Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September III           Band September III           Anhang September III

10. September


DIES DECIMA SEPTEMBRIS.

SANCTI, QUI IV IDUS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Nemesianus Martyr in Africa.
S. Felix Martyr in Africa.
S. Lucius Martyr in Africa.
S. Felix alter Martyr in Africa.
S. Litteus Martyr in Africa.
S. Polianus Martyr in Africa.
S. Victor Martyr in Africa.
S. Jader Martyr in Africa.
S. Dativus Martyr in Africa.
Alii Martyres in Africa.
S. Sosthenes M. Chalcedone in Bithynia.
S. Victor M. Chalcedone in Bithynia.
S. Menodora Sorores VV. MM. in Bithynia.
S. Metrodora Sorores VV. MM. in Bithynia.
S. Nymphodora Sorores VV. MM. in Bithynia.
S. Euplus vel Euplia martyr Cæsare æ in Cappadocia.
S. Alexander martyr Cæsare æ in Cappadocia.
S. Cuspicus vel Cerocisus martyr Cæsare æ in Cappadocia.
S. Hysicus martyr Cæsare æ in Cappadocia.
S. Aloponus martyr Cæsare æ in Cappadocia.
S. Silvanus martyr Cæsare æ in Cappadocia.
Alii quinque martyres Cæsare æ in Cappadocia.
S. Doletatulus aut Catulus M.
S. Tuscus M.
S. Valentinus M.
S. Megarus M.
S. Barypsabas eremita & Mart. in Oriente.
S. Agabius episc. conf. Novariæ in Italia.
S. Pulcheria imperatrix virgo Constantinopoli.
S. Veranus episc. conf. Vinciæ in Gallia.
S. Hilarus Papa conf. Romæ.
S. Salvius episc. conf. Albigæ in Occitania.
S. Theodardus episcopus Trajectensis martyr, apud Nemetes in Germania.
S. Thomas abbas Farsæ in Sabinis.
S. Odgerus diaconus Ruræmundæ in Belgio.
S. Eunucius episc. conf. Novioduni in Belgica secunda.
S. Cosmas archiepiscopus Africanus Panormi in Sicilia.
B. Joannes Salernitanus confess. Ord. Prædicatorum Florentiæ in Etruria.
S. Nicolaus Tolentinas, Ord. Eremitarum S. Augustini Tolentini in Piceno.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Benedicti eremitæ translatio hodie memoratur in Auctariis Bedæ. An intelligendus sit Benedictus eremita Vallis-Umbrosæ, cujus corpus bis translatum legitur in Actis, sed non addito translationis die, non satis perspicio. Videri potest illius Vita data X Januarii.
S. Egwini episcopi translatio memoratur in Auctariis Usuardi nostri ex codice Altempsiano. Locus additus ostendit, agi de S. Egwino Wigorniensi, cujus Acta apud nos data sunt XI Januarii.
SS. Apellii, Lucæ & Clementis ut martyrum memoriam e Græcorum Menologio hodie Martyrologio Romano inseruit Baronius. At duos ex illis jam memoraverat ad XXII Aprilis, nimirum Apellium & Lucam, licet mutato nonnihil nomine Apellis & Lucii fuerint annuntiati, addaturque ex primis Christi discipulis. Certe nullum est dubium, quin plane sint iidem, etsi distinctos crediderit Baronius, quod ex solo Menologio Sirletiano, in quo hodie nuda ponuntur nomina, minus intelligere posset, eosdem fuisse repetitos apud Græcos. At clare id intelligitur ex Menæis Græcis, in quibus utroque loco breve additur elogium: utroque enim die omnes tres annuntiantur: utroque loco vocantur Apostoli: utroque loco Apelles Smyrnæ, Lucas aut Lucius Laodiceæ, & Clemens Sardium episcopus dicitur. Hinc de tribus hisce Sanctis vide dicta ad XXII Aprilis.
S. Petri archiepiscopi Tarentasiensis memoria hodie recolitur in variis codicibus Usuardinis apud Sollerium in auctariis. Codex Altempsianus Petrum Tarentasiensem clare exprimit, cum non modo archiepiscopum vocet, sed etiam locum exprimat, ubi ille sepultus est, nempe in monasterio Bellæ-vallis. In codice Strozziano legitur: In Carontasiensi urbe, sancti Petri archiepiscopi &c.; sed haud dubie legendum, in Tarentasiensi. Eumdem, opinor, annuntiant Belinus & Molanus in suis Usuardi auctariis. Acta illustrata sunt VIII Maii.
SS. Gricciviani, Justini, Viriani, Orphiti, Exuperantii, Benedicti, Eutropii & Fortunati martyrium ad hunc diem refert Jacobillus in Sanctis Umbriæ tom. 2 pag. 235. Apud nos de iis Martyribus actum est una cum S. Crescentiano ad diem I Junii.
S. Marii Presbyteri & confessoris Translatio hodie celebranda decernitur anno 1528 ab episcopo Claromontensi Thoma du Prat; uti docuimus ex ipsiusmet Decreto, ad diem Sancti natalem, VIII Junii.
S. Autbertus episcopus Abrincensis hodie annuntiatur a Castellano. De eo actum est ad XVIII Junii.
S. Paulinus Junior episcopus Nolanus hodie annuntiatur a Castellano, qui in margine notat seculum VI. Disputavit Papebrochius noster de tribus sanctis Paulinis episcopis Nolanis, quorum tertius vixit seculo VI, atque is ipse est, qui se pro filio viduæ Wandalis servum dedit. Verum secundus Paulinus hac die obiit anno 442. Vide igitur dicta in S. Paulino ad XXII Junii.
SS. Leolinus & Hilarius episcopi Patavini in Italia ad hunc diem relati sunt a Ferrario. Apud nos, licet hi Sancti diverso tempore vixerint, de utroque simul actum est ad XXIX Junii.
S. Adelwoldi, (alias Ethelwoldi) episcopi Wintoniensis translatio memoratur in Martyrologiis Greveni & Canisii, ac in Florario Ms. De S. Ethelwoldo ejusque hac elevatione actum est ad I Augusti.
Apud Persidem sanctæ martyris Iæ memoriam consignat Menologium ex Sirleti interpretatione editum, quæ cum esset ex castro nomine Zelæ captiva cum novem millibus Christianorum a Persarum rege Sapore ducta est; ac carcerem, vincula & verbera sustinens, sub Styratio præside martyrium assecuta est. Hanc a synonyma etiam martyre in Perside sub Sapore passa, cujus Acta dedimus die IV hujus mensis, distinguit Cangius lib. 4 CPolis Christianæ pag. 147. Homonymam insuper Martyrem in Perside notabimus inter Prætermissos die crastina. Tres ego hic Martyres distinctas tunc admittam, dum sufficienter quispiam id probarit. Vide interim IV Aug.
XI Septemb.
S. Ægidii abbatis translatio in Menologio quodam Benedictino Ms. recolitur. Acta hujus Sancti illustrata sunt ad I Septembris.
Nemesi, Ammoni & aliorum Martyrum multorum nomina occurrunt hodie in Hieronymianis apographis apud Florentinium, ubi Alexandriæ passi dicuntur. Verum iidem cum aliis memorati videntur die VIII hujus mensis, ut ibidem probavi in Ammonio & Sociis Alexandrinis. Porro ex hisce aliqui ad apographa contractiora fuere de more translati. Duo nominati cum pluribus anonymis memorantur in Rhinoviensi & in Richenoviensi his verbis: In Alexandria Orionis, Erosii & aliorum octingentorum sex. In Augustano, Labbeano, & Gellonensi, in quibus omnia passim magis corrupta sunt, ex hisce leguntur Orosus & forte Sylvanus cum 900 anonymis. Aliqui etiam ex dictis Martyribus in auctos Usuardi codices translati sunt: Tales sunt Demetrius & Ammonius, qui in variis codicibus hodie annuntiantur apud Sollerium nostrum in auctariis Usuardi, ubi alii codices habent Nemesium & Ammonium, unus etiam Demesium corrupte & Ammonium. De hisce martyribus aliqua etiam leguntur in Ms. Martyrologio Tornacensi, & in auctariis Bedæ apud nos ante tomum 2 Martii. Demum Demetrius & Ammonius etiam adoptati sunt ab auctore Florarii Ms., & a Maurolyco, qui ultimum vocat Ammonem. Quin & Grevenus primo sine loco memorat Demetrium & Ammonium, ac deinde Alexandriæ Ammonem, Orionem & Orosium. Verum vix dubitare possim, quin omnes spectent ad multitudinem illam martyrum Alexandrinorum, de quibus egi in Ammonio & Sociis die VIII Septembris.
S. Adriani martyris memoria recurrit hac die in aliquot Mss. Kalendariis. Vita data est VIII Septembris.
SS. Hyacinthus, Alexander & Tiburtius hodie memorantur in codice Usuardino Bruxellensi. Spectant hi ad diem præcedentem IX Septemb.
Petrus episcopus Compostellæ in Gallæcia primum annuntiatus est a Galesinio his verbis: Compostellæ, sancti Petri episcopi & confessoris. Nullas hujusce annuntiationis rationes in Annotatis allegat Galesinius. Hinc contigisse videtur, ut Baronius crederet Petrum Compostellanum annuntiari etiam apud Molanum in auctariis ad Usuardum; & annuntiationem utriusque conjungeret in Martyrologio Romano in hunc modum: Compostellæ S. Petri episcopi, qui multis virtutibus & miraculis claruit. In Annotatis ita habet: Tabulæ Compostellanæ, ex quibus Molanus in additionibus ad Usuardum & alii. At Molanus post Belinum & codices aliquot Usuardinos loquitur de S. Petro Tarentasiensi archiepiscopo, ut jam dudum probavit Papebrochius noster in Commentario prævio ad Vitam S. Petri Tarentasiensis, datam VIII Maii, num. 5 & 6: ibique sic scripsit, respondens ad Annotata Baronii: Habemus festa propriæ diœcesis Compostellanæ anno MDXCVI excusa, sed plane absque ulla Petri mentione… Interim & Hispani recentiores & martyrologi Benedictini eumdem referunt, censentes esse Petrum, qui seculo X floruit, centum & pluribus annis antequam sedes illa in metropolitanam sive archiepiscopalem erigeretur. Ex ipso Martyrologio Hispanico Joannis Tamayi facile ostendi potest, ex Molano male intellecto contigisse, ut Petrum Compostellanum Romano Martyrologio insereret Baronius. Quippe ille ad hunc diem pag. 141 & sequentibus corrasit diligenter omnia, quæ de Petro Compostellano invenire potuit; nec tamen ullum adducit Baronio antiquiorem, qui de ejus miraculis quidpiam affert, nec ullum de cultu adducit testem. Quin imo hæc ipse de Petro scribit: Ejus nomen primus recensuit in Martyrologiis Molanus in Addit. ad Usuard. fol. 152, ut fatetur Cardinalis Baronius in Not. ad Roman. Quare cum nihil de cultu inveniam (recitatio enim nominis in Martyrologio Romano cultum non importat, ut erudite probat Benedictus XIV summus Pontifex in præclarissimo Opere de Canonizatione Sanctorum, anno 1743 Patavii recuso, lib. 4 part. 2, cap. 19 num. 16) Petrum Compostellanum, licet alias virum pium & egregium, hactenus prætermittimus. De eo videri potest Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana veteri lib. 6 cap. 14.
S. Salvini episcopi memoriam Matisconæ annuntiat Ferrarius in Catalogo generali. Salvinum similiter sanctis episcopis Matisconensibus annumerant Severtius in Episcopis Matisconensibus pag. 4, Sammarthani tom. 3 Galliæ Christianæ pag. 677, ac demum scriptores Galliæ Christianæ recusæ tom. 4 Col. Verum ratio illorum omnium unica est, eaque mihi videtur tam infirma, ut Salvinum illum certo nequeam admittere pro episcopo Matisconensi. Audiamus igitur, qua ratione illum episcopis Matisconensibus annumeret Severtius, quem alii sequuntur: Antiquitus, inquit, per urbem ac diœcesim Maticensem solitum est fieri ejus festum seu divinum Officium IV Idus Septembris, ex vetustiori Breviario Matisconensi impresso, ut narrat canonicus San-Julianus: idque sit satis pro nota sanctitatis Episcopi ex fama publica & usu priorum temporum. Sed hodie hæc minime legimus, neque in vetustis superstitibus impressis, neque in diversis Ms. multo anterioribus, seu conscriptis, antequam ars typographica conspiceretur adinventa; etsi singula conquisierimus, quantum saltem licuit. Hactenus Severtius, cujus ultima verba dubitare me cogunt, an canonicus San-Julianus revera invenerit in Breviario aliquo impresso Salvinum Matisconensem: neque enim capio, cur in nullo Breviario eumdem invenisset Severtius ipse. Nec tollit hanc dubitationem subjuncta Severtii observatio de ætate San-Juliani, qui, inquit, scripsit ante mœstos bis captæ civitatis ab hæreticis Calvinistis annos, qui tunc omnes chartas & documenta basilicæ Matisconensis vi doloque rapuerunt. Quippe saltem non abstulerunt illa Breviaria, quæ ipse consuluit impressa & manuscripta. Quare, cum non raro mihi contigerit, ut adverterem scriptoribus obrepsisse hallucinationem nescio quam, qua dicerent aliquid alibi legi, quod ibi nullo modo legebatur; vehementer suspicor simile quid contigisse San-Juliano, aut eum legisse aliquid, ex quo Salvinum illum perperam induxit. Sane, cum hodie colatur S. Salvius Albiensis episcopus, potuit ille inveniri in Breviario quodam Matisconensi, aut quod Matisconense credebat San-Julianus: nec difficulter ex Salvio in Salvinum transformari potuit nomen. Præterea cum & alii dentur Salvini & Silvini episcopi, aliunde error obrepere potuit. Verum quidquid sit, incertior est ille Salvinus Matisconensis, quam ut de eo agendum censeam.
S. Guilielmus episcopus, Lauduni cultus, memoratur apud Castellanum sine ulteriori notitia temporis aut episcopatus, ut & in Martyrologio Parisiensi. Cum plures sint istius nominis episcopi, ignoramus, quis hic designetur.
S. Callinicus, nescio quis, hac die coli dicitur in Insula Creta, ut videri potest tom. 6 Maii pag. 693 in Miraculis S. Pahnurii. At cum varii sint Sancti, quibus nomen est Callinicus, nescimus, de quo ibidem agatur.
Gisilarius presbyter in Catalogo impresso Sanctorum Hiberniæ Henrici Fitz-Simon ut Sanctus memoratur, laudaturque Subense Martyrologium & Vita S. Ruperti apud Canisium tom. 6. Verum ex iis non satis nobis constat de ejus cultu.
Isaac Badasæus ut Sanctus annuntiatur a Castellano in Æthiopia sine ulla temporis nota. Desumptus est, opinor, ex Fastis Coptitarum a Jobo Ludolfo editis, in quibus similiter legitur. At Fastis illis minus ausim fidere, quam ut Sanctis sim annumeraturus virum aliunde mihi ignotum.
Carmundica solitaria in Ægypto memoratur apud Castellanum: at nobis ignota est.
Mauri martyris mentio fit in Mss. additionibus ad Grevenum. Ignoramus, quis ille sit Sanctus ex multis ejusdem nominis; sed existimamus eum ad hunc diem non pertinere, nisi forte ob aliquam reliquiarum translationem.
Oglerus abbas Locedii in Italia cum titulo beati annuntiatur in Menologio Cisterciensi apud Henriquezium & Calemotum, nomenque ipsius insertum est Kalendario Cisterciensi Divione impresso. Beatus item vocatur in Annalibus Cisterciensibus apud Manricum ad annum 1123 cap. 4 num. 7, ubi & insigni elogio honoratur. Quin & Henriquez affert aliqua, quæ utcumque innuere videntur cultum publicum. Attamen hæc talia non sunt, ut dubium de publica veneratione nobis eximant. Hoc si quis exemerit, libenter de Oglero plura dabimus.
Serlo abbas Signiacensis, & monachi in Nova-Cella Silesiæ cœnobio ab Hussitis occisi, sequuntur apud Henriquezium, sed sine indiciis cultus publici.
Guarinus Ordinis Præmonstratensis abbas, qui ab aliquibus vocatur beatus, a die IV & XI Maii huc remissus est, quia hac die obiisse dicitur, ut Vita daretur, si interim constaret de cultu publico. At is nobis necdum innotuit.
Stanislaus de Hurma Ordinis S. Francisci de observantia vocatur beatus, diciturque obiisse anno 1423, die X Septembris, Vilnæ in Lituania. Ita pluribus Martinus Baronius in Vita B. Stanislai Casimirensis pag. 32. At ibi nihil de publico cultu prædicti Stanislai de Hurma: neque hunc apud Arturum a Monasterio in Martyrologio Franciscano memoratum invenio, nec apud Fortunatum Hueberum in Menologio. Hi tamen scriptores alios non paucos sui Ordinis alumnos virtutibus inclytos hodie recensent, singulisque beati titulum more suo adjungit Arturus. Verum cum non inveniam certa publici cultus indicia, ad laudatos scriptores pium lectorem remitto.
Beatrix a Raineriis, Ordinis S. Claræ, Venetiis defuncta & sepulta, ut beata memoratur ab Arturo in Gynæceo & in Martyrologio Franciscano. Eamdem sine titulo beatæ ponit Hueberus in Menologio ad VIII Aprilis. Plura apud utrumque videri possunt.
Maria Insulensis apud Arturum in Gynæceo hodie beata vocatur, quia de ea obiter meminit Rayssius in Auctario Sanctorum Belgii ad Molanum die 19 Novembris. At nec Rayssius beatam nominat, nec cultum ipsius ostendit Arturus.
Paulus tertii Ordinis S. Dominici, pro fide occisus Nangazachi in Japonia hodie in Anno Dominicano multos inter venerabiles Beati titulo videtur honorari. At cum mors ipsius figatur anno 1622, & nulla beatificationis fiat mentio, poterat idem ei titulus dari, qui multis aliis ibidem recte attribuitur.
Carolus Spinola, Societatis Jesu presbyter, virtutibus non minus quam natalium splendore illustris, anno 1622 cum octo aliis ejusdem Societatis lento igne combustus est in Japonia, ubi fidem prædicabat. Memoratur a Castellano ut venerabilis, & in Menologio Ms. Societatis.
Diodorus & Didymus martyres habentur hodie in Menologio ab Eminentissimo Sirleto Latine reddito; sed iidem sequenti die iterum memorantur cum Diomede, & sunt in Romano XI Septembris.
Findbarrus abbas apud nos recensetur inter Prætermissos ad IV Julii, ut hic ulterius aliquid statuatur aut XX Septembris. Reperio sane Findbarrum aliquem, sed cum titulo episcopi, hac die in Catalogo Sanctorum Hiberniæ Henrici Fitz-Simon. In Vita S. Comgalli abbatis, quæ data est X Maii, cap. 2 laudatur S. Finbarrus episcopus, qui jacet in miraculis multis in sua civitate Magbile. In Vita S. Mochoemoci abbatis, ad XIII Martii data cap. 2 item memoratur S. Finnbharrus, ibique in Annotatis creditur fuisse episcopus Corcagiensis in Hibernia, qui coli dicitur XXV Septembris. Quare examinari poterit, an plures distinguendi sint ejusdem nominis Sancti ad XXV Septembris.
S. Odilia hodie apud Camerarium ponitur, indeque apud Arturum in Gynæceo, tamquam una ex Sociabus S. Ursulæ. De ea agendum esse una cum S. Ursula, iterato in prætermissis jam dictum est XXI Octobris.
S. Joannis Capistrani beatificatio celebratur hodie apud Balinghem in Kalendario beatissimæ Virginis Mariæ. Vita S. Joannis Capistrani illustranda veniet ad XXIII Octobris.
S. Finani episcopi confessoris Vitam dat Capgravius in Legendis Angliæ fol. 147 & 148, Sanctusque ille defunctus dicitur quarto Idus Septembris. Nec omnino improbabile apparet, illum esse eumdem cum Finbarro, ab aliquibus hodie memorato. Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ non modo Finanum aut Finnianum confundit cum Finbarro hodierno, sed etiam cum Fridiano aut Frigidiano episcopo Lucensi, qui in Martyrologio Romano est, ubi id examinabitur, die XVIII Novembris.
Felicitatis viduæ & filiarum ejus hodie meminit Grevenus, & Martyrologium Germanicum, Canisii dictum, nescio qua de causa. Etenim suspicor legendum esse Filiorum, designarique
S Felicitatem martyrem, quæ adscripta est Martyrologio Romano ad 23 Novembris, filii vero ipsius septem ad 10 Julii. Vide igitur dicta de filiis & dicenda de matre ad X Julii
XXIII Novembris.
S. Dagobertus rex hodie colitur Satanaci ad Mosam (vulgo Stenay) annuntiaturque in aucto quodam Bedæ codice. At cum illud festum videatur esse cujusdam translationis, natalisque passim referatur ad XXIII Decembris; nos Vitam S. Dagoberti differimus ad dictum diem XXIII Decembris.

DE SS. NEMESIANO, FELICE, LUCIO, ITEM ALTERO FELICE, LITTEO, POLIANO, VICTORE, JADERE, DATIVO, EPISCOPIS, ALIISQUE EX EORUM GREGE MARTYRIBUS
IN AFRICA

In persecutione Valeriani.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Nemesianus Martyr in Africa (S.)
Felix Martyr in Africa (S.)
Lucius Martyr in Africa (S.)
Felix alter Martyr in Africa (S.)
Litteus Martyr in Africa (S.)
Polianus Martyr in Africa (S.)
Victor Martyr in Africa (S.)
Jader Martyr in Africa (S.)
Dativus Martyr in Africa (S.)
Alii Martyres in Africa

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria in Martyrologiis, sedes horum Episcoporum, qui concilio Carthaginensi sub S. Cypriano interfuerunt.

Ex sacris Africæ Athletis, qui in persecutione Valeriani imperatoris illustre de Christiana fide testimonium dixere, aliquot hoc die Episcopi aliique ex commisso ipsis grege Martyrologiis inscripti sunt. [Sanctorum memoria] Auctor Romani parvi, a Rosweydo editi, reliquis martyrologis præivit, solos tamen episcopos ad hunc diem sic breviter memorans: In Africa, episcoporum Nemesiani, Felicis & aliorum VII. Hunc secutus Ado, illorum septem nomina etiam expressit, aliosque præterea anonymos adjunxit ex epistola, quam ad eos consolandos confirmandosque scripsit S. Cyprianus, ut suo loco ostendemus. Verba Adonis accipe: Apud Africam, natalis sanctorum episcoporum, Nemesiani, Felicis, Lucii. Item Felicis, Litei, Poliani, Victoris, Jaderis & Dativi, qui sub Decio & Valeriano, exurgente persecutionis rabie, ad primam confessionis Christi constantiam, graviter fustibus cæsi, deinde compedibus vincti, & ad fodienda metalla deputati, gloriosæ confessionis agonem consummaverunt. Quorum etiam exemplum secuta multiplex plebis portio cum eis confessa pariter est & coronata. Extat epistola beati Cypriani ad ipsos & de ipsis scripta.

[2] Adonem descripsit Usuardus ad eumdem diem, [in Martyrologiis antiquis:] prætermissis tamen, quæ de eorumdem ex plebe Sociis ille addiderat. Baronius vero aliqua correctione utendum ratus, illos in Romano Martyrologio hac pariter die ita annuntiat: In Africa, natalis sanctorum episcoporum, Nemesiani, Felicis, Lucii, alterius item Felicis, Littei, Polyani, Victoris, Jaderis, Dativi & aliorum; qui sub Valeriano & Gallieno, exurgente persecutionis rabie, ad primam confessionis Christi constantiam graviter fustibus cæsi, deinde compedibus vincti & ad fodienda metalla deputati, gloriosæ confessionis agonem consummarunt. Ex toto contextu liquet, Baronio hic præluxisse Adonem vel Usuardum, quem utrumque etiam laudat in Annotatis: recte tamen, rejecto Decii nomine, Valeriano adjunxit Gallienum: nam sub his, non autem sub Decio beata illa caterva Christum confessa & ad metalla damnata est, ut ex dicendis manifestum erit.

[3] Aliqua quoque, sed perexigua in duorum Episcoporum nominibus occurrit variatio: [varia nominum lectio:] eorum enim unus, qui ab Adone Liteus, a Notkero Littæus vocatur, in Romano Martyrologio Litteus scribitur: alter vero, quem laudatum Romanum cum Notkero Polyanum appellat, ab Adone Polianus vocitatur. Litteum cum Baronio legit Operum S. Cypriani editio Veneta anni 1728, & Usuardus Sollerii; quamquam hic moneat, codices in hoc nomine maxime variare, nam in quibusdam Liteum, Liceum, Licteum & Luteum scribi. Nos cum Baronio ac Sollerio Litteum retinemus. Polianum habet memorata editio Veneta uti & Bremensis anni 1690, Ado & Usuardus, quos nos pariter sequimur. Codex Usuardinus Aniverpiensis major apud Sollerium pro Nemesiano Menesianum, pro Jadere Jaredem, Grevenus Vaderem, alius item Lacium pro Lucio perperam legunt: verum hæc contemnenda sunt, & transcribentium oscitantiæ vel errori imputanda. Porro hos omnes tamquam martyres ab Ecclesia celebrari, testatur Baronius tom. 2 Annalium ad annum 262 num. 37.

[4] In antiquissimo Kalendario ecclesiæ Carthaginensis apud Mabillonium tom. 3 Analectorum, [alius Nemesianus in Kalend. Carthaginensi.] pag. 400 legitur: X… Kal. Jan. sancti Nemessiani; huncque ipse ibidem pag. 418 eumdem putat cum S. Nemesiano episcopo Tubunensi, qui in hodierna corona primus occurrit. Addit videri sibi eum persecutioni superfuisse, obiisseque in pace, eo quod martyris titulo minime hic donetur. Verum multo verisimilius est in laudato Kalendario non sanctum Episcopum nostrum, sed Nemesianum puerum martyrem celebrari, de quo velut tum omnibus notissimo meminit S. Augustinus serm. 286, cap. 2, editionis per Benedictinos Congregationis S. Mauri concinnatæ. Nec obstat, quod titulus martyris absit: nam præterquam quod etiam absit titulus episcopi, Mabillonius ipse fatetur, in quibusdam ejusdem Kalendarii locis etiam alios sine martyrii laureola notari, quos aliunde constat martyres fuisse.

[5] [In hac Turba erant variæ conditionis, ætatis, & utriusque sexus.]Inter epistolas S. Cypriani, editionis Venetæ, exstat 87, ex qua horum Episcoporum nomina simul & agonem Ado aliique didicerunt. S. Cyprianus, & ipse tum pro Christi fide exsul, eam his verbis exorsus est: Cyprianus Nemesiano, Felici, Lucio, alteri Felici, Litteo, Poliano, Victori, Jaderi, Dativo coëpiscopis; item compresbyteris & diaconibus & ceteris fratribus, in metallo constitutis, martyribus Dei Patris omnipotentis & Jesu Christi Domini & Dei Conservatoris nostri, æternam salutem. Præter novem igitur Episcopos, quos nominatim compellat Cyprianus, aliqui etiam Presbyteri ac Diaconi in beata illa turba numerabantur. Per ceteros vero Fratres cujusvis ætatis ac sexus Fideles intelligendos esse, ipse Sanctus explicat, dum in eadem epistola inter cetera his verbis Episcopos alloquitur: Denique exemplum vestrum secuta multiplex plebis portio, confessa est vobiscum pariter & pariter coronata est, connexa vobis vinculo fortissimæ caritatis, & a Præpositis suis nec carcere nec metallis separata. Cujus numero nec Virgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit, quasque ad cælestem coronam gloria gemina provexit. In Pueris quoque virtus major ætate, annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii vestri beatum gregem & sexus & ætas omnis ornaret.

[6] [Inquiritur in sedes] Porro sancti hi Antistites, antequam e suis sedibus pellerentur, concilio Carthaginensi a S. Cypriano pro baptizandis, quos hæretici baptismo initiarant, anno 256 coacto interfuerunt, eorumque sententias ac ratiocinia S. Augustinus refutat lib. 6 & 7 de Baptismo contra Donatistas. Castellanus ex hoc, ni fallor, concilio singulorum Episcoporum sedes ad marginem Martyrologii sui universalis annotavit; verum ea recensio in aliquibus non caret periculo erroris: etenim cum inter sanctos Episcopos nostros duo tantum Felices occurrant, in memorati vero concilii actis sex ejusdem nominis, totidem diversarum sedium episcopi, sententiam dixisse legantur, videlicet, Felix a Bagai, Felix ab Uthina, Felix ab Amacorra vel Bamacurra, Felix a Mazarana, Felix a Buslacenis, Felix a Gurgitibus; unde didicit Castellanus, e duobus alterum fuisse a Bagais, alterum ab Uthina? Quatuor quoque Lucii eidem concilio interfuere; primus a Castra Galbæ, alter a Thebeste, tertius a Membresa, quartus ab Ausafa: similiter & tres Victores in eodem reperire est, scilicet a Gor, ab Assuras, & ab Octavo: ipse vero Lucio nostro Membresam, Victori Assuras sedes assignat. Non caret tamen hic omni probabilitate: id enim fecit, opinor, quia in nonnullis laudati concilii exemplaribus Lucio a Membressa & Victori ab Assuris titulus Confessoris adscriptus legitur; qua de re vide dicenda num. 21. De reliquis minus est dubium; cum alii bis cognomines prædictæ synodo adfuisse non legantur. Porro Nemesianus a Thubunis ibidem scribitur, Litteus a Gemellis, Polianus a Mileo, Jader a Midila, Dativus a Badis.

[7] [horum Episcoporum,] Incertum est, utrum Thubuna vel, ut apud alios legitur, Tubuna, in provincia Numidiæ fuerit, an in Mauritania Cæsariensi: quippe in Notitia provinciarum & civitatum Africæ, edita a Theodorico Ruinartio in Historia persecutionis Vandalicæ, inter episcopos provinciæ Numidiæ Reparatus Tubuniensis, ac deinde inter Mauritaniæ Cæsariensis sedes, qui tum episcopos non habebant, Tubunensis recensentur. Christophorus Cellarius in Notitia orbis antiqui lib. 4, cap. 5 Gemellas in Numidia collocat ex Itinerario Antonini, ubi inter Novam-Petram & Sitisi ponitur: ibidem tamen & alterius vici cognominis meminit. Idem auctor Mileum, ubi Polianus cathedram habuit, a Milevo, Numidiæ urbe, S. Optati episcopatu clara, distinguendum non esse ostendit. Midilam quoque, cui Jader præerat, in Numidia fuisse discimus ex mox laudata Notitia ecclesiæ Africanæ, in qua inter Numidiæ episcopos Florentianus Midilensis nominatur. In eadem pariter provincia videtur fuisse Badensis sedes, unaque ex gemina, quæ in prædicta Notitia Vadensis appellatur. Geminam enim ejus nominis urbem episcopalem in Numidia fuisse, liquet ex eo, quod ibidem septimo loco Rufinianus Vadensis, centesimo vero & decimo septimo Proficius Vadensis legantur. Ceterorum sedes, ut monui, determinare non licet, ideoque nec earum situm juvat indagare.

[8] Quæ ad memoratum concilium Carthaginense spectant, [qui, salva pace Ecclesiastica,] dilucidanda erunt ad XIV Septembris in S. Cypriano, ad quem ea causa propius attinet. Interea consuli potest Commentarius prævius ad Acta S. Stephani 1 Papæ & martyris ad diem 2 Augusti illustrata, ex quo hic tantum observo, nec S. Cyprianum nec sanctos Episcopos nostros ob eam controversiam per S. Stephanum a sua seu sanctæ Romanæ Ecclesiæ communione umquam rescissos fuisse. Quare non satis capio, quid sibi velit Bailletus, dum ad præsentem diem de S. Cypriano ejusque Coepiscopis sic scribit: Quamvis Stephanus Papa propterea pacem cum iis rupisset, non desinebant eam servare cum omnibus ecclesiis, in earumque communione inviolabiliter permanebant.

[9] Si Bailletus hisce verbis velit, laudatos sanctos Antistites, [concilio Carthaginensi interfuere.] quamquam eos vehementer redarguerit S. Stephanus & justis etiam minis coërcuerit, ab ejusdem tamen adeoque & universæ Christi Ecclesiæ communione separatos non fuisse; recte habet. At si existimet, eosdem Sanctos a S. Stephano excommunicatos, in omnium ecclesiarum communione permansisse, fallitur: quia nec ab illius communione rescissi fuere, nec, si fuissent rescissi, in Christi Ecclesiæ communione perseverassent. Verum hæc, ut monui, in S. Cypriani Actis prolixius ostendi poterunt, & partim jam ostensa sunt in Commentario prævio ad Acta S. Stephani, in cujus § 4, num. 34 ex S. Hieronymo dicuntur Episcopi, qui cum Cypriano senserant, novo decreto sententiam suam retractasse. Lubet ipsa S. Hieronymi verba ex epistola adversus Luciferianos hic recensere. Illi ipsi, inquit, episcopi, qui rebaptizandos hæreticos cum eo (S. Cypriano) statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti, novum emisere decretum.

§ II. Acta Sanctorum ex epistola S. Cypriani ad eos, & horum ad S. Cyprianum.

[Ad metalla damnantur] Gesta horum Præsulum, reliquorumque, qui cum iis Christum confessi sunt, non habemus præter ea, quæ S. Cyprianus in epistola ad eosdem data commemorat, quam propterea Surius Actorum loco edidit ad hanc diem Septembris, estque 77 editionis Venetæ anni 1728. Ex hac epistola discimus, beatam hanc catervam ad metalla damnatam fuisse eodem tempore, quo S. Cyprianus in oppido Curubi exsulabat. Ita enim ipse laudatam epistolam exorsus est: Gloria quidem vestra poscebat beatissimi ac dilectissimi Fratres, ut ad conspectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum præfiniti loci termini coercerent. Constat autem ex authenticis S. Cypriani Actis proconsularibus, productis a Baronio tom. 2 Annalium ad annum 260, eum sub Valeriano & Gallieno relegatum passumque fuisse. Hinc corrigendi Ado & Usuardus, qui, ut supra vidimus, nostrorum Sanctorum certamen sub Decio & Valeriano retulerunt, licet S. Cyprianum sub Valeriano passum dicant. Non tamen omnino insolitus est is loquendi modus, quem Ado & Usuardus primo loco usurparunt, ut videri potest apud laudatum Baronium ad annum 253, num. 141 & 142, ubi hanc difficultatem, quæ in pluribus Actis Fastisque occurrit, solvere conatur.

[11] [anno 257 vel 258.] Missus est S. Cyprianus in exsilium a Paterno proconsule, imperatore Valeriano quartum & Gallieno tertium consulibus, tertio Calendas Septembrium, ut habent ejus Acta. Baronius in Annalibus hosce consulatus anno Christi 260 innexuit: at anno 257 illigandas esse apud Pagium in Critica, aliosque videre est. Porro eumdem Sanctum anni proxime subsecuti die XIV Septembris martyrio coronatum esse ex iisdem Actis habemus: unde manifestum est memoratam Cypriani epistolam inter diem XXX Augusti anni 257 & XIV Septembris anni 258 ad sanctos Episcopos reliquosque Confessores scriptam fuisse. Deinde ex epistolis, quas laudati Sancti ad Cyprianum responsorias dedere, discimus eos post hunc, adeoque post XXX Augusti coram tribunali Christum confessos esse. Ita enim scribunt SS. Nemesianus, Dativus, Felix, & Victor inter epistolas Cyprianicas septuagesima octava: Quasi bonus pastor & doctor, quid nos discipuli secuti apud præsidem dicere deberemus, prior apud acta proconsulis pronuntiasti, & tuba canens, Dei milites cælestibus armis instructos ad congressionis prælium excitasti, & in acie prima pugnans spiritali gladio diabolum interfecisti &c. Similiter & S. Lucius aliique cum ipso in epistola 79 aiunt: Ante passionem a te sumus ad gloriam provocati, qui prior nobis ducatum ad confessionem nominis Christi præbuisti. Nos vero secuti vestigia confessionis tuæ parem gratiam tecum speramus: nam qui prior est in cursu, prior est & ad præmium &c. Ex his itaque habemus horum confessionem damnationemque inter prædictos terminos figendam esse.

[12] [S. Cyprianus in epistola ad eos scripta,] Quid autem Sancti passi sint, ex laudata S. Cypriani epistola, quam ad consolandos per Herennianum hypodiaconum & Lucianum, Maximum & Amantium acolythos ad eos transmisit, audiamus. An ego possim tacere, inquit, & vocem meam silentio premere, cum de carissimis meis tam multa & gloriosa cognoscam, quibus vos divina dignatio honoravit, ut ex vobis pars jam martyrii sui consummatione præcesserit, meritorum suorum coronam de Domino receptura; pars adhuc in carcerum claustris, sive in metallis & vinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis Fratribus & armandis majora documenta, ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate proficiens, habitura tot mercedes in cælestibus præmiis, quot nunc dies numerat in pœnis. Itaque cum hæc scriberet S. Cyprianus, aliqui ex beato illo grege martyrio jam fuerant coronati, sive tormentorum cruciatu, sive in metalli fodinis, sive in carcere exstincti. Deinde in Episcoporum laudes excurrens, eorum meritis confessionis longique martyrii gloriam adscribit.

[13] Quæ quidem, inquit, vobis, fortissimi ac beatissimi Fratres, [Episcoporum virtutes] pro merito religionis ac fidei vestræ accidisse non miror, ut vos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suæ honore provexerit, qui semper in Ecclesia ejus custodito fidei tenore viguistis, conservantes firmiter dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinæ severitate censuram. Ac ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in vobis, etiam in confessione nunc vocis & passione corporis fratrum mentes ad divina martyria provocatis, duces vos exhibendo virtutis; ut dum Grex pastores suos sequitur, &, quod fieri a Præpositis cernit, imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur.

[14] Post hæc de eorumdem tormentis ita prosequitur: [eorumque & reliquorum] Quod autem fustibus cæsi prius graviter & afflicti per ejusmodi pœnas initiastis confessionis vestræ gloriosa primordia, execranda nobis ista res non est. Neque enim ad fustes Christianum corpus expavit, cujus est spes omnis in ligno. Sacramentum salutis suæ Christi servus agnovit, redemptus ligno ad vitam æternam, ligno provectus est ad coronam. Quid vero mirum, si vasa aurea & argentea in metallum, id est, auri & argenti domicilium, dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conversa est, locaque, quæ aurum & argentum dare ante consueverant, accipere cœperunt? Imposuerunt quoque compedes pedibus vestris, & membra felicia ac Dei templa infamibus vinculis ligaverunt; quasi cum corpore ligetur & spiritus, aut aurum vestrum ferri contagione maculetur. Dicatis Deo hominibus & fidem suam religiosa virtute testantibus ornamenta sunt ista, non vincula; nec Christianorum pedes ad infamiam copulant, sed glorificant ad coronam. O pedes feliciter vincti, qui non a fabro, sed a Domino resolvuntur! O pedes feliciter vincti, qui in itinere salutari ad paradisum diriguntur! O pedes in sæculo ad præsens ligati, ut sint semper apud Dominum liberi! O pedes compedibus & traversariis interim cunctabundi, sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri! Quantum vult hic vel invida crudelitas vel maligna nexibus vos suis & vinculis teneat, cito a terris & pœnis istis ad cælorum regna venietis.

[15] Non fovetur in metallis lecto & culcitris corpus; [in fodinis molestias exponit.] sed refrigerio & solatio Christi fovetur. Humi jacent fessa laboribus viscera; sed pœna non est cum Christo jacere. Squalent sine balneis membra situ & sorde deformia; sed spiritualiter intus abluitur, quod foris carnaliter sordidatur. Panis illic exiguus; at non in solo pane vivit homo, sed in sermone Dei. Vestis algentibus deest; sed qui Christum induit, & vestitus abundanter & cultus est. Semitonsi capitis capillus horrescit; sed cum sit caput viri Christus, qualecumque illud caput deceat, necesse est, quod ob Domini nomen insigne est. Omnis ista deformitas, detestabilis & tetra gentilibus, quali splendore pensabitur! Sæcularis hæc & brevis pœna quam clari & æterni honoris mercede mutabitur, cum secundum beati Apostoli vocem transformaverit Dominus corpus humilitatis nostræ conformatum corpori claritatis suæ! Sed nec in illo, Fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei jactura sentiri, quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi & celebrandi sacrificia divina. Celebratis immo atque offertis sacrificium Deo & pretiosum pariter & gloriosum & plurimum vobis ad retributionem præmiorum cælestium profuturum; cum Scriptura divina loquatur & dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non despicit. Cetera, quibus Sanctos æternæ gloriæ spe ad constantiam exhortatur, prætermitto.

[16] [Cypriano Sancti] Exstant tres epistolæ ad has S. Cypriani litteras responsoriæ. Prima, quæ inter Cyprianicas ejusdem editionis Venetæ est 78, scripta est a SS. Nemesiano, Dativo, & Victore; ex eaque discimus, non modo litteras, sed & munera, quibus inopiam mitius tolerarent, a Cypriano missa fuisse. Ne vero quis arbitretur, S. Cyprianum ex solis conjecturis illorum pœnas ac molestias descripsisse, juverit aliqua ex laudata Sanctorum epistola recitasse. Agunt ergo, inquiunt, tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane dilectissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus vulnerata membra curasti, compedibus pedes ligatos resolvisti, semitonsis capitis capillaturam adæquasti, tenebras carceris illuminasti, montes metalli in planum deduxisti, naribus etiam fragrantes flores imposuisti, & tetrum odorem fumi exclusisti. Fecit autem & prosecutum ministerium tuum & Quirini dilectissimi nostri, quod per Herennianum hypodiaconum, & Lucianum & Maximum & Amantium acolythos, distribuendum misisti, quæcumque necessitatibus corporum defuerant, expediri. Hucusque ibi.

[17] [tribus litteris respondent: unde discimus,] Altera epistola, quæ in eadem editione est numero septuagesima nona, inscribitur in hunc modum: Cypriano fratri & collegæ Lucius, & qui mecum sunt Fratres omnes, in Domino salutem; eademque fere, quæ prior, complectitur. Tertia denique, quæ priori mox subditur, hoc habet exordium: Cypriano carissimo & dilectissimo Felix, Jader, Polianus, una cum presbyteris & omnibus nobiscum commorantibus apud metallum Siguense æternam in Domino salutem. Ex hac ultima locum exsilii ac diuturni martyrii Sanctorum aut omnium aut saltem aliquorum discimus, quamquam non satis constet, ubi fodinæ illæ Siguenses fuerint sitæ. Eminentissimus Baronius tom. 2 Annalium, ad annum 260, num. 42 de his sic scribit: Locus, in quem deportati sunt (Confessores), dictus erat metallum Siguense, aliter Sigense, apud Sigam, civitatem Mauritaniæ Tingitanæ, ex adverso Malachæ in Hispania sitæ. Ex Sigensi namque metallo iidem scripsere ad Cyprianum, ut indicat inscriptio litterarum, quas ad ipsum illi reddiderunt: proximæ enim Sigæ erant montes Chalcorichii dicti, apud quos erant æris fodinæ, quarum meminit Strabo. Hæc Baronius; at Joannes Cestrensis in Annalibus Cyprianicis præfert conjecturam Holstenii, qui, ipso teste, existimat fodinas illas Siguienses vel Siguitenses fuisse & ad Siguitam, quæ in Numidia episcopalis sedes fuit, pertinuisse. Res incerta est: observo tantummodo, urbem Sigam, quæ, ut habet Baronius, olim in Mauritania Tingitana fuit, postmodum Mauritaniæ Cæsariensi additam fuisse, in qua eam collocat Cellarius Orbis antiqui tom. 2, lib. 4, cap. 6.

[18] Ex iisdem epistolis discimus secundo, præclaros hosce Confessores ad varias verisimilius fodinas relegatos aut saltem a mutuo convictu separatos fuisse: [eos ab invicem separatos fuisse.] alioquin enim non tribus distinctis epistolis, sed una eademque Cypriano responsuri fuisse videntur. Nec refert, quod hic unam tantummodo ad omnes destinarit; potuit enim ipse id ignorasse, vel si sciverit, Herenniano, Luciano, Maximo & Amantio mandasse, ut epistolam suam ad omnes, ubi essent, perferendam curarent. Sic itaque dispertita fuisse videtur beata illa turba Fidelium, ut Nemesianus, Dativus, Felix & Victor cum aliqua sacri gregis parte in una fodina laborarent, Lucius cum alia caterva in altera, ac in tertia denique alter Felix, Jader, & Polianus cum reliquis. Solius Littei nomen in responsoriis litteris desideratur: unde suspicio est, illum vel jam tum martyrio coronatum, vel carcere, aliove a ceteris longius dissito loco, detentum fuisse.

[19] Hæc sunt, quæ de sanctis hisce Martyribus novimus; [Probabile est, eorum saltem aliquos] qui quo necis genere, quove anno martyrium consummaverint, nusquam memoriæ proditum reperi. Omnino tamen verisimile est, si non omnes, saltem eorum præcipuos necatos fuisse. Etenim eam fuisse persecutorum sævitiam, ut quos prius exsilio mulctarant, deinde ad carnificinam accerserent, habemus ex sinceris Actis SS. Agapii & Secundini, Sociorumque martyrum Numidarum in eadem persecutione, quæ ab oculato teste conscripta Majores mei ad diem XXX Aprilis exhibuerunt. Nec in hos solos, inquit auctor, crudelitatis exercebatur insania, qui in superioribus persecutionibus inconcussi libere Deo viverent; sed in illos quoque manum diabolus insatiabilem porrigebat, quos jam dudum in exilia submotos, etsi nondum sanguine, mente tamen martyres, ferox præsidis amentia coronarat. Simile prorsus exemplum habemus in S. Cypriano, qui ex Curubitano exsilio accersitus, capite plexus est.

[20] Hinc Eminentissimus Baronius ad annum 262, [supremo supplicio affectos.] num. 37 citata verba sic excipit: Cum scribat auctor damnatos exilio revocatos esse ad martyria confessores; hinc intelligas jure ab Ecclesia celebrari Martyres, quos ad metalla amandatos, martyrio quoque coronatos tabulæ ecclesiasticæ tradunt; ad quos extant scriptæ epistolæ Cypriani superius recensitæ. Non satis recte igitur Tillemontius tom. 4 Monumentorum in S. Cypriano, art. 56 hunc Baronii locum laudans in margine, Eminentissimi mentem percepit, dum de Sanctis nostris ait: Fustium ictus ac fodinæ labores sufficiunt illis ad promerendum martyrum titulum: Baronius enim contendit, eos hoc titulo ab Ecclesia honorari. Quin & fieri potest, quemadmodum advertit, ut postmodum, prout & aliis multis contigit, revocati fuerint, supremum supplicium subituri. Non recte, inquam Baronii mentem percepit: hic enim non ex solis fustium ictibus aut fodinarum laboribus infert, eos ab Ecclesia ut martyres jure honorari; sed ex eo, quod illos martyrio quoque coronatos tabulæ ecclesiasticæ tradant; quarum tabularum dicta ex laudatis SS. Agapii, Secundini & Sociorum Actis confirmat. Fateor tamen similes fodinarum labores sufficere, si ex eorum molestiis confessores moriantur, ut habemus ex sanctissimo Domino nostro Benedicto XIV, lib. 3, cap. 12 eruditi Operis de Servorum Dei beatificatione & Beatorum canonizatione, quod olim Cardinalis edidit, ac deinde jam Pontifex Maximus recognovit ac auxit.

[21] [Martyris & confessorum tituli aliquibus auditi:] Ceterum in sæpius memorato concilio Carthaginensi, apud Labbeum tom. 1 Conciliorum aliqui cum martyris aut confessoris titulo sub scripti leguntur, & inter hos quidem, Confessor & martyr Jader a Midila, confessor item alius Lucius a Membressa, Confessor alius Victor ab Assuris, confessor Licteus a Gemellis. Eadem habentur in editione Bremensi Operum S. Cypriani, uti & in Harduini Collectione conciliorum; monet tamen hic in Ms. suo Confessor & martyr Jadero non apponi. In editione vero Veneta eorumdem Operum Cypriani nullum ex memoratis titulis legere est, quos pariter non adhibuit S. Augustinus, editionis Basileensis lib. 6 & 7 de Baptismo contra Donatistas, ubi singulorum sententias confutavit. Utut sit, videntur hi tituli postmodum adjecti fuisse, nisi quis velit, Episcopos illos in præcedenti persecutione Decii Christum confessos & propterea quædam passos fuisse: in hoc autem supposito qua ratione martyr dici potuerit S. Jader consuli potest laudatum SS. D. Benedicti XIV Opus lib. 1, cap. 2, num. 7 & lib. 3, cap. 12, num. 10.

[22] [annus & dies emortuales ignoti.] Denique ex hactenus dictis liquet primo, in hac beata Confessorum vel Martyrum caterva præter novem Episcopos, alios Presbyteros, alios Diaconos, alios item laicos ac utriusque sexus, variæque ætatis fuisse, sed quorum numerum determinare non liceat. Liquet secundo, plane incertum esse, quo anno hi omnes aut horum aliqui martyrium sive in metalli fodinis, sive supremo supplicio consummarint: quare non videntur alia de causa eodem die coli, quam quod simul ad metalla damnati fuisse legantur.

DE SS. SOSTHENE ET VICTORE MARTYRIBUS
CHALCEDONE IN BITHYNIA

Sub Diocletiano.

SYLLOGE.
Memoria in Fastis: tempus, locus, & genus martyrii.

Sosthenes M. Chalcedone in Bithynia (S.)
Victor M. Chalcedone in Bithynia (S.)

J. S.

Quamvis hi Martyres cum notissima apud Græcos S. Euphemia passi sint Chalcedone in Bithynia; [Memoria Martyrum in Fastis sacris, in quibus] non video eorum memoriam Græcis Fastis fuisse insertam. Primus eos celebravit auctor Martyrologii per Rosweydum editi paucis his verbis: Apud Chalcedonam Sosthenis & Victoris. Wandelbertus eosdem duobus versiculis ornat in hunc modum:

Sosthenes & Victor quartis * memorantur, eamdem
      Christi pro regno sortiti & laude coronam.

Ado prolixiori elogio gesta Martyrum perstringit. At necdum inveni ex quibus S. Euphemiæ Actis sua hauserit: neque enim in vulgatis Actis omnia leguntur. Verba subjungo: Eodem die in Chalcedona, natalis sanctorum Sosthenis & Victoris: qui, cum beata Euphemia sub Prisco consule pro Christi nomine decertaret, apertis sibi divinitus oculis, viderunt circa illam angelorum præsidia sanctarumque virginum chorum: atque hoc viso ad Christum conversi, ob insuperabilem fidei confessionem trusi in carcerem, & inde producti, ad stipites religati sunt. Quibus primum ursi, ac deinde ferocissimus leo, dimissi, cum in nullo eos læderent, misit proconsul ad deferendam cupam, in qua eos pariter concremaret. Illi vero interea incumbentes orationi, vocati de cælo, datoque sibi mutuo pacis osculo, spiritum emiserunt. Eodem plane modo Sosthenis & Victoris martyrium refert Notkerus, sed paulo brevius, & prætermissa occasione conversionis.

[2] Usuardus vero sic habet: Eodem die in Calcedonia, [& martyrium breviter sic exponitur,] sanctorum Sostenis & Victoris, qui ob fidei confessionem, sub Prisco consule, carcerem, vincula & bestias superantes, tandem in oratione vocati de cælo, spiritum emiserunt. Elogium, quo celebrantur in hodierno Martyrologio Romano, ex Adone fere contractum est, atque ita sonat: Chalcedone sanctorum martyrum Sosthenis & Victoris, qui in persecutione Diocletiani sub Prisco Asiæ proconsule post vincula & bestias superatas jussi sunt incendi: at illi salutantes se invicem in osculo sancto, in oratione positi spiritum emiserunt. Hæc non omnino congruunt cum Actis S. Euphemiæ hactenus a me visis. Etenim in quinque aut sex exemplaribus Latinis aut Græcis, quæ Metaphrastæ tribuuntur, aut cum scriptis ab eo fere consonant, Sosthenes & Victor, dum jubebantur S. Euphemiam ad ignem parare, visione divina dicuntur conversi, ita ut officium recusarent. Hinc in carcerem ducti, indeque postea ad præsidem reducti, cum fidem constanter profiterentur, bestiis objecti dicuntur, ab iisque, dum orabant, sic occisi sunt, ut tamen non fuerint devorati. Additur & vox cælo dimissa, qua ipsorum preces exauditæ dicuntur: ac demum corpora eorum sepulta a Christianis sunt secundum Metaphrastem.

[3] [ut adjuncta omnia non videantur satis certa.] Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 61 elogium concinnavit ex Actis S. Euphemiæ, ut affirmat. At nihil addit jam datis præter diem martyrii, quod ait contigisse IV Idus Septembris, & hæc verba de feris Sanctos venerantibus: Sed cum ab eis (Sancti) in nullo læsi fuissent, quin potius omni deposita feritate pedes Sanctorum lingerent &c. Vix credere possum hæc in Actis fuisse inventa. Attamen, cum Acta S. Euphemiæ ad XVI Septembris illustranda veniant, speremque nos eo tempore habituros Acta alia hactenus inedita, studiosum lectorem malim remittere ad illa Acta, ut ibi singula accuratius examinentur, quam præcipitare judicium. Erit ibi etiam locus examinandi censuras, quibus Tillemontius Acta S. Euphemiæ impetiit, ulteriusque explicandi horum Martyrum gesta, si videatnr necessarium.

[Annotata]

* i.e. quarto Idus

DE SS. MENODORA, METRODORA ET NYMPHODORA SORORIBUS, VIRGINIBUS AC MARTYRIBUS.
IN BITHYNIA

Sub Galerio Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctarum apud Græcos & Latinos memoria: cultus apud Græcos: Acta a Metaphraste conscripta.

Menodora Soror V. M. in Bithynia (S.)
Metrodora Soror V. M. in Bithynia (S.)
Nymphodora Soror V. M. in Bithynia (S.)

J. S.

Memoria sanctarum sororum Menodoræ, Metrodoræ & Nymphodoræ, virginum & martyrum, in omnibus passim Græcorum Fastis hodie celebratur, [Memorantur hæ Sanctæ apud Græcos, Moscos & Latinos:] videlicet in Menologiis diversis, in Menæis impressis & Mss., in Typico S. Sabæ aliisque libris ritualibus, quos singulos enumerare non est necesse. Eadem a Græcis derivata est ad Moscos, in quorum Ephemeridibus aliisque Menologiis annuntiantur eædem Sanctæ. Græcos demum secuti sunt Latini, Galesinius, Molanus, & Baronius in Martyrologio Romano, ubi ad hunc diem ita habet: In Bithynia sanctarum virginum Menodoræ, Metrodoræ & Nymphodoræ sororum, quæ sub Maximiano imperatore & Frontone præside martyrio coronatæ, pervenerunt ad gloriam. Hæc desumpta sunt ex Menologio Sirletiano, in quo sere eadem habentur, omisso tamen titulo virginitatis. Breve etiam est elogium, quod legitur in Menæis impressis, neque in illo Virgines nominantur, imo in annuntiatione ibidem vocantur mulieres, quemadmodum etiam fit in Anthologio, quod anno 1738 Græce recusum est: ac tandem nulla fit mentio virginitatis in Menologio Basiliano.

[2] Hoc silentium Menologii & Menæorum de virginitate Sanctarum Actis virginitatem asserentibus opposuit Tillemontius tom. 5 nota 71 in Persecutionem Diocletiani, [& celebrantur ac coluntur ut Virgines:] insinuans non videri pro virginibus habendas. Verum non curavit ille legere omnia, quæ de hisce Sanctis habentur in Menæis. Cum enim solemni colantur Officio, multa quoque inserta de illis sunt canticis in earum laudem compositis; in iisque ut virgines celebrantur locis variis, cum in Menæis impressis, tum in Anthologio mox laudato. Nam post versus aliquot (στιχηρὰ vocant Græci) de beatissima Virgine ob octavam Nativitatis, mox de sanctis Sororibus hæc sequuntur: Ἀδιαφθορως συνήφθητε Χριστῷ τῷ Θεῷ ἡμῶν, συντηροῦντι τὴν ὑμῶν παρθενίαν ἀμόλυντον &c. Hæc Latine ita expono: Incorrupte agglutinatæ estis Christo Deo nostro, impollutam conservanti virginitatem vestram. Deinde variis vicibus virgines nominantur in sequentibus canticis, & de sponso earum Christo iterata fit mentio. In Anthologio: Αἱ τρεῖς παρθένοι, id est, tres Virgines &c. Accedit Synaxarium Ms., quod Majoribus nostris communicatum est a Sirmondo. In illo Græce annuntiantur ad hunc diem, prout singula verba facio Latina: Certamen sanctarum martyrum, sororum & virginum, Menodoræ, Nymphodoræ & Metrodoræ. Nullum igitur superest dubium, quin hæc sanctæ Sorores ut virgines celebrentur a Græcis: longe igitur meliori ratione illarum virginitatem asseruit Metaphrastes, quam illam dubiam facere voluit Tillemontius.

[3] [Acta a Metaphraste conscripta, quæ solum Latine edenda.] Acta SS. Menodoræ, Metrodoræ & Nymphodoræ, quæ Latine edita sunt apud Lipomanum & Surium, passim attribuuntur Metaphrasti. Græcum horum Actorum initium dat Allatius de Simeonum scriptis pag. 130, interque ea recenset, quæ Metaphrastem haud dubie habent auctorem. Exstant Græce in variis codicibus, & apographum Græcum ex codice Medicæo ad manum habeo, illudque contuli cum versione Latina Lipomani. At cum satis accurata mihi appareat versio illa Latina, operæ pretium me non facturum existimo, si Acta Græca ederem, præsertim quia illorum auctoritas tanti facienda non videtur, ut nequeant Latina sufficere. Tillemontius, licet Acta magni non faciat, recitat tamen quoddam illorum compendium tom. 5 in Persecutione Diocletiani art. 62; & nota in eadem Persecutionem 61 aliquot contra fidem Actorum difficultates levioris momenti objicit. Verum necesse non est eas operose hic discutere, cum non omnino repudianda hæc Acta crediderit, nec illa ego defendenda censeam ut prorsus genuina & fidei indubitatæ. Quapropter sufficiet breviter in Annotatis observare ea, quæ aut Tillemontio aut nobis displicent; ibique similiter indicare, si quid in Fastis Græcorum occurrat, quod cum Actis non congruit, aut alia de causa observandum videtur.

VITA
auctore Metaphraste
Latine reddita a Lipomano ex editione ejusdem Lipomani tom. 6 fol. 238.

Menodora Soror V. M. in Bithynia (S.)
Metrodora Soror V. M. in Bithynia (S.)
Nymphodora Soror V. M. in Bithynia (S.)

A. Metaphraste.

[Sanctæ in Bithynia natæ, vivunt in loco solitario:] Nec mulieribus quidem, nec puellis clausum est stadium martyrii: sed & eæ mortem contemnunt, & decessum habent pro ludo: immo vero ipsum honorant & amplectuntur, ex eo pulchras sibi merces comparantes, nempe regnum cœlorum. Propterea admirabilis quoque trinitas martyrum & virginum, Menodora, inquam, & Nymphodora & Metrodora, quæ vere erant dona virginitatis, prompto & alacri animo ad hoc venerunt, & cum voluptate mortem susceperunt fortissime, non quæ ad inferos deducit, ut mors solet impiorum: sed ad æternos thalamos & sacros porticus, & ad ipsum jucundum sponsum Christum transmittit alacriter. Atque modeste quidem & liberaliter fuerunt educatæ in Bithynia, (ea enim tanquam generosos aliquot ramos has tulit Virgines) & eas circumvolarunt gratiæ virginitatis: simul autem exortus est etiam flos in vultu, & rubor in genis. Nam & jucundissimum exhibebant spectaculum, & per speciem corporis animæ nobilitas sensim in eis relucebat: & erant pulchræ citra curiositatem. Paulatim autem eis excurrebat ætas, & amantes virginitatem, fugiebant hominum consuetudinem, & desiderabant solitudinem. Propter Christum ergo relicta, quæ eas tulerat, patria, veniunt in quendam tumulum non procul a Pythiis thermis a, & temperanter in eo vivebant, & in omni alia virtutis exercitatione studiosæ erant & diligentes. Cum autem procedente tempore admisissent omnem gratiam divini Spiritus, bonis resplendebant operibus & miraculis, & copia gratiarum erant revera civitas sita supra montem. Et ideo cito evadunt manifestæ, & multi ad eas confluebant: qui non solum liberabantur a morbis & a malis spiritibus, sed fiebant etiam divites luce animæ & salute. Hæc perveniunt etiam ad aures Frontonis, cujus fidei commissa fuerat regionis illius administratio, Maximiano b tenente Romanorum imperium: & continuo mittit Fronto suum assessorem c cum multis ministris & satellitibus, jubens ut quæreret virgines.

[2] Cum autem inventæ fuissent: Undenam, dicebat judex, [captæ perducuntur ad judicem & interrogantur:] tanta est vobis audacia, ut, mitto cætera, Deum colatis, quem neque ipse magnus Maximianus, neque nos honorantes in hodiernum usque diem conspecti fumus? Nequaquam autem perturbatæ, sed in eodem animæ statu manentes Virgines: Nos, o judex, dixerunt, non humano decreto Deum nosse didicimus: sed eum utique, qui semper est, & universum intuetur, confitemur: qui etiam hunc continet ordinem universorum, & potestate, non essentia, mente comprehenditur d: qui munda vita delectatur & virtute, & iis, qui sic ex virtute vitam agunt, suæ bonitatis gratia solet apparere: & sub quo reges imperant, & tyranni terram sua obtinent ditione. Virgines hæc valde constanter & concinne respondentes præses intuens, & modestiam valde est admiratus, & responsorum sapientiam. Diu itaque tacens, & hæc ducens pro miraculo, vix tandem secundam intulit interrogationem, rogans, quænam essent earum nomina, & quæ patria. Illæ autem: Primum quidem, a Christo vocatæ e sumus, dixerunt. Quod si etiam nomen a baptismo impositum oporteat addere, una quidem Menodora, altera autem Metrodora, deinde tertia Nymphodora, dicimur. Patria autem nobis est Bithynia. Ex eodem vero semine productæ sumus, & ab eadem matre sumus educatæ, & ab eisdem parentibus dilectæ sumus, & eandem matrem & eundem patrem appellavimus. Eandem quoque vitæ rationem secutæ sumus, & eandem adhuc tenemus sententiam.

[3] [libere pro omnibus respondens Menodora,] Morum itaque & verborum liberalitatem ille silentio admiratus, curiose admodum & callide vafer ille conatus est protinus Virgines seducere: Ne ergo, dicens, quæ dii ad concordiam bona dederunt, vos, o caræ Puellæ, reddatis vana & inania: sed super hæc etiam alia ædificate, & mihi parentes, diis quoque communiter sacrificate, & tanquam sorores in benevolentia erga eos consentite protinus, nec sustineat altera alteram sororem videre turpissima, o dii, & acerbissima patientem, & florem pulchritudinis probris & contumeliis miserabiliter affici. Hæc ergo, ut qui, quæ oportet, dicam & vobis utilia, a me accipite, & mihi parete, tamquam patri, in vos paternam servanti affectionem. Sic enim imperatoris benevolentiam assequemini & gloriam, & vos excipiet affluentia & mare bonorum, & merito felices semper existimabimini, & memoriæ mandabimini. Sin minus, immane & crudele supplicium consumet pulchram vestram & teneram speciem. Ad hæc excipiens Menodora: At nobis, inquit, o judex, nec quæ tu promittis, videntur esse magna: nec quæ tu rursus minaris, possunt ullum terrorem incutere. Nam frui quidem divitiis, & delitiis, & gloria & aliis jucundis, quo majorem habet ad tempus voluptatem, eo stabilius ac diuturnius illic habet supplicium. Supplicia autem, & hujus, in quod cadit interitus, corporis afflictio, nos quidem hic fortasse molestia afficiunt, & efficiunt, ut dolor aliquis sentiatur; lætitiam autem conciliabunt, quæ nunquam est desitura. Nam malum quidem, quod a te infertur, est ad tempus: & bonum, quod confertur, præterit: nostri autem Domini & id, quod affert molestiam, est æternum; & id, quod lætitia afficit, semper manet. Sic & magis videbimur sorores, & sorores animis potius quam corporibus; si, sicut nos venter unus peperit, ita etiam mors consummet pro pietate, & idem suscipiet thalamus. Sic non dissolvetur nobis amicitia, neque a nobis invicem separabimur: sed perpetuam servabimus nobis fraternitatem & conjunctionem, si ei, qui nos finxit sorores, exhibeamus etiam sororias voluntates. Sed te non negabimus, sponse Christe, coram hominibus. Nec tu ergo nos neges coram Patre nostro, qui est in cælis. Castiga itaque, o judex, hunc tibi pulchrum florem corporis, & consume fiagellis. Nullum enim ornamentum pulcherrimum, neque aurum, neque tegumentum ullum magnificum & varium, ita ornaverit corpus, ut tuæ plagæ, tua flagella, quæ nos jam diu sitimus propter Christum, & quæ adhuc magis desideramus.

[4] Hæc non moderate tulit judex, sed omnem iram in hanc immisit Virginem: [graviter usque ad mortem cæditur.] & statim jubet, aliis duabus abductis f, exutam Menodoram cædi a quatuor lictoribus, & sic exclamare præconem: Deos cole: bonis verbis & laudibus prosequere imperatorem: latas leges noli injuria afficere. Illa autem, cum duabus horis cæderetur, nullum sensit dolorem g. Nam propter insignem generositatem ne plagis quidem ingemiscebat. Vultus autem rubor nihil omnino expalluit: toto enim oculo adspiciebat ad futura, speque suspensus & erectus erat ejus animus. Stultus autem judex, qui hæc perspicere non poterat, (occæcatos enim habebat oculos animæ) existimabat se propter tormenta molliorem habiturum Martyrem, & ad ea, ad quæ prius, eam hortabatur, & jubebat rursus sacrificare. Illa vero: Et quodnam, inquit, aliud, præter hoc, opus a me factum est? An non vides, quod me totam Deo meo sacrificavi? Quænam enim est meo sanguini utilitas, dum descendo in interitum, si non eum prius meo Sponso sacrificavero? Hæc cum veluti quædam scintilla cecidissent in animum assessoris, eum magis accenderunt, & ejus furorem vehementius inflammarunt, & armaverunt contra sacram illam animam. Et virgis * ossa conterebantur, & confringebantur genæ roseæ Martyri, quæ non movebatur omnino, nec concidebat. Erat enim omni ex parte alligata valido ac firmo Christi desiderio. Deinde Sponso suum adventum significat. Et cum magna voce clamasset, Domine Jesu Christe, mea exultatio, meus amor, ad te spem meam confugio, accipe in pace meam animam: & ipsum emisit spiritum, & præclare ascendit ad Sponsum, quem diligebat, pro ipso susceptis stigmatibus & vulnerum cicatricibus exornata, & quovis flore speciosius & jucundius variata.

[5] Post quartum autem diem, cum apud se consultasset assessor h, [Deinde Sororibus ad tribunal ductis nu dum Menodoræ corpus ostenditur:] ne ab aliis quoque ejus Sororibus vinceretur, & animum versasset in omnem partem, & mentis quodammodo intima explicasset penetralia; Metrodoram quidem & Nymphodoram ducit ad tribunal. Eas autem ille quidem miser sub suum producit conspectum, & ponit ante pedes virginales pulcrum illud corpus Sororis, quod non habebat amictum, non integumentum, totum tumidum & confectum vibicibus, apertaque flagrorum & plagarum vestigia ferens in omni membro, & quasi sentibus obsitum vulneribus, mirabile quoddam spectaculum, & nec ipsis quidem oculis credibile. Sic enim existimabat fore, ut eas obstupefaceret, & metum eis afferret, timentibus, ne eis tale aliquid eveniret. Sed illius quidem corpus sic fuit propositum, & omnes, qui circunsistebant, animo perturbabantur, & manifestas effundebant lacrymas, & eo spectaculo movebantur ad misericordiam, præter sævam & immanem animam judicis: eum enim non misericordia, sed ira potius subibat & indignatio. Illæ autem trahebantur quidem a propriis visceribus ad lacrymandum: sed id eis nequaquam permisit conscientia. Sciebant enim & martyrem esse Sororem, & ipsas quoque hoc postea futuras, & ad ipsam mox esse venturas per consummationem. Itaque sic fuerunt affectæ, perinde acsi venissent ad thalamos Sororis: erantque valde lætæ & plenæ voluptate, ut quæ eam deducerent ad thalamos, in quos non cadit interitus, & ut nec ipsæ ab iis essent remotæ, properarent.

[6] [illæ vero nec eo spectaculo nec blandimentis flectuntur,] Sed judex, etiamsi tam forti & tam excelso fuissent animo ad conspectum Sororis, non desperavit tamen se eas esse persuasurum: sed (ut est in proverbio) omnem movit lapidem, partim quidem minis tormentorum tentans earum labefactare animum: partim autem bonorum promissis illicere: &, Si sacrificaveritis, inquit, scribam statim ad imperatorem. Ille autem pecuniis & opibus multis vos donabit, vosque viris genere & dignitate clarissimis conjunget matrimonio, & invenietis sponsos dignos vestra pulchritudine. Et is quidem hæc. Illæ autem, Quousque, dicebant, non cessabis, miser, non nostro solum scopo, sed etiam tibi ipsi dicere contraria? & nunc quidem nos vocare sorores hujus Beatæ, nunc autem nos aggredi tanquam alienas, & quæ facile possunt vinci? Si nos ergo credidisti esse sorores genere, hanc etiam pro pietate constantiam, & nihil abjectum & illiberale, neque tali Sorore, neque illa, ex qua tres Rami orti sumus, radice indignum inventurum existima. Sin autem vis scire, qualis sit nostra constantia; ex ea, quæ præcessit, accurate intellige. Si enim ea, cum nullum haberet exemplar propositum, tantam ostendit virtutem: quidnam fecerimus nos, tale exemplar, nempe Sororem, adspicientes? An non vides, quemadmodum illa vel jacens nos adhortatur, & cognationem revocat in memoriam, & ad talem zelum nobis addit animum, seipsam præbens pulchrum exemplar decertationis? A qua certo scias nos non esse discessuras, neque illius nobilitatem habituras contemptui. Non fallemus parentes, illius solius parentes esse persuadentes, si in periculum veniamus de pietate. Valeant divitiæ, valeat gloria, & hæc, quæ sunt e terra, & rursus in terram revertuntur. Valeant proci, in quos cadit interitus. Habemus nos Christum nostrum sponsum, quem valde amamus, & cui cum dotem solum dederimus, eam, quam pro ipso subimus, mortem, sacros immortales & æternos accipiemus thalamos, & præclare apud ipsum regnabimus.

[7] [Martyrium Metrodoræ: Nymphodora rursus blandimentis tentatur;] Ex his intelligens judex se nihil quidem effecturum, ferventi tamen iræ indulgens, secundam Sororem seorsum dat secundo loco torquendam. Et sublime quidem in ligno pendet mulierum fortissima Metrodora, lampades autem ignis eam urebant ex omni parte: & cum spatio duarum horarum hoc gravi premeretur supplicio, solum suum clamabat Amatorem, & ejus invocabat auxilium. Sed neque idolorum negligebat deceptionem, sed & eam subsannabat, &, id quod erat revera, turpem ostendebat & ridiculam. Deinceps autem generosam quidem illam Virginem illinc deducit, ferreis vero vectibus i subjicit, & universum ejus corpus premit & confringit. Illa autem defatigatam jam sentiens naturam, Sponsum dilectum alloquitur, ut quæ per mortem ei appropinquaret, & sibi parat thalamum. Deinde animam suam credit manibus angelorum, & tota ad ipsum excedit. Iniquus autem ille judex spem omnem abjiciens, & non valens ferre summum dedecus, sibi tamen quandam relinquebat consolationem, nempe tertiam Sororem. Et cum producendam curasset Nymphodoram, mansuetudinem & hilaritatem impudenter simulavit, & ei dixit: Mihi morem gere, o pulcra adolescentula, quam ego plus, quam alias (deorum amicæ id sciunt gratiæ) & admiror propter pulchritudinem, & ætatis misereor. Morem mihi gere, qui non minus, quam germanæ filiæ tuo incendor amore: & accedens (quidnam est hoc grave?) deos solum adora, & statim maximam quidem tibi gratiam habebit imperator: dabit autem pecunias & honores, & quod est longe maximum, apud ipsum fiduciam. Sin minus, hei mihi, tu quoque ipsa male peribis: neque hæc mors acerba tibi quicquam omnino proderit, quomodo nec tuis profuit Sororibus.

[8] Cum sic dixisset judex, postremo autem eam & prudentem & cæteris vocasset sapientiorem, illa alia ejus verba non magis curans, [sed fortiter respondens, etiam coronatur martyrio.] quam nugas, id autem solum, quod eam vocabat prudentem, excipiens: Non te pudet, inquit, nec erubescis, nunc quidem nominare prudentem, nunc autem verum Deum relinquentem jubere ad tuos accedere dæmones? Et quonam modo, inquit, extremæ non fuerit hoc insaniæ, & mentis plane emotæ, a communi Domino & universorum Opifice deficientem sequi manuum opera, quæ carent sensu & intelligentia, & ea colere tanquam deos? Quænam ex eis possim sperare, & quænam lucrifacere, dic mihi, & accipio. Ostende mihi, quid boni sis consecutus ex tua in illos spe: & parebo. Sed nihil potes dicere. Revera enim simulacra gentium, argentum & aurum, opera manuum hominum. Similes illis fiant, qui colunt ea. Et ideo ne parcas ea, quæ velis, facere. En tibi carnes paratæ pati propter Christum, & magis, quam tu nos punire. Tunc ignorans scelestus, quid ageret, & quamnam spem apprehenderet, (per omnia enim fuerat repulsus) hanc quoque sublimem in ligno extollit, & ferreis eam discerpit ungulis k. Sed illa ad hoc nullam neque vocem, neque gemitum emittebat: aperte autem ostendebat, se cum Deo colloqui. Et hoc docebant & labra, quæ movebantur, & oculi, quos ad cælum extollebat. Ille autem stolidus rursus quoque verbis eam est aggressus, non citra violentiam, & per præconem jussit eam sacrificare, & liberari a tormentis. Illa vero dicebat: Me Domino meo sacrificavi, propter quem vel pati est voluptas & mori lucrum. Illud autem injusto judici majorem accendit furorem. Deinde autem eam quoque ferreis contrivit & confregit vectibus. Sed hujus quoque omnino similiter curam gerebat Deus ut Sororum, & efficiebat, ut immane vinceret supplicium, & adversus ipsam fortis staret naturam: deinde eam ad se quoque accersit, & Virgo libenter deponit animam in sinu Amatoris.

[9] Impius autem judex iræ utens auxilio, etiam in ipsa mortua corpora bellum gerit: [corpora miraculo, ut fertur, servata: sepultura, ibique ecclesia structa, miracula:] & cum accendisset fornacem, eamque aluisset multa & apta materia, in ipsam jaculatur corpora martyrica. Deus autem amator animarum, nec corpora quidem neglexit: sed magna vis repente erumpens tonitruum & fulgurum, prævenit ignem fornacis, & ipsum judicem, & quæ ei serviebat, multitudinem in favillam redigit & suliginem l. Et hoc invenerunt proœmium gehennæ, quæ nunquam desinit, qui erant illa sola revera digni. Vehemens autem repente erumpens pluvia, extinguit fornacem: & cum statim avidis manibus Virginum corpora pii sustulissent, magnificeque ornassent & composuissent, foderunt eis sepulcrum in loco earum consummationis: Deo quoque hoc providente admirabiliter, ut quas unus pepererat uterus, eis quoque unum daretur sepulcrum: & quarum animæ unum & eundem sunt thalamum consecutæ, earum ne surdus quidem cinis separaretur: sed Sorores in vita, Sorores in cælis, Sorores etiam in terra ostenderentur. Templum autem in hodiernum usque diem positum est in earum sepulcro, instar cujusdam fluvii intus effundens miracula m. Hæc audiant sorores, & universæ mulieres, tam virgines, quam quæ sunt conjunctæ matrimonio. Et illæ quidem sic se invicem diligant: hæ autem suam non condemnent naturam. Nam fœminis quoque aperta est janua martyrii. Omnes autem similiter & mortem & omnia contemnant, ut similia quoque consequantur ab ejus bonitate & benignitate. Quæ detur nobis omnibus consequi gratia & benignitate Domini nostri Jesu Christi: cum quo Patri simul cum sancto Spiritu gloria, honor & potentia, nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Locum eodem fere modo exprimit Menologium Basilianum: Habitabant autem in Pythiis, ubi calidæ prodeunt aquæ. In synaxario Ms. Sirmondiano dicuntur in Pythiis habitasse duobus milliaribus a thermis. Locum alias non invenio: at in Bithynia eum fuisse existimo. Tillemontius quidem nota 71, quia patriam reliquisse dicuntur, conjicit locum fuisse extra Bithyniam; at ex relicta patria nequit colligi, eas esse profectas ad aliam provinciam.

b Intelligendus est Maximianus Galerius, qui cum Constantio ut Augustus imperare cœpit anno 305, quique Asiam minorem, cujus pars est Bithynia, obtinebat.

c Apud antiquos Romanos dicebantur assessores, qui principibus aut præfectis judicantibus aderant, eosque consilio juvabant. Hinc Tillemontius dubitat, an congruat officio assessoris, quod hic dicitur missus ad Virgines quærendas. Verum verba Græca, quæ hic minus accurate expressa sunt, ostendunt, missum fuisse assessorem,ut causam Virginum judicaret, non ut ipse eas cum satellitibus quæreret. Nam pro vocibus Latinis, jubens ut Virgines quæreret, hæ habentur Græcæ: τὰ κατὰ τὰς παρθένους αὐτῷ ἐπιτρέψας, id est, quæ spectabant ad virgines ipsi permittens. Et mox sequitur, pro illis verbis Latinis: Cum autem inventæ fuissent, Ὁδὲ διὰ τῶν ὑπηρετουμένων αὐτῷ δημίων μεταστειλάμενος ταύτας &c. Ille vero (assessor) per servientes sibi lictores illas accersens. Hæc clare ostendunt, assessorem misisse lictores, ut accerserent Virgines, quarum habitatio ei satis videtur fuisse nota. Mox vero assessor, ut ex Græco clarum est, alloquitur adductas Virgines, & totum judicium peragit.

d Id est, cujus potestas intelligi ab hominibus potest, non vero essentia comprehendi.

e id est, Christianæ dicimur.

f Voces, aliis duabus abductis, non sunt in apographo meo Græco: at ex sequentibus utcumque colligitur, abductas fuisse.

g Ait Tillemontius totam historiam sine miraculis narrari a Metaphraste usque ad mortem Virginum. Verum non potuit Menodora duabus horis cædi, & corporis dolore carere sine miraculo. Malim credere Virginem generosam tam fortiter se gessisse, acsi dolorem non sensisset; sed revera nimio dolore occubuisse.

h Tillemontius, ex hoc loco discens assessorem præfuisse judicio, rogat, an tanta fuerit assessoribus potestas, ut, ubi aderat præfectus provinciæ, ipsi judicarent, & ad mortem condemnarent? Respondeo eam non fuisse assessoribus potestatem, quantum existimo; nisi eam a præfecto acciperent. At non videri dubitandum, quin assessores judicare & ad mortem condemnare possent, quando ad id delegabantur a præfecto; prout hic factum dicitur. Advertit secundo Tillemontius, in Menologio Basiliano totum judicium attribui Frontoni præfecto, uti etiam fit in Synaxario Ms. Sirmondiano. Verum respondeo præferendam esse Metaphrastis sententiam; quia martyrologi, rem breviter explicantes, videntur Frontoni attribuisse, quod ejus mandato fecit assessor.

i Diversis igitur tormentis tentatæ sunt sanctæ Sorores. Nam Menodoræ nec latera adusta sunt, nec corpus ferreis vectibus confractum;uti factum est Metrodoræ. Attamen in laudatis Menologio & Synaxario etiam crura Menodoræ confracta dicuntur; & supra num. 4 de ea dicitur: Et virgis ossa conterebantur.

k Aliud iterum supplicium, pro quo Metrodoræ latera sunt adusta. Eodem tamen tormento hisce duabus mors dicitur illata. Utrum vero Nymphodora eodem die cum Metrodora fuerit occisa, non liquet. At certe non omnes uno die sunt coronatæ, ut constat ex dictis num. 5: hinc dies martyrii singularum etiam est incerta.

l Tillemontius hoc miraculum explodit, tamquam ex genio Metaphrastis prolatum. Nolim pro facti veritate certare, cum nec in Menologiis aut Synaxariis hujus miraculi fiat mentio: alias tamen in optimis quoque Actis Sanctorum corpora simili miraculo conservata leguntur.

m De loco sepulturæ, & miraculis ibi patratis consonant Menologium Basilianum, & Synaxarium, in quo dicuntur beneficia apud sepulcrum continuata usque in hodiernum diem, sicut etiam hic asseritur. Miracula autem illa admodum verisimilia sunt ob celebritatem, qua apud Græcos cultæ sunt hæ Sanctæ. Ceterum an umquam translatæ sint harum Sanctarum reliquiæ, prorsus ignoro. Invenio quidem in Itinere Romano Ms. Papebrochii nostri pag. 231, Cæsenæ in Italia ostendi os grande ex corpore S. Metrodoræ in ecclesia cathedrali; sed dubitari potest, hujusne Metrodoræ sit, an alterius.

* alias verti potest baculis

DE SS. EUPLO VEL EUPLIA, ALEXANDRO, CUPSICO VEL CEROCISO, HYSICO, ALOPONO, SILVANO ET ALIIS QUINQUE
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA
Ex apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Euplus vel Euplia martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Alexander martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Cuspicus vel Cerocisus martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Hysicus martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Aloponus martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Silvanus martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Alii quinque martyres Cæsareæ in Cappadocia

J. S.

Martyrum aliquot manipulum, Cæsareæ in Cappadocia passorum, hodie suggerunt Fasti Hieronymiani, sed nomina in illis corrupte & diversimode relata sunt. Florentinius textum Martyrologii sui ita edidit: In Cæsarea Cappadociæ natalis sanctorum Eupli. Alexandri. Cupsici *. Hysici. Aloponi. Silvani cum aliis quinque. In Corbeiensi idem est Martyrum numerus, ibique hi sic exprimuntur: In Cæsaria Cappadociæ, natalis sanctorum Eupliæ, Alexandri, Cirocisi, Hisici, Alapon, Silvani cum aliis quinque. Ex hisce existimo, undecim omnino fuisse Martyres. Diversitatem nominum jam observavi in titulo ipso, nec lubet divinare, utro loco scribantur rectius. Ceterum ex hoc toto manipulo unus tantum Martyr nomine corrupto ponitur in apographo Epternacensi, quod ita habet: Cæsarea Cappadociæ Euferiæ. In Gellonensi apud Acherium hi cum aliis miscentur, nisi credamus solius Eupliæ, quæ prima ponitur, ibidem fieri mentionem, quamvis nomen Silvani deinde bis repetatur. In duobus e contractioribus, apud nos post tomum VII Junii editis, Labbeano nimirum & Augustano, etiam Eupliæ habetur memoria, & deinde Silvani: sed hic etiam ad aliam classem pertinere potest.

[Annotata]

* ita in corrigendis

DE AFRICANIS MARTYRIBUS DOLETATULO, AUT CATULO, TUSCO, VALENTINO, ET FORTASSE MAGARO
Ex apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Doletatulus aut Catulus M. (S.)
Tuscus M. (S.)
Valentinus M. (S.)
Megarus M. (S.)

J. S.

Quæ in apographis Hieronymianis regnat diversitas, in hisce quoque Martyribus conspicitur. Etenim tres Martyres exhibent codices Florentinii cum Epternacensi; quartum vero adjungit Corbeiensis. Ex nominibus autem nullum reperio, quod in omnibus eodem modo exprimitur. Textus Florentinii sic habet: In Africa sanctorum Doletatuli. Tusci. Valentini. Epternacense: In Africa Catuli, Tusci, Valentianæ. Corbeiense, prout editum est ab Acherio, ita habet: In Africa natalis sanctorum martyrum Doletatuli, Tusciæ, Magari, Valentini. In contractis codicibus Richenoviensi & Labbeano Tuscus & Valentinus soli in Africa recensentur, iidemque aliis immixti nominantur in Augustano & Gellonensi. In primo Martyrologio ex iis, quæ edidit Martenius tom. 3 Anecdotorum, solus reperitur Tuscus. Ex hisce lector studiosus colligat, inter hos Martyres fuisse Tuscum & Valentinum, quorum nomina sic recte videntur expressa ob qualemcumque plurium codicum consensum. Doletatuli aut Doletatulæ, ut est in codice Blumiano apud Florentinium pag. 1068, magis dubium est nomen, cum in Epternacensi vetustissimo legatur Catuli, cumque hic in omnibus contractis sit omissus. De Megaro item dubitatur, an reliquis accenseri debeat, quia in uno tantum reperitur codice.

DE S. BARYPSABA EREMITA ET M.
IN ORIENTE.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Barypsabas eremita & Mart. in Oriente (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti memoria in Fastis Græcorum: Acta antiqua Græca, de quorum fide dubitatur.

[Memoria S. Barypsabæ apud Græcos annuntiata,] Græci plerique martyrologi hodie nobis annuntiant S. Barypsabam alias Baripsabam, eremitam & martyrem, Latinis fere omnibus ignotum. Menologium, quod Latinum fecit Eminentissimus Sirletus, brevi elogio omnia fere, quæ de Sancto illo nota sunt, comprehendit, ita habens: Eodem die natalis sancti martyris Baripsaba. Hic cum accepisset ab eremita quodam pio ac religioso preciosum Christi Sanguinem, qui effluxit e latere Domini Dei Jesu Christi Salvatoris nostri, plurimos per illum ipsum sanabat. Itaque ab infidelibus nocte dolo interficitur, thesaurus autem ille remansit apud quemdam ejus discipulum servatus. Menæa impressa plane eadem Græce habent: sed duos addunt versiculos, quibus explicatur mors Sancti hoc modo:

Βαρυψαβᾶς δι᾽ αἷμα θεῖον Δεσπότου
Εἰκεῖον * αἷμα, συντριβεὶς ξύλοις, χέει.

Barypsabas propter Sanguinem divinum Domini
Proprium sanguinem, baculis contritus, fundit.

Quo mortis genere occisus sit Sanctus, alii non edicunt. At si revera baculis aut fustibus sit interfectus, ut hic dicitur, facile intelligitur, discipulum ipsius cum pretioso thesauro per tenebras aufugere potuisse, dum illum aggrediebantur.

[2] [ipsius elogium ex Menologio Basiliano,] In Menologio Basiliano exponitur, quo modo sacer Christi Domini Sanguis fuerit conservatus, ac demum Barypsabæ traditus; sed in fine adduntur aliqua præmissis utcumque contraria. Quare totum elogium huc transfero: Quo tempore Judæi per invidiam Dominum nostrum Jesum Christum cruci affixere, Jacobus quidam adstans cruci, cum vidisset militem lancea latus Domini perforasse, & inde Sanguinem & aquam prodiisse, accurrens, cucurbita pretiosum Sanguinem excepit, atque apud se occultavit, illumque sub extremum vitæ suæ tempus duobus eremitis reliquit. Atque ita per manus deinceps traditus post multas ætates pervenit in potestatem cujusdam pii monachi, Baripsabbæ nomine, qui per illum plures curationes peragebat. Antequam autem decederet, sanctum Sanguinem una cum cucurbita accipiens, totam urbem regionemque illam obambulabat, frequentia perpetrans miracula. Qua re animadversa, quidam Deum minime timentes in eam spem venerunt, ut si Baripsabba interfecto potirentur ipsi cucurbita cum pretioso Sanguine, magnum inde quæstum essent facturi. Igitur noctu illum adorti interficiunt. Et cucurbitam quidem acceperunt; sed nihil eorum, quæ sperabant, invenerunt. Ille vero ita trucidatus, spiritum reddidit.

[3] Quod hic dicitur, homicidas illos accepisse quidem cucurbitam; [quod tamen videtur corrigendum.] sed nihil eorum, quæ sperabant, invenisse; non modo contrarium est Fastis jam datis, sed etiam Synaxario Ms., quod a Sirmondo acceperunt Majores nostri, licet illud Synaxarium alias accurate congruat cum hoc Menologio in historia accepti a Barypsaba sacri Sanguinis. Itaque finem istius elogii ex dicto Synaxario exscribo:Ἰδόντες δέ τινες τὸν Θεὸν μὴ φοβούμενοι, καὶ νομίσαντες ὅτι, ἐὰν αὐτὸν φωνεύσωσι καὶ λάβωσι τὸ τὰς ἰάσεις ἐπιτελοῦν, κερδήσουσι διὰ τούτου χρήματα πολλὰ, νυκτὸς ἐπελθόντες ἀπέκτειναν αὐτὸν. Ἀλλ᾽ οὐχὶ καὶ τοῦ σκοποῦ ἐπέτυχον· θείᾳ γὰρ ἐπινεύσει θήσαυρος οὗτος προπαρεδόθη τῷ μαθητῆ αὐτοῦ φυλαττόμενος, καὶ μετὰ καιροὺς τῇ μεγαλοπόλει ταύτῃ ἀπεδόθη. Latine hæc ita sonant: Videntes vero quidam, Deum non timentes, & existimantes, si illum occiderent, illudque acciperent, quo sanationes perficiebantur, se per illud impetraturos multum pecuniæ, noctu accedentes, ipsum interemerunt. At neque sic desiderata consecuti sunt: divina enim providentia thesaurus iste traditus fuit discipulo ipsius custodiendus; & labente tempore magnæ huic urbi (Constantinopoli) traditus est.

[4] Quæ referuntur in Fastis modo laudatis, longiori sermone exponuntur in Actis Græcis, [Acta Græca Metaphraste multo antiquiora;] quæ præ manibus habeo. Leo Allatius de Simeonum scriptis pag. 123 illorum Actorum dat initium, eademque ponit in eorum catalogo, quæ ob styli differentiam aut scriptoris ætatem nequeunt esse Metaphrastis. Utraque ratio in hisce concurrit, cum stylus sit humilior stylo Metaphrastis, cumque Acta hæc Metaphraste haud dubie sint vetustiora, ut vel ex solo codice, ex quo apographum nostrum est, facile probatur. Quippe Papebrochius noster de codicis vetustate hæc annotavit: Ex codice Vaticano 1589, cujus primum ternionem, charactere longe a ceteris differentem ante mille annos conscriptum censebat Leo Allatius, bibliothecæ Vaticanæ custos, cujus hoc est specimen. Deinde dat initium tituli, quod contuli cum litteris Græcis seculi VII, quas dedit Montfauconius in Palæographia Græca lib. 3 cap. 4, vidique singulas tituli litteras optime cum iis congruentes, & plerasque etiam cum datis apud Montfouconium litteris seculi VI. Deinde subdit Papebrochius: Reliqua autem omnia ejusdem temporis esse, etsi minusculis conscripta, indicant singularum Vitarum tituli ab eadem plane manu, forma &c. item quædam Vitæ in medio. Hæc omnia insinuant, codicem illum verisimiliter esse seculi VII, sicut credidit Allatius; & consequenter Vitam hanc Metaphraste multo esse vetustiorem.

[5] Attamen vel sic difficulter statui potest, quanta huic Vitæ fides debeatur, [sed inconcinne & minus accurate scripta.] cum accurate scripta non sit, & præsertim cum ea habeat de collectis Sanguine & aqua, effluentibus e latere Christi Domini in cruce pendentis, quæ non legimus apud ullum scriptorem antiquum. Accedit & alia dubitandi ratio, quia nonnulli negant Sanguinem Domini in terra remansisse post gloriosam ipsius resurrectionem, laudantque pro ea opinione auctoritatem S. Thomæ Aquinatis. De ultima hac dubitandi ratione mox agam paulo latius. Quod vero spectat ad singula factorum adjuncta, certum est aliqua in hisce Actis referri modo parum verisimili, & non admodum credibili; atque aliqua etiam amplificari supra verisimilitudinem, ut in Annotatis observabo. Hac de causa multum dubitavi, utrum hæc Acta essem Operi nostro inserturus, an vero ut inutilia omissurus. Attamen, quia de iis jam meminit Allatius, & Majores nostri ad XV Martii in S. Longino eadem laudarunt, danda censui, examinandumque, an saltem præcipuum, quod in Actis adstruitur, de Sanguine nimirum Christi collecto, appareat probabile.

[Annotata]

* lege Οἰκεῖον

§ II. Aliqui scriptores negant, quidpiam de sanctissimo Christi Sanguine mansisse in terris: at non videntur id evincere argumentis theologicis aut historicis.

[Novissimi scriptores, qui volunt nihil de Christi Sanguine in terra relictum;] Scriptores nonnulli, & præ ceteris theologi aliqui, existimant, nihil Sanguinis Christi Domini remansisse in terris. Alii contra opinantur, nihil absoni aut absurdi dicturos illos, qui admiserint Christum Dominum aliquas pretiosissimi Sanguinis sui particulas ad solatium fidelium in terris reliquisse. Inter recentissimos, qui ea de re disputaverunt, recenseri potest illustrissimus Angelus Rocca præfectus sacrarii Apostolici, & episcopus. Tegastensis, qui Commentarium edidit de Sanguine a Christo Domino in resurrectione reassumpto. Exstat hic Commentarius inter Opera laudati scriptoris Romæ recusa anno 1745 tomo 1 pag. 140 & seqq. Eamdem quæstionem tractavit seculo nostro Honoratus de Sancta Maria Carmelita Excalceatus in Opere Gallico, quod inscripsit Animadversiones ad regulas & usum critices, tom. 3, seu lib 5. dissert. 5 art. 1. Duo hi scriptores idem fere nituntur probare, sed argumentis valde diversis: primus enim theologicis utitur argumentis, ut evincat omnem Sanguinem, quem Christus in passione fudit, ab eodem in resurrectione assumptum; & consequenter omnem Sanguinem, qui in variis ecclesiis pro Christi Sanguine colitur, vel ex imagine Beritensi vel aliunde ex prodigiosa aliqua sanguinis effusione ortum habere. Secundus hoc ultimum quoque utcumque se ostendisse credit, quia traditiones illarum ecclesiarum, quæ sibi attribuunt Sanguinem Christi Domini, fundamentis nituntur admodum levibus.

[7] [dissentiunt de Sanguine in passionis instrumentis relicto:] Eatenus tamen laudati scriptores dissentiunt, quod secundus asserat, negari merito non posse, aliquid Sanguinis modici a Christo Domino fuisse in terra relictum, cum instrumenta quædam Dominicæ Passionis Sanguine tincta habeantur. Ad hoc probandum laudat S. Hieronymum, qui in Epitaphio Paulæ hæc scribit: Ostendebatur illi columna ecclesiæ porticum sustinens, infecta Cruore Domini, ad quam vinctus dicitur flagellatus. Laudat & alium scriptorem antiquum, qui affirmat Sanguinis guttas in columna conspici; idemque observat de Corona spinea, aliisque passionis instrumentis, ut videri ibidem potest. Contra Rocca de hisce ita loquitur: Sanguis autem, vel ipsius color sanguineus, quo passionis instrumenta cruentata cernuntur, & variis in locis conservantur, particulæ scilicet crucis, clavi, spinæ, lanceæ ferrum, & aliquid vestium, idque genus alia, est sanguineus color Sanguinis illius, qui fluxit e Christi corpore cruci affixo. Verum subtili hac distinctione usus non est S. Hieronymus, qui non timuit columnam Cruore Domini infectam dicere, quia non credidit, opinor, S. Hieronymus aliquid integritati corporis gloriosi defuturum, si guttæ aliquot Sanguinis fuerint in terra relictæ. Quare malim cum S. Hieronymo dicere, in columna fuisse relictum Sanguinem, quam cum Rocca solum colorem sanguinem in instrumentis Dominicæ passionis apparere. Vidit laudatus Rocca, omnia sua argumenta concidere, si vel unica vitalis Sanguinis gutta a Christo in terris relicta censeri debet; indeque pro sanguine sanguineum dumtaxat colorem admisit.

[8] Adeo stricte Rocca explicare voluit verba S. Thomæ parte 3 quæst. 54 art. 3, [Contra Sanguinem Christi in terra relictum affertur auctoritas S. Thomæ,] ubi Sanctus doctor ita loquitur: Quidquid ad naturam corporis humani pertinet, totum fuit in corpore Christi resurgentis. Manifestum est autem, quod ad naturam corporis humani pertinent carnes, & ossa & sanguis, & alia hujusmodi. Et ideo omnia ista in corpore Christi resurgentis fuerunt, & etiam integraliter absque omni diminutione: alioquin non fuisset perfecta resurrectio, si non fuisset redintegratum, quidquid per mortem ceciderat. Similia respondet ad tertium, sive ad illud ipsum, quod tractamus de Sanguine in variis ecclesiis servato, additque: Sanguis autem ille, qui in quibusdam ecclesiis pro reliquiis conservatur, non fluxit de latere Christi; sed miraculose dicitur effluxisse de quadam imagine Christi percussa. Verba S. Thomæ facile quilibet admittet theologus, si tantum credatur omnis ille Sanguis sine diminutione resumptus, qui necessarius erat, ut perfectum & integrum esset Christi corpus. Hinc multi non existimant verba S. Thomæ tam stricte exponenda esse, ut negandum sit aliquid divini Sanguinis in terra remansisse.

[9] Si expendamus rationem S. Thomæ, non inveniemus, [cujus verba tam stricte non sunt explicanda, cum obstet S. Hieronymus.] opinor, tam stricta opus esse explicatione, quam voluit Rocca. Ut esset perfecta resurrectio, debuit redintegrari, quidquid per mortem ceciderat, ex mente S. Thomæ. At illa ratio non videtur exigere, ut dicamus, resumptum a Christo fuisse omnem Sanguinem, quem in horto, quem in flagellatione, quemque spinis coronatus effuderat. Præterea perfecta fuit Christi resurrectio, etsi sacra stigmata in glorioso corpore retinere voluerit. Cur igitur de perfectione resurrectionis dubitemus, licet credamus aliquid Sanguinis sui Dominum in terra relinquere voluisse? Plura afferri possent ex ipso etiam S. Thoma, ubi agit de resurrectione mortuorum; at dixisse sufficiat, non dubitasse S. Hieronymum de perfecta Christi resurrectione, quando columnam cruore Domini infectam dixit. Si qui igitur verba S. Thomæ tam rigide intellecta velint, ut cum verbis S. Hieronymi nequeant conciliari, non ægre ferant S. Hieronymi sententiam mihi præplacere, quemadmodum præplacet Sanctissimo Domino nostro Benedicto XIV, qui in Opere nuper recuso de Servorum Dei beatificatione & canonizatione lib. 4 part. 2 cap. 10 de hac quæstione in utramque partem disputat, & in Opere de Festis D. N. Jesu Christi nuper etiam Latine recuso, pag. 162 num. 374 clare sententiam suam edicit.

[10] Quod addit S. Thomas, Sanguinem illum, qui in variis ecclesiis pro reliquiis conservatur, [Sanguis Constantino poli,] esse de quadam imagine percussa; solum dicitur, ut occurratur objectioni: neque enim Sanctus doctor inquisivit, unde ecclesiæ singulæ acceperint Sanguinem illum, quem venerantur tamquam Sanguinem ipsum Christi Domini. Hac de causa S. Thomas quodlib. 5 quæst. 3 art. 5 huic responso aliud adjungit, dicens: Vel etiam alias ex corpore Christi. Non igitur noverat S. Thomas, unde ille Sanguis provenerit, sed solum vult, ex imagine percussa ortum habere potuisse. Porro quod S. Thomas dixit, ut objectioni responderet, probare historice conatur laudatus supra Honoratus a S. Maria. Observat ille primo, imaginem quamdam Christi a Judæo transfixam cultro fuisse, & emisisse Sanguinem. Lambecius in Commentariis de Bibliotheca Cæsarea lib. 1 pag. 132 testatur, Græcam istius miraculi narrationem in bibliotheca cæsarea servari, ejusque hunc esse titulum: Θαῦμα γενόμενον ἐν Κωνσταντινουπόλει ἐν εἰκόνι τοῦ κυρίου ημῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Miraculum factum Constantinopoli in imagine Domini nostri Jesu Christi. Rem contigisse sub Justiniano Magno, id est, seculo VI, ait Lambecius.

[11] [& deinde Berythi ex Christi imagine percussa fluxit:] Observat secundo, Beryti in Syria imaginem Christi a Judæis fuisse crucifixam, indeque copiosum effluxisse sanguinem, ut habet Martyrologium Romanum ad IX Novembris his verbis: Beryti in Syria commemoratio imaginis Salvatoris, quæ a Judæis crucifixa, tam copiosum emisit sanguinem, ut Orientales & Occidentales ecclesiæ ex ea ubertim acceperint. Factum id ex Sigeberto collocat sub imperio Constantini & Irenes, non uxoris, ut habet, sed matris ipsius; uti etiam facit Pagius ad annum 780 num. 13. At laudatus Lambecius, qui totam facti relationem Græcam assignat in bibliotheca Cæsarea, pag. 124 de tempore miraculi illius ita scribit: Contigit hoc miraculum anno æræ Christianæ DCCLXV sub imperatore Constantino V, cognomine Copronymo, Caballino, Iconomacho, Iconoclasta, cum quæstio de sacrarum imaginum cultu agitaretur quam maxime. At cum differentia illa temporis ad propositum nostrum non conducat, illa in medio relicta, ad alia transeo.

[12] [quod de illo facto refert Turonensis, videtur Constantinopoli contigisse.] Observat tertio Honoratus, simile miraculum referri a S. Gregorio Turonensi lib. de Gloria martyrum cap. 22, idque ait vetustius esse duobus præcedentibus, ac contigisse tempore ipsius Gregorii Turonensis, id est, seculo VI, quo hic floruit & defunctus est. Verum, collata relatione Gregorii cum iis, quæ de imagine Constantinopolitana habet Lambecius, dubitare vix possim, quin S. Gregorius Turonensis agat de illa ipsa imagine Constantinopolitana, quæ a Judæo percussa est ac ablata, & demum a Christianis reperta fuit sanguine conspersa: nam tempus optime congruit, ceteraque facti adjuncta recte concordant. Hoc solum observo, ne factum geminetur, licet alias ad propositum parum intersit, unumne sit factum, an geminum.

[13] [Hunc sanguinem pro Christi Sanguine servari aliquis credit,] Porro laudatus scriptor subjungit, hanc videri originem Sanguinis illius, qui pro vero Christi Sanguine servatur Mantuæ, Brugis, & in variis ecclesiis Galliæ, Italiæ & Angliæ; atque hanc quoque esse S. Thomæ Aquinatis sententiam. Addit etiam hanc rationem: Antequam hæc facta erant miracula, numquam auditum fuerat, Sanguinem Domini nostri Jesu Christi in terra haberi, & traditiones de hac re omnium vetustissimæ istis miraculis sunt posteriores. Et demum concludit, Sanguinem illum, qui in variis ecclesiis pro Christi vero Sanguine servatur, ex imagine aliqua profluxisse, quia non habentur monumenta idonea, quibus ostenditur esse ex sacratissimo Christi Domini corpore. De Sanguine tamen Mantuæ servato magis hæret ambiguus; non enim ita adhæret sententiæ S. Thomæ, ut nihil omnino Sanguinis a Christo in terra relictum velit.

[14] Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 131 recitat versus aliquot Græcos Joannis Euchaïtarum metropolitani, [& de illo Cangius explicat versus, qui de vero Christi Sanguine videntur scripti:] qui floruit seculo XI. Compositi hi sunt εἰς τὸ Δεσποτικὸν αἷμα, in Sanguinem Domini. At Cangius existimat, referri eos debere ad sanguinem ex magine Christi fusum. Versus ipsos huc transfero:

Ἐν οὐρανοῖς μὲν προσκυνητὰς τοὺς ἀγγέλους
Ἔδει τὸ λύτρον της ἐμῆς ψυχῆς ἔχειν.
Ἀλλ᾽ ἦν ἄμεινον τὸν δι᾽ ὂν παρεσχέθη,
Τοῦτον τὸ δῶρον προσκυνεῖν ἐν γῇ κάτω.
Ὅμως δὲ τοῦτο προσκυνοῦσι καὶ νόες,
Ἐνταῦθα σεπτῶς νῦν τεθησαυρισμένον.
Πρέπει γὰρ αὐτοὺς αἷμα τιμᾷν Δεσπότου,
Εἰς ἓν δι᾽ αὐτοῦ τοῖς βροτοῖς συνημμένους.

Ex interpretatione Latina lector Græcæ linguæ ignarus colligere poterit, an ullo modo hæc possint intelligi de sanguine cujuscumque imaginis. Quantum fieri potest, verbum de verbo exprimam:

In cælis quidem adoratores angelos
decebat ut Lytrum animæ meæ haberet.
At melius erat ut ille, propter quem datum est,
ipse donum adoraret in terra deorsum.
Attamen illud adorant etiam angeli,
hic cum veneratione pro thesauro reconditum.
Oportet enim ut ipsi Sanguinem honorent Domini,
qui per ipsum in unum cum mortalibus coaluerunt.

Lytrum, seu pretium redemptionis, animæ nostræ haud dubie est verus Christi Domini nostri Sanguis pro nobis fusus; idemque reliqua etiam tam clare videntur insinuare, ut versus illos nequeam de alio quocumque Sanguine miraculoso explicare.

[15] Porro tanto minus de mente illius scriptoris dubito, [cum & alii scriptores loquantur] quanto clarius alii Scriptores Græci & Latini consentiunt, aliquid de Sanguine Dominico servatum fuisse in terra. Euthymius monachus Zigabenus, qui floruit ineunte seculo XII, in Panoplia adversus hæreses part. 2 tit. 24 ita habet: Quod autem non umbra Christi, sed ipse Christus crucifixus sit carne, intelligi potest ex Sanguine, qui ex sanctissimo ipsius corpore defluxit, & a Christianis hominibus asservatur, quem Christi esse ex morborum curationibus, & multis miraculis constat. Ita habet interpretatio Latina Petri Francisci Zini in editione Veneta fol. 61. Textus Græcus cum alia interpretatione videri potest tom. 2 Bibliothecæ Patrum Græcorum pag. 296. Ibidem pag. 150 Germanus archiepiscopus Constantinopolitanus ita loquitur: Poculum (sive calix in Missa) est vice vasis illius, quod accepit Sanguinem emissum ab immaculato latere puncto, & pretiosum a manibus & pedibus defluxum. Nolim tamen hic contendere, Opus illud de Rerum ecclesiasticarum contemplatione, ex quo sunt adducta verba, certo esse S. Germani Constantinopolitani, qui floruit seculo VIII, licet hujus nomine sit editum. At saltem locus adductus ostendit, non solo Nicephori Callixti testimonio niti opinionem illam de Sanguine Christi excepto; cum Germantus ille, sive sit S. Germanus, sive alius, qui seculo XIII floruit, Nicephoro multo sit antiquior.

[16] [de Sanguine Christi interra servato.] Quin Metaphrastes, Nicephoro quatuor seculis antiquior, in Oratione de Vita & assumptione S. Mariæ apud Surium ad XV Augusti idem fere cum Nicephoro narrat his verbis: Dicuntur autem hæc quoque a linguis, quæ plurimi faciunt veritatem, quod cum hæc nova & admirabilia percepta essent oculis Deiparæ, & post mortem Filii, perinde acsi viveret, ex ejus latere aqua & Sanguis scaturiret, illa eum quidem haurit reverenter & diligenter. Antiquior etiam Nicephoro est Relatio de servato & in Angliam portato Christi Sanguine, quod contigit anno 1247. Brugensium traditio similiter vetustior est: nam hi sacrum Sanguinem acceperunt anno 1148, & modo annum sexcentesimum illius acceptionis summa solemnitate celebrant. Hisce accedunt Martyrologia Græcorum, ex quibus Menologium Basilianum certo spectat ad seculum X. Inventio vero Sanguinis Mantuani jam contigit anno circiter 804; eaque ipsa inventione antiquior est relatio, quam mox subjiciam. Ex hisce concludo, traditionem qualemcumque de servata parte aliqua Sanguinis Christi in terra multis seculis viguisse, ideoque non facile rejiciendam esse, acsi omni careret fundamento.

[17] [Sanguinem omnem, qui pro Christi Sanguine habitur, ex imagine esse nequit probari;] Verum laudatus Honoratus duabus rationibus evincere conatur, veram originem Sanguinis, qui pro Christi Sanguine servatur, esse ex imagine Berytensi aut Constantinopolitana. Prima est, quia non satis probari potest, Christi esse Sanguinem: aliera, quia constat de miraculis, quibus Christi imagines Sanguinem effuderunt. Respondeo hisce rationibus Sanguinem, qui aliquot locis servatur, posse utcumque reddi dubium, cum traditio potuerit revera corrumpi: at iis rationibus nequaquam evinci, quod evincere molitur Honoratus. Pro exemplo sumamus sanguinem Brugis servatum, quem omnino negat ex Christi vulneribus fluxisse. Dicet ille; constare de sanguine ex imaginibus fuso: reponam, etiam certius constare de Sanguine per Christum Dominum effuso. Dicet, non posse legitima auctoritate probari Sanguinem Brugensem esse eum, qui e plagis Christi fluxit. Reponam, multo minus probari posse, Sanguinem esse alicujus imaginis, cum pro tali eum non acceperint Brugenses, nec ullus umquam talem dixerit. Sane mirabile est ratiocinium Honorati, si sine ullis monumentis de thesauro Brugensium aliquid certi velit statuere. At modus, quo Brugenses thesaurum illum acceperunt, non tam improbabilis est, ut nullam mereatur fidem.

[18] [de sanguine enim, qui Brugis fervatur, & qui in Angliam missus fuit,] Audiamus Joannem Iperium, qui in Chronico S. Bertini cap. 43 narrans dona, quæ rex Hierosolymæ Balduinus genero suo Theoderico Flandriæ comiti e Palæstina discedenti dedit, ita loquitur: Inter cetera cara jocalia data fuit ipsi Theoderico comiti a rege prædicto, consensu prælatorum & principum, magna pars Sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quam comes per manus domni Leonis abbatis nostri prædicti in Flandriam detulit, & Brugis in ecclesia S. Basilii collocavit anno Domini MCXLVIII. Hæc pars est illius pretiosi Sanguinis, qui collectus & servatus fuit, quando Joseph ab Arimathia & Nicodemus Dominum nostrum Jesum Christum, sanguinolentum de cruce depositum, super vas mundum abluerunt &c. Addit Iperius plura de sacro Sanguine Brugis recepto ibique culto. Deinde studiose advertit, pluribus quidem locis honorari Sanguinem; Sed, inquit, res est miraculose proveniens, & non de corpore Christi fluxa. Hoc vero dico sine præjudicio illius partis, quæ in Jerusalem hac vice remansit &c. Observo hic primo, non ignotum fuisse sanguinem, qui ex imaginibus fluxerat, quando suum acceperunt Brugenses. Secundo partem aliquam illius Sanguinis, qui ante medium seculi XII Hierosolymæ pro vero Christi Sanguine habebatur, tunc ibidem mansisse; & consequenter non videri dubitandum, quin illa ipsa sit pars Sanguinis Dominici, quæ anno 1247 ex Palæstina missa est ad Henricum III Angliæ regem, ut narrat Matthæus Parisiensis ad eumdem annum: nam Angli eodem modo etiam tunc loquebantur de conservato Sanguine sibi misso, quo Brugenses suum conservatum dicunt, nimirum in ablutione sanctissimi corporis per Josephum ab Arimathæa & Nicodemum, ut videri potest in Additamentis apud Parisiensem pag. 105, aut etiam apud nos ad XVII Martii in Josepho ab Arimathæa.

[19] Porro modus ille, quo sacratissimus Christi Sanguis dicitur impetratus, [nihil dicitur, quod non appareat probabile:] tam est naturalis & verisimilis, ut satisfacere possit viris prudentibus, & episcopus Lincolniensis ea ratione dubitationem Anglis quibusdam exemerit. At, inquit, laudatus Honoratus tota illa relatio Sanguinis in corporis depositione & ablutione conservati ex apocrypho Nicodemi Euangelio desumpta est, adeoque nullam meretur fidem. Respondeo talem objectionem exigua dignam esse attentione, cum ex illo Euangelio nihil afferatur, de quo merito dubitare quis possit. Quid? Negabiturne Christi corpus a Josepho fuisse de cruce depositum? At id habent sacræ Litteræ. Dubitabimusne, an pretiosissimus Sanguis, qui clavis adhærebat, &, dum illi extrahebantur, fortasse e vulneribus manabat, reverenter fuerit abstersus & exceptus, diligenterque conservatus? At illa dubitatio omni ratione careret. Quare necesse non est, ut ad corporis ablutionem, ad abstersionem Sanguinis, qui cruci adhærebat; ad collectionem illius, qui circa crucem in terram defluxerat, curiosius advertamus animum, licet dubitandum non videatur, quin omnis ille Sanguis studiosissime fuerit collectus: neque enim dubitare possumus, quin notabilis Sanguinis Christi copia fuerit reverenter collecta, & studiosissime conservata: neque egemus euangelio apocrypho, ut istud pro indubitato habeamus.

[20] [nec solum silentium priorum seculorum sufficit ad veritatem illius Sanguinis negandam] Verumtamen non ignoro, quid hic possit objici. Dicent enim adversarii, Sanguinem illam omnem fuisse a Christo in resurrectione resumptum: & sic redibunt ad argumentum theologicum; ad quod jam respondi. Unicum igitur, quod merito objici potest contra Sanguinem Brugensem, eumque, qui in Angliam portatus fuit, est silentium priorum seculorum, quibus de conservato Christi Sanguine nihil scriptum legimus. Verum respondeo, multa Passionis instrumenta hodie haberi pro veris, etiamsi de illis conservatis nihil apud antiquos legatur scriptum. De Sanguine, qui Mantuæ servatur, post serium examen favorabiliter judicasse dicitur Leo III. Brugensem seculo XII pro vero habuerunt in Palæstina & ïn Flandria antistites & principes: neque illi ignorare poterant, servari locis quibusdam sanguinem miraculosum, qui ex Berythensi imagine fluxerat. Quare cum neque argumentis theologieis evinci possit neque historicis, Sanguinem ita omnem a Christo resumptum esse, ut nihil in terra remanserit, gaudeant illi sua possessione, qui Christi Domini Sanguinem multis jam seculis ita coluerunt, ut nequeat ostendi id temere inchoatum esse.

ACTA GRÆCA
auctore anonymo
Ex codice Vaticano 1589, quem seculi 7 credidit Allatius. Interprete J. S.

Barypsabas eremita & Mart. in Oriente (S.)

A. Anonymo.

Πᾶσα δόσις ἀγαθὴ καὶ πὰν δόρημα τέλειον ἄνωθέν ἐστι, καταβαῖνον ἀπὸ τοῦ πατρὸς τῶν φωτῶν, παῤ ᾧ οὔκ ἐστιν παραλλαγὴ τροπῆς ἀποσκίασμα. Ὅθεν ἀδελφοί μου ἀγαπῆτοὶ, διήγησιν ὑμῖν βούλομαι σαφηνῖσαι ἀκριβεστάτην περὶ τῆς οἰκονομίας τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἵνα μετὰ πάσης ἀσφαλείας καὶ καθαρᾶς καρδίας προσέρχωμεν οἱ ἀκούσωμεν τῆς φωνῆς τῶν μυστηρίων, ὧν Κύριος ἔδωκεν τοῖς αὐτὸν ἀπεκδεχομένοις μετὰ χαρᾶς τὸν στέφανον τῆς ἐπαγγελίας.

[2] Κατὰ τὸν καιρὸν, ὃν ἔπαθε Κύριος ἡμῶν Ἰηστοῦς Χριστὸς ἐπὶ Ποντίου Πιλάτου τοῦ ἡγεμόνος καὶ ἀρχιερέων Ἄννᾳ καὶ Καιάφᾳ, οἵ κατέκριναν τὸν Κύριον θανάτῳ· τότε Πιλάτος παρέδω Κύριον τὸν Ἰησοῦν ἵνα σταυρωθῇ. Λαβόντες δὲ οἱ στρατιῶται τὸν Ἰησοῦν ἐσταύρωσαν αὐτὸν ἐν τόπῳ ἐπιλεγομένῳ Γωλγοθᾶ, ἐστιν Κρανίου τόπος. Ἰωσὴφ δὲ ἀνὴρ δίκαιος καὶ θεοσεβὴς προσελθὼν τῷ Πιλάτῳ ᾐ τήσατο τὸ σῶμα τοῦ Ἰησοῦ, καὶ Πιλάτος ἐκέλευσε δοθῆναι αὐτῷ τὸ σῶμα. Καὶ τότε οἱ στρατιῶται ἐλθόντες ἐπὶ τοῦ σταύρου ἴδον τὸν Ἰησοῦν ὅτι ἐφῆκεν τὸ πνεῦμα, καὶ λαβὼν εἷς τῶν στρατιωτῶν λόγχην ἔνυξε τὴν πλευρὰν τοῦ Ἰησοῦ, καὶ εὐθέως ἐξῆλθεν αἷμα καὶ ὕδωρ. Ἰδὼν ἄνθρωπός τις ἄξιος τοῦ Θεοῦ ὀνόματι Ἰἀκωβος τὸ γεγονὸς, ἔχων ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ κολόκυνθαν, εὐθέως θεὶς ἐδέξατο αὐτὸ μετὰ χαρᾶς μεγάλης, καὶ ἐπίστευσεν εἰς τὸν Χριστὸν καὶ ἀπέκριβεν ἑαυτὸν διὰ τὸν φόβον τῶν Ιουδαίων. Πιστὸς γὰρ ὤν ἄνθρωπος κατεφρόνησεν τοῦ φόβου αὐτῶν ἵνα γένηται ἀφορμὴ ζωῆς πᾶσι τοῖς ἀνθρώποις τοῖς πιστεύουσιν εἰς τὸν Χριστὸν τὸν θησαυρὸν τῆς ζωῆς· οἷς γὰρ ἔβλυσεν ἐκ τῆς πλευρᾶς τοῦ Κυρίου.

[3] πάν τὸ αἷμα καὶ τὸ ὕδωρ δεξάμενος ἐν τῇ κολοκύνθῃ, ἔλαβεν ἔλαιον καθαρὸν ἐπάνω, ἵνα μηδεὶς δοκῆται ὅτι ἔχει ἐν τῇ κολοκύνθῃ ἄλλο τί ποτε, μὴ μόνον ἔλαιον καθαρὸν. Οὕτως δὲ ἄνθρωπος πιστὸς ἐφύλαττε τὴν εὐλογίαν, ἣν ἐδέξατο παρὰ τῆς πλευρᾶς τοῦ Ἰησοῦ, ἐπὶ πολλὰ ἔτη μετὰ πολλῆς ἀσφαλείας, καὶ πολλαὶ ἰάσεις ἐγένοντο διὰ τοῦ ἐλαίου ἐκείνου. Ἔτυχε δὲ μετὰ τὴν τελευτὴν τοῦ πιστοῦ Ἰακώβου ἐλθεῖν δυὸ ἀσκητὰς· καὶ οὗτοι ἄνθρωποι ἐν σχήματι ἐρημητῶν ἐπορέυοντο· καὶ αὐτὸς οὗτος θησαυρὸς τῆς ζωῆς ἦχθεν εἰς αὐτοὺς, μὴ ἰδότων αὐτῶν ὅτι ἐκ τῆς πήγης τοῦ Ἀθανάτου ἐστίν. Πορευομένων δὲ αὐτῶν ἐν τῇ ὁδῷ, ἐφάνη αὐτοῖς ἄγγελος Κυρίου, καὶ εἶπεν αὐτοῖς· εἰρήνη ὑμῖν μαθηταῖ τοῦ Κυρίου· νῦν εὐαγγελλίζομαι ὑμῖν ἵνα ἐν ἀσφαλείᾳ καὶ φόβῳ μεγάλῳ φιλάττητε τὸν θησαυρὸν, ὃν βαστάζετε, ὅτι τὸ αἷμα τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, τὸ ἐξελθὸν ἐκ τῆς πλευρᾶς αὐτοῦ, βαστάζεται ἐν τῇ κολοκύνθῃ· ἀλλὰ μετὰ ἀσφαλείας καὶ ἀγνώτητος σώματος καὶ πνεύματος ἔχετε αὐτὸ· ὡς εἰδότες ποῖον θησαυρὸν ἔχετε, ὅτι ἐξ αὐτοῦ δίδοται ἴασις πᾶσιν ἀνθρώποις, καὶ μὴ κολύετε τὴν δωρεὰν τοῦ Χριστοῦ. Καὶ μετὰ τὸ λαλῆσαι τὸν Ἄγγελον τοῦς λόγους τούτους ἀπῆλθεν ἀπ᾽ αὐτῶν· οἵ δὲ αὐτοὶ ἀσκηταὶ ἐπορεύοντο εὐλογοῦντες τὸν Θεὸν ἐπι τῇ δωρεᾷ τῇ δοθείσῃ αὐτοῖς ἐν τῇ ἐρήμῳ.

