium Boicorum lib. 5 bellum istud ac Pilitrudis captivitatem anno 722 vel 723 illigat nixus, ut apparet, Annalibus Fuldensibus, qui Carolum utroque illo anno in Boioaria pugnasse, contra antiquiorum fidem perperam statuunt. Nec minus a vero aberrare videntur Joannes Adlzreitterus jam laudatus, & post hunc Meichelbeckius, dum prædictam expeditionem ad annum 728 differendam putant. Habent tamen illi faventes sibi domesticos, ut aiunt, Annales, in quibus Grimoaldi mors anno 728 signatur: favent etiam utcumque Tiliani supra citati, qui ad annum 728 secundam Caroli in Boioarios expeditionem notant his verbis: DCCXXVIII Karolus secunda vice pugnavit in Baioaria. Eam opinionem amplexus est Meichelbeckius, quia videbat, nec Brunneri sententiam, nec eam, quam nos sequimur, recte conciliari posse cum tempore adventus S. Corbiniani, quem anno 724 affixerat. Verum quæ hucusque adduximus, certiora sunt, quam ut per incertos Annales domesticos, qui cujus notæ sint, non edicunt auctores, possint infringi: ex Tilianis vero mox productis nihil habetur, quam quod Carolus eo anno ibidem rursus pugnaverit.

[79] [Corbinianus ab Hucberto duce revocatus,] Porro subactæ Boioariæ Carolus Hucbertum, alias Hugibertum, præfecit, qui sanctum Præsulem postliminio revocavit, habuitque perbenigne. Hucbertus quoque (ait Aribo) cum regnare cœperat, cum omni dulcedine & summo honore virum Dei Corbinianum episcopum ad se revocavit; quem tanto venerabatur honore, ut sanctis meritis dignus erat, eumque sibimet sacro fontis lavacro sociavit. Arnolfus a Vochburg ex comite monachus S. Emmerammi, qui sub initium seculi XI ex antiquis monasterii sui monumentis Miracula S. Emmerammi conscripsit, apud Canisium Antiq. Lect. tom. 2, de tribus ducibus, sub quibus S. Corbinianus in Boioaria floruit, lib. 1 sic scribit: Theodo vir strenuus & alacer, sub quo clarissimus Christi confessor Ruopertus cum aliis Dei servitoribus Juvavium devenit,… Is ergo dux filios habuit successores in regno, Diotpertum videlicet atque Grimaldum: post quos ducatum genti huic præbuit Hucbertus. Horum primus, ut diximus § 4, Corbinianum, cum Romam peteret, honorifice susceptum in ditione sua retinere conatus est: sub altero, cujus cædem mox retulimus, cathedram fixit Frisingæ; ad quam sub postremi præfectura reversus est.

[80] Arno episcopus Salisburgensis, in libello donationum ecclesiæ suæ factarum, [Frisingam redit.] quem anno 788 concinnavit, Hucbertum, de quo agimus, filium Theodoperti, qui Arnolfo Diotpertus dicitur, fuisse asserit: fuit igitur Grimoaldi ex fratre nepos, qui excisa vel exauctorata ipsius familia, per Carolum Martellum ducatu potitus est, & patrui exemplo edoctus, sanctum Antistitem ad episcopatum revocare curavit. Ceterum dum Aribo scribit, quod laudatus Hucbertus S. Corbinianum sibimet sacro fontis lavacro sociarit, id intelligendum puto de Baptismo non duci ipsi, sed ejusdem proli collato; neque enim verisimile est, filium Theodoberti ducis; olim S. Ruperto familiaris, & in ecclesiam Salisburgensem, teste Arnone, munifici, sine Baptismi lavacro adolevisse, aut Carolum Martellum Boioariæ ducatum homini gentili commissurum fuisse.

[81] Reliqua Sancti gesta usque ad beatum ipsius e vivis excessum biographus prætermisit: [Licentia successores eligendi, per Sanctum impetrata,] at Meichelbeckius § 12 Vitæ ad postrema ejusdem tempora refert obtentam ecclesiæ suæ licentiam, regiis litteris firmatam, post mortem suam episcopos successores libere eligendi. Laudat in hanc rem diploma Ludovici III imperatoris, seu potius Ludovici Germaniæ regis, quo his agnoscit, eam facultatem a decessoribus suis ecclesiæ Frisingensi ad preces S. Corbiniani olim concessam fuisse, & ut talem confirmat. Exstat illud totum apud laudatum historicum pag. 152 in Waltone episcopo, unde ego aliqua delibo. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Ludowicus, divina favente clementia, rex. Oportet etiam regiam dignitatem omnibus benivolam existere, præcipue tamen his, qui divinis mancipantur obsequiis. Unde notum fieri cupimus omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, præsentibus scilicet & futuris, qualiter S. Corbinianus, Frisingensis ecclesiæ episcopus, aput antecessores nostros suo interventu impetraverat plebi & familiæ suæ licentiam inter se eligendi episcopos post suæ evocationis tempus, & hujus electionis securitatem scripto regalium præceptorum firmari rogavit, suamque peticionem apud eos obtinere promeruit. Similique modo omnes pastores ejusdem sedis per ordinem penes antecessores nostros eamdem electionis securitatem usque in tempus Waltonis, dilecti episcopi nostri obtinuerunt.

[82] Tempore autem suo accidit casu, ut domus sua, [renovatur anno 906.] inibi in honore Domini & Sanctorum ejus constructa, ignium succensione combureretur, eisdem supradictis præceptis pariter combustis. His ita peractis, prædictus Walto antelibatæ sedis pontifex .. precatus est clementiam nostram, ut supradictæ familiæ & clero juxta priorem concessionem nostra authoritate assensum præberemus inter se eligendi episcopum, & priora præcepta per nostri præcepti renovationem roboraremus. Nos quoque eorum salubri consultui & petitioni libenter annuimus &c. Hujus diplomatis autographum in chartario illustrissimi collegii cathedralis illæsum etiamnum asservari asserit idem auctor: verum non Ludovico III imperatori, sed Ludovico Arnulfi imperatoris filio, Germaniæ regi, cui Boioaria parebat, attribuendum est, cui etiam recte congruunt subjectæ instrumento epochæ: Data IX Kal. Maj. anno Domini DCCCCVI. Indictione VIIII. Anno regis domini Hlodowici VII. Authenticum esse prædictum instrumentum non nego: verumtamen, si penes Frisingenses fuerit episcopum suum libere eligere, nescio; cur episcopatus ille, ipso teste Meichelbeckio, annis octo vel novem post Corbiniani obitum vacaverit, subrogato primum in ejusdem locum per S. Bonifacium Erimberto circa annum 739, ut in hujus Actis tom. 1 Junii, pag. 454 videre est.

[83] [Moritur probabilius anno 730.] Quo anno Sanctus ad laborum suorum mercedem evocatus fuerit, non docet Aribo. Vitus Arnpekhius in Chronico Boioariorum lib. 2, cap. 18 de eo sic divinat: Veniente autem die Nativitatis Mariæ, Deo spiritum reddidit anno, ut puto, Christi DCCXXXV, vel quasi. Ab hujus calculo nonnihil discedit Marcus Velserus lib. 4 Rerum Boicarum, ubi ait: Annum septingensimum tricesimum Annales numerant. Eumdem etiam signant tres catalogi episcoporum Frisingensium, inquit Meichelbeckius, qui licet addat, alibi annum 732 notari, Velseri aliorumque sententiæ, quæ communis est, subscribit, & nos quoque eamdem amplectimur: fatemur tamen id non adeo certum esse, ut uno aut altero anno citius statui non possit: at ultra 730 probabilius differri non posse, apparebit § sequenti, ubi ostendemus, probabile esse, Sancti corpus quadragesimo ab obitu anno Majis relatum fuisse Frisingam, ubi anno 770 jam quiescebat, & forte uno aut altero anno jam quieverat. Ceterum dies emortualis, quem biographus pariter non expressit, in tabulis Frisingensibus & Martyrologiis VIII Septembris assignatur. Ex dictis autem consequens fit, S. Corbinianum probabilius obiisse anno circiter 21 a collato sibi per Constantinum Pontificem episcopatu, a fixa vero Frisingæ cathedra anno circiter 13; quamquam neutrum certo determinari possit, ut per decursum non semel monuimus. At certe audiendus non est Hundius, dum tom. 1 Metropolis Salisburgensis, in episcopis Frisingensibus, omnia confundens, Sanctum quidem anno 730 defunctum fuisse insinuat, sed tamen viginti annos in episcopatu Frisingensi adscribit, quos melius ab episcopali ordinatione repetiisset.

[84] [Sancti ætas & statura.] De suprema Sancti ætate ita disserit sæpe laudatus historicus Frisingensis § 13 Vitæ; Certum est, Erimbertum, Corbiniani fratrem, qui ipsi in episcopatum successit, eo fuisse natu majorem: cum enim narret Aribo, Corbiniano nondum nato, Waldekisum patrem rebus humanis excessisse, necessum est fateri, Erimbertum ante Corbinianum natum fuisse; nisi fingamus, Corbinianam matrem ad secundas nuptias convolasse: ast fingere historicorum non est. Et quoniam Erimbertus primum post novendecim ab obitu Corbiniani annos e vivis ereptus est, … cogimur asserere, Corbinianum ad provectam ætatem non pervenisse, ac forte annum ætatis quinquagesimum non superasse, neque ante annum Christi DCLXXX orbi natum fuisse. Probabilis quidem est hæc observatio, sed non evincens: nam licet Erimbertus ab Aribone non dicatur ex secundis Corbinianæ nuptiis genitus, id tamen certum non est. Neque video, cur dicendus sit fingere, qui dubitat de eo, quod facile potuit fieri & frequenter factum est. De statura sancti Præsulis idem scriptor hæc addit: Statura corporis non fuisse adeo procerum, ex sacris ejus lipsanis metimur: & licet ossa a justa viri statura non admodum deficiant, sacri certe capitis moles plane magna non est: ita ipse.

[Annotata]

* prodibant

§ VIII. Corpus primum Frisingæ sepultum, transfertur Majas, deinde Frisingam reducitur: templi Majensis, in quo Sanctus humatus fuit, hodiernus status.

[Corpus post 30 dies Majas transfertur:] Corbinianus instantis sibi mortis præscius suis mandaverat, ut corpus suum Majis apud S. Valentinum, quem præcipuo cultu tempore episcopatus sui fuerat prosecutus, sepelirent. Quia vero id temporis in Majensi castro dominabantur Longobardi, fratrem suum Erimbertum octavo ante mortem die ad eorum regem Luitprandum delegavit, ut regium ipsius consensum flagitaret. Deinde, appropinquante extrema vitæ die, alium e suis ad Hucbertum Boioariæ ducem direxit, qui ipsius mortem nuntiaret, simulque posceret, ut funus Majas transferri permitteret. Dum hæc aguntur, sanctus Antistes moritur, & a clero suo in beatæ Dei Genitricis Mariæ ecclesia, in qua cathedram tenuerat, Frisingæ tumulatur. At mox patuit, invito Sancto id agi: quippe continuo immissa divinitus procella non interruptos triginta dies ac totidem noctes Frisingenses vexavit, donec accepto Hucberti ducis responso, sacrum corpus non sine miraculis Majas transtulerunt, ubi apud S. Valentini exuvias honorifice collocatum est, quemadmodum cap. 6 latius enarratur.

[86] In eo castro quievit usque ad tempora ducis Thassilonis & Aribonis episcopatum, [& inde Frisingam post translationem S. Valentini,] quorum opera Frisingam solemniter translatum est. Translationem illam ab eodem Aribone mandatam litteris cap. 7 Vitæ recudemus, ad quod lectorem remittimus: hic vero ea tantummodo examinabimus, quæ ad illius elucidationem spectare arbitrati sumus. Longobardi, quibus Majæ parebant, corpus S. Valentini Tridentum avexerant, indeque Pataviam a Thassilone Boiorum duce fuerat translatum. Hinc Ariboni, Frisingensi episcopo, injecta mens est de S. Corbiniani sacris exuviis ad sedem suam reducendis: quippe S. Valentini corpore, ob cujus præsentiam sanctus Episcopus Majense castrum in sepulturam elegerat, inde sublato, merito judicavit, se postremæ Sancti voluntati minime refragaturum, si eum suæ quoque sedi restitueret. Movebat præterea antistitis animam, quod sanctus sui episcopatus Fundator sine honore debito & absque sancto illic jaceret officio. Itaque collecto episcoporum suorumque concilio, & assentiente Thassilone, rem feliciter exsecutus est. Errat porro Bailletus, dum ad VIII Septembris utriusque Sancti translationes confundens, scribit, S. Corbiniani corpus a Longobardis Tridentum translatum fuisse, & inde ab Aribone Frisingam.

[87] Translationis annum non secus atque emortualem biographus prætermisit; [in cujus anno errat Breviarium Passaviense.] verumtamen diserte docet, eam post S. Valentini exuvias Pataviam delatas contigisse. Breviarium proprium diœcesis Passaviensis, Monachiensibus typis anno 1608 excusum de sancti antistitis sui translatione ad diem IV Augusti lectionem IV recitat in hunc modum: Sancti Valentini episcopi corpus cum aliquot annis in Maiensi castro humatum in pace quievisset, tandem circa annum Domini septingentesimum vigesimum tertium a Luitbrando Longobardorum rege Tridentum deductum est, quod postmodum Tassilo, Bavariæ dux, Utilonis filius, pridie Nonas Augusti circa annum Domini septingentesimum septuagesimum septimum Passavium honorifice deportari atque inter duos muros ante fores ecclesiæ beati Stephani protomartyris, ubi episcopi sedes est, deponi fecit. Hæc si vera sint, jam mortem S. Corbiniani, qui juxta S. Valentini corpus Majis sepultus fuit, ante annum 723 figere, corporis vero, de qua agimus, ad Frisingenses reductionem post annum 777 differre oportebit. Verum id utrumque falsum esse, ex dictis dicendisque manifestum est; quare in translationis tempus aliunde investigandum est.

[88] [Sententia Meichelbeckii] In codice Andecensi & in eo, quo usus est Surius, quadraginta anni inter utramque S. Corbiniani translationem elapsi dicuntur. Sed is locus de interpolatione suspectus est Meichelbeckio, tum quia verba illa in codice Benedictoburano disiderantur (de quo vide num. 63 & seqq.) tum quod hinc sequeretur, Sancti corpus primum anno 770 reductum fuisse Frisingam, cum tamen illud anno 769 ibidem jam quievisse contendat ex duobus instrumentis sub Aribone confectis, quæ parte 2 tomi 1 integra recenset. Primum continet traditionem Sikifridi factam ad sepulchrum sancti Corbiniani confessoris Christi, in loco Frigisingas, ubi ipse pretiosus in corpore humatus esse cernitur. Ad calcem subjiciuntur sequentes notæ chronologicæ: Actum est hæc * in VI Kalendas Martias, anno regni gloriosi Tassiloni ducis XXII. Alterum est donatio Adalperhti notata: In XI Kalend. Majas anno gloriosissimi Tassiloni ducis XXII, Indict. VIII, in qua similiter dicitur: Transfundo ad domum episcopalem in loco situm *, quod * nominatur Frigisinga, ubi honor sanctæ Mariæ celebratur, seu sanctus Corbinianus requiescit in corpore.

[89] [de tempore posterioris translationis] Utroque instrumento annum Christi 769 designari putat, quia annum quintum principatus Thassilonis cum primo regni Pippini connectit, atque ita ejusdem ducis annum 22 perducit ad Christi 769. Id vero ostendere nititur ex antiquo instrumento Timonis, quod exstare ait in vetustissimo Traditionum ejusdem ecclesiæ codice, atque hasce præferre notas chronologicas: Anno secundo regnante excellentissimo Pippino rege, quando domnus Apostolicus in partibus Galliæ venerat, anno sexto regni Tassilonis, electissimi ducis, VIII Kal. Julii. Quæres modo, lector, subdit historicus, quis sit annus, quo domnus Apostolicus, nempe Stephanus II (aliis III) in Galliam venerit? Respondet Baronius, id contigisse anno Christi DCCLIII; & post Baronium idipsum Pagius asseverat. Recte: ergo annus Christi DCCLIII fuit Pippini secundus, Thassilonis sextus. Hæc ille: at mihi locus iste vitiosus apparet, legendumque annum tertium Pippini pro anno secundo, atque adeo instrumentum istud ad annum 754 pertinere.

[90] [nixa antiquis monumentis, quæ probant,] Ratio cur ita sentiam, est, quod licet Stephanus anno 753 in Galliam profectus fuerit, id tamen factum non sit, nisi sub ejusdem anni finem & initium subsecuti, ut etiam docent laudati Baronius & Pagius. Nam, teste Anastasio bibliothecario, Roma egressus est decimo quarto die mensis Octobris, Indictione septima, id est anno 753. In itinere Aistulfum Longobardorum regem Papiæ convenit, & quintadecima die mensis Novembris prædictæ septimæ Indictionis a civitate Papia movens, suum in Franciam profectus est iter. Denique in Agaunensi S. Mauritii monasterio aliquantulum moratus, ad Pippinum regem progressus est, ab eoque honorifice susceptus, ad Pontigonense palatium est deductus sexta Januarii mensis die in Apparitione Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi sacratissima solemnitate, anno utique 754. Jam vero cum laudatum instrumentum signatum sit VIII Kal. Julii anni, quando domnus Apostolicus in partibus Galliæ venerat, non potest ad annum 753 spectare, cujus scilicet mense Junio Stephanus nondum Roma excesserat; sed ad annum 754, sub cujus initium a Pippino fuerat exceptus. Porro VIII Kalendas Julii anni 754 currebat Pippini annus tertius, sive ipsius regni exordium a mense Martio, sive a Kalendis Maii anni 752 repetatur.

[91] Ex his conficitur, annum sextum Thassilonis, si producto instrumento standum sit, [eam ante 24 Februarii anno 770 contigisse.] etiam in cursu fuisse VIII Kalendas Julias anni 754. Unde ulterius deducitur, traditionis Sikifridi & Adalperhti num. 88 memoratas, quarum prima VI Kalendas Martias, altera XI Kalend. Majas, utraque anno 22 Thassilonis signatur, factas esse non anno 769 sed 770, cujus mensibus Februario & Aprili currere debuit annus 22 prædicti ducis, si recte se habeat instrumentum Timonis. Nolo equidem in annos Thassilonis hic inquirere, de quibus videri potest Mechelbeckius tom. 1 parte 1, pag. 42 & seqq.: id unum volo, ex illo Timonis instrumento, qualecumque sit, potius erui traditiones Sikifridi & Adalperhti ad annum Christi 770 spectare, quem etiam manifeste indicat Indictio VIII, quæ posteriori adscripta est, quæque mense Aprili anni 769 nondum inchoata erat. Itaque ex allatis monumentis id unum hucusque habemus, translationem ante XXIV Februarii anni 770 peractam fuisse; sed quamdiu ante, non liquet.

[92] Marcus Hansizius Germaniæ sacræ tom. 1, [Probabilius facta est 20 Novembris anni 769.] pag. 136 sententiam Meichelbeckii paulo aliter intellexit, atque ita interpretatus est. Celebratur, inquit, Translatio S. Corbiniani juxta antiquum Kalendarium Pataviense, anno MDXXII Venetiis excusum, quod ad manum habeo, die XX Novembris. Deinde productis Sikifridi & Adalperhti instrumentis, quæ ipse quoque ad annum 770 refert, sic concludit: Ex quibus recte arguit eruditissimus ejusdem historiæ scriptor (Meichelbeckius) corpus S. Corbiniani jam anno DCCLXIX jacuisse Frisingæ, scilicet a mense Novembri. Verum ea non est mens Meichelbeckii, ut examinanti patebit; ipsa autem Hansizii observatio, licet certa non sit, probabilis tamen est. Etenim in antiquiori Breviario Passaviensi anno 1505, Venetiis pariter impresso, eadem die XX Novembris Translatio recolitur; idem fit in pluribus aliis, quæ sequenti § recensebimus. Jam vero ex codice Suriano, Andecensi, aliisque habemus, translationem contigisse anno a Sancti morte quadragesimo: qui, si annos incompletos sumamus, currebat XX Novembris anni 769, secundum communiorem sententiam, quæ Sanctum VIII Septembris anni 730 obiisse statuit. Verumtamen cum tam annus emortualis, quam prædicta annorum intercapedo non sint omnino certa, incertum quoque est, an ea translatio uno alterove anno citius non contigerit, quamvis post annum 769 statui non possit.

[93] [Hodiernus templi S. Valentini] Monent me sæpe laudati Antonii Roschmanni Mss. notitiæ, ut aliquid de Majensis castri interitu & hodierno S. Valentini ecclesiæ statu adjungam. Ait itaque, vicinum Majis arenosum montem diuturnis imbribus solutum os cujusdam amnis opplevisse; quo factum, ut (verba Roschmanni sunt) immensa aquarum vi ultra horæ spatium retenta, ac tandem ruptis claustris cum monte sabuloso protrusa, erumpens totam urbem Magiensem contumulaverit, ac fœdissimis oppleverit ruinis. Quod intuenti perspicuum fit, accedente præcipue incolarum omnem fidem faciente narratione, & jam interea iterum anno MCCCXXII renovata clade. Utriusque cladis tristes reliquias prolixo sermone exponit, colligitque ex anonymo seculi XIII scriptore, earum primam inter annos 769 & 1250 contigisse.

[94] [sanctique Corbintani sepulcri status Majis.] Post multa de S. Valentini ecclesia ita prosequitur: Communem tamen hunc, quem diximus interitum, seu Numinis providentia, seu ipso loci situ, evasit celeberrima S. Valentini in hoc castro ecclesia… In recedenti enim nonnihil retro ad latus sinistrum sinu a prominenti adhuc illa montis parte tegebatur, cui arx ad sinistram amnis Nayffii ripam imposita est, & sic omnis ille montis irruentis seu sabuli ac lapidum impetus illuc numquam ferri potuit, cum aggere rupto, via recta vis illata fuerit… Templum satis amplum est, structuræ tamen, excepto choro, recentioris, ut adeo nullum antiquæ illius a S. Valentino constructæ vestigium invenerim; anathematibus plenum, quibus vicinia omnis, imo remotæ etiam S. Valentinum colunt. Solum, quod superest monumentum, silex est prægrandis, totam aram contegens, sine altariolo sive sepulcro vel conditorio sacrarum reliquiarum, quod aliquibus antimensium est, & quidem ex lapide silice continuo. In hac permissum est speciali indulto reverendissimi domini Ordinarii ideo Sacrum facere, cum altare hoc seu lapis ab ipso S. Valentino consecratus credatur. Sub hoc altari, aut saltem in crypta, cui illud substructum est (nam utrumque sanctum Episcopum vix cepisset hoc spatium) conditos fuisse SS. Valentinum & Corbinianum nemo hic locorum ambigit. Hucusque ad propositum nostrum Roschmannus, qui loca illa ipsemet studiose lustravit. Nunc Frisingam redeamus.

[Annotata]

* l. hoc

* l. sitam

* qui

§ IX. Reliqua ad Sancti cultum spectantia.

[Sancti memoria in Fastis Septembris,] Quamquam ex hactenus dictis satis superque constet de legitimo antiquoque S. Corbiniani cultu, eodem forte tempore, quo obiit, inchoato, eodemque seculo per Aribonem multum promoto; aliqua tamen pro more de eodem argumento addenda sunt. Martyrologium Romanum ad hanc diem VIII Septembris Sanctum his verbis annuntiat: Frisingæ sancti Corbiniani, primi ejusdem civitatis episcopi, qui a Gregorio secundo Pontifice ordinatus & ad prædicandum Euangelium missus, uberes fructus in Gallia & Germania retulit, ac demum virtutibus ac miraculis clarus in pace quievit. In antiquioribus Martyrologiis classicis nulla ipsius memoria reperitur; aliqua tamen Usuardi auctaria ad eumdem diem eum celebrant. Inter ea codex Rosweydi apud Sollerium nostrum post textum subjicit: Frisingiæ Corbiniani episcopi & confess. Codex Centulensis: Eodem die Frigisinge, sancti Corbiniani episcopi & confess. Editio Lubeco- Coloniensis: In civitate Frisinga, natale sancti Corbiniani episcopi & confessoris. Grevenus: Corbiniani episcopi Frisingensis. Denique Molanus: Et Frisingæ, depositio sancti Corbiniani episcopi, cujus vita virtutibus inclyta in Baioaria claruit.

[96] Ad eumdem diem refertur in Florario nostro Ms., [& ejusdem Translationis ad 20 Novembris.] in quo prolixum ipsius elogium texitur, sed vitiosum & ex Ottonis Frisingensis Chronico lib. 5, cap. 23 concinnatum. Fœde etiam aberrat Martyrologium Germanicum, sub Canisii nomine editum, in quo Sanctus a Gregorio Magno PP. anno 600 episcopus consecratus dicitur. Mitto Galesinium, qui in Annotatis perperam pro eo Bedam citat, multosque recentiores, a quibus Corbinianus sacris Fastis merito insertus est. Præter diem VIII Septembris, qua ipsius natalis seu depositio recolitur, XX quoque Novembris translationi suæ sacram habet in codice Usuardino aucto Hagenoyensi, ubi legitur: Item Translatio sancti Corbiniani episcopi Frisingensis. Similiter in laudato Martyrologio Canisii ad eumdem diem Novembris, omissa tamen voce translatio, dicitur: Item Frisingæ, S. Corbiniani, de quo supra ad VIII Septembris actum est. Andreas Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani credidit, die XX Novembris Ordinationem Sancti Episcopi celebrari: Ipsomet, inquiens, die ordinatio S. Corbiniani episcopi Frisingensis in Noricis &c. Philippus Ferrarius autem in Catalogo generali dubitavit, an hac die Novembris ejus Ordinatio, an Translatio, aut alia quædam festivitas ageretur: verum Translationem recte notari in codice Hagenoyensi, ex mox dicendis patebit.

[97] Dubitari non potest, quin sanctus Antistes, relato ad cathedralem ecclesiam suam ejus sacro corpore, [Officium ecclesiasticum in Breviariis] peculiari mox cultu apud Frisingenses honoratus fuerit, cum una ex rationibus, quæ Aribonem ad translationem peragendam impulerunt, fuerit quod absque sancto officio Majis jaceret. Diem VIII Septembris, qua obiisse creditur, quaque sanctissimæ Dei Matris nativitas simul & ecclesiæ Frisingensis dedicatio celebrabatur, S. Corbiniano pariter olim sacram fuisse, asserit Meichelbeckius tom. 1, parte 1, § 2 in Ellenhardo & alibi, laudans vetustam liturgiam a Gamansio visam. Postmodum, incertum quo seculo, Frisingenses sancti Episcopi festivitatem diei IX ejusdem mensis affixerunt, non alia utique de causa, quam quod pridie ob natalem Virginis Matris festive agi non posset. Hinc in Calendario, quod Officiis propriis memoratæ diœcesis præfixum est, ita legitur: IX Corbiniani episcopi & confess. duplex. Fuit heri. Ipsum vero Officium assignatur ex communi confessoris pontificis, cum lectionibus 1 Nocturni ex epistola B. Pauli ad Timotheum: Fidelis sermo; secundi autem propriis ex Aribone concinnatis, quæ desinunt in miraculis in Majensi castro factis, dum ibi sacrum corpus quiesceret. Tertii Nocturni lectiones sunt homilia in Euangelium: Homo quidam peregre: Eadem die Officio semiduplici eum veneratur Vienna Austriæ in Officiis propriis anno 1632 excusis. At in Salisburgensi ac Passaviensi Breviariis de illo tantum fit commemoratio ad diem VIII Septembris.

[98] [ad utrumque diem.] Celebrant præterea iidem Frisingenses die XX Novembris ritu duplici cum Octava ejusdem sancti Patroni sui Translationem, ut discimus ex supra laudato Breviario. Officium idem, quod IX Septembris, prima die assignatur: die XXIV & XXVI omnia de communi præter solitam orationem & lectiones secundi Nocturni, quæ ex Sermonibus S. Bernardi depromptæ sunt, præscribuntur. Octava die Officium primæ diei repetitur, substitutis tamen ex communi confessoris pontificis lectionibus pro secundo Nocturno. Porro verisimillimum est, memoriam sacri corporis, Majis Frisingam reducti, ea festivitate celebrari; ac propterea miror, nullum de hac reductione verbum fieri in toto illo Officio, cujus lectiones desinunt in priori translatione Frisinga Majas facta, quasi de hac, non de illa ageretur. Non potuit tamen prima translatio in XX Novembris incidisse, si S. Corbinianus, ut diximus, VIII Septembris defunctus, trigesimo ab obitu die, quemadmodum apud Aribonem legitur, Majas translatus sit. An vero secunda translatio in eum diem inciderit, incompertum mihi est: suspicor, tamen id ita esse, cum non appareat alia ratio, ob quam eo die colatur. Ceterum prædictam festivitatem eodem die olim celebratam fuisse in diœcesi Passaviensi, docet nos ipsius Breviarium anno 1505 Venetiis excusum, in quo Officium cum antiphonis ad omnes Horas, lectionibus, hymno & reliquis omnibus propriis recitandum proponitur.

[99] [Tertia translatio: sodalitium & gymnasium Sancto dicata.] Reliqua ad Sancti cultum spectantia pauca habemus: ea tamen qualiacumque sint, paucis accipe. Alterius translationis meminit Wessofontanus Chronologus apud Meichelbeckium, qui tom. 1, parte 1, pag. 387 hæc ex ipso deprompsit: Anno MCCV major domus Frisingæ sanctæ Mariæ consecratur, & corpus beati Corbiniani episcopi gloriosa translatione sublimatur. Sedebat id temporis in Frisingensi cathedra Otto II, qui ecclesiam S. Mariæ, quæ etiam S. Corbiniani dicebatur, bello Bavarico, ut censet Meichelbeckius, ruinam passam restauravit, eaque occasione sacrum primi Antistitis corpus solemniter elevavit. De pistorum sodalitio sub Deiparæ Virginis, sanctique Corbiniani clientela Monachii olim instituto, apud Meichelbeckium tom. 2, parte 1, pag. 140 hæc lego: In ecclesia RR. PP. Augustinianorum Monachii jam eo tempore (seculo XIV) florebat pia sodalitas pistorum sub invocatione Deiparæ & S. Corbiniani, primi episcopi Frisingensis, erecta & gratiis Pontificiis decorata, cui e trecentis tum urbibus, tum oppidis pistores nomen suum dederant. Ei sodalitati anno MCCCXXIII Ludovicus Bavarus gratias singulares addidit. Eodem historico teste, celsissimus princeps Joannes Franciscus, Frisingensis episcopus gymnasio, quod studiosæ juventuti sub moderamine RR. PP. Benedictinorum Frisingæ erexerat, S. Corbinianum patronum solemniter assignavit.

[100] [Reliquiæ honorataæ;] Ad Sancti reliquias honorandas spectare videntur, quæ Arnpeckhius lib. 4, pag. 7 Chronici notat his verbis: Ex hujus Hainrici ducis (Bavariæ, cognomento Rixosi) donatione caput argenteum deauratum S. Corbiniani, quod hactenus habetur in ecclesia Frisingensi, factum est. De hoc sunt metra:

Dum jubet Hainricus, quam sanctus Corbinianus
      splendet in argento, quod dedit ille Deo!
Præsulis Abrammi fulgescit imago benigni:
      Omnipotens animam salvet in arce suam.

Floruere autem Henricus dux, & Abrahamus episcopus sub finem seculi X. Aliquam hujus sacri capitis portionem seculo XIV in Bohemiæ metropolim Pragam translatam fuisse, ibidemque in S. Viti pie servatam fuisse scribit Thomas Joannes Pessina in Phosphoro ejusdem metropolitanæ ecclesiæ, pag. 517, ubi reliquias, quæ ibidem coluntur, recensens, ad diem IX Septembris hæc habet: S. Corbiniani episcopi pars notabilis de capite ab Elisabetha regina, quæ erat mater Caroli, Pragensi ecclesiæ donata anno MCCCXXVIII. Paulo magis memorabilia sunt, quæ sæpe memoratus historicus Frisingensis tom. 2, parte 1, pag. 449 de reliquiis anno 1710 in Gallias translatis, auctoque inde antiquo Sancti cultu enarrat.

[101] Celsissimus princeps ac episcopus Frisingensis, Joannes Franciscus, [aliquæ in Franciam delatæ,] datis litteris petierat a Bertrando Robine de Callemont, facultatis Parisiensis doctore Theologo, eodemque Priore ac parocho S. Germani de Castris seu Chatres, petierat, inquam, ut suam de S. Corbiniani patria sententiam ediceret. Respondit is, eo loci nemini dubium esse, quin Sanctus ibidem natus fuerit; eamque opinionem tum aliis argumentis, tum misso, quod in ea ecclesia recitabatur, Officio ejusdem Sancti proprio, stabilire conatus est. Eadem occasione usus est Bertrandus, ut aliquas Corbiniani reliquias pro S. Germani ecclesia, apud quam Sanctus prima sanctioris vitæ fundamenta posuerat, impetraret. Votis annuit episcopus, & partem insignem cum adjuncto authentico testimonio in Gallias destinavit. Ubi in Gallias delata est sacra illa portio, ingenti gaudio Castrenses implevit.

[102] Dedit deinde operam Bertrandus, ut donum illud insigne cum quanta fieri posset solemnitate in ecclesiam divi Germani inferretur, [& honorifice elevatæ beneficiis clarescunt: aliæ aliis concessæ.] quod etiam facile ab incolis & accolis obtinuit. Festivissima enim pompa a confertissimi populi agmine illuc illatum est sacratissimum pignus, quod deinceps in ara splendida noviter constructa (in cujus superiori parte insignia celsissimi principis nostri, Frisingensis episcopi, fuere suspensa, fuit repositum, ubi devotis civibus suis hactenus plurima, eaque manifesta beneficia contulit, uti datis pluribus epistolis Bertrandus celsissimum edocuit… Ita hoc anno (1710) S. Corbinianus per Joannem Franciscum Gallis rursus innotuit & quodammodo revixit. Hæc ipse, qui pag. 478 etiam scribit, aliquam ossium particulam ab eodem celsissimo Joanne Francisco abbatiæ Fuldensi anno 1724 donatam fuisse. In Translatione quoque S. Norberti archiepiscopi Magdeburgensis ad diem VI Junii in Opere nostro recusa, pag. 901 mentio fit de reliquiis S. Corbiniani, quas RR. DD. Matthæus de Beir & Prosper Moriconi, canonici professi Ordinis Præmonstratensis, abbatiæ S. Michaëlis Antverpiæ, Praga, quam anno 1627 ratione translationis S. Norberti, Fundatoris sui, adierant, Antverpiam redeuntes, Frisingæ accepere.

[103] [Jubileum millenarium celebratur:] Coronidis loco paucis perstringo, quæ Frisingensis historicus tom. 2 parte 1 latius describit de millenario Jubileo a S. Corbiniani adventu Frisingam, fundatoque ibidem episcopatu, jussu supra laudati episcopi Joannis Francisci celebrato. Factum id est Kalendis Octobris, anno 1724, ad quem Frisingenses suæ sedis exordia referunt, quoque idem celsissimus princeps annum suscepti presbyteratus quinquagesimum numerabat, magna cum pompa ac splendore, serenissimo electore Bavariæ Maximiliano Emmanuële cum serenissima familia sua festivitatem sua præsentia prima die cohonestante: tenuitque ea solemnitas octiduum. De templi restauratione & festivo apparatu, aliisque, quæ huc spectant, videri potest laudatus historicus, cu. etiam anno 1722 demandata fuerat cura Frisingensem historiam conscribendi, quam sane unico illo biennio non minus erudite, quam feliciter perfecit. Lubet tamen aliqua hujus jubilei monumenta, priusquam commentario finem imponam, ex ejusdem eruditi viri insigni Opere referre.

[104] [monumenta] Ad mensis Julii initium (anni 1724) inquit, nempe die illius sexta, ex mandato serenissimi ac potentissimi ducis electoris Maximiliani Emmanuëlis, Monachii feliciter fusum est æs campanum, ad centies centenarium pondus ascendens, quod electoralis sua serenitas destinavit cathedrali Frisingensi ecclesiæ, millesimum ab ortu suo annum paulo post celebraturæ. In ejus parte una superius leguntur hæc verba:

I. N. R. I. miserere nobis
Fuderunt I. M. Langenegger, et A. B.
Ernst. Monachii MDCCXXIV.

Inferius vero:

Deo ter Opt. Max.
Immaculatæ Virgini Deiparæ
Mariæ, Patronæ Dioeceseos.
S. Corbiniano Episcopo,
Cæterisque Tutelaribus Frisingensis
Ecclesiæ Jubilææ D. D. dedicat
Serenissimus Elector, utriusque Bavariæ
Dux Maximilianus Emmanuel
Anno Christi MDCCXXIV.

Ex altera vero parte:

Consecrat Reverendissimus et Celsissimus Joannes Franciscus, Episcopus Frisingensis, S. R. I. Princeps, Anno Sacerdotii sui L. Regiminis XXX. Ecclesiæ suæ Sponsæ M.

