Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März II           Band März II           Anhang März II

12. März


XII MARTII.

SANCTI QVI IV IDVS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Mamilianus, siue Maximilianus, Martyr Romæ.
S. Egdonus, siue Egdunius, Presbyter, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
VI socij, Martyres Nicomediæ in Bithynia.
S. Zonus Episcopus, Martyr Alexandriæ.
S. Alexander Diaconus, Martyr Alexandriæ.
S. Dunus, Martyr Alexandriæ.
S. Neon Diaconus, Martyr Alexandriæ.
S. Iulius, Martyr Alexandriæ.
S. Orion Diaconus, Martyr Alexandriæ.
S. Caius, Martyr Alexandriæ.
S. Ioannes, in Africa, Martyr.
XLIV socij, in Africa, Martyr.
S. Saluianus, siue Siluanus, Martyr.
S. Andus, siue Andinus, Martyr.
S. Minandus, Martyr.
S. Innocentius, Episcopus, Romæ.
S. Rasus, Episcopus, Romæ.
S. Iulianus, Romæ.
S. Petrus Cubicularius Diocletiani, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Migdonius Presbyter, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Migdonius alius, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Euticius, siue Eunenus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Maxima, siue Maximus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Domna, siue Donata, Virgo, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Ruginus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Marius, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Smaragdus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Hilarius, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Euengolus, siue Vingelosinus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Quirinus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Mareasus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Nestorius, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Eugenius, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Dorotheus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Gorgonius, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Matulus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Petronius Episcopus, Martyr in Asia.
S. Modestus, Martyr in Asia.
S. Domitianus, Martyr in Asia.
S. Eustasius Presbyter, Martyr in Asia.
S. Carpus. Martyr in Asia.
S. Firmus, siue Confirmus, Martyr in Asia.
S. Paulus, Martyr in Asia.
S. Macedonius, Martyr in Asia.
S. Patricius, Martyr in Asia.
S. Felicion, Martyr in Asia.
S. Iouinianus, Martyr in Asia.
S. Hilarius, Martyr in Asia.
S. Concessus, Martyr in Asia.
S. Basilissa, Martyr in Asia.
S. Paulus Episcopus Leonensis apud Armoricos.
S. Gregorivs Magnvs, Pontifex Romanus, & Ecclesiæ Doctor.
S. Petrus, Diaconus S. Gregorij Magni, Romæ.
S. Murus, siue Muranus, Abbas Fathenensis in Hibernia.
S. Theophanes, Presbyter Magniagri in Sigriana prope Cyzicum Hegumenus & Confessor.
S. Elphegus, cognomento Caluus, Episcopus Wintoniensis in Anglia.
S. Bernardus, Episcopus Calinensis in Campania Felice.
S. Fina, Virgo in Hetruria.
B. Iustina Reclusa Aretij in Hetruria.
Venerabilis Dionysius Carthusianus, Ruremundæ in Belgio.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Marcelli Papæ & Mart. memoria inscripta Calendario MS. Breuiarij Montensis S. VValdetrudis in Hannonia, in cuius prouinciæ monasterio Altimontensi adseruari eius Reliquias diximus ad Vitam eius XVI Ianuarij.
S. Pionius Presbyter ac Martyr Smyrnæ refertur in antiquo MS. Martyrologio S. Hieronymi, & MSS. Tornacensi, Lætiensi, Aquisgranensi, Parisiensi Sabbæi nostri, Tamlachtensi, & excuso Auctario Greueni ad Vsuardum. Dedimus Vitam I Februarij.
S. Faustinus Confessor Brixiensis, qui corpora SS. Faustini & Iouitæ collegit. De ea collectione egimus XV Februarij ad Acta horum Martyrum § 1 num. 5. At respectu S. Faustini Martyris dicitur S. Faustinus Episcopus, Confessor, vti ad eius Acta diximus die, quo colitur XVI Februarij.
S. Lucij Papæ & Martyris Translatio memoratur in MS. Florario Sanctorum. De eo & varijs Translationibus egimus IV Martij.
Philippus Martyr inscriptus Fastis Tamlactensibus. De eo egimus inter Martyres Afros IX Martij.
Kessogus Episcopus in Scotia, inscriptus Auctario Vsuardi per Hermannum Greuen: eius Acta dedimus X Martij.
Heraclij nomen inscriptum Martyrol. MS. Tamlactensi: qui forsan ille est, qui colitur X Martij.
Festum Sanguinis Domini nostri Iesu Christi Mantuæ & Venetijs. Ferrarius. De eo agit Baronius ad an. 804.
Trophimus Calocerus Martyres Romæ. Ferrarius in Catalogo generali, ex libro Stationum Romæ, at cuius ecclesiæ, non addit. Varij horum nominum Martyres sunt, quorum forsan aliquæ reliquiæ ad aliquam Ecclesiam translatæ.
Diocles e philosopho monachus in Thebaide in spelunca vixit. Palladius in Historia Lausiaca cap. 98 ait se cum illo collocutum, Petrus de Natalibus in Catalogo cum titulo Sancti refert lib. 11 cap. 53, & ad hunc diem VVitfordus in Martyrologio Anglice scripto. Nos certiora venerationis monumenta desideramus.
Sisinnius Cappadox Elpidij discipulus monumento se inclusit, dein Sacerdos ab hospitalite laudatus a Palladio in Historia Lausiaca cap. 109, & a Petro de Natalibus in Catalogo lib. 11 cap. 51 cum titulo Sancti, qui ad hunc diem refertur a VVitfordo in Martyrologio Anglice edito. Si certiora venerationis signa accedant, poterit V Septembris de eo agi cum Elpidio Magistro.
Bossula Socrus S. Sulpitij Seueri Archiepiscopi Bituricensis, laudata, dum viueret, ab ipso Sulpitio & S. Paulino Episcopo Nolano, & ideo nuper cum titulo Sanctæ inscripta sacro Gynæceo Arturi du Monstier; & quidem primo loco, non minus atque templa & altaria sibi dicata haberet: quod non probamus.
Killenus de Lilcaich, Colgano ad XIV Febr. Killianus hic prætermittitur; vti & memorati Mochua a Tamlactensi martyrologo,
Dochualenus a Mariano Gormano,
Moelcorgusius ab vtroque nominatus.
Fethni S. Columbæ socius ad conuersionem Pictorum cum alijs vndecim nominatur in Vita S. Columbæ per Adamnanum absque titulo Sancti: quem ei hodie tribuunt, Camerarius, VVilsonus, VVithfordus, Ferrarius, Colganus, qui corruptum a librarijs nomen existimat pro eo, qui in Hibernicis Fastis XXX Martij legitur Fiechna seu Fiechno apud Pictos: quod uti certum non est, ita nec de speciali illius cultu satis ex prædictis auctoribus constat.
Brianus Rex & Martyr in Hibernia hodie nominatur in Martyrologio Anglicano, solum nomen in catalogo Henrici Fitz-simon exprimitur ad diem XXII. Colganus aut Hibernici fasti nusquam eius meminerunt vt Sancti. Videtur tamen is esse, de quo in Notis ad Colmanum Lismorensem XXII Ianuarij hæc Colganus: Hic inclytus Rex Brianus anno 10 a Danis in famoso prælio de Cluaintarb interfectus occubuit: victor tamen gloriosus existens liberauit Hibernos a Danorum oppressione.
Elias Martyr cum Enosbo inscriptus 2 Calendario Coptico, cum Synedrijs veterum Hebræorum a Seldeno excuso. reliqua latent.
Eradus, Zesanus, Antonius inscripti antiquo MS. Tamlactensi, quos, quia non occurrit apud alios mentio, aliunde huc translatos arbitramur.
Metrodorus cum S. Pionio Smyrnæ hoc die igni traditus, cum eodem inscriptus Martyrologijs MSS. Tornacensi & Lætiensi, imo sub nomine Metrodi aut Petrodi Martyrologijs S. Hieronymi, sed non in MS. Lucensi. Omittitur ab alijs, quia Marcionis hæresi infectus traditur ab Eusebio & Metaphraste in Actis S. Pionij ad Kalendas Februarij editis.
Muridanus, Murianus, aut Mirdanius Presbyter dicto Metrodoro seu Metrodo aut Petrodo iunctus est cum LX socijs in Martyrologio vno S. Hieronymi, sed abest ab alijs sub nomine S. Hieronymi. Est etiam in Tamlactensi MS. & sine socijs in Richenouiensi. Sunt cum S. Pionio, cui cum Metrodoro iungitur, relati Kalendis Februarij socij XV, sed num inde error hos XL numerandi exortus, nescimus resoluere. Maiorem certitudinem desideramus, ne ob hæresin Metrodori forsan Muridanus posset suspectus videri.
Theophanus Episcopus Sanctonensis cum titulo Sancti honoratur a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum, & ante Godranum sedisse traditur. Verum in Gallia Christiana Arnulphus est, & ob simoniam depositus: neque vllus Theophanus Sanctonensis Episcopus fuisse notatur.
Beatrix sanctimonialis Ordinis Præmonstratensis cœnobij dicti Portæ-Angelicæ in tractu Mosellano refertur inter Pios ab Saussaio in Martyrologio Gallicano, vti sequenti die a Gelenio in Fastis Agrippinensibus.
Gregorius Prior Villariensis cum titulo Beati inscriptus est Menologijs Chrysostomi Henriques & Bucelini. Memoratur, sed absque titulo Beati, in Auctario Raißij ad Natales Sanctorum Belgij. A Saussaio in Martyroll. Gall. inter Pios.
Edmundus monachus Pontiniaci Ordinis Cisterciensis cum titulo Sancti refertur a Montalbo, apud Chrysostomum Henriques, qui vti & Bucelinus Beatum compellant, melius e iudicio, quod Pontiniaci hausimus, solum inter Pios recenset Saussaius.
Bernardus monachus in Cistercio. Kalendarium Cisterciense Diuione excusum. Omissus est a Chrysostomo Henriques, licet id Kalendarium adhuc die præcedenti allegarit.
Iordanus Bettonij in Vmbria, Benedictus Bulcanij in Aprutio, Ægidius Strigonij in Hungaria, Seruus-Dei Anconæ in Piceno, Ioannes de Martello Camerini, Bernardus Scarlatensis Florentiæ, Matthæus Sanctor cazius in Castella, Ioannes Smolha in Polonia, Antonius Ortizius Toleti, Claudius in Gallia, Appollonia tertiaria Bononiæ. Ordinis Minorum cum titulo Beati celebrantur in Martyrologio Franciscano Arturi du Monstier. An nomen vllius sit in Curiam Romanā pro Beatificatione delatum, non scribit. Ioanni aliqua veneratio tributa dicitur in Camerinensi Concilio, decreto Rectorum: Apollonia iterum ab eodem Arturo in Gynæceo sacro memoratur.
Raphaëla de Sassoli Ordinis Dominicani Florentiæ, humilitate & desiderio cælestis patriæ conspicua, inscripta est Sacro Gynæceo Arturi cum titulo Beatæ, citato Seraphino Razzio, qui nec diem obitus indicat, neque titulo Beatæ seorsim honorat.
B. Gregorij Spoletani sub hoc altari sunt ossa, qui cum in eremo Montis-Luci ad extremam vsque senectutem sanctissime vixisset, Angelorum colloquijs & miraculis clarus obijt anno MCCCCLXXIII. Hæc verba imagini eius in Cathedrali Spoletana atque sacello Conceptionis legi testis est Ludouicus Iacobillus in libro de Sanctis Vmbriæ: cetera nobis ignota: nec scimus quo fundamento vel ad hunc diem referatur, vel ei tribuatur inuentio sacri claui Christi, quem sumus anno MDCLXI in Conuentu FF. Prædicatorum venerati: habemus historiam huius inuentionis MS. auctore quodam Fr. Petro Martyre an. 1576 ex mera traditione, in qua nusquam Gregorij nomen reperitur.
Sabinus vel Sabinianus Martyr in Scamandro demersus, hodie legitur in quibusdam MSS. Menæis, sed in impreßis & Martyrologio Romano XIII Martij.
Ephrasia Virgo in Thebaide memoratur in Martyrologio MS. Carmeli Coloniensis, & in Calendario alio Carmelitano. Nos cum Martyrologio Romano XIII Martij.
S. Geraldus de Magh-eo hodie nominatur in Martyrologio Tamlactensi; a ceteris conformiter ad Acta eo, quo mortuus est, die XIII Martij.
S. Viuentia, coloniæ genere ac multis gratiæ donis illustris. Arturus du Monstier in Gynæceo sacro, a Gelenio in Fastis Agrippinensibus XVII Martij.
Heina sanctimonialis Angliæ memoratur in Menologio Bucelini. In Martyrologio Anglicano XXX Maij.
S. Florentina soror S. Leandri Episcopi refertur in Gallico Kalendario Gazeti. Florentia dicitur in Martyrol. Rom. XX Iunij.
S. Goluenus Episc. Leonensis colitur I Iulij.
S. Ydultus S. Pauli Leonensis magister VI Nouemb.
Mabbo Leonensis Episcopus his duobus iungitur hoc die in supplemento Martyrologij Gallicani, vbi Sanctus nominatur: auctorem alium necdum reperimus.
S. Henrici Imperatoris Canonizatio memoratur in MS. Florario & Breuiario Bambergensi. Colitur XIV Iulij.
S. Naboris, S. Nazarij, S. Gorgonij, Martyrum, susceptio reliquiarum, quas S. Godegrandus Episcopus Metensis Roma in suam diœcesim aduexit: earum meminit Saussaius in Supplemento ad hunc diem. Coluntur SS. Nabor & Nazarius XXVIII Iulij.
At S. Gorgonij translationem annotarunt præterea Greuen in Auctario Vsuardi, Canisius Ferrarius. Colitur IX Sept.
Innocentij I Pontificis Romani memoria inscripta est varijs Martyrologijs. Nonnulla de eo dicimus cum de SS. Innocentio & Raso Episcopis agimus. Ceterum celebratur eius natalis XXVIII Iulij.
S. Ignatij Societatis Iesu Fundatoris, S. Francisci Xauerij Indiarum Apostoli, S. Theresiæ Ordinis Carmelitani, Reformatricis, S. Philippi Nerij Congregationis Oratorij Fundatoris, S. Isidori Agricolæ Hispani, Canonizatio facta a Gregorio XV, relata in Calendario Mariano Balinghemij, & quatuor Hispanorum in Martyrologio Hispanico. Ex his coluntur S. Ignatius XXXI Iulij. S. Franciscus Xauerius ex decreto Alexandri VII III Decemb. S. Theresia XV Octobr. S. Philippus Nerius XXVI Maij. S. Isidorus X Maij.
Phinees iustus disticho laudatur in Menæis: videturque esse Aaronis nepos, cuius & patris Eleazari memoria iterum recurrit II Septemb.
Moyses legislator in nonnullis Fastis legitur. Est in Martyrologio Romano IV Septemb.
S. Dorotheus S. Gorgonius Martyres Micodemiæ sub Diocletiano, adiunguntur hoc die alijs Martyribus Nicomediensibus in Martyrologijs MSS. S. Hieronymi, Tamlachtensi, Coloniensi S. Mariæ a Gradus, Treuirensi S. Maximini & veteri Romano a Rosweydo excuso. Ast alij cum Martyrologio Romano diem paßionis & venerationis statuunt IX Septembris.
S. Dagani Ep. Acta ad hunc diem, quem putat esse Translationis Colganus, collegit ex varijs: nos si forte interim aut Acta propria, aut certius aliquid reperiamus de cultu, differemus illum in diem depositionis suæ XIII Septemb.
Ioannes Episcopus Valentinus in Gallia memoratur in MSS. Additionibus Carthusiæ Bruxellensis. Ab alijs V Octobris.
S. Maximiliani Laureacensis Episcopi & Martyris Translatio. MS. Florarium. Dies natalis celebratur XII Octobris.
Siluia mater S. Gregorij. Caietanus in Martyrologio Siculo: at Martyrol. Romanum III Nouemb.

DE S. MAMILIANO, SIVE MAXIMILIANO MARTYRE ROMÆ.

[Commentarius]

Mamilianus, sive Maximilianus, Martyr Romæ (S.)

[1] Memoria huius Martyris, nullo addito paßionis loco, reperitur in Martyrologijs MSS. Ecclesiæ Pragensis & Bruxellensis: Et S. Maximiliani Martyris. Ado vero & Beda excusus: Passio S. Maximiliani Martyris. Eadem fere habentur in MS. Martyrologio S. Maximini, & excuso Coloniæ & Lubecæ anno 1490. Notkerus addit: & aliorum plurimorum. De alijs plurimis hoc die agimus. [Nomen in Martyrologijs.] Maurolycus ista habet: Romæ Innocentij Papæ & Mamiliani Martyris; vt dubium sit, an Romæ hic designetur passus. Hermannus Greuen in Additionibus ad Vsuardum: Eodem die B. Mamiliani Martyris. At MS. Martyrologium Caroli Strozzi Senatoris Florentini & Martyrologium Florentiæ anno MCCCCLXXXVI editum, ita habent: Romæ S. Mamiliani Martyris. Canisius Maximilianum appellat: reliqua eadem sunt. Galesinius post relatum S. Gregorium Magnum, de quo infra. ista addit: Romæ præterea S. Mamiliani Martyris, cuius certamen nobile admodum fuit. Bellinum in Martyrologio ad vsum curiæ Romanæ secuti Molanus in Auctario Vsuardi, & Baronius in Martyrologio Romano sic habent: Romȩ S. Mamiliani Martyris. Addit Galesinius de ipso agi in Actis S. Vrbani Papæ. Et Baronius tradit de eo agi in Actis S. Vrbani Papæ & S. Cæciliæ, die XXII Nouemb. apud Surium tomo 6. Hinc Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ista scribit: Mamilianus, qui Maximilianus apud Bedam & Vsuardum nominatur, sub Seuero Alexandro Imperatore, quo tempore, quantum ad persecutionem attinet, S. Cæcilia Virgo vna cum Valeriano & Tiburtio passa est, martyrio coronatus fuit. Et dein alio charactere. Ex gestis S. Vrbani Papæ & passione S. Cæciliæ Virginis, [An maximus appelletur in Actis S. Cæcilia?] idque ex Baronij annotatione, vti mox indicatur. Verum in illis Actis nulla fit mentio vllius Mamiliani aut Maximiliani, sed Maximi, qui ex cubiculario Almachij Præfecti Christianus, tamdiu globis igneis verberatus est, donec spiritum emitteret, & quia dies eius natalis non indicatur, inscriptus est Martyrologijs vna cum SS. Valeriano & Tiburtio ad diem XIV Aprilis. Credidit ergo Baronius, vt alias sæpius, Galesinio, & illi Ferrarius, & neuter inspexit Acta S. Cæciliæ apud Surium. Ferrarius etiam allegat Vsuardum, cum sit Molanus in Additionibus ad Vsuardum. Interim non arbitramur a veritate aberrare, si qui opinentur eumdem esse dictum S. Maximum in Actis S. Cæciliæ, qui hic appellatur Maximilianus & contracte Mamilianus, aut etiam apud Felicium Maximinus. Certe in antiquis MSS. Codicibus Treuirensibus semper loco Maximi legitur Maximianus, Cornicularius Præfecti: unde reliqua vocabula potuerunt corrupta fuisse. In Historia Paßonis S. Cæciliæ ab Antonio Bosio edita & apud Mombritium Maximus appellatur Cornicularius Præfecti, non Cubicularius, vti excusum a Surio. Noluimus tamen ex proprio sensu inter Prætermissos collocare, & ad XIV Aprilis remittere: sed cum iam indicata animaduersione proponere lectori, vt qui postmodum plura repererint, dignentur nouam lucem adferre. [Alius ab eo videtur S. Maximilianus Episcopus Laureacensis,]

[2] In MS. Florario Sanctorum annotatur S. Maximiliani Episcopi Laureacensis & Martyris Translatio: cuius dies natalis celebratur XII Octobris. Forsan auctor huius Florarij arbitratus est omnia de illo Episcopo Martyre intelligenda. Iterum ad XXIX Octobris ista in Martyrologio Romano leguntur: Eodem die sanctorum Episcoporum Maximiliani Martyris & Valentini Confessoris. Quos Sanctos sine vllo loco propositos aduertit, qui nuper Chronicon sub Dextri nomine conflauit, & mox Hispaniæ adscripsit: quem sequitur Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico. Verum eos Baronius desumpsit ex Molani additionibus ad Vsuardum, in quibus sic legitur: In ciuitate Patauiensi triumphus sanctorum Episcoporum Maximiliani Martyris & Valentini Confessoris. Sed is est Maximilianus Episcopus Laureacensis, & Valentinus habitus, Passauiensis, quorum corpora anno MCCLXXXV in ecclesia Passauiensi in honorabili tumba collocata sunt; vti diximus ad Vitam S. Valentini VII Ianuarij, pag. 568 & in Appendice pag. 1094. Quæ huc non videntur spectare, quod nusquam supra relatus Maximilianus aut Mamilianus legatur Episcopus.

DE SS. EGDONE, SIVE EGDVNIO PRESB. ET VII SOCIIS NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Egdonus, sive Egdunius, Presbyter, Martyr Nicomediæ (S.)
VI socii, Martyres Nicomediæ in Bithynia (SS.)

Avspicantur diem XII Martij a Martyribus Nicomediensibus quatuor apographa Martyrologij S. Hieronymi his fere verbis: IV Idus Martij In Nicomedia Egdoni Presbyteri & aliorum septem suffocatorum. In vno codice omißa littera legitur Egoni, in alio additis duabus litteris Eggedoni, in tertio codice, nouem suffocatorum. Verum relatum encomium etiam habetur in MS. Casinensi charactere Longobardico exarato, & in MSS. Altempsiano, Vaticano ecclesiæ S. Petri sub nomine Bedæ: & plurimis alijs. Vsuardus aliquanto plura suggerit. Item Nicomediæ, inquit, Sanctorum Egduni Presbyteri & aliorum septem, qui diebus singulis suffocati sunt, vt ceteris metus incuteretur. Eadem habent Ado, Notkerus, Beda excusus, & quamplurima MSS. sed varia scriptione, Egdoni, Agdoni, Agodoni, Egdomi, Egduni, Egdunii, quod post Molanum elegit Baronius, & ita inscripsit hodierno Martyrologio Romano. Eumdem in Notationibus censet Migdonium Presbyterum, quem infra referemus ab hoc plane diuersum. Reliqua Acta latent.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS ZONO EPISC. ALEXANDRO DIACONO, DVNO, NEONE DIACONO, IVLIO. ITEM ORIONE DIACONO, GAIO.

[Commentarius]

Zonus Episcopus, Martyr Alexandriæ (S.)
Alexander Diaconus, Martyr Alexandriæ (S.)
Dunus, Martyr Alexandriæ (S.)
Neon Diaconus, Martyr Alexandriæ (S.)
Iulius, Martyr Alexandriæ (S.)
Orion Diaconus, Martyr Alexandriæ (S.)
Caius, Martyr Alexandriæ (S.)

[1] Relatis Egdono socijsque Martyribus Nicomediæ paßis, subditur in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso: In Alexandria Zoni Episcopi, Alexandri Diaconi, Duni & Neonas Diaconi, Iuli. In Blumiano & Lucensi, [Martyrum prima classis.] etiam S. Hieronymi, omisso Iulio, reliqui referuntur, at loco Neonas legitur in Lucensi Netar Diaconi. Qui etiam cum Iulio deest in MS. S. Hieronymi, quod apud nos extat. Veneratio trium priorum Zoni, Duni, Alexandri indicatur in antiquo Tamlactensi apud Hibernos Martyrologio: in quo priores menses Martij dies desiderantur. In MS. Parisiensi Labbæi nostri ista leguntur: Alibi Zoni, Neonis, Pioni. Est huius Pioni siue Pionis mentio apud alios hoc die, sed Smirnæ adscripti. MS. Augustanum monasterij S. Vdalrici tres tali modo profert: Alibi Zosimi, Neonis, Ponij. Vbi pro Zosimi, alij habent Zoni, & pro Pionij substituendum Pioni vel Pionis; vti iam dictum. MS. Aquisgranensis Ecclesiæ, relato S. Gregorio Papa, ista subdit: Egroniæ, Zeni, Neonis, Pioni, vbi pro Egroniæ legendum videtur Egdoni, loco Zeni, apud alios est Zoni. Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi meminit Zemmeonis, pro quo restituendum Zeni siue Zoni & Neonis. In MS. Richenouiensi fit mentio Neonis, sed sequentibus Martyribus Afris adiuncti: vti præcedenti die adiungitur Neon Diaconus Martyribus Caio, Candido & Alexandro, qui Alexandriæ dicuntur paßi, ab alijs Carthagine vt ibidem dictum.

[2] [secunda classis.] In memorato Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso iterum, sed interpositis alijs Martyrum claßibus, de quibus mox agemus, illa subdit: In Alexandria Orion Diaconi, Gai. In codice Lucensi scribitur Orionis, in Blumiano Orion, in nostro codice Arionis. Et in his deest nomen Gai. Videntur hi cum præcedentibus eodem die, sed diuerso forsan anno, Alexandriæ martyrij palmam adepti, quos simul propterea iunximus. Quid si dicantur eodem etiam anno paßi, sed alijs ex vrbibus aut locis Alexandriam adducti. Nam certum est Zonum non fuisse Alexandrinum Episcopum, at cuius vrbis fuerit, latet.

DE SANCTIS MARTYRIBVS IOANNE ET XLIV. IN AFRICA. ITEM SS. SALVIANO SIVE SILVANO, ANDO, SIVE ANDINO, ET MINANDO.

[Commentarius]

Ioannes, Martyr in Africa (S.)
XLIV socii, Martyres in Africa (SS.)
Saluianus, sive Siluanus, Martyr (S.)
Andus, sive Andinus, Martyr (S.)
Minandus, Martyr (S.)

[1] Tertia est hæc claßis Martyrum in quatuor apographis Martyrologij S, Hieronymi: in quo ita referuntur: In Africa Ioannis & aliorum quadraginta quatuor. Quæ eadem leguntur in antiquo MS. Martyrologio Reginæ Sueciæ, in Appendice Adonis apud Rosweidum, [Martyres Afri,] & in Tamlactensi MS. sed loco omisso, vt ferme in illo Martyrologio contingit. In MS. Richenouiensi negligentia amanuensium loco Ioannis, legitur nomen Neonis Diaconi, ex iam relatis Martyribus Alexandrinis transcriptum. In MS. Parisiensi Labbæi nominantur quinquaginta Martyres, nullo aut nomine vllius Martyris aut loco addito: forsan quadraginta legendum, minore numero etiam omisso.

[2] His relatis, in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso ista subijciuntur: In Albua Saluiani, Andi, Minandi. In Blumiano non sunt Socij, [an hi alteri loco attribuendi.] in Lucensi ista habentur: Et in Albua Siluiani. In codice nostro eiusdem S. Hieronymi, sic legitur: Andini, Albucæ, Siluani. Est aliquis Siluanus VIII Martij inter Afros Martyres, iterum IX Martij Siluanus alijs Afris iunctus erat apud Hermannum Greuen, quem ab altero non fuimus ausi diuersum iudicare. Hoc die Siluanus etiam refertur in antiquo MS. Tamlachtensi in Hibernia. Quis locus Albua sit necdum scire potuimus. Meminit Victor Vticensis Albulensis vrbis in Mauritania Cæsariensi ab Ortelio in Geographia citatus: an illa hic intelligenda? Omißa ergo Albuca, inter Martyres restant Saluianus siue Siluanus, Andus siue Andinus, & Minandus: quos ob codicis antiquitatem proponimus iudicio lectorum.

DE SS. INNOCENTIO ET RASO EPISC. ET IVLIANO ROMÆ.

[Commentarius]

Innocentius, Episcopus, Romæ (S.)
Rasus, Episcopus, Romæ (S.)
Iulianus, Romæ (S.)

[1] Prosequimur ordinem Sanctorum, prout hi in suas classes reperiuntur distributi in Martyrologio S. Hieronymi: [Nomina in Martyrologijs:] in quo, sicuti Parisijs excusum est, ista leguntur: Romæ depositio S. Innocentij Episcopi, Rasi Episcopi, Iuliani. In Blumiano & Lucensi omissum est nomen Iuliani, ac secundum Rasij in Lucensi est scriptum. In apographo nostro ante mille fere annos exarato, ita habetur: Romæ S. Innocenti Episcopi, Rasi Episcopi, non facta depositionis mentione. Quibus relatis, agitur in dicto Martyrologio S. Hieronymi de Martyribus Nicomediensibus in persecutione Diocletiani & Maximiani paßis, vti ex sequentibus constabit. Hic iam mouetur difficultas de hisce Sanctis, vbi fuerint Episcopi, ac quo genere mortis sublati. Scimus S. Innocentium a posterioribus creditum fuisse Pontificem Romanum, & erasum S. Rasum. Mortuus est Innocentius I anno CCCCXVII, die XXVIII Iulij. Eius corpus translatum est a Sergio II Pontifice, qui creatus est anno DCCCXLIV, ante quod tempus nostrum apographum S. Hieronymi fuit exaratum. Imo valde probabile nobis videtur allata verba in Martyrologio S. Hieronymi ante obitum S. Innocentij I fuisse scripta. Quibus circumquaque discußis, etsi nihil certi poßimus concludere, inducimur tamen in hanc opinionem, [Vbi vixerint hi Episcopi:] quod hi duo Episcopi Innocentius & Rasus vixerint tempore persecutionis, & aliunde Romam aduenerint, ibique aut sancte in pace quieuerint, aut martyrio etiam sint coronati, aut saltem corpora eorum, si alibi sint paßi, Romam delata tunc & deposita fuerint. Si aliunde certiora indicentur, ea vt lector amplectatur, suademus.

[2] Mentio horum Episcoporum fit in Appendice Adonis apud Rosweidum hisce verbis: Romæ depositio SS. Innocentij & Rasi Episcoporum. [etiam Confessores dicti.] In MS. Parisiensi Labbæi ita legitur: Romæ Innocentij, Rasi Confessoris: & in MS. Augustano S. Vdalrici, Romæ Innocentij, Ruasi Conf. Inscripta etiam nomina Innocentij & Rasi antiquo MS. Tamlactensi in Hibernia. An propter nomen Confessoris in peruetustis codicibus poßint censeri in carceribus aut alio modo sub Iudicibus extincti, etiam inquiri posset.

[3] [solius Innocentij mentio.] Depositio aut Natalis Innocentij Episcopi reperitur seorsum in Martyrologijs MSS. Casinensi, Altempsiano, Cyriaciano, Tornacensi, & Reginæ Sueciæ, omnibus valde vetustis, in aliquibus præfigitur Romæ. Quidquid sit, thesaurum ostendimus, quem optamus ab alijs in maiorem lucem proferri.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS PETRO CVBICVLARIO DIOCLETIANI IMPERATORIS, MIGDONIO PRESBYTERO, ITEM MIGDONIO, EVTICIO SIVE EVNENO, MAXIMA SIVE MAXIMO, DONATA SIVE DOMNA VIRGINE, RVGINO, MARIO, SMARAGDO, HILARIO, EVENGVLO SIVE VIMGELOSINO, QVIRINO, MAREASO, NESTORIO, EVGENIO, DOROTHEO, GORGONIO, MATVLO.

AN. CCCII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Petrus Cubicularius Diocletiani, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Migdonius Presbyter, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Migdonius alius, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Euticius, sive Eunenus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Maxima, sive Maximus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Domna, sive Donata, Virgo, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Ruginus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Marius, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Smaragdus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Hilarius, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Euengolus, sive Vingelosinus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Quirinus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Mareasus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Nestorius, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Eugenius, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Dorotheus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Gorgonius, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Matulus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)

[1] Progredimur cum Martyrologio S. Hieronymi & alteram classem Nicomediensium Martyrum adducimus: de qua ista leguntur in Lucensi & Blumiano dicti S. Hieronymi Martyrologijs In Nicomedia Migdoni Presbyteri, [Nomina in Martyrologijs:] item Migdoni, Eutici, Maximæ, Domnæ Virginis, Rugini, Mari, Petri, Smaragdi, & Vingelosini, Helari, Quirini & Mareas, Nestori, Eugeni, Dorothei, Gorgoni. Qui ijdem paucis mutatis, ita in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso, habentur: In Nicomedia Migdoni, Euticij, item Migdoni, Domnæ Virginis, Rugini, Marij, Petri, Smaragdi & Vingelosini, Hilarij, Mariæ, Ner… Eugini, Dorothei, Gurgoni, Matuli. Aliquanto maior diuersitas est in MS. nostro Martyrologio eiusdem S. Hieronymi, ex quo & ista damus: Item Nicomediæ Migdoni Presbyteri, item Migdoni, Euneni, Maximi, Donatæ, Rugini, Mari, Petri, Smaragdi, Hilari, Euenguli, Inquirini, Mareasi, Nestori, Eugeni, Dorothei, Gorgoni. Ex his Sanctis inscripta antiquo MS. Tamlachtensi in Hibernia nomina Migdoni, Mari, Dorothei, Gorgonij, Eunci, Maximi, Rugini, Petri, Ilarij, Smaragdi, Marias, Nestorij, Eugenij, Quirini, Donatæ. Desunt in hoc MS. alter Migdonius, Euticius siue Eunenus, & Matulus, qui est in solo Martyrologio excuso. Et tum Euncus debet censeri, qui supra Euengulus, alijs Vengelosus aut Vengelosinus est. ita Marius alijs Mareas, Marensus & Maria. Quæ etiam in tribus est Domna Virgo, in alijs duobus dicitur Donata. Qui e duobus est Maximus, in alijs duobus est Maxima, & deest in excuso. In quo etiam deest Quirinus in tribus relatis: in alio Inquirinus. Demum in Tamlachtensi, Petro adduntur alij X anonymi, quorum in reliquis altum silentium: ac forsan decem intelligendi suis nominibus expreßi.

[2] Præcipui inter hos Martyres sunt S. Migdonius, qui hic Dux & Antesignanus aliorum, tum SS. Petrus, Gorgonius & Dorotheus, de quibus apud Nicephorum lib. 7 Hist. Eccl. c. 5 hæc leguntur; [aliqui domestici Imperatorum:] Imperatorum domestici & familiares, Petrus, Dorotheus, Mygdonius & Gorgonius, omnium, qui vnquam apud Græcos & barbaros celebrati sunt, fortitudinis laude maxime præstantes, cum abunde gratia & existimatione apud heros suos ita pollerent, vt illis non minus quam germani filij cari essent: pro nihilo tamen ea omnia, reliquamque vitæ huius scenam duxere pro eo, vt pro Christo paterentur, & ad nouos carnificum cruciatus, nouam etiam animorum afferrent promptitudinem & alacritatem. Coluntur XXVIII Decembris apud Græcos plures Martyres socij SS. Indes & Domnæ, inter quos Gorgonius & Petrus cum Inde alligatis ad collum saxis in mari demersi. Migdonius in scrobem deiectus, & Dorotheus securi percussus: qui ab his diuersi videntur, vt mox ex genere mortis illatæ constabit. Ex his socijs Indes & Domnæ, SS. Mardonius & Migdonius in Martyrologio Romano habentur die XXIII Decembris. At qui hic referuntur Dorotheus & Gorgonius, habent solennem & propriam venerationem IX Septembris, quando illorum Acta dabuntur: & hoc die cum S. Petro inscripti etiam sunt in veteri Martyrologio a Rosweido edito, item in Martyrologijs Coloniensi S. Mariæ ad Gradus & Treuirensi S. Maximini: in hoc longum encomium additur potißimum de S. Petro, qui seorsum hoc die in plurimis Maryrologijs celebratur, vti infra patebit.

[3] Habemus in varijs antiquis codicibus Acta Martyrij SS. Dorothei & Gorgonij, ex quibus ad alios prædictos Martyres hæc paucula spectantiæ proferimus: Diocletianus in seruos Dei, [Constantia & dira supplicia Martyrum indicata in Actis SS. Gorgonij & Dorothei,] velut leo, rugiens, in consistorio palatij iussit sibi solium parari, & Confessores, qui in vinculis & in carceribus habebantur, suis aspectibus præsentari: statuas etiam vel effigies deorum suorum iussit apponi, quibus thura deberent incendi. Sed sancti Martyres spem suam in Domino ponentes, & eius machinas, quasi stercora, despicientes, constanter clamabant, dicentes: Dij gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit. Ad hæc Diocletianus indignatus, quosdam eorum taureis iussit & plumbatis cædi, quosdam vero suspensos vngulis lacerari, alios viuos excoriari. Vnum tamen, quem constantius & fortius suæ vesaniæ resistentem videbat, hunc præ ceteris crudelioribus supplicijs cruciari præcipiebat. Tunc B. Gorgonius constanter & libere prorupit in hanc vocem, dicens: Cur, Imperator, crudelius & sæuius in hoc solo punis mentis sententiam, quæ viget in omnibus nobis? Vt quid in illo crimen dicitur, quod a nobis omnibus firmiter confitetur? Hæc nobis fides, hic cultus & vnanimis eademque sententia. Hactenus, Imperator, tibi militauimus, iam nunc permitte, vt Deo seruiamus, cuius creaturæ sumus. Hactenus tui eramus, iam deinceps, velis nolis, Dei erimus. Ipsi quidem militiam deuouimus, & militiæ illius signum accepimus. Tolle militiæ tuæ cingulum, vt absolute sequamur Christum Regem nostrum. Hæc in illis Actis de nostris Martyribus ac potißimum S. Petro, quem clare Ruffinus lib. 8 Histor. Eccl. cap. 6 indicat his verbis: Huius, Petri, [& Histor. Eccl. Ruffini:] Institutor in disciplina & Magister in Officijs, quæ intra palatium exhibebantur, Dorotheus erat, cubiculi Regis præpositus, habens secum officio, fide & magnanimitate parem Gorgonium. Quorum institutionibus optimis omnes pene cubiculi ministri in fide Dei vigilanter & libere persistebant. Dorotheus igitur & Gorgonius cum Petrum tam crudelibus viderent atque immanibus supplicijs cruciari, constanter & libere: Cur, aiunt, Imperator, punis in Petro mentis sententiam, quæ in nobis omnibus viget. Vt quid in illo crimen dicitur, quod a nobis omnibus confitetur? Hæc ibi, in quibus dum sermo ad plures athletas extenditur, verosimile est illos ipsos esse, quos SS. Petri, Dorothei & Gorgonij socios martyrij protulimus: imo illos videri etiam cubiculi Imperatorum ministros, qui horum institutiobus constantes perstiterunt, dum aut taureis plumbatisque cæderentur, aut suspensi vngulis lacerarentur, aut viui etiam excoriarentur.

[4] Eusebius lib. 8 Histor. Eccles. cap. 3 sacra Martyrum certamina expositurus, ista præponit: Anno decimo nono Imperij Diocletiani (is est annus Christi trecentesimus primus) mense Dystro, qui a Romanis Martius nominatur, cum salutaris passionis Dominicæ festum iam pro foribus esset, [Persecutio Diocletiani proposita ex Eusebio:] omnibus in locis per Imperatoris litteras palam edictum fuit, vt tum deturbarentur ecclesiæ soloque æquarentur, tum Scripturæ absumerentur igni, tum qui honorem adepti fuissent, de gradu turpiter deponerentur, tum priuati, si modo in professione Christiana perstarent, libertate penitus priuarentur. Non longo tempore post, alijs litteris exeuntibus mandatum est, vt omnes Ecclesiarum Prȩsides vbique gentium primum coniicerentur in vincula; deinde omnibus machinis adhibitis, idolis victimas immolare cogerentur. Dein cap. 5 asserit, edictum contra Ecclesias Christi Nicomediȩ propositum esse, & mox capite 6 quȩ in aula Imperatoris acciderunt, narrat his verbis:

[5] Ex omnibus, qui vnquam vel apud Grȩcos, vel apud Barbaros propter animi magnitudinem illustres & hominū sermone celebrati sunt, [ex aulicis Imperatoris] nullus cum diuinis & eximijs nostri temporis martyribus, Dorotheo & suis sodalibus, Imperatorum ministris, comparari potest: qui quidem cum summum honorem apud dominos adepti fuissent, & amore essent apud illos liberis proprijs & ingenuis non inferiores, probra & afflictationes pro pietate corporibus impositas, noua & multiplicia mortis genera contra ipsos excogitata, splendidiores reuera existimarunt diuitias, quam gloriam, quam delicias, quibus hominum vita soleat diffluere. Mortem igitur vnius ex illorum numero, [S. Petrus grauissima tormenta patitur.] qualis fuerit, commemorare placet, eamque lectoribus spectandam relinquere, vt inde, quæ reliquis etiam eius sodalibus contigerint, animaduerti possit. Quidam illorum in ciuitate supra commemorata coram Imperatoribus, quos diximus, in medium adducitur: qui, cum iussus idolis immolare, omnino recusaret, mandarunt nudum in sublime tolli, ac flagellis eousque toto corpore dilaniari, quoad supplicio euictus, etiam animo inuito, quod erat imperatum, præstaret. Sed vbi ista perpessus, constans & immutabilis persisteret, de reliquo ossibus eius iam carne denudatis, acetum sale permistum, in corporis membra cruciatu attenuata & prope contabefacta, infuderunt. Atque vt istos dolores protriuerat, & veluti pedibus conculcarat, inde craticula & ignis vna in medium trahuntur, & reliquiæ eius corporis, tamquam carnes ad comedendum paratæ, ignis incendio, non raptim, vt breui e vita decedens omni dolore liberaretur, sed paullatim absumptæ fuerunt. Neque qui eum imposuerant, in rogum, etiam post tot tamque grauia cruciamenta, ei vllum respirandi locum dare in animo habebant, nisi prius se ipsorum imperata facturum annueret. Sed ille proposito suo mordicus adhærescens, victor in tormentis animam efflauit. Tale vnius regiorum famulorum martyrium extitit, quod appellatione sua (Petrus erat nominatus) fuit reuera dignum. Ceterorum autem sociorum eius martyria, quæ non inferiora sunt, quo orationis terminemus modum, missa in præsentia faciemus.

[6] Hæc Eusebius, quem describunt supra citati Ruffinus & Nicephorus, & omnes pene Martyrologi, Beda, Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, cum quamplurimis MSS. & cum ijsdem tabulæ Martyrologij Romani, cuius solum verba addo: [plerisque Martyrologijs inscriptus.] Nicomediæ passio B. Petri Martyris, qui cum esset cubicularius Diocletiani Imperatoris, & liberius de immensis Martyrum supplicijs quereretur, iubente eodem, in medium adducitur, ac primo suspensus, diutissime flagris torquetur: deinde inde aceto ac sale perfusus, ad vltimum in craticula lento igne assatur, sicque vere Petri extitit & fidei hæres & nominis. Hinc manifestum est Acta SS. Indes & Domnæ & Menæa Græcorum, in quibus appensis saxis in mare deiectus dicitur, esse de alio Martyre intelligenda.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PETRONIO EPISCOPO, MODESTO, DOMITIANO, EVSTASIO PRESBYTERIS, CARPO, FIRMO SIVE CONFIRMO, PAVLO, MACEDONIO, PATRICIO, FELICIONE, IOVENIANO, HILARIO, CONCESSO, ET BASILISSA, IN ASIA PASSIS.

[Commentarius]

Petronius Episcopus, Martyr in Asia (S.)
Modestus, Martyr in Asia (S.)
Domitianus, Martyr in Asia (S.)
Eustasius Presbyter, Martyr in Asia (S.)
Carpus, Martyr in Asia (S.)
Firmus, sive Confirmus, Martyr in Asia (S.)
Paulus, Martyr in Asia (S.)
Macedonius, Martyr in Asia (S.)
Patricius, Martyr in Asia (S.)
Felicion, Martyr in Asia (S.)
Iouinianus, Martyr in Asia (S.)
Hilarius, Martyr in Asia (S.)
Concessus, Martyr in Asia (S.)
Basilissa, Martyr in Asia (S.)

[1] In codice perantiquo bibliothecæ Reginæ Sueciæ signato CCCXIII post alios Sanctos, de quibus egimus, ista legimus: In Asia Petronij Episcopi, Modesti, Domitiani, Eustasij, Presbyterorum. Quæ ex illo codice excerpta ab Holstenio, & in Animaduersis ad Martyrologium Romanum edita sunt. Ijdem quatuor cum præmißa dignitate inscripti sunt Martyrologio S. Hieronymi, & plura adduntur nomina Martyrum, scilicet Carpi, Firmi, Pauli, Macedonij, Patricij, Felicionis, Ioueniani, Hilarij, Concessi, aut alia in his lectione, Confirmi, Iouiani & Patriciæ. Ex his in MS. Tamlachtensi fit memoria Macedonij, Iouiani, & Felicis, qui supra Felicio dicitur. In posterioribus additur nomen Basilissæ, & quidem in duobus, filiæ Conis, siue Cionis, seu potius, vt in antiquo MS. nostro legitur, Eustasij Presbyteri, Basilissæ filiæ, Cionis: vt filia poßit ad vtrumque referri. In Martyrologijs Parisijs & Lucæ excusis habetur: Eustasij Presbyteri, Basilissæ vxoris eius, Felicionis &c. In MS. Blumiano Basilissæ vxoris Felicionis. Sed difficultas inde exoritur quod in quatuor apographis S. Hieronymi sequenti die, XIII Martij, primo loco referantur Martyres Nicomedienses, in quibus mentio fit Eustasij Presbyteri & Basilissæ vxoris eius, vt in editione Parisiensi & MS. Blumiano legitur. Verum, quia in alijs duobus codicibus tunc Basillæ est, & in altero absque adiuncta voce vxoris, lectionem nobis dubiam fatemur, nisi aliunde lux maior hisce rebus obscuris affundatur.

DE S. PAVLO EPISCOPO LEONENSI APVD ARMORICOS,

AN. DLXXIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Paulus Episcopus Leonensis apud Armoricos (S.)

§ I S. Pauli Sedes, Acta, Translatio.

[1] Postquam Saxones, conuersis in Britones armis ad quos a Pictorum Scotorumque violentia tuendos aduenerant, Romani nominis ac fidei Christianæ reliquias, partim ad alias in Aremoricis quærendas sedes partim in extremos insulæ angulos (qui nunc VValliæ ac Cornuwalliæ nominibus appellantur) compulissent; [Britones a Saxonibus pulsi] duo pene fluxere secula, antequam residuam Britannici imperij partem suo subijcerent dominatui. Britones interim, neque in patria, neque in exilio ita tutum habuerunt receptum a barbaris, quin istic aßiduis victricis gentis attererentur incursibus, hic piraticas Danorum classes haberent infestas, a quibus insessa inferioris Aremoricæ littora, Britannico obiecta oceano, tradunt istius gentis Annales; [ad Aremoricos] donec pellerentur a Riuallone quodam, tempore Clotharij Francorum Regis nouam fugitiuorum coloniam ex Cornubia vicinisque regionibus deducente: qui nemine repugnante, earum partium vel regnum vel principatum sibi vindicarit, atque ex veteri patriæ suæ nomine Domnoniam nuncuparit.

[2] Huius regionis incolas ante-lapsis temporibus Osissimos Cæsar & Ptolomæus, [Osismiorum pagum occupant:] Osismios Melas, Sismios Solinus, ac forte etiam Strabo dixere, quamuis nunc Timij apud eum legantur: quorum præcipua sedes Osissimum dicta Antonino, Britannis vero ipsis Ocismor; Legio deinde creditur appellata a Romana Legione, olim istic ad Aremorici littoris præsidium collocata, vt alibi aliæ: nunc nobilius nomen habet a S. Paulo, primo illius Episcopo: ac vulgo dicitur S. Pauli Leonensis vrbs, [cuius caput nomen dein sumit a S: Paulo.] Saint Paul de Lion. Nam Leonis seu Legionis nomen tota retinet diœcesis, a Borea in meridiem circumducta, & extremum procurrentis in Oceanum Galliæ constituens angulum: cuius pars occidentalior Achmensis pagi nomine appellatur in S. Pauli Actis, pars altera Leonensi pago adscribitur.

[3] Huic autem VVithurus Comes Childeberti Francorum Regis beneficio dicitur præfuisse, cum illuc S. Paulus aduenit: [Comites a Francis constituti] vnde colligo hosce inferioris Letauiæ (nam hoc quoque nomen inter Britannos obtinuit) seu Reges seu Principes, Riuallonis posteros Francorum potestati quadantenus fuisse subiectus, æque ac ceteros a Conano descendentes. Hinc cum Comorrus Comes, VVithuro successor datus, ab eodem (vt videtur) Childeberto, Ionam Riuallonis pronepotem sustulisset e medio, & filium Indwalum coniecisset in vincula: ad Childebertum, tamquam supremum Dominum, iustitiæ obtinendæ caußa confugisse dicitur S. Sampson in Actis XXVIII Iulij proferendis. Hinc etiam S. Paulo Episcopo consecrato Childebertus Achmensem Leonensemque pagos subiecit, Indwalus nihilominus in libertatem auitasque ditiones restitutus, vrbis ipsius possessionem eidem S. Paulo vel donauit primus, vel factam ab alio donationem ratam habuit.

[4] An porro Indwalus hic alijque eum prægressi aut subsecuti, siue hic siue in superiori Letauia, [præter quos alios hæreditarios vel Reges] regio dignandi sint titulo, multa est inter Francos Armoricosque scriptores contentio: his quidem asserentibus Conani ac Riuallonis posteros & dictos fuisse & dici potuisse Reges, eodem iure, quo postremi Merouingici sanguinis, reipsa Regum vmbræ potius quam Reges: istis vero negantibus, propterea quod S. Gregorius Turonensis l. 4 cap. 4 dicat, semper Britannos sub Francorum potestate post obitum Regis Chlodouæi fuisse, & Comites esse appellatos nō Reges. Nec leue pro hac sententia præiudicium sumitur ex ipsis S. Pauli Actis quæ ex Britannicis scriptis accepisse se profitetur auctor, [vel Duces habuerunt.] non omissurus Regum facere mentionem, si quos hoc nomine dictos reperisset. Indwalum tamen non Comitem nominat (vt nominantur alij, & hic & apud Gregorium Turonensem, vnius maioris ciuitatis territorium sub ditione tenentes) sed Domnonensis patriæ magna ex parte Ducem nobilissimum. Vt destinctionem aliquam facere videretur inter eos, qui hæreditariæ succeßionis beneficio latius, vel reipsa vel nomine tenus dominabantur, ac Regum quandoque nomen sibi leguntur vsurpasse: & alios, ex libera Regum Francorum institutione vel violenta vsurpatione, rerum in Aremorica potientes.

[5] [S. Pauli Acta] Præfata Acta si in Gallicam linguam simpliciter conuertisset Albertus le Grand, plus fidei inueniret in aliorum Sanctorum Vitis, quas ex similibus Actis accepisse se dicit: nunc autem cum de suo addit, non ad Childebertum Regem missum esse S. Paulum Episcopatui designatum, sed ad Indwalum tum forte Parisijs in aula Childeberti commorantem, cum quo honoris caußa commendatum sibi a VVithuro negotium communicauerit Indwalus; suspectū ipse se nobis facit, ne nulla apud eum Vita sit, quam simili ratione interpolatā non aptauerit chronologiæ suæ præconceptisq; de Regum Britannorum serie opinionibus atque incertis popularium traditionibus. Accepimus autem Latina hæc Acta ex duobus MSS. collatis cum eorumdem fragmento, [ex MSS. accepta,] apud Boscium in bibliotheca Floriacensi edito, ac duobus alijs MSS. decurtata hinc inde sententiarum prolixitate, maiori sub compendio res easdem ac pene eodem verborum tenore narrantibus. Et integri quidem textus exemplar alterum ex MS. Codice monasterij Vallis-lucentis in diœcesi Senonensi submisit nobis R. P. Petrus Franciscus Chiffletius, alterum ex Senatoris cuiusdam Rotomagensis membranis R. P. Fredericus Flouētus, Societatis nostræ Sacerdotes. Aliorum duorum Manuscriptorum alterum ex Nicolai Belfortij collectaneis MSS. habemus, alterum a R. P. Iacobo Bernard nostræ itidem Societatis ex Aremorica accepimus, multo quam prius illud Belfortij contractius, & parte fere dimidia postrema mutilatum; quod in annotationibus nonnumquam tertium MS. vocabimus.

[6] [auctore Monacho Floriacensi.] Auctor eorum in ipsa præfatione indicat se monachum esse illius monasterij, quod pretioso corporis eius munere donatum erat, cum scriberet: hoc autem monasterium Floriacense fuisse legitur in fragmento Historiæ Franciæ, per Franciscum du Chesne editæ, in quo dicitur: Huius (VVlsadi scilicet Abbatis) temporibus Mabbo Britannorum episcopus, ex oppido, quod S. Pauli dicitur, corpus eiusdem S. Præsulis Pauli ad Floriacense detulit cœnobium cum multis ornamentis. Albertus nihilominus Vitam S. Pauli concludens ait: Non diu sub terra abditus latuit pretiosus iste thesaurus, Deo frequentibus miraculis illum manifestante: quibus motus Goluenus, Cetomerini successor, [Non ad S. Florentij monasterium,] sacrum corpus e sepulcro sustulit, ossaque veneranda pretiosis inclusa thecis, inter cetera Diuorum Lipsana, quibus Leonensis munitur & decoratur Ecclesia, voluit reuerenter collocari: vbi asseruata fuere, magnoque tum Britonum tum peregrinorum concursu honorata vsque ad annum gratiæ DCCCLXXVIII: quando Danis in Britanniam Armoricam ingressis, & per sacra atque profana omnia ferro flammaque grassantibus, Liberalis tunc Legionensis Episcopus S. Pauli Reliquias ad monasterium S. Florentij auexit; vbi & permansere, donec anno MDLXVII Hugonotti monasterio illo potiti, thecas quidem auro atque argento diuites, conuerterunt in prædam; Reliquias vero aut disperserunt impie aut igni sacrilege tradiderunt.

[7] [vt auctor est Albertus, sibi ipsi contrarius,] Hæc Albertus, magna cum personarum ac temporum confusione, valde in speciem contraria ijs, quæ ipse, tum ante tum post, in eodem suo de Sanctis Armoricis opere scribit: nam in Vita Felicis Abbatis IX Martij, eiusdem Sancti votiuam peregrinationem Floriacum ad SS. Pauli ac Benedicti corpora narrat: hic vero scribit ad S. Florentij monasteriū iter illud fuisse susceptum. Præterea in Catalogo Leonensium Episcoporum dicit, Liberalem anno DCCCLV in Concilio Rhedonensi ab Episcopatu deiectum propter simoniacæ promotionis vitium, & peiora metuentem secreto reuersum esse Leonensem ad Vrbem, indeque furtim abstulisse S. Pauli Reliquias; [sed Floriacum,] ijsque in monasterio Floriacensi collocatis, ad Carolum Caluum se contulisse: absque mentione Danicæ irruptionis, quæ ab anno DCCCXLIII ad LXII eiusdem seculi nulla memorabilis fuisse legitur: deinde vero cum ad Mabbonem Episcopum peruenit, anno CMXL ordinatum, Claudium Robertum citat in Gallia sua Christiana asserentem, ab hoc Episcopo factam esse Corporis sacri Floriacum translationem: idq; ipsum in S. Felicis præcitata Vita scripserat.

[8] [partim a Liberalis Episcopo,] In qua tamen ne videatur contrarius ijs, quæ dixerat de Liberali, monet de sacri corporis parte reliqua hunc locum esse intelligendum: cui explicationi fauent Acta num. 47 vbi dicitur: Corpus eius multis temporibus intactum & incorruptum permanens… speciem & integritatem, quam assumpta anima habere visum est, longo tempore seruauit: qua vero caussa nunc diuisum sit, huic operi minime est inserendum. Diuisionem igitur corporis factam scriptor hic innuit, eius autem faciendæ dum caussam subticet, satis innuit, non talem eam fuisse Vitali, istius diuisionis (vt videtur) auctori, quam decens sit litteris commendari. De Mabbone vero aliter se res habet: [partim a Mabbone.] ex quo enim Normanni anno DCCCCXII per Caroli simplicis ceßionem pacatam adierunt occupatarum a se regionum posseßionem, caussati eadem ceßione sibi supremam in Britannos potestatem competere; continuis incursionibus eos vexare cœperunt, & anno quidem DCCCCXLIV cæsos Britones a Normannis Dolamq; occupatam scribit Frodoardus & admittit Albertus; licet multum repugnet Argentræus: qui eam cladem suadere vult ad annum MCCVIII pertinere; hoc vero tempore ac multis post annis, ab expulsis tota prouincia barbaris liberos fuisse Britannos.

[9] Sed vti nihil vetat vtroque anno captam vrbem fuisse: ita Britannicorum scriptorum aut Crantzy silentium, quo nititur Argentræus, non satis idoneum est argumentum, vt ea victoria habeatur pro commentitia: [Post clades anno 944 a Normannis illatas.] maxime si quinque ante hac annis Britanni Normannos, vt ait ipse, tota Aremorica victores expulerint. Quis enim credat gentem vinci insuetam non intendisse animos in omnem occasionem reponendæ quamprimum vltionis? Et vero prælio victos a Britannis Normannos anno DCCCCXXXIX Frodoardus dicit, ac quoddam Nordmannorum castellum captum: cuius victoriæ ea lætitia fuit, vt diem I Augusti festum exinde Britanni habuerint, teste Argentræo, nescio an non supra veritatem eam victoriam exaggerante: quam secuta fœdera ne seruarent Normanni occasionem Britones dedere, Berengarij atque Alani discordia inter se diuisi; ab hostibus igitur peruasi (inquit Frodoardus anno DCCCCLXVI vita functus; vt ridicula sit Argentræi euasio ad cladem anni MCCVIII) & magna sunt cæde attriti: ciuitas eorum, Dolus nomine, capta, & Episcopus eiusdem confugientium in ecclesiam multitudinum stipatione oppressus & enecatus est. Reparatis deinde Brittones viribus certamen ineunt, in quo superiores Nordmanni extitisse visi sunt. Tertia tandem congressione inita, magna ex vtraque parte cecidit multitudo: victoria vero potiti Nordmanni, Britones ad internecionem cædunt, & eos a terra ipsorum disperdunt, ipsique Normanni, qui nuper e transmarinis venerant regionibus, eorum terram inuadunt.

[10] Itaque post has clades, easq; secutam Normannorum irruptionem in Aremoricam (cui repellendæ nullæ Britannis vires supererant) tutiora circumspiciens Mabbo, Floriacum se contulit ad VVlfaldum, quem Odoni anno DCCCCXXXVII terris erepto, post Arcambaldum iam tunc succeßisse, quamuis nulla eius certa referantur initia, ex hoc loco colligimus. Quem quidem Mabbonem Britannorum Episcopum, vt præcitati fragmenti auctor loquitur, vitam post hæc vsque ad annum istius seculi XCV produxisse asserit Albertus le Grand, sed absque testimonio difficulter persuadebit: maxime quia ex Claudio Roberto (quem Sanmarthani fratres sequuntur) credi vult quod Paulinianus Britanniæ Episcopus, anno DCCCCLIV diplomati instaurationis monasterij S. Petri de Vallea subscriptus, [& Paulinianum ordinatum,] Episcopus fuerit Leonensis. Etenim eumdem esse Paulinianum atque Mabbonem prorsus sine fundamento asseritur: nam etiamsi constaret Mabbonem tamdiu vixisse: tamen multo probabilius esset Mabbonem & hostilium incursionum tædio & monasticæ quietis desiderio Episcopatu abdicasse sese, eumque in Paulinianum transtulisse: hoc certe suadet Caput 11 lib. 3 de miraculis S. Benedicti, auctore Aymoino Floriacensi, vbi S. Pauli translatio his verbis refertur.

[11] S. Paulus in loco Britanniæ, qui Oppidum dicitur, multis in vita sua clarus virtutibus, ibidem per diuinam designationem tumulariam meruit sepulturam: cuius corpus, [facto monacho,] post longa obitus ipsius transacta tempora, a Mabbone ipsius loci Pontifice ad hoc nostrum Floriacense translatum est cœnobium. Huius translationis seriem, quia occasio se præbuit, licet multis antea temporibus gesta sit; sicut a prioribus nostris eam auditu comperimus, referre dignum duximus. Memoratus denique venerabilis Mabbo Pontifex, amore diuino contemplatiuæ succensus vitæ, hæsitabat animo, quonam potissimum in loco suum posset explere propositum: cui diuinitus inspiratum est, nusquam aptius id posse eum perficere, quam in præsentia Corporis sanctissimi Patris nostri Benedicti, qui dux & signifer illius esset institutionis, [& mortuo Floriaci.] quam ipse sectari cupiebat. Sumptis igitur Euangelijs & sacrarum vestium non contemnendo ornatu, simul cum sacratissimo corpore egregij. Præsulis Pauli ad sibi desideratam peruenit habitationem. Quem Abbas istius sacri cœnobij, præcedenti libro nominatus Vulfaldus, cunctaque congregatio gratissimo dilectionis suscipientes obsequio, quoad vixit tempore, honorifice secum detinuerunt: qui peracto laudabilis vitæ cursu, ante altare S. Ioannis Euāgelistȩ in basilica sanctȩ Dei Genitricis Mariæ tumulariam adeptus est sepulturam. Corpus autem ante dicti Confessoris Pauli cum proprio loculo post loculum sanctissimi Patris Benedicti posuerunt; vno tamen ampliori scrinio, quod etiam argento tectum erat, vtrumque concludentes.

[12] Quod autem hæc Aymoini de Mabbone relatio suadet, omnino persuadet historia translationis S. Matthei Apostoli ex Æthiopia in Britanniam, [eius successor in Calabriam se confert.] indeque in Italiam, ac demum anno DCCCCLIV Salernum, descripta a Paulino (quem cum Pauliniano eumdem credere possumus) Episcopo Legionensi, vt habet titulus in antiqua membrana bibliothecæ Vallicellanæ, eiusdemq; miracula per eumdem tempore Gisulphi I Salernitani Principis, qui vltra DCCCCLXXIV non superuixit: quem Paulinum similis caußa potuit in Calabriam expulisse, quæ Mabbonem suum decessorem in Franciam; cui demum Eudo, vt vult Albertus, anno DCCCCXCV sit suffectus. Liberalis autem siue ad Francos transfuga seu profugus a Danis Ecclesiam suam deseruerit, nihil est cur ad S. Florentij Abbatiam prope Salmurium, ad ostium Theodæ in Ligerim influentis, thesaurum hunc translatum credamus, cum is locus Britanniæ finibus tam sit vicinus; Floriacense vero cœnobium in Aurelianensi diœcesi situm, [Reliquia S. Pauli an supersint?] ac pene in Meditullio Franciæ, tutum vndequaque offerret receptum. Itaq; Floriacenses, qui pridem ad se translatas esse S. Benedicti Reliquias iactabant; duobus post S. Mummolum Abbatem seculis, nouo hoc pignore sunt ditati: quod an Hugonottorum furori eadem felicitate, qua illud subductum fuerit, nobis est incompertum. Varia S. Pauli miracula, in S. Iaouæ fauorem gesta, [miracula circa dracones qualia?] atque in eius Vita II Martij relata, hic non censuimus repetenda, tantum subit mirari, quomodo omnes Hiberniæ ac Britanniæ Aremoricæ Sancti, vnum aut plures prodigiosæ magnitudinis, & formidandæ cunctis sæuitiæ dracones legantur extinxisse: & magnitudini quidem plerumque hyperbolen grandem subesse existimo, aut diabolicam illusionem maligni spiritus, sub eiusmodi specie formidari gaudentis: circa frequentiam vehementer metuo, ne, quod est istis gentibus familiare, rem ab vno Sancto gestam transtulerint ad plures: ita repressarum a Paulo miraculum auium in minus antiqua S. Iltuti vita Pauli condiscipulo Sampsoni tribuitur.

§ II S. Pauli patria, ætas, cultus.

[13] [Patria eius Cornubiane fuerit,] Patriam S. Pauli Penhoen vocant Acta, & Caputboum interpretantur: quam regionem VValliæne an Cornubiæ adscribere velim, incertus hæreo; in vtraque enim Prouincia frequentißima sunt a Pen (quod caput seu collem significat) inchoata locorum nomina: & walliæ extrema cuspis Penbrochia dicitur; Cornubiæ finis Penvvith appellatur. Pro Cornubia facit, quod vna cum Domnoniæ Cornualliæque nominibus in Osismiorum ac Corisopitensium regiones migrasse Cornubienses videantur: atque ita ad gentiles suos, Deo sic ordinante, translati fuissent Paulus ac socij: [an vero VVallia?] & VVithurus Comes Leonensis vere S. Pauli, vt dicitur in Actis, posset fuisse consobrinus. Albertus le Grand S. Paulum quoque Cornubiensem facere videtur, cum eius diœcesanum, a quo sacros acceperit Ordines, fingit fuisse Episcopum VVintoniensem: est enim VVincestria, occiduorum Saxonum vrbs, Cornubiæ quam walliæ vicinior multo: fingit, inquam: quia certum est nec Christianos nec Episcopum eo loco ac tempore existitisse: ac ne ciuitatem quidem tunc fuisse constat. Econtra pro wallia fortius argumentum præbet S. Iltuti schola, seu potius monasterium, Lan-ilted Cambdeno; supra vrbem Neath, ad eidem cognominem fluuium, in orientali eius ripa: quod sicuti Demeticæ nobilitati (ex qua Gildas sapiens & Sampson Dolensis, Pauli condiscipuli, genus duxere) fuit propter viciniam opportunum valde, vt illuc filios erudiendos mitteret; ita longius aberat a Damnonijs seu Domnonijs, Cornuwalliam in habitantibus; nec adiri poterat nisi traiecto intercurrentis Oceani sinu, vel longiori terrarum circuitu.