[4] Καὶ ἐξῆλθεν φήμη ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ, καὶ συνήρχοντο ἀπὸ πάσης τῆς οἰκουμένης, καὶ οἷος ἀνήρχετο ἐν πίστει, ἐλάμβανεν ἴασιν οἵᾳ δήποτε ἦν κατεχόμενος ἀσθενείᾳ, καὶ ἤρχετο εἰς τὸν οἶκον αὐτοῦ εὐλογοῦν τὸν Θεὸν. Καὶ μετὰ χρόνον πολὺν συνέβη τελευτῆσαι ἔνα τῶν ἀσκητῶν μετ᾽ εἰρήνης· καὶ κατὰ συγκυρίαν τοῦ θεοῦ, τοῦτο οἰκονομίσαντος, μοναχός τις ταπεινὸς ἐπορεύετο κατὰ τὸν τόπον ἐκεῖνον εἰς ἐπίσκεψιν τῶν πατρῶν τούτων. Εἰδὼν μακάριος ἐπυνθάνετο τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς· ἔφη δὲ αὐτῷ, ὅτι Βαριψαβὰς καλοῦμαι. Καὶ διατρίψαντος αὐτοῦ, δίκαιος οὐχ ὁμολόγησεν τῷ ἁγίῳ Βαριψαβᾷ, τὸ ποῦ ἔκειτο τὸ ἔλαιον. Καὶ μετὰ πολὺν χρόνον ἔτυχεν τελευτῆσαι τὸν δίκαιον ἐκεῖνον. καὶ πρὸ τῆς αὐτοῦ τελευτῆς ἐκάλεσε τὸν ἅγιον Βαριψαβὰν, καὶ εἶπεν αὐτῷ· Κύριε πάτερ, ὡς νομίζω, ἔφθασεν ὧρα τοῦ μετελθεῖν με ἐκ τοῦ κόσμου τούτου· ἄλλα παρακαλῶ σε ἀκοῦσόν μου. Καὶ λέγω σοι, φύλαξον, ἵνα γένῃ ἐλεημοσύνη πᾶσιν ἀνθρώποις, καὶ τὸ ὄνομά σου κυρηχθήσεται ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ διὰ τὴν παραθήκην, ἣν παρέχω σοι. Μὴ οὖν καταφρονήσῃς, ἄλλ᾽ ἐν ὁσιότητι καὶ καταρότητι πνεύματος καὶ σαρκὸς γένου ἐν πάσαις ταῖς ἡμέραις τῆς ζωῆς σου.

[5] Καὶ ἔλαβεν τὴν ἁγίαν κολόκυνθαν, καὶ ἔδωκε τῷ ἁγίῳ Βαριψαβᾷ, λέγων αὐτῷ, ὅτι τοῦτο ἔχων τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν βαστάζεις· ἐπειδὴ τὸ αἷμα καὶ τὸ ὕδωρ τὸ ἐξελθὸν ἐκ τῆς πλευρᾶς τοῦ Κυρίου ἐπὶ τοῦ τιμίου σταύρου ἐν τῷ Γολγοθᾶ, ἐστι Κρανίου τόπος, ὅπου αὐτὸν ἐσταύρωσαν οἱ Ἰουδαῖοι αὐτό ἐστιν, ἔχει ἁγία κολόκυνθα. Οὕτως οὖν ποίει πᾶσι τοῖς πιστεύουσι καὶ προσερχομένοις εἰς ἴασιν βαλεῖν ἔλαιον καταρὸν, καὶ μίγε ἐκ τοῦ ἐλαίου τούτου καθαροῦ, καὶ δίδου πᾶσι τοῖς ἐπιδεομένοις εἰς ἴασιν ἐν πάντι καιρῷ καὶ τόπῳ. Βλέπε, κύριε πάτερ, μὴ ἀμελησῃς περὶ ὧν ἐνετειλάμην σοι, ἵνα μὴ ἀπολέσῃς τὸν κάματόν σου, ὃν ἔκαμες ἐν πάσαις ταῖς ἡμέραις σου. δὲ ἅγιος Βαριψαβὰς ἐποίησε καθὼς ἐνετείλατο αὐτῷ δίκαιος ἐκεῖνος· καὶ μετ᾽ ὀλίγον χρόνον (ἐνέβαλεν θεὸς εἰς τὴν καρδίαν αὐτοῦ) καταναστὰς ἔλαβεν τὴν εὐλογίαν τῆς ζωῆς τὴν δοθείσην αὐτῷ ὑπὸ τοῦ δικαίου, καὶ ὅπου δ᾽ ἀν ἐπορεύετο δύναμιν ἰαμάτων ἐποίει Κύριος ἡμῶν Ιησους Χριστὸς διὰ τῶν χειρῶν αὐτοῦ, καὶ ἀπὸ τοτε ἕως τοῦ νῦν δυνάμεις μεγάλαι γένονται διὰ τοῦ ἐλαίου τούτου. Ἡμεῖς δὲ, ἄδελφοι, πιστοὶ ὄντες οὕτως πιστεύομεν, ὅτι οἶος ἀν πότε προσέλθῃ τῷ ἐλαίῳ τούτῳ, τῷ Κυρίῳ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ προσέρχεται, καὶ διὰ τὴν πίστιν τὴν εἰς αὐτὸν λήψεται ἴασιν καὶ θεραπείαν πάντων τῶν μελῶν αὐτοῦ.

[6] δὲ ἅγιος Βαριψαβὰς κατὰ ἀποκάλυψιν τοῦ Κυρίου καὶ θεοῦ ἔλαβεν τὴν δοθείσην ἁγίαν παραθήκην τὸν θησαυρὸν τῆς ζωῆς, καὶ ἐπορεύθη Καταῤῥὰν ἐν χωρίῳ ἐπιλεγομένῳ Σουχρεῶν, καὶ ᾤκησεν ἐκεῖ πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς αὐτοῦ, καὶ ἀπὸ τότε ἑὼς τοῦ νῦν ἰάσεις καὶ θεραπείαι γένονται ἐν πάντι νοσήματι τοῖς ἐν πίστει προσερχομένοις τῷ Κυρίῳ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ καὶ ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου Βαριψαβᾶ· καὶ ὅτε ἔδοξεν αὐτὸν Κύριος μεταθέσθαι ἐκ τοῦ σώματος ἐν πολλῇ ἦν ἀσκήσει καὶ σωφροσύνῃ· καὶ ἐκεῖσε οἰκήσας τις ὁλίγας ἡμέρας μετὰ τοῦ δικαίου ἠκολούθει. [Ἐβούλετο] ἐξελθεῖν ἀββὰς Βαριψαβὰς καὶ ἀπελθεῖν εἰς τὸν ἴδιον τόπον καὶ παρεκάλεσεν αὐτὸν δίκαιος αὐτὸς λέγων· Κύριε πάτερ ἔαν ἐστὶ θεοῦ εὐδοκία παρακαλῶ σε ἳνα τὴν οἴκησιν ποιησώμεθα μετ᾽ ἀλλήλων. δὲ ἀββὰς Βαριψαβὰς θεου εὐδοκήσαντος ἠνἔσθετο τοῦ συμμεῖναι μετὰ τοῦ δικαίου καὶ ἔμειναν ὁμοθύμαδον χρόνον πολύν. Καὶ ἔβλεπεν δυνάμεις πολλὰς καὶ ἰάσεις γενομένας διὰ τοῦ ἐλαίου τοῦ ὄντος ἐν τῇ κολοκύνθῃ· κατέλειπεν αὐτὸς τον θήσαυρον τῆς ζωῆς ἡμῶν τὸν δοθέντα αὐτῳ ἐν τῇ κολοκύνθῃ τῷ μαθητῇ αὐτοῦ. Πάντες δὲ προθύμως προσέλθωμεν τοῖς λιψάνοι αὐτοῦ, καὶ δόξαν ἀναπέμψωμεν τῷ Πατρὶ καὶ τῷ Υῷ καὶ τῷ ἁγὶῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς ἀιῶνας τῶν αἰώνων. Αμὴν.

[Auctor fidem suam in narrando commendat.] Omne datum optimum, & omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Unde, fratres dilecti, accuratissima a narratione vobis manifestare cupio dispensationem Domini nostri Jesu Christi, ut omni cum securitate & mundo corde accedamus, qui audiverimus verbum mysteriorum, quorum Dominus dedit recipientibus ipsum cum gaudio coronam promissionis.

[2] Eo tempore, quo passus est Dominus noster Jesus Christus sub Pontio Pilato præside & summis sacerdotibus Anna & Caipha, [Finentem ex latere Christi Sanguinem & aquam excepisse quidam dicitur:] qui Dominum condemnarunt ad mortem, Pilatus tradidit Dominum nostrum Jesum, ut crucifigeretur. Qui vero Jesum acceperunt milites, crucifixerunt ipsum in loco Golgotha dicto, quod est LOCUS CALVARIÆ. Josephus autem vir justus & religiosus, accedens ad Pilatum, petiit corpus Jesu, & Pilatus illi corpus dari jussit. Tunc milites ad crucem venientes, viderunt Jesum esse mortuum: unus autem militum accepta lancea latus Jesu aperuit; & statim effluxit Sanguis & aqua. Hoc factum cum videret vir quidam Deo dignus, nomine Jacobus b, qui in manu habebat cucurbitam, mox illam supponens, magno cum gaudio Sanguinem & aquam excepit, credensque in Christum, abscondit se propter metum Judæorum. Cum enim homo esset fidelis, contempsit timorem illum, ut fieret vitæ occasio omnibus hominibus credentibus in Christum, qui vitæ est thesaurus: illis enim fluxit ex latere Domini.

[3] [quo mortuo, thesaurus ille ad duos alios fertur delatus,] Porro c ubi omnem sanguinem & aquam in cucurbita recepisset, purum oleum supra posuit, ne quis censeret aliud quidpiam esse in cucurbita præter solum oleum purum. Sic vero vir fidelis munus, quod ex latere Jesu acceperat, multis annis magna cum securitate conservabat, & oleo illo multæ fiebant sanationes. Contigit autem post obitum fidelis Jacobi, ut venirent duo viri religiosi, qui habitu eremitarum incedebant; & hic ipse thesaurus vitæ venit ad illos d, ignorantes illum esse ex fonte Immortalis. Euntibus vero illis per viam apparuit angelus Domini, eisque dixit: Pax vobis, discipuli Domini. Nunc vobis annuntio, ut tute & magno cum timore custodiatis thesaurum, quem fertis, quia Sanguis est Domini nostri Jesu Christi, ex latere ipsius egressus, qui gestatur in cucurbita. Verum cum securitate & puritate corporis & animæ habete illum, tamquam scientes, qualem habeatis thesaurum, quia ex illo datur sanatio omnibus hominibus: nolite impedire donum Christi. Angelus, hæc verba locutus, ab eis discessit. Viri vero hi religiosi ibant laudantes Deum de dono sibi in solitudine dato.

[4] [multisque claruisse miraculis: datur deinde S. Baripsabæ,] Fama porro exivit in mundum universum, & conveniebant homines ex orbe toto e, ac quisquis cum fide accedebat, sanitatem consequebatur, quacumque correptus esset infirmitate, domumque redibat laudans Deum. Post multum tempus unus ex illis eremitis quievit in pace: & fortuito, Deo ita disponente, Monachus quidam humilis per locum illum transibat, ut patres illos inviseret. Hunc videns beatus ille, rogabat quod Patri esset nomen. Reposuit vero: Baripsabas nominor. Illo autem ibidem commorante, justus ille non indicavit S. Baripsabæ, ubi esset oleum. At, multo tempore elapso, mortuus est justus ille; & ante mortem vocavit S. Baripsabam, eique dixit: Domine pater, quemadmodum existimo, advenit hora, qua discedam ex hoc mundo. Verum te rogo, audi me: & quæ tibi dico, observa, ut misericordiam præstes omnibus hominibus. Nomen tuum prædicabitur in toto mundo propter depositum, quod tibi trado. Noli igitur contemnere; sed fac sis sanctus & purus anima & corpore omnibus diebus vitæ tuæ.

[5] [qui co multa patrat miracula,] Sumpsit autem sanctam cucurbitam, deditque S. Baripsabæ f, dicens ipsi: Qui hoc habet, Dominum nostrum Jesum Christum gestat, quandoquidem Sanguis & aqua, quæ ex latere Domini effluxerunt in cruce pretiosa in Golgotha, id est, in loco Calvariæ, ubi ipsum crucifixerunt Judæi, est illud ipsum, quod continet sancta cucurbita. Sic igitur omnes credentes & accedentes, ut sanentur, jube dare mundum oleum, eique admisce ex hoc oleo puro, & da omnibus petentibus in sanationem omni tempore & loco. Vide, Domine pater, ne quid neglexeris eorum, quæ tibi mandavi, ne perdas laborem, quem sustinuisti omnibus diebus tuis. Sanctus vero Baripsabas fecit, sicut ipsi mandavit justus ille; & post modicum tempus (Deo id ipsi suggerente consilium) surgens accepit munus vitæ sibi a justo donatum; & quocumque pergebat, ibi virtutem sanationum per manus ipsius faciebat Dominus noster Jesus Christus. Ab illo tempore g usque in præsens insignes virtutes fiunt oleo isto. Nos vero, fratres, utpote fideles, sic credimus, quod quisquis aliquando ad illud oleum accesserit, ad Dominum nostrum Jesum Christum accedat, ac per fidem in ipsum obtineat medelam omniumque membrorum suorum sanationem.

[6] Sanctus vero Baripsabas secundum revelationem Domini & Dei sumpsit datum sibi sanctum depositum, [ac eumdem thesaurum discipulo relinquit.] thesaurum vitæ ac ivit Catarram h in locum dictum Σουχρεῶν, & habitabat ibi omnibus diebus vitæ suæ, & ab eo tempore usque ad præsens omnes ibi morbi sanantur eorum, qui cum fide accedunt ad Dominum nostrum Jesum Christum, & in nomine sancti & gloriosi Baripsabæ. Cum autem videbatur Dominus eum a corpore translaturus, erat in multa exercitatione & temperantia: & cum aliquis ibi paucis diebus cum Justo habitasset eum sequebatur. Volebat i abire abbas Baripsabas & redire ad locum suum. Illum vero rogabat justus ille, dicens: Domine pater, si Dei est beneplacitum, rogo te, ut simul habitemus. Abbas vero Baripsabas, Deo volente, sustinuit simul cum justo manere: & manserunt unanimiter multo tempore. Ille autem vidit virtutes multas & sanationes factas per oleum, quod erat in cucurbita. Reliquit (Baripsabas k) hunc thesaurum vitæ nostræ, sibi datum in cucurbita, discipulo suo Omnes vero alacriter accedamus ad reliquias ipsius, & gloriam demus Deo Patri & Filio & Spiritui sancto, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quamvis auctor dicat, accuratissimam se velle narrationem instituere de modo, quo verus Domini nostri Sanguis servatus fuit in terra; & fortasse etiam bona fide processerit; varia tamen narrat adjuncta, quæ parum videntur credibilia.

b Qualis sit iste Jacobus, ignoratur. At non videtur fieri potuisse, ut ignotus omnino maneret, si satis constitisset de excepto per ipsum Sanguine Dominico: modus etiam, quo id fecisse dicitur, non est valde verisimilis.

c Hic vox aliqua Græca fuit omittenda, quod scripta esset tam mendose, ut nullo modo divinare potuerim qualis esset, & utrum ad præcedentia an ad subsequentia pertineret. Verum phrasis sine corrupta illa voce satis intelligitur; illique Latine substitui porro, quod simile quid esse credam.

d Tam hæc de adveniente ad eremitas cucurbita, quam sequentia de angelo ipsis apparente, & thesaurum cucurbitæ explicante, fabulam redolent. Præterea, qua demum ratione innotuit, quomodo Jacobus Christi Sanguinem in cucurbita exceperit, si ipse id nulli narravit, ut videtur supponi: nam angelus tantum revelasse dicitur, Sanguinem Christi esse in cucurbita.

e Auctor haud dubie, si quæ tunc sanationes contigerint, concursum hominum supra verum amplificat.

f In Synaxario & in Menologio Basiliano, ex quo elogium S. Barypsabæ dedi in Commentario num. 2, dicitur cucurbita illa non tam cito ad Barypsabam venisse, sed per manus fuisse tradita, ac tandem post multas ætates pervenisse ad Barypsabam, cujus ætas hinc admodum fit incerta.

g Hic auctor noluit negare ea, quæ num. 4 narraverat de sanationibus quorumcumque ex toto mundo accurrentium, priusquam cucurbita ad manus Barypsabæ pervenerat.

h Cum apographum, quod habeo, variis inquinatum sit mendis, ex quibus clara aliquot locis correxi; dubito an voces Καταῤῥὰν & quæ mox sequitur, Σουχρεῶν recte sint scriptæ, nec scire possum loca iis vocibus designata.

i Cum hic phrasi aliquid deesset, vocem ἐβούλετο volebat, uncis inclusam, adjunxi.

k Videbit studiosus lector hanc Vitam plane esse imperfectam, cum ne mors quidem S. Barypsabæ referatur, sed magis supponatur. Illud fere unicum est, quod ex ea discere possumus, nimirum nimirum antiquam esse apud Græcos traditionem de servato aliquo Christi Sanguine. Traditionem quidem hanc ineptus scriptor exposuit modo parum verisimili; traditionem tamen hanc fuisse apud Græcos ante miraculum in imagine Berythensi factum, videtur evincere vetustas codicis, cui deinde adstipulati sunt Græcorum Fasti.

DE S. AGABIO EPISCOPO CONF.
NOVARIÆ IN ITALIA.

Sec. V ante medium.

SYLLOGE HISTORICA.
Sancti cultus: Vita olim scripta, sed aliquot seculis post mortem Sancti: gesta ex variis scriptoribus collecta.

Agabius episc. conf. Novariæ in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

Novaria civitas episcopalis Italiæ colit hodie ut patronum, saltem secundarium, S. Agabium episcopum suum, [Sancti memoria in Martyrologiis recentioribus, & cultus:] vetustioribus quidem martyrologis incognitum, sed a plerisque recentioribus memoratum. Primus, opinor, Sanctum hunc annuntiavit Grevenus in Usuardo suo aucto ad X Septembris, sed corrupto nonnihil nomine in hunc modum: Civitate Novaria Sancti Gabii episcopi & confessoris. Secuti sunt Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Galesinius, Canisius, Ghinius & Baronius in Romano Martyrologio, ubi ita habet: Novariæ sancti Agapii episcopi. Addit in Annotatis: Successit hic S. Gaudentio, seditque annos viginti, ut docent tabulæ episcoporum ecclesiæ Novariensis, quæ tamen in aliquibus sunt emendandæ. De annis episcopatus consonat Ghinius his verbis: Novariæ sancti Agapii episcopi. Hic sancto Gaudentio successit, seditque annos viginti. Floruit circa annum Domini DC. At nec anni episcopatus certi sunt, ut infra videbimus, nec floruit Sanctus tam sero quam voluit Ghinius, aut etiam Castellanus, qui in margine Martyrologii sui universalis notavit seculum VI. De cultu Sancti nullum est dubium, cum Officium ipsius, ritu duplici recitandum, habeatur in Officiis propriis Novariensibus ad hunc diem.

[2] Carolus Novariensis episcopus, vir eruditione, pietate & prudentia insignis, [Vita diu post mortem scripta: alii scriptores, qui de Sancto agunt.] in Novaria sua collegit præcipua gesta S. Agabii. Meminit ille pag. 291 de ea, quæ S. Agabio habetur historia inter ecclesiæ codices manuscriptos; aitque in ea legi corporis translationem, quam figit circa annum 890, ita ut Vita illa fuerit scripta quatuor seculis, ut minimum, post mortem Sancti. Magnæ igitur auctoritatis esse non poterat, nec illius jactura magnopere deploranda, præsertim cum meliora & certiora illustrissimus Carolus tam ex illa Vita quam ex aliis monumentis collegerit, eaque Novariæ suæ & lectionibus Officii, quas ipse concinnavit, inseruerit. Habeo item Italicam S. Agabii Vitam impressam cum Vitis aliorum Sanctorum, qui coluntur Novariæ; sed illius Opusculi auctorem ignoro. Elogium quoque satis prolixum dedit Ferrarius, & aliud Ughellus in Italia Sacra recusa tom. 4 pag. 691 & 692, ubi Agapitum vocat. Hæc omnia conferam cum relatis ab illustrissimo Carolo, ex iisque qualemcumque S. Agabii Vitam concinnare aggredior.

[3] [Patria Sancti ignota: natus est senescente seculo 4:] Patria S. Agabii ignoratur, teste Carolo, qui pag. 250 ita habet: Quænam ejus patria fuerit, ignoratur: advena tamen fuisse videtur ex eo, quod eum Novariam divinitus missum, quæ de ipso habentur litteræ in ecclesiæ armariis, narrant. Natus fuit senescente seculo IV, & deinde S. Gaudentii primi Novariensis episcopi fuit discipulus, ut facile colligitur ex dicendis de initio episcopatus. Huc spectat observatio laudati Caroli, quam dat pag. 253 his verbis: In tabella, ut inscripta est Dipthycha episcoporum Novariensium, quæ jussu Francisci Bossii episcopi edita est, dicitur Agabius fuisse canonicus diaconus ejusdem ecclesiæ majoris: sed ejusmodi tabellæ, ubi aliis idoneis argumentis non juvetur, haud facile fides habenda est, cum multa in eam temere illata, inscio episcopo, noverimus, & præsertim cognomina episcoporum antiquorum: quæ cognomina neque inscriptionibus, neque scriptis ullis, neque in Novariensibus, neque in aliarum urbium episcopis probari possunt. Et vero illud etiam CANONICI nomen non convenit illi ætati. Hactenus Illustrissimus, cujus verba sufficiunt ad improbandum assertum Vitæ Italicæ, in qua Agabius cognominatur Solonius, & patria dicitur Novariensis.

[4] [episcopus fit post S. Gaudentium, qui ipsum commendaverat:] Episcopus factus est S. Agabius post mortem S. Gaudentii, quæ apud nos figitur circa annum 418, apud Ughellum anno 417, & apud laudatum Carolum pag. 245 circa 417 Ferrarius asserit, episcopatum Agabio prædictum a S. Gaudentio. At id clare non invenio in Vita S. Gaudentii, quæ apud nos data est ad XXII Januarii, Allaboravit tamen S. Gaudentius, ut Agabius sibi successor eligeretur, quemadmodum narrat Gaudentii Vita cap. 4, ubi dicitur sanctus antistes morti proximus consilium cepisse commendandi aliquem ad episcopatum, ne deinde oriretur dissensio, idque sic exsecutioni mandasse: Itaque coacto clero cum plebe, monuit primum, ut verba Dei, quæ per semetipsum reserata auribus perceperant, mente retinerent: … hoc etiam addens, ut universus ecclesiæ populus futurum sibi pastorem, suumque religiosum successorem, virum prudentem, Agapium nomine, a Deo prædestinatum scirent, cunctique in ejus electione unanimiter concordando persisterent, ne contra divinam præsentiam plebs inscia rebellare videretur. Hactenus Vita, quæ non addit, utrum electio facta sit, vivente Gaudentio, an statim post ejus mortem. Illustrissimus Novariensis rem quoque relinquit ambiguam, electionem Sancti sic perstringens: Sanctus Agabius, & virtute sua, & sancti patris testimonio probatus electusque suscepit episcopatum.

[5] Prima novi Episcopi cura fuit persicere ecclesiam, quam S. Gaudentius exstruere cœperat pro sepultura sua, [ecclesiam a Gaudentio inchoatam perficit, eumque in ea sepelit.] & imperfectam reliquerat: atque interim corpus defuncti inhumatum deposuisse dicitur in ecclesia sanctissimæ Virginis Mariæ. Latius hæc exponuntur in Vita S. Gaudentii num. 17 & 18, ac tum num. 18 hæc sequuntur: Inter hæc B. Agapius una cum omni populo antedictam basilicam ingenti sumptu, cultuque eximio consummatam dedicaverunt. Senis deinde post defunctum mensibus, bis senis diebus additis, sanctum corpus incorruptum, velut unius diei post funus, summo honore sepulcro tradiderunt. Hæc ita exponit Novariensis præsul: Basilicam extra muros, a B. Gaudentio inchoatam, cum ejus corpori sepeliendo opportunam judicasset, quamprimum perfici curavit, dedicavit: & in ea venerandas reliquias, qua par erat, cleri populique celebritate, decoro ad id sepulcro præparato, rite sepelivit.

[6] Munia episcopalia, virtutes & miracula S. Agabii deinde pag. 251 ita narrat laudatus Carolus Novariensis: [Sancti virtutes, dotes, miracula:] Cumque sacerdotalia munera omnia egregie impleret; contemplationis tamen rerum divinarum, orationisque studium in primis coluit: ita ut nocte meditatione rerum cœlestium animum pasceret: die vero populi docendi juvandique cura sese exerceret. Non laboribus solum, sed jejuniis quoque, & aliis afflictionibus corpus macerabat, ut spiritus imperio perfecte subjiceret. Eximia in eo apparebant Christianarum virtutum ornamenta: sed animi sincera quædam ingenuitas, & candida puraque mens in primis elucebat. Alta & sublimis ejus concionantis traditur fuisse oratio: dum de cœlesti gloria, æternisque præmiis dissereret; vehemens & gravis, cum ad perpetua supplicia explicanda descenderet. Mira quadam suavitate afficiebatur erga sanctissimum Corporis Domini Sacramentum: ut quasi corporis vinculis solutus, in cœlestium spirituum cætu versari videretur. Cujus rei mirabile indicium apparuit, cum ei sanctissimum Missæ sacrificium quodam tempore offerenti, fulgentis angeli species supra caput visa est. Miraculis dum viveret, sicuti etiam post mortem, claruit. Hydropicus ad beatum Virum cum accessisset, enixe precabatur, ut ei sanitatem a Domino impetraret: quem is fide admodum firma cognoscens, manu tactum, sanum dimisit. Leproso itidem ei se commendanti sanitatem eodem modo divina ope restituit. Hæc de egregiis Sancti virtutibus & miraculis, quæ etiam exponuntur in Vita Italica paulo prolixius, & brevius perstringuntur a Ferrario.

[7] Laudatus Vitæ Italicæ auctor annos viginti, & Ughellus triginta plus minus annos ipsius episcopatui adscribunt. [duratio episcopatus incerta:] At illustrissimus Novariensis satis ostendit, quam ea duratio episcopatus sit incerta, dum pag. 253 hæc scribit: Dicitur (in) eadem tabella (cui exiguam fidem habendam ante dixit num. 3) annos viginti episcopatum gessisse… Sed in catalogo ecclesiæ cathedralis, in quo nomina episcoporum notata sunt, post S. Gaudentium non apponuntur anni, quibus quisque episcopus sederit, nisi posterioribus seculis. Incerta igitur est episcopatus duratio, & verisimile est non fuisse tam diuturnam, quia Novariensis pag. 258 ostendit ex concilio Mediolanensi, jam anno 451 Novariensi ecclesiæ præfuisse Simplicium, inter quem & S. Agabium duo alii sederunt. Quare de anno mortis nihil certi statuo, nisi eam contigisse seculo V ante medium. In Officio dicitur obiisse IV Idus Septembris.

[8] [mors, sepultura corporis translatio,] Mortem & sepulturam laudatus Carolus his verbis refert pag. 252: Demum cum ad æterna episcopalium laborum præmia evocatus esset; ejus corpus extra portam civitatis conditum est, quæ ab ejus nomine adhuc appellatur, in ecclesia, quæ itidem ab eo nomen habuit. Post aliquot deinde secula venerabilis episcopus Cadultus, aliis quoque pontificibus comitantibus, illud in ecclesiam majorem religiose transtulit. De hac translatione in Cadulto pag. 291 ita loquitur: Cadultus sedit annis VIII mensibus IX. Hic transtulisse scribitur corpus S. Agabii ab ejus ecclesia in majorem in ea, quæ de S. Agabio habetur Historia inter ecclesiæ codices manuscriptos. Quod factum esse circiter annum DCCCXC, anni superioribus episcopis tributi ostendunt; quo tempore Romanam Apostolicam Sedem tenuit Stephanus V. Qua vero de causa corpus ab ea ecclesia translatum sit, non reperi. Ughellus tom. 4 col. 696 in Cadulto, quem Candulfum vocat, hisce consentit, ut & Vita Italica.

[9] [mirabilia in translatione facta:] Quæ in translatione contigerunt mirabilia, cum reliquis ad reliquias & cultum Sancti spectantibus, pag. 252 laudatus Carolus enarrat his verbis: Dum autem transferretur, juvenis affuit inflato, ex morbo quodam, toto corpore, viribusque pene destitutus. Monitus ut sancti Episcopi suffragio fretus, sub sacrum feretrum transiret; fecit, & sanatus est. Præterea mirabile, ac divinum illud Agabii sanctitatis & gloriæ testimonium tunc extitit: candidæ quædam nubeculæ, columbæ figura, duæ quidem e cœlo descendentes, alia ex ore ejus ad cœlum evolans apparuere. Novariensis ecclesia beati Patris memoriam a primis temporibus sacris officiis celebrat die decima Septembris: translationem autem memoratam trigesima Augusti. Asservatur in ecclesiæ cathedralis sacris loculis cubitus hujus sancti Episcopi manui junctus, integer, quantum ariditas patitur, ex dimidia fere parte inferiori.

[10] [reliquiæ ubi modo conservatæ.] Corpus vero sub altari; quod ejus nomine dicatum, in capite navis aquilonaris, sub turri campanaria, fornice supraducto, collocatum est. Non solum eum Sanctorum honore Novariensis ecclesia coluit: sed etiam observavimus in multis veteribus chartis eum una cum S. Gaudentio patronum esse nominatum, dum dicitur ad honorem SS. patronorum Gaudentii, & Agabii. Hactenus eruditissimus episcopus, qui jam lib. 1 pag. 10 monuerat, corpus S. Agabii in ecclesia cathedrali esse, ejusque memoriam uti Patroni antiqua veneratione coli. Ejus sepulcrum, inquit, sub turri campanaria est, angusto sacello ibi altarique supra sepulchrum extructo, quod hodie exornatur, ut sepulcrum campanili antiquius videatur. Plura hisce addenda non habeo: sed nescio, cur Orlendius part. 2 tom. 1 pag. 252 Sanctum nostrum maluerit Agapitum nominare cum Ughello, quam Agabium aut Agapium cum ipsis Novariensibus.

DE S. PULCHERIA IMPERAT. VIRG.
CONSTANTINOPOLI.

An. CDLIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Pulcheria imperatrix virgo Constantinopoli (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria S. Pulcheriæ apud Græcos & Latinos: Marcianus imperator item in Menæis memoratus; sed de ejus cultu non constat: cultus S. Pulcheriæ: gesta ejus unde eruenda.

Quamvis Scriptores Græci & Latini S. Pulcheriam summis passim extollant laudibus, [Memoria Sanctæ in Fastis Græcis & Latinis annuntiata:] ac elogiis celebrent præstantissimis, admodum tamen jejuna sunt & varia, quæ in Fastis sacris de sanctissima Imperatrice leguntur, ita ut difficulter statui possit, ubi Officio ecclesiastico celebretur, quave id fiat die. Menologium Basilianum ad VII Augusti eam cum Irene augusta conjungit breviter his verbis: Et commemoratio religiosarum imperatricum Pulcheriæ & Irenes. Menologium Sirletianum ad hunc diem X Septembris tale habet elogium: Eodem die commemoratio sanctæ Pulcheriæ reginæ in pace quiescentis. Hæc fuit soror Theodosii Junioris, dicta conjunx Martiani pietate præstantis imperatoris, quæ cum virginitatem ipsam ad senectutem usque servasset, multaque præclara opera in templorum & hospitalium ædificio contulisset, & sancti Chalcedonensis concilii patres adjuvisset, in pace requievit. Eadem plane ad hunc diem habent Menæa Græca, additis tamen duobus versiculis, qui nullius sunt momenti. At non video, in Officio ibi præscripto aliam de S. Pulcheria mentionem fieri. Baronius tamen hac die S. Pulcheriam inseruit Martyrologio Romano in hunc modum: Constantinopoli S. Pulcheriæ augustæ virginis, religione & pietate insignis. Baronium alii quidam Latini secuti sunt, eumque & nos sequimur.

[2] Memoriam S. Pulcheriæ simul & Marciani imperatoris in Menæis quoque recoli ad XVII Februarii, [in quibus uno loco conjungitur Marcianus imperator, de cujus cultu non constat.] jam observarunt Majores nostri in Prætermissis ad illum diem. Verum nec ibi in Officio quidquam de ipsis præscribitur, nudaque ponitur sine ullo elogio annuntiatio: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, μνήμη τῶν ἐν Εὐσεβεῖ μνήμῃ γενομένων, βασιλέων Μαρκιανοῦ καὶ Πουλχερίας. Eodem die, memoria piæ recordationis imperatorum Marciani & Pulcheriæ. Et mox rubris item litteris additur: Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῇ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ. Peragitur vero eorum commemoratio in majori ecclesia. Apud Maximum Cythereum eadem legitur annuntiatio. In reliquis Græcorum Fastis aut libris ritualibus de Marciano nihil quidquam invenio, nec plura de S. Pulcheria ad hunc diem. Jam vero, etsi posterioribus verbis videatur insinuari, festivitatem aliquam de utroque peragi in majori ecclesia, utcumque tamen dubito, an ut Sancti ea festivitate colantur, præsertim cum titulus Sancti præter morem Menæorum hic omittatur, neque illum titulum Marciano attributum inveniam ullo alio loco in Fastis Græcorum aut Latinorum, vel apud ullum scriptorem antiquum. Quare titulum Sancti Marciano adscribere non ausim, licet alias non ignorem fuisse imperatorem pietate, religione, aliisque virtutibus præstantissimum.

[3] [Credit Cangius Sanctam fuisse cultam a tempore Leonis imperatoris;] Quod vero spectat ad S. Pulcheriam, Cangius in Familiis augustis Byzantinis pag. 97 de ipsius cultu ita scribit: Festum vero Pulcheriæ augustæ institutum aiunt a Leone Magno imperatore, & statuam ejus positam in ipsius monumento. Laudat pro hisce Antiquitates Constantinopolitanas ab anonymo Græce collectas, & a Lambecio editas pag. 71. Sane ibidem simile quid dicitur: at dubito, an de cultu vere ecclesiastico locus sit explicandus, cum nec Beatæ nec Sanctæ titulus nomini Pulcheriæ legatur adjectus. Verba ipsa Græca huc transfero: Πολλὰ τῇ βασιλίδι Πουλχερίᾳ Λέων μέγας ἐμακάριζεν· ὅθεν καὶ μνήμην αὐτῆς τῆς τελειώσεως ἐπετέλει, καὶ ἐν τῷ τάφῳ αὐτῆς αὐτὸς ἱστόρησε τὸ ταύτης ἴνδαλμα· καὶ ἐν τοῖς βασιλείοις δὲ θεωρῶν αὐτὴν ἐν ἱστορίᾳ, τὸν βίον ὅλον αὐτῆς ἐμακάρισεν. Eadem recusa sunt apud Bandurum in Imperio Orientali part. 3 pag. 95, ibique Latine reddita hoc modo: Leo magnus beatissimam Pulcheriam augustam multum celebrare solebat. Unde etiam ejus consummationis sive exitus memoriam venerabatur, ejusque imaginem sepulcro ipsius apposuit: atque in ædibus imperatoriis ejus depictam effigiem contemplans, totam vitam ejus deprædicabat. Verum hæc versio utcumque liberior est: nam vox beatissimam non est in Græco, certe eo sensu, quo est expressa Latine.

[4] [at id non evincitur ex ratione per ipsum allegata;] Hinc priora verba Græca rectius ad propositum nostrum sic Latine exprimentur: Leo magnus imperatricem Pulcheriam multum beatam prædicabat &c. Nullum potest esse dubium, quin hæc tanto magis honorifica sunt S. Pulcheriæ, quanto certius omnia ipsius gesta cognoscere potuit Leo imperator, qui Marciano in imperium successit. Verum non ausim ex allatis certo concludere, S. Pulcheriam cultu ecclesiastico honoratam fuisse Leone I imperante, cum allata verba id certo non evincant, multaque obstent, quo minus id ab eo tempore factum credamus. Porro post recitata verba addit Papias, cujus illa sunt: Marciani vero & Pulcheriæ statuas idem Leo in Theodosianos embolos translatas, imperatoriæ urbi adjecit. De alia S. Pulcheriæ statua, locata in chalce proxime quasi ante Palatii ambulacrum, meminit Anonymus apud laudatum Bandurum pag. 7, & ibidem pag. 87 Theodorus lector. Eamdem quoque ex Suida commemorat Petrus Gyllius ibidem pag. 384; ipsiusque Suidæ & Codini de eadem verba recitat Bandurus tom. 2 pag. 471. Aliam Pulcheriæ statuam in senatu positam ostendit Bandurus tom. 2 pag. 844.

[5] Anonymus alter, a Banduro item editus, agens de Sepulcris imperatorum in templo Apostolorum Constantinopoli, [multaque contra persuadent serius coli cœptam:] Marciani & Pulcheriæ urnam sic commemorat pag. 122: Alia urna porphyretica, ubi tumulantur Marcianus & Pulcheria. Observo, hunc scriptorem, etsi Sancti titulum dederit Constantino Magno & S. Theodoræ imperatrici, de qua egimus ad XI Februarii, ab eo tamen titulo abstinuisse in Marciano & Pulcheria, qui quatuor seculis ante S. Theodoram floruerunt. Hoc sane mirum videtur, si festivitas S. Pulcheriæ jam instituta fuit & celebrata tempore Leonis augusti, seu seculo V, præsertim cum & passim alii Græci scriptores abstineant a titulo Sanctæ, dum Pulcheriam laudant; cumque in ipso Menologio, Basilii imperatoris jussu post medium sæculi X composito, tantum memoretur ut religiosa Imperatrix, non vero ut Sancta. Præterea nullam invenire potui ædem nomini S. Pulcheriæ dicatam, ac nihil denique, quo ostendere valeam cultum ipsius esse valde vetustum. Itaque ex. dictis concludere cogor, cultum S. Pulcheriæ multis seculis posteriorem videri imperio Leonis I, nec umquam tam celebrem & solemnem fuisse apud Græcos, quam mereri videntur eximiæ virtutes, quibus Sanctam floruisse omnes consentiunt. Quid causæ sit, cur cultus S. Pulcheriæ non magis fuerit promotus apud Græcos, non facile divinavero; nisi forte Græci non multum curaverint Sanctam Romanæ Ecclesiæ addictissimam. Quidquid sit, eximias ipsius virtutes nec coævi siluerunt nec posteriores Græci; titulum quoque Beatæ illi frequenter attribuit S. Theophanes cum aliis quibusdam: ac demum Sanctæ titulo eamdem honorarunt tam Græci quam Latini: imo dubitare nequeo quin Græci Sanctam quoque colant Officio ecclesiastico, saltem in ecclesiis aliquot particularibus.

[6] Quod spectat ad Vitam Sanctæ, hanc, quantum novimus, [scriptores, qui de Sancta egerunt.] nullus Græcorum conscribendam suscepit. Verum hic defectus utcumque suppleri potest ex historicis, qui non pauca de gestis & virtutibus Sanctæ memorarunt. Agmen horum ducit Sozomenus, qui eodem vivebat tempore, & vel solus Vitæ defectum supplere potuisset, si usque ad mortem sanctæ Imperatricis scribendo pertigisset: at priora tantum aliquot annorum gesta conscripsit aut certe illa sola ad nos pervenerunt. Qui eodem floruerunt tempore, Socrates & Theodoretus, aliique illius seculi historici omnia fere S. Pulcheriæ gesta prætermiserunt, ita ut necessarium sit ad historicos magis remotos etiam recurrere. Subsidium tamen non modicum præstare poterunt epistolæ S. Leonis Papæ & Concilia, a quibus mire commendatur sanctæ Imperatricis pietas. Ex hisce porro monumentis de S. Pulcheria egerunt Baronius, Tillemontius, Bailletus aliique recentiores, inter quos est Matthæus Raderus Societatis Jesu, qui anno 1614 edidit Opusculum, quod Aulam sanctam inscripsit, complectens res gestas Theodosii II imperatoris, ac Pulcheriæ & Eudociæ imperatricum. Hosce aliosque scriptores conferam cum antiquioribus & contemporaneis, sequarque aut corrigam, prout ratio exigere videbitur.

§ II. Genus S. Pulcheriæ, fraterque & sorores: ipsius & Theodosii fratris ætas, moriente Arcadio patre.

[Sanctæ nomen, parentes frater, sorores:] Sancta Pulcheria in nummis & subinde in litteris Ælia Pulcheria dicta, filia fuit Arcadii imperatoris & Eudoxiæ ejus conjugis, neptis Theodosii Magni ac soror Theodosii II, seu Junioris, ut passim vocatur, Sorores habuit, ut minimum, duas: sed aliqui scriptores tertiam adjungunt, & quidem natu majorem. Hic sororum numerus diligenter mihi videtur examinandus, uti & tempus, quo S. Pulcheria fuit nata: nam scriptores antiqui de hisce non eadem scribunt. Sozomenus lib. 9 cap. 1 mortem Arcadii relictosque ab eo liberos sic memorat: Cum Atticus annum tertium ageret in episcopatu Constantinopolitano, Basso & Philippo consulibus, Arcadius finem vivendi fecit, successore imperii relicto Theodosio filio, qui tum recens erat ablactatus; filiabus autem Pulcheria, Arcadia & Marina relictis, adhuc adolescentulis. Qua quidem re vel maxime declarasse mihi videtur Deus, solam pietatem imperatoribus ad salutem sufficere: sine illa vero nec exercitus, nec imperatoris robur, nec reliquum apparatum quidquam prodesse. Nam cum hujus universi custos Divina virtus imperatorem religiosissimum fore prævidisset, curatricem illius ac totius imperii constituit Pulcheriam sororem; quæ licet nondum quindecim annos nata, supra ætatem tamen sapientem ac vere divinum sensum accepit.

[8] [duæ tantum ei attribuuntur a Sozomeno & Philostorgio coævis:] Ad hæc verba observo primo, tres tantum Arcadii filias recenseri a Sozomeno, illarumque natu maximam fuisse Pulcheriam. Secundo ex mente hujus scriptoris Theodosius tribus hisce sororibus natu minor videtur: nam dicitur recens ablactatus, Græce ἀρτίως γάλακτι τρέφεσθαι πεπαυμένος, qui nuper lacte nutriri desierat: sorores vero omnes vocantur adolescentulæ, aut valde adolescentulæ, ut habent voces Græcæ κομιδῆ νέας. Philostorgius scriptor item synchronus de numero & ordine liberorum Arcadii Sozomeno accurate consentit. Etenim scriptor ille, prout a Photio in epitomen contractus est, editusque a Jacobo Gothofredo, lib. XI num. 7 ita habet: Ipsa vero (Eudoxia imperatrix) filias duas jam Arcadio pepererat: deinceps vero & Marinam & filium Theodosium edidit. Quo autem tempore jam duorum liberorum mater erat, ab Eutropio contumelia affecta, sic quidem, ut ei minaretur, se eam regia propediem expulsurum, liberos utraque manu tenens, maritum accessit. Mox subditur exsilium & mors Eutropii, quam contigisse anno 399 certum est, ut scriptores consentiunt. Pagius ad illum annum num. 2 tempus exsilii sic exprimit: Eutropius die XVI Kalend. Febr. omnibus dignitatibus exutus fuit, & in Cyprum insulam relegatus, ut ex lege cod Theod. 17 de Pœnis, ea die data, constat, Hæc non solum affero, ut ostendam Philostorgium consentire de numero & ordine liberorum Arcadii, sed simul, ut ex iis de ætate S. Pulcheriæ aliquid deinde subjiciam.

[9] Marcellinus comes in Chronico liberos Arcadii & Eudoxiæ alio modo & ordine recenset, [præter has vero in Chronico Paschali Flaccilla ponitur ut natu maxima,] sibique eatenus assentientem habuit auctorem Chronici Paschalis, qui tamen unam addit filiam: atque huic demum adhæserunt plerique neoterici. Hac de causa totum fundamentum lubet inspicere. Marcellinus ad annum 397 Ind. X Cæsario & Attico consulibus, ita habet: His consulibus Flaccilla, Archadio nata est filia. Ad annum 399: Pulcheria Archadio altera filia nata est: Ad annum 401: Theodosius junior patre Archadio natus est III Idus Apriles. Ad annum 403: Marina patre Archadio nata III Idus Februarias. Hæc omnia in Chronicon Paschale, quod alias Alexandrinum dicitur, translata sunt. Verum ibidem ad annum 400 additur Arcadia, tamquam alia Arcadii filia inter Pulcheriam & Theodosium nata. Placuerunt hæc omnia neotericis; sed vehementer dubito, an revera quatuor hasce filias habuerit Arcadius, & vix credere possum, ullam ei fuisse filiam ante S. Pulcheriam, quia tam Philostorgius quam Sozomenus eam nominant ubique primo loco, nec ullibi de Flaccilla meminerunt. Quin & ipsum Chronicon Paschale tres dumtaxat filias Arcadio attribuit ad annum 396, ubi sic habet: Hic Arcadius, Theodosii magni filius, conjugem habuit Eudoxiam, ex qua natus est Theodosius junior. Habuit & filias Pulcheriam, Arcadiam & Marinam.

[10] Iterum repeto, multo mihi probabilius videri, [verum videtur auctor istius Chronici ex una Arcadii filia duas formasse:] tres tantum fuisse filias Arcadio, Pulcheriam autem omnium fuisse natu maximam. Erroris auctorem partim esse Marcellinum, qui annis centum & quinquaginta hisce posterior est, verisimile censeo, sive quod Flaccilla eadem sit cum Arcadia, quæ utrumque nomen habere potuit, & alias omissa est; sive quod Flaccillam Theodosii filiam, de cujus morte meminit ad annum 431, Arcadio perperam attribuerit. Si Arcadio altera, altera Theodosio II fuerit filia Flaccilla, alterius natalem omisit Marcellinus, mortem alterius. Quod spectat ad Chronicon Paschale, illius auctor, utpote longe posterior & sæpe minus accuratus, Flaccillam in Marcellino repertam facile adjungere potuit tribus aliis apud alios scriptores memoratis. Rationes, cur ita censeam, sunt hæ. Primo Philostorgius in hac re, quia synchronus est, Marcellino longe præferendus, clare excludit quartam aliquam Arcadii filiam. Clare item edicit, unam tantum filiam Theodosio natam esse post Eutropii lapsum, sive post annum 399, eamque fuisse Marinam. Ergo duæ illæ, quæ ante lapsum Eutropii natæ erant, fuerunt Pulcheria & Arcadia. Itaque Marcellinus per Flaccillam non aliam videtur intellexisse quam Arcadiam, & consequenter auctor Chronici Paschalis ex una, quæ forte dicta fuerit Flaccilla Arcadia, verisimiliter duas formavit.

[11] Hæc jam sufficiunt ad refutandum Tillemontium, qui cum aliis plerisque preße insistit Chronico Paschali, [certe tres tantum filias Arcadius habuisse videtur,] quatuorque attribuens Arcadio filias, Flaccillam dicit natam anno 397, Pulcheriam anno 399, Arcadiam anno 400, Marinam denique anno 403: nam secundum Philostorgium sola ex filiabus Marina post lapsum Eutropii nata est. Porro Tillemontius, admissis Philostorgii verbis, servare tamen voluit annum & diem natalem Pulcheriæ a Marcellino fixum. Hunc in finem tom. 5 Imperatorum nota 22 in Arcadium observans, legem de exsilio Eutropii datam notari XVII Januarii anni 399, ait id consistere non posse cum tempore natæ Pulcheriæ, quia hujus natalis est XIX Januarii ejusdem anni: nam secundum Philostorgium nata erat Pulcheria ante lapsum Eutropii. Hinc epocham datæ legis vitiatam suspicatur. Verum id gratis dicitur, nec tamen prodesse potest Tillemontio, ut Philostorgium conciliet cum Chronico Paschali. Etenim Arcadia in Chronico nata dicitur anno 400, quo certe dudum occisus erat Eutropius. Philostorgius vero ex tribus filiabus Arcadii solam Marinam post lapsum Eutropii natam asserit, alias duas ante ejus lapsum. Philostorgius igitur repugnat Chronico Paschali. Quapropter, cum Philostorgius recte sibi consentientem habeat Sozomenum, & uterque hisce convixerit; erroris arguendum & deserendum est Chronicon Paschale: nec aliæ attribuendæ sunt filiæ Arcadio præter Pulcheriam, Arcadiam & Marinam, quæ in ipso Chronico Paschali ad annum 396 solæ recensentur.

[12] [& illarum natu maxima dicenda est S. Pulcheria:] Præterea dubitare nequeo, quin Marcellinus etiam a vero aberraverit, non quidem in numero filiarum Arcadii, sed in ordine, quo singulæ sunt natæ. Secundam ex tribus facit Pulcheriam, natamque hanc dicit anno 399, die XIX Januarii. At verisimile non est ob dicta de Eutropio, cujus lapsus certo contigit XVII Januarii ejusdem annï, ullam tunc Arcadii filiam fuisse natam; sed duæ jam ante erant natæ, teste Philostorgio. Hæ autem duæ non aliæ esse possunt quam Pulcheria & Arcadia: atque certo constat, Pulcheriam natu majorem fuisse Arcadia. Itaque, cum Arcadius nuptias contraxerit anno 395, & quidem secundum Chronicon Paschale die XXVII Aprilis, natales S. Pulcheriæ verosimillime referendi sunt ad annum 396, nec possunt probabiliter locari post annum 397, quia soror ipsius Arcadia post ipsam nata est ante annum 399. Si Marina, altera soror Pulcheriæ, etiam nata est ante Theodosium, prout insinuare videntur Philostorgius & Sozomenus, nata illa fuerit anno 399 aut 400: nam de anno 401, quo Theodosius in lucem prodiit, omnes consentiunt.

[13] [habuit illa annos circiter duodecim, dum obiit Arcadius;] Ex dictis colligi poterit, quot fere annos haberet Pulcheria, quando obiit pater ipsius Arcadius, cujus mortem Socrates lib. 7 cap. 1 figit Kalendis Maii, anno 408. Octavum tum annum agebat Theodosius imperator, ut liquet ex anno natali, idque Socrates aliique scriptores etiam diserte exprimunt. Cangius in Familiis Byzantinis pag. 70, Tillemontius tom. 15 Monum. Eccl. in Pulcheria, Bailletus ad X Septembris, aliique plures existimant, Pulcheriam tantum biennio majorem fuisse Theodosio, sive annum decimum tunc egisse, quia secuti sunt Marcellinum & Chronicon Paschale. Pagius ad annum 399 num. 4 eam opinionem exprimit, fidemque Philostorgii in dubium vocat, quia verba ipsius nequeunt cum illa opinione conciliari. Mox tamen addit sequentia: Si tamen vera narrat Philostorgius, Marcellinus & auctor Chronici Alexandrini anno uno tardius Pulcheriæ natale consignarunt, isque error Marcellino attribuendus erit, ex quo pleraque descripsit auctor Chronici Alexandrini. Verum nullum erit piaculum, si dicamus Marcellinum longius aberrasse, sicut non raro ipsi contigit & aliis Chronicorum scriptoribus, præcipue in iis, a quibus longius aberant. Imo contra sanam crisim peccabimus, quantum mihi apparet, si solum dubitare velimus, utrum Philostorgio scriptori contemporaneo credendum hic sit, an Marcellino centum & quinquaginta annis posteriori.

[14] Quare secundum dicta omnino existimo, S. Pulcheriam, [licet plusculum ei tribuant Sozomenus & Theophanes,] moriente Arcadio, puellam fuisse duodecim fere annorum, ita ut duodecimum ageret aut decimum tertium. Quo majorem ætatem possimus attribuere Pulcheriæ, eo magis conformis hæc erit gestis ipsius prioribus, quæ statim narrabimus, quæque omnino innuunt eam facile quatuor aut quinque annis ante Theodosium natam esse. Hinc existimo Sozomenum loqui de tempore, quo mortuus est Arcadius, quando dicit; Quæ licet nondum quindecim annos nata &c.; Græce, οὔπω πεντεκαὶδέκατον ἔτος ἄγουσα, nondum agens annum decimum quintum; ita ut velit annos eam necdum quatuordecim habuisse completos. Theophanes etiam de eodem tempore clare loquitur, dum dicit: Theodosio in imperatorem accepto, soror ejus Pulcheria quindecim annorum virgo Dei consiliis ac ductu publicas res egregie administrabat &c. Nam uterque deinde distinguit tempus, quo Imperatrix creata est post sex annos. Tillemontius tamen aliique existimarunt, laudatos scriptores quindecim tantum annos Pulcheriæ attribuere, dum creata est Augusta. Verum in eam opinionem illi solum perducti sunt, quia secuti sunt epocham Chronici Paschalis seu Alexandrini mox refutatam, quæ cum dictis Sozomeni & Theophanis nequit componi.

[15] Porro quia video plerosque eruditos in opposita esse opinione, [qui loquuntur de ætate ejus, moriente patre,] juverit dicta paulo latius exponere. Sozomenus loquitur de ætate Pulcheriæ, qua cœpit habere curam fratris Theodosii, qua virginitatem vovit, qua insigne donum ecclesiæ obtulit. Atqui fratrem instituere cœpit, ut clare ostendam ex Theophane, virginitatem vovit, donumque illud obtulit, antequam fieret Augusta. Non loquitur ergo Sozomenus de tempore susceptæ potestatis supremæ; dum dicit Pulcheriam necdum egisse annum decimum quintum. Sozomenus ipse mentem suam hac de re exponit, quando, ubi prædicta narraverat, subdit hæc verba: Postquam vero principatus curam suscepit &c. Sententia Theophanis non minus clara est. Nam relata Arcadii morte, mox Antiochum Theodosii curatorem fuisse ait, institutionemque attribuit Honorio imperatori, qui longe aberat, & sorori Pulcheriæ his verbis: Is vero ab Honorio patruo, & a sorore Pulcheria Christianis institutis probe & solerter eruditus est. Quin & rerum publicarum administrationem ab eo tempore attribuit Pulcheriæ verbis supra num. 14 datis; non tamen supremam auctoritatem.

[16] Evincunt id verba, quæ Theophanes quinto post anno subjicit pag. 70: [aut certe non de ætate, qua facta est imperatrix.] Hoc eodem anno Antiochus Persa e vivis excessit (ἐκ ποδῶν γἑγονε, quod alias verti potest, amotus est:) beatissima vero Pulcheria supremam & absolutam rerum administrationem exercuit. Ex hisce clarum mihi videtur, Sozomenum & Theophanem non describere ætatem Pulcheriæ, quando renuntiata est Augusta; sed potius quando obiit Arcadius, aut, si quis malit hoc suspicari, quando cœpit fratrem instituere, aut quando virginitatem vovit: nam Theophanes certe plusculum ætatis attribuit Sanctæ, quam habebat moriente patre; cum tunc duodecimum aut decimum tertium ætatis annum verisimillime ageret, ut supra vidimus. Huic epochæ Chronicon ipsum Paschale consentit ad annum 450: nam nubenti eo anno Pulcheriæ attribuit annos 54, quos tunc habere non potuit, nisi nata sit anno 396 aut 397.

§ III. Utrum tutela Theodosii fuerit commissa regi Persarum & exercita per Antiochum: gesta S. Pulcheriæ sex primis Theodosii annis.

[Arcadius dicitur Isdegerdem Persarum regem Theodosii tutorem constituisse:] Zonaras lib. 13 Annalium num. 22, seu tom. 2 pag. 40 hæc scribit: Junior autem Theodosius Constantinopoli Pulcheriæ sororis studio diligenter educabatur & erudiebatur, metu Isdigerdis Persarum regis nemine contra eos insurgente. Nam Arcadius moriens Isdigerdem in testamento filii, pueri adhuc, ut dictum est, tutorem scripserat. Quo ille accepto, Antiochum cunuchorum suorum principem misit, custodem & curatorem imperatoris Theodosii, admonitis per litteras proceribus, ut imperatori suo parerent: quod nisi fecissent, se injurias pueri non esse neglecturum. Hanc historiam primus scripsit Procopius Cæsariensis lib. 1 de Bello Persico cap. 1, ubi pluribus verbis exponit, quibus rationibus permotus sit Arcadius, ut id consilii caperet. Agathias, qui paulo post Procopium scripsit, lib. 4 sic loquitur post factum breviter relatum: Hic enim sermo ab antiquo, veluti per manus, posteritati traditus, plurimum etiam hodie apud nos invaluit, & apud doctos pariter ac vulgus hominum circumfertur: scripto vero aliquo aut historicorum libris id proditum non reperio, ne in iis quidem, qui de Arcadii morte scripserunt, uno tantum Procopio rhetore excepto. Neque sane meo judicio mirum est, ad multiscii hujus viri, quique universam, ut uno verbo dicam, historiam decerpsit notitiam, hanc etiam narrationem ab alio olim conscriptam pervenisse, meam vero nequaquam, qui minutissima quæque, si modo hæc minutissima sunt dicenda, haud norim. Ita Agathias a Vulcanio Latine redditus pag. 125, non omnino asserens factum istud, neque rejiciens.

[18] [Tillemontius historiam illam oppugnat:] Porro nec Procopius nec Agathias quidquam dicunt de Antiocho Theodosii curatore constituto; sed id primus addidit Theophanes, quem secutus est Zonaras, uti deinde etiam Cedrenus tom. 1 pag. 334 & Nicephorus lib. 14 cap. 1. Baronius & Pagius ad annum 408, aliique scriptores sine ulla dubitatione admittunt, Isdegerdem tutorem Theodosii fuisse constitutum, Antiochumque ab Isdegerde hac de causa Constantinopolim fuisse missum. Verum Tillemontius tom. 6 Imperatorum nota 1 in Theodosium multis utitur ratiociniis, ut totam illam historiam reddat suspectam, fabulisque annumerandam ostendat. Lubet examinare argumenta hunc in finem allata. Primo, inquit, factum illud tam celebre per annos 150 nullus conscripsit, ne ii quidem, ut observat Agathias, qui mortem Arcadii narraverunt. Silent de eo Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Zosimus, Philostorgius, uterque Prosper, Marcellinus comes. Respondeo, nullum esse ex hisce scriptoribus, qui non omiserunt alia multa relatu dignissima, ita ut minus mirandum sit, si illud etiam omiserint. Quod spectat ad Socratem, Sozomenum, Theodoretum & Philostorgium, qui scripserunt sub Theodosio, factum illud Persis honorificum facile omittere potuerunt, ne coram mundo propalarent, quantum Theodosius regi Persarum deberet. Quod in brevibus Chronicis Prosperi & Marcellini omissum sit, ne observatione quidem est dignum. Zosimi quoque de hisce silentium mirari non possumus, cum Historiam suam non perfecerit, & vix leviter Arcadii mortem perstringat, nihil fere scribat de Theodosio Juniore.

[19] Secundo nititur ostendere Tillemontius, narrari aliqua a Zosimo & Sozomeno, [argumentis aliquot, quæ non sunt magni momenti:] quæ non cohærent cum tutela Isdegerdis. Narrat revera uterque Honorium voluisse Constantinopolim venire, ut Theodosio prospiceret; id autem dissuasisse Stiliconem, qui ipse eo tendere cupiebat cum agmine militari. Videri de his potest Sozomenus lib. 9 cap. 4; & Zosimus lib. 5 pag. 807. Verum hæc nequaquam pugnant cum tutela Isdegerdis, quam Honorius initio, dum meditabatur iter Constantinopolitanum, facile ignorare poterat, aut, si nosset, improbare. Tertia Tillemontii objectio nihilo melior est, sed potius manifestat, ipsum non recte intellexisse mentem illorum scriptorum, qui tutelam Theodosii attribuerunt Isdegerdi. Anthemius, inquit, teste Socrate lib. 7 cap. 1 Orientale gubernabat imperium; non Antiochus, ut Theophanes asserit. Respondeo nec Theophanem nec ullum alium dicere, talem Isdegerdi aut Antiocho attributam fuisse auctoritatem, ut ministros statuerent, quos vellent, aut id eos fecisse, si revera potuerint: sed curam fuisse commissam Isdegerdi, ut prospiceret incolumitati imperatoris, ne quis ei insidias strueret, aut res novas moliretur. Anthemius igitur ut præfectus prætorio summam rerum sub Theodosio administrabat, ut habet Socrates. Antiochus vero, ut habet Theophanes, imperatoris comitem ubique se præbebat. Is vero ab Honorio patruo, fortasse per litteras hortante, & maxime a sorore Pulcheria Christianis institutis probe & solerter eruditus est: paxque diu inter Romanos & Persas traducta, saltem usque ad obitum Isdegerdis anno 520 defunctum. Hæc omnia aptissime cohærent, & difficultatem non patiuntur.

[20] Præterea certum est, Antiochum aliquem fuisse potentem in aula Theodosii junioris. [& quibus non evincit pro fictitia habendam esse.] Quippe S. Isidorus Pelusiota epist. 36, quam inscribit Antiocho eunucho palatii, ut habet Græca inscriptio, eidem commendat justitiam, & de potentia ipsius ita loquitur: Ac quoniam non modo imperii minister es, sed ipsum etiam arbitratu tuo ac libitu moderaris &c. De eodem Antiocho, ut ipse existimat Tillemontius, loquitur Synesius in Epistola 110, dum dicit: Potest autem Antiochus, quæcumque vult. Hunc eumdem quoque asserit potentem fuisse apud Narsen Persam, & ab eo tempore mansisse potentem. Si ergo Antiochus in aula Theodosii potens fuit, idemque potens apud Persas; qua de causa neganda est historia a tot scriptoribus a seculo VI conscripta? Ego certe non capio, cur malit Tillemontius suspicari, Antiochum hunc ex Perside ultro venisse ad servitium Theodosii, indeque totam historiam fuisse confictam, quam eo missum esse ab Isdegerde, sicut Theophanes aliique scripserunt. Certe magis verisimilis est tanta ipsius potentia, si ut curator & tutor Theodosii missus est ab Isdegerde, qui perpetuam cum Theodosio pacem servavit, quam si privato tantum consilio ad aulam Theodosii se contulit. Itaque non sufficiunt objectiones Tillemontii, ut totam illam historiam de tutela Theodosii delata Isdegerdi pro fictitia habeamus, præsertim cum talis sit naturæ, ut mirum non videatur, omissam esse a variis scriptoribus Græcis; sed contra maxime esset mirandum, si in gratiam regis Persarum fuisset conficta.

[21] [S Pulcheria virginitatem Deo vovet, votumque insigni dono firmat,] Quid interim fecerit S. Pulcheria, Sozomenus lib. 9 cap. 1 ita enarrat: Ac primum quidem suam ipsius virginitatem Deo consecravit, & sorores suas ad idem vivendi genus informavit, ne quem alium virum in palatium introduceret, utque æmulationis & insidiarum occasionem omnem excluderet. Denique ut ea, quæ decreverat, amplius confirmaret, Deumque ac sacerdotes, & subditos omnes, testes haberet actorum suorum, ex auro & pretiosis lapidibus admirabile quoddam donarium, operum, quæ spectantur, longe pulcherrimum, sacram mensam in ecclesia Constantinopolitana, pro virginitate sua & pro fratris imperio dedicavit. Et in fronte ipsius mensæ, ut cunctis conspicua essent, hæc eadem inscripsit. Hæc omnia Tillemontius in Pulcheria narrat post annum 414, quo declarata est Augusta; quia, opinor, credidit non convenire ætati, quam ipse Pulcheriæ attribuit ex Marcellino. Verum Sozomenus hæc clare præmittit, ejusque testimonio longe rectius hic stabimus, quam assertis Marcellini de anno natali, jam supra refutatis; præsertim cum ne verisimile quidem sit, imperium delatum fuisse Pulcheriæ priusquam virginitatem vovisset.

[22] [fratrem Theodosium instituere,] Quæ deinde sequuntur apud Sozomenum de instructo Theodosio, statim a morte Arcadii utcumque cœpta existimo, ut Theophanes innuit ita scribens: Theodosio in imperatorem accepto, soror ejus Pulcheria quindecim annorum virgo Dei consiliis ac ductu publicas res egregie administrabat, … & ut sapientissima divinamque mentem a natura consequuta fratrem Theodosium instruxit, præ cunctis nimirum pietatem in Deum haberet &c. Philostorgius etiam lib. 12 num. 7 insinuat, aliquantum fuisse auctoritatis Pulcheriæ simulatque obiit Arcadius, dum hæc scribit: Mortuo Arcadio, Orientalis imperii successor Theodosius filius ejus, juvenis admodum existens, designatur. Aderat vero ipsi & Pulcheria soror, imperiales dispositiones adjuvans & dirigens. Ex istis omnibus mihi persuadeo, S. Pulcheriam non quidem auctoritate præcipua valuisse eo tempore; sed nec omni etiam auctoritate caruisse, & qualemcumque curam instituendi fratrem ei jam tunc fuisse demandatam; paulatim tamen cum ætate auctoritatem Sanctæ crevisse.

[23] [& res imperii administrare incipit, priusquam creatur augusta.] Crevit hæc maxime per mortem aut recessum Antiochi Persæ, de quo Theophanes ad annum quintum Theodosii ita scribit: Hoc eodem anno Antiochus Persa e vivis excessit (Græce ἐκ ποδῶν γέγονε, id est, e medio sublatus, seu mortuus, aut etiam amotus est) beatissima vero Pulcheria supremam & absolutam rerum administrationem exercuit. Dubitari merito hic potest, an Pulcheria eodem tempore, quo Antiochus ille abscessit, declarata fuerit augusta: nam, etsi annus quintus Theodosii non congruat cum anno 414, quo Augustam declaratam scribunt Marcellinus & auctor Chronici Paschalis, suspicio esse potest, Theophanem per absolutam rerum administrationem intelligere dignitatem supremam ipsi collatam, cum postea illius collationis non meminerit. Si revera id voluerit Theophanes, aut uno anno ipse factum prævenit, aut alii justo serius Augustam creatam dixerunt. Verum probabilius mihi videtur, administrationem imperii sine titulo augustæ anno 413 Pulcheriæ demandatam fuisse; imperium vero ipsum eidem delatum esse anno 414, postquam ejus industria magis jam magisque erat probata.

§ IV. Augusta creata, prudenter præest: fratris & sororum instructio: omnium pietas, & ordinarius vivendi modus: S. Attici ad sorores Opusculum: uxor Theodosio data Eudocia.

[Annos nata fere 18, augusta renuntiatur: tum imperium recte administrat.] Chronicon Paschale ad annum 414, sive Ind. XII, Constantio & Constante Coss., ita habet: His consulibus Pulcheria soror Theodosii Junioris augusti nobilissima, augusta renuntiata est mense Panemo, id est, quarto Nonas Julias. De anno consentit Marcellinus, sed diem omittit. Erat tunc ætate octodecim fere annorum secundum dicta superius de anno natali. Sozomenus lib 9 cap. 1 ipsius administrationem laudat his verbis: Postquam vero principatus curam suscepit, orbem Romanum optime ac decentissime gubernavit: quippe quæ recte consuleret, & consulta celeriter exsequeretur ac scriberet. Nam & loqui & scribere eleganter callebat, tam Græco, quam Latino sermone. Omnium vero, quæ gerebantur, laudem ad fratrem referebat. Dabatque operam, ut disciplinis ad ætatis captum accommodatis, regaliter quantum fieri posset, educaretur. Et artem quidem equitandi, armorum quoque ac litterarum scientiam, ab hujusmodi rerum peritis discebat. Ut vero in processibus graviter ac pro imperatoria majestate se gereret, a Sorore instituebatur: quomodo vestem gestare deberet: quomodo sedendum, & qualiter incedendum esset: quomodo risum continere, & pro loco ac tempore nunc mitis, nunc formidabilis esse deberet, & eos, qui ab ipso aliquid peterent, decenter audire.

[25] Sed præcipue eum ad pietatem informabat, assuefaciens illum ut assidue oraret, [fratremque ad pictatem instituit: aliæ insignes virtutes Sanctæ,] & ecclesias adiret; easque donariis ac pretiosis muneribus ornaret: ut sacerdotes, omnesque viros bonos, & eos, qui ex Christianorum legibus atque institutis philosopharentur, in pretio haberet. Præterea cum per adulterina dogmata relligio turbanda esse videretur, ipsa studiose ac sapienter prospexit. Certe quod novæ hæreses nostra ætate minime prævaluerint, illam in causa fuisse reperiemus, sicut in sequentibus cognoscetur apertius. Porro cum Deum maxima relligione coleret, prolixum fuerit recensere, apud quos illa, & quot ecclesias magnifice construxerit: quot diversoria pauperum ac peregrinorum; quot denique monasteria constituerit, perpetuis sumptibus ad hæc destinatis, & annona ad alendos eos, qui illic manerent. Quod si quis ex rebus ipsis veritatem scrutari malit, quam verbis meis credere, inveniet profecto, me nec falso, nec ad gratiam ista scribere: dum harum rerum notitiam, a procuratoribus bonorum illius perscriptam legerit, & ex scriptis exploraverit, num res ipsæ cum verbis nostris consentiant. Si cui vero hæc per se sola non sufficiunt; at certe Deus illi fidem faciat; qui illam ob vitæ sanctimoniam adeo caram habet & acceptam, ut eam orantem celeriter exaudiat, ac sæpenumero quæ gerenda sunt, ei prænuntiet. Neque enim Dei amorem ac benevolentiam hominibus unquam conciliari dixerim, nisi illi operibus suis dignos se amore illo præstiterint. Hactenus Sozomenus breviter multa accumulans; sed aliqua ex illis deinde magis explicabuntur.

[26] [quæ & sorores suas virginitatem servare docuit:] Non modo Theodosium, sed etiam sorores, Arcadiam & Marinam, a S. Pulcheria ad pietatem fuisse institutas, jam supra vidimus. Quam autem felix fuerit illa institutio, liquet ex variis scriptoribus. Sozomenus lib. 9 cap. 3 modum vivendi omnium his verbis explicat: Nam & illæ (Pulcheria ejusque sorores) idem vivendi genus institutumque sectantur. Erga sacerdotes ac sacras ædes promptæ ac sedulæ: in peregrinos, egentes ac pauperes munificæ. Mensa ut plurimum eadem est omnibus, idemque processus. Noctu atque interdiu hymnos Deo simul canunt. Et prout honestarum mulierum consuetudo est, texendi & hujuscemodi operum studiosæ sunt. Otium enim ac desidiam, quamvis augustæ, & in imperio natæ atque educatæ, sacra virginitate, quam profitentur, indignam esse censuerunt, & a vita sua procul amandarunt. Qua de causa cum Deus manifeste propitius esset, earumque domum præsidio suo tueretur, imperatoris quidem & ætas & imperium in dies crescebat. Insidiæ vero & bella, quæcumque adversus illum conflata erant, sua sponte discutiebantur. Hoc ultimum deinde variis exemplis probare nititur, uti & Socrates aliique faciunt. Theodoretus lib. 5 cap. 36 hisce consentiens, ait: Nam & piam educationem ei (Theodosio) Deus præstitit, & imperium vacuum a seditionibus ac tumultibus donavit, & tyrannica aliorum consilia repressit.

[27] [Theodosii ejusque sororum pietas, aliæque virtutes,] Deinde Theodosii & sororum pietatem ita celebrat: Memor itaque beneficiorum, Auctorem suum assidue laudibus celebrat: comites autem hymnorum habet sorores suas, quæ perpetuam virginitatem colunt, & sacrorum oraculorum meditationem pro summis deliciis habent, & quæ egentium necessitatem thesaurum tutissimum arbitrantur. Porro imperator ipse, tum aliis multis dotibus est ornatus, tum præcipue clementia ac mansuetudine, & animi tranquillitate, quæ nulla tempestate turbatur: ad hæc sincera & probata fide. Hæc verissima erant de Theodosio, quamdiu sanctæ Sororis auctoritas apud ipsum prævaluit. Socrates lib. 7 cap. 22 Theodosii virtutes, ac præcipue clementiam ac pietatem insigni commendat elogio. Aliqua ex illis, quæ haud dubie S. Pulcheriæ debuit, huc transfero: Primum igitur, tametsi in imperio natus atque educatus sit, nihil stuporis ac vecordiæ ex illa educatione contraxit: verum adeo prudens semper fuit, ut iis, qui cum ipso colloquebantur, plurimarum rerum scientiam usu ac peritia collegisse videretur: fortitudo vero ac tolerantia tanta in eo fuit, ut algorem pariter & æstum generoso animo sustineret: jejunaret etiam frequentissime, ac præsertim quarta & sexta feria.

[28] Idque agebat, Christianæ Relligionis ritus accurate observare contendens. [quæ ortæ videntur ex institutione Pulcheriæ; Opusculum S. Attici ad sorores.] Denique palatium suum sic instituit, ut a monasterio non multum discreparet. Matutino tempore ipse una cum sororibus suis hymnos in Dei laudem alternis recitare consueverat. Proinde sacræ Scripturæ libros memoriter callebat. Et cum episcopis, qui ipsum adierant, tanquam veteranus quidam sacerdos de iisdem disserebat. In colligendis autem divinis libris eorumque interpretibus, longe majorem adhibuit diligentiam, quam Ptolomæus olim Philadelphus. Clementia vero atque humanitate omnes mortales longo intervallo superavit. Plura de Theodosii ejusque sororum pietate afferri possunt. At hæc sufficiunt, ut quilibet perspicere possit, quanto cum fructu prudentissima Pulcheria ad pietatem omnes erudierit. Ad hanc, quoque curam accessit S. Atticus, qui tum præerat ecclesiæ Constantinopolitanæ: ad alendam enim Pulcheriæ ejusque sororum pietatem, Opusculum aliquod ad eas direxit, de quo ita Marcellinus comes ad annum 416: Atticus Constantinopolitanus episcopus scripsit ad reginas, Archadii imperatoris filias, de fide & virginitate libellum valde egregium, in quo præveniens Nestorianum dogma impugnat. Gennadius in Catalogo illustrium virorum iisdem fere verbis illud Opusculum Attici memorat. Verum Opusculum istud ad nostra usque tempora non fuit conservatum.

[29] Porro ubi ad eam ætatem pervenerat Theodosius, [Pulcheria de nuptias Theodosii sollicita ob ingenii præstantiam,] ut de matrimonio contrahendo cogitaret, auxiliatricem quoque hic habuit S. Pulcheriam: nam conjugium Theodosii cum Athenaide attribuitur curæ & studio S. Pulcheriæ. Hanc vero uxorem Theodosio datam esse a Pulcheria propter excellentes naturæ & institutionis dotes, clare colligitur ex iis, quæ de ea referunt scriptores. Erat enim admodum erudita, utpote Leontii Atbeniensis sophistæ filia, a patre edocta & in omni litterarum genere instituta, inquit Socrates lib. 7 cap. 21, ubi præmiserat: Ipsa quin etiam imperatoris uxor heroïco versu poëmata composuit. De eruditionis laude consentiunt & alii scriptores, ac de carminibus ab Eudocia eleganter scriptis videri potest Photius in Bibliotheca pag. 414 & seq. Itaque dubitare non possumus, quin ob ingenii eruditionisque præstantiam S. Pulcheriæ præ ceteris placuerit Eudocia, ab eaque Theodosio proposita ad nuptias.

[30] De anno nuptiarum dissentiunt utcumque scriptores. [Athenaidem philosophi filiam, quæ prius baptizatur & Eudocia vocatur, eidem eligit:] Theophanes assignat annum XI Theodosii, id est, annum æræ Christianæ 418 aut 419. Chronicon Alexandrinum narrat adventum Athenaïdis sub consulibus anni 420: sed nuptias, sicut etiam Marcellinus, differt usque ad annum 421. At, quidquid sit de anno nuptiarum, consilio Pulcheriæ contractas esse, Theophanes asserit, ita scribens: Hoc anno Leontii philosophi filiam, Athenaïdem nomine, baptizavit Atticus, quam & Eudociam appellavit. Illa corporis elegantia, animi solertia, & facundia sermonis cum excelleret, Theodosio Pulcheriæ consiliis nupsit. Socrates de baptismo consentit his verbis: Hanc cum imperator Theodosius uxorem ducturus esset, Atticus episcopus Christianam fecit, & in baptismo pro Athenaide Eudociam nominavit. Addo Evagrium lib. 1 cap. 20 de hisce nuptiis breviter scribentem: Porro Theodosius Eudociam, domo Atheniensem, forma elegantem, nec ignaram artis poëticæ, interventu Pulcheriæ augustæ sororis suæ uxorem duxit, cum illa salutari lavacro prius tincta fuisset.

[31] [occasio, qua illa dicitur ad Pulcheriam venisse.] Occasionem harum nuptiarum non exposuerunt scriptores synchroni aut suppares. At Chronicon Alexandrinum satis prolixam de ea narrat historiam, quæ non videtur tam certa quam mirabilis. Alii tamen Græci eamdem quoque narrarunt. Zonaras tom. 2 pag. 40 compendiose rem ita refert: Jam pubescenti (Theodosio) soror Pulcheria Eudociam Atheniensem despondet, forma excellenti præditam, & omni doctrinæ genere perpolitam. Erat ea Leontii cujusdam Atheniensis philosophi filia, & Athenaïs nominabatur: qui cum eam splendidam fortunam consecuturam ex arte cognovisset; testamento suas opes duobus filiis reliquerat, Valerio & Genesio, filiæ tantum centum aureis legatis, hac adjecta clausula, quod fortuna ejus suffectura ei esset. Fratres igitur, patrimonio sibi vendicato, Athenaïdem legitimam suam postulantem paternis etiam ædibus exegerunt. Qua matertera suscepta & Constantinopolim perducta, causa exposita, Pulcheriæ supplicant. Quæ cum puellam formosissimam & integra ætate esse vidisset, rogat, an adhuc viri expers esset? Eo cognito, baptizat rudem adhuc Christianæ religionis, & mutato ejus nomine in Eudociam, fratri Theodosio despondet, diademate ornat, & augustam appellat. In Chronico Alexandrino pater Eudociæ vocatur Heraclitus, forte quia duo habebat nomina, ibique Eudocia dicitur augusta declarata anno 423.

§ V. De gestis S. Pulcheriæ contra Nestorium, & pro felici exitu concilii Ephesini.

[Præcipua Sanctæ laus est defensio Ecclesiæ contra hæreticos.] Inter præcipuas S. Pulcheriæ virtutes numeratur fervens studium Ecclesiam & fidem Catholicam defendendi contra hæreticorum insultus, ut clarum fiet ex litteris S. Leonis aliorumque, quas suis locis recitabimus. Hinc sanctis Pulcheriæ consiliis merito attribui possunt leges plurimæ, quas Theodosius tulit pro Ecclesia, & contra idololatriam, contra Judæos, contra hæreticos antiquos & recentes. Verum, cum illa proprie spectent ad historiam Theodosii, eique ut imperatori fuerint adscripta; solum ea commemorare statui, quæ Sancta pie, prudenter & fortiter egit contra hæreses Nestorii & Eutychis, suo tempore Constantinopoli nata. Suidas in Lexico pag. 578 ita habet: Pulcheria Nestorium adeo oderat, ut (Nestoriani,) qui illum amabant, rumorem spargerent, ideo Pulcheriæ Nestorium exosum esse, quod Nestorius Pulcheriam criminatus fuisset ob incestum cum fratre suo Theodosio imperatore commissum. Et propterea illa illum tanto odio prosequebatur. Ejusmodi criminationes hæreticorum castissimæ Virgini æque sunt laudi quam elogia Catholicorum: nam calumniæ illæ omni carent fundamento verique similitudine, ac luculenter ostendunt, quantopere sancta Imperatrix impietatem Nestorii aversaretur.

[33] Nestorius ille anno 428 per Theodosium imperatorem ad episcopatum Constantinopolitanum evectus est tamquam probe Catholicus: [Nestorius hæresiarcha faventem initio habuit Theodosium, non vero Pulcheriam,] sed non multo post hæresim suam, eruditis passim notam, docere ac propalare cœpit, multis indignantibus & se statim opponentibus. At Theodosius ipse videtur initio favisse Nestorio. Certe Basilius diaconus & archimandrita cum suis, quos Nestorius persequebatur, in Supplicatione ad Theodosium & Valentinianum imperatores apud Labbeum tom. 3 Conciliorum col. 329 ita loquitur de Nestorio: Et, ut libere, quod res est, dicamus, vestra quoque dominatione fretus, hæc facit. Verumtamen non videtur Theodosius dogmati Nestoriano consensisse, sed tantum utcumque favisse Nestorio necdum satis cognito. Non sic imponere sanctæ Imperatrici potuit hæresiarcha: certe nulla est ratio, cur suspicemur S. Pulcheriam umquam hypocrisi illius fuisse deceptam: nam Cyrillus mox laudandus eam ait ornatam esse fide recta nullamque in partem vacillante; cum idem tamen non ita loqueretur illo tempore de Theodosio. Hæc fortasse fuit ratio, cur S. Cyrillus Alexandrinus, qui se cum Cælestino Papa vehementer Nestorio opponebat, anno 430 alterum scriptum direxerit ad Theodosium, alterum ad reginas virgines, inter quas principem locum tenebat Pulcheria. Utrumque est de recta fide contra Nestorii dogmata. Utrumque exstat apud Labbeum tom. 3 Conciliorum, nimirum col. 46 & seq., ac col. 106 & seq.

[34] Initium illius, quod ad S. Pulcheriam duasque ipsius sorores dirigitur, [ad quam ejusque Sorores contra dogmata Nestorii scribit S. Cyrillus,] huc transfero, ut videat studiosus lector, quanti earum virtutes faceret S. Cyrillus. Sane vos sacras castissimasque Christi omnium nostrum Salvatoris sponsas (religiosissimæ, ac Deo dilectiisimæ Imperatrices) orbis terrarum ornamentum, sanctissimarumque ecclesiarum decus optimo jure quispiam appellarit: in quibus nimirum omne virtutum genus, omnisque ornatus divinæ Majestatis oculis gratus acceptusque mirisice splendet. Neque his opibus contentæ, omnem quoque curam omneque studium adhibetis, quo fide recta, nullamque in partem vacillante excellatis; memores haud dubie illius, quod sapientissimus mysteriorum Christi dispensator, gentiumque doctor Paulus scribit: Itaque, fratres mei dilecti, ait, stabiles estote & immobiles, abundantes in opere Domini semper: quandoquidem ubi fides recta & inculpata cum bonarum actionum honestate conjungitur, æquabilique nisu & cursu cum illis copulatur; ibi omnis boni perfectio sanctificationisque integritas comperitur. Quapropter nos gloriæ & celebritati vestræ parem orationis dignitatem afferre non posse ingenue fatemur, nec erubescimus: unde & venia quoque digni merito censebimur, si ea laudare veremur, quorum excellentiam nos assequi posse non putamus. Ac siquidem id, quod præstare desideramus, cum laude præstandi facultatem haberemus, jure profecto accusaremur, si de infirmitate nostra anxie nimis cogitantes, cunctantius ageremus: neque ignaviæ crimen liceret effugere, utpote qui silentio utentes, iis, quos ob virtutem meritis laudum præconiis exornare debueramus, molestiam potius tristitiamque pareremus. Ceterum quando jam antea de imbecillitate nostra in dicendo, timoreque conquesti confessique sumus, nosque oneri tanto impares declaravimus; vos magis silentii hujus culpam sustinebitis, quæ illustres adeo, adeoque conspicuæ estis, ut vestræ virtutes ac recte facta omnium oratorum eloquentiam longe vincant.

[35] [earum fidem aliasque virtutes insigni celebrans elogio.] Nam & regium vestrum genus jam inde ab exordio longa temporum serie hucusque est propagatum, & ulterius, ut credimus, in posterum adhuc propagabitur: nec non Christi regnum capessere, & ea, quæ illi grata sunt, facere & sentire studetis; partim quidem præclaris actionibus, inculpataque fide, ut paulo ante dicebamus, præstantes; partim vestras regiasque aulas virginitatis gloria condecorantes, partim denique sumptuosissima templa Christo excitantes. Nam & hoc quoque pietatis studium inter cetera ille sanctis vestris animis impertitus est. Igitur, ut ex sacris Literis aliquid quoque depromam, Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Imo vero jam dudum illa apud omnes civitatum & regionum omnium homines divulgata percrebuit; neque secus fere atque tabella quædam depictam in se pietatis in Christum venustatem gerens, lateque resplendens, omnium admirationem excitavit. Ratus sum autem nonnullum operæ precium me facturum, si vobis vere sanctis Christi sponsis (quamquam ad quodvis opus bonum abunde instructæ videamini) libellum hunc non ita pridem a me elaboratum, velut spiritale quoddam xenium nuncuparem: qui quidem non contemnendum, ut opinor, lectoribus allaturus est utilitatis fructum. Hactenus S. Cyrillus, qui prolixam deinde disputationem subjungit. Ne quis vero suspicetur, aliqua exaggeratione, ne dicam adulatione, usum esse Cyrillum, legat ejusdem præfationem ad Theodosium, satisque advertet, nec virtutes Theodosii, nec studium rectæ fidei sic extolli, ita ut Cyrillus de fide ipsius tunc videatur dubitasse ob favorem Nestorio præstitum. Quapropter de Nestorii dogmatibus intelligi possunt verba Sozomeni lib. 9 cap. 1, ubi de Pulcheria ait: Præterea cum per adulterina dogmata relligio turbanda esse videretur, ipsa studiose ac sapienter prospexit. Certe quod novæ hæreses nostra ætate minime prævaluerint, illam in causa fuisse reperiemus, sicut in sequentibus cognoscetur apertius. Si haberemus, quæ hic promittit Sozomenus, clare perspiceremus, quantum contra hæresim Nestorianam laboraverit: at ea in Historia Sozomeni non reperimus, quia aliqua ipsius scripta exciderunt.

[36] [Cyrillus eodem tempore librum scribit ad Theodosium, qui illud ægre fert:] Porro ex libello ad Theodosium num. 4 liquet, hunc fuisse etiam compositum pro imperatricibus Eudocia & Pulcheria, de qua ultima sic loquitur Cyrillus: Altera vero inter virgineas gemmas adolescens (Græce συνακμάζουοα vigens aut florens) regni vestri præclarissimi curas vobiscum communes habet. Attamen, cum liber alter soli Pulcheriæ ejusque sororibus scriptus esset; hunc pro se conjugeque sua, alterum pro Pulcheria scriptum Theodosius credidit, idque ægre admodum se ferre, insinuat in litteris ad Cyrillum apud laudatum Labbeum col. 433. Etenim Cyrillum acriter perstringit, eumque accusat, acsi credidisset dissidium esse inter se & Pulcheriam, aut illud excitare vellet: Neque mirum est sane, inquit, eum, qui modum excessit, iis conatus suos non definivisse, quæ ad ecclesias & sacerdotes spectant; sed de nobis ipsis quoque quiddam pietate nostra indignum credidisse. Nam nisi aliquod inter nos dissiatum esse putasses, aut certe aliquid ejusmodi ex litteris tuis oriturum sperasses; cur, obsecro, alia privatim ad nos & ad Eudociam religiosissimam conjugem meam, alia vero ad Pulcheriam sororem meam augustam, eamdemque pietatis studiosissimam perscripsisses? Respondit postea S. Cyrillus ad illam Theodosii epistolam per libellum apologeticum, quem edidit idem Labbeus Col.amp; seq.; ibique affirmat, non fuisse corruptam Theodosii fidem. Attamen ex dictis liquet, Nestorium ipsum nimis fuisse carum Theodosio, donec esset damnatus in consilio Ephesino.

[37] Verum S. Pulcheria rectius excepit doctrinam S. Cyrilli, ita ut & alterum de eadem materia librum ad reginas direxerit sanctus doctor. [alter Cyrilli liber ad Pulcheriam ejusque Sorores.] In hoc apud Labbeum col. 227 ipsas sic alloquitur: Quomodo absurdum non fuerit apud vos silere, piisque vestris auribus sacrarum Litterarum notitiam, veluti dulcem quemdam vivificumque laticem nolle subinde instillare? … En ergo, reginæ pietatis amantissimæ, librum, quem de recta & inculpabili in Dominum nostrum Jesum Christum fide, qualis vestra esse debet, conscripsi, vobis offero. Decet enim vos, sanctimoniæ & pietati apprime addictas, una cum summo regni fastigio caritatis quoque, quæ est in Christum, corona redimiri. Hæc enim venerandis vestris verticibus jam aptata est, & universorum Dominus gloria numquam peritura vos condecorat. Attamen quo magis etiam condecoremini Christi mysterium exacta & nequaquam adulterata notitia percipientes, oratiunculam composui &c. Tillemontius tom. 14 in S. Cyrillo art. 32 asserit, hunc librum a Cyrillo directum fuisse ad Pulcheriam & Eudociam Ita & ego existimarem, si solus hic liber ad reginas inscriptus exstaret, cum sorores S. Pulcheriæ non videantur umquam Augustæ sive imperatrices fuisse dictæ. Verum cum in libro præcedente iisdem titulis insigniverit Pulcheriam ejusque sorores, quibus in secundo utitur Cyrillus, ac uterque liber inscriptus sit. Ταῖς εὐσεβετάταις βασιλίσσαις, religiosissimis reginis, aut potius imperatricibus; non video, cur credere debeamus, utrumque librum ad easdem non fuisse directum.

[38] Non lubet examinare totam historiam concilii Ephesini, [Cum turbæ magnæ essent in concilio Ephesino, ubi damnatus est Nestorius;] in quo Nestorius condemnatus est, sed non sine turbis gravissimis, & periculis Catholicorum episcoporum, quod Nestorius potentes haberet fautores, multumque dissensionis esset inter ipsos præsules Catholicos. Videri possunt, quæ de iis apud nos disputata sunt ad XXVIII Januarii in S. Cyrillo Alexandrino. Illud considerare solum hic placet, quantum pietas ac prudentia S. Pulcheriæ profuisse videatur ad felicem concilii exitum: nam scriptores plerique ipsius industriæ attribuunt, quod Theodosius, diu per fautores Nestorii deceptus, oculos tandem aperuerit, partesque Catholicorum defenderit; quodque Ecclesia Catholica de impietate triumphaverit.

[39] S. Leo Magnus, testis certo omni exceptione major, [Pulcheria pro felici exitu concilii operam] in Epistola ad Pulcheriam (quæ 39 est in editione Parisiensi anni 1618, at in nova editione anni 1675, quam ut pleniorem laudabo, modo est 59) ad Sanctam ita scribit: Quod semper de sancta pietatis vestræ mente præsumpsimus, id plenissime experiendo coguovimus, Christianam fidem, quamvis diversis pravorum appeteretur insidiis, vobis tamen præsentibus, & in defensionem ejus a Domino præparatis, non posse turbari. Non enim Deus aut suæ misericordiæ * Sacramentum, aut vestri laboris deserit meritum, quo dudum subdolum sanctæ Religionis hostem ab ipsis visceribus Ecclesiæ depulistis, cum hæresim suam tueri impietas Nestoriana non potuit, quia non fefellit Famulam & Discipulam veritatis, quantum simplicibus infunderetur veneni per illa loquacis hominis colorata mendacia. Hæc sanctus Leo, postquam Eutychiana hæresis ejusdem Sanctæ opera erat damnata, ideoque Pulcheriæ attribuit per omnes mundi partes, in quibus Domini Euangelium prædicatur, duplicem jam & palmam … & coronam. Plura suis locis aliæ Leonis Epistolæ dabunt, ex quibus idem satis colligitur.

[40] [dedit effecitque ut Nestorius damnaretur] Hinc etiam in synodo Chalcedonensi apud Labbeum tom. 4 col. 102 multi episcopi clamabant: Augusta Nestorium ejecit: multos annos Catholicos (Græce Catholicæ) Augustæ. Et rursum Actione 5 col. 557: Augusta Nestorium expulit. Consentit Sozomenus supra laudatus, dum dicit ipsam in causa fuisse, quod hæreses … minime prævaluerint. Epistola Epiphanii ad S. Maximianum Nestorii in sede Constantinopolitana successorem edita a Baluzio in Supplemento conciliorum col. 907, ostendit S. Pulcheriam se etiam periculo exposuisse. Etenim cum dissensio inter S. Cyrillum Alexandrinum & Joannem Antiochenum necdum sublata esset, & Joannes Nestorium necdum voluisset damnare, rogat Maximianum Epiphanius, ut apud Pulcheriam pro Cyrillo agat, hisque utitur verbis: Festina igitur & tu ipse, sanctissime, supplicare dominæ ancillæ Dei Pulcheriæ augustæ, ut iterum ponat animam suam pro Domino Christo (puto enim quod nunc non satis curet pro sanctissimo fratre vestro Cyrillo …) ut scribat increpative Johanni, quo nec memoria illius impii (Nestorii) fiat; scribatur vero & magnificentissimo Aristolao, ut instet ei (Joanni) celeriter: Ex his verbis colligo primo, S. Pulcheriam tam fortiter egisse contra Nestorium, ut res non careret periculo, sive quod Theodosii odium sic potuisset incurrere, sive alia de causa.

[41] [etiam ab Orientalibus, qui id facere noluerant in concilio:] Secundo ex hisce etiam patet, S. Cyrillum maxime allaborasse apud Pulcheriam, ut ipsa curaret Nestorium quoque damnandum a Joanne Antiocheno, & Orientalibus ipsi adhærentibus, quo pax cum iis concludi posset. Etenim non solum Epiphanius Cyrilli archidiaconus ea de re scripsit ad Maximianum, sed ipse quoque Cyrillus ad S. Pulcheriam, quemadmodum in eadem epistola legitur his verbis: Scriptum est a domino meo fratre vestro (Cyrillo) & dominæ ancillæ Dei reverentissimæ Pulcheriæ. Præterea Epiphanius rogat Maximianum, ut Chrysoretem præpositum, qui potens erat apud Theodosium, & qui Nestorio favere pergebat, per Pulcheriam curaret amovendum. Verba subjungo: Festinet autem sanctitas tua rogare dominam Pulcheriam, ut faciat dominum Lausum intrare & præpositum fieri, ut Chrysoretis potentia dissolvatur, & sic dogma nostrum roboretur. Tertio Aristolaus supra memoratus a Theodosio missus erat in Orientem, ut Orientales Cyrillo reconciliandos curaret, & Nestorium ab eis quoque damnandum. Porro cum omnia illa feliciter peracta sint, verisimile est, S. Pulcheriæ operam multum quoque profuisse ad reconciliandum Joannem Antiochenum aliosque episcopos Orientales cum S. Cyrillo.

[42] Ceterum ex allatis mox verbis Epiphanii archidiaconi, Puto enim quod nunc non satis curet (Pulcheria) pro… Cyrillo, [numquam Nestorio favit Sancta, ut probatur.] suspicio oriri potest, Sanctam non æque semper patrocinatam fuisse causæ S. Cyrilli. Attamen suspicio illa solidum non habebit fundamentum: nam cum Cyrillus per se, & Epiphanius archidiaconus per Maximianum ad Pulcheriam recurrerent, satis insinuabant se ejus benevolentiæ multum confidere. Magis dubitari potest, an ante condemnationem Nestorii tam addicta Cyrillo semper fuerit Sancta; cum Cyrillus in Encomio in sanctam Mariam Delparam tom. 5 Operum pag. 382 dicat de Nestorio: Hic enim, hic execrandus, exhausta aurea sua pharetra, consules & comites, & magistros, reginarumque chorum concitavit. Verum de hisce quidem verbis verisimile sit, Pulcheriam favisse Nestorio ante condemnationem; cum Leo supra laudatus & Sozomenus clare dicant, per Pulcheriam effectum esse, quo minus prævalere potuerit hæresis Nestoriana. Itaque tentare & concitare reginas potuit Nestorius; cumque quatuor essent, quibus illud nomen tribuit Cyrillus, fortasse & aliquas ex illis sibi faventes initio reddere potuit, sicut revera faventem habuit Theodosium; at illud de sapientissima Pulcheria non est verisimile, nec ullibi istud de ea nominatim dicitur. Contra S. Leo verbis num. 39 datis clare negat, Pulcheriam umquam fuisse deceptam a Nestorio. Imo nec Sorores Pulcheriæ umquam Nestorio addictas fuisse, postquam hæresim suam propalare cœperat, mihi apparet probabilius. Certe Cyrillus alio modo de reginis loquitur, alio de comitibus. Nam de his præmittit verbi ista: Adeoque nefarius iste & blasphemus, videns a comitibus se defendi, horum fiducia elatus est. At non dicit, eum fuisse defensum a reginis, nedum a S. Pulcheria.

[Annotata]

* al. fidei

§ VI. Alia Sanctæ gesta, videlicet Theodosius solerter correctus: aliquot reliquiarum translatio; ut & inventio reliquiarum martyrum Sebastenorum per revelationem Sanctæ.

[Quod auctoritati deerat, Sancta supplevit mira prudentia,] Quæ mox disputata sunt de felici exitu concilii Ephesini, & de damnata impietate Nestoriana, paceque inter S. Cyrillum eique adversantes cum Joanne Antiocheno episcopos Orientales feliciter stabilita, non sic attribuimus S. Pulcheriæ, ut ipsam propria auctoritate omnia perfecisse credamus. Etenim omnino existimamus, summam illam auctoritatem, qua adolescente Theodosio imperium administraverat, eidem non fuisse usque ad tempora concilii Ephesini relictam a Theodosio; licet non omni tamen auctoritate eo etiam tempore caruisse videatur. Placet igitur sententia Baronii, qui ad annum 431 pag. 640 de iis recte scribit: Miro quodam divino consilio factum est, ut per Virginem Christi sponsam Virgo Deipara a Nestorii vindicaretur blasphemiis, dum circumventum, ac penitus obrutum Theodosium Nestorianorum fallaciis, e tenebris in perspicuam veritatis lucem eduxit. Cedit itaque Pulcheriæ laudi, quidquid ipse ex hoc tempore pro Catholica fide est visus egisse: adscribitur autem domesticorum insidiis, si interdum permissi sunt Nestoriani liberius agere. Itaque quod non poterat sola auctoritate, prudentia & constantia tandem perfecit.

[44] [qua etiam correxit Theodosii negligentiam.] Tali arte Theodosium, supplicibus libellis ne lectis quidem subscribentem, Sancta correxit. Suidas pag. 577 id refert. Ejus verba Latinus interpres paulo uberius exposuit hoc modo: Theosius natura socors & inconsideratus in omnibus quidem erat, præcipue vero sic se gerebat erga illos, .. qui per libellos supplices ei oblatos ab eo petebant aliqua beneficia, munera vel privilegia. Nam non lectis litteris ipsorum, inconsiderate subscribebat. Quo sapientissima Pulcheria semel animadverso, ipsum callide subiit, id est, circumvenit, quum scilicet Eudociam ejus uxorem in servitutem sibi dono datam accepit per suum libellum supplicem ei oblatum, quem etiam ille subscripserat non ante lectum. Quamobrem postea a Pulcheria acriter est objurgatus. Zonaras tom. 2 pag. 44 idem factum narrat his verbis: Erat Pulcheria mulier prudentissima, quæ multa fratris errata partim corrigebat, partim tegebat. Literis ille certe quidem inconsiderate subscribere dicebatur. Quod ne faceret, utque literarum sententiam consideraret, ab illa admonitus, affirmabat, a nemine strui sibi fraudem, & scire se, quid literæ continerent. Quare illa ad socordiam fratris coarguendam hujusmodi commento usa est. Nomine illius syngrapham componit, qua sibi Eudocia augusta venderetur, eaque, ceu aliud quiddam esset, imperatori oblata, efficit ut subscribat. Deinde Eudociam ab illo accersitam abire non sinit, quæsitaque retentionis causa, profert syngrapham: itaque convincit, eum subscribere plurimis, quæ neque norit, neque etiam fortasse fieri velit. Ac tum quidem commentitia illa venditione sublata, uxor imperatori restituitur. Consentiunt & alii recentiores, inter quos Constantinus Manasses pag. 56 ait, Theodosium deinde sibi cavisse ab ejusmodi stultitia. Coævi vero de eo Pulcheriæ facto nihil memorarunt, quod omittere potuerunt, ut parcerent Theodosio. Tempus quoque nullus expressit; indeque dubitari potest, utrum ante an post concilium Ephesinum contigerit.

[45] [Adest Sancta translationi corporis S. Chrysostomi,] S. Proclus, anno 434 episcopus Constantinopolitanus creatus, cogitare cœpit de transferendo Constantinopolim corpore S. Joannis Chrysostomi in exsilio defuncti, idque revera perfecit anno 438, teste Socrate lib. 7 cap. 45. ut latius narrabitur in S. Chrysostomo ad XIV Septembris. Illud unum hic observo, Theodosium imperatorem & S. Pulcheriam translationi ac solemnitati adfuisse, teste Theophane pag. 80, ubi ait de Proclo: Easdem (reliquias S. Chrysostomi) publica confertaque processionis pompa deductas, imperatore & beata Pulcheria comitantibus, in Apostolorum deposuit ecclesia. Fuerunt & aliorum Sanctorum reliquiæ Constantinopolim translatæ tempore S. Pulcheriæ, & omnino verisimile est illam earum translationi adstitisse, licet scriptores id prætermiserint, sicut plerique de ea etiam tacuerunt in translatione S. Chrysostomi. Attamen cum nihil asserere velim sine idoneis testibus, de iis solum agam translationibus, in quibus partem habuisse S. Pulcheriam scriptores testantur.

[46] Theophanes ad annum XX Theodosii, qui respondet anno 427 & 428, [Dicitur etiam obviam processisse reliquiis S. Stephani:] ita habet: Hoc anno Theodosius pius imperator, beatam Pulcheriam imitatus, magnam pecuniarum vim egenis distribuendam, auream quoque crucem pretiosis lapillis interstinctam, sancto Calvariæ loco figendam, ad Hierosolymorum episcopum misit. Præsul hæc dona vicario munere compensaturus, dextræ manus martyrum principis Stephani reliquias per sanctum Passarionem obtulit. Eo Chalcedonem usque profecto, cernit beata Pulcheria nocturno in ostento sanctum Stephanum verbis istis se compellantem: Viden', ut preces tuæ sunt exauditæ, & ut petitio tua jam adimpleta Chalcedonem usque pervenerit? Exurgens illa, fratre comite sanctis reliquiis in occursum processit: illisque demum in palatium illatis, sumptuosam ædem sancto martyrum ductori extruxit, & in ea sacra munera deposuit. Verum Tillemontius tom. 6 Imperatorum in Theodosio art. 23 nullam hisce fidem habendam censet, quia Marcellinus videtur dissentire de tempore translationis, Theodorus Lector de loco, in quo S. Stephani reliquiæ Constantinopoli fuerunt depositæ. Hinc relationem Theophanis non dedi tempore per ipsum designato; licet Tillemontii sententia nequaquam sit certa, imo etiam minus probabilis: nam gemina potuit esse translatio reliquiarum aliquot S. Stephani. Examinanda igitur sunt argumenta Tillemontii.

[47] Audiamus primo Marcellinum, qui ad annum 439 hæc scribit: [disputatur, an illæ reliquiæ pre Eudociam sint allatæ, an aliæ:] Eudocia uxor Theodosii principis ab Hierosolymis urbem regiam remeavit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias, quæ in basilica sancti Laurentii positæ venerantur, secum deferens. Socrates lib. 7 cap. 47 meminit de itinere illo Eudociæ imperatricis, deque ecclesiis ab ea condecoratis, cum illuc proficisceretur; & cum rediret, sed ne verbum quidem adjungit de reliquiis ab ea portatis Constantinopolim. Quare nec silentium aliquorum de acceptis a Pulcheria reliquiis mirari debemus, cum de similibus facile taceant scriptores. Theodorus Lector pag. 568 ita scribit: Eo (Theodosio) regnante depositæ sunt reliquiæ sanctorum Stephani, Laurentii & Hagnes in martyrio S. Laurentii die vicesima prima mensis Septembris: & eodem die celebratur illic eorum memoria usque in hodiernum diem. Solus Marcellinus Eudociæ attribuit translationem reliquiarum S. Stephani, quam tamen illius testimonio satis certum credit Tillemontius. At cum nec Marcellinus nec Theodorus Lector, (qui eatenus Marcellino consentit, quod depositas dicat in ecclesia S. Laurentii) ullo modo explicent, de qua corporis parte fuerint reliquiæ S. Stephani, quas attulit Eudocia, aut quæ in ecclesia S. Laurentii fuerunt depositæ, merito suspicari possumus modicam tantum fuisse particulam; adeoque diversas esse S. Stephani reliquias, de quibus loquitur Theophanes, cui consentit Cedrenus pag. 337, & Nicephorus tom. 2 pag. 455.

[48] Porro variæ rationes afferri possunt ad distinguendas reliquias S. Stephani, [ostenditurque, probabilius esse diversas:] quas episcopus Hierosolymitanus Theodosio misisse dicitur, ab iis, quas Eudocia dicitur attulisse. Quippe priores erant reliquiæ dextræ manus; aliæ erant particula nullibi nominata. Priores misit ad Theodosium episcopus Hierosolymitanus: alias in Palæstina accepit ipsa Eudocia imperatrix. Priores Constantinopolim tulit Passarion chorepiscopus, qui anno 428 aut 429 obiit, ut colligitur ex Vita S. Euthymii tom. 2 Januarii pag. 308 aliæ decennio, ut minimum, serius ab Eudocia Constantinopolim delatæ dicuntur. Priorum adventus S. Pulcheriæ revelatus dicitur: de aliis illud non legitur. Prioribus honorifice in palatium inductis S. Pulcheria ecclesiam exstruxit, quæ notissima & celeberrima fuit, ut ipse testatur Tillemontius tom. 2 in S. Stephano art. 10 his verbis: Illa (ecclesia S. Stephani) quæ erat in palatio, quæque per Pulcheriam ædificata dicitur, celebris est in historiis, quia multi imperatores & imperatrices ibidem coronati sunt. At allatæ per Eudociam reliquiæ non dicuntur propria S. Stephani ecclesia honoraræ, sed in S. Laurentii martyrio depositæ. Hæc omnia tanto magis insinuant geminam translationem diversarum reliquiarum S. Stephani, quanto minus mirari possumus, aliquid reliquiarum corporis nuper inventi ab episcopo ad pium imperatorem fuisse missum; ac deinde aliud quidpiam præsenti imperatrici Hierosolymæ fuisse datum.

[49] [objectiones Tillemontii resutantur.] Verumtamen Tillemontius variis locis translationes illas non distinguendas contendit, multumque disputat præsertim nota 7 in S. Stephanum, ut ostendat priorem, quam a Theophane, Cedreno & Nicephoro assertam dixi, fide prorsus esse indignam. Primo ait, de illa historia dubitare Baronium ad annum 439 num. 2 & 3. Respondeo Baronium merito de ea utcumque dubitare, quia non legerat Theophanem, sed Cedrenum dumtaxat & Nicephorum longe recentiores: sed eamdem dubitandi rationem non esse nobis, qui Theophanem habemus post Baronii tempora editum Deinde ait Tillemontius, se non capere, quare Eudocia imperatrix suas S. Stephani reliquias posuerit in ecclesia S. Laurentii; si jam anno 439 Constantinopoli exstaret aliqua S. Stephani ecclesia. Respondeo id facere potuisse Eudociam, quia ecclesia aut oratorium S. Stephani jam habebat reliquias istius Sancti. Quare, cum non ausus sit negare oratorium aliquod S. Stephani a Pulcheria structum fuisse in palatio, idque scriptores multi affirment cum Cangio in Constantinopoli Christiana pag. 136, non potuit argumentum afferre, quo magis fieret verisimile illud ipsum, quod oppugnat. Nulla enim ratio magis & rectius movere potuit Eudociam ad tradendas S. Stephani reliquias alienæ ecclesiæ, quam quod aliæ illius Sancti reliquiæ in propria ecclesia jam colerentur.

[50] [Reliquias SS. quadraginta martyrum,] De inventione reliquiarum sanctorum quadraginta martyrum Sebastenorum, quæ anno incerto contigit circa tempus, in quo versamur, amplam relationem dedit Sozomenus lib. 9 cap. 2. Verum cum tota illa relatio apud nos data sit ad IX Martii post Acta Sanctorum quadraginta martyrum; ea tantum huc transferam, quæ proxime spectant ad S. Pulcheriam. De ea Sozomenus cap. 1 sic loquitur: Ac singula quidem, ex quibus demonstrari potest, Deo caram esse imperatoris Sororem, libens hic prætereo; ne quis forte calumnietur, me, qui aliud scribendi argumentum susceperim, ad laudes & encomia divertere. Illud vero, quod per se ipsum & ecclesiasticæ historiæ congruum esse mihi videtur, & divini in illam amoris perspicuum argumentum, hoc loco commemorabo, quamvis aliquanto post acciderit. Mox cap. 2 incipit narrare, quo modo dictæ reliquiæ fuissent depositæ prope Constantinopolim, ubi post ecclesia S. Thyrsi fuerat ædificata. Deinde ita pergit: Porro supra memoratum locum destrui, & tantum temporis spatium elabi, meo quidem judicio Deus de industria idcirco permisit, ut & martyrum inventionem, & benevolentiam suam erga Inventricem illorum mirabiliorem atque illustriorem redderet.

[51] Inventrix autem illa fuit Pulcheria augusta, soror imperatoris. [post revelationem divinitus sibi factam, Sancta invenit,] Nam cum admirandus Thyrsus ter illi apparuisset, martyres, qui sub terra latebant, indicavit, utque ad ipsum transferrentur, præcepit, ut eadem depositione parique cultu, quo ipse, fruerentur. Ipsi quoque quadraginta martyres, candidis vestibus amicti, eodem tempore semetipsos ei indicarunt. Hisce rei difficultatem subdit, exponitque cujus relatione constiterit, vera esse … ea, quæ Deus Augustæ revelaverat, ac quomodo, eadem jubente, quærere cœperint, & fodiendo pervenerint ad sacras reliquias. Demum inventionem translationemque ita enarrat: Quæ cum nuntiata essent, confestim Augusta & episcopus ad basilicam martyris accurrunt. Ac protinus ferreis vinculis opera artificum circumquaque exemptis, operculum facile posthac extractum fuit. Sub quo magna copia unguentorum, & in his duæ pyxides argenteæ repertæ sunt, in quibus sacræ reliquiæ erant reconditæ. Ac tum quidem Augusta, facta oratione, gratias egit Deo, quod ipsam tanta visione dignatus esset, & quod sacras reliquias tandem reperisset.

[52] Postmodum vero, cum martyres pretiosissima capsa honorasset, [& pretiosa theca reclusas transferi.] eos juxta admirandum Thyrsum deposuit publica festivitate, ut par erat, & solemni pompa cum psalmodiis & competenti cultu celebrata: cui ego quoque interfui. Et hæc quidem in hunc modum gesta esse, testabuntur hi, qui festivitati interfuerunt: omnes enim ferme adhuc supersunt. Quippe hæc diu postea contigerunt, Proclo Constantinopolitanam ecclesiam administrante. Itaque inter annum 434 & 446: nam eo tempore S. Proclus ecclesiæ Constantinopolitanæ præfuit. In Chronico Paschali inventio perperam refertur ad annum 451, quo Proclus diu erat defunctus. Porro Sozomenus cap. 3 de revelationibus S. Pulcheriæ hæc subjungit: Sed & aliis in rebus Deus id, quod venturum erat, Augustæ sæpius prænuntiasse dicitur: multaque tum illi, tum sororibus accidisse fama est, quæ Dei erga illas amorem testarentur. Hactenus Sozomenus.

[53] Ad hoc etiam tempus spectat elogium insigne, quo S. Proclus in Oratione 12 viventem Pulcheriam celebravit. [S. Proclus Pulcheriam insigni elogio celebrat.] Verba ipsius, prout Latine reddita sunt, subnecto: Admirare celsitudinem animi ipsius Reginæ, omnibus fontis instar spiritualis effundens (effundentis) benedictiones. Olim quidem Judæi lapides in Stephanum intorquebant animo obruendi primarium militiæ Crucifixi principemque athletam rhetoremque invictum. At hæc Virgo, Christo seipsam consecrans, religionis ergo divitiarum thesauros erogando exhausit. Mortificavit furentes carnis suæ motus: Crucifixum in animæ suæ thalamo jugiter continuit: terrestre cælum, templum nempe istud, quod oculis spectamus, eleganter exornavit. Confitetur salutis thesaurum esse sepulcrum: gratulabunda gloriatur in cruce, per quam vetus discissum est chirographum &c. Vincentius Ricchardus in Annotatis hæc omnia intelligit de S. Pulcheria, nec de ulla alia recte exponi possunt; licet nequeat certo dici, qua occasione S. Proclus in hasce ipsius laudes eruperit. Existimat quidem laudatus Ricchardus pag. 396, & cum eo Tillemontius, dicta fuisse ob exornatam ecclesiam S. Sophiæ, quia episcopi in principe illa ecclesia perorare solebant. Verum cum orator lapidationem S. Stephani memoret, eique opponat præclara opera S. Pulcheriæ, forte probabilius suspicabimur, omnia fuisse dicta ob conditam S. Stephani ecclesiam. Quidquid fuerit causæ, veris laudibus sanctus antistes sanctam Imperatricem celebravit.

§ VII. Pulcheria, quam nullus Græcorum de æmulatione contra Eudociam accusat, molitionibus Chrysaphii & Eudociæ aulam sponte deserit, vitamque privatam agit: sed deinde a Theodosio revocatur, pulso in exsilium Chrysaphio.

[Dicitur S. Pulcheria aliquo tempore extra aulam vixisse:] Quamvis scriptores synchroni nihil omnino dicant de relicta per S. Pulcheriam Theodosii aula, quia ad illud usque tempus illorum præcipui historiam suam non perduxerunt; ex testimonio tamen aliorum, qui medio ævo scripserunt, dubitandum non videtur, quin Sancta aliquo tempore extra aulam vixerit, & ab administratione imperii tunc abstinuerit. In istud enim consentiunt Theophanes, Zonaras, Cedrenus, aliique recentiores Græci: verum neque de tempore neque de causa aulæ relictæ tam consona aut accurata narrant, ut veritas clare elucescat. Præterea certo constat, simultates fuisse graves inter Theodosium & Eudociam conjugem ipsius, earumque causa Eudociam Hierosolymam fuisse profectam, ibique vitam finivisse; sed neque harum simultatum tempus sive initium certo est cognitum. Baronius ad annum 446 molitionibus eunuchi Chrysaphii & simul Eudociæ augustæ effectum credit, ut S. Pulcheria aulam desereret.

[55] [idque factum creditur dolo Chrysaphii & æmulatione Eudociæ.] Joannes Philippus Vorburgicus tom. 5 Historiarum ad annum 439 pag. 110 & alibi, non solum Pulcheriæ secessum attribuit Eudociæ; sed vicissim non modicam Pulcheriæ æmulationem adscribit, eaque factum tradit, ut Eudocia tandem ab aula perpetuo excluderetur. Laudat pro hisce Annales Baronii, qui nihil simile de Pulcheria scribit, sicut nec alii scriptores Pulcheriam de illa æmulatione accusant. Quapropter temere de sancta Imperatrice, quam nullus antiquorum, nullus medii ævi scriptorum, imo ne recentiorum quidem Græcorum ullus de tali æmulatione accusavit; temere, inquam, & sine ullo fundamento dicta fuerunt, ut etiam observavit Tillemontius. Eudociam vero, sive a Chrysaphio fuerit decepta, sive ægre tulerit auctoritatem Pulcheriæ sua longe majorem esse, non omni culpa caruisse, consentiunt Theophanes, Zonaras, Cedrenus, Nicephorus aliique, quibus assentitur Baronius. Horum quidem sententiam non admisit Tillemontius, sed argumenta, quibus eam impugnavit, examinabimus inferius.

[56] Interim audiamus Theophanem ad annum 40 Theodosii, [Chrysaphius S. Flaviano infensus, opera Eudociæ Pulcheriam amovere studet,] qui cum anno Christi 447 & 448 concurrit. Primo explicat, qua de causa Chrysaphius eunuchus, summam in palatio & penes imperatorem assequutus potestatem, contra S. Flavianum episcopum Constantinopolitanum, qui S. Proclo successerat, fuerit exacerbatus: cujus rei ad Pulcheriam nulla delata notitia. Deinde sic pergit: Interim Chrysaphius cum impietatem animo recoqueret, nec ecclesiarum concordiam posset conspicari, studium illis turbandis adhibet, ac ut Flavianum episcopatu dejiciat omnem lapidem movet, Eutychem quendam Archimandritam, qui cum ipso male de fide sentiebat, episcopum præficiendum secum consiliatus. Quoniam vero, Pulcheria rerum summam administrante, nulla valebat ipse authoritate, in rudem & inexpertum Eudociæ animum sese primum insinuat, & in propriæ matris perniciem invidiæ faces accendit, eique suggerit, ut eam apud imperatorem præpositi sibi adsciscendi fine carpat & incuset. Pulcheria namque conjunctam præpositi operam in negotiis gerendis necessario exigebat. Imperator a conjuge molestius interpellatus, hoc ad eam responsum dat: Depone animi anxietatem, præpositum enim obtinere nequis: neque Sororem præclare, solerter, & cum pietate res imperii administrantem ego removeo.

[57] Intentis frustratus Chrysaphius, aliam dolorum componit machinam. [efficitque ut illa ultro ab aula recedat:] Fit Eudociæ author, ut ipsa precibus imperatorem fatiget, ac Pulcheriam, quam virginitatem Deo consecrasse ferebant, a patriarcha Diaconissam ordinandam, eo jubente, impetret. Ita Eudocia in rogando frequentior, & in postulatis exigendis importunior, leniorem imperatoris animum, quo desiderabat, impellit. Beatus Flavianus, accepto imperatoris jusso, mala ex eo, si fiat, nascitura præsentit, & in anxietatem conjicitur. Imperatoris tamen dictis obsequentem se fore pollicetur: ac simul Pulcheriæ, ne in ejus conspectum admittatur; Ne forsan, inquit, quod a te libenter non sit ferendum, circa te quippiam exequi cogar, litteris significat. Ex scriptis, quod parabatur, illa conjiciens, præposito ad Eudociæ libitum cedit, & in Hebdomum secedens, privatam vitam agebat. Hinc in Flavianum, velut commissum sibi arcanum revelantem, imperatoris & Eudociæ commota indignatio.

[58] Cæterum Pulcheria ad privatam compulsa vitam, [sed cum Eudocia ipsa Theodosio facta esset suspecta,] & Eudocia negotiorum curam gerente, tale quippiam accidit. Erat Paulinus quidam vir litteris omnibus & formæ venustate conspicuus, Eudociæ apprime charus, cum quo familiarius agere, & seorsim colloqui illa solebat. At cum sanctorum Theophaniorum die malum elegans omnino & stupendæ magnitudinis nonnullus imperatori obtulisset, ille fructum admiratus Eudociæ misit, hæc Paulino dedit: Paulinus duos post dies illud imperatori obtulit. Imperator malum agnitum celavit, & ad augustam profectus, Per salutem, inquit, meam, obtestor, quid de malo, quod tibi dedi, actum est? Ita salvus sis, inquit illa, comedi. Imperator in iram versus malum proferri jubet, & Paulinum in Cappadociam exulem abactum trucidari. Hactenus Theophanes, qui deinde asserit, Eudociam a Chrysaphio etiam contra S. Flavianum fuisse excitatam, indeque ortam esse Dioscori & Chrysaphii conspirationem pro Eutyche contra S. Flavianum. Porro laudatus Theophanes post biennium narrat, qua demum ratione ad aulam revocata fuerit S. Pulcheria. Si ergo vera est ipsius sententia, ut veram existimo, amota a rerum publicarum administratione erat sancta Imperatrix, quando habitum est conciliabulum Ephesinum, de quo mox agemus.

