Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August II           Band August II           Anhang August II

12. August


DIES DUODECIMA AUGUSTI.

SANCTI QUI PRIDIE IDUS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Macarius M. in Syria.
S. Julianus M. in Syria.
S. Julianus M. in Istria.
Socii MM. in Istria.
S. Hilaria M. Augustæ Vindelicorum.
Sociæ MM. Augustæ Vindelicorum.
S. Quiriacus M. ibidem.
Socii XXIV MM. ibidem.
S. Anicetus M. Nicomediæ.
S. Photinus M. Nicomediæ.
Plures alii MM. Nicomediæ.
S. Euplus M. Catanæ in Sicilia.
S. Cassianus episc. conf. Beneventi in Italia.
S. Eusebius episc. conf. Mediolani in Insubria.
S. Gratilianus M. Faleriæ in Tuscia.
S. Felicissima M. Faleriæ in Tuscia.
S. Sergius M. apud Græcos.
S. Stephanus M. apud Græcos.
S. Pamphilus M. etiam apud Græcos.
S. Capito M. etiam apud Græcos.
S. Herculanus episc. conf. Brixiæ in Italia.
S. Cæcilia alias Clara virg. abbat. Romarici montis in Lotharingia.
S. Porcarius abbas M.
CCCCC monachi Lerinenses.
S. Clara virgo Assisii in Umbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sanctus Leucius episc. conf. in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis relatus, recte a Bollando remissus est ad XI Jan. S. Eucharii translatio est in Additionibus Cartus. Bruxell. ad Grevenum. De ipso actum est XX Februarii.
In Praga Bohemiæ S. Agnetis virginis est annuntiatio Greveni, quo modo etiam loquitur Florarium nostrum Ms. verum de Sancta illa pridem actum est ad VI Martii.
S. Probus ep. Reatinus nescio cur hoc die inseratur Martyrologio Anglicano Witfordi. Colitur & de ipso actum est XV Martii.
S. Waldetrudis translatio non uno in codice Usuardino hoc die signatur, etiam in Florario SS. Ms., in Ferrarii Catalogo generali, & apud Wionem & Menardum. Explicata omnia invenies ad diem ejus natalem IX Aprilis.
S. Leonides pater Origenis perperam hoc die signatus est a Maurolyco. Colitur & de eo pridem actu est XXII Aprilis.
S. Joannem Cassianum male ad hunc diem relatum invenit Bollandus. Spectat ad diem quo jam de ipso actum est XXIII Julii.
S. Ethelwoldus in Altempsiano codice signatur, de quo actum est I Augusti.
S. Artemiam cur hoc die retulerit Ferrarius in Catalogo generali, plane ignoro; de ea actum est satis VIII Augusti.
S. Agliberta hoc die refertur a Molano, spectat ad diem præcedentem XI Augusti.
Sixtus & Hilarius obscura additio est Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, ubi & martyres dicuntur. An & quo spectent, necdum licuit reperire.
Lambertus Cantuariensis episcopus inter Sanctos collocatur in codice Usuardino Altempsiano: verum is titulus nec ab Anglis ei tribuitur, ut videre est in Anglia sacra inter dies obituales Archiepisc. Cantuariensium, ubi simpliciter bonæ memoriæ dicitur.
S. Aggeli memoria hoc die habetur in nostro Martyrologio Arabico-Ægyptio Ms. Qualis autem Sanctus ille sit, quove spectet, quis e solo nomine definiat?
S. Enoch patriarcha Hierosolymitanus comes & collega S. Angeli Carmelitæ sanctissime obiit circa annum MCCXXVII. Illi sanctitatis titulum attribuunt &c. Sic legitur hoc die in Acie bene ordinata PP. Carmelitarum Philippi Visitantini.
Segenus, seu Segeneus abbas Hiensis relatus est in Prætermissis eo die, quo a Dempstero & Camerario signatur VII Aprilis, ob rationes ibi allegatas, quæ etiam hodie subsistunt, quidquid Colganus ad Vitam S. Columbæ nota 30, pag. 374 Sancti titulum ei vindicare conetur, ad hunc diem ipsum remittens, quasi Sancti omnes sint quicumque in ea Vita commemorantur aut saltem laudantur.
Cæcilia Joannelli Castella, ut Innocentii XI matertera, inter Prætermissos XX Junii huc remissa est, si forte beatificaretur. At nihil hactenus innotuit.
Ilduinus episcopus solo nomine ponitur a Vincentio Barrali in Chronologia Lerinensi inter Sanctos ordine mensium hoc die, in ordine alphabetico plane omissus, ut quid velit divinandum relinquat. Si notitia aliqua accesserit, de eo alibi agetur.
Notingi episcopi Constantiensis aliqualis notitia huc pridem missa est, cum brevi Vitæ Compendio, in quo Beati appellatione donatur, pluresque singulares ejus virtutes enumerantur; neque deest fama miraculorum. Ast illud desideratur, quod in hac re præcipuum est, ut de legitimo cultu, ei umquam exhibito, certiores reddamur.
Brixium aliquem Chauriæ seu Canouriæ hoc die collocat Dempsterus, qui Prior in Lesmohago, Moraviæ episcopus renuntiatus, sanctissime vixerit. Alia auctoritate opus est ut inter Sanctos in hoc opere connumeretur, quæ jam desiderata est XXII Februarii etiam inter omissos.
Felix & Felicissimus a solo Castellano hoc die signati, ut qui colantur Vernoti non procul Meloduno, hic prætermittendi sunt, donec aliqua saltem notitia accedat.
F. Guilielmus Guillacoine ut servus Dei & in Hibernia martyrium a Calvinistis passus laudatur a Marchesio hoc die in sacro Diario Dominicano.
Mancia Pereira vidua sanctimonialis in Lusitania, Beata dicitur in Anno Dominicano Gallico, in Viridario Germanico & in Anno sancto Belgico.
Alphonsus Gerces additur in duobus postremis.
Isabella Ferreyra in Anno Gallico.
Udevolta virgo sanctimonialis in Monte sanctæ Walburgis prope Coloniam, refertur in Kalendario Cisterciensi, mire laudata ab Henriquez & Chalemoto hoc die, non in tabula Sanctorum Ordinis, neque de ejus cultu certa occurrunt indicia.
Inventio Teresæ reginæ sanctimonialis ab utroque scriptore signatur.
Atque item elevatio plusquam nongentorum sanctorum monachorum in Claravalle.
Eberhardus abbas confessor jam dictis superadditur a Bucelino, qui Beatum ipsum pronuntiat: vellem aliunde de constanti & legitimo cultu edoceri.
Bartholomæus ab Apona conf. Perusiæ, Anonymus confessor Genuæ, Michaël Cantor confessor Posnaniæ, Joannes a Via conf. Palmæ in Canar., Maria a Porto Carriero virg. Palmæ Cordub. Titulo Beati donantur ab Arturo in Marlio Franciscano & ultima etiam in Gynæceo.
Hisce in Menologio suo adjungit Hueberus plures ex Ordine a Turcis interfectos anno 1532. Item Neapoli Franciscum natione Gallum.
Tum Viennæ Mariam Augustam Caroli V filiam, Maximilliani II uxorem, Tertiariam.
S. Wibertus alias Wigbertus, signatur hoc die in Editione Lubeco-Col., Greveno & aliis: spectat ad diem sequentem XIII Augusti.
S. Concordia inserta Miscellaneis satis inconditis seu jam non semel citatis Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De ipsa actum est in Prætermissis XXII Februarii, ubi & recte remissa est ad diem quo cum sancto Hippolyto colitur, nempe sequenti XIII Augusti.
S. Clara de Montefalco non ad hunc diem pertinet, ut eam male retulit Maurolycus, sed ad XVIII Augusti.
S. Berthelmum Staffordiæ in Anglia hoc die ex Wilsono retulit Ferrarius in Catalogo generali, qui nec apud Dempsterum nec Camerarium notus est: remisit ipsum Bollandus ad IX Septem.
S. Syndulphum reperit Bollandus in aliquo Kalendario Benedictino: in plerisque auctariis Usuardinis melius refertur XX Octobris.
S. Ursulæ & sociarum commemoratio a Greveno aliisque Coloniensibus non semel repetitur, de iis agetur eo die quo ipsarum solemnitas ab Ecclesia recolitur XXI Octobris.
In codicibus Hieronymianis hoc die, corruptis nonnihil nominibus, annuntiantur Chrysantus Daria & socii marytres; verum de iis nobis agendum erit die quo ab aliis signati sunt, & ab Ecclesia celebrantur XXV Octobris.
S. Modesta virgo abbatissa. Fuit hæc sanctissima virgo S. Willebrordi soror. Celebris habetur in Trevirensi territorio. Verba sunt Camerarii hoc die: at sancta ipsa apud Trevirensis colitur IV Novembris.
S. Verena seu Veneria hoc die iterum recurrit inter Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quin & inter Hieronymiana simile nomen occurrit. In Opere nostro jam de ipsa aut synonyma actum est XXVI Junii in Prætermissis, atque iterum in solito Catalogo XXVI & XXVIII Julii, ubi censuimus, verosimile omnino esse Verenam hanc cum Parasceve confundendam, quæ cum in Martyrologio Romano locum proprium habeat, res tota examinanda remissa est & hic etiam remittitur ad XIV Novembris.
Edmundi martyris translatio notatur hoc die in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, alios dies signant alii, de quibus agi poterit ipso natalie die XX Novembris.
B. Woyslava Bohema soror B. Hrosnatæ ponitur a Crugerio hoc die, de ea cum Balbino agetur XXII Novembris.
S. Phalitrus (Gall. S. Phalier) eremita confessor, licet in Martyrologiis antiquioribus non sit, colitur tamen solenni officio proprio & hoc die & XXIII Novembris Carobryis (Chabrys) in Bituricis, ut notat Saussayus. Cum vero posterior dies natalis sit, gesta ejus illustranda differimus ad XXIII Novembris.
De S. Trudonis translatione agitur in Additionibus Cartus. Brux. Festum ejus recurrit XXIII Novembris.

DE SS. MACARIO ET JULIANO
MARTYRIBUS IN SYRIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Macarius M. in Syria (S.)
Julianus M. in Syria (S.)

J. B. S.

Signatos Sanctos ita hoc die annuntiat Romanum: In Syria, sanctorum martyrium Macarii & Juliani. Sic vero notat Baronius: Agunt de his etiam Beda, Usuardus, Ado, ex quibus ceteri. Verum in tribus illis appositum martyris titulum non invenit. Paulo distinctior est nostra ad. Usuardum observatio, quam hic juverit repetere: Macarius & Julianus ab Hieronymianis, Romano parvo & Adone laudantur. Ex postremo totidem verbis acceptos credimus: Notkerus Hieronymianorum verba transcribere maluit. Porro Hieronymiana positionem addunt; Vico Magarato seu Magarito, quam frustra quærit Florentinius, iis etiam explicandis insudans quæ in suo textu retulit; ubi multa regio (alias religio) convenit monachorum, ut & ipsos monachos fuisse intelligas. Non de his sed de Alexandrinis loquitur Menologium Græcorum ad diem XXX Octobris, ut suo loco demonstrari poterit: ibi Cronion & plures socii adjuncti sunt, hic de solis duobus Syris agitur, verosimillime martyribus, cum vix alii in Hieronymianis referantur, præterquam quod Petrus in Catalogo lib. 11 n. 214 diserte scribat: Macarius & Julianus eodem die in Syria martyrio coronantur.

DE S. JULIANO ET SOCIIS MART.
IN ISTRIA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Julianus M. in Istria (S.)
Socii MM. in Istria

J. B. S.

En alterum hoc die S. Julianum solis codicibus Hieronymianis & ex ipsis Notkero notum, sic ultimo loco in textu Florentinii expressum: Et in Istria, natalis S. Juliani cum sociis eorum. Paulo rectius in Corbeiensi: Et in Istria, natalis S. Juliani cum sociis suis. Epternacense simpliciter legit; In Istria Juliani. Neque ex codice Reginæ Sueciæ, vel ex aliis minoribus seu contractis exemplaribus, aut ex Notkero aut aliunde quidquam amplius eruitur, ut sincera & vera sit hæc Florentinii observatio: Quis autem fuerit Julianus in Istria coronatus, & qui socii, hucusque me fateor ignorare. Quod & nos candide fateri cogimur.

DE S. HILARIA ET SOCIABUS MM.
AUGUSTÆ VINDELICORUM.

An. CCCIV.

[Commentarius]

Hilaria M. Augustæ Vindelicorum (S.)
Sociæ MM. Augustæ Vindelicorum

BHL Number: 2159

AUCTORE P. B.

Martyres hasce sic annuntiat hoc die Martyrologium Romanum: [Annuntiatio in Martyrologiis, & Acta;] Augustæ Vindelicorum, sanctæ Hilariæ, matris beatæ Afræ martyris; quæ cum ad sepulchrum illius excubaret, ibidem pio fide Christi a persecutoribus igni tradita est cum Digna & Euprepia & Eunomia, ancillis suis. Totidem fere verbis hodie referuntur a Notkero, Usuardo, & Adone; nisi quod hi duo pro Eunomia Eumeniam ponant; Notkerus autem in editione vulgata utrumque nomen exprimat, primum in margine, secundum in textu. Textum tamen sincerum ac genuinum auctoris putamus esse, marginalem vero notam e Ms. recentiore depromptam: nondum enim Notkeri ætate inventa fuerant Martyrum nostrarum corpora cum suis epigraphis; adeoque nondum innotuerant alia earum nomina, quam ea, quæ ex vetustis Actorum exemplaribus Ado desumpserat. Certe non ante inventionem illam invaluisse scimus apud Augustanos nomina Eunomia pro Eumenia, & Eutropia pro Euprepia, quibus unice nunc utuntur, approbante Velsero in Commentario ad Conversionem S. Afræ not. 28. In eo etiam a Romano Martyrologi jam dicti discrepant, quod pro ancillis suis, secundum Acta disertius habeant: Quæ fuerant puellæ sanctæ Afræ. Acta cum dicimus, ea volumus intelligi, quæ ipsis cum S. Afra fuere communia, quæque jam illustrata dedimus ad diem V hujus mensis; quo lectorem remittimus.

[2] [festum apud Augustanos:] Ibi deprehendet, hunc diem XII Augusti non fuisse natalem SS. Hilariæ & Comitum ejus; uti ostensum in Commentario prævio num. 47. Cur autem ab Adone primum delectus fuerit, ibidem conjecimus num. 49. Videtur tamen ejus ac sequacium Usuardi atque Notkeri annuntiatio occasionem deinde præbuisse Eginoni, qui monasterio SS. Udalrici & Afræ præfuit ab anno Christi 1109 usque ad 1122, ut eamdem diem celebritati earum anniversariæ in perpetuum consecraret. Ad hunc enim peculiaris hujus festi primordia refert Eginonis comes ac paulo post successor Udalscalcus in sua Narratione apud Canisium Antiquæ lectionis tom. 2 pag. 216, cum de illo asserit: Viginti quatuor prædictorum Martyrum (de quibus hoc die seorsum agemus) simul cum sancta Hylaria passorum sub una die nihilominus statuit venerari. Ita certe interpretatur Corbinianus Khammus Hierarchiæ Augustanæ parte 3, pag. 32 & alibi; imo ante illum a seculo XV Sigismundus Religiosus apud Pistorium tom. 3 pag. 605. Quamquam vero Udalscalcus non exprimat certum diem; nec faciat mentionem Sociarum S. Hilariæ; verisimillimum tamen apparet, sic ab Eginone institutum fuisse hoc festum & Officium; sicut anno Christi 1548 celebrabatur, quo utrumque assumpsisse dicitur ecclesia Cathedralis Augustana singulari cultu die XII Augusti peragendum, ad memoriam restituti anno illo, die sanctæ Hilariæ sacro, Cleri Augustani post exsilium decennale religionis causa toleratum. Vide Hierarchiam Augustanam part. 1, pag. 62. Erat ergo tum dies XII Augusti S. Hilariæ sacer. Officium autem & festum, quod eo die observat ecclesia illa, non est solius Hilariæ; sed Hilariæ & Sociarum Martyrum; ut est in Proprio Augustano anni 1638; in quo & recitanda dicuntur in Litaniis omnium Sanctorum, Earum nomina; & præmittenda communibus Suffragiis, quoties hæc in Officio ad Vesperas & Laudes dicuntur, earumdem communis cum S. Afra commemoratio, tamquam Patronarum universæ diœceseos.

[3] Dixi in Commentario prævio ad Acta S. Afræ num. 49 festo atque Officio peculiari SS. Hilariæ & sociarum instituendo occasionem verisimillime præbuisse inventionem corporis S. Hilariæ, [Inventio & reliquiæ S. Hilariæ:] quæ sub eodem Eginone contigit. In qua sententia (tametsi momenti perexigui) nescio an rem acu tetigerim; quia coætaneus Eginonis Udalscalcus, cum de instituto per Eginonis studium festo jam dicto meminisset loco apud Canisium citato, hæc subdit: Nec in tali fraudatur studio (idem Egino scilicet,) dum pretiosissimo remuneratur thesauro, capite scilicet ejusdem martyris Hilariæ, illis diebus invento. Innuit ergo festi institutionem præcessisse; tum huic quasi remunerationem successisse capitis inventionem; si tamen satis accurate locutus hic est auctor ille, de quo merito dubites; quandoquidem hic etiam de solius capitis inventione meminit; cum Khammus ex antiquis monasterii SS. Udalrici & Afræ monumentis affirmet Hierarchiæ Augustanæ part. 1 pag. 62, Eginonem præter Hilariæ caput, multa insuper ejusdem ossa reperisse; de quibus nimirum ibidem subjicit: Partes corporis S. Hilariæ principaliores Augustæ in cathedrali ecclesia venerationi exponuntur. His autem partibus non comprehendi caput, indicat ibidem his verbis: Prædictum vero caput Romam venit. Asserit quoque Carolus IV imperator anno 1354 apud Pessinam in Phosphoro septicorni pag. 434, se acceptam e cœnobio Augustano SS. Udalrici & Afræ anteriorem partem capitis ejusdem transtulisse ad metropolitanam ecclesiam Pragensem. Et quod ejus nunc superest, adhuc in illo cœnobio servatur, teste Hertfeldero in descriptione basilicæ SS. Udalrici & Afræ pag. 73 & sequente. In eadem basilica Sigismundus Religiosus Augustani Chronici part. 2 in appendice assignat humerum integrum sanctæ Hilariæ. Ejus etiam nescio quid apud Andecenses ait esse Beyerlingus verbo Reliquiæ. Sunt ergo præter caput ejus reperta maulta, quæ silet Udalscalcus; & forte anterius inventa, quam de festo ejus Egino cogitasset. Habes hic interim quæ de hac Sancta, ejusque reliquiis & cultu præcipua nobis occurrerunt.

[4] De inventione trium S. Hilariæ Comitum hæc dat Velserus ad calcem Commentarii sui in Passionem S. Afræ ex antiquis, ut ait, [Sociarum ejus trium inventio an. 1064:] codicibus descripta: Ipso quoque tempore (actum erat antea de inventione S. Afræ sub Embricone episcopo Augustano, anno dominicæ Incarnationis MLXIV) in prædicta ecclesiæ (S. Afræ) structura pridie Idus Augusti inventa sunt sanctarum Dignæ, Eunomiæ, & Eutropiæ corpora. Lapis autem superpositus tumulo sanctæ Eunomiæ dum forte a latomis cæderetur, miri odoris fragrantiam emisit. Corpusculum vero sanctæ Eutropiæ in sarcophago plumbeo est repertum. Cujus pars maxima data est ad monasterium sancti Stephani protomartyris, quod beatus Udalricus non longe a civitate construxit. Altera vero pars cum reliquiis sancti Pauli Apostoli, in altari sacelli ejusdem Apostoli, a nobilibus comitibus illic sepultis constructi, & multis villarum reditibus dotati, in dedicatione ipsius est recondita. Corpora autem sanctorum Dignæ & Eunomiæ, in singulis locellis de ligno factis, pro tempore sunt locata. Errat vero clarissimus commentator, dum ad marginem notat: Apparet, hæc circa an. millesimum contigisse; idque propter verba ejusdem antiqui sui codicis consequentia: Post hæc evolutis plusquam sexaginta annis temporibus episcopi Embriconis &c.: nam præcedentia & sequentia manifestissime indicant, legendum fuisse a temporibus Embriconis. Et annum 1064 confirmat illius temporis Catalogus citatus a nobis in Commentario ad Acta S. Afræ num. 62; ex quo etiam falsi arguas diem & mensem inventionis in instrumento Velseriano notatos pridie Idus Augusti: nam ibi corpus S. Eutropiæ inventum legitur pridie Kal. Maii. Pro anno eodem facit Chronica vetus Augustensis in Germanicarum rerum scriptoribus a Frehero vulgatis tom. 1, pag. 348, etsi non omnia corpora, quæ multa fuisse tradit, tunc inventa nominatim recensens; sed S. Afræ tantummodo & S. Eunomiæ. Sigismundus Religiosus Chronici Augustani part. 1, cap. 11 trium harum ancillarum, quas nomine singulas exprimit, inventionem tribuit Embriconi. Nunc pauca sigillatim.

[5] [S. Dignæ inventio altera sec. 12:] Ad solam Dignam spectat inventio secunda, quæ textui jam ex Velseri codicibus producto sic adjungitur: Post hæc, evolutis plusquam sexaginta annis, temporibus * episcopi Embriconis, his omnibus, per incuriam tunc viventium, pene in oblivionem versis, dum huic loco in regimine præesset piæ memoriæ Udalscalcus abbas (Præfuit ab an. 1126 ad 1151) ipsa martyre Christi Digna volente & dignante manifestari, inventa est V Id. Julii in arca lignea, quæ adhuc superposita est tumbæ sancti Dionysii, in purpura peroptima & rara, quæ postmodum limbo circumposito, super postes ecclesiæ ad introitum in festis suspenditur. Inventa est autem sine alicujus scripturæ indicio. Unde dum nimia tristitia abbas; conventusque percelleretur, conversus quidam nomine Gerungus, bonæ conversationis & famæ, diligenter in ipsa arca perscrutans rimas & juncturas, repperit tandem inter parietem arcæ, & pannum qui interius extentus fuit, laminam plumbeam, in qua insculptum erat: corpus sanctæ Dignæ martyris. Quam cum magno gaudio detulit ad dominum abbatem Udalscalcum. Quam ille deosculans, & cum magna fide molaribus suis apponens, liberatus est a dolore dentium, quo multo tempore laboravit. Post hæc, præparato sarcophago lapideo, eam retro principale altare cum magno honore, & devotione relocavit. Et cum ea multas alias & pretiosas Sanctorum reliquias recondidit. Et principale altare arcubus illis & tabulis deauratis, ut adhuc cernitur, decoravit.

[6] Recensetur etiam tertia corporis ejusdem retectio facta seculo decimo quinto, [tertia ejusdem S. Dignæ retectio sec. 15,] & a Sigismundo Religioso eodem seculo sic descripta part. 2, cap. 4: Sub isto tempore, dum post summum altare putrescerent tabulæ superpositæ tumbæ sanctæ Dignæ, scaturirentque pulverulentis furfuribus, abbas, ex rogatu Fratrum, eis sublatis, sanctas reliquias Martyris in plombeo lacello cum lamina, de qua supra diximus (eadem est, de qua & hic dictum numero præcedente,) extulit; postque lapsum temporis facto sarcophago & imagine apta ex transverso post ipsum altare reclusit modo debito. Indicabant ossa, sanctum * Martyrem fuisse non admodum magnæ staturæ. Superscribitur epigramma tale:

“Sarcophagus positus hic multo tempore lapso
Est, quo conduntur venerandæ martyris ossa
Dignæ, quæ fuit ex Afræ socialibus una,
Exemplo cujus regnum cæleste petivit.
Mille quadringentis & sexaginta reductis
Annis completis, sibi quinis associatis,
Præsens sarcophagus iterum fuerat renovatus”.

Mox mater * sancta Dei in visione clare apparuit in oppido Fridberg tumido pede, alteri quoque pleuretico, præcipiens, ut sacra ossa noviter producta in lucem visitarent cum voto: quibus obedientibus, ulceribus pulsis, fluentibus cavernosis artubus obice posito rivus sistitur; lateralique apostemate, sanie intrinsecus aresacta, sanitas subsequitur in altero. Multa tunc alia per eam fiunt miracula. Sub Joanne Hochenstainer hæc sunt facta. Khammus tamen Hierarchiæ Augustanæ part. 3 pag. 81 hæc facta refert sub abbate Joannis successore Melchiore de Stamham; uti & Stengelius in Chronico ecclesiastico Augustensi Germanice dato lib. 1, cap. 6: ubi hæc miracula paulo aliter narrat, & adjungit alia duo de brachio mulieris exulcerato, ac fœdo alterius morbo oculorum per votum ad ejusdem Sanctæ conceptum illico sanatis.

[7] Crevit exinde semper S. Dignæ cultus apud cœnobitas SS. Udalrici & afræ per insignem apparatum quo sacrum ejus corpus cum plurimis aliorum Sanctorum lipsanis in altare magnificum sustulerunt anno 1619, [& honorifica huc usque collocatio.] quod videri potest eleganter incisum æri apud Hertfelderum in Basilica SS. Udalrici & Afræ inter paginas 62 & 63; Translationis hujus pompam ac solennitatem describit Khammus Hierachiæ Augustanæ part. 1, pag. 87 & seqq. Iterum, seculo nondum vertente, ara nova, novum sacellum, utraque prioribus augustiora, conduntur, eorumdem Sanctorum corporibus honorificentius extollendis. Operis ectypum illustre spectandum exhibet ibidem Hierarchia Augustana part. prima, inter pagg. 88 & 89; translationis vero triumphum & ordinem fuse repræsentat a pag. 108. Est & argentea theca in ejusdem basilicæ thesauro Dignæ effigiem referens, duasque ejus includens dimidias costas cum articulo digiti: spectanda proponitur apud Hertfelder pag. 76. Imo & alibi reliquiarum ejus fragmenta magno in pretio habentur; ut quæ ad hunc diem assignat Pragæ Pessina in Phosphoro pag. 515; & quas fama est apud Hertfelder pag. 62 S. Udalricum, dum viveret, ad Eremum Helveticam dono tulisse. Itaque in cœnobio jam dicto corpus Sanctæ non est integrum, nedum in altari; sed quasi, seu fere integrum. Hinc Sigismundus in appendice Chronici, inter reliquias in basilica Udalriciana servatas numerat, Ossa corporis integri quasi, S. Dignæ martyris, famulæ S. Afræ.

[8] [Reliquiæ SS. Eunomiæ & Eutropiæ.] De S. Eunomia singulare est, quod ad annum 1064 narrat accidisse Chronica Augustensis apud Freherum: Lapis etiam, inquit, suppositus sanctæ Eunomiæ sepultæ dum forte a latomis cæderetur, miri odoris emisit fragrantiam. Consonat Sigismundus in Chronico part. 1 cap. 11. Hertfelderus in Basilica SS. Udalrici & Afræ pag. 78 proferens argenteam ejus hierothecam, hæc adscribit: Diva Eunomia, altera ex puellis S. Afræ, hic loci sepulta est: cujus argenteo simulacro hæc reliquiæ inclusæ habentur: pars notabilis de maxilla, alia de cranio, item dens, item alia particula de ossibus S. Eunomiæ. Item ad gazophylacium S. Eutropiæ argenteum pag. 80 adumbratum de ossibus ejus in eadem basilica servatis hæc addit: Quorum pars major ad monasterium S. Stephani protomartyris, a divo quondam Udalrico constructum translata; reliqua in sacello quodam hujus ecclesiæ recondita fuere. In hac ejus argentea imagine hæc sunt: pars spectabilis de cranio, duo fragmenta de maxilla, quatuor dentes molares, item alii sex dentes S. Eutropiæ. Duos insuper ejus dentes assignat in theca præcedente pag. 79. Qui de Martyrum nostrarum cultu moderno ornatuque plura desiderat, adeat, si ad manum est, opus R. P. Romani Kistler, quem ait Khammus, part. 3 pag. 194, basilicam SS. Udalrici & Afræ historice descriptam æneisque figuris illustratam typis mandasse.

[Annotata]

* lege: a temporibus

* imo sanctam

* lege Martyr

DE SS. QUIRIACO ET SOCC. XXIV MM.
AUGUSTÆ VINDELICORUM.

An. CCCIV.

[Commentarius]

Quiriacus M. Augustæ Vindelicorum (S.)
Socii XXIV MM. ibidem

AUCTORE P. B.

Theodericus Ruinartius in Actis primorum Martyrum sinceris & selectis refert etiam Acta seu martyrium S. Afræ ejusque matris ac trium ancillarum; [Videtur hos e Mss ex exemplaribus] prout & nos dedimus ad diem V Augusti; sed notat ad finem pag. 503: In codicibus manuscriptis plerisque hic referuntur alii XXV Martyres, quasi eodem die, quo Afra (imo quo Hilaria) Augustæ martyrium consummarint. At in codice Fossatensi dicuntur passi “non longe ab urbe Roma”; clausulaque vulgata, “Qui regnat” &c. a S. Afræ Passione secernuntur. In codice tamen regio vetustissimo, & in Mombritio deest omnino istud additamentum; quod in quibusdam codicibus brevius est; in aliis fusius reperitur. Ipse interim omittit omnino, tamquam narrationem ab Afræ Passione diversam. Velserus in suo codice Martyrio S. Afræ subjecta legit additamenta tria: primum de S. Afro, alterum de S. Dionysio (quæ nusquam alibi reperiuntur) ac tertium, quod sic habet:

[2] [Actorum S. Afræ Martyris] Ipsa quoque die, apud eamdem urbem (Augustam scilicet, quæ sola præcedit) passi sunt alii viginti quinque pro nomine Christi capitis obtruncatione: id est, Quiriacus, Largio, Crescentianus, Eutychianus, Charito, Philadelphus, Petrus: & feminæ istæ, Nimonia, Juliana, Diomeda, Leonide, & Agape; & alii XIII, quorum nomina Deus scit, per bonam confessionem benedicentes Dominum, qui glorificat suos. Cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. Nos in Annotatis ad Acta S. Afræ die V Augusti pag. 59 idem additamentum ex codice nostro perantiquo P. Ms. 20 dedimus; sed paulo aliter, ac præsertim hoc initio, Eodem vero die apud urbem Romam, alii XXV &c. Idem, sed aliter & multo contractius reperit ac vulgavit Georgius Wicelius in libro de Divis tam veteris quam novi Testamenti secundum editionem Basileensem anni 1557 pag. 249; ubi hæc tantum habet: Eodem die passi sunt etiam non longe ab urbe Roma Cyriacus, Largus, Smaragdus, Memnia, Julia, & multi alii pro nomine Christi decollati sunt.

[3] Ex istiusmodi codice aliquo prompsisse putamus Usuardum, [hoc die primus adscripsisse Martyrologio Usuardus,] quæ hoc die subjunxit annuntiationi apud Augustanam urbem SS. Hilaræ, Dignæ, Eumeniæ & Euprepiæ his verbis: Passi sunt item eodem die in præfata civitate Quiriacus, Largio, Crescentianus, Nimmia, Juliana, cum aliis viginti; & quæ correxisse hoc loco posterius ipsemet creditur in autographo suo San-Germanensi: Eodem die passi sunt Romæ sub præfecto Pertinace Quiriacus, Largio, Crescentianus, Nimmia, Juliana, cum aliis viginti. Nimirum ex Adone crediderit, Hilariam, Dignam, Eumeniam, & Euprepiam die XII Augusti passas esse; ex harum vero Actis, seu potius Actorum appendice in codice quodam suo apposita didicerit, eodem die passos esse Martyres nostros XXV: hos ergo eodem quoque consignandos esse censuerit; etsi notati non fuissent ab Adone. Certe alium ego fontem hujus annuntiationis Usuardinæ nullum assequi conjectura possum; cum nullus ante illum sciatur Martyrologus eam hoc die collocasse. Unde nescio, qui mihi nuper in Annotatis ad Passionem S. Afra lit. m exciderit Ado: nam Usuardam unice nominatum volui. Et sane ut codices, qui additamentum hoc habent, in eo inter se maxime variant de loco martyrii, quod aliqui Romæ; plerique Augustæ factum asserunt; ita in eadem re sibi non constitit Usuardus; nempe prout nunc illi, nunc alteri codici adhærendum potius duxit.

[4] Quæres, utrum Usuardi elogium præferamus; primumne, [tamquam Augustæ passos:] quo Martyres nostri passi dicuntur Augustæ; an secundum, quo Romæ tribuuntur sub præfecto nondum alibi, quod sciamus, audito notove, Pertinace? Respondemus, non una ex causa præferendum nobis videri primum; quia retentum hoc fuit hactenus in omnibus, uno alterove excepto, Usuardini Martyrologii exemplaribus in tot per Europam olim ecclesias distributis; uti observatum in Usuardo Solleriano: quia (ut nihil de Equilino dicamus & plurimis aliis) idem illud adoptarunt Romani, quo nunc utimur, Martyrologii reformatores: quia eidem consonat additamentum ad Acta S. Afræ, Ruinartio teste, in codicibus Mss. plerisque; ii vero pauci, qui pro Augusta in eo Romam habent, id sciolis forte librariis debent, qui propter nominum quorumdam similitudinem Martyres hodiernos cum illis Romanis, de quibus egimus ad diem VIII hujus mensis, confundendos putaverint; ut maxime apparet in exemplari Wiceliano; cum sint plane diversi, & non solum alio die, sed mense etiam alio, quam Hilaria cum ancillis, passi, puta XVI Martii, ut post alios fatetur Usuardus. Denique, ut paucis absolvam, nulla traditio, nulla memoria est, vestigium antiquitatis nullum, unde sciantur hi Martyres XXV umquam Roma ad basilicam SS. Udalrici & Afræ Augustensem fuisse translati; & in hac tamen post Usuardi (imo & Tadonis archiepiscopi Mediolanensis, de quo meminit Mabillonius in epistola de cultu Sanctorum ignotorum § 21) ætatem refossi sunt; quis ergo dubitet, quin ibi passi, ibi sepulti primo fuerint, ubi tandem inventi sunt; hoc est, Augustæ Vindelicorum, non Romæ, non alibi?

[5] [ubi seculo 12 invenit sunt] Et hæc quidem inventio historica fide certissima debet esse, quando ab Udalscalco asseritur, qui eam sine dubio vidit; utpote Eginonis abbatis Udalriciani subditus, & comes individuus, ac deinde successor, a doctrina maxime commendatus. Sic igitur ille apud Canisium Antiquæ lectionis tom. 2, pag. 215, postquam aliunde acquisitas ab Eginone reliquias memorasset; Quibus, inquit luxata paulum syntaxi, Augustam allatis Sanctos INIBI HACTENUS LATENTES, videlicet Dionysium primum ejusdem civitatis episcopum, Quiriacum cum sociis suis viginti quatuor Martyribus, demum jam reperiuntur, tamquam bene notis civibus, assurrexisse. His, inquam, veluti novis, prætermissis, Inventionem beatæ Afræ, antiqua jam pene oblivione abolitam, solenniter constituit celebrari: Viginti quatuor (imo viginti quinque, ut mox numerabat) prædictorum Martyrum, simul cum sancta Hilaria passorum festivitatem sub una die nihilominus statuit venerari. Habes hic Martyres nostros simul cum S. Hilaria, utique Augustæ, passos; habes inibi hactenus (hoc est a tempore martyrii usque ad Eginonis præfecturam, quam gessit ab anno Christi 1109 ad 1122) latentes; habes tum demum assurgentes, sive ex ignotis adhuc sepulcris ac tot seculorum quiete prodeuntes in lucem; habes denique decreto imposterum cultu ac festo cum S. Hilaria, uti jam dictum fuit, communi & apud Udalricianos jam tum anniversario decoratos.

[6] [& coli cœperunt festo anniversario.] Atque utinam qui rem sua ætate novam ac vulgo notam verbis adeo paucis nec omnino clarissimis attigit, futuram olim prospexisset antiquam! Integram profecto dedisset pro tam jejuno compendio hujus inventionis atque elevationis historiam. Ne tamen de hujus Udalscalcianæ narrationis loco sensuque dubites, en tibi ejus interpretem satis antiquum, Sigismundum Religiosum, in Augustano Chronico ecclesiastico part. 2, cap. 1 de Eginone ex Udalscalci, quem citat, sententia scribentem: Cum autem & disciplinæ regulari diligentius cum Fratribus insisteret (Egino,) assurgunt Sancti. (Quid hoc est? Audi, quod sequitur.) Nam corpus sancti Dionysiii martyris & episcopi invenitur; similiter Quiriaci cum viginti quatuor Martyribus. Ergo assurgere idem sonat Udalscalco, quod inveniri. De festo quoque ita Sigismundus: Instituit (idem Egino) … & festum S. Hylariæ aliarumque, nec non prædictorum Martyrum simul, ea die, qua cathedralis ecclesiæ dedicatio agitur, solenniter celebrari; in cœnobio scilicet SS. Udalrici & Afræ: nam ad ecclesiam cathedralem transisse primum videtur hoc festum ab anno 1548, ut antea dictum, ubi egimus de SS. Hilaria & sociabus, num. 2; idque ad eumdem diem XII Augusti: nunc enim ibi dedicationis festum agitur XXVIII Septembris.

[7] Hoc, inquam, festum: non enim ita visum Velsero in Commentario ad Passionem S. Afræ & socc. num. 85 judicanti, inscientiam rerum a beatis hisce Martyribus gestarum causam esse, [die 12 Augusti; quo tamen passi non sunt.] cur in ecclesia Augustana stato die annue de illis non agatur. Agitur enimvero eodem die, quo agitur de S. Hilaria, XII Augusti, saltem secundum Officia istius ecclesiæ propria recusa anno 1638, ubi in tertia Lectione secundi nocturni de ipsis hæc annue recitantur: Quo die (pridie Id. Augusti) etiam Quiriacus, Eutychianus, Largio, Crescentianus, Carito, Philadelphus, Petrus una cum piis feminis, Nimmia, Juliana, Diomeda, Leonide, & Agape, atque aliis tredecim pro Christi nomine capitis obtruncatione necati sunt. Ceterum cum eodem die necati sint, quo sancta Hilaria, non potest dies Augusti XII magis vere illorum, quam Hilariæ natalis esse; ut colliges ex Commentario nostro prævio ad Acta S. Afræ num. 47. Vide etiam quæ jam dedimus de S. Hilaria. Porro jam dictis nominibus tria superaddi reperit Velserus in laudato suo Commentario ad num. 83, Emblasium videlicet, Euriam, & Faustam. Ipsum adi, si lubet, vel a num. 80 de Martyribus his erudite multa disserentem. Nos ad inventionem redimus.

[8] Primam illam fuisse, quæ sub Eginone contigit; quia de alia priore nihilo scitur amplius, [repositio corporum post primam inventionem,] quam de ulla præcedente Martyrum eorumdem translatione. Quod ne cui videatur incredibile, cum accidesse credatur in basilica, quæ diu post illorum agonem primamque sepulturam condita fuit, observari velim ex sententia Velseri loco citato primum timide proposita, deinde validius confirmata Rerum Augusto-Vindelicarum lib. 7 ad annum Christi 303, arcam illam, seu spatium quod postmodum occupavit illa basilica, condendis Christianorum corporibus dudum ante fuisse dicatum, quam ulla ei cœperit ecclesia inædificari. Tum istic sepulti fuisse creduntur Martyres nostri; neque postea reperti, cum basilica loco imponeretur; quia fodi tum solummodo solet, ubi jacienda sunt ædificii fundamenta intactis fundi spatiis intermediis, in quibus eorum tumulus facile potuit delitescere quantumvis diu. Ubi autem inventa sanctorum Martyrum corpora reposuerit Egino, docet Khammus Hierarchiæ Augustanæ part. 1, pag. 62, simul asserens, ea fuisse numero triginta tria, inter quæ numerari puto etiam illa, quæ iterum inventa fuerant sub Embricone, de quibus Chronica Augustensis apud Freherum tom. 1, pag. 348 ad annum Christi 1064: Ecclesia S. Udalrici & S. Afræ a fundamentis incipit. Sanctorum corpora multa inveniuntur: docet, inquam ibi Khammus, quod Egino ex iis corpus S. Dionysii episcopi Augustani, & S. Cyriaci martyris … nec non alia septem ex eadem societate sanctorum Martyrum integra corpora selegit & postmodum prædicta corpora … sub altare honori S. Dionysii.. dicatum honorifice collocavit, ceterorum viginti quatuor Martyrum ossibus in locum suum priorem repositis.

[9] Currente interim (pergit idem) ferme sesquicentennio, [secunda inventio, an. 1258,] crebra infortunia S. Dionysii episcopi memoriam sepulcri penitus sepelierunt; donec anno MCCLVIII sacræ ejus exuviæ sub destructo altari una cum corpore S. Quiriaci in plumbeo sarcophago simul asservatæ, & prædicta alia corpora VII sanctorum Martyrum in ligneo sarcophago collocata, inveniuntur, Hartmanno episcopo die I mensis Septembris jam dicti anni MCCLVIII altare novum in honorem SS. Dionysii & Quiriaci consecrante, & ad altare recens erectum memorata IX corpora (nimirum duo in suo plumbeo, alia vero VII sanctorum Martyrum corpora in suo ligneo sarcophago decenter disposita.) transferente. Hinc quotannis Augustana ecclesia per Officium ecclesiasticum non servat S. Dionysii martyrii, sed prædictæ translationis diem XXVI Februarii recurrentem, Alexandro IV summo Pontifice, anno sui Pontificatus IV ad memoratum diem XXVI Februarii indulgentias speciales impertiente. Uti & a nobis dictum Februarii tom. III, pag. 633. Mirari me tamen fateor sejunctam tot mensibus ab altaris consecratione translationem.

[10] [ac tertia] Illustrantur hæc per descriptionem inventionis tertiæ, quæ contigit anno 1466 sub abbate Michaële Stamham, ad novam & laxiorem basilicam fundamenta moliente. De hac ita Sigismundus Religiosus, tum vivens, Augustani Chronici ecclesiastici part. 2, cap. 6: Dum quoque altare S. Dionysii, seu Hylariæ dictum (nam sic appellari jam vulgo cœperat) removendum esset, in eo quoque reperitur plumbeus sarcophagus, refertus reliquiis Sanctorum, qui per dominum abbatem & Conventum, processione facta, infertur sacrario; aperientesque cum tremore, chartam talem inveniunt: “A Christi Incarnatione MCCLVIII consecratum est illud altare a venerabili Hartmanno episcopo Augustensi in honorem sancti martyris & episcopi Dionysii, fratris S. Hylariæ, & sancti Quiriaci martyris de societate S. Aphræ, quorum corpora simul sunt reperta. Repositæ sunt vero in præfato altari reliquiæ istorum Sanctorum” &c. N. (significat Sigismundus hic posita fuisse singulorum nomina: nam subdit:) Et sic schedula specificabat triginta duas particulas. Item in tumba post altare inveniuntur septem corpora sanctorum Martyrum, qui simul pro Christo martyrium subierunt.

[11] [anno 1466.] Hæc Fratres legentes, & simul duo sigilla episcopi præfati cernentes, mirati sunt; & consilio habito, præfixa die prius populo ac clero, cum ingens multitudo convenisset, processione ordinata, induviis ornati Fratres ad tumbam accedunt, licentiaque data cæmentariis, aperitur, & invenitur tabulatum ligneum, quasi nuper locatum, interius albo lineo panno circumductum, desuper sigillum episcopi, & præfata Sanctorum corpora. Quali tripudio populi prius deosculata, post sacrario illata sint, incredibile est.. Sequentibus diebus altius fodiendo, invenerunt ligna jam putredine absumpta, ligamentaque ferrea, quibus connexa fuerant, integra, circaque illa, ossa ascendentia pene ad triginta corpora. Hi fuerunt isti Martyres, tempore Eginonis abbatis revelati, de quibus superius mentio facta est. Translationem denique S. Dionysii aliorumque legi ab Alexandro Papa confirmatam, licet quilibet Martyr sit per se in catalogo Sanctorum proprio sanguine ascriptus. Hactenus ille. Schedula anni 1250, de qua hic meminit, non sine aliqua discrepantia, tota recitatur Germanice apud Stengelium in Chronico ecclesiastico Augustano vernacule edito, lib. 1, cap. 8, & Latine apud Khammum Hierarchiæ Augustanæ part. 3, pag. 81: utrobique vero dicuntur reliquiæ in scheda memoratæ fuisse in isto altari inclusæ ipso die dedicationis ejusdem altaris; inter alia autem Sanctorum in ea recensitorum nomina leguntur B. Largio, Crescentianus, Eutychianus, Charito, Philadelphus, Petrus; Nimmia, Juliana, Diomeda, Leonide, Agape & alii tredecim, quorum nomina Deus scit, omnes uno die passi. Hunc thesaurum in eadem basilica mansisse testatur anno 1483 Sigismundus in appendice Chronici: subinde in varias pretiosasque lipsanothecas fuisse partim divisum, excusis earum formis, ostendit Hertfelderus in Basilica SS. Udalrici & Afræ a pag. 65 usque ad 140.

DE SANCTIS MARTYRIBUS NICOMEDIENSIBUS
ANICETO COMITE, PHOTINO SEU PHOTIO, AC PLURIBUS ALIIS.

Forte anno CCCV vel CCCVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, elogium, consanguinitas, tempus martyrii, Acta.

Anicetus M. Nicomediæ (S.)
Photinus M. Nicomediæ (S.)
Plures alii MM. Nicomediæ

AUCTORE J. P.

Duobus hisce, quos modo nominavimus, Martyribus publicum cultum deferunt Latini pariter ac Græci. Menologium Sirleti ita eos hoc die memorat: Natalis sanctorum martyrum Photii & Aniceti, [Publica apud Græcos SS. Aniceti ac Photii veneratio:] qui sub Diocletiano imperatore apud Nicomediam Christum confessi, multos & varios cruciatus pertulerunt. Menæa magna impressa ambos etiam annuntiant, atque his versiculis eorum palmam canunt:

Πῦρ Ἀνίκητον συνφλέγει τῷ Φωτίῳ,
Οὓς φωτὸς οἶκος ὡς ἀνικήτους φέρει.

Cum Photio Anicetum atrox ignis vorat,
Invicta tollit pectora hinc lucis domus.

[2] Alludit poëta ad nomina propria Aniceti ac Photii: [versiculi de illis,] quorum primum si referas ad verbum νικάω, id est, vinco, supero, & ad alpha privativum, quod eidem nomini præponitur, attendas, reddi poterit Latine invictus vel insuperabilis. Secundum vero, attenta voce Græca φῶς, φωτὸς, id est, lux vel focus, poteris ita interpretari Latine, quasi Photius sit lucidus vel fulgidus, ut sensus sit, invictos hosce Athletas ab igne terreno, quo martyrium consummarunt, ad lucida cælestis aulæ atria evolasse. Observa obiter, ambos etiam signari hoc die in Typico S. Sabbæ, ut vocatur; apud Possevinum autem tom. 2 Apparatus sacri, ubi exstat Kalendarium Ruthenorum, pag. 368 mentio fit solius Mart. Photii. Supplementum porro nostrum Sirmondo-Chiffletianum ad Menæa excusa, sic habet de loco publicæ eorum venerationis Constantinopoli, ex Sirmondi manuscripto: Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτῶν μαρτυρίῳ τῷ ὄντι ἐν τῴ Σρατηγίῳ. Id est: Celebratur eorum solennitas in sanctissimo eorum oratorio, quod est in Strategio. Cangius Constantinopoleos Christianæ lib. 1 pag. 80 varia te docebit de Strategio. Mitto dicere, quod ambo hoc etiam die inscribantur in apographis nostris Græcis Menæorum bibliothecæ Ambrosianæ, Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano, ac Martyrologio nostro Arabico-Ægyptio. Græci in Menæis magnis suum Officium sacrum partim de illis, partim de S. Maximo (de quo dicetur die XIII hujus cum Martyrologio Romano) recitant.

[3] Synaxarium e Menologio, jussu Basilii imperatoris collecto, illos die XI hujus refert, & sequente honorat elogio, [& elogium] quod Græce excusum est ad calcem tomi primi hujus mensis Augusti pag. 665; Latine autem redditum sic sonat: Photius & Anicetus Christi martyres, imperante Diocletiano, exstiterunt. Erat autem Photius Aniceti ex fratre vel sorore nepos. Dum vero Diocletianus Nicomediæ coram congregato populi cœtu, omnis generis tormenta in medium proferret, ac minaretur, siquis sese Christianum profiteretur, eum morte plectendum; Anicetus, qui præsens aderat, Christianum se esse magna voce exclamavit: & comprehensus, vehementer cæsus est; ac feras, quæ adversus eum dimittebantur, ovibus esse mansuetiores demonstravit. Fusis deinde precibus, Herculis statuam contrivit. Accepta autem sententia, ut capite plecteretur; ubi jamjam illud amputandum esset, manum lictoris aridam fecit precibus. Tunc accurrens Photius, osculum ei dedit, ac comprehensus, una cum illo vinctus est: & postquam variis ambo fuissent affecti cruciatibus, tandem igne martyrium consummarunt. Habet hic lector compendiosam Actorum ideam, quæ postea dabuntur.

[4] [De consanguinitate] Dicitur supra Photius Aniceti ex fratre vel sorore nepos; in Græco quippe istius Synaxarii textu asseritur hujus ille fuisse ἀνεψιὸς; nomen autem illud univoce significat filium fratris vel sororis: de qua re agunt Lexica Græca. Acta bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, de quibus infra, Martyrium bibliothecæ Vaticanæ, ac Menæa magna typis edita scribunt S. Photium extitisse S. Aniceti ἀδελφιδοῦν, alia quidem voce, sed quæ ejusdem cum jam dicta significationis sit, atque adeo filium fratris Aniceti vel sororis, seu Aniceti ex fratre vel sorore nepotem, ut non satis intelligamus, qua de causa Raderus noster in sua istorum Menæorum interpretatione, quam manuscriptam asservamus, vocem ἀδελφιδοῦν restringens, S. Photium vocet S. Aniceti e sorore nepotem. Tunc, inquit, nepos illius e sorore Photius accurrit, & avunculum complexus, & patrem & servatorem suum & avunculum appellitabat. Et vero vox θεῖος, qua dicitur in allegatis Menæis S. Photius compellasse S. Anicetum, patruum æque ac avunculum univoce significat. Martyrologium Romanum Photium vocat Aniceti fratrem, uti & compendium Actorum apud Surium vulgatum ad diem 2 Septembris; quod ideo in hisce fortassis acciderit, quia pro voce ἀδελφιδοῦς vel amanuenses scripserint, vel interpres legerit ἀδελφὸς, quæ fratrem denotat.

[5] [quæ inter illos fuit.] Quidquid sit, videtur esse potior ratio pro superiore significatione, duobus diversis terminis, idem tamen significantibus, expressa. Dicta confirmantur ex Onomastico Julii Pollucis Græco-Latine excuso Amstelodami anno 1706, in quo lib. 3 cap. 2 pag. 277 ita legitur: δὲ ἀδελφοῦ ἀδελφῆς υἱὸς, ἀδελφιδοῦς. Fratris vel sororis filius, consobrinus. Præmiserat ibidem: δὲ πατρὸς ἀδελφὸς, θεῖος .. δὲ μητρὸς ἀδελφὸς, θεῖος. Patris frater, patruus.. Matris vero avunculus dicitur. Et loco citato pag. 279: Ἀδελφῶν παῖδες, ὠνεψιοὶ, εἴτε ἐκ πατραδέλφων εἶεν, εἴτε ἐκ μητραδέλφων, εἴτε ἐξ ἀδελφοῦ καὶ ἀδελφῆς. Fratrum liberi, consobrini dicuntur, sive ex fratribus eodem patre progenitis, vel uterinis fuerint, aut ex fratre vel sorore. At tricis hisce grammaticalibus valere jussis, ad publicum sanctorum Pugilum nostrorum cultum redeamus.

[6] Soli quidem in Tabulis Græcis, quas antea protulimus, [Cultus eorum cum pluribus aliis apud Latinos.] SS. Anicetus ac Photius nominantur; sed plures alios anonymos eisdem adjiciendos esse, præter exemplaria inferius in Annotatis indicanda, testantur Acta, quæ daturi sumus; in quibus etiam agitur de ædibus sacris. Interim ea non apud Græcos dumtaxat mansit, sed etiam transiit ad Latinos, in quorum Fastis non sine amplissimo apud mortales sui honoris incremento inscribi meruere. Molanus quippe ad diem hodiernum Usuardo suo anni 1573 e Græcis Tabulis ambos adjecit his verbis: Die duodecima, sanctorum martyrum Photii & Aniceti. In Martyrologio autem Romano eis adduntur plures alii innominati, & sic recitantur: Nicomediæ sanctorum martyrum Aniceti Comitis, & Photini ejus fratris, cum aliis pluribus, sub Diocletiano imperatore. Observa primo, pro Photio cum hic tum in Actis apud Surium scribi Photinum. Secundo, S. Anicetum ibidem etiam vocari Comitem: de quo titulo si quis plura scire desiderat, consulere potest auctores, quos citavi tom. V Julii, die XXII in Commentario prævio S. Josephi Comitis § 2, pag. 242. Ceterum a nobilitate generis Sanctus etiam commendatur apud Surium, nec non in apographis nostris San-Maximiniano Trevirensi, Bodecensi, ac Velseriano. Tertio, de Martyribus hisce, quos in Synaxario Basiliano die XI hujus, alibi vero signatos die XII indicavimus, sic statuunt Acta apud Surium: Passi sunt autem sancti martyres Anicetus & Photinus cum aliis multis quarto Nonas Septembris. Consentiunt Mss. nostra Bodecense ac San-Maximinianum Trevirense. At si tunc vere passi fuerint, nescio quid causæ sit, cur unanimi pene omnium sacrarum tabularum, quas supra enumeravi, consensione referantur hac die XII Augusti. Quid vero statuendum de anno martyrii?

[7] Baronius ad annum Christi 311, num. 17 accenset nostros Athletas aliis, [Difficultates] qui Nicomediæ sub Maximiano martyrii coronam sunt consecuti; non quod isto anno sint passi; sed quia, quo anno essent passi, non constabat, rejecit eos in ultimum persecutionis Diocletiani annum, secundum ea, quæ ibidem præmiserat num. 15. Quod vero, ait num. 17, ibi tum Diocletianus olim, ut dictum est, postea vero Galerius Maximianus degere consueverunt, inde accidit, ut Nicomediensis civitas præ cæteris aliis haberetur celebris sanctorum Martyrum carnificina. Verum cum crebra ex dictis fuerit eorum in ista civitate commoratio, extundi inde nequit annus martyrii SS. Aniceti ac Photii, quod Acta memorant tunc accidisse, quando ibidem degebat Diocletianus imperator. Dispiciendum itaque est, an annus ille aliunde determinari possit. Passio Velseri Ms., cujus apographum habemus, sic incipit: Anno secundo Diocletiani imperatoris ingens adversus Christianos persecutionis furor exarserat. Hac de causa multi Christianorum veri Dei relinquentes cultum profana sacrificia idolis immolabant. Plurimi vero propter vanam hominum gloriam sacras Scripturas ignibus exurebant. Velseriano apographo consonat San-Maximinianum Trevirense ac Bodecense; quamquam hoc ultimum vocibus aliquantulum ab istis discrepet. Eumdem etiam annum notat Vaticanum Ms. Græcum in exordio narrationis martyrii, dicens: Ἔτους δευτέρου βασιλεύοντος Διοκλητιανοῦ. Compendium vero apud Surium: Cum Diocletianus in civitate Nicomedia coram multitudine populorum &c. Annus non exprimitur cum ibi, tum in Martyrio e bibliotheca Cæsarea Vindobonensi, ac Menæis Græcis impressis.

[8] [chronologicæ] In favorem porro Actorum, quæ annum illum Diocletiani imperatoris secundum signant, hæc consideramus, & sic illum explicari posse existimamus. Anno Christi 302 Diocletianus adversus Christianos exarsit in Oriente degens, ursitque impia sacrificia sub pœna virgarum, missis etiam edictis, ut milites superstitioso illo ritu se contaminarent, nisi exauctorari vellent. Atque hæc quasi præludia fuere famosissimæ illius ac tragicæ persecutionis, quæ anno proximo 303 sæviit. Quomodo vero, ac quas ob causas ea peracta fuerint, quæ anno 302 accidisse obiter indicabam, pluribus deducit Tillemontius tom. 5 Monumentorum ecclesiasticorum art. 7. Fuerit itaque ac ponatur in gratiam Actorum, quæ dixi, annus Christi 302 Diocletiani imperatoris tum tolerabilius sævientis primus. Hunc excepit annus 303, qui etiamsi Diocletiani universalem ac famosam contra Christianos persecutionem moventis fuerit primus, respectu tamen levioris istius, quam attigi, secundus vocari cur non possit? Quidquid sit, sic vocetur tantisper ob Acta, quæ memoravi. His itaque positis cohærebunt quæ narrabantur de exustis igne Scripturis sacris. Verum quonam modo funestissima illa scena Nicomediæ aperta sit a Diocletiano & Maximiano Galerio ibidem degentibus, audiamus breviter e Lactantio libro de Mortibus persecutorum cap. 13: Inquiritur, inquit, peragendæ rei dies aptus & felix, ac potissimum Terminalia deliguntur, quæ sunt ad septimum Kalendas Martias.. Qui dies cum illuxisset, agentibus consulatum senibus ambobus octavum & septimum, repente adhuc dubia luce ad ecclesiam profectus * cum ducibus & tribunis & rationalibus venit; & revulsis foribus, simulacrum Dei quæritur. Scripturæ repertæ incenduntur &c.

[9] [de tempore martyrii] Sed an annos subsequentes procedamus, ac expendamus cuinam ex illis SS. Aniceti ac Photii mors pro Christo obita innecti possit secundum ea, quæ in illorum Actis reseruntur. Affirmant Acta, Martyrum certamen triennio perdurasse. Nam secundum exemplar Cæsareum infra apud nos num. 4, Postquam eos flagris cecidisset (Diocletianus) ac vulnera eorum sale irrigasset, trium annorum tempore neglectos reliquit. Post autem accenso balneo &c. Apud Surium sunt ista: Triennio autem expectato, jussit publicas thermas &c. In triennio autem illo consentiunt etiam Menæa Græca; &, si apographis nostris Velseriano, San-Maximiniano Trevirensi, ac Bodecensi credimus, expleto quidem. Jam vero quoniam mensis primo initi certaminis exploratus nobis non est, demus illi menses Martium circiter vel Aprilem, vel, si mavis, æstatem anni 303; quibus si accenseas prædictum triennium, pervenies ad annum 306; quod triennium erit expletum, prout volunt allata apographa, si agonis sui cursum consummarint Heroes nostri quarto Nonas Septembris. Prædictus Monumentorum ecclesiasticorum collector tom. 5 artic. 31, Martyrium Pugilum nostrorum eidem, quem fixi, anno innecti posse censet, si aliquam habere velimus rationem eorum, quæ dicunt illorum Acta, ac Menæa. Atque hæc quidem, quæ diximus, procedunt secundum narrationem Actorum; sed superiore eorumdem difficultate utcumque explanata, nova ac major difficultas in eisdem se offert, quam cum isto anno combinare non possumus.

[10] Diocletianus anno 305 Kalendis Maii Nicomediæ seu in ejusdem territorio se abdicavit imperio; [figendo] quem annum etiam assignant ipse Tillemontius in tabula chronologica ad calcem tomi 5 pag. 810, & Pagius in Critica Baroniana ad dictum annum num. 6. Ad hæc imperator ille, deposita purpura, tunc non mansit Nicomediæ, sed inde se contulit ad patrium solum, uti ex Eutropio refert idem Monumentorum collector tom. 4 art. 22 pag. 52, id est, in Dalmatiam, in qua Salonam secessit, ut privatam vitam viveret. Sed audiamus ipsum Eutropium, qui inter Romanæ historiæ scriptores Græcos minores in Breviario suo sub finem capitis 9, a pag. 127 editionis Francofurtensis anni 1590 ita loquens inducitur in Latina versione: Cum ingravescente ævo parum se idoneum Diocletianus moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio fuit, ut in privatam vitam concederent.. cui ægre collega obtemperavit. Tamen uterque una die privato habitu imperii insigne mutavit; Nicomediæ Diocletianus, Herculius Mediolani.. Concesserunt tum Salonas unus; alter in Lucaniam. Diocletianus privatus in villa, quæ haud procul a Salonis est, præclaro otio senuit.

[11] Hæc quomodo combinari possint cum Menæis, nec non cum Actis apud Surium, [expenduntur.] quæ citat Tillemontius tom. 5 art. 31, non intelligimus. Apud Surium quippe sic dicitur: Diocletiano venienti ad thermas Sancti dixerunt: Nos in omni certamine victores sumus. Tu autem confusus, in Dei famulos pœnas excogita novas. Tunc jussit magnum caminum fieri, quo posset multam turbam Christianorum colligere. Quo præparato &c. Deinde passi sancti martyres, id est martyrio coronati, memorantur quarto Nonas Septembris. In Menæis sunt ista: Diocletianus excogitat caminum .. in quem Sancti immissi finem certaminis & victoriæ coronas acceperunt. Hæc Nicomediæ scilicet egerit Diocletianus anno 306, quando jam dudum erat in Dalmatia secundum ea, quæ diximus. Non cohærent. Quamvis autem Actis censuram inurat Tillemontius, potuisset tamen verbulo tangere illam difficultatem; qua etiam laborant alia nostra exemplaria; de quibus statim agemus. Quæ cum ita sint; si Martyres, Diocletiano Nicomediæ commorante, vitæ cursum consummarint; dicendum erit, id non accidisse post mensem Aprilem anni 305; sin vero Diocletianus in eorum consummatione martyrii imperite in Acta sit intrusus, tunc illud potuit accidisse anno 306, Galerio Maximiano imperante.