[14] [Quis fuerit Rex Marcus a Paulo in fide institutus?] Ab huius autem quæstionis resolutione petendum est responsum ad aliam nihilo faciliorem, qua queritur, quæ fuerit Regi illi Marco (apud quem Paulus noster Christianam fidem vel prædicauit abolitam, vel iacentem erexit) regni sedes; nam ab Australi oceano remotiorem fuisse, quam esset S. Pauli patria, ex eo colligitur, quod transmissurus in Armoricam necesse habuerit ad sororem suam venire, paterno in fundo, vt est credibilius, Deo seruientem. Regem quidem in loco, qui Bannedos dicitur, conuenisse S. Paulus dicitur: sed huius nominis appellationem nusquam locorum inuenio superesse, aut memoriam alibi in scriptis relictam: tantum suspicari licet ban, pro lan vsitatißimo Britannis vocabulo, transcribentium aut linguam ignorantium vitio irrepsisse, ac forte locum hunc esse Lanidios, oppidum circa Sabrinæ fluuij principia, Cambdeno notum in Montgomeriensi comitatu, quadraginta circiter Anglicanis leucis dictans a S. Iltuti monasterio versus Boream, & medium ferme locum obtinens inter ipsum Montgomeriensem & tres conterminos Comitatus: quod si verum esset, facile intelligeretur, quomodo quatuor gentibus Rex Marcus imperitasse dicatur in Actis, etsi tamquam imperitum glossema reijciendum sit, quo illæ lingua quoque discrepasse scribuntur; sumpta scilicet occasione sic loquendi ex eo quod illo tempore Picti, Scoti, Saxones ac Britones, linguis moribusque diuersi, Britannicam insulam sua quique in parte obtinerent.

[15] [S. Pauli & condiscipulorum natiuitas circa finem seculi V.] Ad ætatem S. Pauli quod attinet, eam centum annis maiorem faciunt Acta; Albertus duobus supra centum definit, & mortuum esse censet anno DXCIV; atque ita pulchre eum facit suis condiscipulis coætaneum; Gildæ scilicet, quem ex suismet scriptis natum esse demonstrauimus anno CCCCXCIII; & Sampsoni, qui (si vere Parisiensi Concilio interfuit, nec perperam accipitur pro aliquo eiusdem nominis inter Francos Episcopo) credi potest anno DLVI vel VII, quo illud Concilium celebratum est, fuisse sexagenarius; hic autem viginti annos supra centum vixisse dicitur: quod quamuis minime mirum in Britannis Hibernisue videri debere contendant aliqui, ex sola tamen Actorum fide non libenter credimus: quia istarum gentium scriptores paßim reperimus admodum liberales in augenda supra veritatem ac fidem Sanctorum ætate. Itaque suspecta nobis etiam est tanta S. Pauli ætas, [ætas an centum annis maior?] nulli alteri fundamento innixa, & plus quam annorum quadraginta vacationem ipsi relinquens a pastorali officio, post Iaouæ institutionem; aut saltem viginti septem post Cetomeri ordinationem, anno (vt vult Albertus) seculi illius sexto supra LX factam.

[16] [videtur mortuus Paulus an. 573.] Dubium autem hoc nostrum firmat Florarium MS. & fere ex ipsis Sanctorum, quæ auctor legit; Actis collectum, vbi post hæc verba: Eodem die depositio Pauli Leonensis Episcopi, magnæ abstinentiæ viri, sequens ex num. 12 elogium legitur: nam cibus eius post longam macerationem panis extitit æqua trutina libratus cum sale sicco: diebus solennibus pro magno apparatu paucos pisciculos addidit: pro conclusione, vero additur: obijt anno salutis DLXXII: quo calculo sex annis vixisset post abdicatum postrema vice Episcopatū, & mortuus esset iuxta nos (qui annos a Ianuario auspicamur, quos istius temporis Franci, vnde ista accepta, ordiebantur a Paschate) anno vulgaris Æræ DLXXIII, quo præcise anno XII dies Martij incidit in Dominicam: [12 Martij die Dominicā:] quæ ab hac longius abfuit eo, quem Albertus nobis signat, anno, quando XII Martij fuit Feria VI: moriturum autem Dominica die Paulum Angelus prædixerat. Hæc porro ratiocinatio nostra si cum veritate subsistat, nihil obest quo minus intra octogesimum ac nonagesimum annum S. Paulus dicatur exceßisse e viuis, satisq; hoc est vt ætate decrepitus, viribusque exhaustus credatur Episcopatui renuntiasse: quis enim hoc non admittat de eo, qui tunc septuaginta & plures annos viuendo transegerat?

[17] [claret miraculis post mortem.] Quibus a morte claruerit miraculis, Acta non referunt: vnum singulare admodum in monasterio Floriacensi patratum principio seculi XI in fauorem Felicis, cœnobij Ruyensis deinde restauratoris, retulimus inter S. Gildæ miracula XXIX Ianuarij, nec pigebit hic repetere: Cum esset idem Felix in supradicto Floriacensi monasterio tempore Abbonis Abbatis, & languore graui deprimeretur, & desperatus a medicis nullo modo viuere crederetur; apparuit ei vigilanti & oranti B. Paulus Episcopus, assistens ante lectum ipsius cum magno lumine, eique dixit: Quomodo te habes, frater, vel vbi te tenet hoc malum? At ille: Quis es Domine? Ego, inquit, sum Paulus Episcopus, quem quærebas. Domine ecce, inquit, in hoc latere me diu tenet malum: & ostendit ei locum. At ille appropinquans digito leuiter de latere eius putrefactam abstulit costam, & ei ad lumen lampadis ostendit, dicens: Hæc amplius non te nocebit, & hoc dicens proiecit eam, & ab admirantis oculis cum lumine suo disparuit; odor vero suauissimus permansit tota nocte in eadem domo. Sanus itaque cum esset factus, nemo præuenit eum ad vigilias nocturnas. Mirantur omnes, quem sperabant iam mortuum, viuere; & interrogant quomodo sanatus fuerit. Ille a B. Paulo se visitatum, & quid sibi dixerit, qualiter etiam de suo latere fractam putrefactamque abstraxerit costam. Et, en illam, inquit, & eleuans a terra omnibus ostendit eam. Mirantur cuncti factum, simulque laudes Domino cum sonitu reddiderunt cymbalorum.

[18] Sanctis Gildæ atque Sampsonis tertius additur condiscipulus Dauid, [non fuit S. Dauidis Meneu. condiscipulus.] cognomento Aquarius, pro magna corporis abstinentia ac frequenti aquæ potatione; quem celebrem illum Meneuensem Episcopum esse, cuius Acta dedimus I Martij, omnino non possum Colgano assentiri: nam præterqaum quod ipso cognomento vterque videatur manifeste distingui (quid ni enim vt in Sampsone, sic & in Dauide dignitas nominaretur Episcopalis, si hæc ei competeret?) & quod Meneuensem Dauidem constet non Ilduto, sed Paulino instructore vsum (quæ nomina Colganus gratis accipit pro eodem) ratio temporis omnino repugnat, vt simul cum tribus iam dictis litteras didicerit Dauid Menenensis; quem anno CCCCXLVI natum, mortuum DXLIV fuisse ostendimus, atque adeo ætate grandæuum tum, cum illi adhuc pueri essent.

[19] [Cultus in Breuiarijs] Cultum porro S. Pauli Ecclesiasticum probant nouem Britannicorum Episcopatuum Breuiaria antiqua, ab Alberto citata: quorum vnum antiquißimæ impreßionis penes nos est, Vitam continens Sancti huius Episcopi per nouem lectiones distinctam, & ex Actis proferendis verbotenus concinnatam: idem Albertus, Leonensis, Tricoricensis, ac Nannetensis Ecclesiæ MSS. Legendaria adducit in testimonium: quibus addi potest Vsuardus ad variarum Ecclesiarum vsum auctus, quælis est is, qui apud Carmelitas colonienses Manuscriptus extat, [& Martyrologijs] & alius quem anno 1490 Colonienses Carthusiani in lucem dedere: noua anni 1521 subsecuta editio per Hermannum Greuen ad hæc verba (quibus Molanus anni 1573, & Galesinius ac Ferrarius fere vtuntur) In Britannia minori S. Pauli Leonensis Episcopi & Confessoris, addidit: cuius tanta fides extitit, vt lapillos in littore maris ponens, interdixerit mari, ne vltra illos terminos occuparet: quam eius prohibitionem mare vsque hodie cernitur obseruare.

[20] [ac Benedictinorum Hagiologijs:] His nunc accedunt omnes Ordinis Benedictini (ad quem cœnobium Floriacense, corporis sacri thesauro nobilitatum, cognoscitur pertinere) scriptores de Sanctis, Trithemius, VVion, Buzelinus, Yepez, Gonnonus alijque, pro indubitato Ordinis sui Sancto Paulum Leonensem Episcopum proferentes; quod quidem fuisse non credimus, sed nec magnopere admiramur dici. At quod Sanctum quoque Hiltutum eo tempore Abbatem in Britannia, quo necdum Benedictinorum quisquam pedem in eam insulam intulerat, [quibus & S. Hiltutus adscriptus] Buzelinus huc trahat, minus ferendum forsitan videbitur. Colitur autem S. Hiltutus VI Nouembris: sed quoad diem secutus est Buzelinus Andream Saussayum, qui cum in Martyrologio Gallicano elegans S. Pauli elogium, historiam vitæ summatim complexum, protulisset: in illius Martyrologij supplemento ad hunc diem addit ad Sanctos Leonij in Aremorica colendos Goluenum & Mabbonem, istius Vrbis post S. Paulum episcopos; atque concluden: Item in minori Britannia, inquit, memoria S. Ydulti Confessoris, qui S. Paulum Leoniensem Episcopum prælibatum ab adolescentia in monasterio erudiuit, cuique aditum æternitatis puris vestigijs indicauit, omnis gratiæ & virtutis nitens decore.

[21] [nec ipse nec S. Goluenus pertinent ad hunc diem.] S. Golueni, Rhedonibus in S. Melanij monasterio quiescentis, festum diem prima Iulij agunt Britanni cum Officio nouem Lectionum, inquit Albertus ad illum diem Vitam proferens; licet Breuiarium Rhedonense Officium illud habeat die VIII. S. Ydulti siue Hiltuti memoriam in aliqua apud eosdem veneratione esse, si sciuisset, non vtique credo tacuisset: nec satis hic audemus Saussayo vel Ferrario fidere, qui tam fidenter Armoricis Sanctis Mabbonem annumerant: hic Leonensis Ecclesiæ tabulas citans, [nec Mabbo ad Sanctorum Catalogum.] iste insigne ei elogium texens: quem Albertus post excussa omnium Britannicarum ecclesiarum Archiuia de Aremoricis inter Aremoricos scribens, & Episcoporum Leonensium catalogum texens, ne Beati quidem appellatione dignatur: ac ne minimum quidem verbum adiunxit, quo indicet cum virtutis laude aliqua vel vixisse vel obijsse.

VITA
Auctore Monacho Floriacensi.
Ex MS. Vallis-lucentis cum alijs MSS. collato.

Paulus Episcopus Leonensis apud Armoricos (S.)

BHL Number: 6586

AVCT. MONACHO FLORIAC.

PRÆFATIO

[1] [Vita S. Paulo] Præclarum virtutis documentum suis posteris relinquere satagunt, qui litteris commendare intelligibiliter student gesta Sanctorum: nam ad cælestis gloriæ patriam peregrinantium via est vita bonorum. In sacris etenim Scripturis normam inuenimus iure viuendi: in exemplis vere præcedentium Patrum formam assumimus bene operandi. Siquidem quæ scribuntur, ad vtilitatem aliorum scribuntur, vt per consolationem Scripturæ spem teneamus repromissæ patriæ. [confuse a Britonibus cripta;] Vnde B. Pauli vita exemplorum plena refulget, quæ nobis veram simplicitatem prudentiæ acumine temperatam exhibet, & ad superna gaudia humilitatis semitam demonstrat. Huius sancti viri gesta scripta quidem reperi, sed Britannica garrulitate ita confusa, vt legentibus fierent onerosa. Negligebantur ergo virtutum clara insignia, scriptoris ignaui culpa. Inconueniens enim verborum sententiarumque compositio, nulla attentionis, docilitatis, aut beneuolentiæ delectatione sibi lectorem comparabat. Nouus casuum ordo, inauditum locutionis genus quosque studiosos a lectione summouebat: erant igitur tota neglectui omnibus.

[2] Pro qua re vtilitate multorum commoniti, & corporali præsentia B. Pauli prouocati (gaudemus enim nos pretioso corporis eius munere a Deo donatos) longitudinem sententiarum abbreuiare curauimus & verborum ordinem, [breuius hic aptiusq; digesta,] prout potuimus, ad vnguem direximus. In quo opere nemo nos arguat omnium sensibus minime paruisse; quia hoc attendentes nihil omnino scripsissemus. Vt enim omnibus est discolor vox & vultus, ita vniuersis dispar extat ingenium & sensus. [omissis superfluis nominibus barbaris.] Nec turbetur lectoris animus absonis Britonum nominibus, quæ interposuimus; quia hæc vitare ex toto nequiuimus: in ipsis enim operis materia consistit. Vitauimus equidem plurima: nam ipsius viri Dei fratrum nomina, quia barbara & nostro labori non necessaria visa sunt, transiuimus intacta; & Presbyterorum nomina, qui eidem Sancto vbique adhæsisse leguntur, reliquimus; quia magis oneri fore credidimus quam vtilitati, etiamsi in hac præfatiuncula annotarentur.

CAPITVLA LIBELLI SEQVENTIS

I. De initio sanctæ conuersationis eius.
II. Quod apud Hildutum eruditus sit literis.
III. Quid cum magistro obtinere meruerit.
IV. Quomodo aues, vt oues, ad caulas deduxit.
V. Quare eremum petierit,
VI. De Rege Marco.
VII. Quomodo patriam reliquit.
VIII. De ampliatione possessionis suæ germanæ.
IX. De eius aduentu ad Hacnensem pagum.
X. De fugato bubalo.
XI. De fontibus ipsius orationibus collatis.
XII. De inuentione oppidi.
XIII. De diuersis infirmis sanitati restitutis.
XIV. De inuentione principis, & cloca mire allata.
XV. De expulsione serpentis ab eadem insula.
XVI. Quomodo Episcopus effectus sit.
XVII. De ordinatione Episcoporum, eo adhuc viuente, facta.
XVIII. Quod prophetiæ spiritu ventura nuntiauerit.
XIX. De eius obitu.
XX. De concertatione monachorum & clericorum.

CAPVT I
Acta S. Pauli sub magisterio S. Hilduti.

CAP. I

[3] Sanctus Paulus, cognomȩnto Aurelianus, clarissimi Britonum viri, [Nobili stirpe editus,] nomine Perphij a filius, dignam Deo studuit ducere vitam; qui ortus in Prouincia, quæ lingua eorum Pennohen b dicitur, latino vero eloquio, Caput-boum interpretatur, diuinitus, velut alter Dauid, ex generosa fratrum progenie electus, in teneræ infantiæ diebus Spiritus Sancti gratia est perfusus: in qua ætate cœperunt arcana eius pectusculi perfecte diuinæ seruitutis igne feruere: qui cordis sui desiderium confestim patri insinuare curauit. At ille filij audita voluntate, [traditur sacris litteris crudiendus,] & in amore vel studio litterarum visa intentione mœstus, primo eius petitionem abnegauit fieri: sed victus sancti perseuerantia pueri, erga seruitium Christi feruentis, amicorumque prudentibus monitis, quandoque vt sacris imbueretur puer litteris, iuxta suum velle, genitor assensit. Eum quippe bonorum suorum hæreditarium custodem post se habere sperabat: quia præ ceteris diligebat, quem Creator rerum iam ab vtero matris sibi sanctificans, elegerat. Cum plurimis itaq; votis Omnipotenti Deo pater filium suum, tamquam alter Abraham Isaac sanctum, offerens, diuinis informandum eloquijs tradidit: exultans de suo germine Christo offerre, qui pro sua suorumque salute ipsum auctorem vitæ valeret vicinius exorare.

CAP. II

[4] Traditur ergo beato viro Hylduto c, qui sui temporis ferme doctissimus, [B. Hilduto SS. Danielis Dauidis Samsonis magistro] doctrina & moribus plurimos informabat in illis diebus: nam eius magisterio, quique nobiles suos commendabant filios, in Christi seruitio enutriendos. In qua virtutum schola tres præcipui tunc emicuerant clientes, Sanctæ Trinitatis amore feruentes, qui magistri sectatores meritorum fulgore radiabant, ceu immensæ lucis lampades; Dauid videlicet, qui pro magna corporis abstinentia, ac frequenti aquȩ potatione, Aquarius d appellabatur: Samson quoque, qui postea Pontifex e factus, Angelorum vitam meritis exequebatur in terris: Gildas etiam, cuius sagacitas ingenij & industria animi refertur fuisse admirabilis f. Inter quos Paulus litterariæ disciplinæ tyro nouellus, scholæ admissus, teneritudinē ætatis dulcibus refouebat cælestis doctrinæ alimentis. [& egregio proficit.] Libabat tenero cordis palato mella scientiæ, ludosque sacræ infantiæ exornabat iocunda morum maturitate. Præueniebat ingenij vigilantia dies imminentis adolescentiæ; suamque digne cum scholasticis gaudebat paulatim conferre sanctam solertiam. Denique magistro erat totus admirabilis, sodalibus delectabilis, & iocundus in scholis. Nullius ei oberat inuidia, quia omnes sua simplici demulcebat vita. Paucis vero diebus nulli condiscipulorum extitit secundus; vtpote quem illuminabat doctor cordium Spiritus Sanctus.

CAP. III

[5] Locus autem insulæ, quem vsque hodie monasterium Hylduti dicunt, in quo magnæ, quasi modio, [Hildutus discipulis petentibus,] Christi Domini latebant lucernæ, marinorum fluctuum g accessu male arctabatur: super qua re inito consilio prædicti discipuli, Dauid videlicet, Samson & Gildas, venerabilisque Paulus, magistrum humiliter adeunt; quem, vt Deo orationem funderet proquantulacumque loci ampliatione, sapienter hortati sunt. Quod ille audiens, vitæ eorum conscius, secum eos iubet orare idemque exposcere. Longeque protracta oratione, pater Hyldutus sic orsus est dicere: Pater omnium Deus, [importunum maris affluxum coërcet,] qui Verbo tuo aquarum moles terris diuisisti, & lege æterna mare coërcuisti, ne terminos transgrederetur, quos posuisti: præsta nobis seruis tuis, vt iste nocuus maris accessus in profundum constringatur abyssum, suum relabendo in alueum, & nunquam deinceps nostrum audeat adire confinium; annuente Filio tuo cum Spiritu Sancto. Discipulis respondentibus Amen, protinus mare a loco discedere cœpit, & e vestigio comitantibus eisdem discipulis, vsque ad littus aluei magister cum baculo peruenit: quo signum faciens in margine maris, ne denuo transiret facti signi terminum, legem mari sanctus homo imposuit; quam vsque hodie virtute Sanctæ Trinitatis præstante, custodit.

CAP. IV

[6] Quam virtutem magistro venerabili discipulis ascribentibus, ijsdemque sancto præceptori, talis inter eos amica altercatio exorta est, qualis legitur fuisse olim inter legislatorem monachorum Benedictum & discipulum eius Maurum, in ereptione pueri h fluuio tolerati. Tellus autem marinis euacuata fluctibus, sancti viri Hylduti seruiebat vsibus. In cuius lata planitie triticum studuit serere, [ijsq; messem seruandam committit:] quod vastare cœperunt insatiabiliter alites marinæ: quas nulla arte valens abigere, curæ quatuor discipulorum defendere messem imposuit, sicque solicitudinem laboris distinxit, vt neminem filiorum paterna iussio grauaret. Cumque spicarum maturitas iam appropinquaret, vna noctium exercitus auium ita campum deuastauit, vt nulla spes colligendæ frugis remaneret; quæ nox B. Paulo deputata fuerat. i Qui ante auroram consurgens campum adijt, detrimentumque segetis mox agnouit, seque accusans pigrum custodem, biduo a præceptoris sui præsentia abstinuit, gratia inuenilis pudoris.

[7] [cui infestas aues Paulus ad magistrum cogit:] Tertio autem die condiscipulos conueniens, ait: Humilis Pauli dolor, super communis magistri dispendio, vestra quæso viscera tangat. Vlciscamur vnanimiter, si vos dolet damnum doctoris æqualiter: adest hostis, qui mihi commissæ segetis fructus, & magistri triticeam spem deuastauit. En campum quasi insultans repetijt, demoliturus quod reliquit: de quo satisfaciam magistro, si vos adiutores habuero. Sentiat debitas pœnas, qui magistri nostri deuastauit aristas. Consodales autem benignissimi, eius parentes monitis, campum confestim cum eodem cingunt, & infestarum auium immensam multitudinem, velut ouium gregem, ad claustra monasterij acsi reos, pariter deducunt. Diriguntur pennata animalia ad caulas, velut inertia quædam pecora. Vbi autem ventum est ad limen carceris, tamquam captiui, cælum repleuerunt clangore miserabili. Ad quod spectaculum confestim accitus magister, quorsum nam huiuscemodi præda deduceretur, inquirit; cui Paulus ait: Ij sunt hostes tuæ segetis vastatores, quos tibi deduximus, vt tuo imperio debitas luant pœnas, ob commissa magnæ præsumptionis flagitia. Ad cuius verba stupefactus pater hæsit, & sinapi comparandam fidem in dulci filio admirans, de tali miraculo expauit.

[8] Conuersusque in laudem Domini Iesu Christi, qui suis fidelibus promisit: [qui Deo benedicens] Quidquid petieritis patrem in nomine meo fiet, & per quem Beatus Paulus potuit quod fecit, carmine sacro suo allusit non iam discipulo sed patri in Christo: non enim censebat habendum loco discipuli, quem cernebat a Domino mirabilibus signis decorari in terris.

Omnipotens, virtute tua qui cuncta gubernas,
      Quod confert tellus, continet atque polus;
Te celsis humiles laudamus vocibus omnes;
      Te benedixit ouans sensus, & infima mens.
Qui magnum pietate virum per secula Paulum
      Illustrans, sanctis condecoras meritis.
Namque tuo dono domuit sub carceris antro
      Indomitas volucres, pacificans vt oues.
Quod per te valuit, Rex Regum Christe benigne,
      Qui valeat pariter iungere nos tibimet:
Vt meritis eius superis necti valeamus,
      Dante Deo summo, Amen vbique pio.

[9] Cumque finito laudum carmine, fratrum fauorem declinare vir Dei vellet, [S. Paulo locum offert,] nec posset, lacrymis infusus, eorum non suis meritis rei gestæ miraculum adscribere cœpit, & vt aues sineret abire, magistrum humiliter exorauit. Cuius ingenitam liberalitatem pater Hyldutus considerans: Desiste, inquit, flere fili: nam cordis tui deuotionem erga suum amorem pius conditor omnium Deus hominibus intimare disposuit per huius signi indicium, ne lateret tibi commissum cœlestis doctrinæ talentum in obscuro, quasi lucerna sub modio. Gradibus bonorum operum beatitudo tua indies de virtute in virtutem crescat, nusquam enim superna tibi aberit clementia. Infans hunc locum nostræ scholæ petisti, vbi præstante Deo, qui te elegit, sensu excessisti mensuram annorum tuæ ætatis. Gaudeo autem, quod tuam Fraternitatem specialius sibi Omnipotens asciuit de grege nostro: placabis quippe eum nobis tuis orationibus, quem formidamus valde pro nostris reatibus. Munus præterea diuinæ sapientiæ, quod animæ tuæ cælestis arbiter contulit, impertire solicite elabora proximis, quocumque potueris. Nam ita naturæ benignitas te a cunis beatæ infantiæ extulit, vt plurimos sanctæ exhortationis verbo lucrari valeas, qui te redemit, Christo. Locum vero hunc pueritiæ tuæ alumnum, tuæ libens cedo sanctitati, vbi fructus animarum Prælatus quærere possis. Mihi autem præstabit Rex cælestis, quo finiam tantum senilis quantum superest ætatis. Aues quoque, vt obsecras, propria repetere concedo loca, eo pacto ne aliqua nobis vlterius inferant damna.

[10] [hic vero modeste excusat oblatum admittere.] Ad hæc verba beatissimus Paulus cum reuerentia subiectionis, responsum subintulit summæ humilitatis: Perpetuæ felicitatis munus tuæ beneuolentiæ, Pater pijssime, recompenset omnipotens Deus, qui meæ infantiæ teneritudinem paterno fouisti affectu, & clementer vsque hodie me extulisti salutaris doctrinæ pastu: paternæ in me caritatis benigne effudisti viscera, quæ me instruxerunt suauiter ad appetenda vitæ perennis commoda, quæ nisi per tuam gratiam, o Pater, hodie forsitan necdum agnoscere valuissem. Quapropter illa te sine dubio merces expectat in cælo, quæ repromissa est ad iustitiam erudientibus plurimos: in quorum ordine singulariter sedebis, meritorum qualitate. Gratias denique iuxta meæ intelligentiæ modulum tibi refero pro mihi oblato monasterio, quod felix possidens, feliciter gubernaturus es in sempiternum. Nam meæ iuuentutis possessio cȩlestis est regio, ad quam tota spe tēdo, & quam tota mente exopto. Pro illa enim paternas opes & reliqui & penitus relinquo. His dictis, & volucres, iubente magistro, grato concentu aëra recognitis pennis petierunt, quæ nec postea ibidem visæ sunt; & qui conuenerant, ad propria remeauerunt, per omnia laudantes Deum, mirabilia operantem per famulum suum Paulum.

[Annotata]

a In MS tertio & apud Albertum le Grand Porfius, & Porphus legitur.

b VValiæ vel Cornubiæ pars, quam adhuc Britones tenebant, vtcumque se tuentes contra inualescentem Saxonum potentiam.

c Vitam eius dabimus VI Nouembr. ex Capgrauio, qui Iltutum scribit. MS. Belforestij & Albertus Hydultum: quin & Helculem vocatum dicit idem Albertus.

d Alium hunc esse a Dauide Meneuensi diximus in Prolegom. n, 16,

e Dolensis in Britannia Armorica XXVIII Iulij recolendus.

f Vnde & sapiens cognominatus: cuius vitam dedimus XXIX Ianuarij.

g Abest a mari trium horarum itinere: quare marinos fluctus illud alluentes intelliges esse Oceani, in flumen Neath ad plura milliaria ingerentis sese, æstumq; marinum inferentis: qualem videmus Antuerpiæ, etsi tanto longius a mari remotæ: vnde inferius dicitur inundans mare vsque ad littus aluei fluuialis compulsum fuisse: & in Vita S. Iltuti fluuialis alluuio nominatur.

h S. Placidi: vide Acta S. Benedicti ad XXI Martij.

i In Vita S, Iltuti res hæc tota Sampsoni tribuitur, isq; eo miraculo vulgato dicitur in Dolensem Episcopum postulatus: verum in ipsius Actis S. Sampsonis, longe quam Capgrauiana probatioribus, nihil simile legitur, quare nec est cur huic narrationi fidem derogemus.

CAPVT II
Gesta in Britannia & discessus in Aremoricam.

CAP. V

[11] Posthæc, Sancto Spiritu inspirante, summo desiderio voluit tanquam miles in Christi Domini timore perfectus, vastitatem eremi petere solus: [S. Paulus ad defertum recedit,] tanto enim familiarius omnipotenti Deo cupiebat vacare: quanto remotior fieri posset a mundi huius societate. Super qua re Doctorem suum conuenit, eique cordis sui desiderium intimauit, atque licentiam expetijt, vt conditori omnium sua magis placeret deuotio, Patris spiritualis fulta consilio. A quo verbum exhortationis plene accipiens, & perfecte edoctus; quia non inchoans, sed perseuerans in bono certamine coronatur, accepta Christo duce licentia, & dato pacis osculo Patri Fratribusque vniuersis, sexto decimo ætatis suæ anno seiunctus a magistro, plenus Spiritu sancto, secessum petijt cuiusdam deserti, paternis finibus adhærentis. In quo loco habitacula construxit loco & tempori congrua. Oratorium quoque inibi, quod sub posteris eius adhuc florere perhibetur, aptis decoratum ædificijs fabricauit.

[12] [ibique austeram vitam sancte ducit:] Vbi etiam gradum Presbyterij meritis dignissimus suscepit, atque cum duodecim Presbyteris, sub suo imperio deuotissime Deo famulantibus, aliquamdiu illic permansit. Qui sacræ lectioni assidue operam dabat, Patrumque sanctorum cælestibus informabatur exemplis, meditationi quoque inuigilans, reuocabat ante oculos mentis, quæ tota voluntate amplectebatur, mandam Domini. Orationum præterea studijs inuigilabat indefessus, ne aliqua callidissimi hostis fraude munitum vndique eius animæ violaretur quoquomodo claustrum. Biduano denique sæpius vel triduano corpus affligebat ieiunio, vt purum contriti cordis sacrificium tanto dignius immolaret omnipotenti Deo, quanto studiosius carnis sugillaretur delectatio: cibus namque eius post longam corporis macerationem panis erat æqua trutina pensus cum sale sicco: diebus vero solennibus addebat huiusmodi dapibus tantummodo paucos pisciculos pro magno apparatu. Bipedis autem, vel quadrupedis carnem, in omni vita sua nec gustu legitur contigisse: vinum quoque, & omne quod statum mentis possit vexare, exceptis Missarum solennijs, numquam penitus libauit: quippe qui nullo modo vel aquam sumebat, quantum naturȩ necessitas exposcebat.

CAP. VI

[13] Rex quidam, Marcus nomine, in vicino a florebat eodem tempore, cuius imperij dominatus leges dabat quatuor gentibus, [Rex Marcus de eo aduocando deliberat:] linguarum famine dissidentibus: hunc ergo minine latuit fama celebris Pauli beatissimi, qui conuocatos suæ potentiæ optimates, ita allocutus est: Animæ meæ intentio diuersas apud se examinans fidei sectas ex omnibus solam elegit sequi vnitatem Catholicam, quȩ & regna nostra pace tueri, & nobis valet felicem vitam largiri. Quare si meæ deuotioni, o fideles, concordatis & plene fauetis, B. Paulum vobis huius sanctæ institutionis eligite magistrum, quem felix opinio meritorum omnibus celebrat venerandum. Et sicut me in terrenis negotijs terrenum principem per Dei voluntatem habetis, ita eum eligite perpetuo habere præuium & doctorem in cȩlestibus mandatis. Fauentibus eius sententiæ cunctis principibus, Rex subsecutus ait: Mittantur ergo strenui viri, qui eidem beato viro nostram voluntatem prudenter aperiant, & totius imperij nostri deuotionem & affectum erga fidem sanctæ Trinitatis humiliter manifestent edicantque salutem animarum nostrarum in eius manu subsistere, aduentum præsentiæ ipsius nos omnes orare; & vt venire acceleret, suppliciter obsecrare.

[14] Exultantibus vniuersis, & animo Regis hoc sanctum propositum cœlitus infusum acclamantibus, [quem Paulus cum suis in fide instruit;] iuxta quod imperatum fuerat, humilibus verbis euocatur Paulus sanctissimus. Cui cum graue videretur, quod imperabatur, occurrit illud Apostoli præceptum; Quia qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; annuensque Regis sancto mandato, comitantibus duodecim Sacerdotibus secum degentibus, peruenit ad locum, qui Vannedos b dicitur, Regem petiturus. [Rom. 13, 2] A quo benignissime est susceptus, & pro vitæ sanctitate condigne est habitus: qui vniuersis sanctæ religionis doctrinam tradens, pauco in tempore, tam Regem quam vniuersos circum manentes, & Catholicæ fidei documento, & bonorum operum plene instruxit disciplina & exemplo: c nam vitæ meritis commendabat, quidquid verbo annuntiabat: Nec poterant ei fidem cordis non adhibere, qui stupebant miracula virtutum, quæ fiebant quotidie. Cumque magno studio diu inibi verbo & vita instrueret, fidelium mentes, Rex Marcus tanto magistro gloriosus tam per se quam per suos principes cœpit eiusdem beatissimi Pauli aures, vt pastoris officium super eos susciperet, pulsando orare. Quæ res multis ei vicibus repetita plus exeundi quam ibi manendi extitit causa: fertur quippe eum sæpe dixisse, per plurima maris nauigando spatia libentius se remotam petere cuiuslibet eremi vastitatem, quam Pontificalis suscipere oneris curam.

CAP. VII

[15] Sanctorum namque deuotio tanto purius diuinæ contemplationi mentis solet infigere oculos, [donec imponendum sibi Episcopatum metuens] quanto studiosius pedem subtrahit a mundanæ conuersationis laqueo: non enim quieta valet apud se manere anima, dum ad diuersa rerum rapitur studia. Vnde sancti viri seculi certant fugere frequentiam, vt cultum iustitiæ silentium creatori suo cum carnis maceratione offerre purius valeant. Inter quos singulariter emicans sanctissimus Paulus vitæ meritis gloriosus; dum supradicti Regis societate a proposito sanctæ conuersationis aliquantulum diuersis occurrentibus negotijs reuocaretur, remota eremi expetere desiderabat votis omnibus.

[16] Exire ergo velut alter Abraham de terra natiuitatis suæ studiose cogitabat; sed locū, [monetur ab Angelo alio migrare.] in quo secretius posset vacare Deo, tota mente reuoluebat: se namque & suum velle ita omnium factori commiserat, vt more Israelitici populi, suum stare, suumque de loco transire, ipsius præstolaretur fieri imperio. Quod dum longa orationum vigiliarumque instantia exposceret, quadam nocte membra sopori dans, ecce angelici decoris iuuenem sibi assistere conspicit; qui mentis eius votum replicans: Vade, inquit, & secundum voluntatem tuam mutare istum locum ne dubites: Dominus quippe tecum est, a quo nusquam tua discrepat sententia. Quod si de loco hæsitas quem petere debeas, me præuium & ducem iussu summi Imperatoris te habere scias vbique, teque ad locum deducam, quo ire mandat Omnipotens. Qui somno sese excutiens, & de tam clara visione exultans, Christo Domino gratias egit, qui semper adesse consueuit fidelibus suis.

[17] [Impetrat a Rege licentiā] Facto autem mane, visionem Regi Marco per familiarissimos mandat, & vt ei licentiam exequendi mandatum Domini amicabiliter donet, humiliter exorat. Sed Rex, grata sancti viri familiaritate illectus, & visionem timuit, & quod petebatur ad præsens denegauit. Quod cum venerabili viro Dei renuntiatum fuisset, per sese Regem adijt, & se differre nullo modo posse diuinum oraculum edicit. Parui, inquiens, tuæ iussioni, O Rex Serenissime, dum huc venire properaui in obsequio tuæ libertatis, & si tibi parui, quanto magis cælorum Regis parere me oportet imperijs, qui me locum mandat mutare, cui nullatenus debeo contraire. Sed a vobis abscedens corpore non mente, beneuolam vestram expeto licentiam, cuius perpetuam complector amicitiam. Noui nempe in nullo vos velle Dominicæ voluntati dissentire.

[18] His dictis abeundi licentiam, licet inuitus, Rex ei tribuit. Qua accepta, [non tamen tintinnabulum concupitum:] vnum tintinnabulum pro benedictione a Rege beatus vir petijt. Mos quippe erat septem tintinnabula pulsari ad mensam Regis discumbentibus famulis, quod minime Rex tribuit; sperans virum, cuius abscessum ægre ferebat, ad se reuersurum pro caussa huiusmodi. Sed Rex regum & Dominus virtutum, qualiter vnum excellentius, & & clarius ex eisdem famulo suo donauerit, posterus styli ordo enarrabit. Venerabilis autem Dei amicus, se suumque iter gubernatori omnium committens, viam aggressus, prospero cursu ad domum suæ germanȩ, super littus maris Britannici sitam, lætus peruenit d. Erat autem eadem soror eius ab infantia Christo diuinis mandatis insistens mente deuota; apud quam frater gloriosus tamdiu hospitatus est, quamdiu pararentur omnia itineri congrua.

CAP. VIII

[19] Perfectis omnibus, & parata iam naui in littore maris, B. Paulus inter salubria vitæ cælestis colloquia, inter fraternæ caritatis dulces affectus, [ad sororem suam nauigat,] sorori suæ in crastino se velle discedere dixit. Quo verbo conturbata Dei ancilla fraterno desiderio plena, respondit: Si me ita disposuisti relinquere, vt in præsenti vita nequeam amplius angelicam vultus tui faciem cernere, quæso vel vnius hebdomadæ spatiolo dona mihi præsentiam tuam, vt cælestibus mandatis plenius informes animam meam. Cui frater ait: Vides, sanctissima soror, quemadmodum me solum expectent vniuersa, nauis apparatus, sociorum comitatus, & auræ inuitantis congruus flatus. Sed ne tuam dilectionem offendam, tres dies tecum faciam. Orto autem die tertio, prænoscens Dei famula fratrem in proximo discessurum, obortis lacrymis inter cetera fraternitatis eloquia, eum humiliter sic obsecrare cœpit: Quia difficile est, frater carissime, te mutare sententiam, qua semel decreuisti amore omnipotentis Dei patriam penitus fugere & propinquos; præsta quæso mihi, tuæ dilectæ sorori, paruæ emolumentum virtutis, quod tuum erga me longum testetur amorem & fraternam dilectionem. Confido enim in Domino, quia quidquid ab eo petieris, impetrabis.

[20] Cui frater respondit: Quidquid illud est quod obsecras, [ab eaque rogatus] si mea infirmitas præstare valet, libens annuo; quod si vltra vires nostras fuerit, gratiam & auxilium Domini nostri implorabimus, vt ipse perficiat, in quo minus valemus: tu tantum quod velis edicito. Hac sponsione lætificata soror, non sibi soli, sed & omnibus eiusdem insulæ incolis vtile donatiuum petijt, dicens: Hæc quam incolo insula, & mundo semota, & Christo famulantibus apparet quam sit iocunda: arctatur autem hinc malis cohæredibus, hinc immensis marinorum fluctuum inundationibus, nostra hæc confinia plus solito cooperientibus. Te vero Omnipotentem inuocante, [repulso mari, terræ spatium laxare,] incunctanter credo hoc, tantillum locum tuis precibus dilatari posse. Facile enim impetrabis quod desidero, si preces conuerteris ad Deum super hac re vt obsecro, vt & fluctus maris statuto coërceantur alueo, & terra optata aliquo nobis amplietur spatio. Ad quam frater venerabilis inquit: Quia petitio tua maxima est, & vitæ nostræ meritis impar, iunge preces, & communi oratione Dominum nostrum inuocemus, vt gratia sua quod petis præstare dignetur.

[21] Quibus in orationem prostratis, & adhuc orantibus, subito per Dei misericordiam, quæ semper seruis suis adesse assolet, [eidem satisfacit:] mare vndas retrahere, tellus sicca apparere mirabili ordine cœpit. Quo audito & reuera per discipulos agnito, ab oratione surgunt, & deuoto animo diuinæ virtutis præconia collaudantes, gratias supernȩ maiestati referunt; indeque germana comitante cum discipulis vsque ad littus sequi fugientes vndas est aggressus beatissimus Paulus. Appropinquantes autem ripæ, venerabilis frater dilectæ sorori imperat, [aquasq; ad mille passus, remotas] vt in manibus lapillos de noua tellure vsque ad summum marginem maris deferat. Quo cum peruenissent, iussit eos in latitudinem ripæ spatiosæ deponere. Nam mille passibus vel paulo amplius aquis exhausta, in opus sanctimonialis fœminæ per orationem B. Pauli dilata est terra.

[22] His peractis, genua Deo in orationem super ripam maris flectunt. Qua finita Paulus ad mare conuersus, ait: Lapilli, quos tuis finibus imposui, sint in signum inter me & te, vt denuo nunquam eos transgredi, nec hæc nostra territoria audeas ingredi. Cuius sermonis imperium, vsque hodie conseruat inuiolabile horrendum maris elementum. [natis mirabiliter scopulis coërcet.] Cumque reuerterentur domum, subito, mirabile dictu! habuerunt in prospectu lapillos, quos beata soror deportauerat, diuina virtute, quæ cuncta creauit ex nihilo; factos lapideas miræ magnitudinis columnas. Miro modo agente diuina clementia, vt res simplex postulata, redderetur duplicata, & perpetuo cerneretur virtus secunda, si torpore negligentiæ aboleretur prima. Viam quoque quam ea die tenuerunt per medias illas columnas incedentem, adhuc a transmarinis Britonibus veris, semita Pauli vocitatur. Vbi vero ventum est domum benedicentes Dominum cum gaudio sumpserunt cibum; noctem denique illam in Dei laudibus pene totam duxerunt peruigilem.

[23] [& cum socijs versus Armoricam nauigans,] Orto autem matutinali Sole, sibi vale dicentes, germana in suo proposito perseuerāte, Paulus beatissimus mare petijt, nauim mature conscendit, portumque alacriter reliquit, Deoque cursum eius operante, iocunde ad quamdam insulam applicuerunt, nomine Ossam e, ab Armorica regione sexdecim millibus, aut paulo amplius distantem. Erant autem cum eo duodecim Christi Sacerdotes, eius fidei commilitones, & alij plures affinitate carnis quam caritatis affectu eidem sancto viro adhærentes cum sufficienti mancipio. Expositis omnibus, in loco, qui dicitur Portus, boum, confestim vir sanctus insulam cultoresque eius imperat diligenter explorari, [locum sibi solitarium eligit in insula.] & quo iure viuendi quoque cultu vtantur agnoscere. Ipse vero cum paucis sibi aptum sositariumque locum certauit explorare. Et pene tota peragrata insula, fundum tandem reperit, in quo fons triumphabat, limpidissimam aquam ebulliens & gratam fœcundo germine camporum superficiem decenter irrigans; in quo loco tum amœnitate loci, tum fatigatione itineris prouocatus, paruo oratorio ædificato cum modicis appendicijs, vir beatissimus aliquantulo tempore permansit.

[Annotata]

a Romanum Marci nomen Britonem indicat ex ijs aliquem, qui in VVallia collecti libertatem suam vtcumque tuebantur.

b forte Lanidios in Comitatu Mont-Gomeriensi inferioris VValliæ.

c Non crediderim aut Regem aut subditos eius plane fuisse gentiles: sed Christianæ religionis cultum, perturbatis rebus publicis valde obsoletum, restaurandum fuisse a Paulo, potius quam primo instituendum.

d Vide Commentarij præuij num. 13.

e [Ossa insula] Osam scribit Aimoinus Floriac. Huessam: Albertus le Grand: hodie Ouessant & quandoque Heissant appellatur, & Pomponius Melas Senam vocat Britannici maris insulam Osismicis obiectam littoribus: sed errasse videtur in nomine: hæc enim probabilius dicetur minor insula hodie l'isle de sainct siue de sing Corisospitensis tractus promontorio obiecta, cum ista Gobeo promontorio sit proxima; Brietio nostro Vxantus, Vxanta Thuauo Comitatus titulo clara: habitationi, inquit Argentræus, idonea quam quæ maxime propter amœnitatem, fertilitatem ac magnitudinem: raros tamen incolas numerans propter infestas pyratarum incursiones, tempore belli præsertim. In hac S. Pauli monasterium vltra seculum X perseuerauit, vt constat ex Aimoino prædicto, lib. 3 de mirac. S. Benedicti cap, 12 Felicem S. Gildæ Ruyensis Abbatem ex hac insula Floriacum deducente ad corpus S. Pauli.

CAPVT III
Primæ in Aremorica S. Pauli sedes, & miracula.

CAP. IX

[24] Anxius autem cogitabat, vtrum is esset locus, quem ei Dominus per Angelum suum promiserat. Pro qua re vt certior fieret, atque securius inibi construeret, singulis diebus ac noctibus Deo supplices offerebat preces. Quadam itaque nocte, cum membra crebris ieiunijs atque vigilijs fessa modicȩ quieti composuisset, Angelus Domini assistens, talia ei refert: Salubri consilio instituisti consulere omnipotentem Deum, [iussus ex insula porro migrare,] super negotio in quo hæsitabat cor tuum: Non enim iste tibi designatus est locus. Alius quippe te expectat, in quo multiplex diuersi generis populus per te edocendus Christo acquiretur. Ne ergo timeas hinc abire: nam ad paratum tibi locum, in quo tantis finem imponere curis valeas, facili via perducet te cælestis potentia. In illo siquidem certam tibi in terris sedem delegit omnipotens, pro cuius amore parentes abiecisti pariter & patriam. In cælis quoque digna mercede, tuos refrigerabit sudores, recompensando æternæ beatitudinis prȩmia inter felices aulæ cælestis Senatores. His prolatis, visio colloquentis ablata est. Ast vir Domini somno sese mox excutiens, socios conuocat, & quæ viderit & audierit patenter enarrat.

[25] Iubet ergo nauim instruere, iter accelerare, vt quantocyus promissam sedem capientes, [nouam sedem] tantis laboribus valeant terminare finem. Hic, inquit, noster erit extremus Deo iuuante per maria cursus. Hæc fatus, ratem cum suis ingressus, a terris recessit, & per alta maria hymnos & laudes gubernatori decantare cœpit. Tandem autem prospero cursu ad rupem quamdam peruenit, a quæ Admachen dicitur, iuxta insulam quæ & ipsa Medonia b nuncupatur. Repertoque ibidem placito portu littori appropiare proram imperat, cunctosque mox secum ripȩ exponit. [in Aremoricis figit:] Denique patriam quam intrauerat perlustrans, deuenit ad quandam plebem pagi Achmensis, antique Telmedoniam appellatam. Ipse vero pagus Domnonensis c patriæ non modica pars est, Occidentem versus constituta: in quo pago fundum reperit fontem habentem clarissimum atque suauissimum. Ipse autem locus in quo fons manat, modo Villa Petri nuncupatur, qui, vt fertur, ipsius beati viri fuit consobrinus. Ibi tandem Deo gratias agens paruum oratorium construxit, ac paucis diebus permansit.

CAP. X.

[26] Quidam etiam ex suis comitibus varia in diuersis locis ædificauere habitacula. [& Vinehini discipuli cellam] Quorum vnus remotissimum exquirens locum Vinehinus d nomine, qui propter arctissimam vitam & solitariam consuetudinem ab omnibus monachus appellabatur, quemdam inuenit fontem prælucidum, syluis obumbratum: qui amœnitate loci & fontis iocunditate ductus, cœpit ibi habitare constructo tuguriolo. Sed antiquus hostis bonorum semper inuidus, benigno fratri mox dispendium parauit. Quidam namque bubalus, in eisdem saltibus assiduus, ad fontem venire solitus, vna die affuit, tugurium serui Dei rabiosus deiecit, dissipauit, & cornibus hac illacque ventilauit: cuius tantus erat terror in circumhabitantibus, vt nemo auderet spectare præsentiam eius. Sed Dei seruus ab opere manuali reuersus, vt damnum vidit, aduersarij dolos intellexit, & domum resarcire patienter cœpit. Feralis autem bestia denuo ibidem reuersa, [a fero bubalo identidem euerti intelgens,] quasi insultans, omnia restaurata, absente Fratre diruit penitus, & abijt.

[27] Hæc pugna, hæc altercatio inter virum Dei & bubalum vsque quater processit: iste ædificabat, ille diruebat; iste restaurabat, ille destruebat. Prædictus itaque Vinehinus cernens hostem præualere, magistrum adijt: rem tanti certaminis indicauit, vtque ad locum illum per se ire dignaretur, suppliciter orauit. Qui fratris conspiciens anxietatem, ad locum pugnæ, ceu armatus, ire disposuit. Vbi cum venisset & iocundȩ amœnitatis gratiam, [ipsum locum sibi petit,] gramineosque campos circumspexisset: Frater, inquit, Vinehine, nisi tibi displicet, mutemus nostras habitationes. Sit mea tua, & ego manebo in sede ista pace tua. At ille, magister ait, vt tuæ beatitudini dignum videtur, fac. Nam tuæ voluntati in omnibus parendum censeo. Cui vir Dei: Immo non meæ, sed Dei obediendum est voluntati. Et frater, Ergo & tuæ, quæ nullo modo probatur a Deo discrepare.

[28] Adhuc illis colloquentibus, horrenda bestia illa venire visa est; [& feram abigit.] quæ cum B. Paulum de longe ante fores tugurij pene iam restaurati astare prospexisset, pauens & tremens ad terram procidit; & propius demum mansuetissime accedens, tertio genua flectens, flexo capite, ante pedes illius terræ prosternitur, tamquam commissæ culpæ veniam efflagitans. Sanctus autem vir nihil moratus, satisfacienti culpam indulsit dicens: Hanc tibi noxam indulgeo: vade in pace: tantum autem caue, ne in his locis amplius appareas. At bubalus caput inclinans, quasi vale dicens, abijt & penitus recessit; ita vt a nemine postea ibidem visus sit. Fugato hoste & ad alia misso fratre, victor ibidem aliquantisper habitauit, locum fontemque benedixit, atque ibi oratorium iuxta morem construxit. Qui locus vsque hodie monasterium, siue quod notius est linguæ Britonum, Lanna-Pauli vocatur; vbi omnipotens Deus plurima præstat beneficia, si adest petentium fides integra.

CAP. XI

[29] Non longo post tempore rursus ab Angelo admonitus, Principem regionis, ad quam venerat, [discipulis siti pressis,] adire festinauit. Locum etiam quærere iam dudum desiderabat, in quo secretius posset operam dare deuotis orationibus. Iter ergo prosequens cum suis omnibus peruenerunt ad quamdam plebem, quam circumadiacentes incolæ Lapidos appellant, in vltima parte pagi Leonensis, iuxta littus maris Britannici constitutam: in cuius plebis finibus longa via fatigatus assedit Beatus vir Paulus. Discipuli autem eius, licet grauiter fessi, cogente siti, syluas passim peragrantes, aquam, si forte inueniant, exquirunt; & nusquam reperientes, ad virum Dei cum dolore redeunt, & in articulo mortis suam vitam laborare proclamant præ sitis necessitudine, quam solis ardor augebat nimio feruore. Numquam sese e tanta solitudine regressuros protestantur, nisi mox adsit aliquod potandi genus, quo possint sitim restinguere ardentem diutius.

[30] Quorum lamentationibus vir mirabilis misericorditer commotus, in oratione prostratus, [aquam de terra elicit,] Domini clementiam efflagitare cœpit attentius: Omnipotens, inquiens, rerum conditor, qui populo Israel in eremo aquam de vena silicis per manum Moysi produxisti, quique in aquarum baptismate salutem animarum nostrarum præparasti, miserere huius gregis, & da nobis de visceribus præsentis telluris fontem modicæ aquæ; quo refici queat, vt de tua semper benedictione gaudeat. His dictis ab oratione surgens, confidenter tribus in locis terram baculo suo percussit, tresque glebas effodi præcepit, singulas de singulis: quas euulsas protinus tanta aquarum largitas secuta est, vt non solum sitim adstantis cateruæ reficeret, & omnino extingueret, sed etiam copioso ductu totam patriam decoraret. Quam rem admirantes vniuersi qui aderant, gratias multiplices Deo agebant, qui semper mirabilia operatur per manus suorum famulorum.

CAP. XII

[31] Cumque in eodem loco membra pausaret, & potum aquæ auide haustæ per artus discipuli diffunrent, [& secretioris loci opportunitatem quærens,] dispositione Dei quidam locorum peritus homuncio affuit, qui sciscitatus cuius esset familiæ, quoue principe patria ipsa regeretur, postremoque de vnius loci secretissimi ostensione multum rogatus, humiliter caput inclinans, Paulum sanctum, vultu & sermone Dominum præseferentem respiciens, ita fari adorsus est. Ego, o Deo carissime, cuiusdam Christianissimi viri, nomine Vuithuri, porcos sequor, cuius etiam dominio tota hæc famulatur regio, donante Imperatore Childeberto e, cuius potentiæ tunc temporis bellicosa parebat Francia: quod si faciem eius videre quæritis, me præuium si placet habebitis. Locum perinde gratissimum, & remotissimum vobis, vt poscitis, ostendam. Et ne delusor videar & vaniloquus; en sequimini me, & mea libens complebo promissa. Quo præeunte S. Paulus cum suis comitibus viam publicam ad occasum f vergentem aggressus, vsque ad oppidum, modo de nomine eius dictum, [Leonensis Vrbis fontem benedicit:] peruenit: cuius portam ingressus, quæ ad Occidentalem plagam nobiliore structura modo fabricata est, continuo fontem conspexit lucidissimum, quem protinus in nomine Sanctæ Trinitatis crucis signo sacrauit: ex cuius sacra infusione debiles & ægroti crebro sanantur a diuersis infirmitatibus.

[32] Quod oppidum illo tempore muris terreis circumdatum, nunc cernitur locis necessarijs lapideo robore honorifice communitum. Est namque in quadam insula g, cuius aditus sola patet australi plaga. Alijs quippe partibus mari Britannico alluitur, deflexo sinu in modum bene tensi arcus; [& feras in loco repertas] situ pulcherrima, pascuis plena, seminibus grata, & omni dignitate conspicua. Dignum præterea duximus paucis designare, quos habitatores ibidem veniens offenderit S. Paulus, nam interius castellum illud antiquæ structuræ diligenter perscrutanti, sus siluatica iacere visa est, ad cuius vbera sugentes dependebant porcelluli. Quo tempore cum sit ferocissima, beati viri manu molliter blandita, ac si prioribus annis fuisset edomita, deinceps permansit domestica, ita vt per plures annos illic durauerit progenies eius, inter reliquos patriæ porcos quasi regalis & præcipua. Aluearium quoque in cuiusdam arboris antro inuenit, [cicures reddit.] mellis apumque benigno munere refertum: quo sine violentia partito, innumera referuntur repleta vascula. Bestias autem natura ferociores quas reperit, solo imperio procul fugauit. Vrsus namque in illis regionibus immanis factus, præsentiam sancti viri aufugiens, in paratam fossam præceps corruit, collumque perfregit. Nam & bubalum iam ab altero loco proturbatum interdicto expulit. Quem locum eiectis pestiferis monstris, aqua benedicta foris & intus aspersit, & benedixit, suumque in perpetuo consecrauit.

[Annotata]

a In 3 MS. nostro sic habemus: ad ripam… quæ Amaceda dicitur.

b Ab insula Ouessant sursum versus boream nauiganti, trans Gobæum promontorium hodie cap du Four dictum, nulla vllius nominis hodie inuenitur insula vel apud auctores vel apud Geographos. Suspicor insulam pro peninsula seu potius prominentia quadam continentis accipi circa portum kernic, vbi exscendisse S. Paulum Albertus scribit, tribus leucis ab vrbe Leonensi distantem.

c Id est Britanniæ inferioris, sic dictæ a veteri incolarum, hucex insula Britannica transgressorum, patria.

d In 3 MS. Ioeuinus vero Presbyter in remotis tugurium construens habitauit: atqui hic Iaoua siue Iouinus est, cuius Vitam 2 Martij dedimus, & de quo infra iterum sub nomine Iohæuij.

e Chlodouei magni tertio genito, cuius regnum ab anno 510 auspicandum vsque ad 558 extendi, ostendimus ad Acta S. Sigeberti 1 Febr num. 64.

f Id est secundum occidui maris littus: alioqui versus septentrionem tenendum iter S. Paulo fuit, vt ad locum destinatum perueniret.

g [Vrbis Leonensis situs,] Vereor vt in reliqua huius capitis parte Britannicorum Scriptorum obscuritatem satis explicatam sibi auctor habuerit, ita videntur perturbata omnia: quam enim habere potest verisimilitudinem, quod secretissimum locum requisitus & promittens subulcus, ad vrbis frequentiam Paulum deduxerit, aut quod in ipsa vrbe stabulantes feras Paulus inuenerit? Quæ autem hæc insula foret? Suspicari tamen posset aliquis vrbem Osismiorum seu Leonem ad mare fuisse, vbi nunc portus est, Roscou dictus. Paulum vero in eo, vbi nunc Vrbs eius est, loco consedisse, aliquot passuum millibus ab vrbe & mari: ad quem deinde locum, priori fortassis per Danorum piraticas incursiones desolato, paulatim incolæ commigrarint.

CAPVT IV
Alia S. Pauli apud VVithurum Comitem miracula.

CAP. XIII

[33] Posthæc petere principem contendit, qui in quadam insula, quæ quatuor millibus a supradicto castro aberat, nomine Batha, cum paucis habitans, [Ad VVithurum Comitem proficiscens] meditationi Scripturarum inseruiebat: nam honeste refertur floruisse tā in liberalibus quam in spiritualibus disciplinis; vnde & tumultus hominum, negotiorumque secularium lites fugiebat. Cumque vir Dei ad eum præuio porcario iam appropinquaret, contigit obuios ei fieri cæcos, quos quidam puerulus ludificando per deuia pariter trahebat: qui vt audierunt tumultum transeuntium, quasi vno clamauerunt ore: Si principi socijsque dona in promptu sunt quæ erogentur, quæsumus nostri misereri. Quod audiens benignissimus Paulus, misericordia motus, genua flectens diutius orauit: surgens autem, ait ad illos: Dona, quæ poscitis, minime habentur: sed quod vtilius est præstet vobis Omnipotens Deus. Et accedens ad illos, dixit: Qui aperuit oculos cæcorum clamantium; Iesu fili Dauid miserere nostri, [duos cæcos illuminat,] ipse vobis lumen amissum reddere dignetur. Statimque supposito oculis eorum baculo, quem gerebat, aperta oculorum lumina mirantur peregrinum solem, & suum deuote collaudant creatorem.

[34] Paruo quoque viæ emenso spatio, rursus offendit duos, qui linguæ carebant officio, [totidem mutis loquelam donat,] & pro plectro manuum vtebantur signo. Quibus æque misertus, Domini gratia & linguæ beneficium reddidit & proprio factori grates exsoluere admonuit. Inde procedens, quatuor iterum paralyticos in grabatis portari conspicit: qui cum eleëmosynam peterent, illud Apostoli Petri responsum audire meruerunt: [quatuor paralyticos sanat.] Argentum & aurum non possideo, quod autem per Dei clementiam valeo, hoc vobis do. In nomine Iesu Christi Domini surgite & ambulate. Qui mox exsurgentes ambulabant, & gressibus pedum & melioratione morum. Qui vniuersi præfati ne nomen suum diuulgarent, ab eo sunt admoniti: sed abeuntes impossibile duxerunt non prædicare, in se ostensam virtutem.

CAP. XIV

[35] Transiens autem vir Domini cum comitibus suis quemdam vadum, Globam dictum, peruenit ad locum, proprie Secretum appellatum, [& benigne susceptus a Comite] in quo diu quȩsitum reperit Comitem Withurum, describentem studiose libros quatuor Euangelistarum a. Quem vir Domini humili salutauit eloquio, & mox ab eo cognitus, resalutatus est sermone congruo; profusisque lacrymis præ gaudio, caritatis diu inhærentes osculo, tandem consederunt alterno imperio. Nam geminæ astringebantur vinculo dilectionis; quoniam & consobrinos fecerat eos carnis alta origo, & fratres coniunxerat alternus amor in Christo. Cumque vir mitissimus, sciscitanti Principi suos suorumque labores viarumque cursus, perorans, ad id loci peruenisset, quo a Marco Principe recedens tintinnabulum petisset, & non impetrasset; subito is, [accipit tintinnabulum,] cui piscium gurgustij cura commissa erat, vtraque manu oneratus introiuit. Nam hac grandem esocem, altera clocam portabat mirificam.

[36] Quod cernens Comes, & gratias Deo agens, tanta munera diuinitus Pauli meritis missa, licet auersantis, attestari cœpit dicens: Paule frater, donec huc venisti, nec tanti pretij piscem, nec aliquam clocam aut hoc pelagus aut piscator mihi præsentauit. Dum autem iubente Principe vt pulsaretur sonum illius amicus accepisset, plus solito paululum exhilaratus, honesto vultu ridere cœpit: qui interrogatus curnam rideret, respondit: Cymbalum præsens spiritum meum exhilarauit, hoc enim vere est illud, quod me prædixi a Rege dudum petisse, & minime impetrasse. Gratias autem omnium rectori refero, qui, cui vult & quando vult, sua dona largitur. Omnia enim nutu ipsius ordinantur: vnde & ab homine frustra quid petitur, [quod a Marco Rege petierat,] quod nolente ipso adipisci nequaquam meretur. Versis igitur precibus ad Deum, quod pie desideramus humiliter queramus; quia eo fauente facile consequemur. Quod si orata aliquoties differuntur b, nobis desperandum non est, sed deuotius in eius misericordia confidendum: nam idcirco vtique fit vt mirabilius concedantur, dum nostram patientiam approbauerit omnipotens Deus, quod & in præsenti signo clare manifestatur. Nam ad te mirabiliter allatum est, vt tanto carius suscipiatur, quanto fidelius ab ipso, & non altero nobis transmissum & creditur & videtur.

[37] [ac Deo gratias agit:] Quod libenter Comes audiens, ait ad illum: Paule omnipotentis Dei amice, Quis hominum insanior eo, qui contraire vult Deo? nulla quippe prudentia, nullum consilium procedit contra Deum. Tu ergo libenter munus suscipe, quod licet per nos tribuatur, tibi tamen transmissum diuina virtute cognoscitur. At ille gratias Deo debitas reddens, Comiti pro tali dono benedixit. Hæc vero cloca, a populo Letanorum c Hyrglas, a colore metalli & a forma compositionis nomen accepit: viridis enim & oblonga esse conspicitur. Cuius sonitu, obtinentibus meritis S. Pauli, non solum languores vsque nunc fugantur; sed etiam tactu quemdam mortuum reuixisse, qui viderunt, attestantur.

CAP. XV

[38] Posthæc inter amicæ familiaritatis grata colloquia, Comite referente, cuiusdam serpentis intercessit mentio inaudita: [serpentem istic loci horribilem,] cuius ferocitas magna ex parte Orientalem eiusdem insulæ plagam sibi vi vendicarat: crudelitas autem & ingluuies eius tanta erat, vt binis hominum totidemque boum cadaueribus vix pacari posset. Ad quem expugnandum sæpe ego, inquiens Comes, & pueri mei armati processimus, & non solum eum in aliquo lædere non valuimus, sed multis necatis, vix pauci euasimus. Talis namque est natura illius, vt cum pedibus careat, squammis, quȩ ei vsq; ad imam aluum fere protenduntur, quasi vnguibus, costis vero velut cruribus innitatur. Neque tamquam serpentes reliqui gradatim, nunc porrigendo nunc contrahendo partibus corporis motum explicat, sed alternis conatibus velociter circumfert. Vt per spinæ curuaturam costarum aciem tendere videatur, & ita costis sursum erectis, squammas vt vngues terræ infigat.

[39] Quod celeriter agendo, non tantum plana perlabitur, sed etiam conuexa conscendit, tot vestigijs viam signans quot costis. Et ideo a tergo, vt a silice missa resiliunt iacula, omniaque inaniter resultant tela; tumque ira feruente, morsu comminuere & proterere & halitu pestifero quæque obuia perdere assolet. Sonitum vero alicuius mox vt audierit, [& valde noxium] tumida colla saxo molari, si forte inuenerit, superponit, posterioribus eius longe extensis; est quippe immensæ magnitudinis, ita vt a capite vsque ad extrema caudȩ, centum viginti d aut eo amplius pedes referatur habere. Quod audientibus incredibile iuste putaretur, nisi qui viderunt, attestarentur. Nam vt fides adhibeatur, locus ipsius habitationis modium ac semissem sementis e hordei, quod in eadem insula abundare perhibetur, capere dicitur, colonis adiurantibus. Sed B. Paulus vt hæc audiuit, illico surrexit, & se velle talem bestiam videre dixit. Extirpanda sunt, inquit, semina huiusmodi monstri quantocyus: caput siquidem illius cito Deo auctore prosternetur tantum adsit, qui mihi præbeat ducatum itineris.

[40] [aggreditur:] Contradicente Principe, cum iuramenti assertione vir Dei protestatus est nec panem nec aquam se gustaturum, donec iniquum Christiani populi vastatorem cerneret, & aut ipse vinceretur aut vinceret, plebem vniuersam liberando a tam diræ depopulationis dominio. Hæc locutus multis comitantibus, quid ageret videre volentibus f, peruenit tandem ad locum in quo rapinam exercere vltra terminos solitos exierat: ast vt tumultus aduentantium audiuit, de more caput eleuat, & ad pugnam sese continuo præparat. Intuens autem Beatum virum sibi, tamquam valentiorem, vexillo crucis armatum occurrere, flexis luminibus contremuit, fugæque subsidium quærenti effectus est protinus similis. Sanctus vero Paulus memor Dominicæ promissionis, qua milites proprios Christus Dominus corroborat, quia calcabitis, inquiens, super serpentes & scorpiones, & non nocebunt vos, propius illi incunctanter assistens, Quid hic, infit, maligne hostis machinaris? Cur has hominum sedes inuasisti? Quomodo hæc nostri iuris territoria adire, inhabitare, postremo deuastare præsumpsisti? En cognosce, miser, Dei mei virtutem, & deposita elatione, qua hactenus tumuisti, seruuli eius statim perfice vocem.

[41] His dictis, stola, qua induebatur, collum serpentinum astringens, baculumque suum arripiens, [atque alligatum, ad mare deducit.] via quæ Borealem plagam respicit, velut canem furiosum, sæpe feriendo, tamquam inuitum sequi, vsque ad mare serpentem venerabilis homo deduxit: quem in confinio terræ & maris Sanctus respiciens, ait; Antequam marinis charybdibus demergaris, cærulea extende colla, & mea recipiam indumenta. Quo recepto, in præcipitium maris iussit eum abire g, cum interdicto præcipiens, ne vllis Christianorum regionibus denuo accederet, aut quemquam hominum quolibet pacto amplius noceret. Quo dicto, citius disparuit. Eo præcipitato, qui ad tam mirum spectaculum venerant, gratias Saluatori omnium Christo retulerunt, exultantes sese ab ipso prope mortis articulo liberatos. Videns vero præfatus Comes Insulam a mortifero hoste mirabiliter ereptam per B. Pauli intercessionem, cum eadem scilicet insula & prædictum oppidum, & quem ipse conscripserat Euangeliorum textum perpetua donatione eidem beato viro libentissime impertiuit, censumque illic debitum pariter delegauit.