[105] [huc spectantia.] Hisce addo, quæ de nummis ea occasione cusis laudatus scriptor habet pag. 479. Eodem tempore celsissimus princeps noster pro memoria futuræ festivitatis æternitati consecranda cudi jussit monetam auream duplicem. Prima habet valorem duodecim aureorum per Germaniam communium: altera vero duos aureos æquat. In earum prima ex una parte in quadratura comparet S. Corbinianus cum insignibus tum episcopatus, tum reverendissimi collegii cathedralis consuetis. Pone inserta sunt hæc verba: S. Corbinianus, I. Fundator. I. Episcopus. I, Patronus. In rotunditate vero circuli: Jo. Franciscus restaurator ecclesiæ: pastor ovium: P. pauperum. In altera parte rursus in aliqua quadratura cernitur Deipara cum alis Apocalypsicis, prout ea in ara maxima hujus cathedralis ecclesiæ spectatur. Prope eam figuram habentur insignia tum episcopatus, tum illustrissimæ familiæ Eckherianæ. Inscriptio ejus quadraturæ sic habet: Sub umbra alarum tuarum. In rotunditate: Sacerdotii I. Regiminis XXX. anno Christi MDCCXXIV. Altera moneta aurea ex una parte exhibet effigiem divi Corbiniani, pallio conspicui, cum urso. Inscriptio: S. Corbinianus. In parte vero altera exprimuntur consueta insignia celsissimi nostri, sub quibus notatur: Post mille. In rotunditate vero legitur: Jo. Franc. D. G. Episc. Fris. S. R. I. princeps MDCCXXIV. Hæc de millenario ecclesiæ Frisingensis, a S. Corbiniano fundatæ jubileo sufficiant: plura qui voluerit, adeat laudatum Meichelbeckium, ubi operosam ejusdem descriptionem reperiet.

VITA
Auctore Aribone episcopo Frisingensi
Ex editione Caroli Meichelbeckii in Historia Frisingensi tom. 1, parte altera.

Corbinianus primus episcopus Frisingensis in Bavaria (S.)

BHL Number: 1948
a

A. Aribone episc. Frisingensi.

CAPUT I.
Sancti natales ac nomina, secessus in cellam ad templum S. Germani, miracula ibidem patrata.

[Post obitum patris natus, primum Waldekisus deinde Corbinianus appellatus,] Dum cupimus ad ædificationem audientium beati Corbiniani vitam stilo brevissimo explicare, virtutesque, quas per eum Dominus fecit; primo necesse est sancti Spiritus implorare suffragium, quatenus ejus adjuvante gratia, digne possimus tanti Viri Dei utiliter enarrare miracula. Venerandus igitur Dei famulus Corbinianus ortus fuerat ex regione Militonensi b, vico natus, qui dicitur Castrus, ex patre Waldekiso & matre Corbiniana. Quo nondum nato, genitor ejus languore correptus rebus excessit humanis. Quo post obitum patris nato, mater ejus genitoris sui nomine ex sacro eum fonte fecit ablutum c, ac postea illius amore compuncta nomen ejus mutavit, eum vocavit Corbinianum.

[2] Qui dum bonæ indolis excrevisset, divina inspiratione compunctus, [juvenis in cellam ad S. Germani ecclesiam secedit & alios instruit.] sacræ religionis officium viriliter diligebat, cœpitque divinæ Scripturæ sagacissimus indagator existere, psalmodiam diligere, jejunium amare, vigiliis & orationibus sanctis insistere, pauperes recreare, hospitalitatem sectari, & in boni operis cultu studiose persistere d. Ad hoc quoque divino perductus amore, ut totam mundi concupiscentiam a juventutis relinqueret flore, & sanctæ continentiæ ac suæ castitatis solertissimus custos existeret, ad beati confessoris Christi Germani ecclesiam e in eodem castro constructam devotissime se collocavit, atque juxta eam parvum sibi construxit ergastulum, tantum solitudine delectatus, ut nihil aliud possideret, nisi tantum ministros, qui sibi exterioris necessitatis solatium exhiberent: quos cottidie sacris studuit disciplinis instruere, ut suæ imitatores existerent vitæ.

[3] Multa quoque cœpit ad illum credentium populorum turba confluere & sacra ejus monita diligenter excipere: nam quidquid ex oblatione fidelium susceperat, excepto victu necessario, pauperibus erogavit. [Mustum, rupto dolio, precibus sistit:] Vindemiarum quoque tempore, dum quidam ei vindemiarum primitias afferrent, ministri ejus in cellario vas inde non modicum impleverunt. Contigit autem cujusdam noctis silentio, ut mustum vehementer intumesceret; sed cum magni fervoris vim vas sufferre nequisset, spinam tam fortiter ejecit, ut ejus sonitus in cella ad aures Viri Dei pervenisset. Qui statim intelligens, quod gestum fuerat, sese in orationem fixis in terram genibus projecit, silentium suum ut servaret f, hoc indicare distulit ministris, sic pernoctans orando, usque dum matutinas Deo laudes persolvebat. His peractis ex more tintinnabuli signo ministros convocans, suspicionem, quam de vino habuit, eis indicavit. Tunc quoque frater, qui cellario præerat, Ansericus nomine, arrepta clave festine cellarium reseravit, & in introitu pede spinam invenit, & in manus tulit. Qui dum ad vas accessisset, res mira apparuit, quia tam incolume inventum est mustum, ut nec gutta quidem foras exiret. Quod dum Viro Dei nuntiavit, omni cautela miraculum silere decrevit.

[4] [mulam suam, ut edoctus ab angelo] Quadam vero die fur quidam, instigante diabolo, mulam Viri Dei foras reperiens abstulit, eamque ascendens propinqui saltus se immergebat latibulis. Ministri vero Dei vespera appropinquante, mulam quærentes, invenire non poterant, huc illucque quærendo discurrentes per latera montium & ima convallium silvarumque latibula, nec non & ea loca perscrutantes, ubi prius mula solita erat pasci, usquedum nox eis ita tenebrescebat, ut coacti vacuique domum reverterentur, & damnum de mula Viro Dei retulissent g. Ipse autem leniter consolatos dimisit, seque in orationem prostravit, sicque orando permansit, usquedum Matutinorum solempniis debitas Deo laudes implevit h, ac deinde cum ad refocillationem lassi corporis requiesceret paululum, angelus Domini in ipso matutinali crepusculo ei per visum apparuit, qui furem cum mula advenire debere prædixerat.

[5] [prædixerat, fur divinitus castigatus] Ille autem a somno suscitatus gratas Deo retulit laudes, atque beato Germano, in cujus ecclesiæ foribus tunc ipse manebat: apertaque fenestra cellulæ, signo ex more tintinnabuli suos ad se vocavit ministros. Quibus adstantibus præcepit, ut venientem furem cum mula minime læderent. Sed hoc nequaquam appetitu vanæ gloriæ ministris prædixerat; sed ut eorum mentis insaniam mitigaret; ne furore coacti Dei virtutem mutarent in insaniam, aut ne rei sanguinis in ejus persecutione fierent. Qui dum vix verba præcipiendo complesset, ecce ostium cellulæ, ubi Vir sanctus cum discipulis loquebatur, mula ingressa est, & super se sedentem obtulit furem, rigidum & quasi exanimem dorso illius adhærentem, quasi super eam ligatus esset, ita ut, si vellet, descendere nequivisset. Qui dum Viri Dei jussione depositus, & humo projectus instar ligni * lapidis, amens & insensatus jacebat, cœpit Vir eum Domini tam increpatione, quam ammonitione a sua nequitia quasi a gravi somno *.

[6] Qui dum quasi dormiens expergefactus esset, timorem dimisit animi, [reducere compellitur:] confitendo atque pavendo malum quod Viro Dei fecerat, professus est, se amplius non debere peccare, quamvis inopia vita expirasset i. Eoque prostrato jacente, & confitente, quod vitam mutare debuisset *, eum Vir Dei de humo jussit resurgere, qui tam concite surrexit, quasi rigidus atque contractus minime fuisset: & sic suæ miseriæ referebat historiam, quomodo in dorso mulæ pernoctaret *, tot montium summitates, atque ima convallium, qualiterque silvarum atque veprium densitates perambulasset, quasi a mula vinctus fuisset: quibus dictis veritatem vulnerata facies declarabat. Ipse enim ab irrationabili animali adductum se sine scientia sui ad Virum Dei fuisse professus est, & quia intempesta nocte viam evadendi, vel latendi reperire minime potuisset.

[7] Sed quid mirum, quod orationes Justorum, Deo largiente, [hinc auctor orationis vim exponit.] valeant vincula reprobis injicere & a mentis industria revocare; cum tantam Deus electis suis præstat gratiam, ut cum rerum necessitas exposcit, mira quæque ex prece faciant, aliquando vero ex potestate, cum etiam Johannes dicat: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem Filios Dei fieri? Quia ergo Filii Dei ex potestate sua fieri possunt, quid mirum si signa facere ex potestate valent k? aut quid mirum, si signa per orationem agere valent, cum Dominus suis fidelibus promisit dicens: Omnia, quæcumque orantes petitis, credite, quia accipietis, & fient vobis? Orationis namque virtute semper sunt signa ostensa, mirabilia demonstrata. Nam Moyses per orationem Pharaonem superbum regem in mare Rubrum demersit, Ægyptios delevit, & Dei Populum liberavit l. Josue occidentem solem tamdiu orando stare fecit, donec hostes pugnando delevit m. Helias tribus annis cœlum, & mensibus sex ab imbre orando coërcuit, & cum voluit, orando pluviam tribuit n. Iste namque Vir sanctus oratione alligavit reum, ut a nequitia suæ animæ solveretur, & ad pœnitentiam reverteretur; eique tres argenteos dedit, atque admonuit, ne coactus o furtum faceret. At ille accepto munere lætus recessit.

[8] Cœpit namque longe lateque fama sanctitatis ejus crescere, [A multis & ab ipso Pippino Majore domus per aulicum invisitur:] & fidelium ad eum nobilium & ignobilium utriusque sexus turba confluere, æternæ vitæ ex ore illius verba libenter audire, tantumque eximietas vitæ illius perflagrabat, ut ad summum tunc temporis regem Pippinum p rumor sanctitatis ejus perveniret. Quique unum ex carissimis sibi optimatibus ad Viri Dei cellulam transmittebat, seque humillime suis * precibus commendabat. Multique ad eum senes & nobiles concurrentes, ut pro se oraret, rogabant; alii autem sua xenia ei orationis causa q mittebant. Tunc Vir Dei crebris advenientium colloquiis occupabatur; sed mens ejus magno inde tædio afficiebatur, quod magnis fletibus atque lamentis se abstergere r nitebatur, tactusque dolore cordis intrinsecus suspiriis afflictus, gemitibus est frequentatus, quia tranquillitatem, quam quæsierat, & solitudinem, quam desideraverat, se amisisse perspexerat, & paupertatem, quam amaverat, sibi deesse valde pertimescebat, & adesse sibi divitias, quas noluerat: orationis studium ultra consuetudinem amittere, in responsis venientium, & in acceptione dantium, & in dispensatione egentium occupatum. In his quoque tribulationibus fatigatus quartum decimum in sua cellula impleverat annum.

ANNOTATA.

a De Sancti biographo Aribone egimus in Commentario § 1, ubi etiam diximus, cur Meichelbeckii editionem Surianæ, quam Joannes Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis rerecudit, præferamus.

b Apud Surium, qui forte stylum mutavit, est Melitonensi. De agro Melodunensi & loco Castrus seu Chatres, in quo Sanctus natus est, consule Commentarium prævium § 2, ubi ostendimus eum in Insula Franciæ quarto milliari ab urbe Parisiensi situm esse.

c Surius habet: Genitoris sui nomine ex sacro eum fonte fecit ablatum appellari. Itaque Sanctus in sacro baptismate Waldekisus appellatus est, ac deinde a matre sua Corbiniana Corbinianus.

d Ex hoc & similibus locis putat Meichelbeckius S. Corbiniani monachatum Benedictinum probari; qua de re adi Commentarium § 3.

e De ecclesia S. Germani, apud quam Sanctus noster prima sanctissimæ vitæ fundamentajecit, consule Commentarium num. XI, 12, 101 & 102.

f Silentium ex Regula Benedictina servatum autumat Meichelbeckius. Vide num. 17 Commentarii,

g Lege referrent: similes frequenter occurrunt solœcismi, quos lectori corrigendos permitto, ne Grammaticis castigationibus molestus sim.

h Hinc apparet, quod Sanctus id temporis non cum ministris suis, sed solus matutinas Deo laudes persolveret: quippe ministros suos leniter consolatos dimisit, seque in orationem prostravit, sicque orando permansit, usque dum Matutinorum solempniis debitas Deo laudes implevit. Deinde obdormivit, ac denique signo ex more tintinnabuli suos ad se vocavit ministros &c. Unde colligimus, eodem modo intelligendum esse biographum, dum num. 3: Silentium suum ut servaret, hoc indicare distulit ministris, sic pernoctans orando, usquedum matutinas Deo laudes persolvebat. His peractis, ex more tintinnabuli signo ministros convocans &c. Hæc autem non favent Benedictino S. Corbiniani, ejusque ministrorum monachatui; si enimBenedictini fuissent, ad matutinum officium concelebrandum secundum Regulam convocati fuissent.

i Luxata phrasis significat, moriendum potius præ inopia, quam surandum. Meichelbeckius in margine notat: * al. consummari debuisset.

k Obscura est hæc biographi observatio. Videtur autem dicere, Sanctos aliquando suis precibus prodigia a Deo impetrare, aliquando vero, operante Deo, ea ipsosmet patrare: nec mirum id esse, cum Dei benignitas tanta sit, ut hominibus suam gratiam largiatur, qua adoptivi filii Dei evadant: quod certe miracula patrandi facultate nimium quantum præstat.

l Adi cap. 14 Exodi.

m Cap. 10 libri Josue.

n Consule lib. 3 Regum, capp. 17 & 18, & Epist. S. Jacobi apostoli cap. 5, ℣, 17 & 18.

o Meichelbeckius notat in margine: * al. nec coactus, id est, ne imposterum etiam inopia pressus furtum committeret.

p Id est, ad Pippinum Heristallum Majoremdomus Franciæ, cui præter nomen & dignitatem regis nihil ex regia potestate deerat. Rectius infra Major-domus vocatur, uti eum hoc loco etiam appellat Surius.

q Id est, ut pro se oraret.

r Forte a se abstergere, id est repellere conabatur.

* adde vel

* supple suscitare

* l. deberet

* pernoctasset

* ejus

CAPUT II.
Primum iter Romanum: consecratio episcopalis suscepta: reditus in Galliam & acta ibidem.

[Romam profectus] Tunc demum iniens consilium, ad limina sacratissima beatorum apostolorum Petri & Pauli orationis causa ire decrevit, & ibi se Apostolici a doctrinæ, & orationibus commendare, & si fieri posset, implorare ab eo sibimet & suis, qui cum eo venirent, in quodam angulo latitare, ut ad sanctorum Apostolorum patrocinia potuisset secretius pervenire, & ibi sub sanctæ conversationis regula b liceret ei vitam ducere. Movit autem Vir sanctus comitatum suum cum universis suppellectibus, & incolumis cœptum perfecit iter; oratione autem facta in confessione c beatissimi Apostolorum principis Petri, ad beatæ memoriæ Gregorii d Papæ pedes se prostravit, eique secretum animi sui diligentissime replicavit, & quibus necessitatibus coactus suum amisit secretum, & quomodo tranquillum per humanos favores perdidit portum, & quibus sæcularium rerum tumultibus quasi navis in medio mari jactaretur fluctibus, & quod vix solitudinis marginem recolendo prospiceret. Et plus etiam formidanda adjecit, quia temporalia a multis sibi concessa munera sibimet ad perditionis cumulum evenire posse speraret e, quam ad istius præsentis vitæ solatia.

[10] Venerabilis quoque & prænotatus Papa Gregorius, [locum ad latitandum postulans, a Gregorio II] audiens Viri Dei verba, intellexit zelum animi ejus; qualiter & quam magnam in Dei opere habebat animi puritatem; erat enim Vir Dei valde facundus, & humanitate præcipuus, conversatione inter omnes præclarus, contra vitia ad irascendum facilis, velox ad ignoscendum conversis, non piger in bona operatione, deditus orationi, studiosus psalmodiæ, præclarus in vigiliis, frequens in jejuniis, largus in elymosinis *, in omni semper bono promptissimus, vir mitis atque modestus, nulli pietate secundus. Sed quid de eo dicendum est, quem omnibus bene volentibus, simulque indigentibus omnis boni adjumentum, quantum potuit, fuisse non dubium est? Itaque Vir Dei Spiritu Sancto repletus, unicuique congruebat sexui & ætati, ut per sanctæ conversationis studium potuisset unicuique sanctarum exempla virtutum ostendere.

[11] Sed hæc beatissimus Papa Gregorius intuens, cœpit cum suis inire consilium, [episcopus consecratur:] ne tanti luminis fulgor sub modio absconderetur; sed secundum dicta Veritatis supra candelabrum positus, multi ab eo illuminarentur ingressi f; cogitavitque, ut ex auctoritate beati Petri apostoli sacerdotalem ei honorem injungeret. Tuncque in Viro Dei, quæ consultando tractaverat, opere perficiens, per singulos gradus ad summum usque pontificalem eum provexit honorem. Vir itaque sanctus, quamvis coactus, tamen dono Dei & divini muneris largitori consentiens, Psalmistæ non immemor, timens, ne tali fraudaretur honore, dicentis: Quia noluit benedictionem, elongabitur ab eo; quamvis honorem fugiendo humilitatem continere voluisset, obeditionem tamen majorem judicavit, ne Patrem resistendo contristaret, vel divinæ voluntati contraire videretur. Coactus ergo sacerdotalem suscepit benedictionem, acceptoque pallio g cum benedictione, & adjutorio beati Petri apostoli utique * sanctæ prædicationis officium exercere ubicumque in toto orbe potuisset, ex tanti Patris concessu potestatem habuisset h.

[12] [inde in Galliam reversus, prædicat: latronem supplicio liberare] Tantoque accepto honore & privilegio, in Galliam reversus est: cœpitque divinum largiter ex ore ejus emanare verbum, & melliflua ad instar vivi fontis in aures audientium effundi prædicatio; tunc quoque per universam Galliam cœpit verbum doctrinæ illius in virorum, ac mulierum moribus sanctis crescere, & tam sacrarum virginum, ac viduarum, quamque & monachorum & in clericorum i pectoribus dilatari; ipse vero verbum Dei administrans, quasi prudens dispensator Ecclesiæ Christi, unicumque mensuram tritici hilari advenientibus vultu cœpit largiri. Interea contigit, ut Major-domus in Gallia, qui erat Pippinus k, suis accersiret eum obtutibus; illo vero ibidem * proficiscente, contigit in via, ut quidam reus ad damnationis ultimæ suspendium duceretur propter latrocinium, nomine Adalpertus, manibus post tergum vinctis, & torta l in collo illius pendebat, & hi, qui funem tenebant, jam eum trahere ad damnationem conabantur.

[13] [frustra nisus, de peccatis confessum] Cœpit namque Vir Dei totis nisibus festinare, & sub testificatione divina, alta voce clamare, ut ejus exspectarent adventum. Cum autem adpropinquasset, concitus ex equo prosiliens, ad reum ipsum cucurrit, & principes hujus operis qui essent, modis omnibus inquisivit, eosque inveniens, cœpit humillime postulare fixo in terram capite, ut sibi reum donare dignarentur, & pœnas differre, usquedum ad summum seniorem m citissime pervenire potuisset; hisque minime petitioni illius obtemperantibus, dicentibusque, publicam sibi * functionem nullo modo audere prætermittere, ne forte illius punirentur pœna, qui tanta & talia commiserat crimina; ne regales ad sui damnationis exitium commovissent aures n. Tunc Vir Dei reum admonere studuit, assistentesque longius amovit, ut omnem ei putredinem, & vulnus animæ suæ confessione purissima detegeret, tam in factis, quam in locutionibus, atque cogitationibus pravis: eumque arripiens, ut omnis malitiæ suæ pœnitentiam puriter ageret, admonere curavit. Ipseque reus emendationem promittere studuit, & * debere vitam mutare, sæculum relinquere, commissa deflere, ventura cavere.

[14] [signo Crucis communit,] Tum Vir Dei signo Crucis æternæque salutis caput illius, & pectus munivit, & lacrymabili vultu reversus, equumque ascendens, sub omni festinatione cœptum carpebat iter. Quod dum eodem die perficere minime valeret, iterando pernoctans & secundum diem ad perfectionem ipsius itineris complens, ad solis occasum ad palatium pervenit, & ex caballo concitus descendens, summisse pedibus principis advolvitur, humillima prece deposcens, ut qualitercumque de pendente illo fuisset actum, corpus ejus sibi donare non dedignaretur, & quomodo a ministris ejus pro eo precabatur, & his denegantibus, quanto inde mœrore secederet, plenum exposuit. His princeps præfatus compassus est, & eum, quem viventem tantus Pontifex a ministris solvere non poterat, punitum jam, quid aliud quis existimabat, nisi mortuum esse. Quem Episcopo præcipiens * reddere, missique utrorum * directi *, videlicet domini venerandi Pippini, & beati Corbiniani episcopi epistolam deferentes.

[15] Qua accepta tandem die tertia vesperascente, inaudita, [eumque triduo suspensum, vivum dono accipit:] & valde incredibilis res! ita vivus inventus est latro pendens in patibulo, ut eum venerabilis vir Corbinianus muniverat episcopus signo Crucis sanctissimo Sed quid mirum, si sanctus Vir Dei ejus vitam a Domino ita imploravit oratione & lacrimis ad gloriam Dei, ut nec corporis pondere collum ejus dissolvebatur *, nec tortarum obpressio anhelam o ejus suffocavit *, qui si fidelis vel infidelis fuisset, ignorabatur p. Quid mirum, si iste Vir Dei in virili sexu exaudiebatur, dum in fragili sexu fœmineo beatam Christi virginem Scholasticam ita a Deo exauditam legimus, ut ea, quæ a sanctissimo fratre Benedicto abbate petiit, obtinere non potuit, quod * ei divina virtus poscenti ministravit *. Voluitque ipsa virgo castissima, ut Frater ejus cum ea pernoctasset in oratione; quod ab eo minime, potuit obtinere, petiit a Domino, & tantam vim ventorum, & imbrium impetravit, ut ex eodem tecto, in quo loquendo consederant, nullus egredi valebat *, ut qui ibi rogatus noluit manere, mansit * invitus q.

[16] Si ergo a tam fragili sexu sanctus vir Dei Benedictus orando potuit retineri, [qui sub ejusdem Sancti disciplina pie postmodum vixit.] quid mirum, si beatus Corbinianus insideles, aut etiam fideles orando potuerat superare r, qui se a divino tramite nunquam abstrahebat. Sicque factum est, ut de pœnis depositus Adalpertus non tantum vivus, sed etiam inlæsus inventus est *, & ad palatium ab his, qui missi fuerant, deductus est. Ad cujus intuitum, quasi ad ingens spectaculum multitudo nimia confluebat, & non tantum incolumem, sed etiam valentem contemplabantur, & a multis habebatur insigne. Tunc idem Adalpertus quasi passer ereptus a laqueo pœnarum, habitum mutavit, & in sanctæ conversationis vita s sub magisterio Viri Dei post multa temporum spatia finem vivendi fecit.

[17] Ex eo quoque vir Dei Corbinianus venerabatur ab omnibus, [Corbinianus ad pristinam cellam regreditur.] maxime vero a domesticis fidei. Cœpit namque gloriam sæculi pertimescere, & honoris ambitionem expavescere, tranquillitatem secreti, quam perdiderat, multipliciter lamentare, divitias sibi locupletatas quasi avari amittendo deflere t. Ad pristinum se collocavit ergastulum, in foribus beati Germani ecclesiæ, ibique sub protectione ejus proprium quæsivit secretum, turbas hominum devitavit, paucosque secum clericos retentavit, quos admonendo & docendo deserere non valebat u. Quibus sub operationis suæ cura victum ministravit, & Verbi Dei semina cottidie eorum pectoribus infundebat. Ibique continuis septem annis x permanens, advenientibus sibi secumque commorantibus Verbum Dei sedulo ministravit.

ANNOTATA.

a Id est Romani Pontificis, qui a S. Petro, Apostolorum principe, cujus legitimus successor est, apud veteres Apostolicus & domnus Apostolicus frequenter appellatur.

b Hisce Regulam S. Benedicti designari contendit Meichelbeckius. Vide dicta in Commentario § 3 ab initio.

c Confessio est sepulcrum seu crypta, in qua martyrum corpora asservantur, & alias etiam martyrium appellatur.

d S. Gregorium II designat, qui anno 715 Constantino in Pontificatum successit, & cujus Acta apud nos illustrata sunt tom 2 Februarii, ad diem 13. Porro cum infra num. 12 & seq. S. Corbinianus jam episcopus & in Galliam reversus, egisse dicatur cum Pippino Heristallo, qui anno 714 obiit, constat, in alterutrius, Pippini scilicet vel Gregorii nomine ab Aribone erratum esse. Plures censent, retinendum Gregorium, & pro Pippino Carolum Martellum, ejusdem successorem, substituendum: alii malunt Pippinum retinere, & pro Gregorio legere Constantinum. Ego priorum sententiam præferram, si de solis Gregorii Pippinique vocibus ageretur: verum hæc opinio tantum difficultatis habet tum ex ipso Aribone; tum aliunde, ut posteriorem magis probabilem censeam. Vide dicta toto § 4, ubi hanc Sancti profectionem ad annum 709 sub Pontificatu Constantini retulimus.

e Id est, timeret: quomodo Virgilius lib. 1 Æneidos dixit: At sperate deos memores fandi atque nefandi. Surius luxatam hanc periodum ita reddidit: Quia temporalia a multis sibi concessa munera sibi potius ad perditionis cumulum evenire posse timeret, quam ad præsentis vitæ solatia.

f Forte legendum in gressu, vel ingressi ponitur pro viatores Apud Surium sic legitur: Ut secundum dicta Veritatis, supra candelabrum posito illo, multi ab eo illuminarentur.

g Pallium archiepiscopale, signum plenitudinis potestatis, etiam episcopis ob egregia merita sæpe concessum legimus.

h Ex his liquet, Sancto, cum episcopus consecraretur,nullam ceretam sedem aut episcopatus locum assignatum fuisse.

i Hic biographus monachos a clericis manifeste distinguit, ut observavimus in Commentario num. 25.

k Pippinus Heristallus obiit anno 714: non potuit igitur cum S. Corbiniano jam episcopo agere, si hic, ut narrat Aribo, a S. Gregorio II, qui anno 715 primum creatus est Pontifex, fuerit consecratus. Vide dicta ad lit. d.

l Tortam Surius restim recte interpretatus est. Torta apud Cangium in Glossario idem est, quod retorta, quæ vox apud medii ævi scriptores virgam tortam, qua sepes contineri solet, significat.

m Vox senior apud veteres modo regem, modo episcopum, principem, abbatem &c. denotabat, ut videre licet apud Melchiorem Goldastum tom. 1 Rerum Allemanicarum, parte 2, pag. 253. Hoc loco Majorem-domus Pippinum significat, uti eam hic etiam interpretatus est Surius.

n Vitiosa phrasi indicat, timuisse ministros, ne Major-domus neglecti muneris pœnas repeteret.

o Id est anhelitum.

p Fidelem seu Christianum fuisse, colligitur ex iis, quæ num. 13 narravit de peccatorum confessione.

q De S. Scholastica virgine actum est in Opere nostro ad diem 10 Februarii, ubi pag. 402 ex lib. 2 Dial. S. Gregorii refertur memorabile prodigium, quod hic attingitur. Ad argumentum, quod pro S. Corbiniani monachatu Benedictino hinc desumit Meichelbeckius, responsum est in Commentario num. 18. Porro quod hic de virili & muliebri sexu observat Aribo, inane est.

r Surius habet: potuit salvare.

s Hisce verbis Benedictinum monachatum designari vult Meichelbeckius. Adi Commentarium num. 19 & 20.

t Id est: cœpit ipse ob affluentes divitias, non secus ac avarus solet ob amissas, contristari.

u Hæc omnia Sancti, ejusque clericorum monachatum Benedictinum non satis sapiunt: etenim si Benedictinus fuisset, copiosa illa, de quibus supra munera ad fundandum monasterium, monachosque congregandos, verisimilius adhibuisset.

x Ex dictis liquet, S. Corbinianum primum aliquo tempore in Gallia prædicasse, deinde vero septem continuis annis in pristina ad S. Germani ecclesiam cella commoratum fuisse, priusquam secundum iter Romanum arriperet.

* eleemosynis

* l. ut

* eo

* se

* supple dixit, se

* præcepit

* utriusque

* adde sunt

* dissolveretur

* suffocarit

* quod abundat

* ministrarit

* valuerit

* manserit

* sit

CAPUT III.
Secundum iter Romanum, actaque in eo.

[In secundo Romano itinere in Norico prædicans] Sed quanto secretius se in ima loca contulit, eo amplius fama ejus sanctissima altius eminebat in publicum, & cottidie a supervenientium affligebatur tumultibus. Sed ille quasi sævam congeriem supervenientium sustentare non valens, & quasi concussam cellulam, & conquassatam medii maris fluctibus naviculam deflens, ad pristinum se contulit auxilium orationis, iterumque Romam pergere disponebat, & a tanti Patris nomine a solutionem percipere & secreta monasterii petere, atque alterius se magisterio commendare pertractans, si eum summus Pontifex sub patrocinio, ut prius poscebat, beati Petri militari sub manuum suarum concessisset sudore. Qui non jam publicum a Gallorum partibus arripiens callem, sed secretiorem eligens viam, Allemaniam pervenit, deinde Germaniam, & sic Noricam b veniens, ibi quamdiu * demoratus, verbi divini seminavit doctrinam, ibique nonnullorum sacra verba penetrabant gratia Dei corda in augmentum fidei Christi. Quæ gens quoque adhuc rudis erat, & nuper ad Christianitatem conversa c.

[19] Eo namque tempore erat ibi devotissimus Theodo dux d, [a ducibus Theodone & Grimoaldo benigne exceptus] insignis potentia, & virilis virtute, cum filiis decorus, & nobilium virorum alacritate præcipuus: cujus longe lateque felix fama succreverat. Provinciam ipsam sibi, & suboli illius in quatuor partes divisit e, carique ibi habebantur sacerdotes, sicut novitiorum f mos esse compellit. Qui dum virum Dei Corbinianum ibidem advenisse cognovit, ad se invitavit, eumque humillima supplicatione conatus est obsecrare, ut ab eo honores sibi debitos recepisset g; sed obtinere non potuit, quia Vir Dei maluit paupertatem potius tranquillam eligere, quam divitiis frui perituris. Cui multa munera largitus est dux denotatus, vale fecit abire. Eoque relicto in partes filii ejus nomine Grimoaldi h incedens *, qui eum honorifice recepit, & de tanti Pontificis gratulabatur adventu, non tantum ipse, sed etiam universa turba, quæ fuerat in parte ejus. Cum autem gustasset dulcedinem doctrinæ illius, cœpit multis blanditiis eum supplicare, & nimiis insistere precibus, ut eum nequaquam desereret; pollicebat * enim eum conparticipem facere filiorum suorum.

[20] [& donis ditatus, iter prosequitur,] Sed Vir Dei ad ejus promissionem ab statu suæ mentis minime declinavit, sed inmobilis ad explendum iter arreptum permansit, & se nequaquam recedere ab hujus tramitis perfectione, professus est. Idem vero Grimoaldus munera illi non modica largitus est, vale fecit abire, direxitque ministros, qui eum cum summo honore deducerent a finibus Noricensibus i, usque in Italiæ partes. Qui jussa complentes sub debito honore, benedictionem petentes, reversi sunt. Sed & silenter, ignorante Viro Dei, actoribus vel habitatoribus Alpium mandaverunt, tam Venusticæ vallis k, quam aliis circumquaque, ut si quando ei reverti illis partibus alicubi contigisset, eum a finibus Bajoariorum nequaquam permisissent abire, nisi ad prænotatum principem pervenisset.

[21] [ursum sibi obsequentem facit.] In ipso autem itinere Romano pergendo, cum in Breones l pervenit, juxta silvam quandam in castris manebat. Sed dum custodes equorum incaute obdormierunt, ita ut nullus vigilaret, ursus e silva egrediens sagmarium m Viri Dei excerpens comedit. Mane autem facto, dum expergiscebant custodes, invenerunt eundem ursum super ipsum sagmarium jacentem, & comedentem illum. Quod dum Ansericus prædictus Viri Dei minister agnovit, beato Corbiniano dixit. Hoc autem Vir Dei patienter serens, dixit eidem Anserico: Tolle flagellum istum *, & vade ad eum, & viriliter illum verbera, & castiga pro delicto suo, quo nobis nocuit. Quod dum ille agere formidavit, dixit ei Vir Dei: Vade & noli timere, sed ut dixi tibi fac, ac postea mitte super eum sellam sagmarionam *, & sterne illum, & illam sagmam super illum impone, & mina cum aliis cavallis in viam nostram. Ipse vero Ansericus fecit, sicut præceperat ei Vir Dei, & appositam super se sagmam ipse ursus quasi domesticus equus eandem sagmam usque ad Romam perduxit, ibique a Viro Dei dimissus abiit viam suam n.

[22] [A Longobardorum rege munifice receptus, dimittitur:] Cum autem ad Tredentanum o castrum Vir Dei pervenit, ubi cunc a Longobardorum rege p comes nuper erat positus, nomine Husingus, hic quoque cum Viri Dei emissarium q valde decorum forma vidisset, emere concupivit. Quem cum emere non potuit, furto silenter tollere jussit; cui vindictam a Deo ordinatam ad tempus narrationis, & ordinem reservamus. Igitur Vir Dei sanctus Papiam r veniens, a præcellentissimo Longobardorum rege, & Deo devoto cum omni veneratione susceptus est, & septem ibi diebus propter sacram prædicationem Verbi Dei, quæ ex ore illius inundabat, retentus est. Cujus se orationibus humillime idem rex commendavit, munera largitus non modica, vale factum * abire permisit; in cujus comitatum cujusdam civitatis præpositum ire idem rex jussit, & usque ad portum amnis Padi s deducere, & Virum Dei cum omni comitatu suo diligenter transponere, & inde usque ad Romanos fines alios cum eo missus t suos pergere fecit, ut darentur ei per viam totius necessitatis solatia.

[23] Cum autem pervenissent ad portum Padi fluminis, [equus ipsi furto aufertur.] is, qui cum eo missus fuerat, videns delectabilem equum Viri Dei, animo hærens emere cupiens *. Quod * Vir Dei minime se daturum dixit, sed summo Romanæ urbis Pontifici ducendum insinuavit. Is namque antiqui hostis pervicacia accensus, ad suæ damnationis cumulum, ad ultimum transeuntibus amnis portum, reservare suis silenter subjectis præcipiens, Dei quoque Viro transposito, subito se equo præponens cursu velocissimo, is qui missus fuerat, in vicinam silvam se immergens, cum suis huc illucque discurrens, simulabat se quærere latronem, Tum demum vacuus revertens, raptorem se non nosse testatus est; Viri quoque Dei provolutus vestigiis deposcens, ut per negligentiam suam ad regales aures minime accusaret u. Vir quoque sanctissimus, patientiæ suæ custos, hilari vultu valefactum amisit, Divinæ vindictæ non ignarus. Cujus rei finem divino adjutorio ad posterum notandi ordinem reservamus.

[24] Nam Vir Dei, tramite arrepto, cœptum carpebat iter. [Feria sexta piscium inopia laboranti] Dum autem quadam die Tusciæ partibus pervenisset, sexta feria jejunii, in qua observare oportebat ab esu carnium x diem, videntes hi, qui præerant itineri, quod hora gustandi tardius protrahebatur, & quod caballi calorem toto diei spatio sub pondere nequiverant sustinere, dixerunt, ut vel paullulum repausarent, & caballos repascerent. His dictis, is, qui alimenta ministraverat, dixit, se ad esum Episcopi nihil præter carnem habere, quod * eo die non comessurum Episcopum noverat. Hoc eo dicente, Vir Dei sursum aspiciens, vidit aquilam in aëris altitudine avolantem, ait: Ecce avis, per quam nobis Dominus misericordiæ suæ largitate daturus est alimenta. His dictis ab intuentium oculis longius aquila recessit; quæ de tanta oculorum altitudine acie piscem in maris fluctibus vidit, submissis alis arreptum ad littus perduxit.

[25] His ita pergentibus quidam cocus * Pontificis, more iter agentium hoc videns, [aquila ingentem piscem defert.] ad litus cucurrit, invenit aquilam in piscis adhuc vivi sedentem capite, piscem huc illucque palpitantem. Qui cum advenisset, aquila piscem dimisit, & evolavit. At cocus arreptum piscem obtulit Pontifici, & factum aquilæ enarravit. Magnitudo autem piscis tanta erat, ut non solum Pontifici sufficeret, sed etiam cunctis, qui apud illum comederunt. Res mira, & valde inaudita, excepto antiquo miraculo, quod Paulo, & Antonio corvus ministraverat escam y. Tanta enim divinæ pietatis est largitas, ut nusquam suos servos permittit * inopia consummari secundum Psalmistæ sententiam: quia inquirentes Dominum non deficient omni bono. Magna igitur z eodem loco amœnitas, magnaque herbarum copia, & fons largus. Quid ergo ibi aliud datur intelligi, nisi quod omnipotens Deus, qui suum dignatus est pascere Servum, subvectioni ejus necessariam alimoniam ministrabat?