[12] [Acta:] De Actis occurrunt hæc notanda. Græca, quibus apponitur in nostro apographo nomen bibliothecæ Vaticanæ ex codice 1671, hunc præferunt titulum: Μαρτύριον τῶν ἁγίων μαρτύρων Φωτίου καὶ Ἀνικήτου, καὶ τῶν σὺν αὐτοῖς μαρτυρισάντων. Id est: Martyrium sanctorum martyrum Photii & Aniceti, & eorum qui cum ipsis martyrium perpessi sunt. Incipiunt: Ἔτους δευτέρου βασιλεύοντος Διοκλητιανοῦ ἦν πολλὴ μανία τῶν ἑλλήνων κατὰ τῶν Χριστιανῶν. Hoc est: Anno secundo Diocletiani imperatoris multa erat gentilium adversus Christianos insania, E tribus autem ecgraphis Latinis unum indicatur ex Bodecensis cœnobii Ord. Regular. S. Augustini diœces. Paderborn. Passionali pergameno Ms. insigni mensis Septembris fol. XV. Aliud insuper habemus Passionis apographum ex Ms. S. Maximini Treveris signatum; quibus duobus adde tertium ex Ms., uti apponitur, M. Velseri vetustissimo, quod indicatur in fine mutilum. Nominabam tria exemplaria; sed unum vere poteram dicere propter convenientem materiæ ac formæ concordiam, quam habent. Auctor eorum anonymus; sed quisquis ille fuerit, adeo suam narrationem disposuit, composuit, ac tot variationibus mirificis infarsit, ut multum de genio Metaphrastico habere nobis videatur; ut proinde satius esse censuerimus, Acta hujusmodi non imprimere, præsentim cum eorum substantia in historiæ compendiis videri possit.

[13] Surianum, cui hic titulus præfigitur, Martyrium SS. Aniceti Comitis, & Photini fratris ejus cum sociis, ut habentur in antiquissimo Ms. codice, hic non recudemus, cum consentiat in substantia cum compendio, quod Græco-Latine sumus daturi. Asservatum illud fuit apud nos inter alia Græca exemplaria, quæ ad Augustum mensem pertinent, descriptaque sunt e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis; de quo Lambecius in Commentariis istius bibliothecæ lib. 8 pag. 100 & seqq. Ceterum hoc titulo insignitur: Μηνὶ Ἀυγούστῳ ιβ᾽ Μαρτύριον ἐν συντόμῳ τῶν ἁγίων μαρτύρων Ἀνικήτου καὶ Φωτίου. Id est: Mense Augusto, die XII Martyrium in compendio sanctorum martyrum Aniceti & Photii. Illud itaque Latinitate donabimus, tum quia hactenus editum illud non novimus, tum quia breviter Sanctorum pro Christo exantlata certamina repræsentat; id quod etiam faciunt Menæa magna Græca.

[Annotata]

* l. præfectus

COMPENDIUM MARTYRII
Auctore anonymo
E codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis. Interprete I. P.

Anicetus M. Nicomediæ (S.)
Photinus M. Nicomediæ (S.)
Plures alii MM. Nicomediæ

A. Anonymo.

Διοκλητιανοῦ τοῦ βασιλέως ἐν Νικομηδείᾳ τῇ συγκλήτῳ δημηγοροῦντος κετὰ Χριστιανῶν, καὶ βασανιστηρίων πλῆθος εἰς μέσον προτεθέντων, καὶ πάντων κλονηθέντων καὶ φόβῳ συσχεθέντων, ἅγιος᾽ Ἀνίκητος ἀδελφιδοῦν ἔχων τὸν ἅγιων Φώτιον, διασχίσας μέσον τὸν ὄχλον, κατεγέλασε τοῦ θράσους τοῦ βασιλέως καὶ τῶν ἀπειλῶν αὐτοῦ, καὶ ὡμολόγησε μεγαλοφώνως τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ, ἐν παῤῥησίᾳ θεοσόφως τὴν ἄναρχον καὶ ἀΐδιον γέννησιν θεολογήσας, καὶ τὴν ἐπ᾽ ἐσχάτων διὰ τὴν τῶν ἀνθρώπων σωτηρίαν γενομένην οἰκονομίαν διαγορεύσας, ἐλέγξας και στηλιτεύσας κατ᾽ ὄνομα τὴν τῶν θεῶν τῶν ἑλλήνων ματαίαν πλάνην, διεξελθὼν ἑκάστου τὴν ἀκαθαρσίαν· ὧντινων ῥημάτων ἀκούσας Διοκλητιανὸς τοῦ ἁγίου Ἀνικήτου διεξιόντος, καὶ τὸ πλῆτος τοῦ λαοῦ συνομολογοῦν βλέπων τοῦς ῥήμασι τοῦ Μάρτυρος, καὶ ἐμμένειν τῇ τοῦ Χριστοῦ πίστει συγκατατιθέμενον, ὑπερξέσας τῷ θυμῷ ἔσχισε τὸ φιβλατώριον αὐτοῦ, καὶ ἐκέλευσε τὸ πλῆθος τοῦ στρατεύματος κατασχεῖν καὶ ἀνελεῖν τοὺς συγκατατιθεμένους τῇ ὁμολογίᾳ τοῦ Χριστοῦ, εἰ μὴ στρατηλάτης Πλακίδας μετέπεισεν αὐτὸν λῆξαι τοῦ θυμοῦ.

[2] Τύπτεται οὖν ἅγιος Ἀνίκητος βουνεύροις μέχρις ὀστέων, καὶ παραβάλλεπαι λέοντι παμμεγεθεστάτῳ, ὥστε ἀπὸ τοῦ φόβου καὶ τοῦ βρυγμοῦ τοῦ θηρὸς ἰδρῶτι πολλῷ περιχεθῆναι τὸν ἅγιον Ἀνικητον· Ὅντινα κατιδὼν λέων, τῷ δεξιῷ ποδὶ καὶ τῇ γλώσσῃ τὸν ἱδρῶτα τοῦ προσώπου αὐτοῦ δίκην σπόγγου ἀπεμαξε. Τότε Ἅγιος ηὔξατο τῷ Θεῷ, εὐχαριστῶν ἐπὶ τούτῳ τῷ μεγάλῳ θαύματι. Ἐπὶ οὖν τῇ πληρώσει τῆς εὐχῆς σεισμοῦ γεγονότος, ἔπιπτε τὸ ἔιδωλον τοῦ Ἡρακλέους, καὶ ἐγένετο κόνις· ἀλλὰ μὴν καὶ τὸ βόρειον μέρος τῆς πόλεως, ὥστε πολλοὺς τῶν ἑλλήνων ἀποθανεῖν ἐν τῷ συμπτώματι. Μετὰ τοῦτο λαμβάνει τὴν διὰ τοῦ ξίφους ἀπόφασιν ἅγιος Ἀνίκητος, καὶ τοῦ δημίου τὴν σπάθην ὑψώσαντος ἀποτεμεῖν τὸν Ἅγιον, χεὶρ αὐτοῦ ἀκίνητος ἔμεινε. Δεσμεῖται οὖν αὖθις ἐπὶ τροχοῦ πυρᾶς ὑποστρωθείσης, κᾴκεῖ ἐκμελιζόμενος καὶ καιόμενος ηὔξατο. Καὶ εὐθέως ἐλύθη τὰ δεσμὰ αὐτοῦ, καὶ τροχὸς ἀκίνητος ἔστη, καὶ τὸ πῦρ ἐσβέσθη.

[3] Σφενδονηθεὶς δὲ πάλιν ἐν τῷ βρασμῷ τοῦ ἐκκαυθέντος λέβητος, ὁρᾷ ἄγγελον Κυρίου δεχόμενον αὐτὸν, τὸν βρασμὸν εἰς ὕδωρ μεταβαλόντα, καὶ αὐτὸν ἀβλαβῆ διατηροῦντα. Ταῦτα θεασάμενος Διοκλητιανὸς, ἐβλασφήμησε καὶ κατηράσατο τοῖς θεοῖς αὐτοῦ. δὲ ἅγιος Φώτιος τότε δραμὼν κατεφίλησε τὸν τοῦ Θεοῦ Ἀθλητὴν καὶ ἴδιον θεῖον Ἀνίκητον, ἐξελέγχων Διοκλητιανὸν τὸν βασιλέα ἐπὶ τῇ ματαιότητι καὶ τῇ πλάνῃ τῶν θεῶν αὐτοῦ. Εἶτα περιτιθέασι τοῖς Ἁγίοις κλοιὰ σιδηρᾶ τοῖς ποσὶν αὐτῶν, καὶ ἐν εἰρκτῇ ἐμβάλλουσιν. Ἀπερχομένοις δὲ ἐπὶ τὴν εἰρκτὴν τοῖς Ἁγίοις, ὑπαντήσας ἅγιος μάρτυς Λουκιανὸς δέσμιος μετὰ τῶν μαθητῶν αὐτοῦ, ἠσπάσατο καὶ ἐστήριξεν αὐτοὺς ἐν τῇ πίστει τοῦ Χριστοῦ. Μετὰ τοῦτο ξέονται καὶ πυριφλέγονται, καὶ ἐν τῷ θεάτρῳ λιθοβολοῦνται, ὥστε καλυφθῆναι αὐτοὺς ὑπὸ τῶν λίθων, ἀβλαβεῖς δὲ διαμεῖναι· ξύλατε τοῖς ποσὶν αὐτῶν ἐμβαλόντες, ἐποίησαν σύρεσθαι ὑπὸ τῶν ἀγρίων ἵππων. Ῥαγέντων δὲ τῶν δεσμῶν αὐτῶν, ἀνέστησαν καὶ ἐδόξαζον τὸν Θεόν.

[4] Μαστίξας τοίνυν αὐτοὺς, καὶ ἅλατι τὰς πληγὰς καταρδεύσας αὐτῶν, ἐπὶ τριετῆ χρόνον ἀνεπιμελήτους εἴασε. Καὶ μετὰ τοῦτο ἐκκαύσας τὸ λεγόμενον λουτρὸν Ἀντωνίνου ἐπὶ ἡμέρας τρεῖς ἐνέβαλεν ἐκεῖ τοὺς Ἁγίους. Εὐξαμένων δὲ αὐτῶν διελύθησαν τὰ μάρμαρα, καὶ ἀνεβλύσθη πλῆθος ὑδάτων, ὥστε εἶναι αὐτοὺς ὡς ἐν παραδείσῳ δροσοειδεῖ. Κατασκευάζει δὲ πάλιν κάμινον χωνοειδῆ κίοσι δηροῖς, * ὑποστηριζομένην, καὶ ταύτην ἐκκάυσας, ἐνέβαλε τοὺς Ἁγίους. Οἱ δὲ Ἅγιοι ηὔξαντο οὕτως· Εὐχαριστοῦμέν σοι καὶ δοξολογοῦμέν σε, κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, υἱὲ τοῦ Θεοῦ μονογενὲς, ὅτι κατηξίωσας ἡμᾶς ἐλεῖν εἰς τὸ στάδιον τοῦτο τῆς καλῆς ὁμολογίας σου, αὐτὸς, δέσποτα, ἐκτείνας τὰς ἀχράντους σου χεῖρας ἐπὶ σταυροῦ, καὶ τὸν ἀντικείμενον ἐχθρὸν καὶ πολέμιον τῶν ἡμετέρων ψυχῶν ἀποκτείνας, μὴ ἀποστραφῇς ἡμᾶς τοὺς ἁμαρτωλοὺς καὶ ἀχρείους δούλους σου, ἀλλὰ πρόσδεξαι τὰς ψυχὰς ἡμῶν, καὶ κατάταξον ἡμᾶς μετὰ τῶν ἁγίων σου. Δὶς δὲ, Κύριε, καὶ τῷ κόσμῳ τὴν εἰρήνην σου, καὶ τοῖς ἀγνοοῦσί σε γνῶσιν παράσχου, δέσποτα, ἵνα γνόντες σε, καὶ τὸν ὑπεράγιόν σου πατέρα καὶ Θεὸν ἡμῶν, καὶ τὸ πανάγιον καὶ ζωαρχικόν σου πνεῦμα, σοθῶσι καὶ αὐτοὶ, ῥυσθέντες τῆς πλάνης τοῦ ἀρχεκάκου δαίμονος, καὶ δοξάσωσί σε σὺν ἡμῖν, ὅτι εὐλόγητος εἶ, καὶ δεδοξασμένος εἰς τοὺς αἰῶνας. Αμήν.

[5] Καὶ μετὰ τὸ εὔξασθαι αὐτοὺς, πάντων βλεπόντων, παρέδωκαν τῷ Κυρίῳ τὰς θεολόγους ψυχὰς αὐτῶν ἐν εἰρήνη· καὶ ἦν τὰ σώματα αὐτῶν ἐν τῇ ἐσχάρᾷ τοῦ πυρὸς ἕως ὥρας ἕκτης, καθάπερ ζώντων. μὴ δὲ τριχὸς αὐτῶν καείσης. Κρεάγρας οὖν χαλάσαντες σιδηρᾶς, ἀνεῖλκον τὰ λείψανα τῶν Ἁγίων οἱ τοῦ τυράννου ὑπηρέται, ὀθονίοις τε καὶ μύροις οἱ τούτων συγγενεῖς κηδεύσαντες, δημοσίᾳ προέθηκαν. Οἱ δὲ Χριστιανοὶ αὐθαιρέτως συνδραμόντες, ὅλην τὴν κάμινον ἀνεπλήρωσαςν, κράζοντες μεγαλοφώνως, ὅτι Χριστιανοί ἐσμεν. Τὰ δὲ λείψανα τῶν Ἁγίων μετὰ χρόνους τινὰς Δοῦλκίτιος χωρεπίσκοπος ἀνευρὼν, ἐν διαφόροις τόποις εὐκτηρίους οἴκους δειμάμενος, κατέθετο. ἐξ ὦν εἷς ὑπάρχει καὶ ἐν Δαφνουσίᾳ τῇ Χερσονήσῳ τῶν ἁγίων Ἀνικήτου καὶ φωτίου· ἐν ᾧ ἐτησίως περιφανῶς ἐπιτελεῖται μνήμη τῶν ἁγίων Μαρτύρων. Καὶ χάρις τῶν ἰαμάτων αὐτῶν ἐπιχωρίαζει ἐν αὐτῷ, ὧν ταῖς πρεσβείαις καὶ ἡμῖν Θεὸς παράσχῃ τὴν συγχώρησιν τῶν πλημμελημάτων, καὶ ἀξιώσῃ τῶν ἀιωνίων ἀγαθῶν αὐτοῦ ἐπιτυχεῖν ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ κυρίῳ ἡμῶν· ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος σὺν τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι εἰς τοὺς ἀιῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[S. Anicetus furenti Diocletiano se opponens] Dum Diocletianus imperator Nicomediæ publice ad concionem diceret adversus Christianos, ac multitudo tormentorum in medium proferretur, omnesque commoverentur ac metu constringerentur, S. Anicetus, qui sanctum Photium habebat e fratre vel sorore nepotem a, mediam perrumpens turbam, imperatoris audaciam & minas explosit, Christique nomen magna voce consessus est, libere ac divinis in rebus perite edocens principio carentem atque sempiternam generationem, nec non dispensationem, quæ extremis temporibus propter hominum salutem facta est, enuntians, arguit & infamia notavit nominatim stultum deorum gentilium errorem, exposita cujuslibet impuritate. Quæ verba a S. Aniceto prolata ubi audiret Diocletianus, videretque populi multitudini verbis Martyris consentienti fixum sedere animo, fidei Christi inhærere; furore ardens scidit fibulatorium b suum; jussissetque, ut multitudo exercitus detinuisset ac e medio sustulisset eos, qui Christi confessioni suffragabantur, nisi Placidas militiæ dux suasisset ei, a furore ut desisteret.

[2] Sanctus itaque Anicetus nervis bubulis cæditur ad ossa usque, [variis tormentis excarnificatur: cui se jungit S. Photius.] ac objicitur leoni longe maximo, ita ut præ timore ac rugitu belluæ S. Anicetus multo sudore perfunderetur. Quem conspicatus leo, dextro pede & lingua sudorem vultus ejus tamquam spongia abstersit. Tunc Sanctus Deum oravit, de tam magno hoc miraculo gratias agens. Dumque compleret preces, facto terræ motu, humi concidit idolum Herculis, atque in pulverem redactum est, collapsa simul septemtrionali parte civitatis; ita ut multi gentiles casui immortui fuerint. Post hæc S. Anicetus gladii sententia multatur; at lictori ensem elevanti ut Sancti caput amputaret, immobilis hæsit manus. Deinde alligatur rotæ, cui substrata erat lignorum strues; membrisque diffractis c, dum combureretur, oravit. Et statim vincula ipsius soluta sunt, ac rota stetit immobilis, ignisque exstinctus est.

[3] Iterum autem in ollam igne succensam ac bullientem projectus, [Variis aliis cruciatibus] angelum Domini videt, sese qui susciperet, ardoris æstum adinstar aquæ frigidum redderet, seseque illæsum conservaret. Diocletianus hæc conspicatus maledictis ac diris incessit deos suos. Tunc vero S. Photius accurrens, Dei Athletam ac patruum vel avunculum suum Anicetum deosculatus est, Diocletiani imperatoris insaniam, erroremque deorum ejus reprehendens. Postea torques ferreos Sanctorum pedibus circumponunt, & in carcerem conjiciunt. Egressis autem e carcere Sanctis occurrens sanctus martyr Lucianus d vinculis constrictus, una cum discipulis suis, osculo salutem impertiit, ac in fide Christi eos confirmavit. Post hæc raduntur, ignis ardore cruciantur, atque in theatro ita lapidantur, ut sub lapidibus contegerentur; sed illæsi tamen permanerent. Ad hæc, ligna pedibus eorum injicientes distrahi illos fecerunt ab indomitis equis: at vinculis suis disruptis, erecti steterunt, ac laudabant Deum.

[4] Postquam autem eos flagris cecidisset Diocletianus ac vulnera eorum sale irrigasset, [gloriose superatis,] trium annorum e tempore neglectos reliquit. Post autem accenso balneo, quod Antonini vocant, per triduum, Sanctos in illud injecit. Qui dum orarent, dissoluta sunt marmora f, & multitudo aquarum emanavit, ita ut quasi in roscido paradiso versarentur. Ad hæc, caminum instruxit instar fornacis validis suffultum columnis; quem ubi accendisset, Sanctos in illum injecit. Sancti vero sic orabant: Gratias tibi agimus, & glorificamus te, Domine Jesu Christe, Fili Dei unigenite, quia nos dignatus es honore veniendi ad hoc egregiæ confessionis tuæ stadium; tu Domine, qui manus tuas immaculatas in cruce extendisti, & contrarium animabus nostris inimicum & hostem occidisti, ne nos peccatores & inutiles servos tuos averte, sed suscipe animas nostras, & cum Sanctis tuis colloca. Da item, Domine, mundo pacem tuam, iis qui te ignorant cognitionem præbe, Domine, ut cognoscentes te, & sanctissimum Patrem tuum & Deum nostrum, nec non sanctissimum ac vivificantem Spiritum tuum, etiam ipsi salvi fiant, a deceptione dæmonis, qui malorum est auctor, liberati, teque nobiscum glorificent, quia benedictus es & glorificatus in secula. Amen.

[5] [in fornace martyrium ambo consummant. Corpora illasa, plures alii conversi; cultus.] Precibus finitis, videntibus omnibus, placitas Deo animas suas in pace Domino tradiderunt. Ac corpora eorum permanserunt in carbonibus ignis usque ad horam sextam veluti viva, ne vel capillo quidem eorum adusto. Tyranni autem ministri demissis ferreis fuscinis extraxerunt corpora Sanctorum; quæ eorum cognati, unguentis ac linteaminibus justa solventes, publice exposuerunt. Christiani vero sponte concurrentes totum repleverunt caminum, magna voce clamantes: Christiani sumus g. Post aliquot autem annos Dulcitius chorepiscopus inventa Sanctorum corpora in diversis locis, ubi oratoria exstruxerat, deposuit; quorum unum, SS. Aniceto ac Photio sacrum, exstat in peninsula Daphnusa h: in quo illustri cum ritu annua sanctorum Martyrum memoria peragitur, frequente in eo gratia sanitatum una cum ipsis inhabitante: quorum intercessionibus Deus etiam nobis præbeat veniam delictorum, dignosque faciat, ut sempiterna consequamur ejus bona, in Christo Jesu Domino nostro: cui honor & imperium cum Patre & sancto Spiritu in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Mss. nostris Trevirensi, Bodecensi, ac Velseriano vocatur S. Aniceti germanus. Vide quæ præmissa sunt in Commentario prævio num. 4 & 5.

b Φιβλατώριον, περιβόλαιον Περσικὸν, teste Suida; Fibulatorium, vestimentum Persicum; quod a fibulis, quibus constringebatur, dictum videtur. Est enim φίβλη, fibula; φιβλοῦσθαι, infibulare, seu fibulis adstringere.

c In Menæis διατεμνόμενος τὰ μέλη, membris divulsis.

d Inscribitur Martyrologio Romano ad diem 7 Januarii, quo etiam habetur apud nos tom. 1 ejusdem mensis pag. 357; ubi notatur passus anno 312. De eo Baronius anno 311. Acta ejus collegit Tillemontius tom. 5 Monumentorum eccles. a pag. 474. Nihil de illo invenio apud Surium in compendio Martyrii Sanctorum nostrorum, nec in eo, quod est in Menæis magnis. Ponitur tamen in nostro Ms. Vaticano.

e Triennii istius tempus expensum est in Commentario num. 9.

f In Menæis est κευθμώνων διαῤῥαγέντων, secessibus seu latibulis disruptis.

g Hinc collige plures alios fuisse martyrii socios; sicut indicavimus in Commentario prævio num. 6. Quod confirmatur ac declaratur ex Actorum compendio Suriano, ubi hæc leguntur de Diocletiano: Tunc jussit magnum caminum fieri, quo posset multam turbam Christianorum colligere. Quo præparato, Christiani multi cum uxoribus & pueris ad martyrium currentes clamabant: Unum Deum colimus, Christiani sumus. In caminum igitur æstuantem præcipitati, manus ad cælum levantes dixerunt: Gratias tibi agimus, omnipotens Deus, qui nos per Unigenitum tuum ad istud martyrium congregasti. Extende, quæsumus, manum tuam, & suscipe animas nostras in æternam requiem, quam Confessoribus præparasti. Et hæc dicentes, animas Domino tradiderunt. In multis aliis cum SS. Aniceto ac Photino passis consentiunt apographa nostra Trevirense San-Maximianum ac Bodecense. Difficultates circa ea, quæ supra Diocletiano tribuuntur, vide in Commentario prævio.

h Daphnusa insula parva maris Ægei inter Samum & Lesbum sita, quæ & Thalusa Plinio, notatur apud Baudrandum.

* δεινοῖς

DE S. EUPLO VEL EUPLIO DIAC. ET MARTYRE
CATANÆ IN SICILIA,

An. CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Euplus M. Catanæ in Sicilia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Memoria in Fastis, elogia; publica veneratio ex ædibus sacris, miraculis, & hymnis; corporis status ac cultus apud Trivicenses; ejusdem translatio.

Romanum Martyrologium, quo hodiedum utitur Ecclesia Dei, [Memoria in Fastis sacris,] Sanctum hunc celebrandum anuntiat hac die, sic loquens: Catanæ in Sicilia natalis S. Euplii diaconi, sub Diocletiano & Maximiano augustis: qui cum diutissime pro confessione Domini torqueretur, tandem martyrii palmam gladio cædente percepit. Apud Græcos signatur aliis diebus; etenim in Menologio Basiii imperatoris, & in Typico sub nomine S. Sabbæ vulgato, die X; in Menæis autem magnis impressis, nec non in Menæo Chiffletii habetur die XI hujus mensis. Verum quæ hic summatim retuli, pluribus & antiquioribus documentis nunc confirmanda & illustranda sunt. Atque ut a Græcis incipiam 3 in laudatis Menæis ita illum memorant: Sancti martyris Eupli. Deinde autem annuntiationem illius sic repetunt: Memoria sancti megalomartyris Eupli. Subduntur isti versiculi:

Ἐκ τῆς στόλης μὴν σεπτὸς Εὖπλος λευΐτης,
Ἐκ τῆς τομῆς δὲ στεῤῥὸς ὄντως ὁπλίτης.
Πλήγη ἑνδεκάτῃ ξίφει Εὖπλος κοπίεντι.

Stola venerandum te, Euple, levitam facit,
At sectio ensis strenuum militem creat.
Undecima gladio findenti subditur Euplus.

Ibidem etiam habetur elogium cum Officio sacro.

[2] In laudato Menologio Basilii imperatoris exstat hoc elogium, [elogium apud Græcos.] quod e Græco sic interpretor: Euplus, Christi martyr, ex civitate Catanensi, quae in Sicilia insula est, oriundus fuit, Diocletiano imperante, Cum autem diaconus esset ecclesiæ ibidem existentis; populum Christiana fide imbuit, sacras ei prælegens Scripturas. Unde cognitus ac comprehensus a præside, coactusque, ut Christum negaret, sed irrito conatu, manibus ac pedibus vincula ei injecta fuere; dumque suspensus esset in ligno, manibus ferreis atque ungulis dilacerabatur, gravibusque malleis ossa ipsius conterebantur. Deinde e ligno demissus, in carcerem conjectus est: ubi quando sitiret, nec haberet aquam, ut biberet, precibus fontem aquæ e terra elicuit, qua potus, gratias egit Deo. Post hæc e carcere ejectus est, & postquam ejus aures subulis essent perterebratæ, tandem sacrum ipsius caput ense amputatum fuit. Elogium huic simile, at paulo brevius notatur in Menologio Cardinalis Sirleti.

[3] Celebratissima hujus Sancti memoria est apud Martyrologos Latinos hac die. [Sanctus antiquissimis Latinorum calendariis inscribitur.] In apographis Hieronymianis a Florentinio vulgatis ita annuntiatur: In Sicilia civitate Cataniæ natalis sanctorum Eupoli, Nericie, Venerie. Et die XII Septembris, In Sicilia civitate Catina natalis sanctorum Eupli, & Serapioni episcopi. An vero & quos socios habuerit Martyr noster, dicam infra. Antiquum Kalendarium Romanum, quod Fronto edidit, hæc memorat: Die XII mens. Aug. natal. S. Eupli. Cui adjunge Calendarium apud Allatium in opere, quod scripsit De Ecclesiæ Occidentalis atque Orientalis perpetua consensione: ubi Col. dicitur: Pridie Id. Augusti, natale S. Eupli. In Martyrologio, quod sub Bedæ nomine apud nos exstat ante tomum 11 Martii pag. XXVIII sic legitur: 11 Idus (Augusti.) In Sicilia civitate Catanensium natale Eupli diaconi: qui cum diutissime torqueretur, decollatus est a Calvisione consulari, tempore Diocletiani & Maximiani. In Romano parvo seu veteri Martyrologio sunt ista: Catanæ, Eupli diaconi & martyris. Ado, In Sicilia, inquit, civitate Catanensi, natale S. Eupli diaconi, Diocletiano & Maximiano augustis. Usuardus: In Sicilia civitate Cathina, natalis S. Eupli diaconi, sub Diocletiano & Maximiano augustis: qui cum diutissime pro confessione Domini torqueretur, tandem martyrii palmam gladio cædente percepit. His adde Rabanum ac Notkerum, nec non Martyrologos passim omnes. Wandelbertus in fastis suis metricis hoc Pugilem illustrissimum versiculo celebravit:

Martyrii palmam pridie capis, Euple, perennem.

In Veterum scriptorum & monumentorum amplissima collectione apud Edmundum Martene tom. 6, ubi Martyrologia seu Calendaria aliqua antiquissima ponuntur, Sancti nostri memoria inscribitur libello annali domini Bedæ presbyteri col. 644; antiquo Martyrologio Gallicano col. 668; antiquo Calendario monasterii Stabulensis col. 674; Calendario Verdinensi col. 681; Martyrologio Autissiodorensi col. 715.

[4] [Publica veneratio ex ædibus sacris,] Relatis modo hagiologorum annuntiationibus subnectere juvat alia antiqui cultus monumenta ex ædibus S. Eupli nomine insignitis. S. Gregorius Magnus, qui sedit exeunte seculo sexto, ac septimo ineunte, lib. 12 epist. 10, quam Felici episcopo Messanensi scripsit, Januarius, ait, subdiaconus ecclesiæ Messanensis, petitoria nobis insinuatione suggessit, quæ habetur in subditis, in civitate Messanensi basilicam se pro sua devotione fundasse, quam in honorem S. Stephani, & Pancratii atque Eupli desiderat consecrati. Seculo VII Ecclesiæ præfuit Theodorus PP. I; in quo apud Anastasium Bibliothecarium tom. 1 pag. 126 novissimæ editionis Romanæ habentur ista: Fecit & oratorium beato Euplo martyri foris portam beati Pauli apostoli, quod etiam ornavit. Seculo VIII sedem Petri occupavit Adrianus, qui, prout ibidem refertur pag. 264, porticum.., quæ ducit ad beatum Paulum apostolum a porto una cum ecclesia S. Eupli, usque ad prædictam basilicam sancti Pauli, a novo restauravit. In S. Petri spectari imaginem ejus acu pictam in antiquissima umbella, nomine ipsius ibidem intexto litteris Græcis, testatur Piazza in Hemerologio sacro ad diem XII Augusti. Seculo IX Neapoli exstabat ecclesia S. Euplii; sicut Octavius Caietanus probat in Animadversionibus ad miracula S. Eupli, tomo primo Vitarum Sanctorum Siculorum pag. 86. Videsis infra § 5. Florentinius in notis ad XII Augusti pag. 748 hæc observat: Vetustissimam (S. Eupli diaconi) ecclesiam in Lucensi ditione prope urbem, indicant monumenta hœdina in episcopali tabulario circa annum octingentesimum.

[5] Jam vero publicam Sancti venerationem Neapoli, de cujus ibidem ecclesia dicebam modo, [miraculis, atque hymnis &c.] admodum viguisse, conficitur e miraculis, quæ in istra urbe, Sancto nostro patrocinante, patratra sunt, ac dabuntur infra. Ad hæc, hymnus a S. Josepho Siculo in honorem S. Euplii martyris concinnatus, teste Caietano in Vitis antea citatis; pag. 110, ubi etiam e Græco versus exhibetur; alter item ibid. pag. 112 de eodem sancto Pugile hymnus, e Græco etiam Latine redditus; nonne satis indicant, memoriam ejus maxime apud mortales venerabilem ac pretiosam fuisse, ac miraculis inclaruisse? Audire placet paucula, quæ in rem hanc ex hymno, quem primo loco nominabam, delibare visum est. Ode 8 hæc canuntur: Ægritudines varias curandi, & malignos spiritus expellendi vim habent tuæ reliquiæ: quas circumdantes clamamus: Omnia opera benedicite, laudate Dominum. Et mox: O viri congregati haurite de sepulchro Martyris convenientem ægritudinum medicinam, & ex fide clamate: Omnia opera benedicite, laudate Dominum. Et Ode 9: Hodie Catana, veneranda metropolis, festum agit, quia te patronum suum possidet, celebratque una cum omnibus provinciis, præfecturis & civitatibus, tuum divinum certamen, quam tuis intercessionibus protegis. In fine denique hymni, post ea, quæ Deiparæ accinuntur, sunt hæc: In omne ævum omnipotenti Deo adsidens, radiis resplendens, o Victor, memor esto celebrantium tuam illustrem memoriam, teque, o sancte martyr, Euple, tamquam ministrum Sacramentorum Christi venerantium.

[6] In altero autem hymno superius indicato, canitur ei: [e Græcoversis] Celeberrime Euple .. mirande .. Occidentis luminare .. Catanensium gloria, & orbis fulgentissima fax. Laudatur item tamquam zelo ferventissimus, divina plenus gratia .. velut pretiosum unguentum in Occidente existens .. Orientis terminos, & orbem universum bono tuo odore replevisti. Multum in te gloriatur Catanensium metropolis: quippe quæ inclytum te, Euple, civem habuit .. Pium in modum .. ad reliquiarum tuarum loculum fideles læti accurrimus, cunctique morborum sanitatem consequentes, illum amplectimur, Christo canentes hymnos .. Ingentis instar thesauri in Occidente, abundantissima miraculorum exhibitione illustris .. Siculos ditasti. Sanctus porro ille Josephus Siculus, supra a Caietano nominatus, non videtur esse alius, quam ille, cujus Acta apud nos die III Aprilis a pag. 266 illustrata sunt: cum & hymnographus fuerit, & Siculus, secundum ea, quæ ibidem referuntur; ubi etiam obitus ejus verosimiliter anno 883 innectitur. His adde ista de Officio sacro ac reliquiis. Inter festa propria Sanctorum Catanensium, quæ habemus in exemplari nostro ✠ Ms. 143, fol. 203 verso, die XII Augusti in festo S. Euplii mart., civis Catan., patroni principalis civitatis, lectio notatur in 2 Noct. ex Actis martyrii, & ex Breviario Gallicano. Quod vero Sanctus aliquam peculiarem apud Gallos venerationem acceperit, indicio sunt 10. Quod in Calendario Sanctorum, quod Missali Virdunensi, anno 1554 Parisiis excuso, præfigitur, die XII Augusti notetur Eupli martyris III lect. 20. Quod in Breviario Lexoviensi, ibidem anno 1624 typis vulgato, die XI præscribatur facienda commemoratio S. Eupli martyris. Aña. Hic est vere martyr. ℣. Gloria & honore. Oratio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut intercedente. Ut in communi inius martyris. Die autem XII Aña. Hic vir despiciens mundum. ℣. Justus ut palma. Oratio ut supra. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, post Sancti elogium, quod profert ad hunc diem, sic notat: Corpus sive reliquiæ S. Euplii, Trivici in Irpinis asservari feruntur: cujus urbis est tutelaris.

[7] [nec non lipsanis sacris] Ceterum ille Martyris cultus confirmatur & illustratur ex iis, quæ nunc dicam. Latinas habeo notitias Mss., in quibus tractatur de S. Eupli martyris osse, Trivico Catanam translato anno 1656, quas misit huc Messana (quo ad congregationem provinciæ venerat) noster P. Franciscus Blanditius XII Octobris anno 1658, uti notatum invenio a Bollando; quasque imposterum, ut semel hoc dicam, sub nomine notitiarum Messanensium citabo. In illis itaque quædam lego in rem nostram hoc titulo prænotata: Responsa illustrissimæ & admodum reverendæ dominæ sanctimonialis sororis Faustinæ Loffredo, infra laudandæ, ad quæsita P. Francisci Blanditii Societatis Jesu, de sanctis lipsanis sancti magni martyris Eupli, civis Catanensis: unde ista excerpo: 10. Sacrosancta lipsana B. Eupli .. in æde cathedrali nostri oppidi Trivici in regno Neapolitano asservantur, quorum custos est reverendissimum Capitulum canonicorum. Est enimvero hic magnus Martyr Trivicanæ civitatis patronus & tutelaris. 20. Sacra .. lipsana ejus insigniora (qualia sunt pedes, tibiæ, genua, coxendices, manus, & pars capitis, quorum ossa sunt candidissima, odorifera; sed sine carne) occlusa sunt in statua aurata. 30. Reliqua vero sacra lipsana asservantur in quadam capsella, circumquaque holoserico cooperta: quæ bene obserata intus altare maximum custoditur.

[8] [apud Trivicenses in regno Neapolitano;] 40. Hæc vero capsula magna cum veneratione promitur ipso die sancti Martyris festo, omnibusque infra ejus Octavam diebus, superque altare locatur; quo tempore, totius populi fit frequens concursus ad cathedralem. 50. Sed primo festivo die præcedente, omnium Religiosorum ordinum frequentia, ac celeberrima cum pompa, ductantur sacra lipsana super humeros duorum sacerdotum, talaribus candidis vestibus, rubrisque tunicellis ornatorum, undequaque non solum Trivicano populo, sed externorum etiam oppidorum comitante multitudine. 60. Quia etiam ipso beatissimæ Deiparæ in cælum assumptæ festo, ejusdemque octavo die, cum statua gloriosæ Virginis Mariæ, simul S. Eupli sacra lipsana per plateas circumferuntur, civitatem collustrantia magno omnium gaudio ac plausu. 70. Statua vero sancti martyris Eupli sita asservatur reliquo anni tempore in quadam fenestella affabre laborata, atque holoserico circumvestita: quæ etiam solemnioribus anni festis spectanda, venerandaque omnibus aperitur, cereis facibus circumlucentibus: cujus clavis apud thesaurarium, qui est unus ex quatuor Capituli dignitatibus, asservatur. Ex Neapoli die 2 Februarii MDCLV .. Et subscribitur Faustina Loffredo.

[9] Ineunte autem seculo decimo octavo corpus illud sacrum ab Illustrissimo Trivicano in decentiorem locum fuit translatum, [anno 1703 in decentiorem locum translatis.] uti constat ex instrumento, quod ante me habeo, & quod ejusdem Illustrissimi chirographo ac sigillo obsignatum est. Illud rem nostram, præter alia in dicto instrumento notata, sic confirmat: Simon Viglino S. T. D. Dei & sanctæ Apostolicæ Sedis gratia episcopus Trivicanus. Universis & singulis præsentes nostras has litteras inspecturis, atque lecturis, fidem facimus atque testamur omnia suprascripta esse vera, & præsertim ea, quæ dicuntur de translatione corporis beatissimi martyris & levitæ Euplii, a nobis facta in anno MDCCIII in prima nostra synodo diœcesana, in decentiorem locum sub ara maxima nostræ cathedralis ecclesiæ, ubi ad præsens reperitur. In quorum fidem &c. Datum Castelli ex nostro episcopali palatio die XV Martii MDCCIX. Simon episcopus Trivicanus. Et apponitur sigillum, ac inferius signatur P. de Marinis Cancell.

§ II. Os Sancti Trivico translatum Catanam; publicæ ibidem illa occasione venerationis incrementum; sacri istius pignoris recognitio, ac solennis pompa hanc consecuta.

[Approbationi episcopi Trivicani] Notitiæ Catanenses modo memoratæ varia ad propositum nostrum suggerunt, quæ eodem, quo ibi habentur, ordine temporis cum lectore communicamus: Domnus Donatus Paschasius, Dei gratia, & Sedis Apostolicæ episcopus Trivicanus. Universis & singulis præsentes nostras literas inspecturis, atque lecturis fidem fecimus, atque testamur, quod nos ad majorem omnipotentis Dei, & Sanctorum suorum gloriam, & honorem dedimus, & consignavimus partem unius ossis ex corpore S. Eupli martyris civitatis Catanæ, civis regni Siciliæ, existente, venerabiliterque conservato in cathedrali civitatis Trivici, regni Neapolis, & hoc de licentia sacræ congregationis episcoporum & Regularium, sub die VII mensis Maii MDCLIII, ut supradictam partem unius ossis prædicti corporis S. Eupli, Religiosis Societatis Jesu civibus Catanensibus asportare, sive transmittere in civitatem prædictam Catanæ, eamque in ecclesia, cappella, sive oratorio collegii dictæ Societatis Jesu, dictæ civitatis Catanæ, ad libitum ipsorum Patrum civium Catanensium collocare possint, & valeant: utque Reliquia prædicta ab omnibus venerari, & coli possit. Iterumque attestamur, fidem facimus, atque approbamus esse vere, & realiter sumptam ex dicto corpore S. Eupli nostri, protectoris ejusdem civitatis Trivici. Quam partem ossis, & sacram Reliquiam intus quoddam scatolinum * dictis Religiosis Patribus dedimus consignandam, inclusam, suo operculo tectam, quatuor sigillis sigillatam nostro ordinario sigillo. Intus quod scatolinum etiam præsentes litteras approbationis inseruimus, eodemque sigillo sigillatas, ad finem, ut ejus apertura facienda ab Illustrissimo & Reverendissimo, vel Generali vicario, locique Ordinario, major fides adhibeatur, & omnis difficultas tollatur. In fidem &c. Datum Trivici die V Februarii MDCLIV. D. Paschasius episcopus Trivici.

[11] [ulteriores] Laudatæ superius notitiæ Catanenses nonnulla memorant ad præcedens lipsanum sacrum, ejusque extractionem attinentia: quorum cognitionem cum existimem interesse lectoris, eam suggeret hoc documentum, isto ibidem titulo insignitum: Exemplum epistolæ illustrissimæ & admodum reverendæ sanctimonialis sororis Faustinæ Loffredo filiæ Marchionis oppidi Trivici in regno Neapolis, ad R. P. Ignatium Garganum provincialem Neapolitanæ provinciæ Societatis Jesu, ex Italico idiomate in Latinum expressæ. Præcepit mihi domina mea amita Francisca sanctimonialis, ut Paternitatem vestram salutarem, & perscriberem de sacrosanctis lipsanis martyris Eupli, jamjam a nobis ad Paternitatem vestram missis; quæ equidem jussa libentissime adimplere gaudeo. Censeo igitur Paternitatem vestram bene recordari, cum absoluto sui Siculæ provinciæ magistratus triennio, mandasset, ut aliquod ex sacrosanctis lipsanis B. Eupli martyris os impetrandum curaremus. Cujus Martyris corpus, quamquam in suos artus divisum, totum tamen in nostra cathedrali Trivici asservatur, cujus est tutelaris patronus, qui olim in Sicula urbe Catanæ martyrio fuit coronatus, indeque Trivicum ejus translatum corpus. Odoravimus, vehemens Paternitatis vestræ desiderium istud fuisse accensum ex magna veneratione, pioque cultu, quo Catanenses civem suum merito ac jure prosequuntur, atque ex beneficiis, quæ illic supra naturæ vires miraculo sunt, sibique præstantur.

[12] [circa sacrum illud pignus] Distulimus vero ad hoc usque tempus, venerandum S. Martyris os mittere, eo quia noster Trivicanus episcopus nimio plus nostris petitionibus studens obsecundare, illud ex loculo suo extraxit, non impetrata prius facultate debita a sacra congregatione: ob quam qualemcumque noxam in tam gravem incidit morbum, ut in lecto decumbens sese dimovere non posset. Interea ejus diaconus dormiens somniavit, S. Euplum velle, ut suis verbis episcopo nuntiaret, ut ad suum loculum martyris os sacrosanctum ab eo ablatum referretur. Dictum factum; relato venerando osse, ille statim convaluit. Ego vero legitimam facultatem sacrosancti ossis extrahendi impetrandam accuravi, eaque habita, idem noster Trivicanus episcopus in quodam vasculo sanctam Reliquiam quatuor sigillis consignatam, suis cum literis, propria manu subscriptis, suoque sigillo ibidem consignatis, & intus idem vasculum inclusis, ad me misit: ego vero ad Paternitatem vestram mitto; quæ oro, atque obsecro, ut dignetur nos habere commendatas in suis sanctis precibus ac Sacrificiis: ex monasterio reginæ urbis Neapolis die XXIII Julii MDCLIV. Et subnotatur soror Faustina Loffredo.

[13] [adduntur notitiæ;] Post laudatæ Faustinæ Responsa ad quæsita P. Francisci Blanditii, quæ in antecessum protuli, subditur in dictis notitiis Catanensibus Exemplum epistolæ episcopi Trivicani ad marchionissam civitatis Trivici: in qua fidem facit etiam atque etiam, eamdem Reliquiam vere esse S. Eupli martyris, civis Catanensis, nostræque, ait, civitatis Trivici patroni: quam equidem nunc nequeo decernere * omnino, ex cujusnam integri ossis parte artusque sit divulsa, eo quia omnes fere sancti corporis artus in varias portiones diffracti sunt. Scio tamen, testorque ex iis a me fuisse selectam non exiguam particulam (sed quantum fere est ovum gallinaceum) clausam dudum in vasculo bene obserato, filis lineis colligato, quatuorque sigillis meis obsignato. Quod quidem donarium sit, quæso, quasi tributum observantiæ, quam erga dominationem vestram, suamque illustrissimam familiam profiteor. Unde exspecto alia mandata, quibus magis magisque exornari cupio. Ex Castello die X Novembris MDCLV. Addictissimus servus D. Donatus Paschasius episcopus Trivici.

[14] Laudatis notitiis proxime inseritur Exemplum privilegii recognitionis. [uti & recognitio] Reliquiæ sancti magni martyris Eupli. Nos Domnus Marcus Antonius Gussius, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Catanensis, comes Maschalarum, cancellarius almi studii clarissimæ urbis Catanæ, & Regni consiliarius, omnibus, & singulis Christi fidelibus salutem in domino sempiternam. Piis & devotis petitionibus Reverendi Patris Arcadii Perremuto, rectoris collegii Societatis Jesu Catanensis, ejusque Religiosorum Patrum inclinati, in quantum possumus, annuimus, maxime quæ pro Sanctis in cælo degentibus, & beatifica Dei omnipotentis visione fruentibus exhibentur, quorum beneficiis atque auxiliis adjuvari omnes posse speramus.

[15] Cum itaque dictis Reverendis Patribus Societatis Jesu hujus clarissimæ urbis Catanæ fuerit transmissum quoddam frustum ossis sancti magni martyris Eupli, [episcopi] civis Catanensis & patroni, & cathedralis nostræ archidiaconi, ab civitatis Trivici Illustrissimo & Reverendissimo episcopo (in cujus cathedrali hujus sancti Martyris corpus honorifice asservatur, ut patet virtute privilegii expediti sub die V Februarii MDCLIV) cum licentia sacræ congregationis episcoporum, & Regularium, ut idem testatur Trivicanus episcopus, inclusum in quodam vasculo, velamine holoserico, auroque intexto, clauso, & quaternis episcopi sigillis consignato; & nobis per manus Patris Francisci Blanditii, ejusdem Societatis Jesu sacerdotis, exhibito (qui multa industria atque studio illud procuravit) ut sacrosancti ossis venerandam Reliquiam recognosceremus; præfatum vasculum aperuimus coram Reverendissimo utriusque juris doctore domino Francisco de Amico, abbate S. Luciæ, nostræque cathedralis Priore, & coram canonicis nostris D. Blasio Romano Colomna & D. Camillo de Paternione, sigillaque resignavimus, omniaque rite recognovimus: eamdemque sancti Regni martyris Eupli Reliquiam recognitam procidentes adoravimus, ac rite veneratam dicto Patri Francisco restituimus, in theca argentea includendam, atque iterum ita inclusam, nobisque oblatam vidimus.

[16] Quapropter eamdem sacrosanctam Reliquiam per publicam adorationem in dicto collegio exponendam omnique, [Catanensis.] qua decet, pompa ac veneratione, cultuque percolendam auctoritate, qua fungimur, licentiam & facultatem concedimus & impertimur. In quorum omnium fidem, hoc præsens privilegium fieri jussimus, cumque nostra subscriptione, nostrique magistri notarii nostroque sigillo, quo titimur, in pede munitum dedimus Catanæ die XXV Aprilis, IX Indict., millesimo sexcentesimo quinquagesimo sexto. Marcus Antonius episcopus Catanensis. D. Sebastianus Nicolosi mr not.

[17] Legitimam hanc sacri pignoris recognitionem excepit festiva ac magnifica summæ erga illud venerationis testificatio, [Insignis] quam (tametsi nonnulla ejusdem descriptioni immisceantur de Sancti sacerdotio, ac de animula ejus, post decollationem in cælum avolare visa: quorum hoc indiget ulteriore probatione; illud vero nobis non suadetur; ex Annotatis ad Acta, quæ daturi sumus, lit. f) quam, inquam, festivam testificationem ex dictis antea jam sæpe notitiis, huc transcribo: Peracta jam rite legitima recognitione lipsanorum ossis magni martyris Christi S. Eupli ab Illustrissimo & Reverendissimo Catanensi episcopo D. Domno Marco Antonio Gussio, nihil habuit antiquius P. Franciscus Blanditius, quam ut dimidiam statuam argenteam justæ magnitudinis fabricandam curaret: quæ plus quam cubitalem habet longitudinem præter basim.

[18] [apparatus] Ea vero refert modestum juvenis vultum (talem enim decantat ipsum Græcus hymnus S. Josephi Hymnographi, sic dicens: Juvenilibus annis perfectum senilem animum præ se tulit Martyr .. quamvis non semel innuit, imo affirmat fuisse sacerdotem) supra vero capitis aureum diadema videre est argenteam columbulam, alludentem ad sancti Martyris decollati beatam animulam in cælum subvolare visam, ut testatur Breviarium Gallicanum: quam circumambit radiata peripheria auro illita: cujus rostrum palmulam tenet argenteam, tribus corollis aureis ornatam (tres S. Eupli laureolas virginis, doctoris & martyris triumphantis notantibus) & ad palmulæ fustem cernere est caput hominis ex pretioso corallo: collum item S. Martyris murænula corallina circumambit: pectus vero & dorsum levitica Dalmatica affabre elaborata, flosculis liliorum decussatim insculptis. In medio pectore ovalis patet fenestella crystallo clausa, unde sacrosanctum Martyris Eupli os conspicuum fit omnibus; quod peritissimi anatomistæ censuerunt magnum esse fragmentum extremi ossis longioris ad internodium jocantis in brachiis, sive tibiis. Quam vero fuerit sancto Martyri opus hoc [gratum] & labor exantlatus, perspicuum fuit: quia tres ante ejus solennis festi dies ex urbe Messana Catanam evexerunt navitæ felicissima navigatione: in quo triduo tota civitas omnibus lætitiis incessit, & pro suis quisque viribus Civem sanctum ornare studuit, applaudentibus sæpe campanis, ac bellicis igneis instrumentis.

[19] [ac pompa] Statua vero summo festi diei mane in cathedrali basilica, omnium Sicularum maxima, peripetasmatis sericis circumornata (ubi sanctus Archidiaconus suum officium vivens peregerat) fuit super altare maximum collocata, & post decantatam Horam tertiam Illustrissimus & Reverendissimus episcopus D. Marcus Antonius Gussius pontificio ornatu Missam celebravit, assistente Illustrissimo Senatu, ac Reverendissimo Capitulo cum eodem applausu campanarum, & bombardarum & musici concentus. Post Missam vero usque ad Horas vespertinas ibat redibatque omnis generis frequentia ad venerandum, & exosculandum os sacrosanctum. Decantatis vero Vesperis, progredi cœpit sacra pompa: cui intervenerunt omnes Religiosorum ordinum familiæ, quas præcedebat societas virorum, sub vexillo sancti martyris Eupli antiquitus instituta, accensas faces gestando, cum Reverendissimo Capitulo, quod anteibat frequens clerus. Pone sequebatur ferculum variis floribus circumseptum sub purpurea umbella, a sex senatoribus gestata: ferculum vero super humeros quatuor Clericorum ordinis senatorii impositum ferebatur: & pone sequebantur Illustrissimus episcopus, regiique magistratus, manu accensas faces gestantes, perque celebres urbis plateas, per quas sanctus Martyr cum Euangelio ad collum appenso fuerat olim per ludibrium atque opprobrium circumductus, nunc triumphans ductabatur, parietibus privatarum publicarumque ædium vario aulæorum apparatu exornatis.

[20] Collegii vero nostri pii scholastici suam instruxere phalangem: [apud Catanenses instituta] angelicam speciem præ se ferentes obviam prodiere; hi palmas manu gestantes; illi thuribula varios odores spirantia, & canistra frondibus floribusque oppleta, eosque in auras, & humi sternentes, sacrosque hymnos concinentes cum hac intercalaria voce: Vivat S. Euplus; vivat noster sanctus civis, doctor & martyr. Cum vero ad nostri collegii sacram ædem perventum fuit, tanta fuit multitudo, ut maxima pars extra januas subsistere opus fuerit, musicis interim vocibus, atque instrumentis corda civium ad pietatem erga sanctum Martyrem excitantibus, & præ gaudio, lætitiaque gestientibus. Data vero benedictione, nox incubuit, & ad fenestras ædium, palatii senatorii basilicæque cathedralis turres quamplurimæ succensæ faces noctem verterunt in diem.

[21] Vix autem dies illuxerat (erat enim Dominica) cum, [describuntur.] ecce, frequens fit concursus ad expiandas conscientiæ labes, & ad suscipiendum sacrosanctæ Eucharistiæ Sacramentum, audiendam Missam musicis concentibus lepide conditam. Qua expleta, noster sacerdos panegyrim habuit de sancto magno martyre Euplo sane luculentam. Quas ob res longe major erga sanctum Patronum ac tutelarem crevit pietas atque observantia. Id quod etiam insequente anno perbelle factum: & tertio hoc anno MDCLVIII addita fuit stips liberalis in pauperes: & omnibus adstantibus distributum fuit gossypium, admotum sacrosancto Martyris ossi, ad ægrotorum curationes.

[Annotata]

* id est parvam pyxidem, vel vasculum

* f. discernere

§ III. Sancti nomen, vitæ institutum, martyrium, & aliquot ei adjuncta.

[Sancti nomen] Nunc nonnulla consideremus puncta, quæ ad Sancti nomen, & res ab eo gestas attinent. Nomen ipsi est Euplus (Eupolus in Hieronymianis supra num. 3, singulare est, si non mendosum) quod alibi scribitur Euplius. Prima efformatio est communior: nam ea occurrit apud Græcos in Menologio Basilii imperatoris, Menæis magnis typo editis, quæ per Officii ejus decursum ita semper illud nomen efferunt; item in Menologio Sirletiano, Typico S. Sabbæ, Menæo Chiffletii, Martyrio, quod ex codice Græco Ms. Latine editum est apud Caietanum; in hymnis item duobus de Sancto apud ipsum; nec non in duplici exemplari Martyrii, quod Cotelerius vulgavit, quibus consentiunt Acta apud Mombritium, duo nostri codices Mss. membranacei, de quibus infra; adde Martyrologia cum S. Gregorio Magno, quæ antea citavimus: adeo ut hinc conficere liceat, efformationem istam cum apud Græcos, tum apud Latinos esse longe communissimam. Euplius scribitur apud Baronium in Actis ejus, quæ postea dabimus; item in Martyrologio Romano, uti & apud Surium. Caietanus in Animadversionibus pag. 85, Surius, ait, vocat Euplium; in Græco tamen semper vocatur Euplus: Latina Acta variant; quædam Euplum; sed correctiora, uti vult, ac fideliora Euplium, quæ secuti sumus. At de Actis agetur alibi.

[23] [locus natalis,] Locum ei natalem fuisse Catanam, urbem Siciliæ, Græci perhibent in Menologio Basiliano superius num. 2; adde Menæa magna excusa, quæ in Sancti elogio, Hic erat, inquiunt, e civitate Catanæ, Siculorum provinciæ. Res confirmatur ex hymni verbis modo productis: Multum in te gloriatur Catanensium metropolis: quippe quæ inclytum te, Euple, civem habuit. In Martyrio quidem, quod Latine vulgavit Caietanus e Ms. codice dicti monasterii S. Salvatoris, sic legitur: Hospes quidam hic, cui nomen Euplus. Caietanus in Animadversionibus ad hunc locum notat, Surium dicere: Est in hac urbe homo quidam Euplius nomine: sed addit, in Græco esse, hospes peregrinus. (In editione Coteleriana, inter Ecclesiæ Græcæ monumenta tom. 1, pag. 196, ἔστιν ἐνθάδε τις ξένος, est hic aliquis peregrinus.) Et mox, ubi pro Sancti patria Catanensi Caietanus produxisset Menologium Græcorum, ac verba ex Tropario seu hymno, quæ jamjam dabam; fortasse, ait, exterus a gentilibus existimatus est habitu, quo indutus erat. Neutiquam de loco natali Martyris nobis constat ex melioris notæ Actis; de quibus consule Annotata nostra lit. c.

[24] [vitæ institutum,] Diaconus fuit, sicut constat ex Actis a Baronio vulgatis, & aliis documentis supra productis; non autem episcopus; qualem in altero exemplari Vaticano perperam scribi, notat Caietanus in Animadversionibus ad Acta, quæ dat e Ms. Codice Vaticano: ad hæc, in Menologio Græcorum (quod ibi non nominat) scriptum esse archidiaconum. In titulo Passionis apud Mombritium vocatur levita. Sacerdotem item eum fuisse, nobis non probatur. Vide Annotata ad Acta infra. Si modum ejus vivendi spectes, arctam paupertatem ipsum fuisse professum, vel hoc unum innuere videtur, quod in Actis apud Baronium coram judice dicat: Domum non habeo. Quod dictum confirmatur e Martyrio, quod publici juris fecit Cotelerius pag. 192; ex Actis item, quæ edidit Mombritius, ubi respondet: Non habeo domum hic. Cui lectioni adstipulantur duo nostri codices Mss. membranacei. Ceterum, quod divinæ Scripturæ eloquia ei in amoribus fuerint, quodque eorum prælectione Christianos confirmarit, conficitur ex Actis ejus. Imo vero a sacro Euangelii codice, quod vivens in corde gestarat, jam moriturus non fuit separatus; de qua re vide eadem Acta, huic Commentario subnectenda. Atque hæc quidem paucula sunt, quæ circa vivendi rationem Pugilis nostri notanda censui. Plura supersunt circa agonem ejus sacrum, atque adjuncta varia, quæ hunc prægressa, comitata ac subsecuta fuere.

[25] [martyrium, ejusque adjuncta.] De tormentis martyrium prægressis Acta apud Baronium brevissime & indeterminate: Calvisianus consularis interlocutus dixit: Quoniam innotuit ejus confessio, interrogetur sub tormentis, tradatur tortoribus; & cum traditus esset &c. Ac mox dicitur: Calvisianus consularis dixit ad Euplium positum in tormentis &c. Deinde Euplius .. torqueatur. Cumque torqueretur &c. Ac pauculis interjectis: Postquam diu tortus esset, jussi sunt cessare carnifices. Denique: Calvisianus præcepit, iterum torqueri acrius. Cumque torqueretur &c. Martyrium vero a Cotelerio vulgatum primo loco, pag. 193 paucioribus etiamnum verbis rem expedit: Tum Calvisianus corrector: Extendatur Euplus, ac verberibus afficiatur, donec &c. Multa igitur passus tormenta, tandem martyrii certamen sustinuit. Actorum compendium, quod in suo Martyrologio exhibet Ado, succinctissime: Calvisianus dixit: Torqueatur Euplus, quousque confiteatur &c. Judex .. jussit eum amplius torqueri. Acta Græca sequioris notæ more suo præsens argumentum magis deducunt ac determinant. Etenim in Martyrio, quod habetur apud laudatum Cotelerium secundo loco; quodque apud Symeonem Metaphrastam exstare indicat, sic narratur pag. 197: Calvisianus .. jussit lignum in terra defigi, illumque in eo suspendi; nec non manus ferreas confici, & carnes ejus dilacerari. Et pag. 198: Imperavit malleos fabricari, & verberari crura illius. Ac pag. 199: Indixit ministris suis beatum Euplum ligari, atque ferreis uncinis aures ejus contundi. Similia occurrunt cum in Ms. monasterii S. Salvatoris apud Caietanum; tum apud Surium. Nunc de martyrii comitibus disseramus.

[26] Duæ, quas num. 3 dedimus ex apographis Hieronymianis, [Inquiritur, an S. Euplus] annuntiationes & in quarum altera S. Euplo adduntur Nericia ac Veneria; in altera vero Serapionis, vel, secundum quod ibi scribitur, Serapioni nomen; in causa sunt, cur inquirendum censuerimus, an & quos Pugil noster martyrii comites habuerit. Nullos ei fuisse, nominatim expressos in antiquis monumentis, quæ quidem nos viderimus, patet ex primigeniis Actis, tabulis sacris ac elogiis, de quibus supra: nominatim, inquam, expressos: nam ex Actis apud Surium, Caietanum ac Cotelerium, quæ sunt sequioris notæ, habemus, quod multi lumine fidei sint illustrati a Sancto jam capire plectendo, per lectionem Euangelii. Sed quid inde in rem nostram? Quamquam autem sacri agonis Sancto comites quia aliis incogniti, neutiquam nobis probentur; de duabus tamen, quas nominavimus, meminit Ms. Corbeiense apud Florentinium in notis ad hunc diem XII Augusti, his verbis: II Idus Aug. In Sicilia civitate Cathenas, natalis sanctorum Eupli, Vereciæ, Veneriæ. Prædictus auctor ex silentio scriptorum, Euplo Diacono Siculo socias non addentium Nericiam ac Veneriam, dubitari, inquit, posset, num alterius loci fuerint indigenæ; nisi id aperte doceret Ms. vetustissimum, uti vocat, Antverpiense; in quo non Nericia, sed Veracia & Veneria simul cum aliis, Syriæ non autem Siciliæ attribuuntur. Textum sic subdit: II Idus Augusti. In Sicilia Eupli. In Syria Juliani, & Marci, Veraciæ, Veneriæ. In Syria natalis SS. Macharii, Juliani &c. Adverte, hinc non tolli prorsus omnem hæsitationem, quod & Veracia ibi scribatur, & vox Syriæ ei apposita proxime repetatur.

[27] At quid si SS. Nericia ac Veneria passæ fuerint Catanæ in Sicilia, [agonis sacri comites habuerit.] eodem quidem die, quo Martyr noster, sed anno diverso; unde factum fuerit, ut huic illæ adjectæ alicubi sint? Conjectura ista adeo incerta si non arrideat, aptiorem præsenti difficultati modum suggere. Quia vero apographa Hieronymiana, quibus solis ea nititur, tam mendosa, confusa & luxata esse plurimis locis deprehenduntur, præplacebit tibi fortasse suspicio, quod tum in istis duabus, tum in Serapione, cum S. Euplo sociatis, mendum sit commissum. Quam ego suspicionem convincere falsitatis haud possum. Verum de his plus quam satis: quando alia cum Sancti nostri martyrio connexa hinc nos avocant. Dicatur ergo nunc, quo die acciderit.

