Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September III           Band September III           Anhang September III

9. September


DIES NONA SEPTEMBRIS.

SANCTI, QUI V IDUS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Theophanes confessor.
S. Dorotheus M. Nicomediæ in Bithynia.
S. Gorgonius M. Nicomediæ in Bithynia.
S. Severianus Mart. Sebastiæ in Armenia Minore.
S. Hyacinthus M. in Sabinis.
S. Alexander M. in Sabinis.
S. Tiburtius M. in Sabinis.
S. Rufus M.
S. Rufianus frater M.
S. Severus martyr.
S. Straton martyr.
S. Chariton martyr.
S. Artemidorus martyr.
S. Donatus martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Cleasus aut Eleassus martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Fortunatus martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Ammonius martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Marcus martyr.
Socii, forte duo, martyres.
S. Gregorius confessor, qui colitur in Alcala del Rio in Andaluzia.
S. Ulfacius anachoreta, ac forsan presbyter & abbas, in vico cognomine Cenomanensis provinciæ in Gallia.
S. Kieranus seu Queranus abbas Cluain-mic-noisensis in Hibernia.
S. Audomarus episcopus conf. in Waurant villa prope Audomaropolim in Artesia.
S. Osmanna Virgo, quæ colitur in abbatia S. Dionysii prope Parisios.
S. Sergius I Papa confessor Romæ.
S. Bertellinus seu Beccelinus eremita in Anglia.
S. Tutius eremita in territorio Aquilano in Italia.
S. Onnenus confessor Ordinis S. Benedicti, ut creditur, Maclovii in Britannia Armorica.
S. Wilfrida vel Vulfridis abbatissa in Anglia.
S. Petrus de Chavanon, canonicus Regularis Ordinis S. Augustini, Piperaci in Arvernia.

PRÆTERMISSI ET AD ALIOS DIES RELATI.

Sancti Marcelli Papæ & Martyris inventio in Alto monte Hannoniæ monasterio apud Molanum hodie annuntiatur. Data est ea Inventio cum aliis S. Marcelli Actis ad XVI Jan.
S. Boisilus presbyter in monasterio Mailros hoc die memoratur apud Menardum & Castellanum. At de eo actum est XXIII Januarii.
SS. Berlendis, Celsæ & Nonæ translatio apud Grevenum, Molanum & alios celebratur. Consule dicta de iis ad III Februarii.
S. Silvani monachi Claravallensis canonizatio. Kalendarium Cisterciense editum Divione, & Chrysostomus Heriquez in Menolog. Nos de eo egimus XVIII Februarii.
S. Cunegundis imperatricis translatio a variis martyrologis memoratur Ferrarius in Catalogo generali & Arturus in Gynæceo quasi aliam annuntiant; sed certo eadem est. Adi Acta data ad III Martii.
S. Gorgonium cum Sociis nominatim recensitis, qui passi sunt temporibus Licinii imperatoris, & Agricolai præsidis, & Lysiæ ducis, Romæ hodie annuntiat Rabanus. Verum hi Martyres non Romæ passi sunt, sed Sebastiæ in Armenia. De hisce vero actum est apud nos die, quo coluntur in Ecclesia, X Martii.
SS. Joachim & Annæ memoria hodie est in Fastis Græcis. De S. Joachimo actum est ad XX Martii.
De S. Anna ad XXVI Julii.
S. Secundi episcopi & martyris translatio Abulæ memoratur a Ferrario ex Marietta. De S. Secundo actum est 2 Maii.
S. Dorotheus Thebanus, abbas in Ægypto, hodie memoratur a Ferrario & aliis quibusdam, quod Petrus de Natalibus in Catalogo lib. 8 cap. 56 asserat eum obiisse V Idus Septembris. At ejus Acta apud nos data sunt ad V Junii.
S. Babolenus abbas Fossatensis hodie annuntiatur a Camerario. De eo actum est ad XXVI Junii.
S. Brittius episcopus Spoletinus annuntiatur hodie in Catalogo generali apud Ferrarium; sed in Annotatis indicat eumdem esse cum S. Brictio episcopo, quem Martyrologio Romano adscriptum habemus die IX Julii. Jacobillus quidem conatus est duos distinguere Brictios, sed eam opinionem jam refutatam vide tom. 1 Julii in Tractatu præliminari pag. 21. De S. Brictio breviter actum est IX Julii.
S. Jacobi fratris Johannis euangelistæ mentio est hodie in Martyrologio Ottoboniano apud Georgium. Egimus de S. Jacobo apostolo & fratre S. Joannis ad XXV Julii.
S. Hyacinthus diaconus M. hodie annuntiatur apud Rabanum in Sabinis; sed ille ab aliis passus dicitur in Portu Romano, datusque est XXVI Julii.
SS. Ammianus, Theodorus & Julianus MM. hodie in Menæis Græcorum & in Menologio Sirletiano leguntur; indeque adoptati sunt a Galesinio & Ferrario. Verum eorum Acta data sunt cum Martyrologio Romano, ubi & Oceanus iisdem adjungitur, ad diem IV Sept.
S. Memorii & Sociorum MM. in agro Tricassino memoria recurrit hodie in codice Usuardino Heriniensi. Actum est de his Martyribus ad VII Septembris.
S. Vidianus martyr, quem hodie annuntiat Saussayus, cum aliis Fastis datus est heri VIII Sept.
Popponis Trevirensis archiepiscopi translatio ad hunc diem remittitur in indice Florarii nostri Ms.; sed ibidem in textu legitur Trajectensis, mendose, quantum existimo, cum Popponem inter antistites Trajectenses non reperiam. Itaque auctor voluit designare translationem Popponis Trevirensis archiepiscopi. Elevatum quidem est anno 1517 corpus Popponis Trevirensis, eaque elevatio apud nos data est tom. 1 Junii pag. 104; sed illam designare non potuit auctor Florarii, cum ea alio die facta sit, & auctor scripserit ante istam elevationem. Quare non dubito, quin a vero aberraverit, & Popponem Trevirensem confuderit cum alio synonymo: nam ad XVI Junii Popponem Trevirensem clare confundit cum eo Poppone, qui seculo X Haraldum Danorum regem convertit, ferrum ignitum manu illæsa contrectans, ut habet Ditmarus lib. 2 & alii, ita ut suspicio oriatur de corpore illius Popponis translato.
Josephus hegumenus hodie occurrit in Synaxario Ruthenorum, quod nobis Latinum fecit Georgius David S. J. Verum in nullis aliis Fastis eumdem invenio, nec mihi constat de fide ejus Catholica.
Aflachus & Socii hodie notantur in Fastis Coptitarum, quos Latinos fecit Jobus Ludolfus. Suspicor Martyres esse, sed plura de iis non novi.
Thomas discipulus ibidem sequitur, nobis æque incognitus.
S. Transpadanus martyr hoc die ritu duplici colitur Palmæ in Sicilia. Hujus Sancti Martyris corpus, cum signis martyrii inventum fuit in cœmeterio Priscillæ, missumque in Siciliam ad ducem Palmæ a Cardinali Palavicino anno 1666, ac sequenti anno solemniter Palmæ translatum per episcopum Agrigentinum; ejusque festivitas huic diei affixa, ut latissime narratur & probatur in instrumentis authenticis, quæ nobis transmissa fuerunt ex Sicilia.
SS. Alexander & Faustina MM. in ecclesia Fratrum Minorum Thenis in Brabantia celebrantur Dominica secunda Septembris ritu sclemni. Martyres sunt ignoti, quorum corpora cum signis martyrii reperta fuerunt in cœmeterio S. Cyriaci, indeque extracta anno 1654: deinde vero donata sunt R. P. Petro de Hullegarde, qui eadem donavit ecclesiæ sui Ordinis Thenensi, ubi exaltata sunt anno 1656. Hæc omnia fusius leguntur in libello Gallico, de hisce conscripto, & impresso Lovanii anno 1657.
Conallus filius Ængussii, nempe vates sive antiquarius: verba sunt Martyrologii Tamlactensis ad hunc diem 9 Septembris, ut asserit Colganus die VIII Februarii in Onchuone confessore pag. 277. Dubitat Colganus, utrum Onchuo, qui reperitur in Prætermissis apud nos ad VIII Februarii, non sit idem cum hoc Conallo. Nos non solum de eo dubitamus, sed neutrum satis novimus ad cultum alterutrius asserendum.
Odo abbas Ursi-Campi, & Violantia abbatissa, Beatorum titulo ornantur apud Chrysostomum Henriquez. Posterior etiam est apud Arturum in Gynæceo. At cum eos coli non inveniam, eo lectorem remitto.
Maria (aliis Marina) a Turribus, abbatissa Ordinis S. Claræ, memoratur apud Arturum a Monasterio cum titulo Beatæ in Gynæceo, & in Martyrologio Franciscano, ubi & alii quidam recensentur, ac beati vocantur. At nullum inter eos reperio, qui cultum ecclesiasticum habeat: & Hueberus in Menologio Franciscano omnes recenset sine titulo Beati.
Tancredus Senensis aut de Tancredis Ordinis Prædicatorum cum titulo Beati celebratur hodie apud Carolum de S. Vincentio in Anno Dominicano, & die præcedenti apud Marchesium in Diario. Neuter tamen legitimum cultum probat: & Echardus in Bibliotheca Prædicatorum tom. 1 pag. 91 & seq. accuratius agens de Tancredo, Beatum non nominat. Quare tam de Tancredo quam de pluribus venerabilibus Ordinis Prædicatorum videri possunt scriptores laudati.
Sabina conversa Ord. Prædicatorum Vallissoleti in Hispania annuntiatur cum titulo Beatæ ab Arturo in Gynæceo; sed scriptor ille nimis facile titulum illum piis mulieribus attribuit.
Thomas Riocan, Ludovicus Catuen & Dionysius Yamanoto, Japones Societatis Jesu, memorantur hodie in Menologio Ms. Societatis, quia anno 1633, hoc mense, sed die incerto, in Japonia lento igne combusti sunt in odium fidei.
S. Veranus episcopus Venciensis hodie annuntiatur a Castellano. Quin & Bailletus in Vita asserit eum hac die coli. Attamen existimamus eum potius coli sequenti die, quo memoratur ab aliis martyrologis, X Septembr.
Liberius Papa hodie est apud Ferrarium, apud plures vero martyrologos die, ad quem jam dilatus est apud nos, XXIII Septemb.
S. Nymphæ V. M. capitis translatio memoratur apud Octavium Cajetanum. De Nympha agitur in Martyrologio Romano cum Tryphone & Respicio die X Novembris.
S. Anastasia abbatissa Horreensis Treviris hodie annuntiatur apud Wionem, Menardum, Ferrarium & Dorganium. At plures & inter illos aliqui antiquiores eamdem referunt cum Breviario Trevirensi ad IX Decemb.

DE S. THEOPHANE CONFESSORE
Ex Fastis Græcis.

Circa an. CCC, ut fertur.

[Commentarius]

Theophanes confessor (S.)

J. S.

Menologium Sirletianum ad hunc diem meminit de Theophane confessore his verbis: Eodem die commemoratio sancti patris nostri Theophanis, [Memoria Sancti in Fastis Græcis:] qui imperatoris Diocletiani temporibus vitam monachi exercuit. Menæa Græce eadem plane habent verba, addita tantum voce confessoris post nomen Sancti. At ibidem post hanc annuntiationem prolixius subjungitur elogium. Illud cum Græce ibi legi possit, Latinum faciam, atque huc transferam. An vero accuratum sit, & verum in omnibus, definire non possum, cum nesciam, unde Menæorum auctor gesta Theophanis hauserit. Quare judicium lectori permitto, & verba Græca Latine fideliter reddo.

ELOGIUM.

[elogium ipsius] Hic ex gentilibus erat parentibus natus. Cum autem Christianam religionem suscepisset ab ætate tenera; Parvulus vidit puerum ex frigore periclitantem, quem suis induit vestimentis. Interrogante vero patre ipsius, Ubi sunt, fili, vestimenta tua? respondit: Christum ego indui. Tum pater, Quis est Christus? inquit: nos enim Mercurium & Apollinem colimus. Tunc Puerum, patri suo renuntiantem, rapuit angelus Domini, & duxit in montem Diabenum a, & commisit viro solitario, qui annos septuaginta & quinque vitam solitariam exercuerat. Illum excipiens senex in statu monastico b lacras litteras docuit. Ambo vero nutriebantur a divino angelo. Cum autem senex labente tempore moreretur, Puer c in spelunca solitariæ vitæ insistebat ad annos quinquaginta & octo.

[3] Deinde, angelo ducente, exiit e spelunca sua, [ex Menæis.] insidens leoni per stadia sexaginta: & fidem Christi undique prædicabat. Cum autem ipsum apprehendissent imperatores Carus, Carinus & Numerianus d; dederunt ipsi κόνσους e centum: ac deinde varios ipsi intulerunt cruciatus. Ubi vero viderunt, non exiguam hominum multitudinem ob miracula, quæ patrabat, ad Christum accedere, atque ab eo baptizari; pudore affecti dimiserunt ipsum, ut vitam asceticam exerceret. Rediit igitur ad priorem speluncam suam, aliisque annis septemdecim f in exercitatione monastica peractis, ut jam anni omnino essent septuaginta & quinque exercitationis ipsius asceticæ, discessit ad Dominum.en

ANNOTATA.

a Quis fuerit hic mons Diabenus, ignorare malim, quam incertas adferre conjecturas.

b Monastico idem hic est ac solitario. Si vera sunt, quæ hic narrantur, Theophanes ille solitariam vitam amplexus est annis non paucis ante S. Paulum primum eremitam vulgo creditum. At id incredibile non est de vita solitaria.

c Quamvis Puer vocetur, quia id nomen ei antea tribuerat auctor; verisimiliter annos pueriles transegerat ante mortem senis.

d Carus imperator factus, filios suos, Carinum & Numerianum, aggregavit imperio. Siautem vera narrantur, circa annum 283, quo simul præerant, captus fuit S. Theophanes. Itaque, si antea in solitudine vixerat annis quinquaginta & octo, circa annum 225 ad senem magistrum suum pervenit. Porro Sancti comprebensio ipsis imperatoribus incongrue attribuitur: at comprehendi potuit per quemdam illorum præfectum; ac per eumdem dimitti, quod aperta non esset persecutio.

e Vox κόνσους aut mendose scripta est, aut mihi prorsus incognita. Hinc Latinam facere nolui. Attamen contextus innuit verbera Sancto fuisse inflicta.

f Si post annum 283, quo vexationem a gentilibus pertulisse dicitur, vixerit annis septemdecim, mortuus fuerit circa annum 300. At vellem omnia, quæ de Sancto narrantur, meliori auctoritate niterentur, quam sint Menæa Græca. Displicebunt variis, quæ dicuntur de angelo Puerum rapiente, de leone ipsum vehente, de angelis ipsum cum magistro nutrientibus, & alia haud dubie plura. Mihi maxime displicet, quod res tam memorabiles apud nullum inveniam scriptorem antiquum.

DE SS. DOROTHEO ET GORGONIO MARTYRIBUS
NICOMEDIÆ IN BITHYNIA,

Anno CCCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Dorotheus M. Nicomediæ in Bithynia (S.)
Gorgonius M. Nicomediæ in Bithynia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria in Martyrologiis ad hunc diem & ad XII Martii: Acta edenda: alia plane fabulosa rejiciuntur: Translatio cum miraculis danda.

Martyrologium Romanum duos celebratissimos Athletas, qui in persecutione Diocletiani illustri martyrio Nicomediæ coronati sunt, [Hi Sancti, qui hodie annuntiantur,] hac die cum sequenti elogio commemorat: Nicomediæ, passio sanctorum martyrum Dorothei & Gorgonii, qui apud Diocletianum Augustum honores amplissimos consecuti, cum persecutionem, quam ille Christianis inferebat, detestarentur, præsente eo jussi sunt primo appendi & flagris toto corpore laniari; deinde visceribus pelle nudatis, aceto & sale perfundi, sicque in craticula assari atque ad ultimum laqueo necari. Interjecto autem tempore, beati Gorgonii corpus Romam delatum fuit ac via Latina positum, & inde in basilicam sancti Petri translatum. Romani auctori præiverunt Ado & Usuardus, quorum prior ad eumdem diem paulo prolixius scribit in hunc modum: Passio beatorum martyrum Dorothei & Gorgonii apud Nicomediam, sub Diocletiano imperatore. Horum prior Dorotheus magister in officiis, quæ intra palatium exhibebantur, erat cubiculi regii præpositus, habens secum officio, fide & magnanimitate parem Gorgonium. Quorum institutionibus optimis omnes pene cubiculi ministri in fide Dei vigilanter & libere persistebant. Hi denique cum viderent quemdam martyrem crudelibus atque immanibus suppliciis cruciari, constanter & libere aiunt: Cur, imperator, in hoc solo punis sententiam, quæ in nobis omnibus viget? Ut quid in illo crimen ducitur, quod a nobis omnibus confitetur? Hæc nobis fides, hic cultus & unanimis, eademque sententia.

[2] Quos ille cum in medium nihilominus venire jussisset, [in Hieronymianis ad XII Martii memorantur.] jussit eos appendi, & flagellis toto corpore laniari, & visceribus jam pelle nudatis, jubentur aceto & sale perfundi. Cumque etiam hoc tormenti genus constanter & fortiter tolerassent, craticula prunis subterstrata poni jubetur in medio, ibique, quod reliquum fuerat in verberibus absumpti corporis, superponi, & non ad subitum, sed sensim paulatimque succendi. Ad ultimum laqueo appensos jussit necari. Interjecto tempore beatus Gorgonius Romam transfertur, positusque est venerabiliter via Latina inter duas lauros. Compleverunt autem martyrium suum quinto Idus Septembris. Similia habet Usuardus, omißa tamen postrema periodo de consummati martyrii die. Unde hæc Ado discere potuerit, infra dicemus. Porro Sollorius noster in Usuardo merito dubitat, an sancti hi Martyres satis opportune ad præsentem diem referantur; cum haud dubie iidem sint, qui cum SS. Petro, Migdonio & pluribus aliis in Hieronymianis apographis annuntiantur ad diem XII Martii. Hi vero aut mense Februario passi sunt, ut colligere licet ex iis, quæ ad diem VII hujus mensis Septembris de S. Joanne, pariter Nicomediæ coronato, dicta sunt; aut certe mense Martio, quo eos Hieronymiana annuntiant.

[3] [Acta edenda desumpta sunt ex Rufino,] Majores nostri Hieronymiana secuti, ad prædictum Martii diem egerunt de sanctis Martyribus Nicomediensibus, inter quos etiam SS. Dorotheus & Gorgonius, ut dixi, recensentur: monuerunt tamen hosce duos solenni & propria veneratione ad diem IX Septembris gaudere; ac propterea eorumdem Acta ad hodiernum diem remiserunt. Exstant in Museo nostro tres codices Mss., notati ✠ Ms. 74, O. Ms. 19 & P. Ms. 19, qui SS. Gorgonii & Dorothei Acta exhibent, sed sibi simillima & ab eodem auctore conscripta. Exstant etiam quædam alia apographa, unum scilicet ex Ms. codice Remensi a P. Chiffletio submissum, alterum ex Ms. S. Trudonis collato cum Ms. S. Maximini Trevirensis, ac tertium denique a P. Gamansio nobiscum communicatum; sed & illa a nostris codicibus minime discrepant. Actorum auctor anonymus desumpsit ea ex Historia Ecclesiastica Eusebii a Rufino versa & interpolata, lib. 8, cap. 6, & pro suo ingenio auxit & commentatus est. Eusebius lib. 8, cap. 6, postquam martyrium S. Petri enucleatius enarravit, SS. Dorothei & Gorgonii certamen hisce tantummodo verbis perstrinxit: Reliquorum vero martyria nihilo inferiora, tamen brevitatis studio hic omittemus. Id tantum retulisse sufficiet, quod Dorotheus & Gorgonius una cum aliis pluribus, qui in palatio ministrabant, post cujusquemodi certamina (Græce est μετὰ τοὺς πολυτρόπους ἀγῶνας post multimoda certamina) elisis laqueo faucibus, divinæ victoriæ præmium adepti sunt.

[4] [& ab anonymo interpolata] Hunc Eusebii textum Rufinus loco citato ita ampliavit: Hujus (Petri) institutor in disciplina & magister in officiis, quæ intra palatium exhibebantur, Dorotheus erat, cubiculi regis præpositus, habens secum officio, fide & magnanimitate parem Gorgonium. Dorotheus igitur & Gorgonius cum Petrum tam crudelibus viderent atque immanibus suppliciis cruciari, constanter & libere, Cur, aiunt, imperator, punis in Petro mentis sententiam, quæ in nobis omnibus viget? Ut quid in illo crimen ducitur, quod a nobis omnibus confitetur? Hæc nobis fides, hic cultus & unanimis eademque sententia. Quos ille cum in medio nichilo minus venire jussisset, similibus pene, ut priores suppliciis affectos, ad ultimum laqueo appensos necari jussit. Hæc Rufinus, verba Græca mox allata de similibus pene suppliciis non incongrue accipiens. Rufinum secutus est Actorum scriptor, & eadem tormenta, quibus S. Petrus ibidem tortus dicitur, Martyribus nostris pariter inflicta scripsit. Nec aliter fecit Ado in elogio supra recitato, quod ex Rufini verbis, quæ partim de S. Petro, partim de SS. Dorotheo & Gorgonio agunt, totum concinnavit, excepta postrema periodo de translatione Romam instituta, quam forte ex Romano parvo didicit.

[5] Laudata Acta quædam præterea addunt, quæ nec in Eusebio, [& aucta non ante seculum VIII.] nec Rufino, nec in Adone reperiuntur: videlicet sanctorum Martyrum corpora canibus ac lupis dilanianda per vias projecta fuisse, sed divino nutu intacta a Christianis humo honorifice condita, miraculis claruisse. Hæc unde scriptor didicerit, ignoro: at non satis congrua sunt narrationi Eusebii & Rufini, prout ex § 3 apparebit. Denique in fine omnium apographorum triplex S. Gorgonii memoratur translatio; ac primo quidem ipsius corpus Romam translatum dicitur; deinde ejusdem reliquiæ per S. Godegrandum, episcopum Metensem, ad monasterium Gorziense in Gallia, ac denique harum pars aliqua Mindam in Saxonia deportatæ narrantur. Secunda harum translationum post medium seculi VIII facta est, tertia incertum, quo tempore, non tamen serius quam seculo X, quo consequenter tempore antiquiora non sunt laudata Acta, nisi quis sine fundamento suspicari velit, translationes illas Actis postmodum additas fuisse. Hinc præterea discimus, quod quæcumque in iisdem de SS. Dorothei & Gorgonii martyrio referuntur, præter ea, quæ apud Eusebium ac Rufinum legimus, exiguam fidem mereantur; quippe ab auctore quinque aut sex seculis sanctis Martyribus juniore conscripta. Dabimus tamen ea, prout Majores nostri promiserunt, & debitis annotationibus certa ab incertis discernemus.

[6] Ab omnibus hucusque recensitis plane diversum est aliud apographum, [Alia Acta fabulosa,] quod ad manum pariter habeo, notatum: Ex cod. bibl. Vatic. no. 6413. Hoc alium prorsus Gorgonium, ceteris omnibus ignotum, & Nicomediæ quidem sub Diocletiano & Maximiano passum, sed Romæ tamen mortuum, exhibet. A fabulatore confictum, preloque indignum nemo ambiget, qui legerit: quare sufficere ratus sum, si rerum capita compendio exponam. Sanctus ille Gorgonius insigni sanctimonia, doctrinaque celebris, ac singulari quoslibet morbos sanandi facultate divinitus instructus, multos ab inanium deorum cultu ad Christi sacra traducebat, claudosque ac cæcos, leprosos & energumenos, qui de longinquis & proximis regionibus ad eum confluebant, manuum impositione curabat. Hinc offerebant ei vestes regales & dona amplissima, quæ ipse modeste respuens, egenis jubebat erogari. Hæc cum ageret, ad Maximianum, qui tum Nicomediæ versabatur, adductus & sacrificare renuens, carceri mancipatur. Inde eductus denuo tentatur, sed frustra: quare post contusas maxillas in ergastulum moriturus retruditur. Per viam cælesti voce, in ipso carcere ab angelo & prodigiosa luce recreatus, sensit se vinculis, quibus constrictus fuerat, mirabiliter solutum.

[7] [quorum compendium] Postero die iterum sistitur imperatori, qui Martyris constantia denuo nequicquam tentata, candentes igne lanceas ejusdem plantis subjici imperat; sed iis mox divinitus exstinctis, capitalem protulit sententiam, dicens: Ligate ei manus & pedes, & adducite saxum magnum, & super ipsum ponite, & in profundum maris projicite. Feceruntque ministri, sicut præceperat eis Dioclitianus (supra solum Maximianum semper nominavit) & apprehenderunt beatum Gorgonium, & super ipsum saxum ligaverunt, & impetum fecerunt, & in mare projecerunt eum. Angelus autem Domini apprehendit eum, & portavit eum ut penna * leviter super undas maris; ipse vero beatus Gorgonius gaudebat & hymnos Deo dicebat, qui tantam gloriam servis suis ostendere dignatus est. Angelus autem Domini deduxit eum ad portum & dimisit eum. Hucusque Nicomediæ versati sumus, nunc Romam proficiscendum est.

[8] [exhibetur.] Ipse autem per opinionem & revelationem Domini urbi Romæ translatus est, ibique lectionibus & orationibus die & nocte vacabat; post paucos vero dies lætus migravit ad Dominum. Populi autem tulerunt corpus ejus cum hymnis & laudibus, condiderunt aromatibus & sepelierunt illud quinto Idus Septembris in cimiterio inter duos lauros, via Lavicana. Commendet nos suis precibus Domino. Gratias Deo, qui tanta miracula ostendere dignatus est Sanctis suis: ipsi gloria nunc & semper & in secula seculorum, Amen. Hæc ibi; quæ mihi quidem fœtus videntur scriptoris cujusdam, qui cum Gorgonii Nicomediensis martyris corpus Romæ inter duas lauros servari sciret, pro libitu suo ejus Acta concinnavit; utque Martyris palæstram cum sepulturæ loco facilius conciliaret, illum Nicomediæ passum, Romæ defunctum scripsit. Sane incertus ille scriptor numquam mihi persuadebit, ut credam novum illum Gorgonium & mirabilia gesta, ceteris auctoribus plane ignota. In Actis SS. Indes & Domnæ apud Surium die XXVI Decembris ex Metaphraste editis, dicitur S. Gorgonius una cum S. Petro & Inde saxis molaribus ad colla ligatis in mare dejectus, indeque a S. Domna piscatorum opera sublatus: sed quam fidem ea Acta mereantur, ad citatum diem examinabitur: interim vide Papebrochii nostri judicium tom. VII Maii, pag. 238, lit. d. Ego Gorgonium illum eumdem puto, de quo agunt Eusebius & Rufinus, sed ab insulso auctore iis vestitum adjunctis, quæ inter fabellas, de quibus Papebrochius ibidem conqueritur, merito censeantur.

[9] [Translatio & miracula excudenda.] Actis subjiciemus Translationem corporis seu reliquiarum S. Gorgonii ex urbe Romana ad monasterium Gorziense in Gallia post medium seculi VIII factam per S. Godegrandum, Metensem episcopum, cujus Acta apud nos data sunt ad diem VI Martii, ubi etiam pag. 454 & seq. de hac translatione actum est. Auctor ea scripsit post medium seculi X, ut liquet ex Milone episcopo Metensi, qui id temporis floruit, & cui se contemporaneum ostendit. Inter ea autem, quæ ante sua tempora sive in ipsa translatione, facta fuisse narrat, aliqua sunt, quæ certam fidem non facile invenient, quemadmodum ex Annotatis patebit. Multa etiam miracula suo tempore seseque spectante facta prætermisit, eaque præsertim studuit exponere, ex quibus monasterio suo Gorziensi aut emolumentum aliquod accesserat, aut damnum fuerat aversum. Exstat ea Translatio apud Mabillonium in Actis Sanctorum sui Ordinis sec. III, parte 2, excusa ex Ms. codice bibliothecæ Remigianæ apud Remos, estque fere conformis apographo, quod ex eadem bibliotheca habemus a P. Chiffletio transmissum, quod nos recudemus.

[Annotata]

* pennam

§ II. S. Gorgonius antiquitus Romæ cultus: ejusdem corpus a Gregorio IV in basilicam Vaticanam translatum: Missa de eodem in Sacramentario S. Gelasii.

[Ostenditur aliquis Gorgonius Romæ] De S. Dorotheo præter ea, quæ in Actis referuntur, nihil singulare habemus, quod dicamus: sed de S. Gorgonio quædam hic examinanda veniunt. Ac primo quidem de celebri ac antiquo alicujus Gorgonii in urbe Romana cultu agemus; secundo inquiremus, utrum is idem sit cum Nicomediensi Martyre, prout in Martyrologiis Adonianis, Usuardinis, ac hodierno Romano, nec non in Actis asseritur: ac tertio denique de translationibus sacri corporis vel reliquiarum in Galliam ac Saxoniam, earumdemque in iis locis veneratione tractabimus. Antiquissimum alicujus S. Gorgonii martyris Romæ cultum probant veterrima Martyrologia, quæ exstare noscuntur. Inter hæc vetustissimum Bucherii ad diem IX Septembris sic habet: Quinto Idus Gorgonii in Lavicana: Hieronymianum Florentinii ad eumdem diem: Romæ via Lavicana intra duos lauros in cimiterio ejusdem, natalis Gorgoni. Nec alium procul dubio designavit Beda, in Opere nostro tomo 2 Martii præfixus, ubi ad eumdem diem, absque loco tamen, ait: v Idus natale S. Gregorii; pro quo Sollerius in Usuardo monet legendum Gorgonii, ut revera in codice Palatino-vaticano 834 Dominicus Georgius in annotatis ad Martyrologium Adonis ad hunc diem, & editor novissimus Anastasii Bibliothecarii tom. 4, pag. LXXXIII, in codice Veronensi, legi testantur.

[11] Romani parvi Rosweydiani magis dubia est annuntiatio: [antiquitus cultus fuisse in via Lavicana] Nicomediæ, Dorothei & Gorgonii martyrum, quorum unus, Gorgonius, Romam transfertur. Nescias enim, utrum his verbis eorum passio hodie Nicomediæ, an Gorgonii translatio Romæ annuntietur. Pro priori stat tum verborum tenor, tum suspicio ex eo, quod Martyrologii auctor illos Martyres cum reliquis martyrologis non annuntiet ad diem XII Martii, quo S. Petrum, eorumdem socium commemorat. Sed posterius verisimilius fit tum ex mox recensitis Fastis, tum ex cultu, quem Romæ ob translatum, ut apparet, eo corpus antiquitus obtinuit. Existimo igitur, relatis Martyrologii verbis cultum, qui V Idus Septembris S. Gorgonio exhibebatur, primario designari, secundario autem Nicomediam, velut palæstram, in qua tam ipse quam Dorotheus certarunt. Utut est, non videntur hoc die passi, ut num. 2 jam monuimus.

[12] [aut forte Latina] Inter martyrologos, qui S. Gorgonium hodie Romæ annuntiant, alii sepulcrum ejus statuunt in Via Lavicana vel Labicana, alii in Via Latina. Lavicanam assignant vetustissimum Bucherii, Hieronymiana Florentinii & Breviarium Romanum, jussu Pii V PP. editum, impressumque Antverpiæ typis Plantinianis anno 1569, in quo ad præsentem diem legitur Sancti Gorgonii corpus aliquando Romam portatum, inter duas laurus Via Lavicana sepultum. Contra pro Latina stant Ado, & Usuardus, Martyrologium Romanum hodiernum & Breviaria Romana recentiora, in quibus pro Via Lavicana substitutum est via Latina. Eamdem pariter viam notant omnia nostra Actorum apographa, uti & Acta in codice Vaticano, teste Paulo Aringbo Romæ subterraneæ tom. 2, lib. 4, cap. 6. De utraque via consuli potest laudatus Aringhus cap. 1 & 8: hic vero inquirendum est, in utra e duabus Sanctus tumulum habuerit. Res magis dubia esset, si sola via in prædictis Fastis Actisque nominaretur; verum cum eorum pleraque sive Latinam sive Lavicanam viam signent, diserte addant inter duas lauros, vehemens mihi suspicio est, cum vetustissimis Bucherii ac Hieronymianis Martyrologiis, & antiquiori Breviario Romano legendum esse Via Lavicana. Notissimum quippe est, cœmeterium inter duas lauros in Via Lavicana situm fuisse.

[13] [inter duas lauros.] Hinc Florentinius in Annotatis ad Hieronymiana non omnino inaniter suspicatur, in vetustioribus codicibus forte scriptum fuisse, tamquam de loco vulgo notissimo, Via L., quam alii viam Latinam, alii rectius Viam Lavicanam interpretati sint. At Aringhus cap. 6 non improbabile censet, cognominem locum etiam in Via Latina olim exstitisse. Sic enim ait: Quamvis autem locus, qui INTER DUAS LAUROS nuncupatur, via Lavicana procul dubio existat, … nihilominus haud omnino improbabile est, Latina quoque via locum quempiam ejusmodi nuncupatum vocabulo extitisse, ubi quamplures id genus arbores subsisterent. Ita ipse, qui Sancti tumulum in Via Latina etiam collocat. Verum hæc tantum conjectura est, ex adductis martyrologis Actisque formata, quæ nullo ceteroquin veterum testimonio confirmatur; ac proinde præsentem controversiam dirimere nequit, reclamantibus vetustioribus Martyrologiis, communique loci inter duas lauros notitia. Cum tamen eminentissimus Baronius, antiquitatum Romanarum sane gnarus, in Martyrologio Viam Latinam cum Adone & Usuardo retinendam censuerit, & Romani Breviarii revisores in posterioribus editionibus eamdem pro Lavicana substituerint, controversiam hanc judicio eruditorum relinquo.

[14] [Versus a S. Damaso inscripti tumulo.] Certiora sunt, quæ de versibus Martyris tumulo, sive is via Lavicana, sive Latina fuerit, seculo IV per S. Damasum PP. inscriptis ibidem Aringhus subjungit: Quod autem eodem loco cœmeterium extiterit, ubi S. Gorgonii corpus conditum est, satis aperte ex lapide quodam convincitur, quem S. Damasus ipsius monumento piis admodum exaratis carminibus inscripsit, qui ad hanc usque diem in Equitii titulo, seu ecclesiæ beati Martini in montibus, una cum pluribus aliis sepulchralibus titulis, quos illuc e cœmeteriis transferri contigit, tenoris hujusmodi suspicitur.

Martyris hic tumulus magno sub vertice montis
Gorgonium retinet, servat qui altaria Christi.
Hic quicumque venit, Sanctorum limina quærat,
Inveniet vicina in sede habitare Beatos,
Ad cælum pariter pietas quos vexit euntes.
      Damasi episcopi.

Idem epigramma, quod de S. Gorgonio nostro vulgo intelligitur, legere est in Annalibus Baronii ad annum 384, num. 5, uti & inter S. Damasi Opera a Martio Milesio Sarazanio edita.

[15] In hoc cœmeterio sacrum Martyris corpus jacuit partim usque post medium seculi VIII, [Corpus a Gregorio IV PP. transfertur] quo ipsius magnam portionem in Galliam translatam fuisse § 4 dicemus, partim usque ad seculum IX, quo a Gregorio IV PP., quod ex eo reliquum erat, in basilicam S. Petri Apostolorum principis honorifice illatum est. Ita docet Breviarium Romanum, quod ad diem IX Septembris sic habet: Sancti Gorgonii corpus aliquando Romam portatum, inter duas lauros via Latina (in antiquiori est via Lavicana) sepultum, postea Gregorio quarto summo Pontifice, in basilicam Principis Apostolorum translatum est. Hausta hæc sunt ex Anastasio bibliothecario, ejusdem seculi scriptore, in Vita Gregorii IV, cujus verba huc transfero. Et quoniam tunc divino amore succensus corpus beati Gregorii (ejus nominis primi) hujus universalis Ecclesiæ Præsulis, per quem sancti Spiritus gratia toto orbe terrarum inextinguibile sapientiæ munus induxit, ex loco sepultus * quo prius fuerat, tulit & non longe ab eo in alium noviter constructum infra ecclesiam beati Petri Apostoli summo honore perduxit, ejusque sacrum altare argenteis tabulis undique perornavit & oratorium suo sancto nomine titulavit, absidamque ejusdem super aurato musivo depinxit. In quo scilicet oratorio Sanctorum corpora, beatorum martyrum Sebastiani, Gorgonii ac Tiburtii ex cœmeteriis, in quibus ante jacebant, perduxit, & unumquodque eorum separatis altaribus collocavit. Pro quibus denique Pontificatus sui tempore decrevit, ut monachi, qui ad Officium persolvendum in ecclesia beati Petri Apostoli sunt constituti, omnibus diebus ibidem laudes omnipotenti Domino canere non desistant.

[16] Obtulit autem in eodem oratorio vela majora, [in ecclesiam Vaticanam:] vel modica serica decem & octo. Vestes super altare, sub quo sanctissimi Gregorii corpus quiescit, tres: unam cum chrysoclavo (aurata purpura) habentem historiam … & super unumquodque altare prædictorum Martyrum vestem de fundato (genus quoddam panni est) unam. Imagines denique desuper deargentatas, necnon auro perfusas tres, habentes vultum Domini & eorum depictos, quorum specialia ibidem corpora humata, miraculis ac virtutibus pollent. Eminentissimus Baronius ad annum 827, num. 33 putat, prædictam S. Gregorii translationem primo anno Pontificatus Gregorii IV peractam fuisse, ideoque ad eumdem refert, quæ nos ex Anastasio mox retulimus. Ita autem arbitrari videtur, quia laudatus Anastasius scribit, Gregorium post electionem simul & consecrationem præsulatus sui animum advertisse ad ecclesias restaurandas; ac primo quidem templum S. Saturnini martyris extra portam Salariam, vetustate collapsum, a fundamentis resuscitasse, eumdemque, dum illud perficeretur, oratorium S. Gregorii ædificandum ceteraque, quæ diximus, curasse. Verum hæc non evincunt, ea anno 827, post cujus medium electus est Pontifex, peracta fuisse.

[17] [at incertum, quo anno.] De eadem S. Gregorii translatione agit Joannes diaconus, ejusdem seculi quoque scriptor, lib. 4 Vitæ S. Gregorii I, apud nos ad diem XII Martii, pag. 205, num. 80; sed nullum certum tempus designans, tantum notat, eam contigisse post annos plurimos ab obitu. In Annotatis autem advertitur, in excuso perperam legi post annos circiter quinquaginta, cum inter istius sancti Pontificis obitum, sive annum 604, usque ad initium Pontificatus Gregorii IV anni 223 elapsi sint. Eminentissimus Baronius loco citato, num. 35 legit, post annos circiter ducentos quinquaginta, notatque in margine ducentos viginti: sed horum primus calculus deducit ad annum 854, quo Gregorius IV jam fere a sexennio obierat, alter vero ad annum 824, quo nondum fuerat ad S. Petri cathedram evectus. Itaque certum translationis S. Gregorii annum determinare non possumus, adeoque nec Gorgonii, sive ea eodem anno, sive uno aut altero serius contigerit. Ceterum ejusdem sancti Martyris corpus suo tempore etiam in basilica Vaticana in confessione S. Gregorii reconditum fuisse, testatur laudatus eminentissimus Annalista ad annum 764. Idem de suo seculo, scilicet XVII asserit Sarazanius in Annotatis ad supra recitatum Damasi epigramma, addens, ejusdem reliquias feria secunda Paschatis ibidem populo exhiberi. His accedit Aringhus in Roma subterranea, lib. 4, cap. 6, & Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Romano parte 2, ad diem IX Septembris. Quo autem pacto hæc omnia stare possint cum translatione ejusdem seculo VIII in Gallias instituta, § 4 dicemus.

[18] [Missa Sancti in Sacramentario Gelasii.] Alterum antiqui in urbe Romana Sancti cultus documentum habemus ex Sacramentario Romanæ Ecclesiæ, quod S. Gelasio I adscribitur, editumque est a Josepho Thomasio ex codice serenissimæ Reginæ Sueciæ, quæ illud publici juris fieri permisit. In hoc Sacramento lib. 2, qui inscribitur, Orationes & preces de natalitiis Sanctorum, pro Missa S. Gorgonii sequentia leguntur:

In nat. sancti Gurgoni, v Id. Septemb.

Sanctus, Domine, Gurgonius sua nos intercessione lætificet, & pia faciat solemnitate gaudere. Per Dominum.

Grata sit tibi, Domine, nostræ servitutis oblatio, qua sanctus Gurgonius martyr intervenit. Per.

Familiam tuam, Deus, suavitas illa contingat & vegetet, qua in martyre tuo Gurgonio Christi tui bono jugiter odore pascatur. Per Dñm. Ex his liquet, seculo V, quo S. Gelasius floruit, Missam de S. Gorgonio Romæ celebrari solitam fuisse. Porro Gelasianum codicem de Missarum solenniis, multa subtrahens, pauca convertens, nonnulla adjiciens pro exponendis Euangelicis lectionibus, in unius libri volumine coarctavit S. Gregorius I, inquit Joannes diaconus in hujus Sancti Vita, apud nos tom. 2 Martii, pag. 150, num. 17. Hunc Gregorianum codicem edidit Hugo Menardus, & post illum Benedictini, Congregationis S. Mauri, tom. 3 Operum S. Gregorii: verum in eo prædictæ orationes non reperiuntur; monent tamen hi in edito Vaticano post festum S. Adriani legi: V Idus Septembris nat. S. Gorgonii mart.: & huic lectioni favere Ms. codicem Gemeticensem, uti & alium monasterii S. Theodorici prope Remos, quem seculo VIII exeunte, aut ineunte IX scriptum autumant; Menardus quoque in Observationibus notat eadem haberi in codice Ratoldi, quem anno 986 obiisse statuit. Hæc de Sancti apud Romanos cultu sufficiant.

[Annotata]

* al. sepultum al. sepulturæ

§ III. Gorgonius Romæ cultus idem videtur cum martyre Nicomediensi, cujus corpus Romam translatum fuisse defenditur.

[Proponuntur rationes, quæ contra quosdam] Ex dictis manifestum est, sanctum aliquem Gorgonium Romæ antiquitus cultum fuisse: & hunc quidem Nicomediensem martyrem esse, tradit Romanum Breviarium, idemque censent Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis sec. 3, parte 2, pag. 204, Sarazanius in Annotatis ad Opera S. Damasi, Aringhus sæpe laudatus, aliique: quibus favent omnes martyrologi, qui Gorgonii corpus Nicomedia Romam translatum memorant. At Tillemontius tom. 5 Monumentorum Historiæ Ecclesiasticæ, annotatione 6, quamquam nihil definiat, eo tamen propendere videtur, ut credat, Gorgonium Romæ cultum, alium fuisse a Martyre Nicomediensi. Tillemontium secutus est Bailletus in Vitis Sanctorum tom. 3, paulo tamen confidentius scribens, eamque translationem prætensam appellans. Dubitat pariter Florentinius in Martyrologio Hieronymiano & Castellanus in Martyrologio Universali. Sollerius autem in suo Usuardo hanc quæstionem ad præsentem diem remisit.

[20] Mihi vero, etsi fatear, nihil certi statui posse, [suadent, Gorgonium, Romæ cultum,] verisimilius apparet, S. Gorgonium, quem hodie Romæ cultum constat ex dictis, non alium esse, quam Nicomediensem Martyrem, qui in Hieronymianis ad diem XII Martii una cum Sociis commemoratur. Ratio est, quod nullum ex argumentis, quæ huic sententiæ opponuntur, nos cogat contra antiquorum Martyrologiorum ac Romani Breviarii auctoritatem alium Gorgonium, ceteris omnibus plane ignotum fingere. Certe Romanum parvum Rosweydi diserte id docet, quando ad hunc diem sic habet: Nicomediæ, Dorothei & Gorgonii martyrum, quorum unus, Gorgonius, Romam transfertur. Dubium non est, quin de eo Gorgonio agat, qui illo die Romæ colebatur. Ad XII autem Martii, quo S. Gorgonii, ejusque Sociorum martyrium Nicomediæ a reliquis martyrologis celebratur, solum Petrum annuntiat, sed eumdem tamen SS. Dorothei & Gorgonii sodalem fuisse studiose admonet. Verba accipe: Nicomediæ, Petri martyris, Dorothei & Gorgonii martyrum sodalis. Cur, quæso, non simul cum Petro duos ejus sodales annuntiavit, nisi quia auctor illos eosdem censuit, quos ob unius translationem ad IX Septembris volebat referre? Cur etiam dum S. Petrum solum celebrat, tam studiose meminit ejusdem Sodalium, nisi quia hi ob S. Gorgonii translationem Romæ noti erant & celebres, ideoque horum mentio æstimationem illius poterat ingerere? Secus erat de Petro, cujus propterea, opinor, non meminit, dum de istis agit ad præsentem diem.

[21] [esse Martyrem Nicomediensem.] Romanum parvum imitandum censuerunt Ado & Usuardus, qui ad XII Martii solum Petrum, Dorotheum vero & Gorgonium, assumpto aliunde martyrii compendio, & facta pariter ex eorumdem Actis translationis Gorgonii mentione, ad hunc diem retulerunt, ut num. 1 & 2 ostensum est. Interjecto tempore, inquit Ado, beatus Gorgonius Romam transfertur, positusque est venerabiliter via Latina inter duas lauros. Eadem habet Usuardus, omissis tamen istis, inter duas lauros. Observandum autem est, Romani parvi auctoritatem non exigui in hac controversia ponderis esse: negari enim nequit, Gorgonium, cujus meminit vetustissimum Martyrologium Bucherii, Romæ celebrem fuisse, ut constat ex versibus Damasi, Sacramentario Gelasii & honorifica translatione per Gregorium IV facta. Hinc non satis verisimile fit, eumdem illum Martyrem seculo VIII, tam obscuri nominis ibidem fuisse, ut Romani parvi auctor, qui tum scripsit, necesse habuerit eum per fictitiam translationem Nicomedia Romam accersere, atque ita ex Romano martyre, ut quidam volunt, Nicomediensem facere. Nonne Martyrologii auctor, qui illud ad Romanæ ecclesiæ usum concinnabat, ei in Romanorum gratiam Romam potius pro palæstra assignasset, si ea de re tum dubitatum fuisset. Eadem seculo IX, quo Sancti corpus a Gregorio IV translatum diximus, videtur fuisse opinio; cum eo tempore triginta circiter post prædictam translationem annis scripserit Ado, qui Gorgonium illum diserte Nicomediensem martyrem esse testatur.

[22] [Respondetur ad objectiones Tillemontii] Jam vero, quid opinioni nostræ opponant alii, videamus. Laudatus Tillemontius præcipuum argumentum suum desumit ex Eusebio, qui lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 6, interprete Valesio, SS. Petri, Dorothei, Gorgonii, aliorumque relato martyrio, de Diocletiani ac Maximiani impietate ita prosequitur: Sed & corpora regiorum cubiculariorum, quæ post mortem convenienti tradita fuerant sepulturæ, ipsi eorum legitimi domini erui ex sepulcro & in mare projici oportere censuerunt, ne quis illos sepulcris conditos, pro diis, ut ipsi quidem opinabantur, reputans, inposterum adoraret. Hinc ita fere ratiocinatur Tillemontius: Dubitari nequit, quin Eusebius significet, S. Gorgonii, quem supra inter aulæ ministros numeraverat, aliorumque corpora in mare projecta fuisse. Certum quoque est, nusquam ab eodem tradi ejusdem aut sociorum corpora inde educta fuisse: unde dicendum putat, S. Gorgonii Nicomediensis corpus transferri Romam nequiisse, atque adeo alterius esse, quod via Lavicana conditum honoratumque legitur. Addit, Rufinum nihil aut de erepto mari corpore, aut de eo Romam translato memorare, quamvis scire potuerit, sanctum aliquem Gorgonium suo tempore in sacra veneratione Romæ haberi.

[23] [ex Eusebio.] Sic est; Eusebii sententia est, regiorum cubiculariorum corpora, e sepulcris effossa, imperatorum jussu mari injecta fuisse, prout eumdem locum etiam interpretatus est Rufinus his verbis: In tantum vero apud eos rabies crudelitatis exarsit, ut regios pueros martyres effectos, cum secundum humanitatis ordinem fuissent sepulturæ mandati, effoderent denuo, & corpora eorum projicerent in mare. Verum hæc non evincunt, pro fictitia habendam esse sæpe dictam S. Gorgonii translationem. Neque enim Eusebius asserit, eam Augustorum sententiam etiam in Gorgonio exsecutioni mandatam fuisse; multo minus negat, ejusdem corpus e mari fuisse eductum. Potuit igitur fieri, ut sacrum illud pignus e tumulo jam sublatum esset a fidelibus, antequam istud impium mandatum emanasset, aut eorumdem pecunia a ministris redemptum, aut religiosa cura e mari fuerit extractum, quemadmodum per divinam providentiam in aliorum martyrum exuviis non semel legimus contigisse. Neque his obstat Eusebii silentium, qui cum totus ibi esset in Augustorum immani ferocia exponenda, enumerandisque, quæ in Oriente tum temporis cumulabantur, martyriis, non tam accurate singula adjuncta exposuit, ut nihil omisisse censendus sit.

[24] Ne vero id gratis dixisse videar, eo ipso capite post narratum Petri certamen ita prosequitur: [Rufino,] Reliquorum vero martyria nihilo inferiora, tamen brevitatis studio hic omittemus. Id tantum retulisse sufficiet, quod Dorotheus & Gorgonius, una cum aliis pluribus, qui in palatio ministrabant, post cujusquemodi certamina, elisis laqueo faucibus, divinæ victoriæ præmium adepti sunt. Quid mirum, si piam fidelium pro servando Martyris corpore curam præterierit is, qui insigne duorum illustrium Virorum certamen brevitatis studio leviter tantum perstrinxit, atque aliorum plurium, qui pariter in aula ministrabant, martyrium penitus prætermisit? Utro autem modo sacræ Martyris exuviæ servatæ, & an revera in mare dejectæ sint, non divino: sed sufficit ostendisse, eas salva Eusebii & Rufini auctoritate, servari ac deinde Romam deferri potuisse. Sed nec translationem istam summopere mirabimur, si consideremus, Gorgonium ex præcipuis aulæ ministris fuisse, ac forte Romanum, Romæque notissimum. Certe Eusebius illum celeberrimum appellat, dum lib. 8, cap. 1 de illustribus, & qui ceteris præminebant, aulæ ministris agens, scribit: Cujusmodi fuit Dorotheus ille, qui summam erga ipsos (Christianos) benevolentiam ac fidem declaravit, eamque ob causam præ cunctis magistratibus & provinciarum rectoribus magnum honorem promeruit. Huic adjungendus est celeberrimus ille Gorgonius &c. Potuit itaque ea translatio curari vel a consanguineis, quos forte Romæ habuit, vel a reliquis fidelibus Romanis ob insignia in Christianam rempublicam merita. Porro silentium Rufini, quod a Tillemontio præterea objicitur, nihil evincit; cum ipse tantum agat interpretem Eusebii, adeoque non debuerit singula, quæ de sanctorum Martyrum cultu noverat, suo Operi inserere.

[25] Deinde objicit Tillemontius Wandelbertum, seculi IX scriptorem, [Wandelberto & S. Damasi versibus depromptas.] qui in Martyrologio suo metrico diserte, ut putat, asserit, S. Gorgonium, qui IX Septembris Romæ celebratur, Romæ etiam passum esse. Wandelberti verba, quemadmodum in Spicilegio Acherii anno 1723 Parisiis recuso, leguntur, subnecto.

Gorgonius quinas fama meritisque retentat,
Romæ quem passum venerans nunc Gallia poscit.

Vel ut ibidem etiam legi asseritur:

Romæ quem passum nunc Gallia poscit adorans.

Denique ex versibus Sancti tumulo a Damaso inscriptis, quos num. 13 recitavimus, statuit, socios Gorgonii Romæ culti ibidem pariter cum eo fuisse sepultos, indeque videri posse, hosce martyres a Nicomediensibus esse distinctos. Quod spectat ad Wandelbertum, nihil ex eo certi statui potest. Nam primo Sollerius noster in Usuardo & Lucas Acherius tom. 5 Spicilegii prioris editionis Parisinæ, anni scilicet 1661, versus illos omnino aliter interpungunt in hunc modum:

Gorgonius quinas fama meritisque retentat
Romæ; quem passum venerans nunc Gallia poscit.

Si ita legendum sit, manifestum est, Romam non pro palæstra, sed pro cultus loco a Wandelberto assignari, passum vero adhiberi pro voce martyrem. Secundo Wandelberti auctoritas frustra hic objicitur, quippe qui Romani parvi auctore integro seculo est posterior & a loco cul tus remotior. Ex Damasi versibus ad summum concludi potest, in vicina sede sepultos fuisse martyres socios; sed eosdem fuisse Gorgonii socios, ne insinuatur quidem.

[26] [Refelluntur Bailleti] Præter hæc Bailletus quædam alia objicit, sed multo minoris momenti. Hujusmodi sunt, quod jam a seculo IV, quo ineunte Nicomediensis Martyr coronatus est, Gorgonius aliquis Romæ Via Lavicana inter duas lauros requieverit, quodque ejusdem festum die IX Septembris vetustissimo Martyrologio Romano, Bucherii videlicet, tempore Liberii concinnato, insertum legatur. Hieronymiana quoque, Bedæ & Rabani Martyrologia sibi favere existimat; quia priora duo Gorgonium sine sociis ad hanc diem Romæ annuntiant, posterius vero, licet multos ei socios adjungat, nullum tamen inter eos recenset ex iis, qui Nicomediensis Martyris socii perhibentur. Hinc opinatur, Officium, quod in vetustissimo Sacramentario S. Gelasii proponitur, pro S. Gorgonio Romano scriptum fuisse, cumque illius Officii usus per Sacramentarium S. Gregorii exolevisset, ac deinde renovatus esset, tum antiquis orationibus S. Gorgonii Romani additas fuisse lectiones de cognomine Martyre Nicomediensi.

[27] [argumenta,] Verum Bailletus Hieronymiana ac Bedam pro Romana palæstra perperam laudat: nam in vetustissimo Florentinii locus cultus, non palæstra Romæ assignatur: Romæ, inquit, via Lavicana intra duos lauros in cimiterio ejusdem, natalis Gorgoni: genuinus autem Beda, omisso tam certaminis, quam venerationis loco, tantum habet: V Idus natale S. Gorgonii. Quis hinc Romanam Sancti palæstram excudat? Nec refert, quod Gorgonium sine sociis memorent: is enim solus ob translatum eo corpus, Romæ colebatur. Apud Rabanum vero. Dorotheum aut alium quemvis ex Gorgonii Nicomediensis sociis frustra desiderat: is enim quadraginta martyres Sebastenos in Armenia passos, inter quos unus Gorgonius est, quosque ad diem IX Martii jam commemorarat, hic rursum repetit & Romæ perperam annuntiat, prout Rabanum cum Actis nostris ad diem X Martii conferenti patebit. Denique quod addit de lectionibus Gorgonii Nicomediensis Martyris post tempora S. Gregorii I vetustis orationibus per errorem adjectis, Bailleti conjectura est, non aliis nixa rationibus, quam quas jam discussimus.

[28] [& alia quædam.] Ad argumentum, quod peti posset ex eo, quod S. Gorgonii Nicomediensis Martyris corpus via Latina depositum fuisse dicatur in Actis & quibusdam Martyrologiis, in aliis vero uti & in vetustissimo Bucherii Gorgonius Romæ cultus in Via Lavicana hodie annuntietur, respondimus num. 12 & 13. In Martyrologio Fuldensi, quod Dominicus Georgius Adoniano subjunxit, quodque seculo X scriptum putat, peculiaris est hodie annuntiatio his verbis concepta: v Id. Romæ, natalis sancti Gorgonii martyris. Eodem die, sanctorum Dorothei & Gorgoni, apud Nicomediam sub Diocletiano imperatore &c. Dubium non est, quin laudati Martyrologii auctor duos hoc loco martyres agnoscat, Gorgonium scilicet & Gorgonum & eorum unum Romæ, alterum Nicomediæ adscribat: verum cum idem scriptor post recensita eadem tormenta, quæ jam ex aliis retulimus, mox subdat: Corpus beati Gorgoni, interjecto tempore, Romam transfertur, satis liquet, eum Gorgonium male in duos distraxisse, fecisseque Gorgonium & Gorgonum. Ex dictis concludo, hucusque nihil adductum esse, quod nos cogat a Martyrologio Romano parvo, Adone, Usuardo, Romanis Breviario ac Martyrologio hodierno Actisque recedere, ut Gorgonium aliquem Romæ passum, scriptoribus omnibus ignotum, hac die antiquitus Romæ cultum & hodie annuntiari credamus.

§ IV. Corporis pars a S. Godegrando Metensium episcopo Roma in Galliam defertur & in monasterio Gorziensi deponitur: reliqua ad easdem reliquias spectantia.

[Corpus a S. Godegrando episcopo Metensi] Frequens est apud chronologos mentio translati corporis S. Gorgonii, quod S. Godegrandus seu Chrodegangus Metensis episcopus una cum corporibus SS. Naboris & Nazarii Roma in Galliam detulit. Paulus diaconus Forojuliensis in libro de Episcopis Metensis ecclesiæ, conscripto ad preces Angilramni, qui S Godegrando in episcopatum immediate successerat, hæc habet: Expetiit denique (Godegrandus) a Paulo Romano Pontifice tria corpora sanctorum Martyrum, id est, B. Gorgonii, quod in Gorzia requiescit, & B. Naboris, quod in Hilariaco monasterio conditum est, & B. Nazarii, quod ultra fluvium Rhenum in monasterio, quod vocatur Lorishaim, ædificata in honorem ipsius martyris miri decoris basilica, collocavit. Tempus hujus translationis signant varia Chronica, ex quibus aliquot produco. Annales Francorum Masciacenses, ab anno 726 usque ad 796 perducti, apud Labbeum in Bibliotheca Ms. tom. 2 sic aiunt: DCCLXV Venerunt corpora sanctorum ab urbe Roma in Franciam, Gorgonius, Naborius & Nazarius. Annales Petaviani ab anno 708 usque ad 800 texti, apud Chesnium tom. 2 Hist. Franc. script.: DCCLXV Venerunt que corpora sanctorum ab urbe Roma in Franciam, Gorgonii, Naboris, Nazarii. Eumdem annum notant Fuldenses ab anno 714 usque ad 900 apud laudatum Chesnium: DCCLXV Hruodgangus Metensis urbis episcopus postulavit a Paulo, Romanæ Sedis Apostolico, corpora sanctorum martyrum, Gorgonii, Naboris & Nazarii, & impetravit, adduxitque cum honore ab urbe Roma & in Franciam transtulit. Et rursus: DCCLXVI Corpus sancti Gorgonii condidit in monasterio suo, quod ipse a novo ædificaverat, cui vocabulum est Gorzia; sanctum Naborem in monasterio alio, quod dicitur Nova-cella; sanctum vero Nazarium in monasterio Laureshaim, quod est in Germania; in quibus locis miraculis vivunt & gloria.

[30] [ad monasterium Gorziense in Gallia transfertur:] His accedit Hermannus Contractus in Chronico ad annum 765 scribens: Corpora sanctorum Gorganii, Naboris & Nazarii in Franciam deferuntur. Lambertus Schafnaburgensis de Rebus gestis Germanorum: DCCLXV Ruotgangus episcopus corpora sanctorum Gorgonii, Naboris & Nazarii Roma advexit. Marianus Scotus eamdem translationem, prætermisso tamen Gorgonio, ad hunc pariter annum refert, sic inquiens: Hoc anno Ruggandus Metensis archiepiscopus corpora sanctorum Naboris & Nazarii de urbe Roma in Franciam transtulit. Denique monachus Gorziensis in Translationis historia, quam seculo X conscripsit, quamque infra dabimus, diserte ait Beatum.. Gorgonium, quem Roma attulisse præmiserat, penes se statuit in loco, qui dicitur Gorzia, anno ab Incarnatione Domini septingentesimo sexagesimo quinto. Inter hos omnes de translationis anno recte convenit: verum Sigebertus in Chronico annum 764 assignat: DCCLXIV, inquit, Chrodogandus corpora martyrum, Gorgonii, Naboris, Nazarii Roma ad Gallias transtulit: & Gorgonium quidem in Gorzia, Naborem in Hilliriaco, Nazarium autem reposuit in cœnobio Lorisham. Quid de hac discrepantia censendum sit, mox videbimus.

[31] [hujus translationis memoria] Martyrologis quoque non ignota est ea translatio. Rabanus ad XII Junii de illa sic meminit: Romæ Via Aurelia, miliario V, passio martyris Basilidis, Cyrini, Naboris & Nazarii; quorum Naborem & Nazarium simul cum Gorgone (seu Gorgonio) martyre transtulit a Roma in Galliam Hruocgangus Metensis episcopus, permittente Paulo Papa Romano, anno Dominicæ Incarnationis DCCLXV, & collocavit prædictus episcopus S. Gorgonem in monasterio, quod dicitur Gorzia &c. Rabanum secutus est Notkerus, & Molanus in Auctariis Usuardi. In Ms. nostro Florario de ea quoque mentio fit ad diem VI Martii, occasione S. Godegrandi, de quo ibidem dicitur: Hic corpora sanctorum martyrum, Gorgonii, Naboris & Nazarii a Roma ad Gallias transtulit anno Salutis DCCLXIV. Porro dies, quo sacræ Gorgonii reliquiæ in Gorziensi monasterio receptæ sunt, fuit XII Martii, ut discimus ex tom. 1 ejusdem mensis, ubi ad diem VI in Actis S. Godegrandi, ex antiquis monumentis Gorziensibus dicitur: Corpus (S. Gorgonii) advexit S. Godegrandus ad Gorziam anno ab Incarnatione Domini DCCLXV, Indictione tertia, quarto Idus Martii. Eadem die Grevenus in Auctariis Usuardinis ait: Item juxta Methis, Translatio sancti Gorgonii martyris. Similiter auctor Martyrologii Germanici, Canisio adscripti: Item prope Metas translatio sancti martyris Gorgonii. Quare nescio, unde didicerit Bailletus, receptionem illam XI Martii factam esse: forte ita arbitratus est, quia, ut ait, eo die Receptionis festum Gorziæ celebrabatur: verum id fieri potuit, quia dies XII impedita erat festo S. Gregorii I Papæ.

[32] [in Martyrologiis.] Accedit Ferrarius in Catalogo generali prædictum Martyrologium secutus; at Saussayus in Supplemento Gallicani sic scribit: Metis susceptio corporum sanctorum martyrum, Gorgonii, Naboris & Nazarii, quæ beatus Godegrandus, Metensis antistes, Romam secunda vice profectus, sacro munere a Paulo primo Papa accepit, hincque in Galliam ad sedem suam advexit; postea vero ad potiorem cultum sic singula dispertivit, ut Gorgonii sacra pignora ad cœnobium de Gorzia detulerit, perpetuo cultu asservanda; Naboris honorandas exuvias in monasterio, quod in ejus memoriam extruxit in fundo Hilariaco, collocaverit; Nazarii autem veneranda spolia in abbatia de Laurisham extra Rhenum digne reposuerit. Attamen Gorgonii venerabile caput Metis manere voluit in cathedratico templo, ubi in hunc usque diem magna reverentia conservatur. Existimavit itaque Saussayus, die XII Martii receptionem trium martyrum corporum Metis, non S. Gorgonii Gorziæ contigisse; sed postremum dicendum fuisse liquet ex dictis. Quod autem de S. Gorgonii capite Metis in cathedrali ecclesia asservato ait, infra examinabimus.

[33] Porro cum alii translationem vel receptionem sacrorum pignorum anno 764, [Facta est ea translatio] alii communiter anno 765, non nemo etiam annis 765 & 766 illigent, inquirendum hic in primis est, ad quem annum ea sit referenda. Qui ex his annum 764 statuunt, facile conciliari possunt cum illis, qui annum 765 assignant: facile, inquam, conciliari possunt dicendo, priores annum auspicatos fuisse a Paschate, posteriores a Januario. Pascha enim anno 765 incidit in diem XIV Aprilis, receptio autem reliquiarum, ut ostendimus, facta est Gorziæ XII Martii, qui dies pro vario annum ordiendi modo ad utrumque annum spectabat. Quod autem Sigebertus & Florarii auctor, a quibus translatio anno 764 affigitur, annum a Paschate auspicati sint, verisimile fit ex eo, quod iidem mortem S. Godegrandi referant ad annum 765, cum Sanctus ille apud alios obiisse dicatur & revera obierit anno 766, VI Martii, qui dies utrique pariter anno poterat annumerari, incidente tum Paschate in VI Aprilis. Si cui hæc expositio minus arrideat, is dicere potest, laudatos auctores annum 764 assignasse, quia tum sacra illa pignora reipsa Roma translata sunt, licet eodem anno ad monasterium Gorziense non pervenerint, quemadmodum ex sequentibus patebit.

[34] Annales Fuldenses, qui sacras reliquias anno 765 in Galliam quidem delatas, [anno 765,] sed primum anno 766 per eumdem sanctum Godegrandum Gorziæ depositas fuisse aiunt, corrigendi sunt: constat enim, eas Gorziæ receptas fuisse XII Martii, sanctum vero Godegrandum die VI ejusdem mensis anni 766 defunctum esse: adcoque non potuit is XII Martii ejusdem anni illas ibidem condidisse. Vitiosi quoque sunt Hugonis Flaviniacensis calculi in Chronico Virdunensi, ubi ad annum 765 scribit sequentia: Delata sunt ab urbe Roma per venerabilem Godegrandum Mettensem archiepiscopum corpora sanctorum Gorgonii, Naboris & Nazarii, a successore Stephani, Paulo Papa, sibi concessa nono Papatus sui anno, & sequenti anno uterque decessit a seculo, Indictione quinta, & Godegrandus in monasterio, quod Gorzia dicitur, quod ipse construxerat, tumulatus veneratur, ubi postea positum est corpus sancti Gorgonii anno post obitum ejus quarto, videlicet anno Incar Dom. DCCLXVIII, regnantibus post Pippinum filiis ejus Carlomanno & Carolo. Vitiosi, inquam, isti sunt calculi: nam primo anno 765, cui translationem recte illigat, XII Martii currebat tantum annus VIII Pontificatus S. Pauli I, qui Stephano die XXVI Aprilis anni 757 defuncto suffectus est. Secundo obiit quidem S. Godegrandus anno proximo post translationem, id est, 766, at non S. Paulus, qui anno 767, Indictione, ut notat, quinta primum defunctus est. Tertio S. Godegrandus corpus S. Gorgonii Gorziæ ipse deposuit. Denique annus Christi 768 regnantibus jam Carlomanno & Carolo, id est mense Septembri vel Octobri, non erat quartus a sancti episcopi obitu, sed tertius.

[35] [per S Godegrandum,] Alteram difficultatem hic movet fragmentum Chronici Laureshamensis apud sæpe laudatum Chesnium tom. 3: cum enim reliqua monumenta passim tradant, sacra trium Martyrum pignora ab ipso Godegrando Roma in Galliam fuisse translata, illud diserte affirmat, id quidem factum esse eo postulante, sed per legatos, & transferente Willihario episcopo Sedunensi. Verba accipe: Reverendus pontifex Rutgangus … interim missis ad Apostolicam Sedem legatis, pro cujus liberatione ab oppressione Haistulfi regis Longobardorum multa instantia laboraverat, expetivit a Paulo Papa corpora sanctorum Martyrum, in quorum honore constructas a se monasteriorum consecraret ecclesias. Cujus devotionem ac meritum erga Romanam Ecclesiam Apostolicus Pontifex debito favore prosequens, transmisit ei sanctum Nazarium, Naborem & Gorgonium, per Williharium Sedunensem episcopum delatos ad Gorziense monasterium. Evoluto dehinc anni circulo, in ecclesia Gorziensi sanctum Gorgonium, in ecclesia Hilariacensi sanctum Naborem collocavit. Hosce Annales secutus est Jacobus Longuevallius e Societate Jesu, in Historia ecclesiæ Gallicanæ, Gallice conscripta, tom. 4, ad annum 765, pag. 444.

[36] [qui sacrum corpus ipse a S. Paulo PP.] Mabillonius autem in Annalibus ad annum 765, num. 6 observat sequentia: Huic sententiæ illud favet, quod, cum Attiniacensi conventui, paulo post Pascha hujus anni habito, interfuerit Chrodegangus, hanc translationem eodem anno ipse procurare vix potuit. Quamquam cun hæc in Gorziensibus monumentis IV Idus Martii facta dicatur, ex Romano itinere opportune reverti potuit episcopus, ut eidem conventui adesset. Porro eadem est de Willihario Sedunensi episcopo difficultas, si idem est cum Wilicario episcopo ex monasterio sancti Mauricii, qui itidem eidem conventui præsens fuit. At nihil obstat, quo minus duos esse quis sentiat; cum parum verisimile sit, Wilicarium episcopum cessisse episcopatu Viennensi, ut alterius ecclesiæ regimen susciperet. Verum de his sentiat quisque, ut lubet. At Cointius tom. 5 Annal Eccl Franc. ad annum 765, num. 56 non dubitat fidem potius habere Rabano, Annalistæ Fuldensi, monacho Gorziensi, Mariano Scoto, Sigeberto Gemblacensi, monumentis Gorziensibus &c.: ex his enim omnibus nullus id factum dicit per legatos aut Williharium Sedunensem episcopum, imo aliqui id S. Godegrando diserte adscribunt: & licet quidam eorum commode explicari possent, ea sententia conciliari nequit cum auctore Translationis, ut legenti manifestum fiet. Neque ab auctoritate laudati Fragmenti Chronici quidquam ei roboris accedit, cum ipsius auctor forte multo junior sit auctore Translationis, cum ad finem imperii Henrici Aucupis perveniat, & certe post aliquos Ottones vixerit: sub finem enim fragmenti legitur: Post Cunradum regem generali principum habito conventu, Heinricus cognomento Saxo, filius Ottonis ducis Saxonici, in regnum sublimatur; ex quo diva Ottonum genealogia processit. Quousque autem Chronicon suum perduxerit, quia mutilum est, divinare non lubet.

[37] Animadversio quoque Mabillonii nihil obstat, quominus cum Cointio auctorem Translationis reliquosque recensitos absque ullo scrupulo sequamur. [acceptum Romo attulerat] Hoc autem ex laudato Translationis scriptore sic ostendo: Scribit is, S. Godegrandum Romam profectum, a Paulo Romano Pontifice aliqua Sanctorum pignora postulasse, impetrasseque corpora SS. Gorgonii, Naboris & Nazarii: cumque cum his Galliam repeteret, per viam in Agaunensi S. Mauritii cœnobio, quod in Valesia situm erat, hospitatum fuisse, cujus loci monachi, aperta clam theca, subdoleque rursus clausa, sacra pignora furati sunt. Deinde subdit, Godegrandum, comperta Agaunensium fraude, de illata injuria apud Pippinum expostulasse, ab eoque hoc recepisse responsi: Nunc hyems horrida imminens tentare quid prohibet: transacta hyeme, sumptis fratribus vestris coëpiscopis, Trevirense, Virdunense, Tullense ac duce regni, adite præfatum locum, jubendo vobis reddi, quæ vestra sunt. Si contempserit, sumite sanctum Mauricium cum Sociis suis ac repedate in patriam, ovantes habendo eos. Factum est, ut rex jusserat, reditumque est ad sanctum Mauricium cum manu valida, atque ita receptæ reliquiæ Gorziam allatæ sunt anno, ut præmiserat, 765, idque XII Martii, prout supra ostendimus.

[38] Nemo non videt, quædam ex dictis anno 764, [Anno proxime præcedenti.] quædam 765 contigisse, sanctumque Godegrandum sub illius anni finem, vel hujus initium in Galliam jam reducem fuisse, unde transacta hieme ad Agaunenses reversus est, receptasque sacras reliquias inde transtulit Gorziam, ubi XII Martii anno 765 depositæ fuerunt. Jam vero conventus Attiniacensis habitus tantum est post Pascha, ut ostendit Cointius ad annum 765 num. 1, & fatetur Mabillonius: cumque Pascha eo anno in XIV Aprilis inciderit, liquet utique, S. Godegrandi in laudato conventu præsentiam minime obstare, quominus anno præcedenti sacras illas reliquias ipse Roma deferre, annoque 765 Gorziæ deponere potuerit. Ceterum Cointius existimat, Williharium, qui Viennensi episcopatu relicto ad Agaunense monasterium secesserat, in citatis Annalibus Laureshamensibus minus accurate dici episcopum Sedunensem, cum primum post conventum Attiniacensem, cui ut abbas Agaunensis interfuerat, eam sedem acceperit, ideoque subscriptus legatur: Episcop. de monasterio Mauricii. Verum hæc, cum ad propositum nihil faciant, non examino.

[39] Fragmentum Annalium ab anno, ut notatur, 769 usque ad 806, [Alia ejus corporis depositio:] apud Chesnium tom. 2 editum, memorat, S. Gorgonii corpus anno 769 in ecclesia Gorziensi depositum esse. Anno, inquit, DCCLXVIII positum est corpus sancti Gorgonii in basilica, quæ est constructa in Gorzia monasterio. Et obiit Droëgangus abba. Pro anno DCCLXVIII legendum videtur DCCLXVIIII, tum quia ita in titulo ponitur, tum quia mox sequitur annus 770 & reliqui sine interruptione, tum denique ob dicenda. Hisce consonant Annales Petaviani, num. 28 laudati, in quibus ad annum 769 sic legitur: Corpus S. Gorgonii positum fuit Gorzia monasterio. Quominus autem hæc de primo istius sacri corporis in Galliam adventu intelligas, obstant hi ipsi Annales Petaviani, dum ad annum 765 diserte aiunt: Veneruntque corpora sanctorum ab urbe Roma in Franciam, Gorgonii, Naboris & Nazarii, prout jam observavit Cointius. Huc etiam respexisse videtur Hugo Flaviniacensis, verbis num. 34 recitatis, quibus primum asserit, prædictorum Martyrum corpora anno 765 in Franciam delata fuisse, deinde vero subdit, postea S. Gorgonii corpus anno quarto post obitum S. Godegrandi, Christi autem 768 in monasterio Gorziæ conditum fuisse. Quippe si pro anno 768 substituas 769, a cujus VI Martii annus quartus a sancti episcopi obitu currere incipiebat, Hugonis dicta recte intelligentur de depositione, cujus prædicti Annales meminerunt. Forte tum facta fuit quædam corporis elevatio seu in pretiosiorem lipsanothecam depositio. Mabillonius tamen in Annalibus ad hunc annum num. 26, ad quem etiam Droëgangi abbatis mortem refert, suspicatur Gorziensem ecclesiam hoc tempore primum perfectam fuisse, ideoque hucusque exspectatum, ut sacrum pignus in ea deponeretur.

[40] [reliquiæ examinantur, Mussipontem portantur, referuntur.] Idem eruditus Benedictinus in Actis Sanctorum sui Ordinis, parte 2, pag. 211, lit. b notat, lipsanothecam S. Gorgonii anno 1088 per Henricum ejusdem loci abbatem reseratam fuisse, inventumque sancti Martyris caput & præcipuas corporis ejus partes, quæ laudatus abbas in pretiosiorem thecam recondidit. Hoc si ita sit, quo pacto igitur Saussayus, num. 32 relatus, ait, S. Gorgonii caput a S. Godegrando in cathedrali ecclesia Metensi depositum in hunc usque diem asservari? An forte sacrum istud cimelium ex Gorziensi ecclesia eo postea translatum est, aut alterius Gorgonii caput ibidem honoratur, & horum alterutrum a S. Godegrando eidem ecclesiæ donatum fuisse, perperam existimavit Saussayus? Certe præter ipsum legi neminem, qui id asserat. Denique laudatus Mabillonius de celebri abbatia Gorziensi, quæ S. Gorgonii nomine diu fuerat nuncupata, deque ejusdem Sancti reliquiis pag. 205 hæc habet: Abbatia illa Gorziensis, quæ sanctorum monachorum seminarium fuerat, in superioris sæculi motibus primum quidem ab hæreticis insessa anno MDXLII; tum anno insequenti a Theodonis-villæ præsidiariis militibus direpta & cremata; dein anno MDLII ab Henrici II Francorum regis copiis ad solum pæne subversa; demum anno MDLXXX in collegium duodecim canonicorum redacta est, S. Gorgonii reliquiis, quæ Mussipontem, theca spoliata, delatæ fuerant, Gorziæ restitutis anno MDXCV, uti fusius in Chronicis Benedictinis refertur ad annum DCCLII. Similia habet Bailletus, qui tamen ait, sancti Martyris reliquias dici Mussipontem delatas ante monasterii direptionem, ne militum hæreticorumque furori, quem monachi non inaniter prævidebant, exponerentur.

[41] [Gorziæ non fuit totum Sancti corpus,] Porro cum Gorziensium constans opinio sit, S. Gorgonii corpus, quod a S. Godegrando acceperunt, esse Gorgonii martyris Nicomediensis, quem Romæ antiquitus cultum diximus, quærat hic aliquis, qui illud anno 765 in Franciam potuerit deferri, cum num. 15 & sequentibus ostenderimus, istius Martyris corpus seculo IX a Gregorio IV Pontifice Romæ elevatum fuisse. Hoc ipsum jam advertit eminentissimus Baronius, tom. 9 Annalium ad annum Christi 764 sic scribens: Cum jam fama increbuisset in Galliis, per sanctissimum Pontificem Paulum plurima Sanctorum corpora esse e cœmeteriis in Urbem translata, eorum cupidi Franci, Sanctorum cultus studiosissimi, mittunt legatum Romam ad eum Pontificem, rogantes, ut aliqua ex Sanctorum corporibus recens inventis darentur in Gallias transferenda. Functum tradunt hac legatione Crodogangum religiosissimum virum, Metensem episcopum, atque accepisse ab eo corpora sanctorum martyrum Gorgonii, Naboris & Nazarii. Verum potius dixerimus, ex eis partem, quam ipsa integra accepisse corpora: siquidem ut taceamus de ceteris, ipsius Gorgonii corpus usque hodie reconditum habetur in basilica Vaticana in confessione S. Gregorii Papæ.

[42] Censet igitur eminentissimus annalista, partem corporis S. Gorgonii Romæ suo tempore etiam servatam fuisse in basilica Vaticana, [sed tantum magna pars:] in quam Gregorius IV, ut præmisimus, eam intulerat. Huic assertioni favent, quæ num. 40 de inspectione reliquiarum seculo XI jam decrepito facta ex Mabillonio retulimus: videlicet non totum corpus, sed tantum caput & præcipuas corporis ejus partes inventa fuisse. Favent etiam Acta, num. 44 referenda, in quibus non corpus, sed reliquiæ S. Gorgonii in Galliam delatæ dicuntur. Fuerat quidem jam tum pars earum aliqua Mindam in Saxonia translata, sed ea non videtur tanta fuisse, ut reliquum totius corporis dici queat. Neque propterea arguendus est Anastasius Bibliothecarius aut adducti a nobis scriptores, quod hi reliquias Gorzienses, ille Romanas corpus S. Gorgonii appellent, cum is fuerit antiquorum loquendi usus. Audi rursum eminentissimum Baronium eodem tomo, ad annum 827, num. 38 occasione corporis S. Sebastiani, quod in Gallias prius avectum dixerat, & deinde una cum S. Gorgonio, quem mendose Gregorium scripsit, in ecclesiam Vaticanam translatum narrat, audi, inquam, eum hac super re disserentem. Postquam enim dixisset, nonnisi partem ejusdem sancti martyris in Gallias translatam dici posse, sic prosequitur: Sed & nos sæpe sumus experti, quod, cum sunt factæ in Urbe elevationes atque translationes, non ipsa integra esse corpora Sanctorum inventa, immo in nonnullis neque dimidiam ipsorum partem, reliquam vero alio deportatam.

[43] Verum nequaquam dolo malo & fallendi animo per imposturam pietas fidelium possidere se Sanctorum corpora profiteri consuevit, [qua ratione hæc corpus dicta sit.] quorum non nisi partem acceperit: cum in eis non dimidiatum, vel diminutum aliquo modo se sentiant possidere in operatione virtutum, sed plane integrum atque perfectum; ut qui reliquias acceperint sancti martyris Sebastiani, (idem statue de reliquiis S. Gorgonii) non mentirentur, si secum habere ipsum dixerint Sebastianum, testante præsertim ipso Theologo sua invectiva in Julianum, quælibet passionum signa idem præstare, quod integra ipsorum corpora, & quod corpora idem possint, quod animæ in cælo beatæ: adeo ut idem martyr in quolibet corporis sui tenui pulvere integer perseveret, oblatrent licet dæmones & blasphement hæretici hagiomachi. Ita eminentissimus.

§ V. S. Gorgonii reliquiæ aliquæ Mindam translatæ; Sancti cultus in eo episcopatu.

[Reliquiarum pace Mindam translata] Acta, quæ edituri sumus, priori translationi aliam hisce verbis subnectunt: Post hæc iterum longo intervallo temporum reliquiæ sancti Gorgonii per Grodegangum venerabilem ecclesiæ Metensis episcopum transferuntur ad Gorziense cœnobium: inde postea, crescente in Saxoniæ partibus Christiana religione, pars earumdem reliquiarum in Saxoniam attribuitur; ubi idem sanctus Gorgonius genti Saxonum & ecclesiæ Mindonensi patrocinatur. Est autem Minda urbs Germaniæ in Westphalia ad Visurgim fluvium sita; imperialis & libera, episcopali cathedra seculo VIII senescente insignita, cujus antistiti Mindensis principatus olim paruit: at seculo XVII per pacem Westphalicam episcopatus exstinctus est, ejusque principatus electori Brandeburgico cessit. Breviarium Mindense, anno 1516 Moguntiæ editum, Adventum reliquiarum sancti Gorgonii V Idus Martias recolendum proponens, verisimilius agit de reliquiis tum Mindæ exceptis: sed quo anno quove seculo id contigerit nec ibi nec alibi reperio. Mabillonius tom. 3 Annalium censuit, factum id esse circa annum 978 aut saltem sub episcopo Milone, quem in Sec. Benedictino 3, parte 2, pag. 205 Mindensi ecclesiæ ab anno 974 usque ad 996 præfuisse scribit. Mabillonii verba ad prædictum annum in Annalibus accipe: Gorziense monasterium tunc administrabat Immo abbas… Is Milonem episcopum Mindensem honorifice in suo monasterio excepit, eique partem reliquiarum sancti Gorgonii martyris in Saxoniam asportandam concessit. Milo vero vicissim ad eum transmisit librum de passione sancti Gorgonii, quæ apud Gorzienses desiderabatur, præmissa epistola, quæ sic habet &c.

[45] [diu ante annum 978] Dubium non est, quin hic loquatur de ea translatione, de qua agitur in Actis, initio præcedentis numeri citatis; cum ipse laudato Seculo Benedictino, pagina 204 scribat: Procedente tempore pars reliquiarum S. Gorgonii in Saxoniam translata est in ecclesiam Mindonensem: cujus urbis episcopus Milo Vitam S. Gorgonii a se repertam Gorziensibus monachis direxit: quam translationem pagina sequenti probat ex iisdem Actis, epistolæ Milonis, quam cum iis missam dixerat, insertis. Verum hæc Mabillonii assertio ne probabilis quidem mihi apparet, & cum ipso in primis pugnat Mabillonio. Certe monachus Gorziensis Translationis edendæ auctor inter cetera de suo tempore ait: Fama volans populos sermone replebat, quod sanctus Gorgonius hic (Gorziæ) minime totus haberetur, sed potius ultra Rhenum in episcopio, suo nomine decentissime insignito, medietas haberetur. Qua sollicitudine stimulati, præsul videlicet Adalbero, abbas loci, aliique seniores quamplurimi, quærebant si forte Deo placitum esset dignoscere veritatem. Subdit, eos ab inspiciendo sacro pignore divinitus fuisse prohibitos. Verba hæc: Ultra Rhenum in episcopio, suo nomine decentissime insignito, Mabillonius ibidem pag. 211, lit. a sic excipit: Nempe in ecclesia Mindonensi, ut dictum est in præviis observationibus num. IV, remittens scilicet ad ea, quæ ex illo mox retulimus. Et recte quidem: etenim per episcopium. S. Gorgonii nomine insignitum non videtur designari, nisi ecclesia Mindensis, quæ, ut infra ostendemus, in ejusdem Sancti honorem ante dedicata jam fuerat.

[46] Jam vero, teste eodem Mabillonio, Adalbero, cujus Gorziensis monachus ibidem meminit, [& ante episcopatum Milonis:] fuit ejus nominus primus Metensium episcopus, obiitque anno 964, quem etiam Gabriel Bucelinus Germania sacræ & profanæ tom. 1, in istius sedis episcopis emortualem ipsi statuit. Qui potuit igitur Milo, quem tam ipse, quam Mindensia Chronica non ante annum 974 Mindensi episcopatu initiatum scribunt, eas S. Gorgonii reliquias ad suam sedem transtulisse, quas ante ejusdem episcopatum eo jam delatas fuisse affirmat? Porro licet fama illa, medium Martyris corpus Mindensibus asserendo, verum, ut assolet, nonnihil auxerit, eam tamen non omnino falsam fuisse, si de aliqua corporis portione accipiatur, eruimus ex Sanctorum Actis, quæ Milo a se reperta Gorziensibus transmisit, ex quibus Mabillonius eadem verba recitat, quæ nos num. 44 ex iisdem adduximus. Unum, quod hic opponi posset, est, quod Milo post acceptas reliquias ea verba Actis forsitan addiderit: sed præterquam quod id gratis assereretur, quid causabimur, quod episcopus ille nec se nec Immonem nominet, si hujus beneficio & illius cura sacrum illud cimelium Mindensi ecclesiæ obtigerit? Adde, quod in tota ipsa epistola, quam Mabillonius integram recitat, nulla prorsus fiat de acceptis reliquiis mentio. In ea quidem magnas Immoni gratias agit de benignissima hospitalitate, qua apud eum fuerat usus; at de reliquiarum donatione verbum nullum.

[47] Ex dictis colligo, S. Gorgonii reliquias ante Milonis episcopatum Minda honoratus jam fuisse Imo vero necesse est, [sed incertum, quo tempore.] eas diu ante eo fuisse delatas, cum Milonis tempore Gorzienses monachi ex fama tantummodo habuerint, quod ultra Rhenum in episcopio Sancti nomine decentissime insignito medietas sacri corporis requiesceret, ideoque ipsi cum Adulberone episcopo decreverint explorandum, verane, an falsa, ea fama reserret. Sane si a paucis annis aut etiam eo seculo X pars aliqua ex Gorziensibus reliquiis Mindam translata fuisset, non satis verisimile apparet, ejus rei memoriam circa ejusdem seculi medium usque adeo obliterandam fuisse, ut nullus Gorziensium sciret, an aut quales reliquias Mindensibus concessissent. Potuerunt itaque Mindenses jam a seculo IX aliquam S. Gorgonii portionem possedisse, quamvis quo tempore acceperint, omnino incertum sit.

[48] Chronicon Mindense tom. 3. Rerum Germanicarum a Pistorio editum memorat incendium, [Hæ reliquiæ communi ecclesiæ incendio] quo cathedralis ecclesia ejusdem urbis post medium seculi XI sub Egilberto vel Engelberto episcopo in cineres redacta est. Tempore istius, ait, major ecclesia Mindensis anno Domini MLII, in die S. Vincentii martyris per incendium lestructa est, & armarium combustum: ita ut juidquid prius imperator Carolus & Wedekindus, rex Mindensium & Angarorum, ex magnificentia regia in ornamentis & donariis plurimis reliquerant ad honorem & decorem sæpe dictæ ecclesiæ, per flammam ignis consumptum & deletum sit. Restaurata quidem est ab eodem Egilberto ecclesia: verum thesauri jactura non facile potuit resarciri. Certe integro seculo post, XII scilicet senescente, ejusdem sedis episcopus XXVI, Anno nomine, in epistola ad Conradum abbatem Corbeiensem deplorat irreparabile damnum sacrarum reliquiarum, quæ ferali illo incendio perierant, rogatque, ut sibi aliquas e monasterio suo transmittere dignetur.

[49] [periisse videntur.] Exstat ea epistola in Chronico Bussonis Watenstedii apud Paullinum in Syntagmatis, unde sequentia delibo. Anno Dei gratia episcopus in Minden, Rev. abbati totique congregationi sanctorum martyrum Stephani & Viti in Corbeia salutem & gratiam in Domino sempiternam. Noverit caritas vestra, dilecti fratres, quam irreparabile damnum ecclesia nostra ex incendio sub antecessore meo bonæ memoriæ Engelberto passa sit, in quo non tantum omnia ornamenta, cleinodia & donaria, ab ipso fundationis tempore fideliter custodita, uno die perierunt; sed (quod magis dolemus & deflemus) tot Sanctorum reliquiæ, numquam reparandæ. Magna profecto jactura! Cum ergo nos damnum hoc aliqualiter resarcituri paterna cura sollicite studeamus, & compertum habeamus, magnum rarumque thesaurum in vestra potestate esse, amice rogabimus, ut ad excitandam majorem devotionem, ecclesiæ ornementum, damnique nostri levamentum, aliquot nobis elargiri dignemini &c. Iisdem flammis Mindenses S. Gorgonii reliquias periisse, colligimus ex Watenstedio in Annone, dum notabile observat, reliquias B. Mariæ Magdalenæ tot inter exustas mansisse illæsas. Similiter Lerbeccius in Chronico apud Leibnitium tom. 2 script. Brunsvic. ait: Ceteris (reliquiis) tempore Engelberti per ignem absumptis, solæ Mariæ Magdalenæ ex igne intactæ manentes inveniuntur. Apud Pistorium paulo obscurius legitur: Tempore autem incendii reliquiæ B. Mariæ Magdalenæ inter alias reliquias igne attactas intactæ permanserunt. Eodem itaque incendio S. Gorgonii pignora absumpta videntur, nisi ea forte flammis in tempore fuerint subducta.

[50] [Brachium Sancti pretiose ornatum,] In Chronico Mindensi apud Pistorium mentio fit brachii sancti Martyris, pretiosa the ca inclusi. Tempore istius episcopi (Sigewardi, qui anno 1124 consecratus, usque ad annum 1140 eam sedem tenuisse ibidem dicitur) Henricus dux Brunsvicensis contulit ecclesiæ brachium S. Gorgonii pretiose adornatum. Consonat Lenbeccius: Tempore hujus Henricus Leo dux brachium S. Gorgonii pulchre adornatum ecclesiæ contulit. Idem quoque refert Watenstedius: verum alii hanc donationem aliquot annis serius statuunt. Inter hos auctor Chronici Mindensis ab Henrico Meibomio tom. 1 Rerum Germanicarum editi, annum 1174 assignat his verbis: Post obitum vero istius episcopi (Werneri anno 1173, ut ait, defuncti) anno sequenti Kalend. Februarii, Henricus dux Saxoniæ curiam in Lothen cum omnibus bonis & suis attinentiis dedit ecclesiæ Mindensi; item S. Gorgonii brachium preciose adornatum. In Osnabrugensi autem Chronico apud laudatum Meibomium tom. 2 sic legitur: Circa hæc tempora, videlicet de anno Domini MCLXIX, dux Henricus Brunsvicensis, dictus Leo, curiam & bona Lothen vel Lode Mindensis diœcesis, & brachium S. Gorgonii martyris pretiose adornatum dedit ecclesiæ Mindensi ad honorem Dei, quia filia regis Angliæ Mechtildis sibi in ecclesia præfata ante altare beati Petri matrimonialiter fuerat copulata. Parum refert, quo anno ea facta donatio sit, posteriores tamen duo ad verum proximius videntur accedere. Fuit autem Henricus ille Brunsvicensis ejus nominis III Bavariæ & Saxoniæ dux, de quo consuli possunt Saxoniæ scriptores.

[51] Porro ex adductis verbis non omnino liquet, an Henricus sacrum Gorgonii brachium, [aliæque reliquiæ ibidem honoratæ.] seu reliquias pretiosa inclusas theca ecclesiæ Mindensi tum donaverit, an vero easdem ibidem asservatas hujusmodi theca ornari tantum curaverit. Eadem Chronica tradunt, Annonem supra laudatum variis reliquiis ecclesiam suam ditasse. Iste sanctus episcopus (dicitur apud Pistorium) videns majorem ecclesiam Mindensem miserabiliter Sanctorum reliquiis orbatam per incendium, collegit de locis diversis corpora & reliquias Sanctorum, & ad prædictam ecclesiam transvexit. Deinde inter Sanctos, quorum maxima pars (Meibomius habet magna pars) corporum tum temporis ibidem asservata dicitur, S. Gorgonius numeratur, ac post pauca rursum brachium S. Gorgonii preciosum (Pistorius habet Georgii) recensetur. Verisimile est, eas sancti Martyris nostri reliquias, aut earum aliquas, a Gorziensibus Annoni donatas fuisse. Suspicionem hanc mihi movet Lerbeccius, dum de eo hæc ait: Gorgociense cœnobium, ubi sanctus Gorgonius quiescit, causa devotionis visitans, fraternitatem inter ecclesiam Mindensem & dictum monasterium pridem habitam renovavit. Nulla quidem hic de acceptis reliquiis mentio: sed cum Anno dicatur Sanctorum reliquias tam studiose conquisivisse, ut damnum ab incendio pridem illatum repararet, cumque ex dictis verisimile sit, S. Gorgonii pignora eodem casu periisse, verisimile quoque est, Gorziense iter ab eodem susceptum fuisse, ut aliquid ex sancti ecclesiæ suæ Patroni ossibus impetraret.

[52] Accipe reliqua ad Sancti cultum apud Mindenses spectantia. [Ecclesia ipsi dicata restauratur:] Cathedralis ecclesia, quam anno 1062 conflagrasse diximus, inter Sanctos tutelares suos Gorgonium venerabatur. Ita discimus ex vetustis diplomatibus & donationum instrumentis, in quibus ea in honorem S. Petri Apostoli sanctique Gorgonii martyris constructa legitur. Exstant illa in Spicilegio ecclesiastico Germaniæ tom. 3. In Chronicis vero sæpe memoratis, quorum unius verba ex editione Paullini adduco, hæc habentur: Helmwardus, Helinwardus, Helmwerdus, monachus Ordinis Benedictini (& episcopus decimus Mindensis) dubitans de consecratione majoris templi, anno DCCCCLII Dudonem Paderbornensem & Drogonem I Ossenbergensem Mindam evocavit ad dedicationem basilicæ hujus in honorem sanctorum Gorgonii, Laurentii & Alexandri martyrum. Dicitur quidem in iisdem Chronicis Engelbertus episcopus restauratam post incendium ecclesiam seculo XI senescente in honorem S. Trinitatis, S. Crucis, Virginis gloriosæ & omnium Sanctorum dedicasse: at in donationum instrumentis nihil tale reperire est, & ex dicendis patebit, sanctum Martyrem nostrum ejusdem ecclesiæ tutelarem semper habitum fuisse.

[53] Variæ donationes, quas apud memoratos scriptores legere est, [aulæum martyrium referens:] propensam sane erga Patronum suum Mindensium pietatem declarant. Eas ego huc minime transferendas censut præter unam, quæ docet, Gorgonium, quem ipsi venerabantur, ex eorum quoque judicio non alium, quam Martyrem Nicomediensem fuisse. Lerbeccius in Annone, cujus episcopatum seculo XII senescenti illigat, tradit, Odam, Annonis matrem, duo dorsalia, sive aulæa, pro utroque choro ecclesiæ Mindensis, Passiones Petri & Gorgonii continentes, de opere textili donasse. Aulæorum alterum hos versus exhibebat:

Sis benedicte Deus, Gorgonius & Dorotheus,
Pro quo tormentis plectuntur, nec monumentis
Regis flectuntur; sed Christum morte sequuntur,
Pœnarumque metum derident, sal & acetum
Spernunt, assantur, laqueis demum cruciantur.
Confessor fidei sacræ Socius Dorothei
Sprevit tortorem, mundi contempsit honorem,
Ut sic cum Christo mundo salvetur in isto,
Consilietque Deo cum consocio Dorotheo.

[54] [infelix Folmari episcopi] Mirabile est, quod apud Pistorium in Chronico de cæde Folmari episcopi refertur in hunc modum: Folmarus vel Volmarus decimus nonus episcopus Mindensis. Iste episcopus propter frivolam invasionem episcopalis sedis, ut veraciter asseritur, a S. Gorgonio martyre & patrono hujus ecclesiæ est occisus circa annum Domini MXCIV; & ideo memoria istius fieri non consuevit. Accidit enim, ut eadem, qua dictus Folmarus occisus est nocte, beatus Gorgonius custodibus majoris ecclesiæ appareret, imperans, ut signum pro mortuo episcopo facerent. Illis autem credere nolentibus, ostendit eis pro intersignio palam altaris cruentatam & sanguinolentam, in qua gladium occisionis abstergerat; quæ multis annis postea pro miraculo servabatur. Qui statim surgentes, omnia eis imperata obedienter & cum timore perfecerunt. Obiit autem in die Decollationis Joannis Baptistæ, anno, quo supra, Indictione secunda. Eadem habentur in reliquis Chronicis; Lerbeccius addit, ejusdem corpus cum in ecclesia cathedrali sepultum fuisset, inde postea erutum & profano loco humatum fuisse.

[55] [obitus:] Nicolaus Schatenius parte 1 Annalium Paderbornensium, ad annum 1089, Folmarum hunc recenset inter schismaticos præsules, quos Henricus IV, alias III, in Germaniæ episcopatus intrusit. Hoc anno (Schatenii verba sunt) post obitum Reinwardi, Mindensium episcopi acerrimique Catholicarum partium propugnatoris, ab Henrico rege Mindensi ecclesiæ vi armorum impositus est Volcmarus Hildesiensis canonicus, qui jam ante a pseudo-synodo Moguntina, vivente adhuc Reinwardo, intrudi cœperat. Idem annalista ad annum 1094 eodem quidem modo narrat tragicam Folmari mortem, sed merito dubitanter, si quidem vera est, inquiens, narratio. Adjicit tamen: Verum si quis aliorum schismaticorum episcoporum miserabiles ex hac vita excessus recolat, haud incredibile, Volcmarum quoque aliquo miserabili mortis genere obiisse; sed quoquo se ista modo habeant, fallit certe nos Mindense hoc Chronicon, quod eum hoc anno mortuum tradit; cum litteris a nobis producendis, anno MXCVII adhuc superstes subscripserit &c. Hæc Schatenius: nec ego narrationem istam pro certa admitto: visum tamen fuit eam, relicta penes Chronica fide, hic referre. Ad Sancti cultum redeamus.

[56] [varia Sancti in Breviario Mindensi] Ad manum mihi est Mindense Breviarium, anno 1516 Moguntiæ excusum, in cujus prima pagina SS. Petrus Apostolus & Gorgonius, velut ecclesiæ patroni exhibentur. In hoc Breviario geminum Officium novem lectionum de sancto Martyre nostro celebrandum præscribitur. Primum, quod est Adventus reliquiarum sancti Gorgonii, proponitur ad diem XI Martii, habetque omnia fere propria, ex Actis maximam partem concinnata: in tertio Nocturno homilia in Euangelium Nolite arbitrari præscribitur. Non vacat huc singula referre: unum & alterum versum, in quo de ejusdem Sancti tum Romæ tum Mindæ patrocinio fit mentio, proderit recitasse. Responsorium IV sic habet: Gorgonius Romæ positus subvenit ad se clamantibus, ejusque meritum late diffunditur, qui etiam genti Saxonum patrocinatur. ℣. O vere ineffabilem Deum in Sanctis suis, tanta beneficia præstat servis suis! Quintum vero est hujusmodi: Per beatum Gorgonium fiunt hic divina misteria, per orationes ejus ceci illuminantur & infirmi sanantur.

[57] Alterum Officium, ex iisdem Actis pariter compositum, [memoria.] cum Octava celebrandum proponitur die IX Septembris, nisi incidat in festum Dedicationis ecclesiæ cathedralis: tum enim per diœcesim quidem Gorgonii festum celebre agebatur, sed in ipsa cathedrali Dedicatio erat recolenda. Præter hæc singulis quintis feriis vacantibus ab Octava Corporis Christi usque ad Adventum Domini, & ab Octava Epiphaniæ usque ad Quinquagesimam, recitari præcipitur Officium trium lectionum de eodem Sancto, a primis Vesperis inchoandum, quemadmodum feriis tertiis de S. Petro Apostolo, & Sabbathis de sanctissima Dei Genitrice celebrabatur. Denique inter communia Sanctorum suffragia orationes ad eumdem Sanctum leguntur, qui etiam Litaniis immediate post S. Stephani nomen insertus est.

PASSIO
auctore anonymo,
Ex vetusto codice membranaceo musei nostri, notato O Ms. 19.

Dorotheus M. Nicomediæ in Bithynia (S.)
Gorgonius M. Nicomediæ in Bithynia (S.)

BHL Number: 3617 a

A. Anonymo.

[Auctoris prologus.] Magnum b summopere studium in perquirendis Sanctorum Passionibus nobis est habendum, quia pretiosa est in conspectu Domini mors eorum. Non enim obest c, si a nobis nesciantur, sed pro maximo dampno nobis reputabitur, si fideliter & utiliter a nobis minime perquirantur. Scimus quidem, illos temporalia pro Deo tormenta pertulisse, sicque expleto sui agonis certamine, divina suffragante clementia, ad cælestem gloriam transmigrasse; quia secundum sacræ Scripturæ testimonium, fulgebunt Justi sicut sol in regno Patris eorum. Auditores quippe divini eloquii, in quo dicitur, Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, Deo se ad hoc animante, nulla temporalis vitæ supplicia timuerunt subire. Sancti igitur martyres sic a nobis sunt venerandi, ut interventionibus eorum gloriæ, quam perceperunt, mereamur consortes inveniri. Certamina siquidem eorum, dum a fidelibus leguntur, incitamentum fidei præstant, & ne a via Dei desciscamus, exemplis suis animos nostros tangunt & admonent, ne pro Dei labore pigrescant d.

[2] [Exorta persecutione Nicomediæ,] Diocletiano igitur in rebus publicis agente, tam sæva in Christianos e tempestas exorta est f, ne g quis se auderet profiteri Christianum, ne suppliciis intolerabilibusque tormentis succumberet. Pater quidem filium, frater fratrem, si illius sectæ inveniretur, velut inimicum manifesta inquisitione prodebat; & ideo quisque, prout poterat, se in speluncis aut latibulis abscondebat; nec parenti aut alicui proximorum Christicolam se esse confiteri præsumebat. Eo namque tempore Diocletiano in Orientis partibus commorante, eadem tempestas in Christianos apud Nichomediam solito gravior exarsit; & quarumcumque civitatum habitatores ad perquirendos Christianos, ubicumque invenirentur, imperatoria majestas velut ignis exurens inflammavit. Tunc beatus Gorgonius clam & abscondite Christianus h cum consorte suo Dorotheo diutius latere non valens, velut cæleste sidus emicuit, & quid intus ageret, luce manifestius aperuit. Erat quidem regii cubiculi præpositus & magister in officiis, quæ intra palatium exhibebantur: cui beatus Dorotheus in eodem officio fide & magnanimitate non impar, strenue & non segniter obsequebatur.

[3] [SS. Dorotheus & Gorgonius] Erant quoque Dei cultores eximii, & ad viam veritatis docendam prædicatores & testes idonei: nam intra palatium velut magna luminaria lucebant, omnesque pene cubiculi ministros, ut in fide Dei vigilanter ac libere persisterent, salutaribus monitis erudiebant; ut in illis impleri videatur illud Davidicum: Ecce quam bonum & quam jocundum habitare fratres in unum. Diocletianus igitur in Servos Dei velut leo rugiens, in consistorio palarii jussit sibi solium parari, & Confessores, qui in vinculis & in carceribus habebantur, suis aspectibus præsentari. Statuas etiam vel effigies deorum suorum jussit apponi, quibus thura deberent incendi; sed sancti Martyres spem suam in Domino ponentes & ejus machinas quasi stercora despicientes, constanter clamabant, dicentes: Dii gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit.

[4] [Christianos se sponte confitentur;] Ad hæc Diocletianus indignatus, quosdam eorum taureis jussit & plumbatis cædi, quosdam vero suspensos ungulis lacerari, alios vivos decoriari. Unum i tamen, quem constantius & fortius suæ vesaniæ resistentem videbat, hunc præ cæteris crudelioribus suppliciis cruciari præcipiebat. Tunc beatus Gorgonius constanter & libere prorupit in hanc vocem, dicens: Cur, imperator, crudelius & sævius in hoc solo punis sententiam, quæ viget in omnibus nobis? ut quid in illo crimen dicitur, quod a nobis firmiter confitetur? Hæc nobis fides, hic cultus & unanimis eademque sententia. Hactenus, imperator, tibi militavimus; jam nunc permitte, ut Deo serviamus, cujus creatura sumus: hactenus tui eramus, jam deinceps, velis, nolis, Dei erimus. Ipsi militiam devovimus & militiæ illius signaculum accepimus: tolle militiæ tuæ cingulum, ut absolute sequamur Christum Regem nostrum. Resipisce miser ab hac, qua teneris insania, ne perducaris ad æterna tormenta: hæc enim supplicia, quibus Dei Servos affligis, finem habent; illa vero æternaliter permansura nullum finem inveniunt k. [quos Diocletianus, frustra primum blanditus.]

[5] Igitur ad beati Viri Gorgonii l constantissi mam professionem Diocletianus mente confunditur, & quo se verteret, nescius, rabidissima ira succenditur; anxie tamen secum deliberat, quid de Viro sibi tam familiari, quippe infra palatium nutrito, agere debeat. Ægre siquidem talem Virum perdendum esse disposuit, quem disciplina morum & generis nobilitas adornavit. Tunc ad se deductum cum consorte suo Dorotheo blanditiis, ut ad sua sacra redeant, demulcebat, & ampliores illis militiæ honores accumulandos esse promittebat. Sed beati Viri respectu mentis intimæ Deo suspirantes, illius se clementiæ committebant, dicentes: Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. Et beati Martyres conversi ad imperatorem, dixerunt: Noli, imperator, frustra errare, ut contingat nobis a via Dei declinare: non enim ab illo deficiemus, cui nos militaturos esse destinavimus: tu nobis temporalem & corporalem nobilitatem opponis, æternos vero fasces & generositatem, qua animæ nobilitantur, quoniam, quid sint, ignoras, postponis. Absint blanditiæ tuæ, absint minæ tuæ: nusquam enim aberit, qui regni sui participatum in simplicitate sibi servientibus promittit.

[6] Tunc iracundia repletus Diocletianus, jussit eos custodiæ mancipari & catenis vinctos carceralibus tenebris includi, [carceri mancipat, & constantes in fide] quousque secum decerneret, quid de eis agere deberet. In crastinum jussit iterum imperator pro tribunali judiciariam sibi sedem construi & quæstionarios ac carnifices cum diversis suppliciorum instrumentis adsisti. Tunc beati viri, Gorgonius & Dorotheus, deducuntur ad medium, & ut suæ saluti consulant, admonentur. Consulite, inquit imperator, vitæ vestræ & nobilitati, quia aut gloriose vivere, aut ignobiliter debetis mori. Si vivere disponitis, plurimos honores adepturi, inter regni proceres semper gaudebitis: si vero mori eligitis, non qualicumque, sed pessima morte, peribitis. Nam si perstiteritis in contumacia vestra, proculdubio vindicanda erit deorum injuria. Tunc sanctus Gorgonius respondit pro ambobus: Christus, qui nos ad suam fidem vocavit, ne deficiamus in tormentis, sua nos gratia confortabit: tu vero, fili diaboli, fac opera patris tui. Christus stat ante januam, qui nos perducet ad æternam gloriam: in brevi quidem transibit tormentorum tuorum pæna, sed æternaliter permanebunt promissa laborum nostrorum præmia.

[7] Tunc jussit eos in eculeo appendi m & flagris & ungulis toto corpore laniari & visceribus jam pelle nudatis jubentur aceto & sale perfundi. [post equuleum & varia] Inter hæc sancti Martyres læto vultu ad Dominum suspicientes, dixerunt: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, qui nos in tormentis dignatus es confortare: jam tibi toto corde suspiramus, quia citius nos te visuros esse speramus: tua visio, qua angeli gaudent in te aspicere, æterna satietas & æterna vita est; quia temporalis hæc, quæ transibit, egestas & mors est dicenda potius quam vita. Videns itaque Diocletianus beatorum martyrum Gorgonii & Dorothei lætitiam & exultationem, maximam cœpit habere anxietatem & indignationem, quia sui carnifices sanctos Martyres laniando deficiebant; ipsique inter tormenta lætiores effecti, in Christi laudibus exultabant.

[8] Tunc cœpit anxie cogitare, qua eos posset pæna multare. [tormenta, in craticula torreri jubet.] Constanter quidem ac fortiter tormentorum genera, quæ ingerebantur, tolerabant & quasi nichil doloris sentirent, in Domino gaudebant. Acetum nudatis visceribus infusum pro Christo sustinebant, quem in cruce suspensum, aceto pro se potatum credebant: sal crudis visceribus aspersum non dolebant, quia sale cælestis sapientiæ se imbutos esse sciebant. Ad ultimum igitur a carnificibus deliberato concilio craticula prunis subterstrata ponitur & quod reliquum fuerat verberibus & ungulis absumptorum corporum, supponitur, & non ad subitum, sed sensim paulatimque succenditur, ut martyrii labor tanto fieret crudelior, quanto fuerat inter moras incendii prolixior.

[9] [His constantissime toleratis,] Tunc sancti Martyres, læto ad Dominum animo conversi, dixerunt: Gloria tibi, Domine, quia nos famulos tuos tibi hostiam vivam dignatus es efficere: vapor fumi de nostris ad te corporibus ascendens nos tibi reconciliet, & in paradisi sedibus nos numero servorum tuorum associet; ut quos passionibus imitamur, eorum conventibus interesse mereamur. Beati igitur, Domine, qui habitant in domo tua; quia te laudabunt in æterna secula: accipe, Domine, sacrificium passionis nostræ, & ut suavis odor ascendat in conspectu Divinæ Majestatis tuæ. Tuum, Domine, si perstiterimus, nostrum vero, si in tormentis casum fecerimus; memento, Domine, fragilitatis nostræ & misericordiæ tuæ, & conforta nos in hac passione: erigat nos, Domine, dextera tua & protegat nos contra diaboli temptamenta: exurge, Domine, adjuva nos, & propter nomen tuum libera nos. Facta autem hac oratione, omnis prunarum calor refriguit, & facies beatorum Martyrum quasi candor solis emicuit, visumque est omnibus, quasi in florido lecto jacerent, nichilque doloris ac mali sentirent. Iterum beati martyres, Gorgonius & Dorotheus, ad solita precum & gratiarum munia conversi, dixerunt: Salvasti nos, Domine, de affligentibus nos, & confudisti omnes, qui oderant nos: confundantur, Domine, omnes iniqua agentes; quia tu salvas omnes in te sperantes.

[10] [laqueo necantur.] hiis dictis, de craticula eriguntur & fideles quique astantes, qui adhuc timore latuerant, passionis eorum certamine ad meliora opera incitantur & confortantur. Iterum vero sancti Martyres psallentes Deo dixerunt: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Tunc Diocletianus constantia Martyrum devictum se dolens, nichilque amplius se in eos prævalere perpendens, data sententia Gorgonium & Dorotheum, rebelles culturæ deorum & imperatoriæ jussioni, laqueo suspensos jussit interimi: qui a carnificibus extracti & ad locum certaminis educti, orationis faciendæ moras ab ipsis optinuerunt, sicque ad Deum conversi dixerunt: Gratia & gloria tibi, Domine Jesu Christe, qui nos usque ad hanc horam dignatus es confortare: nunc vero toto corde anhelamus, & quam citius tuæ Majestatis gloriam videre desideramus. Perfice, Domine, cursum nostrum, quia in manus tuas commendamus spiritum nostrum. Expleta autem oratione, surgentes & fidelibus Christianis, qui astiterant, osculum pacis & salutis offerentes, a carnificibus ligantur & laqueorum nodis appensi crudeliter interimuntur.

[11] [Corpora a Christianis sepulta clarent miraculis.] Post quorum felicem obitum Diocletianus infelix jussit canibus projici devoranda corpora eorum: Ne sibi, inquit, Christiani in corporibus illudant & ex illis sibi nobis insultando, Martyres faciant, canum morsibus corpora eorum laniata dispereant & per omnes plateas numquam in unum colligenda canes & lupi distrahant. Sed longe aliter evenit, quam ille truculentus tyrannus suæ malitiæ præluserit: nam in sequenti nocte fideles Christiani corpora eorum a canibus & lupis intacta n rapuerunt & condigno honore sepelierunt; ubi ad laudem & gloriam Christi præstantur innumera beneficia & in dæmoniacis aliisque infirmis, patrocinantibus eisdem Martyribus, divina fiunt miracula, ut omnibus liquido patefiat, quanti meriti martyrium eorum apud clementiam divinam existat.

[12] Interjectis dehinc aliquot annorum curriculis, beati Gorgonii corpus ad Romanam o transfertur, [Corpus S. Gorgonii Romam,] positumque Via Latina p inter duas lauros, honorabiliter & gloriose veneratur: magnum quippe in sanctis Martyribus suis fidelibus Christus patrocinium præparavit, qui post ingressum vitæ æternæ corpora eorum q divisit, ut unus patrocinetur Græciæ r, alter sanctæ Romanæ Ecclesiæ: sed licet corpora eorum sint divisa, utriusque tamen patrocinia, cum ad unius tumulum accubuerimus, præsentia sunt & conjuncta. O vere mirabilem Deum in Sanctis suis, qui tanta beneficia præstat servis suis! Dorotheus in Græcia exoratur, ut interveniat, & sanctus Gorgonius, Romæ positus, cum Collega suo se exhibet, ut subveniat: & cum Romani deflent ad tumulum sancti Gorgonii, non abest consensus & auxilium beati Dorothei.

[13] Post hæc iterum longo intervallo temporum reliquiæ sancti Gorgonii per Grodegangum, [inde pars aliqua Gorziam & hinc aliqua Mindam transfertur.] venerabilem ecclesiæ Metensis episcopum, transferuntur ad Gorziense cœnobium s: inde postea crescente in Saxoniæ partibus Christiana Religione pars earumdem reliquiarum in Saxoniam attribuitur, ubi idem sanctus Gorgonius genti Saxonum & ecclesiæ Mindonensi t patrocinatur, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & gloriatur Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In codice nostro vetustissimo, unde hæc Acta excudimus, hic titulus præfertur: Passio sancti Gorgonii martyris, nulla facta mentionede S. Dorotheo: ita etiam habet alius vetustus codex musei nostri notatusMs. 74: quod factum puto, quia S. Gorgonius in Ecclesia Occidentali præ S. Dorotheo singularem cultum obtinuit. Tertius tamen codex præcedentibus multo recentior, signatus P. Ms. 19, utriusque Martyris sic meminit: Die Septembris nona. Passio sanctorum Gorgonii & Dorothei.

b In codice ✠ Ms. 74 præfigitur: Incipit præfatio: in codice P. Ms. 19: Incipit prologus in Passionem sanctorum martyrum Gorgonii & Dorothei.

c Id est, Sanctorum in cælis gloriæ non obest.

d In duobus codicibus lit. b memoratis leguntur tituli, quos ad lit. a recitavimus.

e Codex P. Ms. 19 habet: Tum sæva Christianis: verum hujusmodi minutias, quia codex recentior est, imposterum non observabo.

f Suscitata est hæc persecutio anno Christi 303, ut videre est ad diem 7 hujus mensis, ubi de S. Joanne martyre actum est.

g In duobus codicibus supra laudatis legitur Ut non aliquis se profiteri auderet &c.

h Hallucinatus est auctor, dum credidit, SS. Dorotheum ac Gorgonium clam Christianos fuisse: contrarium enim diserte tradit Eusebius lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 1, ubi inter cetera ait: Quid opus est dicere de iis, qui in imperatorum palatiis versabantur, quid de imperatoribus ipsis, qui domesticis suis eorumque uxoribus, liberis ac servis, ea quæ religionis suæ erant, tam verbis quam factis libere exsequendi coram semetipsis potestatem dederunt: ipsis ob hanc fidei suæ libertatem gloriari ac se ostentare quodammodo permittentes; eosque præ ceteris omnibus ministris præcipuo quodam amore complectebantur. Cujusmodi fuit Dorotheus ille, qui summam erga ipsos benevolentiam ac fidem declaravit, eamque ob causam præ cunctis magistratibus & provinciarum rectoribus magnum honorem promeruit. Huic adjungendus est celeberrimus ille Gorgonius, & quicumque alii ob sermonem Dei eamdem cum istis gloriam sunt confecuti.

i S. Petrum significat, cujus martyrium Eusebius describit lib. 8, cap. 6, quodque in Opere nostro tom. 2 Martii, die 12 lector reperiet. Consule etiam Commentarium nostrum præviumnum. 4.

k Hæc Gorgonii ad Diocletianum apostrophe partim desumpta est ex Rufino (vide num. 4 Commentarii) partim aliunde, aut ab ipso auctore composita.

l Alii duo codices habent: Ad hanc sancti Viri constantissimam &c.

m Quid de hoc & reliquis tormentis censendum sit, consule Comment. num. 3 & 4.

n Unde hæc omnia didicerit auctor, penitus ignoro: vide dicta in Comment. num. 5.

o Urbem addunt duo codices sæpe memorati. Quid porro de S. Gorgonii corpore Romam translato censendum sit, examinavimus in Comment. § 3: § vero 2 ejusdem in urbe Romana antiquum cultum ostendimus.

p Nonne legendum: Via Lavicana? Adi Comment num. 12 & 13.

q Laudati codices legunt, ita divisit.

r Ubi in Græcia S. Dorothei corpus quiescat, nusquam reperi.

s Adi Commentarium § 4.

t Consule Commentarium § 5.