[59] [& Chrysaphius esset ab eo relegatus; Pulcheria ad aulam revocatur;] Interim audiamus rursus Theophanem ad annum 42 Theodosii: Hoc anno, inquit, res proprias accuratius perpendens Theodosius, & se Chrysaphii fraudibus circumventum agnoscens, de impiis in Flavianum perpetratis sceleribus, & admissis in reliquos episcopos injuriis, summum animi concepit dolorem. In iram itaque prorumpens, primo Chrysaphium in quandam insulam ablegat: tum in Eudociam graviter objurgatam, malorum omnium auctricem eam dicens, quæ Pulcheriam aula ejecisset, durius invehitur, & ea insuper, quæ circa Paulinum acciderant, cum probris objicit. Illa desperatis in rebus Hierosolymam se dimitti rogat: Severoque presbytero, & Joanne diacono sociis itineris acceptis, Hierosolymam tendit. Illos autem ad eam frequentius in urbe prius itasse, & modo cum ea Hierosolymis reperiri, ac insuper pluribus ab ea donis augeri audiens imperator, missis litteris, capite mulctari jussit. Tum demum beatam Pulcheriam multis precibus sollicitatam reduxit in aulam: quæ extemplo mandavit Ephesum, qui sancti Flaviani corpus asportarent, illudque magno pompæ satellitio per mediam urbem stipatum in sanctorum apostolorum ædem sepeliendum inferrent. Hæc Theophanes, cui fere in omnibus consonat Nicephorus lib. 14 cap. 47 & 49, ubi tamen perperam, nisi mendum sit transcribentium, asserit Pulcheriam septimo anno absentiæ revocatam esse, cum id propriis ejus dictis repugnet: neque enim tot annis vixit Theodosius, postquam episcopatum administrare cœperat Flavianus.

[60] [ut cum Theophane narrant Zonaras.] Zonaras tom. 2 pag. 44 de amandatione ab aula & revocatione Pulcheriæ brevius scribit, sed idem plane designat tempus. Verba ejus subjungo. Idem Chrysaphius, ascita etiam Eudocia adjutrice, facilitati principis illudens, persuadet, ut & Pulcheria ab administratione rerum amoveatur. Ea igitur, aula relicta, vitam privatam agit, & in Hebdomo quiescit At imperator (post conciliabulum Ephesinum, in quo damnatus pessimeque vexatus S. Flavianus) vix tandem ad sanam mentem reversus, considerata & nefaria Flaviani cæde, & Pulcheriæ delatione; justa indignatione contra eunuchum commotus, quem earum rerum omnium auctorem esse constabat, hominem relegat, opibus ejus confiscatis, & Sororem petita venia revocat. Ita ille, historiam de malo, ob quod Paulinus occisus, & Eudocia Theodosio fuit suspecta, seorsum inferius narrans, prout etiam separarunt illud factum ab aliis Nicephorus lib. 4 cap. 43, & Cedrenus pag. 337.

[61] [Cedrenus aliique.] Hic vero pag. 343 post relatum conciliabulum Ephesinum de revocata ad aulam Pulcheria subdit sequentia: Anno proxime insecuto, qui fuit XLII, Theodosius se a Chrysaphio deceptum sentiens, eum in quandam insulam relegat. Eudociam quoque augustam graviter objurgat, omnium malorum eam causam, & ab ea Pulcheriam aula fuisse pulsam, dicens: simul & Paulinum exprobrans ei, quem pomi causa necatum fuisse demonstravimus. Eudocia rei indignitatem non ferens, petiit ut Hierosolyma sibi abire liceret: quo impetrato, eo se contulit, comite Severo presbytero, & diacono Joanne. Imperator cognito illos etiam in urbe frequenter ad ipsam commeasse, missis carnificibus capita eorum amputari jussit. Sanctam autem Pulcheriam multis verbis consolatus, in aulam reduxit. Ea statim Ephesum misit, qui sancti Flaviani cadaver adferrent. Ex hisce omnibus concludo, S. Pulcheriam anno 447 aut 448 ab aula secessisse in Hebdomum, quod erat palatium prope Constantinopolim, ibique mansisse usque ad finem fere anni 449 aut initium sequentis. Secundo, licet Chrysaphius auctor illius secessus fuerit præcipuus, videtur tamen Eudocia etiam aliquid contulisse, & consequenter necdum eo tempore fuisse in Palæstina. At lubens fateor, non æque certa esse, quæ de Eudocia narrantur, uti nec alia quædam adjuncta.

§ VIII. Quæ relata sunt de secessu S. Pulcheriæ, vindicantur contra Tillemontium: quamdiu ab aula abfuerit Sancta.

[Tillemontius mox relata ex Theophane ut fictitia impugnat.] Tillemontius tom. 15 in S. Leone art. 15 aliqua refert de conatu Chrysaphii ad amovendam ab administratione Pulcheriam; sed plura omittit, asseritque adjuncta aliqua a Theophane relata parum esse probabilia, alia vero nequaquam defendi posse, ac demum timendum esse, ne relatio illa Theophanis tam sit falsa pro ipsa rei summa, quam falsam certo credit in adjunctis aliquot. Gravis sane hæc est censura: at perpendendum est, an rationes Tillemontii tam sint solidæ, ut huic censuræ necesse sit consentire. Primo objicit, annis 447, 449 & 450 litteras fuisse datas ad Pulcheriam, tamquam ad personam, quæ in administratione rerum partem habebat, non tamen tantam, quantam habere debuisset pro bono Ecclesiæ. Ut hoc argumentum accuratius discutiatur, recensebo epistolas, quas circa illos annos ad S. Pulcheriam datas scripsit ipse Tillemontius, imo & alias aliquot, quas ipse ante datas existimat, quia saltem utcumque pertinent ad Vitam Sanctæ.

[63] In S. Isidoro Pelusiota art. 9 credit, epistolam ipsius 143 libri quarti, [Litteræ ad Sanctam datæ ante annum 447] quæ caret inscriptione, datam fuisse ad S. Pulcheriam. Probabile id mihi videtur, quia in illa epistola, postquam de imperatore meminerat S. Isidorus, subdit; nec non sanitatem & salutem pii vestii imperii (cum cognovissemus,) & maxima repleti lætitia, gloriam atque gratiarum actionem ad Deum nostrum omnibus intentis nervis effudimus &c. Etenim ex his verbis videtur scribere ad aliquem, qui imperabat cum Theodosio imperatore, ita ut aut Pulcheria aut Eudocia necessario videatur intelligenda. Verum, cuicumque scripta fuerit epistola, verisimiliter data fuit ante annum 447. Idem in Pulcheria pag. 178, observat ad ipsam scripsisse Theodoretum Epistolam 43, ne urbs Cyrus gravioribus premeretur vectigalibus; sed ipse agnoscit, hanc fuisse scriptam circa annum 445, ita ut non spectet ad propositum nostrum. Lubet tamen initium epistolæ illius dare, ubi Theodoretus ait: Quia imperium pietate ornatis, & purpuram fide illustratis; scribere audemus, tenuitatemque nostram non cernimus, quia sacerdotio debitum honorem impenditis.

[64] [alia anno 447 fortasse data, sed certo ante tempus, quo Sancta secessit.] Verum existimat Tillemontius pag. 178, episcopos Asianos & clerum Ephesinum anno 447 aut 448 pro Bassiano episcopo Ephesino scripsisse ad Theodosium & Pulcheriam, hancque etiam respondisse. Colligit istud ex. iis, quæ habentur tom. 4 Conciliorum col. 689 in disceptatione Bassiani & Stephani de episcopatu Ephesino litigantium in concilio Chalcedonensi. At non video, aliquid certi de Pulcheria erui posse ex illis, quæ ibi leguntur. Nam primo ne de tempore quidem missæ istius relationis ad aulam satis constat, cum verba valde obscura sint; nec verisimile sit, episcopos de pace ecclesiæ Ephesinæ ad aulam scripsisse, postquam Bassianus quatuor annis pacifice sederat, ut locum intelligit Tillemontius. Præterea si omnino constaret, illam epistolam ab episcopis Orientalibus fuisse scriptam ad Theodosium & Pulcheriam, & hos ad litteras episcoporum respondisse, postquam Bassianus quatuor annis pacifice sederat; omnes illæ epistolæ necessario referendæ essent ad priores menses anni 447, id est, ad illud tempus, quo S. Pulcheria necdum secesserat. Colligitur id satis ex illis ipsis, quæ Tillemontius disputat nota 10 ad S. Leonem de tempore depositi Bassiani. Etenim Bassianus apud Labbeum col. 696 dicitur inclusus carceri quinta feria Paschatis, id est, XXIV Aprilis anni 447: deinde post tres menses examinis fuit depositus, ut dicitur col. 689. Depositus igitur est sub finem Julii. Itaque cum Cassianus presbyter dixerit anno 451 mense Octobri in concilio Chalcedonensi, se post illud tempus quatuor annis errasse & mendicasse Constantinopoli; non potest depositio referri, nisi ad annum 447: cumque epistolæ omnes præcesserint carcerem Bassiani, illæ certo datæ sunt ante Pascha anni 447, & ante secessum Pulcheriæ.

[65] [Epistola S. Leonis anni 449 nihil etiam probat, cum ad Sanctam non pervenerit.] Præter hanc epistolam, ex qua nihil plane evincitur, nullam aliam attulit Tillemontius ante conciliabulum Ephesinum, quæ ad S. Pulcheriam pervenit. Scripsit tamen S. Leo ad Pulcheriam anno 449 ante conciliabulum, & geminum quidem exstat exemplar litterarum Leonis ad Pulcheriam, quæ notantur Idibus Junii anni 449, ut infra videbimus. Verum cum illa S. Leonis epistola ad S. Pulcheriam non fuerit perlata, cumque ipsa nullam tunc videatur curam habuisse de iis, quæ Ephesi in conciliabulo acta sunt, omnino dicendum videtur, S. Pulcheriam eo tempore se rebus publicis non immiscuisse, sed vitam egisse privatam. Hoc ipsum inferius magis patebit ex variis litteris ad Sanctam datis, ut fidei & Ecclesiæ opem præstaret, quemadmodum antea semper fecerat. Hasce inferius dabo. Verum secessus ille Sanctæ, de quo ex scriptoribus satis videtur constare, per litteras illas S. Leonis & aliorum adeo non potest in dubium revocari, ut etiam magis confirmetur. Certe fides Sanctæ iis mirifice commendatur: nec tamen ullibi legitur se opposuisse iis quæ contra fidem Ephesi male & nefarie gesta sunt: quod vehementer miraremur, si ulla tunc auctoritate valuisset.

[66] [Ratiocinia, quibus relationem Theophanis impugnat Tillemontius,] Tillemontius nota 5 in S. Leonem contendit, non esse verisimile, Theodosium voluisse, ut Flavianus Pulcheriam consecraret diaconissam. At non video, quid in Theophanis id narrantis relatione merito displicere potuerit Tillemontio. Contra clare perspicio, ipsum multa Theophani attribuere, quæ non habet. Primo ita factum oppugnat, acsi Theodosius voluisset, ut invita consecraretur Pulcheria. At id nullibi dicit Theophanes, neque necesse erat ad intentionem Chrysaphii, ut prorsus invita consecraretur, cum ea esset pietas S. Pulcheriæ, ut facile ad assensum perduci potuisset, si id ei S. Flavianus voluisset persuadere. Theophanes tantum dicit, scripsisse Flavianum ad Pulcheriam, ne veniret ad se, ut non cogeretur facere, quod a te, inquit, libenter non sit ferendum, secundum Græca, quod te dolore afficeret. Itaque plusculum hic Theophani adscribit Tillemontius, quam ille dixit, quia aliud est aliquid non libenter aut cum dolore permittere; aliud pati aliquid invitum. Verum longe magis a Theophane aberrat Tillemontius, dum subdit: Theophanes asserit, Chrysaphium insinuasse Theodosio, ipsam (Pulcheriam) id velle. Contendebat ipsam id velle ad amplectendam virginitatem. Hæc omnia falso ac imperite attribuuntur Theophani, a cujus mente prorsus aliena sunt. Volebat enim Chrysaphius eo argumento uti Eudociam: Cum Pulcheria virginitatem dicatur servare; ordinetur diaconisla.

[67] At quærit Tillemontius, an habuisset impedimentum, quo a rerum administratione impediretur, [illam nequeunt falsitatis convincere.] si diaconissa fuisset ordinata. Respondeo, diaconissas habuisse officia statui suo propria, quæ obire voluisset Sancta, si consecrata fuisset. Hisce igitur impedita fuisset ab administratione rerum publicarum, quæ nec congrua erat statui diaconissarum. Iterum quærit Tillemontius, cur adeo Flaviano irascerentur Theodosius & Eudocia, quando sponte a rerum administratione discedebat Pulcheria, a qua cupiebant amotam? Respondeo, dici iratos fuisse, quia arcanum credebant revelatum. Quod ille adjungit, dici Theodosium simpliciter egisse, aliorum molitionibus deceptum; rursum alienum est a mente Theophanis, qui affirmat, Theodosium crebris Eudociæ precibus tandem succubuisse, consensisseque, ut consecraretur, nimirum ut sic minore invidia & sine suo dedecore præclarissima Imperatrix ab imperii administratione amoveretur. Itaque tota illa historia apte cohæret apud Theophanem, & inepte hactenus oppugnata est a Tillemontio. At hic subjungit aliud argumentum, quo contendit, Eudociam omnibus istis molitionibus adesse non potuisse. Verum, si Eudocia omnino non adfuisset, inde non posset inferri, falsa esse omnia, cum Chrysaphii dolo peragi potuerint. Argumentum Tillemontii accipe.

[68] Marcellinus comes in Chronico ad annum 440 ita habet: [Marcellini auctoritas, exsilium Eudociæ citius referentis,] Paulinus magister officiorum in Cæsarea Cappadociæ, jubente Theodosio principe, interemptus est. Hoc si vere factum est anno 440, male historia de Paulino & Eudocia a Theophane refertur ad tempus, quo aberat ab aula S. Pulcheria. Rursum Marcellinus ad annum 444: Severum presbyterum & Joannem diaconum Eudociæ reginæ apud Æliam urbem ministrantes missus ab imperatore Theodosio Saturninus comes domesticorum occidit. Eudocia nescio quo excita dolore Saturninum protinus obtruncavit: statimque mariti imperatoris nutu, regiis spoliata ministris, apud Æliam civitatem moritura remansit. Hæc similiter ad aliud tempus a Theophane relata vidimus. Hinc Tillemontius ait, clare fabulosa esse, quæ de Paulino & Eudocia tempore seceßus S. Pulcheriæ referuntur a Theophane, acsi Marcellinus non potuisset æque aberrare a tempore rei gestæ quam Theophanes. Pagius ad annum 450 num. 3 Marcellini verba allegat, dicitque rem ab eo relatam anno non suo.

[69] [deserenda videtur, cum eidem contrarius videatur Priscus coævus:] Sane Priscus, scriptor contemporaneus, in Excerptis de legationibus pag. 69 insinuat, Saturninum, quem Saturnillum vocat, occisum esse, postquam Theodosius promiserat, se filiam illius Constantio cuidam, Attilæ Hunnorum regis scribæ, nuptui daturum: quod ipse Tillemontius in Theodosio II refert ad annum 449. Verba Prisci huc transfero: Huic petitioni (prædicti Constantii) imperator annuerat, & Saturnilli filiam, viri & opibus & genere clari & ornati, se illi nuptui daturum promiserat. Saturnillum autem (Græce δὲ vero) occidit Athenas seu Eudocia (utroque enim nomine vocabatur) neque imperatori ad exitum perducere, quod promiserat, per Zenonem virum consularem licuit &c. Hæc, inquam, innuunt occisum esse Saturninum, postquam filia ipsius promissa erat Constantio. Cum autem illa promissio nequeat sigi ante annum 448, & potius cum Tillemontio sit figenda anno 449; deserenda videtur epocha Marcellini, qui nullum ex Græcis habet sibi consentientem; prout Marcellinum jam erroris arguit Pagius.

[70] [aliæ objectiones nullius momenti.] Quæ insuper objicit Tillemontius, exigui momenti sunt, aut solam tangunt chronotaxim Nicephori, qui secessum S. Pulcheriæ perperam in annum septimum producit, indeque annos Eudociæ supra verum auget. At errores chronologici istius scriptoris nequeunt efficere, ut relatio Theophanis sit falsa, cum hæc iis erroribus careat. Unicus igitur superest scrupulus Tillemontii, qui ait se non intelligere, quid sit ille præpositus, qui a S. Pulcheria dicitur transiisse ad Eudocium. Respondeo, isto transitu nihil aliud significari, quam quod præpositus sacri cubiculi, cujus magna erat dignitas & potestas, quique antea a S. Pulcheria dependebat, & mandata accipiebat, juberetur deinceps parere Eudociæ. Quid ea in re difficultatis lateat; sane non perspicio. Itaque confido, me sufficienter respondisse ad singulas Tillemontii objectiones.

[71] [Historia pomi discordiam generantis referenda est ad annum 448 aut 449;] Verum lubet etiam inquirere, quo anno figenda videatur discordia illa ex pomo orta, quæ Paulino mortis, Eudociæ exsilii fuit occasio: nam de illa scriptores ambigue loquuntur. Marcellinus mortem Paulini figit anno 440, ut jam dixi, sed causam occisi Paulini prætermittit. Chronicon Paschale totam historiam habet ad annum 444, innuitque Paulinum non statim interfectum: sed, relatæ historiæ de pomo subdit: Exhinc illos (Theodosium & Eudociam) inter divortium intercessit ac separatio, Paulinumque deinceps suspectum habuit, ac tandem interfici præcepit. Post cædem vero Paulini Eudocta Hierosolymam discessit, ut ibi pluribus refertur. Zonaras, Cedrenus, Glycas, aliique factum referunt sine ulla temporis certi nota. Verum Theophanes claris verbis asserit, discordiam illam e pomo natam esse, quando Pulcheria privatam vitam degebat in Hebdomo, ita ut ad annum 448 aut 449 ex mente Theophanis figendum sit initium discordiæ inter Eudociam & Theodosium; discessus vero Eudociæ referendus sit ad annum 449.

[52] [discessus vero Eudociæ ad annum 449.] Theodorus Lector statim initio Excerptorum refert mortem Theodosii, & de Eudocia hæc subjunguntur: Refert etiam Theodorus Eudociam augustam Hierosolyma profectam, non amplius revertisse: & Marinam virginem in palatio ante fratris sui obitum e vivis excessisse. Ex hisce quis posset existimare, discessum Eudociæ a Theodoro figi post mortem Theodosii; quemadmodum claris verbis figitur a Zonara pag. 45. Verum id non videtur velle Theodorus, sed solum dicere, Eudociam, quæ ante abierat, non revertisse, ut facile exponi possunt verba Græca. Jam vero ex Prisco, Marcellino & Theophane certum videtur, Eudociam fuisse Hierosolymis aliquot saltem mensibus ante mortem Theodosii, cum ibidem occidi jusserit Saturninum, eaque de causa severius a Theodosio fuerit tractata. Attamen probabilius existimo, eam non discessisse ante conciliabulum Ephesinum auditamque mortem S. Flaviani, licet verisimiliter omni auctoritate caruerit, simulatque Theodosio ob pomum Paulino datum suspecta fuit. Tota hæc chronotaxis est Theophanis, cujus relatio apte cohæret, ut vidimus.

[73] Hinc etiam nequeo assentiri Pagio, qui de ceteris fere consentiens Theophani, [Non statim post promotionem S. Flaviani secessit Pulcheria,] ad annum 450 num. 4 contendit, S. Pulcheriam ad aulam fuisse revocatam, non post quartum secessionis ex ea annum, ut ibidem Baronius habet, sed tantum post aliquot menses, quam in offensionem Theodosii fratris incurrerat. Assentior quidem eatenus Pagio, quod S. Pulcheria ab aula non abfuerit quatuor annis; at de absentia aliquot dumtaxat mensium minime assentiri possum; cum probationes ipsius fere biennium exigant. Ait S. Proclum anno 447 defunctum esse, sed id certum facere non potuit: nam Henschenius noster ad XVIII Februarii in S. Flaviano, & Cuperus in Patriarchis Constantinopolitanis ante tomum 1 Augusti in Proclo, hujus Sancti obitum longe probabilius referunt ad annum 446. Ait secundo Pagius, S. Pulcheriam ab aula secessisse, postquam Flavianus successit Proclo: Eudociam vero die Epiphaniorum anni CDXLVIII e Theodosii gratia excidisse. At certum est, S. Pulcheriam non statim post electionem Flaviani secessisse, cum id potius contigisse videatur aliquot mensibus, & fortasse toto anno serius: nam variæ molitiones Chrysaphii præcesserunt; nec necesse est dicere, eas paucis diebus peractas esse; cum ipse Theophanes contrarium innuat, & promotionem Flaviani referat ad annum 39 Theodosii, secessum vero Pulcheriæ ad sequentem.

[74] Præterea, sicut ex relatione Theophanis & aliorum certum est, [nec aliquot solum mensibus ab aula abfuit, sed duobus circiter annis.] Eudociam gratia Theodosii non excidisse die Epiphaniorum, sed aliquot diebus post Epiphaniam, ita prorsus incertum apparet, utrum id contigerit anno 448 an 449. Æque incerta, imo improbabilia sunt, quæ addit Pagius, quod Theodosius, orta suspicione ex pomo, statim Paulinum magistrum officiorum occidi mandarit, ut anno CDXLVII ostendimus, inquit; quod Eudocia non multo post Hierosolymam proficisci jussa, & Pulcheria in aulam revocata. Nihil ex hisce ostendit Pagius, nihil ostendere potuit, cum omnia sint contraria Theophani, cui & alii consentiunt in plerisque. Nihil igitur ex hisce de reditu Pulcheriæ ad aulam potuit recte inferre. Deinde de Pulcheria subdit sequentia: Hanc sub finem anni Christi insequentis CDXLIX, expulsa ab imperatore Eudocia, in aulam rediisse, & iterum rerum administrationem suscepisse, demonstrant epistolæ S. Leonis ad eam directæ, aliæque, quæ inter epistolas Leoninas leguntur, quæ tamen datæ non sunt ante annum CDXLIX. Hic facile assentior Pagio, rediisse Pulcheriam sub finem anni 449. At, si tunc redierit, ex calculis Pagii duobus fere annis ab aula abfuit; atque id verum puto & optime cum Theophane congruit. Verum id magis explicabitur, dum ipsas proferemus epistolas, ex quibus patebit, quantum Sanctæ pietas Catholicæ Ecclesiæ profuerit.

§ IX. Secessus Sanctæ quantum Ecclesiæ nocuerit ob tumultuosum conciliabulum: quanta fuerit spes S. Leonis & aliorum de S. Pulcheria ad damna Ecclesiæ resarcienda.

[Quando S. Pulcheria prudenter ab aula recesserat,] Secessisse ab aula anno verisimiliter 447 S. Pulcheriam, & ab administratione imperii prorsus abstinuisse usque ad finem fere anni 449, mox ostendimus. Fecit hoc Sancta ut invidiæ cederet, & ne periculosis molitionibus ulterius se exponeret: non jussa ab imperatore, quantum existimo, sed prudenti consilio & propria voluntate, ut habet Theophanes, ob rationes jam dictas, & forsan etiam, ut ad meliora tempora se reservaret. Timere etiam poterat, ne cogeretur rerum administrationem dimittere, nisi id ultro faceret. Quare dubitandum non est, quin prudentissima Imperatrix sapienter se aula subduxerit, præsertim cum prævidere non posset, quanta inde fidei Catholicæ turbatio, quantaque Ecclesiæ damna essent exoritura. Hæc quidem mala impedire potuisset Pulcheria, si eam in rebus gerendis auctoritatem habuisset, quam habuit, dum juvenis erat Theodosius; sed forsan parum efficere potuisset eo tempore, etiamsi qualemcumque imperii administrationem retinuisset, quia nomine Theodosii gerebantur omnia, summamque apud Theodosium potestatem adeptus erat Chrysaphius.

[76] [ingens damnum passa est Ecclesia a tumultuoso concilio Ephesino.] Quidquid futurum fuerat, manente in palatio Pulcheria quod nequit resciri; ea vitam agente privatam, ingens damnum passa est Ecclesia. Historiam satis notam breviter perstringam. Eutyches archimandrita magni nominis prope Constantinopolim in hæresim lapsus est Nestorianæ contrariam. Hac de causa S. Flavianus anno 448 concilium congregavit Constantinopoli, ibique damnata est hæresis Eutychiana. Non acquievit huic sententiæ superbus archimandrita, sed voluit generale concilium, illudque ut congregaretur, obtinuit ope Chrysaphii, qui cum ipso & cum Dioscoro Alexandrino episcopo contra S. Flavianum conspirabat. Synodus igitur anno 449 habita est Ephesi; sed ibi per vim & metum acta sunt omnia, Dioscoro Alexandrino sibi omnem auctoritatem per Chrysaphium vindicante, ita ut Eutyches a conspirantibus fuerit absolutus, & S. Flavianus cum aliis condemnatus, & in exsilium actus. Addit Theophanes cum aliis: Hic (Flavianus) porro etiam ante exauctorationis decretum pugnis & calcibus a Dioscori ministris ejectus, triduanus cum morte vitam immutavit: & altero die minis & gladiis militum intentatis ad subscribendum episcopi sunt adacti. Non tamen subscripserunt, sed omnibus contradixerunt Apostolicæ Sedis legati.

[77] S. Leo, qui summum pontificatum administrabat, quando legatos suos misit ad synodum, [Quid S. Leo commendaverit Sanctæ ante conciliabulum:] varias ea de causa conscripsit epistolas, notatas Idibus Junii anni 449. Quæ autem data erat ad S. Pulcheriam, ad ipsam tunc non pervenit, sed ejusdem exemplar, forte nonnihil auctum, postea misit ad Sanctam. Certe exstat geminum exemplar notatum Idibus Junii ad Pulcheriam, videlicet epistola 27 & 30 inter Leoninas editionis novæ (olim 13 & 18.) Utraque in eamdem sententiam & iisdem fere verbis conscripta est, nisi quod in priori plura disputentur contra Eutychem, ita ut credi possit hæc deinde missa fuisse pro secunda, nisi utraque simul missa sit, & diversis latoribus commissa. Qualiscumque geminationis sit causa; in priori Leo Pulcheriam ita alloquitur. Quantum præsidii Dominus Ecclesiæ suæ in vestra Clementia præpararit, multis sæpe probavimus documentis. Et quicquid nostris temporibus contra impugnatores Catholicæ veritatis industria sacerdotalis obtinuit *, ad vestram maxime gloriam redundavit *, dum, sicut Spiritu sancto docente didicistis, illi per omnia potestatem vestram subjicitis, cujus munere & protectione regnatis. Deinde hæresim Eutychis exponere incipit, de concilio convocato scribit, illud utcumque improbans, missos a se legatos docet, ac sub finem ita loquitur: Et ideo pro vestræ pietatis consuetudine elaborare dignemini, ut, quod contra singulare sacramentum salutis humanæ blasphema insipientia protulit, ab omnium animis repellatur.

[78] Ubi S. Leo didicerat infelicem concilii exitum, [post infelicem illius exitum ei scribit, improbans gesta Ephesina,] legatosque suos non potuisse ad S. Pulcheriam pervenire, ut memoratam eidem traderent epistolam; rursum hanc ad Sanctam scripsit eodem anno, III Idus Octobris, quæ inter Leoninas est 41, olim 26. Leo episcopus, & sancta synodus, quæ in urbe Roma convenit, Pulcheriæ augustæ. Si epistolæ, quæ pro fidei causa per nostros clericos directæ sunt, ad vestram pietatem pervenissent, certum est, remedium vos his rebus, quæ contra fidem factæ sunt, aspirante vobis Domino, præstare potuisse. Quando enim sacerdotibus, quando Christianæ religioni aut fidei defuistis? Sed cum ad mansuetudinem vestram adeo non potuerint pervenire, qui missi sunt, ut ad nos vix unus illorum Hilarus diaconus noster effugiens sit reversus, iteranda scripta credidimus. Et ut validiores preces nostræ esse mereantur, ipsorum scriptorum, quæ ad Clementiam vestram non pervenerunt, exemplar subjecimus, amplioribus vos obtestationibus obsecrantes, ut quanto acerbiora facta sunt, quibus pro fide * regia vos convenit contraire, tanto majore gloria, in qua excellitis, curam ejus religionis habeatis, ne Catholicæ fidei integritas ulla humanarum concertationum occasione violetur. Quæ enim congregata apud Ephesum synodo, sopienda & sananda pacis remedio credebantur, hæc non solum in majora pacis dispendia, sed (quod nimis dolendum est) etiam in ipsius fidei, qua Christiani sumus, excidia processerunt.

[79] Et hi quidem, qui missi sunt, quorumque unus vim Alexandrini episcopi, [ad obtinendum aliud in Italia concilium,] sibi omnia vindicantis, effugiens, rerum gestarum nobis ordinem fideliter nunciavit, reclamarunt in synodo (sicut oportuit) unius hominis non tam judicio, quam furori; protestantes ea, quæ per vim metumque gererentur, sacramentis Ecclesiæ, & ipsi symbolo ab Apostolis instituto, præjudicare non posse, nec se ab ea fide ulla injuria separandos, quam plenissime expositam atque digestam a Sede beati apostoli Petri ad sanctam synodum detulissent. Cujus cum recitatio poscentibus episcopis non sit admissa, ut scilicet remota ea fide, quæ patriarchas, prophetas, apostolos, & martyres coronavit, generatio Jesu Christi Domini nostri secundum carnem, & veræ mortis ac resurrectionis ejus confessio (quod horremus dicere) solveretur, scripsimus de hac re (ut potuimus) ad gloriosissimum principem, & quod maximum est, Christianum, cujus epistolæ pariter exemplar subjecimus, ut fidem, in qua renatus per Dei gratiam regnat, nulla sineret novitate corrumpi, quoniam Flavianus episcopus in nostra omnium communione persistit, atque hoc, quod factum est sine consideratione justitiæ, & contra omnem canonum disciplinam, ratum haberi ratio nulla permittit, & quia dissensionis scandalum non abstulisset Ephesina synodus, sed auxisset: de habendo intra Italiam concilio, & locus constitueretur & tempus, omnibus querelis & præjudiciis partis utriusque suspensis: quo diligentius universa, quæ offensionem generaverant, retractentur, & abque vulnere fidei, abque religionis injuria, in pacem Christi redeant, qui per impotentiam subscribere coacti sunt sacerdotes, & soli auferantur errores.

[80] [apud imperatorem instare velit.] Quod ut obtinere mereamur, probatissimæ nobis fidei pietas tua, quæ labores Ecclesiæ semper adjuvit *, supplicationem nostram apud clementissimum principem, sibi specialiter a beatissimo Petro apostolo legatione commissa *, dignetur asserere: ut priusquam civile hoc & exitiale bellum intra Ecclesiam convalescat, redintegrandæ unitatis copiam & modum, Deo auxiliante, concedat sciens imperii sui viribus profuturum, quicquid Catholicæ libertati benigna ipsius fuerit dispositione collatum. Data pridie Idus Octobris, Asterio & Protogene viris clarissimis consulibus. Id est, anno 449. Dubitari potest, an jam tum ad aulam rediisset Pulcheria. Eam tunc reversam fuisse credit Pagius ad annum 450 num. 4 ita scribens: Quod si Pulcheria tunc in Hebdomo, exilii sui loco, gemuisset, S. Leo ejus auxilium contra Eutychen non implorasset, neque hæc contra impugnatores Catholicæ veritatis zelum suum ostendere potuisset. Verum quo teste probabit Pagius, Pulcheriam fuisse in Hebdomo tamquam in exsilio, cum eo sponte se receperit, teste Theophane? Quo argumento evincet, non potuisse ipsam ad fratrem imperatorem accedere, quandocumque cupiebat? Certe nullus antiquorum asseruit, Theodosium fuisse animo ita abalienato a Pulcheria, ut eam nec videre nec audire vellet, etiamsi causam secedendi imprudens ipsi præbuerit.

[81] [Ex his aliisque litteris non sequitur, Pulcheriam tunc in aula degisse;] Quare ex scriptis ad Pulcheriam litteris tuto inferre non possumus, ipsam tunc ad aulam fuisse reversam. Quin potius, si noverat S. Leo eam non degere in palatio, tam fortiter ad illam scribere potuit, ut zelo fidei accensa ad Theodosium se conferret, ac precibus, rationibus, auctoritateque, qua apud ipsum semper valuit, aberrantem & hæreticis faventem in viam reduceret. Hinc ipsam Leo hortatur, non ut sua auctoritate aliquid decernat, sed ut agat apud Theodosium, tamquam sibi specialiter legatione Apostolica commissa. Hinc S. Leo & alios excitasse videtur, ut scriberent ad Pulcheriam, ipsamque unitis precibus hortarentur ad rem aggrediendam. Certe litteras suas conjunxit S. Hilarus, tunc Romanæ Ecclesiæ diaconus, & deinde Leonis in pontificatu successor, de quo hodie agam. Hic autem ad Sanctam scribit, voluisse se post concilium ad ipsam venire, ut litteras S. Leonis eidem traderet, sed fugere se ex concilio coactum, ne cogeretur Dioscoro consentire, & per incognita & invia loca Romam venisse: ibi vero reprobari omnia, quæ Ephesi erant gesta. Totam epistolam dabo in S. Hilaro Papa.

[82] Huc solum illius finem transfero: Unde, Domina splendidissima atque clementissima Augusta, [aut eam aliquid fecisse contra Eutychianos ante has litteras.] adoranda vestra pietas, in quibus libenter fecit initium, relinquere non debet, sed hæc zelo religioso fidei constanti voluntate ser vare. Ita apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 52: sed apud Cotelerium tom. 1 Monumentorum ecclesiæ Græcæ exstat eadem epistola Græco-Latina, ibique pag. 61 verba exprimuntur hoc modo Latine: Unde, Domina splendidissima atque clementissima Augusta, adoranda vestra pietas, quæ & inchoata relinquere non debet, zelo religioso sinceræ fidei, constanti animo constituat. Tillemontius in Pulcheria pag. 178 ex allatis verbis colligit, Pulcheriam jam in hac causa agere cœpisse pro fide, idque ante tumultuosum istud concilium. Verum Hilari verba id non evincunt: nam, si priorem lectionem sequamur, voces illæ, in quibus libenter fecit initium, videntur explicandæ ae prioribus Pulcheriæ pro fide gestis, quemadmodum verba S. Leonis in epistola mox data, Quando enim sacerdotibus, quando Christianæ religioni aut fidei defuistis? Sic etiam Galla Placidia in litteris statim dandis ait: Igitur tua clementia secundum Catholicam fidem, quod semper nobiscum fecit, & nunc similiter conspirare dignetur. Rogant omnes, ut, sicut ante semper pro fide laboraverat, contra Nestorianos videlicet, id nunc similiter faciat contra Eutychianos: idque rogando satis insinuant, Sanctam usque ad illud tempus nihil in ea causa fecisse, certe quod Romæ innotuerat. Si causam quæramus silentii S. Pulcheriæ, non aliam inveniemus, quam quod necdum publicis rebus se immisceret.

[83] Hoc rursum ut faceret pro fide Catholica, Galla Placidia augusta, [Galla Placidia item scribit ad Pulcheriam,] mater Valentiniani III, litteris SS. Leonis & Hilari suas adjunxit. Illas, prout editæ sunt tom. 4 Conciliorum col. 55, hic recito: Galla Placidia piissima semper augusta Æliæ Pulcheriæ piissimæ semper augustæ filiæ. Ut Romam frequentibus concursionibus adæque desideraremus inspicere, causa nobis est amplectendæ religionis, ut terminis San ctorum nostram exhiberemus præsentiam, quos certum est pro sua virtute in cælestibus constitutos, neque inferiora despicere. Nos itaque sacrilegum esse credimus, si solennium ordinem denegemus. Cum igitur beato apostolo Petro nostram præsentiam dedissemus, illic multitudine sacerdotum reverendissimus Leo Papa circumdatus, pro dignitate sui loci nos primus adiit: qui propter interpositam gemitus sui tristitiam, desiderium suum verbis plene insinuare non poterat. Vicit tamen constantia sapientiæ sacerdotis, ut lacrymas paululum retineret, & causam violatæ fidei, tamquam hujus vindex, manifesto sermone proferret. In quo sermone cognovimus, nostris temporibus Catholicam fidem esse turbatam, quam a divo patre nostro Constantino nostri generis parentes hactenus servaverunt. Secundum voluntatem namque cujusdam pravum aliquid adversus sacerdotem Constantinopolitanum excitatum dicitur. Nos itaque in Ephesino concilio, in quo nullus ordinem sacerdotum custodivit, neque mensuram, sine consideratione Divinitatis omnia esse gesta cognovimus, quatenus præsumptio & injustitia in quorumdam damnationem vim obtinere dicatur: quæ nostris temporibus terribilia esse videntur. Debet itaque fides proprie valere, sanctissima atque venerabilis filia Augusta.

[84] [ut velit allaborare ad rescindenda gesta Ephesina.] Igitur tua clementia secundum Catholicam fidem, quod semper nobiscum fecit, & nunc similiter conspirare dignetur: ut quidquid illo tumultuoso, miserrimoque concilio constitutum est, omni virtute removeatur; ut omnibus integris permanentibus ad Apostolicæ Sedis, in qua primus Apostolorum beatus Petrus, qui etiam claves regni cælestis suscipiens, sacerdotii principatum tenuit, episcopatus causa mittatur. Debemus enim primatum in omnibus immortali conversationi tribuere, quæ totum mundum propriæ virtutis dominatione complevit, & nostro imperio orbem gubernandum servandumque commisit. Hactenus Galla Placidia imperatrix, quæ, uti & Valentinianus III imperator, ejusque uxor Eudoxia augusta, ipsius Theodosii filia, scripserunt ea de re ad Theodosium, petieruntque ut irrita fierent, quæ male gesta erant Ephesi, ac novum in Italia haberetur concilium. Verum nec precibus nec rationibus eorum acquievit Theodosius, ut liquet ex litteris ejus ad Valentinianum, ad Gallam Placidiam, & ad Eudoxiam, quæ exstant tom. 4 Conciliorum col. 57 & seq.: nam ait omnia Ephesi recte fuisse peracta, dicitque se uberius de omnibus scripsisse ad Leonem: at hæc ejus epistola ad posteros non pervenit.

[85] [Sancta operam suam promittit,] Pulcheria vero, quæ verisimiliter ad aulam redierat priusquam prædictæ epistolæ Constantinopolim sunt perlatæ, aut certe quæ iis excitari potuit ad aulam repetendam, & ad agendum cum fratre suo Theodosio, ita Leoni rescripsit, ut & gaudium ipsi pepererit, & spem magnam ingesserit de resarciendis Ecclesiæ damnis. Non habemus illam Sanctæ Imperatricis epistolam; sed qualis fuerit, intelligimus ex epistola 48, alias 31, S. Leonis, quam ad Sanctam dedit XVI Kalendas Aprilis anni 450. Quapropter hanc subjicio: Leo episcopus Pulcheriæ augustæ. Gaudere me plurimum, & exultare in Domino, pietatis tuæ scripta fecerunt: quibus evidenter ostenditur, quantum Catholicam diligas fidem, & quantum hæreticum detesteris errorem. Hæresis quippe est nimis impia, & Euangelio veritatis inimica, quæ non portionem aliquam lædere, sed ipsa Christianæ religionis conatur fundamenta convellere: negans sempiterni Patris Filium sempiternum de utero beatæ Virginis Matris veram carnem nostræ sumpsisse naturæ, & eos damnatione percellens, qui ab Euangelica & apostolica Fide nullo deduci errore potuerunt, illudque frustra prætendens, quod Nicenæ synodi fidem teneat, cujus eum constat esse alienum, gloriosissima Augusta.

[86] [qua promissione spem magnam concipit S. Leo:] Unde, quia non deserit Ecclesiam suam divina protectio, dicente Domino: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, eodemque opere & tempore spiritus Dei & Clementiæ vestræ sollicitudinem, & curam nostri cordis accendit, ut de remediis procurandis eadem utrique cuperemus; quæ prius poposci, nunc quoque instantius peto, majore utens fiducia deprecandi, posteaquam præsidium venerandæ exhortationis accepi, sperans adfuturam misericordiam Dei, ut cooperante Clementia vestra, pestiferi erroris possit morbus auferri: ut quicquid, ipso inspirante atque auxiliante, potuerit salubriter fieri, cum vestræ fidei laude peragatur: quoniam res humanæ aliter tutæ esse non possunt, nisi quæ ad divinam confessionem pertinent, & regia & sacerdotalis defendat authoritas. Data decimo sexto Calendas Aprilis, Valentiniano augusto septies, & Avieno; viris clarissimis Consulibus. Ita S. Leo Papa. Si quis modo perpendat, præcedentem S. Leonis epistolam ad Pulcheriam notari III Idus Octobris anni 449, hanc vero XVI Calendas Aprilis anni 450; videbit quinque menses inter utramque intercurrisse, ita ut prior Leonis epistola Constantinopolim & responsum Pulcheriæ Romam facile pervenire potuerit, antequam hanc scriberet S. Leo.

[87] Hoc observandum fuit, quia Tillemontius in Pulcheria pag. 178 ex modo data Leonis epistola inepte colligit, [at illa de hisce ad Leonem non scripsit ante acceptam ejus epistolam.] S. Pulcheriam de hisce rebus scripsisse ad Leonem, priusquam ullam ipsius de illis accepisset epistolam. Verum nequaquam dubito, quin conjectura illa, pro qua nullum in hac epistola est fundamentum, prorsus sit falsa. Dicit quidem S. Leo eodem opere & tempore se & Pulcheriam cogitare cœpisse de remediis malo adhibendis; sed non dicit, ipsam eodem tempore litteras Romam scripsisse, quo ipse scripserat Constantinopolim. Contra iis verbis, Nunc quoque instantius peto, majore utens fiducia deprecandi, posteaquam præsidium venerandæ exhortationis accepi: his, inquam, verbis satis innuitur, Leonem accepisse primam de ea re Pulcheriæ epistolam paulo antequam hanc scribebat, ita ut conjicere possimus epistolam Sanctæ datam fuisse mense Januario, & aliquot diebus aut hebdomadis, postquam illa priorem S. Leonis acceperat.

[88] Nullum porro est dubium, quin reversa ad aulam Pulcheria studiose laboraverit, [Sancta pro fide laborat, scribitque pro Anatolio ad Leonem,] ut fratrem Theodosium a partibus Eutychianorum avelleret. Quem autem consecuta sit laboris fructum, infra examinabo. Interim Sancta effecisse videtur, ut Anatolius, qui a fautoribus Eutychis consecratus erat, Catholicis se jungeret contra Eutychianos. Certe Anatolius deinde probe fuit Catholicus, qualiscumque fuerit initio ordinationis, quod hic non examino; & jam ante mortem Theodosii imperatoris expetiit communionem cum Ecclesia Romana. Cum autem Anatolius non legatur ad Romanum Pontificem scripsisse statim post ordinationem suam; verisimile est, eum permotum esse a Pulcheria, ut id faceret. Hunc quoque in finem videntur anno 450 ad Leonem scripsisse Theodosius & Pulcheria. Certe utrique hac de re scripsit S. Leo mense Julio. Epistola 54, alias 35, ad Pulcheriam sic edita est: Leo episcopus Pulcheriæ Augustæ: Gaudeo fidei Clementiæ vestræ, quod religiosum studium dignanter impenditis, ut pax ecclesiastica renovetur, quæ quorumdam dissensionibus videbatur esse turbata. Debetur enim hoc vestræ specialiter gloriæ, ut ablatis omnibus scandalis, quæ contra Catholicam fidem inimicus excitaverat, una eademque sit per totum mundum confessio veritatis, quæ facilius, certiusque reparabitur, si pravorum sensuum nulla semina, nulla vestigia relinquantur.

[89] [qui eidem respondet, quid ab Anatolio exigat,] Quod tamen mearum partium est, præterire non debeo, ut scilicet, quid de Incarnatione Filii Dei a Constantinopolitano episcopo teneatur, agnoscam, præsertim cum ordinationem ipsius plura * præcesserint, taliaque ad nos debuerit scripta dirigere, quæ illum a contagione hujus, qui huper emersit, erroris alienum evidenter ostenderent. Optans itaque securam cum eo habere concordiam, gratiamque illi fraternæ charitatis impendere, scribere ei interim distuli: non dilectionem negans, sed manifestationem Catholicæ veritatis expectans. Simplex enim est absolutumque, quod posco, ut remoto longarum disputationum labore, sanctæ memoriæ Cyrilli Alexandrini episcopi epistolæ, quam ipse ad Nestorium miserat, acquiescat, in qua & errorem Nestorii arguit, & fidem Nicenæ definitionis exposuit, & epistolæ meæ, quæ ad sanctæ recordationis Flavianum episcopum est directa, consentiat. Quibus vigilanter inspectis, Constantinopolitanus antistes repudiandum sibi, quod ausus est contra puram & singularem fidem imperita insipientia definire, incunctanter agnoscat, quia & mea, & sanctorum Patrum de Incarnatione Domini concors per omnia, & una confessio est. Quam si quis existimaverit non sequendam, ipse se a compage Catholicæ unitatis abscidit *; cum tamen nos, ut in integrum omnia revocentur, optemus.

[90] [& legatos mittit Constantinopolim.] Ad effectum vero salubrium dispositionum velocius obtinendum, fratres & coepiscopos meos, Abundium & Asterium, sed & Basilium & Senatorem presbyteros, probatissimos viros misi, qui clementiæ vestræ formam fidei, quam secundum doctrinam venerabilium Patrum prædicamus, offerrent, & remotis circumloquutionibus, quibus obscurari veritas solet, quid de Incarnatione Filii Dei a totius orbis probatis sacerdotibus defensum fuisset, ostenderent, quos post divinam gratiam, sancto vestræ pietatis auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiæ perturbationem imprudens procedat intentio *; cum correctione adhibita, omnes oporteat in unius confessionis redire concordiam. A qua si forsitan ab aliquibus discrepatur, universale concilium sacerdotum haberi intra Italiam, Clementia vestra annitente *, jubeatur: quo remota arte fallendi, tandem pateat, quid altiore tractatu aut coerceri debeat aut sanari. Data tertiodecimo Calendas Augusti, Valentiniano augusto septies, & Avieno, viris clarissimis consulibus. Quid perfecerint Constantinopoli, juvante S. Pulcheria, legati S. Leonis una cum Anatolio, deinde videbimus. At prius exponendum est, quanta ibi facta sit rerum mutatio per mortem Theodosii & matrimonium S. Pulcheriæ cum Marciano imperatore: nam hæc contigerunt, priusquam legati Constantinopolim attigissent.

[Annotata]

* al. obtinet

* al. redundabit

* al. sede

* al. adjuvat

* al. legationem commissam

* al. in ordinatione ipsius plura &c.

* al. abscindet

* al contentio

* al. annuente

§ X. Mors Theodosii imperatoris, qui Chrysaphium relegasse, & partes Eutychianorum probabilius deseruisse videtur: Chrysaphius jussu S. Pulcheriæ occisus.

[Mors Theodosii imperatoris,] Mortuum esse Theodosium II anno 450, scriptores antiqui & novi consentiunt; de die tamen emortuali non omnes concordant. At plerique dicunt, defunctum esse die XXVIII mensis Julii, horumque opinio præferenda videtur, licet aliqui obitum ipsius uno die serius, alii etiam mense Junio retulerint. Ad gloriam S. Pulcheriæ nihil interest, unone an altero die frater ipsius Theodosius mortalem vitam finierit. Verum, si vera est opinio Baronii, qui credit Theodosium consilio S. Pulcheriæ resiliisse ab Eutychianis sub finem vitæ, id honorificum admodum est sanctæ Imperatrici. Illud certum est, quod idem Baronius cum aliis scriptoribus observat, Theodosium pie, recte & feliciter imperasse, quamdiu S. Pulcheria summam habuit in administrando imperio auctoritatem; infelicem vero fuisse gravissimeque lapsum esse, postquam eunuchorum consiliis uti maluit quam sanctæ Sororis.

[92] At non æque certa sunt, quæ ad annum 450 num. 16 de Theodosio subdit in hunc modum: [quem ante mortem ab Eutychianis recessisse credit Baronius.] Qui quidem attemperatam misericordia Dei vindictam expertus est, quod datum illi sit ante obitum admissum facinus intelligere, remedia quærere, in auctorem (Chrysaphium) ulcisci, Romano Pontifici obedire, eidemque communicare, ut datæ mutuo litteræ docent. Tanta hæc, haud dubium, precibus sanctæ Sororis obtinuit, ne præteritæ optime functæ vitæ bona opera interirent. Sed & misericordiæ quoque divinæ fuit, ut immanis perpetrati sceleris in hac vita potius daret pœnas quam in futura; cum non judicet Deus bis in id ipsum: nam sic, ex sententia Apostoli, electi in hoc mundo corripiuntur a Deo, ut non cum hoc mundo damnentur. Ita Baronius de Theodosio II, nec improbabiliter.

[93] Verum rationes, quæ Baronium in illam impulerunt sententiam, [Certe varii scriptores Græci asserunt, Chrysaphium] negantur a Tillemontio. Negat ille in S. Leone art. XI & alibi, Chrysaphium, malorum omnium auctorem, umquam excidisse gratia Theodosii, aut ab eo relegatum fuisse. Videamus igitur, an merito neget Tillemontius, quod asserunt scriptores varii. Theophanes ita habet: Theodosius … se Chrysaphii fraudibus circumventum agnoscens, de impiis in Flavianum perpetratis sceleribus, & admissis in reliquos episcopos injuriis summum animi concepit dolorem. In iram itaque prorumpens, primo Chrysaphium in quamdam insulam ablegat. Nihil hisce verbis clarius. Nicephorus lib. 14 cap. 49: Deinde vero Theodosius, ubi, re secum perpensa, se Chrysaphii astutia deceptum esse comperit, perquam graviter & impietatem in Flaviano perpetratam, & aliis episcopis nefarie illatam contumeliam & condemnationem tulit. Et quum dolori suo mederi non posset, in Chrysaphium legitimum justumque effudit furorem. Itaque illum primum dignitate, mox etiam substantia omni spoliatum, in insulam quandam relegavit. Cujus judicium, quod cælestis quoque calculus comprobaret, in mari navigantem assequutus est. Hæc ultima Theophani sunt addita atque obscura: nec admitti sic possunt, ut credamus in mari periisse Chrysaphium, cujus mortem mox videbimus.

[94] [ab eo relegatum esse: nec merito id negatur.] Zonaras & Cedrenus, laudati num. 60 & 61, consentiunt, Chrysaphium a Theodosio relegatum fuisse. Constantinus Manasses de eodem pag. 56 ita loquitur: Erat autem ille Chrysaphius eunuchus, communis hominum pernicies, improbus, impuris, sanguinariis, execrandis moribus: cujus nequitiam ubi deinceps imperator cognovisset, publicatis bonis hominem ad paupertatem redactum, æquissima lata sententia, solum vertere jussit. Hactenus scriptores allegati, quibus nihil opposuit Tillemontius, contentus eorum verba supprimere, & eos solum laudare scriptores, qui egerunt de morte Chrysaphio illata. Suspicor tamen Tillemontium tot scriptoribus fidem abrogasse ob verba Prisci in Excerptis de legationibus pag. 71, ubi habet: Hinc Attilas (quem per sicarium subornatum occidere voluerat Chrysaphius) illinc Zeno (militum dux) Chrysaphium ad pœnam deposcebant: nam laudans hæc verba Tillemontius in Theodosio II art. 34 observat, legatos ad Attilam missos, ipsumque fuisse mitigatum. Verum si Attila non perrexit caput Chrysaphii petere, si Theodosius eum petenti Attilæ tunc non tradidit, ut habet Priscus; si etiam Zeno quievit, quod non habet; an idcirco deinde relegari non potuit homo tot sceleribus infamis? Id credam scilicet, quando existimabo mutari non potuisse Theodosium.

[95] [Ex Prospero quoque & missis a Leone legatis] Porro avulsum fuisse ab Eutychianorum partibus Theodosium, alia etiam innuunt. Certe omni auctoritate in hisce dignus est S. Prosper, qui eodem tempore vivebat & scribebat. Hic in Chronico ad annum 450 ita habet: Prævalente iterum Papa Leone, diriguntur ad Orientem presbyteri & diacones, ad hæresim confutandam. Et eodem anno defecit Theodosius augustus. Quomodo prævalebat iterum Leo, nisi quia cedebat Theodosius? Loquitur, ut opinor, S. Prosper de legatis, quos se mittere scribit Leo in Epistola ad Pulcheriam num. 90 recitata: quamvis hi fuerint episcopi & presbyteri; non vero diaconi cum presbyteris. De iisdem legatis decimo septimo Calendas Augusti scripsit S. Leo ad Theodosium epistolam 52, in qua explicat, quid exigat ab Anatolio Constantinopolitano, ut cum eo communicare possit, & de missis legatis sic alloquitur imperatorem: Ut autem salubribus curis velocior pleniorque auxiliante Domino, per vestræ clementiæ FIDEM præstetur effectus, ad pietatem vestram fratres & coëpiscopos nostros Abundium & Asterium, sed & Basilium & Senatorem presbyteros, quorum mihi devotio est probata, direxi &c. De iisdem rursum loquitur Leo in epistola 53 ad Faustum Marcianum & ceteros, sequenti die data, ubi inter alia habet: Nam cum clementissimus imperator talia ad nos scripta direxerit, quibus sollicitudinem suam pro pace universalis Ecclesiæ demonstraret, ipse Constantinopolitanus episcopus, & hi, qui eundem consecrarant, præter id, quod ad ordinationem novi antistitis pertinebat, nihil nobis de compressis vel abdicaris erroribus indicarunt.

[96] Nunc ad allegata tantisper animum advertamus. Noverat Theodosius S. Leonem Eutychianis hæreticis maxime esse contrarium, [dicendum videtur, mutatum fuisse Theodosium;] ipsumque improbare & rescidisse omnia, quæ acta erant Ephesi in synodo prædatoria. Cur igitur tantopere expetit communionem ipsius cum Anatolio, si pergebat eo tempore favere Eutychianis & gestis Ephesinis? Secundo concurrerunt eodem tempore ad communionem Leonis pro Anatolio petendam Theodosius, Pulcheria, ipseque Anatolius. Atque certo Catholici tunc erant Pulcheria & Anatolius. Ergo verisimile non est, hæreticum tunc, aut hæreticis faventem fuisse Theodosium; præsertim cum Leo fidem ipsius bis in eadem laudet epistola dicatque Theodosio: Agat clementiæ vestræ DEVOTISSIMA FIDES &c. Hinc quoque Pulcheriæ ob correctum Theodosium gratulari videtur his verbis: Debetur enim hoc vestræ specialiter glotiæ, ut ablatis omnibus scandalis, quæ contra Catholicam fidem inimicus excitaverat, una eademque sit per totum mundum confessio veritatis. Ob Theodosium correctum, inquam, & fortasse ob Anatolium, de communione cum Romana Ecclesia solicitum, hæc dicta oportuit, cum non constet de aliis Ecclesiæ scandalis usque ad istud tempus ablatis. Tertio clarum est ex collatione epistolarum, mutatum fuisse Theodosium. Nam ante in memorata superius epistola ad Valentinianum dicebat: Omnis pax & omnis concordia regnat in ecclesiis, & nihil aliud quam veritas viget. Deinde vero talia ad Leonem direxit scripta, quibus solicitudinem suam pro pace universalis Ecclesiæ demonstraret.

[97] Quapropter de mutato Theodosio, qui hæreticis potius imprudenter favisse videtur quam hæresi, [ita ut conversio ipsius sit admodum probabilis.] hæc probabilissima mihi apparet conjectura. Exacerbatus fraude Chrysaphii erat contra S. Flavianum. Hinc facile sibi persuaderi sivit, iniquum esse Flaviani de Eutyche judicium. Consequenter voluit congregari concilium seu latrocinium Ephesinum, in quo S. Flavianum violenta Eutychianorum conspiratione sivit opprimi. Querelas gravissimas de iniquo illo judicio audivit per litteras Leonis, Valentiniani, Gallæ Placidiæ, & Eudoxiæ, mense Octobri, ut videtur de omnibus, anni 449 datas. At hisce adeo non acquievit, ut rescriberet recte damnatum esse Flavianum. Non diu post S. Pulcheria, litteris Leonis & Gallæ Placidiæ excitata, rebus se immiscere cœpit, & Chrysaphius fuit relegatus. Tum demum anno 450 mutatum existimo animum Theodosii, qui videre cœpit, se perperam favisse Eutychianis, & pacem Ecclesiæ restituere voluit. Hinc legatos suos Constantinopolim misit Leo, ut dictum est, ut omnia in integrum citius restituerentur. At id perficere non potuit Theodosius, quia ante adventum illorum legatorum vitam finivit.

[98] Scio, quid huic rerum ordini, ipsique pœnitentiæ Theodosii possit opponi ex epistola Valentiniani imperatoris ad Theodosium & hujus ad illam responso, [Aliqui credunt litteras Valentiniani ad Theodosium datas anno 450;] quia hasce litteras aliqui datas putant non diu ante mortem Theodosii: hoc autem si verum sit, multa ex dictis nequeunt subsistere. Hinc examinanda est epocha litterarum, quas Valentinianus, Galla Placidia & Eudoxia simul ad Theodosium scripserunt, ut jam monui. Valentinianus Epistolam suam sic orditur: Cum advenissem in urbem Romam ad Divinitatem placandam, sequenti die ad basilicam apostoli Petri processi, & illic post venerabilem noctem diei Apostoli, & a Romano Episcopo & ab aliis cum eo ex diversis provinciis congregatis, rogatus sum scribere vestræ mansuetudini de fide &c. Quesnellus in prohibitis Dissertationibus suis ad Opera S. Leonis pag. 281 ex allegatis verbis colligit, synodum fuisse congregatam in festo Apostolorum Petri & Pauli die XXIX Junii anni 450, & tunc scripsisse Valentinianum. Si vera sit illa opinio, conversus non est Theodosius, nisi forte ultimis vitæ diebus, cum non supervixerit integro mense, & tamen responderit Valentiniano, recte damnatum esse Flavianum. Verum illa opinio Quesnelli jam refutata est a Tillemontio nota 32 in S. Leonem, ac ne probabilis quidem est, quia tam cito non perferebantur litteræ Roma Constantinopolim, ut Theodosius ad hanc respondere ante mortem potuisset, si data fuisset die XXIX Junii aut postridie, cum nullus mortuum dicat post XXVIII Julii.

[99] [at eæ fuerunt datæ anno 449 mense Octobri, quo Romæ habitum est concilium;] Tillemontius aliam viam ingressus, probare nititur, verbis Valentiniani intelligendum esse festum Cathedræ S. Petri Antiochenæ, quod celebratur XXII Februarii, rejicitque opinionem Baronii, qui ad annum 449 existimat intelligi festum dedicationis Ecclesiæ S. Petri, celebrari solitum XVIII Novembris. Verum si omnino festivitas aliqua allegatis verbis indicetur, sententia Baronii longe probabilior mihi apparet quam Tillemontii; sed neutra satis placet. Etenim varia mihi persuadent, litteras Valentiniani datas esse mense Octobri, quando synodum Romæ celebrabat S. Leo. Certe synodum Romæ fuisse, quando scribebat laudatas litteras, clare edicit Valentinianus. Non minus aperte id indicat Galla Placidia in suis litteris, idemque insinuat Eudoxia, cum dicit Leonem postulasse cum aliis plurimis episcopis. At constat, concilium Romæ habitum mense Octobri, quando Leo una cum synodo scripsit ad Theodosium & Pulcheriam. Itaque durante illo concilio, scriptæ sunt litteræ Valentiniani & duarum imperatricum, cum verisimile non sit, aliud post paucos menses congregatum fuisse a Leone concilium ex diversis provinciis, ut de hoc loquitur Valentinianus, aut ex innumerabilibus civitatibus Italiæ, ut Galla Placidia. Certe de altera synodo, quæ habita esset prioribus mensibus anni 450, nullibi meminit Leo in litteris suis, quamvis varias eo anno scripserit mensibus Martio, Maio & Julio de causa Eutychianorum, nec de ea meminit ullus alius.

[100] [ut ostenditur rationibus] Porro, ut observat Tillemontius, verisimile non est istud concilium, quod ante medium mensis Octobris Romæ erat congregatum, durasse usque ad XVIII Novembris. Verum advertere debuerat laudatus scriptor, opinionem suam ea observatione prorsus reddi improbabilem. Quippe, si verisimile non est, concilium durasse usque ad XVIII Novembris, qua demum verisimilitudine dicemus, episcopos mansisse congregatos usque ad XXII Februarii anni sequentis? Non potuit non videre Tillemontius insuperabilem hanc opinionis suæ difficultatem: at eam maluit dissimulare, quam frustra respondere. Præterea fatetur Tillemontius, idque ex litteris laudatis clare colligitur, ignoratam fuisse Romæ mortem S. Flaviani, quando Valentinianus & imperatrices scribebant ad Theodosium. Atqui verisimile non est, mortem S. Flaviani, qui, fatente Tillemontio, obiit mense Augusto, ignotam fuisse Romæ usque ad XXII Februarii, seu sex mensibus integris. Improbabilis igitur est Tillemontii opinio de tempore datarum litterarum.

[101] Ad hoc tamen argumentum conatus est respondere: [variis, quas illæ ipsæ suggerunt litteræ.] nam dicit, se ostendisse nota 28, S. Flaviani mortem adhuc Romæ ignotam fuisse XVII Martii, quando Leo scribebat ad Martinum & Faustum epistolam suam 49. Verum tota probatio eo reducitur, quod S. Leo ipsis nihil scribat de morte Flaviani, nullum eis det mandatum pro electione successoris, nec dicat, quo modo cum eo deberent agere. Respondeo frivolam plane esse rationem: neque enim Leo ad degentes Constantinopoli scribere debebas de morte Flaviani, quæ illic erat notissima; nec pro electione successoris, quæ diu erat peracta. Quo autem illi modo agerent cum Anatolio, ex ipsorum litteris, ad quas respondet, haud dubie intellexerat. Itaque nequaquam verisimile est, mortem Flaviani ignotam fuisse Leoni XXII Februarii, nedum XVII Martii. Tertia ratio, quæ opinionem Tillemontii reddit improbabilem, petitur ex litteris, de quibus agimus. Ita imperator & imperatrices scribunt ad Theodosium, ut nihil videantur scivisse de gestis male Ephesi, antequam venissent Romam. Hinc Galla Placidia in epistola ad Pulcheriam dicit. In quo sermone (Leonis) cognovimus, nostris temporibus Catholicam fidem esse turbatam &c. Non didicit hoc ex verbis Leonis, si antea noverat. Atqui nequaquam verisimile est, imperatorem & imperatrices, in Italia degentes, usque ad XXII Februarii ignorasse gesta illa Ephesina, aut Leonem ad eos non citius recurrisse. Rursum igitur improbabile est, eorum epistolas fuisse datas circa XXII Februarii.

[102] Attamen in litteris Theodosii tom. 4 Conciliorum col. 58 aliquæ sunt voces, [Ex litteris, quibus Theodosius ad illas respondit, nihil potest erui,] ex quibus Quesnellus pag. 281 collegit, ferius scriptas esse Valentiniani & imperatricum litteras. Sic enim ratiocinatur: Rescribens Theodosius ad Valentinianum & ad augustas, dicit se de his, quæ Leo commemoraverat, jam ad eum scripsisse FUSIUS, PLENIUS, APERTIUS, PLENISSIME AC SÆPE. At cum statim post rescitas Ephesinas turbas scripserit Leo ad Theodosium ex synodo Octobris, quomodo crebra imperatoris rescripta Leonem prius accepisse credemus, quam Valentinianum? Respondeo allegatas voces ex tribus epistolis esse congestas, nihilque difficultatis habituras, si suis singulæ reddantur. Ad Valentinianum rescribit Theodosius, de illis rebus latius atque plenissime ad Leonem esse scriptum. Poterat id vere dicere eodem die, quo ad Leonem scribebat. Gallæ Placidiæ respondit, de iisdem rebus plenius atque apertius sæpe scriptum esse. Non dicit sæpe a se scriptum esse ad Leonem; sed sæpe de illa re esse scriptum: ex quo nihil omnino pro tempore potest evinci. Eudoxiæ demum respondet: Sed de præsenti causa … reverendissimo archiepiscopo Leoni perfecte nostra mansuetudo significavit.

[103] Ex hisce igitur nihil inferri potest de tempore scriptarum epistolarum, [quod faveat adversariorum opinioni.] nisi id unum per conjecturam valde probabilem, Valentinianum & augustas simul cum Leone ad Theodosium scripsisse; cum hic remittat ad epistolam, quæ eodem verisimiliter die ad Leonem data fuit. Quare dubitandum non videtur, quin augustus & augustæ simul cum Leone scripserint ex concilio Romano, quod habitum fuit mense Octobri. Quod vero in epistola Valentiniani innuitur de festivitate aliqua S. Petri tunc celebrata, nos detinere non debet, cum forte tantum fuerit singularis aliqua devotio, quam apud sepulcra Apostolorum exercuit Valentinianus. Certe in aliis epistolis de solemni aliqua festivitate nihil dicitur, nec stata aliqua festivitas clare significatur in ipsis Valentiniani litteris.

[104] [Chrysaphius jussu Pulcheriæ occisus est: factum id ante ejus nuptias,] Disputatis iis, quæ ostendunt, Theodosium probabilius ultimis vitæ mensibus cogitasse de pace restituenda Ecclesiæ, ac de fovenda fide Catholica, subjungam Chrysaphii eunuchi cædem justissimam. Excerpta ex Historia Theodori Lectoris de ea sic habent: Ait præterea (Theodorus) Chrysaphium, qui & Tzumas dictus est, jussu Pulcheriæ interfectum fuisse. Marcellinus comes ad annum 450: Chrysaphius eunuchus, Pulcheriæ Theodosii sororis nutu, sua cum avaritia interemptus est. Theodorus supplicium Chrysaphii non modo attribuit S. Pulcheriæ; sed etiam narrat ante nuptias ipsius cum Marciano, prout etiam cædem illam nuptiis clare præponunt Prosper & Victor Tunonensis in suis Chronicis, atque in hunc ordinem consentit Chronicon Paschale. Itaque Marcellinus & Theophanes, qui prius narrant promotionem Marciani, censendi sunt ordinem neglexisse.

[105] [& probabilius prope portam Melantiadis oppidi,] Porro Chronicon Paschale de cæde eunuchi sic habet: Eodem anno interfectus est Chrysaphius spatarius ad portam Melantiadis. Tillemontius in S. Leone art. XI portam Melantiadis explicat per portam Constantinopolitanam, quæ ducit versus Melantiadem. Melantias autem oppidum erat Thraciæ ad Athyram fluvium, nec longe a Propontide, ut videri potest apud Cellarium in Geographia antiqua tom. 1 pag. 852, ubi Suidas observat, Melantiadem, quæ etiam Melitias tunc dicebatur, distare CII stadiis Byzantio seu Constantinopoli. Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 1 pag. 52 invenit portam Melandesiam, eamque existimat a Melantiade sic dictam. Verum incerta est illa conjectura Cangii, cum litteræ vocis Melantias non omnino tales sint, ut Melandesia recte ab ea derivetur. At incertior quoque est & minus probabilis opinio Tillemontii; cum non addatur in Chronico occisum esse Constantinopoli, ideoque probabilius appareat, occisum esse ad portam ipsius oppidi Melantiadis.

[106] [per Jordanem, cujus ille patrem occiderat.] Theophanes de supplicio Chrysaphii sic habet: Beata porro Pulcheria Chrysaphium eunuchum cunctis exosum Jordani Joannis (qui Romæ quondam tyrannide arrepta ad Ardaburium & Asparem post deditionem se recipiens, cum eis Byzantium profectus, atque ad honores & dignitates promotus, tandem a Chrysaphio mortem illatam sustinuerat) filio tradidit: quem Jordanes pari mortis pœna mulctavit. Modus hic, quo usa est sancta Imperatrix ad puniendum hominem scelestum, utcumque insinuat, ipsum nec in aula nec Constantinopoli tunc fuisse, sed in exsilio. Nam si semper eadem potentia apud Theodosium usus fuisset Chrysaphius usque ad obitum imperatoris, fortasse non potuisset Jordanes sine periculo hominem potentissimum aggredi; at istud periculum cessabat, quando ille ob exsilium amicis orbatus erat & amicorum consequenter auxilio.

§ XI. Matrimonium Sanctæ cum Marciano, adjecto pacto de servanda virginitate: Marcianus imperator creatus: res fidei utriusque studio promotæ, & corpus S. Flaviani Constantinopolim translatum.

[Pulcheria sub pacto servandæ virginitatis] Theophanes pag. 88, relata morte Theodosii, ita pergit: Cæterum beata Pulcheria, nondum ulli imperatoris morte manifestata, Marcianum virum prudentia & honestate morum celebrem, ætate jam provectum, & ad negotia gerenda idoneum, ad se accersitum alloquitur: “Quandoquidem decessit imperator, ego te ex omni senatu, ceu virtute præstantissimum elegi. Da fidem, virginitatem meam, quam Deo consecravi, te servaturum inviolatam: & imperatorem renunciabo”. Illo se ita facturum pollicito, patriarcham & senatum Pulcheria convocat, & Marcianum Romanorum imperatorem declarandum curat. Eodem fere modo Zonaras pag. 45: Theodosio mortuo, sed ejus obitu paucis cognito, Pulcheria Marcianum accersit, senem jam, sed virum bonum & modestum: &, imperatoris morte indicata, “Te, inquit, præ cæteris omnibus imperatorem elegi: si fidem dederis, te virginitatem meam, quam consecravi Deo, intactam conservaturum”. Assensum illum, patriarcha & senatu accersitis, imperatorem salutat, & diademate cingit; videlicet Pulcheria tamquam augusta Marcianum. Uterque obscure magis quam clare insinuat, matrimonium, quod sub pacto servandæ virginitatis cum Marciano contraxit Pulcheria, ut ipsum eo modo ad imperium eveheret.

[108] Porro clarum non est ex scriptoribus, utrum electio Marciani præcesserit nuptias, [cum Marciano nuptias contrahit,] an vero fuerit subsecuta. At certum est ex litteris S. Pulcheriæ matrimonium fuisse vere contractum, cum in iis Marcianum vocet conjugem suum. Nec minus certo constat, Marcianum fuisse imperatorem electum a senatu etiam & populo, suadente Pulcheria. In Chronico Paschali dicitur Theodosius ante mortem commendasse Marcianum Pulcheriæ, & coram senatoribus dixisse, se divina revelatione didicisse, illum sibi successurum. Verum non caret fabulis Chronicon istud. Quare nec illam Theodosii revelationem, nec alia, quæ apud varios scriptores reperiuntur de prædicto variis vicibus Marciano imperio, huc transferenda aut examinanda censui, præsertim cum proprie non spectent ad S. Pulcheriam. Hoc autem maxime conducit ad laudem Sanctæ, quod virum ac imperatorem elegerit, non quidem nobilissimo genere illustrem, non summis dignitatibus conspicuum; sed virtutibus inclytum, pietate præstantem, moribus perpolitum, ad imperium administrandum maxime idoneum, ac demum talem tantumque, ut inter præstantissimos imperatores merito numeretur, omniumque scriptorum celebretur laudibus.

[109] Evagrius lib. 2 cap. 1 de eo multa habet. At pauca solum huc transfero: Igitur Marcianus, sicut cum ab aliis multis, tum a Prisco rhetore proditum est, oriundus fuit ex Thracia, patre militari. [ut virum probatissimum ad imperium evehat:] Et post multa: Fuit Marcianus erga Deum quidem pius; in subditos autem justissimus: divitias veras existimans, non eas, quæ reconditæ sunt, aut quæ ex tributis colliguntur; sed eas solum, quæ indigentium penuriam sublevare possint, & locupletibus tutas ac securas opes suas præstare. Formidabilis non tam propterea quod puniret, quam quod metuebatur, ne puniturus esset. Itaque imperium, non quidem hæreditario jure, sed præmium virtutis adeptus est: cum senatus & omnes omnium ordinum viri communi consensu hunc ei honorem detulissent suasu Pulcheriæ. Quam ille, utpote Augustam, uxorem quidem duxit: numquam tamen cum ea rem habuit, quippe quæ in perpetua virginitate ad obitum usque permanserit. Atque hæc gesta sunt, antequam Valentinianus, qui Romæ imperabat, electionem illam suo suffragio comprobasset. Quam tamen ille ob virtutem Marciani postea confirmavit. Porro Marciano id maxime in votis erat, ut unus idemque cultus ab omnibus exhiberetur Deo, linguis, quæ per impietatem confusæ fuerant, rursus pie unitis; utque divinum Numen una eademque glorificatione laudaretur. Brevius S. Prosper in Chronico: Theodosio imperatore diem functo, & Chrysaphio præposito, qui amicitia principis male usus fuerat, interemto, Marcianus consensione totius exercitus suscepit regnum, vir gravissimus, & non solum reipublicæ, sed etiam Ecclesiæ pernecessarius.

[110] [hic ab omnibus ordinibus electus,] Chronicon Paschale ad annum 450 locum & diem electionis adjungit his verbis: Eodem ipso anno levatus est Marcianus augustus a Circensibus seu Factionibus in Hebdomo, mense Loo, .. VIII Kal. Septemb., feria V. Solus vero imperavit (in Oriente.) Uxorem duxit dominam Pulcheriam, Theodosii imperatoris sororem, virginem, annos natam LIV. Idacius in Chronico, relata Theodosii morte, de electione Marciani sic habet: Statim apud Constantinopolim Marcianus a militibus & ab exercitu, instante etiam sorore Theodosii Pulcheria regina, efficitur imperator. Qua sibi in conjugium adsumpta, regnat in partibus Orientis. Ex hisce conjicere licet, talem fuisse rerum ordinem. Mortuo Theodosio, Pulcheria Marcianum advocat, & cum eo facit contractum de ineundo matrimonio, servandaque in eo virginitate. Hunc deinde communicat cum patriarcha & senatu, agitque cum iisdem de Marciano imperatore creando. Obtento horum & aliorum consensu, Marcianus ab omnibus imperator eligitur: ac deinde nuptias celebrat cum Pulcheria.

[111] [imperium capessit mense Augusto.] Quod spectat ad diem XXV Augusti, in Chronico Paschali assignatum; nec cum feria quinta dies ille congruit, nec cum mense Macedonico Loo: nam cum littera Dominicalis eo anno esset A, dies XXV Augusti erat feria sexta, non quinta; mensis vero Lous finitur XXIV Augusti. Quare, cum Idacius scribat, post mortem Theodosii statim electum esse Marcianum, existimo diem male assignari in Chronico Paschali frequenter mendoso, remque peractam esse citius die mihi ignota. Ætatem quinquaginta & quatuor annorum fuisse S. Pulcheriæ, dum nupsit, facile admisero, cum ea ætate esse debuerit secundum disputata § 2 de anno natali. Verum auctor Chronici non poterat ipsi tot annos attribuere, cum natam dixerit anno 399, nisi sua corrasisset ex variis scriptoribus, quos invicem non conciliavit.

[112] Electo Marciano, nuptiisque ipsius cum S. Pulcheria celebratis, [Corpus S. Flaviani Constantinopolim translatum:] varia mox fieri curavit S. Pulcheria ad fidem Catholicam promovendam. Primus, quantum existimo, locus debetur translationi corporis S. Flaviani. Theophanes pag. 88, & Nicephorus lib. 14 cap. 49 referunt translationem illam ante mortem Theodosii imperatoris. Marcianus imperator in Lege, qua gesta contra S. Flavianum irritat, tom. 4 Conciliorum col 865 ait, civitatem Constantinopolitanam expetiisse Flaviani reliquias & recepisse, sed nihil dicit de tempore translationis, nisi quod insinuet factam saltem esse ante concilium Chalcedonense. Hoc certum est, mandata de transferendo Sancti corpore data esse multo citius quam sacrum corpus Constantinopolim pervenerit. Hinc fieri potuit, ut, vivente Theodosio, S. Pulcheria sacrum istud corpus transferri jusserit, illudque Constantinopolim pervenerit, imperante Marciano. Hoc autem modo epistola S. Pulcheriæ mox danda, qua jussu Marciani translatio facta dicitur, sic conciliæri posset cum Theophane, ut ante mortem Theodosii mandatam a Pulcheria translationem, corpusque Constantinopolim perductum ibique honorifice reconditum, jubente Marciano, crederemus. Quidquid vero sit de tempore inchoatæ translationis, dubitare non possumus, quin illam peragendam præcipue curaverit S. Pulcheria, cui de ea gratias primum egit S. Leo, licet illa modeste scriberet Marciani præcepto translationem esse factam. Existimo etiam mandatum de translatione fuisse datum, priusquam legati Apostolici concilium celebrarunt Constantinopoli, in quo de Catholica fide Anatolii constitit, ut mox dicemus, quia translatio alias peracta esse non potuisset, quando scribebat S. Pulcheria de gestis in illo concilio.

[113] Vidimus num. 90, legatos a S. Leone Constantinopolim fuisse missos mense Julio anni 450, [concilium ibidem habitum, in quo Anatolius aliique Ecclesiæ Romanæ conciliati:] hosque commendatos fuisse S. Pulcheriæ. Ratio erat, ut S. Leo horum opera de fide Anatolii Constantinopolitani episcopi & aliorum cognosceret, priusquam cum illis communicaret. Horum legatorum primus erat S. Abundius Comensis episcopus, in cujus Vita, apud nos data ad 2 Aprilis, cap. 3 leguntur sequentia ad propositum nostrum: Præterea Anatolius, episcopus ecclesiæ Constantinopolitanæ minoris Romæ, accepta epistola S. Leonis Papæ de confirmatione Catholicæ fidei contra hæreticos, congregavit concilium omnium episcoporum & archimandritarum, seu presbyterorum & diaconorum, & ante conspectum omnium recitata est epistola S. Leonis, quam B. Abundius coram omnibus præsentavit, concordantibus testimoniis Romanorum patrum atque Argolicorum. Anatolius episcopus Constantinopolitanus huic epistolæ S. Leonis Papæ, continenti Catholicæ fidei veritatem, concordantibus etiam testimoniis Patrum ab eadem Apostolica Sede directis, plena devotione consensit & subscripsit, anathema dicens Eutychi & Nestorio, & dogmati vel sectatoribus eorum. Tunc cæteri Patres non parvi numeri, eodem modo subscripserunt. Hæc facta sunt anno 450 ad finem vergente, postquam legati venerant Constantinopolim, & sic ibidem fides Catholica rursum prævaluit.

[114] Pulcheria, cujus industria feliciter omnia erant peracta, tales ad S. Leonem dedit litteras. [de hisce Pulcheria ad Leonem scribit,] Leoni reverendissimo episcopo Ecclesiæ gloriosæ civitatis Romæ, Pulcheria venerabilissima augusta. Literas tuæ beatitudinis cum omni decenti omnem episcopum veneratione suscepimus; per quas tuam fidem puram & talem cognovimus, qualis debet cum sanctitate sacro præberi templo. Ego vero similiter ac meus dominus tranquillissimus imperator, meus conjunx, in eadem semper & mansimus & manemus, omnem pravitatem atque pollutionem & maleficium declinantes. Sanctissimus igitur gloriosæ Constantinopolis episcopus Anatolius in eadem fide permansit atque religione, & tuarum literarum apostolicam confessionem complectitur, illo errore sublato, qui ab aliquibus nunc ortus est, sicut ex ejus quoque literis clarius tua Sanctitas agnoscere poterit: & epistolæ similiter Catholicæ fidei, quam ad sanctæ memoriæ Flavianum episcopum tua Beatitudo direxit, sine aliqua dilatione subscripsit.

[115] [una petens, ut concilium universale habeatur.] Et propterea tua Reverentia quocumque modo prospexerit, significare dignetur; ut omnes etiam totius Orientis episcopi, Thraciæ atque Illyrici, sicut etiam nostro domino piissimo imperatori meo conjugi placuit, in unam civitatem velociter ab Orientalibus partibus valeant convenire: & illic facto concilio, & de Catholica confessione, & de his episcopis, qui ante hoc segregati sunt, sicut fides & Christiana pietas exigit, te autore decernant. Super hæc autem sciat tua Sanctitas, quoniam præcepto nostri domini & tranquillissimi principis mei conjugis in gloriosam civitatem Constantinopolim sanctæ memoriæ episcopi Flaviani corpus allatum est, & in basilica Apostolorum, in qua consueverunt præcessores episcopi sepeliri, competenter est positum. Et hos similiter episcopos, qui propter eandem caussam, quoniam cum sanctissimo Flaviano ad concordiam fidei Catholicæ concurrerant, exilio deportati sunt, reverti debere, robore pragmatici sui præcepit; quatenus per approbationem synodi, atque sententiam omnium episcoporum convenientium, episcopatum & ecclesias proprias recipere decernantur. Hactenus S. Pulcheria, cujus pietate & industria feliciter omnia erant peracta. Epocha datæ epistolæ non additur.

[116] [Respondens S. Leo, Sanctam elogio insigni celebrat,] Acceptis hisce litteris, & aliunde etiam edoctus de gestis Constantinopoli, S. Leo epistolam 59, olim 39, miris Sanctæ laudibus conspersam, die XIII Aprilis anni 451 ad Pulcheriam misit. Totam huc transfero: Leo Episcopus Urbis Romæ, Pulcheriæ augustæ. Quod semper de sancta Pietatis vestræ mente præsumsimus, id plenissime experiendo cognovimus, Christianam fidem, quamvis diversis pravorum appeteretur insidiis, vobis tamen præsentibus, & in defensionem ejus a Domino præparatis, non posse turbari. Non enim Deus aut suæ misericordiæ sacramentum, aut vestri laboris deferit meritum: quo dudum subdolum sanctæ religionis hostem ab ipsis visceribus Ecclesiæ depulistis, cum hæresim suam tueri impietas Nestoriana non potuit; quia non fefellit Famulam & Discipulam veritatis, quantum simplicibus infunderetur veneni per illa loquacis hominis colorata mendacia. De quo virtutum agone processit, ut per solicitudinem vestram ea, quæ per Eutychen diabolus molitus est, non laterent; & qui sibi singulas partes geminæ impietatis elegerant, una Catholicæ fidei virtute procumberent. Secunda ergo hæc vobis, de peremto Eutychetis errore victoria est: qui, si quid sani cordis habuisset, errorem dudum in autoribus suis perculsum olimque prostratum facile potuerat declinare, ne de sepultis cineribus rediviva tentaret incendia commovere, ut in eorum transiret consortium, quorum secutus esset exemplum, gloriosissima Augusta. Libet igitur exultare cum gaudio, & pro vestræ Clementiæ prosperitate digna Deo vota persolvere, qui tibi per omnes mundi partes, in quibus Domini Euangelium prædicatur, duplicem jam & palmam contulit, & coronam.

[117] Clementia igitur vestra agnoscat omnem Romanam Ecclesiam de universis fidei vestræ operibus plurimum gratulari: [& alia quædam] sive quod legationem nostram pio per omnia juvistis affectu, & quod sacerdotes Catholicos, qui de ecclesiis suis injusta fuerunt ejecti sententia, reduxistis, sive quod reliquias sanctæ memoriæ Flaviani, innocentis & Catholici sacerdotis, ad ecclesiam, cui bene præfuit, fecistis cum honore debito revocari. In quibus utique omnibus gloriæ vestræ multiplicatur augmentum, dum & Sanctos pro suis meritis veneramini, & ab agro Dominico spinas & tribulos vultis auferre. Quosdam vero episcopos de his, qui rebus impiis videntur præbuisse consensum, reconciliationem poscere, & Catholicorum communionem desiderare, tam nostrorum, quam fratris coëpiscopi mei Anatolii, cui testimonium ferre dignamini, relatione cognovimus, quorum desideriis sic præbemus effectum, ut correctis, & quæ male sunt facta, propria subscriptione damnantibus, participata nostrorum, quos misimus, cura cum supradicto episcopo, pacis gratia tribuatur: quia devotionis utrumque est Christianæ, ut & pertinaces veritas justa coërceat, & conversos charitas non repellat.

[118] Quia vero novimus, quantum piæ solicitudinis Catholicis sacerdotibus Mansuetudo vestra dignetur impendere, [eidem rursus commendat.] indicandum esse curavimus, fratrem & coëpiscopum meum Eusebium nobiscum degere, & nostræ communionis esse consortem, cujus commendamus ecclesiam, quam dicitur vastare, qui illi injuste asseritur subrogatus: illud etiam a vestra Pietate poscentes, quod vos spontaneo facere non dubitamus arbitrio, ut tam fratrem & coëpiscopum meum Julianum, quam Constantinopolitanos clericos, qui sanctæ memoriæ Flaviano fidelibus officiis adhæsere, ea, qua debetis, gratia foveatis. De omnibus vero Pietatem vestram per nostros, quid fieri aut ordinari deberet, instruximus. Data Idibus Aprilis, Adelphio viro clarissimo consule. Scripsit eodem die S. Leo ad Anatolium, de cujus fide jam certior erat redditus, epistolam 60, & ad Marcianum augustum aliam epistolam, quam non habemus, ut colligitur ex epistola 62, quam paulo post iterum ad Marcianum dedit: sed nulli de rebus recte gestis tantam attribuit laudem, quantam S. Pulcheriæ.

[119] Theodorus Lector lib. 1 hæc habet: Marcianus & Pulcheria litteras scripserunt ad Leonem Papam Urbis Romæ, [Cum Marcianus & Pulcheria in omnibus Leoni vellent obsequi,] quibus omnem illi potestatem tribuebant. Hæc verba, opinor, significant, eos scripsisse ad Leonem, ut libere indicaret, quid pro fide effectum vellet. Hinc Marciano in epistola 62 scribit, ut non sinat amplius disputari, aut in dubium revocari, utrum Eutyches impie senserit, & utrum perverse Dioscorus judicarit. Similia verisimiliter etiam mandavit Pulcheriæ, sed epistola illa excidit, ut & aliæ haud dubie plures. Certe in epistola ad Pulcheriam mox danda, in qua petit, ut Eutyches in exsilium mittælur longius a Constantinopoli, mentio fit de aliqua epistola, quæ modo non exstat aut certe latet. Porro, cum multi in hæresim lapsi, necdum reconciliati essent Ecclesiæ in concilio Constantinopolitano, de quo mox egimus; & legati illi priores Romam essent reversi; mense Junio anni 451 Lucentium episcopum & Basilium presbyterum legatos Constantinopolim misit S. Leo, ut hi cum Anatolio Constantinopolitano de re tota disponerent secundum regulas præscriptas. Litteras de hisce dedit sanctus Papa ad Marcianum, ad Pulcheriam, ad Anatolium, & ad Julianum Coensem episcopum.

[120] [hic iterum alios legatos mittit Constantinopolim,] Quæ autem ad Sanctam nostram datæ sunt, olim 45, deinde 64, ita se habent: Leo Episcopus Pulcheriæ augustæ. Religiosam pietatis vestræ solicitudinem, qua universo mundo, Deo inspirante, consulitis, crebrioribus alloquiis incitare præsumo; ut operum vestrorum profectum necessaria perfectio subsequatur: ac sicut de statu Constantinopolitanæ ecclesiæ gratulamur, cujus & sacerdos & populus Catholicæ puritatis fidem jam tenere cognoscitur, ita etiam aliorum concors nobiscum sit de Verbi Incarnatione confessio. Unde quod facturum me aliis literis indicaveram, Lucentium episcopum, & Basilium presbyterum fratres meos dirigere properavi, qui dispositiones meas, fratris mei Anatolii devotione sociata, secundum eas, quas acceperunt, regulas exequantur, gloriosissima Augusta. Sicut enim prædicti episcopi scriptis, & clericorum ejus suggestione patefactum est, multa sunt, quæ indulgentius sunt curanda; multa, quæ justius coercenda: ut in caussa tantæ perturbationis, nec districtio nimis sit aspera, nec remissio parum cauta; cum aliud satisfacientibus, aliud pertinacibus debeatur. Offertur ergo Pietati vestræ digna materia, quæ placitam Domino curam sancti cordis exerceat, & præcedentium meritorum coronas etiam de præsentis erroris abolitione multiplicet.

[121] [eosque Pulcheriæ commendat,] Sicut enim Nestoriana impietas, ita & Eutychiana blasphemia ab omnium est Catholicorum eliminanda consortio. Quia tam impium est, consempiternam & consubstantialem Patri Filii Deitatem, etiam ex utero Virginis Matris partu editam negare corporeo, quam unam in Dei Filio post Incarnationis sacramentum affirmare naturam: ut scilicet aut humanitas ejus refutetur, aut Deitas: cum unitione utriusque essentiæ nec altera sit in alteram versa, nec assumta in assumente finita: sed & Verbi incommutabilitas, & carnis atque animæ veritas maneant inseparabiliter in unitate Personæ. Quod qui testificante Lege, credentibus patriarchis, annuentibus prophetis, prædicante Euangelio, docentibus Apostolis, & toto mundo confitente non credunt, extra sacramentum Corporis Christi, extra unitatem sunt nominis Christiani. Quorum sicut ruinam dolemus, ita perfidiam detestamur. Ut autem circa talium personas syncerum servetur ubique judicium, & aliud correctis, aliud pertinacibus rependatur, vestra Pietas nostros, qui ab Apostolica Sede sunt missi, fovere dignetur; eorumque omnes, quas injunximus, adjuvet actiones, quo citius ac facilius, auxiliante Domino, quæ ad vestram gloriam, & ad totius Ecclesiæ pacem proficiant, exequantur.

[122] De Eutyche autem totius scandali & pravitatis autore, [petens etiam, ut Eutyches relegetur.] hoc Clementia vestra præcipiat, ut ab eo loco, qui Constantinopolitanæ urbi nimis vicinus est, longius transferatur: ne frequentioribus solatiis eorum, quos ad impietatem suam traxit, utatur. Monasterio quoque ipsius, cui perniciose indigneque præsedit, Catholicum abbatem jubete præponi, qui illam servorum Dei congregationem & a pravo dogmate liberare, & institutis veritatis possit imbuere. Data VII Idus Junli, Adelphio viro clarissimo consule. Hæc quidem S. Leo ad Pulcheriam; sed quæ cupiebat fieri per hosce legatos, facta sunt in concilio Chalcedonensi, quod jam erat indictum a Marciano, ut videbimus.

§ XII. Gesta Sanctæ pro felici exitu concilii Chalcedonensis.

[Cum S. Leo concilium sæpe petiisses,] Sanctus Leo Papa post infelicem exitum Ephesini latrocinii sæpe per litteras petierat, ut universale concilium haberetur in Italia, ut resarcirentur damna Ephesina. Marcianus augustus, ubi creatus erat imperator, ac S. Pulcheria eidem per litteras significarunt, sibi quoque placere, ut concilium congregaretur, licet hi semper magis desideravisse videantur, ut haberetur in Orientali imperio, quam in Italia, quæ erat Occidentalis imperii, & sub Valentiniano III. Verum cum tanta non videretur concilii necessitas, postquam multa in integrum erant restituta per legatos S. Leonis, & Occidentale imperium gravi bello infestaretur ab Attila Hunnorum rege, minus jam festinabat S. Leo, malebatque ut concilium differretur, quemadmodum scribit in epistola 63 (alias 44) ad Marcianum augustum, data anno 451, VII Idus Junii, his verbis: Synodum vero fieri, ut meminit clementia vestra, etiam ipsi poposcimus. Sed sacerdotes provinciarum omnium congregari præsentis temporis necessitas nulla ratione permittit: quoniam illæ provinciæ, de quibus maxime sunt evocandi, inquietante bello * ab ecclesiis suis eos non patiuntur abscedere. Unde opportuniori tempori propitiante Domino, cum firmior fuerit restituta securitas, jubeat vestra clementia reservari.

[123] At cum Marcianus & Pulcheria ignorarent mutatum esse Leonem, [Marcianus illud Nicæam convocat: Pontifex vero eo destinat legatos suos;] & synodi accelerationem desiderarent, ut episcopi, sedibus suis injuste expulsi, eas justo judicio reciperent, & hæretici occupatis sedibus expellerentur; Marcianus jam synodum convocaverat per litteras mense Maio datas, quæ videri possunt tom. 4 Conciliorum col. 67. Per hasce autem litteras episcopi omnes evocabantur Nicæam, ubi hanc synodum babendam cogitabat tunc imperator, jubebanturque adesse Nicææ Kalendis Septembris. S. Leo, acceptis Marciani litteris de concilio Nicæam convocato, mox ejus consilium approbavit, & quatuor aut etiam quinque elegit legatos, qui nomine summi Pontificis concilio adessent & præsiderent. Legati hi fuerunt Paschasinus Lilybetanus in Sicilia episcopus, Lucentius episcopus Asculanus, & Bonifacius & Basilius presbyteri, quibus adjungebatur Julianus episcopus Coënsis, qui erat Constantinopoli. De hisce legatis scribit Pontifex ad Marcianum, ad Anatolium, ad Julianum Coënsem, & ad ipsam synodum: attamen in litteris ad synodum inter legatos suos, quos vult synodo præsidere, non nominat Julianum Coënsem, ita ut hic magis fuisse videatur legatorum consiliarius quam legatus. Prædictæ litteræ die XXVI & XXVII Junii leguntur datæ. An Leo ad Pulcheriam quoque tunc scripserit, non constat: nam nulla exstat epistola ad ipsam eo tempore data; sed excidere potuit cum aliis multis.

[124] [deinde ad Pulcheriam scribit de illis missis,] Mense Julio de eadem re rursus ad Marcianum scripsit, & tunc hanc 75 (alias 51) ad Pulcheriam dedit: Leo Episcopus Pulcheriæ augustæ. Religiosam Clementiæ vestræ solicitudinem, quam Catholicæ fidei indesinenter impenditis, per omnia recognosco, & Deo gratias ago, quod tantam universalis Ecclesiæ curam habere vos video, ut quod justitiæ & benevolentiæ congruere arbitror, confidenter insinuem, quo celerius, quæ, propitio Christo, Pietatis vestræ studio irreprehensibiliter hactenus gesta sunt, ad gratulandum perducantur effectum, gloriosissima Augusta. Quod ergo synodum Calchedonensem * haberi Clementia vestra præcepit, cum a me ut in Italia haberetur Mansuetudo vestra retineat postulatum; ut omnes nostrarum partium convocati antistites, si securitas temporis suppeteret, convenirent; adeo tamen non aspernanter accepi, ut binos de coëpiscopis meis & compresbyteris ordinarem, qui vicem meam implere sufficerent, etiam datis ad venerabilem synodum congruentibus scriptis, quibus fraternitas advocata cognosceret, quam formam servare in hac dijudicatione deberet: ne ulla temeritas aut fidei regulis, aut canonum statutis, aut benignitatis remediis obviaret.

[125] [de gestis male in latrocinio Ephesino,] Sicut enim a principio hujus caussæ frequentissime scripsi, banc inter discordes sensus & carnales æmulationes moderationem volui custodiri, ut integritati quidem fidei nihil evelli, nihil liceret opponi, ad unitatem vero pacemque redeuntibus remedium veniæ præstaretur. Quia tunc opera diaboli potentius destruuntur, cum ad Dei proximique dilectionem hominum corda revocantur. Sed quam contraria tunc his monitis atque obsecrationibus meis acta sint, multum est explicare, nec opus est epistolari pagina comprehendi, quicquid in illo Ephesino non judicio, sed latrocinio, potuit perpetrari: ubi primates synodi, nec resistentibus sibi fratribus, nec consentientibus pepercerunt; cum ad infringendam Catholicam fidem, & ad execrabilem hærefim roborandam, alios privilegio honoris exuerent, alios consortio impietatis inficerent: sæviores profecto in eos, quos persuadendo ab innocentia separabant, quam in illos, quos beatos confessores persequendo faciebant.

[126] [de indulgentia pœnitentibus concedenda:] Verumtamen quia tales sibi maxime sua iniquitate nocuerunt, & majoribus vulneribus diligentior est adhibenda medicina, nullis unquam epistolis definivi etiam talibus, si resipiscerent, veniam denegandam. Et quamvis incommutabiliter inimicissimam Christianæ religioni hæresim detestemur, ipsos tamen, si corrigantur, & digna se satisfactione purificent, ab ineffabili misericordia Dei non judicamus alienos: sed potius cum gementibus gemimus, cum flentibus flemus, & sic utimur justitia commotionis, ut non omittamus remedia charitatis: quod sicut pietas vestra cognoscit, non verbis solis promittitur, sed etiam factis docetur. Siquidem pene omnes, qui in consensum præsidentium aut traducti fuerant aut coacti, rescindendo, quod statuerant, & condemnando, quod scripserant, perpetuam culpæ abolitionem, & Apostolicæ pacis gratiam sint adepti.

[127] Si ergo Clementia vestra propositum meum considerare dignetur, [at hinc nequit inferri, aliquod factum Leonis Sanctæ displicuisse.] probabit me eo consilio cuncta gessisse, ut sine cujusquam animæ detrimento, hæreseos tantum obtineretur extinctio; & ob hoc circa autores sævissimorum turbinum quiddam consuetudinis minuisse, ut ad indulgentiam postulandam compunctione aliqua possit eorum tarditas excitari. Qui etsi post illud judicium suum tam impium, quam injustum, non sunt Catholicæ fraternitati honorabiles, ut fuerunt, suas tamen adhuc obtinent sedes, & episcopatus sui honore potiuntur, aut per veram & necessariam satisfactionem pacem totius Ecclesiæ recepturi; aut si hæresim, quod absit, tuentur, professionis suæ merito judicandi. Data decimo tertio Kalendas Augusti, Adelphio viro clarissimo consule. Tillemontius in S. Leone art. 99 ex hac epistola suspicatur, displicuisse S. Pulcheriæ, quod S. Leo vetuisset e diptychis recitari nomina Dioscori, & aliorum quorumdam, qui præcipuas partes egerant in latrocinio Ephesino. Verum inanis mihi apparet hæc suspicio, cum variis de causis consiliorum suorum rationes Sanctæ potuerit exponere, ut facit Leo

[128] Porro concilium istud nec Nicææ habitum est, [Concilium serius & Chalcedone inchoatum: contra tumultuantes scribit Sancta.] nec cœptum Kalendis Septembris, ut initio fuerat statutum. Ratio differendi poterat esse gemina, cum quia Leo in epistola 74 ad Marcianum scripserat, tempus nimis breve fuisse constitutum episcopis ad conveniendum, tum quia ipse imperator in Illyrici partibus detinebatur quibusdam incursionibus hostium. Hæc ultima ratio etiam fuit transferendi synodum, ut Marcianus ipse adesse posset, quemadmodum petebant legati Sedis Apostolicæ. Hanc rationem profert Marcianus in litteris, quibus synodum transfert Chalcedonem Constantinopoli vicinam, ut videri potest tom. 4 Conciliorum col. 74. Non immerito petiisse legatos Apostolicos, ut imperator adesset, satis colligimus ex turbis, quas Nicææ excitabant Eutychiani, & fortasse etiam Nestoriani. Certe S. Pulcheria, auditis istis turbis, mandatum misit ad consularem Bithyniæ Strategum, ut omnes non advocatos & tumultuantes Nicæa expellat. Litteræ istæ legi possunt tom. 4 Conciliorum col. 70.

[129] Inchoata demum synodo die VIII Octobris Chalcedone in ecclesia S. Euphemiæ, [Synodus, Pulcheriam miris laudibus celebrans,] damnatoque & deposito Dioscoro Alexandrino XIII Octobris; synodus cum imperatoribus tum S. Pulcheriæ per litteras illius depositionem exposuit. Quanti autem synodus tota faceret sanctam Imperatricem ejusque pro Ecclesia labores, luculenter ostendunt hæ litteræ, quas Labbeus tom. 4 Conciliorum col. 464 recitat hoc modo: Piissimæ & Christum diligenti, Deoque dilectissimæ reginæ & augustæ, custodi Catholicæ & orthodoxæ fidei, filiæ Pulcheriæ, sancta & magna synodus, quæ secundum Dei gratiam & vestri imperii sanctionem in Calchedonensium metropoli congregata est. Multa tibi bona præstentur, quæ donante digna sunt Salvatore, quæ amas Christum, filia Augusta. Loquentes enim nos ad Alumnam fidei, oportet ab orationibus inchoare, atque hinc Deo laudes offerre, quia juxta ipsam Domini Euangelicam vocem lucet lux meritorum vestrorum coram cunctis hominibus, & bona opera vestra cernentes glorificant Patrem nostrum, qui in cælis est. Ecce enim cunctis pietatis vestræ fulgor irradiat: impletus est per vos apostolicæ doctrinæ cursus, & zelo vestri amoris in Deum ignorantiæ caligo perculsa est, & fidei declarata concordia, nec ultra hæreticæ pestilentiæ nobis sunt importuna zizania. Consonamus universis magisteriis pietatis, vestris id adjuti laboribus impetrantes. Per vos enim nobis fidelium gregibus caulæ replentur, per vos nunc, qui olim fuerant dispersi, concurrunt: suntque pastores ovibus restituti, & magistri discipulis.

[130] [damnationem Dioscori eidem perscribit,] Qui enim dispergebat, extinctus est: sopitus est persecutor, princeps tempestatis explosus est: ipsique naves suas in cursu repetiere rectores, Christo ad intelligentiam prospere dirigente, qui ostendit in Leone mirabili veritatem; quia sicut sapiente Petro, ita & isto utitur assertore. Et nos quidem desideravimus, ut omne membrum nobiscum pariter fraterna concordia choros gaudii celebraret. Sed quia solus ille, qui Alexandrinorum tenuit præsulatum, ultro semetipsum a tantorum bonorum collegio pepulit, & nos ei cum tristitia & lacrymis denegavimus communionis nostræ consortium: quia & Salvator noster, qui vult omnes homines salvos fieri, & ad agnitionem veritatis venire, illum, quem sordida indutum veste conspexit, a regali aula competenter exclusit. Cui quia similem comperimus esse Dioscorum, ob hoc eum a sacerdotii dignitate contra vota nostra definivimus alienum. Fratribus enim scandala ponebat ut nequam, & in ore suo abundavit nequitia, fallacia sua literarum Romani Pontificis abnuens lectionem. Unde quia semetipsum non exhibuit bonis exemplum, remansit sicut statua salis, ut terreat delinquentes, dum per illa, quæ gessit, pro nobis suis adjudicatoribus satisfaciat, eo quod ex nulla duritia, quinimo nec quanta adhuc exigebat justitia, sententiæ adversus eum decreta protulimus.

[131] [ac protectionem Sanctæ postulat.] Unde præsumentes ea, quæ placuerunt, vestro insinuamus imperio, ut illum pro suis erroribus execretur, nostram vero sententiam probet, a quibus pro totius corporis providentia, quod computruerat, est abscissum. Estote igitur incolumium protectores, & sicut pii roborate fideles, & divinæ in vobis providentiæ Largitori hanc vicissitudinem repensate, ut tali precio illum obtineatis honorem, qui nulla successione finietur, & imperiali corona coronam immarcescibilem comparetis. His enim, qui pie dispensationem rerum peragunt terrenarum, necessario cælestia rependuntur, & maxime vobis, o fidelissimi, quibus & inter tanti onera principatus, in orationibus tota vita consistit; quorum conversatio est in psalmis; & apud quos dignitate videntur ornati, qui se humiliant propter Deum: quibus religionis est, ut ad eos facile accedatur; & zelus ille cælestis, quatenus omnibus, qui ad vestrum pertinent principatum, fructum provideant veritatis. Hactenus episcopi aliique in concilio congregati. Verum aliqua circa finem epistolæ mendosa sunt, nisi fortasse episcopi sub finem epistolæ, exposita damnatione Dioscori, Marcianum imperatorem simul cum Pulcheria voluerint alloqui. Quidquid sit, ex epistola liquet, quantum sibi profuisse diligentem pietatem S. Pulcheriæ episcopi existimaverint.

[Annotata]

* al. inquieta bellorum

* scriptum fuit Nicænam aut Nicææ

§ XIII. Utrum S. Pulcheria una cum Marciano imperatore venerit ad actionem sextam synodi.

[Pulcheria cum Marciano interfuisse Synodo dicitur in textu Latino:] Restat examinandum, an S. Pulcheria interfuerit synodo, quemadmodum eidem interfuisse noscitur Marcianus. In versione Latina synodi col. 574 dicitur, Præsente ex divino zelo ac fervore fidei etiam piissima & Christianissima regina augusta Pulcheria. At hæc non leguntur in textu Græco. Stephanus Baluzius in Collectione nova Conciliorum Col.e hisce ita disputat: Hæc (de præsentia Pucheriæ) desunt in omnibus antiquis exemplaribus, & in textu Græco. Deesse autem debere, hinc etiam colligitur, quod Valentinus episcopus Philippolitanus, & episcopi Hellesponti & veteris Epiri, scribentes ad Leonem imperatorem in cap XVI, XXXV & XLVI codicis encyclii, auctor Breviculi historiæ Eutychianistarum, Ferrandus diaconus in epistola ad Pelagium & Anatolium, Liberatus, Evagrius & Theophanes nullam in hoc loco mentionem faciunt Pulcheriæ, sed tantum Marciani & judicum & sacri senatus.

[133] Antiquum tamen esse hunc errorem, patet ex antiquissimis codicibus, [at id Baluzius aliique negant, quia non legitur in textu Græco:] in quibus hoc additamentum invenitur, & ex Breviculo supra laudato, in quo scriptum est imperatorem Marcianum indixisse synodum apud Nicæam, “in qua & ipse & Pulcheria resedit, & omnis cum eo senatus & potestates”. Quo loco recte in margine annorat Labbeus, liquere ex Actis falsum hoc esse. Deponendus est ergo verus error, qui Pulcheriam interfuisse docuit synodo Chalcedonensi. Nam si Romanis nondum Christianis indecens visum est, Agrippinam matrem Neronis ascendere suggestum imperatoris, & præsidere simul, quum legati Armeniorum causam gentis suæ apud eum oraturi erant, haud dubie Christianis in mentem venire non debuit, feminam, licet piissimam, simul cum imperatore præsidere posse in concilio sanctissimorum episcoporum, in quo de stabilienda vera fide tractabatur. Hactenus Baluzius, cui assentitur Tillemontius nota 51 in S. Leonem, & Pagius ad annum 451 num. 31.

[134] Attamen Baronius ad annum 451 pag. 153 aliique scriptores eruditi non dubitaverunt, [nec Pulcheria nec Marcianus synodo præsedit.] quin S. Pulcheria simul cum Marciano ad concilium venerit: neque argumenta Baluzii, quantumvis speciem aliquam veri præferant, tanti ponderis mihi apparent, ut iis subscribere velim aut possim. Quin potius existimo, S. Pulcheriam adfuisse cum Marciano in Actione sexta synodi, nec id ex veteri errore fuisse creditum, sed potius novo errore negari existimo. Verum ad concilium non venit sancta Imperatrix, ut præsideret cum Marciano, cum ne ipse quidem Marcianus præsederit aut præsidere voluerit. quatenus res fidei tractabantur, aut episcoporum judicia; quod nosset id episcoporum esse, non imperatoris. Qua de causa ad synodum venerit imperator, dixit ipse tom. 4 Conciliorum col. 577, scilicet, ut (per episcopos) inventa veritate, non ultra multitudo pravis quorumdam doctrinis attracta discordet. Pacem igitur & concordiam Synodo conciliaturus, & jussurus exsequi decreta concilii, non disputaturus de fide, aut aliquid definiturus, adesse voluit imperator, ut colligitur ex omnibus, quæ in Synodo fecit & dixit. Eadem quoque de causa adesse poterat S. Pulcheria, cujus summa erat auctoritas, utpote quæ jam triginta annis imperaverat cum fratre Theodosio primum, & deinde cum Marciano.

[135] [Argumenta eorum, qui negant præsentem fuisse Pulcheriam,] Quod de Agrippina adducitur, frivolum est, cum longe alia sit ratio Pulcheriæ, alia Agrippinæ. Romani Agrippinam non elegerant ad imperandum, nec ullam ipsa habebat potestatem nisi per filium imperatorem. Pulcheria vero imperabat ut augusta, & summam de fide Catholica curam gerebat petentibus ac gaudentibus Pontificibus atque episcopis. Cur igitur non licuit sanctæ Imperatrici sua præsentia honorare Patres concilii Chalcedonensis, præsertim cum ne verbum quidem legatur locuta? Cur adesse non potuit, ut ostenderet, sibi quoque curæ fore, ut observarentur decreta concilii? Cur imperatorem comitari ad concilium non potuit, ut tacito assensu declararet, unam sibi cum illo esse mentem ad coercendum eos, qui decretis concilii se opponerent? Cur ipsa demum una cum imperatore inquirere non potuit, an omnes concordarent, an decreta concilii condita essent communi consensu? Nihil sane in hisce omnibus absoni, nihil absurdi apparet: nec inutilis concilio poterat esse præsentia S. Vulcheriæ, cum ea omnes excitare deberet ad concordiam ob summam venerationem, qua ipsam prosequebantur. Quare ex parte honestatis nihil habent adversarii: magisque mirandum est, quod Patres de deposito Dioscoro rationem per speciales litteras reddiderint S. Pulcheriæ, quam quod eam cum imperatore præsentem viderint.

[136] [examinantur & refutantur.] Nunc expendamus argumenta alia. Non habentur in textu Græco illa, quæ sunt in Latino de præsentia Pulcheriæ. Respondeo, ea facilius excidere potuisse e textu Græco, sicut alia multa ibi in textu Græco omissa sunt, quam adjungi in Latino. Scriptores aliqui loquuntur de præsentia Marciani, iidemque tacent de Pulcheria. Respondeo, alios ne de Marciano quidem loqui: sed paucos loquentes multis tacentibus prævalere. In Codice canonum Romanæ Ecclesiæ antiquissimo, apud Quesnellum edito pag. 102, allocutio Marciani ad concilium sic inchoatur: Cum pervenisset piissimus & fidelissimus imperator Marcianus ad diem ad sanctissimum martyrium Calenici & Eufemiæ, præsente ex divino zelo & fervore fidei etiam piissima & Christianissima regina augusta Pulcheria &c. In Allocutione eadem, quam ipse Baluzius Col.didit ex tribus vetustis codicibus bibliothecæ Colbertinæ, eadem de præsentia Pulcheriæ leguntur. Idem traditur in Breviculo Historiæ Eutychianistarum, confusius tamen, atque ita ut Pagius velit, dici tantum, Pulcheriam Nicææ resedisse: de quo, inquit, non videtur dubitandum. Potius dixisset: Quod certo falsum est; cum synodus Nicææ tantum indicta fuerit; ac Chalcedone habita. Dicit igitur auctor, Pulcheriam fuisse in synodo, quæ Nicææ indicta fuit & Chalcedonem translata; aut falsum dicit. Nam verba hæc sunt: Læsam fidem graviter ferens (Marcianus,) indicit synodum apud Nicæam, in qua & ipse & Pulcheria resedit, & omnis cum eo senatus & potestates.

[137] Verum, missis scriptoribus aliis, inspiciamus ipsa synodi Acta, [Ex acclamationibus Patrum concilii clare colligitur,] ex quibus liquet Pulcheriam adfuisse cum Marciano. Acclamationes plurimæ Marciano & Pulcheriæ, tamquam præsentibus factæ, luculenter ostendunt utrumque adfuisse. Ubi peroraverat Marcianus, mox eidem, tum Pulcheriæ, ac demum utrique fausta omnes precati sunt. Post lectum definitionem concilii, petiit imperator, an omnes sic crederent, illi vero responderunt: Omnes sic credimus &c. Deinde Marciano acclamant, ut novo Constantino &c. Mox col. 608: Augustæ multos annos. Vos lumina Orthodoxæ fidei &c. Quæ ex genere orthodoxa est, Deus eam custodiat: eam, quæ semper pia est, Deus custodiat. Pia, orthodoxa *, quæ contraria est hæreticis, Deus eam custodiat. Omnes hæreticos tu fugasti. [Nestorium & Eutychem tu persecuta es *] Absit invidia a vestro imperio. Digni fide, digni Christo: absit invidia a vestro regno. Fideles imperatores sic honorantur. Deus custodiat potestatem vestram: Deus pacificet imperium vestrum. Marcianus novus Constantinus, Pulcheria nova Helena. Fidem tu ostendisti: zelum Helenæ tu sectaris *. Vestra vita, munimen cunctorum est: vestra fides, ecclesiarum gloria est. Paulo inferius, postquam imperatori interloquenti fuerat acclamatum, Cælestis Rex Augustam custodi. Per te fides firmata est… Ita & plura sequuntur, ubi Pulcheriam solam, aut utrumque simul alloquuntur episcopi.

[138] Lubet nunc interrogare adversarios. Cur Pulcheriam non minus quam Marcianum episcopi alloquuntur ut præsentem, [in actione sexta cum Marciano præsentem fuisse Pulcheriam,] si præsens non erat? Sane etiam in Actione prima concilii acclamatum fuit in laudem Pulcheriæ, sed non acclamatum ut præsenti. Hæc apud Labbeum col. 102 leguntur: Multos annos Augustæ. Et paulo inferius: Augusta Nestorium ejecit: multos annos Catholicos * Augustæ. Quæ sequuntur deinde acclamationes, ejusdem sunt generis. Similiter in Actione quinta concilii apud Labbeum col. 557 ut absenti acclamarunt aliqui his verbis: Augusta orthodoxa est, Augusta Nestorium expulit &c. Acclamatum ibi quoque est imperatori. At nullum ibi legitur verbum, quod ad Marcianum ipsum aut ad Pulcheriam ut præsentes dirigitur. Quis modo non videat, quanta sit differentia inter hæc: Augusta Nestorium ejecit; & illa: Omnes hæreticos tu fugasti. Quis, inquam, non videat, priora de absente fuisse dicta; posteriora vero præsenti acclamata? Itaque necessario dicendum est, S. Pulcheriam una cum Marciano venisse ad synodum, ut definitionem fidei conditam audiret, & per se ipsa etiam intelligeret, eam commani totius concilii consensu probari. Præterea, licet semel tantum ad concilium venerit, verisimile est, eam Chalcedone fuisse, quamdiu duravit concilium.

[139] Quod si qui noluerint admittere; explicent illi, [quæ verisimiliter Chalcedone mansit tempore concilii.] cur non minor laus aut etiam major a Patribus concilii, & a S. Leone, de gestis in concilio attribuatur S. Pulcheriæ quam Marciano. Cur Pulcheriæ dicunt Patres concilii; Per vos nunc, qui olim fuerant dispersi, concurrunt: suntque pastores ovibus restituti, & magistri discipulis; si ipsa manserit Constantinopoli, nec quidquam fecerit tempore concilii. Attamen necdum in concilio fuerat Sancta, dum et hæc scribebant episcopi, & dum eidem dicebant: Consonamus universis magisteriis pietatis, vestris id adjuti laboribus impetrantes. Verum vix possim dubitare, quin Chalcedone resideret, sicut promiserat in litteris ad Strategum ante laudatis, ubi ait ab episcopis, qui convenerant, exspectari suam præsentiam, quæ non post multum, Deo cooperante, aderit.

[140] [Præsentia Sanctæ etiam colligitur] Demum ex Relatione concilii ad S. Leonem Papam, tom. 4 Conciliorum col. 833; satis quoque colligitur, non solum Chalcedone fuisse Pulcheriam, sed etiam venisse ad ecclesiam S. Euphemiæ, ubi Patres erant congregati. Etenim in laudatis litteris, ubi de episcopis & præsentia Leonis per legatos dictum breviter erat, hæc sequuntur Latine: Imperatores vero fideles ad ordinandum decentissime præsidebant &c. Per imperatores alii nequeunt intelligi quam Marcianus & Pulcheria, qui præsidebant ad ordinandum, ut omnia decenter & pacifice peragerentur. De his iterum in iisdem litteris loquitur synodus, quando dicit, definitionem fidei Deo oblatam esse a S. Euphemia concilii patrona. Verba accipe: Quæ (S. Euphemia) tamquam propriam confessionem, fidei definitionem suscipiens a nobis, suo Sponso per piissimum imperatorem & amicam Christi Augustam obtulit, omnem quidem perturbationem contrariorum sedans, veritatis autem confessionem roborans, & manu ac lingua universorum decretis pro demonstratione subscribens.

[141] [ex Relatione concilii ad S. Leonem.] Hæc dicuntur de S. Euphemia, cum quia in ejus ecclesia erant facta, tum quia ipsius patrocinio Patres attribuebant, quod omnes fidei definitionem concorditer suscepissent, subscriptione firmassent, imperatori ac Imperatrici prælectam in sexta Actione iterum approbassent. Verum quomodo per Marcianum & Pulcheriam S. Euphemia fidem illam Deo obtulit? Nimirum quia imperator, audita definitione & omnium in eam consensu, mox col. 608 ulteriorem de fide disputationem prohibuit approbantibus episcopis, & pœna in tumultuantes statuta. Quo autem modo simul per Augustam obtulerit S. Euphemia, nisi illa tunc in concilio adfuerit; illis explicandum relinquo, qui Pulcheriam negant adfuisse.

[142] [Episcopi peracto concilio, honorifice dimissi: S. Leonis gaudium.] Porro multa alia deinde in eo concilio statuta sunt, eoque feliciter peracto, episcopi ab imperatoribus (Marciano scilicet & Pulcheria) honorati, singuli ad proprias civitates remearunt, inquit Theodorus Lector. Mox variæ ad S. Leonem scriptæ fuerunt epistolæ de gestis concilii; nec dubitandum videtur, quin ipsa quoque Pulcheria litteras ad sanctum Papam de his dederit, licet illæ non exstent. Certe S. Leo anno 452, die XXII Maii, epist. 79 ad Pulcheriam hæc scribit: Sanctis & Deo placitis Clementiæ vestræ studiis defensam contra hæreticos Catholicam fidem, & universæ Ecclesiæ redditam pacem, ineffabiliter cum vestra Pietate gaudemus; gratias agentes misericordiæ omnipotentis Dei, quod, exceptis his, qui magis dilexerunt tenebras, quam lucem, nemmem passus est euangelica veritate fraudari: ut abstersa erroris caligine, in omnium cordibus purissimum lumen oriretur; nec de infirmis quorumdam animis tenebrosus ille exsultaret inimicus, quem non solum hi, qui illæsi steterant, sed etiam quos fecerat nutare, superaverunt: ut errore abolito, per totum mundum fides vera regnaret, & omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Hactenus gaudens Leo: sed gaudium illud utcumque temperatum erat ob ea, quæ in favorem episcopi Constantinopolitani ab Orientalibus in concilio erant tentata, ut mox videbimus.

[Annotata]

* Gr. Piam orthodoxam

* Hæcuncis inclusa non sunt in Græco.

* Græce ostendisti

* Græce Catholicæ

§ XIV. S. Leo auxilium Sanctæ implorat contra ambitum & alia facta Anatolii: scribit illa binas litteras contra calumnias Eutychianorum in Palæstina tumultuantium.