[28] Acta sincera & genuina, quæ dedit Baronius, interrogatum; tortum, capite plexum ponunt die XII Augusti; nam in eorum exordio solum hunc & unicum diem signant; [Nonnullis circa diem martyrii,] nec alium in decursu repetunt: Pridie, aiunt, Idus Augusti &c. Passio apud Caietanum pag. 108 martyrii consummationem eidem diei innectit. Acta, quæ apud Cotelerium exstant secundo loco, pag. 200 ita scribunt: Martyrium .. completum fuit duodecimo (Lipomanus tom. 7, & Surius undecimo) die mensis Augusti. Porro apographorum Hieronymianorum, Martyrologiorum duorum veterum Romanorum, quorum alterum Rosweydus, alterum Fronto edidit; Calendarii Allatiani, Martyrologii Bedæ nostri seu Flori, Usuardi, Wandelberti, Rabant concors est in dicto die duodecimo, quem notant, consensio. Alii alios signant: nam in Fastis Græcis superius num. 1, est dies X & XI. Ado die quidem duodecimo Sanctum annuntiat; sed in Actorum compendio, Decollatus est, inquit, quarto Idus Augusti: quem etiam ponunt Festa propria Catanensium Mss. superius citata, fol. 205 verso. At Notkerus: Decollatus est tertio Idus Augusti: tametsi die XII pariter eum annuntiet.

[29] [ac Sancti confessiones duas] Singulare est, quod in Actis Baronianis ponatur duplex Martyris confessio sub eodem die; quæ in nonnullis aliis exemplaribus ponitur quidem etiam duplex, sed duplex tamen utriusque dies. Etenim in primis ac sinceris Actis Cotelerianis pag. 192, statim post notatos consules, sequuntur ista e Græco ibi sic versa: Ante diem tertium Calendas Maias.., ut clamavit Euplus &c. Ac postea, signatis iterum iisdem consulibus, pag. 193 subjiciuntur hæc: Ante diem primum Idus Augustas .. ante tribunal adstitit in medio beatus Euplus. Passio Mombritiana duabus etiam confessionibus suffragatur; quas eodem quidem die, sed a Cotelerianis Actis diverso notat: nam dicit in initio, quarto Idus Augustas: ac deinde, sub die quarto Idus Augustas. Codex noster membranaceus Q Ms. 6 primam confessionem signat sub die pridie quarto Idus Augustas; secundam vero sub die quarto Idus Augustas. Consentit codex noster alter membranaceus Q Ms. 7 in istis diebus: & quamquam in hoc in prima diei nota, τὸ die & τὸ quarto extrita fere sint; e relictis tamen vestigiis, ita olim in isto etiam codice scriptum fuisse censeo. Ast e supra dictis potior mihi videtur auctoritas pro die XII Augusti, quo Athleta noster agonis sacri cursum consummavit, quam pro alio quolibet. Sed singulare illud factum circa duas Sancti confessiones diversas, singularem quamdam meretur observationem. Post quam disseremus de anno martyrii.

[30] [observatis,] Ambæ istæ confessiones secundum Acta Baroniana uni eidemque diei duodecimo Augusti; diei decimo secundum Mombritiana; diei autem nono confessio prima, secunda decimo ejusdem mensis diei juxta mox citatos codices nostros affiguntur. Baroniana quidem Acta alteram ab altera distinguunt, dum sic memorant: Quoniam innotuit ejus confessio, interrogetur sub tormentis, tradatur tortoribus. Et cum traditus esset, cœpta est secunda cognitio per quæstionem. Et mox sequitur: Calvisianus consularis dixit ad Euplium positum in tormentis: Quæ per tuam confessionem hodie dixisti, quid dicis modo de eis. Euplius libera manu signans sibi frontem, dixit: Quæ tunc dixi, & nunc ea confiteor, me esse Christianum & divinas Scripturas legere. Alteram, inquam, quæstionem ab altera hic distinctam vides; at quamquam rara fortasse vel inusitata fuerit, ac proin singularis appareat duplex eodem die confessio; quia tamen in Actis primariæ notæ & tam diserte exprimitur, eidem quis satis prudenter refragari ausit? Non diffitemur tamen, utramque Cotelerianam, quam paullo ante exhibuimus, diverso utique tempori innexam, intellectu faciliorem esse: neque enim inusitatum fuit, primæ interrogationi judicis interponere vel dies vel menses aliquot, antequam procederetur ad secundam. Exemplo sint Acta SS. Tarachi, Probi & Andronici; alia item S. Philippi Heracleensis, utraque a Ruinartio edita inter sincera & selecta: hujus quidem a pag. 443: illorum vero a pag. 457 editionis Parisiensis.

§ IV. Confessio duplex, annus mortis, sepultura.

[dantur] Laudatus mox scriptor Actis sancti Diaconi nostri, quæ ex Baronio exhibet, mox pag. 440 subtexit secundam confessionem ejus, e Mss. Vallicellensi & Colbertino. Et quamvis vel ex hoc loco, Infirmorum omnes languores sanantur usque in hodiernum diem, sicut habes ibi in fine, pateat narrationem istam Baroniana juniorem esse; placet tamen hanc posteriorem inde accipere, ut prioris brevitas suppleatur; præsertim cum videatur illa posterior esse sincera, ac bonæ notæ. Sic igitur habet: Diocletiano novies, & Maximiano octies consulibus, pridie Idus Augustas, cum in medio beatus Euplus traditus fuisset, Calvisianus consularis dixit ad beatum Euplum: Quæ per tuam confessionem hodie dixisti, quid dicis de eis? Tunc beatus Euplus signaculum Christi faciens in fronte sua, dixit: Quæ tunc dixi, & nunc ea confiteor. Calvisianus consularis dixit: Habuisti aliquando lectiones, quas vetaverunt piissimi imperatores? Beatus Euplus respondit: Habui. Calvisianus consularis dixit: Et ubi sunt? Beatus Euplus respondit: Apud me sunt. Calvisianus consularis dixit: Torqueatur Euplus, quoadusque confiteatur, se deos veros omnipotentes adorare, Martem, Mercurium, & Asclepium *. Beatus Euplus respondit: Bene dixisti, Calvisiane, ut adorem Trinitatem inseparabilem, quæ Trinitas, unitas deitatis est. Tunc audiens verba impiissimus Calvisianus, putavit, quia de diis ipsius diceret beatus Euplus, gaudio repletus est, & ait: Ergo sacrifica.

[32] Cui beatus Euplus respondit: Ego sacrifico & immolo me ipsum Patri, [illæ] & Filio, & Spiritui sancto. Tunc Calvisianus audiens hæc, ira commotus jussit eum amplius torqueri. Et dum diutissime torqueretur, sustinuit certamen orthodoxæ fidei *. Tunc impiissimus Calvisianus consularis sententiam dedit dicens: Contrarium deorum, & negantem imperialem jussionem, & inde peccantem Euplum, a quo scripturæ impietatis ostensæ sunt, jubemus justo judicio nostro, gladio interfici. Tunc beatus Euplus gratias egit Deo, & domino Jesu Christo, quod advenisset ei tempus coronam accipiendi. Euntis enim cum gaudio omnis plebs vestigia sequebatur, ammirantes fortitudinem animi ejus. Ipse autem refovente gratia Christi fulgebat, & lætus resumto animo ambulabat quasi pergens ad nuptias, & repletus sancto Spiritu canebat dicens: Magna est gloria tua, Domine, in servis tuis, quos ad te vocare dignatus es. Et pro omnibus, qui sequebantur eum orabat dicens: Domine, adesto servis tuis, & ne deseras eos usque in finem, ut glorificetur nomen tuum in sæcula sæculorum. Et accelerabat gressus suos, jam quippe prope victoriam coronandus.

[33] [ex Ruinartio,] Tunc extendens manus suas ad cælum dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quoniam consolata est me virtus tua, & non permisisti perire animam meam cum impiis, & donasti mihi gratiam nominis tui. Confirma nunc, quod operatus es in me, ut confundatur adversantis audacia. Et tunc respiciens ad populum dixit: Dilectissimi fratres, audite, orate Deum, & timete illum in toto corde vestro: quoniam memor est timentibus se, antequam exeant de hoc sæculo: & posteaquam exierint, tunc occurrent eis angeli, & deducent eos ad civitatem illius sanctam Jerusalem. Et cum hæc verba complesset, & finem fecisset, flectens genua sua, paravit cervicem, & decollatus est beatissimus Euplus *. Tunc sempiternam coronam fidei accepit, exultans in agmine angelorum, & sanctorum Martyrum, introivit in conspectu Domini Dei nostri Jesu Christi. Et repositum est corpus ejus in loco venerabili *, conditum aromatibus, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei & Domini nostri Jesu Christi: in quo beneficia largiuntur contingentibus sepulcrum ejus; & infirmorum omnes languores sanantur usque in hodiernum diem, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, qui vivit semper & regnat in sæcula sæculorum. Amen. Sic ibi. Sed nunc nos alia cum martyrio connexa prosequamur.

[34] [Annus martyrii ex consulibus] Anni, cui illud debeat innecti, nota sunt consules. Ruinartius in Admonitione ad Acta S. Eupli pag. 483, In plerisque, ait, codicibus Mss. sanctus Euplus Diocletiano novies, et Maximiano septies passus dicitur: sed id fieri non potuit, cum nonus Diocletiani consulatus cum septimo Maximiani componi non possit. Rectius in editione Coteleriana nonus Diocletiani, & octavus Maximiani consulatus, id est, annus Christi CCCIV assignatur: quem annum in suo cod. Ms. annotatum fuisse refert Baronius in notis ad Martyrologium Romanum die XII Augusti; quamvis Acta, quæ in Annalibus inseruit, præcedentem exhibeant. Sic enim incipiunt: Diocletiano octies, & Maximiano septies consulibus, qui denotant istum annum. Ex dictis sequitur, corrigendos esse Mombritium, ac codices nostros membranaceos Q Ms. 6, & Q Ms. 7; qui sub Diocletiano novies, & Maximiano septies consulibus res suas signant. In Martyrio, quod primo loco dat Surius, secundo autem Cotelerius, & Caietanus; etiamsi forent melioris notæ (qualis tamen non sunt) historia innectitur temporibus Diocletiani & Maximiani imperatorum, ac proin determinatus annus inde elici non potest. His ita se habentibus, consequens est, ut Martyr interemptus videatur anno Christi 304. Laudatus Caietanus in Animadversionibus pag. 83 in illa Actorum consularium, quæ protulerat e codice Vaticano, verba, Diocletiano octies & Maximiano septies coss., aliam suggerit, quæ anno Christi 303 incommodet, rationem. Vereor, inquit, ne sit erratum in consulibus: movet me, quod Diocletiano octies & Maximiano septies coss., Siciliam consulari jure Paschasius regebat; qui Idibus Decembris Luciam virginem Syracusanam suppliciis affecit.

[35] [determinatur.] Nam is accusatus est a Siculis, quod provinciam prædatus esset, & nonnullos ante demortuam Luciam menses delatus erat in judicium ad imperatores sive ad senatum: quare non videtur Calvisiano succedere potuisse, qui Augusto mense Siciliam administrabat. Nam si ab Idibus Decembris, quibus Paschasius consularis vinctus Romam deductus est, demas eos dies, quibus accusationes provincialium a Sicilia in Urbem delatæ, cognitæque a senatu; eosque item dies, qui intercessere, donec ab Urbe missi, qui comprehenderent, in insulam pervenerint (duos aut tres menses fuisse, saltem dicendum) quid temporis administratæ provinciæ Paschasio dabis? Vix menses duos. Brevissimo hoc tempore, tot avaritiæ exempla, tot scelera patrasse, ut a provincia dimoveri, vinciri, damnarique meruerit, non videtur verosimile. Quin inde revinci potius arbitror, Paschasium aliquot ante annos Siciliam rexisse; Calvisianum vero successisse Paschasio: ac proin S. Euplii martyrium in annum consequentem rejiciendum, scribendumque his Actis: Diocletiano novies, et Maximiano octies. Hæc observat ibi Caietanus. Verum cum ea sint connexa cum anno, quo S. Lucia obiit, & cum ejusdem Actis; fortius urgerent, si illa nunc essent apud nos discussa, expensa ac probata. Sed a posteris nostris agendum de iis erit die XIII Decembris, quo Martyr ista inscribitur Martyrologio Romano. Nos interim reliqua S. Eupli martyrio adjuncta expediamus.

[36] Acta Baroniana de sepultura sic breviter meminere: [Martyr ubi sepultus.] Sublatum est postea corpus ejus a Christianis, & conditum aromatibus, sepultum est. Acta secunda Coteleriana plus dicunt: Quidam vero e Christi amatoribus monachis pretiosas ejus reliquias collectas deposuerunt in loco insigni: ubi morborum curationes peraguntur. In exemplari, quod exstat apud Caietanum, e codice Ms. Græco monasterii S. Salvatoris; Pretiosas ejus reliquias dilecti Christo monachi quidam honesto loco posuere. Surius vero habet: Quidam vero homines religiosi &c. Præplacet vox primigenia Christiani. Quod ad locum ac diem sepulti corporis attinet; Ado sic illa determinat: Sepultum est corpus ejus in loco venerabili Catanensis civitatis, II Idus Augusti. Adoni cum in utroque isto puncto adstipulatur Notkerus, tum in loco sepulturæ ambobus istis scriptoribus consentit codex Colbertinus supra num. 33; ubi eum in fide Ruinartii ad marginem notavimus. Reliquum est, ut de judice, sub quo martyrii lauream reportavit sanctus noster Pugil, dicendum etiam aliquid videatur.

[Annotata]

* Mombrit. & Bar. Æsculapium

* Colbert. addit benedicens Deum.

* Colbert. addit, pridie Idus Augusti.

* Colbert. aduit, in Cataniensium civitate

§ V. Judex, fons miraculo productus &c. Acta martyrii.

[Calvisianus judex, an consularis] In Actis genuinis apud Baronium vocatur is Calvisianus consularis. In iis vero, quæ & optimæ etiam sunt notæ atque a Cotelerio vulgata primo loco; occurrit Calvisianus clarissimus corrector; quod respondet textui ejus Græco: Καλβησιανὸς λαμπρότατος κοῤῥέκτωρ. Laudatus istorum Actorum editor Cotelerius col. 753 in notis hæc observat: Scribitur quoque κοῤῥήκτωρ, κοῤῥίκτωρ, κορήκτωρ, & in antiquis notitiis κορίκτωρ. Vita Joannis monachi apud Bollandum Martii XXX, num. 1, τὶς κορήκτωρ (sic lego) ὀνόματι Πωμπηἳανὸς. Sed de ea voce necessario legi debet Meursii Glossarium; ut de Siciliæ correctoribus, viri summa in his litteris eruditione Jacobus Sirmondus & Henricus Valesius in epistolam Constantini ad Chrestum, quam Historiæ suæ inseruit Eusebius lib. 10, cap. 5, & ex qua etiam discimus, circa Diocletiani tempora Siciliam, cujus urbs est Catana, rectam fuisse per correctores. Verum quia postea administrarunt eam consulares, vel quia correctoris nomen aut non intellectum fuit, aut ignotius visum, eo factum videtur, ut in Actis aliis Calvisianus non corrector appelletur, sed consularis, & præses, ἔπαρχος.

[38] [an corrector?] Hisce viri eruditi observationibus, adjicio meas. Locum ex Eusebio jamjam citatum, quia maxime is conducit ad propositum nostrum, juvat hic cognoscere. Habes itaque ibidem pag. 392: Tibi quoque scribendum esse censuimus, ut accepto publico vehiculo a viro clarissimo Latroniano correctore Siciliæ &c. Pro κοντήκτορος, quod est in Græco., sine dubio scribendum esse κονρήκτορος *, monet Valesius in notationibus pag. 196. Hinc sequitur, ut in Animadversionibus suis pag. 83 nimis affirmate id neget Caietanus, aliter absque dubio locuturus, si hunc Eusebii textum legisset. Nam ad τὸ Calvisianus consularis; alterum, inquit, exemplar Vaticanum, Calvisianus corregor pro corrector, indubitato corrige: non enim Siciliæ magistratus ævo Diocletiani corrector fuit, sed consularis. Quærit præcitatus Meursius pag. 269, Sed quando nata hæc dignitas? Et respondet: Videtur mox post Cæsares, declinante imperio. Et invenio primum temporibus Aureliani. Eutropius in ejus rebus gestis lib. IX: Qui quidem Tetricus corrector Apuliæ postea fuit, ac privatus diutissime vixit. Sed in Græco textu, Francofurti anno 1590 edito, quem ante me habeo e pag. 123, in Aureliani factis circa Tetricum dicitur: Καὶ τὸν μὴν ἐπιτροπεύειν ἔταξε τῆς Λουκανῶν ἐπαρχίας τὸ λοιπὸν τοῦ βίου. Ubi nec vocem κοῤῥέκτωρ, (tametsi ea sit ibi usus interpres Latinus) nec Apuliæ, sed Lucaniæ provinciæ nomina invenio.

[39] [Quæritur item, an alius quidam legatus ei superaddendus sit.] Jam vero quæri potest, an alius quidam legatus, & majoris quidem auctoritatis, quam fuerit Calvisianus, superaddendus ei sit? Affirmant Acta quæ dantur apud Surium primo loco; uti & secundo apud Caietanum ac Cotelerium. Hujus narratio, e quo duorum istorum etiam intelliges contextum, sic sonat: Miserunt autem imperatores quemdam, nomine Pentagurum, in fines provinciæ Siciliæ, qui omnia idola erigeret, Christianos vero impune disperderet, gravibusque torqueret suppliciis. Ut ergo pervenit ad Catanam civitatem, Calvisianus de more plebi urbis præcepit obviam prodire ei, qui ab imperatoribus missus fuerat. Ea quippe gentilium consuetudo est. Et ingressus est Pentagurus in urbem. Tunc jussit Calvisianus tribunal suum constitui in loco, qui Achillius appellatur: ad hæc, præcones mitti per plateas civitatis, quo universi convenirent. Igitur cum Pentagurus in diabolico suo solio sederet una cum Calvisiano, universus populus congregatus est ante tribunal eorum. Tunc Pentagurus postulavit, his ad Calvisianum verbis usus: Istine omnes deorum nostrorum religionem observant? Respondit Calvisianus sic: Cuncti hi, quos pietas tua conspicit, deorum nostrorum cultui dediti sunt. Quæ postquam audivit a Calvisiano, turbas jussit dimitti. Deinde Pentagurus edictum imperatorum patefecit Calvisiano, eumque præsidem urbis declaravit, nec non tradidit ei imperiale edictum, ut Christianos inquireret. Confestim itaque Pentagurus ad alias urbes iter suum dirigebat: festinabat porro ut Agrigentinorum civitatem peteret. Hactenus Cotelerii exemplar: in qua re, quidquid sit de veritate, candida illa primigeniorum Actorum simplicitas desideratur. Consulesis, quæ dabimus num. 48.

[40] Idem censemus de miraculosa in carcere fontis productione, [Miraculosa fontis productio &c.] ac vocibus e cælo auditis, quæ in tribus exemplaribus proxime nominatis referuntur. Ex Coteleriano hæc delibo: Tum vox e cælo audita est hujusmodi ad eum: Confide Euple, forti sis animo: nam vera vestis tibi præparata est .. Extensis manibus oravit: Here Domine Jesu Christe, verus Deus noster, qui das escam omni carni; qui per Moysem servum tuum filiis Israëlis aquæ abundantiam largitus es; qui Sampsonem per aquam ex maxilla eductam irrorasti; qui lætificasti nos pretioso maximeque glorioso baptismate; qui Jordanico fluento & lavacro vitæ immortalis etiam super terram contrivisti inimicum; tu ipse nunc, Domine Jesu Christe, impera fontem aquæ vivæ scaturire ex carcere hoc: de qua exsatier, ut agnoscant cuncti, non esse Deum alium præter te, Domine. Hanc precem cum ille complevisset, repente aquæ copia intra carcerem manavit … Ceterum post septem illos dies, iterum a Calvisiano Sanctus ad tribunal duci jubetur. Cumque profecti fuissent lictores, & aperuissent carcerem, confestim viderunt aquarum affluentiam. Verum beatus Euplus aquam increpuit manu, illaque evanuit … Postea cum orasset, audivit vocem e cælo dicentem: Bono sis animo, Euple: beatus es tu; veni, requiesce cum iis, qui ab initio huc usque mihi placuerunt. Verum hæc, ad ornatum quidem splendida magis, quam debita auctoritate suffulta sunt. En tibi nunc cum de istis, tum de aliis majoris pretii Actis varia eruditorum judicia.

[41] Inter varias Actorum S. Eupli editiones, quatuor potissimum considero exemplaria, quæ, tametsi in omnibus non plane sint conformia, [Laudantur Acta] bona tamen sunt, & ad reportandam primævæ sinceritatis ac genuini candoris palmam concurrere atque inter se comparari possunt: nimirum Baroniana, Coteleriana prima, Mombritiana, adde Ruinartiana e Baronianis edita quidem, sed cum aliis exemplaribus collata, & alicubi suppleta. De his itaque quatuor primo mihi sermo erit. Ea, quæ Baronius ad annum Christi 303 num. 146 Annalibus ecclesiasticis intexuit, merito ibidem laudantur, tamquæm perbreviter, sed fideliter scripta. Et mox: Claudamus, ait laudatus auctor, præsentem annum præclaris Euplii martyris Actis, quæ sic se habent, ut publice excepta sunt. Eadem inter Vitas Sanctorum Siculorum tom. 1, pag. 106 vulgata sunt apud nostrum Octavium Caietanum tamquam consularia; id est, uti habet in Animadversionibus ad ista Acta, tomo citato pag. 83, quæ coram consulari vel (si proconsularia sint) proconsule provinciæ a notariis publice excipiebantur: proinde magna fide conscripta sunt. Bollandus tom 1 Februarii, ad diem V ejusdem mensis, in Commentario prævio de S. Agatha virgine ac martyre Catanæ in Sicilia, pag. 598 eadem Acta laudat. Deinde vero Actorum etiam bonæ notæ partem delibat, & in exemplum adducit, unde liberiores Metaphrastæ vel amanuensium ejus interpolationes dignosci queant.

[42] Theodericus Ruinartius inter Acta primorum Martyrum sincera & selecta, [a Baronio vulgata;] illis locum dedit, & in Admonitione, quam eorum editioni præmittit pag. 438 typorum Parisiensium, Porro, ait, B. Eupli Passionis Acta hic exhibemus ex Baronii editione ad annum CCCIII, num. 146; quod nobis ceteris omnibus magis genuina visa sint, quæque cum Ms. Valli-cellensi, textu Græco Cotelerii, & Bollandi fragmentis contulimus. Cum vero secundæ quæstionis varietates fusiores sint, quam ut possint in notis apponi, totam hanc quæstionem ex Actis, quæ ex cod. Ms. domus RR. PP. Oratorii Vallis-cellæ, Romæ descripsit noster Michaël Germanus, cum ibi versaretur, huc proferre visum est, cum Mombritio & cod. Colbertino collatam. Atque hæc quidem de Actis Baronianis, de quibus primo loco agere constitueram.

[43] [Coteleriana] Cotelerius in Ecclesiæ Græcæ monumentis, quæ edidit, Martyrium S. Eupli Græco-Latine repræsentat tom. 1, a pag. 192, & in notis, quas ad istum tomum adjecit, col. 752 illud sic commendat: Nemini dubium fore arbitror, quin Acta hæc, quæ concise admodum martyrium Eupli enarrant, genuina sint, authentica, & archetypa seu originalia præ illis Metaphrastæis, Lipomanianis, Surianis, Baronianis & Bollandicis. Circa tria prima, quæ scriptor eruditus designat, omnino ei assentior: sed major circa duo reliqua difficultas & mihi est, eritque fortasse aliis, quibus illa cum Cotelerianis conferre vacaverit. Fuit ea enimvero jam pridem Ruinartio, tanta cum eruditionis laude in hoc studii genere versato; quando Cotelerianis prætulit Baroniana, tamquam ad prælum digniora, prout paullo ante vidimus. Tillemontius Monumentorum ecclesiasticorum tom. 5 pag. 275 de tribus Actorum editionibus loquens, Græcam (intellige Cotelerianam) aliis præfert. Et ibidem in notis pag. 694 titulum correctoris, qui in Cotelerianis datur gubernatori Siciliæ, pluris idcirco valere asserit, quam consularis in Mombritianis ac Baronianis, quia gubernatores Siciliæ habuerint titulum correctorum initio Constantini, ex Eusebio, quem supra num. 38 protulimus; vultque notitiam posteriorem esse, quæ eis tribuit titulum consularis.

[44] [expenduntur] Verum etiamsi vox corrector a Constantino adhibita fuerit in dicta significatione, an sola illa & unica ita in usu tunc pro Sicilia fuit, ut vox consularis ibidem tum temporis nullum habuerit locum? Ast habuit locum in Italia; idque ante Constantini imperium, & ab ipsis quidem rei, de qua agimus, contemporaneis scriptoribus fuit adhibita. Ælius quippe Spartianus, qui Diocletiani imperatoris temporibus floruit, inter Historiæ Augustæ scriptores, apud Salmasium Lutetiæ Parisiorum anno 1620 typis impressos, in Adriano cæsare pag. 11 dicit: Quatuor consulares per omnem Italiam judices constituit. Trebellius autem Pollio, Spartiano synchronus, in Triginta tyrannis, qui in mox designata Historia habentur, pag. 196 de Tetrico seniore tractans, ista memorat: Aurelianus .. eum CORRECTOREM totius Italiæ fecit, id est Campaniæ, Samnii, Lucaniæ, Brutiorum, Apuliæ, Calabriæ, Hetruriæ atque Umbriæ, Piceni & Flaminiæ, omnisque annonariæ regionis. Cum itaque vox consularis æque ac corrector ad significandos provinciarum moderatores tunc in usu fuerit apud scriptores Latinos; cur is, qui primigenia atque authentica S. Eupli coram Siciliæ gubernatore Acta Latino sermone annotavit, potius usus fuerit voce corrector, quam consularis, cum utraque vox ex dictis idem gubernandi munus denotet? Itaque quod ista vox sit hac prior, quia ea usus sit Constantinus apud Eusebium, mihi non satis persuadet dictus Monumentorum ecclesiasticorum collector. Quod vero Acta primo excepta sint Latine, ipsemet ibidem fatetur, ut mox patebit.

[45] Ista enim, Unus ex amicis Calvisiani, nomine Maximianus (quæ esse dicit apud Mombritium ac Baronium) textum suum orginalem minus redolere censet, [ac commendantur.] quam Μάξιμος λαμπρότατος in Actis Cotelerianis: sed dictum non probat. Baronius autem legit Maximus; de qua re vide infra Annotata nostra lit. h. At dicet forte, illum titulum ideo prævalere, quia conformis est Eusebio supra citato, ubi τοῦ λαμπροτάτου Λατρωνιανοῦ mentio fit. Sed cur textus Græci Eusebiani melior est conditio? Cur interpreti Græco Actorum S. Eupli major habenda ratio, quam scriptoris Latini, si ex hoc ille, ut fatetur Tillemontius, versionem suam acceperit? Ex dictis sequitur, ut approbare non possim id, quod citatus collector addit, videlicet, textum a Cotelerio vulgatum, etiamsi nihil aliud sit, quam mala admodum ex Latino originali interpretatio, videri tamen omnibus meliorem, saltem usque ad Sancti quæstionem. Nam, quantum ad istam quæstionem pertinet, ejusdemque prosecutionem, breviter admodum illam esse concisam; in Baronio autem longiorem ac valde pulcram, nec non adeo simplicem, ut nullum det locum dubitandi, quin & ipsa sit veritati maxime consentanea. Quamvis itaque in Græco est contractior, non tamen, ut putavit Cotelerius, sincerior: quod patet ex sententia, quæ in Actis Surianis (iis videlicet, quæ Surius habet secundo loco, e Baronio accepta) secundum formam consuetam ex tabella a præside recitatur, inquit Ruinartius in notis ad Acta S. Eupli. Si autem confessio SS. Trinitatis magis perspicue in Actis Baronianis expressa est, uti animadvertit citatus Monumentorum ecclesiasticorum collector, quam in scriptis istius temporis inveniri consueverit; certum tamen esse addit, communem tunc Ecclesiæ fidem fuisse, viderique fidem illam modo claro ac nitido expressam fuisse potius in Occidente, quam in Oriente. Hæc ex illo auctore; qui cum tam rigidus alioquin sit Actorum Aristarchus, nobis suspectus esse neutiquam debet, quod horum, quibus de agimus, Actorum in laudem sit nimis prodigus.

[46] Tertio loco agendum dicebam de Actis, quæ Mombritius in lucem dedit. [Mombritiana] Exstant ea in Sanctuario ejus tom. 1, fol. 252 verso. Quamquam vero bonæ notæ characteres in illis relucere non inficiamur, nemo tamen dubitaverit, quin posteriora sint Acta ista Baronianis, quano sub finem ipsorum legerit: Beneficia largiuntur contigentibus sepulchrum ejus, & omnes infirmorum languores sanantur USQUE IN HODIERNUM DIEM. Porro Actis illis valde insuper officit positio consulum, & bis quidem repetita, nec non diserte ac integre sine notis numeralibus (quo fit, ut suspicio minor sit de mendo) sic expressa, Diocletiano novies, & Maximiano septies consulibus. Consule, quæ antea num. 34 observata sunt.

[47] Circa quartam editionem, quæ legitur apud Ruinartium Actis primorum Martyrum sinceris & selectis inserta, [ac Ruinartiana Actorum editio.] præter ea, quæ superius breviter dixi, nihil magnopere hic addendum occurrit. Moneo tamen, variantes lectiones, e citatis ibi exemplaribus erutas, usui mihi fore in Annotatis. Hæc dicere habui de Actis primæ notæ. Longe autem inferioris sunt alia quædam, prout perspicuum fiet ex sequentibus circa ea observationibus. Ordior ab iis, quæ Surius dat ad diem X Augusti pag. 104.

[48] Dispiciemus hic primo, cujus pretii sint Acta ista. 20. An Metaphrasten, sub cujus nomine circumferuntur, auctorem habeant. [Cujus sint pretii Acta illa,] Bollandus num. 41 citatus, postquam laudasset illa, quorum partem exhibet, Conferat nunc qui volet, inquit pag. 599, num. 22 eadem ex Metaphraste edita a Lipomano & Surio Acta; & perspiciet, quam ea laciniosa, imo inepte coagmentata, additis non solum tormentorum variis generibus, sed & plurimis miraculis. Vel ipsa Euplii comprehensio, ac prima quæstio, quam frigida! Commemorato Pentaguri cujusdam in Siciliam urbemque Catanam adventu cum novis imperatorum edictis, de Calvisiano (quem cum Acta Latina consularem appellent, ipse solum IN EA URBE PRÆSIDEM fuisse ait, inque eo præsidatu a Pentaguro confirmatum) ista deinde subdit; quæ quia tum ibi dicta sunt, tum apud ipsummet. Surium legi possunt, tædet hic repetere, præsertim cum de Pentaguri historia actum sit supra num. 39 e Cotelerio. Pergamus itaque cum Bollando ibid. num. 24: Adeone Græcorum admirator, & Metaphrastæ amicus est quisquam, qui hæc præ Latinis, quæ retulimus, vera & legitima esse Acta putet? Hæc ibi Bollandus, censor alioquin Actorum non nimis rigidus, nedum inquus; sicut norunt eruditi. Ceterium qua fide nitantur miraculosa fontis productio cælestesque voces, liquet ex dictis num. 40. Porro cum Acta ista cum iis, quæ sunt inter Vitas Sanctorum Siculorum apud Caietanum tom. 1, pag. 107, e codice Græco S. Salvatoris prope Messanam, sicut habes in Animadversionibus pag. 86, Latine reddita; uti & cum iis, quæ Cotelerius latinitate donavit ac impressit loco supra designato, conveniant in substantia (discrepantiis enim levioris momenti notandis supersedeo) consequens est, ut longe deterioris, quam alia, quæ supra laudavimus, pretii habenda sint. Ast an Metaphrastes eorum auctor?

[49] [quæ nomine Metaphrasta circumferuntur.] Cotelerius supra allegatus Acta, quæ secundo loco profert Græco-Latine pag. 194, apud Symeonem Metaphrastam exstare asserit. Papebrochius in Ephemeridibus Græco-Moschis ante tomum 1 Maii pag. XXXVII censet, Acta Sancti nostri, quæ habentur apud Lipomanum, Surium ac Cotelerium, Metaphrastæa non esse, vel ex stylo indice, maxime cum Acta Sanctorum Augusti non attigerit Metaphrastes. Allatius in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 77 Martyrium S. Eupli annumerat Actis illis, quæ Metaphrasti attribuuntur quidem, sed ipsius tamen non sunt, Et pag. 124, ubi catalogum texit Actorum, quæ vere Metaphrastis esse affirmat, nulla S. Eupli, nulla aliorum Sanctorum mensis Augusti invenio. Quæ forte ratio Papebrochium impulit, ut diceret, quod Metaphrastes non attigerit mensem Augustum. Caietanus in Animadversionibus pag. 85 ad Martyrium S. Eupli, quod dat secundo loco, Incertum, ait, utrum ex antiquis Actis composuerit Metaphrastes, quo auctore Surius edidit; an Metaphrastes Acta ipsa Sicula in Vitas adlegerit suas. Sed illud potius crediderim. Sane ab his Actis Metaphrastes apud Surium in plerisque variat: in quo item nonnulla sunt, quæ in his desunt: quædam desiderantur, quæ in his habentur. Sed rationes illæ vel parum vel nihil videntur obtinere. Ecquis enim inficietur, in hujusmodi variationibus, quæ Actorum substantiæ accidunt, plurimum valere interpretis stylum, præsertim si vel interpolatus aliquantulum sit, vel ex Græco sermone in Latinum liberaliore licentia conversus. Verum sintne Acta hæc a Metaphraste, sive ab alio hujusmodi genii auctore composita, parum nostra id refert; quando ex incidenti, ut dicitur, hæc a nobis proposita sunt, ulteriorem crisin eruditi lectoris judicio permittentibus. Porro visum nobis est, ex Actis omnibus hactenus enumeratis, ea ad prælum destinare, quæ Baronius edidit: quod priusquam agamus, ista Sancti miracula dabimus.

[Annotata]

* fi κοῤῥήκτορος

§ VI. Quædam sancti Martyris miracula.

[Nonnulla prænotantur.] Duo miracula, quæ contigerint in urbe Neapolitana, refert noster Octavius Caietanus tom. 1 Vitarum Sanctorum Siculorum pag. 108, ex Ms. cod., sicut indicat in Animadversionibus pag. 86, Bartholomæi Chioccarelli I. cons. Neapolitani; addens, dictionem a se cum fide immutatam. Auctor eorum anonymus, ac tempus incertum. Quærit ibidem pag. 86 citata, an Joannes, qui infra nominatur, sit Joannes, cognomento Compsimus, Neapoli præfectus, imp. Heraclio, anno Christi DCXV: cujus meminit Anastasius Bibliothecarius. Quem vide in Deusdedit. Porro elephantiasis, de qua mox, est extuberatio melancholica & contagiosa, totum corpus in speciem elephantis immutans; ait Gorræus in definitionibus medicis: ubi plura. Circa templum autem, de quo etiam proxime fit mentio, Monitum se inquit ibidem Caietanus, hujus ædis S. Euplii in urbe Neapoli nullum hodie exstare monumentum: attamen ex instrumentis cœnobii S. Severini, quod est in urbe Neapolitana, cognovi, ædem illam in regione Furcillensi sitam fuisse, eidemque cœnobio subjectam: sed enim in libro sive inventario instrumentorum, in instrumento quodam confecto imperatore Basilio Magno (an Macedone?) num. 42 legitur S. Euplii ecclesia. In instrumento sub Friderico II, num. 55 Ecclesia S. Euplii, regionis Furcillensis. In instrumento sub Carolo rege I, num. 6 S. Euplius regionis Furcillensis. Et in alio instrumento sub Carolo rege II, num. 8 Vicus publicus, qui vocatur S. Euplius, regionis Furcillensis: quod extremum instrumentum anno Christi Domini ⅭⅠƆCCCVI rogatum (forte notatum) est. His prænotatis, do tibi nunc miracula ista duo: tertium hisce miraculum seu singulare beneficium adjungam aliunde, uti infra patebit..

[51] Vagabatur undique S. Euplii multis testificata miraculis liberalitas, [Quædam elephantiaca] Joanne urbis Neapolitanæ consule. Mulier quæ correptas elephantiasi manus movere vix poterat, ejus ad ædem supplex accessit. Hæc multos dies obnixe se Martyri commendans, ut faciles sibi ad Deum aditus impetraret, neque a templo umquam discedebat, & magnam interim consequendæ valetudinis in spem veniebat. Tibi identidem, inquiebat, Sancte Dei, me ipsa commendo. Tu quamvis indignam adjuva: quemque non pauci diversis, qua morborum calamitatibus, qua dæmonum oppressi atque afflicti tyrannide, cum invocarent, relevari se senserunt: eum ego misera ne frustra compellem, sed compos voti atque vinculis his extricata referre Deo tuo gratias per te valeam. Interea manus, quas fasciis, atque ad pectus alligatas gerebat, cum sublevare in altum contenderet, ut precantis mos erat, cum incredibili præsentium omnium admiratione ac stupore excipiebatur acerrime a diabolo, ne id videlicet auderet.

[52] [S. Euplum invocat,] Quamobrem universi cum gemitu, Sancte, inquiunt, Eupli levita, serve Dei, medice clementissime, licet absens, huic tamen miserrimæ ancillæ tuæ præsens adesto: quique omnibus præstas auxilium, hanc ne desertam habeas. Et mulier acerrimis vesani spiritus agitata stimulis, inclamabat, subsidium a sancto Viro exposcens, neque fas esse vociferans, reliquis omnibus incolumi valetudine ab eo templo recedentibus, se solam derelictam ac depositam ibidem jacere. Igitur nocte Dominicum diem præeunte, sensit sibi ea tempestate, qua solemni conventu recitari ad matutinas horas psalmi solent, adesse Sanctum, & apprehensis ejus manibus sic affari: Eia, mulier, manum exere, & Christi signum fronti imprime. Excitatur illa somno, & pavore simul, & lætitia cumulata, faciles manus ad cælum sustollens, Domine, inquit, omnipotens, magne & mirabilis, qui es gloriosus in Sanctis tuis, faciens in cælo & in terra mirabilia. Claro deinde die, sacerdos ejus templi ædituus mulierem eam intuitus, sic aggreditur: Hilaris, ut video, es mulier: amissam credo valetudinem recuperasti. Et illa, Quippe, domine mi, a Domino ac Servatore adjuta.

[53] [& curatur] Quæsita rationem facti, ita rem ordine distinxit, ut explicaret, apparuisse sibi adolescentem aspectu pulchro, tum apprendisse palmas, &, ut elata dextra frontem signaret, jussisse. Hic investiganti curiosius viro de habitu ac vestitu adolescentis, respondit: Laxis indutum vestimentis, & orario * ad collum propenso. His ille signis deprehendit, Euplium levitam fuisse, qui ex tam gravi morbo laboranti feminæ liberalissime succurrerit; &, Posthac, inquit, quia gratam esse expedit, ne deterius aliquid accidat, repudiato seculo curatori Deo stude, si sapis mulier. Et illa cum se tam eximii memorem fore beneficii, neque ulla se labe criminis fœdaturam recepisset, gratiis Deo atque sancto Euplio peractis, valens atque hilaris ad suos rediit. Ceteri, qui de tam gravi morbo ereptam atque integram videbant, facere non poterant, quin summis Deum optimum maximum laudibus exciperent, & celebrarent; qui tantas res, & tam admirabiles per Sanctos suos efficeret.

[54] [Mulier alia] Neque silentio est prætereundum, quod mulieri, cui nomen Fasanæ erat, ab teterrimo spiritu vexatæ, contigit. Hæc ex Villa nova pago exorta fuerat: transvecta imprudens Neapolim, per ejus urbis publicas vias ultro citroque lymphata vagabatur, non sine eorum formidine ac pavore, qui spumantem eam seque acerrime diverberantem, quo diabolus præcipitem ageret, ferri viderent. Itaque exceptam pii quidam ac religiosi viri deducunt ad sancti Euplii ædem. Sed videlicet obseratis foribus, aditu intercludebantur; neque ullus janitor. Agitare illi animo de ea demittenda per tegulas aut fenestras: sed deliberantes fuit qui de forium clavibus, seniori sacerdoti concreditis, edoceret. Ergo introductam cœperunt cum sacerdote, qui recens advenerat, Deo atque Euplio magnopere commendare: sed cum ejus ecclesiæ custos abesset ex urbe, in eum tamen diem expectaretur, confecta oratione, quisque se suam in domum recepit.

[55] [a furioso dæmone obsessa,] Femina intra ædem sola est revinctis manibus ac pedibus relicta. Paulo post ingressus in templum presbyter quidam, furiosæ illi cœpit vehementi oratione instare. Hunc vero postrata humi, cum ad ejus se pedes mugitu horrendo pervolveret, atrocissime momordit, inflictoque vulnere, abire de suo conspectu coëgit. Alter & sacerdos & monachus ejusdem visendæ gratia, ad S. Euplii perrexit, ingressusque; Fasana, inquit, salvet te Dominus Jesus Christus. At illa torvo intuitu, ac terribili voce: Ablavie vecors: quando videre te volui, tu venire ad me noluisti, nunc aspicere te minime possum.

[56] Impie, inquit sacerdos, obmutesce, pestifer; desine jam per os plasmatis Dei talia profari: [& adjurationibus sacerdotis non liberata,] & simul instantissimis precibus obsecrabat, ut qui suo nutu, ac voluntate moderaretur omnia, ejus misereretur, quæ per beatissimi levitæ, ac martyris Euplii merita misericordiam expectaret, nec dedignaretur potentiæ suæ clementiæque flumina in eam derivare tantisper, qui largissima aliis fluenta diviserit. Postremo iniquum videri aiebat, triumphare de Christiana ancilla sua tyrannum atque hostem communem, quam arctissimis oneratam vinculis jam diu affligeret. In orantem mulier facere impetum vehementissime conabatur; sed furorem illum virgis ac flagellis sacerdos perfringebat, & inter verberandum his obsidentem spiritum adurgebat: Exi ab ea satan, quia imperat tibi Christus, qui de Genezarena muliere tuos collegas in porcorum gregem expulit; quique te in abysso miserum religabit. Quid plura? Mensis erat, nec execrationibus ullis ejici truculenta illa furia, nec coërceri flagris, nec vinculis, nec obsecrationibus ad Deum fusis, sedari posse ejus furor videbatur.

[57] Cum ecce tibi de media nocte, juvenis illustri aspectu atque ore, [a Sancto sospitatur.] fragrantissimis odore vestibus, conversus ad mulierem, contenta ac sublimi voce, Surge, inquit, Fasana, surge; tibi, te esse sanam, dico. Stetit illa continuo, juvenemque est demisse venerata. Clamabat interea, & obsessam increpabat dæmon: Cur tandem ad Euplium venisti? En ille abs te me divellit, ac dejicet. At enimvero si tui invadendi sese dabit occasio, næ ego, si te dimisero, stultus sim! Hanc audaciam sic Sanctus retudit: Obmutesce, neque talia umquam aude: nunc abi; Dominus Jesus Christus te in imam abyssum relegat: mulier confestim salva facta est, & gratiis Deo, ac D. Euplio peractis, nonnullo etiam donario ad beneficii memoriam relicto, reliquum vitæ tempus incolumis transegit, magnificans Deum, ac liberatorem suum Christum Jesum; qui vivit, ac regnat.

[58] Duobus hisce jam pridem excusis adjungamus aliud miraculum seu beneficium; [Vehemens capitis dolor sublatus.] de quo P. Franciscus Blanditius noster, superius in meo Commentario prævio laudatus, litteris anno 1655, die V Januarii ad Bollandum datis, ista memorat: Non silebo hic enarrare Ræ. Væ. alterum miraculum, de quo conscium me fecit noster Pater Paulus de Franciscis, sacerdos ornatus multis virtutibus, & omnibus Catanensibus apprime carus, eratque tum nostris, totique civitati quasi pater, cujus ego eram a confessionibus. Is per aliquot annos laborabat dolore capitis vehementi, præsertim occipitis, ubi nervos sentiebat contrahi, & morsus pati non leves: unde timebant medici ne apoplexia corriperetur. [Suaserunt] igitur Paulo, ut aërem mutaret, & ab officio congregationis nobilium, cui præerat, desisteret, vel intermitteret. Venit igitur ad me tunc Messanæ degentem, nostrosque fratres rhetoricam docentem anno MDCXIX. Erat mensis Augustus, sub festum S. Eupli martyris, suasique illi, ut sancto Martyri Sacrum faceret, ejusque opem imploraret. Acquievit verbis ille meis, perfecitque quod suasi. Postridie mane narrat mihi somnium, per quod sibi vidisse videbatur S. Euplum martyrem digito sancto suo ter circulum in capite designasse, statimque totam illam pruriginem nervorum cessasse. Quamobrem gratiis Deo, sanctoque Euplo peractis, ad suum congregationis munus rediit mecum Catanam: ubi in singulos annos ad ejus templum adibat, memor collati beneficii.

[Annotata]

* id est, stola

ACTA CONSULARIA
Ex Annalibus Cæsaris Baronii tom. 2 ad annum CCCIII num. 146, cum aliis exemplaribus collata.

Euplus M. Catanæ in Sicilia (S.)

BHL Number: 2728

EX EDIT.

[Sanctus ad Calvisianum consularem deductus,] Diocletiano octies, & Maximiano septies a consulibus, pridie Idus Aug. b in Catanensium civitate c, cum esset extra velum secretarii d Euplius e Diaconus f (qui ab exploratoribus inventus legere Euangelia, & docere Christianos, ab illis tentus est, & perductus cum libro) proclamavit, dicens: Christianus sum, & pro Christi nomine mori desidero. Audiens hæc Calvisianus consularis g dixit: Ingrediatur, qui clamavit. Et cum ingressus fuisset Euplius secretarium judicis, Euangelia portans, unus ex amicis Calvisiani, nomine Maximus h, dixit: Non decet tales chartas eum tenere, contra regalem præceptionem.

[2] [primam edit confessionem:] Calvisianus consularis dixit ad Euplium: Unde hæc sunt? De domo tua exierunt? Euplius respondit: Non habeo domum i, hoc & Dominus meus Jesus Christus novit. Calvisianus consularis dixit: Tu ea huc deportasti? Euplius dixit: Per me ea huc deportavi, sicuti & ipse vides, invenerunt me cum illis k. Calvisianus dixit: lege ea. Euplius aperiens legit: Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum, & alio loco: Qui vult venire post me, tollat crucem suam, & sequatur me. Cum hæc, & alia legeret l, Calvisianus consularis dixit: Hoc quid vult esse? Euplius dixit: Lex Domini mei, quæ mihi tradita est. Calvisianus consularis dixit: A quo? Euplis respondit: A Jesu Christo, Filio Dei vivi. Calvisianus consularis interlocutus dixit: Quoniam innotuit ejus confessio m, interrogetur sub tormentis n, tradatur tortoribus. Et cum traditus esset, cœpta est secunda o cognitio per quæstionem.

[3] [cui adjunxit secundam] Diocletiano octies, & Maximiano septies Conss., pridie Idus Aug. p Calvisianus consularis dixit ad Euplium positum in tormentis: Quæ per tuam confessionem hodie dixisti, quid dicis modo de eis? Euplius libera manu signans sibi frontem, dixit: Quæ tunc dixi q, & nunc ea confiteor, me esse Christianum, & divinas Scripturas legere. Calvisianus dixit: Quare apud te habuisti, & non tradidisti has lectiones, quas imperatores vetuerunt? Respondit Euplius: Quia Christianus sum, & tradere non licebat, magisque expedit mori, quam tradere. In his vita æterna est: qui tradit, vitam æternam perdit: ut eam non perdam, vitam meam do. Calvisianus interlocutus dixit: Euplius, qui secundum edictum principum non tradidit Scripturas, sed legit populo, torqueatur. Cumque torqueretur, dixit Euplius: Gratias tibi, Christe: me custodi, qui propter te hæc patior. Dixit Calvisianus consularis: Desiste, Eupli, ab insania hac: deos adora, & liberaberis. Euplius dixit: Adoro Christum, detestor dæmonia: fac quod vis, Christianus sum. Hæc diu optavi; fac quod vis, adde alia, Christianus sum. Postquam diu tortus esset, jussi sunt cessare carnifices, & dixit Calvisianus; Miser, adora deos, Martem cole, Apollinem, & Æsculapium r. Dixit Euplius: Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum adoro, sanctam Trinitatem adoro, præter quam non est Deus s. Pereant dii, qui non fecerunt cælum, & terram, & quæ in eis sunt. Christianus sum.

[4] Calvisianus Præfectus dixit: Sacrifica, si vis liberari. [torquetur,] Euplius dixit: Sacrifico modo Christo Deo me ipsum: quid ultra faciam, non habeo. Frustra conaris, Christianus sum. Calvisianus præcepit, iterum torqueri acrius. Cumque torqueretur, dixit Euplius: Gratias tibi Christe, succurre Christe: propter te hæc patior, Christe. Et dixit sæpius *, & deficientibus viribus, dicebat labiis tantum, absque voce hæc vel alia. Calvisianus intra velum interius ingrediens, sententiam dictavit: & foras egressus, afferens tabellam t, legit: Euplium Christianum, edicta principum contemnentem, deos blasphemantem, nec resipiscentem, gladio animadverti jubeo; ducite eum.

[5] Tunc appensum est ad collum ejus Euangelium u, [ac capite truncatur.] cum quo apprehensus fuerat, proclamante hæc præcone: Euplius Christianus, inimicus deorum, & imperatorum. Euplius lætus dicebat semper: Gratias Christo Deo; & cum ad locum perductus esset, genuflexus prolixius oravit: & iterum gratias agens, præbuit jugulum, & a carnifice decollatus est x. Sublatum est postea corpus ejus a Christianis, & conditum aromatibus, sepultum est y.

ANNOTATA.

a Imo Diocletiano IX, & Maximiano VIII coss., secundum dicta in Commentario hisce Actis prævio, num. 34.

b Sic etiam cod. Vallis-cell., teste Ruinartio in notis. Sed Mombritius, cui adde Bollandi fragmentum ad diem V Februarii, pag. 598, sub die IV Idus Augustas. Cotelerius autem, Ante diem tertium Calendas Maias. Consule Commentarium num. 29.

c Cotelerius In illustrissima Catana, Siciliæ videlicet urbe (neque enim aliam novimus) ex communi scriptorum consensu in dicto Commentario. Sed hic non extundes, quod ibi sit natus Martyr.

d Mendose apud Mombritium, Euplus secretarius judicis. Cotelerius in notis col. 752 Assentior, ait, viris doctis, qui secretaria, judicum interpretantur tribunalia, conclavia, loca in quibus jus reddebant, & reorum causas expendebant. Nominis etymon assignat S. Augustinus sermone de Ovibus cap. 3: Ultimam sententiam, quam dicturus est judex, in tabella descripturus manu sua, ultra quam sententiam nihil jam judicaturus est, partes non audiunt. Illis foras exeuntibus scribitur: attonitæ sunt ambæ partes atque suspensæ, contra quam vel pro qua sententia illius procedat. Magnum secretum judicis: unde secretarium nominatur. Videri etiam apud nos possunt Annotata ad caput secundum Vitæ S. Agathæ virg. & mart., sub nomine Metaphrastæ editæ tom. 1 Febr., die V, pag. 622, lit. e: ubi & de velo secretarii mentio fit.

e Al. Euplus: de quo Commentarius § 3 in initio.

f Diaconus ex communi Actorum & scriptorum consensu; uti liquet ex Commentario nostro; sacerdotem quippe eum fuisse, nobis neutiquam probatur: quidquid dicatur in hymno secundo apud Caietanum tom. 1 Vitarum Sanctorum Siculorum pag. 112 Sacerdos nuncupatus es Euple. Et pag. 113 Sacerdotii nobis & martyrii argumentum exstitit generosus Euplus: ambobus enim optime claruit.

g Al. corrector: de qua voce pluribus disserit Commentarius § 5.

h Mombrit., ac duo codd. nostri Q Ms. 6 & Q Ms. 7, nec non fragmentum apud Bollandum Maximianus.

i Ita etiam Coteler. At cod. Vallis-cell. apud Ruinartium; cui adde Boll. & Mombrit; necnon ambos codd. nostros mox citatos, Non habeo domum hic.

k Invenerunt me cum illis, in aliis edit. & Mss. deesse, notat Ruinartius.

l Coteler. Cumque legisset, secundum Matthæum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Johannem sancta Euangelia. Mombrit. (adde cod. Vallis-cell. apud Ruinart.) Et cum aperuisset Euangelia beatus Euplus, legit secundum Matthæum dicens: Dixit dominus Jesus Christus: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. Item aperuit secundum Marcum dicens: Omnibus qui credunt in me, ipsis datum est cognoscere regnum Dei. Item secundum Lucam: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. Item secundum Johannem: Omnis, qui venit ad me, non esuriet: & qui credit in me, non sitiet in æternum. Quibuscum verbatim fere convenit Bolland., ac duo codd. nostri Mss., de quibus supra.

m Quæ sequuntur, ait Ruinartius, habentur in solo Surio (seu Baronio potius) Bolland. (adde cod. Vallis-cell. ex Ruinart.) pro his legit, publice tradatur. Coteler. in Acta publica referatur.

n De tormentis Commentarius num. 25 nonnulla observat.

o De confessione Martyris duplici observationes dat Commentarius num. 30.

p Circa notatum hic diem legi potest Commentarius a num. 29.

q Codex noster Q Ms. 6 breviter: Tunc beatus Euplus, signaculum Christi faciens in fronte sua, dixit: Quæ tunc dixi, & nunc ea confiteor. Calvisianus consularis dixit: Habuisti aliquando lectiones, quas vetuerunt piissimi imperatores? Beatus Euplus respondit: Habui. Calvisianus consularis dixit: Et ubi sunt? Cui beatus Euplus respondit: Apud me sunt. Calvisianus consularis dixit: Habes eas? Beatus Euplus respondit: Habeo. Calvisianus consularis dixit: Torqueatur Euplus, quoadusque confiteatur, se deos veros omnipotentes adorare, Martem, Apollinem & Asclepium. Eadem brevitate utitur alius codex noster Q Ms. 7; tametsi minus emendate. Consule insuper Bolland. & Mombrit. Breviter etiam rem expedit Coteler. Beatus Euplus dixit: Quæ tunc protuli, ecce nunc quoque confiteor eadem. Calvisianus corrector ait: Tenes lectiones prohibitas? Beatus Euplus; Teneo. Calvisiantis ad eum: Et ubi sunt? Videamus quo modo complectantur. Beatus Euplus dixit: Apud me sunt. Calvisianus inquit: Si nunc habes ea hic profer nobis. Beatus Euplus: Hic sunt. Tum Calvisianus corrector: Extendatur Euplus, ac verberibus afficiatur, donec promiserit, se diis sacrificaturum. Hæc ita e Græco verrit Cotelerius in sua editione. Sed an hæc, Baroniana sincerior? Adi Commentarium nostrum prævium num. 45.

r Al. Asclepium; qui fertur fuisse Æsculapii nepos.

s Clara hæc ac perspicua SS. Trinitatis professio officere non probatur Actorum sinceritati; secundum dicta in Commentario num. 45.

t De tabella ista nihil lego in duobus nostris codd.Mss., Gotelerio ac Mombritio. Consule, quæde ea præmisi in Commentario num. 45.

u Hoc etiam non invenio in citatis statim exemplaribus; non ideo tamen sequitur, ut minus sit sincerum.

x Mortem brevissime describit Cotel.; plura, cum ibidem, tum in exemplari Baroniano non memorata, occurrunt in Mombritio ac duobus nostris codd. Mss.

y De sepultura tacet Cotel. pag. 194: de qua Commentarius num. 36. Mombritiana Acta Baronianis esse posteriora, notavimus ibid. num. 46 ex verbis eorum: quæ cum in duobus nostris codd. Mss. etiam legantur; idem de illis codd. esto judicium.

* al. septies

DE S. CASSIANO EPISC. CONF.
BENEVENTI IN ITALIA.

Sub medium seculi IV.

[Commentarius]

Cassianus episc. conf. Beneventi in Italia (S.)

AUCTORE P. B.

Hunc Beneventanæ apud Samnites ecclesiæ sanctum Antistitem, quantumvis antiquum; primus, quod quidem sciamus, [Celebratur hoc die] alibi notum utcumque fecit Philippus Ferrarius anno 1609 in Nova Topographia in Martyrologium Romanum pag. 20; sed fisius anno 1613 in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem XII Augusti, hoc illum exornans elogio: Cassianus, episcopus Beneventanus, quartus a S. Januario eam ecclesiam ad multos annos administravit. Multa passus incommoda & adversa atque persecutiones, omnia vicit patientia. Orationibus deditus, curam pauperum agens, ac sibi commissum gregem verbo & exemplo pascens, tandem ad præmium evocatus, pridie Idus Augusti migravit e vita; multisque post mortem miraculis coruscavit: quicumque enim ad ejus tumulum infirmus accederet, a quovis morbo sanabatur. Illud plane mirandum litteris consignatum legitur, quod nemo, equitando prope ecclesiam, in qua sacrum Cassiani corpus asservabatur, tranfire poterat; nisi prius equo descendisset; idque evenisse, quoad inde in ecclesiam sanctæ Dei Genitricis una cum plurium Sanctorum reliquiis translatum fuit.

[2] Citat exinde ibidem antiqua monumenta, ex quibus hoc elogium concinnarit, [in ecclesia Beneventana] hæc subdens: Ex antiquo Breviario ecclesiæ Beneventanæ, & codice ejusdem ecclesiæ pervetusto. Tum sequitur hæc ejusdem Annotatio: Nonnullis hunc eumdem Cassianum, qui Forocornelii colitur (a nobis die sequente referendus) esse, visum fuit; sed id antiquæ ecclesiæ Beneventanæ traditioni repugnat; quæ ipsum uti suum episcopum semper agnovit, & ut confessorem coluit: de quo etiam in provinciali synodo fit mentio. Eumdem porro in posteriore Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ad mensem eumdem ac diem auctor idem ita retulit: Beneventi in Samnio, sancti Cassiani episcopi, subjiciens in annotatis: Ex tabulis ecclesiæ Beneventanæ hac die. Quartus episcopus illius sedis post S. Januarium (primum scilicet hujus nominis) fuisse traditur, prout monumenta ejus ecclesiæ antiqua, charactere Longobardico scripta, testantur. Ferrarium quidem antecessit Kalendarium illud Capuanum, quod in Sanctuario Capuano exhibet Michaël Monachus, quodque pag. 398 ad diem XII Augusti sic habet: XII Passio erit Cassiani M.; verum ibi de nostro Cassiano non agi, sed de alio, puta postridie alibi celebrato, satis indicant vox Passio & nota Martyris apposita. In additionibus quoque Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum hoc die legitur: Sanctorum confessorum episcoporum, Cassiani & Leucii; sed neque locus ullus apponitur; neque additionum illarum ætas noscitur, nec auctoritas.

[3] [ritu duplici.] Ferrarium hoc die citat & sequitur Constantinus Ghinius in Sanctorum Canonicorum Natalibus. Successit Marius de Vipera, archidiaconus Beneventanus, in Catalogo Sanctorum, quos ecclesia Beneventana duplici ac semiduplici celebrat ritu. Notat is ad diem XII Augusti, S. Cassianum episcopum. Beneventanum in ecclesia jam dicta celebrari ritu duplici; deinde subdit elogium, ipsis plerumque Ferrarii verbis conceptum; neque adeo hic repetendum. Hoc amplius dicit aut expressius, quod S. Cassianus Beneventi fuerit episcopus XVII; quod S. Apollonio (quem nos ex eo dedimus VIII Aug. pag. 579) successerit; quod Cassiano successerit S. Januarius II; denique, quod Sanctus noster templum habeat Beneventi, ei dicatum olim, parochiale; sed temporum antiquitate collapsum. Citat vero in margine, bibliothecæ Beneventanæ Ms. codicem de gestis Sanctorum part. 2 signat. num. 168 pag. 26; & Chronologiam episcoporum Benevent. sub præsulatu ipsius & S. Januarii II. Edidit etiam ipse Chronologiam episcoporum ecclesiæ suæ anno 1636 Neapoli, in qua de S. Cassiano agit pag. 16; sed nihil novi docens, nisi quod illum floruisse scribit anno Domini CCCXI circiter; sed error esse videtur in numero; quandoquidem ibidem decessoris ejus initium defixerat anno Domini circiter CCCXXVI. Itaque Ughellus Italiæ sacræ tom. 8 inter episcopos Beneventanos, illum floruisse censet circa annum CCCXL. Hoc etiam in Chronologia mutat Marius, quod ecclesiam Sancti nostri in urbe Beneventana non absolute collapsam dicit, sed quasi collapsam: tum quod ibidem ad marginem citet insuper pro se ex bibliotheca ecclesiæ suæ Martyrologium Ms. antiquissimum, signatum num. 178. Nobis instrumenta desunt, quibus hæc illustremus. De cultu certe immemorabili dubitari non potest; quando illum ipse post adeo recentes Urbani PP. VIII Bullas, sub ejusdem Pontificis, adhuc tum viventis, oculis non dubitavit iterato asserere.

DE S. EUSEBIO EPISC. CONFESSORE
MEDIOLANI IN INSUBRIA

Anno CDLXV.