[26] Sed nequaquam aliud ejus miraculum prætereundum esse videtur. [Octiduo post alium piscem] In octavo namque die, quem prædiximus, similis * sexta feria quidam ex conviatoribus ad litus maris cucurrit: est enim delectabilis callis juxta mare euntibus, undarum tumultibus depressus. Is, dum iret per litus, vidit secus litus natantem piscem non modicæ magnitudinis, quasi pedum undecim longum. Quem dum deambulando intueretur, clamore valido auribus Viri Dei retulit. Qui cuncti relicto calle ad litus quasi ad ingens spectaculum cursitabant. Vir autem Dei, cum eum natantem conspexerat, intra semetipsum tacite cogitans, ne * fortassis sibi in esum (ut erat) a Deo transmissus fuisset; quendam suum ministrum, nomine Ansericum, (cujus longe jam superius memoriam fecimus) ex nomine vocans, quem bonam peritiam natandi habere noverat. Cui præsenti exuere indumentis imperans, nihil diffidentiæ in animo habere præcipiens, pugionem in manus sumere indicavit. Ipse vero verbis ejus confisus, vestimentis exutus, imperterritus quasi per humum mare ingrediens (erat viribus strenuus, alacer ingenio.) Qui in mare mersus in interiora se contulit, sinistra manu pernatans, dexteram super undas elevans, lancea summis nisibus piscem tam viriliter percussit, ut ferrum hastæ sequeretur capulus. Piscis idem statim se ad altiora maris retorquens, ipse namque summitatem tenens hastiliæ secutus est aa. Qui cum diu per mare natando se fatigasset, & nihilominus persequendo eum percussor torqueret, & ad litus eum vertere nitebatur. His ita decertantibus, jam longius educti fluctibus, ita ut vix jam ad litus perspexerat, confisus quoque in verba Viri Dei sumebat fiduciam bb.

[27] [ab uno e suis capi jubet.] Quod dum piscatores quidam intuebantur, ex latere retia relevantes, his relictis, certatim ad periclitantis denavigaverunt spectaculum. Qui dum vulneratum piscem intuerentur, totis nisibus festinabant, atque ab æquore eum in navim voluerunt adtrahere. Sed dum prænotatus Viri Dei minister brachium in summitatem puppi * immitteret, cœperunt piscatores pugnis, & percussionibus reverberare, ut ex tanta præda reverteretur vacuus ad litora. Qui dum alacer pedem immitteret puppi, flagellis cc intrepidus viriliter se erigens, arrepto uni ex manibus remo, cœpit percussores suos cædere remo. Qui illico timore percussi per orationes Viri Dei illius se pedibus submittentes, navim ad litus usque traxerunt cum præda. Tunc Vir Dei, & qui cum eo erant, immensas Deo referebat laudes, loca ad applicandum aptissima perspicientes, castra metati sunt, cum tanta abundantiæ gloria, ut piscem eundem nequaquam cunctus comitatus illius consumere poterat, residua salientes in suppellectilibus condiderunt dd. Refectis autem omnibus, hi qui aliena rapere conabantur, dignis sunt verberibus castigati ee, atque a Viro Dei admoniti, ne ulterius principis apostolorum beati Petri peregrinis nocere ullo modo auderent: Duos eis tremisses ff dare præcipiens, ne de operatione diei vacui recederent, abire permisit.

ANNOTATA.

a Surius habet munimine. Porro intelligit S. Gregorium II, qui anno 717, ad quem hanc profectionem Romanam probabilius referendam diximus in Commentario num. 42, S. Petri Cathedram tenebat.

b Itaque non secretiori modo itinere, sed etiam flexuoso ac longiori usus est: per Allemaniam enim Sueviam, per Germaniam regionem trans Danubium designat: qualiter etiam utraque regio vocatur a Walafrido Strabone, ejusdem circiter seculi scriptore, in Prologo ad Vitam S. Galli, apud Mabillonium sec. 2. Per Noricam hic Boioariam intelligi ex contextu liquet. Cur Sanctus hoc iter præ recto ac breviori elegerit, non constat.

c Scilicet a S. Ruperto Boiorum apostolo primoque Salisburgensi episcopo; de quo consule Commentarium a num. 34.

d De Theodone sat multa diximus in Commentario, num. 34 & seqq. De eo Anastasius in Vita S. Gregorii II, ad Indictionem XIV, sive annum 716 sic ait: Eo itaque tempore Theodo, dux gentis Baioariorum, ad apostoli B. Petri limina primus de gente eadem occurrit, orationis gratia.

e Duos ex hisce Theodonis filiis novimus ex ipso Aribone, Grimoaldum scilicet, de quo mox & sæpius sermo recurret, & Theodoaldum, cujus viduam Pilitrudem Grimoaldus in sui suorumque perniciem incesto talamo sibi sociavit. Tertius ab Arnolfo Vohburgensi lib. 1 MiraculorumS. Emmerammi Diotpertus, ab Arnone vero episcopo Juvavensi in Indiculo traditionum, Theodbertus vocatur. Quæ autem cuique pars ducatus obtigerit, videri potest apud Marcum Hansizium Germaniæ sacræ, tom. 2, pag. 53, ubi etiam plura de laudato Theodone, ejusque commemoratis filiis reperies.

f Novitios vocat, id est, non ita pridem conversos ad fidem per S. Rupertum.

g Id est reciperet. His autem denotare videtur, instituisse Theodonem, ut Corbinianus in Boioaria suam cathedram figeret.

h Grimoaldus in partitione ducatus Boiariam Australem, vulgo Sudergow, cum oppido Frisinga acceperat, inquit Hansizius ad lit. e laudatus, & constat ex Aribone. Arnolfus Vohburgensis lib. 1 Miraculorum S. Emmerammi illum Grimaldum vocat.

i Clarissimus Roschmannus in Notitiis Mss. sæpe laudatis hic notat, non tantum Boioariam, sed etiam Tyrolim eo tempore sub Norici nomine venisse. Idem habet in Veldidena pag. 10 & 80.

k Vallis Venusta & Venustica, quam Roschmannusin descriptione comitatus Tyrolis etiam Venostam a Venonibus appellat, indigenis Vintschgau, tractus est in commemorato comitatu ad Athesim fluvium versus Meraniam.

l Breones, qui & Briones, Breuni & Brenni appellati sunt, fuere antiquæ Rhætiæ incolæ ad flumen OEnum.

m Sagmarius equus est clitellarius, sive qui sarcinas portat: a voce Græca σαγμα, onus jumenti sarcinarii.

n Satis mirabilis est hæc historia; non tamen omnino insolitum simile Sanctorum in feras imperium. Porro Otto Frisingensis hallucinatus est, dum credidit, hæc contigisse, cum Sanctus jam Frisingensis episcopus esset: libro enim 1 Chronici, cap. 24 sic scribit: Fertur de eo, quod quadam vice, dum pro ecclesiæ necessitate Romam pergeret, ursum saginarum (lege sagmarium) suum occiderit, cui Vir Dei capto saginam (lege sagma) imposuit, & ut eam deferret, præcepit; ac verbum Dei, omni gladio penetrabilius effectum, indomitam bestiam mandatis Viri Dei obtemperare coëgit.

o Tridentum nota est in comitatu Tyrolensi civitas, concilio œcumenico ibidem celebrato celebris.Dum autem Aribo eam castrum appellat, loquitur improprie & castri nomine urbem designat.

p Erat is Luitprandus, qui anno 712 patri suo Ansprando suffectus, regnum Longobardicum usque ad annum 744 tenuit.

q Supple equum. Est autem emissarius equus, qui ad propagandam sobolem destinatus est. Exempla multa dat Cangius in Glossario.

r Ticinum, nunc incolis Pavia, Paulo diacono etiam Papia dictum, urbs est episcopalis in ducatu Mediolanensi: fuit olim Longobardorum sedes regia, eratque Luitprandi, cum S. Corbinianus eo adveniret.

s Padus indigenis Po, maximum Italiæ flumen & vulgo notissimum est. Per portum autem amnis Padi intelligit biographus locum, e quo in alteram fluminis partem traficiendum erat, ut liquet ex sequentibus.

t Lege Missos. Missi vero dicebantur legati, aut qui a regibus aut princibus velut legati aut nuntii mittebantur.

u Vitiosam & perobscuram periodum sic explico.Cum præfectus ille equum pretio sibi comparare non posset, rapere statuit. Itaque uni e suis mandat, ut eum tamquam inter postremos transvehendum servet, deinde vero raptorem simulans, in proximam silvam velociter abducat. Deinde Sancto in alteram Padi ripam jam transvecto, sese primum cum suis inter Corbiniani conspectum equumque collocavit, ne equi raptor agnosci posset; mox raptorem insequi fingit, ac demum rediens, eum frustra a se quæsitum mentitur, & ne Luitprandus id negligentiæ suæ imputet, equi raptum ei celari flagitat.

x Meichelbeckius in Vita § 5 sic scribit: Si cæteris diebus carnes admisit Corbinianus (objicit non nemo) tunc Benedicti legibus motem non gessit, aut in tricesimum nonum Regulæ caput peccavit. Respondemus, Regulam S. Benedicti, teste magno Gregorio nostro, ejusdem confirmatore, esse “discretione præcipuam”. Fratribus, “qui in via sunt”, nihil inculcatur, quam, “ut non eos prætereant horæ, constitutæ, sed, ut possunt, agant sibi, & servitutis pensum non negligant reddere”. Neque de abstinentia a carnibus alio loco aliquid additur, ubi agitur “de fratribus in via directis”. Sic etiam circa vini & vestimentorum usum S. Benedictus modestissimam regulam scripsit, ubi semper regionum atque hujusmodi circumstantiarum rationem haberi voluit. Mabillonius recenset exempla aliorum quorumdam sanctorum Ordinis nostri virorum, qui aliquando esum carnium (extra monasterium ac in itinere maxime) sibi licitum esse censuerunt. Certe abstinentiam a carnibus non esse, ac per consequens numquam fuisse de substantialibus Ordinis S. Benedicti, declaravit Sixtus IV in privilegio Cisterciensibus anno MCDLXXV, Idib. Dec. concesso, uti hæc & similia Hæfftenus deducit. Itaque contra discretissimam S. Benedicti Regulam nihil commisit Corbinianus, si in tanto itinere constitutus atque alia alimonia destitutus, carnes comedit, qui ipsa sexta feria pisces non nisi miraculo obtinuit. Ita ipse pro Sancto recte perorat, pro certo habens ejusdem professionem Benedictinam, de qua vide § 3 Commentarii.

y De S. Paulo Thebæo, primo eremita actum est in Opere nostro tom. 1 Januarii ad diem 10; de S. Antonio Magno abbate, tom. 2 ejusdem mensis ad diem 17. De corvo, qui cum S. Paulo dimidium panem in dies attulisset, præsente S. Antonio integrum attulit, vide prioris Sancti Acta pag. 603 & 606.

z Rectius apud Surium legitur: Magna autem erat eodem loco &c.

aa Vitiosam periodum sic corrige: Piscis idem ad alteriora maris se retorsit, ipse vero pugionis capulum tenens natando secutus est.

bb Surius hæc ita habet: His ita decertantibus, jam longius eductus fluctibus, ita ut vix jam littus adspiceret, confisus tamen verbis Viri Dei, sumebat fiduciam.

cc Lege cum Surio, ad flagella.

dd Hæc Surius in hunc modum restituit: Cumque tantæ esset abundantiæ gratia, ut piscem eumdem nequaquam cunctus comitatus illius consumere posset, residua salientes, in vasa condiderunt.

ee Significat, opinor, piscatores illos vapulasse non Sancti jussu & post cœnam aut prandium, sed Anserico, dum ipsi prædam extorquere conabantur, ut supra dictum est.

ff Surius habet, duos tresses. Differt autem tressis a tremisse, quod hic sit tertia pars assis vel solidi, ille vero nummus trium assium.

* aliquamdiu

* incessit

* pollicebatur

* istud

* sagmariam

* i. e. valedicens

* cupivit

* Quem

* quam

* coquus

* permittat

* simili

* i. e. an

* puppis

CAPUT IV.
Reditus a Gregorio PP. imperatus: gesta in reditu: accessus ad Grimoaldum Bavariæ ducem.

[Romæ a S. Gregorio quietum secessum frustra postulat:] Ipse vero calle arrepto, Romam usque pervenit, & oratione facta ad utraque beatorum apostolorum Petri & Pauli limina, ad summi Pontificis beati Gregorii præsentiam veniens, ad ejus se stravit vestigia. At ille surgere ei imperans, sedem juxta se ponere faciens, sedere præcepit. Qui cum sedisset, non modica dona tanto Dei viro a obtulit, & cuncta sibi displicentia de sua conversatione enarravit, quomodo & quibus b immensis fluctibus quatiebatur hujus mundi honoribus, & quomodo ei nec murorum claustra tranquillitatem præstare potuissent, & quantum hujus mundi formidabat divitias, utique qui nec unum volebat habere colonum. Secretum supplicans, qualiter * ei omnes perturbationes animi sui, atque angustias libere potuisset referre. Tunc coram eo lacrimis fusis flebili voce deplorans, qualiter suum secretum c, inposito honore, perdidisset, & in pristina petitione persistens, ut ad cœnobium eum ire permisisset, vel in quandam cellulam eum deputasset, vel in aliqua secreta silva ad operationem ei concederet agellum.

[29] His auditis, tantam humilitatem ejus miratus summus Papa, [in reditu occurrit funeri ejus, qui ipsi equum abstulerat,] eoque a se dimisso, ad secreta necessaria synodum congregavit d, & in eorum collegio talia promulgavit. Quibus auditis, illi una voce omnes proclamabant, eum reverti ex multis testimoniis Scripturarum e. His ita dicentibus Virum Dei in medium venire jussit. Quorum verbis fide recepta f se victum considerans, ut injunctum sibi a tanto Patre officium nullo modo deberet amittere, & a lucro vacuus redire ad aream, cum summo ibi aliquantum temporis retentus honore, benedictione accepta, vale faciens omnibus, tristis recessit. Qui dum revertendo Papiam venisset, ad portam urbis feretro superpositum cujusdam mortui corpus efferebatur, cui g universus secutus est urbis primatus. Qui mox ut Virum Dei contemplabantur, subtiliter de persona ejus atque vocabulo sciscitabantur. Erat autem hujus viri cadaver, qui caballum illius antea rapere præsumebat h, quosque omnes pavor ingens invasit, quia ipse desperatus a medicis facinus suum non abscondit, sed publice professus est.

[30] [& Ticini a rege exceptus, sublatum equum] Tunc quoque Vir sanctus cum omni humanitatis reverentia a rege i receptus, regalem deducebatur in aulam; quia nequaquam principem latebant divinæ virtutis miracula, quæ per viarum spatia ab eo, & per eum fuerant gesta. Et propterea Miles Christi ampliorem ab omnibus recipiebat honorem, quamvis ille hoc totum libentissime voluisset silentio retentari *. Sedente autem rege, & cum eo Viro Dei, mulier ipsius tunc defuncti orbata viro & viduata, flebili vultu vestigiis Viri Dei provoluta est, deducens Viri Dei caballum, a viro suo machinis diabolicis, & nefandæ raptum insidiæ *, forma & specie decorum, quasi de obitu viri sui mortis reum, insuper ducentos solidos Viro Dei obtulit, dicens, virum suum eadem die percussum fuisse, in quo illecebrosis machinis viam Viri Dei impedire præsumpsit, & ut ex eadem percussione languor cottidie dolori fomitem ministrasset, & ut jam a medicis esset desperatus, sibi præcepisse k, ut sub omni diligentia ipsum custodiret caballum, & Viro Dei, si Deo donante ibidem reversus fuisset, omnino redderet, & ejus facinus illi profiteretur, & insuper debitæ inpensionis ei aurum deferret, ut pro ejus anima Vir sanctissimus deprecari divinam clementiam dignaretur.

[31] [& munera ab illius vidua recipit & offensam remittit:] Quibus verbis edictis compassus eminentissimus rex, & dolore ac tremore compunctus concite ex throno prosiliens, genibus provolutus Episcopi, rogans *, ne hoc sperneret, quod mulier obtulit, & insuper suum reciperet, quod amisit. Vir autem Dei, ne totam eminentiæ suæ familiam contristaret, quam de morte tanti viri flentem conspexerat, & in magna esse desperatione animæ illius, universisque petentibus ad suscipienda, quæ mulier obtulerat, tandem coactus consensit, regem surgere petiit, leniterque consolari cœpit, eumque rogavit, ne aliam quis pro ipso reatu ultionem reciperet, dicens: Quia non vindicat Dominus bis in idipsum, suisque illi orationibus, ut valeret, se adjuvaturum *, professus est. Fide recepta Viri Dei verbis, viduata mulier recessit.

[32] [inde digressus, dona pro alio equo furto item ablato] Non longe post cum summo ibi detentus honore & reverentia, Pontifex non modicis ditatus muneribus, a rege valefactus amissus est *, & cum omni necessitatis ordinatione & gubernatione l ad Tredentinos pervenit fines. Cum autem non longe a castro venisset in prata, quæ appellabantur Rumanniana m, quidam ex comitatibus suis emissarium, quem ibi Viro Dei fraudolenti consilio ipsius principis, qui tunc ibi erat, juniores furtu * abstulerant n, conspiciens, cuidam jumentæ o sequentem agnovit, & veretro nocuato p calcibus jumentarum, macie magna indecorum, ita ut vix cognoscebatur *, Viro Dei indicare curavit. Qui eum se dissimulans agnoscere, suis omnino inde silere præcepit. Cum autem * urbis portam adpropinquaret, ecce jam antea prædictus comes Husingus obviam veniens, pedibus illius provolutus, commissum a se facinus non abscondit; sed humiliter confitebatur damnum, quod ei fecerat ex caballo, & illecebræ machinationis furtum per ordinem professus est, qualiterque propter decoram nobilitatem ejus suis jumentis ad propagationem sibi immittere concupiscebat, & imposterum conservare; asserensque, quod hoc facto divina consecuta est illum inde vindicta, quia fere quadraginta duo de ipsis erant jumentis, quæ omnes elefantino morbo perierunt, excepto una habuit superstite, quam tunc sequebatur q.

[33] Qui præfatus comes dum hæc profiteretur, duos, [recipit: a Grimoaldi ministris detentus, sepulcrum S. Valentini invisit] quos optimos habuit, Viro Dei obtulit, & insuper ducentos solidos auri, humili voto deposcens, ut Vir Dei pro emendatione delicti, quod ei ingesserat, accipere non sperneret, & sibi delictum dimittere * cum magna humilitate petiit. Quibus verbis auditis, Vir Dei arrisit; sed per satisfactionem illius indulgentiam illi dare dignatus est. Ille autem cum magno honore per ministeriales suos eum usque ad fines Bojoariorum fecerat pertransire. Qui dum Majensem castrum r intrasset, de * præpositis captus est custodibus, sicut longe superius diximus, a Grimoaldo duce præceptum esse, nec ulterius eum abire sinebant, nisi ad eorum principem pergere professus esset. Ibique nolens & coactus quamdiu * detentus est, usquedam eorum missus Grimoaldo hæc nuntians reverteretur. Quæ Vir Dei impedimenta viæ suæ diligenter pertractans, consideravit divinæ virtutis gratia vacuum non fuisse. Tunc quoque ad beati Valentini s confessoris sepulchrum situm in eodem castro sanctæ orationis causa se contulit, sollicito animo universam montanam urbis illius confinem t circuivit, viditque terram fructiferam, & silvarum habentem copiam. Invenit etiam inter duos rivulos u locum secretum & pervium absque habitatoris tramite, quæ appellabatur usitato nomine Camina x.

[34] Intellexit non sine divino intuitu, & voluntate ibi se esse detentum, [vicina arva lustrat & ad Grimoaldum invitus progreditur.] consideravitque loci secretum, & ad sanctæ religionis cultum delectabilem, cum magno amavit affectu; cogitavitque, sibi secretum ibi hospitiolum construere, si hunc locum condigno posset pretio comparare. Perquisivit tamen diligenter, cujus vel quorum hoc esset proprium, ut accedente opportunitate temporis, propter vicinitatem sancti & beati Valentini ecclesiæ sibi ad secretum hospitium vendicaret. Interea tamen hi, qui ad Grimoaldum ducem pro adnuntiatione illic adventus ejus missi fuerant, revertebantur, cum summa eum veneratione rogantes, ut ad eum venire non dedignaretur; adjecerunt etiam, ut *, si sponte venire nollet, datum sibi præceptum esse, ut coactum eum deducere deberent. Intellexit Vir Dei illorum insidias, in prædicto castro suum * dimisit suppellectilem, ad prædictum principem mœstus perrexit.

ANNOTATA.

a Scilicet S. Gregorio II. Dona autem potuere esse ex iis, quæ a Theodone ac Grimoaldo Bavariæ tetrachis & a Luitprando Longobardorum rege acceperat, ut capite præcedenti dictum est.

b Apud Surium additur quasi; & sic sensus est aptior.

c Id est, tranquillam solitudinem.

d Hinc plures, quos num. 32 Commentarii recensuimus, synodum aliquam Romanam statuunt ad annum 724, quo Sanctum Romam secundo advenisse putant: verum eam ad annum 717 potius referendam esse, diximus num. 42 & seqq.

e Adde debere. Sensus vero est, quod cum Corbinianus iis esset instructus virtutibus, quas in episcopo ac apostolico viro sacræ Litteræ requirunt, eumdem episcopali onere nequaquam liberandum esse, sed ad prædicandum Euangelium remittendum.

f Fide recepta omisit Surius.

g Lege, quem universus sequebatur urbis primatus, id est, magistratus, vel primores.

h Scilicet cadaver erat istius præfecti urbis, qui Sancti equam rapuerat ad Padi ripam, ut capite præcedenti, num. 23 vidimus.

i A rege Longobardorum Luitprando, qui Ticini regiam habebat.

k Periodum sic corrige: Dicens … ,quomodo ex eadem percussione (forte apoplexia) languor quotidie dolori fomitem ministrasset, & quomodo, cum jam a medicis desperatus esset, sibi præcepisset &c.

l Apud Surium biographi sensus recte sic exprimitur: Rebus necessariis abunde instructus.

m Ad prata Rumanniana hæc notat Meichelbeckius: Forte Romagnam, locum infra Tridentum in ripa Athesis fluvii situm. Meichelbeckio consensit Roschmannus in Notitiis Mss., ubi ait: Prata Ruminiana planitiem esse non procul Tridento, & loco hodie Romagnam dicto, etiam censeo. Non est ea quidem via regia hodie tritior, sed ad lævam Athesis per roboretum: verum olim ad dexteram Athesis ripam viam Romanam & militarem Tridentum duxisse, viri docti cum illustrissimo Massæo putant.

n Consule caput præcedens num. 22.

o Id est quamdam equam.

p Id est læso.

q Solœcismos cum Surio sic corrige: Asserens, quod hoc facto, divina consecuta sit illum vindicta, ita ut fere quadraginta duo ex ipsis jumentis elephantino morbo perierint, excepto uno superstite, quod tunc sequebatur. Est autem morbus elephantinus quædam lepræ species, quæ gangrænæ more cutem ac carnem exedit.

r De Castro Majensi hæc habet Roschmannus in descriptione comitatus Tyrolis, Germanice edita: Mayss, Latine Ad Alpes Majas, & sæpius Maja & Urbs Magiensis in medio ævo dicta, urbi Meraniæ adjacens, nunc tantum pagus est, in prædicto autem ævo ex Bavarorum ac Tyrolensium scriptorum testimonio, fuit urbs in confiniis Longobardorum & Boioariorum, postmodum (nescitur, quo anno) a dilapso monte obruta est, ita ut Merania ipsa pars veteris Majæ putaretur &c. Vide etiam dicta in Commentario num. 93.

s Loquitur de S. Valentino episcopo Passaviensi, cujus Acta illustrata sunt tom. 1 Januarii, ad diem 7.

t Supple regionem.

u Hosce rivulos infra num. 37 Timonem & Finalem appellat. Consule Commentarium num. 51 & seqq.

x De Camina prolixe egimus in Commentario a numero mox citato.

* ut

* i. e premi

* l. nefandis insidiis.

* rogavit

* adjuturum

* dimissus

* furto vel furtim

* cognosceretur

* adde ad

* dimitti

* a

* aliquamdiu

* ut abundat

* suam

CAPUT V.
Grimoaldi ducis incestuosum connubium dissolutum: cathedra Frisingæ fixa & dotata: acta in eo episcopatu: Pilitrudis insidiæ, & Sancti fuga: Grimoaldinæ familiæ pœna & excidium.

[Grimoaldum ob incestuosum cum Pilitrude conjugium] Cum autem ad palatium prædicti principis pervenit, per quendam dilectum ejus cubicularium eidem principi demandavit, dicens: nequaquam faciem illius videre velle, antequam inlecebrosam conjugem a se expelleret, quam tunc sibi copulavit post obitum fratris sui Theodoaldi a viduam, quamque adulterina delectatione in matrimonium sumpsit. Quæ etiam secundum hujus carnis putredinem pulchra videbatur & decora, genere præclara, ex Galliæ partibus genitricem b secuta, istas pervenit in partes. Qui Episcopi dictis dum consentire nolebant, ipse in sua perseveravit sententia, eisque egregii prædicatoris Pauli testimonium demandavit inter cetera: quia neque adulteri, neque fornicatores regnum Dei possidebunt. Illa autem funestæ Herodiadis sequens exemplum, de morte Viri Dei cum malivolis sibi sequacibus tractare cœperat. Nam Vir Dei pro tali crimine meminerat, Johannem increpasse Herodem, & Herodiadem, quam tulerat fratri suo Philippo viventi uxorem, atque ob hoc ab Herode interemptum esse c: nullatenus tantum facinus se consentire prædixit, sed ante se esse moriturum.

[36] Sic quoque quadraginta diebus ab eorum se abstraxit obtutibus, [adire recusat: eos pœnitentes Deo reconciliat & invisit.] eosque per suos jugiter ammonere non destitit, ut tam execrabile amitterent conjugium, congruisque temporibus nunc, si converterentur ad pœnitentiam, blandis sermonibus Dei regnum promisit; nunc, si permansissent in ipsa malitia, terrorem magni diei judicii, æternumque eis cito venturum minabat * supplicium. Tandemque Dei solaciante d clementia Omnipotentis, perduxit eos ad promissionem separationis suæ. Tunc Vir sanctus in Domini Christi Jesu confisus solatium, eos fecit ad suam venire præsentiam. Qui venientes humo se prostraverunt ambo, & extensis ejus brachiis ad pedes e, se graviter peccasse, se nimium reos esse, professi sunt; & ita pura confessione ad pœnitentiæ confugierunt * remedia. Quorum capitibus Vir Dei manus imponens, signo æternæ salutis munire curavit, ex humo eos erigens, tantum lapsis f pœnitentiam designavit, viam eis salutis ostendit, remediorum solatia elymosinarum largitate, jejuniorum & orationum frequentia, adipiscenda monstravit: & ut amplius sibi peccare caverent, sollicite præmonuit. Sicque domum ingressi, communem sumpserunt cibum. Et sic a mensa principis Vir Dei alimoniam corporis sumpsit, ita etiam illis alimoniam animarum suarum, prædicando verbum Domini, ministravit.

[37] Tunc quoque Vir sanctus locum delectabilem in confinio Magense, cujus superius memoriam fecimus, [Prædio Camina a duce donatur, in quo templum ædificat:] Grimoaldum principem a possessoribus justo pretio emere persuasit, ut haberet justo labore adeptum, unde animæ suæ remedium adquirere potuisset. Quo hortatu princeps libenti animo obedivit, ibidemque cum beato Corbiniano veniens, convocavit ad se possessores loci illius, qui vulgo dicitur adhuc Camina inter duos rivulos Timone, & Finale g: & dato proprio & adpretiato pretio justo emerat hoc sibi a viris nobilibus & potestativis in proprietatem, tam territorium agrorum, quam & prata, & vineas cum parte Alpium. Illi vero emptores cum testimoniis & testibus hoc illi confirmaverunt, sicut mos est, in proprietatem. Quo facto cum consilio fidelium, & Deo devotarum personarum tradiderunt hoc ipsum per manus sancti Corbiniani Deo, & sanctæ Genitrici Mariæ ad sanctam ecclesiam ejus sitam in castro Frigisingense super fluvium Isara h, & cum testibus ibidem perpetuo jure servire firmavit. Tunc quoque vir Domini Corbinianus habitaculum sibi illic construere festinavit, basilicam ædificavit, & sancti Valentini, atque beati Zenonis in eam patrocinia collocavit, & in eorum dedicavit honorem i, vinearumque ibi plantans copiam, & pomiferis decoravit arboribus, & alimoniam pauperibus præparavit. Cœpitque fama sanctitatis illius spargi late per orbem, a cujus ore laus Dei emanabat jugiter.

[38] [aliud prædium emit: sedem Frisingæ figit.] Fuit indeque non longe manens quædam vidua, nomine Fausta, cum duabus filiabus bonam habentes * substantiam. Quæ Fausta dividens cum filiabus possessionem, portionemque suam Grimoaldo principi eo modo tradidit, ut usquedum illa viveret, eam tueretur, & custodiret, & ut post ejus excessum hoc sibi haberet proprium, in loco qui dicitur Chorzes k cum omnibus ibidem pertinentibus. Post ejus quoque obitum beatus Corbinianus dedit Grimoaldo principi nongentos auri solidos, quos ei dudum Pippinus major domus Francorumque princeps in suam largitus est elymosinam l, & comparavit hoc ipsum in Chorzes, & ambo pariter postea, idem beatus Corbinianus episcopus & Grimoaldus princeps tradiderunt hoc Deo & sanctæ Mariæ ad prædictam ecclesiam in castro Frisingense m, ubi tunc beatus Corbinianus cathedram tenuit pontificalem.

[39] [Rari zeli exemplo duci succenset, & Pilitrude frustra obnitente, ei reconciliatur.] Quadam vero die vir Dei beatus Corbinianus cum præfato principe recumbens ad prandium, adposita mensa salutifero Crucis signo Christi cum Dei laude superpositam consignificavit * alimoniam. Prædictus quoque princeps ex mensa dilecto sibi cani panem per incuriam projecit. Quod dum Vir Dei conspexerat, dextro pede tripodi calcem dedit, & mensam dejecit, ita ut argentea vascula per pavimenta huc illucque spargerentur; & ex scamno prosiliens aiebat, ipsum tantæ benedictionis fore indignum, quam cani non verebatur projicere. Domum illius egressus dixit, se ab ejus curia omnino abstrahere, & nequaquam cum eo communem ulterius sumere panem debere n. Hoc facto mulier de morte Viri Dei cœpit tractare, invidiæ facibus succensa, eo quod a viri inlicito sui concubitu per verbum Viri Dei fuerat alienata o, incessanterque in aures viri sui invidiæ & odii fomitem ministravit contra Virum Dei. Dixit etiam, ob principis despectum hoc egisse Episcopum, nihil aliud dignum Episcopum esse, nisi mortis reum. Quam rem princeps idem diligenter perpendens, patientiæ servans custodiam, castri aditum claudere jussit, ne tantus Vir Dei a se recederet, furore p permotus. Ipseque cum primatibus suis palatium egressus, Viri Dei provolvebatur vestigiis, satisfactionem spopondit, magnisque precibus, atque blanditiis, nec non & muneribus motum mitigavit Episcopum, & tandem vix unquam pacis osculum a beato promeruit Episcopo q; & sic iterum pariter communem sumpserunt cibum. Cœperuntque Viri Dei divitiæ, quas non amaverat, crescere cottidie, & loca augescere.

[40] Cum quadam die in episcopio r consedisset, molestia corporis illum concussit, [Ob mira in S Stephani templo visa] ita ut more solito in vicinum montem ad oratorium beati Stephani martyris s venire nequiverat *, matutinas Deo persolvere laudes. Clerum suscitans, illuc præcipiens ire t. Illisque ascendentibus vox psallentium in ecclesia obviam illis est facta, tantaque modulaminis concordia magis ac magis in aures audientium perstrepebat, quanto ecclesiæ propinquius veniebant. Ex fenestris quoque & tecto tanta vis clari luminis radiabat per latera ejusdem montis, ut claritatem diei superaret. Hisque festinantibus, ecclesiæ januam introgressi * tantus claritatis fulgor evanuit; odor namque incredibili suavitate ibi triduo præflagrabat u. Clerici quoque nimis timore perterriti, & velut mortui corruerunt in terram, alii ante fores, alii limina ingressi ecclesiæ. Qui dum tandem vires receperunt, domi cucurrerunt, & talia Viro Dei referebant.

[41] His ille auditis, se illuc deferre præcipiens, & ibimet ad manendum domum sibi construere jussit exiguam. [in eo monte domum exstruit: ibidem fontem elicit.] Cum autem ministri de aquarum penuria propter altitudinem montis, quam ibidem cottidie ferendo lassaverunt x, murmurare cœperunt; idem Vir Dei quadam die diluculo consurgens, solus montis latera circumiens, in plaga Meridiana ad orationem se humo prostravit. Qua completa, baculum y, a quo sustentabatur, in terram defixit, cumque paullulum perfodisset, tantaque * mox ex eadem fovea aquarum emanavit habundantia, ut ad totius cellulæ ministerium sufficiebat; ita ut ad usque ima montis defluxerat, & eo vivente nunquam defuerat z.

[42] Cum autem quadam die idem Vir sanctus vespertina hora ad ecclesiam beatæ Mariæ in ipso castro Frisingense ad persolvendas Deo laudes venire voluisset, [Præstigiatricem mirabili zelo invadit & spoliat;] ecce quædam mulier rustica cum muneribus obviam perrexit; quæ maleficii suspicione jam antea Viro Dei fuerat divulgata, cum qua onusti carnibus ibant viri, & animal vivum secum ducebant. Quod Vir Dei cum conspexerat, subtiliter inquisivit, quinam illius esset adventus? Ad hæc mulier dolosa quendam juventutis flore principis subolem aa quibusdam illusionibus dæmonum asserens esse commotum, seque suo carmine, suisque artibus ad salutem perduxisse gloriabatur, & exinde hæc xenia deportare. Quibus auditis, Vir Dei vehementer expavit, & ex equo prosiliens, in tantum commovebatur furorem, ut ipse eam propriis non parcebat manibus cædi bb, cuncta, quæ cum ea portabantur, xenia ad portam civitatis jussit pauperibus erogare *. A portaque civitatis domi * revertens, perfidiam principis non cessavit deflere.

[43] [parricidam a Pilitrude missum evadens, Majas fugit] Sociaque antiqui hostis, ut serpens in Paradiso, mulier sparsis crinibus, receptis viribus, & cruentata facie, principis se offerebat obtutibus; quam cum ita flentem incesta uxor principis viderat, diabolico instinctu, furore incensa, vultu mutato, vim veneni, quam in corde tenuit, aspicientibus demonstravit: nam vitam auferre Episcopo moliebatur: quod tamen viro prodere distulit, latenterque ei insidias ad suimet laqueum mortis præparare non distulit, cuidam secretario suo nomine Nino silenter præcipiens, ut cum ab eadem villa recessisset Episcopus, collectis famulis eum interemisset *. Cumque ad aliam se pergere Vir Dei disponeret villam, quidam ex Deum timentibus homo per fratrem ipsius Episcopi, beatæ memoriæ nomine Ermbertum cc, ei demandare curavit, quod eadem nocte iniquissimæ mulieris consilio deberetur * occidi, ni se mutatione loci studiose salvaret.

[44] [Grimoaldique familiæ interitum prædicit:] His dictis fidem adhibuit, intempestæ noctis silentio occulte se ad aliam contulit villam. Eodemque sequente crepusculo ecce prænotatus Ninus collectis famulis domum Viri Dei circumcinxit; quem dum diligentissime perscrutarentur, ut interficerent, sed minime repperierunt dd, cuncta ædificia evertentes, vacui & confusi reversi sunt. Episcopus autem, sumpto secum clero, locum amisit, ad Magensem * castrum perrexit. Per quendam ex suis principi demandavit, quod sub omni celeritate ipsa maligna mulier in foveam, quam ipso * paraverat, corruere debuisset, & ipse cito vitam finire. Quasque insidias dum Grimoaldus cognovisset, & abscessum Viri Dei, misit & humili prece eum redire rogavit; ille autem minime ita fecit; sed dixit, Jezabelis pessimæ mulieris insidias oportere cavere ee.

[45] [prædictio ab eventu comprobatur.] Sed talibus insidiis qualis foret secuta vindicta, silentio non est opprimenda. Præfatus etiam puer ejus, quem nefando carmine, ut diximus, machinis diaboli mulier præcantabat, rebus excessit humanis, eoque mortuo Grimoaldus ab insidiatoribus interfectus est ff. Prædictus vero Nino, qui in necem episcopi collegium fecit gg, probrosa morte vitam finivit; qui cum ventrem purgare sedebat, lancea percussus interiit. Ad ultimum vero Pilitrud prænotata mulier Carolum in Gallias sequebatur, pro meritis suis ab eodem repudiata, omnem honorem & gloriam perdidit, propriisque exuta substantiis, novissime nihil, nisi unum asellum ad subvectionem possidens, in Italiam pergens, vitam finivit hh. Natique ejus, qui ex illius prodebant utero, cum multa tribulatione regno privati, vitalem amiserunt flatum ii.