[Cam Orientales episcopi secundum locum attribuissent sedi Constantinopolitanæ,] Orientales episcopi in concilio Chalcedonensi statuerant, reclamantibus tamen legatis summi Pontificis, ut Ecclesia Constantinopolitana reliquas præcederet sedes patriarchales, & primum locum haberet post Ecclesiam Romanam; rogaverantque S. Leonem per litteras, editas apud Labbeum tom. 4 col. 837, ut hoc decretum sua auctoritate confirmare dignaretur; prout etiam Marcianus imperator Leonem rogavit per litteras. An de eadem re Pulcheria quoque ad Leonem scripserit, non constat. Certe nulla ipsius exstat epistola, qua id petiit: neque ex epistola S. Leonis certo colligi potest, qualis fuerit Pulcheriæ de eo canone sententia. Attamen, cum S. Leo auxilium S. Pulcheriæ in qualibet occasione implorare soleret; mentem suam de eo decreto eidem aperit in jam laudata epistola 79 (olim 55) his verbis: Confirmato autem in unitate Euangelii universo mundo, & in eodem sensu * directis cordibus omnium sacerdotum, optimum fuerat, super illa, propter quæ sancta est synodus congregata, & quæ secundum Pietatis vestræ studium probabili sunt fine conclusa, nihil, quod tanto bono contrarium esset, inferri; nec per occasionem episcopalis synodi id in commune appeti, quod non licuit concupisci. Frater enim & coëpiscopus meus Anatolius parum considerans, quanto Pietatis vestræ beneficio, & mei favoris assensu Constantinopolitanæ ecclesiæ sacerdotium fuerit consequutus, non tam de adeptis gavisus, quam de immodicis appetendis supra mensuram sui honoris accensus est &c. Pergit plura disputare contra ambitum Anatolii, uti etiam latius facit in epistola ad Anatolium ipsum, & in altera ad Marcianum.

[144] Deinde Pulcheriam ita alloquitur: Prolixitatem itaque epistolæ meæ, [S. Leo id improbans, ad Marcianum & Pulcheriam scribit:] qua necesse habui explicare, quid sentiam,… Pietas vestra dignanter accipiat. Et, quia moris vestri est pro pace & unitate Ecclesiæ laborare, fratrem meum Anatolium episcopum, ex vestra insinuatione dilectum, salubriter in his, quæ ipsi profutura sunt, continete; ut gloria Clementiæ vestræ, sicut magnificatur de fide reparata, ita prædicetur de ambitione compressa. Data tradecimo Calendas Junii, Herculano viro clarissimo consule; id est, anno 452. Porro assensisse Marcianum augustum, ideoque haud dubie & Pulcheriam, liquet ex epistola 89 ad Marcianum, ubi scribit: Mihi autem multum fiduciæ, Deo per vas operante, collatum est, quod probasse vos observantiam meam de custodia canonum paternorum, pietatis vestræ affatibus indicatis. Et merito geminatur gaudium meum, cum vobis religiosissime placere cognosco, ut & fides Nicæna suam teneat firmitatem, & privilegia ecclesiarum illibata permaneant. In epistola 86 clarius piissimi principes dicuntur de his increpasse Anatolium. Verum Anatolius videtur primum non respondisse ad S. Leonis litteras; deinde eum alio etiam offendisse facto, quod Leonem coëgit rursum sequenti anno ad Marcianum & Pulcheriam per litteras recurrere.

[145] [Cum Anatolius ab officio removisset archidiaccnum probe Catholicum,] Ætius vel Aëtius vir probe Catholicus, qui egregie se gesserat contra Eutychianos, & in concilio Chalcedonensi fuerat, ut archidiaconus ecclesiæ Constantinopolitanæ, ab Anatolio presbyter ordinatus erat, & sic ab archidiaconatu amotus, quod eo tempore istud officium per diaconos, & necdum per presbyteros administraretur. In locum vero Aetii subrogatus erat. Andreas diaconus, qui elim faverat Eutychianis, & inter accusatores fuerat S. Flaviani. Utrumque ex litteris Juliani Coensis intellexerat S. Leo; cumque aut justa hujusce mutationis causa non esset, aut causam certe ignoraret S. Leo; non poterat non suspicari minus alieno ab Eutychianis animo esse Anatolium; præsertim quia ab Eutychis fautoribus olim ordinatus erat episcopus, & quia necdum Leoni satisfecerat de iis, quæ mox narravimus. Quare sanctus Pontifex anno 453, mense Martio, de hisce scripsit ad Marcianum, ad Julianum Coensem, & ad S. Pulcheriam. In epistola 84 ad Marcianum ait, se causam ignorare, cur virum Catholicæ fidei … sub honoris specie ab officio amoveret, & dispensationem totius caussæ & curæ ecclesiasticæ in Andream Eutychianistam repente transferret, rogatque imperatorem, ut Anatolium necessarie increpare dignetur.

[146] [eique substituisset suspectum; S. Leo ad Marcianum, ad Julianum,] In epistola 86 ad Julianum suspiciones suas de eo Anatolii facto insinuat; sed locum voluntariæ emendationi se dare. Clementissimo tamen principi, inquit, & piissimæ Augustæ de his, quæ ad custodiam pacis ecclesiasticæ pertinent, scripsi: quos devotione suæ fidei provisuros esse non dubito, ne contra gloriam operis ipsorum damnata hæresis valeat pullulare. Deinde eidem commendans curam contra Nestorianos & Eutychianos, de Marciano & Pulcheria iterum sic meminit: Et quia tanta est gloriosorum principum fides *, ut confidenter eis possis, quæ sunt insinuanda fuggerere, pietate ipsorum ad utilitatem Ecclesiæ, universalis utaris. Hæc ostendunt, S. Leonem non minorem laudem Marciano & Pulcheriæ tribuisse, dum scribebat ad alios, quam ipsis tribuit in epistolis ad illos directis.

[147] [& ad S. Pulcheriam de hisce scribit,] Epistolam 85 ad S. Pulcheriam, eadem de causa scriptam, huc totam transfere: Leo Episcopus, Pulcheriæ augustæ. Multis extantibus documentis, quibus in dilectione Ecclesiæ Dei pietatis vestræ manifestatur affectio, merito quoties aliquid nascitur scandalorum, vestrum desideratur auxilium: ut fides, quæ annitentibus vobis, contra hæreticorum commenta defensa est, securæ pacis perpetem obtineat firmitatem. Nam quid prodest, foris adversarios veritatis oppressos, si eosdem habeamus intra Dominica septa redivivos? Quod itaque circa personam filii mei Ætii gestum esse cognovi, nimium me anxium facit, & metuere certairatione compellit, ne pœnitendum mihi sit, quod de episcopo Constantinopolitano, qui ab impugnatoribus fidei fuerat ordinatus, vobis adhortantibus, acquievi meliora sentire, cum tanto Pietatis vestræ testimonio juvaretur, ne illum gravaret suæ ordinationis infirmitas, ubi vestra interventio præstaretur. Unde gratulari cœperam, quod beati Flaviani honorare memoriam, & hæreticorum conatibus obsistere diceretur. Sed doleo, illum (sicut prædicti lacrymabilis querela demonstrat) in deteriora mutatum, & eum nunc constituisse archidiaconem, quem ipse professus est a se esse rejectum, qui Eutychianæ hæreseos se apud nos prodiderat defensorem. Quem quia nunc ecclesiasticis negociis præposuit, propter hæreticam perversitatem eidem favorem suum præstare convincitur: qui etiamsi magna satisfactione potuisset indulgentiam promereri, nequaquam debuit his, qui in fide permanserant, anteferri.

[148] Unde quia non later Clementiam vestram, quantum periculi, [rogans, ut Anatolium corrigat.] aut per pudendam socordiam, aut per dolosam nequitiam nutriatur, dignamini episcopum ad professionem suæ fidei autoritate vestræ Clementiæ revocare. Non sibi has maculas superducat, nec existimationem suam, quam vestro acquisivit favore, contemnat; societatem hæretici, quem dudum a se removit, absciudat; & persequi eum, quem gratiorem debuit habere, desistat. Cujus innocentiæ vos ita affuisse gaudeo, ut mœrori ejus digna consolatione vestra Pietas subveniret. Circa fratrem meum, veneratorem vestrum Julianum episcopum, quantum debeat crescere vestra dignatio, Apostolicæ Sedis æstimate judicio; cum in caussa fidei, cui Gloria vestra famulatur, vicem ipsi meam eatenus delegarim, ut ab ea, quæ vobis debetur, observantia non recedens, Pietati me vestræ præsentare non desinat: exequens in custodia fidei, & in ecclesiasticis disciplinis per omnia solicitudinem meam, & opportunis suggestionibus, quod universali Ecclesiæ prosit, insinuans: ut in ipso, nec Catholicis vestrum præsidium, quibus volumus subveniri, nec meum vobis desit obsequium. Data sexto Idus Martii, Opilione viro clarissimo consule. Obtinuisse Leonem, quæ tanto studio petebat, patet ex epistola ipsius 106, & ex epistola valde modesta Anatolii ad Leonem, quæ illam præcedit. At non constat, quantum Pulcheria in hisce efficere potuerit, cum eodem anno sit defuncta.

[149] Verum & alio modo virtus Sanctæ exercita fuit a seditiosis hæreticis, [Cum Theodosius quidam impostor in Palæstina] qui eamdem ut Nestorianam columniari non verebantur. Factum hoc inchoatum fuit a tempore concilii Chalcedonensis; sed illud in hunc locum servavi, quia serius fuit finitum. Degebat in Palæstina, ut ante vidimus, Eudocia augusta, vidua Theodosii imperatoris, Dioscoro admodum addicta. Cum autem haberetur concilium Chalcedonense, Constantinopoli degebat Theodosius quidam, monachus seditiosus, qui e monasterio suo, ut dicit Evagrius lib. 2 cap. 5, & e patria pulsus erat, ut habent Apophthegmata Patrum apud Cotelerium in Ecclesiæ Græcæ monumentis tom. 1 pag. 415. Porro Theodosius, auditis gestis concilii, subito profectus est in Palæstinam, ibique fuit ante Juvenalem Hierosolymitanum episcopum, calumniisque appetens synodum, acsi confirmasset Nestorii dogmata, in sanctam civitatem (Hierosolymam) prorupit, ubi quidem ad suas partes abripuit omnes monachos specie zeli divini; abripuit quoque augustam (Eudociam,) quæ illic tunc aderat: atque ita, hujus auxilio usus, vi sedem Hierosolymitanam occupavit cædibus præreptam; aliaque contra leges & canones perpetravit. Hæc apud laudatum Cotelerium, ubi & episcopos plures ordinasse dicitur, multaque alia per vim egisse.

[150] [synodum ut Nestorianam calumniaretur, doloque & vi] De hisce agunt & alii scriptores non pauci, ut Evagrius jam laudatus, Theophanes aliique recentiores. Cyrillus in Vita S. Euthymii abbatis, apud nos Latine edita ad XX Januarii, & deinde a Benedictinis Græco-Latine data in Analectis Græcis, ceteris præferendus videtur, quia est synchronus. Hic in Analectis pag. 55, ubi dixerat synodum Chalcedonensem a S. Euthymio statim fuisse probatam, ita pergit: Fama autem divulgata, magnum Euthymium promulgatam de fide definitionem suscepisse, futurum erat, ut universi monachi eamdem amplecterentur, nisi obfuisset Theodosius, habitu quidem monachus, sed Antichristi præcursor: qui cum in Palæstinam venisset, Eudociam augustam, quæ tunc ibi aderat, secum abripuit, universumque monasticum ordinem seduxit, in Chalcedonensem synodum invectus, tanquam rectam fidem evertisset, & Nestorii dogma confirmasset.

[151] [sedem Hierosolymitanam occupasset, ac plerosque monachos decepisset:] Itaque propriis cædibus usus, barbarico modo patriarchalem Jerosolymæ thronum usurpavit, sanctisque canonibus bello indicto, multos episcopos ordinavit, dum episcopi concilio adhuc aderant: atque plurimis cædibus & bellis confectis, intra viginti menses omnium potiri valuit. Itaque omnibus fere civibus, & eremi monachis illius apostasiam sectantibus, soli magni Euthymii discipuli ex tota eremo idem facere non passi sunt. Subdit deinde, S. Euthymium frustra tentatum a Theodosio, ob vim illius in alium locum se recepisse. Ad hæc autem verba pro tempore rei gestæ observari potest, Theodosium fuisse in Palæstina, & auctoritate episcopi usum fuisse ante finem anni 451, cum episcopos ordinasse dicatur, dum episcopi concilio adhuc aderant, ideoque mense Octobri aut Novembri, si verba stricte sumantur. Potuit ille statim post condemnationem Dioscori, aut post conditam fidei definitionem, antequam reliqua absoluta erant in concilio, Hierosolymam navigare, eoque sic pervenire aut sub finem Octobris aut initio Novembris. Attamen verisimilius est, episcopos ab eo ordinatos non esse, durante concilio, sed potius ante reditum episcoporum ex concilio: atque ita explicanda esse verba allegata.

[152] [hi insolentes litteras scribunt ad Pulcheriam tamquam ad Nestorianam:] Porro, dum impius ille Theodosius omnes fere monachos Palæstinæ partim fraude partim vi ad se pertraxerat, superiores monasteriorum ab eo decepti una cum monachis litteras valde insolentes miserunt ad S. Pulcheriam, quam ut Nestorianam traducebant, sicut & concilium Chalcedonense. Litteræ hæ haud dubie anno 452 ad eam fuerunt datæ. Ubi dictas litteras, quæ non exstant, accepisset Sancta, easque communicasset cum Marciano, & hic aliunde edoctus quoque fuisset de gestis in Palæstina; S. Pulcheria litteras rescripsit ad archimandritas & monachos Palæstinæ, atque iis sic sparsas de se & concilio calumnias confutavit, ut simul omnes hortaretur errorem deponere, & quiete secundum professionem monasticam vivere. Scripsit eadem tempore Marcianus imperator ad eosdem, rationibus justas comminationes adjungens, ac simul regia mittens mandata ad Dorotheum comitem, Romanæ militiæ præfectum in Palæstina, qui verisimiliter sufficientes vires initio rebellionis non habuit ad scelerati Theodosii violentiam comprimendam. Litteræ Marciani habentur apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 855 & seq., & ibidem sequuntur litteræ Pulcheriæ col. 873.

[153] In hisce Sancta primum ait: Preces equidem, quas ad nostram direxistis Pietatem, [illa vero fidem suam & concilii declarat, clementerque hortatur,] indicium vestri erroris ostendunt. Deinde asserit se & imperatorem clementer agere velle: improbat facta ab ipsis adversus venerabilem religionem communemque disciplinam: hortatur, ut errorem deponant, & veritatem fidei cognoscant: suam & concilii fidem breviter exponit, & ita demum pergit: Agnoscentes igitur simplicitatem veritatemque nostræ fidei, quam custodire studemus secundum sanctorum patrum veram traditionem: scientes etiam orthodoxam fidem & clementissimam intentionem tranquillissimi rerum domini, & pietatis meæ conjugis, & rebus ipsis credentes, per quas solum pietatem in Deum respiciëns, eos qui sic peccare præsumpserunt, digna ultione castigare distulit, in futuro tempore honore, nostrisque beneficiis cumulari sperantes, de cetero cunctam dubitationem ab animis vestris auferte, & in vestris monasteriis perdurantes, & solitariam vitam reverenter agentes, a recta fide & veritate ecclesiarum vos nolite sejungere, ne (quod non sperat nostra clementia) tamquam veritatis impugnatoribus nomen adscribatur hæreseos.

[154] Scitote etiam, quia tranquillitas ejus, divinis literis ad Dorotheum comitem destinatis, [ut resipiscant: ad eosdem quoque scribens Marcianus, monitis minas addit:] jussit subtilissimam inquisitionem fieri de subreptione rerum, quæ a Samaritis dicuntur esse præsumpta: & quæcumque direpta monstrantur; ea sanctissimis ecclesiis, & qui ea perdiderunt, ab eis reddi sancivit; utque raptarum rerum auctores pœnas debeant legitimas sustinere. Monasteria vero & habitacula vestra ab importunitate militum, ejusdem viri solicitudine libera, & sine molestia conservari præcepit. Credit enim nobiscum ejus tranquillitas, quia per hanc providentiam atque exhortationem, & priorum vos actuum pœnitebit, & Catholicæ Ecclesiæ concordi fide possitis uniri in pace & unanimitate, orthodoxa religione servata. Epistola Marciani huic conformis est; sed crimina commissa magis explicat, & pœnas minatur, si non resipiscant. Scriptæ fuerunt simul utriusque litteræ circa initium anni 453. Nam S. Leo Papa, visis earum exemplaribus, de iis gaudium suum testatus est tribus epistolis, eodem anno, die XXI Martii datis.

[155] In Epistola 88 ad Julianum Coensem de illis ita loquitur: [utriusque litteras mire laudat S. Leo.] De edicto autem Christianissimi imperatoris, quo, imperita quorumdam monachorum insania quid mereretur, ostendit: & de responsione piissimæ Augustæ, qua monasteriorum præsules increpavit, multum me gaudere significo; non ignorans hunc ipsis fervorem fidei divina inspiratione conferri, ut omnes excellentiam ipsorum non solum regii culminis, sed etiam sacerdotalis esse appareat sanctitatis. In Epistola 89 ad Marcianum significat, illius ipsius decretum, quod mire laudat, innotuisse per Julianum. Epistolam 90 ad Pulcheriam partim huc transfero: Quamvis nullas nunc litteras tuæ Pietatis acceperim, scribente tamen gloriosissimo principe, non aliter dignatione ipsius sum gavisus, quam si mihi etiam tuæ Serenitatis redderentur alloquia. Unde consuetudinem me debitam meo officio oportuit custodire, per quam significarem Clementiæ vestræ, absolute me gaudere, & incessabilibus a Deo precibus postulare, ut vos & Romanæ reipublicæ & Catholicæ Ecclesiæ in omni prosperitate conservet. De vigore autem fidei vestræ, quo indesinenter Domino sacrificium laudis offertis, quantas Deo gratias agam, enarrare non valeo: quoniam principibus temporis nostri non solum potentiam regiam, sed etiam sacerdotalem cognoscimus inesse doctrinam. Indicante etiam fratre meo Juliano episcopo, pervenerunt ad nos in exemplaribus præceptionum vestrarum saluberrimæ sanctiones, quibus insanam imperitiam monachorum dignati estis parcendo plectere, & docendo punire: ut, si eos ad pœnitentiam miseratio divina converterit, multis lacrymis & a nefandis cædibus & ab hæreticorum blasphemiis diluantur. Addit se litteras scripsisse ad confirmandum concilium Chalcedonense, & Julianum commendat.

[156] [Tyrannis Theodosii impostoris finita videtur mense Junio anni 453:] Nunc examinandum est, quem effectum in Palæstina habuerint cum litteræ Marciani & Pulcheriæ, tum alia Marciani mandata. Tillemontius nota 58 in S. Leonem disputat de tempore, quo Theodosius impostor coactus est fugere, & Hierosolymam relinquere. Existimat autem id factum esse sub finem anni 453; licet initio adducat aliqua, quibus credit insinuari tyrannidem Theodosii circa medium anni 452 fuisse finitam. Verum tanta in assignando fine istius tyrannidis difficultas mihi non apparet, quaniam sibi imaginatus est Tillemontius. Venit Theodosius in Palæstinam, ibique mox prævaluit, quando Patres concilii Chalcedonensis adhuc erant Chalcedone, ut vidimus ex Vita S. Euthymii. Itaque initium illius tyrannidis figendum videtur mense Novembri anni 451. Protracta est tyrannis illa ad menses viginti, teste iterum laudata Vita. Theophane & aliis in id consentientibus. At necesse non est, ut dicamus menses istos fuisse completos. Itaque a Novembri anni 451 usque ad Junium anni 453 menses viginti habemus. Neque necesse est aliunde, ut dicamus Theodosium fuisse Hierosolymæ post mensem Junium anni 453, cum omnia illa, quæ Tillemontium in partes diversas traxerunt, huic epochæ facile accomodari possint, nec ullo modo eidem repugnent, modo rectius explicentur, quam ab eo fuerunt exposita. Præterea mors S. Pulcheriæ, ante quam necessario figenda est fuga Theodosii, ut videbimus ex litteris ipsius ad Bassam, non permittit, ut credamus Theodosii tyrannidem durasse post mensem Junium.

[157] [nec aliquid allatum est a Tillemontio] Primum, quo se torquet Tillemontius, petitur ex epistola Marciani imperatoris ad sanctam synodum in Palæstina congregatam, quæ scripta est post fugam Theodosii, editaque tom. 4 Conciliorum col. 877 & seq. Marcianus ibi, narratis sceleribus Theodosii, hæc subdit: Quæ quidem cum ad aures nostræ serenitatis venissent, simulatque audita sunt, justa sententia, nec tamen satis dignam ejus injuriis pœnam irrogante, sed humaniter castigante, compressa facinora sunt. Quod cum sensisset, Hierosolymis aufugit, ac vitat Palæstinam universam …, se ipsum vero in Sina monte una cum quibusdam scelestorum consiliorum participibus occultat &c. Ex his fuga Theodosii videretur figenda circa medium anni 452, ait Tillemontius, cum Theodosius ante finem anni 451 cœperit dominari. Verum nimis celeriter ille incedit: nam Marcianus bene de omnibus instrui debebat, non fama aliqua populari, sed per eum, qui rei militari præerat in Palæstina. Deinde considerare debebat, quibus copiis instrueret ducem suum, ut vires haberet sufficientes ad comprimendum rebelles. Milites undique mitti debebant, ut provinciam longe dissitam, quæ quasi tota in ærmis erat, ad obedientiam reducerent.

[158] Hæc omnia multum temporis exigebant, præsertim cum Marcianus verisimiliter tantum submiserit subsidia ex aliis provinciis, [quod cogat dicere citius esset finitam.] postquam intellexerat, Dorotheo comiti sufficientes non esse copias ad rebellionem exstinguendam. Itaque, dum dicit imperator, compressa facinora esse, simulatque audita sunt, loquitur de facinoribus ad multos menses continuatis, eaque compressa dicit per remedia tunc statim adhiberi cœpta. Nec dubium est, quin loquatur de edicto illo, quod circa finem anni 452 aut initium 453, una cum litteris S. Pulcheriæ missum est in Palæstinam. Cum autem sufficiens militum numerus haud dubie eo simul conflueret; non ausus est diutius resistere Theodosius, sed circa mensem Junium aufugit in montem Sinam. Verum, inquit Tillemontius, videtur Marcianus urbi Hierosolymitanæ ab anno 452 imposuisse præsidium: nam rebelles in litteris ad Pulcheriam conquesti sunt, quod a militibus custodire jussis Æliensium civitatem gravarentur & turbarentur monasteria, ut legitur in dicto Marciani decreto col. 861. Respondeo locum male intellectum a Tillemontio: agitur enim de præsidio, quod ante rebellionem fuerat Hierosolymæ, aut certe de illis militibus, qui prævalenti Theodosio coacti sunt cedere. Hinc necesse non est, ut dicamus Theodosium mansisse Hierosolymæ, postquam urbem intraverat præsidium eo a Marciano missum; nedum ut asseramus, præsidium ibidem jam fuisse locatum anno 452.

[159] Nunc videamus, quas attulerit rationes, quibus fugam Theodosii figit circa finem anni 453. [Rufutantur rationes, quibus Tillemontius ostendere voluit] Allegat primum, quod Theodosius dominatus sit ad viginti menses. At hi tantum ducunt usque ad mensem Junium, ut vidimus. Ait secundo, S. Euthymium, qui Theodosii tyrannidem fugerat, tantum rediisse post duos annos, ut est in Vita pag. 60. At, cum fateatur, unum annum & aliquot menses pro duobus annis sumi, favet meæ sententiæ magis quam suæ, præsertim cum Euthymius non dicatur rediisse eodem tempore, quo fugit Theodosius, sed verisimiliter redierit aliquot mensibus serius, postquam intellexerat omnia esse pacata. Ait tertio, S. Leonem, quando XXV Junii anni 453 scribebat epistolam suam 96 ad Eudociam augustam in Palæstina commorantem, supposuisse, monachos Palæstinæ usque ad id tempus fuisse rebelles. Verum id est; sed æque congruit epochæ a me fixæ, quam sententiæ Tillemontii, quia Leo scire non poterat Romæ, quæ paulo ante facta erant, aut eodem tempore fiebant Hierosolymæ. Pagius quidem ad annum 453 num. 4, notata die XXV Junii, qua data fuit epistola, hæc subjungit: Ex quibus intelligimus, die quo aæ litteræ scriptæ, tumultus Palæstinos necdum sedatos fuisse, & verum esse, quod anno præcedenti diximus, perdurasse usque ad mensem circiter Julium præsentis anni. Verum tale ratiocinium risu magis aut commiseratione dignum est quam refutatione. Quæ vero ad annum 452 num. 4 de initio turbarum dicit Pagius, meæ favent epochæ: inchoatas enim asserit, mense Octobri aut Novembri, quibus synodus Chalcedonensis habita.

[160] [Theodosii tyrannidem durasse] Ait quarto Tillemontius, S. Leonem non didicisse restitutionem Juvenalis episcopi ante diem IX Januarii anni 454, ut liquet ex epistolis ipsius 99 & 100. Illo præcipue argumento contendit, fugam Theodosii figendam esse sub finem anni 453. Verum, si recte omnia consideremus, hæc ipsa ratio nostræ magis favet sententiæ quam Tillemontianæ. Etenim nullibi dicitur Juvenalis eodem plane tempore sedem suam recuperasse, quo ex ea fugit Theodosius. Quin potius ex Epistola 99 Leonis ad Marcianum colligitur, eum dumtaxat rediisse, post motus omnino sedatos, quando populus ipsum desiderabat. Quod ergo, inquit, in provinciis Palæstinis plebes Dei ad unitatem sunt fidei revocatæ, & compressis errantium motibus ad euangelicam apostolicamque doctrinam omnium, ut indicare dignamini, corda directa sunt, quodque fratri & coëpiscopo meo Juvenali ad sacerdotii sedem tandem licuit, non jam resultante populo, sed desiderante, remeare; vestræ fidei opus, vestræ pietatis est fructus. Hæc ostendunt, Juvenalem rediisse Hierosolymam, postquam omnia pacata videbantur, ideoque tempore satis notabili post fugam Theodosii. Consentit Evagrius lib. 2 cap. 5 dicens de Marciano: Primo quidem Theodosium ad se in comitatum perduci jubet. Deinde Juvenalem mittit, nimirum ubi audierat Theodosium fuga elapsum, & reditum Juvenalis desiderari. Sive igitur Juvenalis tunc esset Constantinopoli, sive alibi lateret, potuit facile duobus aut etiam tribus mensibus serius Hierosolymam venire, quam illa egressus erat Theodosius.

[161] [usque ad finem fere anni 453.] Si modo consideremus, nuntium de recepto Hierosolymæ Juvenali prius Constantinopolim venire debuisse ad Marcianum, indeque Romam litteras mitti ad Leonem; non mirabimur vehementer eas solum die IX Januarii ad Leonem perlatas esse. Sane adverti ex litteris S. Leonis Constantinopolim missis, aut inde acceptis, eas passim duobus fere mensibus in via hæsisse. Hæ autem cum hiemali tempore sint perlatæ, etiam multo diutius in via esse potuerunt ob incertam navigationem. Præterea nescimus, an imperator, accepto nuntio de recepto Juvenale, statim ad Leonem scripserit: potuit enim secundum exspectare nuntium, ut plura perscriberet adjuncta. Quocumque demum contigerit modo, ut S. Leo paulo serius de Juvenale restituto edoctus sit, sive quod ille diutius post fugam Theodosii Hierosolymam venerit, sive quod nuntii tardius sint missi, sive quod coacti sint diu in via hærere, sive ob omnia hæc conjuncta; certum mihi videtur, S. Pulcheriam ante mortem suam, quam probabilius cum ipso Tillemontio figemus mense Julio anni 453, edoctam fuisse de fuga Theodosii, quam idcirco post mensem Junium non ausim collocare. Clarum enim est ex litteris ejusdem ad Bassam præfectam monasterii cujusdam Hierosolymitani, Theodosium non fuisse amplius Hierosolymæ, dum Sancta illas scribebat.

[162] [Ultima Sanctæ epistola ad Bassam, qua Theodosii scelera,] Ultimas hasce sanctæ Imperatricis litteras, quæ fervorem fidei & spiritum ejus Apostolicum luculenter ostendunt, totas huc transfero ex Labbeo Conciliorum tom. 4 col. 872, ubi hunc habent titulum: Exemplum regiarum litterarum, scriptarum ad Bassam præfectam monasterii in Ælia, a piissima & Christi amante augusta Pulcheria. Litteræ vero ipsæ ita Latine habent: Serenitatis nostræ studium, animumque in sanctam & orthodoxam fidem, & quomodo eam usquequaque amplificari & celebrari studemus, nemini dubium esse arbitramur: maxime vero omnium id nosse certo tuam reverentiam confidimus. Sed quoniam his temporibus extitit Simonis erroris imitator, vel potius Antichristi præcursor Theodosius: qui quemadmodum affecerit Æliensium civitatem, Palæstinæque sanctissimas ecclesias turbaverit, contra divina & humana jura perpetrans innumerabilia mala, & calumnians sanctam & universalem Calchedone collectam synodum, quasi symbolum trecentorum decem & octo sanctorum patrum commoverit & labefactarit, & duos filios, duosque Christos, ac duas personas adorari oportere docuerit, nec reverentiam tuam latet; necessarium duxit pietas nostra, per sacras nostras literas antea missas redarguere memorati nefarii viri mendacia, nostramque fidem nobis a majoribus traditam declarare, & quod juxta symbolum trecentorum decem & octo Patrum credimus; quod quidem sancta synodus Calchedone habita, nihil vel addens vel imminuens, confirmavit.

[163] Cum vero benignitate atque humanitate Domini nostri & Salvatoris Christi, [suamque & Chalcedonensis concilii fidem] ii qui Æliensium urbem incolunt, cognovissent meæ serenitatis, & religiosissimi domini orbis terræ & conjugis majestatis meæ, veram & orthodoxam fidem, ad eam accurrerunt, multisque laudibus Dominum nostrum & Salvatorem Jesum Christum ac nostram potestatem celebrarunt, veniamque delictorum, quæ ante commiserant, orarunt. Ac de illis quidem sacratissimus & piissimus dominus & conjux meæ serenitatis, solita usus humanitate, eum typum dedit, qui ipsius pietatem deceat. Nostra autem serenitas considerans præfati scelesti ac nefarii Theodosii calumnias, metuensque ne quas e religiosis feminis simpliciores circumscripserit, suisque præftigiis & fallaciis eas valuerit a veritate abducere, volensque undique delere memorati scelesti hominis convictam impietatem: idcirco has ad vos sacras nostras literas dirigimus, quibus fidem nobis usque a patribus traditam declaramus, eamque volumus omnibus Deo consecratis feminis per vos manifestam esse: quod nos fidem secundum expositum symbolum a trecentis decem & octo sanctis patribus servamus; detestamur vero Photini, & Apollinarii, & Valentini, & Nestorii impietatem; ad hæc vero & novellam improbamque Eutychis sententiam: & credimus Dominum & Salvatorem nostrum Jesum Christum de Spiritu sancto & Maria Virgine Deipara natum esse; confitentes unum & eumdem Filium Jesum, Deum perfectum, & hominem perfectum eumdem; Deum vere & hominem vere eumdem; nulloque modo divisum, aut separatum, aut conversum Salvatorem Christum semper adoramus: in hac fide sine fluctuatione perseverare optantes, & anathematizantes eos, qui dicunt duos filios, aut duos Christos, aut duas personas; vel qui dixerunt, aut scripserunt, aut dicere audent. [exponit: fuga Theodosii Sanctæ fuit cognita ante mortem.]

[164] Quam quidem sanctam & orthodoxam fidem universalis etiam synodus, quæ proxime Calchedone habita fuit, confirmavit: nullamque vel additionem vel detractionem fecit in exposito sancto symbolo a trecentis octodecim sanctis patribus, ac solius Eutychis perversam opinionem condemnavit suffragio sanctis patribus concinente. Quamobrem reverentia tua, cognita serenitatis nostræ vera & orthodoxa fide, orare pro nobis ac nostro imperio assidue studeat. Hactenus S. Pulcheria, ad cujus litteras pauca observabo. Dicit, His temporibus extitit… Theodosius. Noverat igitur ipsum tunc non amplius esse Hierosolymæ. Secundo dicit, incolas Æliensium urbis, id est, Hierosolymæ, accurrisse ad fidem suam & Marciani, ubi eam cognoverant litteris ipsorum, de quibus supra egimus, & quarum fructum hic videmus. Tertio nullum in his litteris verbum est de reditu Juvenalis episcopi, prout nec in litteris Marciani col. 877, quæ loquuntur de fuga Theodosii. Quare existimo ambas simul datas inter fugam Theodosii & reditum Juvenalis; indeque etiam apparere non statim post fugam Theodosii Juvenalem esse reversum.

[Annotata]

* al. spiritu sensus

* al. clementia

§ XV. Mors S. Pulcheriæ; de cujus anno, mense & die disseritur.

[Obiit S. Pulcheria anno 453,] De anno mortis S. Pulcheriæ dubitari merito nequit, quandoquidem scriptores, cum antiqui tum recentiores, satis consentiant, eam obiisse anno 453. Hic autem annus certius etiam eruitur ex litteris Sanctæ & S. Leonis Papæ. Etenim Sanctam scripsisse litteras anno 453 ad Bassam, jam vidimus. Ultima vero epistola S. Leonis ad ipsam data est XXI Martii, eodem anno 453. Si alias posteriores ad Sanctam scripsit, illæ exciderunt. Verum nec de Pulcheria vivente post medium anni 453 umquam meminit S. Leo in litteris ad Julianum Coënsem, ut ante facere solebat: nec videtur post medium istius anni ullas ad Pulcheriam ipsam scripsisse litteras. Recte igitur Marcellinus in Chronico ad annum 453 mortem ipsius collocavit, recte etiam Chronicon Paschale ad eumdem annum; sed in utroque Chronico dies & mensis emortualis est prætermissus. Theophanes ad annum 3 Marciani, qui cum 453 concurrit, de morte Sanctæ sic habet: Hoc anno, multis rebus præclare gestis, cunctisque suis bonis pauperibus relictis, beata & pia Pulcheria obdormivit in Christo. Bona ejus, licet immensa, Marcianus libentissime consignavit. Ipsa porro quam plurimas sacras ædes sive oratoria, multa item publica pauperum loca, peregrinorumque domicilia, & eisdem mortuis cœmiteria, in quibus sancti martyris Laurentii templum numeratur, ædificavit.

[166] [mense Julio, ut habet Idacius coævus.] Idacius in Chronico mensem emortualem addit his verbis: Tertio regni anno principis Marciani regina moritur Pulcheria, mense Julio. Placet Tillemontio hæc sententia de mense emortuali, saltem ut probabilior, & merito, quia nullum habemus scriptorem æque antiquum, qui de die aut mense, quo Sancta obiit, mentionem fecit. Attamen Baronius ad annum 453 mortem Sanctæ figit mense Septembri, & die undecima, si recte impressus est locus in editione Plantiniana. At existimo voluisse Baronium die X Septembris obitum ipsius figere, quia ea die est in Fastis Græcis, quos secutus est in Martyrologio Romano. Cangius in Familiis Augustis Byzantinis pag. 70 & 71: Obiit Pulcheria, conjuge superstite, mense Julio, ut Idatius, vel Septembri, ut Marianus Scotus scripsere. Verum id in Mariano Scoto reperire non potui: neque ipsius auctoritas magna in hisce foret. Pagius ad eumdem annum num. 5 etiam disserit de die emortuali S. Pulcheriæ, sed nimium hic festinavit. Nam quod Cangio attribuit de Pulcheria; ille scripsit de Marciano: & Norisium in Epochis Syro-Macedonum diss. 3 cap. 4 de hisce disputantem sine sufficienti examine secutus est.

[167] Etenim certum est, errare Norisium, quia morti S. Pulcheriæ attribuit epocham illam, [Norisius non alia ratione mortem ejus fixit mense Februario,] quam inventioni capitis S. Joannis Baptistæ adscribit Chronicon, alias Alexandrinum dictum, quod cum Cangio Chronicon Paschale vocamus. Verba Norisii sunt pag. 170: Idem auctor Chronici Alexandrini scribit, Pulcheriam augustam obiisse “Vincomalo & Opilione Coss. mense Peritio, die XII Cal. Martii” &c. Respondeo errare Norisium, idque liquere ex ipso, quod laudat Chronico, si verba Græca inspiciamus. Textum subdo, ut legitur post notatos consules Vincomalum & Opilionem. Επὶ τούτων τῶν ὑπάτων ἐτελεύτησεν δέσποινα Πουλχερία. Recte Latine apud Cangium: His consulibus obiit domina Pulcheria. Tum sequitur longior epocha de inventione capitis S. Joannis Baptistæ hoc modo: Επὶ τῶν προκειμένων ὑπάτων Βινκομάλου καὶ Οπιλίωνος, βασιλευόντων Οὐαλεντινιανοῦ και Μαρκιανοῦ αὐγούστων, μηνὶ περιτίῳ, πρὸ β᾽ Καλανδῶν Μαρτίων, τῇ μέσῃ ἑβδομάδι τῶν νηστειῶν, ἔτους Σηρο-Μακεδόνων ψξγ᾽, Αντιοχέων φα᾽, καὶ υκε᾽ ἔτους, ἀφ᾽ οὗ ἀπετμήθη ἅγιος πρόδρομος προφήτης καὶ Βαπτιστὴς Ιωάννης, ἡυρέθη τιμία αὐτοῦ κεφαλὴ ἐν τῇ Εμεσίων πόλεὶ.

[168] Hæc Latine reddenda sunt hoc modo: Prædictis Vincomalo & Opilione consulibus, [quam ex Chronico Paschali male intellecto:] imperantibus Valentiniano & Marciano augustis, mense Peritio, XII Kalendas Martias, media jejuniorum hebdomade, anno Syro-Macedonum DCCLXIII, anno Antiochenorum DI, & anno CDXXV, postquam capite truncatus est sanctus præcursor, propheta & Baptista Joannes, illius venerandum caput in Emesenorum civitate inventum est. Clarum est ex litterali & genuina hac versione, non agi hic de die obitus S. Pulcheriæ; sed de inventione capitis S. Joannis Baptistæ. Si id non ita liquet ex textu Latino apud Raderum dato, qui multum a genuina distat; si nec Cangii interpretatio, in qua unicum quo redundat, id satis clare habet, consulenda erant verba Græca, cum Chronicon Græce sit scriptum. Ruit igitur totum fundamentum Norisii & Pagii, qui ex solo hoc loco Chronici male intellecto voluerunt, Sanctam obiisse XVIII Februarii. Si vero Chronicon de morte Pulcheriæ omnino haberet, quod de ea nequaquam habet, auctoritas Idacii longe prævalere deberet, præsertim cum aliunde etiam constat Sanctam vixisse aliquot mensibus post Februarium anni 453.

[169] Quare nihil invenio probabilius, quam Sanctam obiisse mense Julio, [Julio igitur mense obiit, sed die incerto:] ut habet Idacius scriptor contemporaneus, qui diem nobis reliquit ignotum. Præterea epistola ad Bassam ante laudata, non videtur scripta ante mensem Julium, ut colligitur ex dictis § 14: hæc ergo etiam accedit ratio, quæ suadet obitum ejus collocari citius non debere. Contra, ne eum serius collocemus, persuadet etiam annus tertius Marciani imperatoris, quo eam obiisse præcipui scriptores testantur: cum enim Marcianus imperare cœperit mense Augusto, obiisset Pulcheria anno quarto Marciani, si vixisset usque ad anni 453 diem X Septembris, quo Fasti Græci obitum ejus figunt. Nicephorus, lib. 15 cap. 15 obitum Sanctæ distulit usque ad annum sextum Marciani; sed id repugnat antiquioribus omnibus.

[170] [Sanctæ sepultura, virginitas; pium testamentum.] Rectius ille ait de sepultura Sanctæ: Ipsa autem in templo divorum Apostolorum condita est. Virginem obiisse S. Pulcheriam, testantur diserte plerique scriptores, nec ullus contradicit, ita ut nullum ea de re umquam fuerit dubium. Æque consentiunt, ab ea ante obitum omnia bona pauperibus fuisse legata: & pium hoc ipsius testamentum a Marciano fuisse approbatum. Quare de his solum addo verba Theodori Lectoris pag. 552: Pulcheria augusta admodum pia extremum diem obiit, cum multa præclare in vita gessisset, cunctaque bona sua moriens pauperibus reliquisset. Ejus testamentum Marcianus infirmare noluit; sed ad perficienda cuncta, quæ illa mandaverat, libenter sumptus subministravit.

§ XVI. Variæ fundationes ecclesiarum, locorumque piorum, quæ S. Pulcheriæ attribuuntur.

[Multæ piæ fundationes S. Pulcheriæ:] Sozomenus num. 25 laudatus asserit, tot ecclesias, pauperum & peregrinorum diversoria, ac monasteria fuisse ædificata, censibusque instructa per S. Pulcheriam, ut prolixum esset omnia recensere. Generatim quoque de iis loquitur Theophanes, cujus verba dedi num. 165, addens ceteris jam recensitis cæmeteria. Theodorus Lector de illis sic habet: Ædificavit autem Pulcheria ecclesias complures; eam scilicet, quæ est in Blachernis; item eam, quæ est in Chalcopratiis; aliam quoque, quæ dicitur Hodegorum; item ecclesiam S. Laurentii martyris. Nolui pias hasce fundationes aliis Sanctæ gestis immiscere, quod difficulter ad aliquem temporis ordinem revocari possint. Quare hoc loco de singulis seorsum agam, ne pia hæc Sanctæ liberalitas, quæ inter præcipua est vitæ ejus ornamenta, videatur sine examine prætermissa.

[172] [condidit sub initium imperantis Marciani ecclesiam in Blacherius:] De condita ecclesia in Blachernis, quæ primo loco recensetur a Theodoro, ita loquitur Theophanes ad annum 1 Marciani pag. 90: Beata porro Pulcheria plures ac alias Christo construxit ecclesias; maxime vero, quæ celebrandæ Dominæ nostræ Deiparæ dicata conspicitur in Blachernis sub pientissimi imperatoris Marciani exordia. Zonaras pag. 46 consentit de tempore, uti & Cedrenus pag. 344, ubi hæc habet: Porro Pulcheria, præter multa alia templa, præcipue ædem in Blachernis condidit, ac Dei Genitrici consecravit, cum nuper Marcianus imperium inivisset. Accedunt & alii scriptores Græci, qui eximiæ istius basilicæ constructionem soli Pulcheriæ attribuerunt, ita ut hac de re non videatur dubitandum, licet apud Raderum in Chronico Alexandrino pag. 442 tam Chalcopratiorum quam Blachernarum ecclesiæ constructio partim attribuatur Marciano.

[173] Procopius Cæsariensis lib. 1 de Ædificiis Justiniani cap. 3 alium nobis hujus templi conditorem assignat, Justinum nimirum imperatorem. Verba ejus audiamus: [Procopius Justino eam fundationem tribuens fidem non meretur:] Pro mœnibus (Constantinopolitanis,) in Blachernis (id loco nomen) Dei Matri ædem posuit (nam acta quoque Justini avunculi debemus ipsi adscribere: cum ejus imperium summa auctoritate administraverit.) Est in maris littore templum illud, religione inclytum & augustissimum: cujus latitudo cum longitudine non mediocri aptam habet proportionem. Nihil aliud, quo supra infraque fulciatur, nisi marmoris Parii segmenta in columnarum formam disposita videas. Columnæ rectis ordinibus ubique stant, præterquam in medio, ubi introrsum recedunt ac sinuantur. In primis miretur, qui pedem illuc intulerit præcelsam citra ruinæ periculum fabricam, & magnificentiam, quæ nihil habeat inconcinnum. Hæc quidem Procopius, fortasse quia Justinus senior, cujus acta liberaliter sane Justiniano tribuenda dicit, aliquid in dicta ecclesia instauravit. Certe fidem non meretur contra auctoritatem Theodori Lectoris, constructionem illius ecclesiæ S. Pulcheriæ attribuentis, quem secuti sunt alii complures, cum nullus, quod quidem sciam, Procopio assentiatur.

[174] Nicephorus Callistus lib. 14 cap. 2 dicens de Pulcheria, [Nicephorus recte scribit de constructa ecclesia, non item de reliquiis ci illatis.] non facile enumerari posse, quæ illa sacra templa magnifice excitarit, quæque Dei amantium virorum domicilia atque monachorum cœnobia construxerit, perpetuas in ea impensas, & res omnes eorum, qui in eis pietati vacarent, necessarias constituens; inter pauca, de quibus acturum se dicit, ita celebrat ecclesiam in Blachernis constructam: Opus enim ejus est sacrum Dei Genitricis templum, quod Blachernæ dicitur, dignum illa ipsa Verbi Matre, quod inhabitaret, judicatum domicilium. … Cujus (Deiparæ) divinum loculum, & sepulcrales fascias inventas cum veneratione maxima ibi reposuit. Verum hæc ultima non recte attribuit S. Pulcheriæ: nam, si verum est, quod hic non examino, tumulum sanctissimæ Virginis una cum sacris fasciis in eo inventis transmissum esse Constantinopolim a Juvenale Hierosolymitano episcopo, ut idem Nicephorus narrat lib. 15 cap. 14; contigit istud post mortem S. Pulcheriæ. Missa enim illa dicuntur, postquam Juvenalis in sedem suam erat restitutus. At ille restitutus est post mortem S. Pulcheriæ, aut certe non diu ante obitum ejusdem. Hinc ipse Nicephorus, sibi parum consentiens, insinuat dictas reliquias Constantinopolim venisse, & in ecclesia Blachernarum depositas esse, quando jam obierat S. Pulcheria. Nam tacens de Pulcheria, dicit: Factum id, Marciano adhuc superstite. Plura de dicta ecclesia, frequenter instaurata & tandem omnino destructa, videri possunt apud Cangium in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 83.

[175] Ecclesia in Chalcopratiis, quam inter Pulcherianas secundo loco ponit Theodorus, [Constructa ecclesia in Chalcopratiis;] fortasse condita fuit ante prædictam in Blachernis. Certe plerique scriptores illius constructionem locant circa finem imperantis Theodosii. Theophanes pag. 88 ad annum ultimum Theodosii, ubi dixerat Pulcheriam ad aulam fuisse revocatam, de illa ecclesia subdit: Eo tempore Chalcoprateorum ecclesiam, quæ Judæorum synagoga prius fuerat, Deiparæ consecravit. Hæc non de Theodosio, ut scribit Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 85, sed clarissime de Pulcheria dicuntur, ut liquet ex præcedentibus. Clare item de Pulcheria loquitur Cedrenus pag. 343, ubi Theophani omnino consentit his verbis: Tunc & Chalcopratiorum ædem Dei Genitrici ædificavit, cum is locus ante Judæorum fuisset synagoga. Glycas tamen pag. 260 constructionem hujus templi Theodosio attribuit, quemadmodum & Joël pag. 170. At recentiores hi sunt quam ut eorum auctoritas comparari possit cum auctoritate Theodori Lectoris & Theophanis, quibus Cedrenus & Nicephorus adstipulantur. Quod Chronicon Alexandrinum, ut supra dixi, Marciano simul & Pulcheriæ adscribat hujusce templi constructionem, nos etiam morari non debet, cum structa videatur ante Marciani imperium.

[176] [quam instaurasse dicitur Justinus Junior:] Verum difficultatem nonnullam habet, quod scribit Theophanes ad annum 12 Justini Junioris pag. 209, ubi sic habet: Hoc anno ademptam Judæis synagogam, quæ fuit in Chalcoprateis, Dominæ nostræ sanctissimæ Deiparæ Justinus fecit ecclesiam ad eam, quæ Magna vulgo audit. Codinus in Originibus Constantinop. pag. 43 hæc Theophanis verba cum aliis ante datis utcumque conciliat, ita scribens: In Chalcoprateis tempore Constantini Magni habitabant Judæi, & vendebant ibi æramenta (hinc loco nomen.) Post centum vero & triginta duos annos expulit eos inde Theodosius Junior, &, loco repurgato, templum sanctæ Deiparæ extruxit. Hoc autem templum terræ motu dejectum, reædificavit Justinus, ex curopalata creatus imperator, & insuper ei possessiones immobiles largitus est. Theodosio, non Pulcheriæ, Codinus cum Glyca & Joele adscribit primam fundationem; quod fieri potuit, quia ipsa Pulcheria malebat nomine Theodosii quam suo bona exercere opera, teste Sozomeno: at antiquiores non ignorarunt, ipsam esse illius ecclesiæ fundatricem saltem præcipuam, licet fortasse adjuta sit Theodosii opibus.

[177] [ecclesia, quam Verinæ attribuit Justinianus,] Justinianus imperator in Novella 3 cap. 1 constructionem alicujus ecclesiæ adscribit Verinæ, uxori Leonis imperatoris. Id autem de ecclesia in Chalcopratiis intelligendum, suspicatur Cangius jam laudatus pag. 86. Ratio ipsius est, quia ecclesia in Chalcopratiis dicitur vicina fuisse magnæ ædi sanctæ Sophiæ, cui & illam, quam Verina exstruxit, vicinam dicit imperator, & quia utraque dicata fuit sanctissimæ Deiparæ. At respondeo, me minime dubitare, quin alia sit ædes, de qua loquitur Justinianus. Etenim ecclesia illa, quam condidit Verina, cum duabus aliis a Justiniano item nominatis, tam erat vicina ecclesiæ S. Sophiæ, ut divina officia in ea fierent a presbyteris & clericis S. Sophiæ, quemadmodum ibi testatur Justinianus.

[178] [alia erat a Chalcopratiana:] At qui loquuntur de ecclesia in Chalcopratiis, non insinuant eam fuisse prope ecclesiam S. Sophiæ, uno excepto Theophane laudato num. 176, qui etiam certo non dicit tam fuisse vicinam majori ecclesiæ, si verba ejus Græca consideremus. Εποίησεν, inquit, ἐκκλησίαν,… πλησιάζουσαν τῇ μεγάλη ἐκκλησίᾳ. Si verbum de verbo exprimere velimus, sic verba illa faciemus Latina: Fecit (Justinus) ecclesiam appropinquantem ad magnam ecclesiam. Hæc autem verba non sunt necessario explicanda de vicinitate loci. Sed ecclesia aliqua alteri etiam accedere vel appropinquare dicitur similitudine, elegantia, magnitudine. Eo forsan sensu intelligenda sunt verba Theophanis, cum non videam ex ullo alio loco probari Chalcopratiorum ecclesiam fuisse prope Sophianam. Consuli potest Cangius, qui hoc unico loco nititur, & Gyllius lib. 2 cap. 21, qui dubie disputat, & locum quoque alium prope muros Constantinopolitanos Chalcopratiis ex ignoto scriptore assignat.

[179] Quidquid porro fuerit de loco, non dubito quin ecclesia Chalcopratiorum magnifica fuerit, [quæ erat magnifica & Deiparæ dicata.] & proprios habuerit ministros, ideoque distincta etiam fuerit ab æde Deiparæ, quam condidit Verina. Nicephorus lib. 15 cap. 14 ita habet ad propositum nostrum: Celeberrima hæc Pulcheria multas per vitam præclare res gessit, multa publica hospitum & pauperum condidit domicilia: advenarum etiam sepulcra & alia ædificia construxit, piæ mentis ejus indicia: in quibus etiam est martyris Laurentii delubrum. Tria quoque Dei Matri ex ipsis fundamentis templa erexit: quorum unum est in Chalcopratiis, Sacri loculi nomen habens. In hoc, veluti thesaurum, Dei Genitricis deposuit zonam… Hoc in templo, ut quarto quoque hebdomadis die pervigilium & supplicatio ad lucernas & lampades fieret, constituit, quam & ipsa pedes frequentare solita erat. Idem lib. 14 cap. 2 de hac ecclesia, & de alia mox secutura dicit: Utraque vero hæc fana pulchritudine simul & amplitudine ambitiosa, magnifice sunt constructa.

[180] Ecclesia illa, quam cum Chalcopratiana magnificam fuisse testatur Nicephorus, [Ecclesia ὁδηγῶν, viæ ductorum,] est illa ipsa, quam tertio loco recenset Theodorus Lector. Hic Græce eam vocat τὸν ὁδηγῶν, id est, viæ ducum, sed interpres Latinus Hodegorum ponere maluit, relicta voce Græca. Codinus in Originibus pag. 41 nomen utcumque mutat, ejusque causam exponere conatur, ita scribens: Templum sanctæ Deiparæ, cognomine Viæ Ductricis (Græce Τὴν ὑπεραγίαν Θεοτόκον τὴν ὁδηγὸν, quod sonat, Sanctissimam Deiparam Viæ Ductricem) ædificavit Michaël Methysta, quem Basilius Macedo interemit. Prius vero oratorium erat complurium cæcorum, qui in fonte ejus loci se lavantes, visum receperant. Quamobrem ipsum quoque templum Viæ Ductricis cognominatum est. Ex hisce Henricus Valesius in Annotatis ad Theodorum Lectorem pag. 161: Dicta porro est hæc basilica Hodegorum, eo quod cæci meritis beatæ Virginis, cujus illic imago erat deposita, visum recuperarent, nec amplius ὁδηγῷ, id est, ductore opus haberent. Verum Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 89 non immerito ridet hanc nominis rationem; eorumque similiter rejicit sententiam, qui crediderunt ecclesiam sic dictam, quod angelis tutelaribus dicata esset.

[181] Deinde subjungit: Quin potius … hanc esse nominis rationem prorsus existimo, [unde nomen traxisse videatur: imago Deiparæ a S. Luca picta,] quod, cum Deiparæ imago, a S. Luca depicta, summa religione ac veneratione coleretur a Byzantiis, nullam adversus hostes expeditionem susciperent imperatores ac duces, quin prius eam salutassent, ac sanctam Deiparam viæ comitem seu potius ductricem sibi fieri essent deprecati. Hanc suam opinionem, quæ ceteris haud dubie est longe probabilior, multis conatur confirmare exemplis ducum & imperatorum, qui opem sanctissimæ Virginis in illa ecclesia implorabant, victoriasque suas beatissimæ Virgini referebant acceptas. Porro imaginem beatissimæ Virginis, a S. Luca depictam, in ea ecclesia fuisse depositam, testantur varii scriptores apud Cangium laudati. Theodorus Lector pag. 551 non quidem memorat, ubi fuerit deposita, sed transmissam ad S. Pulcheriam testatur his verbis: Refert etiam Eudociam ab urbe Hierosolymitana ad Pulcheriam misisse imaginem Matris Domini, quam Lucas apostolus depinxerat.

[182] [ubi locata a S. Pulcheria, quæ eam ecclesiam prima condidit.] Verum Nicephorus lib. 15 cap. 14 de structa ecclesia per S. Pulcheriam, illataque illi imagine sic habet: Secundum templum ὁδηγῶν, viæ ducum, est, ubi Antiochia missam Verbi Matris imaginem dedicavit, quam divus apostolus Lucas suis ipse manibus depinxit, illa adhuc vivente & tabulam ipsam vidente, gratiamque adeo illi formæ suæ imminente (lege immittente.) Hæc imago primum in loco, qui Tribunal dicitur, fuit: ubi ea, quæ nunc quoque fiunt, miracula peracta sunt. Porro in templo isto, ut tertio quoque septimanæ die pervigilium itidem & supplicatio perageretur, curavit: quod ad hunc usque diem servatur. Idem lib. 14 cap. 2 alias reliquias eidem quoque ædi illatas a S. Pulcheria asserit; sed non omnes æque certas existimo, cum de iis tacuerint antiquiores. In quo, inquit, divinam illius imaginem, quam Lucas apostolus in tabula depictam reliquit, & sacram colum, & Servatoris ipsius fascias, perinde atque thesaurum, quem ad eam Eudocia augusta, quum Hierosolyma profecta est, misit, servandas curavit. Laudatus Cangius recte probat, monasterium fuisse virorum seculo XIII, quando eo secessit Georgius Cyprius patriarcha, e sede sua pulsus. Ostendit etiam sitam ad mare fuisse hanc ecclesiam, & plura commemorat, quæ ibidem videri possunt. Illud solum observo, Codinum non audiendum, quando constructionem hujus ecclesiæ attribuit Michaëli imperatori, qui seculo IX imperavit: nam Theodorus Lector, aliquot seculis antiquior: S. Pulcheriæ primam fundationem adscribit. At potuit Michaël eamdem ecclesiam deinde instaurare.

[183] [Per ipsam etiam ædificata ecclesia S. Laurentii:] Ecclesiam S. Laurentii martyris inter conditas a Pulcheria ultimam recenset Theodorus Lector. De eadem per ipsam condita consentit Theophanes num. 169 laudatus, & Nicephorus num. 177. Hujus atrium perfectum fuisse ultimo vitæ ejus anno, insinuat Marcellinus ad annum 453 ita scribens: Pulcheria augusta Marciani principis uxor B. Laurentii atrium inimitabili opere consummavit, beatumque vivendi finem fecit. Codinus in Originibus pag. 48 adjungit Marcianum tamquam hujus & S. Isaïæ ecclesiæ fundatorem cum Pulcheria. Verba ipsius sunt: Templa SS. Esaïæ & Laurentii ab imperatore Marciano & ejus uxore Pulcheria ædificata fuerunt: quorum tempore sanctum corpus Esaïæ prophetæ Hierosolyma allatum fuit. Cedrenus pag. 342 translationem S. Isaïæ citius memorat his verbis: Anno XXXV (Theodosii Junioris, id est, anno Christi 442 aut 443) Paneade advectæ sunt reliquiæ vatis Esaïæ, & in D. Laurentii templo repositæ. Hæc si vera sint, conditum est templum S. Laurentii multis annis ante imperium Marciani. Id omnino dicendum videtur, cum etiam reliquiæ S. Stephani, quas anno 439 Eudocia augusta attulisse Hierosolyma scribitur, in ecclesia S. Laurentii dicantur depositæ, ut observavimus num. 47. Quapropter existimo, ecclesiam illam a Pulcheria structam esse, imperante Theodosiö, ac tempore Marciani novis ædificiis auctam.

[184] Quod vero spectat ad translationem reliquiarum S. Isaïæ; ea quoque, si facta est vivente Pulcheria, probabilius locabitur sub Theodosio quam sub Marciano, [aliæ fundationes eidem attributæ.] licet constructio ecclesiæ illius facile differri potuerit, ac fieri imperante Marciano. De structa etiam per Pulcheriam ecclesia S. Stephani jam disserui § 6. Ecclesiam S. Menæ martyris ex fano idolorum a Constantino Magno dicatam, ejectis dumtaxat simulacris & novo indito nomine, scribit sæpe jam laudatus Codinus pag. 37, hæc subjungens: Integram vero ipsius structuram, cum vestibulis & sacris vasis, annis centum & sexaginta novem post procurarunt Pulcheria & Marcianus. Verum calculus hic annorum nequit esse justus, cum ab initio imperantis Constantini usque ad mortem Pulcheriæ & Marciani tot anni non reperiantur. Præterea Gerocomium, id est, domum vel hospitium senum, a Marciano & Pulcheria conditum est, inquit Codinus pag. 47. Plura de piis S. Pulcheriæ fundationibus nominatim exposita non reperio: at quæ Sozomenus, Theophanes & Nicephorus generatim dicunt; abunde insinuant, multas ipsius fundationes fuisse a scriptoribus prætermissas.

DE S. VERANO EPISC. CONFESSORE
VENCIÆ IN GALLIA

Seculo V.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Veranus episc. conf. Vinciæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I Sancti memoria in Fastis: cultus antiquitas; ecclesiæ ipsi consecratæ, monasterium exstructum & ejus nomine insignitum.

Varii in Fastis sacris occurrunt sancti in Gallia episcopi sub nomine Verani, [Varii eodem nomine episcopi in Martyrologiis.] quos apud scriptores Veranium & Verannium, imo & Uranium appellatos invenias. Cardinalis Baronius in Notis Martyrologii Romani ad diem XIX Octobris observat Veranum, qui ibidem in textu sic recolitur; in territorio Aurelianensi depositio sancti Verani episcopi, Cabilonensibus præsulibus annumerandum esse; & ea occasione reliquos recenset in hunc modum. Fuit ejusdem nominis episcopus Lugdunensis, de quo inferius ad tertium Idus Novembris. Fuit præterea alius S. Veranus episcopus Venciensis, ex monacho Lerinensi, discipulus S. Hilarii Arelatensis episcopi: quievisse ponitur in Domino quarto Idus Septembris: fuit insuper alius S. Veranus episcopus Cavillicensis, qui ut patronus ejusdem ecclesiæ religiose colitur. Subscriptus reperitur Veranus Cavillicensis secundo concilio Matisconensi, quod celebratum est anno Domini DLXXXVIII. Tot sanctorum virorum idem nomen, dignitas eadem, confusionem quamdam peperit apud auctores tum veteres tum recentiores, qui in suis elogiis uni Verano adscripserunt, quod alteri attribuendum videbatur. Maxima difficultas est in S. Verano Lugdunensi & nostro Venciensi; quandoquidem non solum eodem nomine ac dignitate insigniti fuisse, sed & eodem tempore floruisse perhibeantur: atque hinc aliqui unum eumdemque Veranum fuisse volunt, qui Lugdunensis & Venciensis dicitur; alii vero distinctos fuisse sustinent, alii demum aliter sentiunt. Singularum sententiarum patronos, eorumque rationes dabo inferius; postquam retulero ea, quæ de S. Verano Venciensi in Martyrologiis, ac de ejusdem cultu reperi apud scriptores antiquos & recentiores.

[2] Nulla exstat Sancti nostri memoria in antiquis Martyrologiis classicis, puta S. Hieronymi, Bedæ, Usuardi aliorumque (nisi confundendus sit cum S. Verano Lugdunensi, [Sancti nostri hodie non est mentio in antiquis classicis; est in multis recentioribus.] qui in plerisque annuntiatur ad diem XI Novembris.) Neque etiam ad diem IX vel X Septembris memoratur in Martyrologio Romano, quantumvis Baronius num. præcedente citatus Sanctum appellet, & quievisse in Domino signet IV Idus Septembris; ut merito insinuet Tillemontius tom. 15 Monument. Hist. Eccles. mirari se, cur locum ei in Martyrologio non concesserit Eminentissimus. Audiamus itaque martyrologos recentiores. Castellanus in Martyrologio universali ad diem IX Septembris sic eum annuntiat: Vintiæ sancti Verani episcopi, filii sancti Eucherii Lugdunensis. Ferrarius vero in Catalogo Sanctorum, quorum nomen Romano insertum non est, ita habet ad diem X Septembris: Venciæ in Gallia S. Verani episcopi. Parisiense item Martyrologium ad eum diem: Venciæ in Provincia sancti Verani ex monacho Lirinensi, hujus urbis episcopi, qui sancti Eucherii filius fuit. Saussayus in Gallicano prolixius elogium Sancti contexuit, quod similiter hic subjicio.

[3] [Elogium ex Saussayo & veteri Martyrologio ecclesiæ Venciensis,] Vintii Nerutiorum in Phocensi provincia depositio sancti Verani episcopi & confessoris, qui sedis Venciensis primum lumen & columen fuit. Is sancti Eucherii filius, frater Salonii, ex monacho Lerinensi, ubi copiosas religionis & scientiæ merces quæsivit, factus pro meritis Antistes: tanta sanctimoniæ & pastoralis vigilantiæ ac virtutis laude enituit, ut ævi sui syderibus, solari velut splendore anteiret: adeo ut magister ecclesiarum cum fratre Salonio ejusdem gloriæ consorte a Salviano appellaretur, Sidonioque Apollinari, suæ ætatis oraculo, magnæ admirationi ac venerationi esset, uti Ecclesiasticæ strenuus vitis colonus, fæcundatorque egregius. Qui tandem uberi laborum messe comparata, quietis æternæ ad fruitionem perrexit. Sepultus in ecclesia Venciensi in sarcophago marmoreo, multis signorum virtutibus eluxit. Hæc Saussayus. Joannes Savaro in Commentario ad epistolam 15 libri 7 Sidonii Apollinaris ex ecclesiæ Venciensis Martyrologio annuntiationem sequentem recitat: In Galliis civitate Venciensi depositio B. Verani episcopi Venciensis, qui fuit monachus insulæ Lyrinensis, discipulus B. Hilarii abbatis dictæ insulæ, & postea episcopi Arelatensis, qui B. Veranus sepultus est in eadem ecclesia Venciensi, in sarcophago marmoreo in pariete defixo, qui multis virtutibus & miraculis claruit, ac de nobili prosapia ortus in pace quievit IV Idus Septembris. Eadem ex mox laudato auctore descripsit Vincentius Barralis in Chronologia Sanctorum monasterii insulæ Lerinensis parte 1, pag. 363; eademque, sed paulo immutata, profert Dionysius Sammarthanus in Gallia Christiana recens recusa tom. 3, col. 1214, qui præterea memoratum Martyrologium vetus appellat.

[4] Ex dictis hactenus colligitur quadamtenus antiquus S. Verani cultus, [ejus patrocinio consecratæ. Civitatis notitia.] confirmaturque ex veteribus Tabulis monasterii Lerinensis, quibus nomen ipsius, ut testantur auctores mox laudati, titulo Sancti inscribitur hoc modo: Sanctus Veranus episcopus Venciensis. Verum manifestius is elucet primo ex eo, quod ipsa cathedralis ecclesia Venciensis S. Verani patrocinio consecrata sit. Testatur hoc laudatus Sammarthanus Col.amp; 1213 in descriptione civitatis ac diœceseos Venciensis, catalogo episcoporum ejusdem præfixa, quam hac occasione partim huc transfero, quia ipsius notitiam utilem omnino reor ad clariorem intelligentiam eorum, quæ post examinanda venient: Vincium, inquit, Vencia, Vensiensis, Vensiensium, Vincisiensium & Vecisiensium civitas, urbs nunc exigua, olim amplior, sita est tribus leucis ab Antipoli ad Septentrionem, duabus a Varo flumine ad Occasum, a Grassa tribus distans. Comitatus olim titulo donata est, ut constat ex chartis in gratiam basilicæ B. M. Deauratæ conscriptis circa annum MXXX. Pulcherrimo prospectu, soloque gaudet jucundo, ac aureorum & Assyriorum pomorum aliorumque fructuum suavissimorum feracissimo. Cathedralis ecclesia Deo, sub titulo S. Mariæ Virginis, & patrocinio SS. Verani & Lamberti consecrata est. In ea præter episcopum (suffraganeum archiepiscopi Ebredunensis) sunt præpositus, archidiaconus &c. In ea religiose asservantur SS. Verani & Lamberti corpora. Diœcesis separatur a Niciensi Varo flumine; a Grassensi amne Lupo; a Glandavensi fluvio Storori, a Forojuliensi territorio Caillensi. Reliqua huc non spectant.

[5] Elucet secundo antiqua & peculiaris fidelium erga Sanctum nostrum veneratio ex eo, [Sub finem seculi VIII haud procul Vincia] quod vergente ad finem seculo VIII, vel IX inchoato, erecta ipsi fuerit ecclesia vel oratorium prope castrum Cagnæ haud procul Vencia civitate. Mox laudatus Dionysius Sammarthanus Col.gens de Abbatia S. Verani, de qua statim & nos agemus, ita tradit ex Vincentio Barrali: Carolus Magnus ecclesiam B. Mariæ, quam Deauratam vocabant, sancto etiam Johanni Baptistæ ac Verano confessori nuncupatam, exstruxisse ferebatur. Horum verborum sensum quicumque recte perspexerit, unicam ecclesiam intelliget, eamdemque tum Virgini Matri, tum SS. Joanni Baptistæ & Verano dedicatam: & similem quidem sensum videntur præ se ferre verba ipsiusmet Barralis. Verum ex aliis, quæ ibidem profert idem Barralis, manifeste eruitur, non sic intelligendum esse laudatum scriptorem, diversamque fuisse ecclesiam S. Mariæ Deauratæ, ab ecclesia vel forte oratorio Sanctorum aliorum.

[6] [templum seu oratorium,] Juvat ex ipso Barrali ad rem præsentem spectantia proferre in medium, omissis tamen, ne longior sim, aut in compendium contractis, quæ ad eorum intelligentiam minus necessaria mihi visa sunt. Præmittit itaque, quo pacto sub initium seculi XI Durantus abbas S. Eusebii, monasterii Aptensis, electus fuerit Venciensium episcopus, seque cum socio ejusdem cœnobii monacho, cui nomen erat Pontio, itineri commiserit Venciam profecturus; deinde sic prosequitur: Qui venientes, & flumen nomine Lupum transmeantes invenerunt ecclesiam beatæ Mariæ Dei Genitricis, quam quondam magnus Carolus rex ædificaverat, & magnis donis ditaverat, quam etiam ipsa antiquitas Deauratam cognominavit. Hactenus nihil de SS. Verano & Joanne Baptista. Sed narrat deinde, locum, ubi dicta ecclesia condita est, placuisse memorato Pontio, & ab eodem fuisse electum exstruendo monachorum cœnobio, ac tandem sic iterum pergit: Præscindens ergo Pontius immanem lignorum silvam, invenit oratorium sancti Petri juxta ecclesiam sanctæ Mariæ, & beati Joannis Baptistæ atque beati confessoris Verani.

[7] [distinctum probabilius ab ecclesia B. Mariæ Virginis,] Postrema verba, sicut jam insinuavi, paululum obscura sunt, adeo ut ex iis seorsum spectatis, certo definiri nequeat, an una eademque ecclesia Deiparæ Virgini ac SS. Joanni Baptistæ & Verano consecrata fuerit; an, sicut ab ea distinctum erat S. Petri oratorium, sic etiam diversæ ab eadem fuerint aliorum Sanctorum ecclesiæ sive oratoria. Accipe modo testimonia, quibus manifestum fiat, priorem sensum nequaquam admittendum esse. Laudatus Barralis, post relatam prædicti monasterii constructionem, recenset donationes & immunitates a variis tum ipsi monasterio tum ecclesiis concessas, atque hæc omnia sese deprompsisse profitetur ex antiquis cartulariis. Pag. 363 ita habet: Anno Domini millesimo duodecimo feria sexta Idus Augusti, Nobilis Petrus cum uxore sua Ermengarda … dederunt Domino Deo, beatæ Mariæ, quæ vocatur Deaurata, & beato Verano, quæ fuere constructæ ecclesiæ a piissimo Carolo imperatore … vineam, quæ jacet juxta flumen Cagnæ &c. Pag. 364 in ipso, quod producit integrum, instrumento alterius donationis, factæ anno 1030, ista leguntur: Nos jam dicti Leotgerius & uxor mea Odila, & filii nostri, Raimbaldus videlicet, dominus Petrus episcopus, nec non & Rostagnus juvenis, prædictis ecclesiis sanctæ Dei Genitricis Mariæ, S. Joannis Baptistæ, S. Petri Apostoli, & S. Verani confessoris, Pontio abbati aut monachis ibidem Deo servientibus … res nostras cedimus &c.

[8] [S. Verano ædificatum,] Denique aliis multis, quæ apud ipsum videri possunt, subjungit idem auctor pag. 365. His donationibus non contenti idem vere ingenuus & pius Lambertus & Amicus germani fratres, tum Raimbaldus & Rostagnus simul fratres & uxores illorum principes & proceres regionis illius … dederunt domino Pontio abbati, monachis & successoribus suis … ipsum locum cum ecclesiis in eo constructis; videlicet ecclesiam sanctæ Dei Genitricis Mariæ, quæ dicebatur ab antiquis Deaurata, tempore piissimi Caroli regis constructa, nec ne * ecclesiam sancti Joannis Baptistæ, & sancti Petri apostoli & sancti Verani confessoris & aliorum Sanctorum honoribus sunt consecratæ, cum vineis, pratis, campis, decimis, aquis &c. Hæc profecto evidentius demonstrant, præter ecclesiam B. Mariæ Virginis, alterum locum, sacrum S. Verano aliisque Sanctis ibidem exstitisse, quam ut prudens dubium cuiquam relinqui possit: at non æque certo determinari potest, an hic locus unica fuerit ecclesia SS. Verano, Petro apostolo, & Joanni Baptistæ consecrata, cui expositioni favet textus posterior, an vero plura ibidem fuerint oratoria seu sacella singulis exstructa singula.

[9] Viguit itaque publicus Sancti nostri cultus Caroli magni temporibus & procul dubio etiam ante; [& seculo II monasterium,] viguisse autem seculis subsequentibus & maxime undecimo constat inde, quod sæpe nominatus Pontius cœnobium a sese erectum Virgini Dei Parenti simul & S. Verano devoverit, illudque Monasterium S. Verani nuncupatum voluerit; imo ex instrumento mox recitando, eruitur, quantum fuerit sollicitus, ne in futurum celebri isto nomine destitueretur. Quando scilicet anno 1050 dictum monasterium univit seu potius donatione subjecit cœnobio Lerinensi, in quo, sicut paragrapho quarto patebit, S. Veranus a juventute monachus exstiterat, & ex quo ad Venciensem cathedram quondam fuerat electus. Integrum translationis seu donationis instrumentum ex Barrali descriptum subnecto.

[10] In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Pontius abbas monasterii S. Verani cum concilio omnium monachorum meorum & cum concilio domini Duranti episcopi Venciensis, [quod paulo post abbatiæ Lerinensi] cunctorumque canonicorum suorum, & cum concilio Raimbaldi atque Lamberti & Amici, dono Deo & sanctæ Mariæ Genitrici ejus, sanctoque Honorato monasterii Lerinensis, atque abbati ejusdem loci Aldeberto, cunctisque monachis tam præsentibus quam futuris ibidem assidue Deo militantibus, monasterium sancti Verani, in quo positus sum abbas, quod situm est in pago Venciensi cum omnibus appenditiis suis, prædicto monasterio Lerinensi pro inclita religione ipsius loci, trado & firmiter concedo, ut deinceps habeant, & perpetuo absque inquietudine aliqua, vel contradictione possideant. Et hanc donationem religiosissimo Lerinensi monasterio facio, ne locus ipse S. Verani post obitum meum, pristini nominis dignitatem valeat amittere, quam habuit hactenus a tempore Caroli magni regis Francorum, qui illud construxit & donis suis ditavit; sed permaneat in ea pristina dignitas, juvante Christo & cum Lerinensis monasterii adjutorio. Dominus Durantus Venciensis sanctæ sedis episcopus voluit, & manu sua firmavit. Aldebertus episcopus Antipolitanus firmavit. Andreas Nicensis episcopus firmavit. Raimbaldus, Lambertus, Amicus principes firmarunt. Brocardus F. Aycardus F. Leotgerius & Raimbaldus de sancto Laurentio firmaverunt. Lambertus F. Sane quis hanc donationem aliqua occasione infringere vel voluerit, ac monasterio Lerinensi auferre conatus fuerit, auctoritate Apostolorum Petri & Pauli & nostra, excommunicationi perpetuæ (nisi resipuerit ab hac nequitia) submittimus. Facta est autem hæc carta anno ab incarnato Dei Verbo millesimo quinquagesimo, Indictione secunda.

[11] Ex hac donationis formula dubium suboriri posset, [cum ecclesiis donatum est.] an, quod superius ex Vincentio Barrali tradidimus, monasterium S. Verani sua debeat primordia Pontio monacho & postea abbati; quandoquidem is in hunc modum scripserit: Ne locus ipse S. Verani post obitum meum, pristini nominis dignitatem valeat amittere, quam habuit hactenus a tempore Caroli magni regis Francorum, qui illud construxit. Verum hic sermo non est tantum de monachorum habitaculo, cujus auctor fuerat Pontius, sed & iis comprehenduntur ecclesiæ a Carolo Magno olim erectæ ac ditatæ, quæ, quia juxta ante dicta Pontio & sociis monachis dono traditæ sunt, uno deinceps Monasterii seu loci S. Verani vocabulo designari cœperunt. Atque inde recte dicitur illud monasterium, secundum potiores sui partes, puta ecclesias, constructum fuisse ab imperatore Carolo Magno.

[Annotata]

* non

§ II. Sancti reliquiæ & cultus recentior; perperam inter Sanctos Ordinis S. Benedicti a nonnullis recensetur.

[Caput Sancti, quod cum reliquo corpore Venciæ servatur,] Laudatus sæpe Vincentius Barralis de sacris Episcopi nostri exuviis ita habet libri citati pag. 362: Veneranda ejus lipsana honorifice asservantur in ecclesia cathedrali Venciensi Provinciæ Narbonensis; ubi sacrum ejus caput seu cranium reconditum in statua e medio pectoris elevata, ex argento fabricata & inaurata habetur, cum hac inscriptione. “Hoc est caput beati Verani episcopi, fabricatum per magistrum Laurentium de Pardis aurifabrum, anno Domini MCDLXXXXV die X Octobris”. Et, ut fama fert, elaboratum fuit jussu reverendissimi domini Raphaëlis Hispani episcopi Venciensis. Consonant his, quæ supra dedimus ex Dionysio Sammarthano, ubi dicuntur in cathedrali Venciensi religiose asservari corpora SS. Verani & Lamberti. Consonant & quæ recitavimus ex antiquo Venciensi Martyrologio, reconditum fuisse scilicet ibidem Sancti nostri corpus in sarcophago marmoreo in pariete defixo. At quo precise anno inspectus fuerit dictus sarcophagus, indeque sacrum ejus caput, a reliquo corpore separatum, fuerit eductum, scriptorum, quos vidi, nemo prodit.

[13] [thecæ argenteæ inclusum sub finem seculi XV.] Verumtamen cum, teste laudato Sammarthano in Venciensium præsulum serie col. 1226, mandante illustrissimo Hispano episcopo sepulcrum divi Lamberti apertum fuerit anno 1468, ejusque caput argentea theca inclusum, ceteris membris in sepulcro relictis, conjectura prorsus probabilis est, circa idem tempus, vel paulo fortasse post, idem factum fuisse circa exuvias sacras S. Verani & jam tum de conficienda theca item argentea agi cœpisse; quæ tamen nonnisi aliquot post annis fuerit perfecta, uti liquet ex allata ejusdem inscriptione. Sane si vera sit fama, qua putatur dicta statua seu theca argentea elaborata fuisse jussu illustrissimi Hispani; vel dicendus est aurifex ei non statim operam impendisse, vel ei elaborandæ multum temporis insumpsisse; quandoquidem memoratus antistes fatis cesserit die 2 Octobris anni 1491, utique integro quadriennio ante notatam absolutæ statuæ epocham. Sed exigui admodum momenti sunt ista; neque multum ad Sancti cultum demonstrandum conducit assignare determinate annum, quo contigerint similia; contigisse constat, & hoc sufficit. Itaque paucis absolvo, quæ de hodierno cultu notanda restant.

[14] Vincentius Barralis verbis num. 12 allatis subdit sequentia: [Habetur ibidem juxta aliquos ejus festivitas die IX,] Porro præfatæ civitatis Venciensis clerus & populus quotannis celebritatis ejus (S. Verani) festa solemniter recolunt anniversaria, quarto Idus Septembris cum maximo applausu & devotione. Diem eumdem, qui Sancto emortualis fuit, annotarunt etiam allegati superius martyrologi; præter unum Castellanum, qui memoriam illius affixit diei præcedenti. Ejusdem cum Castellano opinionis fuit Bailletus tom. 3 de Vitis Sanctorum asserens id declarari ab Antonio Godeau Venciensium episcopo, Historiæ ecclesiasticæ tom. 2, seculo 5, cap. 35. Sane testimonium viri doctrina & probitate conspicui, qui Venciensem cathedram ad annum usque 1672 occupavit ac proinde rem hanc præ ceteris novisse debuit, abunde sufficiebat, ut laudati scriptores ab aliorum assertione, festum die decima collocantium, discederent: & ratio hæc ipsa movit haud dubie Majores nostros, ut inter Prætermissos diei XIII Julii pauca de S. Verano annotantes lectorem remiserint ad diem hujus mensis nonam; imo id quoque mihi persuasum erat, jamque hunc Commentarium dictæ diei inserendum destinaveram.

[15] Verum dum adverterem, tum a Tillemontio, tum ab auctoribus Historiæ litterariæ Franciæ tom. 2, [juxta alios verisimilius die X Septembris.] pag. 478 diem assignari incertum, IX scilicet vel X, subdubitare cœpi, remque studiosius pervestigare, donec tandem in manus incidit duplex exemplar libelli per modum directorii continentis ordinem festorum propriorum, de quibus fit Officium in præcipuis Provinciæ civitatibus, atque in utroque diem X reperi designatum festivitati S. Verani. Verba unius saltem exemplaris eo lubentius huc tranfero, quod iis mire confirmentur allata ex Vincentio Barrali super splendore dictæ celebritatis. Impressum illud est Aquis-Sextiis pro anno 1676, & inter propria mensis Septembris præscribit sequentia: X Ventiæ. Feria V Verani episcopi & confessoris. Duplex I classis cum octava. In Vesperis commemoratio S. Nicolai de Tolentino tantum, de quo cras. His consonant, quæ præscribuntur in altero, sed non ejusdem anni, Directorio. Unde suspicor in laudatum Opus illustrissimi Godeau irrepsisse mendum, quod inscii adoptarint Castellanus & Bailletus: maxime cum Directorium, cujus verba attuli, non nisi triennio ab obitu nominati antistitis editum sit, & quoad diem conveniat cum omnibus, præter mox allegatos, scriptoribus.

[16] Præter jam dictam Sancti nostri festivitatem, aliam recolit Saussayus die XII Octobris in hæc verba: [Aliæ ejus festivitates ex Saussayo] Vintii Nerusiorum sub metropoli Ebredunensi, Ordinatio sancti Verani episcopi & confessoris, fidei & virtutum meritis illustris: hujus Vencensis, cui præfuit, ecclesia beatum transitum colit quarto Idus Septembris. Sed de hac festivitate nec apud Barralem, nec alibi uspiam sermo est. An fortasse theca seu statua argentea, quæ, sicut vidimus, perfecta fuit X Octobris anni 1495, proximo die XII cum sacro capite venerationi ritu aliquo solemniore primum exposita est, idque annis singulis observatum? Verum si id voluerit laudatus auctor, reliquiarum Elevatio memoranda erat, non autem S. Verani Ordinatio. Multo difficilius percipio, quid sibi voluerit Gabriel Bucelinus, dum in Menologio Benedictino ad diem XIII Julii sanctum Episcopum nostrum inter Sanctos sui Ordinis recensuit sub hac annuntiatione: In Italia S. Verani, Venciensis episcopi, viri admirabili vitæ sanctitate illustrissimi; de quo alii X Septembris, alii XI, alii XIII Novembris, & nos suo loco.

[17] [& Bucelino. Hic Menologio Benedictino] Nam primo, uti advertimus etiam in Prætermissis ad diem XIII Julii, perperam adnumerat Venciam Italiæ civitatibus; nisi fortasse verba sua sic intelligenda dederit, ut memoria S. Verani Venciensis episcopi agatur in civitate quadam seu loco Italiæ a Vencia diverso; at vero nullis, qui de Sancto nostro scripserunt, auctoribus locus iste cognitus fuit. Secundo nullibi terrarum colitur Sanctus mense Julio, cujus diem XIII commemorandi ejus locum esse videtur asserere Bucelinus; equidem voces istas & nos suo loco ita interpretor; cum quantacumque adhibita diligentia nihil de S. Verano apud ipsum locis aliis repererim. Tertio, qua demum ductus ratione S. Veranum Benedictini Ordinis Sanctis immiscet? Nam uti constabit ex sequenti §, Sanctus sub initium seculi V mundo editus, vel non amplius superstes erat, vel certe ætate gravis anno 480, quem cum ipso Bucelino aliisque S. Benedicti natalem fiximus tom. 3 Martii ad diem XXI, pag. 276, ubi ejusdem Acta elucidavimus.

[18] [perperam inseruit] Nec dici potest S. Veranus ideo insertus Sanctis Benedictini Ordinis, quia in Lerinensi cœnobio, ubi postmodum S. Benedicti Regula admissa fuit, monasticam vitam professus est. Nam & SS. Honoratus & Hilarius uterque Arelatensium antistes, aliique non pauci viri ob sanctitatem in Ecclesia illustres, ibidem monachi exstiterunt, eorum tamen non meminit laudatus auctor. Præterea aperte id adversari videtur scopo, quem sibi in concinnando Menologio Ordinis sui proposuerat, quemque lectori suo indicat in Epistola Operi præfixa, ubi ita præludit: Paucissimos ex innumeris recensemus, quos admirabilis ille re & nomine Benedictus, pater & patriarcha sanctissimus Deo & cælo peperit. Quibus verbis clare significat, se quidem non omnes recensere Sanctos & Beatos, qui S. Benedictum patrem habuere; eos tamen, quos recenset, a sancto patriarcha suo Deo & cælo partos fuisse, quod non magis quadrat S. Verano, quam SS. Honorato, Hilario & ceteris.

[19] [S. Veranum, ignorans haud dubie,] Denique dici nequit, quod alium a nostro Veranum, eumque juniorem intellexerit, vel quod nostrum hic memoret, propter reliquias, quæ servantur & coluntur in aliquo sui Ordinis monasterio. Non primum, quia nostrum indigitat tum assignata cathedra Venciensis, quæ unum dumtaxat Veranum inter suos præsules nominat, tum addita dies X Septembris, qua ab aliis annuntiari asseritur. Non etiam secundum: nam non tantum id adversatur iterum scopo Menologii Sanctorum Ordinis S. Benedicti, sed nec hujusmodi reliquiarum mentio fit in Sacrario Sanctorum, quod laudatus auctor Menologio suo subnexuit. Unde quocumque demum modo rem discutio, titulum equidem non reperio, ob quem merito sanctus noster Antistes in memorato Menologio locum occupet.

[20] [sicut alii nonnulli, quo seculo is vixerit.] Superest igitur, ut credamus, ignoratam fuisse ab ejus auctore Sancti ætatem. Legerit haud dubie, S. Veranum ex cœnobio Lerinensi ad Venciensem cathedram evectum fuisse, parumque sollicitus indagare, quo id seculo contigit, eum S. Benedicto posteriorem putaverit. Eadem de causa dicendus est Sanctus noster inter sanctos Benedictinos locum obtinuisse apud Dorganium in Kalendario & Wionem in Martyrologio monastico, utrobique ad diem XI Novembris, idque sat aperte insinuat ipsemet laudatus Wion, dum post sequentem annuntiationem: Vencii in Provincia, natalis sancti Verani episcopi & confessoris, qui ex cœnobio Lerinensi ad illam sedem gubernandam assumptus, sanctitate & miraculis claruit: mox subdit: Tabulæ Lerinenses de eodem agunt hac die. Celebratur & alius Veranus Lugdunensis episcopus, sed ab hoc nostro diversus. Quo tempore vixerit hic noster explicare nequeo, cum illud reticeant Tabulæ prædictæ.

§ III. Illustres Sancti parentes, patria, ætas.

[Natus patre S. Eucherio] Acta Sancti nostri, ut merito dolet Vincentius Barralis, nec in excusis, nec in Mss. codicibus concessum est reperire. Nulla scriptæ Vitæ apud scriptores alios exstant vestigia; oportet igitur, ut vel temporum iniquitate deperierit, vel fortasse numquam in ordinem compacta, litteris fuerit demandata. Quapropter cogimur more nostro vitæ ipsius seriem meliori, quo licuerit modo, ex antiquis auctoribus & monumentis erutam collectamque proponere. Itaque a parentibus exordium sumamus. Illustres hos habuit genere atque præcellentia seculari, illustriores vitæ sanctimonia, patrem S. Eucherium, qui ex senatorio ordine fuisse passim creditur, quique abdicata mundi vanitate in solitudinem secessit, ac deinde ad Lugdunensis archipræsulatus infulas evectus fuit. Mitto innumera fere, quibus a sanctissimis auctoribus vir hic celebratus fuit, encomia; erit enim ad diem XVI Novembris, quo recolitur ejus memoria, aptior ea coacervandi, ceteraque ejus gesta illustrandi locus; Unum tamen hic protulisse juverit breve S. Hilarii Arelatensis, scriptoris non modo coævi, sed & amicitia Eucherio conjunctissimi testimonium, ut de hujus, quam adstruximus, nobilitate constet, & quanti sanctitas ejus adhuc viventis fieret, evidenter pateat. Laudatus Arelatensium antistes in Vita S. Honorati decessoris sui ita loquitur: Splendidus mundo, splendidior Christo æmulus virtutis ejus (S. Honorati) beatus Eucherius &c.

[22] Matris S. Verani, cognomento Gallæ, non adeo celebris notitia est ac patris: [matre Galla, præclaris] illam tamen nobilissima pariter domo natam fuisse, credere nos jubet ejus cum S. Eucheria conjugium, & matronam fuisse pietate ac virtutum meritis ornatissimam, indicium est haud obscurum, quod pium mariti de deserendo seculo propositum non modo approbarit, verum etiam ipsa illius exemplum imitata sit. Eruitur hoc manifeste ex epistola S. Paulini Nolani episcopi, post dictum a mundo secessum utrique conjugi destinata. Epistolam ipsam, qua impense laudatur tum Eucherii tum Gallæ novum vivendi institutum, videre potest curiosus lector apud Chiffletium nostrum in Paulino illustrato pag. 61. Suffecerit hic retulisse solam ejusdem inscriptionem, quæ sic habet: Sanctis & merito prædicandis, atque venerandis & dilectissimis filiis, Eucherio & Gallæ, Paulinus episcopus. Porro spectat iterum ad memoratum diem XVI Novembris celebris illa controversia, quæ jam dudum eruditorum ingenia exercuit; an scilicet admittendus sit tantum unicus Eucherius, an duplex; quorum uterque natalibus insignis uxorem habuerit cognomento Gallam, uterque, hac assentiente & comitante, se ad solitudinem contulerit, uterque demum ad Lugdunensem cathedram evocatus sit, & ibidem sanctitate & doctrina floruerit, alter, qui senior vocatur, seculo V, alter, quem juniorem appellant, seculo VI.

[23] [seculi IV & V conjugibus; non generatione tantum spirituali, ut putat Savaro,] Nam, utra sententia verior sit, nihil Sancti nostri interest, utpote qui scriptorum omnium consensu parentes habere non potuit Eucherium juniorem & hujus conjugem Gallam, siquidem ii umquam exstiterint in rerum natura. Consuli interim potest Gallia Christiana recens recusa tom. 4 col. 20, ubi argumenta ab utriusque sententiæ propugnatoribus adducta proponuntur. Admittunt præterea scriptores pene omnes, etiam 11, qui duplicem Eucherium adstruunt, Eucherio seniori, qua voce hunc a Juniori, fortasse ficto, discernimus, susceptam fuisse ex Galla conjuge prolem binam masculam, Salonium, de quo infra, & nostrum Veranum. Hæc autem veritas tam firmis mihi videtur fulta testimoniis, ut mirum sit, subdubitare potuisse Joannem Savaronem in notis ad epistolam 15 Sidonii Apollinaris pag. 469. Itaque in gratiam hujus scriptoris ex memoratis testimoniis quædam profero in medium, subnexurus deinde rationes, ob quas ipse Veranum & Salonium filios Eucherit & Gallæ spirituales fuisse potius dixerit, quam naturales.

[24] [sed naturali, ut probatur ex S. Paulino & Gennadio,] Primo Eucherium cum Galla conjugio obligatum fuisse, ac prolem procreasse constat ex laudata S. Paulini ad eos epistola, quæ hac formula concluditur. Benedicat vos Dominus ex Sion, ea benedictione, qua benedicitur homo, qui timet Dominum, (perpetui conjuges & parentes) cum benedicta vobiscum Deo progenie nobilissimæ sanctitatis vestræ. Videatis quæ bona sunt Jerusalem, & pariter habitare mereamini in domo Domini in longitudinem dierum; filii sancti, merito venerabiles, intima charitate dilecti & semper desiderandi. Parentes ergo fuere, eorumque benedicta progenies superstes erat, dum hæc scriberet Paulinus. At cum eam progeniem nec enumeret nec nominet, manet incertum, an sub ea comprehensi fuerint Veranus & Salonius. Igitur aliunde ejus haurienda est notitia. Audi Gennadium scriptorem item synchronum, in Opere, quod conscripsit de Viris illustribus cap. 63. Eucherius, inquit, disseruit etiam ad personam filiorum Verani & Salonii (in aliquibus exemplaribus legitur Urani & Saloni) postea episcoporum, obscura quæque sanctarum capitula Scripturarum.

[25] [ex S. Eucherio ipso,] Audi Eucherium ipsum in Epistola præfixa libro de Formulis spiritualibus, una cum ipso libro typis vulgata a Vincentio Barrali parte 2 Chronici Lirinensis. Dictæ epistolæ hoc initium est: Eucherius Verano filio, in Christo salutem dicit. Formulas spiritalis intelligentiæ componendas, tibique mittendas pro studio paternæ erga te sollicitudinis existimavi: quibus præceptis (Chiffletius recte legit perceptis) in omnia scripta divina facile se ad intellectum sequax sensus intenderet. Mitto textus alios, in quibus Eucherius Veranum & Salonium in libellis ad ipsos directis filios suos charissimos appellat, videat eos, si lubet, curiosus lector, apud Chiffletium, Barralem & alios, qui de Eucherio agunt. Ne autem ita dictos textus interpretandos quis putet, ut Eucherius ea appellatione filios tantum spirituales designatos voluerit, quo sensu certo intelligendus S. Paulinus, dum Eucherium & Gallam filios dilectissimos nuncupavit, aliique episcopi, dum ad non episcopos scribunt, prohibet imprimis Gennadius, quem sic interpretari, meo judicio, cum aliunde nil obstat, prudentis critici non esset. Prohibet dein, ut observat Chiffletius in Paulino, Salvianus vir humana & divina, Gennadii testimonium est, litteratura instructus, & ut absque invidia loquar, magister episcoporum sanctorum Salonii & Verani, is, inquam, id prohibet in epistola ad Eucherium, quam hic transcribo integram, non tantum quia per illam discipulos suos ab Eucherio vere genitos significat; sed quia utilis erit ad probanda, quæ inferius de Sancto nostro disputanda venient.

[26] Epistola sic exstat apud laudatum sæpe Chiffletium pag. 65: [& ex Salviano.] Domino & dulci suo Eucherio episcopo Salvianus. Legi libros, quos transmisisti, stylo breves, doctrina uberes, lectione expeditos, instructione perfectos, menti tuæ & pietati pares. Nec miror, quod tam utile ac pulchrum Opus, ad institutionem potissimum sanctorum ac beatorum pignorum tuorum condidisti: cum enim eximium in eis templum Dei ædificaveris, doctrina novæ eruditionis, quasi summum ædificii tui culmen ornasti: & ut indoles sanctæ, æque doctrina ac vita inlustrarentur; quos mortali institutione formaveras, spiritali instructione decorasti. Superest, ut Dominus Deus noster, cujus dono admirandissimi juvenes tales sunt, pares eos faciat libris tuis; id est, ut quidquid illi continent in mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu: & quia jam dispensatione divina atque judicio etiam magistri Ecclesiæ esse cœperunt, donet hoc benignissima Dei pietas, ut doctrina illorum fructus sit ecclesiarum & tuus, profectuque excellentissimo tam illum ornent, a quo sunt geniti, quam eos, quos ipsi sua institutione generaverint, mihique hoc, etsi non inter omnia, certe vel post omnia, misericors Deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam mei, sint nunc quotidie oratores mei. Vale mi Domine & dulcis meus. Sane media in luce cæcutiat necesse est, qui hic non aliam detegat generationem quam spiritualem. Nam, ut aliis supersedeam, cur Salvianus pignora eos potius appellat Eucherii, quam sua, cum & sese ipsorum instructorem ac magistrum profiteatur? Cur ubi dixit, tam illum ornent a quo sunt geniti, non absolute pergit dicendo, quam eos, quos ipsi generaverint? Cur studiose addit sua institutione, nisi ut significationem verbi generare restringat ad spiritualem generationem & hanc a carnali distinguat; non attingam alteram oppositionem sub hac periodo contentam: Quos mortali institutione formaveras, spiritali instructione decorasti; nam Barralis & Baluzius, qui Opera Salviani prelo commissa Notis illustravit, pro voce mortali legunt morali, quo sensu non tanta esset oppositio.

[27] Ceterum rationem, ob quam laudatus Savaro ista omnia de spiritali potius, [Deceptus fuit Savaro textu Adonis] quam carnali generatione accipienda putaverit, lectori colligendam exhibeo ex ipsiusmet verbis: loco supra citato de Verano & Salonio ita pronuntiat: Eucherii Lugdunensis filios Eucherius & Salvianus (addi potuisset & Gennadius) videntur innuere. Cum Ado Trevirensis (imo Viennensis) Gallæ uxoris meminerit, Consortiæ & Tulliæ tantum, XVI Kalendas Decembris, filios spirituales dixerim potius. Quasi vero silentium scriptoris seculis circiter quatuor posterioris sufficiens fundamentum sit dubitandi de re, quam auctores synchroni, & ipsemet, circa quem dubitatur, tam aperte significant. Præterea non vidit certe Savaro Historiam, quam omnes recentiores antiquam quidem, sed multi interpolatam volunt, cuique hic præfixus est titulus. Conversio sancti Eucherii episcopi & Gallæ uxoris ejus: & Vita duarum filiarum Tulliæ atque Consortiæ Virginum. Produxit eam Chiffletius ex aliquot, ut testatur, Mss. codicibus, quorum, qui antiquissimus est S. Augendi Jurensis, ab annis fere nongentis descriptus videtur. Eamdem ex Chiffletio dedit Henschenius ad diem XXII Junii, quo a Martyrologio Romano aliisque recolitur S. Consortia, ibidemque in Commentario prævio observat num. 8, ea Historia usum fuisse Adonem in Martyrologio suo ad diem XVI Novembris. Idem visum est etiam Chiffletio, idem admittunt plerique alii, imo, ut verbis Tillemontii utar, perspicuum id est, ut fatebitur, quicumque Adonis textum cum prædicta Historia conferre operæ pretium duxerit.

[28] [secuti Acta interpolata vel corrupta.] Hanc, inquam, non vidit Savaro, alioqui advertisset haud dubie, Eucherium seniorem nec fuisse nec esse potuisse patrem S. Consortiæ. Ille etenim mundo valedixit circa initium seculi V mortuusque est circa ejusdem seculi medium, hæc autem nubilis adhuc virgo erat anno 561; nam in præfata Historia dicitur Hecca regius procurator, mortuo Clotario I, eam in matrimonium expetivisse a Sigeberto Clotarii in regnum successore; quo tempore, si Eucherium seniorem patrem habuisset, annum ætatis suæ facile 150 attigisset Consortia. Inde autem duplicis Eucherii propugnatores suam de Eucherio juniore, Consortiæ patre, opinionem stabilitam existimant. Alii vero unum dumtaxat Eucherium Lugdunensem agnoscentes, vel erratum fuisse aiunt in Actis S. Consortiæ, quæ secutus est Ado, & pro Ætherio patre illius virginis, substitutum fuisse Eucherium, vel si in nomine erratum non fuerit, Eucherium illum non Lugdunensem, sed Regiensem fuisse præsulem; prolixius ista disputata reperiet lector apud P. de Colonia Societatis nostræ sacerdotem in Historia litteraria Lugdunensi seculo 5, cap. 8: apud Tillemontium in Notis ad Monumenta historica tom. 15, pag. 851 & seqq.; apud Henschenium & Chiffletium locis citatis. Sufficit ad propositum nostrum demonstrasse, patrem Consortia nec fuisse, nec esse potuisse Eucherium seniorem; unde corruat totum Savaronis dubitandi fundamentum. Merito enim Ado, ubi de Consortia & Tullia earumque parentibus ageret, siluit de Verano & Salonio, quibuscum illis nulla fuit connexio.

[29] [Mundo editus est verisimiliter in Provincia] Natum esse S. Veranum in Gallia satis constat ex iis, quæ de parente ejus Eucherio traduntur; verum quæ civitas aut locus ei patria contigerit, neque ex gestis Eucherii neque aliunde nobis licuit eruere; si vera sint, quæ observat De Colonia, verisimiliter mundo editus est in Provincia; nam clare colligi ait ex Præfatione Cassiani in septem alias Collationes nuncupatas SS. Honorato & Eucherio, quod Eucherius ætatem suam, donec se mundo subduxit, transegerit in ea Galliæ Narbonensis parte, quæ hodiedum Provincia appellatur. Ob eamdem veterum testimoniorum penuriam determinari nequit annus S. Verano natalis. Verumtamen, cum frater ejus Salonius, qui passim Eucherii filius natu major creditur, decimum dumtaxat ætatis annum numeraverit, quando S. Honorati curæ ac disciplinæ commissus est in cœnobio Lerinensi, procul dubio innecti debet natalis utriusque fratris exeunti seculo IV, vel seculo V haud dudum inchoato. Nam S. Honoratus circa illa tempora fundavit Lerinense monasterium, eique abbas præfuit usque ad annum 426. Adde, quod diu ante hunc annum, quo S. Honoratus ad Arelatensem archipræsulatum assumptus est, novum vivendi institutum amplexus esset S. Eucherius: uti probatur ex Cassiani mox citati verbis, quæ hic subnecto.

[30] Cum virtutem perfectionis vestræ, qua velut magna quædam luminaria, [circa initium seculi V.] in hoc mundo admirabili claritate fulgetis, multi Sanctorum, qui vestro erudiuntur exemplo, æmulari vix queant, tamen vos o sancti fratres, Honorate & Eucheri, tanta illorum sublimium virorum (ascetas Ægyptios designat) a quibus prima anachoreseos instituta suscepimus, laude flammamini, ut unus quidem vestrum ingenti fratrum cœnobio præsidens congregationem suam, quæ quotidiano sanctæ conversationis vestræ docetur intuitu &c. Erat itaque S. Eucherius non monachus tantum, seu anachoreta novitius, sed veteranus aliorumque instructor, quando Cassianus ipsi & S. Honorato suas Collationes nuncupavit, utique ante annum 426, quo Honoratus cœnobio Lerinensi præsidere desiit; cum autem idem Eucherius non nisi post natos filios Veranum & Salonium ad vitam monasticam animum adjecerit, hi certe in ætate juvenili haud parum processerant dicto anno 426; & hoc confirmatur quidem ex eo, quod Salonius anno 441 jam inde episcopus esset, uti patet ex concilic Arausicano I, cui sic subscriptus legitur: Salonius episcopus subscripsi.

§ IV. Sancti educatio in monasterio Lerinensi; tres de sede episcopali opiniones proponuntur, quarum tertia discutitur ac refellitur.

[Educatus a viris doctis ac sanctis] Incompertum nobis est, quo pacto & ubi locorum Sanctus noster primævam ætatem transegerit; an a patre Eucherio mundum abdicante maternæ custodiæ ob ætatis teneritatem relictus sit, an mox cum fratre Salonio a teneris Lerinensium cœnobitarum disciplinæ commissus. Nihil hac super re litteris proditum ab antiquis scriptoribus, sicut nec super multis aliis ad vitæ ejus seriem spectantibus, ut monui superius. At cum verisimiliter Veranus non multum ætate concesserit fratri Salonio; cumque prudenter dubitari nequeat, quin S. Eucherius æquali cura utriusque filii educationi prospexerit, omnino verisimile mihi fit, quod S. Veranus ab iisdem magistris doctrinæ & pietatis, imo & vitæ monasticæ rudimentis fuerit imbutus, a quibus Salonius. Salvianum ipsis magistrum fuisse constat ex Gennadio & Salviano ipso num. 25 & 26 citatis; Veranum beati Hilarii discipulum aperte nuncupat Martyrologium vetus Venciense relatum num. 3. Reliquos cognosce ex epistola ipsiusmet Eucherii præfixa libro de Quæstionibus novi & veteris Testamenti ad Salonium filium. Ejus hoc fragmentum est: Dignum est quacumque cura mea ingenium tuum remunerari, qui vixdum decem natus annos, eremum ingressus, inter illas Sanctorum manus non solum imbutus es, verum etiam nutritus es sub Honorato patre, illo inquam, primum insularum, postea etiam ecclesiarum magistro; cum te illic beatissimi Hilarii, tunc insulani tironis, sed jam nunc summi pontificis (ecclesiæ Arelatensis) doctrina formaret per omnes spiritalium rerum disciplinas; ad hoc etiam te postea consummantibus sanctis viris Salviano, atque Vincentio, eloquentia pariter scientiaque præeminentibus.

[32] [& in Lerinensi cœnobio monasti cam vitam professus,] Certe Sanctum nostrum degisse aliquamdiu in Lerinensi cœnobio, ibidemque monasticam vitam fuisse professum, manifestum fit ex iis, quæ num. 3 & 4 protulimus ex mox memorato Venciensi Martyrologio, & ex Tabulis antiquis dicti cœnobii. Porro insulæ Lerinæ, cui hodiedum a S. Honorato nomen est, atque cœnobii in hac conditi, tum sæpe alibi meminimus in Opere nostro, tum nuper etiam tomo 6 mensis Augusti pag. 66 in Notis ad Acta S. Cæsarii Arelatensis archiepiscopi. Uberiorem loci utriusque notitiam, qui cupit, adeat Barralem sæpe laudatum, in descriptione, Chronico Lerinensi præfixa; Joannem Baptistam Guesnay in Cassiano illustrato pag. 131, & Josephum Antelmium de Initiis ecclesiæ Forojuliensis pag. 175 & seqq. Apud hos multa præsertim demonasterii Lerinensis primordiis, de viris, qui in eo floruere, doctrina & sanctitate illustribus, deque præconiis, quibus id ab antiquis scriptoribus celebratum fuit, pulchre exarata inveniet.

[33] [virtuti ac scientiæ sacrarum Litterarum studuit cum fratre Salonio postea episcopo.] Latent nos item gesta a S. Verano, quamdiu in sacra eremo versatus est. Fas est credere, eum aliorum sanctorum virorum illic commorantium exemplis & instructionibus, nec non sua ipsius propensa in bonum indole stimulatum, Christianæ pietati, virtutibusque religiosis perfectissime acquirendis impigre incubuisse; verum & sacrarum litterarum fuisse studiosissimum, atque earumdem intimæ cognitioni plurimum fuisse intentum, manifesta indicia sunt, allegatus supra Eucherii parentis ad ipsum libellus de Formulis spiritalis intelligentiæ, & bina Opuscula seu Commentarii in Parabolas Salomonis & Ecclesiasten, quæ exstant tomo 1 Bibliothecæ Patrum Parisiis editæ anno 1589, pag. 535 & seqq. sub his titulis: D. Salonii Galliarum episcopi Viennensis in Parabolas Salomonis explicatio mystica. Interlocutores Veranius & Salonius. D. Salonii Viennensis Galliarum episcopi doctissimi Dialogus alter ad Veranium fratrem, in quo Ecclesiastes mystice exponitur. Interlocutores Veranius & Salonius. In his Commentariis Veranius difficultates proponit, dissolvit Salonius: inde scriptores nonnulli crediderunt, majorem natu fuisse Salonium, & ab hoc solo Commentarios fuisse concinnatos; non desunt tamen, qui eos utriusque fratris in eremo degentis studio attribuendos putent, quorum sententiæ equidem lubens adhæserim, eo nimirum sensu conceptæ, ut Salonius præcipua, quæ in spiritualibus cum fratre Verano colloquiis discusserat, opportuno tempore in ordinem redacta litteris consignarit.

[34] Salonium in recitatis mox Opusculorum titulis, uti & in aliorum quorumdam auctorum scriptis perperam notari episcopum Viennensem communis hodie eruditorum mens est. [Varia de Salonii sede episcopali sententia: triplex de S. Verani;] Aliqui Genuensem fuisse asserunt, pauci Lugdunensem, plurimi verisimilius Genevensem. Sed hoc pluribus examinare hujus loci non est, sermo de isto præsule recurret die XXVIII Septembris, quo nomen ejus quibusdam Fastis inscribitur. Vide interim præter auctores in hoc Commentario passim citatos, Sollerium nostrum in observatione in Martyrologium Usuardi ad memoratum diem. Non potero tamen, quin hic etiam subinde prætensum Salonii præsulatum Lugdunensem attingam occasione S. Verani, quem illius in eadem sede successorem statuunt pauci ejus sententiæ propugnatores. Opiniones præcipuæ in controversia de S. Verano, qui Lugduni annuntiatur a martyrologis die XI Novembris, & Verano, qui Venciæ die X Septembris, tres sunt, ut initio insinuavi, easque nunc propono singulas.

[35] Prima sic statuit: Veranus Eucherii filius ex monacho Lerinensi assumptus est ad cathedram Venciensem, [exponitur prima & secunda.] qua in civitate vitam finiit & sepultus est; ac proinde numquam ecclesiæ Lugdunensi præfuit episcopus: imo dicta ecclesia non tantum hunc Veranum non habuit archipræsulem, sed nec alium cognominem: quapropter S. Veranus, qui Lugduni colitur, non alius videtur a Verano Eucherii filio, antistite Venciensi. Relatæ opinioni patrocinantur laudati Joannes Savaro pag. 469; de Colonia pag. 233; Tillemontius tom. 15 Monumentorum, pag. 135 & 849. Item Dupin in Bibliotheca nova auctorum tom. 3, pag. 222 & alii. Altera opinio duos eodem tempore Veranos episcopos & Sanctos propugnat; alterum, videlicet Eucherii filium, Venciæ; alterum Lugduni, & hunc quidem a martyrologis designari die XI Novembris, illum X Septembris. Hanc præ ceteris tuetur Theophilus Raynaudus noster in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, cui adstipulati sunt fratres Sammarthani, dum Veranum Venciensem cum Lugdunensi haud confundendum monuerunt tom. 3 pag. 1149. Galliæ Christianæ novissimi editores profitentur quidem tom. 4 col. 25, suum non esse tantas lites componere; at sese inclinare in sententiam priorem, satis manifestant tum ex modo, quo partium argumenta proferunt, tum ex eo, quod S. Eucherio inter episcopos Lugdunenses locum 19 tribuant, S. Patienti 20, nullum Verano aut Salonio. Pro duplici Verano stetit initio Bollandus noster tom. 1 Februarii pag. 360, ubi agens de S. Lupicino episcopo Lugdunensi, merito ex hujus sedis præsulum serie a Savarone expunctos fuisse ait, Veranum & Salonium; sed nihilominus Lugduni admittendum esse putabat Veranum aliquem, a Venciensi distinctum, qui ibidem sedit, non quidem codem tempore, quo noster Venciæ, at sub initium seculi VI vel finem prætedentis, scilicet immediate ante S. Viventiolum.

[36] Ita censuit laudatus auctor nixus auctoritate Actorum S. Aviti Viennensium antistitis, [Priori potius quam posteriori favet Bollandus.] quæ dedimus dicto tomo 1 Februarii, quæque sic habent pag. 668: Hic (Avitus) venerabilem abbatem monachorum Veranum Lugdunensibus episcopum dedit. Hic etiam S. Viventiolum de grege presbyterorum Dei electum eisdem episcopum designavit. S. Viventioli obitum, tom. III Julii ad diem XII, fiximus circa annum 520; S. Aviti loco citato circa annum 525. Ita inquam censuit initio Bollandus: verum tom. 1 Februarii ad diem XIII pag. 672 scribens de S. Stephano Lugdunensium itidem archiepiscopo, aliter sensisse visus est, cum relatis mox verbis ex Vita S. Aviti, subjunxit sequentia: Haud scio, an non Stephanum potius legendum, quam Veranum. Ratio ejus est, quod nulli Lugdunensium episcoporum Catalogi alium Veranum exhibeant præter Eucherii successorem; Veranum autem & Salonium Eucherii successores merito inde expunctos a Savarone supra affirmavit; proindeque nulli Verano inter Lugdunenses locum tribuendum putavit, & ad prioris sententiæ patronos propius accessit, quam ad secundæ.

[37] [Exponitu tertia. Argumenta Severtii pro hac] Tertia opinio Veranum ac Salonium Eucherii filios, patri in Lugdunensem cathedram ætatis ordine successisse contendit. Hanc totis viribus propugnare nititur Jacobus Severtius in editione secunda Chronologiæ Historicæ num. XXII & XXIII, ac de Salonio quidem primo loco agens sic loquitur: Campegius ac Sarrazinus in suis quibusque formulis eundem Salonium Lugduni * tribuunt, quem proxime faciunt secutum divum Eucherium. Nempe suas ejusmodi Tabellas & seriem deprompserunt ex vetusto Homiliario ecclesiæ sancti Irenæi, vix errori obnoxio. Citat similiter Democharem lib. de Divino Missæ sacrificio cap. 27, ubi duplex exstat Lugdunensium archipræsulum Catalogus, prior desumptus est ex Campegio, alter ex Sarrazino: in priori post novemdecim primos episcopos reliqui ita enumerantur: XX S. Eucherius. XXI Saloinus. XXII S. Desiderius. XXIII S. Veranus. XXIV Patiens. XXV Africanus. XXVI S. Rusticus. XXVII S. Stephanus. XXVIII Lupicinus. XXIX S. Viventiolus &c. In secundo autem Catalogo hic ordo servatur: XX S. Eucherius. XXI Salonius. XXII S. Veranius. XXIII Petrus. XXIV S. Lupicinus. XXV S. Rusticus. XXVI S. Stephanus. XXVII Viventius &c. S. Desiderio, cui in Campegii Catalogo locus vigesimus secundus assignatur, in Sarrazini Tabulis conceditur dumtaxat quadragesimus primus, Africano nullus.

[38] [ex vetustis catalogis,] Mireris sane studiose lector binas Tabulas seu Catalogos, quos, teste Severtio, Campegius & Sarrazinus deprompserunt ex vetusto Homiliario … vix etrori obnoxio, tum hic, tum alibi, ut patebit consulenti Democharem, usque adeo ab invicem discrepare; & inde facile concipias, cur iis fidem abrogandam judicarit Savaro supra laudatus, curve visi sint vitiosi Bollando, & aliis. Certe non omnes episcopos, iis Catalogis contentos, Lugdunenses fuisse, manifestum fiet ex S. Desiderio, quem numquam istam cathedram occupasse ostendam infra, ubi secundæ opinionis momenta discutienda venient: neque enim hoc loco id fieri necesse est. Nam licet demus tantisper, neminem iis Tabulis contineri, quin Lugdunensem cathedram tenuerit, ac revera S. Eucherio obtigisse successorem nomine Salonium, & huic Veranum, multa sunt, quæ prohibent, quominus credamus, eosdem illos fuisse, quos Eucherii filios superius probavimus; sicut facile patebit ex solutione quorumdam argumentorum, quæ profert Severtius agens de S. Verano num. 23 § 2.

[39] [aliisque monumentis] Adducit primo Breviarium Lugdunense, quod S. Verani officium indicit III Idus mensis Novembris: deinde Martyrologia Bedæ, Adonis, & Usuardi, qui omnes, inquit, eum pari die Lugdunensem protopastorem infigniunt. Hæc rursus examinabuntur infra, ubi de secunda opinione agendum erit, nam ex iis similiter tantum erui posset, Veranum aliquem Lugduni sedisse, non determinate eum Veranum, quem Severtius Eucherii filium existimavit. Tertio profert verba Gennadii superius a nobis recitata: Disseruit (Eucherius) ad personam filiorum Salonii & Veranii postea episcoporum &c. & mox subdit: Ubi certe VOX POSTEA EPISCOPORUM absolute sumpta, & absque ullo consignante spiritualis præfecturæ loco, digito monstrat eosdem filios vicissim extitisse Lugdunenses episcopos. Hinc ulterius concludit, contra Savaronem & Barralem, Veranum istum vel non præfuisse Ecclesiæ Venciensi, vel ad summum canonica transmutatione inde ad Lugdunensem cathedram assumptum fuisse. An legitime ex Gennadii textu deducta sit illatio prima, lectori definiendum relinquo. Secundæ conclusionis utramque partem evidenter falsam reddit vetus Venciense Martyrologium num. 3 citatum, cujus verba majoris claritudinis ergo hic repeto. In Galliis, civitate Venciensi depositio B. Verani, episcopi Venciensis, qui fuit monachus Lyrinensis, discipulus B. Hilarii abbatis dictæ insulæ, & postea episcopi Arelatensis: qui B. Veranus sepultus est in eadem ecclesia Venciensi in sarcophago marmoreo in pariete defixo, qui multis virtutibus & miraculis claruit, ac de nobili prosapia ortus in pace quievit IV Idus Septembris.

[40] Sane adjuncta omnia, primo cœnobii Lerinensis, [formata discutiuntur,] ex quo vocatus dicitur ad episcopatum Venciensem haud procul inde dissitum, secundo S. Hilarii, cui certe in dicto cœnobio convixit, quemque, sicut frater Salonius, magistrum habuit, tertio nobilitas stirpis, ita depingunt Veranum Eucherii filium, de quo loquitur Gennadius, ut, qui ea verba viderit, nullus, quod sciam, scriptorum de alio Verano intellexerit, vel, meo judicio, intelligere merito potuerit. Merito etiam dubitare nequeo, quin ea legerit Severtius apud Savaronem & Barralem, quos citat; sed quid causæ fuisse dicam, cur ea nec attigerit, nec eorum vim elidere conatus fuerit? An hanc fortasse non persensit? Equidem id malim suspicari, quam credere, quod quidem vim eorum perceperit, sed cum nil occurreret tantæ auctoritati elevandæ idoneum, tutius judicarit eum lapidem non movere, ne tot undequaque conquisita argumenta sponte sua corruerent; quoniam ibidem dicitur Veranus Venciæ mortuus, & in ejus ecclesia sepultus, ac per consequens ad Lugdunensem cathedram numquam inde translatus. Accedit, quod hujusmodi translationes episcoporum ex una sede in alteram usitatæ non fuerint primis Ecclesiæ seculis, nec earum vel unum exemplum iis temporibus in Gallia reperiri putant Tillemontius & Galliæ Christianæ novissimi editores, præterquam in episcopis a sua sede depulsis.

[41] Videtur tamen Severtius velle producere hujusmodi exemplum in SS. Sacerdote & Nicetio seculi VI episcopis. [& ut inepta rejiciuntur.] Nam postquam asseruit, S. Veranum Eucherii filium vel numquam Venciæ sedisse, vel inde Lugdunum transiisse, sic prosequitur: Unde consecutus est patrem demittentem Salonius, & deinde fratrem conferentem Verannius, eo iterum ritu, quo S. Nicetius pariter Lugdunensis præeuntem habuit S. Sacerdotem patruum suum resignantem. Sed si hoc voluerit Severtius, multum profecto discriminis est. Non occupabat S. Nicetius sedem alteram, nec episcopus erat, cum patruo subrogatus est. Audi S. Gregorium Turonensem in Vita S. Nicetii edita a nobis tom. 1 mensis Maii ad diem 2, pag. 96: Ægrotante Sacerdote Lugdunensi antistite in urbe Parisiaca … voluit rex (Childebertus) usque ad ejus lectulum proficisci & visitare infirmum. Cui venienti ait episcopus … precor, ut … unam petitionem … libenter indulgeas. Et ille, Pete, inquit, nam quod volueris obtinebis. Rogo, ait, ut Nicetius presbyter nepos meus ecclesiæ Lugdunensi substituatur episcopus &c. Occupasse Salonium & Veranum sedem alteram antequam ille patri, hic fratri substitui potuerint, affirmat ipsemet Severtius ad annum 454, num. 22, § 3. Quando, inquit, Eucherius litteras ad filios episcopos exarabat, ipsi quidem alibi Pontificalia vere gestabant; at nihil incommodi est, quin lapsu temporum, & succedentibus annis Salonius canonico transmigrationis jure ex altera sede Lugdunum ad secundas spirituales nuptias convolarit, patre deficiente. Igitur S. Nicetio ex una in alteram sedem, eamque ditiorem & nobiliorem non fuit transmigrandum, ut patruo subrogaretur; fuisset transmigrandum Salonio & Verano, si ad Lugdunenses infulas fuissent evecti. Porro de translationibus seu transmigrationibus episcoporum ex minoribus sedibus ad majores prolixe disserit Thomassinus de Veteri & nova Ecclesiæ disciplina tomo 2, lib. 2, cap. 60 & seqq., quem si consulat studiosus lector, non tam facile eas seculo V factas fuisse cernet, quam quidem supponit Severtius. Reliqua hujus auctoris argumenta, aut nullius momenti sunt, aut, veluti pleraque jam relata, id unum efficere nata, ut non improbabilis sit eorum opinio, qui Veranum, a Sancto nostro Eucherii filio distinctum, Lugdunensibus episcopis annumerandum existimant, de quibus nunc.