SYLLOGE
De cultu, ætate, successione & gestis.

Eusebius episc. conf. Mediolani in Insubria (S.)

AUCTORE J. B. S.

Tametsi is quo de hic agitur, S. Eusebius Mediolanensis episcopus, in solitis nostris sacris Fastis notus omnino non sit, [Cultus satis probatus est.] de vetustissimo tamen ejus cultu dubitare non sinunt ipsæ Tabulæ ecclesiæ Mediolanensis, quas solas adducit Baronius, quarumque auctoritate ipsum hoc die Martyrologio Romano inscripsit. Porro recte notat, vixisse ipsum temporibus S. Leonis Papæ, quando habita synodo adversus hæresim Eutychianam, nuper Chalcedone a SS. Patribus damnatam, misit inde synodicam ad eumdem Pontificem. Exstat ipsa in Annalibus, ut eam hic describere opus non sit. Sancti præconia ex Ennodio aliisque infra referentur. Ceterum ex jam citatis verbis facile est S. Eusebii ætatem colligere, cum enim S. Leo I medio seculo quinto universæ Ecclesiæ præfuerit, manifeste patet, & ipsum ad ea tempora revocandum esse; vellem equidem, de ejus episcopatus initio &fine æque certa argumenta suppeterent.

[2] Successisse S. Eusebium S. Lazaro, notant vetusti, [Ejus successio,] quos consulere licuit Catalogi, tum is quem Papebrochius edidit & illustravit ante tom. VII Maii pag. LXII, tum alius in Museo Italico Mabillonii tom. 1 pag. 110, qui ambo eadem phrasi enuntiant: Eusebius sedit annos XVII, depositus die IX mensis Augusti ad S. Laurentium. Consonat & alter antiquus Catalogus inter Scriptores rerum Italicarum tom. 4 pag. 141, tametsi obitum signet VI Idus seu VIII Augusti, cum facile postridie sepeliri seu deponi potuerit. In eo summa concordia, quod sederit annis XVII, at quo præcise anno inchoandi sint, quo terminandi, hic nodus est, cui solvendo, non video scrupulosius quemquam attendisse. Initium putat Papebrochius affigi posse anno 449, verum dum finem innectit anno 465, si isto, ut etiam censet Tillemontius, vere obiit, retrahenda erunt initia ad annum 448. Ut ut est, coli ipsum Mediolani hoc die, ex Tabulis certissimum est, an quod dies IX impediatur festo SS. Firmi & Rustici, nescio utrum satis tuto asseratur.

[3] De gente & patria tacere præstat, quam cum Ferrario & Ughello Paganæ vel, [gens & patria,] si vis, Paganicæ familiæ adscribere. Quid quod & reformanda sit ipsius Breviarii Ambrosiani lectio, dum ita incipit: Eusebius Mediolani natus, nam & ignotum & hospitem Mediolanum advenisse, utpote Græcum genere, disertissime pronuntiat ætate proximus & fidelissimus scriptor S. Ennodius in celebri eo carmine, quod de Eusebio cecinit, & quo etiam paucis virtutes ejus complectitur, in editione Sirmondi epigrammate 84, De amico Dei Eusebio pontifice.

Eusebius Ligurum successit finibus hospes,
      Ignotæ tractus plebis amicitia,
Graius erat, socio Titan quos respicit ortu,
      Flammigero lymphas vertice decutiens.
Mitis, compositus, largus, pius, integer, audax,
      Crederet ut damnum non dare perpetuum.
Flevit pauperiem miserans, arrisit habenti,
      Gaudia cum cunctis tristitiamque gerens.
Hunc index operis locuturo nuntiat orbi
      Fama virum, gentes de statione trahens.

[4] [gesta.] Ad hæc observat Sirmondus, basilicam S. Theclæ, quæ nunc, teste Bosca in Martyrologio, diruta est, ab Eusebio post incendium renovatam fuisse, citans epigraphen, quæ olim in dicta basilica posteris S. Eusebii munificentiam testabatur; erat autem ejusmodi:

Prisca redivivis consurgunt culmina templis,
      In formam rediere suam quæ flamma cremarat.
Reddidit hæc votis Christi qui templa novavit,
      Eusebii, meritis noxia flamma perit.

[5] [Cultor eximius S. Laurentii:] Addit demum Bosca, summa religione cultum ab Eusebio S. martyrem Laurentium, infra cujus octavam vita defunctus atque in ejusdem basilica Mediolani tumulatus fuerit. Ejusdem item Martyris ope dilapsum sibi a manu Crystallinum calicem, cum diaconatus munere fungeretur, integrum solidumque accepit. Factum laudat Brautius hoc disticho:

Incautus calicem vitreum quem fregerat, orans
      Restituens, sacrum rite peregit opus.

[6] [ejus miracula] Non unum istius generis miraculum in Actis nostris recurrit; neque vero animus est id in dubium revocare: mirari tamen subit, quod tanti prodigii nec verbo meminerit, qui minora laudat Ennodius. Ne plura elogia Ferrarii, Ughelli aut aliorum, quos citat laudatus Bosca, hic congeram, omnium instar erit antiqua lectio citati Breviarii, quam integram subjicio: Eusebius Mediolani natus, ab ineunte ætate studiis pietatis imbutus, sanctæ religionis officia in omni vita marifice coluit. Diaconus cum esset, calicem præclaro opere crystallo confectum in solenni sacri diei celebritate, cum ad altare ferret, de manibus casu delapsum comminuit. Fragmenta igitur mœrens collegit in altarique collocavit; ubi ardenti intima prece & S. Laurentii martyris patrocinio, quod lacrymarum vi implorare conabatur, calicem solidum & integrum divinitus accepit. Cujus beneficii recordatione & pietatis religione ductus S. martyrem Laurentium præcipua veneratione patronum delegit.

[7] [& templorum restauratio.] Factus archiepiscopus ecclesias barbara impietate vastatas ac pollutas, eas ipse resarciendas impense curavit, & statis precibus rite consecravit: eamque ob causam consecrationis celebritatem mense Octobri Dominico die tertio solemniter agi instituit. Libros porro divinorum Officiorum belli incendio inflammatos restituit. Cleri disciplinam ad religiosos mores revocavit. Synodum provinciæ habuit in qua præter ceteros episcopos, tres interfuerunt & doctrinæ & sanctitatis nomine illustres Maximus Taurinensis, Crispinus Papiensis & Abundius Comensis. Demum ecclesia Mediolanensi pie administrata, sacrisque ritibus exornata, rerum divine gestarum, vitæque sanctissime actæ gloria nobilis obdormivit in Domino. Brevia hæc Acta præferenda censui longiori Ripamontii historiæ tom. 1, lib. 6, a pag. 413, qua mere oratorie amplificat miraculum fracti calicis, calamitates urbis, perditissimos tum populi tum Cleri mores, grassantem denique Eutychianam hæresin, quæ omnia jam satis diximus a S. Eusebio in integrum restituta.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
GRATILIANO ET FELICISSIMA VIRG.
FALERIÆ IN TUSCIA.

Forte sub Galerio Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gratilianus M. Faleriæ in Tuscia (S.)
Felicissima M. Faleriæ in Tuscia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus e Fastis sacris, palæstra martyrii, depositio corporum; an hæc Felicissima apud Viterbienses; tempus passionis.

Publica sanctorum Christi pugilum Graciliani seu Gratiliani ac Felicissimæ virginis veneratio habetur e variis Fastis sacris, in quibus eorum nomina commemorantur hac die: [Publica veneratio] Usuardus illos ita annuntiat:Item urbe Falari, passio Graciliani & Felicissimæ virginis, quorum ora primum pro Christo lapidibus contusa, dehinc gladio percussi, optatam martyrii suscepere coronam. Editor & illustrator nostri Martyrologii Usuardini, unde Martyres isti in laterculum transierint, prorsus, inquit in observationibus, ignorare me fateor: indubitata tamen esse, ipsius Usuardi verba codicum omnium consensus apertissime evincit. Exstat etiam eorum memoria apud Petrum de Natalibus lib. II cap. 130, num. 213 his verbis notata: Gratilianus & Felicissima virgo in urbe Phalari passi sunt pridie Idus Augusti.

[2] Florarium nostrum Ms. Usuardo consonans, hæc refert: [e Fastis sacris cum Martyrologio Romano.] Civitate Falare, passio sanctorum Graciliani & Felicissimæ virg., quorum ora primum fuerunt pro fide Christi contusa lapidibus; deinde gladio percussi, optatam martyrii suscepere coronam. Adonem Laurentianum, Belinum, Grevenum, Maurolycum, Galesinium tacitus prætereo, uti & Ferrarium. Denique Martyrologium Romanum sic de illis legit: Faleriæ in Tuscia passio sanctorum Graciliani, & Felicissimæ virginis, quorum pro fidei confessione ora lapidibus primo contusa sunt, dehinc gladio percussi, optatam martyrii palmam susceperunt. Observa obiter, in editione Bellini anno 1498 Venetiis vulgata perperam scribi Gratiani.

[3] Baronius in Notationibus ad Martyrologium Romanum hac die de loco palæstræ ita disserit: [Notitia loci,] Quoniam apud Usuardum & nonnullos alios manuscr. Falari legebatur loco Feleriæ; idcirco & irrepsit error, ut Falari in Piceno legeretur: nam Falaris est civitas in Piceno jam pæne diruta, vulgo dicta Falarone. Falarienses in Piceno ponit Plinius lib. 3 cap. 13; eratque Falaris sedes episcopalis, cujus episcopus sedisse reperitur in concilio Romano sub Martino Papa. At vero non Falari, sed Faleriæ esse legendum, vetera monumenta ecclesiæ civitatis Castellanæ, ubi horum Sanctorum sacra corpora asservantur, & digno honore coluntur (posita sunt enim in ecclesia cathedrali) nos adeo certiores reddiderunt, ut nullus prorsus remaneat dubitandi locus. De Faleria Faliscorum meminerunt Ptolemæus, Plinius, Strabo, & alii. Perperam ergo Galesinius in notationibus ad hanc diem XII Augusti, facta mentione Faleriæ, Faliscorum urbis; nec non Phalaris urbis ex Usuardo, addit: At scripti codices nullam mentionem faciunt loci, ubi Gracilianus & Felicissima martyrium obierint. Porro si quis distinctiorem hujus loci situm desiderat, eum sic describit Ferrarii Nova topographia in Martyrologium Romanum fol. 51 verso: Falaris, quæ & Falaria (vulgo) Falare, C. (civitas) olim E (episcopalis) Hetruriæ inter Fisceniam & Viterbium, apud Ferentium urbem prorsus dirutam in Faliscorum finibus: cujus adhuc vestigia monstrantur, ædesque aliquot restant, quas agrestes homines habitant, cum adeo floruerit, ut ex primis XII Tuscorum coloniis una habita sit. Et mox post annuntiationem nostrorum Martyrum, subdit: Corpora Fisceniæ, seu C. Castellana, quam nonnulli esse Faleriam putant. Adde, quæ habet fol. 52: Falisci populi sunt inter M. (id est montem) Ciminum, & Tiberim fluv., quorum oppida Faliscum, Faleria, Fescennium, & Horta. Mons vero idem qui & Soractes. Consuli etiam potest vir Cl. & illustrissimus Fustus Fontaninus in opere, quod edidit de Antiquitatibus Hortæ lib. 1, cap. 4, pag. 87.

[4] Quæ modo ex Baronio, & ex Ferrarii Topographia de asservatione corporum obiter attigimus, [cui horum Martyrum corpora] ex laudato Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ sic confirmamus: Corpora SS. Gratiliani & Felicissimæ in civitate Castellana Faleriæ proxima asservatur, & magno in honore habentur: ubi Hæc oratio in eccl. recitatur: Sanctorum Gratillani, & Felicissimæ, Eupli, & Leuci, Domine, natalitia nobis votiva resplendeant, ut quod illis contulit gloriam sempiternam, fructu nobis devotionis accrescat. Per D. N. I. C. Vita S. Eutitii presbyteri & martyris apud nos ad diem XV Maii, pag. 460 hæc habet: In eodem tempore B. Eutitius presbyter reversus fuerat in civitatem Ferentinam.., dum post paucos dies dixit angelus Domini ad B. Eutitium: Surge & vade ad civitatem Faleritanam ad sanctos martyres Gratilianum & Felicissimam, ubi corpora eorum requiescunt in sarcophago novo, & celebra in eo loco vigilias cum hymnis, atque divina mysteria corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi: & tunc revertere ad civitatem propriam Ferentinam .. Tunc B. Eutitius presbyter, quasi de somno evigilans, festinus perrexit ad sanctos Martyres, ubi sepulta sunt corpora eorum, & fecit ibi divina mysteria.

[5] Ex dictis sequitur, ut, si omnia simul expendas, istorum sacrorum pignorum possessio sit pro Faleritanis, [attribuuntur.] atque adeo pro Castellanis, secundum ea, quæ observata jam pridem sunt apud nos loco mox ac die citatis, ubi leguntur ista: Ferentium fuit urbs Hetruriæ olim episcopalis, ex cujus antiquis ruinis paulatim crevit Viterbium, uti jam diximus die præcedenti XIV Maii ad Vitam S. Bonifacii, hujus vel alterius urbis Ferentinæ episcopi .. Altera indicata urbs Faleria, ibidem episcopalis fuit, sed etiam excisa, & sedes ejus ecclesiæ civitatis Castellanæ unita. Jam vero cum hæc ita sint, quid fiet Viterbiensibus, qui inventionem S. Felicissimæ sibi vendicant?

[6] Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, [Viterbienses quo fundamento] die 2 Maii sic scribit: Viterbii inventio sanctæ Felicissimæ virginis & martyris. Ad quæ in notis, Ex tab. ecclesiæ, inquit, S. Sixti Viterbii. Ferrarium sequitur Arturus in Gynæceo suo. Splendianus Andreas Pennatius a Soriano, Protonotarius apostolicus ac vicarius generalis Balneoregiensis anno 1721 edidit libris quinque S. Eutychii Vitam, cui subjunxit Archivum sacrum, uti vocat, apologeticum; ubi postquam produxerat Acta SS. Gratiliani & Felicissimæ, in notis ad illa, a pag. 350 hæc observat: Corpus S. Felicissimæ fuisse inventum Viterbii, habent notæ marginales manuscriptæ charactere antiquo in Martyrologio Romano typis Basianis Romæ anno MDLXXXIII, penes me. Ad diem 2 Maii pag. 99 ita exaratur: Viterbii in ecclesia S. Sixti inventio corporis S. Felicissimæ virg. & mart. Ad diem vero XII Augusti pag. 190: Faleriæ in Tuscia natale S. Felicissimæ virg. & mart., quæ sub Dioletiano imperatore passa est, cujus corpus in ecclesia S. Sixti Viterbiensi requiescit.. Ad diem autem 2 Septembris pag. 210: Viterbii translatio corporis B. Felicissimæ virg. & mart., cujus sacrum corpus una cum beatis ossibus episcoporum Magni Tranensis, & Bonifacii Ferentini in ecclesia S. Sixti reconditum est. Et mox, Hæ notæ, inquit laudatus auctor, in choro a canonicis hujus ecclesiæ collegiatæ S. Sixti ad præsens quoque recitantur.

[7] Quomodo vero dicantur a Ferrario, & ab aliis corpora SS. Gratiliani & Felicissimæ requiescere Fescenniæ seu in civitate Castellana, [inventionem S. Felicissime] facile occurrit responsum. Cum enim funditus fuisset eversa Faleria, partem corporis S. Felicissimæ creditu facile est fuisse translatam Ferentum vel Viterbium finitimum, ad quod reliquiæ omnes Ferenti in illius excidio fuerunt deportatæ, ut diximus lib. 1, cap. 4, num. 1 Vitæ S. Eutychii. Ita Pennatius pro Viterbiensibus. At contra objici potest 10. Notationes illæ marginales in Martyrologio Romano, anno 1583 typis edito, manuscriptæ charactere, uti dicebat laudatus Vir, antiquo, majorem non habent antiquitatem quam seculi XVI, vi scriptionis ut sic, tametsi supponi possit, traditionem ante illud tempus fuisse apud Viterbienses de possessione sacri depositi hic controversi; ac proin e documento ad rem satis accommodato. non conficitur id, quod ipsi volunt. 20. Illud Pennatii creditu facile est &c. conjecturæ terminos non excedit. 30. Dum partem corporis concedit Viterbiensibus, ac partem Castellanis relinquit; ibidem non addit, sacra ea pignora vel a se vel ab alio fuisse inspecta; latetque nos, an partem dicti corporis, an totum corpus utrique competitores sibi adscribant: de qua re viderint illi, quibus sacra illa lipsana inspiciendi facultas datur.

[8] [sibi adscribant.] 40. Cum antiquior atque adeo potior sit possessio, secundum dicta superiora, penes Castellanos, quam penes Viterbienses, ex his illi quærere poterunt, quomodo probent, sacras exuvias, quarum depositionem hodie recolunt, esse hodiernæ S. Felicissimæ virg. & mart., quæ S. Gratiliano fuerit in martyrio socia, & non alterius, sub isto nomine e catacumbis Romanis aliove loco extractæ? Præterquam enim quod nulla in citatis notis Mss. societatis istius fit mentio, dicitur præterea in illis, quod Felicissima, de qua agunt, sub Diocletiano imperatore passa sit, hodierna vero sub Maximiano Galerio, uti censet ipse Pennatius, & jamjam videbitur; ubi Pennatii etiam explicatio expendetur. Atque hæ quidem sunt difficultates, quas Viterbiensibus solvendas proponimus; ita tamen, ut eos nolimus deturbare e qualicumque sui sacri pignoris possessione, quam bona fide habere se censent. Vellemus tamen, ut ea nobis in promptu essent documenta, quæ Felicissimæ hodiernæ exuvias apud ipsos esse, solide comprobarent; quia vero iis etiam destituimur rationibus, quæ dictam possessionem evertant; neutiquam stabit per nos, quin pie ac religiose venerari pergant sacrum illud pignus, quod habere se asserunt, Viterbienses, uti & Castellani; quibus ambobus causam hanc dirimendam relinquimus. Tamayus hac die XII Augusti consueta sua & exotica libertate usus, sanctos nostros Pugiles in Hispaniam trahit, eorumque originem uti & passionem Salariæ adscribit Lusitaniæ urbi, addens illorum corpora forte excidio Saracenico in Italiam delata, in ecclesia Castellana Tusciæ honorifice requiescere. Sed hujusmodi sordes ex fœtenti illa, & nullo satis labore, Augiæ adinstar stabuli, repurganda cloaca pseudo-Dextri & asseclarum ejus haustas, procul amandamus more nostro.

[9] [Sub quo imperatore] In figendo tempore, quo Pugiles nostri coronam martyrii obtinuere, difficultates non leves se offerunt. S. Eutitius baptismum contulit S. Gratiliano; hic autem S. Felicissimæ, ex eorum Actis, atque adeo ad idem persecutionis tempus referri debet istorum trium certamen, cum anno quarto Claudii imperatoris rem gestam fuisse, indidem habeamus; sed perperam. Quod de primo, inquit noster Henschenius in Commentario ad Vitam S. Eutitii die XV Maii pag. 458 & seq., hujus nominis imperatore intellectum, notaret annum Christianæ æræ XLIV. Sed hic persecutionem Christianis non indixit, solumque Judæos ab Urbe expulit. Sin autem intelligas nominis istius secundum, habebis quidem persecutionis alicujus tempus cœptæ anno CCLXIX; sed annum quartum imperii nullum invenies: quia tyrannus iste non multo plus quam biennio regnavit, peste extinctus anno CCLXX, & frater ejus atque successor declaratus Quintillus decimo septimo post die occisus est a militibus, evectusque Aurelianus, qui anno CCLXXII, novis edictis publicatis, persecutionem resuscitavit, ejus morte rursus consopitam anno CCLXXV. Potuit Claudii istius & Aureliani persecutio gemina in unam fuisse confusa, eoque deceptus auctor Actorum, Claudium scripsisse, ubi scribendus fuerat Aurelianus.

[10] Interim Claudium etiam nominat Legenda S. Eutitii .. Additur autem memoria SS. Valentini presbyteri, [Martyres nostri sint passi.] & Hilarii diaconi, tamquam simul cum SS. Eutitio, Felicissima, & Gratiliano coronatorum. Atqui istorum passio danda die III Novembris,pro Claudio nominat Maximianum, qui non nisi decimo sexto post Claudii mortem anno regnare cœpit. Si ergo, his patientibus, in vivis adhuc erat Eutitius, idem non alius, de quo hic agimus, non solum non est is sub Claudio, sed neque sub Aureliano coronatus. Notavit hoc Doctor Tullius Cima, is qui anno MDCXLV Soriani pro Duce Altaempsio gubernator, prædictam Legendam ex Latina fecit Italicam, & deinde anno MDCLVIII Roncilione in patria sua curavit excudendam: ubi Latinum contextum fere reddens verbotenus, loco Claudii substituit Diocletianum & Maximianum imperatores: quod profecto longe convenientius est, quam duos pro uno Eutitios substituere, quorum alter in Actis SS. Gratiliani & Felicissimæ; alter in Passione SS. Valentini & Hilarii commemoretur. Ita jam pridem in rem nostram censuit Henschenius. Verum alius auctor neotericus præ aliis imperatoribus loco Claudii, quem expungit in Actis nostrorum Martyrum, substituit Maximianum Galerium Armentarium, non Herculium, qui supra indicabatur; de qua re acturi sumus paragrapho sequente.

§ II. Reliqua circa tempus martyrii expensa; conversio parentum S. Gratiliani; Actorum exemplaria & valor.

[Aliæ temporis notæ] Splendianus Andreas Pennatius a Soriano supra laudatus, inter alias, quas publici juris fecit,de Sanctis lucubrationes, anno 1721 typis edidit Vitam S. Eutychii, sacerdotis ac martyris, Eminentissimo D. Annibali Albano inscriptam; cui pag. 166 subditur Prospectus archivi sacri, in pluteos quinque distributus. Pluteo autem secundo pag. 234 & sequentibus proponitur controversia, sub quo imperatore passus sit sanctus ille Eutychius; sed quæ ibidem diffuse ac operose congerit laudatus auctor, nos ad pauciora contrahimus, atque in hæc puncta dividimus. 10. Sanctos Martyres Eutychium, Valentinum & Hilarium, Gracilianum ac Felicissimam simul passos esse affirmat ex verbis Actorum S. Eutychii, quæ ob concordiam manuscriptorum pro genuinis apud ipsum; sed apud nos tom. 111 Maii, pag. 461 pro intrusis habentur. 20. Tamquam certum statuit, adverbium simul non esse intelligendum, quod eodem die, loco & anno martyrium confecerint; sed sub eadem decima persecutione. 30. Pro certo habet, SS. Valentinum & Hilarium martyrio coronatos sub C. Galerio Maximiano Armentario anno Domini 306, ex Actis eorum quæ citat, ac lectionibus. 40. Affirmat martyrium S. Eutychii poni sub Claudio in Actis ejus, quæ profert, uti & in Actis SS. Graciliani ac Felicissimæ. 50. Tricas hasce, quæ e discrepantia imperatoris oriuntur, expedire conatus Pennatius, octo recenset conditiones, quæ convenire debeant tyranno, sub quo Martyres in Actis S. Eutychii enumerati, agonem suum consummarint: quas ubi aliis omnibus illis imperatoribus, quos in medium producit, abjudicavit, convenire eas C. Galerio Maximiano Armentario asserit, ac pluribus rem extrahit, uti apud ipsum datur videre, ac anno 306 secundum Baronium, vel 307 in sententia Pagii, cum quarto anno decimæ Christianorum persecutionis concurrentibus intexit.

[12] [circa eorum martyrium expenduntur.] Pag. 244 laudatus auctor in subsidium advocat Papebrochium in Annotatis ad Acta S. Secundi die 1 Junii, tom. 1 ejusdem mensis pag. 54. His præmissis cap. 3 pag. 245 quærit causam, cur Claudii nomen in Actis SS. Eutychii, Gratiliani ac Felicissimæ exaratum sit; additque, ac plurimorum exemplorum appositione ostendit variationem in nomine hujusmodi tyrannorum hisce Actis non esse singularem, sed pluribus alii communem; ubi pag. 246 tractat diffuse de causis sphalmatum, quæ in lucubrationum exemplaria irrepserunt. Denique pag. 249 fatetur Pennatius nomen Claudii in Actis SS. martyrum Eutychii, Graciliani ac Felicissimæ esse amanuensium sphalma. Sententiæ Pennatii nos fere suffragaremur, si vera esse constaret in hoc puncto chronologico Acta sanctorum Valentini & Hilarii. Habeamus ea interim in illo pro veris, donec probentur in eo falsa; eorum discussionem remittentes ad diem III Novembris, quo Sancti isti notantur in Martyrologio Romano. Dicebam fere; quia tunc etiamnum superest quæstio circa verba illa Actorum S. Eutychii, quæ quinque Martyres supra dictos simul passos indicant, ut paullo ante notavimus. Verba autem illa sic habent: Passio Sanctorum, qui simul sunt coronati, Eutychius presbyter, Valentinus presbyter, Hilarius diaconus, Gratilianus & sancta Felicissima. Pennatius pag. 235 Hanc, ait, periodum constantissime retinent omnia manuscripta Actorum danda tertio Pluteo; IDEOQUE nihil penitus nobis refragatur annotatum in hæc Acta ab Henschenio loco supra citato. Excusandus tamen; non enim V. C. adnimadvertere potuit tot manuscriptorum concordiam, quæ ipsum latuerunt; &, si vidisset, numquam ita annotasset. Sed ex illa Actorum concordia nihil confici videtur. Sicut enim concordia Actorum falsa est in positione falsi imperatoris Claudii, de quo supra; quippe ni concordare etiam possint periodo illa intrusa? Quod itaque ea genuina esset, & non intrusa; non ex sola concordia, sed aliunde probandum erat Pennatio. Sicut enim sæpe datur in Actis Sanctorum concors veritas, & concors falsitas; sic etiam concors dari potest intrusio. Non itaque quia plura Actorum manuscripta sunt concordia, ideo sunt genuina. Quoniam tamen periodus illa, quamquam jam pridem apud nos habita fuerit tamquam intrusa, vera esse postest, ideo SS. Gratilianus ac Felicissima martyrii laurea coronati forte sint sub C. Galerio Maximiano Armentario, secundum ea, quæ supra diximus ex Pennatio.

[13] [Parentum S. Gratiliani conversio confirmatur.] Quæ de parentum S. Graciliani conversione obiter tangit Actorum scriptor apud nos num. 11; Passio S. Eutitii loco citato confirmat his verbis: Venientes parentes B. Gratiliani, miserunt se ad pedes B. Eutitii dicentes: Gratias agimus tibi, pater sancte, quia per tuam prædicationem lucratus est dominus Deus noster Jesus Christus filium nostrum Gratilianum, & nos cum ipso insimul. Tunc B. Eutitius monuit eos de fide & doctrina Domini nostri Jesu Christi, & eadem hora discessit, & reversus est ad propriam civitatem Ferentinam. Hac occasione observamus, patrem Martyris Maximum dici in Ms. Olivetano, de quo mox agetur; in Castellano autem Maximianus. Hæc sunt, de quibus præmonendum censuimus lectorem: reliqua reservamus pro Annotatis ad Acta; de quorum exemplaribus hæc subdimus.

[14] Unum habemus, quod sic prænotatur: Felicissimæ & Gratiliani Mart. ex Ms. Leg. vet., [Notitia exemplarium Actorum] quod est apud Olivetanos Neapoli, collatum cum Ms. Castellano, ubi corpora sunt. Exscripsit illud Papebrochius; variantes autem lectiones ei adnotavit Henschenius. Alterum nostrum exemplar ex Ms. S. Maximini Treveris exceptum indicatur, & notatur hoc titulo: Passio S. Graciliani martyris. Duobus hisce accedit tertium ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, quod prænotatur Martyrium SS. Graciliani & Felicis pro Felicissimæ. Pennatius supra laudatus ea, quæ pluteo 3 cap. 4 Acta typis vulgavit, sic ibidem indicat pag. 341: Exemplata hæc sunt Acta a quodam codice manuscripto in folio majori sive Augusteo & pergameneo grandiusculis characteribus exarato, in quo alia quoque sanctorum Martyrum exarantur Acta, qui ad præsens magna veneratione in larariis asservatur ecclesiæ cathedralis civitatis Castellanæ, in qua corpora prædictorum sanctorum Martyrum sunt condita. Habuit hæc Acta Baronius, & Ferrarius, quæ inter Mss. Thesei Pennatii patris mei adinveni; sed ad oram mutilata, nunc vero integra, & cum suo archetypo conlata ope illustrissimi præsulis illius ecclesiæ. Eorum contextum editor notis etiam bene multis illustravit. Actorum compendium exstat apud Ferrarium hac die XII Augusti.

[15] Apographum Ultrajectinum brevius est, quam alia; [& eorum valor.] quæ conveniunt in substantia. Variantes porro lectiones omnes notare supersedebimus, nonnullas ex iis, ubi videbitur, assignasse contenti. Pennatianum vero tametsi jam legi excusum possit, hic tamen recudemus; aliis autem non omnino neglectis pro Annotatis. Circa eorum valorem observamus sequentia. Tametsi Acta illa non traducimus tamquam falsa, viris tamen hujusmodi rerum gnaris nonnulla ex eis puncta proponimus, requirentes illorum judicium, utrum totus Actorum contextus tamquam ex genuino ac primigenio eorum fonte haustus fuerit. 10. Occurrit apud nos infra num. 1 Claudius, de quo dictum plus satis. 20. Epistola Comitis ad imperatorem, hujusque ad illum responsoria, num. 5. Denique 30. Comitis ejusdem supplicium, num. 13.

ACTA
Ex editione Splendiani Andreæ Pennatii, cum aliis exemplaribus Mss. a nobis collata.

Gratilianus M. Faleriæ in Tuscia (S.)
Felicissima M. Faleriæ in Tuscia (S.)

BHL Number: 3630

EX EDIT.

In eo tempore, quo Claudius a cæsar per omnem orbem terrarum, [S. Gratilianus persecutione imperterritus,] qui erat subjugatus ejus imperio, quarto anno imperii sui edictum proposuit, ut ubicumque fuissent Galilæi inventi, sine auditione punirentur. Hanc vero calamitatem intrepido animo, in Domino Jesu Christo sperans Gratilianus *, non trepidavit, sed constanter in Christi nomine passionem excepit. Quo ita facto, dum fuisset parentibus suis unicus, curam magnam parentes filio impendebant. Factus est vero juvenis intimatus doctrina Christi, & accepit Euangeliorum librum, & legit in eo loco, ubi Christus dicit: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. Et: Qui amat patrem, aut matrem, sive fratrem plusquam me, non est me dignus.

[2] [a S. Eutychio baptizetur, & synaxi reficitur] Dum hoc legisset B. Gratilianus ambulavit ad beatum Eutychium b presbyterum, & dixit ei: Conjuro te per Christum, quem tu prædicas, ut dicas mihi qualem acquisitionem a Christo acquirant qui & eum confessi fuerint, & crediderint ei. Respondit autem Eutychius presbyter, dicens: Quicumque crediderint Christo, habebunt vitam æternam, & remissionem peccatorum. Tunc dicit ei Gratilianus: Per lectiones Euangeliorum divinas te conjuro, ut non tardes mihi fidem Christi demonstrare & baptizare me. Et fecit eum catechumenum: & post triduum baptizavit eum in nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti: & indutus est vestimentis albis, [&] celebraverunt mysteria c Christi. Depositis vero albis suis participati sunt Corpus & Sanguinem Domini nostri Jesu Christi.

[3] [Redit deinde ad parentes, ob suam conversionem dolentes.] Reversus vero ad parentes suos dixit eis: Ut cognoscatis, quia Christianus sum, & in Dominum Jesum Christum confido, numquam immolabo diis vestris. Tunc parentes ejus dixerunt ei: Non nos despicias, fili, neque florem juventutis tuæ amittas: quoniam si hoc audierit comes d Trason *, diversis pœnis te affliget. Dicit eis Gratilianus: Per Christum filium Dei quia numquam pertimesco terrores vestros, ego enim spero in quem speraverunt tres Pueri Hebræi: quia ipse me liberabit de omnibus inimicis meis: & viam veritatis me docuit. Dicit ei Maximianus pater ejus: Quid est veritas? Respondit sanctus Gratilianus, & ait: Dominus Jesus Christus ipse est veritas & lumen, quia ipse sic prædicavit: Ego sum via, veritas, & vita: qui credit in me non morietur in æternum. Tunc dicit pater ejus: Sacrifica diis magnis, & esto filius noster. Mater vero ejus lugebat filium suum, dicens: Heu me, quomodo me deseruisti fili, & florem tuæ juventutis amittis, & viscerum meorum orbitatem, proclamans pectore. Et afflictus pater, & mater lugebant quotidie filium suum.

[4] [Capitur, & constantia ejus frustra impetitur a Thrasone comite:] Interim hoc audiens comes civitatis Falaritanæ e, nomine Trason, misit suos apparitores, & tenuerunt eum. Cumque adductus fuisset ante Comitem, arripuit Comes hos sermones, dicens: Cur, stultissime, religionis lustratus es f Christianorum magorum, ut audio, & tu magus effectus es? Dicit ei Gratilianus: Ego non stultitiæ credidi, sed veritati, quia Christus veritas est: & quicumque ei crediderit, non morietur in æternum: & quicumque non crediderint Christo, supplicium æternum suscipient. Dicit ei Comes: Deliras, Gratiliane, quia stulte loqueris: sacrifica Deo magno Apollini, & redde te parentibus tuis: quia amicus noster est genitor tuus, & reddas te natalibus tuis, & non perdas florem juventutis tuæ. Dicit ei Gratilianus: Ego quidem Christianus sum, & in timore ejus permaneo: & numquam me seducent blandimenta vestra: & a Christi amore non discedam, sed ei confiteor die noctuque.

[5] [hujus ad cæsarem litteræ, ac cæsaris responsum.] Tunc Comes, ut vidit ejus constantiam jussit eum recludi in carcerem privatam *. At misit Trason Comes relationem Claudio cæsari per scripta sua g, injungens ei: quod quidem Maximianus habet filium in civitate vestra servilem h Falari unicum viscerum suorum nomine Gratilianum primæ juventutis florentem, & detentus est apud nos Christianus. Quod jubeat clementia vestra de eo. Et rescripsit ei Claudius cæsar, dicens: Omnium bonorum dignus est Trason comes noster. Claudius invictissimus augustus diligentissime, & bene a nobis jussa nostra custodiens præponentes secundum edictum nostrum i. Si autem non sacrificaverit diis magnis, diversis eum pœnis examina, & morti trade: si autem consenserit cæremoniis nostris, huc eum nobis dirige, & ego illum faciam unum a latere meo. Bene vale, charissime Trason.

[6] Dum legisset Trason comes jussionem Claudii cæsaris, [Alapis cæditur, ac carceri mancipatus,] jussit sibi præsentari Gratilianum: cumque adductus fuisset ante Comitem B. Gratilianus, dicit ei Comes: Ecce quam relationem misi de te Claudio principi: & hoc mihi dignatus est scribere, ut diis magnis sacrifices: si autem non sacrificaveris, morti traderis. Respondens B. Gratilianus dicit: Sacrificent eis qui sunt eorum, & qui suas animas dederunt diabolo cum diis vestris. Tunc vidit Comes quia non consentiebat ei ad sacrificandum: jussit eum alapis cædi, dicens ei: Jussa principum noli contemnere: & jussit eum detrudi in carcerem usque dum pertractaret de eo, qua morte puniret. Parentibus vero ejus nulla consolatio penitus dabatur; sed lugebant quotidianis diebus filium suum.

[7] Dum esset B. Gratilianus in carcere, magna mirabilia faciebat; [mirabilia in eo operatur,] cæcos illuminabat, & paralyticos curabat: etiam & mortuos in nomine Domini Jesu Christi suscitabat. Audiens vero quædam mulier vidua nomine Fortunata de opinione S. Gratiliani, quia multa mirabilia faciebat positus in custodia: hæc habuit filiam unicam: erat enim oculis corporeis obcæcata, pulchra nimis & decora facie, virgo prudentissima, & Domino dilecta; venit noctu ad B. Gratilianum in custodia cum filia sua nomine Felicissima virgine Domino devota: rogare cœpit eum, ut dignaretur manus suas ponere super oculos ejus, ut per virtutem Christi & ejus orationem, Christus eam illuminaret. Tunc dicit ad eam B Gratilianus: Si credideris ex toto corde tuo, modo illuminaberis: non solum quia illuminabuntur oculi corporis tui, verum etiam cordis & animæ simul Christus illuminabit. Dicit ei Fortunata: Si non voluissem eam illuminatam videre, non eam ad te duxissem: sed ut eam illuminaveris, mox credet in Christo.

[8] Et posuit manum suam super oculos ejus orans & flens, [Felicissimæ visum reddit, ac baptismum confert;] dicens: Illuminet te Christus filius Dei vivi, qui illuminavit cæcum, & fecit lutum ex sputo suo: ipse te illuminet in corpore & anima, ut credas quia non est alius Dominus, nisi Christus filius Dei vivi. Et fecit ei signum crucis in oculos ejus, & statim aperti sunt oculi ejus, & vidit lumen cæli, & faciem S. Gratiliani: & rogavit eum S. Felicissima, dicens: Per Christum te conjuro, quem tu prædicas, famule Dei Gratiliane, ut modo facias mecum misericordiam, & mihi ostendas sequi Christum. Tunc dicit ei B. Gratilianus: Ego quidem ostendo tibi, soror mea, viam Christi. Et tunc obtulit ei B. Felicissima urceum cum aqua per k illuminationem suam: & baptizavit eam, astante matre sua. Et dicit ei B. Gratilianus: Baptizo te in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Et dum baptizata esset, agens * gratias Deo & B. Gratiliano, qui eam illuminavit per Christi virtutem. Dicit ei B. Gratilianus: Ambulate ad B. Eutychium presbyterum, & ipse vos linibit chrismate salutis, ut perfectam cognoscatis viam Christi.

[9] [quam item ungit chrismate, uti & matrem ejus.] Ambulantes vero ad B. Eutychium presbyterum miserunt se ad pedes ejus, dicentes: Per Christum te conjuramus, quem cognovimus per famulum ejus Gratilianum, ut non tardes nos linire chrismate salutis: quia ipse nos huc ad vos direxit. Et linivit, & consignavit eam chrismate salutis: & docebat eam, ut Christum diligeret. Dicit autem Fortunata beato Eutychio: Ego vadam, & revertar ad vos, ut ego cognoscam Christum.

[10] [SS. Gratilianus ac Felicissima in carcere versantur;] Cucurrerunt autem carcerarii ad Comitem, & nuntiaverunt ei, dicens * omnia quæcumque audierant, & viderant facta a B. Gratiliano. Et dicit eis Comes: Ite, & comprehendite eos, sicut potestis. Tulit ergo carcerarius de officio Comitis viros, & ambulaverunt, ubi erat B. Felicissima. Cumque venissent ad domum B. Eutychii, ingressi sunt, & apprehenderunt eam; beatus autem Eutychius exilivit de manibus eorum, & timens fuga lapsus est: & duxerunt eam ad carcerem, ubi erat S. Gratilianus inclusus.

[11] [deinde ad tribunal deducti, capitis sententia mulctantur.] Alia vero die sedit pro tribunali foro, & jussit eos vinctos adduci. Adducti vero cum fuissent ante Comitem, dixit Comes B. Gratiliano: Ubi didicisti ista maleficia, ut seducas homines per maleficia tua? Respondit autem S. Gratilianus, & dixit ei: Ista non sunt maleficia, sed sunt beneficia Christi, qui me non permittit vinci a diabolo patre tuo. Et dicit ei B. Felicissima: Quid te coarctat diabolus in servos Dei ista exercere? Tunc jussit ut cum lapidibus os ejus tunderetur. Et iratus jussit eos foras portas civitatis decapitari, non longe ab urbe Falaris juxta rivum l. Cumque ducti fuissent S. Gratilianus & S. Felicissima oraverunt, dicentes: Dominus omnium rerum visibilium & invisibilium, qui misisti unicum Filium tuum, ut nos redimeret a peccatis nostris, Dominum nostrum Jesum Christum, dignare modo mittere sanctum angelum tuum, qui suscipiat in pace animas nostras, & ad tuum conspectum jubeas astare, qui es benedictus in secula seculorum. Amen. Et extensis cervicibus suis statim decapitati sunt a spiculatoribus diaboli B. Gratilianus & B. Felicissima. Factus est vero, ut decollaverunt eos, sanguis qui egressus est de corpore B. Gratiliani albus, sicut nix. Parentes vero ejus lugebant quotidianis diebus Filium suum: & auferentes corpora eorum sepelierunt ea in agro B. Gratiliani, quem emit pater suus ad nomen ejus, pridie Idus Augusti, in loco qui appellatur Maulanus m.

[12] [Apparitio eorum,] Et lamentum magnum habebant parentes sui, & lugebant quotidianis diebus filios suos. Et post triduum venit improviso silentio noctis cum beata Felicissima beatus Gratilianus, & duo juvenes cum eis induti vestimentis albis, ad parentes B. Gratiliani, dicens eis: Videte me filium vestrum sanum esse per virtutem D. N. Jesu Christi, non quasi mortuos nos lugeatis; quia in choro sanctorum Apostolorum, & Martyrum sumus conjuncti: & soror mea Felicissima cum regina Matre D. N. Jesu Christi permanet. Et annuntio vobis pacem, quæ data n est Ecclesiæ Dei: & in isto mense interficietur Trason inimicus Christianorum, & a Claudio occidetur, morti tradetur a cæsare. Non me lugeatis quasi mortuum parentes mei, sed credite in Domino Jesu Christo, qui vobis potest donare remissionem omnium peccatorum vestrorum, & vitam præstare æternam in secula. Ablati sunt ab oculis eorum.

[13] Post diem tertiam misit tribunum Eleutherium nomine Claudius cæsar, [Thrasonis supplicium, S. Gratiliani parentum conversio ad fidem.] & vinctum Comitem Trasonem perduxit ante Claudium Cæsarem, eo quod deprædatus fuisset provinciam, & civitatem: & jussit eum ligari ad caudam equorum indomitorum, & sic est interemptus, ut partes carnium ejus per loca plura dispersæ permanerent. Et sic D. N. Jesus Christus defendit suos Martyres, qui pro ejus nomine passi sunt. Parentes vero ejus dum vidissent, quia completum fuerat id, quod filius suus in visione dixerat, crediderunt Christo, & intimati sunt doctrina Christi: non habuerunt aliquam tristitiam de Filio suo, quia cum Christo gaudentem susceperunt, qui vivit & regnat cum Patre, & Spiritu Sancto in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Huic substituendus alius, forte Maximianus Galerius Armentarius, ex Commentario prævio.

b Al. Eutitium; in Ms. Ultrajectino Euticium: minus recte in Sanmaximiano Trevirensi Euthicium. Pennatius pag. 341 monet, quod in Actis, quæ ex ipso damus, scribatur Euticius. Porro de Eutychii etymo agit in Vita ejus Italica lib. 1, cap. 5, pag. 17. Eutychius etiam scribitur in nostro apographo Olivetano.

c Sanctus igitur Eutychius, prout observat hic Pennatius in notis pag. 352, post baptismum cum induisset vestimentis albis S. Gratilianum, Missæ Sacrificium immolavit, illique præbuit sacram Communionem, ut antiquitus mos erat. Plura ibidem.

d Si quis de Comitum origine seu antiquitate, diversis eorum ordinibus &c. plura desiderat; adeat auctores, quos occasione S. Josephi Comitis citavi tom. V Julii, die 22, pag. 242; nec non Pennatium Pluteo primo cap. 2, pag. 213 & seqq.

e Seu potius Faleriensi, vel Faleritanæ. Vide Commentarium prævium num. 3.

f Pennatius hoc format a verbo deponente lustror, quod idem ac scortor; ut sensus ipsi videatur esse: Cur, stultissime, religionis Christianorum magorum conventicula lustratus es; id est, inter Christianorum magorum cœtus annumeratus, ut inter lupanaria? Olivetanum apographum sic legit: Cur stulte credens religioni Christianorum magorum illusus es?

g Per epistolam, inquit Pennatius in notis, cum ageretur de nobili juvene. Exemplum hujusmodi allegat ex Actis S. Julianæ, apud nos tom. II Februarii, ad diem 16, pag. 877; & pag. 881. Sed consule quæ superius sunt dicta sub finem nostri Commentarii.

h Ita eum vocat, non ob natales, secundum Acta; verum ex contemptu; sed falso: nam servum esse Christi, seu servire Deo, regnare est. Plura hic Pennatius pag. 355.

i Periodum hanc mutilam & implexam sic restituendam censet Pennatius: Nos Claudius invictissimus augustus præponentes secundum edictum nostrum, ut bene a nobis (supple imperatum est) jussa nostra custodias (supple mandamus) Ms. nostrum Trevirensi supplementis hisce non indiget, sed per se satis clarum est, dum sic dicit: Inveni causam diligentissime, & bene jussa nostra custodi: ideoque secundum edictum nostrum si non sacrificaverit &c.

k Id est ob baptismum, qui antonomastice veteri more ac mystico φωτισμὸς Græce, illuminatio Latine dicitur. Exempla dat Pennatius pag. 356.

l Decollatos esse inter Faleriam, & civitatem Castellanam, observat idem auctor, citans Antonium de Effectibus in S. Nonnoso par. 1 cap. 6 pag. 63, vers. 1; juxta rivum, cujus, uti addit, nomen, etsi præviis diligentiis, latet.

m Ms. Trev. Macelinum. Pennatius, Hodiedum quomodo appelletur, præterit, inquit, licet impense simus sciscitati.

n Imo vero danda non data: quod utique postea accidit sub Constantino magno, anno 312 ab eo in Ecclesiæ favorem edito decreto. Ast vitio amanuensis id imputari hic facilius potest, quam in Mss. Trevirensi ac Olivetano quæ habent: In præsenti mense pax data est Ecclesiæ Dei.

* al. Gracilianus

* al. Thrason

* an. privatim vel privatum?

* egit

* dicentes

DE SS. SERGIO ET STEPHANO MM.

Cultus ex Fastis Græcis.

Sergius M. apud Græcos (S.)
Stephanus M. apud Græcos (S.)

J. P.

Duos hosce sanctos Martyres damus hac die XII Augusti, qua eos signant Menæa magna Græcorum excusa, [Menæa magna typis edita celebrant eos hac die;] in quibus illa dicuntur: Eadem die SS. Sergius & Stephanus in pace consummantur, appositis duobus versiculis:

Ἴσων ἰδρώτων Σεργίῳ καὶ Στεφάνῳ,
Ἶσοι στέφανοι· καὶ γὰρ οὕτω τὸ πρέπον.

Pares labores Sergio ac Stephano, pares
Manent coronæ. Quippe sic prorsus decet.

Alludit poëta ad nomen proprium Stephani, & appellativum στέφανος, quod coronam significat.

[2] Damus, inquam, eos hac die cum dictis Menæis, [sequenti autem alibi memorantur.] quamquam alibi occurrant die XIII hujus. Nam in Supplemento nostro Sirmondo-Chiffletiano ad eadem Menæa, tunc ita annuntiantur: Τῇ αὐτῇ ἡμ. οἱ ὅσιοι Σέργιος καὶ Στέφανος εἰς τὸν μόλον ἐμβληθέντες τελ. Pro τὸν μόλον forte legendum τὸν μύλον, id est, molam, vel τὸ μύλον, id est, pistrinam seu moletrinam; atque adeo allatam annuntiationem sic interpretor: Eadem die sancti Sergius & Stephanus in pistrinum injecti consummantur. Ibidem apponuntur duo versus superiores, sed cum modica unius vocis transpositione. Dixi forte sic legendum: nam μόλος significat Græco-barbare portum, molem, seu aggerem in mare procurrentem, quo portus munitur & cingitur, teste Cangio in Glossario Græco-barbaro. Menæum Chiffletii eadem die XIII illos sic ponit: Σέργιος καὶ Στέφανος μμ. Sergius ac Stephanus martyres. In apographis nostris Græcis, quæ excerpta sunt e Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ, ista die substituitur Bacchus loco Stephani: sic enim ibidem lego: Τῶν ὁσίων Σεργίου καὶ Βάκχου. Sanctorum Sergii & Bacchi. Plura, quæ addam de tempore, vita ac loco martyrii, in promptu non habeo. Nec mihi est exploratum, an citata ecgrapha Ambrosiana voluerint obiter indicare Sergium & Bacchum, de quibus Menæa magna uti & Martyrologium Romanum agunt die VII Octobris.

DE SS. PAMPHILO ET CAPITONE MM.

Cultus e Fastis Græcis.

Pamphilus M. etiam apud Græcos (S.)
Capito M. etiam apud Græcos (S.)

J. P.

Binos hosce Martyres suggerunt nobis Menæa magna Græcorum excusa, ac Menologium, quod Latine reddidit Cardinalis Sirletus. Hoc ita illos annuntiat: Eodem die (XII Augusti) sancti martyres Pamphilus & Capito martyrium pro Christo passi sunt. Illa vero ad eumdem diem ipsos referunt, ac martyrii genus exprimunt, quod gladio consummasse ibidem leguntur. Versiculi, quibus eorum triumphum prosequuntur dicta Menæa ac Supplementum mox citandum, ita e Græco sonant Latine:

Οἱ κείμενοι γῇ καὶ λύθρῳ πεφυρμένοι
Ξίφος μετῆλθον Πάμφιλος καὶ Καπίτων.

Hi qui subacti sanguine ac terra jacent,
Capito feroci & Pamphilus ferro cadunt.

Nec plura in promptu sunt, quæ his addam; observa tamen, quod postquam eos die XIII hujus dedisset, ac gladio peremptos annuntiasset nostrum supplementum Ms. Sirmondo-Chiffletianum ad Menæa excusa, adjungat, Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ μαρτυρίῳ τῆς ἁγίας Εὐφημίας. Id est: Celebratur autem eorum solennitas in æde sacra S. Euphemiæ. Quænam vero e variis ædibus synonymis, quas notat Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 145 & 146, hic intelligatur, colligo e dicto supplemento, quod e Sirmondi exemplari addit ἐν τοῖς Ὀλυμβρίου; de qua æde, τὰ Ὀλυμβρίου seu Olybrii dicta, agit idem auctor pag. 146. Ceterum in apographis nostris Græcis e bibliotheca Ambrosiana hosce Martyres etiam invenio notatos die XIII Augusti.

DE S. HERCULANO EPISC. CONF.
BRIXIÆ IN ITALIA.

Sec. VI.

[Commentarius]

Herculanus episc. conf. Brixiæ in Italia (S.)

J. B. S.

Quemadmodum jam notavimus, S. Eusebium ex Tabulis ecclesiæ Mediolanensis Martyrologio Romano primum insertum, [Aliunde quam ex Marlliis cognitus,] id etiam hic de S. Herculano dicendum est, utpote qui in nullis nostris classicis Martyrologiis cognitus sit, suggestus haud dubie a Galesinio, cui jam dictæ tabulæ præluxerint. Sic ab ipso hoc die annuntiatur: Brixiæ, S. Herculani episcopi & confessoris, magna miraculorum laude clari. Paulo plura complectitur ipsum Brixiense Martyrologium his verbis: Brixiæ S. Herculani episcopi, in ecclesia Materni oppidi Benacensis, cujus tanta fuit sanctitas, ut suis precibus mortuos ad vitam revocaret, multisque aliis floreret prodigiis. Sed sanctis operibus cumulatus migravit ad Christum, & omnis Reperiæ Benacensis (intellige ad lacum hodie di Garda) Tutelaris delectus est. Citat Bernardinus Faynus in notatione, Breviaria antiqua & Episcoporum Brixiensium Catalogos, præter scriptores alios recentiores quorum hic ratio habenda non est, minima sane Vitæ istius quam scripsit & edidit Bartholomæus Vitalis, ipsam ausus dedicare S. Carolo Borromæo.

[2] Ea apud nos exstat, missa olim Majoribus nostris a Leonardo Cominello, [non ex fabulis ornandus est,] qui ipsam joco historiolam appellat, caute vero legendam monet laudatus Faynus; dicere poterant ambo, meram panegyrim esse multis mendis refertam, utpote pro scriptores arbitrio exornatam, quam totam, non absque tædio lectam, dignam non censui, ex qua hic quidquam recitarem. Dicamus candide, de S. Herculani patria, ætate aut gestis nil superesse quod exactiorem crisim subire possit. Teutonicum genere asserunt Brixienses, quod ipsis facile concessero. Demus præterea, Catalogos etiam apud Ughellum recte tempora ejus definire, dum S. Cypriano, de quo pridem in hoc opere mense Aprili actum est, successisse aiunt, ut proinde sederit non seculo IV, ut Elias Capreolus & alii nugantur, sed ab anno 552 ad 576. De gestis porro, id primum veteri aliquo testimonio firmatum cuperem, quod, dum puer surreptas panis particulas ad pauperes deferret, ne a patre corriperetur, miraculo in lapides conversæ sint, id quod Sarzanensis episcopus hoc disticho celebravit:

A patre quid ferret, respondit saxa, rogatus,
Protulit, & panis saxea frusta sinu.

[3] [miraculis satis celebris.] Observat præterea Faynus, tradi a Capreolo & aliis, S. Herculanum habitum monasticum in abbatia Leonensi induisse, ac minoribus functum ministeriis, abbatem in ea effulsisse, cum tamen dicta abbatia sec. VI non exstiterit, erecta primum & dotata a Desiderio postremo Longobardorum rege anno DCCLX. Mitto cetera, ut cum Fayno Sancti laudes concludam. Is, inquit, aliquando apud Campionum, lacus Benacensis peninsulam, pro sua quiete cum se recepisset; meritis & miraculis plenus, ut etiam animalia ad nutum haberet, migravit ad Dominum, & apud ecclesiam Materni sepultus, totius Brixiensis Riperiæ Orientalis Tutelaris summo honore colitur. Et modo nobilis arca marmorea hunc claudit hac cum inscriptione:

Hic sancti Herculani episcopi Brixiæ et confessoris,
magni miraculorum laude clari, ossa quiescunt.

DE S. CÆCILIA SEU CLARA VIRG. ABBATISSA ROMARICI-MONTIS
IN LOTHARINGIA.

Sec. VII.

Sylloge de cultu & gestis.

Cæcilia alias Clara virg. abbat. Romarici montis in Lotharingia (S.)

J. B. S.

Sanctam hanc Cæciliam (quæ & Clara & Gegoberga seu Segoberga dicta est) nulli, [A Mabillonio eruta] quod sciam, classico Martyrologio inscriptam, primus suggessit Castellanus hoc die in suo Martyrologio universali, ita scribens: Romarici monte, B. Cæciliæ abbatissæ. Saussayo non omnino ignotam fuisse, probat ejus Appendix pag. 1221, ubi ipsam meritis ornat laudibus. Notiorem credideram Wioni, Dorganio & Menardo, verum apud ipsos altum de B. Cæcilia silentium. Bucelinus vero & eum secutus Vitarum Ordinis scriptor Hispanicus de Heredia ipsam XXVIII Januarii collocarunt cum elogio tam miro ut illud hic referendum non censuerim. Supplevit cetera Mabillonius sec. 2 Benedictino pag. 416, eam diserte sanctam appellans in prævia observatione ad Vitam S. Romarici, nihil tamen de ipsa memorans præter hæc sola verba: De S. Cæcilia, quæ & Clara, antea dicta Gegoberga, cui hæc Vita dedicata est, plura dicenda non occurrunt. Melius candide fassus fuisset, nihil dicendum occurrisse, dum eam solo nomine memorat.

[2] Annales Ordinis ejusdem auctoris consului, num quid fortasse de ejus gestis proderet, [insigni elogio] at solum ibi ejus successionis ordinem reperio assertum, de qua successione non dubitandum, ostendunt lectiones quas Majoribus nostris pridem submisit strenuus in hoc opere adjutor Petrus Franciscus Chiffletius propria manu, sed nescio unde descriptas, cum brevi aliquo hymno hic etiam adnectendo, in quibus tamen de ejus gestis non multa suggeruntur. Neque aliud suppetit nisi monasterii ipsius exordia describantur: verum cum ea ad SS. Amatum & Romaricum proprie pertineant, locis propriis opportunius referentur mense Septembri aut Decembri dum de Sanctis illis fundatoribus agendum erit. Neque magis quærendum suscipimus, quo tempore instituta Benedictina admiserint Sanctimoniales, aut quando canonicæ factæ sint, de quibus consuli potest Mabillonius loco jam citato, nobis satis sit, cultum eruisse, & paucula gesta, ex jam dictis lectionibus, quas hic integras subjicimus.

[3] Cæcilia, quæ & Segoberga, beati Romarici dupliciter filia, quod hanc ille & mundo & Christo genuerit, [ab ipso ornata est] una cum Adzaltrude sorore seculo renuntians, fundandi puellarum monasterii piissimo patri argumentum fuit. Itaque in ejus disciplina primum ad Christianam pietatem, deinde ad religiosæ vitæ perfectionem instituta, Magdefledis etiam abbatissæ imbuta exemplis, huic decedenti, pro suo merito, suffecta est, totique sacrarum Virginum conventui præfecta: quas egregia prudentia & caritate ita rexit, ut eis integritate potius morum, quam dictorum gravitate præluceret.

Singularis fuit ejus animi modestia, qua se semper velut unam de ceteris agebat *; summa quoque in Deum fiducia, magnanimitatis parens: præcipua vero, quæ radix est omnium virtutum, pietas, & in sacris effectibus teneritudo. Itaque subinde in sanctæ Crucis oratorium secedere solebat; quo maxime loco, superfundente se divinæ dulcedinis copia, tantum lacrymarum profudisse dicitur, ut visum tandem amitteret. Explevit in regimine annos omnino triginta; soluta denique corporis vinculis, ad Christi sponsi nuptias evolavit.

[4] [cui superadditur] Certo Dei consilio & providentia factum creditur, ut numquam ejus corpus in Romaricum montem transferretur, nimirum ut in collem Habendensem non modo ab antiquis hospitibus sed etiam ab ejus reliquiarum continuato præsidio, Montis sancti appellatio conveniret. Frequens fuit post omnem memoriam ad ejus tumulum concursus, multa erga illam populi religio: majora etiam illius in pios supplices beneficia; ac in cæcos præsertim, aliisque oculorum morbis affectos; unde illi Claræ vulgus indidit nomen. Colitur pridie Idus Augusti, quo ipso die Clara quoque Assisinas Fastis ecclesiasticis inscripta est.

HYMNUS.

[5]

Clara formosam radiata frontem [hymnus satis elegans,]
Grandibus stellis, rutilosque crines:
Clara despecto semel hymenæo
      Sponsa Tonantis.
Te refulgenti genitam sub ostro
Bis pater versa vice Romaricus
Obtulit Christo propriamque veli
      Nube dicavit.
Colle sublimis radius Habendo
Virginum mater, sociasque turmas
Voce, sed morum melius corusca
      Luce gubernas.
Quanta fulsisti pietate, crebris
Ora dum spargens lacrymis lateres,
Et superfusum caperes anhelo
      Pectore numen.
Nunc verecundas facilis precantum
Accipis voces, sociata sponso
Nec sinis vagas temere vagari
      Vota per auras.
Sive suffusos oculos malignus
Humor obscurat, tenebrasve monti
Crimen offundit; medica repellis
      Hæc mala dextra.
Præstet hoc nobis &c.

[Annotata]

* regebat

DE SANCTIS MARTYRIBUS LERINENSIBUS
PORCARIO ABBATE, AC QUINGENTIS MONACHIS.

Circiter an. DCCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Porcarius abbas M. (S.)
CCCCC monachi Lerinenses

BHL Number: 6901

AUCTORE J. P.

§ I. Notitia monasterii Lerinensis; Martyrum cultus, hymnus metricus, tempus martyrii; S. Porcarius cum alio perperam confusus.

Lerina, quæ etiam Lerinus seu Lerinum dicitur, notissima in mari Mediterraneo qua Provinciam Galliæ alluit, [Monasterium Lerinense olim florentissimum, nunc ad solitudinem fere redactum.] insula, vitæ asceticæ palæstra quondam celeberrima, ac fœcunda magnorum virorum altrix, egregium hunc ac numerosum hodiernorum Martyrum manipulum monasticis instituit disciplinis, ac deinde illustri pro Christi gloria certaminis laurea coronatum cælo transcripsit. Longum esset, huc transferre cœnobii ibidem a S. Honorato Arelatensi episcopo fundati præconia; de quibus videri possunt Vincentius Barralis Salernus in Chronologia sanctorum & aliorum virorum illustrium ac abbatum sacræ ejusdem insulæ Lerinensis; Sammarthani tom. 4 Galliæ Christianæ a pag. 559, ac Dionysius Sammarthanus in editione novissima Galliæ Christianæ tom. 3 Col. apud quos curiosus lector plura ad florentissimum illud asceterium pertinentia inveniet. Insulæ autem ob reverentiam sui primarii incolæ Honorati, de quo dicebam, vulgo S. Honorati nomen (l' isle de saint Honore de Lerins) inditum est: de quo Sancto, ejusque insula actum est tom. 11 Januarii pag. 15. Porro, quæ rerum humanarum vicissitudo est, præsens hujus monasterii status, teste Dionysio Sammarthano col. 1191, adeo miserabilis est, ut præter abbatem Regularem grandævum, quinque dumtaxat ibi commorentur monachi, quorum alter annum ætatis LXX; alter LXIII; alii tres circiter trigesimum attigerunt. Subditum autem primo illud fuisse Cluniaco, deinde abbatiæ S. Victoris Massiliensis; tandemque ad congregationem Cassinensem accessisse, ibidem invenies. Hæc in rem nostram breviter de eo annotasse, sit satis: quibus subdimus ista de publico Martyrum nostrorum cultu.