[Annotata]

a Ita MS. cetera præter tertium, in quo insula baiz nominatur: vulgo l'isle de Bas: a baculo S. Pauli, inquit in Vita S. Iaouæ Albertus, cui circumligatum serpentem ille enecauit, quod nescio an fidem mereatur. Scripturarum autem, cui tum VVithurus vacabat, studium inferius exponit de libro quatuor Euangeliorum, quem idem Comes a se conscriptum S. Paulo donauit; & Albertus testatur in Leonensis Ecclesiæ thesauro conseruatum, anno 1352 argenteis laminis inauratis fuisse coopertum, liberalitate Guilielmi de Rochefort Episcopi Leonensis.

b Boscius in Bibliotheca Floriacensi ex eiusdem monasterij membranis antiquis fragmentum habet Vitæ ab hisce verbis ad finem.

c ita Aremorici, præsertim inferiores, circa Leonensem tractum vocantur: de cuius nominis origine alibi a nobis actum est: seruari autem dictum Tintinnabulum in thesauro Ecclesiæ Leonensis, ait Albertus.

d citat Boscius in huius rei confirmationem de magnis serpentibus agentes Thomam Bosium p. 1. Tom. 2. de signis Ecclesiæ sign. 72 cap. 17. ex Plinio & Solino, & Philippum Camerarium Medit. Hist, parte 2 lib. 1. cap. 19: quæ tanti apud nos non sunt, vt non credamus ementienti superiectione adiectos esse pedes vt minimum centum: etenim prodigiose longus fuerit qui ad mensuram pedum viginti peruenerit. Albertus pedes sexaginta vel reperit, vel facit, ne nimium impudens hyperbole foret.

e Id est quantum terræ tali hordei mensura solet conseri.

f Addit Albertus, ceteris eminus subsistentibus, nobilem vnum ex Parochia Cleder comitem S Paulo iuisse: cui propterea VVithurus nomen Ker-gour-na-tokh fecerit, quod eum significat qui nescit fugere: vnde genus se trahere iactat huius nominis familia, cui inter alias prærogatiuas ius exinde manserit Dominica post Octauam SS. Petri & Pauli ad oblationem accedendi cum gladio & calcaribus aureis: quæ non magnam apud nos fidem obtinent.

g Ait idem vorticem aquarum ad borealem insulæ angulum etiam hodie ab illo euentu Touil-ar sarpant, serpentis abijssum dici.

CAPVT V
S. Pauli Episcopatus Legionensis, in eoque Vicarij.

CAP. XVI

[42] In quibus locis venerabilis, in seruitio omnipotentis Dei perseuerans diebus ac noctibus, vsque ad vitæ suæ finem permansit: [S. Paulus Episcopus consecrandus,] ipse autem Withurus cum eiusdem benedictione Sancti ad alia loca habitaturus commigrauit. In qua Insula & ecclesiam decenter, adiectis alijs ædificijs, fabricauit, & sibi dilectum prædictum oppidum basilica honestauit, & habitatoribus plurimis decorauit. Cumque orationibus dies noctesque continuaret, & virtutum radijs totam patriam illustraret (erat enim vere lucerna ardens & lucens) inijt totius populi multitudo consilium, eum sibi constituere Episcopum & suæ salutis fideique magistrum: sed præuenti sunt saniori consilio sui Principis Withuri. Nam ex hac re sæpe orauerat; sed quod nequiuit precibus impetrare, arte vsus est, vt quomodolibet iuxta votum populi Episcopus efficeretur.

[43] [ad Childebertum Regem dirigitur.] Veri enim similia fingendo ad sanctū virum peruenit, & coram eo humiliter suas preces fudit, dicens: Ex quo, vita mihi carior Paule frater, Francorum Rex Childebertus hanc regionem meæ solicitudini regendam commisit, nec per me, nec per fidum aliquem Legatum cum eo colloquium habui; quapropter diuersa meum animum vrgent incommoda, super quibus ipsum Dominum meum consulere perutilis est mihi sententia: nullumque reperio vtiliorem te ad eum dirigere, si inueni gratiam in conspectu tuo, cum intimus mihi sis, & hoc negotium solus efficacius peragere possis: omnia autem itineri tuo necessaria, a me tibi subministrabuntur. Prædictum vero regem vbi adieris, litteras annulo ipsius, quem mihi a se discedenti donauit, signatas, quas tecum portabis, ei mox præbebis; ipse vero protinus suum recognoscet indicium. Perlectis litteris, quidquid verbis aut reciprocis litteris meæ humilitati mandauerit, sagaci animo referes nobis.

[44] Litteræ autem in hæc verba scriptæ erant. Cum acceperis, [Ad eumq; profectus] Domine mi Rex, hanc epistolam, scito quod miserim ad te, ego famulus tuus VVithurus, istum virum Dei, nomine Paulum; vt, licet inuitum, nobis orantibus, ante tuam præsentiam ordines Episcopum. Hoc enim officium, cum sit dignus & idoneus, multis vicibus admonitus, se abnuit accepturum: nam præ omnibus nostræ vel ætatis vel patriæ huic ministerio attestamur, tum sapientiæ doctrina tum vitæ merito, eum esse dignissimum. Paulus autem eius mandatis annuens, assumptis duodecim Presbyteris & pluribus mancipijs, Dei fretus auxilio, viam aggressus est. O beata simplicitas, quæ omnia credis, & neminem fallis. Ecce venerabilis Dei famulus caussæ ingenium efficitur, per quam recipiat quod non vult: & tamquam veræ innocentiæ paruulus, portat quodammodo vinculum, quo ligetur, vt alios absoluat. Nam vicem Beati Petri Apostolorum principis suscepturus in terris est, vt quod ligauerit, ligatum, quod absoluerit, fiat absolutum in cælis. Iter ergo prosecutus tandem peruenit Parisios, vbi regem suppliciter adijt, cui, quod ferebat, tradidit.

[45] Rex vero sigillum protinus soluit, & lectis litteris, [cogitur Episcopatum admittere:] ad Paulum conuersus ait: Paule Christi amice, vt quid diuini muneris talentum tibi cœlitus commissum fratribus impendere distulisti? Cur iugum Domini suaue, & onus eius leue hactenus ferre noluisti? Quem locum excusationis habiturus eris in illo districti examinis die, cum habeas posse vt plurimis valeas prodesse, quare deest tibi velle? Respice & cognosce Deum nostrum sua largientibus præmia repromittere, auaris autem & fratribus minimis nihil indulgentibus supplicia minari. Tu ergo vt audire valeas: Euge bone serue & fidelis supra multa te constitutam, pauca quæ tibi commissa sunt fratribus impertire stude, suscepta per me eorum cura & solicitudine. Sanctus vero Paulus culpæ, qua arguebatur inscius, stupefactus ad terram prosternitur, veniam orans, promittendo sese omnia perfecturum, si hæc quæ dicebantur apertius sibi redderentur.

CAP. XVII

[46] [& consecratus.] Childebertus rex eum de terra eleuans & Præsulis cuiusdam baculum accipiens, Suscipe, inquit, pastoralem gradum, quo officio queas prodesse saluti plurimorum. Et euocatis tribus Episcopis, qui eum benedicerent, vir Dei perfusus lacrymis, volens nolens suscepit, quod multo tempore distulit. Cui benedicto, statim Rex gloriosus a Agnensem, Leonensemque pagos, cum sibi debito reditu, regiæ auctoritatis præcepto tradidit. Singulis vero diebus eum honorifice mandauit suscipere per regias sedes, quovsque suam diœcesim intraret. Sicque accepta reuertendi licentia, Regi gratias agens valedixit. Ingrediens autem diœcesim sui Episcopatus, cum multa exultatione totius populi susceptus, & in sua sede locatus, per plurima tēpora pastoralis curæ officio functus, [reuertitur;] tot & tantas virtutes operatus est, vt si eas scribere veiimus nec lingua ad loquendum, nec manus sufficiet ad scribendum. b Destructa sunt igitur templa idolorum, quia per totam Britanniam Paulo doctore effulsit claritas operum bonorum. Nam quique insignes certabant creatori Deo deuotis animis ecclesias fabricare, monasteria construere, in quibus se suosque diuinæ manciparent militiæ. Confundebatur si quis paganus inueniebatur, [Diœcesim Leonensem excelit:] Pauli sanctissimi signis admirabilibus & stupendis virtutibus: molliebat perfidorum corda prædicatio sancta, cui consonabat prædicantis vita. Demulcet enim hominis mentem videre, quod audit, in prædicante.

[47] Cum iam per totam regionem vnius fidei gratia Ecclesia polleret, [Iohæuium,] æternaque vnius cantilenæ concordia consonaret, beatissimus Paulus senecture fessus coram omni populo vnum ex discipulis suis, Iohȩuium nomine, vt suo officio fungeretur, instituit: cui per vnum annum ministranti, & in Christo dormienti, alium ex suis Tiernomailum appellatum, [Tirnomailum,] honorifice subrogauit; qui per annum & diem vnum functus iniuncto sibi officio, quieuit in Domino: quo defuncto, vir venerabilis paruo tempore suo rursus inseruiuit officio. Sed deficientibus viribus, iterum quemdam ex suis Cetomerinum nomine, vt pro se ministraret, [& Cetomerinum loco suo instituit:] ordinauit; Die autem ordinationis eius quid contigerit enarrare dignum duxi, Indgualus c cognomento Candidus, Domnonensis patriæ magna ex parte Dux nobilissimus, Sancti Samsonis consobrinus, forte tunc aduenerat, vt Pauli orationibus sese commendaret: in cuius præsentia dum quidam cæcus clamaret, miserere mei, Paule serue Dei; tactus manu Sancti continuo lumen recepit. Viso hoc miraculo Dux, territorium quod modo dicitur ex nomine Pauli, mox pro redemptione animæ suæ eidem viro venerabili tradidit. Qui eius orationibus commendatus, benedictione accepta, remeauit ad propria.

[48] [atque in Batham insulam migrat:] Beatus autem Dei famulus: Sedem suam prædicto Cetomerino relinquens, migrauit ad Batham insulam, vbi cum plurimo grege monachorum, sub magisterio ipsius iure viuentium, multum temporis peregit, ita vt præ grauitate senectutis pene consumptis carnibus, cutis arida videretur adhærere ossibus, & quasi per vitrum lucidum, ita per palmam eius cerneres micare solis radium: hoc ita esse sacrosanctum corpus eius multis temporibus intactum & incorruptum permanens, pluribus fidem præbuit. Nam speciem & integritatem quam assumpta anima habere visum fuit, longo tempore seruauit. Qua vero causa nunc diuisum sit, huic operi minime est interserendum.

[49] Inter cetera quoque sancti Spiritus dona, cum eidem beatissimo appropinquaret terminus vitæ. [prophetiæ Spiritu illustratus.] continuis orationibus promeruit assequi gratiam prophetiæ. Nam quæ erant in proximo ventura populis circumhabitantibus prænuntiabat. Gladium, terræ sterilitatem, & diuersas pestes precauere orationibus & eleëmosynis suadebat: multa etiam de his, quæ post mortem eius fierent, multo ante prædixit: nam futuram concertationem inter monachos ipsius insulæ & oppidi clericos cum suo Episcopo circa corpus suum præmonuit, & qua pace eorum altercatio dirimeretur, designauit. Normannos quoque ad eamdem insulam venturos fore, & omnia ædificia eius destruere, comburere, & pessumdare vsque ad solum, denuntiauit. Quod ita contigisse, sicut vir Dei prophetauerat, notum est vniuersis: nam post eius transitum breui tempore emenso d, crebris irruptionibus eamdem insulam vastare, diripere, & grauiter non deficiunt affligere.

[Annotata]

a Ita Boscius & omnia MSS credo tamen eumdem esse qui superius Achmensis dicitur: nam & Albertus Akh vertit: quod quidem nomen nusquam exprimunt tabulæ: Leonensi tamen agro proximum ab occasu versus meridiem territorium omnino censeo hic designari.

b Alia quædam narrata vide in Vita S. Iohæuij, seu Iahouæ 2 Martij.

c Indvvalum semper vocat Albertus, auum S. Iudicaëlis sub Dagoberto primo florentis circa annum 630.

d Imo ducentis fere annis: spectant enim ad nonum seculum, & quidem vltra medietatem productum Normannorum incursiones.

CAPVT VI
Beatus S. Pauli obitus & sepultura.

[50] [de vicina morte admonetur ab Angelo:] Erat quædam cellula iuxta monasterium constructa, in qua Beatus senex fessa pene iam fracti corporis membra post longas vigilias recreare solebat: vbi dum vna nocte protractis diutius vigilijs somnum aliquantisper capere desideraret, volens eum Deus a tantis laboribus transferre ad veram requiem, per Angelum designauit ei extremum sui obitus diem. Cui in somnis apparens, tam corusco lumine domum illam repleuit, vt totius noctis tenebras amoueret, diemque lucidissimum repræsentaret, qui ad eum respiciens, dixit: Bonum certamen certasti, Sancte Dei, & felicem vitæ cursum peregisti: iam tempus est vt præmium laboris percipias cum Sanctorum choris: imminet tibi proximus dies, in quo tuæ animæ expectata recompensabitur æternæ beatitudinis merces. Lætus ergo lætum præstolare diem Dominicum, in quo tuus spiritus a corporeo carcere absolutus, ingredietur feliciter diu desideratum perennis vitæ gaudium.

[51] [de eaque discipulos admonet.] His dictis, angelica visio disparuit; sed lumen ablatum cum sancto viro permansit; qui sole terris infuso, discipulis in vnum congregatis, egressionis suæ a corpore diem vltimum prædixit. Præcepit autem vt, dum spiritum exhalaret, corpus eius ad monasterium, quod in agro situm erat, deportaretur, ibique sepulturæ traderetur: quod videlicet monasterium vsque hodie nuncupatur a Pauli oppidum. Hæc vero extitit causa translationis, ne populus ad eius Reliquias veniens maris violentiam pateretur. Sciebat quoque sicut & prædixerat circa corpus suum tam monachos quam clericos altercari. Deinde vsque ad horam nouissimam lectione diuina eos instruere, mysticæ intelligentiæ sententias docere non cessauit: noctibus vero orationi incumbebat.

[52] Adueniente autem exitus sui hora, astantibus Fratribus dixit: Filioli mei nouissima exitus mei hora appropinquat. Ecce enim quod amaui iam video, quod quæsiui iam intueor; Regem Dominum Christum, cui quod sum debeo, iam contemplor. [eisque extrema dat monita,] Et vniuersis flentibus & dicentibus, Quid faciemus, Pater; cui nos relinquis? respondit: Nolite filij lugendo commendare spiritum meum. Non vos mea moueat visibilis absentia, vbique enim vobis præsens adero spiritu. Habetis præterea vobiscum pastorem electum, & in Domini fide & amore probatissimum, aliosque viros omni doctrina spirituali eruditos. Scitis quæ ostenderim vobis exempla vitæ, & quæ tradiderim dogmata cælestis disciplinæ. Hæc agite, hæc facite & Deus pacis erit vobiscum. Cum hæc dixisset, acceptis diuinis Sacramentis, manum vt eos benediceret leuauit, dicens: Benedicto Dei Patris, & filij, & Spiritus sancti super vos descendat. [ac benedicit.] Cumque respondissent omnes, Amen, in conspectu omnium, qui aderant, absque vllo membrorum dolore sanctam Christo animam reddidit. Quarto itaque Idus Martij, Beatus in pace quiescens, Confessor & Virgo cælum intrare promeruit. Vixit autem vt accepimus centum annis & eo amplius.

CAP. XX

[53] Eo dormiente in Domino, exorta est inter monachos Insulæ & oppidi clericos grandis de corpore eius altercatio. Oppidanorum autem talis erat ratio: nobis iure debetur, quia noster extitit Episcopus: nobis cæcos illuminauit, & claudos proprijs officijs ditauit. Quod vobiscum circa finem conuersatus est, [inter monachos & Clericos] gratias agere debetis, quia nostrum beneficium fuit. Ipse præterea ad vltimum commendauit, vt corpus eius nobiscum poneretur. Postposita igitur simultate, quod ipse præcepit, sinite nos peragere. Quibus Insulani tali respondebant sententia: Si pro virtutibus eum vendicare cupitis, nobis plures patrauit. Nam quid mirabilius quam quod nobiscum fecit, vbi serpentem velut canem in mare præcipitauit, & a mortis periculo totam patriam liberauit. [orta de corpore controuersia] Scimus autem quia vobis est constitutus Episcopus; sed circa finē vos reliquit, nos adijt, apud nos est defunctus, nobis iustius debetur: nisi apud nos iacere deliberasset, minime vos reliquisset. Possessiones, quas vobis reliquit, diuidite: nobis cum Christo mortuis, vel mortuum sinite habere, & abite.

[54] Episcopus vero venerabilis Cetomerinus, recolens quid sibi vir Dei adhuc viuens, commendare super hac re studuisset, duo vehicula præparari iussit, totidemque bobus subiugatis vnumquodque imposuit: [miraculo dirimitur:] quæ ita fuerunt ordinata, vt vnum ad Insulam, alterum spectaret ad oppidum. Positoque super vtrumque æqua lance sancti corporis feretro, in ipsius Sancti electione reliquerunt, quo loco se iuberet deduci tumulandum. Mira autem Dei virtute ita subito feretrum cum corpore disparuit, vt nemo animaduerteret in quorum vehiculo fuerit transpositum: sicq; vnaquȩque pars suum sequens vehiculum, sperabat habere corpus depositum, pro quo prius exercebat bellum. Sed Insulanis spe sua frustratis, venientibus domum, vacuum apparuit vehiculum b. Oppidani autem cum laudibus sancti corporis thesaurum deduxerunt ad oppidum, vbi cum summo honore est sepultum: [& corpus ad Vrbem devehitur.] cuius meritis multa præstantur beneficia fidelibus tam ibi quam in alijs eius sanctæ memoriæ locis, ad laudem Domini nostri Iesu Christi, qui cum patre & Spiritu Sancto viuit & regnat in secula seculorum, amen.

[Annotata]

a Ex hoc loco clare & clarius ex num. 53 habetur, quod ad cap. 3 suspicabamur, vetus Leonium in ipsa insula ad mare fuisse: monasterium autem in continenti, quod deinde per deuastationem insulæ in oppidum excreuerit: cuius loci incolæ monachi hic anticipate dicuntur Oppidani.

b Idem circa S. Patricij corpus factum esse narrant Vitæ auctores.

DE S. GREGORIO MAGNO, PONTIF. ROMANO ET ECCLES. DOCTORE.

AN. DCIV

Commentarius præuius.

Gregorius Magnus, Pontifex Romanus, & Ecclesiæ Doctor (S.)

BHL Number: 7549

§ I Veneratio sacra apud Latinos & Græcos.

[1] Sanctus Isidorus, qui viuo adhuc S. Gregorio creatus est Hispalensis Episcopus, ita in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 27 auspicatur huius Doctoris elogium: Gregorius Papa, [Elogium e S. Isidoro,] Romanæ Sedis Apostolicæ Præsul, compunctione timoris Dei plenus, & humilitate summus, tantoque per gratiam sancti Spiritus scientiæ lumine præditus, vt non modo illi præsentium temporum quisquam Doctorum, sed nec in præteritis quidem illi par fuerit vnquam. [& S. Ildefonso.] Quæ eadem repetit S. Ildefonsus Episcopus Toletanus, S. Isidori discipulus, in suo de Scriptoribus Ecclesiasticis libro, & ista addit: Ita enim cunctorum meritorum claruit perfectione sublimis, vt, exclusis omnibus illustrium virorum comparationibus, nihil illi simile demonstret antiquitas: vicit enim sanctitate Antonium, eloquentia Cyprianum, sapientia Augustinum. Ob hanc eius sanctitatem nomen ipsius Gregorij omnibus plane Martyrologijs Latinis ac Menæis siue Menologijs Græcis inscriptum reperitur. [Memoria in omnibus Martyrologijs,] Quod a nobis sæpius ad singulos dies profertur Martyrologium S. Hieronymi, a posteris auctum, sub calcem istius diei habet nomen S. Gregorij, & quidem in codice nostro circa annum DCC exarato, ista adduntur: S. Gregorij Papæ Romensis. In eodem Martyrologio Parisijs & Lucæ excuso, & MS. Blumiano hæc subduntur: Romæ depositio S. Gregorij Papæ beatæ memoriæ. [vltimo loco in antiquioribus addita,] Quæ plane eadem in genuino Martyrologio Bedæ absque alterius Sancti mentione leguntur, ac forsan inde ad dictum S. Hieronymi Martyrologium transcripta sunt. Eodem modo post alios Martyres refertur memoria S. Gregorij in Martyrologijs antiquioribus MSS. Lucensi, Richenouiensi, Corbeiano, Augustano, Labbeano, paßim in hoc opere citatis. In reliquis Martyrologijs primo loco proponitur elogium aut saltem natale S. Gregorij Papæ, [in alijs primo loco posita,] similia sunt MSS duo Casinensia charactere Longobardico, aliud Reginæ Sueciæ a Luca Holstenio maximi æstimatum, aliud S. Cyriaci a Baronio sæpius citatum: ita Vaticanum Ecclesiæ S. Petri, Treuirensia S. Maximini & S. Martini; Tornacense item & Lætiense. Vsuardus coniunxit cum S. Innocentio his verbis: Romæ beatorum Pontificum Gregorij Doctoris ac Apostoli Anglorum & Innocentis siue Innocentij. Quæ Notkerus alijque longis encomijs exornarunt. Bellinus alijque de S. Gregorio tātum agunt, de quo ista apud Rabanum leguntur: Romȩ, depositio S. Gregorij Papȩ, qui in lege Dei luculentissimus Doctor extitit, & gentem Anglorū per Augustinum & Mellitum & Ioannem seruos Dei ad fidem conuertit. Longo eoque eximio encomio laudauit eum Ado in suo Martyrologio alijq; postmodum recentiores: quorum ne quidem nomina proferri debere arbitramur. In hodierno Martyrologio Romano ista habentur: Romæ S. Gregorij Papæ & Ecclesiæ Doctoris eximij, qui ob res præclare gestas atque Anglos ad Christum conuersos, Magnus est dictus & Apostolus Anglorum habitus.

[2] Cuthbertus Archiepiscopus Cantuariensis, alijque vndecim Anglo-Saxoniæ Episcopi, anno DCCXLVII in Synodo Cloueshouiæ congregati, [solennis veneratio apud Anglos constituta anno 747.] inter alios Canones condiderunt hunc XVII de festiuitate colenda S. Gregorij & Augustini, his verbis: Septimo decimo constitutum est prȩcepto, vt dies natalitius beati Papæ Gregorij & dies quoque depositionis, qui est VII Kal. Iunij S. Augustini Archiepiscopi atque Confessoris, qui genti Anglorū missus a præfato Papa & Patre nostro Gregorio, scientiam fidei, baptismi Sacramentum, & cælestis patriæ notitiam primus attulit, ab omnibus, sicut decet, honorifice venerentur: ita vt vterque dies ab Ecclesiasticis & monasterialibus feriatus habeatur: nomenque eiusdem beati Patris & Doctoris nostri Augustini in Letaniæ decantatione post S. Gregorij vocationē semper dicatur. Hactenus Canon Synodi, quam ex vetusto codice charactere Saxonico exarato edidit Henricus Spelmannus, & confirmant Geruasius Dorobernensis in Actis Pōtificum Cantuariensium, & VVilhelmus Thornus in Chronicis. Illius ista verba sunt de Cuthberto Archiepiscopo: Statuit inter alia Conciliorum capitula festum S. Gregorij Papæ & S. Augustini Anglorum Apostoli solenniter in Anglia celebrari. Apud Thornum cap. 3 §. 7 ista leguntur: Cuthbertus anno DCCXLVII mense Septembris, in Synodo apud Cloueshof, omnibus Anglorum Episcopis subscribentibus, inter cetera illius synodalia decreuit, vt festiuitates S. Gregorij Papæ & S. Augustini Anglorum Apostoli perpetuis temporibus præcipua solennitate obseruentur, Rege Ethelbaldo Merciorum tunc cum Optimatibus præsente & hoc approbante. Vbi Thornus præcipuam solennitatem appellat, [& Hibernos,] prout suo tempore circa annum MCCCLXXX vidit obseruari. Hiberni a vicinis Anglis venerationem S. Gregorij assumptam, vt suæ genti propriam constituerent, [non tamen maiores inde sunt oriundi,] inscripserunt suis Chronicis maiores S. Gregorij ex Hibernia oriundos fuisse: quæ mere apocryphorum somnia arbitramur. Colitur XXV Februarij S. Felix III Papa, mortuus anno CCCCXCII, qui fuit S. Gregorij atauus, & ipse natus Felice, Presbytero de titulo Fasciolæ, qui S. Gregorij tritauus. An vlterius familia ad Anicium Tertullum deduci poßit, ibidem inquisiuimus.

[3] [Cultus sacer apud Græcos.] Græci etiam voluerunt præ reliquis Latinorum Sanctis hunc Ecclesiæ Doctorem Gregorium annua solennitate celebrare, eiusque diem sacrum inscripserunt Menæis excusis ac varijs manuscriptis; alijsq; Synaxarijs & Menologijs. At pridie siue XI Martij memoratur in Menologio Græcorum, iussu Basilij iunioris Imperatoris circa annum DCCCCLXXXIV conscripto, e quo sequens elogium hactenus ineditum damus. Memoria sancti Patris Nostri Gregorij Papæ Romani. Imperante Iustiniano factus est hic sanctus Gregorius monachus in monasterio prope Romam. Erat autem virtutibus valde excellens, ac potissimum misericordia erga pauperes. Voluit Deus eum probare, misitque ad illum in habitu naufragi Angelum, & reperit animum ad eleëmosynas addictum. Dedit autem illi, pro vt petierat, nummos quinquaginta, deinde sex, ac tertio alios, adeo vt marsupium monasterij auro euacuaret. Creatus postea Romanus Pontifex conuocabat quotidie duodecim pauperes, quibus aliquando decimus tertius accessit ipsi Pontifici solus visus: cuius nomen vt sibi indicaret cum interrogasset, audiuit quod esset Mirabile; & sic tacuit, intelligens quod Angelus Dei foret. Erat præterea omni doctrina instructus, & Scripturæ scientissimus, & plures lucubrationes posteris reliquit; a se quidem sermone Latino exaratas, sed in Græcum idioma etiam translatas. Cum ita vixisset, plurima etiam miracula operatus, in pace ad Dominum migrauit. Hæc ibi. Ex eius voluminibus Græce transtulerunt libros quatuor Dialogorum S. Zacharias Papa Romanus, librum de Cura pastorali S. Anastasius Sinaita Patriarcha Antiochenus, de quibus infra in Actis agitur. De tempore monachatus mox agemus.

[4] [Ordinatio S. Gregorij 29 Martij] Refertur eius veneratio ad diem XXIX Martij apud Hermannum Greuen in additionibus ad Vsuardum, & in Tamlactensi apud Hibernos Martyrologio, nulla addita caussa. Verum Ordinatio eius appellatur in Martyrologijs MSS. Aquisgranensi & Bruxellensi & MS. Florario. Quo etiam die ista habet Saussaius in Martyrologio Gallicano: [& melitus 3 Septembris.] Leodij & Suessione hoc die colitur ex antiqua obseruatione Ordinatio S. Gregorij Papȩ. At melius eius Ordinationem ad diem III Septembris, quo peracta est, referunt alij. Ita Vsuardus in primario codice MS. Parisiensi monasterij S. Germani: Romæ Ordinatio S. Gregorij Papæ. Additur in MS. Centulensi: Diuini totius Ecclesiæ Doctoris, Anglorum Apostoli. In MS. Vaticano Ecclesiæ S. Petri ista habentur: Romȩ Ordinatio præclari & doctissimi Gregorij Papæ. Similia leguntur in Martyrologijs varijs manu exaratis & excusis, item apud Bellinum, Maurolycum, Canisium, Galesinium aliosque. In hodierno Martyrologio Romano isto honoratur elogio: Romæ Ordinatio incomparabilis viri S. Gregorij Magni, in Summum Pontificem, qui onus illud subire coactus, e sublimiori throno clarioribus sanctitatis radijs in orbe refulsit.

§ II Vita S. Gregorij a varijs scripta. Tempus Sedis & reliquæ ætatis.

[5] Res præclare gestas a S. Gregorio plurimi litteris consignarunt, quorum primus posset censeri S. Gregorius Episcopus Turonensis, [Vita S. Gregorij scripta a Gregorio Turonensi:] sed pluribus ante illum annis e vita ereptus. Hic libro X historiæ Rerum Francicarum ad annum XV Regis Childeberti, seu Christi DXC, describit Ordinationem S. Gregorij in Romanum Pontificem, & hac occasione vitam ad illud vsque tempus peractam: quæ hic omissa apud illum sæpius recusum legi possunt, maxime cum eadem in sequentibus repetantur. Primo ergo loco Vitam post eius obitum scriptam damus ab auctore Synchrono sed anonymo. Ita enim num. 26 asserit: [alia, auctore anonymo synchrono,] Post obitum eius narratum didicimus a fideli & religioso viro & huic nostro Patri familiarissimo, scilicet Paulo Diacono, quem constat non diu post obitum S. Gregorij in vita permansisse: de quo infra seorsim agimus. Extant hæc Acta in quamplurimis codicibus MSS. eisque peruetustis, [ex MSS. editur:] quorum aliqui ad nostram bibliothecam spectant. Habemus eadem etiam ex MSS. Ecclesiæ Cathedralis S. Audomari, & Ecclesiæ Treuirensis S. Martini; contulimusque cum duplici codice Reginæ Sueciæ signato numero 81 & 569, item cum præclaro codice monasterij Bonifontis in Gallia. Huic constitueramus adiungere Vitam eiusdem S. Gregorij a Venerabili Beda compositam; [alia a Beda exarata,] verum quia hæc extat inter huius opera, & simul cum lucubrationibus S. Gregorij solet excudi, statuimus omittere, ne moles operis excrescat: maxime cum pleraque videantur ex iam citata Vita transcripta. Græci etiam, vti opera eius varia in suam linguam habuerunt translata, ita etiam Acta eius Græce conscripta: [alia e Græcis translata.] ex his reperimus aliqua in bibliotheca Vaticana iterum Latine reddita, quæ ex codice 6073 nobis describenda curauimus, & hic ederemus, nisi eadem ex bibliotheca Dominij Venetorum descripta, & a Francisco Zino Veronensi Latinitate donata, licet alijs verbis edidisset Aloysius Lipomanus tomo VII Vitarum Sanctorum, & ante opera S. Gregorij forent recusa, vbi communi errore attribuuntur Metaphrastæ, quia iudicio virorum eruditorum ne quidem collectio Vitarum Sanctorum mensis Martij ab eo facta est. Agitur in hac Vita potißimum de eleëmosynis a S. Gregorio factis, & ex ea desumptum arbitramur elogium supra ex Menologio Basilij Imperatoris relatum.

[6] Horum omnium loco damus Vitam a Ioanne Diacono libris quatuor conscriptam, [alia a Ioanne Diacono scripta cum MSS. codicibus collata,] & notationibus nostris illustratam. Eam cum duobus potißimum codicibus MSS. contulimus, horum alter vetustior ad nostram bibliothecam pertinet, alterum habemus ex bibliotheca Corsenduncana cœnobij Canonicorum Regularium prope Turnhoutum. Reperimus eamdem Vitam bis Romæ in Archiuio S. Petri, ac nonnulla loca contulimus, vidimus & paßim in varijs bibliothecis. Præfigi solent duodecim disticha, quæ epilogi loco verius subiungenda fuerant: in quorum nono auctor ista habet:

Ludere me libuit variabilis ordine campi,
      Postquam Prosa fugit, Musa iocosa redit.

ex quo non incongrue deduci videtur, similem epilogo prologum fuisse ab eodem auctore præfixum huic operi: nisi forte maius aliquod prolixiusq; poëma de S. Gregorij laudibus elucubrarit, prius quam ad Vitam scribendam se applicaret: nam quod in iam dicto epilogo habet,

Carminibus clarum concinimusque virum,

forte in præterito accipiat quis, vt licentia poëtica quadam, concinimus, dixerit pro, concinuimus. Hinc sollicite inquisiuimus numquid vspiam tale reperiremus: sed frustra. [qui etiam aliquid carmine scripsit:] Inuenimus tamen Brugis in Dunensi Ordinis Cisterciensi, monasterio, ex Thosanæ bibliothecæ reliquijs vetustum in membrana libellum, hoc titulo inscriptum: Incipit Vita S. Gregorij in duabus personis Discipuli & Magistri metrice exarata: in quo Dialogi isagogici hoc erat principium: Cum omnis Ecclesiasticæ disciplinæ profectus verbo & exemplo eorum, qui summa requirunt, proueniat. [non tamen Vitam metricam quæ Brugis MS. extat,] Vitam ipsam sic exorditur Magister:

Ex Romæ roseo prorupit flosculus horto,
Viuificis teretem qui replens fructibus orbem,
Exatiat plebes per germinis alta fideles.
Flos hic Gregorius, cuius per secula fructus
Crescit in exemplum celestia dona secutum.

[7] Vastum opus & vltra bis mille quingentos versus complectens: quos tamen omnes, ex præconcepta opinione quod essent quæsitum Ioannis Diaconi poëma, pridem Rosweidi cura ex mendosißimo originali mendosius transcriptos, ad ipsum autographum diligenter contulimus, expurgatumque & ex probabilißimis coniecturis infinities emendatum, nostroque more distinctum in capita pauciora, [indigna Ioanne,] & notis ac marginalibus illustratum, prælo parabamus: donec tandem, vt desisteremus suasit stylus, in leges metricas grammaticasque sæpius impingens, ac præterea tam barbarus, vt numquam videatur Ioannes sic fuisse scripturus: omnino autem persuasit caput 80 & 81 secundum originalem diuisionem respondens libri 4 numero postremo: in quo Ioannes narrat, quid sibi opus suum complenti cum apparente dæmone negotij fuerit. Nam vt non dicatur, quod hic saltem locus fuerit Poëtæ (si is ipse Ioannes fuisset) in persona propria, vt fit in prosa, de se loquendi: euidens erat, ante Vitam prosa conscriptam, non potuisse hanc metricam scriptam fuisse, quæ contineret historiam pertinentem ad tempora tribus dictæ Vitæ libris, atque ipso pene quarto posteriora. Denique considerantes huius metri auctorem per omnia sequi eumdem rerum narrandarum ordinem (omißis dumtaxat epistolis) quem Ioannes tenuit; [ante annos forte 400 ex ipsius opere translata in versus.] & quod in medio ac fine versuum similes amet cadentias frequentare, vt in versibus, quos Leoninos dicimus, fieri consueuit; quodq; alibi nuspiam eiusmodi poëma sciretur extare: credidimus probabilem formari posse coniecturam de auctore, quod ante annos circiter quadringentos, vel quingētos, quibus istud carminis genus inolescebat apud veræ Latinitatis imperitos, Thosanus aliquis monachus, exercendi styli qualiscumque caußa, Vitam a Ioanne conscriptam sumpserit sibi reddendam carmine; vt in alijs pluribus circa eadem tempora factum scimus. Quare viro Ordinis Cisterciensis erudito, & Dunensis monasterij Brugis Priori, Edmundo Schipman, de metrica illa Vita sigillatim edenda illustrandaque cogitanti, sed propter characterum exilitatem obscuritatemq;, vocum transpositionem, abbreuiationum incerta compendia, & mendorum frequentiam resilienti ab incepto, libenter conceßimus tum ecgraphum nostrum, sic vt erat emendatum exornatumque, tum breues nostras in illud notationes. Quo nunc consilium prius resumente, facile excusabit lector, quod prolixitatis vitandæ studio, poëma istud hic omiserimus.

[8] Tempus, quo Gregorius Summus Pontifex Ecclesiæ præfuit, est plane certum & indubitatum, [Tempus sedis] a die III Septembris anni DXC, vsque ad XII Martij anni DCIV, vti infra ad ipsa Acta ostendimus. At qualem moriens vitæ suæ ætatem nactus fuerit, non liquet? multam infra ante mortem de varijs morbis mentionem fecit S. Gregorius: at nusquam de senio aut decrepita ætate conquestus est: ideoque solum septuagenarium aut septuagenario iuniorem credimus fuisse, vt dici poßit circa annum DXL aut aliquot annis citius in lucem editus, imperante tunc Iustiniano, & vitam in regno protrahente vsque ad annum DLXV: [& monachatus initi,] ante cuius obitum videtur cœpisse extruere sua monasteria, vt vel inde Græci tradant eum, imperante Iustiniano, & monachum factū esse & monasterij Abbatem siue Hegumenum, vti in Menæis magnis legitur: quibus consonant verba Menologij Basilij Imperatoris supra allata. Vt autem de tempore monachatus S. Gregorij aliquid statui poßit, pauca de Episcopis Mediolanensibus & schismate Aquileiensi sunt indicanda. Tempore igitur dicti Iustiniani anno DLIII habitum Constantinopoli Concilium V œcumenicum de tribus Capitulis alibi sæpius explicatis. Quod Concilium traditur in Pseudosynodo Aquileiensi damnatum, quando & a Vitale Episcopo Mediolanensi Paulinus consecratus est Aquileiensis Episcopus. Quæ controuersia a nobis excussa est die V Februarij ad Vitam S. Ingenuini, Episcopi Sabionensis. Vitale Episcopo Mediolanensi circa annum DLV e viuis erepto, successerunt S. Auxanus, & huic post triennium S. Honoratus, cuius Acta illustrauimus ad diem VIII Februarij, quo colitur; statuimusque eum, Mediolano a Longebardis occupato, exulem apud Ligures anno DLXX vita functum esse: [post obitum S. Honorati, & successionem Laurentij in Sede Mediolanensi,] in cuius locum videtur Laurentius ibidem exul a Clero populoq; Mediolanensi tunc electus. Interim Sedem Mediolanensem malis artibus occupauit, & Pseudo-episcopus diu tenuit Iunctus Frontonius (quem aut terra hiante absorptum, aut igne cælesti consumptum tradunt) inter Episcopos non numerandus. Laurentius vixit vsque ad annum DXCI, cui subrogatus est Constantius, ad quem S. Gregorius plures epistolas scripsit, inter quas huc spectat epistola 2 libri 3, quam sic exorditur: Dilectissimus filius meus Bonifacius Diaconus quiddam mihi ex scripto fraternitatis tuæ secreto nuntiauit, quod exquisita occasione potius, quam inuenta, tres se Episcopi a pia fraternitatis vestræ communione separauerint, dicentes, vos in damnationem trium Capitulorum consensisse, atque cautionem fecisse. Et quidem si quid de tribus Capitulis in quocumque vel verbo vel scripto nominatum est, bene fraternitas tua reminiscitur: quamuis decessor fraternitatis tuæ Laurentius districtissimam cautionem Sedi Apostolicæ emiserit, in qua viri nobilissimi ex legitimo numero subscripserunt: inter quos ego quoque tunc Vrbanam præfecturam gerens; pariter subscripsi. Hæc S. Gregorius: e quibus verbis certum est eum sub Iustiniano Imperatore, aut viuente Honorato Episcopo Mediolanensi, id est ante annum DLXX, non fuisse vitam monasticam amplexum, imo constituto Laurentio Episcopo, adhuc Vrbanam Præfecturam geßisse. At controuertitur, num Pseudo-Episcopo Frontonio mortuo, intelligatur quieta posseßio Laurentij in sua Sede Mediolanensi, cui annus DLXXXI aßignatur, num potius dum in Liguribus exul legitime a Clero populoq; Mediolanensi electus, ordinatusque Episcopus est: [non æstimato intruso Frontonio;] in quam magis inclinamur sententiam: vt diutius & ipse monachus sub duobus Abbatibas vixerit, ac dein reliquis Abbas præfuerit.

[8] Subfuisse illum saltem vni Abbati indicat prior Vita ex MSS. eoq; mortuo substitutum esse S. Gregorium clare explicatur in poëmate. [sub Abbate Valentione] Nomen Abbatis Valentionem fuisse ipse sæpius indicat in libris Dialogorum: certe lib. 1 cap. 4, vbi S. Equitij Abbatis aliquod miraculum scribit, Abbate, inquit, quondam meo reuerendissimo Valentione narrante, cognoui. & lib. 3 cap. 22. In prouincia Valeria res est hæc gesta, quam narro, mihique beatæ memoriæ Abbatis mei Valentionis relatione cognita. Et clarius lib. 4 cap. 21, Vitæ namque venerabilis Valentio, qui post in hac Romana vrbe mihi, sicut nosti, meo quoque monasterio præfuit, prius in Valeriæ prouincia suum monasterium rexit. Pro hoc Abbate Valentione, legitur in Vita excusa Hilarione, in MSS. nostro Antuerpiensi & Corsendocano Laurione, vtrobique mendose contorto. Præter hunc Valentionem, [& forsan Maximiano;] additur & Maximianus, cui succeßisset S. Gregorius, qui sub Benedicto I Pontifice S. R. E. Diaconus est ordinatus, vti ea leguntur in Vita lib. 1 num. 25. Sedit S. Benedictus ab anno DLXXIII ad DLXXVIII, quo mortuus est 31 Iulij. Quæ omnia necessario exigunt; quamuis, Laurentio supra memorato circa annum DLXX Episcopo constituto, S. Gregorius adhuc Vrbanam Præfecturam gesserit, non diu tamen post monasticam Vitam auspicatum esse. Benedicto succeßit Pelagius II Papa, [quando Constantinopolim missus.] a quo Constantinopolim Aporisiarius ad Tiberium Imperatorem missus est. Constituti ambo sunt eodem anno DLXXVIII, at Pelagius sedit vsque ad annum DXC, cui tunc succeßit S. Gregorius: Tiberius vero vita cum Imperio functus est XIV Augusti anno DXCII Indict. XV. ante quem S. Eutychium Patriarcham Constantinopolitanum mortuum esse VI Aprilis eiusdem anni, clarißime tradit Theophanes. Hic est ille Eutychius, quem perperam de Resurrectione mortuorum sentientem conuicit & conuertit S. Gregorius. Mirum est Baronium aliter sentire, & obitum Tiberij Imperatoris & S. Eutychij reijcere in annum DLXXXVI, imo asserere S. Gregorium Præfecturam Romanam adhuc administrasse anno DLXXXI, ac tum habitum monasticum suscepisse.

§. III Monachatus S. Gregorij.

[9] [Controuersia indicatur de monachatus eius regula,] Alteram mouet quæstionem idem Baronius, dum ibidem conatur probare S. Gregorium non fuisse institutionis S. Benedicti professorem: sed secundum monastica instituta S. Equitij vixisse. Vitam S. Equitij dedimus VII Martij ex supra citato capite IV libri 1 Dialogorum S. Gregorij. Verum esto, S. Equitius proprium institutum viuendi habuerit, non inde certo concluditur Valentionem, etsi in eadem prouincia Valeria Abbas fuerit, imo etiam de S. Equitio nonnulla S. Gregorio retulerit, vixisse secundum monastica instituta S. Equitij: cum S. Gregorius loco supra indicato dicat, Valentionem prius in Valeriæ prouincia suum monasterium rexisse, suum, inquam, non Abbatis Equitij: & forsan a se erectum. Sed parum interest ad dictam controuersiam dirimendam, siue suum siue S. Equitij monasterium rexerit Valentio. [olim valde multiplici.] Quod Cæßianus lib. 2 de Institutis cœnobiorum cap. 2 centum annis ante dixerat, tot propemodum in Occidente typos & regulas se vidisse vsurpatas, quot monasteria cellasque conspexerat; hoc vsque ad illa Valentionis & S. Gregorij tempora videtur obseruatum, vt fundatores cœnobiorum regulas suis monachis pro diuersitate morū atque ingeniorum diuersimodas præciperent. Ita S. Romanus qui S. Benedicto in specu Sublacensi latitanti seruiuit, in monasterio sub Theodati Patris Regula degisse traditur a S Gregorio in S. Benedicti Vita ad XXI Martij elucidanda. Interim Summi Pontifices aut etiam alij Episcopi, potißimum in Synodo aliqua congregati, obseruanda varia monachis præscribere solebant. Ita S. Gregorius creatus Pontifex scripsit Anthemio Subdiacono epistolam, quæ est XLVIII libri primi Registri, hoc exordio: Sicut regiminis locum, Deo vt ipsi placuit disponente, suscepimus; ita nos oportet de commissis nobis animabus esse solicitos: ac dein per ipsum impediri cupit, [Præscripta monachis a regula S. Benedicti diuersa:] vt mulieres in insula Orphiaria, Palmaria, alijsque non permittat habitare commanereue circa monasteria monachorum: imo quod magis ad propositam controuersiam spectat, prohibuit pueros in monasterijs ante decem & octo annorum tempora suscipi. Verum cum sequentibus annis libro 2 Dialogorum scriberet Vitam S. Benedicti, ab hoc admissos laudat S. Maurum iuniorem, & S. Placidum puerilis adhuc ætatis: addit puerulum monachum e lapsu arboris oppressum ab eo ad vitam reuocatum: alterius etiam pueruli monachi extincti corpus e sepulcro eiectum, communione Dominici corporis mißa, in eo detentum fuisse. Imo & S. Benedictus capite XXX Regulæ a S. Gregorio laudatæ, præscribit, qua pœna sint pueri huiusmodi vel adolescentiores ætate, dum delinquunt, affligendi. An ergo si secundum Regulam S. Benedicti vixisset monachus, ac præfuisset alijs, ita mox Pontifex creatus prohibuisset pueros in monasterijs ante XVIII ætatis annum suscipi, & postea laudasset eam a S. Benedicto vsitatam consuetudinem?

[10] Interim alij ex hac potißimum ratione, quod S. Gregorius res gestas S. Benedicti integro libro secundo Dialogorum compulsus a Fratribus, qui secum familiariter viuebant, vt epistola 50 libri 2 ait, diligentißime & copiosißime prosecutus sit, in eoque cap. 36 Regulam monachorum ab eo scriptam pronuntiarit discretione præcipuam & sermone luculentam, [hæc a S. Gregorio laudata.] eum censent sub Regula S. Benedicti monasticam vitam fuisse professum. Addi etiam potest, videri S. Benedictum per quamdam præeminentiam Magistrum optimum arctissimæ vitæ appellatum a S. Gregorio in libro 4 Expositionis in libri 1 Regum caput 9, vbi post illa verba, Quia petistis vobis Regem, paucis interpositis, notandum censet, quia omnipotens Deus, dum ius Regis præcidit, religiosis Præpositis formam institutionis impenpit. Quare? vt qui arctissimam conuersationis viam imperant, nouiter accedentibus facile aditum non impendant. Quare & eiusdem arctissimæ viæ Magister optimus, summæ veritatis discipulus eruditus, præcidit, dicens: Probate spiritus, si ex Deo sint. Et item: Nuntientur ei dura & aspera, per quæ itur ad Deum. Hæc ibi, quæ duo monita leguntur in Regula LVIII S. Benedicti sub titulo: De disciplina suscipiendorum Fratrum. Ex his tamen omnibus euinci non potest S. Gregorij monasterium ab initio sub Valentinione primo Abbate vixisse secundum Regulam S. Benedicti. Quid enim si Pontifex secundum illam opponatur reformasse suum monasterium? Responderi potest asserere S. Gregorium se gesta S. Benedicti agnouisse referentibus quatuor illius discipulis, & primus statuitur Constantinus, qui in monasterij regimine ei successit, & septemdecim post S. Benedictum annis mortuus traditur anno DLX, alius indicatur Simplicius, quem in Casino Abbatem, Regulam, quam suus Magister condiderat, [& cognita:] publice legendam omnibus monachis tradidisse scribit Petrus Diaconus de Viris illustribus Casinensibus cap. 5. Et fuisse temporibus Iustini Imperatoris; quem e vita exceßisse, anno DLXXVI tradunt Casinenses: e quibus colligunt S. Gregorium etiam necdum monachum amplam notitiam tam vitæ quam regulæ S. Benedicti potuisse habere. De Simplicio intricata res est, num hic alius a socio S. Mauri statuendus sit, num vero in Lateranensi monasterio post Valentinianum & quidem ab eo tertius & ante Honoratum, vti inter hos a S. Gregorio collocatur, dicendus sit præfuisse.

[11] Sed his alijsque argumentis, quæ in vtramque partem agitari possunt, [an hanc Regulam habuerunt missi ab eo in Angliam.] reiectis, vnum illud adhuc suggerimus infra a Ioanne Diacono lib. 4 Vitæ num. 82 prolatum, scilicet S. Augustinum eiusque socios in Angliam missos, ex monasterio S. Gregorij, fuisse Ordinis S. Benedicti: & hæc additur ratio: Quod in illis partibus vix aliquem monachum sit reperire, a quo non abseruetur tam in proposito quam in habitu Regula S. Benedicti. Verum cum scriberet ista Ioannes Diaconus, elapsi erant trecenti anni a condito S. Gregorij monasterio Romano, eiusq; in illo suscepto monastico habitu: ante quod tempus, maxime sub Ludouico Pio Imperatore, relictis alijs institutis, in pluribus monasterijs regulam S. Benedicti assumptam fuisse diximus ad S. Benedicti Anianensis Abbatis Vitam XII Februarij illustratam: & hic quæri posset, an idem in Anglia factum fuerit. A varijs multa in vtramque partem congeruntur, quæ non lubet omnia adferre & discutere. In supra memorato Concilio Episcoporum Angliæ, anno DCCXLVII Cloueshouiæ sub Cuthberto Archiepiscopo Cantuariensi habito, plurima præscribuntur Abbatibus & Abbatißis, atque eorum subditis de moribus & habitu monasteriali & eorumdem honestate, lectionis studio per singula monasteria, ac vita regulari, nulla S. Benedicti eiusque Regulæ facta mentione. Vixerat iam diu ante S. Aldelmus Episcopus Schirburnensis anno DCCIX, [fauent S. Aldelmus,] mortuus, qui anno DCLXXV fuerat, Abbas Malmesburiensis creatus. Hunc virum, eiusque libros de Virginitate laudat Beda lib. 5 Historiæ cap. 19. Edidit autem & stricta & soluta oratione, atque inter alios illustres viros recenset: Benedictum, de quo in carmine ita exorditur:

Temporibus Faustus Benedictus claruit isdem,
Quem Deus Ausoniæ clemens indulserat auctor,
Vt populum Domini vadentem tramite recto
Ferret ad æterni ductor vestigia regni.

Ac relatis varijs eius miraculis ita concludit:

Primo qui statuit nostræ certamina vitæ,
Qualiter optatam teneant cœnobia normam,
Quoque modo properet directo tramite sanctus,
Ad supera scandens cælorum culmina cultor;
Cuius præclaram pandens ab origine vitam,
Gregorius Præsul chartis descripserat olim;
Donec æthralem felix migraret in arcem:
Huius alumnorum numero glomeramur ouantes,
Quos gerit in gremio fæcunda Britannia ciues:
A quo iam nobis baptismi gratia fluxit,
Atque Magistrorum veneranda caterua cucurrit.

Et quamuis vltimi sex versus videantur de S. Gregorio explicandi, in prioribus tamen insinuat S. Benedicti Regulam siue normam viuendi cœnobia tenere, atque in illa statuisse nostræ certamina vitæ, [& S. VVilfridus.] quæ de Anglicanis monachis possunt intelligi. Viuebat eodem, quo S. Aldelmus, tempore S. VVilfridus Archiepiscopus Eboracensis, qui apud Malmesburiensem lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum asserit se primum fuisse, qui verum Pascha in Northanhimbria Scotis eiectis docuerit, qui cantus Ecclesiasticos antiphonatim instituerit, qui sanctissimi Benedicti Regulam a monachis obseruari iusserit. Vbi quæsi certum supponit in alijs Angliæ regnis cum vero Pascha & cantu Ecclesiastico obseruatam fuisse S. Benedicti regulam.

[12] Idem Malmesburiensis paullo inferius scribit S. Oswaldum apud Floriacum in Gallia in beatissimi Benedicti monasterio cœnobialem suscepisse habitum: a quo, inquit, religionis huiuscemodi sumpsit exordium. Floruit S. Oswaldus ex Episcopo VVigorniensi Archiepiscopus Eboracensis sub finem seculi decimi: cuius Acta ad vltimum diem Februarij edidimus: in quibus dicitur mandato S. Benedicti, piscatori apparentis, monasterium Rameseiense ædificasse, & eiectis Clericis septem monasteria in sua diœcesi VVigorniensi construxisse, monachos introduxisse, & Abbates eis præfecisse, cum S. Ethelwoldo Episcopo VVintoniensi præfectus reformationi Cleri in Concilio generali Angliæ anno DCCCCLXIX sub S. Dunstano Archiepiscopo Eboracensi, & Rege Edgaro, qui per regnum Anglorum quadraginta construi fecit monasteria: quando & S. Abbo Floriacensis monachus euocatus in Angliam in Rameseiensi S. Benedicti cœnobio docuit; [An obsit Regularis concordia 10 seculo facta.] vti in eius Vita ad XIII Nouembris danda tradit Aimoinus. Fuit tunc sub Edgaro Rege & S. Dunstano alijsque Episcopis Regularis concordia Anglicæ nationis monachorum sanctimonialiumque formata: cuius proœmium tum Saxonice tum Latine edidit Seldenus in Notis ad Eadmeri historiam, vbi asseritur reformatio facta accitis Floriacensibus & Gandensibus monachis. Ipsa verba proœmij sunt: Nam illico eius Egdari imperijs toto mentis conamine obtemperantes, sanctique Patris nostri Gregorij documenta, quibus B. Augustinum monere studuit, vt non solum Romanæ, verum etiam Galliarum honestos Ecclesiarum vsus rudi Anglorum Ecclesia decorando constitueret, recolentes; accitis Florensis B. Benedicti, nec non præcipui cœnobij, quod celebri Gent nuncupatur vocabulo, monachis, quæque ex dignis eorum moribus honesta collegerunt… & cum magna ac subtili nationis discretione exiguo apposuerunt codicillo. Hanc igitur Regularem concordiam Anglicæ nationis Regulæ S. Benedicti accommodatam, videtur Malmesburiensis supra appellasse exordium religionis. Sed iam pridem ante vixerant SS. Aldelmus & VVilfridus, imo etiam Ioannes Diaconus, scriptor Vitæ S. Gregorij. E quibus omnibus multa ad fauorem disceptanda potius proponuntur, quam quæ absolute conuincant contradicentes, in Bedæ & aliorum coæuorum scriptorum silentio.

[13] Editus typis Parisinis anno MCCCCXC secundus Dialogorum liber B. Gregorij Papæ de Vita & miraculis beatissimi Benedicti. [& quæ citatur approbatio Regulæ a S. Gregorio facta.] Eiusdem almi Patris Benedicti Regula; & speculum Bernardi Abbatis Casinensis, de his ad quæ obligatur in professione monachus. Hisce post approbationem præponebantur sequentia, sub hoc titulo: De approbatione Regulæ B. Benedicti Diuus Gregorius Papa. Et tum hæc Bulla inserebatur: Ego Gregorius Sanctæ Romanȩ Ecclesiȩ Prȩsul scripsi Vitam B. Benedicti, & legi Regulam, quam ipse sanctus manu propria scripsit. Laudaui eam & confirmaui & in sancta Synodo & per diuersas partes Italiæ, & vbicumque Latinæ litteræ legerentur, præcepi vt diligenter obseruarent, quicumque ad conuersionis gratiam accessuri essent, vsque ad finem mundi. Et confirmo duodecim monasteria, quæ ipse Sanctus construxit. Sequebatur rubro charactere expressum: Hæc Gregorius in quodam priuilegio monasterio Sublacensi concesso. Baronius in Annalibus ad annum 595 num. 59 meminit scripti codicis Sublacensis, quo indicatur S. Gregorium Papam in Concilio Romano probasse & confirmasse Regulam S. Benedicti. At cui parti dißidentium hæc Bulla, si legitima censeatur, faueat, lectorum iudicio relinquimus.

§ IV Corpus S. Gregorij an hactenus Romæ adseruetur. Templa, reliquiæ, veneratio Romæ, Bononiæ & in Sicilia.

[14] [Corpus S, Gregorij sepultum ante secretarium,] Primo indubitatum est testimonio omnium, S. Gregorij venerabile corpus ante secretarium basilicæ B. Petri Apostoli fuisse sepultum. Ioannes Diaconus lib. 4 Vitæ num. 68 collocat secretarium ad extremam porticum basilicæ. Sed controuertitur an inde, & quidem anno DCCCXXVI, in Gallias ad Sueßionense S. Medardi cœnobium fuerit delatum, num vero a Gregorio IV (qui præfuit Ecclesiæ a XXIV Ianuarij anni DCCCXXVIII, vsque ad XXIII Ianuarij anni DCCCXLIV) fuerit corpus solum eleuatum & intra ecclesiam S. Petri collocatum. Anastasius S. R. E. Bibliothecarius, qui dicto seculo IX Historiam de Vitis Pontificum scripsit, [Gregorius IV] in Gregorio IV ista scribit: Perficiente illo hæc, quæ superius dicta sunt, ad alia tunc Pontificalis eius animus Sanctorum opuscula summopere cœpit attendere. Et quoniam tunc diuino ignis amore succensus corpus B. Gregorij, huius vniuersalis Ecclesiæ Præsulis, per quem sancti Spiritus gratia toto orbe terrarum inextinguibile sapientiæ munus induxit, [defert intra ecclesiam S. Petri ad altare S. Gregorij:] ex loco, sepultum quo prius fuerat, tulit; & non longe ab eo in alium nouiter constructum infra ecclesiam B. Petri Apostoli, summo honore perduxit, eiusque sacrum altare argenteis tabulis vndique perornauit, & oratorium suo sancto nomine titulauit, absidamque eiusdem super aurato musiuo depinxit: in quo scilicet oratorio Sanctorum corpora, beatorum Martyrum Sebastiani, Gorgonij ac Tiburtij ex cœmeterijs, in quibus ante iacebant, perduxit, & vnumquodque eorum separatis altaribus collocauit: pro quibus denique Pontificatus sui tempore decreuit, vt monachi, qui ad officium persoluendum in Ecclesia B. Petri Apostoli sunt constituti, omnibus diebus ibidem laudes omnipotenti Domino canere non desistant. Obtulit autem in eodem oratorio vela maiora vel modica serica decem & octo: [quod ornat varijs vestibus,] vestes super altare, sub quo sanctissimi Gregorij Papæ corpus quiescit, tres, vnam cum chrysoclauo habentem historiam… & super vnumquodque altare prædictorum Martyrum vestem de fundato vnam: imagines denique desuper deargentatas, nec non auro perfusas tres, habentes vultum Domini & eorum depictos, [& imaginibus:] quorum specialia ibidem corpora humata miraculis ac virtutibus pollent.

[15] Hæc Anastasius Bibliothecarius Romæ eodem sæculo, quo contigerunt, scripto mandauit: quando & Ioannes Diaconus eadem scripsit in Vita lib. 4 num. 80 relata, ex quibus Bernardus Guidonis in MSS. Gestis Pontificum ista scribit in Gregorio IV. Hic etiam corpus B. Gregorij Papæ & Doctoris translatum ante nouellum secretarium, [vbi & pallium eius aliaq; ad seruantur:] constructis absidibus, sicut modo cernimus, sub altari sui nominis collocauit: quo eius anniuersaria solennitas cunctis certatim pernoctantibus veneratione gratissima celebratur: in qua pallium eius & philacteria, sed & baltheus, consuetudinaliter osculantur. At Platina ista sic exponit: Transtulit idem sanctissimus Pontifex B. Gregorij corpus, atque eo loci collocauit, vbi nunc iacet, magnis adhibitis ornamentis: quo in loco multi temporibus illis, religionis aut voti caussa, excubare consueuerant. Ferunt & ab eodem corpora Sebastiani & Tiburtij a cœmeterijs, in quibus ante iacebant, ad basilicam Petri translata fuisse. Eadem, sed paullo contractius, leguntur apud Ioannem Stellam libro de Summis Pontificibus: at multo plura ex Anastasio transtulit in Basilicæ veteris Vaticanæ descriptionem auctor Romanus eiusdem Ecclesiæ Canonicus: quod opus ex MSS. eruit & notis illustrauit Abbas Paulus de Angelis, qui arguit Onufrium Panuinium, quod libro de 7 Ecclesijs cap. 4 oratorium & altare non sub nomine sanctißimi Pontificis tantum, sed etiam S. Andreæ scribat erectum. Verba Onufrij pag. 44 sunt ista: In Ecclesiæ fine, vbi sedent pœnitentiarij, est oratorium & altare SS. Andreæ & Gregorij a Gregorio IV factum, sub quo iacet corpus eiusdem sancti Doctoris. In ciborio vero, quod est supra altare, extat caput S. Andreæ Apostoli a Pio II locatum. At nulla altaris S. Gregorij facta mentione, Ferrarius in Notis ad elogium S. Gregorij in Catalogo Sanctorum Italiæ relatum, asserit tradi corpus huius sanctissimi Ponrificis a Gregorio IV translatum, ac sub ara S. Andreæ Apostoli conditum fuisse. Idem habet Ciaconius. Contra Ioannes Diaconus lib. 4 Vitæ cap. 8 affirmat sub altari sui nominis collocatum, absque vlla S. Andreæ mentione, quod idem supra facit Anastasius. Memoratus Paulus de Angelis in declaratione Ichnographiæ basilicæ veteris S. Petri num. 85 collocat altare S. Gregorij Papȩ a Gregorio IV factum, [ibidem vbi a Pio II locatum caput S. Andreæ:] supra quod est caput S. Andreæ Apostoli a Pio II locatum, forsan ob singularem venerationem, qua hunc Apostolum prosecutus est Gregorius. At Pius II Pontifex fuit octingentis & amplius annis post Gregorium IV, ad quod non reflexerunt Onuphrius, Ciaconius & Ferrarius.

[16] At modo in noua basilica S. Petri, euntibus ad huius Confessionem, ad sinistram est altare S. Andreæ, vbi eius caput asseruatur. Altare vero priuilegiatum S. Gregorij Magni est ad ipsum sacrarium maius, vbi reconditum esse eius corpus obseruat dictus Paulus de Angelis in Declaratione Ichnographiæ noui templi Vaticam. [iam in proprio altari depositum.] Andreas Victorellus in Additionibus ad Ciaconium in Gregorio IV indicat, Clementem VIII corpus S. Gregorij in recentiori D. Petri basilica in sacelli Gregorij ara voluisse esse repositum, e regione aræ, ad quam Gregorius XII S. Gregorii Nazianzeni lipsana ab æde sanctimonialium S. Mariæ in Campo-Martio transferenda curauit. [Corpus S. Gregorij in sacellum Gregorianum delatum a Clemente VIII ,] Ioannes Seueranus parte 1 Memoriæ sacræ 7 ecclesiarum Romæ, pag. 135 tradit, corpus S. Gregorij Magni prȩterea die VIII Ianuarij anni MDCVI a Paulo V Pontifice translatum fuisse in oratorium & altare, quod est e regione Gregoriani; & eo delatum ex altari S. Andreæ, in quo fuisset non a Gregorio IV, sed postmodum in noua aliqua translatione a Pio II depositum anno MCCCCLXIV, [& anno 1606 a Paulo V.] antequam caput S. Andreæ Apostoli ad idem altare portaretur die XV Iunij: eaque referri lib. 8 Commentarij Pij II, quem habemus editum anno MDCXIV ex Officina Aubriana: verum in eo de vltima capitis S. Andreæ depositione nihil aut nos reperimus aut etiam Andreas Saussaius, qui parte 2 de gloria S. Andreæ Apostoli lib. 3 cap. 5 omnia, quæ ad dicti capitis translationem spectant, ex isto Commentario descripsit. Paulus de Angelis in citata Declaratione ichnographiæ veteris templi collocat num. 153 altare S. Andreæ, vbi summi Pontifices solennia quædam peragebant, nulla tunc capitis S. Andreæ facta mentione; quod ante dixerat supra altare a Pio II collocatum: quod altare, vti ab Onuphrio appellatur SS. Andreæ & Gregorij, ita a Ferrario & Ciacconio vocatur solius Andreæ, vnde alijs plura adiungendi videtur arrepta occasio. Demum quidquid sit de hac altaris appellatione, [in Ordine diuini Officij memoria renouatur.] hoc certum & indubitatum apud Romanos est, corpus S. Gregorij Magni adseruari in ecclesia S. Petri, seu sacrosancta basilica Vaticana, & ita quotannis imprimi in Ordine diuini Officij in ea basilica recitandi, vti hæc scribo ex Ordine a Iosepho de Fide, Magistro cæremoniarum pro anno MDCLXV composito.

[17] [templa illi Romæ dicata,] Peculiari veneratione honoratur præterea Romæ in tribus eius nomini dicatis ecclesijs, ac potißimum in Cælio monte, vbi in monasterio a se olim ad honorem S. Andreæ extructo, & vitam monasticam duxit & Abbas ceteris præfuit. De his ecclesijs legendus est Octauius Pancirolus in Thesauro abscondito Vrbis, regione 5 ecclesia 21, & regione 9 ecclesia 3 & 28. Addi his potest noua ecclesia Patrum Congregationis Oratorij in Vallicella, Deiparæ Virgini & S. Gregorio dicata. [vti Bononiæ.] Masinus in Bononia perlustrata indicat festum S. Gregorij Magni solenni cultu Bononiæ celebrari in varijs siue ecclesijs siue altaribus ei dicatis, & quidem in ecclesia parochiali SS. Gregorij & Satyri aliquas illius reliquias adseruari, quemadmodum & partem Dalmaticæ eiusdem in ecclesia S. Stephani. In ecclesia Casinensis archimonasterij sacrificium Missæ obtulimus anno MDCLXI in altari S. Gregorij Magni. Nec dubium est, quin in varijs Italiæ locis singularem obtineat S. Gregorius solennitatem, [cultus alibi.] imo vel maxime in Sicilia, vbi sex monasteria fundauit & sufficientibus prædijs dotauit.

[18] Baronius ad an. 827 num. 34 Annalibus inserit translationem corporis S. Gregorij Magni ab Anastasio bibliothecario & Ioanne Diacono relatam: & tamquam nihil opponi posset, securus progreditur, solum solicitus circa corpus S. Sebastiani, quod in Gallias anno DCCCXXVI delatum dixerunt antiqui scriptores: [Monitum pro sequentibus.] & Anastasius, qui eodem, seculo floruit, asserit etiam a Grogerio IV, anno sequenti creato, ad basilicam S. Petri portatum & in proprio altari collocatum: vnde infert Baronius, non integrum corpus intelligi translatum, sed tantum eius partem: vti etiam, qui in Gallijs eodem seculo vixit, suo scripto testatus est Ado Episcopus Viennensis: quod necessario in sequentibus de corpore S. Gregorij dicendum.

§ V Corpus S. Gregorij quo fundamento credatur ad Suessionense S. Medardi monasterium in Gallias delatum.