[Annotata]

* forte Lugduno

§ V. Examinantur secundæ opinionis momenta, eisque opponuntur rationes, ob quas prima opinio probabilior censetur.

[Confuse & obscure secundam sententiam plerique propugnant;] Plures quidem primo intuitu habere visa est patronos opinio secunda, quæ S. Veranum Venciensem discernit a Lugdunensi; verum dum eorum rationes attentius perspiciuntur, ipsimet plerique confundunt, quos distinguendos docent. Sic Sammarthani fratres tomo 3 Galliæ Christianæ S. Veranum inter Vencienses episcopos quarto loco recensentes, Eucherii filium fuisse tradunt, & S. Hilarii ac Salviani discipulum, Venciæque sepultum coli X Septembris: & demum subjungunt: Non (est) confundendus cum Verano Lugdunensi. Cum autem tomo primo agunt de Verano Lugdunensi sic habent: De illo etiam scripsit Gennadius cap. LXIII de Viris illustribus. Quod soli Verano Eucherii filio convenire supra demonstratum est. Eodem pene modo processit Claudius Robertus in Gallia Christiana. Item eminentissimus Baronius, qui in Notis Martyrologii Romani ad diem XIX Octobris ita scribit: Fuit ejusdem nominis episcopus Lugdunensis, de quo inferius ad tertium Idus Novembris. Fuit præterea alius S. Veranus episcopus Vinciensis ex monacho Lerinensi, discipulus S. Hilarii Arelatensis episcopi: quievisse ponitur in Domino quarto Idus Septembris. Tum in Notis ad diem XI Novembris similiter hæc habet de Verano Lugdunensi: Hunc illum putamus Veranum, cujus meminit Gennadius de Viris illustribus cap. LXIII & LXVII. Sed Veranus, cujus meminit Gennadius, non alius est a Verano Lerinensi monacho S. Hilarii discipulo: ergo nec alius Lugdunensis a Venciensi.

[43] Theophilus Raynaudus num. 35 laudatus in hac obscura ac difficili materia distinctius & cautius procedit; [nitide ac distincte Theophilus Raynaudus ex Martyrologiis,] nihil eorum, quæ primæ sententiæ propugnatores soli Verano Venciensi attribuenda contendunt, suo Lugdunensi adscribit. Fatetur igitur S. Veranum Eucherii filium, Hilarii & Salviani discipulum, de quo scribit Gennadius locis citatis, & ad quem S. Hilarus Pontifex memorandam infra epistolam destinavit, Venciæ sedisse; at alium ab illo Veranum eodem tempore Lugdunensi ecclesiæ præfuisse arbitratur. Neque, ut hanc opinionem tueatur, adducit vetus Homiliarium ecclesiæ S. Irenæi, Campegii & Sarrazini apud Democharem Catalogos, vel Lugdunense Breviarium, quæ sane æque consulere potuit ac Severtius, consuluitque procul dubio; ac proin ea potiore jure in medium prolaturus fuisset quam idem Severtius, si inde quid certi erui posse judicasset. Solis itaque nititur Martyrologiis Romano, Bedæ, Usuardi & Adonis, quibus ne quidem adjungit Hieronymiana quædam antiqua; quantumvis ea ad diem XI Novembris Lugduni S. Veranum annuntient; fortasse quia illam annuntiationem postea dictis Hieronymianis adjectam existimabat. Existimavit id certe Lucas Acherius, quandoquidem in Martyrologio vetustissimo, quod S. Hieronymi nomine insignitur, eam annuntiationem alio charactere expresserit, ut videre est tomo 2 Spicilegii novæ editionis pag. 21. Id ipsum fecit Florentinius in suo Hieronymiano vetustiori, in cujus Notis insuper subjungit: Ex additis ad vetustius Martyrologium non dubitarem.

[44] Audiamus itaque primo allegata a Raynaudo Martyrologia, [quæ Lugduni memorant Veranum episcopum.] tum quid eis reponant primæ opinionis assertores. Ado & Usuardus ad prædictum diem XI Novembris sic habent: Lugduni sancti Verani episcopi, cujus vita fidei & virtutum meritis fuit illustris. Eadem habet verbis totidem Romanum hodiernum. Bedæ Martyrologium hic prætereo, utpote in cujus puriori textu & Flori auctariis, editis ab Henschenio & Papebrochio ante tomum 2 Martii, S. Veranus non reperitur. Innuunt verisimiliter Raynaudus aliique, qui Bedam citant, Martyrologium, præfixo Bedæ nomine, vulgatum a Christophoro Plantino; sed hoc Bedæ perperam affictum fuisse, eruditorum hodie omnium mens est. Citatis Martyrologiis subnectit laudatus Raynaudus responsum ad argumentum Savaronis, expungentis ex Lugdunensium præsulum albo S. Veranum, quia is eodem tempore Venciæ sedisse, ibidemque diem obiisse manifeste traditur, quam consecutionem plane irritam esse merito contendit Raynaudus, cum res sit admodum frequens, ut duo variis in locis simul sedeant cognomines episcopi. Scriptoris hujus assertio, sicut patet, non caret suo pondere. Videndum restat, quomodo illud opinionis primæ propugnatores nitantur elevare.

[45] Primo propter rationes & testimonia relata a nobis & admissa a Raynaudo contra Severtium a vero prorsus absimile esse aiunt, Eucherio successores fuisse Veranum & Salonium filios. Secundo nec satis verisimile esse credunt, [Ratio contra ejus ibidem episcopatum] fuisse Eucherio proxime substitutos Veranum & Salonium ab ejus filiis distinctos; quod tamen in Raynaudi sententia necessario esset admittendum, quandoquidem non tantum in Campegii & Sarrazini Tabulis, verum etiam in tribus antiquis Catalogis editis a Chiffletio nostro parte 1 Paulini illustrati pag. 82, tam Salonii nomen inveniatur, quam Verani, hoc ordine: XIX Eucherius; XX Salonius; XXI Veranius. Quapropter notatos in his catalogis Veranum & Salonium, uti & Veranum in Martyrologiis ad diem XI Novembris, vere Eucherii filios fuisse volunt contra Raynaudum, numquam tamen Lugdunenses archipræsules adversus Severtium.

[46] [allata a primæ sententiæ assertoribus,] Nodum ita explicant: Tanta erat, inquiunt, ecclesiæ Lugdunensis erga episcopum suum Eucherium veneratio, tantus amor, ut ambos filios ejus virtutibus ac meritis illustres, in suos quasi adoptans, diptychis suis insertos voluerit, sicut S. Cyrilli Mopsuestenis, & SS. Ambrosii, Martini atque Augustini nomina Arelatensibus diptychis inscripta leguntur. Illis diptychis in errorem inducti sunt verisimiliter catalogorum auctores, cum utrique Fratri inter ejusdem ecclesiæ antistites locum concesserunt, & martyrologi cum Lugduni annuntiarunt S. Veranum, quem ibi ut Sanctum coli noverant, Venciæ episcopum fuisse forte ignorabant. Forte etiam, addit Tillemontius, huic Sancto die XI Novembris consecrata fuit ecclesia seculo V vel VI, atque idcirco eo die notata ejus festivitas. Conjecturæ sunt istæ dumtaxat, sed, ut supra innui, mihi prorsus probabiles: maxime quia, fatente ipsomet Raynaudo, quæcumque de S. Verano ab antiquis scriptoribus produntur, soli Venciensi conveniunt, & nihil de altero cognomine Lugdunensi episcopo litteris commissum fuit præter nudum nomen in Tabulis citatis, atque ea, quæ in Martyrologiis memorantur.

[47] [& alia ex Martyrologiis, in quibus similiter Lugdunt memoratur S. Desiderius,] Adde, quod non adeo solidum habeat fundamentum Raynaudus pro episcopatu Lugdunensi ex allegatis Martyrologiis; nam quando hujusmodi verbis: Lugduni sancti Verani episcopi, nihil additur, manifeste quidem significatur cultus illo determinate loco; non semper, præsertim cum justa ratio dubitandi est, definitur sedes episcopalis. Unde Castellanus in Martyrologio universali ad sæpe dictum diem XI Novembris verbis iisdem usus, voci episcopi notulam adjecit, addiditque in margine voces sequentes: Venciensis ex die IX Septembris. Neque putes id gratis asseri, nullaque suppetere exempla in antiquis Martyrologiis. Unum accipe eo ad propositum nostrum aptius, quod ad eamdem sedem Lugdunensem pertineat. Venerabilis Beda in Martyrologio puriori vulgato a nobis ante tom. 2 Martii ita annuntiat S. Desiderium, cujus supra mentio facta est: Eodem die (III Idus Februarii) Lugduno Desiderii episcopi. Bedam sequitur Wandelbertus: Ternis hinc Desiderius Lugduna coronat mœnia. Usuardus item ad eumdem diem: Apud Lugdunum natalis sancti Desiderii episcopi & confessoris. Martyrologium Gellonense apud Acherium supra laudatum pag. 27, & Augustanum apud nos post tomum VII Junii: Lugduni Desiderii episcopi. Denique Martyrologium reginæ Sueciæ ibidem: Lugduno Desiderii episcopi. Mitto Hagiologium Franco-Gallicum, & Martyrologia alia, quæ jam recitatis consonant. Similiter in Romano hodierno talis est annuntiatio ad diem III Februarii: Lugduni sanctorum Lupicini & Felicis itidem episcoporum.

[48] Habes hic studiose lector annuntiationes plane similes iis, [quem, licet & alia id suadeant, ibidem episcopum fuisse,] quibus pro archipræsulatu S. Verani nititur Raynaudus; ex his tamen idem deducere ausus non est pro SS. Desiderio & Felice; utrumque episcopum agnoscit; at hujus sedem incertam esse ait, illius vero Viennam; additque Usuardino Martyrologio deceptos fuisse, qui S. Desiderium Lugdunensibus episcopum attribuerunt. Unde saltem consequitur, quod unice intenderam, ex hujusmodi Martyrologiorum verbis non semper elici posse, sanctos episcopos illi diœcesi præfuisse, in qua annuntiantur, ut videtur supponere laudatus auctor, nihil præter ea afferens pro sua sententia. Verum, inquis, aliunde constat, S. Desiderium Viennæ, non Lugduni episcopatum gessisse. Fateor; sed quid vetat duplicem Desiderium fingere, potius quam duplicem Veranum? Sane ad diem XI Februarii in citatis jam Fastis nulla Viennæ mentio fit; in Usuardino dictus dies S. Desiderio natalis scribitur, & idem Sanctus nonnisi confessoris titulo insignitur; a Campegio in Catalogo inter archipræsules Lugdunenses statuitur ante S. Patientem, qui teste Raynaudo sedit sub annum 470; imo S. Desiderii corpus adhuc Lugduni asservari creditum est seculo XIV, ut mox patebit. Contra S. Desiderius, Viennensis antistes, martyr fuit, occisus in Lugdunensi territorio, anno 608, die XXIII mensis Maii, quo in plurimis Martyrologiis annuntiatur, & a nobis data sunt ejus Acta ex auctore coævo; denique sancti hujus martyris corpus annis circiter decem post passionem deportatum est Viennam. Hæc profecto nata sunt materiam subministrare cupienti adstruere S. Desiderium seculo V Lugduni episcopum & confessorem, distinctum a Desiderio seculi VII Viennensium antistite & martyre. Addi posset ad eludendas difficultates illis oppositas, quod a scriptoribus quibusdam perperam confusi fuerint, adaptantibus posteriori Desiderio, in Lugdunensi diœcesi passo, quidquid de alterutro seu ex scriptis sive ex traditione receperant.

[49] Desiderium tamen inter Lugdunenses archiepiscopos hodie, [recte negat Raynaudus & ipsemet Severtius, unde hic ostenditur,] quod sciam, admittit nemo; per errorem id olim ab aliquibus factum fuisse diximus in Commentario prævio ad ejus Acta ad citatum diem Maii; idem asserit Raynaudus, &, quod mireris, ipsemet Severtius; apud quem Campegii Tabulæ pro Salonio & S. Verano tantæ auctoritatis, nullam pro S. Desiderio fidem faciunt: Desiderium, inquit num. 38, § 4, insulse arbitratur (Campegius) extitisse Lugdunensem. Tum prolatis nonnullis, uti ipse vocat, demonstrationibus, pergit in hunc modum: In his omnibus allegatis rite sequitur, tum quod recentiores Rubricæ hodierni Breviarii Lugdunensis, ex errore chalcographi vel non advertentibus hoc seculo hominibus, hæc statuerint: “In nativitate Desiderii episcopi Lugdunensis & confessoris”: tum quod ad ejus collectas jubeatur proferri atque Pontificis. Quasi velit locus mente concipere Desiderium ad Lugdunense fastigium spectasse. At nihil minus. Unde perspicias, quam parum constans fuerit laudatus scriptor, amplectens auctoritatem monumentorum, cum suæ opinioni adstipulantur, negligens cum adversantur. Opera pretium fuerit simile ejusdem scriptoris in eadem materia exemplum subjicere, ex quo simul cognoscat lector, quod de corpore S. Desiderii supra monui.

[50] [eadem omnino documenta probare, dum favent sibi, reprobare dum adversantur.] Producit num. 23, § 6 diploma editum anno 1337 a Gutlielmo de Sura Lugdunensium archipræsule, idque septimam ultimamque pro Sancti nostri archiepiscopatu demonstrationem appellat. Enumerantur primum in eo Sanctorum corpora & reliquiæ ecclesiæ S. Nicetii his verbis: Reliquiæ gloriosissimorum Christianæ fidei principum beatorum XLVIII Martyrum, necnon Barbarini, Viventioli, Genesii, Aureliani, Rustici, Cicarii, Desiderii, Verani & Nicetii confessorum corpora in dicta ecclesia corruscantibus miraculis requiescunt, & aliorum beatorum Martyrum, Confessorum &c. reliquiæ ibidem reverenter habentur &c. Deinde indulgentiæ conceduntur omnibus vere pœnitentibus & confessis … qui ad ecclesiam præfati sancti Nicetii causa devotionis accesserint in festivitatibus, … beatorum … XLVIII Martyrum, ac gloriosissimorum confessorum Barbarini, Sacerd., Viventioli, Genesii, Oreliani, Rust., Cicar., Dosiderii (procul dubio Desiderii) Verani & Nicetii quondam primæ Lugdun. eccles. sanctorum Antistitum &c. Mox Severtius: En, inquit, amplissimi latitudine indulgentiarum characteres … pariterque adest sanctus Veranus Lugduni palam dictus antistes. Sed obsecro, numquid non æque aperte postrema diplomatis verba conveniunt SS. Desiderio & Barbarino, quam S. Verano? Cur igitur pro hujus archiepiscopatu Lugdunensi demonstrationis vim continent, non item pro illorum? Nam S. Desiderius, ut jam vidimus, a Severtio & aliis passim ex Lugdunensium serie expungitur, S. Barbarinus vero neque a Severtio neque a quovis alio ei insertus legitur.

[51] [Quæ apud Severtium de corporibus Desiderii Viennensis & Verani nostri,] Porro, quod de corpore S. Desiderii dicitur in allato diplomate, certe de Viennensi episcopo & martyre intelligi nequit, utpote cujus integrum corpus multis ante editum decretum seculis Viennam translatum fuit, sicut constat ex Actis translationis conscriptis ab Adone, & excusis a nobis tom. V mensis Maii, pag. 254. Neque videtur dici posse, quod per corpus ejus dumtaxat particula aliqua seu reliquiæ designentur; nam huic interpretationi obstat expressa distinctio reliquiarum sanctorum Martyrum, & corporum sanctorum Confessorum. Quid igitur de corpore S. Verani, quod similiter ibidem asservari asseritur? Audi Severtium citato numero, § 5: Præfata ecclesia (S. Nicetii) Officium duplex Ecclesiasticum quotannis pro eo (S. Verano) reddit Numini, non quo die natalitia ejus celebrant Martyrologia, quia universalis Ecclesia jam tunc præventa est Officiis D. Martino confessori debitis, sed crastina statim die S. Verannius illic coli cernitur. Id vero sic usu proteritur, in signum, quod hujus ac patris (Eucherii) fratrisque (Salonii) reliquiæ cum D. Photini corpore in eo sacro primarioque domicilio credantur repositæ ex veteri traditione, licet antistes Thabariensis missus (in margine notatur annus 1308) ad recognoscendas illic sacrosanctas reliquias, non deprehenderit humata ibidem ista quatuor vetustiora corpora; at bene novem alia paulo tempore posteriora, quæ ab archipræsulibus SS. Rustico, Viventiolo, Sacerdote & aliis exordium trahunt ex horum facta illic mentione.

[52] Mirum sane non est, non fuisse ibidem deprehensum saltem S. Verani vetustum corpus, cum allegata a Severtio vetus traditio manifeste erronea sit; [ac de hujus archiepiscopatu traduntur, nullam fidem faciunt. Eligitur prima sententia.] nam S. Veranum, Eucherii filium & Salonii fratrem, Venciæ sepultum fuisse probatum est supra. Dictum igitur diploma eadem traditione nixum haud dubie pro asserta S. Verani corporis in ecclesia Lugdunensi existentia, & similibus fundamentis pro ejusdem Sancti, imo & SS. Barbarini & Desiderii ibidem archipræsulatu, nullam mihi fidem facit, nedum aptum apparet formandis demonstrationibus. Credo equidem, idem ante me sensisse cum suis asseclis Raynaudum, ut vel propterea abstinuerit a citando dicto diplomate, alioqui ejus sententiæ confirmandæ valde idoneo. Sed hæc operose satis discussa sunt; superest, ut, quæ mea opinio sit, paucis expromam. Tertiam, Severtii scilicet, sententiam mihi omnino improbabilem esse jam insinuavi. In secunda vero, quæ Raynaudi nostri est, quæque non omni videtur destituta pondere, tot se difficultates produnt, ut ei primam prorsus præferam; ac proinde quæcumque in Martyrologiis ad diem XI Novembris, in Lugdunensibus dyptichis & monumentis, atque alibi de S. Verano ejusque cultu memorantur, non de alio, quam de Verano Eucherii filio, Venciensium episcopo dicta existimo, adoptoque rationes ex primæ sententiæ propugnatoribus recitatas num. 46. Sicui tamen hæc displicuerint, documenta is certiora dignetur nobis subministrare, mutaturis haud ægre judicium nostrum ad diem hujus mensis XXVIII, cum eadem redibit quæstio de Salonio, qui, sicut monui, non tantum apud Democharem, verum etiam apud Chiffletium tribus antiquis præsulum Lugdunensium Catalogis inscribitur.

§ VI. Agit per litteras cum Leone PP. Controversiæ exortæ inter quosdam Galliæ episcopos ei committuntur ab Hilaro Leonis successore. Annus emortualis incertus.

[Scribit ad Leonem PP. super epistola ejus contra Eutychianos,] Juxta modo electam a nobis sententiam, unicus seculo V floruit in Gallia S. Veranus episcopus. Nam Veranus Cavillicensis seu Cabellicensis (de Cavaillon) & alter, quem Baronius, an sat recte non disquiro, episcopis Cabilonensibus (de Chalons sur Saone) annumerandum observat, sicut retuli num. 1, pertinent ad finem seculi VI. De nostro igitur accipienda sunt, quæcumque præter allata hactenus de S. Verano in veteribus monumentis, seculi V characteribus notata, reperiuntur. Occurrit primo epistola, quam ipse cum Salonio & Ceretio ad Leonem Papam destinavit circa annum Christi 451. Exstat ea apud Sirmondum tom. 1 Conciliorum Galliæ pag. 92 sub hac inscriptione: Domino sancto, beatissimo Patri & Apostolica Sede dignissimo Papæ Leoni, Ceretius, Salonius & Veranus; & eidem Sanctus noster tertio loco sub hac formula subscriptus legitur: Veranus cultor vestri Apostolatus, Beatitudinem vestram saluto, &, ut pro me oretis, peto. Dictæ epistolæ occasionem præbuit epistola ejusdem summi Pontificis ad S. Flavianum episcopum Constantinopolitanum contra hæresim Eutychianam primum conscripta, deinde cum aliis episcopis Orientalibus & Occidentalibus velut antidotum contra hujus venenum communicata. De hac in sua Pontifici grates agunt memorati tres præsules Galli, descriptam ad eumdem dirigunt, rogantque, ut eam relegat, & si in aliquo corrigendam judicet, corrigat, correctamque remittat. Hinc mire elucet Sancti & sociorum episcoporum fidei candor, cum licet doctissimi essent, verba sunt Cardinalis Baronii ad annum 449, num. 44, eamdem encyclicam epistolam exscribentes, maxime timerent, ne vel in apice uno a fide scripta a Romano Pontifice discreparent. Tantus enim apud eos vigebat erga supremum Antistitem cultus & observantia, ut ab ejus decretis vel tenui linea declinare, ducerent esse sacrilegum atque impium, & a veritate omnino deficere. Epistolam autem illam encyclicam multis laudum præconiis celebratam subdit ibidem Eminentissimus, quem consulat curiosus lector.

[54] [& iterum pro jure Ebredunensis archiepiscopatus; hanc causam Hilarus Leonis successor ipsi] Scripsit item alias ad nominatum Pontificem Sanctus noster super negotio quodam pertinente ad jura metropolitani Provinciæ Alpium maritimarum, sicut docemur ex epistola 4 Hilari Papæ, in qua ipsi & Leontio ac Victuro episcopis delegat controversiam ortam inter Ingenuum Ebredunensem, & Auxanium, nescio cujus civitatis episcopum. Hilarus dictam epistolam ita inscribit: Dilectissimis fratribus Leontio, Verano, & Victuro episcopis. Hilarus Papa. Eamdem sic orditur: Movemur ratione justitiæ, quæ licet ab omnibus, qui recta sapiunt, debeat custodiri, tum præcipue Domini sacerdotibus non est temere negligenda, quorum ceteros informari convenit institutis. Frater igitur & coëpiscopus noster Ingenuus Ebredunensis, Alpium maritimarum provinciæ metropolitani semper honore subnixus, in præjudicium suum, sicut adnexa declarant, quædam nos, petente fratre & coëpiscopo nostro Auxanio, statuisse commemorat, quæ universis in hac causa defensionibus contrairent. Siquidem relationibus in nostro judicio recensitis, quas frater & coëpiscopus noster Veranus ad sanctæ memoriæ decessorem meum cum ceteris provinciæ sacerdotibus misit &c.

[55] [per litteras, ex quibus Severtius ejus perperam concludit archiepiscopatum Lugdunensem,] Quamvis hujus loci non sit pluribus illam controversiam examinare; de qua videri possunt Tillemontius in Monumentis Historiæ Ecclesiasticæ tom. 15 pag. 820, & tom. 16, pag. 43, Gallia Christiana recens edita tom. 3, Col. & quæ post hunc Commentarium dicenda in S. Hilaro. Unum tamen juverit notasse contra Severtium; dum ita scribit in Opere aliquoties laudato, num. 23, § 3: Hunc Verannium pervenisse ad ingentem quempiam Galliæ præsulatum, utpote ad Lugdunensem, jam pridem defuncto tunc patre Eucherio magno, instigat ipse Papa (Hilarus) ex epistola a se missa ad Veranum, Leontium, & Victurum episcopos. Ubi certe, quia Verannium scripto antecedere facit reliquos, colligere est, eumdem ergo occupasse illo tempore eminentem in Gallia episcopatum præ ceteris consequenter adnominatis, & pluribus tacite prætermissis. Et paulo inferius recitatis his epistolæ verbis: Coëpiscopus noster Veranus ad sanctæ memoriæ decessorem meum cum aliis provinciæ sacerdotibus misit &c., subnectit: In qua periodo adverte, lector, quod dum Pontifex Verannium vocat ejus coëpiscopum, intendit ipsum speciali aliquo gradu insignire supra comprovinciales. Nam primo apud Sirmondum & Labbeum in editione conciliorum diserte legitur data a nobis inscriptio: Dilectissimis fratribus Leontio, Verano & Victuro episcopis Hilarus Papa; unde si quid valeat Severtii ratiocinium, directe oppositum inferre liceat, Verano nempe & Victuro dignitate antecessisse Leontium, quem alii Arelatensem, alii Forojuliensem antistitem fuisse contendunt. Verum ea ratiocinandi forma uti non juvat; quandoquidem Victurus, cui hic tertius tantum locus conceditur, in epistola ejusdem Pontificis XI reliquis omnibus præferatur hocordine: Dilectissimis fratribus Victuro, Ingenuo, Ydacio, Eustasio, Fontejo, Viventio, Eulalio, Verano, Fausto, Auxanio, Proculo, Ausonio, Paulo, Memoriali, Cælestino, Projecto, Eutropio, Avitiano, Urso, & Leontio Hilarus. Ubi vides dignitatis ordinem a Pontifice non observari. Secundo altera ejusdem animadversio plane futilis apparet; idem enim Pontifex in epistola sua 8 similiter fratrem & coepiscopum suum appellat Faustum Regiensem episcopum, archiepiscopatus Aquensis suffraganeum.

[56] Tertio denique ex recitata periodo elicitur potius Veranum fuisse episcopum Venciensem, [ac duobus aliis episcopis delegat.] cum agatur causa Ingenui Ebredunensis Alpium maritimarum provinciæ metropolitani, cujus suffraganeus erat Venciensium Antistes. Equidem ex toto epistolæ contextu rem sic concipio: Sedente Leone, metropolitani jura imminui passus fuerat Ingenuus; Veranus vero cum ceteris Provinciæ, utique ejusdem Alpium maritimarum, sicut verborum naturalior sensus est, sacerdotibus, episcopis suffraganeis, seu sponte sua, seu jussu Leonis ea, super materia relationes Romam misit, quibus perlectis, jus metropolitanæ ecclesiæ Ebredunensi assertum est, & ipse metropolita, sicut mox videbitur, reprehensus a Pontifice Post Leonis obitum obrepsit Hilaro ejus successori Auxanius, & decretum contrarium Leonis decreto obtinuit. Sed Ingenuus, memor haud dubie præteritæ reprehensionis, tum ipsemet de statutis in præjudicium suum conquestus est apud Hilarum; hic re iterum examinata, relectisque relationibus ad decessorem suum missis a Verano, mutavit sententiam; quapropter ejusdem Verani, una & Leontii ac Victuri uti voluit ministerio, vestræ, inquiens, caritati cognitionem adnexæ querimoniæ delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctæ memoriæ decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit … habeat itaque pontificium frater & coëpiscopus noster Ingenuus provinciæ suæ, de cujus dudum ab Apostolica Sede est illicita cessione culpatus &c.

[57] Exstat & altera S. Hilari Pontificis epistola, per quam non minoris momenti negotium committitur Sancto nostro. [Aliud ipsi ab Hilaro PP. negotium committitur:] S. Mamertus Viennensium archiepiscopus, cujus Acta dedimus die XI Maii, nescio, qua ratione ductus, episcopum ordinarat extra suos fines. Ægre id tulit Hilarus PP., & datis sub annum 463 ad Leontium Arelatensem litteris rem examinari voluit in synodo. Anno proxime sequenti certior factus de iis, quæ in synodo peracta fuerant, scripsit ad viginti episcopos, primo ut per Veranum episcopum (is titulus epistolæ præfigitur apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 1045) moneatur Mamertus, ut ab ordinationibus indebitis, ordinis sui & privilegiorum periculo, in posterum abstineat. Secundo, ut qui Deensibus a Mamerto consecratus est, Leontii Arelatensis episcopi, a quo consecrari debuit, arbitrio confirmetur. In ipsa autem epistola sic loquitur memoratus Pontifex: Unde nostræ moderationis nomen tenentes, ad Veranum fratrem & coëpiscopum nostrum scripta direximus, ut prædictum (Mamertum) ex nostra delegatione conveniat, quatenus, quid de eo retuleritis, agnoscat.

[58] [Inde elicitur, quanti fieret Romæ prudentia ejus & integritas.] Ex allegatis epistolis facile eruimus, sanctum Episcopum nostrum præclarissimis virtutibus fuisse exornatum, scilicet fidei puritate, &, ut supra cum Baronio notavimus, erga summos Pontifices observantia ac veneratione; zelo ad conservanda ecclesiastica jura & canones; vitæ sanctitate, integritate morum, prudentia atque dexteritate in rebus peragendis, utpote propter quas haud dubie apud SS. Leonem & Hilarum tanta ejus fuit existimatio, ut in negotiis etiam difficillimis ejus potissimum operam adhibuerint. De ceteris sancti Episcopi nostri gestis nihil quidquam legitur apud veteres; incompertum nobis est etiam, quamdiu Venciensem ecclesiam rexerit, seu quo anno ejus regimen adierit, idemque cum vita deposuerit. Episcopum fuisse superstite patre Eucherio, id est, ante annum 450, circa quem hic vita functus creditur, eruditorum opinio est ex epistolæ 8 Salviani ad Eucherium, datæ a nobis num. 26, verbis sequentibus: Jam dispensatione divina atque judicio etiam magistri ecclesiæ (Barralis & Baluzius legunt ecclesiarum) esse cœperunt Salonius & Veranus, quæ passim de adito jam tum episcopatu intelliguntur. Juxta hanc autem interpretationem ulterius licet colligere, Sanctum nostrum Venciæ sedisse ab anno circiter 441, & fortasse etiam ante. Nam cum Salvianus de utroque fratre idem dicat; cœpisse nempe esse magistros ecclesiarum seu episcopos, indicium est, quod alter haud dudum ante alterum ad eam dignitatem fuerit evectus. Atqui Salonius anno 441 Arausicæno 1 subscripsit episcopus; Veranus igitur credi potest circa eadem tempora Venciensibus præfuisse.

[59] [Incertum quamdiu vixerit.] Porro vixisse Sanctum nostrum ad annum usque 464 constat ex epistola Hilari PP. citata num. 57. Putant auctores Galliæ Christianæ recens editæ, ipsum interfuisse concilio Arelatensi, quod a Leontio archiepiscopo congregatum fuit contra errores prædestinatianos. Idipsum suspicatus est præter alios Tillemontius tom. 16 Monument. Historiæ Ecclesiasticæ pag. 422. Et sane Lucidus presbyter inter episcopos, ad quos libellum de retractatione suorum errorum & fidei professione post dictum concilium direxit, Verianum nominat, quo non absimile a vero est designatum fuisse Sanctum nostrum, ac proinde juxta eam sententiam vitam protraxerit ultra annum 475, cui dictum concilium a plerisque affigitur. Vide tom. 4 conciliorum Col.amp; seqq.

DE SANCTO HILARO PAPA
ROMÆ

Anno CDLXVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Hilarus Papa conf. Romæ (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Sancti in Fastis antiquis & neotericis: cultus ipsius vetustus, non tamen universalis.

Memoriam S. Hilari Papæ, quem etiam sæpe Hilarium nominatum videbimus, [Memoria Sancti hodie annuntiata in vetustis] celebrant Martyrologia vetustissima ad hunc diem X Septembris. Hieronymiana apud Florentinium ita habent: Romæ depositio B. Hylari Papæ, per quem Victor Ordinem Paschalem conscripsit. Codex Epternacensis ibidem in Annotatis: Romæ depositio Hilari episcopi. Corbeiensis: Romæ depositio B. Hilari Papæ. Consentiunt alia contractiora a variis edita. Nam apud nos post tomum VII Junii Richenoviense & Corbeiense brevius S. Hilari depositionem eodem die memorant. Augustanum vero & Labbeanum babent Hilarli Papæ: quibus apud Martenium tom. 3 Thesauri anecdotorum consonant Antiquissimum, ut vocat, & Turonense. Apud eumdem tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 645 Martyrologium, quod Bodæ insignitum fuit nomine, noc die habet: Natale S. Hilarii Papæ.

[2] Usuardus memoriam S. Hilari hodie annuntiat hoc modo: [& classicis Martyrologiis: tamen ab Adone,] Romæ, beati Hilarii Papæ. Rabanus: Romæ depositio Hilari Papæ, per quem Victorius Ordinem Paschalem conscripsit. Martyrologium Autissiodorense apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 720: Depositio S. Hilarii Papæ. Depositio S. Hilari Papæ ad hunc quoque diem annuntiatur in aliquot Martyrologiis, editis a Dominico Georgio post Adonis Martyrologium, videlicet, in Fuldensi & in Ottoboniano. Ibidemque S. Hilarus Papa memoratur hodie in Kalendario Palatino- Vaticano & in gemino Mediolanensi. Dubitatur, an Ado S. Hilarum Papam suo quoque inseruerit Martyrologio. Certe memoria ipsius ad hunc diem annuntiatur in aliquot codicibus Mss. Adoniani Martyrologii, & quidem primo loco, ut in Annotatis observat jam laudatus Georgius, qui ex tribus codicibus hæc verba dedit: Romæ, depositio sancti Hilarii Papæ, per quem Victorinus Ordinem Paschalem conscripsit. Mosander editioni suæ inseruit S. Hilarum tamquam ab ipso Adone memoratum. Verum Rosweydus eumdem rejecit in Appendicem, quod eum in suis codicibus non reperiret.

[3] Existimat quidem Georgius Hilarum esse Adonis, [ut probabilius videtur, omissa est.] quia habetur in Hieronymianis. At non omnia, quæ in Hieronymianis leguntur, adoptavit Ado; imo paucissima ex iis desumpsit. Quare magis credo Adonis non esse data verba, cum quia Notkerus, qui Adonem præ oculis habuit, de S. Hilaro tacuit; tum quia Martyrologiis Mss. frequentius Sancti aliqui adduntur quam ex iis deleantur. Recentiores martyrologi plorique S. Hilarum Papam etiam retulerunt ad hunc diem. Inter hos Baronius ita habet in Martyrologio Romano: Romæ B. Hilari Papæ & confessoris. Addit in Annotatis: De quo Beda, Usuardus, Ado, & alii recentiores hac die. Verum nec genuinum Bedæ Martyrologium de Hilaro meminit, nec Ado ipse Sanctum hunc suo Martyrologio inseruit, ut certe probabilius mihi videri jam monui. Plura ex recentioribus Martyrologiis huc non congere pro die X Septembris.

[4] [Ad alios quoque dies relata memoria Sancti,] Refertur etiam memoria S. Hilari ad alios dies. Apud nos in Prætermissis ad XX Februarii hæc observata sunt: S. Hilarius Papa refertur hoc die in veteri Martyrologio monasterii S. Martini Treviris his verbis: “Romæ Hilarii Papæ & martyris”. S. Hilarus Papa, qui quibusdam Hilarius est, sed martyr non fuit, refertur & ab aliis XXI Februarii, ut ibi dicemus. In Prætermissis item ad XXI Februarii: S. Hilarus, sive Hilarius, Papa hoc die adscriptus Florario Sanctorum, & Maurolyci, Galesinii, Canisii Martyrologiis, variisque Kalendariis, & Greveni ad Usuardum Auctario, ubi mendose martyr indigetatur. Vera sunt, quæ hic observantur; sed omnes recensiti martyrologi, nullo excepto, S. Hilarum rursum annuntiant ad X Septembris. Idem fit in Martyrologio præcedentibus antiquiore, quod edidit Martenius tom. 6 Collectionis amplissimæ, ubi col. 639 ad XX Februarii leguntur hæc verba: Natalis S. Hilarii Papæ, & ad X Septembris verba jam data: Natale S. Hilarii Papæ. Cur Trevirensia illa Martyrologia S. Hilarum memorent ad XX Februarii, non invenio; quemadmodum etiam ignoro, cur ab aliis recentioribus, & in Kalendariis aliquot ad XXI Februarii referatur. Verum satis video id prodesse non posse ad obitum ipsius alterutro die figendum: nam si ille eruendus sit e Martyrologiis, longissime prævalebunt quæ pro X Septembris laudata sunt.

[5] [qui colitur in ecclesiis particularibus.] De tempore, quo S. Hilarus cultu ecclesiastico honorari cœpit, nihil certi invenio. Adducta Martyrologia Hieronymiana, Rabanique & Usuardi utcumque persuadent, cultum illum esse vetustum, cœptumque verisimiliter ante seculum IX: at nihil magis determinatum ex illis potest colligi. Gelasius Papa infra laudandus, qui sedit sub finem seculi V, Hilarum vocat Papam sanctæ memoriæ: sed ea vorba cultum non important. Quapropter, cum de vetusto cultu certiora nequeam adducere, huc solum transferam, quæ de hodierna veneratione scribit Piazza in Hemerologio sacro Italice scripto ad X Septembris. Festiva, inquit, ejus memoria celebratur in ecclesia S. Laurentii extra muros, ubi venerationi est corpus ipsius: & in S. Joannis in Fonte apud basilicam Lateranensem, ubi ipsius celebratur memoria ut insignis benefactoris duorum sacellorum lateralium & fundatoris. Videbimus § 8 Sanctum in ecclesia S. Laurentii sepultum, & sacellum S. Joannis ab ipso constructum. Cultum universalem per totam Ecclesiam S. Hilarus numquam habuit. Hinc a sanctissimo Domino nostro Benedicto XIV in Opere de Canonizatione Servorum Dei lib. 3 cap. 32 recensetur inter illos Pontifices, qui Martyrologio Romano adscripti suus, Officioque ecclesiastico coluntur in particularibus aliquot ecclesiis, non vero per Ecclesiam universalem.

§ II. Gesta S. Hilari ante pontificatum, præsertim in legatione ad pseudo-concilium Ephesinum.

[S. Hilarus natione Sardus, idem est cum Hilaro diacono,] De pueritia, juventute, ac prioribus S. Hilari gestis nihil reperimus memoriæ proditum. Apud Anastasium Bibliothecarium dicitur solum fuisse natione Sardus, ex patre Crispino, qui in Catalogo magis vetusto apud nos ante tomum 1 Aprilis pag. XXXIV vocatur Crispinianus. Scriptores passim omnes existimant, S. Hilarum Papam illum ipsum esse Hilarum diaconum, qui a S. Leone Papa legatus fuit missus ad concilium Ephesinum: nec video, cur ea de re merito dubilare possimus, licet antiqui scriptores siluerint, nec narraveriut de S. Hilaro Papa, quod ante pontificatum fuerit legatus, nec de legato, quod deinde pontificatum fuerit adeptus. Etenim ratio temporis suadet eumdem esse, cum diaconum Romanæ Ecclesiæ & legatum eum fuisse noverimus anno 449, ac deinde cetam archidiaconum, ac demum Pontificem electum anno 461. Accedit inscriptio, quam S. Joanni Euangelistæ posuit Hilarus Papa in ædicula in ejus honorem constructa. Dedit hanc Baronius ad annum 449 pag. 96, asserens ædiculam fuisse conditam S. Joanni Euangelistæ Ephesinæ civitatis patrono, quod ipsius patrocinio liberatus esset periculo latrocinii Ephesini, ut inferius videbimus. Inscriptionem ipsam dabo § 8.

[7] Itaque primum S. Hilari factum, quod nobis innotuit, [quem S. Leo Papa anno 449 cum aliis duobus legatum misit ad Ephesinum concilium.] est legatio ipsius ad concilium Ephesinum anno 449 habitum. Synodum illam convocatam fuisse a Theodosio 11 imperatore, quia Eutyches anno 448 damnatus erat a S. Flaviano, jam dixi hodie in Commentario de S. Pulcheria § 9, ubi plura videri possunt de gestis in illo conciliabulo, quod frequenter vocatur Ephesinum latrocinium. Hac ea solum transferam, quæ proxime spectant ad S. Hilarum. S. Leo in Epistola 29, olim 15, ad Ephesinam synodum secundam de missis a se legatis ita scribit: Fratres nostros, Julium episcopum, Renatum presbyterum, & filium meum Hilarum diaconem, cumque his Dulcitium notarium probatæ nobis fidei, misi, qui vice mea sancto conventui vestræ fraternitatis intersint, & commum vobiscum sententia, quæ Domino sunt placitura, constituant. Eosdem legatos iterum recenset S. Leo in Epistola 30 ad Pulcheriam augustam, & in 31 ad Julianum Coensem episcopum. Verum ex tribus legatis duo tantum cum notario pervenerunt Ephesum, ut dicitur in Breviculo Historiæ Eutychianistarum apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col.is verbis: Interfuerunt etiam (concilio) vicarii ab Apostolica Sede directi, Julius Puteolanus episcopus, Hilarus archidiaconus, quia presbyter Renatus in Delo insula morte præventus est. Adfuit etiam Dulcitius notarius.

[8] [Acta illius latrocinii potius quam concilii] Quid legati in concilio egerint, abunde cognosci posset ex Actis, si illa fideliter essent conscripta. Verum non alia latrocinii Ephesini Acta habemus, quam quæ prælecta sunt in concilio Chalcedonensi, eidemque inserta. Acta autem illa nec plena esse nec fideliter scripta, tam mihi clarum apparet & certum, ut mirer a quopiam negari potuisse. Plena non esse, ostenditur ex scriptoribus coævis aut supparibus, ex quibus varia dabimus per legatos facta, quæ dictis Actis non sunt inserta. Fideliter non esse scripta, sed falsa quædam iis Actis contineri, evincit auctoritas patrum Chalcedonensis concilii, qui Acta illa, dum prælegebantur, frequenter adeo falsitatis accusarunt, ut Dioscorus demum col. 131 diceret: Ex confessis omnia negare volunt. Dicant & hoc, quia nec præsentes fuimus. Hinc Christianus Lupus in Scholiis & notis ad Canones part. 1 pag. 498 dixit, mendacia & imaginaria esse Acta illa Ephesina; & sane non esse fideliter scripta, clare ostendit. Itaque Tillemontius, dum nota 27 in S. Leonem requirit argumenta longe fortiora, quam attulit Lupus, ut credat falsa multa Actis Ephesini latrocinii inserta esse, plus videtur credidisse Dioscoro, cui & in aliis patrocinatur, ut videbimus, quam Patribus Chalcedonensibus, qui contra Acta illæ variis vicibus reclamarunt.

[9] [per Dioscori notarios infideliter scripta sunt.] Audiamus igitur, quo modo Acta conseribenda curaverit Dioscorus. Docet id Theodorus episcopus Claudiopolis, qui, postquam col. 127 Orientales & qui cum ipsis reverendissimi episcopi clamaverunt de Actis prælectis: “Ista non diximus. Ista quis dixit”? mox subjunxit: Deducat (Dioscorus) notarios suos. Ejiciens enim omnium notarios, suos fecit scribere. Veniant notarii, & dicant, si ista scripta sunt, aut nobis præsentibus lecta sunt, aut si quis cognovit, & subscripsit. Non obmutuit ad hæc Dioscorus, sed ostendit, trium, aut saltem duorum, qui id fatebantur, aliorum episcoporum notarios etiam scripsisse. At observandum, Juvenalem Hierosolymitanum & Thalassium Cæsariensem, qui agnoscebant suos quoque notarios scripsisse, fuisse præcipuos, qui in latrocinio Ephesino cum Dioscoro conspirabant; ideoque prodesse eorum notarios non posse ad ostendendam Actorum fidem. Aliter tractabat Dioscorus eos, quibus non fidebat. Nam ibi col. 130 Stephanus episcopus Ephesinus de suis notariis hæc testatur in Chalcedonensi concilio. Excipiebant notarii mei, Julianus, qui nunc est reverendissimus episcopus Lebedi, & Crispinus diaconus, & venerunt notarii reverendissimi episcopi Dioscori, & deloverunt tabulas eorum, & digitos eorum pene fregerunt, volentes tollere & thecas eorum: & neque eorum Actorum exemplaria accepi, neque novi de cætero, quid actum sit. Mox sequitur in pura charta subscripsisse episcopos, fustibus & gladiis coactos. Quid prodesse poterat Dioscoro omnis illa violentia, si volebat, ut Acta vera, pura, & plena scriberentur? Itaque sinemus Tillemontium in plena luce cæcutire, & magis credemus episcopis Chalcedonensis concilii, qui Acta illa variis vicibus falsitatis accusarunt, quam Dioscoro, qui ea per suos aut sibi adhærentium notarios conscribenda curavit.

[10] Porro, etsi non dubitem, quin dicta Acta in aliquot saltem locis falsa sint, [Legati Pontificii locum in concilio capere nolunt:] nolim idcirco credere nihil in illis veri esse. Hinc ex illis allegabo, quæ minus videntur suspecta. Ubi legati Ephesum venerant, diverterunt ad S. Flavianum, a quo honorifice fuerunt excepti, ut legitur in Actis col. 150, & id omnino verisimile est ob amicitiam summamque conjunctionem, quæ vigebat inter Leonem & Flavianum. Postquam ad synodum pervenerunt, cum viderent primum locum occupari a Dioscoro, satis advertere potuerunt, injuriam inferendam Sedi Apostolicæ, nec obtenturos se, ut concilio præsiderent nomine S. Leonis, nisi id jam intellexissent ante concilium. Etenim Theodosius imperator per litteras ad Dioscorum datas, quæ habentur col. 110, eidem auctoritatem & primatum in illo concilio attribuebat: & quamvis id fieret manifeste contra canones, ut scriptores passim admittunt, cum antiqui tum neoterici; tamen legati sperare vix poterant, Dioscorum sibi cessurum. Hinc, teste Liberato diacono, cujus verba plenius dabo num. 15, assidere non passi sunt, id est, locum sibi assignatum in ordine episcoporum capere noluerunt; manserunt tamen extra ordinem in concilio. Tillemontium his contraria scribentem refutabo inferius.

[11] Postquam in concilio lecta erat epistola Theodosii, [sed petunt, ut legantur epistolæ S. Leonis,] qua episcopi ad concilium erant vocati; Julius legatus, qui in Actis vocatur Julianus, breviter dixit talem quoque epistolam ad S. Leonem fuisse missam. Deinde de Hilaro col. 122 hæc sequuntur: Hilarus diaconus Romanus, interpretante eum Florentio episcopo Lydorum, dixit: Gloriosissimi & Christianissimi imperatores caritatem circa fidem Catholicam & affectum tenentes, beatissimum episcopum nostrum Leonem Apostolicæ Sedis Præsulem, ut huic venerabili & sancto concilio adesset, dirigentes venerabiles epistolas, supplicarunt: cujus pietati placere potuit, si in hac re teneretur aliqua similitudo *. Nam melius vestra potest cognoscere sanctitas, quia neque in Nicæna, neque in Ephesina sancta synodo, neque in alio tali sancto concilio Papa perpetuæ sanctissimæ Sedis adfuit. Pro qua re hujus formæ sequens consuetudinem, nos direxit. Qui Sanctissimus non dubitans se in vobis * hic adesse, quos præcipue cognoscit omnia, quæ ad fidei Catholicæ sinceritatem, & quæ ad S. Petri apostoli pertinent reverentiam, agere: qui etiam per nos ad vestram beatitudinem congruas sanctorum patrum concilio direxit epistolas, quas suscipi & recenseri præcipite. Hactenus Hilarus, cujus verba satis insinuant, legatos fuisse missos, ut in concilio præsiderent, sicut legati Pontificii præsederant in Nicæno & in Ephesino, de quibus meminit. Etenim Leo non dubitabat, quin per eos adesset. Atqui pro dignitate Sedis suæ adesse non poterat, nisi præsideret. Itaque non alia intentione Leo misit legatos, quam ut concilio præessent.

[12] Ad verba Hilari ita respondit Dioscorus, ut sperare possent legati legendam epistolam; [id cum iterum frustra petiissent,] imo juravit se curaturum, ut omnibus prælegeretur, quemadmodum in concilio Chalcedonensi exprobratum ipsi est col. 123. Certum tamen est, nunquam fuisse lectam epistolam Leonis ad concilium, qua de legatis ipsis scribebat, nec famosam Leonis epistolam ad Flavianum, quam item concilio prælectam cupiebant legati. Hinc post alia quædam in concilio prælecta, cum Dioscorus peteret, an Julius vellet prælegi Acta Constantinopolitana in causa Eutychis; respondit Julius col. 150: Hac ratione volumus gesta relegi, ut prius Papæ legatur epistola. Hilarus diaconus Romanæ Ecclesiæ, interpretante se Florentio episcopo Lydorum, dixit: Quoniam & sanctissimus episcopus Romanæ Ecclesiæ, relectis sibi istis monumentis, quorum nunc quæritis lectionem, transmisit epistolam, quam scripsit, eam legi jubete. Verum audi, lector studiose, qua arte Eutyches, cui favebat Dioscorus, illam petitionem eluserit: Quo dicente, Eutyches archimandrita dixit: Directi religiosissimi viri a sanctissimo & Deo amantissimo Leone archiepiscopo Romanæ Ecclesiæ in sanctam vestram synodum, suspecti mihi facti sunt. Manserunt enim apud religiosissimum Flavianum episcopum, & pransi sunt apud eum, & munerati sunt, & omne obsequium eis præbuit. Postulo ergo sanctitatem vestram, si quid ab eis injuste factum fuerit contra me, id præjudicium mihi non generare.

[13] [tertioque insti tislet solus Hilarus,] Ne tunc quidem Dioscorus spem legendæ epistolæ omnino abstulit; sed solum reposuit: Consequens & rationabile est primitus, quæ in hoc negotio acta sunt, relegi, & ita epistolam beatissimi Episcopi Romani. Attamen Julias legatus videtur post illum diem concilio adesse noluisse, verisimiliter quod sibi illudi perspiceret: Certe paulo post breviter interlocutus est, si Acta sint vera, & deinceps nulla de eo in Actis fit mentio. Illum igitur concilio post debitam protestationem excessisse opinor, quia nec subscripsit damnationi S. Flaviani, nec fugere ex concilio, ne id facere cogeretur, debuit; quemadmodum S. Hilarum fugisse videbimus. Hic enim in concilio usque ad damnationem Flaviani mansit, & ante illam rursum col. 304 sic institit, ut legeretur epistola S. Leonis post lecta varia ex conciliis Nicæno & Ephesino: Quæ nuper lecta sunt de fide prolata, tam quæ in Nicæa est exposita, quam quæ a sancta synodo pridem in Ephesina civitate a sanctis patribus confirmata est, Apostolica Sedes & docet & veneratur. Hæc ergo scio sanctorum patrum consonare dogmatibus: hæc & propriis, o vos sanctissimi, litteris, quas ad vos destinavit, Apostolica Sedes inseruit: quas si jusseritis recitari, cognoscetis consonas esse veritati. Hæc S. Hilarus; sed frustra.

[14] [sed rursum frustra, illudente legatis Dioscoro,] Etenim epistola Leonis ad concilium lecta ibidem non est, neque epistola ejusdem Pontificis ad Flavianum, cujus lectionem hic verisimiliter petiit Hilarus, ut iniquam in Flavianum sententiam præveniret. Certe S. Leo ipse credidit lectione epistolarum suarum malum istud impediri potuisse, quando in Epistola 40, alias 25, ad Theodosium de his scripsit, se non credidisse aliquid potuisse in illo concilio existere, quod noceret: præsertim, inquit, cum ad episcopale concilium, quod haberi apud Ephesum præcepistis, tam instructi sint missi (legati,) ut, si scripta, quæ vel ad sanctam synodum, vel ad Flavianum episcopum detulerunt, episcoporum publicari auribus Alexandrinus permisisset antistes, ita manifestatione purissimæ fidei, quam divinitus inspiratam & accepimus & tenemus, omnium concertationum strepitus quievisset, ut nec imperitia ultra desiperet, nec occasionem nocendi æmulatio reperiret. Et sane non poterat ignorare Dioscorus, Leonis sententiam Eutychianæ hæresi esse contrariam, ideoque lectionem litterarum ipsius Eutychi nocituram. Itaque cum vellet non modo principatum usurpare in concilio, sed Eutychem quoque absolvere, & S. Flavianum condemnare, atque ita hæresim Eutychianam promovere, quantum poterat; numquam permisit, ut S. Leonis epistolæ legerentur. Id ea intentione ab ipso factum, observat S. Leo in epistola 41, alias 26, ad Pulcheriam.

[15] Hinc Liberatus Diaconus, præter primam & præcipuam causam, [locum numquam capiunt.] ob quam legati noluerunt in ordine episcoporum considere in concilio, illam quoque, quod epistolæ non essent lectæ, adjungit, ita scribens in Breviario cap. 12, apud Labbeum tom. 5 col. 758: Et sedentibus in basilica Dei Genitricis Mariæ illis episcopis, Ecclesiæ Romanæ diaconi, vices habentes Papæ Leonis, assidere non passi sunt, eo quod non fuerit data præsessio sanctæ Sedi eorum. Insuper etiam, quod non lecta fuerat ad Flavianum epistola in Eutychetis damnatione a Papa Leone scripta; & occultata fuerat epistola ejus per supra memoratos legatos ad ipsam synodum directa. Loquitur Liberatus primo de celebri illa epistola Leonis ad Flavianum, quæ inter Leoninas est 14, alias 10: & deinde de epistola ad synodum inter Leoninas 29, alias 15, cujus quoque subdit initium. Porro quæ Liberatus asserit de recusato loco a legatis, quia præsidere non poterant; tam rationi consona sunt, ut omnes scriptores, qui recte censent de primatu Sedis Apostolicæ, ea passim pro veris & indubitatis admiserint, & haud dubie admissuri sint. Etenim Leo legatos suos ubique laudavit post concilium, contentusque fuit de eorum ibidem gestis. Atqui de illis contentus esse non poterat, si locum cepissent post Dioscorum concilio præsidentem, cum sic fecissent contra dignitatem Ecclesiæ Romanæ. Itaque in concilio tantum præsentes fuerunt extra ordinem, ut indicant verba Liberati.

[16] Tillemontius quidem, sicut alias frequenter iniquum se ostendit primatui Sedis Apostolicæ, [Contra Tillemontium, de his contraria scribentem,] ita & hic ratiunculis aliquot maxime frivolis uti voluit, ut Liberatum erroris convinceret, ostenderetque primum locum nec debitum fuisse legatis, nec ab iis desideratum, acsi Leo misisset legatos ad concilium, qui subessent episcopo Alexandrino aut alteri cuicumque præsidenti. Verum considerare poterit prudens lector, virum illum in abbatia Portus-Regii Campensis, quæ sub initium hujus seculi ob nimium Jansenianorum dogmatum amorem jussu regis Ludovici XIV destructa est, vivere voluisse, quamdiu licuit, & post mortem sepeliri: indeque locum non infimum eidem datum esse in Kalendario Janseniano. Hac de causa minus mirari possumus, eum subinde in tales abiisse opiniones, ut non modo communi Catholicorum sententiæ de dignitate Sedis Apostolicæ, sed vetustis quoque monumentis clare se opponere sustinuerit. Hisce prænotatis in gratiam lectoris probe Catholici, primo ostendam, sola usurpatione Dioscorum in concilio præsedisse, ac deinde ad ratiunculas Tillemontii respondebo.

[17] Victor Tunonensis episcopus, infra latius citandus, dicit: In qua (synodo) Dioscorus Alexandrinus sibi primatum usurpans imperiali favore &c. Addit, eum impia auctoritate condemnasse varios episcopos. [ostenditur, Dioscorum sola usurpatione præsedisse concilio,] Verba S. Prosperi, uberius item danda, eamdem vim habent, cum dicat: Dioscorus … primatum sibi vindicans &c. Consentit S. Leo in jam laudata epistola 40 ad Theodosium, ubi de Dioscoro dicit: Is, qui sibi locum principem vindicabat. Cur, obsecro, primatum, aut locum principem, sibi vindicasse dicitur Dioscorus, si hunc ipsi æque cesserant legati, ac imperator dederat? Itaque vindicare idem hic sonat ac usurpare. Respondere ad hæc voluit Tillemontius nota 26 in S. Leonem; sed id fecit, ut fieri solet in mala causa, sine ulla specie probabilitatis. Ait, se nescire, an usurpatio illa Dioscori non debeat intelligi respectu Flaviani. Nam revera, inquit, Flavianus litigator * non erat. Itaque locum ibi habere debebat primo Orientis episcopo debitum. Quam indigna sit viro erudito hæc responsio, æquus lector consideret. Numquam ab Occidentali Ecclesia locus datus fuerat episcopo Constantinopolitano ante Alexandrinum: imo S. Leo ægerrime tulit, & irritum declaravit, quod deinde episcopi Orientales in concilio Chalcedonensi ea de re in gratiam ecclesiæ Constantinopolitanæ statuerunt. Atqui Victor Tunonensis, qui Dioscorum usurpationis arguit, episcopus erat Ecclesiæ Occidentalis, sicut & S. Prosper. Quis igitur non videat, nugas agere Tillemontium, dum suspicatur Dioscorum usurpationis argui a Victore, quia primum locum non dedit. Flaviano?

[18] [idque ob postpositos legatos Apostolicos.] Contra dubitare non possumus, quin, sicut Flaviano injuria illata fuit propter iniquum judicium, ita & Romanæ Ecclesiæ propter usurpationem primi loci in concilio. Hinc Leo in laudata epistola ad Theodosium ita eum hortatur: Præ oculis habete, & tota mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam. Et inferius: Defendite contra hæreticos inconcussum Ecclesiæ statum. Quod obscurius insinuat Leo, forte ne Theodosium offenderet; clarius ipsius rogatu petit Valentinianus imperator in litteris ad Theodosium apud Labbeum tom. 4 col. 51 sic loquens: Dignitatem propriæ venerationis beato apostolo Petro intemeratam (debemus) & in nostris temporibus conservare: quatenus beatissimus Romanæ Ecclesiæ episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit, locum habeat ac facultatem de fide & sacerdotibus judicare. Eadem fere petit a Theodosio in suis litteris Galla Placidia col. 54: & in epistola ad Pulcheriam col. 56 clare edicit, istud Ephesi non fuisse observatum, ita scribens: Nos itaque in Ephesino concilio, in quo nullus ordinem sacerdotum custodivit, neque mensuram, sine consideratione Divinitatis omnia esse gesta cognovimus, quatenus præsumptio & injustitia in quorumdam damnationem vim obtinere dicatur. Respectu cujus violatus fuerit ordo sacerdotum, inferius insinuat, de Romana Ecclesia dicens: In qua primus Apostolorum beatus Petrus … sacerdotii principatum tenuit.

[19] [Ad objectiones Tillemontii, contendentis legatos] Audiamus demum aliquot objectiones Tillemontii, qui illis ostendere contendit, errasse Liberatum, dum ait locum recusatum a legatis, quique existimat Julio locum fuisse secundum, Hilaro ultimum. Primo nota 27 in S. Leonem observat, utrumque adfuisse concilio. Nemo id negaverit: sed extra ordinem adfuisse utrumque, jam diximus. Observat secundo, in catalogo episcoporum, qui concilio interfuerunt, col. 115 secundum poni Julium, qui ibi Julianus vocatur, cum titulo legati S. Leonis; Hilarum vero ultimum ante Dulcitium notarium. Respondeo, ex illo catalogo, si legitimus esset, nihil aliud probari posse, quam loca illa legatis assignata fuisse a Dioscoro; non vero ab eis fuisse occupata. Præterea in concilio Chalcedonensi, quando nomen Julii, ut legati S. Leonis, secundo loco ex illo catalogo legebatur, Orientales & qui cum ipsis reverendissimi episcopi clamaverunt: “Ejectus est, nullus suscepit nomen Leonis.” Quæ verba non alio modo rectius explicari possunt, quam neminem in concilio exercuisse munus legati Apostolici, sive quod legatorum auctoritatem agnoscere nollet Dioscorus, qui litteras ipsas, quibus eorum legatio innotescere debebat, legi noluit; sive potius, quod legati ipsi in concilio nollent locum capere in ordine episcoporum tamquam legati Apostolici, quod id facere pro dignitate Romanæ Ecclesiæ non possent, ut habet Liberatus.

[20] Verum contra hanc expositionem ita ratiocinatur Tillemontius: [locum cepisse in concilio,] Si legati locum non cepissent, Flavianus, qui quintus nominatur in Actis, fuisset quartus: & tamen agnitum fuit Chalcedone ipsum fuisse quintum. Respondeo, miseram esse captionem, quam objicit. Nam aliqui Chalcedonenses tantum conquerebantur, quod non nisi quintus locus Flaviano fuisset datus, quia sic postpositus erat reliquis omnibus patriarchis imperii Orientalis. Id verum manebat, sive Julius secundum locum occupasset, sive vacuum reliquisset. Alii ne quidem admittebant, quintum locum Flaviano fuisse assignatum; sed exclamabant: Hæc manifesta calumnia est, quia nimirum Flavianus jussus erat concilio adesse non ut judex, sed ut judicandus. Attamen necdum arma abjicit Tillemontius. Verum ex Actis a Dioscori notariis conscriptis, quæ sincera mavult supponere quam ostendere, & aliud producit telum, ut probet legatos Apostolicos sedisse locis sibi debitis, Julium nempe secundo, Hilarum ultimo.

[21] Clarum est, inquit, Julium & Hilarum agnitos fuisse pro legatis S. Leonis in concilio Ephesino. [respondetur; & vindicatur] Itaque debebant habere, aut saltem petere locum in illa qualitate sibi debitum. Respondeo, imaginaria illa claritate Tillemontii nihil esse obscurius. Fatetur ipse, litteras S. Leonis, quibus ipsorum legatio innotescere debebat concilio, numquam in concilio fuisse lectas. Unde ergo tam clarum est, pro legatis fuisse agnitos? An id clarum est, quia ad nomen Julii cum titulo legati S. Leonis prælectum clamabant Chalcedonenses verba jam data? Ejectus est, nullus suscepit nomen Leonis. At illa verba omnino insinuant, titulum legati fraudulenter adjectum fuisse ad nomen Julii a notariis Dioscori, ex eoque titulo nihil probari posse. Imo titulus legati Hilaro numquam datur, & tamen clarum est Tillemontio, ipsum pro legato agnitum esse in concilio. Pergamus igitur ad locum ab ipso pro sua illa claritate assignatum col. 149 in Græco, in Latino 150, ubi legati iterum petunt, ut litteræ Leonis legantur; neque id obtinent. At Eutyches dicit, eos sibi suspectos esse factos, postulatque ut eorum facta nullum sibi creent præjudicium, ne legatorum quidem nomen eis tribuens. Verba dedi num. 12. An igitur clarum est, pro legatis agnitos fuisse, quia volebat Eutyches, ut ipsorum auctoritas sibi nocere non posset? At istud ipsum rursum magis innuit, pro legatis agnitos non fuisse. Itaque omnino dicendum videtur, notum quidem fuisse in concilio, illos Roma missos fuisse a Leone, ut essent legati in concilio; sed legitime agnitam non fuisse eorum legationem, quod fieri debebat lectione litterarum Leonis, legationem committentis.

[22] [relatio Liberati id negantis.] Tillemontius quidem contendit, litteras ostendi debuisse ante concilium: at id minime probat; nec ullus id pro ipso probare poterit. Etenim litteræ illæ ad concilium erant scriptæ, ideoque in concilio legendæ erant, non uni aut alteri ante concilium. Æque inania sunt verba Tillemontii, quando ostendere conatur, implicatam esse relationem Liberati, ubi dicit legatos assidere noluisse in concilio, quia non erat data præsessio, & insuper etiam, quia non erant lectæ Leonis epistolæ. Hæc secunda ratio, inquit, nondum erat, quando loca erant capienda, adeoque illa non poterat aliquid facere. Respondeo, primam rationem suffecisse legatis, ad locum interim recusandum, donec viderent, an post lectas Leonis litteras jus præsidendi obtinere possent. Non obtenta lectione litterarum, & sic altera affecti injuria, alteram quoque rationem habebant nolendi se aggregare ordini episcoporum. Atque id recte narrat Liberatus, quem exactum scriptorem fatetur Tillemontius; quemque in verbis ante datis errasse, adeo non ostendit, ut ipse potius in varios inciderit errores.

[Annotata]

* i. e. exemplum

* forte nobis

* partie

§ III. Damnationi S. Flaviani contradicit Hilarus; fugiensque Romam venit: litteræ ipsius ad S. Pulcheriam: Hilarus fit archidiaconus, & cyclum Paschalem componendum curat.

[Quo modo concilianda sint gesta utriusque legati pro S. Flaviano:] Non mansisse Julium episcopum & legatum in concilio Ephesino usque ad damnationem S. Flaviani, observavi num. 13; at certum est ibi in ipsa damnatione adfuisse Hilarum, eidemque non sine periculo suo contradixisse. Dubitare quoque non possumus, quin & Julius iniquæ illi sententiæ se opposuerit: at incertum videtur, quo tempore, & quo modo id præstiterit. Potuit enim generaliter protestari contra omnia, quæ in conciliabulo acta erant aut agerentur, priusquam se separabat a conventu. Potuit idem scripto facere, postquam se jam omnino separaverat. Potuit etiam Hilaro committere, ut coram protestaretur in concilio pro utroque. Ex omnibus autem, quæ apud scriptores, aut in variis epistolis, de iis leguntur, ita mihi res videtur peracta. S. Flavianus, ubi videbat inique contra se procedi, ita ut merito timere posset, ne violenter opprimeretur, prout factum est, libellum appellationis dedit legatis Pontificiis. Hinc legati videntur scripsisse formulam protestationis & contradictionis, quam nomine utriusque Hilarus in concilio prælegeret, quamque deinde intrepide in concilio prælegit, ubi damnatus erat Flavianus. Hoc modo conciliantur omnia, quæ de Flaviano, de legatis generatim, & de Hilaro singulatim scripta leguntur.

[24] De libello appellationis per Flavianum legatis oblato certissime constat ex variis. [hic libellum appellationis dedit legatis, verisimiliter ante damnationem suam:] Liberatus cap. 12: Flavianus autem contra se prolata sententia, per ejus legatos Sedem Apostolicam appellavit libello. S. Leo in epistola 39, al. 24, ad Theodosium: Quia & nostri (legati) fideliter reclamarunt, & eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit. Valentinianus imperator apud Labbeum tom. 4 col. 51: Hujus enim rei gratia (quia principatum sacerdotii habet Pontifex) secundum solennitatem conciliorum & Constantinopolitanus episcopus eum per libellos appellavit. Galla Placidia ibidem col. 54 de Flaviano: Eo quod libellum ad Apostolicam Sedem miserit, & ad omnes episcopos harum partium per eos, qui directi fuerunt ad concilium a reverendissimo episcopo Romæ. In Actis concilii col. 305, prolata a Dioscoro damnationis sententia, Flavianus solum dixisse legitur: Appello a te. Græce, παραιτοῦμαί σε, id est, recuso te, judicem videlicet. Tillemontius in S. Leone art. 69, nimium inhærens Actis istius latrocinii, observat tardam nimis videri judicis recusationem, quando ille jam pronuntiabat sententiam. Verum dubitandum non videtur, quin libellus damnationis ante fuerit ab eo legatis oblatus, etsi id forte ignoraverit Dioscorus, quando sententiam proferebat. Etenim post damnationem tam male habitus est S. Flavianus a ministris Dioscori, ut tertio die obierit, teste Theophane pag. 87. Quis ergo credat, ei tunc libertatem relictam scribendi libellum, eumque legatis offerendi? Quare omnino dicendum videtur, libellum ante fuisse oblatum, qui vim suam haberet, si injusta damnatio sequeretur.

[25] Certo etiam constat, utrumque legatum contradixisse sententiæ, [damnationi ipsius uterque legatus] & debite protestatum esse. De hisce laudatus Liberatus: Porro locum obtinentes Papæ Leonis omnibus, quæ sunt gesta, contradixerant. S. Leo mox citatus: Fideliter reclamarunt. In eadem epistola ante dixerat: Quod nostri, ab Apostolica Sede directi, adeo impium & Catholicæ fidei contrarium esse viderunt, ut ad consentiendum nulla potuerint oppressione compelli; constanterque in eadem synodo, ut decuit, fuerint protestati, nequaquam id, quod constituebatur, Sedem Apostolicam recepturam. Idem in epistola 41 ad S. Pulcheriam: Et hi quidem, qui missi sunt, … reclamarunt in synodo, sicut oportuit, unius hominis non tam judicio, quam furori; protestantes ea, quæ per vim metumque gererentur, sacramentis Ecclesiæ, & ipsi Symbolo ab Apostolis instituto præjudicare non posse. Rursum in epistola 45, alias 22, ad Constantinopolitanos: Quippe cum vox illic a nostris contradictionis emissa sit, quam Alexandrinus antistes, qui totum solum potentiæ suæ vindicavit, audire contempsit &c.

[26] Victor Tunonensis in Chronico dictis consentiens, de toto illo latrocinio ita scripsit: [contradixit, ut & aliis concilti gestis:] Synodus generalis II congregatur in Epheso: in qua Dioscorus Alexandrinus, sibi principatum usurpans imperiali favore, Eutychen post legitimam damnationem absolvit, & ejus obtrectatores, duarum in Christo naturarum doctores, Flavianum Constantinopolitanum, Eusebium Dorylei, Theodoretum Cyri, Ibam Edessenum antistites, cæterosque alios impia auctoritate, contradicentibus etiam legatis Sedis Apostolicæ, condemnavit, totamque synodum sibi favere monachorum seditione, militarique violentia inclinavit. Demum, ut mittam alia, Breviculus Historiæ Eutychianistarum apud Labbeum tom. 4 Col.ta habet: Dejicitur, contradicentibus vicariis Romanis, Flavianus, & recipitur Eutyches. Nullum igitur est dubium, quin uterque legatus contradixerit, non modo S. Flaviani & aliorum damnationi, sed omnibus quoque pseudo-synodi gestis. Porro, sicut ab hisce uterque protestatus dicitur, ita utrumque legatum fugisse narrat Theophanes pag. 86, ita scribens: Conspecto porro Dioscori furore & quod Papæ ad Flavianum epistolam, aliamque ad ipsam synodum nullatenus legi permisisset, imo se ludibrio habitos, Leonis Papæ Romani legati cernentes, fuga se subduxerunt, & Romam reversi sunt.

[27] [ab aliquibus tamen omnis fere laus] Quamvis de utroque legato vera sint, quæ hactenus adduximus, aliunde tamen constat, S. Hilari zelum præcipue apparuisse, ipsumque inde majoribus objectum fuisse periculis, quia solus in conciliabulo præsens videtur iniquæ Dioscori sententiæ contradixisse. In ipsis pseudo-synodi Actis col. 305 ipsius contradictio annotata legitur, licet brevissime, his verbis: Hilarus diaconus Romanæ Ecclesiæ dixit: Contradicitur. S. Prosper in Chronico ad annum 449, sive consulibus Asturio & Protogene, de iis ita habet: In quo concilio Dioscorus Alexandrinus episcopus primatum sibi vindicans, absoluto Eutiche, in Flavianum episcopum Constantinopolitanum damnationis sententiam tulit, reclamante Hilaro diacono, qui vice sancti Leonis Papæ cum Julio episcopo Puteolano a Sede Apostolica fuerat destinatus. Nam cum omnes episcopi in concilio constituti, vi & metu comitum vel militum, quos Dioscoro Alexandrinæ urbis episcopo adtribuerat imperator, compellerentur huic hæresi accommodare consensum; memoratus Diaconus inter tot vitæ pericula constitutus, voce contradictionis emissa, cum in ejus propter hoc periculum sæviretur; relictis illic omnibus suis, latenter abscessit, ut præfato Papæ, vel ceteris Italiæ sacerdotibus, qualiter ibi Catholica fides fuerat violata, sua delatione promeret.

[28] [omneque periculum soli attribuitur Hilaro,] De periculo & fuga S. Hilari consentit S. Leo in variis epistolis. In epistola 40, alias 25, ad Theodosium ait: Comperimus enim (facta concilii) non incerto nuntio, sed fidelissimo rerum, quæ gesta sunt, narratore Hilaro diacono nostro, qui vix, ne subscribere per vim cogeretur, effugit. In epistola 41 ad Pulcheriam: Unus (legatorum) vim Alexandrini episcopi, sibi omnia vindicantis, effugiens, rerum gestarum nobis ordinem fideliter nunciavit. Ante dixerat unum legatorum Hilarum ad se reversum esse. In epistola 42 ad Flavianum dicit, se quantum pateretur, didicisse per Diaconem, qui ab Epheso furtim est elapsus. Rursum in epistola 45 similia de fuga & reditu Hilari scribit. Pagius ad annum 449 num. XI, perperam scribit, legatos in custodiam datos. Etenim id ne verisimile quidem est ex allatis S. Prosperi & S. Leonis verbis. Verum clare id falsum est ex ipsius Hilari epistola inferius danda, in qua fugæ suæ causam exponit his verbis: Nam posteaquam injustæ ejus (Dioscori) voluntati atque sententiæ communicare non potui, ad aliud concilium terroribus atque insidiis me evocare conatus est; quatenus me, quod absit, aut seductionibus faceret consentire ad condemnandum sanctissimum Flavianum episcopum, aut resistentem teneret &c. Fugit igitur, ne caperetur, ut omnia S. Leoni nuntiare posset.

[29] Tillemontius in S. Leone art. 74 miratur, S. Prosperum nihil scribere de protestatione Julii legati in synodo, [quod factum videtur, quia solus Hilarus præsens tunc fuit in concilio:] eumque de solo loqui Hilaro, cum tamen ex S. Leone aliisque constet, Julium quoque se opposuisse iniquis Dioscori gestis. Non aliam hujusce silentii de gestis Julii causam esse opinor, quam quod Julius se concilio subtraxerit, ubi satis viderat, nihil æqui posse obtineri, totamque protestandi & contradicendi provinciam uni demum Hilaro permiserit, ita tamen, ut illa communi utriusque nomine fierent. Ita enim recte intelligitur, quo modo uterque restiterit Dioscoro, & laus tamen præcipua uni fere Hilaro fuerit data. Ita etiam exponi potest, quo modo utrumque fugisse dicat Theophanes, licet de solius Hilari periculo meminerint Prosper & Leo. Poterat sane Julius se Ephesi in latebris continere, & omnia Hilaro committere, ne ambo expositi manerent Dioscori violento furori. Quidquid sit, etiam de Hilaro intelligenda sunt, quæ scribit Theodoretus in epistola 116, Renato presbytero inscripta, cum Renatus ad concilium non pervenerit, ut vidimus num. 7.

[30] Cognovimus, inquit Theodoretus, ardentem justumque zelum pietatis tuæ, [ejus fortitudinem celebrat Theodoretus:] & justissimam ac legitimam libertatem, qua usus es, cum ea, quæ apud Ephesum temere licenterque acta sunt, reprehenderes. Nec soli nos ista didicimus: sed in omnem terram rectæ mentis tuæ sonus exivit, & omnes justitiam, zelum, libertatem, & adversus iniquitatem injectas a te minas decantant. Et hæc quidem egit pietas tua, cum unicam cædem (id est, damnationem, ex qua Flaviani cædes secuta) conspexisset. Quod si ceteras etiam vidisset, quæ post discessum tuum patratæ sunt, Phineem illum fortasse imitatus esses. Ex iis autem, qui posthæc damnati fuere, unus ego sum, ne illo irem regiis litteris prohibitus, & tamen absens condemnatus. Hæc omnia, inquam, de Hilaro, sunt intelligenda, cum Renatus non fuerit in concilio, in cujus Actis de eo nullibi fit mentio.

[31] Etenim assentiri nequeo Baronio, qui ad annum 449 ob has litteras existimat, [nam Renatus, cui inscripta est illa epistola, in concilio non fuit.] Renatum concilio interfuisse; prout & alteram ejusdem probare nequeo opinionem, qua insinuat, Julium & Renatum remansisse in concilio post fugam Hilari: neque enim dubitare possim, quin Hilarus ex legatis ultimus in concilio manserit, scilicet usque ad damnationem Flaviani, eaque de causa evidentius adierit periculum Quod spectat ad inscriptionem epistolæ Theodoreti; aliqui credunt eam esse corruptam, epistolamque non ad Renatum, sed ad Hilarum fuisse datam. Alii malunt credcre, Theodoretum revera ad Renatum scripsisse; sed ex errore eidem attribuisse gesta Hilari. Non est incredibilis hic error, quia Theodoretus videtur scivisse Renatumfuisse missum ad concilium; ignorasse vero eum in via hæsisse. Hinc credere potuit ab eo facta esse, quæ in Syria prædicari audiebat de secundo S. Leonis legato. [Hilarus fuga elapsus, Romam venit, omniaque exponit S. Leoni,]

[32] Porro S. Hilarus, postquam impias manus effugerat, per incognita & invia loca, ut ipse loquitur, Romam properavit, eoque pervenit mense Octobri ejusdem anni 449, ut colligi potest ex concilio Romæ celebrato & litteris S. Leonis. Attamen non existimo, concilium istud convocatum esse a S. Leone post acceptam Hilari narrationem de infausto concilii exitu. Verum magis verisimile apparet, ordinarium fuisse concilium, quod jam congregatum erat, adveniente Hilaro; licet fortasse S. Leo plures eo anno, quam alias solebat, ad ordinarium concilium convocasset episcopos, quia de exitu Ephesini concilii erat sollicutus. Ordinarium autem concilium quotannis celebrabat S. Leo circa finem Septembris, ut liquet ex epistola ejus 16, alias 4, ad episcopos Siciliæ, ex quibus tres Romæ adesse jubet ad diem tertium Kalend. Octobr., ut synodo interessent. Itaque dubitare vix possumus, quin ordinarium istud concilium adhuc consideret, quando Romam advenit Hilarus, qui adfuisse videtur unte aut circa X Octobris, cum variæ epistolæ, post adventum ipsius scriptæ a Leone in concilio, legantur datæ XIII & XV ejusdem mensis, ubi Hilarus omnia latrocinii Ephesini gesta S. Leoni & synodo exposuerat.

[33] [qui cum concilio congregato varias de iis scribit litteras: Hilarus quoque] Epistolis vero, quas S. Leo ea de causa una cum synodo ad Theodosium imperatorem & ad S. Pulcheriam imperatricem dedit, suam quoque ad S. Pulcheriam adjunxit Hilarus, qui in ea narrat varia jam dicta, & alia necdum exposita: Totam ex editione Labbei tom. 4 col. 51 huc transfero. Gloriosissimæ atque piissimæ augustæ Hilarus diaconus. Studium mihi fuisse, post synodum advenire Constantinopolim, dicere non debeo; quoniam manifesta necessitas erat, quæ me literas beatissimi Papæ ad vestram clementiam directas offerre compelleret, ut pariter & vestræ pietati, ac invictissimo & Christianissimo principi officium, quod debebam, venerationis exolverem. Sed huic congruo meo proposito illud impedimentum evenit, quod omnium bonorum inimicum est, & Christianorum ingemiscit affectus, hoc est, Alexandrinus episcopus, in damnatione virorum inculpabilium potentissimus. Nam posteaquam injustæ ejus voluntati atque sententiæ communicare non potui, ad aliud concilium terroribus atque insidiis me evocare conatus est: quatenus me (quod absit) aut seductionibus faceret consentire ad condemnandum sanctissimum Flavianum episcopum, aut resistentem teneret, ut mihi non esset licentia ad pietatem vestram Constantinopolim percurrere, aut ad Romanam Ecclesiam remeare.

[34] [scribit ad S. Pulcheriam de gestis in Synodo.] Verumtamen confidens de auxilio Christi, quod attinet ad damnationem reverendissimi & sanctissimi viri; innocentem me integrumque fervavi; licet nulla flagella, nulla tormenta me postent facere ejus confentire sententiæ: sed omnibus derelictis, exinde discessi, per incognita & invia loca Romam veniens, ut reverendissimo Papæ ommum, quæ in Epheso gesta sunt, idoneus nuntiator existerem. Vestra itaque veneranda clementia cognoscat, a præfato Papa cum omni Occidentali concilio reprobari omnia, quæ in Epheso contra canones per tumultus & odia secularia a Dioscoro episcopo gesta sunt, & nulla ratione hæc in his partibus suscipi posse, quæ per potentiam prædicti, non sine læsione fidei & præjudicio sanctissimi viri in noxiique commissa sunt. Quæ vero constanti ac sorti autoritate pro fide a me nunciata sunt, superfluum credo narrare: nam hæc ex literis beatissimi Papæ poteritis agnoscere. Unde, domina splendidissima, atque clementissima augusta, adoranda vestra pietas, in quibus libenter fecit initium, relinquere non debet, sed hæc zelo religioso fidei, constanti voluntate servare.

[35] Quandoquidem pauca supersunt de S. Hilaro dicenda ate pontificatum, [Hilarus post prædictam legationem factus est archidiaconus;] ea prædictis hic subjungam. Vidimus num. 7 Hilarum ab uno scriptore vocari archidiaconum, quando narratur ipsius legatio ad synodum Ephesinam. Dubium quoque nullum superesse potest, quin archidiaconus aliquando fuerit: nam archidiaconus dum erat, cyclum Paschalem componendum, & aliquid in honorem S. Laurentii exstruendum curavit, ut suis locis videbimus. Verumtamen satis certum videtur, necdum fuisse archidiaconum, quando legatus Ephesum est missus, cum S. Leo, S. Prosper, aliique scriptores diaconum vocent; nullus archidiaconum, præter unicum illum qui archidiaconi titulum ipsi tribucre potuit, aut ex solo errore, aut quiu Hilæus deinde revera archidiaconus fuit. Hine probabilius ad Hilarum data non fuit Theodoreti epistola 118, quæ inscripta est: Archidiacono Romæ, præsertim cum Theodoretus non insinuet archidiaconum, ad quem scribebat, fuisse præsentem in pseudo synodo Ephesina.

[36] De die Paschatis celebrandi anno 455 orta erat dubitatio non levis, [ac tunc rogavit Victorium ut scriberet de Paschali ratione:] de qua varias epistola scripsit S Leo Hinc S. Hilarus tunc archidiaconus, verisimiliter potente S. Leone, pervolvere cœpit scripta a diversis de ratione Paschali, rogavitque virum eruditum, Victorium Aquitanum, ut ea de re scriberet. Epistola Hilari legitur ante Canonem Paschalem Victorii, a Bucherio editum pag., atque ita habet: Dilectissimo & honorabili sancto fratri Victorio Hilarus archidiaconus urbis Romæ. Cum pleraque de ratione Paschali, tam de Græco translata, quam a Latinis condita, recenserem; discrepare inter se utrorumque sententias, atque sibi invicem resultare perspexi: ut neutra pars, dum impugnatur ab altera, putetui evidenter adstruere hujus observantiæ disciplinam. Quo fit, ut cum institutio Latina vel Græca eruditioni domesticæ magis favere contendit; præcipuo muncri peragendo inter eorum dissensiones tempus sæpe non congruat. Quapropter, dilectissime frater, tanta rerum ambiguitate permotus, tuæ dilectionis studio fidenter injungo, ut per otium diligenter inquiras, vel unde supradicta diversitas oriatur, vel qua potissimum ratione veritas indagetur: ut deinceps dissonæ opinionis errore sublato idem semper tenere possit universitas. Quatenus cuncti in commune fideles, a dubiis omnibus expediti, in summi celebritate mysterii inoffenso devotionis tramite dirigantur. Ora pro nobis dilectissime frater.

[37] Paruit Hilaro Victorius, & Canonem Paschalem composuit, [hinc Victorius ad eum scripsit Canonem Paschalem.] non quidem ab omni errore immunem, eruditum tamen, & ab eruditis non paucis probatum & laudatum, quemadmodum videri potest apud Bucherium in præpositis scriptorum elogiis, in quibus Hilarus passim Papa vocatur. Attamen necdum erat Papa anno 457, quando Victorius ad eum misit Canonem, cui ita præfatur pag. 2: Domino vere sancto, ac venerabili in Christo fratri Hilaro aremdiacono Victorius. Utinam præceptis tuis, archidiacone venerabilis Hilare, tam effectu valeam parere, quam voto! Est enim & hoc opus arduum, & meæ intelligentiæ facultas exigua. Ego autem, quod ad me attinet, etiamsi delegatæ materiæ superer quantitate, satis habeo jussioni tuæ possibilitatis meæ obedientiam non defuisse: quæ tametsi ministerium minime impleret injunctum, certe debitum persolveret obsequium. Teque deprecor, ut si quidpiam secus, quam voluisti, provenerit, imbecillitatem meam atque onus impositum æquo jure perpendens, imperfecti laborem negotii officio malis æstimare, quam merito. Maximum enim indicium meæ erga te reverentiæ est, imperiis tuis amplius me impendere voluisse, quam possim. Quod si dignum aliquid tua lectione confecero, id erit profecto divini muneris; tum etiam benevolentiæ tuæ: cujus favor oblectans inertes quoque excitat ad profectum. Nec dubitabitur hujus fide perficiendum, cujus est adhortatione susceptum. Cum mihi quoque fiducia sit, peragi posse, quod præcipis, cui id tam confidenter injungis. Quis namque non intelligat tuis orationibus jam præsumptum, quod etiam per me credis implendum? Neque enim temere delegasses, ubi non tam meæ doctrinæ industriam, quam tuum judicium videres exposci.

§ IV. Hilarus anno 461 Papa creatus, mense Novembri: de die controversia est; sed probabilius est, electum esse die 17.

[Hilarus anno 461 sit Pontifex post S. Leonem, quem Pagius vult obiisse die 4 Novembris;] Mortuo S. Leone Papa, successor ejusdem in pontificatu electus est S. Hilarus. Utrumque contigisse anno 461, scriptores neoterici consentiunt: at iidem multum disceptarunde mense & die, tam quibus obiit S. Leo, quam quibus electus est Hilarus. Antonius Pagius in Critica ad annum 461 num. 3 de die emortuali S. Leonis ita scribere incipit: Dies & mensis, quibus S. Leo Magnus ad Deum migravit, hactenus in obscuro fuere, licet de ejus mortis anno nunquam controversia fuerit. Et paulo post opinionem suam exponit his verbis: Mors ejus, quod huc utque omnes latuit, contigit pridie Nonas mensis Novembris, seu die quarto ejusdem mensis. Hanc opinionem de more sequitur Franciscus Pagius in Breviario Pontificum Romanorum tom. 1 pag. 207. Verum dum rationes Pagii studiose pervolvo, plura invenio leviter asserta quam probata, ita ut tota ipsius dissertatio incertis solum nitatur ratiociniis & conjecturis. Henschenius noster ad XI Aprilis in S. Leone cum antiquissimis Martyrologiis Hieronymianis obitum S. Leonis retulit ad X Novembris, recteque observavit, hunc diem optime convenire cum die electionis S. Hilari post dies septem secutæ. Henschenium secutus est Tillemontius nota 73 in S. Leonem, & Sollerius noster in Observationibus ad Usuardum die XI Aprilis, merito ridens nimiam Pagii confidentiam, qui, relicta sententia dudum cognita idoneisque monumentis nixa, aliam obtrudere voluit quasi certam; cum ne probabilem quidem hactenus judicare possim.

[39] [sed long probabilius est, eum obiisse die 10,] Quod assero de novo illo invento Pagii, qui leves conjecturas subinde pro certis argumentis venditat, ut sexcentis exemplis facile demonstrari posset, brevi solum ratiocinio lubet ostendere. Pagius ex dictis de duratione sedis Bonifacii I, Cælestini I, & Sixti III, ac ex interpontificio, quod post Sixti III mortem fuit, consecrationem S. Leonis fixit XXII mensis Septembris, ut ipse agnoscit. Atqui de die ordinationis S. Leonis, quam multis ratiociniis incertis quæsivit, multi alii Pagio non consentiunt, ita ut fundamentum istud plane vacillet. Post positum vero istud qualecumque fundamentum, ratiociniis & conjecturis rursum incertis utitur: nam ex codicibus paucis & scriptoribus aliquot medii ævi statuit, Leonem sedisse annos 21, mensem unum, & dies tredecim, cum fateatur alios codices multos habere, dies XXVI, sed manifesto, inquit, librariorum errore. Nimirum error hic manifestus est, quia dicti dies non congruunt sententiæ Pagii. Eadem de causa definit, diem emortualem non esse annumerandam diebus tredecim jam dictis. Præterea S. Hilari ordinationem figit XII Novembris, quod mox refutabitur, ut saltem minus probabile. Nunc erudito lectori judicandum relinquo, utrum potius credere debeat, S. Leonem obiisse die IV Novembris, per tot incerta & sæpe hiantia ratiocinia quæsito, quo nulla Martyrologia depositionem ipsius celebrant; an die X Novembris, quo Fasti antiquissimi magno consensu depositionem S. Leonis annuntiant; præsertim cum ratiocinando eadem facilitate ad X Novembris pervenire possimus quam ad quartum.

[40] Hisce breviter de die obitus S. Leonis observatis, progredior ad diem, [& Hilarum electum esse die 17 ejusdem mensis;] quo S. Hilarus fuit electus, cum illo utcumque connexum. Laudatus Henschenius in S. Leone Magno num. 5 recte ita habet: Favet valde hisce antiquissimis Martyrologiis & tempus sedis vacantis, & electio successoris Hilari, quæ cadit in XV Kalend. Decemb., sive XVII diem Novembris, cum a dicta depositione, seu die X Novembris, cessavisset episcopatus dies septem; uti indicatur in Pontificali Romano &c. Hanc sententiam de electo Hilaro die XVII Novembris sequitur Blanchinius in Notis Chronologicis ad Anastasium Bibliothecarium nuperrime recusum tom. 3 pag. 145, ubi sic habet: Mire autem consentit cum die depositi Leonis Magni X Novembris vacatio sedis per dies septem, & electio Hilari successoris cum XVII ejusdem mensis; & coronatio sive ἐντρονίσμος biduo post consequitur cum Dominica XIX Novembris. Hæc jam probaverat in Cælestino I pag. 93 ex concilio Romano, quo item argumento utitur Henschenius. Pagius istius concilii epocham conatus est suæ etiam utcumque accommodare sententiæ; at parum probabiliter, ut mox videbimus.

[41] Hilarus anno 465 celebravit mense Novembri concilium cum episcopis, [ut ostenditur ex concilio anni 465,] qui venerant ad natalem ipsius, ut latius videbimus § 7. De die celebrati concilii Pagius ipse ad annum 465 num. 5 hæc notat, in editione Lupi notari XVI Kalendas Decembris, in Labbeana, sub die XV Kalendarum Decembrium, sub die XII (Kalendarum) in appendice codicis Dionysiani, & in Moguntino. Itaque secundum codices aut editiones concilium istud habitum est die XVI, XVII aut XIX Novembris: ac unico die absolutum fuit, ut ostendam suo loco. Pagius, qui natalem, seu diem ordinationis Hilari credit fuisse duodecimum Novembris, ait synodum aliquot diebus post habitam, atque ita opinionem suam exprimit: Episcopi eo die (XII Novembris) congregati initium faciunt a divino cultu, in eoque perseverant duobus sequentibus diebus, Sabbato nempe & die Dominica. Quibus confectis, hortantur Papam, “ut quæcumque pro disciplina ecclesiastica sunt, cura diligentiore tractet” quemadmodum initio Actorum synodalium legitur: iterumque coëunt sequentibus diebus, & ea constituunt & decernunt, quæ in epistola ad Tarraconenses ipsemet Hilarus exponit. Hæc omnia mutuatus est ex Tentzelio heterodoxo, qui eadem fere verba habet in Schediasmate de Natalitiis episcoporum num. 2.

[42] [quod non quatuor diebus post natalem Hilari,] Verum tota illa expositio improbabilis est, uniceque quæsita, ut qualiscumque redderetur ratio, cur concilium a die XII usque ad XVI aut XVII Novembris fuerit dilatum. Quatuor diebus episcopi se dicuntur præparasse ad concilium, quod fortasse duabus horis absolutum est. Tribus consequenter diebus institerunt cultui divino: id mihi nec Tentzelius persuadebit aut Pagius, nisi prius ostensum fuerit natalem Pontificis tribus diebus celebratum fuisse. Quod additur, quarto die episcopos hortatos fuisse Pontificem, ut tractaret de rebus ecclesiasticis, ridiculum plane inventum est Tentzelii, qui verba S. Hilari male intellexit. Hilarus enim initio concilii episcopos sic alloquitur: Quoniam religiosus, sancto Spiritu congregante, conventus hortatur, ut quæcumque pro disciplina ecclesiastica necessaria sunt, cura diligentiore tractemus. Si Pagius hæc verba paulo attentius considerasset, non fecisset episcopos summi Pontificis hortatores; sed vidisset Hilarum opportunæ occasione convenientium ad festivitatem episcoporum excitatum se dicere ad tractandum de rebus ecclesiasticis. Quare verisimile non est, concilium istud habitum fuisse quatuor, quinque aut septem diebus post natalem Hilari, ideoque natalis ille minus probabiliter figitur XII Novembris.

[43] [sed in ipso natali ejus] Contra longe probabilius apparet, concilium istud celebratum fuisse ipso natali die Hilari: sive ille sit ordinationis sive electionis: nam merito dubitatur, utrum diem electionis an ordinationis suæ ut natalem celebraverint Pontifices. Imo si consulamus Sermones S. Leonis in anniversario die assumptionis ejus habitos; mox in primo videbimus, ipsum loqui de electione sua, non de ordinatione, ita ut verisimiliter ipse electionis suæ diem ut natalem celebraverit, ejusque exemplo Hilarus; non vero ordinationis diem, ut supponit Pagius. Verum quidquid sit de hac observatione, a qua non dependet præcipua controversia; ex epistola Hilari, quam scripsit ad episcopos provinciæ Tarraconensis secundum tractata in illa synodo, evinci mihi videtur, in natali ipso Hilari synodum fuisse habitam. Ita enim apud Labbeum tom. 4 Col.in dicta epistola loquitur Pontifex: Lectis ergo in conventu fratrum, quos natalis mei festivitas congregarat, litteris vestris, &c. Voces illæ, quos natalis mei festivitas congregarat, idem significant ac illæ, qui ob festivitatem natalis mei erant congregati. Atqui congregatio ob festivitatem fit in ipsa festivitate. Synodus igitur illa in ipso natali Hilari habita est. Certe verba Pontificis explicari nequeunt modo æque naturali; neque aliquid obest, quo minus ita exponantur, ut ostendam § 7, ubi de illa synodo, quæ non fuit nisi brevis consultatio summi Pontificis, latius agam.

[44] Qui synodum illam ab ipsa festivitate æmovent, voces illas, quos natalis mei festivitas congregarat, [fuit habitum.] ita haud dubie intelligunt, ut credant episcopos Romam venisse ob festivitatem, eaque occasione vocatos ad concilium. Veram plus significant verba Hilari, qui non loquitur de conventu ad eamdem urbem, sed de conventu, in quo lectæ sunt litteræ, sive de conventu ad unum locum. Itaque, cum conventus ille factus sit ob festivitatem, etiam factus est in festivitate. Nam episcopi quidem ob festivitatem aliis diebus Romam confluere poterant; sed in unum locum non conveniebant ob festivitatem, nisi in ipsa festivitate. Quare omnino dicendum videtur, concilium fuisse habitum in ipso natali: & consequenter, cum a nullo habitum dicatur die XII Novembris, illo die nec electum nec ordinatum esse S. Hilarum; quod aliunde quoque improbabile est, quia dies ille nimis vicinus est mortuali S. Leonis sue X Novembris. Post hunc vero si numeremus septem dies, quibus sedes vacasse dicitur post mortem Leonis, habemus Hilarum electum esse XVII Novembris, quo synodus illa figitur apud Labbeum: cumque anno 461, quo electus est Hilarus, XIX Novembris esset Dominica, consecratio peragi potuit XIX, quo alii synodum fixerunt. Itaque, sive respiciamus ad mortualem diem S. Leonis, sive ad diem dicti concilii Romani; uterque recte congruit, & uterque persuadet Hilarum esse electum die XVII Novembris anni 461.

§ V. Gesta Sancti in pontificatu pro fidei confirmatione, & cum Leontio Arelatensi, aliisque episcopis Galliæ pro disciplina ecclesiastica.

[Sanctus scribit pro fide & contra hæreses:] Anastasius Bibliothecarius gesta S. Hilari in pontificatu enarrare incipit hoc modo: Hic fecit decretalem, & per universum Orientem sparsit epistolas de fide Catholica & Apostolica, confirmans tres synodos, Nicænam, Ephesinam & Chalcedonensem, vel tomum S. Archiepiscopi Leonis (litteras scilicet ejus ad S. Flavianum) & damnavit Eutychem & Nestorium, & Dioscorum, vel omnes sequaces eorum, & omnes hæreses, & confirmans auctoritatem & principatum sanctæ Sedis Apostolicæ. In antiquiori Pontificum catalogo apud nos ante tomum 1 Aprilis pag. XXXIV de his tantum leguntur sequentia: Hic fecit decretalem, & per universum Orientem direxit, & epistolas de fide Catholica. Dubitari non potest, quin S. Hilarus exemplo S. Leonis non paucas ad Orientis imperatorem & ad patriarchæs Orientalis Ecclesiæ scripserit epistolas contra hæreses Nestorii & Eutychis, necdum eo tempore quiescentes: at illæ exciderunt. Attamen minus certum est, an in una aliqua epistola decretali sic confirmaverit tres synodos œcumenicas supra enumeratas, ut prætermiserit Constantinopolitanam, sub imperio Theodosii Magni & pontificatu S. Damasi habitam, quæ inter œcumenicas numeratur secunda, Si id factum est, noluit Hilarus omnes synodos œcumenicas recensere; sed eas tantum confirmare, quæ tunc maxime erant in ore omnium. Talis erat Nicæna, de qua frequentissima fit mentio in Ephesina & in Chalcedonensi. Tales & hæ erant ob novissimas hæreses in iis damnatas. Baronius ad annum 461 num. 14 existimat, illa initio pontificatus facta ab Hilaro, quod nec improbabile est, nec certum. Monuit haud dubie Leonem Orientis imperatorem, & præcipuos episcopos Orientales de electione sua, eaque occasione decretalem illam mittere potuit.

[46] [item ad Leontium Arelatensem de electione sua,] Cura scribendi Orientalibus fortasse effecit, ut paulo serius de electione sua scripserit ad episcopos magis vicinos. Baronius ad annum 462 num. 2 ait: Anni hujus initio, nempe mense Januario, … Hilarus Papa litteras de sua creatione scripsit ex more ad omnes ecclesias. Deinde subjicit epistolam ad Leontium Arelatensem datam, qua jubet illum per universam provinciam scribere de ea electione. At hine patet, Hilarum tantum scripsisse ad metropolitas aut primates, ut ipsi ulterius scriberent ad episcopos sibi subordinatos. Totam epistolam, ex Labbeo tom. 4 Col.uc transfero: Dilectissimo fratri Leontio Hilarus. Quantum reverentiæ in Spiritu Dei, qui subditos sibi inhabitat sacerdotes, beato Petro apostolo & Sedi ipsius deferatur, omnibus arbitror esse compertum, quibus paternarum traditionum incorrupta custodia est: quos cum volumus de nostræ ordinationis primordiis gratulari, opera, quæ in nos divinæ pietatis dignatio ostendit, sanctitati tuæ duximus indicanda: ut ipse primum pro eo, quem in nobis invicem semper impendimus, præstante Domino, læteris affectu: deinde ut dispositione tuæ fraternitatis omnibus per universam provinciam fratribus & consacerdotibus innotescat, quod humilitatem meam dextera Domini visitare dignata sit, & in Apostolicæ Sedis regimen, non pro merito, sed pro suæ gratiæ abundantissima largitate commiserit. Proinde, frater charissime, quod sanctitati tuæ præsenti sermone patefecimus, in omnium fratrum (quemadmodum diximus) notitiam deferre dignaberis: ut supplicaturi Domino nostro Jesu Christo, sicut exultationis gaudia, ita profutura universali Ecclesiæ orationum suarum nobis vota conjungant. Dominus te incolumem custodiat, frater charissime. Dat. VIII. * Kal. Febr. D. N. Severo Aug. Cons.

[47] [ob quam epistolam immerito carpitur.] Tillemontius tom. 16 in S. Hilaro observat, Pontificem qualecumque gaudium de sua electione insinuare, indeque ait, se valde dubitare, an S. Augustinus & S. Gregorius umquam usi essent ejusmodi verbis in scribendo. Verum respondeo, censuram esse idoneo destitutam fundamento. Certe Apostolus dicit in epistola 1 ad Timotheum cap. 3: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Atqui si desiderare episcopatum licet, modo desiderium oriatur ex bona intentione, gaudere etiam licet de obtento episcopatu, præsertim si quis agnoscat se divino beneficio provectum esse, ut facit S. Hilarus. Poterat S. Hilarus, qui semper egregium ostendit studium servandi disciplinam ecclesiasticam, post electionem suam gaudere, occasionem sibi datam esse multa bona operandi. Poterat, inquam, ea de causa gaudere, Deoque gratias agere, etiamsi in ea fuisset dispositione, ut, si Deo id gratius credidisset, maluisset pontificalem dignitatem humiliter fugere, quemadmodum Sancti non pauci dignitates quaslibet laudabiliter aversati sunt. Quare, si forte SS. Augustinus & Gregorius de sua electione iisdem verbis uti noluissent, inde nihil concludere possumus, quam Sanctos modis diversis ad eumdem tendere finem. Itaque non video, S. Hilarum aliquid scribere in illa epistola, quod contrarium sit Christianæ humilitati, quam & in hac ipsa & in aliis sine affectatione prodit: neque enim illi maxime humiles sunt, qui maximam in verbis humilitatem, quæ subinde affectata est, præ se ferunt. Hæc breviter respondenda credidi ad censuram Tillemontii, cui tanta Romanos Pontifices carpendi fuit libido, ut quamlibet arripuerit occasionem, & ne a Sanctis quidem abstinere voluerit. Verum in viam redeamus.

[48] Leontius Arelatensis jam audierat electionem Hilari ante acceptas ejus litteras, [Leontius Hilaro gratulatur,] eidemque gratulatus est per litteras ad eum datas, antequam epistolam Hilari acceperat. Hasce Leontii litteras edidit Acherius tom. 5 Spicilegii pag. 578, ex quo eas huc transfero: Domino meritorum fastigio laudatissimo & Apostolicæ Sedis dignissimo Papæ domno Hilaro. Quod Leonem sanctissimum prædecessorem tuum mors abstulerit contra hæreses invigilantem, & lolium in agro Domini, heu nimis fruticans eradicantem, dolemus. Quod de tua Sanctitate reparaverit, gratulamur. Nam gaudet filius de honore matris, & cum Ecclesia Romana sit omnium mater, fuit vobis * gaudendum, quod in tanta consternatione rerum, & infirmitate sæculorum, super eam te erexerit, ut judices populos in æquitate & gentes in terra dirigas. Unde cum nobis nuntius ille per Concordium ecclesiæ nostræ diaconum, qui tunc præsens erat, cum Sanctitas tua ad id honoris fastigiatum culmen evecta est, relatus est, gratias Deo nostro reddidimus, & te decrevimus quam primum hac humilitatis nostræ epistola salutare; ut & sic affectus, qui inter tuam Sanctitatem & nos jam diu coaluit, in Domino corroboretur, & de cetero augeatur, cum debita reverentia, qua decet filios Patrem prosequi.

[49] Benedictus itaque, qui venit in nomine Domini. [eidemque Arelarensis ecclesiæ jura commendat.] Jam fortiter Sanctitati tuæ insudandum & anhelandum est, ut quod sanctissimus Leo Papa incepit, ad terminabilem perducas limitem, & cum exercitu Gedeonis per tubas in ore fortium concrepantes, & per lampadas in robusta manu agitatas & ventilatas, maledictos muros Jerico jam toties anathematizatos & quassatos Sanctitas tua faciat prosternere. Ceterum cum ecclesia nostra Arelatensis semper ab Apostolica Sede amplis favoribus & privilegiis fuerit decorata, rogamus Sanctitatem tuam, ut per eam nihil nobis decedat, sed potius augeatur, ut & collaborare tecum in vinea Domini Dei Sabaoth valeamus, & invidorum conatus infringere, quos, si non esset auctoritas reptimens, certum est de die in diem grassaturos in pejus, quia malitia, qui nos oderunt, ascendit semper. Dat. K… Severo aug. Cos. Epocha partim erasa designat saltem annum 462, quo Severus erat consul Occidentalis. Ex K vero, quod initium est vocis Kalendas, conjicere possumus scriptas esse has litteras circa aut post medium mensis Februarii, quando numerabantur dies ante Kalendas Martii; cum scriptæ sint ante acceptas Hilari litteras; sed ita ut Hilarus miretur in responso, suas necdum fuisse perlatas, dum hæ scribebantur.

[50] Acceptis Leontii litteris, alias rursus ad eumdem dedit S. Hilarus. Hasce ex Labbeo tom. 4 Col.ubjungo. Dilectissimo fratri Leontio Hilarus. [Altera Hilari ad Leontium epistola] Dilectioni meæ, quæ circa ecclesias Gallicanas, omnesque in eis Domini sacerdotes, etiam in inferiori gradu positos, abundat, multum accedit augmenti, quod per virum spectabilem Pappolum filium nostrum sermonis tui ad me sunt delata principia. Ex quo tamen conjicio, paginam meam, quam dudum de episcopatus mei primordiis misi, necdum traditam tibi fuisse, cum scriberes: de qua utique non siluisses, nisi perlatorem aliqua causa tardasset. Unde quod & consuetudo poscebat & charitas, jampridem me executum significo: & hoc ipsis litterarum exemplaribus, quæ direxi, plenius nosse vos cupio, ut officio fraterno in nullo intelligatis fuisse me desidem: & ita vicissim frequentandis studeamus alloquiis, ut vicem nobis communis præsentiæ scribendi cura compenset, frater charissime.

[51] [humana admodum & amica:] Affectus itaque tui gratiam periisse non passus es: quod ei solicitudini intentum te esse cognosco, ut custodiendis paternorum canonum regulis studere me cupias; quo desiderio nihil concipi salubrius potest, quam ut in una Ecclesia, cui oportet nec maculæ aliquid inesse, nec rugæ, una sit in omnibus observatio disciplinæ. Cui si aliquid eruditionis aut correptionis addendum est, rectissime per vestram diligentiam consuletur, si, quemadmodum es dignatus scribere, tam instructa ad nos fuerit persona directa, quæ inquisitionem nostram plene ex omnibus possit instruere. Spondeo enim, quantum gratia Dei donat, ut spondeam, hoc me ad universalem sacerdotum Domini concordiam provisurum, ut omnes non sua audeant quærere, sed quæ sunt Christi studeant obtinere. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Hactenus Hilarus, qui respondere videtur ad aliqua, in litteris Leontii non expressa. Fortasse id contigit, quia Pappolus, perlator epistolæ, aliqua oretenus addidit. Tempus scriptæ Hilari epistolæ non additur; at conjicere possumus, scriptam esse mense Martio aut Aprili.

[52] [deinde Leontium acriter reprehendit, quod non monuisset de Hermete episcopo,] Quantumcumque in præmissis litteris amorem erga Leontium ostenderet Hilarus, eidem tamen acriter eodem anno scripsit, quod ab eo monitus non esset de facto quodam disciplinæ ecclesiasticæ contrario, quod mox explicabo. Verum ut studiosus lector perspiciat, quam sedulo vellet invigilari, quamque ipse invigilaret, no quid fieret contra disciplinam Ecclesiæ, litteras ejus ad Leontium ex laudato Labbeo hic recitabo. Dilectissimo fratri Leontio Hilarus. Miramur fraternitatem tuam ita legis Catholicæ immemorem esse, ut quæque iniqua & contra patrum nostrorum statuta in provincia, quæ ad monarchiam tuam pertinet, si ipse aut non vis, aut non potes, etiam nec nos silentii tui taciturnitate permittas corrigere. Siquidem quod & rumore cognovimus, & quantum diligenter a diacono Joanne, qui a magnifico viro filio nostro Frederico litteris suis nobis insinuatus est, requisivimus, quod iniquissima usurpatione quidam Hermes episcopatum civitatis Narbonensis execrabili temeritate præsumpserit. Quam rem decuerat sanctitatem tuam ut nobis in vestigio indicaret. Qua de re, frater charissime, monemus, ut, si fides adhibeatur assertis, seposita excusatione, ad nos tam tuæ dilectionis, quam fratrum nostrorum, aut per portitorem litterarum, aut per quem ipsi elegeritis, subscriptam manuum vestrarum relationem transmittatis; ut quod definire possimus, recurrenti pagina possitis agnoscere. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Dat. III. Non. Novemb. Data quoque est hæc epistola eodem anno 462, cum visuri simus totam illam causam ante finem anni fuisse omnino finitam.

[53] Tillemontius in S. Hilaro art. 3 factum Hermetis, [qui electus ad cathedram Biterrensem eaque exclusus, Narbonensem occupaverat,] quod Hilarus tam acriter reprehendit, sic exponit. Hermes, qui archidiaconus erat S. Rustici Narbonensis, ut liquet ex epistola S. Leonis 2, alias 92, ordinatus fuit episcopus Biterrensis, sed eum admittere noluerunt Biterrenses, nescitur qua de causa, nec jus suum prosecutus est Hermes. Deinde mortuo S. Rustico, Hermes promovetur ad episcopatum Narbonensem. Delata hæc res erat ad Hilarum per Joannem diaconum missum a Friderico, fratre Theodorici Visigothorum regis, ut vult Tillemontius. Hæc omnia habentur partim in epistola Hilari mox laudanda, partim in data. Verum addit Tillemontius, videri Hermetem successorem fuisse designatum a S. Rustico: Rusticumque scripsisse ad S. Leonem, ut in eam dispositionem consentiret: at hunc consentire noluisse. Colligit id ex obscuris Hilari verbis. Quare subjungo initium illius epistolæ, quæ octava est inter epistolas Hilari apud Labbeum tom. 4 Col./em> Quamquam notitiam dilectionis vestræ, quanta vel qualia in Narbonensi ac Biterrensi ecclesia dudum sint admissa, non lateant, & præsumptionis improbitas ad nos usque perveniens procul dubio regionibus manifesta sit Gallicanis: Apostolicæ tamen solicitudinis interest, culpas in nostro deprehensas examine non tacere, ne per incongruum silentium cum iniqua agentibus habere videamur conniventiæ portionem.

[54] Tum sequuntur verba a Tillemontio indicata: Olim enim urbium præsides prædictarum sanctæ memoriæ decessori meo non minus quam nobis etiam tunc attulerunt doloris *., [licet in illud consentire noluisset S. Leo: factum Hilarus,] illicitis petitionibus audendo prosequi, quod vix apud patientiam nostram sola necessitatum potuit deploratione leniri. Ita scribit Hilarus, postquam consenserat modo infra explicando, ut Hermes præesset ecclesiæ Narbonensi, ita ut id revera per episcopum Narbonensem & Biterrensem videatur petitum fuisse, & negatum a S. Leone. Tillemontius tamen in toto illo facto nihil invenire potuit, quod esset contrarium disciplinæ ecclesiasticæ illius temporis. At Hilarus, postquam cum numeroso concilio factum examinaverat, ita in litteris laudatis prosequitur: Quibus enim, sicut etiam vos probatis, factum constat exemplis, & qua non objurgatione dignissimum est, quod sanctorum patrum decretis, & ipsis repugnat canonum institutis? cum ideo se frater jam & coëpiscopus noster Hermes a Narbonensi ecclesia credidit jure suscipi, quia indigne a Biterrensibus, quibus ordinatus est, dicebat excludi. Qui si vere hoc in facto doleret, & legitimo remedio subvenire propriæ scisset injuriæ, vindictam magis debuit sperare perpessis, quam veniam perpetratis. Insinuat datis verbis Hilarus, non invitum a Biterrensibus exclusum fuisse Hermetem. Forte audierat, se a Narbonensibus expeti post mortem Rustici. Quidquid sit, improbat Hilarus, quod jus suum non fuerit prosecutus; judicavitque post consultationem in numeroso episcoporum concilio institutam, contra disciplinam ecclesiasticam peccasse Hermetem, ita ut facile contemnere possimus ratiocinia Tillemontii, qui de facto, cujus adjuncta non satis hodie sunt cognita, disputare sustinuit contra sententiam SS. Leonis & Hilari.

[55] [acceptis instructionibus, examinat in concilio ac improbat:] Porro non diu post scriptas ad Leontium litteras Hilarus exactiores de causa Hermetis instructiones accepit, sive eas Leontius ipse ante acceptas Hilari litteras transmiserit, sive illas Pontifex acceperit ab aliis Galliarum episcopis, qui Romam confluebant ad natalem ipsius celebrandum; sive Hermes legatos Romam miserit ad causam suam defendendam. Certe Hilarus rem illam judicandam & componendam eodem mense proposuit in concilio, quod Romæ habuit in natali suo, id est, in die electionis vel ordinationis suæ, sive XVII aut XIX Novembris; ibique duplex adfuit legatio, altera contra Hermetem, altera pro Hermete, quantum conjicere possumus. De hoc judicio Hilarus ita scribit in jam laudata epistola 8: De quibus (Hermetis excessibus) præsidente * fratrum numeroso concilio, & ex diversis provinciis ad diem natalis nostri in honorem beati Petri apostoli per Dei gratiam congregato, præsidentibus fratribus & coëpiscopis nostris Fausto & Auxanio, atque agentibus plurimis, quæ vigorem respiciunt auctoritatemque judicii, id a nobis pacis est amore constitutum, ut in sententia, quam sub adversione utriusque legationis inde directæ, Christo Domino nostro inspirante, protulimus, neque caritas Euangelicæ indulgentiæ, neque Apostolicæ virga defuerit disciplinæ: namque in totum nec remittere nos fecit indulgentia, nec affectio coërcere.

[56] [ea tamen lenitate sententiam temperat,] Qualis autem fuerit sententia concilii, Hilarus per hasce ipsas litteras, datas III Nonas Decembris anni 462, notum fecit episcopis provinciæ Viennensis, Lugdunensis, Narbonensis primæ & secundæ, & Alpium Pœninarum, quibus inscriptæ leguntur apud Labbeum. In iis autem tam claris verbis improbat præsumptionem Hermetis, ut mirer Tillemontium tam multa disputare potuisse ad excusandum factum sibi ex parte tantum notum, & a sancto Pontifice in concilio examinatum. Audiamus igitur rursum Hilarum, qui non videtur laudare mores Hermetis, ut existimat Tillemontius, sed potius improbare. Denique, inquit, si nunc saltem (Hermes) communi omnium Domini sacerdotum utatur animo; si imitetur exemplum; si ad hæc, quæ ecclesiasticæ quietis contemplatione * utcumque sopita pace vel fide, quæ sunt multipliciter errata consideret: nihil est profecto, quod non etiam ipse reprehendat, & erubescat sibi annui, quod in altero laudabiliter improbarit. Loquitur de facto nobis ignoto, quod improbare potuit Hermes, dum erat archidiaconus & Romam missus est a S. Rustico, ut habemus ex epistola 2 S. Leonis. Deinde Hilarus ita pergit: Scimus enim, & jam diu de memorati fratris conversatione nihil habemus ambiguum, cum anteactæ vitæ ipsius cursum, & retro antepositum * nostro revolventes animo, hos illum, quos in eo arguimus, incurrisse potius, quam fecisse *, æstimamus * excessus. Hæc sunt verba illa, quibus mores Hermetis ab Hilaro commendatos asserit Tillemontius. At mihi contrarium potius videtur, præsertim si Baronii, qui epistolam illam primus edidit, sequamur lectionem: nam secundum illam dicit Pontifex: ex præterita Hermetis vita se timere, ne ultro potius voluerit in excessus illos incurrere quam illos fugere.

[57] Verum, sive Hermetis vita fuerit probata Hilaro, [ut Hermes maneat episcopus Narbonensis, sed sine jure ordinandi suffraganeos;] sive utcumque improbata ob ambitionem, qua Biterrensem ecclesiam deseruisse videtur ad obtinendam Narbonensem metropolim; tali moderatione res composita est, ut manserit episcopus Narbonensis, sed sine jure metropolitico, quod tamen post mortem ipsius iterum redibat ad ecclesiam Narbonensem, & interim dabatur seniori provinciæ Narbonensis episcopo, qui tunc erat Constantius Uceticensis. Ei, inquit, qui nunc ecclesiæ Narbonensi præsidere permittitur, ordinandorum episcoporum ob hæc, quæ prave facta sunt, sustulimus potestatem: quam ita ad fratrem & coëpiscopum nostrum Constantium Uceticæ ecclesiæ antistitem, quia ævo honoris * primas esse dicitur, pertinere censuimus, ut, si superstite Herme episcopo defunctus fuerit, illum hæc cura respiciat, quem repererit episcopalis ordo primatem. Herme autem episcopo deficiente, faciendorum mos antistitum Narbonensi mox reddatur ecclesiæ, quem non civitas, sed causa præsumptionis amisit. Hæc ostendunt Hilarum fuisse severum disciplinæ ecclesiasticæ vindicem, sed severitatem clementia temperasse, ut in aliis quoque exemplis videbimus.

[58] Hisce expositis, Hilarus Papa hortatur episcopos omnes, [alia quoque post dictum concilium ordinat ad disciplinam spectantia.] ad quos scribit, ut non imitentur facta in Narbonensi provincia, sed canones Ecclesiæ observare studeant. Hinc ordinat, ut per annos singulos concilium episcoporum convocetur ex variis provinciis eo loco & tempore, quo idordinabit Leontius Arelatensis, ut in illo concilio judicium feratur de causis ecclesiasticis, & in dirimendis gravioribus, quæ illic non potuerint terminari, Apostolicæ Sedis sententia consulatur. Ordinat præterea, ne episcopi sine litteris metropolitani sui ad aliam proficiscantur provinciam, & alia quædam ad disciplinam ecclesiasticam, aut ad utilitatem ecclesiarum spectantia, quæ videri possunt in laudata epistola 8. Verum judicium de ecclesiis aliquot, quas Leontius querebatur ablatas esse provinciæ Arelatensi, remittit ad conventum episcoporum Galliarum. Ceterum dubitare non possumus, quin omnia illa in prædicto concilio proposuerit S. Hilarus: licet solus deinde mandata illa in Galliam direxerit.

[59] Anno 463 aliæ querelæ delatæ sunt ad S. Hilarum contra S. Mamertum episcopum Viennensem, [Cum Mamertus Viennensis accusatus esset ob consecratum Diensibus episcopum,] qui graviter erat accusatus per Gunduicum militum præfectum, quod invitis Diensibus ordinasset episcopum. Tillemontius aliique credunt, Gunduicum, ut in epistola vocatur, fuisse regem Burgundionum, qui apud Turonensem lib. 2 cap. 28 vocatur Gundeuchus. Quisquis fuerit is delator, exaggeratam illam accusationem habemus ex epistola 9 inter epistolas S. Hilari apud Labbeum Col.in qua ad Leontium Arelatensem ita scribit: Qualiter contra Sedis Apostolicæ veniens constituta, sacerdotalem modestiam Mamertus episcopus Viennensis excesserit, dilectionis tuæ debuimus relatione cognoscere, ut ausibus talibus maturum, & juxta ecclesiasticarum ordinem regularum congruum judicium proferremus. Jubet deinde Leontium, rem in conventu synodali, qui, inquit, secundum statuta nostra annis singulis, te sibi præsidente, est congregandus, discutere: ac deinde omnium litteris inventa post examinationem rei perscribi ad se desiderat. Data est hæc epistola VI Idus Octobris anni 463. Paruit Leontius mandato Hilari cum episcopis ad concilium convocatis, & ab omnibus illis Pontifex informationem de facto accepit, ut patet ex epistola ipsius XI.

[60] [Hilarus, re per multos episcopos examinata, factum improbat,] Audita porro hac informatione, Hilarus sequenti anno 464 sexto Kalendas Martias scripsit epistolam XI ad viginti episcopos Galliarum, in qua declarat Mamertum excessisse limites sibi præfixos a Sede Apostolica, & fecisse contra jus episcopi Arelatensis. Hinc dicit se scripsisse ad Veranum episcopum, qui haud dubie est S. Veranus Venciensis, ut tamquam legatus Apostolicæ Sedis conveniat Mamertum, quatenus, inquit, quid de eo retuleritis agnoscat, id est, ut declaret illum perperam Diensibus ordinasse episcopum. Deinde vult ut declaret Mamertus se sine ulla deinceps transgressione observaturum definitionem Sedis Apostolicæ: ac minatur, se ablaturum Viennensi ecclesiæ quatuor ecclesias suffraganeas, nisi illis contentus esse velit. Demum episcopum, qui Diensibus ordinatus erat, quemque alias dignum Hilarus agnoscebat, confirmari vult arbitrio Leontii Arelatensis.