[2] Baronius in Notationibus ad Martyrologium Romanum, [Cultus Martyrum cum aliunde,] In Vita, inquit ad hunc diem XII Augusti, sancti Honorati lib. 3 cap. 20 & 24 hæc habentur: Horum, scilicet Porcarii & Sociorum, passionis historia publice in sancta Dei Ecclesia legitur die natali eorum, qui pridie Idus Augusti celebris habetur. Quæ vero ibidem mox sequuntur, Agitur adhuc etiam de eadem in Vita S. Cæsarii episcopi Arelatensis, quam recitat Surius tom. 4 die XXVII Augusti: Porcarius enim abbas S. Cæsarium monasticis imbuit disciplinis; longe a veritate aliena sunt, quia duos Porcarios confundunt, uti postmodum dicetur. Barralis supra laudatus in Descriptione insulæ Lerinensis, quam operi suo præmittit, de loco ibidem ipsis sacro sic testatur: Circa gyrum insulæ viæ stratæ ad peregrinorum solamen visitantium oratoria, inter quæ ponitur unum S. Porcharii abbatis, & quingentorum & eo amplius monachorum Martyrum, qui hanc insulam proprio effuso cruore consecrarunt. Et vero annuam Martyrum memoriam summo apud posteros in pretio fuisse, suadere videtur hæc clausula, quæ eorum Actis in fine his verbis notatur: Veneremur ergo & nos hodie, dilectissimi, hos Martyres patres nostros, qui ad hanc gloriam, jejuniis, vigiliis, & orationibus, sacrificioque salutari sacram insulam extulerunt, & sanctificarunt .. & sanctis operibus sequendo Dominum, celebrem per totum mundum, ubi Christiana religio colitur, reddiderunt: celebremus hunc diem puro corde in hymnis & vocibus jucunditatis &c. Ad hæc, præ manibus habeo perbreve sacri Athletarum certaminis compendium, quod in lectiones octo distributum est, ac a P. Chiffletio transmissum. Forte lectiones illæ fuerint usitatæ alicubi in diœcesi Lugdunensi; quia in illis fertur venisse ad locum, qui Mons-Verdunus dicitur, in Forensi patria, & diœcesis Lugdunensis; in ipsoque loco composuisse cellam; ubi a paganis occisus fuerit, ac deinde ibidem sepultus. Sed an hoc verum sit, inquiremus infra.

[3] [tum e Fastis sacris.] His, quæ de publica Pugilum nostrorum veneratione sunt exposita, adde Fastos sacros. Grevenus ad diem XII Augusti eos ita memorat: Eodem die Porcarii abbatis monasterii Lirinensis & martyris, cum Sociis monachis quingentis, sub Geiserico Wandalorum rege pro fidei veritate coronatis. Verum, quod sub Geiserico contigisse dicitur, alio loco inferius corrigetur. Molanus anno 1573 edito suo Martyrologio Usuardino ista adjecit: Eodem die, Porcarii abbatis monasterii Lirinensis, & martyris; & in Annotationibus addit, cum monachis quingentis, sub Genserico Wandalorum rege. Menardus ac Bucelinus in suis tabulis sacris Ordinis S. Benedicti eos etiam signant; ne Saussayum, ac Martyrologium Parisiense anno 1727 vulgatum commemorem. Tamayus more sibi alias usitato etiam hic iterum ineptiens, suo Martyrologio Hispano ad hunc diem XII Augusti intexit ista: In monasterio Lirinensi S. Pontii Porcharii abbatis Hispani, qui cum aliis &c. Deinde pag. 461 dicitur ex nobilissima Porcellorum apud Marciam antiquissimam urbem familia oriundus. Sed notissimum hunc fabulatorem cum sordida sua figlina procul hinc amandamus, risu videlicet dignum potius, quam refutatione. Quid, quod sanctorum Athletarum nostrorum memoria quotannis prælegenda notetur in Martyrologio Romano? Hæc namque ibidem hodie exstat de illis annuntiatio: Eodem die sanctorum martyrum Porcarii abbatis monasterii Lerinensis, & quingentorum monachorum, qui pro fide Catholica a barbaris cæsi, martyrio coronati sunt.

[4] Jam vero non erit, uti existimo, alienum a proposito nostro, [Profertur hymnus sacer] si publico eorum cultui satis superque nunc declarato accinamus carmen sacrum, quod Barralis in sua Chronologia part. 1, pag. 228 sub hoc titulo edidit: Hymni in laudem sancti Porcarii abbatis, & Sociorum martyrium R. Domini Maximi a Collomartio monacho Lerinensi. Metro autem constat Sapphico, & sic sonat, a nonnullis mendis hic correctum:

Concrepent hymni, rutilans coruscat
Festa lux, in qua celebrantur hanc qui
Insulam fuso proprio sacrarunt
      Sanguine testes.
Ecce lux in qua jubilare fratres
Condecet, festum celebratur hinc qui
Martyrum terram proprio dicarunt
      Sanguine sacram.
Jam maris fines popularat omnes
Classe transvectus numerosa ab Austro
Tigrides multa feritate vincens
      Barbarus hostis.
Unicus tantum locus a profano
Ense restabat temerandus iste,
Quinquies centum Monachos reservans,
      Lumina mundi.
Ecce cum summo volitans olympo,
Porcari salve venerande dixit
Angelus, veni tibi de supernis
      Nuntia portans.
Convoca cælum, brevibusque narra,
Martyres Christi fieri volentes
Se parent diram tolerare mortem
      Nomine Jesu.
Læta tum Patris legio relatu
Sancta respondet, genus omne mortis,
Præmium Christi modo sit, libenter
      Ferre paratam.
Instar immotæ stabiles columnæ
Sustinent parvo spatio futuram
Temporis cladem, fierique Christi
      Hostia gaudent.
Insulam frendens subit en tyrannus.
Fit sonus: sanctam pedibus cruentis
Exiens, terram ratibus profanat
      Impia turba.
Obviam currunt; genibusque flexis,
In crucis signum manibus reductis,
Ensis expectant ferientis ictus
      Pectore firmo.
Ceu lupus noctis medio latenter
In gregem sævit subiens ovile:
Sic in hos stridet, furit & bacchatur
      Barbara pubes.
Hujus appendet capiti, per hujus
Pectus it ferrum violenter actum,
Sus velut cœno madefacta, sic hi
      Sanguine gaudent.
Corpus in terra jacet insepultum,
Spiritus cælum petit angelorum
Per manus, illic sociandus illis
      Sede perenni.
Supplices ergo rogitemus hos, ut
Impetrent castis precibus potenter
Carnis & mundi superare, nec non
      Dæmonis ictus.
Laudibus Patrem celebremus almum,
Ejus & Prolem, pariterque sanctum
Spiritum, qui nos recreans superno
      Munere donet. Amen.

[5] Martyrium accidisse seculo VIII, idque ultra illam temporis intercapedinem, [In determinando anno martyrii dissentiunt auctores;] quæ inter annos æræ vulgaris 729 & 730 vel 739 continetur, non esse differendum, convenit inter auctores, ita tamen ut alii alium annum rei gestæ assignent. In historica martyrii narratione, quam post hunc Commentarium sumus daturi, hæc leguntur: Passi sunt autem sancti isti Martyres circa annum Domini triginta supra septingentos, pridie Non. Aug. Vides hic, lector, per τὸ circa latitudinem quamdam temporis significari; aliunde vero si aliquid magis determinatum reperire satagamus, operæ pretium non respondebit; sicut planum fiet ex sequentibus. Cum enim in istos Galliæ tractus, de quibus hic agimus, variæ Saracenorum irruptiones acciderint; cumque ex aliquo earumdem esset determinanda insulæ Lerinensis profanatio, ac nostrorum Martyrum carnificina, neque exploratum satis videatur, cuinam ex illis potissimum assigenda sit dictorum barbarorum apud Lerinenses tragœdia; hinc fit, ut in diversas abeatur annorum notationes, ac quot fere sunt scriptorum capita, tot sint in signando illius rei gestæ anno sententiæ. Quid enim? Barralis a pag. 225 ex Aimoino de Gestis Francorum lib. 4 cap. 55 ac 57, nec non ex Baronio tom. 9 Annalium ad annos 725, 729 ac 738, relatis variis barbarorum irruptionibus in Galliam, pag. 227 Ex his, inquit, adductis, & quæ habentur infra in S. Cæsario archiepiscopo Arelatensi, XXVII Augusti, ex Baronio de effractione restaurationeque sepulcri ejusdem per improbos trucesque Saracenos, non inconveniens erit affirmare, intra horum temporum spatia, scilicet ab anno Domini septingentesimo vigesimo nono vel trigesimo, aut ad summum septingentesimo trigesimo octavo, victrici martyrii palma S. Porcarium abbatem. Lerinensem Sociosque quingentos donatos fuisse, soloque æquatum monasterium Lerinense una, quando Gallia universa Narbonensis nefandæ gentis Ismaëlitarum flammæ ferroque succubuit & furori.

[6] [e quibus patet, illud certo anno non posse affigi, sed accidisse circa 730.] Honoratus Bouchius in Historia chronologica Provinciæ tom. 1 lib. 5 ad annum 730 hanc lugubrem scenam refert; Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum tom. 5 num. 14, ad annum 739; Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 2, ad annum 732; in Actis vero Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 3 part. 1, ad annum 731, & apud Castellanum in suo Martyrologio universali die XII Augusti; quem annum etiam signat Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 4 pag. 250: in Martyrologio autem Parisiensi novissime edito ponitur 732 vel 739. Pagius denique in Critica Baroniana ad annum 729 num. 4 contra Cointium censet, monasterii Lerinensis eversionem longe verisimilius ad istum annum pertinere; sed optandum fuisset, ut in tam varia scriptorum dissensione rationem aliquam subdidisset, qua id, quod longe dicit verisimilius, hujusmodi esse suasisset. Nos interim, quamdiu in re adeo obscura & incerta lucem nobis non præferunt clariorem auctores, vi cujus exscensum Saracenorum in insulam Lerinensem, ac barbariem in Ascetas ibidem exercitam uni certo anno e pluribus supra controversis affigere nobis liceat; nos, inquam, Actis standum censentes, tempus martyrii cum ipsis ponimus anno Domini circiter trigesimo supra septingentesimum.

[7] [Porcarium nostrum cum alio imperite confusum fuisse,] Ex dictis sequitur, ut a vera temporis ratione quam longissime aberrent primo illi, qui hanc rem gestam statuunt sub Genserico Wandalorum rege: secundo, qui S. Cæsarium Arelatensem præsulem faciunt S. Porcarii nostri discipulum, unum cum alio crassa hallucinatione confundentes. Menardus supra citatus hanc hallucinationem utramque refellens in observationibus suis pag. 663 Non desunt, inquit, qui dicant hanc sanctorum Monachorum stragem editam esse a Genserico Wandalorum rege, & S. Porcarium fuisse longe ante tempora Caroli Martelli; quippe qui fuerit institutor & abbas S. Cæsarei archiepiscopi Arelatensis, ut constat ex Cypriano in Vita ejusdem sancti Cæsarii. Quibus ita satisfaciendum duco. Primo Gensericum numquam Gallias vastasse; sed tantum Africam & Italiam, certum est. Secundo, non esse absurdum, fuisse duos Porcarios diversos tempore abbates Lerinenses, præsertim cum ille Porcarius, qui fuit institutor S. Cæsarii, nec a Cypriano, nec ab auctore Vitæ S. Siffridi episcopi Carpentoractensis, ubi illius fit mentio, appelletur martyr: quem etiam certum est ipsum non potuisse occidi ab ipso Genserico Wandalorum rege, cui superstes fuit. Nam ipse Gensericus obiit anno quadringentesimo septuagesimo sexto vel septimo, cum adhuc viveret S. Porcarius S. Cæsarii præceptor, qui vivebat adhuc cum Cæsarius ad presbyteratum provectus est, & successit S. Fausto in regimen abbatiæ circa annum quadringentesimum septuagesimum secundum, & multo plures annos quam quatuor fuit abbas Lerinensis; ut facile colligere est ex Vita S. Cæsarii.

[8] Cointius ad annum 739 num. 14 In abbatum, ait, [ostenditur.] Lerinensium catalogo duos distingue Porcarios: unum, qui S. Cæsarium, Arelatensem post episcopum, in monachorum sodalitium admisit, ut dictum tom. 1 (ad annum 536, num. 169) alterum, qui Carolo Martello coævus fuit. Et vero in Gallia Christiana novissime edita tom. 3 Col. inter abbates Lerinenses sextus ponitur Porcarius I; ac deinde Col. inter eosdem abbates occurrit vigesimus secundus S. Porcarius II. Duos hosce abbates synonymos etiam agnoscit Mabillonius Act. Benedict. sec. 3 part. 1 pag. 526. Videri etiam potest Barralis in Chronologia Lerinensi part. 1, pag. 225 & 230. Cavendum itaque est, ne duo isti Porcarii homonymi in unum conflentur, ratione temporum, quorum alia utrique convenit, imperitissime confusa. Ceterum de S. Cæsario Arelatensi agendum erit, Deo bene favente, ad diem XXVII Augusti, quo Martyrologio Romano inscribitur.

§ II. Idemne an diversus a nostro S. Porcario synonymus Martyr, qui apud Monverdunenses colitur; nostri Acta ac eorum compendium; expensa in eodem difficultas.

[Ex iis, quæ de S. Porcario Montis-Verduni referuntur,] Etiamsi secundum ea quæ referunt Acta ac Martyrologia superius allegata, S. Porcarius a suis Monachis martyribus nec certaminis palæstra, nec tempore passionis, nec die publicæ venerationis separetur; sunt tamen, qui sanctum Abbatem alio se contulisse, ac, trucidatis ante Sociis, ibidem martyrii laurea postea coronatum fuisse velint. Et Cointius quidem ad annum 732 num. 30 duos hic distinguit Porcarios. Nam ibidem agens de Sancto synonymo, qui apud Montem-Verdunum in tractu Forensi colitur, inter nonnulla monumenta de historia ejusdem patriæ Forensis, quæ dictus auctor ad suas pervenisse manus affirmat, a Joanne de la Mure collecta, Vitam ac martyrium istius sancti Porcarii enarrat, quæ conveniunt cum lectionibus nostris Mss.; de quibus supra memini num. 2. Paucula itaque hæc inde delibo in rem nostram: Venerunt autem ministri satanæ, & coram B. Porcario, ut plus doleret, Christi Athletas sanctum Magnum & alios gladiis jugulaverunt .. Peracto dicto scelere S. Porcharium oculis orbaverunt. Sed hoc S. Porcharius ad munus gloriæ sibi reputans, fortior factus est in Dei amore, disponens ab illa patria discedere, & secreta nemora adire; venitque ad locum, qui Mons-Verdunus dicitur in Forensi patria diœcesis Lugdunensis, in ipsoque loco composuit cellam, docens verbo & exemplo Christicolas ad se venientes; sed venerunt impiissimi pagani, & ad cellam ejus intrantes in Dei virum sæviunt, & lancea guttur ejus transfodiunt: qui Dominum invocans, & signaculo crucis se muniens, sanctum emisit spiritum; ibique sepultus fuit; cujus intercessione divina majestas ibi multa operatur miracula.

[10] [admittit Cointius Porcarios duos;] His ibidem expositis, In hoc textu, uti pergit Cointius, multa sunt, quæ spectant ad Porcarium abbatem Lerinensem .. Duos igitur distingue Porcarios martyres; unum, qui necatus est a Saracenis apud Montem-Verdunum hoc anno (732) cum diœcesim Lugdunensem igni ferroque devastarent; alterum qui post annos septem apud Lerinum insulam peremptus est ab iisdem Christiani nominis hostibus, cum maritimam Galliarum oram a Rhodano ad Varum popularentur. Hæc distinctio clarior fiet & iis, quæ de Porcario abbate Lerinensi ac martyre ad annum Christi septingentesimum undequadragesimum dicemus. Apud Montem-Verdunum cum S. Porcario, de quo nunc agimus, colitur & S. Magnus; ibique custodiuntur utriusque reliquiæ, ac communis utrique recitatur oratio, ut hæc docent verba: Intercedentibus beatis martyribus tuis Magno (S. Grand) & Porchario (Procaire *.) Magnum in hac oratione Porchario præpositum volunt, quia prior martyrium consummavit. Ecclesiæ Montis-Verduni patronus est hodie S. Porcharius; olim patronus erat princeps Apostolorum, ut ecclesiæ Lerinensi, nec hanc observationem, quamvis parum conducere videatur, omittunt incolæ Montis-Verduni, ut hodiernum ecclesiæ suæ patronum abbatem olim Lerinensem fuisse confirment.

[11] [sed alii verosimilius illos non distinguunt,] Saussayus in Supplemento ad suum Martyrologium Gallicanum die XIX Augusti Monvirdunensem ac Lerinensem Martyrem non distinguit, quando ibidem hæc habet: Apud Montem-Verdunum in Foresio prope Lugdunum, passio S. Porcarii abbatis Lerinensis, & Sociorum, quorum natalis celebratur apud Lerinum die XII hujus mensis. Quamvis vero Martyrologum istum reprehendere non ausim, quod S. Porcarium non conduplicet, velim tamen ut lector obiter observet, aliquid inconcinni habere annuntiationem illam, Actis utpote S. Porcarii ac Sociorum ejus contrariam, quando passionem illorum Forensibus adscribit; natalis vero celebrationem Lerinensibus. Mabillonius Act. Bened. sec. 3 part. 1 pag. 526 postquam egisset de hodiernorum nostrorum Martyrum sacro agone ac sepultura, subnectit sequentia: Incolæ Montis-Verduni, quod oppidum est in diœcesi Lugdunensi in provincia Segusiana, traditione acceptum ferunt, Porcarium abbatem neci subductum, Lerino in Montem-Verdunum se recepisse; ibique a Saracenis istuc paullo post accedentibus interceptum, lancea transfossum interiisse XIV Kalend. Augusti: quo die istic honorifice colitur in ecclesia propria, quæ titulo prioratus hodie decoratur, pendetque a Casa-Dei, celebri monasterio diœcesis Claromontensis apud Arvernos. At veri similius crediderim, S. Porcarium Lerini occubuisse, ejusque reliquias postmodum translatas Montem-Virdunum fuisse.

[12] Paululum hic figamus pedem, ac expendamus, quidnam in hac controversia nobis statuendum videatur. [& quam ob causam.] Primo qualicumque isti Monverdunensium traditioni, quatenus sanctum nostrum Abbatem neci subductum, Lerino in Montem-Verdunum digressum, ibidemque post socios Martyres Lerini trucidatos sacri triumphi cursum consummasse vult, assentiri neutiquam possumus, quia reclamant Acta; quibus plus deferimus, quam isti traditioni qualicumque: quamdiu enim ea non probatur ex documentis idoneis ac tantæ quidem auctoritatis, ut Actorum fidem enervent, non est nobis nisi traditio adespota ac mere popularis. Secundo. Si autem aliquis alius Porcarius apud Monverdunenses martyrium sit consecutus (quod tamen ex idoneis testimoniis probare ipsis incumbit) tunc suspicio nobis est, Porcarii hodierni Martyrium summatim fuisse applicatum alteri isti synonymo. Instrumentum quippe, initio hujus paragraphi citatum, circa quod observabat Cointius, multa in eodem contineri, quæ spectant ad Porcarium abbatem Lerinensem, ita incipit: S. Porcharius monachus, pastor & abbas fuit quingentorum monachorum in insula Lirinensi. Mitto cetera. Tertio. Non displicet conjectura, S. Porcarium abbatem Lerinensem coli apud Monverdunenses, non quod ibidem fuerit occisus; sed quod reliquiæ ipsius eo fortasse postmodum pervenerint.

[13] S. Porcarii ac Sociorum ejus Passionem habemus in Ms., [Acta;] quod notatur acceptum ex cod. Ms. membranaceo D. Joannis Bisaiga, Canonici SS. Celsi & Juliani de Urbe, archivi Vaticani præfecti. Incipit: Eo quippe tempore Lerinensi monasterio præerat sanctus abbas Porcarius, vir per cuncta laudabilis. Martyrii narratio similis est Surianæ, quæ ad diem XII Augusti apud ipsum legitur, atque ex fidelissimis perantiquis Mss. cœnobii Lerinensis deprompta notatur, uti & apud Barralem pag. 220, ubi ea exhibetur. Baronius in notis ad Martyrologium Romanum hac die, Legitur, ait, hujus ac sociorum martyrium in Commentario, qui fertur Fausti nomine; recitat eum Margar. in tom. 9 Bibliothecæ suæ; sed alterius potius cujusvis auctoris opus, quam Fausti, esse cognoscitur. In editione secunda Bibliothecæ Patrum, quam Margarinus de la Bigne edidit, tom. 7 Col. habetur Martyrii compendium sine nomine auctoris; quod etiam nostro Operi jam pridem insertum fuit ad diem XI Maii, tom. 2 ejusdem mensis pag. 669, exstatque post Prologum Vitæ S. Maioli, abbatis Cluniacensis, qui floruit seculo X, auctoribus Syro & Aldebaldo coævis, prout ibidem invenies. Mabillonius Act. Bened. sec. V illud Vitæ laudati abbatis subnectit in appendice pag. 810, ex Aldelbaldo monacho, qui Syri lucubrationem versibus auxit. Quia vero illud breve est, & antiquum, & ex ejusdem auctoritate confirmantur ea, quæ referuntur apud Surium, ideo non piget, e Mabillonii editione supradictum compendium hic inserere. Sic itaque sonat:

[14] Igitur in partibus Galliarum, ex ingentibus causis cum disponeret Dominus affligi genus hominum per sævitiam paganorum; [eorum,] nefandæ gentis exercitus Saracenorum vaginam suæ habitationis egrediens, ac maritima quæque ultra citraque peragrans, & peragrando demoliens, in Provinciam venit, nominis Christiani impugnandi gratia, & suo eam dominio subjugandi: cujus incolas occulto Deus judicio, ejus mucroni tradidit feriendos. Quæ gens longe lateque suæ cædis extendens crudelitatem, ita in solitudinem pene totam redegit regionem, ut in eremi vastitatem loca prius desiderabilia versa viderentur. Unde inter cetera facinora sua Lirinensem insulam, religione pollentem, depopulans rebus omnibus, inhabitabilem reddidit: servos Dei, qui inibi inter reliquos & præ ceteris sanctitatis & vigiliarum primas tenebant, millies se ipsos immolantes, gladio trucidans fere quingentos, & eo amplius. Fertur enim (quod minime reor prætermittendum) quod antequam classis Saracenorum illo adventaret, angelus Domini S. Porcario abbati per visum apparens, evidenter prædixerit & tempus & diem & horam, certumque omnibus imminere exitium die abhinc septimo illucescente. Qua de re maturo consilio commonet, ut unum de duobus eligant, aut fugæ consulant, aut palmam martyrii incunctanter rapiant: in eorum arbitrio & potestate posuisse Dominum hoc donum tam bonum, tam optimum, tamque præcipuum, utrum velint aut nolint brevi sanguinis commercio hoc immortale acquirere compendium. Facto itaque mane B. Porcarius convocatis Fratribus cuncta quæ viderat & audierat refert. Ex quibus quidam paventes, quidam non credentes, universi tamen re inopinata, & ancipiti sunt turbati periculo.

[15] [hic datur,] His ita varie inter se dissidentibus, exspectata dies advenerat, noctis tantum intercapedine divisa. Jamque instante vigilia, matutina clara luce, e speculis in longum dirigentes obtutus, vident hostile agmen adventare, oppansis velis, æquata fronte, in obliquum deductis cornibus, totumque adlabi classibus æquor. Extemplo turbati animi, disjectique a proposito. Cumque cuperent malum evadere, non patebat usquam locus effugii: jam enim & hoc per spiritum prævidens B. Porcarius naves omnes a portu clam longius abduxerat, interdicens nautis, ne intra præfinitum sibi tempus ullo modo redirent. Ergo cum vidisset Athletas Dei immenso certaminis pondere fatigari, ingemuit tam triste nefas fortissimus heros, dextro socios deducere cornu, invictamque manum quondam sine cæde perire. Tunc vexillum sanctæ crucis, quod in agmine primo dux bonus conferre consueverat, defixa cuspide ponens, instaurat animos dictis mordacibus. O, inquit, fortissimi milites! o instructissimi divini prælii bellatores! quo ruitis? Cui colla datis? Quis furor insanas agitat caligine mentes? State, precor, state; neve velitis stivam manu tenentes retrospicere. Pro pudor! vincimur heu segnes, nec nostra potentia profert vim solitam. Quin potius, o nimium dilecta juventus, hortor & moneo resides attollere animos, ne nos tamquam imparatos præoccupent. Olim devotas animas, ultro properantes, subdamus pretiosissimæ passioni. Experimento jam cognoscetis, quantus illis ex nostra constantia timor, quanta nobis proveniat gloria.

[16] [compendium,] Taia Senior perorabat, nomine quemque vocans; simulque acrimoniam, quam gestabat corde, frontis præferens dignitate. Quibus verbis incaluit virtus: paullatimque timore depulso maduerunt corda tepentia, repentino Spiritus sancti rore perfusa: suda redit facies, veluti si videas purpuream clarescere lucem sine nube diei. Agmina sancta super vultum sensere Tonantis, gaudentque hilares Christum suis victoribus arces ætheris ac patrium famulis aperire profundum. Itaque alacres & de victoria securi procedunt castris portis patentibus, omnes ornati, omnes albis induti, tamquam agni immaculati & incontaminati Jesu Christi, præcogniti anti constitutionem mundi. O quali gaudio tunc ille tripudiavit angelicus cœtus, tantis beatorum Martyrum occurrens agminibus! Nulli dubium omnem cælestem Ierusalem tunc exsilluisse ineffabili lætitia, tunc jucundatam esse inæstimabili caritate, tumcque cum omni gratulatione obviam processisse, eosque ingenti lumine circumfulsisse, & usque ad thronum, olim sibi etiam ante mundi constitutionem paratum, cum laudibus & hymnis perduxisse.

[17] Hoc martyrii compendium si quis contulerit cum Actis statim dandis, [valde ab illis discrepat.] videbit hæc ab illo multum discrepare; unde suboriri possit quæstio, an in utroque instrumento agatur de Martyribus iisdem nostris, an contra sit admittendus duplex manipulus, quorum unus seculo octavo, alter seculo decimo occisus fuerit. Hunc Porcarium, inquit Mabillonius pag. 810 citata, non alium esse reor ab eo, quem seculo VII passum diximus ad annum DCCXXXI. Henschenius vero noster tom. 2 Maii pag. 673 censet, id non posse cum hac relatione subsistere, secundum quam videntur occisi circa annum CMXC, accuratiorem eorum discussionem alio remittens. Ast idem Mabillonius ex his, quæ proxime post allatum compendium sequuntur, Hac igitur cæde patrata, simulque vastitate subsecuta, & MULTIS EFFLUENTIBUS ANNORUM CURRICULIS, ex Avennicorum venerabilis vitæ Maiolus splendidissimis parentibus est procreatus, recte observat pag. 811, vel hinc patere, Adalbaldo antiquam visam fuisse hanc Saracenorum in Provinciam impressionem, adeoque haud diversam esse ab ea, quæ accidit seculo VIII, utpote quæ multis annis Maioli nativitatem præcesserit. Sic itaque illa concinne cohærent, ac iisdem Martyribus conveniunt, non utique a scriptore narrata, veluti si tempore S. Maioli acciderint, sed ejusdem occasione altius repetita, & in synopsin contracta stylo poësim redolente.

[Annotata]

* f. Porcaire

MARTYRIUM
Auctore anonymo
ex editis apud Surium ad diem XII Augusti.

Porcarius abbas M. (S.)
CCCCC monachi Lerinenses

BHL Number: 6899

A. Anonymo.

[Barbaris Galliam dire vastantibus,] Tempore Caroli, qui, ut in Chronicis reperitur, ob victorias quas fecerat, Martellus a vocabatur, cum exigentibus peccatorum spurcitiis disponeret Dominus affligi genus humanum per sævitiam paganorum, quatenus alios saltem perterritos pœnæ timore, alios horrore a suis erroribus revocaret, nefandæ gentis exercitus Agarenorum b loca suæ habitationis, tamquam de vivariis egrediens, in partes Galliarum venit. Quæ videlicet gens crudelissima, omni humanitate postposita, ubique terrarum grassatur, maritima quæque ultra citraque peragrando demoliens, tandem Provinciam Narbonensem venit; ubi devastans omnia, suo imperio Christi abolito nomine, intendebat eam subjugare: Christiani vero, quia mari & Alpibus cingebantur, exterriti, derelictis civitatibus & oppidis suis (miserabile visu!) ad montana confugiebant, ut barbarorum manus possent effugere. Cumque gens barbara longe lateque suæ cædis crudelitatem extenderet, ita in solitudinem redegit pene totam regionem, ut in eremi vastitatem loca prius desiderabilia conversa viderentur, urbes etiam nobilissimas terræ & solo coæquans, castella depopulans, oppida subruens, oviliaque Domini evertens, non minimas Christianorum strages dedit. Nam volentes illorum ferocitati resistere Christiani duces extremi armisque potentes nobilissimi viri omnes sub gladio Saraceno occubuerunt.

[2] [S. Porcarius ab angelo de imminente clade præmonetur;] Et cum jam nullus pene locus superesset in terris, nec in mari, quem nefandorum hominum rabies non devastasset, sanctam Lerinensem c insulam invadere festinant: erat enim in eadem insula a longis retro temporibus domus Religionis, quæ retinens maximum examen monachorum, præter cæteras longe lateque diffusas omni sanctitate, famaque celeberrima circumquaque rutilabat. Eo quippe tempore cœnobio Lerinensi præerat vir per cuncta laudabilis sanctus Porcarius abbas, qui sanctam congregationem illam in divino opere instruebat verbis & informabat exemplis, quæ congregatio in tantum sub beati Viri disciplina sanctitate profecit, ut omnes provinciæ Galliarum clerici episcopum, monachi sibi poscerent abbatem in insula Lerinensi. Igitur cum gens Agarenorum furens omnem depopulasset Provinciam, plurimisque pro Christi nomine trucidatis, angelus Domini per dies decem præveniens apparuit in somnis S. Porcario dicens; Surge velociter, & occulta venerandas reliquias, quas in hac sacra insula decrevit Dominus per multa tempora observandas. Futurum est enim ut hic locus a feris barbaris violetur, & sanguine monachorum consecretur, qui ipsum sanctificarunt suis orationibus, vigiliis, abstinentiis, & sacrosancto Sacrificio salutari. Conforta igitur, & confirma fratres tuos, ne exterriti deficiant a fide, & amittant vitam æternam, quæ præparata est usque ad mortem legitime certantibus pro sui nominis confessione. Evigilans vero B. Porcarius vidit præclaram, perlucidamque flammam ignis ad cælum usque conscendere, ex quo perpendens, veram esse, quam viderat, visionem, gaudio repletus, prosternens se ante altare B. Petri Apostoli Lerinensium incolarum protectoris, precibus & lacrymis ejus patrocinium implorabat, quatenus suo collegio succurrere dignaretur, & ne suo fiduciali patrocinio & promisso fraudaretur. Et hoc dicto in terram corruit.

[3] [qui suos edocet instans martyrium, ac eos probat; nonnullos vero in Italiam dimittit.] Videntes itaque monarchi Virum Dei in amaritudine & fletu positum, prostratum erigunt, causamque tanti doloris sciscitantur. Sanctus vero Porcarius, Missa de Spiritu sancto devotissime celebrata, convocatis in capitulo fratribus ait: Annuntio vobis, amantissimi, gaudium sempiternum: hanc nimirum insulam elegit Deus in peculium speciale, quam sanctificavit, & electa propagine propagavit, coluit & protexit, & ex vera vita ibidem radicata, per orbem uberes palmites ampliavit, multiplicatisque ejus tentoriis, fecit suos funiculos præ cæteris monasticis longiores. Nunc vero tamquam pius pater familias suam vineam visitans, quam mirifice plantavit, colonos advocat, ut stolas suas abluant in sanguine suo, præcinctus ad ministrandum, ut faciat illos discumbere ad nuptias agni sponsi. His ab eo prolatis, mox nubes lucida apparuit super omnes, qui aderant, & audierunt, de nube singuli vocem claram dicentem: Venite benedicti, percipite regnum vobis ab initio præparatum. Astantibus itaque fratribus dixit eis B. Porcarius: Viri fratres & patres benedicti, mansuetus Dominus Jesus Christus, qui propter suam misericordiam dignatus est pro nobis pati gratis suscipiens servitutem, munditiam, & confessionem, quam sibi diuturnis temporibus abstulistis, ut vos triplici munere benedicat, immaculatique libere sequamini agnum sine macula, pro nostris criminibus immolatum, ad suam immarcescibilem gloriam per martyrii palmam vos invitat. Ne paveatis igitur, quin potius confortentur corda vestra in Domino ad suscipiendum martyrium, ut ad æternam beatitudinem pervenire possitis sine fine mansuri. Post dies nimirum decem circumdabunt nos inimici fidei Christianæ, qui, ut audistis, quamplurimos hinc inde innocentes trucidarunt. Ideo excutite a cordibus vestris sordes carnis, ut immaculatos vos offeratis Domino Jesu Christo. Tunc vero, singuli cœperunt præ gaudio lacrymari, ferventissime ad martyrium aspirantes; quibus dicit S. Porcarius: Occultemus venerabiles reliquias, ne a sacrilegis contingantur: quod cum factum esset, iterum dixit eis: Sunt inter nos, ut non ignoratis, sexdecim pueri & triginta sex adolescentes, qui si ducti fuerint a profanis, dubito ne blanditiis sive terroribus seducantur, quos consulo mittamus ad Italiam, ut cessante hac furenti calamitate redeant, & reædificent hoc sacrum monasterium Lerinense, & reverenter colant occultatas reliquias. Quod cum ab omnibus approbaretur, iterum exhortans dixit eis: Examinate vos sedulo, & si quemquam ex vobis cognoveritis formidare martyrium, cedat cum pueris, ne deficiat in extremis, grandis nimirum est carnis animæque distinctio.

[4] Cumque se scrutassent biduo diligenter, reperti sunt quingenti & quinque, [Exponitur sanctorum Martyrum laniena,] qui solido animo ad suscipiendum martyrium pro Christi nomine sunt accincti. Qui se crebris orationibus præparantes, ferventi animo ad martyrium anhelabant. Dum autem Sacramentis ecclesiasticis se munirent, cognoverunt duos ex ipsis juvenes plurimum formidare; quorum unus Columbus & alter Eleutherius vocabatur; qui discendentes a cæteris, in quodam antro prope littus insulæ latuerunt. Carpens itaque gens profana littora insulæ Lerinensis, frendet & murmurat rugiens contra Sanctos. Interim ecclesiæ destruuntur, cruces confriguntur, altaria & sacra omnia profanantur, improbe rapientes monachos innocentes. Quibus etiam injecerunt plurima tormenta, ut manifestarent quæcumque absconderant pretiosa. Cumque a Sanctis nihil præter viles vestes, quibus se contexerant, reperissent; disregarunt a senioribus juvenes, plurima eis promittentes, si eorum ritibus consentirent; &, si renuerent, eos diversis cruciatibus interficerent. Tunc mœror fuit senioribus, & pavor qui piis invocationibus & suspiriis Dominum, cui serviebant, precabantur, ut junioribus constantiæ spiritum, & animi fortitudinem, ne deficerent, largiri dignaretur. Barbari autem in seniores acerbissimis tormentis velut rabidi canes debacchantes, adhortabantur juvenes, ne simili pœna occumbere paterentur, sed mundi gloria secum potirentur, quos etiam cum senioribus, cum post blanda & aspera argumenta constantes agnovissent, variis suppliciis simul occiderunt. Servantes autem ex illa sancta caterva sacrilegi hostes quatuor juvenes robustos corpore & facie venustos, ducis eorum navigio recluserunt, reliquos omnes opprobriis insultantes, plagis afficientes, lanceis pungentes, gladiis laniantes, postremo geminatis vulneribus confoderunt.

[5] [quorum animæ conspiciuntur in aëre fulgentes.] Columbus vero & Eleutherius, qui, ut supra diximus, in scopulosa caverna se absconderant, videntes per foramen obliquum sociorum animas in aëre sicut stellas fulgentes, cum angelis gloriantes, & sese invicem præstolantes, dixit Eleutherio Columbus: Nonne vides cum quanta gloria fratres nostri, qui modo passi sunt, nos expectantes ascendunt ad cælum? Eamus ergo & nos, ut cum eisdem laureati conscendamus ad Dominum. Eleutherio exire reluctante posiliit ab antro Columbus, qui illico martyrum catervæ associandus detruncatus est. Cumque trucidasset gens profana monachos viros innocentes, & eorum furor adhuc ferveret ad malum, ecclesias omniaque sacra ædificia Lerinensis insulæ funditus everterunt soloque æquarunt, lapides & columnas sanctuarii miro modo fabricatas comminuentes, in ignominiam Christi & fidei Catholicæ in mare projecerunt. Qui, postquam rabies eorum derelictis omnibus quievisset, navigantes inde pervenerunt ad locum, cui nomen Agathon d, ubi captivi quatuor illi monachi obtinuerunt, ut naturæ satisfacerent, e navigio in terram descendere; qui nemoris condensi latebras intrantes, per umbrosa convallia non sine divino nutu aufugerunt, totaque nocte per secreta nemora ambulantes, ad locum, qui Ara lucis e dicitur, pervenerunt. Quo in loco parvum navigium prope littus maris reperientes & ascendentes, sacram Lerinensem insulam circa auroram intraverunt. Cernentes autem tantorum patrum venerabilia corpora, tot tantisque vulneribus confossa, & valde lacerata, quis enarrare valeat, quos gemitus, quas lacrymas, quæ suspiria ab imis visceribus emittebant? Mœrebant enim cordibus, cur una simul cum illis Beatissimis coronari gloria martyrii non meruissent: unde lugubres voces amarosque gemitus alter ad alterum emittere & iterum revocare non sinebant. Eleutherius vero percipiens mœrentium voces, ab antro prosiliit, cognitisque fratribus, iterum lacrymæ, iterum gemitus (incredibile dictu) super occisorum Monachorum crudelem mortem renovantur: pœnitebat enim se ad gloriæ palmam cum illis, sicut potuerat, cum Columbo non pervenisse. Sed providentia divina eum superstitem servari voluit, ut eo superstite & sciente, posterisque revelante, celebranda semper, sicut dignum est, passio Sanctorum, & festiva in ævum coleretur.

[6] [Aves marinæ, quasi eorum exequias miro modo celebrare vellent, insulam Lerinensem obumbrant.] Cum vero lux oriente sole terris reddita esset, ecce bavinarum f, id est avium maritimarum innumerabilis multitudo in aëre super insulam expansis alis obumbrans volitabat: quæ voces quasi flebiles emittendo, in tantorum patrum occisione persistebat, veluti si exequias agere voluissent, donec Sanctorum corpora fuere tumulata. Superstites miseri monachi una cum viro Dei Eleutherio, post lacrymas & gemitus persolventes exequias, modo & honore, quo poterant, parentantes, super tam pio flebilique exitio fratrum suorum, sacrata eorum corpora tumulis in insula condiderunt. Deinde sacram insulam, custodem venerabilium talentorum, solitariam non sine lacrymis, ut credi potest, relinquentes, Italiam ad socios requirendos petierunt: ubi Romæ Summo Pontifici significarunt sanctorum Monachorum necem, & cœnobii Lerinensis ruinam, Passi sunt autem sancti isti Martyres circa annos Domini triginta supra septingentos, pridie Non. Aug. g. Evolutis autem post hoc exitium aliquibus annorum curriculis, & per potentiam Francorum expulsis a provincia barbaris, vir Domini Eleutherius eversum Lerinense monasterium cum cæteris monachis ab Italia venientibus procurarunt restaurari & in pristinum statum redigi. Veneremur ergo & nos hodie, dilectissimi, hos Martyres patres nostros, qui ad hanc gloriam jejuniis, vigiliis & orationibus sacrificioque salutari sacram insulam extulerunt & sanctificarunt, ut de ea dici possit: O quam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! & sanctis operibus sequendo Dominum celebrem per totum mundum, ubi Christiana religio colitur, reddiderunt; celebremus hunc diem puro corde in hymnis & vocibus jucunditatis, deprecando Dominum, ut suffragantibus nobis meritis ipsorum, præmia æterna in eorum societate feliciter consequamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Fuit filius Pippini Heristalli; pater Carolomanniac Pippini. Vivere desiit anno 741.

b Sive Saracenorum, quos alii Wandalos, alii Agarenos, Ismaëlitas alii appellant, prout observat Mabillonius Act. Bened. sec. 3, part. 1, pag. 525.

c De hac insula Commentarius prævius in initio.

d Agathon, vulgo Agay, ex Cointio Annal. Franc. tom. 5 ad an. 739 num. 15.

e Cointius continuo citatus Ara lucis, sive Ara luci vel Arlucus (Arluc) .. locus, inquit, fuit monasterio puellari celebris: de quo locuti sumus tomo superiori ad annum Christi DCLXXVI, quo reparatum est a S. Aygulpho abbate tum Lerinensi, commissumque regimini Angarismæ abbatissæ. Quot annis hoc cœnobium post illam instaurationem steterit, haud scimus. Valde probabile est, hujuscemodi locum, qui barbarorum incursionibus patebat, prius a monialibus derelictum esse, quam Arabes oram maritimam inter ostia Rhodani Varique devastarent.

f Cujusmodi fuerint istæ aves marinæ, haud invenio.

g Coli hosce Martyres pridie Idus Augusti, dictum est in Commentario prævio § 1 num. 3. Cur hic ergo dicuntur passi alio die? Suspicerne pro Idus huc irrepsisse Nonas.

DE SANCTA CLARA VIRGINE, PRIMA SANCTI FRANCISCI DISCIPULA,
ASSISII IN UMBRIA,

Anno MCCLIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Clara virgo Assisii in Umbria (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus Sanctæ cultus ex Martyrologiis & Officio ecclesiastico, elogia, Acta, eorumque scriptores.

Hæc generosa dux innumerabilium feminarum, quæ in Ordine Minorum sub vexillo seraphici Patris adversus occultas dæmonis insidias, [Hanc sanctam Virginem,] fallaces mundi invitationes ac periculosas carnis illecebras viriliter militarunt, hodieque in variis orbis terrarum partibus contra eosdem animæ suæ hostes fortiter dimicant, tanta sanctitatis fama claruit, ut Alexander IV Pontifex propter probatam morum integritatem & evidentia miracula eam non diu post felicem ipsius obitum solenniter catalogo Cælitum adscripserit. Quamvis hæc apotheosis sive canonizatio ad legitimum istius sanctæ Virginis cultum demonstrandum abunde sufficiat, tamen more nostro proferemus nonnullas annuæ festivitatis annuntiationes ex Auctariis Usuardinis, quæ in Usuardo nostro illustrato ad diem XII Augusti recensentur.

[2] Præter alios Mss. codices ibi relatos, Antverpiensis maximus breviter hac die sic habet: [cujus festum in Auctariis Usuardinis] In Assisio civitate, natale beatæ Claræ virginis. At Ultrajectinus, Leydensis, Albergensis, & Danicus huic brevi annuntiationi superaddunt sequens elogium: In Assisio civitate, natale beatæ virginis Claræ; quæ beati Francisci prædicationem audiens & pœnitentiam videns, facta est ejus filia spiritualis, & sanctæ primiceria paupertatis. Hæc Ordinis pauperum dominarum fundamentum & gloria, omnis perfectionis speculum exstitit & lucerna. Codex vero Florentinus elogio ejusdem Sanctæ annum mortis ita adjungit: In civitate Assisii, natale sanctæ Claræ virginis; quæ fuit prima planta Ordinis pauperum dominarum, quæ & vita & miraculis claruit. Migravit ad Dominum anno Domini MCCLIII.

[3] [aliisque Martyrologiis refertur,] Denique in Greveniana Usuardi editione ætas S. Claræ seu tempus vitæ exprimitur his verbis: Apud Assisium transitus beatæ Claræ virginis, quæ, cum esset annorum octodecim, relicto seculo, nuptiarumque copula, immortali sponso Christo per sanctum Franciscum consecrata, Ordinis pauperum dominarum fundamentum, gloria & regula, omnisque perfectionis speculum facta est. Tandem in sancto proposito exactis quadraginta duobus annis, quievit miraculis multis coruscans. Ex his sequitur, S. Claram circiter anno Christi 1193 natam esse, & sexagenariam fuisse, dum anno Christi 1253 ad Superos migravit. Porro hic prætermittimus Belinum de Padua, Molanum, Ferrarium, aliosque recentiores Martyrologiorum editores, & solummodo transcribimus verba hodierni Martyrologii Romani, quod pridie Idus Augusti eamdem Sanctam sic annuntiat: Assisii in Umbria sanctæ Claræ virginis, primæ plantæ pauperum feminarum Ordinis Minorum, quam vita & miraculis celebrem Alexander quartus in numerum sanctarum virginum retulit.

[4] Nescimus, quo tempore recitari cœperit solenne Officium, [& ab immemorabili tempore solenniter celebratur,] in quo annua S. Claræ festivitas Antiphonis, hymnis, versiculis, Responsoriis & novem Lectionibus propriis celebratur. Sed saltem Officium istud legimus in Breviario Romano, quod anno Christi 1479 Franciscus Renner de Hailbrun Venetiis impressit. Deinde anno Christi 1490 Breviarium Romanum una cum eodem solenni S. Claræ Officio per duos alios typographos recusum est. Anno denique 1522 istud Officium S. Claræ quibusdam hymnis auctum est, & insertum Breviario Romano, quod in eadem urbe Veneta per Lucam Antonium de Giunta rursus prodiit. Etiamsi hinc vetustatem illius Officii ecclesiastici determinare non possimus, tamen ex stylo hymnorum & dispositione Lectionum conjicimus, Officium istud diu ante inventionem artis typographicæ usitatum fuisse. Quinimo suspicari quis posset, illud compositum fuisse, quando Alexander IV Pontifex anno Christi 1256 indulsit, ut sanctæ Claræ a se recenter canonizatæ festum sub ritu duplici solemniter celebraretur, sicut Waddingus ad hunc annum 1256 num. 4 tradit: nam in eo omnes novem Lectiones ex veteribus Actis simpliciter desumptæ sunt, dum interim in recentioribus Breviariis tantum tres Lectiones secundi Nocturni ex Actis hujus sanctæ Virginis breviter & eleganter contrahuntur. Ceterum mense Octobri in hac triplici editione Veneta Breviarii Romani etiam novem Lectionibus propriis celebratur translatio corporis S. Claræ, de qua inferius agemus. Nunc unum alterumve ejusdem sanctæ Virginis elogium curioso lectori exhibeamus.

[5] Postquam Bartholomæus Pisanus, qui exeunte seculo XIV Opus conformitatum inter vitam S. Francisci & Christi conscripsit, [Bartholomæus Pisanus] lib. 1 istius Operis, fructu 8 apud nos fol. 104 egerat de Ordine Fratrum Minorum, ibidem ad moniales ejusdem Ordinis pergit his verbis: Restat nunc consequenter ostendendum de Ordine secundo, videlicet Sororum pauperum; quem Ordinem beatus Franciscus instituit, beatam Claram cum aliis ad Christi vestigia insequenda convertendo. Et de isto Ordine, quia mihi non sic patet late, sicut de primo; ideo succincte aliqua pandam de eo, qualis sit & fuerit, ostendendo: unde si aliqua mihi occurrerint in processu temporis, in fine hujus operis in tractatu per se edisseram. De isto Ordine aliqua dicendo & scribendo, videtur mihi, quod iste Ordo institutus a beato Francisco, anno sexto a sua conversione, a tribus possit commendari; videlicet primo de sanctimonia vitæ & perfectione: habuit enim & habet hic Ordo in sanctitate & perfectione dominas & Sorores singularissimas. Si enim quæris scire, quis & qualis fuerit lapis primarius ipsius Ordinis; etsi possit dici beatus Franciscus ipsius Ordinis institutor, inter mulieres tamen fuit ipsa beata Clara, quæ inter filias Jerusalem sanctitate vitæ & meritis dignissima & maxima reperitur: cujus siquidem si cupis agnoscere magna facta, seu magnifica, subsequentia sunt notanda. Tum breviter ex antiquioribus Actis colligit præcipua S. Claræ gesta, quibus immiscuit nonnulla, quæ nos postmodum discutiemus.

[6] Jacobus Philippus Bergomensis, qui seculo XV in Ordine S. Augustini floruit, [& Jacobus Bergomas elogio exornant.] in Supplemento Chronicorum ad annum Christi 1225 sive lib. 13 in editione Brixiensi apud nos pag. 275 eamdem Sanctam exornat sequenti elogio: Clara virgo sanctissima & memoratu dignissima, divi Francisci disciplinis & exemplis in divino opere plurimum D erudita, his potissimum temporibus apud Assisium urbem suam virtute sanctitatis & gratiæ multo in pretio habita; & ipsa tamquam apis argumentosa uberes & mellifluos virginum fructus in dominico agro cum divo ipsius patre Francisco producere sategit: cujus fama & virtutibus permoti Honorius & Gregorius summi Pontifices eam honoribus & gratiis adjuvare pro viribus cœperunt. Et cum sanctissime usque ad vitæ exitum vixisset, Alexander quartus postea in Sanctorum catalogo eam aggregavit, & ejus diei festum pridie Idus Augusti celebrari mandavit. Jam nonnulla præmonere oportet de antiquis ejusdem Sanctæ Actis, quæ post hunc Commentarium prævium edituri sumus.

[7] [Varia exstant exemplaria Vitæ ipsius,] Laurentius Surius Vitam S. Claræ ad diem XII Augusti collectioni suæ inseruit; sed is more suo subinde stylum mutavit. Nihilominus Henricus Sedulius Minorita in Historia sua Seraphica editionem Surianam secutus est, quamvis codicem manuscriptum præ manibus haberet, ut ipse in Commentario ad Vitam S. Claræ pag. 551 prædicti Operis fatetur his verbis: Usus sum libro membraneo manuscripto bibliothecæ nostræ Lovaniensis vetere & vitioso: quare visum, Surii contextum sequi triginta distinctum capitibus, a quo vetus istud exemplar nonnihil variat. Bollandus noster editionem Surianam studiose contulit cum Ms. codice Canonicorum Regularium in Corsendonc, qui quarta pars diversarum Legendarum inscribitur, & variantes lectiones diligenter annotavit, qua collatione postmodum utemur. Similia sanctæ istius Virginis Acta exstant in Ms. Passionali apud Canonicos Regulares cœnobii Bodecensis in diœcesi Paderbornensi, ex quo Joannes Gamansius noster lectiones ab editione Suriana discrepantes sedulo excerpsit, & anno 1641 ad Majores nostros benevole transmisit.

[8] [quam edemus ex Ms. Codice Musei nostri,] Nos membraneum Musei nostri codicem, P. Ms. 19 qui exeunte seculo XIV vel ineunte XV exaratus videtur, editioni Surianæ prætulimus, etiamsi in hac & illo interdum notabilis discrepantia occurrat: nam in codice nostro prologus & nonnulla miracula desiderantur, quæ ex Surio vel Codice Corsendoncano, & Passionali Bodecensi facile supplebimus, ac in textu uncis [ ] includemus. Contra vero apud Surium omittuntur duo prodigia, quæ in codice nostro leguntur, & quæ in Actis infra edendis a numero 39 usque ad numerum 45 inclusive his signis ( ) distinguemus. Ceterum variantes alicujus momenti lectiones ex editione Suriana vel codice Corsendoncano & Passionali Bodecensi in margine notabimus. Nunc inquirendum superest, quis vetera hæc Acta conscripserit.

[9] [ubi hæc lucubratio tribuitur S. Bonaventuræ,] Prædictus noster Ms. codex Actis memoratæ Virginis hunc titulum præfigit: Incipit vita sanctæ Claræ virginis, quam composuit devotus doctor Bonaventura. Forte similis epigraphe incidit in manus F. Valerii Veneti Capuccini, qui anno 1610 Vitam S. Claræ Venetiis Italice edidit, ubi in proœmio ad lectorem confidenter asserit, hæc Acta sanctæ Virginis a seraphico doctore Bonaventura conscripta esse, & ibidem opinionem suam quibusdam conjecturis confirmare nititur. Sed bonus vir se ipsum prodit, dum in eodem proœmio Italico affirmat, prologum istorum Actorum a sancto Bonaventura ad Urbanum IV Pontificem dirigi. Deinde opinionem suam funditus evertit, quando Latinum ejusdem Vitæ prologum in linguam Italicam transfert, & ibidem fideliter exponit Italice sequentia prologi Latini verba: Suscitavit propterea pius Deus virginem venerabilem Claram, atque in ea clarissimam feminis lucernam accendit; quam & tu Papa, beatissime pater, super candelabrum ponens, ut luceat omnibus, qui in domo sunt, virtute percogente signorum, Sanctorum catalogo adscripsisti. At certe Pontifex ille, quem auctor Actorum hic alloquitur, est Alexander IV Papa, qui ex communi omnium veterum monumentorum testimonio S. Claram catalogo Sanctorum adscripsit. Qua igitur verisimilitudinis specie dicitur hic prologus ad Urbanum IV Pontificem dirigi? Quinimo F. Valerius Venetus cum se ipso pugnat: nam in Italica S. Claræ Vita, cap. 45 fatetur, venerabilem illam Virginem ab Alexandro IV Pontifice in numerum Sanctorum relatam fuisse, dum interim antea asseruit, quod S. Bonaventura in prologo Actorum Urbanum IV Papam alloquatur. Hæc combinet, qui potest, cum ea nos conciliare non possimus.

[10] Præterea in eodem F. Valerio majorem fidelitatem aut crisim cogor desiderare, [quam opinionem perperam amplectitur F. Valerius Venetus,] quia textum prologi Latini corrupit, aut ab alio corruptum, sine criterio ad opinionem suam stabiliendam adhibuit; siquidem antiquus memorati prologi auctor ad fidem scriptioni suæ conciliandam inter alia unum refert hoc modo: Ad socios beati Francisci, atque ad ipsum collegium virginum Christi perrexi. Hanc autem periodum F. Valerius ita interpretatur: Recurri ad sanctos socios MEI beatissimi patris Francisci, institutoris & fundatoris dignissimi prædictorum Ordinum, & ad sacrum collegium virginum Christi, quæ simul cum Clara vixerunt. Cur interpres Italus hic addit mei, cum in textu Latino ea vox non legatur? Existimo, quod hoc nomen possessivum ab alio additum invenerit, aut ipse addiderit, ut illam lucubrationem scriptori Franciscano tribueret, & tanto facilius nobis persuaderet, eamdem a sancto Bonaventura compositam fuisse. Equidem fateor, codicem nostrum manuscriptum (tamen memineris, in eo prologum Actorum deesse) opinioni Fratris Valerii favere, & Legendam S. Claræ asseveranter seraphico doctori tribuere; verum antiquitas istius codicis vel auctoritas ignoti amanuensis apud nos tanta non est, ut propterea refragemur eruditis viris, quos jam enumerabimus.

[11] Cardinalis Baronius in notis ad Martyrologium Romanum hac die circa Legendam S. Claræ observat sequentia: [dum plures eruditi eam adscribunt anonymo coævo,] Exstant ejus præclarissima vitæ Acta apud Surium tomo IV jussu Alexandri Quarti Romani Pontificis scripta, qui eam inter Sanctas censuit adnumerandam anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto, cum jam ante biennium ex hac vita migrasset. De eadem Antoninus in tertia parte tit. 24 cap. 6, & nuper pluribus Chronicon Franciscanorum & alii. Nullum hic fit verbum de sancto Bonaventura, quem eminentissimus scriptor haud dubie hoc loco nominasset, si credidisset, illum Acta S. Claræ litteris mandasse. Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1212 num. 10 clarius mentem suam aperit agens de verustis ejusdem Virginis Actis, quæ casto stylo narravit doctus, inquit, sed ignotus auctor anno a sanctæ Virginis obitu secundo, jussu Alexandri IV Pontificis, ut ex ejus præfatione, quam subjungimus, legenti constabit. Waddingum secutus est Arturus a Monasterio in notis ad Martyrologium suum Franciscanum, ubi die XII ad annuntiationem S. Claræ § 4 de veteribus illius Actis sic disserit: Gesta factaque illustriora enarravit quidam anonymus jussu Alexandri IV præfati Papæ; quæ etiam exinde transcripsere Surius, Sedulius, Villegas, Gazetus, Haræus, Renatus Benedictus, Ribadeneira, Doubletus, Binetus & ceteri in Vita sanctæ Claræ virginis XII Augusti, quam & ipse Sedulius scholiis illustravit. Sedulius ille initio scholiorum suorum in Historia Seraphica pag. 551 antiquam S. Claræ Vitam auctori ignoto diserte adscribit. His addere possemus Fortunatum Hueberum in Menologio suo Franciscano, aliosque recentiores, qui eamdem sententiam amplexi sunt. Sed ex hactenus dictis abunde liquet, nos imprudenter contra torrentem nixuros, si propter titulum codicis nostri & opinionem F. Valerii Veneti illam lucubrationem asseveranter sancto Bonaventuræ tribueremus.

[12] [ex quo biographi recentiores similia Sanctæ Acta contraxerunt,] At quiscumque demum fuerit scriptor veterum Actorum, ea magnam fidem merentur, quandoquidem jussu Alexandri IV Pontificis ab auctore coævo diligenter & cordate collecta sunt, ut ex prologo liquet. Propterea historiographi sacri posteriorum temporum hanc S. Claræ Vitam tanti fecerunt, ut eam certatim scriptis suis inseruerint, aut in compendium redegerint. Sic Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum, quem Vicentiæ anno 1493 impressum habemus, lib. 7 cap. 52 nobis antiquam Actorum illorum synopsin exhibet. Huic Petro de Natalibus, qui circa medium seculi XIV Acta plurimorum Sanctorum collegit, ordine temporis proxime succedit Batholomæus Pisanus Minorita, qui lib. 1 Conformitatum, fructu 8, apud nos fol. 104 & sequentibus Vitam S. Claræ alia methodo digessit, & ei addidit nonnulla, quæ infra per decursum examinabimus. Deinde S. Antoninus Parte 3 Chronicorum tit. 24 cap. 6 veterem ejusdem sanctæ Virginis Legendam primigenia fere phrasi transcripsit. Circa finem seculi XV Hilarion monachus Benedictinus, & Boninus Mombritius compendiosam hujus Sanctæ Vitam alio stylo exornarunt, aut exornatam invenerunt, & hagiologiis suis inseruerunt. Denique Jacobus Philippus Bergomensis circa eadem tempora in Opere de claris mulieribus cap. 147 præcipua S. Claræ gesta breviter narravit. Etsi pleraque hæc posterioris ævi scripta vel Actorum compendia dispositione & stylo inter se & ab auctore primigenio nonnihil discrepent, tamen omnia videntur ex eodem veterum Actorum nostrorum fonte prodiisse: Quare satis erit, prima illa auctoris synchroni Acta post hunc Commentarium typis edere: si tamen inter hoc antiquum monumentum & alia recentiora discrimen aliquod notatu dignum occurrerit, de eo curiosum lectorem alicubi monebimus.

[13] [aut in idioma vernaculum transtulerunt.] Vix operæ pretium est recensere scriptores illos, qui duobus seculis sequentibus Acta S. Claræ tum Latino tum vernaculo idiomate ediderunt. Ne quis tamen etiam in hac parte aliquid a nobis frustra desideret, saltem breviter indicabimus illos biographos recentiores, quos ad manum habemus. Imprimis in Vinea S. Francisci, quæ anno 1518 Antverpiæ typis excusa est, Acta hujus Virginis Flandrice leguntur. Dein Marcus Ulyssiponensis in Chronicis Minorum parte 1, lib. 8 cap. 1 & triginta tribus sequentibus gesta S. Claræ eleganti stylo Lusitanice prosecutus est, ac typis Ulyssiponensibus vulgavit. Frater vero Valerius Venetus Capucinus, de quo supra mentionem fecimus, S. Claram & illustres ejusdem Ordinis moniales opere Italico exornavit. Post hos Franciscus Hendricq Minorita Vitam ejusdem sanctæ Virginis Gallice conscripsit, & anno Christi 1631 in urbe Audomarensi excudi curavit. Denique Lucas Waddingus eadem Acta per annos digessit, & tum ex veteri biographo tum ex recentioribus collegit, ut ipse in Annalibus Minorum ad annum Christi 1255 num. 7 testatur his verbis: Hæc sunt, quæ variis annorum temporibus, ex variis item scriptoribus mihi dicenda erant de præclarissima Virgine. Serium nihil prætermisimus ex observatis apud Bartholomæum Pisanum, Antoninum, Rodulphum, Surium & Sedulium. Nos ea Sanctæ gesta, in quibus apud Waddingum aliqua difficultas aut discrepantia occurrit, paragraphis sequentibus accurate discutere conabimur.

§ II. Quædam circa veram Sanctæ genealogiam, Religiosam professionem, Ordinis institutionem, & auctorem Regulæ examinantur.