[19] Illustrem sacræ venerationis S. Gregorij memoriam celebrant Franci, & merito, dum sacras eius reliquias ex Italia intra suum regnum credunt olim delatas, & gloriantur etiamnum asseruari. Hinc Saussayus in Martyrologio Gallicano diem XII Martij ita auspicatur: Suessione festiuitas S. Gregorij Papæ, cognomento Magni, Doctoris Ecclesiæ egregij: [Corpus S. Gregorij Suessionis delatum esse traditur:] cuius sacrum corpus ibidem in monasterio S. Medardi magno honore repositum est. Fuisse hoc corpus in Gallias translatum vna cum corpore S. Sebastiani Martyris, docet in historia huius Translationis, a nobis ad diem XX Ianuarij edita, auctor coæuus, ac in dicto S. Medardi cœnobio monachus. In hac historia late explicatur legatio Rodoini Præpositi ex mandato Ludouici Pij Imperatoris anno DCCCXXVI instituta, quando is e suo monasterio Romam profectus, [anno 826] corpus S. Sebastiani impetrauit. Quibus peractis, Rodoinus, vt dicitur num. 31, quem vis amoris & desiderium impatiens pro adipiscendis Sanctorum pignoribus affectu piæ deuotionis animarat, [cum corpore S. Sebastiani,] obæratis affatim ædituis, quorum tunc erat officij S. Petri seruare basilicam, sub nocte eadem beatissimi Gregorij Papæ tumulum, quod ante secretarium erat, audacter aggressus, corpus eius cum summa reuerentia sublatum ac decenter compositum, super altare B. Petri perlatum, iuxta iam dicti Martyris venerabile corpus depositum est. Dehinc fidei pactum Rodoinus cum suis rogatus gratanter tulit, superque eosdem Martyris Sebastiani, atque Pontificis Gregorij sacratissimos artus iurisiurandi sacramentum libenter exoluit, [acceptum sub iuramento, vt id sileretur:] vt nulli vnquam mortalium, quod gestum erat, proderent aut publicarent: sed perenni silentio sepultum haberent. Hinc nostrates pia fraude laudabiles, duplicato gaudio, tacito sub pectore magnanimes, sanctis inde sublatis Corporibus, nullo præpediti obstaculo ad monasterium Ingoaldi transtulerunt.

[20] Describitur deinde iter ex vrbe Romana ad monasterium Sueßionense S. Medardi, & narrantur in dicto itinere illustria diuinitus patrata miracula: [post miracula in itinere facta] sanati namque sunt tres cæci, & quatuor claudi, quorum vnus præterea mutus erat & surdus, & ab omnibus malis liberatus: alij etiam quam plurimi ægri sanitatem optatam sunt adepti: energumenus quoque a diabolico suo hospite liber euasit. Depositio horum sanctorum corporum in Sueßionensi S. Medardi cœnobio facta est IX Decembris die Dominica supra allegato anno DCCCXXVI. [depositum 9 Decembris,] Quæ subsecuta sunt innumera cuiuscumque generis miracula, S. Sebastiano tribuuntur, forsan ob iurisiurandi sacramentum, quo obstringebantur, ne vlli corpus S. Gregorij proderent. Non potuit interim thesaurus ille pretiosus diu latere. Degebat iam tum Ostroldus, alijs Ostrualdus & Astrualdus, Episcopus Laudunensis: cui peregrinationem ad S. Sebastianum dissuadenti apparuit sanctus Martyr, & his eum legitur num. 66 verbis increpando affatus: Ego sum Sebastianus, defensor Ecclesiæ, [per apparitionem reuelatum.] qui Romæ olim pro amore Christi oppetij, qua & corpore hactenus sepultus iacui; nunc vero Dei prædestinatione ob amorem Medardi Nouiomagensis Episcopi, quem ad læuam stare vides, ego & hic dexterior Gregorius, Romanæ vrbis Papa, Suessionis missi sumus, vt locum illum & eius incolas nostro patrocinio custodiamus, & custodiendo foueamus.

[21] Viuebat eodem tempore Nithardus, Ludouici Pij Imperatoris nepos, qui lib. 3 historiæ apud Andream Chesnæum tomo 2 Scriptorum historiæ Francorum, post relatam pugnam inter filios Ludouici Pij anno DCCCXLII factam, ista pag. 372 relata scribit: [a Karolo Caluo cum alijs sacris corporibus translatum] Cum Karolus Rex Suessionicam peteret vrbem, monachi de S. Medardo occurrerunt illi, deprecantes, vt corpora SS. Medardi, Sebastiani, Gregorij, Tiburtij, Petri & Marcellini, Marij, Marthæ, Audifax & Abacuc, Honesimi, Marcesinæ & Leocadiæ, Mariani, Pelagij & Mauri, Floriani cum sex fratribus suis, Gildardi, Sereni & Domni, Remigij Rotomagorum Archiepiscopi in basilicam, vbi nunc quiescunt, & iam tunc maxima ex parte ædificata fuerat, transferret. Quibus acquiescens, inibi remansit, &, vti postulauerant, Beatorum corpora proprijs humeris cum omni veneratione transtulit. Hæc Nithardus, quæ confirmantur in Chronico S. Medardi a Dacherio tomo 2 Spicilegij edito, vbi pag. 785 ista habentur: Iste Carolus Caluus postea fuit Imperator Romanorum: ipse enim mutare fecit corpora SS. Medardi & Sebastiani & Gregorij & aliorum, & ponere in cryptas VI Kalendas Septembris. Sed eam Translationem hactenus celebrari VII Kal. Sept. infra constabit.

[22] De aduentu & susceptione corporum sanctorum Martyrum Tiburtij, Marcellini & Petri & aliorum decem scripsit epistolam Odilo monachus ad Ingrannum: in cuius prologo asserit depositionem eorum factam in monasterio SS. Medardi & Sebastiani atque Papæ Gregorij. Incipit dein narrationem ab encomio prolixo Ludouici Pij Imperatoris, & post alia inserit ista: [monasterium SS. Medardi, Sebastiani & Gregorij dictum sec. 12] Multa quoque corpora Sanctorum de pluribus Italiæ partibus in regnum Franciæ detulit: vbi maxime populus nobilitate superbus, armorum strenuitate decorus, non minima laude sapientiæ, simul industriæ & prudentiæ pollet & præualet: vtique cuius ingenij solertia beatissimi & omnifaria laude dignissimi Sebastiani Martyris corporalis gleba, simul & beatæ memoriæ Gregorij Papæ sanctissima membra penes Suessorum mœnia in basilicam summi Confessoris Christi Medardi deportata pariter & conlocata videntur & habita. Hæc Odilo monachus ad Ingrannum, & quidem, vt paßim volunt, Abbatem monasterij SS. Medardi, Sebastiani & Gregorij Papæ, vti tunc, cum is seculo Christi duodecimo præesset, vidimus appellari. Claudius Dormaius lib. 4 historiæ Sueßionensis cap. 10 inter muneta Ludouici Imperatoris dicto monasterio oblata, recenset librum aureis litteris exaratum, & laminis etiam aureis obductum, quo dein cooperculo sublato, [liber adhuc seruatur a Ludouico Pio Imp. oblatus in receptione corporis.] curauisse dictum Ingrannum laminis argenteis, eisque inauratis obduci: in quibus etiamnum hæc verba leguntur: Hæc tabula facta est a D. Ingranno Abbate huius loci anno MCLXVIII, Alexandri III decimo, regni Ludouici Iunioris XXXIII. Librum autem ipsum obtulit Ludouicus Imperator B. Sebastiano in receptione eiusdem Martyris inclyti & Papæ Gregorij vrbis Romæ. Ingrannus ex Abbate Marchianensi effectus est Abbas S. Medardi anno duodecimi seculi XLVIII, & eidem Abbatiæ renuntiauit anno LXXVII. Ita supra citatum Chronicon S. Medardi.

[23] [Variæ solennitates S. Gregorij apud Suessionenses:] In Fastis sacris monasterij S. Medardi Sueßionensis nobis Cerbeia a R. D. Ildephonso Vraijet transmißis, varij dies venerationi S. Gregorij assignantur, e quibus solennior est duodecimus Martij, quo eum vt Patronum monasterij colūt: proximus huic est III Septembris, Ordinationi eius in Pontificem Romanum dicatus; quæ solennitas per totam Octauam continuatur. Eadem interim Ordinatio ex antiqua obseruatione recolitur XXIX Martij. Alij dies sunt eidem cum S. Sebastiano communes, scilicet IX Decembris, quo Aduentus corporum eo delatorum in veneratione est, vti & XIII Octobris ob certam dictorum Corporum eleuationem. Aliam solennitatem habet die XXVI Augusti Translatio Sanctorum ibidem quiescentium: demum XII Calendas Maij seu XX Aprilis recolitur sanctorum Corporum, [e quibus Reuelatio & Glorificatio reliquiarum] quæ per annum humi prostrata iacuerant, Releuatio & Glorificatio anno MXXXVIII facta. In MS. codice Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, cui numerus 1466 erat adscriptus, historia & occasio sacrorum corporum humi depositorum & dein glorificatorum continetur, quæ ex iudicio & sententia a S. Gregorio prolata peracta dicitur: hic ideo lectori proponenda, cum breui præmonitione de Odone primo Palatij regij Consule, eiusque filijs & Gothelone Duce vtriusque Lotharingiæ: quorum bella tomo 4 Scriptorum historiæ Francorum ex fragmento Chronici MS. ita pagina 97 narrantur: Anno Incarnationis Domini MXXXVII memoratus Princeps Campaniæ, [post abalienatam Præposituram Doncherianam.] Comes videlicet Odo, contra Alamannos & Lotharingos nimio fastu ducens exercitum, magnum de se eis præbuit triumphum. Nam commisso prælio cum potentissimo Alamannorum Duce Gothelone, multa suorum amissa copia terga vertit, & confossus occubuit. Quo defuncto, Tetbaldus filius natu maior Carnotensem vrbem & Turonensem sibi vindicauit: minor frater Tetbaldi Stephanus Meldensium & Tricassinorum sortitus est ciuitates. Sed hi ambo contra Regem Henricum rebellare cœperunt. Similia continentur in alio fragmento historiæ Francorum eodem tomo 4 pag. 86. Quo tempore Rex Henricus, vt Gothelonem Ducem sibi obstrictum detineret, præposituram Doncherianam prope Sedanum vrbem eidem donauit. Quibus præmissis ipsa historia danda suam habet fidem, & est huiusmodi.

[24] Post mortem gloriosissimi Francorum Regis Rotberti, regnante Henrico filio eius, cum iam in regno profecisset, & iura reipublicæ iusto moderamine disponeret; aliquot iam euolutis annis, contigit obire sui palatij primum Consulem Odonem: cuius filij Theubaldus & Stephanus, cum paterni honoris dignitatem ad integrum possidere cuperent; [Inter bellicos tumultus,] discordantibus animis arma corripere contra regalem potentiam, multo vallati milite, nullo modo formidauerunt. Rex autem ea, quæ pater in pace possederat suo dominio multa vindicans: inter cetera prænimia animi perturbatione, abiecto æquitatis iure, de possessione monasterij S. Medardi Sanctique Sebastiani, [monasterij S. Medardi possessionem Doncherianam] quod illorum ditioni subditum erat, famosissimam possessionem quamdam super Mosam fluuium sitam, quæ Donchredius nominatur, palatio suo seruituram proprijs ministris delegauit: quam demū a fundis, rerū & frugum abundantiam regalibus palatijs exuberanter subministrantibus, longe positam considerans, [al. Donchereius,] cum eius reditibus minime ad vsus proprios egeret; neue videretur Sanctorum prædia, [Henricus I Rex donat Gotheloni Duci Lotharingiæ.] nisi vlciscendi furoris caussa suo dominio vendicasse; Duci cuidam Lothariensis regni, nomine Gotzeloni in beneficio possidendam contradidit: qui nullo Dei timore correptus, temere suscepit, quod de sanctuario Dei iniuste ablatum nouerat.

[25] [Abbas cum monachis contristatus,] Contemplans igitur Abba monasterij præfatorum Sanctorum tantam regalis potentiæ violentiam, quæ sibi commissæ Ecclesiæ illata erat, cum omni congregatione monasterij gaudia mutans in luctum, & organum Deo seruientium in vocem flentium, nimio est animi mœrore affectus. Ignorans autem qua parte se verteret; a quo super tantam violentiam iustitiam expeteret (vtpote quem & regalis indignationis censura premebat, & aduocatorum nulla spes subleuabat) omnipotentis Dei cum omni congregatione expetit auxilium: qui numquam derelinquit sperantes in se; & indefessus est adiutor in oportunitatibus & in tribulatione. Inito ergo consilio cum Fratribus fieri disposuit, vnde & Rex terreretur de iniusta dominatione, & qui Sanctorum res possidendas susceperat, de iniusta & temeraria susceptione; in luctu & gemitu se cum Fratribus constituens, Ecclesiam, cui seruiebat, diuinis priuauit officijs: [Sanctorum corpora humi deponit,] & Sanctorū corpora, quæ in condigno sibi loco condita erant, quasi rerum suarum damnum secum gementia humi prostrauit: quatenus omnipotentis Dei misericordia & afflictæ subueniret Ecclesiæ & Sanctorum suorum Reliquias aliquando cum sui nominis glorificatione, rebus restauratis, in proprio recondere faceret honore.

[26] [Dux Gothelo proficiscens ad Cæsarem,] Euoluto denique anni curriculo, cum Sanctorum res prænominatus Dux secure & quasi hæreditarias possideret; contigit Paschalem solennitatem Dominicæ Resurrectionis, omnibus Christicolis solenniter recolendam, suo occurrere in tempore: Imperiale vero edictum Ducem illum, vt curiæ suæ interesset apud palatium, quod Neomaia appellatur, vocauit. Proficiscente autem illo cum omni apparatu suo, & iam propinquante quo ibat: nocte, quæ Cœnam Dominicam præcessit, [in Cœna Domini inter orandum obdormiens,] dum ad vigilias matutinorum celebrandas Christiana monitus religione surrexisset, peractis matutinorum solennijs, & extinctis secundum Ecclesiasticum morem candelis, obtenebrata omni domo, ad orationem se rogaturus Deum prostrauit: qui cum oraret, arreptus a somno, vidit in mentis excessu hos Sanctos, Sebastianum & Gregorium ad dexteram, Medardum ad læuam: quos præcedebat multitudo albatorum cum crucibus & cereis: audiuit autem eos inter se conquirentes, quid de eo facerent, qui res suæ Ecclesiæ a Rege, [in visione ex præcepto S. Gregorij] non æquo iure iam tunc moderamina reipublicæ disponente, accepisset, & iniuste eas vt a parentibus relictas possideret. Conquirentibus autem eis inter se, quid de eo ageretur: beato Papa Gregorio præcipiente, [a S. Sebastiano percussus,] sanctus & inuictissimus Christi Martyr Sebastianus eum hasta, quam tenebat, cum quadam seueritate percussit: quo ictu expergefactus, sanguinem per nares & os elicitum a corpore suo sensit: & conuocatis sui itineris socijs, qui ei more solito adhærebant; [sanguinem ex ore & naribus fundit:] innotuit eis lamentabili clamore quid audisset vel vidisset: quid vero passus esset, sanguis ab ore & naribus fusus ostendebat. Accepto denique ibi diuino suæ consilio salutis, terram Ecclesiæ Sanctorum, cui iniuste subtracta fuerat, [& possessionem Duncherianum restituit.] deuotus possidendam in perpetuum reddidit; temeritatem suam duriter accusans, & Sanctorum merita vbique prædicans.

[27] Hoc modo possessio Sanctis reddita est: & ecclesia, quod tristis amiserat, læta recepit. Sanctorum denique corpora, quæ humi prostrata iacuerant, cum summa veneratione, [Corpora Sanctorum releuantur.] & nominis Dei glorificatione in condigno honoris sui loco restituta sunt: & diuina laudis præconia, quæ diu in eadem ecclesia siluerant, cum laudibus & hymnis Deo gratias referentibus Fratres insonuerunt.

[28] Hactenus historia sanctorum Corporum humi depositorum & ad priorem locum relatorum, reperta in MS. codice Reginæ Sueciæ, cui præponebantur duodecim lectiones, quæ in hac solennitate ad Matutinum solebant recitari cum hoc exordio: [In lectionibus istius Releuationis] Omnium Sanctorum, Dominorum nostrorum, hic quiescentium merita veneranda, diuinæ virtutis potentia triumphabiliter sublimata, præsentis diei præcipua manifestant solennia. Dein relatis varijs de Præpositura Doncheriana auulsa & recepta, & triumpho Sanctorum indicato, lectio IX integra est de encomijs S. Gregorij, qui dicitur Procurator nostræ salutis, vas electionis, habitaculum Spiritus sancti, [encomia S Gregorij miscentur:] Organum Spiritus sancti, Doctor summæ veritatis & catholicæ fidei, & tandem ita finitur lectio: Summe Pastor & Pontifex tua, quæsumus, protege clementia, quibus exhibere dignatus es tuam præsentiam. In lectione XI recoluntur nomina sanctorum Confessorum ibidem quiescentium, & beatus Papa Gregorius, quia sanctæ Romanæ & Apostolicæ Sedis præcipuus, prætitulatione sui nominis prætitulatur in ordine primus. Hæc ibi, quæ alibi integra erunt edenda.

[39] Illustris cum sacris reliquijs & corporibus Sanctorum, in dicta S. Medardi ecclesia quiescentium, instituta est anno MDXXX proceßio a Ioanne Oliuerio Abbate monasterij S. Medardi, [in processione anno 1530 Reliquiæ S. Gregorij magnifice circumferuntur:] cum inter Carolum V Imperatorem & Franciscum I Regem Francorum, post huius ad vrbem Ticinum captiuitatem ac filiorum obsidum relaxationem, pax cum maxima omnium lætitia fuisset sancita. In hac proceßione feretrum duodecimum continens S. Gregorij reliquias, portabatur ab Abbate Vrsicampensi Ordinis Cisterciensis in diœcesi Nouiomensi, Pontificalibus indumentis cum mitra vestito, & Magno Decano Ecclesiæ Cathedralis Laudunensis, adiuuantibus ab vtroque latere in onere ferendo duobus Presbyteris, dalmaticis Diaconorum indutis. Cælum, quo feretrū tegebatur, e panno aureo confectum gestabant quatuor ex illustri nobilitate viri, & cingebantur ab alijs duodecim nobilibus personis, dictæ S. Medardi Ecclesiæ vasallis, partim scipiones partim tædas gestantibus: ante quos præcedebat Sacerdos detinens pedum dicti Abbatis. Sequebantur Prior S. Petri ad Calceatam Ordinis Cluniacensis, & latera eius cingentes Prior & Subprior Abbatiæ S. Ioannis de Vinea, pretiosis ex tela aurea amicti Diaconorum tunicis. Fuerunt omnia, in illa processione peracta, typis olim Parisiensibus, & nuper Suessionensibus excusa.

[30] [ab Hugenottis anno 1564 dispersæ,] Non potuit Cælitum gloriam aquo animo permittere hostis infensissimus diabolus; sed contra sacra lipsana excitauit furibundos Hugenottas, qui e Caluini cloaca prorepentes, Suessionem anno MDLXIV, die XXVII Septembris proditione ceperunt, ac mox sceleratas manus in res sacras iniecerunt, & eas fecerunt ecclesiarum deuastationes, quarū diu postea, & forsan ad hunc vsque diem vestigia cernuntur. Irruentes dein in ecclesiam S. Medardi, altaria & imagines Sanctorum destruxerunt & comminuerunt, & capsas reliquiarum SS. Sebastiani, Gregorij & Medardi e latibulo extractas, expilatis diuitijs, fœde violarunt, disperserunt aut in aquas proiecerunt. At vero per Dei gratiam sacræ hæ exuuiæ non omnino perierunt: aliæ namq; supra aquas fluitantes, fuerunt a viris pijs & Catholicis extractæ, [in vinea repertæ,] aliæ & potissimū S. Gregorij in vinea sunt repertæ in sacculo exdamasceno violaceo, segmentis aureis decorato, longitudine pollicum circiter quindecim & latitudine octo: in quo erant cineres partis alicuius corporis S. Gregorij a Romanis in cineres redacti, & facta omnium diligenti inquisitione, Dominus Episcopus dixit & asseuerauit illas esse veras SS. Sebastiani, Gregorij & Medardi reliquias, prȩcepitque eas tribus diuersis capsis reponi: & vnicuique capsulæ charta membranea Latine scripta affixa fuit, supra scriptam verificationem exponens, [capsulæ includuntur.] & subsignata quælibet per Baptistam Petit, scribam dicti Domini Episcopi: qui etiam Petit structuram & processum verbalem dictæ attestationis confecit, Quæ omnia in commentarium redegit Alexander Salnoueus, & Latine reddidit Nicolaus Bezanconius, ac nos ex MS. Nicolai Belfortij edidimus ad diem XX Ianuarij pag. 295 & sequenti.

§ VI Caput S. Gregorij ad monasterium S. Petri-Viui Senonense creditur translatum.

[31] Hactenus egimus de corpore S. Gregorij Magni, quod & Romani asserunt in basilica Vaticana adhuc adseruari, & Suessionenses contendunt ad se olim fuisse delatum: qui videntur dicta sententia Alexandri Salnouei contenti, admittere ad se delatos cineres partis alicuius corporis S. Gregorij a Romanis in cineres redacti, [Caput S. Gregorij Senones ad monasterium delatum fuisse] & Romæ præcipuam partem corporis relictam fuisse cum eius venerabili capite, quod sibi vendicant Lusitani, Bohemi, Franci, & forsan alij. Saussaius in Martyrologio Gallicano ad hunc diem, cum de corpore S. Gregorij Suessione deposito in monasterio S. Medardi egisset, ista subdit: Senonis caput eiusdem venerandum condigno cultu seruatur in monasterio S. Petri: vbi ab Ansegiso Metropolita huius Sedis, qui id Ioannis Papæ dono acceperat, fauore Caroli Calui Christianissimi Regis ac Imperatoris dudum religiosa pompa reconditum fuit. Hæc ibi. Creatus est Ansegisus Archiepiscopus Senonensis anno DCCCLXXI, e vita discessit anno DCCCLXXXIII, [circa an. 876,] cuius tempore Carolus Caluus Rex Franciæ anno DCCCLXXV ipso Natalis Dominici die in Imperatorem coronatus est a Ioanne VIII, qui præfuit Ecclesiæ ab anno istius seculi LXXI ad LXXXII, ante quem Carolus Augustus extinctus est anno LXXVII. Hæc de tempore. [tradunt Odoranus,] At rem gestam ita narrat Oderannus in Chronico S. Petri-Viui: Ansegisus ab vrbe Roma caput S. Gregorij Doctoris plumbo inclusum cum brachio S. Leonis Doctoris deferens, in eodem monasterio S. Petri conseruandum reposuit.

[32] Quæ pluribus explicat Clarius monachus in altero Chronico S. Petri-Viui apud Dacherium tomo 2 Spicilegij pag. 716, vbi ista scribit: Postulauit autem idem Ansegisus a Ioanne Papa dari sibi Reliquias Pontificum atque Doctorum Gregorij atq; Leonis, quod & impetrauit: [Clarius,] plerumque enim Missarum solennia in Sede Apostolica celebrauit. Dedit autem ei Ioannes Papa caput B. Gregorij Papæ vniuersalis, filij Gordiani, plumbo inclusum, & brachium S. Leonis Papæ & Doctoris. Suscipiens autem hoc munus idem Ansegisus detulit Senones in basilicam S. Petri, quod vsque in hodiernum diem illic cum magno honore seruatur. Robertus etiam monachus Autissiodorensis in sua Chronologia prædicta confirmat his verbis: [monachus Autissiodorensis.] Senonensi Ecclesiæ post Egilem præfuit Ansegisus monachus, vir in cunctis optime agens: cuius tempore Senonensis Ecclesia magno & pacifico viguit honore. Siquidem Ioannes Papa totius ei Galliæ & Germaniæ primatum contulit, vt esset primus post Papam, Synodumque Prȩsulum euocaret, & de fortioribus quibusque ac grauioribus indicaret: cui resistere voluit Hincmarus Remorum Archiepiscopus, sed Apostolica auctoritate compressus est. Huic etiam Ansegiso venerabili Præsuli præfatus Papa dedit caput beati primi Papæ Gregorij, & brachium S. Leonis Papæ & Doctoris, quas ille venerandas Reliquias Senones detulit, & in ecclesia S. Petri-Viui cum debita veneratione reposuit. Hæc ibi. [Solennitas 19 Martij.] Solennitas translationis capitis S. Gregorij celebratur in dicto monasterio S. Petri-Viui die XIX Martij.

[33] Plures sancti huius capitis de veteribus thecis in nouas factæ sunt translationes: de quarum vna mentio fit in codice MS. membraneo istius cœnobij, sub Rege Francorum Ludouico VI, Grosso dicto, circa annum MCIX exarato: in quo pag. 120 ista leguntur: [Translatio facta an. 3095] Item hoc anno MXCV iubente Domno Richerio Archiepiscopo, in monasterio S. Petri-Viui factus est conuentus solennis, & sacratissimum caput beatissimi Gregorij Doctoris, quod erat repositum in quodam scriniolo, vna cum osse de corpore sancti Patris nostri Benedicti Abbatis, palam omnibus ostensum, [24 Aprilis.] & exinde in VI Kalendas Maij, vt solenniter hæc dies in eodem monasterio agatur, stabilitum. Gaufridus a Colone in Inuentario reliquiarum huius cœnobij ita narrat rem gestam: Dominus Ansegisus vir laudabilis, Senonensis Archiepiscopus a Ioanne Papa impetrauit caput prædicti S. Gregorij, quod in monasterio S. Petri-Viui posuit. Postea anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo quinto, factus est conuentus solennis Clericorum, monachorum & populi, iubente Domno Richerio Archiepiscopo, & tunc prædictum caput sacrum repositum fuit in quodam scrinio argenteo, [& repositio in scrinio argenteo:] quod postea Domnus Gaufridus Abbas honorabiliter renouauit. Sedit Richerius ab anno LXII ad annum XCVI seculi vndecimi: at Gaufridum siue Goffridum de Montiniaco creatum Abbatem anno MCCXL cœnobium illud reparasse, tradunt Chronica dicti monasterij & ex ijs Sanmarthani.

[34] Seculo sequenti Archiepiscopus Senonensis floruit Guilielmus de Brosse, [Visitatio capitis an. 1333] ordinatus anno MCCCXXX, mortuus anno VIII sui Pontificatus. Hic anno MCCCXXXIII solennem visitationem instituit: cuius acta a duobus notarijs signata etiamnum in membrana extani cum illustri de capite S. Gregorij testimonio. Similia peracta iterum sunt a Ludouico Melunio Archiepiscopo anno MCCCCXXXIX, [& an. 1439.] & quæ postmodum ab eodem Archipræsule facta est eiusdem capitis translatio, in antiqua membrana legitur: [olim translatio anno 1459] Anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono; more Gallicano; Indictione VII, mensis vero Martij die vigesima, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, D. Pij diuina prouidentia Papæ III anno primo, regnante Christianissimo & Serenissimo Domino nostro Francorum Rege Carolo, & Carissimo nobis in Christo Filio, Fratre Oliuerio Chapperon, Abbate in dicto monasterio S. Petri-Viui præsidente; Nos ad ecclesiam S. Petri-Viui dicti monasterij declinantes (cuius ecclesiæ dedicatio olim a Deo & Angelis suis dedicatȩ & cōsecratæ, ipsa die celebrari solenniter consuetum est: ob cuius reuerentiam in ipsa ecclesia generalis & plenaria indulgentia ab omni æuo dicitur esse & pie creditur; & ad eam acquirendam annis singulis plebis multitudo copiosa a diuersis regni partibus affluere consueuit) pro parte dictorum Abbatis & Conuentus prædictorum nobis fuit instanter supplicatum, vt nunc ipsi deuotione moti pridem desiderassent prædictum gloriosissimum caput S. Gregorij in quadam magnifica capsa argentea deaurata, nobis ob hoc tradita & exhibita, ad modum capitis prope constructa, [in nouam capsam:] cum corona Papali seu tiara desuper, quam ad laudem & decorem omnipotentis Dei & egregij Doctoris prædicti fabricari & construi fecerant, prædictum sacrum caput in eadem capsa noua reponi vellemus & dignaremur &c.

[35] Diploma hoc signatum est a duobus Notarijs Ioanne Picou & Theobaldo Laurent in præsentia Abbatum Guichardi S. Columbæ, & Guerini S. Remigij Ordinis Benedictini, & Petri Abbatis S. Ioannis Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini; & seruatur etiamnum paruæ capsulæ insertum, & cum ea ipsi capiti inclusum. In ipsa autem capsula simul seruantur minuta fragmenta eiusdem capitis S. Gregorij, & alia instrumenta ad idem caput spectantia: quorum apographa aut indicem nobis submisit Corbeia supra nominatus R. D. Ildephonsus Vraijet: qui addit Vrbanum Papam VIII desiderasse particulam eiusdem sacri capitis sibi donari, eaque de caußa D. Spadam Nuntium suum in Francia Apostolicum (qui postmodum est in numerum Cardinalium adscitus) cum Breui Apostolico ablegasse ad Archiepiscopum Senonensem Octauium de Bellegarde: [particula capitis donata anno 1628 Vrbano VIII,] cuius petitioni vt fieret satis, fragmentum aliquod a capite abstractum, VI Decemb. anno MDCXXVIII liberali donatione in manus dicti Nuntij traditum fuisse, & ab eo Romam ad Summum Pontificem transmissum, ab eoque postmodum donatum ecclesiæ S. Mariæ & S. Gregorij in Vallicella Patrum Congregationis Oratorij: [ab hoc in ecclesia Vallicellana deposita.] quod & ipsi Patres litteris XXIX Ianuarij anni MDCLVII Roma mißis testati sunt. Vidimus ipsi Romæ anno LXI huius seculi sacras huius Ecclesiæ reliquias, & sequenti anno in ipso S. Petri-Viui monasterio sacrum S. Gregorij caput venerati sumus.

§ VII Reliquiæ S. Gregorij in Germania adseruatæ: an etiam Caput?

[36] E Gallia progredimur in Germaniam ad monasterium Petrohusiense seu Domus-Petri appellatum, quod secundum formam basilicæ Principi Apostolorum constructæ esset conditum in suburbio Constantiensi ad ripam Rhemi circa finem seculi ad honorem S. Gregorij Magni Ecclesiæ Doctoris, [Constantiæ ecclesia S. Gregorij] cui addictißimus erat eius fundator S. Gebhardus Episcopus Constantiensis. Hic Romam properauit, vt & de Apostolorum liminibus Sanctorum exuuias priuilegiumque libertatis perciperet, quod & magnifice impetrauit… Inter ceteras vero, quas Ioannes Pontifex beato viro Sanctorum dederat reliquias, caput quoque sanctissimi Papæ sibi condonauit Gregorij, sed hoc paucis & sibi familiarissimis cognoscentibus. [ibi creditum fuisset Caput S. Gregorij,] Vir autem Dei, tanto munere accepto, maximo delibutus gaudio, festinus vrbem egreditur, verens hoc, quod etiam contigisset, nisi diuina ministratione profectus fuisset. Romani enim cognoscentes se tanto pignore priuatos, se quasi orbatos gementes ciuitatem egressi, virum Dei vnanimiter prosequuntur, vti ea Felix Manilius in eius Vita ad XXVII Augusti elucidanda tradit: quæ in Chronico Constantiensi a Ioanne Pistorio inter sex Scriptores rerum Germanicarum edito, ita leguntur: Anno DCCCCXCII B. Gebhardus ecclesiam in honore S. Gregorij Papæ in magna gloria dedicauit. Affectione quoque, qua eidem loco singulariter deuinctus erat, mens ei fuit monasterio ipsi immunitatis priuilegium ab Apostolica Sede conquirere, [S. Gebhardo Episcopo Romam profecto donatum] atque idcirco proprio corpore vrbem petijt Romanam; Romamque veniens a Papa Ioanne… pro sui veneratione adeo est honoratus, vt non tantum priuilegium, quod ipse petebat ei concederet, verum & gratia Pontificis ei permissum est, vt manum mitteret ad corpus B. Gregorij Papæ hac conditione, vt quidquid vno tactu de sacris ossibus manu leuaret, hoc secum deferret. Itaque Dei gratia caput eius cum alijs magnificis de corpore eius reliquijs sustulit, omnibusque ad eius libitum impetratis, quæ volebat, lætus remeauit. Hoc siquidem sanctum caput, pluribus postea temporibus lapsis, inuentum est in capsa, firmiter olim solidata, sed præ antiquitate & sine cautela prorsus resoluta, quæ pristinis temporibus, vt dicebatur, in altari S. Petri in plaga meridiana recondita erat. Aperta autem capsa, in ipsa altera capsa rubricata inuenta fuit, Sanctorum reliquijs plena, inter quas dilectissimus thesaurus capitis sanctissimi Gregorij Papæ comminuti repertus fuit, aliæque plures reliquiæ in eadem capsa repertæ fuerunt. Obijt S. Gebhardus VI Kalend. Septemb. anno DCCCCXCVI, sepultus in basilica S. Gregorij a se constructa: quæ ideo etiam S. Gebhardi postmodum fuit appellata. [a Ioanne XV Papa an. 989.] Ceterum Ioannes Papa XV fuit, pro quo perperam VI legebatur, cuius annus quartus cum Indictione secunda conuenit in annum DCCCCLXXXIX, quando priuilegium summi Pontificis S. Gebhardo Romam profecto datum indicatur.

[37] [a Carolo IV Imperatore] De capite S. Gregorij Constantia Pragam delato, ista adduntur ad hunc diem in Martyrologio MS. Pragensi: Huius Sancti caput Serenissimus Princeps Carolus IV Romanorum Imperator semper Augustus, & Bohemiæ Rex obtentum in monasterio S. Gebbardi in ciuitate Constantiensi, & decoratum auro atque argento donauit Ecclesiæ Pragensi. [delatum Pragam.] Retulimus in Appendice tomi primi Ianuarij pagina 1084 festum reliquiarum a dicto Carolo IV Imperatore Pragæ depositarum: inter quas refertur caput S. Gregorij Magni, adeoque cum alijs Sanctis suam ibi venerationem habet die secunda Ianuarij.

[38] Ægidius Gelenius in libro de Magnitudine Coloniæ Agrippinæ, recenset in ecclesijs septem aliquas S. Gregorij Magni adseruari reliquias, & quidem de capite eius in ecclesia SS. Ioannis & Cordulæ, [reliquiæ Coloniæ,] articulum digiti apud S. Pantaleonem, dentem, os magnum & os paruum esse in veneratione apud Patres Carthusianos. In Belgicis varijs ecclesijs esse eiusdem S. Gregorij aliquas reliquias, monet in Hierogazophylacio Belgico Raißius. [& in Belgio,] Eminent Canonici Regulares S. Autberti in vrbe Cameracensi, & Rutilenses Carthusiani prope Mosam fluuium: apud hos dicitur adseruari os magnum, apud illos eiusdem Sancti brachium. Sed verendum est, ne ab alijs Sanctis, nomine Gregorij appellatis, ad hunc præcipuum, vt paßim fieri sæpius obseruamus, translata videantur. Thomas a Kempis post sermonem VIII ad Nouitios, narrat varia miracula meritis & patrocinio S. Agnetis Virginis & Martyris patrata, a nobis cum Actis eiusdem ad XXI Ianuarij edita: [patronus addiscentium litteras.] vbi num. 6 Sacerdos dicitur speciali affectu dilexisse S. Gregorium Papam, quia in eius festo scholas ad discendum alphabetum cum alijs pueris primum intrauit. Quæ pia consuetudo etiamnum multis in locis Belgij obseruatur, vbi S. Gregorius habetur Patronus addiscentium litteras. Ea religio videtur inoleuisse, quia S. Gregorius Anglos pueros venales redimere litterisque imbuendos tradere solitus erat: & forsan ea pietas ab Anglis ad Belgas emanauit, qui ab illis olim fuerunt aut in fide aut pietate instructi.

§ VIII. Veneratio S. Gregorij apud Hispanos. Caput eiusdem etiam dicitur in Lusitania adseruari.

[39] [Cultus S. Gregorij apud Hispanos:] Celebrem omni tempore fuisse apud Hispanos S. Gregorij Magni memoriam, obseruat Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico, enumerans præcipuarum Ecclesiarum Breuiaria antiqua, in quibus eius veneratio præscribitur. Originem huius transfert in affectum, quo S. Gregorius prosequebatur SS. Leandrum, Isidorum & Fulgentium fratres, aliosque Hispaniarum Episcopos, Abbates ac viros illustres, & ipsum Regem Catholicum Reccaredum: cuius fratrem S. Hermenigildum Martyrem honorauit, dum eius pro fide Catholica agonem martyrij lib. 3 Dialogorum cap. 11 enarrauit: vti ad huius diem natalem XIII Aprilis dicetur. Multa de mutuo eius S. Leandri amore proferimus proximo die XIII Martij, ad huius Vitam. Aliud indicatur munificentiæ S. Gregorij erga Hispanos monumentum, imago siue icon sanctißimæ Dei genitricis Mariæ, quæ apud Guadalupum in Estremadura miraculis claret: quam asserunt S. Leandrum a S. Gregorio vna cum huius Commentarijs in Iobum ad se missam accepisse: de qua re legi potest Tamaius Salazar ad diem VIII Septembris, qua Inuentio huius iconis solenniter celebratur. Nos aliqua attigimus XIV Ianuarij in Vita S. Fulgentij cap. 3 litt. b & XI Martij inter Prætermissos pag. 53, vbi de Simone Rolando, Hispanis Simone Vela, imaginis huius repertore egimus.

[40] Sunt Vlysipone in Lusitania in templo Domus Professæ Societatis Iesu plurimæ variorum Sanctorum reliquiæ: inter quas & S. Gregorij Papæ, [quomodo dicatur caput eius esse in Lusitania.] vti dictum est XXV Ianuarij inter Prætermissos & in alios dies reiectos. Vlysipone distat XIX leucis ad fluuium Tagum conuentus Carmelitarum Nouo-Turrensis, in quo solennis est veneratio S. Gregorij, nomenq; a Georgio Cardoso Hagiologio Lusitano inscriptū, quod ibidem antequam conuentus in honorem B. Mariæ Deiparæ Virginis pro dictis Carmelitis extrueretur anno MDLVIII, fuerit ædicula S. Gregorio dicata, in qua caput eiusdem sanctissimi Doctoris & Pontificis alteri argenteo capiti inclusum adseruatur in peculiari altari pro animabus, vt vocant, priuilegiato; vnde & monachi S. Gregorij communiter appellantur. Verum quomodo caput sacrum eo delatum fuerit, facta diligenti inquisitione fatetur memoratus Cardoso se assequi non potuisse: num in antiqua ædicula illud olim fuerit venerationi expositum, an vero, quod videntur monachi asserere, illud a suo habeant fundatore, qui fuit D. Iacobus de Lancastro Episcopus Septensis, ibidem in choro sepultus. Quidni huic præcipuo Sancto præ reliquis Gregorij nomine appellatis, applicarint & venerationem dicti capitis, imo & vetustæ ædiculæ nomenclaturam; licet forent alterius cuiuspiam S. Gregorij, aut forsan eremitæ, qui ibidem sanctam vitam egerit. De fundatione dicti conuentus plura congerit idem Cardoso in Notis ad XII Martij.

VITA
Auctore anonymo sed synchrono
Ex pluribus vetustis codicibus MSS

Gregorius Magnus, Pontifex Romanus, & Ecclesiæ Doctor (S.)

BHL Number: 3640

CAPVT I
S. Gregorij ortus, studia, vita monastica, legatio Constantinopolitana.

[1] Gregorius a vrbe Romana, patre Gordiano, matre Siluia editus, [Illustribus maioribus natus,] non solum spectabili Senatorum prosapia, verum etiam religiosa originem duxit. Nam b Felix istius Apostolicæ Sedis Antistes, vir magnæ virtutis, & Ecclesiæ in Christo gloria, eius atauus fuit. Sed tamen hanc Gregorius tantæ nobilitatis lineam moribus extulit, probis actibus decorauit. Denique vt post in propatulo claruit, [recte Gregorius appellatus,] non sine magno præsagio tale sortitus est nomen: Gregorius namque ex Græco eloquio in nostram linguam Vigilator seu c Vigilans sonat. Re etenim vera vigilauit sibi, dum diuinis inhærendo præceptis, laudabiliter vixit: vigilauit & fidelibus populis, dum doctrinæ affluentis ingenio eis, quo tramite cælestia scanderent, patefecit.

[2] [vna cum doctrina virtutem haurit:] Disciplinis vero liberalibus, hoc est Grammatica, Rhetorica, Dialectica ita a pueritia est institutus, vt quamuis hic eo tempore potissimum florerent studia litterarum, nulli in vrbe hac putaretur esse secundus: inerat ei in parua adhuc ætate maturum iam studium, adhærere scilicet dictis maiorum; & si quid dignum potuisset auditu percipere, non segniter obliuioni tradere, sed tenaci potius memoriæ commendare: hauriebatque iam tunc sitibundo doctrinæ fluenta pectore, quæ post congruenti tempore, mellito gutture eructaret. Hic in annis adolescentiæ, in quibus solet huiusmodi ætas seculi vias ingredi, Deo cœpit deuotus existere, & ad supernæ vitæ patriam totis desiderijs anhelare. Sed dum diu longeque d conuersionis gratiam differret, & postquam cælesti afflatus desiderio, seculari habitu contegi melius putaret, velletque præsenti mundo, [mundanis curis detinetur.] quasi specie tenus deseruire, cœperunt multæ contra eum eiusdem mundi curæ succrescere, vt in eo iam non specie, sed vt ipse de se asseruit, retineretur & mente.

[3] Tandem cum & e parentum iam dudum obitu liberam disponendarum rerum suarum haberet facultatem, quod mente prius f gestabat, aperuit: quodque iam in diuinis erat obtutibus, [septem monasteria condit:] humanis etiam visibus ostendit. Mox etenim cuncta, quæ habere potuit, ad pietatis opus distribuit, vt Christum pro nobis factum egenum, egens ipse sequeretur: sex denique in Sicilia monasteria construens, fratres illic Christo seruituros aggregauit; septimum vero intra vrbis huius muros instituit, in quo & ipse postmodum Regulari tramite, multis sibi sociatis fratribus, sub Abbatis imperio militauit: [fit monachus:] quibus monasterijs tantum de redditibus prædiorum suorum delegauit, quantum posset illic commorantibus ad quotidianum victum sufficere. Reliqua vero cum omni domus prædio vendidit, ac pauperibus erogauit, nobilitatemque illam, quam ad seculum videbatur habere, totam ad nanciscendam supernæ gloriam dignitatis diuina gratia largiente conuertit: & qui ante serico contextu, ac gemmis micantibus solitus erat per vrbem procedere trabeatus, post vili contectus tegmine ministrabat pauper ipse pauperibus. Etenim repente, mutato seculari habitu, monasterium petijt, & ex mundi huius naufragio nudus euasit; in quo tanta perfectionis gratia cœpit conuersari, vt iam tunc in ipsis initijs perfectorum numero posset computari. Inerat denique ei tanta abstinentia in cibis, [ex nimia abstinentia periculose ægrotat:] vigilantia in orationibus, strenuitas in ieiunijs, vt infirmato stomacho, vix consistere posset. Sustinebat præterea assiduas corporis infirmitates, maximeq; ea pulsabatur molestia, quam medici græco eloquio g syncopim vocant: cuius incommodis ita vitalium cruciabatur incisione, vt crebris interceptus angustijs per singula pene horarum momenta ad exitum propinquaret.

[4] Qualis autem in monasterio fuerit, quamque laudabili studio vitam direxerit, ex ipsius verbis possumus colligere; quibus ipse in Pontificatu iam positus, dum cum Petro suo Diacono colloqueretur, flendo vsus est, [in Prologo Dialogorum.] dicens: Infelix quippe animus meus, occupationis suæ pulsatus vulnere, meminit qualis in monasterio aliquando fuit: [ipse vitam hanc monasticam præfert Pontificia:] quomodo ei labentia cuncta subter erant: quantum rebus, quæ voluuntur, eminebat: quod nulla nisi cælestia cogitare consueuerat: quod etiam retentus corpore, ipsa iam carnis claustra contemplatione transibat: quod mortem quoque, quæ pene cunctis pœna est, videlicet vt ingressum vitæ & laboris sui præmium amabat. At nunc ex occasione curæ pastoralis, secularium hominum negotia patitur, & post tam pulchram quietis suæ speciem, terreni actus puluere fœdatur. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quid amisi: cumque illud intueor quod perdidi, fit hoc grauius quod porto. Ecce etenim nunc magni maris fluctibus quatior, atque in naui mentis, tempestatis validæ procellis illidor: & cum prioris vitæ statum recolo, quasi post tergum deductis oculis, viso littore suspiro: quodque adhuc est grauius, dum immensis fluctibus turbatus feror, vix iam portum valeo videre, quem reliqui. Hæc autem ipse de se referre consueuerat, non profectum iactando virtutum sed deflendo potius defectum, quem se pro pastorali cura incurrisse metuebat. Sed quamuis de se talia ex magnæ humilitatis intentione dixerit, nos tamen credere decet, nihil eum monachicæ perfectionis perdidisse occasione curȩ pastoralis; imo potiorem tunc sumpsisse profectum de labore conuersionis multorum, quam de propriæ quondam quiete conuersationis habuerit.

[5] [creatur Diaconus Cardinalis:] sed qualiter hic sanctus vir ad Diaconatus Officium, & post ad Pontificatus culmen ascenderit, subsequens sermo declarabit. Denique cernens h Romanus Pontifex, qui tunc Ecclesiæ præerat, virtutum gradibus B. Gregorium alta conscendere, eum abstractum a monasterio, Ecclesiastici Ordinis officio sublimauit, Leuitamque i septimum ad suum adiutorium asciuit: nec multo post pro responsis Ecclesiasticis ad vrbem Constantinopolim k Apocrisiarium direxit. Nec tamen ille, [mittitur Constantinopolim Apocrisiarius:] quamuis in terreno conuersaretur palatio, vitæ cælestis intermisit propositum. l Secuti namque sunt eum multi ex monasterio Fratres sui, germana deuincti caritate: quod diuina factum dispensatione conspicitur, vt eorum videlicet exemplo ad orationis placidum littus, quasi anchoræ fune, constringeretur: vt, [inter socios monachos seruat spiritum monasticum:] dum caussarum secularium incessabili pulsu fluctuaret, ad illorum consortium, velut ad tutissimi portus sinum, post terreni actus volumina fluctusque refugeret. Et licet eum ministerium illud, ex monasterio abstractum a pristinæ quietis vita, mucrone suæ occupationis extinxerit; inter eos tamen, per studiosæ lectionis alloquium, quotidianæ aspiratio compunctionis animabat. Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, verum etiam ad cælestis vitæ exercitia magis magisque succensus.

[6] Tunc ab eisdem Fratribus enixe rogatus, maximeque a m Leandro venerabili viro, Hispalensi Episcopo, qui pro caussis Wisigothorum Legatus eo tempore Constantinopolim aduenerat, compulsus est, [exponit librum Iobi:] vt librum beati Iob, multis inuolutum mysterijs, enodaret: neque ille negare potuit opus, quod sibi caritate interueniente amor fraternus multis imponebat vtile futurum; sed eumdem librum, quomodo iuxta litteram intelligendus, qualiter ad Christi Ecclesiæque Sacramenta referendus, quo sensu vnicuique fidelium sit aptandus, per triginta quinque librorum seriem miranda ratione perdocuit: in quibus libris ita de virtutibus vitijsque disseruit, vt non solum videatur eadem verbis exponere, sed formis aliquo modo visibilibus demonstrare. Vnde non est dubium eum perfectionem ipsarum assecutum esse virtutum, quarum ita efficaciter intimare valuit effectum.

[7] [hæresin circa statum Resurrectionis exortam extinguit.] Qui cum esset adhuc in eadem regia vrbe positus, nascentem ibi nouam hæresim de statu nostræ Resurrectionis, cum ipso, quo exorta est initio, adiuuante gratia Catholicæ veritatis attriuit. Siquidem n Eutychius eiusdem vrbis Episcopus dogmatizabat corpus nostrum in illa Resurrectionis gloria impalpabile, ventis aëreque subtilius esse futurum. Quod ille audiens, & ratione veritatis & exemplo Dominicæ Resurrectionis probauit hoc dogma orthodoxæ fidei omnimodis esse contrarium: Catholica etenim fides habet, quod corpus nostrum, in illa immortalitatis gloria sublimatum, subtile quidem sit per effectum spiritualis potentiæ, sed palpabile per veritatem naturæ, iuxta exemplum Dominici Corporis, de quo resuscitato a mortuis dicit ipse discipulis suis: Palpate, & videte, quia spiritus carnem & ossa non habent, sicut me videtis habere. [Luc. 34, 29] In cuius assertione fidei venerabilis pater Gregorius intantum contra nascentem nouam hæresim laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam pijssimo Imperatore Tiberio Constantino, comminuit, vt nullus sit exinde inuentus, qui eius resuscitator existeret.

[Annotata]

a Aliqua MSS. in vrbe Roma.

b Est S Felix III, cuius Vitam dedimus 25 Februarij.

c Aliqua MSS Vigilantius.

d Alia MS. conuersationis.

e Imo patris morte, & matris secessu in Cellam-Nouam: vti in alia Vita dicitur.

f Mombritius cum MS. gestiebat.

g Σύγκοπις Celso animæ defectio dicitur.

h Benedictus a Ioanne Diacono dicitur. Sedit is ab anno 575 ad 579.

i Diaconos septem solitos adesse Pontifici scripsit S. Cornelius Papa contra Nouatum apud Eusebium lib. 6 hist. Eccl. cap. 35.

k Apocrisarius, siue Apocrisiarius, Hincmaro ep. 3 cap. 13 Responsalis, quod illius esset ἀποκρίνεσθαι, [Apocrisarius.] siue ἀπὸκρισιν ποιεῖσθαι responsum dare. At missum a Pelagio II Papa anno 579 Pontifice constituto tradit infra Ioannes Diaconus.

l Hæc desumpta sunt ex præfatione in Iobum ad S. Leandrum.

m Vitam S. Leandri damus 13 Martij, vbi de hac legatione plura.

n Claruit multis miraculis S. Eutychius, etiam ob fidem exilium passus: colitur 6 Aprilis.

CAPVT II
S. Gregorij piæ exercitationes tempore pestis: electio in Pontificem: libri scripti, morbi.

[8] [Post inundationem Tiberis,] Igitur postquam Romam venerandus Leuita regressus est, aliquanto tempore interiecto, tanta inundatione Tiberis fluuius aluei sui cursum a egressus est, tantumque excreuit, vt eius vnda super vrbis muros influeret, atque in ea maximam partem regionis occuparet, ita vt plura antiquarum ædium mœnia destrueret: qua etiam aquarum violentia horrea ecclesiæ subuersa sunt, in quibus nonnulla modiorum tritici millia perierunt. Tunc siquidem multitudo serpentium cum magno dracone in modum trabis validæ per huius fluuij alueum in mare descendit; sed suffocatæ bestiæ inter salsos maris turbidi fluctus, nec mora in littore eiectæ sunt. [e peste inguinaria] Subsecuta est e vestigio clades, quam inguinariam vocant: nam b medio mense vndecimo adueniens, primo omnium, iuxta hoc quod in Ezechiele legitur: A sanctuario meo incipite, Pelagium Papam perculit, [Pelagio Papa extincto,] & sine mora extinxit: quo defuncto, tanta strages populi facta est, vt passim subtractis habitatoribus, domus in vrbe plurimæ vacuæ remanerent. [Ezech. 9, 6]

[9] [inuitus eligitur S. Gregorius:] Sed quia Ecclesia sine Rectore esse non poterat, B. Gregorium, licet totis viribus renitentem, plebs omnis elegit: quem ille apicem attentius fugere tentans, esse se omnino indignum tali honore clamabat: metuens videlicet, ne mundi gloria, quam prius abiecerat, ei sub Ecclesiastici colore regiminis aliquo modo subrepere posset. Vnde factum est, vt epistolam ad Imperatorem Mauritium dirigeret, cuius c filium ex lauacro sancto susceperat: [per Imperatorem conatur liberari:] adiurans, & multa prece deposcens, ne vnquam assensum populis prȩberet, vt se huius honoris gloria sublimaret. Sed Præfectus vrbis, Germanus nomine, eius nuntium anticipauit, comprehensoque, ac disruptis epistolis, consensum, quem populus fecerat, Imperatori direxit. At ille gratias agens Deo pro amicitia Diaconi, eo quod locum deferendi honoris ei vt cupiebat, reperisset; data illico præceptione, eum institui præcepit.

[10] Cumque in hoc restaret, vt benediceretur, & lues populum deuastaret, [adhortatur populum ad pœnitentiam:] verbum ad populum pro agenda pœnitentia hoc modo est exorsus: Oportet, Fratres carissimi, vt flagella Dei, quæ metuere ventura debuimus, saltem præsentia & experta timeamus: conuersionis aditum nobis dolor aperiat, & cordis nostri duritiam, ipsa, quam patimur, pœna dissoluat. Vt enim Propheta teste prædictum est: Peruenit gladius vsque ad animam. [Ier. 4, 10] Ecce etenim cuncta plebs cælestis iræ mucrone percutitur, & repentina singuli cæde vastantur: nec languor mortem præuenit, sed languoris moras, vt cernitis, mors ipsa prȩcurrit. Percussus quippe ante rapitur, quam ad lamenta pœnitentiæ conuertatur. Pensate ergo, qualis ante conspectum districti Iudicis peruenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quique non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt. Domus vacuæ relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, & sui eos ad interitum hæredes præcedunt. Vnusquisque ergo nostrum ad pœnitentiæ lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Reuocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus, & quod nequiter egimus flendo puniamus. Præueniamus faciem eius in confessione, & sicut Propheta admonet, leuemus corda nostra cum manibus ad Deum: ad Deū quippe corda cum manibus leuare, est orationis nostræ studium cum merito bonæ operationis erigere. [Thr. 3, 41] Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per Prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur, & viuat. [Ezech. 33, 11] Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet. Veternosas namque Niniuitarum culpas triduana pœnitentia abstersit, & conuersus latro vitæ præmia etiam in ipsa sententia suæ mortis emeruit. Mutemus igitur corda, & præsumamus nos iam percepisse, quod petimus: citius ad precem Iudex flectitur, si a prauitate sua petitor corrigatur. Imminente ergo tantæ animaduersionis gladio, nos importunis fletibus insistamus. Ea namque, quæ ingrata esse hominibus importunitas solet, Iudici veritatis placet: quia pius ac misericors Deus vult a se precibus exigi, qui, quantum meremur, non vult irasci. [Ps. 49, 15] Hinc etenim per Psalmistam dicitur: Inuoca me in die tribulationis tuæ, & eripiam te; & honorificabis me. Ipse ergo sibi testis est, quia se inuocantibus misereri desiderat; qui admonet, vt inuocetur.

[11] [septiformem Litaniam indicit:] Proinde Fratres carissimi contrito corde, & correctis operibus ab ipso feriæ quartæ diluculo septiformis Litaniæ deuotione ad lacrymas veniamus, vt districtus Iudex, cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositæ damnationis parcat. Quam exhortationem B. Gregorij ideo huic opusculo inserendum putauimus, vt a quanta perfectione prȩdicationis initium sumpserit, monstraremus. Igitur dum magna multitudo Sacerdotum, Monachorum, diuersique sexus & ætatis, iuxta præceptionem B. Gregorij die constituta Dominum rogatura venisset, intantum lues ipsa, diuino iudicio desæuit, vt intra vnius horæ spatium, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emitteret, [in magna hominem strage in oratione persistit:] octoginta homines in terram corruentes spiritum exhalarent. Sed non destitit Sacerdos tantus populo prædicare, ne ab oratione cessarent, donec miseratione diuina pestis ipsa quiesceret.

[12] Cumque adhuc futurus Antistes fugæ latibula præpararet, vrbi solicitudo, & portis vigiliæ deputantur, donec oportune & gloriose, vt Ordo sacer exposcit, in eo diuina munia complerentur. [in latebris absconditur,] Obtinet is a negotiatoribus, vt in cratera occultatus educeretur ab vrbe, sicque latebra triduo se occultauit, donec illum populus Romanus ieiunijs & orationibus, columna lucis tertia super eum nocte cælitus emissa obtinuit: [proditur columna ignea,] quæ non paruo noctis spatio a summo cæli vsque ad eumdem ipsum linea recta effulgens, quærentibus votum optabile demonstrauit. Sed & cuidam sancto anachoritæ vrbi contiguo Angeli ascendentes & descendentes per præfatam columnam super illum sunt visi, [& ascensu & descensu Angelorum:] qui mox felix sacrumque sumens auspicium de ea, quam vidit in somnis S. Iacob, scala, ibidemque domum Domini dixit fore, Rectorem domus Dei, quæ est Ecclesia, immo ipsum Dei templum inibi esse absconditum, exclamauit. [Pontifex consecratur.] Tandemque electus & dilectus Domini inuenitur, capitur & trahitur, & ad B. Petri basilicam ducitur, ibique ad Pontificalis gratiæ officium consecratus, Papa vrbis efficitur.

[13] Quo in tempore dum a Ioanne Rauennatis vrbis Episcopo reprehensus fuisset, [scribit librum de Cura pastorali:] cur a Pastorali officio delitescendo se subducere tam idoneus voluisset; hac occasione compulsus, volumen egregium, quod liber Pastoralis appellatur, composuit; in quo manifesta luce patefecit, qualis ad Ecclesiæ regimen assumi, qualiter ipsi Rectores viuere, qua discretione singulas quasque audientium personas instruere, quantaque consideratione propriam quotidie debeant fragilitatem pensare. [Homilias in Euangelia,] Sed & Homilias Euangeliorum numero quadraginta composuit, quas in duobus codicibus æqua sorte distinxit. Libros etiam Dialogorum quatuor edidit, in quibus rogatu Petri Diaconi sui, virtutes Sanctorum, d quos in Italia clariores esse nouerat, [4 libros Dialogorum,] ad exemplum viuendi posteris collegit: vt sicut in libris expositionum suarum, quibus sit e insudandum virtutibus, edocuit; ita etiam descriptis Sanctorum miraculis, quæ virtutum earumdem sit claritas, ostenderet. Primam quoque & vltimam Ezechielis Prophetæ partes, [in Ezechielem Prophetam:] quæ videbantur obscuriores, per homelias viginti duas, quantum lucis intus habeant, demonstrauit. Scripsit præterea & alia nonnulla, sed & epistolas quamplures, quæ singulariter cuncta edicere, breuitatis studio omisi. [varias epistolas:]

[14] Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere volumina potuisse, qui omni iuuentutis suæ tempore, vt verbis ipsius loquar, crebris viscerum doloribus cruciabatur; [multis interim morbis afflictus.] horis etiam momentisque singulis fracta stomachi virtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat; frequens etiam eum gressuum dolor vehementer affligebat. Verum inter hæc dum solicitus pensaret, quia Scriptura teste, Omnis filius, qui recipitur, flagellatur, quo malis præsentibus durius premebatur, eo de æterna certius præsumptione respirabat. Fatigabat eum præterea de ordinandis vrbis vigilijs, [& alijs solicitudinibus occupatus.] ne ab hostibus caperetur, solicitudo continua. Vrebant quoque eius animum incessanter filiorum hinc inde discrimina nuntiata: sed tamen ille inter tot & tanta deprehensus incommoda, numquam otio indulgebat, quin aut filiorum vtilitatibus inseruiret, aut aliquid dignum Ecclesiæ scriberet, aut per contemplationis gratiam cȩli secretis interesset.

[Annotata]

a Anno 589 mense Nouembri.

b Ianuario anni 590, ac VI Idus Februarij Pelagium mortuum esse tradit Anastasius.

c Hic est Theodosius natus anno 595, dein anno 600, die 26 Martij coronatus, ætatis annorum 4 cum medio.

d Aliqua MSS. Quos (alibi quas) in Italia clariores nosse vel audire poterat.

e Aliqua MSS. insinuandum.

CAPVT III
Exules & egeni a S. Gregorio adiuti: Angli eius industria ad fidem conuersi.

[15] [Succurrit exulibus a Longobardis pulsis,] Denique dum de tota pene Italia, Longobardorum gladios metuentes, plurimi vndique ad Romanam vrbem confugerent, solertem pro omnibus curam gerebat, & vniuersis cum verbi pabulo corporis subsidia ministrabat. Intantum namque eius animum misericordiæ amor deuinxerat, vt non solum horum, quos præsentes habebat, necessitatibus succurreret; sed insuper longe positis opem suæ largitatis impenderet: adeo vt etiam in monte Sinai Dei famulis constitutis, quæque erant necessaria, transmitteret. Nam alij quidem Pontifices, [etiam alijs in monte Sina degentibus,] construendis ordinandisque auro & argento Ecclesijs operam dabant: hic autem & ijs insistebat, & quasi ijs omissis, totus erga animarum lucra vacabat; & quidquid pecuniæ habere poterat, sedulus dispergere & dare pauperibus curabat, [& passim quibuscumque egenis:] vt eius iustitia maneret in seculum seculi, & cornu eius in gloria exaltaretur; ita vt illud beati Iob veraciter dicere posset: Benedictio perituri super me veniebat; & cor viduæ consolatus sum, Iustitia indutus sum, & vestiui me sicut diademate & vestimento iudicio meo. [Iobi 29,] Oculus fui cæco & pes claudo. Pater eram pauperum; & causam, quam nesciebam, diligentissime inuestigabam. Et paullo post: Si comedi buccellam meam solus, & non comedit pupillus ex ea; quia ab infantia creuit mecum miseratio, & de vtero matris meæ egressa est mecum. [Iob 31,]

[16] Ad cuius iustitiæ & pietatis opus pertinet, quod Anglorum gentem per prædicatores, [Procurauit conuersionem Anglorum:] quos illuc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens, æternæ libertatis fecit esse participem. Etenim, quia qui Deo nostro fideliter adhæret semper ex eius largifluo munere ad potiora feliciter conscendit; dum Sanctus iste beatissimus Gregorius ardenti studio pro colligendis particulatim fidelium animabus satageret, donauit illi pius Dominus, vt totam pariter conuerteret gentem: cuius conuersionis, vt putatur, facta diuinitus hæc occasio fuit. Cum die quadam, aduenientibus nuper mercatoribus, multa venalia in foro Romæ collata fuissent, multique ad emendum hinc inde confluerent; contigit & B. Gregorium, [quorum aliquos pueros venales olim intuitus,] ante scilicet quam Pontificale decus haberet, per forum transitum facere, ac inter alia vidisse pueros venales positos, lactei corporis ac venusti vultus, capillos quoque præcipui candoris habentes: quos cum aspiceret, interrogauit de qua regione vel terra essent allati: dictumque est, quia de Britannia insula; cuius terræ incolæ tali omnes decore niterent. Rursus interrogauit, vtrum idem insulani Christiani essent? an Paganorum erroribus impliciti? dictumque est, quod essent Pagani. At ille intimo ex corde longa trahens suspiria: Heu pro dolor! inquit, [doluerat Paganos esse] quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet; tantaque frontis speciei gratia mentem ab internis gaudijs vacuam gestat. Rursus ergo interrogauit, quod esset vocabulum Gentis illius? Responsum est, quod Angli vocarentur. Et ille: Bene, inquit, nam Angelicam faciem habent, [cum gente vniuersa & Rege;] & tales in cælis Angelorum decet esse cohæredes. Quod habet, inquit, nomen ipsa Prouincia, de qua isti sunt allati? Responsum est, quod a Deiri vocarentur ijdem prouinciales. Et ille: Bene, inquit, Deiri, de ira eruti, & ad misericordiam Christi vocati. Rex, ait, illius Prouinciæ quomodo vocatur? Responsum est, quod b Alle vocaretur. At ille alludens ad nomen Alle, ait: c Ad laudem Dei Creatoris Alleluia oportet decantari in partibus illis.

[17] [& accepta a Pontifice facultate,] Accedensque ad Pontificem huius Romanæ & Apostolicæ Sedis, rogauit, vt genti Anglorum in Britanniam aliquos verbi ministros, per quos ad Christum conuerterentur, mitteret: asserens & seipsum in hoc opus, Domino cooperante, perficiendum paratum esse; si tamen eidem Apostolico Papæ, hoc, vt benigne fieret, complaceret d. Quod cum ei primo minime Pontifex annuisset, postremo infatigabilibus eius precibus deuictus assensit. Qui ciuibus profectionis suæ celans negotium; quoniam si id nossent, nullatenus illi quolibet pacto acquieuissent: [versus Angliam profectus,] quanto celerius potuit, iter cum Apostolica benedictione arripuit. Hæc interea ad notitiam populi veniunt, vnanimi condicto omnes vrbici ac suburbani, vel quique audientes occurrere potuerunt, sese in tres partes diuidunt, & proficiscenti Apostolico e Pelagio ad Ecclesiam S. Petri terribili voce conclamant: Eia, Apostolice: quid fecisti? S. Petrum offendisti: Romam destruxisti: B. Gregorium non tam misisti quam expulisti. Ijs ergo vocibus horribiliter permotus Pontifex, [sed incitante populo Romano, vt reuocaretur,] populumque vehementissime metuens, post eum summa cum festinatione, & obligationis, vt quantocius Romam rediret, interdictione direxit. Sed antequam Missi eum adissent, trium dierum iam confecto itinere, dum idem vir Domini B. Gregorius, vt iter agentibus moris est, circa sextam horam in prato quodam socijs quibusdam quiescentibus, alijs autem illi assistentibus vel necessarijs rebus occupatis, sederet & legeret; venit ad eum locusta, & dans saltum, paginæ quam percurrebat insedit: cernensque eam beatus vir Domini Gregorius tam mansuete loco, quo assederat, [vti se reuocandum prædixerat,] permanere; cœpit, collætans sodalibus, ipsius nomen reciprocans quasi interpretari: Locusta, inquam, hæc dici potest, quasi loco sta. Et subiungens: sciatis, inquit, non progressius nos iter cœptum licere protendere: verumtamen surgite, & iumenta sternite, vt quantum licuerit, quo tendimus, properemus. Cum autem hinc mutuo confabularentur, & secum quærerent; [reuersus fuerat.] peruenerunt Missi Apostolici equis sudantibus, & admodum fatigatis: statimque illi cum magna celeritate epistolam, quam detulerant, porrexerunt; qua perlecta: Ita est, inquit, socij, vt prædixeram; Romam celerius remeabimus.