[61] [& leni remedio corrigit:] Correctio hæc sane benigna erat & lenis: neque dissimulat Hilarus in litteris suis graviori pæna plecti potuisse tam Mamertum Viennensem, qui ordinaverat extra provinciam suam episcopum Diensem, quam hunc eo modo ordinatum. Verum, inquit, ad ecclesiarum quietem tantæ transgressionis vulnera, memores Apostolicæ sapientiæ, curari volumus ante fomentis, ut corporis nostri membrum forte sanandum in integritatem pristinam per mitiora medicamenta revocetur; nec credatur negligi, quod interim non monetur abscindi. Hæc aliaque ostendunt, S. Hilarum non dissimulasse culpam Mamerti, qui clarissime fecerat contra statuta S. Leonis, ut omnes passim scriptores agnoscunt: nam S. Leo statuerat, ut ecclesia Diensis suffraganea esset ecclesiæ Arelatensis, non vero Viennensis, cui quatuor tantum ecclesias suffraganeas adjudicaverat, quemadmodum exposui in S. Cæsario Arelatensi tom. VI Augusti pag. 54 & 55. Tillemontius tom. 16 in S. Mamerto art. 1 agnoscit, Mamertum fecisse contra ordinationem S. Leonis, sive, inquit, quod crederet non debere se ea in re auctoritati S. Leonis se subjicere (atque illa est præcipua causa querelarum Hilari) sive quod urbs Diensis æque ac Viennensis eo tempore Burgundionum esset, indeque illius commercium minus esset liberum cum urbe Arelatensi, quæ eo usque Romanis erat subdita. Hæc ille, cujus prima ratio si vera est, nequaquam miror Hilarum acrius scripsisse contra factum Mamerti.

[62] [quare dicendum non est, deceptum fuisse Hilarum,] Baronius ad annum 464 recitat totam S. Hilari epistolam, reveritusque sanctitatem Mamerti, hanc num. 8 observationem subdit: Non mireris, lector, Romanum Pontificem Hilarum adversus Mamertum adeo vehementer insurgere, virum (ut declararunt eventa) sanctitate insignem: in his enim, quæ contentiosi fori sunt, perfacile est quemque decipi … Quis nesciat sæpe accidere, ut falsis accusationibus & surreptionibus aures Pontificum repleantur, & cum putant agere, quod justum appareat, exagitent innocentem? Ita quidem Eminentissimus scriptor. Verum Tillemontius in Mamerto art. 2, quantumcumque pugnet pro Mamerto contra Hilarum, invenire non potuit, deceptum fuisse Hilarum, aut rem non sufficienter fuisse ipsius jussu examinatam. Mihi quoque non videtur aliquid ejusmodi dicto judicio intercessisse. Prima quidem delatio non caruit exaggeratione, sed secundum illam non judicavit Hilarus: accepta vero denuntiatione illa, jussit rem totam examinari in concilio episcoporum Galliæ, & a Mamerto exigi rationem facti sui in concilio, ad demum omnium litteris facta ad se perscribi, quemadmodum patet ex epistola 9, quam ea de causa scripsit ad Leontium. Non poterat sane tutius procedere, nec magis cavere, ne deciperetur. Quare non videtur excusatio illa Baronii legitima; aut potius nequaquam necessaria; cum nequeam invenire epistolam illam XI Hilari tam esse acrem, ut talis non potuerit a summo Pontifice scribi ad episcopum, terminos sibi recenter præfixos clare excedentem.

[63] Video quidem hic mihi vehementer contrarium esse Tillemontium, [aut eum nimis duriter egessi cum S. Mamerto,] qui in S. Mamerto art. 1, 2 & 3 multum conqueritur de Hilaro, ob voces quasdam duriores Hilari litteris insertas, quas ipse multo magis exaggerat. Sane omittere debuerat, nec Hilaro attribuere, quæ leguntur in epistola ejus 9, cum ibi Hilarus solum loquatur ex ore delatoris, & adjungat, si eta est, quo declarat se dubitare de delatis. Sola poterant adduci, quæ leguntur in Hilari epistola XI, ubi ex propria sententia prævaricatorem vocat: quodque Tillemontium maxime offendit, hæc iis inseruit verba: Cui umquam profuit mens rebellis? aut quem superbiæ non inclinavit elatio? Altior est humilitatis gratia, cui paupertate spiritus ad præmium promissæ beatitudinis iter regni cælestis aperitur. Verum illa scribere poterat Hilarus, ut Mamertus sibi a rebellione & superbia caveret, cum ordinatio illa, statutis S. Leonis directe contraria, eo ducere videretur. Verum, inquit Tillemontius, quidquid de S. Mamerto cogitaverit Hilarus Papa, Ecclesia semper magis venerabitur sanctitatem illius, quam sanctitatem istius Papæ, quamvis hic aliis gestis titulum Sancti etiam mereri potuerit.

[64] Respondeo me de majori aut minori duorum Sanctorum gloria non disputare, [qui judicandus erat ex facto, licet deinde de eximia ipsius sanctitate constiterit.] nec dubitare de insigni sanctitate Mamerti, sed hunc aliis gestis ad eximiam illam sanctitatem pervenisse. At quando episcopum ordinabat in aliena provincia; S. Hilarus Mamertum non debebat considerare ut Sanctum, sed ut episcopum præscriptos sibi limites excedentem. Si forte Mamertus ob aliquas rationes nobis ignotas crediderit ordinationem sibi non esse illicitam, ideoque nihil peccaverit coram Deo; id ignorare poterat Hilarus, qui factum debebat considerare, prout apparebat coram hominibus. Quare S. Hilarus tam illo quam aliis factis sanctitatem suam augere potuit, justaque increpatione efficere, ut Mamertus quoque majorem vitæ puritatem consequeretur, cum nullum mihi sit dubium, quin hic Sanctus debita humilitate animique submissione summi Pontificis mandata exceperit, iisque deinceps paruerit. Dubitat quidem Tillemontius art. 2, sed immerito, cum causa tunc fuerit sinita, & divisio ecclesiarum inter metropoles Arelatensem & Viennensem, quæ omnibus hisce occasionem dederat, non fuerit mutata tempore S. Mamerti. De hoc Sancto apud nos actum est ad diem XI Maii. Ceterum S. ililarus ea occasione scripsit etiam epistolam suam 10 episcopis provinciæ Viennensis, Lugdunensis Narbonensis primæ & secundæ, Alpinæ, in qua monet, ne quis transcendat terminos suos, & ut concilia quotannis congregentur.

[65] [Cum aliquid concessisset Auxanio per obreptionem de castro Nicaensi,] Quæ modo exposita sunt de causa S. Mamerti, ostendunt luculenter, quam amans disciplinæ ac justitiæ esset S. Hilarus sine ulla exceptione personarum. Id rursum apparet ex epistola 4, quæ temporis nota est destituta, sed quæ docet, noluisse Sanctum defendere statuta propria cum præjudicio alicujus ecclesiæ, faterique maluisse se deceptum fuisse quam juri Ebredunensis ecclesiæ derogare. Controversia agebatur inter Ingenuum Ebredunensem episcopum, & Auxanium episcopum incertæ sedis, qui aliquid per obreptionem impetraverat ab Hilaro de castro Nicacnsi, quod hodie est Nicæa civitas, Gallis Nice, Italis Nizza dicta. Movemur, inquit, ratione justitiæ, quæ licet ab omnibus, qui recta sapiunt, debeat custodiri, tum præcipue Domini sacerdotibus non est temere negligenda, quorum cæteros informari convenit institutis. Frater igitur & coëpiscopus noster Ingenuus Ebredunensis, Alpium maritimarum provinciæ metropolitani semper honore subnixus, in præjudicium suum, sicut annexa declarant, quædam nos, petente fratre & coëpiscopo nostro Auxanio, statuisse commemorat, quæ universis in hac eadem causa defensionibus contraïrent. Addit se didicisse ex relationibus, per Veranum episcopum, haud dubie Venciensem, non debuisse peti illud, quod per obreptionem erat a se elicitum.

[66] [omnia in integrum vult restitui, remque secundum canones judicari.] Tum delegans cognitionem causæ Leontio Arelatensi, Verano Venciensi & Victuro episcopis, ad quos scribit, his verbis utitur: Tamen ne odio vel gratia moveamur, quæ in causarum disceptationibus esse non debet, ita vestræ caritati cognitionem adnexæ querimoniæ delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctæ memoriæ decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit. Nolumus namque, fratres carissimi, ecclesiarum privilegia, quæ semper sunt servanda, cunfundi; nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus; quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cujus expectatio * fructus nostri ministerii, non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponitur animarum. Demum vult custodiri omnia, quæ S. Leo statuerat super ecclesiis Cemelenensis civitatis, vel castelli Nicaensis … ut ad unius antistitis regimen prædicta loca revertantur. Cemelenensis civitas, quæ jam tum decidisse paulatim videtur, erat prope Nicæam, & non longe a Varo flumine, ubi illius adhuc quædam rudera cum una ecclesia superesse dicuntur. Nicæa vero ante numquam episcopum alium videtur habuisse quam Cemelenensem. De hisce etiam aliqua fuerunt dicenda in S. Verano Venciensi, de quo mox actum est,

[Annotata]

* al. III

* nobis, opinor

* apud Baron. dolores

* i. e. sedente

* id est gratia

* forte omne propositum

* Baron. fugisse

* ibid. extimemus

* i. e. tempore episcopatus

* forte expectatione

§ VI. Gesta Hilari pro disciplina ecclesiastica ad consultationem episcoporum Hispaniæ, & concilium de his anno 465 Romæ celebratum.

[Ascanius Tarraconensis cum episcopis provinciæ suæ Hilarum consulit] Anno 465 studium S. Hilari pro disciplina ecclesiastica exercuerunt antistites Hispaniæ Tarraconensis binis ad eum datis litteris. Utraque est Ascanii Tarraconensis metropolitani & omnium simul illius provinciæ episcoporum, quorum nomina non exprimuntur. Prima, cum dudum scripta sit ante secundam, spectare potest ad annum 464: nam secunda certo est anni 465. Primam apud Labbeum col. 1033 ita ordiuntur: Etsi extaret * necessitas ecclesiasticæ disciplinæ, expetendum revera nobis fuerat illud privilegium Sedis vestræ, quo susceptis regni clavibus post resurrectionem Salvatoris, per totum orbem beatissimi Petri singularis prædicatio universorum illuminationi prospexit: cujus Vicarii principatus sicut eminet, ita metuendus est omnibus & amandus. Proinde nos Deum in vobis penitus adorantes, cui sine querela servitis, ad fidem recurrimus Apostolico ore laudatam, inde responsa quærentes, unde nihil errore, nihil præsumptione, sed pontificali totum deliberatione præcipitur. Dedit hæc partim Tillemontius in S. Hilaro art. 7 tamquam in laudem illius dicta, ita ut tanto magis mirari possimus, scriptorem illum in singulis fere S. Hilari actionibus quæsivisse aliquid, quod sinistra interpretatione carperet. Malim tamen ego credere Hispanos episcopos ea elogia pronuntiare de Romanis Pontificibus generatim. At quod initio secundæ epistolæ legitur, de S. Hilaro intelligendum est, ubi dicitur: Quam curam Apostolatus vester de provinciarum suarum sacerdotibus gerat, filio nostro illustri Vincentio provinciæ nostræ referente, cognovimus.

[68] Post prædicta in prima epistola explicant querelas suas de Silvano episcopo Calaguritano *, [de illicitis ordinationibus Silvani Calaguritani;] quod jam ante septem aut octo annos episcopum ordinasset nullis petentibus populis, monitusque se non correxisset. Deinde quod presbyterum alterius diœceseos vel invitum ordinasset episcopum in eodem loco, qui illi fuerat distinatus. Addunt episcopum Cæsaraugustanum illi malo remedium adferre voluisse; sed frustra. Cupiunt igitur Apostolicis affatibus instrui, quid sit agendum, litterasque concludentes ita loquuntur: Erit profecto vester triumphus, si Apostolatus vestri temporibus, quod sancti Petri Cathedra obtinet, Catholica audiat ecclesia, si novella zizaniorum semina fuerint extirpata. Postquam diu expectaverant responsum ad has litteras, illudque necdum impetraverant; fortasse quod Hilarus alias quoque informationes ex Hispania ad se perferendas curaret; alteram ad Hilarum dederunt epistolam, in qua breviter de præcedenti meminerunt, responsum flagitantes; & aliam simul quæstionem aut potius supplicationem proponunt.

[69] Hanc autem explicant sequentibus verbis: Episcopus Barcinonensium civitatis sanctus Nundinarius sortem explevit conditionis humanæ. Hic episcopo venerabili fratri nostro Irenæo, quem ipse antea in diœcesi sua nobis volentibus constituerat, [ac deinde rogat, ut Irenæus, ad cathedram Barcinonensem ex alia translatus, confirmetur.] derelinquens ei, quod potuit habere paupertas, supremæ voluntatis arbitrio, in locum suum ut substitueretur, optavit: sed defuncti judicium in ejus meritum non vacillat. Siquidem omnis clerus & plebs ejusdem civitatis, & optimi & plurimi provinciales, ut idem ejus locum observaret, a nobis speraverunt dato consensu. Nos cogitantes defuncti judicium, & probantes ejus vitam, & eorum nobilitatem atque multitudinem, qui petebant, simul & utilitatem ecclesiæ memoratæ, optimum duximus, ut tanto sacerdoti, qui ad divina migraverat, non minoris meriti substitueretur antistes, præsertim cum ecclesia illius municipii, in qua ante fuerat ordinatus, semper hujus civitatis ecclesiæ fuisse diœcesis constet. Ergo suppliciter precamur Apostolatum vestrum, ut humilitatis nostræ decretum, quod juste a nobis videtur factum, vestra auctoritate firmetis.

[70] [Hilarus vero in natali suo concilium celebrans.] Ubi advenerat festivitas natalis S. Hilari, quem XVII aut XIX Novembris celebratum ostendi § 4, sanctus Pontifex cum episcopis, qui quadraginta & octo in actis enumerantur, concilium celebravit, ubi etiam tractatum est de quæstionibus per dictos episcopos Tarraconenses propositis. Concilium istud apud Labbeum tom. 4 Col.otatur habitum Flavio Basilisco & Herminerico viris clarissimis consulibus, sub die decimo quinto Kalendarum Decembrium, id est, die XVII Novembris anni 465: atque hanc epocham ceteris ita probabiliorem existimo secundum dicta § 4, ut tamen improbare nolim sententiam illorum, qui habitum credunt duobus diebus serius. Porro si si Acta illius concilii diligenter inspiciamus, videbimus totum fuisse absolutum unico die, & quidem paucis horis. Etenim S. Hilarus brevi sermone allocutus est antistites congregatos, iisque proposuit primum canones ad ordinationes clericorum pertinentes, quos haud dubie ipse ante concilium conceperat. Deinde de quatuor istis canonibus rogavit sententiam episcoporum, qui multis acclamationibus propositos canones approbarunt. Horum autem canonum tale apud Labbeum ubi integri cum episcoporum acclamationibus legi possunt, datur compendium: Canones Nicæni vel Apostolicæ Sedis decreta custodiantur. 2. Ut bigami, aut viduæ aut corruptæ mariti, ad ecclesiasticos gradus (aut potius ad sacros ordinës) non accedant. 3. Ut pænitentes, aut inscii litterarum, sive defectu membrorum aut decisione aliquid minus habentes, ad superiorem Ordinem non accedant. 4. Ut ea, quæ illicite episcopus, vel decessor ejus ordinavit, ab eo, qui superest, emendentur.

[71] [cum episcopis tractat de petita Irenæi confirmationæ,] Deinde Hilarus progressus est ad quintum canonem, qui spectat ad petitionem episcoporum Tarraconensis provinciæ. Illum vero proposuit his verbis: Præterea, fratres, nova & inaudita (sicut ad nos missis de Hispaniis epistolis sub certa relatione pervenit) in quibusdam locis perversitatum semina subinde nascuntur. Denique nonnulli episcopatum, qui non nisi meritis præcedentibus datur, non divinum munus, sed hereditarium putant esse compendium: & credunt, sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotium velut legali aut testamentario jure posse dimitti. Nam plerique sacerdotes in mortis confinio constituti, in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare; ut scilicet nolegitima expectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu. Quod quam grave sit, æstimate. Atque ideo, si placet, etiam hanc licentiam generaliter de ecclesiis auferamus, ne (quod turpe dictu est) homini quispiam putet deberi, quod Dei est. His dictis, Hilarus jussit legi in concilio secundam epistolam Tarraconensium episcoporum, qua petebatur confirmatio Irenæi in episcopatu Barcinonensi, quia moriens Nundinarius rogaverat, ut is sibi substitueretur. Verba dedi num. 68. Episcopi vero, interlocuti epistolæ lectioni, dixerunt inter alia: Hæc præsumptio nunquam fiat.

[72] Demum Hilarus legi jussit primam Tarraconensium epistolam, [ac de ordinationibus Silvani: illi vero utrumque corrigendum censent:] qua Silvanus Calaguritanus accusabatur, ut dictum est num. 68. Ea vero lecta, episcopi acclamarunt de prælectis, illa esse emendanda ac recidenda, canonesque servandos. Verum cum singulorum quoque sententias rogaret Hilarus; Maximus Taurinensis episcopus locutus est primus, deinde Ingenuus Ebredunensis: hos secuti sunt alii quatuor, suas consequenter sententias breviter proferentes. Tum ab universis episcopis dictum est: sententias fratrum omnes sequimur, omnes confirmamus, & observandas esse decernimus. Exaudi Christe, Hilaro vita: dictum est sexies. Quæ male admissa sunt, per te corrigantur: dictum est octies. Quod non licet, non fiat: dictum est octies. Itaque cum episcopi approbassent omnes canones propositos, & Pontifici relinquerent correctionem eorum, quæ prælecta erant ex litteris episcoporum Tarraconensium, finita est synodus hoc modo: Hilarus episcopus Ecclesiæ urbis Romæ, synodo præsidens, dixit: Quoniam præsentis definitionis formam, quæ secundum Sanctorum est statuta sententiam, in omnium ecclesiarum notitiam pervenire decernimus, ne cuiquam pro sui possit ignoratione licere, quod non licet, edere gesta notariorum solicitudo curabit.

[73] Baronius ad annum 465 num. 26 observat, Hilarum de hac synodali sententia ad Tarraconenses scripsisse tertio Kalendas Januarii, [concilium istud, cui nihil deest, unico die absolutum.] indeque colligit mensem unum & dies duodecim, nempe usque ad diem datarum litterarum, synodum perdurasse: Cujus, inquit, aliquæ deesse videntur actiones, ut inter alia, quæ ab adversaria parte pro Silvano episcopo allata fuisse, idem Hilarus Papa in dicta epistola docet. Subjungit, etiam deesse constitutionem illam Hilari, de qua meminit Anastasius Bibliothecarius his verbis: Hic fecit constitutum de Ecclesia in basilica ad sanctam Dei Genitricem Virginem Mariam consulatu Basilisci & Hermenerichi XVI Kalendas Decembris. Verum vix possim dubitare, quin constitutum istud sint illi canones, quos habemus apud Labbeum, quosque in omnium ecclesiarum notitiam pervenire volebat Hilarus. Nihilo magis existimo, alias deesse actiones, aut concilium diutius durasse quam uno die. Quæ pro Silvano ad Pontificem allata sunt, haud dubie ad manus Hilari pervenerunt post absolutum concilium; eaque effecerunt, ut diutius post concilium differret epistolam ad episcopos Tarraconenses, quia nova inde oriebatur deliberandi causa. Sane ex illa ipsa epistola, ob quam concilium tam diu durasse credidit Baronius, abunde liquet, illud satis diu ante habitum fuisse. De eo enim Hilarus sic loquitur: Lectis in conventu fratrum, quos natalis mei festivitas congregarat, litteris vestris &c. Vox congregarat ostendit, præteritum fuisse concilium, dum scribebat. Nihil igitur est, cur credamus, concilium plusquam uno die durasse, cum Acta omnino insinuent, unica tantum vice congregatos fuisse episcopos, omniaque duarum horarum spatio facile absolvi potuerint.

[74] [Deinde cum variarum civitatum populi pro Silvano intercederent;] Porro quinam pro Silvano scripserint, causamque ipsius excusandam magis quam omnino defendendam susceperint, declarat Hilarus initio epistolæ suæ ad Ascanium & reliquos episcopos Tarraconenses hoc modo: Postquam litteras vestræ dilectionis accepimus, quibus præsumptiones Silvani episcopi Calagurensium ecclesiæ retundi petistis, … honoratorum & possessorum Turiassonensium, Cascantensium, Calaguritanorum, Virgiliensium *, Triciensium, Legionensium & Civitatensium, cum subscriptionibus diversorum, litteras nobis constat ingestas: per quas id, quod de Silvano querela vestra deprompserat, excusabant. Sed reprehensione justissima eorum pariter justa allegatio non carebat; quia præter conscientiam metropolitani, fratris & coëpiscopi nostri Ascanii, nonnullis civitatibus ordinatos claruit sacerdotes. Ad populos enumeratos observo, Turiassonenses dici ab urbe Turiasone aut Turiassone in Aragonia, vulgo Tarazona dicta, non a Tarracone metropoli, ut perperam explicat Tillemontius. Cascantenses sunt incolæ Cascanti oppidi in regno Navarræ, quod vulgo Cascante dicitur. Calaguritani proprium defendebant episcopum. Quinam designentur per Virgilienses, Tricienses, Legionenses & Civitatenses, ignorare se, dicit Tillemontius. Cardinalis de Aguirre in Collectione conciliorum Hispaniæ tom. 2 pag. 230 generatim dicit: Omnes fere (illi populi) nunc post duodecim secula retinent eadem antiqua nomina, etiam Hispanica lingua. Verum præter Turiassonenses & Cascatenses alii longe quærendi erunt ab urbe Calaguritana, si designentur nominibus etiamnum usitatis, quales sunt Legionenses & Civitatenses.

[75] [Hilarus quidem improbat ordinationes Silvani,] Quicumque autem fuerint populi, qui causæ Silvani patrocinabantur apud S. Hilarum, dubitare non possumus, quin aliquid eorum seu rationibus seu precibus de rigore remiserit Hilarus, fortasse ne schisma excitaretur: nam potentem & gratiosum fuisse Silvanum, ostendit tot populorum intercessio. Respondit igitur Pontifex per litteras eodem anno tertio Kalendas Januarii datas ad Ascanium & reliquos Tarraconensis provinciæ episcopos, quæ habentur apud Labbeum col. 135. In iis post verba modo data sic pergit: Unde, quoniam quidquid ab alterutra parte est indicatum, omni videmus perversitate confusum, temporum necessitate perspecta, hac ratione decernimus ad veniam pertinere, quod gestum est, ut nihil deinceps contra præcepta beati Apostoli, nihil contra Nicænorum canonum constitutum tentetur. In epistola privata ad Ascanium Tarraconensem, quæ sequitur apud Labbeum Col.clarius indicat, quid sentiat de ordinationibus Silvani, & cur ordinatos ab eo deponi non jubeat cum ipso auctore. Verba subjungo: Et licet hi, qui præter notitiam atque consensum tuæ dilectionis ordinati sunt sacerdotes, cum suis debuerint auctoribus submoveri: ne quid tamen in tanta necessitate decernamus austerum, eos, qui episcopi facti sunt, ita volumus permanere, ut in Apostolicis præceptionibus & statutis sanctorum patrum non reperiantur obnoxii, ac deinceps nihil, quod contra disciplinam ecclesiasticam veniat, sicut hactenus factum est, perpetretur.

[76] Idem dicit sanctus Pontifex in epistola priori, [sed ordinatos episcopatu non privat:] in qua confirmat episcopos a Silvano ordinatos; sub conditionibus tamen his, si non sint bigami, aut viduæ vel corruptæ mariti. Vetat, ne episcopi duo sint in eadem ecclesia: ne litterarum ignari, aut pœnitentes, sive illi, qui ad publicam pœnitentiam fuerant condemnati, promoveantur ad episcopatum, & ante omnia ne ullus consecretur antistes præter notitiam & consensum metropolitani. Deinde episcopos, ne importunis populi precibus cedant, his monet verbis: Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut, cum his parere cupitis, voluntatem Dei nostri, qui nos peccare prohibet, deseratis. Cujus indignatio ex hoc gravius commovetur, quia benignitas ejus, dum fiunt illicita per eos, qui sunt interpretes placationis, offenditur. Ita S. Hilarus ad primam Tarraconensium epistolam respondit. At nequeo invenire, eum dixisse, partim fuisse falsa, quæ retulerant episcopi Tarraconenses, licet Tillemontius id eum dicere affirmet. Magis video eum fecisse, sicut fieri in Ecclesia, deinde scripsit S. Gregorius Magnus in epistola 64 lib. XI ad Augustinum Anglorum episcopum, ita loquens: In hoc enim tempore sancta Ecclesia quædam per fervorem corrigit, quædam per mansuetudinem tolerat, quædam per considerationem dissimulat atque portat, ut sæpe malum, quod adversatur, portando & dissimulando compescat. Hæc jam prudenter advertit laudatus Cardinalis de Aguirre.

[77] Severius ad alteram Tarraconensium petitionem respondit Hilarus, [Irenæum vero ad propriam ecclesiam redire jubet:] quia Irenæus episcopus facile poterat in ecclesia sua manere, & tantum petebatur translatio ipsius ad ecclesiam Barcinonensem, ita ut hæc non omnino esset peracta. Cum hæc translatio tum per se canonibus esset contraria, tum quia Irenæus ad ecclesiam Barcinonensem petitus erat per episcopum præcedentem; respondit Hilarus esse nimis illicita vota Barcinonensium, reprehenditque episcopos, quod postularent, ut ea haberentur rata. Deinde ait se mittere decreta concilii in natali suo habiti, atque ita pergit: Unde remoto ab ecclesia Barcinonensi, atque ad sua remisso Irenæo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam voluntatibus, quæ per ignorantiam ecclesiasticarum legum desiderant, quod non licet obtinere; talis protinus de clero proprio Barcinonensibus episcopus ordinetur, qualem te præcipue, frater Ascani, oporteat eligere, & deceat consecrare. Addit inferius: Quod si Irenæus episcopus ad ecclesiam suam, deposito improbitatis ambitu, redire neglexerit, quod ei non judicio, sed humanitate præstabitur, removendum se ab episcopali consortio esse cognoscat.

[78] Demum, ut omnia melius exsecutioni mandarentur, [mittitque subdiaconum, ut mandata observentur.] Hilarus litteras suas in Hispaniam perferendas dedit Trajano subdiacono, ut monet in prima epistola, iterumque in altera ad solum Ascanium his verbis: Nec unius ecclesiæ duo esse permittantur antistites, quod opportunius supradicti subdiaconi (Trajani) fieri delegamus instantia, quem etiam pro conservanda Ecclesiæ disciplina commeare ad Hispanias dispositionis nostræ fecit auctoritas. Ita res ecclesiasticas partim lenitate, partim severitate in Tarraconensi provincia componere voluit Hilarus, cujus gesta omnia loquuntur, diligentissimum fuisse disciplinæ ecclesiasticæ vindicem; sed pariter benignum in iis corrigendis, quæ jam erænt male peracta.

[Annotata]

* dictaret

* Galahorta

* al. Varegiensium civitatis

§ VII. Sanctus resistit hæretico Macedoniano: de anno & die mortis disseritur.

[Sanctus resistit hæretico imperatoris amico:] Præter loca sacra a S. Hilaro constructa aut ornata, de quibus agam post commemoratam ipsius mortem, unicum factum superest referendum, ex quo colligi potest, sanctum hunc Pontificem non minus strenuum fidei quam disciplinæ ecclesiasticæ fuisse defensorem. Anthemius imperator, quando primum venit Romam, familiariter utebatur Philotheo hæretico Macedoniano: atque hic ea familiaritate abuti voluit ad Romanam urbem hæresi corrumpendam; sed fortiter sibi resistentem invenit S. Hilarum. Factum id latuisset posteros, sicut alia multa S. Hilari gesta, nisi S. Gelasius Papa de eo meminisset in epistola sua 13 ad episcopos Dardaniæ apud Labbeum tom. 4 Col.ubi ita habet: Sanctæ memoriæ quoque Papa Hilarus Anthemium imperatorem, cum Philotheus Macedonianus, ejus familiaritate suffultus, diversarum conciliabula nova sectarum in Urbem vellet inducere, apud beatum Petrum apostolum palam, ne id fieret, clara voce constrinxit, in tantum ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idem promitteret imperator. Ex hoc facto etiam liquet, S. Hilarum vixisse usque ad imperium Anthemii.

[80] [mors S. Hilari a Marcellino & aliis figitur anno 467:] Marcellinus in Chronico ad annum 461, quo S. Hilari pontificatum recte orditur, scribit ipsum sedisse annos sex; & consequenter ad annum 467 ponit initium imperatoris Anthemii, & S. Simplicii Papæ, qui S. Hilaro defuncto successit. Itaque si credimus Marcellino, S. Hilarus obiit eodem anno, quo Anthemius suscepit imperium, quod alii dicunt contigisse mense Aprili, alii mense Augusto. Itaque, si vera scripsit Marcellinus, obitus Hilari non contigit prioribus anni mensibus, sive mense Februario aut Martio, ut aliqui volunt; sed potest contigisse mense Septembri, ut credunt alii. Idacius in Chronico figit elevationem Anthemii ad imperium anno Leonis imperii octavo, mense Augusto, id est, anno 465; ac Hilari mortem, sex sacerdotii sui annis expletis, biennio post, ita ut hic etiam designet annum 467. Marianus Scotus, quem etiam pro morte Hilari figenda allegandum crediderunt aliqui, mortem ipsius locat ad annum 469, IX Kalendas Martias. Idem ad annum 461 dicit: Hilarius Papa quadragesimus sextus post Petrum ordinatur 2 Idus Novembris, qui sedit annis septem mensibus sex. Nequaquam dubito, quin fere tot sint menda, quot verba; & tamen hujus scriptoris sententiam pro assignatis ordinationis & obitus diebus mire hic exosculatur uterque Pagius.

[81] [recentiorum opinio de die & anno mortis varia est:] Catalogi Romanorum Pontificum in designanda duratione pontificatus non consentiunt. Antiquus catalogus, apud nos editus ante tomum 1 Aprilis, pag. 34 hæc habet: Sedit annis quinque, menses tres, dies decem. Opus de Vitis Pontificum, Anastasio Bibliothecario attributum, in pluribus codicibus habet: Sedit annis sex, mensibus tribus, diebus decem. Aliqui tamen codices cum mensibus & diebus jam dictis annos septem Hilaro attribuunt, prout etiam faciunt Platina in Vitis Pontificum, & auctor anonymus in Vitis Mss. Pontificum, usque ad annum 1430 productis. Recentiores scriptores de anno & die emortuali dissentiunt. Baronius quidem ad annum 467 num. 4 ita habet: Hoc namque anno, quarto Idus Septembris idem Hilarus Pontifex moritur, cum sedisset annos sex (quinque voluit dicere, ut liquet ex initio & fine pontificatus ab ipso assignatis, atque ita correxit tom. 10 pag. 960) menses decem, minus duobus diebus. Papebrochius noster in Propylæo Maii in Hilaro, mortem ejus figendam credidit die XXI Februarii ejusdem anni 467; at opinionem illam deserendam existimo ob rationes mox dandas: nec ipse Papebrochius certam credidit, sed catalogo nostro Pontificum Romanorum magis conformem. Tillemontius nota 2 in S. Hilarum hæret ambiguus, utrum mortuus sit X Septembris anni 467, an XXI Februarii aut 2 Martii anni 468. Atque hi omnes suam edicunt sententiam sine multa contentione ut magis probabilem.

[82] Verum non is est stylus Pagii in Critica Baroniana ad annum 467 num. 3. [Pagius contendit Hilarum obiisse die XXI Februarii anni 468;] Non nisi certa is profert, si modo dicenti credere velimus. Baronium, inquit, Papebrochium aliosque hactenus decepit Marcellinus in Chronico, qui sub hujus anni consulibus Simplicii successoris Hilari Papæ initium recitavit. Nam S. Hilari obitus anno tantum sequenti contigit: isque non annos quinque & aliquot menses, ut omnes recentiores ei attribuere, sed annos sex, menses tres, dies decem, Ecclesiam Romanam administravit, ut liquet tam ex Anastasio, Orderico lib 2, Luitprando, Abbone Floriacensi, & Honorio Augustodunensi, quam ex Catalogo Vaticano-Palatino, sex catalogis nostris, Reginone, Hermanno Contracto, aliisque, nisi ubi numeri mendose descripti. Marianus Scotus in Chronico, qui nos diem ejus natalem edocuit, recte etiam diem ejus emortualem notavit. Scribit enim: “Hilarius Papa obiit IX Kalend. Martii, id est die XXI mensis Februarii:” ad quem diem Bollandus ait, eum adscriptum esse Florario SS., & Maurolyci, Galesinii, Canisii Martyrologiis, variisque Kalendariis, & Greveni ad Usuardum Auctario. Non itaque Hilarus depositus die X mensis Septembris, quo in Martyrologio Romano colitur, quove sepultum dicit Anastasius, sed eo die ejus corpus translatum; cum anni sex, menses tres, & dies decem, quibus Romanæ Ecclesiæ præfuit, die XXI mensis Februarii anni Christi CCCCLXVIII absolvantur. Post mortem ejus cessavit sedes, non dies decem, ut habent Anastasius, Auctor auctioris catalogi Pontificum Rom., & varii catalogi nostri, sed dies tantum quatuor, ut ex ipsomet Anastasio in morte Simplicii videbimus. Hactenus Pagius multa conglomerans, sed pleraque omnino ad rem inutilia.

[83] Etenim, si omnia maturo judicio expendamus, vel unicus Marcellinus, [sed nec Mariani, qui ipse sibi contradicit,] (cui tamen & Idacius est conformis) collatus cum antiquis Martyrologiis, toti cumulo Pagii præponderabit. Quare generatim primo asserere non dubito, instrumenta ab ipso laudata, non tantum favere ipsius sententiæ, quantum adversantur: nec ullum ex omnibus esse, ex quo probari possit, S. Hilarum obiisse die XXI Februarii anni 468, etsi constaret de certa monumenti fide. Unicus est Marianus Scotus, qui cum Pagio de die emortuali consentit, idemque dissentit de anno, & de duratione pontificatus. Quin & sibi ipsi ille contrarius est, cum septem anni & sex menses, quos pontificatui attribuit, non congruant cum initio & fine ab ipso statutis. Certum igitur est, errare Marianum Scotum in anno emortuali S. Hilari, atque in annis ac mensibus pontificatus ipsius: neque in his eum sequi voluit Pagius, uti nec in obitus die S. Leonis, nec in anno mortis S. Simplicii. Velim igitur scire, cur Marianum hic tanti faciat uterque Pagius, ut prior ad annum 461 num. 14 asserat indubitanter cum ordinationis diem S. Hilari in antiquo aliquo monumento notatum invenisse, idemque de die emortuali alter pari confidentia affirmet in Hilaro num. 13. Frustra hic alias asserti illius rationes investigabo, quam quod dies a Mariano in Hilaro assignati placuerint Pagio, ejusque ratiociniis utcumque congruant. Hinc illi in antiquo monumento inventi: reliqua vero per errorem a Mariano scripta.

[84] [nec recentiorum aliquot martyrologorum auctoritas hic magni facienda est:] Mariano Pagius adjungit quinque Martyrologia, & aliquot Kalendaria, in quibus memoria S. Hilari ponitur ad XXI. Februarii. Tam cito oblitus erat eorum, quæ dixerat ad annum 461 num. 4, disserens de die obitus S. Leonis; Indeque evidentissime patet, vulgarem opinionem, quæ per tot sæcula obtinuit, quæque etiamnum a multorum animis evelli vix potest, Sanctos scilicet iis, quibus coluntur, diebus ad cælos evolasse, locum imposterum habere non posse. Perperam quidem ea dicit Pagius, ut infra ostendam. Verum interim evidentissime patet, Pagium leviter rejicere auctoritatem antiquissimorum Fastorum, dum ratiociniis ipsius sunt contraria; nec tamen erubescere in numerum probationum adducere Martyrologia neoterica, dum ea sibi faventia credit: nam ex omnibus, quæ adduxit, nullum est vetustius seculo XV. Talia sane Martyrologia nequeunt prodesse ad investigandum diem emortualem Sancti seculo V defuncti. Præterea in omnibus illis memoria S. Hilari etiam annuntiatur die X Septembris, ut jam observavi num. 4. Itaque Martyrologia illa æque ac Marianus Scotus inutilia sunt ad probandam Pagii opinionem. Forte martyrologus aliquis ex Mariano diem illum assignavit Hilaro: deinde vero alii, ut fit, primum illum secuti fuerint.

[85] [nec duratio pontificatus, quæ potius duceret ad XXVIII Februarii,] Reliqua monumenta, a Pagio laudata, non habent, S. Hilarum obiisse die XXI Februarii. Contra Abbo Floriacensis de S. Hilaro dicit: Qui sepultus est ad S. Laurentium in crypta juxta corpus B. Xisti episcopi, IV Idus Septemb. Laudavit igitur catalogos Pontificum, reliquosque scriptores enumeratos, ut ex iis ostenderet, Hilarum sedisse annos sex, menses tres, & dies decem; utque ex illa pontificatus duratione perveniret a die XII Novembris anni 461 usque ad diem XXI Februarii anni 468. Hoc est præcipuum & unicum fundamentum sententiæ Pagii. Verum primo observo, non die XXI Februarii, sed die XXVIII ejusdem mensis obiisse S. Hilarum, si vera est illa duratio pontificatus, quam assignant catalogi plerique cum scriptoribus, qui eos deinde sunt secuti: neque enim a die XII Novembris inchoari debet pontificatus Hilari, sed probabilius a die XVII ejusdem mensis, ut ostendi § 4. Laudatus ante Tillemontius mavult durationem illam extendere usque ad 2 Martii, quia pontificatum S. Hilari inchoat XIX Novembris, sive a die ordinationis. Hisce observatis, ut intelligat lector, annos sex, menses tres, & dies decem, quibus sedisse dicitur S. Hilarus, non necessario ducere ad XXI Februarii, restat examinandum, an omnino credendum sit, exactum esse illud Sedis spatium.

[86] Tota dubitatio eo reducitur, utrum magis credendum sit catalogis Pontificum, [ex catalogis, ipso Pagio judice, sæpe aberrantibus,] an antiquis Martyrologiis invicem consentientibus. Baronius passim secutus est Martyrologia antiqua contra catalogos, quando noverat sanctos Pontifices in vetustis Martyrologiis notatos. Pagius ipse Baronium corrigere voluit ex vetustis Fastis contra dictorum catalogorum computationes. Accipe, lector studiose, exemplum, quod se mihi primum obtulit. Ad annum 398 num. 2 Baronium de die emortuali S. Siricii corrigere voluit his verbis: Mortem S. Siricii Papæ consignatam reperimus ad VI Kalend. Decemb., seu ad diem XXVI mensis Novembris in Martyrologiis excuso Bedæ, (quod Bedæ non est,) attributo divo Hieronymo, Rabani, aliisque a Bollando ad diem XXII mensis Februarii inter Prætermissos citatis. Quare cum die XXII mensis Decembris anni CCCLXXXIV Pontifex Romanus consecratus fuerit, sedit annos tredecim, menses undecim, dies quinque, non vero, ut Anastasius & passim catalogi habent, annos quindecim, menses undecim, & dies viginti quinque. Ita ad annum 423 num. 6 S. Bonifacii Papæ diem mortualem ex Martyrologio Hieronymiano definit, non ex catalogis. Non quæro, an vera sint omnia, quæ hic & ibi dicit Pagius: id solum observo, auctoritatem vetustorum Martyrologiorum ipsius quoque judicio catalogorum computationibus præferri posse. Atqui depositio S. Hilari in pluribus Fastis antiquis legitur ad X Septembris, quam depositio S. Siricii ad XXVI Novembris. Itaque, vel ipso Pagio judice, standum hic est Fastis, non catalogis frequenter aberrantibus, præsertim cum & Marcellinus stet contra Pagium pro anno 467.

[87] Ad annum 402 num. 16 rursum ex Martyrologiis obitum Anastasii Papæ contra librum Pontificalem definit Pagius. [tam certa videri debet,] Idem Pagius ad annum 418 num. 71 ait: Zozimi Sedis duratio quoad menses & dies … in omnibus Anastasii exemplaribus, ab aliis citatis aut a me visis, mendose descripta. Ad annum 440 num. 2 dicit: Idem Anastasius a morte Damasi Papæ usque ad S. Leonis obitum (id est, in octo Pontificibus consequenter) nullum interpontificium sine errore notavit, sed ea fere omnia eodem dierum numero, scilicet XX aut XXI, etiam illud, quod post Sixti mortem fuit, circumscripsit: quod evidenter demonstrat, eum hoc in capite cæcutiisse, & proprium calculum, non vero aliqua antiqua monumenta secutum esse. Hæc Pagius ipse, ex quo pauca illa, quæ se prima in eodem tomo obtulerunt, adferre volui, ut studiosus lector advertere possit, quo ille loco hæbeat catalogos Pontificios, ubicumque chronotaxim suam iis nequit accomodare. Ille confidenter annos, menses, dies, in iis enumeratos, auget aut minuit, & sæpe levi de causa. Judicavit igitur Pagius catalogos istos non carere erroribus sat frequentibus, dum enumerant annos, menses & dies summorum Pontificum: atque ea de re ipse dubitare nequeo, dum catalogos istos perlustro. Hinc satis mirari non possum, qua demum ratione opiniones suas, seu computationes tam ambiguo fundamento nixas, ut certas obtrudere voluerit Pagius, cum nihil certi ratiocinando inveniri possit, nisi fundamenta sint utcumque certa. Afferat aliquis conjecturas prudentissimas ad corrigendum catalogos, aut ad eos cum certioribus monumentis conciliandos; laudabili labore probabilia afferre poterit, non certa aut indubitata, cum ex incertis nequeant certa erui.

[88] [ut non potrus standum sit vetustissimis Martyrologiis] Videamus modo, an æque incertum fundamentum pro die emortuali alicujus Sancti habeatur ex Martyrologiis vetustis, S. Hieronymi nomine insignitis. S. Gregorius Magnus lib. 8 epist. 29 ad Eulogium de illo Martyrologio loquitur, quando dicit: Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus indicatur; sed tantummodo nomen, locus, & dies passionis ponitur. Itaque, teste Gregorio, Sancti illo tempore scribebantur in Martyrologiis illo ipso die, quo erant coronati Martyrio, & consequenter confessores eo die, quo obierant. Atqui nomen S. Hilari Papæ omnibus passim Hieronymianis Fastis adscriptum est die X Septembris, nec illud ullo alio die in laudatis Fastis legitur. Longe igitur probabilius est, eum obiisse die X Septembris, & anno 467, quam quovis alio die. Fateor quidem, subinde accidere, ut nomen alicujus Sancti in Fastis Hieronymianis alio die legatur, quam quo obierat; sed rarius id fit, & tunc aliqua præcessit ratio, quæ non videtur locum habere posse in S. Hilaro, præsertim cum Romæ annuntietur, & unico tantum die in illis Fastis.

[89] [cum Marcellino collatis: ex quibus mors figenda anno 467, die X Septembris.] Etenim cum Romæ, ubi haud dubie obiit, memoretur in Fastis; credibile non est, id fieri ob aliquam translationem: nam nulla umquam corporis translatio videtur facta, aut certe nulla innotuit. Verisimile quoque non est, ignotam fuisse diem emortualem Hilari, quando Fastis insertus est; ideoque probabilius est, nomen ipsius eo die legi in Fastis, quo obiit, quemadmodum passim fieri in Fastis Hieronymianis jam monui. Accedit auctoritas Marcellini, mortem S. Hilari anno 467 figentis. Illo autem anno certo non obiit, si obierit mense Februario aut Martio, quia Anthemius necdum illis mensibus anni 467 erat imperator. Contra annus a Marcellino assignatus recte cum mense Septembri poterit convenire; quia Anthemius certo imperium susceperat, & Romam venerat anno 467 ante mensem Septembrem. Quare concludere licet, adeo non videri certam Pagii opinionem, ut Baronii sententia longe quoque appareat probabilior, idque dicendum fuisse ipsi Pagio, si antiqua monumenta eodem semper modo ponderasset.

§ VIII. Ædificata, fundata, & ornata per S. Hilarum loca sacra, aliaque munificentiæ ipsius indicia.

[Hilarus tria oratoria baptisterio Lateranensi addidit,] Magnificentiam S. Hilari locis sacris exstruendis ornandisque in hunc locum servavi, quia ad ordinem temporis nequit revocari. Anastasius in Hilaro de iis ita orditur: Hic fecit oratoria tria in baptisterio basilicæ Constantinianæ (quæ alias Lateranensis dicitur quæque condita est a Constantino Magno,) S. Joannis Baptistæ, & Joannis Euangelistæ, & sanctæ Crucis, omnia ex argento & lapidibus pretiosis. Tria illa oratoria, sunt totidem ædificia separata, Lateranensi baptisterio adjuncta. Basilicam Lateranensem, atque omnia ædificia ad eam spectantia, quæ etiamnum exstant, aut aliquando exstiterunt, describit in singulari Opere, quod inscribitur de Basilica & patriarchio Lateranensi, Cæsar Rasponus ejus basilicæ canonicus, ad purpuram Cardinalitiam deinde evectus: idemque pag. 386 oculis exhibet ichnographiam omnium antiquorum ædificiorum ad celeberrimam illam basilicam spectantium. Similem tabulam ichnographicam dedit Joannes Ciampinus in Opere de sacris ædificiis a Constantino Magno constructis pag. 14, ubi etiam de basilica Lateranensi agit post Rasponum.

[91] Uterque agit de baptisterio. consentitque insigne esse ædificium formæ octangularis. [ipsumque perfecit baptisterium,] Illud a Constantino Magno juxta basilicam structum fuisse, scribit Rasponus lib. 3 cap. 1, non tamen omnino perfectum, quod ille attribuit S. Sixto Papæ III, cui post S. Leonem intermedium successit Hilarus. At Ciampinus pag. 24 recitat hanc ex Grutero pag. 1163 inscriptionem: Hic locus olim sordentis tumuli squallore congestus, sumptu & studio Christi famuli Hilari Episcopi, juvante Domino, tanta ruderum mole sublata, quantum culminis nunc videtur, ad offerendum Christo Deo munus ornatus atque dedicatus est. Cum autem hæc inscriptio fuerit, teste Grutero, ad fontem, sive in baptisterio S. Joannis in Laterano; inde colligi videtur, S. Hilarum baptisterio ultimam manum apposuisse, locumque demum divino cultui dedicasse. Quapropter placet mihi sententia Ciampini, qui existimat splendidum illud ædificium a Constantino tantum inchoatum, promotum a Sixto III, & perfectum ab Hilaro. Huic opinioni minime repugnant, quæ apud Anastasium Bibliothecarium leguntur in Sixto III: Hic fecit in basilica Constantiniana ornamentum super fontem, quod ante ibi non erat, id est, epistylia marmorea, & columnas porphyreticas erexit, quas Constantinus augustus congregatas dimisit, & jussit ut erigerentur, quas & versibus exornavit. Quippe, his factis, plura poterant perficienda restare, eaque perfecisse dicitur Hilarus.

[92] Huic autem baptisterio ad duo latera invicem opposita S. Hilarus addidit memorata oratoria S. Joannis Baptistæ & S. Joannis Euangelistæ. [ad cujus latera duo opposita condidit duo oratoria.] Eadem utriusque ornamenta describit Bibliothecarius, post verba superius data sic pergens: Confessionem S. Joannis Baptistæ fecit ex argento, quæ pensabat libras centum; & crucem auream. Et confessionem S. Joannis Euangelistæ fecit ex argento, quæ pensabat libras centum; & crucem auream: & in ambobus oratoriis januas æreas & argento clusas. Eminentissimus Rasponus lib. 3 cap. 7 de januis ait: Imprimis portas ex ære fabricandas, variisque cælaturis argenteis ingeniose distinguendas curavit, cum duabus inscriptionibus, a dextera quidem: In honorem S. Joannis Baptistæ; a læva: Hilarus episcopus Dei famulus offert. Ex quibus portis æs quidem integrum eadem forma, qua erat antiquitus, adhuc superest: argentum vero incolume esse passæ non sunt innumeræ clades, quas post Hilari tempora ab hostium civiumque injuriis Urbs & Ecclesia interim accepit. Laudatus scriptor ibi & alia quædam ex Anastasio his sacellis attribuit ornamenta; de quibus agam inferius.

[93] [alterum S. Joannis Baptistæ, quod describitur,] Deinde ita pergit: Forma hujus oratorii est quadrata, & in ipsum introeuntibus aditus patet ad dexteram baptisterii, legiturque supra januæ marmoreum epistilium hæc epigraphe. Hilarus episcopus sanctæ plebi Dei. Quod epistilium duabus elegantibus columnulis porphireticis fulcitur cum capitellis viridibus ex lapide ophite, quem serpentinum vocant. Oratorium ipsum exiguum est, ejus autem concameratio elegantissime intersecta cernitur opere munuo *, variisque pavonum, & animantium aliarum emblematis nitet, agnumque in umbilico solemnem Christianæ mansuetudinis effigiem habet. Altare muro adfixum est, geminisque striatis columnis pretiosissimis ex lapide ophite continetur, & in loculamento marmoreo incrustaturæ elegantioris sancti Joannis Baptistæ simulacrum situm est. Habet vero ad dexteram pariter, & ad lævam duas apsidulas, & tota demum ædicula opere tectorio exornata nuper a Clemente octavo est; olim enim incrustatum marmoreis tabulis universum hoc oratorium fuisse testatur Panvinius, & * in ejus, qui quatuor erant, angulis columnas tres ex alabastro fuisse, atque unam ex marmore cum hac inscriptione supra vestibuli ejus zophorum incisa. Domine dilexi decorem domus tuæ. Varia de donariis & reliquiis ejusdem oratorii apud Rasponum videri possunt.

[94] [alterum S. Joannis Euangelistæ in gratiarum actionem:] Hic scriptor mox cap. 8 de oratorio S. Joannis Euangelistæ, quod e regione alterius S. Hilarus construxit, observat, illud ab eo ædificatum fuisse, quia credidit se protectione S. Joannis, Ephesinæ civitatis patroni, incolumem evasisse e latrocinio illo Ephesino, de quo egi § 2 & 3. Confirmatur id ex inscriptione, de qua portam oratorii describens, ita habet: Portam habet marmoream, in cujus epistylio, quod duabus columnis e lapide porphyretico, sicut oratorii alterius janua, fulcitur, hæc verba incisa sunt: Liberatori suo Joanni Euangelistæ Hilarus episcopus famulus Christi. Præter jam data, hæc item affert ad propositum nostrum: Figura ejus (oratorii) dimidiæ crucis similis est: testudo miri operis ex lapillulis elegantissimis structuræ musivæ floreis sertis pulcherrimis distincta, in quorum medio Agni venerabilis species in intuentium oculos incurrit. Sacellum in quatuor arcus extruitur, & hoc a se reparatum Clemens VIII variis & selectis marmoribus convestivit … Altare oratorii hujus muro adhærescit, & duabus columnis ex alabastrite exornatur, quarum bases & capitella ænea sunt miro artificio elaborata, & spectatur medio loco statua S. Joannis Euangelistæ opera fusili perfecta elegantissime … Postes januæ, quibus oratorium clauditur, æneæ sunt; aliæ tamen ab illis, quæ ab Hilaro Pontifice, oratorii hujus conditore, constructæ sunt &c.

[95] [tertium est sanctæ Crucis nunc destructum, quod multis dotavit ornamentis;] De oratorio sanctæ Crucis Rasponus cap. 9 hæc habet: Versus Occasum a latere baptisterii olim erat oratorium sanctæ Crucis, pariter ab Hilaro Pontifice constructum, & ad quod per ejusdem sacri fontis januam iter erat. Hoc oratorium extabat adhuc tempore Sixti V, habebatque ante areolam parvam porticum circumvallatam, quæ septem columnis, & tribus parastatis fulciebatur. Portæ vero peristylium sustentabatur duabus columnis ex alabastro striatis … Januæ erant æneæ argento interstinctæ, & ipsa ædicula formam crucis referens structura quadrata, adeo elegantis scitique erat artificii, ut non desint auctores gravissimi, qui Vaticanæ basilicæ delineationem a Michaële Angelo ex hoc oratorio depromptam tradant &c. De ornamentis hujus oratorii per Hilarum factis Bibliothecarius sic habet: Oratorio sanctæ Crucis fecit confessionem, ubi lignum Dominicum posuit, cum cruce aurea cum gemmis, quæ pensabat pondus librarum viginti. Fecit ex argento purissimo in confessione januas, pensantes pondus librarum quinquaginta: supra confessionem aureum arcum, qui pensabat libras quatuor; quem portant columnæ onychinæ, ubi stat agnus aureus, pensans libras duas: coronam auream ante confessionem: pharos cum delphinis (instrumenta sunt ad lumina continendum, a figuris suis dicta) quæ pensant libras quinque: lampades aureas numero quatuor, pensantes libras duas. Hactenus de ornamentis intra oratorium constructis.

[96] Deinde alia refert ante oratorium erecta, ita pergens: [& ante quod construxit nymphæum magnificum:] Nimphæum & triporticum ante oratorium sanctæ Crucis exstruxit; ubi sunt columnæ miræ magnitudinis, quæ dicuntur hecaton, penta. Ad has voces observat Blanchinus, a Nardino pro hecaton, penta legi hecatopeda; putatque eum esse sensum, ut columnæ a mira altitudine dicantur centumpedales. Vox hecatonpenta, alias hecatompeta & hecatompeda mire variatur, ut incertum sit, quid illa significetur. Obscura etiam sunt sequentia, quæ de eodem loco addit Anastasius: Lacus & conchas triantas duas cum columnis porphyreticis ragiatis * foratis aquam fundentes, & in medio locum porphyreticum cum concha assirta * in medio aquam fundentem, circumdatam a dextris vel sinistris: in medio cancellis æreis & columnis cum fastigiis & epistyliis undique ornatum ex musivo, & columnis Aquitanicis seu marmoris Aquitanici & tripolitis & porphyreticis. Hæc omnia ad nymphæum ejusque locum spectant. Jam vero per Nymphæum hic designatur fons aquæ salientis arte compositus, qui erat in loco sive ædificio, quod triporticum erat, seu tribus constabat porticibus, & conditum erat ad lavandum ibi manus vel caput. Hinc lacus ad aquam continendum, & conchæ ad excipiendum. Columnæ serviebant partim ad ornatum, partim ad porticus sustinendos; reliqua ad ornatum. Nunc vero structuræ hujus tam eximiæ ne vestigium quidem superest, inquit laudatus Rasponus.

[97] Anastasius vero redit ad oratorium S. Joannis, [dona oblata oratorio S. Joannis, & basilicæ Lateranensi,] alia dona eidem oblata recensens hoc modo: Ante confessionem beati Joannis (fecit) coronam argenteam, pensantem libras viginti: pharum cantharum, pensans libras viginti quinque. Item ad sanctum Joannem intra sanctum fontem lucernam auream cum nixis * luminum decem, pensantem libras quinque: turrem argenteam cum delphinis, pensantem libras sexaginta: columbam auream, pensantem libras duas. Deinde recenset aliqua ipsi basilicæ Lateranensi data, sic pergens: In basilicam Constantinianam phara-canthara argentea, quæ pendent ante altare decem, pensantia singula libras viginti: scyphum aureum, pensantem libras sex: calices aureos, pensantes singulos libram unam: scyphos argenteos duos, pensantes singulos libras decem: alium scyphum aureum, pensantem libras quinque: calices ministeriales argenteos viginti, pensantes singulos libras duas: amas argenteas quinque, pensantes libras decem. Hactenus de datis ecclesiæ Lateranensi. Ad hæc solum observo, coronas, pharos-cantharos aut phara-canthara, esse instrumenta diversarum formarum, quibus multa simul lumina imponebantur. De his videri potest in descriptione basilicæ Vaticanæ apud nos tom. VII Junii pag. 129 & seq.

[98] [item basilicis S. Petri, S. Pauli, S. Laurentii,] Post præmissa Anastasius incipit recensere dona ecclesiæ S. Petri oblata, de quibus sic loquitur: Ad beatum Petrum apostolum (fecit) scyphum aureum, pensantem libras quindecim, alium scyphum aureum cum gemmis prasinis & hiacynthinis, pensantem libras quatuor: calices argenteos ministeriales decem, pensantes singulos libras duas: amas argenteas duas, pensantes singulas libras octo: pharacanthara argentea viginti quatuor, pensantia singula libras quinque. De simili liberalitate in ecclesiam S. Pauli ita prosequitur: Ad beatum Paulum apostolum, scyphum aureum, pensantem sing. * libras quinque: scyphos argenteos quatuor, pensantes singulos libras sex: calices ministeriales argenteos decem, pensantes singulos libras septem: amas argenteas duas, pensantes singulas libras decem. Plura hisce subjicit, ecclesiæ S. Laurentii data: Ad beatum Laurentium martyrem (fecit) scyphum aureum cum gemmis prasinis & hiacynthinis, pensantem libras quatuor: lucernam auream nixorum decem, pensantem libras quinque: scyphum aureum purissimum, pensantem libras quinque: lampadas aureas duas, pensantes singulas libram unam: pharam cantharam auream, pensantem libras duas: turrem argenteam cum delphinis, pensantem libras viginti quinque: scyphos argenteos tres, pensantes singulos libras triginta quatuor: calices argenteos ministeriales duodecim, pensantes singulos libras duas: altare argenteum, pensans libras quadraginta: lampadas argenteas decem, pensantes libras duas: amas argenteas duas, pensantes libras decem: in basilica beati Laurentii martyris phara-canthara argentea decem, pensantia singula libras decem: canthara ærea viginti sex: ministeria ad baptismum argentea, libras decem: phara ærea, libras quinquaginta. Hæc omnia eidem ecclesiæ S. Laurentii data existimo, nec distinguendum putem inter phrases, ad sanctum Laurentium, & in basilica beati Laurentii.

[99] [& pro stationibus:] Quæ sequuntur apud Anastasium, obscuriora sunt; sed eo sensu videntur exponenda, ut ad usum multorum simul locorum, ubi stationes erant, censeantur donata. Verba dabo cum iis interpunctionibus, quæ exhibeant sensum, quem magis probabilem existimo. Si qui aliter locum velint intelligere, poterunt suo stare judicio. In urbe Roma constituit ministeriales, qui circuirent constitutas stationes, scyphum aureum ansatum, pensantem libras octo: scyphos argenteos per titulos viginti quinque, pensantes singulos libras decem: amas argenteas viginti quinque, pensantes singulas libras decem: calices argenteos ministeriales quinquaginta, pensantes singulos libras duas. Hæc omnia in basilica Constantiniana, vel ad sanctam Mariam constituta recondidit. Blanchinus per ministeriales, qui circuirent intelligit clericos ad Sacris inserviendum iis in locis addictos, ubi statio celebrabatur. Baronius ad annum 467 num. 9 omnia verba adducta explicat de ornamentis & ministerialibus instrumentis; & sic priora verba rectius congruunt posterioribus. Sane ministeriales intelligi possunt vestes aut libri. Quidquid tamen significetur hic voce ministeriales, facile assentior Blanchino, memorata omnia fuisse præparata a S. Hilaro, & deposita in ecclesiis item dictis, ut tempore stationum ferrentur ad illum locum, ubi tunc statio habebatur.

[100] Redeo ad Anastasium, qui demum aliquot recenset ædificia S. Hilari his verbis: [monasteria, bibliothecæ, aliaque Hilari ædificia:] Hic fecit monasteria (clericorum aut canonicorum, opinor) ad S. Laurentium, & balneum & prætorium S. Stephani *. Fecit autem oratorium S. Stephani in baptisterio Lateranensi. Fecit autem & bibliothecas duas in eodem loco: item monasterium intra Urbem ad Lunam. Hæc ædificia hodie vix nota sunt, quia pleraque sunt destructa. Oratorium S. Stephani in baptisterio Lateranensi, illud esse credit Eminentissimus Rasponus, quod deinde vocatum S. Venantii prope oratorium S. Joannis Euangelistæ, quodque nunc frequentius nominatur S. Mariæ ad Fontes. Agit de eo lib. 3 cap. 10 & 12. Idem de bibliothecis ibi per S. Hilarum conditis disputat cap. 14, & in ichnographia basilicæ Lateranensis locum assignat, ubi vestigia quædam illarum bibliothecarum putat superesse. Blanchinus vero in Annotatis ad Anastasium hæc habet: In horto ad titulum S. Eusebii in Exquiliis sito ante annos circiter viginti vidimus detegi parietes ecclesiæ cum adjacenti ædificio ex effosso ad palmos viginti circiter solo; indeque extrahi columnas, & epistylium ab Hilaro tunc archidiacono incisum sub patrocinio beati Laurentii: quod epistylium ita inscriptum præservat nunc collectio lapidaria eminentissimi Cardinalis Alexandri Albani.

auxiliante dno do np Xpo orante beato Laurentio martyre hilarus archidiac fecit.

Hinc laudatus scriptor existimat, eo loco fuisse monasterium, quod ad Lunam condidit S. Hilarus; & ad id probandum plures affert rationes, quæ ibidem videri possunt. Aliorum monasteriorum, quæ ad S. Laurentium condita fuerunt, ne vestigia quidem inveniri possunt, quia tractus ille nimium fuit devastatus, ut idem scriptor observat.

[101] [ordinationes ejusdem, & locus sepulturæ.] Quæ hactenus de ædificiis, ornamentis sacrorum locorum, & pretiosissima ecclesiarum supellectile dicta sunt, luculenter ostendunt, insignem fuisse S. Hilari munificentiam, eumque mire dilexisse decorem domus Dei. Hisce adnecto ultima Anastasii de Hilaro verba. Hic fecit ordinationem in Urbe per mensem Decembris, presbyteros viginti quinque, diaconos sex, episcopos per diversa loca viginti duos: qui etiam sepultus est ad sanctum Laurentium, in crypta juxta corpus beati Episcopi Sixti, & cessavit episcopatus per dies decem. Tillemontius minus accurate loquens scripsit S. Hilarum esse sepultum juxta corpus S. Laurentii, cum sepultus sit juxta S. Sixtum Papam, qui hujus nominis fuit tertius: sed hic apud Anastasium legitur sepultus juxta corpus B. Laurentii, ita ut S. Hilarus ab eo non longe abfuerit.

[Annotata]

* forte musivo

* ait

* i. e. reticulatis

* forte adsita

* lychnis

* redundat

* al. S. Laurentio

DE S. SALVIO EPISCOPO CONFESS.
ALBIGÆ IN OCCITANIA

Anno DLXXXIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Salvius episc. conf. Albigæ in Occitania (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti in Fastis memoria & cultus vetustus: gesta ejus olim fuerunt confusa cum gestis S. Salvii Ambianensis; sed facile discerni possunt ex S. Gregorio Turonensi, qui præcipua narravit.

Albiga, urbs vetusta Aquitaniæ ad Tarnem fluvium, modo Occitaniæ inclusa, [Martyrologia S. Salvium Albigensem hodie annuntiant,] a multis seculis inter Sanctos veneratur Salvium episcopum suum, gestis sanctis & mirabilibus insignem, celebratumque a S. Gregorio Turonensi, ita ut mirum videatur, eum non innotuisse omnibus medii ævi martyrologis. Attamen plerisque non innotuit: nam in solo ex vetustioribus Rabani Martyrologio S. Salvium Albigensem reperio annuntiatum, talique hodie exornatum elogio: Eodem die, depositio S. Salvii episcopi, de cujus sanctitate Gregorius Turonensis episcopus scripsit, narrans quod per revelationem vidisset divinæ vocis evaginatum gladium imminere super tegulum, quod Hilpericus rex jussit construi. Cui visioni veritas statim secuta est: nam post dies XXII filii regis in eadem domo obierunt. Deinde memoria S. Salvii addita est aliquot codicibus Usuardinis, ex quibus eam editionibus suis inseruerunt Grevenus & Molanus. Prior ita habet, corrupto utcumque Sancti nomine: Item, depositio beati Silvii episcopi Albigensis & confessoris, qui contempto seculo, monasterium ingressus, oblitus quæ retro sunt, in anteriora semetipsum indesinenter extendens, in abbatem electus est. Sed ipse utilius reputans inter monachos latere, quam abbatis habere nomen in populo, reclusorium subiit: unde postmodum extractus, præfatæ ecclesiæ præesse cogitur, tandemque laboris sui mercedem a Domino vocatus cum aliis multis accepit. Molani verba non addo, quiæ Rabani elogium leviter mutatum contraxit.

[2] In condice Hagenoyensi apud Sollerium legitur ad hunc diem: [maxime recentiora:] Item Salvii episcopi & martyris. At nomen Martyris Albigensi non videtur congruere. Quare suspicio esse potest, ab interpolatore illius codicis confusum fuisse cum S. Salvio episcopo & martyre, de quo apud nos actum est ad XXVI Junii. In Florario Sanctorum Ms. S. Salvius Albigensis sic memoratur: Item S. Silvii Albigensium episcopi & confessoris. Martyrologi recentiores passim omnes S. Salvium Albigensem hodie memorarunt, sed necesse non est eorum verba huc transferre. Solius igitur Martyrologii Romani annuntiationem subjungo: In civitate Albigensi S. Salvii episcopi & confessoris. Benedictini martyrologi suis quoque Fastis inseruerunt Salvium, acsi fuisset Ordinis Benedictini. Verum vidit Mabillonius id non esse verisimile, ideoque S. Salvium inseruit Prætermissis seculi primi Benedictini.

[3] Cultum fuisse S. Salvium episcopum ipso seculo VI, [cultus Sancti, vetustus: ecclesia eidem dicata.] quo obiit, omnino existimo, non solum quia S. Gregorius Turonensis Beati & Sancti titulum eidem attribuit, sed vel maxime quia eximiam ipsius sanctitatem mirifice celebrat. Lubens tamen fateor nulla mihi esse argumenta, quibus cultum tam vetustum omnino certum faciam. Verum monumenta varia recitavit Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ inter instrumenta ecclesiæ Albiensis, ex quibus certo constat de ecclesia & monasterio S. Salvii nomine insignitis a seculo saltem X: atque ab eo seculo abbates primum, & deinde præpositos illius monasterii S. Salvii recenset laudatus Sammarthanus col. 49 & seqq., ubi de ecclesia S. Salvii servatisque in ea ejusdem Sancti reliquiis hæc præmittit: Ecclesia sancti Salvii, olim abbatia, clericorum an monachorum, nescimus, nunc celebris collegiata, post medium undecimum seculum canonicis Regularibus sancti Augustini cessit; ex quo tempore nulla fit mentio abbatis…

[4] Ut ut sit, insignis semper fuit ecclesia S. Salvii, [in qua conservantur Sancti reliquiæ:] ubi primi Albienses episcopi sunt sepulti, inter quos S. Salvius, cujus sacræ reliquiæ integræ ibidem adhuc servantur: caput in capsa pretiosissima & vetustatis venerandæ includitur, quæ a Raimundo Tolosano duce, ut constat ex inscriptione, injuria temporum pene abrasa, fuit concessa: arcam vero, qua teguntur ossa & cineres, dedit Ludovicus de Ambasia episcopus Albiensis. Ex hisce aliisque, quæ leguntur apud Sammarthanum in instrumentis de donationibus ecclesiæ S. Salvii factis, satis liquet, cultum Sancti apud Albigenses celebrem fuisse seculo X, cœptumque verisimiliter aliquot seculis citius, puta brevi post mortem sancti Antistitis. Præcipuam autem ipsius festivitatem hac die X Septembris celebrari, testantur passim scriptores, qui de S. Salvio agunt. Verum & aliæ forsan S. Salvii festivitates peraguntur: nam Claudius de Vic & Josephus Vaissete in Historia Occitaniæ tom. 1 lib. 6 pag. 287 ex Proprio Albiensi referunt, seculo XII ignotum fuisse, ubi depositæ essent S. Salvii reliquiæ, easque inventas anno 1194 post altare S. Saturnini. Cum autem pro ea inventione laudent Proprium Albiense ad VIII Octobris, suspicio oritur, eo die celebrari dictæ inventionis memoriam.

[5] Præterea Bailletus in Vita S. Salvii ad hunc diem loquitur de gemina translatione reliquiarum S. Salvii, sed non indicat, unde ea desumpserit. Verba ejus Latine reddita huc transfero: Reliquiæ ipsius, [aliquæ ex illis dicuntur translatæ ad provinciam Nivernensem,] saltem ex parte, a tempore Caroli Magni dicuntur translatæ in oppidum modicum provinciæ Nivernensis, quod nunc ab ejus nomine vocatur sancti Salvii (vulgo saint Sauge ut videri potest in tabulis geographicis ducatus Nivernensis.) Ædificata est in illo loco ecclesia ad ejus honorem, fundatumque monasterium, quod modo prioratus est, dependens ab abbatia sancti Martini Augustodunensis. Verum pars maxima reliquiarum Sancti videtur mansisse Albigæ in loco primæ sepulturæ, ubi est ecclesia collegiata nomine ipsius insignita, & ubi cultus ipsius sine interruptione semper continuatus est. Illarum seculo XI facta est translatio, cujus memoria quotannis renovatur die XXII Martii. Caput deinde a reliquis separatum est, impositumque thecæ aureæ: partes reliquæ in arca argentea conservatæ sunt. Hactenus Bailletus, cujus de hisce relatio quam sit exacta aut certa, invenire non potui At si pars reliquiarum ad provinciam Nivernensem fuerit translata, integræ modo non servantur Albigæ, ut supra asserit Sammarthanus.

[6] [at id incertum, licet Sanctus ibidem ecclesiam habeat.] In Hagiologio Franco-Galliæ, quod edidit Labbeus tom. 2 Bibliothecæ Mss., ad XVI Octobris Salvius aliquis confessor annuntiatur in territorio Nivernensi. Castellanus ad hunc diem non dubitat, quin sit S. Salvius Albigensis, qui in territorio Nivernensi celebratur, cum ad marginem observet, cum in Nivernensi provincia vulgo nominari saint Sauge. In addendis pag. 979 dicit, mortuum esse circa finem Novembris, & in indice memoriam S. Salvii Albigensis figit X Septembris, & XXX Novembris. Malui omnia illa indicare, quam de istis aliquid certi statuere; cum ea monumenta non inveniam, ex quibus certa possim facere, quæ de translatione reliquiarum S. Salvii ad territorium Nivernense ex Bailleto dedi. Quod sufficit ad propositum nostrum, cultus vetustus S. Salvii Albigensis, cujus sedes episcopalis præterito seculo ad dignitatem metropoliticam evecta est, certus est & indubitatus. Sententia vero Castellani de die emortuali circa finem hujus Commentarii discutietur.

[7] [Gesta Sancti scripta a S. Gregorio Turonensi,] Quæ de gestis S. Salvii ad posterorum memoriam pervenerunt, scripsit S. Gregorius Turonensis, non modo ipsi contemporaneus, sed etiam amicus & familiaris. Ex hoc fonte profluxerunt, quæ collegerunt alii recentiores. Habeo quidem duas Vitas Mss., alteram ex Ms. Bodecensi, alteram ex Tungrensi, & partem tertiæ ex Ms. Fuldensi; sed omnia tam fideliter ex Operibus S. Gregorii Turonensis excerpta sunt, ut nihil additum reperiam præter diem emortualem, ita ut necesse non sit, Vitas illas huc transferre, cum ipsa S. Gregorii verba simus daturi, simulque examinaturi, an aliunde aliquid addi possit, aut recte ab aliis fuerit additum. Examinanda tamen prius est opinio Cointii, qui credidit non esse S. Gregorii Turonensis, sed interpolatoris cujusdam, caput primum libri septimi, quod totum est de S. Salvio Albigensi: nam si revera Gregorii non esset, pauca de gestis S. Salvii satis essent certa.

[8] [cui omnino attribuendum est caput 1 libri septimi,] Rationes Cointii non urgent magnopere, & jam refutatæ sunt a Ruinartio. Verum quia non ausim adoptare omnia, quæ scripsit ea occasione Ruinartius, aliqua ejus verba dabo, alia ipse adjiciam. Primo objicit Cointius ad annum 580 num. 17, caput illud non legi in codice Metensi. Ad hoc Ruinartius ita recte respondet: Primo codicum auctoritas nobis omnino favet, ut jam sæpe diximus, cum multos integros optimæ notæ, & majoris antiquitatis unico Cointiano mutilato, scriptoris incuria vitiato, & sequioris ævi, opponamus. Objicit secundo Cointius, quod in illo capite mors S. Salvii referatur ad annum 584, cum apud Gregorium lib. 8 cap. 22 videatur referri ad annum 585. At neque hæc difficultas magni momenti est, cum Gregorius solum dicat, Desideratum Salvii successorem anno 585 Albigensibus episcopum datum: nam inter mortem S. Salvii & consecrationem Desiderati facile aliquot menses intercurrare potuerunt. Imo si annus integer intercurrisset, non magnopere esset mirandum, ut patebit ex dicendis, ubi agetur de tempore mortis S. Salvii. Nihil præterea loco allegato objicit Cointius, sed tom. 4 ad annum 686, ubi agit de S. Salvio Ambianensi, num. 6 asserit, ex Vita S. Salvii Ambianensis totum istud caput Historiæ S. Gregorii infartum esse ab audaci impostore. Verum respondeo, id sine ulla ratione verisimili a Cointio asseri, cum satis clarum sit Vitam S. Salvii Ambianensis male ex Gregorio aliisque consarcinatam esse, ut etiam observat Ruinartius, cujus argumenta aliqua huc transfero.

[9] Primo Gregorii genius & stylus, ejusque loquendi modi genuini in capite illo impugnato relucent. [ut probatur contra Cointium,] Secundo Gregorii narratio nullam prorsus in se involvit contradictionem, nihil habet, quod a teste oculato & scriptore æquali dici non potuerit. Multa e contrario complectitur, quæ, ipso fatente Cointio, ita Salvio Albigensi propria sunt, ut alteri Salvio absque errore tribui non possint. Tertio auctor ille Deum testem invocat, se vera scribere, (aut potius audita ab ipso Salvio Albigensi) proindeque perjurus & gravissimi criminis reus censeri debet, si falsa dixerit: quod sane absque maxima & evidenti causa de quoquam ne quidem cogitare licet. Immo hæc omnia narrationem arguunt veram & sinceram. Hisce addo sequentia: Gregorius se auctorem hujus narrationis apertissime profitetur, ita ordiens: Licet sit studium Historiam prosequi, quam priorum librorum ordo reliquit, tamen prius aliqua de beati Salvii episcopi obitu exposcit loqui devotio, qui hoc anno obiisse probatur. Quod vero spectat ad auctorem Vitæ S. Salvii Ambianensis, certum est, cum multa confudisse ac perperam narrasse, variaque S. Salvii Albigensis gesta attribuisse Ambianensi.

[10] Sufficiet unum exemplum, quod ipsis Ruinartii verbis affero: [qui illud sine justa ratione Gregorio abjudicavit.] Auctor (istius Vitæ) narrat Mummolum patricium, capta civitate & dirutis muris, multos captivos in Hispaniam transmisisse, qui Salvio, jubente rege, redditi fuerunt. At hæc ut de Ambianorum civitate, aut de Salvio ejus episcopo dici possint, vetant temporum, personarum & locorum circumstantiæ: quæ omnia optime congruunt, si de civitate Albigensi intelligantur, quam certum est, sancto Salvio vivente, a Mummolo occupatam fuisse, ut post Gregorium nostrum scripsit ipse Cointius. Unde fateri cogitur, suum illum auctorem nonnulla ex gestis Salvii Albigensis in Ambianensis Acta transtulisse. Fatetur id sane Cointius ad annum 686 num. 9: atque ex eo facto discere debuerat, duos Salvios fuisse confusos in Vita S. Salvii Ambianensis, indeque sana crisi ulterius inferre poterat, potius credendum esse relationi apud Gregorium inventæ, quam isti Vitæ, quæ tam clare confusionis convincitur. Hisce plura non adjungo, nisi utramque Vitam Ms., de qua supra egi, omnia habere de Salvio Albigensi, quæ de ipso narravit Gregorius, tam illo capite quam aliis locis, & ex omnibus concludo, opinionem illam Cointii merito ab omnibus passim historicis rejectam, cum non sit idonea dubitandi ratio, nedum narrationem illam Gregorio abjudicandi.

§ II. Sancti natales ignoti: vita secularis primum, deinde monastica, in qua abbas electus latere mavult: visio plane mirabilis.

[Patria & familia Sancti non sunt satis notæ: juvenis egit causidicum.] Qua stirpe quove in loco natus sit S. Salvius, non memoravit Turonensis, aut ullus scriptor antiquus. Verum scriptores Historiæ Occitaniæ tom. 1 pag. 286 allegant traditionem, qua Albigæ natus esse creditur. Huic traditioni conjecturam suam de nobili stirpe adjungit Hadrianus Valesius lib. 19 Rerum Francicarum pag. 142, ubi existimat, splendidissima apud Gallos genitum familia, ex qua orti sunt Rusticus & S. Desiderius fratres, ambo Cadurcenses episcopi seculo VII. Ratio hujus conjecturæ est, opinor, quia pater S. Desiderii etiam Salvius vocabatur, ut in ejus Vita legitur. At incerta est ea ratio, & consequenter conjectura ipsa. Litteris bene in adolescentia institutum fuisse S. Salvium, colligitur ex munere causidici, quod juvenis obivit, teste Turonensi, qui lib. 7 cap. 1 ita habet: Hic enim (Salvius) ut ipse referre erat solitus, diu in habitu sæculari commoratus, cum judicibus sæculi mundiales causas est exsecutus: nunquam tamen se in his concupiscentiis obligans, quibus adolescentum animus solitus est implicari.

[12] [deinde monachus factus, & abbas electus: cella demum se recludit.] Deinde vitam monasticam amplexus est, & postea abbas electus, sed huic dignitati renuntiavit, ut cellæ se includeret. Hæc omnia breviter tradit Gregorius his verbis: Jam cum divini spiramenti odor interna viscerum adtigisset, relicta sæculari militia, monasterium expetivit, intellexitque Vir jam tunc Divinitati deditus, melius esse uti paupertate cum Dei timore, quam sæculi pereuntis lucra sectari: in quo monasterio diu sub Regula a patribus instituta versatus est. Jam vero cum in robore majori tam intellectus quam ætatis evectus esset, defuncto abbate, qui huic monasterio præerat, alendi gregis suscipit officium; & qui se magis fratribus publicum pro correctione reddere debuerat, fit adsumto honore remotior. Illico sibi secretiorem cellulam quærit. Nam in priore, ut ipse adserebat, amplius quam novem vicibus nimia exesus abstinentia, pellem corporis demutavit. Denique accepto honore, cum in hac contentius parsimonia orationi & lectioni vacaret, illud plerumque revolvebat, melius sibi fieri, si esset inter monachos occultus, quam nomen acceperit abbatis in populos. Quid plura? Includitur valedicens fratribus, sibique ipsis valedicentibus. In qua inclusione in omni abstinentia, magis quam prius egerat, commoratur: studens pro caritatis obsequio, ut cum quisque venisset extraneus, & orationem tribueret, & eulogias gratia plenissima ministraret, quæ multis infirmis plerumque salutem integram detulerunt.

[13] Mira plane est visio, quæ sequitur apud Gregorium. [Dubitatur, an mortuus fuerit S. Salvius,] At hic eam ita ex ore ipsius Salvii confirmat, ut prudens non esset censendus criticus, si quis sancto & docto antistiti fidem abrogare vellet, præsertim cum & aliæ similes visiones hominibus sanctis obtigerint, ut jam observavit Ruinartius in præfatione num. 118, a quo testes adducuntur Augustinus in libro de Cura pro mortuis, Gregorius Magnus, scriptor Passionis SS. Perpetuæ & Felicitatis, & alii passim magni nominis auctores. De illo uno dubitari merito potest, an S. Salvius revera fuerit mortuus, ut S. Gregorius credidit: nam id facile ignorare potuit Salvius ipse, & cum eo Gregorius; quandoquidem Apostolus ignoraverit, dum in tertium cælum & in paradisum raptus est, ibique audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui, quo id modo contigisset, sive in corpore, sive extra corpus. Bailletus ad hunc diem in Salvio non fuisse mortuum S. Salvium definivit, totamque Gregorii relationem sic immutavit, acsi Salvius scivisset, se mortuum non fuisse. Verum ejusmodi antiquorum scriptorum corruptiones rectius omisisset, dando ipsa Gregorii verba, ubi pro verbis Gregorii assignantur; suamque opinionem propriis verbis exprimendo. Quidquid sit de opinione Bailleti, quam nolim certo improbare, sed multo minus probare aufim, cum non existimem ipsum post tot secula accuratius instrui de re tota potuisse, quam exiore ipsius Salvii instructus fuit S. Gregorius; ego, relicta illa dubitatione, Gregorii relationem subjungo.

[14] Quodam autem tempore, inquit, febre nimia exhaustus, [quando mortuus credebatur, & feretro erat impositus. Certe habuit] anhelus jacebat in lectulo: & ecce subito magno lumine cellula clarificata confremuit. At ille extensis ad cælum manibus cum gratiarum actione, spiritum exhalavit. Mixto quoque ululatu monachi cum ipsius genitrice corpus defuncti extrahunt, aqua diluunt, vestimentis induunt, & feretro superponunt, atque in psallentio fletuque labentem exigunt noctem. Mane autem facto, funeris officio præparato, corpus moveri cœpit in feretro. Et ecce malis rubescentibus, vir quasi de gravi somno suscitatus excutitur, apertisque oculis, & manibus elevatis, ait: O Domine misericors, quid fecisti mihi, ut me in hunc tenebrosum mundanæ habitationis locum redire permitteres, cum mihi melior esset in cælo tua misericordia, quam istius mundi vita nequissima? Stupentibus autem suis & interrogantibus, quid fuerit tale prodigium, nihil interrogantibus ille respondit. Surgens autem de feretro, nihil mali sentiens de incommodo, quo laboraverat, triduo absque cibi ac poculi perstitit alimento.

[15] Die autem tertio, convocatis monachis & matre, [visionem de cælo, ibique se fuisse credidit,] ait: Audite, o dilectissimi, & intelligite, quia nihil est, quod cernitis in hoc mundo: sed sunt, juxta id, quod Salomon propheta cecinit, omnia vanitas. Felix est enim, qui ea agere potest in sæculo, ut gloriam Dei cernere mereatur in cælo. Et cum hæc diceret, dubitare cœpit, utrum loqueretur amplius, an sileret. Quo tacente, implicitus fratrum precibus, ut, quid vidisset, exponeret, ait: Cum me ante hos quatuor dies contremiscente cellula exanimen vidistis, adprehensus a duobus angelis in cælorum excelsa sublatus sum, ita ut non solum hoc squalidum sæculum, verum etiam solem ac lunam, nubes & sidera sub pedibus habere putarem: deinde per portam luce ista clariorem introductus sum in illud habitaculum, in quo omne pavimentum erat quasi aurum argentumque renitens, lux ineffabilis, amplitudo inenarrabilis; quam ita multitudo promiscui sexus obtexerat, ut longitudo ac latitudo catervæ prorsus pervideri non possit. Cumque nobis via inter comprimentes ab his, qui præcedebant, angelis pararetur, pervenimus ad locum, quem jam de longinquo contemplabamur: in quo superpendebat nubes omni luce lucidior, in quo non sol, non luna, non astrum cerni poterat, sed super his omnibus naturali luce splendidius effulgebat, & vox procedebat de nube, tamquam vox aquarum multarum. Ibi etiam me peccatorem humiliter salutabant viri in veste sacerdotali ac sæculari, quos mihi, qui præcedebant, enarraverunt esse martyres ac confessores, quos hic summo excolimus famulatu.

[16] [sed fuisse remissum in terram, ut ipse narravit,] Stans igitur in loco, in quo jussus sum, operuit me odor nimiæ suavitatis, ita ut ab hac suavitate refectus, nullum adhuc cibum potumque desiderem. Et audivi vocem dicentem: Revertatur hic in sæculum, quoniam necessarius est ecclesiis nostris. Vox enim audiebatur: nam qui loqueretur, penitus cerni non poterat. Et ego prostratus super pavimentum, cum fletu dicebam: Heu! heu! Domine! cur mihi hæc ostendisti, si ab his frustrandus eram? Ecce hodie ejicis me a facie tua, ut revertar ad sæculum fragile, & huc ultra redire non valeam. Ne, quæso Domine, auferas misericordiam tuam a me, sed deprecor, ut permittas me hic habitare, ne illuc decidens peream. Et ait vox, quæ loquebatur mihi: Vade in pace. Ego enim sum custos tuus, donec reducam te in hunc locum. Tunc relictus a comitibus meis, descendens cum fletu, per portam, qua ingressus fueram, huc sum regressus.

[17] [non sine subsecuto scrupulo, quod arcana illa revelasset.] Hæc eo loquente, stupentibus cunctis, qui aderant, cœpit iterum Sanctus Dei cum lacrymis dicere: Væ mihi, qui tale mysterium ausus sum revelare. Ecce enim odor suavitatis, quem de loco sancto hauseram, & in quo per hoc triduum sine ullo cibo potuque sustentatus sum, recessit a me. Sed & lingua mea gravibus est operta vulneribus, & ita tumefacta, ut omne os meum videatur implere. Et scio quia non fuit beneplacitum Domino Deo meo, ut hæc arcana vulgarentur. Sed tu nosti, Domine, quia in simplicitate cordis hæc feci, non in jactantia mentis. Sed quæso, ut indulgeas, & non me derelinquas, juxta pollicitationem tuam. Et hæc dicens, siluit; & accepit cibum potumque. Ego vero hæc scribens, vereor ne alicui legenti sit incredibile, juxta id, quod Salustius historiam scribens ait, ubi de virtute atque gloria bonorum memor est: quæ sibi quisque facilia facta putat, æquo animo accipit: supra ea, veluti ficta pro falsis ducit. Nam testor Deum omnipotentem, quia ab ipsius ore omnia, quæ retuli, audita cognovi. Hactenus S. Gregorius, cui plura de hisce non addo.

§ III. Sanctus ad episcopatum promotus: gesta in episcopatu: felix obitus, ejusque annus.

[Sanctus fit episcopus Albigensis,] Postquam S. Salvius prædicta visione gavisus fuerat, rediit ad cellulam suam, ibique piam duxit vitam, ut solebat, donec anno 575 aut sub finem anni 574 ad cathedram Albigensem fuerit evectus. Initium illud episcopatus ex tempore obitus infra probando certum est, si decimum tunc in episcopatu agebat annum, ut existimavit Gregorius, qui ita enarrat hanc promotionem: Post multum vero tempus ipse Vir beatus cellula sua extractus, ad episcopatum electus, invitus est ordinatus. Inter gesta Sancti tempore episcopatus, quæ innotuerunt, primo loco referenda est eximia ejus charitas, qua redemit captivos Albigenses apud Mummolum Guntramni regis ducem.

[19] Res sic narratur a S. Gregorio: Cujus tempore cum Mummolus patricius multos captivos ab ea urbe duxisset, [multos captivos Albigenses liberat,] prosecutus ille omnes redemit. Tantamque ei Dominus gratiam cum populo illo tribuit, ut ipsi etiam, qui captivos duxerant, & de pretio ei concederent, & in reliquo munerarent: & sic patriæ suæ captivos libertati pristinæ restauravit. Scriptores hodierni Historiæ Occitaniæ tom. 1 pag. 285 factum istud innectunt anno 576, creduntque Albigam tunc fuisse captam a Mummolo. Certe Mummolus eo anno Desiderium Childerici regis ducem cruento prælio superavit, ut narrat Gregorius lib. 5 cap. 13; ita ut verisimile sit multos tunc ab eo captos Albigenses, sive urbem ipsam expugnarit, sive ab ea abstinuerit, quod in medio relinquo.

[20] Circa annum 580 contigit congressus S. Salvii cum rege Chilperico, [scriptum Chilperici regis errore infectum graviter improbat,] qui Gregorium Turonensem eadem de re fuerat primum allocutus. Factum contraham ex Gregorio lib. 5 cap. 45. Per idem tempus, inquit, Chilpericus rex scripsit Indiculum, ut sancta Trinitas non in Personarum distinctione, sed tantum Deus nominaretur. Opusculum illud, de quo plura subdit Gregorius, eidem Gregorio ostendit Chilpericus; cum autem ab illo improbaretur, utpote Sabellianismo infectum, rex commotus ait: Sapientioribus te hæc pandam. Et ego, reposuit Gregorius: Numquam erit sapiens, sed stultus, qui hæc, quæ proponis, sequi voluerit. Ad hæc ille frendens, siluit. Non post multos vero dies adveniente Salvio Albigensi episcopo, hæc ei præcepit recenseri, deprecans ut sibi consentaneus fieret. Quod ille audiens ita respuit, ut, si chartam, in qua hæc scripta tenebantur, potuisset adtingere, in frusta discerperet. Et sic rex ab hac intentione quievit. Hactenus S. Gregorius Turonensis, qui non dicit hæc facta esse, quando laudati episcopi ibant ad synodum Brennacensem, uti facta narrat Bailletus ex conjectura prorsus incerta, cum videatur citius contigisse hic congressus.

[21] Fuit tamen S. Salvius in synodo illa Brennacensi, quæ a Chilperico convocata est anno 580, [adest concilio Brennacensi,] habitaque Brennaci * in agro Suessionensi, quia S. Gregorius Turonensis falso accusatus erat apud Chilpericum de calumnia contra reginam Fredegundam prolata, ut videri potest apud ipsum Gregorium lib. 5 cap. 50. Interfuisse vero illi concilio S. Salvium, colligitur ex ejus visione, quam S. Gregorius cap. 51 narrat hoc modo: Et licet de beati Salvii episcopi conlocutione superius memorare debueram, sed quia mente excessit, esse sacrilegum non arbitror, si in posterum scribatur. Igitur cum vale post synodum memoratam regi jam dicto, ad propria redire vellemus, non ante discedere placuit, nisi hunc Virum libatis osculis linqueremus. Quem quæsitum in atrio Brinnacensis domus reperi. Cui dixi, quia jam eram ad propria rediturus.

[22] [prævidet & prædicit ruinam familiæ regis Chilperici:] Tum remoti paullulum, dum hinc inde sermocinaremur, ait mihi: Videsne super hoc tectum, quæ ego suspicio? Cui ego: Video enim supertegulum, quod nuper rex poni præcepit. Et ille, Aliud, inquit, non adspicis? Cui ego: Nihil aliud, inquam, video. Suspicabar enim, quod aliquid joculariter loqueretur. Et adjeci: Si tu aliquid magis cernis, enarra. At ille alta trahens suspiria, ait: Video ego evaginatum iræ divinæ gladium super domum hanc dependentem. Verumtamen non fefellit dictio Sacerdotem: nam post dies viginti, duo filii regis, quos superius mortuos scripsimus, obierunt. De eorum morte videri potest cap. 35, ubi natu major vocatur Clodobertus, junioris nomen, ibi prætermissum, erat Dagobertus, ut videri potest in Epitaphio apud Baronium ad annum 583.

[23] [morte prævisa obit.] De ultimis S. Salvii gestis ejusque morte pretiosa S. Gregorius ita habet lib. 7 cap. 1: In quo (episcopatu,) ut opinor, decimum annum cum ageret, invalescente apud Albigensem urbem inguinario morbo, & maxima jam parte de populo illo defuncta, cum jam pauci de civibus remanerent, Vir beatus, tamquam bonus pastor, numquam ab illo loco recedere voluit, sed semper hortabatur eos, qui relicti erant, orationi incumbere, ac vigiliis instanter insistere: & bona semper tam in operibus quam in cogitatione versare, dicens: Hæc agite, ut, si vos Deus de hoc mundo migrare voluerit, non in judicium, sed in requiem introire possitis. Cum autem, ut credo, jam revelante Domino, tempus suæ vocationis agnosceret, ipse sibi sarcofagum composuit, corpus abluit, vestem induit: & sic intentum semper cælo beatum spiritum exhalavit. Fuit autem magnæ sanctitatis, minimæque cupiditatis, aurum numquam habere volens. Nam si coactus accepisset, protinus pauperibus erogabat:… Multaque de hoc Viro bona audivi: sed dum ad historiæ cœptum reverti cupio, plurima prætermitto.

[24] [Dubitatur an obitus Sancti figendus sit anno 584, an 585;] De anno emortuali scriptorum varia admodum fuit sententia: nam alii statuerunt annum 584, alii 585, alii 586 aut etiam 587. Baronius, cujus auctoritatem secuti sunt aliqui, mortem S. Salvii retulit ad annum 587; sed ea opinio a recentioribus passim deserta est, & merito. Solum hoc tempore dubitari potest, utrum obitus Sancti contigerit anno 584, an 585, quia ipse Gregorius huic dubitationi aliquid præbet fundamenti. Nam lib. 7 cap. 1 dicit: Aliqua de beati Salvii episcopi obitu exposcit loqui devotio, qui hoc anno obiisse probatur. Gregorium autem ibi loqui de anno 584. non modo editor Ruinartius, sed omnes passim neoterici, excepto Pagio, consentiunt: atque hæc est præcipua ratio, qua Cointius caput illud S. Gregorio abjudicat, quia credit mortem S. Salvii deinde a Gregorio referri ad annum 585. Ratio est, quod S. Gregorius lib. 8 cap. 22, relata aliquorum morte, hæc subjungat: Post obitum sancti Salvii, hoc anno Desideratus Albigensibus episcopus datus est. Verum hæc minime pugnant cum verbis præcedentibus: frequenter enim contingit, ut episcopus aliquis non accipiat successorem eodem, quo obiit, anno, sed solum anno sequenti, quod novi episcopi electio & consecratio ad menses aliquot differatur. Gregorius ipse, cum non dicat S. Salvium anno 585 obiisse, sicut de aliis ibidem expresse asserit, satis insinuat se solum agere de electione Desiderati, nec alia de causa adjungere hæc verba, post obitum S. Salvii, nisi ut insinuaret, Desideratum in locum Salvii fuisse substitutum, nullo alio intermedio. Ita sane loqui poterat tanto securius, quanto clarius mortem S. Salvii anno 584 fixerat.

[25] Jam vero si consideremus tempus, quo S. Salvius vita excessit, [verum cum episcopatus post mortem Sancti diu vacare debuerit;] nequaquam mirari poterimus electionem successoris ad menses aliquot dilatam fuisse. Etenim mortuus est S. Salvius eodem fere tempore, quo obiit rex Chilpericus, cui Albiga videtur paruisse. Post mortem vero Chilperici diu nesciverunt Albigenses, cui tandem ex contendentibus inter se regibus Albiga subjiceretur, ut clare colligi potest ex laudata jam Historia Occitaniæ ad annum 584 & 585. Gondebaldus enim, qui per adhærentes sibi duces rex proclamatus erat in Lemovicensi provincia, quique deinde eodem anno 585 interiit, occupabat civitates, quas poterat. Reges vero Guntramnus & Childebertus sibi ambo Albigam cum aliis civitatibus attribuere cupiebant. Quapropter, cum in electione episcopi consensus regis requireretur; nec scirent Albigenses, cui tuto parerent; diu dilata videtur electio. Hac de causa inutilis est annotatio Ruinartii, qui observat Theofridum ab aliquibus interponi Salvio & Desiderato; præsertim cum Theofridus ille numquam sederit Albigæ, ut modo satis constat, sed episcopus fuerit Ambianensis.

[26] Eadem de causa necesse non est, ut dicamus S. Salvium obiisse circa finem anni, [nec alius dies emortualis quærendus est quam 10 Septembris;] mense Novembri aut Decembri, ut hac ratione minor fiat electionis dilatio. Suspicor tamen, hanc solam fuisse rationem Castellano, qui in addendis ad Martyrologium universale pag. 979 annuntiationi ad X Septembris datæ vult addi, mortuum esse circa finem Novembris. Certe existimo, mortualem Sancti diem semper creditum fuisse decimum Septembris, quo colitur, ut in utriusque Vitæ Ms. titulo legitur. In utraque etiam Vita in fine obiisse eodem die asseritur: & in Tungrensi quidem Ms. his verbis: Et sic intentum semper cælo spiritum IV Idus Septembris exhalavit. In Bodecensi: Evenit vero depositio corporis ejus quarto Idus Septembris. Pagius ad annum 587 num. XI alia methodo conatus est conciliare dicta S. Gregorii, mortemque S. Salvii sic retulit ad annum 585. At subtilia magis adduxit quam solida aut vera. Quin & conclusionem elicit dictis suis repugnantem: nam primo dicit: Sanctus Salvius Albigensis episcopus obiit anno quingentesimo octogesimo quinto. Deinde volens ostendere dicta Gregorii facile conciliari, ita concludit: Hoc enim pacto anno DLXXXIV inter diem undecimum Novembris & primum Decembris Salvius ad Deum migravit. Huc respexit, opinor, Castellanus.

[27] [nec ulterius dubitandum videtur, quin obierit anno 584.] Verum tantam attentionem non meretur mendosus ille Pagii locus, ut communem opinionem de die emortuali X Septembris deserere oporteat; cum dicta S. Gregorii modo plane naturali & facili invicem concilientur, si dicamus Salvium anno 584, die X Septembris obiisse, Desideratum vero post menses aliquot anno 585 consecratum esse. Contra totum Pagii fundamentum omni caret soliditate, quia conciliare tentavit, quod nullo modo conciliari potest, quodque conciliandum minime est, ut recte scripsisse censeatur Gregorius. Observat nimirum Desideratum electum dici anno Guntramni regis XXIV; Salvium vero dici mortuum anno IX regis Childeberti. Deinde ostendere nititur, aliquot saltem dies anni XXIV Guntramni concurrere potuisse cum anno IX Childeberti, ut inde concludat idem tempus utroque loco apud Gregorium assignari. Verum, licet evincere potuisset annum IX Childeberti revera concurrisse cum anno XXIV Guntramni, nihil omnino profecisset apud peritos; cum Gregorius electionem Desiderati non modo figat anno XXIV Guntramni, sed etiam anno X Childeberti, quem jam inchoavit lib. 7 cap. 24, & perducit usque ad caput 37 libri octavi. Itaque mors Salvii consignata fuit a Gregorio anno IX Childeberti; electio Desiderati anno X ejusdem Childeberti, ita ut frustra laboraverit Pagius, qui duo illa eodem tempore facta probare voluit.

[Annotata]

* Braine

DE S. THEODARDO EPISCOPO TRAJECTENSI MARTYRE
APUD NEMETES IN GERMANIA

Circa annum DCLXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theodardus episcopus Trajectensis martyr, apud Nemetes in Germania (S.)

AUCTORE J. L.

§ I. Acta edenda, quorum antiquissima ante medium seculum VIII scripta videntur.

Inter varia, quæ præ oculis habeo, Acta S. Theodardi Trajectensis ad Mosam episcopi & martyris ea longe antiquissima sunt, [Actorum, quæ primo loco dabuntur, auctor anonymus] quorum apographum in fronte transcriptum esse notatur ex Ms. Patrum Cister. Buscoducis, id est, monachorum Cisterciensium prioratus Coronæ-Marianæ; qui seculo XVI exeunte Heusdeno ob fidem exsulare coacti Silvamducis migrarunt, atque hanc urbem usque ad annum 1629, quo a Batavis expugnata fuit, incoluerunt. Acta illa auctorem habent verisimiliter, ut mox videbitur, medio seculo VIII vetustiorem, cetera mihi ignotum. Nullis hactenus, quod sciam, typis integre vulgata fuere: aliquas dumtaxat partes inde excerptas in libris impressis reperire potui. Nec aliud exemplar Ms., quod eadem Acta integre exhibeat, ad nostras manus pervenit præter apographum Silvæducense; quod post hunc Commentarium primo loco edetur, in duo divisum capita, quorum primum antiqua, ut mihi apparet, manu exaratum, sed nonnihil hinc inde contractum, exstat in musei nostri codice signato Q Ms. 5. Ex hoc eæ dumtaxat in Notis lectiones variantes adferentur, quæ mihi præ ceteris observatu dignæ videbuntur.

[2] Prologum Actis præmissum ita concludit auctor anonymus: [se multo tempore posteriorem esse negat passione S. Theodardi: sed juniorem se] De quorum sanctorum Martyrum collegio non abhinc multa tempestate extitit præsul Theodardus; de cujus vita & actibus operæ pretium rati sumus, quemdam igniculum enucleare, & qua serie viam universæ terræ intraverit, promulgare. Hic biographus se multa tempestate posteriorem esse negat martyrio S. Theodardi circa annum 668 passi, ut num. 21 ostendetur: sub Actorum vero fine de S. Lamberto ea commemorat, unde eruitur, illum non ante annum circiter 721 scripsisse. In villa, inquit, quam uno ex latere fluminis unda alluit, ubi idem Lambertus postea successit episcopus, cineresque proprii corporis ex hac luce migrando consecravit, sancto Dei Præsuli Theodardo, quem sustulerat a loco, ubi primum non longe a martyrii palæstra fuerat humatus, summo cultu libitinam elegit. Per villam, cujus hic fit mentio, Leodium debet intelligi, nunc urbs amplissima, utramque Mosæ ripam occupans; at SS. Theodardi & Lamberti temporibus villa exigua in sinistra ejusdem fluvii decurrentis ripa: ubi tunc visebatur parva ecclesia seu sacellum SS. Cosmæ & Damiani, seculo VI erectum a S. Monulpho episcopo Trajectensi, de quo ad diem XVI Julii actum fuit. In sacellum istud S. Theodardi corpus transtulit S. Lambertus, dein creatus episcopus Trajectensis; cui ecclesiæ cum præfuisset quadraginta annis, uti apud Surium ad III Novembris in S. Huberti successoris Vita, ab ipsius discipulo conscripta, legitur, circa annum 708 in eodem sacello martyr occubuit; corpus vero ejus Trajecti in Apri patris tumulo conditum fuit; sed quod S. Hubertus, uti in memorata ipsius Vita narratur, tertio decimo anno sui præsulatus, Christi circiter 721, in dictum SS. Cosmæ & Damiani sacellum retulit, jam tum amplioris ecclesiæ ædificio inclusum. Anselmus canonicus Leodiensis, cujus ætas infra indicabitur, apud Chapeavillum in Gestis pontificum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium tom. 1 cap. 21 de S. Huberto asserit: Hic cum ossibus B. Lamberti Leodium transtulit sedem episcopii, quæ eatenus habebatur Trajecti.

[3] [esse prodit anno circiter 721: medio tamen seculo 8 verisimiliter antiquior est:] Biographus verbis numero præcedente relatis, quibus S. Lambertus in villa Leodiensi, ubi idem postea successit episcopus, sepulcrum S. Theodardo elegisse ait, vel agit de successione in loco sepulturæ, & translationem S. Lamberti innuit; vel de successione in cathedra episcopali, & hanc Leodii constituit per anticipationem: nemo enim mihi persuaserit, biographum, qui ante affirmarat, S. Remaclo subrogatum fuisse S. Theodardum in episcopatu, cujus locus habebatur Trajecti, alibi postea significare voluisse, cathedram episcopalem fuisse in villa Leodiensi, quæ etiam eo tempore, cum post quadraginta annos inde elapsos sanctus Lambertus ibi martyrio afficeretur, locus ignobilis erat, teste Godeschalco synchrono vitæ ejus scriptore apud laudatum Chapeavillum tom. 1 cap. 7. Ad villam, inquit, parvi adhuc nominis .. quæ Leodium dicta fluvio Mosa alluitur, cum congestis copiis Dodo S. Lambertum interfecturus accessit. Ibi Vir sanctus tunc temporis morabatur… Illic non in spatiosis aut operosis ædibus, sed in parvæ vilisque clausuræ ecclesia sanctorum Cosmæ & Damiani insistebat orationi &c. Relinquitur ex dictis, ut biographus noster non prius scripserit, quam cum corpus S. Lamberti una cum sede episcopali Trajecto Leodium anno circiter 721, a passione S. Theodardi 53, translatum fuisset. Nullum verisimilius tempus, quo Sancti Acta litteris mandarit, assignari mihi posse videtur, quam quod post annum 721 usque ad medium seculum VIII effluxit, ante quod etiam SS. Lamberti & Huberti vitæ primum conscriptæ fuere. Certe istud biographi nostri in Prologo effatum: Non abhinc multa tempestate extitit præsul Theodardus, veritati propius accedit, si medio seculo VIII antiquior, quam si eodem posterior esse statuatur.

[4] Post longum ac obscurum Prologum, quem ab ipsa mundi creatione exorditur, [notati in ejus narratione defectus contrarium non evincunt,] statim enarrat biographus, quomodo ad ecclesiæ Trajectensis administrationem a S. Remaclo abdicatam assumptus fuerit S. Theodardus; quem deinde omnibus fere, quæ episcopum exornant, virtutibus excelluisse prædicat, pauca admodum Sancti gesta, nec nisi summatim commemorans. Martyrium, subsecutaque prodigia, quibus ejus sanctitas innotuit, uti & primam sepulturam, translationemque corporis in villam Leodiensem passim more declamatoris verbosa relatione prosequitur. Maxime in ea displicent poëticæ phrases inconvenienter interjectæ & prolixiores personarum, quæ loquentes inducuntur, sermones; quos nemo iis verbis prolatos fuisse credet, quibus utitur biographus. Hæc tamen omnia sufficiens non præbent fundamentum opinandi, illum lectori imponere voluisse & se antiquiorem fecisse, quam revera fuit: nam similes defectus in aliis etiam deprehendi seculi VIII auctoribus, qui Sanctis, quorum Vitas scripserunt, æque vel magis vicini fuere. Nec adeo mirum videri debet, si biographus noster res a sancto Episcopo gestas, non satis fuerit edoctus: nam temporis inter utrumque medii spatium, quod numero præcedente designavi, non ita breve fuit, quin ille multa de Sancto facile ignorare potuerit; quemadmodum neque adeo longum, ut in prologo falso dixisse existimandus sit, non abhinc multa tempestate exstitisse S. Theodardum.

[5] Vitam S. Remacli a Notgero episcopo Leodiensi ante finem seculi X conscriptam & in Opere nostro ad III Septembris magna ex parte Commentario prævio sparsim insertam, [Interiere, quæ de Sancto scripsit Notgerus. Quod Anselmo] integram mutato stylo vulgavit Surius; sed qui genuinam phrasim servavit in præfixa epistola ad Werinfridum abbatem Stabulensem, in qua Notgerus, Non ejus modo, inquit, cujus meminimus, sancti videlicet Remacli, verum ceterorum nostræ sedis pontificum tempora & gesta, quæ undecumque potuere corradi, ad nostra usque tempora collegi, & cujus potissimum anhelabas desiderio, Vitam S. Remacli inde exceptam votis tuis porrexi. Operis, cujus auctorem se esse hic fatetur Notgerus, pars posterior S. Theodardi & successorum ejus gesta complectens, deperdita est. At partem priorem seu gesta antistitum, qui ante Sanctum nostrum Tungris ac Trajecti sederunt, apud Chapeavillum exstare credo, Harigero abbati Lobiensi attributa, quod is eadem recensuerit, limarit ac suo nomine emiserit. Vide Bollandum ad III Februarii in Commentario de S. Hadelino § 3. Lucubrationi Harigero adscriptæ in editione Chapeavilli proxime subjicitur Historia episcoporum Trajectensium & Leodiensium a S. Theodardo continuata usque ad mortem Wazonis, auctorem præferens Anselmum Leodiensis ecclesiæ S. Lamberti canonicum. At hic etiam Historiæ istius auctor non fuit, nisi eo sensu, quod eamdem ab alio compositam & a se fortasse recognitam atque expolitam vulgarit. [auctori tribui solet elogium S. Theodardi, edetur secundo loco,]

[6] Ex quo scriptore Historiam suam desumpserit Anselmus, & quo tempore id fecerit, in proœmio his verbis declarat: Deinceps quæ sequuntur de S. Theodardo & successoribus usque ad Wazonem anno Dominicæ Incarnationis millesimo quinquagesimo sexto ex alterius Opusculi libello, quem quidam ex canonicis sancti Lamberti, Alexander nomine, composuit monitu Idæ venerabilis abbatissæ, quæ regebat monasterium sanctæ Cæciliæ virginis in Colonia huic Operi, Harigeri scilicet, sunt annexa. Vivere desiit Wazo episcopus Leodiensis anno 1048 vel circiter. Paulo post Alexander scribere cœperit necesse est; cum Anselmus ingenue fateatur, se anno 1056 ex illius lucubratione S. Theodardi & subsequentium episcoporum Acta accepisse. Integra ac pura, prout ea litteris tradidit Anselmus, sub cujus nomine deinde citabuntur, ex vetusto codice Ms. Andaginensis monasterii typis Parisiensibus anno 1729 prodiere, amplissimæ veterum scriptorum Collectioni a Martenio inserta tom. 4 a col. 843. Elogium, quo ibidem Sanctus noster exornatur, post hunc Commentarium & antiquiorem illius Vitam recudetur, collatum cum editione Chapeavilli; quæ Anselmi Proœmium fœde mutilatum depravatumque proponit, & in ceteris etiam plurimum discrepat ab optimæ notæ codice Ms., quo usus est Martenius. Qui de scriptis Alexandri & Anselmi canonicorum cathedralis ecclesiæ Leodiensis plura edoceri cupit, consulat auctores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 7 a pag. 474.

[7] [ac dein Vita prolixior a Sigeberto Gemblacensi conscripta.] Postremo loco dabuntur ex Surio prolixiora S. Theodardi Acta, aliquot nævis expurgata subsidio cujusdam Ms., nescio unde accepti, & lectionum variantium, quas impressum editionis Surianæ exemplar, quod præ manibus est, e codice Ms. Rubeæ Vallis in margine adscriptas habet. Actorum istorum auctor est Sigebertus monachus Gemblacensis, qui in capite ultimo libri de illustribus Ecclesiæ scriptoribus, Vitas, inquit, sanctorum Maclovi & Theodardi urbaniori stylo melioravi. Floruit Sigebertus in fine seculi XI & sequentis initio. Sancti autem Episcopi nostri Vita, quam in melius a se mutatam fuisse dicit, ea est, de cujus pervetusto auctore anonymo supra egi. Quæ ab ipso memoriæ prodita fuere, alio & politiore sermone passim explicatius, hinc inde etiam contractius enarrat Sigebertus: sed iis, quæ in antiquiore Vita reperit, & quoad stylum melioravit, plurima aliunde accepta attexuit, quæ illam deteriorem reddunt; cum pleraque vel suspecta vel falsa sint, ut suis locis videbitur, vel ad S. Theodardum non pertinentia. Non edendam esse judico ejus Vitam, quam Ægidius de Leodio Aureæ Vallis monachus seculo XII scripsit. In nostro apographo e Ms. Ultrajectino S. Salvatoris multis in locis illa compendiosior est quam apud Chapeavillum, qui illam integram edidit post Anselmi de Sancto elogium. Hinc aliqua decerpsit Ægidius; aliqua etiam a Sigeberto Gemblacensi mutuavit; reliqua omnia fere transcripsit ex antiquiore Vita, quæ pene tota in idioma Flandricum conversa exstat in musei nostri codiceMs. 37, ante trecentos annos exarato. Multa alia Sancti nostri Acta & elogia tam Mss. quam typis excusa pervolvi, quorum auctores ex iisdem, quibus Ægidius, fontibus omnia hauserunt, si nonnulla excipias ex Vitis SS. Lamberti ac Remacli, aliisque litterarum monumentis extracta, quæ per Commentarii decursum referentur.

§ II. Sancti Vita ante episcopatum, de qua varia traduntur suspecta & falsa: S. Remacli, fuit discipulus, at non abbas Stabulensis aut Malmundariensis.

[Alii Sanctum natione Gallum esse ajunt, alii principis Bavari filium esse fabulantur.] Sigebertus Gemblacensis Sanctum nobili loco in Gallia natum fuisse ait, sed e quo stemmate & in qua Galliæ regione progenitus fuerit, non exprimit. Jacobus Lobbetius in Opusculo de Gloria Leodiensis ecclesiæ pag. 54, Sunt, inquit, qui cum Sigeberto velint natione Gallum & domo nobilem. Duo antiquissima manuscripta, quæ legi, adjectis etiam insignibus gentilitiis probant, principis Bavarorum filium fuisse, quod arridet magis. Lobbetius duo manuscripta, quæ laudat, frustra antiquissima appellat: nam si etiam insignia Sancti gentilitia exhibeant, quilibet eruditus lector illa ad fidem faciendam satis antiqua esse inficiabitur. Vehemens sane mihi est suspicio, in utroque Ms., quod vidit Lobbetius, idem commentum referri, quod auctor Vitæ S. Theodardi in codice Trajectensi ad MosamMs. 79, non citius quam sub finem seculi XV conscripto, hisce verbis obtrusit: Hic filius magni Baronis a Bavaria ex filia comitis Namurcensis. Fabulam hanc inepte imperiteque confictam Sancti elogio in duobus aliis recentioribus musei nostri Mss. insertam invenio, uti etiam futili Catalogo antistitum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium, quem Joannes Placentius ante medium seculi XVI typis evulgavit.

[9] Nativitatem S. Theodardi, positumque nescio in quo cœnobio, [Sigebertus eum sub Lothario II natum & monachum factum fuisse ait,] cui a parentibus in extrema pueritia vel prima adolescentia fuerit oblatus, monasticæ vitæ tirocinium, Sigebertus innectit temporibus Lotharii II Francorum regis. Ipsa biographi verba adducere lubet. Beatus Theodardus natus in Gallia, clarescit pro nobili parentum prosapia, regni decus & Ecclesiæ gloria futurus. Eo tempore regnum Francorum regebat Chilperici regis Suessionum filius Lotharius, nomine & fortitudine referens avum suum Lotharium, hujus nominis primum … Igitur sub Lothario secundo Theodardus a pueritia usque ad bivium adolescentiæ provectus, contempsit latam viam, in qua multos vocatos sinistrorsum evagari videbat; & elegit arctam viam, per quam pauci electi ad vitam dextrorsum tendunt: ex devotione quippe parentum suorum mancipatus monasteriali disciplinæ voluntarie portabat leve jugum Christi. Ex iis, quæ subjunguntur, manifestum est, monasticam S. Theodardi vitam a Sigeberto componi cum tempore, quo Lotharius II post diuturnum in Neustria regnum totius Franciæ monarchiam tenebat. Si Sanctum tunc quoque natum fuisse velit Sigebertus, & adolescentiam accipiat pro ætate, quæ ab ineunte decimo quinto anno inchoatur; relata ipsius dicta vix conciliari possunt cum ejusdem Chronico, quod Lotharium tredecim dumtaxat annis monarcham fuisse statuit, videlicet ab anno 618 usque ad 631. At nunc convenit inter eruditos, Sigebertum in Chronico aberrasse & Lotharii II monarchiam durasse quindecim annos, deducendos ab anno 613 usque ad 628, quo e vivis excessit. Facile quidem intelligitur, quomodo S. Theodardus intra 15 istos annos potuerit & nasci, & a pueritia ad bivium adolescentiæ pervenire, & a parentibus alicui monasterio tradi, monasticis disciplinis imbuendus: sed quid est, quod ea omnia intra idem tempus contigisse persuadeat? Dicerem, Sanctum in lucem editum fuisse, priusquam Lotharius anno 613 Franciæ totius monarchiam adipisceretur, si vera esset mox danda Sigeberti narratio, e qua conficitur, S. Theodardum monachum adhæsisse S. Arnulpho, antequam episcopatum Metensem anno 625 abdicaret: sed admodum suspecta mihi est tota illa narratio, quam nunc lectori expendendam propono.

[10] [ac dein SS. Arnulpho, Eligio ac Joanni Agno adhæsisse,] Inter eos, quorum exemplo vel instituto Theodardus meliora charismata æmulabatur … præeminebat Arnulphus ex majore domus Metensium episcopus, Eligius ex aurifice post Noviomensis episcopus, Johannes etiam Tungrensis ex laïco in episcopum … a Deo electus. Tales Theodardus imitando in gemina scientia proficiebat: horum lateri adhærens, palatinis principibus notus & charus erat. Jam fama de nomine ejus ascenderat ad solium Dagoberti, post patrem Lotharium regnantis &c. S. Arnulphi Acta ad diem XVIII Julii diligenter illustravit noster Boschius, qui in Commentario prævio § 2 improbat, quod hic asserit Sigebertus, scilicet Sanctum illum antistitem Metensem factum fuisse ex majore domus regiæ. Non tamen negat, ejus episcopatui honorem illum accessisse sub Dagoberto I, cum pater Lotharius II eum regni consortem fecisset anno 622, Austrasiisque Francis regem præposuisset. Ibidem § 3 ostendit, S. Arnulphum anno 625, cathedra episcopali aulaque Dagoberti relictis, in Habendensis monasterii solitudinem secessisse. S. Eligius aurifex peritissimus, teste S. Audoëno episcopo Rothomagensi in ipsius Vita, quæ dabitur ad 1 Decembris, artem suam, antequam ecclesiæ Noviomensi præficeretur, exercuit Parisiis, ibique vel in vicinia frequentavit aulam Lotharii II, ac dein filii ejus Dagoberti I, postquam in patris anno 628 mortui monarchia successisset. Floruit iisdem temporibus S. Joannes Agnus episcopus Trajectensis, quem a cathedra in hanc urbem Tungris translata Sigebertus Tungrensem appellat. De eo actum fuit ad XXV Julii.

[11] [quod fictitium videtur.] Sancti modo memorati ex laicis omnes creati fuerunt episcopi. Unus ex illis Arnulphus vitam monasticam professus fuit, postquam episcopatui anno 625 renuntiasset. At de Sancto illo non ut monacho, sed ut episcopo, manifeste agere videtur Sigebertus. Itaque S. Theodardus monasterium in pueritiæ & adolescentiæ confinio ingressus, vitæ monasticæ disciplinam a nullo ex tribus istis Sanctis edoctus fuit. Ut tamen ipsorum virtutes coram intueri atque imitari posset, Sigebertus sanctum Adolescentem suo monasterio eductum eorumdem lateri adjunxit, licet in locis valde dissitis sua domicilia fixissent, S. Arnulphus Metis, S. Eligius Parisiis & S. Joannes Agnus Trajecti. Horum, inquit, lateri adhærens, palatinis principibus notus & charus erat. Addendum hic erat, juniorem nostrum Monachum innotuisse & in amoribus fuisse palatii regii principibus: adhæsit scilicet SS. Eligio & Arnulpho, qui inter illos plurimum versati fuere, hic in Austrasia, ille in Neustria; ubi etiam ad solium Dagoberti, post patrem Lotharium regnantis fama virtutum S. Theodardi ascenderit. Apud scriptores Sigeberto antiquiores nihil horum omnium invenio; quæ proinde ad Sancti memoriam utcumque exornandam ab illo excogitata fuisse arbitror. Neoterici nonnulli, qui S. Theodardum omnem recti normam didicisse ajunt a S. Joanne Agno episcopo Trajectensi, nimium faciles secuti fuerunt Sigebertum.

[12] De Sancti nostri vita ante episcopatum acta nihil posterorum memoriæ transmisit pervetustus auctor anonymus, [Fuit discipulus S. Remacli, & in cœnobio Stabulensi] præterquam quod parentibus nobiliter editus, sed nobilius conversatus fuerit, & vixerit sub S. Remacli disciplina, de qua silet Sigebertus. Mirabatur clerus, inquit anonymus de S. Theodardo ad episcopatum promoto, tam subito venerabilis magistri sui sancti Remacli fore conformem, quem nuperrime discipulatus regimini viderant esse subjectum S. Remacli discipulum fuisse S. Theodardum etiam testantur in illius Vita Notgerus episcopus Leodiensis & Harigerus. Notgeri verba legi possunt tom. 1 Septembris pag. 678 num. 37. Harigerus apud Chapeavillum in fine capitis 50 & sequentis initio de S. Remaclo hæc habet: Cœnobiorum extitit plurimorum fundator, discipulorum multorum fuit pater & institutor. Ex quorum numero beatus extitit Theodardus, disciplinis ab eo ecclesiasticis informatus, & ab ipso sibi successore * designatus, & ad ultimum martyrii corona insignitus. In Vita S. Hadelini a laudato Notgero conscripta tom. 1 Februarii pag. 374 num. 8 sequentia occurrunt: In Catalogo virorum illustrium, qui ibidem (in ecclesia Stabulensi) super altare apparet assidue, habetur insertum: Hæc sunt, inquit, nomina eorum, qui cum B. Remaclo monasterium Stabulaus inhabitare cœperunt: S. Remaclus, S. Hadelinus, S. Theodardus &c.