TRANSLATIO ET MIRACULA S. GORGONII
auctore monacho Gorziensi, seculi X scriptore.
Ex Ms. Remensi, collato cum editione Mabillonii sec. 3 Benedictino, parte 2.

Dorotheus M. Nicomediæ in Bithynia (S.)
Gorgonius M. Nicomediæ in Bithynia (S.)

BHL Number: 3621 a

A. Anonymo.

CAPUT I.
S. Godegrandus Metensis episcopus corpora SS. Gorgonii, Nazarii & Naboris MM. Roma in Galliam defert: S. Gorgonii corpus ab Agaunensibus furto sublatum repetit & Gorziæ deponit.

[Divinæ opis invocatio & ratio scribendi.] Descripturus miracula patroni nostri, beati Gorgonii, quæ visu & auditu comperi, ineffabilem Dei omnipotentis clementiam mecum hortor ut exorent, qui suasores hujuscemodi exstiterunt rei; ut scilicet ipse, qui linguas infantium facit disertas, & per Prophetam dicit, Aperi os tuum, & ego adimplebo illud; aperiat cordis mei plenarium intellectum, & repleat secundum jam memoratum Prophetam omnia interiora mea suæ dono affluentiæ. Quod me consequi non diffido tam meritis eximii Patroni nostri, quam precibus eorum, quos præfatus sum: quoniam, ut ait beatus Ambrosius, difficile est multorum preces non exaudiri. Nemo ergo captus lepore sæcularis eloquentiæ huc adeat ob hoc, ut hic quid simile quæsitet, quoniam non inveniet, eo quod ignorem eam: & si utique ad plenum illam comprehendissem, hic inserere detrectassem, pro eo, quod a Domino improbetur, dicente Scriptura: Perdam prudentiam prudentium, & sapientiam sapientium reprobabo: itemque beato Paulo Apostolo hoc ipsum comprobante: Si quis vult, inquiens, inter nos sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens b. Solum ille accedat, qui serventi corde Patronum nostrum collaudare satagit, ac velut apis prudentissima, flosculos virtutum, quibus proficere queat, ad augmentationem animæ suæ colligere curat. Si quis igitur quidpiam utilitatis repererit, meritis sancti Gorgonii adscribat: si quid ignaviæ, errori meo ignoscat. Non enim exorsus sum opus hoc animo temerario, sed ferventi in ejus amore laudis præconio, cujus pia intercessio sit apud Dominum omnium nostrorum optata remissio peccaminum. Amen.

[2] [S. Godegrandus Gorziæ conditor] Aggrediar ergo tandem cum Dei adjutorio, atque ipsius prece evolvere quædam ejus gesta, quæ nobis ostendere dignatus est mirifica. Temporibus Childerici c regis, exstitit quidam Mediomatricæ d civitatis episcopus, nomine Chrodegangus e. Hic repletus amore illo, de quo dicit beatus Gregorius, Numquam est amor Dei otiosus, operatur enim magna, si est; plurima & laudabilia patravit opera, quæ scire qui cupit, gesta pontificum legat Mettensium, ibique plenius instruetur. Ut ergo illud Psalmistæ compleret, Adjiciam, Deus, super omnem laudem tuam, monasterium construxit in loco, qui vocatur Gorzia f: prædiisque quamplurimis non modici pretii ditavit ob remissionem suorum criminum, ut idem in apolegiis g suis scribit, quæ penes nos hactenus diligenti custodia servantur. In quibus non solum laicis, verum & fratribus suis coëpiscopis omnem prorsus abstulit facultatem sub horribili omnipotentis Dei interminatione, quicquam monachis Gorziensibus auferendi eorum, quæ ipse dederat, vel in futurum prædicti monachi valerent adquirere, seu Fideles pro remedio animarum suarum illuc collaturi erant; quique quietem eorum in Dei servitio perturbare molirentur. Dixit autem illis h, qui contrarii ejus sententiæ essent, dummodo neminem vellet aut deberet maledicere, invitandos ante tribunal metuendi Judicis, ut ibi conquiratur una cum beato Petro Apostolorum Principe ac sancto Gorgonio de his, qui dehonestantes Deum & Sanctos ejus præfatos, in quorum tutela eumdem dedit locum, perturbatores atque destructores sanctæ religionis fuere. Quod successores ejus præsules aliqui parum, proh dolor, caverunt, qui exstirpatores (ut ita dixerim) totius religionis exstiterunt. Qui pœnas quidem in oculis hominum partim luere; qualiter vero in futuro sint sæculo, novit supernus Arbiter: de quorum miserrima conversatione melius est silere quam loqui. Sed redeamus, hoc triste deponentes, ad priorem piæ recordationis virum.

[3] [tria corpora Sanctorum Roma defert:] Cum omnia implesset memoratus Chrodegangus antistes erga religionis opera, quæ sancto ejus volvebantur desiderio, cupiens sæpe dictum locum abundantius cælestibus ditare thesauris, quem affluenter terrenis repleverat; Romanum adiit Apostolicum, Paulum i nomine, poscens sibi dari pignora aliqua Sanctorum, quæ has insignirent partes regionis. Qui concitus volente Deo ejus annuens precibus, tradidit ei tria corpora sanctorum Martyrum, Gorgonii, Naboris, & Nazarii k. Sanctum Naborem martyrem Hilariaco l delegavit monasterio; sanctum autem Nazarium cuidam religiosæ feminæ tradidit, quæ in prædio suo ultra Rhenum, quod dicitur Lorsan m, collocavit, eo quod idem prædium suum una cum filio suo, sancto Stephano tradidisset; beatum vero Gorgonium penes se statuit in loco, qui dicitur Gorzia, anno ab Incarnatione Domini septingentesimo sexagesimo quinto n, ubi se quoque, cum vocaretur a Domino ex hac ærumnosa vita, sepeliri fecit.

[4] [Agaunenses corpus S. Gorgonii furantur;] Igitur beatus Gorgonius miraculorum quid egisset priscis temporibus, ignotum est, eo quod simus juniores tempore: sed hoc solum nobis volans fama detulit, quia cum deferreretur * a sancto pontifice Chrodegango, transita Aufonia o, per quam eum Dominus multis virtutum glorificaverat portentis, in qua etiam villas prædiaque adquisierat quamplurima, cives acciti fama desiderioque ejus accensi, qui hæc illi contulerant, venerit plebs Fidelium eum comitantium ad S. Mauricii collegium p. Quo cum hospitarentur aliquamdiu, clerici fama sublimi, quæ longe lateque protelata erat, Martyris Christi inretiti, accesserunt clanculo ad scrinium, quo tegebantur pretiosa ossa, aperientesque eum *, sigillum cum omni diligentia ingeniose, ne perpendi posset, inciderunt, furantes eum, sigillumque ipsum continuo restituerunt in loco suo. Igitur postquam requieverant adventantes q, quantum sibi visum fuerat, sublatis pignoribus sacris, discessum est. Confecto itinere diei unius, nihil miraculi accidit, similiter secundo addito & tertio. Archicapellanus hoc videns, dixit sociis: Quid est, fratres, quod agitur? Forte Deum una cum Patrono nostro offendimus, qui lætificabat nos assidue suis jucundis miraculis. Redeamus subtiliter nostras ad conscientias, confiteamur alterutrum humiliter, si quid deliquimus negligenter, pro quo beneficiis suetis forsan caremus dolentes. Diligenter autem exquirentes se mutuo, minime invenerunt accidisse culpæ suæ nævo.

[5] Accedentes igitur, aperto scrinio, sigillum mox dissiliit haud ab illis tactum, [quod ipse repetit:] suoque se invenerunt fraudatos peculio. Indicantur lacrimabiliter episcopo, quæ acciderant: at ille graviter gemens, Pippinum regem r tunc temporis mæstus adiit, auribus regiæ majestatis ingerens, quæ sibi accidissent non sperata incommoda. Cui rex ait: Nunc hiems horrida imminens tentare quid prohibet; transacta hyeme, sumtis fratribus vestris coepiscopis, Trevirense s, Virdunense t, Tullense u, ac duce regni, adite præfatum locum, jubendo vobis reddi, quæ vestra sunt: si contempserint, fumire sanctum Mauricium cum sociis suis, ac repedate in patriam ovantes habendo eos. Factum est, ut rex jusserat, reditumque est ad sanctum Mauricium cum manu valida. Panduntur edicta regis, inquisitum est diligenter, negatum fortiter. Tunc venerabilis præsul sic concionatus est ad eos: Quia intulistis mihi prolixe * dispendium viæ confectæ, insuper sancita regis contemnitis; facesso, quæ mihi idem rex imperavit. Continuoque arrepta securi, cum sociis, qui secum venerant, pavimentum ecclesiæ cœpit confringere; quod illi minime autumabant eos audere agere. Cernentes vero hoc, submissis vocibus humiliter petiere inducias, se licere inquirere x. Votis autem eorum devotus pontifex prompto annuens animo, intermisit, quod cœperat. Mane facto, reddunt thesaurum furatum: quem suscipiens præsul, cum grandi tripudio ab eadem egreditur ecclesia. Mox igitur ut valvas ecclesiæ attigit, cæco oculos amissos reddidit.

[6] Dehinc multis emensis terrarum spatiis, perveniunt ad villam, [nec sine miraculis] Waringisi nomine nuncupatam y. Cumque advenisset tempus somnii, locaverunt sancti Martyris glebam in medio campo, ubi ad caput ejus una tantum spina mensura cubiti erat, in quo lignum Domini, quod clerus secum vehebat, suspenderunt. Quæ spina tantæ altitudinis una eademque nocte excrevit, ut revertentes clerici ob lignum Domini, quod ibidem obliti fuerant, nullo modo valerent stantes * ad terram culmen altitudinis ejus attingere, sed potius quibusdam machinis factis ad ipsam scanderent. Cujus miraculi devotione in eodem loco ecclesiam construunt z, atque ex nomine sancti Gorgonii ædificatam dedicant; ubi virtutes ipsius hactenus pollent. Nec dubitandum est, eum pluribus his effulsisse prodigiis per tot annorum curricula, qui tam brevi spatio temporis diebus nostris tot enituit signis: sed vecordia eorum & incuria, ut reor, qui, proh dolor, ingrati fuere tam Deo, quam proprio Patrono, recessit a memoria posterorum: adeo ut nec vestigium alicujus indicii possit inveniri. At nos imitatores illorum esse formidantes, quædam cudimus *, licet inculto eloquio.

[7] Igitur post hæc dum delata fuissent ejusdem beatissimi martyris Gorgonii reverenda ossa in prædium duorum fratrum illustrium, [per viam] vocitatum Mons-Vironis aa, locata sunt in prato, quod tunc temporis exstiterat, in quo nunc ecclesia est fundata ob pretiosam memoriam ipsius. Itaque sacræ excubiæ celebratæ sunt nocte, ut decebat, devote. Casu vero acciderat, & magis (ut credi potest) disponente Deo, fratres adesse utrosque. Laborabatur, ut surgeret, sed potis non erat levari illum. Quod prudenter advertens unus fratrum: Hæreditarius, inquit, iste Vir sanctus * Dei noster vult esse; & ego libens assentio ac auctoritate mea confirmo. Interim quidem dum vivo, honore prædii mei fruor; post mortem vero meam portionis meæ hæreditarius feliciter exstet. Respondens alter dixit: Quamdiu vult, jaceat sibi; meus numquam particeps erit. Vix verba finierat, moxque a dæmone tamdiu tortus in terram volutatus est, quousque invitus daret, quod prius sponte dare detrectaverat. Tum demum liberato eo a dæmonio, illico levi motu etiam Martyr Christi elevatus est, gaudentium humeris ad locum destinatum vehendus.

[8] [factis] Erat equidem sæpe fatus Vir Dei immitium & duricordium castigator citissimus, ac post correctionem reparator eximius. In eodem siquidem itinere, quod subnectimus, stupendum accidit miraculum. Dum devenirent latores sancti pignoris ad locum Noviantum bb nomine, deposuerunt ibidem onus pretiosum. Inerat autem huic sancto Martyri moris, ut quemcumque affectasset locum, non prius levari posset venerabile corpus ejus, quousque idem locus cum omnibus appenditiis ejus ditioni subjiceretur. Igitur advenientes mane, quo cœptum carperent iter, glebam levare satagebant sancti Martyris; sed nullius sequebatur efficacia conaminis. Gnari autem hujus difficultatis, protinus adeunt loci dominum, qui forte illis diebus ibidem morabatur: morem pandunt, voluntatem propalant, quid tali recubitu suo beatus Martyr portenderet, instruunt. At ille vento superbiæ turgidus, respondit, se nihili pendere, quamdiu jaceret, nec hac occasione quicquam illi ullo modo cedendum eorum, quæ sui juris erant.

[9] [Gorziæ deponit.] Continuo effrænatum os ultio divina insequitur. Nam ut hæc verba finivit, os ipsius horribiliter ac turpiter distortum est, adeo ut auribus ejus videretur proximare. Sentit tunc miser, quem concitasset ad perniciem sui. Statim autem beluina mens ejus propriam resumens conscientiam, humiliter obtulit pretioso Martyri, quæ prius inani gloria elatus pertinaciter negaverat: moxque incolumitati pristinæ restitutus, gratiarum rependit actiones, Sanctusque cum omni facilitate assumptus ad destinatum perfertur cœnobium. Hæc sunt jucunda & mirifica omnipotentis Dei opera, per quæ dignatur glorificare Servos suos in hujus vitæ politio cc, comprehendendo sapientes in astutia eorum. Vir enim iste putavit, se Servo Dei, utpote defuncto posse resistere; sed vigil de cælo Custos ejus, immo omnium fidelium, verbere proprii corporis hunc non solum mulctavit, verum etiam bonum, quod sponte non curavit impendere, coactive compulit gerere.

ANNOTATA.

a De auctore actum est in Commentario num. 9. In Ms. Remensi præfigitur hic titulus: De translatione & miraculis sancti Gorgonii martyris. Mabillonius primum hujus capitis numerum auctoris Prologum recte vocavit, nos Ms. secuti Translationem in capita divisimus, non eamdem partitionem observavimus.

b Quid Apostolus adductis sententiis intendat, videri potest apud interpretes: tuto tamen poterat auctor Translationem hanc elegantiori stylo conscribere, nec omnino absono conscripsit. Porro Mabillonius legit: Itemque Apostolus hoc ipsum comprobavit &c.: sed ejusmodi minutias inposterum inobservatas præteribo.

c Childericum III & ultimum stirpis Merovingicæ designat, quo exauctorato, Francorum regnum in Pippinum Brevem translatum est.

d Mediomatricum nunc Metæ, vulgo Mets, Mediomatricorum caput, nota est olim Belgicæ primæ urbs, & antiquo episcopatu sedis Trevirensis suffraganeo nobilis.

e De S. Godegrando seu Chrodegango Metensi episcopo actum est in Opere nostro tom. 1 Martii ad diem 6; ubi ostenditur consecratus fuisse episcopus anno 742, obiisseque anno 766.

f Celebrrimi Gorziensis monasterii a S. Godegrando fundati situs & reliqua eo spectantia studiosus lector reperiet in Commentario prævio ad Acta B. Joannis ejusdem loci abbatis, tom. 3 Februarii, die 27, ubi ea § 1 satis prolixe sunt tradita. Hic suffecerit annotasse, monasterium illud in Mediomatricum regione cis Mosellam conditum fuisse, & a rivo, cui adjacebat, Gorziam appellatum. De postrema hujus loci fortuna videri potest Commentarius num. 40.

g Fundationis literas videtur denotare, ex quibus aliqua delibantur in Comment. prævio ad Acta B. Joannis mox laudata.

h Mabillonius legit: Dixit quoque, illos &c.: & paulo inferius: Ut sibi conqueratur cum beato Petro &c.

i Fuit is S. Paulus PP., ejus nominis I, cujus Acta illustrata sunt tom. 5 Junii, ad diem 27. Sunt, qui velint, quod S. Godegrandus laudatum sanctum Pontificem ipse non adierit, sed per legatos ad eumdem missos aliquot ab illo Sanctorum reliquias petierit, quas Paulum ipsi per Williharium Sedunensem episcopum misisse arbitrantur. Vide dicta in Commentario num. 35 & sequentibus.

k Acta SS. Naboris & Nazarii, qui una cum SS. Basilide & Cyrino sub Diocletiano Romæ passi sunt, illustrata reperies tom. 2 Junii, die 12, qua coluntur, ibique etiam actum est de priorum translatione.

l De Hilariaco monasterio, apud Lotharingos per S. Fridolinum fundato, consule Acta ad lit. k mox laudata, ubi etiam Nova-cella & Helera, ac postmodum S. Naboris ab ejus corpore eo translato nuncupatum dicitur. Nescio, quid sibi velit Mabillonius, dum tom. 1 Annalium ad annum 590, num. 27 Heleram ab Hilariaco seu Nova-cella distingui contendit, & Heleram quidem a S. Fridolino ad Mosellam in honorem S. Hilarii seculo 6 conditam fuisse, Hilariacumvero seu Novæ-cella monasterium prope Saram fluvium longe a Mosella seculo 8 per Sigivaldum Metensem episcopum constructum fuisse in honorem S. Pauli Apostoli, quod deinde S. Naboris ob delatum eo corpus vocitatum sit. Ita ibi existimat, erroris arguens, qui aliter sentiunt: & tamen tom. 2 ejusdem Operis, ad annum 734, num. 23 hæc scribit: Tunc temporis florebat Sigibaldus episcopus Mettensis, qui … duo monasteria condidisse perhibetur a Paulo diacono, quorum unum Hilariacum seu Nova-cella … in Mettensi diœcesi… Auctor primus sanctus Fridolinus abbas, qui illud in honorem S. Hilarii, unde Hilariacum dictum, consecravit, sancti Naboris etiam appellatum, de quo alias diximus. Ejus veluti conconditor habitus est Sigibaldus, qui illud a fundamentis hoc anno instaurasse memoratur. Nescio, an hoc loco eorum, quæ primo tomo tam asseveranter dixerat, fuerit oblitus, an eadem tacite retractarit.

m Lorsan etiam legitur in editione Mabillonii: designatur autem monasterium Laureshamense, situm in insula diœcesis Moguntinæ, postmodum Aldenmunster appellata, teste Mabillonio tom. 2 Annal. ad annum 764, num. 70. De ejusdem fundatione agitur etiam in Commentario historico de S. Godegrando ad diem 6 Martii, § 3, num. 10, ubi ex Chronico Laureshamensi illud anno 764 fundasse dicitur Cancor illustris Rhemensis pagi comes cum matre sua religiosa & Deo acceptabili Williswinda, vidua Ruperti comitis. Hinc patet, quos Translationis auctor per religiosam feminam, ejusque, de quo mox, filium indicare voluerit.

n Toto § 4 Commentarii prævii disputavimus de hac translatione, & de anno, quo contigit.

o Id est Italia.

p Denotat Agaunense S. Mauricii sociorumque ejus celebre olim monasterium, quod Sigismundus Burgundiæ rex ad prædictorum martyrum sepulcrum in Valesia ad Rhodanum flumen, jam auctum Drantia, lacum Lemanum versus condidit. Quod vero Translationis auctor, qui seculo X scripsit, Agaunum collegium, ejusque incolas mox infra clericos, non monachos appellet, id Cointius tom. 5 Annalium Francorumad annum 764, num. 15 per errorem factum putat; quia scilicet diu post hanc translationem, seculo nempe IX sub Ludovico Pio imperatore, & Adalongo abbate monachis substituti sunt canonici, ut habent Sammarthani tom. 4 Galliæ Christianæ in catalogo abbatum Agaunensium, & Mabillonius tom. 2 Annal. ad annum 824, num. 68.

q Apud Mabillonium est advertentes: at nostra lectio est clarior.

r Scilicet Pippinum cognomento Brevem, qui deposito Childerico, Francorum regnum obtinuerat.

s Trevirense desideratur in editione Mabillonii. In catalogo archiepiscoporum Trevirensium apud Calmetum tom. 1 Historiæ ecclesiasticæ Lotharingicæ præfixo tum sedisse dicitur Veomadus, quem Sammarthani fratres Galliæ Christianæ tom. 1 Wiemadum appellant.

t Cointius tom. 5 Annal. ad annum 764, num. 15 notat, Virdunensi ecclesiæ tum præfuisse S. Madelveum: consentit Calmeti catalogus, ubi Magdalveus dicitur.

u Laudatus Cointius putat, hunc fuisse Godonem: at in catalogo episcoporum Tullensium apud Calmetum in citato Opere sub id tempus Jacob & Borno leguntur: uter rectius, non vacat inquirere.

x Id est: Ut sibi liceret inquirere.

y Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum de eo loco hæc habet: “Est alia cella sita in Warengisi Villa, quam etiam monachi sine licentia mea inhabitare noscuntur”: ut ait Frotharius Tullensis episcopus in epistola ad Drogonem Mettensem episcopum. Warengisi Villa igitur ad Tullensem diœcesim pertinebat, quæ hodieque Warangeville nuncupatur, positaque est ad ripam Mortæ fluminis in Lothariensium finibus, inter Rosaria (Rosieres) & Nanceium, etiamnum cella seu Prioratu clara, a domino quondam suo cognominata. Verum hunc locum saltem seculo X ad Metensem episcopatum pertinuisse, infra videbimus.

z Huic ecclesiæ sive tum, sive postea quædam cella addita fuisse videtur, de qua Frotharius, quem Calmetus in Catalogo Tullensium episcoporum anno 846 obiisse notat, in Annotatisad litteram præcedentem scribit. De eodem loco sermo infra recurret.

aa Godefridus abbas Gottwicensis in Charta geographica Germaniæ medii ævi, quam parti 2 tom. 1 Chronici Gottwicensis inseruit, Montem-Vironis collocat inter Mosellam & Salam fluvios, haud procul ab hujus ripa, æquali fere distantia a Nanceio & Mussiponto. Hic situs recte convenit itineri, quod hic describitur.

bb Mabillonius legit Nomantum: at Noviantum legendum arbitror; videturque fuisse locus ille, quem Calmetus in charta geographica diœcesis Metensis, tomo 1 Historiæ ecclesiasticæ & civilis Lotharingiæ præfixa, vocat Noveant: hic enim inter Gorziam & Montem-Vironis interjacet, quemadmodum instituti itineris, de quo hic agitur, ratio postulat.

cc Apud Mabillonium rectius legitur politia, quæ vox hic pro regimine usurpatur.

* l. deferretur

* id

* Mabil. nimis prolixæ

* idem stantis

* idem audemus

* ibid. socius

CAPUT II.
Hungarorum metu reliquiæ Metas deferuntur: earum partem donare monachus divinitus prohibitus: Gorzia instauratur, & quædam prædia recuperantur.

[Reliquiæ Metas delatæ earum portio donari prohibita:] Ea tempestate, qua Ungarii pervagabantur has regiones a, Wigerico b præsule civitati Mettensi præsidente, fugerunt monachi ad civitatem eamdem, sua omnia secum tollentes: inter quæ pretiosissimum pignus sancti Gorgonii evehentes, locaverunt in ecclesia S. Salvatoris, eo quod septione murorum necdum munitus esset ambitus monasterii. Erat tunc temporis quidam venerabilis ac religiosus sacerdos, rector & custos ejusdem ecclesiæ. Hic accensus sancto desiderio, aggressus est quemdam monachum, quem ego ipse puerulus c valde senem vidi centenarius *, ut ferebatur, poscens sibi dari reliquias de eodem corpore, quo dignus mereretur fieri benedictione tam grandi; quod illico spondere illi non distulit. Venientes autem ambo simul constituta die, quo pactionem mutuo firmatam clanculo gererent; confestim ut glebam d attigerunt sancti Martyris, quasi exanimes effecti ceciderunt in terram pæne mortui, nullum penitus sensum aut valorem * aliquem habentes. Cumque post trium vel quatuor horarum spatium in se reversi fuissent, experti sunt in se virtutem Martyris. Iterum autem post paululum, cum jam convaluissent, quasi immemores pristinæ castigationis, rursus venerabilis presbyter ait ad præfatum monachum: Ecce sacrorum membrorum ejus benedictione perfrui dignus non fui: saltem nunc e vel aliquam portionem scrinii, quo ejus sacra continentur ossa, dare non differas. At ille, ut reor, vile æstimans fore, quod petebatur, rursus idem adiit scrinium, admovensque manus tangere jam dictum scrinium, eodem modo, ut prius, in terram ceciderunt, & facti sunt velut mortui. Quo facto, sanctus Martyr talem cæteris incussit terrorem, ut nullus deinceps eum inquietare præsumeret.

[11] [Adeldebero locum restaurat: cæcus curatur.] Temporibus itidem memorati præsulis Mettensium, cum domnus Adelbero f juvenili adhuc vernaret ætate, tactus divino instinctu nudis pedibus ab civitate monasterium Gorziense gratia orandi adiit: qui altaria cuncta perlustraret *, sagaci industria invenit, fimum tam asinorum, quam reliquorum animalium in circuitu altarium. Tunc suspirans graviter & ingemiscens amare, cum lacrymis pergit ad tumulum beati martyris Gorgonii, prostratusque in terram, oravit cum lacrymis diutissime, inter quas orationes hanc ultimam dixit: Deus omnipotens, si umquam promeritus fuero habere pontificatus honorem, hunc locum desertum & horribiliter prophanatum reparare in pristinum tentabo statum. Quod fidelis sponsor ac verax qualiter impleverit, facilius est oculis deprehendere, quam lingua perstringere g. Exaudivit tamen has preces omnipotens Deus, & suffragantibus meritis prædicti Martyris, adeptus est cathedram episcopalem. Post non multum autem temporis erat anniversaria solemnitas ejusdem Martyris, & ipse domnus Adelbero, favente Deo jam præsul, venit interesse sacris solemniis. Surgentibus vero monachis, ut laudes persolverent nocturnales, quidam cæcus, qui lumine oculorum caruerat jam duodecim annis, sanctum poscebat Gorgonium misereri sibi. Et ecce, dum sumitur antiphona ad Invitatorium canendum, cæco reparantur lumina diu negata. Quod cernens episcopus, in gaudium attollitur maximum, laudes Deo persolvens ac sancto Gorgonio; sumensque pallium, quod secum detulerat, sancto superponit tumulo.

[12] [Idem Adelbero prædta quædam] Instigante humani generis inimico, qui felicibus omnium invidet actibus, maxime bonorum; accendit in ira gravi præfatum præsulem Adelberonem adversus locum Gorziensem. Dolebat enim se quam maxime a loco diu possesso ac prævalide sibi sociato eminus fugari. Unde satagebat versipellis, cunctarum persecutor virtutum, multipliciter tenerarum plantas arborum, antequam radicarentur profundius, radicitus evellere: fuissetque voti sui compos effectus, ni clementissimus Dominus, bonorum omnium dator & fautor, manum ereptionis suæ quam primum sibi servientibus porrexisset. Jam enim transactis tribus ferme annis, ex quo exosum habere cœperat eumdem locum, adeo ut monasterium saltem videre ac ipsos Fratres fastidiret; deliberaverant iidem ipsi, relicto loco, Treverim usque maturatum iri h. Quod illico contigisset, nisi eisdem omnipotens Deus seculum fugientibus portumque monasterii tutum quærentibus restitisset, atque ad famulandum sibi sanctoque Gorgonio habilem concederet facultatem. Odii autem ac discidii hæc causa fuit: petierant sæpedicti monachi, reddi sibi villam, Waringisi dictam, cum appenditiis ejus, quam olim sibi famulantibus sanctus adquisierat i Gorgonius. Prædones enim & vastatores sanctæ Dei Ecclesiæ locum eumdem, velut crudeles lupi ovem arreptam in frusta; sic ipsi omnia monachis a sanctis Dei viris pro fructu animarum suarum collatis in varia sciderant. Tenebat igitur villam illam unus fratrum k ejus, carior ceteris: quapropter audire non poterat, ut quis eam requireret.

[13] Hujuscemodi ergo dum agitantur perturbationibus, ecce intempestæ noctis silentio quidam eum adiit Vir venerando habitu, [divinitus admonitus,] pulcherrimo adspectu, splendore mirifico, & talibus aggreditur dictis: Bonum quidem bene cœpisti, sed lassus propere * defecisti. Sit ergo tibi solers cura emendandi, ne sit tui causa excidii. Profecto nisi te correxeris, in lapsus alios, unde te eximere non poteris, inveheris: his dictis, evanuit. At ille cœpit pavescere, pallescere, tremere. Convocato itaque camerario l sibi fidissimo, orto die ait ad eum vultu mæstissimo: I fidentissime festinantissimus Gorziam, & adscisce abbatem m citissime: qui dictis senioris sui parens, celerrime asscenso equo, properare volebat versus Gorziam; cum repente invenit eum & quosdam Fratrum ad portam civitatis, præstolantes exitum civitatis, eo quod claves detinerentur adhuc penes custodem urbis. Qui lætus admodum factus, Eia, inquit, congratulor vobis, quia laborem meum, qui mihi nunc contingeret, relevastis. Debebam enim versus vos tendere: ergo adite seniorem meum citissime, quia vos expectat, desiderans videre cupide. Mandatum igitur sibi destinatum cum implesset camerarius, studiosissime rediit abbas. Illo introgresso, ruens episcopus ad pedes ejus, se reum, se culpabilem proclamans, Deum offendisse, patronorum iram liberalissimorum, sanctorum videlicet Petri, Pauli, Gorgonii, incurrisse, cum fletibus ingeminabat. Post hæc inquit: Præcedite iter meum, quod absque scrupulo hora diei tertia subsequetur, præstolantes me communiter cum omni Fratrum agmine. Nolite, abbas inquit, hodie iter arripere, quia dies jejuniorum sunt præcipui, quos violare non est possibile n. Qui respondens, Nequaquam, ait, retardari valet mea subsecutio, quia divina urget jussio.

[14] Proficiscitur ergo ad monasterium, ut statutum fuerat. [Gorziensi monasterio] Veniens autem usque ad locum, qui Crucis o dicitur, discalceatus venit usque ad locum nudis pedibus incedens, atque in conventu Fratrum pedibus cunctorum provolutus, pro obstinatione sua se culpabilem reddidit. Statimque baculo suo p villam cum omnibus appenditiis suis reddidit q: ac continuo advocans ministerialem suum sub interminatione divinæ animadversionis obstrinxit, ut, si non vellet percelli maledictione & ultione Dathan & Abiron, Ananiæ quoque & Saphiræ, omnimodis tangere non præsumeret, quicquid ibidem collectum fuerat usibus diversis profuturum: quod justum ipse fideliter complevit. Denique impleta est sententia sapientis Salomonis, dicentis: Cum placuerint Deo viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Vere enim seniorum illorum viæ Domino complacuerant, qui precibus crebris Deum sic pulsabant, ut inimicos eorum converteret ad pacem tam perfectam, ut qui prius nec reddere, quæ illorum erant, voluerant, neque audire saltem, si quis eos necessitatis suæ causa interpellare præsumeret; ipsis jam diffisis, utrumque Domino imperante absque dilatione annuerent.

[15] [restituit.] Alia item vice importuni valde crebro instabant præfato episcopo seniores monasterii sæpedicti, quoniam urgebat eos penuria sibi insita, poscentes obnixis precibus, reddi sibi Langei villam ad ea, quæ Molins r sui juris erant. At ille, ut silex durissimus, nullis movebatur sermocinationibus. Videntes ergo, se nihil proficere, reliquerunt eum, suam omnem querelam commendantes Altissimo. Aliquantulum temporis fluxerat, & accersiens abbatem ac quosdam primores Fratrum, Tenete, inquit, quod diu requisistis attentius sine ulla efficacia. Gratias mihi nullas rependite, sed S. Petro, qui mihi hac nocte cum horrore vehementi hæc ingessit dicta: Bonum quidem cœpisti, sed minime perfecisti; ideoque divina ultione, si te non proficue correxeris, citissime ferieris. Ista vobis indicavi, ut sciatis, cui rependere gratias debeatis: hic finem loquendi fecit. Vere Dominus memor promissorum suorum compleverat, quod dixit: Primum quærite regnum Dei & justitiam ejus, & hæc omnia adjicientur vobis.

[16] [Boso comes simile prædium detinens] Comes quidam, Boso s nomine, ampla persona, nobilis genere, villam nostram in Campania, nomine Wasnau, invaserat, ad quem quidam t seniorum nostrorum ierat in Vitrei castello u constitutum pro eadem causa interpellandum. Deductus igitur in ejus præsentia, exposuit indigentiam, quam patiebantur Fratres maximam, putans compati illum debere. Sed ille e contrario obduruit intrinsecus, factus velut lapideus. Dixit itaque legatus comiti: Si nobis non reddideritis, clamabimus nos. At ille respondit: Ad quem? num ad regem? In veritate mihi rex pro minimo est: dux Gislebertus x sic mihi est, acsi servus meus vilissimus. Cui senior: Si caremus terreno auxilio, convertemur ad majus supplementum. Qui ait: Quod est illud? Respondit senior: Deus omnipotens, factor & refactor meus, ut vester, æque accipiens personam vestram, ut meam. At ille subjunxit: Tace & festina ocius repedare, ne cum magno dedecore faciam te vitam tuam transigere. Respondens autem uxor illius, Absit, ait, absit, ut hanc umquam incurratis infamiam, & generi vestro hoc dedecus inuratis, ut aliquam servo Dei injuriam inferatis: quin potius sinite eum salvum & incolumem, ut venit, discedere. Ergo his dictis, discessum est. Ille itaque * gravi infirmitate invasus est per octo dies continuos, sublata ei facultate omni manducandi, bibendi, dormiendi. Fecit autem se deferri Lingonas y, medendi gratia; sed infirmitas divinitus immissa non minuebatur, quinimo augebatur.

[17] [morbo correptus, reddit.] Tunc pro legato sibi nuper directo dirigit ocyus, ut ad se accelerare festinet: qui statim missus est, addito sibi socio alio seniore. Cumque venissent coram, dixit ad legatum prius missum: In proximo cum me adiisses, minime poteram credere petitionem tuam tam citius affuturam. Tene ergo (porrigens illi baculum) z sine cunctatione, quod nuper tantoties te expetente expetitum, pro humilibus ac votis supplicibus contumeliosa verba rependimus, immo injuriosa inferre facta machinati sumus. Dixit, & illos gratulabundos reddidit, sibi autem invaletudinem pedetentim allevari gavisus est: ac redeunte salutifera esurie, qua diebus octo mæstus (ut supra diximus) caruerat, cibos sibi deferri petiit: quibus aliquantulum refectus, cubitum se collocavit, atque somno diu negato aliquantisper incubuit, mane quoque usque in horam ferme tertiam somnum protelavit. Cumque excitatus requisisset, si monachi jam venissent, responsum est a mane præstolari utrosque: & ille absque retardatione jussit eos pariter introduci. Quibus introductis, sic eos prior alloquitur: In veritate comperi, sanctum Gorgonium apud Deum majoris esse potentiæ, quam meæ in terris fastus superbiæ. Unde deinceps me advocatum habetote, si placet, fidissimum, quem hactenus habuistis pervasorem atrocissimum; & quicquid perdideritis, ego cocto auro restaurabo. Dixit veraciter, & adimplevit usque in diem obitus sui valenter, adimpleta Psalmistæ sententia dicentis: Hæc mutatio dexteræ Excelsi.

ANNOTATA.

a Huc spectant, quæ Frodoardus presbyter ecclesiæ Remensis scribit in Chronico: Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCCXIX… Hungari Italiam, partemque Franciæ, regnum scilicet Lotharii, deprædantur. Calmetus tom. 1 Historiæ ecclesiasticæ & civilis Lotharingiæ in Dissertatione de episcopis Metensibus pag. XXIII primam Hungarorum irruptionem ex Chronico brevi S. Vincentii Metensis refert ad annum 917, secundam ad annum 926: de alterutra hic agi mox patebit.

b Laudatus Calmetus Wigericum seu Widericum, Roberto sive Ruperto anno 916 vita functo successisse, annoque 927 obiisse scribit.

c Hinc disce ætatem scriptoris.

d Id est, corpus vel lipsanothecam.

e Apud Mabillonium est, omne: sed perperam; credibile enim non est, presbyterum illum totam thecam petiisse.

f Fuit is Adelbero ejus nominis I episcopus Metensis, qui in Actis B. Joannis Gorziensis abbatis, tom. 3 Februarii ad diem 27 Bennoni successisse dicitur: quod Frodoardus in Chronico ad annum 929 refert. De ejusdem obitu ac successore scribit Sigebertus in Chronico ad annum 964: Adelberone Metensium episcopo mortuo, Deodericus consobrinus Ottonis imperatoris episcopus subrogatur.

g In Commentario prævio ad Acta mox laudata § 2 de collapsa armorum tumultibus Gorziæ disciplina domestica, eademque per Adelberonem I Metensem episcopum restituta multis agitur. In ejusdem Beati Actis cap. 5 eadem fere, quæ hic, narrantur. Verba accipe: Tempore Wigirici prædecessoris sui (Adelbero) cum quadam dierum populo admixtus, qui ab urbe ad idem monasterium (Gorziense,) angustia siccitatis compellente, pedibus nudis processerat, ipse quoque ad martyris ibi quiescentis B. Gorgonii sepulchrum usque venisset, horrentemque loci situm vidisset, ita ut juxta altaria ipsa vestigia fœda animalium deprehenderet, ubi se ad orandum prostravit, altius præ tanta prælatorum incuria circa loca Sanctorum ingemiscens, in hæc, ut ipse postea referre consueverat, verba inter orandum prorupit. Si indignum me, inquit, o pietas Christi, & tuum, qui hic ades, Testis Domini, pium auxilium, hujus sanctæ sedis tuæ ministrum umquam promovere dignaberis, hanc loci hujus miserabilem, quam cerno oculis, faciem in aliam ab hac habitudinem, te mihi adjutore facto propitio, commutabo. Deinde subditur, eum præter omnium spem voti compotem, promissis stetisse. Quam luctuosus autem fuerit Gorziæ status, antequam Adelbero eam B. Joanni & Einoldo restaurandam traderet, colliges ex iisdem Actis, cap. 4, ubi dicitur: Erat locus idem, ex qua olim fuerat, specie præstantissima, longo jam situ pene præferens solitudinem, & præter paucos in veste monachi inibi habitantes, quibus diurnæ stipis vix modicum quid inferebatur, cetera ornatu omni submoto, fœda locum facies obsidebat. Possessionem quidquid exterius fuerat, Adelbertus comes, vir genere quidem clarus, ingenio autem ferox ac violentus, nec bono cuiquam fere umquam morum probitate probabilis, ex beneficio episcopi, cui militabat, gratia sane ingrata tenebat.

h Nempe ad monasterium S. Maximini, ut dicitur in Actis mox laudatis cap XI: verum commigrandi causa ibidem non rejicitur in aversum Adelberonis animum, sed in monachorum frequentiam, quibus ipse tum non poterat subvenire. Ad hoc & idem vir sanctus Adelbero, regno tunc diversis perturbationibus concitato, circa plurimas curas distentus, minus eis solito prospicere poterat: inde compulsi jam aliena solatia pene quærere destinaverant &c. Elanguisse tamen Adelberonis erga Gorzienses benevolentiam ibidem etiam innuitur, dum dicitur jam ferme biennio episcopus loco abstinuisse. Vide etiam Annotata sequentia.

i Adi dicta ad cap. 1, lit. y.

k In iisdem B. Joannis Actis cap. XI is dicitur germanus ipsius (Adelberonis) Gozilinus. Vide ibidem annotata lit. c.

l In laudatis Actis cubicularius Matzilinus vocatur.

m Erat is Einoldus, ut ibidem videre est.

n Id est, nequaquam licet.

o In iisdem Actis habetur: Qui dicebatur ad Crucem.

p Hic locus morem antiquorum docet, qui baculo aut alia quapiam re pro traditionum aut donationum instrumento utebantur. Audi hac de re Jacobum Sirmondum in Annotatis ad Gofridi abbatis Vindocinensis lib. 1, Epist. 6, lit. c, ubi hæc verba: Qui (Archembaldus) me præsente in capitulo suo inter manus Andegavensis episcopi cum Regula S. Benedicti abbatiam penitus ante dimiserat; quia, sicut ipsemet & omnis congregatio cum eo publice confitebatur, præ animi & corporis infirmitate tantum onus ferre non poterat; ubi, inquam, hæc verba sic excipit: Hoc est librum porrigens Regulæ, abbatiam abdicarat. Ductum e prisca illorum temporum consuetudine, qua ad sanciendas firmandasque cessionum & investiturarum actiones, baculum, cultellum, aliudve quippiam ejusmodi adhibebant; interdum etiam librum Regulæ S. Benedicti, apud monachos nimirum. Deinde adducto gemino exemplo, prosequitur: Ut in his librum Regulæ, sic in aliis tabulis cultellum, baculum, chirothecas in manum missas, altarique impositas legimus: quia exstant hodieque in eodem S. Albini cœnobio (Juliomagi Andegavorum) & in aliis plerisque, veteris moris monimenta; baculi, inquam, & chirothecæ & alia, investiturarum, traditionumque, quas signarant, titulis inscripta. Videri etiam potest Mabillonius de Re diplomatica lib. 2 cap. 5, lib. 3, cap. 4 &c.

q Quæ hucusque de reddita Villa Waringisi dicta sunt, eodem fere modo refert auctor Actorum B. Joannis cap. XI, præterquam quod dissidii causam non repetat a repetita Waringisi Villa. Consule, si lubet locum citatum.

r Acta sæpe memorata, suppresso locorum nomine, aiunt, Gorzienses apud Adelberonem institisse pro quadam proxima sibi possessione. Forte Molins est Moulin, Langæi autem villa Longeville, quæ loca Carta geographica, tom. 1 Historiæ Lotharingiæ Calmeti inserta, in Mosellæ ripa exigua ab invicem distantia exhibet: verum Moulin ibidem paulo plus tribus milliaribus Gallicis communibus, Longeville vero tribuscum dimidio Gorzia distant.

s De Bosone hæc habent Acta B. Joannis, cap. 12: Boso quidam, filius dudum principis Burgundiorum Richardi, partem aliquam regni sibi evindicans, castrisque se continens munitissimis, dominatum cujusquam prorsus respuerat. Victoriacum Campaniæ castrum obtinens, inter reliqua circumpositorum, possessiones quasdam monasterii Gorziensis, acsi jure hæreditario, usurparat. Adi Annotata ibidem, quæ hic repetenda non sunt.

t B. Joannes is fuisse dicitur in Actis ejus, missusque ab abbate Einoldo & Fratribus.

u Apud Mabillonium est Vitry: Latine Victoriacum, Victuriacum & Vitriacum scribitur. Fuit vetus Campaniæ oppidum, ad Saltum amnem, at nunc tantum vicus, Gallice Vitry le Brule, Latine Victoriacum incensum dictus. Haud procul inde Victoriacum Francisci regis, Gallice Vitry le François novum oppidum ad Matronam fluvium, post alterius ruinas exstructum est.

x Mabillonius legit Gillebertus: at Sigebertus ad annum 927 & alibi eum cum apographo Gislebertum appellat: idem facit auctor Vitæ B. Joannis cap. XI, ubi vide annotata ad lit. a, uti etiam lit. g ad cap. 8. Suffecerit hic observasse, Gislebertum fuisse Ragineri Hannoniæ comitis filium & ducem Lotharingiæ.

y Lingones, vulgo Langres, vetusta Galliæ Celticæ urbs, in provincia Campaniæ ad Matronam fluvium sedet, episcopalis sub archiepiscopo Lugdunensi.

z Consule annotata ad hoc caput lit. p.

* Mabil. centenarium

* ibid. calorem

* ibid. perlustrans

* ibid. prope

* Mabil. utraque

CAPUT III.
Gorzienses explorare divinitus prohibentur, an S. Gorgonii corpus integrum haberent: muto loquela data: prædium monasterio restitutum: energumeni liberati: febricitans sanatus: apostasiam meditans castigatus.

[An Sancti corpus integrum haberent,] Fama volans populos sermone replebat, quod sanctus Gorgonius hic minime totus haberetur, sed potius ultra Rhenum in Episcopio, suo nomine decentissime insignito a, medietas haberetur. Qua sollicitudine stimulati, præsul videlicet Adelbero, abbas b loci, aliique seniores quamplurimi, quærebant si Deo forsitan placitum esset dignoscere veritatem. Quapropter pariter conglobati, communi decreverunt consilio, quatinus triduano jejunio panis & aquæ affligentes corpora sua, notitiam abditæ sibi rei explorarent, statuentes insuper tempus & diem, quo hæc adorirentur. Factumque est: veniente tempore constituto, post Completorium, recedentibus omnibus aliis, nominatæ tantum personæ conveniunt, albis se induunt: post hæc omnibus seris diligenter obstructis, luminaribus toto monasterio accensis, altario appropiant: deinde incipientes summa cum devotione letanias ad finem usque explent. Omnibus rite completis, accedens episcopus ad scrinium, primum extulit illud, secundo autem admovens manus prædicto scrinio, quo tegebantur pretiosa pignora, quodque sigillis plurimis (ut audivimus) insignitur; cum sumpsisset cultellum, ut primum incideret sigillum, tantus pavor omnes invasit ac tremor, ut putarent, se illico mori.

[19] [divinitus prohibentur explorare.] Recessit ab illis omnis fortitudo, consilium, fiducia: nec poterat quisquam aliis dare audaciam præsumendi, cum penitus cunctos pariter involveret calamitatis formido & anxietudinis. Sigillum, ut fuerat ex parte dissolutum, præ timore, ut dictum est, sic dimittentes, ocyus studuerunt resignare, ut invenerant, putantes se continuo ibidem exanimari. Fugerunt ergo, minime valentes scire, quod Deo placuit esse occultum c. Hoc tantum deprehenderunt, depositum ibi thesaurum Christo carum, quem humanus oculus non est dignus habere intuitu. Verum etiam recognoverunt suæ miseriæ imbecillitatem, attendentes illud, quod beatus Gregorius dicit, in tanta nos dejectione heu dirutos, ut hoc, ad quod creati sumus, nec cernere saltem valeamus. Sed utinam succurrant, sicut expedit, merita & preces ejus miseriæ nostræ, quem nobis Deus dare dignatus est in hoc ærumnoso seculo Patronum ac defensorem, Amen.

[20] [Muto loquela bis data:] Extitit quidam ab ineunte ætate mutus de Augustidunensi d civitate, qui sæpissime Sanctorum perlustraverat loca multorum, poscens suffragiis illorum & meritis tandem jam sibi opitulari. Inter quæ ad ultimum venit ad sanctum Gingulfum e: cui nocte indicatum est, ut ad sanctum Gorgonium properaret. Qui mane facto sciscitando, ut moris est ignaris viarum, iter acceleravit versus Gorziam, quemadmodum ei fuerat revelatum. Quo * demorans aliquantis diebus, custodi religioso viro plurimum quotidianis diebus importunus extitit, ut valebat, nutibus signorum, quo sibi liceret aliqua nocte jacere in ecclesia: qui tandem tædio victus permisit eum jacere sub gradibus, quibus ad altare asscenditur. Ecce autem intempestæ noctis silentio, dormientibus cunctis, insonuit fragore miro scrinium beati Martyris, adeo ut idem custos a sonitu illo timore perculsus, expergefactus fuerit. Tum, sicut post mutus retulit, videbatur ei, quasi quidam tyrunculus a lecto beati Martyris veniens mitteret in ore ejus digitum indicis, eique linguam scinderet a palato: cui plurimum sanguinis profluxit ab ore super eosdem gradus, videntibus cunctis Fratribus: ac deinceps Deum glorificans & patronum nostrum sanctum Gorgonium, liberam habuit loquendi facultatem. Qui redire cum vellet in propria, veniens ad Arnoldi-villam f, iræ stimulis accensus, servum suum, nescio qua de causa, dure verberibus afflixit. Confestim igitur, ut prius, potestate loquendi privatus est: sed cito salubri consilio reperto, rediit ad misericordiam præfati Martyris, & denuo reddita est ei loquela. Deinde gratanter ad sua revertens, nobis postea visus non est.

[21] Sub eisdem ferme temporibus erat quidam veteranus miles g senioris nostri domini Adelberonis delberonis præsulis, [Adelbero villam quamdam] infestus valde religioni nostræ, eo quod teneret plurimum terræ de abbatia nostra. Accidit ergo, ut appropinquante vitæ ejus termino, migraret ex hoc mundo. Casu autem accidente, quin potius, ut credimus, Deo volente, erat tunc penes nos isdem senior h noster: erat vero jam vespera, cum ei nuntiata fuerat mors militis, cænaque ejus jam parata: quem illico adiit quidam i seniorum nostrorum pro quadam villa nostra optima, quam inter alia plurima idem miles tenuerat. Sed ille mirifice iratus, mireque præ ira (ut sibi moris erat) in nigredinem versus, (sicut enim plerique ab ira rubent, ita plerique nigrescunt), non solum nullum petenti reddidit responsum, verum etiam omnibus senioribus petentibus, ut postposita ira dignaretur aliquid gustare; ita contra omnes poscentes obduruit, ut nullum prorsus audire vellet, sed incænatus, frendens ira, dormitum iret. Contristatis igitur omnibus nobis de ejus tristitia; (mallemus enim despendium habere maximum, quam ejus contristatum videre spiritum, timentes ne forte ob hoc odio haberet locum, quem multum ante dilexerat), sanctus Gorgonius solita sibi pietate nos absque meritis nostris consolatus est. Nam senior noster tota nocte in lecto decubans, neutrum facere poterat, nec vigilare bene, nec dormire. Torquebatur, anxiabatur, phantasmaticis visionibus inquietabatur, in lecto huc illucque vertebatur, repausationis quies nulla dabatur.

[22] Tandem in se reversus surrexit a lecto, assumptoque baculo suo, [Gorziensibus restituit.] perrexit in monasterium, reddens villam per eumdem baculum k sancto Gorgonio: & procidens in terram, veniam postulabat a Sancto, ut sibi ignosceret, quod tam obstinato animo petentibus restitisset. Demisso ergo baculo ad caput sancti Gorgonii, ad proprium rediit stratum: deinde reliquum noctis in summa quiete peregit dormiendo, nulla re penitus inquietante. Facto itaque mane, accito eodem seniore, qui prius eum de præfata villa interpellaverat, una cum abbate, jussit sibi deferri baculum suum, quem ad caput sancti Gorgonii posuerat: qui cum delatus fuisset, accipiens illum dedit abbati monasterii dicens: Ecce habetote villam, pro qua sero petieratis: gratiasque rependite sancto Martyri, non mihi, quoniam non sponte mea, sed ipsius cogente impulsu, hoc ago. Itaque præfatus senior, qui plurimis verborum contumeliis se arbitrabatur impeti, talem dumtaxat audivit contumeliam. In tantum denique nostrum dilexit locum, ut cum omnis pene civitas infesta ei esset pro nobis, ipsum tamen, meritis Patroni nostri suffragantibus, a proposito caritatis amore numquam solverit; sed insuper omnibus invincibilem præbuit: cui, ut petimus die ac nocte, tribuat Dominus summæ gaudia vitæ. Amen.

[23] [Energumeni] Quidam juvenis de Monte-falconis l atrocissimo vexabatur dæmonio. Hic per loca Sanctorum diversa deductus, minime liberatus est: non quod merita Justorum impetrare hoc digna non essent; sed potius illi servabatur, cui Deus annuerat, juxta illud Apostoli: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Ita sancto Gorgonio hoc peculiarius datum est signum. Venerat quidem diebus Quinquagesimæ * ad memoriam Martyris Christi, a dæmone terribiliter tortus, hebdomada ferme integra penes nos immorans. Tollebat voces, quin potius clamores, ad cælum truces, horrendas, confusas diebus ac noctibus: Deum non reverebatur nec in ecclesia, dum solvere debitum Fratres conveniebant pensum: quin immo augebat clamores vocum, fremere dentibus, quosque mordere, dilaniare, ferire, & spuere contra ipsa verenda altaria non cessabat. Prostratus toto in terram corpore, verrebat tam fortiter pavimentum ecclesiæ manibus propriis, quasi essent lapideæ. Surgente eo a terra, debacchante in se maligno spiritu, confringebatur & convolvebatur, quasi anguilla vel murænula, adeo ut plerumque videretur quasi cervix natibus illius adhærere. Erat miseriæ videre, quomodo furiis infestantis inimici repletus, cruciamenta, quæ corpori suo miser ingerebat, minime quasi sentiret. An sentiebat, qui dolores plurimos corpori suo irrogans, ut alterius delirans repudiabat augendo? Quid multa? Replentur in his cruciatibus dies hebdomadæ, restante uno: tandem misertus Dominus, orationibus sancti Gorgonii annuendo, sanavit miserum.

[24] [liberati:] Nam die quadam Missa celebrata, Fratribus aliquibus abeuntibus, plerisque restantibus, ille vesanus hac illacque bacchando, per ecclesiam dum discurreret, pervenit demum ad stationem abbatis, ubi ex more dependebat coronula argentea cum candela; quam arripiens, rupta catenula argentea, inter manus suas, acsi plumbum, complicavit, pedibusque suis conculcandam projecit, quousque ei de manibus vi auferretur: statimque sanctus Martyr, quasi diceret, Reddam bona pro malis; qui si non dixit verbis, factis comprobavit, adimplens jussa Domini dicentis, Orate pro persequentibus, benefacite his, qui oderunt vos, restituit eum integræ incolumitati. Liberatus dæmone, dolores corporeos, quos illi contrahere hostis humani generis impulerat, acerrime sentiebat: unde & planctus tantos emittebat, qui proderent incommoditatis, quam pertulerat, immanitatem. Gratias ergo Liberatori suo rependens, reversus in sua, nobis ulterius minime paruit. Alius itidem dæmoniacus a provisoribus suis monasterio sæpe dicto deductus est, qui sibilis diebus ac noctibus perstrepebat horrificis, illum nimirum imitans serpentem lubricum, qui Adam protoplastum in paradiso devicit, atque corporeæ mortis sententiam cum omni stirpe sua, Domino juste inferente, suscepit. Hic post biduum curatus est. Non immemor itaque sui, corrigia discinctus collum suum circumdedit, atque per eumdem se sancto Gorgonio famulum contradidit m, multo suavius jugum Domini ferre * sentiens, quam satanæ atrocissimi, qui prius eum cruciaverat tortionibus sævissimis. Hic ergo sedule, quamdiu in hac carne deguit, debitum tot annis pensum suo exsolvit benignissimo Adjutori.

[25] Duo hic adnecto exemplaria, ut manifestem, quantam sollicitudinis largitatem circa clientes suos exercuerunt sancti Dei Viri, [monachus febricitans sanatus: alter secundo apostatare meditans,] beatus videlicet Petrus Apostolorum Princeps ac sanctus Martyr Gorgonius; unum mulcendo devotos, aliud terrendo reprobos. Quidam Fratrum ejusdem cœnobii gravi torquebatur febrium æstu. Deficiens autem tam somno, quam ægritudine, in terram procidit ante gradus altaris, omnipotentem Dominum pro sua infirmitate supplicaturus, tum quoque intercessorem sanctum advocans Martyrem. Qui inter ipsa verba orationis dum obdormisset, vidit in somnis quasi ursum ab ore suo egredientem. Illico expergefactus visum Fratribus indicavit, se autem ardore illo febrium carere gavisus est. Alius item Frater machinamenta fugæ diu meditans, iter aggressus est, duo damna monasterio inferens, primum, quod Deo se subducens, apostatavit ab ipso; secundum, quod equum optimum secum abduxit. Qui aliquandiu foris moratus, ignoratur, utrum inspirante Deo, an necessitate cogente, ad monasterium repedavit. Receptus igitur juxta præceptum Regulæ, non ex animo, ut adverti poterat atque post patuit, de priori transgressione, ac irritæ sponsionis fide * pænitudinem gerebat: verum lassitudine refocillatus, iterum argumenta fugæ cum amaritudine animæ suæ diutissime, ut perpendebatur nutibus illius diversis confabulatus, moliebatur. His factionibus pravis diebus ac noctibus cogitationum suarum cumulos augmentabat; cum ecce fluxerant dies solemnitatis Martyris Christi. Tertia vero die jam transacta, una noctium, cum se sopori dedisset, videbatur ei, quasi staret in ecclesia sancti Petri in choro: & repente vidit per principalem fenestram quasi introeuntem senem venerandi vultus, quem antecedebat juvenili ætate florens quidam quasi minister n.

[26] Quem adorsus prior senex: Tu, inquit, serve nequam, [a Sanctis apparentibus castigatus.] quid nunc fraudulenta iterum machinaris conamina? Jam pridem hinc fugisti & tibi peperci: & nunc iterum eadem meditaris? Absit, absit, ut tibi nunc impune ignoscatur. At ille respondit: Non, senior, non ista tractavi nec volui patrare: quid mihi imputatur, unde inculpabilis sum? At ille subjunxit: Quid infelix verba mendosa prosequeris: Nonne intuitus meus cordis tui secreta videt & rimatur? Hæc enim nunc corde volutas, ut fugere valeas: sed nequaquam tibi cedet in prosperum: unde terræ provolutus, lue tibi pœnas pro hoc flagitio inrogandas; quoniam non potest remanere inultum: prius enim tibi indulsi, sed modo nequaquam parco. Hæc dicens præcepit sibi adstanti scuticam accipere, quod est verber ex corio factum: atque illo prostrato, plagas multas inferre. Illo fortiter clamante, se numquam amplius talia cogitare aut opere patrare, in his clamoribus visio discessit, & quæ putabatur phantasma esse, vera inventa est. Facto mane advocans thesaurarium, Audite, inquit, qualia ludibria hac nocte passus sim: & incipiens omnem revelationis visum ex ordine prodidit, ut supra texuimus, subnectens ad singula irrisorie: O qualia deliramenta phantasmatum, quæ nobis communis ingerit inimicus! His dictis, languor eum pariter & mors invasit; tribulatus enim quatuor mensibus, in fine quarti mensis, cum jam imminere cerneret diem obitus sui, necessitate compulsus indicavit abbati omnia, tandemque finem vitæ fecit. Hæc dixi pro his, qui Dominum curare & appendere cogitationes nostras omnes, aut non credunt, aut minime pavent.

ANNOTATA.

a Nempe Mindæ in Saxonia, de qua consule § 5 Commentarii, ubi de eo episcopatu, Sancti reliquiis ibidem asservatis, & antiquo ejusdem cultu disseruimus.

b Tempore episcopatus Adelberonis, qui ab anno 929 usque ad annum 964 Metensem cathedram tenuisse dicitur, abbatiæ Gorziensi præfuere Einoldus sive Eginoldus, B. Joannes I, & Giboldus, ut in Commentario Vitæ B. Joannis prævio § 2 videre est: unus igitur ex his tribus hic designatur; cumque in B. Joannis Actis, quibus Einoldi gesta satis arcte connexa sunt, de hac reliquiarum exploratione divinitus prohibita nihil reperiam, suspicor eam sub Giboldo contigisse. Si tamen rerum ordo a scriptore nostro observatus sit, sub Einoldo accidisse dicendum est.

c Notat hic Mabillonius sequentia: Postea tamen Henricus abbas idem scrinium reseravit anno MLXXXVIII, in eoque invenit S. Gorgonii caput & præcipuas corporis ejus partes, quas in pretiosiorem thecam recondidit. Non igitur totum sancti Martyris corpus habebant Gorzienses.Vide dicta in Comment. num. 41 & duobus sequentibus.

d Augustodunum, Gallis Autun, vetusta est in Æduis Galliæ Celticæ, nunc ducatus Burgundiæ urbs, episcopatu insignita suffraganeo archiepiscopi Lugdunensis.

e Gingulsum etiam habet Mabillonius: designari puto S. Gengulphum martyrem, qui Varennis in Burgundia miraculis claruit. Acta ejus apud nos illustrata sunt tom. 2 Maii ad diem XI.

f In tabula diœcesis Metensis apud Calmetum supra laudatum reperio Arnaville üna cum dimidia leuca communi Gallica a monasterio Gorzia Mussipontum versus distans. An is locus Arnoldi-villa fuit? Certe Gorzia Augustodunum revertens non incommode per illum potuit iter capessere.

g In Actis B. Joannis cap. 12 is Hamedeus vocatur. Possessio, inquit auctor, erat monasterii longo jam retro tempore beneficii nomine ad comitem quemdam palatii Hamedeum devoluta, qui simul bona monasterii sub precaria vel præstaria, quam dicunt, obtinebat. Plura ibidem num. 110.

h Vox Senior olim pro Domino sæpe usurpabatur, hic episcopum denotat.

i In Actis sæpe memoratis cap. 12 dicitur abbas, scilicet Einoldus, suadente B. Joanne, pro iis prædiis repetendis Adelberonem accessisse, petiisseque, ut quod Hamedeus sub precaria detinuerat, monasterio redderetur, quod & ipse libenter præstitit. Deinde addit abbatem a B. Joanne admonitum, repetendum fuisse ipsum beneficium, ad episcopum rediisse, ab eoque cum stomacho fuisse repulsum. Reliqua etiam paulo aliter enarrat, quæ tamen ad rei substantiam nil faciunt; quemadmodum curiosus lector ibidem deprehendet.

k Consule Annotata ad cap. 2, lit. p.

l Mons-Falconis, de quo hic, est oppidulum Galliæ in Campania provincia: Gallice Mont-Faucon.

m De variis modis, quibus personæ liberæ monasteriis se servos olim mancipabant, consuli potest eruditus Mabillonius in Præfatione Seculi VI Benedictini, & Cangius in Glossario, verbo Oblati monasteriorum.

n Patroni Gorziensis monasterii erant S. Petrus Apostolus & S. Gorgonius: itaque venerandi vultus senex S. Petrus, alter S. Gorgonius fuisse insinuatur.

* i. e. ubi

* Mabil. Quadragesimæ

* ibid. fore

* ibid. abest fide

CAPUT IV.
Hungari & miles quidam a Gorziæ direptione divinitus prohibiti: contractus erectus: Francorum dux sanatus: alia quædam miracula: auctoris apostrophe ad Gorzienses suos.

[Hungari a Gorzia diripienda] Orta aliquando tempestate seditionum inter principes hujus regni, quidam contra fidem suam, id est Christiani nominis agens, misit legatos, & adduxit Hungariorum gentem a. Quæ gens perfida, dum regiones circumquaque sitas pervagaretur, devenit tandem nostrum ad locum. Erat tum forte muri tertia pars diruta, pro eo, quod castelli exiguitas a senioribus ampliabatur: altitudo muri novi paululum surrexerat; interruptio tamen murorum vasta patebat aliquibus in locis, adeo ut equitando usque ad fores monasterii absque obstaculo aliquo currere valerent. Hebdomada fere integra perspicaciter ab illis in circuitu quotidie lustrabatur mane, meridie, vespere: sed tamquam grande piaculum, si proxime accederent, peractum cavebant, aut quasi columnam ardentem, in qua ipsi arderentur continuo, si approximarent, vitabant. Dubium nullo modo erat, quia si venirent, & litem ponere vellent, absque recrastinatione illud caperent, ni impediret ejus oratio, cujus & illa fuit repulsio. Abbas loci torquebatur, anxiabatur, pavebat, manibus plodebat *, mæstus querebatur dicendo: Perdidi omnes Fratres juvenes, quos Deo nutrivi: utinam pridem induxissem illos septionibus murorum Mettensium, ut remanerent post nos Christo servientes! Si nos senes soli trucidaremur, nil esset dispendii b.

[28] [mirabiliter coërciti:] Exaudivit omnipotens Deus has voces lacrymabiles, & nos a communibus hostibus eripuit non aliter, quam si essemus in * campo locati, ac illi in circuitu nostro minime nobis auderent propinquare. Hæc dixi, ut ostenderem, orationes defensionum sancti Gorgonii præstantiores esse illis munitionibus maceriarum, etiamsi ferreæ essent. Et revera prævius illorum deducens eos, dux c videlicet Lotharii regni illius temporis, infestissimus nobis erat: qui nullatenus nos impune reliquisset, si non eum divina manus, intercedentibus Patroni nostri martyris Christi meritis, a nobis eum arceret. Recedentibus illis, ut Dominus propalaret & ducis illius in nos odium, & defensionem nostram spiculis orationum sancti Gorgonii, tertio exercitum suum omnem adunari fecit, ut super nos repente insciis nobis irrueret: qui quoties vesperi talia videbat, ut sine cunctatione diluculo nos obsidendos nossent, veniente mane acrior illum adeo cura coërcebat, ut funditus nostri oblivisceretur. Quod nos tempore vitæ ipsius latuit; sed Deus occultorum cognitor perpetuo esse incognitum noluit. Nam unus militum ipsius, præ cæteris dilectus eidem, nos adiens, cum suffragia peteret tam spiritualia quam carnalia, hæc eadem confessus est, pronuntians vere, quod Deus illo in loco esset, ubi tantum defensionis tutamen requiesceret. Quod, ut dixi, omnino antea nesciebatur: & si sciretur, non facile crederetur.

[29] [item miles prohibitus:] In eisdem quoque diebus extitit alius quidam miles præfati ducis, insidiari nobis satagens: cujus nequitiam tutamina sancti Martyris more solito repulerunt. Nam posthabita murorum custodia, qua jam bene munitum erat, & aliquantulum seditione frigente, præsertim etiam cum de præfato milite nulla suspicio haberetur, nec de aliquibus aliis; venit ipse clanculo intempestæ noctis silentio, nullo penitus in muro stante, nec uno saltim puerulo, ut per scalas conscenderet murum, facturus mala, quæ corde volutaverat perverso, si Dominus sineret. Cumque medium jam valli transcenderet, vidit equus & eques tale quid, ut amplius inantea ire nec valeret, nec vellet. Nam equus calcaribus vehementer exagitatus moveri loco non poterat: ipse quoque festinavit retro repedare velociter, quia illud solum poterat, qui muro propinquare nequibat: eo quod videretur ei, quasi desuper a muro saxa crepitantia minitarentur. Quo pavore perterritus, sub omni festinatione Venderiis d fugit, & languore correptus in lectum decidit, atque humiliter petiit propter Deum mitti sibi, cui sua panderet. Missus est continuo unus e Fratribus, cui omnia, quæ supra retulimus confessus est, quæ penitus nos latebant; subjungens manifesta sibi revelatione indicatum, quia nisi benedictionem ex parte monasterii sumeret, sanitatem omnino promereri nequiret. Quod & factum est: mox enim ut benedictio missa est, panis videlicet, casei ac vini; confestim cibo sumpto, recuperatis viribus, languore discedente, in pristinum robur convaluit, ac deinceps professus est, illi loco fidelem perpetuo se futurum.

[30] [adducitur exemplum] Ecclesiastica refert Historia res his pene simillimas. Refert enim, quod in confinio Persidis Romanique imperii civitas insignis haberetur e. Erat tunc temporis discidium inter Romanos & Persas pro eo, quod subjici Persæ Romanis vitabant. Cives illius urbis Dominus omnipotens mirabiliter perculit, & mirabilius extemplo lætificavit. Convenerant Persæ Romanis eandem urbem auferre, suæque ditioni subjugare. Facto itaque vespere, quo mane obsidenda erat, murus omnis f civitatis funditus corruit: quo periculo viso, cunctus populus una cum episcopo preces ad Deum cum lacrymis fudit. Postquam diu clamatum est, adveniente nocte, recedente plebium multitudine, toto se corde ad Deum supplicandum contulit: & ecce diluculo surgente, repererunt omnem muri ambitum restitutum g. Gavisi ergo plurimum, omnipotentem Dominum pro impensa misericordia glorificaverunt. Phalanx igitur hostium quantocius ad obsidendam urbem properabat: qua per gyrum obsessa, cunctipotens Christus, qui misericordiæ suæ donum illis stillare cœperat, perfecit usque ad ultimum. Nam elephantorum nares tanta culicum replevit copiositas, ut omnino stare ibidem nequirent, sed potius fugarentur hac & illac.

[31] Ipsi etiam regi h Persarum visus est homo, armis aureis terribiliter fulgens, [ex Historia Ecclesiastica.] super murum stare, urbemque defendere. Erat enim nuntius summi Dei ad tuitionem missus fidelis populi. Ille autem rex contrariæ partis Romanum ratus esse principem i, Fugiamus, inquit commilitonibus suis, quia conduxerunt adversum nos imperatorem Romanum. Quibus hoc modo fugatis, Dominus suos mirabiliter ac misericorditer ab angoribus exemit. Illos ergo sine muri obstaculo, dum libuit, protexit: nos etiam similiter vallo precum sancti Gorgonii absque lapideis parietibus potenter sepsit. Nonne satis sine muro, qui tertia illius parte carebamus, præsertim quoque interruptionibus apertis bipatentibus maximis? Elephantos illos agitatione culicum fugavit: equitem insidiari nobis cupientem non dissimili modo repulit, cum videretur ei, quasi conquassaretur a muro injectis lapidibus; cum, ut supra diximus, nec unus saltem in muro staret puerulus. Mirabilis prorsus Deus in Sanctis suis, misericordissimus in peccatoribus mihi simillimis.

[32] Alio tempore extitit quidam contractus, qui non aliter ire poterat, [Contracto membrorum usus restitatus:] nisi cum scamellis k, quæ hucusque nunc in testimonium miraculi foribus appendent monasterii affixa. Hic taliter curatus est. Advenerat festivitas senioris nostri, & præfatus contractus cum reliqua vulgi multitudine confluxerat, Dominum pro sui incommoditate interventu beati Martyris supplicaturus. Factumque est: & ecce Fratribus nocturnalem synaxim l inchoantibus, jam dictus æger magnis cœpit vocibus clamare. Sciscitantur Fratres nutu signorum, quid sibi vellet illa ipsius tam gravis exclamatio. Respondit: Nonne videtis, quomodo mihi nervi extenduntur, qui gravem nimis & intolerabilem pene mihi ingerunt cruciatum? Nec mirum: priori enim statui reparandi nervi absque tortionibus ipsius fieri nequibat, quoniam diutina curvatione fuerant marcidi. Quem amore factæ in se virtutis abbas aliquandiu tenuit, eumque acsi consanguineum fovit proprium. Qui infelix loco assuefactus, horrea Fratrum noctibus ingressus, furtum continuare maturavit. Quod audiens abbas, eum abjecit cum magno dedecore, quem prius tenuerat & aluerat paterno amore. Adimpletum est in eo Psalmistæ præconium dicentis: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, & similis factus est illis. Hæc ergo ideo inserui, ut significarem, in quantam humanum genus heu devolutum est fæcem: cum enim beneficiis respondere debuisset divinis, quæ tam per se quam per famulos suos dignatur exhibere, hoc miserabile non facit: sed potius pro benevolentia malitiam exhibet, inobedientiam scilicet, contemptum & superbiam. Cinis quoque ac pulvis vilissimi irritare Deum altissimum ac magnitudine immensum minime formidant, molibus suorum irretiti criminum: quin potius augent contemptum in Dominum, ut & hic, qui pro sanitate sibi reddita latrocinii intulit stipendia *. Quapropter omnes hortamur, caveant illud sapientissimi Salomonis dictum: Qui reddunt mala pro bonis, non recedet malum a domo eorum.

[33] [Francorum duci sanitas reddita.] Recenti præterea tempore dux m Francorum validam incurrit ægritudinem. Hebdomada nempe integra & eo amplius graviter febri vexatus ac dissenteria, omnem amiserat facultatem alicujus sumendi edulii, mortem sibi imminere pavitans. Hac necessitate urgente, diebus Epiphaniorum merita sancti adiit Gorgonii, petens humiliter sibi subveniri. Votis his sanctus Gorgonius aurem accommodans, interventu suo dedit ei vesperi posse cibum cum delectatione sumere, quod prius multis posse diebus destiterat, ut dictum est: & continuo repletus cibo, quod subsequens est, complevit, scilicet dormiendi copiam. Cum subito mane consurgens totus validus ac incolumis, gratias reddidit omnipotenti Deo: quin etiam non sui oblitus, pallium sancto tradidit Gorgonio conspicuum ob memoriam præstitæ sibi sanitatis: alacer denique & incolumis in crastino ad domum propriam repedavit.

[34] [Perstringuntur varia miracula.] Longum est per singula disserere, quæ & quanta Deus per Patronum nostrum virtutum propalavit prodigia. Hoc tantum subnectimus, quia nobis cernentibus, cæcis plurimis visum reddidit, claudis gressum, mancis manuum restaurationem, dæmoniacis liberationem, phreneticis, caducis, sensu fraudatis pristinam sanitatem ac celerem morborum omnium curationem: quam prolixitatem fastidii causa devitamus, cum eadem eodem modo toties repetere nauseæ sit legentibus & audientibus, licet sanatis sit exhilarationis tripudium. Sed etsi nihil horum fecisset athleta Dei Gorgonius, sufficeret superque abundaret, quæ potior & carior Domino est, curatio videlicet animarum, quam hic perstringere pro tempore ratum duximus: ut, qui aliqua medicamina carnalia enodavimus, saltem aliqua spiritualia succincte transcurrere non differamus.

[35] [Bonorum præmia & malorum pœnas proponens,] Cum enim hic locus esset spoliatus omnibus subsidiis tam spiritualibus, quam corporalibus, & cum exterminaret aper ferus ac singularis depasceret; Deus virtutum omnium, conversus respexit de cælo, & vidit & visitavit vineam istam, atque de omnibus seculis istuc congregavit, de Græcia videlicet, Burgundia, ac de penitus toto divisis orbe Britannis, Mettensibus n, Tullensibus o, Verdunensibus p: atque unam fidelium turmam consocians, fecit fratres non solum carne, sed & spiritu, cor unum & animam unam retinentes in Deo. Cum essent pauci numero, pauca eis suffecerunt, quia & pauca habuerunt: quando vero crevit multitudo, auxit etiam Deus meritis sancti Petri atque Gorgonii facultates non solum in possessionibus extrinsecus, verum etiam in thesauris diversis intrinsecus. Altaria, quæ diu prophanata fuerant asinorum porcorumque stabulis q, muri quoque quondam fictiles absque coopertura, insigniti sunt venustate r, honore, prout Domino placuit. Viri pauperes Dominum pauperem sequentes, simpliciter ambulantes ditati sunt virtutibus, quod Deus magis acceptat, spiritualibus. Plerique etiam curationes corporum in meritis susceperunt: qui autem fraudulenter incedentes depravaverunt vias suas, nec sancto Dei famulo Gorgonio condignam exhibuerunt servitutem, diversis mulctati sunt flagellis. Alii dæmonibus coërciti, alii intestinis ruptis, alii sanitate medii corporis amissa, alii a lumbis deorsum incensi igne incorporali. Bonitatis vero sectatores ante diem sui exitus promeruerunt a Domino vocari, audientibus illis Fratribus, qui digni inventi sunt audire: alii vero in secreto mentis suæ didicerunt, quando ex hoc carnis ergastulo educerentur. Vidimus eos vere solum Dominum desiderantes, æterna vocibus moribusque inquirere, diebus ac noctibus illo suspirare, caduca omnia nihili pendere, vilissima quæque, & quæ nos modo respicere vix (ut ita dicam) volumus, illi pro magno suscipere, veneranter adimplere, acsi ipse Deus visibiliter consignaret, illud fideliter memoriæ commendantes ac opere exercentes: Qui se humiliat, exaltabitur: & illud: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, & coram Deo invenies requiem.

[36] At nos, pro dolor, interius tumentes, magnosque nos arbitrantes, [auctor Gorzienses ad virtutem exstimulat.] volumus in futuro exaltari a Domino, cum nolimus pro eo vel ad modicum humiliari. Sed caveamus illud nobis tempore uniuscujusque vocationis nostræ a Domino dici: Non fecisti, quod jussi, quid impudenti * fronte requiris, quod promisi? Locus enim hic, sicut & alia loca omnia, humilitate crevit; nec destruetur nisi superbia: quia revera per eamdem prius destructus est. Ergo Dei omnipotentis clementiam, interventu Sanctorum atque omnium fidelium Christo famulantium humiliter imploremus, ut qui stillam inenarrabilis misericordiæ suæ super hunc irroravit locum tam gratuito suæ affluentiæ dono, quam labore prædecessorum nostrorum, ne molibus depereat nostrorum peccaminum, sed magis augeat & dilatet in dies terrenis affluentiis, quodque est optabilius, spiritualibus deliciis, sicut scit ipse: nec provocatus malis nostris se subtrahat nobis fons misericordiæ, Dominus noster Jesus Christus, in ablutione peccatoris & menstruæ, ut continens in via misericordias suas, quicquid delinquimus, deleat & extergat flagello disciplinæ paternæ, neque ut nequissimos servos perpetuam tradat ad pœnam; sed misereatur ut filiis, de quibus ipse per Scripturas suas dignatus est dicere: Quem diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit. Ita nos quoque in hac ærumnosa vita Dominus corripiat flagellando, ut excussis ab anima nostra omnium nævis sordium, velut secernuntur grana, cum excutiuntur fortiter aristæ; & quasi aurum in fornace probatum & purgatum facti, mereamur in illo desiderabili Beatorum collegio ovantes ascisci, ubi abstersis omnibus lacrymis, mors, clamor & luctus ultra non erunt, sed pax perpetua, lux in desiciens, gaudium ineffabile de perpeti contemplatione piissimi Redemptoris nostri Jesu Christi & sanctorum angelorum atque omnium electorum, qui ab initio mundi creati sunt; ad quos nos citius perducere dignetur Deus omnipotens, qui in Trinitate perfecta vivit & regnat in sæcula sæculorum. Amen s.

ANNOTATA.

a Mabillonius hic notat sequentia: Id factum videtur anno DCCCCXXXVII, laudatque Frodoardi Chronicon, quod apud Chesnium tom. 2 Historiæ Francorum, ad dictum annum sic habet: Cæli pars ardere visa & Hungarorum persequutio ab eadem parte per Franciam insecuta est: qua villæ & agri depopulati, domus basilicæque conflagratæ, captivorum abducta multitudo &c. Verum ex sæpe laudatis B. Joannis Actis cap. 8 liquet hæc multo serius contigisse: ibi enim dicitur dissensio .. inter domnum & gloriosissimum tunc adhuc regem, postmodum Cæsarem Othonem & filium ejus Liuthulfum & generum Conradum exorta, quæ ad gentis inimicæ Deo Hungarorum in nos eruptionem desæviit. Hæcprocul dubio eadem est dissensio, eademque Hungarorum irruptio, de qua auctor noster agit. Porro de prædicta dissensione, prout Bollandus noster ad citatum caput annotavit, Sigebertus in Chronico ad annum 952 sic habet: Lidulphus filius imperatoris Ottonis, instinctu Conradi ducis, cum eo contra patrem suum rebellavit &c. De accitis vero per Conradum Hungaris ad annum 955 scribit: Conradus dux, Dei & imperatoris transfuga ad Hungaros se transferens, eos in Lotharingiam usque ad Carbonariam sylvam perduxit, & virtute Dei apud Lobias contra eos ostensa, ultra prodiri prohibiti, impune redeunt. Similia habet Frodoardus mox laudatus ad annum 954.

b Ita correxi ex editione Mabillonii; in nostro enim apographo perperam legitur stipendii.

c Ex dictis is fuit Conradus. Mabillonius, qui irruptionem aliquot annis citius statuit, Gislebertum credidit, qui anno 939 secundum Frodoardi chronicon, secundum Sigebertum vero anno 943 Rheno submersus est.

d In editione Mabillonii est: Venderas fugit. De hoc loco, qui B. Joanni Gorziæ abbati natalisfuit, ejusdem biographus cap. 2 hæc ait: Oriundus itaque hic Joannes ex territorio fuit partim Metensi partim Tullensi, villa olim regia, vocabulo Vinderia. Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingiæ col. 860 Gallice Vendieres appellat, unaque cum dimidia leuca Galliæ Mussiponto Metas versus statuit, quemadmodum etiam collocatur in chartis geographicis eidem Operi insertis, in quibus Vandiere scribitur. Alius hic locus est ab eo, quem Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum Venderas hodieque Vendieres appellatum ad flumen Matronam situm affirmat.

e Nisibis videlicet. Totam hanc historiam ex Theodoreto relatam habes tom. 4 Julii ad diem 15, in Actis S. Jacobi, ejusdem urbis episcopi, sub quo ea contigit.

f Auxesis est; neque enim omnis murus corruerat: vide laudata Acta, cap. 2, num. 13.

g Videtur hic auctor significare, murum illum absque hominum opera divinitus restitutum fuisse: verum id non ita est, ut liquet ex laudatis Actis num. 14.

h Erat is Sapor ejus nominis II.

i Constantium imperatorem intelligit.

k

Scamellum, scamella, scammellum est scabellum; sed proprie usurpatur pro iis scabellis, quibus repentes manibus innituntur, inquit Cangius in Glossario, ubi id variis exemplis probat. Suffecerit versus Rodulphi Tortarii de Miraculis S. Benedicti hic recitasse: sunt autem hujusmodi:

At puer assuetis pronus reptando scamellis,
      Floriacum petiit, sospes & inde redit.

l Synaxis est Officii divini recitatio.

m Mabillonius suspicatur hunc fuisse Everardum, de quo biographus B. Joannis Gorziensis abbatis cap. 12 ait: Everardus ducatum Franciæ, Austrasiæ & quorumdam trans Rhenum tenebat locorum. Continuator quoque Chronici Reginonis ad annum 937 Eberhardum ducem Francorum appellat, eumque anno 939 juxta Andernacum in prælio occisum scribit: at Sigebertus ejusdem cædem anno 943 affigit.

n Adi Annotata ad cap. 1, lit. d.

o Tullum vulgo Toul vetusta urbs Galliæ inserta Lotharingiæ, ad cujus tamen ducatum non spectat, ad Mosellam condita, caput estTullensis agri, & antiquo episcopatu celebrissub archiepiscopatu Trevirensi.

p Verodunum, Gallis Verdun, urbs pariter Galliæ intra eumdem Lotharingiæ ducatum, a quo non dependet, ad Mosam flumen sita, episcopalis sub eodem archiepiscopo Trevirensi, estque Verodunensis tractus caput. Porro in laudata B. Joannis Vita, cap. 6, 7 & 8 aliquot illustres Gorziæ monachos lector recensitos reperiet.

q Adi caput 2, a num. 11, uti & Annotata ibidem.

r Hæc Gorziæ restauratio facta est cura & industria B. Joannis sub abbate Einoldo, quemadmodum in ejusdem Beati Vita, cap. 10 legere est. De muro, quo monasterium cinxit, num. 90 hæc habentur: Magistris artium diversarum undecumque conductis, primum claustrum muro in modum castri undique circumsepsit; quod hodieque non modo munitioni, sed & si opus sit, oppugnationi adesse conspicitur.

s In Ms. nostro subjicitur hæc clausula: Explicit libellus miraculorum sancti Gorgonii martyris gloriosi.

* Mabil. plaudebat

* ibid. additur medio

* Mabil. dispendium

* ibid. imprudenti

DE S. SEVERIANO MARTYRE
SEBASTIÆ IN ARMENIA MINORE.

Sub Licinio.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Severianus Mart. Sebastiæ in Armenia Minore (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria in Fastis & cultus Sancti: Acta Græca Metaphrastis jam Latine edita: altera antiquiora & meliora, quæ dabuntur.

Inclytum martyrem Severianum hodie Fasti Græcorum, cum editi tum inediti, [Memoria Sancti in Fastis sacris, & cultus:] longis celebrant elogiis. Mosci quoque Severianum Fastis suis inseruerunt. Ex Græcis eumdem accepit Galesinius, quem secutus est Baronius in Martyrologio Romano, ubi ita habet: Sebastæ S. Severiani militis Licinii imperatoris, qui cum quadraginta martyres in carcere detentos frequens visitaret, jussu Lysiæ præsidis saxo ad pedes ligato suspensus, ac verberibus cæsus, & flagris laniatus, in tormentis reddidit spiritum. Accuratum non est istud elogium, cum nec causa martyrii, nec genus mortis recte explicetur, ut patebit ex Actis. Porro Græci in Menæis suis Officium hac die præcipue peragunt de sanctis Joachimo & Anna, parentibus Sanctissimæ Virginis, sic tamen, ut partem tribuant S. Severiano martyri. Eorum elogia huc non transfero, quia pleraque ex Actis sumpta sunt; sed quæ in iis contraria videntur Actis, aut certe Actis superaddita, examinabo inferius.

[2] Acta Græca S. Severiani, a Metaphraste conscripta, [Acta a Metaphraste scripta, quæ quantum ad facta,] memorat Leo Allatius in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 127, illorum tale dicens esse initium: Λικινῖου τοῦ δυσσεβοῦς βασιλεύοντος, Λυσίας τὸ τηνικαῦτα δοὺξ ὢν. Licinio impio imperante, Lysias, qui tunc erat dux &c. Græcum horum Actorum apographum habeo, ex codice Medicæo olim Majoribus nostris communicatum. Eadem Acta Latine reddita edidit Lipomanus tom. 6, & Surius ad IX Septembris. Tillemontius tom. 5 in Persecutione Licinii aliqua ex his Actis, in Surio visis, adducit; eaque benignius tractat, quam alias solet tractare Acta per Metaphrastem scripta, licet eum pro horum auctore agnoscat. Ait enim Acta non mala videri, quantum ad facta usque ad mortem; sed miracula, quæ post mortem patrata narrantur, utcumque videri suspecta. De sermocinationibus, quæ hisce Actis insertæ sunt & multæ & satis prolixæ, verbum nullum adjungit; sed eas solum omittit.

[3] [satis accurata sunt, nævis tamen non carent.] Itaque in hisce Actis facta pro veris haberi possunt, judice Tillemontio, etiamsi non credamus dicta Actis inserta Martyris esse, & recte quidem: nam tormenta Martyri illata satis bene expressit Metaphrastes, & certe melius quam ea ex Metaphraste excerpsit ipse Tillemontius, ut patebit ex aliis Actis dandis, & ex disputandis inferius. Verumtamen nævis non caret lucubratio illa Metaphrastis, cum verba, a S. Severiano & a duce Lysia tempore martyrii prolata, passim pro suo arbitrio mutaverit Metaphrastes, variaque circa initium & finem Actorum adjecerit, quæ deinde discutiemus. Præterea ex conjecturis, quantum apparet, multa Actis inserta sunt, quibus animi affectiones & consilia ducis Lysiæ exponuntur. At, cum ea in Actis antiquioribus non legantur, pro incertis solum haberi debent. Ceterum Acta illa non recudam, cum meliora habeamus: attamen quædam ex iis recitabo & examinabo inferius.

[4] Acta alia Græca, quibus Metaphrastem ad sua conscribenda usum existimo, [Alia Acta Græca bonæ notæ,] nobis ex codice Ms. bibliothecæ regiæ Parisiensis exscribenda curavit, & humanissime nuper transmisit Vir Clarissimus, D. Claudius Sallier, custos laudatæ bibliothecæ, ubi habentur in duobus codicibus Mss. Apographum nostrum est codicis 1506 inter Græcos; sed eidem adjectæ sunt lectiones variantes ex codice 1519, in quo eadem Acta habentur, & aliqua leguntur correctius. Diversas hasce lectiones ad marginem assignabo, aut in Annotatis ad Acta, ubi videbitur operæ pretium. Jam vero quod spectat ad fidem horum Actorum: ego certe nihil in illis invenio, quod merito possit videri suspectum, aut fide indignum. Omnia exponuntur accurate: nihil exaggeratum videtur, nihil absonum, nihil Christianorum aut gentilium Romanorum moribus contrarium.

[5] Præterea, etsi hæc Acta non ita sint conscripta a notariis jussu ducis Lysiæ, [& scriptoris bene instructi, quantum apparet.] tamen insinuant scriptoris esse contemporanei; nec improbabile est, Acta notariorum auctori præluxisse, atque hisce pro majori parte fuisse inserta: accurate enim scripta videntur dicta omnia cum S. Severiani tum ducis Lysiæ, imo & accusationes initio contra Sanctum allatæ: tormenta vero breviter tantum referuntur. Attamen omnia quoque ita scribi potuerunt ab aliquo, qui rebus gestis adfuerat, aut ab iis, qui præsentes fuerant, singula didicerat: nam in gravissimis quoque persecutionibus Christiani aliqui se turbæ miscebant, ut martyrum certamina intuerentur. Verum sive ex Actis notariorum, sive ab aliquo teste oculato, sive ex relatione eorum, qui præsentes fuerint, sive alio quopiam modo conscripta sint Acta; omnia persuadent auctorem Actorum satis fuisse de singulis instructum.

§ II. Examinantur, quæ a Metaphraste & martyrologis Græcis adjecta sunt Actis, & alia quædam dubia.

[Sanctus non videtur fuisse patria Sebastenus;] Acta nullibi exprimunt, ubi natus sit S. Severianus, & ne Metaphrastes quidem. Attamen Menologia Græcorum & Ms. eorum Synaxarium habent, patria fuisse Sebastenum, non alio fortasse fundamento, quam quod passus sit Sebastiæ. Verum ea conjectura nullius est momenti, cum Severianus miles esset, & milites frequenter longe absint a patria sua. Metaphrastes clare patriam S. Severiani distinguit ab urbe Sebastia, cum dicit corpus defuncti a quibusdam delatum in patriam Martyris. At ejus patriam fortasse scriptor ille ignoravit, cum nullibi eam nominet: nec fidere multum possumus assertæ ab eo translationi. Verumtamen existimo Severianum non fuisse patria Sebastenum, nec corpus ipsius Sebastiæ mansisse, quia in Actis num. 1 dicitur mandasse quibusdam præsentibus, qui erant ex ejus patria, ut corporis sui curam haberent. Etenim videntur illi, qui erant ex ejus patria, illo loquendi modo distingui a Sebastenis. Per illos vero corpus Sancti acceptum fuisse, & verisimiliter alio asportatum, circa finem Actorum ostendam in Annotatis.

[7] [nec comprehensus est statim post martyrum quadraginta mortem,] Secundo in Actis Sanctus dicitur passus die IX Septembris, & quinque tantum diebus in carcere detentus fuisse videtur. Itaque secundum Acta comprehensus fuit die III aut IV Septembris. Metaphrastes vero ita orditur Acta, ut facile persuadere possit, & revera quibusdam persuaserit, Severianum fuisse captum statim aut non diu post martyrium quadraginta martyrum Sebastenorum, de quibus apud nos actum ad diem X Martii. Verba Metaphrastis Latine reddita apud Lipomanum hæc sunt: Licinio impio imperante, Lyssias, qui tunc erat dux, properabat e Cæsarea venire Sebasten. Eum enim vocabat tempus martyrum Christi; illorum, inquam, victoria insignium quadraginta. Postquam autem illis ad finem pervenit martyrium, Severianus quoque ad ducem defertur. Et mox inter accusationes, quas delatores contra Severianum intentabant, hanc recenset; nempe quod quadraginta illorum, qui paulo ante viriliter decertaverant,… Severianus fuerit præcipua causa eorum tolerantiæ &c.

[8] [sed fere sex mensibus fertus:] Exiguum tempus intercurrisse inter mortem quadraginta martyrum & comprehensionem S. Severiani, allata verba prorsus innuunt. Hinc Baronius, cujus verba dedi num. 1, credidit comprehensum fuisse Severianum, cum quadraginta martyres in carcere detentos frequens visitaret. Verum in hisce sequendus non est Metaphrastes, sed corrigendus; cum quadraginta illi Martyres passi sint mense Martio, Severianus mense Septembri, ita ut fere sex menses inter martyrium utrorumque intercurrerint: nam ipse quoque Metaphrastes habet, IX Septembris passum esse S. Severianum, nec diutius eum in carcere servatum voluit, quam Acta nostra. Suspicor igitur Metaphrastem initio Actorum nostrorum fuisse deceptum, quia id revera sic intelligi potest, sicut ipse videtur intellexisse, si solum consideretur: at ita necessario exponendum non est, cum dicatur quidem renovata fuisse persecutio post certamina & martyrium sanctorum quadraginta martyrum, sed nullibi asseratur id contigisse statim post illorum martyrium. Quare consideranda etiam sunt, quæ deinde in Actis sequuntur, & vel maxime dies martyrii; indeque statuendum, Sanctum nostrum fuisse coronatum sex fere mensibus post celebres illos quadraginta martyres.

[10] [Translatio corporis, & mortui resuscitatio,] Priusquam Acta subjiciam, huc transfero, quæ Actis adjecta sunt a Metaphraste, de corporis translatione gemina, miraculisque tunc factis. Sequenti autem die quidam ex piis, quibus Martyr vivus suam mandarat sepulturam, simul convenientes, cum martyricum illud corpus magnifice composuissent, & super id hymnos cecinissent, & quæcumque solent Christiani, peregissent, desiderantibus simul & colentibus manibus elatum, media nocte tulerunt in patriam Martyris. Cum autem venissent in quendam locum, illinc quidem patriæ significatur adventus reliquiarum. Cogitabat vero unusquisque eis ire obviam: & omnes simul egressi sunt, neque fuit ullus, qui non venerit, non senex, non puer, non infirmus, non natura tardus: sed existimabat unusquisque se prærepturum esse benedictionem, si modo prius occurrisset reliquiis. Sic ergo omnibus alacriter festinantibus, mortui servi conjunx sola relicta fuerat, (decesserat enim eo tempore quidam ex servis Martyris) erantque uxori acerba omnia, mariti damnum, & ejus, qui eam consolaretur, solitudo: & quod nesciret quonam modo posset ire obviam Martyri. Sola ergo intus relicta, quoniam quæsiit, qui eam consolaretur, & non fuit, & qui simul doleret, & non invenit: mortui conjugis corpore apposito, plangebat, gemebat, lamentabatur, mortuum perinde ac vivum alloquebatur. Surge, o marite, surge, dicens, eamus obviam Domino nostro, ne videamur soli pigri & desides, neque quispiam nos negligentiæ accuset in nostrum Dominum. Sensim autem & tangebat tunicam, & lachrymas cum voce emittebat. Hæc postquam brevi tempore suggessit, & dixit conjugi, etiam corpus Martyris mox erat adventurum: repente (o miraculum) vivus cernitur, qui erat mortuus, & iis abjectis, quæ erant ei imposita, cum se protinus cinxisset, ipse quoque vadit obviam Martyri. Quod insigne miraculum, & tulit Athletæ testimonium de majore ejus fiducia ad Dominum, & ad majus desiderium accendit omnium animos. Non enim quod factum fuerat, erat ejusmodi, ut posset rejici, neque de eo poterat esse ulla dubitatio: sed quos decessus habuit spectatores, & qui curam gesserant funeris, fuerunt ii quoque teste; resurrectionis.

[11] Cum longo autem tempore assedisset famulus sepulchro Martyris, [altera quoque translatio asserta.] decimo quinto anno ab illo tempore, & paulo plus, ipse quoque excessit e vita. Atque tunc quidem considerantibus omnibus, qui ad hoc congregati fuerant, ubinam ab eis martyricum corpus deponeretur, quoniam dubitationis non dabatur solutio, meliori & diviniori providentiæ id statuendum reliquerunt, & coronam ex floribus contextam imponunt reliquiis. Protinus autem, tanquam ab aliquo missa, desuper advolans aquila, accepit coronam, & sensim movit pennas, & eas minus pernices habuit ad volandum. Sed illam quidem statim sequebatur populus. Ipsa autem quodam modo eum ducebat, tantum ante eos volans, ut non esset multum remota ab oculis. Et cum venisset ad propinquam sylvam, & deinde coronam ex alto demisisset in pulchro loco montis, & volare cœpit celerius, & profecta est ad suam habitationem. Hoc illi conjicientes divinam esse indicationem, cum voluptate & magno studio concurrentes, sacrum illud & divinum corpus illic sancte & divine deponunt. Quo in loco in hodiernum usque diem Sanctus illic frequentes operatur curationes, & multa miracula, cuilibet roganti benigne apparens, & ejus curam gerens, in Christo Jesu Domino nostro. Hactenus Metaphrastes, qui unde hæc acceperit, ignoramus. Suspectæ utcumque fidei hæc esse advertit Tillemontius, cui lubens assentior. Non quidem existimo, a Metaphraste conficta esse; sed ex monumento quopiam vetustiore desumpta suspicor: at cum ignoremus, quantæ fidei fuerint scripturæ, quas hic verisimiliter secutus est Metaphrastes, dubitare etiam cogimur de veritate ipsius relationis, & omnia ipsius fidei permittere. Ceterum, si vera sunt, quæ de corporis translationibus dicuntur, patria Sancti in ipsa Armenia minori fuerit, aut certe in provincia vicina.

§ III. Appendix de loco, in quo gelu expositi fuerunt quadraginta martyres, quorum hæc Acta meminerunt.

[Quadraginta martyres Sebasteni in stagno passi creduntur:] Majores nostri ad X Martii diligenter egerunt de quadraginta martyribus Sebastenis, de quibus meminerunt Acta S. Severiani, luculenterque probarunt, eos passos fuisse in stagno prope Sebastiam, prout habet traditio vetustissima, & ab omnibus fere omnium seculorum scriptoribus, qui de illis tractarunt, confirmata a seculo IV, quo coronati sunt, usque ad nostrum. Utcumque tamen dubitasse videntur, utrum aquis stagni fuerint immersi, an supra stagnum congelatum stare jussi, quia S. Basilius multus est in glacie stagni describenda, & de ea etiam loquitur Nyssenus. Verum cum S. Ephræm Actaque, & plura alia monumenta clare tradant, aquis fuisse impositos martyres; satis insinuarunt se hanc sententiam præferre, saltem ut probabiliorem. Et sane, etiamsi stagnum solidissima fuerit glacie obtectum, vel sic aquis partim imponi potuerunt, partim glaciei, modo singulis aptum foramen, perrupta securibus glacie, componeretur: nolo tamen hanc dubitationem qualemcumque hic ulterius examinare, contentus dixisse, quo modo S. Basilius, S. Gregorius Nyssenus, S. Ephræm, aliique inter se & cum Actis conciliari possint.

[13] [at eam traditionem refutare voluit Tillemontius.] Verum Tillemontius tom. 5 Monum. eccl., nota 3 in Quadraginta martyres, conatus est receptissimam traditionem de Sanctis hisce in stagno passis prorsus evertere, voluitque ostendere eos potius in media urbe nudos fuisse constitutos, atque aëri frigidissimo expositos. Cum autem viderem, sententiam illam jam utcumque placuisse scriptoribus aliquot neotericis, fundamenta illius examinare sine præjudicio volui, conferens scriptores a Tillemontio allegatos cum verbis, quæ ipsis attribuit. Hoc porro examine ulterius inductus sum ad novam illam opinionem, ne serpat longius, hoc loco refutandam, cum mihi non modo falsa appareat; sed etiam S. Basilium amico suo S. Ephræmo contrarium faciat, & S. Gregorium Nyssenum utrique repugnantem. Quippe, si credimus Tillemontio, secundum Basilium hi Sancti in media urbe nudi fuerunt positi, secundum Ephræmum in stagno urbi vicino, & secundum Nyssenum in balneis publicis. Audiamus argumenta, quibus ad id probandum utitur Tillemontius.

[14] [Primum ipsius argumentum ex loco ambiguo S. Basilii,] Primo asserit, SS. Basilium & Gregorium Nyssenum dumtaxat dicere, Sanctos illos fuisse nudos gelu expositos, non vero addere, id factum esse in stagno, quemadmodum a S. Ephræmo, in Actis omnibus, & a scriptoribus recentioribus, rem narrari fatetur. Imo etiam adjungit, videri S. Basilium idem dicere, indeque non unum sed plures Basilii interpretes fuisse deceptos: contendit enim locum S. Basilii, ubi de stagno meminit, non recte fuisse Latine expositum ab interpretibus. Tillemontio assensus est novissimus editor Operum S. Basilii, Julianus Garnier, locumque ab aliis de stagno expositum tom. 2 pag. 152 interpretatus est de urbe. Locus ille revera est ambiguus, possetque æque de urbe exponi quam de stagno, si ea expositione Basilius esset conciliandus cum Ephræmo & Nysseno: at æque etiam intelligi potest de stagno quam de urbe, ideoque sic intelligendus est, ut S. Basilius concilietur cum amico suo S. Ephræmo, cui ipse martyrum illorum res gestas narravit.

[15] Audiamus S. Ephræmum ipsum, & consideremus, an prudenter ipsum in re præsenti S. Basilio contrarium credere possimus. [cui longe præserenda sunt clara verba S. Ephræmi:] In Encomio S. Basilii tom. 2 Græcorum Operum nuperrimæ editionis Romanæ pag. 293 ita habet, narrans suum cum S. Basilio congressum: Tunc concepit venter meus prudentiam, ut pararet quadraginta martyrum laudes: omnem enim tolerantiæ ipsorum modum meis adjunxit auribus egregius vir; quemadmodum scilicet elegerunt mori pro Christo, quantaque pericula contemserint, ut ipsum lucrifacerent &c. Et paulo inferius comparans Basilium cum istis martyribus, de hisce ait: Illi in stagno &c. & rursum: Illi inter aquas &c. Ita in Oratione de quadraginta martyribus, de stagno & de aquis clarissime loquitur, fatente Tillemontio. Quis igitur prudenter credat ob locum Basilii ambiguum, duos hosce Sanctos de loco certaminis non consentire, cum alter alterum docuerit? Nam quod dicit Tillemontius, nos tantum habere Opera S. Ephræmi, prout Græce reddita sunt & Latine, exigui momenti est, cum nullo modo verisimile sit, interpretem Græcum errasse tot locis, quot ille de stagno & aquis loquitur, dum quadraginta martyrum laudes celebrat. Nihilo melius est, quod asserit, Ephræmum viva tantum voce, & quidem per interpretem, ex Basilio didicisse, quæ de laudatis martyribus scribit. Etenim, etsi Basilius ipsum initio allocutus sit per interpretem, numquam ostendetur, ipsis interpretem semper fuisse necessarium. Si vero omnia per interpretem locuti sunt; id non oberit, quo minus mentem Basilii recte percipere potuerit Ephræm.

[16] Nunc ipsum locum S. Basilii consideremus, ut pateat quam sit ambiguus, [nam locus Basilii recte exponi potest pro stagno:] aut potius de stagno quam de urbe explicandus. Affirmat condemnatos fuisse martyres ad pernoctandum sub dio, ὅτε λίμνη μὲν, περὶ ἣν πόλις κατῴκισται, ἐν ᾗ ταῦτα διήθλουν οἱ ἅγιοι, οἷόν τι πεδίον ἱππήλατον ἢν;; quando stagnum, circa quod condita erat civitas, in qua (vel in quo) Sancti decertabant, erat velut quidam campus equitabilis. Voces ἐν ᾗ referri possunt ad vocem πόλις urbs, ad quam necessario referendas vult Tillemontius, quia hæc propinquior est, aut ad vocem λίμνη stagnum, licet hæc remotior sit: nam illæ voces, circa quod civitas erat condita, includendæ videntur parenthesi, quia Basilius mox pergit loqui de stagno, non de urbe. Itaque locus est ambiguus, & ideo sic explicandus, ut non pugnet cum aliis Patribus, præsertim cum S. Ephræmo, qui gesta horum martyrum ex Basilio didicit. At, inquit Tillemontius, locum de urbe intellexit & explicuit S. Gaudentius in tractatu dicto in dedicatione basilicæ horum & aliorum martyrum. Respondeo id quidem verum videri: nam ita habet: Stagnum quoque urbi, in qua ista gerebantur, subjacens longe lateque diffusum, validissimo gelu durante, iter solidum plaustris gementibus commodabat. Attamen vel sic videtur Gaudentius loci ambiguitatem vidisse, atque ea de causa nullibi expressisse, utrum in urbe, an in stagno frigori fuerint expositi martyres, quod de illis plura non legisset, quam habet S. Basilius.

[17] [nec repugnat communi sententiæ, etsi aliter explicetur.] Præterea auctoritas S. Gaudentii in hiscenequit esse tanta, quanta est S. Ephræmi; præsertim cum omnia Acta monumentaque posteriora huic consentiant; cumque Gaudentius longissime abfuerit a martyrum palæstra, Ephræm vero satis propinquus, ita ut martyrii adjuncta potuerit discere non solum verbis & scriptis S. Basilii, sed etiam per alios, qui erant magis loco vicini. Quapropter ipsi Basilio præferendus esset Ephræm, si nullo modo possent conciliari: nam, cum posterius scripserit Ephræm, incredibile est, eum voluisse Basilio contraria scribere, nisi certus esset, aliquid ei erroris obrepsisse. Verum, si omnino Basilii locus ita esset intelligendus, prout eum videtur intellexisse S. Gaudentius, contrarius non esset Basilius Ephræmo, quemadmodum eidem non repugnat S. Gaudentius; sed solum omitteret locum martyrii: nam voces Gaudentii, in qua ista gerebantur, de certamine priore & condemnatione martyrum clarissime proferuntur, atque eodem sensu explicanda sunt verba S. Basilii, si vocibus istis, quas dubias ostendi, urbem designatam voluerit.

[18] [Aliud argumentum Tillemontii ex alio S. Basilii loco,] Ex aliis tamen Basilii locis ulterius sententiam suam probare voluit Tillemontius. Paulo ante verba mox data in editis S. Basilii Operibus hæc leguntur: Denudatos omnes jussit sub dio in media civitate congelatos mori. Hæc verba, si genuina sint S. Basilii, hunc S. Ephræmo revera repugnantem faciunt. At Vossius in Annotatis ad Opera S. Ephræmi pag. 736 testatur, in Vetustissimo codice Ms. Cryptaferratensi Operum S. Basilii non legi in media civitate, sed, in medio stagno, unica tantum voce mutata: nam pro πόλει; habetur λίμνῃ. Lectionem hanc longe præferendam esse, ostendere nititur Vossius ex communi consensu scriptorum, qui tradiderunt quadraginta martyres in stagno fuisse passos, non vero in media urbe. Tillemontius autem aliique pro lectione sua allegant codicum multitudinem. Non inficior, codicum multorum consensum uni passim præferendum esse: at nec adversarii merito negare possunt, ex uno codice multos sæpe corrigi posse, dum adjuncta persuadent, locum aliquem in multis esse mendosum.

[19] [quem verisimiliter corruptum, & alio modo legendum ostendimus.] Sic Tillemontius nota 4 suspicatur, alium locum Basilii in hac eadem Oratione mendosum esse, quia illum componere nequit cum dictis SS. Nysseni, Ephræmi & Gaudentii; licet nullum assignet codicem sibi faventem. Quanto igitur majori jure Vossius existimat, locum hunc, quem pluribus scriptoribus repugnare ostendit, in plerisque codicibus vitiosum esse, cum saltem unum sibi habeat faventem? Porro non solum aliorum scriptorum auctoritas, sed etiam orationis consequentia ostendit, legendum potius esse in medio stagno, quam in media civitate. Accipe præcedentia Basilii verba: Cum enim (tyrannus) considerasset regionis naturam, quod frigida esset, & anni tempus, quod hibernum, observata nocte, in qua maxime malum augebatur, præsertim cum boreas in ipsa tunc spiraret; tum sequitur; denudatos omnes jussit &c. Si tam multa observaverit tyrannus, ut Sanctos maximo frigori exponeret; quis dubitet, quin & locum elogerit frigidissimum? Atqui stagnum undique apertum, ventisque expositum & glacie contectum, locus erat frigidior, quam urbis meditullium. Consequentia igitur orationis persuadet, genuinam esse lectionem, in medio stagno, & sic Basilium habemus communi sententiæ faventem.

[20] Ultimam itaque ex Basilio objectionem audiamus. Etenim relata Sanctorum morte, [Tertium ex Basilio argumentum, quod frivolum est.] hæc subdit: Decertarunt in terra, tolerantiam ostenderunt in aëre, traditi igni sunt, aqua ipsos excepit. Hæc Basilius, ut ostenderet omnia elementa concurrisse ad Sanctorum martyrium: nam in terra sustinuerant priora, frigus in aere, igni injecta sunt mortuorum corpora, & demum cineres in aquam. At rogat Tillemontius, an non potius Basilius protulisset, quæ viventes passi erant super aquam, si in stagno aut supra stagnum sunt passi, quam quæ dixit de cineribus aquæ injectis. Respondeo, voluisse Basilium singulis elementis aliquid diversum attribuere, idque eum recte fecisse, quia frigus prius est in aëre quam in aqua, & ab aëre aquæ communicatur: gelu autem non ab aqua producitur, sed ab aëre. Præterea si in glacie steterint, non sunt omnino passi in aquis. Si medio corpore aquis sint immersi, ne vel sic quidem congelati sunt ab aqua, sed ab aëre. Quare nihil est, quod cogat Basilium Ephræmo contrarium credere hac saltem ex parte. Cotelerius tom. 2 Monumentorum ecclesiæ Græcæ pag. 97 & seq. edidit epistolam Basilii ad Theodosium imperatorem, dubitans tamen, an vere sit Basilii Magni. At sive epistola sit Basilii, sive alterius, qui tempore Theodosii in Cappadocia floruit; auctor in ea memorat sacratissimum lacum Sebastenorum, in quem vere nominati ac generosi quadraginta Christi milites, gravi borea flante, infixi sunt.

[21] Cum Basilio Nyssenum vel invitum voluit Tillemontius contra Ephræmum producere, [Nyssenum laudans Tillemontius, primum locum corrupit,] sed infeliciter, cum non habeat Nyssenus, quæ eidem attribuit. S. Gregorius Nyssenus, inquit, satis clare dicit, eos gelu fuisse expositos in balneis publicis; & clarius etiam, ecclesiam, in qua ad concionem dicebat, fuisse ædificatam in ipso loco, ubi Sancti illi erant passi. Respondeo, neutrum dici a Nysseno. Verba Nysseni, quæ pro balneis publicis assignat in margine, hæc sunt Oratione 2 de Quadraginta martyribus: Ἀλλ᾽ ὁμοθυμαδὸν ἅπαντες τουτονὶ καταλαβόντες τὸν τόπον, ὡσεὶ δημοσίοις τότε λουτροῖς σχολάζοντα, ὡς καὶ αὐτὸι μέλλοντες τῷ λουτρῷ καταφαιδρύνειν τὰ σώματα. Quæ sic reddo Latine, verbum de verbo exprimens: Sed unanimiter omnes hunc occupantes locum, quasi publicis tunc balneis vacantem, quasi & ipsi essent balneo recreaturi corpora. Si quis ex hoc loco concludere velit, Sanctos in publicis balneis fuisse positos, eadem facilitate inferre poterit, illuc eos ivisse, ut corpora recrearent: tam absona & improbabilis est explicatio Tillemontii. Rectius igitur dicemus, stagnum cum balneis publicis comparari ob multitudinem illud simul intrantium: Sanctorumque introitum in stagnum conferri cum corporum curatione in balneis, quia libenter & alacriter aquam ingrediebantur.

[22] Pro sequenti sententia de ecclesia in ipso martyrii loco ædificata assignat Orationem 1 Nysseni de Quadraginta. [uti & secundum: Nyssenus enim non habet] At ibi non dicit Nyssenus, martyrii locum fuisse illum ipsum locum, in quo concionabatur, sed ab illo non longe abfuisse. Satis erit verba Latina huc transferre, ut id quilibet perspiciat: Videte, inquit, sacrum hoc arvum: hinc martyrum manipuli collecti sunt. Quod si scire desideras, de quo arvo dicam; ne procul ab eo, quod adest, circumspicias. Quis est iste locus, qui amplectitur conventum? Quid tibi dicit anniversarius circuli ambitus?.. Si locum intuearis, ipse martyrum stadium esse ait &c. Nullo modo ex his inferri legitime potest, orationem hanc dictam esse, in ipso loco, in quo passi sunt martyres; sed recte inferetur, dictam esse prope illum locum: nam id sequitur ex illis, ne procul ab eo, quod adest, circumspicias, modo adjungamus sequentia. Nihilo magis ex tota Oratione ostendi potest, in ecclesia aliqua tunc perorasse Nyssenum, cum varia potius innuant, in loco aperto Orationem illam fuisse dictam.

[23] [sententias a Tillemontio citatas;] Etenim ab initio dicit Nyssenus, se comprimi nimia populi multitudine, nec ullibi de ecclesia loquitur, sed sæpe de conventu numerosissimo: deinde circa finem conqueritur, se audiri non posse præ nimio tantæ multitudinis strepitu, ac tandem ea de causa Orationem imperfectam abrumpit. Præterea die sequenti secundam Orationem ita exorditur: Heri martyres ad sese populum vocabant: nunc hospitio ecclesiæ ipsi sese offerentes excipiuntur. Hæc verba plane innuunt, priorem Orationem non fuisse dictam in ecclesia; aut certe non in eadem ecclesia, in qua postridie habita est secunda. Qua de causa verisimile est, primam Nysseni Orationem in loco aperto dictam esse prope stagnum: & longe certissimum est, verba Nysseni, a Tillemontio allegata, nullo modo ipsi favere, nisi corrumpantur, sicut ab eo corrupta sunt; sed verbis num. 21 allegatis opinionem ipsius potius refutari.

[24] [sed communem sententiam satis insinuat.] Quippe ait Nyssenus, locum, in quo Sancti gelu fuerunt expositi, quasi publicis balneis tunc vacasse, Sanctosque tam alacriter ad eum locum se contulisse, acsi irent lavacro corpora recreaturi. Tam comparatio loci cum balneis publicis, quam Sanctorum cum utentibus balneo, exigit, ut credamus, aquam in illo loco fuisse, & Sanctos aquæ fuisse impositos: quod tam consonum est dictis S. Ephræmi, quam contrarium sententiæ Tillemontii. Deinde ex Nysseni dictis clare consequitur, locum fuisse distinctum a balneis; sed tantum aliquid simile habuisse cum balneis publicis in illo actu: nam ideo additur particula ὡσεὶ quasi; mox rursus additur ὡς sicut, dum martyres ob alacritatem comparantur cum intrantibus balneum ad corpora recreanda. Itaque hic locus apertissime favet communi sententiæ, ostenditque in stagno passos fuisse Sanctos, & probabilius aquis partim fuisse immersos, ut habet S. Ephræm cum Actis & aliis plerisque scriptoribus. Demum si quis velit objicere, nullibi clare dici a Nysseno, Sanctos passos esse in stagno: respondebo nec Nyssenum, nec Basilium, Sanctorum illorum Acta scripsisse, ideoque prætermisisse multa alia, quæ nota erant auditoribus: nam ne nomina quidem Sanctorum recensuerunt, ita ut silentium unius aut alterius de re tali obesse nequeat, cum loquantur alii.

ACTA
auctore anonymo
Ex codice Ms. Græco 1506 bibliothecæ regiæ Parisiensis, collato cum codice 1519 ejusdem bibliothecæ. Interprete. J. Stiltingo.

Severianus Mart. Sebastiæ in Armenia Minore (S.)

A. Anonymo.

Μετὰ τοὺς ἀγῶνας καὶ τὴν ἄθλησιν τῶν ἁγἰων τεσσαράκοντα μαρτύρων, τῶν τελευτησάντων ἐν πόλει Σεβαστίᾳ τῆς Ἀρμενίας, ἐπὶ Λικινίου τοῦ βασιλέως· πάλιν διανίσταται ἀρχέκακος δαίμων κατὰ τῶν εὐσεβούντων, καὶ ὑποτίθεταί τισιν ἑαυτοῦ ἐργάταις φθόνῳ καὶ φόνῳ κινηθῆναι κατὰ τῶν Χριστιανῶν· ἤνθει δὲ κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν καιρὸν ὁσιώτατος μάρτυς Σευηριανὸς ἐν θεοσεβείᾳ, καὶ τῇ περὶ τὸν Θεὸν ἀγάπῃ ἐνεφαιδρύνετο, ὡς ἔκπληξιν ἔχειν πάντας ἐπὶ τῇ παῤῥησίᾳ τοῦ ἁγίου μάρτυρος *. Πολλῶν γὰρ παραινούντων αὐτῷ φυγεῖν τὸν καιρὸν, καὶ μὴ παῤῥησίᾳ χρησάμενον * εἰς προφανῆ κίνδυνον ἐμπεσεῖν, ἔλεγεν ἅγιος· οὐ μὴ ὑποκρίνομαι τοὺς θεοὺς τῶν ἑλλήνων, οὐδὲ μὴ καυχᾶσθαι ἐπ᾽ ἐμὲ * τοὺς ἀσεβεῖς παρασκευάσω, ἐλέγξω δὲ αὐτῶν τὴν ἄθεον πλάνην, ὅτι στρατιώτης Χριστοῦ δυνατώτερός ἐστιν ἀσεβοῦς βασιλέως. Ταύτην δὲ λέγων τὴν φωνὴν δημοσίᾳ ἐν τῇ πόλει Σεβαστίᾳ, ἐνετείλατό τισιν ἐκ τῆς χώρας αὐτοῦ ἐκεῖ οὖσιν ἵνα μετὰ τὴν τελείωσιν τῆς μαρτυρίας αὐτοῦ τὰ λείψανα αὐτοῦ κομίσωνται.