ANNOTATA.

a Boioariæ tetrarchæ, de quo meminimus in Commentario num. 47.

b Theodoaldi vidua & incesta Grimoaldi uxor, ab Aribone vocatur Pilitrud, apud Surium Piltrud, a Continuatore Fredegarii Bilitrudis. Hanc genere Francam fuisse, ex dictis colligitur: at quæ ejus fuerit mater, quam a Gallia secuta dicitur, ignotum est. Hadrianus Valesius tom. 3 Rerum Francicarum lib. 24 pene omnia, quæ biographus de Pilitrude refert, in dubium vocans ait: Quæ si vera essent (nam Aribonis istius auctoritatem non magni facio) existimandum esset, Bilitrudem natione Francam potius, quam Baioariam fuisse: cum matrem suam, nescio quam secuta, ex Gallia in Baioariam venerit, ibique duobus Theodonis ducis filiis, alteri post alterum nupserit &c. Nullam tamen sui dubii causam profert. Nescio, an satis sanæ crisis sit scriptorem pene synchronum absque solida ratione tamque leviter rejicere.

c Lege caput 14 Euangelii S. Matthæi.

d Id est solante, sive adjuvante.

e Lege: & extensis brachiis ad pedes ejus.

f Surius habet: tam graviter lapsis. Porro an hæc sincera fuerit pœnitentia saltem in Pilitrude, merito dubitatur: videtur enim hæc in aula principis mansisse, aut saltem majori quam par erat apud illum auctoritate valuisse, ut per decursum videbimus. Forte etiam post expiata peccata ad vomitum redierunt.

g De Camina satis prolixe egimus in Commentario num. 50 & seqq. De duobus rivulis Timone & Finale hæc in notitiis Mss. notat Roschmannus: Non ut Meichelbeckius credit, alvei horum rivulorum successu temporum irruentibus per Alpes grandioribus torrentibus absorpti hodie nesciuntur, & nomina non nisi in Aribone & aliorum, qui ex ipso scripsere, libris supersunt. Finalis enim amnis secundo fere lapide a Merania in Passyriam vallem euntibus occurrit, aqua ex lacubus, qui horis minimum tribus in Longa valle distant, tracta perlimpida & hinc truttis nobilioribus & salmonibus dives: imbrium tamen non raro procellis auctus ingentes secum lapides volvit, ac viatoribus periculosus est, cujus rei periculum ipsemet equo feci. Addit eum aquas suas in Passerem exonerare, vallemque per quam fertur, aut potius suo alveo facit, Vallem Finalem appellari. Torrens vero alter Ponalis (Timonem ex dictis intelligat, oportet) nomen deposuit hodie, & ut audio, Fallmaun-bach vocatur: raris hic aquis, amplo tamen etiam alveo notabilis est, ut imbrium vim possit excipere, & secum in Passerem fluvium, unde valli perfertili nomen, deferre.

h Erat ea ecclesia S. Mariæ dicata, in qua Sanctus Cathedram suam posuit, estque hodiedum cathedralis. Adi Commentarium num. 49, ubi etiam de Frisingensis urbis situ & Isara flumine quædam ex Meichelbeckio notavimus. Frigisingense pro Frisingense olim dicebatur.

i Sacellum hoc non Frisingæ, ut perperam legitur apud Mabillonium in Actis, sed vel inCamina exstructum fuisse, vel in Majensi castro restauratum, ostendimus in Commentario num. 54 & sequentibus: a numero autem 52 Roschmanni de hoc sacello conjecturas & ratiocinia lectori exposuimus S. Zeno, de quo hic, fuit episcopus Veronensis, cujus Acta illustrata sunt tom. 2 Aprilis ad diem 12. Apud Surium editionis Coloniensis anni 1618 perperam Zunonis legitur.

k De hoc consule Commentarium num. 57.

l In Commentario num. 58 notavimus ex Meichelbeckio, probabile esse hanc pecuniæ summam ex variis eleemosynis, quas assignavimus, coaluisse.

m Supra Frigisingense dicitur. Surius hoc loco legit, in castro Frisingas.

n Miraberis haud dubie, lector, hoc Sancti factum: satis tamen congruum est ejusdem zelo, de quo biographus num. 10 ait: Erat enim Vir Dei … contra vitia ad irascendum facilis, velox ad ignoscendum conversis.

o Hæc & sequentia satis indicant, Pilitrudem aut non serio pœnituisse, aut ad vomitum redire voluisse.

p Id est ira.

q Apud Surium legitur: Et tandem ægre pacis osculum a beato promeruit Episcopo.

r Episcopium est palatium seu domus episcopi.

s De monte S. Stephani egimus in Commentario num. 49.

t Ex præcepto Regulæ Benedictinæ id factum vult Meichelbeckius. Vide dicta in Commentario num. 24 & seq.

u Lege, odor vero incredibili suavitate ibi triduo fragrabat.

x Vitiosa periodus apud Surium sic restituitur: Cum autem ministri de aquarum penuria propter altitudinem montis, quod ibidem quotidie ferendo lassarentur, murmurare cœpissent, Vir Dei quodam die &c. Erat autem haurienda aqua ex fluvio Mosaco, qui ad prædicti montis radices labitur.

y De baculo, quo Sanctus in eliciendo fonte usus est, vide dicta in Commentario num. 68 & 70.

z In Suriano codice aliisque mox subditur: Cum autem Vir Dei obiisset & ejus corpus a nobis ablatum fuisset, per quadraginta annos sine aqua humus arida remansit. Eo a nobis iterum adducto, pristinam abundantiam aquarum fons ipse ministrabat. Huic nostræ assertioni fons ipse intuentium oculis testimonium præbet. Sed ad historiæ narrationem redeamus. An hæc interpolatori adscribenda sint, ut suspicatur Meichelbeckius, examinavimus in Commentario num. 64 & 65. De ipso fonte, erectoque super illum sacello, aliisque ad eumdem spectantibus sat multa diximus § 6 a num. 66 usque ad 71. Ceterum pro deficiebat, defluxerat & defuerat, lege sufficeret, deflueret, deesset.

aa Lege, quamdam in juventutis flore principis sobolem.

bb Lege, ut ipse eam propriis manibus cædere non parceret. Porro hoc mirabilis zeli exemplum docet, quam recte Aribo supra num. 10 de Sancto dixerit: Erat .. contra vitia ad irascendum facilis.

cc

Ermbertus seu Erimbertus S. Corbiniani frater, ipsi in episcopatum successit, consecratus institutusque a S. Bonifacio, archiepiscopo Moguntino, in cujus Actis tom. 1 Junii, pag. 468 sic legitur: Provinciam Baioariorum, Odilone duce consentiente, in quatuor divisit parochias, quatuorque his partibus præsidere fecit episcopos, quos ordinatione scilicet facta in episcopatus gradum sublevavit: quorum … secundus Erembrecht, qui Frisingensis ecclesiæ superspeculatoris tenuit principatum. Meichelbeckius tom. 1, parte 1, pag. 73, Erimbertum Frisingæ olim cultum fuisse censet, quia in quodam instrumento, quod parte 2, pag. 46 recitat, Albuina donationem quamdam facit ad sepulchro ipsius confessoris Corbiniani, eorumque Sociis, quorum ibidem venerantur reliquiæ. Similia legi ait in aliis membranis; nec dubitandum putat, quin inter socios Erimbertus designetur. Anno 1699 die 29 Augusti repertum fuit in ecclesia cathedrali corpus pontificalibus indumentis conspicuum, & in novum melioremque tumulum translatum est. Illud Erimberti esse, putant Frisingenses, teste laudato Meichelbeckio. Idem scriptor ait, in libro Traditionum Frisingensium quarto, seu magno, de Erimberto hoc distichon legi:

Mundo defunctus, pater Erimberte secundus,
      Fratrem consequeris proximus & meritis.

dd Lege: Quam dum diligentissime perscrutarentur, ut eum interficerent, sed eum minime reperissent &c.

ee Alludit ad historiam Eliæ, impiæ Jezabelis insidias fugientis, lib. 3 Reg. cap. 19.

ff De Grimoaldi cæde, & tempore, quo hæc accidit, egimus in Commentario num. 74 & sequentibus, ubi diximus, eam ad annum 724 vel 725 referendam esse, & posteriori anno pariter illigandam esse Pilitrudis captivitatem:

gg Id est, qui parricidas ad necem Sancto inferendam collegerat. Ita apud Cangium in Glossario collegium pro exercitu legitur.

hh Manifestum est, hic agi de Caroli Martelli expeditione Boica, anno 725 confecta, ut in Commentario § 7 a num. 75 ostensum est. Utrum autem Pilitrudis reipsa Carolo nupserit, dubitatum est ibidem num. 77 & 78.

ii An hos Pilitrudis ex Theodoaldo, an ex Grimoaldo susceperit, incertum est. Pro prodebant lege prodierant.

* minabatur

* confugerunt

* habens

* consignavit

* nequiret

* introgressis

* l. tanta

* erogari

* domum

* interimeret

* deberet

* Magense

* ipsi

CAPUT VI.
Reditus Frisingam: mors sancte obita: sepultura: corporis translatio Majas facta, miraculis clara.

[Frisingam redux, mortis præscius, sepeliri Maji postulat:] Hucbertus a quoque cum regnare cœperat, cum omni dulcedine, & summo honore virum Dei Corbinianum episcopum ad se revocavit: quem tanto venerabatur honore, ut sanctis meritis dignus erat, eumque sibimet sacro fontis lavacro sociavit b. Cumque exitus Viri Dei adpropinquasset, tempore * obitus sui non ignarus, carnalem fratrem suum Ermbertum in Italiam ad Longobardorum direxit principem c, postulans firmitatem sui proprii conquestus in Magies d, quod sanctæ Mariæ tradidit, ne exinde auferretur, & ut suum corpusculum ad sepeliendum ibidem recipere præcepisset, quod illic beato Valentino commendavit vivus; quia in eodem castro dominabantur tunc in tempore Longobardi. Hoc igitur octavo ante sui obitus diem mandare curavit, & horam egressionis suæ prædicens, alium ex suis discipulis ad Hucbertum principem direxit, suum obitum nuntiare, poposcens *, ut cadaver illius deferre juberet e, ubi vivus promiserat.

[47] Veniente autem jam exitus sui die, balneum sibi præparare jussit, [pie moritur, & Frisingæ sepelitur; sed invito Deo:] & ex more abluens corpus, capillos sibi tondere fecit, caput & barbam radere: vestibus indutus, Deo sacrificium obtulit, & Viaticum propriis manibus recepit. Missarum quoque solemnitate completa, domum ingressus, post perceptionem Corporis, & Sanguinis Christi, vinum adduci sibi jussit, modicumque degustavit, nihil doloris simulans, signum Crucis Christi in capite impressit, & Deo spiritum reddidit f: qui a ministris in beatæ Dei Genitricis Mariæ ecclesiam traditus est sepulturæ g. Sed tanta mox pluvia subsecuta est, atque procella triginta diebus & noctibus, ut nec una hora unquam cessavit *: ubi aperte monstrabatur, quod ibi requiem corporis sui habere nolebat, sed in loco, ubi poposcerat vivus.

[48] Missi vero a principe Hucberto reversi, adtulerunt mandatum, ut beatissimi Viri corpus Magias adportaretur, sicut ipse vivus disponebat; ut ibi in ecclesia sancti Valentini sepeliretur. Qui cum tricesimo obitus sui die de humo elevabatur, [quare Majas defertur: puella blasphemans punita.] tali repertus est forma, ut vivus esse a multis putabatur *, & quasi valens dormiret. Confluebat namque ibidem magna multitudo virorum ac mulierum, quasi ad ingens spectaculum, tanti Pontificis lamentabantur abscesfum. Cumque corpus ejus plaustro imposuerunt, circumdata multitudine, quædam puella, nomine Magata, non longe inde secrete cum sibi socia stabat, atque inquisivit h, quid de episcopo ageretur; nefandum valde proferebat sermonem, suæ lasciviæ atque immunditiæ socium illum fuisse. Quodque ideo tam improvide dixit, quia sociam suam deludere voluit. Cui * statim divinæ virtutis est vindicta secuta: nam femur ejus dextrum ita flectebatur, ut calcaneum ejus natitenus rigebatur i; quæ in sua claudicatione permansit, usquedum vixit; binis sustentabatur baculis, unius pedis utebatur gressu, tamen in luctu & pœnitentia, & jugi confessione peccatorum suorum, atque sanctæ orationis studio, vitam multis annis duxerat k.

[49] [Calidum sanguinem e naribus emittit: febricitans sanatur:] Pergentibus itaque, atque deportantibus corpus episcopi, cœpit de nare ejus emanare sanguis tam calidus, ut de corpore vivo solet effluere. Quod * colligentes in vasculum fictile, deportaverunt usque ad castra l, ubi cum sancto corpore vigilando illa nocte manserunt, & vas plenum ipsius sanguinis in eodem loco effodierunt * in terram & cooperuerunt. Cum autem venissent partibus Vallenensium m cum sancto corpore ejus, quidam nobilis Romanus, nomine Dominicus, Breonensium n plebis civis, magnis vexatus febribus ad Viri Dei corpus cum venisset, de meritis sancti Viri sanitatem confisus recipere posse, subter corpus ejus se submisit altero quidem latere: surrexit pristinæ sanitati restitutus tam valenter, ut in proprium prosiliens equum, Dei omnipotentis virtutem, & beati Viri merita collaudans, domi sanus reversus est.

[50] [rursam sanguinem emittit: eo sepulto, templum] Ministri Viri Dei cum ad castrum Magensem cum ejus corpore venerunt, ab ipsa porta urbis a custodibus Longobardorum repulsi sunt, dicentibusque, quod nequaquam corpus Viri Dei fuisset, sed machinis fore insidias, ut urbem capere potuissent. His ita dicentibus, ecce literæ Longobardorum regis a Papia ibidem pervenerunt, qui tanti Viri corpus præcipiebant * cum summo honore recipere. Eo suscepto, vasculum aperuerunt, ut experimento inde didicerent * veritatem. Cumque pallium super corpus ejus expansum, & sudarium, quod fuerat super caput ejus, abstulerunt, ecce iterum sanguis ex naribus Viri Dei egrediebatur calidus, qui inter tot montium spatia fuerat adportatus, & pulcritudo faciei illius talis inveniebatur coloris, ut prius erat illo vivente. Tunc omnes una voce magnificabant Deum in Sanctis ejus, & sanctum corpus ejus in ecclesia sancti Valentini confessoris Christi, ut ipse disposuerat, sepulturæ tradiderunt.

[51] [splendore ac suavi odore repletur: puer e præcipitio lapsus servatur.] Post sepulturam vero tertia nocte media magnæ claritatis lumine cerei ardentes reperti sunt in eadem ecclesia, ita ut diei vincerent fulgorem, & candorem nivis, magnusque ibidem & optimus secutus est odor, qui illic permansit usque ad matutinorum solemnia. Quadam vero die, dum puer parvulus in nocte ipsius Viri Dei solemnitate * secus muros civitatis incaute cucurrit, pede lapso, in præcipitium decadebat *. Erat autem ibi tantæ altitudinis spatium, ut intuentes magnus pavor invaserat, atque ad ima montis ipsius Passeris amnis intumescerat fluctibus o. Quis enim aliud de ipso arbitrabatur puero, nisi mortuum esse inter saxorum scopula ingentia disruptum, & quamvis ad ima montis pervenisset, nequaquam fluvium evadere potuisse. Qui dum irent cadaver quærendo, amne super pontem transgresso, contemplabantur puerum saxo cuidam inhærentem. Qui arreptis funibus per saxorum ascendebant cavernas, usquedum jacentem ad puerum pervenerunt. Qui ob merita Viri Dei non tantum vivus, sed etiam inlæsus repertus est p: quique etiam divinæ largitatis munere ipso * præerat postea episcopatui multis diebus q.

ANNOTATA.

a De Hucberto hæc habet Arno archiepiscopus Salisburgensis in Indiculo donationum: Successor namque filius ejus, (Theodberti eodem quo Grimoaldus patre geniti) Huchbertus dux tradidit &c. Consule etiam, si lubet, Commentarium num. 79 & 80.

b Hæc de Hucberti prole a S. Corbiniano baptizata intelligo. Vide dicta num. 80 Commentarii.

c Erat is Luitprandus, de quo non semel jam facta est mentio. Porro ex iis, quæ subduntur, liquet, Majas, quæ Grimoaldo parebant, dum Sanctus Roma rediens ab hujus ministris detentus est, ut num. 33 vidimus, sub finem vitæ Sancti a Longobardis possessam fuisse.

d Id est bonorum acquisitorum in agro Majensi, scilicet Camina &c., de quibus § 5 Commentarii. De Majis, temploque S. Valentini consule dicta ad cap. 4 Vitæ, lit. 1, & Commentarium num. 93 & 94.

e Utriusque principis assensus necessarius erat, ut Sanctus desideratam sepulturam obtineret: Hucberti quidem, ut ipsius funus e ditione sua efferri permitteret, Luitprandi autem, ut in suo Majensi castro sepeliri concederet.

f Circa annum 730, ex communiori sententia,de qua in Commentario num. 83. De Sancti suprema ætate & corporis statura vide ibidem num. 84.

g Noverant certe Sancti ministri, eum non Frisingæ, sed Majis apud S. Valentinum humari voluisse: Frisingæ tamen sepeliisse videntur, quia missi ad Luitprandum Grimoaldumque nuntii nondum redierant. Fortasse etiam sepulturam maturarunt, ne tam pretioso thesauro cathedralis ecclesia privaretur.

h Surius sic habet: Cumque corpus ejus plaustro imponerent, in ea hominum multitudine quædam puella, nomine Magata, non longe inde secrete cum socia stabat. Cumque ex illa socia inquireret, quid de Episcopo ageretur, nefandum &c.

i Id est contraheretur & rigeret. Surius hunc locum reddidit his verbis: Nam femur ejus dextrum ita incurvatum est, ut usque ad pedes obrigesceret.

k Surius: Tametsi in luctu & pœnitentia … vitam multis duxisset annis.

l Per castra intelligo locum, in quo sacrum agmen pernoctabat.

m Lege, in partes Vallenensium. Sicut autem Vallenenses Vallis OEni incolæ, Germanis die Jhnthaler, in Tyroli, teste sæpe laudato Roschmanno in descriptione Tyrolis, ubi eos Vallenses nuncupat. In Veldidena tamen pag. 108 & 109 adducens hunc Aribonis locum, ait: Cum venissent partibus Vallensium (melius adhuc alius apud Meichelbeckium codex, Vallenensium, hoc est Vall-OEnensium) &c.

n Breonenses, sive Breones fuere prædictæ vallis OEni incolæ.

o Vitiosa periodus significat, puerum illum e quodam præcipitio, cujus altitudo intuentibus horrorem incuteret, & ad cujus radioes fluvius Passer, qui tum intumuerat, volvebatur, decidisse; atque adeo illum aut in scopulos illisum, aut fluctibus absorptum creditum fuisse.

p Pie quidem biographus hanc pueri incolumitatem Sancto acceptam refert; verumtamen pro certo miraculo haberi non potest; cum naturaliter & fortuito fieri potuerit, ut ejusdem vestis alicui acuto scopulo inhæreret.

q Hunc puerum, postmodum episcopum, ipsum esse Aribonem, hujus Vitæ scriptorem, meritocenset Meichelbeckius, ut num. 2 Commentarii ostendimus.

* temporis

* poscens

* cessarit

* putaretur

* quam

* quem

* effoderunt

* præcipiebat

* discerent

* solemnitatis

* decidit

* ipsi

CAPUT VII.
Corporis reductio Frisingam prodigiis illustrata.

[Aribo episcopus in synodo statuit] Interea vero dum a Longobardorum gente corpus beati Valentini confessoris Christi de eodem castro ablatum fuerat, & Tredentinam urbem deportatum, ac postea a venerando Tassilone a duce in Pataviam b civitatem cum summo evectum honore: cæpi ego Hæres c, licet indignus, ipsius Frisingensis sedis episcopus cogitare, quid de tanti Patris corpore agere debuissem, qui sine honore debito, & absque sancto illic jacebat officio, & exinde debitus ei honor deferri nequiverat. Ad divinum me contuli consilium, atque cum coëpiscopis meis, & cæteris approbatis ecclesiasticis viris tractare cœperam, ut ad suam sedem, uti episcopus erat d ad gloriam Dei, & ad sibi debitum perduceretur honorem. Sanctorum Virorum corroboratus consilio, generaliter synodo congregato, & cogitationes, vel consilium beatorum virorum in medium protuli, quomodo sanctum corpus Viri Dei ad suum locum deduceretur e. Pariterque tractabamus, ne sanctus Vir nostræ curæ sublatus sine sancto officio, & nobis tantæ absentiæ f sine lumine remaneret. Et quod beati Valentini corpus inde ductum fuerat, per * quem iste Vir Dei suum illuc corpus decrevit perducere.

[53] [Sancti corpus Frisingam redure:] Inito namque generali consilio, triduanum jejunium decrevimus per totam diœcesim illam celebrari, psalmodiamque sine intermissione ab omnibus generaliter agere * atque Missarum celebrationes, cottidie divinam clementiam omnes unanimiter supplicare cum summa devotione & humilitate, ut per suam misericordiam alicui suam inde aliquando dignaretur Christus ostendere voluntatem. Utrum ad pristinum locum deberet adduci, vel exspectaturus esse * deberet ultimi & magni diei resurrectionem. Et ne inprovide contra divinum hoc ageretur consilium, triduano denique peracto jejunio, antequam ab invicem separemur * corporali præsentia, septem viris ex nostris divinæ largitatis gratia in somnis est revelatum, sicut tractavimus, ita perficere, ut ad suum locum Viri Dei corpus reduceretur. Omnesque inde nos humillime conlaudavimus clementiam Dei, & valedicentes invicem recessimus.

[54] Tunc quoque cum consilio omnium coëpiscoporum nostrorum, [in hunc finem Majas missi, post prodigia] cæterorumque ecclesiasticorum & ipsius venerandi principis Tassilonis ad repetendum Viri Dei corpus probos atque prudentes ecclesiasticos viros cum aliis sequacibus eorum direximus. Cumque ad prædictam urbem Magensem venerunt, & orationes suppliciter impleverunt, die declinato ad vesperam, inito consilio, quosdam in ecclesia demiserunt, alii vero ad percipiendam alimoniam domum ingressi sunt. Et ecce subito in ecclesia sonus factus magnus, ita ut validi tonitrui vim superare videretur; & universam non solum ecclesiam, sed etiam urbem commovebat. Tanta namque diei fuerat serenitas, ut nubes minime apparere videretur: tantusque omnes, qui in ecclesia erant, timor invasit, ut nimio tremore perterriti in terram corruerunt *, & quasi exanimes facti sunt *. Ac post paullulum viribus receptis ostium ecclesiæ conati sunt egredi.

[55] Et ecce hi, qui erant in domo, obviam illis pervenerunt, [corpus incorruptum solemniter transferunt] & sic omnes cum ingenti pavore ecclesiam ingressi, cum omni reverentia pernoctaverunt in vigiliis usque in crastinum. Sed quid mirum, si tali sonitu Vir Dei voluisset ostendere, suam ad revocandum corpus ejus fieri voluntatem. Mane autem facto, magna cum supplicatione accedentes & tumulum aperientes, invenerunt sancti Viri corpus tam pulcrum, & optimi coloris, ut etiam leniter dormiens putaretur. Elevatusque de eodem loco cum omni gloria & honore & feretro appositus, cum magna pedestrium virorum religiosorum adducebatur prosperitate, ut equitantes vix eos sequi potuerunt *. Amissis autem transalpinis jugibus, cum ad portam OEni g fluminis cum tantis reliquiis viri religiosi pervenerunt, magna turma clericorum, & laicorum utriusque sexus ibidem obviam sancto Viri Dei corpore * facta est, & cum magna letaniarum laude receptus est.

[56] Cumque inde in quendam campum aptum quieti venerunt, [in via manus arida restituta, energumenus curatus:] ibique repausantibus quidam vir, manum habens aridam a juventutis suæ flore, accessit & subter feretrum sacri corporis se immisit, confisus in Dei misericordia & in merita Viri Dei; restituta est sanitati manus ejus, sicut altera. Eadem quoque nocte quidam illuc veniens dæmonio arreptus, tali furore motus, ut vix a fortissimis viris potuit * contineri, qui magnis perturbatisque vocibus perstrepebat, atque clamabat inmaniter. Is dum subter feretrum corporis Viri Dei a fidelibus viris supponeretur, ita suffragante gratia Dei & intercessionibus sancti Viri, spiritus ab eo immundus abscessit, ut numquam ulterius ei ullo modo nocendi habuit * potestatem.

[57] Contigit autem, ut adportato sancto corpore ventum est adeundi h locum, [in loco sanguinis inventi sacellum exstructum] ubi jam olim, dum de Frisinga cum eodem corpore pergentes castra metati sunt, ibique collectum sanguinem ejus, ut supra dictum est, in vase fictili tabula superposita suffodierunt *. At sanctæ crucis bajolus super ipsum vasculum ignoranter crucem affixit, inventusque est idem sanguis Viri Dei tali colore, atque decore, ut eodem die a vivente effluxisset corpore. Ibique ymniticam laudem i & gloriam Domino Deo nostro suppliciter omnes lætanti animo decantabant: & idem sanguis ibi cum omni honore recondebatur, & magna ibi cum festinatione ecclesia construebatur, ubi innumerabilia Dei omnipotentis clementia ad honorem, & gloriam sancti Nominis ejus operari dignatus est multorum sanitatum miracula k per intercessiones, & merita beatissimi Viri Dei.

[58] [Corpus Frisingæ honorifice deponitur.] Inde autem moto sancto corpore beati Corbiniani omnis cœtus pontificum & ecclesiasticorum turba inmensa una cum summo principe eorum Tassilone obviam currentes, cum omni ecclesiastico dignanter obsequio, cum ymnis, & canticis spiritualibus, omnique laude ab universis & gloria in ecclesia sanctæ Mariæ, ubi primitus erat humatus, ad honorem & gloriam Christi nominis & ad totius Christianæ plebis, ejus suffragia postulantis, est honorifice exaltatus l. Pro cujus meritis & precibus magnas ibi virtutes divina virtus cottidie operari dignatur m, & multis vere in Deum credentibus & fideliter petentibus opem confert, præstante & miserante Domino Jesu Christo, qui cum Deo Patre, & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia sæcula sæculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Fuit is Tassilo II, qui ab anno 748 Boioariæ ducatum tenuit usque ad 788, quo a Carolo Magno exauctoratus & in monachum attonsus est. Quo autem tempore S. Valentini corpus Majis Tridentum, & Tridento Pataviam translatum fuerit, non constat. Breviarium Pataviense primam translationem ad annum 723, secundam ad annum circiter 777 refert: at utrumque falsum est; ut num. 87 in Commentario monuimus. Posteriorem certe non post annum 769 contigisse, liquet ex iis, quæ eodem § de tempore translationis S. Corbiniani adduximus.

b Patavia, indigenis Passaw, urbs est episcopalis sub archiepiscopo Salisburgensi, in inferioriBavaria sita, ubi OEnus in Danubium confluit.

c De variis Aribonis nominibus & muniis actum est in Commentario num. 1 & 2. Fuit autem Aribo quartus Frisingensium episcopus, post S. Corbinianum, Erimbertum & Josephum anno 764 ad eam cathedram evectus, in qua usque ad annum 784 sedit.

d Lege, ubi episcopus fuerat.

e Insulsa periodus apud Surium in hunc modum correcta est: Sanctorum autem virorum corroboratus consilio, generali synodo congregata, cogitationes vel consilium beatorum virorum in medium protuli, visum illis esse, ut sanctum corpus Viri Dei ad suum locum reduceretur.

f Surius: Et nobis ob tantam absentiam.

g Id est, ad locum, ex quo OEnus trajiciendus erat.

h Lege: Ventum esset ad eumdem.

i Id est hymnos.

k De sacello hoc, miraculisque ibidem patratis nihil usquam alibi reperi. Dum vero ait: Magna ibi cum festinatione ecclesia construebatur, id ita intelligendum puto, ut sensus sit, mox sacelli initia designata fuisse, mandatumque, ut quam primum perficeretur.

l Annum, quo hæc translatio facta est, utcumquestatuimus in Commentario, num. 92.

m Miracula illa ad me non pervenerunt.

* ob

* agi

* exspectare

* separaremur

* corruerint

* sint

* potuerint

* corpori

* posset

* habuerit

* suffoderunt

DE S. UGONE EPISCOPO CONF.
VOLATERRIS IN TUSCIA

Anno MCLXXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ugo episcopus conf. Volaterris in Tuscia (S.)

AUCTORE J. L.

§ I. Elogium ex Raphaële Volaterrano; edenda vita & cultus: exhibetur diploma Frederici I imperatoris Sancto injuriosum.

Volaterranæ satis notæ in Tuscia urbis episcopus S. Ugo statim a morte sua miraculis inclarescere cœpit, [Sanctum martyrologis vix notum celebrant Raphaël Volaterranus] cultuque publico honorari, qui etiam nunc perseverat: ejus tamen memoriam a nullis invenio martyrologis celebratam, præterquam a Ferrario, qui in Catalogo generali Sanctorum nostrum Præsulem sub Hugolini nomine, quo nemo alius, quod sciam, auctor ipsum appellavit, breviter hoc die ita annuntiat: Volaterris in Tuscia B. Hugolini episcopi. In Notis citat Raphaëlis Maffæi, qui a patria sua Volaterranus agnominari solet, Commentarios Urbanos, in quorum editione Basileensi lib. 5 pag. 52 hæ de S. Ugone laudes prædicantur: Ornavit autem eam cathedram post Justum (quem tamen Papebrochius tom. 1 Junii pag. 438 episcopum Volaterranum fuisse non admittit) Ugo præsul sanctissimus. Hic ex Agnani vicini castri nobili Saladinorum familia, quum Volaterranus simul & Paduanus esset canonicus, ob vitæ modestiam ac juris Pontificii scientiam promotus, varios labores & ærumnas ab infestis civibus ob ecclesiæ libertatem, & res conservandas est passus; quæ omnia patientia superando ad senectutem sine querela pervenit. Decessit anno MCCCCLXXXIII. Inhumatus diebus X, a populoque adoratus ob visa ex eo prodigia, deinde conditus in ejus urbis basilica fuit. Gravissimus error chronologicus in S. Ugonis emortuali anno MCCCCLXXXIII typothetæ imputandus est, non ipsi Raphaëli Volaterrano; cui tamen non assentior, si Sanctum e vivis excessisse scripserit anno MCLXXXIII: nam vetus monumentum, quod post Commentarium prævium cap. 3 num. 13 exhibebitur, quodque Sanctum millesimo centesimo octuagesimo quarto salutis anno ab Incarnatione Dni nostri Jesu Christi, die vero VIII Septembris, obiisse testatur, majoris apud me est auctoritatis.

[2] Annotavit etiam laudatus Ferrarius, in Italico Silvani Razzii Opere de Sanctis ac Beatis Hetruriæ vitam nostri Præsulis enarrari. [& alii scriptores: vita & gloria posthuma] Operis istius, quod præ manibus est, pars prima secundæ, pars vero secunda seu Supplementum primæ est editionis Florentinæ. In utraque parte sancti Episcopi Vitam frustra quæsivi. In prima tamen Actis S. Galgani eremitæ nonnulla de S. Ugone a pag. 229 inseruntur; quæ etiam apud Lombardellum lego & alios recentiores, qui de eodem sancto eremita scripserunt. De illis sermo redibit in observationibus ad relationem de Sancti nostri gestis & gloria posthuma, inferius dandam ex amplissimo Commentario Ms., in quem Volaterrani, sæpe a majoribus nostris commendati & ceteris urbibus ad imitandum propositi, sacrarum reliquiarum, quas venerantur, recognitionem, sub finem anni 1647 & initium sequentis factam, aliasque de Sanctis suis notitias, quas ad Operis nostri institutum pertinere arbitrabantur, per tabellionem publicum retulerunt. Nihil etiam eorum hic commemoro, quæ Æmilius Feius in Memoriis Volaterranis Mss., ineunte seculo XVII collectis, Scipio Ammiratus senior in Serie antistitum Volaterranorum, Florentiæ anno 1637 cum Additamentis Scipionis Ammirati junioris excusa, &, ut ceteros sileam, Ughellus in Italia sacra prioris editionis tom. 1 col. * 352 & seq. de S. Ugonis vita & cultu tradunt: Illa enim ejusdem Commentarii Ms. pars edenda complectitur, si pauca excipias, quæ opportune in subjiciendis notationibus referri & expendi poterunt.

[3] [edenda ex Ms. Volaterrano authentico.] Initium laudati Commentarii vulgavit Papebrochius tom. 1 Junii pag. 447. Inveniet ibi lector, Volaterranos fama Operis nostri excitatos decrevisse, ut Sanctorum, seu civium seu advenarum, memoriæ colligerentur & reliquiæ visitarentur, publicoque consignarentur instrumento, Antverpiam ad P. Bollandum transmittendo; dein totius cleri nomine XVIII Decembris anni 1646 ad eam rem delectos fuisse duos ecclesiæ cathedralis canonicos Franciscum Broccardum & Alexandrum Riccobaldum Bava, nomine autem populi XII Junii anno 1647 Raphaëlem Maffæum & Curtium Inghiramium; illustrissimum vero Nicolaum Sacchettum ab illis rogatum, ut tam pio operi præsideret, suo in spiritualibus provicario generali Frederico Ghetto commisisse, ut ordinaria auctoritate ei assisteret; denique notarium publicum, qui faciendam reliquiarum recognitionem aliaque agenda litteris exciperet, adscitum fuisse Franciscum Contium. Prolixi Commentarii seu instrumenti a notario isto confecti exemplar, quod in museo nostro asservatur, non quidem autographum, authenticum tamen est: firmatur enim solemni subscriptione ejusdem notarii, fidem ei facientibus Prioribus populi Volaterrani die XIII Maii anno 1648 per suum cancellarium Thomam Francisci de Broziis, cujus testationi propria manu scriptæ sigillum civitatis in cera viridi cernitur appressum.

[4] [Frederici I imperatoris diploma] Dum attentius singula considero, quæ infra in Commentario Ms. Volaterrano S. Ugo tum archipresbyter tum episcopus egisse narratur, præcipue mihi laudandus videtur a constanti fortitudine ac studio, quibus jura & bona capituli atque episcopatus conservare ac defendere conatus fuit; verum dum Frederici I imperatoris diploma antistiti Ildebrando proximo illius successori anno 1185 concessum perlego, in duram necessitatem me video conjectum, vel ut Sanctum bona Ecclesiæ suæ dissipasse, iisque virtutibus destitutum fuisse concedam, quæ ipsum in recta eorum administratione continuissent, vel ut eum obtrectatorem esse fatear, qui diplomatis auctor fuit. Citat illud Æmilius Feius: idem integrum producunt Ammiratus junior, Ughellus & Orlendius in Orbe sacro & profano part. 2 lib. 3, a pag. 1056, præsulum Volaterranorum Catalogis, ubi de Ildebrando agitur, insertum: sed famam S. Ugonis, quæ in eo proscinditur, auctores illi minime resarciunt, cum ne verbo quidem indicent, an jure vel injuria sanctus Episcopus bonorum ecclesiasticorum perditor traducatur. Neque ab ullo alio diplomatis illius refutationem tentatam fuisse novi. Derelictam Sancti causam defendendam suscipio: sed antequam rem aggredior; diploma ipsum exhibeo, prout exstat apud Orlendium citatum, omissurus tamen posteriorem ejus partem una cum subjectis testimoniis, e quibus constat, apographum ejusdem exemplar, quod edidit Orlendius, cum ipso autographo concordare.

[5] Federicus Dei gratia Romanorum imperator & semper augustus. [proponitur, S. Ugonis successori Ildebrando] Inter varia imperatoriæ majestatis vota & opera officium imperialis excellentiæ a Deo nobis creditum postulat & requirit, ut, cum unicuique fidelium nostrorum, quod suum est, debeamus observare, ecclesiis quidem & ecclesiasticis personis intendere tenemur *, quarum observantiam * nobis commissa est, ad earum prosperitatem & salutem; quatenus dum per solertiam exteriorem viscera pietatis & opem justitiæ clementer eis aperimus, suffragiis & orationibus earum vitam obtinere valeamus æternam juxta illud Dominicum: Eleemosina extinguit peccatum & charitas operit multitudinem peccatorum. Eapropter cognoscat tam præsens ætas fidelium imperii quam successura posteritas, quod nos attendentes antiquam honestatem & metam libertatem nostræ Vulterranensis ecclesiæ, & animum libenter inclinantes ad sedulas preces dilecti ac fidelis principis nostri Hildebrandini * Pannocchii ejusdem ecclesiæ episcopi, cujus utique devotio plurimum nobis accepta est & honestas ejus suis commendata meritis; æquum duximus atque necessarium, ut insolentiis & damnis, quæ præscripta ecclesia tum ex ignavia, tum ex prodigalitate, tum etiam ex imprudentia prælatorum suorum substinuit, maturius occurramus, ne, si torpore diuturno negligenter senuerint, in oblivionem forte deveniant, & injuria in res sacras grassantium transeat in aliquem quasi justæ possessionis usum.

[6] Habito igitur sapienterque deliberato principum & curiæ nostræ judicum consilio, [anno 1185 concessum,] omnes obpignorationes, beneficia, transmutationes & alias quascumque alienationes, quæ a prædecessoribus prædicti episcopi, & specialiter ab Hugone episcopo proximo prædecessore suo, & a canonaco * sive canonicis ejusdem ecclesiæ aliquo tempore factæ sunt de bonis Vulterranæ ecclesiæ, cassamus & imperiali auctoritate omnino in irritum revocamus, & ut libere absque omni contradictione ad sæpe dictam ecclesiam & episcopatum revertantur, censemus ac districte præcipimus, nisi evidenti ratione probari possint & oculata fide declarari ad utilitatem ipsius ecclesiæ ea in suum rationabilem contractum accessisse. Ad augmentum quoque nostræ imperialis solertiæ ipsi episcopo plenam damus potestatem & autenticam auctoritatem concedimus confidenter intrandi & possidendi quæcumque alienata, sive concessa, vel infeodata, seu nomine tenimenti collata tam in castris quam villis aliisque quibuscumque rebus, & eorum possessionem atque usum libere habendi & pro suæ voluntatis arbitrio salubriter disponendi sine læsione sui juris & Vulterranæ ecclesiæ. Ut autem hoc nostræ majestatis edictum ratum consistat &c. Datum apud Cremam in relevatione ipsius anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo octuagesimo quinto, Indictione quinta, sexto decimo Kal. Junii.