[13] Quatuor monasteriorum primus abbas fuit S. Remaclus. [vitam monasticam egit, quam verisimiliter suscepit solemniaci aut Casæcongiduni.] Rexit imprimis Solemniacense in Aquitania & diœcesi Lemovicensi, quod ante annum 638 Dagoberti I emortualem a S. Eligio postmodum episcopo Noviomensi erectum fuit; dein Casæcongidunense in hodierno ducatu Luxemburgensi ad Sesmarum fluvium, quod a Dagoberti I filio S. Sigeberto III Austrasiæ rege inter annum 644 & 648 conditum fuit; denique Stabulense simul & Malmundariense in confiniis ducatuum Luxemburgensis, Limburgensis & Juliacensis sita, quæ ab eodem piissimo rege Sigeberto fundata fuere, postquam S. Remaclus anno 650 vel sequente ad cathedram Trajectensem esset evectus. Plura de quatuor istis monasteriis videri possunt in Commentario de S. Remaclo § 3 & 6. Non putem in dubium vocari posse, quin inter omnium primos, qui Stabulense aut Malmundariense monasterium incoluere, fuerit S. Theodardus. In antiquo documento, quod numero præcedente ex Notgero adduxi, dicitur cum S. Remaclo monasterium Stabulaus inhabitare cœpisse. Jam vero quosnam potius in novis cœnobiis Stabulensi & Malmundariensi S. Remaclus constituisse putandus est, quam suos quondam discipulos in Casæcongidunensi aut Solemniacensi monasterio? Hinc verisimile mihi fit, S. Theodardum in alterutro religiosæ vitæ fundamenta posuisse. Sigebertus Gemblacensis, qui tempore Lotharii II regis, sub quo neutrum e duobus jamjam memoratis cœnobiis exstitit, Sanctum vix aut ne vix quidem pueritia egressum monasticam vitam suscepisse asserit, nullius apud me est auctoritatis; cum satis perspiciam eum ex meris conjecturis nonnulla de Sancto minus verisimilia adstruere, imo luculentis antiquorum testimoniis contradicere, ut statim patebit.

[14] [Non fuit primus abbas monasterii Stabulensis aut Malmundariensis:] Anonymus monachus Stabulensis in Actis S. Remacli circa medium seculum IX scriptis & ad III Septembris editis cap. 2 num. XI, & Notgerus in Commentario illis prævio § 6 num. 48, uti etiam Harigerus apud Chapeavillum cap. 56, diserte testantur, utriusque recens constructi monasterii Stabulensis æque ac Malmundariensis regimen S. Remaclo episcopo auctoritate regia fuisse commissum. Sola Harigeri, cum aliorum verba in Opere nostro locis indicatis inveniri possint, hic retulisse sufficiet. Peractis igitur utriusque cœnobii oratoriis, ad dedicanda ea Domino beatus pontifex admonitione regia proficiscitur, peractaque solemniter benedictione, curam utriusque ac regionem a regia suscepit sublimitate. Harigeri idemque asserentium Notgeri & anonymi Stabulensis testimoniis manifeste repugnantia comminiscitur Sigebertus biographus; nam postquam sermonem intulisset de S. Sigeberto utriusque cœnobii fundatore & Grimoaldo majore domus, qui ejus in pio illo opere adjutor fuit, mox subjungit: Hi communicato consilio cum Remaclo Tungrensium episcopo & Cuniberto Coloniensi episcopo, ad quorum diœceses loca illa appendebant, nullum magis Theodardo idoneum invenerunt, quem locis illis præficerent, ut superponeret spirituale fundamentum in summo angulari lapide Christo Jesu. Theodardus vero sciens, quod onus, non honor, imponitur præesse nescienti, malebat esse, quam vocari abbas, ut omnia omnibus factus, omnes lucrifaceret. Auctor Chronici Leodiensis, quod ad annum 1192 perductum dat Martenius tom. 3 Thesauri novi anecdotorum a Col.amp; alii recentiores, qui vel Malmundarium in Coloniensi, vel Stabuletum in Trajectensi, nunc Leodiensi, diœcest situm, vel cum Sigeberto utrumque monasterium a S. Theodardo primo abbate administratum fuisse dictitant, minime lectorem morari debent; cum adhærendum sit vetustioribus auctoribus supra laudatis; ex quorum dictis evidens est, primum abbatem utriusque cœnobii fuisse S. Remaclum.

[15] [refutantur, qui Sanctum] Cointius & Mabillonius in suis quisque Annalibus, hic Benedictinis ad annum 652, ille ecclesiasticis Francorum ad annum 653, Dionysius Sammarthanus tom. 3 Galliæ Christianæ col. 825, 939 & seq. & alii neoterici volunt, S. Theodardum secundum abbatem fuisse monasteriorum Stabulensis & Malmundariensis. Horum originem referunt ad annum 648, & S. Remaclum monachis, quos ibidem congregarat, præfuisse asserunt, donec cathedram Trajectensem ascenderet, illique in regimine dictorum cœnobiorum statim vel, ut Cointius & Dionysius Sammarthanus opinantur, perbrevi temporis spatio interjecto, subrogatum fuisse S. Theodardum. Episcopatum vero a S. Remaclo initum fuisse negant ante annum 652, quod non prius illum deposuisset S. Amandus. At utrumque anno 650 aut certe non serius quam 651 factum fuisse contendo, atque ita probo. Mense Octobri anno 649 Romæ concilium contra Monothelitas celebratum fuit sub S. Martino PP. I, qui S. Amando ejus Acta, ab episcopis Galliæ in unum locum conventuris subscribenda, transmisit, illumque monuit, Sigebertum regem hortaretur, ut in urbem mitteret episcopos, Sedis Apostolicæ legatione ad Constantem imperatorem sancturos & ejusdem concilii Acta ad ipsum delaturos. Quis hinc non inferat, Pontificiæ, in quibus ista leguntur, ad S. Amandum litteras, a Labbeo tom. VI Conciliorum a col. 383 editas, statim post dicti concilio celebrationem anno 649 scriptas fuisse? In iisdem litteris Pontifex dissuadet S. Amando, ne ob cleri sui incontinentiam & contumaciam episcopatui renuntiet. Nihil sane convenientius sanctitati apostolicisque laboribus S. Amandi dici potest, quam ipsum omnes per unum & alterum annum adhibuisse artes, quæ clero corrigendo profuturæ videbantur, actum demum episcopatus abdicandi consilium arripuisse, cum se suis laboribus & curis nihil proficere conspiceret: atque ideo ecclesiæ Trajectensis administrationem suscepisse censendus est anno 647 vel certe eo non diu præterito. Sed S. Amandi discipulus Baudemundus tom. 1 Februarii pag. 352 col 2 testatur, magistrum suum non diutius sedisse quam per triennium fere: itaque episcopatus a S. Amando abdicatus & successio S. Remacli minime differenda sunt ultra annum 651, sed huic vel præcedenti anno 650 illiganda. Hano sententiam, sæpius in Opere nostro traditum, a qua Cointium, Mabillonium & alios nulla solida ratione auctoritateque suffultos recessisse comperto, hic stabiliendam esse duxi, quod ex admissa isus veritate & argumento mox aliunde assumendo consequens fiat, ut iidem auctores fallantur, dum, S. Remaclo creato antistite Trajectensi, statim vel paulo post S. Theodardum monasterus Stabulensi & Malmundariensi abbatem præfectum fuisse ajunt.

[16] Henschenius tom. 1 Februarii pag. 235 num. 20 profert diploma, [secundum utriusque cœnobii,] quo Sigebertus rex abbatiis Stabulensi & Malmundariensi concedit nonnulla vectigalta, irritamque declarat donationem, si quam ex illis alteri cuicumque fecerit ante superiores annos, dum adhuc sub tenera erat ætate id est, dum ad legitimam annorum 21 ætatem seu annum regni sui decimum quartum nondum pervenerat, uti colligitur ex iis, quæ proxime subjungit: Dum & aliter, iniquit, compluribus fidelibus nostris noscitur esse conventum, ut dum auxiliante Domino in regnum ad legitimam pervenimus ætatem, cessiones illius, quæ * ex originario fisco nostro aliquid serenitas nostra concesserat, deinceps in antea, hoc est, de anno decimo quarto regni nostri, debeant in Dei nomine esse stabiles. Annus Sigeberti regis decimus quartus a morte patris Dagoberti I, mense Januario anni 638 vita defuncti, currere cœpit eodem mense Januario anni 651: quo circiter tempore etiam legitimam annorum 21 ætatem complevit Sigebertus: natus enim fuit circa initium anni 630. Dum vero idem rex donationes suas ratas habet de anno decimo quarto regni sui, minime significat, se diploma, quo id continetur, eodem isto anno dedisse imo ab anno 14 regni sui usque ad tempus dati diplomatis aliquot annos effluxisse innuit, dum dicit, se ante superiores annos constitutum fuisse sub tenera ætate, qua eam procul omni dubio intelligit, quam egit usque ad 14 regni sui annum: aicturus utique, si hoc ipso anno diploma concessisset, ante hunc annum, vel si illud fecisset anno principatus sui 15, ante superiorem annum, non vero superiores annos. Quis eo tempore, quo diploma suum dedit Sigebertus, Stabulensis & Malmundariensis abbas fuerit, rex ipse hisce verbis manifestat in eodem suo diplomate: Igitur sancta ac venerabilia monasteria, Stabulaus sive Malmundarium cognominata, ubi vir venerabilis Remaclus episcopus abba, Christo auspice, præesse videtur &c.

[17] [abbatem fuisse tenent.] Nunc ita argumentor: S. Remaclus, ut numero 15 ostendi, Trajecti sedit aut saltem sedere cœpit anno 651, quo Sigebertus annum regni sui 14 mense Januario inchoavit; sed in sæpe memorato ejus diplomate, quod aliquot annis inde elapsis confectum fuit, ut etiam satis probasse mihi videor, clare exprimitur, S. Remaclum episcopum monasteriis Stabulensi & Malmundariensi abbatem præfuisse: rejicienda igitur est opinio Cointii, Mabillonii & aliorum. qui, S. Remaclo ad episcopatum Trajectensem assumpto, statim vel paulo post S. Theodardum utriusque monasterii abbatem constitutum fuisse dicunt. Cum adversarii communissimam sequantur sententiam, quæ S. Remaclum non nisi post regis Sigeberti obitum ecclesiæ Trajectensis curam dimisisse statuit; quod illis opposui argumentum, vim suam omnem retineret, licet etiam concederem, monasteria Stabulense & Malmundariense ante S. Remacli episcopatum fundata fuisse. Sed & hoc sine ullo solido fundamento asserunt contra Harigerum, Notgerum & utroque multo antiquiorem anonymum Stabulensem, ad quos iterum lectorem remitto. Ad levia aliquot argumenta, quibus nituntur, responsum est tom. 1 Septembris in Comment. de S. Remacto num. 22 & 49.

[Annotata]

* l. successor

* illæ, quas

§ III. Fit episcopus, an post mortem regis Sigeberti? Institutio S. Lamberti; tempus, causa & locus martyrii; cultus.

[Forte Stabuleti & Malmundarii vicarius fuit S. Remacli, cui succedit] Bartholomæus Fisen in Floribus ecclesiæ Leodiensis in S. Theodardi elogio Cum Remaclus, inquit, Stabuleti ac Malmundarii monastices fundamenta jecisset, & ad ecclesiam suam episcopatusque negotia subinde se referre cogeretur; idoneus quam maxime visus est Theodardus, qui novum utriusque familiæ plantarium, quod Remaclus conseverat, rigaret ipse. Fecit ille tanta vigilantia, desiderioque divini honoris, ut cum denique, posito episcopatu in Stabulensem solitudinem se Remaclus abdidit, utrumque illum religiosum cœtum recturus, illi successerit Trajecti Theodardus: quem spes erat ea animi magnitudine religioneque episcopatum gesturum, qua Remacli vices impleverat Stabuleti. Lubens hæc omnia admisero, modo supponatur, S. Remaclum episcopum Trajectensem & simul abbatem Stabulensem ac Malmundariensem fuisse, & S. Theodardum vicariam dumtaxat & ab ipso dependentem monasteriorum istorum curam gessisse: hanc autem a S. Remaclo, qui ob munia episcopalia Traiecti residere debebat, Sancto nostro commissam fuisse, ex eo aliquam verisimilitudinem accipit, quod ipsum deinde præ ceteris idoneum judicarit, qui ecclesiæ Trajectensi præesset: nam cum a rege impetrasset, ut alius sibi in Stabulensem eremum secessuro in sede episcopali succederet; Sancti Theodardi vitam satis probabilem regi & optimatibus ostentavit, cumque vicem suam supplere & post se cathedræ suæ subrogandum ex nomine designavit, inquit Notgerus in Actis S. Hadelini ad III Februarii editis cap. 1 num. 3. Audi & Harigerum in Vita S. Remacli apud Chapeavillum cap. 57: Igitur beatus sacerdos, quod semper habuit in voto, remotioris vitæ solitudinem desideranter aggressus, ex permissu regis & principum & cleri sibi commissi totiusque plebis assensu, S. Theodardum probabilis vitæ virum sibi succedere instituit, & in Stabulaus monasterium, ubi remotus a curis sæcularibus Deo liberius vacaret, secessit.

[19] Tenent scriptores celebriores passim omnes, & in Opere nostro variis locis asseritur, [in episcopatu, quod an mortuo S. Sigeberto rege factum sit, in dubiumvocatur,] S. Remaclum episcopatu se abdicasse anno 660 vel etiam serius. Nihilominus ego dubito, an id fecerit mortuo, an vero vivente S. Sigeberto rege; qui certe usque ad annum 660 vitam non protraxit, ut nunc in confesso est apud omnes. Fortissimum & unicum, quod mihi dubitanti objici potest, argumentum ego ipse proponam. Apud Mabillonium Seculo 2 Benedictino S. Trudo in Vita sua, quam Donatus diaconus seculo VIII ad finem vergente conscripsit, ad S. Clodulphum antistitem Metensem missus fuisse dicitur a S. Remaclo præsule, & ad hunc episcopatu etiamnum fungentem, transactis in urbe Metensi plurimis annis, rediisse. At S. Clodulphus conseeratus fuit episcopus Metensis mense Aprili anno 654, ut Pagius tenet, vel 655, ut Boschio nostro præplacet tom. IV Julii pag. 430. Itaque S. Remaclus plurimis annis præfuit post annum 654 vel 655, & consequenter etiam post mortem Sigeberti regis; quem non serius quam Calendis Februarii anno 656 obiisse, communior nunc fert eruditorum sententia, cui ego assentior. Donato anonymum ineditæ Vitæ S. Theodardi auctorem oppono: qui cum diserte testetur, illum S. Remaclo in episcopatu Trajectensi successisse sub rege Sigeberto, cumque probare nequeam, eumdem anonymum in prologo lectori hisce verbis imposuisse: De quorum sanctorum Martyrum collegio non abhinc multa tempestate extitit præsul Theodardus, anno circiter 668 passus; non possum non dubitare, an standum sit auctoritate Donati, qui centum & pluribus annis Sancti nostri martyrio posterior est, & ex cujus dictis sequitur, S. Remaclum post Sigeberti obitum cathedram Trajectensem tenuisse. Dubium meum auget anonymus monachus Stabulensis, medii circiter seculi IX auctor, qui S. Remaclum, ut ex hujus Vita ab illo scripta evinci potest, sub Sigeberto episcopatui renuntiasse censet. Idem aperte tradunt Notgerus & Harigerus & alii quamplurimi. Scriptores jamjam laudati adversus eos, qui S. Theodardum secundum abbatem Stabulensem & Malmundariensem fuisse contendunt, argumenta subministrant magnam sane vim habitura, si certum foret, sedem Trajectensem a S. Remaclo relictam fuisse, regnante Sigeberto: verum cum auctoritas Donati, cui tamen an potius adhærendum sit, mihi dubitare licet, rem incertam faciat; ego argumenta ista § præcedente frustra produxissem contra adversam partem, quæ S. Remaclum multis annis post Sigeberti mortem Trajecti sedisse asseverat; atque ideo in hac illam sententia refutandam esse duxi, uti & me fecisse insinuavi num. 17.

[20] [Consecratio ecclesiæ Sarchiniensis;] Dionysius Sammarthanus tom. III Galliæ Christianæ col. 825, Anno inquit, DCLXIV dedicata est ecclesia Sarchiniensis cœnobii a Trudone constructa. Verum a quo? de ipsa etiam dedicatione silet omnino Amatus * diaconus, primus Vitæ S. Trudonis scriptor; silet & Herigerus in Vita S. Remacli. Notgerus cæremoniam illam Remaclo tribuit in ejus Vita; Theodardo vero Theodoricus, seculi XI exeuntis scriptor, in Vita Trudonis apud Surium ad XXIII Novembris, quem secutus est auctor Chronici Trudonensis. Forte dedicationi uterque, Remaclus, & ejus in regimine Trajectensis ecclesiæ successor Theodardus interfuere, quemadmodum cellæ S. Gisleni dedicandæ operam suam contulisse perhibentur Amandus & Autbertus episcopi. Tom. 1 Septembris pag. 683 num. 55 consecratio ecclesiæ a S. Trudone erectæ Sarchinii, qui locus nunc Trudonopolis nuncupator, eidem anno 664 innectitur: additurque hæc ratio, quod scilicet in Chronico Trudonensi legatur, ecclesiam istam a S. Theodardo episcopo Trajectensi dedicatam fuisse III Idus Octobris, atque hæc dies toto, quo ille præfuit, tempore in Dominicam non inciderit, nisi dicto anno 664. Verum id est, si S. Remaclus anno 660 vel 661, ut ibidem asseritur, nec a me negatur, episcopatum abdicarit: sed si istud fecerit, vivente Sigeberto, puta anno 655; S. Theodardus certe sedebat anno 659, quo dies XIII Octobris etiam Dominica fuit.

[21] [egregia institutio] Sanctus Theodardus ab antiquo biographo anonymo appellatur magister S. Lamberti, adolescentis naturæ & gratiæ donis ornatissimi; qui quantum sub illius magisterio in virtute, in sacris scientiis atque omni morum honestate profecerit, ex Vitæ ipsius auctoribus Godeschalco diacono & Stephano episcopo Leodiensi intellige. Prior scripsit circa annum 730, atque apud Mabillonium Seculo III Benedictino part. 1 pag. 70 hæc habet: Pueritiæ annos excedens, ævum adolescentiæ cum industria senectutis gerebat.. Eodem tempore opido Trejectinse cathedræ pontificali præsidebat summus pontifex Theodoardus divinæ dispensatione providentiæ. Protinus pater ejus commendavit eum jam supradicto Antistiti, divinis dogmatibus & monasticis disciplinis in aula regia erudiendum. Professione monachus fuit S. Theodardus: an etiam S. Lambertus, qui hic dicitur monasticis disciplinis ab eo institutus? Id examinare propius ad eum spectat, qui de S. Lamberto acturus est ad XVII Septembris. Pergo itaque cum Godeschalco: Erat enim adolescens sapiens, adspectu amabilis, conloquio affabilis: recta conversatione tam cum Pontifice, quam & in domo regia militare cœpit. Etiam cum esset forma præcipuus, fortis & velox, agilis & multum firmus in bello, animo clarus, specie ornatus, caritate, castitate & humilitate fundatus, etiam & ad opus * lectioni vacabat. Tantam denique gratiam in conspectu Pontificis invenire meruit, ut quasi filium heredem & successorem sibi eum adoptaret eligere, si licitum ei fuisset propter institutionem canonicam.

[22] [S. Lamberti:] Optimi præceptoris Theodardi atque ejus discipuli Lamberti laudes insigni elogio ita celebrat Stephanus Leodiensis ineunte seculo X episcopus in Ms. musei nostri codice signato Q Ms. 5: Eodem tempore agius * pontifex Theodardus, & clarissimus Christi martyr futurus, vir sacerdotali reverentia plenus, & eoram divinis conspectibus sacerdos beatificandus, in memorato superius vico Trajectensi episcopalem amministrabat dignitatem. Huic memorabilis adolescens Lantbertus, nobilitate cluentissimus, forma corporis elegantissimus, commendatur in aula regia educandus, ut velut preciosus lapis multiplicibus poliretur argumentis, ut competens fieret cælestibus ornamentis. Tunc sane columba Christi sine felle amaritudinis, Lantbertus videlicet, alumnus laudabilis, sollerter adhætens magisterio præfati Antistitis, cœpit illum venerari sicut dominum, diligere quemadmodum patrem carissimum, & in cunctis actis obsequi juxta edictum Apostoli, ceu decebat servum Domini. Enimvero ex tanti Patris consortio replebatur propensius gratia, ditabatur locupletius sapientia, augebatur cotidie meritorum affluentia. Quod idem Antistes tacito contemplans & subtili indagatione perscrutans, quantus qualisque foret, intellexit; ideoque totum se in ejus amorem transvexit, utpote in dilectum heredem & gratissimum successorem. Adeptus siquidem magni Sacerdotis amorem, & edoctus admodum tenere monita Scripturarum, implebat duplex caritatis præceptum, diligens tota mente Dominum, amplectensque proximum integro amore, sicut semetipsum… Postquam vero ab impiis interfectus, palmam beatitudinis sanctus percepit Theodardus, fidelis Trajectensium caterva, pio Pastore viduata, cœpit vehementer perquirere alium similem sanctitate, quem in ejus loco posset subrogare &c.

[23] Henschenius tom. 1 Februarii pag. 235 profert diploma Childerici II Austrasiæ regis, [passio] in quo fit mentio sancti præsulis nostri Theodardi. Notas chronicas diplomatis, quæ ibidem omittuntur, idem dat Henschenius in Exegesi de episcopatu Tungrensi & Trajectensi ante tomum VII Maii num. 86. Referuntur etiam in Commentario de S. Remaclo ad III Septembris num. 60. Illas & hoc loco adducere lubet: Data quando fecit mensis September dies VI, anno VIII regni domni Childerici regis. Trajecto feliciter. Cointius ad annum 667 num. 29, Pagius ad annum 658 num. 4 & Ludovicus Du Four in Annalibus Francorum ad calcem tomi III Scriptorum rerum Gallicarum & Francicarum pag. 690 diem VI Septembris, quæ incidit in annum octavum Childerici regis, innectunt anno Christi 667; quo etiam diploma confectum fuisse asseritur in Exegesi & Commentario laudatis. Sanctus uno dumtaxat anno vivus superesse potuit in opinione Cointii. In Austria, inquit ad annum 668 num. XI, Theodardus Trajectensis episcopus martyrium subiit hoc anno, quarto Idus Septembris. Dies notatur in Tabulis ecclesiasticis. Annus, super quo varii scriptores tot tamque diversas sententias protulerunt, facile colligi potest. Theodardum ad hunc annum (668) pervenisse docet diploma, quod Childericus anno priori die sexto Septembris emisit; nam Theodardus, qui tunc vivebat, quarto post die non occubuit; siquidem præceptum Trajecti datum legitur, & Theodardus prope Nemetum interemptus est, cum proficisceretur ad Childericum regem, qui Trajecto procul aberat. Martyrium autem ejusdem Theodardi post hunc annum differri nequit; Lambertus enim illi successit in episcopatum, versante in Austria Childerico, cujus profectionem in Neustriam post obitum Clotarii fratris exponemus anno sequenti.

[24] [anno 668 vel sequenti] Recte Cointius Sanctum non prius quam anno 668 passum fuisse tenet: at fallitur, dum id serius fieri potuisse negat; nam Pagius ad annum 668 a num. 6 & Joannes Georgius ab Eckhart in Commentariis de rebus Franciæ Orientalis lib. 14 num. 14 & seqq. fuse probant, Clotarium III Neustriæ ac Burgundiæ regem non anno 669, sed declinante 670 obiisse, & Childericum II fratrem ejus ad totius Franciæ monarchiam capessendam ex Austrasia in Neustriam non venisse, nisi cum brevi aliquo tempore post mortem ejusdem Clotarii in Neustria & Burgundia regnasset alter ipsius frater Theodoricus III. Potuit itaque S. Theodardus etiam anno 669 ad Childericum in Austrasia commorantem proficisci & in itinere martyr occumbere, ac deinde S. Lambertus sub eodem Austrasiæ rege illi succedere dicto anno 669 exeunte vel ineunte 770. Plures tamen Sancti nostri passionem affigunt anno 668, quos secutus sum, apposita voce circiter, ne annus sequens excluderetur. Certum est, uti ex dictis num. 2 liquet, quadraginta annis ecclesiæ Trajectensi præfuisse S. Lambertum; in cujus honorem Leodii jam erecta erat basilica, antequam Pippinus Herstallius anno 714 vita defungeretur: nam ipsius filius Grimoaldus in illa a Rantgario occisus fuit, cum pro patris ægrotantis sanitate preces funderet, teste Fredegarii Scholastici Chronico continuato apud Ruinartium col. 671. Hæc memoro, ne quis facile S. Theodardi martyrium differat usque ad annum 670, licet forte compertum habeat, aliunde nihil obstare: nam si ad annum illum pervenisset S. Theodardus, pariter ad annum 710 pervenisse dicendus esset S. Lambertus, post 40 annorum episcopatum eodem, quo Sanctus noster, mense Septembri interfectus. Annus autem 710 tam vicinus est anno 714, quo Leodii basilica S. Lamberto jam posita visebatur, ut potius sustinendum sit, hunc sanctum anno 709 passum fuisse vel anno 708, qui mihi præplacet.

[25] [illiganda;] Corpus S. Lamberti in dictam basilicam transtulit S. Hubertus tertio decimo, ut in ipsius Vita a discipulo conscripta legitur, anno sui præsulatus, Christi 721 vel circiter. Leodienses annuam translationis istius memoriam agunt XXVIII Aprilis, quæ dies anno 720 in Dominicam incidit. Hinc Pagius ad annum 658 num. 5 & 698 num. 1 eamdem translationem jamjam memorato anno & die factam fuisse credidit; & ut intelligi posset, S. Hubertum tunc egisse episcopatus sui annum decimum tertium, anno 707 S. Lamberti, atque anno 667 martyrium S. Theodardi illigavit, hunc X Septembris passum fuisse negans, licet isto die ejusdem natalis celebretur. Ad tempora ita ordinanda Pagium induxit error, quo translationem S. Lamberti olim peractam fuisse putavit die XXVIII Aprilis. At hoc die illius memoria dumtaxat recoli cœpit anno 1141 sub Alberone II episcopo Leodiensi, uti testatur Ægidius Aureæ Vallis monachus apud Chapeavillum tom. 2 cap. 38: Sancitum, inquit, insuper episcopali est authoritate, id ipsum ecclesia Leodiensi probante, ut quarto Calendas Maii ejusdem triumphi de castro Bulloniensi S. Lamberti ope expugnato necnon translationis, qua idem martyr de Trajecto a beato Huberto Leodium est translatus, solennis inposterum agatur memoria; quia octavo Calendas Januarii, ipsa primitus translationis factæ die, propter Dominici Natalis vigiliam debita non posset celebrari honorificentia. Cum itaque S. Lamberti corpus XXVIII Aprilis translatum non fuerit, quæ ratio potest esse negandi diem X Septembris S. Theodardo supremum fuisse? Non potuit is pertinere ad annum 667, uti ex supra relates Cointii verbis patet: igitur innectendus est anno saltem 668, & consequenter passio S. Lamberti & ejus translatio differri debent ad tempora posteriora iis, quæ Pagius determinavit.

[26] Supra laudatum diploma die VI Septembris anno regni sui octavo, [causa] Christi 667, Trajecti jam dederat Childericus, atque etiam ab ista urbe, ni fallor, discesserat, quando S. Theodardo, ut ipsis anonymi biographi verbis utar, compertum est, quosdam fundos a suis patribus minus juste obtinuisse. Hac vero cura pro male multatis ecclesiæ possessionibus infra sui archana cordis recursans, dubitare cœpit, quid mallet, utrum ut nactus est, sineret permanere, an super hoc negotio pergeret ire aures regias compellare. Tandem in Domino protectore confisus, neque metuens, quid faceret ei homo, stetit sententiæ, & ad regem iter arripuit. Jam diœcesis suæ vicum excesserat, & in pago Alliæsedem, quem sic nomine incolæ dicunt, bonis adhuc proventibus gressum fixerat; cum repente prædonum pestifer cuneus de suarum latebris fovearum emergens exsurgit, arreptisque lancearum suarum spiculis in Beatum protuit; & postquam multis vulneribus eum confecisset, quam celerrime latebrarum suarum foveas repetit. De voce Alliæsedem in apographo nostro corrupta statim sermo redibit. Sed quales S. Theodardum interfecerunt prædones? An bonorum ecclesiasticorum, pro quibus recuperandis Sanctus noster ad Childericum regem pergebat? Ita in ejus elogio diserte affirmat Anselmus canonicus Leodiensis: Hic pro rebus ecclesiæ sibi creditis, dum regias aures pergit compellare, & contra pervasores prædiorum ecclesiæ auxilium postulare; in saltu quodam, qui dicitur Biwalt, haud longe ab urbe Nemetensi, quæ usitato nomine Spira nunc dicitur, AB IPSIS SUÆ ECCLESIÆ PRÆDONIBUS ex improviso undique vallatur, & diffugientibus a se circumquaque comitibus, ipse innocens ibidem trucidatur. Sigebertus Gemblacensis Sancti interfectores etiam non distinguit ab iniquis possessoribus bonorum ecclesiæ Trajectensis: Qui scientes, inquit, quia in nullo sibi responderet justitia, si de præsumptis rebus ecclesiæ coram palatinis ageretur controversia, mala malis accumulant & ex desperationis periculo de morte innocentis Præsulis tractant, & iter ejus diligenter observant, insidias ei struunt, interceptumque crudeli cæde perimunt. Itaque secundum Anselmum & Sigebertum, quos recentiores pene omnes sequuntur, S. Theodardus pro vero martyre habendus est: cum suscepta juris ac rei ecclesiasticæ apud regem defensio fuerit causa mortis ipsi illatæ. Ego pariter Sanctum ut verum martyrem honoro, quod piæ isti sententiæ anonymus biographus manifeste non adversetur, quamquam magis insinuare videatur, illum occisum fuisse ab hominibus latrocinio & rapto vivere assuetis.

[27] In Commentarii hujus fronte posui, S. Theodardum passum fuisse apud Nemetes in Germania. Eorum caput nunc Spira vocatur. Non longe ab hac urbe in saltu quodam, [& palæstræ] qui dicitur Biwalt, Sanctum cæsum fuisse scribit Anselmus. In aliquot tabulis geographicis, quas consului, silva Bienwalt in ea notatur regione, quam olim Nemetes incolebant, videlicet in Palatinatu inferiore & diœcesi Spirensi, ad sinistram Rheni ripam, inter fluvios Queicheum, qui Landaviam præterlapsus Germershemii in Rhenum influit, & Lutharum, qui Alsatiam strictius acceptam a Palatinatu inferiore dividit. Tractus, qui inter utrumque fluvium medius jacet, olim pars erat Alsatiæ, cui etiam nunc multi illum accensent. Igitur Anselmo contrarius non est Sigebertus Gemblacensis, dum Sanctum martyrium subiisse asserit, cum Alsatiam esset ingressus. Jam, inquit, diœcesis suæ terminos longe excesserat, & in pago, quem Alisatiam vulgo dicunt, bonis adhuc proventibus gradum fixerat; & ecce cuneus inimicorum Dei &c. Biographus anonymus, cujus stylum Sigebertus expolivit, in mendoso nostro apographo ita habet: Jam diœcesis suæ vicum excesserat, & in pago Alliæsedem, quem sic nomine incolæ dicunt, bonis adhuc proventibus gradum fixerat; cum repente prædonum pestifer cuneus &c. In musei nostri codice Q Ms. 5 pro Alliæsedem legitur Alliesede. Utrobique vocem corruptam esse credo ex Alsatia vel, ut olim scribebatur, Alisatia, Elisatia &c. In hac regione, ante seculum VIII sub isto nomine nota, Sanctum nostrum ita annuntiat Martyrologium Parisiense anno 1727 excusum: In Alsacia sancti Theodardi Trajectensis episcopi, qui dum ad comitatum regis Austrasiæ pergeret, ab injustis bonorum ecclesiæ suæ possessoribus trucidatus est.

[28] [martyrii; sacellum in loco primæ sepulturæ conditum;] Apud anonymum lego, episcopum urbis Vangionum, quæ nunc Wormatia appellatur, intellecta cæde S. Theodardi & miraculis, quibus mox inclarescere cœpit, eatenus sibi gratulatum fuisse, quod in procinctu suæ diœceseos martyrio confectus extitisset. Sigebertus Gemblacensis in eadem quoque diœcesi eum coronatum fuisse scribit ex anonymo; qui forte solum significare voluit, Sanctum martyrio affectum fuisse in loco, præsulis Vangionum jurisdictioni subjecto; licet episcopatus Nemetensis, nunc Spirensis, finibus incluso. Id ego non nego, neque etiam antedictis repugnat. Et vero quidni olim Vangionum episcopo subesse potuit pagi Nemetensis tractus, in quo Sanctus passus fuit, quemadmodum illo ipso tempore vicus Sarchiniensis, qui deinde in oppidum crevit, Trudonopolim dictum, pertinuit ad ecclesiam Metensem, licet ab hac toto fere episcopatu Trajectensi esset divisus. Ut ut res se habuerit; non putem me numero præcedente aberrasse in assignanda sancti Martyris palæstra, modo in diœcesi Spirensi sita. Securiorem ea in re me fecit sequens notitia a Bollando relicta, quam ad hunc diem sepositam inveni. Scripsit mihi 2 April. MDCXLVIII Etlinga in marchionatu Badensi P. Joannes Gamans: “Exploravi & inveni locum martyrii S. Theodardi episcopi Tungrensis, ni fallunt omnia, hodienum solennissime votivum, ac proprio sacello rurali ad viam publicam consecratum circa Landaviam, imperiale oppidum diœc. Spirensis”. In tabula geographica Matthæi Seutteri duobus milliaribus Germanicis Landavia prope salium Bienwalt in ipsa via publica notatur locus S. Didric, ita nominatus a patrono suo, haud dubie S. Theodardo. Sacellum ipsi consecratum, cujus meminit Gamansius, alibi quærendum non est: nec locus S. Didric distinguendus ab eo, qui olim dicebatur Nec; ubi Sanctus noster, ut Sigebertus & alii tradunt, prope martyrii sui palæstram honorifica sepultura affectus fuit. S. Lambertus, antequam fieret episcopus Trajectensis, inde Leodium transtulit ejus corpus: quod Fisenus in Historia ecclesiæ Leodiensis lib. 15 num. 15 a S. Huberto elevatum, publicæque venerationi exhibitum fuisse ait.

[29] Auctor anonymus in Historia ostensionis reliquiarum, [cultus Leodii; memoria in Fastis sacris.] Leodii anno 1489 celebratæ, apud Chapeavillum tom. 3 pag. 206 scribit, pro quinta vice monstratum fuisse feretrum S. Theodardi episcopi Tongrensis & martyris, in quo corpus ejus integraliter continetur, una eum majori parte corporis S. Magdalbertæ virginis, de qua actum fuit ad diem VII Septembris. Utriusque reliquias, uni eidemque feretro inclusas, multis retro seculis religiose in ecclesia cathedrali Leodiensi asservatas fuisse, docet Ægidius Aureæ Vallis monachus apud laudatum Chapeavillum tom. 1 pag. 145. Fullonius in Historia Leodiensi de episcopo Erardo Marcano, qui ab anno 1506 usque ad 1536 sedit, Inexhausta, inquit, præsulis religio ac liberalitas thecam argenteam mole præstabilem divi Theodardi corpori parari jussit, tam exquisito opere, ut vix aliam pluris artifices Belgio toto faciant, materiamque censeant partem esse pretii minimam. Ecclesiæ Leodiensis Directorium pro anno 1702 ritum, sub quo Sancti nostri Officium ad X Septembris sit recitandum, ita præscribit: S. Theodardi episc. & mart. dup. in cathed. dup. 2 cl. Ex variis Breviariis Leodiensibus didici, Sanctum in ecclesia cathedrali ac per totam diœcesim simili cultu seculis XVI & XVII honoratum fuisse. Ejus fit commemoratio in antiquis Breviariis impressis Tungrensi & Bruxellensi S. Gudilæ. Trajectense S. Servatii vetustæ pariter editionis Breviarium de S. Theodardo tres habet Lectiones proprias. Frequens ejus occurrit memoria in Auctariis ad Martyrologium Usuardi apud Sollerium. In codicibus Mss. Antverpiensi maximo, Ultrajectino, Leydensi, Lovaniensi, Alberghensi & Danico, item in editione Coloniensi & Lubecana Sanctus ita refertur: Eodem die passio S. Theodardi episcopi Trajectensis. Hic beati Remacli successor, sanctique Lamberti extitit eruditor. Consonant codices Mss. Bruxellensis & Hagenoyensis, necnon Grevenus. Addit Molanus: Quiescit in Legia in basilica S. Lantberti: Florarium vero nostrum Ms. Sanctorum ita prosequitur: Qui pro ecclesiæ suæ immunitate sanguinem suum fudit, plurimis resulgens miraculis &c. Martyrologium Romanum, ut cetera præteream, Sanctum Leodii, ubi colitur, hoc modo annuntiat: Leodii in Belgia *, sancti Theodardi episcopi & martyris, qui animam suam posuit pro ovibus suis, seu potius pro defensione bonorum suæ ecclesiæ, & post mortem miraculorum gratia illuxit.

[Annotata]

* l. Donatus

* al. cum opus erat

* id est, sanctus

* l. Belgica

ACTA INEDITA
auctore anonymo pervetusto
Ex Ms. Silvæducensi.

Theodardus episcopus Trajectensis martyr, apud Nemetes in Germania (S.)

BHL Number: 8046

A. Anonymo pervetusto

PROLOGUS.

[Cum omnium rerum conditor Deus hominem ad æternam salutem crearit,] Omnipotens Deus ante tempora sæcularia existens verbo suo, cooperante Spiritu Paracleto, condidit cælum & terram camposque liquentes a, eaque velut sapiens artifex innumerabilium creaturarum expolivit ornatu. Cælum quippe sanctorum Angelorum agminibus, quibus præsidet & per quæ sua judicia discernit, habitaculum præbuit, aëreum quoque cælum avium gregi pervagandum reliquit; pelagus namque squamoso pecori oberrandum mandavit, sicut Psalmista texente novimus: Volucres cæli & pisces maris, qui perambulant semitas maris. Telluri sane, quod elementorum gravissimum & corpulentissimum est, hominem provida ratione præfecit, quatenus is ad honorem & gloriam nominis sui sufficeret, & de cæteris, irrationabilibus videlicet, ejus magnalia peroraret. Cum itaque tam solerti indagine, sicut Salomone concionante didicimus, omnia in mensura, pondere & numero librasset; mox omnipotenti suæ libitum est Majestati, jam dictum hominem per successionem prolis mirabiliter fœcundari, ut in sui notitiam Creatoris luminum suorum fide ac devotione fixisset aspectum, & in jocunda paradisi amœnitate mallet b eum feliciter æternare. Contigit autem primum multos eam amœnitatem attigisse, sed plures aberrasse. Deinde paulatim nonnulli Sanctorum, septiformi Spiritus globo c conflagrantes, adeo illuc, unde originem susceperunt, suspirarunt, ut non modo d minæ adversantium, sed nec cunctarum molimina mortium eos deterrere quiverint, ut a recto proposito declinarent.

[2] [eorum, qui illam consecuti fuere, acta ad aliorum utilitatem] Interea justitiæ verus Sol, jubaris ardentis ignes emittens, cœpit se timentium corda perlustrare; qui juxta beati Joannis Apostoli mentionem, omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat, & de virtute in virtutem potentia ineffabili dictitat commigrare. Quorum dicta vel gesta quisque fidelium sub regimine constitutus si ob ædificationem cujuslibet propalare piguerit; is in divinis Voluminibus rens subscribitur, atque obnoxius Dei verbo judicatur: quidquid enim Ecclesiæ Dei profuturum erat, culpatur occultasse; & quod cunctis erogandum acceperat, arguitur abstraxisse. De hoc verbo prophetam David sic canentem recolamus: Justitiam tuam, Deus, non abscondi in corde meo; veritatem tuam & salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam & salutare tuum a synagoga frequenti. Et pro hoc fidelis dispensator in consequentibus orat sibi humiliter vicem rependi: Tu autem, inquit, Domine, ne proteles miserationes tuas a me: & sicut ego nescientibus viam tuam ad correctionem patefeci, ita, gratia tua me protegente, tuam semper sentiam miserationem.

[3] Qualiter ergo vernula neque talenti unius expositor verbis Salvatoris convitiatur, quod trapizetis e ad mensam hoc non dederit; [publicanda esse auctor ostendere conatur.] sic procul dubio, qui prodesse aliis novit, ad pœnam exigitur, si notitiam effectus continuo non sequatur. Quare verbo Sapientis liquido clamatur: Sapientia abscondita & thesaurus occultus, quæ utilitas in utrisque? Hujuscemodi vero exemplis Sancti, per Spiritum Dei in interiori homine corroborati, Deum quotidie in omnibus gloriosius operantem indesinenter laudaverunt, & pro sui dilectione Plasmatoris * mirabiliter triumphantes somata * sua morti arrogaverunt, quo spiritus eorum non habentes maculam neque rugam in die f gloriosis passionibus candidati choruscarent. De quorum collegio non abhinc multa tempestate g extitit præsul Theodardus; de cujus vita & actibus operæ pretium rati sumus quendam igniculum enucleare, & qua serie viam universæ terræ intraverit, promulgare.

ANNOTATA.

a Id est, mare. Virg. Æneïd. lib. 6 ℣. 724.

b Non apte cohærent membra orationis, haud dubie a librario corruptæ.

c Auctor exotica hac phrasi septem dona Spiritus sancti intelligit.

d Adde nullæ.

e Lege trapezitæ. Sensus hujus periodi est: Qualiter ergo servus, qui unum talentum acceperat, neque exposuerat ad lucrum faciendum, a Christo reprehenditur, quod illud non dederit ad mensam trapezitæ seu numularii &c. Vide Matth. cap. 25.

f Adde Domini.

g Vide Commentarium prævium a num. 2 usque ad 5.

* Creatoris

* corpora

CAPUT I.
Episcopatus Trajectensis; gesta & virtutes: pro recuperandis ecclesiæ suæ bonis ad regem pergens crudeliter occiditur.

[Ecclesiæ Trajectensis regimen abdicat S. Remaclus;] Inclytus a Sigibertus, rex orthodoxus, patre Dagoberto b, regni Austriæ Francorumque in fascibus regebat palatium; sanctus quoque Remaclus, confessor Domini pretiosus, per idem tempus Tungrensis c ecclesiæ administrabat pontificatum; cum æternus omnipotens Deus, Dei Patris Sapientia cum sancti Spiritus societate eundem beatum virum a curis secularium rerum sequestrare voluit, & singularem, quod ei semper in animo fuit, dignum duxit singulariter habitare. Sine mora affuit ei eventus. Regem jam dictum d Remaclus venerabilis adiit, eique, quam instinctu Dei voverat e causam memorat. Rex, divina favente gratia, aurem facilem præbens, [his annuit;] f omnisque ædituorum palatinorum favorabiliter applausit consensus.

[5] Sanctus itaque Theodardus propter cujus memoriam & venerationem hæc adorsi sumus, utpote a bono pædagogo Remaclo discipulus amicis amicabiliter monitis informatus, vix petitionis sancti Remacli magistri sui obtentu impetrante, a rege & omnibus primoribus in ejus episcopio subrogatur, [succedit in episcopatu ejus discipulus S. Theodardus,] & quamdiu g optavit, beati pontificis flagitatio Remacli effectum obtinuit. Sed episcopii tunc forte locus habebatur Trajecti. Deinde jam prælibatus antistes Theodardus parentibus nobiliter editus, nobilius conversatus, sanctorum h actuum famositate claruit, ut jam nihilo minus a beato viro Remaclo prædecessore suo omnibus in commune placeret, & præsulatus infula nobilium & ignobilium, senum & juvenum, cunctique sexus & ætatis unanimi delectu, fundamento immobili firmaretur. Nec mora, in tanto honore provectus, cernens messem innumerosam, falcarios profecto quam rarissimos, intellexit jure se eo sublimatum, non modo dumtaxat ut præesset, quam ut pro virium valetudine omnibus benignissime prodesset.

[6] [qui munere suo egregie fungitur; diœcesim lustrat;] Mox mirum in modum totus in Dei opere conversus, ut fortis athleta, ad debellandas aëreas potestates lorica justitiæ se induit, galea salutis i se munivit, verbo Dei, quod est vivum & efficax & penetrabilius omni gladio ancipiti, se undique confortavit. Talibus insignitus armis, & Apostoli dictum, ea quæ sursum sunt, alta mente revolvens, animum induxit suum, diœceseos suæ oves invisere, ne forte antiquus hostis omnibus bonis semper invidens, qui per mille nocendi artes indesinenter circuit quærens, quem devoret, aditum in ovile Christi per incuriam inveniret. Mirabatur clerus tam subito venerabilis magistri sui sancti Remacli fore conformem, quem nuperrime discipulatus regimini viderant esse subjectum. Nemo quis ambigat, fratres, hæc Spiritus sancti fuisse opera, qui juxta vocem Salvatoris, quem vult, inspirat, & quem sibi receptaculum parat, plena confovet caritate.

[7] [ecclesias ædificat & reslaurat; omnibus, quæ præsulem commendant, fulget virtutibus;] Præter illa, quæ extrinsecus erant instantia negotia, sollicitudo quotidiana erat [ei] k omnium suæ diœcesis ecclesiarum, ut in quibus deerant locis instrueret, aut in quibus, cogente paganorum sævitia, sive temporum vetustate dirutæ fuerant, restauraret. Omittamus plurima; pauca pro stili modulo recolamus. Erat beatus Theodardus inter discordes pacis mansuetissimus reformator, caritatis inter affines egregius solidator, senum, ut in bono proposito perseverarent, spectatissimus exhortator, juvenum ab æquitate per petulantiam exorbitantium peritissimus redargutor, eleemosynarum dapsilis largitor, viduarum atque pupillorum facundissimus tutor, hospitalitatis secundum Apostolum libentissimus insectator: ad extremum omnes l fratres æque diligens. Semper gaudebat, sine intermissione orabat; hilaris cum gaudentibus, lugens cum mœrentibus, locuples cum divitibus, egenus cum pauperibus: id ipsum in se atque aliis sentiebat. Quid amplius verborum agimus cursum? Totus Deo deditus, qualem sacra Lectio commendat episcopum, talem se irreprehensibilem vita & moribus ostendebat.

[8] [pro recuperandis ecclesiæ suæ possessionibus] His omnibus ex ordine prosecutis, rebusque pariter fideliterque supputatis, compertum est, quosdam fundos a suis patribus minus juste obtinuisse. Hac vero cura pro male multatis ecclesiæ possessionibus infra sui archana cordis recursans, dubitare cœpit, quid mallet, utrum, ut nactus est, sineret permanere; an super hoc negotio pergeret ire aures regias compellare. Tandem in Domino protectore confisus, neque metuens, quid faceret ei homo, stetit sententiæ, id est, si Christus annueret, pertentaret, quod animo conceperat. Interea jam tempus aderat, quo omnipotentis sublimitas Deitatis Virum justum, sicut postea probavit eventus, glorioso passionis palmario coronare in concilio secretali perpendebat, atque animæ splendidissimam gemmam per manus sanctorum Angelorum in æterna quiete ut jure emeritam collocare.

[9] Pro commisso clero magis quam pro se curam gerens, [regem adit, atque initinere a prædonibus,] omnibus rebus suis gnaviter dispositis, ac illis, quæ tempus & ordo postulaverat, solenniter adimpletis, præsentiam paravit regis m visere. Nulla intercessit dilatio: alimentis, quibus in itinere sustentaretur, congestis, iter, sicut disposuerat, pauca admodum manu expetivit. Jam diœcesis suæ vicum excesserat, & in pago Alliæsedem n, quem sic nomine incolæ dicunt, bonis adhuc proventibus gressum fixerat; cum repente prædonum o pestiter cuneus de suarum latebris fovearum emergens oxsurgit, arreptisque lancearum suarum spiculis, in Beatum proruit, mortemque minatur. Hoc viso, Vir sanctissimus, sicut semper in Domino confisus, paululum substitit imperterritus, & talibus perhibetur esse usus affatibus.

[10] O cives p, quæ tanta insania mentes exagitat vestras, [quos frustra ad sanam mentem revocare conatur,] ut desperationis sortiti chirographum, Deum Creatorem vestrum negligentes abdicetis & desiderio sathanæ satisfacere cupiatis? Nolite, filii, quæso, nolite manibus vestris hoc tantum flagitium arrogare. Habetote, obsecro, fidem Dei & pacem inter vos. Est pax serenitas mentis, tranquillitas animæ, simplicitas cordis, inscia fraudis; elatos expugnat, secordes glutinat; cunctis est acceptabilis; simultates aufert, coërcet prœlia, supprimit iram; directionis est repagulum, caritatis consortium. Hanc quia tenere destitistis, repetite; quia amisistis, requirite: quia qui in ea non fuerit repertus, abdicatur a Patre cœlesti, captivatur a Filio, & a Spiritu sancto alienus existit. Si pacifice venistis, accipite hæc animis, & mea in cordibus figite dicta: sin autem, ut fortuna feret, omnia tacito feremus animo. Si autem tempus meæ acceleratur vocationis, nil me vestra terrent spicula. Non recuso bibere pro Salvatore meo calicem mortis, qui non dedignatus est in corpore suo ferre pro me stigmata passionis. Si sic Deus in libra suæ æquitatis disposuit, fiat voluntas ejus, Sufficiat mihi, quod huc usque certavi. Gregem mihi commissum ab illo & creditum reddo; & sicut pro ejus dilectione in morte fortiter juvat occumbere, sic juvet istius seculi onerosam exire humanitatem: tali præstat corona triumphare: ista dulce est victoria cælorum alta penetrare.

[11] Contra hæc viri sanguinarii perhibentur fuisse congressi: [crudeli morte perimitur.] Quid nobis, homo, supervacuum verborum agis cursum? Tua sint tibi, quæ loqueris. Nil nostra refert. Tuarum scientiam semitarum abhorremus. Mors solummodo, quæ turres regum & tabernas pauperum æquo pulsat pede q, tibi præ manibus instat. Nec mirum; cum juxta sententiam Domini omnium bonorum invidus diabolus sustulit verbum de corde ipsorum, ne credentes salvi fiant. Miserabile tunc erat cernere Virum sanctum: quem quasi agnum mansuetissimum luporum rapacitate invadunt, contumeliis affectum humi prosternunt; capiti ejus diadema r in frusta secant, cunctaque, quæ secum detulerant, sacrilege dispendunt, & quam celerrime latebrarum suarum foveas repetunt. Sic a beato Pontifice est peroratum, sic certatum, sic ad sydera sua lumina torquens, animam claris cælorum reddidit astris.

ANNOTATA.

a Hoc caput, in octo Lectiones distributum, sed hinc inde nonnihil abbreviatum, exstat in musei nostri codice Q Ms. 5. Multa ibi aliter leguntur, quam in apographo nostro Silvæducensi: sed varietates, quæ præ ceteris observatione dignæ mihi videntur, dumtaxat indicabo. Solœcismos non paucos in Actis occurrentes etiam non annotabo, neque iis infectas orationis partes explicabo; cum hisce tantas tenebras non offundant, quin lector animum advertens res significatas facile intelligere possit, quod sufficere debet.

b In codice Ms. patre Dagoberto satus, regni Austri Francorum in fascibus &c. Sermo hic est de Dagoberti I filio S. Sigeberto III rege Austrasiæ, quæ olim etiam Auster & sæpius Austria vocabatur. De sancto rege actum fuit ad diem 1 Februarii, in quem felix ejus obitus incidit.

c Nulla Tungrensis ecclesiæ mentio fit in dicto codice; in quo ita legitur: sanctusque Remaclus, confessor Domini pretiosus; ovilis Christi per idem tempus amministrabat pontificatum. S. Remacli Acta ad 3 Septembris data sunt.

d Videlicet S. Sigebertum, sub quo tamen ea, quæ hic narrantur, contigisse, nunc plerique negant eruditi. Dubito, an recte. Adi Commentarium prævium num. 19.

e In nostro codice legitur noverat.

f Uncis inclusa addidi ex eodem codice, in quo ita pergitur: omnis ædituorum, palatinorumque &c.

g Rectius ibidem: quem diu optavit, scilicet S. Remaclus.

h Ibid. eatenus sanctorum &c.

i Additur hic: quæ est insigne decorum.

k Hanc voculans ex memorato codice adjunxi.

l In eodem: omnes æque ut fratres diligens.

m Childerici II Austrasiæ regis. Relege dicta in Comment. prævio num. 23 & seq.

n Alliesede habetur in codice nostro, etiam corrupte. Quomodo hic locus restituendus sit, indicavi in Comment. num. 27.

o Adi iterum Comment. num. 26.

p Longa Sancti ad sui interfectores oratio, quæ hic recitatur, verisimilis non est.

q Credibile etiam non est, hæc verba a sicariis reddita fuisse.

r Sigebertus Gemblacensis in Sancti Vita inferius edenda hunc locum ita exponit: Caput sancto oleo perunctum in frusta secant.

CAPUT II.
Miracula; honorifica sepultura; translatio Leodium.

[Mulier ancillam percuttens, quod ad dissecti sacri capitis partes uniendas filum dedisset,] Interea de circumstantibus comitum suorum unus extitit, qui, cum felicis corporis sui reliquias sanctas dejectas non pateretur, commodum duxit, ut recolligens partem parti coaptaret. Res quidem mira, quæ contigit, auditu dictuque notanda. Cum puero ad vinciendum Martyris caput institæ non sufficerent, atque ejus animus anxius super hac re huc illucque divideretur; ratum duxit villam, quæ proxima erat, petere, ut inde quippiam filaminis asportando huic necessitati supplementum posset accommodare. Nihil hæsitans, callem ingreditur: in eundo mulierculam quamdam in pascendarum ovium cura occupatam comperit, quam sic suo affamine compellat: Mulier non videatur tibi ab re, quod postulo: petitioni meæ assensum celerius præbere cures, rogo. Unum tui operis filum ad fasciandum mei præsulis Theodardi caput adhuc tepidum, a viris sanguinum crudeliter interempti, concede. Sub his fragilis mulier perterrita dictis, steterunt comæ, voxque faucibus hæsit. Postremo, resumpto spiritu, lacrymabiliter facinus scelestissimum vocibus æthera pulsantibus increpitat; sibique importune assistenti taliter respondit: Dira te necessitas, bone adolescens, ut fateris, huc appulit; sed mei juris non est, quæ petis, tibi impendere: nam diurnum impensum, quod operor matrifamilias, cui ancillor, ad vesperam reddo. Quod si minus fuerit inventum consueto, profecto novi, quia non impune abibo.

[13] Tandem precibus supplicantis evicta, licet sciret sibi a domina enorme imminere periculum, [visum amittit, quem apud Sancti corpus, cælesti lumine illustratum, recuperat.] spontanea cessit, quæ petebantur. Homo itaque lætatus, se quæsita absque difficultate impetrasse; iter, quo venerat, repetivit. Cumque jam præceps pro suo Domino sollicitus perpeti ferretur excursu; contigit, mirabile visu! luminaria bina flammarum globos scintillantia intueri, quæ altrinsecus sita sancti Martyris caput pedesque perlustrabant. Interea jam clauso die a vesper componebat olympo, cum puella prædicta oves e pastu ad caulas reduceret. Cum vero accita æquam filationis suæ metretam juxta morem pristinum non rependeret; ictum ferientis dominæ graviter sensit in capite. Affuit illico beati Viri divinum subsidium: materque familias utrorumque perpessa est detrimentum luminum. Siquidem altius ad vitalia descendens oculorum dolor, a dolore cordis intrinsecus tacta, pœnitere compulit. Veniam quærit, ad sancti Viri corpus se orat perduci: quæ potiora habuit ad placandum munera, obtulit; oculos mirabiliter restauratos recepit.

[14] [Frequente populo exsequias celebrante, sepelitur S. Theodardus & miraculis claret.] His itaque gestis, diutius civitas supra montem posita latitare non potuit. Famæ nuntium, quo nil velocius, par levibus ventis, ad loca circumquaque posita diffunditur; & ad beatum loculum ab omni sexu & ætate, quasi apes ad alvearia, tota concurritur regione. Fit strepitus plangentium; it clamor cœlo: clamatur ab omnibus, quod Vir modestus & justus inter manus sceleratorum nefanda cæde diem clausisset extremum. Sed rursus solabantur invicem vicissim, quod ob salutem sui communem in vicinio eorum martyrii palmam esset indeptus. Jam qui assunt, pretiosum corporis retegunt margaritum; vulnera mollibus linteis exsiccant; membra quassata atque secta in gestatorio reponunt, necnon super illa velamina quamplurima conjiciunt. Inde pars eorum sacrando subit feretro, pars cetera præcedendo vias planas ostentat, & juxta condictum matrisfamilias in loco, qui dicitur Alliæ b, ei tumbam disponunt. Deinde exequiis rite celebratis, sanctos artus humi decentissime mandant. Quodque ibidem extiterit illustrium patrator operum atque signorum, indicium præbent paralyticorum multa subsellia, cæcorum frequentes illuminationes, febricitantium curationes, quæ ab incolis loci illius per beati Viri merita in pristinum statum feruntur esse redintegrata.

[15] [Ejus corpus transferre volentes, orta subito tempestate, ab incepto desistunt.] Fama igitur quietis nescia, sua mobilitate vigens, apud urbem Wangionum c tunc temporis curis pontificalibus insistentis aures præsulis pulsat, omnemque rem ex ordine pandit. Multa super beati Patris excessu admiratione in varia distrahitur; ac supra modum, quod in procinctu suæ diœceseos d martyrio confectus extitisset, gratulabatur. Prædicta vero fama super Rheni fluminis prolabitur undas, atque urbis Nemeti omnium domorum culmina perflat; longeque inde progrediens, alis assumpta pernicibus, civitatis Argentinæ e civium ora pervolitabat. Revera credidit sese memoratus urbis Wangionum pontifex beati cespitis * thesaurum adepturum; & optimatum suorum consilio fretus, cum cæterarum civitatum consortio antistitum locum, quo Sanctus Dei in pace quieverat, statim sanctam glebam * inde translaturus accessit. Siquidem jam Sancti reliquias effodere ac auferre satagentes, ilico mirabilis visu ac horribilis fera, quam dicunt hyenam f, surgens apparuit: magnoque mugire murmure incipit cælum, subitoque fragore ætheris intumuit sævum. Sequitur immanis mixtus cum grandine nimbus: cæci etiam resplenduerunt sub nubibus ignes. Mox promiscui generis vulgus nimio terrore perterritum domatum * tecta subeunt, cognoscentes de medio Majestatem Dei a tanto tumultu nondum juxta eorum judicium eos tanto velle frustrari Patrono. Sic autem voti sui impotes effecti cum magna confusione ad propria sunt reversi.

[16] [Illud repetit S. Lambertus, & tandem] His itaque gestis, rumor stare loco nesciens, viresque eundo acquirens, ad beati Lamberti g, ut liquet, postmodum in episcopio subrogati notitiam pervenit; qui almus vir scelus horrendum per suspiria longa revolvens gemitus ex alto ciebat; pulchras genas jam primo flore vernantes oculorum flumine calido perrorabat: & quis a lacrymis temperaretur, qui vultum angelicum tanto mœrore obnubilatum conspiceret. Ergo quamprimum se ex more eripiens diu desiderati Magistri præsentiam felix feliciter requisivit; quæsitum invenit. Populo refragante, quem toto corde desideravit, minime adipiscens, spem conceptam sibi considerans ademptam, continuo est reversus. Nec mora datur, nec requies. Secundo etiam, parato multo ære, felicioribus auspiciis se appulit ad eumdem locum. Mox venerabilis Viri repentina reditio illius terræ colonos oppido sollicitos reddidit; & quasi avium agmina densatis cuneis ejus præsentiam proceres repetebant, quorum pectora saluberrimis cibans mandatis, placido sic ore profatur h: Fratres carissimi & commilitones constantissimi, semper pati quam facere præstat injuriam. Corpus patris nostri Theodardi præsulis. jam altera repedatione petitum, nolite negare, quem a nobis sospite vita digressum, in confinio vestro rebus humanis constat exemptum. Nolite, quæso, filios proprio privare genitore; cum potius ex præceptis divinis proficuum orbatis solatium impendere debeatis. Sufficiat vobis, quod vestras sanguine terras sacravit. Jam nunc exanime reddite corpus.

[17] His dictis omnium rigor astantium flecti cœpit ad misericordiam; [impetratum avehit,] neque enim ante angelici viri mellifluam supplicationem quisquam inflexibilis quiverat permanere: &, collata sententia, humillime deprecantem statuunt exaudire. Hos igitur vir Deo devotus, ut eos sibi arctius devinciret & suo proposito faceret conniventes, loculis opulentissimis, quos secum tulerat, patefactis, non modo argenti xenia cuique virorum ac mulierum parvulorumque secundum cujusque modulum non distulit erogare; &, ut de plurimis sileamus, numquam abstitit, donec virorum quemque, senem & adolescentem singulorum nummorum, prægnantes vero gemino munere solaretur. Denique omnipotentem Deum, qui sibi felices tribuerat successus, gratificans, omnibus valefaciens, secum corpus beatissimi Martyris cum hymnis & laudibus feliciter avexit.

[18] Tum demum sui potitus efficientia, in villa i, [atque in villa Leodiensi deponit.] quam uno ex latere fluminis unda alluit; ubi idem postea successit episcopus, cincresque proprii corporis ex hac luce migrando consecravit, sancto Dei præsuli Theodardo summo cultu libitinam elegit. Horum itaque sanctorum Martyrum & antistitum pietatem; quia maxime apud Deum valent, suppliciter exoremus, quatenus illorum meritis & intercessionibus Dominus noster Jesus Christus suæ fidei cultoribus pacem tribuat universis, seque qualem intueri possunt oculi mundi Sanctorum, æternaliter conspicere mereamur in Trinitate perfecta per infinita sæculorum sæcula. Amen.

ANNOTATA.

a Lege diem, ut est apud Virgilium lib. 1 Æneïd. ℣. 378. Ex numeris sequentibus patet, auctorem ex eodem Virgilio lib. 4 Æneïd. a ℣. 174, ubi fama describitur, varias phrases poeticas, a quibus rectius abstinuisset, narrationi suæ immiscuisse. De versuum fragmentis aliunde desumptis, quæ hoc & præcedente capite occurrunt, lectorem identidem monere, operæ pretium non judicavi.

b Hanc vocem non modo corruptam, sed etiam a librario transpositam arbitror, atque ita legendum esse: in loco Alsatiæ, qui dicitur Nec. Sanctum in Alsatia latius accepta passum fuisse dixi in Commentario prævio num. 27: nomen vero Nec in Ms. nostro omissum esse, colligitur ex eo, quod illud exprimat non solum Sigebertus Gemblacensis, qui Acta, quæ hic dantur, quoad stylum emendavit; verum etiam Ægidius Aureæ Vallis monachus, qui omnia, quæ ab initio hujus capitis usque ad num. 16 referuntur, de verbo ad verbum fere transtulit in S. Theodardi Vitam a se conscriptam, & a Chapeavilloeditam tom. 1 a pag. 101 usque ad 106. De loco Nec egi in Comment. num. 28.

c Quæ nunc vocatur Wormatia. Satis nota est Germaniæ civitas ad Rhenum, uti etiam Spira, quæ paulo infra usitato olim nomine Nemetum appellatur.

d Relege dicta in Comment. num. 28.

e Argentoratum, Alsatiæ caput, Argentinam nominat Eddo urbis hujus episcopus in Testamento suo, quod confecit III Idus Martii anno Pippini regis XI, Christi 762; ad quem illud profert Cointius.

f Imperitus librarius feram hyemem seu tempestatem ridicule transformavit in feram, quæ hyæna appellatur. Apud Ægidium monachum legitur: subito (terribile visu!) fera surgit hyems.

g De celeberrimo episcopo Trajectensi S. Lamberto agetur ad XVII Septembris.

h Auctor verbis a se haud dubie excogitatis S. Lambertum hic loquentem inducit.

i Leodiensem intellige. Vide quæ circa hanc periodum observavi in Comment. num. 2 & seqq.

* corporis

* corpus

* domorum

ELOGIUM
Auctore Anselmo Leodiensis ecclesiæ S. Lamberti canonico
Ex editione Martenii tom. 4 Collectionis amplissimæ a col. 845, collata cum exemplari impresso apud Chapeavillum tom. 1 pag. 100.

Theodardus episcopus Trajectensis martyr, apud Nemetes in Germania (S.)

BHL Number: 8047 a

A. Anselmo can. Leodiensi.

[Episcopatus Trajectensis; martyrii causa & locus;] Beatus igitur Theodardus, sub beato Remaclo ecclesiasticis ad unguem b disciplinis informatus, magistro ultro pontificatus honorem desiderio arctioris vitæ declinanti, in cathedra Tungrensi, sive Trajectensi, successit vicesimus octavus c. Hic pro rebus ecclesiæ sibi creditis dum regias aures pergit compellare, & contra pervasores prædiorum ecclesiæ auxilium postulare; in saltu quodam, qui dicitur Biwalt, haud longe ab urbe Nemetensi, quæ usitato nomine Spira nunc dicitur, ab ipsis suæ ecclesiæ prædonibus ex improviso undique vallatur, & diffugientibus a se circumquaque comitibus, ipse innocens ibidem trucidatur d.

[2] [mulier cæcitate punita, & visus ei redditus;] Nec mora, quanti meriti apud se vir iste fuerit, omnipotentis Dei clementia declaravit e. Nam puella quædam, dum pia temeritate fila subtegminis, unde in frustra comminutum caput Martyris colligaretur, dominæ subtraxisset; rediens cum pecore * ipsam dominam suam, eo quod pensum non redderet, vehementer offendit; adeo ut furore exagitata, pugnis & verberibus in ipsam insurgeret. Sed repente dum percutit, ipsa graviore ictu, cæcitate videlicet, divinitus percutitur. Perstrepit illico lugens familia, adsunt acciti domesticorum plangore vicini. Exquisita diligenter tam subitæ cæcitatis causa; ad cadaver Sacerdotis ocius cucurrit *; rea illuc cum fide & precibus confluentium perducitur; in confessione criminis venia postulatur, & impetratur: discitque ab eo misericordiam quærere, cujus funeri paulo ante noluerat pietatem ab ancilla fuisse exhibitam. Unde indigenarum sollicitudo, certificata de virtutibus Sacerdotis tam evidenti indicio, ejus ossa terræ ibidem mandare studet f cum summa reverentia.

[3] Procedente vero tempore g successor ejus venerabilis patronus noster Lambertus eadem Magistri ossa inde ad nos transferre sæpissime h tentavit. [corporis translatio Leodium, & cultus Sancti in loco primæ sepulturæ.] Cumque multum reclamante rusticorum manu, & sui, ut ajebant, Martyris ossa cum armis vindicante, hoc diu frustra esset; misericordia tandem divina concessit gratiam, ut inde transferendi tanti thesauri darent copiam sacerdoti i. Quorum singulos uberrimis pecuniæ muneribus cumulatos relinquens, sacri funeris pignus ecclesiæ suæ sanctus advexit Lambertus k. Cujus adhuc diem passionis ejusdem provinciæ compatriotæ singulis annis cum summa celebritate solent frequentare; & licet ossibus absentem, meritis & signis, quæ ibidem frequenter fiunt, gaudent se habere præsentem.

ANNOTATA.

a Gesta episcoporum Trajectensium & Leodiensium a S. Theodardo usque ad Wazonem perducta, e quibus hoc elogium desumptum est, Anselmo auctori attribuuntur ab omnibus pene scriptoribus. Hos ego secutus sum, licet ille memorati Operis auctor appellari nequeat, nisi eo sensu, quem in Commentario prævio num. 5 indicavi. Rationem ipse allegat Anselmus, cujus verba ibidem numero subsequente retuli; ex quibus etiam constat, illum anno 1056 scripsisse.

b In editione Chapeavilli voces ad unguem non exprimuntur.

c In eadem editione lectio hic ita variat: magistro pontificatus honorem arctioris vitæ desiderio sponte declinanti in sede Trajectensi vicesimus octavus successit. Id ita intelligendum non est, ut in sede Trajecti constituta S. Theodardum 27 episcopi præcesserint, cum 18 tantum numerentur; sed hisce accensendi sunt novem præsules, qui Tungris sedisse creduntur ante S.Servatium, a quo cathedra inde Trajectum translata fuit.

d Sequentia ibidem hoc modo abbreviantur: in saltu Biwalt nominato, de quo vide Comment. num. 27 & seq., haud longe ab urbe Nemetensi, quæ Spira nunc dicitur, ab ipsis ecclesiæ suæ prædonibus interceptus, diffugientibus a se comitibus, innocens trucidatur.

e Apud Chapeavillum hæc iterum occurrit lectionis varietas: Nec mora, ab omnipotentis Dei clementia beati Viri meritum declaratur.

f Ibidem: indicio tam evidenti, ejus ossa ibidem terræ mandare student.

g Secundum nostrum auctorem anonymum supra num. 16 & seqq. S. Lambertus in cathedra Trajectensi nondum successerat S. Theodardo, quando hujus ille corpus e loco primæ sepulturæ Leodium transtulit.

h Id S. Lambertus semel dumtaxat frustra tentavit, teste anonymo citato; qui de rusticorum manu, Sancti nostri corpus, ut paulo infra Anselmus scribit, cum armis vindicante, nihil meminit.

i Sanctus Lambertus, audita magistri sui S. Theodardi cæde, quamprimum, inquit anonymusloco indicato, se ex more eripiens ad corpus illius transferendum profectus est; at cum illud avehi non sinerent habitatores loci, ubi sepultus fuerat; continuo est reversus. Nec mora datur, nec requies: secundo etiam, parato multo ære, felicioribus auspiciis se appulit ad eumdem locum, sacrum corpus obtinuit & Leodium detulit. Itineris a S. Lamberto instituti tanta non est longinquitas, quin intra bimestre illud facile bis confici potuerit: tempus vero, quod secundum inter ac primum S. Lamberti iter statim ab intellecta S. Theodardi cæde susceptum intercessit, anonymus tam breve fuisse significat, ut a Sancti nostri passione usque ad ejus translationem tres menses vix effluxisse videantur.

k Quæ sequuntur usque ad sacri, desunt in editione Chapeavilli, in qua narratio ita contrahitur: misericordia tandem divina favente, inde transferendi tanti thesauri copia datur sacerdoti; sacrique funeris pignus ecclesiæ suæ revexit.

* Apud Chapeavillum pecoribus

* ibid. curritur

ACTA ALTERA
auctore Sigeberto monacho Gemblacensi
Ex editione Surii & Mss.

Theodardus episcopus Trajectensis martyr, apud Nemetes in Germania (S.)

BHL Number: 8049

A. Sigeberto Gemblacensi.

CAPUT I.
Vita ante episcopatum Trajectensem; virtutes, quibus ecclesiam suam illustrat.

[Natales & vita monastica sub Lothario II rege;] Beatus Theodardus, natus in Gallia, clarebat pro nobili parentum prosapia, regni decus & Ecclesiæ gloria futurus. Eo tempore regnum Francorum regebat Chilperici filius Lotharius a, nomine & fortitudine referens avum suum Lotharium, filium Ludovici b, qui gentem Francorum, secum a beato Remigio c baptizatam, fecit adscribi ad æterni Regis militiam. Igitur sub Lothario secundo Theodardus, a pueritia usque ad bivium adolescentiæ d provectus, contempsit latam viam, in qua multos vocatos sinistrorsum evagari videbat; & elegit arctam viam, per quam pauci electi dextrorsum tendunt. Ex devotione quippe parentum suorum mancipatus monasteriali disciplinæ, voluntarie portabat leve jugum Christi. Et quia juxta vocem Dominicam non poterat arbor bona fructus malos facere, ostendebat in flore crescentis ætatis, quam suavem & quam uberem fructum daret in tempore suo. Nempe gratia Dei, quæ eum prævenerat, ut bona vellet, subsequebatur etiam, ut perficere posset. Sicut enim, arridente tempori bona aëris temperie, uberius terra fructificat, ita tempore regis Lotharii e, arridente rerum tranquillitate, sancta Ecclesia in Sanctis Dei uberius fructificabat; quos exterius nulla aut rara rerum procella inquietabat. Nam ferventibus bellis per totum pene orbem terrarum, Langobardis Italiam vexantibus, quam recenti f tempore invaserant; Asiam vero & Africam modo Persis, modo Saracenis incursantibus, solæ, quas Franci incolebant, Galliæ firma pace gaudebant, & ceteris gentibus pro salute pugnantibus, Franci pro gloria pugnabant.

[2] Sed hoc non tantum humanæ virtuti, quantum divinæ pietati est adscribendum, [conversatio cum SS. Arnulpho, Eligio ac Joanne Agno:] quæ tunc temporis proceres regni & Ecclesiæ armaverat prudentia & fortitudine, sanctitate & sapientia, ut per eos longe lateque prosperaretur regnum & Ecclesia. Quos quanti faceret Deus, totus pene mundus sensit, in hoc maxime, quod eo tempore Heraclius imperator Romanorum, victis Persis, Crucem Christi, quam Persæ, incensa Hierusalem, absportatam annos quindecim tenuerant, revexit in Hierusalem, & diem Exaltationis ejus celebrari indixit g. Ut sciamus autem, qui fuerint illi, quorum exemplo vel instituto Theodardus meliora charismata æmulabatur; a paucis multos, a vicinis longinquos, a notis colligamus ignotos. In iis præeminebat Arnulphus ex majore domus Metensium episcopus h, Eligius ex aurifice post Noviomensis episcopus, Johannes etiam Tungrensis ex laïco in episcopum eodem signo, quo primus Aaron, a Deo electus; dum hujus quoque virga, quam manu gestabat, in terram jussu angeli defixa reviruit, fronduit, floruit, fructificavit. Tales Theodardus imitando in gemina scientia proficiebat; horum lateri adhærens, palatinis principibus notus & charus erat i.

[3] Jam fama de nomine ejus ascenderat ad solium Dagoberti k, [fama virtutum innotescit Dagoberto I monarchæ, sub quo varia monasteria condita:] post patrem Lotharium regnantis: & post famam veritas rei ad animum quoque regis illum admittebat. Jamque Deus, qui potens erat, ut in servo suo Theodardo omnem gratiam abundare faceret, parabat causam, ut inter multi nominis viros hunc quoque multo nomine dignum faceret. Siquidem sub Dagoberto pro feliciori temporis illius successu multo plures accendebat gratia Spiritus sancti, ut pro lucrandis Deo animabus operam darent in fundandis monasteriis. Primus horum occurrit nobis Landelinus, qui ex prædone in præconem fidei alteratus, Lobiense cœnobium fecit esse fundamentum suæ devotionis. Aldegundis thalamum suæ virginitatis sponso suo Christo in Malbodiensi cœnobio locavit. Soror ejus Waldetrudis sexagesimum continentiæ fructum in monasterio Castrilocensi seminavit. Cujus sponsus Vincentius dux, triumphato mundo, vexillum Deo in Alto-monte erexit. Ecquid vero opus est prædicare nobilitatem Gertrudis Nivellensis, cujus nominis gloria est diffusior, quam tota Gallia? His cultoribus fidei Dominum messis rogantibus, ut in multam messem multos operarios mitteret, peregrinos operarios direxit a transmarinis partibus Bertuinum, Ettonem & alios, Foillanum cum fratribus suis Ultano & Furseo; ex quibus Foillanus Fossense cœnobium fundavit & martyrio suo sacravit l.

[4] Prævidit vero divinæ dispensationis oculus, ne inter tot & tales viros dilecto suo Theodardo deesset locus, [Stabulense & Malmundariense a S. Sigeberto III Austrasiæ rege fundata, quorum abbas] in quo & ipse, erecto fornice triumphali, victorias suas depingeret, & spolia de hostibus capta affigeret. Sigebertus post patrem suum Dagobertum regnans in Austria, potentiam regalem honorificabat affectu divinæ religionis, ut probaret non esse ociosum, quod Deus de eo ostenderat, miraculum. Nam cum sanctus Amandus catechizaret eum, vix quadraginta dies a nativitate habentem, finita oratione, cum nemo circumstantium responderet, Amen; aperuit Deus os ejus, & cunctis audientibus, clara voce respondit, Amen m. Hic Deum adoptans sibi rerum suarum hæredem, duodecim constituit monasteria; sed in fundando Stabulensi cœnobio impensius instabat, cooperante sibi majore domus Grimoaldo in ædificando monasterio in loco, qui dicitur Malmundarium. Hi, communicato consilio cum Remaclo Tungrensium episcopo & Cuniberto n Coloniensi episcopo, ad quorum diœceses loca illa appendebant, nullum magis Theodardo idoneum invenerunt, quem locis illis præficerent o, ut superponeret spirituale fundamentum in summo angulari lapide Christo Jesu.

[5] [constituitur S. Theodardus; sub eodem Sigeberto ecclesiæ Trajectensi præficitur,] Theodardus vero sciens, quod onus, non honor, imponitur præesse nescienti, malebat esse quam vocari abbas ut, omnia omnibus factus, omnes lucrifaceret. Postremo talem se exhibuit, ut a regno & ab ecclesia merito diceretur ei: Major est sapientia tua & majora opera tua, quam rumor, quem de te audivimus. Remaclus pro regimine Tungrensis episcopatus paterna quidem solicitudine laborabat, sed hoc eum male habebat, quod male sibi responderent proventus fructuum. Unde pertæsus laborum, recurrebat animo ad portum solitariæ vitæ; unde a rege Dagoberto p extractus, navim ecclesiæ susceperat regendam. Regem Sigebertum q adit, & impossibilitatis suæ causas prætendens, missionem sibi dari, & ecclesiæ canonica auctoritate pastorem substitui petit. Res a palatio ad Ecclesiæ judicium defertur. Ecclesia palatio assentitur. Remaclus onere episcopalis sarcinæ expeditus, & de naufragio mundi se enatasse lætatus, portum Stabulensis cœnobii expetiit, & contemplationi vacans, habitavit secum. De episcopo substituendo in commune facta deliberatione, ad Theodardum recurritur, & ex omnibus solus placet, qui digne omnibus præesse debeat. Quia enim secundum Apostolum bene ministraverat, bonum gradum sibi acquisierat r. Pari ergo consensu Ecclesiæ & palatii & unanimi applausu cleri & populi Theodardus electus & a Cuniberto episcopo in episcopum consecratus, præsedit ecclesiæ Trajectensi vicesimus octavus a Materno s primo Tungrensium episcopo.

[6] [in cujus administratione perfectissimum vita & moribus se exhibuit episcopum.] Qui quoniam sicut de virtute in virtutem ibat, ita de honore ad honorem promotus erat, pro speculo præferebat in animo suo Paulum Apostolum, qui qualis debeat esse episcopus, viva adhuc voce eloquitur. Hoc magisterio; quia se omnibus conformabat, omnium affectus in se transferebat: & quamvis omnes gloria anteïret, omnibus tamen charus erat. Potens erat exhortari in doctrina sana & contradicentes redarguere: quia quod docebat verbo, ostendebat exemplo. Præcepto enim & exemplo Domini Jesu, quia major erat omnium, erat omnium servus & minister: ante omnia indutus armaturam Dei, succinctus lumbos suos in veritate, indutus loricam justitiæ, calceatus pedes in præparatione Euangelii pacis; galea salutis & scuto fidei & gladio spiritus, quod est verbum Dei, munitus confortabatur in Domino & in potentia virtutis ejus, ut posset stare adversus insidias diaboli, & debellare spiritualia nequitiæ in cælestibus. Quem urgebat instantia sua quotidiana, sollicitudo scilicet omnium ecclesiarum; nihil remissi patiebatur, nullum locum dabat desidiæ, sed nocte ac die salutem suam operabatur. Attendens etiam, quod Deus per Ezechielem prophetam comminetur pastoribus, qui semetipsos & non gregem Dei pascunt; pascebat gregem Dei secundum Deum, non turpis lucri gratia, sed voluntarie; non dominans in clero sed forma factus gregis ex animo: ut cum veniret Princeps pastorum perciperet immarcescibilem gloriæ coronam.

ANNOTATA.

a Sancti Acta a Sigeberto monacho Gemblacensi conscripta, qui sub finem seculi XI & sequentis initium floruit, hic recuduntur ex editione Surii, quam ex duobus Mss., quorum memini in Commentario prævio num. 7, hinc inde emendabo. Sic ex Mss. illis hoc loco posui Chilperici filius Lotharius pro Childerici filius Clotarius, uti legitur apud Surium. Imprimis certum est, Lothario II Francorum regi, de quo hic agitur, patrem fuisse Suessionum regem, nomine Chilpericum, non vero Childericum. Malui autem ex dictis Mss. scribere Lotharius quam Clotarius, quia prior lectio primigenia mihi videtur, cum in Sigeberti Gemblacensis Chronico & aliis ejus lucubrationibus ubique invenerim Lotharius. Regnavit ab anno 584, quo pater ejus Chilpericus interfectus fuit, usque ad annum 628, non vero ab anno 587 usque ad 631, ut vult Sigebertus in Chronico: qui etiam fallitur, dum eumdem Lotharium II anno 618 totius Franciæ monarchium consecutum fuisse ait; id enim anno 613 contigit.

b Seu Clodovei I.

c Dabitur 1 Octobris.

d Quæ hoc numero Sigebertus de S. Theodardo refert, expendi in Commentario prævio num. 9.

e Sequentia ad Lotharii monarchiam, seu ad tempus, quod ab anno 613 usque ad 628 fluxit, referenda sunt.

f Langobardi in Italiam irruperunt anno 568.

g Consule obvios rerum ecclesiasticarum scriptores.

h Sancti hujus Acta illustrata sunt ad 18Julii, ubi in Commentario prævio § 2 probatur, illum ante episcopatum majorem domus regiæ non fuisse. S. Arnulpho hic subjunguntur S. Eligius, dandus ad diem 1 Decembris, & S. Joannes Agnus, datus ad 25 Julii.

i Admodum suspecta mihi sunt, quæ hic de S. Theodardo asseruntur. Vide Comment. num. 10 & seq.

k Post Lotharium II anno 628 mortuum regnavit ipsius filius Dagobertus I usque ad annum 638, quo ineunte obiit. Mortem Dagoberti Sigebertus in Chronico perperam illigat anno 645.

l Plerosque Sanctos hoc numero memoratos dederunt majores nostri; Furseum ad diem 16 Januarii, Aldegundem ad 30 ejusdem, Gertrudem ad 17 Martii, Waldetrudem ad 9 Aprilis, Ultanum ad 1 Maii, Landelinum ad 15 Junii, Ettonem ad 10 Julii, denique Vincentium ad 14 ejusdem mensis. De Foillano agetur ad 31 Octobris, de Bertuino ad XI Novembris. Ex monasteriis, quæ Sigebertus eodem hoc numero sub Dagoberto 1 condita fuisse scribit,nullum est, cujus primordia tuto credas anteriora esse morte istius regis seu anno 638 ineunte: imo fere ausim dicere, tot errores commisisse Sigebertum, quot hic asserit monasteria sub dicto rege fundata fuisse.

m De S. Amando actum fuit ad diem VI Februarii, ubi in ipsius Vita a Baudemundo discipulo conscripta cap. 4 num. 17 idem miraculum refertur; quod Sigebertus Gemblacensis etiam narrat in Vita S. Sigeberti regis ad 1 Februarii edita cap. 2 num. 5, uti etiam in Chronico ad annum 633; sed illud triennio citius contigisse tenendum est.

n Martyrologio Romano inscribitur ad diem 12 Novembris.

o Errorem hunc refutavi in Commentario prævio num. 14.

p In suo tamen Chronico Sigebertus S. Remaclum post mortem Dagoberti I episcopum Trajectensem anno 646 ordinatum fuisse scribit. Utrobique aberrat; nam sanctus ille præsul non prius in cathedra Tungris Trajectum translata sedere cœpit, quam anno 650 vel sequente, uti ostensum fuit in Comment. prævio num. 15.

q Relege, quæ ibidem num. 19 dicta fuere.

r In Ms. Rubeæ Vallis hæc adduntur: & in pauca fidelis, dignus erat super multa constitui.

s De eo agetur ad 14 Septembris.

CAPUT II.
Instruit S. Lambertum; pro recipiendis rebus ecclesiasticis regem adit; ab iniquis earum possessoribus martyrio afficitur.

[Adolescentiam S. Lamberti optimis institutionibus format; rerum] Lambertus bonæ indolis hoc tempore in bonam spem adolescebat, quem pater ejus vir illustrissimus Aper commiserat viro Dei Landoaldo a, Amandi episcopi archipresbytero, ut ejus pueriles annos disciplina regulari & doctrina liberali imbueret. Pater gaudens filium rudimentis utriusque scientiæ a Landoaldo ad votum suum esse initiatum, commisit eum etiam Theodardi magisterio, ut quo amplius de multorum hauriret scientia, eo ampliori proficeret gratia. Qualiter argentum melioratur, quando ab aurifice deauratur, taliter Lambertus naturalis ingenii argento resplendens, dum ex addito Theodardi magisterio melioratur, quasi ex superposita auri materia amplius decoratur. Theodardus in se ipso expertus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, gaudebat omnia prospere sibi cedere, & laborem suum bonus fructuum proventus alleviabat. Cum ergo multa per Dei gratiam & suam industriam restauraret; hæc cura eum remordebat acrius, quod possessiones ecclesiæ suæ a domesticis hostibus & iniquis raptoribus direptas noverat, & multo jam tempore ab ecclesiæ alienatas jure in jus iniquorum cessisse.

[8] [ab ecclesia sua alienatarum restitutionem] Hoc accidisse dolebat ex nota temporum & majorum suorum negligentia: ex nota temporum, quia securitas ex longo pacis ocio contracta multos a respectu divini timoris averterat & ex rerum affluentia irrepserat bonorum morum negligentia, & cessantibus externis bellis, intestinis bellis animorum periclitabantur. Inde passim contra ecclesiam Dei dominante injustitia, quæ semper primos impetus exerit contra bonorum innocentiam, non opitulabatur ecclesiæ Dei alicujus justitia, nulla ei principum patrocinabatur potentia. Hic dolor non parvus Theodardo præsuli incumbebat, Trajectensem ecclesiam magna possessionum suarum quantitate esse mutilatam, & per triginta circiter annos nullum pro ecclesiæ Dei jure repugnasse vel saltem reclamasse. Amandus enim, cujus sanctitas paucis laudari non debet, pro eo quod regem Sigebertum baptizavit & de fonte suscepit, coactus est Dagoberti regis precibus, ut, Johanne episcopo defuncto, episcopatum Trajectensem susciperet. Sed irruentibus undique in ecclesiæ navim tempestatum procellis, cogitans quod ait Apostolus, quia nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, post triennium, episcopatu relicto, in portum optatæ quietis se recepit. Cujus vices Landoaldus archipresbyter suus opportune per novem annos executus, pro ecclesia stare non potuit, quia nihil pontificalis juris habebat. Ea omnia raptoribus opportuniora erant. De Remaclo, quia non potuerat brachia tendere contra torrentem inundantium malorum, Theodardus suis oculis & auribus credebat b. Ipse suscepto Dominicæ navis gubernaculo, inconstantiæ notam timebat, si periculis impulsus loco cederet.

[9] Ne ergo diutina injustitiæ impunitas amplius inolesceret, [urget ab injustis earum possessoribus;] accinxit se viriliter & stans pro castris ecclesiæ clamare non cessabat: quasi tuba exaltans vocem suam annunciabat populo scelera eorum, & raptoribus peccata eorum. Quasi aquila stans super domum Dei acumine oculorum versutias iniquorum prævidebat, & unguibus se defendebat. Et quia erat ei integritas vitæ, & verbum sanum & irreprehensibile; is, qui ex adverso erat, reverebatur eum, nihil habens mali de eo dicere. Tutabatur eum contra omnes favor Sigeberti c regis, qui amator divinæ religionis oculos habebat columbinæ simplicitatis. Quo defuncto, regnum Austrasiæ, quod tenuerat, dedit frater ejus Clodoveus filio suo d Hildrico. Tum vero omnis malitia & injustitia in regno prævaluit, & contra ecclesiam gravis domesticæ tempestatis turbo intonuit. Theodardus autem, quia mercenarius non erat, non fugit a facie luporum; sed pro ovibus suis constantius ex adverso stetit. Et quia Pastor essentialiter bonus dixerat: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; nec in hoc surdus auditor fuit, paratus pro ovibus animam ponere.

[10] Sed ne quid inexpertum relinqueret, deliberat regem Hildricum adire & ante eum super injustitiis ecclesiæ illatis legaliter expostulare, [contra quos causam suam acturus ad regem pergit, & ab illis in itinere interfectus,] si forte per censuram regalem ecclesia possessiones suas reciperet: & divinitus edoctus a mentis suæ oraculo, imminere sibi tempus passionis, disposuit domui suæ, & omnibus ultimum vale dicens, ovesque suas illi commendans, qui sibi illas commendavit, duce mentis constantia, cum paucis iter arripuit. Porro filii Belial, qui præ duritia impœnitentis cordis thesaurizabant sibi iram, nullo modo potuerunt adduci ad aliquam resipiscendi viam. Qui scientes, quia in nullo sibi responderet justitia, si de præsumptis rebus ecclesiæ coram palatinis ageretur controversia, mala malis accumulant, & ex desperationis periculo de morte innocentis Præsulis tractant, & iter ejus diligenter explorant. Vir sanctus justi propositi tenax, quem armabat vivus & efficax sermo Dei dicentis: Nolite timere eos, qui occidunt solum corpus, jam diœcesis suæ terminos longe excesserat, & in pago, quem Alisatiam e vulgo dicunt, bonis adhuc proventibus gradum fixerat; & ecce cuneus inimicorum Dei de insidiis emergens, arrectis lanceis, in necem innocentis proruit. Ille munitus tuto patientiæ clypeo eos ad pacis bonum invitare volebat: sed quia non erant filii pacis, pax non inveniens in eis, ubi requiesceret, ad amicum pacis reversa est. Ut lupi agnum impii circumstant pium, illumque oculos ad cælum tollentem & pro eis orantem exemplo Jesu in Cruce pendentis contumeliis afficiunt, humi prosternunt & quia nequit iram explere potestas, caput sancto oleo perunctum in frusta secant, corpus sanctum membratim dilaniant.

[11] [palmam martyrii consequitur.] Terra quidem sic data est in manus impiorum; spiritus autem ab omni terræ rudere excoctus per ignem passionis & ut aurum in fornace probatus rediit ad Dominum, qui fecit illum. Fides nimirum, quæ protomartyri Stephano aperuit cælos, ut videret Jesum a dextris Dei stantem ad auxiliandum sibi, hæc quoque Theodardo martyri cælos aperuit, eumque ferentem stigmata Jesu in libro vitæ cum Martyribus adscribi fecit. Deus, qui notavit incredulitatem Judæorum, quando dixit: Nisi signa & prodigia videritis, non creditis: notat nostram quoque incredulitatem, qui merita Deo placentium non æstimamus ex virtute operum, sed ex ostensione signorum: signa enim non faciunt hominem beatum, sed eum beatæ vitæ fuisse ostendunt, & ex novitate rerum nos ad venerationem Sanctorum adducunt. Ecce Theodardus, qui fuerat organum Spiritus sancti ab impiis interfectus, jacebat quasi vilis & despectus, & quasi percussus a Deo & humiliatus. Sed divina pietas totum de eo scandalum hominibus abstulit, dum ad testimonium sanctitatis ejus evidentia signa ostendit.

ANNOTATA.

a Hunc Sanctum dedimus ad 19 Martii.

b Hoc numero non solum falsa, sed etiam Sanctis injuriosa obtrudit Sigebertus Gemblacensis. Doluisse ait S. Theodardum, quod partim ex majorum suorum negligentia acciderit, ut magnam possessionum suarum jacturam fecerit & multis annis tulerit ecclesia Trajectensis. Quo vero difficilius intelligas, illos culpa omni vacasse, bonorum sacrorum alienationem iisdem notam fuisse supponit, & tamen per triginta circiter annos, nullum pro ecclesiæ Dei jure repugnasse vel saltem reclamasse pronuntiat. Tantæ dissimulationis causas, quas subjungit, non omnem penitus, ut consideranti patet, abstergunt negligentiæ nimiæque animi dejectionis maculam, quam prius S. Theodardi decessoribus asperserat. His S. Landoaldum archipresbyterum accenset, quem vicariam per novem annos ecclesiæ Trajectensis curam gessisse ait, postquam S. Amandus abdicasset episcopatum, Dagoberti regis, anno 638 mortui, precibus susceptum. Certo falsa hæc sunt: nam S. Remaclus anno 650 vel seq. proxime successit S. Amando, quem exeunte anno 649 sedisse constat, neque diutius quam fere per triennium sub S. Sigeberto rege præfuisse. Relege dicta in Comment. prævio num. 15. In eodem num. 27 & seqq. probavi, anno 668 vel 669 passum fuisse S. Theodardum, quod Sigebertus in Chronico perperam anno 658 contigisse asserit. Tam in nostra quam in aberrantis Sigeberti sententia 30 anni non effluxerunt inter Sancti nostri martyrium & obitum S. Joannis Agni Itaque & hic adjungendus est SS. Amando & Remaclo, quorum negligentiæ nimiæque dissimulationi aperte imputat idem Sigebertus, quod S. Theodardus ecclesiam magna possessionum parte spoliatam invenerit. At unde auctor iste didicit, id memoratis sanctis episcopis vitio dandum esse? Certe anonymus Vitæ S. Theodardi scriptor nihil habet, ex quo illud extundi possit. His omnibus, inquit supra cap. 1 num. 8, ex ordine prosecutis, rebusque pariter fideliterque supputatis, compertum est, quosdam fundos a suis patribus minus juste obtinuisse. Hac vero cura pro male multatis ecclesiæ possessionibus infra sui archana cordis recursans, dubitare cœpit, quid mallet, utrum, ut nactus est, sineret permanere; an super hoc negotio pergeret ire aures regias compellare. Tandem in Domino protectore confisus, neque metuens, quid faceret ei homo, stetit sententiæ, ad Childericum II Austrasiæ regem profectus & in itinere cæsus fuit. Ex data anonymi relatione & ex eo, quod Childericus 6 Septembris anni 667 Trajecti in suo palatio versatus fuerit, ut in Comment. num. 23 videri potest, satis colligitur, sanctum nostrum Præsulem non nisi post dictum diem & annum comperisse, bona ecclesiæ suæ ab iniquis possessoribus detineri. Pro officio suo haud dubie citius ea repetiisset, si citius illud ipsi innotuisset. Idem præsumendum est de S. Remaclo, qui, cum S. Sigebertum regem sibi addictissimum nactus esset, quemadmodum beneficia, quibus eum cumulavit, testatum faciunt, alienata facile bona recuperasset. Neque aliter sentiendum de S. Amando, qui a Martino PP. I liberationem ab onere episcopali efflagitans, ne verbo quidem mentionem fecit de rebus ecclesiæ suæ injuste occupatis, sed corruptos tantummodo cleri mores attigit. Etsi forte a S. Joanne Agno minus juste fundos aliqui acceperint, ac dein malafide possederint, non ideo tamen sanctus ille culpandus est; nam fraude circumveniri potuit, quam tandent detexerit S. Theodardus.

c Sanctus noster non sedit sub rege Sigeberto, nisi forte brevi admodum tempore.

d Post Clodoveum II Francorum monarcha factus est ejus filius Clotarius III, qui Austrasiæ regnum fratri suo Childerico II cessit anno 660.

e Consule Comment. prævium num. 27.

CAPUT III.
Mulier cæcitate punita & visus ei redditus; exsequiæ a frequente populo celebratæ; miracula in loco primæ sepulturæ; corpus inde avectum & Leodii depositum.

[Ancilla, quæ fila dederat ad lacerum S. Theodardi corpus uniendum, quod] Puer e famulitio sancti Præsulis, qui solus, cæteris in fugam versis, excubabat ad corpus exanime, dolens esse disjecta a se beati corporis membra, nitebatur, ut ea quoquo modo uniret: & membrum quidem membro aut partem parti coaptans, non habebat, unde ea colligaret. Nempe inimici justitiæ, scelere perpetrato, omnes etiam sarcinas diripuerant. Quod solum potuit puer, fecit, & quotquot membra unire potuit, institis suis colligabat. Cum adhuc ei suæ non sufficerent institæ, cœpit animo deficere, & multa secum revolvens, ex consilio animi sui villam, quæ proxima erat, petiit, sperans Dei auxilium sibi non defuturum: nec spes eum fefellit; nam inter eundum offendit mulierculam, in cura pascendarum ovium occupatam & nendo diducentem de colo fila. Mulierem compellat, & sibi fila dari supplex postulat, & cur postulet, causam dicit; remque omnem ordine pandit. Audiens illa execrandi sceleris acerbitatem, primo horrescens stupuit. Deinde humanitatis affectu pene ad lachrymas adducta. Quod petis, inquit, o puer, libens darem; sed est certa causa, ut denegem. Matrifamilias quippe, cui ancillor, diurnum pensum debeo; quod si fuerit minoratum, non impune feram, nec damnum effugiam. Dixit & animi compassionem præponens timori, dedit voluntarie fila petenti.

[13] [cælesti lumine illustratum invenitur, percutitur a domina; hæc vero mox cæcitate punitur:] Compos voti puer repedabat quantocyus; & ne eum pigeret laboris, majorem voto consolationem accepit divinitus. Invenit namque duo luminaria, ad caput & pedes Martyris altrinsecus lucentia. Quis non miretur tua, Christe, magnalia? Quia Theodardus lux in Domino fuerat, & ut filius lucis ambulaverat; tu Lux vera, omnem hominem illuminans, obsequium luminis per angelicum ministerium procurasti exsequiis illius, quem de mundi tenebris ad veram æternamque lucem vocaveras. Hoc miraculum majori miraculo virtus divina confirmat, ut citius & diffusius nomen & meritum Martyris innotescat. Mulier, quæ pensum suum pro obsequio illius minoravit, vesperi revocatis ad caulas ovibus, pensum diurnum dominæ reddidit. Quod quia minoratum sensit domina, fraudis ancillam arguens, caput illius gravi ictu percussit. Sed Dei pietas ancillam fraudis excusat: domina enim subita oculorum cæcitate percussa exclamat cum ejulatu ad famulam, exclamat & famula suam miserando dominam. Res publicatur per familiam: fama rei totam villam facit attonitam. Ancilla coram cunctis causam cæcitatis illatæ exponit, & ut culpa fiat venialis, hortatur, ut Præsulem sibi reconciliet, ut lumen, quod offensa sibi abstulerat, impetrata a Deo venia restauret.

[14] Cogit dominam angustia, ut verbis ancillæ credula consulat suæ miseriæ. Duce ancilla, venit domina ad locum, [culpam fassa & veniam petens visum a Sancto recuperat,] ubi jacebat corpus venerabile: quod ita videre disjectum erat omnibus miserabile. Domina pro cæsa injuste ancilla culpam fatetur, & ut mereatur impetrare veniam, votis & donis placat sancti Martyris gratiam. Quando fuit difficile Deo exaudire preces miserorum fideliter ad se clamantium? Mulier, impetrata venia, gaudet redivivo lumine, & videns membra sancti corporis suis filis colligata, agnoscit tandem quantum peccaverit, quæ ancillam innocentem & sancto Martyri devotam percusserit. Fletur ab omnibus præ lætitia, Deo laudes, Deo gratias clamantibus cunctis: crescit debita Martyri reverentia, fama volat per totam viciniam, discurrit longius per totam quoque provinciam. Quaquaversum oculos flecteres, concurrentium turbas cerneres. Materfamilias, quæ causa & testis erat tanti miraculi, totam se rejiciebat in gratiam sancti Martyris, verbo & exemplo suo invitans omnes ad obsequium celebrandi funeris. Docebat rerum vicissitudo dolere pro extraneo; at insita homini naturæ pietas eliciebat & lachrymas. Quis enim posset videre sine lachrymis, quod etiam sepultura egeret Vir apud seculum tantæ quondam nobilitatis, tantæ in Ecclesia dignitatis, tantæ apud Deum sanctitatis.

[15] Instatur ergo ab omnibus, ut decenter justa sepulturæ expleantur. [qui ab indigenis honorifice tumulatur, & variis a Deo miraculis honoratur.] Isti vulnera mollibus pannis exsiccant: isti vestes sanguine sancto infectas ad sui patrocinium reservant; membra satis defleta in gestatorio ponunt, & preciosa velamina superponunt. Materfamilias locum sepulturæ condicit, & juxta suum condictum in loco, qui dicitur Nec a, tumbam disponi facit. Levato corporis loculo, nunc isti, nunc illi gaudent succedere vicissim oneri corporis ferendi. Alii vero præcedendo planas vias bajulis ostendunt. Cum tanta omnis ordinis & ætatis & promiscui sexus frequentia, cum tali humanitatis & devotionis reverentia celebrantur sancti Martyris exsequiæ, & corpus honorifice tumulatur. Jam lachrymas omnium ea causa repressit, quod gaudendum sibi esse credebant, se tanti apud Deum haberi, quod insperato eis Patronum tanti meriti misisset, qui sibi contra omnia adversa præsidio vel remedio esset. Coëunt undique infirmorum agmina, per merita novi Martyris sperantium consequi a Deo morborum medicamina. Quot ibi pietatis opera, quot sanitatum beneficia, quam frequentes cæcorum illuminationes, quot febricitantium curationes ibi provenerint per Theodardi patrocinia, testantur multa paralyticorum subsellia & plurima rerum monumenta, quæ pendent ibi ab incolis affixa, ut per hæc recenseat memoria posterorum, quanta ibi per nomen Theodardi claruerit gratia Dei.

[16] Fama longe lateque evagando subintrat Wangionum urbem, [Vangionum præsul corpus sacrum] quæ nunc Wormatia nuncupatur; & postquam popularium aures & lingua; multo implevit susurrio, ad ipsum quoque urbis præsulem viam sibi fecit. Præsul excessu beati Patris audito, post longa ab imo pectore ducta suspiria diversus sibi agitabatur: namque tristabatur & lætabatur. Tristabatur propter perpetratum intra suam diœcesim immane scelus: porro lætabatur propter collatum cælitus diœcesi suæ patrocinium novi Martyris. Progressa ulterius fama, attigit urbem Spiram, quam antiquitas Nemetum appellabat: nec subtraxit pedem ab urbe Argentina, quam Strazborch nominat Teutonica lingua. Totam regionem, quam alluit Rhenus, perlabitur fama vento velocius; nec celerius aut longius defluit unda Rheni, quam decurrit fama hujus rei: nec citerioris ripæ spatio contenta vagari, Germaniæ terminos utrimque attigit. Wangionum præsul præ cunctis super hac re suspensus, invitat ad se vicinarum urbium præsules, convocat totius provinciæ primates & optimates; quid faciendum sibi sit super hoc verbo, quod Dominus fecit & ostendit eis, eorum consilio committit, liceatne sibi corpus sancti Præsulis amovere ab indigniori loco, & ad majorem ecclesiam transportare. Facile est eo transferre consilium, ubi in unum transpirat voluntas omnium. A communi consilio unum concipit assensum devotio omnium, ad majorem Martyris gloriam corpus ejus esse inde transferendum.

[17] [translaturus divinitus impeditur:] Die ad hoc condicto ab omnibus concurritur, & numerus confluentis populi non erat certior numero stellarum cæli. Jam se accingebant operi, jam tumulus sancti Martyris debebat aperiri. Sed non est ratio, non est consilium contra Dominum, quia natura rerum, militans pro Domino rerum, obsistit ipsi obsistentibus. Cælum subito inhorruit, & horrore suo terram tremefecit; prænunciant tempestatem præcurrentia ventorum murmura; præstringit oculos præsens fulgurum coruscatio; aures & animos omnium exterrent tonitrua solito graviora; proruit tam procellosa nimborum inundatio, ut, si fuisset diutina, posset sufficere faciendo diluvio. Tot rebus præsentem mortem intentantibus, diffugerunt omnes: desistunt ab incepto, quod de corde suo faciebant; super quo quia os Domini non interrogaverant, se contra Deum sensisse intellexerunt. Quis unquam consiliarius Dei fuit? Ut hoc quoque miraculo longe lateque claresceret Theodardi gloria, de longe & late tot populorum millia in unum contraxerat, ut dum omnes unius merita prædicarent, per nomen ejus benediceretur ab omnibus Deus.

[18] [S. Lambertus] Trajectenses certificati de nece sui Antistitis, ostendebant ex quantitate sui doloris, quo amore erga eum ferverent. Insidebat enim altius in corde cunctorum pia ejus paternitas; recurrebat ad eos magna Patris pro ecclesiastica utilitate sedulitas, pro qua usque ad sanguinem restiterat inimicis. Sua cuique causa aderat, pro qua de morte Præsulis singulariter plangere habebat. At Lambertus, qui vivente Theodardo erat spes altera Trajectensis ecclesiæ, ex proventu bonæ indolis eo pervenerat, ut, defuncto Præsule suo, tota ecclesia in eum inclinata recumberet. Hic plus omnibus mortem Magistri deflebat, quia plus omnibus Magister eum amaverat. Sed post vulnus doloris inflictum cordi, assumens scutum constantiæ, totus ad hoc ferebatur, ut saltem corpus Magistri reciperet. Longam viam celeri voluntatis volatu emensus, venit ad locum, ubi corpus defuncti Patris peregrinabatur. Ubi postquam solvit lachrymas, quas debebat filius Patri, pandit incolis terræ causam sui adventus, & petit, ne quis eorum suo desiderio contradicat de referendo corpore Patris. Uno omnium ore contradicitur Lamberto: conclamabant enim omnes, esse suum jure Theodardum, quem sibi pro patrono Deus ultro miserit, quibus per eum tot miracula ostenderit, & magno rerum miraculo vetuerit, ne ab episcopis provinciæ corpus sanctum alio transportaretur.

[19] Ita Lambertus impos voti Trajectum redit, ut cum clero & populo ea de re agat. [illud] Clerus vero & populus totius pondus rei Lamberto imponit. Lambertus alia via vincere aggressus, multos sumptus & commeatus viæ apparat, multum auri & argenti & aliarum specierum congregat, & jactans spem in Domino, optatum locum repetit. Itaque indigenæ pro tam celeri ejus reditu suspensi, excipiunt eum favorabili affectu, & ex vultu & habitu ejus attendentes, quæ reverentia deberetur ei, officiose illi adhærent. Lambertus vero eos pietatis affectu sibi conciliat, causamque viæ eis ingeminans, addit preces, ut corpus Patris sui non ultra sibi denegent, dicens, absurdum esse Patrem filiis & episcopum civibus denegari; sufficere eis, quod terram eorum sanguine suo consecraverit; non defuturum ipsis sancti Patris patrocinium, quem tanti habuerint, ut honorifice tumularent. Jam rigor eorum flectebatur, quia vir angelicus suo mellifluo ore eos mollierat. Quos ut amplius ad animum suum attraheret, aperto suæ largitatis sinu, singulos eorum honorat donis competentibus: nec ab invalida plebe manum suam retrahit: & senibus & pueris singulos, prægnantibus vero mulierculis geminos porrigit nummos. Tali affectu & industria victos, ut eos fecit esse suos, pro libitu suo usus est eorum cordibus.

[20] Igitur illis jam non obsistentibus, sed ad omnia officiantibus, [Leodium defert.] amabile Patris corpus tulit, & cum hymnis & laudibus revexit, & in villa publica Legia tumulavit cum honore, qualis decebat martyrem. Quis non videat hic Dei dispensationem? Operabatur in Lamberto Dei providentia, quando præordinavit decorari Legiam tumulo Theodardi: quia enim Lamberto ibi designatus erat locus passionis, & ipsa Legia per Lambertum in urbem ampliari & episcopalis sedis honore habebat exaltari, noluit Deus longe a se disjungi tumulo, quos solos e numero Tungrensium episcoporum sibi æquales per martyrii gloriam prævidebat, æquales fore etiam per meritorum gratiam. Præripuit tantummodo Theodardus Lamberto, ne primus in hac ecclesia esset martyr, præripuit Lambertus Theodardo, ne solus in hac ecclesia foret martyr. O te, Legia, felicem! Quorum pari decoraris martyrio, eorum pari ante Deum adjuvaris patrocinio. Nos Deum magnificemus per Sanctorum suorum gloriam, ut Sanctorum meritis illius impetremus gratiam, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATIO.

a Loci hujus situm assignavi in Commentario prævio num. 28.

DE S. THOMA ABBATE,
FARFÆ IN SABINIS.

Anno DCCXII vel DCCXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Thomas abbas Farsæ in Sabinis (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sancti memoria in Fastis sacris, cultus, Acta.

Farfam, seu potius Farfense beatæ Mariæ Virginis monasterium Ordinis S. Benedicti in Sabinensis diœceseos territorio celeberrimum descripsimus tom. 1 Februarii ad diem III, [Thomam Farfensis cœnobii instauratorem] pag. 362, in Commentario prævio ad Acta S. Laurentii, cognomento Illuminatoris, qui depositis episcopatus sui infulis, monasterii ejusdem conditor exstitit ac primus parens: in ipsis autem Actis ex Jacobillo, eorum collectore, dicti cœnobii statum dedimus pag. 364. Nova quodammodo ejusdem notitia hauriri poterit hic ex iis, quæ dicenda occurrent ad Acta S. Thomæ, qui, quantumvis plus seculo integro posterior sit S. Laurentio illuminatore, a multis tamen primus Farfensis cœnobii Abbas dictus est; quia nempe illud, post obitum S. Laurentii devastatum, & usque adeo dirutum, ut vix aliquæ ruderum reliquiæ superessent, locusque ipse, ubi steterat, in solitudinem esset redactus, instauravit, aut verius de novo erexit, & primus abbas gubernavit. Hujus sancti Abbatis honorifica memoria est in sacris Fastis recentioribus bene multis, ac magnis elogiis effertur ejus sanctitas in vetustis monumentis, quæ laudabimus inferius.

[2] [memorant hac die martyrologi recentiores multi.] Annuntiant eum hac die Castellanus in Martyrologio universali, Saussayus longiori, ut solet, elogio in Supplemento Gallicani, & in utroque Sanctorum Catalogo Ferrarius, citans præter Tabellas Farfenses, Martyrologium Benedictinum Arnoldi Wionis, cujus annuntiationem huc transfero: Farfæ depositio S. Thomæ abbatis, qui cum inspiratione divina, & beatæ Mariæ Virginis admonitu ad monasterium Farfense se recepisset, dirutumque pristinæ restituisset dignitati, multorum monachorum pater, clarus miraculis migravit ad Dominum. Idem auctor in Annotationibus ad diem X Septembris subdit catalogum abbatum Farfensium ad annum usque 1140, ac de S. Thoma, quem primo loco collocat, sic habet: Tabulæ monasterii sanctæ Mariæ Farfensis a domno Constantino Cajetano, jetano, Siculo Siracusano, hujus congregationis monacho, & cœnobii sancti Nicolai de Arenis civitatis Catanensis professo, mihi communicatæ de eodem agunt hac ipsa die. Wioni consonant in Fastis Benedictinis Menardus ac Dorganius. Agit & de Sancto nostro ad hanc diem Bucelinus in Menologio, prolixius quidem, ut & ipsi mos est, sed cum nihil habeat, quod ex aliis jam citatis vel citandis dignosci nequeat, ejus verbis referendis superfedeo.

[3] Abbati nostro in Fastis sacris locum non concesserunt quidem martyrologi, [Ex antiquis scriptoribus eruitur ejus sanctitas,] quos vidi, jam recensitis antiquiores, illum tamen a seculis multis habitum fuisse pro Sancto colligitur non tantum ex Catalogo abbatum Farfensium, quem vulgavit Antonius de Yepes in Chronico generali Ordinis S. Benedicti, parte 2, ad annum Christi 680; verum etiam ex Chronico ipsiusme Farfensis monasterii infra pluribus laudando; ubi Thomas passim titulo Sancti, Beati aut Beatissimi insignitur; & ex Indice ducum Spoletanorum & abbatum Farfensium, quem Ludovicus Muratorius tom. 2 part. 2 de Rerum Italicarum scriptoribus præfixit mox memorato Chronico; Mabillonius vero tom. 1, part. 2 Musei Italici descriptum profitetur e brevibus Annalibus, majori Farfensi Chartario insertis. Sic autem incipit dictus Index: Anno DCLXXX sanctus Thomas abbas. Mitto Vitam SS. Paldonis, Tasonis, ac Tatonis, de qua in fine Appendicis subnexæ Actis S. Thomæ edendis a nobis, recurret sermo, ubi auctor Petrus presbyter non semel Thomam, Sanctissimum patrem appellat.

[4] Eruitur autem antiquitas cultus ex Notitiis Mss., [& antiquus cultus ex Officio ecclesiastico, sub annum 1636] quæ cum Majoribus nostris anno 1643 a D. Gregorio Romano, abbate S. Matthæi, Annalium Farfensium id temporis scriptore, communicatæ sunt pro illustrandis Actis SS. Laurentii & Thomæ. In iis compendio complectitur auctor utriusque Sancti gesta præcipua, & his interserit sequentia: Quod autem Laurentius Fundator, sicut & Thomas instaurator fuerint Sancti, apparet ex antiquissima traditione, & ex quibusdam fragmentis antiquissimi Breviarii manu Longobarda descripti. Insuper usque ad annum MDCXXXVI nos celebravimus dies festos dictorum Sanctorum, recitantes eorum Officium: sed cum quidam Prior, nomine Gregorius a Perusio, tulisset dictum Officium, asserendo non esse ex Apostolica auctoritate, rursum illud reassumere non valuimus, respondente sacra Rituum Congregatione, nos non debuisse illud dimittere; cum autem dimissum sit, non esse reassumendum. Reliqua, quæ ibidem de Sanctis tradit, concludit hac formula memoratus auctor: Hæc ergo sunt, quæ fideliter ex nostris Chronicis haberi possunt. Ita ego D. Gregorius Romanus Annalium Farfensium auctor manu propria & cum juramento confirmo. Porro gesta S. Thomæ iis Notitiis contenta necesse non est hic transcribere, utpote quæ fusius enarrantur in ipsismet chronicis ac Vita, de quibus mox suus erit dicendi locus; sufficit inde delibasse ea, unde innotescat immemorabilis ac legitimus cultus.

[5] Ceterum ex allatis laudati Annalistæ verbis certo definire nolim, [imprudenter, ut apparet,] prorsus interruptam fuisse ab anno 1636 SS. Laurentii & Thomæ festivitatem. Etenim ea legenti dubium saltem aliquod relinqui potest, an memoratus Prior suppresserit dumtaxat Officium de Sanctis proprium, eique commune Sanctorum substituerit, an vero & Officium & festivitatem omnino sustulerit. Priori interpretatione videntur favere postrema verba, per quæ solius dimissi Officii mentio fit, nulla festivitatis; secunda tamen mihi probabilior apparet. Nam cum antea dicat auctor: Usque ad annum MDCXXXVI nos celebravimus dies festos dictorum Sanctorum, recitantes eorum Officium, verisimiliter per subsequentia innuit, ab eo anno desiisse recitari Officium & una celebrari festos dies. Igitur tota hac, quam recitavimus, periodo probare intendit primo immemorabilem utriusque Sancti cultum, & secundo, quantum equidem conjicio, monere lectorem, ne suspicetur, festivitatem cum Officii recitatione, dicto anno suppressam, antea non fuisse rite ac legitime celebratam; quandoquidem, ut satis insinuat, suppressa dumtaxat fuerit ob imprudentem & intempestivam cujusdam anxietatem.

[6] [dimisso Farfæ,] Et vero, si responsum sacræ Rituum Congregationis attente consideres, haud difficulter intellexeris, quod ipsamet agnoverit, Officium eousque licite ac legitime fuisse recitatum, atque in futurum similiter recitandum ab eis, si retinuissent; cum dicat, non debuisse eos illud dimittere, tacite quodammodo improbans, quod hujusmodi in specie cultum, tam diuturna possessione stabilitum, ultro intermisissent. Huic expositioni mire patrocinatur concessa postmodum a dicta Rituum sacra Congregatione facultas recitandi Officium, Missamque eclebrandi in honorem Sanctorum Sabinæ diœcesis, de qua scribit, qui hodie universæ Ecclesiæ feliciter præsidet summus Pontifex, Benedictus XIV, in secunda ac locupletiore editione præclari Operis de Servorum Dei beatificatione & Beatorum canonizatione lib. 4, part. 2, cap. 6, num. 2, ubi agit de concessione Officii & Missæ in honorem Sanctorum canonizatorum. Ejus verba hic transcribo: Ad hanc rem facit recens concessio a sacrorum Rituum Congregatione facta Officii, & Missæ in honorem Sanctorum Sabinæ diœcesis; inter quos recensetur sanctus Laurentius episcopus Sabinorum & confessor, cujus nomen licet descriptum non sit in Martyrologio Romano, de ejus tamen sanctitate, & juxta antiquum ritum canonizatione nulla dubitatio esse potest &c. Hæc. laudatus Pontifex. An vero sicut S. Laurentius, sic etiam S. Thomas recenseatur inter Sanctos Sabinensis diœcesis, in quorum honorem ista concessio facta est, neque ex recitatis verbis, prout patet, neque aliunde nobis licuit cognoscere.

[7] [ubi annuo cultu honoratur. Acta ejus] Certe Mabillonius tom. 2 Annalium Benedictinorum ad annum 715, pag. 44 asserit Sanctum nostrum Farfæ annuo cultu honorari in basilica beatæ Mariæ Virginis, ubi, sicut in Actis legitur, corpus ejus a discipulis humatum est; prope S. Laurentium fundatorem, ut addit Gregorius Romanus in Notitiis supra memoratis; & hactenus una cum corpore S. Laurentii requiescit, teste Antiocho Honofrio pag. 110 & 160 libri, quem Heroum compilata præconia inscripsit. Atque hæc sunt, quæ de S. Thomæ cultu antiquo & recentiore nobis innotuerunt. Vitam ejus, erutam ex Ms. codice Farfensi typis evulgavit laudatus Mabillonius part. 1, seculi 3 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti. Servatur & in museo nostro Sancti Vita Ms., divisa in Lectiones excerptaque ex Breviario membranaceo, ut notavit in margine Papebrochius; sed locum unde accepta sit, non exprimit. Valde suspicor eam ipsam esse, quam supra Gregorius Romanus in Notitiis vocat fragmenta antiquissimi Breviarii manu Longobarda descripti, ex quo Breviario, vel in Farfensi cœnobio, vel fortasse in bibliotheca eminentissimi Cardinalis Barberini, perpetui ejusdem cœnobii abbatis commendatarii, apographum sibi procuraverit Papebrochius; quando cum patre Henschenio Italiam peragrans vetera monumenta ad Opus nostrum conducentia perscrutatus est. Fortasse, inquam, in bibliotheca Barberina, in qua hujusmodi condices & inter hos codex Ms. Chronici Farfensis exstare discimus ex Muratorio mox laudando, & ad quam invitatis Henschenio ac Papebrochio præter alia magnæ benevolentiæ indicia, quæ ipsis exhibuit, memoratus Eminentissimus facultatem dedit quoslibet libros domum asportandi, ut inde, quæ sibi usui essent, describerent, prout cum summa grati animi significatione testatur ipsemet Papebrochius in Diario de sua in Urbe mora, anno 1661.