[2] Διαβάλλεται οὖν τῷ δουκὶ Λυσίᾳ ὑπό τινων λεγόντων· Σευηριανὸς στρατιώτης τῆς ὑμετέρας ἐξουσίας, ἐν τάξει σενατόρων ὑπάρχων κατεφρόνησεν τῶν τοῦ βασιλέως προσταγμάτων καὶ τῆς ὑμετέρας ἐξουσίας, λέγων ἑαυτὸν Χριστιανὸν· ὃς καὶ αἴτιος γέγονεν θανάτου τῶν τεσσαράκοντα γενναίων στρατιωτῶν, ἀναστατώσας αὐτοὺς μὴ πειθαρχῆσαι τοῖς τοῦ βασιλέως προστάγμασιν, ἀλλ᾽ ὥστε * καὶ ἐνούσιος ὑπάρχων διέτρεφεν αὐτοῦς τε καὶ ἑτέρους ὄντας ἐγκατακλείστους προστάγματι τῆς σῆς ἐξουσίας. Ταῦτα δὲ ἀκούσας Δοὺξ βρίξας * ἐξαπέστειλεν ὑπηρέτας τῆς ἑαυτοῦ μανίας, κεφαλικὴν αὐτοῖς ἀπειλήσας τιμωρίαν, εἰ μὴ τάχειον * παραστήσωσιν τὸν Σευηριανόν. Ἀκούσας δὲ ἅγιος Σευηριανὸς γενναίῳ φρονήματι αὐτὸς δι᾽ ἑαυτοῦ ἀπήντησεν καὶ εἰσελθὼν εἰς τὸ Πραιτώριον λέγει πρὸς τὸν Δοῦκα· ἰδοὺ ζητούμενος πάρειμι, τοῦ ὑποδεῖξαι ὑμῖν ὅτι οὔκ ἐστιν χρείαν *λόγων πρὸς τὸ ὑποδεῖξαι τῆς ἀσεβείας ὑμῶν τὴν ἀταξίαν· ἤλεγξεν γὰρ ὑμᾶς πεῖρα τῶν πρώην μαρτυρησάντων, ὡς καὶ πᾶσαι αἱ μηχαναὶ ὑμῶν f κατήργηνται ὑπὸ τῶν τοῦ Χριστοῦ στρατιωτῶν, μὴ * ἰσχυσάντων ὑμῶν μεταπεῖσαι αὐτῶν τὸν εὐσεβῆ λογισμὸν· καίπερ προσαγαγόντες αὐτοῖς τοσαύτας πικρὰς βασάνους. Ἀλλ᾽ ὑμεῖς μὲν καὶ οἱ προσκυνούμενοι παρ᾽ ὑμῶν δαίμονες κατησχύνθητε, ἐκεῖνοι δὲ ἐστεφανώθησαν ὑπὸ τοῦ Χριστοῦ.

[3] Τότε Δοὺξ μὴ φέρων αὐτοῦ τὴν παῤῥησίαν, καὶ ὅτι * προπετῶς ὕβρισεν αὐτὸν, βρίξας * ὡς λέων ἐκέλευσεν αὐτὸν ἀποδοθῆναι καὶ διαταθῆναι καὶ νεύροις ξηροῖς τύπτεσθαι αὐτόν. δὲ τυπτόμενος ἔλεγεν· ἐπὶ τοῦ νώτου * μου ἐτέκτανον οἱ ἁμαρτωλοὶ· ἐμάκρυναν τὴν ἀνομίαν αὐτῶν. Μετὰ δὲ τὸ ἰκανῶς καμεῖν τοὺς ὑπηρέτας καὶ ἀτονῆσαι, ἐκέλευσεν Δοὺξ ἐπαρθῆναι αὐτὸν ἀπὸ τῆς γῆς καὶ λέγει πρὸς αὐτόν· Ἴδες Σευηριανὲ τί σοι προεξένισεν * ἄκαιρός σου θρασύτης καὶ παῤῥησία τοῦ Χριστοῦ σου. μάρτυς Σευηριανὸς λέγει· εἰ εἶχες ὀφθαλμοὺς, ἐδείκνυόν σοι τί μοι προεξένησεν ἄκαιρος αὕτη θρασύτης ἣν σὺ λέγεις, νῦν δὲ τυφλὸς εἶ καὶ ἰδεῖν τὰ προκείμενά μοι βασίλεια οὐ δύνασαι, ἐντεῦθεν δὲ στόχασαι ὅτι βλέπων ἐκεῖνα μετάρσιος γίνομαι τὴν ψυχὴν, καὶ τὸ σῶμα* νεκρὸν βασανίζεις, τῆς ψυχῆς μου ἀποδημούσης, καὶ τῆς θεραπείας τῶν ἐπαγγελιῶν τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ προσασχολουμένης.

[4] Λυσίας Δοὺξ λέγει· Κομπάζεις, Σευηριανὲ, ἀπάξεις τοὺς ἀνοήτους, ἐμὲ δὲ οὐ δύνασαι συναρπάσαι· ἐπὶ τοσοῦτον δέ σε αἰκισμοῖς βασανίσω, ἕως ἂν ὁμολογήσῃς τῶν θεῶν τὴν δεσποτείαν. ἅγιος Σευηριανὸς λέγει· πράττε ὅσα ἂν βούλῃ καὶ προσάγαγε τὰς μιαράς σου θυσίας, καὶ μαθήσῃ τοῦ Κυρίου μου τὴν δύναμιν· μᾶλλον σὺ ἀτονήσεις ἐπινοῶν τὰ κολαστήρια ἐγὼ ὑφιστάμενος τὰ παρά σοι ἐπιφερόμενά μοι βασανιστήρια. Δοὺξ λέγει· ἀγνοεῖς τρισάθλιε* ὅτι στρατιώτης ὢν ἄρχοντι διαλέγει*; ἅγιος Σευηριανὸς λέγει· παῤῥησίαν μοι δίδωσιν εὐσέβεια τοῦ Χριστοῦ μου. Τοιούτῳ γὰρ λατρεύω Θεῷ, ὃς καὶ βασιλέων ἀσεβῶν καταφρονεῖν με ποιεῖ καὶ ἄρχοντας εἰς οὐδὲν ἡγεῖσθαι τοὺς μὴ κατα νόμους* πολιτευομένους. Ὀνειδίζεις γάρ μοι τὸ ἐπιτήδευμα * ὅτι στρατιώτης εἰμὶ, ἀλλὰ μάθε καὶ τὴν ἐν Χριστῷ μου εὐγένειαν, ὃς ἀνεγένησέν με ἐν τῷ αἵματι αὐτοῦ καὶ βασιλέων με ἐποίησε βασιλικώτερον καὶ ἀρχόντων δυνατώτερον· ὅθεν νῦν ὡς ἀνδραπόδῳ σοι διαλέγομαι, ἀπὸ τῆς κατα Χριστόν μου ἐλπίδος, ὃς πᾶσαν τὴν τοῦ βίου τέρψιν ὡς κόπρον ἔπεισεν ἡμᾶς ἡγήσασθαι*· μὴ οὖν νομίσῃς ἐκ τῆς περί σε φαντασίας καταπλῆξαί με. Χριστὸς γάρ ἐστιν ὑπερασπιστής μου.

[5] Ὑπερζέσας δὲ * τῷ θυμῷ Δοὺξ ἐκέλευσεν αὐτὸν κρεμασθέντα ξέσεσθαι· οἱ δὲ ὑπηρέται πανταχόθεν αὐτὸν ὡς θῆρες περικυκλώσαντες ἀνήρτησαν ἐπὶ τοῦ ξύλου καὶ τὰς πλευρὰς αὐτοῦ ἔξεον. δὲ ἅγιος βασανιζόμενος ἔλεγεν· κύριέ μου Ἰησοῦ Χριστὲ, τῆς ἀοράτου καὶ ὁρατῆς κτίσεως δημιουργὸς, αἰχμαλωτεύσας τὸν ᾄδην, ἐπὶ τοῦ σταυροῦ θριαμβεύσας τὰς ἀρχὰς καὶ τὰς ἐξουσίας, καὶ παραδειγματίσας τὸν ἄρχοντα τοῦ αἰῶνος τούτου, τοῖς ἁγίοις ἀποστόλοις δεδωκὼς δύναμιν ἐξ ὕψους καὶ πολλοῖς λύκοις ἀνεπειρεάστους* διατηρήσας, ἐπὶ τῆς βαβυλωνίας καμίνου τὴν φλόγα χαλινώσας, καὶ τὰ σώματα τῶν τριῶν παίδων ἄσπιλα διατηρήσας*, δυνάμωσόν με κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ καὶ ἐνίσχυσόν με κύριε· εὖ γὰρ γινώσκεις τῆς ἀνθρωπίνης φύσεως τὴν ἀσθένειαν· ὅτι χόρτου ξηροῦ ἀτελεστέρα δύναμίς μου καὶ ἄνθους προσκαίρου ὀλιγοχρονιωτέρα ἐστὶν ζωὴ ἡμῶν, δὸς δόξαν τῷ ὀνόματί σου καταλύσας τὴν δυναστείαν τῶν ἐπανισταμένων τῇ ἁγίᾳ σου ποίμνῃ, ἵνα γνῷ πᾶσα γῆ ὅτι σὺ εἶ Θεὸς μόνος. Ὡς δὲ ἐπάυσατο προσευχόμενος, ἐκέλευσεν Δοὺξ κατενεχθῆναι αὐτὸν ἀπὸ τοῦ ξύλου καὶ ἀπενεχθῆναι αὐτὸν ἐν τῇ φυλακῇ ἀπειλήσας αὐτὸν ὅτι ἐὰν μὴ εὐπειθέστερος ἔλθοις εἰς ἑτέραν ἐξέτάσιν, σωφρονισθήσῃ διὰ πλειόνων βασάνων.

[6] Ἀπαγόμενος δὲ ἅγιος εἰς τὸ δεσμωτήριον, διὰ πάσης τῆς πόλεως ἐβόα λέγων· οἱ τῶν ἀπογραψαμένων εἰς τὸ τοῦ Χριστοῦ στάδιον ἀγωνιστῶν τὰ τραύματα βλέποντες, ἐννοήσατε καὶ τῶν πόνων τὰ ἔπαθλα. Εἰ γὰρ βασιλεὺς τῶν ὑπὲρ αὐτοῦ ἀποθανόντων [καὶ] εἰς τιμὴν ἀνδρισαμένων λαμπραῖς δωρεαῖς τιμᾷ τοὺς ἐκείνων συγγενεῖς, πῶς οὐχὶ μᾶλλον ἡμέτερος ἀγωνοθέτης Χριστὸς ἐν τῷ μέλλοντι αἰῶνι μετόχους ἀναδείξει τῆς ἑαυτοῦ βασιλείας τοὺς ὑπὲρ αὐτοῦ ἀγωνιζομένους; ἠκολούθει δὲ αὐτῷ ὄχλος πολὺς ἕως τῆς φυλακῆς, καὶ συνταξάμενος αὐτοῖς εἰσήλθεν χαίρων καὶ δοξάζων τὸν Θεόν.

[7] Μετὰ δὲ πέντε ἡμέρας ἐκέλευσεν Δοὺξ ἀχθῆναι αὐτὸν, καὶ λέγει πρὸς αὐτὸν· ἐγὼ μὲν οἰμαι μὴ χρήζειν σε παραινέσεως, ἀλλ᾽ αὐτὸς ἑαυτοῦ τὸ συμφέρον γνοῦς, θυσον τοῖς θεοῖς καὶ μὴ θελήσῃς τῇ προτέρᾳ χρήσασθαι φιλονεικίᾳ ὅπως με μὴ ποιήσῃς ἐν πικροτέραις βασάνοις σε ἀπολέσαι. ἅγιος Σευηριανὸς λέγει· ἀνόητε καὶ τρισάθλιε τοσαύτας πληγάς μοι ἐπήγαγες καὶ οὐκ ἐπλάνησάς* με, καὶ λόγοις με ἔχεις πεῖσαι; εἰ δὲ καὶ περισσοτέρως αἰκίσεις* με, οὐ μὴ ἀρνήσομαι τὸν κύριόν μου Ἰησοῦν*. Τότε Δοὺξ ἐκέλευσεν τύπτεσθαι αὐτοῦ τὸ στόμα λίθοις, λέγων· μὴ μνημόνευε ἐνταῦθα τοῦ ἐσταυρομένου, μιαίνεις γάρ μου τὸ Πραιτώριον· δὲ ἀθλητὴς τοῦ Χριστοῦ μειδιάσας, λέγει· πάσης ἀνομίας μεστὲ, τῶν θεῶν σου μνημονεύων οὐ δοκεῖς μιαίνειν τὸ Πραιτώριον καὶ ἐπὶ τοῦ βασιλέως Χριστοῦ λέγεις τοῦτο; μαίνει * δὲ καὶ δυσφορεῖς οὐχ ὅτι μιαίνεταί σου τό Πραιτώριον, ἀλλ᾽ ὅτι καὶ ἀκούων τοῦ φοβεροῦ ὀνόματος ὀδυνᾶσαι καὶ μαστίζει * τὴν ψυχήν.

[8] Δοὺξ λέγει· κρεμάσατε αὐτὸν ἐπὶ τοῦ ξύλου καὶ τὰς πλευρὰς αὐτοῦ σπαθήσατε· αὐτὸν γὰρ ὁρῶ ἐπιμένοντα τῇ μωρίᾳ. Ὡς δὲ ἀνήρθησαν αὐτὸν, λέγει αὐτῷ Δοὺξ· ὁμολόγησον τοῦ θῦσαι τοῖς θεοῖς, πρὶν ἄρξωμαι τῶν κατά σου βασάνων, θεώρησον τὰς πλευράς σου καὶ ἑαυτὸν ἐλέησον αἰκισμοῖς καταδαπανώμενον. ἅγιος λέγει· οὐκ ἄξια τὰ παθήματα τοῦ νῦν καιροῦ πρὸς τὴν μέλλουσαν δόξαν ἀποκαλυφθῆναι εἰς ἡμᾶς. Διὰ τοῦτο οὖν σπεύδω καί σε ὡς μηδεν ὠφελήσαντα καταισχύναι καὶ αἰώνια κληρονομῆσαι δὲ Δοὺξ ὀργισθεὶς ὡς μηδὲν ἀνύων ἐκέλευσεν αὐτὸν ἐπὶ τοῦ τείχους ἀναχθῆναι [καὶ] διασπασθῦναι· καὶ ἀποδήσαντες ἀπὸ τοῦ τραχήλου αὐτοῦ λίθον παμμεγέθη, ὁμοίως δὲ καὶ ἀπὸ τῶν ποδῶν, ἐκρέμασαν αὐτὸν ἐν τῷ τείχει· διασπωμένου δὲ αὐτοῦ ἔλεγεν αὐτῷ Δοὺξ νομίζων χλευάζειν αὐτὸν· ἀγωνίζου Σευηριανὲ, ἵνα μείζονα μίσθον λάβῃς. δὲ ἅγιος στενάξας καὶ εἰς τὸν οὐρανὸν ἀνατείνας προσηύξατο καὶ εἶπεν· Θεὸς παντοκράτωρ, ἐλπὶς τῶν ἐπί σοι πεποιθότων, εἰσάκουσόν μου κύριε Θεός μου, καὶ χάρισαί μοι τὴν ἐπουράνιον ζωὴν, ὅπως μὴ καυχήσηται ἐπ᾽ ἐμοὶ * λυμεὼν οὗτος· καὶ προσευξάμενος ἐμβλέψας τῷ Λυσίᾳ λέγει· εἰ ἐγίνωσκες ἄθλιε τὴν δωρεὰν τοῦ ἐπουρανίου Θεοῦ, ὅτι διὰ τῶν προσκαίρων τούτων βασάνων αἰωνίας ἐκφευξώμεθα κολάσεως καὶ ὅτι συμβασιλεύσωμεν Χριστῷ οἱ ἐπ᾽ αὐτῷ * ἠλπικότες, παντελῶς ηὔχου παθεῖν νῦν προσάγεις μοι κολαστήρια.

[9] Ταῦτα τοῦ ἁγίου λέγοντος κρεμαμένου ἐπ᾽ τοῦ τείχους, ἐθαύμαζεν Δοὺξ καὶ λέγει αὐτῷ· ἔλεγόν μοι πάντες ὅτι ἰδιώτης εἶ καὶ ἀπαίδευτος, ἐγὼ δὲ ρἥτορος δεινότητα ὁρῶ ἔν σοι. ἅγιος λέγει· καὶ ποῖος ρἥτωρ τῷ ἐν ἐμοὶ λαλοῦντι Χριστῷ ἰσωθῆναι δυνήσεται; μὴ οὖν νομίσης ἐμὲ φθέγγεσθαι, ἰδιώτης γάρ εἰμι ὡς ἔμαθες, ἀλλ᾽ χάρις ἐστὶν συναγωνιζομένη μοι, καὶ λαλεῖν με ταῦτα παρασκευάσασα· Καὶ ταῦτα εἰπὼν προσηύξατο πρὸς Κύριον καὶ εἶπεν· εὐχαριστῶ σοι δέσποτα Θεὸς, ὅτι ἐρύσω με ἐκ παγίδος θηρευτῶν καὶ ἐλυτρώσω με ἐκ τῶν ζητούντων· τὴν ψυχήν μου καὶ ἐταπείνωσας πάντας τοὺς ἐπανισταμένους ἐπ᾽ ἐμὲ ὑποκάτω μου, ὅτι ἐμοὶ τὸ ζῇν Χριστὸς καὶ τὸ ἀποθανεῖν κέρδος· παρατίθημί σοι Χριστὲ τοὺς διὰ τὸ ὄνομά σου διωκομένους, γενοῦ αὐτῶν ὑπέρμαχος ἀσφαλὴς. Καὶ βύθισον τοὺς ἐπανισταμένους τῇ ἁγίᾳ σου ποίμνῇ. ὅτι σου ἔστιν βασιλεία καὶ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[10] Καὶ πληρώσας τὴν προσευχὴν παρέδωκεν τὸ πνεῦμα. Τῇ δὲ ἐπαύριον συναχθέντες ἄνδρες εὐλαβεῖς, οἷς καὶ προεῖπεν ἅγιος, συνέστειλαν τὸ τίμιον αὐτοῦ λείψανον· ἐμαρτύρησεν οὖν ἅγιος μάρτυς Σευηριανὸς μηνὶ Σεπτεμβρίῳ mm θ᾽, βασιλεύοντος Λικινίου, κατὰ δὲ ἡμᾶς βασιλεύοντος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ· μεθ᾽ οὗ τῷ Θεῷ καὶ πατρὶ ἅμα τῷ ἀγαθῷ καὶ ζωοποιῷ αὐτοῦ Πνεύματι δόξα, κράτος, τιμὴ καὶ προσκύνησις νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Cum Sanctus Christianis pie succurreret, argueretque gentiles,] Post certamina & martyrium sanctorum quadraginta martyrum, qui occubuerunt Sebastiæ a in Armenia, Licinio imperante, iterum malorum auctor diabolus contra pios insurrexit, & quosdam operarios suos constituit, ut invidia cædeque commoverentur contra Christianos b. Sanctissimus vero martyr Severianus eodem tempore florebat religione, ac Dei amore fulgebat, ita ut omnes fiduciam sancti Martyris admirarentur. Multis enim hortantibus, ut fugeret occasionem, ne loquendi libertate in apertum incideret periculum, dixit Sanctus: Non utor simulatione circa deos gentilium, nec faciam ut de me glorientur impii; arguam vero impium ipsorum errorem c, quia miles Christi potentior est imperatore impio. Quando hæc dicebat publice in urbe Sebastia, mandavit quibusdam ibi præsentibus, qui erant ex ejus patria, ut, absoluto martyrio suo, reliquias suas colligerent.

[2] Defertur igitur duci Lysiæ d a quibusdam dicentibus: Severianus miles tuæ potestatis, [defertur ad ducem, quæsitusque ultro adest:] qui est ordinis senatorii, contempsit mandata imperatoris & potestatem tuam, se Christianum dicens: qui etiam auctor fuit mortis quadraginta illorum fortium militum e, quandoquidem illos instigavit ad non parendum mandatis imperatorum. Præterea, cum dives sit, nutrivit tam ipsos quam alios, jussu potestatis tuæ carceri inclusos. Ubi hæc audivit dux, fremens furoris sui ministros emisit, capitalem ipsis minatus pœnam, nisi cito adducerent Severianum. Postquam vero rem intellexit S. Severianus, generoso consilio ipse ultro obviam venit: atque in prætorium ingressus, dixit ad ducem: Ecce, qui quæror, adsum, ut vobis ostendam, non esse opus rationibus ad demonstrandam impietatis vestræ inordinationem. Redarguit enim vos experientia martyrum, qui præcesserunt, ita ut omnes machinæ vestræ disruptæ sint a militibus Christi, cum non potueritis ipsis persuadere, ut piam mutarent sententiam; quamtumvis ipsis intuleritis tot cruciatus amaros. Verum vos quidem, & qui dæmones vestros adorant, confusi estis; illi vero a Christo sunt coronati g.

[3] Tunc dux, non ferens ipsius libertatem in loquendo, [libere respondens, graviter cæditur,] &, quod proterve injuria afficeretur, rugiens ut leo, jussit ipsum nudari & extendi h, aridisque cædi nervis. Ille vero i, dum cædebatur, dicebat: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam. Postquam ministri multum erant defatigati & deficiebant; dux ipsum jussit e terra elevari, eique dicit: Vidisti, Severiane, quid tibi attulerit importuna tua audacia & fiducia de Christo tuo. Dicit martyr Severianus k: Si oculos haberes, ostenderem tibi, quid mihi conciliaverit importuna hæc, ut loqueris, audacia: at nunc cæcus es, nec potes videre præmia regia, quæ mihi futura sunt. Hinc vero conjice, me ista videntem anima transferri ad sublimia, & te cruciare corpus mortuum, anima mea absente & delinitione promissionum Servatoris nostri Jesu Christi ipsam occupante l.

[4] [nihil hisce mutatus,] Lysias dux reponit: Gloriaris magnifice, Severiane, seduces insensatos m; sed me simul trahere non potes. Ego vero tamdiu te contumeliosis cruciatibus urgebo, donec agnoscas deorum dominatum. Respondet S. Severianus: Fac, quod volueris, & affer polluta tua sacrificia n, & disces Domini mei potestatem: tu potius deficies o excogitans punitiones, quam ego sustinens illata mihi a te tormenta. Dicit dux: Ignoras, miserrime, te militem cum duce loqui? Dicit S. Severianus: Loquendi libertatem mihi præbet cultus Christi mei: tali enim servio Deo, qui facit, ut & imperatores impios contemnam, & nihili faciam duces, qui secundum leges non vivunt. Improperas mihi vitæ institutum, quia miles sum: sed disce etiam nobilitatem meam in Christo, qui regeneravit me in sanguine suo, atque imperatoribus me magis imperatorem fecit, & ducibus potentiorem. Unde tibi nunc loquor tamquam mancipio propter spem meam in Christo, qui omnem vitæ delectationem pro stercore p habere nos docuit. Noli igitur existimare, me fastu tuo a te perturbandum: nam propugnator meus est Christus q.

[5] [ungulis laniatur:] Dux vero supra modum ira exæstuans, jussit ipsum pendentem r ferreis laniari ungulis. Ministri autem undique ipsum, ut feræ bestiæ s, circumdantes, elevarunt in lignum, & latera ipsius laniabant. Sanctus vero tortus dixit: Domine mi Jesu Christe, invisibilis visibilisque creaturæ conditor, qui captivum duxisti infernum, qui in cruce triumphasti de principibus & potestatibus, atque ignominia affecisti principem hujus seculi, qui sanctis Apostolis ex alto virtutem dedisti, eosque contra luporum violentiam invictos servasti, qui in camino Babylonis flammas frenasti, & corpora trium puerorum inviolata custodisti; robora me, Domine Jesu Christe, & vires mihi largire, Domine: probe enim nosti humanæ naturæ infirmitatem, quia feno arido infirmior est virtus mea, & flore temporario brevior est vita nostra. Da t gloriam nomini tuo, dissolvens imperium illorum, qui insurgunt in gregem tuum sanctum, ut noscat omnis terra, quod solus es Deus u. Postquam orare desiit, ipsum e ligno dimitti dux jussit, & ad carcerem abduci, interminans ei: Nisi obedientior ad alteram venias interrogationem, pluribus tormentis ad prudentiam redigeris.

[6] [deinde ad carcerem ducitur.] Sanctus vero dum abducebatur ad carcerem, per totam clamabat civitatem, dicens: Qui cernitis vulnera athletarum, qui in stadium Christi nomen dederunt, considerate & laborum præmia. Si enim imperator splendidis muneribus honorat consanguineos eorum, qui pro ipso occubuerunt, dum ad ejus honorem viriliter decertarunt, quomodo non magis agonotheta noster Christus in futuro seculo participes regni sui ostendet illos, qui pro ipso decertarunt? Ipsum vero ingens hominum sequebatur turba usque ad carcerem; & instituens eos, ingressus est lætus, & glorificans Deum.

[7] [Reductus ad tribunal,] Post dies autem quinque adduci x eum dux jussit. Tum ipsi dicit: Ego quidem existimo, te nulla egere monitione: at, cum ipse noveris, quid tibi expediat, sacrifica diis, & noli pristina uti contentione, ne efficias, ut amarioribus y cruciatibus te perdam. Dicit S. Severianus: Amens & miser, tantas mihi intuiisti plagas, nec tamen me decepisti, & verbis tentare me aggrederis? At si vebementius me cruciabis, nequaquam negabo Dominum meum Jesum. Tunc jussit dux os ejus verberari lapidibus, dicens: Ne memineris hic Crucifixi z: maculas enim prætorium meum. At Christi Athleta subridens dicit aa. Plene omni iniquitate, quando deos tuos bb memoras, non credis te contaminare prætorium, & de Rege Christo hoc dicis? Insanis vero & irasceris, non quia prætorium tuum maculatur, sed quia audiens tremendum illud nomen cruciaris, & in anima flagellaris.

[8] Dicit dux: Suspendite ipsum in ligno, & latera ipsius consumite: [iterumque laniatus, suspenditur cum saxo ad collum & altero ad pedes,] nam video eum stultitiæ inhærere. Quando autem ipsum suspenderant, dicit ei dux Promitte te diis sacrificaturum, priusquam torquere te incipiam: contemplare latera tua, & tui miserere cruciatibus absumpti. Sanctus dicit: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Quapropter festino & te, ut nihil utilitatis afferentem, confundere, & æternam hæreditatem assequi cc. Dux vero iratus, quod nihil impetraret, jussit ipsum in murum sustolli & divelli dd. Alligantes igitur collo ipsius ingentem lapidem, & pedibus similiter alterum, e muro ipsum suspenderunt ee. Cum autem sic membra divellerentur, dixit ipsi dux, volens eum irridere ff: Certa fortiter, Severiane, ut majorem accipias mercedem. Sanctus vero post gemitum, elevata in cælum mente gg, orabat & dicebat: Deus omnium Creator, spes in te credentium, exaudi me, Domine Deus; & vitam æternam mihi clementer tribue, ut non glorietur de me nocens ille hh. Post fusas preces, intuens Lysiam, dicit: Si scires, miser, donum Dei, qui est in cælis, quod temporariis hisce cruciatibus æternam effugiamus pœnam, & quod regnaturi simus cum Christo, qui in ipso speravimus; omnino desiderares pati, quæ nunc mihi infers tormenta.

[9] Hæc Sancto dicente in muro pendulo, mirabatur dux ii, [ut membra divellantur: quod fortiter perferens,] eique dicit: Omnes mihi dixerunt, te idiotam esse & indoctum: ego vero vim rhetoris in te video. Sanctus dicit: Et quis rhetor loquenti in me Christo comparari poterit? Noli igitur existimare me loqui: nam idiota sum, ut didicisti: sed gratia est, quæ mecum pugnat, quæque me ista loquentem fecit. His dictis, orabat Dominum, & dicebat: Gratias tibi ago, Domine Deus, quia eruisti me de laqueo venantium, & liberasti me a quærentibus animam meam, & humiliasti sub me omnes, qui insurrexerunt in me; quia vivere mihi Christus & mori lucrum. Tibi, Christe, servandos commendo, qui propter nomen tuum patiuntur persecutionem: esto securus eorum propugnator, & demerge kk eos, qui in gregem tuum sanctum insurgunt, quia tibi est regnum & gloria in secula seculorum. Amen.

[10] Absoluta oratione, tradidit spiritum ll. Sequenti autem die congregati viri pii, [moritur: corpus a Christianis sublatum.] quibus id etiam Sanctus prædixerat, collegerunt venerandum ipsius corpus. Itaque martyrio coronatus est sanctus martyr Severianus mense Septembri, die IX, imperante Licinio, apud nos vero regnante Domino nostro Jesu Christo, quocum Deo Patri, & simul bono ac vivifico ipsius Spiritui gloria, potestas, honor & adoratio nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In codice 1519 scribitur Σεβαστεία, hic Σεβαστία. Alii hanc Sebastiam Cappadociæ attribuunt, alii Ponto; sed scriptores ecclesiastici eam passim collocant in Armenia minore, cujus termini ab aliis magis, ab aliis minus extenduntur.

b In codice 1519 Græce legitur: φθόνῳ κινηθῆναι κατὰ τῶν Χριστιανῶν ἐν φόνῳ : id est, ut invidia commoverentur contra Christianos ad cædem. Et mox ita sequitur: Ὅθεν κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν καιρὸν ἤνθει ἐν ὁσιότητι καὶ δικαιοσύνῃ μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Σευηριανὸς. Unde eodem tempore florebat sanctitate & justitia martyr Christi Severianus. Et tunc sequuntur, quæ dicuntur hic de ejus amore in Deum, ac tandem de religione ἐν θεοσεβείᾳ ultimo loco; ita ut ibidem laudentur ejus sanctitas, justitia, amor in Deum, ac religio.

c In eodem codice sic habetur: τὴν μάταιον καὶ ἀδρανῆ πλάνην, καὶ δείξω ὅτι εἶς, vanum & infirmum errorem, & ostendam quod unus miles &c. ut hic.

d Lysias dux erat militum in minore Armenia sub Diocletiano, ibique mansit tempore Licinii, multosque alios martyres condemnavit. Vox δοὺξ, licet Latina potius sit quam Græca, tamen Græcis quoque usitata fuit a tempore, quo passus est Severianus; ut colligitur ex scriptoribus ejusdem seculi.

e De hisce quadraginta martyribus actum est apud nos ad 10 Martii. De iis etiam consule hic Commentarium prævium § 3.

f In codice 1519: ὠς καὶ πᾶσαι καὶ δειναὶ καὶ πονηραὶ ὑμῶν μηχαναὶ, ita ut omnes & terribiles & malæ machinæ vestræ &c.

g Hic in laudato codice adduntur sequentia: καὶ μενόουσιν ἐν οὐρανοῖς ἀἳδίως ἀγαλλόμενοι· ὅθεν κᾀγὼ σπεύδω τούτοις ἐναρίθμιος καὶ συγκληρονόμος γενέσθαι: & manent in cælis perpetuo exultantes: unde & ego festino ipsis annumerari & cohæres fieri.

h Ibidem additur: ἐν τῇ γῇ , in terra.

i Rursum hic inseritur vox μακάριος, beatus.

k Ibidem iterum additur: ὄντως, ἄθλιε, Sane miser &c.

l Nonnulla aliter leguntur in Ms. 1519 & quædam adduntur hoc modo: Ταῖς δὲ θεραπιδαις… προσασχαλούμηνος, οὐδ᾽ ὅλως τῶν ἀλγεινῶν αἰσθάνομαι. Hæc vero verba cum interjectis sic Latine reddo: Delinimentis vero promissionum Servatoris nostri Jesu Christi occupatus, dolores omnino non sentio.

m In dicto Ms. καὶ συναρπάζεις τοὺς ὁμοίους σοι ἀνοήτους , & tecum trahis similes tui insensatos.

n Ibidem: πάντα σου τὰ βασανιστήρια· καὶ τότε, omnes cruciatus tuos: & tunc disces &c.

o Ibidem: σὺ γὰρ μᾶλλον ἀτονήσειὰς, tu enim magis defeceris &c.

p Ibidem additur καὶ πηλὸν & iuto.

q Ibidem Græce: ἐμοὶ γὰρ Χριστός μού ἐστιν ὑπερασπιστὴς καὶ βοηθός. Mihi enim Christus est propugnator & adjutor.

r Hic in dicto Ms. inseritur ἐπὶ τοῦ ξύλου, in ligno.

s Voces, ὡς θῆρες, ut feræ bestiæ, non sunt in altero Ms.

t Hic ita in eodem Ms.: Ναὶ Κύριέ μου Ἰησοῦ Χριστὲ δὸς, Sane, Domine mi Jesu Christe, da &c.

u Ibidem additur: καί σοι πρέπει δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας, αμήν. & te decet gloria in secula, amen.

x Rursum ibi additur: ἐπὶ τοῦ βήματος, ad tribunal.

y Ibidem: ἐν δειναῖς καὶ πικροτέραις, gravibus & amarioribus &c.

z Ibidem: τὸ ὄνομα τοῦ ἐσταυρομένου, nomen Crucifixi.

aa Hic sequentes insertæ sunt voces: πρὸς αὐτόν · Δόλιε καὶ φονεῦ καὶ, ad ipsum: Dolose & homicida & &c.

bb Laudatum Ms.: τῶν ματαίων καὶ κιβδήλων σου θεῶν, quando vanos & fucatos tuos deos &c.

cc Ibidem additur, ἀγαθά, bona: quod in idem recidit.

dd In laudato Ms. ita legitur: ἐπὶ τοῦ τείχους ἀναχθέντα διασπασθῆναι · in murum (jussit) sublatum divelli. Et mox sequitur: καὶ ἀναβιβάσαντες αὔτον ἐπὶ τὸ τεῖχος: & ipsum in murum attollentes, & aliggantes &c.

ee Metaphrastes apud Surium hoc ultimum Sancti tormentum, quo defanctus est, hoc modo exposuit: Deducit ad murum: cumque duos lapides maximos & gravissimos, unum quidem collo, alterum autem alligasset pedibus, & Martyrem fune cinxisset, dimittit e muro sublime pendentem, ut lapidum pondere membris ei divulsis, violenter abrumpat animam. Non dubito de hac expositione, cum optime congruat cum Actis. Figuram martyris ita pendentis exhibet Gallonius in Opere Italico de Instrumentis martyrii pag. 17 lit. b. Verum exacta non est figura S. Severiani e muro pendentis, quæ data est in nupera editione Menologii Basiliani ad 9 Septembris, quemadmodum nec mors Sancti recte ibi exponitur, quia omittitur saxum, quod collo ipsius alligatum fuit, indeque alia prorsus figura pendentis exhibetur. Tillemontius quoque (tom. 5 pag. 511 secundæ editionis) longe aberravit a vero, dum ita de morte Sancti scripsit. Tandem (dux) jussit saxum collo ejus alligari, & alterum pedibus, atque eo in statu e summitate cujusdam muri deorsum præcipitari jussit. Conferat hæc quisquis voluerit cum datis e Surio verbis, quæ tamen assignantur in margine; & consideret, quam parum fidere possimus interpretationibus istius scriptoris, dum sphalmata similia frequenter in eo deprehendimus.

ff In codice sæpe laudato hæc ita exprimuntur: ἐπιπολὺ δὲ αὐτοῦ κρεμαμένου καὶ διασπωμένου τοῖς μέλεσιν, ἔλεγεν αὐτῷ δοὺξ, ὡς δῆθεν χλευάζων αὐτόν. Cum vero diu pependisset, & membra ei essent dissoluta, dixit ei dux, quasi ipsum irridens.

gg Ibidem additur: τὴν διάνοιαν, quod etiam expressi.

hh Ibidem hæ voces adduntur: καὶ βάσκανος ἐχθρὸς· καὶ ταῦτα &c. Nocens ille & invidus inimicus, & hæc precatus &c.

ii Adde ex eodem Ms.: τὴν σοφίαν αὐτοῦ καὶ ὑπομονὴν, sapientiam ipsius & tolerantiam.

kk In dicto Ms.: καὶ καταίσχυνον καὶ ὄλεσον τοὺς &c.: & confunde & perde eos &c.

ll Ibidem additur: αὐτοῦ τῷ Κυρίῳ, spiritum suum Domino.

mm In altero Ms. legitur: Νοεμβρίῳ, Novembri: quo dubius fit martyrii mensis. At Metaphrastes, omnesque Fasti Græci stant pro mense Septembri; ideoque præferendum putem manuscriptum, quod edidi, licet aliud variis locis sit elegantius & correctius, quantum ex variantibus colligere possum. Suspicor prioris Ms. dictionem in secundo fuisse expolitam, & menda quædam grammaticalia correcta. Mutata demum est conclusio, sed non est operæ pretium de ea aliquid addere.

* al. ἀνδρὸς, viri

* al. χρώμενον

* al. ἐν ἐμὸι

* l. cum alio Ms. ἄλλως τε

* l. cum eod. βρύξας

* item l. τάχιον

* ibid. recte οὔκ ἐστι χρεία

* al. μηδ᾽ ὅλως

* al. δί᾽ ὅτι

* l. βρύξας.

* al. τῶν νώτων

* in alio Ms. προσεξένησεν

* al. additur μὲν

* al. ἄθλιε

* al. Διαλέγῃ

* al. νόμον

* al. τὴν τύχην fortunam

* al. ἡγεῖσθαι

* al. τότε, tunc

* al. ἀνεπηρεάστους

* al. Διαφυλάξας

* al. ἠπάτησάς

* al. αἰκίσης

* al. additur: Χριστον.

* cum alio Ms. lege μαίνῃ

* item μαστίζῃ

* al. ἐν ἐμοὶ.

* al. ἐν αὐτῷ

DE SS. HYACINTHO, ALEXANDRO ET TIBURTIO MARTYRIBUS
IN SABINIS
Ex Fastis sacris & Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Hyacinthus M. in Sabinis (S.)
Alexander M. in Sabinis (S.)
Tiburtius M. in Sabinis (S.)

AUCTORE J. P.

[Annuntiatio ex variis] Memoria horum trium Pugilum est hodie in Martyrologiis non tantum recentioribus; sed & in antiquissimis pene omnibus; in his tamen nec ubique singuli simul, nec eodem ordine ac modo recensentur. Ex iis, quæ S. Hieronymi nomine insigniuntur, quæque, ut norunt eruditi, locis pluribus perturbata sunt, præmitto Martyrologium vetustius, editum & Notis illustratum a Florentinio, quia istud, quæ in aliis Hieronymianis seu Mss., seu excusis de Sanctis nostris produntur, distinctius & exactius pleraque enuntiat. Sic igitur habet ad hunc diem: In Sabinis miliario ab Urbe XXX natalis sanctorum Jacenti, Alexandri, Tiburti. In Cæsarea Cappadociæ natalis sanctorum Donati &c. Ad hoc proxime accedit apographum alterum e codice Corbeiensi, sub vetustissimi Hieronymiani titulo vulgatum ab Acherio tom. 4 Spicilegii; ubi hujusmodi est annuntiatio: In Sabinis, miliario ab Urbe, natalis sanctorum Hiacynthi, Alexandri, Tiburtii, Juvini, Silvani. In Cæsaria Cappadociæ &c. Sed, uti apparet, mendose distantiam ab Urbe imminuit, augetque sanctorum Martyrum numerum.

[2] Nam, sicut infra patebit, in Fastis auctioribus additur ubique milliario trigesimo, [Hieronymianis,] nullibi autem hodie fit mentio SS. Juvini & Silvani, quos idcirco non expressi in titulo, existimans, ista nomina ex aliis diebus errore vel oscitantia librarii in præsentem diem irrepsisse. Et sane ea mihi suspicio prorsus fundata videbatur, cum adverterem, memorari ibidem die præcedenti S. Sabinum, apud Florentinium vero Savinum, quæ vox facile in Juvinum transierit; Sylvanum autem notari tum præcedenti tum proxime sequenti die non semel. Contractiora sunt passim reliqua S. Hieronymi exemplaria, nec minus ab his & ab invicem discrepantia. Rhinoviense ac Richenoviense, a nobis prelo commissa post tomum 7 Junii, nuda loci & Sanctorum nomina indicant hoc modo: Sabinis, Jacinti, Alexandri, Tiburtii. Labbeanum ibidem, & Gellonense apud laudatum Acherium tomo 13, non modo locum supprimunt, sed, intermixtis Sanctis alibi passis, ordinem etiam turbant. Accipe textum integrum: V Idus Septembris. Romæ Gorgonii, Alexandri, Hyacinthi *, Donati, Fortunati, Tiburti *, Proti. Consonat Augustanum item apud nos; at omisso Proto, & aucto nomine Alexandri, pro quo Alexandria legitur, mendose procul dubio, seu urbem, seu sanctam mulierem intellexerit. Mitto alia jam enumeratis vel affinia, vel hoc loco magis luxata, quale est vetustissimum illud, quod citat Florentinius in Annotatis suis, quodque ita habet: V Idus Septembris. Romæ Gorgonii & in Sabinis Jacinti. In Alexandria Tiburi. Subnexuit editioni suæ laudatus auctor apographum alterum, Hieronymianum Lucense appellatur, in quo nil reperio præter sequentia: V Id. Gorgonii & Tiburtii. Consulamus modo reliquos martyrologos classicos.

[3] [ex Notkero, Adone & Usuardo,] Sanctorum nostrorum memoria invenitur dumtaxat in Additionibus quibusdam venerabilis Bedæ, nulla in Martyrologio Rabani; in hoc recolitur quidem hodie & fuse describitur passio S. Jacynthi diaconi; sed alius is est a nostro, eumque inter Prætermissos hujus diei retulimus. Notkerus hoc loco, ceteris hactenus laudatis exactior, ita illos annuntiat: In Sabinis, miliario ab Urbe tricesimo natalis sanctorum Hyacinthi, Alexandri, Tiburtii martyrum. A Notkero non dissonant Ado & Usuardus, nisi in voce martyrum, quam omittunt. Eam recte adjecit, quisquis Usuardum auxerit, in editione Lubeco-Coloniensi, at errore insigni subdidit sequentia: E quibus beatus Jacinctus tortori suo prædixit, hodie coluber te comedet, ignis vero & aqua, quibus me puniri fecisti, nihil mihi nocebunt; tandem decollatur. Deceptus quippe fuit textu Rabani, & quæ hujus Hyacintho erant propria, nostro applicuit.

[4] [& ex Martyrologio Romano.] Porro quantumvis nec Hieronymiana, quod iis frequentissimum est, nec Romanum vetus, cujus hæc annuntiatio: In Sabinis Hyacinthi, Alexandri, Tiburtii, nec allata antiqua Martyrologia Sanctos nostros martyrum titulo condecorent, eo tamen nequaquam abstinendum judicavi, quod is ipsis attribuatur expreße a Notkero, a recentioribus plerisque, & præ ceteris a Martyrologio Romano in hæc verba: In Sabinis, trigesimo ab Urbe milliario, sanctorum martyrum Hyacinthi, Alexandri & Tiburtii. Petrus de Natalibus, qui, quæcumque de plurimis Sanctis refert libro XI, hausisse se testatur ex Martyrologio Hieronymi, Usuardi vel Adonis, etiam nostros martyres vocat, ac præterea Hyacinthum episcopum dicit; sed cum hujus dignitatis alibi non majora quam temporis, quo & sub quibus principibus passi sunt Sancti nostri, exstent vestigia, nihil circa eam certi determinare ausim; fides sit penes auctorem.

[Annotata]

* Gellon. Jacyinti.

* ibid. Tiburtii.

DE SS. RUFO ET RUFIANO FRATRIBUS MARTYRIBUS.
Ex Fastis Græcis & Latinis.

[Commentarius]

Rufus M. (S.)
Rufianus frater M. (S.)

J. S.

[Horum Sanctorum memoria] De SS. martyribus Rufo & Rufiano pauca tradunt Græci, eaque adoptavit Baronius in Martyrologio Romano post Galesinium. Menæa impressa Sanctos illos annuntiant ad VIII Septembris hoc modo: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ οἱ ἅγιοι αὐτάδελφοι, Ῥῦφος καὶ Ῥυφιανὸς ξίφει τελειοῦνται. Eodem die Sancti fratres germani, Rufus & Rufianus, gladio coronantur. Mox sequuntur hi versiculi:

Κλίνων ἑαυτὸν Ῥυφιανὸς τῷ ξίφει
Μένω σε, φησὶ, Ῥῦφε· μὴ μέλης ὅπου.


Inclinans se ipse Rufianus gladio,
Exspecto te, inquit, Rufe: ne tardaveris quomodocumque.

[2] [in Fastis Græcis & Latinis.] In Menologio Sirletiano ad IX Septembris hæc leguntur: Eodem die certamen sanctorum Rufi & Rufiani, qui cum essent germani fratres, pro Christianæ fidei confessione gladio percussi sunt. Hinc Baronius eodem die in Martyrologio Romano: Item sanctorum martyrum Ruffini & Ruffiniani fratrum. Corrupta nonnihil a Baronio sunt nomina horum Sanctorum: atque ea de causa utcumque dubitat Ferrarius die præcedenti, an Baronius eosdem voluerit designare. Verum id est dubitare de re clara & certa, cum ipse Baronius notet eos eodem die haberi in Menologio.

DE S. SEVERO MARTYRE
Ex Fastis Græcis.

[Commentarius]

Severus martyr (S.)

J. S.

Menæa Græcorum impressa Martyrem hunc nobis exhibent præcedentibus aliquot nihilo magis cognitum: nam ad VIII Septembris ita habent: Τῇ αὐτῇ ἡμέρα ἅγιος Σεβῆρος ξίφει τελειέται. Eodem die sanctus Severus gladio perimitur. Deinde subduntur tales versiculi:

Ἕτοιμος εἰμὶ πρὸς τὸ πᾶν οἴσειν πάθος,
Σεβῆρος εἶπε· καὶ τί πρός με τὸ ξίφος;


Paratus sum ad omne ferendum tormentum,
Dixit Severus: & quid ad me gladius?

Menologium Sirletianum ad IX Septembris Severum quasi jungit duobus præcedentibus Martyribus, Rufo & Rufiano, dum, dato illorum elogio, consequenter ita subjungit: Idem passus est & sanctus Severus. Menæa tamen insinuant, eum seorsum ab aliis fuisse passum. At nulla suppetunt monumenta, ex quibus aliquid certi possit colligi. Nihilo magis certo dici potest, an hic Severus distinctus sit ab omnibus synonymis, qui aliis diebus celebrantur. Distinctum credidit Galesinius, dum ad VIII Septembris eumdem liberaliter hoc exornavit elogio: Sancti præterea Severi martyris, qui pro Christo omnem cruciatum perpessus, demum constantis animi virtute cervices præbuit. Poterat sileri de aliis cruciatibus, & sola mors memorari. Baronius omnino silere maluit.

DE S. STRATONE MARTYRE
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Straton martyr (S.)

J. S.

[Sanctus in Fastis me moratus:] Hunc Martyrem eodem die IX Septembris annuntiant Menæa impressa, & Menologium Sirletianum. Menæa: Τῇ αὐτῇ ἡμέρα ἅγιος μάρτυς Στράτων, ἐν δυσὺ κέδροις δεθεὶς καὶ διαμερισθεὶς τελειοῦται. Eodem die sanctus martyr Straton, in duobus cedris ligatus, & discerptus consummatur. Versiculi mox sequuntur, idemque martyrium exprimunt hoc modo:

Κέδροις μάρτυς προσδεθεὶς Στράτων δύο,
Εἷς ὢν τὸ σῶμα, δείκνηται μέρη δύο.

Cedris martyr alligatus Straton duobus,
Cum unus esset corpore, duæ ostenduntur partes.

Menologium prædictis consonat: Eodem die natalis beati martyris Stratonis, qui in duobus cedris ligatus, & in duas partes sectus pro Christi confessione, cum cælestibus conjunctus est. Baronius hæc adoptavit; at pro cedris arbores generatim substituit, ita scribens in Martyrologio Romano: Eodem die passio S. Stratonis, qui pro Christo ad duas arbores ligatus, atque discerptus, martyrium consummavit.

[2] Plura de Stratone memoranda non habeo. At breviter aliqua dicere oportet de Martyrologio Hispano, [tam hic quam alii quatuor perperam Hispaniæ a quibusdam adscripti.] in quo hodie non modo hic Straton annuntiatur, sed subduntur etiam quatuor alii, de quibus hodie, nimirum Rufus, Rufianus, Severus & Artemidorus. Hosce omnes partim in Martyrologio Romano Baronii, partim apud Galesinium, annuntiatos sine loco & tempore invenerunt fabulatores illi, qui Fastos Hispanicos alienis Sanctis implere infeliciter studuerunt. Quare omnes attribuerunt Hispaniæ suæ, in eaque mox invenerunt urbem antiquam Bæte dictam, in qua quinque Martyres jam dictos, quos & fratres faciunt, passos fuisse fabulantur. Verum doctiores ac prudentiores Hispani nugas istas explodunt modo & oderunt. Inter hos Nicolaus Antonius in Opere Ms., nobis per heredem ipsius communicato, de quinque his Sanctis sat longam instituit dissertationem, in qua ostendit, nec Sanctos hosce in Hispania passos esse, nec urbem Bæte aut Bætim umquam in Hispania fuisse cognitam. Mihi satis erit observasse, laudatos Sanctos non aliunde assertos esse Hispaniæ, quam ex fictitiis Chronicis, quorum nulla est auctoritas. Itaque, cum olim a solis Græcis fuerint annuntiati, credibile non est eos fuisse Hispanos.

DE S. CHARITONE MARTYRE
Ex Menæis & Menologio.

[Commentarius]

Chariton martyr (S.)

J. S.

[Sancti memoria in Fastis,] Sanctum Charitonem martyrem hodie brevissime annuntiant Fasti Græci; nec ullibi expressum invenio, quo loco quove tempore fuerit passus. Ex tanta brevitate oriri potest suspicio, Charitonem hunc alio die coli, aut solum, aut cum aliis; hoc vero die solum fuisse memoratum, quod hodie coleretur in ecclesia aliqua particulari. Verum non invenio ullum Charitonem, de quo probabiliter dici possit eumdem esse cum hodierno. Hac de causa huc transferam, quæ de eo leguntur in Fastis Græcis. Menologium Sirletianum ad IX Septembris ita habet: Eodem die natalis B. Charitonis ense consummati. Menæa impressa. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Ξαρίτων ξίφει τελειοῦται. Eodem die sanctus Chariton ense consummatur; id est, occiditur. Deinde subjunguntur hi duo versiculi:

Πολλή σοι χάρις χριστομάρτυς Χαρίτων,
Χριστοῦ χάριν τράχηλον ἐκκεκομμένῳ.

Multa tibi est gratia, Christi martyr Chariton,
Cui propter Christum cervix resecta est.

Alludit poeta ad nomen Sancti Chariton, quod a χάρις gratia derivatur.

[2] [& cultus Constantinopoli.] In Synaxario Sirmondiano Ms. de S. Charitone hæc reperiuntur ad eumdem diem: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μάρτυρος Χαρίτωνος· τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ Δευτέρῳ. Certamen sancti martyris Charitonis: celebratur vero synaxis ipsius in Deutero. Cum Deuterum sit tractus urbis Constantinopolitanæ, in quo variæ erant ecclesiæ, ut pluribus ostendit Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 2 pag. 170; clarum est ex allatis verbis, festivitatem S. Charitonis Constantinopoli celebratam fuisse, non quidem per totam urbem, sed in aliqua illius parte. Vox σύναξις, quam Latinam non feci, quia varia significat, & Latinis ignota non est, hic pro ipsa festivitate sumi potest, aut pro Officio ecclesiastico, ut sæpe sumitur apud Latinos. Certe incongrue hic redderetur collecta, licet aliqui, litteræ inhærentes, vocem passim sic exponant. Plura de S. Charitone memoranda non habeo.

DE S. ARTEMIDORO MARTYRE
Ex Fastis Græcis.

[Commentarius]

Artemidorus martyr (S.)

J. S.

[Memoria in Fastis.] Artemidorum quoque martyrem annuntiant Fasti Græci sine loco & tempore. Menæa ad VIII Septembris sic habent: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Αρτεμίδωρος πυρὶ τελειοῦται. Eodem die sanctus Artemidorus igne consummatur. Sequuntur duo versiculi:

Ἀρτεμίδωρος ὡς καθάλλεται σθένοι,
Καὶ τοῦ πυρὸς φλέγοντος ἔργω * δεικνύει.

Artemidorus quasi vi desilit,
Et ignis flagrantis opera ostendit.

Frigidus est plane versiculus uterque, ita ut vix intelligatur, quid velit poëta. Ex Menæis Artemidorum eodem die memorat Galesinius his verbis: Sancti item Artemidori martyris. Hic in flammam conjectus, admirandæ pietatis suæ ac fidei testimonium præclarum dedit. Menologium Sirletianum ad IX Septembris de eodem pauca hæc habet: Eodem die sanctus Artemidorus igne consummatus est. Utro die rectius ponatur, prorsus ignoro; sed Sanctum ad hunc diem refero, quia alios cum eadem diei diversitate a Græcis memoratos hoc die fixit Baronius, qui Artemidorum prætermisit.

[Annotata]

* l. ἔργα

DE SS. DONATO, CLEASO AUT ELEASSO, FORTUNATO ET AMMONIO MM.
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Donatus martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Cleasus aut Eleassus martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Fortunatus martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Ammonius martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)

J. S.

[Hi Martyres] Quatuor Martyres annuntiantur hodie in Fastis Hieronymianis, ac Cæsareæ in Cappadocia attribuuntur, sed confuse admodum in quibusdam, ut passim contingit in apographis illis non parum mendosis. Florentinius in Hieronymiano suo edidit: In Cæsarea Cappadociæ natalis sanctorum Donati. Cleasi. Fortunati. Ammoni. In Annotatis ipsius codex Corbeiensis sic habet: In Cæsaria Cappadociæ natalis SS. Donati, Eleassi, Fortunati, Ammonii. Postremus omittitur ibidem in vetustissimo Antverpiensi, quod habet: Cæsarea Cappadociæ Donati, Cleasi, Fortunati. In apographis contractioribus unus tantum aut duo recensentur, & in plerisque hi aliis sunt immixti, in aliis mendose expressi. Ita apud nos post tomum VII Junii in Rhinoviensi legitur: In Cæsarea, Donatæ, pro Donati. In Richenoviensi: In Cæsarea Cappadociæ, Donatæ, Ammonii. In Augustano & in Labbeano exprimuntur Donatus & Fortunatus, sed sine loco, & aliis immixti; uti etiam fit in Gellonensi apud Acherium, & in Antiquissimo, ut vocat, apud Martenium tom. 3 Anecdotorum, & in altero, quod primo loco edidit tom. 6 Collectionis amplissimæ. In alio etiam apud eumdem video solum memorari Donatum.

[2] [in variis Fastis memorati.] Florentinius in Annotatis suis monet, Latinos de his Martyribus silere. Attamen tres ex iis memoratos invenio apud Grevenum hoc modo: Apud Cæsaream Cappadociæ, natalis sanctorum Donati, Fortunati, Ammonii. Et in additionibus ad Bedam apud nos ante tomum 2 Martii legitur: In Cæsarea Cappadociæ natale SS. Fortunati, Ammonii. Apud Georgium post Martyrologium Adonis in Ottoboniano hæc invenio: In Cæsarea Cappadociæ, Fortunati & Ammonii. Ex hac Fastorum collectione inferre licet, non videri dubitandum, quin Cæsareæ in Cappadocia passi sint Donatus, Fortunatus, & Ammonius, nec Cleasum aut Eleassum ab eorum numero excludendum videri, cum in tribus constanter memoretur, licet omittatur in contractioribus. De tempore vero aliisque martyrii adjunctis nihil uspiam reperio.

DE S. MARCO ET SOCIIS FORTE DUOBUS MM.
Ex Fastis Hieronymianis.

[Commentarius]

Marcus martyr (S.)
Socii, forte duo, martyres

J. S.

Hieronymiana apud Florentinium hodie etiam memorant S. Marcum, nunc solum, alias cum uno aut cum duobus Sociis. Textus ita habet: In Peritis natalis sancti Marci. Lebrati. In Annotatis vero codex Corbeiensis: In Parthis natalis SS. Marci, Libratis, Julii. Codex Vetustissimus: In Ponticis Marci. Unus quoque S. Marcus apud nos est in Richenoviensi; sed plura de his non invenio: nec divinare lubet, utrum apud Parthos passi sint, an alio loco.

DE S. GREGORIO CONFESSORE,
QUI COLITUR IN ALCALA DEL RIO, IN ANDALUZIA.

Probabilius an. DIV.

[Commentarius]

Gregorius confessor, qui colitur in Alcala del Rio in Andaluzia (S.)

J. S.

Locus, in quo Sanctus hic ecclesiam sibi dicatam habet, vicus est ad Bætim flumen, inter Hispalim & Cordubam situs, [Locus, in quo colitur Sanctus: ætas ex epitaphio assignata:] sed Hispali vicinior. Hinc Ferrarius Catalogo generali eum hodie ita memorat: Alcalæ in Hispania apud Hispalim S. Gregorii confessoris. Marietta in Historia de Sanctis Hispaniæ lib. 6 cap. 43 de eo Hispanice scribit, quæ reddo Latine: Anno DIV mortuus est sanctus hic Hispanus Gregorius, qui colitur in Alcala del Rio: locus est duobus milliaribus supra Hispalim, ducatus titulo insignitus. Habet ibidem ecclesiam, quam exstruendam curarunt Catholici reges Ferdinandus & Isabella, multorum miraculorum, quæ Sanctus ille patraverat, fama permoti, magnaque totius illius regionis erga ipsum devotione. In ea deponi jusserunt hi reges ossa istius Sancti, inclusa arcæ inauratæ cum chlatris ferreis. Verumtamen ibidem ostenditur sepulcrum, in quo Sanctus ille a multis annis fuit inventus, cum saxo superiore, quod etiamnum est ibi in ecclesia, & continet hoc epitaphium Latinum. In hoc tumulo jacet famulus Dei Gregorius, qui vixit annos plus minus LXX, recessit in pace, die nona Septembris hæra DXLII.

[2] [quædam de illis observationes,] Addit auctor æram illam congruere cum anno Domini 504; seque plura de S. Gregorio non invenisse. Eadem plane de S. Gregorio refert Ambrosius Morales in Chronico Generali Hispaniæ lib. XI cap. 41. Addit tamen primo, constare ex quadam inscriptione de ædificata S. Gregorii ecclesia a Ferdinando & Isabella. Secundo observat, litteras dati epitaphii ita extritas esse, ut sibi non certo constaret de die & anno emortuali, cum & legi possit die quinta Septembris; sicut etiam æra ita legi potest, ut congruat cum anno 554. Monet tamen probabilius legendum esse, sicut supra dedi. Eamdem sententiam sequitur Joannes Ferreras in Historia Hispaniæ ad annum 504, ubi compendio narrat eadem, dicitque plura non esse nota de S. Gregorio. Observat tertio Morales saxo sepulcrali insculptum fuisse signum antiquum labari cum nomine Christi inserto, & ad latera fuisse litteras A & O, sive, Alpha & Omega. Deinde idem scriptor prolixe disputat, ut ostendat illud fuisse signum Catholicorum, quia tempore hujus sancti Gregorii Gothi Ariani dominabantur in Hispania. Ceterum necesse non est huc transferre pauca illa, quæ ex pseudochronico Maximi prædictis adduntur in Martyrologio Hispanico Joannis Tamayi Salazar, cum illa nullam habeant auctoritatem.

DE S. ULFACIO ANACHORETA, FORTE ETIAM PRESBYTERO ET ABBATE, IN VICO COGNOMINE CENOMANENSIS PROVINCIÆ
IN GALLIA.

Sec. VI.

SYLLOGE
De cultu, ætate & gestis Sancti, qui idem videtur cum S. Ulfardo.

Ulfacius anachoreta, ac forsan presbyter & abbas, in vico cognomine Cenomanensis provinciæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Castellanus in Martyrologio suo universali hodie nobis annuntiat sanctum Anachoretam ab aliis præteritum, [Memoria Sancti & locus, in quo vixit:] de quo sic habet: Ad confinia Perticensis & Cenomanensis provinciarum inter Montem-mirabilem * & Firmitatem-Bernardi *, S. Ulfacii anachoretæ Socii S. Baumadi (aut Boamiri) insignis catechistæ. Vicus, Gallico S. Ulfacii nomine insignitus (S. Ulface) in variis tabulis geographicis reperitur in Cenomanensi territorio prope confinium Pertici ad Brigiam fluviolum, vulgo Braye dictum. Hic ipse est locus, in quo Sanctus vitam duxit solitariam, & de quo mentio fit in Gestis episcoporum Cenomanensium apud Mabillonium in Veteribus Analectis cap. 19, & rursum cap. 21, ubi Carolus Magnus Imperator Franconi episcopo Cenomanensi cum aliis committit, cellulam sancti Almiri, & cellulam sancti Ulfacii, & cellulam S. Baomadi &c. Vita S. Almiri, quæ danda est ad XI Septembris, ostendit S. Ulfacium seculo VI cum SS. Almiro, Boamiro aliisque monachis vixisse in Cenomanensi pago: nec alia habemus monumenta, ex quibus S. Ulfacii gesta & ætas magis innotescunt.

[2] Porro cum huic ipsi tomo inserenda sit laudata Vita, [natus fuisse videtur, in Arvernia sub finem seculi 5,] quæ scriptoris est antiqui & fere contemporanei; ex ea solum breviter colligam summa rerum capita, quibus Vita S. Ulfacii utcumque innotescet. Primo ex hac Vita habemus, S. Ulfacium verisimiliter natum fuisse in Arvernia, currente ad finem seculo V: nam ex Arvernia ad monasterium. Miciacense venisse dicuntur tempore S. Maximini abbatis S. Avitus & S. Carilefus, idemque satis clare videtur dici de SS. Almiro, Ulfacio, Boamiro & Senardo. In Vita quidem S. Maximini Miciacensis de hisce quatuor nihil dicitur, sed adventus SS. Aviti & Carilefi ibidem narratur, nulla de eorum Sociis mentione facta. At id solum contigisse videtur, quia hi minus inclaruerunt quam Avitus & Carilefus. Certe scriptor Vitæ S. Almiri de omnibus generatim dicit: Præfati sancti Viri ab Aquitania (late sumpta) exeuntes, & maxime de pago Arvernico pro Christo exules facti, Aurelianis veniunt, ibique cum S. Maximino haud longe ab urbe prædicta eo tempore sub sancta regula orantes &c. Paulo ante omnes etiam dicuntur reliquisse patriam suam, parentes, prædia, & omnia, atque propria monasteria deseruisse. Quapropter S. Ulfacium non minus quam SS. Avitum & Carilesum ex Arvernia Miciacum venisse existimo. Cum autem venerint tempore aliquo ante mortem S. Maximini, quæ a Mabillonio figitur circa annum 520, natum in Arvernia Ulfacium existimo ante finem seculi V.

[3] Secundo cum habeamus ex Actis S. Aviti, quæ data sunt ad XVII Junii, [monachus fuit ac deinde anachoreta.] & ex Actis S. Carilefi, ad 1 Julii editis, ambos vitam monasticam exorsos in monasterio Menatensi, quod etiamnum exstat in Arvernia; vix dubitare possumus, quin eorum socii, inter quos est S. Ulfacius, ibidem quoque fuerint monachi. Quod igitur dicitur de relictis propriis monasteriis, id hos omnes primum fecisse de Menatensi existimo, sicut deinde & Miciacense deseruerunt, ut anachoreticam amplecterentur vitam. Hanc autem amplexus est S. Ulfacius cum quibusdam aliis Sanctis mox dictis in diœcesi Cenomanensi tempore S. Innocentis aut Innocentii episcopi Cenomanensis, a quo benigne dicuntur excepti. Permittente autem S. Innocente & opem non modicam præstante, singuli separatas sibi cellulas cum oratoriis construxerunt, ubi vixerunt, magistrum habentes S. Avitum, quem subinde adibant, & ibidem demum defuncti sunt & sepulti. Varii quoque presbyteri fuerunt consecrati & discipulos congregarunt, ita ut abbates dici possint. At utrumque incertum est de S. Ulfacio. Hæc omnia latius videri possunt in Actis S. Almiri, edendis ad XI Septembris. Obitus ejus late figitur seculo VI, quia nescimus quamdiu vixerit in cella sua. [S. Ulfacius idem videtur cum S. Ulfardo, cujus reliquiæ Tutelam delatæ:]

[4] Castellanus ad diem IV Augusti annuntians S. Baumadum, affirmat reliquias S. Ulfacii una cum reliquiis S. Baumadi tempore incursionum Normannicarum translatas esse Tutelam, Lemovicensis provinciæ civitatem. Supponit igitur Castellanus Ulfardum, qui Tutelæ colitur, eumdem esse cum Ulfacio, quo de agimus; idemque verisimile apparuit Sollerio nostro in Prætermissis ad V Augusti. Stephanus Baluzius in Historia Tutelensi in eamdem propendet sententiam, quam ipse quoque sequendam existimo. Laudatus Baluzius jam aliqua dixerat de S Ulfardo in Dissertatione anno 1656 edita de SS. Claro, Laudo, Ulfardo, Baumado, in qua pag. 26 ita loquitur: Quis, cujasve fuerit hic sanctus (Ulfardus,) ignotum est mihi. Illud tantum scio, corpus illius esse delatum Tutelam ex Juliomago Andium metropoli. Utrum autem confundendus sit cum S. Lyphardo, quod quibusdam placere video, nondum mihi persuasum est, & expecto, qui persuadeat. Certe nullum inveni, a quo Ulfardus appelletur Lyphardus præter unicum Turrianum. Alibi semper nominatur Ulfardus. Festus ejus dies in veteri Breviario Tutelensi notatus reperitur III Nonas Junii, & iterum Nonis Augusti; ubi semper appellatur confessor. In sacello beatæ Mariæ, quod est in claustro ecclesiæ cathedralis; sanctus Ulfardus pictus est habitu Benedictini, pictura sane antiqua. Attamen Benedictinus non fuit, ut liquet ex ætate.

[5] [nam Ulfardus non videtur idem cum Liphardo.] In Historia Tutelensi lib. 1 cap. 10 aliqua scribit præmissis contraria, quia novo examini, opinor, dicta de Ulfardo subjecerat. Primo Ulfardum indubitanter distinguit a S. Liphardo his verbis: Vehementius errant, qui Ulfardum confundunt cum beato Liphardo fratre celeberrimi sancti Leonardi: nulla enim Liphardi mentio reperitur apud nos ante hos centum annos. Secundo, ubi dixerat Baluzius non memorari expressis verbis in Kalendario Tutelensi translationem S. Ulfardi, hæc subdit: Verum cum in eodem Kalendario & in Missali Lemovicensi … dies festus sancti Ulfardi notetur III Non. Julii, probabile est veteres credidisse illum ea die sublatum esse in cælum: adeoque Nonæ mensis Augusti, quo die notatur etiam dies festus sancti Ulfardi in eodem Kalendario veteri, videntur notare diem, quo sacræ ejus reliquiæ e pago Cenomanico delatæ sunt in monasterium nostrum. Falluntur enim vehementer, qui putant reliquias sancti Baumadi & sancti Ulfardi huc delatas esse ex urbe Andegavense, cum ex laudata toties membrana Tutelensi constet Baumadi corpus ad nos pervenisse ex pago Cenomannico. Ita Baluzius, hic III Nonas Julii, seu diem V Julii festivitati alterutri S. Ulfardi adscribens, quam ante fixerat III Nonas Junii, seu die III ejusdem mensis: nec satis scio, utro loco rectius scribat, cum monumenta ab ipso laudata mihi ad manum non sint.

[6] [S. Ulfardi reliquiæ a seculo 10 habentur Tutelæ,] Ita ante asseruit ex Juliomago Andium metropoli delatas Tutelam esse S. Ulfardi reliquias; quod hic mutatis vocibus negat & quidem rectius, ut mox ostendam. At prius probanda est antiqua Tutelensium possessio, ipsaque illarum reliquiarum translatio. In Appendice laudati Operis col. 353 adducit cartam donationis factæ seculo X Tutelensi ecclesiæ. In illa autem de ecclesia cœnobii Tutelensis hæc leguntur: Ubi corpora sanctorum Clari, Laudi, Baumadi atque Ulfardi. Itaque jam anno 934, quo cartam datam notat Baluzius, in cœnobio Tutelensi servari dicebantur S. Ulfardi reliquiæ. Aliud instrumentum, anno 1153 conscriptum, adducit col. 481 & sequentibus, atque illud ipsum est, ex quo Baluzius argumenta sua desumit. Narratur in isto instrumento, corpora SS. Laudi, Baumadi & Ulfardi in novas thecas fuisse translata.

[7] De Ulfardo autem hæc habentur: Tunc etiam sanctissimi Ulfardi corpus, [quo tempore incursionum Normannorum ex pago Cenomanensi creduntur venisse:] quod ab iisdem partibus allatum hic requiescit, in capsa nova repositum est. Illud ab iisdem partibus refertur ad locum, unde Tutelam pervenerat corpus S. Baumadi. Hic vero ibi dicitur solitariam vitam duxisse in pago Cenomannensi, ibique obiisse. Prædicta vero gentilium (nimirum Normannorum) invalescente persecutione, ab ipsius ecclesiæ rectoribus corpus ipsius divina dispositione hoc in loco deportatum est. Ex hisce Baluzius pag. 45 recte ita ratiocinatur: Cum vetus illa membrana Tutelensis indicare videatur, ejus reliquias huc delatas ab iisdem partibus, e quibus istuc pervenit corpus S. Baumadi, non invitus trahor in eam sententiam, ut existimem eum non esse diversum ab Ulfario monacho Cenomannensi, quem vixisse constat sub eodem Innocentio episcopo… Venerat autem ex pago Arvernico in Cenomannicum, ut docent vetera monumenta illius ecclesiæ, & consentiente eodem episcopo cellam sibi erexit in villa Apiaco super rivum Brigiæ: & cum illic mortuus esset, sepultus est in ecclesia ejusdem villæ, quæ nunc ex nomine sancti Ulfarii nominatur. Obiit autem III Nonas Julii. Cetera recte. At de die emortuali dubito, cum supra ex conjectura solum videatur deduci a Baluzio.

[8] [S. Ulfardus est inter patronos Tutelenses.] S. Ulfardus inter patronos Tutelenses recensetur a Gaufredo Priore Vosiensi & a Bernardo Guidonis, quorum verba dedit Henschenius tom. 1 Junii pag. 9. Anno 1532, cum ob continuos imbres messi timeretur, corpus S. Ulfardi cum corporibus SS. Clari, Laudi & Baumadi a supplicantibus circumlatum est Tutelæ die VII Aprilis, quæ incidebat in Dominicam Quasi modo, secutaque est maxima frugum abundantia, & etiam Sollerius noster paulo pluribus verbis dixit in S. Baumado ad IV Augusti. Annus & dies notatur in Instrumento per Baluzium edito in fine Dissertationis. Tamen laudatus scriptor in Historia Tutelensi factum retulit ad annum 1533, sed perperam: nam illo anno Dominica Quasi modo non incidebat in VII Aprilis. Ceterum an S. Baumadus, qui Tutelæ colitur, idem sit cum S. Baomiro, qui in Fastis quibusdam memoratur ad III Novembris, ibidem investigari poterit. Sanctum Ulfacium, etsi eumdem probabilius credam cum S. Ulfardo, quem Tutelæ alio die coli vidimus, hac die IX Septembris in propria celebrari ecclesia ob Castellani annuntiationem suspicor: at id certo nuspiam inveni.

[Annotata]

* Monmirail

* Ferte-Bernard

DE S. KIERANO SEU QUERANO ABBATE CLUAIN-MIC-NOISENSI
IN MEDIA HIBERNIÆ PROVINCIA,

Anno DXLVIII vel DXLIX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Kieranus seu Queranus abbas Cluain-mic-noisensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 4655

AUCTORE C. S.

§ I. Cultus ex Martyrologiis: qualiacumque Sancti gesta unde eruenda.

Inter Sanctos, qui seculo VI antiquam Scotiam seu hodiernam Hiberniam vitæ sanctimonia illustrarunt, [Memoria] hoc die memorandus venit S. Kieranus seu Queranus, Cluain-mic-noisensis alias Cluanensis, olim nobilis monasterii fundatione & præscripta suis Regula celebris. De eo Martyrologium Romanum ad præsentem diem breviter ita memorat: In Scotia sancti Querani abbatis. Baronium præiverat Usuardus, in cujus genuino textu legitur: In Scotia, Querani abbatis. Apud antiquiores nulla ejusdem fit mentio: unde colligit ibidem Sollerius noster, sanctum illum Abbatem singulari Usuardi diligentia in sacris Tabulis locum obtinuisse. Eumdem etiam memorat Martyrologium Hieronymianum Richenoviense, sive Augiæ divitis, in Opere nostro post tomum VII mensis Junii a Sollerio editum, quod ad V Idus Septembris, omisso Abbatis titulo certoque cultus loco, sic habet: Alibi, sancti Kerani confess. In Florario quoque nostro Ms. sequens elogium, ex Epistola B. Pauli ad Epheseos cap. 3 mutuatum, ad eumdem diem ipsi texitur: In Scotia, natale sancti Querani abbatis. Hic Vir sanctus, in caritate radicatus & fundatus, didicit, quæ sit latitudo, quæ longitudo & sublimitas & profundum: scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, impletus in omnem Dei plenitudinem.

[2] [in Martyrologiis.] Inter recentiores Castellanus & auctor Martyrologii Parisiensis ad eamdem diem illum Kiarianum appellant; Wionius in Ligno Vitæ, Menardus in Martyrologio & Bucelinus in Menologio Benedictino Sanctis sui Ordinis adscribunt: sed Mabillonio tam in Actis, quam in Annalibus rectius ignotus est. Joannes Wilsonius in Martyrologio Anglicano, quod anno 1608 patrio idiomate vulgavit, annoque ejusdem seculi 40 recognitum iteratis typis subjecit, geminum nectit elogium, neutrum sine mendis. In priore editione habet Anglice, quæ Latine subjungo: In Scotia depositio S. Querani abbatis & confessoris, qui ortus ex nobili familia in isto regno, contempsit vanitates mundi, & ingressus monasterium factus est monachus venerabilis Ordinis S. Benedicti & postea abbas ejusdem: cujus singularis vita & miracula abunde manifestata sunt mundo domi forisque. In posteriori vero editione sic: In Scotia depositio S. Querani abbatis & confessoris, qui primo factus est monachus, deinde abbas monasterii S. Columbæ in eodem regno; cujus sancta vita & miracula apud posteros celebrantur. Obiit circa annum Christi DCL, & in Scotia sepultus est. Ex his ad minimum dubia est Sancti familia nobilis, cum in variis Actis Artificis vel fabri filius cognominetur. Ordinis S. Benedicti fuisse non credimus; multo minus fuisse S. Columbæ discipulum aut in ejusdem monasterio abbatem: primum enim sine fundamento asseritur; posteriora falsitatis convincuntur tum ex dicendis, tum ex eo, quod S. Columba plus quam quinquaginta annos S. Kierano supervixerit; nam dum hunc anno Christi 650 obiisse asserit, toto seculo a vero aberrat.

[3] Inter Missas proprias Sanctorum Patronorum Franciæ & Hiberniæ, [Missa, quæ habetur in Missali Hibernico] jussu Clementis XII PP. editas, una præscribitur ad diem XI Septembris, in festo sancti Kirani, abbatis Foilensis & patroni. Hunc ego eumdem cum sancto Abbate nostro esse pro certo haberem, nisi Foilensis cœnobii vocabulum subdubium redderet: nusquam enim assequi potui, Cluanense aut Anginense monasterium, quorum Sanctus fundator & abbas fuit, Foilense fuisse nuncupatum. Multa tamen suadent, ut idem ipse credatur. Nam primo perscrutanti mihi varios Sanctorum Hiberniæ & Scotiæ Catalogos, auctoresque qui de istarum regionum Sanctis scripserunt, nullus Kirianus Foilensis abbas, aut alius ejusdem nominis occurrit, in cujus honorem hæc Missa concinnata possit videri. Breviarium quoque Aberdonense nostrum Ms. solum Queranum nostrum, nec alio quam die IX Septembris agnoscit. Secundo Augustinus Lubinus in Tabulis geographicis ad Martyrologium Romanum ad hunc diem expreße notat: Erat abbas Foilensis in Scotia. Idem censet Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate, ubi ipse inter martyrologos solus Kieranum ad diem XI hujus mensis commemorat, sic tamen, ut eumdem velit cum eo, qui a reliquis ad diem IX refertur. Verba accipe: Sanctus Queranus abbas Foillensis in Scotia. De ipso vide Martyrologium Romanum ad IX Septembris; Wionem lib. III Ligni Vitæ, Usuardum & alios.

[4] Nec aliter sensit Colganus, qui ad V Martii, pag. 470 Camerarium arguens, [ad diem XI hujus mensis,] hæc scribit: Postquam asseruerit, celebrari natalem S. Kierani, sive ut ipse loquitur, Querani abbatis, die XI Septembris; postea ad XXII Octobris inter suos collocat Sanctos alium Kieranum, dicens: “ XXII die S. Kieranus; de eo vide Vitam S. Patricii per Jocelinum, cap. CXIII & alios”. Verum Jocelinus non de alio Kierano ibi agit, quam de nostro Kierano abbate Cluanensi; de quo Camerarius ipse perperam egit XI Septembris, Martyrologium vero Romanum recte, uti & alii, ad IX ejusdem mensis. Nec alius author tradit, memoriam hujus (Cluanensis) vel illius (Sagiriensis) vel alterius Kierani, alterutro die (XI Septembris, vel XXII Octobris) celebrari &c. Ignotus itaque Colgano fuit Kiranus, abbas Foilensis, vel quicumque alius, qui ab Abbate nostro diversus sit, cujus festum die XI Septembris celebretur.

[5] Denique memorati Missalis Hibernici editor in præfatione testatur, [de Sancto nostro esse] non ignoti aut incerti nominis Sanctos in eo referri; sed quos celebrant præconiis & laudibus efferunt ipsa Martyrologia, & quorum memoriam celebrare usus fuit olim, ut attestatur tum Usuardi Martyrologium, tum Historia Bedæ, tum denique ecclesiarum aut Ordinum & Congregationum Missalia antiqua æque ac recentiora. Hinc rursum collige, per Kirianum, cujus Missa præscribitur, Abbatem Cluanensem designari, hunc enim Martyrologia post Usuardum memorant, hunc Breviarium Aberdonense celebrat, hunc velut fundatorem patremque suum ipsius Regulæ sectatores haud dubie venerati sunt: Foilensem vero abbatem a Cluanensi distinctum scriptores, quos vidi, ignorant præter Camerarium & Lubinum, sed & hi illum ab hodierno minime distinguendum monent. At, inquies, cur igitur Foilensis abbas in prædicto Missali dicitur, cur ad diem XI colitur? Primum, ut verum fatear, edicere non possum, nisi forte ex monasteriis, quæ ipsius Regula utebantur, aliquod fuerit ejus nominis: verum id divinare est. Forte editor Missalis secutus est Lubinum vel Camerarium; qui unde id didicerint, omnino me latet. Alterius causa in promptu est: factum id enim videtur, quia dies IX etiam sacra est S. Osmannæ, virgini Hibernicæ, quæ quia in Galliis supremos Vitæ annos transegit obiitque, utrique genti in veneratione est, ideoque loco suo minime erat movenda. Cumque in Missali Romano, quo etiam Hiberni utuntur, dies X festo duplici S. Nicolai Tolentinatis impediatur, dies autem XI vacet, non potuit magis commode, quam hac die S. Kierani festivitas præscribi.

[6] [ostenditur.] Missa autem hæc est: Introitus. Ego sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei mei, & expectabo nomen tuum, quoniam bonum est ante conspectum Sanctorum tuorum. Psalmus: Benedicam Domino in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Oratio: Interventio Domine, beati Kirani abbatis tuam nobis non desinat placare Majestatem, nostrumque tibi devotum jugiter efficiat famulatum. Per Dominum &c. Lectio Epistolæ ex cap. 2 Ecclesiastici a ℣. 19: Qui timent Dominum. Graduale: Quis habitabit in tabernaculo tuo, Domine, aut requiescet in monte sancto tuo? ℣. Qui ingreditur sine macula, & operatur justitiam. Alleluia, alleluia. ℣. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam. Euangelium secundum Lucam cap. 6, a ℣. 47. Omnis, qui venit ad me. Offertorium: Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis. Secreta: Fac nos, quæsumus Domine, sancti Kirani abbatis exempla sectantes, mala nostra toto corde respuere, ut bona tua capere valeamus. Per Dominum &c. Communio: Euge serve bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui. Denique Postcommunio: Sanctificet nos, quæsumus, Domine, tui perceptio Sacramenti, & intercessio sancti Kirani abbatis nos tibi reddat acceptos. Qui vivis &c. Sed de his satis.

[7] [Inter Hiberniæ apostolos & fundatores numeratur:] Sanctum Kieranum nostrum inter præcipuos Hiberniæ Sanctos celebratum fuisse, ex variis apud Colganum locis discimus: quippe in Annotatis ad Vitam S. Finniani, pag. 398, num. 24 asserit, illum in quibusdam codicibus inter duodecim Hiberniæ apostolos numerari: idem habet pag. 402, num. 4: in Actis vero S. Patricii pag. 214 eumdem inter octo præcipuos conditores monasticarum Regularum recenset. In hunc etiam sensum Thomas Sirinus, Minorita pariter Hibernus in Dissertatione de S. Columbani monachatu art. 3, § 2 adducit Alcuinum, carmine 246 canentem:

Patricius, Cheranus, Scotorum gloria gentis,
Atque Columbanus, Comgallus, Adamnanus atque
Præclari patres morum, vitæque magistri:
Hinc pietas, precibus horum nos adjuvet omnes.

Alterum præterea testimonium profert Colganus in Triade thaumaturga, pag. 471 & sequenti ex Sancti Vita cap. 26 hæc delibans: Unus ex præcipuis Hiberniæ est & merito habetur Apostolus, juxta quod de ipso cecinit ejus condiscipulus & coapostolus sanctissimus Columba in hymno quodam, quem in ejus composuit laudem, dicens:

Quantum Christe o apostolum
Mundo misisti hominem!
Lucerna hujus insulæ,
Lucens lucerna mirabilis &c.

[8] Porro sancti Abbatis nomen apud varios varie scriptum legimus. [ejus nomen varie scriptum, & quare.] Usuardus, Baronius, aliique, ut vidimus, illum Queranum appellant; Castellanus & auctor Martyrologii Parisiensis Kiaranum. Apud Colganum in Vita S. Munis episcopi, pag. 266, S. Aidi pag. 420, & in Triade thaumaturga, Vita S. Patricii pag. 136, & in Vita S. Columbæ pag. 392 & alibi Kieranus scribitur: in Actis autem S. Finniani pag. 395, Vitaque S. Senani metrica Kyeranus, denique in S. Endei Vita pag. 708 Keranus, ab Alcuino vero mox laudato Cheranus nuncupatur. Variæ hujus scriptionis causam explicat supra memoratus Colganus in Vita cognominis sancti, Kierani scilicet Sagiriensis abbatis & episcopi pag. 463, ubi ait: Hibernis, qui non habent litteram K vel Q, sed utriusque loco utuntur C, Ciaran & Cieran (quæ dictio ipsis dissyllaba est) vocatur. Pronuntiant enim litteram C, etiam ante E & I, eodem modo, quo alii K… Hinc hoc nomen Latine expressum nunc Kieranus, Kiaranus, Keranus, & Martyrologio Romano Queranus; Britannis etiam, qui loco C & Q pronuntiant P, Piranus scribitur. Hæc ibi: ego cum Colgano aliisque eum Kieranum appellabo.

[9] Dolemus sane, quod hujus sancti Viri Vitam nullam habeamus, [Cur Vitam non exhibeamus:] quam studioso lectori utiliter exhibere possimus. Habemus quidem aliquam auctoris anonymi in codice nostro Ms. Salmanticensi notato P Ms. 11, de qua Bollandus tom. 2 Februarii in Commentario historico de sanctis episcopis Mele, Melcho, Mune & Rioco, § III meminit: verum ea hujusmodi est, ut laudatus Bollandus illam imperite & negligenter scriptam merito dixerit, ego vero prorsus indignam prelo judicem. Etenim in ea vix quidquam reperias præter prodigia, eaque partim ex aliis Vitis mutuata, partim tam insulse relata, ut fidem apud eruditos non mereantur, nisi a peritiore certioreque, quam anonymus ille fuerit, scriptore tradantur. Specimen aliquod infra dabimus. Exstare tamen alia Sancti Acta, discimus ex Colgano, qui tum in Actis Sanctorum Hiberniæ, tum in Triade thaumaturga frequenter laudat S. Kierani Vitam, spondens se eam ad diem IX Septembris editurum; quod tamen, forsan morte præpeditus, non præstitit. Hanc Vitam diversam esse a nostra liquet ex eo, quod tam Colganus, quam Usserius in Antiquitatibus Britannicarum ecclesiarum, quædam ex illa recitent, quæ in hac desiderantur. Forte tamen eadem est, quam Sirinus num. 7 citatus Vitam Ms. Hibernicam vocat, asseritque ab ipsius Sancti discipulis compilatam fuisse: quod an verum sit, exemplaris inopia vetat inquirere.

[10] [Sancti gesta unde cruenda.] Hujus itaque defectu cogor ad aliorum Hiberniæ Sanctorum, quæ exstant, Vitas recurrere, quæque in his sparsim narrantur, colligere & ad suum utcumque tempus referre. At priusquam id agam, lectorem duo universim monitum velim: primum est, quod Hibernorum Sanctorum Acta passim dubiæ sint fidei, & a scriptoribus minime accuratis ac ætate longe posterioribus conscripta. Alterum est, quod in iisdem frequens occurrat rerum simillimarum narratio, quas variis Sanctis adscribunt; ita ut nescias, cui tuto adscribi possint. Hisce prænotatis ad Sancti gesta progredior.

§ II. Sancti nativitas prædicta a S. Patricio, parentes, patria, baptismus ipsi collatus.

[Sancti nativitas] Sancti Kierani nativitatem multis, antequam in lucem ederetur, annis a S. Patricio, Hiberniæ apostolo, prædictam fuisse, auctor est Jocelinus, scriptor Vitæ S. Patricii tom. 2 Martii ad diem XVII, ubi cap. 12, num. 98 cum narrasset S. Munem corpus cujusdem leprosi, a S. Patricio olim sepulti, ob cælestem quamdam visionem tollere voluisse, subdit: S. Patricius prohibuit hoc fieri, prædicens ibidem habitaturum quendam filium vitæ nondum natum, Kieranum nomine, qui locum illum repleret præclaro Sanctorum agmine, & corpus illud sanctum multo sublimaret honore. Quod enim prædixit, processu temporis evenit: est enim locus ille inter Midiam & Connactiam, in quo sita est civitas Cluanensis, in qua habetur hodie sedes episcopalis. Auctor Vitæ tripartitæ S. Patricii apud Colganum pag. 132 cap. 25 hæc paulo aliter refert in hunc modum: Cum autem S. Munis Roma reverteretur, & nocte præventus ibi pernoctaret, angelorum apparitione circa locum volitantium attonitus, ait: Est homo Dei hic sepultus; video enim ibi angelorum ministeria. Deposuit autem suam thecam cum inclusis reliquiis in vicinæ arboris concavo sinu; quam & arbor ambiisse, obductaque cortice, omni cavitate abjecta, undique conclusa crastino mane reperta est.

[12] [a S. Patricio] Mira miraculi novitate attoniti secures aliaque ferramenta arripiunt, arborem discindere casso conantur labore: & cum fatigati nihil proficerent, quæ contigerunt, S. Patricio referunt. Patricius ad eos ait: Est quidam filius vitæ nondum natus, qui illis reliquiis indigebit, nempe S. Kieranus fabri filius, cui divinæ providentiæ speciali favore ita reservatæ, sunt idcirco relinquendæ. Colganus ad diem VI Februarii in Vita S. Munis cap. 9, similia narrat ex cap. 2 Supplementi ad Acta S. Kierani, ex quo post relatum sacrarum reliquiarum prodigium hæc recitat: Miraculo motus (S. Munis) pergit ad magistrum (S. Patricium) in vertice, ut diximus, montis de Cruachan-aighle divinæ contemplationi vacantem; cui modum aperuit, quo sacras perdidit reliquias. Quem Patricius jubet bono esse animo, admonens, locum istum & reliquias ex divinæ voluntatis ita præordinantis decreto reservari viro magno post triginta annos nascendo, nomine Kierano, cujus ibi erigenda esset ecclesia, & nomen per Hiberniam & Albaniam longe celeberrimum.

[13] In Vita quoque apocrypha, de qua num. 9 egimus, [prædicitur: magi cujusdam vaticinium exploditur:] hujus vaticinii breviter fit mentio: Hic Vir Dei quinquaginta annis ante nativitatem ejus a S. Patricio prævaticinatus est. Subdit & aliud cujusdam magi vaticinium. Mater quoque ejus, inquit, cum in quadam die in curru sedens prope domum cujusdam magi transiret, stridorem currus magus audiens, prophetando dixit: Currus sonat sub rege. Cumque homines sui præ admiratione irent ad videndum rei veritatem, & neminem nisi uxorem Boëi viderent in curru, illudendo dixerunt: Ecce conjux Beord sedet in curru: quibus magus ait: Non illam dico, sed filium, quem habet in utero, qui rex magnus erit, & sicut sol fulget in Meridie, ita ille miraculis coruscabit & hanc insulam illustrabit. Verum hæc fabulam sapiunt, & ex Actis S. Comgalli, abbatis Benchorensis, deprompta ac pro scriptoris ingenio mutata videntur. In hisce enim tom. 2 Maii, pag. 580 hæc lego: Beatus ac venerabilis abbas Comgallus, nobilissimo Aradensium genere ortus, patre Sedneo, matre Briga, editus est. De quo pridie quam nasceretur, S. Macniseus Connerensis episcopus, Spiritu sancto ei revelante, prophetavit. Audiens namque equorum & currus transeuntis sonitum, assistentibus ait: Currus iste regem portat. Hoc illi audito, gradu concito videre regem exeunt: sed cum neminem ibi præter Sedneum ejusque uxorem Brigam, quos antea satis noverant, invenirent, ad virum Dei redeunt stupefacti, dicentes: Pater sancte, Sedneus & ejus uxor in curru soli sedent. Tunc episcopus; Filii, inquit, ne me in hoc, quod dixi, mendacem existimetis: illa enim ventre regem portat, quem crastina die orto jam sole pariet, qui virtutibus cor, miraculorum claritate mundum decorabit &c. Non dubito, quin ineptus compilator noster hoc S. Macniscii vaticinium hinc mutuatus, mago adscripserit.

[14] Kierani patrem Beoanum seu Beoadum nomine fuisse, [Sancti parentes,] scribit Colganus ad diem XV Januarii, annotatione 15 ad Vitam S. Itæ virginis; addens, eum artificem seu fabrum fuisse. Auctor Vitæ ineptæ, supra memoratæ, Sanctum ex nobili & religiosa stirpe, patre Beord seu Boëo, quem curruum artificem facit, matre Darecta ortum ait. Colganus quoque mox citandus eum ejusdemque parentes ex domo Rodericiorum in Ultonia oriundos assirmat. Quam recte hæc generis nobilitas cum memorato opificio conveniat, non inquiro; at Sancti patrem artificem fuisse, ex variorum Sanctorum Vitis, a Colgano editis, liquet. Utque unum ex multis exemplum adducam, in Triade thaumaturga, cap. 18 Vitæ quintæ S. Columbæ, mentio fit de Kierano filio Saoir: quæ verba Colganus inter annotata num. 75 sic excipit: Est hic sanctus Kieranus abbas de Cluain-muc-nois, qui agnomine patronimico filius Saoir, id est, fabri appellatur, ut constat ex ejus Vita exhibenda ad IX Septembris. Plura exempla per decursum occurrent.

[15] Quod ad Sancti patriam spectat, auctor Vitæ tripartitæ apud Colganum in Triade, [& patria:] pag. 145 cap. 123 S. Patricium vaticinantem inducit de S. Kierano in partibus Australibus Hiberniæ nascituro. Ad hæc Colganus in annotatis pag. 181, num. 182 & 183 observat, S. Kieranum, filium fabri, abbatem Cluanensem in Media, licet ipse ejusque parentes fuerint ex domo Rodericiorum in Ultonia oriundi, eum tamen in regione Mediæ fuisse natum, ut habet ejus Vita cap. 1, & hinc dici ipsum in partibus Australibus nascendum. Porro Media vel Midia, Anglis Meth vel Meath, olim regnum & quinta Hiberniæ portio, teste Guilielmo Camdeno, in ipso antiquæ Scotiæ, seu hodiernæ Hiberniæ meditullio, sita est, dividiturque in comitatum Meth sive Midiam Orientalem & comitatum West-Meth sive Midiam Occidentalem, ut apud ipsum pluribus videre est. In Vita tamen nostra Ms. natus dicitur in Connactia, indigenis Conaghty, quæ Camdeno est pars quarta Hiberniæ Oceano Occidentali & Sineo fluvio inclusa. Verba biographi accipe: Cum pater ejus sub tributis regis Anmerei, id est, Anmirets premeretur, relinquens patriam suam, abiit in regionem Conacteorum, ibique in campo Rii genuit filium benedictum Queranum. Anmereus sive Anmirets videtur is fuisse, qui in Vita S. Columbæ in Triade pag. 341 Ainmerius filius Setni, & in Actis S. Gildæ Badonici Anmericus appellatur: verum is ante nativitatem S. Kierani nondum rex fuit, ut colligere licet ex laudata Vita S. Columbæ, & Colgani annotatis pag. 374 num. 39 & 40: at non est, quod ineptus ille compilator nos moretur.

[16] [Baptismus a quo collatus dicatur.] Idem biographus Sanctum nostrum a sancto viro quodam, Dermitio nomine, baptizatum eruditumque asserit: contra auctor Vitæ tripartitæ, jam sæpius laudatæ, pag. 136, cap. 49 eum sacro isto lavacro a quodam S. Patricii discipulo, re & nomine Justo, ablutum ait. Fuit is Justus, inquit, vir non tam eximiæ sanctitatis, quam mirandæ longævitatis: fertur enim ex libro illo Rituali, quem ei S. Patricius reliquit, prælegisse Baptismi formam ritumque ministerii, dum anno ætatis suæ quadragesimo supra centesimum S. Kieranum Cluanensem salutari lavacro regenerasset. Uter horum verum scribat, divinare non lubet. In Actis S. Columbæ abbatis Hiensis, apud nos ad diem IX Junii illustratis, Diermitius aliquis, prædicti abbatis minister memoratur; verum is S. Kierano haud dubie fuit junior, cum S. Columba anno 597 obiisse, Kieranus vero anno 516 natus dicatur. In Vita autem S. Patricii, ad XVII Martii data, sanctus quidam eremita Justus nomine, sanctum Hiberniæ apostolum benigne suscepisse scribitur: sed an is sit, de quo auctor Tripartitæ hic loquitur, quis edicat? Certe tam longæva Justi ætas mihi non potest non esse suspecta, præsertim cum eam ex traditione aliqua, forte populari, didicisse videatur, ut indicat verbum fertur. Neque firmiore forte fundamento collatus ab ipso Baptismus nititur: ut tamen admittamus, sanctum Abbatem ab aliquo e Patricii discipulis eo Sacramento initiatum fuisse, non propterea necesse est tam singularem in eo longævitatem adstruere: quippe cum magnus ille Hibernorum apostolus anno 460, ut in ipsius Actis ostendit Papebrochius, ad Superos emigraverit, sanctus vero Kieranus anno 516 natus perhibeatur, intelligitur, hunc baptizari potuisse ab illius discipulo, qui octogenario non esset major.

§ III. Transit in disciplinam S. Finniani, deinde primum sub Ninnidio, postea sub S. Endeo abbatibus monasticam vitam ducit.

[A S. Finniano institutus] Auctor Vitæ S. Finniani, seu Finneni abbatis, apud Colganum die XXIII Februarii, pag. 395 cap. 19 tradit, S. Kieranum nostrum sub hujus abbatis disciplina, in monasterio Cluain-erardensi, quod Colganus in annotatis hodie Clonardiam dictum & in confiniis Lageniæ & Midiæ situm ait, eruditum fuisse. In hoc ergo loco, inquit biographus, velut sol in medio cæli, radios virtutum & salutaris doctrinæ atque miraculorum illustrando mundum (Finnianus) emisit. Fama enim bonorum operum ejus ex diversæ terræ partibus viros illustres partim ad Scripturam sacram addiscendam, partim ad ecclesiasticam institutionem percipiendam, quasi ad quoddam totius sapientiæ admirabile sacrarium attraxit. Quorum nomina sunt duo Kyerani; Kyeranus filius artificis, qui Mac-an-tsoir dicitur, & Kyeranus Saighre… Et hi omnes sancti viri ac virtutibus pleni erant. Acta S. Finniani, inter Prætermissos relati ad diem XXIII Februarii, Majores nostri ad XII Decembris distulerunt: interim in Commentario prævio ad Vitam S. Kierani Sagiriensis die V Martii, § 2 ostensum est, nullam chronologicam rationem vetare, quominus Sanctus noster S. Finnianum discipulus audierit.

[18] Jacobus Usserius in Britannicarum ecclesiarum antiquitatibus pag. 909 ex Midensis ecclesiæ tabulis hæc recitat: [dicitur ipsi Clonardiam dedisse;] Dominium de Clonard cum suis villulis sibi annexis dedit sanctus Keranus sancto Finiano doctori suo & suis successoribus; putatque ea de S. Kierano nostro intelligenda esse. In eamdem sententiam inclinavit Papebrochius in Commentario S. Kierani Sagiriensis § 2, num. 12, ubi ita disseruit: Sufficit, si ante finem seculi V redierit Finnianus (in Hiberniam,) & seculi VI initio cœperit discipulos erudiendos admittere: sic enim uterque Kieranus potuit eum audisse docentem, quamvis non in Cluain-erardensi cœnobio: hujus enim a discipulo suo juniore Kierano tum demum accepit possessionem, cum is sanctitate & auctoritate spectabilis abbas, si non in Cluanensi, saltem in Anginensi cœnobio suo, tantum liberalitate principum profecisset, ut de eo, quod sibi abundabat, tam amplos fundos posset magistro suo velut pro minervali rependere.

[19] Quod si non est factum post regis Thuatalii mortem, [quod valde incertum est.] Dermitio jam regnante circa annum DXL, cum jam nonagenarius esset Finnianus; non id tamen multo citius factum esse potuit: nisi dicere velimus contra Usserii mentem & producta ab eo testimonia, Kierani Sagiriensis, non Cluanensis, liberalitate fundos eos fuisse Finniano donatos: sed cum hic ad annum DLXV superfuerit, ut ex S. Columbæ Actis constat, annum centesimum decennio & amplius supergressus, nihil nos cogit alienæ sententiæ nonnulla nixæ auctoritate contraire. Verum si ea donatio ab alterutro Kierano reapse facta sit, Sagiriensis munificentiæ potius adscribenda videtur. Nam licet non admittamus sententiam eorum, qui Kieranum nostrum anno ætatis suæ 33 mortuum statuunt, secundum quam contra biographi assertum Sagiriensis abbas, quem Papebrochius circa annum 520 obiisse credit, scholam Finniani in cœnobio Cluain-erardensi non potuisset frequentare cum Kierano nostro, qui in ea sententia pueritiam nondum excesserat; tanta fundorum abundantia ante Diermitii regnum sine sufficienti fundamento juniori Kierano adscribitur. Neque his obstat adductum ab Usserio ecclesiæ Midensis instrumentum, quod neutrum Kieranum determinat, quemadmodum liquet ex dictis.

[20] [Angelus pro eo molam versat:] Gesta Sancti sub disciplina Finniani memoriæ prodita non reperi, præter unum, quod Colganus in Actis S. Columbæ pag. 457, num. 12 ex Kierani biographo refert his verbis: In schola enim beatissimi Finniani plures Sancti Hiberniæ erant; id est, duo sancti Kierani, duo sancti Brendani, S. Columba, aliique multi: & unusquisque eorum in die suo molam propriis manibus molebat; sed angeli Dei pro S. Kyerano molebant, sicut ei fecerunt in sua captivitate apud regem Furbithi. Non habeo quidem, quo memoratum prodigium infirmem; verumtamen cum biographi, cujus lucubrationem videre mihi non licuit, ætatem ignorem, suspectum mihi est, vereorque, ne hic contigerit, quod in aliis Vitis Hibernicis Majores mei crebro observarunt, videlicet ne alterius Sancti miraculum ad Kieranum transtulerit. Etenim simile prodigium angeli pro S. Senano molam versantis legere est in hujus Actis tom. 1 Martii, pag. 771 num. 13 & sequentibus. De captivitate sub Turbitho rege, de qua nihil hic addit Colganus, agitur tum in Vita nostra apocrypha, tum in Actis S. Kierani Sagiriensis tom. 1 Martii, pag. 396 & sequenti: verum quæ ibi narrantur, tam fabulosa sunt, ut ea huc minime transferenda putarim, satisque duxerim, si curiosos similium mirabilium lectores eo remitterem.

[21] [inde varios Sanctos adit,] Laudatus Usserius in Appendice inter addenda pag. 1064 & sequenti ex sancti Abbatis nostri Actis delibat sequentia: Accepta Finiani licentia, properavit ad S. Ninnidium, in sylva stagni Erne commorantem, abbatem monasterii. Post profectus ad S. Endeum Arnensem abbatem, a quo acceptus benigne: inde ad S. Senanum ad insulam Cathai, ad flumen Sinan, ubi magister hospitum factus: sed invidia monachorum, quibus displicuit tanta Kerani liberalitas erga pauperes, secessit ad quandam aliam insulam, nomine Anginam, in qua fundato cœnobio maximam collegit multitudinem monachorum optimorum, & reditus acquisivit amplissimos ad usus pauperum: cui post abbas ibidem successit S. Adompnanus, Momoniensis genere. Tandem inde decessit ad construendum cœnobium Cluaynense seu Cluayn-mac-nois in Midia. Varias hasce in diversis cœnobiis Sancti commorationes paululum elucidemus.

[22] [& primo disciplinam S. Ninnidii transit,] Sancti Ninnidii, seu Nennidhii vel Nennii, abbatis & episcopi Vitam ex aliorum Sanctorum Actis concinnavit Colganus ad diem XVIII Januarii, ubi pag. 113, num. 8 in rem nostram de eo hæc habet: Extruxit nobile monasterium in insula stagni Ernensis in Ultonia, vulgo Inis-mhuige Samh dicta, in quo multos in pietate ac litteris singularique vitæ continentia & innocentia egregie institutos, præclaros habuit discipulos; & quidem inter hos, velut inter faces luna minores, magnum illud Hiberniæ lumen S. Kieranum Cluanensem, suum quondam in schola Cluain-erardensi condiscipulum, discipulum habuit. Pro hac sententia laudat caput 7 Vitæ sancti Abbatis nostri per Augustinum Graidin conscriptæ, ex qua recenset sequentia: S. Kieranus transacto temporis spatio, accepta magistri sui licentia & benedictione, ad S. Ninnidium, in quadam sylva stagni Erne commorantem, properavit, & cum illuc pervenisset, cum magno gaudio & charitate non ficta susceptus est.

[23] Cumque ibidem in morum & virtutum disciplina quotidie proficeret, [ubi tres capite truncatos] quadam die ad nemora vicina cum Fratribus ad scindenda ligna properavit verus obediens: erat enim consuetudo in sacro illo collegio, ut tres monachi cum seniore ad ligna deportanda secundum ordinem temporis semper irent. Cædentibus vero cæteris ligna, ipse seorsum Deum, ut moris erat sibi, attente orabat: interea quidam nefarii latrones, rate ad insulam transvecti, in præfatos monachos irruerunt atque eos occiderunt, eorumque capita secum detulerunt. Kieranus vero, dum strepitum sociorum percutientium non audiret, mirabatur; & propter admirationem festine pervenit ad locum, ubi eos laborantes reliquit. Viso quoque, quod de Fratribus factum est, alta trahit ipse suspiria & vehementer contristatus est. Sequutus est quoque e vestigio homicidas illos, atque eos in portu, ut suam naviculam ad aquas deducerent, desudantes, sed hoc minime valentes, invenit. Sic enim Deus scapham eorum terræ conglutinavit, ut nequaquam eam amovere potuerint; & cum voluntati Cunctipotentis contraire non possent, a Viro Dei tunc pœnitentes veniam suppliciter postulant: qui memor sui Magistri, pro Judæis eum crucifigentibus orantis, factis pro illis licet indignis precibus, ratem suam facillime ad aquam ducere potuerunt.

[24] Pro munere vero hujus beneficii petiit a latronibus capita suorum Fratrum: [ad vitam revocasse narratur,] acceptis vero his, ad locum, ubi corpora jacuerant, deveniens Dominum devote rogavit, ut omnipotentiam suam ostenderet in servorum suorum resuscitatione. Mirum valde, quod narro, sed veritatem facti evidentissimam. Capita corporibus coaptavit, & illos virtute orationis sacræ ad vitam revocavit. Hi quoque sic mirabiliter resuscitati ligna secum ad monasterium deportarunt: quamdiu tamen vixerant, cicatrices vulnerum in collis suis portaverunt. Memorabile sane prodigium: sed ut sine scrupulo pro vero admitti possit, velim ut ab antiquiori scriptore traditum fuisset. Augustinus Graidin is est, quem Jacobus Waræus lib. 1 de Scriptoribus Hiberniæ, cap. XI, Augustinum Magraidin canonicum Augustinianum, virum doctum, & prudentem vocat, & obiisse statuit anno 1405, inter ejusdem opera recensens Vitas Sanctorum Hiberniæ.

[25] Secundum hæc fuit scriptor ille multis quidem seculis Sancto posterior, [satis mirabiliter, si sat vere.] sed doctus tamen & prudens: verum aliter de eo censuit Papebrochius tom. III Martii, pag. 268, num. 5, ubi de Actis S. Endei abbatis Araniensis ex codice Ms. Insulensi secum communicatis scripsit in hæc verba: Qui codicem illum Insulensem conscripsit Augustinus Magraidin sub annum MCCCXC in insula Riensis lacus, dicta Sanctorum omnium, instituti canonicorum Regularium monachus, is non quidem suo stylo Vitam conscripsit; sed ex duabus vetustioribus tam exiguo judicio consarcinavit, ut quæ ad S. Kieranum spectant, & mutatis non parum circumstantiis in utraque illa diversimode narrabantur, retulerit tamquam eventus in substantia diversos: circa res quoque in Romana peregrinatione atque a reditu gestas geminam narrationem conjungit, quarum altera tam est ab initio ad finem fabulosa, ut Colganus diverso eam caractere impresserit & apocrypham videri notarit in margine. Ex hisce habemus quidem, scriptorem laudatæ Vitæ, quemadmodum in S. Endei Actis habuit, ita etiam potuisse præ manibus habere vetustiora Acta, ex quibus memoratum prodigium deprompserit; sed cum in istis concinnandis tam exiguo usus fuerit judicio, ut modo eadem tamquam diversa gesta retulerit, modo etiam penitus fabulosa immiscuerit, verendum pariter est, ne etiam hic aut commentitia aut recentiora Acta pro indubitatis vetustisque adoptarit. Nolim tamen hinc inferre, hæc aut quæcumque alia ad fabulas certo esse rejicienda, cum antiquis monumentis revera hinc inde potuerit usus fuisse.

[26] [Deinde ad S. Endeum secedit: visio] Porro idem Augustinus in Actis S. Endei mox memoratis, de S. Kierani in Araniensi cœnobio commoratione ex duabus vetustioribus Vitis, cap. 4 num. 18 & seq. hæc habet: Ad hunc quoque virum Dei (S. Endeum) S. Kieranus filius fabri perveniens, septem annis in monasterii territorio * fideliter serviens mansit. In his quoque septem annis sic diligenter exercebat trituratoris officium, ut in paleario territorii non posset granum, quod culmen faceret, inveniri. Unde usque hodie manent muri territorii sui apud Arann. Post hæc S. Keranus somnium vidit, quod suo magistro enarrare curavit. Nocte enim somniavit, se juxta ripam magni fluminis, quod Synnam dicitur esse, & arborem magnam ac frondosam atque fructiferam vidisse, & hæc arbor totam insulam Hiberniæ obumbravit. Somnium itaque sancto Endeo enarravit. Ait ille: Arbor illa fructifera tu es, qui coram Deo & hominibus magnus eris & fructum dulcissimum boni operis præbebis & per totam Hiberniam honoraberis. Et addidit Endeus: Nunc igitur accede & Dei voluntatem implens, ædifica ibi monasterium.

[27] [ibi oblata præmature, refertur] Ita ipse per monasterium designans Cluanense, sive Clauin-mic-nois, ad cujus fundationem Sanctum se mox accinxisse subjungit. At Papebrochius ibidem lit. b notat, hunc locum de remota præparatione ad memoratum cœnobium condendum, non vero de proxima intelligendum esse; cum antequam istud aggrederetur, in Inis-cathensi primum monasterio sub S. Senani disciplina aliquamdiu vixisse, ac deinde Anginense cœnobium fundasse dicatur. Quare mihi verisimilius apparet, Magraidinum geminum Sancti ad Endeum accessum confudisse, indeque factum, ut Cluanensis monasterii exstructionem alieno tempori affixerit. Ut ita autumem, facit ipse Magraidinus, qui eamdem, quam modo retulimus visionem, sed aliis omnino vestitam adjunctis, ac propterea tamquam diversam a priori, narraturus, sic orditur: Alio quoque tempore idem Keranus ad insulam iterum redivit, ut & ipse professionem monachi ibi faceret, atque ibi finem vitæ expectaret. Jam vero cum, teste Papebrochio in Commentario num. 4. Magraidinus Vitam S. Endei ex duabus vetustioribus consarcinaverit; verisimillimum est, eamdem visionem in istis duobus exemplaribus varie descriptam fuisse, quam ipse propterea diversam credens, ad diversa quoque tempora referendam arbitratus est.

[28] Porro si posteriorem narrationem tamquam veriorem admittamus, [a Magraidino.] objectam difficultatem probabili ratione enodabimus. Dicemus enim, S. Kieranum, cum Inis-cathensium monachorum invidiam declinaret, ad pristinum abbatem suum, S. Endeum, rediisse, ut professionem monachi ibi faceret, id est, ut sub illius moderamine in monastisis exercitationibus reliquum vitæ exigeret; sed prohibitum fuisse ab eodem Endeo, tum per somnium edocto, illum ad celebre cœnobium fundandum divinitus destinatum esse. Observandum quoque est, in posteriori relatione expressam Cluanensis monasterii mentionem nullam fieri; sed tantum dici, Kieranum debere ad locum cælitus ostensum properare & juxta ripam præfati fluminis (Synani) monasterium fundare: unde si Anginense cœnobium juxta prædictum fluvium exstiterit, omnia se recte habent: sin vero ab eo longe abfuerit, credibile est, vel Magraidinum vel ex quo ea transcripsit, biographum memoratam visionem de Cluanensi tamquam monasterio principe & a quo Sanctus Cluanensis nomen acceperit, præmaturato interpretatum fuisse. Hisce observatis, cetera Sancti gesta sequentibus § § exponemus.

[Annotata]

* forte teritorio

§ IV. Relicto Araniensi cœnobio, S. Senanum accedit: inde ad Endeum redit: condit Anginense monasterium.

[Visio S. Endei, discedente Kierano] Ex Sancti Vita, num. 21 ab Usserio relata, vidimus, eum, relicto Araniensi cœnobio, ad S. Senanum episcopum & abbatem Inis-Cathensem secessisse, ibidemque magistri hospitum munere aliquamdiu functum esse. Ad hunc discessum referenda puto, quæ Magraidinus in Vita S. Endei supra laudata, cap. 4, num. 24 ex antiquioribus Actis enarrat hoc modo: Quod autem de S. Kerano prætermisimus, hic addamus. Cum enim de licentia S. Endei de insula exisset, videt Endeus in spiritu omnes angelos, qui sanctis de Arainn pabulum vitæ spiritualis ministrabant, cum S. Kerano recedere. Ex qua visione mœstus factus est Endeus, putans, quod cælestes spiritus iterum non redirent; cumque jejunio & orationi se dedisset ultra vires, angelus Domini apparuit ei, dicens: Qua de re tristis es, homo Dei, & cur te nimis affligis? Dixit Endeus: Causa tristitiæ meæ est, quod omnes angeli nos reliquerunt, & cum Kerano perrexerunt. Respondit angelus: Quoniam S. Keranus carissimus Deo est, ideo misit angelos suos in comitatu ejus: noli ergo amplius te nimis affligere; quoniam ad vos iterum revertentur: solve ergo jejunium in nomine Domini. Honorifica sane hæc Sancto nostro sunt; sed qua auctoritate nitantur, ut jam monui, non satis constat.

[30] Acta S. Senani gemina habes tom. 1 Martii, ad diem VIII, ultera metrica, quæ sub finem seculi XII aut initium XIII ibidem pag. 761, num. 7 scripta videri dicuntur; [ad S. Senanum] altera prosaica, post seculum XII concinnata. Utrorumque auctori forte præluxit S. Colmanus, filius Lenini, qui ejusdem Senani Vitam patrio carmine ante finem seculi VI, quo ille floruit, conscripsisse ibidem perhibetur. In hisce Actis semel & iterum de Kierano cum laude memoratur, & quamvis nusquam expreße dicatur sub S. Senani disciplina in ipsius cœnobio vixisse, id tamen non obscure insinuatur in Vita metrica, dum dicitur:

Quodam deinde tempore, consedente in littore
Kierano sanctissimo, nuntiatur episcopo,
Quod ejus individuus comes semper & socius
Adesset cum discipulis sedens in ripa fluminis.

Quod enim hic S. Senani individuus comes & socius appelletur, intelligendum videtur de familiari consuetudine olim inita, dum ibidem sub ejus moderamine monachus degebat: nam eo tempore, quo gesta sunt, quæ poeta hoc loco exponit, suos, ut patet, discipulos Kieranus jam habebat, adeoque Senam monasterium jam deseruerat.

[31] [abbatem Inis cathensem; ad Endeum rediens] Situm Inis-cathaig, quam vocem Papebrochius Latine insulam feræ vel Belluæ interpretatur, discimus ex Senani Vita prosaica cap. 5, ubi dicitur fuisse in Sinenno sinu, ubi vasto alveo in Occidentalem Oceanum solvitur: in Vita vero S. Kierani ibidem in Annotatis lit. a laudata legitur: Insula Cathi, quæ est in ostio Oceani contra Occasum, in freto scilicet Luimnich, inter regiones Kier-raighi & Corcobaskind posita. Conditum igitur erat Inis-cathense cœnobium in hodierna Connactia in comitatu Twomond sive Clare, ubi Sineus, accolis Shannon, totius Hiberniæ nobilissimum flumen, vasto ostio in Oceanum Occidentalem evolvitur, ut in Camdeni Hibernia videre est. Quamdiu in hoc monasterio Sanctus moratus fuerit, incertum est. Usserius in Indice chronologico putat, eum non nisi post S. Senani mortem, quam cum aliis anno 544 affigit, inde discessisse, ut Anginense monasterium conderet: at Papebrochius in Commentario Actis S. Senani prævio num. 3 verius hæc ante annum 540 facta credit. Etenim ex utraque S. Senani Vita manifestum est, S. Kieranum, vivo illo, suos discipulos, adeoque & suum, cui præerat, monasterium habuisse, quod non aliud quam Anginense potuit fuisse. Verba aliqua numero præcedenti dedimus, reliqua mox proferemus.

[32] [jubetur ab eo] Existimamus itaque Kieranum, ut Inis-cathensium monachorum invidiæ cederet, circa annum 540, Senano etiam tum in vivis superstite, ex ea insula egressum, & secundum dicta § præcedenti ad S. Endeum, suum olim magistrum rediisse. Quam ob rem huc spectare credimus, quæ in hujus Sancti Actis tom.III Martii, pag. 273 in Appendice narrantur, quæque totidem verbis huc transfero. Alio quoque tempore idem Keranus ad insulam (Araniensem) iterum redivit, ut & ipse professionem monachi ibi faceret, atque ibi finem vitæ expectaret. Erant tunc quoque in præfata insula sanctissimæ vitæ abbates & fundatores, S. Endeus videlicet & Finnianus senex. Eo vero tempore, quo ad insulam venit, S. Endeus vidit somnium interpretatione dignum. Viderat enim arborem quamdam in medio insulæ crescere in altum, quæ protensis ramis usque ad mare pertingebat. Deinde viderat multos viros ad arborem accedentes, qui radicitus eam effoderunt, & tandem secum in aëra sublevantes, usque ad ripam magni fluminis, Synan nomine, reportaverunt atque ibi iterum plantaverunt. Viderat quoque eamdem arborem ibi in nimia altitudine crescere, ita ut rami pertingerent usque ad mare.