[Hæc sancta Virgo ex nobili stirpe orta est,] Omnos biographi consentiunt, S. Claram militari, id est secundum phrasim istius temporis, nobili genere ortam esse. Unde Bartholomæus Pisanus lib. 1 Conformitatum apud nos fol. 104 verso de progenie illius sic scribit: Nobilibus est orta parentibus; pater ejus & fratres fuerunt milites de nobilioribus Assisii civitatis; mater etiam ipsius, nomine Hortulana, nobilis fuit genere, sed nobilior vitæ sanctitate. Petrus de Natalibus, postea episcopus Equilinus, in catalogo Sanctorum lib. 7 cap. 52 eamdem stirpis nobilitatem indicat his verbis: Clara virgo Ordinis dominarum pauperum sancti Damiani de civitate Assisii nobilibus orta parentibus, ab annis puerilibus Christi servitio mancipata, virginitatem suam Domino dedicavit. Mombritius in antiquioribus monumentis, ni fallor, de illustri stemmate ejusdem Virginis invenit ea, quæ initio Actorum ipsius ita refert: Originis quidem nobilitate ac conversationis honestate præclaris orta parentibus, post acceptam supernæ gratiæ claritatem non solum in urbe Assisio, verum etiam in orbe terrarum longe clarior refulsit. Huic fere consonant verba Hilarionis monachi Benedictini, qui in Legendario abbreviato, seu Supplemento Jacobi de Voragine fol. 72 hæc habet: Venerabilis Christi sponsa Deoque dicata Clara, de civitate Assisii præclaris exorta parentibus, post acceptam supernæ gratiæ claritatem in toto terrarum orbe refulsit. Ex his patet, de nobili Sanctæ nostræ prosapia prudenter dubitari non posse.

[15] Sed nemo ex his auctoribus proavos S. Claræ recenset, [etsi auctores in enarranda ipsius genealogia] aut familiam ipsius distincte explicat. Quapropter ignoramus, ex quibus monumentis Petrus Rodulphius Tossinianensis, Franciscanus Conventualis, eruerit ea, quæ in Historiis Seraphicæ Religionis lib. 1, fol. 132 verso de progenitoribus hujus Sanctæ asseveranter tradit hoc modo: Fuit beatæ Claræ divi Francisci primiceriæ proavus Paulus quidam bonæ conditionis civis Assisias, cujus filius, Bernardus nomine, tres filios suscepit, Paulum, Favorinum, Monaldum, qui milites fuerunt sine vi, sine tumultu, studio & voluntate humani. Favorinus ex domina Hortulana ejus conjuge suscepit duas filias Claram & Agnetem, illustres quidem virgines & indelebilis memoriæ, dignas plane tanta matre, quæ & ipsa post viri obitum miracula fecit. Utinam anonymus veterum Actorum scriptor disctinctiorem hujus stirpis notitiam posteris reliquisset, aut saltem Rodulphius verbo indicasset, ex quibus instrumentis suam assertionem hauserit!

[16] [nonnihil inter se discrepent.] Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1212 post relatum anonymi biographi textum de prosapia S. Claræ num. 14 sic disserit: Genealogiam sanctæ Virginis non observavit hic auctor, quam tamen ego accepi ab eodem cive Assisiate (hunc civem in Apparatu ad Annales § 3 num. 3 allegaverat) a quo supra admonui traditam etiam parentum divi Francisci seriem. Rodulphus progenitores Claræ recenset; sed parum aliter, quam habeat hæc genealogia. Paulus ex nobilissima olim illius urbis familia, quæ Sciforum (seu de Fuimi, ut habet R. P. Bartholomæus Cimarella fortassis ex parte materna) dicebatur, proavus fuit sanctæ Claræ: hic genuit Berardutium Scifi, sive, ut habet Rodulphus, Bernardum. Huic tres filii Favaronus (Rodulpho Favorinus) Paulus, Monaldus; qui præclari fuere milites, & terrenarum rerum facultate locupletes. Favaronus ex Hortulana nobili & sancta heroïna suscepit filias Claram, Agnetem, & Beatricem sanctam progeniem, quæ genitrici amplioris factæ sunt magistræ virtutis, quas etiam ad claustra secuta, miraculis post obitum viri resplendens. Beatricis non meminit Rodulphus; attamen alibi, dum Claræ recenset discipulas, sororem esse testatur. Paulus procreavit Berardutium juniorem & Angelam, quæ Claræ consanguineæ adhæsit. Berardutius filium habuit unicum, beatum Ruffinum Scifi, Francisci sectatorem. Monaldus vero tres generavit liberos Bosonem, Jolum & Finum. Bosonis filius fuit beatus Sylvester Scifi, Francisci postea sectator. Ultra hunc gradum non inveni, qui amplius deduceret hujus sanctæ feminæ progeniem, licet prædictus Cimarella asserat, beatum Bernardinum Feltrensem Tomitanum Assisii prædicantem circa annum MCDLXXXVII quosdam adhuc sanctæ Claræ stirpis offendisse, & reverenter salutasse. Ita Waddingus ex cive Assisiate nescio cujus ætatis, apud quem sit fides hujus genealogiæ, de qua veteres auctores jam citati non meminerunt. Nunc ad aliam disputatiunculam progrediamur.

[17] [Aliqui Benedictini S. Claram Ordini suo adscribunt,] Ex litteris anno Christi 1696 ad nos Neapoli datis intelligimus, ibi tunc exortam esse litem inter Benedictinos ac Franciscanos de Religiosa S. Claræ professione, atque illic prodiisse plures libellos, quibus Benedictini contendebant, sanctam illam Virginem primo institutum S. Benedicti amplexam esse, ac deinde ad Ordinem S. Francisci transiisse. Eædem litteræ nuntiabant, Franciscanos istis libellis apologeticas responsiones opposuisse. Opuscula illa polemica nec habemus, nec iis indigemus, cum nobis videantur nodum in scirpo quærere & de lana caprina disceptare: nam forte Benedictini quidam id sibi persuaserunt, eo quod S. Clara initio conversionis suæ aliquantisper commorata fuerit in cœnobio S. Pauli & in monasterio sancti Angeli de Panso, quæ ad Ordinem suum eo tempore pertinebant. Sed ex brevi illa commoratione, quæ ob turbas consanguineorum aliasve rationes facienda erat, non sequitur Religiosa instituti Benedictini professio, ut cuilibet homini cordato facile patebit.

[18] [quia primo regulam S. Benedicti sequebatur;] Fortasse nonnulli Benedictini S. Claram Ordini suo adscripserunt, quia ei & sociabus potissimum præscripta fuit regula S. Benedicti ab Hugolino Cardinali, cujus diploma Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1219 num. 46 refert, & ex quo tantum excerpimus sequentia: Regulam beatissimi Benedicti, in qua virtutum perfectio & summa discretio noscitur instituta, quæ & a sanctis Patribus a principio devote suscepta est, & ab Ecclesia Romana venerabiliter approbata, vobis tradimus observandam in omnibus, in quibus eædem vivendi formulæ vobis a nobis traditæ, secundum quam specialiter vivere decrevistis, contraria minime comprobatur. Ex hac clausula colligimus, huic regulæ Benedictinæ ab Hugolino peculiares quasdam vivendi consuetudines sive constitutiones adjunctas fuisse. Haud dubie propter hanc regulæ Benedictinæ observantiam Antonius de Heredia, qui Vitas Sanctorum Ordinis Benedictini quatuor voluminibus Matriti circa finem seculi elapsi Hispanice edidit, inter illos tomo 3 pag. 223 S. Claram Assisiatem hac die recenset.

[19] Verum hæc ratiuncula non sufficit, ut S. Clara Ordini Benedictino adscribatur: [sed hæc ratio nihil evincit, ut inter alia patet] cum enim tunc propria regula monialibus Franciscanis nondum tradita esset, oportebat aliquam regulam ex approbatis Religionibus suscipere juxta quartam synodum Lateranensem anni 1215, quæ decreto 13 apud Labbeum nostrum tomo XI Conciliorum, part. 1, col. 165 & 168 statuit sequentia: Ne nimia Religionum diversitas gravem in Ecclesia Dei confusionem inducat, firmiter prohibemus, ne quis de cetero novam Religionem inveniat: sed quicumque voluerit ad Religionem converti, unam de approbatis assumat. Similiter qui voluerit Religiosam domum fundare de novo, regulam & institutionem accipiat de Religionibus approbatis. Quid igitur miri, si novæ monialium congregationi, quas S. Franciscus & S. Clara ad perfectiorem vivendi modum induxerant, regula Benedictina præscripta fuerit? Adde, quod Cardinalis Hugolinus varias peculiares constitutiones, quæ ab instituto Benedictino non parum discrepabant, regulæ S. Benedicti superaddiderit, ut apud Waddingum in Annalibus Minorum ad annum Christi 1219 num. 46 videre est.

[20] Huc etiam facit scrupulus B. Agnetis Bohemicæ, quæ eamdem regulam amplexa est, [ex responsione Pontificis ad scrupulum B. Agnetis Bohemicæ] & cujus Acta Majores nostri ad diem VI Martii, tomo 1 istius mensis a pag. 502 diligenter illustrarunt. Brevitatis causa totam hanc rem transcribimus ex Francisco Haroldo, qui in Epitome Annalium Ordinis Minorum ad annum Christi 1243 num. 4 ex Waddingo illam sic contraxit: Beata Agnes Bohemica angebatur scrupulo, quod in ipsius Pragensi monasterio non servaretur norma Damianitis per Gregorium IX tradita, propterea quod in ea juberetur, ut observent regulam sancti Benedicti; idque sub peccato mortali præceptum timebat, propterea quod in principio normæ Gregorianæ positum sit præceptum obedientiæ, quod illa suspicabatur ad omnia, quæ sequebantur, extendi.

[21] Quare Innocentius datis ad ipsam litteris hoc anno Idibus Novembris declaravit, [quæ eamdem regulam amplexa fuerat.] quod Sororum universitas suos ab illicitis restringat affectus & religiosæ vitæ studio fortius astringantur, præceptum obedientiæ in illa positum fuerit & adjectum de beati Benedicti regula, ut per ipsam quasi præcipuam de regulis approbatis, vestra, inquit, Religio authentica redderetur; nulla tamen propter hoc necessitate vobis inducta, ut ipsam teneamini observare, sicut ex eo clare probatur, quod memoratus prædecessor noster, præsente & audiente Ven. F. N. Ostiensi episcopo, declaravit, quod regula ipsa Sorores sui Ordinis non ligat ad aliud, nisi ad obedientiam, abdicationem proprii, ac perpetuam castitatem, quæ sub alia cujuslibet Religionis existunt, & in quibus consistit meritum consequendi perpetuæ felicitatis effectum. Quam Pontificis declarationem auctor meus (nimirum Waddingus, qui in Annalibus Minorum ad annum Christi 1243 num. 22 hæc omnia fusius exponit, ac ipsas Innocentii IV Papæ litteras profert) digna ponderatione reflectit in quemvis forte suspicantem, sanctam Claram aut suas olim Ordinis S. Benedicti censeri posse. His tantummodo adjungimus exemplum S. Dominici, qui circa eadem tempora sibi ac suis sodalibus observandam elegit regulam S. Augustini, & quem tamen cum primis Prædicatoribus Religiosi Augustiniani propterea Ordini suo non vindicarunt. Novo isto litigio satis superque discusso, pergamus ad aliqualem notitiam Ordinis, quem S. Clara inchoavit, & cui postmodum data est regula propria, de qua inferius agemus.

[22] [Describitur austeritas Ordinis] Philippus Bonannius noster in Catalogo Ordinum Religiosorum parte 2 cap. 52 institutum istud monialium, ab hac sancta Virgine cœptum, obiter describit his verbis: Præter regulas, quas sanctus Franciscus viris præscripsit, instituit Ordinem sanctimonialium, qui Clarissarum fuit appellatus a beata Clara, quæ inter eas prima fuit anno MCCXII, quando beata Clara habitum religiosum induit; illique regula, ei, quam primam vocant, fere consimilis statuta fuit, confirmata primum a Gregorio IX vivæ vocis oraculo; & deinde ab aliis Pontificibus in variis constitutionibus. Veste rudi lanea sine indusio lineo, ut Fratres, quos dicunt Observantes, induuntur, cum cappa ejusdem coloris usque ad talos fere producta. Velum nigrum, sub quo aliud album, capite gestant, fune crasso circa lumbos præcinctæ. Nudis pedibus cum ligneis sandaliis incedunt. Supra paleas in tabula quiescunt, vigiliis aliisque carnis afflictationibus ob Dei amorem subjectæ.

[23] [quem S. Clara inchoavit,] Antiqua hujus habitus gestandi consuetudo partim confirmari potest ex diplomate Innocentii IV Pontificis, qui anno Christi 1254 ad Tolosanas ejusdem Ordinis moniales post alia sic scripsit: Cum itaque, sicut vestra nobis exhibita petitio continebat, consueveritis secundum observantiam vestri Ordinis tunicam, mantellum, & chordam & velum deferre, & sanctæ memoriæ Clara abbatissa monasterii S. Damiani de Assisio, mater ipsius Ordinis ejusque Sorores a tempore, quo beatus Franciscus illum instituit usque nunc usæ fuerint chorda pro cingulo, velo quoque, tunica & mantello, quamquam in formula vitæ ipsarum, quam felicis recordationis Gregorius Papa, prædecessor noster tunc in minori constitutus officio, eisdem observandam tradiderat, de chorda vel cingulo minimine fecerit mentionem; nos quieti vestræ super hoc providere volentes, vestris devotis precibus inclinati, vobis, ut præmissis chorda, velo, tunica & mantello uti, sicut consuevistis hactenus, libere valeatis, auctoritate præsentium indulgemus, districtius inhibentes, ne super horum quatuor vel alicujus eorum usu quisquam vos impedire de cetero vel molestare præsumat. Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1254 num. 49 advertit, hic S. Claram ab Innocentio IV appellari sanctæ memoriæ, etsi tunc nondum solenniter in catalogum sanctarum virginum relata esset, & postea in Regesto Pontificio pag. 16 diploma ejusdem Papæ exhibet.

[24] Ex hoc austero Clarissarum Ordine orta est commodior monialium congregatio, de qua laudatus Bonannius noster in proxime citato Opere cap. 53 hæc habet: [ex quo dein orta est congregatio mitioris observantiæ,] Cum seraphicus pater sanctus Franciscus sanctæ Claræ aliisque ejus sociis regulas præscripsisset (de auctore hujus regulæ infra disputabimus) eas Innocentius IV anno MCCXLV, ut nimis asperas pro feminis, mitigavit. Et quamvis beata Clara aliæque multæ paupertatem amantes, primævam regulam observari curassent, attamen Sororum numero & fervore pristino tepescente, Urbanus IV secundam regulam edidit, & annuos redditus possideri ab eis posse decrevit. Hinc Sorores hujusmodi Urbanistæ dictæ sunt: vocantur tamen beati Francisci filiæ, & divæ Claræ alumnæ. Veste coloris subnigri induuntur, cui scapulare addunt ejusdem coloris; mantellum humeris gestant coloris ravi cum divinis functionibus intersunt: aliquæ tamen ejusdem Ordinis mantello utuntur breviori, ut Romæ in cœnobio sancti Silvestri in Capite appellato. Funiculo albo, quinque nodis distincto, lumbos sub scapulare cingunt: velo albo caput contegunt, cui aliud nigrum addunt; calceamentis utuntur, & bona possident in communi. Illustrissimus Gonzaga in Origine seraphicæ Religionis Franciscanæ part. 1, pag. 3 de utroque illo monialium Ordine similia tradit.

[25] Ineunte seculo XV beata Coleta, cujus Acta in Opere nostro ad diem VI Martii illustrata sunt, [etsi plura cœnobia primævum rigorem servaverint vel resumpserint.] multa monialium cœnobia pristinæ paupertati restituit præsertim in Belgio, Gallia, & Germania, quæ primævum Ordinis rigorem adhuc constantissime servant. Sunt etiam alia strictioris observantiæ monasteria, de quibus memoratus Bonannius cap. 56 citatæ partis secundæ sic breviter meminit: Plurima alia cœnobia feminarum sunt in diversis orbis regionibus, quæ sub regula sancti Francisci vivunt, & passim pœnitentes vocitantur. Aliquæ eremitarum more in cellis divisis asperrimam vitam ducunt. In Germania aliquæ sunt in silvis degentes murorum tamen circuitu occlusis; sed earum catalogum texere si vellemus, immensus esset labor. Habitu ut plurimum parum inter se differunt; conveniunt tamen omnes in eo, quod rudem illum gestent sine indusio, pedibusque nudis cum sandaliis incedant. Hujus generis duo cœnobia fundavit venerabilis Soror Francisca a Jesu Maria ex Farnesiorum stirpe, alterum in urbe Albana anno MDCXXXI; alterum Romæ sub titulo Conceptionis in Regione montium anno MDCXLIII. Albanensium monialium imaginem hic exponimus veste Franciscanorum, qui de Observantia dicuntur, indutam. Sandaliis e cannabe utuntur: velo albo caput tegunt, cui pannum e gossypio nigrum superaddunt, & globulos precatorios nigros e collo pendentes supra scapulare ante pectus semper gestant, fune rudi præcinctæ. Porro has aliasque monialium Franciscanarum congregationes fuse memorat Helyotus in Opere Gallico de Ordinibus Religiosis & militaribus, ubi tomo 7 a pag. 180, seu Parte 5 cap. 25 & sequentibus consuli potest.

[26] Nunc revertamur ad primam regulam sive ordinatam vivendi formulam, [Regula Clarissarum,] quam Cardinalis Hugolinus S. Claræ ac sodalibus præscripsit. Illam Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1219 num. 46 integram exhibuit, & ibidem numero sequente post eam ex Regesto Innocentii IV Pontificis relatam sic monet: Sub hac regula & supra nominato visitatore vixerunt aliquot annis, donec propriam regulam Claræ & sectatricibus præscripserit sanctus Franciscus, præsente & conscribente Hugolino, ut ad annum MCCXXIV largius dicemus. Deinde ad annum Christi 1224, ut promiserat, num. 1 de hac nova regula agit, eamque totam ibidem Annalibus suis inseruit. Præterea Waddingus eamdem regulam propriam inter Opuscula sancti Francisci, anno 1623 Antverpiæ edita, tomo 2, pag. 190 retulit, atque annotationibus illustravit.

[27] [cujus hic summa capita tantum attinguntur,] Nos iterum brevitati consulentes, hanc rem excerpimus ex laudato Haroldo, qui in Epitome Annalium Ordinis Minorum ad annum Christi 1224 num. 1 omnia illa sic in compendium redegit: Sancta virgo Clara & ejus regimini subjectæ Sorores in monasterio sancti Damiani eodem cum Francisco paupertatis & omnimodæ austeritatis zelo succensæ, nec sancti Benedicti regulam nec proprias ordinationes, a Cardinale Hugolino illis traditas, libenter amplexæ, flagitabant ab ipso Francisco eamdem sibi vivendi normam præscribi, quam ipsi Minores Fratres sequebantur. Franciscus ergo, earum desiderio cum Cardinale communicato, eodemque juvante, scripsit regulam Minoritanæ consimilem, quantum sexus conditio, & clausura permiserat, totidemque in capitula divisam his titulis: I Regula de vita Sororum pauperum. II. Qualiter recipi debeant. III. De divino Officio, & jejunio, & quoties communicent. IV. De electione abbatissæ. V. De silentio, & modo loquendi ad locutorium & ad cratem. VI. Qualiter Sorores non recipiant possessionem aliquam vel proprietatem per se, vel per interpositam personam. VII. De modo laborandi. VIII. Qualiter Sorores nihil sibi approprient, & de infirmis Sororibus. IX. De pœnitentia Sororibus imponenda. X. De visitatione Sororum ab abbatissa. XI. De ostiaria. XII. De visitatore; in quo capite tandem obligantur Sorores Cardinalem protectorem Ordinis Fratrum Minorum pro suo etiam gubernatore, correctore, & protectore habere. Jam paucis indagandum est, quisnam verus hujus regulæ auctor fuerit.

[28] [& quam aliqui ab Innocentio III Papa datam volunt,] Bartholomæus Pisanus in Libro Conformitatum fol. 105 inter gesta S. Claræ hoc memorat: A domino Innocentio tertio regulam pauperum dominarum ipsam (lege ipsa, videlicet Clara, de qua ibi agit) petiit & obtinuit, cujus principium ipse Pontifex plorando ex devotione conscripsit manu sua. At scriptor ille sibi non constat: nam postea folio 109 verso, & fol. 134 ejusdem Operis diserte asserit, S. Franciscum virgini Claræ ejusque sociabus regulam præscripsisse. Nihilominus priorem Pisani opinionem sequitur Petrus Rodulphius Tossinianensis, dum in Historiis Seraphicæ Religionis lib. 1 fol. 132 sic scribit: Beatus pater Franciscus novæ familiæ dux inclytus post paranymphos & amicos Sponsi, qui stant & gaudent, similem inter mulieres Ordinem instituit anno MCCXII, quem sex annis ante futurum in Ecclesia Spiritu prophetico plenus prædixerat, dum ecclesiam sancti Damiani ardenti animo & solicito mirifice repararet: quem Alexander IV Pontifex & Innocentius III approbavit, & Minorum Ordini subjecit; in quo plurimæ postea vitæ sanctitate, candidis ac castissimis moribus virgines profecere: quinquaginta enim alias secum attraxit beata Clara, inter quas fuit domina Hortulana, charissima ejus parens, incepitque Ordinem pauperum dominarum, nihil habens in communi, neque in proprio. A domino Innocentio III regulam ipsa petiit & obtinuit, cujus principium ipse Pontifex manu propria pene flens ex devotione conscripsit.

[29] Verum huic postremæ assertioni, quam Rodulphius verosimiliter ex Pisano desumpsit, varia opponi possunt argumenta: [probabilius videtur ab Hugolino Cardinali] Waddingus enim in Annalibus Minorum ad annum Christi 1224 num. 1 ex veteribus scriptoribus has pias lacrymas Cardinali Hugolino ita tribuit: Uterque tam Cardinalis quam Franciscus supererat operi, & leges observandas simul ferebant, aptantes Minoriticas femineæ fragilitati, Licet has ipsa Clara optarit & petierit, tamen Cardinalis, dum eas simul cum sancto Francisco scriberet, non poterat se cohibere a lacrymis, considerans virginum fervorem, muliebri infirmitate superiorem… Pietatem & lacrymas Cardinalis, dum hanc regulam conscriberet, referunt Philippus a Perusio in illa, quam superius exscripsimus, epistola ad Gundisalvum Ministrum, Marianus, & Bernardus de Bessa. Hanc epistolam Philippi de Perusio Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1217 num. 6. refert, in qua ibidem ad rem nostram leguntur sequentia: Hoc tantum audivi ab antiquis patribus, quod ipse (nempe Hugolinus Ostiensis episcopus, de quo ibi sermo est) cum beato Francisco patre nostro ordinaverunt & scripserunt regulam Sororum Ordinis S. Damiani, qui modo vocatur Ordo sanctæ Claræ, adinstar regulæ Fratrum Minorum; propter cujus regulæ arctitudinem partim compassione Cardinalis ipse profundebatur * multis lacrymis in scribendo.

[30] Insuper illa Rodulphii opinio repugnat Constitutioni Innocentii IV Pontificis, qui anno Christi 1253 eamdam regulam confirmavit, ubi apud Laërtium Cherubinum tomo 1 Bullarii Romani pag. 72 præmonet, quod Raynaldus episcopus Ostiensis ac Velitrensis censuerit approbandam vitæ formulam, vobis a beato Francisco traditam, inquit, & a vobis sponte susceptam. Tum Pontifex Constitutioni suæ inserit verba laudati Raynaldi, quæ ad S. Claram sociasque directa sic ibidem sonant: Eapropter vestris piis precibus inclinati formam vivendi ac modum sanctæ unitatis ac altissimæ pauperatis, quam vobis beatus pater Franciscus verbo et scripto tradidit observandam, præsentibus annotatam, auctoritate domini Papæ & mea, vobis omnibus in vestro monasterio succedentibus in perpetuum confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus, quæ talis est. Hoc loco refertur integra illa regula, cujus capita vel duodecim titulos supra ex Haroldo assignavimus. Denique sententia Rodulphii conciliari non potest cum testamento S. Claræ, quod postea exhibebimus, & in quo ipsa de S. Francisco hæc pronuntiat: Postea scripsit nobis formam vivendi. Omnibus itaque mature expensis, verosimilius existimamus, S. Franciscum & Cardinalem Hugolinum ad hanc regulam condendam simul laborasse, & probabiliorem esse sententiam Waddingi, qui in Annalibus Minorum ad annum 1224 num. 1 rem illam explicat his paucis verbis: Dum hærebat in verbo aliquo vel periodo Franciscus, Hugolinus suam operam interponebat, & circa quædam mitiganda vel cautius præcipienda suum dabat consilium.

[Annotata]

* forte perfundebatur simul cum S. Francisco postmodum composita fuisse.

§ III. Aliqua Sanctæ gesta in antiquis Actis prætermissa, vel diverso modo narrata, discutiuntur.

[Nobis non sat certa videntur illa Sanctæ gesta,] Bartholomæus Pisanus in Libro confirmitatum fol. 104 verso eximium humilitatis actum, quem S. Clara initio conversionis suæ exercuerit, narrat his verbis: Francisco, ad quem pro consilio accessit, suadente ei mundi contemptum, ac de castitate & Christo sponso miranda effante, Clara non trahit ad præfata exsequenda in longum consensum; immo se ad talia peragenda promptam exhibet & volentem; quam probare volens, si sic esset, eidem beatus Franciscus mandavit dicens: Si vis, ut credam tibi, indue te sacco, & vade pro pane per totam civitatem Assisii. Quod & fecit; sed non fuit cognita. Hactenus nos latet, unde Pisanus eruerit istud factum, quod non satis commode videtur componi posse cum veteribus Actis nostris: hæc enim apud nos num. 5 tradunt, consilia inter S. Franciscum & ejus Discipulam fuisse occulta, ne rumor publicus iis maligne detraheret; & ibidem num. 7 dicitur S. Clara noctu clam consanguineis e domo paterna fugisse. Quomodo igitur S. Franciscus Filiam illam nobilem publice per totam civitatem Assisiensem antea mendicatum misisset, nisi divinitus præsciret ipsam omnibus civibus suis ignotam fore. Utut est, nos fidem hujus rei, de qua antiquus noster biographus non meminit, penes Pisanum relinquimus.

[32] [(excipe res, quas S. Bonaventura] Hic scriptor etiam quamdam S. Claræ revelationem, quæ ab anonymo veterum Actorum auctore omittitur, fol. 105 verso citati Operis refert in hunc modum: Cum beatus Franciscus hæsitaret, an ad prædicandum vel ad loca solitaria se deberet conferre; & super hoc, cum vellet scire Domini beneplacitum, Fratrem Massæum ad Fratrem Silvestrum misisset & ad beatam Claram, ut de hoc Domini voluntatem scirent, statim Fratri Silvestro & beatæ Claræ eadem responsio facta est a Deo, quod scilicet ad prædicandum beatus Franciscus iret, quia ad hoc erat a Deo in mundum directus: & sic egit beatus Franciscus. Etiamsi antiquus Actorum infra edendorum auctor de hac S. Claræ revelatione sileat, tamen S. Bonaventura in Vita S. Francisci cap. 12 eamdem rem aliis verbis memorat, cujus auctoritas nobis omnino sufficit, ut huic narrationi plenam fidem adhibeamus.

[33] [suo testimonio confirmat)] Seraphicus Doctor in eadem S. Francisci Vita cap. 15 describit exsequias sancti Patris sui, & ea occasione reverentiam S. Claræ & sodalium erga cadaver S. Francisci exprimit his verbis: Mane autem facto, turbæ quæ convenerant, acceptis arborum ramis & cereorum multiplicatis luminibus cum hymnis & canticis sacrum corpus ad civitatem Assisii detulerunt. Transeuntes vero per ecclesiam sancti Damiani, in qua illa virgo nobilis Clara, nunc gloriosa in cælis, tunc inclusa cum virginibus morabatur, ibique aliquantulum subsistentes, sacrum corpus margaritis cælestibus insignitum, videndum & osculandum sacris illis virginibus obtulerunt. Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1226 num. 42 eamdem S. Francisci defuncti translationem narrat, & proxime relatis seraphici Doctoris verbis statim subjungit sequentia: Omnes flere, omnes ereptum sibi Patrem & institutorem dolere; omnes item singulare & cæleste admirari prodigium (videlicet sacrorum stigmatum, de quibus paulo superius egerat) tunc recordantes promissi sibi facti a sancto Viro, se quantumvis morti proximum ab illis ante earum obitum videndum. Laboravit autem primiceria Clara pro extrahendo uno clavorum, qui prominebant ex palmis, nec potuit; intinxit tamen sanguine linteolum, & mensus * est sancti Patris corpus, ad cujus staturam postea curavit fieri quoddam receptaculum ad tribunæ dorsum, ubi & ejus imaginem fecit depingi.

[34] Nescio, ex quibus monumentis Waddingus desumpserit hæc omnia, [quæ a recentioribus narrantur,] si excipias istud, quod tradit de clavo, quem B. Clara ex manu S. Francisci extrahere conata est: id enim verosimiliter excerpsit ex Bartholomæo Pisano, qui fol. 309 verso operis jam aliquoties citati inter alios oculatos sacrorum stigmatum testes allegat Sanctam nostram his verbis: Stigmata & corpus beati Francisci juxta prophetiam ejusdem beata Clara vidit cum suis Sororibus, quæ tunc in sancto Damiano morabantur; & hoc dum corpus beati Francisci de sancta Maria de Angelis portaretur Assisium ad sepeliendum: divino enim nutu Fratres dictam viam tenentes, corpus beati Francisci, margaritis stigmatum Christi consignatum, beatæ Claræ & Sororibus, crate remota, ad tangendum & osculandum tradiderunt. Et tunc (ut dicitur) beata Clara conata est removere unum clavum de manibus; sed nullo modo valuit. De illo S. Claræ conatu, & ceteris tunc gestis, quæ Waddingus superaddit, sanctus Bonaventura nullum fecit verbum, licet eamdem sacri cadaveris translationem ad moniales factam narraverit, ut ex numero præcedente apparet.

[35] Quinimo Pisanus asserit, S. Claram vidisse stigmata S. Francisci adhuc viventis (id tantummodo de stigmatibus manuum intelligendum arbitramur) dum in eodem Opere Conformitatum columna præcedente citati folii 309 versi sic scribit: [& ab antiquo vitæ scriptore omittuntur.] Beata Clara vidit stigmata beati Francisci, dum viveret, & vulneri laterali emplastrum quoddam fecit ipsa, ut adhuc ostenditur in monasterio sanctæ Claræ de Assisio. Putamus, hic sermonem esse de malagmate aut emplastro, quod Waddingus a se visum testatur, & de quo in Annalibus Minorum ad annum 1224 num. 23 hæc tradit: In ecclesia sancti Georgii Clarissarum Assisii vidi adhuc servari quoddam genus cataplasmatis seu emplastri, vulgo Italico antiquo CAMOCIUM dictum (Italice camoscio significat pellem ovis aut similis animalis, ut in Vocabulario Cruscano ad hanc vocem videre est) quod ad leniendum lateralis plagæ dolorem, & sanguinem retinendum viro sancto fecit virgo sanctissima Clara; similiter & calceos ejusdem Virginis industria ita factos, ut superiorem pedum partem, ne videretur, cooperirent, & inferiorem ita a terra elevarent, ut prominentes clavorum cuspides gressum non omnino impedirent. At profecto mirum est, saltem obiter de hac S. Claræ inspectione vel industria non meminisse synchronum nostrum Actorum scriptorem, aut sanctum Bonaventuram, qui tamen in Vita S. Francisci cap. 13 plures eorumdem stigmatum inspectores allegat. Cum itaque hactenus non noverimus ullos hujus narrationis testes, Bartholomæo Pisano antiquiores, judicium nostrum suspendemus, donec forte vetustiores hujus rei assertores occurrant in Actis S. Francisci, quæ ad diem IV Octobris operosius discurienda erunt.

[36] [Facile tamen admittimus ea,] Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1251 num. 14 alia quædam, ab anonymo veterum Actorum scriptore omissa, ex authenticis instrumentis de eadem sancta Virgine refert in hunc modum: Quodam die dum intensius oraret, flammam divini amoris, qui ardebat in corde, clarius Deus patefecit in corpore ostendens Sorori Benevenutæ Perusinæ (quaæ ex primis fuit una discipulis, & rem ipsa in canonizationis processu deposuit) ingentem ignis globum, qui luminosam & pulchram sanctam reddebat Oratricem. Alias dum ante Missam pro aspersione aquæ lustralis ille cantaretur versiculus Vidi aquam egredientem e latere templi, in contemplationem rapta mysterii, toto illo die filias aqua perfundens benedicta, magno hortabatur affectu, ut sacratissimam illam aquam, quæ e latere Christi in cruce pendentis exivit, semper haberent in mente. Vis etiam interni hujus caloris quiescere non permittebat amantem, nec satis se fecisse putabat, nisi omnino se in holocaustum & hostiam Deo offerret per martyrium. Dum itaque audiit, quinque illos fidei athletas, sacras Minorum primitias, apud Marrochium pro Christo passos, omni conatu & arte studebat ad eumdem martyrii locum proficisci, ut suo sanguine plenam sui amoris faceret fidem. Neque intentatum reliquit iter; sed retraxit pius magister Franciscus dicens, domi etiam intra claustri angustias prolixum ei paratum esse martyrium, ejusque præsentiam & vitam longiorem necessariam esse discipulis educandis & pio instituto promovendo.

[37] [quæ Waddingus ex Processu canonizationis refert,] Deinde hic auctor ad eumdem Christi annum num. 19 de S. Clara narrat aliud prodigium his verbis: Ex processu canonizationis habetur, super caput ejus, dum morti propinqua sanctam susciperet Eucharistiam de manu Provincialis Ministri, Sororem Franciscam de Collemedio vidisse ingentem ignis globum, & Hostiæ formulam conversam in pulcherrimum infantulum; atque ipsam Claram post susceptum cum mira reverentia & lacrymis vivificum Sacramentum, adjunxisse: Tantum mihi contulit Dominus omnipotens hodie beneficium, ut cælo terræve nequeat comparari. Eademque Soror ibidem deponit, se in festo sanctorum Philippi & Jacobi in gremio sanctæ Virginis vidisse indicibilis pulchritudinis infantem, erectasque super Claræ caput duas alas fulgentissimas, quæ aliquando extendebantur in altum, aliquando deprimebantur, Virginis caput & humeros mirabiliter contegentes. Etsi Processum illum canonizationis videre nobis non licuerit, tamen libenter credimus sincero & erudito Waddingo, qui haud dubie antiquum istud monumentum præ manibus habuit.

[38] [licet non assentiamur eidem auctori,] Verum non tam facile assentimur eidem Waddingo, dum in laudatis Annalibus Minorum ad annum Christi 1253 num. 2 aliud quoddam miraculum, infra ex nostro Ms. codice in Actis a num. 43 aliter referendum, adornat his circumstantiis: Petit exinde a summo Pontifice vultu angelico remissionem omnium peccatorum. Qui cum diceret; Utinam ego tanta venia indigerem, perfectæ absolutionis munus, & Apostolicæ benedictionis gratiam impartitur. Traxit sanctas moras cum Virgine a primo mane usque ad Tertiam, dulciter confabulatus de rebus divinis: dumque jam tempus esset, ut languidula ad medici præscriptum comederet, supplex rogavit Christi Vicarium, ut apposita benediceret. Cui Pontifex: Ego nunc tibi committo, ut ipsa benedicas; & demum humiliter reluctanti & discrete se excusanti, ut ita faceret, præcepit. Non licuit amplius tanto refragari præcepto. Quare crucis signo consecravit edulia, quod mox apparuit in pane coram posito, atque aliis pluribus studiose illic adductis ab architriclina, ut a Pontifice benedicerentur: etenim in omnibus continuo apparuit crucis signum & panis Dei Famulæ appositus in crucis formam scissus, quatuor abiit in partes. Prodigiosus hic eventus amplius confirmavit sanctissimo Patri ceterisque adstantibus sanctitatis virgineæ dignitatem.

[39] Hæc chronologiæ & narrationis adjuncta indicant, prodigium istud non diu ante mortem S. Claræ contigisse, [dum miraculum quoddam differt usque ad imminentem Sanctæ obitum,] & consequenter Pontificem illum Romanum, qui tunc sanctam Virginem visitavit, Innocentium IV fuisse. At Guilielmus Spoelberch Minorita, qui Antverpiæ anno 1620 Speculum S. Francisci mutato stylo edidit, & quem ipse Annalista Minorum ibidem in margine citat, part. 2 Speculi cap. 30 illam Waddingi opinionem penitus evertit: nam post dictum caput in notis expreße monet, quod Pontifex iste, coram quo tunc S. Clara panes signo crucis signavit, fuerit Gregorius nonus, qui anno Christi 1241 ex hac vita migravit. Præterea in Actis nostris & in Speculo S. Francisci nullum fit verbum de pane, in quatuor partes mirabiliter scisso, licet Pisanus istud scissionis prodigium etiam ad omnes illos panes extenderit, quando in Libro Conformitatum fol. 105 eamdem rem ita narrat: Dum dominus Papa monasterium ipsius beatæ Claræ ad ipsam visitandam intrasset, præparari fecit mensam Sororum, ut ipse summus Pontifex eam ante suum benediceret recessum: & cum super hoc ipsum Pontificem beata Clara rogasset, ipse versa vice eidem mandavit, ut mensam ipsam coram eo benediceret: quod cum ipsa (ut obedientiæ filia) peregisset, videntibus Papa, Cardinalibus, & aliis, in panibus (scilicet in quolibet) statim apparuit signum crucis, & quilibet panis in crucis modum in quatuor partes se divisit. Quo miraculo stupefacti astantes, cum maxima devotione de prædictis panibus quilibet partem suam accepit. Sed neque hic, neque in aliis veteribus documentis ullum occurrit verbum, ex quo colligas, istud prodigiosæ benedictionis miraculum usque ad mortem S. Claræ differendum esse.

[40] Potius ad illa propinquæ mortis tempora pertinet testamentum ejusdem sanctæ Virginis, quod exemplo S. Francisci jam moritura filiabus suis spiritualibus reliquit, [ad quæ tempora potius spectat testamentum ejus,] & quod Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1253 num. 5 ex antiquo Ms. Memoriali sic recitat: In nomine Domini, amen. Inter alia beneficia, quæ a largitore nostro Patre misericordiarum recepimus, & quotidie recipimus, exinde ipsi glorioso gratiarum actiones referre magis debemus. Magna est vocatio nostra, quæ quanto perfectior & major est, tanto magis illi plurimum debemus. Unde Apostolus: Agnosce vocationem tuam. Factus est nobis Filius Dei via, quam verbo & exemplo ostendit, & docuit nos beatus pater noster Franciscus, verus amator & imitator ipsius. Igitur considerare debemus, Sorores dilectæ, immensa beneficia Dei nobis collata, sed inter cetera, quæ per servum suum dilectum patrem nostrum beatum Franciscum in nobis dignatus est operari, non solum post conversionem nostram, sed etiam dum essemus in seculi vanitate: nam cum ipse Sanctus adhuc non habens Fratres nec socios, statim quasi post conversionem suam cum ecclesiam sancti Damiani ædificaret, ubi consolatione divina totaliter visitatus, compulsus est seculum ex toto relinquere, præ magna lætitia & illustratione Spiritus sancti de nobis prophetizavit, quod Dominus post implevit: ascendens enim tunc temporis super murum dictæ ecclesiæ, quibusdam pauperibus ibi juxta morantibus alta voce lingua Francigena loquebatur: “Venite & adjuvate me in opere monasterii sancti Damiani, quoniam adhuc erunt dominæ ibi, quarum famosa & sancta conversatione glorificabitur Pater noster cælestis in universa Ecclesia sua sancta”.

[41] [in quo Deum laudat] In hoc ergo considerare possumus copiosam benignitatem Dei in nobis, qui propter abundantem misericordiam & charitatem suam de nostra vocatione & electione per Sanctum suum dignatus est ista loqui: & non solum de nobis ista beatissimus Pater noster prophetizavit, sed etiam de aliis, quæ venturæ erant in vocatione sancta, in quam Dominus nos vocavit. Quanta ergo solicitudine, quantoque studio mentis & corporis mandata Dei & Patris nostri servare debemus, ut, cooperante Domino, talentum multiplicatum ei reddamus? Ipse enim Dominus non solum posuit nos ut formam aliis in exemplum & speculum, sed etiam Sororibus nostris, quas ad vocationem nostram Dominus advocavit, ut & ipsæ sint conversantibus in mundo speculum & exemplum. Cum igitur nos vocaverit Dominus ad tam magna, ut in nobis se valeant speculari, quæ aliis sunt in exemplum & speculum, tenemur multum benedicere Dominum & laudare, & ad bene faciendum amplius in Domino confortari. Quapropter si secundum formam prædictam vixerimus, exemplum nobile aliis relinquemus, & æternæ beatitudinis bravium labore brevissimo acquiremus.

[42] [propter gratiam vocationis suæ,] Postquam altissimus Pater cælestis per misericordiam suam & gratiam cor meum dignatus est illustrare, ut exemplo & doctrina beatissimi patris nostri Francisci pœnitentiam facerem, paulo post conversionem ipsius, una cum paucis Sororibus, quas Dominus paulo post meam conversionem dederat mihi, obedientiam sibi voluntarie promisi, sicut Dominus lumen gratiæ suæ nobis contulerat per ejus vitam laudabilem & doctrinam. Attendens autem beatus Franciscus, quod essemus debiles & fragiles secundum corpus, nullam tamen necessitatem, paupertatem, laborem, tribulationem, vel vilitatem & contemptum seculi renuimus; immo pro magnis deliciis reputabamus. Exemplis Sanctorum & Fratrum suorum, sicut ipse & Fratres sui examinaverunt frequenter, gavisus est multum in Domino, & ad pietatem erga nos motus, obligavit se, & per se, & per Religionem suam habere semper de nobis, tamquam de Fratribus suis, curam diligentem, & solicitudinem specialem. Et sic de voluntate Domini & beatissimi patris nostri Francisci ivimus ad ecclesiam sancti Damiani moraturæ; ubi Dominus in brevi tempore per misericordiam suam & gratiam nos multiplicavit, ut impleretur, quod Dominus prædixerat per Sanctum suum: nam steteramus in alio loco, licet parum. Postea scripsit nobis formam vivendi & maxime ut in sancta paupertate semper perseveraremus. Nec contentus fuit in vita sua nos hortari multis sermonibus & exemplis ad amorem & observantiam sanctissimæ paupertatis; sed & plura scripta nobis tradidit, ne post mortem suam ullatenus declinaremus ab ipsa, sicut & Dei Filius, dum vixit in mundo, ab ipsa sancta paupertate numquam voluit declinare: & beatissimus pater noster Franciscus ejus vestigia imitatus sanctam paupertatem suam, quam elegit per se & per suos Fratres, exemplo suo & doctrina, dum vixit, ab illa nullatenus declinavit.

[43] Considerans igitur ego Clara, Christi & Sororum pauperum monasterii sancti Damiani ancilla, [& discipulas suas ad strictam paupertatis observantiam,] licet indigna, & plantuncula sancti Patris cum aliis meis Sororibus altissimam professionem nostram, & tanti Patris mandatum, fragilitatem quoque aliarum, quam timebamus in nobis post obitum sancti patris nostri Francisci, qui erat columna nostra, unica consolatio post Deum & firmamentum, iterum atque iterum voluntarie nos obligavimus dominæ nostræ sanctissimæ paupertati, ne post mortem meam Sorores, quæ sunt & venturæ sunt, ab ipsa valeant ullatenus declinare. Et sicut ego studiosa & solicita semper fui sanctam paupertatem, quam domino & patri nostro sancto Francisco promisimus, observare, & ab aliis facere observari, immo etiam ad majorem cautelam solicita fui a domino Papa Innocentio, sub cujus tempore cœpimus, & ab aliis successoribus suis nostram professionem sanctissimæ paupertatis, quam & Patri nostro promisimus, eorum privilegiis facere corroborari, ne aliquo tempore ab ipsa ullatenus declinaremus. Quapropter flexis genibus & utroque homine inclinato, sanctæ matri Ecclesiæ Romanæ, summo Pontifici, & præcipue domino Cardinali, qui Religioni Fratrum Minorum & nobis fuerit deputatus, recommendo omnes Sorores meas, quæ sunt & venturæ sunt, ut amore illius Domini, qui pauper positus in præsepio, pauper vixit in seculo, & nudus remansit in patibulo, semper gregi suo pusillo, quem dominus Pater genuit in Ecclesia sua sancta, verbo & exemplo beati patris Francisci, insequendo paupertatem & humilitatem dilecti filii sui & gloriosæ Virginis matris suæ, sanctam paupertatem, quam Deo & beatissimo patri nostro Francisco promisimus, faciat observari, & in ipsa dignetur fovere ipsas semper & conservare.

[44] Et sicut Dominus dedit nobis beatissimum patrem nostrum Franciscum in fundatorem, plantatorem, & adjutorem nostrum in servitio Christi, [ad imitationem sancti Francisci,] & in iis, quæ Deo & ipsi Patri nostro promisimus, qui etiam, dum vixit, solicitus fuit verbo & opere semper excolere & fovere nos plantulam suam, sic recommendo & relinquo Sorores meas, quæ sunt & venturæ sunt, successori beati patris nostri Francisci & toti Religioni, ut sint nobis in adjutorium proficiendi semper in melius ad serviendum Deo, & ad observandam præcipue melius sanctissimam paupertatem. Si vero contingeret aliquo tempore, dictas Sorores dictum locum relinquere, & ad alium se transferre, prædictam formam paupertatis, quam Deo & beatissimo patri nostro Francisco promisimus, post mortem meam, ubicumque fuerint, servare nihilominus teneantur. Sit tamen solicita semper & providens tam illa, quæ erit in officio, quam aliæ Sorores, ne circa supradictum locum de terra acquirant, vel recipiant, nisi quantum extrema necessitas pro horto ad excolenda olera poposcerit. Si autem aliquo tempore pro honestate & remotione monasterii extra septum horti oporteret plus habere de terra, non permittant plus acquiri, nisi quantum extrema necessitas poscit; & illa terra penitus non laboretur, nec seminetur, sed semper solida & inculta permaneat.

[45] Moneo & hortor in Domino Jesu Christo omnes Sorores meas, quæ sunt & venturæ sunt, ut semper studeant imitari viam sanctæ simplicitatis, [mutuam caritatem,] humilitatis & paupertatis, ac etiam honestatem sanctæ conversationis, sicut ab initio nostræ conversionis ad Christum edoctæ fuimus a beato patre nostro Francisco: ex quibus non nostris meritis, sed sola misericordia & gratia largitoris, ipse Pater misericordiarum tam his, quæ longe sunt, quam his quæ prope, bonæ famæ semper sint in odorem: & ex charitate Christi invicem diligentes, amorem, quem intus habetis; foris per opera demonstretis, ut ex hoc exemplo provocatæ Sorores semper crescant in amorem Dei, & in mutua charitate. Rogo etiam illam, quæ erit in officio Sororum, ut magis studeat præesse aliis, virtutibus & sanctis moribus, quam officio; quatenus ejus exemplo provocatæ Sorores non tantum ex officio ei obediant, sed potius ex amore. Sit etiam provida & discreta circa Sorores suas, sicut bona mater erga filias suas; & præcipue de iis, quas Dominus dabit, eis secundum necessitatem uniuscujusque studeat providere. Sit etiam tam benigna & communis, ut secure possint manifestare necessitates suas, & recurrere ad eam omni hora confidenter, sicut eis videbitur expedire, tam pro se, quam pro Sororibus suis. Sorores vero, quæ sunt subditæ, recordentur, quod propter Dominum abnegaverunt proprias voluntates. Unde volo, quod obediant suæ matri, sicut promiserunt Domino sua spontanea voluntate, ut mater earum videns charitatem, humilitatem, & unitatem, quas invicem habent, omne onus, quod ex officio tolerat, levius portet, & quod molestum est & amarum, propter sanctam earum conversationem ei in dulcedinem convertatur.

[46] Et quoniam arcta est via & semita, & angusta est porta, per quam itur & intratur ad vitam, [aliasque virtutes adhortata,] pauci sunt, qui ambulant & intrant per eam; & si aliqui sunt, qui ad tempus ambulant per eam, paucissimi sunt, qui perseverant in ea. Beati vero, quibus datum est ambulare per eam, & perseverare usque ad finem. Caveamus ergo, quod si per viam Domini intravimus, quod culpa nostra, negligentia & ignorantia aliquo tempore ab ipsa nullatenus declinemus, ne tanto Domino & suæ Matri Virgini, & patri nostro beato Francisco, & Ecclesiæ triumphanti & etiam militanti injuriam deferamus. Scriptum est enim: Maledicti, qui declinant a mandatis tuis. Hujus rei gratia flecto genua mea ad patrem domini nostri Jesu Christi, suffragantibus meritis gloriosæ virginis sanctæ Mariæ matris ejus, & beatissimi patris nostri Francisci & omnium Sanctorum, ut ipse Dominus, qui dedit bonum principium, det incrementum, det etiam semper finalem perseverantiam. Amen. Hoc scriptum, ut melius debeat observari, relinquo vobis charissimis & dilectissimis Sororibus meis præsentibus & futuris in signum benedictionis Domini, & beatissimi patris nostri Francisci, & benedictionis meæ, matris & ancillæ vestræ. Ignoramus determinatam ætatem veteris Ms. instrumenti, ex quo Waddingus has ultimæ voluntatis tabulas transcripsit; sed scimus, quod Marcus Ulyssiponensis in Chronico Minorum part. 1 lib. 8 cap. 35 easdem ante Waddingum ex antiquo Memoriali in linguam Lusitanicam transtulerit.

[47] [iis adventum Sororum prophetico spiritu prænuntiat.] Nihil hic dicimus de aliis S. Claræ scriptis, sive epistolis ab ipsa datis, quarum nonnullas Actis B. Agnetis Bohemicæ ad diem VI Martii inseruimus. Prætermittimus etiam varia Pontificum Romanorum diplomata seu privilegia eidem sanctæ Virgini & Ordini ipsius concessa, quæ omnia in Annalibus Minorum facile inveniuntur. Juverit tamen hic coronidis loco subnectere quamdam ejusdem Sanctæ jam morituræ revelationem, ab antiquo biographo omissam, de qua Waddingus in jam sæpe laudatis Annalibus Minorum ad annum 1253 num. 7 sic meminit: Se totam collegit ad tranquillum ex hoc mundo discessum. Sed dum astarent Sorores, inquit: “Abite in occursum Sororum vestrarum, quæ me visum veniunt ex monasterio Florentino Montis-cæli; abite quantocius; jam præ foribus sunt, atque aliquantulum prius refectas deducite, ut benedicat eis anima mea, antequam moriar”. Vere prophetasse, compererunt Sorores, feceruntque, quod præceperat. Advenis autem & incolis non cessabat Clara ministrare verba salutis, & regularem edocere professionem, dicens, quid debeant facere, & prædicens, quæ futura erant post ejus interitum. Legavit prædicto virginum collegio Florentino suum velum, quod ab abbatissa & Sorore Agnete, Claræ germana, illuc transmissum, integrum & illæsum in præsentem servatur diem, innumeraque patrantur ad ejus contactum miracula, præsertim in pueris lethargicis. Infra agemus de hoc velo, aliisque spectantibus ad posthumam S. Claræ gloriam, quam duobus paragraphis sequentibus illustrare ac vindicare conabimur.

[Annotata]

* lege mensa

§ IV. Canonizatio Sanctæ, & insana impudensque adversus ipsam calumnia breviter refutata.

[Alexander IV in bulla canonizationis,] Omnes chronologi consentiunt, S. Claram propter evidentia miracula, quibus vivens ac defuncta coruscavit, biennio post mortem, sive anno Christi 1255, solenniter numero sanctarum virginum adscriptam fuisse; sed exemplaria bullæ canonizationis circa diem hujus solennitatis inter se discrepant, ut Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1255 num. 5 notavit. Hinc etiam illustrissimus Fontaninus in Codice Canonizationum, quem Romæ anno 1729 edidit, post relatam summi Pontificis constitutionem, quia hæc sancta Virgo albo Cælitum inscribitur, nos pag. 96 in notis sic monet: Claram in cælum abituram invisit summus Pontifex Innocentius IV, qui etiam ejus funeri [interfuit] cum Cardinalibus, interque hos cum Raynaldo episcopo Ostiensi, qui postmodum Alexander IV Pontifex dictus eam canonizavit Anagniæ anno Domini MCCLV. De die lis est: alii enim die XII, alii XV Augusti; alii XXVI Septembris, alii XIX Octobris id factum existimarunt. Hæc tamen dissensio inde orta, quod plures bullæ ea de re non uno tempore datæ fuerint. Etenim illo ævo non semper viri sancti illa ipsa die canonizati sunt, qua bullæ vulgatæ, ut jam sæpe observatum. Nos ejus Vitam, jussu Alexandri IV conscriptam, apud Surium die XII Augusti, ceteris præferendam putamus, quæ Claram, instante ipso ejus migrationis die, nempe XII Augusti (obiit die XI istius mensis, ut alibi monuimus) in sanctarum virginum canonem relatam testatur. At quiscumque fuerit certus canonizationis dies, Pontificia hujus apotheoseos constitutio apud Sedulium, Waddingum, aliosque auctores passim occurrit.

[49] Decreveram hanc canonizationis bullam transcribere ex prædicta editione Romana anni 1729; sed cum ibi mendis scateat, eamdem excerpsi ex Bullario Romano Laërtii Cherubini, [anno Christi 1255 edita,] ubi tomo 1 a pag. 81 sic sonat: Alexander episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus, universis archiepiscopis & episcopis, per regnum Franciæ constitutis, salutem & Apostolicam benedctionem. Clara claris præclara meritis, magnæ in cælo claritate gloriæ ac in terra splendore miraculorum sublimium, clare claret. Claræ hujus arcta & alta religio hic coruscat; hujus sursum æterni præmii radiat magnitudo, hujusque virtus signis magnificis, mortalibus illucescit. Huic Claræ intitulatum hic fuit summæ privilegium paupertatis: huic in excelso rependitur inæstimabilis copia thesaurorum: huic a Catholicis plena devotio & honoris cumulus exhibetur. Hanc Claram sua fulgida hic insignierunt opera: hanc Claram in alto divinæ lucis clarificat plenitudo. Hanc Christianis populis prodigiorum ejus insignia stupenda declarant. O Clara multimodæ titulis prædita claritatis! Ante conversionem tuam utique clara, in conversione clarior; in claustrali conversatione præclara, & post decursum vitæ præsentis spatium clarissima illuxisti.

[50] [alludens ad nomen S. Claræ,] Ab hac Clara clarum exempli speculum huic seculo prodiit. Ab hac inter amœnitates cælestes suave lilium virginitatis offertur. Ab hac in terris manifesta subventionum remedia sentiuntur. O admiranda Claræ beatæ claritas, quæ quanto studiosius per singula quæritur, tanto splendidior in singulis invenitur! Emicuit hæc, inquam, in hoc seculo, in Religione præfulsit, in domo illuxit ut radius, in claustro coruscavit ut fulgur. Emicuit in vita, post mortem radiat, claruit in terra, in cælo relucet. O quanta hujus vehementia luminis, & quam vehemens istius illuminatio claritatis! Manebat quidem hæc lux secretis inclusa claustralibus, & foras micantes radios emittebat. Colligebatur in arcto cœnobio, & in amplo seculo spargebatur. Servabatur intra, & extra manebat: latebat namque Clara, sed ejus vita patebat. Silebat Clara, sed sua fama clamabat. Celabatur in cella, & in urbibus docebatur. Nec mirum, quia lucerna tam accensa, tam lucens, abscondi non poterat, quin splenderet, & clarum in domo Domini daret lumen. Nec recondi poterat vas tot aromatum, quin fragraret, & suavi odore dominicam aspergeret mansionem. Imo cum in angusto solitudinis reclusorio alabastrum sui corporis hæc dure contereret, tota omnino Ecclesiæ aula sanctitatis ejus odoribus replebatur.

[51] [narrat conversionem ejus,] Sane cum ipsa, dum adhuc puella esset in seculo, hunc mundum fragilem & immundum mundo calle ab ætate tenera transilire studeret, & pretiosum suæ virginitatis thesaurum illibato semper pudore custodiens, caritatis & pietatis operibus vigilanter intenderet, ita quod ex ea grata & laudabilis ad vicinos & alios fama prodiret, beatus Franciscus, audito hujus famæ præconio, cœpit confestim hortari eam, & ad Christi perfectam inducere servitutem: quæ sacris illius monitis mox adhærens, & mundum cum terrenis omnibus penitus abdicare, ac soli Domino in paupertate voluntaria famulari desiderans, hoc suum fervens desiderium, quam cito potuit, adimplevit: quæ tandem cuncta sua bona, ut una secum, quidquid etiam habebat, Christi obsequio deputaret, in eleemosynas & pauperum subsidia distribuit & convertit. Cumque de seculi strepitu fugiens, ad quamdam campestrem declinasset ecclesiam, & ab ipso beato Francisco sacra ibi recepta tonsura, processisset ad aliam, consanguineis ejus ipsam exinde reducere molientibus, illa protinus amplectens altare pannosque apprehendens ipsius, crinium sui capitis incisura detecta, eisdem consanguineis in hoc fortiter restitit & constanter, quia cum jam esset mente integra juncta Deo, pati non poterat, ab ejus servitio se divelli.

[52] Denique cum ad ecclesiam sancti Damiani extra civitatem Assisinatem, [laudat Ordinem monialium,] unde traxit originem, per eumdem beatum Franciscum adducta fuisset, ibi ei Dominus ad amorem & cultum assiduum sui nominis, plures socias aggregavit: ab hac siquidem insignis & sacer Ordo sancti Damiani per orbem jam longe diffusus, salutare sumpsit exordium. Hæc, adhortante ipso beato Francisco, huic novæ sanctæque observantiæ sequendum dedit initium: hæc hujus magnæ Religionis fuit primarium & stabile fundamentum: hæc hujus alti operis lapis exstitit primitivus: hæc genere nobilis, sed conversatione nobilior, virginitatem, quam prius etiam custodiverat, sub hac sanctimoniæ regula præcipue conservavit. Hanc postmodum Religionem mater ejus, Hortulana nomine, piis intenta operibus, ipsius natæ sequendo vestigia, devote suscepit, in qua demum hæc optima Hortulana, quæ in horto Dominico protulit talem plantam, conclusit feliciter dies suos. Post aliquot vero annos ipsa beata Clara monasterii & Sororum regimen, nimia ejusdem sancti Francisci devicta importunitate, recepit.

[53] Hæc utique fuit arbor procera & eminens, longis distenta ramis, [quas ipsa suo exemplo] quæ in agro Ecclesiæ dulcem fructum Religionis attulit, & ad cujus delectabilem umbram sub illius amœnitate fructum hujusmodi libaturæ concurrerunt undique multæ alumnæ fidei & concurrunt. Hæc fuit nova mulier vallis Spoletanæ, quæ novum aquæ vitalis fontem ad refectionem animarum & commodum propinavit, qui jam per diversos rivulos in territorium Ecclesiæ derivatus, plantaria Religionis infudit. Hæc fuit altum sanctitatis candelabrum, vehementer in habitaculo Domini rutilans, ad cujus ingentem splendorem plurimæ properaverunt & properant, suas de illius lumine lampades accendentes. Hæc profecto in agro fidei plantavit & coluit vineam paupertatis, de qua fructus salutis pingues & divites colliguntur. Hæc in prædio ecclesialticæ humilitatis hortum constituit, multiplici rerum consertum inopia, in quo magna virtutum copia reperitur. Hæc in Religionis districtu arcem arctæ abstinentiæ fabricavit, in qua larga spiritualis alimoniæ refectio ministratur. Hæc fuit pauperum primiceria, ducissa humilium, magistra continentium, & pœnitentium abbatissa. Hæc suum monasterium, creditamque in illo sibi familiam solicite ac prudenter in timore ac servitio Domini, & plena Ordinis observantia gubervavit; vigil in cura, in ministerio studiosa, in exhortatione attenta, diligens in admonitione, in correctione moderata, temperata in præceptis, in compassione præstabilis, discreta in silentio, in sermone matura, & consulta in cunctis ad perfectum regimen opportunis, volens magis famulari, quam dominari, & honorare potius, quam honore sustolli.

[54] Hujus vita erat aliis eruditio & doctrina. In hoc libro vitæ ceteræ vivendi regulam didicerunt. [ad rigidam vivendi normam,] In hoc vitæ speculo reliquæ vitæ semitas inspexere. Corpore namque sistebat in terra, sed animo versabatur in cælo, humilitatis vasculum, armarium castitatis, caritatis ardor, dulcor benignitatis, patientiæ robur, nexus pacis & familiaritatis communio; mitis in verbo, lenis in facto, & in omnibus amabilis & accepta. Et ut, carne depressa, convalesceret spiritu (quia quisque, hoste suo debilitato, fit fortior) nudum solum & interdum sarmenta pro lecto habebat, & pro pulvinari sub capite durum lignum, unaque tunica cum mantello de vili, despecto & hispido panno contenta. His humilibus indumentis ad operimentum sui corporis utebatur, aspero cilicio de chordulis crinium equorum contexto, nonnumquam adhibito ad carnem. Arcta quoque in cibo & in potu districta, tanta se in his frænabat abstinentia, quod longo tempore tribus diebus in hebdomada, videlicet secunda, quarta & sexta feria, nihil penitus pro sui corporis alimento gustavit; reliquis nihilominus diebus adeo se cibariorum parvitate restringens, quod aliæ de ipsa, quomodo sub tam forti districtione subsistere poterat, mirabantur.