[7] [quod illum bona ecclesiastica perperam alienasse indicat.] In Orlendii editione; qua usus sum, Indictio quinta vitiose notatur pro tertia, quæ apud Ammiratum Juniorem & Ughellum exprimitur & ceteris notis chronicis respondet, videlicet diei XVII Maii anni 1185. Per voces in relevatione ipsius urbis Cremensis restaurationem intellige: nam Cremam eodem anno 1185 a Frederico I imperatore reædificatam fuisse testatur Sicardus episcopus Cremonensis & chronographus synchronus apud Muratorium tom. VII Scriptorum rerum Italicarum col. 603. In S. Ugonis & successoris ejus Ildebrandi nominibus scribendis hactenus secutus sum & deinceps sequar auctores ceteros, litteram aspirantem supprimentes, a qua in solo fere allato diplomate ista nomina inchoantur. Illud Ildebrando antistiti Volaterrano concessit Fredericus, ut occurreret insolentiis & damnis, quæ præscripta ecclesia tum ex ignavia, tum ex prodigalitate, tum etiam ex imprudentia prælatorum suorum substinuit. Hac criminatione imperator nostrum S. Ugonem potissimum impetit; ipsum enim ex episcopis Volaterranis, qui ecclesiæ suæ damna intulerunt, unice nominat, & bona ab eodem alienata specialiter restitui jubet, plenam dans Ildebrando potestatem eorum possessionem adeundi. Omnes, inquit, obpignorationes, beneficia, transmutationes & alias quascumque alienationes, quæ a prædecessoribus prædicti episcopi, & specialiter ab Hugone episcopo proximo prædecessore … aliquo tempore factæ sunt de bonis Vulterranæ ecclesiæ, cassamus &c. Itaque imperator non modo episcopatus Volaterrani utiliter administrati laudem S. Ugoni aperte detrahit, verum etiam non obscure innuit, ipsum gravioribus quam alios damnis ecclesiam istam affecisse, idque ex ignavia, vel ex prodigalitate, vel ex imprudentia.

[Annotata]

* forte teneamur.

* l observantia

* Apud Ammiratum juniorem & Ughellum Hildebrandi.

* l. canonico vel, ut est apud Ughellum, canonica, id est, ca nonicorum collegio.

§ II. Memoratum diploma refutatur.

[Probatur, neque S. Ugonis ignavia] Frederici I diploma, quod Ildebrandi decessores & nominatim S. Ugonem bona episcopalia perperam alienasse seu dissipasse arguit, in omnes confusim ignaviam, prodigentiam, imprudentiamque ita conjicit, ut fateri quidem cogar, aliquod ex tribus istis vitiis sancto nostro Præsuli imponi, sed discernere nequeam, quodnam illud sit. Suspicor tamen, diplomatis auctorem ignaviam & prodigentiam in rebus ecclesiasticis alienandis potius aliis episcopis, quam Sancto nostro exprobrare voluisse; cum certum sit, ipsum ab utroque vitio fuisse alienissimum. Quam strenue capituli Volaterrani jus in argenti fodinis Monteriensibus contra Senenses & eorum præsulem Raynerium necnon contra suum episcopum Galganum S. Ugo, cum archipresbyter esset, propugnarit, hic non expono, lectorem remittens ad vitam ejus ex Ms. Volaterrano edenaam cap. 1 num. 4. Accipe nonnulla, quæ ad episcopatum promotus ibidem a numero 5 dedisse legitur specimina fortitudinis ac curæ, quibus ecclesiæ suæ jura ac bona custodire ac defendere sategit. Ildebrandum & Suffredum canonicos, quorum nimia in civitate erat potentia, & a quibus orta erat seditio, jus suæque ecclesiæ libertatem servaturus gravissime punivit. Vulterræ insuper consulibus, se ab episcopali obedientia subtrahere volentibus & in vectigalium castri Gabbreti exactione servare jus obstinate perseverantibus, validissime obstitit. Dein S. Ugonis proponitur constantia, qua inter schismaticos & Alexandro III legitimo Pontifici sibique cives Volaterranos Sedi Apostolicæ adhæsit. Mox subjungitur. Quæ supradicta in monumentis illius temporis in sacculo signato ✠ notata vidimus.

[9] Paucis interjectis, ita pergitur cap. 2: Alexander tertius amplissima privilegia concessit contra recusantes decimas & reditus feudales illi solvere… [neque prodigentiæ,] A Geminianensibus & a viris sancti Quirici sua humanitate ea vectigalia exegit, quæ episcopis prædefunctis pendere detrectarunt. Feghinam & Gambassium oppida, a Feghinensibus tradita dominis, in episcopale jus & potestatem redegit. Quarum rerum notitiam instrumenta episcopalis archivii originalia, a me lecta, liquido manifestant. His addo Raphaëlis Volaterrans de Sancto testimonium: Varios labores & ærumnas ab infestis civibus ob ecclesiæ libertatem & res conservandas est passus; quæ omnia patientia superando ad senectutem sine querela pervenit. Pluribus non opus est, ut S. Ugonem ignave vel prodige episcopatum gessisse perneges, tum quia imperatoris diploma nonnisi obscure & dubie Sanctum alterutrius vitii insimulat, tum quia, licet aperte hoc fecisset, standum non esset illius auctoritate; cum hanc sufficienter elidant instrumenta synchrona & certa, e quibus extracta sunt Sancti gesta, quæ statim retuli, atque ipsum juris & rei ecclesiasticæ tenacem fortemque administratorem fuisse probant.

[10] Interim non inficior, ecclesiam Volaterranam sub S. Ugonis regimine non levem rerum suarum jacturam fecisse. [neque etiam imprudentiæ,] Probe etiam novi, vel ipsum Sancti fortitudinem & constans eas conservandi studium jacturæ istius causam esse potuisse, si virtutes illas omnium moderatrix prudentia non direxerit. Diffiteri insuper non possum, sanctam Præsulem in Frederici I diplomate incusari, quod ecclesiæ suæ, si non ex vecordia aut prodigentia, saltem ex imprudentia grave damnum attulerit. Sed an per imprudentiam, quæ ibi objectatur, vitium seu veræ prudentiæ defectus intelligi debet? Id nunc inquirendam. Sub Alexandro PP. III & Frederico I imperatore teterrimum schisma Ecclesiam divisit, innumerasque in Italiam invexit calamirates. Præcipuus schismatis, anno 1159 in Victore IV antipapa exorti & in successoribus ejus Paschali III & Callisto III usque ad annum 1177 continuati, auctor fautorque fuit Fredericus; qui quam impie atque insolenter potentia sua fuerit abusus ad Ecclesiam in suo legitimo Capite Alexandro III, obedientibusque ei episcopis & Italiæ populis impugnandam, obvii docent scriptores; e quibus in rem nostram solum memorasse juvabit, præsules veri Pontificis defensores imperatoris sententia non tantum imprudentes fuisse, sed & schismaticos, quod pseudo-pontificem, quem ille legitimum Christi Vicarium mentiebatur, non revererentur, imo & perduelles, quod contra cæsaream majestatem hostilibus Alexandri partibus adhærerent: atque ideo illos etiam variis vexavit modis &, quos potuit, e cathedris suis deturbandos curavit, aliis vere schismaticis in eorum locum subrogatis. Sic in Tuscia Zenobium in Florentinam, Benincasam de Benincasis in Pisanam, & Cunitum in Lucensem sedem, legitimis episcopis dejectis, Frederici opera vel auctoritate intrasos fuisse lego.

[11] [quæ veræ prudentiæ] Ecclesiæ Catholicæ unitati restitutus fuit imperator anno 1177. Schismaticus tunc quidem, sed non Sedi Apostolicæ infestus esse desiit, ipsius jura infringere, bona occupare vel ante occupata retinere pergens; quemadmodum liquet ex Annalibus ecclesiasticis Baronii ad eumdem annum 1177 a num. 89 & ad annum 1186 a num. 3, item ex Sigonii historia de regno Italiæ lib. 14 ad annum 1178, & lib. 15 ad 1184. Pergebant etiam tempore diuturni schismatis enatæ & in Italiæ perniciem confirmatæ factiones, quarum altera Pontifici, altera imperatori studebat, mutuis flagrare odiis, in bella & cædes sæpe erumpentibus. Quam memori vero mente retineret imperator, quæ pars Alexandro & Ecclesiæ addicta adversus ipsum aliquando egisset, luculento mihi argumento sunt pleræque in Tuscia civitates. Offensus illis Fredericus post concilium Veronense, anno 1184 declinante habitum, in quo dissidia inter ipsum & Pontificem recruduerant, in apertam exarsit ultionem. In Etruriam, inquit laudatus Sigonius ad annum 1185, per mensem Julium transgressus, omnibus civitatibus, præter Pisas & Pistorium, quia superiore bello cum Ecclesia senserant, totius agri jurisdictionem ademit, atque ibi legatos suos ad jus dicendum præposuit. Hæc Sigonium contraxisse credo ex cap. 82 Historiæ Florentinæ a Ricordano Malespino, seculi XIII auctore, Italice conscriptæ; ex qua sequentia Latine reddita subjungo: Tam insolenter egit imperator cum Tusciæ civitatibus, quia non steterant ab ejus partibus; ita ut, quamvis cum Ecclesia fuisset reconciliatus & in dicti Pontificis Alexandri gratiam rediisset, quemadmodum ante memini, non cessarit pravam suam voluntatem exsequi contra illos, qui Ecclesiæ obediverant. Jam vero cum Fredericus XVI Calendas Junii anni 1185, id est, illo ipso tempore, quando recens exulceratum & offensiorem in Sedem Apostolicam animum gerebat, & civitates Tusciæ, quæ tempore schismatis Alexandro Pontifici faverant, ulturus ibat, dictum diploma Ildebrando concesserit; minime profecto mirum est, si imprudentem appellarit S. Ugonem, qui prioribus episcopatus sui annis, seu ab anno 1173 vel 1174 usque ad 1177, adversus Volaterranos schisma & factionem Frederici profitentes pro Ecclesia ejusque Capite firmum se murum opposuit, & ad mortem usque seu annum 1184 Pontificiis partibus devotissimus permansit.

[12] Verum, inquies, non tam imperator, quam S. Ugonis successor Ildebrandus imprudentiam objecisse censendus est: [opponitur,] hic enim diplomatis, quod ab illo petiit & impetravit, materiem procul dubio suggessit. Ut argumentum, quod inde assumi potest, præveniam, rationes subjicio, cur minime etiam mirum videri debeat, si Ildebrandus sanctum nostrum Præsulem imprudentiæ reprehenderit, quæ ipsi nec vitio nec culpæ danda est. Apud Ammiratum juniorem, Ughellum & Orlendium num. 4 citatum varia exstant diplomata vel integre edita vel in quamdam synopsim contracta, quæ Ildebrandus intra quinque priores episcopatus sui annos tum a Frederico I imperatore & filio ejus Henrico VI Romanorum rege, tum a summis Pontificibus obtinuit. Cum illa perlegerem & ad profusam imperatoris & filii Henrici erga Ildebrandum liberalitatem animum adverterem; sequentes mihi inciderunt cogitationes, quibus me veritatem ipsam assecutum credo. Suscepto episcopatu, in eam non modo curam incubuit Ildebrandus, ut alienata bona ecclesiastica recuperaret, verum etiam ut ipse & successores majoribus florerent opibus, ampliorem jurisdictionem exercerent & graviori pollerent auctoritate. Quia vero ad ea consequenda necessaria erat imperatoris benevolentia; hinc prudentiæ politicæ esse putavit, illam sibi conciliare vel ante conciliatam fovere. Ex consilio isto omnia ipsi provenerunt, quæ animo destinarat. Plenam accepit potestatem res ecclesiæ Volaterranæ quoquo modo cum ipsius damno alienatas occupandi, insignitus fuit titulo principis Romani imperii, auctus seculari, ut loquimur, dominatu in urbe & territorio Volaterrano, donatus jure cudendi monetam, ut verbo absolvam, tot tantisque a Frederico & filio Henrico cumulatus beneficiis, ut dubitem, an ullus in Italia episcopus effusiorem erga se eorum munificentiam fuerit expertus. At si Ildebrandus prudentiam esse putarit, illos sibi amicos & benevolos habere, ut propositum sibi finem obtineret; mirum sane non est, si S. Ugonis imprudentiæ adscripserit damna, quæ sub ipsius regimine passa fuit ecclesia Volaterrana, cum omnium causa vel occasio fuerit constans firmitas, qua tempore schismatis contra Fredericum ejusque sequaces pro vero Pontifice stetit, quæque Ildebrando facile videri potuit excessisse limites, quos prudentia præscribit.

[13] Secundum narrationem Sigonii, Ricordani Malespini auctoritate subnixam & supra num. XI allatam, [damna, sub illius episcopatu] Volaterræ iis Tusciæ civitatibus accensendæ sunt, quæ imperatori, priusquam schisma anno 1177 abjuraret, fuerant adversatæ: atque ideo negare nolim, sub episcopo S. Ugone, qui anno 1173 vel sequente sedere cœpit, factionem legitimo Pontifici deditam illic superiorem fuisse; licet in edenda Sancti Vita cap. 1 num. 6 contrarium potius hisce verbis innui videatur: Vulterrani Friderici imperatoris potentiæ adhærentes a veri Pontificis obedientia recesserunt; quorum plurimi Ghibellinas (Vide observationem de hac voce suo loco dandam) secuti partes Papiam legatos ad imperatorem, studium, favorem cum militum copiis offerentes, miserunt. Cum ipsi perseverarent in consilio,… Ugo tamen animi devotionem in verum Pontificem conservavit; quæ supradicta in monumentis illius temporis in sacculo signato ✠ notata vidimus. Si hinc tuto inferri nequeat, schismaticas Frederici partes sub S. Ugone Volaterris prævaluisse; id saltem mihi concedi debet, illas ibi tunc admodum potentes fuisse. Nunc ego quæro, quinam fuerint infesti illi cives, a quibus sanctus Præsul varios labores & ærumnas, teste Raphaële Volaterrano, ob Ecclesiæ libertatem & res conservandas est passus? Nonne illi, qui per legatos favorem suum auxiliumque Frederico addixerant, vel saltem partium ejus sectatores erant? Mihi certe verisimillimum apparet, ipsos imperatoris, qui erga fautores adjutoresque suos gratum atque indulgentem se præstare solebat, patrocinio animatos vel auctoritate suffultos eo insolentiæ processisse, ut episcopum suum S. Ugonem ob susceptam Sedis Apostolicæ defensionem indignis vexarint modis, multumque juris ac rei ecclesiasticæ eidem sacrilege subtraxerint. Cum æmulatio, qua alii Alexandri, alii imperatoris partes tuebantur, omnium pene intestinarum seditionum origo fuerit, quibus multæ in Italia urbes calamitoso illo tempore laborabant; Pontifici rebelles fuisse credo auctores seditionis, Volaterris, dum schisma ibi fervebat, contra S. Ugonem excitatæ; quæ infra cap. 1 num. 5 paucis ita perstringitur: Ildebrandum & Suffredum canonicos, quorum nimia in civitate erat potentia & a quibus orta erat seditio, jus suæque ecclesiæ libertatem servaturus gravissime punivit. Contigit etiam tempore schismatis, quod proxime sequitur: Vulterræ insuper consulibus, se ab episcopali obedientia subtrahere volentibus & in vectigalium castri Gabbreti exactione servare jus obstinate perseverantibus, validissime, sed forte frustra, obstitit.

[14] [ecclesiæ Volaterranæ illata,] Neque quis sibi persuadeat, S. Ugonem, cum imperator Ecclesiæ anno 1177 reconciliatus esset, facile recuperare potuisse jura ac bona, quæ antea ab episcopatu avulsa fuerant, vel tranquille administrare, quæ etiamnum possidebat: nam uti alibi in Italia, ita etiam Volaterris factioni Frederico addictæ non minus graves tunc erant simultates cum altera, quæ Pontifici adhæserat & adhærere pergebat. Audi Sigonium in historiæ superius laudatæ libro 15 ad annum 1184 ita loquentem: Italici vero populi, partes Ecclesiæ imperiique per belli tempus asserere consueti, eosdem etiam pacatis rebus animos inter se retinebant, ita ut quasi alter alterius temporibus inhiaret, vicinos sibi quisque populos sacramento ad sui conservationem, alterius vero perniciem obligaret. Neque vero solum provinciæ hac peste erant infectæ, sed singulæ civitates ejusmodi adhuc odiis, familiis eo nomine inter se dissidentibus, laborabant. His addo, variarum urbium incolas armis inter se civilibus decertasse, victosque a victoribus fortunis suis spoliatos & exsulare coactos fuisse Inde colligere licet, quæ fuerit rerum facies in urbe Volaterrana, contrariis studiis in duas scissa partes, quamque verisimile sit, eam, quæ Pontifici & S. Ugoni adversabatur, quæque ibi plurimum valebat & forte etiam prævalebat, quemadmodum tempore schismatis in sanctum Præsulem resque ejus jurisdictioni subjectas insurrexerat, ita idem etiam ausam fuisse post schisma. Certe quæ sub S. Ugone episcopatui Volaterrano crepta fuerant, nondum restituta erant, cum illi mortuo succederet gratiosissimus imperatori Ildebrandus; ad cujus ipse preces per diploma anni 1185 tandem occurrit insolentiis & damnis, ecclesiæ Volaterranæ illatis, ne, si torpore diuturno negligenter senuerint, in oblivionem forte deveniant, & injuria in res sacras grassantium transeat in aliquem, quasi justæ possessionis usum.

[15] Jam dictis opponi potest, non modo S. Ugone invito & resistente, [esse imputanda.] sed etiam volente & sciente, gravia ecclesiam Volaterranam damna tulisse; id enim manifeste indicant, quæ in diplomate sequuntur: Omnes obpignorationes, beneficia, transmutationes & alias quascumque alienationes, quæ a prædecessoribus prædicti episcopi Ildebrandi, & specialiter ab Hugone, proximo prædecessore … aliquo tempore factæ sunt de bonis Vulterranæ ecclesiæ, cassamus & imperiali auctoritate omnino in irritum revocamus, & ut libere absque omni contradictione ad sæpe dictam ecclesiam & episcopatum revertantur, censemus & districte præcipimus. Ad hæc repono, ab imperatore absolute non præcipi bonorum per contractum aliquem alienatorum restitutionem; additur enim: Nisi evidenti ratione probari possint & oculata fide declarari, ad utilitatem ipsius ecclesiæ ea in suum rationabilem contractum accessisse: præterea non sanctum Præsulem, quod bona aliqua oppignerarit, permutarit vel aliis modis sine utilitate vel etiam cum ecclesiæ suæ damno alienarit, sed difficillima & episcopis præsertim Sedis Apostolicæ propugnatoribus iniquissima tempora culpanda esse, quæ ipsum ad ejusmodi alienationes faciendas adegerint, sive ut dignitatem suam tueretur, sive ut graviora mala averteret, sive aliis legitimis de causis. Atque ita sentiendum est de sancto Episcopo, nisi obsit alter diplomatis locus, Ildebrandi decessores accusans, quod tum ex ignavia, tum ex prodigalitate, tum etiam ex imprudentia ecclesiæ suæ perniciosi fuerint. At ut S. Ugonem quidquam in ejus detrimentum vel ignave permisisse vel prodige fecisse neges, sufficere debent, quæ initio hujus paragraphi attuli. Ex iis, quæ a num. 10 disserui, satis etiam intelligitur, admittendum non esse, Sanctum in bonorum episcopalium administratione a veræ prudentiæ regula discessisse, licet ad ipsum referenda sit imprudentia, quam in famoso diplomate objicit imperator, sive, si ita malis, Ildebrandus episcopus. Quo maturius supra dicta lector expenderit eo verisimilius ipsi apparebit, neutrius judicio S. Ugonis facta esse dimetienda, objectamque ipsi imprudentiam non esse vitium, imo potius veram prudentiam, quæ sancto Episcopo dictabat, viriliter pro Ecclesia ejusque legitimo Capite standum esse adversus imperatorem & cives Volaterranos, majori aut saltem magna ex parte schismaticos, damnaque & incommoda inde oriri nata potius permittere, quam suo officio deesse. Prudentis fortitudinis laudem ipsi adscribit Æmilius Feius; atque in Ms. Volaterrano cap. 2 num. 8, prudentiæ lumine rarus, virtutisque vallo munitus, vitam puram ac sanctam peregisse dicitur: quod etiam Deus post ipsius obitum variis miraculis declaravit, ut infra videbitur.

VITA ET CULTUS
Ex authentico instrumento Volaterrano Ms.

Ugo episcopus conf. Volaterris in Tuscia (S.)

Ex Ms. Volaterrano.

CAPUT I.
Visitatio reliquiarum in sacrario ecclesiæ cathedralis Volaterranæ asservatarum; imago argentea, in qua caput S. Ugonis; vitæ pars prior.

[Reliquiis nonnullis in ecclesiæ cathedralis] Die vero XII Decembris MDCXLVII, præsente suprascripto domino provicario a ac D. Ludovico de Minuccis, D. Horatio de Maffeïs, & me notario infrascripto & aliis in majoris ecclesiæ sacrario, cum una afforent, convenientes, oraverunt D. Bonamicum de Bonamicis, ejusdem ecclesiæ Vulterranæ archipresbyterum, ac D. Bartholomæum Bibbonium canonicum, necnon D. Alexandrum de Feïs militum ducem, ac D. Julium de Maffeïs, omnes Vulterræ patricios & ad præsens electi sacrarii conservatores; ut insigniores reliquias, quæ sub eorum custodia servabantur, agnoscendas & describendas ostenderent. Ideo pii admodum prædicti conservatores tam religiosæ annuentes petitioni, presbyterum Paulum de Cortinovis, alterum e sacristis, reliquiarum tabernaculum aperire jusserunt.

[2] [sacrario recognitis, exponitur imago argentea, cui inclusum caput S. Ugonis.] Est tabernaculum altaris instar, medio in sacrario positum, asseribus confectum nuceis, simulacris affabre incisum inauratis, seris repagulatum duabus, quæ duabus discordibus tamen clavibus recluduntur; quarum altera apud dominum Bartholomæum uti conservatorem ecclesiasticum, altera apud D. Alexandrum uti conservatorem laïcum asservantur. Quo iisdem omnibus conservatoribus præsentibus adaperto, cereis facibus accensis, cum sacrista sericeum coccinei coloris velarium demisisset, caput sancti Victoris martyris argento inclusum exposuit b… Postea presbyter Michaël Leonius, e sacristis alter, unam sancti Octaviani argenteam e sacro abaco extulit imaginem… Inde sacrista insignem ex aurichalco vel ære deaurato arculam, diversis insculptam imaginibus, in qua magna pars capitis unius Infantis de sanctis Innocentibus servabatur, apposuit… Argentea deinde sancti Ugonis episcopi & confessoris imago nobis cernenda proponitur c.

[3] [Natales mores; scientia: ecclesiæ Volaterranæ ritus factus archipresbyter emendat;] Hic Vulterræ e nobilissima Saladinorum d urbis familia ortus est. Agnanum e oppidum sex mille passibus ab urbe tunc positum possidebat. Ugo hic a primævo pueritiæ flore, ingenii lumine & scientiarum cognitione præcellens, vitæ moribus integerrimus, ad studii Patavini universitatem f se contulit. Qua in urbe & laudabilium exemplo morum & honesto vivendi instituto tantum præbuit specimen sanctitatis, ut ille hospes & advena ad cathedralis Patavii canonicatum provectus fuerit: & non multo post in Vulterrani capituli collegium canonicus accitur, ut Raphaël Vulterranus in Urbanis Comment. lib. V pag. LII in impresso Basileæ meminit g. Subinde archipresbyteralis illi dignitas h collata fuit, ut ex instrumento antiquo sub anno MCLXXV i, quod asservatur in secretiori episcopali archivio, a me olim viso & lecto, patet. Quo tempore, anno MCLXXI k, Vulterranæ ecclesiæ Ritus edidit, quibus ad meliorem formam servandi Officium in tota diœcesi retinendum redegit, quos ego notarius infrascriptus vidi.

[4] Cumque Vulterranum capitulum in sua argentariæ Monterii l parte prius ab episcopo Galgano m, [acriter defendit & privilegiis a Pontifice impetratis firmat capituli jura;] post a Rainero n Senarum episcopo gravaretur, & cum Senenses Friderici primi imperatoris opibus freti atque Rinaldi Coloniæ archiepiscopi & imperii cancellarii o auxilio & præsentia p elati, injuriam & molestiam canonicis in ipsis caveis argenteis inferrent; Ugo solus tantæ inhiantium violentiæ obsistere ausus fuit. Ipse namque Monterium contendit, & de vi suo capitulo illata Alexandrum tertium Pontificem maximum per litteras certiorem fecit, & tandem ad eum se contulit; cui devoti animi signa monstravit: ab eodemque Pontifice non in dictis argentariis tantum, sed in tutando quoque capituli jure, (quod antiquitus in pluribus vicis & oppidis illi contigerat) privilegia humaniter obtinuit, uti liquido patet ex dicti summi Pontificis diplomate olim in anno MCLXXI; cujus originem in vetustis capituli monumentis etiam nunc vigere comperimus.

[5] Cumque omnium scientiarum & præcipue juris canonici cognitione polleret, [episcopalia pariter creatus antistes fortissime tuetur;] post Galgani Inghiramii Vulterræ episcopi obitum q, anno MCLXXIII ejusdem civitatis episcopus eligitur: & sicuti, quando canonicus erat, jurium capitularium extitit defensor acerrimus, ita episcopus in gregis sibi crediti custodia XI annorum spatio, multis defunctus laboribus, inter ærumnas insenuit, ut narrat Vulterranus lib. V Comment. Ildebrandum & Suffredum canonicos, quorum nimia in civitate erat potentia & a quibus orta erat seditio, jus suæque ecclesiæ libertatem servaturus gravissime punivit. Vulterræ insuper consulibus, se ab episcopali obedientia subtrahere volentibus & in vectigalium Gabbreti r exactione servare jus obstinate perseverantibus, validissime obstitit.

[6] Tunc temporis, quando inter Guelphos & Ghibellinos s exorta discordia est, [tempore schismatis firmiter adhæret vero Pontifici; adest Lateran. Concilio; jus capituli servat.] Vulterrani Friderici imperatoris potentiæ adhærentes a veri Pontificis obedientia recesserunt; quorum plurimi Ghibellinas secuti partes Papiam legatos ad imperatorem, studium, favorem cum militum copiis offerentes, miserunt. Cum ipsi perseverarent in consilio, ac tota fere Thuscia t cum schismaticis fœdus iniisset; Ugo tamen animi devotionem in verum Pontificem conservavit. Quæ supradicta in monumentis illius temporis in facculo signato ✠ notata vidimus. Non multo post inter summum Pontificem & imperatorem, sublatis odiis, leges pacis initæ u. Ugo ad Lateranense Concilium x accersitur Romam; in quo & ingenii acumen & vitæ integritatem demonstravit. Rogatus etiam ab ipso Romano Pontifice in proprio Papæ cubiculo ut Ildebrandino Todini, dicti Pontificis propinquo ac familiari, ecclesiæ Vulterranæ canonicatum conferret, id facere, ne capituli jura infringeret, denegavit y; uti constat ex depositione testium, tempore episcopi Pagani anno jam CDXXX z facta.

ANNOTATA.

a Vide Commentarium prævium num. 3, ubi & domini provicarii & eorum nomina exprimuntur, qui ex parte cleri ac populi ad Sanctorum Volaterranorum reliquias memoriasque perlustrandas atque opera notarii publici scripto tradendas electi fuerunt. Ad hos referenda sunt verba, quæ mox occurrent: Cum una afforent, convenientes, oraverunt &c.

b Quæ hic de S. Victore martyre inseruntur, examinata sunt ad diem 8 Maii tom. 2 & 7 in Appendice. Amplæ, quæ subsequuntur, notitiæ de S. Octaviano confessore discussa & relatæ sunt ad diem 2 Septembris.

c De S. Ugonis capite huic imagini incluso recognitoque lege infra num. 10.

d Quos castelli Agnani comites fuisse ajunt Æmilius Feius in memoriis Volaterranis Mss., Ughellus & Joannes Baptista Contius in Catalogoantistitum Volaterranorum, teste Scipione Ammirato juniore.

e Addit Feius, Agnanum olim situm fuisse, ubi nunc visitur Spedaletto; quem locum in tabulis geographicis invenio, ab urbe Volaterrana Pisas versus tot circiter milliaribus remotum, quot ab illa hic removetur Agnanum.

f Quam ætate S. Ugonis, qui in bona senectute ad vitam feliciorem anno 1184 transiit, nondum institutam fuisse censet Muratorius tom. 3 Antiquitatum Italicarum medii ævi col. 908. Sed quoniam, inquit, de Patavina universitate injecta est mentio, liceat dicere, ante annum MCC illius quidem originem perquisitam a me fuisse, sed nullo certo teste adhuc fuisse repertam. Neque tamen dubito, quin & ante illum annum literatis viris præstantissima illa civitas abundarit; sed qui æmularentur Bononiensis gymnasii institutum, nusquam occurrunt, ita ut Sertorius Ursatus lib. III Histor. Patavin. & ante eum Antonius Ricobonus in libr. de Gymnas. Patavin. ideo originem academiæ illius vetustatis tenebris obliteratam affirmarint, quod nullum ejus vestigium in antiquis historiis ac monumentis ostendere possent. Ego natum Patavinum gymnasium post annum Christi MCC reor. Tradunt autem Patavinæ historiæ quædam, a me editæ, Fridericum II augustum, quum anno MCCXXII infenso foret animo in Bononienses, jus eis gymnasii ademisse ac Patavium transtulisse. Et ne de hac re dubitatio intercedat, vide Historiam miscellam Bononiensem, in qua ad annum MCCXXV Fridericus II augustus Bononiensibus scholis interitum afferre conatus est. Etsi universitas seu publicæ omnium scientiarum scholæ non prius quam seculo 13 Patavii erectæ fuerint, non ideo tamen negare licet, S. Ugonem studiorum causa ad urbem illam se contulisse.

g Elogium, quo Raphaël Volaterranus Sanctum exornat, attuli in Commentarii prævii initio.

h Si Feio credas, S. Ugo cathedralis ecclesiæ Volaterranæ archipresbyter creatus fuit circa annum MCXXXIV, id est, 50 circiter annis ante suam mortem, quam obiit, ut apud eumdem Feium & infra num. 8 legitur, cum ad decrepitam pervenisset ætatem.

i Hoc tamen anno, quem recte scriptum suppono, non amplius archipresbyter erat, sed episcopatum Volaterranum administrabat.

k Forte legendum MCLXI; nam quod hoc loco instrumentum Ms. Volaterranum anno MCLXXI illigat, alibi decennio citius factum fuisse tradit hisce verbis, tom. 1 Septembris pag. 406 relatis: Antiquioribus immo seculis hujus (S. Octaviani) festa dies cum Octava colebatur a cleriois, ut sanctus Ugo in ecclesiæ Ritibus, ab eo conscriptis anno Salutis nostræ MCLXI, testatur.

l Frequens in antiquis chartis fit mentio argentariæ seu argenti fodinæ castri Monterii, quod, nisi me fallant tabulæ geographicæ, 25 circiter milliaria Italica Volaterris abest & totidem Senis versus mare Hetruscum. Ughellus in Philippo episcopo Volaterrano adfert diploma Caroli IV imperatoris, datum anno 1355, in quo de argenti fodinis castri Monterii asseritur, quod jam diu defuerint & quasi steriles sint effectæ.

m Hujus nominis primo, qui Volaterris a medio circiter seculo XII sedit, & cui S. Ugo proxime successit. Numero sequente cognominatur Inghiramius: Feius tamen & Ammiratus senior Galganum I ex familia Pannocchia fuisse tradunt At non putem, ambos illos scriptores vidisse chartam anni 1163, in cujus fragmento apud Ammiratum juniorem idem Galganus dicitur esse filius Ingirami de Ingiramis.

n Raynerius, Rainerius vel, ut hic legitur, Rainerus e vivis excessit anno 1170, postquam 42 circiter annis ecclesiæ Senensi præfuisset.

o Rainaldus, Raynaldus, Reinaldus, Reinoldus, Reginoldus vel Rinaldus (sic enim a variis varie scribitur) archiepiscopus Coloniensis electus fuit anno 1159, ac vivere desiit anno 1167. Fuit imperatoris per Germaniam cancellarius, per Italiam archicancellarius, in eademque regione legatus, in qua schisma plurimum promovit. Vide infra annotationem sub lit. t.

p Capitulum Volaterranum in sua argenti fodinarum Monteriensium parte a Senensibus, memorati archiepiscopi auxilio & præsentia elatis, injuriam pati potuit anno 1163: nam Muratorius tom. 4 Antiquitatum Italicarum medii ævi col. 573 ejusdem archiepiscopi chartam pro fert, pro monasterio S. Anthimi datam Senis in Kalendis Augusti, anno Dominicæ Incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo sexagesimo tertio, Indictione XI &c.

q Sanctus paulo infra asseritur episcopatum gessisse XI annorum spatio, & postea num. 8 in extrema senectute obiisse anno MCLXXXIV. Unde colligo, periodum hoc loco interpungendam esse, ut sensus sit, illum electum fuisse episcopum Volaterranum anno 1173, quem etiam determinat Feius: at Contius apud Ammiratum Juniorem, Ughellus & Illustrissimus Benedictus Falconcinius antistes Aretinus apud Orlendium in Orbe sacro & profano part. 2 lib. 3 cap. 31 pag. 1055 episcopatus ejus initium affigunt anno 1174. In tomo 1 Italiæ sacræ Ughellianæ, quem Julius Ambrosius Lucentius Romæ anno 1704 edidit, Col.ccurrit Petrus quidam aliis ignotus, præsulum Volaterranorum catalogo insertus S. Ugonem inter & Galganum I, cujus episcopatu breviter commemorato, ita pergitur: Petrus ex tabulario Volaterranensi hujus ecclesiæ principatum tenebat an. MCLXXXI, quo sane desiit esse. Ugo de Saladinis successit an. MCLXXXI. Certo fallitur Lucentius, sive error ipsi imputandus sit, sive instrumento, quod secutusfuit: nam subsequens narratio in Ms. nostro Volaterrano, ex vetustis monumentis desumpta, nullum dubio locum relinquit, quin S. Ugo sederit ante annum 1181, imo eo tempore, quando Ecclesiam adhuc graviter affligebat schisma, quod anno 1159 in Victore IV antipapa exortum Fredericus I imperator omni conatu fovere non destitit, donec anno 1176 ingenti prælio a Mediolanensibus victus serio cogitare cœpit de pace ineunda cum Alexandro III legitimo Pontifice; cui tandem, schismate abjurato, reconciliatus fuit anno 1177, non ita tamen, ut ea deinde, qua debebat, reverentia Sedem Apostolicam semper coluerit.

r Castrum Gabreti memoratur apud Orlendium citatum pag. 1073 in diplomate Caroli IV imperatoris, anno 1355 episcopi Volaterrani jura & possessiones confirmantis.

s Itali quidem sub Frederico I in duas factiones scindebantur, aliis Alexandri Pontificis, aliis imperatoris partes sectantibus; at hi neque Gibellini, neque illi Guelphi eo tempore appellabantur. Sub istis nominibus seculo dumtaxat13 factiones illæ innotescere cœperunt. Lege eruditam hac super re Muratorii dissertationem tom. 4 Antiquitatum Italicarum a col. 605.

t Ricordanus Malespinus in Commentario prævio num. XI citatus & alii scriptores testantur, duas dumtaxat Tusciæ civitates, Pisas & Pistorium, Schismaticis Frederici I partibus adhæsisse, ceteras vero omnes pro Alexandro vero Pontifice stetisse, atque ideo ab imperatore anno 1185 fuisse privatas omnium agrorum suorum jurisdictione. Quomodo igitur, ut hic asseritur, tota fere Thuscia cum Schismaticis fœdus iniit? Ut illa inter se concilientur, dicendum est, omnes Tusciæ civitates, præter Pisas & Pistorium, legitimo Pontifici adhæsisse postremis saltem annis, quibus schismaticus fuit Fredericus imperator; qui propterea offensus illas anno 1185 punierit tamquam rebelles & violati fœderis reas, istius scilicet, quod ut in Ms. nostro legitur, tota fere Thuscia cum schismaticis inierat. Hoc autem factum fuisse credo anno 1163: Certe tunc tota Thuscia imperatori fidelitatem jurasse narratur in Breviario historia Pisanæ apud Muratorium tom. 6 Scriptorum rerum Italicarum col.174. Verba accipe. Eodem anno (1164. Pisano scilicet, qui cum vulgari nostro 163 a die 25 Martii componendus est, ut pluribus dicetur in observatione ad caput 3 sub lit. c) ante Cal. Aprilis Rainaldus Coloniensis archiepiscopus & Italiæ archicancellarius Pisas venit; & Pisani cum eo miserunt ambasciatores [Note: ] [legatos] , ita quod timore Pisanorum subito tota Thuscia fidelitatem imperatori Frederico juravit in manus ejusdem sui archicancellarii, Ad annum quoque 1163 referenda sunt, quæ apud Muratorium citatum Col.cribit Otto Morena auctor synchronus. Archicancellarius .. sua solertia eximia omnes civitates & principes Marchiæ & Tusciæ atque Romaniæ ad imperatoris amorem & obsequium mirabiliter provocavit, & ad honorem domini Papæ Victoris (quem antipapam appellasset Otto Morena, si schismaticus non fuisset) quosdam episcopos rebelles ei deposuit, aliis in locum eorum subrogatis. Obscurum est, quibus Tusciæ civitatibus Volaterrana sit accensenda, an Pisanæ & Pistoriensi, quæ imperatori usque ad annum 1177 schismatico constanter adhæserunt; an vero ceteris, quæ laudabili ac pia defectione ad Alexandri Pontificis partes transierunt: dubitari tamen nequit, quin plurimi ex Volaterranis sub episcopatu S. Ugonis seu posterioribus schismatis annis Ecclesiæ rebelles ejusque persecutori Frederico fideles perstiterint. Adi Commentarium prævium num. 13.

u Anno 1177, ut jam dictum est.

x Celebratum fuit anno 1179 Concilium generale III, ad quod Alexander Pontifex Tusciæ episcopos anno præcedente advocarat per litteras, a Labbeo tom. 10 Conciliorum Col.ditas.

y Dein Pontifex Ildebrandinum commendavit Matthæo Feio, Lamberto & Ildebrando Canonicis, qui cum S. Ugone episcopo Romam ad Concilium Lateranente iverant; uti docet Æmilius Feius. De jure eligendi canonicos cathedralis ecclesiæ Volaterranæ diu disceptatum fuit capitulum inter & Paganum episcopum, qui S. Ugoni post Ildebrandum successit non serius quam anno 1213. Vivebat adhuc Paganus anno 1239 sub Gregorio IX. summo Pontifice ab anno 1227; qui jus eligendi canonicos Volaterranos ad capitulum pertinere pronuntiavitlib. 1 Decretalium tit. 6 de Electione & electi potestate cap. 31, quod incipit: Cum ecclesia Vulterana.

z Id est, anno 1217 vel 1218: nam ab alterutro ineunda est annorum 430 computatio, cum horum postremus cucurrerit 12 Decembris anni 1647, cujus diei actis vita S. Ugonis in Ms. Volaterrano inseritur.