[33] Hanc visionem mirabilem S. Endeus coram S. Finniano sene ac aliis fide dignis enarrans, [monasterium Anginense condere:] ait: Hæc visio, quam modo audistis carissimi, ad fratrem nostrum Keranum pertinet, qui multorum cœnobiorum pater erit. Itaque cum benedictione nostra debet ad locum cælitus ostensum properare, & juxta ripam præfati fluminis monasterium fundare, ex quo multa alia monasteria tamquam rami pullulabunt fructiferæ arboris. His quoque sermonibus patris Endei auditis, qui præsentes fuerant, lacrymas ubertim effuderunt; similiter & ipse Keranus, qui præsens erat, amare flevit. Cum navis ad iter suum sibi pararetur, sancti abbates, scilicet Endeus & Finnianus cum monachorum multitudine usque ad portum eum comitantur. Hæc ibi: sed priusquam ulterius progrediamur, quædam observanda sunt. In primis dubitari nequit, quin hæc visio eadem sit cum relata num. 26, quam Magraidinus, ut jam monuimus, ob alia adjuncta diversam credidit. Secundo in eadem Appendice mox subditur, S. Endeum, discedente Kierano, ad monasterium suum reducem supremum diem suum obiisse: quod cum circa annum 540 contigisse perhibeatur, sententiam nostram de condito circa id tempus Anginensi monasterio confirmat.

[34] Ad eumdem discessum spectare autumo, quæ laudatus Magraidinus narrat post visionem num. 26 relatam. [hic jussis obtemperans] Post hæc S. Keranus accepta benedictione sui abbatis Endei, ad construen dum monasterium de Cluain-mhic-nois (imo Anginense) se præparavit. Cumque se orationibus Sanctorum recommendaret, coram omnibus S. Endeo dixit: Accipe me, pater, cum parochia mea sub protectione tua, ut sint omnes discipuli mei etiam tui. Et respondit Endeus: Non ita de te ordinavit Deus, ut omnes in hac angusta insula sub mea disciplina viveremus; sed propter tuam miram humilitatem atque perfectam caritatem tibi tradet Christus Dominus tuus dimidiam Hiberniæ partem in hæreditatis sortem. Et ubi hæc ad invicem dixerunt, crux erecta est in signum fraternitatis mutuæ, quam inter se & posteros suos contraxerunt ibi, & dixerunt: Quicumque unitatem fraternitatis nostræ post nos violaverit in terris, careat ipse fraternitate & societate nostra in cælis.

[35] Post hæc venit S. Endeus in terram, quæ Medraighe dicitur (regiuncula maritima Australis Connactiæ in comitatu Galviensi, [& ab Endeo deductus, feræ fugam imperat.] inquit Colganus), ad portum unum, qui portus Luaban dicitur; & ibi S. Endeus rogavit Keranum, ut accederet ad locum vicinum, qui Acahd-Draighnich dicitur, & de illo ejiceret bestiam, quæ totam terram in circuitu loci præfati devastaverat: unus enim de discipulis S. Endei, qui Gigneus vocabatur, ibi habitabat… De præfato ergo loco expellentes bestiam, eremitorium suum in pace possederunt. Ita quidem ille: at mihi suspecta est ista narratio, tum quod ea, quæ num. 32 & 33 ex Appendice recensuimus, non paulo verisimiliora appareant, tum quod verear, ne scriptor istam bestiæ expulsionem mutuatus fuerit ex Actis S. Senani, qui in Opere nostro cap. 5 similem belluam ex insula Inis-cathensi ejecisse narratur. Suspicionem auget Papebrochius, qui in Annotatis ad cap. 4 Vitæ S. Endei, similia plagia in discipulorum & magistrorum Actis apud Hibernos facta observat.

[36] [Anginensis monasterii situs.] Memoratum monasterium, seu insula Anginensis, de qua nusquam alibi quidquam traditum reperi, sita fuisse videtur in Midia, ac in hujus forte tractu, qui Breaghmuid appellatur. Ita colligimus ex Usserio, qui laudans librum Navanensem, asserit, Sanctum Cluainmac-nois & insulam Inis-Aingean dictam, una cum centum ecclesiis seu cellis in Midia & Breaghmuid a Diermitio Hiberniæ rege dono accepisse. Videtur autem Breaghmuid is tractus esse, quem Colganus in Actis B. Dunchadi, Cluanensis abbatis, pag. 105, num. 5 Breghmuine, in Indice vero topographico Latine Bregmaniam appellat, aitque regiunculam esse ad stagnum Rivense in Midia Occidentali. Hisce consonat Ludovicus Allemand in Historia monastica Hiberniæ Gallice edita Parisiis anno 1690, in qua pag. 48 monasterium illud in hodierno comitatu Longofordiensi, in lacu Rivensi collocat. Papebrochius quoque in Annotatis ad cap. 4 Vitæ S. Endei lit. b sanctum Abbatem nostrum Anginensis monasterii conditorem rectoremque agnovit; quin & verbis num. 18 recitatis suspicatus est, illum ibidem ex munificentia principum tantum profecisse, ut etiam amplos fundos magistro suo S. Finniano, velut pro minervali rependere potuerit. Potuit hæc hausisse ex laudato Usserio, & ex Vita Sancti, quam subinde laudat; sed quæ in Museo nostro non superest. Plura de eo cœnobio non reperi; nec S. Adompnanus, quem Usserius ejusdem loci post S. Kieranum abbatem facit, quemque Colganus ad diem XXIX Januarii, pag. 191 rectius Donnanum scribendum monet, aliunde mihi est cognitus. De Diermitii donatione sermo sequenti § recurret, ubi de Cluanensis monasterii fundatione agemus.

[37] [Dapibus, a principe divinitus monito,] Porro Kieranus, dum in suo Anginensi monasterio jam ipse abbas præesset, S. Senanum frequenter adiisse videtur, sive ut apud ipsum animæ suæ noxas, quibus humana non caret fragilitas, expiaret, sive ut dilecti olim magistri, quem ut patrem venerabatur, pio colloquio frueretur. Ita discimus ex Vita metrica S. Senani cap. 4 num. 27, unde sequentia excerpsi:

Kieranus interea & Brendanus præterea
Adveniunt angelico admoniti oraculo,
Ut sancto caussas omnium faterentur excessuum.
At illis honorifice susceptis a pontifice
Atque confessis omnibus illis * suis excessibus,
Refert custos cellarii, nihil esse residui,
Quo vel Fratres vel hospites pascerentur vel inopes.
Nihil, ait, episcopus, deest Deum timentibus;
Unde spera in Domino & æquo esto animo:
Nobis enim & Fratribus dabit annonam Dominus.
Interea divinitus princeps quidam commonitus
Ad viri Dei cellulam in Belluanam insulam *
In navi oneraria fert Sanctis necessaria:
Quem hac de causa pontifex advenisse conspiciens,
Cum præfatis hospitibus occurrit ei obvius;
Accepit alimoniam, & multum egit gratiam,
Ac spiritu prophetico plenus prædixit illico,
Sibi & suo semini per voluntatem Domini
Datam esse provinciam, ut regnaret super eam.
Sicque dimisso principe a beato pontifice,
Instante hora prandii cum prædictis Servis Dei
Discumbens, sumpsit pariter dona Dei sanctus pater.

Mox subditur prodigium de tintinnabulo e cælis delapso: verum si id fabulosum non est, ad S. Senanum proprie spectat, & ibidem legi potest.

[38] Vita prosaica, priori recentior, pag. 775, num. 41 de eodem Kierani adventu missisque per principem dapibus similia enarrat his verbis: [missis apud S. Senanum reficitur:] Cum quadam die S. Brendanus & Kieranus ad S. Senanum venirent, ut eum tamquam annis & dignitate superiorem (erat enim episcopus, ipsi vero presbyteri) in patrem spiritualem & confessarium valerent accipere; contigit coquum nihil habere, unde vel hospites vel domesticos Fratres reficeret. Quod cum intelligeret Nectanus Kenn-fhoda, princeps de Y-figinte, suo mandat œconomo, ut omnem, quem pro mensa regia habebat, cibi & potus apparatum ex tempore deferat ad S. Senanum aliosque famulos Dei in Inis-cataig. Jussa exequitur œconomus, & princeps ipse mox subsequitur ad insulæ portum, ibique S. Senano famulisque Christi sua suæque posteritatis obsequia & clientelam offert & consecrat, & ab eis humiliter petitam, largam reportat benedictionem.

[39] Vita metrica cap. 5, num. 34 alium rursus sancti Abbatis ad Senanum accessum tradit, [navi pertusa vectus ab eodem excipitur:] simulque singularem illius in Deum fiduciam & eximiam in pauperes misericordiam celebrat.

Quodam deinde tempore, consedente in littore
Kierano sanctissimo, nuntiatur episcopo,
Quod ejus individuus comes semper & socius
Adesset cum discipulis, sedens in ripa fluminis.
Gavisus est, & propere jubens ministrum affore,
Tollens, inquit, naviculam, hunc transpone Christicolam.
Cui nullam esse aliam navem, nisi vimineam
Scapham, nec aptam usibus, ut audivit episcopus;
Vel hanc, inquit, ingredere, ut valeas transvehere
Diu in ripa fluvii præstolantem Virum Dei.
Scapham igitur ingreditur, & securus allabitur;
Quia qualis didascalus, talis erat discipulus.
Quem ut conspexit eminus, ait suis Kieranus:
Tentat nos sanctus Domini, si audeamus ingredi.
Scapham in Dei nomine, freti ejus oramine.
Ingrediamur itaque; nam valet Christus utique
In hac per ejus merita nos servare navicula.
Ingredientes itaque enavigabant prospere;
Scapha rimis patentibus non est infusa fluctibus.

[40]

Sic acceptum a Fratribus cappa vestiri protinus
Jussit sanctum Kieranum, quia novit per spiritum,[misericordiæ in egenum memorabile exemplum.]
Eum in eleëmosynam jam expendisse propriam.
Dein ad oratorium manu deducens Socium,
Post hæc & his similia caritatis obsequia,
Demum eum cum Fratribus cibo refecit lautius.

Posterioribus versibus, qui paulo obscuriores sunt, lucem afferet auctor Vitæ prosaicæ, qui pag. 776, num. 43 hæc habet: Quodam die S. Kierano, ad S. Senanum visendum iter agenti, obviam factus fuit quidam lacer & nudus mendicus, summis & importunis obsecrationibus eleëmosynam ab eo postulans: cui Vir piissimus, cum aliud ad manum non haberet, propriam, qua vestiebatur, exuens elargitus est casulam seu togam monasticam; & sic ipse nudus ad insulam pergit. Quod cum in spiritu S. Senanus cognosceret, mandat monachis, ut in quadam fracta & aquis pervia navicula (aliam enim tunc nullam in insula habebant) S. Kieranum in objecto littore stantem advehant. Quod cum fecissent, ipse ad sanctum Virum accurrit, secum sub sinu tectam ferens togam, eaque vestitum lætus ad cœnobium conduxit.

[41] [Tempus conditi monasterii confirmatur.] Ex hisce liquet, S. Kieranum id temporis sub Senani disciplina in Inis-cathensi insula non habitasse, sed eo tantummodo adventare solitum, ut isto sancto episcopo suæ moderatore conscientiæ, aut in dubiis doctore uteretur. Cumque suos jam tum discipulos habuisse dicatur, contra Usserium omnino dicendum est, Anginense cœnobium ante Senani mortem fundatum fuisse. Hoc ipsum rursus probat eadem Vita prosaica, in qua cap. 3, num. 20 & 21 dicuntur quinquaginta monachi in Hiberniam appulisse, quorum aliqui, ut in votis habebant, a S. Senano ad S. Kieranum, jam utique Anginensium abbatem, dimissi sunt.

[Annotata]

* forte illi

* i. e. Iniscathaig

§ V. Monasterium Cluain-mic-noisense conditum.

[Situs monasterii, civitatis] Præcipuum S. Kierani cœnobium Cluain-mic-noisense seu Cluanense dictum, a quo & Cluanensis ad distinctionem alterius S. Kierani, abbatis & episcopi Sagiriensis, solet appellari, conditum fuit in Occidentali Midia ad Senum, indigenis Shannon, flumen, quod inter hanc provinciam & Connactiam labitur. Temporum lapsu crevit in urbem proprio episcopatu insignem, qui post Anglorum schisma a supremo regni senatu, quem Parlamentum vocant, Midensi adjectus est. Jacobus Waræus in Commentario de præsulibus Hiberniæ, pag. 95 de hujus loci primordiis, incrementis ac ruina hæc scribit: S. Kiaranus, sive Ciaranus junior, ex Aradensium familia ortus, sed Boëtii, alias Beonandi fabri lignarii filius, unde & vulgo dictus est Maciteir, sive filius artificis, cœnobium condidit Clonmacnoisæ, prius Tipraic dictæ, in ipso quasi Hiberniæ umbilico sive meditullio, anno Domini DXLVIII, locum concedente Dermitio Cervalli filio, rege Hiberniæ. Huic cœnobio secundum plurimos Kiaranus unico solum anno, secundum nonnullos (perperam opinor) annis septem præfuit abbas, morte ibi ereptus V Idus Septembris, anno Salutis per Christum DXLIX, in ipso ætatis flore, cum annos vixisset solum triginta tres.

[43] [& episcopatus Cluain-mic-noisensis.] Hujus cœnobii ecclesia postea, sed quo tempore, me latet, in ecclesiam cathedralem commutata est. Non desunt quidem, qui S Kiaranum episcopum fuisse Clonomacnoisensem diserte tradant. Hoc si verum, de ecclesiæ cathedralis initio non est cur ulterius disquiramus. Utut fuerit, posteriora tempora novem alias ecclesias, in uno quasi eodemque cœmeterio, duo plus minus jugera Hibernica ambitu colligente, ei subjecerunt. Ad Occasum hujus loci præsules ædes postea episcopales ædificarunt. Ecclesia ipsa cathedralis multis certe olim possessionibus ditata fuit: magnatum præterea ac episcoporum sepultura, necnon monumentis aliquot & inscriptionibus, partim Hibernice, partim Hebraice incisis, imprimis insignis. Paulatim attamen decrevit, & ad pudendam tandem redacta est paupertatem. Hucusque Waræus: quæ an omnia vera sint, mox discutiemus. Colganus ad diem XX Januarii in Annotatis ad Vitam S. Molaggæ pag. 150 de eodem loco brevius ita meminit: Fuit hæc olim nobilis civitas, ex celebri monasterio S. Kierani excitata, in Occidentali Midia ad ripam Sinannii fluminis; hodie humile oppidum solis ruinis & ruderibus pristinum indicans splendorem.

[44] Sancti Patricii vaticinium de celebri hoc monasterio per Kieranum fundando jam retulimus initio § 2: [Diermitius, cui Sanctus regnum prædixerat,] fundationem ipsam enarrat auctor Vitæ tripartitæ, parte 2, num. 28 apud Colganum in Triade thaumaturga, unde sequentia huc transfero. Tuathalius autem ex Corbmaco filio, Carbrei supra memorati nepos, juxta viri Dei vaticinium universæ Hiberniæ postea factus est monarcha, & Diermitium, Kervalli filium, suum compatruelem, sceptri æmulum & competitorem, ita persecutus est, quod debuerit fugæ latibulorumque præsidiis vitæ consulere; & hinc diebus multis in Senannii fluminis lacuumque Rieni & Derg-dherc insulis latitare. Die quadam dum ab una insula ex prædictis in aliam migraret, navigium, in quo erat, transibat juxta Cluain-muc-nois, ubi S. Kieranus eodem die volebat jacere fundamenta celebris illius monasterii Cluanensis, quod in Diermitii patrimonio erigebatur.

[45] Hoc intelligens Vir sanctus, curavit eum advocari, [condendo monasterio fundos donat:] dicens: Filius es regum, rege & regina genitus, juris tui locus iste est, eum in usum domus Dei extruendæ concede ecclesiæ locum, mensuramque ipse designa, primumque jace fundamentum. Cui dixit Diermitius: Non sum rex. Cui Kieranus dixit: Rex eris cras. Dum hæc fierent, rex Thuatalius intelligens, Diermitium æmulum suum in illis partibus degisse, eodem die cum manu forti venit contra eum, & conflictu inito, Moelmorus Diermitii collactaneus regi Tuathalio vulnus lethale inflixit, quo & mox extinctus est… Diermitius autem interfecto Tuathalio in regnum successit, ut S. Kieranus prædixit, jaciendo fundamenta ecclesiæ Cluanensis, quæ parva appellatur; & inde progrediens Temoriam, in tribus diversis locis ex equo descendit, illaque tria loca cum prædio de Druim-reuthe Deo & S. Kierano in perpetuum consecravit. Ne longis observationibus lectorem demorer, ea dumtaxat illustrabo, quæ ad præsens propositum nostrum, seu Gluanensis cœnobii fundationem pertinent.

[46] Diermitium hunc, Kervalli filium, ejus nominis 1 fuisse Hiberniæ regem convenit inter historicos; [hujus fundationis tempus] at de anno, quo regnum obtinuit, nonnihil discrepant, unde & fundati cœnobii annus in dubium revocatur. Usserius in Britannicarum ecclesiarum antiquitatibus seu primordiis, pag. 947 ex Ultoniensibus Annalibus exhibet regum Hiberniæ seu potius Midiæ catalogum, ab anno Christi 433 usque ad 665 deductum, quem Papebrochius Commentario prævio ad Acta Patriciana tom. 2 Martii, pag. 523 inseruit. In hoc catalogo ad annum Christi 544 sic legitur: VI. Dermitius I, Cervailli filius; annis XXI. Hinc laudatus Usserius in Indice chronologico initium regni Diermitii I anno 544, finem anno 565 innectit. At Colganus in Annotatis ad Vitam 5 S. Columbæ, pag. 447 in Triade, similem regum seriem proponit ex quatuor Magistris in catalogo regum Hiberniæ, quorum, inquit, fidei tribui debet, si qua occurrerit discrepantia vel lapsus in annis horum regum. Hæc series in multis discrepat ab Ultoniensi, utque reliqua, quæ huc non spectant, præteream, Tuathalii cædem ad annum 538 refert, Diermitii vero regnum annis viginti concludens, anno 558 terminat. Initium autem regni Diermitii iidem quatuor Magistri in Annalibus a Colgano laudatis pag. 6, num. 16 cum anno 539 componunt.

[47] [inquiritur,] Verum hæc Magistrorum sententia mihi improbabilis videtur præ alia, sive viginti dumtaxat cum ipsis annos, sive viginti & unum cum Usserii catalogo, ejusdem regno adscribæs: cum ipse famosum Culedreibnense prælium anno 561 cum Conalliis conseruerit, eique superfuerit, ut tom. 2 Junii ad diem IX in Actis S. Columbæ abbatis, pag. 194, num. 19, & pag. 196, num. 28 dictum est, & ipse quoque tenet Colganus in Annotatis ad librum secundum Vitæ quintæ S. Columbæ, pag. 452, num. 3, ubi Magistros in hac parte corrigendos monet, qui memoratum prælium anno 555 præmature illigant. Eadem de causa laudatus scriptor annotatione 80 ad Vitam quartam, pag. 379 eos erroris insimulat, quod Diermitium anno Christi 558 interfectum scribant, quem anno 563, quo S. Columba in Britanniam secessit, etiam regnasse contendit.

[48] [annoque 544 illigatur: ostenditur, diutius] Itaque cum ex dictis num. 45 Cluain-mic-noisensis cœnobii primordia cum Diermitii regni initio concurrerint, colligimus, hujus loci fundamenta anno 544 jacta fuisse. Adversatur nobis hac in parte Usserius in Indice chronologico, ubi licet pag. 1139 regiam fundi donationem regnique exordium ad idem nobiscum tempus referat, nihilominus pag. 1140 ipsum monasterium anno primum 548 condi cœptum fuisse censet. Ratio ipsius haud dubie est, quod in ejusdem Sancti Vita, quam pag. 909 laudaverat, is anno ætatis XXXIII, cum uno tantum anno vixisset in civitate sua Cluain-mic-nois, oppetiisse dicatur, & hunc annum Annales Ultonienses cum æræ nostræ 549 componant. Verum is Vitæ locus magnas patitur difficultates, quæ eam opinionem mihi minus verisimilem reddunt. Nam ut præteream, quod infra probaturi sumus, Sanctum verisimilius in provectiori ætate obiisse, Vita S. Kellaci episcopi in Hibernia, quam tom. 1 Maii a pag. 104 illustratam habes, manifeste innuit, sanctum Abbatem diutius, quam unico anno suo monasterio Cluanensi præfuisse: cumque nihil vetet, quominus ejusdem mors in annum 549 aut forte 548 incidisse dicatur, necesse pariter est, ut Cluain-mic-noisia prius condita fuisse credatur.

[49] [quam uno anno præfuisse.] In laudata enim Vita dicitur S. Kellacus, Eugenii Bel Connactiæ regis filius, cum in memorato monasterio sub S. Kierani disciplina monasticam vitam ageret, defuncto patre a regni optimatibus inductus, clam invitoque Kierano fugisse, ut in paternum regnum succederet: eoque aliquamdiu potitus, cum præsentissimum vitæ discrimen fuga vix evasisset, ad saniora consilia conversus, relicta regia & abjecta regnandi cupiditate, in solitariam silvam secessisse, unde post annum integrum in luctu ac pœnitentia transactum Cluain-mic-noisiam rediit & a S. Kierano benigne receptus, sub ejusdem moderamine sanctissime vixit & sacerdotio initiatus est. Hæc autem omnia duos ad minimum aut tres annos exigunt, & certe unico fieri non potuerunt. Ex eadem Vita certius argumentum haberemus, si de Eugenii emortuali anno, quo S. Kellacus monachum Cluain-mic-noisiæ jam profitebatur, certo constaret. Asserunt quidem quatuor Magistri in Annalibus apud Colganum ad diem XXVI Martii pag. 755, annotatione 10, eum anno Christi 537 defunctum esse: at quam parum accurati ii sint in suis calculis, liquet ex dictis num. 47: quare quemadmodum regnum Tuathalii ac Diermitii quinque annis præmaturarunt, ita & Eugenii mortem aliquot potuerunt prævertere. Ceterum ut ad Usserium redeamus; hic monasterium aliquod anno 544 a Kierano conditum agnoscit, sed istud Anginense fuisse arbitratur, quod cum nos citius ab eodem exstructum ostenderimus, non est, cur ab opinione nostra ob adductum ab Usserio ignotæ mihi ætatis biographum discedamus.

[50] Thomas Sirinus in Dissertatione de S. Columbani monachatu, [Adducuntur varia de illustri] art. 3, § 2 de memorata fundatione Sancti biographum sic scribentem profert: Venit S. Kiaranus ad locum, qui quondam dicebatur Typrait, modo autem Cluain-mac-nois vocatur; & veniens ad ipsum locum, dixit: Hic habitabo, multæ enim animæ in hoc loco exibunt ad regnum Dei, & in hoc loco mea resurrectio erit. Deinde beatissimus Kieranus cum suis habitavit & cœpit magnum monasterium ibi fundare, & multi undique veniebant ad eum, & parochia ejus per circuitum multum dilatata est, & nomen S. Kiarani per totam Hiberniam multum celebrabatur, & clara civitas & sancta in ipso loco in honore S. Kiaram crevit, cujus nomen Cluain-mic-nois vocatur, quæ est in Occidentali plaga regionis nepotum Neill, super ripam Orientalem fluminis Sinna, contra provinciam Connachtorum, in qua sive reges sive duces nepotum Neill & Connachtorum apud S. Kiaranum sepeliuntur.

[51] Porro illustre fuisse hoc Sancti cœnobium & aliorum plurium caput, [hoc monasterio] discimus ex variis Sanctorum Hiberniæ Vitis, in quibus quædam de illius opulentia & multitudine monasteriorum, quæ ab illo dependebant, hinc inde recitantur vaticinia, quæ sive ut talia admittamus, sive a biographis conficta reputemus, antiquorum communem sensum de ejusdem loci amplitudine satis declarant. S. Endei visionem ac vaticinium num. 32 jam retulimus; adjungo & alteram ex Vita 5 S. Columbæ apud Colganum pag. 403, num. 88, ubi hæc lego: Sacrum aliquando Euangeliorum codicem exscribenti Columbæ S. Kieranus, quem fabri filium appellant, rogatus promisit, se illi mediam libri partem perscripturum: cui gratificans Columba, Et ego, inquit, tibi ex parte Dei promitto prænuncioque, Hiberniæ regiones pro media parte a te nominis appellationem sumpturas, futuras monasterio tuo vectigales seu pensionarias.

[52] Huc etiam spectant, quæ Colganus ad Vitam S. Gildæ Badonici pag. 191 notat his verbis: [testimonia & vaticinta:] Hoc monasterium extitit postea tam nobile & a principibus Hiberniæ tam honoratum & dotatum, ut in diversis regni partibus habuerit plurima prædia & alias cellas & cœnobia sibi subjecta, ut hinc dictum sit, possedisse dimidiam Hiberniam sub sua parrochia, ut de ipso ante prædixit S. Finnianus, S. Kierani magister, ut constat ex ejusdem Sancti Vita, in qua cum insigni elogio hujus sanctissimi Viri hæc legimus: S. Kieranus Euangelium Matthæi apud S. Finnianum cum aliis legebat, & cum pervenisset in medio libri ad locum ubi dicitur: Omnia, quæ vultis, ut faciant vobis homines, ita & vos facite illis; dixit S. Kieranus ad S. Finnianum: Pater, sufficit mihi hoc dimidium hujus libri, quod legi, ut opere compleam, & vere sufficit mihi adhuc hæc sola sententia. Tunc unus de schola ait ad omnes: Ex hac hora congruum nomen est Kierano Leth Matha: id est, dimidium Matthæi. Cui S. Finnianus: Non, sed congruum nomen ei est, Leath Nerionn, id est, dimidium Hiberniæ: parrochia enim ejus per medium Hiberniæ dilatabitur. Hisce consonant, quæ num. 36 Usserius ex libro Navanensi enarrat.

[53] [monasterium virginum ipsi subjectum:] Inter cetera autem monasteria, quæ sancto Abbati nostro parebant, unum virginum fuisse dicitur in Vita S. Aidi seu Aedi apud sæpe laudatum Colganum pag. 420, ubi biographus hæc habet: Venit S. Aedus episcopus ad quasdam virgines beatas, quæ fuerant sub cura S. Kierani abbatis. Illæ virgines habuerunt cœnam paratam B. Kierano patrono suo, quam dederant B. Aedo episcopo. Sciens autem episcopus, virgines esse in angustia, cum esset S. Kieranus prope, dicit eis: Ponite vasa cibi vestri & potus, sicut fuerant antea, & erunt plena simili modo. Et sic inventa sunt, & cœna reparata est a Domino Deo per gratiam S. Aedi episcopi, & iterum tradita est B. Kierano a beatis virginibus. Notat autem Colganus num. 18, Kieranum, de quo hic, in codice Insulensi Kieranum Cluanensem appellari.

[54] [Regula ab ipso conscripta.] Quam porro Regulam Sanctus suis observandam dederit, incompertum mihi est; at propriam præscripsisse auctor Vitæ ipsius secundæ apud Colganum in Actis S. Patricii pag. 214 affirmat: Numeratur, inquit, S. Kieranus inter octo præcipuos conditores Regularum, quibus monasteria prope innumera regni Hiberniæ regebantur. Prima enim Regula fuit S. Patricii, secunda S. Brigidæ, tertia S. Brendani, quarta S. Kierani &c. Ejusdem quoque Regulæ meminit Usserius jam sæpe laudatus: & primo pag. 914 exhibens vetustum Sanctorum Hiberniæ catalogum, inter Sanctos secundi ordinis, qui diversas Regulas observabant, S. Ciaranum, alias, ut notat in margine, Queranum recenset: deinde inter addenda pag. 1050 ait: Kieranus filius artificis, a quo Regulam monasticam conscriptam fuisse, liber Navanensis indicat… Neque alia est illa lex Ciarani, .. cujus amplificatum usum ad annum DCCXLIII in Annalibus Ultoniensibus observavimus. Similiter in Indice chronologico pag. 1170 ad eumdem annum scribit: Regulæ monasticæ Kiarani, filii artificis, & Brendani, filii Findlogæ in Hibernia usus propagatus est. Eadem habet Jacobus Waræus de Scriptoribus Hiberniæ lib. 1 cap. 2, Thomas Sirinus Minorita Hibernus in Dissertatione de monachatu S. Columbani § 2, aliique, qui res Hibernicas sacras tractarunt.

§ VI. Sancti mors & sepultura: hymnus in ejus laudem compositus a S. Columba, qui ejus ope naufragium evadit: vitæ chronotaxis examinata, episcopalis dignitas abjudicata.

[Præsente funeri Coëmgeno,] De beata Kierani morte ac sepultura mirabilia narrat auctor Vitæ suspectæ fidei S. Coëmgeni abbatis datæ apud nos ad diem III Junii, cap. 4, unde sequentia excerpo: Alio quoque tempore beatissimus Coëmgenus ad visitandum sanctissimum Kyeranum abbatem, qui instituit civitatem suam scilicet Cluain-muc-noyss, quæ est in Occidentali plaga regionis Midæ, super ripam fluminis Synna contra provinciam Connactorum, perrexit: sed S. Kyeranus, antequam S. Coëmgenus ad se venisset, tertio die de hoc seculo ad Christum migravit; & corpus ejus in quadam basilica super feretrum constitutum est; donec S. Coëmgenus & alii Sancti ad illud sepeliendum pervenirent. Perveniensque S. Coëmgenus sero ad monasterium Kyerani, intravit basilicam, in qua erat sanctum corpus, & imperavit omnibus Fratribus foras exire, volens ipse illa nocte solus commorari ibi juxta sanctum cadaver. Et exeuntes omnes Fratres foras, S. Coëmgenus ostium illius basilicæ clausit diligenter, & mansit ibi solus usque ad crastinum; sed quidam de Fratribus ante fores basilicæ vigilabant usque mane.

[56] Oransque ibi S. Coëmgenus, beatissima anima S. Kyerani reversa est ad corpus suum; [fertur Sanctus paululum] & ipse surgens cœpit loqui salutiferis verbis ad S. Coëmgenum, & voces utriusque liquido audiebant Fratres foris manentes. Rogavitque S. Kyeranus S. Coëmgenum, ut in signum æternæ societatis uterque vestem suam commutaret invicem; & sic fecerunt. Apertoque crastino die basilicæ ostio, invenerunt Fratres S. Coëmgenum vestibus S. Kyerani indutum & S. Kyeranum vestibus S. Coëmgeni circumdatum: & corpus Kyerani calidum erat, habens rubicunditatem in facie, indicavitque S. Coëmgenus monachis S. Kyerani fraternitatem & societatem, quas ipse & S. Kyeranus inter se & sua loca & monachos suos semper firmaverunt: & Fratres, qui vigilabant illa nocte ante basilicam illam, hæc testificabantur. Traditoque S. Kyerani corpore honorifice humo, S. Coëmgenus ad suam reversus est civitatem.

[57] Hucusque memorata Vita, quam fabulosam merito loco citato pag. 311, [revixisse: ejus sepultura:] num. 3 reputat Baertius noster: quia tamen fabulis nonnumquam vera permixta sunt, ea huc transferenda putavi: non quod mirabilem illam vestium commutationem veram esse suspicer; sed quod sub fabulosis istis circumstantiis veri aliquid possit latere: neque enim incredibile est, Coëmgenum S. Kierani funeri interfuisse, ac forte etiam aliquam ex ipsius vestibus religionis ergo a monachis impetrasse; unde quidam male feriatus mirabilem illam contexuerit historiam. Porro S. Kieranum in sua, quam ipse Cluain-mic-noisiæ exstruxerat, ecclesia humatum fuisse tradit Colganus in Actis S. Munis pag. 266 ex Supplemento Vitæ Sancti nostri recensens sequentia: Corpus sanctissimi Viri reconditum est in ecclesia Cluanensi a se ante fundata, quæ comparatione majoris cathedralis parva appellatur; in qua & innumeræ aliæ asservantur reliquiæ. In quinta quoque Vita S. Columbæ, pag. 434 monasterium cluanense S. Kierani incolatu & sepultura nobile ac venerabile vocitatur. Quamdiu vero sacrum istud depositum ibidem permanserit, non legi: at cum Colganus in Appendice 5 ad Vitam S. Brigidæ, pag. 633 scribat, Cluain-mic-noisiam ab anno 719 usque ad 1155 quater & trigesies seu combustam seu spoliatam fuisse, verendum est, ut tam multiplici cladi superfuerit.

[58] [quid de S. Columbæ hymno] Idem auctor in Appendice 2 ad Acta S. Columbæ pag. 457 & sequenti, ex Vita S. Kierani cap. 33 ad propositum nostrum hæc habet: Audiens S. Columba obitum S. Kierani, dixit: Benedictus Deus, qui sanctissimum Kieranum de hoc sæculo in juventute sua ad se vocavit: si enim vivus esset ad senectutem, invidia multorum esset contra eum; valde enim parrochiam Hiberniæ apprehenderet. Et fecit S. Columba hymnum S. Kierano, & demonstrans ipse illum in civitate Cluain, ait ei successor S. Kierani: Clarus & laudabilis est iste hymnus: quæ igitur merces tibi, Pater, reddetur? Respondit S. Columba: Date mihi duas manus meas plenas de humo sepulchri sancti patris Kierani: illud enim ego plus volo & diligo, puro auro & gemmis pretiosis. Accipiensque S. Columba humum de sepulchro S. Kierani perrexit ad suam insulam Hyam.

[59] [& naufragio superato] Cumque S. Columba in mari navigasset, orta est tempestas in mari, & navis trusa est ad Charibdem, qui locus Corebreacayn dicitur, in quo est vorago periculosissima marina, in qua si qua navis intrat, non evadit. Et incipiens vorago navem ad se trahere, S. Columbanus partem de humo S. Kierani projecit in mare. Mirum valde dictu! illico tempestas aëris, motio fluctuum, vorago circuire, simul omnes * cessaverunt, donec navis inde longe exivit. Tunc S. Columba gratias agens Deo, dixit ad suos: Videte Fratres, quantam gratiam attulit nobis humus beatissimi Kierani. Ad hæc biographi verba nonnulla observemus. Colganus in Appendice 3 ad Acta S. Columbæ pag. 471, inter hujus sancti abbatis scripta quatuor hymnos Latino sermone compositos recenset, quorum primum de laudibus S. Kierani fuisse affirmat, laudans Sancti biographum cap. 26, cujus verba dedimus num. 7: at reliquum hymni ad manus meas non pervenit.

[60] [censendum sit.] Citat etiam Odonellum lib. 1, cap. 70 in Vita S. Columbæ: at perperam; ibi enim dicitur Sanctus ille Kierano tum etiam inter vivos degenti hymnum quemdam, quem in Dei laudem composuerat, legendum dedisse. Divertit, inquit, ad monasterium de Cluain-muc-nois, ubi S. Kierano loci abbati ostendit & perlegendum exhibuit quemdam hymnum, quem ante in Dei laudem composuit. Nolim tamen inficiari, hujusmodi hymnum de Sancti laudibus ab eodem concinnatum & Cluanensibus donatum fuisse. Quod vero ad sedatam tempestatem coërcitumque vorticis impetum spectat, observo, simile quid narrari in Vita 5 S. Columbæ pag. 434, sed cum aliis adjunctis, minusque credibilibus. Ibi enim dicitur S. Columbæ navem, cum ex Hibernia in Britanniam trajiceret, in vorticem, quem ab absorpto ante multos annos Brecano, magni Nielli Hiberniæ regis nepote, Core Brecain, id est Charybdim Brecani, vocitabant, abreptam fuisse, dumque id fieret, mox Brecani ossa in fluctibus apparuisse: Columbam vero iis agnitis, post fusas preces illius animam piacularibus purgatorii flammis, seque suosque præsenti naufragio subduxisse. Nulla hic de sepulcrali S. Kierani pulvere fit mentio, quamvis de eodem naufragii periculo agi videatur: at prior narratio simplicior & vero similior apparet.

[61] Ad hunc usque locum de Sancti tempore natali ac emortuali agere distuli, [Vitæ chronotaxis ab Usserio asserta] quia utriusque notitia multum pendet a variis ipsius gestis, quæ recensuimus, & aliorum Sanctorum ætate, quibuscum vixisse perhibetur. Usserius vitæ ipsius chronotaxim in Indice chronologico ordinat in hunc modum. Anno Christi 516 in lucem editus Kieranus, in S. Finniani disciplinam concessit. Inde anno 530, obtenta ab eo licentia, ad S. Ninnidium primum abbatem Ernensem, deinde ad S. Endeum, qui in Araniensi insula abbas præerat, profectus est; ubi & septem annos commoratus est. His expletis, S. Senanum, Inis-cathensis monasterii præsulem, anno 538 vel 539 accessit, a quo magister hospitum constitutus est: defuncto Senano, invidiæ monachorum, quibus Sancti erga pauperes liberalitas displicebat, anno 544 cedens, Cluain-mic-noisiam & insulam Anginam, cum centum ecclesiis sive cellis in Midia & Breaghmuid a Diermitio rege dono accepit, & Clonardensi civitate cum suis villulis S. Finniano olim magistro suo donata, ipse in Angina insula maximum fundavit monasterium & ad usus pauperum reditus acquisivit amplissimos. Anno denique 548 Dompnanum seu Adomnanum sibi sufficiens, Cluain-mic-noisense cœnobium condidit, in quo proxime subsecuto anno, Christi scilicet 549, ætatis autem suæ 33 ad cælestem patriam evocatus est.

[62] Nititur hæc chronotaxis auctoritate biographi, cujusdam libri Navanensis & Annalium Ultoniensium, [examinatur: obiit anno Christi 548 vel 549;] quos laudat Usserius, quorum duo priores vitæ annos tantummodo triginta tres ipsi tribuunt, primus obiisse statuit, quum uno tantum anno vixisset in civitate sua Cluain-mic-nois; ac Annales denique Ultonienses mortem ejusdem illigant anno Christi 549. Eosdem ætatis annos adscribit ipsi Colganus ad diem VI Februarii, pag. 267, sed anno 548 defunctum opinatur, laudans Annales Dungallenses: idem pag. 150 in Annotatis ad Vitam S. Molaggæ, num. 31 eum ex peste obiisse scribit: Desæviit, inquit, mortalitas in Hibernia anno DXLVIII, Cronchonnuill, aliis Cromchonnail dicta, qua citati nostri Annales inter plures alios memorant interiisse S. Kieranum Cluanensem. Citaverat autem paulo superius Annales communes, scilicet Hibernicos, qui forte sunt Cluanenses, Senatenses & quatuor Magistri, quos pag. 466 pro iisdem ætatis ac obitus annis laudat. Waræus de Scriptoribus Hiberniæ lib. 1, cap. 2 quoad annum ætatis & obitus Usserio consentit, addit tamen, sanctum Abbatem secundum ipsius biographum uno dumtaxat anno, secundum Annales vero Tigernenses circiter septem Cluanensi monasterio præfuisse. Ex his omnino probabile fit, Kieranum anno 549 obiisse; cum in eum annum omnes conspirent, nec quidquam occurrat, ex quo erroris arguantur. Neque obstant adducti a Colgano Annales; eorum enim sensus esse potest, memoratam luem, qua Sanctus exstinctus dicitur, anno 548 exortam fuisse: quod non obest, quo minus in sequentem annum, perseverante etiam peste, Sanctus obierit. Corrigendum itaque est Martyrologium Parisiense, quod Sancti mortem plus integro seculo serius statuit, scilicet circa annum 669.

[63] [at multo serias,] Non tam facile in reliquam Usserii chronotaxim possumus consentire, eo quod tam brevis ætas rebus a Sancto gestis non satis commode cohæreat. Secundum illam enim anno vitæ suæ 21 S. Senanum adiisset, ab eoque hospitum magister fuisset constitutus, & annum ætatis agens quartum decimum sub S. Ninnidii primum in Ernensi ac deinde sub S. Endei in Araniensi cœnobio disciplina, in tenera ætate molitoris officio fungens vixisset, & tamen ante hæc, videlicet ante annum 530, S. Finnianum magistrum habuisset: quæ omnia tam exiguo annorum spatio & tam tenera ætate non satis sunt verisimilia. Ex Kierani quoque Sagiriensis abbatis & episcopi ætate, cui Sanctus noster, si prioris biographo credimus, ad minimum jam maturus adolescens convixit, contra Usserium difficultas exoritur; etenim si Sagiriensis episcopus circa annum 520 obierit, ut in ejus Vita existimavit Papebrochius, qui potuit Sanctus noster tum id ætatis eidem convivere? Denique S. Patricii de Kierani nostri nativitate oraculum, quod a num. XI retulimus, memoratæ chronotaxi refragatur. Papebrochius enim in Actis Patricianis tom. 2 Martii, pag. 523 illud circa annum 453 editum censet. Anno, inquit, CCCCLIII, aut circiter, S. Patricius quadragenarium in monte Cruachan-aichle jejunium inslituit, S. Munem Roma revertentem cum reliquiis excipit, ac S. Kieranum, Cluanmicnosiæ fundatorem prædicit.

[64] [quam anno Vitæ 33:] Jam vero, sive cum S. Kierani biographo, num. 12 laudato, triginta tantummodo annos, sive cum alia Vita num. 13 citata, quinquaginta inter prædictum vaticinium Sanctique natalem numeres, trigesimum tertium ejusdem ætatis annum cum Christi 549 frustra laborabis componere; & secundum priorem quidem calculum Kierani nativitas anno circiter 483, secundum posteriorem vero circiter 503 affigenda erit, atque ita extrema ejusdem ætas fuerit 66 vel 46 annorum. Novi equidem, hujusmodi annorum numerum, quem aliæ Vitæ non determinant, a quodam sciolo addi potuisse; sed quidni idem de ætatis anno liceat suspicari; præsertim dum is cum rerum gestarum serie pugnare videtur. Mihi certe multo probabilius apparet, sanctum Abbatem anno vitæ 66, imo etiam in provectiori ætate obiisse, quam trigesimo tertio: ita enim aptius cohærebunt, quæ ex aliorum Vitis hucusque produximus, neque Sanctum tam juvenem tot monasteriorum seu cellarum patrem credere oportebit. De tempore conditi monasterii Anginensis jam egimus num. 31 & 32, de Cluain-mic-noisensis vero num. 40 & sequentibus, ibique ostendimus, utriusque fundationem justo serius ab Usserio statui.

[65] [nota Allemandi hallucinationes.] Multo longius a vero aberravit Ludovicus Augustinus Allemand in Historia monastica Hiberniæ, Gallice edita Parisiis anno 1690, in qua pag. 40 Cluain-mic-noisiam & pag. 48 Anginam seculo quinto condita contendit, & anachronismi arguit Usserium, quod is hæc duo monasteria ad medium seculi VI retulerit, licet eorumdem conditorem, S. Kieranum, in Clera insula anno 352 natum, alibi meminerit. Verum Allemandus ipse hic hallucinatus est, S. Kieranum Sagiriensem episcopum & abbatem cum S. Kierano Cluain-mic-noisensi pariter abbate confundens, licet utrumque pag. 40 recte distinxisset. Sagiriensi Cleram insulam anno 352 natalem obtigisse tradit Usserius de Britannicarum ecclesiarum antiquitatibus pag. 78, 785, 788 & in Indice chronologico pag. 1085, de qua prodigiosa ætate quid statuendum sit, reperiet lector in ejusdem Actis tom. 1 Martii, pag. 390 a num. 5: at sanctum Abbatem nostrum in eodem Indice pag. 1126 anno 516 natum fuisse scribit, ut supra dictum est. Nescio, unde idem scriptor didicerit, quod habet pag. 20 Introductionis ad laudatam Historiam, videlicet monasterium Seir-Keiran, in Orientali Midia situm, alterum e duobus præcipuis fuisse, quæ S. Kierani Regulam sectabantur: & quod in ipsa Historia pag. 48 ait; monasterium Inisense seu Insulense in omnium Sanctorum insula ab eodem, qui Anginense condidit, Kierano seculo IV fundatum fuisse. An hic iterum priori hallucinationi inhæsit?

[66] Superest, ut verbum addamus de prætenso episcopatu, [Non fuit episcopus,] quem nonnulli ipsi adscribunt. Jacobus Waræus in Commentario, quem de Præsulibus Hiberniæ inscripsit, pag. 95 agens de Cloinmacnoisensi primum monasterio, deinde episcopatu, subdubitat, an non istius sedis exordia ad ipsum Kieranum referenda sint. Hujus, inquit, cœnobii ecclesia postea, sed quo tempore, me latet, in ecclesiam cathedralem commutata est. Non desunt quidem, qui S. Kiaranum episcopum fuisse Cloinmacnoisensem, diserte tradant. Hoc si verum, de ecclesiæ cathedralis initio, non est quod ulterius disquiramus. Nec plura de hac controversia addens, post aliqua primum, quem novit, Baitanum abbatem & episcopum collocat, eumque 1 Martii anno 663 obiisse notat. Utrum recte, non inquiro: at velim, saltem paucis recensuisset scriptores, a quibus Sancti episcopatum Cluain-mic-noisensem diserte traditum reperit.

[67] Allemandus, Waræo posterior, in laudato Opusculo pag. 40 memoratam Sancti dignitatem episcopalem pro minime dubia habet, [ut quidam] laudans Usserium & Colganum, quasi illi dicerent, S. Kieranum nostrum ab historicis episcopum Coloniensem pro Cloniensem dictum legi: verum neuter ex his duobus id aperte edicit. Usserius in Sylloge veterum epistolarum Hibernicarum num. XI edidit Epistolam Cummiani ad Segienum Huensem abbatem de controversia Paschali, seculo VII scriptam, in qua inter cetera hæc ait: Juxta Deuteronomion, interrogavi patres meos, ut annuntiarent mihi, successores videlicet nostrorum patrum priorum, Ailbei episcopi, Querani Coloniensis, Brendini, Nessani, Lugidi, &c. Hunc textum in sæpe memoratis Antiquitatibus pag. 935 sic excipit Usserius: Qui Coloniensis hic scriptus est, Clonensis dici debuerat: ea enim Querani sive Kerani, (idem enim nomen est…), quem a nostris filium artificis cognominatum fuisse notavimus, sedes fuit, vulgo Cluan-mic-nois vel Clon-mac-nosh, in vetere Provinciali Romano Dunckeranensis (quæ collem Kerani denotat) appellata.

[68] [sine fundamento] Ubi quæso hic Queranus a Cummiano vel Usserio episcopus Coloniensis seu Clonensis appellatur? Profecto horum prior, dum solum Ailbeum episcopum nuncupat, contrarium potius innuere mihi videtur: alter vero eatenus tantum favet, quod Cluain-mic-nois sedem S. Kierani vocitet: sed ita vocare potuit, vel quia Sanctus ille ibidem abbas præfuit, vel quia Clonensis episcopatus postmodum erectus primordia sua debet monasterio Kierani, cujus propterea nomine potuit insigniri. Multo minus faventem sibi habet Colganum: hic enim in Annotatis ad Vitam S. Cuminei die XXIV Februarii, pag. 411 eumdem Cummiani locum explicans, successorem Ailbei diserte dicit fuisse episcopum vel archiepiscopum Imlecensem in Momonia, successorem Nessani, vel episcopum Corcagiensem, vel abbatem de Inis-Domble; at Kierani nostri successorem non nisi abbatem agnoscit: Successor, inquiens, Querani Coloniensis, vel rectius… Kierani Clonensis, seu Cluanensis, abbas de Cluain, alias Cluain-mic-nois, in limite Mediæ.

[69] [opinati sunt.] Denique ne æquo longior sim, prætensa episcopalis dignitas S. Kierano abjudicanda videtur. Ut ita sentiam, suadet omnium, quos quidem viderim, veterum scriptorum silentium, qui omnes Kieranum nostrum abbatem fuisse frequenter tradunt, episcopum numquam. Idem faciunt martyrologi, qui eum non alio quam abbatis titulo condecorant. Adde, quod auctor Vitæ prosaicæ S. Senani, cujus verba num. 38 recitavimus, diserte moneat, Sanctum nostrum tantummodo presbyterum fuisse, dum S. Senanum accederet; nec aliunde discimus quidquam de suscepto postea episcopatu. Quare ego vehementer suspicor, contrariam opinionem natam esse vel ex errore, quo cognominem sanctum abbatem & episcopum Sagiriensem cum Cluanensi Abbate quidam confuderunt, vel ex eo, quod Cluanensis episcopatus erectionem ad ejusdem cœnobii Fundatorem referendam arbitrati sint, non alia ducti ratione, quam quod illius episcopatus initia nescirent.

[Annotata]

* omnia

DE S. AUDOMARO EPISC. CONF. IN WAURANT VILLA PROPE AUDOMAROPOLIM
IN ARTESIA.

Circa an. DCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Audomarus episcopus conf. in Waurant villa prope Audomaropolim in Artesia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Variæ S. Audomari Vitæ: quænam ex hisce antiquissima videatur, & ceteris præferenda.

Dum S. Bertini abbatis Acta ad diem V hujus mensis illustravimus, non pauca ad Vitam S. Audomari, [Vita S. Audomari a scriptore fere suppare exarata:] ejusque historiam spectantia breviter attigimus, & nonnulla quoque elucidavimus prolixius, quia cum Actis S. Bertini erant connexa. Illa igitur, quæ satis ibidem disputata sunt, hic novo examini non subjiciemus, sed tantum breviter assignabimus. De Vita S. Audomari, per Mabillonium edita in Actis Sanctorum Benedictinorum sec. 2 pag. 559, egi illic in Commentario prævio § 2; ostendique non esse scriptam ab auctore contemporaneo, sed fortasse integro seculo aut etiam diutius post mortem sancti Audomari, nimirum seculo VIII post medium, aut certe ante medium seculi IX: addidi tamen in ea non alia apparere vitia, nisi quod Sancti gesta non satis enucleate, nec omnia enarrentur. In eodem Commentario num. 82 observavi, Vitam illam accusari ab aliquo, acsi interpolata esset: at ostendi id ex errore dictum fuisse, & sine ullo fundamento; cum nulla interpolationis habeat indicia; cumque a Mabillonio ex apographo Corbeiensi edita sit ut pura, & in codice nostro Ms., qui valde vetustus est, eodem modo habeatur sine ulla mutatione notabili, ut patebit infra, ubi hanc Vitam primo loco edemus, & manuscriptum nostrum cum editione Mabillonii conferemus.

[2] Huic S. Audomari Vitæ, quæ reliquis omnibus longe vetustior est & melior, [eadem in Ms. Cameracensi leviter interpolata, & in fine aucta.] aliæ quædam sic congruunt, ut omnia contineant facta, quæ in hac narrantur; sed alia etiam habeant adjuncta, præsertim miracula post Sancti mortem facta. Talis præ ceteris est, cujus apographum habeo ex codice Cameracensi, hoc insignitum titulo: Vita S. Audomari episcopi & confessoris, extracta ex codice Ms. membraneo ecclesiæ metropolitanæ Cameracensis, qui videtur esse seculi XII post medium. Nam facta ibidem nulla invenio, quæ in prima Vita non leguntur, præter miracula aliqua in fine addita: ordinem tamen uno loco mutatum video, quemadmodum observabo in Annotatis. Præterea Voces quædam non raro aliæ sunt, ac pauculæ etiam subinde additæ, ita ut hæc Vita possit dici, prima interpolata & in fine aucta. Quare ex hoc Ms. solum annotabo ad primam Vitam ea, quæ videbuntur notatu digna: miracula enim, quæ in fine hujus leguntur, dabuntur in alia posteriori, ut ad illam observabo.

[3] [Altera Vita a priori diversa; ex ea tamen composita:] Tertia Vita S. Audomari multo magis differt a prima, sic tamen ut & illius scriptor primam viderit, sed minus eam voluerit sequi: multa enim facta omittit, videlicet illa omnia, quæ cum S. Bertino hujusque sociis gessit Audomarus, ita ut Bertinus ne quidem nominetur in hac Vita, nisi in sepultura Audomari. Contra factum aliquod notabile præter minutias alias in hac Vita additum est. Eadem quoque in fine continet miracula, quæ sunt in codice Cameracensi. Porro hujus Vitæ quatuor habeo apographa. Primum ex codice Ms. monasterii Accinctini olim Majoribus meis transmisit Chiffletius noster. Alterum ex codice quodam Cisterciensi propria manu transcripsit Papebrochius noster. Tertium & quartum accepi per amicum Audomaropolitanum, alterum ex codice bibliothecæ Feuliensium Parisiis, alterum ex codice bibliothecæ Bertinianæ. Habet illa Vita aliquid, quo scriptoris coævi primo intuitu credi possit, idque vel ea de causa expendendum est, quod in omnibus apographis ad marginem notatum sit.

[4] [hæc quidem habet dictum aliquod quasi auctoris synchroni: attamen scriptoris coævi non est,] Ubi auctor primæ Vitæ num. 15 narrat, in morte S. Audomari suavem odorem fuisse perceptum, allegat testimonium eorum, qui morienti adfuerant, his verbis: Hi vero, qui in eadem hora in ea domo præsentes fuere, testati sunt &c. Ex hoc loco non sequitur, scriptorem illum fuisse contemporaneum, ut observavi in S. Bertino, quia auctor non dicit, illos, qui præsentes fuerant, id sibi testatos esse. Verum auctor Vitæ tertiæ, qua de nunc agimus, ita de eadem re loquitur: Testatique sunt NOBIS, qui eo tempore aderant &c. Illud autem nobis videtur evincere, auctorem illius Vitæ vixisse cum iis, qui morienti adfuerant Audomaro. Fateor lubens, id voce nobis insinuatum videri; idque omnino existimarem, si falsitas illius opinionis aliunde non appareret clarius. At dubitare nequeo, quin scriptor illius Vitæ aliquot seculis S. Audomaro sit posterior, cum quia varia refert miracula diu post mortem Sancti facta, tum quia in epilogo ita loquitur: Hæc de conversatione & virtutibus sanctissimi præsulis Audomari brevi perstrinximus oratione. Ceterum lectori sciendum, quam plurimam virtutum ejus nobis latere silvam, quæ partim priorum negligentia scriptorum, quædam autem modernorum ratio reticuit propter fastidium lectorum. Hæc verba omnino evincunt, scriptorem post alios quosdam de S. Audomaro scripsisse, eoque aliquot seculis posteriorem esse.

[5] At, inquiet aliquis, posteriora miracula cum epilogo Vitæ ab interpolatore fuerunt addita. Respondeomid dici sine ullo fundamento: [sed verisimiliter anonymi, qui scripsit circa initium seculi 10:] nam auctor ipse in epilogo sibi omnia attribuit. Si conjecturis agendum esset, crederem non alium probabilius hujus Vitæ auctorem dici posse, quam anonymum illum Sithiensem, qui Vitam S. Bertini secundo loco a nobis editam conscripsit. Certe stylus jejunus illius cum stylo hujus Vitæ congruit; satisque credibile est, eum de S. Audomaro scribere voluisse, licet jam alia exstaret illius Sancti Vita, quemadmodum post alium scripsit de S. Bertino. Præterea sic facile intelligi potest, cur omissa sint gesta S. Audomari cum S. Bertino: cum enim anonymus ille ea narraverit in Vita S. Bertini; credere potuit non esse necesse, ut eadem in Vita S. Audomari repeteret. At eo ratiocinio uti non poterat alius, qui non scripserat S. Bertini Vitam. Porro anonymum illum scripsisse circa initium seculi X, dixi in Bertino num. 17. Mabillonius ex Surio suspicatus est, primam S. Audomari Vitam a Folcardo contractam fuisse & interpolatam; sed loquitur de Vita Audomari apud Surium edita, quæ ab hac est diversa, quia gesta S. Audomari cum Bertino illic relata sunt, hic vero omissa. Quare nec ipse Folcardum Vitæ a nobis secundo loco edendæ auctorem aut interpolatorem statuit, nec ego existimo hanc Folcardo probabiliter attribui posse, quia scriptor ille stylum habet magis floridum, aut, si malis, turgidum, & plura mutavit in Vita S. Bertini, quam mutata sunt in hac Audomari Vita; quæ optime congruit anonymo jam dicto, qui scripsit eodem modo de Bertino.

[6] Verum quiscumque fuerit hujus Vitæ auctor, sive anonymus ille, [edenda hæc tamen secundo loco: Vita a Surio edita:] ut mihi verisimile est, sive alius quispiam, fuit ille longe posterior S. Audomaro, longeque minoris esse debet auctoritatis quam primæ Vitæ scriptor, quandocumque dissentiunt. Neque obstare huic judicio debent verba supra data, Testatique sunt nobis; quia illa verba nequeunt sic intelligi, ut biographus ille censendus sit vixisse cum illis, qui Audomaro adfuerant morienti. Fortasse enim verba illa ab aliquo contemporaneo de morte S. Audomari conscripta reperit, & sine mutatione adoptavit, quemadmodum faciunt aliqui scriptores minus accurati. Fortasse voce nobis monachos sui cœnobii designatos voluit. Quocumque demum de causa ita scripserit, auctor nullo alio signo indicat se contemporaneum, multoque jejunius de S. Audomaro scripsit, quam fecisset scriptor synchronus. Hanc tamen Vitam secundo loco edam, ut ipsi lectores eruditi de ea judicare possint: At Acta apud Surium edita huc non transferam, cum nihil magni momenti contineant, quod non legatur in Vita prima aut secunda. Illud solum observo, illam non videri scriptam a Folcardo monacho, cui eam Surius aliique attribuunt: observavi enim quædam in illa Vita haberi, quæ non satis conformia sunt scriptis a Folcardo in Vita S. Bertini.

[7] Ne quis tamen aliquid de gestis S. Audomari desiderare possit; [Vita tertia prolixior etiam danda:] tertiam quoque Vitam dabo præcedentibus prolixiorem, in qua leguntur facta varia, in prioribus omissa, aut certe in iis non relata. Vitam hanc habemus in codice nostro Ms., qui continet Vitas Sanctorum mensis Septembris, & notatus apud nos est P. Ms. 158. Auctor ille scripsisse videtur seculo XII aut XIII: adoptavit omnia, quæ apud antiquiores leguntur, iisque adjunxit alia facta, quæ in aliis monumentis partim invenit, & partim fortasse ex fama & traditione populari hausit. Vita hæc plenior est præcedentibus, sed facta, huic addita, minus sunt certa quam quæ leguntur in Vita prima: pleraque tamen sunt saltem probabilia. Varia quoque sub finem de corporis translationibus & recentioribus miraculis habet hic auctor, quæ biographo primo posteriora sunt. Porro præter codicem, in quo Vita hæc habetur, duo alia ejusdem habeo apographa, Audomaropoli, opinor, accepta, quæ cum codice conferam.

[8] [alii scriptores præcipui, qui de Sancto olim egerunt.] Demum præter has Vitas aliud Vitæ compendium dedit Vincentius Bellovacensis in Speculo Historiali lib. 23 cap. 108 & 109; aliud iterum Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 8 cap. 58; sed hi nihil afferunt, quod in Vitis non legatur uberius. Præterea de S. Audomaro multa leguntur in Breviario Audomaropolitanæ ecclesiæ, quod impressum est anno 1518; multa in aliis, quorum tantum habemus apographa. Attamen in iis plura de Audomaro non reperio quam in Vita tertia, in qua omnia, quæ in Breviariis, videntur collecta, ideoque necesse non est ex Breviariis aliquid edere, ut studiosus lector habeat omnia, quæ de S. Audomaro se offerunt: nam quæ ex Chronico Joannis Iperii, aut ex aliis historiis dicenda occurrent, excutientur in hoc Commentario prævio, ubi videbitur operæ pretium.

§ II. Gesta Sancti ad qualemcumque chronotaxim revocata & examinata.

[Sanctus prope Constantiam nobili genere natus:] Natum fuisse S. Audomarum sub finem seculi VI vel circa initium seculi VII, colligitur ex iis, quæ infra dicemus de initio vitæ monasticæ sub Eustasio abbate, & de initio episcopatus regnante Dagoberto. At annus ipse natalis ex iis nequit certo figi, nec aliunde innotuit. Locus natalis Aurea-Vallis prope Constantiam Alemannicam clare in Vitis asseritur. Vulgare loci nomen additur ab Iperio apud Edmundum Martene tom. 3 Thesauri Anecdotorum col. 449, ubi scribitur Guldindal; at nunc diceretur Gulden-dal, quod idem est Belgice ac Aurea-Vallis. Nobilibus parentibus ortum fuisse S. Audomarum, consentiunt biographi, nec ea de re dubitamus. Verum tam certa non credimus, quæ Vitis addidit Iperius de consanguinitate SS. Audomari & Bertini, & de horum communi genere cum ducibus Franciæ & regibus secundæ stirpis. Cum tamen opinio Iperii Malbranco placuerit & Cointio; laudati scriptoris verba huc transferam.

[10] [asserta Iperii de genealogia SS. Audomari & Bertini,] Apud Martenium col. 449 ita habet: In eadem etiam regionis parte, & specialiter in loco, qui Aurea-vallis dicitur, vulgariter autem Guldindal, natus est beatus Audomarus, eadem ambo stirpe progeniti, de genere scilicet regum & ducum Austrasiorum, Lotharingorum & Brabantinorum, magni videlicet Arnulfi, sanctique Arnulfi, Ansegisi, Pipini majoris & minoris, Caroli Tuditis, & Caroli Magni, ut testatur isdem Carolus Magnus in quodam Privilegio, in quo Sanctum ipsum nominans, dicit: Et quoniam idem Sanctus de genere nostro fuisse dignoscitur &c. Col. de hisce iterum sic loquitur: Erat tum (sub Clotario II) major-domus Pipinus filius Karlomanni, cui in dispensanda republica cooperabatur sanctus Arnulfus, filius Arnoldi, filii Ansberti ex Blitilde filia regis Clotharii primi. Hæc est beatorum Christi confessorum Audomari atque Bertini generosa propago: nam ex istius Ansberti genere processerunt (qui senator fuit Austrasiorum) cui rex dignum duceret filiam suam matrimonio copulare. Hic ex Blitilde regis filia genuit Arnoldum, ducem ita magnificum, ut regum & principum filii ad ejus curam mitterentur in omni genere nobilitatis armis & moribus instruendi. Arnoldus filium habuit sanctum Arnulfum, qui cum Pipino major-domus hujus Clotharii regis, ac postea Metensis episcopus: hic filios habuit Ansegisum &c. Si vere hæc est S. Audomari genealogiæ, quam auctor usque ad Carolum Magnum pertexit, fuerit S. Audomarus S. Arnulfi consanguineus in secundo aut tertio gradu, & Caroli Magni in gradu septimo.

[11] Malbrancus lib. 3 de Morinis cap.1 totam genealogiam ordinat, [quibus adstipulatur Malbrancus, non modo incerta sunt,] mavultque maternum S. Audomari genus ab Ansberto & Blitilde deducere quam paternum: nam Ansbertum facit avum Domittæ & S. Arnulfi. Non negaverim omnia fieri potuisse, sicut ordinata sunt apud Malbrancum ex mente Iperii. Verum nec Malbranci conjecturæ tam verisimiles aut firmæ, nec auctoritas Iperii in rebus vetustis tam solida est, ut existimem de genere S. Audomari aliquid statui posse certi. Etenim tota Iperii probatio reduci videtur ad diploma aliquod Caroli Magni, qui dicitur in eo agnoscere S. Audomarum fuisse ex genere suo. At ignoramus, utrum istud diploma sincerum sit, an adulteratum aut etiam supposititium. Ignoramus, an diploma Caroli clare habeat, quod ei attribuit Iperius; an recte ab Iperio fuerit intellectum; an de Audomaro dictum fuerit, quod ille de Audomaro explicuit. Ignoramus, unde hauserit, quod affirmat de consanguinitate Audomari & Bertini cum Ansberto, S. Arnulfo, aliisque progenitoribus Caroli Magni: nam poterat Audomarus Caroli consanguineus esse, quia mater Caroli ex genere erat eodem cum S. Audomaro. Non potest igitur ex verbis Caroli deduci, Audomarum ex paterno genere Caroli Magni ortum esse, nedum ex Ansberto.

[12] Hisce de causis suspicamur, Iperium multa deduxisse ex solis conjecturis: [sed etiam non satis probabilia.] cumque in conjecturis suis non ubique satis fuerit felix; totam illam genealogiam pro incerta habemus, ne dicam improbabili. Quippe non intelligo, cur omnes scriptores Vitarum S. Audomari & S. Bertini ne verbo quidem de iis aliquid insinuaverint, præsertim cum aliqui ex illis videantur floruisse tempore Caroli Magni. Non video, cur illud Caroli diploma soli innotuerit Iperio, ac nulli ex scriptoribus anterioribus, qui de genere tam illustri Sanctorum non tacuissent, si illud novissent. Accedit hisce omnibus aliorum quoque omnium antiquorum silentium: nam multi alii de hisce meminisse poterant, si vera essent; nec tamen quidquam de illo genere S. Audomari ante Iperii tempora scriptum reperio. Itaque omnino incertum credo, an ex genere Caroli Magni fuerit Audomarus; nec plura de his addo, quia non satis probabilia videntur.

[13] Educatus in paternis ædibus Audomarus, una cum patre suo Friulfo vitam monasticam amplexus est in abbatia Luxoviensi, quando huic præerat S. Eustasius, successor S. Columbani, ut in Vitis legitur. [Monasticam vitam amplexus est sub abbate Eustasio, non sub Columbano,] Verum Cointius in Annalibus Francorum ad annum 608 num. 2 existimat, Audomarum jam circa illum annum sub S. Columbano monachum esse factum. Pro illa opinione laudat Vitam S. Agili abbatis, apud nos editam ad XXX Augusti, in qua num. 5 hæc leguntur: Sicque ingrediens Agilus ævum pueritiæ committitur Eustasio sacris litteris erudiendus cum aliis nobilium virorum filiis, qui postea ecclesiarum præsules extiterunt, Agnoaldo scilicet & Waldeberto, … Achario, qui Virmandorum Noviomensis ac Tornacensis antistes fuit, Rachnachario, qui Augustodunensis ecclesiæ pontifex egregius emicuit, Audomaro, qui Bononiæ & Taruanensis oppidi laudabilis pastor floruit. Ex hoc autem loco tale format argumentum: Agilus aliique, qui hic recensentur, S. Eustasio instituendi a S. Columbano sunt traditi. Itaque Audomarus etiam ingressus est sub S. Columbano.

[14] [ut vult Cointius, cujus ratio refutatur:] Respondeo, scriptorem illum recensuisse præcipuos S. Eustasii discipulos, quibuscum Luxovii conversatus est Agilus; at minime dicere eos omnes Eustasii discipulos fuisse tempore Columbani. Quatuor præcipui etiam recensentur in Vita S. Eustasii, a Jona coævo scripta, & apud nos data ad XXIX Martii, num. 7. At ibi non dicuntur a Columbano commissi Eustasio, sed ab hoc jam abbate instituti, & postmodum ad episcopatum promoti. Audomarus ibi quoque ultimus memoratur his verbis: Audomarus Bononiæ Taroanensis oppidi episcopus fuit. Ita locum in sua quoque opinione explicare debuit Cointius, cum Agilus plurimis annis ante Audomarum monachus sit factus. Quare, dum ille a Columbano traditus est Eustasio erudiendus, alii & præsertim Audomarus, necdum erant Luxovii. Nihil igitur de tempore ingreßus S. Audomari hauriri potest ex eo, quod fuit condiscipulus S. Agili, aut aliorum, cum hi omnes discipuli manserint sub abbate Eustasio, & aliqui etiam sub ejus successore, donec singuli ad dignitatem aliquam promoverentur. Hac de causa dicimus cum Vitis, S. Audomarum factum esse monachum sub S. Eustasio, sed anno aliquo incerto, forte circa annum 612 aut 615, forte etiam serius.

[15] [episcopus factus est nec post annum 637,] Annis non paucis Luxovii mansisse Sanctum, antequam ad episcopatum promoveretur, habet Vita num. 5, ubi simul docet episcopum fuisse creatum tempore Dagoberti regis, qui secundum probabiliorem sententiam defunctus est anno 638, & quidem mense Januario. Cointius ad annum 637 num. 6 Audomarum dicit episcopum creatum exeunte anno 637, quod Vitæ non est contrarium, sed nullo modo certum, cum ratio a triginta episcopatus annis, & anno emortuali, quem statuit 668, petita non valeat: nam & serius sedisse Audomarum, & pluribus annis episcopatum administrasse ostendemus. Fecit tamen aut ratio aut auctoritas Cointii, quantum existimo, ut & Mabillonius in Annalibus Benedictinis, & Longevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ initium episcopatus S. Audomari ad eumdem referant annum. At Bailletus ad IX Septembris in Audomaro episcopatus initium maluit referre ad finem anni 636, sed nulla chronotaxis suæ allegata ratione. Id certum est, serius statui non posse initium episcopatus Audomari, quam illud a Cointio & aliis statutum dixi; sed æque certum est, episcopum esse potuisse aliquot annis citius.

[16] Malbrancus lib. 3 de Morinis cap. XI, & deinde in Scholio ad idem caput existimat, [nec ante 628; sed anno incerto sub Dagoberto.] Audomarum episcopum fuisse creatum ab anno 624, & biennio post ad eum venisse S. Bertinum cum sociis. Secutus est in iis Iperium, qui eadem de adventu Bertini tradit in Chronico cap. 1 part. 5 & 6. Verum hæc opinio omnino displicet, quia non videtur Audomarus episcopus factus ante mortem Clotarii II, qui obiit anno 628, cum nulla de Clotario in Vita fiat mentio; promotio autem Audomari sic attribuatur Dagoberto, ut tunc solus videatur regnasse: nam dicitur Audomarus ad episcopatum vocatus non solum a Dagoberto, sed etiam ab omni Francorum populo: quo innuitur, Dagoberto omnes tunc paruisse Francos. Itaque initium episcopatus necessario figendum est inter annum 628 & 638, sive sub monarchia Dagoberti. Verum cum in promotione Sancti nominentur soli Dagobertus rex & Acharius Noviomensis episcopus, qui jam ante monarchiam Dagoberti sedebat, eidemque supervixisse creditur; idonea ratio non occurrit, cur potius anno 637, quam circa annum 630 aut 634 episcopus creatus sit Audomarus: nam ratio Cointii, ab annis episcopatus petita, ad id nihil valet, cum anni illi sint incerti, ut ostendemus.

§ III. Utrum S. Audomarus sit primus Morinorum episcopus.

[Audomarus, ut in Vita innuitur, primus videtur Morinorum episcopus:] Quæri hic potest, utrum primus Morinorum, sive Teruannensis & Bononiensis episcopus fuerit S. Audomarus, quemadmodum Vita ipsius omnino insinuat. Quippe Malbrancus in Opere de Morinis lib. 2 duos ante Audomarum producit Morinorum episcopos, Antimundum videlicet vel Aumondum, & Athalbertum, quos item Audomaro præmiserunt Sammarthani, Malbrancum secuti. Primus tamen non fuit Malbrancus, qui Antimundum ac Athalbertum Morinis daret episcopos; sed patronum hujus opinionis laudat Matthæum Desprets in Chronico Morinorum, quod mihi ad manum non est. Verum tanto diligentius quæsivi, an duo illi Morinorum episcopi firmis niterentur fundamentis; at nihil reperire potui in Malbranco aut alibi, quo episcopatum illorum firmiter stabiliam. Contra non pauca occurrunt, ex quibus res tota maxime fit suspecta: multas enim video leviter af ferri conjecturas, easque parum probabiles; monumenta antiqua aut pauca aut nulla, de quorum veritate non sit dubitandum.

[18] Antimundum lib. 2 cap. 39 fuisse dicit solitarium in territorio Remensi, [nam Antimundus & Athalbertus, quos aliqui volunt seculo VI sedisse,] indeque a S. Remigio evocatum ac episcopum consecratum, ut Morinos converteret; Antimundum non fuisse nomen ejus primum, sed eo nomine vocatum a Remigio, ut mundum prosterneret. Idem cap. 43 Antimundum, qui episcopus creatus dicitur Morinorum, perducit in Helvetiam, ut ibi inveniat corpora SS. Victoris & Ursi martyrum, quorum inventio ad seculi VII initium est referenda, cum tamen Antimundus ex calculo Malbranci episcopus fuerit toto seculo citius. Uti hoc ne probabile quidem est, ita incerta, ut minimum, sunt, quæ de condito monasterio refert, omniaque quæ deinde de Athalberto prosequitur. Nolim tamen negare, Antimunaum & Athalbertum apud Morinos fuisse, & laborasse ad eorum conversionem, si quis id idoneis monumentis probare possit; sed primos fuisse Morinorum episcopos seculo VI, pro certo non habebo, nisi longe melioribus rationibus probetur, quam adductas invenio apud Malbrancum. Adducit quidem cap. 44 epistolam Clotarii regis ad Athalbertum, & cap. 46 epistolam Joannis Papæ II ad eumdem, ac demum cap. 49 versus quosdam Venantii Fortunati de Athalberto. At nec prima epistola videtur congruere Clotario, nec secunda Joanni Papæ, nec laudatos versus apud Fortunatum invenire potui.

[19] [probabilius non fuerunt Morinorum episcopi:] Jam vero si consideremus rationes, quæ opponi possunt monumentis tam suspectis, ex Chronico Morinensi productis, facile videbimus duorum illorum episcopatum non esse admodum verisimilem. Si credimus Malbranco, sederunt illi ab anno 500 usque ad 552. Habita sunt illo tempore in Galliis concilia varia; neuter ulli concilio subscriptus legitur. Nec S. Gregorius Turonensis nec ullus scriptor antiquus de alterutro meminisse scitur. Nihil in Vita S. Remigii, qui episcopatum erexisset; nihil in Vita S. Radegundis, quæ curæ Athalberti commissa fuisse dicitur, eumque sepelivisse; nihil in Vita S. Vedasti, qui utrique convixisset; nihil demum in ullo monumento fide in hisce digno reperire potui de Antimundo aut Athalberto, tamquam primis episcopis Morinensibus seculo VI. Malim igitur credere Vitæ S. Audomari, cui reliqua consentiunt monumenta Audomaropolitana, clare indicanti nullos fuisse eo tempore Morinorum episcopos; præsertim cum pagus Morinorum seculo VI esset sub Catholicis Francorum regibus, ita ut nullum esset impedimentum, quominus primis illis episcopis, si revera sedissent, alii sufficerentur.

[20] [quod vero dicit Hincmarus de cathedra Bononiensi ante Laudunensem,] Ægidius Bucherius in Belgio Romano lib. 8 cap. 15 alio argumento contendit, Bononiensem episcopatum fuisse erectum diu ante Audomarum, non seculo VI, sed IV. Auctoritas Hincmari Remensis episcopi, qui seculo IX floruit, id persuasit viro erudito, nec plane immerito. Ete nim Hincmarus in Oposculo ad Hincmarum Laudunensem cap. 1 ita scribit: Nam Atrebatis, Viromandis, & Bononia, ex cujus territorio es nativus, antiquiores sedes cum episcopis propriis in Remorum provincia extiterunt, quam castrum Montis Lauduni inter sedes computaretur, in quo es ordinatus episcopus. Sed quoniam a longo tempore certis eventuum ac necessitatum causis accidentibus, sicut & de pluribus civitatibus in quibusdam provinciis legimus, illæ aliis subjectæ civitatibus suum privilegium perdiderunt; &c. Hinc Bucherius observat, Bononiensem episcopum ab Hincmaro dici Laudunensi vetustiorem, quem tamen, inquit, S. Remigius circa annum Christi D instituit. Prorsus ut sub Romanis quoque, ac sub ipso etiam Constantino aut filiis sedem episcopalem fuisse Bononiam necesse sit: nec immerito notitia provinciarum ac civitatum Galliæ, ultra Taruanam Morinorum caput, Bononiensem quoque sigillatim accensuerit: civitas enim nulla proprie, nisi episcopalis appellabatur. Fateor totum hoc argumentum probabiliter deductum esse.

[21] Verum dubito, an Hincmaro tantum sit tribuendum, ut ejus auctoritas sufficere possit ad amovendum omne dubium. Sane in toto illo Opusculo Hincmarus vehementer causam suam urget contra Hincmarum Laudunensem, [neque tam certum est aut tam firmo nixum fundamento,] atque auctoritatem ecclesiæ Remensis mire extollit, Laudunensis vero cathedræ decora deprimit, quantum potest. Si quis igitur suspicaretur, præ fervore disputationis aliqua Hincmaro excidisse, quæ cum accurata veritate non omnino congruunt; non adferret ille suspicionem omni fundamento destitutam. Invenit Hincmarus episcopos Bononienses seculo VII, æque ac Taruannenses aut Morinenses; potuit inde existimare illos longe antiquiores esse; sed postea desiisse, quod Bononia Taruannæ episcopo fuisset subjecta. Certe Bononiam inter eas recenset civitates, quæ deinde aliis subjectæ fuerunt. At illa subjectio videtur posterior S. Audomaro, qui Taruannæ simul & Bononiæ erat episcopus. Videtur igitur Hincmarus eatenus de Bononia recte loqui, quod olim proprium habuisset episcopum; sed vehemens suspicio est, eum sine idoneo fundamento asserere, Bononiensem Laudunensi esse antiquiorem.

[22] Gravis sane ratio nos credere cogit, nec seculo IV nec V aut VI ullum fuisse Bononiæ episcopum. [ut contrariæ rationes non præponderent.] S Victricius Rotomagensis episcopus fidem promulgavit apud Morinos circa finem seculi IV, ut constat ex epistola 18 S. Paulini ad eumdem data; nec video, cur ibi prædicasset Victricius, si tunc proprium illi habuissent episcopum. Si autem exeunte seculo IV episcopum non habebant; verisimile non est ullam eo seculo sedem episcopalem fuisse ibi fixam: nam si episcopum Morini proprium habuissent seculo IV, habere verisimiliter perrexissent, & plures ibi Victricius invenisset Christianos, quam ab eo inventos insinuat Paulini epistola. Accedit silentium omnium scriptorum de Morinensibus episcopis ante S. Audomarum, quo eosdem nec seculo V aut VI exstitisse credimus. Itaque fidem quidem Morinis prædicatam fuisse a seculo III per SS. Fuscianum & Victoricum, ac sequentibus seculis subinde per alios libenter agnoscimus; sed ullum fuisse proprium Morinorum episcopum ante S. Audomarum non existimamus. Hinc item credimus paucos admodum Christianos in pago Morinensi inventos fuisse ab Audomaro, præsertim cum illa provincia seculo V vastata esset a Wandalis & postea a Francis tum paganis occupata: nam sic non potuerunt crescere jacta ibidem fidei semina.

§ IV. Gesta ab Audomaro in episcopatu utcumque ordinata: tempus mortis incertum.

Socios aliquot fuisse S. Audomaro, quando dignitate episcopali ornatus ad Morinos primum venit, [S. Audomarus ad Morinos veniens socium non habuit S. Agilum,] facile credimus, sive illi ipsum comitati sint ex cœnobio Luxoviensi, sive alibi se adjunxerint, sive a S. Achario Noviomensi aut a S. Autberto Cameracensi fuerint S. Audomaro concessi, aut jam ante ipsum ad Morinos destinati. At non facile crediderim, inter hosce S. Audomari primos adjutores fuisse S. Agilum abbatem Resbacensem, quem Malbrancus Audomaro additum fuisse existimat lib. 3 cap. 6, quia S. Agilus alias id genus expeditiones cum S. Eustasio suscepit. Conjectura enim isthæc nequit conciliari cum aliis gestis S. Agili, qui abbas electus est anno 636, & ante hanc electionem præcipue laborabat in vinea Domini apud Metenses, Lingonenses & Vesontionenses, ut legi potest in Vita ipsius, ad XXX Augusti data & illustrata. Itaque cum Audomarus creatus sit episcopus aut aliquot annis ante, aut eodem fere anno, quo abbas factus est Agilus, non videtur hunc inter primos habuisse socios.

[24] [convertit Adroaldum ecclesiam in Sithiu condit: Bertinum cum sociis excipit:] Prima sancti Antistitis cura versata est in convertendis paganis, in colligendis instruendisque Christianis, si quos apud Morinos invenerit, ut verisimile est; in erigendis Teruannæ ac Bononiæ ecclesiis ad sacra administranda. Inter nobiles, qui ab eo primis annis e gentilium superstitione conversi sunt, fuit Adroaldus vir divitiis præstans & potens. Hic statim opibus suis Audomarum juvare cœpit, ut in Vita legitur num. 12; & villam Sithiu eidem obtulit. Sanctus vero mox ibidem exstruxit ecclesiam, aut saltem sacellum, ac verisimiliter illi præfecit presbyterum, qui sacra Christianis in eo tractu degentibus administraret, & gentiles conaretur convertere. Quidam non modo presbyterum ibi collocarunt, sed plures etiam clericos, acsi collegiata fuisset ecclesia. At argumenta, quæ attulerunt, nullius sunt momenti. Porro annus, quo illa contigerunt, non innotuit; sed omnia fieri potuerunt circa annum 634, si Audomarus jam circa 630 aut 632 fuerit episcopus; aut circa 636 aut 638, si aliquot annis serius creatus est episcopus. Deinde anno forsan uno alterove post ad Audomarum venerunt SS. Mummolinus, Bertinus & Ebertramnus, quibus item in possessionibus ab Adroaldo acceptis locum assignavit ad condendum monasterium, ut dictum est in S. Bertino ad V Septembris. Suspicor eos a Sancto fuisse invitatos ad monasterium erigendum apud Morinos, ut sic Morinorum conversionem citius perficeret, ac stabiliorem faceret.

[25] [S. Wandregisilum ordinat presbyterum:] Dum illi in primo illo monasterio, quod vetus monasterium postea vocarunt, degebant, & sedulam cum S. Audomaro ad gentilium conversionem dabant operam; celebrior paulatim facta est sancti Episcopi fama, ut vel ex uno facto, quod passim anno 646 illigatur, colligere licet. Venerat Rotomagum ad S. Audoënum illius urbis episcopum S. Wandregisilus, primus deinde abbas Fontanellensis in Normannia. Hunc S. Audoënus sacris ordinibus initiavit, ac diaconum consecravit; presbyterum vero consecrari voluit per Audomarum. Testatur id utraque Vita S. Wandregisili, data apud nos ad XXII Julii. Prima quidem num. 19 his verbis: Deinde (Wandregisilum Audoënus) ad sacerdotium per manus domni Audomari conscendere fecit. Secunda vero num. 13 sic habet: Non multo post ad sacerdotium, licet renuens, jussu ejusdem beatissimi præsulis Audoëni, a venerabili Audomaro pontifice urbis Taruennæ consecratus est. Hunc honorem ob eximiam sanctitatem delatum Audomaro existimo, quia S. Audoeno non deerant viciniores episcopi, interque eos erat amicissimus Eligius Noviomensis, si virum Sanctum consecrandi honorem alteri omnino deferre vellet.

[26] [cœnobio Sithiensi Mummolinum præficit abbatem:] Anno 648 fundatum est monasterium Sithiense, suadente Audomaro, & libenter permittente, ut Adroaldus bona, sibi aut oblata aut tradita, hunc in finem perpetua donatione conferret SS. Mummolino, Bertino & Ebertramno, quibus jam tum alii accesserant, quantum existimo. Hæc latius disputata videri possunt in S. Bertino § 5 & 6, ubi etiam ostendi primum istius cœnobii abbatem ab Audomaro constitutum esse S. Mummolinum, cui deinde successit S. Bertinus, promoto ad episcopatum Noviomensem Mummolino. Malbrancus lib. 3 cap. 20 & Cointius ad annum 648 num. 38 eidem quoque anno innectunt insignia charitatis officia, quæ S. Audomarus præstitit S. Austrebertæ virgini. Eamdem chronotaxim sequuntur Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 1 pag. 469, & Pagius ad annum 695 num. 5: nam ambo asserunt Austrebertam circa annum 662 factam esse abbatissam Pauliniacensem, postquam annos quatuordecim transegerat in cœnobio Portensi ad Suminam, ubi primum exorsa est Vitam monasticam.

[27] Bollandus noster de S. Austreberta egit ad X Februari, [circa annum 655 aut 656,] ibique in Commentario prævio aliqua de chronotaxi Vitæ S. Audomari statuit ex Vita per Surium data. At illa non amplius sequenda putamus, uti nec epocham regni Dagoberti dudum mutatam. At non æque deserenda existimo, quæ ibidem statuit de tempore veli ab Austreberta accepti, quod existimat contigisse circa annum 655 aut 656. Nolim quidem contendere hanc opinionem esse omnino certam. At saltem longe probabilior apparet, quam sit aliorum opinio Innotescit tempus velationis ex tempore, quo Sancta a S. Filiberto abbate evocata est ad monasterium Pauliniacense, cum utrimque constet, velationem quatuordecim annis præcessisse. Atqui verisimile est, non multis annis ante carcerem & exsilium S. Filiberti evocatam fuisse Austrebertam, cum scriptor Vitæ S. Filiberti inter constructionem cœnobii Pauliniacensis & carcerem S. Filiberti nihil fere interponat, ut videri potest apud nos ad XX Augusti, ubi Vita est data. Itaque, cum exsilium Filiberti innectatur passim anno 674; evocatio S. Austrebertæ probabiliter figitur circa annum 669 aut 670.

[28] Contra non potest satis probabiliter figi circa annum 662, [non anno 648, ut probatur,] ut facile ostendam. S. Filibertus locum ad condendum Gemmeticense monasterium accepit non diu ante mortem Clodovei II anno 655 aut 656. Deinde locum paravit, & monasterium amplum construxit. At id opus non uno alterove anno perfectum videtur, præsertim cum Filibertus longe abesset, utpote abbas Resbacensis in Bria. Deinde, structo cœnobio Gemmeticensi, non statim inchoatum est Pauliniacense: nam biographus S. Filiberti inter constructionem utriusque monasterii alia non pauca interponit, & in Vita num. 16 diserte ait: Cum igitur virorum increvisset in monasterio (Gemmeticensi) multitudo, aliud construxit cœnobium, nomine Pauliacum. Aliquot igitur anni inter utriusque monasterii constructionem intercurrerunt. Demum aliquid etiam temporis dandum est hujus monasterii structuræ: nam Austreberta tantum evocata est, quando jam inhabitabatur, ut liquet ex ejus Vita cap. 3. Nemo prudens judicare poterit hæc omnia sex annis fuisse peracta. Ego certe malim credere duodecim aut quatuordecim annos illis facile insumi potuisse; & sic pervenio ad tempus a Bollando assignatum.

[29] Itaque circa 655 aut 656 probabiliter figuntur, quæ refert Vita S. Austrebertæ de fuga ipsius ad S. Audomarum. Causa fugiendi erat, quod Austrebertam parentes nuptus illigare vellent invitam. [S. Austrebertam velat & parentibus reconciliat.] Deus fugientem miraculo juvisse dicitur, ut in Vita videri potest, ubi spectantia ad Audomarum sic referuntur: Erat his temporibus vir sanctus, magni apud Deum meriti, Audomarus nomine, Taruanensis urbis pontifex, in cujus diœcesi puella nobilis originem traxerat. Ad hunc ipsa tunc properabat, sacro velamine consecranda.. Amne vero transmisso, quantocyus properantes, perveniunt ad Hominem Dei, provolutaque puella ad pedes ejus, quod desiderabat, obtinuit: consecrata namque est Christo, & accepto velamine, adhæsit anima ejus post ipsum, ipsamque suscepit dextera Christi… Vir autem Dei cum cognovisset parentes ejus hac re esse perturbatos, assumpta secum Dei famula, consolandi gratia eos visitare studuit, eorumque commotos animos verbis pacificis delinivit, eosdemque mansuetos & mites redditos ad caritatem pristinam revocavit. Pater filiam, fratres amplectuntur sororem, deosculanturque eam singuli, Deum in commune glorificantes. Divina quippe dispensatione actum est, ut qui prius illudentes eam despexerant, summa post devotione venerarentur. Deinde subdit auctor, quomodo a suis perducta sit ad monasterium Portense. Hactenus de hoc facto, cujus epocham studiosius illustravi, quia simul spectat ad S. Austrebertam.

[30] [ecclesiam B. Mariæ donat Sithiensibus:] Deinde S. Audomarus una cum S. Bertino, qui in hisce præcipuam videtur partem habuisse, ædificare cœpit monasterium & ecclesiam S. Mariæ virginis, ubi cum monachis Sithiensibus sepeliri voluit, & revera post obitum sepultus est. Etenim ecclesiam illam cum monasterio donavit S. Bertino ejusque monachis. Facta autem est donatio anno VI Clotarii III, id est, anno 661 vel 662. Videri possunt ipsæ donationis litteræ in S. Bertino § 6, nostrumque de litteris & subscriptionibus judicium ibidem § 7. Unum hic tantum observo, in litteris illis, basilicam illam communi opere perfectam dici per SS. Audomarum & Bertinum. Hinc autem, & ex ipsa quoque donatione, colligitur aut certe confirmatur illud ipsum, quod asseritur in Vita 1 num. 12, nimirum ecclesiam aliquam in eodem loco antea constructam fuisse ab Audomaro: nam si Audomarus pecunia solum juvisset S. Bertinum, qui posteriora ædificia præcipue erexisse videtur, non ita necessaria fuisset donatio, nec proprie communi opere locus fuisset constructus; sed omnia optime intelliguntur, si ecclesiam ibi ante construxit Audomarus, reliquaque deinde adjecit Bertinus. Porro non ignoro, in nupero quodam libello, qui nomine Capituli Audomarensis in lucem datus est contra Bertinianos, negari pleraque hic dicta. At in Annotatis ad singulos Vitarum textus, quos allegant, opinionem illam refutabo.

[31] [tunc probabilius non erat cæcus.] Porro ex subscriptionibus mox laudatarum litterarum S. Audomari, si legitimæ sunt, recte etiam colligetur, Sanctum anno 662 fuisse cæcum. Nam talis ibi legitur subscriptio: In Christi nomine, quamvis peccator, ego Audomarus nomine absque merito episcopus, hanc epistolam voluntarius dictavi & recensere audivi, & qui subterius scribere deberent, rogavi. Hæc abocellis feci, & alius manum meam tenens scripsit, & subscripsit. Mabillonius lib. 2 de Re diplomatica cap. 20 & rursum cap. 22 hanc subscriptionem allegat tamquam idoneam ad propositum suum. Priorem locum dedi in Bertino. At cap. 22 num. 4 sic habet: Sic sanctus Audomarus Morinorum episcopus, cum sub finem vitæ suæ in cæcitatem incidisset, testamento suo ita subscribit: Hæc abocellis feci &c. Lubens igitur fateor, subscriptiones litterarum S. Audomari, quæ perperam testamentum vocantur, probari potuisse a Mabillonio, & probatas fuisse. Verum ipse eas probare ausus non fui in S. Bertino, ubi § 8 varias proposui difficultates, quibus subscriptiones illæ, si non commentitiæ, certe vehementer fiunt suspectæ. Quare, etsi cæcitas S. Audomari certa sit, non modo incertum, sed minus etiam probabile existimo, cæcum jam fuisse anno 662; cum in Bertino ostenderim cæcitatem ipsi verisimiliter aliquot annis serius accidisse. Vide notanda ad caput 2 Vitæ 1 lit. g.

[32] Anno sequenti, sive septimo Clotarii, & æræ Christianæ 662 aut 663 Bertefridus episcopus legitur dedisse aliquod privilegium abbatiæ Corbeiensi, [Bertefridi litteræ ad Sanctum directæ: in translatione S. Vedasti,] illudque direxisse ad varios episcopos, inter quos est S. Audomarus, qui tamen inter subscribentes non reperitur. Totum privilegium legi potest apud Cointium ad annum 662 num. 20, ubi etiam recensentur difficultates eidem objectæ, quæ ad propositum meum non spectant. Circa vitæ finem, cum cæcus erat Audomarus, interfuit translationi corporis S. Vedasti Cameracensis episcopi. De tempore istius translationis non consentiunt scriptores. Mabillonius tom. 1 pag. 483 eam collocat circa annum 666, uti & Cointius ibidem num. 1. Henschenius noster in S. Vedasto tom. 1 Februarii pag. 791 statuit annum 667. Alii multo serius aut citius translationem contigisse existimant: nam Iperius in Chronico cap. 1 part. 12 usque ad annum 680 translationem differt. Martenius vero editor in Annotatis scribit, eam esse factam anno 658, nisi sit mendum impressionis. Demum, ut alios præteream, Vita tertia num. 21 habet, translationem contigisse anno 694.

[33] Vix dubito, quin sententia Henschenii ex omnibus vero sit proxima, [cui adest circa annum 667 cæcus Audomarus,] nec tamen omnino certam dico, cum etiam uno alterove anno citius aut serius contingere potuerit. Nam Henschenius mortem S. Vedasti collocat circa annum 540, aliqui vero biennio citius. Corpus autem in sepulturæ loco mansisse dicitur, ut etiam observat, circiter centum viginti & octo annos. Facta vero translatio Kalendis Octobris. Quare si Sanctus ipso anno 540, VI Februarii, sit defunctus; annique illi 128 non fuerint completi, ut innuitur; plane exactus est Henschenii calculus; si vero completi fuerint, translatio contigit anno 668, modo mors in annum 540 inciderit. Jam vero quidquid sit de anno uno alterove translationis; Alcuinus in Vita S. Vedasti, apud nos data, cap. 5 refert S. Autbertum divina visione monitum fuisse de loco, ad quem S. Vedasti corpus erat transferendum. Deinde hæc subdit: Qua revelatione certior factus, invitavit ad tantum opus B. Audomarum, qui ea tempestate Taruennæ Morinorum urbis episcopus in Dei rebus magnificus habebatur. Qui, licet jam senio pressus, & amissione luminum videretur debilior factus, animum tamen ut arcum habens spiritali studio intentum, illico promptus, Christo gressus regente, festinus ad venerabilem pervenit Authertum. At ille, quid animo gereret, & quid sibi divinitus esset ostensum, referens, pari voto communique consilio, cum magno populorum gaudio, qui undique confluxerant, ad locum designatum beatissimum transtulerunt Vedastum.

[34] [visum divinitus impetrat: sed precibus obtinet, ut redeat cæcitas:] In qua translatione perhibetur B. Audomarus lumen recuperasse oculorum, sed illico precibus eamdem, quam ultroneus ferebat, reimpetrasse cæcitatem. Parvipendebat quippe lumen carnalium oculorum, qui lumen meruit civium supernorum. Eadem translatio narratur in Vita S. Autberti per Fulbertum, qui de ceteris quoque consentiens, de visu per S. Audomarum recuperato ita loquitur: Cum jam suburbanos fines contingerent (in translatione,) & B. Audomarus S. Autberti vestigia pedetentim prosequeretur, statim supernæ operationis in fe agnovit virtutem; ut ei aperte daretur intelligi, quanti essent meriti, & is, qui portabatur, & is, quem portando sequebatur. Nam depulsa longæ cæcitatis nocte, statim oculorum lumen recipit, in loco videlicet, ubi in memoriam B. Autberti ecclesia constructa a præsentibus adhuc cernitur in memoriam præsentis miraculi. Sed quia venerabilis vir Audomarus parvipendebat lumen carnalium oculorum, qui lumen certe civium desiderabat supernorum, illico precibus eamdem, quam ultroneus ferebat, rursus impetravit cæcitatem. Eadem de visu per Audomarum recuperato, & de cæcitate rursum precibus obtenta habent Sigibertus ab Henschenio citatus, Vita 3 num. 20, & Iperius cap. 1 part. 12. Hisce potius acquiescere debebat Bailletus, quam ridicula explicatione uti, dicereque Audomarum potuisse sanari, si voluisset, sed sanationem petere noluisse. Unde didicit, Sanctum sanari potuisse, si sanatus non fuit?

[35] [qui Audomaro dicuntur a quibusdam fuisse coadjutores, sunt successores.] Laudatus Iperius, qui perperam vitam S. Audomari produxit usque ad annum 695, hæc præcedentibus adjungit: Propter hoc corporalis cæcitatis impedimentum B. Audomaro dati sunt coadjutores successive Draricius (alias Drantius) Baynus & Ravengerus. Verum hi potius fuerunt successores S. Audomari quam coadjutores, ut ostendi in S. Bertino num. 89. Quare de solo Drantio dubitari potest, an forte coadjutor non fuerit, & deinde successor. Porro supervixisse videtur S. Audomarus uno saltem alterove anno post translationem S. Vedasti: nam Drausius Suessionensis episcopus litteras suas, quæ datæ notantur sexto Kalendas Julii, anno XIV regni Clotarii, ad Audomarum aliosque episcopos direxit, ut observavi in Bertino num. 86. Idem observaverunt Cointius & Pagius; sed non eodem modo ex illa epocha de anno emortuali S. Audomari disseruerunt.

[36] [Diversæ opiniones de anno mortis S. Audomari:] Cointius mortuum Audomarum statuit anno 668, V Idus Septembris, quia non plures quam triginta episcopatus annos eidem audet attribuere, & vel sic tamen eidem attribuit fere annos triginta & unum, cum ipsius episcopatum ordiatur ab anno 637. Idem quoque admittit litteras Drausii anno 14 Clotarii ad Audomarum directas; cum autem ad annum 655 num. 8 velit Clodoveum II mortuum esse exeunte anno 655, necdum annum 14 Clotarii in calculo suo habere potest anno 668, sed solum anno 669; ideoque ante hunc annum non debuit mortem S. Audomari figere. Mabillonius in Annalibus tom. 1 pag. 482 litteras Drausii recitat cum hac epocha VI Kalendas Julii, anno decimo Chlotharii gloriosissimi regis. Nescio, utrum solo errore vox quarto omissa sit apud Mabillonium, an vero eam de industria omiserit: at cum nullas omissæ vocis aut mutatæ epochæ rationes inveniam allegatas, malim suspicari festinantis esse lapsum, quam correctionem studio adhibitam. Quare opinionis Mabillonii de tempore mortis S. Audomari, quam consignat circa annum 667, nullam mihi rationem habendam video; illudque solum observo, litteras Drausii ab eo referri debuisse ad annum 670, si epocham recte dedisset.

[37] Pagius ad annum 682 num. 10 de hisce recte disserit. [at mortuus, non est ante annum 670;] Rejectis enim sententiis Cointii & Mabillonii, ita loquitur: Hæc verba: “Rexit ecclesiam per spatia triginta annorum” non solum non leguntur in Vita S. Audomari, & interpolata sunt, ut recte animadvertit Mabillonius, sed etiam a veritate aliena. Audomarus enim subscripsit privilegio a Drausione episcopo Suessionensi monasterio puellarum extra muros Suessionenses constructo, quod eisdem Drausius concessit diplomate dato Augustæ Suessionum, sexto Kalendas Julii, anno decimo quarto regni Clotarii gloriosissimi regis, ideoque anno Christi sexcentesimo septuagesimo, ut suo loco ostendimus. Auctor Vitæ S. Audomari diem emortualem ejus non memorat, sed interpolator affirmat, eum migrasse ad Christum V Idus Septemb., quia scilicet videbat eo die fieri Officium ecclesiasticum. Sed quidquid de die emortuali sit, cum renuntiatus fuerit episcopus Teruanensis urbis regnante Dagoberto, & sancto Achario Noviomensi episcopo opitulante, ut inquit anonymus, ideoque ante Dagoberti regis mortem, quo tempore Acharius Noviomensis episcopus erat ab anno circiter DCXXI, manifestum est sanctum Audomarum anno sexcentesimo septuagesimo adhuc in vivis fuisse; anno incerto vitam cum morte commutasse, & annos ad minus XXXIII episcopatum gessisse. Hactenus Pagius.

[38] Hic autem ita ratiocinatur, quia regnum Clotarii III orditur post hebdomadam secundam Novembris anni 656, [sed circa illum annum mors figenda:] ut inchoandum probat ibidem num. 17: nam sic annus XIV Clotarii necessario currebat sexto Kalendas Julii anni 670. Hinc recte quoque dicit, mortuum esse anno incerto. Attamen verisimile est, sanctum Antistitem non diu superfuisse post annum 670, sed vel eodem anno defunctum esse, vel non diu post, cum nulla deinde de eo vivente fiat mentio, & maxime quia mors ipsius in Vita 1 num. 15 figitur paucis annis post contractam cæcitatem, qua jam laborabat, quando circa 667 translatum est S. Vedasti corpus. Hisce de causis Sancti mortem signavi circa annum 670. De die emortuali non video multum esse dubitandum, quia Sancti plerumque coluntur ipso die emortuali, præsertim in locis, ubi vixerunt aut obierunt, nisi singularis aliqua sit ratio diem mutandi. Præfuisse episcopatui annis, ut minimum, XXXIII, saltem incompletis, recte dicitur; sed, si circa annum 630 creatus est episcopus, totis quadraginta annis administraverit cathedram suam: quod est incertum.

[39] Iperius cap. 1 part. 14 de loco mortis & sepultura sic habet: [locus mortis & sepultura.] Dominus sanctus Audomarus post multos diutinosque labores lecto decubans in villa Waurantis, quæ a Sithiu tribus fere distat millibus, accersito beato sodali suo Bertino cum monachis suis dilectis in Christo filiis, valedicens & Fratribus, cælo spiritum reddidit. Cujus corpus beatus Bertinus devote recolligens, de Waurante ad Sithiu, comitante toto suo collegio, populique ac cleri frequentia attulit, & in capella beatæ Virginis, quam ipse beato Bertino dedicaverat, inter monachorum corpora sepelivit anno DCXCV. Cetera recte: at duo hic sunt errores, alter videlicet in anno emortuali, de quo jam actum. Alter est, quod insinuet S. Bertinum morienti Audomaro adfuisse: nam id repugnat Vitæ num. 15, & in nulla S. Audomari aut S. Bertini Vita asseritur. Ceterum capella beatæ Virginis, in qua corpus Sancti sepultum est a Bertino, est hodierna ecclesia cathedralis Audomarensis, quæ abbatiæ Bertinianæ tunc erat secundaria, ut ostendi in Bertino § 9.

§ V. Antiquissimus Sancti cultus: memoria in Fastis: variæ festivitates, & corporis translationes.

[Vetustissimus est Sancti cultus:] Vetustum esse S. Audomari cultum, clare colligitur ex Vita, aliisque scriptoribus in hoc Commentario laudatis, quorum aliqui seculo VIII aut IX floruerunt: omnes enim Beati aut Sancti titulum eidem constanter attribuunt. Miraculum, quod in Vita 1 num. 17 narratur, insinuat, jam agnitam & cultam fuisse S. Audomari sanctitatem, quando illud contigit, parvo nimirum post B. Audomari obitum spatio, ita ut videatur cultus fuisse ipso, quo obiit seculo VII: nam de cultu ipsius seculo VIII & IX nullum est dubium ex Vita ipsa. Quæ dixi in S. Bertino § 13 de cultu ipsius cœpto annis non multis post mortem, de S. Audomaro æque verisimiliter dici possunt; attamen ostendi nequit, quo præcise anno Audomarenses aut Taruannenses Patronum suum cultu vere ecclesiastico publice honorare cœperint.

[41] [memoria ejus annuntiata in variis Fastis seculi IX;] Mabillonius in Annalibus tom. 1 pag. 486, aliique asserunt, memoriam S. Audomari ad IX Septembris annuntiari in Martyrologiis Usuardi & Adonis. At in sincero Adonis Martyrologio Audomarus non legitur. Hinc Sollerius noster in Observationibus ad Usuardum IX Septembris existimat, Usuardum non invenisse nomen Audomari in aliis Fastis relatum. Eum ille ita annuntiat: In territorio Taruanensi, sancti Autmari episcopi & confessoris. Legitur quidem in quibusdam codicibus Floro adscriptis memoria S. Audomari, & in duobus ex illis apud nos ante tom. 2 Martii tale reperitur elogium: Ipso die Tarvennæ depositio S. Audomari episcopi & confessoris, qui mundo mortuus, Deo vivens, plurimarumque virtutum signis pollens Tarvennis urbis populum ad cultum convertit divinum. Verum hæc non videntur esse Flori, sed cujusdam posterioris, ut ipse Sollerius probavit in præfatione ad Usuardum. Potuit tamen Usuardus memoriam S. Audomari reperire in Calendario Corbeiensi, quod edidit Acherius tom. 2 Spicilegii recusi, ubi pag. 67 ita ad IX Septembris annuntiatur: Et depositio S. Audomari episcopi. Calendarium illud anno 826 scriptum probatur. Eodem modo Sancti depositio annuntiatur IX Septembris in alio vetusto Calendario Corbeiensi apud Martenium & Durandum tom. 3 Thesauri Anecdotorum Col.em>. Apud eosdem tom. 6 Collect. amp. Audomarus eodem die habetur in Martyrologio Stabulensi & in Autissiodorensi.

[42] Longiora elogia S. Audomaro texuntur in variis Auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum. [& passim in recentioribus ad 9 Septembris, quo festivitas celebratur:] Unum profero ex codice Bruxellensi: In territorio Teruanensi seu Morinensi, depositio sancti Audomari episcopi & confessoris. Qui cæcus existens, & in elevatione corporis beati Vedasti illuminatus, ut rediret cæcitas, petiit & impetravit. In auctis quoque Adonis codicibus Audomarum eodem die invenit Georgius, qui & alia quædam in Annotatis ad hunc diem Martyrologia assignat. Prolixum Sancti elogium contexuit hodie auctor Florarii nostri Ms., & prolixius etiam Saussayus in Martyrologio Gallicano; sed neuter quidquam addit jam dictis, aut legendis in Vita, præter errores aliquot Saussayi elogio insertos. Eumdem denique cum hodierno Martyrologio Romano omnes passim recentiores martyrologi annuntiant, sed aliqui mutato nonnihil nomine: nam Maurolycus Autmarium vocat, Felicius Authenarium; & uterque pro Taruanensi episcopatu Taruarensem mendose substituit. Rectius Romanum: In territorio Taruanensi sancti Audomari episcopi. Verum longe uberius Parisiense hoc modo: In territorio Tervannensi, sancti Audomari e monacho Luxoviensi Tervannensis episcopi, qui gentem illam, ad idolorum cultum magna ex parte reversam, revocavit ad Christi fidem: corpus ejus in ecclesia Sithivensi ab ipso constructa sepultum fuit, quæ post excisam Tervannam, diviso in tres diœceses episcopatu, unius ex illis sub ipso Audomari nomine cathedralis facta est. Hæc S. Audomari festivitas ritu solemnissimo cum feriatione ab opere & cum Octava celebratur.

[43] Alia S. Audomari festivitas etiam annuntiatur seculo IX ad diem 1 Novembris, [alia ipsius festivitas seculo IX celebrata die 1 Novembris,] quo celebrata est, priusquam festum Omnium Sanctorum commune erat toti Ecclesiæ. Laudatum Calendarium anni 826 apud Acherium die 1 Novembris post natalem S. Cæsarii sic habet: Et sancti Audomari episcopi, sive Omnium Sanctorum. Locus secundus Audomaro datus est ante festivitatem Omnium Sanctorum, quia hæc necdum anno 826 communis erat. In Hieronymiano Corbeiensi apud eumdem Acherium ad 1 Novembris recentiori manu hæc leguntur addita: Sitio monasterio, depositio sancti Audomari episcopi & confessoris. In alio codice Corbeiensi, longe contractiori, edito apud nos post tomum VII Junii, ad 2 Novembris ita habetur: Sitio monasterio, depositio sancti Audomari episcopi. Perperam utroque loco habetur depositio, cum elevatio corporis olim celebrata fuerit die 1 Novembris, & etiamnum annuntietur illo die post festum Omnium Sanctorum in Breviario Audomarensi, quod habemus anno 1518 impressum.

[44] Porro ex hac festivitate colligo, corpus S. Audomari elevatum fuisse ante annum 826; [ex qua sequi videtur, aliquam corporis elevationem fuisse factam ante annum 826:] festumque illius elevationis celebratum fuisse 1 Novembris. Nihil quidem de prima illa elevatione scriptis mandatum reperio: elevatio tamen etiam verisimilis fit ex facto mox referendo: videbimus enim Sancti corpus anno 843 furtim fuisse ablatum ab Hugone abbate, agente maxime Moro ædituo. At illa ablatio non fuisset tam facilis, si semper usque ad illud tempus in primo sepulcro sub terra mansisset absconditum. Quapropter dubitare nequeo, quin S. Audomari corpus elevatum fuerit, sive id factum sit seculo VIII, sive ineunte seculo IX. Ita in S. Bertino num. 156 probabiliter ostendimus, aliquam elevationis S. Bertini festivitatem seculo X fuisse usitatam, quæ celebrabatur die 2 Novembris. Hinc suspicari licet, Sanctorum illorum corpora duobus consequentibus diebus elevata fuisse; sed elevationis monumenta periisse, cum nullibi compareant. Certe illa festivitas S. Audomari, quæ deinde omissa est, antiquior est omnibus elevationibus & translationibus modo notis; videturque omissa ob festum Omnium Sanctorum, postquam aliæ similes S. Audomari festivitates erant institutæ.

[45] [Relatio corporis festo celebratur 8 Junii:] Ex hisce prior est Relatio, seu festum relati anno 843 corporis, de quo ita ad VIII Junii Molanus: Monasterio Sithiu, Relatio sive translatio S. Audomari episcopi, quando Folquinus corpus ejus, fugato Hugone abbate, a Lisbourch retulit anno DCCCXLIII, & in Sithiu juxta corpus beati Bertini sub terra recondidit. Ubi per multos annos homines quidem latuit, at revelatus est, ubi Dominus voluit. Eadem translatio breviter annuntiatur in Usuardi codice Aquicinctino apud Sollerium nostrum, & a pluribus recentioribus, ut dictum est in Prætermissis ad VIII Junii. De eadem agitur apud Grevenum ad XI Junii, & ad VII ejusdem mensis eadem in aliquo Missali occurrit festivitas, ut videri potest in Prætermissis ad illos dies. Occasio hujus festivitatis, quæ olim celebrata fuit cum cessatione operis, ut liquet ex duobus ultimis miraculis Vitæ 3, fuse narratur in Vita tertia cap. 4, factumque ibi recte innectitur anno 843: nam contigit Indictione 6, mense Junio, & tempore Hugonis abbatis, qui anno 844 occisus est in pugna prope Tolosam, nec Sithiensi abbatiæ tamdiu præfuit, ut umquam ipsius tempore fuerit Indictio 6 mense Junio, præterquam assignato anno 843. Folquinus Levita Bertinianus qui in Chartulario suo historico Ms. causam prædictæ festivitatis primus narravit, de anno consentit, ita scribens: Sub hac tempestate invenimus ita adnotatum in Decemnovænalibus annorum Dominicæ Incarnationis, quod est DCCCXLVI, Indictione VI, sancti Audomari corpus de villa Liesgesborch refertur ad locum suum, solemnitasque illius translationis in mense Junio devote a populo celebratur Tarvennico. Addit, originem istius festivitatis plerisque suo tempore necdum notam fuisse; ideoque se scribere velle istam translationem, prout ex senioribus intelligeret factam fuisse. Primus igitur factum istud ex traditione scripsit Folquinus; ex eo autem hauserunt alii, ut patet ex collatione.

[46] [quia dum Hugo abbas corpus furtim abstulerat,] Quapropter totam Folquini relationem, prout mihi ex Ms. Chartulario ab amico fideli communicata est, huc transfero, ut conferri possit cum relationibus scriptorum posteriorum. Igitur Hugo abbas jam memoratus, excepta causa, quam refero, vir per cuncta laudabilis, postquam locum hunc sua constitutione laudabiliter stabilivit, qua & canonicos sancti Audomari monachis sancti Bertini etiam per descriptionem capitularem juste subjugavit, monachumque ab inferius monasterium * ad sancti Audomari custodiam deputavit, diabolica sagitta jaculatus, cœpit excogitare, qualiter sancti Audomari corpus, cujus ope & auxilio, una cum sodali suo Bertino, Tarvennicus gubernabatur populus, Vermandis ad sancti Quintini monasterium, cum hoc ipsum gubernabat, posset deferre quantocius. Metuens tamen animositatem plebis, congregata Vermadensium multitudine, temptat vi abstrahere, si forsan impediretur a plebe. Accessit interim, & monacho quodam, Moro nomine, extante custode, sacrum sancti Præsulis ac Patroni nostri corpus sumens, villam usque Liegesburch nomine cum sua deportavit multitudine. Dei autem providentia operante, triduo in præfata villa manserunt cum sacrato corpore.

[47] Acciderat interea, ut præclarus Tarvennæ civitatis præsul Folquinus episcopali more parrochias episcopii sui circuiret, [illud a Folquino episcopo reductum est,] ut sicubi contra sanctorum canonum statuta ageretur, curiosus pastor addisceret: & tali studio cellam usque Woromhold dictam pia curiositate perveniret. Interea ubi inibi ad mensam ventum est, in qua lautissima, uti tanto pontifici, præparabantur obsequia; frater ipsius beati præsulis advolitat, nuntians grave & inrecuperabile patriæ, si perficeretur, excidium, sanctum videlicet Audomarum ex monasterio suo abstractum, &, ni cito succurrat ad sanctum Quintinum Vermandis usque deferendum. Hæc audiens sanctus Domini sacerdos, nimium turbatus intrinsecus, Vade, inquit ad fratrem; & totius episcopii mei populum gira curiosius: & die tertia infra muros Tarvennæ urbis præsto esto cum omnibus; & ego præsens ero cum his, quos mecum, Christo auxiliante, detulero de istis partibus. Tum demum, si ipse juverit Sanctus, ad excutiendum eum omnimodis sum paratus. His autem secundum verbum beati pontificis rite peractis, adest die tertia in urbe Tarvenna multitudo innumerabilis, ei pene ante invisa *. Tunc sacerdos Domini cum omni hac multitudine insequitur prædictum abbatem cum suis usque ad villam superius nominatam cum omni festinatione. At illi gestientes corpus sanctum sustollere fugamque inire, nulla hoc multitudine prorsus valebant a terra levare. Cumque id addita adhuc majori multitudine conarentur bis terque levare; mihilominus ita manet immotum, acsi quibusdam radicibus terratenus teneretur affixum. Tunc absque retardatione ullius commodi accelerant fugam, relicto corpore Sancti.

[48] Beatus autem Folquinus dans illis fugiendi locum, [comitantibus miraculis, & terra reconditum:] accipiens thesaurum illud omni auro preciosissimum, repetito calle cum tota plebium multitudine, reportat ad proprium, unde tultus * fuerat, locum. At ubi ventum est Tarvennam ad fluvium, qui dicitur Leia *, omnis populi supra memorata multitudo absque aliqua cunctatione pedibus transvadans fluminis aquam, exacto amne, nec ullus stillæ humor in eorum apparuit tegmine, progredientesque per aristifera agrorum sata, neque enim ea vitare poterant tam numerosa plebium agmina, cum veluti tribulis tonsæ terratenus curvarentur spicæ, transacta multitudine, ita densabant sulcos, ut patenter agnosceres Protectoris adventum * etiam congaudere campos. Utrorumque autem monasteriorum clerici stantes anxii eventum expectabant rei. Sed postquam datum est oculis, quamvis procul, cernere multitudinem populi adventantis, protractis campanarum funibus, vocem laudantium omnes dederunt in excelsis. Antedictus autem custos ecclesiæ Morus tunc ad mensam sederat epulaturus: & audito campanarum sonitu, interrogat, quæ esset causa, pro qua populi tanta exultarent lætitia; dictumque est illi a narrantibus, quod sanctus Audomarus a Folquino pontifice esset reductus, & ob hoc lætitia tanta cunctus exultaret populus. Quod audiens, nimium turbatus, iram Dei reducentibus confestim est imprecatus. Necdum ab ejus ore illicita exciderant verba; cum repente facietenus in terram ruit, totoque corpore rigidus, distentis membrorum nervis, semivivus emarcuit. Sic tamen stupidus ad sanctum Bertinum est deportatus, ibique, quod verbotenus commisit, diutino languore pœnituit. Nam visu & auditu recuperato, sensu ita finetenus est privatus, ut nunquam posset animadvertere, qua in parte sancti Audomari monasterium videretur positum esse. Corpus autem beati Audomari præsul Folquinus terra recondidit, ne a subsequentibus parili modo posset auferri.