[18] [Pontifex mittit viros Apostolicos.] Talique ordine interim dilato suæ deuotionis effectu, mox vt ipse Pontificatus Officio functus est, opus desideratum perfecit; alios quidem prædicatores mittēs, sed ipse prȩdicationem, vt fructificaret, suis exhortationibus ac precibus seu muneribus fulciens. Deniq; direxit ad eamdem insulam f seruos Dei, Mellitum, Augustinum, & Ioannem, cum multis alijs Deum timentibus monachis; qui intra breue temporis spatium g Regem illum, qui in capite illius insulæ morabatur, h cum suo populo conuerterunt. Quibus Omnipotens Dominus tantam faciendorum miraculorum gratiam contulit, vt verbum fidei, quod ore prædicabant, signorum efficacia confirmarent. [& Reges ad fidem conuersos esse] Vnde factum est, vt paucis elabentibus annis etiam i ceteri insulæ illius Reges cum ijs, qui eis subiecti erant, ad Christi Domini fidem accederent. De cuius Gentis conuersione simul & miraculorum prodigijs, quæ ibidem fiebant, ita B. Gregorius in libris Moralibus perhibet, dicens: Ecce lingua Britanniæ, [gaudet:] quæ nihil aliud nouerat, quam barbarum frendere, iam dudum in diuinis laudibus Hebræa cœpit verba sonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus Sanctorum pedibus seruit Oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni Principes edomare ferro non poterant; hos pro diuina formidine Sacerdotum ora simplicibus verbis ligant: & qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metuerat; iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis cælestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei diuinæ cognitionis infunditur; eiusdem Diuinitatis terrore refrænatur, vt praue agere metuat, ac totis desiderijs ad æternitatis gloriam venire concupiscat. [Anglorum Apostolus appellandus:] Quod totum vt fieret ita eidem B. Gregorio gratia diuina concessit, vt merito ab Anglorum populis debeat Apostolus nuncupari, quia etsi alijs non est Apostolus, sed tamen illis est; nam signaculum Apostolatus eius, ipsi sunt in Domino.

[Annotata]

a Deira, Anglis Deirland, est pars regni Northumbrorum, cuius altera pars Bernicia dicitur, fuit singulis subinde Regibus vnaquæque subiecta. Capitur Deira etiam pro regno Northumbriæ. Ita apud Monachum Egolismensem in Vita Caroli Magni Eardulphus Rex Nordanimbrorum, id est de Irlanda insula (imo de Deirlanda prouincia) Britanniæ pulsus ad Imperatorem anno 808 venit.

b Alla siue Alle Rex Northumbrorum seu Deirorum fuisse dicitur circiter 30 annos, ab anno 559 ad annum 589.

c Aliqua MSS. Laudem Domini nostri Iesu Christi, omnium visibilium & inuisibilium conditoris oportet decantari in illis partibus.

d In MSS. Audom & altero nostro hæc adduntur: Quod dum perficere non posset, quia etsi Pontifex concederet illi, quod petierat, non tamen ciues Romanos, vt tam longe ab vrbe secederet, putarat permittere. Ea alibi desunt.

e Ioannes Diaconus Benedicto Papæ huius decessori hæc tribuit.

f Misit anno 596 SS. Augustinum, Laurentium, & cum ijs alios plures, inter quos Ioannem hic relatum censemus, at S. Laurentio Romam reuerso, adiunxit illi anno 601 nouos operarios S. Mellitum & alios, vti accurate deduximus 2 Febr ad Vitam S. Laurentij. Coluntur S. Augustinus 26 Maij, Mellitus 24 Aprilis.

g S. Ethelbertum Regem Cantiorum, baptizatum anno 597, die Pentecostes: huius Vitam illustrauimus 24 Februarij.

h Baptizatis 10000 Anglorum in festo Natiuitatis Christi.

i Ita MSS. at Mombritius: ceteræ etiam insulæ & ipsarum Reges. Inter hos primus fuit S. Edvvinus Northumbrorum, ducta in vxorem S. Ethelburga, filia S. Ethelberti Regis: baptizatus est anno 627 a S. Paulino, iam anno 625 Northumbrorum Antistiteconstituto. Coluntur Edvvinus 4 Octob. Ethelburga 8. Septemb. Paulinus 10 Octob.

CAPVT IV
Miracula a S. Gregorio circa Eucharistiam & Reliquias ac signo Crucis patrata.

[19] Iam vero vtrum aliquibus vir iste tanti meriti miraculis claruerit, superfluo quæritur, quod luce clarius constat, quod is, qui virtutum signa suis meritis valuit, alijs quoque, largiente Christo, [Miraculis claret:] acquirere, si exegisset oportunitas, facilius poterat hȩc etiam ipse promereri. Sed ne ijs, qui cum Iudæis signa visibilia ad ostendendum sanctitatem expetunt, satisfactio desit; & illis, qui Sanctorum exemplis ad meliora accendi & prouehi quærunt, ædificatio prosit; quædam autumo referenda, quæ per eum Dominus ad excitandum, & corroborandum nostræ mentis teporem, & destruendam multorum infidelitatem potius quam ignorantiam, fieri & manifestari decreuit. Mater-familias quædam nobilis erat in hac ciuitate Romana, quæ religionis & deuotionis studio oblationes facere, & die Dominica ad ecclesiam deferre, summoque Pontifici ecclesiasticæ consuetudinis & familiaritatis gratia eidem offerre solebat: [mulierem in fide Eucharistiæ dubiam confirmat,] quæ cum quadam die ex more ad communicandum de manu Apostolici ordine suo accederet, illique Pontifex offam Dominici Corporis porrexisset, dicens: Corpus Domini nostri Iesu Christi prosit tibi in remissionem peccatorum, & in vitam æternam; subrisit. Quod Vir Domini cernens, illi communionem sacram retraxit, & separatim super altare reposuit, eamque Diacono seruandam, vsque dum cuncti fideles communicarent, tradidit. Expletis vero sacris mysterijs, interrogauit eam B. Gregorius, dicens: Dic rogo, quid cordi tuo emerserit, cum communicatura risisti? at illa: [sacra hostia in carnem precibus transformata,] Recognoui, inquit, portiunculam illam ex eadem oblatione fuisse, quam ego meis manibus feci, & tibi obtuli. Et cum eam, te intellexissem Corpus Domini appellare, subrisi. Tunc sanctus Domini Pontifex sermonem exinde fecit ad populum, & exhortatus est eum, vt suppliciter Dominum exoraret, quatenus ad multorum fidem corroborandam carnis oculis ostenderet, quid infidelitas huius mulieris mentis oculis videre & fidei luminibus conspicere debuisset. Quod cum fuisset oratum, ipse vna cum populo & eadem muliere ab oratione exurgens, ad altare cunctis cernentibus, & sese ad cernendum cæleste spectaculum comprimentibus venit: corporalem pallam releuat a, & vniuerso populo, ipsaque muliere contuente, partem digiti auricularis sanguine cruentatam inuenit, ac mulieri dixit: Disce, inquam, veritati vel modo iam credere contestanti: panis, quem ego do, Caro mea est; & sanguis meus vere est potus. Sed præscius Conditor noster infirmitatis nostræ, ea potestate, qua cuncta fecit ex nihilo, & Corpus sibi ex carne beatissimæ Virginis Mariæ, operante sancto Spiritu, fabricauit. Panem & vinum aqua mixtum, manente propria specie, in Carnem & sanguinem suum, ad Catholicam precem, ob reparationem nostram, Spiritus sui sanctificatione conuertit. Indeque vniuersos iussit diuinam precari potentiam, vt in formam pristinam Sacrosanctum reformaret mysterium, quatenus mulieri ad sumendum fuisset possibile: [& dein in pristinam formam redacta:] quod & factum est. Vnde sæpefata mulier plurimum in sancta religione ac fide proficiens, participatione Dominici Sacramenti consecrata est; & omnes, qui viderant, in diuino amore & orthodoxa credulitate feruentius excreuerunt.

[20] Quidam quoque nobilissimus secundum carnis prosapiam, & potentissimus iuxta regiam in suo modo magnificentiam, cum per internuntios familiaritatem Apostolicæ Sedis adeptus fuisset, & frequenti admonitione, epistolarum etiam a B. Gregorio transmissarum instructione, erga Dei & Sanctorum cultum sufficienter fuisset imbutus; misit per strenuos & deuotos Missos condigna exenia ad sedem Pontificalem, petens Reliquias beatorum Apostolorum ac Martyrum sibi transmitti. [Petenti per legatos sacras reliquias,] Cuius Legatos sanctus Apostolicus honorabiliter & gratanter suscipiens, aliquamdiu secum morari fecit, atque indesinenter sanctorum Apostolorum memoriam, atque cœmeteria Martyrum ex more prisco pro huiusmodi negotio Missas celebrando, & Reliquias in eorum veneratione circuiens consecrando, præfatos Legatos comites sibi semper habens, cum explicuisset eorum celebrationes quorum Reliquiæ petebantur, [mittit pannos, quibus hæ inuolutæ fuerunt:] particulatim eosdem pannos consecratos, super quos Sancta celebrauerat, diuidit, & singulis singillatim b buxtulis imposuit, munitisque eis sigillo suæ sanctæ auctoritatis, petitoribus vsu Ecclesiastico tradidit. Qui debita cum veneratione benedictionem petitam & acceptam suscipientes, profecti sunt viam suam gaudentes.

[21] Sed dum per aliquantos dies regressionis suæ iter carperent; ei, qui primus ceteris habebatur, amica humanitati subripuit curiositas, dicens sodalibus se stulte laborem itineris subisse, cum nescirent, quid pretiosi Domino suo referrent. Pedetentim autem crescente collatione verborum, [quos ab ijs cum indignatione relatos,] & virescente suggestione sociorum, confractis Apostolicæ dignitatis sigillis, apertæ sunt buxtulæ, & in singulis singulæ panni repertæ sunt portiunculæ. Moxque cum indignatione Romam reuersi, Archidiaconem adeunt conquerentes: Vt quid, inquiunt, Domnus Apostolicus tam vilipendit Dominum nostrum, qui tantam gratiam se apud eum obtinuisse sperauerat, quod sic voluerit illudere, & nos dehonorationi & offensioni suæ addicere. Existimauimus siquidem nos ossa Apostolorum vel Martyrum pretiosa hinc deferre, sicut decuȩrat tantum virum, vti Dominus noster est, a tanta nihilominus Sede quæsita tam longo & difficillimo satis itinere: & datæ sunt nobis panni modici portiunculæ, acsi huiusmodi panniculi genus apud nos nequiuerit inueniri. Nisi enim cauta solicitudo nobis subuenisset, vt, quod gerebamus, cognosceremus, & sic stolide ad nostrum Dominum nobis contigisset venire, dubium non est periculum honoris & gratiæ suæ nos debuisse incurrere. Quos Archidiaconus modesta increpatione redarguit, cur in tantam præsumptionem eruperint, vt Apostolica sigilla corrumperent, hortans eos, vt redirent, & quæ acceperant, Domino suo cum honore deferrent. Sed ij nullatenus monitis eius acquiescentes, vsque ad Domni Gregorij venere præsentiam, factoque comperto patientissime eorum tulit stultitiam, [patienter recipit,] eosque sacrosanctis Missarum sollennijs præcepit interesse.

[22] Inde cum ad locum sui sermonis est ventum, suadet populo, Dei & Sanctorum gratiam implorare, quatenus in hac re dignetur apertissime sic suam potentiam patefacere, vt quid mereatur fides, euidentius minus creduli & ignorantes possint cognoscere. Et facta oratione, [& precibus impetrato ex eis sanguinis fluxu,] accepit ab eo cultellum, qui temerauerat signa, & super altare Corporis S. Petri acceptam vnam portionem panni per medium pungens, secuit: ex qua statim sanguis decurrit, & omnem eamdem particulam cruentauit. Videntes autem suprascripti Legatarij, & omnes populi stupendum & arcanum fidei sacræ miraculum, ceciderunt proni in terram, adorantes Dominum, & dicentes: Mirabilis Deus Israël in Sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtutem & fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus. Et facto silentio, inter alia fidei documenta dixit ad eos B. Gregorius, qui ante has venerandas Reliquias parui duxerant: Scitote Fratres, quia in consecratione Corporis & sanguinis Domini nostri Iesu Christi, cum ob sanctificationem Reliquiarum in honore Apostolorum vel Martyrum ipsius, quibus specialiter assignabantur, quando supra sacrosanctum altare libamina offerebantur, semper illorum sanguis hos pannos intrauit, qui effusus est pro nomine Christi Domini nostri. Et ædificatis in fide cunctis qui viderant, munitisque iterum buxtulis signo suo, tradidit eis incomparabilia munera voti sui. [confirmauit fidem illorum.] Et cum magno gaudio reuersi, hæc omnia, quæ viderant & audierant, Domino suo nuntiaueruut, & sui desiderij compotem reddiderunt; qui pretiosa Sanctorum patrocinia reuerenter suscepit, & honorabiliter in loco venerabili condidit: in quo frequentiora, quam in S. Petri ecclesia, operari miracula dignatur Deus ad laudem & gloriam nominis sui vsque in hodiernum diem.

[23] Pater nihilominus familias erat Romæ, valde rebus ditissimus, sed religione nimis egenus, qui non vitijs minus plenus quam rebus, cum vxor sua ei displicuisset, fecit ab ea contra præceptum Domini nostri Saluatoris Iesu Christi diuortium. [Adulterum frustra sæpius monitum, anathemate perculit:] Res vero beatissimum Gregorium Pontificem pijssimum latere non potuit, quia & magnitudo mali, & agnitio personarum se facile prodidit: quem B. Gregorius multis & suauissimis monitionibus, seu districti diuini examinis terroribus studiosissime & sæpissime, immo indesinenter persuadere contendit, vt vxorem suam in pacatam gratiam reciperet, a qua quoquo modo diuelli nisi morte, aut amborum consensu intercedente nequiret. Sed is diabolica præuentus irremediabiliter pertinacia, monita beatissimi Gregorij, viri Dei spreuit. Quem ipse sanctissimus Papa Gregorius Apostolica auctoritate ab Ecclesia sub anathemate, nisi resipisceret, sequestrauit. Quam excommunicationem idem ægre admodum ferens, & peccata peccatis accumulans, duos magos pecunijs ex placito locat, vt in sanctum Apostolicum ad vindictam eius apodixem suæ artis exercerent. Qui eum facie ignorantes, [ideo equitans incantationibus infestatur:] dum quadam die ad processionem ex more pergit B. Gregorius, secus transitum illi eminus stantes, sibi eum rogant insinuari. Quibus responsum est ipsum esse, qui solus Pontificali dignitate equitans, præcedentem & subsequentem cuneum Ecclesiasticorum virorum haberet. Et intuentes eum, repente equum illius maleficijs suis a dæmonibus vexari fecerunt: statimque B. Gregorius, inuocato nomine Domini nostri Iesu Christi, & edito signo Crucis, [Crucis signo equum sistit,] ab equo perturbauit dæmonia, respiciensque in partem, mox vt magos est contemplatus, illi cæcati, ab eisdem dæmonijs peruasi, ceciderunt retrorsum. Intellexit inde Vir Domini eorum id perpetratum nequitia: & cum iussisset eos ad se adduci, interrogati, rei ordinem prodiderunt. Quibus respondit beatissimus Pontifex: Perpetuo cæci esse debetis, ne videntes, [magos cæcitate plectit:] ad consuetam peruersitatem redire tenteris: in nomine autem Domini nostri Iesu Christi, operante beato Petro, liberi a vexatione dæmonum sitis. Qui confestim a dæmonibus liberati, & credentes, fonte salutari perfusi sunt, ac permanente cæcitate damnati, iubente B. Gregorio, de cetero stipe sunt ecclesiastica aliti.

[24] Sed & Tyrannus quidam multam oppressionem pene importabili importunitate quieti ingerebat sanctæ Romanæ Ecclesiæ, possessionesque eidem & mancipia pertinentes crudelissime deuastabat. [rebellem Ecclesiæ reconciliat,] Qua de re beati Pontificis per internuntios admonitione correptus, maiori exarsit insania, adeo vt Vrbem depopulandam adiret. Cui aduenienti B. Gregorius, vt colloqueretur, occurrit; tantamque vim nutu diuino eius verbis inesse expertus fuit, vt cum humillima indulgentia religioso Apostolico satisfaceret, seque deinceps sibi subditum, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ deuotum famulum spopondisset. [ægro valetudinem recuperat:] Is denique postea vsque ad exitum infirmatus, venerandi Papæ orationem poposcit; atque in responsum accepit, quod ei Dominus adhuc spatium pœnitentiæ largiretur; & vt plenius conualesceret, illis, quibus fuerat nutritus cibis, indulgere studeret, qui iussis obtemperans, conualuit, & in reliquum deuotius vixit.

[Annotata]

a Aliqua MSS. reuelat.

b Tria MSS. Buxtis, at Mombritius Buxetis, aliud MS. Buxis, alia 2 Bustis. Sed mox in omnibus MSS. dicuntur Buxtulæ apertæ, & munitis buxtulis: vbi Mombritius vascula habet. Ita reliquias S. Mauri fuisse in buxtula lignea reconditas scripsit S. Odo Abbas in miraculis eiusdem editis 15 Ianu. cap. 4 pag. 1056, Ioannes Diaconus pyxides habet: Bussulos videbimus infra 20 Martij ad Acta S. Ambrosij Senensis.

CAPVT V
Oratio pro anima Traiani. Libri scripti. Obitus.

[25] Idem vero perfectissimus, & acceptabilis Deo Sacerdos, cum quadam die per forum Traiani, quod opere mirifico constat esse constructum, procederet, & insignia misericordiæ eius conspiceret: inter cetera memorabile illud comperit, videlicet quod, cum idem orbis Princeps in expeditionem circumuallatus militum cuneis pergeret, [Memor mansuetudinis Traiani] ibidem obuiam habuerit vetustissimam viduam, senio simulque dolore ac paupertate confectam, cuius lacrymis atque vocibus sic compellatur; Princeps pijssime Traiane, ecce ij sunt homines, qui modo mihi vnicum filium, senectutis meæ scilicet baculum & solatium, occiderunt; meque cum eo volentes occidere, dedignantur mihi pro eo etiam aliquam rationem reddere. Cui ille festinato, vt res exigebat, pertransiens: Cum rediero, inquit, dicito mihi, & faciam tibi omnem iustitiam. Tum illa: Domine, inquam, & si tu non redieris, ego quid faciam? Ad quam vocem substitit, & reos coram se adduci fecit: neque, cum suggereretur a cunctis accelerare negotium, gressum a loco mouit, quousque & viduæ a fisco, quod Iuridicis sanctionibus decretum est, persolui præcepit: demumque supplicationum precibus & fletibus super facto suo pœnitentes, viscerali clementia flexus, non tantum potestate quam precatu & lenitate, vinctos Prætorialibus catenis absoluit. Cuius rei gratia compunctus venerabilis Pontifex, [deflet errorem eius,] cœpit lacrymosis gemitibus secum inter verba precantia hæc siquidem Prophetica & Euangelica euoluere oracula: Tu Domine dixisti, Iudicate pupillo, defendite viduam, & venite, & arguite me: dimittite, & dimittetur vobis. Ne immemor sis, quæso peccator ego indignissimus, propter nomen sanctissimæ gloriæ tuæ & fidelissimæ promissionis tuæ in huius deuotissimi viri facto. Perueniensque ad sepulcrum B. Petri Apostoli, ibidem diutius orauit & fleuit; atque veluti grauissimo somno correptus, in extasi mentis raptus est, quo per reuelationem se exauditum discit, & ne vlterius iam talia de quoquam sine Baptismate sacro defuncto præsumeret petere, [an exauditus?] promeruit castigari. Qua in re licet animus perfectæ fidei, & curiosus quilibet valeant conqueri, credentes Veritati maiora ijs promittenti & dicenti: Quæ apud homines impossibilia sunt, vel videntur; possibilia sunt apud Deum: tutius tamen in hoc actu videtur diuinæ pietatis & potestatis iudicium venerari, & a nemine debere a discuti.

[26] Denique a fideli & religioso viro, ac huic nostro Patri sanctissimo pro suæ religionis & vtilitatis merito valde familiarissimo, [instruitur a Spiritu sancto in specie columbæ apparente.] fideliter post obitum eius nobis narratum didicimus. Quod, cum idem vas electionis, & habitaculum sancti Spiritus visionem vltimam Prophetæ Ezechielis interpretaretur, oppansum velum inter ipsum & eumdem exceptorem tractatus sui, illo per interualla prolixius reticente, isdem minister eius stylo perforauerit, & euentum per foramen conspiciens, viderit columbam niue candidiorem super caput eius sedentem, rostrumque eius ori diu tenere appositum, quæ cum se ab eiusdem ore amoueret, incipiebat sanctus Pontifex loqui, & a Notario graphium ceris imprimi. Dum vero reticebat sancti Spiritus organum; minister eius oculum foramini iterum applicabat, eumque, acsi in oratione leuatis ad cælum manibus simul & oculis, columbæ rostrum conspicabatur more solito ore suscipere. Quod tandem eodem spiritu reuelante, beatus Gregorius Pontifex sanctissimus cognouit; & vehementissime tristis effectus, interminatus est auctoritate Apostolica miraculi diuini in se perpetrati conscium, ne in vita sua id alicui quoquo modo patefaceret. Quod ipse interim secretum custodiens, post defunctionem ipsius sanctissimi Sacerdotis compulsus quorumdam inuidia, qui obtrectabant virum beatissimum præsumptionis tumore tanta ac tasia de cælestium arcanorum mysterijs fuisse locutum; hæc ita se per omnia vidisse, fideliter reuelauit.

[27] Migrato ad Dominum sæpedicto Reuerendissimo Pontifice, [a morte apparens successorem corripuit.] cum fames validissima non modo in hac ciuitate Romana, verum & in omnibus circa regionibus satis superque grassaretur, & ipse, qui ei in Sede Pontificali successerat, horrea Ecclesiæ ementibus frumenta aperiret; & illis, quos beatus Gregorius per monasteria & xenodochia seu diaconias vel hospitalia stipendijs alendos Ecclesiasticis ordinauerat, clauderet; cœperunt famis compellente inopia Apostolici aurem inquietare, dicentes: Domne Apostolice, quos Pater noster, antecessor tuus, sanctissimus Gregorius hactenus studuit pascere; tua sanctitas fame non sinat perire. Quos vociferationum clamores idem moleste ferens, respondit: Si Gregorius antecessor meus ad famam suæ laudis cunctos populos curauit suscipere; nos omnes non possumus pascere; sicque vacuos iussit abire. Quæ verba responsionis, cum sæpius ad se clamantibus iterans redderet, apparuit ei in visu beatissimus Dei famulus, Romanæ Sedis dignitatis Papa Gregorius, tertio, illumque blande increpans super sua detrectatione, ac ipsius tenacia, seu miserorum indigentia admonuit, atque corripuit. Qui nec cor ad misericordiam flexit, nec ori ab obtrectatione adhibere custodiam voluit, nec manum ad largitatem extendit. Inde illi quarta vice apparens beatissimus Papa Gregorius, vir miræ sanctitatis ac pietatis adornatus, horribiliter eum redarguit; & comminans de virgula, quam manu tenebat, in capite eum leniter percussit: cuius dolore pariter & cordis rancore vexatus b, in breui defunctus est.

[28] Hæc breuiter de vita beati Gregorij, & actibus dicta sunt. Ceterum quamdiu mundi huius orbita voluitur, eius laudabile meritum semper accipit incrementum; quia ipsius sine dubio gloriæ ascribitur, quod hæc etiam Romana ciuitas, vna cum sanctis Apostolis, eius precibus constare videtur. Et quod Anglorum Ecclesia noua semper sobole fœcundatur, & quod illius doctrinis per orbem vniuersum multi de peccato elongati, [Epilogus,] & ad sanctam Confessionem peccatorum suorum, pariterque ad veram pœnitentiam reuocati, ad Christi clementiam (qui est pius & misericors in omnibus suis, & cuius sapientiæ, testante Psalmista, non est numerus) reuertuntur. Et quod boni, quique & spirituales homines eius suasionibus, donante Domino nostro Iesu Christo, omnium visibilium & inuisibilium Creatore summo, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, inflammati, cælestem patriam, vbi est laus & gaudium sine fine, dies sine nocte, sol resplendens sine nube, satietas sine fama, desiderāter & pijssimo cordis affectu requirunt. Qui beatissimus Pontifex & pijssimus Dei famulus postquam Sedem huius Romanȩ & Apostolicæ Ecclesiæ annis tredecim, mensibus sex & diebus decem gloriosissime rexit, ex hac luce substractus, atque ad æternam & regni cælestis sedem, comitantibus Angelis, congaudentibus feliciter omnibus Dei electis, trāslatus est. Sepultus vero in Ecclesia B. Petri, Apostolorum Principis ante Secretarium, die quarto Iduum Martialium, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit, & regnat in vnitate perfecta per infinita seculorum secula. Amen.

[Annotata]

a Hoc monitum mouit nos, vt a longa inquisitione animum calamumq; abstrahamus. Potuit namque, post barbarorum etiam incursionem, talis pectura aliaue tabula extitisse: potuit S. Gregorius eius adspectu commotus fuisse, & cum gemitu ac mentis affectu ad Deum adspirasse, vti visis Anglis, quod adhuc Pagant essent, eum fecisse supra relatum est. Potuit idem Sanctus, quasi in somnio aliquam extasin passus, didicisse, Deum suæ promissionis memorem, Traiano, licet infideli & Ecclesiæ Christi persecutori, congruum aliquod beneficium præstitisse: at promeruit ipse castigari, ne talia petere præsumeret. Potuit de potentia absoluta Dei aliud & maius beneficium præstari, sed quis consiliarius eius fuit? Fauent huic historiæ S. Ioannes Damascenus serm. pro defunctis, S. Antoninus, S. Thomas alijq;, ob unt Baronius ad annum 604. alijq;.

b Hic est Sabinianus, qui sedit mensibus 5, diebus 19. mortuusanno 605, die 19 Februarij.

VITA ALIA
Auctore Ioanne Diacono,
Collata cum MSS.

Gregorius Magnus, Pontifex Romanus, & Ecclesiæ Doctor (S.)

BHL Number: 3641

AVCTORE Ioanne Diacono

PROLOGVS Beatissimo ac felicissimo Domino Ioanni, Sanctæ, Catholicæ & Apostolicæ Romanæ Ecclesiæ Præsuli, Ioannes vltimus Leuitarum.

a

Nvper ad Vigilias B. Gregorij Romani, Pontificis, Anglorum scilicet gentis Apostoli, Lectione de b Paulino, ciuitatis Nolanæ Præsule consuetudinaliter personante, visus es a venerabilibus Episcopis, diuino quodam instinctu commotus requirere, cur tantus Pontifex, qui multorum Sanctorum Vitas texuerat, gestis proprijs in propria dumtaxat ecclesia caruisset: præsertim cum & apud Saxones, & apud Longobardorum sibi prorsus c infensissimam gentem, gestis proprijs vbique polleret. Cumque venerabiles Episcopi has ab vtrisque gentibus haberi quidem, sed compendiosissime, responderent; meam quoque paruitatem consciscens, præceperas, vt Vitam ipsius de scrinio sanctæ Sedis Apostolicæ tanto plenius, quanto & certius carpere studuissem. Sed dum ego propriæ inertiæ conscius, me meis prioribus, ac per hoc sapientioribus, [Auctor iussu Romani Pontificis scribit Vitam S. Gregorij:] qui Vitam eius, licet breuiter, tamen pio conatu pulcherrimoque stylo descripserant, conferre penitus dubitatem; identidem iubendo vehementer hortatus es, vt Romanæ Sedis Pontificem, eiusdem Sedis Præsulis auctoritate describerem: cui Deus omnipotens probandorum seu repellendorum scriptorum omnium specialem dederit proculdubio potestatem. Itaque tam imperiosis auctoritatibus tandem compulsus, vix primum librum Gregorianæ Vitæ compleueram, quando hunc in eiusdem Vigilijs, annua vertigine reuolutis, tua probauit pariter ac publicauit auctoritas.

[eam in 4 libros distinguit:] Ergo solicitor factus ad cetera, pauca de multis, te incentore, te præceptore, te fautore, teque iudice colligens, in libris quatuor, auxiliante Domino, coarctaui: & secundum distributionem eiusdem Doctoris, qui librum Regulæ pastoralis quadripartita ratione distinxerat, ego quoque illum, qualiter ad culmen regiminis venerit, in primo huius operis libro perhibui: & ad hoc rite perueniens, qualiter vixerit, in secūdo disserui: & bene viuens qualiter docuerit, in tertio designaui: & recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognouerit, in quarto conclusi. Neque magnopere tempora temporibus contuli, sed rebus similibus similia coaptaui: [secutus alio: auctores:] quoniam reuera non tantum, quando fecisset, sed quantū fecisset, solicitus deflorare curaui. In quibus quamquam multa & varia memoratu digna studio breuitatis omiserim, nihil me posuisse memini, quæ scriptorum veterum nequeant auctoritate defendi, exceptis illis miraculis, quæ nostris temporibus facta multorum adhuc superstitum viuis vocibus celebrantur. Si cui tamen aliter visum fuerit, vt assolet, [addit miracula tunc patrata,] ad plenitudinem scrinij vestri recurrens, tot chartaceos libros epistolarum eiusdem Patris, quot annos probatur d vixisse, reuoluat. Et quia quædam illarum vario tempore destinatæ, varietatem sensuum retinent: eædemque nonnullis integræ, quibusdam vero parte aliqua diminutæ pro personarum, locorum siue temporum dispensatione videntur, finetenus relegendo conspiciat: sicque demum lucidam veritatem cognoscens, me aut cum amasijs defendat, aut cum osoribus arguat. Quamquam in eo, quod tuo iudicio placeo, cunctis veritatem tuentibus me perpetuo placiturum fore præsumam. Peto igitur, vt, sicut tuis iussionibus humiliter parui, sic B. Gregorij precibus, & in hoc seculo ab æmulorum insidijs & in futuro a peccatorum nexibus merear misericorditer liberari, per Dominum nostrum Iesum Christum, Amen e.

[Annotata]

a Ioannes Papa 8 creatus 14 Decemb. anni 872, mortuus 5 Decemb anni 882.

b Colitur S. Paulinus 22 Iunij, ante hæc scriptoris tempora circiter annos 440 mortuus.

c De iniurijs & persecutionibus, quas S. Gregorius & Romani a Longobardis perpessi sunt, infra sæpius agitur.

d In Pontificatu scilicet, vt tredecim annis respondeant totidem libri epistolarum, prout ab aliquibus distingui lib. 4 num. 7 dicitur.

e

Post Prologum sequebantur Capitula libri primi in Vita ante opera eiusdem edita: quæ etiam continentur in MS. Corsenduncano, sed simul cum capitulis sequentium librorum. Nos hic quæ ad librum primum spectant, proponimus.
1 De genere B. Gregorij
2 De nomine, quod is habuit conueniens vitæ studijs: alijs. Quod φερώνομος fuerit. [Capitula libri primi.]
3 De institutione eius.
4 Vbi Prætor Vrbanus exprimitur.
5 Vbi sex monasteria in Sicilia fecit.
6 Vbi sub Abbatibus in suæ domus monasterio militans, postmodum Abbas fuit.
7 Vbi Paschali Sabbato ieiunare non valet.
8 Vbi a Domino ieiunandi fortitudinem impetrat.
9 Vbi mater Siluia ei consuetudinaliter legumina mandat.
10 Vbi duabus vicibus ab Angelo Dei tentatur, tertia vero liberalissimus comprobatur.
11 Vbi Frater furtum faciens a dæmonio vexatur & a Gregorio liberatur.
12 Vbi fugitiuus Frater cæcatur & a nigri canis morsibus liberatur.
13 Vbi Frater fugam molitus a dæmone corripitur, a Gregorio liberatur.
14 Vbi Fratrum latebræ immobilitate caballorum cognoscuntur
15 Vbi Frater Iustus pro re peculiari seueriter in morte punitur.
16 Vbi eius anima de inferni cruciatibus liberatur.
17 Vbi dimissis peccatis, Antonius mori iubetur.
18 Vbi Gerontius cum quibusdam Fratribus se asserit moriturum.
19 Vbi Ioannes ab Apostolo sanatus a defuncto vocatur.
20 Vbi Frater Merulus ex albis floribus se somniat coronatum.
21 Vbi de venalibus Anglorum pueris percunctatur.
22 Vbi pro conuertendis Anglis Britanniam petiturus absoluitur.
23 Vbi a Præsule tribus sententijs consternato redire iubetur.
24 Vbi per locustam se cognoscit continuo reuersurum.
25 Vbi a monasterio tractus, Diaconus consecratur.
26 Vbi Constantinopolim Apocrisarius destinatur.
27 Vbi pro exponendo libro B. Iob enixe rogatur.
28 Vbi cum Eutychio disputans, victor agnoscitur.
29 Vbi liber Eutychij ab Augusto ignibus deputatur.
30 Vbi Eutychius moriens pellem manus suæ tenebat dicens, se in ea veraciter resurrecturum.
31 Vbi apocrisariatus Gregorij qualitas declaratur.
32 Epistola Pelagij Papæ Gregorio mittitur.
33 Vbi Maximianus cum Fratribus a naufragio liberatur.
34 Vbi Romana vrbs diluuio Tiberis inundatur.
35 Vbi Athesis fluuius mirabiliter solidatur.
36 Vbi dracone cum bestijs in mari necato aër corrumpitur.
37 Vbi sagittis cælestibus cladem ferentibus, Pelagius Præsul extinguitur.
38 Vbi Theodorus a dracone liberatus conuertitur.
39 Vbi Gregorius ad Pontificatum nolens eligitur.
40 Vbi Pontificatum sub terfugere gestiens, Imperatori latenter litteras mittit.
41 Vbi pro concione pœnitentiam prædicat.
42 Vbi septiformem Litaniam localiter ordinat.
43 Vbi octoginta homines pestilentia prosternuntur.
44 Vbi ab vrbe diffugiens indicio cælesti monstratur: & reductus primæ Sedis Pontifex consecratur.
45 Vbi noluisse summum Sacerdotium, veraciter demonstratur.
46 Vbi discretionis eius perfecta qualitas indicatur.
47 Vbi conabatur extra mundum & extra carnem fieri, & ad speciem Dei anhelare.
48 Vbi condoluit ruinæ suæ gemitum renouari.
49 Vbi ex scriptis Anastasij Patriarchæ, quasi beatitudinis requiem, salutem accipiens, fontem sitiens, vmbram æstuans inuenit.
50 Vbi ab Andreæ Illustris caritate & animo non recessit.
51 Vbi quod Ioannis Exconsulis bona excellentiæ sit expertus.
52 Vbi Leandro Hispalensi Episcopo respondere noluit epistolis ad se transmissis.
53 Vbi quam magno angore animi summum Sacerdotium susceperit.
54 Vbi quod inuestigare superna iudicia nullus homo sufficere queat.

Ceterum more nostro Vitam in maiora capita distinguimus, & pro numeris, quos alibi singulis Actis addimus, hic Capitula iam indicata inserimus.

LIBER I
Vita S. Gregorij vsque ad Pontificatum inuite assumptum.

CAPVT I
S. Gregorij progenies, studia, Prætura administrata, vita monastica, Abbatis munus.

[1] [Nobilissima & sancta stirpe progenitus.] Gregorius genere Romanus, arte philosophus, Gordiani viri clarissimi, & beatæ Siluiæ filius, præfuit Romanæ Sedi a annis tredecim, mensibus sex, diebus decem, temporibus b Tiberij, Mauritij & Phocæ Augustorum. Iste Senatoria stirpe progenitus, tam nobilissimam quam etiam religiosissimam genealogiam duxit, ita vt c quartus Felix Apostolicæ Sedis Pontifex, vir magnæ in Christi Ecclesia reuerentiæ d [qui Basilicam SS. Cosmæ & Damiani Martyrum, via sacra iuxta templum Romuli, sicut hactenus cernitur, venustissime fabricauit] eius atauus fuerit, & B. e Tarsilla Virgo, quæ moritura promissionis cælestis audiuit harmoniam, & Iesum Christum ad se recipiendam videre meruit, amita nihilominus eius extiterit.

[2] Quam Gregorius geminæ nobilitatis lineam pijs moribus extulit, probis actibus exornauit: adeo vt præsagio quodam Græce Γρηγόριος, quod Latine Vigilantius resonat, vocaretur. Nam recta, [Gregorius, id est Vigilantius, dictus:] quæ docturus erat, dum viuis operibus adimpleuit, sibimetipsi vtique se vigilasse perdocuit. Dum vero recta, quȩ faciebat, docendo quoque disseruit, vigilasse quoque dignoscitur, non solum sibi, sed & futuri temporis Christianis.

[3] [scientijs imbuitur:] Siquidem inerant ei in tenera ætate matura iam studia, & auditurus incognita, religiosis senibus indagator solertissimus adhærebat: sumptaque doctrinæ semina, tenaci memoria ruminanda, quæ post in populos mellito declamaret gutture, congerebat. Denique docilis adolescens, cum transmisso communiter stylo surgentis infantiæ, ad biuium Pythagoricæ litteræ peruenisset, incunctanter sinistrum tramitem cum seculi voluptate relinquere, & ad dextrum cœpit cum cælesti desiderio totis viribus anhelare.

[4] Sed dum conuersionis suæ gratiam longius protrahens, tutius se Christo famulaturum putaret, [fit Prætor vrbanus:] si sub Prætoris vrbani habitu mundo specie tenus deseruiret, cœperunt multa contra eum ex eiusdem seculi cura succrescere: ita vt non iam, sicut proposuerat, specie, sed in eo retineretur & mente.

[5] Tandem patre orbatus, vbi liberam disponendarum rerum suarum nactus est facultatem, [condit 6 monasteria in Sicilia,] sex monasteria in Sicilia fabricans, sufficientibus Fratribus cumulauit. Quibus tantum prȩdiorum contulit, quantum posset ad victum quotidianum Deo illic militantium sine indigentia suffragari.

[6] Septimum intra Romanæ vrbis mœnia, sub honore S. Andreæ Apostoli, f iuxta Basilicam SS. Ioannis & Pauli ad cliuum Scauri monasterium in proprio domate fabricauit. In quo, relictis sericis, [aliud Romæ:] auro gemmisque radiantibus togis, simulque supellectilibus reliquis in vsum pauperum erogatis, [in eo monachus degit, dein Abbas:] ex huius mundi naufragio nudus euasit: diuque desideratum monachicum capiens indumentum, primo sub g Hylarionis, deinde sub Maximiani venerabilium Patrum regimine, multis sibi sociatis Fratribus, regulari tramite militauit h. Post vero, cum subesse mallet, Fratrum votiua concordia imminente, præesse non renuit, sicut in consequentibus apparebit.

[7] Erat ei abstinentia tanta ciborum, sedulitas orationum & ieiuniorum, [ex abstinentia & laboribus ægrotat:] studiositas tam desiderata sacrorum librorum, vt infirmato stomacho lassescens, vix subsistere proculdubio videretur. Nam, cum quodam tempore incisionem vitalium, quam Græci dicunt συγκοπὴν, pateretur, crebrisque angustijs per horarum momenta deficeret, & ad exitum appropinquaret, ac nisi eum Fratres frequenter cibo reficerent, vitalis ei spiritus funditus intercipi videretur; [Sabbato Paschæ noquit ieiunare:] Paschalis superuenit dies: & dum sacratissimo Sabbato, in quo omnes etiam paruuli pueri ieiunant, ipse ieiunare non posset, cœpit plus mœrore quam infirmitate deficere.

[8] Mox accersito viro sanctissimo Eleutherio, dudum penes Spoletum multis præposito, [precibus morbum pellit:] tunc vero eiusdem sui monasterij monacho, a quo videlicet audierat fuisse mortuum suscitatum, oratorium petijt, seseque cum lacrymis, vt saltem die illo ad ieiunandum sibi virtus daretur, in orationem dedit. Et post paullulum completa oratione digressus, tantam virtutem suum stomachum percepisse cognouit, vt ei cibus & morbus funditus de memoria tolleretur. Cœpit secum mirari, quis esset, quis fuerit: & cum ad animum redibat infirmitas, nihil in se ex his, quæ meminerat, recognoscere præualebat. Cumque in dispositione monasterij occupata mens esset, obliuiscebatur funditus ægritudinis suæ. Si vero rediret ægritudo ad memoriam, cum tam fortem se esse sentiret, mirabatur si non comedisset. Qui ad vesperum veniens, cognouit sibi tantam fortitudinem permanere, vt ad diem alterum transferre potuisset ieiunium, si voluisset. [animum continuo occupat:] Verum quamquam pene quotidiano languore tabesceret, nullam tamen corpori suo cupiebat quietem, quo minus aut oraret, aut legeret, aut scriberet, aut dictaret.

[9] In huius sacri monasterij penetralibus idem vir omnipotentis Dei Gregorius a matre i Syluia (tunc temporibus iuxta portam B. Pauli Apostoli, [crudis victitat leguminibus.] loco, qui dicitur Cella-noua, quo hactenus oratorium nomini eius dedicatum, & famosum S. Sabæ Confessoris Christi monasterium, cuius laus est in sexta & septima synodo, constitutum videtur, degente) crudis leguminibus pascebatur.

[10] [Angelo sub habitu naufragi sæpius dat eleëmosynam,] Vbi hunc de more quædam scribentem Angelus Dei reperiens, misereri sibi flebiliter sub habitu naufragi postulabat. Cui Gregorius ex intimo corde compatiens, bis ternis numismatibus datis, abire præcepit. Nec multo post eadem die idem naufragus redijt, seq; multa perdidisse, pauca vero recepisse perhibuit. A quo senis pari modo numismatibus sumptis, lætabundus abscessit. Sed die tertia rediens, identidem adiutorium naufragus importunis vocibus requirebat. Cui liberalissimus pater, accersito vestiario, alia sex numismata dari prȩcipiens, cognouit in vestiario nil numismatum, vnde posset consolari naufragū, remansisse. Quid faceret, nesciebat. Æstuabat Deo deuoti pectoris pietas, non sufferens vacuam proximi reliquisse miseriam. [etiam scutellam argenteam matris;] Rursus vestiarium suum, si forte vas quodlibet aut vestimentum haberet interrogans, audiuit nil penitus remansisse, præter matris argenteam, quæ cum infusis leguminibus mitti solita erat, scutellam. Mox alacrior factus: Ergo, inquit, Frater hanc defer, ne tristis abeat, qui consolari quærit, pauper. Itaque delatam scutellam Gregorio satis hilariter largiente, [ab Angelo dein & S. Andrea adiutus.] pauper qui putabatur, lætus amplectitur, non iam ad expetenda, sed ad conferenda suffragia rediturus. A quo videlicet Angelicæ visitationis tempore, tantis miraculis, tantis est virtutibus publicatus, vt omnibus secum viuentibus & exemplo fuerit & terrori. Quippe qui non solus, sed socialiter cum B. Andrea Apostolo, suo monasterio signis euidentibus sit præfuisse putatus.

[Annotata]

a [Anni & dies Pontificatus.] A 3 Septembris anni 590 ad 12 Martij anni 604, vtq; sint dies decem hic asignati, vterque terminus, id est dies consecrationis, & dies obitus includuntur: in aliquibus MSS. Anastasii Bibliothecarij dies nouem leguntur.

b Imo tempora Tiberij non spectant ad eius Pontificatum: sed ad illum Diaconus Constantinopolim Aprocrisarius missus est. [Tiberius Imp.]

c Imo tertius Felix, vt dictum supra, & ad eius Vitam 25 Februarij.

d Hæc parenthesi inclusa, expungenda, quæ spectant ad S. Felicem 4: cuius Acta dedimus; O Ianuarij.

e De S. Tarsilla, alteraq; amita S. Æmiliana agitur plenius infra lib. 3 cap. 6.

f De his locis agit Pancirolus in Thesauro nouo vrbis Romæ, regione 9 ecclesia 30 & 32. Et pluribus Antonius Yepez tom. 1 ad an. 576 cap. 1. Fuerunt in Cælio monte.

g [Valentio.] MSS. nostrum & Corsenduncanum Laurionis, at legendum esse Valentionis supra dictum est

h Mortuo Abbati subrogatum fuisse in Poëmate legitur.

i Inscripta est S. Syluta Martyrologio Romano ad diem 3 Nouembris.

CAPVT II
Varij monachi ob scelera diuinitus puniti: a S. Gregorio adiuti.

[11] [Monachum furto facto, a dæmone arreptum.] Nam vt pauca de multis loquar, quadam die duos exinde Fratres transmisit, qui aliquid emere pro eiusdem monasterij vtilitate debuissent. Vnus iunior, qui prudentior videbatur: alter senior, qui custos iunioris esset. Perrexerunt vtrique, & de pretio, quod acceperunt, ipse, qui custos iunioris missus fuerat, nesciente altero, furtum fecit. Qui mox, vt in monasterium sunt reuersi, atque ante oratorij limen venerunt, arreptus a dæmonio is, qui furtum fecerat, cecidit. Dimissus autem a dæmonio, concurrentibus monachis, Abbatis iussu requisitus est, an forte de eo, quod acceperat, furtum fecisset. Negauit, & iterum vexatus est: dimissus, [post varias negationes id confitentem liberat:] atque iterum requisitus negauit, atque iterum vexatus est. Octo itaque vicibus negauit, octo viribus vexatus est. Post octauam vero negationem, a Gregorio interrogante, confessus est, quod nummos furto abstulerat: eique prostratus, se peccasse testatus est: perceptaque pœnitentia, vlterius ad eum dæmonium non accessit.

[12] [fugam e monasterio meditantem, cæcum factū & tortum,] Alio quoque tempore, dum in die natalitio eiusdem Apostoli, iam meridianis horis Fratres requiescerent, subito quidam Frater apertis oculis cæcatus cœpit tremere, voces ingentes emittere: quibus vocibus testabatur ferre se non posse, quod patiebatur. Cucurrerunt Fratres, viderunt cæcum oculis apertis, & trementem & clamantem, & a præsentibus alienum, nihilque, quod foris agi poterat, sentientem. Hunc in manibus leuauerunt, ante altare S. Andreæ Apostoli iussu b Gregorij proiecerunt, ipsique pro eo in orationem prostrati sunt. Qui statim ad se reuersus, confessus est, quia senex quidam ei apparuit, & canem nigrum ad eum dilacerandum dimisit, dicens: Quare fugere voluisti de monasterio isto? [precibus sanat:] Cumque euadere de canis morsibus nullo modo potuissem, venerunt quidam monachi, & eumdem senem pro me rogauerunt: qui statim iussit canem abscedere, & ipse ad me reuersus sum. Hic etiam sæpe confessus est postea, dicens, quod eo die, quo ista pertulerat, consilium habuerit de monasterio fugiendi.

[13] [item alium eadem de caussa a dæmone correptum,] Alius quoque monachus discedere ex eodem monasterio latenter disponens, oratorium ingredi voluit, sed dæmone corripiente nequiuit. Relinquebatur a dæmonio, quamdiu extra oratorium stabat: si ingredi conabatur, statim maligno spiritui traditus, vexabatur. Hoc dum sæpius fieret, tandem c Gregorio inquirente, se de monasterio fugere voluisse confessus est: eiusque per triduum simul cum Fratrum precibus ita pietate diuina curatus est, vt ad eum postmodum malignus spiritus numquam accedere tentaret.

[14] [duos monachos apostatas in crypta latentes,] Alij quoque duo Fratres de eiusdem Patris monasterio fugerunt: qui aliqua prius colloquendo Fratribus signa dederant, quod per Appiam viam descendentes, Hierosolymam tenderent. Hi exeuntes, diuerterunt de itinere, & vt a sequentibus inueniri minime possent, retrusas cryptas iuxta Flaminiam portam inuenientes, in eis se occultauerunt. Cum vero vespertinis horis iussu d Gregorij requisiti, minime in congregatione inuenti fuissent, ascensis caballis eos quidam Fratres secuti sunt. Per Metrouij portam exeuntes, vt eos in Latinam vel Appiam viam sequerentur, subito eis consilium ortum est, vt eos in Salaria via extra ciuitatem requirere debuissent. [proditosequis immotis,] Igitur pergentes deflexerunt iter, & in Salaria eos vetere non inuenientes, per portam Flaminiam decreuerunt redire. Cumque reuerterentur, mox vt equi ante cryptas illas venerunt, in quibus se monachi absconderant, fixerunt gradum. Pulsati & compulsi, passum mouere noluerunt. Cōsiderauerunt equites rem talem sine mysterio esse non posse. Attendentes ergo ad cryptas, viderunt earum aditus missa maceria prædamnatos: sed caballis suis nusquam ire volentibus, descenderunt, & lapides, qui ad ora cryptarum compositi fuerant, deponentes, ingressi sunt, eosque in eisdem tenebrosis latibulis consternatos terræ inuenerunt. [exhortatione emendat:] Qui ad monasterium reducti, tam stupore miraculi, quam exhortatione venerabilis Patris Gregorij, sic meliorati sunt, vt eis multum profuerit ad paruum tempus de monasterio recessisse.

[15] e Alio quoque tempore quidam monachus, Iustus nomine, medicinali arte imbutus f, B. Gregorio sedule obsequi, atque in assiduis ægritudinibus eius excubare consueuerat. Hic itaque corporis languore præuentus, ad extrema deductus est. Cui in ipsa molestia frater germanus, Copiosus nomine, g seruiebat. Sed prædictus Iustus, cum iam se ad extrema peruenisse cognosceret, eidem Copioso fratri suo, quia occultos tres aureos haberet, [monachum contra Regulam suam proprietarium reperit:] innotuit. Quod nimirum Fratribus celari non potuit. Qui subtiliter indagantes, atque illius medicamenta omnia perscrutantes, eosdem tres aureos inuenerunt in medicamine absconditos. Quod mox, vt Gregorio nuntiatum est, tantum malum de Fratre, qui secum communiter vixerat, æquanimiter ferre non valuit. h Quippe qui eidem monasterio iam dudum Regulam constituerat, vt cuncti Fratres ita communiter viuerent, quatenus eis singulis nulla habere propria liceret. Tunc Gregorius nimio mœrore perculsus, [morienti adesse alios non permittit:] cogitare cœpit, vel quid ad purgationem morientis faceret vel quid ad exemplum viuentibus prouideret. Specioso igitur eiusdem monasterij i Præposito ad se accersito, dixit: Vide vt nullus ex Fratribus se ad eum morientem iungat, nec sermonem consolationis ex cuiuslibet eorum ore percipiat: sed cum in morte constitutus Fratres quæsierit, ei suus frater carnalis dicat, quia pro solidis, quos occulte habuit, a cunctis Fratribus abominatus sit: vt saltem in morte de culpa sua mentem illius amaritudo transuerberet, atque a peccato, quod perpetrauerat, purget. Cum vero mortuus fuerit, corpus illius cum Fratrum corporibus non ponatur: sed quamlibet fossam in sterquilinio facite, ibique super eum tres aureos, quos reliquit, iactate, simul omnes clamantes: Pecunia tua tecum sit in perditione, & sic eum terra cooperite. In quibus vtrisque rebus solertissimus Pater Gregorius vnam morienti, alteram vero viuentibus Fratribus prodesse decreuit: [mortuum in sterquilinio cum pecunia sepeliri mandat:] vt & illum amaritudo mortis a culpa solubilem faceret, & istos auaritiæ tanta damnatio misceri talibus prohiberet. Quod ita factum est. Nam cum idem monachus peruenisset ad mortem, atque anxie se quæreret Fratribus commendare, nullusque Fratrum ei applicare vel loqui tentaret, ei suus carnalis frater, cur ab omnibus esset abominatus, aperuit. Ille protinus, vt audiuit, de reatu suo vehementer ingemuit, atque in ipsa tristitia de corpore exiuit. Qui ita est sepultus, vt Gregorius iusserat: sed Fratres omnes eadem eius sententia perterriti, cœperunt singuli extrema quæque & vilia, & quæ eis habere regulariter semper licuerat, ad medium proferre, vehementerque formidare, ne quid apud se esset, vnde reprehendi potuissent.

[16] Cum vero post mortem fratris triginta iam essent dies euoluti, [elapsis 30 diebus,] cœpit animus Gregorij misericorditer ei compati, eiusque cum graui mœrore supplicia pensare, & si quod esset ereptionis eius remedium, inquirere. Tunc euocato ad se eodem Specioso, monasterij sui k Præposito, tristis dixit: Diu est, quod frater ille Iustus, qui defunctus est, in igne cruciatur. Debemus ei aliquid caritatis impendere, & ei inquantum possumus, vt eripiatur, adiutorium nostrum accommodare. Vade itaque, & ab hodierna die continuis triginta diebus offerre pro eo sacrificium stude, vt nullus omnino prætermittatur dies, quo pro absolutione illius salutaris hostia non mactetur. Qui protinus abscessit & paruit. Gregorio autem alia curante, atque euolutos dies minime numerante, [iubet pro eo offerri sacrificium: totidem diebus,] idem Frater, qui defunctus fuerat, nocte quadam fratri suo Copioso per visum apparuit. Quem ille cum vidisset, inquisiuit, dicens: Quid est frater? Quomodo es? Cui ille respondit: Nunc vsque male fui, sed iam modo bene sum, quia hodie communionem recepi. Quod idem Copiosus pergens, protinus indicauit in monasterio Fratribus. Fratres vero solicite computauerunt dies, & ipsum diem inuenerunt fuisse, quo pro eo tricesima oblatio fuerat impleta: cum & Copiosus nesciret, quid pro eo Fratres auctore Gregorio agerent: [Liberatur ille a pœnis Purgatorij.] & Fratres ignorarent, quid de eo Copiosus vidisset. Vno igitur eodemque tempore dum agnoscit ille oblationem, l isti audiunt somnium, trigesimumque diem cognoscunt, concordante simul visione & sacrificio, res aperte claruit, quia Frater, quem sub animaduersionis sententia, Gregorius mori permiserat, per salutarem hostiam a supplicio liberatus esset.

[Annotata]

a Gregorio scilicet Abbati, in poëmate Magistro dicto.

b Gregorij Abbatis, in poëmate Patroni.

c In poëmate Magister & Patronus dicitur eiusq; famuli monachi, vt Abbas indicetur tunc fuisse.

d Et hic Pastor in poëmate vocatur Gregorius, eiusq; oues monachi.

e Triennio antequam scriberet libros Dialogorum, vt asserit lib. 4 cap. 55, vbi hanc historiam narrat, ergo circa annum 590, cum iam pridem Constantinopoli esset reuersus.

f Mihi, inquit S. Gregorius, in eodem monasterio constituto: qui in poëmate Pastor, Patronus, Pater, Magister appellatur.

g Qui ipse quoque nunc in hac vrbe per eamdem medicinæ artem, temporalis vitæ stipendia sectatur. Ita S. Gregorius

h S. Gregorius. Quippe quia eiusdem mei monasterij semper Regula fuerat, quod argumentum assumitur de Regula S. Benedicti non assumpta.

i Zacharias Papa in Dialogis Græce translatis τὸν τοῦ μοναστηρίου ὀικονόμον monasterij œconomum appellat: perperam ergo Abbas a recentioribus dicitur.

k Iterum Græce: τὸν ἀυτὸν ὀικονόμον.

l S. Gregorius. Isti cognoscunt, quod ille viderat.

CAPVT III
Monachi & discipuli S. Gregorij sancte mortui. Eius ad Anglos conuertendos iter susceptum, impeditum.

[17] [Discipuli S. Gregorij ac monachi cælitus præmoniti moriuntur: S. Antonius,] Sed quia, idem venerabilis Pater quemadmodum Fratribus terrori fuerit, ex parte iam tetigi, qualiter eius exemplis ijdem profecerint, breuiter indicandum putaui. Frater quidam in eodem monasterio a, Antonius nomine, B. Gregorio sedulus adhærebat: qui tanti Patris verbis exemplisque commonitus, multis quotidianisque lacrymis ad gaudia patriæ cælestis anhelabat. Cumque studiosissime & cum magno feruore desiderij sacra eloquia, duce Gregorio, scrutaretur, non in eis verba scientiæ, sed fletum compunctionis quærebat: quatenus per hæc incitata mens eius exardesceret, & ima deserens, ad contemplationem cælestis patriæ peruolaret. Huic per nocturnam visionem dictum est: Paratus esto; & quia Dominus iussit migrare te. Cumque ille non habere se sumptus ad migrandum diceret, responsum protinus audiuit, dicens: Si de peccatis tuis agitur, dimissa sunt. Quod dum semel audisset, & magno adhuc metu trepidaret; nocte quoque alia in eisdem est verbis admonitus. Post quinque vero dies febre correptus, cunctis Fratribus flentibus orantibusque, defunctus est.

[18] In eodem monasterio b Frater quidam Gerontius dicebatur: qui dum graui molestia corporis fuisset depressus, [Gerontius præuidens secum alios morituros.] in visione nocturna albatos viros & clari omnimodo habitus in hoc ipsum monasterium descendere de superioribus adspexit. Qui dum coram lecto iacentis assisterent, vnus eorum dixit: Ad hoc venimus, vt de monasterio Gregorij quosdam Fratres in militiam mittamus. Atque alteri præcipiens, dixit: Scribe Marcellum, Valentinianum, Agnellum, atque alios, quorum ego cognitionem non habeo. Quibus expletis, addidit dicens: Scribe & hunc ipsum, qui nos adspicit. Ex qua visione Gerontius certus effectus, facto mane innotuit Fratribus, quot & qui essent ex eodem monasterio morituri, seque illos continuo secuturum. Cum die altero prædicti Fratres mori cœperunt, atque sub eodem ordine se in mortem secuti sunt, quo fuerant in descriptione nominati: ad extremum vero & ipse obijt, qui eosdem Fratres morituros præuidit.

[19] Alius etiam Frater in eodem monasterio c Merulus dicebatur, [S. Merulus,] vehementer lacrymis atque eleemosynis ex Gregorij viri venerabilis doctrina intentus. Psalmodia vero ex ore illius pene nullo tempore cessare consueuerat, excepto cum aut alimenta corpori aut membra dedisset sopori. Huic nocturna visione apparuit, quia ex albis floribus corona de cælo in caput illius descendebat. Qui mox molestia corporis occupatus, cum magna securitate animi atque hilaritate defunctus est. Ad cuius sepulcrum dum post annos quatuordecim Petrus, d qui pontificatus istius B. Gregorij tempore monasterio eidem præfuit, sibi sepulturam facere voluisset, tanta de eodem sepulcro Fratris Meruli fragrantia suauitatis emanauit, ac si illic florum omnium fuissent odoramenta congesta. Ex quare manifeste patuit, quia verum fuit, quod per nocturnam visionem tanti Patris discipulus vidit. [S. Ioannes ante diuinitus sanatus.]

[20] Alius quoque Frater in eodem monasterio, Ioannes dictus est, magnæ indolis adolescens, qui ætatem suam intellectus & humilitatis dulcedine & grauitate morum, docente Gregorio, transcendebat. Huic ægrotanti atque ad extremum perducto, per nocturnam visionem sub habitu senis beatus Apostolus Andreas apparuit, & hunc virga tetigit, eique dixit: Surge; ex hac enim molestia modo minime morieris. Sed paratus esto, quia longum tempus hic facturus non eris. Qui dum iam esset a medicis desperatus, repente sanatus est atque conualuit. Rem, quam viderat, narrauit, seque per biennium in Dei seruitio, sicut prædixi, vltra ætatis suæ annos exhibuit. e Euolutis autem duobus annis, cum quidam Frater fuisset mortuus, atque in cœmeterio eiusdem monasterij f a Gregorio Fratribusque sepultus, cunctis inde discedentibus, idem Ioannes, sicut postmodum pallens & tremens Gregorio & Fratribus indicauit, solus inuentus ab eodem Fratre, qui sepultus fuerat, de sepulcro vocatus est. Quod mox etiam subsequens finis ostendit. Nam post dies decem correptus febribus, moriendo vocantem subsecutus est. Verum quia longum est, & multa restant, quæ de huius viri sanctimonia certis possunt attestationibus prædicari, quæ etiam ex relatione maiorum scriptisue priorum compererim his inserenda decreui.

[21] [S. Gregorius pueros Anglos venales intuitus,] Quadam die cum aduenientibus nuper negotiatoribus multa venalia in foro Romanæ vrbis fuissent proposita, multique ad emendum vndique confluxissent, contigit & Gregorium virum Deo dignissimum præterire. Qui cernens inter alia pueros corpore candidos, forma pulcherrimos, vultu venustos, capillorum quoque nitore perspicuos esse venales, interrogauit mercatorem, de qua patria illos attulisset. Ille respondit: De Britannia insula, cuius incolarum omnium facies simili candore fulgescit. [dolet paganos esse,] Gregorius dixit: Christiani sunt ijdem insulani, an adhuc paganis tenentur erroribus implicati? Mercator respondit: Non sunt Christiani, sed paganis tenentur laqueis irretiti. [cum gente & Rege:] Tunc Gregorius grauiter ingemiscens: Heu pro dolor! inquit, quam splendidas facies princeps tenebrarum nunc possidet, tantaque frontis species vacuam ab interna Dei gratia mentem gestat. Rursus interrogauit, quod esset vocabulum gentis illius. Mercator respondit: Angli vocantur. At ille: Bene, inquit, Angli quasi Angeli, quia Angelicos vultus habent, & tales in cælis Angelorum decet esse conciues. Iterum ergo interrogat, quod nomen haberet ipsa prouincia. Mercator respondit: Prouinciales illi Deiri vocantur. Et Gregorius: Bene, inquit, Deiri, quia de ira sunt eruendi, & ad gratiam Christi conuocandi. Rex (ait) illius prouinciæ quomodo nuncupatur? Mercator respondit: Aelle vocatur. Et Gregorius alludens ad nomen, dixit: Bene, quia Rex dicitur Aelle: Alleluia enim laude Creatoris oportet illis in partibus decantari.

[22] [ad eos conuertendos] Mox itaque accedens ad g Benedictum, Apostolicæ Sedis Pontificem, cœpit vehementer expetere, vt in Britanniam aliquos verbi ministros emitteret. Quo cum neminem ire velle cognosceret, semetipsum quoque non dubitauit ingerere, dummodo Pontifex sibi licentiam commodaret. Qui, [abit versus Britanniam:] licet cum magna cunctatione totius Cleri ac populi, Gregorium sponte proficisci cupientem abire permisit, imprecatus ei diuinitus prospera ministrari.

[23] [se a Pontifice reuocandum prædicit:] De cuius absentia Romani plurimum perturbati, deliberato consilio, trifarie per loca viæ contigua, vnde Pontifex ad B. Petri profecturus erat basilicam, partiuntur, eumque turmatim taliter alloquuntur: Petrum offendisti, Romam destruxisti, quia Gregorium dimisisti. Quibus sententijs omnino Papa perterritus, misit continuo nuntios, qui virum Domini reuocarent Gregorium, quod ipse sibi commeantibus iam prædixerat fore futurum. [reuocatur.]

[24] Iamque trium dierum itinere profligato, ad quemdam locum requieturi forte diuerterant. Quo singulis quiescentibus, Gregorius lectitabat. Quem locusta superueniens, coegit paullulum a legendo quiescere, & ex cōsideratione sui nominis docuit eum in eodem loco restare debere. Tunc fertur dixisse: Locusta, inquit, dici potest, quasi loco sta. Statimque comites adhortatus; festinantius ire certabat: sed præuenientibus Apostolicis nuntijs, licet magnopere tristaretur, redire ad proprij compulsus est monasterij curam.

[25] [creatur Diaconus.] Denique cernens Benedictus h venerabilis Pontifex virtutum gradibus Gregorium ad alta conscendere, violenter eum a quiete sui monasterij abstrahens, Ecclesiastici Ordinis officio sublimauit, Leuitamque septimum ad suum adiutorium consecrauit. In quo venerabilis Pater Gregorius tanta humilitate viguit, tanta solertia ministrauit: vt in Ecclesiasticæ hierarchiæ ministerio videretur diuinis Angelis non solum nitore habitus, verum etiam claritate morum probabilium veraciter coæquari.

[Annotata]

a Colitur S. Antonius 17 Ianuarij, vbi hæc explicantur, quæ S. Gregorius refert lib. 4 Dialog. cap. 47.

b Ante decennium addit S. Gregorius lib. 4 Dial. cap. 22, vbi hæc narrat: Annus indicatur 583, quo Constantinopoli erat.

c De SS. Merulo & Ioanne agit S. Gregorius memorato cap. 47 lib. 4 cum de S. Antonio egisset, cum quo etiam coluntur 17 Ianuarij.

d S. Gregorius; Qui nunc monasterio meo præest, anno scilicet 593. ergo elapsis quatuordecim minimum annis, censendus obijsse ante annum 580.

e S. Gregorius; Ante hoc autem triennium, ergo circa annum 590.

f S. Gregorius: A nobis sepultus, cunctis nobis ab eodem cœmeterio abeuntibus.

g In priore Vita hæc, tempore Pelagij Papæ huius successoris, contigisse referuntur post S. Gregorij ex vrbe Constantinopolitana reditum.

h Hæc etiam ad Pelagium Papam transfert prior Vita. Huius Pelagij Ordinatio in calamitosissima plane tempora incidit: cum (vti inquit Anastasius Bibliothecarius) Longobardi obsiderent ciuitatem Romanam, & multa vastatio ab eis in Italia fieret.

CAPVT IV
Legatio S. Gregorij Constantinopolim. Expositio in Iobum cœpta. Eutychius Patriarcha de Resurrectione carnis male sentiens, emendatus. Epistola Pelagij Papæ. Tempestas maris.

[26] [Agit apocrisarium Constantinopoli.] Nec multo post pro responsis Ecclesiasticis ad vrbem Constantinopolim a Pelagio Præsule destinatur; vbi quamuis in terreno conuersaretur palatio, vitæ cælestis non intermisit propositum. Secuti namque sunt eum multi ex suo monasterio Fratres, germana deuincti caritate, quod diuina factum dispensatione conspicitur: vt eorum videlicet exemplo ad orationis placidum littus, quasi anchoræ fune, stringeretur: & dum caussarum secularium continuatis vertiginibus fluctuaret, ad illorum consortium, velut ad tutissimi portus sinum, refugeret. Et licet illud ministerium eum a monasterio abstractum a pristinæ quoque quietis vita, mucrone suæ occupationis extingueret, inter eos tamen perstudiosæ lectionis alloquium, quotidianæ adspiratio compunctionis animabat.