CAPUT II.
Vitæ pars altera; cultus statim post mortem inchoatus; inspectio capitis & mirifici liquoris, qui olim e Sancti sepulcro manavit.

[S. Ugonis gesta in utilitatem suæ ecclesiæ: seminarium clericorum] Alexander tertius a amplissima privilegia concessit contra recusantes decimas & reditus feudales illi solvere, & præcipue contra Geminianenses b; in quos tamen justitiæ rigore procedere noluit: sed absque litium armorumque strepitu a Geminianensibus & a viris sancti Quirici c ea vectigalia anno MCLXXXIII exegit d, quæ episcopis prædefunctis pendere detrectarunt. Feghinam & Gambassium e oppida, a Feghinensibus tradita dominis f in episcopale jus & potestatem redegit. Quarum rerum notitiam instrumenta episcopalis archivii originalia, a me lecta, liquido manifestant. Amplum clericorum collegium instituit, qui una ejus sumptibus alerentur, & divinæ legis præscriptum & ecclesiasticas disciplinas ediscerent, atque matricis & aliarum collegiatarum servarent & spectarent obsequium. Quod in episcopi Pagani succedentis & cum canonicis disceptantis actis, quæ in capitulo servantur apparet.

[8] Sanctus episcopus Bononia reversus, audito divi Galgani g tugurium fuisse incensum, [& monasterium S. Galgani fundat; sancte moritur.] illico ad puniendos incensores Clusdinum h petiit, sancti eremitæ Galgani præsens sanctitatem veneraturus. Quem cum mortuum reperisset, præsentibus Joanne Massetano episcopo & abbatibus nonnullis a Deo illuc missis i, honorifice tumulavit; ibique ex episcopatus redditibus suisque propriis sancti Galgani abbatiam k erexit, quam in Hetruria primam Cistercienses monachi, e Gallia l ab Ugone evocati, possederunt. Prudentiæ igitur lumine rarus, virtutisque vallo munitus, vitam puram ac sanctam peregit. Qui tandem multis defunctus periculis, cum ad decrepitam pervenisset ætatem, in Domino felicitet obdormivit anno MCLXXXIV m, die VIII Septembris.

[9] [Concursus populi ad ejus corpus; honorifica sepultura;] Corpus ejus, ad quod colendum ingens populi confluxit multitudo, decem n diebus in cathedrali jacuit inhumatum: & quæ tanta illius erant prodigia & quæ infinita erat gentis pietas in Pastorem, e tota diœcesi ad eum visendum populi convenerant. Is postea in busto marmoreo, ubi primum Gutfredus & Rogerius o episcopi jacebant, insigni pompa & solemni lustratione universæ gentis tumulatur: quod clarissime probatur ab antiquis lectionibus, quas in dicti Sancti Officio ecclesia Vulterrana legere solita fuerat, & quæ in vetustis Breviariis & Psalteriis dictæ ecclesiæ scriptæ reperiuntur, & a me infrascripto notario suprascriptis præsentibus lectæ fuerunt; a prisco monumento p, quod in tabula descriptum in sacrario cathedralis conservatur; a Commentariis Urbanis Raphaëlis Vulterrani: ubi in editis Basileæ anno MDXLIV notabilis adest error impressoris; namque ubi scribit Ugonem obiisse anno MCCCCLXXXIV q, ponendum est anno MCLXXXIV.

[10] [Officium de Sancto; indulgentiæ olim concessæ; recognitio sacri capitis] Exinde ipse Sanctus ab ecclesia Vulterrana semper est cultus Officio duplici, & modo etiam colitur quinto Nonas Septembris r; cum sit dies ejusdem natalis sanctissimæ Virginis nativitate impedita. Immo a Cardinali Pandulpho Mosca, uti Apostolicæ Sedis legato a latere, anno MCXCVII s viginti dierum indulgentia die S. Ugonis festo cathedralem visitantibus concessa fuit: Paganus vero, qui post Ildebrandum t Ugoni successit, decem dies alios supradictæ indulgentiæ addidit; ut de his omnibus archetypa diplomata, in capitulari archivio conservata & a me visa, fidem astruunt. Caput illius postea a montis pietatis Vulterræ præfectis ad majus S. Episcopi decus argenteo vultu circumdatur u: quod per civitatem solemni lustratione festiva illius die circumfertur, antecedente clero, prosequentibus magistratibus. Sacra fuit de intortis aciculis imago disculsa x: venerabile caput, multasque illius partes, quibus etiam nunc inhærebant capilli, magna animi devotione conspeximus. Clausas sanctas reliquias & obsignatas sacrista in locum proprium honorifice deportavit.

[11] [& mirabilis liquoris, qui e S. Ugonis sepulcro profluxit.] Unde vas, pyramidis instar, æneum inauratum oculis nostris proposuit, in quo aliud includitur crystallinum vasculum, mirabilem servans liquorem y, qui jam e S. Ugonis sepulcro dimanavit anno ab ejus obitu, ex urna marmorea, in qua cum duobus episcopis positus erat, solemni Purificationis beatæ Mariæ die. Mirabilis Deus, ut magis omnibus beati Episcopi merita elucescerent, fecit, ut a prædicto sarcophago instar balsami humor scaturiret: immo optimo balsamo fragrantior & multo pretiosior effluxit; cujus linimentum contracta membra sanabat, claudos roborabat, lumen cæcis, surdis auditum restituebat, & morbos curabat insanabiles. Quibus miraculis Matthæus Feiis cathedralis canonicus permotus, dicti liquoris particulam ad Dei gloriam & ad S. Ugonis memoriam pro tam ineffabili beneficio collegit, qui nunc etiam usque ad hanc diem z annorum CDLXIII spatio recens conservatur & purus. De hoc vetus tabella sacrarii prædicti fidem facit: constat ex præcitatis antiquis lectionibus & ex memoria in prisco Breviario notata. Viget etiam antiqua traditio, e dicto lapide, in quo nunc jacent sancti Ugonis episcopi ossa, dictum liquorem rorare multum temporis duravisse, donec ob irreverentiam & ecclesiæ & Sancto a nonnullis habitam Deus indignatus a tantis gratiis se continuit, & redundantis liquoris humorem exsiccavit. Hoc in locum suum relato, ostenditur nobis sancti Candidi martyris caput cum collo, pectore & humeris; cujus Martyrologium Romanum quarto Nonas Februarii meminit…

ANNOTATA.

a Obiit 27 Augusti anni 1181, postquam 22 fere annis Ecclesiæ universæ præfuisset.

b Haud ita procul Volaterris, versus fluvium Elsam, prope Collem, quæ nunc urbs episcopalisest, visitur oppidum S. Geminiani, de quo plura videri possunt tom. 2 Martii pag. 235.

c Fanum S. Quirici, S. Quirico, oppidulum Italiæ in colle, in Hetruria & agro Senensi, prope Orciam amnem, III milliaribus distat a Pientia in Austrum, inter Radicosanum & Senas. Ita Baudrandus.

d Consule, si lubet, Ammiratum juniorem nonnulla huc pertinentia proferentem ex instrumento, quod anno MCLXXXIII Indict. 1 Kal. Januarii a Galganetto castelli S. Geminiani consule & ab Ubaldo Ugonis episcopi consanguineo datum fuisse scribit.

e Jacet Gambassium a Septemtrionali urbis Volaterranæ plaga non longe ab amne Elsa. Historiæ Florentinæ scriptores non raro meminerunt Feghinensis, Fighinensis seu Figlinensis oppidi, ad flumen Arnum Florentiam inter & Aretium siti. In tabula geographica territorii Senensis apud Blavium etiam notatur Figine inter Clufium & Urbem-veterem, non procul a flumine Clani.

f Instrumentum hujus donationis, anno MCLXXXIII sexto Idus Februarii Ind. prima confectum, summatim dat Ammiratus junior.

g Hic sanctus eremita & confessor dabitur ad diem 3 Decembris, ad quem Martyrologio Romano inscribitur. De ipsius vita & cultu alibi strictim agitur in Ms. Volaterrano; unde sequentia huc transfero: Anno MCLXXXI, tertio Nonas Decembris, e terris evolavit ad cælum. Sanctus Ugo tunc Vulterræ episcopus, ut diximus, justa funeri ejus præsens persolvit: ipsum in proprio eremi tugurio humandum, curavit. Cumque mors ejus & vita innumeris miraculis fuisset illustrata, idem sanctus Ugo processum de illius sanctitate instituit. Illum Lucius Pontifex tertius anno MCLXXXV Senensium precibus, episcopo & Vulterrano capitulo instantibus & religionis Cisterciensium postulationibus, in sanctorum Confessorum numerum adscripsit. Præter antiquum Officium, in cujus lectionibus, hymnis, antiphonis &c. S. Galgani vita & miracula breviter enarrantur, alia ejusdem sancti Acta apographa ex biblioth. Medicea Flor. plut. XX ad 3 Decembris seposita inveni, e vetustioribus seculo, ni fallor, XIV compilata a quodam verisimiliter monacho, nomine Blasio. Neque inhisce Actis, neque in illo Officio quidquam eorum invenio, quæ in S. Ugonis vita & S. Galgani elogio instrumentum Ms. Volaterranum de priore commemorat; sed quæ prolixa multisque aliis adjunctis diducta narratione referuntur in utraque Italica sancti eremitæ vita, quam Gregorius Lombardellus anno 1577 & Antonius Libanorius anno 1645 typis Senensibus publicarunt. Silvanus Razzius in Opere de Sanctis ac Beatis Hetruriæ a pag. 216 & alii neoterici vitæ S. Galgani scriptores Lombardellum ducem fuere secuti; sed ex Libanorio contracta videntur, quæ de illo & S. Ugone habet Ms. Volaterranum. Brevem hujus narrationem attulisse satis esse judicavi; postquam perspexi, omnia fere, quæ Lombardellus & alii recentiores biographi Actis S. Galgani de sancto nostro Præsule inseruerunt, non cohærere cum antiquioribus documentis, quæ in sequentibus ad Ms. nostri relationem notis adducentur. An S. Ugo processum instituerit super sanctitate Galgani, anno 1181 mortui, qui dein a Lucio PP. III anno 1185 sanctorum Confessorum catalogo fuerit adscriptus, hic non examino; cum id propius adilum spectet, cui sancti eremitæ Acta & cultus illustranda obtingent.

h Locus est diœcesis Volaterranæ in territorio Senensi, hanc inter urbem & Massam Veternensem, de cujus episcopo Joanne statim mentio fiet. Clusdino vicinus est mons Sepius, in quo S. Galganus vitam solitariam duxit. Dicitur hic S. Ugo, post reditum ab urbe Bononiensi, de quo alibi nihil lego, illuc iter instituisse ad puniendos, qui sancti eremitæ tugurium incenderant. At illos statim ab admisso crimine divinitus morte punitos fuisse diserte testantur S. Galgani Acta a Blasio, ut opinor, monacho e vetustioribus extracta, & antiquum illius Officium. Non potuit itaque S. Ugo ultum ire reos, jam morte muletatos; nisi supponatur ei crimen innotuisse, sed non pœnam a Deo inflictam: quod verisimile non est.

i Lombardellus & alii juniores in vita S. Galgani narrant, duos episcopos, Volaterranum & Massanum, tres abbates Cistercienses, videlicet Casæmarii, Fossæ-novæ & alterius cujusdam monasterii, multosque monachos abbatum istorum a generalibus Ordinis sui comitiis ex Gallia redeuntiumcomites, divina providentia eorum iter dirigente, ad sancti eremitæ, recens nemine præsente defuncti, tugurium adventasse, atque ejus corpus, quod levatis in cælum manibus & genibus flexus invenerant, perhonorifica sepultura affecisse. Credant hæc alii: ego laudatis S. Galgani Actis inhæreo, in quibus de morte & sepultura ejus sequentia referuntur: Ipse vero super terram se nudam locavit, & in cælum erectis oculis signo se crucis munivit, & confestim facie clarissima illius anima inter adstantium manus clericorum devote psallentium … cælica penetravit. Fideles vero devotione maxima tulerunt corpus ejus, & [in] ipsa ecclesia, quem sibi fecerat fieri, honore maximo tumularunt.

k Vel potius prioratum, qui dein creverit in abbatiam, non tamen ante annum 1201: nam Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 7 pag. 87 profert chartam Ildebrandi episcopi Volaterrani dicto anno datam, in qua Bonus, qui monasterio S. Galgani tum temporis præerat, solo Prioris titulo donatur. Imo ne quidem prioratus istius fundator proprie dici potest S. Ugo, uti patet ex sequentibus litteris Innocentii PP. III, Pagano antistiti Volaterrano concedentis facultatem bona aliqua donandi monasterio S. Galgani. Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Vulterrano episcopo salutem & Apostolicam benedictionem. Tua nobis fraternitas supplicavit, ut cum bonæ memoriæ I. (id est, Ildebrandus, a familia cognominatus Pannocchius, uti & Paganus, ad quem hæ litteræ scriptæ fuere,) prædecessor & patruus tuus monasterium sancti Galgani fundavit, Cisterciensem Ordinem instituens in eodem, nec sicut decuit, ipsum dotare potuit, ac tu, considerata ipsius paupertate, in hoc supplere desideres tui prædecessoris defectum; tibi dignaremur misericorditer indulgere, ut non obstante vinculo juramenti, quod nobis & Apostolicæ Sedi fecistis de non concedendis alicui bonis ecclesiæ absque licentia & mandato, eidem possis monasterio commode providere in aquæductibus &c. Data Laterani VI Idus Februarii, Pontificatus nostri anno octavo decimo, Christi 1216. Exstant hæ litteræ Pontificiæ apud Muratorium tom. 6 Antiquitatum Italicarumcol. 263; ubi inseruntur instrumento donationis, quam Paganus exeunte Junio ejusdem anni fecit monasterio S. Galgani, tunc ex prioratu in abbatiam erecto.

l Confirmatur ex charta Henrici VI Romanorum regis apud Jongelinum citatum pag. 83, pro monasterio S. Galgani anno Christi 1191 data; quæ monachos Cistercienses, ex Claravallensi Galliæ abbatia accitos, eo tempore dictum monasterium incoluisse hisce verbis declarat: Monachos S. Galgani a Clara-valle in Tuscia venientes, & omnia ipsorum bona, quæ vel habent in Tuscia, vel quæ in posterum justo acquisitionis titulo sunt habituri, pariter quoque ipsorum ac Fratrum suorum personas in nostræ majestatis protectionem suscipimus. Sed an monachos istos e Gallia in Tusciam evocavit S. Ugo, quemadmodum in Ms. Volaterrano asseritur? Non est, cur id negem: nam licet ipsius anno 1184 mortui successor Ildebrandus cœnobium S. Galgani fundarit & in eo Ordinis Cisterciensis religiosos instituerit, ut relatæ Innocentii PP. III litteræ docent; hinc tamen non consequitur, ut sanctus noster Præsul sub vitæfinem ex Claravallensi abbatia illos non accersiverit & eorum habitationi ac sustentationi fundum in sua diœcesi non destinarit. Unde siquis contendat, primam saltem memorati cœnobii originem repetendam esse a S. Ugone, ante monachorum istorum e Gallia adventum defuncto, illi ego nihil opponam.

m Eumdem annum sancti Episcopi emortualem statuit Feius, & quæ me dubio ab aliis injecto liberat, antiqua inscriptio, inferius num. 13 producenda.

n Feius habet septem; sed decem pariter notant illo antiquior Raphaël Volaterranus & alii.

o De utroque præsule sermo redibit capite sequente; ubi Gutfredus rectius scribitur Gunfredus.

p Antiqua scilicet inscriptione, quam jam monui infra num. 13 referendam esse.

q In Basileensi editione, quæ præ oculis est, mendose legitur MCCCCLXXXIII.

r Mensis September non habet quintum diem ante Nonas. Cum addatur, diem S. Ugonis natalem seu VI Idus Septembris esse impeditum festo Nativitatis Deiparæ Virginis; judicare pronum est, Volaterranos sancti sui Præsulis cultumad diem sequentem transtulisse & pro quinto Nonas Septembris legendum esse quinto Idus Septembris. Quia tamen aliunde certum mihi non est, vitiosam lectionem ita corrigendam esse; visum fuit de Sancto agere VI Idus Septembris, qui ipsius natalis est.

s Qui certius novisse desiderat, Pandulphum S. R. E. Cardinalem, anno 1197 Pontificii legati munus in Tuscia obiisse, Ammiratum juniorem adeat in Ildebrando episcopo Volaterrano pag. 113 & in Historia Florentina lib. 1 pag. 63.

t Compertum mihi est, Ildebrandum Volaterris sedisse anno 1185 & 1209, Paganum vero ejus successorem anno 1213 & 1239. Si Ildebrandum auctorem facias diplomatis in Comment. prævio refutati, quod mense Maio anni 1185 a Frederico I imperatore obtinuit; certe jura ac bona episcopalia male a S. Ugone administrata fuisse existimavit: at errorem suum procul dubio tunc omnino deposuit, cum Sancti merita apud Deum crebris manifestarentur miraculis, quæ, ut infra videbitur, fiebant ad usum liquoris, quem ejus sepulcrum 2 Februarii anni 1186 emittere incepit. Quantam Ildebrandus,illis conspectis vel auditis, de sui Decessoris sanctitate opinionem conceperit, inde facillime colligi potest, quod anno 1197, quo idem Ildebrandus episcopatu fungebatur, illius venerationi publicæ dies jam consecratus esset, cœptumque de eodem Officium recitari.

u Sub quo episcopo Volaterrano & quorum præsidum montis pietatis liberalitate id factum fuerit, ex sequente Æmilii Feii narratione intellige: Sacrum ejus corpus, ultimo inventum ab episcopo Guidone Serguidio, singulari cum veneratione semper asservatum fuit eodem in sepulcro, supra quod est altare sacelli de Barbialla; de quo vide infra num. 12. Paucis interjectis, ita pergit: Hisce temporibus quatuor nostri cives Michaël Angelus Lottini, Cosmus Feï pater meus, Michaë Lisci & Alexander Guarnacci montis pietatis præsides, erga tam gloriosum Præsulem atque urbis suæ civem pie affecti, pretiosum ac pulcrum ornamentum argenteum conficiendum, eique caput ejus includendum curarunt. Imprimis hic observa, ab Æmilio Feio asseri, S. Ugonis corpus ultimo inventumfuisse a Guindone Serguidio, qui ab anno 1574 † usque ad 1598 ecclesiæ Volaterranæ præfuit; secundo eumdem Feium, qui ineunte seculo sequente scripsit, loqui de Sancti capite, argenteæ imagini incluso, tamquam de re non diu præterita. Ex hisce recte deduces, Guidonem episcopum S. Ugonis sepulcrum aperuisse & ab invento ejus corpore caput separasse, argenteo ornamento imponendum, atque hoc cura sumptibusque nominatorum præsidum montis pietatis verisimilius præstitum fuisse, eodem episcopo Guidone nondum e vivis sublato.

x Lege divulsa vel discussa.

y Quæ sequuntur, desumpta sunt ex veteri inscriptione, quæ capite sequente dabitur.

z Videlicet 12 Decembris anni 1647, quando facta est recognitio mirabilis istius liquoris: qui, ut subjungitur, ad illud usque tempus recens & purus conservatus fuerat annorum CDLXIII spatio. Huic annum unum detraho; nam sacer ille liquor, uti dicetur in annotatione ad caput sequens sub lit. e, primum visus fuit ex S. Ugonis sepulcro manare 2 Februarii anni 1186: a quo tempore usque ad 12 Decembris anni 1647 dumtaxat 462 fere anni effluxerunt.

CAPUT III.
Sacellum S. Ugonis; antiqua de dicto sacro liquore inscriptio; Corpus Sancti recognitum & e sepulcro levatum.

[In sacello S. Ugonis aperitur conditorium marmoreum, in quo ipse] Subinde a domini deputati ad S. Ugonis cappellam de Barbialla nuncupatam, in eadem cathedrali erectam, se contulerunt, sanctum Episcopi corpus visuri & agnituri. Aderant illustrissimus D. Dionysius Carduccius pro serenissimo Hetruriæ magno duce Vulterræ administrans, illustrissimus D. Jacobus Guidius tunc populo & civitati præpositus, D. Petrus Tanius operæ cathedralis præfectus, & pariter infrascripti testes & alii multi; & hymno CONFESSOR recitato, accensis facibus, magister Octavianus Sylvestri filius cœmentarius lapidem, qui ejusdem altaris planities erat, emovit. Interim a me notario infrascripto sequens antiquæ tabulæ memoria lecta & exscripta fuit; videlicet:

[13] “Millesimo centesimo octuagesimo quarto Salutis anno ab Incarnatione Dni nostri Jesu Christi, [& duo alii præsules fuerant depositi: inscriptio de mirabili liquore, qui inde post Sancti mortem effluxit:] die vero VIII Septembris, in Nativitate gloriosissimæ Virginis Mariæ, sanctæ memoriæ Ugo episcopus diem obiit. In sacrosancta Vulterrana ecclesia devotissimus clerus quodam marmoreo sepulcro honorificentius sepelivit; in quo prius per annos centum quadraginta sex Gunfredus b episcopus quiescebat, ac etiam post eum per annos quinquaginta quatuor Rogerius c quidam archiepscopus ecclesiam Vulterranam primum insimul & Pisanam cum ea, utramque d postea diligentissime rexit, eodem tumulo clausus est. Post mortem vero præfati beati Ugonis, tempore unius anni elapso, IIII Nonas Februarii, videlicet die Purificationis gloriosæ Virginis Mariæ e, inventum est idem sepulcrum aquam ad instar liquoris diffundere; ad quam multi variis ægritudinibus gravati devotissime confluebant. Cujus aquæ unctione, cujus manus contractæ erant, illico sunt extensæ, cæci illuminati, surdi receperunt auditum, & nonnulla alia mirabilia ostensa sunt, prout Dno placuit; multi diversis languoribus doloribusve liberati sunt. Hanc autem illius aquæ particulam ad laudem & gloriam omnipotentis Dei & beatæ Virginis Mariæ omniumque Sanctorum, & ad perpetuam illius virtutis & gratiæ memoriam retinendam presbiter Matthæus f, dictæ ecclesiæ Vulterranæ canonicus, diligentissime & accuratissime, omni habita reverentia, recolligere curavit. In qua quidem ecclesia hæc omnia miracula & signa ostensa sunt”.

[14] Ablato igitur altaris lapide longo duobus brachiis & dimidio, [episcoporum Volaterranorum Gunfredi, cujus epitaphium refertur,] in quo desuper petra consecrata duri marmoris versicoloris erat inserta; lapis alter e duro marmore trium brachiorum repertus est, sed candidus, qui operiebat sepulcrum; e quo supra diximus mirabilem dimanavisse liquorem. Hic lapis tantus est, quantum est altare; in quo infrascriptæ literæ sunt incisæ:

“Omnia disponit, sicut Deus omnia novit,
      In mundo cunctos dirigit & populos.
Quos vult, sublimat: quos vult, ad ima reclinat.
      Hos patria retinet, ast alios aliter,
Domnus Gunfredus g statuens ad pontificatum
      Quam procul a patria h non regione sua.
Novariæ natus, Vulterræ est intronizatus.
      Progenie dignus, moribus eximius;
Solers finitimis præbens solatia cunctis;
      Regnum consiliis fovit & eloquiis.
Ecclesiam Christi supplevit mente fideli,
      Augens multiplici cuncta labore sua
Vestitum nudis, victum donavit egenis,
      Auxilium miseris omnibus, & viduis.
Nunc rogo te titulum, frater, qui legeris istum;
      Deposcas semper hic, miserere, Pater.

Anno Incarnationis Dni nostri Jesu Christi MXXXVII i, Indict. VII. G. episcopus sedit annos XXIII. Octavo Calen. Septembris obiit Guido episcopus posuit”.

[15] [& Rogerii ossa inveniuntur cum S. Ugonis corpore, arcæ ligneæ incluso, quæ e sepulcro tollitur.] Elato & amoto lapide, inventum est intra urnam crassum ex nuce operculum, & sub ipso reperta est cassula *, quæ erat pro integumento interioris arcæ incisæ & crystallo translucidæ, longæ cubitum unum addita brachii parte tertia, & altæ dimidium, cum hac inscriptione: RELIQUIÆ S. UGONIS EPISCOPI ET CONFESSORIS. Et a crystallis visa sunt ejusdem ossa. Cum vero cassa * propter contractum uliginis humorem marcida esset, non fuit adaperta; sed decenti funalium numero a quatuor sacerdotibus in sacrarium honorifice delata, ibique deposita, ut præcitati domini deputati huic uligineo humori opportune possent occurrere. In præcitata marmorea urna inferius venerabilium episcoporum Gunfredi fundatoris ecclesiarum SS. Justi & Clementis & institutoris abbatiæ k, ab eo in præfatorum Sanctorum * erectæ, cum positum fuerat dictum sarcophagum cum supradicto elogio, ossa inventa fuerunt, ac etiam ossa Rogerii episcopi Vulterrani & Pisarum archiepiscopi, qui ecclesiæ Vulterranæ utilissimus fuit; cui multos redditus, jura, castellorum dominatus intra & extra agrum & Vulterranam regionem, sicuti apparet in archivii episcopalis instrumentis, adauxit, & in propriis episcopalis palatii ædibus Calistum secundum maximum Pontificem cum XII Cardinalibus, episcopis sex, cum tota aulicorum cohorte & famulatu humanissime excepit hospitio l.

ANNOTATA.

a Postquam domini deputati caput S. Ugonis & mirificum liquorem, qui ex ipsius sepulcro manarat, ac dein aliorum Sanctorum reliquias die 12 Decembris anni 1647 recognovissent; varia in urbe & suburbiis templa, & in his deposita sacra pignora diebus sequentibus lustrarunt. Ad cathedralis sacrarium, a quo exorsi fuerant, regressi sunt 29 Decembris; peractaque visitatione ceterarum reliquiarum, quibus illud ditatur, ad divi Octaviani, ut in Ms. nostro legitur, cappellam devenerunt. Hæc ad majoris altaris lævam posita est in cathedrali, in qua super altari marmoreo nobilis & ingens e candenti marmore assurgit urna, ab illustri mirabilis artis sculptore incisa, publico sumptu anno MDXXII erecta. Apud Feium lego, Ludovicum Incontrium, virum nobilitate sanguinis, amplis divitiis & pietate insignem, hæredibus suis testamento commendasse, ut e regione sepulcri marmorei, S. Octaviano erecti, seu ad altaris majoris dexteram, alterum marmoreum illi simile, in quo conderentur ossa S. Ugonis, conficiendum curarent. Præstitum id fuit ab Attilio Incontrio, uti apparet ex capite sequente, ubi Sancti nostri corpus maxima solemnitate 9 Februarii anno 1648 translatum fuisse narratur in urnam marmoream, quæ num. 16 dicitur nobile sarcophagi depositum, quod jam illustrissimus dominus eques Attilius Incontrius, inter divi Stephani equites Austriæ Prior, ad altaris majoris dexteram sub organo faciendum curavit. Translationem illam præcessit visitatio corporis S. Ugonis, ante dicto die 29 Decembris anni 1647 facta, quæ hoc capite narratur.

b Obiit Gunfredus octavo Calen. Septembris seu 25 Augusti, uti in ipsius epitaphio, quod num. sequente proponetur, testatur proximus successor Guido vel Wido, qui inter antistites Volaterranos istius nominis tertius fuisse putatur. Hic vero dicitur S. Ugo 8 Septembris anni 1184 mortuus ac dein sepultus fuisse in monumento marmoreo, in quo prius per annos 146 jacuerat Gunfredus. Ex quibus omnibus eruitur, emortualem ejusdem Gunfredi diem 25Augusti innectendum esse anno 1038. Affirmate tamen pronuntiare non ausim, illum uno anno citius vel serius mortuum non fuisse. Vide inferius notanda sub lit. i. Sunt, qui Gunfredum ultra annum 1034 aut 1035 vitam protraxisse negant, vel ea adstruunt, unde alterutrum vel utrumque necessario sequitur: sed aberrant; nam in Italia sacra Ughelliana prioris editionis tom. 9 col. 920 inter præsules, qui synodo Romanæ, mense Novembri anno 1036 in causa Andreæ antistitis Perusini habitæ, adfuerunt, memoratur Gotifredus Volaterrensis, corrupte pro Gonfredus vel Gunfredus. Utroque modo hujus episcopi nomen in antiquis chartis expressum invenio. Instrumento anni 1029, quod Muratorius tom. 6 Antiquitatum Italiæ col. 397 adfert, ita subscripsit: Ego Gonfredus Volaterrensis episcopus &c. In charta anni 1034, cujus initium dat Ammiratus junior pag. 81 legitur Gunfredus.

c Annis 54 completis non quieverat Rogerius in sepulcro marmoreo, cum mense Septembri in eodem deponeretur S. Ugo : nam non prius quamanno MCXXXII Roggerius ven. Pisanorum archiepiscopus & Vulterrensis ecclesiæ præsul obiit, ut veteris Chronici Pisani fragmentum apud Muratorium tom. 6 Scriptorum Italiæ col. 110 testatur. Non ideo tamen inscriptionem hanc erroris arguere licet, cum adductum testimonium non obstet, quo minus verum sit, S. Ugonem mortuum atque sepultum fuisse currente anno 54 a morte & sepultura Rogerii: exploratum enim mihi est, laudati Chronici auctorem usum fuisse calculo Pisanorum, qui annum ab Incarnatione Christi seu 25 Martii auspicabantur, & vulgarem nostrum, qui a Calendis Januarii incipit, novem mensibus & aliquot diebus præveniebant; ita ut annus eorum 1132 a 25 Martii usque ad 1 Januarii concurrerit cum vulgari 1131. Obierit itaque Rogerius anno 1131, puta mense Aprili. Dinumera annos inde elapsos usque ad sæpe indicatum tempus emortuale S. Ugonis, & in annum 54 ab obitu Rogerii illud incidisse deprehendes. Apud Muratorium tom. 3 Antiquitatum Italiæ Col.ogerii viventis fit mentio in Donatione, ecclesiæ Pisanæ facta & litteris consignata anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo primo, duodecimo Kalendas Decembris, Indictione nona. Hic quoque annus Pisanus adhibetur, componendus cum vulgari 1130, quo Indictio nona 12 Calendas Decembris currebat. Franciscus Contius notarius, instrumenti Ms. Volaterrani confector, neque annum vulgarem usurpavit, neque Pisanum; sed Florentinum: cujus initium deducitur a die 25 Martii, vulgaris nostri principium seu Calendas Januarii subsequente, vicinis Pisanis annum suum ab eodem die 25 Martii, vulgaris exordium præcedente, inchoantibus. Lege observationem primam ad caput sequens.

d Non apte ordinata hic est structura partium orationis, forte vitio transcribentis.

e Diem 2 Februarii seu festivitatem Purificationis Deiparæ Virginis ad annum 1186 referendam esse suadent verba præcedentia: Post mortem vero præfati beati Ugonis tempore unius anni elapso &c. Quis dicat, festivitatem illam, anno 1185 illigatam, Sancti morte seu 8 Septembris anni 1184 posteriorem esse tempore unius anni elapso; cum ne quidem quinque mensibus integris posterior sit?

f Quem a familia sua Feium cognominatum fuisse asserit Æmilius ejusdem cognomenti scriptor, addens, illum S. Ugonis ex sorore nepotem fuisse & ipsius ad Concilium Lateranense anno 1179 proficiscentis socium. Adi observationem ad caput 1 sub lit. y. Apud Æmiliam quoque lego elegans vasculum, in quo Matthæus canonicus sacrum liquorem a se collectum condiderat, Feianæ familiæ insignia præferre. Credere licet, eumdem Matthæum esse auctorem hujus inscriptionis, quæ supra num. 9 priscum monumentum appellatur, atque alibi ab antiquitate commendatur.

g Haud difficulter sensum assequeris, si legas Domnum Gunfredum.

h Ughellus nonnullos contendere ait, Gunfredum, quem corrupte Gaufridum nominat, origine Saxonem fuisse: quod si verum sit, per Gunfredi patriam hoc loco non incongrue Saxoniam intelliges; licet in versu sequente dicatur natus Novariæ, Longobardiæ Transpadanæ urbe.

i Annus MXXXVII non congruit Indictioni VII, quæ currere cœpit mense Septembri anni MXXXVIII. Gunfredus, ut mox subjungitur, octavo Calen. Septembris obiit: qui dies si fuerit Indictionis VII, annus MXXXVII emendandus est in MXXXIX; si vero fuerit anni MXXXVII, pro Indictione VII substituenda est Indictio V. Corruptas notas chronologicas alterutro modo corrigendas esse arbitrarer, si ex antiqua inscriptione, ut videre est in Annotatione sub lit. b, recte non deduceretur, diem Gunfredi emortualem innectendum esse anno MXXXVIII & Indictioni VI.

k De fundatione abbatiæ SS. Justi & Clementis vide tom. 1 Junii pag. 440 & seq.; sed quæ ibi recitatur charta Guidonis episcopi Volaterrani, confirmantis donationes eidem abbatiæ a decessore Gunfredo factas, vitiose data notatur anno MXXXIV, quo Volaterris nondum sedebat Gunfredi successor Guido, uti liquet ex observatione data sub lit. b.

l Anno 1120, quemadmodum varia, quæ legi, documenta fidem faciunt.

* capsula

* capsa

* Adde honorem

CAPUT IV.
Translatio corporis summa celebritate peracta.

[Decernitur & promulgatur facienda corporis translatio;] Novissime a autem proponentibus dominis deputatis, reverendissimo capitulo & illustrissimæ communitati visum est, eisdem facultatem augere & amplificare auctoritatem, ut scilicet sancti Ugonis reliquias ab ara cappellæ transferre possent ad nobile sarcophagi depositum, quod jam illustrissimus dominus eques Attilius Incontrius, inter divi Stephani equites Austriæ Prior, ad altaris majoris dexteram sub organo faciendum curavit b. Hi ergo, habito prius consensu & consilio illustrissimi domini Nicolai Sacchetti episcopi Vulterrani, hanc fieri translationem statuerunt. Ob id litteræ a prædicto episcopo in totam diœcesim emittuntur, quibus populi omnes ad sancti Ugonis celebritatem colendam invitabantur. Tribus ante diebus ad excitandum devotionis ardorem in civitate & suburbiis strepitus omnium campanarum insonuit.

[17] Et cum die X Januarii eædem reliquiæ in eadem depositæ cassa * ad ipsam urnam, [quod ad marmoream, e qua sublatum fuerat, urnam reportatur, atque inde] e qua IV Calendas Januarii fuerunt eductæ, reportatatæ fuissent; mane die VIII Februarii, præsentibus domino provicario, illustrissimis dominis Prioribus domino Baccio Ricciarello equite divi Stephani, domino Gherardo Compagno J. U. D., domino Petro Francisco Marchio, domino Octavio Minuccio & domino Francisco Leonorio & iisdem dominis deputatis & domino Petro Tanio cathedralis operæ præfecto, ex eodem Barbiallæ c altari, elato prius a cœmentariis operculo, ejusdem Sancti ossa deducuntur, sicuti rei gestæ memoriam domini Francisci Tanii episcopalis curiæ cancellarii manu descriptam fuisse asseritur.

[18] Inde ad divi Caroli cappellam deferuntur, ibique e vetusta emoventur arca, [ad sacellum S. Caroli defertur: ubi e vetusta capsa, in qua duæ de Sancti ossibus me moriæ inventæ,] in qua laminæ duæ plumbeæ cum sequentibus inscriptionibus repertæ fuerunt; in quarum una hæc notata legimus: “MDXL apertum sepulcrum fuit, & ex tribus cadaveribus inibi inventis hoc ligneo loculo B. Ugonis ossa condiderunt: aurique * anuli duo ipsius in sacrario cum ejusdem liquoris parte honorifice habentur d”. Et in altera hæc incisa sunt verba: “Anno Salutis MDCXXXI, septimo Cal. Novembris, Bernardo Inghiramio episcopo Volaterrano, cum in quartum mensem civitas pestilentia elaboraret, B. Ugonis ossa, e lignea in hanc decentiorem capsulam reposita, in altari majori exposita sunt, universo populo venerante & justam Dei iram deprecante”.