[55] [strictamque paupertatis observantiam incivitavit,] Vigiliis insuper & orationibus assidue dedita, in his præcipue diurna & nocturna tempora expendebat. Diutinis tandem perplexa languoribus, cum ad exercitium corporale non posset surgere per se ipsam, Sororum suarum suffragio levabatur, & ad tergum ejus fulcimentis appositis, propriis manibus laborabat, ne in suis etiam esset infirmitatibus otiosa. Unde de panno lineo hujus sui studii & laboris plura pro altaris Sacrificio corporalia fieri fecit, & per plana & montana Assisii diversis ecclesiis exhiberi. Amatrix vero præcipua & colona sedula paupertatis sic illam suo affixit animo, sic eam in suis desideriis alligavit, quod semper in ipsius dilectione firmior, & ardentior in amplexu, a districta & delectabili ejus copula pro nulla umquam necessitate discessit, nec aliquibus prorsus potuit induci suasibus ad consentiendum, quod suum monasterium proprias possessiones haberet, quamquam felicis recordationis Gregorius Papa prædecessor noster de multa indigentia ipsius monasterii pie cogitans, libenter illi voluerit pro Sororum ejus sustentatione possessiones sufficientes & congruas deputare.

[56] [& propter miracula, quæ tum in vita,] Verum quia magnum & splendidum luminare supprimi non potest, quin suæ radios præferat claritatis, in ipsius etiam vita multis & variis miraculis virtus suæ sanctitatis effulsit: nam cuidam de Sororibus ipsius monasterii vocem, quam longo tempore quasi omnino perdiderat, restauravit Alii, officio linguæ penitus destitutæ, loquelam restituit expeditam. Alteri aurem surdam aperuit ad auditum. Laborantem febre, tumentem hydropisi, plagatam fistula, & aliis oppressas languoribus liberavit, facto crucis signaculo super eas. Quemdam Fratrem de Ordine Minorum sanavit ab insaniæ passione. Cum autem quadam vice oleum in monasterio totaliter defecisset, ipsa, vocato Fratre, qui erat eidem monasterio pro colligendis eleemosynis deputatus, accepit urceum atque lavit, vacuumque juxta fores ipsius monasterii posuit, ut illum idem Frater pro oleo acquirendo deferret: quem cum vellet ipse apprehendere, invenit eum oleo, beneficio divinæ largitatis impletum. Rursum cum uno die non nisi unius panis medietas pro refectione Sororum in eodem monasterio haberetur, ipsa medietatem eamdem jussit in frusta dividi, & Sororibus dispensari; quam inter manus frangentis ille, qui vivus est panis & dat escam esurientibus, multiplicavit in tantum, quod quinquaginta sufficientes factæ fuerunt exinde portiones, & Sororibus discumbentibus distributæ.

[57] [tum post obitum,] Per hæc & alia signa conspicua suorum, dum adhuc viveret, innotuit præeminentia meritorum. Nam & cum in extremis ageret, candidus beatarum virginum cœtus, micantibus coronis ornatus, in quo una ex ipsis eminentior & fulgidior apparebat, visus est domum intrare, ubi eadem Christi Famula decumbebat, & usque ad lectulum ejus procedere, ac circa eam quasi visitationis officium ac confortationis solamen quodam humanitatis studio exhibere. Post obitum vero ejus quidam, qui morbo caduco ruebat, & propter crus contractum gradi non poterat, ad sepulcrum delatus ipsius, fuit ibi, crure ipso quasi fragoris sonitum faciente, ab utraque infirmitate curatus. Curvi renibus, membris contracti, præcipites furia & dementi furore ferales receperunt ibidem integram sospitatem. Cuidam sua dextera manus, cujus ipse usum ex illata sibi vehementi percussione ita perdiderat, quod nihil omnino per eam, veluti prorsus inutilem, poterat operari, fuit ad actum suum pristinum ipsius Sanctæ meritis plenarie reformata. Alius, qui diutina cæcitate lumen amiserat oculorum, cum ad idem sepulcrum sub ducatu alterius accessisset, recuperato inibi visu, rediit exinde sine duce.

[58] His & quamplurimis aliis operibus & miraculis hæc venerabilis Virgo resplenduit gloriosis, [evidenter intercessione sua patravit,] ut evidenter appareat adimpletum id, quod de ipsa mater ejus, dum esset ex ea gravida & oraret, dicitur audivisse; videlicet quod paritura erat quoddam lumen, quod orbem plurimum illustraret. Gaudeat itaque mater Ecclesia, quod talem genuit & educavit filiam, quæ tamquam virtutum fœcunda parens multas religionis alumnas suis produxit exemplis, & ad perfectum Christi servitium pleno magisterio informavit. Lætetur & devota turba fidelium, quod rex cælorum & Dominus Sororem ipsorum & sociam, quam in sponsam sibi elegerat, ad suum præcelsum & præclarum palatium cum gloria introduxit. Nam & Sanctorum congaudent agmina, quod in superna eorum patria novellæ regalis sponsæ nuptiæ celebrantur.

[59] Ceterum quia congruit, ut quam Dominus exaltavit in cælo, [eam numero sanctarum virginum adscribit,] Catholica Ecclesia veneretur in terra, quia de sanctitate vitæ ac miraculis ejus, diligenti & attenta inquisitione, ac examinatione districta & solenni discussione præmissis, liquido constitit, licet alias etiam & in propinquis & remotis partibus satis essent præcognita lucida ejus Acta; nos de communi Fratrum nostrorum & prælatorum omnium, tunc apud Sedem Apostolicam existentium, consilio & assensu, de omnipotentia divina confisi, auctoritate beatorum Petri & Pauli Apostolorum, ac nostra ipsam catalogo sanctarum virginum duximus adscribendam: ideoque universitatem vestram monemus & hortamur attente, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus pridie Idus Augusti festum ejusdem Virginis devote & solenniter celebretis, & faciatis a vestris subditis venerabiliter celebrari, ut ipsam habere mereamini apud Deum piam & sedulam adjutricem.

[60] Et ut ad venerandum ejus sepulcrum avidius & copiosius Christiani populi confluat multitudo, [& tumulum ipsius pie visitantibus indulgentias concedit.] ac celebrius ipsius festivitas recolatur, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad illud cum reverentia in ejusdem Virginis festo, vel etiam infra ipsius festi Octavas annuatim accesserint, ipsius suffragia humiliter petituri, de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, annum unum & quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum Anagniæ sexto Calendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo. Apud Waddingum in Annalibus Minorum ad annum 1255 num. 6, & in novissima editione Romana Codicis canonizationum pag. 96 dicitur id factum esse XIV Kalendas Novembris. In Historia seraphica Sedulii pag. 550 dies cum Bullario Romano Laërtii Cherubini concordat. Alia vero exemplaria alios dies notant, ut jam supra monuimus.

[61] [Quamvis Alexander IV fuerit severissimus] Tanto igitur elogio exornatam S. Claram catalogo Cælitum inscripsit Alexander IV, vir in discutiendis Sanctorum gestis admodum severus, qui ab ipsis hæreticis de nimia credulitate accusari non potest: cum enim adhuc esset Cardinalis, & episcopas Ostiensi, Innocentio IV Pontifici in ipsis Claræ exsequiis sanctitatem hujus Virginis, sibi intime perspectam, declarare volenti obstitit, ut coævus Actorum scriptor infra apud nos num. 53 testabitur his verbis: Ventum erat ad celebranda divina, cum, Fratribus incipientibus Officium mortuorum, repente dominus Papa Officium de virginibus, non de mortuis, fieri debere proloquitur, ut prius eam canonizare videretur, quam corpus traditum esset sepulturæ. Respondente autem viro eminentissimo domino Ostiensi, morosius agendum, Missa de mortuis celebratur. Ex hac re satis apparet, quod hic postea sub nomine Alexandri IV ad cathedram sancti Patri evectus eamdem Virginem Sanctis non annumeraverit, nisi postquam rigidum examen de virtutibus & miraculis ejus instituisset.

[62] [in discutiendis gestis & miraculis Sanctorum,] Præterea severitas hujus viri in gestis & miraculis Sanctorum discutiendis evidenter colligi potest ex Actis S. Stanislai episcopi & martyris, quæ in Opere nostro ad diem VII Maii illustrata sunt: nam ibi tomo 11 istius mensis pag. 202 in antiqua Vitæ synopsi narratur, quomodo idem adhuc Cardinalis & episcopus Ostiensis obstiterit canonizationi S. Stanislai, & non nisi manifesta ejusdem sancti Martyris apparitione inductus fuerit ad eam promovendam, quæ omnia ibidem referuntur his paucis verbis: Post centum tandem & septuaginta annos excitat Dominus spiritum Prandotæ episcopi Cracoviensis, viri sancti; Boleslai item ducis cum sua conjuge Kinga, femina castissima: qui miraculis sancti Episcopi collectis, & fide publica tamquam igni probatis, legatos ad Innocentium quartum summum Pontificem mittunt; atque ut tantum virum in numerum Sanctorum referre velit, diligenter precantur. Fit consultatio Assisii, ubi tum forte erat summus Pontifex. Inter alios tum unus adversabatur causæ divi Stanislai Reniholdus (lege Reynaldus vel Reginaldus, quo nomine ante Pontificatum appellabatur) Cardinalis Ostiensis, vir primæ auctoritatis. Incidit hic in gravem & lethalem morbum: cui in somnis apparet divus Stanislaus: indigne illum facere docet, qui Dei resistat voluntati. Excitatur senex, divo se commendat, convalescit, causam ante oppugnatam tuetur. Joannes Longinus sive Dlugossus eodem tomo 11 Maii apud nos pag. 257 hanc historiam fusius narrat, & illum Cardinalem, quem rectius Reginaldum nominat, Innocentio IV Pontifici in cathedra S. Petri successisse affirmat. Hinc abunde liquet, Cardinalem illum postea summum Pontificem piæ credulitati aut affectui suo non indulsisse, dum anno Christi 1255 Claram numero sanctarum virginum accensuit, eamque supra relatis landibus ornavit.

[63] Attamen post adeo solennem S. Claræ canonizationem, ab illo rigido miraculorum investigatore factam, inventus fuisse dicitur temerarius quidam Frater Prædicator, qui huic gravissimo summi Pontificis judicio in publica concione audacter obstreperet; [tamen fertur quidam Frater huic ejusdem Papæ canonizationi contradixisse,] qua de re Franciscus Haroldus in Epitome Annalium Ordinis Minorum, quam duobus voluminibus Romæ anno 1662 edidit, ad annum Christi 1260 num. 7 habet sequentia: Magnum tunc per orbem ferebatur Claræ nomen, & magnam in cælis gloriam ac merita, magna & frequentia miracula monstrabant; sed tanta est iniquitas invidentiæ humanæ, ut nec Sanctos sanctos esse velint, qui hoc malo agitantur: non defuit enim tunc cujusdam Ordinis Religiosus, qui insano livore Viennæ in Alemannia in publica concione, quam ad populum habuit, in obloquia prophana prorumpens (ut Pontifex loquitur) pollutis labiis præsumpsit exprimere, quod eadem sancta Clara, cujus felix anima in conspectu fulget Altissimi, Sanctorum non erat aggregata collegio, & quod Apostolicæ Sedis judicium in adscriptione ipsius in catalogum Sanctorum erroneum exstitisset. Hæc ergo Pontificem impulerunt, ut litteris hoc anno datis præcepisset (potius præceperit) Priori provinciali illius Religiosi, ut ipsum peremptorie vocatum cogeret, primum ad recantandam palinodiam, ac deinde ad ipsius Pontificis præsentiam destinaret, suæ temeritatis pœnas luiturum. Quem exitum ea res habuerit, ignoramus. Ceterum ipsas Alexandri IV Pontificis litteras, hic ab Haroldo indicatas, & Priori Provinciali Fratrum Prædicatorum in Alemmania inscriptas, Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1260 num. 41 exhibet, quas brevitatis causa omittimus, & apud Waddingum loco proxime citato videndas assignamus.

[64] Insanam hujus Fratris temeritatem superat impietas Centuriatorum Magdeburgensium, [& hæretici tum hunc Pontificem, tum ipsam Sanctam,] qui Centuria 13 hæreticæ suæ farraginis cap. 7, apud nos col. 720, inter alia contumeliosa mendacia impudenti calamo hoc effuderunt: Alexander quartus Claram virginem, Francisci discipulam (aut si mavis concubinam) ad cælos migrare jussit pro suo imperio. Egregii scilicet illi Ecclesiæ Catholicæ reformatores putabant,hanc spiritualem S. Francisci & S. Claræ conversationem similem esse sacrilegis nuptiis, quas eorum patriarcha Lutherus, antiquæ fidei & Religiosi Ordiniis transfuga, cum fœdifraga ejusdem furfuris moniali celebravit. Væ libidinosis istis hircis, qui Catholicos, etiam sanctos, sibi aut lascivis suis gregalibus similes fingunt. Videtur impios hujusmodi homines designasse S. Judas Apostolus in Catholica sua epistola, ubi inter alia, quæ apte in hos hæreticos quadrant, sic scribit: In novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Sed cum animales isti homines, ut cum Apostolo Paulo 1 ad Corinth. 2 ℣ 14 loquar, non percipiant ea, quæ sunt spiritus Dei, contemptum potius quam operosam refutationem merentur.

[65] Quapropter Odoricus Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1255 num. 24 non censet operæ pretium refellere eosdem calumniatores, [scurriliter calumniantur.] qui sine testibus aut tabulis quidlibet effutiunt, & propterea ibidem illos tantum reprehendit his paucis verbis: De adjecta sanctarum virginum catalogo beata Clara novatores meminere (hic in margine citat locum Centuriatorum a nobis supra relatum) utque solent viri flagitiis contaminatissimi, divina in risum traducere, ac Sanctos blasphemis vocibus concerpere; in eam vesaniam prorupere, ut divi Francisci (quod stylus horret scribere) concubinam appellarint, atque ad ritum ecclesiasticum damnandum dixerint, Alexandrum pro suo imperio illam in cælum migrare jussisse: quasi ita sint stupidi ac plumbei, ut possint ignorare, Pontificem eo ritu non Sanctus in cælum intrudere, sed quos jam Deus conspicuis miraculis cælesti gloria potiri testatur, Sanctorum, quos Ecclesia ut Numinis amicos ac divinæ aulæ principes gratia apud ipsum florentes venevatur, catalogo adscribere. Verum insana blasphemorum ludibria contemnere potius, quam longiori oratione elidete juvat. Spretis igitur hisce insulsis hæreticorum calumniis, ad posthumam S. Claræ gloriam illustrandam progrediamur.

§ V. Posthuma Sanctæ gloria ex honorifica corporis translatione, visitatione sepulcri, veneratione reliquiarum, & quibusdam miraculis.

[Alexander IV Papa anno 1260] Cum quinque anni a canonizatione S. Claræ elapsi essent, Alexander IV Pontifex sacrum corpus ejusdem Virginis honorifice transferri jussit, ideoque tribus vicinis episcopis scripsit litteras, quæ in Ms. quodam tractatu apud Franciscanos Conventuales Anconæ conservantur, & quarum apographum inter schedas nostras sic sonat: Alexander episcopus servus servorum Dei, venerabilibus Fratribus Perusinæ, Spoletanæ, & Assisiatis diœcesium episcopis salutem & Apostolicam benedictionem. Cum in vigilia festi beati Francisci proxime venturi corpus beatæ Claræ debeat in majus altare transferri, volumus, & præsentibus vobis Apostolica auctoritate districte præcipiendo mandamus, quatenus translationi hujusmodi personaliter interesse curetis, proponentes solemniter verbum Dei populo. Nos enim vobis largiendo in festo translationis ejusdem indulgentiam duorum annorum & duarum quadragenarum annuatim, quam utique indulgentiam, in quantum protenditur indulgentia concessa in prædicto festo ejusdem beati Francisci, protendi volumus, liberam concedimus Apostolica auctoritate facultatem. Datum Sublaci quinto Idus Septembris, Pontificatus nostri anno sexto, qui anno Christi 1260 respondet.

[67] [corpus S. Claræ transferri jussit,] Porro Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1260 num. 40 hanc S. Claræ translationem ita memorat: Completa expensis Pontificiis structura duplicis ecclesiæ intra muros urbis Assisiatis ad ædem sancti Georgii interioris pro monialibus, exterioris pro collocando sanctissimæ virginis Claræ corpore, translatus est summa auctoritate pretiosissimus thesaurus a templo sancti Damiani, in quo annis quinque jacuerat, ad novum templum ejus nomini dicatum,præsentibus episcopis Perusino, Spoletano, & Assisiate, quibus præcepit Pontifex, ut omnino interessent. Si cadaver S. Claræ in templo sancti Damiani usque ad annum Christi 1260 tantummodo annis quinque jacuerit, ut hic dicitur, certe videtur hanc solennem sacri corporis translationem præcessisse alia, de qua nullam mentionem invenimus:cum enim sancta Virgo anno 1253 obierit, & statim post exsequias sepulta fuerit, oportet sacrum ejus corpus postea (puta post biennium, quando catalogo Sanctarum Virginum adscripta est) ex primo sepulturæ loco ad ecclesiam sancti Damiani translatum fuisse; alioquin usque ad annum 1260, quo hæc honorifica translatio facta est, non tantum quinque, sed septem annis, in templo sancti Damiani quievisset.

[68] Waddingus autem loco proxime citato narrationem suam prosequitur his verbis: [cujus translationis memoria quotannis colitur,] Secutæ sunt Magistram discipulæ, commutantes antiquum & angustum reclusorium novo, amplo, capaci parthenone, quem primum inchoasse Gregorium IX scripsimus superius. Non immerito concessus eis locus, in quo Institutor alias jacuit, & Magistræ deponebantur exuviæ. Facta hæc translatio magna cum solemnitate in vigilia ejusdem sancti Institutoris; sed propter solemnitatem festi S. Francisci celebratur secunda die mensis Octobris. Illud, quod Waddingus hoc loco circa annuam translationis hujus memoriam obiter attingit, postea in iisdem Annalibus ad annum Christi 1357 num. 1 distinctius explicat, dum ibidem de quinquagesimo tertio Ordinis sui Capitulo generali hæc scribit: Guilielmus Farinerius Cardinalis & sodalitii Minorum vicarius generalis indixit hoc anno comitia totius Ordinis celebranda Barcinone, in quibus electus est in Ordinis præfectum Frater Joannes Bucchius provinciæ Aquitaniæ, sacræ theologiæ magister, & constitutum est, ut festum translationis sanctæ Claræ, tum a Minoribus, tum a Clarissis fieret secunda die Octobris, ne impedimento esset vigiliæ aut primis Vesperis sancti Francisci, licet usque ad illud tempus celebrari soleret in ipso profesto sancti Patriarchæ.

[69] Inter summos Ecclesiæ Hierarchas, qui S. Claram viventem & defunctam magno honore affecerunt, merito numerari potest Clemens IV, [& postea Pontifices Romani hanc Sanctam venerati sunt.] de quo Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1265 num. 20 hæc habet: Ex magno Pontificis affectu erga sanctum Franciscum visitavit personaliter ejus ecclesiam Assisii, & templum sanctæ Claræ, quod consecrari voluit intus & foris per circuitum a Rodulpho Cardinali episcopo Albanensi. Magna solemnitate peractus ritus prima die Septembris in die Dominico, præsente ipso Pontifice & universa curia, consecrante ipso Pontifice altare majus, sub quo sancta Clara requiescebat. His S. Claræ cultoribus etiam accensendus est Nicolaus IV Pontifex, qui Romæ in templo S. Mariæ Majoris effigiem S. Claræ exprimi jussit, ut laudatus Waddingus ad annum 1291 num. 16 testatur. Prætermittimus innumeros cujusvis conditionis homines, qui jam a quatuor seculis venerationis causa ad sepulcrum hujus sanctæ Virginis undique confluxerunt, inter quos nostri Henschenius & Papebrochius anno 1660 corpus S. Claræ venerati sunt. Dum hic dicimus, eos corpus istius sanctæ Virginis veneratos esse, major corporis pars accommode intelligenda est: nam quædam hujus sacri cadaveris ossa ad alias regiones translata sunt, ut jam ostendemus.

[70] Illustrissimus Gonzaga tradit, dentem S. Claræ aliasque ejus reliquias honorifice conservari in Metensi monialium cœonobio, [Quædam S. Claræ ossa] quod in Origine Seraphicæ Religionis apud nos pag. 575 & sequente sic describit: In descensu loci eminentioris civitatis Mettensis, juxta quem major Fratrum Conventus ædificatus est, longe ab illo quantum jactus est lapidis, constructum hactenus manet monasterium Sororum sanctæ Claræ Urbanistarum, veteri submerso, quod exstiterat erectum anno Domini MCCLVII. Ecclesia consecrata fuit (ut videre est ex litteris reverendissimi Mettensis episcopi) patronis Cosma & Damiano martyribus, dente beatæ Claræ virginis conspicua; imo & diversorum Sanctorum, ignotorum tamen, reliquiis celibris: inter quas multa cum reverentia servatur corporale cum bursa, quod propriis manibus confecit, dum superstes esset, sancta Clara, & eo utitur, dum sacra perficit in præcipuis anni festivitatibus venerabilis Sororum Pater & confessarius. Vivunt quam studiosissimæ in hoc monasterio divinis laudibus intentæ Sorores viginti.

[71] [in Galliam,] Guilielmus Marlotus in Historia Metropolis Remensis lib. 3 cap. 27 sive tomo 2 istius Operis pag. 503 agens de adventu Clarissarum in urbem Remensem hæc ad rem nostram scribit: Habent Mss. codices, Albericum archiepiscopum (cui sanctus Franciscus notus fuit, cum ad concilium Lateranense proficisceretur) de mittendis ejusmodi monialibus cum eo habuisse sermonem, eoque lubentius beatam Claram aliquas sub directione Mariæ de Broye Remos ablegasse, quod prius de hoc negotio rogata fuerat, ipsisque in pignus amoris dedisse regulam, cingulum, Corporale manu sua textum, cum velo, quæ omnia adhuc religiose in Conventu adservantur. Deinde Marlotus ibidem pag. 506 & sequente enumerans sacras hujus monasterii reliquias, præcedentibus sic alias superaddit: Velum album, quod in pignus amoris beata Clara primis monialibus dedit, cum Remos pergerent. Corporale item manu sua textum; particulam cilicii ex crine, & zonam es filo cannabino, cujus una pars (est enim bipartita) venerationi fidelium exponitur, estque prægnantibus singulare remedium, ad quas plerumque defertur, lotioque fit, extremitate ejusdem in aquam demissa, pro iis, quibus dolent oculi. Os capitis sanctæ Claræ, obtentum ab ecclesia parochiali de Erpi Remensis diœcesis, procurante R. P. Guilielmo Giffordio, Remensi archiepiscopo anno MDCXXIV.

[72] [diversasque regiones translata sunt,] Rocchus Pirrus tomo 2 Siciliæ sacræ apud nos pag. 620 inter alias sacras insulæ Melitensis reliquias, quæ in metropolitano militaris hujus Religionis templo honorantur, manum sanctæ Claræ virginis recenset. In famoso Hispaniæ monasterio Scorialensi præter alia minora ejusdem Virginis lipsana conservatur os S. Claræ, quod duobus digitis longum & medio digito latum est, ut notatur in Hispanico istius cœnobii lipsanologio, quod ibidem anno 1722 exscripsimus. Præterea R. D. Thomas Joannes Pessina de Czechorod in Phosphoro metropolitanæ ecclesiæ Pragensis ordine mensium texuit catalogum sacrarum reliquiarum, quæ in prædicta ecclesia pie asservantur, atque in eo ad diem XII Augusti, sive pag. 515 laudati Operis, annuntiat annuam memoriam sanctæ Claræ Virginis, cujus digitum in monstrantia, quem acquisiverat a matre sua Elisabetha, Carolus (nimirum imperator IV istius nominis, qui ante medium seculi XIV regnare cœpit) donavit ecclesiæ Pragensi. Tum ibidem additur pars de peplo ejus & de pallio. Denique Arnoldus Rayssius in suo Hierogazophylacio Belgico pag. 81 asserit, Cameraci apud Canonicos Regulares S. Autberti partem capitis sanctæ Claræ monstrari.

[73] [simul cum aliis ipsius exuviis,] Masinius tomo 1 Bononiæ perlustratæ pag. 411, & Hertfelderus in Basilica Augustana sanctorum Udalrici & Afræ pag. 77 meminerunt de crinibus S. Claræ, quæ utroque loco ostenduntur. Nihil hic dicimus de quibusdam ejusdem sanctæ Virginis reliquiis, quas laudatus Rayssius pag. 455 Hierogazophylacii Belgici, & Gelenius in Magnitudine Coloniæ Agrippinæ pag. 268 ac 587 memorant, quia earum qualitatem aut quantitatem non indicant. Potius itaque audiamus Bartholomæum Pisanum, qui in jam sæpe citato opere Conformitatum fol. 105 de sacris S. Claræ exuviis sic distinctius scribit: Veste simplici & hispida fuit vestita & rudi mantello. Vidi tunicam ejus & beati Francisci; rudior & grossior erat tunica sanctæ Claræ. Dein folio sequente de aliquibus munusculis, quæ S. Clara ad beatam Agnetem Bohemicam transmisit, hæc narrat: Hujus beatæ Agnetis famam beata Clara cum audisset per nuntios, quos ipsa sanctæ Claræ direxerat, dominum Deum laudavit, & dictæ sanctæ Agneti aliqua misit; videlicet Pater noster, velum, scutellam, in qua ipsa sancta Clara comedebat, & scyphum & nonnullla alia, quæ cum summa devotione ab ipsa sancta Agnete sunt suscepta: per quæ Deus mutla signa fecit meritis beatæ Claræ; quæ omnia auro & gemmis ornata, in dicto monasterio reservantur. Non dubitamus, quin in pluribus ecclesiis ac plerisque Ordinis Franciscani cœonobiis similes hujus sanctæ Virginis reliquiæ inveniantur; sed nostri instituti non est, eas omnes indagare aut recensere.

[74] Quapropter huic Commentario finem imponemus, postquam unum alterumve miraculum retulerimus ex Bartholomæ Pisano, [& invocatione hujus Sanctæ,] qui fol. 105 verso Operis proxime citati tamquam testis auritus primum narrat his verbis: Licet innumera sint ipsius beatæ Claræ miracula, unum referam, quod audivi ab illo, cui evenit. Cum nonnulli de civitate Pisana irent Sardiniam, superveniente horribili maris tempestate cum tenebrosa noctis obscuritate, ac vi tempestatis navi aperta in fundo, omnes in navi existentes, videntes sibi mortem adesse, cœperunt suffragia Virginis & Sanctorum cum lacrymis flagitare; sed cum minime exaudirentur, beatam Claram cœoperunt invocare, promittentes, quod pro liberatione sua discalceati & in camisia cum corrigia ad collum, ac uno cereo unius libræ in manibus, ipsius de Pisis ecclesiam visitarent. Statim, facto voto, tria lumina de cælo descenderunt; unum se posuit in prora navis, aliud in puppi; tertium ad sentinam descendit navis, & foramen clausit, per quod aqua intrabat maris: & facta est tranquillitas in mari, & cum vento prospero ista tria lumina numquam eos dimittendo usque Arestanum ipsa nocte ierunt; in cujus portu cum essent, & omnes homines in terra, & mercantiæ * de navi amotæ, videntibus omnibus, lumina illa tria disparuerunt, & navis absorpta est ab aquis: ipsi vero homines Pisas reversi, votum perfecerunt.

[75] Dein fol. 106 idem auctor huic prodigio alterum ita subnectit: [piaque reliquiarum ejus veneratione] Aliud narro miraculum, quod patens est toti civitati Florentiæ: nam cum soror beatæ Claræ Agnes supradicta, abbatissa fuisset Sororum monasterii de Montecellis prope Florentiam, prima ipsa a dicto monasterio recedente *, ante mortem sanctæ Claræ Assisium est reversa, ac ipsius interfuit morti; cui & beata Clara prædixit, quod ipsam in brevi sequeretur per mortem, quod & factum est: non enim multo post mortem sanctæ Claræ & ipsa beata Agnes, ejus soror, feliciter in Domino obdormivit. Hæc siquidem post obitum sanctæ Claræ velum nigrum, quod ipsa beata Clara in capite, dum viveret, deferebat, dictis Sororibus de Montecellis ex charitate & dilectione, quam ad easdem conceperat, & in memoriam sui, & ipsarum devotionem destinavit. Hoc siquidem velum in monasterio prædicto habetur, & ita integrum sine defectu aliquo perseverat, acsi noviter esset factum, cum vela aliarum propter tincturam de nigro statim corrumpantur & tabescant.

[76] [plura miracula patrantur,] Istud siquidem velum cum matello beati Francisci, qui ibi etiam habetur, impositum pueris patientibus lethargicam passionem super caput; curantur: & adeo hoc est notum, ut omnes infantes de Florentino comitatu illuc perducantur, & curentur. Et non est annus, in quo ultra ducenti pueri illuc non deferantur, & quasi omnes curentur. Nec est hoc novum, cum plus quam per centum triginta annos & ultra duraverit, & durat continue. Multa alia per orbem per sanctæ Claræ suffragia, fiunt miracula, quæ ad præsens omitto. Libenter fatemur, ad demostrandam hujus Virginis sanctitatem omnino sufficere antiqua miracula, quæ in bulla canonizationis relata sunt, & in veteribus Actis infra fusius referentur. Sed utinam Pisanus, aut alius quispiam scriptor, ad augendam ejusdem Sanctæ gloriam posthumam illis etiam recentiora addidisset. Si aliqua nova vel anecdota S. Claræ miracula aut beneficia nobis subministrata fuissent, ea subjunxissemus antiquis anonymi biographi Actis, quæ ex Ms. codice nostro nunc primum prælo subjicimus.

[Annotata]

* id est merces

* lege recedens

VITA
auctore anonymo coævo.
Ex membranaceo Musei nostri codice P. Ms. 19, qui cum duobus aliis Mss. Codicibus, & editione Suriana collatus est.

Clara virgo Assisii in Umbria (S.)

BHL Number: 1815

AUCTORE COÆVO.

PROLOGUS.

[Auctor Alexandrum Papam IV alloquens,] [Quasi veterata * mundi senecta urgente *, fidei caligabat visus, morum nutabat gressus, marcescebat virilium operum fortitudo: quinimo fæces temporum, fæce commutabantur etiam vitiorum, cum amator hominum Deus, ex suæ pietatis arcano sacrorum Ordinum suscitans novitatem, providit per eos & fidei fulcimentum, & reformandis moribus disciplinam. Dixerim certe modernos patres cum viris sequentibus * luminaria orbis, viæ ductores, vitæ magistros: in quibus meridianus fulgor mundo ad vesperam consurrexit, ut lumen viderent, qui in tenebris ambulant. Nec decuit infirmioris sexus adjutorium sibi deesse, quem libidinis gurgite interceptum, non minus ad peccandum trahebat voluptas, & magis satis * fragilitas impellebat. Suscitavit propterea pius Deus virginem venerabilem Claram, atque in ea clarissimam feminis lucernam accendit; quam & tu Papa, beatissime pater, super candelabrum ponens, ut luceat omnibus, qui in domo sunt, vitute percogente * signorum, Sanctorum catalogo adscripsisti a. Horum Ordinum te patrem colimus, te nutritium scimus, te protectorem amplectimur, te dominum veneramur: quem sic permaximæ navis regimen universale solicitat, ut parvæ quoque naviculæ curam singularem & solicitam non excludat.

[2] Sane placuit Dominationi vestræ, meæ parvitati injungere, [protestatur, se gesta Sanctæ ex testibus oculatis referre.] ut, recensitis * actibus S. Claræ, Legendam ejus formarem: opus certe, quod mea multum ruditas formidabat, nisi pontificalis authoritas verbum coram posito, iterum atque iterum repetisset. Igitur me colligens ad mandatum, nec tutus * per ea procedere, quæ defectiva legeram, ad socios beati Francisci b, atque ad ipsum collegium virginum Christi perrexi, frequenter illud corde revolvens, non licuisse antiquitus historiam texere, nisi iis, qui vidissent, aut a videntibus accepissent. Iis, inquam, veritate prævia cum timore Domini me plenius instruentibus, aliqua colligens, & plura dimittens, plano stylo transcurri; ut, quia magnalia Virginis, virgines legere delectabit, rudis intelligentia non inveniat, ubi pro verborum ambitu tenebrescat. Sequantur ergo viri viros Verbi incarnati novos discipulos. Imitentur feminæ Claram, Dei matris vestigium, novam capitaneam mulierum. Vobis autem, sanctissime Pater, sicut in his corrigendi, subtrahendi & addendi plena manet authoritas; ita mea per omnia subjacet, concordat, flagitatque voluntas. Valere vos faciat Dominus Jesus Christus nunc & in ævum, Amen. c]

ANNOTATA.

a Hinc satis liquet, hunc prologum dirigi ad Alexandrum IV Pontisicem, qui S. Claram solenniter catalogo Sanctorum adscripsit. Hinc etiam erroris convincitur F. Valerius Venetus, qui eumdem prologum Urbano IV Pontifici perperam inscribit, ut in Commentario prævio num. 9 monuimus.

b Hoc loquendi modo anonymus Vitæ scriptor innuit, se non fuisse Minoritam, etiamsi F. Valerius Venetus in interpretatione sua Italica hunc textum corruperit, aut ab alio corruptum usurpaverit, ut lucubrationem illam auctori Franciscano, & quidem sancto Bonaventuræ, verosimiliter tribueret, quemadmodum loco proxime citato Commentarii prævii observavimus.

c Totus iste prologus in Codice nostro P. Ms. 19 desideratur. Sed cum exstet in Ms. Passionali cœnobii Bodecensis, in Ms. codice Corsendoncano, & editione Surii, eumdem hic exhibere voluimus.

* Mss. Bod. & Cors. veterani

* Ms. Bod. vergente

* Ms. Cors. veris sequacibus

* Ms. Bod. major

* Ms. Bod. cogente

* Ms. Cors. recentibus

* Mss. Bod. & Cors. tutum ratus

CAPUT I.
Sanctæ natales, pia pueritia, conversio ad vitam perfectiorem, & constantia in proposito.

[Hæc sancta Virgo,] Admirabilis femina, Clara vocabulo & virtute, de civitate Assisii claro satis genere traxit originem. Beato Francisco primum fuit concivis in terris, conregnans postmodum in excelsis. Pater ejus miles a, & tota ex utroque parente progenies militaris. Domus abundans, & copiosæ, juxta morem patriæ, facultates. Mater ejus, nomine Hortulana, fructiferam in horto Ecclesiæ plantulam paritura, fructibus bonis & ipsa non mediocriter abundabat. Nam quamvis maritali jugo subdita, quamvis curis familiaribus alligata, vacabat tamen pro posse divinis obsequiis, insistebat operibus pietatis. Ultra mare siquidem cum peregrinantibus devota transivit, & loca illa perlustrans, quæ Deus homo sacris vestigiis consecraverat, tandem cum gaudio remeavit. Item ad S. Michaëlem Archangelum causa orationis accessit, & Apostolorum limina devotius visitavit.

[2] [quam pia mater peperit,] Quid plura? Ex fructu arbor cognoscitur, & fructus ex arbore commendatur. Præcessit in radice divini copia muneris, ut in ramusculo sequeretur abundantia sanctitatis. Prægnans denique mulier, & partui jam vicina, cum ante crucem in ecclesia Crucifixum attente oraret, ut eam de partus periculo salubriter expediret, vocem audivit dicentem sibi: Ne paveas mulier: quia quoddam lumen salva parturies, quod ipsum mundum clarius illustrabit. Quo edocta oraculo, natam infantulam sacro baptismate renascentem, Claram vocari jussit, sperans promissi luminis claritatem pro divinæ beneplacito voluntatis aliqualiter fore complendam.

[3] [in puerili ætate] Edita mox in lucem parvula Clara, tempestive satis in umbra seculi cœpit clarescere lumine, atque intra teneros annos morum splendescere probitate. Docili corde primum ex matris ore fidei rudimenta suscepit, & spiritu interius conflante pariter & formante, vas revera purissimum, vas innotuit esse gratiarum. Extendebat libenter ad pauperes manum suam, & de abundantia domus suæ supplebat inopias plurimorum. Et ut suum sacrificium gratius esset Deo, proprio corpusculo delicata subtrahebat cibaria, clamque per internuncios mittens, reficiebat viscera pupillorum. Sic ab infantia secum miseratione crescente, mentem compassivam gerebat, miserorum miserias miserantem.

[4] Sanctæ orationis studium habebat amicum: ubi sæpius odore bono respersa, [variis claret virtutibus,] paulatim vitam cælibem actitabat. Cum signacula non habebat, quorum evolutione diceret Pater noster, congerie lapillorum suas oratiunculas Domino numerabat b. Ubi ergo sancti amoris stimulos primitus * sentire cœpit, mundani floris picturam instabilem judicat contemnendam, Spiritus unctione edocta, vilibus rebus pretium imponere vilitatis. Sub vestibus namque pretiosis ac mollibus, ciliciolum gerebat absconditum, mundo exterius florens, Christum interius induens. Denique suis eam nobiliter maritare volentibus, nullatenus acquievit: sed dissimulato in posterum mortali conjugio, virginitatem suam Domino committebat *. Talia fuerunt in domo paterna delibamenta virtutis, tales primitiæ spiritus, talia præludia sanctitatis. Tantis itaque redundans unguentis, velut cellam aromatum, licet clausam, ipsa sua fragrantia manifestat. Ore siquidem vicinorum laudari nescia cœpit, & secretos actus veridica fama prodente, rumor bonitatis ejus vulgabatur in populo.

[5] Audiens vero tunc celebre nomen Francisci, qui velut novus homo, [& postea hortatu S. Francisci] obliteratam in mundo viam perfectionis novis virtutibus renovabat, mox eum audire desiderat & videre, suadente hoc ipsum patre Spirituum, cujus jam uterque, licet differenter, acceperat primitiva. Nec minus ille tam gratiosæ puellæ celebri fama perflatus, videre hanc & alloqui cupit, si quo modo, qui totus inhiabat ad prædam, regnumque mundi depopulaturus advenerat, nobilem istam prædam seculo nequam possit eripere, suoque Domino vendicare. Visitat ille istam, & sæpius ista illum, visitationum suarum tempora moderantes, quibus divinum illud studium nec percipi ab homine possit, nec rumore publico detractari c. Nam unica tantum familiari socia comitante, paternos lares puella egrediens, clandestinos ad virum Dei frequentabat accessus, cujus sibi verba flammantia, cujusque ultra hominem opera videbantur. Hortatur eam pater Franciscus ad mundi contemptum: spem seculi aridam & speciem deceptivam vivo sermone demonstrat: instillat auribus ejus dulcia connubia Christi, suadens virginalis pudicitiæ margaritam beato * illi sponso, quem amor humanavit, fore servandam.

[6] Quid immorer multis? Instante patre sanctissimo, & more fidelissimi paranymphi solerter agente, [vitam perfectiorem amplecti statuit,] non trahit in longum virgo consensum. Aperitur ei protinus æternorum intuitus gaudiorum, quorum conspectu mundus ipsi vilesceret, quorum desiderio a semetipsa liquesceret, quorum amore ad supernas nuptias anhelaret. Cælesti namque igne succensa, terrenæ gloriam vanitatis sic ex alto contempsit, ut nihil jam de mundi applausu ejus affectibus inhæreret. Carnis quoque illecebras perhorrescens, jam totum in delicto se nescituram proponit, soli Deo de corpore suo templum facere cupiens, & magni regis connubia virtute promereri contendens. Ex tunc Francisci consilio se totam committit, ipsum post Deum statuens suæ directionis aurigam. Pendet exinde anima ejus ad sacra illius monita, & de bono Jesu calido excipit pectore, quidquid promit ille sermone. Moleste jam fert secularis ornatus decorem, & quasi stercus arbitrabatur omnia, quæ foris applaudunt, ut Christum lucrifacere possit.

[7] Protinus ne speculum illibatæ mentis mundanus pulvis ulterius inquinet, [& brevi istud propositum] aut contagio secularis vitæ azymam fermentet ætatem, properat Claram educere pius pater de seculo tenebroso. Instabat Palmarum dies solennis, cum ad virum Dei puella fervido corde se confert, sciscitans de sua conversione, quid & qualiter sit agendum. Jubet pater Franciscus, ut in die festo compta & ornata procedat ad palmam cum frequentia populorum, ac nocte sequenti exiens extra castra, mundanum gaudium convertat in luctum Dominicæ passionis. Die itaque Dominico veniente, in turba dominarum splendore festivo puella perradians, cum reliquis intrat Ecclesiam. Ubi illud digno præsagio contigit, ut cæteris ad ramos currentibus, dum Clara præ verecundia suo in loco manet immota, pontifex per gradus descendens, usque ad eam accederet, & palmam suis in manibus poneret. Nocte sequenti ad Sancti mandatum se præparans, optatam fugam cum honesta societate aggreditur. Cumque ostio consueto exire non placuit, aliud ostium, quod lignorum & lapidum pondera obstruebant, miranda sibi fortitudine propriis manibus reseravit.

[8] Igitur domo, civitate & consanguineis derelictis, ad sanctam Mariam de Portiuncula festinavit: ubi fratres, [exsecutioni mandans,] qui in aula Dei sacras excubias observabant, virginem Claram cum luminaribus receperunt. Mox ibi rejectis sordibus Babylonis, mundo libellum repudii tradidit: ibi manu fratrum crines deponens, ornatus varios dereliquit. Nec decuit alibi florigeræ virginitatis Ordinem ad vesperam temporum excitari, quam in ejus aula, quæ prima omnium atque dignissima, sola extitit mater & virgo. Hic locus ille est, in quo nova militia pauperum, duce Francisco, felicia sumebat primordia, ut liquido videretur utramque religionem Mater misericordiæ in suo diversorio parturire. Cum autem coram altari beatæ Mariæ sanctæ pœnitentiæ suscepisset insignia, & quasi ante thorum hujus Virginis, humilis ancilla Christo nupsisset, statim eam ad ecclesiam S. Pauli d sanctus Franciscus deduxit, donec aliud provideret altissimus, in eodem loco mansuram *.

[9] Ad consanguineos autem rumore volante, dilacerato corde, factum & propositum virginis damnant; & conglobati in unum, currunt ad locum, [contra minas blanditiusque consanguineorum] tentantes quod obtinere non possunt. Violentiæ impetum, venena consiliorum, blanditias adhibent promissionum, suadentes ab hujusmodi vilitate discedere, quæ nec generi congruat, nec exemplum habeat in contracta *. At illa pannos apprehendens altaris, caput denudat attonsum, firmans se nullatenus a Christi servitio ulterius avellendam. Crescit animus, bello crescente suorum, viresque ministrat amor injuriis lacessitus. Sic sic per plures dies cum in via Domini obicem pateretur, & sui se opponerent ejus proposito sanctitatis, non collapsus est animus, non fervor remissior: sed inter verba & odia ad spem animum tamdiu reformabat, donec propinqui, retrusa * fronte, quiescunt.

[10] [in eo constanter perseverat.] Paucis interjectis diebus, ad ecclesiam sancti Angeli de Panso e, transivit: ubi cum non plene mens ejus quiesceret, tandem ad Ecclesiam S. Damiani, beati Francisci consilio, commigravit. Ibi mentis anchoram quasi in certo figens, non jam pro loci mutatione ulterius fluctuat, non pro arctitudine dubitat, nec pro solitudine reformidat. Hæc est illa ecclesia, in cujus reparatione Franciscus miro desudavit studio, cujusque sacerdoti pecuniam obtulerat pro opere reparando. Hæc est, in qua dum Franciscus oraret, vox ad eum de ligno Crucis dilapsa, insonuit: Francisce, vade, repara domum meam, quæ, ut cernis, tota destruitur. In hujus locelli ergastulo, pro cælestis amore sponsi, virgo se Clara conclusit. In hac se a mundi tempestate celans, corpus, quoad viveret, carceravit. In hujus caverna maceriæ, columba deargentata nidificans, virginum Christi collegium genuit, monasterium sanctum instituit, pauperumque dominarum Ordinem inchoavit. Hic in via pœnitentiæ glebas membrorum terit f, hic semina perfectæ justitiæ seminat, hic incessu proprio signat vestigia secuturis. In hoc arcto reclusorio per quadraginta duos annos disciplinæ flagellis frangit sui corporis alabastrum, ut domus Ecclesiæ repleatur fragrantia unguentorum. Ubi quam gloriose conversata sit, tunc demum aperte narrabitur, si quot & quantæ animæ per eam ad Christum venerint, primo narretur.

ANNOTATA.

a Miles apud scriptores medii ævi est nomen honoris vel dignitatis, & significat diversa nobilium officia, ut fusius apud Cangium in Glossario ad hanc vocem videre est, & § 2 Commentarii prævii ex verbis veterum biographorum probavimus.

b Occasione Rosarii Deiparæ in Commentario prævio ad Vitam S. Dominici § 21 seu tomo 1 Augusti pag. 432 obiter meminimus de Paulo Ægyptio, qui quotidie trecentas orationes lapillis totidem numerabat.

c Detractari hic poni videtur pro verbo detrahi, ita ut sensus sit, S. Claram cum S. Francisco occulte conversatam fuisse, ne rumor publicus conversationi eorum posset detrahere.

d Istud est monsterium Ordinis Benedictini. Quare for san aliqui scriptores Benedictini S. Claram Ordini suo adscribunt, de quibus in Commentario prævio § 2 egimus.

e Etiam istud cœnobium, ad Ordinem S. Benedicti olim pertinuit, quod Bailletus in Legenda Gallica S. Claræ perperam Ordini S. Augustini attribuit. Dixi, illud olim pertinuisse ad Ordinem S. Benedicti, quia Pisanus in libro Conformitatum apud nos fol. 104 verso de eodem monasterio hæc habet: Per beatum Franciscum & socios ad monasterium de Panzo, quod nunc est Ordinis ipsius, tunc autem erat sancti Benedicti, est deducta, videlicet S. Clara, cujus Acta ibidem exponit.

f Surius hic legit glebas membrorum texit, quæ phrasis innueret, Sanctam eo loco sepultam esse, quod numero 54 Actorum repugnat. Quapropter præferenda videtur lectio nostri Ms. codicis, qui habet glebas membrorum terit, id est, austera pœnitentia corpusculum vel membra sua hic attrivit, ut etiam ex sequentibus colligitur.

* Ms. Bod. primitivos

* Sur. promittebat, & Ms. Cors. commendabat

* Ms. Bod. bono

* Sur. vitiose mausoleum

* Id est regione

* Sur. retusa

CAPUT II.
Publica virtutum ejus fama, amor humilitatis ac paupertatis, mira panis oleique multiplicatio.

[Fama virtutum ejus ] Spargitur paulo post opinio sanctitatis virginis Claræ per proximas regiones, ut in odorem unguentorum ejus undique mulieres currant. Festinant virgines ejus exemplo Christo servare, quod sunt: maritatæ castius agere satagunt: nobiles & illustres, amplis contemptis palatiis, arcta sibi monasteria construunt, atque pro Christo in cinere & cilicio vivere, magnam gloriam decunt. Concitatur nihilo minus ad incoinquinata certamina juvenum impetus, & ad carnis aspernanda ludibria per infirmioris sexus exempla fortia provocatur. Plures denique matrimonio juncti, mutuo consensu continentium se lege vincientes, viri ad Ordines, uxores ad monasteria transeunt. Mater filiam, filia matrem invitat ad Christum: soror sorores allicit, & amita neptes. Omnes æmulo fervore Christo servire desiderant. Omnes hujus vitæ angelicæ, quæ per Claram inclaruit, fieri participes optant. Innumeræ virgines, Claræ rumoribus excitatæ, dum ad claustralem vitam transire non prævalent, in patriis domibus sine regula regulariter vivere student. Tanta hic salutis germina virgo Clara suis parturiebat exemplis, ut in ea videretur impleri propheticum illud: Multi filii desertæ magis, quam ejus, quæ habet virum.

[11] Interea ne cælestis hujus benedictionis vena, quæ in valle Spoletana a scaturiit, [longe lateque divulgatur,] breves intra terminos obducatur *, sic divina providentia derivatur in amnem, ut fluminis impetus totam Ecclesiæ lætificet civitatem. Nam tantarum novitas rerum longe lateque transivit in orbem, & ubique animas cœpit lucrifacere Christo. Clausa manens Clara, toto clarescere mundo incipit, & laudum titulis præclara refulget. Replet fama virtutum ejus cameras dominarum illustrium, ducissarum palatia, ipsarum quoque penetrat penetralia reginarum. Flectitur nobilitatis apex ad ejus sectanda vestigia, & a superbi sanguinis genere, sancta humilitate degenerat. Nonnullæ Ducum ac regum matrimonio dignæ, Claræ invitante præconio, arctam pœnitentiam faciunt, & quæ potentibus nupserant, Claram suo modulo imitantur. Ornantur monasteriis innumeræ civitates: ipsa quoque campestria & montana, hujus cælestis ædificii fabrica; docorantur. Multiplicatur castitatis titulus in seculo, Clara sanctissima præcedente, & redivivus ordo virgineus in medium revocatur. His beatis floribus, quos Clara parturiit, feliciter hodie vernat Ecclesia, quibus & ipsa fulciri postulat, dicens: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Sed jam ad propositum stylus redeat, ut, ejus conversatio qualis fuerit, innotescat.

[12] [& sancta Abbatissa humilitate insignis] Hæc sui Ordinis lapis primarius ac nobile fundamentum, in fundamento sanctæ humilitatis, virtutum omnium fabricam ab ipso principio studuit collocare. Beato namque Francisco obedientiam sanctam promisit, & a promisso nullatenus deviavit. Triennio vero post suam conversionem, nomen & officium Abbatissæ declinans, humiliter subesse voluit potius, quam præesse, & inter Christi ancillas servire libentius, quam serviri. Cogente autem B. Francisco, suscepit tandem regimen dominarum: de quo in corde suo timor, non tumor, exoritur: nec libertas, sed servitus augmentatur. Quo enim jam aliqualis prælationis specie altior cernitur, eo reputatione propria vilior, obsequio promptior, cultu despectior reperitur. Nullos jam famularum respuit actus, adeo ut plerumque sororum manibus aquam infunderet, sedentibus assisteret, comedentibus ministraret. Invita valde aliquid præcepit: spontanea vero fecit, magis eligens per seipsam facere, quam sororibus imperare. Infirmarum sedilia ipsa lavabat, ipsa tergebat, suo illo nobili spiritu nec sordida fugiens, nec fœtida perhorrescens. Pedes famularum deforis revertentium sæpius abluit, & ablutis oscula imprimit. Lavabat semel cujusdam servientis sororis pedes: quos dum deosculari properat, illa tantam humilitatem non ferens, pedem subtrahit, dominamque suam pede in ore percussit. At illa pedem famulæ blande resumit, & sub ipsa planta strictum * osculum figit.

[13] Paupertatem spiritus, quæ vera humilitas est & paupertas rerum omnium, continebat. [amore strictæ paupertatis flagrans,] Primum in suæ conversionis initio paternam hæreditatem, quæ ad eam pervenerat, distrahi fecit, sibique de precio nihil reservans, totum pauperibus erogavit. Hinc seculo foris relicto, mente intus ditata, post Christum sine sacculo exonerata percurrit. Tantum denique cum sancta paupertate fœdus iniit, amoremque contraxit, ut nihil præter Dominum Jesum vellet habere, nihil filias suas possidere permitteret, nil præter necessarium victum & vestitum a sororibus recipi, vel in posterum reservari. Nequaquam cælestis desiderii pretiosissimam margaritam, quam venditis omnibus compararat, arbitrabatur cum temporalium mordaci * solicitudine possidendam. Inculcat suis frequenti sermone sororibus, tunc acceptabile illud Deo fore collegium, cum paupertate fuerit opulentum, & tunc perpetuo stabile permansurum, si altissimæ paupertatis fuerit semper turre munitum. Hortatur eas in paupertatis nidulo Christo pauperi conformari, quem paupercula mater in arcto præsepio parvulum reclinavit. Hoc enim peculiari recordatorio quasi monili aureo suum subornabat * pectus, ne terrenorum pulvis ad interiora transiret.

[14] Volens denique religionem suam intitulari titulo paupertatis, a bonæ memoriæ Innocentio Papa tertio, paupertatis privilegium postulavit. Qui vir magnificus, [& divina providentia confidens,] tanto virginis fervori congratulans, singulare dicit esse propositum, quod numquam tale privilegium a Sede Apostolica fuerit postulatum. Et ut insolitæ petitioni favor insolitus arrideret, Pontifex ipse cum hilaritate magna petiti privilegii primam notulam sua manu conscripsit. Felicis recordationis dominus Papa Gregorius b, vir sicut Sede dignissimus, ita & meritis venerandus, paterno affectu Sanctam istam arctius diligebat. Cui cum suaderet, ut propter eventus temporum & pericula seculorum aliquas possessiones assentiret habere, quas & ipse liberaliter offerebat, fortissimo animo restitit, & nullatenus acquievit. Ad quam respondente Pontifice, Si votum formidas, nos te a voto absolvimus: Sancte pater, ait, nequaquam a Christi sequela in perpetuum absolvi desidero. Eleemosynarum fragmina panumque minutias, quas eleemosynarii comportabant, valde suscipiebat hilariter, & quasi mœsta de panibus integris, exultabat potius in fragmentis. Quid multa? Satagebat pauperi Crucifixo paupertate perfectissima conformari, ut nulla res peritura amantem ab amato secluderet *, aut cursum ejus cum Domino impediret. Occurrunt, ecce, duo miranda, quæ paupertatis amatrix meruit operari.

[15] Unicus erat in monasterio panis, cum jam instarent fames & hora edendi. [mirabiliter panem] Dispensatrice vocata, jubet Sancta panem dividere, partemque fratribus mittere, partem intus pro sororibus retinere. De quo retento dimidio jubet quinquaginta fieri, juxta dominarum numerum, incisuras, & eis in mensa paupertatis apponere. Cui cum devota filia responderet, necessaria ad hoc fore antiqua Christi miracula, ut tam modicum panis quinquaginta reciperet sectiones, respondit mater & dixit: Fac, filia, secura, quæ dico. Properat filia matris implere mandata: properat mater ad Christum suum pia pro filiabus destinare suspiria. Crescit divino munere inter frangentis manus parva illa materia, & cuilibet de Conventu suo extitit portio copiosa.

[16] Die quodam Christi ancillis sic ex toto defecerat oleum, [oleumque multiplicat.] ut nullum adesset saltem pro debilibus condimentum. Accipit domina Clara vasculum unum, & humilitatis magistra * suis manibus lavabat; ponit vas vacuum seorsum, ut Frater eleemosynarius illud accipiat, & vocatur ipse, ut pro acquirendo oleo vadat. Accelerat devotus Frater, ut succurrat tantæ inopiæ, & ad sumendum vasculum currit. Non autem volentis est, neque currentis, sed miserentis est Dei. Etenim, solo influente Deo, vas illud plenum oleo reperitur, præveniente S. Claræ oratione Fratris obsequium in solamen pauperum filiarum. At vero Frater prædictus, quasi frustra vocatus fuisset, submurmurans, dixti: Derisorie me istæ feminæ vocaverunt, cum, ecce, vas plenum existat.

ANNOTATA.

a Vallis Spoletana verosimiliter hic accipitur pro agro Spoletano, qui est tractus Umbriæ in Italia: nam ducatus Spoletanus latius patet, ut apud geographos obvios licet videre.

b Is est Gregorius IX Pontifex, qui Ecclesiam ab anno Christi 1227 usque ad mensem Augustum anni 1241 gubernavit.

* Sur. concludatur & Ms. Cors. obcludatur

* Ms. Bod. sanctum

* Ms. Bod. immoderata

* Ms. Cors, fibulabat

* Ms. Cors. seduceret

* Ms. Bod. gratia

CAPUT III.
Austera vivendi ratio, & efficacia orationum ejus.

[Sancta variis afflictationibus] De miranda carnis maceratione silere magis, quam loqui, forsitan expediret, cum talia fecerit, in quibus audientium stupor cum veritate rerum contendit. Non illud magnum, quod simpla tunicula & vili mantello de rudi panno, tegebat potius, quam fovebat corpusculum. Nec illud mirandum, quod calceamentorum penitus ignorabat usum. Non magnum, omni tempore continuare jejunia, nec uti lecto sine pluma. In his enim, dum reliquas in suo claustro habuit similes, laudes fortasse non meruit singulares. Sed quæ conventio carnis virgineæ ad vestem porcinam? Procuraverat enim sibi virgo vestem de corio porci, quam, versa ad carnem hispida tonsura pilorum, secreto sub tunica deferebat. Utebatur nonnumquam duro cilicio, de pilis equorum nodose conserto, quod hinc inde chordulis rudibus stringebat ad corpus. Hanc vestem uni de familiaribus * dum petenti accommodasset, tantæ protinus asperitati succumbens, non tam hilariter petiit, quam celeriter post triduum resignavit. Nuda humus, & interdum sarmenta vinearum erant pro lectulo, lignumque durum præstabat sub capite officium pulvinaris. Processu vero temporis corium debilitato corpori stravit, & capiti modicam paleam clementer indulsit. Postquam autem corpus tam severe tractatum longa cœpit occupare infirmitas, jubente beato Francisco, sacco pleno paleis usa est.

[18] [corpus suum castigat,] Porro in jejuniis tantus erat rigor abstinentiæ suæ, ut de viatico tenui, quod sumebat, vix corporaliter viveret, nisi eam virtus alia sustentaret. Sanitatis namque tempore majorem Quadragesimam & Quadragesimam S. Martini episcopi in pane & aqua jejunans, solis diebus Dominicis vinum, si habebat, gustabat. Et ut mireris, auditor, quod imitari non potes, tribus diebus in hebdomada, secunda videlicet, quarta & sexta feria, nihil in illis Quadregesimis sumebat in cibum. Sic alternatim dies penuriosæ refectionis, & dies transactæ mortificationis * sibi invicem succedebant, ut vigilia perfectæ inediæ, quasi in festum solveretur panis & aquæ. Non mirum, si tanta rigiditas multo tempore observata, Claram infirmitatibus subdidit, si vires consumpsit, si vigorem corporis enervavit. Compatiebantur propterea sanctæ Matri devotissimæ filiæ, ac mortes illas, quas quotidie voluntarie sustinebat, lachrymis deplorabant. Prohibuere tandem beatus Franciscus & Episcopus Assisii, S. Claræ illud trium dierum exitiale jejunium, præcipientes, ut nullum transeat diem, quin saltem unciam & dimidiam panis sumat in pastum. Cumque gravis afflictio corporum, afflictionem ex more generet animorum, longe aliter effulgebat in Clara: servabat enim in omni sua mortificatione vultus festivos & hilares, ut vel non sentire, vel deridere videretur angustias corporales. Ex quo liquido datur intelligi, quia sancta lætitia, qua interius abundabat, exterius redundabat: quoniam flagella corporis levigat amor cordis.

[19] [& continuo fundit preces,] Quæ vero sicut carne præmortua, sic erat a mundo penitus aliena, continue sacris orationibus & divinis laudibus animam occupabat. Ferventissimam interni desiderii aciem fixerat jam in lucem, & quæ globum transcenderat terrenorum voluminum, sinum mentis latius expandebat imbribus gratiarum. Longis post Completorium tractibus cum sororibus orat, & lachrymarum profluvia, dum in ipsa prorumpunt, in cæteris excitantur. Postquam vero cæteræ fessa membra duris adibant refovere cubilibus, ipsa in oratione pervigil & invicta manebat, ut tunc venas divini susurrii a furtive susciperet, quando sopor cæteras occupasset. Sæpissime ad orationem prostrata in faciem, terram infundit lachrymis, osculisque demulcet: ut semper suum Jesum tenere videatur in manibus, in cujus pedes lacrymæ illæ fluant, & oscula imprimantur. Lachrymanti semel produnda nocte adstitit angelus tenebrarum in forma nigri pueruli, & ipsam monuit, dicens: Ne tantum plores, quoniam cæca fies. Cui cum ilico responderet: cæcus non erit, qui Deum videbit: confusus ille discessit. Eadem nocte post Matutinum orante Clara, & irriguo solito balneata, monitor fraudulentus accessit: Ne tantum, inquit, fleveris,ne tamdiu resolutum cerebrum per nares emunxeris: quoniam adhuc tortum nasum habebis. Qua celeriter respondente: Torturam nullam patitur, quæ Domino famulatur, statim elapsus evanuit.

[20] Quantam sui munitionem * in fornace ferventis orationis accipiat, [quæ tantæ erant efficaciæ,] quantum sibi in illa fruitione bonitas divina dulcescat, solita indicia probant. Cum enim ab oratione sancta cum jucunditate redibat, calida verba, quæ Sororum pectora succendebant, de igne altaris Domini reportabat. Mirabantur enim quamdam dulcedinem ex ejus ore procedere, & clariorem solito faciem apparere. Paraverat certe in dulcedine sua pauperi Deus, & mentem, quam in oratione lux vera repleverat, exterius corporaliter exemplabat. Sic in mundo labili sponso suo nobili non labiliter juncta, continue deliciatur in superis: sic in rota versatili virtute stabili fulta, & in vase fictili thesaurum gloriæ claudens, carne in imis, mente permanet in excelsis. Mos erat ei ad Matutinum prævenire juvenculas, quas per signa silenter excitans, provocabat ad laudes. Sæpe, cæteris dormientibus, lampades accendebat: sæpe campanam propriis manibus ipsa pulsabat. Nullus erat corpori, nullus in suo claustro desidiæ locus; ubi orandi & Domino serviendi pigritiam aspera invectio stimulabat.