[27] [Incipit scribere expositiones in S. Iob,] Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, verum etiam ad vitæ cælestis exercitia magis magisque succensus. Nam ab eisdem Fratribus enixe rogatus, maximeque Leandro Hispalensi Episcopo, qui pro causis Wisigothorum Legatus eodem tempore Constantinopolim venerat, compulsus est, vt librum B. Iob multis inuolutum mysterijs, enodaret. Neque ille negare potuit opus, quod sibi amor fraternus multis vtile imponebat futurum. Sed eumdem librum quomodo iuxta litteram intelligendus, qualiter ad Christi & Ecclesiæ Sacramenta referendus, quo sensu vnicuique fidelium sit aptandus, per trifarias intelligendi species, miranda ratione perdocuit. In quibus tamen ita de virtutibus vitijsque disseruit, vt non solum videatur eadem verbis exponere, sed verbis quodammodo visibilibus seu palpabilibus demonstrare. [petente S. Leandro.] Vnde non est dubium, perfectionem ipsarum eum consecutum fuisse virtutum, quarum tam efficaciter valuit indicare profectus.

[28] [Eutychium Patriarchā perperam de Resurrectione carnis sentientem oppugnat:] Præterea venerabilis Leuita Gregorius, in eadem Vrbe regia constitutus, nascentem nouam hæresim de statu nostræ resurrectionis, cum ipso, quo orta est, initio, iuuante gratia nostri Redemptoris, attriuit. Siquidem Eutychius, eiusdem ciuitatis Episcopus, libro de Resurrectione mortuorum confecto, dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, ventis aëreque subtilius esse futurum. Quod Gregorius audiens, & ratione veritatis & exemplo Dominicæ resurrectionis, probauit hoc dogma orthodoxæ fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim, inquit, fides habet, quod corpus nostrum in illa immortalitatis gloria sublimatum, subtile quidem erit per effectum spiritualis potentiæ, sed palpabile per veritatem naturæ: Iuxta exemplum Dominici corporis, de quo a mortuis resuscitato, dicit ipse discipulis suis: Palpate & videte, quia spiritus carnem & ossa non habet, sicut me videtis habere. [Luc. 24.] Cumque hoc Euangelicæ veritatis testimonium Gregorius protulisset, Eutychius ait: Idcirco hoc Dominus fecit, vt dubitationem resurrectionis suæ de discipulorum cordibus amoueret. Cui Gregorius dixit: Mira est res valde, quam adstruis: vt inde nobis dubietas surgat, vnde discipulorum corda fuerunt a dubitatione sanata. Quid enim deterius dici potest, quam vt hoc nobis de eius vera carne dubium fiat, per quod discipuli eius ad fidem ab omni sunt dubietate reparati? Si enim hoc non habuisse adstruitur, quod ostendit, vnde fides discipulorum eius confirmata est, inde nostra destruitur. Eutychius ait: Corpus palpabile habuit, quod ostendit: sed post confirmata corda palpantium, omne illud in Domino, quod palpari potuit, in subtilitatem aliquam est redactum. Ad hæc Gregorius respondit: Scriptum est: Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, mors illi vltra non dominabitur. [Rom. 6] Si quid ergo in eius corpore post resurrectionem potuit immutari, contra veridicam Pauli sententiam, Dominus redijt in mortem post resurrectionem. Quod quis dicere vel stultus præsumat, nisi qui veram carnis eus resurrectionem negat? Tunc Eutychius obiecit, dicens: Cum scriptum sit, Caro & sanguis regnum Dei non possidebunt, qua ratione credendum est resurgere veraciter carnem? [1. Cor. 15] Cui Gregorius respondit: [variam carnis in Scriptura acceptionem explicat:] In sacro eloquio aliter caro dicitur iuxta naturam, atque aliter iuxta culpam vel corruptionem. Caro quippe dicitur iuxta naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis & caro de carne mea. [Gen. 2.,Ioan. 1.] Et: Verbum caro factum est, & habitauit in nobis. Caro vero iuxta culpam, sicut scriptum est: Non permanebit in hominibus istis spiritus meus, eo quod sunt caro. Et sicut Psalmista ait: Memoratus est, quia caro sunt, spiritus vadens & non rediens. [Gen. 6., Psal. 77., Rom. 8.] Vnde & discipulis Paulus dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu. Neque enim in carne non erant, quibus epistolas transmittebat: sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, iam liberi per virtutem spiritus, in carne non erant. Quod ergo Paulus Apostolus dicit: Quia caro & sanguis regnum Dei possidere non possunt; carnem secundum culpam intelligi voluit, non carnem secundum naturam. [1. Cor. 15] Vnde & mox, quia carnem secundum culpam diceret, ostendit, subdens: Neque corruptio in corruptelam possidebit. In illa ergo cœlestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum corruptionem vel etiam passionis desideria non erit: quia deuicto mortis aculeo, in æterna incorruptione regnabit. Quibus auditis, Eutychius consentire se protinus respondit, sed tamen adhuc corpus palpabile resurgere posse denegabat. Qui etiam in libello, quem scripserat, Pauli quoque testimonium indiderat, dicentis: Tu quod seminas non viuificatur, nisi prius moriatur. Et quia non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum. Hoc nimirum ostendere festinans, quia caro vel impalpabilis, vel ipsa non erit. [aliam obiectionem soluit:] Dum sanctus Apostolus de resurrectionis agens gloria, non corpus, quod futurum est, seminari dixerit, sed nudum granum. Sed ad hæc citius Gregorius respondit: Paulus Apostolus dicens: Non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, hoc insinuat, quod videmus: quia videlicet granum cum culmo & folijs nascitur, quod sine culmo & folijs seminatur. Ille itaque in augmento gloriæ resurrectionis non dixit grano seminis deesse, quod erat; sed adesse, quod non erat. Tu autem dum verum corpus resurgere denegas, nequaquam dicis adesse quod deerat, sed deesse quod erat.

[29] [librum Eutychij comburi iubet Imp. Tiberius.] Tunc itaque Gregorius Romanus Diaconus, & Eutychius Constantinopolitanus Episcopus, hac de re in longa a contentione perducti, grauissima cœperunt ab inuicem b simultate resilire. Tum piæ memoriæ Tiberius Constantinopolitanus Imperator, secreto vtrumque suscipiens, quid inter eos discordiæ versaretur, agnouit. Et vtriusque partis allegationem subtiliter pensans, eumdem librum, quem Eutychius de resurrectione conscripserat, suis quoque allegationibus destruens, deliberauit vt flammis cremari debuisset. A quo videlicet pijssimo Imperatore vt simul egressi sunt, post longissimæ disputationis conflictum pariter ægrotantes, in lectulum deciderunt.

[30] [Eutychius resipiscens moritur.] Dum ergo Gregorius validissimis febribus æstuaret, Eutychius cum morte confligens, pellem manus suæ tenebat, coram omnibus dicens: Confiteor, quia omnes in hac carne resurgemus. Post quam Catholicæ fidei confessionem c defunctus est. Quo mortuo, quia pene nullus erat, qui eius dicta sequeretur, Gregorius dissimulauit cœpta persequi, ne in fauillas videretur verba iaculari.

[31] Quanta autem auctoritate ministerium sui Apocrisariatus impleuerit, [Laudatur a Pelagio Papa.] quantæ reuerentiæ apud Augustos extiterit, quantaque solicitudine afflictæ Italiæ succurri sæpius fecerit, si quis plenius nosse desiderat, epistolas antecessoris sui Papæ Pelagij, ad eum super multimodis Ecclesiæ Dei necessitatibus destinatas, quæ hactenus in scrinio sanctæ Sedis Apostolicæ studiosissime conseruantur, percurrat. Ex quarum multitudine hic d vnam insero, quatenus & illius ministerij qualitas, & reliquarum quoque consequentia cognoscatur.

[32] Quæ ita se habet: Pelagius Episcopus, dilecto filio Gregorio venerabili Diacono. [eiq; Resp. commendatur contra infestationes Longobardorum.] Omnia quidem, quæ necessaria fuerunt, per Honoratum notarium tibi curauimus indicare, quem cum fratre & Coëpiscopo e Sebastiano, ad dilectionem tuam direximus: vt quia in illis partibus ad Rauennam vsque nunc cum viro glorioso domino Decio Patritio fuit, ipse sua relatione studeat te ex omnibus informare, vel si qua necessaria iudicaueris, possit Domino Imperatori suggerere. Quia tantæ calamitates ac tribulationes nobis a perfidia Longobardorum illatæ sunt, contra suum proprium iusiurandum, vt nullus possit ad referendum sufficere. Prædictum autem Fratrem Sebastianum quomodo susceperimus vel in quali apud nos te suggerente fuerit caritate, ipsius poteris relatione cognoscere. Qui etiam iam promisit nobis necessitates vel pericula totius Italiæ pijssimo Domino Imperatori suggerere. Loquimini ergo & tractate pariter, quomodo nostris celeriter possitis subuenire periculis. Quia ita hic coangustata est Respublica, vt nisi Deus pijssimus in corde Principis inspirauerit, vt insitam sibi misericordiam suis famulis largiatur, & super illam f diacoposim vel vnum Magistrum militum & vnum Ducem dignetur concedere, in omni simus angustia destituti. Quia maximæ partes Romanæ omni præsidio vacuatæ videntur, & Exarchus scribit nullum nobis posse remedium facere, quippe qui nec ad illas partes custodiendas se testatur posse sufficere. Imperet ergo illi Deus, nostris velociter periculis subuenire, antequam nefandissimæ gentis exercitus loca, quæ adhuc a Republica detinentur, Deo sibi contrario (quod absit) præualeant occupare. Presbyterum autem ad nos transmittere Deo iuunate festina, quia & in monasterio tuo, & in opere, cui eum præposuimus, necessarius esse omnino cognoscitur. Data quarto Nonarum Octob. g Indict. III.

[33] Huic siquidem monasterio, cuius hic Papa Pelagius meminit, h Siculus Maximianus, qui post Syracusanus Episcopus extitit, eodem tempore præfuit. Qui ad Venerabilem Leuitam Gregorium in eiusdem regiæ vrbis palatio, [S. Maximianus alijq; a S. Gregorio reduces,] pro responsis ecclesiasticis desudantem, visitationis gratia cum Fratribus venit; & dum ad monasterium eius, sibi quoque commissum, Romam rediret, in mari Adriatico nimia tempestate deprehensus, inæstimabili ordine atque inusitato miraculo erga se cunctosque, qui secum aderant, omnipotentis Dei & iram cognouit & gratiam. Nam cum in eorū morte ventorum nimietatibus fluctus eleuati sæuirent, ex naui clauus perditus, arbor abscissa est, vela in vndis proiecta, totumque vas nauis nimijs quassatum fluctibus, [tempestate graui quatiuntur:] ab omni fuerat sua compage dissolutum. Rimis itaque patentibus intrauit mare, atque vsque ad superiores tabulas impleuit, ita vt non magis nauis inter vndas, quam vndæ iam intra nauim esse viderentur. Tunc in eadem naui residentes, non iam ex mortis vicinia, sed ex ipsa eius præsenti visione turbati, omnes sibimetipsis pacem dederunt, [sacra Eucharistia muniuntur:] corpus & sanguinem Redemptoris acceperunt, Deo se singuli commendantes, vt eorum animas benignus susciperet, quorum corpora ita pauendæ morti tradidisset. Sed omnipotens Deus, qui eorum mentem mirabiliter terruit, eorum quoque vitam per meritum famuli sui Gregorij, pro cuius speciali amore venerant, mirabilius reseruauit. Nam diebus octo nauis eadem, vsque ad superiores tabulas aquis plena, iter proprium peragens enatauit. Nono autem die, i ad Crotonensis castri portum deducta est, ex qua exierunt omnes incolumes, qui cum prædicto Maximiano, viro venerabili nauigabant. [9 die liberantur,] Cumque post eos ipse quoque fuisset egressus, mox in eiusdem portus profundum nauis demersa est, acsi illis egredientibus, pro pondere subleuatione caruisset, & quȩ plena hominibus in pelago aquas portauerat atque natauerat, Maximiano cum Fratribus recedente, aquas sine hominibus in portu, [naui dein in portu submersa.] nec portare valuerit nec natare. Vt hinc omnipotens Deus ostenderet, quia per meritum Gregorii, quem Fratres visitauerant, hanc onustam sua manu tenuerat, quæ ab hominibus vacua, permanere non potuit super aquas.

[Annotata]

a MS. concertatione.

b Ibidem simulatione.

c Mortuum esse S. Eutychium anno 4 Tiberij, 6 Aprilis, Indict. 15 scribit Theophanes, ergo anno Christi 592.

d Extat ea sola in tomis Conciliorum hinc recusa.

e De eodem, vt videtur, Sebastiano agitur lib. 3 num. 13 & 49.

f Διακόπωσις discissio: nam a διακόπτω discindo fit διακοπὴ scissura, & hinc διακοπόω, scissuram facio.

g Anno 584.

h [Maximianus Siculus:] Additur Siculus, vt distinguatur a priore Maximiano, cui S. Gregorius successit. De hoc S. Maximiano eiusq; obitu infra agemus. Referuntur hæc a S. Gregorio lib. 3 Dial cap. 36, omisso nomine Siculi: vti etiam fit in MSS. Vaticanis.

i Cortona vrbs antiqua Brutiorum ad mare Ausonium, nunc Crotona dicta in Calabria vlteriore. [Cortona.] In Dialogis nostris MSS. dicitur portus Chotronensis castri, in editis Dialogis Cothronensis. In MS. nostro & Corsend. Crotonensis, apud Surium Cortonensis: alibi Crotoniensis.

CAPVT V
Inundatio Tiberis & Athesis. Pestis inguinaria. Monachus malæ vitæ emendatus. Litaniæ institutæ. Pontificatus S. Gregorij.

[34] Igitur postquam Romam Gregorius venerabilis Leuita reuersus est, aliquanto interiecto tempore, tanta inundatione Tiberis fluuius alueum suum egressus est, tantumque excreuit, [Inundant Romæ Tiberis,] vt eius vndæ super muros vrbis influerent, atque in ea regiones maximas occuparent, & antiquarum ædium plurima monumenta deijcerent: ecclesiastica quoque horrea violenter subuerterent, in quibus nonnulla modiorum tritici millia periere.

[35] [Veronæ Athesis.] Tunc siquidem apud Veronensem vrbem fluuius Athesis, vt idem Gregorius refert, excrescens, ad B. a Zenonis Martyris atque Pontificis ecclesiam venit. Cuius ecclesiæ dum essent ianuæ apertæ, aqua in eam minime intrauit. [lib. 5 Dial. cap. 19] Quæ paulisper crescens, vsque ad fenestras ecclesiæ, quæ erant tecto proximæ, peruenit. Sicque stans aqua, ecclesiæ ianuam clausit, acsi illud elementum liquidum, in soliditatem parietis fuisset immutatum. [aqua ante ecclesiæ ianuas apertas subsistente.] Cumque essent multi interius inuenti, sed aquarum magnitudine circumdata omni ecclesia, qua possent egredi, non haberent, ibique se siti ac fame deficere formidarent, ad ecclesiæ ianuam veniebant, & ad bibendum hauriebant aquam: quæ vsque ad fenestras excreuerat; & tamen intra ecclesiam, vt aqua, defluere nullo modo præualebat. Stans autem ante ianuam, ad ostendendum cunctis meritum Martyris, & aqua erat ad adiutorium, & aqua non erat ad inuadendum locum. Quod imirum miraculum, Babylonici illius ignis miraculo non dissimile poterit æstimari, qui trium puerorum & vestimenta non tetigit, & vincula incendit.

[36] [ob aërem insectum,] Tunc etiam innumerabilis multitudo serpentium cum magno dracone, in modum trabis validæ, per Tiberini fluminis alueum in mare descendit. Sed suffocatæ bestiȩ inter salsos maris turbidissimi fluctus, sine mora in littore desederunt, suaque putredine totum aërem corruperunt.

[37] Sequuta est e vestigio clades inguinaria, quæ Romanam vrbem adeo vehementi pestilentia laniauit, [peste inguinaria exorta] vt etiam corporali visu sagittæ cælitus venire, & singulos quosque percutere viderentur. Quæ in b mense vndecimo veniens, primum omnium, iuxta illud, quod in Ezechiel Propheta legitur, A sanctuario meo incipite; [moritur Pelagius Papa.] Pelagium Papam perculit, & sine mora extinxit. Quo defuncto, ita in reliquum vulgus desæuit, vt subtractis habitatoribus, domos in vrbe plurimas vacuas omnino reliquerit.

[38] c Eodem tempore in monasterio venerabilis Leuitæ Gregorij, [Theodorus monachus malæ vitæ,] puer inquietus valde, Theodorus nomine, cum Fratre Religioso magis necessitate quam voluntate degebat, cui nimium grauis erat, si quis ei pro sua quidquam salute dicebat. Bona autem non solum facere, sed etiam audire non poterat. Numquam se ad sanctæ conuersationis habitum venire, iurando, irascendo ac deridendo testabatur. Qui tamen eiusdem pestilentiæ clade percussus in inguine est, & perductus ad mortem. Cumque extremum spiritum ageret, conuenerunt cum Gregorio Fratres, vt egressum illius orando protegerent. Iam corpus eius ab extrema fuerat parte præmortuum: in solo tantummodo pectore vitalis adhuc calor anhelabat. Cuncti autem, qui aderant, tantum pro eo cœperunt enixius orare, quantum eum iam videbant sub celeritate discedere. Cum repente cœpit eisdem Fratribus assistentibus clamare, [morti vicinus a diabolo suffocandus,] atque cum magnis vocibus orationes eorum interrumpere, dicens: Recedite, ecce draconi ad deuorandum datus sum, qui propter vestram præsentiam me deuorare non potest. Caput meum in suo ore iam absorbuit. Date locum, vt me amplius non cruciet, sed faciat quod facturus est. Si ei ad deuorandum datus sum, quare propter vos moras patior? Tunc Fratres cum Gregorio cœperunt ei dicere: Quid est quod loqueris Frater? signum tibi sanctæ Crucis imprime. Respondebat ille cum magnis clamoribus, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia squamis huius draconis premor. Cumque hoc Fratres audirent, vna cum Leuita Dei Gregorio in terram prostrati, cum lacrymis cœperunt pro ereptione illius vehementius Dominum deprecari. Et ecce subito cœpit æger cum magnis vocibus clamare, dicens: Gratias Deo: ecce draco, qui me ad deuorandum susceperat, fugit, [precibus S. Gregorij & aliorum liberatus conuertitur.] orationibus vestris expulsus est, stare non potuit. Pro peccatis meis modo intercedite, quia conuerti paratus sum, & secularem vitam funditus relinquere. Homo ergo, qui, sicut dictum est, ab extrema fuerat parte præmortuus, Gregorij precibus, & morte corporis caruit & salutem animæ acquisiuit.

[39] [S. Gregorius plane nolens, eligitur Rom. Pontifex,] Sed pestilentia supra modum sæuiente, quia Ecclesia Dei sine Rectore esse non poterat, Gregorium, licet totis viribus renitentem, Clerus, Senatus, populusque Romanus sibi concorditer Pontificem delegerunt. Quem ille apicem totis viribus euitare decernens, sese indignum omnino tali honore clamitabat: videlicet metuens, ne mundi gloria, quam prius abiecerat, ei sub Ecclesiastici colore regiminis aliquo modo subrepere potuisset.

[40] [per Imperatorem conatur eximi:] At vbi decretum generalitatis euadere nequiuit, consensurum se tandem aliquando simulauit, & Imperatori Mauritio, cuius filium ex lauacro sancto susceperat, latenter litteras destinauit, adiurans & multa prece deposcens, ne vnquam assensum populis præberet, vt se huius honoris gloria sublimaret. Sed Præfectus vrbis, Germanus nomine, eius nuntium anticipauit, comprehensisque ac disruptis epistolis, consensum, quem populus fecerat, Imperatori direxit. At ille gratias agens Deo pro amicitia Diaconi, eo quod locum deferendi ei honoris, vt cupierat, reperisset, data præceptione, ipsum ordinari præcepit. Interim dum ab vrbe regia Imperatoris præstolaretur assensus, & lues ipsa populum vehementius deuastaret, venerabilis Leuita Gregorius verbum ad plebem exorsus est, dicens:

[41] [peste adhuc grassante adhortatur populum ad pœnitentiam:] Oportet, Fratres dilectissimi, vt flagella Dei, quæ metuere ventura debuimus, saltem præsentia & experta timeamus. Conuersionis nobis aditum dolor aperiat, & cordis nostri duritiam ipsa, quam patimur, pœna dissoluat. Vt enim Propheta teste, prædictum est: Peruenit gladius vsque ad animam. [Ier. 4] Ecce etenim cuncta plebs cælestis iræ mucrone percutitur, & repentina singuli cæde vastantur. Nec languor mortem præuenit, sed languoris moras, vt cernitis, mors ipsa præcurrit. Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta Pœnitentiæ conuertatur. Pensate ergo, qualis ante conspectum districti iudicis peruenit, cui non licet flere, quod fecit. Et habitatores quidem non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt. Domus vacuæ relinquuntur, filiorum funera parentesadspiciunt, & sui eos ad interitum hæredes præcedunt. Vnusquisque ergo nostrum ad pœnitentiæ lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Reuocemus ante oculis mentis, quidquid errando commisimus: & quod nequiter egimus, flendos puniamus. Preueniamus faciem eius in confessione, & sicut Propheta admonet: Leuemus corda nostra cum manibus ad Deum. [Thren. 3] Ad Deum quippe corda cum manibus leuare, est orationis nostræ studium cum merito bonæ operationis erigere. Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per Prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur & viuat. [Ezech. 18] Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet. Veternosas namque Niniuitarum culpas triduana pœnitentia abstersit, & conuersus latro vitæ præmia, etiam in ipsa sententia suæ mortis, emeruit. Mutemus igitur corda, & præsumamus nos iam percepisse quod petimus: citius ad precem Iudex flectitur, si a prauitate sua petitor corrigatur. Imminente ergo tantæ animaduersionis gladio nos importunis precibus insistamus. Ea namque, quæ ingrata esse hominibus importunitas solet, iudicio veritatis placet: quia pius ac misericors Deus vult a se precibus veniam exigi, qui, quantum meremur, non vult irasci. Hinc etenim per Psalmistam dicit: Inuoca me in die tribulationis tuæ, eripiam te, & glorificabis me. [Psal. 49] Ipse ergo sibi testis est, quia inuocantibus misereri desiderat, qui admonet vt inuocetur. Proinde Fratres reuerendissimi, cum contrito corde & correctis operibus, crastina die primo diluculo ad septiformem Litaniam, [septiformem Litaniam indicit,] iuxta distributionem inferius designatam, deuota cum lacrymis mente veniamus. Nullus vestrum ad terrena opera in agros exeat, nullus quodlibet negotium agere præsumat: quatenus ad sanctæ Genetricis Domini ecclesiam conuenientes, qui simul omnes peccauimus, simul omnes mala, quæ fecimus, deploremus: vt districtus Iudex, dum culpas nostras nos punisse considerat, ipse a sententia propositæ damnationis parcat.

[42] d Litania clericorum exeat ab ecclesia S. Ioannis Baptistæ. Litania virorum, ab ecclesia sancti Martyris Marcelli. [ex varijs templis institutam:] Litania monachorum, ab ecclesia SS. Ioannis & Pauli. Litania ancillarum Dei, ab ecclesia beatorum Martyrum Cosmæ & Damiani. Litania fœminarum coniugatarum, ab ecclesia beati primi Martyris Stephani. Litania viduarum, ab ecclesia beati Martyris Vitalis. Litania pauperum & infantum, ab ecclesia beatæ Martyris Cæciliæ e.

[43] [80 hominibus peste subito prostratis, ab oratione non cessat:] Igitur dum magna multitudo diuersæ ætatis, sexus atque professionis, iuxta præceptionem Leuitæ Gregorij, die constituta Dominum rogatura venisset; intantum lues ipsa iudicio diuino desæuit, vt intra vnius horæ spatium, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emitteret, octoginta homines ad terram corruentes, spiritum exhalarent. Sed nequaquam destitit facundissimus Rhetor populo prædicare, ne ab oratione cessarent, donec miseratione diuina pestis ipsa quiesceret.

[45] [e latebris cælitus reductus, Pontifex consecratur.] Enimuero cum adhuc futurus Antistes putaret se Principem a consensu consecrationis suæ penitus auertisse, cognouit tandem suas literas a Germano Præfecto Vrbis interceptas fuisse. Cuius rei gratia Imperiale responsum, quod videlicet voluntati suæ contrariū rebatur, prȩueniens, quia palam egredi portas ciuitatis non poterat, a negotiatoribus exponendum se dissimulato, vt fertur, habitu callidus impetrauit; siluarum saltus expetijt, cauernarum latibula requisiuit. In quibus dum ab omnibus summa solicitudine quæreretur, indicio columnæ fulgidæ, super se iugiter a cælo dependentis, agnoscitur, capitur, trahitur: & apud B. Petri Apostolorum Principis templum Summus Pontifex consecratur.

[Annotata]

a Colitur S. Zeno 12 Aprilis.

b Mense Ianuario anni 590.

c Hæc descripsit S. Gregorius homilia 38, in lib. 4 Dial. cap. 37 sed nulla facta mentione suæ præsentiæ, quæ hic inseritur.

d Aliter hæc Litania disposita legitur apud Gregorium Turonensem. Baronius tom. 8 an. 590 num. 12 arbitratur non semel eiusmodi Litanias fuisse indictas; [Litania.] proque diuersitate dierum diuersas affixas in ecclesia inscriptiones, singulas singulis diebus, atque ex alia Diaconum Gregorij Turonensis descripsisse, ex alia alium retulisse inter epistolas.

e Baronius ex veteri lectione addit: Facta sunt hæc in basilica S. Sabinæ sub die quarto Kal. Septemb. Indictione octaua, De Antiphona Regina cæli, in Litanijs ab Angelis cantata, legenda quæ in Ritualibus scripta sunt.

CAPVT VI
Testimonia ipsius S. Gregorij de Pontificatu declinato, & inuite assumpto.

[45] Verum quia sunt nonnulli Longobardorum perfidi, [Fugisse Pontificatum S. Gregorium] qui Gregorium appetisse magis pontificium autument quam fugisse; operæ pretium reor pauca de multis inserere, quibus, inquantum sine pertinaciæ vitio potuit, noluisse Pontificium, imo quasi pondus importabile penitus cauere voluisse, luce clarius manifestem. Ait enim, pene in ipso consecrationis suæ principio, in epistola Paulo Scholastico: Quidquid mihi ex honore sacerdotalis officij extranei arrident, [ostenditur ex eius epistolis,] non valde penso. [lib. 1. ep. 3] De vobis autem mihi hac ex re arridentibus non minimum doleo, qui desiderium meum plenissime scitis, & tamen profecisse creditis. [ad Paulum Scholasticum,] Summus enim mihi profectus fuerat, si potuissem implere quod volui; si voluntatem meam, quam dudum cognitam habetis, perficere optatæ quietis perceptione valuissem. At nunc quia honoris huius vinculis in ciuitate teneor Romana religatus, habeo aliquid, quod etiam vestræ gloriæ exultem. Quia viro eminentissimo Domino Leone Exconsule veniente, vos in Sicilia remanere non suspicor, & cum ipse quoque tuo honore religatus, Romæ retineri cœperis, quid mœroris, quid amaritudinis ego patiar, agnosces. Veniente autem viro magnifico domino Maurentio chartulario, ei quæso in Romanæ vrbis necessitate concurrite, quia hostilibus gladijs foris sine cessatione confodimur, sed & seditione militum interno periculo grauius vrgemur.

[46] Item Gregorius a Ioanni Patriarchæ Constantinopolitano: Si caritatis virtus in proximi dilectione consistit, si sic diligere proximos sicut nos iubemur, [ad Ioannem Patriarchā Constantinopolitanū,] quid est, quod me Beatitudo vestra non ita vt se diligit? [Lib. 1. ep. 2.] Quo enim ardore, quo studio Episcopatus pondera fugere voluerim, scitis. Et tamen hæc eadem episcopatus pondera ne mihi deberent imponi, non restitistis. Constat ergo, quia non me sicut vos diligitis: quia illa me voluistis onera suscipere, quæ vobis imponi noluistis. Sed quia vetustam nauim vehementerque confractam indignus ego infirmusque suscepi (Vndique enim fluctus intrant, & quotidiana ac valida tempestate quassatæ, putridæ naufragium tabulæ sonant) per omnipotentem Dominum rogo, vt in hoc mihi periculo orationis tuæ manum porrigas: quia tanto enixius potestis exorare, quanto & a confusione tribulationum, quas in hac terra patimur, longius statis.

[47] Item Gregorius b Theoctistæ sorori Imperatoris: Mens mea vestræ Venerationi quanta deuotione substernitur, explere verbis nequeo. [lib. 1. ep. 5.] [Theoctistam sororem Imperatoris,] Nec tamen me prodere laboro, quia & me tacente, in vestro corde legitis quid de mea deuotione sentiatis. Miror autem, quod in me collatas dudum continentias vestras, ex hac moderna pastoralis officij continentia distraxistis: in qua sub colore Episcopatus ad seculum sum reductus, in qua tantis terrenis curis inseruio, quantis me in vita laica nequaquam deseruisse reminiscor: alta enim quietis meæ gaudia perdidi, & intus corruens, ascendisse exterius videor. Vnde me a Conditoris mei facie longe expulsum deploro. Conabar namque quotidie extra mundum, extra carnem fieri, cuncta phātasmata corporis ab oculis mentis abigere, & superna gaudia incorporaliter videre. Et non solis vocibus, sed totis medullis cordis ad Dei speciem anhelans, dicebam: Tibi dixit cor meum, quæsiui vultum tuū, vultum tuum Domine, requiram. [Psal. 26.] Nihil autem in hoc mundo appetens, nihil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita vt in me pene impletum crederem, quod pollicitante Domino ex Propheta didicissem: Sustollam te super altitudines terræ. [Esa. 58.] Super altitudines etenim terræ sustollitur, qui & ipsa, quæ alta ac gloriosa præsentis videntur seculi, per mentis despectum calcat. Sed repente a rerum vertice tentationis huius turbine impulsus, ad timores pauoresque corrui: quia etsi mihi nihil timeo, eis tamen qui mihi commissi sunt, multum formido. Vndique caussarum fluctibus quatior ac tempestatibus deprimor, ita vt recte dicam: Veni in altitudinem maris, & tempestas demersit me. Redire post caussas ad cor desidero, sed vanis ab eo cogitationum tumultibus exclusus, redire non possum. Et hoc ergo mihi longe factum est, quod intra me est, ita vt obedire nequeam Propheticæ voci, qua dicitur: Redite præuaricatores ad cor. [Esa. 46.] Sed stultis pressus cogitationibus, solummodo exclamare compellor: Et cor meum dereliquit me. Contemplatiuæ vitæ pulchritudinem velut Rachelem dilexi sterilem, sed videntem ac pulchram. Quæ etsi per quietem suam minus generat, lucem tamen subtilius videt. Sed quo iudicio nescio, Lia mihi in nocte coniuncta est, actiua videlicet vita, fœcunda, sed lippa; minus videns, quamuis amplius pariens. Sedere ad pedes Domini, cum Maria festinaui verba oris eius percipere: Et ecce cum Martha compellor in exterioribus ministrare, atque erga multa satagere. Expulsa a me, vt credidi, legione dæmonum, volui obliuisci quos noui, & ad Saluatoris pedes quiescere: & ecce mihi nolenti atque compulso dicitut: Reuertere in domum tuam, & annuntia quanta tibi fecerit Dominus. Sed quis inter tot terrenas curas valeat Dei miracula prædicare, cum iam mihi difficile sit saltem recolere? Pressus namque in hoc honore, tumultu secularium negotiorum, ex eis me esse video, de quibus scriptum est: Deiecisti eos dum alleuarentur. Neque enim dixit, Deiecisti eos, postquam alleuati sunt: sed, dum alleuarentur. [Psal. 72.] Quia praui quique dum seculari honore suffulti, foras videntur surgere, intus cadunt. Alleuatio ergo ipsa, ruina est: qui dum gloria falsa subnixi sunt, a vera gloria vacuantur. [Psal. 67.] Hinc iterum dicitur: Deficientes vt fumus deficiant. Fumus quippe ascendendo deficit, & se dilatando euanescit. Sic videlicet fit, cum peccatoris vitam præsens felicitas comitatur. Quia vnde ostenditur, vt altus sit, inde agitur, vt non sit. [Psal. 82.] Hinc rursus scriptum est: Deus meus, pone illos vt rotam. Rota quippe ex posteriori parte attollitur, in anterioribus cadit. Posteriora autem nobis sunt bona præsentis mundi, quæ reliquimus: anteriora vero sunt æterna & permanentia, ad quæ vocamur, Paulo attestante, qui ait: Quæ retro oblitus, in ea quæ sunt priora, extendens me. Peccator ergo cum in præsenti vita profecerit, vt rota ponitur: quia in anterioribus corruens, ex posterioribus eleuatur. [Phil. 3.] Nam cum in hac vita gloriam percipit, quam reliquit; ab illa cadit, quæ post hanc venit. Et quidem multi sunt, qui sic exteriores profectus regere sciunt, vt per eos nequaquam interius corruant. Vnde scriptum est: Deus potentes non abijcit, cum & ipse sit potens. [Iob. 36., Prou. 1.] Et per Salomonem dicitur: Et intelligens gubernacula possidebit. Sed mihi hæc difficilia sunt, quia & valde onerosa. Et quod mens voluntarie non recipit, congrue non disponit. Ecce serenissimus Dominus Imperator fieri simiam leonem iussit. Et quidem pro iussione illius vocari leo potest, fieri autem leo non potest. Vnde necesse est, vt omnes culpas ac negligentias meas non mihi, sed suæ pietati deputet, qui virtutis ministerium infirmo commisit.

[48] c Item Gregorius Narsi Patricio: Dum contemplationis dulcedinem alte describitis, ruinæ meæ mihi gemitum renouatis. [li. 1. ep. 6.] [Narsem Patricium] Quia audiui quod intus perdidi, dum foras ad culmem regiminis immeritus ascendi. Tanto autem me perculsum mœrore cognoscite, vt vix loqui sufficiam; oculos enim mentis meæ doloris tenebræ obsident. Triste est, quidquid adspicitur: quidquid delectabile creditur, cordi meo lamentabile apparet. Penso enim, ab alto quie: is meæ culmine corruens, ad quam deiectum exterioris prouectus culmen ascendi. Et pro culpis meis in occupationis exilium a facie dominantis missus, quasi destructæ Iudææ vocibus cum Propheta dico: Qui consolabatur me, longe recessit a me. [Thren. 1.] Quod vero causæ & nominis similitudinem faciendo per Scripturam, clausulas declamationesque formatis, certe, Frater reuerendissime, simiam leonem vocas. Quod eo modo vos agere conspicimus, quo scabiosos sæpe catulos, pardos vel tigres vocamus. Ego enim, bone vir, quasi filios perdidi, quia per terrenas curas recta opera amisi. [Ruth. 1.] Nolite ergo me vocare Noēmi, id est, pulchram, sed vocate me Mara, quia amaritudine plenus sum.

[49] Item Gregorius d Anastasio Patriarchæ Antiocheno: Scripta vestræ beatitudinis vt fessus requiem, salutem æger, fontem sitiens, vmbram æstuans inueni: Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa: [Anastasium Patriarcham Antiochenum,] quia sic spiritualem erga me amorem suum, quem mens gestabat, aperuit, acsi per semetipsam loqueretur. [Lib. 1. ep. 7. & 25.] Sed durum valde fuit, quod secutum est: quia amor vester terrena me portare onera præcepit: & quem prius spiritualiter diligebatis, post vt æstimo, temporaliter amantes, vsq; ad terram me superposito onere depressistis: ita vt omnem mentis rectitudinem funditus perdens, contemplationisque aciem amittens, non per Prophetiæ spiritum, sed per experimentum dicam: Incuruatus sum, & humiliatus sum vsquequaque. [Psal. 37.] Tanta quippe me occupationum onera deprimunt, vt ad superna animus nullatenus erigatur. Multis caussarum fluctibus quatior, & post illa quietis otia, tumultuosæ vitæ tempestatibus affligor, ita vt recte dicam: Veni in altitudinem maris, & tempestas demersit me. [Psal. 68.] Periclitanti igitur mihi orationis vestræ manum tendite vos, qui in virtutum littore statis. Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod loquendo multis prodesse multisque posse lucere perhibetis, æstimationem meam mihi fateor in dubietatem maximam perduxistis. Considero namque quis sum, & nihil in me ex huius boni signo deprehendo. Considero autem qui estis, & vos mentiri posse non arbitror. Cum ergo credere volo quod dicitis, contradicit mihi infirmitas mea. Cum discutere volo quod in laude mea dicitur, contradicit mihi Sanctitas vestra. Sed quæso, vir sancte, nobis aliquid de hoc certamine nostro conueniat: vt si non quod dicitis, ita est; sit ita, quia dicitis:

[50] Item Gregorius Andreæ illustri e: Omnipotens Deus dulcissimo cordi vestro indicet, quia & absens corpore, a caritate vestra animo non recessi. [lib. 1. ep. 29.] [Andream Illustrem,] Bona enim vestra, etiamsi volo, obliuisci non valeo. Hoc autem quod me ad Episcopatus Ordinem cognoscitis peruenisse, si me diligitis, plangite: quia tantæ hic huius mundi occupationes sunt, vt hic per Episcopatus Ordinem pene ab amore Dei videam me esse separatum. Quod incessanter defleo, atque vt pro me Dominum exoretis, rogo.

[51] Item Gregorius Ioanni Exconsuli & Patricio atque Quæstori: Bona vestræ excellentiæ expertus, [Ioannem Exconsulem, Patricium, & Quæstorem,] tanto erga vos amore constringor, vt vestra memoria de meo pectore aboleri nullatenus possit. [Lib. 1. ep. 30] Sed contra amorem non modice contristor, quia hoc bono animo fecistis, bona æterna retribuat: sed me a tanto loci huius periculo, qualiter voluerit, absoluat. Quia sicut peccata mea merebantur, non Romanorum sed Longobardorum Episcopus factus sum. Quorum syntychiæ spathæ sunt, & gratia pœna. Ecce vbi vestra patrocinia me perduxerunt. Gemo quotidie occupationibus pressus, & respirare non valeo. Sed vos, qui adhuc valetis, mundi huius occupationes fugite: quia quantum in eo quisque profecerit, tantum, vt video, ab amore Dei amplius decrescit.

[52] Item Gregorius Leandro Hispalensi Episcopo: Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem, nisi pastoralis curæ ita me labor attereret, [S. Leandrū Episcopum Hispalensem,] vt mihi magis flere libeat quam aliquid dicere. [lib. 1. ep 41.] Quod vestra quoque reuerentia in ipso litterarum mearum textu vigilanter intelligit, quando ei negligenter loquor, quem vehementer diligo. Tantis quippe in hoc loco huius mundi fluctibus quatior, vt vetustam ac putrescentem nauim, quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. Nunc ex aduerso fluctus irruunt: nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt: nunc a tergo tempestas insequitur. Inter quæ omnia turbatus, cogor modo in ipsam clauum aduersitatem dirigere, modo curuato nauis latere minas fluctuum ex obliquo declinare. Ingemisco, quia sentio, quod, negligente me, crescit sentina vitiorum, & tempestate fortiter obuiante, iam iamque putridæ naufragium tabulæ sonant. Flens reminiscor, quod perdidi meæ placidum littus quietis, & suspirando terram conspicio: quam tamen, rerum ventis aduersantibus, tenere non possum. Si ergo me, Frater reuerendissime, diligis, tuæ mihi orationis in his fluctibus manum tende: vt quo laborantem me adiuuas, ex ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior existas.

[53] Sed quia Gregorium non solum declinare voluisse, quin etiam cum magno angore animi summum Sacerdotium suscepisse, satis (vt opinor) probatum est: qua discretione id fecerit, videtur breuiter indicandum, ne scilicet tantus vir aut pertinaciæ aut pusillanimitatis vitio saltem leuiter succubuisse putetur. Ait enim in epistola ad Anastasium Corinthiorum Archiepiscopum: Iudicia Domini quanto sunt inuestigabilia, tanto debent humanis mentibus esse metuenda. [lib. 1 ep. 26] [Anastasium Archiepiscopum Corinthiorum,] Et quia ea ratio mortalis comprehendere non valet, his se necesse est humili cordis ceruice substernat: quatenus quo eam regentis voluntas duxerit, illud obedientibus mentis gressibus prosequatur. Ego autem considerans infirmitatem meam ad Apostolicæ Sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in pastroli regimine imparis administrationis actione succumberem. Sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum, quod misericors de me regentis manus voluit operari. Nam Fraternitati vestræ, etsi præsens non eueniret occasio, necessario fuerat indicandum, quod licet indignum, me Apostolicæ Sedi Dominus præesse dignatus est.

[54] Item idem de eadem re f Philippo Comiti Excubitorum: Inquantum homo discutere & inuestigare iudicia superna non sufficit, [& Philippum Comitem Excubitorum.] intantum sub eis debet ceruicem cordis inflectere. [lib. 1. ep. 31.] Et quia id, quod sibi tribuitur, quo iudicio disponatur ignorat, nec ad appetendum locum procax insistere, nec ad repellendum contumax debet inueniri. Vnde indignus ego, ad suscipienda Episcopatus onera iussioni omnipotentis Dei vestræque voluntati me subdidi, cui me præesse largitate magis gratiæ quam iudicij æstimatione voluistis. Potens est enim Deus, propter quem me indignum diligitis, hanc vobis in perpetuum repensare mercedem, vt gratiam, quam indignis famulis eius impenditis, apud eum multiplicius inuenire valeatis.

At ego hic a deflorationis opere paullulum respirabo, vt quæ specialiter de Pontificio eius dicenda sunt, in libello alio, suffragante Domino, referantur g.

[Annotata]

a Consecratus est 12 Aprilis anno 582, cum quo S. Gregorius aliquot annis Constantinopoli vixerat. De eo infra sæpius mentio sit.

b Eidem scripsit epistolam 39 lib. 9.

c Narses petente Chosroë Rege Persarum a Mauritio Dux exercitus constitutus est. Ita Simocatta lib. 5 cap. 3 & 5, & nos 10 Ianuarij ad Vitam S Domitiani Episcopi Melitenæi

d Est hic S. Anastasius Sinaita, cuius infra sæpius fit mentio. Colitur 21 Aprilis.

e In Registro additur de Dibiria. A quo alius est Andreas Scholasticus, cui plures epistolæ missæ sunt.

f Ita MS. Corsendonc. Et Epistolæ S. Gregorij editæ. Surius Philippico.

g In MS eodem addebatur: Explicat liber primus, incipit secundus. In alijs excusis apponebantur hæc, Capitula libri 2.
1 Vbi Gregorius Seruum seruorum Dei se scribens, mediocribus vestimentis amicitur. [Capitula libri secundi.]
2 Vbi fidei suæ inreprehensibile symbolum dictat.
3 Vbi patriarchalibus thronis suam Synodicam dirigit.
4 Vbi quinque Concilia se venerati fatetur.
5 Vbi collecta Synodo, prauas consuetudines damnat.
6 Vbi Antiphonarium centonizans, cantorum constituit scholam.
7 Cur occidentales dulcedinem cantilenæ corrumpant.
8 Quod per Ioannem Romanum cantorem correcti sunt.
9 Qualiter Carolus Rex, dissonantia cantus offensus, duos clericorum suorum erudiendos Romæ dimiserit.
10 Quemadmodum idem Carolus, dissonantia cantus offensus, duos Romanos cantores ab Adriano Papa perceperit.
11 Vbi Gregorius, pulsis laicis, familiares sibi clericos elegit.
12 Vbi talem Ecclesiam Romanam exhibuit, qualis prima sub Apostolis fuit.
13 Quanta & qualia tunc Romæ studia reflorebant.
14 Quod non diuites, sed sapientes ad consilium conuocabat.
15 Quamobrem laici primo cœperint tonsurari.
16 Vbi Laicos non ad Ecclesiasticum officium, sed tantum ad monasticum habitum admittit.
17 Vbi codicem Gelasianum coarctat.
18 Vbi stationes constituens, tractatus Euangeliorum declamat.
19 Vbi cum verbi pabulo, pauperibus alimenta ministrat.
20 Vbi consuetudines nouas inducit.
21 Vbi murmurantibus pro eisdem, humiliter satisfacit.
22 Vbi pro hospite Dominum recipit.
23 Vbi duodecim inuitatis, tertium decimum Angelum sibi deputatum diuinitus recognoscit.
24 Vbi quater in anno distribuendum per polyptychum censet.
25 Vbi aureos & peregrina vestimenta largitur.
26 Vbi Kalendatim diuersas species erogat.
27 Vbi tribus millibus ancillis Dei octoginta libras annualiter præstat.
28 Vbi dietim per veredarios coacta stipenda destinat.
29 Vbi pro paupere mortuo vehementissime lamentatur.
30 Quot & qualium remunerandorum nomina in scrinio teneantur.
31 Vbi Arrianorum basilicam in Suburra Domino dedicat.
32 Quot & qualia miracula ibi diuinitus ostensa.
33 Vbi pro conuertendis Anglis Saxonibus Augustinum cum alijs mittit
34 Vbi sine profectu redire volentes, ad proficiscendum hortatur.
35 Vbi Augustinus proficiscens, iussa compleuit.
36 Vbi Augustinus Episcopus consecratus, postulat adiutores.
37 Vbi ei Gregorius Pallium & diuersa necessaria, simulque nonnulla responsa transmittit.
38 Vbi de consanguinitatibus percunctatus, ponit Pontifici Felici rationem.
39 Quanta & qualia de conuersione Saxonum, signisque discipulorum suorum Gregorius præconetur
40 Vbi Augustinum monet, ne pro miraculis tumeat.
41 Vbi panis frustum in carnem, carnis rursus in panis primordia reformauit.
42 Vbi pannum pupugit, & sanguis effluxit.
43 Vbi maleficos cæcitate mulctauit.
44 Qualiter intelligi debet, Gregorium Traiani animam de inferni cruciatibus liberasse.
45 Vbi monachum, sub excommunicatione defunctum, mirabiliter soluit.
46 Vbi paganos pueros comparat, vt Christianos efficiat.
47 Vbi pro paganis rusticis Episcopis comminatur.
48 Vbi Iudæos conuersos a pensionibus leuigat.
49 Vbi baptizandis vestimenta largitur.
50 Vbi pueris Arrianorum subueniri prædicat.
51 Vbi singulis diaconijs vel xenodochijs singulos rectores constituit.
52 Vbi Hierosolymis Xenodochium constituens, & ibi & in monte Sina monachis annualia stipenda assignauit.
53 Vbi singulis patrimonijs rectores constituit.
54 Vbi vni personæ duo ministeria nullo modo committenda definit.
55 Vbi eleemosynas localiter ac personaliter ordinat.
56 Quod omni petenti se voluntarie tribuit.
57 Quod etiam non petenti necessaria ministrauit.
58 Vbi liberalitatis eius innocentia comprobatur.
59 Vbi pro eleemosynis faciendis frumenta comparat quinquaginta liberis auri.
60 Quale de eo somnium Eremita cognouerit.

LIBER II

CAPVT I
Modestia S. Gregorij in titulis Pontificijs. Epistola Synodica Patriarchis missa. Professio fidei. Cantus Ecclesiasticus ordinatus.

[1] Age iam nunc, quoniam athletæ Christi Gregorij, viriliter in gymnasio sanctæ ipsius Ecclesiæ desudantis, [S. Gregorius titulum Vniuersalis inhibet Patriarchæ C P.] prælato libello torosa membra descripta sunt: qualiter in palæstra quoque conflixerit, adspirante Domino proferatur. [Lib. 2.] Siquidem mox vt summum Pontificium felicissimæ Romanæ vrbis, Christo mortalibus consulente, sortitus est, superstitiosum Vniuersalis vocabulum, quod a Ioannes Constantinopolitanus Episcopus insolenter sibi tunc temporis vsurpabat, more antecessorum suorum Pontificum, sub districtissimȩ interminationis sententia refutauit: & primus omnium se in principio suarum epistolarum Seruum seruorum Dei scribi satis humiliter diffiniuit, cunctisque suis successoribus documentum suæ humilitatis, tam in hoc quam in mediocribus pontificalibus indumentis, quod videlicet hactenus in sancta Romana Ecclesia conseruatur, hæreditarium reliquit.

[2] [e specula vniuersalis Ecclesiæ edit symbolum fidei:] Denique in specula sanctæ vniuersalis Ecclesiæ vir totius humanitatis & autoritatis ac orthodoxæ fidei, vnde videri & audiri clarius Euangelicus præco valeret, consistens, oris sui diuinissimo gladio & rectam fidem munijt, & cunctas hæreses vno symbolo dissipauit. Quod videlicet sacræ confessionis symbolum ita se habet: Credo in vnum Deum omnipotentem, Patrem & Filium & Spiritum sanctum, tres personas, vnam substantiam: Patrem ingenitum, Filium genitum; Spiritum vero sanctum nec genitum, nec ingenitum: sed coæternum, de Patre & Filio procedentem. Confiteor vnigenitum Filium consubstantialem, & sine tempore natum de Patre, omnium visibilium & inuisibilium Conditorem, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, splendorem gloriæ, figuram substantiæ: qui manens verbum ante secula, perfectus homo creatus est iuxta finem seculorum, conceptus & natus ex Spiritu sancto & Maria virgine: qui naturam nostram suscepit absque peccato, & sub Pontio Pilato crucifixus est & sepultus: tertia die resurrexit a mortuis: die autem quadragesimo ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris: inde venturus est iudicare viuos & mortuos, positurus ante oculos omnium omnia occulta singulorum, daturus iustis perpetua præmia regni cælestis, iniquis autem supplicia ignis æterni: innouaturus seculum per ignem, & carnis resurrectionem. Confiteor vnam fidem, vnum baptisma, vnam Apostolicam & vniuersalem Ecclesiam, in qua sola possunt laxari peccata in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti.

[3] Synodicam quoque suam Gregorius, secundum priscam prædecessorum suorum consuetudinem, [litteras Synodocas mittit ad Patriarchas Orientis,] Ioanni Constantinopolitano, b Eulogio Alexandrino, Gregorio c Antiocheno, d Ioanni Hierosolymitano, & Anastasio Patriarchæ Antiochiæ destinauit. Quæ ita se habet: Consideranti mihi, quod impar meritis, ac toto animo renitens, pastoralis curæ pondera portare compulsus sim, caligo mœroris occurrit, & triste cor nihil aliud nisi eas, quæ videre nil sinunt, tenebras videt. [lib. 1. ep. 24] Nam quid Antistes ad Dominum, nisi pro delictis populi intercessor eligitur? Qua itaque fiducia ad eum pro peccatis alienis intercessor venio, [magna animi demissione scriptas:] apud quem de proprijs securus non sum? Si fortasse quispiam apud potentem virum, qui & sibi iratus & mihi esset incognitus, intercessorem suum me fieri quæreret, protinus responderem: Ad intercedendum venire nequeo, quia eius notitiam ex sedula familiaritate non habeo. Si igitur recte homo apud hominem, de quo minime præsumpsissem, fieri intercessor erubescerem: quantȩ hoc audaciȩ est, quod apud Deum pro populo locum intercessoris obtineo, cui familiarem me per vitæ meritum non agnosco? Qua in re est mihi adhuc aliud grauius formidandum, quia sicut cuncti liquido nouimus, cum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. Et valde pertimesco, ne commissa mihi plebs fidelium, reatus mei additamento depereat, cuius vsque nunc Dominus æquanimiter delicta tolerabat. Cum vero vtcumque hunc timorem supprimo, & consolatam mentem ad Pontificalis operis studia accingo, considerata ipsa rei immensitate deterreor. Perpendo quippe, quod omni cura vigilandum est, vt Rector cogitatione sit mundus, operatione præcipuus, discretus in silentio, vtilis in verbo, singulis compassione proximus, præ cunctis in contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum rectitudinis erectus, & cætera, quæ latius post in libro Pastorali prosequitur.

[4] Præterea quia corde, inquit, creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem: [vti 4 Euangelia ita & 4 Concilia prima admittit:] sicut sancti Euangelij quatuor libros, sic quatuor Concilia suscipere & venerari me fateor: Nicenum scilicet, in quo Arij peruersum dogma destruitur: Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomij & Macedonij error conuincitur: Ephesinum etiam primum, in quo Nestorij impietas iudicatur: Chalcedonense vero, in quo Eutychis Dioscorique prauitas reprobatur, tota deuotione complector, integerrima approbatione custodio. Quia in his, velut in quadrato lapide, sanctæ fidei structura consurgit: & cuiuslibet vitæ atque actionis existat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra ædificium iacet. e Quintum quoque Concilium pariter veneror, in quo epistola, quæ Ibæ dicitur, erroris plena reprobatur; & Theodorus, personam Mediatoris Dei & hominum in duabus substantijs separans, ad impietatis perfidiam cecidisse conuincitur. Scripta quoque Theodoriti, per quæ B. Cyrilli fides reprehenditur, ausu f inuidentiæ prolata refutantur. Cunctas vero, quas præfata veneranda Concilia personas respuunt, respuo: quas venerantur, complector. [quintum etiam veneratur:] Quia dum vniuersali sunt consensu constituta, se, non illa, destruit, quisquis præsumit aut soluere quos religant, aut ligare quos soluunt. Quisquis ergo aliud sapit anathema sit.

[5] Hoc modo postquam Gregorius fundamentum fidei suæ, secundum pristinum prædecessorum suorum Pontificum morem luculenter Apostolicis thronis exposuit, animaduertens ideo se a Domino super gentes & regna Summum Pontificem constitutum, vt iuxta illud Propheticum, vitiorum radices euelleret, [Traditioni Apostolicæ contrarias tollit consuetudines.] destrueret atque disperderet: sicque demum ædificaret plantaretque virtutes: omnes consuetudines, quas contra priscam traditionem Apostolicam nouiter pullulasse cognouerat, videlicet de ministris, de cantoribus, de laicis Pontifici familiariter adhærentibus, de titulandis præiudicialiter quibuslibet rebus: de contegendo dalmaticis Apostolico feretro, de g pastillatico pro Pallio vel consecratione Pontificum, & de non admittendis passim laicis ad Ecclesiastici iuris officium: primo quidem a Romanæ Ecclesiæ, postmodum vero, h collectis circumquaque positarum prouinciarum Episcopis, a totius sanctæ vniuersalis Ecclesiæ corpore segregauit, eaque sub interpositione terribilis anathematis, tam generaliter quam perpetualiter condemnauit. [Ierem. 1.]

[6] Deinde in domum Domini, more sapientissimi Salomonis, [scholam cantorum constituit: Antiphonarium ordinat,] propter musicæ compunctionem dulcedinis, antiphonarium centonem cantorum studiosissimus nimis vtiliter compilauit, scholamque cantorum, quæ hactenus eisdem institutionibus in sancta Romana Ecclesia modulatur, constituit; eique cum nonnullis prædijs duo habitacula, scilicet alterum sub gradibus Ecclesiæ S. Petri Apostoli, alterum vero sub Lateranensis patriarchij domibus fabricauit. Vbi vsque hodie lectus eius, quo recubans modulabatur, & flagellum ipsius, quo pueris minabatur, veneratione congrua, cum authentico antiphonario reseruantur. Quæ videlicet loca per præcepti seriem, sub interpositione anathematis, ob ministerij quotidiani vtrobique gratiam subdiuisit.

[7] [Cantus alibi deprauatus,] Huius modulationis dulcedinem, inter alias Europæ gentes Germani seu Galli discere crebroque rediscere insigniter potuerunt: incorruptam vero tam leuitate animi, quia nonnulla de proprio Gregorianis cantibus miscuerunt, quam feritate quoque naturali, seruare minime potuerunt. Alpina siquidem corpora, vocum suarum tonitruis altisone perstrepentia, susceptæ modulationis dulcedinem proprie non resultant, quia bibuli gutturis barbara feritas, dum inflexionibus & repercussionibus mitem nititur edere cantilenam, naturali quodam fragore quasi plaustra per gradus confuse sonantia, rigidas voces iactat, sicque audientium animos, quos mulcere debuerat, exasperando magis ac obstrependo conturbat.

[8] [in Angliam illatus, Reformatus ibidem a Ioanne Romano.] Hinc est, quod huius Gregorij tempore cum Augustino, tunc Britannias adeunte, per Occidentem quoque Romanæ institutionis cantores dispersi, Barbaros insigniter docuerunt. Quibus defunctis, occidentales Ecclesiȩ ita susceptū modulationis organum vitiarunt, vt Ioannes quidam Romanus cantor cum i Theodoro, æque ciue Romano, sed Eboraci Archiepiscopo, per Gallias in Britannias a k Vitaliano sit Præsule destinatus: qui circumquaque positarum Ecclesiarum filios ad pristinam l cantilenæ dulcedinem reuocans, tam per se quam per suos discipulos, multis annis Romanæ doctrinæ regulam conseruauit.

[9] Sed & Carolus noster Patricius, Rex autem Francorum, dissonantia Romani & Gallicani m cantus Romæ offensus, [& in Gallijs a Carolo Magno instructis Romæ 2 Clericis:] cum Gallorum procacitas cantum a nostratibus quibusdam nænijs argumentaretur esse corruptum, nostrique e diuerso authenticum antiphonarium probabiliter ostentarent: interrogasse fertur, quis inter riuum & fontem limpidiorem aquam conseruare soleret? Respondentibus, fontem, prudenter adiecit: Ergo & nos, qui de riuo corruptam lympham vsque hactenus bibimus, ad perennis fontis necesse est fluenta principalia recurramus. Mox itaque duos suorum industrios Clericos Adriano tunc Episcopo dereliquit: quibus tandem satis eleganter instructis, Metensem metropolim ad suauitatem modulationis pristinæ reuocauit, per quam illam totam Galliam suam correxit.

[10] Sed cum multa post tempora defunctis his, qui Romæ fuerant educati, cantum Gallicanarum Ecclesiarum a Metensi discrepare prudentissimus Regum vidisset, ac vnumquemque ab alterutro vitiatum cantum iactantem aduerteret; Iterum, inquit, redeamus ad fontem. Tunc Regis precibus, sicut hodie quidam veridice adstipulantur, Adrianus Papa permotus, duos in Galliam cantores emisit: quorum iudicio Rex omnes quidem corrupisse dulcedinem Romani cantus leuitate quadam cognouit: Metenses vero sola naturali feritate, [& alijs 2 missis Roma ab Adriano Papa.] paullulum quid dissonare peruidit. Denique vsque quantum Romano cantui Metensis cedit, tantum Metensi cedere Gallicanarum Germaniarumque cantus, ab his, qui meram veritatem diligunt, comprobatur. Hæc ergo per anticipationem retulerim, ne indiscussam Gallorum leuitatem videar præterisse.

[Annotata]

a De hac imprudentia Ioannis vsurpantis titulum Vniuersalis infra lib. 3 num. 51 plenius agitur.

b Sedi S Eulogij annos 27 tribuit Theophanes, ab anno 2 Tiberij Imp. Christi 580, vsque ad annum 7 Phocæ Imp. Christi 608. [S. Eulogius Alexandrinus.] De eo infra sæpius agitur. Colitur 13 Septemb.

c Duo hic referuntur Patriarchæ Antiocheni: e quibus S. Anastasius exul degebat, at Gregorius præsidebat: Initium Sedis S. Anastasij statuit Theophanes ad annum Iustiniani 33 Indict. 8, [S. Anastasius & Gregorius Antiocheni,] qui annus Christi est 570. Ad annum vero Iustini quintum ista refert de depositione. Cum magnus ille Anastasius Antiochiæ Episcopus in Synodales Epistolas Ioannis Constantinopolitani Episcopi (qui S. Eutychio in exilium pulso, sedebat) quod Ioannem Alexandrinum dicti Eulogij decessorem consecrasset, atque etiam in ipsum Ioannem Alexandrinum, qui ordinatus fuerat, suis rescriptis inuectus fuisset, Iustini mandato Sede depulsus est, & in eius locum Gregorius monachus & Byzantiorum monasterij Apocrisarius promotus. Consulendus Euagrius lib. 5 c. 5 & 6, qui lib. 6 cap. 23 relato S. Anastasij reditu, finem historiæ suæ imponit. S. Gregorius lib. 4 Registri ep. 27 illi reditum gratulatur Indict. 3, anno Christi 595, cui anni quinque a Theophane, at sex in Catalogo Nicephori a restitutione assignantur

d Ioanni Hierosolymitano annos 20 assignat idem Theophanes a Iustini Imp. anno 8, Christi 573 ad an. Mauririj II. [Ioannes Hierosol.] Christi 593.

e De 5 Synodo & tribus Capitulis in ea damnatis, scilicet Ibæ Edesseni, Theodori Mopsuesteni, & Theodoreti Cyrensis Episcoporum egimus 5 Febru. ad Vitam S. Ingenuini Ep. Sabionensis. [Synodus 5]

f Ita MS. nostrum cum Surio: alibi excusum, dementiæ.

g De Pastillatico a Simoniacis dari solito, infra plenius agitur lib. 3 num. 5.

h Tunc Seuerum Episcopum Aquileiensem cum suis sequacibus iussit Romam venire, vti infra lib. 4 num. 38 dicitur.

i S. Theodorus natus Tharsi in Cilicia, Archiepiscopus non Eboraci, sed Cantuariæ: colitur 19 Septemb vti tradit Beda lib. 4 cap. 1 & 2 & lib. 5 cap. 8.

k A S. Vitaliano Papa ordinatus 7 Kalend April Dominici, anno 668. Ita Beda lib. 4 cap. 1. Vitam S Vitaliani dedimus 27 Ianuarij.

l Beda. Sonos cantandi in ecclesia, quos eatenus in Cantia tantum nouerant, [cantus in Anglia] ab hoc tempore per omnes Anglorum Ecclesias discere cœperunt.

m De cantu in Gallijs sub Pippino Rege patre Caroli Magni instituto diximus 19 Ianuarij ad Vitam S. Remigij Episcopi Rotomagensis, [& Gallia.] fratris eiusdem Pippini.

CAPVT II
A S. Gregorio Consiliarij e Clero assumpti. Præscripta laicis & militibus circa functiones Ecclesiasticas. Varia circa Missam & Stationes ordinata.

[11] Ceterum prudentissimus Rector Gregorius, remotis a suo cubiculo secularibus, [S. Gregorius Clericos fuit adhibet consiliis;] Clericos sibi prudentissimos Consiliarios familiaresque delegit: inter quos Petrum Diaconum coætaneum suum, cum quo postea disputans, quatuor Dialogorum libros composuit: Æmilianum quoque Notarium, qui quadraginta Homilias Euangelij cum socijs suis a excepit: b Paterium æque Notarium, qui ab eo secundicerius factus, ex libris ipsius aliqua vtilissima deflorauit: Et Ioannem Defensorem, qui eius iussu in Hispanias Cognitor destinatus, c Ianuarium Episcopum ciuitatis Malacitanæ, ab Episcopis suis compatriotis depositum, Sedi propriæ restaurauit, & depositores eius cum eo, qui in locum eius obrepserat, pari sententia condemnauit. Monachorum vero sanctissimos sibi familiares elegit: [monachos habet familiares:] inter quos Maximianum monasterij sui Abbatem, quem Syracusis Episcopum fecit, eique per Siciliam d vices suas commisit: Augustinum eiusdem monasterij sui Præpositum, & Mellitum, per quos Anglorum gentes ad Christianismi gratiam conuocauit: Marinianum eiusdem monasterij sui monachum, quem in Rauennati metropoli Episcopum e consecrauit: f Probum, quem subito Abbatem Spiritu reuelante constituens, pro construendo Xenodochio Hierosolymis destinauit: simulque g Claudium Classitanæ ciuitatis Abbatem, qui de Prouerbijs, de Canticis canticorum, de Prophetis, de libris Regum, & de Heptateucho, Papa disputante, multa, licet non eodem sensu, composuit.

[12] [imitatus Apostolos & primos Christianos:] Cum quibus Gregorius die noctuque versatus, nihil monasticæ perfectionis in palatio, nihil pontificalis institutionis in Ecclesia dereliquit. Videbantur passim cum eruditissimis Clericis adhærere Pontifici religiosissimi monachi, & in diuersis professionibus habebatur vita communis: ita vt talis esset tunc sub Gregorio penes vrbem Romanam Ecclesia, qualem hanc fuisse sub Apostolis Lucas, & sub Marco Euangelista penes Alexandriam Philo commemorat.

[13] Tunc rerum Sapientia Romȩ sibi templum visibiliter quodammodo fabricabat, & septemplicibus artibus veluti columnis, nobilissimorum totidem lapidum Apostolicæ Sedis atrium fulciebat. Nullus Pontifici famulantium a minimo vsque ad maximum, barbarum quodlibet in sermone vel habitu præferebat, [nitorem linguæ Latinæ & studia reducit:] sed togata Quiritum more seu trabeata Latinitas, suum Latium in ipso Latiali palatio singulariter obtinebat. Refloruerant ibi diuersarum artium studia, & qui vel sanctimonia vel prudentia forte carebat, suo ipsius iudicio subsistendi coram Pontifice fiduciam non habebat.

[14] Arcessebantur Pontificalibus profundis consilijs prudentes viri, quos perhibui, potius quam potentes: & paupere Philosophia intrinsecus, [sapientes, non diuites consilio suo adhibet,] quid potius aut potissimum in vnoquoque negotio sequendum putaretur, artificiosis argumentationibus rationabiliter inquirente, diues inertia, quæ modo se de sapientibus pari sorte vlciscitur, pro cubiculi foribus despicabilis remanebat. Sola deerat interpretandi bilinguis peritia; & facundissima virgo Cecropia, quæ quondam suæ mentis acumina, Varrone cœlibatum suum auferente, Latinis tradiderat, imposturarum sibi præstigia, sicut ipse in suis epistolis queritur, vindicabat.