[19] Sanctæ igitur reliquiæ nova in cassa * ex nuce, [in decentiorem arcam transponitur, quæ cum sacro deposito] undequaque crystallis circumdata, reconduntur, & sequenti nocte in eadem cappella sub custodia prædictorum deputatorum relictæ, duabus obsignantur clavibus; quarum altera domino Francisco Broccardo uni ex ecclesiasticis deputatis, altera domino Raphaëli Maffeo uni ex laïcis tradita fuit. Proximo mane in ipsa arca supra sanctas reliquias hæc condita fuit inscriptio: “D. O. M. Innocentio decimo summo Pontifice, serenissimo Ferdinando secundo magno Hetruriæ duce, Nicolao Sacchetto episcopo Vulterrano, corpus sancti Ugonis episcopi Vulterrani e sinu altaris, in quo distincte cum corporibus Gunfredi & Rogerii Vulterranorum antistitum jacebat, magno populi concursu ac totius urbis lætitia in hunc decentiorem locum solemni ritu & pompa translatum fuit V Idus Februarii, anno a Partu Virginis millesimo sexcentesimo quadragesimo septimo e”.

[20] [maxima celebritate transfertur] Clausa duabus clavibus cassula *, educuntur reliquiæ, quas confratres societatis sanctæ Mariæ Magdalenæ, facibus accensis, comitabantur: in contabulationem nobili apparatu exornatam prope prædictam Barbiallæ cappellam deferuntur; & cum ipsis insigne caput argento ornatum & mirabilis ejus liquor, luminibus innumeris accensis, exponitur. Tota quoque cathedralis intus & extra fronde, imaginibus, sericis velamentis, elogiis, carminibus, picturisque in Sancti honorem enitebat. Solemnis Missa concentu musico fuit in ejus laudem decantata, & post Offertorium dominus Alexander Bava canonicus luculentissimam de ejusdem S. Episcopi gestis orationem habuit. Post meridiem Vesperæ harmonicis modulis festivissime concinuntur: quibus completis, ipsæ reliquiæ generali processione, cui societates, confraternitates, congregationes civitatis & plurimæ, quæ de diœcesi confluxerunt, omnes Regulares, & Mendicantes, & monachi, clerus, magistratus omnes & generale consilium aderant, infinito quasi funalium numero per totam civitatem devehuntur. Viæ omnes erant aulæis, triumphalibus arcubus, columnis, altaribusque hinc inde dispositis decenter ornatæ: fulgura lætitiæ horribili boatu e bombardis, tormentis, mortariisque bellicis exploduntur.

[21] [ad insigne monumentum marmoreum, ad altaris majoris dexteram erectum.] Sic denique universo civitatis applausu & ingenti animorum devotione in cathedralem reportantur: ubi ab illustrissimo episcopo caput S. Ugonis integrum ostenditur, quo genu flexum populum episcopali impertivit benedictione. Translatæ sunt postea ad marmoreum depositi bustum; & ibi, tradita altera e duabus clavibus domino archidiacono Joanni Maffeo pro reverendissimo capitulo, & altera domino equiti Baccio Ricciarello vice-præposito pro illustrissimis DD. Prioribus populi urbisque Vulterranæ in præpositi absentia; in ipsa incisi marmoris urna, quæ cœmento fuit interlita, conditæ fuere. Rogantes &c. Actum Vulterræ in residentia reverendissimi capituli & canonicorum ecclesiæ Vulterranæ, posita in canonica f ejusdem ecclesiæ, præsentibus nobilibus viris domino Francisco quondam D. Ascanii de Maffeïs J. U. D., & domino Ludovico quondam domini Petri Antonii alterius domini Ludovici de Minuccis, patriciis Vulterranis, rogatis testibus &c. g.

[22] [Testimonia notarii & magistratus Volaterrani, fidem illi facientis per suum cancellarium.] Ego Franciscus Contius, olim Sebastiani Augustini filius, civis ac notarius publicus Volaterranus, ducali auctoritate notarius & judex ordinarius, de suprascripto visitationis ac recognitionis reliquiarum & de earum attestationis instrumento & de omnibus & singulis in eo contentis rogatus extiti, & in fidem manu propria me subscripsi, & solitum mei notariatus signum in margine apposui ad laudem omnipotentis Dei & Deiparæ Virginis.

In Dei nomine Amen. Nos Priores populi civitatis Volaterrarum universis & singulis, ad quos præsentes pervenerint, fidem facimus & attestamur, suprascriptum D. Franciscum quondam Sebastiani Augustini de Contis, qui de suprascripto instrumento rogatus extitit, fuisse & esse civem nostrum, publicum, legalem, fide dignum & autenticum notarium, & talem, qualem se facit, ejusque scripturis fuisse semper adhibitam, ac de præsenti adhiberi publicam fidem: in quorum fidem & testimonium has præsentes attestationis literas per cancellarium nostrum infrascriptum fieri, subscribi, & soliti nostri sigilli impressione muniri jussimus. Datum Volaterris ex palatio nostræ solitæ residentiæ hac die decima tertia Maii anno millesimo sexcentesimo quadragesimo octavo, Indictione prima, Innocentio X summo Pontifice, & serenissimo Ferdinando II magno Etruriæ duce regnante. Ego Thomas Francisci de Broziis Sangeminianensis J. U. D. & ad præsens cancellarius pro S. C. S. civitatis Volaterrarum manu propria scripsi atque subscripsi in fidem de mandato.

ANNOTATA.

a Corpus S. Ugonis ex loco, in quo die 29 Decembris anni 1647 fuerat repertum, in alium decentiorem 9 Februarii anni sequentis festiva pompa translatum fuit; quæ hoc capite ex Ms. Volaterrano describitur, omissis illis, quæ domini deputati diebus 8, 18 & 23 intermedii mensis Januarii egerunt, & ad nostram instructionem per notarium publicum Franciscum Contium annotanda censuerunt. Actis mense Decembri & subsequente Januario eumdem ille annum 1647 constanter adscripsit more Florentinorum, qui anni principium differebant usque ad 25 Martii, atque etiam nunc differunt, quemadmodum diserte testatur Muratorius innuper edito tomo 3 Antiquitatum Italiæ col. 45: Utique fuerunt & sunt adhuc in Italia populi, ac præcipue Florentini, qui serius quam nos annum novum a die XXV Martii ineunt, ac propterea ab Incarnatione appellant; quod sedulo perspiciendum, utpote indicium discriminis non levis ab altera forma, nostris temporibus fere ubique usitata, scilicet a Nativitate sive, ut rectius Regienses & alii scribunt, a Circumcisione, id est a Kalendis Januarii. Aliquibus autem & præsertim Pisanis novus annus ab Incarnatione novem mensibus antevertebat vulgarem annum nostrum a Nativitate. Non tantum annus 1647, sed etiam concurrens cum eo Indictio 15 ultra vulgaris anni 1648 & Indictionis primæ exordium usque ad 25 Martii in Ms. nostro Volaterrano protrahitur. Variis exemplis id demonstrarem, si operæ pretium mihi videretur.

b Vide observationem primam ad caput præcedens.

c Ita cognominatur sacellum S. Ugonis. Adi supra num. 12.

d Idem sepulcrum etiam apertum fuit interannum 1574 & 1598 sub Guidone Serguidio episcopo Volaterrano, qui a Sancti corpore caput separavit, argenteo ornamento imponendum & publicæ exponendum venerationi. Lege annotationem ad caput 2 sub lit. u.

e Hic annus cum Florentinus sit, secundum dicta reducendus est ad vulgarem nostrum 1048.

f Vox Italica canonica seu calonica significat locum, ubi habitant canonici.

g Hic desinit instrumentum nostrum apographum. Testimonia, quæ sequuntur, autographa sunt, atque illud authenticum esse probant. Adi Comment. prævium num. 3.

* capsa

* forte aureique

* capsa

* capsula

DE B. COMITISSA VIRGINE
VENETIIS

Anno, ut fertur, MCCCVIII.

SYLLOGE
De Cultu & gestis.

Comitissa virgo Venetiis (B.)

AUCTORE C. S.

Prænobilis ac excellentissimus vir, dominus Flaminius Cornelius, serenissimæ reipublicæ Venetæ senator, [Cultus Beatæ, martyrologis incognitæ,] inter varia monumenta, quæ ex laudabili erga suos indigenas Cælites affectu collegit, singularique in museum nostrum benevolentia nobiscum communicavit, hoc anno 1748 quædam transmisit de B. Comitissa, nobili Veneta, ex patricia Teleapetræ familia oriunda, quæ in tenella admodum ætate humanis rebus erepta, apud cives suos jam a quatuor seculis cultum obtinuit, eodemque hodiedum frui perseverat. Libenter fatemur, Virgunculam hanc a nobis penitus ignorandam fuisse, nisi prælaudatus Cornelius nos de ea monuisset: omnibus enim martyrologis, quos quidem vidi, plane ignota est. Verumtamen de cultu ipsius legitime inchoato continuatoque dubitare nos non sinunt, quæ tum a prædicto Cornelio tum a quibusdam Venetarum rerum scriptoribus, licet paucis, afferuntur; quæque proptereæ me permoverunt, ut B. Comitissæ, cujus venerationi nulla certa dies assignata est, hoc die in Opere nostro inter Cælites locum darem.

[2] [cujus corpus integrum Venetiis servatur,] Itaque Flaminius Cornelius postquam perpauca de Beatæ gestis, ejusdemque felicem anno Christi 1308 obitum enarravit, de cultu sic statim prosequitur: Mox juxta illorum temporum consuetudinem per populorum constantem & unanimem acclamationem Beatorum glorioso choro est adnumerata, corpusque ejus in S. Joannis ara in ipso S. Viti templo collocatum, non interrupto ultra quatuor seculorum cultu summa veneratione asservatum est; cujus cultus religionem, utpote immemorabilis temporis continuatione munitam, præsules Veneti in diversis ecclesiæ visitationibus comprobaverunt. In ea autem ara ejus corpus, mirabili incorruptione donatum, quievit usque ad annum MDCCII; quando intra eamdem ecclesiam translatum est, ut infra videbimus. Unde hæc habeat prænobilis dominus, non edicit: quæ tamen de sacro Virginis corpore in ara templi S. Viti asservato refert, recte congruunt scriptorum quorumdam Venetorum testimoniis, quæ modo recensebimus.

[3] Marinus Sanutus Patricius Venetus, vir variis muneribus publicis, [probatur ex antiquis] teste Ludovico Muratorio, præclare functus, qui sub finem seculi XV & initio XVI floruit, in Vitis Venetorum ducum apud eumdem Muratorium tom. 22 Rerum Italicarum scriptorum, recensens sacra corpora, quæ Venetiis quiescunt, col. 438 sermone Italico, quem Latinum facio, sic scribit: In S. Viti beata Comitissa (Italice Contessa) virgo: fuit e familia Tagliapietra. In uno altari visitur. Consonat Franciscus Sansovinus in Civitate Veneta, quam senescente seculo XVI Italice concinnavit, libro 4: Ecclesia S. Viti fuit opus familiæ Magni anno DCCCCXVII, nobilitata primum corpore beatæ Comitissæ e familia Tagliapiera. Similiter & Fidelis Honophrius in Chronologia Veneta, pag. 196 editionis item Venetæ anni 1682 patrio pariter idiomate ait: S. Viti, dicta S. Vio parochia, condita est anno DCXLVII a familia Magni: in ea requiescit corpus integrum beatæ Comitissæ Tajapeiræ, nobilis Venetæ. Uter in anno erectæ ecclesiæ erraverit, ad præsens institutum non pertinet.

[4] Denique in Thesauro Antiquitatum & Historiarum Italiæ, [& recentioribus historicis.] studio & opera Joannis Georgii Grævii & Petri Burmanni, anno 1722 Lugduni Batavorum in lucem dato, tom. 5, parte 2, pag. 208 de eodem S. Viti templo hæc leguntur: Adest hic corpus beatæ Comitis Tagliapetræ, nobilis Venetæ; reliquiæ sanctorum Viti & Modesti &c. His adjungit Cornelius Marcum Barbarum accuratissimum, ut ait, nobilium familiarum Venetarum chronologum, quem quia consulere mihi non licuit, ejus verba ex Cornelii Notitiis huc transfero ex Italicis itidem Latine: Comitissa filia Nicolai Daleapetra obiit anno MCCCVIII, cujus corpus utpote animæ sanctæ honoratur in ecclesia S. Viti in quodam altari, ad quod vidi velum vetustissimæ texturæ insignitum gentilitio scuto familiæ Taliapetræ, cujus domicilia stabant, ubi nunc est area (S. Viti): verum a senatu comparata fuere, & solo æquata, ut duci ac senatui pulchrior pateret conspectus festo die S. Viti, anno MCCCLIV; quia videlicet prædictum templum eo die a duce senatuque solemniter invisitur. Hæc in laudatis notitiis, in quibus præterea Fulgentius Manfredus in laudibus S. Magni, aliique scriptores laudantur, quos inspiciendi copia mihi non fuit.

[5] Hucusque allata probant, Comitissam Taliapetram jam a seculo XV Beatæ titulo decoratam, [Corpus dum hoc seculo transferretur] ejusdemque corpus tamquam sacrum cimelium apud Venetos habitum fuisse; cujus venerationis initium cum nemo commemoret, cum Cornelio ad ipsum, qua defuncta est, seculum XIV merito referimus. Modo reliqua ex ejusdem prænobilis viri Mss. notitiis prosequamur. In ea, inquit, ara (S. Joannis in templo S. Viti, in qua anno 1308, quo obierat, honorifice fuerat depositum) ejus corpus, mirabili incorruptione donatum, quievit usque ad annum MDCCII, quando approbante ejus temporis patriarcha & mox Cardinali, Joanne Baduario, fuit a plebano, Paulo Soldati, ex ara S. Joannis ad altare S. Antonii abbatis, in sacello ad dexterum aræ maximæ latus translatum; ubi supra mensam in urna marmorea, pia fidelium frequentia ad ipsius Virginis opem implorandam accurrente, digno honore asservatur.

[6] [prodigiis] Novissima autem venerabilis corporis translatio maximis fuit nobilitata prodigiis. Virgo enim quædam, nomine Elisabeth, supra memorati plebani neptis, dum virgineum Beatæ corpus novo serico vestimento ornare curat, brachia ejus invenit tanta soliditate ad pectus adnexa, ut nullo modo vestimentum ea, qua decebat, forma aptare illi posset: quod ex devotionis sensu dolens plebanus, brevi sed ferventi prece Beatam defunctam exorat, ut se eo indumento tegi patiatur. Qua oratione vix completa, in signum obedientiæ rigentia prius brachia laxantur; unde facilis novæ vestis aptatio subsecuta est.

[7] [illustratur.] Post hæc aliud mirabilius signum evenit: dum enim in propria lignea capsa, ex qua paulo ante extractum fuerat sacrum corpus, reponeretur, repente inventum est majoris statura proceritate donatum; ex qua corporis admiranda extensione opus fuit novam & ornatiorem sacris exuviis deponendis urnam construere: qua compacta & in ea sacro cadavere deposito, novo & admirabiliori portento visum est iterum ad priorem se brevitatem reduxisse. Ex quo manifeste patuit, hoc divina accidisse dispositione, ne ultra venerandum Virginis corpus in prima urna, jam præ nimia vetustate minus decente, jaceret. Horum autem portentorum oculares testes, dum hæc scribo anno MDCCXLVI, adhuc in vivis versantur.

[8] [Ejusdem status hodiernus: imago cum Beatæ titulo] Hisce subdit, quæ ad hodiernam sacri corporis venerationem situmque spectant. Hujus quidem corporis præsens status hic est. Jacet integrum in nullo membrorum deficiens, carne vero exsiccata in omnibus suis partibus (præter faciei portionem) circumdatum, extensum & decenter compositum, brachiis supra pectus in forma crucis dispositis; in qua forma per aptatas ab anteriori parte crystallos visitur & pie colitur. Alterum præterea ecclesiastici cultus argumentum producit in hæc verba: Ejus etiam imago jussu Joannis Theupuli patriarchæ Veneti depicta, tituloque Beatæ insignita, colitur in ecclesia S. Christophori, vulgo appellata S. Maria ab Horto, in sacello Nativitatis Dominicæ, cui olim canonici seculares, Congregationis S. Georgii in Alga, inserviebant, modo vero inserviunt monachi Cisterciensis Ordinis.

[9] [publicæ venerationi a patriarcha exposita.] Porro laudatus patriarcha, qui Ughello Italiæ sacræ recusæ tom. 5, Col.em>, Joannes Theupolus dicitur, ex Primicerio S. Marci factus est patriarcha Venetus anno 1619, e vivis decessit anno 1632, teste Ughello citato; quo propterea tempore ea Beatæ Comitissæ imago publicæ venerationi exponi debuit. Quod sane cultus legitimi argumentum est, sive prædictam iconem paulo ante celebre Urbani VIII decretum, anno 1625 editum, sive post illud, appensam credimus; cum in priori casu ea cum Beatæ titulo a laudato Patriarcha fidelium venerationi minime exponenda fuisset, aut certe in posteriori ejusdem jussu fuisset sublata, si de legitimo B. Comitissæ cultu non constitisset: at ea non modo tum non sublata est, verum etiam hodiedum post integrum seculum & ultra in eadem S. Christophori ecclesia publice honoratur, quemadmodum laudati senatoris Veneti verbis docuimus.

[10] Gesta beatæ nostræ Comitissæ scriptorum negligentia periisse, merito deplorat idem Flaminius, qui pauca tamen collegit, [Ex nobili familia Tagliapetra] quæ cum lectore ejusdem verbis communico. Circa annum Domini MCCXCV ex patricia gente Teleapetra ortum habuit Comitissa (Italice Contessa): cujus parentes fuerunt Petrus Teleapetra ex præcipuis Venetæ nobilitatis viris, & Helena, cujus familiæ nomen ignoratur. Annum Virginis natalem Flaminius verosimiliter colligit ex emortuali, quem Marcus Barbarus, cujus verba num. 4 dedimus, Christi 1308 statuit, annoque ætatis ejusdem Beatæ, quem ipse decimum tertium fuisse scribit, sive id ex corporis tenella statura conjiciat, sive aliunde didicerit. Quod vero spectat ad nobilem Comitissæ familiam, discimus ex Raphaini Caresini, cancellarii Veneti Chronico, quod Andreæ Danduli, Venetiarum ducis Chronicon continuando, ad annum Christi 1388 perduxit, apud Muratorium Rerum Italicarum tom. 12: discimus, inquam, anno 1381 triginta Venetos corumque posteros patricia dignitate donatos fuisse & majori, ut vocant, concilio adscriptos, inter quos Nicolaus Tajapetra numeratur.

[11] Similiter Marinus Sanutus jam num. 3 laudatus, [orta virguncula;] recensens familias nobiles, quæ anno 1522 ejusdem concilii erant, sic scripsit Italice: Tagliapietri, adscripti anno MCCCLXXXI. Hinc colligimus, Tagliapetram familiam nondum ea dignitate ornatam fuisse, dum Beata in vivis versaretur. Porro de nomine Tagliapetræ, qui Comitissam genuit, non convenit Flaminio cum Marco Barbaro, quem supra laudavit; hic enim eum Nicolaum, ille vero Petrum nominat. Uter rectius, ob instrumentorum inopiam non perspicio. Verumtamen si B. Comitissa anno Christi 1308, suæ vero ætatis 13, ut volunt, revera obierit, non potuit Nicolaum illum, cujus Raphainus meminit, patrem habuisse, nisi hic annos centum aut plures natus magno isti concilio fuerit adscriptus. Modo ad Flaminii narrationem redeamus.

[12] Hæc ab infantia a Domino supernis benedictionibus præventa in omni virtutum genere se exercere, [ut solitis precibus vacet,] virgineamque suam puritatem, qua Domino placebat, jugi orationis studio exornare consuevit, in divinorum præcipue misteriorum assidua frequentatione, quibus per singulos dies assistere constanter & devote in deliciis habuit. Unde & in eorum veneratione solicita quotidie a paterno palatio, quod in S. Viti confinio ædificatum erat, discedens ad ecclesiam S. Mauritii, canalem, qui a Venetis vocatur MAGNUS, trajiciens, se conferebat, ut a pio sacerdote, qui ei erat a confessionibus, in via Domini tuto pede decurrenda regeretur & juvaretur. Contigit autem divini dispositione consilii, ut hujusmodi tam frequens ad ecclesiam Comitissæ accessus parentibus suis minus placeret, vel ex infernalis inimici suggestione, vel potius quia quotidianus e paterna habitatione egressus minus convenire nobili Virgini putaretur; indeque famulis, qui ad domesticam cymbam vehendam conducti erant, severo jussu pater ejus quadam die prohiberet, ne Filiam amplius ultra canalem ad dicti Mauritii ædem familiari cymba deducerent: Domino sic disponente, ut sanctæ Puellæ virtutis constantia in actibus religionis insigni miraculo corroboraretur.

[13] [veste pro cymba utitur: defunctæ corpus in altari S. Joannis reponitur & honoratur.] Cum igitur devota Virgo, mane facto, more solito, ut se ad supradictum templum adducerent, cymbæ vectores rogasset; renuentibus illis & pleno ore negantibus, ipsa interioris spiritus motione impulsa, se Crucis signo muniens, vestem, quæ ex gremio pendebat, quaque ad usus domesticos utebatur, super aquas sternens, timoris nescia super ipsam descendit, eaque veluti firmissima tabula usa ad ulteriorem canalis partem illæsa & prorsus intacta processit, magno hominum concursu spectante simul & admirante inauditum in tenera Virgine divinæ omnipotentiæ miraculum. Magno igitur virtutum orationisque exercitio jam cælo matura, mundum, qui ea non erat dignus, reliquit & evocata a Domino ad cælestis gloriæ coronam, consummata in brevi, placidissime obdormivit in Domino anno Dominicæ Incarnationis MCCCVIII, innocentis vero ejus vitæ XIII, moxque juxta illorum temporum consuetudinem per populorum constantem & unanimem acclamationem Beatorum glorioso choro est adnumerata, corpusque ejus in S. Joannis ara in ipso divi Viti templo collocatum, non interrupto ultra quatuor seculorum cultu summa veneratione asservatum est. Hucusque laudatus vir Flaminius Cornelius, qui, ut monui unde hæc didicerit, non edicit; quapropter ea ipsius fide a me relata lector, velim, accipiat. Quæ de ejusdem Beatæ cultu subjungit, supra jam dedimus.

DE B. SERAPHINA VIDUA ET ABBATISSA ORDINIS S. CLARÆ
PISAURI IN MARCHIA ANCONITANA

Anno MCCCCLXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Seraphina vidua & abbatissa Pisauri in Marchia Anconitana (B.)

AUCTORE J. P.

§ I. Beatæ apud Scriptores memoria, elogia, corporis publica ac solemnis expositio, cultus immemorialis.

Pisauri urbe tum antiquitate, tum amplitudine ac elegantia percelebri ad hunc diem celebratur in monasterio monialium Ordinis S. Claræ, [Meminerunt B. Seraphinæ] cui nomen Corporis Domini, memoria B. Seraphinæ Columnæ, seu, ut scribunt alii, Seraphinæ Feltriæ, utroque modo recte, utpote quæ ex utraque ea illustrissima familia ortum duxerit, sicut patebit inferius, ubi de præclara ejus origine suus erit dicendi locus. Præmittenda hic nonnulla, quæ spectant, ad ejus cultum & venerationem publicam. Annuntiat ipsam ad diem VIII Septembris Arturus in Martyrologio Franciscano nec non in Gynæceo suo hisce verbis: Pisauri in Picœno, Beatæ Seraphinæ a Columna viduæ: quæ illustrissima orta prosapia habitum Clarissarum induit, & facta Abbatissa sanctissime vixit ac obiit. Tum utrobique in Annotationibus adducit insigne elogium, quod de vita ejus ac morte contexuit R. P. Franciscus Gonzaga, parte secunda Operis, quod conscripsit de Origine Seraphicæ Religionis; hoc autem elogium huc etiam transfero.

[2] Beata soror Seraphina, ex nobilissima Columnæ familia originem trahens, [eamque elogiis exornarunt] cuidam Alexandro, Pisauri olim domino temporali, nupta fuit. Cujus infamem liberioremque vitam dum illa gravius carperet, ejus odium incurrit, atque post plurima vitæ propriæ superata discrimina sacrum hoc (Corporis Domini) monasterium ingredi ab eodem compulsa est: in quo cum aliquandiu in habitu sæculari, honestissimo tamen, conversata fuisset, religionis tandem habitum induens, in eo per XVIII continuos annos sanctissime vixit. Quamobrem ex hac vita migrans maximum sui desiderium maximamque sanctitatis opinionem cæteris sororibus reliquit. Ejus simul, atque beatæ sororis Felicis corpus, ex sacristia ad bina mausolæa ex marmore in arcum, ad utrumque chori latus, affabre ædificata, propriisque sumptibus absoluta transferri curarunt illustrissimi Guidobaldus ejusque legitima uxor Victoria Farnesia Urbini pientissimi duces. Hæc laudatus Gonzaga. Nos pleraque isto elogio contenta per decursum hujus Commentarii plenius explanabimus.

[3] Meminit item Beatæ nostræ ad eumdem diem Ferrarius in Catalogo in hunc modum: [auctores varii; sed recentiores, quam ut ex ipsis] Pisauri obitus B. Seraphinæ principis Pisauriensis. Uti & Hueberus in Menologio Franciscano, ad diem XXV Decembris: cur autem ejus memoriam ad diem alium rejiciat, rationem non allegat. Exstant præterea præclara Seraphinæ nostræ testimonia apud Marcum Ulyssiponensem in Chronico Fratrum Minorum parte 3, lib. 6, cap. 39; Petrum Tossinianum lib. 1 Historiarum Seraphicæ Religionis; Ludovicum Jacobillum de SS. Fulginatibus; Waddingum tomo 14 Annalium, aliosque non paucos, quos enumerat Arturus locis supra citatis. Atque ii pene omnes eam Beatæ titulo insigniunt. Attamen, ut quod in animo est, expromam aperte, nisi alia testimonia accessissent, non suffecissent hæc omnia, ut sine sollicitudine hanc Beatam Operi nostro insererem, quod per ea non satis constare videretur de immemorabili ejus cultu; maxime cum laudati auctores admodum recentes sint, & eorum nullus scripserit annis octoginta ante evulgatum Decretum Urbani VIII. Etenim Marcus Ulyssiponensis, qui omnium, quos citavi, antiquissimus est, Opus suum edidit dumtaxat anno MDLVI, & is quidem a titulo Beatæ abstinuit. Accipe ejus verba in idioma Latinum translata: In monasterio S. Claræ Pisauri die VIII Septembris obiit soror Seraphina Columna, clara quod orta esset ex stirpe nobilissima, sed clarior propter sanctitatem. Abbatissa fuit in dicto monasterio.

[4] [certo probetur immemorialis cultus.] Fateor quidem, citat Waddingus in margine Legendas Mss., sed hæ neque ad manum nobis sunt, neque ubi locorum modo lateant compertum est: certe non apud Pisaurenses, qui haud dubie sicut olim instrumenta alia, etiam hæc ad Majores nostros transmisissent. Unde non satis liquet, quæ dictarum Legendarum sit antiquitas, quantave iis tribui possit auctoritas; nam laudatus Waddingus sicut eas Legendas, sic citat P. Augustinum Gallucium, cujus tamen Opus anno dumtaxat MDCXXXVII lucem aspexit. Lubens nihilominus admisero, Legendas, quibus usus est Waddingus, valde antiquas esse, & quæ in iis narrantur de Beatæ nostræ vita piissime transacta ac felici morte, verissima; sed an præter hæc aliquid refertur, ex quo cultus immemorabilis certo erui possit? Sane quæcumque de dicto cultu affert Waddingus, adducuntur quoque a Gallucio, & hic insuper ejusmodi adjungit testimonia, quæ visa sunt mihi quodammodo necessaria, quamvis simul sufficientia, ut de immemorabili cultu securi simus. Immo talia sunt laudati scriptoris testimonia, ut non immerito suspicari liceat, pleraque, quæ de cultu scribit Waddingus, hausta esse ex ipso Gallucii Opere, sicut manifestum fiet consideranti ea, quibus memoratum cultum præcipue probare aggredior.

[5] Laudatus itaque laudandusque sæpius per decursum R. P. Augustinus Gallucius de Mondulfo, [Teste Augustino Gallucio corpora BB. Seraphinæ & Felicis Medæ] provinciæ Picentinæ Minorum observantiæ quondam commissarius generalis Apostolicus & provinciarum Bavariæ & Tyrolis visitator, anno seculi proxime elapsi XXXVII Italico idiomate librum edidit, divisum in tres partes, quarum prima complectitur gesta B. Felicis Medæ, fundatricis supra memorati monasterii Clarissarum Pisaurensium; altera Vitam & miracula B. Seraphinæ; tertia vero in communi utriusque Beatæ gloriam posthumam. In hac vero postrema parte, præmissis miraculis nonnullis, cap. 5 narrare incipit ex Chronicis, (an Pisaurensibus, an sui Ordinis, non indicat) quomodo ab initio corpora BB. Felicis ac Seraphinæ, quæ, ut postea comprobabitur, ad nostra usque tempora incorrupta servantur, reposita fuerint in arcis ligneis, in iisque devoto populo per cancellos sacristiæ ostensa. Addit dein, dicta corpora arcis marmoreis imposita & ad locum honorificentiorem translata populo ostendi perrexisse ad ipsum fere tempus, quo scriberet: tum denique procedit ad enarrationem eorum, quæ sua ætate contigerunt, quæque ex Italico mox Latine interpretabor. Præmonendus etenim nonnihil studiosus lector de ipsius stylo. Hic prolixus est admodum & unica sæpe periodo tam multa, quasi ex instituto coacervata, non observatis interpunctionibus, complectitur, ut multam mihi molestiam ac tædium crearit. Cum tamen narrata vel ipsemet viderit, vel ex teste oculato perceperit auctor, stylo Italico Latinum adaptavi, ut ejus sensui arctius insisterem, maluique versionem meam inconcinnam & fortasse injucundam inveniri, quam minus fidelem.

[6] Dictum est, quod ostensio horum beatorum corporum ad hoc usque fere tempus continuata fuerit; [anno 1628, uti ante moris fuerat,] quia nonnullæ ex præcedentibus Abbatissis eam intermiserunt per annos XVIII, ut ad ejus desiderium excitarent populum; sicut reipsa accidit, (fortasse ex timore alicujus punitionis, quam Deus minabatur mundo per cometas aliaque signa non ordinaria.) Mater soror Maura Giordani, multæ virtutis ac magni judicii abbatissa, anno MDCXXVIII magnopere institit apud P. Ministrum Marchiæ, F. Marcum Anticum, (virum inter eos, quos habuit Religio nostra, litteris & moderamine eximium) ut dignaretur concedere facultatem exponendi ea publice; atque hanc ipse concessit sub conditione, ut perpenderentur, ac plene observarentur verba Decreti D. N. Urbani VIII in congregatione sacri Officii habita die XIII Martii MDCXXV.

[7] Posthæc, eadem mater abbatissa petivit similiter licentiam ab illustrissimo ac reverendissimo domino Malatesta, [post maturum examen] civitatis episcopo, qui præsenti tempore nuntius est Apostolicus apud Cæsaream Majestatem: is postquam examinasset atque examinari curasset dictum Decretum, comperissetque nihil in eo esse contrarium, requisitam licentiam concessit non minori voluntatis promptitudine, quam magnæ devotionis demonstratione, ita quidem, ut ad id rogatus assistere voluerit huic solemnitati, quam mater abbatissa consentientibus patre earum (monialium) confessario, F. Faustino de Montelboddo, omnibus monialibus & monasterii syndicis; erant ii DD. Antonius Pauli, Troianus Mainardi, Stephanus Montanari & Dominicus de Oddis, decrevit in diem secundum Augusti, festum Ordinis propter indulgentias Assisias, dictas de Portiuncula.

[8] [solemni apparatu, & assistentibus] Ad statutum itaque diem, erecto prius summo cum apparatu ad fores interioris ecclesiæ pegmate, sublatoque ex ara principe tabernaculo, ne conspectum impediret per majores cancellos, per quos Sorores pone altare Missam audiunt, & elevatum SS. Eucharistiæ Sacramentum intuentur, inter ardentes magno numero candelas, interque suavissimos cantus, ad concentum musicalium instrumentorum repetitos per vices ac renovatos a monialibus, exposita sunt sacra corpora. Induta fuerant a Sororibus vestibus bombycinis coloris cinerei, in capite velis nigris, diademate, ac radus. Dextera gestabat B. Felix lilium; virginitatis insigne; beata vero Seraphina, quæ juncta fuerat matrimonio, Christi crucifixi minorem effigiem; majorem enim, quæ ipsam alloquens consolata fuerat & ad patientiam exhortata, mediam inter eas, proxime ad utriusque caput, collocaverant.

[9] [cum clero episcopis ac magistratu; publica venerationi exposita sunt.] Dies erat Mercurii mane sub horam decimam tertiam, quando illustrissimus antistes, cum multis e suis canonicis ac presbyteris, uti & civitatis moderatores; comitante nobilium magna multitudine, eo se contulerunt ad venerandas honorandasque pretiosas reliquias, & preces, prout cujusque affectus dictabat, effundendas. Posthæc, episcopus ibidem celebravit Missam de dedicatione ecclesiæ juxta Officium in Ordine S. Francisci eo die proprium. Tum vero illustrissimus D. Campegius Bononiensis, hodiedum nuncius Apostolicus apud regem Catholicum, quique eo tempore (superstite adhuc duce Francisco Maria II) Urbinum ejusque dominia gubernabat, magno non aulicorum modo, sed & civium suorum comitatu, ad dictam solemnitatem accessit, ibidemque a suo sacerdote Missæ sacrificium celebrari voluit. Tantus autem fuit populi concursus, ut distincta ejus notitia dari nequeat; sufficiat dixisse, quod toto eo die numquam visa sit ecclesia sine ingenti hominum multitudine. Omnia ad divinæ Majestatis gloriam, ad honorem Beatarum, & ad salutem nostram. Amen.

[10] [Hinc cultus antiquitas] Quæ omnia si attenta mente consideremus, perpendamusque adjuncta personarum, quæ huic solemnitati intervenerunt, ac temporis, quo habita est, ad ulteriora testimonia pro immemorabili cultu non judicabimus recurrendum. Habita enim est dicta solemnis beatorum corporum expositio ac veneratio, atque per P. Gallucium, qui Opus suum eidem illustrissimo Malatestæ dedicavit, paulo post litteris ac prelo commissa, iis temporibus, quibus in hac materia potissimum summa opus erat cautela ac prudentia: iis scilicet, quibus ab Urbano VIII Pontifice emanarant decreta ad tollendos præcidendosque abusus in Sanctorum aut Beatorum cultu vel jam commissos, vel in futurum committi natos, quibusque cura dictorum decretorum observandorum, atque in ejusmodi abusus investigandi diligens vigilantia, maxime locorum ordinariis erat commendata.

[11] [non obscure eruitur.] Quis itaque vel suspicari ausit, illustrissimum Malatestam Baleoneum, virum, teste Ughello in Italia sacra, nobilitate & moribus clarum, qui summa cum laude prudentiæ ab anno 1612, ad annum usque 1641 ecclesiam Pisaurensem administravit, quique pro Urbano VIII apud Cæsaream Majestatem legationis munere functus est; quis, inquam, ausit suspicari, virum talem talibus temporibus permissurum fuisse non tantum, ut eo apparatu, ea solemnitate BB. Seraphinæ & Felicis corpora publicæ venerationi exponerentur; verum etiam ad ea honoranda & colenda suo exemplo alios excitaturum; nisi de immemorabili cultu, certo & citra ullum a memoratis decretis periculum constitisset? Idem esto judicium de tot piis ac eruditis ex ecclesiastico & seculari ordine Pisaurensibus. Idem de illustrissimo Laurentio Campegio origine Bononiensi, quem mox memoratus summus Pontifex primum ad Cæsenatem, deinde ad Senogalliensem cathedram evexit, cujusque tum ipse, tum ejus decessor Paulus V, non semel usi sunt opera, & in rebus pertractandis prudentia; sicut latius videre est apud laudatum Ughellum tom. 2 col. 880.

§ II. Altera corporum BB. Seraphinæ & Felicis publica ac solemnis expositio, & duarum fenestrarum, per quas semper conspici ac honorari queant, constructio.

[Anno 1630 in publica calamitate] Quamvis ea, quæ præcedente § ex P. Gallucio attulimus, abunde probent legitimum B. Seraphinæ cultum, juvat tamen his superaddere, quæ duobus sequentibus capitibus ibidem memorat laudatus auctor de altera beatorum corporum expositione; facta biennio circiter post primam. Ita enim non tantum hactenus dicta confirmabuntur; sed & luculentius apparebit, quanta sit in Pisaurensi civitate erga Beatas veneratio, quantaque omnis ordinis hominum fiducia in earum patrocinio. Narrationem suam mox incipit describendo calamitates varias belli, pestis, famis ac terræ motuum, queis circa illa tempora pressæ fuerunt Italiæ civitates & provinciæ præcipuæ; tum ordine recenset remedia ab incolis adhibita ad placandum sibi merito iratum Deum, ac denique exponit, quo pacto Pisaurenses, post longas ad cælum preces, post publicas supplicationes, postque alia pietatis ac pœnitentiæ exercitia, ad BB. Seraphinæ & Felicis patrocinia sibi recurrendum judicaverint. Verba, quibus totam rei seriem enarrat, latine reddita hic rursus transcribo.