[49] [aliquæ observationes ad prædicta.] Nunc observanda sunt nonnulla ad hanc relationem. Primo pagus Liegesborch, nunc passim Lisbourg dictus, in Artesia est, ubi fluvius Lisa, hic Leia a nomine Flandrico Leye dictus, oritur. Secundo, licet auctor non dicat, qua de causa Hugo abbas triduo cum sacro corpore in illo pago substiterit, verisimile tamen est illud contigisse, quia corpus jam ante adventum Folquini immobile ibidem est factum: non enim video, cur Hugo abbas cum suis triduo in Lisbourg substitisset, nisi quod sacrum thesaurum inde amovere non posset: nam Lisbourg pagus multo vicinior est Teruannæ & Audomaropoli, quam Fano S. Quintini, quo tendebat. Potuit hoc miraculum omitti & ignorari a scriptoribus, quia Hugo pudore suffusus cum suis Vermandensibus de eo tacuerat. Anonymus apud Mabillonium sec. 3 Benedict. pag. 174 & ex eo Iperius, ambo scriptores Bertiniani, asserunt corpus S. Audomari sub terra reconditum juxta corpus B. Bertini, sive in abbatia Bertiniana. At hic & in Vita tertia tantum dicitur terra reconditum esse; non vero asseritur positum esse juxta corpus B. Bertini, quod necdum eo tempore sub terra latebat, sed deinde ab eodem S. Folquino absconditum fuit, ut idem auctor anonymus narrat paulo post apud Mabillonium pag. 125, & Iperius cap. 13. Præterea ex sequentibus patebit, corpus S. Audomari seculo X fuisse in manibus canonicorum ecclesiæ Audomarensis, non vero apud monachos S. Bertini. Alia quædam observabo, & hæc magis firmabo in Annotatis ad Vitam 3 cap. 4.

[50] [Festivitas inventionis S. Audomari:] Alia S. Audomari festivitas annuntiatur ad XXI Octobris, diciturque Inventio S. Audomari. Florarium Sanctorum Ms. ad XXI Octobris de ea sic habet: Inventio corporis sancti Audomari Morinensis episcopi. Adduntur aliqua satis nota de miraculis, sed nihil de ipsa inventione. In auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum eadem Inventio occurrit ex codice Aquicinctino & Molani editione. Wion eam festivitatem his verbis memorat: Eodem die in Sithiu, inventio S. Audomari episcopi Morinensis & confessoris. Hisce præter Kalendaria Ms. accedunt Menardus, Saussayus & Ferrarius, qui Inventionem illam annuntiant in monasterio Sithiensi, quod exponendum est de monasterio canonicorum, sive hodierna ecclesia cathedrali. In laudato antea Ordinario Audomarensi ad XXI Octobris Inventio præscribitur celebranda Officio novem lectionum ritu duplici: sicut etiam in vetusto ejusdem ecclesiæ Breviario; uti etiam sit in Ordinario hodierno. Attamen nullibi clare explicatum invenio, qua occasione aut per quem festivitas illa fuerit instituta.

[51] Si conjecturis uti licet, suspicor institutam esse circa medium seculi X, [cujus occasio & initium certo non innotuit.] quod Sancti corpus, a S. Folquino seculo IX absconditum, tunc aut inventum esset, aut potius iterum in cognitionem omnium productum & elevatum: nam locus, ubi a Folquino positum erat, verisimiliter aliquibus semper manserat notus. Ratio hujus conjecturæ est, quod & in Breviario ante laudato, & in Ordinario Audomarensi cum antiquo tum hodierno pro hoc Inventionis festo recitandæ dentur lectiones de translato Noviomagum Batavorum seu Neomagum corpore, miraculisque in ea translatione factis, ita ut inventio facta innuatur non diu ante hanc translationem, quæ contigit tempore Ottonis I imperatoris, narraturque in Vita tertia cap. 4, ubi singula annotatis elucidabo. Porro festivitatem inventionis mihi potius institutam videri, quod Sancti corpus occasione istius translationis iterum in lucem publicam fuerit productum, quam quod casu aliquo fuerit inventum, jam monui. Ratio est jam partim data ex Officio inventionis. Altera est, quod nullum de inventione ulla S. Audomari reperiam monumentum Ms. aut impressum, ne apud Malbrancum quidem, qui tabularia Audomarensia diligenter lustravit. At qualiscumque sit festi illius causa, illud hic observo, ex tota dictæ translationis historia facile colligi, corpus S. Audomari eo tempore fuisse in propria ipsius ecclesia, non vero in ecclesia S. Bertini. Alia S. Audomari translatio memoratur apud nos tom. 1 Junii pag. 743 in S. Gudwalo: nam dicitur corpus S. Audomari delatum Harlebekam, indeque cum corporibus SS. Gudwali & Bertulsi ad cœnobium Blandiniense S. Petri. At illa delatio solum facta est ad augendam solemnitatem translationis SS. Gudwali & Bertulsi.

[Annotata]

* inferiori monasterio

* i. e. non visa

* sublatus

* Lisa

* adventui

§ VI. Inspectio corporis seculo XI facta: caput exornatum: reliquiæ quædam aliis locis servatæ: alia quædam de apparitionibus Sancti.

[Cum aliqui dubitarent, an pleraque S. Audomari ossa in theca ipsius essent,] Malbrancus lib. 8 cap. 44 ex monumentis Audomarensibus, quæ ad manus meas non pervenerunt, narrat solemnem corporis S. Audomari inspectionem, a Widone archiepiscopo Remensi & Drogone Taruannensi episcopo peractam, præsente Athala Flandriæ comitissa, multisque viris nobilibus. Prolixior est Malbranci narratio, quam ut lubeat totam huc transferre, præsertim cum ignorem, an omnia adjuncta æque sint certa. Quare rei totius compendium dabo, eaque seligam capita, quæ ex monumentis desumpta videntur. Occasio inspectionis fuit inventio corporis S. Bertini, de qua in S. Bertino egi § 13, ubi ostendi inventionem illam contigisse anno 1050, & secutam esse elevationem S. Bertini anno 1052. Hæc inventio effecit, ut aliqui dubitarent de integritate ossium S. Audomari, quæ in theca ipsius servabantur: nam Bertiniani ante inventum S. Bertini corpus ostendebant thecam aliquam, qua credebant S. Bertini reliquias contineri, ut legi potest in Inventione corporis S. Bertini, per Bovonem abbatem scripta, apud nos num. 25 & 26. Hic error cum corporis inventione detectus esset; orta est suspicio de corpore S. Audomari, quod nonnemo dixisset in theca illa, quæ Bertino fuerat attributa, de S. Audomari corpore partem inesse haud modicam, inquit Malbrancus.

[53] [per duos episcopos sacra ossa inspiciuntur,] Audomarenses igitur, ut dubium istud amoverent, per tres canonicos rogarunt Widonem archiepiscopum Remensem, ut Audomaropolim excurrere vellet, & inspicere sacra ossa S. Audomari, sicut corpus S. Bertini elevaverat. Annuit archiepiscopus, & eo venit cum Drogone Taruannensi episcopo aliisque ecclesiasticis primariis, ubi jam aderat Athala Flandriæ comitissa, Balduini comitis conjux. Cum igitur publico præconio, ait Malbrancus, indicta fuisset in Inventæ Crucis festam diem (III Maii) celebritas, ad quam maxima hominum multitudo confluxerat, Wido archiepiscopus & Drogo episcopus, Athala comitissa cum multis ecclesiasticis & monachis se conferunt ad ecclesiam Audomarensem. Occlusis foribus in medium producitur theca, in qua exponi solebat venerationi fidelium corpus S. Audomari. Adhibentur fabri ad arcam aperiendam: aperto autem exteriori scrinio, aliud inventum est: quo patefacto, inquit Malbrancus, conspiciunt cerato quodam linteamine contenta B. Audomari ossa, necnon a collo ad pedes stola & manipulo decentissime circumligata; acsi infantulum suis cunis constrictum & fascia circumvinctum vidisses… Ad involata vero resolvenda solæ jam Widonis & Drogonis manus concurrunt; & dum studiosius contuentur; … ecce ad pedes apparet parvula crux auro sericoque intertexta, isti linteo ac stolæ adhærescens. Aureis hæc verba characteribus exarata adhuc legebantur: “Hoc signum crucis erit in cælo, cum Dominus ad judicandum venerit”…

[54] [præsentibus multis testibus: omnia fere Sancti ossa dicuntur invenia,] Ceterum scriptor rei gestæ hos producit testes, utrumque præsulem, abbates septem, Heremarum S. Remigii, Bovonem S. Bertini, Rumoldum S. Winnoci, Gervinum S. Richarii, Folbertum S. Bavonis, Heribertum S. Judoci, Alfridum S. Wlmari, binos archidiaconos, Hubertum & Joannem, Constantinum Rhemensis ecclesiæ decanum, Ulricum ejusdem presbyterum, Hugonem de Lariaco, Siccardum Audomarensis ecclesiæ scholasticum cum reliquis ejusdem loci canonicis; Jodonem, Albericum, Stephanum, Gotselinum, Taruannenses canonicos, aliosque prudentes tum clericos tum monachos, præter nobilium laïcorum turmam; qui omnes, ubi submota stola ac linteo ossa revelantur, prono in terram vultu ac corpore prostrati, profusis ubertim lacrymis, … preces ad binas horas extraxere… Deinde serio ac diligenti examine circumspecta est ac ordinata sacrorum membrorum compositio, & suis omnibus partibus constare visa, exceptis paucis digitorum articulis, ac nonnullis dentibus, nonnullis etiam costarum fragmentis. Ita quidem Malbrancus: at non ait, adfuisse anatomicos peritos, qui ea de re accuratius ferre potuissent judicium.

[55] [ex quibus aliquot particulæ præsentibus dantur:] Subjungit præmissis Malbrancus: Quoniam vero plerique ad aliquam anhelabant particulam, canonici atque Athala comes, quæ Balduini conjugis obibat vices, consultationem iniere, quid reliquiarum absque notabili tanti pignoris jactura possent indulgere. Widoni archiepiscopo articulorum alterum manus dexteræ concesserunt; abbatibus Heremaro, Bovoni, Rumoldo, Constantino decano, singulis dens unus, distribuente Drogone, donatus: nec tamen se voluit indonatum. Accessit præterea Ingelramnus satrapa Lileriensis suis stipatus canonicis, … cui dentem alterum permiserunt, Rogerio canonico Lileriensi excipiente. His peractis, ossa beatissimi Patris, eo, quo prius, modo scrinio redduntur, novo linteo etiam cerato obvoluta, stola & manipulo adstricta; accessit pariter pallii superioris obvolucrum. Sic vero extra templi septa præstolanti populo exportatur per Drogonem episcopum magna cleri subsequentis exsultatione; & super ingentem lapidum struem, quæ illic ad novi templi fabricam aggesta erat, deponitur.

[56] Dum populus ibi sacras honorat reliquias, archiepiscopus in ecclesia obivit sacra ministeria, [deinde, peracta solemnitate, reliquiæ loco suo redduntur.] ac deinde cum Drogone episcopo sacra ossa ad ecclesiam retulit, & in altari posuit. At priusquam arca operculo suo tegeretur, placuit honoratiorum virorum scriptas testificationes ad futuram rei memoriam indere cum argentea cruce nominis inscriptionem præ se ferente, addito sigillo S. Mariæ Rhemensis ecclesiæ. Hæcque omnia contexit majus scrinium, multo ex fabrorum industria ferro armatum, ac aliud denique laminis argenteis dives. Annus, quo hæc peracta sunt, non assignatur a Malbranco; at cum facta sint post elevationem corporis S. Bertini, quæ anno 1052, die 2 Maii contigit; cumque eædem fere personæ utrique solemnitati adfuerint, non diu post annum 1052 figenda hæc solemnitas, præsertim cum Wido archiepiscopus anno 1055 obiisse dicatur apud Sammarthanos. Tom. 1 Februarii pag. 48 corpora plurima Sanctorum delata dicuntur anno 1070 ad dedicationem templi Hasnoniensis, atque inter ea recensentur corpora SS. Audomari & Bertini.

[57] Sæpius deinde lustratum fuisse corpus S. Audomari, [Caput Sancti ornatum: corpus etiamnum in propria ecclesia,] credibile est & verisimile, quamvis ad nos non pervenerit distincta aliarum inspectionum notitia. Certe Locrius in Chronico Belgico ad annum 1313 scribit, beati Audomari caput mirifice decoratum fuisse per Mathildem Artesiæ comitem. Theca igitur aperienda fuit, quando sacrum caput a reliquis ossibus separatum est, sive illud factum sit illo ipso tempore, sive citius. Attamen amotum non fuit, certe in perpetuum, Sancti corpus ab ecclesia sua, in qua illud servari, recte scribit Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 75, quia, etiamsi forte plura desiderentur ossa, quam voluit Malbrancus mox laudatus, non tam multa deesse putem, ut corpus vocari nequeat. Quare non satis intelligo, unde Mabillonius in eam deductus sit opinionem, ut in Annotatis ad Acta S. Audomari sec. 2 pag. 565 hæc observaret: Corpus ejus in ecclesia Sithivensis monasterii habetur præter caput & ossa quædam, quæ in B. Mariæ ecclesia Audomaropolitana servantur. Idem repetit tom. 1 Annalium pag. 486, ubi recte addit: Vidimus pallium ejus pluviale in sacrario sancti Bertini cum capitio eidem assuto contra pluviæ injurias, unde istiusmodi ornamentum nomen accepit. Hoc ibi visum esse a Mabillonio non negaverim.

[58] At non vidit in ecclesia S. Bertini corpus S. Audomari, aut præcipuam corporis partem: ac ne audivit quidem in abbatia Bertiniana, quantum existimo, [non vero in Bertiniana, nisi fortasse pars quædam.] totum S. Audomari corpus ibidem servari, excepto capite, & ossibus aliquot. Certe nullus e Religiosis Bertinianis mihi aut collegis meis, dum aliquot abhinc annis abbatiam Bertinianam invisimus, simile quid de corpore S. Audomari asseruit. Quin potius aliqui candide dixerunt, illius Sancti corpus servari in propria ejus ecclesia cathedrali, quemadmodum indubitanter asserunt Audomarenses. Scio quidem opinionem illam de parte corporis servata in abbatia Bertiniana, quæ inspectioni corporis occasionem dedit, teste Malbranco, dicta inspectione non omnino fuisse depositam, aut certe revixisse seculo XV, quando per Guilielmum de Fillatre episcopum Tornacensem & abbatem S. Bertini aperta fuit theca, in qua pars ossium S. Audomari dicebatur servari. Nam cum in theca fuisset reperta quædam charta, qua pars ossium S. Audomari ibidem asserebatur esse, nata fuit controversia inter laudatum episcopum abbatem & canonicos. Attamen ea sic fuit tandem composita, ut dictæ reliquiæ fuerint depositæ in eadem arca, in qua corpus S. Bertini servatur, in fasce tamen separato a S. Bertini corpore sejunctæ. Deinde vero Bertiniani pugnaciter non contenderunt, illas esse S. Audomari reliquias: quod mihi quoque non admodum apparet verisimile, cum nulla proferantur documenta de diviso per S. Folquinum aut alium quempiam notabiliter Sancti corpore. At quidquid sit de istis reliquiis, certum est, errare Mabillonium, & Bailletum, qui eadem cum ipso de corpore S. Audomari scripsit ad IX Septembris; quando corpus, exceptis capite & ossibus quibusdam, attribuunt abbatiæ Bertinianæ, cum ne ipsi quidem Bertiniani tam modicam partem Audomarensibus attributam vellent. Forte Mabillonius ex priore errore, quo scripsit Audomari corpus in abbatia depositum esse a S. Folquino, in secundum hunc errorem deductus fuit.

[59] [Particulæ quædam reliquiarum aliis locis servatæ:] Porro, ex dictis num. 53 & 54 abunde liquet, varias particulas ab ossibus S. Audomari separatas esse, & consequenter aliis locis fuisse servatas. Rayssius mox laudatus assignat aliquas; videlicet pag. 127 in cœnobio Broniensi S. Gerardi, Ordinis S. Benedicti, digitum S. Audomari episcopi Morinorum: & pag. 199 in ecclesia cathedrali S. Donatiani Brugis S. Audomari dentem, & os de manu, Deinde aliquid reliquiarum S. Audomari pag. 42 annumerat thesauro sacro ecclesiæ collegiatæ S. Amati Duaci; pag. 128 similiter aliquid tribuit thesauro virginum Benedictinarum oppidi Burburgensis in Flandria prope confinia Artesiæ; & demum pag. 305 ecclesiæ cathedrali Atrebatensi de S. Audomaro nonnihil adscribit. Forte & aliæ particulæ aliis locis habentur.

[60] [apparitiones & alia quædam.] Ceterum quædam de S. Audomaro leguntur in Miraculis S. Bertini, & alibi, quæ paucis huc transfero. In Libro miraculorum S. Bertini, apud nos pag. 600 S. Audomatus tempore incursionum Normannicarum dicitur apparuisse Herrico monacho, eique mandasse ut perficerentur munimenta, quæ contra Normannos cœpta erant in Sithiu, sed imperfecta erant relicta. Figura & species apparentis ab Herrico ita descripta asseritur: Proceræ erat staturæ, venerandæ canitiei, habens in fronte stigmata nitore pulcherrimæ calvitiei divaricantia, facie venustus & gracili, naso mediocriter longo & parum adunco, manibus cum digitis longissimis pulcherrima macroris tenuitate lucentibus, infula episcopali vestitus. Reliqua ad hanc apparitionem spectantia legi possunt loco assignato. In Inventione corporis S. Bertini apud nos pag. 615 Bovo abbas attribuit patrocinio S. Vincentii martyris, Sanctorumque Audomari & Bertini, quod cœnobium Sithiense ab interitu olim esset conservatum. Mira quoque est apparitio, quæ narratur in Miraculis S. Vedasti tom. 1 Februarii pag. 807: in hac autem mentio fit de SS. Audomaro & Bertino, prout videri potest. Hisce demum Vitas Sancti varias subjicio.

VITA
auctore anonymo,
Ex codice nostro Ms., collato cum editione Mabillonii.

Audomarus episcopus conf. in Waurant villa prope Audomaropolim in Artesia (S.)

BHL Number: 0764

A. Anonymo.

PRÆFATIO

[Deus, omnes homines ad salutem vocans,] Domino omnipotenti, munerum spiritalium magnarumque virtutum Largitori, multiplices gratias laudesque sedulas dicere debemus, qui omnium creaturarum visibilium & invisibilium Conditor & Gubernator exsistens, Filium suum unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum ad docendas redimendasque omnigenas gentes misit ad terras a. Qui causa salutis humanæ ex Maria Virgine carnem sumens immaculatam, omne humanum genus, a primo homine diabolica persuasione seducto venditum, zabulique sub cruentissimo jugo redactum, morti pœnisque perpetuis addictum, de potestate tenebrarum principis dignatus est eripere: dehinc omnes homines ab Adam usque ad Christum, dæmonica fraude peccatorum catenis ligatos, maximisque scelerum ponderibus oppressos, ex omnibus orbis climatibus nunc per se liberatos, vocavit ad vitam, ita dicens: Venite ad me omnes, & reliqua. Qui duodecim * Apostolis de turba totius generis humani electis, alios quoque alterius ordinis sexaginta b & duos, factis regionibus albis, ne multæ operarii deessent messi, jubet Omnipotens discipulos esse suos, hosque in cœnaculo Sion sancto Spiramine repletos, omniumque linguarum mirabili dono ditatos, ad docendas baptizandasque omnigenas gentes ire præcepit, dicens: Ite, docete omnes gentes, & reliqua. Hi vero Christi discipuli, omnibus linguis loquentes, in omnibus provinciis verbum Domini prædicantes, multasque per Dei gratiam virtutes operantes, variaque tormentorum genera sævo paganorum furore ferentes, suumque pro Christo fundere cruorem optantes, per orbem perrexere triquadrum.

[2] Post hos, postque ipsorum successores, alios homines agios Dei gratia præditos, [occidentalibus partibus doctorem dedit Audomarum.] eodemque Spiritu repletos: neque enim est apud Deum personarum acceptio, implens, quod promisit: Effundam de spiritu meo super omnem carnem; Apostolorum vicarios in omnibus mundi partibus esse concessit. Unde Deus omnipotens, cui cura est de omnibus, qui vult omnes homines salvos fieri, populis in Occidentalibus mundi partibus positis, errorum tetris caliginibus cæcatis, diaboloque subjectis, peccatorum mole depressis, facinorumque cloaca convolutis, divinis muneribus decoratum, signis ac virtutibus in multis orbis partibus notum, Audomarum apostolicum donavit doctorem. Ideo te Deus omnipotens per gloriosa ejusdem Pontificis patrocinia precamur, ut largiflua tuæ sapientiæ de supernis fluenta nostris licet maculatis mentibus rorare concedas, ut de tanti Viri meritis atque virtutibus, quæ per illum tua gratia gessit, scire volentibus *, licet de magnis parva *, ac de multis pauca depromere possimus. Quis enim quotidianam ejus conversationem atque in Dei servitio constantiam, cunctosque labores, quos in occulto, Deo tantum teste, operatus est, scire atque narrare potest?

ANNOTATA.

a Quæ deinde sequuntur de vocatione omniumhominum ad salutem, uti & alia deinde in eamdem sententiam, omissa sunt apud Mabillonium.

b Auctor verisimiliter scripsit septuaginta & duos; sed voces nolui mutare, cum codex noster consonet cum editione Mabillonii.

* Mab. duobus & decem

* Mab. mendose volentes

* ibid. parvi

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, vita monastica, episcopatus, fidei promulgatio, aliaque gesta.

[Sanctus nobili loco prope Constantiam natus, cum Friulso patre] Hic igitur agius pontifex Audomarus ex * nobilibus & inclytis secundum sæculi dignitatem, & in fide Catholica eruditis, ortus fuit parentibus in Constantinensi * regione, nec longe a Constantia a civitate, & in eo specialiter loco, quæ * Aurea-Vallis vocatur, natus est. Genitor vero hujus, inter suos clarus, Friulfus b vocabatur: Domitta autem sua nuncupata fuit genitrix. Hi vero religiosi parentes prædictum Puerum secundum Christianæ Religionis a cunabulis ritum, divina gratia suffragante, in ecclesiasticis nutriebant disciplinis: unicum enim Audomarum habebant filium. Friulfus vero post prædictæ conjugis suæ obitum, & Puero ætate & gratia crescente, suavi jugo Christi ac levi, divina stimulante * misericordia, cum confortante ac suadente Audomaro filio suo se subdere studuit. Ambo igitur, genitor videlicet Friulfus cum beato filio suo Audomaro, implentes, quod scriptum est, Vade & vende omnia, quæ habes, & da pauperibus, & veni sequere me: & habebis vitam æternam; mundo mortui, Deo vivi, caducis inopes, perennibus * locupletes; Deo subditi, diabolo rebelles, mente similes, ætate dispares, ad Christi militum perrexere cœnobium, quod famoso nomine vocatur Luxovium c, quodque a sanctæ memoriæ Hibernensi * viro, B. Columbano abbate, in Burgundiæ regione in Dei nomine fuit fundatum.

[4] Sancto igitur Austasio d abbati *, qui tunc in prædicto monasterio sanctæ atque beatæ monachorum multitudini præerat, Audomarus cum suo unanimiter genitore religiosa manifestant * desideria, [monachus fit Luxovii, ibique virtutibus splendet:] sequentes, quod scriptum est: Interroga patrem tuum, & adnuntiabit tibi *, majores tuos, & dicent tibi. Sanctus vero Austasius eos Dei amore flagrare cernens, & in B. Audomari vultu & verbis gratiam cognoscens fuisse * divinam, salubre atque perfectum secundum sacræ Scripturæ auctoritatem prædictis Dei famulis dedit consilium, suadens videlicet utrisque aliquando simul, aliquando separatim, ut sub regulari disciplina secum in Dei perseverassent * servitio. Ambo igitur divino ardentes amore, spiritalis patris Austasii sequentes consilium, sub sacræ Regulæ jugum mente devota se subjecerunt. Beatus igitur Austasius immenso gaudio repletus, eos sancto monachorum consortio conjunxit. Dehinc S. Audomarus, spiritali gratia plenus, ætate tener, fide robustus, districto Regulæ rigori subditus, inter agium monachorum populum fuit imbutus, omnibusque Christi militibus, in prædicto monasterio habitantibus, divina suadente gratia amabilis fuit. Erat enim mente castus & corpore, obedientia atque humilitate refertus, in divina scientia eruditus, caritate & mansuetudine plenus, districtis parsimoniæ castigatus jejuniis, prolixis noctium pervigil excubiis, sciens quod scriptum est: Beati sunt servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes.

[5] Dehinc B. Audomari fama, per multa loca vulgata, [episcopus factus, Morinos gentiles convertit,] usque ad Dagoberti Franchorum regis notitiam pervenit: abscondi enim non potest civitas super montem e posita. Posthæc, multis intervenientibus annis, a reverentissimo prædicto principe Dagoberto f, & ab omni Franchorum populo vocatus, S. Achario g Noviomense episcopo opitulante, ad docendum atque ad gubernandum Terwanensis h urbis populum episcopalem i cum magna mentis humilitate sumpsit honorem: in quo gradu verbum Divinum in corda credentium seminans, animarum corporumque languores curans, captivos vinculatosque redimens, viduarum inopumque præ omnibus curam gerens, plebem sibi a Domino creditam rite gubernabat. Prædictus igitur Terwanensis populus, licet ante adventum B. Audomari a sociis Dionysii k martyris, Fusciano l videlicet & Victorico, verbum audivit divinum eodem etiam tempore, quo S. Quintinus in Ambianense prædicabat urbe, multi adhuc ex ipsis Terwanensibus culturæ * adhærebant idolorum.

[6] Postquam enim duo beati viri prædicti Fuscianus & Victoricus de prædicta Terwanensium urbe perrexerunt, [& idololatriam destruit.] & in Ambianensium civitate martyrio coronati sunt; tunc Terwanenses ad culturam iterum reversi sunt idolorum. Non solum enim hi, qui nomen Domini antea recipere noluerunt; sed etiam hi, qui a prædictis patribus fuerunt baptizati, pari errore ducti idola m colebant. Summus igitur prædictus pontisex Audomarus eamdem ingressus urbem, salutifera divini verbi præcepta stolidis paganorum cordibus tradidit, ferasque eorum mentes, quæ tetris ignorantiæ caliginibus cæcata sunt n, largo Euangelii lumine inluminavit, vanaque simulacra destruendo * igni tradidit, sacrilegamque idolorum culturam in prædicta urbe funditus evertit, omnemque in ea habitantem populum ad fidem convertit Catholicam, divina sibi suffragante gratia: omni enim operanti bonum Deus cooperatur: si enim, testante apostolo, Deus pro nobis, quis contra nos est?

[7] [Cum Sanctus Bononiæ degeret, juvenis quidam, non obtenta ab eo licentia,] Postquam vero prædictam plebem ad veri Dei cultum præfatus Pontifex convertit, verbum divinum concurrentibus ad eum undique prædicando turbis, multosque in Dei nomine variis liberando languoribus, magnarum sibi signa virtutum largitio concessit divina, de quibus nunc almigeris illius virtutibus subsequens sermo, Christo favente, pauca depromere properat. Quadam vero die Audomarus, egregius Christi confessor, in Bononia o urbe perseverans, post nocturnas vigilias diluculo more suo solito surgens, in ecclesiam intravit orare, ibique prolixum æstivi diei spatium, verbum Dei circumstantibus turbis prædicans, Missamque Christiano populo cantans, ægrotis variis generibus morborum manus imponens, meridianis diei horis vitæ venerabilis Senex p lassus sese locavit ad lectum, dehinc parvum pausandi spatium volens suo indulgere multis laboribus fatigato corpusculo. Unus de circumstantibus ipsius ministris, juvenili ætate lascivus, accessit ad illum, dicens: Domine, da mihi nunc tuam mecum habere licentiam, ad vicina pelago volo nunc pergere loca. Tunc Senex juveni dixit coram turba petenti: Non habes licentiam, fili mi, adhuc pergere foras: nam tibi hic melius reor exspectare parumper, donec me sospitem de somno surgere cernas. Prævidit enim providus Speculator sui gregis prophetico plenus spiritu, erranti juveni quod esset malum abire. Tunc somno sopitus fessus sic siluit Senex.

[8] [naviculam ingreditur, & in mari periclitatur:] Ast juvenis optimi spernens præcepta Patroni, ut mos est juvenibus jussa sic spernere senum; tunc rapidis gressibus velox ad mare migravit. Tum parvam naviculam cernens in litore stantem, qua soliti fuerant * homines parvum transcendere flumen, quod accolæ nominatur * ipsis in partibus Elna q; immemor at juvenis cæcatus amore ludi, inconsulte actutum solus ascendit in illam, ipse volens ludere inter * hujus rivuli ripas. Ast illum in pelagus rapuit vis valida venti. Tunc subito surgens in ponto sæva tempestas, ipsa navicula, undis tumescentibus quassata, nec gubernacula nec gubernatorem habens, huc & illuc fluctibus errans, natabat in mari, quod magno Britanniam gurgite secernit a Francis, quod sæpe fortissimis mersis hic navibus nocet r. Ast miser nec propriam cernens, nec alteram terram, tunc illum pœnituit quod sprevit verba Patroni: mori sese credidit ventis pugnantibus undis *: nec navis, nec juvenis poterat resistere ponto. Tunc illum per merita Deus Audomari precantem trepidum Saxonicam s ilico deduxit ad terram. Tunc iterum stupidus ignota cernens arva, raptores tremulus se denudare timebat, si solus diutius illic exspectare tentasset.

[9] [sed invocata ope S. Audomari,] Hinc nonam * confitens inobedientiæ culpam, lacrymis ubertim profusis postulans opem, Audomarum tremula clamans tunc voce patronum, in Dominum fidens cito recurrit ad navem *. Omnipotens ventum illi concedens aptum, mitescere pelago jubens ante tumenti, navicula natans rursum per mare serenum, ad tutum * iterum salvus remeaverat * portum; de quo illum ante fortis rapuerat Eurus, prædictus rivulus Elna ubi intrat * in mare. Nauta surgens ilico notos agnoscens agros, inlæsam linquens suam in litore navem, litoreas calcans rapidis gressibus algas, multimodas agens gratias Omnipotenti, ad suum pœnitens rursum recurrit Patronum. In eo Episcopus adhuc loco moratus, quo somno sopitum ante reliquerat illum, mira omnipotentis Dei misericordia in eisdem horis celer ille reversus *. Tunc proximans postibus aulæ, ubi senex orabat, miser multis vicibus cito prostratus ad terram, humidis vultibus culpam confessus, cum fletu suspirans, lacrymis veniam flagitabat profusis.

[10] Tunc leniter Senex inquit, corripiens illum: Fili, [mirabiliter periculo liberatur.] tibi antea dixi, quid esset venturum, quod non te decuit hodie pergere foras. Cur ausus es postea nostrum contemnere verbum? Tunc tremulus juvenis suo respondit Patrono: Mea culpa, Domine, mea veraciter culpa: ignosce misero mihi per te a morte reducto. Tunc ipse, ut diximus, sua pericula narrans, quod solus inter tumentes Oceani fluctus, interque voraces circa scopulos currentium gurgitum æstus in parva navicula, multa perpessus in ponto, nec mari se credidit vivum evadere posse, nisi illum misellum humanam desperantem opem Audomari meritis Deus liberasset de morte. Tunc silere juvenem jussit sic sobrius Senex, incautum discipulum humili reprimens mente: Ne * hoc verbum iterum foras ab ore depromas, nec ulli homini hæc de me dicere debes, quamdiu me videris * hac brevi perfrui vita, ne zabulus superet nos jactantiæ culpa; nec ab ore hominum debemus quærere laudem, ne inanis gloria cor nostrum levet in altum t. Hinc post hujus obitum cuncta per ordinem monstrans, narravit discipulus ille, quæ passus fuit in undis.

ANNOTATA.

a Constantia, vulgo Constantz, notissima est Germaniæ urbs, in Suevia provincia ad lacum Constantiensem sita.

b Friulfi & Audomari genealogiam aliqui contexere conati sunt, sed frustra, opinor. Vide dicta de hisce in Commentario § 2.

c De celeberrimo hoc cœnobio Luxoviensi, ejusque conditore S. Columbano, cujus Vita dabitur ad 21 Novembris, jam frequenter actumest in Opere nostro, & præsertim ad Vitam S. Eustasii abbatis, datam 29 Martii.

d Austasius scribitur tam apud Mabillonium quam in Ms. nostro, uti etiam in Cameracensi, quod leviter interpolatum & in fine auctum: quin & in Vita tertia, quæ item ex hac & aliis monumentis collecta est. Attamen nomen ipsius rectius scribitur Eustasius, de quo, ut jam monui, actum est.

e Hæc vox in Ms. nostro omissa, sed legitur apud Mabillonium, & in Ms. Cameracensi.

f Dagobertus monarchiam, mortuo Clotario II, adeptus est anno 628, defunctusque mense Januario anni 638. Quare tempore his annis intermedio Audomarus creatus est episcopus. Vide dicta in Commentario num. 15 & 16.

g De S. Achario jam mentio facta est in Commentario, & de eodem agi poterit ad 27 Novembris.

h Teruana, vel Taruanna, ab antiquis vocatur, aut etiam civitas Morinorum, quorum erat metropolis. Sita erat in Artesia hodierna ad flumen Lisam aut Legiam dictum, quod ibi modicum est, atque ex Artesia in Flandriam labitur, varia alluens oppida, donec Gandavimiscetur Scaldi: Gallis le Lis, Flandris Leye vulgo dicitur. Teruanna porro excisa est seculo 16 jussu imperatoris Caroli V.

i Primum videri episcopum Teruannensem aut Morinensem S. Audomarum, ostendi in Commentario § 3.

k In Vita tertia etiam legitur Dionysii. At auctor secundæ Vitæ habet Luciani, ita ut videatur voluisse Vitam primam corrigere. Vel sola hæc interpolatio ostendit scriptorem illius Vitæ esse posteriorem: nam communis persuasio erat usque ad Hilduinum, qui S. Dionysium Parisiensem voluit eumdem facere cum Areopagita, venisse Dionysium cum multis Sociis, inter quos numerabantur SS. Fuscianus & Victoricus, qui apud Morinos prædicasse dicuntur; uti & S. Lucianus & S. Quintinus. Hanc opinionem asseruit primæ Vitæ auctor. At auctor Vitæ secundæ, utpote posterior Hilduino seculi IX Scriptore, qui Dionysium multo vetustiorem faciebat, non ausus est Dionysii socios dicere Fuscianum & Victoricum; sed ex Dionysii sociis unum elegit, cujus illos vocaret socios.

l De SS. Fusciano & Victorico agendum eritad XI Decembris, ubi simul examinari poterit eorum apud Morinos prædicatio. S. Quintinus vero spectat ad 31 Octobris.

m Fuisse & alios quosdam post Fuscianum & Victoricum prædicatores in Morinis, patet ex dictis in Commentario § 3; at exiguus fuisse videtur prædicationis ibidem fructus ante S. Audomarum, qui non multos invenit Teruannæ Christianos, si his Actis credimus. Vix tamen dubito, quin aliqui Teruannæ superessent Christiani, & forte plures Bononiæ: nec id omnino negat auctor.

n Apud Mabillonium cæcatas, omissis quæ & sunt.

o Bononia erat altera civitas episcopatus Morinensis, sitaque est ad mare, ut passim notum est.

p Si senex erat S. Audomarus, quando hæc contigerunt, verisimiliter extra ordinem fuerunt narrata.

q In aliis Vitis Helna, in Ms. Cameracensi Alna. Notatur in tabulis prope Bononiam modicus fluvius, ibidem mari illabens: docetque Malbrancus lib. 3 cap. 17 nunc Lianam dici.

r Ad duo apographa Vitæ secundæ notatum est, verba de mersis sæpe in illo freto navibus esse cujusdam interpolatoris. At falluntur, qui id notarunt, quia nulla alia istius opinionis ratio est, quam quod illa non sint in Vita secunda, ubi sunt omissa; sed omissa non sunt in Vita tertia.

s Terram Saxonicam Malbrancus lib. 3 cap. 17 Britannicam explicat, imo & ei consentiens Mabillonius intellexit Anglicanam, sed perperam, quia juvenis ille non tamdiu abfuit ab Audomaro, ut potuerit ad littus usque Britanniæ pervenire, indeque redire. Quare tam longe quærenda non est terra Saxonica, cum & Saxones fuerint intra fines Galliarum, & in ipsa quoque Belgica secunda, ad quam spectabant Morini, aut certe in ejus vicinia. Etenim in Notitia dignitatum imperii per Gallias, edita apud Chesnium tom. 1 pag. 3, dicuntur esse sub dispositione … ducis Belgicæ secundæ equites Dalmatæ Marcis in litore Saxonico. Erat ergo littus Saxonicum in Belgica secunda, & consequenter non longe aberat Bononia. Valesius in Notitia Galliarum pag. 315 locum Marcos, ubi equites illi erant in littore Saxonico, credit esse hodiernum Merq aut Merc, qui vicus est inter Calesium & Gravelingam. At quidquid sit de illo loco, littus Saxonicum erat verisimiliter inter Bononiam & hodiernam Flandriam; eoque appulit juvenis ille vento abreptus.

t Si quis stylum, quo totum hoc factum enarratur, consideraverit, facile videbit, ligato stylo fuisse primo enarratum, cum multi etiamnum versus hexametri immixti sint relationi. Hinc contigisse puto, ut phrasis sæpe sit hiulca & vitiosa, quod auctor minus peritus voluerit plerasque poëtæ expressiones leviter tantum mutare.

* Mab. &

* al. Constantinense

* al. qui

* Mab. famulante

* al. perhennibus

* Mab. Hibernense

* ibid. abbate

* ibid. manifestaverunt

* al. additur &

* al. esse

* al. perseverarent

* Mab. cultui

* al. destruenda

* Mab. fuerunt

* Mab. nominant

* ibid. in

* ibid. in undis

* Mab. rectius notam

* ibid. additur ilico

* ibid. actutum

* ibid. remeavit ad

* ibid intravit

* ibid. reversus est

* ibid. Nec

* al. videas

CAPUT II.
SS. Mummolinus, Ebertramnus & Bertinus veniunt ad Audomarum, qui varia ipsis præstat beneficia: Sancti cæcitas, morbus extremus, mors, sepultura, miracula.

[Ad Sanctum venit S. Bertinus cum Sociis,] Post hoc non multo temporis intervallo a ad B. Audomarum de prædicta Constantinense regione tres una cum mente viri Mummolinus, & Bertramnus * sanctusque Bertinus b pariter venerunt, relinquentes etiam secundum Domini præceptum parentes, patriam, omnesque propinquos. Sanctus vero Audomarus prædictos Dei famulos gratifice recepit, immensasque omnipotenti Domino gratias agens, qui tales sibi ad prædicandum Euangelium adjutores deduxit. Erant enim præfati viri in fide perfecti Catholica, & in ecclesiasticis disciplinis atque in divina Scriptura eruditi. Parvo posthæc temporis spatio transacto, S. Audomarus cum prædictis beatis viris, Divina sibi stimulante gratia, monasterium cogitavit in Dei fundare nomine: ad habitandum enim monachis, divina sibi largiente misericordia, locum habebat aptum.

[12] Erat enim vir quidam potens Adrowaldus nomine, [quibus locum donat ad construendum monasterium:] in divitiis hujus sæculi vanis valde dives, quem B. Audomarus de errore gentilitatis ad fidem convertit Catholicam, quemque cum omni sua baptizavit familia. Adrowaldus vero prudenti consilio fallaces divitias præsentis sæculi spernens, nec ullum habens filium, magnam suæ hæreditatis partem cum omni sua multiplici substantia Deo & beato obtulit Audomaro, [villam *] videlicet, quæ noto nomine vocatur Sithiu. Beatus vero Audomarus in prædicta villa ante adventum prædictorum ad eum virorum ecclesiam c ædificavit in eo etiam loco, in quo suum pausat in pace corpusculum. Postquam ergo præfati Dei famuli ad eum pervenerunt, concessit illis, ut monachorum habitaculum ædificassent *, ubicumque illis in prædicta placuisset villa. Sancti igitur viri Mummolinus atque Bertinus cum ceteris eorum in Christo sociis monasterium ædificare in quodam loco cœperunt, quod usque hodie vetus vocatur monasterium: sed in eo loco paucis morantes annis, divina eis suadente gratia, alium voluerunt eligere locum.

[13] Beati igitur viri in Domini confidentes misericordia, perfectum invenerunt consilium, protinus enim in navem ascendentes sine gubernatore & remigio, [aliud illi deinde cœnobium ædificant, favente Audomaro,] ac sine ulla cibi & potus cura, huc atque illuc in spatioso stagno, adhærente prædicto eorum habitaculo, navigantes, omnipotentem rogabant Dominum, ut in * locum, quem sua illis præparavit misericordia, eos deduceret inlæsos, dicentes invicem, quod non ascensuri essent de prædicto stagno, nisi quando, navicula eorum aptum tenente * portum, contigisset illis secundum ordinem Psalterii subsequentem cantare versiculum: Hæc requies mea in sæculum sæculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Misericors igitur Dominus, qui suis ubique præsens est famulis, prope est enim Dominus omnibus invocantibus eum, navem, in qua beati fuerunt prædicti viri, post aliquod prævisum sibi spatium ilico deduxit ad terram. Tunc etiam illi prædictum canentes versiculum, sine mora navem relinquentes, læti intraverunt in terram, cognoscentes etiam locum illum a Domino ipsis traditum. Dehinc, B. Audomaro pio eorum favente patre, monasterium nomine Sithium * ex prædicta villa nominatum super Agnionam fluvium in Dei nomine ædificare cœperunt.

[14] [qui abbatem illic constituit Mummolinum, ac deinde Bertinum. Sanctus fit cæcus:] Confluentibusque undique religiosis viris ad prædictos Dei famulos, B. Audomarus Mummolinum multitudini præposuit monachorum. Sed non multo posthæc temporis intervallo, præfatus venerabilis abbas Mummolinus ad Noviomensis urbis episcopatum, divina largiente gratia, provectus est, & per viginti & sex annos prædictæ civitatis populum, a Domino sibi creditum, rite gubernabit d. Gloriosus igitur pontifex Audomarus post Mummolinum in prædicto monasterio sancto monachorum choro beatum præposuit Bertinum: sanctis enim fratribus, in eodem loco sub strictæ Regulæ rigore Deo servientibus, dilectus atque amabilis beatus fuit Bertinus. Erat enim vir venerabilis, in divinis rebus prudens, & providus gregis sui pastor, in malis vero simplex & innocens, secundum Domini præceptum: Estote prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbæ. Posthæc vero, multis e intervenientibus annis, B. Audomarus carnales amittens oculos, temporali privatus est lumine, ut perpetua luce inluminatus in Dominum f semper adspiceret, sicut B. David dicit: Oculi mei semper ad Dominum: & idem dicit: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. Post * amissionem vero carnalium oculorum spiritali lumine repletus, populum a Domino sibi creditum eodem regebat ordine.

[15] [morboque deinde correptus pie moritur:] Posthæc vero, paucis intervenientibus g annis, cum prædictus venerabilis vitæ senex Audomarus nimio febris ardore fuisset fatigatus, cumque diem obitus sui adfuisse cognovisset, eodem h die de lectulo, in quo jacebat, surrexit, atque in ecclesiam ingressus, pronus coram altari * cum lacrymis Dominum pro se & pro circumstante eum oravit populo. Corpus vero Christi & Sanguinem communicando, turbisque se circumdantibus prædicando, oculis in cælum elevatis, tremulisque manibus quatiente febre atque senectute extensis, suos devota mente benedixit discipulos i, dicens: Immensam omnipotentis Domini precor clementiam, ut vos filioli mei in regno Dei merear videre felices. His vero omnibus in eodem die rite peractis, ad suum iterum reversus est lectulum, atque in eodem jacens k toto corpore solito more extenso, vultuque sereno, anima sui sancti Confessoris, angelorum agminibus circumdata, ad omnipotentem egressa est Dominum l. Hi vero, qui in eadem hora in ea domo præsentes fuerunt, testati sunt, quod talis eorum nares & ora intravit odor, quasi illa domus omnibus aromatibus fuisset plena, sicut sæpe in aliorum Sanctorum exitu contigit. Pretiosa est enim in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

[16] Prædictus vero venerabilis abbas Bertinus, divina sibi gratia revelante, [sepelitur a S. Bertino.] statim ad locum, ubi venerabilis senex obiit, cum suis pergendo monachis, sacrum B. Audomari corpus cum psalmis & hymnis & canticis ad locum sepulturæ deduxit, eumque in prædicta ecclesia m, quam ille beatus Pontifex in Sithiu ædificavit, cum immenso circumstantis populi sepelierunt luctu. Sanctus autem * Audomarus beato prædixit Bertino, cunctisque fratribus tempore illo Domino in Sithiu servientibus, ut quando ei sors * incerta extremæ contigisset horæ, in prædicto loco suum sepelirent corpusculum.

[17] Parvo igitur temporis intervallo, postquam corpus venerabilis Viri in prædicto loco fuit sepultum, [Oleum ex lampade supra sepulcrum & sanationes.] juxta sepulcrum ejus ex pendente desuper lampade, divino lumine repleta, per prolixa annorum spatia lucifluum stillabat oleum. In hoc vero divinam clementiam diligenter intuentibus apparet, quantam in conspectu æterni regis beatus suus confessor Audomarus gloriam habeat *: cum juxta suum venerabile sepulcrum gloriosa sæpe hucusque ostendit signa. Multi enim variis languoribus fatigati, cum ad B. Audomari tumulum perveniunt, divina largiente gratia, subitam recipiunt sanitatem. Omnipotens enim Dominus non solum gloriosas per suos Famulos perfecit * virtutes, dum hac utuntur vita, sed post felicem eorum obitum signis ac virtutibus in diversis mundi partibus eos glorificare non cessat, sicut per prædictum agium suum confessorem Audomarum multas post obitum suum fecit virtutes, quas, favente Domino, subsequente narrabimus sermone.

[18] Parvo igitur post B. Audomari obitum spatio transacto, [Quidam aliquid pecuniæ ab altero cum accepisset mutuo,] quidam vir avaritiæ æstibus accensus, pravisque (ut fertur) moribus plenus, ad suum accessit compatrem n, postulans ab eo, ut unum argenteum sibi usque ad statutum tempus accommodaret solidum, per suam etiam subdolam testando fidem, quod statuto ad eum tempore iterum redditurus esset, Alter vero simplici animo suum credendo compatrem, argentum callido precanti dedit * amico. Paucis vero diebus transactis, statuto ad eum venit tempore, dicens: Redde mihi meum, quod tibi accommodavi, argentum: statutum enim tempus tuæ promissionis advenit. Tunc fallax amicus torvis eum intuens oculis, asperisque cum eo loquendo verbis, audaci animo juravit negando, quod numquam ab eo ullum accepisset scripulum o. Tunc ille, qui prædictum accommodavit solidum, recta respondit ratione, dicens: Pergamus simul usque ad beati confessoris Christi Audomari venerabile sepulcrum, ut tu mihi ibidem per gloriosa ejusdem Pontificis merita jurando confirmes, [idque negaret jurans per merita S. Audomari; mox punitur.] quod hic negare conaris.

[19] Tunc ille miser, mortalis lucri amore cæcatus, & a principe mendacii * diabolo etiam confortatus, qui mendax fuit ab initio, & in veritate non stetit, vesano animo ad B. Audomari iturus basilicam iter arripuit, paratus etiam in sua perseverando nequitia perjurium perficere. Tunc ambo asperis inter se loquentes verbis, per unam commeando viam ad venerabilem B. Audomari basilicam, eam cernendo adproximabant. Tunc ille, qui solidum requirebat, ad suum ait compatrem: Quid nobis est necesse ad B. Audomari propius accedere basilicam? Deus enim ubique præsens est; jura mihi in isto loco, in quo stamus per B. Audomari merita, quod accommodatum a me non accepisti solidum. Tunc ille iniquus extendens manus, linguamque ad proferendum perjurium movens, oculosque ad basilicam B. Audomari elevans, subito ultione percussus divina pronus ad terram cecidit, oculique in eodem crepuerunt momento: & posthæc duobus tamen diebus vita sibi concessa ad terrendos videlicet alios, qui eum in tali angustia viderunt, die tertia miserrima defunctus est morte.

[20] [Miraculum in vita obtentum: factaque in eodem loco deinde miracula.] Est ergo aliud miraculum, quod per B. Audomari merita factum fuisse non dubitatur, quodque usque ad præsentem diem, divina operante potentia, certis declaratur indiciis. Quadam forte die, dum de Terwanensi urbe ad vicina pergeret loca, cumque meridianis diei horis parvum pausandi spatium suo voluisset indulgere corpusculo, sub quadam jacuit arbore non longe villa *, quæ Cornaccus p vocatur. Dum vero Vir venerabilis evigilasset, ligneam statim dolavit crucem, & eam in prædicta, sub qua jacuit, arbore fixit: in sequenti vero nocte in eodem loco, in quo agius Christi Confessor jacuit, immensum apparuit lumen: omnesque in illius loci circuitu habitantes, hoc videntes miraculum, dicebant: Hic etiam locus idcirco tali nunc lumine fulget, quia ex B. Audomaro, in præcedente die ibidem paulisper pausante, fuit consecratus atque benedictus. Et usque ad præsentem diem multi infirmi in eodem loco sanitatem recipiunt, largiente Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria cum Patre & Spiritu Sancto per æterna secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quod hic de tempore dicit auctor, non multum meretur considerationis pro chronotaxi figenda. Sane si senex erat Audomarus, quando præcedens factum contigit, adventus Mummolini & Sociorum præponendus est, cum illi haud dubie advenerint, antequam senex esset Audomarus. Quare, nisi ibi senex vocetur minus proprie, erravit scriptor in rerum ordine: neque id mirandum esset, cum fuerit centum & quinquaginta fortasse annis posterior hisce factis.

b De S. Bertino actum est 5 Septembris, ubi pag. 586 & 587 dedimus & illustravimus omnia, quæ hic narrantur de eo, ejusque Sociis, atque etiam de Adroaldo.

c Agitur de hodierna ecclesia S. Audomari, quam structam fuisse ante adventum S. Bertini existimo. Attamen non crediderim, illam initio fuisse tantæ molis, quantæ nunc est, sed modicam, & fortasse dumtaxat sacellum, in quo presbyter aliquis sacra administraret. Eadem ecclesia deinde monasterio aucta est, dataque ab Audomaro S. Bertino, cujus successores eam possederunt usque ad annum 820, quo monasterium istud canonicis fuit traditum, ut variis auctoritatibus ostendi in S. Bertino § 9. Hisce contraria non pauca invenio in Opusculo, quod Audomarenses ediderunt contra Bertinianos. Quare illorum rationes breviter examinabo. Primo pag. 60 nituntur ostendere, ecclesiam illam fuisse magnam ab initio: allegantque in hunc finem hæc verba ex Vita apud Surium edita: Egregium templum in Sithiu magnis sumptibus extruit. Respondeo hæc quidem verba reperiri apud Surium; sed primo illa haberi post relatum ibidem adventum Bertini & aliorum; secundo Surii ipsius, qui stylum mutavit, verba esse, non antiqui biographi. Quare nihil illa verba probant; sicut nihil probant verba, quæ mox subjunguntur ex miraculis S. Audomari, cum agatur de templo, non sicut initio structum est, sed sicut fuit seculo IX aut X Adducuntur tertio ex Vita quadam metrica, quam non vidi, hæc verba: Venerabile templum, … monasterium structu cultuque decorum … a fundamentis erexit sumptibus amplis. Respondeo, poetam illum cum exaggeratione loqui, si loquatur de ecclesia ante adventum Bertini structa. At verisimilitersolum consideravit ecclesiam, qualem suo tempore videbat. Certe monasterium serius fuit constructum, nec in usum clericorum, ut sine fundamento volunt Audomarenses; sed in usum monachorum, quemadmodum ostendi in S. Bertino, & iterum ostendam inferius. Interim lubet hoc loco omnia recensere ædificia, quæ per S. Audomarum in Sithiu condita in Opusculo suo volunt Audomarenses canonici. Primo ei cum Vita tertia attribuunt constructionem ecclesiæ S. Martini. Secundo per eumdem volunt ædificatam ecclesiam cum monasterio S. Mariæ, nunc S. Audomari dictam; atque in illo monasterio clericos ab eodem constitutos. Tertio xenodochium ab eodem in Sithiu ædificatum dicunt. Quarto de cœnobio S. Bertini ibidem constructo nullum est dubium. Verum tot ædificia in vico modico constructa fuisse tempore S. Audomari, ne verisimile quidem est, nedum verum aut antiquorum auctoritate probatum.

d Rectius legitur gubernavit apud Mabillonium, cui consonat Ms. Cameracense. De Mummolino fusius agetur ad 16 Octobris. Negant Bertiniani S. Mummolinum in vetustissimo suorumabbatum catalogo, quem seculo X concinnavit Folquinus diaconus, locum habere. At Folquini auctoritas magna esse nequit pro rebus seculi VII. Hinc Sanctum illum ne recusantibus quidem abjudicare audemus.

e In Ms. nostro habetur: Multis temporibus intervenientibus annis; sed vox temporibus redundat, neque est apud Mabillonium, aut in Ms. Cameracensi, ideoque omittendam credidi.

f Hic in Ms. nostro omissa est linea una, ut clare patet. Hinc dedi illam ex editione Mabillonii, cui & Ms. Cameracense congruit.

g Hæc verba insinuant, S. Audomarum paucis tantum annis fuisse cæcum, quod recte de tribus aut quatuor potest conjici. Nihil habet Vita tertia aut Suriana, quod huic conjecturæ repugnat. At Vita secunda num. 12 habet, cæcum esse factum per plurimos ante obitum suum annos. Verum scriptor ille mihi deserendus videtur, cum haud dubie primo biographo sit posterior, nec aliunde aliquid inveniam, quod ei multum faveat.

h Eodem die, opinor, quo aut revelatione divina noverat mortem sibi instare, aut id conjiciebat ex morbi natura. At necesse non est, utcredamus, Sanctum illa omnia, quæ sequuntur, fecisse ipso die, quo obiit; licet secunda Vita id habeat.

i Quæ illo die in ecclesia fecit Sanctus, ad hæc reducuntur. Corpus & Sanguinem Domini pro viatico suscepit: circumstantes paucis verbis allocutus est, iisque benedixit. At secundus biographus hæc imprudentissime auxit.

k Ms. Cameracense, cum jaceret: sic hiulca phrasis fit perfecta.

l Circa annum 670, ut dictum est in Commentario num. 38.

m In ecclesia videlicet B. Mariæ, quæ tunc secundaria erat cœnobii Sithiensis: at nunc est cathedralis Audomaropolitana. Porro ecclesiam illam fuisse S. Bertini ejusque Successorum abbatum Sithiensium, tam multis certisque testimoniis ostendi in S. Bertino § 9, ut existimem id negari non posse ab ullo, qui veritatis amantior sit quam contentionis. Inter alia hunc adduxi locum, ex quo patet S. Bertinum fuisse in possessione ecclesiæ S. Mariæ, cum in ea cum suis monachis S. Audomarum sepeliverit. Quis enim credat S. Audomarum voluisse a Bertino sepeliriin aliena ecclesia? Præterea ne mentio quidem fit clericorum in ulla Vita, quam vidi, quando narratur sepultura Sancti; cum tamen undecim habeam exemplaria, partim impressa, partim Mss., Vitarum S. Audomari. Itaque plane ignoro, unde producta sint verba, quæ in Opusculo Audomarensium inter instrumenta pag. 49 hoc modo laudantur: Ubi corpus sancti Viri sanctus Bertinus abbas cum suis monachis & clericis sanctissimi Viri, cæterisque fidelibus Christi sepelierunt. Ignoro, inquam, unde hæc fuerint producta; neque existimo hæc legi in codice ullo utcumque vetusto. At satis video, allegata verba prorsus inutilia esse ad ostendendum eo tempore clericos habitasse in monasterio B. Mariæ. Etenim cum satis verisimile sit, aliquot clericos adfuisse mortenti Audomaro, & plures ad funus ejus accurrisse; facile credidero eosdem quoque sepulturæ ipsius & exsequiis adfuisse. At inde nulla dialectica inferri potest, eos tunc habitasse in Sithiensi monasterio B. Mariæ. Non minus inutili conatu auctor dicti Opusculi pag. 61 recurrit ad illa, quæ in Vita 3 narranturfacta in Sithiu num. 11 & 12. Aliqui ibidem cum S. Audomaro dicuntur fuisse discipuli, quod auctor explicat de clericis. Nihil de hisce negaverim neque enim dubito, quin S. Audomarus clericos habuerit. At satis mirari nequeo, auctorem ex eo facto inferre, sancto Episcopo discipulos fuisse, qui cum ipso habitabant in Sithiu ante adventum S. Bertini, ut Gallice loquitur. Quippe dicitur venisse in Sithiu cum discipulis, dum … episcopali more vicos circuiret: dicitur ibidem se hospitio recepisse: & demum res contigisse dicitur, antequam ecclesia B. Mariæ ibi esset condita. Si ex hoc Sancti adventu in Sithiu auctor inferre possit, Audomarum cum clericis suis habitasse in monasterio B. Mariæ; eadem facilitate contendere poterit, in singulis vicis, quos cum discipulis adivit Audomarus, condita ab eo fuisse clericorum monasteria. Demum laudatus auctor asserit, ecclesiam B. Mariæ monasterium vocari in variis Mss. ante adventum Bertini. Respondeo, sic fortasse vocatam esse ecclesiam illam, quia monasterium postea fuit additum; certe in Mss. meis nihil legi, quo monasterium istud locare possim ante adventum Bertini. Præterea vox monasterium medio ævo ecclesiam sæpe significat. Quapropter ex illa voce nihil potest evinci, quod monasterio clericorum aut canonicorum faveat. Ceterum a quo tempore canonici in ecclesia B. Mariæ, quæ nunc cathedralis est S. Audomari, habitare cœperint, exposui in commentario Vitæ S. Bertini prævio § 9.

n Compater, etsi passim significet cognationem spiritualem, hic tantum videtur sumi pro sodali aut amico. Secundus tamen biographus eadem voce utitur in sensu proprio.

o Apud Mabillonium, scriptulum: in Ms. Cameracensi, denarium: significatur minimus nummus: scripulus & scriptulus idem est medio ævo ac scrupulus.

p Nomen hujus loci varie scriptum invenio. In nostro Ms. Cornaccus: apud Mabillonium & in Apographo Cameracensi Orneacus: in omnibus apographis Vitæ secundæ Jorniacus: & demum in vita tertia Jornacus. Malbrancus lib. 3 cap. 36 agens de facto hic relato, de loco scribit: Vicus est Tarruanna & Rentica lapide quarto dissitus, cui etiamnum Journi nomen est. An ea explicatio sit certa, ignoro; sed certiorem dare nequeo. Addit etiam Malbrancus Jornacum ea occasione fuisse S. Audomaro donatum, de quo magis dubito, quia scriptor ille plures asserit donationes, quam ut omnes pro certis habere possim.

* Ebertramnus di citur apud Mab.

* vox hæc in Ms. omissa

* al. ædificarent

* ibid. ad

* al. tenendo

* al. Sithiu

* Mab. Per

* ibid. altare

* al. enim

* Mab. mors

* al. habet

* al. perficit

* al. præstitit

* al. mendaci

* Mab. a villa

VITA ALTERA
Ex quatuor Mss. invicem collatis

Audomarus episcopus conf. in Waurant villa prope Audomaropolim in Artesia (S.)

BHL Number: 0765, 0767

A. Anonymo.

PRÆFATIO.

Dum sanctorum patrum veneranda memoria in omnipotentis Dei laudem venerabiliter est recolenda, & eorum honorabilis vita ad exemplum fidelium fideliter est proferenda *; non opinor esse incongruum, sed potius aptum, ut de venerandi Audomari episcopi vita & conversationis qualitate, de multis ac plurimis ejus almificis gestis saltem pauca, prout largiente Domino recolere valemus, ad memoriam revocemus, quatenus paginis indita, manifeste fiant declarata.

[Annotata]

* in uno Ms. præferenda

CAPUT I.
Sancti patria & parentes: vita monastica: episcopatus, gestaque in utroque statu: beatus obitus ac sepultura.

[Ortus nobili genere prope Constantiam,] Hic igitur agyus pontifex Audomarus ex nobilibus & inclitis secundum sæculi dignitatem, & in fide Catholica eruditis, ortus fuit parentibus in Constantiensi regione, nec longe a Constantia civitate: & in eo specialiter loco, qui Aurea-vallis vocatur, natus est. Genitor hujus inter suos clarus vocabatur Friulphus, genitrixque illius fuit nuncupata Domitta. Hi vero religiosi parentes prædictum Puerum secundum Christianæ religionis ritum a cunabulis, divina gratia suffragante, in ecclesiasticis nutriebant disciplinis: unicum enim eum habebant filium. Friulphus vero post prædictæ conjugis suæ obitum, & Puero ætate & gratia crescente, suavi jugo Christi ac levi, divina stimulante gratia & misericordia, confortante ac suadente Audomaro filio suo, se subdere studuit.

[3] [cum patre Friulfo tendit Luxovium,] Ambo igitur, genitor videlicet Friulphus cum filio suo Audomaro, complentes quod scriptum est, Vade, vende omnia, quæ habes, & da pauperibus, & sequere me, & habebis vitam æternam, mundo mortui, Deo vivi, caducis inopes, perhennibus locupletes, Deo subditi, diabolo rebelles, ætate dispares, mente similes, ad Christi militum perrexere cœnobium, quod famoso nomine vocatur Luxovium, vasta eremo Vosago a situm, quodque a sanctæ memoriæ Hiberniensi viro beato Columbano abbate in Burgundiæ regione in Dei nomine fuit fundatum. Sancto igitur Eustasio abbati, qui tunc in prædicto monasterio sanctæ atque beatæ monachorum præerat multitudini, Audomarus cum genitore suo sua manifestavit desideria religiosa, sequens quod scriptum est: Interroga patrem tuum, & annuntiabit tibi, majores tuos, & dicent tibi. Sanctus vero Eustasius eos in Dei amore flagrare cernens, & in beati Audomari vultu & verbis gratiam fuisse cognoscens divivinam, salubre atque perfectum secundum sacræ Scripturæ auctoritatem prædictis Dei famulis dedit consilium, suadens videlicet utrisque, aliquando simul, aliquando separatim, ut sub regulari disciplina secum in Dei perseverarent servitio.

[4] [& cum eo fit monachus: deinde, Friulfo defuncto, Audomarus] Ambo igitur divino ardentes amore, spiritualis patris Eustasii sequentes consilium, sub sacræ Regulæ jugo mente devota se subjecerunt. Beatus igitur Eustasius immenso gaudio repletus, eos sancto monachorum consortio continuo conjunxit. Dehinc sanctus Audomarus spirituali gratia plenus, ætate tener, fide robustus, districto Regulæ rigori subditus, inter monachorum agyum populum fuit imbutus. Omnibus Christi militibus in prædicto monasterio habitantibus, divina suadente gratia, amabilis fuit: erat enim mente & corpore castus, obedientia atque humilitate refertus, in divina scientia eruditus, caritate & mansuetudine plenus, districtis parsimoniæ castigatus jejuniis, prolixis noctium pervigil excubiis, sciens quod scriptum est: Beati sunt servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Cum per plures annos sub cœnobiali vita cum religionis honorabili cultu vitam pariter duxissent; Friulphus secundum quod fuit professus, laudabiliter finetenus perseveravit monachus religiosus b.

[5] [fit episcopus Teruannensis, gentilesque convertit] Dehinc beati Audomari fama, per multa vulgata loca, usque ad Dagoberti Francorum regis notitiam pervenit; abscondi enim non potest civitas supra montem posita. Post hæc, multis intervenientibus annis, a reverentissimo prædicto principe, & ab omni Francorum populo vocatus, sancto Achario Noviomensis urbis episcopo opitulante, ad docendum atque gubernandum Teruanensis urbis populum, episcopalem cum magna mentis humilitate sumpsit honorem. In quo gradu verbum divinum in corda credentium seminans, animarum corporumque languores curans, captivos vinculatosque redimens, viduarum inopumque præ omnibus curam gerens, plebem sibi a Domino creditam rite gubernabat. Prædictus igitur Teruanensis populus licet ante adventum beati Audomari a sociis sancti Luciani c martyris, Fusciano videlicet & Victorico, eodem tempore, quo sanctus Quintinus Ambianis prædicabat, verbum audisset divinum, multi tamen adhuc ex ipsis Teruanensibus cultui adhærebant idolorum.

[6] Postquam autem duo beati viri prædicti, Fuscianus & Victoricus, [ad fidem Christianam.] de præfata Teruanensium perrexerunt urbe, & Ambianensium civitate martyrio coronati sunt, tunc Teruanenses ad culturam iterum reversi sunt idolorum: non solum enim hi, qui nomen Domini antea recipere noluerunt, sed etiam illi, qui a prædictis patribus fuerant baptizati, pari errore seducti idola colebant. Summus igitur prædictus pontifex Audomarus eandem ingressus urbem, salutifera divini verbi præcepta stolidis paganorum cordibus tradidit, ferasque eorum mentes tetris ignorantiæ caliginibus cæcatas largo Euangelii lumine illuminavit; vanaque simulacra destruendo igni tradidit, sacrilegamque idolorum culturam in prædicta urbe funditus evertit: omnem in ea habitantem populum ad fidem convertit Catholicam, divina sibi suffragante gratia: omni enim operanti bonum Deus cooperatur; si enim, testante Apostolo, Deus pro nobis, quis contra nos?

[7] Postquam vero prædictam plebem ad veri Dei cultum præfatus Pontifex convertit, [Sanctus miraculis clarus Bononiæ cum esset,] verbum divinum concurrentibus ad eum undique prædicando turbis, multosque in Dei nomine a variis liberando languoribus, magnarum sibi signa virtutum largitio concessit divina, de quibus nunc almificis illius virtutibus subsequens sermo, Christo favente, pauca depromere properat. Quadam die Audomarus egregius Christi confessor in Bononia urbe post nocturnas vigilias diluculo more solito surgens in ecclesiam intravit orare, ibique per prolixum diei spatium verbum Dei circumstantibus turbis prædicans, Missamque Christiano populo decantans, ægrotis variis generibus morborum manus imponens, meridiana diei hora venerabilis vitæ Senex lassus sese locavit in lecto, dehinc parvum pausandi spatium suo volens indulgere corpusculo multis laboribus fatigato. Unus de circumstantibus ministris ipsius, juvenili * ætate lascivus, accessit ad eum, & licentiam ab eo petiit usque ad vicina maris proficisci. Tunc Senex juveni dixit coram turba petenti, Noli, inquit, fili, illuc pergere, sed hic sede parumper, dum ego, auspice Christo, a somno surgam: prævidit enim providus Speculator sui gregis, prophetico spiritu plenus, petenti juveni quod esset malum abire. Tunc somno sopitus fessus sic siluit Senex.

[8] Ast juvenis sancti spernens præcepta Patroni; juvenibus mos est jussa nam spernere senum, [quidam juvenis ejus injussu naviculam ingressus, periclitatur in mari,] contempto præcepto Magistri, festinus ad mare perrexit. Tunc naviculam parvam cernens in littore stantem, qua soliti fuerant homines transcendere vicinum d flumen, quod accolæ nominant ipsis in partibus Helna, cæcatus juvenis amore ludi, inconsulte solus ascendit in illam, ludere volens inter hujus rivuli ripas. Ast illum pelagus rapuit vi valida venti. Tunc subito surgit sæva in ponto tempestas, & ipsa navicula tumescentibus undis quassata, nec gubernacula nec gubernatorem habens, huc illucque fluctibus errans devenit in mari, quod magno Britanniam gurgite secernit a Francis. Ast miser ubi nec propriam cernit nec alteram terram, pœnituit illum quod sprevit verba Doctoris, mori sese credidit ventis pugnantibus & undis: nam nec navis nec juvenis poterat resistere ponto. Tunc Deus illum per merita Audomari precantem Saxonicam e illico deduxit ad terram.

[9] [sed Deum per merita S. Audomari invocans, evadit incolumis.] Hinc iterum stupidus ignota cernens arva, raptoribus se prædam fore timens, confitens inobedientiæ culpam, lacrymis ubertim profusis sedula Audomarum inclamat voce patronum, fidensque in Dominum, cito recurrit ad navim. Et ventorum flamine comitante, mira Dei omnipotentis dispensatione in jam dicto loco, de quo egressus est, in eadem hora cum summa celeritate incolumis remeatus * est ad littus. Nauta surgens, notos agnoscens agros, ad suum pœnitens recurrit Patronum, in eo Episcopum adhuc inveniens loco moratum, quo somno sopitum antea reliquerat illum. Tunc proximans postibus aulæ, ubi Senex orabat, multotiens ad terram prostratus, cum fletu culpam confessus, voce lacrymabili veniam postulabat. Ille autem leniter corripiens illum, Nonne, inquit, fili, prohibui te, ne pergeres usque ad mare? Cur ergo inobediens apparuisti? Ille autem dixit: Peccavi, Pater, ignosce mihi: & retulit ei omnem ordinem narrationis suæ, quem coactivo modo gesserat. Sed venerabilis Pater admonuit eum, dicens: Hoc verbum, fili, ne umquam ab ore tuo depromas, nec ulli homini hoc mea virtute contigisse pronunties, dum hac brevi perfruar vita, ne zabulus nos superet jactantiæ culpa: ab ore enim hominum non debemus quærere laudem, ne inanis gloria cor nostrum levet in altum. Gratias magis age Domino omnipotenti, qui te de tanto periculo liberavit, & incolumem reduxit. Ipse autem post prædicti Patris obitum cuncta per ordinem monstrans, narravit cunctis, quæ passus fuerat in undis.

[10] [Carnis tentatio superata:] Alio quoque tempore, cum Dei Miles, ut mos ei fuerat, nocturnis horis sacris precibus Dominum exoraret, stimulante antiquo hoste, tanta ei carnis temptatio incentiva immissa est, quantam Vir sanctus umquam se habuisse non meminit. Cum subito superna gratia respectus, ad semet ipsum est reversus, reminiscensque exempli incendii beati Benedicti f, urticarum & veprium aculeis omni indumento corporis exutus, egressus foras se illico projecit, ibique diu volutatus, totoque corpore vulneratus exiit. Cumque bene pœnaliter arderet foras, extinxit quod illicite ardebat intus.

[11] [factum prodigiosum.] Est quoque aliud miraculum g, quod per beati Audomari meritum fuisse non dubitatur factum; cum ab urbe Teruanna aliquando ad vicina loca lustrando pergeret, pervenissetque in locum quemdam planitie campaniæ h juxta summitatem cujusdam montis, in * cujus radicem vallis villa, quæ dicitur Jorniacus, sita est. Cumque meridiana diei hora parvum pausandi spatium suo vellet indulgere corpusculo, jacuit inibi sub quadam arbore: inde vero cum a somno surrexisset Christi Athleta crucem Domini, ex lignis editam, in arbore, sub qua ipse jacuerat, fixit. Sequenti vero nocte, Dei virtute cooperante, in eodem loco multa apparuerunt luminaria i: atque ab eodem tempore Christus pro Milite suo multorum ibidem sanavit infirmitates, atque innumerabiles declaravit virtutes k.

[12] Ad meritorum vero suorum cumulum augendum per plurimos ante obitum suum annos temporalium oculorum lumen amisit: [Sanctus fit cæcus,] sicque extrinsecus cœcus, & intrinsecus a Domino salubriter illuminatus, diebus ac noctibus ob hoc velut novus Israëlita Deum videbat, & egregius Pontifex in tribulatione positus, & in corporali carcere constitutus, corde semper devoto dicebat Domino: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis: non solum autem hoc, sed insuper ritu summi sacerdotis Melchisedech secundum Sacrificium l per singulos dies immolabat Altissimo.

[13] Cum jam vit beatissimus Audomarus obitum suum in proximo esse sciret; [ægrotat, & pie moritur:] in ipsa die ultima m vitæ suæ de lecto, in quo febre correptus jacebat, surrexit, ingressusque in ecclesiam, prolixe cum lacrymis oravit. Deinde ad altare Domini ascendens Missam, ut ei mos fuerat, celebravit, & sacras hostias pro omni plebe sibi commissa Deo omnipotenti immolavit, pacem cum omnibus faciens, qui ibidem circum aderant, & omnem clerum, atque universos discipulos, quos regebat, Corpore & Sanguine Domini nostri Jesu Christi suis sanctis manibus n communicavit: insuper & verbum prædicationis eis abundanter effudit. Post admonitionem vero diutissime traditam, optatissimam benedictionem super capita eorum tradidit, valedicens eis, ac dicens: Filioli mei, quæso, orate pro me, ut in regno Dei vos videre merear felices. His peractis, ad proprium reversus est stratum, & solito more mortuorum extensus omni corpore, elevatis manibus ad cælum coram omnibus cœpit Deo omnipotenti immensas gratias agere, laudare & benedicere. Et inter hæc verba sancta illa anima cum magno gaudio & exultatione præclaro valde vultu egressa est de corpore. Testatique sunt nobis o, qui eo tempore aderant, tantam ibidem in transitu ipsius sanctæ animæ in domo illa fragrantiam odoris aspersam, ac si domus illa omnibus aromatibus fuisset plena.

[14] Translatum est autem corpus ejus a reverentissimo Bertino abbate ac choro monachorum, [corpus a S. Bertino sepultum.] & sepultum cum gloria in monasterio Sithiu, in basilica, quam ipse præclarus Pontifex in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ ad tu mulanda monachorum corpora construxerat. Sanctus enim Audomarus beatum Bertinum, cunctosque fratres illo tempore in Sithiu Domino servientes, in traditione cujusdam privilegii rogaverat, ut sicubi ei sors incerta extremæ contigisset horæ, in prædicto loco inter monachorum corpora afferentes suum sepelirent corpusculum.

ANNOTATA.

a Hactenus auctor hujus Vitæ omnia mutuatus est ex Vita prima præter præfationem, & idcirco nihil fuit observandum. Hic primum aliquid addidit de situ Luxovii, quod in apographo Papebrochii nostri ex codice Cisterciensi legitur, sicut dedi: vasta eremo Vosagi situm. At in Bertiniano & Aquicinctino Vosigi male scribitur, & in Parisiensi apographo vox illa omnino omittitur. Est sane Luxovium in Vosago silva, quæ Lotharingiam a Burgundiæ comitatu dividit, sed in ea parte, quæ est comitatus Burgundiæ.

b Hæc de perseverantia Friulfi in vita monasticahic scriptor priori Vitæ addidit.

c De S. Luciano martyre Bellovacensi, & socio S. Dionysii Parisiensis actum est ad 8 Januarii, ubi & eidem tribuitur episcopi titulus, sed novo deinde examini subjiciendus. Vide dicta ad Vitam 1 lit. k. Excepta voce Luciani, omnia illa de conversione gentilium ex prima Vita habet auctor.

d Navicula haud dubie erat in ipso flumine Helna, inter cujus ripas volebat ludere, ut mox sequitur: Itaque voces in littore poëta usurpavit pro in ripa. Hic vero scriptor, qui voces primi biographi in hoc facto frequentius mutavit quam in aliis, vocem vicinum imprudenter hic substituit.

e Vide Annotata ad Vitam 1 lit. s.

f Hoc factum non legitur in prima Vita, sed ex hac etiam in tertiam adoptatum est. Mihi illud, ut candide dicam, quod sentio, non modo incertum videtur; sed vix possum dubitare, quin sit commentitium. Certe auctor illud ex Vita S. Benedicti, per S. Gregorium scripta, sic adoptavit, ut etiam non pauca S. Gregorii verbamutuatus sit, ut videri potest in Vita S. Benidicti apud nos tom. 3 Martii pag. 278. At non consideravit scriptor incautus, S. Benedictum potuisse in spinis & urticis se nudum volutare sine periculo, ne in illo facto a quopiam deprehenderetur, cum solus degeret in spelunca Sublacensi; at S. Audomaro tutum non fuisse foris se denudare, cum facile a suis potuisset deprehendi in illo statu.

g Hoc factum a primo biographo relatum est ultimo loco post mortem Sancti, licet ibi etiam referatur tamquam miraculum viventis. Vide ibi Annotata.

h Auctor aliqua hic adjecit Vitæ primæ ad locum magis explicandum, sed ita obscure, ut vix intelligatur, quid velit. Dissentiunt etiam Mss. in his vocibus. Bertinianum habet planitie campaniæ. Parisiensi: planitiæ campagniæ. Aquicinctinum: planitiæ Capaniæ. Cisterciense: planitie campanie. Verum non dubito, quin scriptor voce campania usus sit pro loco campestri, dicereque voluerit, Audomarum venisse ad locum planum, sive ad amplam planitiem.

i Prima Vita, immensum lumen, quod nonerat mutandum.

k Non addit, miracula usque ad suam ætatem continuata fuisse, sicut primus.

l Auctor magis incipit augere aut interpolare primam Vitam, quam initio fecit. Neque enim habet prima Vita quotidie a cæco oblatum fuisse Missæ Sacrificium.

m Neque habet clare Vita prima, quæ hic narrantur, ipso die emortuali omnia fuisse facta.

n Quis non videat, quam hoc sit ineptum Vitæ primæ augmentum? Certe non aderat omnis clerus in illo pago, nec omnes discipuli Audomari ibi erant præsentes: & tamen omnibus Corpus & Sanguinem Domini infirmis manibus impertiisse imprudenter dicitur.

o Imponit scriptor, nisi verba illa mutuatus sit ab alio, aut per vocem nobis intelligat monachos cœnobii sui dudum defunctos, aut scriptum aliquorum testimonium, quod superesse poterat ipsius tempore. Certe magis nugatur, magisque incredibili modo postrema hæc refert, quam ut credibile sit, eum convixisse iis, qui morientem viderant Audomarum. Vide dicta in Commentario de ejus ætate § 1.

* al. juvenilis

* remeavit

* lege ad

CAPUT II.
Miracula post mortem facta.

[Miracula generatim: quidam debitum suum negans,] Post cujus obitum ad venerabilem ejus tumulum oleum a superna Dei virtute ex lampadibus a pendentibus visum est mirabiliter stillasse: & insuper multi ægroti quotidie adipiscuntur sanitatem: aliaque quam plurima miracula ibidem Dominus per Servum suum dignatus est ostendere, de quibus favente Domino subsequenti narrabimus sermone. Non longe post obitum ejus fuit quidam vir pravis moribus exsceleratus, atque avaritiæ iniquitate accensus, qui solidum unum argenteum a compatre suo, ex sacris fontibus sibi connexo, accommodaverat: & ei postea, fide fraudata, nolebat penitus reddere: sed adhuc potius ad cumulum damnationis suæ augendum, quod acceperat, cum juramento negabat hoc se ab ipso nunquam accepisse.

[16] Ille autem respondit qui commodatum requirebat: Jura ergo mihi super corpus beati Audomari pontificis, [peieransque per merita S. Audomari, statim graviter punitur] quod negando affirmas, & ego juramenti tui negationisque causam adquiesco *. Ille autem, Faciam, inquit, quandocumque vis. Placito inito, pariter pergunt, & cum adproximassent ad sacrosanctum dispositum locum, & prope de ejus basilica in media starent via, ille, qui solidum requirebat, dixit: Quid nobis opus est longius proficisci; Deus ubique est: omnia enim in fide constant: in loco, inquit, isto, in quo pariter stamus, leva manus tuas contra hoc sacratissimum templum, & jura mihi per merita & virtutes ipsius Sancti, quod solidum illum, quem tibi * requiro, nec a me accepisses, nec mihi debitor ad solvendum esse debeas. Cumque ille audaci corde, diabolo hortante, manus ad juramentum levasset, protinus ultio divina secuta est, Deique justo judicio providente, in loco, in quo stabat, ambo oculi ejus crepuerunt in momento: & post hæc duobus tantum diebus vita sibi concessa, ad terrendos videlicet alios, qui eum in tali angustia viderant, die tertia miserrima morte defunctus est.

[17] Non prolixi temporis intereunte fluxu post sepulturam corporis beati Viri, [vincula captivi apud sepulcrum soluta:] accidit ut quidam trahentes reum, cujus collum b manusque catena ferrea ambiebat, ante basilicam, in qua Domini Jesu Christi Famulus fore noscitur tumulatus, transitum haberent. Cumque loco, quo templi patet aditus, approximavere, concatenatus a manibus violentorum elapsus, sacri sepulchri contigua petiit fugiendo loca: subitoque inter gemitus dolentis animi fletusque corporis fatigati nutu Dei omnipotentis, intercedentibus sancti Audomari meritis, & vinculatus ereptus, & catena apparuit confracta c. Tunc tortores præmemorati, persequentes vestigia scelerati, factum, quod fuerat, ut viderunt, in nimia diutius stupefactione hæserunt. Sed agnoscentes hunc Sancti Dei meritis esse salvatum, aliudque nihil facere audentes, abire siverunt d illæsum.

[18] His & hujuscemodi virtutum signis crescente Viri Dei fama, [donationes S Audomari ecclesiæ facta: sur in vinea illius ecclesiæ subito punitus;] multi nobiles non solum de proximis, sed etiam de longinquis terrarum regionibus, prædia e, vineas ac familias cum integritate villarum, facta cartarum conscriptione cum stipulatione idoneorum testium, ad locum tumuli ejus solemniter tradiderunt. Inter quos & Franci quidam, haud procul a Reno flumine, eodem voto ac desiderio ferventes, etiam agros suos vineasque sancto Viro assignantes firmaverunt. Quadam igitur die, tempore vindemiæ, pastor quidam puerulus cujusdam religiosi viri, Ekkinus f nomine, in vineam glorioso Viro collatam, intravit, & furtim sinum de uvis rapiendo complevit; & hoc facto, ad coæquales suos cum præda rediit. Rogantibus quoque sociis, ut secum impertiret prædam, quam apportavit, immittenti in sinu manum dextram ita ambæ immobiles adhæserunt, ut nec sinistra, qua sinus tenebatur complexus, nec in sinu inlata dextera posset averti, contorto ore retrorsum linguæ perdiderat officium. Tunc stupentibus reliquis sociis, puerum debilem ad proprium dominum adduxerunt, non cum parvo timore referentes causam, quæ ei acciderat.

[19] [idemque deinde cum hero suo supplex, S Audomari patrocinio sanatur.] Dominus vero pueri, cum esset religiosus, condolens puero divinæ statim quæsivit miserationis auxilium. Assumpto secum misero & negligente puero, situlam quoque plenam vino proprio adquisito labore, sed & alia secum diversa sumens munera, ad basilicam ejusdem villæ, quæ eorum lingua Gebuvaldas-thorp dicitur, perrexit, afferens quod afferebat, altari, & prono vultu una cum puero prostratus, cum fletu pro facto crimine, intercedente pio pontifice Audomaro, clementiam Omnipotentis exposcit: ac post humilitatis lacrymas oratio obtinuit effectum: nam puer surrexit incolumis, & membrorum compago ad pristinum officium est revocata. Addidit nempe dominus pueri annuatim exenia *, quæ portavit, promittens se inibi esse expleturum. Atque his ita peractis, Deo gratias agendo ad propriam remeavit domum: sicque factum est, ut deinceps incolæ ipsius loci res monasterii ejus, non solum vineas vel pomorum arbores aut hortos invadendo rapere nollent, sed neque omnino novissimum gramen absque licentia contingere præsumerent. O Virum mirabilem, qui patiens in vindictis scelerum misericordiam facile illi præstare comprobatur, qui eum humiliter deprecatur.

[20] [Puellula in profundissimum puteum lapsa,] Non solum quoque hanc, quam in provincia remotiori gestam diximus, virtutem propter merita sancti Viri declaranda Dominus adimplevit, verum etiam nuperrimo tempore g coram oculis nostris stupendum miraculum declaratum est. De quo pene innumerabiles testes promiscui sexus virorum feminarumque adhuc manent, qui ad hoc spectaculum presentes adstiterunt. Quodam tempore, ut annuatim mos est per omnes provincias, ubi Christiana religio firmitatis obtinet vigorem, rogationes trium dierum solemniter celebrabantur, ut ad sæpe dictum templum, quod hujus provinciæ maximo veneratur honore, ubi & ipsius beati Viri terræ traditum esse cernitur corpus, catervatim confluente undique populo, post horam jam meridianam fatigatæ plebi in processione, etiam ad eandem basilicam revertenti Missa celebrari debeatur *. Inter quorum multitudinem mulier quædam cum duabus filiabus puellulis conveniebat: incipiente vero cantore antiphonam, minor majori sitis ardore fatigatam se esse quæritabat: cui affectus causa compatiebatur major, & apprehensa manu minoris duxit in ecclesiam h, ut sitim infantulæ utcumque temperaret. Pervenerunt ergo simul ad puteum, non minus sexaginta pedum altitudinis habentem. Cum autem copia hauriendi aquam propter absentem funem deesset; puella parvula sitis causa tantæ altitudinis aquam prona aspiciendo incaute ad ima delapsa est.

[21] Major vero, quæ super os putei stupefacta remansit, [ex eo incolumis extrahitur.] ignara utilioris consilii, garriens tamen ejulando plurimam multitudinem voce sua advenire compulit. Cum ergo concurrentes circumquaque conspiceret puella clamans, vix præ nimio dolore causam sui ejulatus aperuit: & cum restis putei deesset, angor intolerabilis non defuit, quomodo aut qua arte cadaver vel defunctam a profundo putei possent abstrahere. Tunc cujusdam fratris ipsius monasterii minister accurrens, dum rem explorat actam, ad alium transcurrit puteum, atque inde reste abrepta, in puteum descendit, & puellam more anseris supernatantem aqua * repperit: nec etiam ipsa vestimenta tanti casus altitudine humectabantur: sicco quoque capite ad superiora delata est. Quod vidente multitudine, Deum per merita sacri Pontificis glorificaverunt, scientes absque dubio precum ipsius juvamine a pœnis infernalibus, si confiteantur ex corde peccata, se liberandos.

[22] Hæc de conversatione & virtutibus sanctissimi præsulis Audomari brevi perstrinximus i oratione. [Epilogus scriptoris, qui in eo annos episcopatus addit.] Cæterum lectori sciendum, quam plurimam virtutum ejus nobis latere silvam, quæ partim priorum negligentia scriptorum, quædam autem modernorum ratio reticuit propter fastidium lectorum. Sufficiant interim ista; cum multoties ad venerabile ejus sepulchrum diversorum infirmantium spectetur curatio. Quarum omnium cumulus si volumini traderetur, magis lectori onerosus quam necessarius censeretur codex. Rexit autem ecclesiam per spatia triginta k annorum, atque his expletis, ultima depositionis suæ hora, circumstante flentium discipulorum multitudine, V Idus Septembris, plenus Spiritu sancto, migravit ad Christum: cujus corpus translatum est a sancto Bertino, & sepultum in monasterio Sithiu l, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est cum Deo Patre & Spiritu sancto honor virtus & magnificentia per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De una tantum lampade prior loquitur. At voluit scriptor plusculum in prima Vita mutare, quod etiam apparet in sequenti miraculo.

b In Ms. Cameracensi, cujus relatio videtur ante conscripta, dicitur, pressus mirabili catenarum pondere.

c Ex laudato Ms. magis apparet beneficium id esse S. Audomari: nam ita habet: Manibus lapsus violentorum, basilicæ petiit occultiora, Sanctumque Domini propria pro ereptione suspiriis lacrymabilibus exorat intervenire, ac tum ocyus inter hujusmodi voces Dei non defuit clementia: nam minutissimis partibus fragori subjacuit catena. Sequentia quoad rem consonant.

d Hoc non dicitur in Ms. Cameracensi, sed potius innuitur, illum fuga fuisse elapsum, dum illi, qui sequebantur, in nimio diutius stupore hæserunt; omnesque, qui aderant, agnoscentes hunc per sancti Viri ereptum exoramina, Domini unanimes collaudabant mirabilia.

e Huic miraculo ita præfatur auctor in Ms.Cameracensi, qui primus verisimiliter Vitæ primæ tam præcedens quam hoc miraculum addidit: Non enim ideo Sanctorum virtutes reticendæ sunt, quod nos maculosi mentibus ad proferendum idonei non sumus, qui se, Deo cooperante, ultro oculis hominum prodeunt; sed magis conscribenda, quoniam præsentium & futurorum ad proficiendum in Domino corda inflammant. Nuperrimo namque tempore post venerabilem ejus famam per diversa orbis spatia propalatam &c. Quæ sequuntur habet hæc Vita, & exactius tertia.

f In Ms. Cameracensi, Echinus. Vide plura ad hoc miraculum annotata in Vita tertia, ubi accuratius refertur.

g Nescio, an ex his inferri debeat, auctorem hisce fuisse contemporaneum, quia eadem dicuntur in Vita tertia, cujus auctor certe non est synchronus. At cum eadem etiam asserantur in Ms. Cameracensi, ex quo hic omnia accipere potuit; miraculum saltem fuit conscriptum ab auctore synchrono.

h Vox ecclesia hic sumitur pro monasterio, ut alias non raro, quemadmodum vox monasterium etiam pro ecclesia medio ævo usurpatur. Puteus, in quem lapsa est puella, erat verisimiliter in area monasterii, sive in loco aperto post primam portam.

i His verbis auctor clare indicat, se tam Vitam quam miracula scripsisse; licet revera interpolator magis sit quam scriptor. Quippe de gestis paucissima addidit Vitæ primæ, & omnia, quæ S. Audomarus cum SS. Bertino, Mummolino & Ebertramno gessit, ita omisit, ut ne quidem insinuet, illa satis relata esse in Vita S. Bertini. Miracula etiam ex alio desumpta existimo, ita ut vix aliud quid huic auctori attribuendum putem, quam breviusculas aliquot interpolationes, prologumque & hunc epilogum.

k Audomarum diutius præfuisse episcopatui, ostensum est in Commentario num. 37 & seq.

l Translatio illa & sepultura jam erat narrata, sed aliquid saltem de penu suo scriptor depromere voluit. Monasterium Sithiu secundarium hic est intelligendum, licet modo sit ecclesiacathedralis, ut jam ante monui.

* i. e. accepto

* a te

* i. e. dona

* debeat

* aquæ

VITA TERTIA
auctore anonymo,
Ex codice nostro Ms., cum aliis Mss. collato.

Audomarus episcopus conf. in Waurant villa prope Audomaropolim in Artesia (S.)

BHL Number: 0768, 0769, 0771

A. Anonymo.

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, vita monastica, episcopatus, conversio gentilium, facta miracula.

[Sancti patria, parentes, pia educatio:] Agyus a igitur pontifex Audomarus ex nobilibus, & inclitis secundum seculi dignitatem, & in fide Catholica eruditis, ortus fuit parentibus, in Constantinensi regione, nec longe a Constantia civitate, & specialiter in eo loco, qui Aurea-vallis vocatur, natus est. Genitor vero ejus, inter suos clarus, Friulfus vocabatur, Domitta autem sua nuncupata fuit genitrix. Hii vero religiosi parentes prædictum Puerum secundum Christianæ Religionis a cunabulis ritum, divina gratia suffragante, in Ecclesiasticis nutriebant disciplinis: unicum enim Audomarum habebant filium. Friulfus vero post prædictæ conjugis suæ obitum, Puero ætate & gratia crescente, suavi jugo Christi ac levi, divina stimulante gratia, confortante ac suadente Audomaro filio suo, se subdere studuit.

[2] Ambo igitur, genitor videlicet Friulsus cum beato Audomaro filio suo, [vadit cum Friulfo patre Luxovium,] complentes, quod scriptum est: Vade vende omnia, quæ habes, & da pauperibus, & sequere me; & habebis vitam æternam; mundo mortui, Deo vivi, caducis inopes, perhennibus locupletes, Deo subditi, diabolo rebelles, ætate dispares, mente similes, ad Christi militum perexere cœnobium, quod famoso nomine vocatur Luxovium, quodque a sanctæ memoriæ Hibernense viro, beato Columbano abbate, in Burgundiæ regione in Dei nomine fuit fundatum. Sancto igitur Austasio abbati, qui tunc in præfato monasterio sanctæ atque beatæ multitudini præerat monachorum, Audomarus cum suo unanimiter genitore religiosa manifestant desideria, sequentes quod scriptum est: Interroga patrem tuum, & annunciabit tibi; majores tuos & dicent tibi. Ipse vero eos Dei amore flagrare cernens, & in beati Audomari vultu & verbis gratiam cognoscens affuisse divinam, salubre atque perfectum secundum sacræ Scripturæ auctoritatem prædictis Domini Famulis dedit consilium, suadens videlicet utrisque aliquando simul, aliquando separatim, ut sub Regulari disciplina secum in Dei perseverarent servitio.

[3] Ambo igitur divino ardentes amore, spiritualis patris Austasii sequentes consilium, [& cum eodem sub Eustasio abbate fit monachus:] sacræ Regulæ jugo devota mente se subjecerunt. Beatus igitur Austasius, immenso gaudio repletus, eos sancto monachorum consortio conjunxit. Cumque per plures annos sub cœnobiali vita cultu honorabili pariter degerent; Friulfus secundum quod fuit professus, finetenus monachus perseveravit religiosus. Dehinc sanctus Audomarus spirituali gratia plenus, ætate tener, fide robustus, districto Regulæ vigori subditus, inter agyum monachorum populum Regulari disciplina imbutus, omnibus Christi militibus in prædicto monasterio habitantibus, divina suadente gratia, amabilis fuit: erat enim mente & corpore castus, obedientia atque humilitate refertus, in divina scientia eruditus, caritate & mansuetudine plenus, districtus parsimonia, castigatus jejuniis, prolixis noctium pervigil excubiis, sciens quod scriptum est: Beati sunt servi illi, quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes.

[4] Interea beati Audomari fama, per multa vulgata loca, [deinde Teruannensis episcopus creatus, Morinos] usque ad Dagoberti Francorum regis notitiam pervenit: abscondi enim non potest civitas super montem posita. Post hæc, multis intervenientibus annis, a reverentissimo prædicto rege Dagoberto, & ab omni Francorum populo vocatus, sancto Achario Noviomense episcopo opitulante, ad docendum atque gubernandum Teruanensis urbis populum episcopalem cum magna mentis humilitate sumpsit honorem. In quo gradu verbum divinum in corda credentium seminans, animarum corporumque languores curans, captivos vinculatosque redimens, viduarum inopumque præ omnibus curam gerens, plebem sibi a Domino creditam rite gubernabat. Prædictus igitur Teruanensis populus, licet ante adventum sancti Audomari a sociis Dionisii martyris, Fusciano videlicet & Victorico, verbum audisset divinum eodem tempore, quo sanctus Quintinus in Ambianense prædicabat urbe, multi tamen adhuc ex ipsis Teruanensibus cultui adhærebant idolorum. Postquam enim duo beati viri prædicti, Fuscianus & Victoricus, de prædicta Teruanensium urbe perrexerunt & in Ambianensium territorio martyrio coronati sunt, tunc Teruanenses ad culturam iterum reversi sunt idolorum. Non solum enim, qui nomen Domini antea recipere noluerunt; sed etiam hii, qui a prædictis patribus fuerant baptizati, pari errore ducti idola colebant.

[5] [ad fidem Catholicam convertit.] Sanctus igitur pontifex Audomarus eandem ingressus urbem, salutifera divini verbi præcepta stolidis paganorum cordibus tradidit, ferasque eorum mentes, tetris ignorantiæ caliginibus cæcatas, largo Euangelicæ prædicationis lumine perlustravit: vana etiam simulachra destruendo igni tradidit, sacrilegamque idolorum culturam in prædicta urbe funditus evertit: omnemque in ea habitantem populum ad fidem Catholicam convertit, divina sibi suffragante gratia. Omni enim operanti bonum Deus cooperatur: si enim, testante Apostolo, Deus pro nobis, quis contra nos? Postquam vero prædictam plebem ad veri Dei cultum præfatus Pontifex convertit, verbum divinum concurrentibus ad eum undique prædicando turbis, multosque in Dei nomine variis liberando languoribus, magnarum sibi signa virtutum largitio concessit divina, de quibus subsequens sermo Christo favente pauca depromere properat.

[6] [Cum juvenis quidam, Sancto nolente,] Quadam vero die Audomarus, egregius Christi confessor, in Bononia urbe perseverans, post nocturnas vigilias diluculo more suo solito surgens, ecclesiam intravit, ibique per prolixum diei spacium verbum Dei circumstantibus turbis prædicans, Missamque Christiano populo cantans, ægrotis variis generibus morborum manus imponens, meridianis horis vitæ venerabilis Senex lassus se lecto recepit. Dehinc cum parvum pausandi spacium suo indulgeret corpusculo, multis laboribus fatigato; unus de circumstantibus ipsius ministris, juvenili ætate lascivus, accessit ad eum, dicens: Domine, da mihi nunc tuam licentiam, ut ad vicina pelagi loca pergam. Cui sanctus ore prophetico respondit: Non habetis, fili mi, licentiam b meam adhuc quoquam ire: nam melius tibi reor hic parumper exspectare, donec me a somno videas excitari. Prævidit enim providus sui gregis Speculator periculum, quod erranti juveni fuisset futurum. Tunc somno sopitus, fessus siluit senex.

[7] [adiret mare, & cymbam intraret; vento in mare abripitur:] At juvenis præcepta spernens beati Patroni, ut mos est juvenibus senum jussa parvipendere, rapidis gressibus migravit ad mare. Tunc naviculam parvam cernens stantem in littore, qua soliti fuerant incolæ parvum transire flumen, quod Helna in illis nuncupatur partibus, immemor atque inconsulte, cæcatusque etiam ludi amore, solus ascendit in illam, volens inter hujus rivuli ludere ripas. Ast illum in pelagus rapuit vis valida venti: tunc subito sæva surrexit in ponto tempestas, & tumescentibus undis quassatur navicula: nec enim gubernacula, neque habens gubernatorem, huc & illuc fluctibus errans natabat in mari, quod magno gurgite secernit Britanniam a Francis: & quo sæpe naves fortissimæ solent demergi. Cumque miser nec propriam nec alteram jam aspicere potuisset terram, penituit eum, quod verba sprevit Doctoris: mori enim sese credidit ventis pugnantibus & undis; cum nec ipse nec navis ponto resistere potuisset: moxque illum per merita sancti Audomari precantem misericordia omnipotentis Dei ad terram Saxonicam deduxit.

[8] At ille iterum stupidus ignota cernens arva, raptoribus se prædam fieri timebat; [at Deum invocans per merita S. Audomari, manifesto periculo liberatur;] si illic solus aliquamdiu exspectasset. Hinc notam confitens inobedientiæ culpam, profusis ubertim lachrimis opem iterum postulat beati Audomari, fidensque in Deum ad navim cito recurrit. Tunc omnipotens Deus, furore suppresso pelagi, aptum illi ventum concessit: ecce navicula rursus natans per mare serenum, ad eundem revehitur portum incolumis, de quo illam prius rapuit vis valida venti. Nauta vero exurgens notos illico agnovit agros, suamque in littore linquens navim, gratias omnipotenti Deo reddidit: deinde juvenis ad suum Patronum pœnitens quantocius recurrit: quem adhuc in eodem loco orantem invenit, quo ante somno sopitum reliquit: statimque miser prostratus ad terram, profusisque lachrimis confessus inobedientiæ culpam, humilibus vocibus veniam flagitabat. Quem Senex leniter corripiens, Nonne te, inquit, fili, quoquam pergere prohibui? Cur igitur postea verbum Patris contempsisti? Cui juvenis tremulis vocibus respondit: Mea, Domine, culpa, mea veraciter culpa: ignosce mihi misero per te a periculo mortis liberato.

[9] Tunc ipse sua narrare cœpit pericula, quod solus inter tumentes Oceani fluctus, [ut ipse, vivente Sancto silere jussus, post mortem ejus narravit:] inter proceros scopulos, concurrentium gurgitum æstus, in parva navicula multa fit perpessus: nec credidit se vivum evadere posse, nisi illum meritis sancti Audomari omnipotentia Domini de morte liberasset. Mox beatus Antistes humili mente incautum discipulum repressit, dicens: Nunquam hoc verbum ab ore tuo iterum depromas, quamdiu hac brevi me vita perfrui videas; ne zabulus nos superet jactantiæ culpa: neque enim ab ore hominum laudem quærere debemus, ne inani gloria mens nostra elevetur. Hæc juvenis, prioris inobedientiæ transgressione perterritus, in vita beati Præsulis siluit: sed post ejus obitum cuncta per ordinem, quæ passus est in undis, demonstravit.

[10] Est quoque aliud miraculum, quod beati Audomari merito fuisse non dubitatur factum; [prodigium in arbore factum.] quod usque in præsentem diem, divina operante potentia, certis declaratur inditus. Quadam forte die, dum a Teruanense urbe ad vicina pergeret loca: cumque meridianis diei horis parvum pausandi spacium sibi indulgere disposuisset, sub quadam jacuit arbore, nec longe a villa, quæ Jornacus dicitur. Dum vero Vir venerabilis evigilasset, ligneam statim dolare jussit crucem, & eam in prædicta, sub qua jacuit, arbore fixit. Sequenti vero nocte in eodem loco, in quo agyus Christi Confessor jacuit, immensum apparuit lumen, omnesque videntes miraculum dicebant: Hic locus iccirco nunc lumine fulget, quia ex beato Audomaro in præcedente die ibidem paulisper pausante fuit consecratus atque benedictus: & usque ad præsentem diem c multi infirmi in eodem loco sanitatem recipiunt.

ANNOTATA.

a Totam præfationem omisi, quia jam data est ante Vitam primam: eadem enim ante hanc legitur in codice.

b Si quis attente pro hoc facto tres Vitas contulerit, videbit primum scriptorem ex aliquo poëmate suam concinnasse relationem stylo sæpe hiulco & frequenter mendoso, primi autem relationem a secundo fuisse utcumque emendatam; hunc vero ex utroque meliora sumpsisse, & plura correxisse.

c Cum hoc factum ex prima Vita acceperit auctor; nequit inferri miracula in illo loco continuata fuisse usque ad ipsius tempora, præsertim cum auctor secundæ Vitæ id non dicat de tempore suo. Voces enim illas usque ad præsentem diem æque ac alia mutuatus est ex Vita 1, ubi hoc ultimo loco narratur.

CAPUT II.
Sanctus variis donatur ab Adroaldo, quem converterat: ecclesia in Sithiu condita: adventus SS. Mummolini & sociorum, quibus locum concedit ad monasterium condendum: Sancti miracula, cæcitas, morbus, mors & sepultura.

[Villam Sithiu ab Adroaldo acceptam visitat,] Quodam itaque tempore, dum beatus Audomarus episcopali more vicos circuiret, pervenit ad quendam vicum, vocabulo Sithiu, villam jam pridem sibi a quodam devotissimo delegatam. Erat enim vir quidam potens, Adrowaldus nomine, in divitiis hujus seculi vanis valde dives, quem beatus Audomarus de errore gentilitatis ad fidem convertit Catholicam, quemque cum omni sua baptizavit familia. Hic prudenti consilio fallaces divitias præsentis seculi spernens, nec ullum habens filium, magnam hereditatis suæ partem cum omni sua multiplici substantia Deo & beato tradiderat a Audomaro, videlicet villam superius memoratam. In hac igitur more solito se hospitio recepit, desiderio jam diu habens in sancti Martini nomine ecclesiam in eadem fundare. Ut igitur Sanctis mos est furtivas orationes quærere, de nocte clam surgens, pausantibus cunctis, e domo solus exivit b, & orationem ad omnipotentem Deum fudit: cumque diu multumque orasset, intentionem suam expleri cupiens, dixit: O beate Martine quondam facerdos egregie, nunc choris Sanctorum adjuncte, ostende mihi locum divino cultui nomine tuo consecrandum.

[12] [& ecclesiam in ea construit.] Vix orationem Sanctus expleverat: & ecce de cælo prolapsum est lumen in modum candelæ, in illo loco, ubi nunc constitutum est altare, quod Vir Domini aliquandiu intuens, diligenter locum notavit; & audacter accedens, Domino laudes & gratiarum retulit actiones; virgamque pastoralem ibi in argumentum fidei affigens recessit, stratumque revisit. Mane au tem facto, vigilantes discipuli obsequioque beati Patris intenti, baculum ejus inter se requirentes non inveniebant: quibus beatus Audomarus, Eamus, inquit, ad locum Deo electum meæque parvitati Domini misericordia ostensum. Quo præcedente, continuo pervenerunt, ubi affixus est baculus. Stupentibus autem discipulis, & intra se, quis eum ibi infixerit, ammirantibus, statim Confessor Domini totum illis rei ordinem explicavit. Deinde ibi ecclesiam construi jussit, eamque in honore sancti Martini c dedicavit. Postea vero monasterium d haud longe ab ea fundavit, & in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ consecravit, ubi nunc corpus suum requiescit in pace.

[13] Post hæc non multo temporis intervallo ad beatum Audomarum de prædicta Constantinensi regione tres una cum mente viri, [Excipit SS. Mummolinum & socios, eisque locum dat condendo monasterio:] Mummolinus, Bertrannus sanctusque Bertinus, pariter venerunt, relinquentes secundum Domini præceptum parentes, patriam, omnesque propinquos. Sanctus autem Vir prædictos Dei famulos gratifice suscepit, immensas omnipotenti Domino gratias agens, qui tales sibi ad prædicandum Euangelium adjutores deduxit. Erant enim præfati viri in fide Catholica perfecti, & in ecclesiasticis disciplinis atque in divina scientia eruditi. Parvo post hæc temporis spacio transacto, sanctus Audomarus cum prædictis beatis viris, divina stimulante gratia, monasterium cogitavit in Dei fundare nomine, ad habitandum monachis: & divina sibi largiente misericordia, locum habebat aptum, in prædicta videlicet villa, quam sibi Adrowaldus donaverat. Concessit igitur illis, ut ubicumque in ea voluissent, monachorum habitaculum ædificassent. Sanctus igitur Mummolinus, Bertrannus atque Bertinus monasterium ædificare cœperunt in loco, qui usque hodie Vetus vocatur monasterium.

[14] Sed in eo loco paucis morantes annis, alium voluerunt eligere locum. [illi deinde in Sithiu aliud construunt] Beati ergo viri in Domini confidentes misericordia, perfectum invenerunt consilium: protinus enim navim ascendentes sine gubernatore & remigio, ac sine ulla cibi & potus sui cura, huc atque illuc in spacioso stagno, adhærente prædicto eorum habitaculo, navigantes, omnipotentem rogabant Dominum, ut in locum, quem sua illis præparavit misericordia, eos deduceret illæsos, dicentes invicem, quod non ascensuri essent de prædicto stagno, nisi quando navicula eorum aptum tenente portum, contigisset illis secundum ordinem Psalterii subsequentem canere versiculum: Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Misericors igitur Dominus, qui suis ubique præsens est famulis; prope est enim omnibus invocantibus eum in veritate, navim, in qua beati fuerunt prædicti viri, post aliquod spacium deduxit ad terram. Tunc etiam illi prædictum canentes versiculum, sine mora navim relinquentes, læti intraverunt portum, cognoscentes etiam locum illum a Domino ipsis traditum.

[15] Dehinc beato Audomaro pio eorum favente desiderio, [cœnobium, cujus primus abbas Mummolinus secundus Bertinus.] monasterium, nomine Sithiu, ex præfata villa nominatum, super Agnionam fluvium in Dei nomine ædificare cœperunt, confluentibusque undique religiosis viris ad prædictos Dei famulos, beatus Audomarus Mummolinum multitudini præposuit monachorum. Sed non multo post temporis intervallo præfatus venerabilis abbas Mummolinus ad Noviomensis urbis episcopatum, divina largiente gratia, provectus est, & per viginti & sex annos prædictæ civitatis populum a Domino sibi creditum gubernabat. Gloriosus igitur Audomarus pontifex post Mummolinum in prædicto monasterio sancto monachorum choro beatum præposuit Bertinum: sanctis enim fratribus in eodem loco Deo servientibus dilectus atque amabilis beatus fuit Bertinus: erat enim vir venerabilis, in divinis rebus prudens, & providus sui gregis pastor, simplex & innocens secundum Domini præceptum: Estote prudentes sicut serpentes & simplices sicut columbæ.

[16] [Tentatio, ut fertur, superata;] Alio quoque tempore cum Dei Miles, ut mos ei fuerat, nocturnis horis sacris precibus Dominum exoraret, stimulante antiquo hoste, tanta ei carnis temptatio e incentiva immissa est, quantam Vir sanctus & ita similem sibi numquam habere meminit. Cum subito superna gratia respectus ad semetipsum est reversus: reminiscensque incendii beati Benedicti, inter urticarum & veprium aculeos, omni indumento corporis exutus, egressus foras se illico projecit, ibique diu volutatus, totoque corpore vulneratus exiit: cumque bene pœnaliter arderet extrinsecus, extinxit, quod illicite ardebat interius.

[17] [puero cæco visus redditus,] Quodam vero tempore, dum beatus Audomarus episcopii sui ecclesias circuiret, ut oves sibi commissas a rabidi hostis faucibus eriperet, contigit ut ad villam, nomine Kernas f veniret. Erat autem ibi vir quidam valde dives, qui in eadem possessionis suæ villa ecclesiam ædificaverat, quam nullus adhuc episcopus consecrarat. Hic ut audivit adventum beati Præsulis, devota mente occurrit ei, postulans, ut ecclesiam, quam pia devotione construxerat, illustratione suæ benedictionis consecraret: cujus precibus devotis Sanctus acquiescere cœpit. Dum vero secundum consuetudinem mysterium gereret sacræ dedicationis, eidem homini natus est filius utroque lumine orbatus. Expleta autem Missarum celebratione, corruit pater ad pedes sancti Præsulis, indicans ei eventum rei, simulque magnis exposcens fletibus, ut filium prolueret unda purificationis: sed neque istis agyus Christi Confessor precibus abnuit. Cumque ad benedictionem procederet fontis, omnino defuit aqua istis mysteriis. At sanctus Audomarus multum in Domino suo confisus, baculum, quem tenebat elevavit, & humum percussit, omnipotentiamque Dei in omnibus locis esse dicens, retracto baculo, statim de terra fontem purissimum produxit. Hac igitur unda in regenerationis mysterium consecrata, præfatus infans mersus in filium renascitur adoptionis, & lumen, quod sibi dies invidit natalis, per intercessionem sancti Audomari gratia sacræ attulit regenerationis.

[18] [item alteri:] Hinc iterum simile aliud miraculum fuit, quod non dubitatur ejusdem almi confessoris Audomari factum fuisse meritis. Denique postquam fama virtutum ejus longe lateque personuit; dum more solito diœcesis suæ vicos lustraret, pervenit in pagum Flandrensem, prædicando regni Euangelium. Et ecce vir quidam nobilis, Adalfridus nomine, excepit eum in hæreditate sua, quæ sita est super fluvium Saltanawa g, serviens illi omni famulatus obsequio, ut sancto decuit Episcopo. Huic quoque a nativitate cæcus trium mensium erat filius, necdum sacro fonte renatus: quem pater ut agyus Christi confessor Audomarus baptizaret, humiliter petiit, sperans ut etiam luminis claritatem posset illius meritis recipere, pro quo divina clementia tot consuevit miracula inter homines demonstrare: cujus petitioni Sanctus Domini gratanti animo acquievit. Ut igitur ventum est ad interrogationem abrenuntiationis secundum ordinem baptismatis; O mira Dei omnipotentia! infans trium mensium ad verba sciscitantis respondit Episcopi, & baptizatus videndi usum accepit.

[19] Post hæc vero, multis intervenientibus annis, [Audomarus senex & cecus cum S. Autberto Cameracensi] beatus Audomarus carnales amittens oculos, temporali privatus est lumine, ut perpetua luce illuminatus, in Dominum semper aspiceret, sicut beatus David ait: Oculi mei semper ad Dominum: & iterum: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. Post amissionem vero carnalium oculorum spirituali lumine repletus, populum a Domino sibi creditum rite gubernabat. Per idem vero tempus beatus Autbertus h Cameracensis episcopus, ut majorum relatione cognovimus, quadam die post hymnos matutinos rubente aurora vidit eminus trans fluviolum, qui Crientio i vocatur, virum præfulgidum, virgam manu tenentem, & basilicæ locum metiri. Quod ille cernens, revelante Deo, visionem cognovit angelicam; ostensumque illi est, beatum illuc Vedastum, annuente Christo, sine dubio transferendum. Qua revelatione certior factus, invitavit ad tantum opus beatum Audomarum, Tarvennæ urbis episcopum gloriosum, qui eisdem temporibus habebatur insignis, & in Christo magnificus mirabilisque virtutibus: qui licet jam senio fessus, & amissione luminum videretur debilior factus, animum tamen habens spirituali studio intentum, illico promptus, Christo regente gressus, festinus ad venerabilem pervenit Autbertum.

[20] At ille, quid animo gereret, & quid sibi esset ostensum, [transfert corpus S. Vedasti: receptoque ibi visu, priorem cæcitatem petit & obtinet.] referens, pari voto communique consilio cum magno populorum gaudio, qui undique confluxerant ad locum designatum, beatum transtulere Vedastum. Anno igitur Dominicæ Incarnationis sexcentesimo nonagesimo quarto k hæc translatio facta est, residente in Sede Apostolica Papa Johanne sexto l, qui post Sergium a beato Petro octogesimus septimus apostolatum tenuit, Francorum rege regnante Hilderico m. In qua translatione perhibetur beatus Audomarus lumen recepisse oculorum; sed illico precibus eandem, quam ultroneus ferebat, impetrasse cæcitatem n. Parvipendebat quippe lumen carnalium oculorum, qui lumen meruit civium supernorum. Hujus mundi vanitatem venerandus Pontifex & egregius Christi Confessor, carnali privatus lumine, videre noluit, quia intrinsecus veri Solis illuminatus radio, tota mente, tota virtute adhæsit Deo. Qua propter felicitatis ejus exitum intuentes, quam sancte quam pie migravit a seculo, subsequenti sermone narrabimus.

[21] Consequenti itaque tempore, cum prædictus venerabilis vitæ senex Audomarus nimio ardore fuisset fatigatus, [Supremus Sancti morbus, & mors pia:] & diem obitus sui affuisse cognovisset, eodem die de lectulo, in quo jacebat, surgens, ecclesiam ingressus, pronus coram altari cum lachrymis Dominum pro se & pro circumstante oravit populo, Corpus Christi & Sanguinem communicando oculis elevatis in cælum, tremulisque manibus quatiente febre atque senectute extensis, suos devota mente benedixit discipulos, dicens: Immensam omnipotentis Domini precor clementiam, ut vos, filioli mei, in regno Dei merear videre felices. Hiis vero omnibus eodem die rite peractis, ad suum iterum reversus est lectulum, atque in eodem, toto corpore more solito extenso, vultuque sereno, anima sancti Confessoris angelorum agminibus circumdata ad omnipotentem egressa est Dominum, anno Domini sexcentesimo nonagesimo quinto o.

[22] [suavis in morte odor, sepultura.] Hii vero, qui eadem hora in illa domo præsentes fuerunt, testati sunt, quod talis eorum nares & ora intravit odor, quasi illa domus omnibus aromatibus fuisset plena, sicut sæpe in aliorum Sanctorum exitu contigit. Preciosa enim est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Prædictus vero venerabilis abbas Bertinus, divina sibi gratia revelante, perrexit ad locum, ubi venerabilis Senex obiit, cum suis monachis, sacrumque beati Audomari corpus cum psalmis & canticis ad locum sepulturæ deduxit, eumque in prædicta ecclesia, quam ille beatus Pontifex in Sithiu ædificaverat, cum immenso circumstantis populi sepelierunt luctu. Sanctus enim Audomarus beato prædixerat Bertino, cunctisque fratribus tempore illo in Sithiu servientibus, ut quando ei sors incerta extremæ contigisset horæ in prædicto monasterio suum sepelirent corpusculum.