[15] Nemo laicorum quodlibet palatij ministerium vel ecclesiasticum patrimonium procurabat, sed omnia ecclesiastici iuris munia Ecclesiastici nihilominus viri subibant: [laicos e functionibus Ecclesiasticis excludit:] nimirum laicis ad armorum solam militiam, vel agrorum curam continuam deputatis. Ob hoc se nonnulli Procerum, sub obtentu religionis, primo tonsurare cœperunt. Quorum tergiuersationi Mauritius Imperator prudenter occurrens, data per Longinum Stratonem lege præcepit, vt, quisquis publicis fuisset administrationibus implicatus, ei ad ecclesiasticum venire officium non liceret. Quam legem Gregorius super hoc valde laudauit, dicens: Qui secularem habitum deserens, ad ecclesiastica officia venire festinat, non relinquere cupit seculum, sed mutare.

[16] [Milites cupientes in Clerum admitti, vult diu probatos, in monasterijs viuere, dein in Clerum adscisci:] Verum dum ad Clericalem professionem, tam ex Ecclesiastica quam ex seculari quoque militia, diuersis occasionibus quotidie pene innumerabilis multitudo conflueret; Pastor ad omnia prouidus, nequaquam eos ad ecclesiastici decoris officium, sed ad capiendum solummodo monachicum propositum suscipiendos esse censebat, dicens: Multos ex Ecclesiastica seu seculari militia nouimus ad omnipotentis Dei seruitium festinare, vt ab humana seruitute liberi, in diuino seruitio videantur familiarius conuersari. Quos si passim dimittimus, omnibus fugiendi Ecclesiastici vel secularis iuris dominium occasionem præbemus. Si vero festinantes ad omnipotentis Dei seruitium incaute retinemus, illi inueniemur negare quædam, qui dedit omnia. Vnde necesse est, vt quisquis ex iuris Ecclesiastici vel secularis militiæ seruitute ad seruitium conuerti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus: & si mores eius atque conuersatio bono desiderio illius testimonium perhibuerint, absque vlla retractatione seruire in monasterio omnipotenti Domino permittatur, vt ab humano seruitio liber recedat, qui in diuino obsequio districtiorem subire appetit seruitutem. Si autem & in monachico habitu secundum Patrum regulas inreprehensibiliter fuerit conuersatus, post præfixa a sacris canonibus tempora, licenter iam ad quodlibet ecclesiasticum officium promoueatur: si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, quæ in testamento veteri morte mulctantur.

[17] Sed & h Gelasianum codicem, de Missarum solennijs multa subtrahens, pauca conuertens, nonnulla adijciens pro exponendis euangelicis lectionibus, [Codicem Gelasianum coarctat:] in vnius libri volumine coarctauit. In Canone apposuit, Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, & in electorum tuorum iubeas grege numerari.

[18] i Stationes per basilicas vel beatorum Martyrum cœmeteria, [stationes ordinat,] secundum quod hactenus plebs Romana quasi eo viuente certatim discurrit, solicite ordinauit. Per quas & ipse simul discurrens, dum adhuc eloqui præualeret, viginti Homilias Euangelij coram Ecclesia diuerso tempore declamauit. Reliquas vero eiusdem numeri dictauit quidem, sed lassescente stomacho languore continuo, alijs pronunciandas commisit.

[19] [concionatur populo:] Sequebatur exercitus Domini vltra citraque B. Gregorium præeuntem, & audituræ verbum doctrinæ innumerabiles vndique diuersi sexus, ætatis ac professionis voluntariæ confluebant cohortes. Quibus ille, vtpote ductor cælestis militiæ, cunctis dumtaxat arma spiritalia suggerebat. Pauperibus vero & aduenis, qui pro conditione temporum Romæ influxerant, quotidiana stipendia ministrabat.

[20] Super corpora autem BB. Petri & Pauli Apostolorum, Missarum solennia celebrari decreuit, [super corpora Apostolorum Missas celebrat:] acquisitis numerosissimis oliuetis, quorum summam in tabulis marmoreis pro foribus eiusdem basilicæ annotauit. Luminaria superaddidit, officia sedula deputauit, de sepultura iuxta ecclesiam commodum sperare prohibuit, septem ex defensoribus honore regionario decorandos indixit. Alleluia extra Pentecostes tempora dici ad Missas fecit: Subdiaconos expoliatos procedere statuit: Kyrie eleison cantari præcipit, & Orationem Dominicam mox post Canonem super hostiam censuit recitari.

[21] De quibus cum postea quosdam murmurare sentiret, tamquam qui Constantinopolitanæ Ecclesiæ consuetudines sequeretur, [in ijs quare dicantur Alleluia,] pijssimus Pater non dedignatus est reddere rationem, dicens: Nos in nullo horum aliam Ecclesiam secuti sumus. Nam & Alleluia hic vt diceretur, de Hierosolymorum Ecclesia ex B. Hieronymi traditione, tempore beatæ memoriæ Damasi Papæ traditur tractum. Et ideo magis in hac Sede illam consuetudinem amputauimus, quæ hic a Græcis fuerat tradita. Subdiaconos autem vt spoliatos procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiæ fuit. Sed placuit cuidam nostro Pontifici, nescio cui, qui eos vestitos procedere præcepit. Nam Siciliæ Ecclesiæ numquid a Græcis traditionem acceperunt? Vnde habent ergo hodie, vt subdiaconi in lineis tunicis procedant, nisi quia hoc a Matre sua Romana Ecclesia perceperunt? [Kyrie eleison.] Kyrie eleison autem nos neque diximus neque dicimus, sicut a Græcis dicitur: quia in Græcis omnes simul dicunt: apud nos vero a Clericis simul dicitur, a populo respondetur. Et totidem vicibus etiam Christe eleison dicitur, quod apud Græcos nullo modo dicitur. In quotidianis autem Missis, alia, quæ dici solent, tacemus: tantummodo Kyrie eleison & Christe eleison dicimus, vt in his deprecationis vocibus paullo diutius occupemur. Orationem vero Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos Apostolorum fuit, vt ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent. Et valde mihi inconueniens visum est, vt precem, quam Scholasticus composuerat, super oblationem diceremus; & ipsam traditionem, [Oratio Dominica.] quam Redemptor noster composuit, super eius Corpus & Sanguinem non diceremus. Sed & Dominica oratio apud Græcos ab omni populo dicitur: apud nos vero a solo Sacerdote. In quo ergo Græcorum consuetudines secuti sumus, qui aut veteres nostras reparauimus, aut nouas & vtiles constituimus, in quibus tamen alios comprobamur imitari? Ergo vestra caritas, cum occasio dederit, vt ad Catanensem ciuitatem pergat, vel in Syracusana Ecclesia eos, quos credit aut intelligit, quia de hac re murmurare potuerunt, facta collatione doceat, & quasi alia ex occasione eos instruere non desistat. Nam de Constantinopolitana Ecclesia quod dicunt, quis eam dubitet Sedi Apostolicæ esse subiectam? Quod & pijssimus Dominus Imperator, & Frater noster eiusdem ciuitatis Episcopus assidue profitentur. Tamen si quid boni vel ipsa vel altera Ecclesia habet, ego & minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim, qui ideo se primum existimat, vt bona, quæ viderit, discere contemnat.

[Annotata]

a De exceptoribus harum Homiliarum agit S. Gregorius in Prologo earumdem ad Secundum, Episcopum Taurominitanum.

b Passim creditur hic esse S. Paterius Episcopus Brixiensis, qui colitur 21 Februarij, vbi de eo egimus.

c Ianuarium vrbis Malacitanæ 4 Episcopum, iniuste depositum, Ioanne quodam intruso, & anno 603 restitutum narrat Martinus de Roa cap. 12 Historiæ Malacitanæ.

d Mense Decemb. Indict. 10 ergo an. 591, vti infra lib. 3 num. 25 constat.

e Consecratum aiunt anno 595, Deo eo sæpius infra agitur.

f De eo & Xenodochio Hierosolymitano iterum infra agitur nu. 52 & 55.

g De eo legendus Rubeus lib. 4 historiæ Rauennatum, qui mortuum asserit anno 602.

h [Missale antiquum.] Gelasius I Papa, creatus an. 492, antiquum Missale seu Codicem de Missa recognouit, vti postea fecit S. Gregorius, & post hunc quamplurimi Pontifices, & vltimo Clemens VIII & Vrbanus VIII: hinc codex Gelasianus, & dein liber Sacramentorum S. Gregorij appellatus: hic doctis Commentarijs Hugonis Menardi editus est, sed post obitum S. Gregorij auctus, cum inter Sanctos ipsius dies natalis referatur.

i Hæ stationes etiamnum in Missali annotantur; vti statis diebus in Aduentu, Quadragesima, Quatuor temporibus, diebus Rogationum, festis Christi nati & circumcisi, [Stationes.] eiusdem Epiphania, Paschate, Ascensione & Pentecoste obseruantur.

CAPVT III
Liberalis animus S. Gregorij in dandis eleemosynis. Ecclesia dedicata. Miracula.

[22] Tantæ hospitalitatis Gregorius in ipso etiam patriarchio permansit, [Aduenas suscipit, & inter eos Christum:] vt exceptis his, quos tam per diuersas regiones, quam Romæ quoque, Longobardorum perfidiæ gladios fugientes, Ecclesiȩ stipe misericorditer nutriebat, quotidie ad mensam suam peregrinos quoslibet inuitaret. Inter quos die quadam vnus accessit, in cuius manibus dum ipse ex humilitatis ministerio aquam fundere vellet, conuersus vrceum accepit: sed repente eum, in cuius manibus aquam fundere voluerat, inuenire non potuit. Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem nocte Dominus ei per visionem dixit: Ceteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti.

[23] Alio quoque tempore idem Gregorius iuxta consuetudinem suam præcepit a Sacellario, vt duodecim peregrinos ad prandium inuitaret. [peregrinis 12 inuitatis, adiunctum Angelum intelligit,] Qui pergens, iussa compleuit, eosque ad mensam pariter ordinauit. Dum autem simul discumberent, intuens Papa, tredecim numerauit. Et accersito Sacellario, cur contra iussionem suam tertiumdecimum inuitare præsumpserit, inquisiuit. Ille obstupefactus, conuiuantes peregrinos curiosius numerauit, & duodecim solos inueniens, veluti securus respondit: Crede mihi, honorabilis Pater, non sunt nisi duodecim, sicut ipse iussisti. Ergo dum conuictus sæpius duodecim identidem numeraret, ac tertiumdecimum, quem solus Papa videre poterat, non videret; animaduertens spiritualis Pater Gregorius virum propius discumbentem, vultus crebro conuertere, & nunc adolescentem, nunc vero se vetulum veneranda quadam canitie simulare, finito conuiuio, duodecim quidem abire permisit: tertiumdecimum vero manu suscipiens, in cubiculum suum induxit, vehementer adiurans, vt ei se nomenque suum simpliciter prodere dignaretur. Qui respondens, dixit: Et cur interrogas de nomine meo, quod est mirabile? Verumtamen scito memoria recognoscens, quia ego sum naufragus ille, qui quondam veni ad te, quando scribebas in cella monasterij tui ad cliuum Scauri, cui dedisti duodecim numismata & argenteam scutellam, quam tibi miserat cum infusis leguminibus B. Syluia mater tua. [& se ob eleëmosynas ad Pontificatū assumptum,] Et hoc tibi pro certo sit cognitum; quia ab illo die, quo mihi hæc hilari animo tribuisti, destinauit te Dominus fieri Præsulem sanctæ suæ Ecclesiæ, pro qua & proprium sanguinem fudit, & esse te successorem atque Vicarium Apostolorum principis Petri, cuius & virtutem imitatus es, cum substantias offerentium diuideret, prout cuique opus erat. Hæc audiens Gregorius, dixit: Et tu quomodo nosti, quod tunc me Dominus præesse sanctæ suæ Ecclesiæ destinarit? At ille inquit: [eumq; sibi custodem datum:] Quoniam ego Angelus eius sum, & tunc ab eo ad tuum inquirendum propositum destinatus. Tunc Gregorius, quia nondum manifeste viderat Angelum, prorsus expauit, sibique hunc taliter dicentem audiuit: Ne timeas, neque formides. Ecce enim remisit me Dominus, vt sim tibi custos quamdiu fueris in isto mortali seculo: quatenus quamcumque rem petieris, per me apud eum fiducialiter valeas impetrare. Illico Gregorius in faciem suam corruit, dicens: Si propter pusillum meæ paruitatis munusculum tanta mihi retribuit omnipotentissimus Dominus, vt & Pontificem me sanctæ suæ Ecclesiæ faceret, & custodem mihi suum Angelum deputaret, quanta putem mihi restitui, si in præceptis eius totis viribus permanens, plura studuero de pluribus erogare.

[24] [quater singulis annis liberalissime eleemosynas dat,] Igitur incipiens tantum largior esse de collato temporali commodo, quantum certior de recipiendo præmio sempiterno, cunctorum patrimoniorum prȩdiorumque reditus, ex Gelasiano b polyptycho, cuius nimirum studiosissimus videbatur pedissequus, adærauit, eorumque pensionibus in auro argentoque (collatis omnibus ordinibus Ecclesiasticis vel palatinis, monasterijs, ecclesijs, cœmeterijs, diaconijs, xenodochijs, vrbanis vel suburbanis) quot solidi quater in anno distribuerentur, Pascha scilicet, natali Apostolorum, natali S. Andreæ, natalitioque suo, per polyptychum, quo hactenus erogantur, indixit.

[25] Extra quos, primo Dominicæ Resurrectionis diluculo, [vna osculum pacis impertiens:] in basilica quondam doctissimi Papæ Vigilij, iuxta quam consuetudinaliter habitabat, ad impertiendum pacis osculum residens, cunctis Episcopis, Presbyteris, Diaconibus, alijsque axiomaticis, aureos erogabat. Natalitio vero Apostolorum vel suo, mixtos solidos offerens, peregrinis nihilominus vestimenta donabat.

[25] Omnibus omnino Calendis, pauperibus generaliter easdem species, quæ congerebantur ex reditibus, [varias primo die singulorum mensium distribuit:] erogabat. Et suo tempore frumentum, suo vinum, suo caseum, suo legumen, suo lardum, suo manducabilia animalia, suo pisces vel oleum, paterfamilias Domini discretissime diuidebat. Pigmenta vero aliaque delicatoria commercia primoribus honorabiliter offerebat, ita vt nihil aliud quam communia quædam horrea, communis putaretur Ecclesia.

[27] [3 millia sanctimonialium alit:] Tribus millibus ancillis Dei, quas Græci Monastrias vocant, quindecim libras auri pro lectisternijs dedit, eisque pro quotidianis stipendijs octoginta libras annualiter conferebat. c De quibus Theoctisto Patricio scribens: [lib. 6, ed. 23] Harum, inquit, talis vita est, atque intantum lacrymis & abstinentia districta, vt credamus quia si ipsæ non essent, nullus nostrum iam per tot annos in loco hoc subsistere inter Longobardorum gladios potuisset.

[28] [dietim per veredarios cocta stipendia destinat:] Quotidianis quibusque diebus per omnium regionum vicos vel compita, infirmis seu qualibet corporis parte debilibus, cocta stipendia per constitutos veredarios emittebat. Verecundioribus vero, antequam ipse cibum caperet, a mensa sua benedictionis Apostolicæ ostiatim dirigere curabat scutellam: ita vt neminem prorsus exciperet misericordissimi beneuolentia prouisoris, quem ad fidem traxerat omnipotentis cognitio Creatoris.

[29] Horum dum quemdam pauperem in angustis d andronarum recessibus a vespillonibus inueniri mortuum contigisset, [pauperis obitu affligitur:] æstimans eum stipis inopia perijsse, ita per aliquot dies, vt dicitur, a Missarum celebratione vacando tristatus est, tamquam si eum proprijs manibus, quod dictu nefas est, peremisset.

[30] [librum remunerationum conficit.] Extat vsque hodie in sacratissimo Lateranensis Palatij scrinio, huius confectum temporibus chartaceum prægrande volumen, in quo communis sexus cunctarum ætatum ac professionum nomina, tam Romæ quam per suburbana ciuitatesue vicinas, necnon longinquas maritimæ vrbes degentium, cum suis cognominibus, temporibus & remunerationibus expressius continentur. Quorum summam, ne videlicet fastidiatur, ego transferre diffugio, meique lectoris oculum ad illius venerandi scrinij plenitudinem, cuius ipse pene in cunctis auctoritatem, Papa largiente, secutus sum, transmitto.

[32] e Præterea cum Arianorum basilica in regione vrbis huius, quæ Suburra dicitur, clausa, vsque ad Gregorij Pontificatus tempora remansisset, [Ecclesiam ab Arrianis vsurpatam, illatis reliquijs expiat & dedicat:] placuit ei, vt in fide Catholica, introductis illuc B. Sebastiani & S. Agathæ Martyrum reliquijs, dedicari debuisset: quod factum est. Nam cum magna populi multitudine Gregorius laudes canendo perueniens, basilicam præfatam ingressus est. Cumque venerabisis Pontifex iam Missarum solennia celebraret, ac propter eiusdem loci angustias populi se turba comprimeret; quidam ex his, qui extra sacrarium stabant, porcum subito inter suos pedes huc illucque discurrere senserunt. Quem dum vnusquisque sentiret, & iuxta se stantibus indicaret, idem porcus ecclesiæ ianuas petijt, & omnes, per quos transijt, in admirationem conuertit. Sed videri nihil potuit, quamuis sentiri potuisset. Quod idcirco diuina pietas ostendit, vt cunctis patesceret, [porci instar, diabolus fugit:] quia veniente cum reliquijs Sanctorum Gregorio, de loco eodem immundus habitator exiret.

[32] [terrore sonitu cuanescit:] Peracta igitur Missarum celebratione, Papa cum plebe recessit. Sed adhuc nocte eadem magnus in eiusdem ecclesiæ tectis strepitus factus est, acsi in ea aliquis errando discurreret. Sequenti autem nocte grauior sonitus excreuit, cum subito tantus terror insonuit, acsi omnis illa ecclesia a fundamentis fuisset euersa. Et protinus recessit, ac nulla illic vlterius inquietudo antiqui hostis apparuit: sed per terroris sonitum, quem fecit, innotuit, a loco, quem diu tenuerat, quia per inuocationem Gregorij coactus exibat. Post paucos vero dies in magna serenitate aëris super altare eiusdem ecclesiæ nubes cælitus descendit, suoque illud velamine operuit, omnemque ecclesiam tanto terrore ac suauitate odoris impleuit, [nubes odorifera accedit:] vt patentibus ianuis nullus illuc præsumeret intrare. Et Sacerdos atque custodes, vel hi, qui ad celebranda Missarum solennia venerant & rem videbant, ingredi minime poterant, & suauitatem mirifici odoris trahebant. Die vero alia in ea lampades sine lumine sunt accensæ. Post paucos iterum dies, [lampades diuinitus accenduntur.] cum expletis Missarum solennijs, extinctis lampadibus custos ex eadem ecclesia egressus fuisset, post paullulum intrauit, & lampades, quas extinxerat, lucentes reperit. Quas negligenter extinxisse se credidit, atque eas iam solicitius extinxit. Qui exiens, ecclesiam clausit: sed post horarum trium spatium regressus, lucentes lampades, quas extinxerat, inuenit: vt videlicet ex ipso lumine aperte claresceret, quia per Beatum Gregorium locus ille de tenebris ad lucem venisset.

[Annotata]

a Apud S. Antoninum Saccellarius dicitur, est Thesaurarius Ecclesiæ, [Sacellarius.] quo munere functus erat ante Pontificatum S. Gregorius II, vti 13 Februarij ad eius Vitam § 1 num. 3 diximus cum, vocis huius expositione. In poëmate dispensator appellatur.

b Polyptychon libellus siue album, in quo continebantur nomina ciuium vrbis, ex quo, quibus subueniri debebat, poterat sciri: [Polyptychon.] nomen illi a multis plicis inditum. S. Gregorius lib. 7 Registri ep. 40,ait, notitiam donationis non esse de polytychis charaxatam.

c MS. Corsend. Theoctisti Patricio lib. 6 Registri titulus epistolæ 23 est, Gregorius Theotistæ pariter & Andreæ.

d Ἀνδρὼν locus, in quo soli viri degunt, hinc androna formatum. [Androna.]

e Hæc pluribus referuntur lib. 3 Registri cap. 30, & late a nobis explicantur ad 5 Februarij in Commentario de Reliquijs & Ecclesijs S. Agathæ § 1 pag. 631 & seq.

CAPVT IV
Anglorum conuersio missis a S. Gregorio viris Apostolicis procurata.

[33] Sed cum S. Gregorius pro conuertendis Anglis Saxonibus, quemadmodum in monachatu suo proposuerat, assiduis cogitationum fluctibus vrgeretur; mox vbi, Ecclesiæ statu composito, a quartum sui Pontificatus annum intrauit, Augustinum cum alijs domus suæ monasterij monachis in Britanniam euangelizandi gratia destinauit. [Mittit ad conuertendos Anglos S. Augustinum & socios,] Qui susceptæ peregrinationis post dies aliquot inerti tædio prægrauati, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cuius nec linguam intelligerent, adire decreuerunt. Nec mora, Augustinum, quem eis Episcopum consecrandum, si ab Anglis exciperentur, indixerat, Romam remittunt; summum Præsulem deprecantes, vt tam laboriosam, tam incertam, tamque periculosam peregrinationem sibi nuper impositam remoueret, & ad suos reuerti permitteret. Quibus ille rescripsit, dicens:

[34] b Gregorius Episcopus, seruus seruorum Dei, seruus Domini nostri Iesu Christi. [litteris confirmat a se missos.] Quia melius fuerat bona incipere, quam ab his, quæ cœpta sunt, cogitatione retrorsum redire: summo studio, dilectissimi Filii, oportet vt opus bonum, quod cœpistis, auxiliante Domino compleatis. Nec labor vos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguæ deterreant, sed omni instantia omnique feruore, quæ inchoastis, Deo auctore peragite: scientes, quod laborem magnum maior æternæ retributionis gloria consequetur. Remeante autem Augustino Præposito vestro, quem & Abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite: scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid a vobis fuerit in eius admonitione completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, & vestri laboris fructum in æterna me patria videre concedat, quatenus etsi vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inueniar, quia laborare scilicet volo.

[35] His exhortationibus Augustinus cum Fratribus roboratus, per c Etherij Arelatensis vatis, perque aliorum Episcoporum Galliæ Regumque, [humaniter accipiuntur in Anglia,] quibus eos pijssimus Pater proprijs litteris commendarat, hospitia, Britanniam petijt; & ad Ethelbertum Regem Cantuariorum veniens, Dei cooperante gratia, non solum licentiam prædicandi, verum etiam victus & mansiones in ciuitate Doruernensi, quæ erat regni eius d metropolis, facile impetrauit. Ad quam Augustinus cum socijs, prælata Cruce seu Saluatoris imagine, appropinquans, cecinit dicens: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, vt auferatur furor tuus & ira tua a ciuitate ista & domo sancta tua, quando peccauimus. Prædicantibus autem eis, & in nomine Iesu miracula facientibus, crediderunt multi & baptizati sunt, mirantes innocentis vitæ simplicitatem, complectentesque dulcedinem cælestis doctrinæ.

[36] Quapropter Augustinus e Arelatem venit, & secundum Gregorij iussionem, [S. Augustinus ordinatur Episcopus,] ab Etherio Episcopus consecratus in Britanniam remeauit: illicoque f per Laurentium Presbyterum & Petrum monachum, Papæ Gregorio conuersionem gentis Anglorum seque consecratum innotuit, suggerens vt mitteret plurimos verbi ministros, eo quod messem quidem multam haberet, operarios autem paucos.

[34] Quibus relationibus Gregorius in Christo lætificatus, misit Augustino plurimos verbi ministros, in quibus præcipui erant g, Mellitus, Iustus, Paulinus & Rufinianus: [Pallium ei mittit S. Gregorius & Episcopatus designat:] & per eos vniuersa, quæ ad cultum erant Ecclesiæ necessaria, vasa videlicet sacra & vestimenta altarium, ornamenta Ecclesiastica, vestimenta clericalia, Apostolorum & multorum Sanctorum reliquias & codices multos. Misit ei & Pallium, iubens vt sub metropoli sua Cantiæ duodecim Episcopos ordinaret: ad Londoniam & Eboracum singulos Episcopos mitteret, qui sub se duodecim nihilominus Episcopos consecrantes, Pallium ab Apostolica Sede perciperent: [mandat fana idolorum in ecclesias consecrari:] & post Augustini obitum ipse inter eos primus haberi debuisset, qui prius consecrari meruisset. Præcepit quoque, vt in Anglorum gente idolorum fana non destrueret, sed sanctificatis aquis respersa, in basilicas dedicaret. Et quia solebant Saxones in sacrificio dæmonum boues multos occidere, iussit vt in die dedicationis vel natalitijs sanctorum Martyrum, quorum illic reliquiæ ponerentur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quæ ex fanis commutatæ sunt, de ramis arborum facerent, & religiosis conuiuijs solennitates debitas celebrarent. Et quia super quibusdam capitulis Augustinus eum interrogans, qualiter Episcopus cum suis conuersari deberet Clericis, requæsiuit, Doctor humillimus inter cetera sic rescripsit: Quia tua Fraternitas monasterij regulis erudita, seorsum viuere non debet a Clericis suis; in Ecclesia Anglorum, quæ nuper ad fidem perducta est, hanc debet conuersationem instituere, [omnia Episcopo & Clericis communia esse:] quæ in initio nascentis Ecclesiæ fuit Patribus nostris: in quibus nullus eorum ex his, quæ possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. [lib. 12. ep. 31] Cum vna fides sit, cur super Missarum celebratione Gallicana a Romana discordet Augustino requirenti, Gregorius ait; Nouit tua Fraternitas Romanæ Ecclesiæ consuetudinem, in qua se meminit enutritam. Sed mihi placet, vt siue in Romana siue in qualibet Ecclesia aliquid inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, [optimas aliarum Ecclesiarum consuetudines eligendas;] solicite eligas, & in Anglorum Ecclesia, quæ adhuc noua est ad fidem, institutione præcipua, quæ de multis Ecclesijs colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesijs quæ pia, quæ religiosa, quæ recta sunt eligas, & hæc quasi in fasciculum collecta, apud Anglorum gentes in consuetudinem vertas. Interrogatus etiam, quomodo ea, quæ fures de ecclesijs abstulerint, reddere debeant: mitissimus Pater, Absit, inquit, vt ecclesia cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus videtur amittere, & lucra damnis quærat. Sane requisitus ad eodem Augustino, vsque ad quotam generationem fideles debeant copulari, Gregorius dispensatorie sic rescripsit: [gradus consanguinitatis in matrimonio obseruandos,] Quædam terrena lex in Romana republica permittit, vt siue frater & soror, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius & filia misceantur: sed experimento didicimus, ex tali coniugio sobolem non posse succrescere, & sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare. Vnde necesse est, vt in tertia vel quarta generatione, generatio fidelium licenter sibi iungi debeat. Nam secunda, quam prædiximus, omnimodo debet abstinere.

[38] Verum post multum temporis a h Felice Messanæ Siciliæ Præsule requisitus, [cum aliqua in neophytis dispensatione:] vtrum Augustino scripsisset, vt Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime soluerentur, humillimus Pater Gregorius inter cetera talem reddidit rationem: Quod scripsi Augustino Anglorum gentis Episcopo, alumno1 videlicet, vt recordatus es, tuo, de consanguinitatis coniunctione ipsi & Anglorum genti, quæ nuper ad fidem venerat, ne a bono, quod cœperat, metuendo austeriora recederet, specialiter, & non generaliter ceteris, me scripsisse cognoscas. [lib. 12. ep 32] Vnde & mihi omnis Romana ciuitas testis existit. Nec ea intentione hæc illis scriptis mandaui, vt postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inuenti fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est, vsque ad septimam generationem iungantur. Sed adhuc illos neophytos existentes, sæpissime eos prius illicita docere vitare, & verbis ac exemplis instruere, & quæ post de talibus egerint, rationabiliter & fideliter excludere oportet. Nam iuxta Apostolum, qui ait: Lac vobis potum dedi, non escam: ista illis modo, non posteris, vt præfixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum, quod infirma adhuc radice plantatum erat, erueretur, sed cœptum firmaretur, & vsque ad perfectionem custodiretur. [1. Cor. 3] Hæc ego idcirco perstringenda curaui, vt hi, qui occasione nouæ dispensationis illicita matrimonia contrahunt, eruditissimum Papam Gregorium non regulariter, quartæ generationis copulam concessisse, imo venialiter simulque temporaliter permisisse cognoscant. Cuius nimirum precibus Deus omnipotens tantam Augustino, eiusque socijs faciendorum signorum contulit gratiam, vt verbum vitæ, quod ore prædicabant, signorum efficacia confirmarent. Vnde factum est, vt paucis elabentibus annis, etiam ceteri Saxones ad Christi Domini fidem per discipulos eius accederent.

[39] [lib. 27. c. 8] De cuius gentis conuersione simulque miraculorum prodigijs, quæ ibidem fiebant, [miracula facta deprædicat,] ita Gregorius in libris Moralibus perhibet, dicens: Ecce lingua Britanniæ, quæ nihil aliud nouerat, quam barbarum frendere, iamdudum in Dei laudibus Hebræa cœpit verba sonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus Sanctorum pedibus, seruit Oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni Principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine Sacerdotum ora simplicibus verbis ligant: & qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis cælestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei diuinæ cognitionis infunditur, eiusdem diuinitatis terrore refrænatur, vt praue agere metuat, ac totis desiderijs ad æternitatis gratiam venire concupiscat. Eulogio quoque Patriarchæ Alexandrino de doctrina suæ Ecclesiæ, conuersione hæreticorum, concordiaque fidelium plausibilia referenti, Gregorius ita rescripsit: Quoniam in bonis, quæ agitis, scio quod & alijs congaudetis, vestræ quoque gratiæ vicem reddo: Quia dum gens Anglorum, in mundi angulo posita, in cultu lignorum ac lapidum perfida nunc vsque remaneret, ex vestræ mihi orationis adiutorio placuit, vt ad eam monasterij mei monachum transmittere, Deo auctore, debuissem. [lib. 7. ep. 30] Qui data a me licentia, a i Germaniarum Episcopis Episcopus factus, cum eorum quoque solatijs ad prædictam gentem in fine mundi perductus est. [& Apostolorum miraculis comparat.] Et iam nunc de eius salute & opere ad nos scripta peruenerunt, quia tantis miraculis vel ipse vel hi, qui cum eo transmissi sunt, in gente eadem coruscant, vt Apostolorum virtutes in signis, quæ exhibent, imitari videantur. In solennitate autem Dominicæ Natiuitatis, quæ k prima Indictione transacta est, plusquam decem millia Angli ab eodem nuntiati sunt Fratre & Coëpiscopo nostro baptizati. Quod idcirco narraui, vt cognoscatis, quid in Alexandrino populo loquendo, & quid in mundi finibus agitis orando. Vestræ enim orationes sunt in eo loco, vbi non estis, quorum operationes sanctæ monstrantur in eo loco, vbi estis.

[40] [lib. 9. ep. 58] Nihilominus eidem Augustino pro eisdem miraculis inter alia scribit, inquiens: Scio quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gente, quam eligi voluit, magna miracula ostendit. Vnde necesse est, vt de eodem dono cælesti & timendo gaudeas & gaudendo pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum animæ per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur: pertimescas vero, ne inter signa, quæ fiunt, infirmus animus in sui præsumptione se eleuet, & vnde foras in honore attollitur, inde per inanem gloriam intus cadat.

[Annotata]

a Imo sextum annum iam diu egerat, cum illos anno 596 mitteret, vt supra dictum.

b Refertur hæc epistola a Beda lib. 1 cap. 22, & scripta dicitur X Kalend. Augusti, Indict. XIV, anno 596.

c Iter hoc per Gallias deduximus 2 Februarij ad Vitam S. Laurentij, tunc socij itineris, dein Archiepiscopi Cantuariensis, vbi § 2 ostendimus Etherium fuisse Archiepiscopum, non Arelatensem sed Lugdunensem, & caussam erroris indicauimus.

d Metropolis Cantuariorum Dorouerna, postea Cantuaria dicta est.

e Imo Lugdunum, vbi Etherius erat Archiepiscopus.

f Anno 598.

g Ex his fuere dein Archiepiscopi Cantuarienses S. Mellitus &Iustus, quorum ille 24 Aprilis, hic 10 Nouemb. colitur: ac S. Paulinus primus Archiepiscopus Eboracensis 10 Octobris. Discesserunt Romæ anno 601.

h Extant ad Felicem Messanensem Episcopum epistolæ 38 & 64 lib. 1 Indictione 9 scriptæ anno 591, & epistolæ 10 & hæc 32 Indictione 7, vltimo ante mortem tempore scripta. Sed num duo fuerint Felices Messanenses infra lib. 3 cap. 2 litt. b inquirimus.

i Sidonius Apollinaris lib. 5 ep. 7 Lugdunensem Germaniam appellat, [Lugdunum Germaniæ.] quod in ea regione Burgundiones origine Germani dominarentur: quem loquendi modum imitatus S. Gregorius.

k Anno 597 finiente.

CAPVT V
Miracula a S. Gregorio circa Eucharistiam & Reliquias, ac per signum Crucis patrata. An Traianus Imp. eius precibus adiutus?

[41] [S. Gregorij precibus in confirmationem fidei hostia in carnem transit,] Qvæ autem de Gregorij miraculis penes easdem Anglorum Ecclesias vulgo leguntur, omittenda non arbitror, ne studiosi lectoris animus, aut defraudasse peruicaciter aut negligenter præterisse me cognitionem congruam, suspicetur. Matrona quædam B. Gregorio, per Stationes publicas Missarum solennia celebranti, solitas oblationes obtulerat. Cui post mysteria traditurus, cum diceret, Corpus Domini nostri Iesu Christi conseruet animam tuam, lasciua subrisit. Ille continuo dextram ab eius ore conuertens, partem illam Dominici Corporis super altare deposuit. Expletis vero Missarum solennijs, Matronam coram populo inquisiuit, quamobrem corpus Dominicum sumptura ridere præsumpserit. At illa diu mussitans, tandem prorupit: Quia panem, inquiens, quem proprijs manibus me fecisse cognoueram, tu corpus Dominicum perhibebas. Tunc Gregorius pro incredulitate mulieris cum tota plebe se in orationem prostrauit. Et post paullulum surgens, particulam panis, quam super altare posuerat, carnem factam reperit. Quam coram cunctis incredulæ Matronæ demonstrans, ad credulitatis gratiam tam illam reuocare potuit quam totum populum confirmare curauit. [denuo in hostiam:] Rursus itaque in orationem cum eisdem prostratus, carnis frustum in panis primordia reformauit.

[42] [item ex reliquiarum brandeo, sanguis emanat] Alio quoque tempore vir Dei Gregorius miraculum pene huic simile perpetrauit. Nam cum, petentibus quibusdam occidentalibus, per Legatos, in singulis pyxidibus, sub nominibus petitorum Martyrum, brandeum solito more concludens, desuper sigillasset, Legatis largitus est. Illi susceptas Reliquias veneratione congrua deferentes, postquam quædam itineris milliaria consumpserunt, stulte se tantum viaticum confecisse murmurare cœperunt, si nesciant vtrum Sanctorum ossa, an magis carnes a Romano Pontifice suscepissent. Itaque communi consilio, remoto Pontificali signaculo, reseratisque pyxidibus, particulas brandei repererunt. Mox ad vrbis mœnia cum furore nimio reuertentes, per Archidiaconem a Gregorio se delusos fuisse, vt pro Reliquijs vilem pannum susciperent, flebiliter querebantur, dicentes: Dominos suos pulcherrimis pallijs abundare, ac per hoc Romanorum vilibus brandeis non egere. Forte tunc Gregorius Missarum solennia celebrabat: quibus expletis, ab eisdem Legatis brandeum coram cunctis recipiens, super altare composuit, seque cum omnibus in orationem dedit, vt Deus omnipotens vtrum quod a liminibus Apostolorum de more transmissum est, por Reliquijs Martyrum venerari deberet, quantocyus indicaret. Deinde ab oratione surgens, incredulos Legatos propius adstare fecit, cultellum petijt, more sanctissimi Papæ a Leonis brandeum pupigit, de cuius punctionibus sanguis protinus emananit. Quo miraculo tam Legati confusi quam omnes qui aderant tremefacti, iussu Gregorij cum eo terræ prostrati sunt: nec antea ab oratione cessauerunt, quam cuncta brandeorum foramina diuinitus clauderentur.

[43] Quidam præterea diuitum Romanorum, relicta coniuge, fuerat a Pontifice communione priuatus. [Equitans magorum incantationibus occidendus,] Quod ille molestissime ferens, & auctoritatem tanti Pontificis euacuare non præualens, magorum suffragia requisiuit: qui magnis muneribus persuasi, posse se suis carminibus agere, vt immisso dæmone, tam diu caballus Pontificis vexaretur quovsque cum sessore suo periclitaretur, fiducialiter promiserunt. Hac incestus iudex pollicitatione lætatus, magos iuxta viam, per quam Pontifex ad stationem profecturus erat, in abdito & edito stare permisit, vt videre transeuntes, non videri a transeuntibus potuissent. Cumque magi ex planetatorum mappulatorumque processionibus magnum Pontificem cognouissent, [Crucis signo equum sistit, & magos cæcitate plectit:] immisso dæmone tam fortiter eius equum vexari fecerunt, vt nequaquam a sessore siue a stratoribus teneri posse putaretur. Tunc Gregorius, reuelante Spiritu sancto, dæmoniacam immissionem cognoscens, facto Crucis signaculo, tam caballum a præsenti rabie liberauit quam maleficos ex latenti culmine iubens deponere, perpetua cæcitate mulctauit. Quos reatum suum suggestione incesti iudicis confitentes, ac postmodum ad sacri baptismatis gratiam venientes, luminibus quidem, ne magiam relegerent, reddere noluit, eos tamen ecclesiastica stipe nutriri præcepit.

[44] [An memor mansuetudinis Traiani,] Legitur etiam penes easdem Anglorum Ecclesias, quod Gregorius per Forum Traiani, quod ipse quondam pulcherrimis ædificijs venustarat, procedens, iudjcij eius, quo viduam consolatus fuerat, recordatus atque memoratus sit. Quod scilicet, sicut a prioribus traditur, ita se habet b. Quodam tempore Traiano ad imminentis belli procinctū vehementissime festinanti, vidua quȩdā processit, flebiliter dicens: Filius meus innocens te regnante peremptus est. Obsecro, vt quia eum mihi reddere non vales, sanguinem eius digneris legaliter vindicare. Cumque Traianus, si sanus reuerteretur a prœlio, hunc se vindicaturum per omnia responderet, vidua dixit: Si tu in prælio mortuus fueris, quis mihi præstabit Traianus respondit: Ille, qui post me imperabit. Vidua dixit: Et quid tibi proderit, si alter mihi iustitiam fecerit? Traianus respondit: Vtique nihil. Et vidua: Nonne, inquit, melius tibi est, vt tu mihi iustitiam facias, & pro hoc mercedem tuam accipias, quam alteri hanc transmittas? Tunc Traianus ratione pariter pietateque commotus, equo descendit, nec ante discessit, quam iudicium viduæ per semet imminens profligaret. Huius ergo mansuetudinem iudicis asserunt Gregorium recordatum, ad S. Petri Apostoli basilicam peruenisse, [defleuerit errorem eius,] ibique tam diu super errore tam clementissimi Principis defleuisse, quousque responsum sequenti nocte cepisset, se pro Traiano fuisse auditum, tantum pro nullo vlterius Pagano preces effunderet. Sed cum de superioribus miraculis Romanorum sit nemo qui dubitet, de hoc, quod apud Saxones legitur, huius precibus Traiani animam ab inferni cruciatibus liberatam, ob id vel maxime dubitari videtur, quod tantus Doctor nequaquam præsumeret pro Pagano prorsus orare, qui quarto Dialogorum suorum libro docuerit, eamdem caussam esse, cur non oretur a Sanctis in futuro iudicio pro peccatoribus, æterno igne damnatis, quæ nunc etiam caussa est, vt non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impijsque defunctis. Non aduertentes, quia non legitur pro Traiano Gregorium exorasse, sed tantum fleuisse. Sic enim cum non orauerit, Gregorius plangendo potuit exaudiri, sicuti cum Moyses dolendo taceret, potuit clamasse videri. Cui Dominus tacenti labijs, Quid clamas, inquit, ad me? Nimirum Deus omnipotens corda renesque scrutatur, & frequenter ea misertus concedit, quæ homo quamuis vt carnalis desideret, ea tamen petere non præsumit. [Exo. 14.] Vnde Psalmista: Desiderium pauperum exaudiuit Dominus, & desideria cordis eorum exaudiuit auris tua. [Psal. 7, Psal. 9] [& cruciatibus liberarit?] Et notandum; quia non legitur Gregorij precibus Traiani anima ab inferno liberata & in Paradiso reposita: quod omnino incredibile videretur, propter ilud, quod scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, non intrabit in regnum cælorum: sed simpliciter dicitur ab inferni solummodo cruciatibus liberata, quod videlicet potest videri credibile. [Ioa. 3] Quippe cum ita valeat anima in inferno existere, & inferni cruciatus per Dei misericordiam non sentire, sicuti vnus gehennæ ignis valet omnes peccatores pariter detinere, sed per Dei iustitiam cunctos æqualiter non valet exurere. Nam vniuscuiusque quantum meruit culpa, iusto Dei iudicio tantum sentietur & pœna.

[Annotata]

a S. Gregorius lib. 3 ep. 30 asserit S. Leonem dum Græci quidam dubitarent, brandeum allatis forficibus incidisse, & ex ipsa incisione sanguinem effluxisse. Colitur S. Leo XI Aprilis.

b Anglo Saxones scilicet, siue Anglos. De hac historia ad priorem Vitam aliqua diximus.

CAPVT VI
Zelus S. Gregorij in monachi proprietarij emendatione: in Paganorum & Iudæorum conuersione.

[45] Nihilominus ex libro, qui a Græcis λειμὼν dicitur, a Latinis vero intelligitur campus vel a pratum, præceptor meus inter alia, toto orbe diffamata iam miracula, interpretatus est mihi, scribens: [Monachum proprietarium excommunicat:] Enarrauit nobis Presbyter nomine Petrus, de S. Gregorio Papa Romano (illinc enim erat reuerentissimus hic Presbyter) Is, inquit, effectus Papa, ædificauit monasterium virorum magnum, & dedit mandatum, vt nullus monachorum proprium aliquid haberet vsque ad vnum obolum. Frater ergo de monasterio habebat fratrem secularem, & postulauit eum, dicens: b Casulam non habeo, sed fac caritatem, eme mihi. Dicit ei secularis frater: Ecce tria numismata, suscipiens compara, qualis tibi placet. Acceptis itaque monachus tribus numismatibus, habebat ea apud se. Alius autem Frater videns eum habentem tria numismata, pergens nuntiauit Abbati. Abbas vero audiens, retulit beatissimo Papæ. Beatissimus autem Gregorius discens hoc ab Abbate, segregauit eum a communione, tamquam eum, qui soluerat regulam monasterij. Igitur post modicum temporis, moritur Frater segregatus, nesciente Papa. Post duos ergo aut tres dies pergens Abbas, nuntiauit ei quia Frater requieuit. In hoc itaque non mediocriter tristatus est, quia antequam exiret de hac vita, non soluit eum ab excommunicationis c epitimia. Et scribens orationem in pictatio, dedit vni Diaconorum suorum, iubens ei ire, & super Fratrem eam legere. Erat autem oratio, soluens ab excommunicatione defunctum. Vadit ergo Diaconus, sicut præceptum ei fuerat, & super tumulum Fratris legit pictatium, habens orationem. Et ipsa nocte vidit Abbas Fratre illum defunctum & dixit ei: Non es mortuus Frater? Ille respondit: Etiam. Et iterum interrogat eum Abbas: Vbi eras vsque hodie? Respondit Frater: Vere Domine in custodia, & vsque heri non sum absolutus. [mortuum absoluit & animam liberat:] Notum itaque factum est omnibus, quia in hora, qua Diaconus orationem dixit super sepulcrum, in ea hora absolutus est ab excommunicatione, & liberata est a damnatione anima eius.

[46] Igitur Gregorius non solum Saxones, in proprijs sedibus commanentes, [Anglos pueros mandat emi, & in monasterijs instruit:] Christo Domino dedicauit: verum etiam pueros eorum, per exteras regiones diffusos, suis pretijs comparans annualiter, ad cognitionem fidei deducebat. Vnde Candidum Presbyterum commonet, dicens: Pergens auxiliante Domino nostro Iesu Christo ad patrimonium, quod est in Gallijs, gubernandum, volumus vt dilectio tua ex solidis, quos acceperit, vestimenta pauperum vel pueros Anglos, qui sint ab annis decem & septem vel decem & octo, vt in monasterijs dati Deo proficiant, comparet: quatenus solidi Galliarum, qui in terra nostra expendi possunt, apud locum proprium vtiliter expendantur. [lib. 3. ep. 10] Si quid vero de pecunijs redituum, quæ dicuntur ablatæ, recipere potueris: ex his quoque vestimenta pauperum comparare te volumus, vel sicut præfati sumus, pueros, qui in omnipotentis Dei seruitio proficiant. Sed quia Pagani sunt, qui illic inueniri possunt, volo vt cum eis Presbyter transmittatur, ne quid ægritudinis contingat in via: vt quos morituros conspexerit, debeat baptizare.

[47] Sardiniæ quoque d rusticos mitissimus Rector Gregorius in errore vetustatis adeo permanere condoluit, vt Ianuarium Caralitanum Episcopum pro negligentijs increpando, inter cetera scriberet: Accidit aliud valde lugendum, quia ipsos rusticos, quos habet Ecclesia, nunc vsque in infidelitate remanere negligentia Fraternitatis vestræ permisit. [lib. 3. ep. 26] Et quid vos admoneo, [præcipit Episcopis Sardiniæ, vt conuersioni rusticorum inuigilent:] vt ad Dominum extraneos adducatis, qui vestros corrigere ab infidelitate negligitis? Vnde necesse est vos per omnia in eorum conuersione vigilare. Nam si cuiuslibet Episcopi in Sardinia insula Paganum rusticum inuenire potuero, in eodem Episcopo fortiter vindicabo. Iam vero si rusticus tantæ fuerit perfidiæ & obstinationis inuentus, vt ad Deum venire minime consentiat; tanto pensionis onere grauandus est, vt ipsa exactionis suæ pœna compellatur ad rectitudinem festinare.

[48] Quod cum Gregorius fructuose simulque salubriter in Sardiniæ rusticos processisse cognosceret, etiam in Iudæos patrimoniorum suorum rusticos non dissimiliter est conatus extendere. Vnde Cypriano Diacono e scribit, dicens: Peruenit ad me, esse Hebræos in possessionibus nostris, qui conuerti ad Dominum nullatenus volunt. [lib. 4. ep. 6] [Iudæis conuersis pensiones imminuit:] Sed videtur mihi, vt per omnes possessiones, in quibus Hebræi esse noscuntur, epistolas transmittere debeas, eis ex me specialiter promittens, quod quicumque ad verum Deum & Dominum nostrum Iesum Christum ex eis conuersus fuerit, onus pensionis eius ex aliqua parte imminuetur. Quod ita quoque fieri volo, vt si quis ex eis conuersus fuerit, si solidum pensionis habet, tremissis ei relaxari debeat; si tres vel quatuor, vnus solidus relaxetur. Si quid amplius, iam iuxta eumdem modum debet relaxatio fieri, vel certe iuxta quod dilectio tua præuiderit, vt & ei, qui conuertitur, onus releuetur, & Ecclesiastica vtilitas non graui dispendio prematur. Nec hoc inutiliter facimus, si pro leuandis pensionis oneribus, eos ad Christi gratiam perducamus. Quia etsi ipsi minus fideliter veniunt; hi tamen, qui de eis nati fuerint, iam fidelius baptizantur; aut ipsos ergo, aut filios eorum lucrabimur. Et ideo non est graue, quidquid de pensione pro Christo dimittimus.

[49] Enimuero tam leuigationibus dationum quam promissionibus regni cælorum Iudæi per diuersa loca ad Christum, quem Patres eorum negauerunt, venire cœperunt. Quibus cum salute animæ vestimenta quoque baptizandis habilia conferebat. Vnde f Fantino Defensori, Domina, inquit, Abbatissa monasterij S. Stephani, quod in g Agrigentino est territorio constitutum, indicante comperimus, multos Iudæorum ad Christianam fidem, diuina gratia inspirante, velle conuerti: sed esse necessarium, vt aliquis illuc ex nostro mandato debeat proficisci. [lib. 7. ep. 24] Proinde huius tibi auctoritatis tenore præcipimus, vt omni excusatione summota, ad prædictum locum pergere, & desiderium eorum tuis, Deo propitio, adhortationibus adiuuare festines. Quibus tamen si longum vel triste videtur solennitatem sustinere Paschalem, [præscribit baptizandis præuiam abstinentiam,] & eos nunc ad baptisma festinare cognoscis, ne, quod absit, longa dilatio eorum certo possit animos reuocare, cum Episcopo loci ipsius loquere; vt pœnitentia ac abstinentia quadraginta diebus indicta, aut die Dominico, aut si celeberrima festiuitas fortassis occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia protegente, baptizet. Quia & temporis qualitas propter eam, quȩ sibi imminet, h cladem impellit, vt desideria eorum nulla debeant dilatione differri. Quoscumque vero ex eis pauperes & ad vestem sibi emendam non sufficere posse cognoscis, te eis vestem, quam ad baptisma habeant, comparare volumus ac præbere, in quibus pretium, quod dederis, tuis noueris rationibus imputandum. Si vero sanctum Pascha elegerint expectare, item cum Episcopo loquere, vt modo quidem catechumeni fiant, atque ad eos frequenter accedat, geratque solicitudinem, & animos eorum admonitione suæ adhortationis accendat: vt quanto quæ expectatur, [eisque vestimenta largiri præcipit:] elongatur festiuitas, tanto se præparare & eam desiderio feruenti debeant sustinere. Item Petro Episcopo Corsicæ, inter alia. Transmisimus, ait, Fraternitati tuæ quinquaginta solidos, ad vestimenta eorum, qui baptizandi sunt, comparanda.

[50] [conuersioni collaborat] Nihilo minus pro Arianorum paruulis, fidei Catholicæ sociandis, Gregorius pastoralis curæ solicitudinem prorsus extendit. Quapropter vniuersis Episcopis Italiæ scribens, ait: Quoniam nefandissimus i Autharith in hac, quæ nuper expleta est, Paschali festiuitate, Longobardorum filios in fide Catholica baptizari prohibuit: pro qua culpa eum Diuina maiestas extinxit, vt solennitatem Paschæ vlterius non videret, vestram Fraternitatem decet cunctos per loca vestra Longobardos admonere, vt quia grauis mortalitas imminet, eosdem filios suos in Ariana hæresi baptizatos, ad Catholicam fidem concilient, quatenus iram super eos Dei omnipotentis placent. [lib. 1. ep. 17, lib. 2. ep. 2] Item k Præiectitio Episcopo Narniensi: Peruenit ad nos, peccatis imminentibus, in ciuitate vestra mortalitatem omnino grassari, quæ res nos nimis afflixit. Quamobrem salutantes Fraternitatem vestram, instantissime suademus, vt a Longobardorum siue Romanorum, qui in eodem loco degunt, admonitione, nulla ratione cessetis, & maxime a gentilium & hæreticorum, vt ad veram rectamque fidem Catholicam conuertantur. Sic enim aut Diuina misericordia pro sua forsan eis conuersione & in hac vita subueniet, aut si eos migrare contigerit, a suis, quod & magis optandum est, transient facinoribus absoluti.

[Annotata]

a Pratum spirituale Ioannis Moschi, vbi cap. 92. hæc habentur.

b In Prato : Tunicam non habeo.Græce καμίσιον οὐκ ἔχω. S. Hieronymus epist. ad Fabiolam: Solent militantes habere lineas tunicas, quas camisias vocant. Isidorus lib. 19 Orig. ca. 22 Camisias appellat, quod in his dormimus in camis, id est in stratis nostris. Consule Ono masticon Rosvveidi: est autem cama etiam hodie Hispanis lectus, cubile.

c Ita MSS. Græce οὐκ ἔλυσεν τὸ τοῦ ἀφορισμοῦ ἐπιτίμιον. In Prato spirituali ex communicationis vinculum. Apud Surium epitonum corrupte legitur.

d Hos infra lib. 3 num. 1 barbaricinos appellat vbi aliqua annotantur & de Ianuario Episcopo sæpius infra agitur.

e S. Gregorius addit, & Rectori patrimonij Siciliæ. ita mox num. 53 appellatur.

f MS. Corsend. Fautino, at Faustinus & Fantinus scribitur in epistolis S. Gregorij. De eo agitur num. 53 & 55.

g De Agrigento actum a nobis est 29 Ianuarij ad Vitam S. Potamionis Episcopi, & potissimum 25 Februarij ad Vitam S. Gerlandi Episcopi.

h Ita MSS. & epistola S. Gregorij. Surius damnationem.

i Ita MSS. At Surius & passim Vita excusa Antarith. S. Gregorius in epistola citata Autaris, quem, postquam sex annos regnauerat, Nonas Septembris apud Ticinum accepto veneno mortuum tradi refert Paulus Diaconus lib. 3 de Gestis Longobardorum cap. 36 & quidem anno 590, [Autaris Rex,] ex successione Agilulsi Regis probauimus 5 Febr. ad Vitam S. Ingenuini Episcopi Sabionensis § 1 pag. 670.

k MSS, Præiecto, at Proiectitius dicitur Vghello tomo 1 Italiæ sacræ in Narniensibus Episcopis in Vmbria, qui addit illum sedisse ab anno 565 ad 595.

CAPVT VII
Prudentia S. Gregorij in præficiendis & dirigendis Præfectis xenodochiorum, & patrimoniorum Ecclesiæ, & Præpositis monasteriorum.

[51] [Concedit Priuilegia præfectis xenodochij,] Igitur prudentissimus paterfamilias Christi Gregorius, singulis diaconijs vel xenodochijs viros idoneos deputauit. Quos etiam, vt securius, imo sagacius in opere pietatis ac misericordiæ laborarent, huiusmodi priuilegijs muniendos esse decreuit. Licet eos, qui pia intentione solicitudinis curam debilibus ac egenis impendunt, sua apud omnes valeat tueri deuotio, melius tamen est, si pro quiere sua de his fuerint muniti, quæ gesserint, ne inde eis inquietudinis occasio, vnde magis laudandi sunt, oriatur. Quia igitur te virum religiosum, intentionis tuȩ studio prouocati, mensis pauperum exhibendæ diaconiæ elegimus præponendū, ne qua tibi ex hac nascatur administratione dubietas, hac te munitione prospeximus fulciendum: constituentes, vt de hoc, quod ad mensas pauperum vel diaconiæ exhibitione percepisti, siue subinde perceperis erogandum, nulli vnquam hominum quolilibet modo seu ingenio cogaris ponere rationem, vel aliquam debeas molestiam sustinere. [& varia monita inculcat:] Sed quia humanis te ita omnibus esse volumus rationibus absolutum, vt Deo nostro de his, quæ tibi commisimus, rationem te noueris positurum: hortamur, vt fidei in te sinceritas vigeat: sit mens in rebus intentior, cura propensior, studium vigilantius, deuotio clarior, exhibitio efficacior: quatenus dum diuino intus auxilio, hoc opus solerter impleueris, & illi, pro quibus solicitudinem geris, studij tui solatio vtiliter consolentur, & tu mercedis tuæ bonum in æterna vita, Redemptoris nostri gratia compensante, [Xenodochium Hierosolymis extruit:] recipias.

[52] Hæc quidem Gregorius intra vel extra vrbem studio pietatis exercuit. Ceterum Probum Religiosum Abbatem cum multis pecunijs Hierosolymam destinauit, cuius instantia venerabile xenodochium constituit. Et tam ibi quam in monte Sina penes Arabiam, Dei famulis sub regimine Palladij constitutis, quotidiani victus & vestimenti copiam, quamdiu viuere potuit, annualiter mittere procurauit.

[53] [Rectores industrios patrimoniorū Ecclesiæ constituit:] Nihilominus per diuersas prouincias pro custodia sacræ Religionis rebusque pauperum strenue gubernandis, Ecclesiæ suæ viros industrios rectores patrimoniorum adsciuit. In quibus & Cyprianum Diaconum patrimonij Siculi, a Pantaleonem notarium Syracusani, Fantinum defensorem Panormitani, b Sergium defensorem Calabritani, Romanum notarium Apuli, Benenatum defensorem Samnitici,c Anthemium Subdiaconem Neapolitani, Petrum Subdiaconem Campani, Candidum defensorem Tusci, Vrbicum defensorem Sabini, Optatum defensorem Nursini, Benedictum defensorem Garseolani, Felicem Subdiaconem Appiæ, d Castorium chartularium Rauennatis, Castorium notarium Hystriani, Antonium Subdiaconem Dalmatini, Ioannem notarium Illyriaciani, Symmachum defensorem Sardiniæ, Bonifacium notarium Corsicani, Pantaleonem notarium Liguriæ, Hieronymum defensorem Alpium Cotiarum, Hilarium notarium Germaniciani, & Candidum Presbyterum Gallicani. Hæc autem prudentissimus Pater Gregorius non solum in Romana, sed & per diuersas Ecclesias perpetualiter obseruanda censebat. Vnde Ianuario Caralitano Episcopo inter cetera scribit, dicens: Indicatum nobis est, quod laicis quibusdam curam vestri patrimonij committentes, postmodum in rusticorum vestrorum deprædationibus atque per hoc & fatigationibus fuerint deprehensi. [lib. 7. ep. 67] Quod si ita est, districte a vobis discuti conuenit, atque inter eos Ecclesiæque vestræ rusticos, caussam examinari subtilius, vt quidquid in eis fuerit fraudis inuentum, cum pœna legibus statuta reddere compellantur. De cetero vero cauendum a Fraternitate vestra est, [non laicos sed clericos.] ne secularibus viris, atque non sub Regula degentibus, cuiuslibet res Ecclesiæ committantur, sed probatis de vestro officio Clericis: in quibus si quid reperiri poterit prauitatis, vt in subditis emendare, quod illicite gestum fuerit, valeatis. Quos videlicet apud vos habitus sui officium magis conueniat, quam excuset.

[54] Singula quoque Ecclesiastici iuris officia singulis quibusque personis singulatim committi debere dicebat, asserens: quia sicut in vno corpore multa habemus membra, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita in Ecclesiæ corpore, secundum veridicam Pauli sententiam, in vno eodemque spiritu alij conferendum est hoc officium, [duo officia prohibet vni committi:] alij committendum est illud. [Rom. 12., 1. Cor. 12.] Neque vni quantumlibet exercitatæ personæ vno tempore duarum rerum officia committenda. Quia si totum corpus oculus, vbi auditus? Sicut enim varietas membrorum per diuersa officia & robur corporis seruat & pulchritudinē repræsentat: ita varietas personarum, per diuersa nihilominus officia distributa, & fortitudinem & venustatē sanctæ Dei Ecclesiȩ manifestat. Et sicut indecorum est, vt in corpore humano alterum membrum alterius fungatur officio; ita nimirum noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria personis totidem non fuerint distributa. Hinc est, quod quibusdam ambitiosis, sicut in suis litteris, quas ego studio breuitatis omisi, poterit inueniri, moderationis frȩna frequenter imposuit. [lib. 9. ep. 66] Vnde Anthemio Subdiacono pro Paschasio Episcopo, qui per semetipsum sibimet Maior-domus & Vice-dominus permanebat, inter cetera præcipit, dicens: Volumus autem, vt Frater noster Paschasius, & Vice-dominum sibi ordinet & Maiorem-domus: quatenus possit vel hospitibus superuenientibus, vel caussis, quæ veniunt, idoneus & paratus existere. Si vero vel negligentem eum prospicis, vel ea, quæ dicimus, implere differentem, omnis Clerus eius adhiberi debet, vt communi consilio ipsi eligant, quorum personæ ad ea, quæ prædiximus, valeant ordinari. Item Rauennatibus Clericis, ad monasteriorum regimina importune tendentibus, restitit, e Ioanni Rauennati Episcopo scribens; Peruenit ad me, quod in Ecclesijs Fraternitatis tuæ aliqua loca, dudum monasterijs consecrata, nunc habitacula Clericorum aut etiam laicorum facta sint: dumque hi, qui sunt in Ecclesijs, fingunt se religiose viuere, monasterijs præponi appetunt, & per eorum vitam monasteria destruuntur. [lib. 4. ep. 1] Nemo etenim potest & Ecclesiasticis obsequijs deseruire & in monachica Regula ordinate persistere, [aut Clericos Ecclesiasticos monasterijs præfici,] vt ipse districtionem monasterij teneat, qui quotidie in ministerio Ecclesiastico cogitur permanere. Proinde Fraternitas tua hoc, quolibet in loco factum est, emendare festinet. Quia ego nullo modo patior, vt loca sacra per Clericorum ambitum destruantur. Item Mariniano Episcopo Rauennæ: Dudum ad nos multorum relatione peruenerat, monasteria, in Rauennatibus partibus constituta, omnino Clericorum vestrorum dominio prægrauari: ita vt occasione quasi regiminis, ea, quod dici graue est, velut in proprietate, possideant. [lib. 6 ep. 40] Quibus non modicum condolentes, decessori vestro litteras misimus, vt hoc emendare per omnia debuisset. Sed quoniam vitæ est termino citius præoccupatus, ne hoc onus monasterio remaneret, Fraternitati vestræ eadem nos scripsisse recolimus. Et quia, vt comperimus, in huius rei hactenus correctione cessatum est, hæc ad vos iterum præuidimus scripta dirigere. Hortamur ergo vt omni mora omnique excusatione summota, ita monasteria ipsa ab huiusmodi studeatis grauamine releuare, quatenus nullam deinceps in eis Clerici, vel hi qui in sacro sunt Ordine constituti, ob aliud habeant, nisi orandi tantummodo caussa, accedendi licentiam, aut si forte ad peragenda sacra Missarum fuerint inuitati mysteria. Sed ne vel pro cuiuslibet monachi aut Abbatis promotione onus aliquod fortasse sustineant, studendum vobis est, vt si quispiam Abbatum aut monachorum ex quocumque monasterio ad Clericatus officium vel Ordinem sacrum accesserit, non illic aliquam habeat, vt diximus, vlterius potestatem: ne monasteria huius occasionis velamine, ea, quæ prohibemus, sustinere onera compellantur. Hæc itaque omnia vigilanti cura emendare, iam secundo commonita Sanctitas vestra non differat, ne si post hoc negligentes vos esse, quod non credimus, senserimus, aliter monasteriorum quieti prospicere compellamur. Nam notum vobis sit, quia tantæ necessitati seruorum Dei congregationem amplius subiacere non patimur. Item Maximiano Episcopo Syracusano post aliqua: Presbyteros, Diaconos, ceterosque cuiuslibet ordinis Clericos, qui Ecclesijs quoquo modo militant, Abbates fieri per monasteria non permittas: sed aut omissa Clericatus militia, monachicis prouehantur ordinibus: aut si in Abbatis loco permanere decreuerint, Clericatus nullatenus permittantur habere militiam. [lib. 3. ep. 11] [aut Abbates constituit,] Satis enim incongruum est, si, cum vnum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad vtrumque iudicetur idoneus: sicque inuicem & ecclesiasticus ordo vitæ monachicæ, & ecclesiasticis vtilitatibus Regula monachatus impediatur.

[Annotata]

a De Pantaleone Notario agitur infra num. 58 & lib. 4 num. 24, nisi alter ab eo, qui hic refertur, Pantaleon intelligatur. De Cypriano & Fantino supra actum.

b De Sergio infra agitur num. 40 libri 3. Vti sæpius de Romano.Quod autem Defensoris munus erat explicat S. Gregorius epistola 25 lib. 4 & alibi.

c Anthemius Subdiaconus mox iterum refertur num 54 & 55, vti lib. 3 num. 37 & lib. 4 num. 31 Ita etiam Petrus mox refertur num. 55, 58 & 59.

d Infra num. 55 dicitur Castorius Diaconus & Chartularius Rauennæ. De eo etiam agitur lib. 4 num. 2 & 6.

e Electus est Ioannes anno 575 mortuus III Idus Ianuarij anni 595 cui Marinianus successit. Consule Rubeum lib. 4 Histor. Rauennat.

CAPVT VIII
Variæ a S. Gregorio datæ eleemosynæ, ex eiusdem scriptis indicatæ.