[21] Libet hic orationum ejus recitare magnalia, sicut veritate fidelissima, [ut iis Saracenos,] sic & veneratione prædigna. Illa tempestate, quam sub Imperatore Friderico b in diversis mundi partibus sustinebat Ecclesia, vallis Spoletana de calice iræ frequentius imbibebat. Erant in ea pro depopulatione castrorum, pro civitatum expugnatione, Imperiali jussu constitutæ acies militum, & Saracenorum sagittariorum examina velut apum. Cumque in Assisium, peculiarem Domini civitatem, semel furor irrueret, & jam ipsis portis exercitus appropinquaret, Saraceni gens pessima, qui sanguinem sitiunt Christianum, & omne nefas impudentius audent, apud sanctum Damianum intra loci terminos, immo intra claustrum virginum, confluxerunt. Liquescunt dominarum corda timoribus, tremunt formidine verba, & ad Matrem referunt fletus suos. Quæ impavida corde, se infirmam ad ostium duci jubet, & ante hostes poni, præcedente eam capsa argentea, intra ebur inclusa, in qua Sancti sanctorum corpus * devotissime servabantur.

[22] Cumque se totam in oratione coram Domino prostravisset, Christo suo cum lacrymis ait: Placet, mi Domine, inermes ancillas tuas, [monasterium suum invadentes fugaverit,] quas tuis amoribus nutrivi, manibus, ecce, tradere paganorum? Custodi Domine, precor, has famulas tuas, quas ipsa in præsenti articulo custodire non possum. Mox de novæ gratiæ propitiatorio vox quasi pueruli ad ejus aures insonuit: Ego vos semper custodiam. Mi Domine, ait, & hanc, si placet, protege civitatem, quia nos pro tuo amore sustentat. Et Dominus ad eam: Gravamina sustinebit, sed mea protectione tuaque intercessione defendetur. Tunc Virgo lacrymosam erigens faciem, flentes confortat, dicens: Fidejubeo vobis, filiolæ, quod nihil patiemini mali: tantum in Christo confidite. Nec mora: statim canum illorum repressa pavescit audacia, & per muros, quos ascenderant, celeriter exeuntes, orantis virtute deturbati sunt. Confestim Clara illis, quæ vocem prædictam audierant, studiose interminatur, dicens: Cavete per omnem modum, charissimæ filiæ, ne vocem illam, dum corpus ago, cuiquam reseretis.

[23] [Assisium obsidione liberaverit,] Alio tempore Vitalis de Aversa, vir gloriæ cupidus, & in præliis animosus, Imperialem exercitum, cui capitaneus præerat, admovit contra Assisium. Terram itaque nudavit arboribus, adjacentia cuncta vastavit, & sic in civitatis obsidione resedit. Firmat verbis minacibus, se inde nullatenus recessurum, donec ipsam habuerit civitatem. Jamque ad id adventum erat, ut de civitatis periculo in proximo timeretur. Quod cum audisset Clara famula Christi, vehementer ingemuit, & sororibus ad se vocatis, ait: Ab ista civitate, charissimæ filiæ, multa quotidie bona suscipimus: impium valde est, si non in tempore opportuno ei, prout possumus, succurramus. Jubet afferri cineres, jubet capita nudare sorores. Primum suum exopertum caput cinere multo conspersit: deinde super illarum capita cinerem ponit. Pergite, inquit, ad Dominum nostrum, & liberationem civitatis totis affectibus postulate. Quid singula narrem? Quid virginum lacrymas, quid preces repetam violentas? Facit misericors Deus sequenti mane cum tentatione proventum, ut toto dissoluto exercitu, & superbus homo contra votum discederet, ac terram illam ulterius non vexaret. Nam & ipse dux belli paulo post gladio interemptus est.

[24] [sorori suæ Agnoti conversionem] Verum nec illa suæ orationis virtus mirifica debet silentio sepeliri, qua in ipso conversionis initio animam ad Deum convertit, conversam defendit. Habebat namque sororem, ævo teneram, carne ac puritate germanam: cujus conversionem desiderans, inter precum primitias, quas Deo plenis affectibus offerebat, hoc postulabat obnixius, ut sicut cum sorore habuerat in seculo cohærentiam animorum, ita jam in Dei servitio fieret inter eas unitas voluntatum. Orat igitur instanter Patrem misericordiæ, ut relictæ in domo sorori Agneti mundus desipiat, dulcescat Deus, eamque sic a proposito carnalium nuptiarum ad sui amoris copulam transferat, quatenus una secum in virginitate perpetua Sponso gloriæ nubat. Mirandus enim utrique insederat mutuus amor, qui novam divulsionem, licet affectu dissimili utrique fecerat dolorosam. Favet celeriter divina majestas egregiæ oratrici, primumque illud donum, quod præcipue postulat, quodque magis Deum exhibere delectat, festinantius elargitur. Nam post sedecim dies a conversione Claræ, Agnes divino afflata spiritu, properat ad sororem, eique suæ voluntatis reserans arcanum, dicit, se velle penitus Domino deservire. Quam illa gaudenter amplectens, Gratias, inquit, ago Deo, dulcissima soror, quod me de te solicitam exaudivit.

[25] Miram conversionem satis est miranda defensio subsecuta. [& constantiam contra vim consanguineorum] Cum enim felices sorores apud ecclesiam sancti Angeli de Panso, Christi vestigiis inhærerent, atque illa, quæ plus de Domino sentiebat, suam erudiret novitiam & germanam, repente contra puellas nova consanguineorum prælia suscitantur. Audientes enim Agnetem ad Claram transisse, currunt ad locum sequenti die duodecim viri furore succensi, & conceptam malitiam dissimulantes exterius, pacificum prætendunt ingressum. Moxque ad Agnetem conversi, (nam de Clara jam antea desperaverant) Quid tu, inquiunt, ad locum istum venisti? Festina quantocius domum redire nobiscum. Qua respondente, nolle se a sorore sua Clara discedere, irruit in eam miles unus animo efferato, & pugnis calcibusque non parcens, eam per capillos abstrahere conabatur, cæteris impellentibus, & suis brachiis levantibus eam. At juvencula dum quasi a leonibus capta, de manu Domini raperetur, exclamat, dicens: Adjuva me, soror charissima, nec me Christo Domino tolli permittas. Cum ergo violenti prædones adolescentulam renitentem per devexum montis abstraherent, vestes abrumperent; vias crinium laceratione complerent, Clara cum lachrymis in orationem procumbens, petit sorori mentis constantiam tribui, petit vires hominum divina potentia superari.

[26] Confestim vero tanto pondere corpus illius in terra jacentis figi videtur, [prodigiose impetraverit,] ut illam plures homines, suis conatibus annitentes, nequaquam valeant ultra quemdam rivulum absportare. Accurrentes etiam aliqui de agris & vineis, auxilium illis præstare contendunt, sed corpus illud de terra levare nullatenus possunt. Dumque in suo conatu deficiunt, verbo lusorio miraculum extollunt, dicentes: Tota nocte plumbum comedit, & ideo si ponderat, non est mirum. Nam & dominus Monaldus patruus ejus, cum in tanta rabie constitutus, vellet eam lethaliter pugno percutere, manum, quam levavit, subito dirus dolor invasit, eamque usque ad plura tempora doloris angustia cruciavit. Ecce post longum agonem Clara pergens ad locum, rogat propinquos, a tali conflictu discedere, & Agnetem seminecem jacentem, suæ solicitudini commendare. Quibus infecto negotio cum amaro animo recedentibus, Agnes jucunda surrexit, & jam cruce Christi gaudens, pro quo hac prima pugna certaverat, se divinis servitiis perpetuo mancipavit. Siquidem & beatus Franciscus manu sua ipsam totondit, & una cum sorore sua in via Domini erudivit. Verum quia magnificam ejus vitæ perfectionem sermo brevis explicare non posset, intendatur ad Claram.

[27] Mirum non est, si contra malitiam hominum Claræ oratio valeat, [ac dæmones expulerit.] quæ etiam dæmones incendebat. Mulier enim quædam Pisanæ diœcesis, devota semel venit ad locum, ut Deo & sanctæ Claræ gratias ageret pro eo, quod meritis ejus a quinque dæmoniis liberata fuisset. Fatebantur autem in sui expulsione dæmonia, quod ipsos orationes S. Claræ incenderent, & ex possesso vasculo deturbarent. Non sine causa dominus Papa Gregorius in hujus sanctæ orationibus fidem habebat mirabilem, quarum virtutem senserat admirabilem & efficacem. Sæpe quidem nova, ut assolet, emergente difficultate, & cum esset Ostiensis Episcopus, & postquam ad culmen Apostolicum esset evectus, supplex eidem virgini per epistolam factus, poscit suffragium, sentit auxilium. Res certe, sicut humilitate conspicua, sic toto studio imitanda: quando Christi Vicarius a Christi ancilla opem efflagitat, & suis se virtutibus recommendat. Sciebat sane, quid potest amor, & quam liber aditus puris virginibus pateat ad consistorium majestatis. Si enim Rex cælorum seipsum ferventer amantibus tribuit, quid est, quod devote orantibus, si expedit, non concedit?

ANNOTATA.

a Susurrium hic usurpatur pro susurro.

b Hujus Frederici facinora passim nota apud Odoricum Reynaldum in Annalibus ecclesiasticis, aliosve historiographos legi possunt.

* Sur. filiabus

* Ms. Bod. actæ sanctificationis

* Sur. mutationem

* Ms. Bod. sanctum Christi corpus

CAPUT IV.
Eximia ejus devotio erga sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum, & Crucem Christi, cujus signo varia miracula patravit.

[Erga Sacramentum Eucharistiæ,] Quantus beatæ Claræ ad altaris Sacramentum fuerit devotionis affectus, effectus ostendit. In illa gravi infirmitate, quæ eam grabato adscripserat, faciebat se erigi, & fulcimentis appositis sustentari: & sedens, filabat delicatissimos pannos: de quibus ultra quinquaginta paria Corporalium faciens, & ea sericis vel purpureis thecis includens, per plana & montana Assisii variis ecclesiis destinabat. Corpus vero Domini susceptura, calidis primo lachrymis rigabatur: & accedens cum tremore, non minus formidat in Sacramento latentem, quam cælum terramque regentem.

[29] [& Christum,] Sicut enim in infirmitate, Christi sui memoria memor erat, sic & Christus eam in suis languoribus visitabat. In illa nativitatis hora, quando parvulo nato mundus cum angelis jubilat, omnes dominæ ad Matutinum pergunt, & matrem infirmitatibus pressam, solam relinquunt. Cumque de parvulo Jesu cogitare cœpisset, & multum doleret, quod suis laudibus interesse non posset, suspirans ait: Domine Deus, ecce sola relicta sum tibi in loco isto. Et ecce repente mirabilis ille concentus, qui in ecclesia S. Francisci fiebat, suis cœpit auribus intonare. Audiebat jubilum Fratrum psallentium, harmonias cantantium attendebat, ipsum etiam percipiebat sonitum organorum. Nullatenus tanta erat loci propinquitas, ut hæc attingere posset humanitus, nisi vel illa solennitas ad eam fuisset ampliata divinitus, vel ejus supra humanum modum vigoratus auditus. Verum quod totum hoc excellit oraculum, ipsum digna fuit Domini præsepe videre. Mane ad eam venientibus filiabus, dixit Clara: Benedictus Dominus Jesus Christus, qui me, vobis relinquentibus, non reliquit. Audivi revera per gratiam Christi tota illa solennia, quæ in ecclesia sancti Francisci hac nocte celebrata sunt a.

[30] [præsertim patientem tantus erat Sanctæ affectus,] Familiaris ei planctus Dominicæ passionis, quæ ex sacris vulneribus nunc myrrhatas affectiones exhaurit, nunc dulciora gaudia sugit. Hanc lachryma Christi passi vehementer inebriat, & quem cordi suo profundius amor impresserat, frequenter memoria repræsentat. Docet novitias Christum plangere Crucifixum, & simul, quod verbis docet, factis exemplat. Nam sæpe, cum in secreto ad talia hortaretur, præveniebat verborum exitum, irriguum lachrymarum. Inter horas diei, Sexta & Nona majori compunctione ex more afficitur, ut cum immolato Domino immoletur. Nam & semel hora Nona orantem in cellula diabolus in maxilla percutiens, oculum sanguine, genam livore suffundit. Ut autem Crucifixi deliciis absque intermissione pasceret mentem, orationem de quinque plagis Domini frequentius ruminabat. Officium Crucis, prout Crucis amator Franciscus instituerat, didicit, & affectu consimili frequentavit b. Chordulam tredecim nodorum copulis annulatam, subtus ad carnem cingebat, secretum memoriale vulnerum Salvatoris.

[31] Advenerat quodam tempore dies sacratissimæ Cœnæ, qua Dominus in finem dilexerat suos. Circa sero, [ut in exstasin raperetur,] appropinquante Domini agonia, Clara contristata & mœsta, in cellæ secretario se reclusit. Cumque orantem Dominum orans prosequeretur, & tristis usque ad mortem anima tristitiæ illius hausisset affectum, jam jamque captionis & totius illusionis memoria debriata, lecto resedit. Tota igitur nocte illa & die sequenti sic absorpta, sic a seipsa permanet aliena, ut irreverberatis circa unum semper intenta luminibus, confixa Christo, ac prorsus insensibilis videretur. Redit quædam familiaris filia sæpe ad ipsam, si forte aliquid velit, & semper eodem modo se habere reperit. Nocte vero diei sabbati veniente, devota filia candelam accendit, & præceptum sancti Francisci ad matris memoriam signo, vel * verbo, reducit. Præceperat enim sanctus, ne ullum sine comestione transiret diem. Illa igitur assistente, Clara quasi aliunde rediens, hoc protulit verbum: Quæ candelæ necessitas? Numquid non dies est? Mater, ait illa, nox abiit, & dies transivit, moxque altera rediit. Cui Clara: Benedictus sit iste somnus, charissima filia; quoniam diu optatus, tandem donatus est mihi. Sed cave, ne somnum istum cuiquam referas, dum vixero in carne.

[32] Amanti vicem Crucifixus amatus rependit: & quæ circa Crucis mysterium tanto amore succenditur, [& signo crucis] Crucis potentia in signis & miraculis illustratur. Signum enim vivificæ Crucis dum morbidis applicat, morbos ab eis mirabiliter fungat. Tangam ex multis aliqua. Fratrem quemdam, nomine Stephanum, furiæ morbo laborantem, B. Franciscus ad dominam Claram transmisit, ut super eum faceret signum sanctissimæ Crucis. Magnam enim sciebat ejus perfectionem, & magnam in ipsa venerabatur virtutem. Consignat eum obedientiæ filia patris jussu, & in loco, ubi ipsa orare solita erat, parumper dormire sinit. At ille post modicum somnum solutus, sanus exsurgit, & ad patrem liber ab insania redit.

[33] Puer quidam annorum trium, nomine Matthiolus *, [multos ægros,] de civitate Spoleti, lapillum quemdam incaute suis intruserat naribus. Nemo illum ex ejus naribus valebat educere, nec ipse puer projicere. Periclitatus angustia magna, ducitur ad dominam Claram, & dum signo Crucis ab ea signatur, statim projecto lapide, liber efficitur.

Alius puer de Perusio, totum habens oculum macula coopertum, ad sanctam Dei Famulam adductus est. Quæ tacto pueri oculo signum Crucis impressit, & dixit: Ducite eum ad matrem meam, ut ipsa super eum signum Crucis ingeminet. Mater, inquam, ejus domina Hortulana c, suam secuta plantulam, post filiam ad religionem transierat, & in horto concluso cum virginibus vidua Domino serviebat. Signo autem Crucis ab ipsa recepto, ilico pueri oculus a macula expurgatus, clare & limpide vidit. Asserit ergo Clara, puerum ipsum suæ matris merito esse liberatum: declinat pondus laudis mater in filiam, & se tantæ rei fatetur indignam.

[34] [diversis morbis afflictos,] Una de Sororibus, nomine Beneventuta, plagam fistulæ sub brachio duodecim fere annis perpessa fuerat, quæ per quinque foramina saniem emittebat. Cui compassa virgo Dei Clara, peculiare illud suum signi salutiferi admovit emplastrum. Statimque ad Crucis designationem, perfectam recepit annosi ulceris sanitatem.

Alia de numero sororum, Amata vocabulo, tredecim mensibus aggravata hydropisi, febre insuper & tussi & lateris dolore confecta, jacebat. Super quam domina Clara pietate permota, ad suæ nobilis physicæ recurrit experimentum. Signat eam Cruce in nomine Christi sui, & statim restituit plenariæ sanitati.

Alia Christi ancilla, de Perusio nata, vocem per duos annos ita perdiderat, quod vix exterius poterat formare sermonem. Cumque in nocte Assumptionis Dominæ nostræ sibi fuisset in visione monstratum, quod domina Clara liberaret eam, diem cum desiderio expectabat. Qua illucescente, ad Matrem festinat, signum Crucis expostulat, vocem mox signata recuperat.

[35] [ad pristinam sanitatem revocaverit,] Soror quædam, nomine Christina, magno tempore in una aure surditatem perpessa, multas contra malum illud, frustra tamen, fecerat medicinas. Cujus caput domina Clara clementer consignat, aurem contrectat, auditusque ilico reparatur.

Magna erat in monasterio sororum multitudo languentium, diversis doloribus afflictarum. Ingreditur Clara locum ex more cum sua medicina solita, & signo Crucis quinquies facto, quinque statim relevat a languore. Ex his profecto patet, in pectore virginis plantatam esse arborem Crucis, cujus dum fructus reficit animam, præbent exterius folia medicinam.

ANNOTATA.

a Hic divinus favor, sanctæ Virgini collatus, etiam in Speculo S. Francisci Centuria 2 cap. 82 refertur.

b Indicatur hic, ni fallor, Officium Dominicæ Passionis, quod Waddingus inter opuscula S. Francisci tomo 3 pag. 381 edidit, & monitione prævia illustravit.

c Arturus a Monasterio ad diem secundum Januarii in Martyrologio Franciscano hanc piam mulierem, quæ in vita & post mortem miraculis claruisse dicitur, nomine beatæ compellat. Sed Hueberus in Menologio suo Franciscano ab hoc titulo abstinet. Si legitimus illius feminæ cultus ostendi possit, poterit de ea agi in supplemento Januarii nostri, qui postmodum fere media parte augendus erit.

* Sur. pro vel habet non

* Ms. Bod. Machidius & Ms. Cors. Nicolaus

CAPUT V.
Solicitudo sanctæ Abbatissæ erga suas subditas, exstasis ejus cum sancto Francisco, & prodigiosa, panis benedictio.

[Sancta subditas suas solicite erudit,] Sane quia erat magistra rudium, & quasi in magni Regis palatio præposita puellarum, tanta eas disciplina informabat, tantoque fovebat pietatis amore, quod sermo nullus explicet *. Docet primo strepitum omnem de mentis hospito pellere, ut solius Dei penetralibus valeant inhærere. Docet, jam carnalium propinquorum amore non affici, domumque patriam, ut Christo placeant, oblivisci. Hortatur, exactiones contemnere fragilis corporis, carnisque nugas imperio restringere rationis. Monstrat insidiosum hostem occultos puris mentibus injicere laqueos; aliter sanctos, aliter tentare mundanos. Sic denique, certis horis vult eas operari manibus suis, ut protinus ad conditoris desiderium per orationis exercitium recalescant, & torporem negligentiæ deserentes, igne sancti amoris frigus indevotionis deponant. Nusquam major censura silentii, nusquam amplior color & tenor omnis honesti. Non ibi fluida loquela fluidum loquitur animum, nec verbi levitas levem prodit affectum. Ipsa namque Magistra parca in verbis, abunde mentis vota sermonis brevitate coarctat.

[37] Providet filiabus per devotos prædicatores alimoniam verbi Dei, [concionibus instrui curat,] ex qua suam deteriorem non efficit partem. Nam tanta in auditu sanctæ prædicationis exultatione perfunditur, tanta recordatione sui Jesu deliciatur, ut prædicante aliquando fratre Philippo de * Adria, speciosissimus quidam puer virgini Claræ assisteret, & per magnam prædicationis partem suis eam gratulationibus oblectaret. Ex cujus apparitionis intuitu illa, quæ de matre videre talia merebatur, suavitatem inexplicabilem sentiebat. Licet autem literata non esset, literatorium tamen gaudebat audire sermonem, rata quod in testa verborum nucleus lateat, quem ipsa attingebat subtilius, & sapidius degustabat. Novit de cujuslibet sermone loquentis elicere, quod animæ prosit: sciens non minoris esse prudentiæ, de rudi quandoque spina flores decerpere, quam fructum ex arbore nobili manducare. Cum semel dominus Papa Gregorius prohibuisset, ne aliquis Frater ad monasteria dominarum sine sua licentia pergeret, dolens pia Mater cibum sacræ doctrinæ rarius habituras Sorores, cum gemitu dixit: Omnes nobis auferat de cætero Fratres, postquam vitalis nutrimenti nobis abstulit præbitores. Et statim omnes Fratres ad Ministrum remisit, nolens habere eleemosynarios, qui panem corporalem acquirerent, postquam panis spiritalis eleemosynarios non haberet. Quod cum audiret Papa Gregorius, statim prohibitum illud in generalis Ministri manibus relaxavit.

[38] Non autem hæc venerabilis Abbatissa filiarum suarum folas animas diligit, [easque materna benevolentia regit,] quæ etiam ipsarum corpusculis miro studio charitatis inservit. Nam sæpius in frigore noctis propria manu cooperit dormientes, & quas ad rigorem communem servandum cernit invalidas, remissiori moderamine vult esse contentas. Si quam turbaret tentatio, si quam, ut assolet, invaderet mœstitudo, secreto vocatam cum lachrymis consolatur. Aliquando se ad pedes prosternit mœrentium, ut maternis blanditiis alleviet vim doloris. Cujus beneficiis filiæ non ingratæ, seipsas tota devotione rependunt. Complectuntur siquidem affectum dilectionis in matre, reverentur in magistra prælationis officium, sectantur in pædagoga rectitudinis gressum, & in Dei sponsa prærogativam mirantur omnimodæ sanctitatis.

[39] [& semel post iteratas preces] (Franciscus servus Dei altissimi dum staret Assisii, vivente adhuc sponsa Christi Clara, cum frequenter illam suis sacris exhortationibus visitaret, illa rogavit pluries beatum Franciscum, quod faceret ei hanc consolationem, ut scilicet semel insimul manducarent. Sanctus autem Franciscus semper illud facere renuebat. Unde accidit, quod socii sancti Patris, sanctæ Claræ desiderium perpendentes, beato Francisco dixerunt: Pater, nobis videtur, quod rigor iste non sit secundum charitatem divinam, videlicet quod Claram virginem tam sacram & Deo dilectam non exaudis, & quæ præsertim ad tuam prædicationem pompas seculi dereliquit; propter quod necdum sumere cibum tecum potuit; sed si cum tanta instantia majorem gratiam postulasset, plantulæ tuæ facere debuisses.

[40] [ad pauperem S. Francisci mensam admissa,] Respondit sanctus Franciscus: Videtur vobis quod de hoc desiderio illam exaudiam? Cui socii dixerunt: Ita pater; nam digna est, ut hanc consolationem sibi adimpleas. Respondit sanctus Franciscus: Ex quo vobis placet, etiam mihi videtur; sed ut plenius consoletur, volo, quod hoc fiat in sancta Maria de Angelis: ipsa enim diu stetit in sancto Damiano reclusa; unde lætificabitur aliquantulum revidendo locum sanctæ Mariæ, ubi fuit tonsa & facta sponsa Domini nostri Jesu; & ibi comedemus simul in nomine Domini. Ordinata est igitur dies, ut egrederetur cum socia; & comitantibus eamdem sociis sancti Patris, venit benedicta Clara ad sanctam Mariam de Angelis: & beatissima Dei Matre reverenter & humiliter adorata, & loco circumquaque ex devotione lustrato, hora facta est comedendi.

[41] [cum eodem & aliis in exstasin rapitur,] Humilis autem & divinus Franciscus fecit mensam, sicut sæpe consueverat, in plana terra parari; & sedit ipse, & beatissima Clara, & unus de sociis sancti Francisci cum socia sanctæ Claræ, & omnes alii ejus socii in mensa illa humili sunt locati. Pro primo autem ferculo incepit Franciscus loqui de Deo tam suaviter & sancte, & tam altissime divine, quod ipse sanctus Franciscus & sancta Clara, & socia, & omnes alii, qui erant in mensa illa paupercula, fuerunt rapti; & tanta abundantia gratiæ Altissimi supervenit. Ipsis autem sedentibus sic raptis, & oculis & manibus in cælum erectis, hominibus de Assisio & de Betonio, & undique per contratam a videbatur, quod sancta Maria de Angelis, & totus locus & silva, quæ erant adhuc juxta locum, omnia comburebantur, & unus magnus ignis omnia prædicta præoccupaverat, id est ecclesiam & silvam. Propter quod Assisinates, ut loco succurrerent, [cum magna festinatione cucurrerunt,] credentes firmiter, quod omnia comburerentur ab igne. Quando vero venerunt ad locum, viderunt cuncta illæsa penitus & intacta. Intrantes autem domum, invenerunt beatum Franciscum cum beata Clara & cum omnibus sociis antedictis raptos ad Dominum, & circa mensam illam humillimam omnes sedentes virtute indutos ex alto. Et tunc certitudinaliter adverterunt, quod ille erat ignis divinus, qui ob devotionem tam Sanctorum & Sanctarum dictum locum divini amoris copiosis consolationibus inflammabat. Unde recesserunt valde consolati & ædificati.

[42] Sanctus autem Franciscus & beata Clara, & ceteri refecti tam copiosa consolatione divina, [& statim redit ad monasterium,] de alio cibo parum aut modicum curaverunt. Tunc sumpto tam benedicto cibo, beata Clara rediit ad sanctum Damianum. Unde videntes eam Sorores, fuerunt valde gavisæ, quia timuerunt, ne sanctus Franciscus vellet eam mittere ad aliud monasterium gubernandum, sicut miserat Agnetem germanam ejus Florentiam pro abbatissa: nam illo tempore mittebat sanctus Franciscus ad monasteria exterorum regimina; & aliquando dixit Claræ: Para te, sicut oportebit ire quocumque misero. Et illa, sicut filia obedientiæ, dicebat: Parata sum, Pater, quocumque miseris, obedire. Propter hoc fuerunt Sorores gavisæ quando eam rehabuerunt. Et beata Clara extunc remansit valde in Domino consolata b.

[43] Sancta Clara, devotissima crucis discipula; & pretiosa plantula sancti Francisci, [ubi jussu summi Pontificis,] erat tantæ sanctitatis, quod non solum episcopi & Cardinales, sed etiam summus Pontifex eam videre & audire affectuosius cupiebat, & sæpe personaliter visitabat. Etenim quadam vice Papa ad sanctæ Claræ monasterium accessit, ut ab ea, quæ erat sacrarium Spiritus sancti, audiret cælestia & divina colloquia. Utroque igitur diu de salute animæ & divina laude tractante, interim fecit sancta Clara panem pro Sororibus in mensis omnibus spargi, cupiens panes illos reservare a Christi Vicario benedictos. Unde finita collocutione sanctissima, sancta Clara genu flectens cum magna reverentia rogavit summum Pontificem, ut panes in mensis appositos benedicere dignaretur.

[44] Papa vero respondit: Soror Clara fidelissima, ego volo, ut tu benedicas panes istos, & facias super eos crucem Christi benedicti, [benedixit aliquando panes,] cui te totam in medullatum sacrificium obtulisti. Illa vero respondit: Sanctissime Pater, parcas mihi, quia in hoc reprehendenda essem nimis, ut coram Vicario Christi ego, quæ una vilis sum muliercula, facere talem benedictionem præsumerem. Et Papa respondit: Ad hoc, ut præsumptioni non imputetur, sed insuper habeas inde meritum, præcipio tibi per sanctam obedientiam, quod super istos panes facias signum crucis, & benedicas eos in nomine Domini. Illa vero tamquam obedientiæ filia super panes illos crucem faciens, devotissime benedixit.

[45] Mirabile certe, quod statim in omnibus panibus apparuit signum crucis pulcherrimum; [quibus visibiliter & miro modo signum crucis impressum mansit.] de quo plures fuerunt cum magna devotione comesti, & plures pro miraculo in posterum reservati. Papa insuper de virtuosa cruce, a Sponsa Christi facta, admirans, primo gratias Deo egit, & postea beatam Claram consolabiliter benedixit. Morabantur in dicto monasterio Soror Hortulana, mater sanctæ Claræ, & Soror Agnes ejusdem germana, omnes Spiritu sancto plenæ, cum multis aliis sanctis monialibus & sponsis Christi, ad quas sanctus Franciscus infirmos plurimos transmittebat signo crucis signandos, quod toto corde colebant, & quotquot signabantur, remedium transportabant * c.)

ANNOTATA.

a Contrata vel contracta ab Italica voce contrada, significat regionem vel tractum terræ, ut in recuso & aucto Cangii Glossario ad hanc vocem licet videre. Eadem ista vox in his Actis aliquoties recurrit.

b Hæc historia de cibo simul sumpto ac mirabili omnium raptu in editione Suriana deest; sed illa in nostro Ms. Codice, & in Speculo S. Francisci, quod Bosquierus anno 1623 edidit, centuria 2 cap. 81 legitur. Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1221 num. 32 de eodem convivio meminit.

c Etiam hæc historia de panibus cruce signatis in editione Suriana omittitur. Verum in Ms. Codice nostro & laudato Speculo S. Francisci apud Bosquierum centuria 2 cap. 83 refertur. Præterea de hoc miraculo superest traditio apud Franciscanos Assisiates, ut Papebrochius noster in suo Ms. Itinerario Romano pag. 276 testatur. Laudatus Waddingus ad annum 1253 num. 2 hæc cum aliiscircumstantiis refert, ut § 2 Commentarii prævii monuimus.

* Sur. explebit.

* al. Andera.

* al. reportabant.

CAPUT VI.
Ultimus sanctæ Virginis morbus, in quo ab Innocentio IV Pontifice visitatur, & felix illius obitus.

[Sanctam Claram ægrotantem,] Quadraginta annis in stadio cucurrerat altissimæ paupertatis, cum ecce jam ad bravium supernæ vocationis, præcedente languore multiplici, propinquabat. Vigore siquidem carnis in annis prioribus austeritati pœnitentiæ succumbente, posteriora tempora occupavit infirmitas, ut quæ sana ditata fuerat merito operum, infirmita ditaretur meritis passionum. Etenim virtus in infirmitate perficitur. Cujus miranda virtus qualiter fuerit in infirmitate perfecta, hinc maxime liquet, quod in vigintiocto annorum languore diutino non murmur resonat, non querimonia: sed semper ab ejus ore sanctum colloquium, semper procedit actio gratiarum. Licet autem ægritudinum pondere prægravata, festinare videretur ad finem, placuit tamen Deo, ad tempus illud ipsius obitum reservare, quo ab Ecclesia Romana, cujus erat [futura] filia specialis *, dignis valeret honoribus exaltari. Summo namque Pontifice cum Cardinalibus moram trahente Lugduni, cum Clara præ solito urgeri morbo cœpisset, filiarum mentes ingentis doloris gladius trucidabat.

[47] [ut cuidam moniali Benedictinæ antea revelatum fuerat,] Mox cuidam Christi ancillæ, virgini Deo devotæ de monasterio S. Pauli, Ordinis S. Benedicti, hujusmodi visio demonstratur. Videtur sibi una cum suis Sororibus apud S. Damianum dominæ Claræ infirmanti assistere, ac eamdem Claram in lecto jacere. Flentibus autem, & cum lachrymis beatæ Claræ præstolantibus exitum, formosa quædam mulier ad lectuli caput apparens, lachrymantibus loquitur: Nolite, inquit, o filiæ, plorare victuram: quoniam mori non poterit, quousque Dominus cum suis discipulis veniat. Et, ecce, post modicum tempus venit Curia Romana Perusium. Audito vero ejus infirmitatis augmento, properat de Perusio dominus Ostiensis a invisere sponsam Christi, cujus fuerat officio pater, cura nutritius, affectu purissimo semper devotus amicus. Pascit infirmam Dominici corporis Sacramento, pascit & reliquas salutaris exhortationis sermonibus. Supplicat illa tanto patri cum lachrymis, ut suam & aliarum dominarum famulas * pro Christi nomine habeat commendatas. Verum illud super omnia rogat, ut privilegium paupertatis a Domino Papa cum Cardinalibus sibi impetret confirmari: quod fidelis ille religionis adjutor sicut verbo promisit, sic opere adimplevit. Revoluto anno, Dominus Papa cum Cardinalibus de Perusio transivit Assisium, ut de transitu Sanctæ præostensa visio sortiretur effectum. Ipse namque Summus Pontifex, ultra hominem, citraque Deum existens, personam Domini repræsentat; cui in templo militantis Ecclesiæ familiarius hærent, velut discipuli, domini Cardinales.

[48] Accelerat jam divina providentia suum de Clara implere propositum: [invisit Romanus Pontifex,] accelerat Christus pauperem peregrinam superni regni palatio sublimare. Cupit jam illa, & toto desiderio suspirat liberari de corpore mortis hujus, & in æthereis mansionibus Christum videre regnantem, quem fuerat toto corde in terris pauperem paupercula prosecuta. Artubus itaque sacris veteri morbo detritis, nova cumulatur debilitas, quæ & proximam vocationem ad Dominum indicat, & sanitatis perpetuæ viam parat. Festinat sanctæ memoriæ dominus Innocentius IV una cum Cardinalibus visitare Christi ancillam, & cujus ultra feminas nostri temporis probaverat vitam, mortem non dubitat Papali præsentia venerandam. Ingressus monasterium, pergit ad lectulum, & infirmantis ori manum applicat osculandam. Quam illa gravissime suscipit, & pedem Apostolici summa cum reverentia osculandum exposcit. Ascenso ligneo scabello, curialis b dominus dignanter pedem accommodat, super quem illa sursum & deorsum inculcans oscula, vultum reverenter acclinat.

[49] Petit exinde a summo Pontifice vultu angelico remissionem omnium peccatorum. [a quo moritura Virgo indulgentiam peccatorum petit,] Qui cum diceret: Utinam ego tanta venia indigerem; perfectæ absolutionis manus & amplæ benedictionis gratiam impertitur. Recedentibus autem omnibus, quia die illa manu provincialis Ministri sacram receperat hostiam, sublevatis in cælum oculis, & junctis ad Deum manibus, cum lachrymis ait suis sororibus: Laudate Dominum, filiolæ meæ, quia tale beneficium hodie Christus mihi est dignatus tribuere, quod cælum & terra non sufficit compensare. Ipsum, inquit, hodie recepi Altissimum, & ejus Vicarium videre commerui. Circumstant matris lectum filiæ quamcitius orphanandæ: quarum animas acerbi doloris gladius pertransibat. Non somnus eas revocat, non fames ipsas divellit: sed lectulorum oblitas & mensæ, nocte ac die solum plangere delectabat. Inter quas Agnes virgo devota, lachrymarum inebriata salsugine, sororem efflagitat, ne, se relicta, discedat. Cui Clara respondit: Placet Deo, soror charissima, quod discedam: sed tu flere desiste, quoniam post me ad Dominum festine pervenies; & magnam, inquit, consolationem tibi faciet Dominus, priusquam moriaris.

[50] Videtur tandem in extremis plurimis laborare diebus, [& post septemdecim dies sine cibo transactos,] quibus fides gentium & devotio populorum excrescit: Cardinalium quoque & prælatorum visitatione frequenti, ut vere sancta, quotidie honoratur. Quod vero est auditu mirabile, cum decem & septem diebus nullum cibum sumere posset tanta est a Domino fortitudine vigorata, ut omnes ad se venientes, in Christi servitio confortaret. Nam cum benignus, frater Reinaldus c in tantarum infirmitatum longo martyrio eam ad patientiam hortaretur, liberrima ei voce respondit: Postquam Domini mei Jesu Christi gratiam per illum servum suum Franciscum agnovi, nulla pœna, molesta, nulla pœnitentia gravis, nulla mihi, frater charissime, infirmitas dura fuit.

[51] [inter lacrymas subditarum suarum,] Domino autem propitius agente, & jam quasi ad januam stante, vult sibi sacerdotes & spiritales Fratres assistere, passionem Domini & sancta verba recitare. Inter quos dum apparet frater Juniperus d, egregius Domini jaculator, quia calida sæpe verba de Domino eructabat, nova hilaritate perfusa quærit, si aliquid novi de Domino haberet ad manum. Qui aperiens os suum, de fornace fervidi cordis flammantes verborum scintillas emittit, atque in ejus parabolis virgo Dei magnum solatium sumit. Lachrymantes tandem se vertit ad filias, quibus paupertatem recommendans, beneficia divina laudando commemorat. Benedicit devotos devotasque suas, & omnibus dominabus monasteriorum pauperum, tam præsentibus, quam futuris, largam benedictionis gratiam imprecatur. Cætera sine fletu quis referat? Adstant illi duo B. Francisci socii benedicti, quorum unus Angelus e mœrens ipse, consolatur mœrentes: alter Leo f, recedentis lectulum osculatur. Plangunt filiæ destitutæ piæ matris recessu, & quam visuræ non essent, prosequuntur cum lachrymis recedentem. Dolent amarissime, totum earum solatium cum illa migrare, seque in valle lachrymarum relictas, non jam a sua magistra ulterius consolandas. Vix a dilaceratione corporum solus pudor continet manum, & doloris ignem illud efficit acriorem, quod exteriori planctu non sinitur vaporare. Imperat claustralis censura silentium, extorquet vis doloris gemitum & singultum. Tument lachrymis facies, & novas adhuc aquas mœrebundi cordis impetus subministrat.

[52] [magna cum fiducia ad Dominum migrat.] Ad se autem conversa Virgo sanctissima, suam animam silenter alloquitur: Vade secura, quia bonum habes conductum itineris. Vade, quoniam, qui te creavit, sanctificavit: & custodiens te semper, velut mater filium, tenero amore dilexit. Tu, inquit, Domine, benedictus sis, qui me creasti. Quam cum quædam ex Sororibus interrogaret, cui loqueretur, illa respondit: Ego loquor animæ meæ benedictæ. Nec ille gloriosus conductus longe distabat. Nam ad quamdam filiam se convertens, Vides tu, inquit, o filia, Regem gloriæ, quem ego video? Super aliam quoque facta est manus Domini, & corporalibus oculis felicem inter lacrymas excipit visum. Jaculo quidem profundi doloris perfossa, versus portam domus etiam dirigit lumen oculorum: &, ecce, in vestibus albis turba ingreditur virginum, quæ omnes aurea serta suis capitibus deferebant. Graditur inter eas una præclarior cæteris, ex cujus corona, quæ in summo, fenestrati thuribili speciem prætendebat, tantus splendor irradiat, ut noctem ipsam in diei lucem intra domum convertat. Procedit ad lectulum, ubi Sponsa Filii decubat, & amantissime se super eam inclinans, amplexum dulcissimum præstat. Profertur a virginibus miræ pulchritudinis pallium, ac certatim deservientibus cunctis, & Claræ corpus tegitur, & thalamus adornatur. In crastino igitur beati Laurentii g, Matris egreditur anima illa sanctissima, præmio laureanda; temploque carnis soluto, spiritus feliciter migravit ad astra. Benedictus hic exitus de valle miseriæ, qui introitus ei beatæ factus est vitæ. Jam pro tenui viatico mensa lætatur civium supernorum; jam pro vilitate cinerum, regno beata cælico, æternæ stola gloriæ decoratur.

ANNOTATA.

a Hic Raynaldus vel Reginaldus antea episcopus Ostiensis, postea ad summum Pontificatum sub nomine Alexandri IV evectus est, ut Odoricus Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1254 num. 1 tradit.

b Curialis apud scriptores mediæ ætatis indicat hominem benignum, comem vel affabilem, teste Cangio in recuso Glossario, in qua significatione hic accipi videtur.

c Nescio, an is fuerit Reinaldus vel Raynaldus Reatinus, quem Arturus a Monasterio in Martyrologio suo Franciscano ad diem 27 Februarii beatum appellat, & quem Majores nostri eadem die inter Prætermissos collocarunt: nam Arturus in notis ad dictam diem varios hujus vicini nominis Minoritas recenset, quos etiam titulobeatorum exornat.

d Is verosimiliter est inclytus ille S. Francisci socius, de quo consule Annales Minorum, & Benignum Fremaut, qui die 4 Januarii gesta ejus collegit.

e Hic est Angelus Reatinus, cognomento Tancredus, cujus miram conversionem Waddingus in Annalibus Minorum ad annnm Christi 1210 num. 3 narrat. Hunc Majores nostri ad diem 13 Februarii inter Prætermissos posuerunt, etiamsi Arturus eadem die in suo Martyrologio Franciscano illum beatum appellet.

f De hoc Fratre Leone, socio S. Francisci, consule laudatum Arturum in Martyrologio Franciscano ad diem 15 Novembris, ubi etiam hunc more suo beatum nominat. Scire cupimus, an immemorabilem aut legitimum cultum habeat.

g Ex his verbis patet, S. Claram die XI Augusti obiisse, quantumvis cum Martyrologio Romano illam die XII ejusdem mensis retulerimus.

* al. spiritualis.

* Ms. Cors. animas

CAPUT VII.
Honorificæ ipsius exsequiæ, miracula post mortem, & solennis canonizatio.

[Celebratis honorifice exsequiis,] Rumor incontinenti de transitu virginis totum stupendo auditu concutit populum civitatis. Confluunt viri, confluunt mulieres ad locum, atque in tanta multitudine gentes inundant, ut sola videatur civitas remanere. Omnes sanctam, omnes Deo charam proclamant, & inter laudum verba nonnulli fletibus manant. Accurrit Potestas cum caterva militum & multitudine armatorum, seroque illo ac tota nocte custodias adhibent diligentes, ne forte de pretioso thesauro, qui jacebat in medio, pati contingeret detrimentum, Commovetur die sequenti curia tota: Christi Vicarius cum Cardinalibus accedit ad locum, totaque civitas versus S. Damianum dirigit gressus. Ventum erat ad celebrandum divina, cum fratribus incipientibus officium mortuorum, repente dominus Papa officium de Virginibus, non de mortuis, fieri debere proloquitur: ut prius eam canonizare videretur, quam corpus traditum esset sepulturæ. Respondente autem viro eminentissimo domino Ostiensi a, morosius agendum, Missa de mortuis celebratur. Considente postmodum summo Pontifice b, Cardinalium quoque & prælatorum cœtu, Ostiensis Episcopus, de vanitate vanitatum sumpta dicendi materia, vanitatis egregiam contemptricem nobili sermone commendat.

[54] Circumdant ilico sanctum funus devota dignatione presbyteri Cardinales, [sancta Virgo cum magno populi concursu sepelitur,] & circa Virginis corpus solita officia complent. Tandem quia nec tutum censent, nec dignum, ut tam pretiosum pignus tam longe distet a civibus, levatur cum hymnis & laudibus, cum tubarum clangore ac jubilatione solenni & ad S. Gregorium * honorifice deportatur: nam & hic locus ille est, ubi S. Patris Francisci corpus primo conditum fuerat; ut qui viam vitæ viventi paraverat, etiam morienti locum quodam præsagio præpararet. Factus est proinde concursus populorum multorum ad tumulum Virginis, laudantium Deum atque dicentium: Vere sancta, vere gloriosa regnat cum angelis, quæ tantum honorem ab hominibus sumit in terris. Intercede pro nobis ad Christum primiceria pauperum dominarum, quæ innumeros ad pœnotentiam, innumeros conduxisti ad vitam. Paucis interjectis diebus, Agnes ad Agni nuptias evocata, sororem Claram ad æternas delicias subsecuta est: ubi ambæ Sion filiæ, natura, gratia & regno germanæ, Deo jubilant sine fine. Et vere consolationem illam, quam Clara repromisit Agneti, antequam migraret, accepit. Nam sicut sorore prævia, de mundo ad Crucem transierat: sic dum Clara signis & miraculis rutilaret, Agnes post ipsam de luce finibili mature volavit ad Deum c. Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[55] [& variis claret miraculis:] Illa sunt Sanctorum signa mirifica, illa miraculorum testimonia veneranda, quæ in morum sanctitate & operum perfectione consistunt. Johannes quidem signum fecit nullum, non tamen sunt vel erunt Johanne, qui signa faciunt, sanctiores. Ideoque sufficeret sanctæ virgini Claræ ad testimonium sanctitatis perfectissimæ suæ vitæ præconium, nisi interdum aliud exposceret partim tepor, partim devotio populorum. Clara itaque dum viveret, meritis, & jam in abyssum absorpta perpetuæ claritatis, nihilominus adhuc miraculorum luce per mundi cardines mirifice declaratur. Cogit syncera atque jurata veritas multa conscribere: cogit multitudo quamplura transire d.

[56] [nam præter energumenos,] [Puer quidam, nomine Jacobinus de Perusio, non tam infirmus, quam dæmonio pessimo videbatur obsessus. Nunc enim in ignem sese desperate projiciens, nunc in terra collidens, usque ad dentium fractionem, lapides mordens, laniabat miserrime caput suum, & corpus sanguine cruentabat. Ore distorto linguam foris projiciens, membrorum machinam tam facile glomerabat, ut sæpe crus suum poneret super collum. Singulis diebus per duas vices puerum ipsum prædicta vexabat insania: nec illi duæ personæ obsistere poterant, quin propria exueret vestimenta. Peritorum medicorum juvamen requiritur: sed nullus qui sciat consulere, invenitur. Pater ejus, Guidolotus nomine, postquam infortunii tanti remedium apud homines nullum invenit, ad S. Claræ merita se convertit. O virgo, inquit, sanctissima, o mundo venerabilis Clara, tibi miserum natum devoveo, a te sanitatem ejus tota supplicatione deposco. Festinat ad sepulcrum ejus fide plenus, & allatum puerum super tumbam virginis ponens, protinus opem, dum poscit, acquirit. Statim enim puer ab illa infirmitate liber efficitur, & jam ulterius nulla consimili læsione vexatur.

[57] Alexandria de Fracto Perusinæ diœcesis, dæmonio nequissimo vexabatur. [ab obsessione dæmonis liberatos,] Quam dæmonium in suam redegerat potestatem, ut faceret per excelsam rupem, quæ in crepidine fluminis eminebat, sicut aviculam volitare: per tenuissimum quoque arboris ramum, fluvio Tyberis impendentem, faciebat descendere, atque eam ibidem quasi ludo vacare: suorum quoque merito peccatorum, cum latus sinistrum penitus amisisset, & manum contractam * haberet, medicinis sæpe tentatis nihil proficiebat: venit ad tumbam gloriosæ virginis Claræ corde compuncta, ejusque meritis invocatis, contra suum illud triplex periculum unius remedii salutarem sumit effectum. Contracta quidem manus extenditur, latus sanitati redditur, possessa a dæmonio liberatur. Altera mulier ejusdem loci, a dæmonio & multis doloribus, eodem tempore ante sepulcrum Sanctæ, munus liberationis accepit.

[58] Puerum quemdam Francigenam e, qui curiam sequebatur, [aliosque ægros sanatos,] furiæ morbus invaserat qui ipsi & loquelæ abstulerat usum, & corpus monstrose fecerat inquietum. Detineri ab aliquo minime poterat, sed potius intra manus detinere volentium horribiliter se frangebat. Ligatur funibus lectulo mortuorum, & a compatriotis ad ecclesiam S. Claræ defertur invitus, ante sepulcrum ejus deponitur, & statim pro fide offerentium peroptime liberatur.

Valentinus de Spello, caduci morbi ruinæ in tantum erat obnoxius, quod sex per diem vicibus indifferenter ubilibet corruebat. Cruris etiam contractione plagatus, liber ambulare non poterat. Ducitur asello vectus ad S. Claræ sepulcrum; ubi duobus diebus & tribus noctibus jacet: die tertio, nullo tangente, crus ejus fragore magno personuit, & ab utraque infirmitate sanatus ilico fuit.

[59] Jacobellus dictus filius Spoletinæ, duodecim annorum percussus, [mirabiliter usum oculorum restituit cæco,] ducem itineris sequebatur, nec sine ductore quoquam poterat, nisi in præcipitum, ambulare. Nam & semel a puero parumper dimissus, in præcipitum actus, brachii fracturam cum vulnere capitis reportavit. Hic cum juxta pontem Vernii * quadam nocte dormiret, apparuit ei domina quædam in somnis, dicens: Jacobelle, quare tu ad me non venis Assisium, ut libereris? Qui mane consurgens, duobus aliis cæcis tremebundus recitat visionem. Respondent illi: Dominam quamdam nuper audivimus in Assisii civitate migrasse, cujus sepulcrum per sanitatum munera & per multa miracula manus Domini dicitur honorare. Quo audito, impiger factus concite properat, & nocte hospitatus apud Spoletum, eamdem cernit iterum visionem. Ocyus advolat, totum se præ amore luminis ad cursum præcingens.

[60] Perveniens autem Assisium, tantas ante Virginis mausoleum gentium concurrentium reperit turbas, [qui inter multos ægrotos ad tumulum ejus venerat.] ut ipse intrare nullatenus posset ad tumbam. Supponit lapidem capiti suo, & cum fide magna, dolens tamen, quod introitum habere non posset, somnum capit præ foribus ejus. Et, ecce, tertio vox ad eum: Benefaciet tibi Dominus, Jacobe, si poteris * introire. Evigilans ergo, rogat cum lachrymis turbas, clamans & preces ingeminans, ut ei propter divinam pietatem viam præstare dignentur. Data sibi via, calceamenta projicit, vestes exuit, collum corrigia cingit, & sic humiliter sepulcrum contingens, lentum somnum incurrit. Surge, inquit ei beata Clara, surge, quia liberatus es. Extemplo surgens, omni cæcitate discussa, omni oculorum caligine relegata, dum clare per Claram videt, luminis claritatem Deum laudando clarificat, & pro tanti mirificentia operis ad benedicendum Deum omnes gentes invitat.

[61] [Insuper sanat manum fractam,] Perusinus quidam, vocatus Bonus Johannes *, cum suis civibus contra Fulginates perrexerat. Cumque hinc inde concertatio incepisset, gravis ictus lapidis ejus manum dura quassatione perfregit. Expendit in medicos pecuniam multam sanitatis amore; sed nullo potest medicinali suffragio in tantum juvari, quin ipsam manum portet inutilem, & ad omne opus penitus impotentem. Dolens itaque illius quasi non suæ dextræ pondus ferre, usu carere, optat sibi pluries esse truncatam. Audiens vero, quæ per famulam suam Claram Dominus dignabatur ostendere, votum vovens, ad sepulcrum Virginis properat, affert ceream imaginem manus, & super tumbam S. Claræ incumbit. Statim, priusquam ecclesiam exeat, manus ejus perfecte restituta est sanitati.

[62] [puerum curvum,] Petronus quidam de castro Bitone *, trium annorum infirmitate consumptus, totus fere diutini languoris tabe desiccatus apparuit. Cujus violentia morbi adeo contractus erat in cruribus, ut curvus semper & ad terram reflexus, vix cum baculo pergere posset. Explorat pater pueri multorum solertiam medicorum, illorum præcipue, qui fractis ossibus medendi peritiam habebant. Paratus erat omnia bona sua expendere pro recuperanda pueri sanitate. Cumque responderetur ab omnibus, nullius artis ope illi morbo posse succurri, ad novæ Sanctæ suffragia, cujus audiebat magnalia, se convertit. Portatur puer ad locum, ubi pretiosa virginis spolia requiescunt, & non diu ante sepulcrum jacens, perfectæ sanitatis gratiam sumit. Confestim namque rectus & sanus exurgit, ambulans & exiliens, & laudans Deum, & ad S. Claræ laudes populum confluentem invitat.

[63] [claudum ex utero matris,] Erat puer decem annorum in villa S. Quirici Assisinatis diœcesis, claudus ex utero matris suæ, tibias habebat exiles, pedes in transversum jactabat, & tortuose deambulans, vix poterat surgere, cum cadebat. Mater ejus beato Francisco pluries eum devoverat, nec ullius meliorationis opem acceperat. Audiens vero beatam Claram novis coruscare miraculis, ad sepulcrum ejus puerum deportavit. Post aliquot dies sanatis ossibus tibiarum, ad rectitudinem sunt membra reducta, & quod S. Franciscus multis precibus exoratus non tribuit, sua discipula Clara virtute divina concessit.

[64] [aliosque contractos,] Civis Eugubinus, nomine Jacobus de Franco, puerum quinquennem habens, qui debilibus pedibus numquam ambulaverat, nec poterat ambulare, tamquam ostentum suæ domus, & opprobrium suæ carnis deplorabat. Cubitabat in solo, reptabat in cinere, volvens se quandoque ad scamnum *, nec potens erigere: cui natura gradiendi desiderium dederat, negaverat facultatem. Vovent puerum parentes ejus meritis S. Claræ, atque, ut ipsorum verbo dicatur, volunt esse hominem sanctæ Claræ, si per eam sanitatem fuerit consecutus. Protinus voto emisso, Virgo Christi suum hominem sanans, liberæ ambulationis officium in oblato sibi puero reparavit. Ilico parentes ad Virginis tumulum cum puero properantes, eum subsilientem & gaudentem Domino obtulerunt.

[65] Mulier quædam de castro Menanii, Pleneria nomine, [vel paralyticos] diu contractionem renum perpessa, non nisi baculo sustentata poterat ambulare. Adminiculo tamen baculi non curvum erigebat corpus, sed nutantes utcumque trahebat gressus. Deferri se fecit quodam die Veneris ad tumulum S. Claræ; ubi preces ad eam devotissime fundens, celeriter obtinuit, quod fideliter postulavit. Sequenti namque sabbato, integra sanitate obtenta, propriis pedibus est reversa, quæ fuerat per alios adducta.

[66] Tumores gutturis, quos vulgari sermone scrofulas f vocant, [ac aliis morbis afflictos,] puella quædam Perusina cum dolore multo diu portaverat. Viginti quidem glandulæ numerabantur in gutture, ut ipsum puellæ guttur satis capite crassius videretur. Duxit eam sæpe mater ejus ad memoriam virginis Claræ, ubi ipsius sanctæ beneficium devotissime implorabant. Cumque tota quadam nocte ante sepulcrum puella jaceret, prorumpente sudore, strumæ illæ mollificari cœperunt, atque de suo loco paululum commoveri. Processu vero temporis, per S. Claræ merita sic evanuerunt, ut nulla penitus vestigia remanerent.

[67] Consimile malum una de sororibus, Andrea nomine, [qui patrocinium sanctæ imploraverant,] dum adhuc in carne virgo Clara maneret, portabat in gutture suo. Mirum certe, quod in medio lapidum ignitorum anima tam frigida latitabat, & inter prudentes virgines desipiebat * imprudens. Hæc siquidem nocte quadam guttur suum usque ad præfocationem constrinxit, ut globum illum per buccam projiceret, volens de seipsa divinam supergredi voluntatem. Sed hoc incontinenti per spiritum Clara cognovit. Curre, inquit uni, curre velociter in inferiorem domum. & ovum calefactum sorori Andreæ de Ferraria sorbendum præbe, simulque cum illa ad me ascende. Properans illa, reperit dictam Andream loquela privatam, propriæ manus injectione suffocationi propinquam. Relevat eam, ut potest, & secum ducit ad matrem; cui & dixit famula Dei: Misera, cogitationes tuas Domino confitere, quas & ego bene cognovi. Ecce quod sanare voluisti, sanabit Dominus Jesus Christus. Sed vitam muta in melius, quoniam de infirmitate alia, quam patieris, non consurges. Ad cujus verbum spiritum compunctionis accepit, & vitam satis egregie mutavit in melius. Post modicum ergo sanata de scrofulis, de alia infirmitate migravit.

[68] Crudelium luporum feralitas sæva contractam vexare solebat: [& quosdam e faucibus luporum] qui in ipsos homines irruentes, humanis sæpe carnibus pascebantur. Mulier ergo quædam, nomine Bona, de monte Galliano Assisinatis diœcesis, duos filios habens, unius, quem lupi rapuerant, vix planctum compleverat *, cum ecce ad secundum consimili ferocitate festinant. Stante namque matre in domo, & aliquid rei familiaris agente, puero deambulanti exterius lupus dentes infigit, ac per cervicem mordens, cum tali præda ad sylvam quantocius tendit. Audientes autem pueri stridores homines, qui erant in vineis, ad matrem clamant, dicentes: Vide, si filium tuum habes: quoniam ploratus insuetos paulo ante persensimus. Cognoscens mater filium a lupo direptum, clamores in excelsum levat, & ululatibus aërem complens, virginem Claram invocat, dicens: Sancta & gloriosa virgo Clara, redde mihi miserum filium meum. Redde, ait, redde infelici matri natellum. Quod si non feceris, me ipsam aquis necabo. Currentes itaque vicini post lupum, reperiunt infantulum a lupo in sylva dimissum, & canem juxta puerum ejus vulnera delingentem. Cervici primos injecerat morsus bestia fera: dehinc ut prædam levius ferret, ipsius pueri renibus suas impleverat fauces, & utrobique non levis attactus signa reliquerat. Voti compos effecta mulier, cum suis vicinis ad suam properat adjutricem, & pueri varias plagas omnibus videre volentibus monstrans, Deo & S. Claræ gratias copiosas exsolvit.

[69] [prodigiose eripit,] Puella quædam de castro Cannarti *, clara die in agro sedebat: in cujus sinu mulier altera reclinaverat caput. Et ecce lupus hominum rapax, furtivos ad prædam concitat gressus. Quem tamen puella vidit: sed quia canem credidit, non expavit. Cumque infantula cœpto intenderet scrutinio capillorum, efferatur in illam bestia truculenta, ejusque vultum suo vasto hiatu concludens, prædam portabat ad sylvam. Surgit protinus mulier stupefacta, & S. Claræ memor, clamores suscitat, dicens: Succurre sancta Clara, succurre; tibi in hac hora puellam istam commendo. Ipsa denique, mirabile dictu, quæ lupi dentibus portabatur, contra lupum invehitur, dicens: Portabis me tu latro ulterius, tantæ Virgini commendatam? Qua invectione confusus, puellam statim in terram molliter posuit, & quasi latro deprehensus, festine discessit.]

[70] [ac propter hæc crebra miracula] Residente autem in sede beati Petri clementissimo Principe domino Alexandro IV g, viro totius sanctitatis amico, qui & Religiosorum tutela, & Religionum firma columna erat, cum horum mirabilium relatio curreret, & de die in diem fama virtutum Virginis latius resonaret, canonizationem tantæ Virginis ipse jam mundus cum desiderio expectabat. Dictus itaque Pontifex, tantorum turba signorum quasi re insolita * excitatus, de canonizatione ejus una cum Cardinalibus cœpit habere tractatum. Committuntur personis sollennibus & discretis examinanda miracula, vitæ quoque magnalia discutienda traduntur. Invenitur Clara, dum viveret, omnium virtutum exercitio clarissima; invenitur post transitum veris & probatis mirabulis admiranda. Die enim ad hoc statuta, cum cœtus Cardinalium convenisset, Archiepiscoporum & Episcoporum conventus adesset, Cleri concio ac Religiosorum, sapientum quoque & potentum plurima multitudo assisteret, summo Pontifice illud salubre negotium in medium proponente, ac Prælatorum judicium sciscitante, universi prompto favore propensius annuentes, Claram dicunt clarificandam in terris, quam Deus clarificavit in excelsis.

[71] [solenniter catalogo Sanctorum adscribitur.] Instante vero die migrationis ejus ad Dominum, duobus annis ab ipsius transitu revolutis, Prælatorum & totius Cleri multitudine convocata, sermone quoque præmisso, felix Alexander, cui hæc a Domino fuerat gratia reservata, cum celebritate permaxima Sanctorum catalogo Claram reverenter adscripsit, festumque ejus solenniter in tota Ecclesia celebrandum instituit, atque ipse prius cum tota Curia solennissime celebravit. Acta sunt autem hæc apud Anagniam in ecclesia majori, anno Dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto * h, Pontificatus Domini Alexandri anno primo: ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Is est idem Raynaldus vel Reginaldus supra laudatus, & postmodum sub nomine Alexandri IV ad cathedram S. Petri evectus, de quo Odoricus Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis anno Christi 1253 num. 14 eamdem rem ex hoc biographo narrat.

b Hic in Ms. codicem nostrum manifestus error irrepsit, quem correxi: nam post vocem pontifice additur Alexandro, pro quo certe legendus est Innocentius, cum Alexander IV tantum mense Decembri anni 1254 ad summum Pontificatum evectus fuerit, & exsequiæ illæ ante istud tempus celebratæ fuerint.

c Hæc Agnes nonaginta septem diebus post obitum sanctæ sororis suæ Claræ obiit, scilicet die 16 Novembris, quo gesta ejus in Opere nostro discuti poterunt, cum immemorabilem cultum habere videatur.

d Hic in Ms. codice nostro transilitur ad canonizationem, & sequentia miracula omittuntur, quæ tamen in Passionali Bodecensi, Codice Ms. Corsendoncano & apud Surium leguntur, & quæ propterea uncis inclusi, ut in Commentario promiseram.

e Francigena, id est, natione Gallus.

f Vox Italica scrofola, Latine strumam significat.

g Hic ad apicem Pontificiæ dignitatis evectus est exeunte anno Christi 1254, ut jam monuimus.

h Etsi Passionale Bodecense notet, id factum esse anno Christi 1256, tamen videtur legendus annus 1255, qui ex anno primo Alexandri IV, & aliunde confirmatur.

* Ms. Cors. Georgium

* Ms. Bod. confractam

* Ms. Bod. Varnii

* Ms. Bod. poteris Jacobelle

* Ms. Bod. addit Martini

* Ms. Bod. Bitoniæ

* Ms. Bod. bancum

* Ms. Cors. stultizabat

* Ms. Bod. deplangebat

* Ms. Bod. Carnarii

* Ms. Bod. in rem insolitam

* Ms. Bod. sexto

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang August II




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 12. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 12. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.