[13] Nec prætermiserunt (Pisaurenses) instare apud matrem abbatissam, [corpora de nuo solemniter exponuntur.] sororem Elizabetham Pucci & apud moniales cœnobii Corporis Domini, ut exponerentur BB. Felicis & Seraphinæ corpora. Consentiente domino Alexandro Pace, episcopatus vicario generali (in absentia illustrissimi episcopi, qui Romæ degebat) & patre custode Reformationis ipsarum (monialium) superiore, F. Josepho de Puzzuolo, propositum id fuit a domino Terentio Alberti communitatis cancellario. Postulatis ipsæ assenserunt, & mox votis (cum præcedente apparatu) satisfecerunt die festo sanctis Petro & Paulo. Incidebat is anno MDCXXX in diem Sabbati: huic additus est & dies Dominicus. Nam cum D. Vicarius in territorio Pisaurensi, & Communitas in locis & oppidis jurisdictioni suæ subjectis per parochos invitari populum curassent ad eam solemnitatem, ac præterea intra civitatem tum in pulpitis ecclesiæ cathedralis & S. Dominici, tum etiam in aliis ecclesiis parochi ardentissimis exhortationibus solemnitatem promulgassent, adeo frequens confluxit populus, ut dies duo prorsus essent necessarii.

[14] [Accurrit cum civitatis moderatoribus populus innumerabilis,] Et sane nisi sua diligentia occurrisset pater Sanct' Agata, tum temporis ipsarum confessarius, qui una cum DD. monasterii procuratoribus Troiano Mainardi, Troiano Archangeli, Hieronymo Ubaldi, & Domitiano Buffa, cuncta in templo in eum modum disposuerat, ut omnis evitaretur confusio, inventi fuissent, quibus non satis ex animi sententia evenisset: ubi tamen e contrario omnibus plenissime satisfactum est; tum quod commode suas preces persolvere, tum quod propius hos pretiosos thesauros oculis contrectare licuisset. Interrumpens hic narrationem suam Gallucius mirabilem sanationem memorati supra patris Sanct' Agatæ interserit, quam ipso præsenti Dei auxilio, ac Beatarum patrocinio adscribit. Hoc beneficium cum miraculis aliis subnectam Commentario. Tandem ubi repetiit nonnulla ex ante dictis, prosequitur in hunc modum. Die XXIX Junii, festo SS. apostolorum Petri & Pauli sub horam XII adfuerunt civitatis moderatores; hos inter erant DD. Antonius Pauli vexillifer *, Dominicus de Oddis, Vincentius Cacciamali & Ascanius Barzanini, concomitante magna nobilium ac civium multitudine. Ad eorum adventum sublata sunt velamina, ac beata corpora, circumlucentibus ingenti numero cereis, uniuscujusque conspectui exposita, tanta jucunditate ac voluptate animorum, ut plures præ affectus teneritudine lacrymas non tenerent. Postquam ea debite venerati essent, precesque pro arbitrio singuli fudissent, discessuri accedebant ad altare propius, & pretiosos thesauros contemplabantur. Neque id hac vice solum factum est, sed utroque die, quoties mane ac vesperi redibant.

[15] [clerus omnis & religiosi Ordines.] Idem vero, quod ab urbis moderatoribus, &, qui cum iis erant, nobilibus ac civibus factum fuit, præstiterunt etiam eo accurrentes cujuscumque conditionis & status homines, viri & mulieres, indigenæ & peregrini, ecclesiastici & laici. Ex ecclesiasticis adfuit episcopatus generalis vicarius cum omni clero civitatis, ritu supplicantium composito agmine, sub cruce lignea, sine pompa, sed in humilitate potius ac pœnitentia. Non cantabatur, at submissiori voce, & magno pietatis affectu litaniæ & psalmi, in similibus casibus usurpari soliti, a choro recitabantur. Ædem sacram ingressi, prostraverunt se omnes in genua, & preces suas pro arbitrio & in silentio persolverunt. Postea autem dictis tono, quo in choro utuntur, aliquot versiculis cum subnexis orationibus, abituri eodem similiter conspectu gavisi sunt. Id ipsum factitarunt religiosi Ordines universi, ac congregationes singulæ seorsum, & tempore cuique maxime accommodato. Et quidem ex religiosis Ordinibus utroque die post Vesperas comparuerunt PP. Dominicani, conducentes cœtum omnium sodalium SS. Rosarii. Hoc autem recitabant alternatim religiosi & seculares, incipientes a sua ecclesia & absolventes in templo Corporis Domini ante Beatarum corpora. Ubi porro post debitam venerationem, orationem & honoris exhibitionem, is, qui ad eos moderandos superioris vices implebat, P. F. Thomas de Camurano, hodie Romandiolæ provinciæ inquisitor generalis, brevi quidem, at pio sermone in laudem Beatarum, exhortatus est omnes ad earumdem venerationem, animavitque ad implorandum cælitus auxilium. Idipsum ambobus diebus præstitit P. F. Nicolaus de Cattaro Guardianus in S. Joannis, qui illuc se contulit cum omnibus fratribus monasterii sui Minorum Observantiæ reformatæ, cumque tertii Ordinis congregatione.

[16] Hic rursiu interserit nonnulla laudatus auctor, [Duæ fenestræ, per quas Beatarum corpora quovis tempore] quibus jam aliquoties memorati patris Sanct' Agatæ ac monialium curam, ut cuncta summo splendore peragerentur, ac diligentiam commendat, ostenditque, quanto semper, etiam a primis Ecclesiæ temporibus, Sanctorum reliquiæ in pretio habitæ fuerint, ac denique narrationem ita resumit: Addamus nos hisce de civitate Pisaurensi, quod ubi jam in dicta solemnitate datum fuisset frui & gaudere conspectu beatorum corporum, atque inde ortum desiderium eodem fruendi facilius & frequentius, domini tum qui sanitati, tum qui civitatis regimini præerant, modum ejus rei obtinendæ meditati sint: (contigit istud exeunte eodem anno MDCXXX, sub finem scilicet mensis Decembris.) Instituta consultatione electi sunt viri nobiles duo D. Pirrus Pucci, & D. Camillus Giordani, qui omnium nomine agerent cum monialibus, cum superioribus Ordinis, cum episcopo, aliisque, quibuscum necesse erat, ut iis corporibus collocandis ex utroque aræ principis latere fenestræ construerentur, adhibita cautela pro claustri securitate & monialium commodo: utque præterea, quamdiu lues grassari pergeret, binæ lampades ante eas continuo arderent, atque hæc omnia publicis sumptibus. Id autem abbatissæ ac sororibus denunciandi dictæ communitatis cancellario cura imposita est.

[17] His quidem volupe fuit talia intelligere; at quandoquidem gravioris momenti res esset, [conspici & a populo honorari queant,] opus esse responderunt super ea deliberari in suo collegio. Convocatum hoc est V Januarii MDCXXXI, eique interfuerunt pater Sanct' Agata vices supplens P. Custodis, P. F. Cattaro Guardianus in S. Joannis; P. F. Julius de Mondolfo prædicator generalis, qui in ea domo per adventantis Christi dies verba fecerat; ac duo sacræ Theologiæ professores. Res omnium suffragiis impetrata est, atque id intelligenti Magistratui magno fuit solatio. Super hac obtenta licentia egerunt statim ad id deputati cum D. Alexandro Pace canonico, & (ut supra dictum est) Vicario generali. Verum is nec potens nec volens rem quampiam suapte sponte definire, sæpius scripsit ad illustrissimum episcopum, qui, relicta Roma, Marchiæ provinciæ præfectus fuerat gubernator, & id temporis versabatur Maceratæ: hic vero singulis vicibus rescripsit, negotium istud, quod grave esset, omni maturitate ac prudentia examinandum, instituendam super eo theologorum congregationem, statuendumque juxta ipsorum arbitrium.

[18] Bis autem instituta est congregatio, cui interfuerunt prædictus Vicarius; [præhabita Theologo rum consultatione & approbatione,] D. Joannes Baptista Montanus, tum archidiaconus Pisaurensis, nunc episcopus Oppidensis in Calabria; DD. Michaël Angelus Lepidi, & Valerius Zuchelli uterque canonicus ecclesiæ cathedralis; P. Bartholomæus de Sartina præpositus clericorum Minorum in S. Caroli; P. S. Agata confessarius, & alii ex aliis Ordinibus religiosis. Illi omnes in duplici congregatione habita intra dies decem perspectis, ponderatis ac consideratis, quæ perspicienda, ponderanda & consideranda erant, atque inprimis Decreto, quod a sacra congregatione S. Officii Romæ coram D. N. Papa Urbano VIII feria V die 2 Octobris MDCXXV latum est supra veneratione beatorum corporum, resolverunt communi consensu, civitatis desiderio faciendum esse satis, dictasque cum lampadibus exstruendas fenestras, per quas veneranda ista corpora videri, honorari, coli atque eorum intercessio implorari posset, publice & privatim, hoc & omni alio casu venturis temporibus, secundum antiquam præteritorum temporum consuetudinem; idque cum omni magnificentia luminum, apparatus & similium ornamentorum, qua deceret beata corpora; exceptis aris, Missa, officio divino & ejusmodi aliis, quæ ipsis deferri non licet absque speciali S. Sedis Apostolicæ licentia.

[19] [publico civitatis sumptu construuntur.] Huic datæ licentiæ subsecutus est effectus; constructæ fenestræ & clathri utrimque ferrei cum cancellis duplicatis ex filo æneo tenuiter contexto. Adaptatæ & in medio collocatæ arcæ, iisque demum imposita veneranda corpora die XVI Maii MDCXXXII. Affixæ etiam illis tum a parte interiori (qua moniales respiciunt) tum exteriori (qua templum seu populum) valvæ ligneæ, quæ clavibus obserantur, interiores unica, quam servat mater Abbatissa, exteriores vero duplici, quarum item altera servatur apud matrem abbatissam, altera apud P. confessarium. Quando autem hæ (valvæ exteriores) reserantur (quod non fit sine interventu P. confessarii, superpelliceo & stola induti) semper illæ (valvæ interiores) clausæ servantur; sicut etiam obseratæ manent hæ, cum aperiuntur illæ; atque ita nullum clausura pacitur detrimentum, & devotis fit copia commode exercendi pietatem suam ad Dei gloriam & bonum animarum.

[20] [Ex his pro immemorabili cultu argumentum deducitur.] Hactenus laudatus Gallucius, singula etiam minutissima distincte adeo & accurate exponens, ut, si præsens ipse non interfuerit, ea saltem censeri possit didicisse ex oculato teste P. S. Agatha, ad cujus & Monialium instantiam, sicut liquet ex litteris libro præfixis, ea preto commisit quadriennio circiter postquam peracta essent. Jam vero, præterquam quod ista, ut ante monuimus, mire probent fiduciam Pisaurensium in BB. Seraphinæ & Felicis auxilio, atque erga easdem venerationem, haud parum confirmant cultum immemorabilem: quin dico certum reddunt? Enimvero quid portendunt aliud ista a Vicario generali, & bis convocatis theologis datæ sententiæ verba: Atque earum intercessio implorari posset publice & privatim, hoc & omni alio casu venturis temporibus Secundum antiquam præteritorum temporum consvetudinem? Scio equidem mox subdi, exceptis aris, Missa, officio divino &c., at non in his tantum consistit publicus cultus, ut norunt eruditi, & pulchre ostendit Eminentissimus Prosper de Lambertinis, olim archiepiscopus Bononiensis, nunc vero per Ecclesiam universam Christi in terris Vicarius, lib. 2 eximii Operis de Servorum Dei beatificatione & beatorum canonizatione cap. 23, num. 9. Ea igitur exceptio immemorabilem cultum confirmat potius, quam infirmet. Ideo enim censendi sunt illam fecisse dicti cum generali vicario theologi, quia talem in particulari cultum beatis corporibus delatum fuisse tempore præterito non constabat; ideoque contra statuisse, ut, salva Urbani VIII constitutione, exponi possent publice BB. Seraphinæ & Felicis corpora, ante ea lumina accendi, aliique, quos recenset Gallucius, venerationis actus continuari secundum antiquam præteritorum temporum consuetudinem, quia ea consuetudo immemorabilis sufficienter illis erat probata.

[21] Porro vix dubitare quis merito potest, quin Seraphinam nostram tum moniales, [Corpora BB. Seraphinæ] tum Pisaurenses reliqui ab ipso obitu uti Beatam venerati sint, quam in vita sua tot tantisque virtutibus ornatam suspexerant, maxime cum exanime ejus corpus per tres dies, queis jacuit insepultum, suavissimum odorem spirare comperissent: sicut constanter asserunt ii, qui Acta ejus literis mandarunt, & de quibus recurret sermo § sequenti. Hæc autem veneratio non potuit non summum cepisse incrementum, quando idem ejus corpus post multos annos exhumatum, ac in putrefacto loculo inventum integrum, manifestis cœpit clarere miraculis, quæ ejus integritas ad nostra usque tempora perseverat, uti ex sæpius laudato Gallucio colligitur atque ex alio teste oculato jam ulterius probo.

[22] Papebrochius noster in Diario suo Ms. itineris Romani, [& Felicis ad hoc usque tempus incorrupta servantur.] quod una cum P. Henschenio instituit anno 1660, inter alia non pauca ad Pisaurenses spectantia, hæc notat: Adiimus (die XXIX Decembris) D. Claræ monasterium, cujus sacellum quadratum sub eleganti laqueari circumquaque picturis & auleis vestitur, tribus ornatur altaribus, tamquam si ex vario forent marmore, eleganter depictis: ad utrumque majoris altaris latus gypseum est monumentum pulchrum, fenestellam in medio pictam habens, sub ea porphyreticæ tumbulæ similitudinem, superne hinc B. Seraphinæ, inde B. Felicis, quæ eum conventum fundavit, effigiem cum circumpensis anathematis: his autem fenestellis, in quibus aliquod earumdem miraculum depictum erat, reseratis, vidimus per clathros utriusque Beatæ corpus in veste Ordinis serica, facie versus altare, manibus decenter compositis integrum: earumque Vitæ nobis ab abbatissa matre fuerunt promissæ. Et hæc quidem promissis stetit, uti videbimus § proxime sequenti. Ceterum quæ de anathematis hic memorat Papebrochius, eorumdem ante meminerat Gallucius laudati Operis parte 2, in fine capitis 12, uti & Waddingus in Annalibus: Multa, inquit hic auctor, pro beneficiis acceptis illic conspiciuntur donaria & tabellæ votivæ.

[Annotata]

* Italice Confaloniere

§ III. Personarum illustrium in Beatas veneratio; Acta B. Seraphinæ a quibus conscripta.

[Personæ generis claritudine & dignitate eminentes] Quod supra notavimus quoad sufficienter probatum cultum in primo paragrapho, id potiore jure hic posset notari, si instituti nostri ratio postularet, ostendere dumtaxat esse cultum aliquem, & reliqua prætermittere, quæ ad ejus splendoris augmentum quomodocumque conducunt. At cum illa hujusmodi terminis non coarctetur, & æquum videatur non privare lectorem notitia eorum, quæ Beatos aut Sanctos non parum illustrant; etiam in hoc tertio § quædam in medium proferenda censui, ex quibus cognoscatur, quanta veneratione & pietate erga BB. Seraphinam & Felicem affectæ fuerint personæ generis claritudine, & dignitatum excellentia illustrissimæ; atque ex iisdem simul colligetur dictam venerationem & cultum non intra unius civitatis Pisaurensis ejusve territorii limites permansisse, verum etiam ad alias penetrasse Italiæ partes præcipuas. De illustrissimis Malatesta Balleoneo Pisaurensium antistite ac Laurentio Campegio Urbinatium gubernatore diximus num. 10 & 11, de aliis audiendus iterum sæpe laudatus Gallucius, cujus verba Latine interpretor, omissis tamen nonnullis, quæ narrationem absque fructu prolixiorem redderent.

[24] [principes & duces] Is auctor partis tertiæ caput nonum & ultimum ita fere incipit: Quod pertinet ad devotionem, diximus, quod hujus civitatis principes illis (Beatis) semper fuerint addictissimi. Hos inter serenissima Domina D. Claudia de Medicis, archidux Austriæ, … quo tempore fuit princeps Urbini & Pisauri domina, non desiit unquam sese erga eas peculiariter devotam exhibere… Serenissimus Magnus Etruriæ dux Cosmus II ejusdem germanus frater … in reditu itineris Lauretani, ubi sacram ædem inviserat, Pisauro transiens a prædicta Duce omni honoris exhibitione & congratulatione receptus fuit, atque ex devotionis affectu non intueri modo, sed & revereri voluit illa benedicta corpora; quem in finem cum magna totius urbis voluptate & singulari pietatis documento sese ad monasterium contulit.

[25] [Cardinales & episcopi] Eminentissimus D. Cardinalis Sacchettus, episcopus Fanensis, die IV Octobris MDCXXXII, festo seraphici patris S. Francisci Pisaurum se contulit, & cum illustrissimo Mathei vice legato eminentissimi Barbermi, atque omnibus utriusque aulæ domesticis, nec minori virorum nobilium, quam civium, qui eum comitabantur, numero ivit ad monasterium, illic Missæ interfuit, & cum ea finita esset, reseratis fenestellis, hos pretiosos thesauros summa cum devotione, animi consolatione ac reverentia contemplatus est. Eminentissimus D. Cardinalis Colonna ad archiepiscopatum suum Bononiensem proficiscens, cum Pisaurum pervenisset die VII Martii MDCXXXV, non potuit continere se, quin iret veneraturus eas sacras reliquias: & fortasse cum devotione conjunctum habuit desiderium videndi consanguineam (B. Seraphinam.) Eo ipso anno mensis ejusdem die 2, illustrissimus dominus Cencius episcopus Æsinus eo properavit etiam ad easdem venerandas videndasque, præsente semper illustrissimo domino Mathei vice legato, cujus id indicium fuit non leve eximiæ pietatis ac devotionis erga Beatas.

[26] [Beatarum corpora, marmoreis mausoleis] Hoc ipsum fecerunt personæ aliæ eminentes & præsules magni, quorum enarratio longior foret ac forte tædiosa; verumtamen nolo hic prætermittere, quin redeam ad dominam Victoriam Farnesiam ejusque consortem Guidobaldum ducem, qui ex affectu ardentis devotionis illic sibi ac filiabus suis sepulturam elegerunt. Hi sunt, qui, uti vidimus ex Francisco Gonzaga num. 2, BB. Seraphinæ & Felicis corpora ex sacrario ad utrumque chori latus transferri, marmoreisque mausoleis recondi curaverunt. Idem etiam narrat Gallucius cap. 5 partis 3, ubi tum hos principes, tum eminentissimum D. Cardinalem Franciscum Mariam de Monte, atque integras hujus & illorum illustrissimas familias summopere laudat ab eximia & constanti in Beatas veneratione ac pietate, cujus specimina asserit esse donaria ac ornamenta varia, queis dicta mausolea olim decorarunt. Quo autem præcise anno exstructa sint hæc mausolea, quove iis imposita Beatarum corpora, nullibi reperio.

[27] Attamen rationes non paucæ sat verisimiles suadent, [medio circiter seculo XVI decorata,] ut existimem hæc facta non esse ante medium seculum XVI. Nam Guidobaldus Roboreus, de quo hic sermo est, patri Francisco Mariæ Roboreo, Urbinatium duci, successit circa annum 1538, teste Vincentio Cimarelli cap. 2, lib. 2 Historiæ Urbinatium, & defuncta prima conjuge Julia Varana, Camerini ducis filia, ad secundas nuptias transiens, ut refert Morerius, & insinuat laudatus Cimarellus, circa annum 1547, duxit memoratam Victoriam Farnesiam, Pauli tertii Pontificis neptem, ac tandem juxta eosdem scriptores fatis cessit anno 1574. Franciscus Sansovinus in Opere, quod de Originibus familiarum illustrium Italiæ conscripsit, mortem Guidobaldi quadriennio serius fixit. Accipe studiose lector verba ejus ex Italico idiomate Latine reddita: Mortem obiit (Guidobaldus) Pisauri MDLXXVIII, XXIX Septembris ac sepultus fuit in monasterio Corporis Christi. Parum ad præsentem rem interest, uter rectius annum ejus emortualem notaverit; malim tamen Sansovino adhærere scriptori coævo, utpote qui anno MDLXXXII, sicut patet ex Epistola dedicatoria libro præfixa, Opus suum absolverat; ac proinde superstite adhuc Victoria Farnesia Guidobaldi conjuge; licet enim nobis ignotum sit, quo anno illa diem ultimum obierit, constat tamen ex Gallucio, eam prorogasse vitam certe ad annum usque 1598; quando gravibus doloribus ex lapsu contractis, B. Seraphinæ beneficio liberata dicitur, ut videbimus, ubi ad miracula perventum fuerit.

[28] Denique laudatus Gallucius narrationem suam de personis illustribus in beatas has Clarissas peculiariter devotis concludens, [singulari pietate venerantur.] eam esse, inquit, Pisauri cujuscumque status aut conditionis hominum erga ipsas venerationem, adeoque universalem, ut antonomastica expressione Pisaurenses Beatæ appellari consueverint. Porro advertit procul dubio studiosus lector, multa, imo pleraque hactenus allata pro cultu B. Seraphinæ, etiam ad B. Felicis, cujus Acta illustranda venient hujus mensis die XXX, cultum stabiliendum pertinere; hic enim utrique omnia ita communia sunt, ut qui de unius cultu scribit, simul de alterius agere necessitate quadam compellatur. Nunc ad alia progredimur.

[29] Diximus num. 22, quod mater abbatissa Clarissarum Pisaurensium, [Vitæ compendium Ms. Pisauro nobis submissum] quæ anno 1660 P. Papebrochio promiserat fore, ut Vitas BB. Seraphinæ & Felicis transmitti nobis curaret, promissis fideliter steterit. Id præstitit anno proxime sequenti, quando dictas Vitas ad illustrissimum Joannem Lucidum Palumbaram, Pisaurensium antistitem, tum Romæ degentem direxit; hic vero officiosissimus præsul, qui procurando alia etiam ad Opus nostrum spectantia, de nostris studiis meritus fuit optime, eas ipsi Papebrochio in manus tradidit, uti colligo ex hujus diario Ms., quod nobis reliquit de sua in Urbe mora. Post meridiem, inquit die XXIV Martii 1661, reverendissimum Pisaurensem adivimus, qui nobis curaverat significari, accepisse se, quæ desiderabamus scripta, in quibus BB. Seraphinæ & Felicis Vitæ cum attestatione authentica abbatissæ. Duo hæc Manuscripta penes me habeo.

[30] [& Actis, a Waddingo & Gallucio] Quod spectat ad Vitam Beatæ nostræ, compendium est complectens gesta fere omnia, quæ apud alios scriptores exarata reperias; at de miraculis & gloria posthuma pauca admodum, pro eorumque ampliori notitia, qui dictum compendium concinnavit, lectorem remittit ad laudatos Annales Minorum, ac Vitam Italice conscriptam a P. Gallucio; ipse vero ex quibus monumentis sua hauserit, non manifestat. Satis consonant tamen, si excipias pauca, cum iis, quæ de Beata nostra Waddingus ex Legendis antiquioribus Mss., sicut notat in margine, Annalibus suis inseruit; neque multum discrepant a laudati Gallucii Vita, cujus duplex habemus apographum aliud manuscriptum, & ab illustrissimo Palumbara nobis communicatum, aliud vero typis Ingolstadiensibus impressum ac dono missum ad Majores nostros a D. Salvatore Salvatorio Pisaurensi, juris utriusque doctore, de Opere nostro item bene merito.

[31] [evulgatis, in omnibus fere consonum,] Non adducit etiam P. Gallucius documenta, ex quibus deprompsit præcipua Beatæ nostræ gesta; verisimillimum mihi fit tamen, iisdem ipsum nullatenus caruisse; nam Waddingus, qui illum secutus est pene in omnibus, de ejus libro tale fert testimonium: Augustinus Gallucius … utriusque, BB. Seraphinæ & Felicis, Vitas exacte scripsit; si exacte, utique conformiter ad Legendas Mss. aliaque antiquiora documenta, quæ se habuisse profitetur ipse Waddingus, quæque ubi modo lateant incompertum nobis esse, memoravimus supra. Verumtamen Beatæ nostræ Vitam, nec Waddingi nec Gallucii opera concinnatam visum est recudere; ille namque in eruditorum bibliothecis prostat non paucis, & adiri facile potest; hic autem eum scribendi modum amplexus est, qui oratorem asceticum potius quam historicum sapiat. Narrationi suæ immiscet non raro exhortationes, vitiorum ac virtutum descriptiones, non tantum Scripturæ sacræ & patrum textus; sed & gentilium scriptorum sententias bene longas, aliaque id genus oratoria ornamenta.

[32] [hic edendum.] Unde sicut jam monui, facile credidero non caruisse ipsum instrumentis antiquioribus, & ex iis gesta, quæ narrat, fideliter & exacte desumpsisse, quoad rerum substantiam; at vero adjuncta plurima fœtum esse arbitror ingenii ipsius, intendentis sic monialium, pro quibus scribit potissimum, excitare animos ad imitandæ Beatarum vestigia: atque id ipsemet pag. 41 in epistola ad lectorem sat aperte insinuat. Hæc itaque me ratio movit, ut ab eo recudendo abstinerem, & Compendiosam Beatæ nostræ Vitam, de qua num. 30 facta est mentio, typis committerem; quæ tamen propter ejus brevitatem obscuriora sunt, sequenti §, & in Annotatis supplebo ex laudatis scriptoribus. Miracula vero tum B. Seraphinæ propria, tum ipsi & B. Felici communia, quæ non habet Compendii auctor, subnectam Latine translata ex dicto Gallucii Opere Italico parte 2 cap. 13, & parte 3 cap. 1. Sunt autem ea miracula recentia admodum, ut, si forte primum excipias, cui annus non additur, nullum sit, quod contigerit ante seculum XVI.

§ IV. Beatæ illustres parentes, patria, nativitas, nuptiæ, secessus in monasterium.

[Pater Beatæ Guido Antonius Montisferetri & Urbini comes, mater Catharina Columna.] Patrem habuit B. Seraphina Guidum seu Guidonem Antonium, sunt qui Guidantonium scribunt, Montisferetri & Urbini comitem, atque Eugubii dominum, cujus in bello fortitudinem, in rebus gerendis prudentiam, & reliquas insignes virtutes egregie scriptis suis commendarunt Sansovinus in Opere superius memorato pag. 213 versa, Leander Albertus in Descriptione Italiæ, Guarnerius Bernius in Chronico Eugubino, quod exstat apud Muratorium tomo XXI Scriptorum rerum Italicarum col. 924, & alii non pauci. Gallucius vero maxime ipsum laudat a pietate ac religione, quibus ceteras animi dotes longe superavit. Duxerat is in primis nuptiis anno 1397 Ringardam, Galeotti Malatestæ filiam, quam cum post annos aliquot, nulla relicta prole saltem mascula, mors ei abstulisset, adiit secundas nuptias anno 1421 cum Catharina Columna, Martini V tum temporis Pontificis maximi ex fratre nepte: ita fere auctores mox citati.

[34] Ex hac autem lectissima conjuge prognatam ipsi esse Beatam nostram asserunt Waddingus & Compendii nostri Ms. auctor; [Quamvis de reliqua Guidonis Antonii progenie] uti & Gallucius, sed hic præter Seraphinam ipsis prolem adhuc duplicem assignat, Fredericum scilicet, postea Urbinatium ducem, & Agnesinam filiam, quæ junior statum religiosum amplexa est. Verumtamen si omnem hujus illustrissimi conjugii progeniem hic expressam voluerit, non illud satis accurate præstitit. Etenim juxta auctores iis temporibus proximiores, qualis procul dubio fuit Guarnerius Bernius, qui eidem Frederico, tum principi suo, Chronicum memoratum dedicavit, constat Guido Antonio ex eadem conjuge progenitum esse (anno inquit Sansovinus 1424) filium nomine Odonem Antonium: & hic quidem patri demortuo heres successit, ejusque status per annos circiter duos gubernavit. Audi Guarnerium, qui col. 981 ita Fredericum alloquitur: Die XX Februarii dicti anni (MCCCCXLII) obiit illustrissimus dominus comes Guidus pater tuus, relicto Oddone Antonio domino comite post ipsum Urbinatium duce: & Col. Anno MCCCCXLIV, die XXII Julii obiit Urbini Oddo Antonius Urbinatium dux, & dominus Fredericus frater ejus … sine ulla oppositione ab omnibus populi ordinibus Urbini dominus renunciatus est.

[35] His adde, quod, ut minimum, dubium sit, [varia sit scriptorum opinio;] an ipse Fredericus Guidum & Catharinam genitores habuerit: nam Leander Albertus de ipso ita scribit: Is (Guidus) ex conjuge nobilis Columnanæ stirpis filium suscepit unicum: sed jam prius tam vehementer Fredericum, Bernardini Ubaldini filium, ob insignem indolem, summasque dotes animi diligere cœperat, ut veluti suum filium educari curaret. Alii dicunt, quod Guidus, cum spem nullam de obtinendo herede superesse cerneret, Fredericum adoptarit. Sansovinus vero eum sancivisse testamento ait, ut deficiente Oddone Antonio, Fredericus Urbini aliorumque locorum dominia obtineret, uti reipsa accidit. Atque ita facile intelligitur, quo sensu Guidus Antonius pater, & Oddo frater Frederici a Bernio appellati fuerint. Plura in hanc rem disputat Sansovinus ultimo loco citatus, quem adire potest curiosus lector. Nullam tamen apud ipsum aut apud laudatos Leandrum & Bernium Seraphinæ nostræ vel ejusdem sororis Agnesinæ mentionem reperiet. Silentii hujus causam non assequor, nisi forte, quod utriusque in monasterio demortuæ notitia ad eos scriptores non pervenerit.

[36] [de Beata tamen nostra ex instrumento] Nam præterquam, quod Waddingus & Compendii Ms. auctor, sicut mox dixeram, diserte asserant, Seraphinam fuisse Guidi Antonii & Catharinæ Columnæ filiam, probat id, saltem de patre, laudatus Gallucius ex duplici instrumento perantiquo, quod Beatæ nostræ Actis subnectit. Horum primum continet acta emptionis quorumdam bonorum factæ per Clarissas Pisaurenses pro suo monasterio, atque ita incipit. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Anno a nativitate ejusdem Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo, Indictione III, tempore Sanctissimi in Christo Patris D. N. D. Pauli divina providentia Papæ II, die quinta mensis Octobris &c. Tum testium nomina exprimuntur, aliaque huc non spectantia, ac tandem moniales omnes & has inter Seraphina, addito patris nomine, ordine recensentur. Accipe iterum verba: In qua quidem congregatione & coadunatione, & in dicto loco capitulari interfuerunt, videlicet I. Venerabilis D. soror Paulina Joannis de Loppis de Pisauro Abbatissa Monasterii. II. Soror Margarita Joannis de Mediolano Vicaria. III. D. Soror Seraphina, filia quondam illustris domini Guidi Antonii, olim comitis Urbini. IV. Soror Francisca de Fano &c. Totum instrumentum clauditur hac formula: Et ego Sepulcrus quondam Petri de Burgo S. Sepulchri civis & habitator Pisauri publicus Imperiali authoritate notarius his omnibus & singulis supradictis præsens fui, eaque rogatus scribere scripsi & publicavi, signumque meum apposui.

[37] [duplici] Alterum instrumentum a Sepulcro notario confectum est anni proxime sequentis die 2 Octobris, Indictione IV, Pontifice Sixto IV. Per hoc autem Alexander Sfortia Seraphinæ quondam conjugi suæ facultatem cedit, ut suo vel monasterii nomine agat cum Frederico Urbinatium comite super dote aliisque bonis Alexandro ratione matrimonii, Seraphinæ vero hereditario jure debitis: uti colligitur ex ejus fragmento, quod subjicio. Illustrissimus princeps & dominus Alexander Sfortia comes Cotignolæ, Pisauri dominus, ac regni Siciliæ magnus comestabulus, omni meliori modo, via, jure & forma, quibus magis & melius de jure fieri potuit & potest, ex certa scientia, & non per errorem juris vel facti, dedit licentiam, mandatum, & potestatem liberam venerabili sorori Seraphinæ, natæ quondam illustriss. domini Guidi Antonii comitis Montisferetri, & quibuscumque ejus procuratoribus, absentibus tamquam præsentibus, & mihi Sepulcro notario infrascripto pro præfata sorore Seraphina, & ejus procuratoribus, ac quibuscumque aliis, quorum interest, vel interesse posset, stipulanti, & recipienti, petendi omnia & singula bona, tam paterna, quam materna; & petendi & exigendi omnem quantitatem pro dotibus, sibi, vel præfato illustri domino Alexandro pro eadem sorore Seraphina debitis, tam ex successione paterna, materna, & fraterna, quam ex successione sororis ejusdem quondam dominæ Agnesinæ, vel alia quacumque causa, ab illustri domino D. Federico Montis Feretri & Durantis comite &c.

[38] Post aliqua ejusdem tenoris, prosequitur in hunc modum: [certo constat.] Cum plena & libera potestate & administratione generali & speciali singula faciendi, quæ præfatus illustris D. Alexander facere posset, si adesset; quibus omnibus & singulis per dictam venerabilem sororem Seraphinam, vel ejus procuratores, tam nomine suo, quam nomine monasterii, conventus & ecclesiæ, in qua degit, gerendi cum præfato illustri domino comite Urbini, vel ejus procuratore & mandatario ex nunc, prout ex tunc liberum consensum præstitit, eaque omnia & singula approbavit & confirmavit, dando etiam omnimodam & liberam potestatem, & assensum eidem sorori Seraphinæ quocumque titulo cedendi, & transferendi in præfatum illustrem comitem, omnia & singula jura, sibi & præfato domino Alexandro simul, & divisim competentia ex causis & rationibus prædictis &c. Talem autem, uti apparet ex integro contextu, facultatem a suo quondam marito obtinuit Seraphina, ut ipsa securior Deo servire posset, præcideretque radicem omnis molestiæ, quæ Frederico, fratri saltem ex adoptione, in futurum creari posset, vel ab ipso Alexandro, vel ab hujus heredibus. Quidquid de re sit: non obscure saltem ex allatis instrumenti verbis consequuntur ea, quæ de Beatæ stirpe ac familia disputavimus.

[39] Waddingus in Annalibus Minorum, auctor Vitæ compendiosæ, [Nata est Urbini] & Gallucius Urbinum civitatem Italiæ in statu Ecclesiastico celeberrimam, archiepiscopalem ac ducatus cognominis metropolim Beatæ nostræ patriam designant: annum natalem non denotant; nec est etiam alibi, unde eum stricte eruamus; est, unde latius. Nam laudati biographi eam tenera adhuc ætate orbatam parentibus esse scribunt, ac Romam in Columnensium consanguineorum domum translatam, ibidemque educatam fuisse, donec ad nuptias cum Alexandro Sfortia celebrandas Pisaurum deducta sit. Unde si per ætatem teneram septennium intellexeris, in lucem prodiit anno circiter 1434: quandoquidem mater ejus Catharina Columna vivere desiit, teste Sansovino, IX Octobris anni 1438, & Guidus Antonius pater anno 1442, die XX Februarii secundum Guarnerium Bernium, cujus verba dedimus num. 34, cuique assentitur etiam Sansovinus; Gallucius tamen Guido Antonio mortem obvenisse ait, anno 1443, die XXI Februarii. Equidem in hac materia malim adhærere Guarnerio scriptori synchrono.

[40] Neque Beatæ nostræ nativitatem multo serius collocari posse, [verisimilius circa annum 1434.] inde colligere est, quod, si recte notat Gallucius, nuptiarum causa Roma Pisaurum profecta sit anno 1448, quando verisimiliter attigerat ætatis annum 13 aut 14. Sicui tamen ejusdem nativitatem anticipare placuerit, equidem non repugnavero; verum & istud moderate faciendum videtur, ne nimium extrabatur significatio vocum tenera ætate, qua post obitum parentum, utique non ante annum 1442, Romam deducta dicitur, ibique permansisse ad annum usque 1448. Notant hic Waddingus, Gallucius, & Compendii manuscripti auctor, illam Beatæ nostræ a teneris annis in Urbe apud Columnenses consanguineos moram, multorum errori ansam præbuisse, existimantium, patre eam Columnensi atque in ipsa urbe Romana progenitam fuisse; & sane a paucis Seraphina Feltria seu de Monteferetro nuncupatur, a plerisque Columnæ cognomento distinguitur. Verba aliquorum dedimus § primo, unum his jungo Petrum Tossinianum, qui Romanam insuper appellat lib. 1 Historiarum Seraphicæ religionis: B. Seraphina, inquit, Columnensis Romana Pisauri in monasterio Corporis Christi clara. Primus de patre Columnensi error mox evanescit ex instrumentis, quorum fragmenta dedimus num. 37 & seqq. Secundum vero errorem de patria ex primo profluxisse pronum est colligere, proindeque nil video, quod nos moretur, quominus eam Urbini natam esse credamus, affirmantibus adeo indubitanter Waddingo & aliis primo loco nominatis scriptoribus.

[41] [Nuptiæ ejus cum Alexandro Sfortia Pisauri domino] Præter hæc de gestis Beatæ nihil observandum occurrit usque ad tempus nuptiarum; de quibus ita Waddingus: Absens desponsata est Alexandro Sfortiæ Cotinoliæ comiti, Pisauri domino, regni Siciliæ magno comiti stabuli, cui ex prima conjuge Constantia Varana, Gentilis Camertum principis filia, duo erant superstites filii, Galeatius & Constantius. His consona habet Compendii Ms. auctor; uti & Gallucius, qui parte 2 cap. 2 easdem nuptias prolixiore oratione describens initas esse asserit anno 1448, idque se habere ex monumentis Pisauri exstantibus. Priorem conjugem amiserat Alexander anno proxime præcedente, ut refert Laurentius Bonincontrius, auctor coætaneus, cujus Annales in lucem edidit Muratorius tom. 21 Scriptorum rerum Italicarum: Eodem anno (1447 inquit