[8] Demum unde unde acceptum sit nostrum apographum, authenticum mihi apparet; [collata cum Officii Lectionibus,] non modo quia consonum est iis, quæ in Farfensi Chronico de Sancti gestis referuntur; sed potissimum quia, quæ habet, ita congruunt Vitæ editæ a Mabillonio & a nobis recudendæ, ut dubitare nequeam, quin Lectiones desumptæ sint ex eadem Vita. Eædem sunt utrobique phrases, imo eædem voces, quantumvis hinc inde paulo immutatæ, eademque rerum narratarum dispositio. In nostro tamen apographo, uti necesse erat, ne justo amplius excrescerent Officii Lectiones, plura prætermissa sunt; atque inde facile colliget lector, cur id prelo commitendum non judicarim; attamen haud inutile mihi fuit; juvit enim primo ad confirmandum id, quod infra statuetur circa annum Sancti emortualem; deinde ad supplenda nonnulla, quæ ex incuria procul dubio describentis desiderari videntur apud Mabillonium.

[9] Haud parum etiam ad elucidanda, confirmandaque quædam Sancti nostri gesta contulit duplex Vita SS. Paldonis, [aliisque antiquis] Tatonis & Tasonis, quarum altera exarata fuit a Petro presbytero, altera a S. Authperto Vulturnensis cœnobii abbate, seculi VIII scriptoribus. De utraque, quod de prima jam memini num. 3, fusius agemus in Appendice. Contulit item memoratum aliquoties Farfense Chronicum, Ludovici Muratorii opera post longas tenebras luci redditum tom. 2, part. 2 de Rerum Italicarum scriptoribus. Audi de illius auctoribus Gregorium Romanum in Notitiis: Tres fuerunt Farfensis monasterii chronistæ, singuli Gregoriano nomine insigniti. Primus Gregorius scripsit anno DCCCLX; secundus, Catinensis Gregorius nuncupatus, anno MXC; tertius ego minimus anno MDCXLIII, qui & nunc Opus sub titulo Annalium Farfensium prosequor. Muratorius in Prolegomenis ad dictum Chronicon prioris Gregorii non meminit, de secundo seu Catinensi agit pluribus, ostenditque ex præfatione ipsi affixa, ab hoc Gregorio duo primum conflata fuisse magnæ molis volumina complectentia Chartas, privilegia & instrumenta Farfensis Archivi; postea vero, ne tanta Chartarum series lectori tædium pareret, volumen tertium multo compendiosius confectum fuisse, monasterii originem, abbatum seriem & acta atque præcipua privilegia continens; & hoc nihil aliud est, inquit, quam Chronicum Farfense, quod publici juris facio.

[10] [monumentis] Verum ne in hoc quidem tertio volumine, ut recte advertit Muratorius, lectoris tædio avertendo satis consuluit chronographus; quandoquidem & hic unice intentus fuisse videatur enumerandis asserendisque iis, quæ ad donationes, privilegia, ac jura monasterii spectarent, parum sollicitus de virtutibus & præclare gestis sanctorum fundatoris & Instauratoris aliorumque abbatum referendis; quæ perstringit passim, nec adducit, nisi in quantum apta sunt ad propugnanda jam dicta privilegia & jura. Hoc profitetur ipsemet, ubi agit de jure quodam cœnobii sui in Vulturnense S. Vincentii monasterium; nam relatis hujus monasterii primordiis, descriptisque solito prolixius gestis quibusdam S. Thomæ cum SS. Paldone, Tatone & Tasone, mox subdit: Hæc autem omnia idcirco veraci relatione brevissime restringere voluimus, ut præfatum beati Vincentii monasterium huic beatæ Mariæ cœnobio pertinere & ejus fore dominii debere, & canonica & legali auctoritate asserere per omnia valeamus. Tum ultimum hoc assertum probare pergit multis testimoniis ac ratiociniis, an etiam solidis nostrum non est disquirere. Verumtamen ut ut brevitati studuerit, non potuit, quin de S. Thoma, cujus nimirum opera instauratum est ac multum accrevit cœnobium Farfense, ageret locis variis, ex quibus conjicio, eum longiore Vita usum fuisse, & eadem fortasse, quam ex Farfensi codice erutam affirmat Mabillonius num. 7 laudatus; atque hoc mihi suadet multorum textuum omnimoda similitudo.

[11] [edenda. Ætas] Superest, ut pauca similiter notemus circa Vitam, quam collatam cum memoratis hactenus monumentis Commentario subnectemus. De ejus auctore nihil sibi dicendum occurrere ait Mabillonius in Observatione ad eam prævia. Et sane nullibi biographus aut nomen suum prodit, aut ætatem expreße declarat, qua S. Thomæ Acta concinnavit. Nihilominus ex nonnullis periodis suspicari nos sinit, se nec Sancto coætaneum, nec tamen ab eo valde fuisse remotum. Primum elicitur ex numero Vitæ ultimo. Nam postquam narravit, quo pacto Sanctus noster juverit SS. Paldonem, Tasonem & Tatonem fundatores monasterii S. Vincentii juxta Vulturnum flumen, ita prosequitur: At vero memorati viri, successoresque eorum multa annorum curricula, congruis temporibus ad monasterium sanctæ Dei Genitricis Mariæ veniebant, & hebdomadas suas in coquinæ officio, sicut & alii Fratres, in ipso faciebant monasterio, atque per dispositionem domini Thomæ abbatis, successorumque ejus ipsum sancti Vincentii monasterium ordinabatur. Igitur ut reliqua omittam, vixit auctor noster, postquam S. Thomas habuisset aliquot successores abbates, ac verisimiliter ei non convixit, quod mox confirmabitur.

[12] [auctoris.] Interim ne quis judicet, biographum valde remotum fuisse a Sancti temporibus contra secundam conjecturæ nostræ partem; quia jam datus ejus textus tempus dudum præteritum omnino spirare videtur; notandum, quod consuetudo in ipso designata obtinuerit dumtaxat, siquidem recte scribit auctor Chronici Farfensis, usque ad tempus domni Fulcoaldi, qui Prælato ac monachis ejusdem monasterii (Vulturnensis) causa pietatis & inconsulte hebdomadas in coquinæ officio indulsit, & præceptum, quod vir Domini Thomas a duce acquisiverat Gisulfo, largiens, ut sui tantum curam gererent monasterii, eis deinceps indixit. Per præceptum chartam hic intellige seu diploma, ex quo probari contendit ibidem chronographus, Vulturnense monasterium Farfensis cœnobii dominio fuisse subjectum. Porro Fulcoaldus defunctis Hauneperto & Lucerio, primis S. Thomæ successoribus, abbas suffectus legitur circa annum 740, præfuisseque monasterio usque ad annum circiter 759; ergo supposito etiam, quod sub finem vitæ suæ dictam consuetudinem resciderit, hæc non duravit ultra annos 45 a morte Sancti, quam contigisse anno 712 vel 715 dicam inferius; ac proinde non cogit nos textus numero præcedente recitatus ætatem biographi differre ultra idem seculum VIII jam provectum, vel sequens haud multum inchoatum; imo id prohibere videtur alter ejusdem textus in laudata Vita num. 3. Illic enim S. Thomæ in Italiam adventum enarrans ita habet: Veniensque in locum, qui dicitur Cervinaria, ibi sub quadam arbore, quæ nunc superest, requievit. Annosa satis arbor profecto fuisset, quæ ab anno 77 seculi VII, quo hæc contigisse videbimus num. 15, usque ad finem VIII vel initium IX seculi superfuisset. Denique cum dicat idem auctor ibidem num. 2, se, quæ narrat, comperisse relatu patrum, rursum conjicio, eum Sancto quidem coætaneum non fuisse, attamen convixisse iis, qui illi vel coætanei vel valde propinqui fuerant.

§ II. Sancti patria; Farfensis cœnobii restauratio; annus emortualis.

[S. Thomas, natione Gallus, monachus non fuit Cassini] De parentibus Sancti nostri, deque ejus genere aut primæva ætate nihil quidquam litteris consignatum reperi apud scriptores seu veteres seu recentiores; omnes tamen constanter eum natione Gallum affirmant, & plerique patria Maurigenam, qua voce designatam volunt Maurianam Sabaudiæ regionem tum Gallis subjectam, cujusque urbs primaria & episcopalis, sub archiepiscopatu Viennensi, Mauriana itidem nuncupatur, aliis Fanum S. Joannis de Mauriana, vulgo Saint Jean de Maurienne. Presbyterum fuisse priusquam in Palæstinam proficisceretur, tradit cum reliquis biographus noster; at fuisse monachum solus Gregorius Romanus in supra citatis Notitiis Ms., compendium de gestis S. Thomæ in hunc modum inchoans: S. Thomas Maurigena (qui ponitur monasterii Farfensis primus abbas) fuit monachus Casinensis; & cum post destructionem itidem sui monasterii Casinensis se reparasset ad sanctum Domini sepulcrum, & ibidem orationi, & contemplationi esset intentus, fuit quadam nocte a beatissima Virgine sic admonitus: Vade Thoma & repara monasterium meum in Sabinis, quod jam diu destructum jacet. Equidem non assequor, unde similia hauserit Gregorius, aut cur verbis num. 4 relatis testetur haberi posse, quæ scribit, ex Farfensibus Chronicis. Certe de S. Thomæ in Casinensi cœnobio monachatu ne mentio quidem fit in Chronico apud Muratorium, imo oppositum potius elicitur ex sequentibus inde desumptis: Cum vero divinæ placuit pietati, ut restauraretur (monasterium Farfense) almæ Dei Genitricis & semper Virginis Mariæ admonitus revelatione sanctus Thomas, functus officio presbyteri, a Hierosolymis & sepulchro Domini, quo a Gallia & Occidente perrexerat, reversus Italiam, repertor & restaurator hujus sacri cœnobii mirificus exstitit.

[14] His congruunt, quæ tradit Vitæ auctor num. 3: [ante restauratum Farfense monasterium] dicit enim Sanctum Hierosolymis moratum fuisse annos tres, & alios tres Ephesi, tum vero his annum unum addens, tam longæ peregrinationi impensum, concludit: Sicque factum est, ut id, quo ad Orientem de Gallia profectus, ibidem commoratus, & quo idem reversus est tempus, septem complerentur spatia annorum. Unde patet, Sanctum non nisi pertransisse Italiam, &, Romæ salutatis sanctorum Apostolorum liminibus, iter prosecutum fuisse in Orientem, sicut scribit laudatus Vitæ auctor num. 1. Dicendus igitur est parum advertenter illa notasse Gregorius Romanus, vel secutus fuisse Chronicum, a Gregorii Catinensis Chronico diversum & mendosum. Mendosum, inquam; nam quamvis demus, verum esse, quod S. Thomas ante peregrinationem in Terram sanctam professus fuerit in Italia vitam monasticam, necdum verisimile fiet, eum in Casinensi monasterio nondum destructo habitasse, postque ejus destructionem in Orientem perrexisse, uti præ se ferunt Gregorii Romani verba. Neque enim in tam unanimi scriptorum omnium silentio verisimile est, Sanctum jam a centum circiter annis monachum fuisse & presbyterum, cum Farfense monasterium restaurare cœpit & gubernare.

[15] [sub annum 680.] Admittendum tamen id foret ut verum, si Gregorio Romano fides habenda. Contigit quippe monasterii Casinensis destructio, ut contendunt plurimi & probat operose Mabillonius tom. 1 Annalium, circa annum 580; restauratio vero Farfensis circa 680; sicut colligitur ex hujus monasterii Chronico. Accipe verba: Beatissimi Thomæ præfati, hujus cœnobii sacri abbatis, felix & gloriosum tempus nos per annos Pontificum & tempora regum, successionesque abbatum, nec non & chartulæ Indictiones descriptæ secundum annos ipsius XXXV & imenses VII ac dies V, quibus huic præfuit reconstructo ab eo monasterio, enucleatius & perspicacius colligentes, invenimus exstitisse circa Incarnationis Dominicæ annos plus minus DCLXXX. Is idem annus notatur in Indice ducum Spoletanorum & abbatum Farfensium, quem num. 3 diximus ita inchoari: Anno DCLXXX sanctus Thomas abbas. Sunt autem inter scriptores, qui Farfensem restaurationem eo anno inchoatam putent, sunt contra, qui absolutam, & hi quidem conformius ad chronographum paulo post mox recitata verba diserte asserentem, Anno Christi DCLXXVII … sanctum Thomam reperisse & restaurasse monasterium. Ita ille apud Muratorium tom. 2, part. 2 de Rerum Italicarum scriptoribus col. 328. His favet Index alter abbatum Farfensium, quem eidem Chronico præfixit laudatus Muratorius col. 296, sub hoc titulo: Incipiunt Catalogi omnium abbatum cum suis temporibus, quibus præfuerunt: Primus ibidem locus tribuitur S. Laurentio fundatori, secundus Sancto nostro in hunc modum: Thomas autem venerabilis post destructionem restaurator hujus monasterii primus, presbyter & abbas temporibus domni Adeodati Papæ, & Constantini, ac Tiberii Augustorum, atque Joannis VI Papæ, necnon & Gisulfi Beneventani ducis, sive Transmundi & filii illius Faroaldi ducum ducatus Spoletani. Præfuit vero annis XXXV, & mensibus VII, ac diebus V. Obiit autem IV Idus Decembris in pace. Adeodatus enim PP. juxta calculos Papebrochii nostri in Conatu chronico-historico defunctus est dicto anno 677, die XVIII Maii.

[16] At exsurgit hic quædam difficultas; neque enim ista tempora videntur consistere cum referendis mox ejusdem Chronici verbis, [difficultas orta ex hac epocha,] neque cum iis, quæ narrantur in Vita num. 5 & seqq., quæque in compendium contracta sic sonant: Cum apud repertam beatæ Mariæ Virginis basilicam aliquantos dies perstitisset S. Thomas cum sociis suis, cœperunt hi pusillanimes fieri, timere, ne in loco non nisi feris & latronibus pervio trucidarentur, vel certe deficientibus, quæ detulerant, alimentis, inedia perirent. Consolatus est eos Vir sanctus, pollicitusque est fore, ut brevi divina eis providentia subveniret; uti revera contigit; nam Faroaldus, qui per idem tempus magno regimine ducatum tenebat Spoletanum, a sanctissima Virgine Maria monitus magnam ad eos alimentorum copiam direxit. Ita fere biographus. Quæ sane facta insinuantur pauco, postquam illuc advenerant, tempore, uti clarius patebit perlegenti integram eventus historiam in Vita loco citato. Sed designatus hic Faroaldus ejus nominis secundus non videtur Spoletanum ducatum tenuisse, nisi multis annis post sexcentesimum octogesimum; ac proinde dici posset, hic erratum fuisse in nomine positumque Faroaldum pro Trasemundo illius patre ac decessore, vel multo serius ista omnia contigisse, ac scribit chronographus, uti visum est Jacobillo postmodum laudando. Videamus itaque, quid de Faroaldi ducatu ac temporibus proditum sit ab Italicarum rerum scriptoribus, indeque quid circa hanc difficultatem probabilius statui possit.

[17] Faroaldo pater fuit Trasemundus primo comes Capuanus, [& ætate Faroaldi] deinde ob insignem in bello navatam operam Spoletanum ducatum adeptus a Grimoaldo Longobardorum rege, socero suo; cum hic Constantem Græcorum imperatorem a Beneventana obsidione discedere compulisset, ut tradit Paulus diaconus de Gestis Longobardorum lib. 5, capite 16, id est, anno circiter Christi 663. Carolus Sigonius lib. 2 de Regno Italiæ putat, Trasemundum Spoletano ducatui præfuisse ad annum usque 712. Narrata enim Ariperti II Longobardorum regis morte, quæ juxta communem chronotaxim ei anno innectitur, sic prosequitur: Eodem tempore Transemundo Spoletanorum duce mortuo, successit Faroaldus filius. Sed hujus auctoris opinioni adversatur Paulus diaconus mox laudatus lib. 6, qui quidem Trasemundi obitum eodem fere modo memorat cap. 30 sic scribens: Defuncto Trasemundo duce Spoletanorum, Faroaldus ejus filius in loco patris est subrogatus; citius tamen id factum esse, ac velit Sigonius, satis insinuat; quandoquidem capite dumtaxat proxime sequenti narrare incipiat, quo pacto Justinianus junior, devictis atque occisis Tiberio Absimaro, & Leontio, imperium recuperaverit, quod contigit septennio certe ante Ariperti obitum, cujus idcirco etiam Paulus non meminit nisi capite 35. Phippus Argelatus tom. 2 Operum Sigonii col. 151 corrigit in Notis recitatum ejus locum, & Faroaldum circa annum 703 patri successisse colligit tum ex Paulo Diacono, tum ex Catalogo seu Indice ducum Spoletanorum a nobis aliquoties allegato, ubi hæc notantur: Anno DCXCI Transemundus dux, pater Faroaldi. Anno DCCIII Faroaldus dux. Argelati opinio prorsus mihi verisimilis est.

[18] [ducis Spoletini] At vero, quo sensu dicitur in Vita S. Thomæ Faroaldus magno regimine ducatum tenuisse Spoletanum & jussu SS. Dei Genitricis alimenta destinasse ad Thomam ejusque socios ante monasterii Farfensis restaurationem, factam, ut supra supposuimus, circa annum 680? Ludovicus Jacobillus tomo 1 de Vitis Sanctorum Umbriæ, quibus ad diem XIX Februarii annumerat Faroaldum, eum restauratorem Farfensis conœnobii nuncupat, & haud dubie ob eamdem difficultatem, serius multo, uti mox dixeram, omnia contigisse ratus est. Verba ejus ex Italico reddita Latino sermoni ita habent: Anno Domini nostri DCCII (Faroaldus) cum ingenti comitatu Romam proficisci cupiens apparentem habuit in somnio Virginem beatissimam, dicentemque sibi, ne eo tenderet, sed itineris expensis uteretur ad subministranda vitæ necessaria quibusdam monachis, desertum sui ducatus locum incolentibus, & in extrema, quam patiebantur, penuria vagantibus per Sabinensem provinciam; ac præterea eorum destructum monasterium restauraret. Expergefactus Faroaldus cognovit, præfatos monachos eos esse, qui habitabant juxta Farfarum amnem in monasterio Acutiano … Mox ad eos monachos Ordinis S. Benedicti, & præsertim ad S. Thomam de Maurienna, cœnobii abbatem, ex dictis indigentibus unum, alimenta pro multo tempore, & munera non pauca direxit, annoque DCCIII magnis eleemosynis eos juvit ad restaurandum illud (monasterium) quod a Longobardis destructum fuerat. Ita Jacobillus.

[19] [examinatur] Fateor res ista hoc modo quadamtenus concipi posset, siquidem unice dependeret ab initiis Faroaldi in principatu Spoletano probabiliter deductis ex Paulo Diacono, & fortasse diserte expressis in Indice ducum Spoletanorum, ubi ponitur dux Faroaldus ad annum 703. Fortasse, inquam; nam ibidem similiter Trasemundus dux ponitur ad annum 691, quo certe ejus initia exprimi nequeunt, cum constet ex Paulo Diacono, Trasemundum ab anno circiter 663 Spoletanis ducem fuisse datum a Grimoaldo socero suo. Sed, ut reliquis supersedeam, memorata Faroaldi erga S. Thomam & hujus socios liberalitas a Jacobillo differri non debuit in annum 702, cum illum ab anno 691 una cum patre Trasemundo ducatum gubernasse ipsemet asserat sub initium Vitæ Faroaldi; nec tamdiu differri potuit, nisi fides omnino abnegetur tum laudato sæpe Indici ducum & abbatum, ubi S. Thomas abbas Farfensis ponitur anno 680, tum Chronico Farsensi, quod citat in margine Jacobillus, ubi circa eumdem annum monasterium a S. Thoma restauratum scribitur, &, quæ ad Faroaldum pertinent ita exponuntur: Reversus Italiam (S. Thomas) repertor & reædificator hujus sacri cœnobii mirificus exstitit, & cum ceu novus hospes in hoc jam invento loco una cum aliquantis discipulis pauperrime moraretur, Faroaldus gloriosus dux Spoletanus, in somnio a beata Dei Genitrice jussus, multa Farfensi monasterio erogavit & expensas direxit, plurimasque donationes, præcepti per paginas huic sacro monasterio concessit, quæ præ longitudine temporum, & incuria custodum multa, nunc minime cernuntur. His inquam fides abneganda, si vera sit Jacobilli chronotaxis; qua enim veritatis umbra dici potest S. Thomas substitisse Farfæ ab anno 680; si, postquam ibidem aliquantos dies, ut dicit biographus, ceu novus hospes moratus esset, Faroaldus ejus inopiæ succurrerit anno 702? Eodem jure, & quidem majore falsitatis arguendi erunt alter jam dicti Chronici locus, & Index secundus abbatum Farfensium, quorum verba recitavimus num. 14.

[20] Quapropter, ut ex ea difficultate emergamus, aliam viam inibimus atque iniverit Jacobillus, [ac duplici ratione] & scriptores inter se, quoad speciem saltem, discrepantes conciliare conabimur. Rem itaque absque longiore ratiocinio sic expono. Trasemundus circa annum 663, ut colligimus ex Paulo Diacono, uxorem duxit Grimoaldi regis filiam, & cum ea Spoletanum ducatum obtinuit. Igitur Faroaldus Trasemundi filius natu major, supposito etiam, quod non ex priore quadam Trasemundi conjuge procreatus fuerit, anno 677 facile attigisse potuit ætatem annorum 13 vel 14, satis provectam, ut cum ingenti comitatu Romanum iter cogitaret, monitus a sanctissima Virgine ab eo avocaret animum, alimenta ad illud destinata ad S. Thomam dirigeret, & hunc, aspirante piis filii conatibus Trasemundo, donis multis ad restaurandum monasterium adjuvaret. Lapsu temporis, crescente monachorum numero id cumulatius præstitit, tum vivente patre, tum præsertim eo mortuo; quando insuper publicis instrumentis, ne in futurum monachis molestiæ creari possent, quascumque donationes & privilegia cœnobio concessa confirmari voluit. Inde suspicari fas est, contigisse, ut biographus & post hunc chronographus, quorum hic seculo XI, ille fortasse, ut advertimus num. XI, seculo VIII vel IX scripsit, in dictis instrumentis ubique Faroaldum Spoletani ducis titulo insignitum reperientes, nec satis accurate distinguentes tempora, eodem etiam titulo ipsum appellarint, cum scriberent de iis annis, quibus reipsa ducatum necdum tenebat.

[21] Præterea quid obstat, quominus credamus, Faroaldum a patre heredi suo consulente, [dissolvitur.] volenteque subditos suos ejus assuescere regimini, assumptum fuisse in societatem principatus jam tum, quando primum sancti Abbatis nostri indigentiæ succurrit? Sic recte scripsissent laudati auctores, peracta esse omnia, per idem tempus, quo Faroaldus magno regimine ducatum tenebat Spoletanum. Neque putes, hic excidisse mihi locum Pauli Diaconi allegatum num. 16, ubi defuncto Trasemundo Faroaldus in loco patris subrogatus scribitur: non video enim, cur Faroaldus patri sub annum 703 vel 704 demortuo subrogatus intelligi nequeat hoc sensu, ut tum primum solus, alteriusque arbitrio haud obnoxius gubernare cœperit subditos, quibus antea præfuerat una cum patre, cujus voluntati judicium suum submittere oportebat in multis. Expositis in eumdem sensum verbis ex Indice primo ducum Spoletanorum, numero 17 recitatis, sarta tecta manent quæcumque ex vetustis monumentis pro tempore restaurati monasterii Farfensis in medium protulimus.

[22] [Mors Sancti a multis innexa anno 706,] Sicut annum S. Thomæ natalem non produnt, sic neque exprimunt emortualem antiquiora monumenta: hunc tamen assecutos se putarunt scriptores neoterici ex numero annorum, quibus sanctus Abbas Farsense monasterium gubernavit. Conspirant in id omnes, ut primum ipsi regiminis annum assignent Christi 680, a quo velut epocha postremum vitæ ipsius deducunt. At cum pars maxima errarit in numero annorum, queis Sanctus noster monasterium rexit, erravit similiter in figendo ejus emortuali anno. Wion & Yepesius atque hos secuti Bucelinus, Ferarius, Castellanus aliique obitum ipsius illigarunt anno 706, autumantes nimirum Sanctum cœnobio non præfuisse ultra annos sex & viginti, quod unde hauserint non percipio; citant quidem Wion & Yepesius Tabellas Farfenses; at dubitare non possum, quin eæ corruptæ fuerint, vel valde negligenter descriptæ. Etenim in omnibus monumentis antiquioribus, quorum hactenus meminimus, & in quibus annorum numerus exprimitur, puta in Indice secundo abbatum Farfensium, in Vita typis vulgata a Mabillonio, in Lectionibus veteris Breviarii apud nos Mss., atque in Chronico apud Muratorium, constanter legitur congregationi suæ præfuisse S. Thomas annis XXXV, & mensibus VII ac diebus V.

[23] [differenda in anni] Hinc Mabillonius, qui prælaudatos auctores similiter secutus fuerat Seculo 1 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti in Vita S. Laurentii Illuminatoris, deseruit eos Seculi 3, parte 1, melius edoctus ex Actis Sancti nostri, in quorum Annotatis ejus obitum differendum monuit ad annum usque 715, addens: Siquidem anno DCLXXX (ut volunt) Farfense monasterium Thomas instaurare cœpit. Unde liquet, hunc auctorem annos præsulatus Sancti nostri computasse ab incepta monasterii instauratione. Atqui sicut num. 15 insinuavi, sententia collocantium primordia instaurationis anno 680 mihi minus probabilis apparet, non tantum ex Chronico Farfensi, ubi traditur S. Thomas anno Christi DCLXXVII … reperisse & restaurasse monasterium: verum etiam ex sæpe laudato Indice secundo abbatum Farfensium, ubi dicitur, presbyter & Abbas fuisse temporibus domni Adeodati Papæ circa annum 677 demortui; igitur juxta rationem computandi a Mabillonio conceptam prorogari non poterit vita Sancti ultra annum 712. Quod miror a laudato auctore observatum non fuisse; quoniam ipsemet ultimo nominatum Indicem, e Farfensi Chartulario descriptum, prelo jam commiserat tom. 1, part. 2 Musei Italici, & alia dicti monasterii vetera monumenta consuluerat, antequam ad conscribendos Ordinis sui Annales animum adjiceret; in his tamen tom. 1 & 2 eamdem, quam in Actis, temporum rationem servat, mortemque Sancti innectit anno 715.

[24] Nolim tamen inde existimes, mihi prorsus certum videri, [712 vel 715] Sancti nostri obitum affigendum esse anno 712; dubium est enim utrum annos 35, menses 7, dies 5 regiminis numerare oporteat ab anno 677, quo incepta est monasterii instauratio, an ab anno 680, quo absoluta creditur. Posterius suadet Index primus ducum Spoletanorum & abbatum Farfensium sic habens: Anno DCLXXX sanctus Thomas abbas, &, Anno DCCXVI Haunepertus abbas. Sed cum hic Index non accurate notet initia gubernationum, sicut probavi num. 19, cumque tum ex Vita, tum ex Chronico constet Sanctum ab ipso suo in locum destructi monasterii adventu socios habuisse seu discipulos sibi subditos, ac præterea in Indice altero abbatum nominetur Abbas sub Adeodato PP., valde etiam inclino in priorem sententiam, atque idcirco obitum ejus fixi anno 712 vel 715. Longius hic aberravit, quam ceteri scriptores laudati num. 22, Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani, quando S. Thomam ex hac vita emigrasse scripsit sub Joanne V Pontifice, qui certe ultra annum 687 vitam non protraxit.

[25] Minor difficultas, imo nulla est, ad determinandum diem ac mensem, [diem to Decembris.] quo mors S. Thomæ obtigit. Diserte enim is exprimitur in secundo Indice abbatum, in Vita, in Lectionibus Mss. & in Chronico, his verbis: Obiit vero IV Idus Decembris in pace. Hinc, nisi quis suspicari velit, in omnia hæc monumenta antiqua irrepsisse mendum, quod verisimile non est, hinc, inquam, corrigendus Ferrarius, asserens Sanctum ad cœlos demigrasse IV Idus Septembris, haud dubie, quia hoc die eum coli cognoverat; ob eamdem rationem Wion ac Bucelinus ejus hodie depositionem recolunt, in quo & ipsi corrigendi. Atque hæc sunt, quæ de S. Thoma prælibanda censuimus, reliqua ejusdem gesta discet studiosus lector ex Vita, quam de more Notis illustratam subnectimus, & ex fragmento Vitæ sanctorum abbatum Vulturnensium Paldonis, Tatonis & Tasonis, quod quia prolixius est, quam ut Notis inseratur, in Appendicem rejecimus.

VITA
auctore anonymo,
Ex editione Mabillonii.

Thomas abbas Farsæ in Sabinis (S.)

BHL Number: 8250

A. Anonymo

CAPUT I.
Sancti patria; peregrinatio in Terram sanctam & reditus; gesta pro restauratione Farfensis monasterii.

[Profectus e Gallia, patria sua, Romam, & inde Hierosolymam] Fuit namque in Gallia vir vitæ venerabilis Thomas nomine; ut alii ferunt, Maurigena exortus provincia. Hic etenim Vir sanctus presbyterii fungebatur officio: cui quippe Dominus inspirare dignatus est, ut Hierosolymam ad sepulcrum Domini atque alia sancta loca adoranda pergere deberet. Qua inspiratione vehementer accensus, aliquantis secum adsumtis discipulis, peregrinationis arripuit iter. Cumque Romam veniens sanctorum Apostolorum limina adorasset, quantocius ad loca destinata festinabat. Adjunctis etiam sibi religiosis de Italia viris, Marciano videlicet, qui postea Firmanæ a tenuit ecclesiæ episcopatum; necnon & Martyrio, qui apud B. Petri b ecclesiam postmodum monasterio præfuit. Hi namque omnes caritatis adnexi vinculo, socialis viæ carpebant iter: qui post longa valde itinera tandem optata perveniunt ad loca. Tunc igitur desiderii sui vota complens *, vivificum lignum crucis Christi, & sepulcri venerabilem atque gloriosum adoraverunt locum, simulque cuncta sancta loca habitationis & passionis Christi visitantes similiter adoraverunt. Sed Marcianus & Martyrius supradicti gloriosi * viri suam repetentes viam reversi sunt in Italiam.

[2] Ut vero venerabilis Thomas ad gloriosum Domini reversus est sepulcrum, [aliquamdiu ad sepulcrum Domini moratur, monitusque a SS. Virgine Maria] ibi per tres continuos deserviens annos, Dominum diu noctuque cum fletu & nimio precabatur mærore, ut ipsum pro sua clementia ad salutis dignaretur dirigere portum. Sed quia secundum Domini promissum, Omnis qui petit accipit, & qui quærit invenit, & pulsanti aperietur; eum quantocius exaudire dignatus est Dominus. Denique, ut relatu comperimus patrum, dum nocte ad idem Domini pernoctaret sepulcrum, precibus fatigatus nimiis atque vigiliis sopore depressus est: tumque beatissima Dei Genitrix Virgo Maria per visum apparere eumque percunctari dignata est dicens: Quid est, Frater, quod tanto mærore ac fletu conficeris? Constans esto, & viriliter age, Dominusque adimplebit desiderium tuum. Oportet namque te Italicas remeare ad auras: cumque illuc fueris, Domino protegente, regressus require in provincia Sabinensi, in loco qui dicitur Acutianus, tres magnæ altitudinis cypressos simul positas, juxta quas etiam basilicam pulcri decoris in meo reperies honore dicatam, quem ego frequenter visitare soleo locum. Hunc quoque cum repereris, ibi cursum tuæ consummabis vitæ. In quo videlicet loco nunquam tibi vel posteris tuis aliquid boni veniet minus: sed omnibus vitæ præsentis ibidem perfruemini bonis, copiosaque fratrum multitudo tuo exemplo cælestia migrabit ad regna. Nam cum hæc beatissima Virgo per revelationem venerabili Thomæ retexeret verba, panem miræ magnitudinis atque candoris manu gestans ei detulit dicens: Accipe panem hunc, & perge securus. Hoc autem scito, quia nunquam ex eo minus habebis, sed omni vitæ tuæ ævo abundanter tibi sufficiet c. Tantam namque deinceps illi gratiam compunctionis atque lacrymarum divina largiri dignata est pietas, ut pæne de Deo loqui nihil sine lacrymis posset, & die noctuque psalmodiæ, vel orationis accensus desiderio divino suaves funderet lacrymas. Vere enim hic Psalmista dicere poterat: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte.

[3] [Italiam repetit, & an eamdem SS. Virgine secundo] Igitur venerandus Vir de revelationis sollicitus admonitione, reversionis ad Italiam cum omni suo comitatu arripuit iter: veniensque Ephesum apud B. euangelistæ Johannis sepulcrum moratus est, ubi fecit alios tres annos: sicque factum, est, ut id quo ad Orientem de Gallia profectus ibidem commoratus, & quo idem reversus est tempus, septem complerentur spatia annorum. Reversus vero in Italiam, Sabinensem peragrabat provinciam d: veniensque in locum, qui dicitur Cervinatia, ibi sub quadam arbore, quæ nunc superest e, paullisper requievit; placuitque illi, ut ibi sacrificium Deo offerri deberet. Peractis itaque Missarum sollemniis, eum gravitudo arripuit. Tunc vero præcepit discipulis suis, ut dum ipse paullulum requiesceret, si aliquid in suis haberent marsupiis ad reficienda corpora, pararent mensam. Aiebat enim se festinanter Romam proficisci velle, ut adoratis iterum beatorum liminibus Apostolorum suam repetendi provinciam adsumeret iter.

[4] Mox ut sopore depressus est Vir sanctissimus, iterum beata Dei Genitrix Virgo semper Maria, [admonitus, apud inventam ejusdem nomini dedicatam basilicam subsistit cum sociis,] læto ac benignissimo, ut est, vultu, ei apparuit dicens: Ecce, Frater, iste est, quem tibi promiseram, locus: nunc vero confortare in Domino, & noli pufillanimis esse. Iterumque ostendit ei tres in visu præfatas cypressos, & ait: Vade, & juxta has, quas cernis arbores, invenies, quam tibi prædixi basilicam, nomini dicatam meo: ibi namque permanens optimam reperies quietem, & labora sicut bonus miles f, ut accipias coronam vitæ. Ego vero tecum semper cum tuisque omnibus ero tam præsentibus quam futuris, & congregabitur ad te copiosa Fratrum caterva ad omnipotentis Dei fervitium animas commendantes suas. Cumque evigilans hæc Fratribus detulisset, circumquaque respiciens vidit non procul contra Orientis plagas tres prædictas cypressos, gavisusque ait: Ecce in veritate modo in visione ostensæ sunt arbores: surgite itaque pergamus ad eas. Qui jussa complentes, cum multo labore dextro, lævoque latere condensa, quæ ibi succreverant spinarum ac veprium, cultris succidentes suis, illuc usque profecti sunt: respectamque * ingressi basilicam, Domino immensas retulere grates.

[5] Cumque ibi aliquantos in Dei peregissent laudibus dies, [quos loci asperitate deterritos confirmat.] cœperunt memorati viri Dei pufillanimes effici, & eum cum magno percunctari mærore dicentes: Quid faciemus, o venerabilis Pater, cum hæc quæ nostris detulimus in fasciculis alimenta defecerint? Locus enim iste nulli præter bestiis & latronibus est pervius, a quibus forsitan latronibus trucidandi sumus. Quos idem vir venerabilis Thomas benigne refovens, consolatus est dicens: Confido de omnipotentis Dei magna largitate & intercessione beatissimæ Dei Genitricis Mariæ, quia neque fame hic laboraturi, neque a latronibus perimendi sumus; sed cito nobis ejus subveniet clementia, quia ipse per Prophetam polliceri dignatus est dicens: Sperantes in Domino non deficient omni bono: cujus quoque promissa cito nobis complebuntur.

[6] Per idem namque tempus Faroaldus g magno regimine ducatum tenebat Spoletanum. [Faroaldus dux Spoletanus, jubente Virgine Matre,] Hic denique Romam proficisci illo tempore volens, apparatum suum in ciborum atque vini copia cum oneratis hominibus atque jumentis præire jussit; in crastinum ipse quoque, ut cogitabat, suis cum commilitibus eos sequuturus. Sed eadem sancta Dei Genitrix Virgo Maria nocte hunc admonere per visum dignata est, dicens: Vide, ut ab hac profectione quiescere debeas, quia incommodum est nunc te pergere Romam, eoquod minime tibi expediat; sed potius meo consilio, quod tibi melius proderit, præbe consensum. Est namque in territorio Sabinensi basilica nomine dicata meo, in qua videlicet monachi degunt peregrini, qui die noctuque in hymnis & orationibus Deo inserviunt. Has itaque omnes, quas præire jusseras, eo deferre facito expensas, quatenus eorum adjutus orationibus Deum possis habere propitium.

[7] [alimentæ dirigit] Qui statim de somno consurgens, hanc suis protulit ministris revelationem, dixitque eis: Perquirite quisnam hic de Reatina h sit urbe. At illi dixerunr, quod probator ipsius civitatis Castallus i ibidem esset. Quem accersitum percunctari cœpit, ubi in Sabinis ad honorem B. Mariæ semper Virginis esset ecclesia dicata, in qua peregrini degerent monachi. At ille inquit: Multæ in honorem B. Mariæ semper Virginis basilicæ in Sabinis habentur constructæ, sed in qua horum monachorum, vel peregrinorum sit habitatio, penitus ignoro. Tunc ille inquit: Vade, & diligenter fac perquirere ubi peregrini habitent monachi, & omnia quæ Romam adire jusseram alimenta, eis quantocius facito ferre. Cujus statim imperio parens, omnes illas Sabinis direxit impensas. Cumque homines illius alimenta, quæ jam dicta sunt, perferebant, ad locum, qui dicitur Pompeianus, pervenissent, ab incolis loci illius inquirere cœperunt, quonam in loco in honorem B. Mariæ Dei Genitricis constructa esset basilica, ubi peregrinorum esset habitatio monachorum. Qui omnes una voce responderunt dicentes: Equidem in honorem B. Mariæ Sabinis multas novimus ecclesias esse: sed ubi Monachorum sit habitatio, omnino nescimus. Verumtamen a patribus nostris audivimus, quod patres vel avos suos referre audierunt, quoniam in Casale k, qui dicitur Acutianus, juxta tres cypressos ibidem posita sit ecclesia B. Mariæ miro fabricata decore, in qua antiquitus tempore Romanorum habitatio dicitur fuisse monachorum; sed modo nullam ibidem hominum scimus esse habitationem. Et hæc dicentes ostenderunt eis non procul ab ipso loco tres prædictas cypressos.

[8] [ad Sanctum ejusque socios,] Cumque ad ipsum pergere locum minime scirent, viamque nequaquam reperire possent; onerata, quæ secum habebant, jumenta eos præire cœperunt, rectoque itinere ad locum pergere destinatum: quæ sequentes ad locum ipsum pervenerunt. Sed antequam ad ipsum pervenissent, vocem ac strepitum audierunt Fratres: qui timore perculsi cogitabant, quod armata latronum manus ad eos adveniret perimendos. Protinusque ad oratorium confugientes, venerabilem virum Thomam conquesti sunt dicentes: Ecce, Pater, sicut diximus, latrones adsunt, qui nos interficere volunt, januamque ecclesiæ oppilare curaverunt. At vero hi, qui onera deferebant, ante fores ecclesiæ ipsa ponentes, jumenta exonerare fecerunt. Tunc unus ex iisdem venerandi Viri Dei discipulis respiciens per foramen januæ, vidit ipsum apparatum ante fores ecclesiæ depositum: revertensque nuntiavit Patri atque sociis nihil mali adesse; sed econtra largissimis dapibus ciborum atque vini dorsis jumentorum humeris advectatis advenisse repletos.

[9] Tunc exeuntes ad eos interrogare curaverunt, quænam essent ipsæ dapes, aut quis eas illuc direxisset. [& monasterio dona confert.] Hi vero, qui advenerant, prostrati in terram eorum se precibus commendare studuerunt, primusque eorum, per quem directa fuerant alimenta, dixit: Farovaldus gloriosus dux Spoletanus admonitus a beata Dei Genitrice Maria, almæ vestræ beatitudini benedictionem dirigere curavit, postulans, ut eum sanctis precibus Domino commendare dignemini. Tum oblatis muneribus, benedictione percepta Sanctorum, ad propria reversi sunt: & ex eo jam tempore ipse gloriosus dux eis sæpissime sua munera dirigere curavit, ipsumque præfatum virum venerabilem Thomam abbatem Spoletum ad se venire rogavit, atque ejus sanctis precibus commendare studuit, aliquantamque donationem per suum Præceptum ejus contulit monasterio.

ANNOTATA.

a Firmum, urbs est Piceni in Marchia Anconitana percelebris, episcopalis quondam, nuncarchiepiscopalis. In serie ejusdem antistitum, quam dat Ughellus tom. 2 Italiæ sacræ col. 682 & sequentibus, Marcianum non reperio; at sufficiens temporis spatium relinquitur inter Lobianum, qui anno 650 sedisse scribitur, & huic immediate subnexum Valpertum, qui floruit circa annum 780, ut medius illis inseratur Marcianus.

b Haud liquet, quæ hic S. Petri ecclesia, quodve cœnobium designetur. An monasterium S. Petri apostoli, inquit Mabillonius in suis Annotatis, quod fundatum prope muros Benevento, subjectumque S. Vincentii de Vulturno legitur in Chronico apud Chesnium tom. III Hist. Franc.? Mihi quidem id non apparet; nam constat, monialium, non monachorum illud fuisse cœnobium, de quo Paulus diaco-nus lib. 6, cap. 1 de Gestis Longobardorum tradit sequentia: Theuderada (Romoaldi ducis Beneventanorum conjux) eodem tempore (seculo VII) foras muros Beneventanæ civitatis basilicam in honorem beati Petri apostoli construxit, quo in loco multarum ancillarum Dei cœnobium instituit. Consonant, quæ ex diplomateGisulphi I in Chronico Vulturnensi apud Muratorium huc similiter transfero: Monasterium .. beati Petri apostoli juxta nostram Beneventanam civitatem, quod est sanctimonialium, quod domna Theoderada avia nostra constituit. Quapropter, nisi dicendus sit Martyrius præfuisse monialibus, ut spiritualis director, crediderim equidem designari hic monasterium aliquod ex iis, de quibus sub medium seculi XVI sic scripsit Panvinius in libello de septem Urbis ecclesiis: Circa absilicam S. Petri (in Vaticano) per circuitum erant antiquitus multa sacella, oratoria & monasteria. Horum ex multis adhuc superest memoria. Ante omnia retro absidam ecclesiæ erant monasteria quatuor monachorum, die noctuque in S. Petro successive per vices suas psallentium a dextro basilicæ latere duo, vetustissimum S. Martini reliquorum princeps, cujus initia obscura, & S. Stephani minoris ab Hadriano Papa conditum: a sinistro vero latere duo alia, S. Stephani majoris, cognomine Catabarbara patricia & SS. Joannis & Pauli ante mille plus minus annos incertis auctoribus excitata.

c Eadem, sed contractius, memorantur a S. Autperto, qui tamen personam non exprimit, quæ apparens Sancto porrexit panem, mysticum haud dubie, sicut innuunt adjuncta omnia. Vide Appendicem nostram num. 2.

d In Lectionibus nostris Mss. hoc loco inserta sunt sequentia: Locum videlicet quærens, qui per revelationem fuerat promissus. Sed cum nullum invenire loci illius potuisset indicium, de revelatione diffidens, jam mente deliberabat, ut ad suam reverteretur provinciam, veniensque &c.

e Adi Commentarium num. 12.

f Additur in Lectionibus Mss. Christi Jesu.

g Hunc Faroaldum ejus nominis secundum Sanctis accenset Jacobillus tom. 1 de Vitis Sanctorum Umbriæ ad diem 19 Februarii, ad quem & nos illum inter Prætermissos recensuimus. Plura de eo vide in Comment. num. 16 & seqq.

h Reate civitas in Sabinis episcopalis, Italis Rieti.

i Prætorem intelligit hic Mabillonius, uti & Cangius in Glossario ad vocem Castallus, de qua voce dubitat, an castri custodem significet, anvillæ præfectum, idemque sit, quod Castaldus, & hunc eumdem biographi nostri textum producit. In Lectionibus Mss. ita lego: Dixerunt, quod probatus ipsius civitatis Gastaldus ibidem esset. Quid si Probatus sit nomen proprium, sensusque hujusmodi: Dixerunt, quod Probatus, præfectus civitatis Reatinæ, esset in aula seu in urbe Spoletina? Gastaldus enim juxta eumdem Cangium sonat præfectum sive administratorem.

k Casale præter alias, quas patitur significationes, quandoque casam, tugurium, villam designat, quandoque casarum sibi invicem adjacentium numerum; hac postrema significatione hic sumi existimem, & loco tum temporis deserto nomen istud apud accolas remansisse, quia olim ante destructum monasterium exstiterant ibidem plures numero casæ.

* al. complentes

* al. religiosi

* al. repertamque

CAPUT II.
Monasterii Farfensis incrementa; gesta Sancti cum SS. Paldone, Tasone & Tatone, Vulturnensis cœnobii fundatoribus, ejusque obitus.

[Discipulos ad se ital. it. Tres nobiles Beneventanos, clam parentibus] Igitur a cum venerabilis ejus Patris sanctitas, odorisque boni fama longe lateque diffusa esset, cœperunt ad eum tam de proximis quam de longinquis provinciis certatim concurrere, ut ejus scilicet magisterio se Domini servitio subderent, atque in ipso cœnobio beatæ Dei Genitricis semper Virginis Mariæ monasticam degerent vitam. Eodem tempore fuerunt Benevento tres nobiles exorti progenie viri b, consanguinitatis quoque jure propinqui, quorum uni nomen erat Baldo, alter vero Taso, tertius quoque vocabatur Tato. Hi enim ex duobus progeniti patribus, Baldo scilicet ex uno, Taso autem & Tato ex altero, divino succensi amore, uno consilio parique voto decreverunt, ut patriam parentesque relinquentes, ac mundi hujus se pompis, fallacibus exuerent divitiis, quatenus veras atque cælestes attingere possent opes. Galliarum itaque desiderarunt penetrare provincias, ut ibidem videlicet corpore, non animo separati, per diversa sese monasteria servitio subjugarent Dei omnipotentis.

[11] Sed cum hoc aperte pro suorum erga ipsos parentum sollicita cura implere minime possent, [in Galliam, ut Deo se consecrent, cogitantes] ad sanctorum adoranda limina Apostolorum Romam se ire velle professi sunt. Nam oneratis ex his, quæ eis in via videbantur esse necessaria, animalibus, adscendentes equos profecti adorsi sunt iter. Ut ergo Beneventi peragrati sunt fines, Marsorumque ingressi sunt provinciam; descendentes de equis, pueris præcipiunt, ut equos & omnia, quæ secum detulerant, auferentes ad propria remearent. Dicebant enim cæleste votum se habere, ut hi tantummodo tres Romam suis pergere deberent pedibus. Quibus quoque remeantibus pueris, dum præfati milites incœptum pergerent iter, viles sordidosque habentibus pannos pauperibus obviarunt, quibus pretiosa sua largientes vestimenta, eorum sordidis atque vilibus adoperti sunt indumentis.

[12] Recto vero pergentes itinere, Sabinis ad cœnobium beatæ Dei Genitricis semper Virginis Mariæ pervenerunt, [hospitio excipit, laudatoque consilio,] in quo tunc præfatus vir vitæ venerabilis Thomas regiminis curam habebat. Qui dum eosdem Christi milites suscepisset hospitio, more solito cum patribus perrexit, ut secundum Domini præceptum eorum ablueret pedes. Denique dum eorum delicata candidaque membra sordidis contecta vidisset vestibus, eorumque adspectus præclaros cernens, intellexit nequaquam eos publicos, ut ipsi fingebant, esse mendicos. Cumque operis dominici omne complevisset mandatum, in sua se contulit claustra. Mane igitur primo eos secrete ad se fecit venire, subtiliterque eos ac blande interrogare curavit, dicens: Qui estis vos, fratres, vel unde venistis? Obsecro itaque, ut non mihi adventus vestri celare debeatis causam, forsitan enim aliquid * a judicibus hujus sæculi aliquod sustinetis judicium; aut etiam, ut humanæ contingere solet fragilitati, in aliquod dilapsi crimen fugistis. Credite, inquit, mihi, quia in quantum valuero, vobis suffragium præbere conabor, tantummodo si rectam profitemini veritatem. Illi vero cernentes nequaquam venerabili Patri suum abscondi posse secretum, ei cuncta, quæ egerunt, & unde essent, adventusque sui causam, suaque ac patrum suorum nomina per ordinem narrarunt.

[13] Porro quod Romam pergere vellent atque Galliarum expetere provincias, [Romam comitatur;] ei minime celant; adjurantes eum, ut nequaquam eorum impediret propositum. At ille: Absit, inquit, o filii, ut a bono proposito vos revocare cupiam, sed potius vobis adminiculum impendere volo. Nam usque ad limina beatorum Apostolorum vestri socius ero itineris. Idcirco hæc venerandus Pater volebat facere, ut ipsos religiosos viros sancto consilio a tam longo revocaret itinere, sicut & fecit. Quod utique Dei nutu actum fuisse minime dubitamus. Qui cum Romam cum beato viro Thoma iidem viri pervenissent, suam cum lacrymis devotionem suffragiis Apostolorum commiserunt.

[14] Erat denique Romæ eodem tempore anus quædam, [reducit illos ad monasterium suum.] vidua religiosa, quæ cum omni domo sua hospitalitatis studio serviebat. Quotiescumque vero venerabilis Thomas Romam causa orationis vel ad salutandum Pontificem pergebat, in ejus domo hospitium habere consueverat: in qua etiam tunc cum prædictis hospitatus est viris c. Peracta igitur (ut supra retulimus) oratione, hos cœpit verbis admonere suasoriis, ut secum ad monasterium deberent reverti, quatenus institutionis suæ propositum videndo & operando addiscere possent, ac deinceps quo eos Dominus vellet dirigere, jam instructi securius irent. Nam hujusmodi eos alloquitur verbis: Audite inquit, o carissimi filii, consilium meum, & mecum ad monasterium beatæ Dei Genitricis Mariæ, ubi Domino largiente præesse videor, reverti vos minime pigeat. Et quamvis extra usum sit nostri monasterii; propter ardorem tamen vestri laudabilis desiderii, vos intrinsecus recipi faciam, ut videlicet communi cum Fratribus participetis mensa, eademque ubi ipsi dormiunt domo, vos quoque soporetis, ac simul ad opus adsistatis divinum, ad manuum quoque labores pariter exeatis, ut eorum imbuti documentis scire possitis, quo ordine monachus degere in monasterio debeat. Hæc autem & his similia venerabili Patre dulci admonitione prosequente, adsensum ei memorati præbuerunt viri: sicque cum eo ad monasterium rediere.

[15] [Inventos a parentibus,] Igitur cum hæc omnia (ut diximus) peracta fuissent, contigit patrem duorum fratrum, Tasonis videlicet & Tatonis, cum ceteris parentibus suis huc illucque eos perquirendo anxiando discurrere, Romamque venire: ubi dum eos studiose per monasteria ecclesiasque atque domos singulorum perquirentes, religiosæ, cujus superius memoriam fecimus, viduæ ingressi sunt domum; quam solliciti percunctantes, eorum adspectus signaque dicentes, hunc * ab ea accepere responsum: Hos quos vos quæritis viros, ego in hac domo mea cum venerabili patre Thoma hospitio recepi: nam Sabinis eos in cœnobio beatæ Mariæ, ubi regimen tenet, absque dubio reperietis. Hæc autem illi audientes valde gavisi effecti, utpote magni amoris stimulis agitati, ad prædictum monasterium veloci properantes cursu, obnixe prædictum rogantes Patrem, ut eos adspectibus eorum præsentari juberet.

[16] [nec illorum querelis permotos] At vero venerandus vir Domini Thomas compatiens eorum doloribus, suasibilibus verbis admonuit viros religiosos prædictos, videlicet Baldonem, Tasonem, & Tatonem, ut ad colloquium suorum exire deberent parentum. Quibus quoque hoc facere renuentibus, auctoritate cogens eos persuasit ejus parere præceptis. Cumque ad eos ingressi fuissent, eos objurgare cœpere parentes: Cur nos, inquiunt, o dilectissimi filii, tamquam mortuos æstimantes relinquere voluistis, nostrarumque deseruistis curam animarum? Etenim nullus inest vobis pietatis affectus, consanguinitatisque nulla compassio? Nos namque converti ad Dominum, & sæculum funditus relinquere parati sumus: propterea rogamus vos, & per Dominum cæli & terræ conditorem adjuramus, ne nos deseratis, sed potius nobiscum revertamini; alioquin sciatis de vestra manu nos esse requirendos. At illi verba eorum lacrymasque ac singultus pro nihilo ducentes, nulla omnino pietate permoti sunt; sed Gallias, ut Domino voverant, se profecturos esse dicebant.

[17] Tunc vero venerandus vir Domini Thomas, sancto in se loquente Spiritu, [ipse ab itinere in Galliam avocat,] his eos alloquitur verbis: O dilectissimi, inquit, filii, audite consilium, & de Dei misericordia diffidere nolite. Si enim mea monita aure cordis vobis percipere placuerit, per vestrum bonæ operationis exemplum ad cælestia multi regna migrabunt. Propterea, o carissimi, salubres meos auscultate sermones, & vestrorum nolite preces despicere parentum. Nam si vultis, ostendam vobis locum, in quo vestri possitis adimplere desiderii vota. Confido enim de Domini clementia & largiflua pietate, quoniam bonum ibidem Domino acceptabilemque facietis fructum. Siquidem isdem Vir Domini, dum de Orientis partibus Italiam remeasset, per Samnii provinciam habuit iter, in qua videlicet super Vulturni fluminis ripam, a mille fere passibus a quo initium sumit, reperit in honore B. Vincentii martyris oratorium dedicatum, quod densissima quoque ex utraque parte fluminis silva ambiebat, & nulla ibidem erat habitatio præter ferarum & latronum fortasse latibula.

[18] Ad quem locum præfatos dirigere cupiens viros, [&, ut ad Vulturnum fluvium secedant, persuadet;] hoc, quod supra diximus, eis dedit ipsius loci indicium, ad eumque locum quantocius eos properare admonuit dicens: Ite, o fortissimi athletæ Christi, ite securi, & in eodem loco itineris vestri figite gressum: valet enim omnipotens Deus vos in eodem loco ab omni malo servare illæsos, & a timore latronum cunctos per id iter agentes reddere securos. Ego vero loci a principe illius terræ vobis firmitatis accipiam præceptum, atque in ejus vos revocare gratiam curabo. His igitur atque hujuscemodi emolliti admonitionibus, ab intentione, quam cœperant ad Gallias eundi, suos revocant animos, & tamquam Christum loquentem attendentes in venerabili Viro, benedictione ab eo percepta, ad ipsum locum arripiunt iter. Et non multo post, sicut promiserat isdem Domini vir Thomas, nimio caritatis succensus amore eorum causa Beneventum pedester profectus est.

[19] Erat enim eodem tempore Gisulfus d vir spectabilis ducatus tenens principatum: [ubi a Gisulfo duce Beneventano, cui cum B. V. Maria in visione apparet,] cui quadam nocte per visionem sancta Dei Genitrix Virgo Maria cum eodem venerabili viro Thoma apparere dignata est, eique præcepit dicens: Vide quidquid a te iste postulaverit peregrinus, ei nequaquam negare debeas: quia vir sanctus est, & orabit pro te. Et hæc dicens abscessit. Qui mane idem dux de suo consurgens stratu, præcepit suis ministris dicens: Ite, inquit, & ante fores ejus perquirite palatii, si forte invenire possitis peregrinum quemdam virum monastico vestitum habitu, estque venusti adspectus atque calvus; quem cum inveneritis, ad me cum honore introducere festinate. Egressi vero ministri statim eum reperiunt ante januas stantem palatii, & sicut eis præceptum fuerat, ipsum sanctum Virum ad eum perduxerunt ducem Gisulfum: quem mox quoque prout vidit, in visu recognoscens, continuo de suo surrexit solio, & omni in terram prostrato corpore, eum adorans dixit: Alma Dei Genitrix Maria te mihi hac nocte per visionem ostendit. Nunc vero quidquid tibi placuerit, pete a me, & ego devotus tuæ libentissime tribuam sanctitati.

[20] At ille: Unam, inquit, parvulam vestræ celsitudinis pietate postulo petitionem. [locum exstruendo monasterio impetrat.] Est namque in Samnii provincia super Vulturni amnis ripam locus quidam in solitudinem redactus, ubi nulla est habitatio hominum, & in B. Vincentii martyris ibidem honore habetur oratorium constructum: quem videlicet locum obsecro, ut mihi pietatis vestræ largitio concedere dignetur, quatenus habitatio ibi debeat esse monachorum, & vestræ pro hoc pietati magna apud Dominum merces accrescat. Quam videlicet petitionem ipse dux libenter accipiens, hilari vultu respondit, dicens: Ecce, Pater, ipse, de quo postulas, locus ab hac hora in tua permaneat potestate, & firmitatis ex eo a me accipe præceptum. Quod videlicet præceptum se habere jussit, roboratumque ejus tradidit potestati: præfatos e vero viros Baldonem, scilicet Tatonem atque Tasonem vir Domini Thomas in gratiam ejusdem revocavit ducis, atque cum eis festinanter ad eumdem perrexit locum. Ibi quoque aliquantis demoratus diebus, eis multa dedit monita salutis, ostendit eis, in quo loco refectorium dormitoriumque atque hospitum susceptionem, & omnia, quæ necessaria erant, habitacula construere deberent.

[21] [huic præficit Paldonem, & sancte moritur.] Baldonem quoque, qui omnibus mitior erat, elegit, ut illis in regimine præesse deberet. Ipse autem reverentissimus vir Domini Thomas reversus est Sabinis ad suum monasterium, deferens secum illud, quod ei Gisulfus dux dederat præceptum. At vero memorati viri successoresque eorum multa annorum curricula f congruis temporibus ad monasterium sanctæ Dei Genitricis Mariæ veniebant, & hebdomadas suas in coquinæ officio, sicut & alii fratres, in ipso faciebant monasterio, atque per dispositionem domini Thomæ abbatis successorumque ejus ipsum sancti Vincentii monasterium ordinabatur. Venerabilis igitur Thomas cum in suo monasterio per longa annorum spatia exemplum sanctæ conversationis discipulis dedisset suis, jam senex plenusque dierum migravit ad Dominum: corpusque illius humatum est a discipulis in B. Mariæ Dei Genitricis basilica. Præfuit namque huic sanctæ congregationi annis XXXV & mensibus VII, ac diebus V g. Obiit vero IV Idus Decembris in pace.

ANNOTATA.

a Sequentia usque ad num. 19 desunt in Lectionibus Mss.

b Hi tres monasterio Vulturnensi, quod, juvante S. Thoma, construxerant, ut dicitur infra, primi abbates præfuerunt. Vitam ipsorum a S. Autperto conscriptam ediderunt Mabillonius in Actis Sanctorum S. Benedicti Seculo III, part. 1, & Muratorius de scriptoribus Italiæ tom. 1, part. 2. Baldo, aliis passim Paldo, primus abbas obiit anno 720, die XI Octobris; ei successit Taso, qui ob nimium rigorem a subditis Tatonem substituentibus primum depositus est, ac dein, jubente Gregorio II PP., restitutus. Ita in utraque Vitæ editione. At ex nominum assinitate orta confusio est, quoad horum obitum. Alter quidem mortuus est anno 729, die XI Januarii, alter anno 739, die XI Decembris; sed in editione Muratorii sic legitur: Obiit autem Tato prædictus pater tertio Idus Januarias in pace anno Dominicæ Incarnationis DCCXXIX: Huic lectioni favet Chronicum Vultunense, in quo Tasonis vita protrahitur ad annum 739, eamque confirmarent vetera diplomata Chronico inserta, nisi hæc multis mendis & anachronismis conspersa essent, ut probat ipsemet, qui edidit Muratorius. Editio Mabillonii in textu mox dato pro Tatone habet Tasonem, quæ lectio si melior sit, ut suadet reliquus Vitæ contextus, corrigendus erit Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi Tatonem memorat ad diem XI Januarii, Tasonem ad XI Decembris; corrigendus item in Opere nostro Bollandus, qui defectu aliorum monumentorum ex Ferrario ad diem XI Januarii dedit Tatonem pro Tasone. Verumtamen res ista operosius examinari poterit ad diem XI Decembris, ubi de alterutro agendum erit.

c Nihil de anu eorumque apud ipsam hospito memorant S. Autpertus & Petrus presbyter. Consule Appendicem.

d Is Beneventanum ducatum tenuit, teste Paulo Diacono lib. 6, cap. 2, annis decem & septem; puta ab anno circiter 690 usque ad 707, juxta calculos Bollandi nostri in Commentario prævio ad Acta S. Sabini episcopi Canusini, tom. 2 Februarii ad diem mensis 9, pag. 320.

e Hæc usque ad Ipse autem reverentissimus &c. desiderantur iterum in Lectionibus nostris Mss.

f Vide Commentarium num. XI & 12.

g Adi Commentarium num. 22 & seqq.

* aliquid abundat

* hoc

APPENDIX.

Thomas abbas Farsæ in Sabinis (S.)

AUCTORE J. P.

[Gesta S. Thomæ cum Paldone Tasone & Tatone ex S. Ambrosio Autperto.] Quantumvis S. Thomæ gesta cum SS. Paldone, Tasone ac Tatone dilucide satis descripta sint in jam data ipsius Vita, rem tamen curioso lectori gratam me præstiturum existimavi, si eadem ex S. Autperto oculis subjicerem, tum ut facta cum his collatione conjiciat, quam fideliter reliqua Sancti gesta scripserit biographus noster, tum ut discat ex honorificis testimoniis, quanta fuerit apud laudatum scriptorem S. Thomæ existimatio. Itaque S. Ambrosius Autpertus, Vulturnensis cœnobii abbas, qui paulo post Sanctum nostrum floruit, defunctus nimirum anno 778, ut probavit Cuperus noster ad diem XIX Julii in Commentario prævio ad ejus Acta, Autpertus, inquam, narrato SS. Paldonis, Tasonis ac Tatonis e patria discessu, eorumdem ad Sanctum nostrum accessum ita enarrat.

[2] Cœpto itinere dum pergunt, ad monasterium gloriosæ Dei Genitricis Mariæ, [Tres Juvenes in Galliam cogitantes] quod est in Sabinis, perveniunt, in quo vir vita venerabilis Thomas pater præerat. De quo a pluribus audivi, quia olim in partibus Orientis constitutus, sicut ipse narravit, tamdiu ad Redemptoris sepulcrum orationi vacavit, quoad usque impetraret, quod precibus postulabat; denique ut adserunt, nocte quadam precibus fatigato, soporeque depresso astitit ei quidam, gestans in manu miræ pulchritudinis panem, cui & dixit: Accipe hunc panem & abscede; scito autem te minus ex eodem numquam habiturum. Tantæ etenim deinceps, ut aiunt, qui eum viderunt, compunctionis Vir fuit, ut pene de Deo sine lacrymis nil posset loqui.

[3] Is dum præfatos Dei famulos hospitio suscepisset, ut monachorum ac bonorum moris est Christianorum, [S. Thomas hospitio perbenigne excipit,] cum fratribus, ut ei solitum fuit, secundum Domini præceptum eorum pedes abluere pergit. Ii autem, qui advenerant delicata ac candida membra vilibus ac sordidis vestimentis tegebant, elegantem ac compositum vultus aspectum prætendebant. Quamobrem nec eorum secretum abscondi potuit oculis Viri Dei. Peracto itaque caritatis officio noctisque cursu transacto, cum aurora daret initium diei, seorsim eos blanda loquutione inquisivit, qui essent, unde, cur advenerint, ne forte aliquod præjudicium sustinerent, ne peccati crimine peracto fugerent, promittens, se eis, in quo valeret, adjutorium administrare: tantum ut profiterentur, cur eis ita placuerit tantam simulationem arripere.

[4] [&, detecto eorum consilio,] Ad hæc illi obstupefacti, videntes consilium suum Seniori celari non posse, consilio accepto, narrant cuncta per ordinem, qui fuerint, unde, cur advenerint, qualiterve Romam pergere vellent, indeque Galliarum regiones expetere: multis eum adjurationibus constringentes, ne eorum proposito ipse fieret impedimento. Ad hæc ingemiscens venerabilis Senex ait: Nequaquam, o filii, in hoc tam laudabili proposito vos impedire cupio, sed magis adjuvare: nec vos interim relinquam. Aliquantisper vobiscum pergam, itineris vestri usque ad Apostolorum limina me habebitis comitem. Propterea autem Vir Deo plenus itineris illorum particeps fieri gestiebat, ut eos, sicuti & fecit, suis salutaribus consiliis ab illius itineris longitudine revocaret. Quod Dei providentia factum fuisse nullus ignorat, qui hoc monasterium cernit.

Hos specie, forma, cognoscit munere dogma,
Consilio refovet, levat obsequio Pater almus,
Ne paveant, faveant, facilis pateat labor altus.

[5] [Romam comitatus] Pergunt interea simul, ut Senis fuit voluntas, multisque lacrymis profusis, devotionem suam Apostolorum commiserunt suffragiis. Oratione vero completa, cœpit eos reverendæ memoriæ jam dictus Pater verbis suasoriis admonere, ut secum ad monasterium reverterentur: & aliquamdiu apud eum remorati, propositum institutionis suæ videndo & operando addiscerent, & tum demum, quo eos Dominus vellet vocare, properarent. Et ut verbis illius utar: Audite, inquit, o filii consilium meum. Ad monasterium, cui deservio, revertimini mecum, & propter ardorem vestri desiderii, quamquam extra usum monasterii, intrinsecus vos recipiam, ut simul cum fratribus edatis, simul dormiatis, simul orationi vacetis, simulque ad opus manuum exeatis: ut his exercitiis probati sciatis, quibus modis propositum monachi adimplere valeatis. Hæc & his similia eo dicente, præbuerunt adsensum, pariterque cum eo ad monasterium sunt regressi, in quo paucis diebus remorati, ad plenum instructi sunt.

Te simul ecce petunt, Petri dum limina quærunt,
Roma beata nimis, fratresque Senexque fidelis,
Quos trahit ipsa ferens fidei per littora navis.

[6] [ad monasterium reducit, inventosque a parentibus] Accidit autem, ut dum pater duorum fratrum, Tatonis scilicet atque Tasonis, cum ceteris parentibus huc illucque eos quærerent, rapidissimo cursu Romam venirent. Quos dum studiose quærerent, ac nequaquam inibi invenirent; audiunt a dicentibus Sabinis, eos esse in monasterio gloriosæ Dei Genitricis Mariæ. Tunc illi majoris amoris stimulis agitati, spatium itineris illius quasi transvolantes, ad prædictum monasterium pervenerunt, a prædicto monasterii Patre petierunt, ut adspectibus illorum præsentarentur. Venerabilis autem Senex, ut erat suadibilis eloquio, admonuit, ut exirent. Illis autem renitentibus, compulit eos, ut sibi imperanti obedirent. Ut vero egressi sunt, parentesque eos viderunt, vehementer flere cœperunt, elevataque voce ad eos dixerunt: Cur nos peccatores tamquam mortuos reliquistis? Ut quid curam animarum nostrarum deseruistis? Nullusne vobis inest pietatis affectus, nulla consanguinitatis compassio? Obsecramus, inquiunt, obsecramus, & per Deum conditorem cæli & terræ deprecamur, ne nos deseratis: quia ad Christum converti, & sæculum penitus relinquere sumus parati. Sin autem, contestamur cælum & terram, sanguinem nostrum de manu vestra a Deo fore quærendum.

[7] Ad quorum verba lacrymasque atque singultus, dum illi pietate nequaquam moverentur, [nec eorum precibus permotos ipse ab itinere in Galliam] seque ut Deo promiserant, Gallias petere dicerent; propterea *, ut aperte nunc cognoscimus, fertur Senex ad eos voce dixisse: Confidite, inquit, filii confidite, & de Dei misericordia præsumite: quia si modo meis monitis aurem obedientiæ accommodaveritis, multi per vestræ actionis exemplum cæleste ingredientur regnum. Audite, inquit, filii hominum, audite consilium Patris vestri, & horum preces spernere nolite. Ostendam vobis, si vultis, a Deo vobis locum præparatum. Spero enim in Domino, quoniam illic adimplebit Deus desiderium vestrum, ibique faciet Deo fructum acceptum. Indicium autem loci percipite, & ad eum quantocius properate.

Non Pater hos monitis, gemitu movere parentes;
Sed * patriam gentem contemnere rite fatentes
Mollia spernentes, pro Christo dura ferentes.

[8] Est autem, dilectissimi, locus ad quem vos ire desidero in Samnii partibus super ripam Vulturni fluminis, [avocat, aptum habitationi locum ostendit.] ubi initium sumit a mille fere passibus, in quo videlicet loco situm est oratorium martyris Christi Vincentii nomine dedicatum: ex utraque vero parte fluminis silva densissima, quæ habitationem tantum præstat ferarum, latibulaque latronum. Omnipotens autem Dominus, cui vos famulatum exhibere desideratis, & vos in eodem loco illæsos servabit, & cunctis iter agentibus a timore latronum pacatum atque securum constituet, nec non & cerasis, dumis ac sentibus, lignis fructiferis abundare faciet. Ite, ait, filii & in eodem loco fine metu cujuscumque permanete.

Hos Pater ire monet, loca monstrat pervia nullis,
Arboribus multis, quæ comant flumina, pulcris,
Montibus, & ventis, nivibus sunt frigida mæstis.

[9] [Eadem, quæ S. Autpertus,] His igitur & hujusmodi a rigore obstinationis emolliti, tamquam Christum in Seniore loquentem attendentes, Apostolique dictum recordantes, Nolite quærere, quæ vestra sunt singuli, sed quæ alterius; ab his, quæ cœperant, revocant animos, atque ab eodem benedictione percepta, iter arripiunt, & ad hunc, quem incolimus, perveniunt locum &c. Hactenus juxta editionem Mabillonii, collata cum Muratorii editione, S. Autpertus, qui in Prologo suo apud Muratorium causam, cur scribat, edicens, manifeste tradit, quod de ipsius ætate dictum est num. 1 hujus Appendicis: Hoc enim, inquit, ago non temeritatis ausu impulsus, sed abbatis mei monita secutus, eaque modo stylo prosequor, de quibus adhuc testes exsistunt, qui se hæc ab his (SS. Paldone, Tasone & Tatone) audisse confirmant.

[10] [narrat etiam scriptor alius illo antiquior] Porro Vitæ a S. Autperto conscriptæ subjungitur apud laudatum Muratorium Vita altera SS. Paldonis, Tasonis & Tatonis, in qua eadem prorsus, saltem quoad substantiam, de Sancto nostro memorantur, & cujus auctor se suamque ætatem sic indicat in Prologo: Hæc, quæ dicturus sum, omnia ex ordine retulit mihi Petro presbytero & monacho benignissimus pater, domnus abbas meus Taso. Unde conjicias eum S. Autperto fuisse anteriorem, cum Taso, ut diximus, obierit certe ante annum 740, imo forte ante 730. Verum hanc Vitam deinde interpolatam fuisse, evidens fit ex eo, quod priusquam in ea fiat mentio Gifulfi Beneventanorum ducis, de quo biographus noster num. 19, referantur nonnulla de unione ac mutua charitate inter Casinenses & Vulturnenses cœnobitas usque ad tempora Angellarii abbatis Casinensis, quo nomine abbatem non habuerunt Casinenses, nisi circa annum Christi 883.

[Annotata]

* Murator prophetica

* Murat. se

DE S. ODGERO DIACONO
RURÆMUNDÆ IN BELGIO,

Sec. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS,
AUCTORE JOANNE BOLLANDO.
De Sancti cultu, patria, vita monastica incerta, ætate, gestis & reliquiis.

Odgerus diaconus Ruræmundæ in Belgio (S.)

Auct. J. Bollando.

Celebratur IV Idus Septembris natalis S. Odgeri Diaconi & Confessoris, [S. Odgerus Martyrologiis inscriptus 10 Septemb. colitur Ruræmundæ,] ut totidem verbis expressum in veteri Ms. Martyrologio ecclesiæ S. Mariæ Ultrajecti: cui congruit Ms. monasterii S. Martini Treviris, Martyrol. excusum Coloniæ anno MCDXC, Hermannus Greven in additionibus ad Usuardum editis anno MDXV & MDXXI, Canisius in Martyrol. Germanico, Joannes Molanus in prima editione auctarii sui ad Usuardum: nam in posterioribus ita de eo plenius scribit: Item S. Otgeri confessoris & diaconi, qui ex Britannia comes peregrinationis fuit sanctis episcopis Wironi & Plechelmo, atque post multa pietatis exercitia, sepulturam accepit in ecclesia Montis Petri juxta Ruræmundam. Andreas Boëyus noster in Martyrol. Flandrico: In ecclesia Montis S. Petri, S. Odgerus diaconus & confessor. Philippus Ferrarius in generali Catalogo: Ruremundæ in Geldria S. Otgeri Diac. Utrumque locum expressit Balduinus Willotius noster in Martyrol. Belgico: In Monte S. Petri & Ruræmondæ colitur S. Otgerus diaconus, socius SS. Wironis & Plechelmi. Promiscue Odgerus & Otgerus appellatur, apud Grevenum Othgerus, in quodam Ms. Ogerus.

[2] Nescio quid in mentem venerit Thomæ Dempstero, [non in Brabantia: nec Episcopus fuit, aut Sacerdos:] ut in Menologio Scotico ita scriberet: In Brabantia Otgeri episcopi, apostoli, Ruræmundæ patroni. Molanum citat, qui nec Scotum, nec episcopum facit, nec in Brabantia coli scribit. Transiisse quidem verisimile est per Brabantiam, (cui tamen, toti certe quidem, id tunc minime erat nomen) cum in Geldriam venit; forsan & populis quibusdam, qui nunc intra Brabantiam censentur, prædicarit, præsertim inferiori Masegau; at non est in Brabantia Mons S. Petri, ubi habitavit, nedum Ruræmunda, ubi nunc colitur. Sed neque episcopus fuit; ne sacerdos quidem, quamquam id Joannes Wilsonus in posteriori editione Martyrologii Anglicani scripserit, cum in priori Diaconum vocasset. Auctor Ms. Florarii, ne erraret, utramque amplexus sententiam est: Et Otgeri, inquit, presbyteri, alias diaconi, & confessoris, anno salutis DCCXXXII.

[3] Fuisse alioquin natione Scotum scribit Saussayus in Martyrol. Gallicano hoc ipso die. At Daniel Camerarius lib. 3 de Scotor, [an Scotus fuerit, incertum, verisimilius Anglus:] pietate ad XII Septembris reposuit: credo, quod alium non haberet Scotum, quo diem illum ornaret. De patria S. Otgeri ambigue loquitur Molanus cap. 7 Chronici Sanctorum Belgii: Venerunt quoque ex Scotia, inquit, ad Pippinum S. Wiro episcopus, S. Plechelmus episcopus, uterque Romæ ordinatus, & S. Otgerus levita. Et certe quidem cum Roma in Scotia reverterentur, eo secum duxisse Odgerum videntur, quem & secundæ peregrinationis socium, cum eorum alterutri præsens adesset, adsciverunt. Alioquin Vita S. Wironis cap. 2 num. 5 innuere videtur, Anglum fuisse; ita enim habet: Beatus quoque Wiro, tali comitante socio, dum partes Anglorum peragraret, divinitus adjungitur Othgerus levita. Ipsius quoque Odgeri Vita sic habet: Fuit in Britanniæ partibus vir vitæ venerabilis, nomine Odgerus. Licet enim, quas regiones Scoti in Albione insula Pictique incolebant, veteris quoque Britanniæ pars essent; tamen utrique vel aliunde advenerant, ut Beda aliique scriptores tradunt; vel si Picti inter Aborigines numerandi, vix tamen Bedæ ejusdem tempore & deinceps Britanni habiti, nisi qui cis Fortham ad usque Oceanum Gallicum Romanæ reip. antea subjecti, dein vel immisti Saxonibus, vel ab his in occiduas ejusdem insulæ provincias repulsi fuerant. Ipse Dempsterus Historiæ Ecclesiast. gentis Scotorum lib. 14 cap. 970 ita loquitur: S. Otgerus an Scotus fuerit, haud facile divinarim, ac multo minus certo affirmarim. Ast infra addit: Scotia Romam ivisse idem Molanus adfirmavit, Indiculo SS. Belgii pag. 76 & in Chronico eorumdem pag. 89. Molanus priore loco ita habet: S. Wiro, episcopus in Scotia electus, pro consecratione cum Plechelmo & Otgero Romam ivit. Ac paullo post: Cum iisdem ex Scotia venit ad Pippinum. Quod & nos fassi antea sumus. At non dicit Molanus e Scotia cum iis Romam iisse; sed Wironem in Scotia electum, pro consecratione Romam ivisse cum Plechelmo & Otgero: nec affirmat eos illi in Scotia tunc adjunctos fuisse. Quæ secundo loco habet Molanus, Chronici nimirum 7 cap., supra retulimus.

[4] [an monachus fuerit, non omnino constat:] Joannes Wilsonus in 1 editione Martyrol. Anglicani, ait monachum fuisse in Boreali Angliæ plaga, ubi & natus erat. In 2 edit. illud de patria omisit: tamen ibi monachum fuisse asseverat. Credibile videtur, haud tamen fortassis omnino certum, ex Anglia oriundum fuisse: at nihil uspiam occurrit, unde definiri possit, qua ex Angliæ parte extiterit. Monachum fuisse, & quidem Benedictinum, censent Arnoldus Wion, Benedictus Dorganius a S. Joanne, Hugo Menardus, in sui Ordinis Martyrologiis, Edouardus Maiheu in Tropæis Congregationis Anglicanæ tom. 2, Gabriël Bucelinus in Menologio Benedictino, Constantinus Ghinius inter Sanctos Canonicos eum recenset. Neutrum liquet. Huic tamen videri potest Vita suffragari num. 3, ubi ista leguntur: Et cum diu dubitaret, quid mallet, aut subjici monasticæ conversationis regulis, aut in eo, quem in monasterio primum puerulus acceperat, habitu permanere finetenus. Quibus verbis innui videtur, habitu quidem clericali indutum, at non monasticæ conversationis regulis subjectum fuisse. Neque postea mentio fit monasticæ conversationis susceptæ, quam Wironem quoque ac Plechelmum professos esse, non constat, neque qualem in Monte S. Petri congregationem instituerint. Bucelinus Otgerum S. Wironis sanctitate ac consuetudine captum, seculo renuntiasse asserit: non probat.

[5] Ætas S. Otgeri ex iis quæ VIII Maii ad Vitam S. Wironis, [illius ætas: Vita unde hic edita:] quæque ad S. Plechelmi XV Julii diximus, colligi potest: at non certo definiri, an illis superstes fuerit, an potius ante obierit, qui sacerdotio initiatus non videatur, cum semper Diaconus nominetur: erat alioquin sacerdotii gradus eo tempore, ad fidei pietatisque propagationem, magnam allaturus utilitatem. Nisi, ut alii plures Sancti, ex modestia ac submissione animi eum honorem deprecatus sit. Vitam ejus hic damus ex Ms. codice ecclesiæ S. Martini Ultrajecti, qui nunc asservatur in Carthusia Coloniensi. Quis eam composuerit, in obscuro est. Ex Vita S. Wironis sumpta materia est, verbisque amplificata. Eadem exstat, sed contracta aliquantum, in secunda parte Legendes, ut vocabat Molanus, quæ Coloniæ anno MCCCCLXXXIII excusa fuit, rursumque Lovanii biennio post.

[6] Quod Dempsterus ipsum affirmet scripsisse pro synodo Germanica librum unum, [an libros scripserit.] solens facit: quippe arbitrari audet, ut alibi sæpius monuimus, non satis decorum fore, si non omnes Scoti Sancti, ut sanctimonia, ita & eruditione ac libris vulgatis celebres extitisse dicantur. Quid vero pro Germanica synodo scribendum fuit, aut quanam illa? an ea forte, cujus Canones in Concilio Leptinensi approbati?

[7] Reliquiæ S. Odgeri, uti & SS. Wironis ac Plechelmi, [Reliquiæ translatæ Ultrajectum: aliquæ Ruræmundam,] cum monasterium Berg, sive Montis S. Petri, aut S. Odiliæ, Hungero antistiti Ultrajectino datum a Lothario rege esset anno 858, ut plenius ad S. Wironis Vitam diximus, Ultrajectum asportatæ fuerunt, parte tamen earum aliqua in templo Montis S. Odiliæ relicta: & hæ miraculis frequentibus illustratæ, Ruræmundam translatæ una cum Canonicorum collegio fuerunt, inque basi majoris altaris ecclesiæ sancti Spiritus, quæ nunc cathedralis * est, repositæ: & cum mira Numinis providentia, sacrilegis manibus Calvinistarum essent subductæ, inventæ demum sunt anno MDXCIV, cum altare instauraretur, & honorifice elevatæ. Memoria illius Inventionis reliquiarum trium illorum Sanctorum, feria tertia post festum sanctissimæ Trinitatis, anniversaria celebritate recolitur, Officio duplici 2 classis, ut videre est in Officiis ecclesiæ & diœcesis Ruræmundensis. At quæ Ultrajectum avectæ erant reliquiæ, eas deinde metu Nortmannorum abscondi uspiam oportuit: donec centum post annis Baldricus episcopus, uti & corpora SS. Isburni, Werenfredi, Odulphi, & Radbodi decessoris sui, divina revelatione reperit, iisque ecclesiam suam adornavit, ut narrat Willelmus Heda.

[8] Quæ alia de S. Otgero quæri possent, ea ad S. Wironis ac Plechelmi Vitam sunt pertractata, ubi & refellimus, quod in Vita S. Suiberti sub S. Marchelmi nomine, ab ignoto quopiam fabulatore edita, [miracula:] narratur, de synodo Ultrajectensi sub S. Willebrordo habita, cui illi finguntur interfuisse. Agit de S. Otgeri sociis, uti alibi relatum, Joannes Gerbrandus a Leidis Chronici Belgici lib. 2 cap. 16, ubi & de ipso hæc scribit: Similiter & B. Othgerus, levita Christi, in eodem monasterio in magna sanctitate degens, tandem omni virtute plenus, divinisque miraculis clarus, infirmitate corripitur, & terminum vitæ suæ præcognoscens, coram Fratribus suis positus, Sacramentisque Ecclesiæ susceptis, migravit ad Dominum, cum eo, ut promeruit, perenniter gavisurus. Corpus ejus in ecclesia super montem S. Petri prædictum, sepultum est, ubi meritis ejus fiunt plura miracula.

[9] [fors aliquæ olim Gruningæ & Daventriæ.] Vitæ S. Otgeri epitomen exhibet in Natal. SS. Belgii Molanus, itemque Miræus ex citatis antea Officiis ecclesiæ Ruræmundensis, in qua X Septemb. colitur Officio duplici. In diœcesi Ultrajectina, Gruningensi, (mendose apud Ghinium Grudigensi) Daventriensi, agitur eo die festum S. Nicolai Tolentinatis, quocum fit S. Odgeri commemoratio. Quod Molanus loco citato scribit; a Cathedralibus ecclesiis, Ruræmundensi & Gruningensi natalem ejus recoli, quia utraque eum ut prædicatorem & patronum veneratur; equidem Gruningæ aut in vicinia prædicasse, nusquam legi: at nec circa Daventriam. Divinarim potius aliquas ejus reliquias olim Ultrajecto ad urbem illam utramque esse delatas.

[Annotata]

* deinde cathedralis facta ecclesia S. Christophori.

VITA
auctore anonymo
Ex Ms. Ecclesiæ Ultrajectinæ.

Odgerus diaconus Ruræmundæ in Belgio (S.)

BHL Number: 6269

A. Anonymo ex mss.

[S. Odgerus probe institutus, virtute adhuc puer conspicuus,] Fuit in Britanniæ partibus vir vitæ venerabilis, nomine Odgerus, propagine nobilium patrum, Deo prædestinante, procreatus, meritis tamen & sanctitatis religione nobilior effectus. Parentes vero illius, in annis adolescentiæ teneris suam industriam cognoscentes, tradiderunt eum religiosis Fratribus, ut sacris lectionibus erudiretur studiosius. Tunc sancta Dei concedente gratia, teneros adolescentiæ annos edomabat, spiritualiumque Patrum, quorum se subjugaverat magisterio, perspicaciter imitabatur exempla. Sed inter hæc mira illi inter condiscipulos erat obedientia, infatigabilis inter eventus injuriarum patientia, majorum quam plurimos minorumque caritatis superexcellens officio, jam tamen se velle præfigurabat in opere, quod maturiores expleverant ætate. Tunc vero Dei famuli, qui inibi sub Christi castris servire Regi altissimo erant contenti, cognita bonæ indolis intentione, plus eum coævulis venerabantur. Colebant etiam eum propinqui & pene totius provinciæ vicinitas, omnesque, qui eum noverant, magis suæ mentis industriam venerantes quam parentelæ nobilitatem inspicientes. Cum autem per annorum circulos pubetenus cresceret, & viam caritatis sibi inardescere sentiret, & nequaquam animum terrenæ ambitionis voluptatibus subdidisset, sed potius coarctando semetipsum, totius lasciviæ illecebras devitaret; sic in Dei servitio proficiebat, ut cælesti rore irrigaretur, nec non & litterati perspicue imbueretur arte.

[2] Interea Christus Dominus & Salvator noster, qui suos usquequaque glorificat famulos, [ordinatur diaconus, dignas eo gradu virtutes exercet:] illius loci antistitis inspiravit cordi, talem meritis præcipuum ecclesiasticis non esse indecorum ordinibus: qui divina dispensante gratia per gradus humiliter ecclesiasticos fecit eum ascendere, donec nutu divino levitici ordinis dignitate sibi condigna fulciri promeruit. Quo suscepto sanctus Dei Famulus, sancti Spiritus fervore illuminatus, intellexit se arctioribus vinciri vinculis, quo se totum manciparet in Dei servitiis. Quantum in diaconatus officio ministerii se præstiterit, modum pronuntiationis superat. Nam sedulus erat in orationibus, assiduus in lectionibus, in morum honestate compositus, floribus sapientiæ ordinatus, in eleemosynarum dapsilitate largus, in geminæ dilectionis amore, Dei videlicet & proximi, fervidus, in obedientia promptus, pietate eximius, omnique bonitate præditus. Hujusmodi autem beatus Christi Dei Athleta se vallabat munitionibus, & salutiferæ Crucis stigmatibus pro armorum copia armatus, contra omnes ludicri erroris spurcitias dimicare non trepidabat. Cum autem ætatis plenitudinem attingeret, coarctando semetipsum, sæpissime in mentis oculos volvebat, quomodo fe implicaret lectionis Euangelicæ feriis.

[3] Et cum diu dubitaret, quid mallet, aut subjici monasticæ conversationis regulis, [deliberans de ulteriore statu vitæ, SS. Wironi & Plechelmo peregrinationis se socium jungit.] aut in eo, quem in monasterio primum puerulus acceperat, habitu permanere finetenus; innotuit infra suæ habitationis patriam, sacerdotes Christi quoque, pro æternitatis gloria & cælestis patriæ acquisitione, S. Wironem & Plechelmum æque sanctimoniæ virum, peregrinationem velle suscipere. Quod cum Vir sanctus audiret, multum congaudens in Domino, & illud, quod Euangelicis inseritur præceptis, sedulo revolvens animo, Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus; tunc subito suis omnibus despectis, ad supradictos Dei famulos conferre se cupiebat, tantorum virorum desiderans instrui disciplinis, & comes esse peregrinationis. Hoc etiam divinæ pietatis adminiculo annuente peractum est: nam tantæ perfectionis desiderio feliciter anhelans, ad prædignos Dei famulos constanti animo tendit pergere properanter, quærens illos, suæque voluntatis intentionem sibi inventis suppliciter indicans, ac illorum se patrociniis fideliter adjungens, peragendi itineris affatim carus accipitur comes.

[4] In summæ Trinitatis nomine fratres coadunati, perennis vitæ præ cordiali amore indesinenter cupidi, [mari cum illis transmisso; eos sedulo imitatur] corde sollicito Deum exorare, sermonem Euangelicæ lectionis secum adimpleri: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi in medio eorum sum. Ille vero, ut miræ erat probitatis, per omnia præfatis placens Dei famulis, ponti littus petebat cum illis, simulque navem ingressi, prospero cursu & secundis velis transierunt stagna maris, usque dum ad optatam beatæ peregrinationis meruerunt pervenire terram. Ibique vita & exemplo eorum doctus, pauper seculo, Deo autem dives, sanctæ religionis propositum prævidendo extitit præclarus. Beatus igitur Levita Christi intantum se mancipavit Dei obsequio, ut per nullam mundanæ inhabitationis ambitionem inclinari videretur magistris. Et cum ita evidenter se ageret, ut suæ voluntatis professio constantissima perspicue claruisset omnibus; solis inhians cælestium laudum conatibus, lascivis elongari curabat fabularum figmentis, frequentissimeque memorabat dicens: Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus, Deus meus, misericordia mea. Cum ceteris quamplurimarum virtutum perfectionibus, hymnis & psalmodiis vacans, vigiliis & orationibus insistens, divinæ majestatis instantiam sequens, Christianæ pietatis misericordiam diligens, inter omnia mundanæ varietatis adversa, magnopere pacificus esse dinoscebatur omnibus: nam patientia est mater omnium virtutum.

[5] [simul Pippinum adeunt, a quo montem S. Petri accipiunt:] Interea cum præfatis pontificibus Dei Pippinum regem, virum strenuum, Deo amabilem, & omni populo placabilem, adiit; regique inditium adoptionis opponitur, & ob quam caussam peregre profecti essent, depromitur, atque ab eo benigne suscipiuntur. Ibique diu degentes, plus ceteris honorantur. Post multum vero temporis datur illis a rege præceptum, ut infra sui regni terminum transmitti debuissent ad quemdam locum, Mons-Petri vocatum, quo liberius potuissent Dei ad obsequia prævidere, mundique crimina prorsus aufugere. Beatus igitur levita Christi Otgerus die noctuque incessabiliter scire curabat, ac particeps esse satagebat, quocumque conamine sui priores Dei mysteria perviderent, & qualiter pro Christi amore prædicando, admonendo, docendo, eleëmosynas dando, hominibus prodessent pervigilii diligentia, recordans admonitionis Psalmistæ David: Cum sancto sanctus eris & cum viro innocente innocens eris: horum assidue memor, taliter concordans magistris, ut affatim æqualis meriti crederetur haberi.

[6] [sumptis Sacramentis ibi pie moritur, & in ecclesia honorifice sepelitur.] Appropinquante autem tempore, quo perfolvere debuit universæ carnis debitum, Christoque favente præclara beatæ retributionis præmia accipere; corporeæ molis dissolutione, cœpit infirmari, & attubus totis se sensit nimium relaxari: sed Spiritu sancto se gaudebat confortari, vitæque perennis remuneratione sperabat consolari. Alacriter Dei Servus ibidem commorantibus fecit notum fieri, eum ad hujus vitæ exitum ocyus accersiri. Grave hoc indicium cunctis extitit, omnibusque rite peractis Viaticum suscepit, & se Domino commendabat, dicens: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Deinde valedicens Fratribus, feliciter migravit ad Christum, in æterna requie cum beatis Sanctorum animabus sine fine victurus. At vero ad beati Viri exequiarum ministeria non modica tam cleri quam populi tristitia compuncti confluebat turba: & corpus ejus in ecclesiam super præfato Petri monte constructam deportabat, illudque ibidem juxta debitum honorem cum hymnis & psalmodiis sepeliebant. Atque ibi usque in hodiernum diem patrocinia ejus a fidelibus circumquaque habitantibus pro summo honore venerantur: fiunt etiam ibi plurimæ miraculorum virtutes, per merita S. Odgeri confessoris, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & gloriatur Deus per infinita secula. Amen.

APPENDIX
De ecclesia de Berg SS. Wironi, Plechelmo & Odgero consecrata, translatisque in eam illorum Sanctorum reliquiis: ac de distinctione S. Plechelmi ab alio fere synonymo.

Odgerus diaconus Ruræmundæ in Belgio (S.)

AUCTORE J. S.

[Post illustratam a Bollando S. Odgeri Vitam,] Habes, Studiose lector, Commentarium Bollandi nostri & Vitam S. Odgeri ab ipso ad prelum paratam ab annis fere nonaginta. Sic ad VIII Maii S. Wironis & ad XV S. Plechelmi datæ sunt Vitæ, quas simul cum hac illustrandas suscepit Bollandus, quia Sanctorum illorum gesta invicem erant connexa. Porro, licet in scriptis a Bollando nihil mutare, nihil addere aut demere voluerim; omittenda tamen non existimo, quæ post obitum ipsius reperio facta, & ad gloriam posthumam Sanctorum illorum spectantia. Quapropter ea huc breviter transferam.

[2] Joannes Knippenberg in Historia ecclesiastica Geldriæ lib. 8 cap. 4 ita habet: [ecclesia de Berg consecrata tribus Patronis, quorum eo translatæ reliquiæ,] Hoc eodem anno (1686) ecclesia de Berg, cujus supra injecta mentio, ex fidelium oblatis, ac ipsius etiam antistitis, nec non canonicorum liberalitate jam restaurata erat. Hanc episcopus in honorem sanctorum Wironis, Plechelmi & Otgeri (antea sanctos apostolos Petrum & Paulum patronos habuerat) decima Mensis Maii hoc anno consecravit, repositis inibi patronorum reliquiis: episcopus quippe quatuor ab ante diebus, canonicis ac parocho de Bergh inspectantibus, in ecclesia cathedrali Sanctorum, quos dixi, reliquias divisit etiam minutissimas, ut de singulis etiam patronis sacrum pignus ecclesia recens extructa indubitanter possideret: quibus hunc in modum paratis, communem supplicationem ad diem duodecimum ejusdem mensis indixit episcopus. Parochiani igitur de Bergh, & qui in confinio erant pastores, indicto die Ruræmundam tendunt, designatas reliquias allaturi, quas in feretro aut capsula decenter locatas in humeros sumunt pastores quatuor, comitante episcopo ac clero Ruræmundano; primarii etiam civitatis viri admodum frequentes lumine agmen sacrum ornabant inter affluentem de vicinia fidelium turmam, atque ita hymnis canticisque per viam laudantes ac benedicentes Deum, sacra pignora in ecclesia de Bergh deponunt; antistes mox primum in ea Sacrum celebrat. Ast ubi ecclesia affluentis populi multitudinem non caperet, concionem sub dio extra illam habere placuit: ea autem fidelium devotio atque Sanctorum merita quam fuerint grata Deo, patenti id miraculo cunctis testatum voluit.

[3] Erat in vicino pago de Kercken filia æditui, seu custodis, [cæca ibidem tunc visum recipit,] sexennis, Catharina nomine: hæc ante biennium ex morbo orbata visu nulla poterat medicorum opera juvari. Puellæ mater (Afra dicebatur) humano subsidio destituta, religioso affectu ad dictam etiam solemnitatem cum filia accessit, per merita dictorum Sanctorum pro ejus salute remedium quæsitura; & ecce, Deus, qui preces votaque humilium haud spernit, matri, quod petiit, misericorditer concessit. Hæc quippe in ea populi frequentia ac compressione perseverabat in ecclesia, ac post effusas preces jam egredi volenti, Maneamus, inquit, filia, adhuc tantisper, nam videre incipio; quo dicto læta mater ardentius orationi institit, atque ita Sanctorum meritis puella visum recepit, sublato etiam, quem continuum patiebatur, oculorum dolore; quemadmodum hæc a Guilielmo Basel ibidem parocho narrante accepi, idque toti viciniæ innotuit, quod ipsa etiam puella, jam adultior facta, mihi nuper per Kercken transeunti coram parocho suo, domino Smets, asseveravit, eratque claris adeo luminibus, ut ne ullus quidem navus aut caligo in iis appareret.

[4] [annus fere millesimus ab obitu illorum Sanctorum celebratus.] Cœpit itaque hoc modo locus hactenus neglectus ingenti demum fidelium pietate frequentari, qui zelus dum identidem accresceret, illustrissimus dominus Angelus d'Ongnyes, qui in præsens Ruræmundensi ecclesiæ antistes præest, jubilæum millesimi anni in eadem ecclesia de Bergh anno MDCCVI ab undecima Julii per octavam celebrari solemniter jussit, obtentis in id a Pontifice Indulgentiis plenariis: nam ante decem sæcula circa idem fere tempus sub principatu Pipini Herstallii eosdem Sanctos inibi fixisse sedem, Annales, & quæ supersunt memoriæ, passim astruunt; erat autem in dicto jubilæo tanta populi affluentia ex vicina etiam ditione Juliacensi, Leodiensi ac nostra Gelriensi, ut non ecclesiam dumtaxat, sed & montem, in quo sita est ecclesia, castrorum instar impleret, qua etiam occasione antistes quinque circiter hominum millia Sacramento Confirmationis munivit. Hactenus laudatus scriptor.

[5] [Bollandum, qui S. Plechelmum distinguit ab episcopo Casæ Candidæ, impugnat Pagius] Jam vero, cum ad S. Plechelmum non minus spectet hæc appendix, quam ad S. Odgerum, lubet & alia quædam de eodem Sancto hic observare. Monuit Sollerius noster in præfatiuncula, die XV Julii ante Commentarium Bollandi de Plechelmo data, qua occasione Vitas SS. Wironis, Plechelmi & Odgeri tam cito illustrandas susceperit Bollandus, nimirum quia Pseudo-Marcellinus, cujus fabulas 1 Martii in S. Suiberto detexit, aliquot etiam de hisce Sanctis errores invexerat. Addere potuisset Sollerius, alicujus ex erroribus Pseudo-Marcellini patrocinium susceptum esse a Pagio, priusquam impressus esset Bollandi de S. Plechelmo Commentarius, in quo error ille uberius refutatur. Rem expono. Bollandus ad XXI Februarii in Commentario de B. Pippino duce num. 49 observavit breviter, S. Plechelmum illum, qui prope Ruræmundam diu habitavit & defunctus est, & cui Pippinus Herstallus quandoque conscientiæ maculas exposuisse dicitur, alium esse a Pechthelmo, quem Beda scribit fuisse anno 731 Candidæ Casæ episcopum, hacque ratione id probavit: Nam XVII tunc anni ab obitu Pippini Herstalli effluxerant. Pagius vero in Critica ad annum 734 num. 4 recitatis Bollandi verbis hæc subjungit: Verum vana hæc ratio: Pecthelmus enim XVII & amplius annos Pippino Heristallo superstes esse potuit, & auctores, qui de Pecthelmo locuti sunt, eum Wironis fuisse socium docent. Hanc Pagii crisim adoptavit auctor Bataviæ Sacræ pag. 81 in Plechelmo. Sed utriusque opinionem refutavit abunde Bollandus in Commentario Vitæ S. Plechelmi prævio § 3, ubi suam sententiam magis exposuit & stabilivit.

[6] Attamen cum Bollandus tanto minus prævidere potuerit objectionem Pagii, [hinc argumentum Bollandi exponitur,] quanto illa ineptior est; vim rationis, quæ vana visa est Pagio, paucis exponam, & deinde ad objectiones Pagii respondebo. Bollandus num. 47 dixerat, S. Plechelmum cum SS. Wirone & Odgero, post prædicatum Euangelium, sedem fixisse ad Ruram flumen in monte S. Petri, ut ipse quoque Pagius dicit, qui addit id factum videri circa annum 700. Per verba autem sedem fixerunt, ædificato monasterio, insinuavit Bollandus, tres illos Sanctos ibidem deinde habitasse usque ob obitum, quemadmodum de singulis certo constat. Itaque quæ præmissa erant a Bollando, æquivalebant huic propositioni: Plechelmus fuit in Gallia, vivente Pippino Herstallo, ibique mansit usque ob obitum. Deinde æquivalenter hanc subdit: Atqui Pechthelmus, de quo loquitur Beda, anno 731, id est, annis septemdecim post mortem Pippini, degebat in Brittannia. Ex quibus sponte fluit hæc conclusio: Ergo alter ab altero distinguitur: nam idem non fuit simul aut mortuus aut vivens in Gallia Belgica, & vivens in Anglia.

[7] Nunc Pagii quoque singula excutiamus. Pecthelmus, [& rationes Pagii refutantur:] inquit, XVII & amplius annos Pippino Heristallo superstes esse potuit. Supponamus id ita esse. At saltem idem non fuit simul in Monte S. Petri ad Ruram, & eodem tempore in Britannia. Deinde verisimile non est, S. Plechelmum annos septemdecim vixisse post Pippinum, cum Vita ipsius num. XI habeat, Montem Petri fuisse donatum a Pippino, quando S. Plechelmus jam erat senio fessus. Id Pagius figit circa annum DCC. Quis igitur credat, virum senio fessum deinde superfuisse ad annos triginta? Redeo ad Pagium: Et auctores, inquit, qui de Pecthelmo locuti sunt, eum Wironis socium fuisse docent. Hæc dicit Pagius, sed non potuit adducere ullum scriptorem antiquum, qui id habeat. Ex Pseudo-Marcellino fabulis pleno, orta est ea recentiorum opinio. Ipse autem Pagius ad annum 690 num. 3 agnoscit, fabulas Pseudo-Marcellini refutatas esse in Opere nostro, variaque errata de SS. Columbano, Ceadvalla, Judoco, Winoco, Aidano, Wirone, Plechelmo aliisque, certis argumentis manifestata. Bollandi ea laus est, quam Henschenio tribuit, ad 1 Martii in S. Suiberto § 4, ubi Pechthelmum Candidæ Casæ episcopum similiter a S. Plechelmo distinguit, ita de utroque scribens: Erat autem hic (Pecthelmus Candidæ Casæ episcopus) Anglus, vir doctus, S. Aldelmi discipulus, qui & a Bonifacio per litteras nonnunquam consultus legitur. Verum illo senior haud paullo fuit S. Plechelmus, cui, uti & S. Wironi, … solitus erat Pippinus dux peccata confiteri &c. Non alias rationes hoc loco affert Bollandus ad distinctionem probandam, & tamen certis argumentis manifestavit Pseudo-Marcellini errata non modo de aliis Sanctis, sed etiam de Plechelmo, ipso judice Pagio.

[8] [unde Pagius in eum errorem fuerit lapsus, exponitur.] Itaque facile videbit studiosus lector, Pagium sibi non minus contradicere quam Bollando, cum eamdem sententiam uno loco probet, altero improbet. Verum, quantum existimo, Bollandum ex mera inscitia oppugnavit, quod non vidisset Vitam S. Plechelmi, ideoque rationem Bollandi non satis perciperet. Nescivit, opinor, S. Plechelmum in Belgio mortuum esse & sepultum: nescivit jam senio fessum fuisse, dum in Monte S. Petri sedem fixit: sed credidit redire potuisse in Angliam, ibique episcopatum administrare & mori. Disputare igitur voluit de controversia, cujus fundamenta ignorabat, quod non vidisset monumenta ad S. Plechelmum spectantia. Hæc paullo prolixius deducere volui, ut studiosus lector intelligat, quam frivolis rationibus subinde impugnata sint scripta Majorum nostrorum a viris etiam magni nominis. Possem plurima id genus exempla adferre: at satis erit, si lector intelligat, non solere nos respondere ad argumenta adversariorum, nisi ubi locus occasionem præbet, aut alia ratio ad id faciendum invitat.

DE S. EUNUCIO EPISCOPO CONF.
NOVIODUNI IN BELGICA SECUNDA.

Sec. VIII ante an. DCCXLVIII.

SYLLOGE
Sancti cultus, corporis translationes, episcopatus ejusque tempus.

Eunucius episc. conf. Novioduni in Belgica secunda (S.)

AUCTORE J. S.

De S. Eunucio varii hodie meminerunt recentiores martyrologi, mutato tamen nonnihil nomine: [Memoria Sancti in recentioribus Fastis,] nam Eunucium a pluribus quidem nominatum reperio; sed & Eunutium, Eunuchium, Enuchium vel Ewicichium apud scriptores Gallos dictum video. Molanus ipsius memoriam in additionibus ad Usuardum sic annuntiat: Eodem die, sancti Eunucii episcopi Noviomensis & confessoris. Molanum secuti sunt Ferrarius & Canisius, & e recentissimis Castellanus ac auctor Martyrologii Parisiensis, qui omnes S. Eunucium breviter memorant ut episcopum Noviodunensem seu Noviomensem, uti & Saussayus elogio paulo prolixiori. Molanus de eodem agit in Natalibus Sanctorum Belgii ad eumdem hunc diem, ubi observat, eum haberi in Kalendario Breviarii Noviomensis; sed cum adjectione: Nihil fit.

[2] [ejus cultus Noviomi, non Tornaci:] Deinde tamen de Eunucio facta est commemoratio, tertiaque lectio de eodem recitata, ut disco ex Breviario Noviomensi, quod impressum est anno 1630: in eo enim ad X Septembris præscribitur Officium trium lectionum de Octava Nativitatis beatissimæ Virginis Mariæ, in quo lectio tertia est de S. Eunucio episcopo & confessore, cujus & in primis Vesperis & in Laudibus fit commemoratio. Ex litteris anno 1670 ad Papebrochium nostrum datis de eadem commemoratione etiam constat. Guilielmus Gazet in Historia ecclesiastica Belgii pag. 214 affirmat, in ecclesia Tornacensi die IV Septembris celebrari Officium S. Eunucii ritu semi-duplici. Sammarthæni etiam tom. 3 pag. 812 ita habent: S. Enuchius vel Ewicichius X Septembris in hac ecclesia (Noviomensi) in Tornacensi die quarto ejusdem mensis illius memoria recolitur. Verum hi falluntur: nam Cousinus Gazeto posterior in Historia Tornacensi lib. 2 cap. 41 scribit, nullum Tornaci de S. Eunucio fieri Officium; nec ego in Breviariis Tornacensibus mentionem de Eunucio inveni.

[3] Reliquiæ S. Eunucii variis vicibus translatæ sunt. [Corpus Sancti translatum] Miræus in Fastis Belgicis ad hunc diem de una translatione hæc scribit: Caput ejus Radulphus Noviomensis episcopus circa annum CMLXII transtulit ad monasterium S. Lupi, quod nunc S. Eligii dicitur, extra muros Noviomenses ab eodem Eligio fundatum. Idem de corpore translato scribit Joannes Cousin, quem laudat Miræus, in Historia Tornacensi lib. 2 cap. 10, additque illud ibidem suo tempore fuisse servatum. Nescio cur Miræus scripserit caput, cum Cousinus, quem laudat, corpus translatum asserat. At suspicor memoriæ lapsu id contigisse, præsertim cum etiam Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, Guilielmus Gazet in Historia ecclesiastica Belgii pag. 251, Joannes Buzelinus in Annalibus Gallo-Flandricis lib. 3 pag. 90, & laudatum supra Breviarium Noviomense de corpore per Radulphum episcopum ad monasterium S. Eligii translato consentiant. Erravit igitur Miræus, & errorem ipsius adoptavit laudandus infra Saussayus, qui etiam caput pro corpore habet, quia Miræum, opinor, præ manibus habuit.

[4] Nicolaus de la Haye decanus Noviomensis in litteris ad Papebrochium anno 1670 datis de dicta translatione aliisque deinde secutis memoravit sequentia: [variis vicibus, celebrataque translationis festivitas.] Ipsius corpus pluries translatum, scilicet X Kalendas Julii ad ecclesiam S. Lupi, quæ etiam S. Eligii nuncupata est, in suburbio Noviomensi: VI Idus Julii, cujus translationis pari die anniversaria fit solemnitas in cœnobio S. Eligii: demum die XXI Junii an. MDIX, quo sacrum illud corpus translatum est per Carolum de Hangest, qui cathedralem ecclesiam & dictum S. Eligii cœnobium simul moderabatur, a minori sacello in templum majus, ac depositum in una capsularum, quæ majori altari innitebantur. Hactenus de variis corporis translationibus.

[5] Nunc audiamus, quid de gestis Sancti afferat Saussayus. [Sanctus episcopus Noviomensis & Tornacensis,] Noviomi sancti Eunuchii episcopi & confessoris, qui post Guidonem hujus & Tornacensis ecclesiæ, quæ connexæ erant, gubernacula capessens, piis vitæ institutis & religionis studio indefesso admirabilem se præbuit: testificataque etiam divinis miraculis sanctitate, ad repositam piorum laborum vocatus est remunerationem. Hujus divini Viri cum pignora sacra virtutes magnas ederent; caput (imo corpus) venerandum Radulphus episcopus Noviomensis ad monasterium transtulit sancti Lupi, a sancto Eligio fundatum, cujus jam nomine insignitur. Hactenus Saussayus, cujus dicta de miraculis S. Eunucii ex mera conjectura videntur profluere, cum nullibi quidpiam de iis inveniam, nullaque miraculorum mentio fiat in lectione Officii de Sancto. Vix quidem dubito, quin S. Eunucius miracula aliqua post mortem patraverit, cum Sanctorum cultus occasione miraculorum soleat inchoari. At nollem asseri similia sine idoneo testimonio.

[6] [aliqui tantum coëpiscopum fuisse credunt, sed minus probabiliter:] Quod spectat ad episcopatum Noviomensem & Tornacensem; hic in dubium vocatur a Molano & Miræo. Audiamus priorem, cui alter adhæret: Nihil aliud, inquit, de eo legi, præterquam quod Demochares vigesimo septimo loco inter Noviomenses episcopos, qui simul erant & Tornacenses, Guidonem ponat cum sancto Eunucio. Unde coëpiscopus videtur fuisse, non autem primarius dicti loci præsul. Verum laudatus Cousinus observat, hanc opinionem non esse admodum probabilem, quia S. Eunucius in catalogo Ms. Tornacensi, & in altero per Meyerum edito, ponitur solus ut episcopus. Buzelinus jam laudatus de opinione Molani sic loquitur: Qui dant Eunucium Guidoni socium potius, quam successorem, illi parum mihi placent; quod in contrarium tabulæ ducant, in quibus is post Guidonem pontifex nuncupatur. Hunc insigni virtutum lumine claruisse accipio, & ob singularis vitæ merita Noviomensium Sanctorum catalogo insertum fuisse. In lectione Officii etiam dicitur fuisse episcopus Noviomensis, atque eum in catalogo Noviomensium episcoporum recensent cum aliis plerisque Sammarthani tom. 3 Galliæ Christianæ pag. 812 inter Guidonem & Eliseum. Quare saltem mihi probabilius est, episcopum revera fuisse ecclesiæ Noviomensis & Tornacensis: nam etiam apud nos ad caput 15 Democharis, ubi habet: Guido cum Enucio, manu antiqua in margine adscriptum reperio: Hos separat Ms.

[7] [obiit seculo VII ante annum 748.] Laudata Officii lectio insinuat ætatem S. Eunucii valde esse obscuram. Hoc enim modo inchoatur: De sancto Eunucio hujus sedis episcopo, quando ei impositus sit, quanto tempore moderatus, quibus rebus nomen sibi fecerit, etsi vix proditum videmus; non est tamen in tanta rerum & temporum densitate nomen ejus & sanctitatis decus obscurum. Hac una laude clarus est: satis est clarus, quia sanctus. Attamen, quoniam in aliquot catalogis ponitur inter Guidonem & Eliseum, ex ætate Elisei cognita utcumque innotescit ætas S. Enucii. Etenim epistola Zachariæ Papæ ad Raginfridum Rotomagensem aliosque Galliæ episcopos, quam Baronius in Annalibus recte recitavit anno 748, ut liquet ex epistola ejusdem Zachariæ ad Bonifacium, ibidem a Baronio præmissa, etiam inscripta est Elisæo Noviomensi episcopo. Sedebat igitur Elisæus, successor S. Eunucii anno 748, ita ut mortem S. Eunucii figere liceat seculo VIII ante annum 748. At vicinam magis anni emortualis investigationem aliis relinquimus, donec plus lucis affulgeat. Cointius quidem ad annum 747 num. 25 ait: Ad Deum transiit hoc anno sanctus Eunucius quarto Idus Septembris. At arbitrarias illas definitiones temporum in Cointii Annalibus frequenter reperimus, sed numquam probare possumus.

DE S. COSMA ARCHIEPISCOPO AFRICANO
PANORMI IN SICILIA

Probabilius anno MCLX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Cosmas archiepiscopus Africanus Panormi in Sicilia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria in Martyrologiis & scriptoribus Siculis: gesta ex probabilibus conjecturis eruta: patria forte Panormus.

Octavius Caietanus e Societate Jesu in suo Martyrologio Siculo, quod in Idea Operis de Vitis Sanctorum Siculorum exhibet, [S. Cosmæ cultus ex Fastis Siculis:] sanctum Præsulem nostrum bis commemorat, videlicet ad diem X Septembris & ad X Octobris. Priori loco sic habet: Panhormi, depositio venerabilis episcopi Cosmæ: posteriori vero sic: Panhormi, translatio corporis S. Cosmæ episcopi, sub altare in sacellum S. Mariæ, quod est in æde maxima. Utroque loco laudat Ms. Breviarium Panormitanum. Cajetanum secutus est Philippus Ferrarius ad utrumque diem, & Franciscus Carrera ad X Septembris, in Pantheo Siculo, ubi illius elogium recitat. Ejusdem pariter cultum agnoscunt Rocchus Pirrus lib. 1 Siciliæ Sacræ, Franciscus Baronius lib. 3 cap. 8 de Panormitana majestate, aliique rerum Sicularum scriptores: & laudatus quidem Baronius Cosmam inter eos recenset, qui in Sanctorum numerum relati, non ab ecclesia modo Panormitana, sed ab universo terrarum orbe ea, qua par est, duliæ veneratione percoluntur: quod tamen non videtur verum esse; cum non appareat, illum extra Panormitanam archidiœcesim, vel saltem extra Siciliam sacris honoribus auctum fuisse. Indubitatum tamen & antiquum esse apud Panormitanos S. Cosmæ nostri cultum, ex dicendis constabit. Neque obest, quod priori loco a Caietano venerabilis tantummodo titulo decoretur: id enim vel ipse, vel laudati ab eo Breviarii Ms. auctor fecit, quia is titulus in epitaphio infra referendo adscriptus legitur. Quin & ipse Caietanus in Animadversionibus ad Vitas Sanctorum Siciliæ ostendit, insignes alios Sanctos sic quoque compellatos fuisse.

[2] Non ita certa sunt Sancti patria, ætas, gesta, [patria, gesta, & mortis genus non ita certa:] sedes episcopalis, mortisque genus & locus. Apud Franciscum Baronium mox citatum perperam legitur: S. Cosmas, episcopus Panormitanus; nisi forte vox Panormitanus patriam, non episcopalem sedem, designet. Perperam pariter Jacobus Adria in Topographia Mazariæ eumdem Conum dixit, interque Panormitanos episcopos numeravit; ut observant laudati Rocchus Pirrus & Caietanus. Africanum episcopum fuisse apud alios certum est, quamvis de loco episcopatus, mortisque genere non ita conveniat. Cæietanus tom. 2 de Vitis Sanctorum Siciliæ geminam sententiam, nihil ipse definiens, proponit his verbis: Beatus Cosmas, incertum, cujus sedis in Africa episcopus fuerit, quave in Siciliam ratione delatus advenerit; incertum item mihi est, an is, ut quidam ex fama tradunt, dum in Africa divinam immolaret Hostiam, ab ethnicis interfectus sit, & corpus exinde Panormum in Siciliam deportatum fuerit; an causa religionis (Africana ecclesia a Saracenis, Africam tenentibus, dilacerata) seu metu seu vi pulsus, in Siciliam transgressus, Panormi extremam obierit diem, datumque optimi Antistitis reverentiæ, ut in æde maxima sepeliretur. Obiisse illum IV Idus Septembris, anno post Christum natum MCLX, marmor docet, quod ante sepulcrum ejus fuit. Similia habet Carrera in Pantheo supra memorato.

[3] [videtur tamen a Rogerio Siciliæ rege] Verum Antoninus Mongitorius in Opusculo Italico, quod Monumenta vitæ, mortis & antiquissimi cultus S. Cosmæ inscripsit, annoque 1737, occasione ejusdem sacri corporis anno priore elevati edidit, hæc omnia elucidare, nec inaniter, conatus est. In primis pro re minime dubia asserit, S. Cosmam circa medium seculi XII civitatis Africæ, quæ olim munitissima civitas, alias Aphrodisium & Mahadia & Almahdia dicta, sitaque est in ora maris Mediterranei, 20 leucis Adrumeto in Ortum distans, archiepiscopum fuisse. Nec vero deest ratio, qua id verisimile reddat. Rogerius, qui in Sicilia id temporis regnabat, vir bellicosus & fortis, minorem Africam aggressus, Tripolim, Africam aliaque oppida feliciter cepit, ut inter alios a Mongitorio laudatos testatur Hugo Falcandus scriptor coævus Historiæ Siciliæ apud Muratorium in Rerum Italicarum scriptoribus tom. 7 col. 260, ubi de Rogerio hæc habet: Tripolim namque Barbariæ, Africam, Faxum, Capsiam aliasque plurimas Barbarorum civitates multis sibi laboribus ac periculis subjugavit. Consonat anonymi Casinensis Chronicon in laudata Muratorii collectione tom. 5, pag. 142, in quo legitur ad annum MCXLV rex Rogerius cepit Tripolem; rursusque ad annum MCXLVI rex Rogerius cepit Africam. De eadem Rogerii expeditione Africana videri potest Pagius in Critica Baronii ad annum Christi 1146, num. 25, annumque 1147, num. 26 & 27, ubi monet, pro annis 1145 & 1146 substituendos 1146 & 1147. Mongitorius tamen, laudans Augustinum Inveges, civitatem Africam anno primum 1150 captam putat, nescio, qua ductus ratione: verum id anno 1147 potius illigandum esse, [circa medium sec. XII episcopus in Africam missus esse,] ex laudato Pagio colligimus.

[4] Existimat porro Mongitorius, S. Cosmam hac occasione civitatis Africæ episcopum creatum esse. Et sane omnino verisimile est, aliquem ea dignitate insignitum in recens subactas infidelium terras a Christiano rege Rogerio missum fuisse. Ut autem hunc Cosmam credamus, suadet vetus inscriptio, marmoreæ tabulæ sepulcrali litteris Gothicis incisa, prout eam infra exhibemus, estque hujusmodi: In hac tumba jacet Cosmas venerabilis archiepiscopus Africanus, anno Dominicæ Incarnationis MCLX, Indictione nona mense Septembris die X. Favet, inquam, hæc inscriptio: nam cum Cosmas ille archiepiscopus Africanus hic dicatur, & adjectum tempus, quod emortuale fuisse apparet, rerum eventui optime cohæreat; omnino quoque verisimile est, hunc ipsum esse, quem recens subjugatæ ditioni a Rogerio episcopum datum fuisse credibile est.

[5] Pagius enim in Critica Baronii ad annum 1159, [eaque a Saracenis capta,] num. 18 & 19 refert, Abdelmumen Almohadum imperatorem seu principem, regnante apud Siculos Willelmo, qui Rogerio patri successerat, capto Tuneto, Almahdiam sive Africam obsedisse; cumque eam vix expugnabilem cerneret, relictis, quæ illam terra marique coangustarent copiis, reliqua Siculorum in Africa oppida subjugasse, tandemque Africanæ urbis præsidiarios, rei frumentariæ inopia ad extrema redactos, eam quoque urbem Abdelmumi tradidisse, pactos tamen, ut sibi reliquisque incolis in Siciliam reverti liceret. Pluribus hæc narrant Romualdus Salernitanus in Chronico, Hugo Falcandus in Historia Sicula, & Fazellus de Rebus Siculis lib. 7, cap. 4 posterioris decadis, sed sine anno: at laudatus Pagius ex Noveirio ostendit, urbem illam hostibus traditam fuisse XXI Januarii anno 1160, quem annum pariter notat Casinensis anonymi Chronicon his verbis: Anno MCLX Masemuti ceperunt Africam.

[6] Ex his sane recte intelligitur, qua occasione Archiepiscopus Africanus anno 1160 Panormi defungi potuerit, [Panormum appulisse, ibique mortuus esse,] quemadmodum ex epitaphio habemus. Potuit scilicet cum præsidiariis reliquisque urbis Africæ Christianis incolis eo ipso anno Panormum appulisse, ibidemque post paucos menses mortem oppetere, quam toleratæ in obs