ANNOTATA.

a Hic incipit auctor magis augere Vitam 1, quam tamen præ oculis habuit. In prima Vita legitur obtulit, hic tradiderat. Utrumque verum puto, sic tamen, ut Adroaldus deinde abbati Sithiensi donaverit villam illam, quam aut obtulit aut etiam tradidit S. Audomaro, quia hic in gratiam Sithiensium monachorum juri suo facile cedere potuit. Consule Commentarium Vitæ S. Bertini prævium § 5.

b Suspecta hæc sunt falsitatis, quemadmodum & reliqua omnia, quæ narrantur de constructa S. Martini ecclesia. Sane, si omnia expendanturattentius, ille furtivus Sancti egressus, oratio, visio & baculus in loco visionis fixus, aliaque sequentia tanto magis fabulosa videntur, quanto minus humilis Audomarus illa omnibus narrasset, si contigissent. Erat in aliena domo Sanctus, quis igitur credat eum fuisse clanculo egressum? Quis potius non videat, eum sic egredi domo, ad eamque reverti non potuisse, nisi consciis multis?

c De constructa per Audomarum S. Martini ecclesia nihil habent Vitæ priores; sed prima num. 12 testatur constructam ab eo fuisse B. Mariæ ecclesiam. Cum autem verisimile non sit in villa aut vico modico duas ab Audomaro structas fuisse ecclesias, & quidem primis sui episcopatus annis; vix possim dubitare, quin falsa sint omnia, quæ de structa S. Martini ecclesia asseruntur.

d Vox postea sic exponenda est, ut monasterium B. Mariæ constructum credatur multo serius, excepta tamen ecclesia, quam ibi ante adventum S. Bertini struxit Audomarus. Hanc Sanctus erexisse videtur, ut in ea quis sacra mysteria obiret, donec adjectum est monasterium opera maxime S. Bertini. Vide Annotata ad Vitam 1 cap. 2 lit. o, & assignatam ibi S. Bertini Vitam.

e Quamvis nolim contendere, S. Audomarum numquam fuisse tentatum, ostendi tamen in Annotatis ad Vitam 2 cap. 1 lit. f, hanc tentationem tam inconcinne referri, ut nullam mereatur fidem.

f Locus hic, si credimus Malbranco lib. 3 cap. 26, pagus est primo Aria (Artesiæ civitate) dissitus lapide. Notatus ibi est in tabulis Artesiæ vicus Quiernes. Prodigium utrumque, ex aliorum silentio, & ex ipso relationis modo alias de falsitate suspectum, videlicet fontis eliciti, & visus cæco puero dati, sic firmare nititur: Ad memorandæ rei monumentum etiamnum extat ædes divo Audomaro sacra, & principe in ara ejusdem Sancti signum lapideum conspexi, quo infulatus pedum rivulo infixum tenet, adstante ad pedes infantulo. Vidi præterea ad cœmeterii imum lapidem scaturire fontem pellucidum, cujus aquas expeti hincque procul exquiri ferunt, illumque ipsum esse, quem scipio Audomaræus elicuit, non sine hodierno adhuc ægritudinum levamento. Addit Audomarensium codex: “Iis homo ante factis miraculis perculsus, villam cum ecclesia, & quæque iis pertinentia Deo sanctoque Audomaro inconvulse tradidit integra mente atque sincera, perpetualiter sine ullo discrimine possidenda”. De hisce omnibus studioso lectori permitto judicium.

g Malbrancus lib. 3 cap. 43 hoc narrat miraculum, multosque ea occasione conversos, prædiaque non pauca S. Audomaro donata affirmat. Fluvium vero Saltanawa hic dictum in agro Furnensi ponit, vultque eumdem esse cum illo, qui ibidem nunc Isera dicitur. Utinam omnia illa tam essent certa, quam intrepide sunt asserta.

h S. Autbertus Martyrologio Romano adscriptus est 13 Decembris, ubi ejus Vita dabitur. Translatio autem S. Vedasti data est die 6 Februarii.

i Fluviolus est, vulgo Crinch, in tabulis geographicis dictus, qui Atrebati, ubi facta est translatio, miscetur Scarpæ fluvio.

k Longe a vera epocha aberrat auctor, ut ostensum est in Commentario num. 33.

l Hæc non minori errori obnoxia sunt: nam Joannes VI pontificatum adeptus non est ante annum 701 aut 702, quo S. Sergius I defunctus est. De S. Sergio agetur hoc ipso die.

m Childericus II rectius dicitur regnasse tempore istius translationis, at tantum in Austrasia, cum adhuc viveret Clotarius III, Childerici frater, qui Neustriam obtinebat & Burgundiam. Porro si auctor invenerit, rem sub Childerico peractam esse, alias notas chronologicas imperite addidit.

n Ex Alcuino desumpta sunt omnia, quæ de translatione, & visu per Audomarum recuperato habet auctor, excepta tamen vitiosa chronotaxi, quæ idcirco fidem facto debitam minuere nequit. Vide Commentarium num. 33 & 34.

o Errat auctor, qui reliquis ex prima Vita exscriptis hanc epocham addidit. De tempore mortis consule Commentarium num. 36 & seq.

CAPUT III.
Miracula varia Sancti post obitum facta.

[Oleum fluit ex lampade supra sepulcrum pendente:] Parvo igitur post temporis intervallo, postquam corpus venerabilis Viri in prædicto loco fuit sepultum, juxta sepulchrum ejus pendente desuper lampade, divino munere repleta, per prolixa annorum spacia lucifluum stillabat oleum. In hoc vero divinam clementiam diligenter intuentibus apparet, quantam in conspectu æterni Regis beatus suus confessor Audomarus gloriam habet, cum juxta suum venerabile sepulchrum gloriosa sæpe huc usque a ostendit signa. Multi enim variis languoribus fatigati, cum ad beati Audomari tumulum veniunt, divina largiente gratia, subitam recipiunt sanitatem: omnipotens enim Dominus non solum gloriosas per suos famulos perficit virtutes, dum hac utuntur vita, sed & post felicem obitum eorum signis ac virtutibus in diversis mundi partibus eos glorificare non cessat, sicut per prædictum sanctum confessorem suum Audomarum multas post obitum ejus fecit virtutes.

[24] [quidam mutuum nolens reddere,] Parvo igitur post beati Audomari obitum spacio transacto, quidam vir avariciæ æstibus accensus, pravisque, ut fertur, moribus plenus, ad suum accessit compatrem, postulans ab eo, ut unum sibi argenteum usque ad statutum tempus accommodaret solidum, per suam etiam subdolam testando fidem, quod statuto ad eum tempore iterum rediturus esset. Alter vero simplici animo compatri suo argentum callide precanti dedit. Paucis vero diebus transactis, statuto ad eum venit tempore, dicens: Redde mihi meum, quod tibi accommodavi, argentum: statutum enim tempus tuæ promissionis advenit. Tunc fallax amicus torvis eum intuens oculis, asperisque cum eo loquendo verbis, audaci animo juravit, negando quod nunquam * ab eo ullum accepisset denarium. At ille, qui prædictum accommodavit solidum, recta respondit ratione, dicens: Pergamus simul usque ad beati confessoris Christi Audomari venerabile sepulchrum, ut tu mihi ibidem per gloriosa ejusdem Pontificis merita jurando confirmes, quod hic negare conaris.

[25] [pejeransque, subito graviter punitur:] Tunc ille miser mortalis lucri amore cæcatus, & a principe mendacii diabolo etiam confortatus, qui mendax fuit ab initio, & in veritate non stetit, vesano animo ad beati Audomari iturus basilicam iter arripuit, paratus etiam in sua perseverando nequitia perjurium perficere. Ambo igitur inter se asperis loquentes verbis per eandem commeantes viam, venerabilem beati Audomari basilicam jam cernentes approximabant. Interea ille, qui solidum requirebat, ad suum ait compatrem: Quid nobis necesse est ad beati Audomari propius accedere basilicam: Deus enim ubique præsens est. Jura ergo mihi in isto loco, in quo stamus, per merita beati Audomari, quod a me accommodatum non accepisses solidum. Tunc ille iniquus extendens manus suas, linguamque ad proferendum perjurium movens, atque oculos ad basilicam beati Audomari elevans, subito ultione percussus divina pronus ad terram cecidit, oculique ejus increpuerunt momento: & post hæc duobus tantum diebus vita sibi concessa ad terrendos videlicet alios, qui eum in tali angustia viderunt, die tertia miserrima defunctus est morte.

[26] Non prolixi temporis intereunte fluxu post sepulturam corpusculi sancti Viri, [quidam in Sancti ecclesia vinculis liberatus:] accidit ut quidam trahentes reum, cujus collum manusque cathena ferrea ambiebat, ante basilicam, in qua Domini nostri Jesu Christi Famulus esse noscitur tumulatus, transitum haberent; jamque loco, quo templi pateret aditus, approximavere, cum cathenatus e manibus violentorum elapsus, sacro sepulchro contigua petiit fugiendo loca, subitoque inter gementis dolentisque animi & corporis fatigati fletus nutu Dei omnipotentis, intercedentibus sancti Audomari meritis, & vinculatus ereptus, & cathena apparuit confracta. Tunc tortores præmemorati persequentes vestigia scelerati, factum, quod fuerat, ut viderunt, in nimia diutius stupefactione hæserunt: sed agnoscentes hunc Sancti Dei meritis fuisse salvatum, aliud nil facere audentes, abire siverunt illæsum b, ad cumulandam ejus inter homines gloriam, qui, dum terrena fruebatur vita, conversationem in cælis habebat.

[27] Talibus beatum Audomarum insignem miraculis fama per diversa orbis spacia divulgabat, [donata Sancto prædia: furans in ejus vinea punitur;] flagrantesque fideles viri in veneratione hujus Sancti non solum de vicinis sed etiam de longinquis terrarum regionibus prædia, vineas, ac familias cum integritate villarum, ut eum intercessorem apud justum Judicem habere mererentur, Domino favente, cum stipulatione idoneorum testium & cartarum conscriptione ad locum tumuli ipsius sollempniter tradiderunt. Inter quos & Franci quidam nobiles, Riparum c gens nota vocabulo, haud procul a Rheno fluvio, eodem voto ac desiderio ferventes, etiam agros suos vineasque cum reliquis substantiis suis sancto Viro suisque famulantibus assignaverunt. Quadam vero die, tempore vindemiæ, pastor puerulus, videlicet cujusdam religiosi viri, Ekkinus nomine, in vineam glorioso Viro collatam intravit, & furtim sinum de uvis rapiendo complevit, & hoc facto ad coëquales suos cum præda rediit: quibus rogantibus, ut expertiretur, quod rapuerat, quasi benignus ad distribuendam prædam se præparabat. Cumque pandente sinistra immittere sinui conaretur manum dexteram; mox ita ambæ immobiles adhæserunt, ut nec sinistra, qua sinus tenebatur complexus, nec illata sinu abstrahi poterat: & contorto ore retrorsum linguæ perdidit officium: quod ammirantes socii puerum debilem ad proprium dominum non cum parvo tremore adduxerunt, referentes curnam sibi hæc debilitas contigisset.

[28] Dominus vero pueri, cum esset religiosus atque humilis, [sed deinde supplex apud sepulcrum sanatur.] condolens puero malevolo, divinæ statim quæsivit miserationis auxilium, assumensque situlam plenam vini, proprio labore acquisiti, & alia munera diversa, cum puero ad basilicam ejusdem villæ, quæ lingua eorum Gebuwaldestorp d dicitur, devota mente perrexit, oblatoque ad altare, quod disposuerat, prono vultu ad terram una cum debilitato puero se prostravit: & puro corde humidaque facie pro crimine, quod factum fuerat, per intercessionem piissimi pontificis Audomari omnipotentis Domini clementiam exposcit: moxque post humilitatis lachrymas oratio optinuit effectum: nam puer surrexit incolumis, & membrorum compago ad pristinum est officium revocata. Addidit nempe dominus pueri annuatim xenia, quæ portavit, donec vita sibi esset, se impleturum: atque hiis ita peractis, Deo gratias agendo, ad propriam remeavit domum: sicque factum est, ut nullus deinceps in illa villa, non solum vineas ad sanctum Audomarum pertinentes, aut pomorum fructus vel hortus invadendo rapere audeat; sed neque omnino extremum gramen absque licentia contingere præsumat. O Virum mirabilem, qui patiens in vindictis scelerum misericordiam facile illi præstare comprobatur, qui eum humilians deprecatur.

[29] [Puellula in puteum lapsa,] Non solum quoque hanc, quam in provincia remotiori gestam diximus, virtutem propter merita sancti Viri declaranda Dominus virtutum adimpleverat: verum etiam nuperrimo in tempore e coram oculis nostris stupendum miraculum declaratum est, de quo pene innumerabiles testes promiscui sexus virorum feminarumque adhuc manent, qui ad hoc spectaculum præsentes astiterunt. Quodam tempore, dum secundum consuetudinem Christianæ Religionis rogationes trium dierum celebrarentur, ad sancti Audomari basilicam, quæ maximo supra omnes hujus provinciæ veneratur honore, catervatim populi more solito undique confluxerunt: cumque post meridianam horam plebi fatigatæ in processione, & ad eandem basilicam revertenti, Missa debebatur celebrare *, contigit inter multitudinem cum duabus filiabus suis puellis quandam mulierem venire. Incipiente vero cantore antiphonam, minor majori sitis ardore fatigatam se esse queritabat: cujus affectui germana compatiebatur major, & apprehensa manu minoris, duxit in ecclesiam f, ut sitim infantulæ utcumque temperaret. Pervenerunt ergo simul ad puteum, non minus quadraginta pedum altitudinis habentem. Cum autem copia hauriendi aquam propter absentem funem deesset, puella parvula sitis causa tantæ altitudinis aquam prona aspiciendo incaute ad ima dilapsa est.

[30] [aquæ supernatat, & salva educitur.] Major vero, quæ super os putei stupefacta remansit, ignara utilioris consilii, garriens tamen ejulando plurimam multitudinem voce sua advenire compulit. Dum ergo concurrentes circumquaque conspicerent; puella vix clamans præ timore causam sui ejulatus aperuit. Et dum puteo restis defuisset, angor intolerabilis non defuit, quomodo aut qua arte etiam defunctum cadaver a profundo putei extraheretur. Tunc cujusdam fratris ipsius monasterii minister accurrens, dum rem exploravit peractam ad alium transcurrit puteum, atque inde reste arrepta, puteum descendit, & puellam more anseris natantem super aquam repperit: nec jam vestimenta ejus tanti casus altitudine per omnia humectabantur: sed & sicco quoque capite ad superiora delata est Quod videntes, qui aderant, Deum per merita sancti pontificis Audomari glorificaverunt devoti, scientes absque dubio precum ipsius adjuvamine a pœnis infernalibus, si confiteantur ex corde peccata, se liberandos.

ANNOTATA.

a Ex his verbis nequit inferri, crebra apud sepulcrum miracula usque ad ætatem hujus scriptoris, qui certe non diu ante seculum XI scripsit, continuata esse: nam omnia clarissime ex prima Vita sunt adoptata.

b Vide Annotata ad Vitam præcedentem, quam auctor hoc loco præcipue secutus est; sed verba sequentia habet ex auctore Ms. Cameracensis.

c Hæc eadem verba leguntur in Ms. Cameracensi, quod hic auctor fideliter secutus est, ubi etiam dicitur res contigisse nuperrimo tempore, ita ut existimem scriptum primo fuisse miraculum seculo IX ante vastationes Normannicas. Itaque auctor, verisimiliter seculi IX, Riparios, alias Ripuarios & Ripatorios, imo & Ribuarios, non distinguit a Francis, a quibus eos distinctos vult Valesius in Notitia Galliarum pag. 478. Valesium secuti sunt alii geographi, ut passim fieri solet. Verum Du Bos in Historia critica occupatæ per Francos Galliæ tom. 1 cap. XI recte ostendit, Ripuarios fuisse Francos, & unam e tribubus Francorum constituisse, quæ diu suas retinuit leges. Idem tom. 3 cap. 2 narrat, quibus artibus Clodoveus Sigebertum Claudum Francorum Ripuariorum regem, & consanguineum suum, curaverit occidendum, occisoqueetiam ipsius filio, regnum Ripuariorum, cujus metropolis erat Colonia Agrippina, regno suo adjunxerit. Jam vero quod spectat ad sedes Ripuariorum, erant illæ inter Rhenum & Mosam pro majori parte, sed aliqua etiam ultra Rhenum possidebant Ripuarii, ut ostendit Du Bos. Valesius cum aliis perperam eos concludit inter Rhenum, Mosam, & Ruram: nam licet ille tractus Ripuariorum esset, longe magis extendebantur versus superiores Rheni partes, quam Rura amnis, cum sedes etiam haberent trans Mosellam. Quin & ipse Valesius deinde rectius Ripuarios extendit usque ad confinia fere Alsatiæ, fateturque eos non modo juxta Rhenum hatitavisse, sed etiam in tractibus terrarum interioribus, ad Mosellam nimirum, Saravum, aliosque amnes.

d In Vita præcedenti Gebuvaldas-thorp; in Ms. Cameracensi Gebunaldastrop. Ejusdem loci fit mentio in tribus diplomatis, quæ laudantur in Origine ecclesiarum S. Bertini & S. Audomari part. 2 pag. 325 & sequentibus. Ex illis quoque apparet, fuisse in diœcesi Coloniensi, aut certe in ejus vicinia, pagum illum; at eum noninvenio, quia nomen nimis corruptum est, quantum existimo.

e Hoc certe hic auctor non potuit de se dicere; sed dedit verba in antiquiore scripto inventa.

f Vide Annotata ad præcedentem Vitam cap. 2 lit.h.

* umquam

* debebat celebrari

CAPUT IV.
Hugo abbas Sancti corpus clanculum transferre tentat; sed S. Folquinus episcopus, re cognita, illud refert Audomaropolim: alia delatio corporis Neomagum, relatioque ad locum pristinum.

[Hugo abbas corpus S. Audomari transferre conatur ad sancti Quintini cœnobium,] Multo post hæc tempore Hugo a abbas, vir per cætera laudabilis, sed in præsenti negotio diabolica jaculatus sagitta, cœpit excogitare, qualiter sancti Audomari corpus, cujus ope & auxilio Tarvennicus gubernatur populus, Vermandis ad sancti Quintini monasterium b, quum hoc ipsum gubernabat, posset deferre. Metuens vero animositatem plebis, congregata Vermandensium multitudine, temptat vi abstrahere; si forsan non posset occulte. Erat autem monachus quidam, Morus nomine, custos sancti Audomari ecclesiæ, cujus consilio & instinctu vir prædictus accessit, & sacrum sancti Præsulis ac Patroni nostri corpus sumens, villam usque Liesburch c nomine cum sua deportavit multitudine. Dei autem providentia operante, triduo in præfata villa manserunt cum sacrato corpore. Acciderat interea, ut præclarus Tarvennæ civitatis præsul Folquinus episcopali more parrochias episcopii sui circuiret, ut sicubi contra sanctorum canonum statuta ageretur, curiosus pastor addisceret, & tali studio cellam usque Wormoch d dictam pia curiositate perveniret.

[32] [sed S. Folquinus episcopus illum cum suis insecutus,] Interea, ubi inibi ad mensam ventum est, in qua lautissima, uti tanto pontifici, præparabantur obsequia; frater e ipsius beati præsulis advolitat, nuncians grave & irrecuperabile patriæ, si perficeretur, excidium, sanctum scilicet Audomarum a monasterio suo abstractum, &, ni cito succurrat, ad sanctum Quintinum Vermandis usque deferendum. Hæc audiens sanctus Domini sacerdos, nimium turbatus intrinsecus, Vade, inquit ad fratrem, & totius episcopii mei populum gira curiosius, & die tertia infra muros Tarvennæ urbis præsto esto cum omnibus: & ego præsens ero cum hiis, quos mecum, Christo auxiliante, detulero de istis partibus. Tum demum, si ipse juverit Sanctus, ad excutiendum eum omnimodis ero paratus. Hiis autem secundum verbum beati pontificis rite peractis, adest die tertia in urbe Tarvenna multitudo innumerabilis. Tunc sacerdos Domini cum omni hac multitudine insequitur prædictum abbatem cum suis usque ad villam superius nominatam cum omni festinatione. At illi gestientes corpus sanctum sustollere, fugamque inire, nulla hoc multitudine prorsus valebant a terra levare: cumque id addita adhuc majori multitudine conarentur bis terque levare; nichilominus ita manet immotum, ac si quibusdam radicibus humi teneretur affixum.

[33] [sacrum thesaurum refert ad ecclesiam Audomarensem,]Tunc absque retardatione ullius commodi accelerant fugam, relicto corpore Sancti. Beatus autem Folquinus dans illis fugiendi locum, accipiensque thesaurum illum omni auro preciosissimum, repetito calle cum tota plebium multitudine reportat ad proprium, unde ablatus fuerat, locum. At ubi ventum est Tarvennæ ad fluvium, qui dicitur Legia f, omnis populi supra memorata multitudo absque aliqua cunctatione pedibus transvadat fluminis aquam: sed transacto amne, nec unius stillæ humor in eorum apparuit tegmine. Progredientibus quoque per aristifera agrorum sata: neque enim vitare ea poterant tam numerosa plebium agmina, veluti tribulis tonsæ terratenus conculcabantur pedibus spicæ. Transacta autem multitudine, ita densabant sulcos, ut patenter agnosceres Protectoris adventui etiam congaudere campos. Utrorumque autem monasteriorum g monachi & clerici existentes anxii eventum exspectabant rei; sed postquam datum est oculis, quamvis procul, cernere multitudinem populi adventantis, protractis campanarum funibus vocem laudis omnes dederunt in excelsis.

[34] Antedictus autem custos ecclesiæ Morus tunc ad mensam sederat epulaturus, [ibique abscondit sub terra.] & audito campanarum sonitu, interrogat, quæ esset causa, pro qua populi tanta exultarent læticia; dictumque est illi a narrantibus, quod sanctus Audomarus a Folquino pontifice esset reductus; & ob hoc lætitia tanta cunctus exultaret populus. Quod audiens, nimium turbatus, iram Dei reducentibus confestim est imprecatus. Necdum ab ejus ore illicita exciderant verba; cum repente in terram cecidit, totoque corpore rigidus, districtis membrorum nervis, semivivus emarcuit. Sic tamen stupidus ad sanctum Bertinum est deportatus, ibique, quod verbo commisit, diutino languore pœnituit: nam, visu & auditu recuperato, sensu ita finetenus est privatus, ut nunquam posset animadvertere h, qua in parte sancti Audomari monasterium videretur positum esse. Corpus autem beati Audomari præsul Folquinus terra recondidit i cum magno honore sexto Idus Junii, ne subsequentibus parili modo posset auferri. Tempore igitur gloriosi Ludovici regis Francorum k hoc ita constat esse peractum, octingentesimo & quadragesimo tertio Dominicæ Incarnationis anno, regnante eodem Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, laus & jubilatio cum Patre & Spiritu Sancto in secula seculorum. Amen.

[35] Hiis & similibus virtutum miraculis beati Audomari famam jam ubique divulgatam condoluit humani generis inimicus, [Cum possessiones quædam ablatæ essent ecclesiæ S. Audomari;] prosperitatique famulantium gloriosissimo Pontifici invidens, terras a quibusdam fidelibus Orientalium l ecclesiæ ejus collatas per manus violentorum abripere cœpit: quorum in tantum avaritiæ per multa annorum spacia æstus exarsit, ut nullo supplicationis affectu eas quisquam pristinæ ecclesiæ revocare valuit, donec miseratione divina in regnum primus exurgeret Otto m, Dei veracissimus cultor, sacrarumque ecclesiarum justissimus propagator: cujus sanctitatis nomen famamque audientes canonici basilicæ sancti Audomari, sæpius colloquium habere invicem cœperunt, sciscitantes, quid facto opus posset esse de tanti juvaminis sublatione. Tandem divinitus, ut credo, accepto consilio, cunctorum optinuit sententia, ut pignora beati Patris ad loca sibi deferrent sublata, quatinus inspiratione divina, & tanti Patris præsentia, præfatus rex compulsus vim injustam compesceret, Sanctorumque res abstractas restitui juberet.

[36] Quarta igitur sabbati in rogationibus, quæ antecedit gloriosum Dominicæ Ascensionis diem, [canonici Noviomagum ferunt sacras ejus reliquias,] canonici cum magna plebis multitudine, clericorumque non modica constipatione, luctuque ammirabili sancti Præsulis corpus suscipientes, iter præmeditatum arripiunt. Eodem vero tempore gloriosus rex, præfatus Otto, Niumacum n regni convocaverat principes ecclesiæ, comparaturus Catholicæ pacem, imperiique totius dispositurus utilitatem. Illuc ergo beati Audomari pignora comportare decreverunt. Sed cum ad Thialæ o portum prosperis successibus lætisque mansionibus pervenissent, ubi, lassitudine ingruente, reparari sese hospitio cupiebant, custos ecclesiæ illius villæ superbiendo sanctasque reliquias blasphemando noluit eis fores templi reserare: sed multum Sancti comites & famulos increpans, totumque, quod agebant, superstitiosum & deliramentum esse dicens, ad balneum, neglecto Sancto, processit.

[37] [quæ in itinere cujusdam injurii pœna,] Fidelis vero turba, per vim apertis januis, sanctas reliquias introduxit, easque super altare, prout dignum erat, constituit. Antequam igitur sacerdotes mysterium Dominici explevissent Sacramenti, furibundus accurrit ædilis, fremensque ad altare accessit, & quæ a fidelibus Sancto offerebantur, arripuit, semper luminaria a devotis accensa extinguens, & quasi futuræ utilitati non sine maximo sui periculo recondens. In hac itaque pertinaciter audacia usque ad vesperam existens, domi se demum recepit, lectumque quasi somniaturus ascendit: sed divina, ut creditur, ultione pro injuria Sancto suisque illata, inexcitabiliter obdormiens, nunciatur mortuus. Mane autem facto, hoc audientes finitimi accurrunt, Sancti pignora, quibus poterant, venerantes muneribus. Fratres vero, qui Sancti comitabantur reliquias, bonum pro malo reddentes, funeris procurant exequias, corporalia terræ mandantes, & spiritualibus requiem æternam implorantes. Inde progredientes Niumacum expetunt.

[38] [& Noviomagi subito episcopi morbo inclaruisse dicuntur;] Ut autem rex prædictus advenisse tanti Patris reliquias audivit, immenso repletus gaudio, gratias Omnipotenti retulit. Frater vero ejus Agrippinensis ecclesiæ archiepiscopus, Bruno p nomine, auditis causis hujus adventus, in insaniam mentis prorumpens, excogitavit se rapturum fore sanctum thesaurum, suisque aliquibus in locis digno venerationis obsequio tractaturum, clericos vero in exteras regiones transmissurum. Sed misericors Dominus, qui omnia novit, antequam fiant, non permisit sanctum Audomarum ab eo loco exulari, quem, dum viveret, dispositione sibi divina elegit. In eadem namque nocte, cujus matutino hæc erant perpetranda, omnipotentia Domini eundem archiepiscopum metu terruit mirabili: nam postquam a cœna sanus & alacer more solito pausaturus cubile ascendit, intolerabilis eum repente dolor & languor per omnes artus invasit, sanguis etiam plurimus per nares distillans, antequam media nox adveniret mortis vicinia intentabat.

[39] [ac tandem bona illa restituuntur Sancti ecclesiæ.] Tandem præsul reminiscens, quod contra Sanctum suosque excogitaverat, pœnitentiæ lamentis mox immundicias cordis abluere cœpit, promittens etiam corde puro ac simplici se cuncta, pro quibus beatus Audomarus advenerat, sibi suisque * impetraturum a rege, si sospitati pristinæ, ipsius intervenientibus meritis, restitueretur. Ad hæc statim episcopus convaluit, & e lecto exiliens, gratias Deo sanctoque Audomaro redditurus ad orationem pronus summisso vultu acceleravit. In crastino autem fratrem aggrediens, totiusque illi rei eventum indicans, pro rebus Sancti intercedere cœpit. Rex vero nimium fraternæ congaudens sospitati, quæcumque archiepiscopus poposcerat, complere non distulit. Reddidit itaque sancto Audomaro terras q multo sibi tempore ablatas, constituitque duos advocatos, Wichmannum & Hermannum, ut Sancto suisque famulis contra omnes infestationes inexpugnabile scutum existerent. Talibus miraculorum beatus Audomarus coruscus indiciis, ad propria reportatur, & cum maximo honore in proprio monasterio, sicut prius fuerat, reponitur.

[40] Hæc de conversatione virtutibusque præsulis Audomari sanctissimi brevi deprompsimus oratione. [Conclusio Vitæ, in qua repetuntur aliqua, ante inclius narrata.] Cæterum lectori notandum, virtutum ejus quam plurimam latere silvam, quarum enteca r quædam priorum negligentia scriptorum, quædam autem modernorum ratio reticuit propter fastidium lectorum. Multotiens denique ad venerabile ejus sepulchrum spectantur surdarum aurium patefieri claustra, cæcorum oculis reddi lux diu denegata, mutæ linguæ propria revocari officia, claudorum plantæ pristina formare vestigia, aliorumque malorum casuum effugari violentia. Quarum omnium cumulus si volumini inderetur, lectori onerarius * quam necessarius censeretur. Rexit autem ecclesiam sanctus Audomarus per spacia sex lustrorum. Ultimo vero apostolatus sui anno, die depositionis suæ, hoc est, quinto Idus Septembris, ingressus basilicam ac mysterio Dominici Corporis & Sanguinis celebrato s, discipulis circumstantibus flentibusque, gratia Spiritus sancti plenus migravit ad Christum. Translatum est corpus ejus a beatissimo Bertino abbate ac choro monachorum, & sepultum est cum gloria in monasterio Sithiu, quatuor milibus a Morinense * distante civitate, regnante Domino & Salvatore nostro Jesu Christo, cui est cum Deo Patre & Spiritu Sancto honor & gloria, virtus & magnificentia, per omnia secula seculorum. Amen…

[41] Cum Dominus noster t per merita beati Audomari miraculum quoddam operatus sit, [Mulier, laborans in festo Relationis, divinitus punitur;] vestræ benignitati dignum duximus explicare Omne quidem bonum pulchrius elucescit, cum plurimorum notitia comprobetur. Exeunte edicto per universum territorium beati Audomari, ut Relatio ejus debito venerationis [obsequio u] celebraretur, contigit quod digiti mulierculæ, multum procedentis in diebus suis, laudabilis opinionis, in die Relationis spe quæstus colum trahentis, & exercitio nendi divinæ voluntati se opponentis, contraherentur, ita quod medio palmæ tenaciter, immo immobiliter, infigerentur. Ad spectandum illud miraculum infinita multitudo hominum confluit: de muliercula, quod peccatum illud culpa sua acciderit, constanter asserit. Plerique tamen diffidentes super hoc, quod gestum erat, suspicantes, quod vetula ad aliquid extorquendum se debilitatam finxisset, conantur digitos divino miraculo contractos a palma disiungere Sed quod Dei potentia facit, conatus hominum frustratos omnino reddit. Augetur fides prius diffidentium propter miraculum tam in propatulo factum, & corda prius admodum titubantia facta sunt credentia.

[42] Lacrymas vetula compunctionis habet ad Deum, clamat magis cordis devotione quam oris vociferatione; magna ipsam comitante caterva, ad basilicam beati Audomari adducitur. Clamant circumstantes, [& pœnitens apud sepulcrum sanatur:] clamante muliercula, nichilo minus plorant, plorante illa: sed fusis lachrymis clamat in toto corde, quia mens ejus divisa non est: totam se Deo effundit, totam se offert, cognoscit se, ut Deus ignoscat: exitus aquarum deduxerunt oculi ejus, quia non custodivit legem Dei. Celebrato officio Missæ ex more, quisque in sua revertitur. Misera illa, flagello Dei percussa, sanitatem ab eo, qui est ipsa pietas, ipsa misericordia, exspectat. Circa vespertini temporis spacium, sacristis cum illa commorantibus, & una cum illa Deum orantibus, fragore nervorum concrepante, digiti in pristinum statum redeunt: ad proprietatem, quam ante habuerunt, se extendunt: laudes & hymnos communiter cantant: accedit homo ad cor altum, & exaltatur Deus.

[43] [puella eamdem ob causam manifesto indicio correpta.] Alio tempore, ipsa eadem die sollempnitatis, puella, neglecta diei veneratione, dum operam consuendæ camisiæ adhibet, occulto Dei judicio corripitur: nam camisia in argumentum correptionis sanguine respersa invenitur. Quod miraculum, antequam esset scripto commendatum, verum fuisse multorum testimonio est ostensum. Puellam stupor invasit, ream se accusavit: quam Deus accusantem se excusavit. Ad majorem facti evidentiam in synodo sancta x, in qua de salute animarum agitur.

ANNOTATA.

a Gesta Hugonis abbatis legi possunt apud Iperium in Chronico cap. 12. Aliqua etiam de Hugone observavi in Commentario prævio Vitæ S. Bertini num. 101 & seq.

b De monasterio S. Quintini pluribus agit Claudius Hemeræus in Augusta Viromanduorum, & illius abbates recenset pag. 67 & sequentibus. At existimat monasterium illud clericorum potius fuisse & canonicorum quam monachorum, quamvis fateatur Ebertramnum monachum illius fuisse abbatem. Contra Mabillonius non dubitat, quin cœnobium fuerit monachorum, idque mihi apparet longe probabilius ob vitam monasticam Ebertramni. Quin & Mabilloniustom. 2 Annalium pag. 411 ostendit, monachos in illo monasterio fuisse, donec seculo 9 vastatum est a Normannis. Est modo a multis seculis ecclesia collegiata canonicorum.

c De hoc loco & de tota hac historia actum in Commentario prævio num. 46 & seq. Laudatus Hemeræus pag. 75 excusare nititur Hugonem abbatem, carpitque Meyerum, quod improbaverit conatum illum auferendi corpus sacrum. At pauci aut fortasse nulli theologi Hemeræo consentient.

d Vox Wormoch luxata est. In apographo uno paulo rectius legitur Wormhoth, in altero Wormets: sed recte in lectionibus Officii in Ordinario Audomarensi Wormhoult. De cœnobio Wormholtensi, cui abbas præfuit S. Winnocus, multa dicta sunt in S. Bertino, præsertim § XI.

e Frater ille verisimiliter est Odwinus: nam S. Folquinus fratrem Odwinum habuisse dicitur apud Mabillonium sec. 4 Benedictino in Observationibus præviis pag. 623; ubi id scribit Folquinus levita Bertinianus, cujus proavus erat Odwinus ille S. Folquini frater, si ille genealogiam suam ibi recte deducit. Alter S. Folquini frater est Fulradus abbas S. Quintini quem hic designatum credidit Malbrancus lib. 6 cap. 3. Verum quæ Hemeræus pag. 72 & 73 de Fulrado congessit, ostendunt eum diu ante fuisse defunctum, ac præfuisse S. Quintini abbatiæ ante Hugonem.

f Flumen istud Legia, Lætia & Lisa vocatum reperitur, Gallis la Lis aut la Life, Flandris de Leye. Modicus est Taruannæ, sed augetur paulatim, ex Artesia currens in Flandriam, & Gandavi se miscet Scaldi.

g Id est monasterii S. Bertini monachi, & clerici sive canonici monasterii aut ecclesiæ S. Audomari.

h Consentit de hisce Iperius cap. 12 part. 3.

i Non tamen juxta corpus S. Bertini, ut jam observavi in Commentario num. 48. Bovo abbas S. Bertini in Historia inventionis S. Bertini num. 22 scribit, hujus Sancti corpus secretiori loco positum fuisse a S. Folquino; sicut paullo ante S. Audomari venerabile corpus furtim ereptum, sed suæ diligentiæ divinitus concessum, loco suo restituit, ne hæc patria tanto umquam fraudaretur Patrono. S. Folquinus in Vita sua apud Mabillonium sec. 4 pag. 627 mire laudaturob hanc sacri corporis relationem, diciturque non requievisse, donec corpus sanctum fraudulenter sublatum proprio restitueret loco, … diemque solemnem faceret in mense Junio… Et præcavens in futurum, ne parili modo aut alio quovis ingenio corpus auferretur sanctum, terra illud abscondit, ubi per plurimos annos homines quidem latuit; at revelatum est, ubi Dominus voluit. Ex hisce liquet, sacrum corpus ad ecclesiam Audomarensem, in qua ante fuerat, fuisse relatum. Quapropter ad hæc monumenta non attendit Mabillonius, dum tom. 2 Annalium pag. 643 scripsit, corpus a S. Folquino fuisse sub terra depositum juxta S. Bertini sepulcrum, non jam in basilica S. Mariæ, sed in basilica sancti Petri, sed errorem illum hausit ex instrumentis refutatis in Commentario num. 49.

k Designat haud dubie Ludovicum Pium imperatorem & Francorum regem, quia ille favit Hugoni abbati fratri suo naturali. Attamen fallitur auctor, cum Ludovicus Pius anno 840 obierit.

l Agitur hic de iisdem possessionibus, quas inpago Ripariorum S. Audomari ecclesiæ donatas narravit num. 26. In Orientalium partibus scriptor minus accuratus possessiones istas collocat, quia versus Orientem sitæ erant ab utraque Rheni parte.

m Otto I Germaniæ rex creatus est anno 936; imperator coronatus est anno 962, ac demum obiit anno 973.

n Niumacum, alias Noviomagus, urbs est Belgii fœderati in ducatu Geldriæ ad Vahalim fluvium. Olim erat villa regia, ut Valesius in Notitia Galliarum pag. 385, aliique jam ostenderunt. Nunc sæpe Neomagum, & vulgo Nimwege nominatur. Folquinus Levita Bertinianus, qui tunc vivebat, factum hoc in Cartulario suo narrat. Priora ipsius verba huc transfero. Postquam dixerat Regenoldum anno 954 abbatem S. Bertini ordinatum, hæc subdit: Hic etiam tempore regiminis sui, consentiente imo compellente glorioso comite (Flandriæ) Arnulpho, S. Audomari reliquias cum honore maximo, & cum multimodo ac devotissimo monachorum ac canonicorum obsequio, ut terras trans Rhenum sitas, huic sacro loco jam olim a fidelibus concessas, adquireret, Neumago usque regio palatio deportavit: quo in loco tunc gloriosus Otto rex Orientalis Galliæ (sive Germaniæ) advenerat. Ex his corrige auctorem, quod factum attribuat solis canonicis: quod aliunde etiam verisimile non est; cum bona quærerentur communia utrisque.

o Thiala, alias Thiela, Tiela aut Tila, oppidum est Geldriæ ad Vahalim item fluvium, septem aut octo milliaribus Belgicis Noviomago distans. Malbrancus tom. 2 lib. 7 cap. 47 factum hoc referens, Thialæ portum explicat per Tholen, unam ex insulis Zelandiæ cum civitate cognomine; sed nullum est dubium, quin fallatur. Porro ex Folquino liquet, hunc scriptorem non recte exposuisse, quæ Thialæ tunc facta sunt. Verba Folquini hac de causa subjungo: Cumque ventum esset ad Thiale portum, custos ecclesiæ blasphemando, & reliquias sanctas vituperando, nolebat ecclesiam aperire. Post paululum autem quidam concite adcurrit, nuntians eundem custodem a balneis reversum, subita infirmitate correptum; &, ni intercessione succurrant monachi, mox esse moriturum. Quod audientes fratres, cum raptim unus Eucharistiam, alter sacratas reliquias afferre conarentur; ecce alter adest nuntius, dicens eis, ne sollicitarentur, quoniam isdem presbyter, sancto illi Audomaro dignam blasphemiæ pœnam reddente, terminum præsentis vitæ fecisset. Cognito autem hoc, populi undique ad ecclesiam concurrerunt, & facultate, qua poterant, reliquias sanctas honoraverunt. Hisce multa parum verisimilia addi in Vita, lector studiosus facile perspiciet.

p Bruno, frater Ottonis imperatoris, & archiepiscopus Coloniensis, vir erat pietate præstans, ut constat ex Vita ipsius. Quare verisimilia non sunt, quæ hic de molitionibus ipsius asseruntur, præsertim cum ne verbo quidem ea attingat Folquinus. Attamen, si quid veri subsit, potuit Bruno existimare iniqua peti, atque improbare, quod sacræ reliquiæ tam longe eum in finem a propria ecclesia amoverentur: quod sane magis mirandum apparet quam nostro tempore imitandum.

q Hisce verbis auctor insinuat, omnia fuisse obtenta, quæ petebantur: idemque Iperius &Malbrancus tradiderunt. At Folquinus post verba jam data, tantum ista subdit: Partim autem prospere, pro quibus venerant, adquisitis, ecclesia in Frekenas regia donatione recepta, cum reliquiis Sancti ad propria sunt reversi. Itaque partem obtinuerunt, non omnia. Contigit hæc translatio inter annum 954 & 961, ut colligitur ex ætate Brunonis archiepiscopi & Regenoldi abbatis. Iperius cap. 27 part. 2 translationem hanc narrans, perperam dicit reliquias fuisse delatas trans Rhenum ultra Neomagum, male etiam adjungit S. Bertini reliquias, de quibus nullum verbum est apud Folquinum & alios. Contra auctor hujus Vitæ perperam omnia attribuit canonicis S. Audomari, cum adfuerit abbas Bertinianus cum aliquot monachis.

r Enteca legitur in codice, rectene an mendose, non divinavero. Si sit vox adjectiva ab entecus ducta, voluit scriptor dicere quarum abscondita quædam &c. Ita fingi vox potuit ab entheca, quod medio ævo usurpatum fuit pro reconditoria, arca, thesauro deposito, & similibus; nisi hac ipsa voce uti voluerit auctor, dicereque, quarum thesaurum &c.

s Hoc cum præcedentibus habet auctor ex Vita secunda; sed ibi jam observavi, nec illa legi in prima Vita, nec vera videri. Mortem Sancti hæc ipsa Vita rectius habet num. 21. Hinc clare patet, omnia in hac Vita sine delectu idoneo esse compilata; idque iterum liquet ex sequentibus miraculis, quæ in eodem leguntur codice.

t Post discursum moralem de dilectione mutua, in qua de Audomaro dicitur: Beatus Audomarus, pius confessor Domini, lilium fuit, quia candore castitatis & aliarum virtutum in vita hac enituit; quoniam blandimenta hujus seculi respuerit, & ad eum, qui via & veritas est, totius cordis devotione, Dei & proximi dilectione anhelaverit; sequuntur duo miracula, quæ hic annecto.

u Hæc vox omissa erat in codice nostro, sed erat in apographo Audomarensi. Porro ex miraculo hoc & sequenti liquet, festivitatem Relationis, de qua egi in Commentario num. 45, olim peractam fuisse cum cessatione operum servilium.

x Qualis illa fuerit synodus, ignoro. Ceterum postea sequitur moralis adhortatio ad colendum S. Audomarum: & sic Vita finitur.

* i. e. ei ejusque ministris

* onerosus magis

* i. e. Taruanna

DE S. OSMANNA VIRGINE,
QUÆ COLITUR IN ABBATIA S. DIONYSII PROPE PARISIOS IN FRANCIA,

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Osmanna Virgo, quæ colitur in abbatia S. Dionysii prope Parisios (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria in Martyrologiis, Missa propria, Acta quæ & unde edenda.

[Memoria in sacris Fastis] Joannes Wilsonius Martyrologio suo Anglicano, quod anno 1640 recognitum iteratis typis edidit, ad hanc diem inscripsit S. Osmannam virginem, quam in priori editione, anno ejusdem seculi octavo, ad XXII Novembris retulerat. Elogium, quod compendium Vitæ est, ex Anglico Latine accipe. Eodem die in Gallia prope Ligerim flumen depositio S. Osmanæ virginis ex regio Hiberniæ sanguine ortæ; cujus licet parentes pagani essent, ipsa tamen a tenera ætate Christiana fide clam fuit imbuta. Nobili ejusdem regni viro invita nuptiis destinata, patriam & parentes deseruit, unaque tantummodo comitante ancilla, clanculum fugit in Galliam, ubi in sylva prope fluvium Ligerim vitam admodum austeram duxit, herbis & radicibus famelicum corpus sustentans. Accidit quodam die, ut aper in eo nemore a venatoribus agitatus, ad ipsius casam, velut auxilium implorans, accurreret: venatores acriter insecuti feram venabulis suis totis viribus impetierunt, at nullum vulnus potuerunt infligere. Hoc casu detecta Virgo, in magiæ suspicionem venit, & ad episcopum deducta atque in Christum comperta credere ab eodem baptizata est, concessusque ipsi est agellus cum hortulano, qui eum excoleret: in quo post multos annos sanctissime actos, tandem cum angelorum, eam invitantium, melodia ad cælestem Sponsum evocata est.

[2] Eodem die, sed sine loco, eam commemorat Usuardinus codex serenissimæ reginæ Sueciæ, [ad hunc diem,] apud Sollerium nostrum inter auctaria, ubi dicitur: Ipso die, beatissimæ Osmannæ virginis. Consonat Martyrologium Parisiense, quod postremo ejusdem diei loco sic habet: Eodem die, sanctæ Osmannæ virginis, cujus reliquiæ in basilica S. Dionysii in Francia asservantur. Castellanus in Martyrologio universali eam virginem Anglicanam faciens, inter Franciæ Sanctos his verbis, sed Gallicis recenset: Eodem die (IX Septembris) S. Osmannæ virginis Anglicanæ, quæ præcipue honoratur in vico cognomine provinciæ Cenomanensis, & in Fano S. Dionysii in Francia, ubi ex ipsius reliquiis servantur in lipsanotheca elevata retro altare sacelli, ejusdem nomini dedicati. Codex Hagenoyensis, inter auctaria Usuardina a Sollerio relatus, convenit quidem quoad diem cultus, sed in Hibernia annuntiat, & prætermißa virginitatis laureola, reginam facit. Verba accipe: In Hybernia, sanctæ Osmannæ reginæ Christianissimæ.

[3] [ad 22 Novembris, 1 Aprilis] Hiberniam quoque servat Philippus Ferrarius in Catalogo generali, sed cultum XXII Novembris affigit; In Hibernia S. Osmanæ virginis, laudans Martyrologium Anglicanum, antiquius scilicet; verum ex eo potuit quidem memoratum cultus diem didicisse, at non locum: cum in hac editione, non secus ac in recentiori, Sancta in Francia annuntietur. Thomas Dempsterus in Menologio Scotico, pro ingenio suo Osmannam virginem Scotam facit atque XXII Novembris similiter refert, quem diem etiam retinent Catalogi Sanctorum Hiberniæ a P. Fitz-Simon, Societatis presbytero, editi, in quibus pariter laudatur Anglicanum Martyrologium. Arturus in Sacro Gynæceo sanctæ Virginis nostræ bis meminit; die scilicet IX Septembris, quo illius natalem recoli affirmat, & 1 Aprilis, quo ejusdem corporis elevationem celebrari ait. Priori loco hæc habet: Apud San-Dionysianum regale cœnobium in territorio Parisiensi, Natalis sanctæ Osmannæ virginis, quæ regio exorta sanguine claruit & vitæ meritis atque miraculis. Posteriori vero ita: Apud cœnobium regale San-Dionysianum in Francia, Parisiensis diœcesis, Ordinis Benedictini, Elevatio corporis S. Osmannæ virginis.

[4] [20 Novembris,] Varia quoque est Andreæ Saussayi in Martyrologio Gallicano, ob varias festivitates, annuntiatio. In primis ad Kalendas Aprilis ait: In agro Parisiensi, cœnobio San-Dionysiano, Elevatio corporis sanctæ Osmannæ virginis & martyris, cujus triumphus colitur die IX Septembris. Sed antequam progrediar, advertat lector, Martyris lauream Osmannæ hic perperam adscribi; nam & ipse Saussayus & reliqui omnes, nusquam de Virginis martyrio meminerunt: quare suspicor, vocem illam scribenti erepsisse; nisi forte Sanctam martyrem dici potuisse existimarit ob disjecta illius ab hæreticis Calvinianis ossa, quemadmodum insinuare videtur verbis, quæ num. 18 recitabimus: verum inepta nimis ea martyris est compellatio. Pergo ad alia: die IX Septembris Osmannam rursus commemorat, & in eodem quidem cœnobio, sed an natale id festum sit, aliudve, non edisserit: primum tamen superioribus dictis conformius apparet. Elogium, quod similiter quoddam est totius vitæ compendium, partim num. 10 recitabimus: reliqua vero, quæ ad corporis translationem & reliquias pertinent, ad num. 18. Denique ad diem XX Novembris post communem lectionis Martyrologii clausulam litteris minoribus ita prosequitur: Colitur hodie in Hibernia sancta Osmana virgo regia, cujus corpus sanctum in beati Dionysii regali monasterio decenti cum honore quiescit. Hæc tamen in Supplemento, in quo, ut habet titulus, nonnulli in Martyrologio jam signati accuratius recensentur, emendanda putavit, ad eumdem Novembris diem scribens sequentia: Item in Britannia (Armoricam seu minorem intelligit) adventus S. Osmannæ virginis ex Hibernia, cujus post angelicæ in terra vitæ excursum, radiantes divinæ virtutis signis exuviæ ad regale S. Dionysii monasterium translatæ sunt.

[5] Ab his omnibus diversum cultus diem ex Breviario San-Dionysiano assignat Breulius in Theatro antiquitatum Parisiensium lib. 4, [& 25 Augusti: cur nos de ea hodie agamus.] pag. 1107, diem scilicet XXV Augusti, ad quam in Opere nostro inter Prætermissos ex illo sic legitur: Corpus S. Osmannæ virginis est in quodam sacello prope ecclesiam S. Dionysii: ac in ejusdem Breviario Vita ipsius succincte descripta est die XXV Augusti. Porro licet monumenta desint ad natalem seu emortualem sanctæ Virginis nostræ diem figendum, de quo nec Vita loquitur, probabilius mihi tamen apparet, illum IX Septembris celebrari; in quem scilicet Martyrologia a nobis allegata pro Osmannæ festivitate aliqua passim conspirant, quoque illam tum in abbatia San-dionysiana prope Parisios honorari constat ex Historia ejusdem abbatiæ per Jacobum Doubletum conscripta, tum etiam in pago agri Cenomanensis, a Sancta cognominato, suo tempore coli solitam testatus est P. Ludovicus Jobert Societatis Jesu, litteris anno 1678 ad Papebrochium datis; quo denique die, ut mox videbimus, Missam propriam habet. Hæc me induxerunt, ut de S. Osmanna hodie, quemadmodum in Prætermissis promiserunt Majores, agendum statuerem.

[6] Inter Missas proprias sanctorum patronorum ac tutelarium Franciæ & Hiberniæ, [Missa Sanctæ propria,] jussu Clementis XII PP. editas & Parisiensibus typis vulgatas anno 1734, suam etiam Sancta habet die IX Septembris, sequenti notatam titulo: In festo S. Osmannæ virginis ac Hiberniæ regis filiæ, necnon patronæ ecclesiæ abbatialis & regalis S. Dionysii O. S. B. prope Lutetiam Parisiorum. Introitus: Me expectaverunt peccatores. Lectio Epistolæ B. Pauli apostoli ad Corinthios. Fratres, de virginibus. Euangelium ex communi virginum: Simile erit regnum cælorum decem virginibus. Orationes, quibus præcipuæ sanctæ Virginis virtutes suaviter memorantur, libet integras recensere. Prima oratio heroicam Virginis fidem celebrat in hunc modum: Omnipotens Deus, qui mirabiliter in beata Osmanna famula tua de tenebris lucem fidei splendescere fecisti & ipse illuxisti in corde ejus ab incunabulis, ut eligeret potius affligi cum populo tuo, quam temporalis peccati habere jucunditatem; tribue, quæsumus, ut fide grandes maximas divitias æstimemus improperium Christi. Per eumdem Dominum &c.

[7] [jussu Clementis XII PP. edita.] Secunda oratio, sive Secreta, virginitatem exponit his verbis: Deus, qui cor famulæ tuæ Osmannæ fide purificasti, dans illi spiritum sanctum, ut spreto infideli connubio, virgo casta uni viro exhiberetur desponsata Christo; eadem nos fide purificatos, eodem spiritu plenos, uni tibi & Filio tuo perenni fœdere devinctos exhibe. Per eumdem Dominum &c. Postcommunio denique crucis amorem prædicat. Deus, cujus famula beata virgo Osmanna, aspiciens in authorem fidei & consummatorem Jesum, ad ipsius exemplum proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta; unde * nos, quæsumus, ita ejus exemplo sustinere pro Christo contradictionem, ut cum illo etiam nos ipsi regnare mereamur in cælis. Per eumdem Dominum &c. Reliqua ad cultum spectantia sequenti §, ubi de Sanctæ reliquiis agemus, aptius expediemus. Interim ad Vitam progredior.

[8] [Ex duabus Vitis, quarum alia brevior, alia] Quod in aliis Sanctis sæpe accidit, ut scilicet eorum res præclare gestas non nisi obscure & cum incertis aut etiam fabulosis adjunctis cognoscamus, id in Virgine nostra imprimis occurrit; non quod nulla ipsius Vita exstet, sed quod ea negligenter scripta sit, nec hujusmodi sit, ut certam fidem mereatur. Castellanus canonicus Parisiensis, Martyrologio universali Gallice edito hagiophilis notus, in epistola, anno 1691 ad Majores meos Parisiis data, transmisit brevem quamdam Vitam, quam descripserat, ut ait, ex exemplari San-Dionysiano prope Parisios, litteris Gothicis exarato, sed multis in locis mutilo, quæ ipse propterea punctulis designavit. Aliud apographum anno 1638 a P. Joanne Darde Societatis nostræ missum habeo, quod ex Ms. Carilephano, sive ex Anisolensi S. Carilefi diœcesis Cenomanorum cœnobio depromptum notatur; ejusque exordium est: Beatissima virgo Osmanna ex clara regali stirpe progenita. Hoc ut priori multo plenius, ita etiam præ illo fabulosum apparet: cumque eædem phrases & verba in utraque Vita frequenter, eademque rerum series habeatur, vix dubito, quin posterioris Vitæ compilator priori ita usus sit, ut non tantum lacunas repleverit, verum etiam modo ex conjecturis, modo ex aliunde acceptis aut figmentis pro ingenio amplificaverit.

[9] [prolixior & a Capgravio edita,] Longiorem Vitam edidit Capgravius in Legenda Sanctorum Angliæ, fol. 246 verso, hinc & inde tamen stylo nonnihil mutato, & rerum adjunctis variatis aut præcisis; eamdemque secutus est Jacobus Doubletus, Benedictinus San-Dionysianus in Templo Beatorum, Gallice vulgato. Neutra ex memoratis Mss. auctorem præfert: at Joannes Wilsonius in Martyrologio Anglicano, præter Legendam Sanctorum, Capgravium scilicet, ad marginem laudat Vitam Ms. Roberti Bucklandi; atque hinc forte Ferrarius in Catalogo generali inter Annotata ait: Vitam fertur scripsisse Rob. Buckland. Cujus autem is ætatis, regionis aut fidei sit, ignoro: nisi forte sit Radulphus Bucklandus, qui apud Pitseum de scriptoribus Angliæ, seculo XVI floruisse dicitur. Porro elogium, quo Saussayus ad diem IX Septembris Osmannam celebrat, nonnihil discrepat a laudatis Actis; unde suspicio esse potest, alia ipsi præluxisse; nisi dicere malimus, eum ex industria resecuisse, quæ mirabiliora videbantur, eorumque loco alia substituisse. Quidquid sit, non abs re fuerit Saussayi verba recitasse, ut, quod in adjunctis discrimen occurrit, eruditus lector advertat.

[10] Sic itaque habet: Ipso die in S. Dionysii cœnobio prope Augustam Lutetiam, [utraque ab elogio Saussayi discrepans,] S. Osmannæ virginis, quæ regum Hiberniæ clara proles, fidei lumine fere a cunabulis illustrata, sanctæ virginitatis voto sese Christo devinxit. At formæ venustate conspicua, cum a parentibus principis Ethnici tradenda esset connubio, clam se Christi amore subduxit, relictaque patria & opibus, regnoque terræ contempto, cum Anclitena ancilla in Britanniam Gallicam, quæ Armorica nuncupatur, navigio se committens, transmeavit. Appulsa Bidacium, quæ S. Brioci urbs est inter Tritium & Argennum fluvios, episcopum adiit, mentisque puræ prodit, sibi ut suffragetur, consilia: a quo plenius edocta, quæ Christi sunt, cum pedissequa divino lavacro expiata, deposito prisco nomine (nam Argariargua, dum inter gentiles erat, vocabatur) Osmannæ vocabulum accepit. Hinc cellulæ inclusa, tanta puri spiritus intentione Domino servivit, ut nihil, nisi quæ ei placita sunt, cogitaret. Tandem cum ætatis florem in omni castimonia, jejuniis, orationibus ac sanctis meditationibus exegisset, æternitatis cupida, Viaticum divinum ab episcopo flagitavit: quo suscepto, pura carnis lumina sic in mortem clausit, ut de caducæ lucis usura ad æternos Sanctorum splendores spiritum beatum transmiserit. Qua vero gloria apud præpotentem Sponsum potiatur, signis præclarissimis postmodum testata est. Hæc ab omni fabellarum specie remotiora sunt, quam quæ in citatis Vitis Mss. hinc inde referuntur: qua tamen auctoritate nitantur, vel unde ea hauserit Saussayus, ut monui, incertum est.

[11] Ceterum ego Ms. Castellani edam, quia, licet minus sit integrum, [breviorem damus.] purius tamen est & a fabulis magis alienum. Ne tamen curiosus lector quidquam desideret, prolixioris Vitæ additamenta partim in Annotatis, partim, ubi prolixiora sunt, in Appendice exhibebo, ut de iis ipse judicet. Advertet haud dubie, ea plus reliquis suspecta esse, imo ultimum miraculum, quod de regina Hispaniæ, nescio qua, ejusque filio per Sanctam sanatis, ad Vitæ calcem narratur, inter figmenta reputabit. De Vita vero edenda quid censeam, paucis accipe: incerti ista quoque auctoris est ac ætatis, nullam temporis rationem habet, nihilque continet, quod auctoris synchroni vel coævi fœtum oleat: verumtamen nihil etiam obtrudit, quod manifesti mendacii aut erroris possit coargui.

[Annotata]

* tribue

§ II. Seculum, quo Sancta floruit, ignotum: in Britannia minore obiisse verisimile est: revelatio de ea facta S. Lutgardi explicatur: Cultus ejus & reliquiæ in monasterio S. Dionysii, & alibi.

[Quo seculo floruerit, incertum est:] Præcipuum biographi vitium est, quod in Vita S. Anachoretidis nostræ nullam temporis mentionem fecerit, & non modo annum, quo nata vel denata est, supremamque, in qua obiit, ætatem prætermiserit, verum etiam narrationi suæ nihil inseruerit, ex quo saltem seculum, quo floruit, probabili quadam ratione liceat divinare: quæ sane scribendi methodus auctoris, quisquis is fuerit antiquitatem auctoritatemque non parum elevat. Parentes Sanctæ Hiberniæ regulos gentiles, & ipsam tamen a pueritia Christi fide imbutam facit; quod quidem seculum V nonnihil sapit, quo Hibernia a S. Patricio ad Christum traducta est; at cum & ante magnum illum apostolum lumen fidei in eam insulam, licet non tam felici profectu, cœperit inferri, cumque etiam post Patricii tempora nonnulli gentiles reguli in eadem fuisse legantur, nihil quoque ex hoc capite pro figenda Osmannæ ætate possumus eruere. In hisce antiquitatis tenebris malumus nihil potius statuere, quam palpando divinare; unum id observo, in charta quadam, quæ ad finem seculi X vel initium XI spectat, ab Antonio Corvaisier in Historia episcoporum Cenomanensium laudata, ipso teste, subscriptum legi Godefridum S. Osmanæ, Gallice, De sainte Osmane: forte is toparcha fuerit vici, Sanctæ vocabulo insigniti, de quo infra sermo recurret.

[13] [in Britanniam appulisse & mortua dicitur:] Eam in Britanniam minorem seu Armoricam appulisse cum ancilla sua Acliten e, dum nuptiarum metu ex Hibernia fugeret, habent omnes, qui de ea scripserunt, nixi, opinor, Vitis Mss., in quibus sancta Anachoretis dicitur in sylva, juxta Ligerim flumen, milliaribus quindecim ab hominum commercio remota, structam ex frondibus casam incoluisse: at quo determinato loco ignoratur. Mentio quidem fit in utroque Ms. de urbe quadam episcopali, a cujus antistite Sancta Christum plenius edocta & baptizata asseritur, quæque in Castellani ecgrapho edendo Brisis, in prolixiori Briscis nominatur; sed utrumque urbis vocabulum omnibus, quos diligenter consului, geographis æque ignotum est. Doubletus in Templo Beatorum eam S. Brioci fanum Gallis Saint Brieu, credidit, quæ urbs est Armoricæ qua ad Oceanum Britannicum vergit, inter Maclovium & Trecorium: in eademque sententia fuit Saussayus, ut ex num. 10 liquet. Floruit S. Briocus ejus loci episcopus, seculo V vel VI, quemadmodum dicitur ad diem 1 Maii, ubi de eo in Opere nostro actum est. At vereor, ne hæc Doubleti ac Saussayi opinio mera conjectura sit, in sola nominis affinitate fundata; quare nihil certi hic possumus statuere. Deinde cum ea urbs, quæcumque demum fuerit, ex rerum, quæ ibidem narrantur, serie non videatur a Sanctæ casa quindecim milliaribus dissita fuisse, atque adeo biographus non satis sibi constet, operæ pretium non duxi, fictitium forsan Brisis vel Briscis vocabulum operosius investigare.

[14] Porro hæc Osmannæ in Britannia Armorica commoratio, [revelatio S. Lutgardi facta, quæ] si de totius vitæ postrema periodo, morte ac sepultura accipiatur, aliquam patitur difficultatem ex Vita S. Lutgardis, virginis Cisterciensis, auctore Thoma Cantipratano, Lutgardi synchrono & familiari, apud Surium edita ad diem XVI Junii. In ea enim dici videtur Osmanna in Bria habitasse ac sepulta esse. Eadem Vita exstat in Opere nostro ad præcitatam diem; sed ibidem non Osmanna, sed Osanna vocatur. Verba Cantipratani, cujus stylum nonnihil immutavit Surius, ex laudatis Actis nostris pag. 251, num. 34 huc transfero. Quidam ordine presbyter ad Gallicas partes in Jotrensi monasterio Galliæ veniens, cum in crypta quadam, ubi Sanctorum corpora quiescebant, nocte oraret, & Sanctæ cujusdam tumulum, ex alabastro lapide factum, inopinabiliter aperiret, & nomen ac meritum ejus scire non posset; piam postea Lutgardem rogavit, ut pro revelatione nominis ejusdem Dominum exoraret.

[15] Annuens ergo viri precibus totam se ad precandum dedit; [eam in Francia obiisse insinuat,] & statim, quod petiit, impetravit. Apparens enim ei prædicta Sancta, dixit: Ego vocor Osanna (apud Surium legitur Osmanna) virgo, filia quondam regis Scotiæ, & per miraculum Domini ad partes Galliæ adducta, sancte vixi, defunctaque ibidem ac sepulta solenniter, mei tandem per negligentiam temporis incolæ obliti sunt. Hæc itaque cum pia Lutgardis dicto Viro referret, subjunxit: Vellem, ut hæc eadem tibi Dominus in testimonium veritatis ostenderet. Et ille, Non sum, inquit, dignus, ut mihi talia demonstrentur. Cui illa: Etsi forte minus dignus sis, tamen illa digna est, cujus digne præconia revelentur. Nec mora, super hoc pia Lutgarde orante Dominum, eadem nocte dicto viro per somnum tribus vicibus Virgo apparuit, & quod Osanna (Surio Osmanna) vocata sit, indicavit. Qui vidit testimonium perhibuit, & scimus, quia verum est testimonium ejus. Hæc Cantipratanus, quæ si vera sint, legendumque cum Surio sit Osmanna, dicendum erit, sanctam Anachoretidem nostram prope Jotrum, quæ abbatia est in Bria provincia, quatuor circiter milliaria ab urbe Meldensi in Ortum distans, supremos saltem vitæ dies transegisse fuisseque sepultam. Obiit autem S. Lutgardis anno 1246, adeoque ante hunc vel hoc ipso hæc revelatio debuit contigisse.

[16] Novi equidem, ejusmodi apparitionibus, quæ quandoque phantasiæ fœtus sunt, [de ejusdem copore] certam non statim fidem adhibendam esse: cum tamen hæc a scriptore synchrono & Lutgardi, ut ipse præfatur, familiarissimo tradantur, qui ea ab illo, qui vidit, id est, opinor, ab ipso, cui Sancta ter apparuerat, presbytero accepisse testatur, non possumus sine solido fundamento rejicere. Cum Surio autem legendum esse Osmannam (quod nec in memoratis Actis rejecit Henschenius) omnino existimo: id enim suadet utriusque Vitæ, Osmannæ scilicet & Lutgardis, in præcipuis rerum momentis concordia; videlicet, Virginem illam regiis ortam natalibus ob cælestis Sponsi amorem ex Hibernia trajecisse in Gallias, ibidemque sanctissima vita defunctam esse. Nec refert, quod in Actis suis ex Hibernia, a Cantipratano vero ex Scotia oriunda dicatur; quippe decem primis æræ Christianæ seculis, quorum uno Osmanna vixisse dicenda est, hodierna Hibernia Scotiæ vocabulo solebat nuncupari. Non satis igitur probabiliter hic duas sanctas Virgines distinguemus, utramque regiis Hiberniæ thalamis genitam, utramque in Gallia pro Christo sponte exsulem; præsertim cum facili calami lapsu Osmanna in Osannam potuerit deformari. Adde, quod Osmannæ cultus in Cenomanis, & in San-Dionysiano apud Parisios monasterio olim viguerit, vigeatque etiamnum; Osanna vero regis Scotiæ filia nulli, quem vidi, martyrologo nota sit.

[17] [eo translato explicatur.] Porro ut memoratam revelationem cum S. Osmannæ biographo conciliemus, dicendum esset, Sanctam primo in Britannia minore, deinde vero in Bria vixisse, & in hac prope Jotrum mortuam ac sepultam esse: verum hæc opinio, in qua neminem huc usque fuisse reperi, mihi parum probabilis apparet; neque enim ulla sat verisimilis occurrit ratio, ob quam credamus Anachoretidem nostram deserta Britannia in Briam secessisse. Dicere autem id eam honoris, quo ab incolis afficiebatur, fugiendi ergo fecisse, divinare est. Malim igitur cum Arturo in Sacro Gynecæo ad hanc diem & ad 1 Aprilis, apparentis Virginis verba de translato ad Jotrenses sacro ejusdem corpore interpretari, cui translationi causam dedisse potuerunt Normannorum seculo IX & X in Britanniam irruptiones, quas in Historia Britanniæ varias legere est apud Guidonem Lobineau, qui ad annum 919 suspicatur varia Sanctorum corpora, quæ in variis Galliæ locis etiamnum honorantur, eorumdem impietati subducta, alioque translata fuisse. Nonnihil quidem torquet hæc interpretatio verba Cantipratani: verum cum ea ratione hunc cum Osmannæ biographo communique sententia, quæ Britanniam vita ac obitu ipsius illustratam tenet, facile concilietur; non procul a verisimilitudine aberraturi nobis videmur, si dixerimus, Cantipratanum, vel ipsos, quibus apparuit, S. Lutgardem aut presbyterum, Virginis verba male interpretatos fuisse, opinatosque, eam ibidem supremos vitæ annos transegisse, mortuamque ac humatam fuisse, ubi tum corpus suum vel aliquas ejus partes quiescere revelaverat.

[18] [Corpus, vel illius magna pars, translatum] Utut hæc se habeant, constat ejusdem Virginis corpus ad San-Dionysianum monasterium in Francia prope Parisios deinde translatum fuisse, idque vel ex Jotrensi monasterio, sicut secundum dicta censuit Arturus, vel ex ipsa Britannia, ut credidit Saussayus in Martyrologio Gallicano ad præsentem diem, ubi leguntur sequentia: Pretiosum ejus corpus Danica sub incursione ex Britannia interiorem in Galliam allatum, in insigni S. Dionysii cœnobio reconditum fuit, argenteoque feretro, auro illito, ab episcopis duobus, Adurensi & Leonensi compositum cultu egregio, venerationi fidelium patuit, quousque ab hæreticis Calvinianis surrepta fuit sacra illa theca, in qua Sponsæ Christi ossa honore congruo quiescebant: quæ ne Heroi * beatæ virginitatis laurea coronatæ, palma martyrii deesset, post direptum ab his impiis conditorium, ea diritate disjecta ac dispersa sunt, ut jam ex tunc prorsus exciderint ab hominum conspectu: verum aucta inde apud pios tantæ Cælitis gloria, æternæ venerationi consecrata, præclarior vigebit. Hæc Saussayus; quæ num vera sint omnia, mox examinabimus: hic tantum observo, martyrii lauream ex memorata sacrorum ossium disjectione, si tamen vera est, tam hoc loco quam ad Kalendas Aprilis, ut num. 4 vidimus, Osmannæ perperam adscribi.

[19] Quo tempore illuc delatæ fuerint sacræ Virginis exuviæ, [ad monasterium S. Dionysii probabilius ante medium seculi 12,] a nemine traditum legi: probabilius mihi tamen apparet, aliquot saltem earumdem partes ante medium seculi XII ibidem jam honoratas fuisse. Etenim ex libello Sugerii abbatis San-Dionysiani de dedicatione ecclesiæ, quam ipse ampliaverat, exornaveratque magnifice, discimus, in ea ecclesia sacellum S. Osmannæ jam tum erectum fuisse; unde suspicari licet, sacrum ipsius corporis thesaurum, aut aliquam saltem ejusdem portionem in eo tum temporis quievisse; neque enim verisimilior ratio occurrit, ob quam in externæ Anachoretidis honorem illud exstructum, aut dedicatum credamus. Exstat libellus ille apud Michaëlem Felibien in Historia ejusdem regalis abbatiæ, inter instrumenta parte 2, num. 4, ex eoque habemus, dedicationem illam solemnissime peractam fuisse anno 1144, secunda Junii Dominica, videlicet III Idus, quod est Barnabæ apostoli; & inter varias aras a variis episcopis consecratas, unam fuisse S. Osmannæ, cujus consecratio domino Petro Silvanectensi episcopo commissa est. Nullam quidem Sugerius in toto illo libello de Osmannæ corpore mentionem facit; sed cum pag. CXCIII generaliter dicat: Die Sabbathi proxima (sive pridie solemnitatis) Sanctorum corpora de suis assumentes oratoriis, ex consuetudine in palliatis tentoriis in exitu chori decentissime reponendo locavimus; quæ ipso dedicationis die a succollantibus episcopis, comitibus ac baronibus cum supplicantium agmine delata ibidem testatur, inter ea corpora potuerunt S. Osmannæ reliquiæ numerari. Ut autem dubitem, totumne Virginis corpusculum, an quædam ejusdem dumtaxat pars apud San-Dionysianos tum fuerit, faciunt ea, quæ a num. 14 ex Vita S. Lutgardis produximus.

[20] Porro ex laudato Felibieno discimus, seculo XIII novum rursus in eodem sacello altare structum fuisse: [ubi tum altare ipsi exstabat, seculo 13 renovatum:] quippe inter inscriptiones, parietibus sacellorum in parte chori postica affixas pag. 535, num. 3 legitur hæc ad S. Osmannæ sacellum: Anno gratiæ MCCXLIII, septimo Idus Octobris consecratum est hoc altare a venerabili patre Guillelmo Aurelianensi episcopo, in honore invictoriosissimæ sanctæ Crucis & gloriosæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ, in honore sancti Thomæ apostoli, Luciani martyris, sociorumque ejus & sanctorum martyrum Quintini, Crispini & Crispiniani, decem millium martyrum, & sanctorum confessorum Sylvestri Papæ, Remigii, Vedasti & Amandi, & sanctarum undecim millium virginum, & sanctarum virginum Osmannæ, Genovefæ, Ceciliæ, Luciæ, Agnetis, Agathæ & omnium Sanctorum Dei. Quamquam vero non nisi inter postremos Osmannæ hic fiat mentio, sacellum istud nihilominus Sanctæ nostræ dicatum fuisse, constat ex dictis; ideoque Felibienus memorato instrumento hunc titulum Gallice præfixit: Inscriptio sacelli sanctæ Osmannæ virginis.

[21] Eodem seculo, nec diu post prædictam altaris consecrationem, [eodem seculo in pretiosa lipsanotheca] confecta est pretiosa theca, in eaque sacra Virginis lipsana honorificentius acclusa fuere, si vera sint, quæ vetus quædam tabula apud Jacobum Doubletum lib. 1 Historiæ monasterii San-Dionysiani, cap. 42, pag. 314 allegat. Doubleti verba ex Gallicis Latina accipe: In prædicto (S. Osmannæ) sacello exstat tabula, in qua hæc scripta sunt: Anno MCCXLVI, Kalendis Aprilis, sanctissimo Resurrectionis Domini nostri die, venerabiles prælati Aturensis, episcopus Leonensis & Guilielmus abbas S. Dionysii, corpus sanctæ sacræque virginis Osmannæ, panno serico involutum composuerunt in splendida ex argento deaurato pretiosisque monilibus decorata theca, donata per Fratrem Theobaldum de Milly, religiosum & thesaurarium S. Dionysii, qui singulari pietate erga hanc Sanctam afficiebatur. Ex eadem tabula similia scribit Castellanus in epistola supra jam laudata, addens eam vix amplius legi posse, servarique in S. Osmannæ sacello retro ejusdem lipsanothecam.

[22] [sacrum Virginis corpus depositum est,] Guilielmus, de quo ibidem mentio fit, tom. 7 Galliæ Christianæ auctæ, col. 389 & sequenti dicitur fuisse ejus nominis III, cognomento De Macouris seu de Macorres; nihil tamen ibidem de hac elevatione reperio. Theobaldus de Milly forte is fuerit, quem Felibienus ad annum 1248 magnum Priorem ejusdem abbatiæ fuisse affirmat. Hæc igitur satis recte se habent: at nescio, an ex prædictæ tabulæ primitivo vitio, an ex characterum difficultate factum sit, ut quædam in citatis verbis apud Doubletum occurrant, quæ instrumentum istud non parum suspectum reddant. Nam primo quidem anno Christi 1246 Pascha non incidit in Kalendas Aprilis, sed in diem VIII ejusdem mensis. Secundo non satis apparet verisimile, duos exteros præsules, Aturensem scilicet & Leonensem, quorum primi sedes erat Aturum Vasconiæ propriæ civitas, alterius Leona in Britannia minore, utraque sane procul Dionysiopoli dissita, neutra tum Francis subjecta, memoratæ elevationi adstitisse. Laudatus Castellanus similiter id anni 1246 die prima Aprilis factum legit, sed de Paschate non meminit: uter instrumentum accuratius secutus sit, ignoro. Eosdem tamen episcopos nominat; quod etiam facit Saussayus, ut ex num. 18 liquet, ubi dum hanc elevationem sub Danica incursione contigisse statuit, omnino corrigendus est; cum id temporis nulla hujusmodi irruptio Britannos afflixerit. Denique instrumenti stylus & phrases seculum XIII minime sapiunt: quapropter non possumus istud pro authentico ac penitus incorrupto admittere, prout exstat apud Laudatum Doubletum.

[23] [nunc in lignea servatur, priore] Non propterea tamen negamus sacrum Osmannæ corpus vel ejusdem portionem eo anno pretiosa, ut dictum est, theca ex Theobaldi de Milly pia munificentia sub Guilielmo abbate acclusum honoratumque fuisse, donec ea seculo XVI ab impiis Calvinistis direpta est. Forsitan revelatio, de qua num. 14 & sequentibus egimus, circa hæc tempora S. Lutgardi facta excitavit Theobaldum, ut memoratam lipsanothecam confici curaret. Porro Castellanus in laudata epistola, anno 1691 data, ad propositum nostrum hæc habet: Inter facella partis posticæ chori (Gallice du chevet) ecclesiæ S. Dionysii unum est, quod S. Osmannæ nominatur, super cujus porta in fronte scriptum est: Stæ Osmannæ Virg., duplici N. Altare hujus sacelli more Italico multum versus medium accedit, ita ut retro se non parum spatii habeat, in eoque spatio ad posteriorem altaris partem quatuor columnæ erectæ sunt, tabulatum fulcientes, cui S. Osmannæ lipsanotheca imposita est. Deinde profert tabulam, de qua num. 21 disseruimus, ac subdit: Calvinistæ prædictam thecam omni argento ac pretiosis monilibus spoliarunt: hoc tempore dumtaxat lignea est auro picta.

[24] Saussayus verbis num. 18 recitatis, Doubletus in Historia abbatiæ S. Dionysii, [a Calvinistis direpta:] pag. 314, similiter asserunt, prædictam lipsanothecam ab hagiomachis Calvinianis direptam fuisse. Id factum videtur anno 1567, ad quem Felibienus jam sæpe laudatus pag. 398 de clade ab impiis illis Dionysiopoli illata Gallice hæc scribit: Multa ecclesiæ (monasterii S. Dionysii) ornamenta direpta sunt, Sanctorumque thecæ auro ac monilibus, quibus coopertæ erant, spoliatæ. Hujus impietatis damnique testes sunt hodiedum ligneæ lipsanothecæ, de quibus idem Felibienus pag. 531 sic ait: Super unoquoque altarium (quæ in sacellis posticæ chori partis visuntur) posita theca est cum inclusis reliquiis præcipuorum Sanctorum, cujusque facelli tutelarium. Thecæ illæ, quæ hodiedum tantummodo sunt ex ligno picto vel inaurato, si unam excipias æream encausto pictam, pleræque olim aureæ erant vel argenteæ multis pretiosis lapillis exornatæ.

[25] De hac itaque lipsanothecæ spoliatione inter scriptores satis convenit: [non tamen tum periere omnes Sanctæ reliquiæ,] at nescio, unde hauserit Saussayus num. 18 relatus, sacra Virginis ossa post direptum ab his impiis conditorium, ea diritate disjecta ac dispersa esse, ut jam ex tunc prorsus exciderint ab hominum conspectu. Nescio, inquam, unde id didicerit: nam reliqui fere omnes, qui de Sancta nostra, aut de sacris ecclesiæ Dionysianæ thesauris post illatam a Calvinianis cladem scripserunt, diserte meminere de ejusdem Anachoretidis reliquiis, ibidem in ipsius sacello suo tempore venerationi fidelium expositis; neque ullum præter Saussayum inveni, qui id neget Lubet aliquot testimonia producere. Doubletus monachus San-Dionysianus in Historia ejusdem abbatiæ, anno 1625 vulgata, lib. 1, cap. 42 sic ait: Nonum sacellum … dedicatum est S. Osmannæ virgini, ex regali Hiberniæ regum sanguine oriundæ, … cujus festum in ecclesia S. Dionysii quotannis celebratur IX Septembris: corpus ipsius gloriosum in prædicto sacello quiescit in theca lignea, picta & deaurata. Auctor libelli Gallici, anno 1700 editi, cui titulus, Indiculus seu recensio tam Sanctorum corporum, quam mausolæorum regum &c., quæ præter thesaurum in ecclesia S. Dionysii visuntur; inter sacra corpora, S. Osmannæ, virginis ex regio Hiberniæ sanguine similiter expreße recenset. Denique Felibienus in sæpe memorata Historia, quæ anno 1706 prodiit, pag. 532 posticam chori partem describens non magis dubie ait: Sacellum proximum reliquiis S. Osmannæ honoratum est, ejusdemque nomine gaudet.

[26] Crediderim itaque, Saussayum conjecturam formasse ex solita Calvinistarum impietate, [ut perperam credidit Saussayus.] qua ejusmodi veneranda pignora alibi sæpe perierunt. Nolim equidem inficiari, sacra Osmannæ ossa eorumdem rabie e theca sua disjecta fuisse; id enim verisimile est: verum id ita factum esse, ut postmodum agnosci colligique nequierint, probabile mihi non est ob allata supra testimonia. Forsitan eorumdem conservatio partim debetur Ludovico Borbonio principi Condæo, qui licet Calvinianorum ducem se exhiberet, tamen abbatiam illam, in qua educatus fuerat, diligebat, ideoque eo accurrens impios cohibuit, ne ulterius in sacra debaccharentur; imo etiam aliquot ex sacrilegis istis puniri mandavit, teste Felibieno ad annum 1567. Non possum igitur hac in parte assentiri Saussayo, cui citati scriptores tam diserte contradicunt, & ipsa, quæ hodiedum in Sanctæ sacello visitur, lignea theca, refragatur; absit enim ut credamus San-Dionysianos Religiosos, penes quos est tanta sacrarum reliquiarum copia, vacuam thecam pro Osmannæ lipsanis exponere, aut in amissorum locum fictitia substituisse.

[27] [Ejusdem cultus alibi.] Ex dictis habemus præcipuum cultum S. Osmannæ in celebri S. Dionysii monasterio deferri; addo unum & alterum locum, in quo ejusdem pariter memoria celebratur. Apud laudatum Felibienum ad annum 1405 Gallice leguntur sequentia, quæ Latine subjungo: Ex epistola Guilielmi archiepiscopi Senonensis data XVIII Julii anni MCDV, discimus Guilielmum abbatem (qui secundum Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. 7, col. 402, fuit Philippus I de Villette) & Religiosos S. Dionysii tum dedisse ecclesiæ parœciali de Ferricy in Vastinio partem reliquiarum S. Osmannæ; ejusque vici incolas, cum istud donum susciperent, sese obstrinxisse ad duas Missas quotannis in sua ecclesia pro S. Dionysii Religiosis perpetuo fieri curandas. Prima de S. Spiritu celebranda erat postridie S. Dionysii; altera pro defunctis, postridie festi S. Osmannæ: idque ab archiepiscopo diœcesano ratum habitum confirmatumque est. Hæc ipse. De altero præterea loco, in qua Sancta colitur, admonuit nos Ludovicus Jobert, Societatis. Jesu sacerdos, epistola anno 1678 Parisiis data, in qua scribit, eam in pago S. Osmannæ dicto, septemque dissito milliaria Cenomano, quotannis IX Septembris coli. Forsitan hujus pagi toparcha fuit is, qui sub finem seculi X vel initio XI instrumento cuidam Godefridus S. Osmannæ subscriptus legitur, prout num. 12 ex Corvaisierio diximus.

[Annotata]

* imo Heroidi

VITA
auctore anonymo
Ex Ms. abbatiæ S. Dionysii prope Parisios, collata cum prolixiori Carilephano, & editione Capgravii.

Osmanna Virgo, quæ colitur in abbatia S. Dionysii prope Parisios (S.)

BHL Number: 6357 a

A. Anonymo.

[A gentilibus parentibus destinata nuptiis,] Osmanna ex regia stirpe progenita b mandatis Domini a pueritia tacito corde credebat, & quasi aurum electum probata, suis parentibus (cum essent gentiles) eam cogentibus, ne Christianis crederet, objurganter obstabat. Dicebat enim: Cur, insana gens mea, vestris idolis mutis, nil obesse vel auxiliari valentibus, me Dei cultricem caput inclinare compellitis, legesque profanas exercere jubetis c? Cumque viderent, eam a via veritatis nolle se … [separari d,] tristes finxerunt, se eam despondere juveni cuidam regionis illius, quæ dicitur Hibernia: quod illi faciebant, ut vacaret gaudio, & Christicolas odio haberet e.

[2] Sed Virgo Deicola hoc audiens, parentes & patriam dereliquit, eamque sua comitante ancilla, [fugiens in Britanniam, sylvam incolit: a venatore detecta] nomine Aclitenis f, in Britanniam h venit. Pervenientes autem in sylvam juxta fluvium Ligeris i positam, dum in loco per milliaria quindecim k ab hominum habitatione remoto mansiunculas ad habitandum ex foliis & frondibus fecissent, locaque arida frequentarent, nichil erat, quo fruerentur *, nisi graminum radicibus & arborum foliis l… Quadam die cum quidam venator m, aprum cum canibus insequendo, ad habitaculum beatæ Osmannæ venisset, & aprum ibidem ad pedes ipsius jacentem inveniens, Virginem salutasset; illa tamen salutanti respondere noluit: sed suspirans cum lacrymis & oculos ad cælum erigens, ter signum doloris præbuit. Cumque ille aprum occidere vellet, sed nec venabulo, nec aliqua gladii acie cutem ejus penetrare posset, mox ad urbem, quæ Brisis n vocatur, rediit, & ea, quæ viderat, enarravit o.

[3] Tunc episcopus civitatis, ut eventum rei probaret, [ab episcopo baptizatur; cæcum illuminat,] cum clero & populo illuc accessit p, vidensque Virginem nullum corporis indumentum præter pilos camelorum q habentem, carnemque ipsius propter asperitatem lectuli (cujus compositio erat spinea) sauciatam, alloquens eam, dixit: Credo te, o Virgo, Baptismo fidei obedire, atque Christicolis prophetis credere. Quæ statim respondit, nichil sibi in mundo r … melius. Cum igitur, vase aqua impleto, omnes turmæ circa illud accederent, ut ipsa catechuminaretur s; quidam homo, qui transactis jam tribus annis oculorum erat privatus lumine, vocavit eam & tetigit; & ipsa palpata, statim visum recepit. Quod videntes cuncti, qui aderant, gavisi sunt, dicentes, eam vere ancillam Dei esse & virginem t

[4] Dum cujusdam ditissimi hominis filia, nomine Androchildis, [ossiculum puellæ gutturi inhærens expellit: sancte moritur.] carnem comederet, factum est, ut quodam osse os ejus implente, gutturque extorquente loquelam amitteret. Audientes vero parentes illius u, quod Dominus per B. Osmannam multa miracula faciebat (cæcis namque visum, surdis auditum, mutis quoque loquelam reddebat,) accedentibus illis ad Virginem, mox ut illa, oratione fusa ad Deum, membra puellæ palpavit & tetigit, os, quod diu in gutture ejus jacuerat, sanguinolentum exivit x. His igitur & aliis multis coruscans miraculis, tandem feliciter migravit ad Dominum y, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Consule Commentarium num. 9 & tribus sequentibus, ubi etiam de Carilephano seu Anisolensi exemplari & editione Capgravii egimus.

b In editione Capgravii expreße dicitur ex regio Hiberniæ sanguine orta. Verba subjungo: Beata virgo Osmanna clara stirpe ac regali Hiberniensium progenita &c.

c Anisolense Ms. & Capgravius hoc loco interserunt sequentia: Quod audientes parentes ejus, stupebant atque alter ad alterum loquebantur: Quid dicemus de illa tam fidei nostræ obstari? (obstante, ut habet Capgravius.) Deinde Anisolense ita prosequitur: Sed & super pulchritudinem ejus gementes & flentes variis suis sculptilibus unanimiter vota solvebant, omnem eis subjectionem pollicentes, si Puellam, quam vehementer amabant, ab amore diligentium Dominum Jesum averterent.

d Hoc loco mutilum est Ms. San-Dionysianum, cujus apographo usi sumus. Separari substitui ex editione Capgravii: Anisolense Ms. perperam habet: Seculari.

e Consonat Ms. Anisolense; sed apud Capgravium sic legitur: Cum autem viderent beatam Virginem a via veritatis nolle separari, eam cuidam nobili in matrimonium dare volebant, ut gaudio vacaret & Christianos odio haberet.

f In Anisolensi exemplari Aclytenis scribitur. Porro P. Ludovicus Jobert Societatis nostræ in epistola, anno 1678 ad Papebrochium nostrum Parisiis data, notat sequentia: Pagus est in agro Vindocinensi (Gallice le Vendosmois,) nomine sanctæ Cerotæ, diœcesis Cenomanensis, VII leucis distans Vindocino, VIII Cenomanis. Quæ sit illa sancta Cerota, nesciunt; colunt tamen illam solenni festo die XXII Junii & Officio communi Virginum. Stat in majori ara ejus imago veste sanctimonialium Benedictinarum… Tradunt tamen rustici, Cerotam illam fuisse famulam S. Osmanæ, filiæ regis Hyberniæ, de cujus nomine dictus est pagus distans VII leucis Cenomano, ubi colitur IX Septembris, & cujus reliquiæ servari dicuntur in cœnobio San-Dionysiano prope Parisios. Inde rixæ frequentes inter rusticos S. Cerotæ & S. Osmanæ. Utrumque vicum apud Bleavium in Tabula diœcesis Cenomanensis invenio non procul ab invicem, sed paulo remotius ab urbe Cenomanensi distantem. Ceterum nihil reperi, quo memorata lis possit decidi, aut alterutra pars confirmari.

h Armoricam scilicet, sive minorem, ut ex sequentibus liquebit.

i Liger & Ligeris, vulgo la Loire, notissimus Galliæ fluvius est, qui in Vivariensi provincia ortus variasque provincias præterlapsus, Britanniam Armoricam duodecim milliaribus infra Nannetas magna aquarum mole in Oceanum Aquitanicum devolvitur.

k Quindecim milliaria ab incolarum commercio remotum locum elegisse Sanctam, in eaque habitasse, etiam legitur in Ms. Anisolensi: at in editione Capgravii certum distantiæ spatium prætermittitur, & sic habetur: Assumpta secum ancilla, nomine Aclitenis, transita [Note: ] [l. transito] mari in sylvam, juxta Ligerim fluvium ab hominum habitatione remotam domunculam ex foliis & frondibus fecit. Vide Annotata lit. h.

l Mutilum hic rursus est Ms. Dionysianum, cujus apographum edimus. Anisolense sic prosequitur: Vestitus etiam multo pejor: nam ex juncis & cæteris longioribus herbis fecerunt sibi perizomata. Capgravius vero post verba lit. k recitata, mox subdit: Et radices herbarum & folia in cibum sumpsit, vestes ex junctis & longioribus herbis sibi fecit.

m Anisolense Ms. & Capgravius venatorem fuisse aiunt pontificis sive episcopi, regionis illius, ut primum addit, & cum multitudine canum accurrisse: verum id ex conjectura ab aliis forsitan additum, quia infra dicitur venator ille rem ad episcopum detulisse.

n In Anisolensi legitur Briscis, in edito vero Capgravii, omisso urbis nomine, venator episcopum adiisse dicitur. Briscis æque ac Brisis mihi ignota est: vide dicta in Commentario num. 13.

o In laudato exemplari & editione Capgravii dicitur venator credidisse, se magica arte a Virgine fuisse delusum: verum aut tota hæc narratio fabulosa est, aut Virginis casa non tam remota fuit ab urbe, ut supra dictum est.

p Signo Crucis Domini & aqua benedicta præeunte, habet memoratum Ms.; scilicet, quia ut ibi quidem refertur, maga credebatur.

q Unde hos camelorum pilos sancta Anachoretis comparaverat? An eos ex paterna aufugiens aula asportarat secum? In sæpe memoratis exemplaribus, in quibus, ut ad lit. l vidimus, narratur Sancta ex juncis & frondibus sibi vestem confecisse, nihil de indumento e pilis camelorum, nihil etiam de lectulo spineo, quod mox sequitur, memoratur.

r Hic iterum lacuna occurrit: Anisolense sic habet: Quod statim ut illa audivit, dixit, nihil in mundo restare melius. Tunc gavisus episcopus de responsione illius, sic etiam iterum eam alloquitur, dicens: Dei templum Osmana, Deo & angelis atque archangelis, omnibus quoque Deum diligentibus eris amica, lavachrum suscipiens regenerationis. Eadem habet Capgravius: sed hujusmodi colloquia scriptorumconjecturis fere adscribenda sunt: præterea nondum Osmanna vocabatur, sint, quæ subduntur.

s Apud Capgravium omissis, quæ hic de vase aqua impleto & concursu populi narrantur, legitur: Cumque cathecumena fieret Virgo sancta, vir quidam cæcus lumen oculorum recepit: in qua significatione catechumenari etiam legitur in Glossario Cangii; alias quoque significat instrui præceptis & mysteriis fidei Christianæ.

t Hic denuo Ms. Dionysianum a Castellano legi non potuisse, puncta denotant: quare ex Anisolensi accipe sequentia: Tunc baptizavit illam episcopus, vocans eam Osmanam, cum antea gentili nomine vocaretur Agariarga. Reliqua ad Appendicem rejicimus.

u In Anisolensi additur: A quodam presbytero, Archilia nomine: aliqua præterea adjuncta addit, quæ in Appendice dabimus.

x Capgravius totum hoc beneficium paucis sic refert: Mutæ cuidam loquelam reddidit; additque: Et variis infirmitatibus suis meritis medelam adhibuit. Ceterum in Ms. nostro non notaturhic quidquam præterea deesse, quod in San-Dionysiano legi non potuerit: Anisolense tamen & Capgravius aliud miraculum subdunt, quod mihi minime verisimile apparet: dabimus tamen illud mox in Appendice.

y Quinto Idus Septembris additur apud Capgravium.

* al. vescerentur

APPENDIX.

Osmanna Virgo, quæ colitur in abbatia S. Dionysii prope Parisios (S.)

BHL Number: 6356

AUCTORE C. S.

[Agricolam, cujus curæ Sancta tradita erat,] Cum sæpe laudatum Ms. Anisolense editioque Capgravii aliqua referant, quæ in nostro non leguntur, quæque Annotata, aliunde satis prolixa, nimium augerent, visum est ea ex priori hic exhibere. Post num. 3 mox ita progreditur: Tunc baptizavit illam episcopus, vocans eam Osmanam, cum antea gentili nomine vocaretur Agariarga. Tradidit autem sibi * episcopus quemdam agricolam, qui ædificaret ei hortum & viridarium, ex quibus beata Virgo haberet ad vescendum. Sed & alium hominem cæmentarium sibi * tradidit, ut ecclesiam ei construeret, in qua ipsa oraret. Cumque agricola, quantum melius poterat, agrum & hortum Virgini præpararet, videns diabolus benignum hominem bono operi deditum, præparare ei insidias de sua tentanda Domina conatus est.

[6] [a dæmone delusum & obcæcatum] Quadam namque die, ipso agricola summo mane surgente, & ut agrum coleret præparante, obvius sibi * affuit malignus & dixit ei: Homo, quid quæris, vel cui servis, aut quid utilitatis de tua Domina consequeris? Si mihi volueris obedire, tibi aurum & argentum, omnesque hujus mundi præparabuntur deliciæ. Cui agricola: Si, inquit, hæc vera esse scirem, tibi obedirem & crederem. His dictis accedens tentator, osculatus est agricolam, precando, ut alter alteri fidem daret, sibique * consulens, ut frequenter suæ Dominæ convicia inferendo, eam ad iracundiam provocaret. Cum igitur recessissent, se invicem osculando dicentes, sequenti die juxta fontem, qui Lachis dicitur, se visuros & iterum mutuo loquuturos; mox ut agricola reversus est domum, maligno vexatus spiritu, cœpit amittere visum. Cumque sacram Virginem, quasi sydus matutinum fulgentem per domum oberrare videre non posset, clamare cœpit & dicere: Domina, cui traditus sum ad custodiendum, ab homine iniquo illusus sum & ante conspectum tuum graviter me peccasse confiteor.

[7] [suis precibus sanat.] Quæ dixit ei: Cum tibi commissa sum ad custodiendum, quomodo potest custodiri ab alio non potente seipsum custodire? Qui respondit: O venerabilis Virgo, vesanus sum & sine sensu, nec animæ vires mecum videntur manere, tremore corporis membra mea omnia occupante. Hæc audiens pia virgo Osmanna, miserta est super agricolam, & dixit ad eum: Renuntia draconi pessimo, mundum circumeunti, &, quem devoret, perquirenti; ut Dominus Jhesus Christus misereatur tui. Qui respondit: Virgo benignissima & pudica, tuis meritis & orationibus credo me liberandum ab inimico. Tunc illa nudis genibus super solum prostrata, pro salute illius lachrymas multimodaque suspiria ad Dominum fudit, ut ei sensum, quem amiserat fallacia & fraude diaboli, redderet, & ipsum ad viam veritatis misericorditer revocaret. Oratione vero finita, statim agricola sensum recepit, quem perdiderat, & sic opus, quod prius inceperat, libentius solito peragebat. His simillima, sed aliis quandoque verbis, leguntur apud Capgravium: sed nemo non videt, hæc figmenta esse aut fabulam sapere. Ego sane non facile persuaderi mihi patiar, Virginis anachoretidis curam viro agricolæ commissam fuisse, huncque ipsi cohabitasse aut saltem ejusdem casam frequentare soluisse.

[8] [Ossiculum puellæ gutturis inhærens] In eodem Anisolensi Ms. beneficium puellæ collatum, quod nos num. 4 ex San-Dionysiano recitavimus, describitur in hunc modum: Hæc igitur & his similia operante Domino, mediante beata virgine Osmana, accidit, ut cujusdam ditissimi hominis, manentis juxta Ligerim fluvium, filia nomine Adrochildis, dum carnem comederet, quodam osse os ejus implente, gutturque contorquente, loquelam amitteret. Audientes vero parentes illius a quodam presbytero, Archilia nomine, quod Dominus per ipsam Virginem multa miracula faciebat (cæcis namque visum, claudis gressum, surdis auditum, mutisque loquelam reddebat) præparatis equis & curribus, cæterisque necessariis ad visitandum almæ Virginis mansiunculam properarunt. Cumque iter arriperent, prædicta filia, quæ loquelam amiserat, parumper dicere cœpit: O Osmana! Itinere vero unius diei expleto, ter cœpit dicere: O, o, o, Osmana.

[9] Postquam autem ante conspectum ipsius venit, mox ut Virgo piissima, [attactu eximit ecclesia ipsi exstructa.] oratione fusa ad Dominum, membra ejus palpavit & tetigit, statim ad tactum ipsius os, quod diu in gutture puellæ jacuerat, totum sanguinolentum exivit. Videntes itaque parentes puellæ, eorum filiam per beatam Osmanam a passione liberatam, glorificaverunt Deum, dicentes: Vera Dei famula & a Domino virgo electa diceris, quæ tot miracula operaris. Et sic petentes benedictionem a Virgine, cum ineffabili gaudio recesserunt, dicentesque se numquam talem vidisse Dominam, omni populo sibi obvio cuncta, quæ de ipsa viderant, enarrarunt. Hoc autem miraculo usquequaque diffuso, convenit illuc multitudo gentium peregre proficiscentium, dona quoque plurima Christi Virgini offerentium. At illa pecuniam & omnia eorum munera respuente, iniverunt omnes consilium, ut operarios multos conducerent, & illic altissimam in honore ipsius ecclesiam fabricarent. Doubletus in supplemento ad Templum Beatorum de oblatis donis, temploque exstructo pariter meminit, verum non ait, illud in Osmannæ honorem, quod in Anisolensi Ms. ridicule asseritur, conditum fuisse. Archiliam quoque non presbyterum, sed sanatæ puellæ, cujus nomen non edicit, patrem appellat. Ceterum ego vix dubito, quin tota hæc narratio non nisi inepta quædam sit paraphrasis eorum, quæ num. 4 recensuimus, quæ ex interpolatoris ingenio & conjecturis prodierit.

[10] Aliud denique miraculum tam laudatum Ms., [Hispaniæ regina ejusque filius] quam Capgravii editio, proxime memorato subjungunt, quod ex priori huc transfero: Eodem concursu temporis erat quidam regis Hyspaniæ filius, nomine Clocovius, qui bonæ indolis & magni decoris juvenis, ea, quæ necessaria erant, pauperibus erogabat, Christumque a pueritia & Christicolas omnes diligebat. Quod videns mater ejus Aphronisia, quæ erat pagana, dixit ad eum: si amplius Christum colueris, ante diem crastinum morte morieris. Qui audiens hæc, motus præ ira matri suæ maledictionem pro maledictione intulit, & ob hoc protinus loquelam simul ac visum perdidit. Mater vero præ dolore filii, quod * nihil in mundo sibi erat amabilius, adeo mente consternata est, ita ut in insaniam verteretur. Cunctis autem de doloribus utriusque dolentibus, ecce quidam sacerdos peregre proficiscens, nomine Remigius, qui veniens de partibus, in quibus beata Osmana degebat, dixit ad eos: Si facere, quod docerem, velletis, vobis prodesset & istis.

[11] [a Sancta mirabiliter sanati.] Hæc audientes, qui aderant, memoratum presbiterum coram rege duxerunt, & quod eis retulerat, dixerunt. Qui dixit ad eum: Si uxori & filio possis conferre salutem, meæ telluris episcopum, vel certe participem medietatis regni mei te constituam. Cui sacerdos: Si ad sanctam Osmanam virginem cum uxore & filio accedere velis, ipsa mediante, utrique pristina sanitate gaudebitis. Quod & factum est: rege namque cum uxore & filio multoque comitatu ad locum Virginis properante, & eam in oratione positam salutante, illa eos similiter salutavit & dixit: Quid quæritis? Cumque illi dixissent, quod nihil aliud quam salutem eorum, quos torqueri videbat, quærerent, & eam super hoc rogaturi a longe venerant; confestim hoc dicto, restituta est sanitas tam reginæ, quam filio. His igitur & aliis coruscans miraculis beatissima virgo Osmana, tandem fæliciter migravit ad Christum, cui honor est & gloria in sæcula sæculorum. Amen. Qui hic Clocovius, apud Capgravium Eclotomus, a Doubleto autem Gallice Clotone vocatur: sed utcumque vocitare placuerit, credat hæc, qui volet, ego inter fabulas reputo.

[Annotata]

* l. ei

* illi

* illi

* l. illique

* l. quo

DE S. SERGIO I PAPA ET CONFESS.
ROMÆ

Anno dcci vel dccii.

COMMENTARIUS CHRONICO-HISTORICUS.

Sergius I Papa confessor Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sancti memoria in sacris Fastis, cultus, Officium & Lectiones propriæ, Elogium, Acta a variis conscripta.

Memoria sancti hujus Pontificis inscribitur sacris Fastis antiquioribus quibusdam, recentioribus vero pene omnibus. [Nomen Sancti in Martyrologio Romano & in Appendice Adonis;] Martyrologium Romanum die IX Septembris ita eum annuntiat. Romæ S. Sergii Papæ & confessoris; quibus eminentissimus Baronius in Notis, queis dictum Martyrologium illustravit, subjungit: De quo Beda, Ado & recentiores. Verum in nullis Fastis, qui Bedæ nomine veniunt, Sanctum nostrum potui reperire, præterquam in vulgatis anno 1264 a Christophoro Plantino; sed ea venerabili huic viro perperam adscripta fuisse notum est eruditis Refert tamen quædam Sancti gesta libro de Sex ætatibus in Ecclesiastica Historia gentis Anglorum lib. 5 cap. 7, uti & Ado in Chronico ad annum 686; nam utrum etiam genuino hujus Martyrologio ab initio fuerit insertus valde dubium est. Certe Rosweydus, quæ de Sancto in aliquibus Adonis exemplaribus legerat, facta collatione cum codicibus Mss. vetustioribus, a corpore resecanda judicavit, & in Appendicem rejicienda, ubi habentur sequentia: V Idus Septembris. Sergii Papæ, qui sedit annos tredecim Romæ. Hic invenit miræ magnitudinis portionem ligni salutaris Dominicæ Crucis in sacrario beati Petri. Hic statuit in tempore confractionis Dominici Corporis, Agnus Dei a clero & populo decantari, & constituit, ut in diebus Annuntiationis Dominicæ, Dormitionis & Nativitatis sanctæ Dei Genitricis Mariæ, ac sancti Simeonis, quod Hypapante Græce dicitur, Litaniæ exeant a sancto Adriano, & ad sanctam Mariam populus occurrat. De his autem postremis Sancti gestis infra pluribus agemus.

[2] Annuntiatur Sanctus noster præterea a Notkero ad eumdem diem iisdem pene verbis, [in Martyrologio Notkeri & in variis Usuardi Additionibus.] quibus in Appendice Adonis: annuntiatur item in Auctariis Usuardi pluribus; at non in omnibus eodem modo ac die. Codex Vaticanus num. 5949 hoc die sic eum memorat: Romæ natale S. Sergii Papæ, qui præfuit Ecclesiæ annis tredecim. Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ: Sergii Papæ & confessoris. Codex Bruxellensis: Romæ, sancti Sergii Papæ, qui, ut in Officio Missæ inter communicandum Agnus Dei ter cantetur, instituit. Grevenus vero ita habet: Romæ, depositio beati Sergii Papæ & confessoris, qui Sirus natione annis tredecim Ecclesiam Dei laudabiliter rexit, additque aliqua ex iis, quæ mox dedimus ex Adonis Appendice, quod pluribus fit in codice Victorino & Molani editionibus. Ad diem hujus mensis VIII S. Sergii meminerunt codices Ultrajectinus, Albergensis, Danicus, Hagenoyensis & Lubeco-Coloniensis, qui, uti videri potest apud Sollerium nostrum, non tantopere inter sese discrepant in modo annuntiandi. Ratio, cur illi ad diem IX, hi ad VIII Septembris Sancti memoriam faciendam existimarint, ea mihi videtur verisimilis; quippe usi sunt diversis Anastasii Bibliothecarii codicibus de Vitis Pontificum: alius enim habet; Sepultus est (S Sergius) VI Idus, alius V Idus Septembris. Nos Romanum Martyrologium secuti sumus cum plerisque recentioribus martyrologis, quos recensere hic omnes longum foret: aliquorum tamen mentio fiet per decursum, ubi res exegerit.

[3] Quæ hactenus ex sacris Fastis retulimus dubitare nos non sinunt de Pontificis nostri sanctitate & cultus antiquitate. [Colitur Panormi ritu duplici majori V Idus Septembris.] Itaque suffecerit iis aliqua subjungere, unde colligatur, quænam & quibus potissimum locis ejus hodiedum habeatur memoria ac veneratio. Panormus urbs Siciliæ celeberrima, & multitudine cujuscumque status ac sexus Sanctorum, quos mundo & cælo peperit, maxime nobilitata, inter patronos ac cives suos merito collocat S. Sergium Papam I, ejusque festivitatem quotannis V Idus Septembris recolit ritu duplici majori. Officium recitari consueverat de Communi Pontificis Confessoris: sed anno 1716 proprium de Sancto nostro Officium, antea Romæ pro basilicis Lateranensi & Vaticana approbatum, etiam diœcesi Panormitanæ concessum est, ab omni tum seculari tum Regulari clero eadem die recitandum. Lectiones secundi Nocturni concinnatæ sunt ex præcipuis Sancti Actis, prout ea exstant apud Anastasium, aliosque passim scriptores, qui sanctorum Pontificum res præclare gestas posterorum memoriæ transmiserunt. Eas ipsas hic transcribendas judicavi, ut de Sancti gestorum serie, & eorum potissimum, quæ post discutienda venient, præviam aliquam notitiam habeat studiosus lector.

[4] Lect. IV. Sergius Antiochenus genere, Tiberio patre, [Lectiones Officii] Panormi in Sicilia natus, Conone vita functo anno Christi sexcentesimo octogesimo septimo, annuente Deo, & suffragantibus omnium votis assumptus, fœdissimum schisma, quod exarchi imperatoris avaritia, & Paschalis archidiaconi ambitio excitarant, in ipso ortu extinxit. Adeodato Pontifice Romam veniens in Ecclesiæ Romanæ clerum ab eodem adscitus, & a Leone hujus nominis secundo Presbyter tituli sanctæ Susannæ ordinatus, impigre suo munere defunctus est.

[5] [propriæ] Lect. V. Canones a Græcis sextæ Synodo dein affictos, instante licet, & dira minante imperatore, admittere noluit; sed ut spurios non sine vitæ periculo constanter abjecit. Magnam Dominicæ Crucis portionem, revelante Deo, a se inventam in basilica Constantiniana populo adorandam collocavit. Corpus item sancti Leonis in obscuro conditum angulo, Dei nutu inde amovit, & ornatiore loco omnibus colendum exposuit. Basilicam demum Vaticanam innumeris donis ornavit, egregiis certe amoris sui erga Principem Apostolorum monumentis.

[6] [desumptæ ex Actis.] Lect. VI. Kilianum & socios martyrio deinde affectos in Germaniam, Willibrordum & Swibertum cum sociis in Frisiam, aliasque circumjectas regiones misit: in quibus maximum paganorum numerum ad Christi fidem converterunt. Coadvallum Britonum regem Romam venientem excepit & sacro Baptismate tinxit. Ravennatibus Damianum, Legionensibus Ubertum, Britannis Berectualdum episcopos ordinavit. Statuit, ut Liturgiæ sacræ pius versus, Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, adderetur. Meritis denique plenus, postquam sedisset tredecim annis, mensibus octo, sancto fine quievit, ac sepultus est in Vaticano.

[7] [Item ritu duplici eodem die Romæ in basilica Lateranensi,] Romæ quoque sancti Pontificis nostri annua memoria celebratur, idemque Officium cum jam datis Lectionibus ritu duplici recitatur in basilicis Lateranensi & Vaticana; at non utrobique die eodem: etenim in Proprio Sanctorum cathedralis ecclesiæ Lateranensis statuitur Sancti Officium die hujus mensis IX; in Proprio vero ecclesiæ Vaticanæ die XI. Ad hanc Principis Apostolorum basilicam respexit eminentissimus Prosper de Lambertinis, primum Anconitanæ, deinde Bononiensis, nunc vero universalis Ecclesiæ Pontifex Benedictus XIV, dum S. Sergium die XI Septembris Romæ coli asseruit in præclarissimo Opere, quod conscripsit de Servorum Dei Beatificatione & Beatorum canonizatione; illud typis Bononiensibus primo impressum fuerat anno 1737, nunc autem anno 1748 secundis curis ab eruditissimo colendissimoque auctore suo locupletatum Patavii recusum est; ejusque exemplar ad nos transmitti curavit Pater sanctissimus, illustre munificentiæ ac benevolentiæ erga nos suæ monumentum, gratissimumque musei nostri non ornamentum dumtaxat, sed & utilissimum instrumentum.

[8] [& in Vaticana III Idus Septembris.] Juvat ex prælaudato Opere, quæ in rem præsentem spectant, huic Commentario inserere. Lib. 3, cap. 32 recensentur aliquot summi Pontifices, quorum nomen est descriptum in Martyrologio Romano, quique Officio Ecclesiastico coluntur in basilicis Urbis; inter hos autem memoratur Sanctus noster sequenti elogio: Die XI Septembris colitur sanctus Sergius I Papa & confessor. Invictus fuit hujus Pontificis animus; cum Justiniani imperatoris precibus haudquaquam fractus canones rejecit Synodi Quinisextæ: tali siquidem impetu imperator pro confirmatione urgebat, ut Romam miserit Zachariam suum protospatarium, qui Pontificem renuentem Constantinopolim deportaret; verum is timore perculsus (noluerunt enim milites nefanda jussa principis exequi) ad pedes Pontificis provolutus veniam exoravit: & hoc ipso summo Pontifice Romæ sedente finis impositus est schismati ecclesiæ Aquileiensis de tribus capitulis. Atque hæc cultum Sancti peculiarem probant manifestius, quam ut necesse sit quidquam superaddi.

[9] Acta S. Sergii illustrarunt scriptores bene multi; [Acta Sancti a variis illustrata.] sed & eos hic recensere supervacaneum est; nam cum ii recentiores omnes sint Anastasio Bibliothecario, seu potius auctore, quem hic descripsit, pleraque hauserunt ex ipso, quæque obscuriora sunt, sunt autem hujus generis non pauca & valde implexa, spectantia præsertim ad calculos chronologicos, singuli pro arbitrio & sæpe pro beneplacito exposuere. Nos ea, quæ exstant apud Anastasium de sancti Pontificis patria, parente, gestis ante & post assumptum Pontificatum conabimur elucidare paragraphis sequentibus; quæ vero apud laudatum auctorem desiderantur ex aliis supplebimus.

§ II. Sancti patria, educatio, sacerdotium, & electio ad Pontificatum.

[Natus est] Patriam S. Sergio obtigisse Panormum in Sicilia, insinuavi supra num. 3 ductus nimirum auctoritate Anastasii, qui id diserte asserit, his verbis: Sergius, natione Syrus Antiochiæ regionis, ortus ex patre Tiberio in Panormo Siciliæ. Idipsum totidem verbis testatur Abbo Floriacensis abbas in Vitis sanctorum Pontificum; & auctorem hunc, qui floruit seculo X, sequuntur Onuphrius Panvinius in Catalogo Romanorum Pontificum, aliique recentiores non pauci. Sed iis perperam annumerat Augustinus Oldoinus in additione ad Vitam Sancti nostri, ab Alphonso Ciaconio conscriptam, Petrum de Natalibus ac Baronium; nam Petrus de Natalibus ne quidem meminit Urbis Panormitanæ. Accipe verba, quibus Acta Sancti orditur: Sergius Papa de civitate Antiochiæ, ex patre Tiberio, Cononi Pontifici in Episcopatu Romano successit. Hæc sane prælaudatis scriptoribus opposita potius sunt, quam consona.

[11] Manifestius iis adversatur Baronius in Annalibus ad annum Christi 687, [Panormi in Sicilia,] ubi sic de Sancti patria scribit: Sergius natione Syrus, Antiochiæ ortus ex patre Tiberio, Panormi in Sicilia vixit. Dicit quidem eminentissimus annalista haberi ista in Anastasio; verum tale quid in nullis codicibus, apud nullos scriptores, qui Anastasii seu libri Pontificalis lectiones variantes collegerunt, quales sunt Josephus Blanchinus & Joannes Vignolius, reperire potui; in omnibus ortus Panormi asseritur. Sunt & alii, quibus urbs Panormitana visa non est sancti Pontificis nosiri patria, & inter eos quidem S. Antoninus parte 2 Historiarum, titulo 13, capitulo 1, § 6 ita habet: Erat autem hic Sergius natione Syrus Antiochiæ ortus patre Tyberio, sed a pueritia Romæ educatus. Ciaconius vero in Opere supra allato, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Franciscus Pagius in Breviario gestorum Pontificum Romanorum & nonnulli alii neoterici Sergium patria Antiochenum, Panormi educatum scribunt. Verum cum res ista mere historica sit, & in Anastasii codicibus constanter dicatur ortus in Panormo Siciliæ, iisque consentiat præter alios Abbo Floriacensis, auctor antiquitate & fide spectabilis, horum ego potius sententiæ adhærendum ratus sum, dicendumque, quod codice vel catalogo corrupto usi fuerint S. Antoninus, Petrus de Natalibus & Baronius, ex quibus sua deprompserunt scriptores alii pro secunda sententia citati.

[12] [patre Tiberio mercatore verisimiliter Antiocheno.] Patrem S. Sergii nomine fuisse Tiberium, sat constat ex ante dictis, qua vero fuerit conditione, quave occasione Panormum venerit, ibidemque prolem procreaverit ex nullis veterum monumentis certo potest elici. Antoninus Mongitorius in Panormo sanctificata seu Libro de Vitis Sanctorum & Beatorum civium Panormitanorum pag. 148 non improbabiliter post Ciaconium existimat, conditione fuisse mercatorem, & aliqua ad Sancti nostri in pueritia educationem spectantia subjungit, procul dubio ex conjecturis, nihil enim horum apud antiquiores memoriæ proditum reperitur. Accipe ea ex Italico in Latinum versa: Seculo Christi septimo, cum mercator quidam Antiochenus ex Syria, Tiberius nomine, ad civitatem (Panormitanam) appulisset, uberrimo, quem ex mercatura percipiebat, quæstu retentus Panormi domicilium fixit: postea vero in dicta Siciliæ regia urbe felix parens fuit sancti nostri Sergii. Hic ab infantia literis ac pietatis studio deditus non minus doctrina excelluit, quam virtutum Christianarum præstantia. Ingeniosam indolem applicuit etiam musicæ, in qua similiter eminuit.

[13] [Sedente Adeodato Papa, Romam venit, & a Leone II] Annum Sancto natalem scriptorum, quos vidi, nullus determinat. Anastasius & Abbo Floriacensis, ubi patriam ejus, patrem & tempus, quo fuit Pontifex, paucis indicarunt, ita pergunt: Veniens Romam sub sanctæ memoriæ Adeodato Pontifice inter clerum Romanæ Ecclesiæ connumeratus est. Chronologi aliqui Adeodati Pontificatus initium innectunt anno 669, alii anno 672, & hos sequuntur recentiores plerique, finem vero alii anno 676, alii 677; at cum Anastasius non notaverit, quo ætatis suæ & Adeodati Pontificatus anno S. Sergius Romam venerit, nihil inde pro ipsius nativitate datur eruere. Parum lucis huic rei tamen afferunt verba mox laudati auctoris sequentia: Et quia studiosus erat, & capax in officio cantilenæ priorum * cantorum pro doctrina est traditus, & acolythus factus per ordinem ascendens a sanctæ memoriæ Leone Pontifice in titulo sanctæ Susannæ, quod ad duas domos vocatur, presbyter ordinatus est. Leo secundus, qui hic designatur, ante annum Christi 682, uti agnoscunt eruditi omnes, Pontificatum non tenuit, nec post annum 684. Igitur Sanctus noster consecratus est sacerdos, &, ut verba innuunt, simul S. R. E. Cardinalis creatus anno 682 vel uno ex duobus sequentibus. Ordo autem Sacerdotalis ordinarie seculo VII conferebatur iis, qui annos triginta nati essent, præsertim si antea clero Romano annumerati fuerant, ibidemque educati, nisi forte propter rationabiles causas differretur, vel urgente sacerdotum penuria, aliave necessitate anticiparetur, quod hic contigisse nullus memorat; ac proinde qualicumque conjectura statui posset S. Sergii annus natalis, Christi 652 vel 653.

[14] [intra annos 682 & 684 presbyter ordinatus ætatis suæ forte 30.] Ex his, & ex verbis Anastasii primo loco citatis licet colligere, Sanctum venisse in Urbem, dum ætatis annum attigisset vigesimum circiter aut vigesimum primum; sed in ea sententia dicendus est S. Antoninus ætatem puerilem latissimo modo sumpsisse, ubi dicit supra, Sergium a pueritia Romæ educatum fuisse. Nisi quis Anastasii verba ita interpretari velit, ut Sergius quidem, sedente Adeodato, annumeratus fuerit clero Romano, sed ante illius tempora puer Romæ educatus. Præter hactenus dicta nihil quidquam legi apud scriptores de gestis ejus a tempore nativitatis usque dum initiatus fuit presbyter, reliqua usque ad Pontificatum paucis etiam Anastasius complectitur his verbis: Hic tempore presbyteratus sui impigre per cimiteria diversa Missarum solennia celebrabat. Unde discimus etiamnum hoc seculo VII viguisse morem Divina celebrandi in cœmeteriis, quæ olim a fidelibus propter corpora Sanctorum Apostolorum & martyrum ibidem sepulta solebant frequenter visitari, eorum nomina ac numerum & structuram dat Baronius in Annalibus ad annum Christi 226. De cura autem ecclesiarum Urbis & cœmeteriorum presbyteris Romanis olim commissa, præter alios, disserit prolixe Onuphrius Panvinius in libro de episcopatibus, titulis & diaconiis Cardinalium, quos consulat curiosus lector: nos ad Sancti nostri Pontificatum progredimur cum Anastasio.

[15] Post septennium vero defuncto beatæ memoriæ Conone Apostolicæ Sedis Præsule, [Post mortem Cononis Papæ Sergius substituitur, duobus in schismate electis] ut fieri assolet, Romanus populus urbis in duas partes divisus est, & una quidem pars elegit Theodorum archipresbyterum; alia vero pars Paschalem archidiaconum. Et quidem Theodorus archipresbyter cum populo, qui ei favebat, præveniens, interiorem partem patriarchii (palatii Lateranensis) tenuit; Paschalis vero exteriorem partem, ab oratorio sancti Silvestri, & basilicam domus Juliæ, quæ super campum respicit, occupavit. Cumque unus alii locum non cederet, sed utrique immaniter perdurarent, ut unus alium superaret; inito consilio, primates judicum & exercitus Romanæ militiæ vel cleri seditiosi pars plurima, & præsertim sacerdotum atque civium multitudo ad sacrum palatium perrexerunt; & diu pertractantes, quid fieri deberet, qualiterve duorum altercantium electorum sopiretur contentio; Deo annuente, in personam denominati Sergii, venerabilis tunc presbyteri, concordantes se contulerunt; eumque de medio populi tollentes, in oraculum beati Cæsarii Christi martyris, quod est intra sacrosanctum suprascriptum palatium, introduxerunt, & exinde eum in Lateranense episcopium cum laudum adclamationibus deduxerunt. Hæc Anastasius; ex quo colligitur, basilicam domus Juliæ & oratorium seu oraculum B. Cæsarii, in textu memorata, veteris patriarchii seu Lateranensis palatii ambitu contenta fuisse; confirmat id Onuphrius Panvinius in Opere de septem Urbis ecclesiis: Erant, inquit, in hoc palatio ædiculæ sive sacella, & aliquot basilicæ, ut Vigilii Papæ, Julia, Zachariæ Papæ; item oratoria S. Cæsarii martyris, S. Sebastiani, alias basilica Theodori Papæ &c. De Oratorio S. Silvestri sic loquitur idem auctor: Oratorium S. Silvestri est in porticu Lateranensi ante vetus patriarchium.

[16] [Paschali & Theodoro; hic sponte acquiescit, quamvis aliqui auctores] Schismati ante electionem Sergii in Ecclesia oborto, ut testatur Anastasius in Vita Cononis Pontificis, fundamenta jecerat iniqua Paschalis archidiaconi machinatio, superstite adhuc ipso Conone; nam cum hic magnam auri vim reliquisset distribuendam clero & monasteriis, & ejus distributio ad archidiaconum pertineret, Paschalis, ægrotante Conone, clanculum scripsit ad Joannem exarchum Ravennatem, & huic prædictam auri vim pollicitus est, si id efficeret, ut ipse Pontifex eligeretur; atque ista quidem hominis ambitiosi pollicitatio non exiguam Sancto nostro, cum jam Pontifex esset, molestiam creavit. An & Theodorus alter electus schisma foverit, non ausim asserere; crediderim in ejus electionem inclinasse potiorem partem populi & præsertim cleri propter Paschalis vitam ac mores improbos. Præterea cleri plurimum intererat non eligi Paschalem, ne scilicet legato per Cononem auro privaretur. Constat sane Theodorum sponte cessisse Sergio Pontifici. Audi Anastasium datis supra verbis subnectentem sequentia. Et quamvis fores patriarchii intrinsecus essent munitæ & clausæ; tamen pars, quæ prædictum venerabilem virum (Sergium) presbyterum elegerat, quia & validior erat, prævaluit, & ingressa est. Quo ingresso, Theodorus archipresbyter, unus e duobus electis, illico adquievit, ac se humiliavit, & ingressus Sergium sanctissimum electum salutavit ac osculatus est.

[17] [ex epitaphio, quod per errorem Sergio I adscribitur,] Videtur dictus Theodorus fuisse idem cum eo, quem post mortem Joannis Papæ V exercitus Romanus in simili schismate universæ Ecclesiæ præesse voluerat, obnitente clero Romano, ac pro Petro archipresbytero, quem ad Pontificatum evehi desiderabat, decertante. Simili etiam modo lis ista dirempta fuit. Relicto enim Petro ac Theodoro, omnes, post multas utrimque disceptationes, consenserunt in electionem tertii, qui fuit Conon Sancti nostri immediatus decessor; adeo ut nec Petrus archipresbyter, nec Theodorus, qui illi postmodum in archipresbyteratu successit, nec Paschalis archidiaconus umquam habitus fuerit legitimus Pontifex, sicut perperam de Theodoro suspicantur nonnulli ex epitaphio, quod a Petro Mallio ex monumentis Vaticanæ basilicæ descriptum Baronius ad annum 701 refert conceptum his versibus:

Limina quisquis adis Papæ metuenda beati,
      Cerne pii Sergii excubiasque Petri.
Culmen Apostolicæ sedis is jure paterno
      Electus, tenuit, ut Theodorus obit.
Pellitur Urbe pater, pervadit sacra Joannes,
      Romuleosque greges dissipat ipse lupus.
Exul erat patria septem volventibus annis,
      Post populi multis Urbe redit precibus.
Suscipitur, Papa sacratur; sede recepta
      Gaudet: amat Pastor agmina cuncta simul.
Hic invasores, Sanctorum falce subegit,
      Romanæ Ecclesiæ, judiciisque patrum.

[18] [perperam velint, eum aliquamdiu legitime præfuisse Ecclesiæ:] Ex isto, inquam, epitaphio perperam suspicantur, Theodorum in schismate cum Paschali legitimum Pontificem fuisse habitum, ac tandem huic demortuo suffectum Sanctum nostrum, qui brevi post tempore a Joanne quodam sedis Apostolicæ invasore Urbe pulsus, post exilium annorum septem revocatus & sedi restitutus fuerit. Nam præterquam quod in nullis Romanorum Pontificum catalogis inter nomina Cononis ac Sergii notetur nomen Theodori, quod utique factum fuisset, si legitimus Pontifex sedem occupasset, ne minima quidem horum omnium fit mentio apud Anastasium, Abbonem aliosve scriptores antiquos; imo manifeste illis adversantur, dum Theodorum scribunt sponte cessisse Sergio, & reliqua hujus Pontificis gesta pertractant. Tenuit quidem Pontificatum Joannes ejus nominis VI, at mortuo Sergio, nec invasit S. Petri cathedram, sed ad eam legitime electus fuit, ut agnoscunt omnes.

[19] Rectius de eo Epitaphio judicavit Papebrochius noster, [alii dictum epitaphium Sergio III vere attribuunt.] quem secuti sunt recentiores plerique, dum in Conatu chronico-historico illud adscripsit Sergio III, qui Sedem Apostolicam tenuit sub initium seculi X: is enim, mortuo Theodoro Papa II, electus Pontifex, post paucos dies Urbe pulsus est, ipsique subrogatus Joannes IX. Habemus ista ex Flodoardo in Fragmento de Pontificibus Romanis metrico, ubi, relata morte Theodori, ita prosequitur:

Joannes subit hinc, qui fulsit in ordine nonus,
Pellitur electus patria quo Sergius Urbe.

Adverte, quod sicut hic, ita etiam in epitaphio dicatur Sergius pulsus urbe patria, Roma videlicet, quod Sergio I minime aptari potest, utique Panormitano, optime autem Sergio III Romano ex comitibus Tusculanis. Consonant etiam dicto epitaphio, quæ de Sergii III in Urbem reditu canit laudatus poëta his versibus:

Sergius inde redit, dudum qui lectus ad arcem
Culminis, exilio tulerat rapiente repulsam:
Quo profugus latuit septem volventibus annis.
Hinc populi remeans precibus, sacratur honore
Pridem assignato, quo nomine tertius exit
Antistes.

Plura de Sergio III habent Papebrochius, Antonius Pagius & alii, quos consulat lector curiosus; ego ad Paschalem redeo alterum in schismate electum.

[20] Non adeo pacate spe sua frustrari se passus est Paschalis, [Paschalis reluctatur & magnas Pontifici molestias suscitat] obluctatus est primum, quantum potuit; dein vi coactus submisit sese in speciem, at tectis machinationibus Pontifici molestias & Ecclesiæ damna creare, ut supra insinuavi, non cessavit; donec tandem impiæ ambitionis scelerumque pœnam tulit. Audire hic denuo juvat Anastasium: Paschalem vero, inquit, nullo modo cordis duritia id facere sinebat, donec coactus & confusus, volens nolens suum Dominum & electum ingressus salutaret. Qui etiam Paschalis clanculo non cessavit Ravennam suos mittere missos, promissaque pecunia vel aliis diversis donis Joannem patritium & exarchum, cognomento Platyn, cum suis judicibus, nemine sciente, Romam venire persuadere. Qui sic abdite venit, ut nec signa, nec banda (seu vexilla) cum militia Romani exercitus occurrissent ei juxta consuetudinem in competenti loco, nisi a propinquo Romanæ civitatis. Qui dum venisset, & omnes in personam Sergii sanctissimi invenisset consensisse, illi quidem (Paschali) suffragari non valuit; Ecclesiæ tamen beati Petri apostoli idem exarchus per ejusdem Paschalis miseriam (id est, nequitiam) stipendium & damnum intulit, quod ab eodem Paschali suprascripto exarcho promissum fuerat, id est, centum auri librarum a parte Ecclesiæ expetente, Sergio sanctissimo electo proclamante, quod neque promisisset dare, neque possibilitas dandi suppetat, & ut ad compunctionem animos videntium commoveret, cantharos & coronas, quæ ante sacrum altare, & confessionem beati Petri apostoli ex antiquo pendebant, deponi fecit & pignori tradi.

[21] [ab exarcho Ravennate; sed punitur tandem ob sua crimina.] Sed nec in hoc flexa est ejusdem exarchi duritia, donec centum, ut dictum est, librarum auri accepit. Et licet, ut præfatum est, Ecclesiæ Christi, ideo miserrimus Paschalis dispendium & damnum infixit; tamen, Christo favente, Sergius presbyter & electus in Sede beati Petri apostoli Pontifex ordinatus est. Prædictus vero Paschalis non post multum tempus, & ab officio archidiaconi pro aliquibus incantationibus, & lucis, quos colebat, vel sortibus, quas cum aliis respectoribus tractabat, Dei, beatique apostolorum principis Petri interveniente judicio, privatus est, & in monasterium retrusus post quinquennium præ cordis duritia impœnitens defunctus est. Unde colligas, eo criminum devenisse Paschalem, ut non modo hominibus, sed & ipsi Deo infidelis impie lucos more Gentilium coluerit, addictusque fuerit idololatriæ & verisimilius etiam magiæ. Ceterum de dictis hactenus convenit hodie inter scriptores fere omnes; at de tempore, quo ea contigerint, præsertim de anno, quo Sanctus noster ordinatus est Pontifex, lis tanta est, ut nemo eam, sublatis omnibus omnino difficultatibus, facile dirimat. Patebit id ex sequenti §.

[Annotata]

* al. priori

§ III. Incertum, an S. Sergius ordinatus sit Pontifex anno 687, an 688; referuntur opiniones Baronii, Pagii & Papebrochii.

[Origo difficultatis ex errore chronologico in libro Pontificali.] Opiniones circa præsentem difficultatem ad tres quodammodo reducuntur. Prima est Cardinalis Baronii, quam cum aliis secutus primum Labbeus noster, deinde deseruit; altera Antonii & Francisci Pagii, tertia Papebrochii. Verum priusquam singulas producam in medium, & in quo eæ discrepent, paucis ostendam, res paulo altius desumenda est, utpote quæ pendeat ab initio ac fine Pontificum quorumdam præcedentium, Agathonis videlicet, Leonis II, Benedicti II, Joannis V & Cononis. Itaque hujus potissimum rei cardo versatur in anno, quo post obitum Agathonis Leo II Pontificatum adierit, eumque cum vita deposuerit. Anastasius Bibliothecarius Agathonis Vitam concludit his verbis: Sepultus est ad beatum Petrum apostolum IV Idus Januarii, & cessavit Episcopatus annum unum, menses septem, dies quinque: Leonis vero secundi Vitam ita incipit: Leo natione Siculus, ex patre Paulo, sedit menses decem, dies septem & decem. Sepulturam Agathonis illigant unanimi consensu anno 682 supra laudati auctores; at uterque Pagius, Papebrochius, & eorum asseclæ in reliquis Anastasii verbis errorem cubare indubitanter asserunt, eumque, uti videbimus, modis licet diversis, conantur corrigere.

[23] [Is error latuit Baronium;] Baronius, qui illum errorem non detexit, ita statuit: mortuum esse ait Agathonem anno 682, & post interpontificium anni unius, mensium septem & dierum quinque Leoni II, creato sive ordinato decima quinta die mensis Augusti anni 683, attribuit, uti invenerat in Anastasio, Pontificatus menses 10 & aliquot dies, usque ad finem mensis Junii anni 684. Mortuo Leoni post interpontificium unius mensis & dierum viginti duorum substituit anno eodem Benedictum II, quem, postquam sedisset a XX Augusti usque ad VIII Maii, id est, paulo plus mensibus octo, & vacasset Sedes mensibus duobus ac diebus quindecim, subsecutus sit Joannes V anno 685, qui sedit anno uno & diebus XI. Vacavit autem sedes menses duos & dies decem & octo, successitque mense Octobri anno 686 Conon, qui post Pontificatum undecim mensium ac dierum viginti trium, postque interpontificium mensium duorum & dierum tredecim successorem habuit mense Decembri anni 687 Sergium I, de quo hic agimus. Verum hanc chronotaxim in multis falli, agnoscunt recentiores, specimen unum alterumve accipe, & errorem, de quo numero præcedenti actum est, una cognosce.

[24] Primo diuturno isti interpontificio ab Agathone ad Leonem secundum, [indeque in multis] quod adducit ex Anastasio Baronius, ipse adversatur Anastasius in dicti Leonis Vita, scribens in hunc modum: Hujus almi Pontificis jussu ecclesia juxta Velum aureum in honorem beati Sebastiani ædificata est, nec non in honorem martyris Georgii. Hujus temporibus die decima sexta mensis Aprilis, Indictione undecima, luna ecclypsim pertulit. Post Cœnam Domini nocte pene tota in sanguineo vultu elaboravit, & nisi post galli cantum cœpit paulatim dilimpidare & in suum reverti respectum. Atqui dicta ecclypsis, ut testatur Calvisius in Opere chronologico, traduntque passim chronologi alii & astrologi, contigit anno Christi 683; tum enim, currente Indictione undecima, Cæna Domini coincidit cum die XVI Aprilis; hoc die igitur gubernabat Ecclesiam S. Leo, & sic sedes vacare non potuit usque ad sequentem mensem Augustum. Imo non vacasse eam usque ad initium anni 683 ostendunt Papebrochius & Labbeus ex Divali, a Constantino Pogonato imperatore ad dictum Leonem missa, juxta Papebrochium mense Decembri, juxta Labbeum mense Aprili anno 682; dicta Divalis exstat apud Labbeum Græce & Latine in fine sessionis XVIII Concilii œcumenici sexti sub hoc titulo: Exemplar Divinæ sacræ piissimi & Christum diligentis imperatoris ad Leonem sanctissimum & beatissimum Papam senioris Romæ.

[25] Secundo contra Baronii chronotaxim, in qua dicitur a Leone usque ad Benedictum II Sedes Apostolica vacasse dumtaxat mense uno & diebus viginti tribus, [fallitur ipsius chronotaxis.] & idem Benedictus eam occupasse non nisi mensibus 8 & diebus aliquot, militat iterum ipse Anastasius, in cujus omnibus codicibus diserte scribitur vacasse Sedes mensibus XI, diebus 22, & sedisse Benedictus mensibus 10, diebus 12. Quare putant uterque Pagius aliique, eminentissimum, quandoquidem hic citaverit Anastasium, usum fuisse corrupto ejus codice. Tertium argumentum dabo post relatam Pagii utriusque sententiam, cui similiter adversatur. Hactenus satis patet, Ecclesiam post obitum Agathonis non tamdiu Pontifice caruisse, sicut legitur per errorem in Anastasio, &, si verum sit, quod contra utrumque Pagium asserunt cum Baronio Labbeus & Papebrochius, quorum rationes mox afferam, vixisse scilicet & Ecclesiæ præfuisse Leonem secundum usque ad exeuntem Majum vel Junium anni 684, necessario sequitur, Sergium I ad Sedem Apostolicam evectum fuisse anno fere integro serius ac velit Baronius, qui tantum temporis detraxit interpontificio a Leone ad Benedictum, & hujus Pontificatui. Verum displicet ista dilatio quoad Sergii Pontificatum utrique Pagio, ad quorum opinionem progredior.

[26] [Pagii corrigentis Anastasium] Antonium Pagium, patruum suum, sequitur pene ubique Franciscus Pagius, quapropter illum deinceps intellectum volo, quoties Pagium nominavero, nisi hujus nomen diserte expressero. Ille itaque in Critica Baronii ita loquitur ad annum Christi 683: Verum non est, quod in vulgatis exemplaribus Anastasii legitur, post Agathonis Papæ mortem Sedem vacasse annum unum & menses septem; alioqui ecclypsis illa contigisset durante interpontificio, non vero Leone sedente, contra disertum ipsiusmet Anastasii testimonium, qui ideo ex seipso emendandus. Sic autem ipse errorem Anastasianum emendare conatus est. Agathoni sepulto IV Idus Januarii anno 682 post menses 7 suffectus est Leo II & consecratus ejusdem anni die XVII Augusti. Sedit menses 10, dies 17 usque ad diem III Julii anni 683. Vacavit Sedes menses XI, dies 22, successitque Benedictus II, ordinatus XXVI Junii 684, & post Pontificatum mensium 10 ac dierum XI fato cessit die VII Maii anno 685. Vacavit Sedes mensibus 2, diebus 15, & Pontifex consecratus est Joannes V, die XXIII Julii, dicti anni 685. Præfuit Joannes anno uno, diebus decem, defunctusque est ac sepultus die 2 Augusti anno 686. Vacavit iterum Sedes menses 2, dies 18, & die XXI Octobris anni ejusdem Cathedram ascendit Conon, quam tenuit menses XI, mortuus & sepultus die XXI Septembris 687. Hunc tandem post interpontificium mensium 2 ac dierum 23 aut 24 subsecutus est Pontifex Sergius I, consecratus die XV Decembris anni 687. Ita Pagius.

[27] [opinio examinatur,] Itaque ex diuturno mensium 19 interpontificio post obitum Agathonis integrum annum rescindit Pagius, eumque dicti Agathonis Pontificatui annectit, utpote qui secundum ejus calculos Ecclesiæ præsederit ab anno 678 usque ad 682, id est, annis omnino 3 & mensibus sex; quamvis fateatur Pagius ipse, in plerisque Anastasianis codicibus assignari Agathoni tantum annos duos, menses sex. An quoad Agathonis Pontificatum recte corrigat Anastasium, non lubet inquirere, ne pars magna chronologiæ Pontificiæ de novo pertractanda veniat; sufficit ad rem præsentem cognovisse, quo tempore Leonis II initium statuat, ac tandem, correcto Baronio in Pontificatu Benedicti II, Sergium I consecratum velit. Mirum, quantum sibi passim applaudat laudatus auctor de hac sua chronotaxi, qua difficultatem omnem a se tandem superatam existimat. Attamen non pauca occurrunt, quæ eam valde incertam reddunt.

[28] [& difficultates] Primo in Pagii chronologia mors Leonis II innectitur anno 683; illum tamen anno 684 Ecclesiæ Romanæ præsedisse scribit Sigebertus, & hoc eodem anno tantum obiisse refert Hermannus Contractus; Baronius vero, Labbeus, Severinus Binius, & Augustinus Oldoinus, quamvis in aliis dissentiant, hic unanimiter consentiunt, volentes, superstitem fuisse Leonem II tempore concilii Toletani XIV, celebrati dicto anno 684, atque id manifeste probari affirmant ex canone 2 memorati concilii, in quo Leonis Papæ, ut viventis adhuc, mentio est, nulla Benedicti. Videri potest, quomodo hac difficultate sese evolvere conetur Pagius ad annum 684 num. 12. Accipe interim argumentum alterum, quod ipsum non minus stringit, quodque etiam militat contra Baronium aliosque, qui Joanni V Pontifici mortem obvenisse volunt mense Augusto anni 686.

[29] Exstat apud Labbeum tomo 6 conciliorum Divalis jussio a Justiniano imperatore directa ad Joannem Papam, [variæ,] ex qua colligitur, dictus Pontifex vitam protraxisse diutius ac velit Pagius. Divali jussioni istud initium est: In nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi imperator Cæsar Flavius Justinianus, fidelis in Christo, pacificus, pius, perpetuus Augustus, Joanni viro sanctissimo ac beatissimo archiepiscopo antiquæ almæ urbis Romæ, atque universali Papæ. Conclusio autem hæc: Divinitas te servet per multos annos sanctissime ac beatissime Pater. Data decimo tertio Kalendas Martias, Constantinopoli in imperiali domo, piissimoque & perpetuo Augusto Justiniano imperatore anno secundo, & post consulatum ejus anno secundo, indictione decima quinta. Quæ omnia, ut fatetur etiam Pagius, annum denotant 687; neque negat directam fuisse jussionem ad Joannem Pontificem, & hujus successori Cononi Papæ traditam; sed inde tantum colligi dicit, quod Joannis V obitus, & Cononis ad Cathedram Petri promotio tamdiu fuerit ignorata Constantinopoli: nempe a die 2 Augusti anni 686 usque ad XVII Februarii 687.

[30] Responsi hujus debilitatem agnoscit Franciscus Pagius, [quibus laborat,] alioqui placitis patrui adhærere consuetus, & per viam omnino oppositam ex ea difficultate nititur emergere. Accipe ejus verba: Hanc Divalem jussionem ad Cononem, non ad Joannem directam, magna mihi suspicio est. Id certe innuit Anastasius, qui in Conone scribit: “Hic suscepit Divalem jussionem domini Justiniani principis, per quam significat, reperisse Acta sanctæ sextæ Synodi, & apud se habere, quam piæ memoriæ domnus Constantinus genitor ejus, Deo auxiliante, fecerat”. Nec est, quod dicatur, Divalem illam directam esse ad Joannem, & post ejus mortem a Conone susceptam; nam præterquam quod id nullibi scriptum reperitur, invicte refellitur ex ejusdem Divalis subscriptione; “data enim dicitur, decimo tertio Kalendas Martias, Constantinopoli in imperiali domo, piissimoque & perpetuo Augusto Justiniano imperatore, anno secundo, & post consulatum ejus anno secundo, Indictione decima quinta”. Qui characteres conveniunt certo in mensem Februarium anni sexcentesimi octogesimi septimi, quo sedebat Conon, & Joannes a septem circiter mensibus obierat, quod imperatorem latere non poterat. Ne autem quis postrema ejus verba assumens ita arguat: Characteres certo conveniunt in annum DCLXXXVII, nec, si a septem circiter mensibus obiisset Joannes, id latere poterat imperatorem; indicium igitur est, diutius superstitem fuisse Joannem, ac velit Pagius; cum eo anno inscripta fuerit ipsi ab imperatore Divalis jussio: ne, inquam, ita quis arguat, repetit mox, quæ ante insinuavit: Existimo itaque, inquit, in prædicta Divali intrusum esse a librariis Joannis nomen, & consequenter Cononis nomen restituendum esse. Expedita sane & facillima methodus, quibusvis nodis dissolvendis vel potius dissecandis.

[31] Advertit, ni fallar, studiosus lector, quantum uterque Pagius laboret, [proponuntur.] ut tum Leonis II, tum Joannis V mortem integro circiter anno citius collocent, quam videtur collocanda ex objectis argumentis; ne scilicet Sergii primi ad Cathedram Petri accessum differre cogantur in annum 688. Sunt & alia, quæ merito displiceant in ipsorum calculis; & inter ista quidem, quod diem sepulturæ Pontificum assignatum ab Anastasio passim hic confundant cum die obitus. Sic Antonius Pagius ad annum 684, num. 1, Leonem II defunctum dicit die III Julii, quo etiam die eum obiisse prodi asserit ab Ordorico lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ; quamvis Ordoricus, sicut & Anastasius, loquatur de sola sepultura his verbis: Deinde V Nonas Julii ad beatum Petrum apostolum sepultus est. Idem Pagius ad annum 686, num. 2 agens de Joanne V ait: Præsenti (anno) e vivis excessit die secunda Augusti, eademque sepultus est. Iterum ad annum 687, num. 1, Cononem Papam e vita migrasse dicit die XXI Septembris, quo apud Anastasium sepultus dicitur. Quæ mihi nullatenus verisimilia apparent. Quis enim credat, Pontifices maximos eo ipso die sepultos fuisse, quo e vivis migrarunt, præsertim si nulla existeret sepulturam adeo accelerandi ratio, qualis hic nullibi proditur exstitisse?

[32] [Papebrochii chronotaxis] Papebrochius in Conatu chronico-historico Romanorum Pontificum electionem distinguit ab ordinatione, & obitum a sepultura, addens, solemniorem sepulturam sæpe diu post obitum dilatam fuisse, putatque hanc ipsam in Anastasio passim annotatam. Rationes, ob quas id sibi ita visum sit, allegat tum locis variis, tum in Præfatione ad dictum Conatum num. 13, quo curiosum lectorem remittimus, ut ad ejus in præsenti controversia opinionem properemus. Errorem sæpe memoratum inde ortum existimat Papebrochius, quod in Anastasio tempora interpontificii ab Agathone ad Leonem II, & hujus Pontificatus transposita fuerint; adeo ut annum unum, menses septem & dies quinque, qui ibidem interpontificio tribuuntur, Leonis Pontificatui adscribendos dicat, menses vero decem & dies septemdecim, qui Pontificatui Leonis assignantur, ipsum esse velit interpontificii spatium. Hac facta immutatione temporum, Leonis initium anno 682, finem vero 684 illigat, evaditque difficultatem, qua laborat Baronius circa ecclypsim, de qua egimus num. 24, & eam qua laborat Pagius ex concilio Toletano XIV, relatam num. 28. Cum autem hoc pacto, servatis sequentium Pontificum & interpontificiorum temporibus, ut in Anastasio assignantur, omnia integro fere anno serius collocanda sint, quam collocata fuerint a Baronio & Pagio, evadit etiam tertiam difficultatem, qua laborat uterque ex Divali jussione Justiniani imperatoris, quoad mortem Joannis V. Reliquam ejus dispositionem, ne actum agam, videat curiosus lector apud ipsum in citato Opere ab anno 682 ad 688.

[33] [etiam difficultates patitur: præcipuam objicit Pagius] Non caret etiam sua difficultate Papebrochii opinio, eaque inde oritur, quod sancti nostri Pontificis consecrationem Papebrochius non ante Novembrem anni 688 factam putet. Exstat quippe apud venerabilem Bedam Epitaphium, ex quo videtur Sergius anno uno citius præsedisse universæ Ecclesiæ. Ad clariorem rei intelligentiam, majoremque Sancti nostri commendationem, quæcumque huc spectantia habet Beda, juvat transcribere. Anno autem regni Aldfridi tertio; Ceadualla rex Occidentalium Saxonum, cum genti suæ duobus annis strenuissime præesset, relicto imperio propter Dominum regnumque perpetuum, venit Romam, hoc sibi gloriæ singularis desiderans adipisci, ut ad limina beatorum Apostolorum fonte Baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano patere vitæ cælestis introitum. Simul etiam sperans, quia mox baptizatus, carne solutus, ad æterna gaudia jam mundus transiret. Quod utrumque, ut mente disposuerat, Domino adjuvante, completum est. Etenim illo perveniens, Pontificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto Sabbati Paschalis anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo octogesimo nono, & in albis adhuc positus, languore correptus, duodecimo Kalendarum Majarum die solutus est a carne, & beatorum est consortio sociatus in cælis. Cui etiam tempore baptismatis Papa memoratus Petri nomen imposuerat, ut beatissimi Apostolorum principis (ad cujus sacratissimum corpus per longa locorum intervalla pio ductus amore venerat) etiam sanctissimum nomen referret: qui in ejus quoque ecclesia sepultus est & jubente Pontifice Epitaphium in ejus monumento scriptum est, ut & memoria devotionis ipsius fixa per secula maneret, & legentes quoque vel audientes exemplum facti ad studium religionis accenderet. Scriptum est ergo hoc modo:

[34]

Culmen, opes, sobolem, pollentia regna, triumphos, [ex epitaphio,]
      Exuvias, proceres, mœnia, castra, lares:
Quæque patrum virtus, & quæ congesserat ipse,
      Ceadualla armipotens liquit amore Dei.
Ut Petrum sedemque Petri rex cerneret hospes,
      Cujus fonte meras sumeret almus aquas:
Splendificumque jubar radianti carperet haustu,
      Ex quo vivificus fulgor ubique fluit.
Percipiensque alacer redivivæ præmia vitæ,
      Barbaricam rabiem, nomen & inde suum
Conversus convertit ovans, Petrumque vocari
      Sergivs antistes jussit, ut ipse pater
Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans,
      Protinus ablatum vexit in arce poli.
Mira fides regis, clementia maxima Christi,
      Cujus consilium nullus adire potest.
Sospes enim veniens supremo ex orbe Britanni
      Per varias gentes, per freta perve vias,
Urbem Romuleam vidit, templumque verendum
      Aspexit Petri, mystica dona gerens.
Candidus inter oves Christi sociabilis ibit,
      Corpore nam tumulum, mente superna tenet.
Commutasse magis sceptrorum insignia credas,
      Quem regnum Christi promeruisse vides.

[35] Hic depositus est Ceadualla, qui & Petrus, rex Saxonum sub die duodecimo Calendarum Majarum, [quod exstat apud venerabilem Bedam.] Indictione secunda, qui vixit annos plus minus triginta, imperante domino Justiniano piissimo augusto, anno ejus consulatus quarto, pontificatum tenente apostolico viro domino Sergio Papa anno secundo. Hæc Beda lib. 5 cap. 7 Ecclesiasticæ Historiæ gentis Anglorum. Ex quo liquet, verba sunt Antonii Pagii, Papebrochium in Conatu chronico-historico perperam copulasse ordinationem Sergii Papæ cum die XXII Novembris superioris Christi anni, sic enim Ceduvalla non secundo, sed primo hujus Pontificis anno depositus fuisset. Quare vel ex hoc solo epitaphio chronologia nostra Pontificia a Leone II ad mortem Sergii, & duorum ejus successorum certa redditur. Fatebor equidem, hæc difficultas talis est, ut in chronologia minus implexa animum a Papebrochii sententia avocare nata sit; sed hoc loco mihi tanta non apparet, ut inde Pagii opinio certa reddatur. Nam sicut ex hoc epitaphio non admiserit Pagius, certam reddi Baronii chronologiam a Leone II usque ad Sergium, quamvis hic etiam hujus Pontificis initium innectit anno 687, quia nempe per hoc non tollitur difficultas contra eum desumpta ex ecclypsi relata num. 24; sic nec per idem epitaphium tollitur difficultas, quam Baronius, Labeus aliique citati num. 28 proferunt contra Pagii opinionem ex concilio Toletano XIV. Imo supposita veritate, quod ex hoc epitaphio Papebrochii chronotaxis manifeste evertatur, ut contendit Pagius, nondum mihi hujus auctoris calculi certi redderentur, tum propter dicta num. 29 ad Joannem V, tum præsertim quia contra omnem verisimilitudinem confundunt trium Pontificum obitum cum sepultura.

[36] [Exponuntur] Ceterum Papebrochio, qui hoc certe epitaphium legerat apud Baronium & alios, idipsum non tantopere visum est adversari suæ sententiæ, ut idcirco quidquam in suis calculis immutare cogeretur, idque postmodum indicavit tomo 5 mensis Junii pag. 374, in Synopsi chronologica prævia ad Acta S. Leonis II; ubi compendiose relatis iis, quæ in Conatu suo dederat, subjunxit sequentia: Hactenus autem in hac chronologia persisto: quia necdum aliquid efficax in oppositum vidi: per eam enim evasisse mihi videor omnes difficultates, quæ Labbeo inexplicabiles videbantur. Quo modo non scripsisset, nisi, quæ in epitaphio de anno Sergii secundo notantur, commodo sensu intelligi posse existimasset; vel suspicatus fuisset, errorem aliquem latere in epitaphio ipso, præsertim quia in aliorum opinionibus tot ei occurrerent difficultates. Et sane non defuerunt, teste Baronio, cujus verba mox dabo, qui dictum epitaphium erroris arguerent, jure an injuria, non disputo.

[37] [varii modi,] Audi Baronium ad annum Christi 689, ubi postquam ex Beda dedit epitaphium, sic prosequitur: Quod vero ad recitatum soluta oratione scriptum epitaphium pertinet, errorem irrepsisse putarunt aliqui, sive quod ita depravatum illud acceperit Beda, sive quod, qui ab eo postea exscripsit, gentilium suorum affectui plus satis indulgens, verba mutaverit, ut quem sciret regem esse Britannorum, fecerit esse Saxonum, id ipsumque in textu Bedæ mutarit. Absit enim de adeo venerabili sacerdote id vel leviter suspicari, ut amore gentis suæ, detraxerit alienæ, arripiens quod suum non erat, suæque tribuens, quod sciret alterius esse. Sane quidem, quod in epitaphio legitur Rex Saxonum, legendum esse Rex Britannorum, historici quamplures, qui res Britannorum sunt prosecuti, testantur. Novissime vero doctissimus Sanderus &c. Jam vero si Sanderus aliique quamplures historici piaculo non duxerint asserere, quod uno loco depravatum sit epitaphium, quid prohibet in re adeo implexa suspicari saltem, alio etiam loco fuisse corruptum, positumque vel ex librariorum incuria vel alia quavis occasione pro anno Sergii primo, anno Sergii secundo?

[38] [in simili casu ipsimet Pagio non inusitati,] Neque ista nodos dissecandi methodus ignota est utrique Pagio, aut inusitata; quoties enim librariorum incuriam non incusant, unamque vocem pro altera substituendam affirmant; ut auctoritates opinioni suæ contrarias elevent aut eludant? Attuli supra ad num. 30 exemplum ex Francisco Pagio. Accipe etiam unum ex Antonio. Error facile in numeros & menses irrepit, ut alibi Baronius fatetur, & mille exemplis liquet, inquit ad annum 683 num. 4; tum num. 5 objectam a Baronio difficultatem ex Divali Constantini imperatoris ad Leonem II mißa, ut ibi notatur, mensis Decembris decimo tertio, solvere conatus, ita pronunciat: Quare … loco mense Decembri substituendus est alius mensis, ut librarii error corrigatur. Itaque si supponas hic in Ceduallæ epitaphio contigisse, quod fatente Pagio, liquet contigisse mille exemplis, quo evadet præsumpta ejus certitudo ex solo epitaphio, ut loquitur, deducta? Præterea, esto, quod nullus error irrepserit in epitaphium, nondum pro Pagio tanta ex eo certitudo eruetur. Potuit enim epitaphii auctor annos usurpasse chronicales, & sic annum Christi 689 notasse Sergii Pontificis secundum, quia cum is Pontifex, uti vult Papebrochius, consecratus fuerit mense Novembri anni 688, hic revera primus erat, quo Pontificatum tenebat, annus vero 689 erat secundus, quo tenebat Pontificatum, non habita scilicet ratione temporis aut spatii, quo sedit, sed annorum Christi, quibus sedit.

[39] Neque hujusmodi expositio admodum insolens videbitur perpendenti, [quibus ea dilui quadamtenus possit.] Fredegarium Scholasticum, qui circa id tempus floruit, eodem annos enumerandi modo usum fuisse, ideoque subinde uno anno in notandis regum annis prævertere S. Gregorium Turonensem, ut dudum observavit Henschenius noster in Exegesi præliminari ad tom. III Aprilis. Illo igitur loquendi modo Sanctus noster mense Aprili anno 689, cum Cedualla depositus est, recte dictus fuisset sedisse in Pontificatu anno secundo. Accedit, quod iterum ipsemet Pagius hac notandi annos norma utatur; nam annos, de quibus hic quæstio est, sic notat: Annus Christi 687, Sergii Papæ 1. Annus Christi 688, Sergii Papæ 2. Annus Christi 689, Sergii Papæ 3, quamvis juxta ipsum Sergius tantum consecratus fuerit die XV Decembris dicti anni 687. Si dixeris, id factitatum a Pagio, quia juxta ipsius calculos initium secundi anni Pontificatus Sergii incidebat in annum Christi 688, quantumvis exeuntem; idem poterit responderi a sententiæ Papebrochianæ patronis, dicique ideo annum 689 ab auctore epitaphii notatum fuisse Sergii secundum, quia in illum incidebat hujus initium. Objicitur insuper altera difficultas Papebrochio.

[40] Exstat apud Joannem Mabillonium tomo 3 Analectorum pag. 431 epitaphium vetus ac mutilum, [Altera difficultas ab ipso Papebrochio ante examinata.] in quo corpus S. Leonis Magni a S. Sergio Papa translatum dicitur Indictione I, per quam laudatus Mabillonius designari putat annum Christi 703; sed illum annum non attigit Sergius. Antonius Pagius in Critica ad annum 461, num. 7 dubitat, an ea designetur annus Christi 688, an 703; nam, inquit, Sedente Sergio I bis Indictio prima obtinuit, anno nempe DCLXXXVIII, annoque DCCIII; verum postea advertit vir eruditus, hallucinatum se fuisse; quandoquidem Sergii obitum anno 701 illigaverit, nec intelligi queat, quomodo bis obtinuerit prima Indictio sedente Sergio, qui non amplius quam annis 13, & mensibus circiter 9 Ecclesiæ præsederit. Quapropter ubi ad annum 688 pervenit laudatus criticus, dictam translationem huic innectendam affirmat, atque inde everti sententiam Papebrochii. Examinavit difficultatem Papebrochius, & eam sibi diluisse visus est in Conatu suo pag. 65, num. XI & XII agens de S. Leone Magno. An reipsa diluerit, examinet curiosus lector, & quæ ex relatis jam opinionibus verisimilior appareat, ipse judicet, mihi quidem res adeo implexa est, ut nullam lubeat eligere, nedum certam dicere, ut facit Pagius, cujus, ut candide eloquar, in pronuntiando & aliorum sententiis arguendis præfidentia impulit, ut tum ipsius tum Papebrochii difficultates prolixius discuterem; quantumvis nil certi definiri posse præviderem. Eadem mihi mens est, quoad annum Sancti nostri emortualem, quem alii anno 701, alii 702 innectunt, uti infra videbitur.

§ IV. Concilii Toletani XV canones probat; Ceduallam regem baptizat; varios episcopos ordinat; Epistolæ ejus ad reges & clerum Britanniæ.

[Confirmat concilium Toletanum XV,] Anastasius relatis iis, quæ dedimus § 2, reliquia S. Sergii gesta pergit describere; sed nec memorat omnia, nec ubique rerum ac temporum seriem servat: utrumque, sicut monui supra, & quantum ex aliis scriptoribus licuit eruere, conabor hic supplere. Occurrit primo loco concilium Toletanum XV, celebratum V Idus Majas, anno Christi 688, cujus canones a Sergio I approbatas fuisse scribit præter alios Baronius, laudatque Rodericum archiepiscopum Toletanum in Historia Hispaniæ. Si fides haberi deberet Chronico, quod Luitprando affictum est, Notisque elucidatum fuit a Tamayo, Higuera, & de Prado, hos canones probavit ac ingenti laude celebravit Sanctus noster anno 689, ad quem annum in Chronico sic legitur: Hoc anno misit dominus Julianus Toletanus archiepiscopus Hispaniarum Primas (qui ei concilio præsedit) concilium, decreta & carmina ad Papam Sergium & imperatorem & ab utroque litteras accepit. Exstant dicti concilii acta apud Labbeum; carmina vero recitat Higuera; verum fictitia illa carmina, uti & memoratum Chronicum, nullius sunt fidei, nec ullam invenerunt apud Majores nostros ad diem VIII Martii in Commentario prævio ad Acta S. Juliani pag. 784, quare operæ pretium non duxi ea huc transcribere.

[42] [Baptizat regem Anglum,] Ad eumdem annum 689 pertinent ea, quæ retulimus præcedenti § ex venerabili Beda de rege Anglo Cedualla, a Sancto nostro Romæ baptizato, ac paulo post ibidem defuncto, quorum non est mentio apud Anastasium: Verum aliunde sat certa sunt: nam præterquam quod auctoritas Bedæ, quem more suo sequitur Paulus Diaconus de Gestis Longobardorum lib. 6, cap. 15, nos de iis dubitare non sinat, confirmantur etiam tum ab aliis multis, tum ab auctore Vitæ S. Wlmari apud Mabillonium Seculo 3 Benedictino, ut & ab altero ejusdem Sancti biographo apud nos ad diem XX Julii, ubi dicitur Cedualla rex adhuc catechumenus venisse anno 688 ad S. Wlmarum abbatem, inde Romam perrexisse, & ibidem, accepto Baptismo, excessisse e vivis. Unde non satis percipio, cur Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem XX Julii ita scribat: Cedvala adhuc catechumenus, audita Wlmari sanctitate, & studio admirabili, quod in animarum salutem assidue impendebat, e Britannia ad eum venit, salutis documenta percepturus, a quo egregie edoctus, & Romam ad Baptismi gratiam sub Apostolorum auspiciis recipiendam missus, cum in regnum rediisset, ea se pietate cetero vitæ decursu gessit, ut Wlmari divinis instructionibus, vivæ fidei actibus præclare satisfaceret. Quibus postremis verbis contra tot scriptorum testimonia in dubium revocat, quidquid de Ceduallæ in urbe Romana obitu, deque epitaphio, S. Sergii jussu, sepulturæ ejus inscripto hactenus exposita sunt. Porro de Cedualla, quem quidam Sancti titulo insigniunt, actum est apud nos in Prætermissis ad diem XX Aprilis.

[43] Hieronymus Faber in Monumentis Ravennæ antiquæ ad hunc annum similiter refert id, [ordinat Damianum archiepiscopum Ravennatem.] quod habet Anastasius sub finem Actorum S. Sergii: Hic ordinavit Damianum archiepiscopum sanctæ ecclesiæ Ravennatis. Verba Fabri ex Italico Latina reddo: Beatus Damianus, non anno sexcentesimo octogesimo quinto, sed triennio post, puta sub initium anni sexcentesimi octogesimi noni, defuncto Theodoro, dignus fuit creari archiepiscopus ab eodem summo Pontifice Sergio primo, qui ultimis anni præcedentis mensibus ad summum Pontificatum evectus fuerat. His recte corrigit anachronismum, quo laborat Italia sacra Ughelli tom. 2, col. 342, ubi sic legitur: Damianus Dalmata a Sergio Pontifice adlectus est Ravennatium archiepiscopus anno DCLXXXV, menseque Martio ab eodem consecratus. Sed neque satis exactus apparet ipsiusmet Fabri calculus; Damianus enim sedit dumtaxat annos 16, menses 2, dies 16, ut scribit ipsemet laudatus auctor & cum eo Agnellus in libro Pontificali Ravennate, Rubeus in Historia ejusdem civitatis, Ughellus aliique; attamen dicti præsulis mortem illigat Faber mensi Martio anni 706, a quo si retrocedas ad anni 689 initium, numerabis annos 17. Oportet igitur, ut vel uno circiter anno serius consecratus, vel uno citius defunctus sit Damianus. Hunc præsulem etiam inter Prætermissos retulerunt Majores nostri ad diem XIII Martii.

[44] Damiano subjungit Anastasius Clementem seu Willibrordum, [Non ordinavit S. Britwaldum archiepiscopum Cantuariensem;] Britwaldum, quem ipse Berechyaldum, alii aliter nuncupant, & episcopos 97, omnes a Sancto nostro ordinatos. De S. Willibrordo aliisque agam infra; nunc de S. Britwaldo; quandoquidem plerique eum anno 692 electum, & proxime sequenti consecratum velint. Itaque audiamus Anastasium: Hic, inquit, ordinavit Berechyaldum Britanniæ archiepiscopum. Verum sic eum scripsisse opinor, quia electionem Britwaldi a Sergio approbatam, illumque ab hoc Pontifice regibus Angliæ commendatum fuisse inaudierat. Etenim Venerabilis Beda, cui, utpote scriptori contemporaneo, & in rebus Anglicis illius temporis versatissimo, lubentius adhæserim, diserte asserit Britwaldum consecratum fuisse a Godwino episcopo, Galliarum metropolitano. Libro 5 Ecclesiasticæ historiæ gentis Anglorum cap. 9 sic habet: Successit autem Theodoro in episcopatu Berechtwaldus, qui erat abbas in monasterio quodam juxta ostium Aquilonare fluminis Genlade positum, quod Racwlf nuncupatur. Vir & ipse scientia Scripturarum imbutus, & ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus; tametsi prædecessori suo minime comparandus. Qui electus est quidem in episcopatum anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo nonagesimo secundo, die primo mensis Julii, regnantibus in Cantia Wichtredo & Suebhardo: ordinatus autem anno sequente, tertio die Kalendarum Juliarum Dominica, a Godwino metropolitano episcopo Galliarum, & sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium Dominica. Bedæ consonant Angli scriptores plerique præter nonnullos, qui multum ab eo discrepant, ut dicam infra.

[45] [eum tamen verisimiliter Romæ pallio donavit,] Crediderim tamen S. Britwaldum, postquam electus & consecratus esset, in Urbem perrexisse, atque ibidem exposita fide, acceptoque a Sergio Papa pallis, remeasse ad archiepiscopatum suum Cantuariensem. Sane olim lege sancitum fuisse, ut metropolitani in eum finem Romam contenderent, constat ex libro 7 epistolarum Petri Damiani; nam epistola 4, S. R. E. Cardinales ita scribunt ad Agnetem Imperatricem: Petistis enim, ut domno Maguntino pallium mitteretur, quod procul dubio sanctorum Patrum sanctionibus probatur adversum. Ipsi siquidem pontifices ex antiquæ traditionis usu ad Apostolorum limina debent properaro; & hoc, sine quo metropolitani esse non possunt, signum consummandæ suæ dignitatis accipere. Aliquibus interjectis pergunt in hunc modum: Enimvero & beatus Papa Damasus hoc decrevit, ut quisquis metropolitanorum ultra tres menses post ordinationem suam Romano Pontifici fidem suam exponere, & pallium flagitare distulerit, commissa careat dignitate. Quapropter ipse domnus Maguntinus electus vester ad Apostolorum limina venire non differat &c. Gregorius VII lib. 1 epistolarum, epistola 24 eodem modo loquitur: Antecessorum nostrorum decrevit auctoritas, nisi præsenti personæ pallium non esse concedendum. Plura super hac materia videri possunt apud Thomassinum in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina tomo 1, lib. 2, cap. 53 & seqq. Disputat item super eadem Petrus Coustant tom. 1 Epistolarum Romanorum Pontificum col. 620 & seqq.

[46] [totius Angliæ primatem constituit,] Imo quod de Britwaldi itinere Romano jam diximus, manifeste eruitur ex Litteris Sancti nostri, quæ apud Guilielmum Malmesburiensem lib. 1 de gestis Pontificum Anglorum annectuntur epistolæ Lanfranci Dorobernensis seu Cantuariensis archiepiscopi circa annum 1072 missa ad Alexandrum Papam II, ex quibus aliorumque Pontificum epistolis dictus Lanfrancus ecclesiæ suæ in ceteras totius Angliæ primatum probat. Non abs re fuerit laudatas Sancti epistolas in medium protulisse; elucet enim in illis tum zelus ejus apostolicus, tum solicitudo pastoralis & pietas. Prior directa est ad Ethelredum Merciorum, Alfridum Northumbrorum, & Adulfum Orientalium Anglorum reges hoc modo: Sergius episcopus, servus servorum Dei, Ethelredo, Alfrido, Adulfo, regibus Anglorum. Donum gratiæ spiritualis, sancti Spiritus illustratione, fidelium corda succendit, ac reparando reficit, & virtutis mirificæ constantia roborat, & cælestium donorum, beneficiorum instituit perenniter promereri suffragia, & labentium rerum exitia nihilominus præcavere. Quo usi munere pietatis Dei sancti Patres, ut quædam astrorum cælestium splendifera luminaria, mundi totius per ambitum renitentes, gloriose post præsentis vitæ felicia gaudia inter numerum electorum meruere ascribi.

[47] [& litteris ad reges] Porro vos gens sancta, genus electum, populus acquisitionis, filii lucis, stirps regia, fidei propago ac incrementa virtutum, gaudete in Domino & exultate, quod vestri non immemor studii egregius & primus Apostolorum Petrus fidei firmissima petra, dum mentis ac conscientiæ vestræ sensu lætatur, nominum quoque vestrorum reminiscitur & agnoscit. Confidimus namque, quod & aditum regni cælestis aperiat, quibus tantum inter gentes, quibus Deo auspice præpolletis, favorem contulit dignitatis. Et vos igitur Christianissimi ac dilectissimi filii ejus authoritate collatum vobis antistitem Brithwaldum, Cantiæ sedis præsulem, totiusque Britanniæ primum pontificem, alacri pectore menteque devota suscipite, scientes, quod mercedem Prophetæ accipiet, si quis hunc ut prophetam accipiat, & si spernere illum forsan, quod absit, fastu quisquam prosiliat, non eum, sed a quo missus est, spernet. Qui juxta Dominicam vocem absque ullo adminiculo condemnabitur. Procul ergo a vobis longeque talis absit infanda temeritas, ne diram hostis antiquus inobedientiæ faciem in vobis inveniat, quos sancta Dei Ecclesia in gremio filiorum adoptionis sociare dignata est. Optamus ergo, quo misericordia solita Dominus noster Jesus Christus faciat vos ineffabiliter ministerii ac regii culminis honore sublimari & in examine futuri judicii reservari.

[48] Alteri epistolæ hæc præfigitur inscriptio: Dilectissimis fratribus universis episcopis per Britanniam constitutis Sergius; [& episcopos Britanniæ] atque ita habet: Sicut nobis, quibus curam officii pastoralis beati Petri Apostolorum principis supernæ dignatio miserationis regimenque concessit, fratris ignoti reverendam advexit præsentiam, ita quoque vestri religiosissimi præsulatus collegii agnita salus geminum attulit tripudii munus. Nam omnium bonorum authori Domino Deo nostro immensas peregimus gratias, reperta fratrum fidelium in sinu sanctæ matris Ecclesiæ unanimitatis devota constantia, & amore fervente inter se, dilectionisque consortio. Sic enim sagaci solertia Deum complacare noscuntur, offerentes ei pura libamina, cum in arca pectoris splendorem veri luminis resoventes nullis illecebris mentem illudant, nullis fratrum stimulis corda percellant, nullis proximos nocentibus mentibus animant: sed, ut Dei ministri, speculum se subjectis vitæ morumque probitate exhibeant. Hinc sibi Dominum prosperantem invenient in adversis, nec quidquam poterunt hostis insidiæ iis nocendo surripere. Etenim ubi præsto est Domini adjutorium, cuncta fugatur spirituum malignorum adversitas.

[49] Cum ita sit, paternis affatibus collætantes vestræ fraternæ dilectionis unanimi religiositati, insinuamus vobis, [munitum] quod præsens dilectissimus frater Brithwaldus, Cantuariæ provinciæ præsul, qui in sedem reverendæ memoriæ Theodori quondam archiepiscopi subrogatus est, juxta ritum priscæ consuetudinis, quæ * a tempore sanctæ ac reverendæ memoriæ Domini prædecessoris nostri Gregorii Rom. Pontificis nunc usque sua ecclesia detinuit, a nobis, imo a beato Petro Apostolorum principe primatum omnium ecclesiarum Britanniæ sortitus, cum sacro usu pallii ac venerabilis dalmaticæ illic demandatus est. Quod non incommode fratres charissimi adeptus promeruit, cum nequaquam fastu sive tumore jactantiæ, sed mente subnixa ac humili corde tantum munus dignus obtinuit. Quocirca hortamur fratres vestrum a Deo dicatum consortium, salubrique consilio monemus, ut propter Dei amorem atque futuræ vicissitudinis spem, eidem fratri vestræ regionis archiepiscopo, acsi nobis debitum ministerii honorem exsolvere, & ut præsuli primatum gerenti efficaciter sciatis obedire, non ignari, quid Vas electionis insinuet: Obedite præpositis vestris; & rursum: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Ideoque fratres vos admonemus, universosque ordinum gradus, præcipientes ex hac Apostolica auctoritate, ut nullus sit, qui præsumat contra hæc, quæ ab hac Apostolica Sede olim constituta, præsentibus vel futuris temporibus contraire. Sed semper præmemoratæ ecclesiæ concessæ potestates illibatæ serventur in perpetuum. Et quod vos, annuente divina Clementia, hæc peracturos indubitata mente confidimus, quæ commonere statuimus, fraternitatis vestræ religiosum propositum ineffabilem sancti Salvatoris nostri potentiam exoramus, ut pia vos semper religione pollentes perenni tribuat lætitia gratulari, & fraternis affectibus collætantes Sanctorum meritis in æterna beatitudine sociari. Deus vos incolumes custodiat dilectissimi fratres.

[50] [in patriam dimisit.] Ex dictis hactenus conjicio, Britwaldum mox a consecratione, facta Lugduni die XXIX Junii, perrexisse Romam, & cum, teste venerabili Beda, pridie Kalendarum Septembrium sedem Cantuariensem occuparit, recitatas litteras a Sancto nostro conscriptas fuisse circa mensem Augustum anni 693; nisi quis velit, Britwaldum anno 692, quo electus est, iter Romanum suscepisse, atque in reditu consecratum fuisse a Godwino Lugdunensium archipræsule: sed non video, cur ipse S. Sergius illum non fuisset ordinaturus, priusquam pallio ornatum in Angliam dimitteret. Porro, quod primo loco recitata epistola inscripta non fuerit etiam Wichtredo & Suebhardo, qui, teste Beda, id temporis regnabant in Cantia, inde factum existimo, quod sanctus noster Pontifex haud dubitaret, quin ipsi regni sui archipræsulis auctoritatem, & in sedes alias primatum sat sponte sua essent promoturi. Fortasse etiam separatas ad eos litteras destinavit, quæ in scriptorum notitiam non pervenerunt. Denique corrigendi hic veniunt Gervasius monachus in Vitis archiepiscoporum Cantuariensium, & Radulphus Dicetensis in eorumdem archipræsulum Historia, ubi Britwaldum a Vitaliano PP. pallium suscepisse scribunt: is enim Pontifex annis 20 e vivis excesserat ante Theodorum Britwaldi decessorem.

[Annotata]

* quam

§ V. Trullanam synodum reprobat, & Justiniano imperatori invicto animo resistit.

Circa idem tempus, quo, sicut jam vidimus ac porro videbimus, [Synodo Quinisexta] S. Sergius tanta laude gregem Christi gubernabat, curabatque, ut ecclesiis per mundum Christianum præsules præficerentur, qui sanctitate vitæ morumque integritate præpollerent, doctrina sua ac prudentia fideles confirmarent & instruerent, ac zelo suo apostolico fidem Catholicam inter nationes barbaras propagarent, obtulit sese occasio, qua præcipuæ ejus virtutes, maxime vero Christiana fortitudo, & digna Christi Vicario, Urbi & orbi patefieret. Eam autem occasionem procreavit synodus seu potius pseudo-synodus Trullana, sic dicta a trullo, rotunda palatii Constantinopolitani aula, in quo celebrata est. Appellatur etiam passim Quinisexta, Græcis Πενθέκτη, quod scilicet, uti prætendit Theodorus Balsamon, schismaticus hujus synodi defensor, in eum finem coacta fuerit, ut replerentur ea, quæ synodis duabus præcedentibus quintæ sextæ deerant. Verum non immerito a venerabili Beda lib. de sex ætatibus, Paulo Diacono lib. 6 de Gestis Longobardorum, aliisque erratica appellatur, utpote quæ variis erroribus conspersa esset. Exstant ejus canones 102 Græce & Latine tomo 6 Conciliorum post sextam synodum Constantinopolitanam.

[52] Convocatam fuisse eam pseudosynodum jussu imperatoris Justiniani junioris, [a Justiniano juniore Constantinopoli coactæ] cognomento Rhinotmeti, scribit Anastasius & passim ceteri omnes scriptores: at inter hos non ita convenit de tempore, quo fuit habita. Sunt qui eam infigant anno Christi 686, sunt qui anno 707; sed neutri recte: quandoquidem Anastasius, cui astipulantur venerabilis Beda auctor synchronus, Paulus Diaconus & alii, diserte asserat, celebratam fuisse temporibus Sergii Papæ I, qui nec sedit anno 636, nec annum 707 attigit. Veram conciliabuli epocham assignavit eminentissimus Baronius ad annum Christi 692, quo ejus canones sancitos fuisse ostendit, adversariorum opiniones irrefragabili ratione refutavit, ac denique, unde ipsorum error profluxerit, demonstravit. Secuti sunt Baronium Labbeus & Papebrochius; item Binius in Notis ad dictum conciliabulum, Petrus de Marca in Concordia lib. 5, cap. 18, Christianus Lupus in Dissertatione annexa Notis & Scholits in Canones Trullanos, & fatente Petavio, qui tamen pro anno 707 decertat, plerique alii. Laudatorum scriptorum eruditas elucubrationes consulat curiosus lector, & ibit procul dubio nobiscum in Baronii sententiam. Progredior ad ea, quæ Sanctum nostrum propius attingunt.

[53] Venerabilis Beda lib. de sex ætatibus rem totam paucis his verbis declarat: [subscripsisse leguntur Pontificis legati.] Hic (Justinianus) beatæ memoriæ Pontificem Romanæ Ecclesiæ Sergium, quia erraticæ suæ synodo, quam Constantinopoli fecerat, favere & subscribere noluisset, misso Zacharia protospatario suo, jussit Constantinopolim deportari; sed prævenit militia Ravennatæ urbis, vicinarumque partium jussa principis nefanda, & eumdem Zachariam contumeliis & injuriis ab urbe Roma repulit. Pluribus eadem exprimit Anastasius, cujus huc item verba transfero: verum hinc inde filum narrationis interrumpam, & quædam ejus elucidationi subservientia interjiciam. Incipit in hunc modum: Hujus itaque (S. Sergii) temporibus Justinianus imperator concilium in regia urbe jussit fieri, in quo & Legati Sedis Apostolicæ convenerant, & decepti subscripserant. Laborant auctores, ut hanc Sedis Apostolicæ legationem explicent.

[54] Putat Binius per legatos hic designari, non eos, [Non fuerunt hi legati stricti nominis;] qui solenni delegatione ab Apostolica Sede ad synodos œcumenicas dirigi consueverunt, sed Græcos episcopos, qui in Oriente constituti erant ad audiendos eos, qui Romani Pontificis auxilio indigebant, atque idcirco Vicarii Pontificis appellabantur. De Marca supra laudatus & cum ipso quidam alii existimant intelligendos esse Romani Pontificis apocrysiarios seu responsales, qui Constantinopoli apud imperatorem versabantur, fideique negotia & disciplinæ procurabant. Sed iis nihil jurisdictionis a Pontifice tribuebatur; nisi ad particulares aliquas causas speciali rescripto ea mandaretur, ut docet Thomassinus tomo 1 Veteris & novæ Ecclesiæ disciplinæ lib. 2, cap. 108: ac proinde quamvis concilio interfuissent ac canonibus decepti subscripsissent, nihil eorum, nova Pontificis delegatione carentium, subscriptiones auctoritatis attulissent concilio.

[55] [nec, si tales fuissent, juvisset quidquam Græcos eorum subscriptio.] Sed quid? inquit Baronius, Etiamsi speciale mandatum iidem Græci episcopi, Romani Pontificis vicarii (idem dicendum de apocrysiariis) ad hoc habuissent: quin insuper, etiamsi a latere & ex Romano clero delecti missi fuissent, & synodo interfuissent, atque etiam subscripsissent: neque sic haberent Græci, quod firmum, validum, probatumque ostendere possent. Nisi enim, quæ in synodis a legatis sunt gesta, ea confirmentur a Romano Pontifice, subscriptioneque roborentur, nullius esse roboris convincuntur. Et sane, quidquid obganniat Balsamon Græcus impostor, qui ob manifesta mendacia & fraudes a Baronio pro meritis vapulat, sufficienter agnoverunt Trullani præsules, nihil se egisse, nisi Pontifex ipse canones approbaret, iisque subscriberet, & vel ideo chartam puram reliquerunt ante alios Patriarchas, ut eam subscriptione sua repleret, sicut patet ex his verbis in subscriptionum capite: Locus sanctissimi Papæ Romani. Ideo Justinianus imperator partim sponte sua, partim verisimiliter machinationibus Græcorum quorumdam episcoporum tantas Romæ turbas concitavit; dum nec precibus nec minis invictum sancti Pontificis animum ad pseudosynodum comprobandam inducere potuit.

[54] [Rogatus ei subscribere Sergius,] Compellebatur autem, prosequitur Anastasius, & ipse (Sergius) subscribere, sed nullatenus acquievit. Pro eo quod quædam capitula extra ritum Ecclesiasticum fuerant in eo annexa. Quæ & quasi synodaliter definita, & in sex tomis descripta a tribus Patriarchis, id est, Alexandrino, Constantinopolitano & Antiocheno, vel ceteris consulibus *, qui in tempore illic convenerant, subscripta erant, manuque imperiali confirmata, missis in lucullum, quod scebrum carnale vocitatur, in hanc Romanam urbem ad confirmandum, vel in superiori loco subscribendum Sergio Pontifici, utpote capiti omnium sacerdotum, direxit. Voces istæ, quod scebrum carnale vocitatur, corruptæ sunt. Joannes Vignolius in Libro Pontificali, cum Notis edito Romæ anno 1724, legit: In locello, qui scevochartalis vocitatur. Tum in Notis, Scevochartalis, inquit, vox Græco Latina ex σκεῦος, scrinium seu capsula, & chartalis, qua scilicet epistolæ atque alia scripta chartis mandata huc illuc clausa mitti ac deportari solebant.

[57] [canones ejus rejicit, & fortiter resistens imperatori,] Qui beatissimus Pontifex, verba sunt Anastasii, ut dictum est, penitus eidem Justiniano Augusto non acquievit, nec eosdem tomos suscipere, aut lectione * pandere passus est. Porro eos ut invalidos respuit, atque abjecit, eligens ante mori, quam novitatum erroribus consentire. Qui imperator Sergium magistrianum (unum ex ministris magistri officiorum palatii) in spretum prænominati Pontificis Romam mittens, Joannem Deo amabilem Portuensem episcopum seu Bonifacium consiliarium Apostolicæ Sedis secum in regiam abstulit urbem. Procul dubio suspicatus est imperator, horum virorum consiliis confirmari S. Sergii animum, constantiamque ejus roborari; atque idcirco vel alterutrum, sicut Anastasii textus videtur innuere, vel potius utrumque Constantinopolim adduci jussit, non adeo ut facti rationem ab eis exquireret, quam ut tentaret, an Pontifex, ipsorum præsentia & auxilio destitutus, facilius non esset flectendus ad annuendum placitis. Tum verisimiliter renovatæ sunt sollicitationes & preces, minæque superadditæ & terrores, verum cum neque sic imperator se cerneret quidquam proficere apud Hominem, qui jam ante mortem oppetere decreverat potius, quam consentire erroribus, vi ad id compellendum ratus est, & protospatarium suum, principem spatariorum seu corporis sui custodum, Romam destinavit, qui Pontificem ipsum Constantinopolim traheret.

[58] Sed adfuit Sancto & Ecclesiæ suæ Deus, impiosque imperatoris conatus infregit. [Constantinopolim perduci jubetur:] Audi Anastasium. Deinde Zachariam, immanem suum protospatarium cum jussione direxit, ut prædictum Pontificem similiter in regiam deportaret urbem. Sed misericordia Dei præveniente, beatoque Petro apostolo & Apostolorum Principe suffragante, suamque Ecclesiam immutilatam servante, excitatum est cor Ravennatis militiæ, ducatus etiam Pentapolitani, & circumquaque partium, non permittere, Pontificem Sedis Apostolicæ in regiam ascendere urbem. Cumque ex omni parte multitudo militiæ conveniret, Zacharias spatarius perterritus & trepidans, ne a turba militiæ occideretur, portas quidem civitatis claudi & teneri, Pontificem postulabat, (id est, orabat Pontificem, ut Urbis portas claudi ac servari juberet, ne tanta militum copia ingrederetur) ipse vero in cubiculo Pontificis tremebundus refugit, deprecans lacrymabiliter, ut sui Pontifex misereretur, nec permitteret quemquam ejus animæ infestari.

[59] Exercitus autem Ravennatis ingressus per portam beati Petri Apostoli (nunc porta angelica dicitur) cum armis & turba in Lateranense episcopium venit, [sed liberant eum milites Ravennates, & missum a Justiniano] Pontificem videre æstuans, quem, fama vulgante, per noctem sublatum, & in navigium missum fuisse cognoverant *. Dumque fores patriarchii tam inferiores, quam superiores essent clausæ, has in terram, nisi velocius aperirentur, mittere minarentur *. Præ nimia timoris angustia, & vitæ desperatione Zacharias spatarius sub lectum Pontificis ingressus sese abscondit, ita ut mente excideret, & perderet sensum. Quem beatissimus Papa confortavit, dicens, ut nullo modo timeret. Egressus vero idem beatissimus Pontifex foris basilicam domni Theodori Papæ apertis januis in sedem *, quæ vulgo appellatur sub Apostolis, (de hoc loco, uti & de basilica jam memorata disputat Onuphrius Panvinius libro de septem Urbis ecclesiis, ubi de oratorio S. Laurentii, quod Sancta Sanctorum nuncupatur) generalitatem militiæ & populi, qui pro eo occurrebant, honorifice suscepit, datoque apto & suavi responso, eorum corda lenivit.

[60] Quamquam illi zelo ducti pro amore & reverentia tam Ecclesiæ Dei, [protospatarium Urbe ejiciunt.] quamque sanctissimi Pontificis, jam a patriarchii custodia non recesserunt, quousque denominatum spatarium cum injuriis & contumeliis a civitate depellerunt *. Nam & is, qui illum miserat, ipso etiam tempore est, Domino retribuente, regno privatus. Sicque Ecclesia Dei imperturbata cum suo Præsule, Christo favente, servata est. Quo pacto Justinianus imperio deturbatus, & quam ignominiose truncatus naso in exilium actus fuerit a Leontio præfecto, qui imperium adeptus fuerat, pluribus narrata invenies apud Theophanem, Zonaram, Cedrenum & Græcos alios. S. Nicephorus in Breviario Historico Justinianum in Chersonam urbem deportatum ait, anno ejus imperii exacto decimo; successerat autem patri Constantino Pogonato, ut tradunt passim auctores, anno 685; recte itaque Marianus Scotus & Hermannus Contractus in Chronicis, hæc contigisse scribunt anno Christi 695; ac proinde illius imperatoris in Sergium persecutio ad eum ipsum annum duravit, uti ex verbis Anastasii manifeste colligitur.

[Annotata]

* al. præsulibus

* al. lectioni

* inaudierant

* lege minabantur

* al. sedens in sede

* al. depellerent

§ VI. S. Willibrordum archiepiscopum consecrat; gravi calumnia prodigiose liberatur.

[Prædicandi Euangelii facultatem] Obtenta Ecclesiæ pace, curas denuo convertit sanctus Pontifex ad extendendam fidem Christi, eligendosque dignos Euangelii præcones. Hos inter archiepiscopum ordinavit S. Willibrordum, ac Frisiæ præfecit. Audi Bedam, cui, cum e vita migraret, superstes adhuc erat Willibrordus: Idem Papa Sergius, inquit libro de sex ætatibus, ordinavit venerabilem virum Willibrordum, cognomine Clementem, Fresonum genti episcopum, in qua usque hodie pro æterna patria peregrinus (est enim de Britannia gentis Anglorum) innumera quotidie diabolo detrimenta, & Christianæ fidei facit augmenta. Narrat idem paulo prolixius, annum distincte exprimit atque duas S. Willibrordi ad S. Sergium peregrinationes distinguit, lib. 5 Historiæ gentis Anglorum cap. 12, quod ita incipit: Primis temporibus adventus eorum (Willibrordi ac sociorum) in Fresiam, mox ut comperit Wilbrordus, datam sibi a principe (Pipino Majoredomus) licentiam ibidem prædicandi, acceleravit venire Romam, cujus Sedi Apostolicæ tunc Sergius Papa præerat, ut cum ejus licentia & benedictione desideratum euangelizandi gentibus opus iniret: simul & reliquias beatorum Apostolorum ac martyrum Christi ab eo se sperans accipere.

[62] [concedit S Willibrordo & sociis,] Tum paucis interjectis subdit: Postquam vero per annos aliquot in Fresia, qui advenerant, docuerunt, misit Pipinus, favente omnium consensu, virum venerabilem Wilbrordum Romam, cujus adhuc Pontificatum Sergius habebat, postulans, ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur. Quod ita, ut petierat, impletum est anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo nonagesimo sexto. Ordinatus est autem in ecclesia sanctæ martyris Cæciliæ, die natalis ejus, imposito sibi, a Papa memorato, nomine Clementis, ac mox remissus ad sedem episcopatus sui. Alcuinus, aliis Albinus Flaccus, circa finem seculi VIII Vitam S. Willibrordi exaravit stylo soluto ac ligato, eademque fere, quæ Beda, scribens, adjunctis quibusdam auxit, quæ Pontificis nostri sanctitatem non parum commendant; quapropter huc transcribenda etiam ratus sum, quæ ad propositum nostrum potissimum pertinent: Prudenti, inquit, cogitabat consilio (Pipinus) eum (Willibrordum) Romam mittere, ut a Domno Apostolico Sergio, viro sanctissimo, tunc temporis in summi sacerdotii honorem ordinaretur: … renuit primum (Willibrordus) … tandem … coactus consensit … & sic cum honorifica legatione & muneribus Apostolico condignis Romam directus est.

[63] Sed die quarto priusquam illo veniret, beatissimus in somnis Apostolicus angelica responsione admonitus est, [& postea eumdem Willibrordum ab angelo admonitus] ut illum cum summo honore suscepisset, & quod multarum animarum esset illuminator futurus, a Deoque electus, & ad hoc venisset, ut summi ab eo sacerdotii honorem suscepisset, nihilque ei negandum esse, quidquid petisset. Qua factus Apostolicus admonitione certus, cum gaudio & summo eum suscepit honore, & ut in eo fidei agnovit fervorem, religionis devotionem, sapientiæ plenitudinem, die competenti, populo adveniente, advocatis venerabilibus in societate ministerii sacerdotibus, publice in ecclesia beatissimi Petri, Principis Apostolorum, cum magna eum dignitate, more Apostolico, ordinavit archiepiscopum, ac ordinato nomen ei imposuit Clemens, suisque vestimentis sacerdotalibus induit eum, & sancto, quasi superhumerali Aaron, pallio dignitatis & indumento confirmavit gloriæ, & quodcumque voluit & petivit, aut in patrociniis Sanctorum, aut in rebus ecclesiasticis, cum tota mentis alacritate tradidit illi, firmatumque benedictione, donis ditatum cum salutaribus præceptis iterum eum in opus Euangelii remisit.

[64] Ex his videre est, quanti faceret Sanctus noster viros apostolicos, [archiepiscopum consecrat.] quanti fieret ipse a Deo dignante eum angelico alloquio. Porro dissentiunt in eo Beda & Alcuinus, quod hic S. Willibrordum consecratum scribat in ecclesia S. Petri Apostoli, ille in S. Cæciliæ martyris; uter rectius incertum est. Attamen cum Beda addat, dictam consecrationem factam esse die S. Cæciliæ natali, malim credere, quod S. Sergius propter diei solemnitatem id peragere voluerit in ecclesia dictæ sanctæ martyris; sicut haud dubie S. Willibrordo nomen potius Clementis quam alterius Sancti imposuit, quia postridie S. Clementis Pontificis solemnitas erat celebranda. Plura de SS. Willibrordo, Cæcilia, Clemente dicenda venient mense Novembri ad dies VII, XXII & XXIII; sicut etiam de SS. Lamberto & Huberto Trajectensium episcopis ad dies XVII Septembris & III Novembris, de quibus hic unum occurrit similiter paucis annotandum.

[65] Molanus in Indiculo Sanctorum Belgii, Baronius ad anum 699 & neoterici quidam alii existimant, [Dicitur similiter episcopum consecrasse S. Hubertum;] S. Hubertum etiam a Sancto nostro, prævia admonitione angelica, fuisse consecratum episcopum. Non hauserunt istud, quantum equidem assequor, ex auctore, qui antiquior sit Nicolao canonico Leodiensi, qui seculo XII collegit S. Lamberti episcopi gesta, postmodum prelo commissa a Joanne Chapeavillo, ejusdem ecclesiæ canonico, tomo 1 de Gestis pontificum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium. Habet autem laudatus Nicolaus cap. 17 ea, quæ in compendium contracta, hic subnecto: Beatæ memoriæ Sergius, vigiliis & orationibus fatigatus, in somnum inciderat ipsa hora, qua S. Lambertus martyrium passus est: cum ei angelus astitit, mortem Lamberti intimavit, hujus baculum pastoralem tradidit, præcepitque, ut Hubertum, eo ipso die in Urbem adventurum, Lamberto successorem consecraret. Evigilans Pontifex baculum reperit, & agnitum ex signis ab angelo acceptis Hubertum ordinavit.

[66] [id tamen negatur a plerisque,] Verum hæc historia hodiedum fidem non invenit apud plerosque criticos; impugnant eam & fabulis annumerant Mabillonius seculo 3 Benedictino parte 1 ad Vitam S. Lamberti, conscriptam a Godescalco; Bailletus in Actis S. Huberti ad diem III Novembris, & fuse Cointius in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum 708, ubi ostendunt, S. Lambertum eo dumtaxat anno martyrium subiisse, indeque manifeste sequi, non potuisse a S. Sergio, post revelatum sibi S. Lamberti martyrium, episcopum ordinari Hubertum, & Lamberto successorem substitui; quandoquidem S. Sergius dudum ante dictum annum 708, scilicet, ut patebit infra, anno 701 vel 702, e vivis excessisset. Aliud commentum ex ejusdem Nicolai Opere profert in lucem citato loco laudatus Cointius ac mox subdit: Reinerus (floruit is vel simul cum Nicolao, vel paulo post ipsum) cum utramque Nicolai fabulam … præ manibus haberet, .. priore quidem delectatus est, … posteriore autem abstinuit, suoque silentio significavit, falsa sibi videri, quæ de Huberto ad Apostolorum limina peregrinato circumferuntur.

[67] [& pugnare videtur cum vera chronologia.] Et sane, si satis constet, S. Lambertum obiisse anno dumtaxat 708, vel, ut vult Pagius, 707, quod nos alibi examinabimus, nihil verisimilitudinis retinet Nicolai enarratio. Quidquid sit, ut minimum suspecta mihi fit, ex constanti adeo omnium auctorum Nicolao antiquiorum silentio. Quid enim impulisset Godescalcum canonicum & Stephanum episcopum Leodiensem, quorum ille ante annum 750, hic circa 903 Acta S. Lamberti posteris transmisit, quid anonymum biographum, S. Huberti discipulum vel familiarem, ut tradit post Surium Cointius, quid alios veteres scriptores impulisset, ut silentio involverent prodigium tam illustre, tam aptum commendandæ divinæ providentiæ, augendoque splendori & gloriæ tum SS. Lamberti & Huberti, tum etiam S. Sergii? Dixi autem suspectam mihi reddi Nicolai historiam, non vero (si nempe ullo modo salvari queat ratio chronologica) absolute falsam propter solum silentium scriptorum, sicut aliqui recentiores propter hujusmodi unius alteriusve auctoris silentium omnem prorsus fidem abrogant alteri prodigio, quod ad testificandam Sancti nostri innocentiam divinitus patratum dicitur.

[68] [Alteri prodigio,] Cardinalis Baronius, Pagius & alii referunt memoratum prodigium ad annum Christi 699; auctor vero, ex quo ipsi habent, annum determinatum non assignat; quapropter ordinem temporis non multo invertendum existimavi, si id præcedentibus mox subnecterem. Auctor itaque est anonymus monachus Malmesburiensis, qui Acta conscripsit S. Aldhelmi, episcopi Schireburnensis, edita a nobis secundo loco ad diem XXV Maii. Capite 2 præmittit sequentia: Hunc autem (Aldhelmum) in tanta persistentem boni operis perseverantia, Apostolicæ Sedis Pontifex, magnæ sanctitatis vir Sergius (Romam) asciverat. Interjectis dein quibusdam, huc non pertinentibus, subdit: Posthæc Sancto viro apud prædictum Papam diu morante, divino ingerente Spiritu, rogatus est ab eo, ut quemdam baptizaret puerum; de cujus utique genitore in populo absque evidentiæ causa satis dubium: quia, ut moris est fere omnium gentium, plebs rumigerula, hunc genuisse Apostolicum æstimabat. Falso enim gens inscia hoc de tanto Antistite opinabatur, quia per vitæ meritum in registris suis aliisque scripturæ locis vir Apostolicus declaratur. Cujus Patris voluntatibus S. Aldelmus obsecundans, puero, non nisi novem dierum spatium, ut perhibetur, gerente, fidelium more in ecclesia catechizato, coram adstantibus turbis præcepit edicere, si pater ejus esset is, qui vulgo dicebatur. Illico infans, quamquam nimium parvulus, remotis contra naturam linguæ obstrusionibus, fecit quod abbas ille jusserat sanctissimus. Locutione enim sibi divinitus data, satisque intelligibili, ostendit omnibus, non se esse genitum illius opere, quem vanus in hoc referebat populus. Ita laudatus monachus, auctor seculi XI vergentis ad finem.

[69] Anonymus item scriptor Vitæ compendiosæ S. Aldhelmi apud Surium memorat hoc prodigium;[quo Sanctus ingenti calumnia liberatus legitur,] ubi postrema hoc modo exprimuntur: Puerum, non nisi novem habentem dies, exhiberi jubet (S. Aldhelmus) eique in virtute & nomine Jesu Christi imperat, ut edicat, num Sergius Pontifex eo se scelere obstrinxerit. Respondit infans absolutissimo sermone, Pontificem nequaquam illi crimini affinem esse, nihil illum cum fæmineo sexu commercii habere. Adoptarunt eamdem historiam Capgravius in Legenda, Harpsveldius in Historia Anglicana, Oldoinus in Additionibus ad Ciaconium, ac multi recentiores. Contra vero Bailletus in Vita Sancti nostri, eam tam certo falsam opinatur, ut ne quidem memoratu dignam affirmet, addens fabulam illam esse fœtum procreatum in cerebro monachi cujusdam Angli, memoriam S. Aldhelmi cohonestare volentis.

[70] Verum eruditus criticus nullam rationem prodit, [immerito ab aliquibus omnis fides denegatur.] ob quam in laudatum monachum adeo vehementer insurgat. Certe veritati historiæ non obstat primo ratio temporis: fuit enim S. Aldhelmus, ut probat Henschenius in Notis ad ejus Acta, cœnobio Malmesburiensi abbas ab anno 675, & anno 705, teste Beda, evectus ad cathedram Schireburnensem: nec obstat secundo vel magnitudo miraculi, vel quicpiam aliud. Verum quidem est, quod ejus non meminerit auctor Vitæ Sergii apud Anastasium; ast & alia is prætermisit, quæ a Bailleto nihilominus admittuntur. Non meminit ejus etiam Wilhelmus Malmesburiensis in Vita S. Aldhelmi a nobis primo loco excusa; sed is anonymo biographo aliquantulum recentior est, nec, ut putat Henschenius, ejus scripta vidit: proindeque mirum non esset, si res, quæ ante quatuor secula contigerat, in Wilhelmi notitiam non pervenisset; præsertim cum præter laudatum anonymum assignari nequeat auctor, qui ante Wilhelmum S. Aldhelmi Acta in ordinem digesserit. Mitto, quod observat Mabillonius, ex ipso Wilhelmo saltem colligi posse, S. Aldhelmi in Urbem profectionem. Itaque defectus ille testimoniorum antiquiorum seculo XI, natus est quidem efficere, ut cum Baronio ac Pagio ad annum 699, & Mabilonio Sæculo 3 Benedictino de facti certitudine subdubitem; at multum abest, ut nullam idcirco ei fidem adhibendam rear.

§ VII. Particula SS. Crucis a Sancto invenitur; schisma Aquileiense exstinguitur; Epistola, quæ ipsi attribuitur.

[Invenit Sergius magnam SS. Crucis particulam] Redeo ad annum Christi 696, quo, teste Hermanno Contracto, Sergius Papa, Domino revelante, capsam cum portione Dominicæ Crucis invenit. Venerabilis Beda lib. de sex ætatibus, & Ado Viennensis in Chronico, relata S. Willibrordi Romæ consecratione, dicto anno peracta, hanc S. Crucis inventionem mox annectunt initio Leonis seu Leontii imperatoris, quod valde congruit anno, quem assignat Hermannus; cum Leontius adierit imperium circa finem anni 695. Meminit ejusdem inventionis Romanum Martyrologium vetus, editum a Rosweydo nostro, ad diem XIV Septembris in hunc modum: Exaltatio sanctæ Crucis, ab Heraclio imperatore a Persis Jerosolymæ reportatæ: quando & Romæ lignum salutiferum Crucis a Sergio Papa inventum ab omni populo veneratur. Laudatus Beda illam ita exprimit: Papa Sergius in sacrario beati Petri apostoli capsam argenteam, quæ in angulo obscurissimo diutissime jacuerat, & in ea crucem diversis ac pretiosis lapidibus adornatam, Domino revelante, reperit; de qua tractis IV petalis *, quibus gemmæ inclusæ erant, miræ magnitudinis portionem ligni salutiferi Dominicæ Crucis interius repositam inspexit, quæ ex tempore illo annis omnibus, in basilica Salvatoris, quæ appellatur Constantiniana, die exaltationis ejus ab omni osculatur & adoratur populo. Eadem totidem pene verbis narrat Anastasius, & ex hoc Abbo, Ado & ceteri; fusius paulo Mafcius Vegius cap. 4 lib. 1 Historiæ basilicæ Vaticanæ, quam dedimus tomo VI mensis Junii, parte secunda.

[72] [de qua ex Angelo Rocca] Angelus Rocca episcopus Tagastensis, dum sub initium seculi præcedentis Apostolici sacrarii præfecturam gereret, de hac sanctissimæ Crucis particula Commentarium typis promulgavit in quatuor distinctum capita; ex quo non abs re fore censui, quædem Commentario nostro inseruisse, quæ verborum Bedæ elucidationi subserviant. Primo dictam SS. Crucis portionem asserit, hodiedum adhuc asservari in memorato sacrario; unde patet, eam, sicut innuit Beda, ex sacrario basilicæ S. Petri translatam fuisse quidem ad basilicam S. Salvatoris, ibidemque annis singulis fidelium adorationi fuisse expositam, attamen deinde priori basilicæ, in qua a S. Sergio reperta fuerat, fuisse restitutam. Hoc autem, si recte notat Panvinius, contigit verisimiliter circa annum 1528 vel 1529.

[73] [& Onuphrio Panvinio] Etenim auctor ille libro de Septem Urbis ecclesiis, sub finem basilicæ S. Salvatoris, ubi agit de Oratorio S. Laurentii, quod nunc Sancta Sanctorum nuncupatur, scribit in hunc modum: In hoc vero oratorio, reliquiæ quam plures pretiosissimæ, & certissimæ fuerant, quarum multæ adhuc ibidem exstant, multæ suo loco ablatæ. Inter cæteras aliquando fuit ibidem pars ligni sanctissimæ Crucis, cujus ita meminit Beda: subdit hic verba data a nobis supra ex libro de sex ætatibus, & mox pergit: Hanc Ligni sanctissimi portionem excidio Urbis sub Clemente VII (anno Christi 1527) a militibus aliquot theca argentea direpta ablatam, Pontifex prodigiose & non sine ope divina recuperavit; & aurea crystallinaque cruce inclusam, in palatio Vaticano, ubi est sacristia pontificia, servari jussit. Secundo dicit laudatus Rocca, memoratam SS. Crucis particulam ideo a venerabili Beda miræ magnitudinis portionem & a Bibliothecario ineffabilem portionem appellatam fuisse, quia quantitate sua exsuperat omnes, quæ tum alibi locis diversis, tum Romæ in basilicis aliis asservantur; figuram ejus Commentario suo præfixit, crassitudinem vero seu profunditatem ejus accedere ait ad latitudinem indicis sive digiti proximioris pollici.

[74] Tertio denique quantumvis non certo constare putet idem auctor, [quædam memorantur.] quandonam, unde, a quo & sub quo Pontifice Romam delata fuerit sæpe nominata SS. Crucis particula, conjicit tamen, illuc destinatam fuisse a Juvenale episcopo Hierosolymitano ad S. Leonem Papam hujus nominis primum, qui ab anno 440 usque ad 461 universæ Ecclesiæ præsedit. Conjecturam suam firmat laudatus Rocca, primo ex Epistola S. Leonis ad dictum Juvenalem, ad cujus calcem leguntur hæc verba: Particulam Dominicæ Crucis cum eulogiis dilectionis vestræ veneranter accepi. Secundo ex notis & characteribus ipsi sacratissimo Ligno incisis, quos uti & imagines ipsi itidem incisas fuse exponit ac delineat, sicut curioso lectori apud ipsum viders licet. Nos ad alia properamus.

[75] Sequitur modo, quod tradit Vitæ auctor apud Anastasium de exstincto, [Aquileiensis acclesiæ schisma] opera ac labore S. Sergii, schismate ecclesiæ Aquileiensis, cujus causam atque originem breviter præmitto. Anno Christi 553, imperante Justiniano I, & Pontificatum gerente Vigilio, celebrata est Constantinopoli synodus quinta œcumenica, in eaque pronunciatum anathema contra libros Theodori episcopi Mopsuesteni propter hæresim Nestorianam iis contentam; contra scripta quædam Theodoreti Cyrensis episcopi, quod & illa Nestorio faverent, adversarentur synodo Ephesinæ, atque Cyrilli Alexandrini anathematismos convellerent; & contra Epistolam Ibæ, episcopi Edesseni ad Marim Persam, in qua laudabatur dictus Mopsuestenus, Cyrillus accusabatur, ac Ephesina synodus insimulabatur præcipitis absque examine latæ in Nestorium sententiæ. Cum autem hac trium Capitulorum, ut passim vocari solent, condemnatione plures episcopi derogatum putarent auctoritati Chalcedonensis synodi, habitæ seculo præcedente sub Leone I, quod in ea Ibas & Theodoretus ad Ecclesiæ communionem recepti, sedibus suis restituti, atque ad consessum inter patres alios fuissent admissi; dirum schisma erupit per orbem Christianum, factumque est, ut plures in Africa, Hispania, Italia atque aliis regionibus synodum quintam non reciperent episcopi, non advertentes, admissos fuisse quidem in Chalcedonensi concilio dictos Ibam & Theodoretum; at non ante depositos errores, data veræ pœnitentiæ testimonia, & sinceram fidei orthodoxæ professionem; nullatenus autem comprobatam fuisse eorum doctrinam. Plura super ea materia vide apud Baronium ad annum 553, Cabassutium in Historia Conciliorum pag. 263 & seqq. aliosque.

[76] Ceterum ecclesias, quæ sese ea de causa ab unione Catholica præsciderant, reduxit paulatim prudens Pontificum Vigilii successorum solicitudo; [opera & labore S. Sergii] Aquileiensem vero, pertinacius schismati adhærentem, adlaborarunt præ reliquis, ut ad unitatem revocarent, S. Gregorius Papa primus, & Honorius, atque ipsorum studio æstus quidem schismaticorum deferbuit, verumtamen plane exstinctus non est: id Sancto nostro perficiendum reservarat divina providentia. Audiendus nunc Anastasius: Hujus (S. Sergii) temporibus Aquilegiensis ecclesiæ archiepiscopus, & synodus, quæ sub eo congregata est, qui sanctum quintum universale concilium, utpote errantes, suscipere diffidebant, ejusdem beatissimi Papæ monitis atque doctrinis instructi, conversi sunt, iidemque venerabile concilium cum satisfactione susceperunt: & qui prius sub erroris vitio tenebantur, doctrina Apostolicæ Sedis illuminati, cum pace consonantes veritati, ad propria relaxati sunt.

[77] [penitus exstinguitur.] Venerabilis Beda libro de Sex ætatibus, & qui non diu post illum floruit in Italia Paulus Diaconus lib. 6, cap. 14 de Gestis Longobardorum consentiunt Anastasio: Synodus Aquileiæ facta, inquiunt, ob imperitiam fidei quintum universale concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati Papæ Sergii monitis instructa, & ipsa cum cæteris Christi ecclesiis annuere consentit. Eruitur præterea ex laudatis scriptoribus, coactam fuisse dictam synodum sub initia Augusti Tiberii, cognomine Apsimari, qui imperium arripuit anno 698; unde quæ hic de Sancto nostro memorantur, vel huic ipsi vel proxime subsequenti anno innectenda existimo. Atque hæc ad institutum nostrum dicta sufficiunt de ecclesiæ Aquileiensis schismate; siquis autem plene de ea instrui desideret, adeat Opus P. Bernardi de Rubeis, editum Argentinæ anno hujus seculi XL, in quo monumenta dictæ ecclesiæ erudito Commentario illustrat, ac schismatis primordia, processum & finem Historico-chronologica dissertatione pertractas a capite 21 usque ad 37.

[78] [Epistola Sergii ad Ceolfridum abbatem] Wilhelmus Malmesburiensis lib. 1 de Gestis regum Anglorum cap. 3 recitat Epistolam a Sancto nostro directam ad Ceolfridum, monasterii Girwensis in Anglia abbatem, qua hunc hortatur, ut venerabilem Bedam Romam mittat. His illa verbis concepta est. Sergius episcopus servus servorum Dei, Celfrido religioso abbati salutem. Quibus verbis ac modis clementiam Dei nostri, atque inenarrabilem providentiam possumus effari, & dignas gratiarum actiones pro immensis circa nos ejus beneficiis persolvere, qui in tenebris & umbra mortis positos ad lumen scientiæ producit: (hic nonnulla videntur desiderari) Benedictionis interea gratiam, quam nobis per præsentem portitorem tua misit devota religio, libenter & hilari animo, sicuti ab eo directa est, nos suscepisse cognosce. Opportunis ergo ac dignis amplectendæ tuæ sollicitudinis petitionibus arctissima devotione faventes, hortamur Deo dilectam tuæ religiositatis bonitatem, ut quia, exortis quibusdam ecclesiasticarum causarum capitulis, non sine examinatione longius innotescendis opus nobis sunt ad conferendum arte litteraturæ imbuti; sicut decet Deo devotum auxiliatorem sanctæ matris universalis Ecclesiæ, obedientem devotionem huic nostræ hortationi non desistas accommodare: sed absque aliqua remoratione religiosum Dei famulum Bedam venerabilis monasterii tui presbyterum ad limina Apostolorum principum, dominorum meorum Petri & Pauli, amatorum tuorum ac protectorum, ad nostræ mediocritatis conspectum non moreris dirigere: quem, favente Deo tuis precibus, non diffidas prospere ad te redire, peracta præmissorum capitulorum cum auxilio Dei desiderata solemnitate. Erit enim, ut confidimus, etiam cunctis tibi creditis profuturum, quidquid Ecclesiæ generali claruerit per ejus præstantiam impertitum.

[79] Variæ sunt circa illam Epistolam eruditorum opiniones: [ab aliis admittitur, aliis fictitia,] Baronius ad annum 701 nullatenus dubitare se ostendit, quin genuina sit & vere a S. Sergio conscripta; imo inde commendari dicit Bedæ modestiam, qui cum sæpe ejusdem Sergii Papæ meminerit, numquam se ab eo vocatum litteris tradit, silentio pressa relinquens, quæ ad laudem suam spectare posse viderentur. Contra Henschenius ad diem XXVII Maii in Commentario prævio ad Acta S. Bedæ presbyteri num. 8 totam Epistolam fictitiam censet; quia nimirum in Vita collecta a Turgoto Priore Dunelmensi natus dicitur anno 677, & quia ipsemet Beda venerabilis in Epilogo ad Historiæ suæ Epitomen de sese ita loquitur: Decimo nono vitæ meæ anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reverendissimi episcopi Joannis, jubente Ceolfrido abbate, suscepi. Juxta quos calculos intelligi nequit, quomodo S. Sergius ad se dirigi jusserit Bedam presbyterum, utpote qui presbyteratus ordinem susceperit dumtaxat anno 706, utique annis quinque post sancti Pontificis ex hac vita discessum, quem anno 701 illigat Henschenius.

[80] Mitius paulo judicium tulit de recitata Epistola Mabillonius Seculi 3 Benedictini parte prima in Elogio historico, [aliis suspecta] quod contexuit de gestis venerabilis Bedæ; ubi sic pronunciat: Est etiam nonnihil suspicionis in prædicta Epistola: tum quia vix Beda presbyter ordinatus est ante mortem Sergii Papæ anno DCCI demortui, tum quia libris scribendis vacare cœpit a tempore suscepti presbyteratus, quibus factum est, ut fama ejus ad exteros spargeretur. Quam sententiam ut plenius perspicias, oportet scire, quod laudatus auctor annum Bedæ natalem, a biographo supra citato annotatum, erroneum putet, velitque natum Bedam anno 673, ordinatum vero presbyterum anno 702. Atque id quidem probari contendit ex ipsomet venerabili scriptore hujusmodi ratiocinio: Anno Dominicæ Incarnationis DCCXXXI, ut notat ipse Beda, absolvit Historiam gentis Anglorum, absolvit & Epitomen seu Recapitulationem ejus, quam non ultra dictum annum protraxit; sicut patet in optimo codice Ms., quem penes se esse testatur Mabillonius, & in altero exemplari, ex codice pervetusto S. Maximini Trevirensis bibliothecæ, edito Parisiis, anno 1681 a P. Francisco Chiffletio Societatis nostræ presbytero, in quibus post hæc: Anno DCCXXXI Berctuald archiepiscopus obiit. Eodem anno Tacuini consecratus archiepiscopus nonus Dorvernensis ecclesiæ, Edilbaldo rege Merciorum quintum decimum agente annum imperii, mox sequitur Epilogus numero præcedente citatus.

[81] At vero dictus Epilogus clauditur hac formula: [habetur;] Ex tempore accepti presbyteratus usque ad annum ætatis meæ quinquagesimum nonum hæc in Scripturam sanctam meæ meorumque necessitati ex Opusculis venerabilium patrum breviter annotare, sive etiam ad formam sensus & interpretationis eorum superadjicere curavi. Ac tum subnectitur Catalogus Operum, quæ conscripsit. Igitur Beda ætatis suæ numerabat annum 59, anno Christi 731: Quod si, inquit Mabillonius, ab anno DCCXXXI retrogrado calculo numeres novem & quinquaginta annos ætatis, Bedæ ortum anno DCLXXIII statuendum esse intelliges. Et infra dicit per consequens: Presbyteratus gradum adeptus est anno DCCII. Non displicet sane Mabillonii opinio, imo undequaque verisimilis mihi apparet in eo, quod nativitatem Bedæ citius contigisse demonstret; præsertim quia in alia, qua cum Turgoto affigitur anno 677, usque ad mensem Majum anni 735, qui a Mabillonio, Henschenio, Pagio aliisque ipsi emortualis statuitur, vix aut ne vix quidem reperiri queunt anni ætatis ejus 59, & si etiam quovis modo reperiantur, dicendus erit scripsisse Epilogum paulo ante obitum.

[82] [quorum nempe chronologiæ repugnat:] Sed æque juxta Mabillonii, ac Henschenii calculos sæpe memorata Epistola apparebit fictitia: quandoquidem juxta utrumque S. Sergius defunctus sit anno 701, & Epistola scripta non fuerit, antequam presbyter ordinatus esset Beda, quod factum putat Mabillonius anno 702, Henschenius anno 706. Pagius ad annum 731 consentit Mabillonio super nativitate & morte venerabilis Bedæ, sicut & alibi super anno mortis Sancti nostri, ut infra videbitur; de Epistola autem ita sentit ad annum 701, ut vere quidem ad Ceolfridum destinatam existimet, non a S. Sergio, sed ab aliquo ejus successore Pontifice; quod mihi non probatur, quoniam nomen Sergii diserte expressum est initio Epistolæ, nec alter fuit eo nomine Pontifex ad annum usque 844. Quod si velit Pagius adulteratam fuisse Epistolam, æque facile finxero, quod ex inani cujusdam cautela Bedæ nomini adjectæ fuerint voces sequentes: venerabilis monasterii tui presbyterum, ut scilicet distingueretur a duobus aliis eodem nomine monachis, non multo tempore remotis a Beda Girwensi; sicque eludam difficultatem omnem desumptam ab hujus presbyteratu.

[83] [consona ostenditur calculis Papebrochii;] Dissolvi potest, meo quidem judicio, dicta difficultas modo a verisimilitudine minus alieno; si nempe Bedæ nativitatem anno 673 illigamus cum Mabillonio, & obitum S. Sergii anno 702 cum Papebrochio. Etenim si supponamus, natum esse Bedam uno ex duobus prioribus mensibus anni 673, ordinatumque sacerdotem mense tertio anni 702, compleverat certe tum annum ætatis 29, verissimeque scripsit, presbyteratus gradum se suscepisse anno 30, quem jam ab uno alterove mense ingressus fuerat. Ab hoc autem mense tertio usque ad ejusdem anni diem XIV Augusti, Sancto nostro, juxta mentem Papebrochii, emortualem, sufficiens tempus intercessit, ut Pontifex ex portitore, qui dicitur in Epistola Romam missus ab abbate Ceolfrido, intellexerit Bedæ sacerdotium, eumque per litteras ad se evocaverit. Atque inde facile etiam colligitur, cur Ceolfridus Bedam non mittendum judicarit, quia nimirum non multo post datas litteras mors Pontificis subsecuta est.

[84] [nec rejicienda ob aliud ab iis allatum argumentum.] Superest modo altera difficultas enodanda, quam objiciunt prædictæ Epistolæ adversarii. Beda tantum, inquiunt, libris scribendis vacare cœpit a tempore suscepti presbyteratus, quibus factum est, ut fama ipsius ad exteros spargeretur. Primum testatus est Beda ipse, secundum quo pacto probabunt? Quid enim prohibet, ad exteros penetrasse doctrinæ famam hominis, qui ab anno ætatis septimo usque ad trigesimum studiis operam dederat in monasterio, licet necdum concinnasset libros? Vel ubinam in Epistola innuitur, ejus famam in Urbem non pervenisse, nisi per libros ab eo exaratos? Opus sibi esse ait Pontifex viros imbutos arte litteraturæ; Bedam requirit; at talis erat Beda, talem esse scire potuit Pontifex ex memorato supra portitore, quem haud dubie Bedæ in omni genere scientiarum eruditio non latuit. Quibus ita dispositis, nihil equidem video, quod eam Epistolam merito suspectam, nedum fictitiam reddat, nihil quod suadeat suspicari fidem Wilhelmi Malmesburiensis, scriptoris in rebus Anglicis non exiguæ auctoritatis, qui illam, ut vere a S. Sergio conscriptam, ad posteros transmisit. Sed, sicut monui, in supposito solum, quod Papebrochii de obitu Pontificis nostri opinio, cujus infra rationes dabimus, aliorum sit præferenda. Interim prænotasse juvat, quod cum ideo præsertim Epistola vel dubia vel fictitia apparuerit citatis auctoribus, quia ipsam conciliare non valebant cum anno mortis Sancti nostri; inde pondus aliquod accedat Papebrochianæ chronotaxi, quod in hac tempus scriptæ Epistolæ & ejusdem Auctoris obitus probabilissime concilientur.

[Annotata]

* laminis a Græca voce Πέταλον

§ VIII. Urbis ecclesias restaurat & exornat: ritus pios instituit.

[Basilicam S. Petri] Præter assignata paragraphis præcedentibus gesta S. Sergii, alia non pauca restant memoratu dignissima, quæ cogimur non observato ordine temporum describere, quod eum nec ex libro Pontificali, nec ex veterum scriptis licuit eruere. Sunt ea pleraque illustria monumenta piæ ejus in ecclesias Romanas munificentiæ & peculiaris sollicitudinis in promovendo novis institutis Dei & Sanctorum cultu. Accipe ea nunc singula ordine, quo dantur apud Anastasium: Hic (S. Sergius) fecit imaginem auream beati Apostoli Petri, quæ est in parte mulierum. Agit de basilica Vaticana, deque ea ejusdem parte, in qua tum moris erat orare mulieres sejunctas a viris. Hic fecit thymiamaterium * aureum majus cum columnis & cooperculo, quod suspendit ante eamdem imaginem, in quo incensum & odor suavitatis festis diebus, dum Missarum solemnia celebrantur, omnipotenti Deo opulentius mittitur. Ita codex editus a Vignolio, quem hic sequor; aliter paulo leguntur in codicibus aliis, ut videri potest etiam in editione Blanchini, quod pro sequentibus non observabo, nisi sit discrimen notatu dignum.

[86] Posuit etiam in absida basilicæ suprascriptæ, super sedem, [vario ornatu ditat.] appallaream (operimentum in formam cochleæ) argenteam pensantem libras CXX. Fecit quoque in suprascripta basilica pharos argenteos VI, pensantes libras CLXX, qui sunt super trabes ad ingressum confessionis. Fecit & in circuitu altaris basilicæ suprascriptæ tetravela (vela in quadrum formata) VIII, quatuor alba, & quatuor coccinea. Tignum * etiam & cubicula *, quæ circumquaque ejusdem basilicæ sunt, quæ & per longa tempora stillicidiis & ruderibus fuerant dissipata, studiosius renovavit ac reparavit. Musivum quoque, quod ex parte in fronte atrii ejusdem basilicæ fuerat dirutum, innovavit. Similiter & specula ejusdem ecclesiæ, tam quæ super sedem sunt, quam quæ super regias argenteas * majores, renovavit.

[87] Hic corpus beati Leonis, probatissimi patris atque Pontificis, [Corpus S. Leonis Papæ in digniorem locum transfert,] quod in abditis inferioribus secretarii prædictæ basilicæ positum fuerat, facta diligentius tumba in denominata basilica, in publico loco, ut sibi fuerat revelatum, reposuit, ac locum ipsum ornavit. Diximus num. 40 incertum esse, quo anno Pontificatus sui S. Sergius corpus S. Leonis transtulerit; si tamen conjecturis nonnihil liceat tribuere, non multum abest, quin credam, id factum esse circa annum 696 vel 697. Nam cum hoc sacrum corpus repertum sit in secretario, id est, ut notat Vignolius, in sacrario beati Petri Apostoli, in quo tunc pluribus summis Pontificibus sepultura data fuerat, cumque Sanctus noster in eodem sacrario invenerit SS. Crucis particulam anno Christi 696, sicut supra retuli; omnino verisimile est, quod circa idem tempus locum hunc sacrum diligenter perscrutatus fuerit, inventumque S. Leonis corpus inde transtulerit. Fecit etiam (pergit Anastasius) patenam auream majorem habentem in gyro gemmas albas, & in medio crucem cum hyacinthis & smaragdis, pensantem libras XX. Hæc de basilica Vaticana, quam tomo VI Junii, parte 2, pag. 85 fuse descripsit Janningus noster; ubi etiam absidis, phari, aliarumque vocum hic in textibus obscuriorum expositionem reperiet lector curiosus. Transit hinc auctor libri Pontificalis ad alias Urbis ecclesias, Sancti nostri munificentia exornatas.

[88] [S. Pauli atque alias Urbis basilicas exornat & in iis collapsa restituit.] Hic tigna & cubicula universa in circuitu basilicæ beati Pauli apostoli, quæ longa per tempora vetustate consecta fuerant, studiosius innovavit ac reparavit. Similiter & trabes fecit de Calabria adduci, & quas in eadem basilica vetustissimas invenit renovavit. Imagines quoque Apostolorum vetustissimas, quæ erant super fores ejusdem basilicæ, mutavit. Fecit etiam ambonem * & ciborium (id est, tegimen seu umbraculum altari superimpositum, sicut interpretantur Vignolius & Cangius) in basilica sanctorum Cosmæ & Damiani, ubi & multa dona obtulit. Trullum * vero ejusdem ecclesiæ fusis chartis * plumbeis cooperuit atque munivit. Ciborium quoque S. Susannæ, quod ante ligneum fuerat, ex marmore fecit: diversaque cimelia aurea & argentea, vel immobilia loca illic donavit. Basilicam quoque S. Euphemiæ, quæ per multa tempora fuerat distecta, cooperuit ac renovavit. Sed & basilicam S. Aureæ in Ostiis, quæ similiter fuerat distecta vel disrupta, cooperuit, suoque studio renovavit. Oratorium etiam sancti Andreæ apostoli, quod est in Lavicana, a solo refecit. In basilica quoque sancti Laurentii martyris, quæ appellatur Titulus Lucinæ, fecit arcus argenteos IV. Fecit & coopertoria vel vasa aurea & argentea plura per diversas ecclesias ad usum & ornatum ecclesiarum Christi. Baronius relatis iisdem ad annum 701 post pauca ita prosequitur: Præter hæc autem in antiquis monumentis diaconiæ sanctæ Mariæ in Via lata me legisse memini, ab eodem Pontifice eam ecclesiam fuisse dedicatam, locum sane insignem, quem tradunt fuisse olim hospitium apostoli Pauli & aliorum Sanctorum. Mongitorius vero in Panormo sanctificata addit & ecclesiam S. Martini, quam a Sancto nostro exstructam asserit, redditamque celebrem ac venerabilem pluribus Sanctorum reliquiis; fides sit penes auctorem, neque enim scriptorum testimonia, neque ulla monumenta allegat.

[89] Auctor apud Anastasium a basilicis Romanis, Sancti nostri pietate ita instauratis ac decoratis, [Agnus! Dei, qui tollis &c. in Missa decantari jubet;] procedit ad sanctas ejusdem constitutiones tum pro Ecclesia universa, tum pro Urbe tantum. Hic constituit, ut tempore confractionis Dominici Corporis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi miserere nobis, a clero & populo decantaretur. Scriptores aliqui, inter quos Joannes Durantus lib. 2 de Ritibus Ecclesiæ cap. 53, hanc constitutionem S. Sergio perperam adscriptam voluerunt, factamque vel in concilio Nicæno, vel etiam ante ipsum. Verum iis docte respondit Cardinalis Bona, Rerum Liturgicarum lib. 2, cap. 16, cujus verba, quod rem præsentem pulchre elucident, hic trado: Apud Græcos antiquior est Agni Dei mentio in sacris solemniis, sed non per modum precationis. Jacobus in Liturgia: Ecce Agnus Dei, Filius Patris, qui tollit peccata mundi. Et in Liturgia Chrysostomi sacerdos divisurus sanctum Panem dixit: Frangitur & dividitur Agnus Dei filius Patris. Hac autem Agni in Græca Synaxi commemoratione quidam decepti, & eam ad Latinorum precationem trahentes, scripserunt ante Sergium cœpisse, & concilio Nicæno antiquiorem, vel certe coævam existimarunt. Et Sergius quidem instituit ter dici Miserere nobis; sed multis postea ingruentibus Ecclesiæ adversitatibus, ut ait Innocentius (tertius) lib. VI de Mysteriis Missæ cap. VI, sive ad tollendum schisma, ut alii scribunt, statutum fuit, ut in tertio diceretur, Dona nobis pacem: qui ritus ubique receptus est, excepta basilica Lateranensi, in qua adhuc servatur antiqua forma dicendi ter, Miserere nobis. Hæc Bona Cardinalis.

[90] Porro vix ullum mihi dubium relinquitur, quin hujus sanctæ constitutionis causa fuerit seu potius occasionem præbuerit pseudosynodus Trullana, [cui institutioni verisimiliter occasio fuit synodus Trullana.] propter quam Sanctus noster plurima passus est, ac de qua tandem triumphavit, ut vidimus supra, Ecclesiæ Catholicæ defensor imperterritus. Nam cum in ejusdem pseudosynodi canone 82 sancitum fuerit, ne deinceps Dei Filius sub forma Agni repræsentaretur, certe sanctus Pontifex, ut temerariam eam censuram confunderet, & antiquam Ecclesiæ consuetudinem confirmaret, voluerit clementissimum Dei Filium sub Agni nomine in sanctissimo Missæ sacrificio ter invocari. Exstitit quoque Sanctus noster Virginis Matris cultor egregius, dignusque, cujus nomen Kalendario Mariano inscripserit Antonius Balinghem Societatis nostræ sacerdos ad diem IX Septembris, utpote qui non modo, teste Baronio supra, ecclesiam in Via lata Mariæ dedicaverit, verum etiam, teste auctore libri Pontificalis, præcipuas ejusdem festivitates novo quodam splendore Romæ quotannis illustrari voluerit.

[91] [Supplicationes ac litanias præcipuis B. V. Mariæ festivitatibus instituit.] Constituit autem (verba rursus sunt proxime laudati auctoris) ut diebus Adnuntiationis Domini, Dormitionis * & Nativitatis sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ ac sancti Simeonis, quod Ypapanti Græci appellant, Litaniæ exeant a sancto Hadriano, & ad sanctam Mariam populus occurrat. Paulo fusius ista exponuntur ab auctore libri, qui Ordo Romanus inscribitur, quique editus est inter scriptores seculi octavi in Bibliotheca Patrum; item ab Alcuino Flacco lib. de Divinis Officiis cap. 7, cujus verba hæc sunt: In gestis Pontificalibus legitur, quod Sergius Papa præceperit litanias fieri in die Præsentationis Domini in templo, ita enim scriptum est: Ut in diebus Annuntiationis Domini: reliqua ex Anastasio, deinde pergit: ipsa ergo die, aurora ascendente, procedit omnis clerus seu populus cum litaniis & antiphonis ad ecclesiam S. Adriani, exspectantes Pontificem. Ingressus Pontifex ad sacrarium, induit se vestibus nigris, & clerus similiter. Post hoc accipiunt omnes singulos de manu Pontificis cereos &c.

[92] [Auctor non fuit ritus procedendi facibus accensis] De Nativitate beatissimæ Virginis hoc mense die VIII; de Annuntiatione mense Martio ad diem XXV, de Assumptione ejusdem in cælum mense Augusto ad diem XV quædam prælibavimus, deque iisdem ac aliis ipsius festivitatibus, ut aliquoties insinuavimus, postmodum pluribus agemus. Fuse scripsit P. Henschenius ad diem 2 Februarii de Hypapante, id est occursu Domini & festo Purificationis B. Mariæ, quod bibliothecarius festum S. Simeonis appellat, ibidemque per totum Commentarium suum historicum tum festi ipsius, tum gestandi ipso die luminaria consuetudinis antiquitatem ostendit ex patribus Græcis & Latinis. Unde aberrarunt ii, qui putarunt, ab auctore libri Pontificalis indicatum fuisse per verba numero præcedente citata, quod ritus festo Purificationis procedendi accensis facibus in Ecclesia Romana ceperit primordia ab institutione S. Sergii. Neque enim id vere potuit scripsisse laudatus auctor, neque etiam ex ipsius verbis id reipsa elicitur.

[93] [festo Purificationis.] Crediderim equidem, Sanctum nostrum, sive quod judicaret, non sufficienti solemnitate dictum diem celebrari, sive quod perspiceret, elanguisse ardorem fidelium in eo celebrando, constituisse, ut novo quodam splendore illustraretur, vel saltem vetus celebrandi consuetudo resumeretur. Atque hunc in finem Litanias aliasque preces præscripsit, & locum, a quo & ad quem clerus ac populus facibus accensis procederet, determinavit. Deinde pro suo in sanctissimam Matrem affectu eumdem procedendi ritum ad ceteras ejusdem festivitates verisimiliter extendi voluit. Audi venerabilem Bedam de Ratione temporum cap. 10, ubi idipsum insinuat, quantumvis Pontificem non nominet: Secundum mensem dicavit Numa Februo, id est Plutoni, qui lustrationum potens credebatur: lustrarique eo mense civitatem necesse erat: quo statuit, ut sacrificia diis manibus solverentur. Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem, die S. Mariæ, plebs universa cum sacerdotibus ac ministris, hymnos modulando, devota per ecclesias, perque congrua Urbis loca procedit, datosque a Pontifice cereos in manibus gestant ardentes, &, augescente bona consuetudine, id ipsum in ceteris quoque ejusdem B. Mariæ & perpetuæ Virginis festivitatibus agere didicit. Hæc Beda, hæc etiam fere eadem S. Ildephonsus in Sermone primo de Purificatione S. Mariæ, si tamen is hujus auctor sit, sed omissis verbis posterioribus augescente bona consuetudine &c. Quapropter dum dixit Beda, fideles id agere didicisse in ceteris quoque B. Mariæ festivitatibus, respexit opinor ad S. Sergii constitutionem.

[Annotata]

* i. e. thuribulum

* tectum

* sacella

* al. regios arcus

* pulpitum

* i. e. fastigium concameratum

* laminis

* i. e. Assumptionis

§ IX. Ordinationes ejus, annus mortis, & variæ circa eum scriptorum opiniones.

[Episcopos multos & presbyteros ordinavit.] Verbis ex Anastasio recitatis paragrapho præcedente, subjunguntur ea, quæ tractavimus § 7 de exstincto schismate ecclesiæ Aquileiensis; his autem sequentia: Hic (S. Sergius) ordinavit Damianum archiepiscopum ecclesiæ Ravennatis. Hic ordinavit Bertoaldum Britanniæ archiepiscopum atque Clementem (S. Willibrordum) Frisonorum *, & alios episcopos per diversas provincias nonaginta septem. Fecit autem Romæ ordinationes duas per mensem Martium; presbyteros XVII, diaconos IV, episcopos ut supra. Sed & horum pleraque suo loco discussa sunt. Ceterum nomina tot episcoporum, quos ordinavit Sanctus, præter tria jam data nullibi expressa reperi. Tradunt nonnulli, a quibus id fortasse transiit in Lectiones Officii, quas supra descripsimus, quod S. Sergius S. Kilianum episcopum, & socios Colomanum presbyterum ac Totnanum diaconum miserit in Germaniam, atque S. Swibertum cum S. Willibrordo in Frisiam. Verum neque S. Kilianus, neque S. Swibertus numerari possunt inter episcopos a S. Sergio consecratos; ut videre est in Opere nostro ad diem 1 Martii, quo S. Swiberti, & ad VIII Julii, quo SS. Kiliani & sociorum Acta dilucidavimus.

[95] Imo, quæ de missione illorum Sanctorum, veluti accepta a Sancto nostro, [An SS. Kilianum in Germaniam, & Swibertum in Frisiam miserit.] traduntur, ita exponenda videntur, ut vel ejusdem dumtaxat confirmationem intelligas, vel missionem per nuncium aut literas ipsis intimatam. Constat etenim ex duplici Vita S. Kiliani ad prænominatum diem a nobis recusa, hunc præsulem Romam appulisse sedente Conone Pontificis nostri decessore proximo, ab eoque impetrata prædicandi & docendi licentia perrexisse in Franconiam, ubi paucos post annos, moderante Ecclesiam universam Sancto nostro, martyrio affectus est cum sociis Colomano & Totnano. Swibertus vero cum S. Willibrordo quidem ex Hibernia in Frisiam descendit; at neque apud Bedam, neque apud alios, quos vidi scriptores antiquos, legitur umquam vel solus, vel cum S. Willibrordo ad Sanctum nostrum peregrinatus. Plura de his Sanctis vide ad citatos dies. Ceterum nihil quidquam ulterius de S. Sergii in vita gestis dicendum occurrit; quapropter, quod unum superest, his addo, quod de ejus obitu notat Bibliothecarius, & quæ sit circa diem ejus & annum scriptorum opinio.

[96] Sepultus est autem, inquit Anastasius, in basilica beati Petri Apostoli, [Incertum quo die obierit Sanctus,] VI Idus Septembris, Indictione XV, Tiberio augusto, & cessavit episcopatus mensem unum, dies XX. Ex quibus verbis nihil certi definiri potest quoad diem emortualem, quandoquidem auctor more suo memoret solummodo sepulturæ diem, cumque insuper ne quidem is in omnibus codicibus reperiatur idem, sicut monuimus supra § 1, num. 2. Inde factum, ut scriptores diem mortis statuerint non omnes eumdem, sed singuli, prout magis congruebat calculis chronologicis, quos quisque conceperat. Sic Baronius Sanctum dicit obiisse & sepultum esse V Idus seu die IX Septembris. Uterque Pagius mortuum asserit die VII, sepultum die VIII Septembris. Papebrochius mortuum XIV Augusti in pervigilio Assumptæ in cælum Virginis, sepultum vero, solemniori ritu, sicut ipse intelligit, VI Idus Septembris, ipso die, quo celebratur in Ecclesia ejusdem purissimæ Virginis Nativitas. Displicet mihi Baronii sententia propter hoc præsertim, quod obitum cum sepultura confundat; utra vero ex duabus aliis verior sit, vel potius magis accedat ad verum, non liquet.

[97] [incertum quoque an seculi VIII anno primo an secundo.] Dissentiunt item scriptores quoad annum emortualem. Baronius in Annalibus & qui hunc secutus est Henschenius noster in Commentario prævio ad Acta venerabilis Bedæ ad diem XXVII Maii, Pagius item uterque, omnes denique illi, qui S. Sergium Pontificem consecratum contendunt anno 687, ejusdem obitum innectunt anno 701. Papebrochius vero & qui ejus chronotaxim quoad dictam consecrationem adoptarunt, uti & Octavius Caietanus in Vitis Sanctorum Siculorum, obiisse volunt anno 702. Et sane cum inter omnes utriusque sententiæ patronos conveniat de spatio temporis, saltem quoad annos & menses, quibus Sanctus præfuit Ecclesiæ, quosque sic in omnibus Libri Pontificalis exemplis notatos reperio: Sedit annos XIII, menses VIII; dies in plerisque XXIII, in aliis XXIV adduntur; cum inquam de spatio temporis conveniat, oportet, ut, qui ordinatum dicunt anno 687, defunctum asserant consequenter anno 701, & contra. Qui autem consecrationem anno uno serius collocant, oportet etiam, vitam ejus uno diutius protrabant. Difficultates, quæ in singulis super anno consecrationis opinionibus occurrunt non leves, exposuimus § 3, electionem vero lectoris arbitrio reliquimus, idemque proinde hic statuimus quoad annum emortualem, quem idcirco in margine sic expressimus: Anno DCCI vel DCCII.

[98] [Opinio Papebrochii ex notata Indictione XV.] Nam licet in allato superius textu Anastasii S. Sergius sepultus scribatur die VIII Septembris, Indictione XV; parum inde aut nihil, meo judicio, majoris certitudinis ad alterutram sententiam accedit. Quis enim certo determinet, qua Indictione usus fuerit auctor, Constantinopolitana seu Græca, an Constantiniana seu Cæsarea? Illa initium desumit a Kalendis Septembribus, hæc ab VIII Kalend. Octobris. Si autem Constantinopolitana usus sit, juxta hanc anno 701 inchoata est Indictio XV, primo die Septembris; pertinebat igitur ejusdem mensis dies octavus concurrens cum Indictione XV ad dictum annum 701, & adversatur textus libri Pontificalis chronologiæ Papebrochianæ. Si contra usus sit auctor Cæsarea Indictione, anno 701 incepit Indictio XV, die tantum XXIV Septembris, & dies octava dicti mensis pertinebat adhuc ad Indictionem XIV; Igitur dies VIII Septembris concurrens cum Indictione XV pertinebat ad annum 702, quo anno Cæsarea Indictio currebat usque ad diem Septembris XXIV, & textus favet Papebrochio, qui hinc suam chronotaxim dicit confirmari, cum Latini hunc (annum Indictionis) mutent XXIV Septembris, uti expresse docet auctor Chronici Centulensis tom. 4 Spicilegii Acheriani pag. 476, & Binius in Notis ad concilium Romanum sub Julio; constatque ex nonnullorum Pontificum Epistolis, paulo ante vel post dictam diem notantibus exeuntem vel novam Indictionem. Ita ille in Conatu.

[99] Pagius contra pro Græca Indictione decertans, ita scribit in Critica ad annum 701: [Opinio Antonii Pagii,] Neque Latini hoc tempore præter Anglos, neque umquam Anastasius, Indictionem incipiunt a die XXIV Septembris, quod patet de Anastasio in Joanne V, ubi refert, Constantinum Pogonatum obiisse initio mensis Septembris Indictione XIV, anno scilicet DCLXXXV, quo Indictio XIV inchoata est, & quidem initio mensis Septembris, ut loquitur Anastasius. Tam confidenter hic rursus pronuntiat laudatus criticus, ut operæ pretium fuerit ponderasse singula. Prius tamen oportet fateri, quod Constantinopolitana Indictio, quamvis scriptores Latini, quales sunt Alphonsus Ciaconius in Isagoge prævia ad Vitas Pontificum, & Onuphrius Panvinius in Commentario ad librum secundum Fastorum, solius Indictionis meminerint, quæ ducit exordium a XXIV Septembris, & ejus, quæ Pontificia appellatur, a Kalendis Januariis, oportet inquam fateri, quod Indictio Constantinopolitana non raro adhibita fuerit ab Italis, sicut ostendit, adductis exemplis, Sirmondus noster in Notis ad concilium Parisiense IV, & ex ipso Chiffletius in Probationibus ad Historiam Trechorniensem, Cangius in Glossario, & Mabillonius lib. 2 de Re diplomatica cap. 24; ut vel propter hoc partim, partim propter rationem infra indicandam, non ex omni parte assentiar Papebrochio. Redeo ad Pagium.

[100] Numquam ait Latinos incepisse hoc tempore Indictionem a die XXIV præter Anglos. [qui sibi circa usum Indictionis] Sed Latinis annumerandi sunt Germani & Galli æque atque Angli: audiat itaque Sirmondum loco assignato: Galli priscam & veram, ut fama est, Indictionum originem retinentes, earum exordium ducebant ex die VIII Kalendis Octobris, producitque exemplum duplex, alterum anni 573, alterum anni 896. Audiat Mabillonium capite citato, num. 3: Apud Germanos vero jam dudum obtinuit Indictio ab VIII Kalendas Octobris obtinetque etiam nunc, ob id Cæsarea dicta, aliis Constantiniana. Audiat Cangium in Glossario: Hujus (Indictionis Constantinianæ) usum Gallis & Britannis familiarem fuisse constat. De Britannis testatur Beda lib. de Ratione temporum cap. 48. De Gallis præ cæteris Rabanus (scripsit hic circa annum 820) libro de Computo cap. 66: “Incipiunt autem Indictiones ab VIII Kalendas Octobris, ibidemque terminantur”. Alia ibidem profert testimonia laudatus Cangius; post quæ sic prosequitur: In Germania perinde eadem semper obtinuit Indictio, atque iterum allatis testimoniis subjungit: Obtinuit etiam in Italia; exemplumque adducit anni 1078.

[101] Audiat demum Pagius sese ipse in Critica ad annum 576, [apud Gallos & Germanos non videtur constare.] num. 4. Franci enim, Germani & Angli ante Caroli Magni mortem Indictionem Constantinianam, VIII Kalendas Octobris, sive die XXIV Septembris cœptam usurpabant. Igitur non soli Angli ex Latinis, sed & Germani & Galli Indictionem a die XXIV Septembris incipiebant, tempore de quo agitur, scilicet ante annum 814, quo Carolus Magnus defunctus scribitur. Restat nunc altera ipsius as serti pars examinanda, qua dicit Indictionem Cæsaream numquam ab Anastasio adhibitam fuisse. Patet, inquit, de Anastasio in Joanne V &c. Vide num. 99. Fateor is textus Indictionem Græcam indigitat; sed inde necdum mihi patet, numquam ab Anastasio usurpatam fuisse Cæsaream. Nam primo a verisimilitudine haud alienum est, notatam fuisse ab auctore Vitæ Joannis V, mortem Constantini imperatoris iisdem characteribus, quibus eam vel apud scriptores Græcos legerat, vel ex literis Constantinopoli Romam missis cognoverat.

[102] [Liber Pontificalis varios habuit auctores.] Secundo non advertit Pagius, alium fuisse auctorem, qui Joannis V, alium, qui S. Sergii Vitas concinnavit, quosque, uti observavit Papebrochius, transcripsit Anastasius. Neque enim latuit eruditum criticum, non omnes in libro Pontificali contentas Pontificum Vitas ab uno Anastasio, sed a pluribus auctoribus fuisse exaratas, imo partem ejus majorem jam inde conscriptam fuisse, antequam Anastasius lucem conspexerat, quandoquidem ejusdem libri mentio fiat apud scriptores eo multum antiquiores, interque eos apud Bedam, qui seculo integro illum ætate præcessit. Porro Vitas Joannis V ac S. Sergii non ab eodem auctore prodiisse, pronum erit colligere conferenti stylum utriusque & characteres plane diversos. Qui vero plura super hac materia cupit cognoscere, adeat Joannem Ciampinum in Examine libri Pontificalis, ubi de auctorum ejus & styli diversitate fuse disserit. Mirum itaque non esset, si auctores diversi diverso usi fuissent Indictionis computandæ modo: præsertim cum Indictionum genera, ut loquitur Mabillonius de Re Deplomatica loco citato, varie pro scriptorum aut notariorum arbitrio tam in Gallia, quam Romæ & alibi variarint.

[103] [Notata Indictio neutri opinioni favet.] Atque hæc prima ratio est, cur ex notata Indictione nihil certi pro sententia Pagii vel Papebrochii erui posse diximus. Altera est, quod ne quidem in omnibus codicibus Indictio eadem reperiatur; nam licet Indictionem XV, ut vere Anastasianam adhibeant Baronius in Annalibus, Blanchinus, Vignolius aliique Anastasii editores, & cum Pagio ac Papebrochio passim recentiores; nihilominus etiam alibi legitur Indictio XIV, imo, si recte scribit Vignolius in Lectionibus variantibus, etiam XIII. Quod saltem incertitudinem parit, an forte hæc aut illa non sit vera Indictio. Supposito, quod sit, ruit absolute Papebrochii & Pagii aliorumque inde desumpta argumentatio, juxta quam ille mortem Sergii innectere debebit anno 701 vel 700, hi anno 700 vel 699. Liquido constat, inquit, qui Pagium hic sequitur, Cajetanus Cennus in Notis ad Anastasium, mendosos esse eos codices, qui habent Indictionem XIV, tum ex ætatibus (Pontificum) prædecessorum recte constitutis, tum ex monumento, quod Bedæ acceptum refert Pagius, Ceduallæ regis epitaphium. At mihi non constat liquido, utra pars rectius ætates Pontificum constituat, utra melius difficultates diluat. Igitur cum ab his pendeat Indictio, incerta manet ipsa, sicut incerta manet ejus species, & sic ex Indictione nil certi habent laudati auctores.

[Annotata]

* Frisonum

DE S. BERTELLINO VEL BECCELINO EREMITA
IN ANGLIA

Seculo VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria in Fastis, biographus, Vita fabulosa, cur edenda.

Bertellinus seu Beccelinus eremita in Anglia (S.)

AUCTORE C. S.

Recentiores martyrologi hac die sanctum Bertellinum vel Berthelmum, vetustioribus Fastis ignotum, [Sancti memoria in Fastis ad 9 Septembris,] eremitam Staffordiæ in Anglia annuntiant. Horum antiquior Molanus in Usuardo aucto, editionis anni 1583 ad diem IX Septembris de eo sic meminit: In Bethnei, quam villam recentiores Stadford nominant, sancti Bertellini, eremitæ & confessoris. Molanum secuti sunt Arnoldus Wionius & Hugo Menardus, quorum hic in Martyrologio Benedictino, ille in libro 3 Ligni vitæ, ipsius verba adoptarunt: quod etiam fecit Gabriel Bucelinus in sui Ordinis Menologio. Eodem die illum celebrat Philippus Ferrarius in Catalogo universali Sanctorum, Molani pariter exemplo, sed Berthelmum appellat; Statfordiæ in Anglia, inquiens, S. Berthelmi eremitæ. In annotatis vero observat, eumdem ab aliis Bertelinum scribi; sed ex errore, ut opinatur. Huic consonat Castellanus in Martyrologio universali, Gallice edito: Statefurti in Anglia S. Bertelmus (ut notat in margine, Gallice vero S. Berteaume) pœnitens.

[2] At Joannes Wilsonius in gemina Martyrologii Anglicani editione tam Sancti nomen quam cultus diem variat. [12 Augusti & 29 Septembris.] In priore, anni scilicet 1608, Bertelmum nominat, refertque ad diem XII Augusti, Anglice sic annuntians: Staffordiæ in cognomine comitatu Commemoratio S. Bertelmi confessoris, qui ex nobili Britannico stemmate in nostra insula ortus, spurcitias & vanitates mundi in juventutis flore contemnens, ob amorem Dei anachoreta factus est, austeram admodum severamque vitam ducens in sylvis prope dictam Staffordiam; ubi in summa vitæ sanctitate beatos dies suos finiit, & postremo dormivit in Domino. Ejus corpus postmodum Staffordiam delatum ibidemque sepultum magna cum veneratione ab ejusdem provinciæ incolis olim servari consueverat. In posteriori vero editione, quæ anno 1640 in lucem prodiit, maluit eumdem Bertellinum nuncupare & ad XXIX Septembris differre. Verba ex Anglicis Latina accipe: Staffordiæ in cognomine comitatu Commemoratio S. Bertellini confessoris, ex nobili Britannico sanguine orti; qui in flore juventutis spernens mundi vanitates, ob amorem Dei factus est anachoreta, vitam agens severam austeramque in saltu prope Staffordiam; ubi in omni sanctitate obdormivit in Domino. Corpus ejus valde honorifice Staffordiæ sepultum est, ibique antiquis temporibus debita cum veneratione ab incolis servari consueverat.

[3] [Cur hodie demus.] Ex his elogiis liquet, utroque loco de eodem Sancto agi: utrobique etiam in margine laudat Registrum ecclesiæ Staffordiensis & monumenta antiqua ejusdem provinciæ. In Vita a Capgravio edita & in Ms. nostro, de quibus mox loquemur, S. Bertellinus obiisse dicitur V Idus Septembris, quo die a Molano aliisque, ut vidimus, commemoratur. Quare nescio, quid Wilsonium impulerit, ut eum primo ad XII Augusti, deinde ad XXIX Septembris, contra ac alii faciunt, annuntiaret; nisi forte auctor Vitæ duos Bertellinos confuderit, eoque isti errore decepti, sanctum Eremitam ad V Idus Septembris Staffordiæ commemorarint, qui nec eo die nec loco erat referendus: de qua controversia mox agemus. Forte Staffordiæ alia quædam Sancti festivitas agebatur, cum Wilsonius adhibeat vocem commemoratio. Damus tamen illum ad hunc diem, quia reliqui omnes martyrologi id faciunt, & in Opere nostro in Prætermissis ad XII Augusti huc etiam dilatus est.

[4] [Vitæ auctor,] Vitam Sancti Ms. habemus excerptam ex Ms. Rubræ Vallis, quæ monasterium est in nostro Belgio: eamdem edidit Capgravius in Legenda Sanctorum Angliæ, folio 50 verso. Auctoris nomen utrobique desideratur; sed quisquis ille fuerit, is si totius lucubrationis sit auctor, ante finem seculi XIV eam non compilavit, cum in calce miraculum referat, quod anno 1386 factum ait. Molanus num. 1 laudatus in Annotatis asserit, auctorem fuisse Alexandrum Essebiensem Priorem, Alexander, inquiens, Essebiensis Prior Regularium scripsit Vitam Bertellini eremitæ lib. 1. Incipit: Quoniam quantum intellectui nostro; quod ipsummet est Ms. nostri & Capgravii editionis exordium. Idem quoque sensit Joannes Pitseus in Relationibus historicis de rebus Anglicis, ætate 13, ad annum 1220, num. 319, ubi inter illius Operæ recenset Vitam S. Bertelini, librum unum: Quoniam quantum intellectui nostro. Ipsi vero auctori perhonorificum ibidem elogium texit, ex quo aliqua delibo.

[5] [qui verisimilius non fuit Alexander Essebiensis,] Alexander Essibiensis, Somersetensem alii, quidam Staffordiensem chronographum vocant, in Occidentalibus Angliæ regionibus natus, ubi etiam institutum Canonicorum Regularium S. Augustini amplexus, tandem cujusdam cœnobii factus est Prior, vir integræ & religiosæ vitæ, magnæ lectionis & doctrinæ; rhetorum & poëtarum sui temporis & nostræ gentis facile princeps, theologus etiam non contemnendus. In omnibus pietatem magis secutus, quam ingenii subtilitate nixus, pauca de profanis, plura de sacris rebus scripsit… Claruit anno Redemptionis humanæ MCCXX, Henrico rege III ad Anglicani clavum imperii sedente. Hæc ipse; quæ si vera sint, videtur mihi memorata Vita ipsi potius abjudicanda. Nam primo quidem, quod spectat ad tempus, auctor referendo miraculum, anno 1386 cuidam cæco concessum, se Alexandro Essebiensi plus centum & octoginta annos juniorem probat; nisi quis velit, id Alexandri Opusculo postmodum adjectum fuisse, quod ex ipso Vitæ contextu satis probabile est, quemadmodum consideranti patebit. Magis dubium me facit asserta Alexandri eruditio, cui minime consonant tam ineptus scribendi stylus, fabellæque, quibus ea Vita respersa est, quasque infra explodemus. Dicam paucis, quod sentio: si tanta doctrinæ laus Alexandro Essibiensi merito adscribatur, S. Bertellini Vitam, qualis ad nos pervenit, scripsisse censendus non est. Verum age Vitam ipsam examinemus.

[6] In ipso illius exordio, vitiosa phrasi profitetur auctor, [multa hausit ex S. Guthlaci Actis.] se S. Bertellini Acta ex antiquis historiis compendiose traditurum: Quoniam, inquit, quanto intellectui nostro commodiferum fuerit ignotius, tanto notitia ejus habetur pretiosior, beati Bertellini confessoris Vitam ex antiquis historiis (omnia cum nequeam Sancti describere gesta) pauca brevi calamo scribere nitor. Ne ergo verborum prolixitas auditorum generet fastidium, compendiosam exaudiamus corditer veritatem. Inter has antiquas historias, quarum scriptores non commemorat, fuit Vita S. Guthlaci, presbyteri & anachoretæ Croylandiæ in Anglia, auctore Felice coævo, quæ in Opere nostro exstat tom. 2 Aprilis a pag. 38. Hac tam liberaliter usus est biographus noster, ut promissæ brevitatis immemor, non minus Guthlaci, quam Bertellini Vitam compilasse videatur. Verum cum inter Guthlaci ejusque Discipuli gesta necessaria occurrat connexio, id ipsi facile condonare possumus, nisi etiam, quod veremur, S. Guthlaci discipulum cum Staffordiensi Eremita confuderit, aut Staffordiæ eremicolam perperam fecerit; quod modo inquirendum est.

[7] In laudata S. Guthlaci Vita Beccelinus quidam, [Quæritur, an Sanctus idem sit cum S. Beccelino] illius discipulus & minister, semel iterumque memoratur. Is in Actis a Capgravio editis Bertelinus dicitur; at Mabillonius nobiscum Beccelinum legit. Utut est, biographus noster hunc eumdem supponit cum Bertellino Staffordiensi anachoreta, ideoque in hujus Vitam transtulit, quæ de illo in memoratis Actis repererat: unum tamen locum prætermisit, forte quod is in ipsius exemplari desideraretur; quem propterea ad hujus Commentarii calcem referemus. Porro idem anonymus S. Bertellinum post magistri Guthlaci mortem ex Croylandia in Staffordiam, alium Angliæ comitatum deducit, ibique eum post vitam in eremo sanctissime ductam, V Idus Septembris defunctum, sepultumque, multis claruisse miraculis scribit. Unde hanc postremam Vitæ periodum didicerit auctor, me penitus latet, sed sive eam ex suo ipse ingenio, sive aliunde deprompserit, mihi ficta apparet, non modo quoad adjuncta, de quibus inferius, verum etiam quoad substantiam; quod modo ostendam.

[8] Actis S. Guthlaci in Opere nostro subjiciuntur quædam Analecta, excerpta ex Historia Ingulphi, [in Croylandia defuncto,] abbatis Croylandensis, installati anno 1076, ut ex ipso ibidem dicitur in Annotatis, pag. 53, lit. a. Hic ad propositum nostrum de Bertellino, quem Bettelinum appellat, scribit sequentia: Etiam in eadem insula (Croylandia) illis in temporibus erant nonnulli vitam eremiticam ducentes, qui viro Dei (S. Guthlaco) sancta familiaritate, quoad vixit, adhærentes, tamquam infirmi ad medicum, in ejus informatione & exemplo frequentem carpebant animæ salutem. Ex quibus unus erat noviter ad fidem Catholicam conversus, nobilitate generosus, quondam præpotens in mundialibus, nomine Cissa, qui relictis omnibus, secutus est Dominum suum Christum. Alius erat Bettelinus, servus præfati patris (Guthlaci) familiarissimus. Tertius erat Egbertus, secretorum ejus præ ceteris conscius. Quartus erat Tatwinus, ad eamdem insulam quondam ductor ejus & nauclerus; qui omnes in singulis casulis, non longe ab oratorio sancti patris Guthlaci, de licentia supra memorati Kenulphi abbatis, usque ad vitæ terminum separatas mansiones habuerant. Secundum hæc S. Guthlaci minister, sive eum Beccelinum, Bettelinum vel Bertellinum vocites, defuncto magistro, erectoque ad Sancti tumulum, ut præmittitur, per Ethelbaldum regem cœnobio, cui Kenulphus præerat, in eadem eremo usque ad vitæ terminum perseveravit.

[9] [cujus ossa seculo 9 a Danis exusta sunt:] Nec in alio eumdem loco sepultum fuisse, idem Ingulphus tradit num. 12, ubi de Danica irruptione, quam num. 10 anno 871 affixerat, his verbis prosequitur: Dani vero omnia sarcophaga Sanctorum, qui altis tumulis marmoreis circa tumbam sancti patris Guthlaci ad dexteram & sinistram ejus quiescebant, cultris & ligonibus confregerunt, scilicet ad dexteram tumulum S. Cissæ sacerdotis & anachoretæ, & tumulum S. Bettelmi, viri Dei & quondam ministri S. Guthlaci, tumulum etiam S. Tatwini, quondam ducis ad Croyland & naucleri S. Guthlaci… Sed cum speratos thesauros non invenirent, nimium indignati, universa Sanctorum corpora in unum acervum miserabiliter contracta, immisso igne, die tertio adventus sui, cum ecclesia & omnibus monasterii ædificiis, scilicet VII Kalendarum Septembris, funestissime combusserunt.

[10] [biographus videtur] Hæc me omnino inducunt, ut credam, S. Bertellini post Guthlaci obitum ad Staffordiensem eremum secessum, vitamque anachoreticam in ea ductam, ac sepulturam denique, ab anonymo nostro asserta, pro commentitiis habenda esse. Etenim licet Ingulphus duobus seculis circiter post memoratam irruptionem Danicam floruerit, multo tamen ei propior fuit, quam Vitæ scriptor; & integro quidem seculo, si is fuerit Alexander Essebiensis, trecentis vero & pluribus annis, si vitam & miraculum, quod anno 1386 contigisse narratur, eidem auctori adscribamus. Deinde cum Ingulphus fuerit Croylandiensis cœnobii abbas, potuit is tum ex antiquis monumentis, tum ex traditione de monasterii sui rebus melius edoceri, quam quilibet extraneus. Adde, quod fabellæ, quibus anonymus eam Vitæ partem, imo & reliqua, quæ ex S. Guthlaci Actis non didicerat, contexuit, vix ullam ejusdem dictis fidem relinquant. Quid igitur? Dicemusne, nullum in Staffordiensi provincia Bertellinum anachoretam vixisse, nullum ibi cultum fuisse? Id certo asserere non ausim. Et de cultu quidem satis constat ex allatis martyrologis, registris & antiquis ejusdem comitatus monumentis, a Wilsonio laudatis, atque ex ipso denique biographo, aut eo, qui memoratum miraculum conscripsit, in quo de ecclesia S. Bertellino dicata expressa fit mentio.

[11] Fateor equidem reponi posse, Molanum, quique eum secuti sunt, [hunc cum Staffordiensi Eremita confudisse,] recentiores martyrologes, non alia forte quam biographi auctoritate hic niti, ut ex eo credibile fit, quod V Idus Septembris, ad quam ipsi eum annuntiant, ab illo obiisse dicatur. Ita est: verum id de Wilsonio laudatisque ab eo instrumentis dioi non potest; alioquin enim S. Bertellinum non ad XII Augusti vel XXIX Septembris, sed ad IX hujus mensis retulisset. Quod spectat ad ipsum biographum, licet in multis nugator sit, non propterea tamen rejiciendus est, dum de Sancti cultu meminit, asseritque templum sub illius nomine dedicatum sub finem seculi XIV Staffordiæ exstitisse. Imo vero mihi valde probabile apparet, cultum a Staffordiensibus ipsi delatum occasionem præbuisse biographo, ut vel ex geminis Bertellinis unum faceret, vel Croylandiensem Anachoretam ad Staffordiensem eremum transferret.

[12] Non tam favorabile judicium de Sancti in prædicto comitatu commoratione ac sepultura ferre possum. [vel potius Staffordiæ vixisse perperam existimasse:] Etenim cum Vitæ scriptor Bertellinum, Staffordiensem eremitam, diserte eumdem faciat cum sancto Guthlaci Discipulo, quem in Croylandia denatum sepultumque fuisse, ex Ingulpho ostendimus; cumque de antiquitate & fide instrumentorum, quæ laudat Wilsonius, mihi minime constet; non possum non dubitare, an eam provinciam ullus umquam istius nominis sanctus eremita vita & sepultura illustrarit. In hac rerum caligine eligat eruditus lector, quod lubet; mihi interim, donec certiora proferantur, verisimilius apparet, Bertellinum, qui Staffordiæ annuntiatur, aut alium esse a sancto Guthlaci Discipulo, aut si idem sit, ibidem cultum, at non mortuum humatumque fuisse. Primum tenet Michaël Alfordus in Indice Sanctorum tom. 3 Annalium ecclesiæ Anglicanæ adjecto, ubi sic habet: Bertelmus, sive Bertelinus eremita, fuit minister S. Gutlaci …, cum eo sepultus in Croylandensi ecclesia: tumulus ejus a Danis confractus… Differt hic Sanctus ab alio Bertellino, qui in Martyrologio nostro (Anglicano) legitur ad XXIX Septembris. Sanctus scribitur ex illustri Britannorum sanguine, qui relictis omnibus eremiticam vitam duxit, moriturque in agro Staffordiensi. Alfordo favet Anglicanum Martyrologium; primo, quod in eo non ad V Idus Septembris, sed ad III Kalendas Octobris, vel pridie Idus Augusti annuntietur. Favet secundo, quod in eodem nulla fiat de Guthlaci institutione mentio; ac tertio denique, quod is Staffordiæ vixisse ac obiisse dicatur, quod cum Ingulphi dictis minime cohæret.

[13] His reponi potest, in Martyrologio Anglicano non diem obitus, [posterius probabilius apparet.] sed aliam quamdam festivitatem denotari posse; cum non adhibeatur vox depositio, ut alias, sed commemoratio. Potuit igitur ibidem templum aliquod ipsi erectum aut etiam quædam ipsius reliquiæ asservatæ fuisse, ideoque annua ejusdem memoria celebrari, quemadmodum de aliis Sanctis etiam alibi fieri consuevit; idque hic omnino fit verisimile, si Bertellinus, ut vult biographus, ex comitatu Staffordiæ ortus fuerit. Duo reliqua argumenta plus ponderis haberent, si de monumentorum, ex quibus Wilsonius elogium contexuit, antiquitate constaret: vereor enim, ne ea aut ipsa sint Vita, aut ex hac concinnata. Nec refert, quod alium cultus diem assignet, nihilque habeat de Guthlaco: primum enim discere potuit ex ecclesiæ tabulis, quas per registra videtur designare; alterum ex industria omittere, quia ad Staffordienses non spectabat. Pergo ad reliqua examinanda.

[14] [Examinatur Vita] Biographus Sanctum nostrum Staffordiensis regis, quem non nominat, filium facit. Wilsonius in Martyrologio nobili sanguine Britannico contentus est. Primum mihi neutiquam, alterum parum verisimile videtur, si Bertellinus idem sit cum S. Guthlaci discipulo. Ratio est, quod Felix Guthlaci, ut monuimus, coævus biographus, eam generis nobilitatem penitus ignorasse dicendus sit, cum ejusdem nusquam meminerit, etiam ubi aptissimus eam commemorandi erat locus. Audi ipsum in Opere nostro loco citato, pag. 43, num. 21 de eo scribentem. Erat, inquit, quidam clericus, nomine Beccelinus, qui seipsum famulum fieri tanti viri sponte obtulit, ac sub disciplinis ipsius caste Deo vivere proposuit. Subdit, eumdem apud S. Guthlacum tonsoris munere functum fuisse. Nemo non videt, ad commendandam Guthlaci sanctitatis famam non parum conducturum fuisse, si filius regis sese ipsi discipulum famulumque addixisset; atque adeo e biographi re futurum fuisse, ut regiam Beccelini stirpem hoc saltem loco memoraret; quod tamen nec hic nec alibi fecit. Nec vero tam ignotus erat Beccelinus Felici, ut hunc illius regii natales latuisse dicendi sint: quippe illum non ex fama modo sed & ex facie & colloquio noverat. Id liquet ex cap. 5, num. 35, ubi hæc habet: Habitabat ergo cum eo sub illo tempore unus Frater, Beccelinus nomine, cujus relatione hæc de obitu viri Dei Guthlaci descripsimus. Præterea noverat Cissam Guthlaci successorem, noverat & alios, qui diutius cum eo (adeoque & cum Beccelino) fuerant conversati: ex quibus ut Guthlaci gesta, ipso teste in Prologo num. 2, didicerat, etiam Beccelini regium stemma potuisset edoceri. Æque ignota fuit Ingulphi tempore in Croylandensi cœnobio regalis Beccelini conditio, ut patet ex verbis num. 8 recitatis, quibus Ingulphus S. Cissam nobilitate generosum & quondam in mundialibus præpotentem prædicat, Bettelinum servum præfati patris dixisse contentus. Itaque si vera sit asserta a biographo Bertellini excellens nobilitas, hic a Guthlaci discipulo distinguendus est.

[15] [in multis fabulosa: edenda tamen.] Fabulosa sunt, aut certe fabulis coinquinata, quæ a num. 1 Vitæ narrantur de Sancti ad Hibernum quemdam regem fuga, de lapsu carnis, de abducta in Angliam ejusdem regis filia, eademque cum prole sua in quodam nemore lupinis dentibus interfecta: quem luctuosum casum Bertellino sanctioris vitæ desiderium injecisse affirmat biographus. Inter fabulas pariter reputa, quæ a num. 8 non minus inepte quam ridicule enarrat; videlicet, S. Bertellinum post magistri sui S. Guthlaci mortem sese regi patri suo ignotum stitisse, ab eoque exiguam insulam, olim Bethnei, nunc Stafford, nuncupatam, in qua anachoreticam vitam duceret; defuncto vero patre, cum regni successor illum ex eremo sua deturbare niteretur, eamque duello defendere cogeretur, pro Bertellino in arenam descendisse archangelum sub specie homuncionis, pro adversa autem parte virum Æthiope nigriorem, terribiliorem gigante; sed hunc ab illo prostratum terræ, Bertellini opem implorasse, eoque prodigio factum, ut jam addicta fisco bona, a rege restituerentur. Hujusmodi fabellæ rerefutatione non egent. Porro ne lector miretur, quod tam fabulosam Vitam prelo commiserimus, sciat, id unice factum esse, ut perspiciat, quo jure eam explodamus, simulque ipse judicet, quid de Sancti regio sanguine, commorationeque & sepultura Staffordiensi prudenter statui possit.

[16] Priusquam ipsa Acta exhibeam, locum aliquem e Guthlaci Vita, [Factum Sancti a biographo omissum,] qui ad Beccelinum spectat, huc transfero. Cap. 2, num. 21 Felix inter cetera sic scribit: Erat quidam clericus, nomine Beccelinus, qui seipsum famulum fieri viri tanti sponte obtulit, ac sub disciplinis ipsius caste Deo vivere proposuit; cujus præcordia malignus spiritus ingressus, pestiferis vanæ gloriæ fastibus illum inflare cœpit: ac deinde postquam tumidis inanis fastus flatibus illum seduxit, admonere quoque illum exorsus est, ut dominum suum, sub cujus disciplinis Deo vivere initiavit, arrepta letali machera necaret: hoc ipsius animo proponens, ut, si ipsum interimere potuisset, locum ipsius postea cum magna regum principumque venerantia habiturus foret. Quadam ergo die, cum præfatus Clericus virum Dei Guthlacum, ut assolebat, post bis denos dierum cursus tonderare devenisset, idem ingenti dementia vexatus viri Dei immenso desiderio sanguinem sitiens, indubius illum occidere successit.

[17] Tunc sanctus Dei Guthlacus, cui Dominus assidue futurorum præscientiam manifestabat, comperto novi sceleris piaculo, [ex Vita S. Guthlaci: tempus obitus.] illum sciscitari cœpit, dicens: O mi Becceline, ut quid hebido sub pectore antiquum hostem occultas? quare amari veneni pestiferas lymphas non vomis? Scio enim, te a maligno spiritu deceptum: quapropter flagitiosas meditationes, quas tibi generis humani hostilis criminator inseruit, ab illis convertendo confitere. Tum ille cum se a maligno spiritu seductum intellexisset, prosternens se ad pedes sancti viri Guthlaci, delictum lacrymabili voce confessus, supplex veniam orabat. Itaque vir beatæ memoriæ Guthlacus non solum illius culpæ veniam indulsit, sed & in futuris tribulationibus adjutorem illius se venturum fore promisit. Biographus noster hæc forsan ex industria prætermisit, quia S. Bertellino minime honorifica agnoscebat: libuit tamen ea huic Commentario inserere, tum quod memorabile fragilitatis humanæ & divinæ misericordiæ documentum sint, tum etiam quod eorumdem notitia Sancti humilitati deberi videatur. Neque enim verisimile est, Guthlacum hunc Discipuli sui lapsum, sibi soli divinitus manifestatum, cuiquam mortalium revelasse. Porro quo anno Sanctus obierit, nusquam traditum repert: at si discipulus S. Guthlaci fuerit, ut verisimilius apparet, factum id est seculo VIII, cum S. Guthlacus vivere desierit anno 714, quemadmodum in ejus Actis ostensum est.

VITA
auctore anonymo,
Ex Ms. Rubræ vallis, collato cum editione Capgravii.

Bertellinus seu Beccelinus eremita in Anglia (S.)

BHL Number: 1263 a

A. Anonymo.

CAPUT I.
Acta in seculo, pœnitentia de lapsu carnis, vita in eremo sub disciplina S. Guthlaci.

[carnis lapsum] Quoniam quanto intellectui nostro commodiferum fuerit ignotius, tanto notitia ejus habetur pretiosior, beati Bertellini Confessoris Vitam ex antiquis historiis, omnia cum nequeam Sancti describere gesta, pauca brevi calamo scribere nitor. Ne ergo verborum prolixitas auditorum generet fastidium, compendiosam exaudiamus corditer veritatem. Bertellinus Angligena pia proles regia b, generosus stirpe, formaque, generosior fide Catholica, vitam suam patriis negans commaculare lasciviis transfretavit, & cum quodam rege conversatus Hibernico, præ cunctis gratiam meruit dilectionis: sed quia causa majoris pœnitentiæ futuræ Pater noster, qui est in cælis, aliquando quosdam peccare non impedit, filiæ regis percussus amore, ipsam in partes Anglicas prægnantem abduxit: quod dico, ne causa mirabilis pœnitentiæ suæ a peccatoribus ignoretur.

[2] [in eremo pœnitendo eluit: panem in petram convertit] Nemorum quippe densitate latentibus, ecce tempus pariendi, doloris terminus, mœrorisque fluvius, eisdem præcipue successit. O quam flebile puerperium! Bertellino obstetricis necessario * quærenti suffragium, mulier una cum partu lupinis dentibus expiravit. Reversus itaque Bertellinus, oppressionem illam peccati sui causa credens destinasse c, triduum exequiali fungens officio, si tristetur, non queraris d Solus vero ibidem Deo deserviens, pœnis prius inauditis, semper sua præ oculis habendo peccata, vere pœnitendo, vitam duxit contemplativam. Pius vero & misericors Deus, cor contritum & humiliatum non despiciens *, sed secundum multitudinem miserationum suarum remisit ei peccata multa; quoniam dilexit multum. Dilexit Deum, dilectus est a Deo; magnificavit Christum bonis operibus; magnificatur a Christo multis miraculis. Tentavit Virum sanctum spiritus malignus, dicens: Dic, ut lapides isti panis fiant. Confudit Bertellinus diabolum per oppositum tentationis; quia non panem petram, sed e controverso panem in petram, ad diabolicæ tentationis opprobrium, mutavit: quæ petra loco, qui nunc Bertelmesley nuncupatur, miraculi scitur testimonium e: quo percepto provinciales Bertellinum Christi charum, quasi prophetam, venerabantur.

[3] Erat quidem in diebus illis dilectus Deo & hominibus beatissimus Guthlacus f de nobili genere Merciorum, ex illustrissimis parentibus originem ducens, [Guthlacus nascitur, militat, fit monachus;] in cujus nativitatis hora manus quasi hominis cælitus missa ostium domus extensa est g, & inæstimabili fulgore coruscans: quæ crucis signaculo ostium muniens, felici præfigurabat auspicio, quod ille ad ortum procederet, qui finali perseverantia Christi crucem in suo corpore circumferret. Postquam enim quintum decimum impleverat annum h, cœpit ad militares actus juxta illius ætatis exigentiam ferventius æstuare. Decoratus itaque cingulo militari, virorum fortium transcendit audaciam: adjunctisque sibi copiis militaribus, cœpit in hostiles populos desævire, urbes, castella evertere i, de bellicis actibus suis inæstimabiles titulos obtinere. Mirum tamen in modum in ipsa crudelitate armorum hostibus suis misericors erat, eisque de rapinis & prædis tertiam partem refundebat: & quanto in armorum militia ferventior fuerat, tanto ardentius amimum ejus ad desideria militiæ spiritalis dominus accendebat. Recogitabat igitur dies suos in amaritudine, sciens, quia sunt breves dies hominis, finis dubius, exitus horribilis, Judex terribilis, pœna infinibilis. Valedicens igitur commilitionibus suis, & abjectis armis secularibus, recessit ab eis, jam non cogitans, nisi arma militiæ Christi. Porro sciebat sensus hominis esse ab adolescentia sua in malum pronos, nisi cohiberentur observantia regulari; Rependoniam k venit, ubi electus in sortem Domini, caracterem tonsuræ clericalis accepit. Disciplinis itaque monasticis mancipatus, exhibebat corpus suum hostiam sanctam, viventem, Deo placentem: ibique psalmos & hymnos didicit, atque in scientia Sanctorum infra biennium mirabili facilitate profecit.

[4] Volens itaque Guthlacus anachoreticam ducere vitam, [Bertellinus cum eo in tremum secedit:] de Rependona recessit, & ducens secum duos juvenes, quorum unus erat prædictus Bertellinus l, filius regis Staffordensis populi, qui ob ipsorum vitam corrigendam ipsi viro sancto continuo adhæserunt. Ad quandam insulam diversis nemoribus, stagnis, & carectis variis devenit, nomine Croylandiam m, ibique eis tuguriolum pro palacio ex agrestibus glebis confecerunt; recolentes etiam antiquos patres circumivisse n in melotis, in pellibus caprinis solitudines, jam non vestitu lineo vel laneo, sed pellibus caprinis crudis & rudibus utebantur; & primis parentibus se conformantes, qui de loco voluptatis paradisi voluptatis o ejecti, pelliceas a Deo tunicas habuerunt: scientes, quia non est regnum Dei esca & potus, pane tamen hordeaceo & aqua luculenta p cum magno moderamine vescebantur. Multo jejunio continue, multisque vigiliis carnem suam edomare studuerunt, quod ipsa cogebatur q spiritui humiliter deservire. Iste, inquam, Guthlacus datum optimum, donumque perfectum descendens a Patre luminum contra spirituales nequitias in ipsa insula multiplicia bella gessit, nunc a dæmonibus in aëre gestus, nunc inter vepres & spinas tractus, nunc ut in paludibus demersus, ac diversimode graviter afflictus, consolatione S. Bartholomei Apostoli fortiter eos vicit, omnesque illas monstruosas acies de illa insula Croylandiæ, quam longi temporis præscriptione vendicabant, potenter ejecit, ac procul in perpetuum relegavit. Isti duo sancti Guthlacus & Bertellinus in ipsa insula in divino servitio multis annis assidui commorantes, multa per eos fiebant miracula.

[5] [Guthlacus mortem suam prædicit,] Venit tandem tempus, ut deponeret sarcinam carnis suæ vir Dei Guthlacus, quam longo usu edomare studuerat, ægritudine repentina feria quarta ante Pascha correptus est, atque Bertellino unico contubernali suo denunciat, quod octavo die de hac plorationis valle transiret. Cumque ille in ejulatum & lacrimas prorupisset; Noli, inquit, fili mi, noli flere: ad laborum meorum stipendia vado, cum illo Domino, cui servivi, perenniter permansurus. Quarto autem die ægritudinis S. Guthlaci celebratum est Pascha; Paschalis Missæ solemnitate præmissa, & Viatico nostræ salutis accepto, Bertellino, qui ei in mensa Domini ministrabat, tanta sacri eloquii & mysteriorum * usus est, ut non ille loqui videretur, sed potius angelus Dei. Bertellinus itaque considerans in facie viri Dei, quod terminus depositionis ejus instabat, cœpit ab eo instantius quærere, quod numquam antea interrogare præsumpserat. Adjuro te, inquit, pater per misericordiam Christi, ut mihi apertius revelare digneris, quid sit, quod a prima cohabitatione, quam tecum habui, singulis diebus mane & vespere te cum alio loquentem mutuos sermones audivi, & cum quo verba promeres, ignoravi.

[6] [& præsente Bertellino moritur,] Dei vero amicus consueta benignitate respondit: Instat, inquit, fili carissime, dies novissimus, nec mentiri mihi expedit, qui a primitiva conversione mea omne mendacium declinavi: scias enim, quod, ex quo ad eremum hanc me contuli, semper mane & vespere angelum mea consolationis habui, qui labores & tentationes meas cælesti solatio relevabat, prædicebat futura, demonstrabat absentia, arcanaque cælestia, quæ non licet mihi, nec expedit loqui, cælitus indicabat. Hæc autem, fili, sub silentio tege, nec attentes ea cuiquam mortalium, nisi sorori meæ Pegæ r, & Egberto s anachoretæ ullo tempore revelare. Mane itaque sequenti suspiria & singultus, qui solent esse præambuli mortis, jam pectus beati viri sæpe concusserant, ac de ore ejus tanta odoris suavitas exhalavit, ac de ore ejus tanta odoris suavitas exhalavit, ac si aliquis roseos flores sparsisset, aut balsamum effudisset. Nocte vero sequenti, cum sæpe dictus frater Bertellinus circa viri Dei custodiam vigiliis vacaret, non fine magno stupore conspicit, quod a media nocte usque ad auroram totam domum candor lucis inæstimabilis circumfulsit. Oriente vero sole dilectus Deo Guthlacus Bertellinum discipulum advocans; Fili, inquit, tempus est, ut ad ipsum transeam, cujus servus sum, & tu arripias iter tuum. Extendensque manus ad altare, sacra se Communione munivit, oculisque ac manibus in cælum levatis, in Domino obdormivit t.

[7] [ac ab ipso & S. Pega sepelitur.] Beatissimi viri transitum gloriosum cælestis splendor præfiguraverat, & supernæ lucis immensitas spiritualiter illustravit: nam cum sol esset in virtute sua, radiisque meridianis vehementius æstuaret, beatus Bertellinus quasi currum igneum a terris usque ad cælum erectum prospicit, cujus tanta claritas erat, quod in comparatione illius solaris splendor lace illa inferior pallescebat: Bertellinus vero ingenti timore correptus, fugiens naviculam arripuit, & ad sanctam Christi virginem Pegam, sororem beati Guthlaci, festinantius tetendit. Illa vero cum beato Bertellino funeri fraterno lacrymas debitæ pietatis indulsit, ac gratias agens, animam illius Deo commendans, se etiam ipsius precibus commendat. Exequiis igitur sancti viri devotissime celebratis, ac ipsius corpore tradito sepulturæ in ejus oratorio, beata virgo Pega ad propria remeavit u.

ANNOTATA.

a De Vitæ auctore consule Commentarium num. 4.

b Quid de Sancti regiis natalibus statui possit, diximus num. 14 Commentarii.

c Substitue accidisse.

d Capgravius legit, queratur: sed utrumque vitiosum est, nec sapit Alexandri Essebiensis eruditionem, quam ipsi adscribit Pitseus. Consule Commentarium num. 4 & seqq.

e Bertelmesley mihi nusquam in Tabulis aut Lexicis geographicis moccurrit. Quod ad ipsum miraculum spectat, non habeo quidem, unde illud infirmem, non possum tamen nugaci biographoid statim credere.

f S. Guthlaci presbyteri & anachoretæ in Croylandia Vitam, a Felice coævo scriptore concinnatam, illustrarunt Majores nostri ad diem XI Aprilis; ex hac biographus noster compilavit, quæ a num. 3 usque ad 8 de Guthlaco enarrat: quare si quid hic occurrerit, quod elucidatione indigeat, lectorem ad eam, velut ad puriorem fontem, & ad annotata ibidem remitto. De tempore, quo Guthlacus floruit, egimus in Commentario num. 17.

g Luxatam phrasim sic restitue: contra ostium domus extensa est.

h Cum adolescentiæ vires increvissent, habet ejus biographus Felix.

i Capgrævius perperam habet, divertere. Porro ejusmodi minutias imposterum inobservatas relinquam.

k Apud Capgravium est Repyngdonam, in Vita S. Guthlaci Ripadum dicitur, Anglice Reppington; eratque monasterium virorum & sanctimonialium feminarum, teste Lelando ibidem in Annotatis ad cap. 1, lit. o laudato, ubi de eo loco plura reperies.

l In laudata S. Guthlaci Vita cap. 2, num. 15 duos pueros duxisse dicitur, cum ad eremum Croylandiæ secederet, sed eorumdem nomina reticentur; quare nescio, unde didicerit compilator noster, unum ex hisce fuisse Bertellinum. Non obstat tamen, quod in eodem capite, num. 21 dicatur Beccelinus clericus fuisse, qui seipsum famulum fieri tanti viri sponte obtulit; per pueros enim ministros seu discipulos potuit designare: imo vero cum Beccelinus ibi statim compareat, credibile est, quod hic scribit biographus noster.

m Sita est Croylandia in Orientali olim Merciorum ditione; nunc Lincolniensi comitatui adscripta est. De ejusdem loci situ ac genio pluribus agit laudatus S. Guthlaci biographus cap. 2, & Cambdenus in sua Britannia, pag. 398 & seq., ubi de Lincolniensi comitatu tractat.

n Circumivisse mutuatus sum ex editione Capgravii; in Ms. enim nostro perperam legitur, caruisse.

o Voluptatis hic melius abest in laudata editione.

p In Guthlaci Vita legitur lutulenta.

q Lege ut … cogeretur.

r Vitam S. Pegæ illustravimus ad diem 8 Januarii; de eadem crebro fit mentio in S. Guthlaci Actis, & in hisce etiam recurret.

s In Analectis, quæ Vitæ Guthlaci apud nos adjecta sunt, pag. 50 num. 2 Egbertus secretorum ejus (Guthlaci) præ ceteris conscius fuisse, ibidemque post hujus obitum non longe ab oratorio in cellula habitasse legitur. Vide dicta in Commentario num. 8.

t Feria quarta post Pascha, anno ab Incarnatione Domini nostri septingentesimo quinto decimo, ait Felix in Vita sæpe laudata cap. 5, id est die XI Aprilis, annoque æræ vulgaris 714; scilicet quia Felix ab ipsa Verbi Incarnatione, seu novem mensibus ante vulgatam æram annos numerabat, quemadmodum ibidem in Annotatis litt. c & d observatum est.

u Quæ a num. 3 hucusque narravit, hausta sunt ex S. Guthlaci Vita; quæ sequuntur ex proprio, ut apparet, penu deprompsit.

* l necessarium

* l despexit

* adde suavitate

CAPUT II.
Secessus in eremum Staffordiensem, mors, sepultura, miraculum.

[Eremum ignotus a patre obtinet, quo mortuo] Sanctus denique Bertellinus gloriam respuens omnino temporalem, regem patrem suum adiit a, & insulam quandam illis diebus valde desertam ab eo eremitice habitandam petivit. O quam mira Filii religio, qui patris se visioni, sed non cognitioni, ostendit. Annuit rex ejus petitioni, brevemque concessit insulam, ab antiquis Bethney nominatam, a modernis vero Stafford b, cui largam libentius dedisset regionem. Quo nobilis Eremita pœnitendo diu laboravit, spiritualiterque triumphando multis coruscavit miraculis. Rege quidem venerabilis eremitæ Bertellini patre universæ carnis metas naturaliter transgresso, facta est persecutio magna in partibus illis, & immensa auctoritate virium regalium alienus regni illius suscepit dominium: qui cum vidit Dei famulum Bertellinum in amœnitate loci delectabiliter habitantem, ipsum proposuit ejicere, in hoc tamen parcendo religioni, quod ei non viribus regiis, sed curiali insurrexit rigore c. Bertellino quidem in necessitatis urgentia parentum & amicorum suorum quærente suffragium, non parentes sed diffidentes, non consolatorios, sed potius adversarios invenit, sedentes cum principibus in occultis, ut destruerent innocentem, juxta illud Salomonis: Proximo suo pauper odiosus est; amici vero divitum multi. Quippe parentelæ suæ iniquam degeneranti sententiam tenacis intulit maledictionis, quæ non tantum in quarta vel quinta generatione, sed usque in hodiernum diem manifestis patet signaculis d. O quanta religionis suæ mirabilis fœcunditas, qui in curia regis apparens responsurus, jura celando hæreditaria, jus allegavit donationis.

[9] [eam duello defensare coacto] Lite tandem deducta, partes in duellica restiterunt determinatione e. O quanta mundi iniquitas! regia potestate pugilibus abundante, pauperi in Christo & humili non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Bertellinus itaque plenus gratia & fortitudine, prostravit se in oratione, dicens: Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina; Domine Deus meus, in te speravi, salvum me fac ex omnibus persequentibus me, & libera me. Extraneus factus sum fratribus meis, & non est, qui consoletur me; libera me & pone me juxta te, & cujufvis manus pugnet contra me. Oratione finita, audivit quandam vocem dicentem Bertellino: Christi chare noli timere: exaudivit Dominus deprecationem tuam, Dominus orationem tuam suscepit.

[10] Mane autem facto jactans super eum curam suam, [apparet angelus,] qui non dabit in æternum fluctuationem justo, obviavit cuidam homunculo, quem melius appellarem fortitudinem archangelicam, ut patebit in sequentibus, cumaulo & edentulo f Bertellinum salutanti & dicenti: Domine, ecce in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, vestri juris præsto sum defensioni. Bertellinus vero gratia confortatus divina, sciens quod spiritus, ubi vult spirat, pro parvitate corporis non diffidens, sed memorans, qualiter puer David non corporis potentia, sed pneumatis g gratia decem millia percussit Philistinorum: nec istud philosophicum tradens oblivioni: Corporis exigui vires contemnere noli: respondit ei, dicens: Amice, omnipotente gratia Christi bene venisti. Beatus vero Bertellinus, Jesu Christi famulus, nuncium Dei diligenter suscepit, gratias agens Deo. Tempore vero statuto ipsum in locum duelli produxit: & respicientes turbæ viderunt quemdam Æthiope nigriorem, gigante terribiliorem, dentibus stridentem, & ad pugnandum ferientem.

[11] Nuncius vero Dei, corpore homunculus, spiritu archangelus, [qui ejus loco adversarium superat: Bertellino sua restituuntur:] hilari vultu insultantem præstolabatur. Gigas vero horribilis rugitu prosiliens leonino, assultus minabatur impassibiles h: sed Dei nuncius imperterritus, non quasi arte pugillatoria, sed virium infinita potentia, divina favente gratia immunis, maximum decenter tenuit, pedibus prostratum, clamantem, & voce magna dicentem: Bertelline serve Dei miserere mei. Quo viso circumstantes si universi mirantur, non miretur, dum immunis * maximum virtutis potentia tenuit devinctum: nec est aliquis adeo vesani capitis inventus, quin illud divinum reputaret miraculum. Unde omnes, qui ibi aderant, exceptis Bertellini parentibus, pedibus ejus prostrati, dixerunt: Peccavimus; injuste egimus, iniquitatem fecimus: Pater sancte, nostri miserere. Beatissimo igitur Bertellino venerabiliter a rege suscepto, cuncta, quæ erant prius confiscata i, jussu ejusdem regis Viro sunt restituta. Omnes itaque viri ac mulieres totius provinciæ Deum timentes, beatum Bertellinum tamquam patrem suum spiritualem in vita sua venerantes, in omnibus dilexerunt.

[12] Sanctus vero Dei, gloriam & honorem timens temporalem, [moritur & miraculis coruscat:] abiit in desertis montibus vagans, ut nemorista k, ubi jejuniis & orationibus vacans, atque vigiliis multis Deo deserviens, vanitatemque mundi spernens, vitam finivit V Idus Septembris l. Hic Servus est ille, quem Dominus vigilantem invenit, cui tradidit quinque talenta, & lucratus est alia quinque, & intravit in regnum Domini sui: quod Dominus noster in vita sua mirabiliter monstravit, & post obitum suum valde mirabilius crebris coruscantibus miraculis, locum quem nunc m Stafford vocant: quia claudis gressum, mutis loquelam, surdis auditum, cæcis visum, & aliis languoribus, amore beati Bertellini, donec quidam in ecclesia sua commiserat homicidium, Dominus cupitam præstitit sanitatem.

[13] [cæcus illuminatur.] Erat enim in villa Stafford homo quidam nomine Willmot, cortuarii n utens arte; hic homo multis annis, fere XVI, suorum visu caruit oculorum; ita quod non potuit de domo sua recedere sine duce prævio. Tandem multis elapsis annis ductus ad ecclesiam S. Bertellini, in ipsa villa Stafford, causa recuperandæ sanitatis, & flexis in oratione genibus coram altari S. Bertellini, dum sacerdos, tunc Joannes Crostiis appellatus, in Missa Eucharistiam obtulit summo Patri, præfatus cæcus, tunc visui restitutus, vidit primo illud venerabile Sacramentum, summo Deo gratias agens, qui ob amorem beati Bertellini antiqua miracula renovaverat. Factum est hoc miraculum anno Domini MCCCLXXXVI o. Oremus igitur omnes summæ Beatitudinis clementiam, ut ad incrementum honoris beati Bertellini confessoris, & fidei speique nostræ confirmationem, merita sua solitis nobis manifestare dignetur miraculis, ut omnes eum venerantes corde devoto, corporalem spiritualemque mereantur suscipere sanitatem, ac de quacunque tribulatione, ipsius implorantes auxilium, meritis ejus & intercessione petitionis suæ salutarem consequantur effectum, præstante Domino nostro Jesu Christo. Amen.

ANNOTATA.

a Quid de tota hac historia, quæ subjungitur, censendum sit, consule Commentarium num. 7 & sequentibus.

b De hoc comitatu sic scribit Camdenus: Tertia Cornaviorum regio, nunc Stafford-shire, .. cujus incolæ Bedæ, quia Angliam mediam inhabitarunt, Angli Mediterranei vocantur, ab Ortiva plaga Warwicensibus & Derbiensibus, a Meridie Wigorniensibus, ab Occidua Salopiensibus præcincta, quasi rhombi forma ab Austro in Septentriones procedit, medio latior, & extremis se angustantibus.

c Id est, non vi satellitum, sed lite intentataexpellere aggressus est.

d Quibus? Putem id ipsi latuisse scriptori, cujus merum figmentum arbitror hanc imprecationem.

e Id est, decretum est, ut Sanctus duello sua jura tueretur. Fuit quidem olim in usu hic litem duello terminandi modus, qui postmodum optimo sane jure improbatus est: verum ego S. Bertellinum eremo suæ tam addictum numquam credidero, quin maluisset loco cedere, quam pro eo in duello certare. Nec minus incredibile mihi est, angelum hasce pro Bertellino partes subiisse.

f Apud Capgravium legitur, cum auli & bidentili: utraque lectio vitiosa est. Quidsi cum aureo bidente substituamus? Imo totam potius eradamus fabulam.

g Vox Græca πνεῦμα Latine spiritum sonat.

h Id est, qui sustineri non posse videbantur.

i Id est, fisco addicta.

k Vagum nemoris incolam denotat.

l Ex hoc loco videtur Molanus, quique eum secuti sunt, Bertellinum huic diei adscripsisse: unde tamen didicerit biographus, eum tum obiisse, ignoro. Forte sua ætate eo die sacris Fastis inscriptum reperit.

m Capgravius habet: moderni. Porro phrasis utrobique manca est, nisi illustravit, aut simile quid, addatur.

n Ita etiam est apud Capgravium: forte legendum coctuarii, quæ vox aliquoties pro coquo a deterioris ævi scriptoribus usurpata est.

o Hinc disce ætatem auctoris, si uni eidemque tota Vita tribuenda est. Adi Commentarium a num. 4.

* forte minimus

DE S. TUTIO SEU TUCIO EREMITA
IN TERRITORIO AQUILANO IN ITALIA

SYLLOGE.

Tutius eremita in territorio Aquilano in Italia (S.)

C. S.

[Cultus ex Ferrario:] Innotuit nobis Sanctus hic ex Philippo Ferrario, qui in Catalogo Sanctorum Italiæ ad præsentem diem sic habet: Tutius, sive Tucius, eremita in territorio Aquilano, in monte vitam solitariam degebat, Innocentio IV Pont. Maximo; quo tempore B. Peregrinus in ea loca venit; quem etiam hospitio excepit, cum per somnium, quis esset, divinitus accepisset. Cumque post S. Peregrini necem aliquamdiu in ea solitudine vixisset, denique assiduis vigiliis confectus, clarusque miraculis ad præmium in cælum evolavit V Idus Septembris: qua die ejus memoria in ecclesia Aquilana quotannis celebratur. Subdit, se hæc deprompsisse ex Tabulis ejusdem ecclesiæ Aquilanæ: in Annotatis vero ait: De eo in Vita S. Peregrini martyris, de quo ad diem XVIII Novembris agitur, mentio habetur. Acta præcipua, miraculaque illius minime vidimus, sive quod non extent, sive injuria eorum, a quibus ea postulavimus. Horum primum mihi verisimilius apparet, cum nec ego de Sancto illo quidquam præter dicta reperire potuerim.

[2] Est quidem ad manum mihi Ms. quoddam, in cujus fronte inscriptum legitur: [gesta ignota.] Sancti & Beati civitatis ac diœcesis Aquilanæ minus noti; verum inter Vitas, quas omnes Italico idiomate scriptas continet, S. Tutii vel Tucii nulla est. Exstat tamen inter eas Vita S. Peregrini, quæ ipsissima videtur, quam citat Ferrarius tam hic quam ad XVIII Novembris in Peregrino. Posteriori autem loco merito monet, eam correctione egere. Examinari illa poterit ad dictam Novembris diem & haud dubie rejicietur. Porro quæ in hac de Sancto nostro narrantur, ex Ferrario jam retulimus; de cultu vero ibidem leguntur sequentia, sed verbis Italicis: Multis clarus miraculis in Sanctorum album relatus est: festum ipsius celebratur IX Novembris, ejusque ossa in collegiata & parœciali ecclesia S. Marci in civitate Aquilana servantur: ad cujus Sancti festum recolendum Bonifacius VIII felicis memoriæ solemnissimas indulgentias in prædicta ecclesia concessit. Ex errore scribentis Novembris pro Septembris exaratum puto, cum Ferrarius in utroque Catalogo ex tabulis Aquilanis Septembrem assignet; atque hic error eo facilius potuit irrepere, quod vox illa per abbreviationem 9bre scripta sit. Ceterum quo tempore S. Tutius vixerit, ignotum mihi est. In citata S. Peregrini Vita vixisse debuit tempore Caroli Magni & Innocentii IX (apud Ferrarium legitur Innocentii IV, Pontificis, adeoque seculo VIII vel IX, quo Carolus Magnus floruit, & seculo XIII, quo Pontificatu functus est Innocentius IV; imo XVI, si cum Ms. nostro legendum sit Innocentius IX. Hæc, ut liquet, minime cohærent: quo autem ex his seculis, quove alio intermedio vixerit, convixeritve S. Peregrino divinare non placet. Quamvis autem fabulosa Vita hac in parte stare non possimus, cultus tamen S. Tutii tam ex hac, quam ex Ferrarii Catalogis satis certus apparet.

DE S. ONNENO CONFESSORE ORDINIS S. BENEDICTI, UT CREDITUR,
IN DIOECESI MACLOVIENSI BRITANNIÆ ARMORICÆ

[Commentarius]

Onnenus confessor Ordinis S. Benedicti, ut creditur, Maclovii in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE J. S.

Castellanus in Martyrologio universali ad hunc diem annuntiat S. Onnenum (Gallice Onnein) aliis scriptoribus, quos quidem consului, prorsus ignotum. Verba ipsius Latine reddo: In diœcesi Macloviensi, S. Onneni monachi abbatiæ S. Mevenni. Exstat ecclesia S. Onneni prope vicum Cosse. Abbatia S. Mevenni (vulgo Saint Main aut Saint Meen de Gael) etiamnum existit in Britannia Armorica. Porro cum asserta Castellani confirmare & amplificare cuperem, nec quidquam invenirem apud scriptores; eruditum aliquem Macloviensem per amicos consulendum curavi. Hic autem ex ore Religiosi, qui præest seminario S. Mevenni, hæc tantum communicavit. Primo certum est, inquit, coli Sanctum aliquem Onnenum, vicumque esse illius nominis, distantem uno milliari Gallico ab abbatia S. Mevenni; at nec ullo alio loco in diœcesi Macloviensi S. Onnenum coli, ne quidem in abbatia S. Mevenni. Secundo exstat etiam vicus Cosse in Britannia Armorica, sed valde dissitus est a vico S. Onneni. Tertio nec Vita ulla, nec Officium, nec aliquid de gestis illius Sancti invenitur. Creditur, sed sine idoneo fundamento, S. Onnenus fuisse monachus abbatiæ S. Mevenni. Id miror ob hanc credulitatem, nullum istius Sancti festum in prædicta abbatia celebrari, ait laudatus adjutor. Hactenus ex notitia Maclovio accepta, cui plura addenda non habeo.

DE S. WILFRIDA VEL VULFRIDE ABBATISSA WILTONIENSI
IN ANGLIA

Sub fin. sec. X, vel init. XI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Wilfrida vel Vulfridis abbatissa in Anglia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sanctæ variis nominibus apellatæ, & in duas perperam distractæ, memoria in Martyrologiis; cultus antiquus: Acta rejecta.

Inter abbatissas, quas olim Anglia genuit aluitque, hac die Martyrologio Anglicano Joannis Wilsonii, prioris editionis, sive anni 1608 inscripta legitur S. Wulfhildis, [Sanctæ nomen varie scriptum,] quæ in ejusdem iterata editione ad diem XXXI Maii relata est. Eamdem & alii Fasti commemorant; sed ad varios pariter dies, & flexo nonnihil nomine, Wulfhildem, Wilfridam, Wilfredam & Wulfrudam appellant. Nec minus variant Angli scriptores, qui de ea meminerunt: ab his enim modo Wulftritha, Wlftritha, Wilfritha, modo Wulftrudis, Wulfrida, Wlfrida & Wolfhilda nominatur. Hovedenus in Annalibus ad annum 964 eamdem Elfthritham perperam nuncupavit, ex memoriæ forte lapsu nomen Elfthrithæ, quam paulo ante Edgari regis uxorem dixerat, hic repetens. Porro ego Malmesburiensem & Westmonasteriensem secutus, quibus nostra Wlfritha Wlfrida & Wilfrith dicitur, eam Wilfridam appellabo. De loco etiam seu cultus, seu obitus inter martyrologos non convenit: nam alii eam in Berkingensi, olim nobili Virginum in Essexia monasterio, alii in Wiltoniensi cognominis provinciæ parthenone cultam fuisse affirmant. Nonnulli denique virginitatis lauream ipsi adscribunt, quam alii silent, alii malunt diserte negare. Singula suis locis examinabimus, postquam ipsius cultum stabilierimus.

[2] Laudatus Wilsonius pro gemina Martyrologii editione geminum Wulfhildis seu Wilfridæ elogium recenset, [in Martyrologiis:] alterum ad diem IX Septembris, ad XXXI Maii alterum, ut jam monuimus: hoc posterius, ab auctore recognitum, huc solum transfero, per decursum observaturus, si quid in altero præterea annotatione dignum occurrerit. Verba itaque ex Anglico Latine versa accipe: Berckingæ in Essexia depositio S. Wulfhildis virginis & abbatissæ, filiæ Wulfhelmi, comitis inter Occidentales Saxones, quæ primo facta est religiosa in Wiltonia; postmodum vero in Dorcestria ex bonis propriis & subsidio S. Edgari regis monasterium condens in Horton, ipsi ab eodem præfecta est, nec diu post etiam Berkingensis in Essexia cœnobii abbatissa electa est. Quæ duo monasteria magna cum prudentia & sanctimonia direxit usque ad supremum vitæ diem, quem plenum miraculis attigit circa annum Christi CMLXXX; sepultaque est Berckingæ; cujus sacrum corpus trigesimo post obitum anno effossum, repertum est tam illæsum & integrum cum omnibus vestibus, quasi mox modo humatum fuisset; ubi etiam ad nostram usque ætatem magno cum honore & veneratione servatum est. Quid ex hoc elogio admittendum rejiciendumque sit, infra discutiemus.

[3] [modo in duas] Idem Wilsonius in priori editione ejusdem Martyrologii ad diem XXII Julii Wilfredam, velut ab altera diversam annuntiat. Wintoniæ, inquit, in Hantonia, commemoratio B. Wilfredæ reginæ & abbatissæ, conjugis S. Edgari regis & matris S. Edithæ virginis, quæ a pueritia apud religiosam fæminam in monasterio Wintoniensi educata, deinde vero regi Edgaro nupta, vana mundi bona post mariti mortem contemnens, prædictum monasterium ingressa est, eidemque abbatissa præfecta est; ubi in eximia vitæ sanctimonia animam suam cælesti Sponso reddidit circa annum CMLXXXVII, ubi & corpus ejus sepultum, magnoque in honore ac veneratione ad nostra usque tempora servatum est. Hallucinatus est hic Wilsonius primo, dum Wilfridam hanc a Wulfhilde, quam in eodem Martyrologio ad diem IX Septembris retulit, distinctam credidit, & hanc virginem, illam S. Edgari regis viduam, sanctæque Edithæ matrem censuit. Hunc errorem suum in posteriori editione partim correxit, dum prætermißa Wilfrida solam Wulfhildem recensuit; partim retinuit, dum eamdem Wulfhildem virginem appellavit, quæ non quidem Edgari conjux aut vidua, sed tamen S. Edithæ per eumdem regem mater dicenda erat, quemadmodum ex sequentibus patebit. Hallucinatus est secundo, dum eam Wintoniæ (Winchester) in Hantonia monacham factam, ibidemque ipsius corpus sepultum scribit, cum ipsa Wiltoniensem parthenonem, Anglice Wilton in cognomine comitatu Wiltonia seu Wilshire, tam vita monastica quam sepultura illustrarit, quemadmodum ostendemus.

[4] Wilsonium partim secutus Philippus Ferrarius, in Catalogo generali ad XXII Julii ita habet: [male distracta, modo ut una eademque,] In Anglia, S. Vuilfredæ, reginæ & abbatissæ: ad IX vero Septembris sic: In Anglia S. Vuelfredæ, virginis & abbatissæ. Horum quoque exemplo Arturus in Gynæceo ad memoratum Julii diem ait: In Anglia, S. Wilfredæ, reginæ & abbatissæ Ordinis Benedictini, quæ induta pro regali chlamyde, vili schemate, monastica in humilitate, abstinentia, perpetuaque Christi servitute ac sui assiduo contemptu, vitam admirabilem consummavit. Deinde ad IX pariter Septembris: In Anglia, S. Welfredæ, virginis abbatissæ ejusdem Ordinis (S. Benedicti,) quæ contempto sæculo, conculcato diabolo, singulare subditis exemplum pietatis, patientiæ, fortitudinis & perseverantiæ reliquit. Denique die XIV ejusdem mensis Septembris, ad quam in Annotatis ad XXII Julii lectorem remiserat, de Wilfrida, quam observat etiam Wulfrudam appellari, rursum meminit his verbis: Wiltoniæ in Anglia, commemoratio S. Wilfridæ abbatissæ Benedictinæ, vitæ meritis conspicuæ. Porro hanc posteriorem commemorationem cultusque locum didicit Arturus ex Eduardo Maihewo in Trophæis Benedictinis Congregationis Anglicanæ ad eumdem diem.

[5] At Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino eam ad XIII Septembris retulit, [ad varios dies] sic scribens: Wiltoniæ in Anglia, sanctæ Wilfridæ abbatissæ: cur autem id faciat, nescio; in Observationibus enim Maihewum laudat, qui de ea primum die postera agit, ut dictum est. Menardi vestigiis institit Gabriel Bucelinus in Menologio pariter Benedictino, ubi ad eumdem diem Sanctæ elogium reliquis huc usque allatis purius texit in hunc modum: Wiltoniæ in Anglia, S. Wilfridæ abbatissæ. Wilfridæ necdum Deo consecratæ vim intulit Edgarus rex Angliæ, quam mortua conjuge, in consortium thori plurimum exambivit: sed illa generosissimo contemptu, potentissimi suique amantissimi regis contemptis nuptiis, & omni regni ac regiæ pompa irrisa, ad Wiltoniense confugiens cœnobium, cucullum purpuræ prætulit, totamque se regum Regis obsequio consecravit; ubi tanta deinceps sacri profectus desudavit contentione, ut cæteras virtutibus transgressa, iisdem abbatissa præfecta sit, & ob perfectionis sublimitatem, Sanctorum post mortem albo adscribi meruerit. Similia habet laudatus Menardus in Observationibus; sed de his postea.

[6] Denique antequam Martyrologiorum annuntiationibus recensendis finem imponam, [memoratur: cur de ea hodie agamus.] duo adjungo, in quibus ad IX Septembris sanctæ Abbatissæ nostræ memoria celebratur. Primum est codex Usuardinus auctus Altempsianus, ex quo Henschenius noster ac Papebrochius variantes lectiones sive auctaria olim Romæ excerpserunt, quemque horum posterior in Anglia auctum censuit; Sollerius vero quondam ecclesiæ Wintoniensis in eodem regno fuisse, observavit in Præfatione ad Usuardi Martyrologium pag. LXIII. Ex hoc igitur codice apud Sollerium mox laudatum inter auctaria ad diem IX Septembris sic legitur: Monasterio Berkingensi, sanctæ Wilfidæ abbatissæ. Alterum est Martyrologium universale Castellani, in quo ad eumdem diem, dicitur: Item in Anglia S. Vulfildis, virginis, abbatissæ. In Vita quoque fabulosa, quam habemus, dicitur Sancta prædixisse, se in Vigilia S. Ethelwoldi episcopi, hoc est, quinto Idus Septembris ab hac luce ad Dominum migraturam. Ceterum quis ex omnibus his martyrologis S. Wilfridæ emortualem aut festam lucem rectius assignaverit, incompertum mihi est: attamen cum Majores mei in Prætermissis ad XXXI Maii eam ad præsentem Septembris diem distulerint, censui de eadem cum codice Altempsiano, Martyrologio Wilsonii Anglicano antiquiore, Castellano ceterisque, ad hunc diem agere, paucaque, quæ de illius gestis novimus, studioso lectori exhibere.

[7] [Sanctæ titulus antiquitus ipsi adscriptus:] De cultu ejus præter recensitas Fastorum commemorationes pauca habemus. Guilielmus Malmesburiensis, seculi XII scriptor, lib. 2 de Gestis pontificum Anglorum postquam de S. Edithæ in Wiltoniensi cœnobio sepultura egit, ita prosequitur: Jacet in eadem ecclesia mater ejus Wilfrith …, sanctaque pro vero asseritur & celebratur. Rogerus quoque Hovedenus, qui seculo XIII floruit eam Sanctæ titulo condecorat, dum in Annalibus ad annum 964 ait: Rex Anglorum pacificus Eadgarus … de sancta Elfthritha virginem Deo devotissimam Editham suscepit. Hinc liquet, Wilfridam seculo XII & XIII Sanctæ titulo jam gavisam fuisse, quem ipsi etiam posteriores historiographi conservarunt. Unum hic addo Nicolai Harpsfeldii, archidiaconi Cantuariensis testimonium ex ejusdem Historia ecclesiastica Anglicana, seculo X, cap. X, ubi hæc leguntur: Wilfridam rex Edgarus per vim, ut diximus, stupravit: quæ postea non modo corpus suum integrum & incontaminatum conservavit, sed & tam severe atque sancte vitam apud virgines sacras Wiltoniæ (quibus & præfuit) traduxit, ut inter cœlestium choros post obitum, ab omni posteritate adscripta censeatur.

[8] [antiphona & oratio de eadem.] Exstant in Museo nostro varia Mss. ad Angliæ, Scotiæ & Hiberniæ Sanctos spectantia, sub involucro ✠ Ms. 167, & inter hæc Ms. unum, exhibens collectas & antiphonas de Sanctis variis, ex quodam Breviario vel Antiphonario Anglicano, ut conjicere licet, excerptas: inter ceteras autem de S. Wilfhilde seu Wlfhilda sequens antiphona & oratio præscribitur: Auge nobis, Jesu Christe, benedictionem gratiæ tuæ per merita Wilfhildis tuæ dilectæ, per cujus charitatem tantum miraculum dignatus es declarare, ut omnibus hospitibus satiatis, liquor priori plenitudine reperiretur. ℣. Pretiosa Anglorum gemma Wlfhilda pro nostris criminibus interpella. Oratio. Deus castitatis amator, & continentiæ conservator, qui pro pudicitia tribuisti beatæ Wlfhildæ sanctitatem, pro bonis operibus gloriam, concede nobis, quæsumus, ejus sanctis meritis, ut apertis januis regni cælestis summo Regi cum oleo lætitiæ mereamur obviare. Per Dominum. Denique quæ Wilsonius in Martyrologio scribit de veneratione sacri ipsius corporis ad suam usque ætatem perseverante, constantem sanctæ Abbatissæ nostræ cultum confirmant.

[9] [Acta, quæ habemus, fabulosa] Acta S. Wlfhildis virginis & abbatissæ edidit Capgravius in Legenda Sanctorum Angliæ, a folio 226 verso, eademque nos habemus ex Ms. Rubeæ Vallis, in quo Wolfhildis virgo & abbatissa scribitur. Auctorem nullum præferunt; at quisquis is fuerit, fabulator fuit & nugivendulus, atque adeo omni fide preloque indignus. Cum tamen suspicer ex hoc fonte eum quorumdum errorem manasse, quo gemina hujus nominis sancta Abbatissa, altera virgo regina altera, S. Edgari regis conjux recensetur, juverit aliqua ex his Actis delibasse, ut dispiciat lector, quantum huic biographo fide: prudenter tribuendum sit. In ipso elucubrationis suæ limine genealogiam Sanctæ ex aquilæ nido, non minus ridicule quam fidenter repetit in hunc modum: Wolfredus * rex West-Saxonum sylvam quandam venandi gratia vice quadam adiit, & vocem parvuli vagientis in arbore audivit, & a venatorum turba, quidnam hoc foret, diligenter inquiri fecit. Invenerunt autem in summitate arboris in nido aquilæ infantem elegantem, forma conspicuum, habentem in corpore notam, quasi regnificum signum purpureo pallio involutum, in brachiis gemellas armillas aureas, nobilitatis indicium, præferentem: quem rex baptizari fecit, & a nido Nestingum vocans, nobiliter educatum in comitem provexit.

[10] Hic genuit Witburdingum, qui genuit Wulfhelinum, [ostenduntur,] qui ex uxore sua liberos procreans (id est postquam procreasset,) una cum conjuge sua decem & octo annis usque ad provectam ætatem cælibem vitam duxit. Angelus autem Domini tandem trina visione utrumque hortatus est, ut convenirent, quia jam castieri ævo Christo Sponsam generarent, & de cetero propositum conservarent. Fiunt itaque certiores alterutro testimonio, nec rebellare audent tam evidenti cælesti edocti imperio, trina admonitione probato. Nata igitur infantula & Wolfhildis nuncupata est, ablactataque virginibus Wintoniæ traditur educanda Quis non rideat insulsum fabulatorem, qui aniles fabulas pro vero eventu velut ex tripode pronuntiat?

[11] Porro nonnulli sunt, qui Vitam Sanctæ Ms auctore Roberto Bucklando laudent, [& ut prelo indigna rejiciuntur.] qui ignotus mihi est, nisi idem sit cum eo, quem Joannes Pitseus in Relationibus histori is Radulphum Bucklandum appellat & seculo XVII floruisse statuit, de monumentis ipsius litterariis inter cetera scribens: Transtulisse etiam dicitur Anglice omnes Surii tomos de Vitis Sanctorum & prælo obtulisse. An vero Ms. Vita nostra Bucklandum auctorem habeat, necne incertum est: verum si hic ille sit, cujus Pitseus meminit, nihil interest, huicne an alteri eam adscribamus; cum Vitæ alioquin vitiosæ auctoritatem addere nequeat scriptor, qui sexcentis annis post Wilfridam floruit. Fabulosam igitur Vitam statui non edere, sed ejus loco certiora, licet pauca, ex probatis auctoribus collecta studioso lectori exhibere. Quia tamen nonnulli martyrologi a fabulatore illo, ut jam monui, in errorem deducti sunt, hinc inde necesse erit ipsius figmenta refutare, ne perperam rejecisse videamur.

[Annotata]

* Capgrav. Alfredus

§ II. Vitæ compendium ex variis: biographi & quorumdam martyrologorum error correctus: Edgari pœnitentia: Edithæ sanctitas.

[Ex nobilibus parentibus nata] Quamquam nemo ex antiquioribus Angliæ scriptoribus Vitam S. Wilfridæ ex professo concinnaverit, nonnulla tamen aliorum Sanctorum gestis hinc inde immixta reperio, quæ breve quoddam ipsius Vitæ compendium exhibent. In primis eam ex illustri apud Anglos sanguine prognatam esse, tradunt S. Dunstani archiepiscopi Cantuariensis & S. Edithæ virginis sanctimonialis biographi. Horum primus, qui monachus Cantuariensis, Osbertus nomine, & seculi XII scriptor fuisse creditur, apud Surium ad diem XIX Maii editus, Wilfridam tacito tamen nomine, de nobilibus Anglorum natam ait. Alterum Mabillonius in Observationibus præviis ad Vitam S. Eadgithæ seu Edithæ, seculo 5 Benedictino, pag. 636, opinatur fuisse Gotlelinum seu Goscelinum, qui seculo XI floruisse dicitur tom. 1 Februarii, pag. 384, num. 2, ubi etiam plura de eo lector reperiet. Hic vero apud laudatum Mabillonium sanctam Abbatissam nostram regis ducis filiam appellat, ut mox videbimus. Parentum nomina nec citati nec alii antiqui scriptores edisserunt; quare nescio, unde biographus didicerit ea, quæ in fabulosa genealogia num. 9 & 10 recitat.

[13] [educatur in monachario Wiltoniensi.] De teneris Sanctæ annis, rebusque in iis usque ad ætatem nubilem gestis, nihil memoriæ proditum reperi. Biographus eam, ut ab lactata fuit, Wiltoniensibus sacris virginibus educandam traditam fuisse scripsit: quod quidem ab illius seculi more non abhorret, imo ex dicendis constabit, eam ibidem inter prædictas moniales habitasse, dum ab Edgaro Angliæ rege damnum virginitatis passa & ad regalis tori consortium invitata est. Ad eumdem parthenonem postmodum regressa, sacrum velamen regio diademati & monasticæ vitæ observantias aulæ deliciis generoso animo prætulit, ibidemque reliquis præfecta est. Hujus loci situm breviter indicat Guilielmus Malmesburiensis lib. 2 de Gestis pontificum Anglorum, sic scribens: Wiltoniense cœnobium beata Editha, filia regis Edgari, sedem ossium suorum dulcibus exuviis ornat, amore fovet. Wiltuna est vicus non exiguus supra Wile fluvium positus, tantæ celebritatis, ut totus pagus ab eo vocetur. Paulo prolixius de eodem vico agit Guilielmus Camdenus in descriptione Wiltoniæ pag. 179, ubi illum ad duorum amnium Willeybourn & Nadderi confluentem, duobus cum dimidio, si accurata sit tabula, quam præmittit, milliaribus Sarisberia dissitum collocat, ibidemque de memorato cœnobio meminit, ac demque de ejusdem ruinis subdit: Paulatim quasi contabuit, & nunc tantum tenuis quasi viculus, Majore tantummodo pro magistratu summo, & elegantissimis comitis Penbrochiæ ædibus, quæ e diruto monasterio surrexerunt, gloriatur.

[14] [Totius Vitæ compendium] Nunc breve Vit compendium accipe. Laudatus S. Edithæ biographus apud citatum Mabillonium de ea hæc scribit: Beata virgo Editha filia fuit Edgari regis & Vulftrudis regii ducis filiæ: quam quidem Vulftrudem rex sibi perpetuo regni consortio conjungere statuerat; sed illa a partu absoluta, deinceps continenter vivere, quam illecebris servire maluit, Christi amore eam invitante. Itaque monacharum habitum apud Wiltoniam e manibus sancti Ethelwoldi episcopi accepit, exemplisque & virtutibus proficiens, virginibus mater spiritalis præfecta est. Porro beata Editha sub Matris cura relicta, tandem rege assentiente, in eodem monasterio monasticam vestem induit. Eam vero Mater non auro, non monilibus, non multivario ornatu, sed litterarum ac virtutum splendore instruxit. Ita ipse, illicitos sancti regis Edgari in virginem Wilfridam amores partim insinuans, partim reverenti silentio premens.

[15] Rem clarius explicat Guilielmus Malmesburiensis lib. 2 de Gestis regum Anglorum, [ex variis] cap. 8, ubi de S. Eadgaro seu Edgaro rege sic ait: Sunt, qui ingenti ejus gloriæ nævum tentent apponere, dicentes primis temporibus fuisse crudelem in cives, libidinosum in virgines. Deinde post aliqua ita progreditur: Virginis Deo dicatæ audiens pulchritudinem, violenter eam a monasterio abstraxit, abstractæque pudorem rapuit & non semel thoro suo collocavit. Quod cum aures beati Dunstani offendisset, vehementer ab eo increpatus, septennem pœnitentiam non fastidivit, dignatus rex affligi jejunio, simulque diademate carere septennio. Hucusque Guilielmus ex aliorum quidem sententia: ipse vero paucis interjectis, S. Edgari prolem recensens, mentem suam his verbis edisserit: Genuit & S. Editham de Wlfritha *, quam certum est non tunc sanctimonialem fuisse, sed timore regis Puellam laicam se velavisse, moxque eamdem, arrepto velo, lecto imperiali subactam: unde offensum B. Dunstanum, quod illam concupisset, quæ vel umbratice sanctimonialis fuisset, vigorem pontificalem in eum egisse.

[16] Similia repetit lib. 2 de Gestis pontificum Anglorum, [datur:] unde sequentia huc transfero. Jacet in eadem ecclesia (Wiltoniensi) mater ejus (Edithæ virginis) Wilfrith, quam non sanctimonialem, sicut opinio vulgaris delegat *, sed subito timore regis, suo tantum consilio velatam constat, abrepto velo, regio cubili subactam. Unde ille, quod fœminam attigisset, quæ vel umbratice sanctimonialis fuisset, a S. Dunstano redargutus, septennem exegit pœnitentiam. Illa quoque partu explicito, voluptati frequentandæ non inhæsit; sed doluit potius & sprevit, Sanctaque pro vero asseritur & celebratur. Malmesburiensi consentit Matthæus Westmonasteriensis in Floribus historiarum, ad annum Christi 963. In Vita quoque S. Dunstani, cujus auctor, ut monuimus, Osbertus perhibetur, apud Surium die XIX Maii eadem leguntur his verbis: Quadam enim vice idem rex in monasterium virginum, quod Wiltoniæ habetur, venit, ibique captus specie cujusdam Puellæ, quæ de nobilibus Anglorum nata, inter sanctimoniales non velata nutriebatur & custodiebatur, eam suo colloquio adduci secretius jussit. Illa cum duceretur, timens pudori suo, raptum ab una sanctimonialium capiti suo velum imposuit, eo modo se protegi sperans, si forte rex quid inhonesti a se exigere vellet Quam ipse velatam intuens, Quam subito, inquit, sanctimonialis effecta es Arreptumque velum detraxit capiti, illa conatu, quo poterat, frustra obnitente: abusus siquidem ea est, & gravi scandalo quique per Angliam religiosi ex hoc mente vulnerati sunt. Quod scandalum eo vehementius fuit, quod rex idem legitimam uxorem habebat, Elfledam videlicet, cognomine Candidam, Ordineri præpotentis Orientalium Anglorum ducis filiam, de qua & S. Eduardum genuerat. Denique idem factum ab aliis quoque scriptoribus traditur, ita ut in dubium revocari non possit: at nunc quædam elucidanda sunt.

[17] [biographus mirabilem historiam texit,] In primis dubitari nequit, quin hæc Wilfrida una eademque sit, quæ a recensitis § 1 martyrologis in duas distracta, modo regina abbatissa, modo virgo abbatissa appellatur. Nec dubito, quin error ille ipsis irrepserit ex fabulosa Vita Ms., de qua § 1 actum est: etenim cum in hac Wolfhildis virginitatem suam omnimode illibatam servasse dicatur, & aliunde constaret, Wulfhildem vel Wilfridam quamdam, S. Edithæ per Edgarum matrem, ut sanctam coli, existimarunt memorati martyrologi, hanc ab illa distinctam esse. Jam vero quam fidem mereatur biographus ille, liquet tum ex mirabili Sanctæ genealogia, quam ex ipso num. 9 & 10 recitavimus, tum ex hoc ipso Vitæ loco, in quo lepidam fabulam aggreditur, ut contra antiquorum fidem Sanctæ virginitatem omnimode inviolatam tueatur. Prolixæ narrationis compendium accipe. Wulfhildem, quæ in Wiltoniensi cœnobio inter sacras virgines educabatur, rex Edgarus ardebat perdite, nec eam blanditiis aut minis suo obsequentem desiderio reddere poterat, nec e domo Domini audebat rapere. Consilium itaque init cum ipsius consanguinea, Wenfleda nomine; quæ se ægram simulans Wulfhildem, velut heredem bonorum suorum conscribendam, arcessit.

[18] [ut virginitatem ipsi asserat:] Adest illa, & Wenfledam cum Edgaro epulis accumbentem reperit: nec mora ornatu regio induitur & regem inter ac Wensledam mensæ assidere jubetur. Tum rex propositis aulæ deliciis & regalis solii, ad quod evehenda erat, splendore, ad contrahendas secum nuptias invitat. At Virgo omnia cælesti Sponso posthabens, fugam meditatur; ideoque ægritudinem causata, in quoddam cubile, paululum quietura egreditur. Verum quo minus consilium exsequi liceret, obstabant regii custodes, qui eam in ipso cubiculo observabant. Præclusa hac via, aliam aggreditur, & ad latrinam cum duabus puellis secedens, regioque deposito ornatu, per ejusdem cuniculum, angelo duce elapsa, in villa Werewelle prima nocte apud pauperculam quamdam hospitata est, indeque die postera Wiltoniam remeavit. Edgarus, re cognita, eo mox properat, inventamque extra ecclesiam comprehendit: at illa in ecclesiam fugiens, manicam suam, qua tenebatur, in regis manibus mirabiliter discissam reliquit. Hic vero ad se conversus, obstupuit prodigio, & Christi Sponsam suæ imposterum voluntati permisit, multisque villis donavit.

[19] [unde error in Martyrologia quædam irrepsit.] Quis non videat, Wulfhildem hanc eamdem esse cum ea, cujus supra laudati scriptores meminerunt, & ex qua S. Editham natam constat? Corrigendi igitur sunt martyrologi, qui Wulfhildem vel Wilfridam alteram reginam, alteram virginem, reliquis omnibus scriptoribus ignotam, annuntiant. At quærat aliquis, quo igitur pacto in biographi mentem venire potuerit, ut tam multis ambagivus virginitatem Wulfhildi vendicare tentaret. Respondeo, eum ad id induci potuisse, vel ut invidiosam hanc labem etiam cum veritatis dispendio a Sanctæ fama abstergeret, vel quod eam re vera virginem crederet, cum virginis titulo insignitam forte legisset, quem nec ego ipsi certo ausim abjudicare, quemadmodum ex sequentibus apparebit. Hoc autem supposito, non aliam videtur invenisse viam, qua ipsius virginitatem cum Edgari amoribus componeret, quam simili fabula labem illam, ipsi inique, ut credere potuit, inustam tegere, atque hac ratione aliorum scriptorum dicta enervare vel corrigere. Verumtamen securius imposuisset, si Edgari regis amores silentio penitus pressisset: quippe ex horum commemoratione manifeste liquet, S. Wulfhildem, cujus ibi Vitam conscribit, S. Edithæ matrem fuisse.

[20] Alterum, quod hic quæri possit, est utrum sanctæ Abbatissæ nostræ virginitatis laureola queat adscribi. [An virgo censeri possit:] Dubitandi ratio est, quod invita obluctansque violata legatur; quare si in casta mente perseverans, stuprum mere passa fuerit, & sine consensu nolensque toleraverit, certum est, eam memorata laureola minime fuisse frustratam; prout in simili casu, tom. 1 Septembris in Commentario prævio ad Acta B. Margaretæ Lovaniensis, num. 50 & 51 ex SS. Augustino & Thoma ostensum est. Verum ego, ne quid in alterutram partem temerario ausu statuam, totum id Dei judicio, cui soli cognita fuit Sanctæ mens & voluntas, permitto. Observo tamen, contra virginitatem formaliter & completive sumptam, ut loquitur S. Thomas 2. 2. q. 152, a. 1. S. Wulfhildi asserendam, nihil urgere, quæ ex Malmesburiensi num. 15 attulimus; scilicet eam non semel Edgari regis thoro collocatam fuisse, quod propterea vehementem consensus suspicionem posset ingerere: nihil, inquam, hæc urgent; cum hæc non Malmesburiensis, sed eorum sit sententia, qui ingenti S. Edgari gloriæ nævum tentant apponere, nec quisquam ex aliis, quos laudavimus, id tradat. Neque etiam obest idem auctor dum lib. 2 de Gestis pontificum Anglorum apud nos num. 16 ait, Sanctam de sui violatione doluisse; id enim de virginitate materialiter sumpta sive de integritate corporis, cujus corruptio, contra consensum facta, non præjudicat virginitati, commode explicari potest.

[21] Utut hæc se habeant, ex dictis constat, Sanctam deinde omnibus carnis illecebris mundique deliciis nuntium remississe, [in monasterium regreditur: Edgari pœnitentia; Edithæ sanctitas.] idque eo gloriosus, si, ut habet S. Edithæ biographus, num. 14 relatus, rex eam sibi perpetuo regni consortio conjungere statuerat; defuncta scilicet jam tum cum Virgini vim intulit, vel paulo post, Ethelfleda seu Elfleda, ejusdem regis conjuge. Primum tenet Alfordus in Annalibus ecclesiæ Anglicanæ, ad annum 962, num. 2: alterum dicendum erit, si S. Dunstani biographo, cujus verba num. 16 ex Surio recensuimus, credere malimus; quod hic non lubet inquirere. At dum hanc Edgari regis labem ex veritatis amore memoramus, juvat etiam ejusdem dignam posterorum memoria pœnitentiam, ac divinæ clementiæ providentiam paucis annotare. Edgarus a S. Dunstano de commisso in Virginem flagitio acriter increpitus & ad ejusdem episcopi pedes provolutus, septennem pœnitentiam suscepit, exegitque, & a lapsu ferventior resurgens, inter Sanctos locum meruit, ut liquet ex ejusdem Actis, ad diem VIII Julii in Opere nostro illustratis, ubi § 2 memoratus lapsus & pœnitentia narrantur, quæ & apud alios passim legere est. Editha quoque seu Eadgitha ex eo nata complexu, in Wiltoniensi cœnobio maternis instituta curis & erudita præceptis sanctissimam vitam beata morte finivit, die XVI Septembris, ut est apud Mabillonium in Actis Sanctorum sui Ordinis, seculo 5, a pag. 636.

[Annotata]

* al. Wlfrida

* al. delirat

§ III. Monachatus & præfectura Wiltoniensis: tempus emortuale: varia biographi asserta explosa.

[Circa annum 963 velata, factaque] Ex S. Edithæ biographo num. 14 diximus, Wilfridam seu ut ipse eam vocat, Wltrudem monacharum habitum e manibus S. Ethelwoldi episcopi Wintoniensis accepisse in Wiltoniensi cœnobio: quod si, ut probabile est, pro vero admittamus, dicendum est, factum fuisse anno 963, quo S. Ethelwoldus ad Wintoniensem episcopatum evectus dicitur in Opere nostro ad diem 1 Augusti, pag. 86, num. 16, vel certe paulo post. Ita colligimus ex S. Edithæ Actis apud Mabillonium, ubi hæc anno vicesimo tertio ætatis suæ XVI Kalendas Octobris … circa annum Domini nongentesimum octogesimum quartum obiisse narratur: quare si annis 984 viginti duos integros subduxerimus, deveniemus ad annum 962, quo circiter nasci debuis Editha; cumque hujus Mater, quantum apparet ex dictis § præcedente, non diu post partum ad Wiltonienses se receperit, congrue intelligitur anno circiter 963 a S. Ethelwoldo velari potuisse.

[23] [abbatissa, interest translationi S. Eduardi:] In vivis supererat, prædictoque monasterio præerat anno 979, quo S. Eduardi, regis Angliæ ac martyris translationi una cum filia sua Editha reliquisque virginibus interfuit, prout discimus ex laudati Sancti Actis ad diem XVIII Martii, pag. 645, num. 8, ubi ex Joannis Brontoni, abbatis Jornallensis Chronico de Elfero comite, ad sacrum martyris corpus transferendum episcopos, abbates regnique optimates invitante, inter cetera hæc leguntur: Nuntium quoque ad abbatissam Wolfridam in monasterio Wintoniensi * dirigit, & ut ad peragendas tanti viri exequias cum sibi commissis virginibus conveniat, denuntiat. Erat autem in eodem monasterio quædam venerabilis virgo, soror ipsius S. Eduardi, magna vitæ & morum honestate pollens, Editha nuncupata, quæ supra dicti regis Edgari & ejusdem conjugis Wolfridæ, nondum Deo consecratæ, filia erat. Quibus mox cum summa diligentia & veneratione convenientibus &c., corpus exhumatum translatumque est.

[24] [filiæ suæ anno 984 defunctæ,] Reliqua Sanctæ gesta apud scriptores fide dignos non reperio; nam quæ illius biographus enarrat, omnino suspecta sunt, de iisque infra agemus. Emortualem quoque annum ejus nullus, quem legerim, prodidit; at certe errant, qui teste Alfordo in Annalibus ecclesiæ Anglicanæ ad annum 984, num. 16, illam anno 980 defunctam putavere. Errant, inquam, non quia isthæc opinio, ut ibidem arguit Alsordus, cum biographo apud Capgravium edito, non convenit, (hujus enim biographi dicta non curamus); sed quia in S. Edithæ Actis Mater filiæ circa annum 984 defunctæ superfuisse, verbis, quæ subdo, diserte dicitur. Porro tricesimo ab obitu suo die apparuit virgo sancta Matri suæ Wlftrudi, formosa valde & hilaris atque lumine sicut vestimento amicta & splendida, dixitque se Regi suo bene caram in gloria sempiterna. Nondum igitur e vivis excesserat anno 984; imo vero, si de Wlftrude nostra accipienda sint, quæ idem biographus post S. Edithæ elevationem subjungit, dicenda est annum Christi 997 attigisse aut etiam superasse.

[25] Hic enim postquam dixit, post discessum S. Edithæ tredecim elapsis annis, [imo & ejusdem elevationi factæ anno 997 supervixisse videtur.] adeoque anno circiter 997, ipsius corpus a S. Dunstano, per ipsam virginem monito, elevatum fuisse, inter miracula, quæ tum circiter contigerunt, ista refert: Clerici Pictorum in capsa circumferebant sanctum confessorem Juvium, atque in sanctæ virginis cœnobio honorifice suscepti, in altari beatæ Edithæ sacras reliquias deposuerunt: cumque inde recedere vellent, tanto pondere reliquiæ illæ altari inhæsere, ut nulla ratione possent amoveri. Plorant igitur advenæ, ejulant, vestes scindunt, capillos vellicant; tandem re desperata, receptis duobus millibus solidorum a Wlftrude abbatissa, in sua tristes abiere. Si hæc, inquam, quod tamen certum non est, de S. Wilfrida nostra accipienda sint, anno Christi 997 in vivis superfuit, meruitque filiæ suæ sacris honoribus ejusdemque solenni corporis elevationi interesse. Porro quo anno ea S. Juvii circumlatio instituta sit, aut quanto tempore ei supervixerit, non reperi; ideoque Sanctæ obitum circa finem seculi X vel initium XI collocavi. Inter auctaria Usuardi apud Sollerium nostrum, codex Tornacensis & Molanus S. Juvinum confessorem ad III Octobris in pago Dulcomensi & Dulcrimensi annuntiant, Menardus & Mathewus Wiltoniæ ad diem VI, Ferrarius vero ad III & XIII ejusdem mensis commemorant: quare hæc ad unum ex his diebus examinanda remitto. Interim observo summam illam bis mille solidorum sine ulla simoniæ labe pro lipsanotheca forsan pretiosa, vel mitigandi doloris ergo donari potuisse.

[26] Superest, ut quædam sanctæ Abbatissæ biographi asserta examinemus, [Non fuit abbatissa Berckingensis, nec Hortonensis,] licet enim is nullam certam fidem mereatur, quemadmodum ex hucusque dictis sat liquet; juverit tamen eum breviter refutasse, ut eruditus lector de ipsius lucubratione ipse suum judicium ferre queat. In primis ait, illam duobus monasteriis sacrarum virginum, Berkingensi scilicet atque Hortonensi, a rege Edgaro præpositam fuisse, & posterius quidem tum ex suo patrimonio, tum ex ejusdem regis munificentia fundasse seu dotasse; cumque utrumque cœnobium longo tempore rexisset, quorumdam presbyterorum ambitione & Alftrudis seu Alfridæ, Ethelredi regis Angliæ matris imperio inde ejectam, prædixisse futurum, ut post viginti annos eodem reverteretur. Subjungitque, ita, ut vaticinata fuerat, accidisse: Alftrudem enim, quæ Berkingense vel Hortonense monasterium invaserat, primum jumentorum, deinde famulorum lue castigatam, cum nondum resipisceret, morbo correptam, territamque S. Ethelburgæ, quæ ipsi apparuerat, minis tandem resipuisse, restituta in suum monasterium Wulfhilde, a quo viginti annis exsulaverat, ubi deinde cum septem annis præsedisset, obiit & sepulta est.

[27] Verum hæc sunt biographi commenta, quorum falsitas ex huc usque dictis satis liquet. Sane nulli, quos quidem legerim, scriptorum nota fuit ea Berckingensis & Hortonensis cœnobiorum Sanctæ præfectura; [ut fabulatur] imo quæ ex S. Edithæ Vita adduximus, satis ostendunt, eam in Wiltoniensi monasterio saltem usque post Edithæ mortem perseverasse, quin & ibidem defunctam esse colligimus ex Malmesburiensi, qui, ut num. 16 diximus, eam in ejusdem loci ecclesia humatam fuisse affirmat. Nec minus apparet biographi narrationis falsitas ex tempore, in quod Sanctæ ad Berckingenses reditus debuisset incidere: etenim si pro longo tempore, quo biographus eam ante expulsionem Berckingensibus præfuisse scribit, quinque tantummodo annos computemus, eosque una cum viginti, quibus exsulasset, anno 963, quo circiter velatam ostendimus; si, inquam, hos 25 annos anno 963 addamus, dicendam erit, eam non ante annum 988 ab Alfrida suis virginibus restitutam esse.

[28] [Sanctæ] Eo autem tempore Alfrida jam dudum regio fastu deposito severam ob interfectum suo consilio sanctum regem Eduardum pœnitentiam agebat, teste Malmesburiensi, qui lib. 2 de Gestis regum Anglorum, cap. 9 cum narrasset Elfridam S. Eduardi corpus miraculis clarum, priusquam transferretur, quod anno 979 vel sequenti factum est, divinitus prohibitam fuisse accedere, ita prosequitur: Elfrida de illo regali supercilio inclinata, dire pœnituit, adeo ut multis annis apud Werewellam * carnem in deliciis nutritam, cilicio convolveret, noctibus solo strata sine cervicali somnum hauriret, cruces præterea quascumque posset, corpori comminiscens &c. Non igitur tum temporis regia pollebat potestate: aut de injuste retinendis cœnobiis cogitabat, ut fabulatur biographus; sed in monasterio, quod condiderat, ipsa verisimiliter monacha, in luctu suique castigatione vitam tolerabat.

[29] [biographus,] Denique ex sæpe laudatis S. Edithæ Actis satis colligitur, vivente Wlftrude, aliam quampiam Berckingensi cœnobio a S. Edgaro præfectam fuisse: ita enim de Editha, sub Matris suæ disciplina Wiltoniæ vitam instituente, ibidem legitur: Quindecim annos natam pater ejus rex Edgarus tribus monialium monasteriis, Wintoniensi, Berckingensi & tertio cuidam abbatissam præfecit: sed ea ab illa domo, in qua Deo servire cœperat, avelli non potuit. Effecit autem, ut singulis illis monasteriis spiritales matres tamquam magis idoneæ præponerentur, malens Matri subesse, quam aliis præesse, potiusque timere Matrem, quam aliis imperare. Ex his quippe eruitur, Wilfridam anno 977, qui decimus quintus erat ætatis Edithæ, Berckingensium abbatissam non fuisse; cum ea de re nulla hic fiat mentio, imo contrarium potius insinuetur, dum virgo illa dicitur sub Matris imperio Wiltoniæ vivere maluisse quam in Berckingensi cœnobio ceteris imperare. Per Matrem autem Wilfridam designari, liquet ex iisdem Actis sub initium, ubi illa Wiltoniensibus virginibus præfecta, filiam suam Editham monasticis institutis imbuisse asseritur: verba dedimus num. 14. Nunc reliqua biographi nostri asserta audiamus.

[30] Sanctam Abbatissam nostram Londini fuisse, quo cum sanctimonialibus bellorum causa fugerat, [cujus etiam alia asserta] ibidemque vita functam scribit idem biographus noster, additque, quod, cum quidam, cui ipsa ob illius scelera fuerat infensa, manum feretro, quo ejusdem corpus ad Berckingense cœnobium portabatur, admovisset, illud tanto pondere depressum fuerit, ut nulla vi posset moveri; abscedente autem illo, facili negotio fuerit sublatum, quodque idem ille vir sua peccata detestatus, tum denique cum reliquis feretrum deferre meruerit. Ita ipse: verum cum ex dictis constet, Sanctam non in Berckingensi, sed Wiltoniensi monasterio ætatem degisse, liquet, quid de hujusmodi narratione censendum sit. Refert & aliud miraculum de muliere quadam, quæ cum oculorum pedumque usum in Hortonensi Sanctæ oratorio partim recuperarat, Berkingam, ut erat monita, adrepit, ibidemque integra sanitate donata est.

[31] Denique præmiserat tria prodigia, Wilfrida vivente, [recitantur.] si ipsi credimus, accidisse. Primum est, columbam e cælis delapsam super Sanctæ caput visam considere, dum virginitatem Christo consecrans velaretur. Alterum est, quod signo Crucis infantem cæcum illuminarit. Tertium denique, quod S. Ethelwoldum episcopum prandio excipiens, modicum vini, quod convivis non sufficiebat, ita multiplicarit, ut his satiatis, minime diminutum deprehenderetur. Quid porro de his omnibus censeam, paucis accipe. Multum metuo, ne columbæ e cælo delapsæ prodigium ex alterius cujusdam sanctæ virginis Vita depromptum Wilfridæ adaptarit, idemque de secundo miraculo vereor: qui enim Sanctæ proavum ex aquilino nido accersit, ut ostendimus num. 9, non potest non de similibus plagiis aut figmentis esse suspectus. Hanc suspicionem auget tertium miraculum, cui simile narratur in Actis S. Ethelwoldi, cum rex Eadredus illum inviseret, ut apud nos tom. 1 Augusti, pag. 91, num. 12 legere est. Denique idem biographus, & ex eo Wilsonius in Martyrologio Anglicano, aiunt, Sanctæ corpus post triginta annos omnis corruptionis expers in Berckingensi, monasterio repertum fuisse: additque posterior ad suam etiam ætatem ibidem servatum honoratumque fuisse: sed si illa incorrupti corporis inventio vera sit, debuit in Wiltoniensi monasterio contigisse; & si idem corpus usque ad Wilsonii ætatem, seu seculo XVII, Berckingæ fuerit, necesse est, eo translatum fuisse, ut constat ex dictis.

[Annotata]

* Wiltoniensi

* al. Warwellam

DE S. PETRO DE CHAVANON ORDINIS CANONICORUM REGULARIUM S. AUGUSTINI
PIPERACI IN ARVERNIA.

Anno MLXXX vel forte sequentibus.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Petrus de Chavanon, canonicus Regularis Ordinis S. Augustini, Piperaci in Arvernia (S.)

AUCTORE J. L.

§ I. Cultus; corpus elevatum & recognitum; febricitantes sanati & cæcæ visus redditus; lectiones propriæ.

De Piperacensi canonicorum Regularium S. Augustini monasterio, deque ejus præpositis & abbatibus agit Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ a col. 457; [Situs præposituræ ac dein abbatiæ Piperacensis; fundatoris ejus ac primi præpositi] unde sequentem de illius situ notitiam huc transfero: Abbatia Piperacensis, B. Mariæ sacra, sub regula S. Augustini, in Arvernia juxta fluviolum Degiam, haud procul Langiaco, in declivi montis est sita; olimque erat diœcesis Claromontensis, nunc S. Flori. Monasterium istud, Gallice Pebrac dictum, fundavit & in eo canonicos regulam S. Augustini profitentes constituit S. Petrus de Chavanon, vulgo etiam, ut Sammarthanus ait, nuncupatus S. Petrus de Pebrac. Prioribus a fundatione sua annis Piperacum præpositura fuit, quam primus administravit idem S. Petrus, dein ejus discipulus Dalmatius; cui post Robertum successit Bernardus, sub quo præpositura Piperacensis ab Urbano PP. II in abbatiam erecta fuit. Pontificem istum exeunte anno 1095 commoratum fuisse in oppido S. Flori, novamque huic sancto basilicam ibi consecrasse docet Ruinartius in ejus Vita pag. 232; atque hac, inquit, uti conjicere licet, occasione Bernardus, qui sub præpositi nomine Piperaci canonicis Regularibus præerat, suam ecclesiam in abbatiæ titulum erigi obtinuit. Id enim ab Urbano circa istud tempus factum fuisse ferunt; & quidem Piperacum haud longe a sancto Floro dissitum est.

[2] [S. Petri cultus antiquior; corpus anno 1537 elevatum;] Statim post mortem suam Sanctus noster veneratione publica honorari cœpit, cujus manifesta indicia lector post hunc Commentarium inveniet cap. 3 Vitæ & miraculorum, quæ fide digna narratione ad posteros transmisit Stephanus canonicus Regularis Piperacensis, auctor fere synchronus, ut paragrapho sequente videbitur. Quo die & qua cultus celebritate S. Petri memoria agi consueverit, paucis indicat Jacobus Branche Prior major abbatiæ Piperacensis in Gallico Opere de Sanctis Arvernis & Velaunis, quod anno 1652 Anicii in lucem prodiit, pag. 544: Ejus Officium, quod cum Octava solemni ritu fit in nostra ecclesia postridie Nativitatis beatissimæ Virginis, seu IX Septembris, scriptum exstat in antiquis nostris codicibus. De Sancti festo in eumdem diem incidente etiam meminit Sammarthanus in Guilielmo de Flageac, Piperacensi sub finem seculi XV abbate. Joannes de Langeac episcopus Lemovicensis & primus abbas commendatarius Piperacensis, eodem Sammarthano teste, elevavit corpus S. Petri de Chavanon 2 Aprilis MDXXXVII. Branchius in memorato suo Opere pag. 542 ex mandato istius præsulis Sancti ossa elevata & ad latus sinistrum altaris majoris deposita fuisse asserit, eaque ibidem sua ætate etiamnum quiescere.

[3] Idem Branchius loco jamjam citato S. Petri reliquias & sepulcrum crebris miraculis numquam non celebria fuisse scribit; [multi per Sanctum febribus liberati;] febricitantes vero præ ceteris Sancti opem experiri & sanitati pristinæ restitui, quando ad ipsius tumulum devote pernoctant, vel Missam in ejusdem honorem celebrandam curant: Quemadmodum, inquit, ab anno MDC contigit Antonio Mercier piæ memoriæ, cum viveret, abbatiæ coquo, Fratri Ludovico de Champagnat & Fratri Francisco de Chillaguet novitiis, Geraldo Gerauld de Pebrac, Juliano & Margaritæ Roux eadem nocte, Ludovicæ & Catharinæ Recrouset, Andreæ Chausse, Gilberto & Margaritæ Bourrel eadem pariter nocte, Mariæ Chevalier, Benedictæ Gaigne, Joanni Martin chirurgo Langiacensi, & multis aliis variarum parœciarum incolis; at iis maxime, qui ab oppido Langiacensi venerant. Quorum omnium fidem faciunt instrumenta, per notarios regios Comte & Pommier meo rogatu annis MDCXXX & MDCXXXI confecta. Ego quoque per Deum affirmare ausim, quod mense Julio anni MDCXLII, cum me a duodecim diebus occupasset tertiana febris, singulis accessibus increscens, devote cubitum iverim ante tumulum sancti Confessoris, ibique in febrim reciderim; sed quæ, postquam per horam circiter durasset, omnino fuerit depulsa, ita ut ne vel minimum ejus accessum deinde senserim.

[4] Die XVIII Octobris anni MDCXLVI coram religiosis & plebe abbatiæ & parœciæ Piperacensis a reverendo domino Petro de Brisson, [sacra ossa anno 1646 inspecta;] Officiali S. Flori, cum pro episcopo ecclesiam visitaret, arca, in qua Sancti corpus jacebat, inspecta fuit, inventaque omnia ejus ossa tam majora quam minora, præter maxillam seorsum in theca asservatam, & publicæ fidelium venerationi, ut pio eorum desiderio satisfieret, exponi solitam. In eadem arca etiam pars lintei, e crasso filo cannabino texti & a gliribus nonnihil corrosi, cui Sancti demortui corpus fuerat involutum, atque alterum tenuis fili linteum, cineribus sacris & terra sepulcrali plenum reperta fuerunt, eaque tam candida tamque parum attrita, ac si ab uno dumtaxat mense ibi posita fuissent. Id quod a domino Officiali, a religiosis omnibus & ab adstante populo miraculi loco habitum fuit. Recognita fuerant sacra pignora anno MDXXXVII auctoritate Joannis de Langeac episcopi Lemovicensis & abbatis Piperacensis, uti ex documentis apud illa inventis certo constat.

[5] Margarita Pradon, filia Francisci sartoris & Franciscæ Sauzede de Pebrac ab anno MDCXLV febre correpta fuerat. [cæcæ visus & sanitas restituta;] Sub initium mensis Septembris accesserat vehemens capitis dolor, quem subsecuta oculorum suffusio illam omnino cæcam reddidit a festo S. Michaëlis usque ad exeuntem circiter Novembrem, nulla visus recuperandi spe relicta. Parentes confisi meritis S. Petri de Chavanon ad templum monasterii filiam portarunt, & supra Sancti tumulum collocarunt; ubi illa, cum per noctem sæpius has voces protulisset: S. Petrus me sanabit, & ego ipsius ero ancilla, primo diluculo visum recepit; nec exinde amplius febre tentata fuit, quemadmodum ejus parentes declararunt coram notario regio Pommier & quinque testibus, qui cum ipso & mecum die IX Martii anno MDCXLVI subscripserunt instrumento, in quod declaratio ista fuerat relata. Hactenus Branchius, cujus narrationem ex Gallica Latinam feci.

[6] [sacellum exstructum S. Petro, quem Gallicana S. Genovefæ] Sammarthanus in S. Petri elogio, Die, inquit, IX Septembris recolitur ejus festivitas, in qua celebrans ad solemnes Vesperas utitur ejusdem Sancti pluviali cum parvo capitio. Sacrum ipsius corpus in sacello eidem sacro, a patre Rigoberto l'Evesque Priore constructo, reverenter asservant canonici Regulares Gallicanæ congregationis, qui observantiam regularem in domo Piperacensi renovarunt. Hujus abbatiæ Prior major Branchius nullam sacelli S. Petro erecti mentionem facit; quod argumento est, illius ædificationem posteriorem esse tempore, quo memoratus auctor scripsit de Sancti cultu, vita & miraculis, anno 1652 editis. Gallicanæ canonicorum Regularium congregationi, cujus caput est abbatia Parisiensis S. Genovefæ, monasterium Piperacense unitum fuisse comperi anno 1649, quando & regularis vitæ disciplina in eo instaurata est; sed ante unionem istam dicta congregatio primum præpositum Piperacensem & fundatorem S.Petrum jam inter Patronos sui Ordinis Officio ecclesiastico venerabatur: etenim sub ritu duplici die IX Septembris illud recitandum præscribitur in Proprio Sanctorum, quod eadem congregatio ad suum usum anno præcedente seu 1648 typis Parisiensibus vulgarat.

[7] [& aliæ canonicorum Regularium congregationes colunt Officio duplici,] Directorium canonicorum Regularium S. Augustini in Bohemia pro anno 1664, Officia propria canonicorum ejusdem Ordinis congregationis Lateranensis Mediolani anno 1666 excusa, uti & Windesemensis in Belgio anno 1678 Bruxellis impressa Officio quoque duplici Sanctum coli jubent, at non eodem die: nam canonicis Regularibus in Bohemia dies IX Septembris, Lateranensibus vero & Windesemensibus dies XI ejusdem mensis assignatur. Nullum, quod mireris, martyrologum producere possum, qui S. Petrum late propagato cultu illustrem celebret, præter Castellanum, in cujus Martyrologio universali ad VIII Septembris hæc legitur annuntiatio: Piperaci in diœcesi S. Flori, S. Petri de Chavanon fundatoris ac primi præpositi canonicorum Regularium istius abbatiæ. Sanctum refert Castellanus die, quo obiit; at hic datur die, quo ab immemorabili tempore ejus festivitas Piperaci solemniter agitur, & a canonicis Regularibus Bohemis ac Gallis congregationis S. Genovefæ Officio duplici honoratur. Lateranenses & Windesemenses illud ad XI Septembris distulerunt, quod dies IX ejusdem mensis, festo S. Sergii PP. I & sequens festo S. Nicolai de Tolentino essent impediti.

[8] [in quo lectiones secundi Nocturni] Porro in Officio isto, quod ad plures, quam nominavi, Ordinis istius congregationes extensum arbitror, lectiones secundi Nocturni e Sancti Actis, de quorum antiquitate ac fide infra agetur, extractæ sunt, illiusque virtutes & gesta præcipua summatim exponunt. Illas hoc loco transcribere lubet. Lectio IV. Petrus, Langeaci in Arvernia nobili loco natus, a primis annis pietatis studio ac liberalibus disciplinis operam dedit. Vigiliis & orationibus assiduus, duris castigationibus tenerum & innocens corpus affligebat. Sacris Ordinibus initiatus, archipresbyter Langeacensis factus, prædicationi & animarum saluti promovendæ totus fuit. Virginitatem adeo coluit, ut impudicam mulierem, quæ ad labefactandam ejus pudicitiam venerat, invicta animi constantia fugaverit. Miraculis insignis, sanitatem multis impertivit. Cæca mulier, dum oculis aquam admovet, qua Vir sanctus ad altare digitos abluerat, statim visum recepit.

[9] Lectio V. Monitus ab Apostolorum principe Petro, [Sancti vitam non sine errore] in desertum locum, quem Piperacum vocant, sibi a Durando Claromontano episcopo concessum se contulit: ubi, congregatis sociis, extructoque in honorem beatissimæ Virginis monasterio, quod postea ab incendio & imminenti ruina servavit, regulam & institutum canonicorum Regularium sancti Augustini suscepit. Præpositus monasterii primus institutus, in perfecta regularis disciplinæ observantia discipulos suos gubernavit. Unde vicinarum civitatum episcopi, ejus sanctitate ac religione permoti, multarum ei ecclesiarum administrationem ac redditus contulerunt. In hac lectione Piperacensis monasterii initia referuntur ad episcopatum Durandi, & simul innuitur, quod S. Petrus illud exstruxerit ac socios ibidem congregarit, priusquam institutum canonicorum Regularium S. Augustini susciperet: at § 4 & 5 ostendam, idem monasterium sub Durandi decessore Stephano V extitisse, primaque ab illius origine Sanctum & ejus discipulos fuisse canonicos Regular