[55] [Eleemosynas S. Gregorij distribuunt vel accipiūt Anthemius Subdiaconus.] Qvaliter sane Gregorius per procuratores Ecclesiasticorum patrimoniorum, velut Argus quidam luminosissimus, per totius mundi latitudinem suæ pastoralis solicitudinis oculos circumtulerit, non ab re forsitan duxerim perstringendum. Ait enim in epistola Anthemio Subdiacono: Discedenti mandauimus tibi, & postmodum præceptis discurrentibus iniunxisse me memini, vt curam pauperum gereres, & si quos illic egere cognosceres, scriptis recurrentibus indicares, & vix de paucis hæc facere curasti. [lib. 1 ep. 37] Volo autem, vt Domnæ Patriarchiæ meæ mox, vt præsentem iussionem susceperis, offeras ad calceamenta puerorum solidos quadraginta, & tritici modios quadringentos: Domnæ Palatinæ relictæ Vrbici, solidos viginti, & tritici modios trecentos: Domnæ Viuianæ relictæ Felicis, solidos viginti, & tritici modios trecentos. Qui omnes simul octoginta solidi in tuis rationibus imputentur. Summam vero pensionis sub festinatione transmitte, & ad Paschalem diem, Domino auxiliante, occurrito. Item eidem: Insinuatum nobis est, ancillas Dei quasdam Nolanæ ciuitatis, in Aboridana domo commanentes, nimiam victus vestitusque penuriam sustinere. [lib. 1. ep. 23] Quibus ex præcepto Dei subuenire nos conuenit, & inopiam earum, quantum possumus, donante Domino, subleuare. Propterea experientiæ tuæ præsenti iussione mandamus, vt de hac præsenti nona Indictione quadraginta in auro eis solidos dare debeas, & deinceps succedentibus Indictionibus annuatim viginti solidos ministrare, qui tuis possint rationibus imputari. Præterea Paulino Presbytero monasterij S. Erasmi, quod in latere montis Soractis situm est, [Paulinus Presbyter,] sed & duobus monachis, in oratorio sancti Archangeli seruientibus, quod in Callano castro iuxta S. Petri basilicam esse dignoscitur, binos te in præsenti solidos dare præcipimus, qui & ipsi tuis rationibus imputentur. Ita ergo fac, vt impensæ mercedis tuæ quoque participium sortiaris. [lib. 1. ep. 57] Item eidem: Si in proximorum necessitatibus habita compassione benigna mente concurrimus, in nostris proculdubio petitionibus clementem Dominum reperimus. Palatina siquidem illustris fœmina, continua hostilitate insinuauit se plurimis necessitatibus subiacere. Propterea experientiæ tuæ præsenti auctoritate præcipimus, vt ei pro sustentatione eius annuos triginta solidos dare non differas, qui tuis possint postmodum rationibus imputari. Ita ergo fac, vt & tu bene ministrando commodum mercedis suscipias, & nostra ad effectum præcepta perducas. Item Petro Subdiacono: Insinuatum nobis est, Marcellum a Barruntitanæ Ecclesiȩ, ibidem in ciuitate Panormitana in monasterio S. Adriani in pœnitentiam deputatum, non solum victus necessitatē pari, sed & nuditatis nimiam sustinere molestiam. [lib. 1. ep. 18] [Petrus Subdiaconus,] Pro qua re necesse habemus strenuitati tuæ præsenti iussione præcipere, vt ipsi pro victu ac vestimento stratoque ad continentiam, pueroque eius annonam, quantum prospexeris satis esse, constituas, vt inopia nuditasque eius tali prouidentia possint habere consultum: & vt ea, quæ eidem viro deputaueris, tuis postmodum possint rationibus imputari. Ita ergo fac, vt & nostram iussionem impleas, & tu quoque hoc ipsum bene disponendo, hac ipsa possis participari mercede. Item eidem: Monasterium sancti Archangeli, quod in Tropȩis est constitutum, indicante præsentium portitore, victus habere necessitatem didicimus. [lib. 2. ep. 1, Ind. 10] Ideoque experientia tua diligenter inuigilet: & si eiusdem loci monachos bene se tractare cognoueris, in quibus eos necessitatem habere manifesta veritate patuerit, eis subuenire, hac auctoritate suffultus, modis omnibus festinabis: sciturus tuis esse rationibus, quidquid nostra præceptione præbueris, imputandum. Sed & terrulam Ecclesiæ nostræ vicinam sibi, quam solidum vnum & tremisses duos pensitare asserunt, si ita est, libellario nomine ad summam tremissis vnius habere concede. Studij ergo tui sit, hæc omnia ita complere, si sicut diximus, eius monachi in Dei seruitio, sicut decet, solertes perstiterint. [lib. 1. ep. 44] Item eidem: Diuina præceptanos admonent diligere proximos tamquam nosmetipsos: & cum hac eos præcipiamur caritate diligere, quanto magis debemus his in subsidijs necessitatum carnalium subuenire, vt eorum angustias, si non ex omnibus, saltem aliquibus sustentaculis subleuemus? Quoniam ergo Godelstadij dignissimi filium non solum amissione visus, sed etiam inopia victus egestatem pati cognoscimus, necessarium duximus, inquantum possibilitas suppetit, ei prȩbere consultum. Propterea experientiæ tuæ præsenti iussione præcipimus, vt ei annis singulis vigintiquatuor modios tritici, fabæ quoque modios duodecim, & vini decimatas viginti pro sustentatione vitæ debeat ministrare: quod tuis postmodum possit rationibus imputari. Ita ergo fac, vt præsentium lator nullas de percipiendis Domini donis moras sustineat, & tu in die Domini bene dispensatȩ mercedis possis particeps inueniri. Item Gregorius Cypriano Diacono: Cosmas ex varijs periculorum necessitatibus multis se dicit debitis obligatum, [Cyprianus Diaconus,] ita vt pro eis a creditoribus suis suos dicat filios detineri. [lib. 2. ep. 56] Quæ res si ita est, nos omnino commouet. Quamobrem hortamur dilectionem tuam, vt quia de rebus pauperum dandis agitur, caussam eius cum summa subtilitate perquiras: & si inueneris eum prædictis debitis veraciter ita inuolutum, vt non sit substantia, vnde possit hæc ipsa persoluere, prædictos creditores eius adeas, & propter recolligendos filios eius, quanta cognoueris quantitate componas. Et quia ipse, sicut dicit, non habet vnde restituat, de rebus pauperum ex præsenti nostra auctoritate persolue. Sciens quidquid illic te prouidente datum fuerit, patrimonij nostri pensionibus esse reputandum. Item eidem: Zeno Frater & Coepiscopus noster quosdam in ciuitate sua alimoniarum necessitatem innotuit sustinere. [lib. 5. ep, 4] Quibus quoniam, vt possibile est, aliquod ferre desideramus consultum, idcirco dilectionem tuam antedicto Fratri & Coepiscopo nostro mille modios tritici, aut si plus leuare potuerit, vsque ad duo millia, scriptis te dare præsentibus deputamus. Hortamur ergo, vt in his prȩbendis nullam moram aut excusationem adducas, quatenus dum tempus sinit, & hic cum Dei adiutorio sine periculo ad propria remeare, & citius necessitatem valeat patientibus subuenire. Item Gregorius Eusebio religioso Abbati: Credat mihi caritas tua; quia valde contristatus sum de tristitia tua, &c. Propterea centum solidos per Petrum Subdiaconum dilectioni tuæ dari fecimus, quos peto vt absque iniuria suscipiat. [lib. 2. ep. 24] Item Gregorius Candido defensori: Necessitatem patientibus pontificale conuenit adesse subsidium. [lib. 3. ep. 28] [Candidus defensor,] Pro qua re experientiæ tuæ præsenti auctoritate præcipimus, quatenus Albino priuato luminibus, filio quondam Martini coloni, singulis annis duos tremisses sine aliqua dilatione præstare non definat: non dubitatura, suis hoc sine dubio rationibus imputari. Item Gregorius Fantino defensori: Lator præsentium Cosmas Syrus in negotio, [Fantinus defensor,] quod agebat, debitum se contraxisse perhibuit. [lib. 3. ep. 43] Quod & multis alijs & lacrymis eius attestantibus, verum esse credimus. Et quia centum quinquaginta solidos debebat, volui vt creditores illius cum eo aliquid paciscerentur: quoniam & lex habet, vt homo liber nullatenus pro debito teneatur, si res defuerint, quæ possint eidem debito addici. Creditores ergo suos, vt asserit, ad octoginta solidos consentire possibile est. Sed quia multum est, vt a nihil habente homine octoginta solidos petant, sexaginta tibi solidos per notarium tuum transmisimus, vt tu cum eisdem creditoribus subtiliter loquaris, & rationem reddas, quia filium eius, quem tenere dicuntur, secundum leges tenere non possunt. Et si potest fieri, ad aliquid minus, quam nos dedimus, condescendant: & quidquid de eisdem sexaginta solidis remanserit, ipsi trade, vt cum filio suo exinde viuere valeat: si autem nil remanet, vel ad eamdem summam eius debitum incidere stude, vt possit sibi libere postmodum laborare. Hoc tamen solerter age, vt acceptis solidis, ei plenariam munitionem scripto conficiant. [lib. 4. ep. 24] Item Gregorius Castorio Diacono, & chartulatio Rauennæ, [Castorius Diaconus,] inter cetera: Valerianum monachum, quem emendatum in monasterio B. Ioannis in Classe posito tradidisti, in eodem eum monasterio volumus sine dubio permanere. Præterea ne quam necessitatem in expensis tua experientia patiatur, de redditibus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, qui illic te prouidente aggregati sunt, omnes expensas tuas te facere volumus: & si quid superfuerit, nobis, cum veneris, defer. Item Gregorius Romano defensori: Diuinorum nos admonent eloquia præceptorum, necessitatem patientibus ecclesiasticum præbere subsidium. [lib. 7. ep. 38, Ind. 2.] [Romanus defensor,] Quia ergo dilectissimus Filius noster Cyprianus Diaconus Gaudiosum defensorē Sedis nostrȩ, qui Syracusis degere comprobatur, paupertatis asserit inopia constringi: idcirco experientiæ tuæ præsenti auctoritate mandamus, vt a præsenti secunda Indictione sex solidos annis singulis ei dare non differas: vt & ille huius remedij solatio potiatur, & tu, quod dederis, tuis sine dubio noueris rationibus imputandum. Item Gregorius Libertino Exprætori: Quanta vos seculi huius premat angustia, incognitum non habemus. [lib. 8. ep. 31] Sed quia in summa tribulatione positis sola est consolatio misericordia Creatoris, [Libertinus Exprætor,] in eum spem vestram ponite, ad ipsum tota vos mente conuertite: qui & iuste quem vult, permittit affligi, & confidentem in se misericorditer liberabit. Ipsi ergo gratias agite, & patienter quæcumque illata sunt, sustinete. Nam rectæ mentis est, Deum non solum in prosperis benedicere, sed etiam in aduersitatibus collaudare. In his igitur, quæ patimini, nullum contra Deum murmur cordi vestro subrepat: quia ad quid hoc Creator noster operetur, ignotum est. Forsitan enim, magnifice Fili, aliquid illum in prosperis positus offendisti, vnde te clementi amaritudine vult purgare. Et ideo nec temporalis te frangat afflictio, nec rerum damna discrucient: quia si in aduersis gratias referens, Deum tibi patientia feceris esse placabilem, & quæ amissa sunt, multiplicata reddentur, & super hæc gaudia æterna præstabuntur. Peto autem, ne iniuriosum ducatis, quod viginti annuos vestitus ad pueros vestros per Romanum defensorem scripsimus præberi: quia de B. Petri Apostoli rebus, quamuis parua sint quæ offerantur, pro magna semper benedictione suscipienda sunt. Quoniam & hic vobis valebit maiora impendere, & apud omnipotentem Deum beneficia æterna præstare. [lib. 11. ep. 28] Item Gregorius Philippo Episcopo: Suscepi epistolas dilectionis tuæ, [Philippus Episcopus.] in quibus mihi innotescere curasti, quod vir venerabilis Andreas Presbyter de hac luce migrauit. De cuius ereptione gauisus sum, quia ad ea, quæ semper expetijt, gaudia æterna peruenit. De solidis vero, qui pro faciendo xenodochio a Filio nostro Probo Abbate Hierosolymis relicti sunt, hoc quod deliberatum fuerat, vt fieri debuisset, immutare non potui: sed benedictionem paruulam Sanctitati vestrȩ quinquaginta solidos transmisi.

[Annotatum]

a In MS. Cosend. Barimicanæ in epistolis S. Gregorij Barbicanæ, Barubicanæ & Barolitanæ.

CAPVT IX
Alia liberalis animi S. Gregorij beneficia, diuinitus approbata. Fraudes aliorum impeditæ.

[56] Longum est nimisque difficile, si eleemosynarum eius saltem huiusmodi prosequar actiones. [lib. 4. ep. 30] Hoc breuiter assero, [Petentibus eleemosynas liberaliter erogat,] quia & non petentibus vltro distribuit, & omnibus petentibus hilariter ministrauit. Vnde Eliæ Presbytero & Abbati prouinciæ Isauriæ, Euangelia, inquit, sicut mandastis, transmisimus. Et post pauca: Solidos autem vobis voluistis pro necessitatibus Cellæ quinquaginta transmitti. Quod multum esse æstimantes, ex eis nobis decem donastis, vt quadraginta mitteremus: sed ne forsitan vel hoc graue esset, alios decem nobis ex eis adhuc dignati estis largiri. Sed quia vos valde in continentia vestra benignos inuenimus, eidem benignitati vice simili respondentes, quinquaginta transmisimus. Et ne forsitan minus esset, alios decem superaddidimus: ne vero & hoc adhuc minus esset, alios duodecim iungi fecimus. In hoc autem cognoscimus caritatem vestram, quia de nobis ita præsumitis, sicut vos præsumere debetis.

[57] Item idem Iuliano: Gloriæ vestræ scripta suscipiens, legenda lætus aperui, sed tristis perlecta replicaui. [lib. 11. ep. 23] In eis quippe dicebatur, [item non petentibus.] quod pudoris caussa fuerit, mihi vos ea, quæ dicenda erant, tempore longo tacuisse. Et certum est (quia minus amatur, qui adhuc erubescitur) absque modo contristatus sum: quia me a vobis comperi minus, quam æstimaueram, amari. In hoc autem valde me continetis, si mercedis caussas mihi assidue prouidendas studiose requiritis: nec debet esse verecundiæ, ei aliquid de eleemosynis importune dicere, quem constat non suas, sed ad dispensandum res pauperum habere. De caussis itaque mercedis apud Episcopum libere agere debuistis, etiamsi meum animum, qualis in amore vestro existeret, nesciretis. Postquam & nos omnino gloriam vestram diligimus, & dispensationis locum in rebus, sicut scitis, pauperum tenemus, vestra fateor verecundia valde accusabilis fuit: quam ideo tot verbis increpando insequor, vt hanc a corde vestro funditus repellam, & in mercedis caussis magnum solatium vestræ prouisionis habeam. Monasterio itaque vestro, quod a vobis in Catanensi vrbe constructum est, per Adrianum notarium & rectorem patrimonij emissa præcepti pagina, decem annuos solidos deputauimus. Quos petimus sine iniuria suscipi, quia non hoc vobis nostra oblatio, sed S. Petri Apolorum Principis benedictio offert.

[58] [aduigilat ne per exactores fraus admittatur:] Sane quia sunt nonnulli, qui ea quidem, quæ habent tribuunt, sed aliena, quæ non habent, rapere non desistunt; & dum valde videri munifici appetunt, violenter ab habentibus auferūt, quæ quasi misericorditer non habentibus largiantur: duas hic Gregorij epistolas infero, quibus liberalitatis eius innocentia mirabiliter doceatur. Ait enim in epistola Pantaleoni notario: Experientia tua, quod vel quale apud sacratissimum corpus B. Petri Apostoli iusiurandum præbuerit, memor est. [li. 11. ep. 41] Vnde nos quoque securi, ei discussionis caussas in patrimonio partis Syracusanæ commisimus. Oportet ergo te fidem tuam, & eiusdem B. Petri Apostoli timorem semper ante oculos habere, atque ita agere, vt neque ab hominibus in præsenti vita, neque ab omnipotenti Deo in extremo iudicio valeas reprehendi. Valerio siquidem chartulario nostro narrante cognouimus, quia modium, cum quo coloni Ecclesiæ frumenta dare compellebantur, vigintiquinque sextariorum inueneris, quod omnimodo execrati sumus, atque eamdem discussionis caussam te tarde fecisse doluimus. Quia vero eumdem modium te fregisse, & iustum fecisse commemoras, gauisi sumus. Sed quia prædictus chartularius summam quoque vobis indicare studuit, quæ de fraudibus conductorum apud experientiam tuam iam de duobus territorijs est collecta, sicut te studiose fecisse fracto iniusto modio gaudemus, quia de futuro nobis proderit; ita etiam de peccatis præteritis cogitamus: ne si ea, quæ fraudulenter conductores a rusticis abstulerunt, ad nos perueniunt, peccata, quæ ab ipsis perpetrata sunt, ad nos trahantur. Et ideo volumus cum omni fide omnique puritate, [sed restitutio integerrime fiat] considerato timore omnipotentis Domini, reducta ad memoriam districtione B. Petri Apostoli, per vnamquamque massam colonos pauperes & indigentes experientiam tuam describere, atque ex eis pecunijs, quæ in fraudibus sunt inuentæ, vaccas, oues, porcosque comparare, & singulis colonis pauperioribus ea distribuere. Quod facere te cum consilio viri reuerendissimi Ioannis Episcopi atque Adriani chartularij nostri & rectoris volumus. Si autem necesse propter consilium fuerit, etiam filius meus Dominus Iulianus debet adhiberi: ita vt nullus alius hoc cognoscat, sed omnino secretum sit. Vos igitur inter vos pertractate, vtrum in auro, an certe in pecunijs eisdem colonis pauperibus dari eadem continentia debeat. Quidquid vero communiter steterit, prius descriptionem, sicut dixi, facito, & postmodum singulis iuxta qualitatem suæ paupertatis distribuere stude. Ego enim, sicut Magister gentium testatur, habeo omnia & abundo: nec pecunias, sed mercedem quæro. [Philip 4] Ita ergo age, vt in die iudicij de eadem caussa mercedis, quæ experientiæ tuæ commissa est, mihi fructum, quem feceris, ostendas. Quod si pure ac fideliter & strenue egeris, & hic illud in filijs tuis recipies, & postmodum retributionem plenariam in æterni iudicij examine habebis. Item idem Petro Subdiacono: Quod responsalem tuum tarde dimisimus, Paschalis festiuitatis occupationibus implicati, eum relaxare citius minime valuimus: caussas vero, de quibus indicandum curasti, omnes subtiliter perquirentes, qualiter disposuerimus, inferius agnosces. [lib. 1. ep. 42] Cognouimus rusticos Ecclesiæ vehementer in frumentorum pretijs grauari, ita vt instituta summa eis in comparatione abundantiæ tempore non seruetur. Et volumus, vt iuxta pretia publica omni tempore, siue minus siue amplius frumenta nascantur, in eis comparationis mensura teneatur. Frumenta autem, [& modiorum mensura debita, adseruetur:] quæ naufragio pereunt, per omnia volumus reputari: ita tamen, vt a te negligentia ad transmittendum minime fiat: ne, dum transmittendi tempus negligitur, damnum ex vitio vestro generetur. Valde autem iniustum & iniquum esse perspeximus, vt a rusticis Ecclesiæ de sextariaticis aliquid accipiatur, & ad maiorem modium dare compellantur quam in horreis Ecclesiæ infertur. Vnde præsenti admonitione præcipimus, vt plusquam decem & octo sextariorum modio numquam a rusticis Ecclesiæ frumenta debeant accipi: nisi forte si quid est, quod nautæ iuxta consuetudinem superaccipiunt, quod minui ipsi in nauibus attestantur: a & cetera, quæ in ipso sanctissimi viri Epistolarum opere requiruntur.

[59] [vt fami succurrat, frumenta 50 libris auri comparat:] Hactenus de Gregorianæ liberalitatis innocentia me retulisse sufficiat. Ceterum, quia famis tempore, vt videlicet haberet vnde Christi pauperibus subueniret, frumenta comparare studebat, nullo modo prætermittam. Ait enim in alia epistola eidem Petro Subdiacono inter cetera: Quinquaginta auri libris noua frumenta ab extraneis cōpara, & in Sicilia in locis, in quibus nō pereant, repone, vt mense Februario illuc naues, quantas possumus, dirigamus, vt eadem ad nos frumenta deferantur. [lib. 1. ep. 7] Sed etsi nos transmittere cessamus, ipse naues prouide, & ad nos, auxiliante Domino, Februario mense hæc eadem frumenta transmitte: exceptis dumtaxat frumentis, quæ nunc mense Septembrio vel Octobrio iuxta consuetudinem transmitti præstolamur. Ita ergo tua experientia faciat, vt sine vexatione alicuius coloni ecclesiastici frumenta congregentur. Quia tam hic parua natiuitas fuit, vt nisi auxiliante Domino, de Sicilia frumenta congregentur, fames vehementer immineat.

[60] [sancto eremitæ, contemptori seculi præponitur] Huius liberalitatis multitudinem quidam eremitarum, vir magnæ virtutis, qui nihil in mundo possidebat præter vnam cattam, quam blandiens crebro quasi cohabitatricem in suis gremijs refouebat, cognoscens, orasse fertur ad Deum, vt sibi ostendere dignaretur, quam futuræ remunerationis mansionem sperare debuisset, qui pro illius amore seculum deserens, nil ex eius diuitijs possideret. Cumque nocte quadam dormiret, cognouit sibi reuelatum fuisse, vt cum Gregorio Romano Pontifice mansionem sibi præparandam sperare debuisset. At ille fortiter ingemiscens, parum sibi profuisse voluntariam rerum inopiam, tantaque suæ remotionis ieiunia putabat, si cum eo mansionem reciperet, qui tantis mundialibus diuitijs redundaret. [ob diuitiarum contemptum & sanctam in pauperes dispensationem.] Cum vero Gregorianas diuitias suæ paupertati die noctuque suspirando conferret, alia nocte quiescens, audiuit sibi Dominum in somnis dicentem: Quando diuitem non possessio faciat diuitiarum, sed cupido, cur audes paupertatem tuam Gregorij diuitijs comparare? Qui magis illam cattam, quam habes, quotidie palpando, nullique conferendo diligere comprobaris, quam ille, qui tantas diuitias non amando, sed contemnendo, cunctisque liberaliter largiendo dispergit? Ita solitarius increpatus, Deo gratias retulit, & qui meritum suum decreuisse putauerat, si Gregorio conferretur, orare vehementius cœpit, vt cum eo mansionem quandoque percipere mereretur. Sed & istius secundi iam libri finis adueniat, vt quæ secutura sunt, auxiliante Domino, tertius prosequatur b.

[Annotata]

a Hic dubij hæremus, num sequentia verba sint Ioannis Diaconi, an solum Surij, qui illam epistolam admodum prolixam omiserit; habetur ea integra in MS. Corsendoncano, & in Vita ante eiusdem opera excusa: sed potuit etiam a posteris inserta esse. Quidquid sit cum ea extet in Registro Epistolarum, & moles hæc admodum excrescat, & nihil fere historicum contineatur, monuisse lectorem putamus sufficere.

b

MS. Corsend. addit: Explicit liber secundus, & incipit tertius: cuius sunt sequentia Capitula.
1 Quibus Gregorius studijs commissam sibi regebat Ecclesiam. [Capitula libri tertij.]
2 Quantis auctoritatibus contra simoniacam & neophytorum hæreses dimicarit.
3 Quod pro eisdem fieri Synodum iusserit.
4 Quod contra easdem totis viribus non pugnantes, cum Simone Mago portionem habituros prædixerit.
5 Quam sapienter etiam pastellaticum pro vsu pallij vel consecratione Pontificis dari siue accipi prohibuerit.
6 Quod tria genera simoniacæ dationis notauerit.
7 Quod in ordinandis episcopatibus, neque Cardinalibus Ecclesiæ suæ, neque monachis pepercerit.
8 Quod violenter neminem omnino promouerit.
9 Quod violenter promotos, in pristinum gradum reduxerit.
10 Quod Cardinales in forensibus parochijs promotos, ad cardinem reuocauerit.
11 Quod vndecumque meliores eligere poterat, Episcopos consecrabat.
12 Quanta districtione consecrandos examinaret.
13 Quod etiam alterius diœcesis Episcopos ad regendas suæ diœcesis Ecclesias inuitabat.
14 Quemadmodum episcopatuum Sedes vniërit.
15 Quod vacantes Episcopos vacantibus incardinarit Ecclesijs.
16 Quod inthronizatis Episcopis expulsos Præsules inuexerit.
17 Quod Sedium loca mutauerit.
18 Quod nulla occasione Pontifices ab vna in aliam Ecclesiam aut mutauerit aut mutari permiserit.
19 Quod alterius parochianum sibi Cardinalem sacrauerit.
20 Qualiter alterius Ecclesiæ Clericos alijs incardinari permiserit.
21 Quod numquam prioribus Clericis posterius ordinatos prætulerit.
22 Qualiter defunctorum Episcoporum Ecclesias vicinis visitatoribus committebat.
23 Quod pro iuuentario faciendo nihil accipiendum decreuerit.
24 Quod consuetudines dationum vel xeniorum repulerit.
25 Quod Episcopos ad vrbem Ro. non nisi semel in quinquennio venire statuerit.
26 Quod etiam rerum pretia suscipere recusarit.
27 Quod suffraganeis suis Episcopis necessaria prærogarit.
28 Quam curiose ab eisdem sanctitatem, sapientiam & liberalitatem quærebat.
29 Vbi Marinianum Episcopum auaritia notat.
30 Vbi Serenum Episcopum pro confractis imaginibus arguit.
31 Vbi Ianuarium Episcopum suas iniurias vindicantem deterret.
32 Vbi eumdem pro exaratione messis die Dominico exasperat.
33 Vbi Desiderium Episcopum pro lectione librorum gentilium corripit.
34 Vbi Natalem Episcopum de negligentia simulque conuiuijs reprehendit.
35 Quod facetissime eumdem proprijs assertionibus obligat.
36 Quod Episcopos ab ecclesia sua deesse vetuerit.
37 Quod Episcopos per diuersa loca non vagari censuerit.
38 Quod lapsum propriæ amitæ non dubitauerit memoriæ commendare.
39 Vbi Vitalianum Episcopum pro fæmina, quæ religiosum habitum mutauerat, arguit.
40 Vbi Sergium defensorem pro negligentia reprehendit.
41 Vbi Paschasium Episcopum pro fabrica nauis & sui vtilitate compescuit.
42 Vbi Campanorum Episcoporum & Victoris Panormitani negligentias increpat.
43 Quam moderate Andream Episcopum pro concubina diiudicat.
44 Quod a prauis consiliarijs abstinendum censuerit.
45 Quod lapsos vel criminosos ab Episcoporum familiaritate repulerit
46 Quod restringendam Præpositorum iram, & vnius culpam alij non esse nociuam statuerit.
47 Quod liberos homines verberari vel includi vetuerit.
48 Qualiter iudicum vitia redarguens publicarit.
49 Quod instigante diabolo Iudices contra eum sæuierint.
50 Vbi Mauritio Imperatori, pessimam legem ferenti, viriliter contradicit.
51 De hypocrisi Ioannis Constantinopolitani Episcopi, se Vniuersalem fatentis.
52 Vbi Augustales litteras pro eo supplicantes redarguit.
53 Vbi tempora Mauritij moresque deturpat.
54 Vbi superbiam hypocritæ Ioannis sapienter eneruat.
55 Vbi constantiam suam demonstrans, asserit se pro Imperatore fidem nullatenus perditurum.
56 Quamobrem postulatas Reliquias Imperatrici non dederit.
57 Quod vsque ad illa tempora Romanus Pontifex pro Reliquijs Brandeum conferebat.
58 Quantis miraculis vestes sancti Ioannis claruerint.
59 Quid sit de eisdem vestibus sentiendum.
60 Quod Gregorius pestem vniuersalis nominis a totius Ecclesiæ suæ vniuersitate repulerit.

LIBER III

CAPVT I
Impensi a S. Gregorio labores in extinguenda simonia.

[1] [S. Gregorius reducit schismaticos, conuertit paganos,] Talibus venerabilis Papa Gregorius commissam sibi diuinitus Ecclesiam studijs efficaciter gubernabat. Iam Ligures, Venetos, a Hiberos, aliosque a schismate sub libello confessos, Chalcedonensem Synodum venerari compellens, ad vnitatem sanctæ Ecclesiæ reuocarat. Iam b Barbaricinos, Sardos & Companiæ rusticos, tam prædicationibus quam verberibus emendatos, a paganizandi vanitate remouerat. Iam c Donatistarum hæresim penes Africam, [hæreticos coercet,] Manichæorum penes Siciliam, Arianorum penes Hispaniam, d Agnoitarum vero penes Alexandriam, scriptorum suorum validissimis auctoritatibus importunisque legationibus, Domino suffragante, a corpore totius sanctæ Matris Ecclesiæ sequestrarat. Sola penes Galliam e Neophytorum hæresis, quot simoniacis muneribus, quasi tot radicibus pullulans, longe lateque prorsus excreuerat & manebat: contra quam venerabilis Pater apud f Brunichildem Reginam, Theodoricum quoque & Theodebertum Francorum Reges fortiter expugnauit, donec collecta generali Synodo, hanc sub anathemate damnandam penitus impetraret. Nec ante g Syagrio Episcopo Augustudunensi, Regina & Regibus pallium multis precibus flagitantibus, dedit, quam præsente Cyriaco suo Abbate ipsi, quod de propellendis hæresibus moniti fuerant, adimplerent.

[2] Nam pro his Brunichildi Reginæ inter cetera scribit, dicens: Sacerdotale officium in tantam illic, [vt Simonia extirpetur in Gallia litteris admonet Brunichildem Reginam,] sicut didicimus, ambitionem perductum est, vt Sacerdotes subito, quod graue nimis est, ex laicis ordinentur. [li. 7. ep. 114.] Sed quid isti acturi, quid populo præstaturi sunt, qui non ad vtilitatem, sed fieri ad honorem Episcopi concupiscunt? His igitur, qui necdum quod docere debeant, didicerunt, quid aliud agunt, nisi vt paucorum prouectus illicitus, fiat multis interitus, & in confusionem Ecclesiasticæ moderationis obseruantia deducatur? Quippe vbi nullus ordo regularis seruatur. Nam, qui ad eius regimen improuisus vel præcipitatus accedit, qua admonitione subiectos ædificet, cuius exemplum non rationem docuit, sed errorem? Pudet profecto, pudet alijs imperare, quod ipse nescis custodire. Nec illud quidem, quod simili emendatione radendum est, præterimus, sed omnino execrabile & esse grauissimum detestamur, quod sacri illic ordines per simoniacam hæresim, quæ prima contra Ecclesiam orta, & districta maledictione damnata est, conferantur. Hinc ergo agitur, vt sacerdotalis dignitas in despectu, & sanctus sit honor in crimine. Perit vtique reuerentia, adimitur disciplina: quia qui culpas debuit emendare, committit: & nefaria ambitione, honorabilis sacerdotij ducitur in deprauationem censura. Nam quis denuo veneretur, quod venditur? Aut quis non vile putet esse, quod emitur? Vnde valde contristor & terræ illi condoleo: quia dum Spiritum sanctum, quem per manus impositionem omnipotens Deus hominibus largiri dignatur, diuino munere habere despiciunt, sed præmijs assequuntur, sacerdotium illic subsistere diu non arbitror. Nam vbi dona supernæ gratiæ venalia iudicantur, ad Dei seruitium non vita quæritur, sed magis contra Deum pecuniæ venerantur. Item de eisdem, Theodorico & Theodeberto Regibus Francorum post aliqua: Fertur simoniaca hæresis, quæ prima contra Dei Ecclesiam diabolica plantatione surrepsit, & in ipso ortu suo, telo Apostolicæ vltionis percussa atque damnata est, in regni vestri finibus dominari: cum in Sacerdotibus fides sit eligenda cum vita: quæ si deest, fides meritum non habet, beato Iacobo attestante, qui ait: Fides sine operibus mortua est. [lib. 7. ep. 115, Act. 8., Iacob. 2] Quæ enim opera esse valeant Sacerdotis, qui honorem tanti Sacramenti conuincitur obtinere per præmium? Ex qua re agitur, vt ipsi quoque, qui sacros Ordines appetunt, non vitam corrigere, [Theodori cū & Theodebertum Reges,] non mores componere studeant, sed diuitias, quibus honor sacer emitur, congregare. Hinc fit etiam, vt insontes & pauperes a sacris Ordinibus prohibiti despectique resiliant: & dum innocentia pauperis displicet, dubium non est, quod præmium illic delicta commendet: quia vbi aurum placet, ibi & vitium. Hinc igitur non solum in ordinatoris & ordinati animam letale vulnus infigitur, verum etiam excellentiæ vestræ regnum, Episcoporum culpa, quorum magis intercessionibus iuuari debuerat, prægrauatur. Si enim is dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed præmiorum copiæ suffragantur; restat, vt nihil sibi in honores ecclesiasticos grauitas, nihil defendat industria, sed totum auri profanus amor obtineat. Et dum vitia honore munerantur, in locum vltoris is, qui fortasse fuerat vlciscendus, adducitur: atque hinc Sacerdotes non proficere, sed perire potius iudicantur: vulnerato namque pastore, quis curandis ouibus adhibeat medicinam? Aut quando populum orationis clypeo tuebitur, qui iaculis se hostium feriendum exponit? Aut qualem de se fructum producturus est, cuius graui peste radix infecta est? Maior ergo metuenda est locis illis fore calamitas, vbi tales inter ceteros ad locum regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam prouocent, quam per semetipsum populis placare debuerant. Nec hoc quoque malum solicitudo nostra patitur negligenter omittere, [& ne ex laicis repente sint Sacerdotes.] quod quidam, instinctu gloriæ inanis illecti, ex laico repente habitu sacerdotij honorem arripiunt: & (quod dicere pudet, & tacere graue est) regendi, Rectores; & qui docendi sunt, Doctores nec erubescunt fieri nec metuunt. Ducatum animarum impudenter assumunt, quibus via omnis ignota Doctoris est, & quo vel ipsi gradiantur ignari sunt. Nam dum Dux exercitus non nisi labore & solicitudine expertus eligitur, quales animarum duces esse debeant, qui Episcopatus culmen immatura cupiunt festinatione conscendere, huius saltem rei comparatione considerent, & aggredi repente inexpertos labores timeant: ne cæca honoris ambitio & ipsis in pœna sit, & alijs pestifera erroris semina iaciant, quippe qui non didicere quod doceant. Proinde paterno salutantes affectu, petimus præcellentissimi Filij, vt tam detestabile malum de regni vestri studeatis finibus prohibere, & nulla apud vos excusatio, nulla contra animas vestras suggestio locum inueniat: quia facientis procul dubio culpam habet, qui quod potest corrigere, negligit emendare. Item pro eisdem hæresibus Siagrio episcopo Augustudunensi: Nuntio apud nos olim discurrente vulgatum est, [Eadem Siagrio Episcopo inculcat:] quod in Galliarum partibus sacri Ordines per simoniacam hæresim conferantur, & vehementi tædio mœroris afficimur, si in Ecclesiasticis officijs quemquam habet locum pecunia, & fit seculare, quod sacrum est. [lib. 7 ep. 110] Quicumque ergo hoc pretij studet datione percipere, Sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupiscit. Quid scilicet, quid per hoc aliud agitur, nisi vt nulla de actu probatio, nulla solicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio: sed ille solummodo dignus, qui dare pretium suffecerit, æstimetur? Ex qua re, si recti libraminis examinatione pensetur, dum improbe ad inanem gloriam locum festinat vtilitatis arripere, eo ipso magis, quod honorem quærit, [Simoniaco comparat vendentibus columbas,] indignus est. Sicut autem is, qui inuitatus renuit, quæsitus refugit, sacris est altaribus admouendus; sic qui vltro ambit, vel importunum se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid aliud agit, nisi vt crescendo decrescat, & ascendendo exterius, interius in profunda descendat? Itaq; Frater reuerendissime, in Sacerdotibus ordinandis sinceritas vigeat: sit simplex sine venalitate cōsensus, pura præferatur electio: vt ad summa sacerdotij non suffragio venditorum prouectus, sed Dei credatur esse iudicio. [Matth. 21] Nam quia graue omnino sit facinus, Dei donum vel pretio comparare vel vendere, Euangelica est testis auctoritas. Templum enim Dominus & Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas euertit. Quid aliud est columbas vendere, nisi pretium de manus impositione percipere, & sanctum Spiritum, quem omnipotens Deus hominibus tribuit, venumdare? Quorum sacerdotium ante Dei oculos cadere, cathedrarum vtique patenter euersione signatum est. Et tamen exerit adhuc nequitiæ prauitas vires suas: nam cogit vendere, quos decepit, vt emerent. Et dum non attenditur, quod diuina voce præcipitur, Gratis accepistis, gratis date, agitur vt crescat, & geminata fiat in vno eodemque delicto conditio, ementis scilicet & vendentis: & cum liqueat hanc hæresim ante omnes radice pestifera surrepsisse, atque in ipsa sua origine Apostolica esse detestatione damnatam, cur non cauetur? cur non perpenditur, [sæpe virtutis specie a diabolo illusos:] quia benedictio illi in maledictionem conuertitur, qui ad hoc, vt fiat hæreticus, promouetur? [Matth. 10] Plerumque igitur aduersarius animarum, dum non potest in his, quæ ad faciem sunt praua, subrepere; callide, specie quasi pietatis iniecta, nititur supplantare: suadetque forsitan debere ab habentibus accipi, vt sit, quod possit non habentibus erogari, dummodo vel sic venena mortifera, eleemosynæ celata obumbratione, transfundat. Nam nec venator feram, nec auem auceps deciperet, vel piscem piscator caperet, si ille laqueum in in aperto proponeret, aut ille hamum in esca absconditum non haberet. Omnino ergo metuenda & cauenda est hostis astutia, ne quos aperta nequit tentatione subuertere, latente telo sæuius valeat trucidare. Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur, quod ex illicitis rebus accipitur: quia qui hac intentione male accipit, vt quasi bene dispenset, grauatur potius quam iuuatur. Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quæ non de illicitis & iniquitate congeritur, sed quæ de rebus concessis & bene acquisitis impenditur. Vnde etiam illud certum est, quia, etsi monasteria aut Xenodochia vel quid aliud de pecunia, quæ pro sacris Ordinibus datur, construatur, mercedi non proficit: quoniam dum peruersus & emptor honoris in locum sanctum transmittitur, & alios ad sui similitudinem sub commodi datione constituit, plura male ordinando destruit, quam ille potest ȩdificare, qui ab eo pecuniam Ordinationis accepit. Ne ergo sub obtentu eleemosynæ cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte sacra Scriptura nos prohibet, dicens: Hostiæ impiorum abominabiles Domino, quæ offeruntur ex scelere. [Prou. 21.] Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei iracundiam non placat, sed irritat. Hinc rursus scriptum est: Honora Dominum de tuis iustis laboribus. [Prouer. 3.] Qui ergo male tollit, vt quasi bene præbeat, constat sine dubio, quia Dominum non honorat. Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, acsi victimet filium in conspectu patris. [Eccl. 34.] Quantus autem dolor patris sit perpendamus, si in eius conspectus filius victimetur, & hinc facile cognoscimus, quanto Deus omnipotens dolore exasperatur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur. Nimis ergo declinandum est, dilectissime Frater, sub obtentu eleemosynæ peccata simoniacæ hæresis perpetrare. Nam aliud est, propter peccata eleemosynas facere; aliud, propter eleemosynas peccata committere. [non debere repente ex laicis fieri Episcopos:] Hoc quoque ad nos peruenisse non dissimili dignum detestatione complectimur, quod quidam desiderio honoris inflammati, defunctis Episcopis, tonsurantur & fiunt repente ex laicis Sacerdotes, atque inuerecunde Religiosi; Præpositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. Quid putamus, quid isti subiectis præstaturi sint, qui antequam discipulatus limen attingant, tenere locum magisterij non formidant? Qua de re necesse est, vt quamuis inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distincta Ordinis Ecclesiastici exerceatur officia. Videat quod imitetur, discat quod doceat, informetur quod teneat, vt postea non debeat errare, qui eligitur viam errantibus demonstrare. Diu ergo religiosa meditatione poliatur, vt placeat: & sic lucerna super candelabrum posita luceat, vt aduersa ventorum vis irruens, conceptam eruditionis flammam non extinguat, sed augeat. Nam cum scriptum sit: Vt prius quis probetur, & sic ministret: multo amplius ante probandus est, qui populi intercessor assumitur, ne fiant caussa ruinæ populis Sacerdotes mali. [2. Tim. 3] Nulla igitur contra hoc excusatio, nulla potest esse defensio: quia cunctis liquido notum est, quæ sit in huius rei negligentia egregij solicitudo Doctoris, qui neophytum ad Ordines vetat sacros accedere. Sicut autem tunc neophytus dicebatur, qui initio in sanctæ fidei erat h eruditione plantatus: sic modo neophytus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus, ad ambiendos honores sacros irrepserit. Ordinate ergo ad Ordines ascendendum est. Nam casum appetit, qui ad summa loci fastigia, postpositis gradibus, per abrupta quærit ascensum. Et cum idem Apostolus doceat inter alia sacri Ordinis instituta discipulum, manum non esse cuiquam citius imponendam: quid hoc celerius, quidue præcipitantius, quam vt exoriatur a summitate principium, & antequam esse incipiat discipulus, sit magister? [2. Tim. 5] Quisquis igitur Sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad vtilitatem adipisci desiderat, prius vires suas cum eo, quem est subiturus, honore metiatur: vt & impar abstineat, & ad id cum metu, etiam qui se sufficere existimat, accedat. Ab re autem non facimus, si ad argumentum rationabile, vsum rerum irrationabilium colligamus. Apta namque ædificationibus de siluis ligna succiduntur, nec tamen adhuc viridibus ædificij pondus imponitur, nisi eorum viriditatem multorum dierum mora siccauerit, & apta ad necessarium vsum effecerit. Quæ si obseruantia forte negligitur, citius superimposita mole franguntur, & gignit ruinam ad auxilium res prouisa. Hinc etenim medici, qui corporum curam gerunt, quædam adiutoria, recenti adhuc confectione formata, indigenti non offerunt, sed maturanda temporibus derelinquunt. Nam si immature quis dederit, dubium non est, quin sit caussa periculi res salutis. Discant itaque, discant in officio suo Sacerdotes, quibus animarum credita est cura, seruare quod diuersarum artium homines docente ratione custodiunt, & a præcipiri se ambitione, etsi non metu, saltem pudore contineant. Sed ne forsitan ad hoc prauæ se consuetudinis quisquam velit obiectu defendere, Fraternitatis tuȩ discretio rationis eos frȩno coërceat, & labi in illicitis non permittat: quia quidquid vltione dignum est, non ad imitationis, sed potius ad exemplum debet correptionis adduci. Et post pauca:

[3] De ijs itaque, quæ superius dicta sunt. [Greg. l. 7.] Fraternitatem vestram auctore Deo volumus Synodum congregare, atque in ea reuerendissimo Fratre nostro i Aregio Episcopo, & dilectissimo Filio nostro Cyriaco Abbate mediantibus, omnia quæ sanctis canonibus, [Synodum conuocari iubet pro eradicanda simonia:] sicut prædiximus, sunt aduersa, districte sub anathematis interpositione damnentur. [epist. 110 & 111.] Id est, vt nullus pro adipiscendis ecclesiasticis Ordinibus dare aliquid commodum præsumat vel pro datis accipere. Neque ex laico habitu quisquam repente audeat ad locum sacri regiminis peruenire, neque vt aliæ mulieres cum Sacerdotibus habitent, nisi hæ, quæ a sacris canonibus sunt permissæ.

[4] Has pestiseras hæreses cernens prudentissimus Doctor Gregorius, [culpat conuiuentiam Episcoporū:] per Sacerdotum conniuentiam siue taciturnitatem, magis magisque diffusis muneribus quasi pestifer cancer, non solum infirma posse corrodere, verum etiam fortia membra mucrone pulcherrimarum rerum corrumpere; diuino zelo commotus k, Victori Episcopo generalem sententiam protulit, dicens: Quisquis ad hoc facinus, videlicet simoniacæ neophytorum hæresim emendandum, officij sui consideratione vehementer non arserit, cum ipso se habere non dubitet portionem, a quo prius hoc piaculare flagitium sumpsit exordium. [lib. 10. ep. 33]

[5] Cum vero quosdam cognosceret ad euitanda simoniacæ hæresis crimina, pestiferæ negotiationis munera l pastellaticum callide vocitare, ac huiusmodi mutato nomine, suæ cupiditatis auaritiam velle contegere; [præscribit nihil etiam a notarijs, pro sacris Ordinibus accipiendum:] prudentissimus doctor Gregorius sententiam, quam in primordio sui Pontificatus coram Synodo promulgauerat, iterato protulit, dicens: Antiquorum Patrum regulam sequens, nulli quidquam de ordinationibus accipiendum esse constituo, neque ex datione pallij, neque ex traditione chartarum, neque ex ea, quam noua per ambitionem simulatio inuenit, appellatione pastelli. Quia enim in ordinando Episcopo Pontifex manum imponit, Euangelicam vero lectionem minister legit, confirmationis autem eius epistolam notarius scribit; sicut non decet Episcopum manum, quam imponit, vendere; ita minister vel notarius non debet in Ordinatione eius, vocem suam vel calamum venumdare. Pro ordinatione ergo vel vsu pallij, seu chartis atque pastellis, eumdem, qui ordinandus est vel ordinatur, omnino aliquid dare prohibeo. Ex quibus prædictis rebus si quis hinc aliquid commodi appellatione exigere vel petere forte præsumpserit, in districto Dei omnipotentis examine reatui subiacebit. [lib. 4. ep. 56] Item Ioanni Episcopo Corinthiorum post multa: Nouit, inquit, Fraternitas vestra, quia prius pallium nisi dato commodo, non dabatur. Quod quoniam incongruum erat, facto concilio ante corpus B. Petri Apostolorum Principis, tam de hoc quam de Ordinationibus aliquid accipere, sub districta interdictione vetuimus. Oportet ergo, vt neque per commodum, neque per gratiam, aut quorumdam supplicationem aliquos ad sacros Ordines consentiatis vel permittatis adduci.

[6] Sed astuta turpissimæ cupiditatis iniquitas non sufferens tantis se commodis, licet turpissimis imo periculosissimis, angustari, commentum satis artificiosum reperit: quo scilicet illos Sacerdotio sublimaret, ret, qui sibi post consecrationem tanto subiectores esse debuissent, quanto non diuino, quin potius humano, iudicio se fuisse promotos ipsi procul dubio reputarent. Quapropter omnipotentis Dei præco Gregorius in Euangeliorum tractatibus, [homil. 4 in Euangelia.] vt scilicet frequentius legi vel audiri potuisset, disputat, inquiens: Sunt nonnulli, [ne quidem obsequium aut fauorem postea impendendum spectari posse.] qui quidem nummorum præmia ex ordinatione non accipiunt, & tamen sacros Ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quærunt. Hi nimirum quod gratis acceperunt, gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis expetunt nummum fauoris. Vnde bene cum iustum virum describeret, Propheta ait: Qui excutit manus suas ab omni munere. [Esa. 33.] Neque enim dixit, Qui excutit manus suas a munere: sed adiunxit, ab omni. Quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio, est subiectio indebite impensa. Munus a manu, pecunia. Munus a lingua, fauor. Qui ergo sacros Ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in diuinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam requirit.

[Annotata]

a [Hiberni] Imo Hibernos legi debere arbitramur: extat ad hos S. Gregorij epistola 36 lib. 2 Indict. 10 de caussa Trium-Capitulorum. Porro hos ad Catholicam communionem &. vnitatem relicto schismate reuersos inde colligimus, quod ex Hibernia Episcopi de rebus dubijs, vt passim alij orthodoxi, consuluerunt S. Gregorium, vti constat ex huius prolixa epistola 61 lib. 9.

b De Barbaricinorum conuersione agit S. Gregorius lib. 3 epist. 25 ad Zabarbam, [Barbaricini.] Ducem Sardiniæ, vbi se valde lætatum, ait, quod cum Barbaricinis facere pacem disponat, & eosdem Barbaricinos ad Christi seruitium adducat. Petitq; adiuuari eos, quos ad conuertendos Barbaricinos transmiserat.

c De hac hæresi scribit Victori & Calumbo Episcopis Africæ lib. 3 ep. 32 & 35 adhortatur Pantaleonem Præfectum Africæ vt eos compescat.

d Agnoitæ dicti, quod Christum ignorare diem iudicij dicerent. Contra hos scripsit S. Eulogius Patriarcha Alexandrinus, [Agnoitæ.] cuius librum ad se missum laudat S. Gregorius lib 8 ep. 42.

e Hæc late in subiunctis epistolis explicatur.

f [Brunechildis] Brunechildus filia Athanagildi Regis VVisegothorum in Hispania, nupta Sigeberto I Regi Austrasiorum, peperit Childebertum patrem Theodorici & Theodeberti cum auia ab anno 596 imperantium.

g Colitur S. Syagrius 27 Augusti.

h In editione epistolarum, conuersatione.

i [S. Aregius Ep. Vapincensis.] Aregius, alijs Aredius, Episcopus Vapincensis, in superiore Delphinatu, cuius festum notari Calendis Maij obseruant Sanmarthani ex Proprio Vapincensis Ecclesiæ. Pro Aregio in epistolis S Gregorij etiam tomo 13 Conciliorum typis Liparæis legitur Syagrius, cum ad Syagrium sit scripta. Ad Aregium extat sequens epistola 112, in alijs editionibus 113, vti libro 9 epistolæ 51 & 62.

k [Victor Ep. Panormit.] Est hic Episcopus Panormitanus, cui hæc epistola, vti lib. 4 ep. 4, lib. 5 ep. 92 & lib. 7 ep. 92 inscriptæ sunt.

l Est Pastillus massula in formam panis parui cocta, pro hoc dicitur etiam pastellus, [Pastillus.] & inde pastellatium, donum hic indicatum.

CAPVT II
Ratio obseruata a S. Gregorio, alijsque præscripta in optimis Episcopis constituendis.

[7] [Optimos quosque constituit Episcopos.] sunt Gregorij super simoniacis & illicitis ordinationibus doctissimi Papȩ sententiȩ, quas ipse summo cultu seruasse docetur in eo, quod ab ipso suæ consecrationis exordio per omnem diœcesim suam Episcopos, vndecumque meliores inuenire potuit, studiosissimus ordinauit. Et si quando necessitas ordinandi Sacerdotis obrepsit, neque Cardinales Ecclesiæ suæ, neque monachos monasterij sui penitus excusauit, [etiam ex Cardinalibus & monachis:] quo minus illis Ecclesiam regendam committeret, qui exemplis & verbis pariter illam ædificare melius potuissent. Nam vt pauca de multis contingam, ex Presbyteris Cardinalibus Ecclesiæ suæ consecrauit Episcopus Bonifacium Rhegij, a Habentium Perusij, & b Donum Messanæ Siciliæ. Ex Subdiaconibus vero c Gloriosum Ostiæ, d Festum Capuæ, Petrum e Trecas, & f Castrorum Armini. At vero ex monachis monasterij sui Marinianum Rauennæ, Maximianum Syracusis, & Sabinum g Callipoli Præsules ordinauit; sed & Augustinum penes Anglos a Galliarum Episcopis ordinari præcepit. Post quem nihilominus ad episcopatum in eadem gente, monachi eiusdem Patris tempore diuerso prouecti sunt, Mellitus, Iustus, Laurentius & Paulinus. Solis Diaconibus Apostolicæ Sedis super hac quodammodo parte parcebat: quorum cum decem & nouem plenitudine redundaret, ipse Bonifacium, Florentinum & Epiphanium consecrauit. Nec quemquam eorum ab officio, nisi Laurentium Archidiaconum pro superbia reliquisque criminibus, in basilica Lateranensi, quæ dicitur aurea, vbi mox Honoratum Archidiaconum constituit, sequestrauit.

[8] Cumque Gregorius, percepta occasione, suæ Ecclesiæ Cardinales, si tamen consentirent, [Violenter neminem promoueri permittit:] satis voluntarie proueheret, neminem prorsus quantumcumque necessitate coactus, violenter promouere certabat, ne sub huiusmodi occasione quemquam eliminando deponere videretur. Vnde Scholastico Duci Campaniæ scribens, ait: Dum de Neapolitanæ ciuitatis cura, destitutæ Sacerdotis solatio, vehementius angeremur, superuenientes præsentium latores cum decreto, in Florentium Subdiaconum nostrum confecto, aliquid nobis in tanto cogitationis pondere reuelationis inuenerunt. [lib. 2. ep. 15] Sed dum præfatus Subdiaconus noster, refugiens ciuitatem ipsam, ordinationem suam lacrymabiliter euitasset, quasi ex maiori quadam desperatione nostram cognoscite creuisse mœstitiam. Atque ideo salutantes hortamur magnitudinem vestram, vt conuocantes Priores vel populum ciuitatis, de electione alterius cogitetis, qui dignus possit cum Dei solatio ad Sacerdotium promoueri. In quo decreto solenniter facto, atque ad hanc Vrbem transmisso, ordinatio illic tandem Christo auxiliante proueniat.

[9] Ab alijs quoque violenter promotos, in gradus pristinos reuocabat. Vnde Antonino Subdiacono scribens, dicit: Honoratus Archidiaconus Ecclesiæ h Salonitanæ a sanctæ memoriæ decessore meo missa supplicatione poposceret, vt ab Antistite suo inuitus prouehi ad fortioris gradus Ordinem contra morem nullo modo cogeretur. [lib. 2. ep. 10] Hoc enim fieri sibi non prouehendi gratia, sed caussa ingratitudinis prohibebat. [& violenter promotos in pristinum gradum reducit:] Pro qua re tunc sanctæ memoriæ decessor noster scriptis suis Natali Fratri Coepiscopoque nostro interdixerat, ne prædictum Honoratum Archidiaconum inuitum proueheret, neve dolorem conceptæ ingratitudinis diutius in corde retineret. [Greg. 20, 16.] Cumque & a me hæc eidem summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei negligens, sed etiam scripta nostra contemnens, præfatum Archidiaconum quasi ad fortiorem honorem prouehens, conatus est callide degradare. Vnde actum est, vt eo de Archidiaconatus loco summoto, alium accersiret, qui eius obtemperare moribus posset. Quem Honoratum Archidiaconem arbitramur Antistiti suo aliunde displicere non potuisse, nisi quod eum vasa sacra suis dare parentibus prohibebat. Quam caussam subtili voluimus & tunc sanctæ memoriæ decessor meus, & nunc ego indagatione discutere. Sed ipse suorum actuum conscius, personam ad iudicium postposuit destinare. Proinde experientiam tuam præsentis præcepti auctoritate duximus fulciendam, quatenus conueniens in Salonam, Natalem Fratrem Coepiscopumque nostrum, saltem tot scriptis admonitum studeat adhortari, vt supra memoratum Archidiaconum in suo statim loco suscipiat. Quod si facere hoc contumaciter, vt consueuit, forte distulerit, vsum ei Pallij, qui ab hac Sede concessus est, ex auctoritate Sedis Apostolicæ contradicito. Quem si, etiam amisso Pallio, adhuc in eadem pertinacia perseuerare perspexeris, Dominici quoque Corporis ac Sanguinis eumdem Antistitem participatione priuabis. Eum vero, qui contra iustitiæ regulam ad locum alterius prouehi consensit, ab eiusdem Archidiaconatus honore deponi præcipimus. Qui si vlterius in loco eodem ministrare præsumpserit, Communionis sacræ participatione priuamus. Æquum enim est, vt asperos de iustitia sentiat, quos erga se positos in caritate contempsit. Restituto ergo loco suo Honorato Archidiacono, instructam personam supradictus Antistes, te compellente, dirigat, qui intentionem eius esse vel fuisse iustam, suis nobis allegationibus possit ostendere. Sed & eumdem Archidiaconum ad nos venire præcipimus, vt quidquid iustum, quicquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium, decernamus. Nos enim nullum pro personali amore defendimus, sed auctore Deo, normam iustitiæ, postposita cuiuslibet acceptione personæ, seruamus. [lib. 2. ep. 32, Ind. II.] Item Honorato Salonitano, iam ex presbyterio in diaconatum reducto: Dudum quidem decessoris nostri nostraque præceptio ad dilectionem tuam cucurrerat, in qua & de obiectis tibi calumniose capitulis fueras absolutus, & in tui gradus ordinem sine aliqua te instituimus altercatione restitui. Sed quia rursus ante non multum temporis spatium ad Romanam ciuitatem veniens, de quibusdam illic actis incongrue, & de sacrorum es conquestus alienatione vasorum; atque dum pro hac re, quæ tuis obiectionibus respondere potuissent, sustineremus in hac ciuitate personas, Natalis Episcopus tuus de hac luce migrauit; necessarium iudicamus, easdem præceptiones tam decessoris nostri quam nostras, quas dudum, vt dictum est, pro tua absolutione transmisimus, præsentibus deinceps apicibus confirmare. Quamobrem a cunctis tibi obiectis capitulis te plenius absoluentes, in tui te ordinis gradu sine aliqua volumus altercatione permanere, vt nihil tibi penitus mota a præfato viro quæstio qualibet occasione præiudicet.

[10] [Cardinales in forensibus parochijs promotos ad cardinem reuocat:] Item Cardinales, violenter in parochijs forensibus ordinatos, in pristinum cardinem Gregorius reuocabat. Quapropter i Ioanni Episcopi Syracusano scribens, ait: Quorumdam ad nos relatione peruenit, Cosmam, qui ex monacho monasterij S. Luciæ, a decessore tuo venerandæ memoriæ. [lib. 11. ep. 36] Maximiano, in Ecclesia Syracusana Subdiaconus factus, atque a te postea in possessione, quæ Iuliana vocatur, Presbyter dicitur ordinatus, ita nimia tristitia & loci qualitate vehementer afflictum, vt vitam sibi pœnam existimet, & contritioni suæ, fugæ quærat auxilium. Et ideo quia tales erga subiectos nostros debemus existere, quales nos, si subiecti fuissemus, nostros volueramus esse Præpositos: magnæ benignitatis est, si eum in Ecclesiam, vbi Subdiaconi est functus officio, Sanctitas tua reducere, atque illic Presbyterum studuerit constituere Cardinalem. Quod & facere, quantum arbitramur, debes, si nihil est, quod iuste contra ipsum animum tuum exasperet. Si vero aliqua culpa est, suis nobis hoc epistolis Fraternitas tua, vt scire possimus, insinuet.

[11] [idoneos constitui Episcopos commendat:] Quanta curiositate Gregorius idoneos quosque ad regimen destitutarum quæsierit plebium, breuiter indicabo, vt tantus vir non solum doctrinis, quin & operibus verus paterfamilias fuisse gregis Dominici probabiliter colligatur. [lib. 2. ep. 8] Ait enim in epistola Maximiano Episcopo Syracusano: Felix vir clarissimus, præsentium lator, edocuit nos, esse quemdam in illis partibus Presbyterum, qui ad Episcopatus Ordinem prouehi probatæ vitæ merito dignus appareat. [Ind. 10.] Hunc ergo Fraternitas tua coram se deduci faciat, & eum, sicut certus sum, propter animæ periculum diligenter examinet. Quem si ad hunc prouehi gradum dignum esse perspexerit, ad nos studeat destinare; vt eum Domino disponente, loco, cui præuiderimus, possimus ordinare Pastorem. Item Cypriano Diacono: Amarissimas dilectionis tuæ epistolas de Domini Maximiani obitu mense Nouembri suscepi. [lib. 4. ep. 19] Et quidem ille ad præmia desiderata peruenit: sed infelix populus Syracusanæ ciuitatis lugendus est, qui Pastorem talem diu habere non meruit. Proinde dilectio tua solicitudinem gerat, vt in eadem Ecclesia talis debeat ad ordinandum eligi, qui post Dominum Maximianum eiusdem regiminis locum non indignus videatur aut immeritus sortiri. Et quidem credo, quod Traianum Presbyterum maxima pars eligat: qui, vt dicitur, bonæ mentis est, sed quantum suspicor, ad regendum locum illum idoneus non est. Tamen si melior inueniri non valet, & ipse nullis criminibus tenetur inuolutus, condescendi ad eum, cogente nimia necessitate, potest. Si autem mea voluntas ad hanc electionem quæritur, tibi secrete indico quod volo, quia nullus mihi in eadem Ecclesia post Dominum Maximianum tam dignus videtur, quam Ioannes Archidiaconus Catanensis Ecclesiæ. Qui si fieri potest, vt eligatur, credo quod apta valde persona inueniatur. Sed ipse quoque prius de criminibus, quæ impedire possunt, a te secretius requirendus est, a quibus si liber inuentus fuerit, eligi iure potest. Quod si factum fuerit, etiam Frater & Coepiscopus noster k Leo ei cessionem facere debebit, vt liber ad ordinandum valeat inueniri. [lib. 8. ep. 17] Item Clementinæ Patritiæ: l Amandum Presbyterum a Surrentinis ad Episcopatum, gloriosa Filia, electum esse cognoscas. Quem quia huc scripsimus debere transmitti, contristari de eius absentia non debetis, quia nec abscedere creditur, qui mente vobiscum est. Et quoniam Pastorem quærentibus is, qui vobis olim placuit, gratus est, omnipotentem Deum benedicentes, Christiana magis in hoc deuotione gaudere: Et vt ad nos celerius alijs profuturis venire debeat, hilariter studete: quia sinceræ caritatis est exultare, quando is, qui diligitur, ad hoc vocatur vt crescat. [li. 10. ep. 13] Item m Passiuo Episcopo: Bene nouit Fraternitas vestra, quam longo tempore Aprutium pastorali sit solicitudine destitutum. Vbi diu quæsiuimus qui ordinari debuisset, & nequaquam potuimus inuenire. Sed quia n Oportunus mihi in moribus suis, in psalmodiæ studio, in amore orationis valde laudatur, & religiosam vitam omnimodo agere dicitur: hunc volumus vt Fraternitas vestra ad se faciat venire, & de anima sua admoneat, quatenus in bonis studijs crescat. Et si nulla ei crimina, quæ per legis sacræ regulam morte mulctantur, obuiant, tunc hortandus est, vt vel monachus vel a nobis Subdiaconus fiat, & post aliquantulum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoueri, Item Venantio Patritio Panormitano, petenti sibi quemdam Presbyrum Episcopum consecrari, rescribit, inter cetera dicens: Hunc Presbyterum dare omnimodo vobis excellentia vestra sciat esse difficile, quia personarum nos necessitas, ad ordinanda alia loca Pastoribus destituta, non leuis angustat.

[12] [eosq; prius magna districtione examinari præcipit:] Sed quia necessitate ordinandarum se angustatum meminit personarum, ne indiscusse quemquam promouisse putetur, vno exemplo videtur docendum. Ait enim in epistola Ioanni Episcopo: Ne incauta eorum Ordinatio, qui ad Episcopatum eliguntur, valeat prouenire, vigilanti de eorum personis est solicitudine requirendum. [lib. 12. ep. 6] Indicatum siquidem nobis est, Florentinum Archidiaconum Ecclesiæ Anconitanæ, qui ad Episcopatum electus fuerat, Scripturæ quidem sacræ scientiam habere, sed ita ætatis esse senio iam confractum, vt ad regiminis officium non possit assurgere. Adijcientes etiam, ita illum tenacem existere, vt in domum eius amicus ad caritatem numquam introeat. Rusticus autem, Diaconus eiusdem Ecclesiæ, qui similiter electus fuerat, vigilans quidem homo dicitur: sed quantum asseritur, psalmos ignorat. Florentinum vero Diaconum Ecclesiæ Rauennatis, qui electus ab omnibus memoratur, solicitum esse nouimus: sed qualis sit interius, omnino nescimus. Ideoque Fraternitas tua vna cum Fratre & Coepiscopo nostro Armenio, suprascriptæ Ecclesiȩ Anconitanæ Visitatore, illuc festinet accedere, & diligenter de vita ac moribus singulorum requirere, si de nullo sibi sunt crimine conscij, quod eos ad hoc officium vetet accedere. Pariter etiam requirendum est, si hoc, quod de præfato Archidiacono dictum est, quia numquam amicus domum eius ingressus est, ita se veritas habeat. Et vtrum ex necessitate an ex tenacia talis sit: aut si ita senex est, vt ad regendum non possit assurgere, vel si tactis sacrosanctis Euangelijs (sicut nobis nuntiatum est) iusiurandum præbuit, numquam se ad Episcopatum accedere. Sed & de Rustico Diacono, quantos psalmos minus tenet, scrutandum est. Florentino autem Diacono Rauennati, si nullum, sicut diximus, crimen est quod obsistat, apud Episcopum eius agi necesse est, vt ei debeat cessionem concedere. Non tamen ex nostro mandato vel dicto, ne contra suam eum voluntatem concedere videatur.

[Annotata]

a Adfuit Habentius morienti S. Florido Episcopo Tifernatensi, eiusq; sepulturæ; vti in huius Vita dicitur 13 Nouemb.

b Huic sunt inscriptæ epistolæ 8 libri 5. ep. 35 lib. 6, ep. 4 lib. 7, ep. 54 lib. 8, & Epistola 46 libri 9. Et quia priore epistola Pallij vsum ei concedit Indictione 14, [Donus Ep. Messanæ.] videtur tunc, anno 596 Episcopus constitutus. In tribus sequentibus Epistolis Bonus pro Donus perperam scribitur. In MS. Corsenduncano Domnus legitur. At quomodo cum Felice Episcopo etiam Messanensi anni huius sint componendi, grauis apud Messanenses & Siculos controuersia est. Non displicet sententia illorum, qui medium inter duos Felices statuunt. Nam Felici Episcopo Messanensi extant inscriptæ Epistolæ 38 & 64 lib. 1 Indict. 9, ergo anno 591, cui hic Donus subrogatus est dicto anno 596, & saltem quatuor sequentibus sedit. Iterum lib. 12 sunt epistolæ 10 & 32 datæ Indictione 7, id est vltimo vitæ S. Gregorij anno. At quæ legitur libro 7 epistola 102 Felici Episcopo in Sicilia inscripta, ad alium Felicem spectat, cum tum Donus præfuerit. Ita inscriptio epistolæ 22 libri 11 videtur suspecta, aut ad hunc Donum non spectare. Est hæc eiusmodi: Gregorius Leoni Episcopo, Secundino, Ioanni, Donno, Lucido, Traiano Episcopis Siciliæ.

c Glorioso Ep. Ostiensi scripsit epistolam 11 libri 7.

d Festum Romæ mortuum esse tradit S. Gregorius epist. 12 & 13 lib. 4 Indict. 13, id est anno 596. fuisse ob suam auaritiam a Clericis contemptum tradit ep. 24 lib. 2 & ep. 26 lib. 4.

e Legitur Trecas & Trecis. Est celebris in Campania Galliarumvrbs, sed tum Augusta Tricassium, seu vrbs Trecassina & Trecassium fere dicta: [Petrus Trecensis Ep.] vnde errorem in hunc locum irrepsisse arbitramur, cum inter Episcopos Tricassinos seu Trecenses nullus hoc tempore sedisse Petrus referatur. Forsan est Petrus Subdiaconus ante Campaniæ in Italia, cui plures S. Gregorius scripsit epistolas, dein Episcopus factus.

f Castorio scriptæ epistolæ 9 libri 2, & 43 libri 4. Huic successit Agnellus, cui scripta epistola 10 libri 6.

g [Callipolis.] Est Callipolis vrbs Calibriæ antiquæ ad sinum Tarentinum.

h [Solonæ,] Est Salona metropolis olim Dalmatiæ, cuius Episcopo Natali S. Gregorius scripsit epistolas 19 & 20 libri 1, & alias plures.

i Colitur S. Ioannes Ep. 23 Octobris: de eo infra sæpius agitur: factus is est Episcopus anno 596.

k Ad Leonem Episcopum Siciliæ extat epistola 22 libri 11, vt supra indicatum.

l Eiusdem electionis meminit ep. 18 libri 8.

m Passiuus fuit Episcopus Firmanus in Piceno. Eidem inscripta etiam epistola 72 libri 7, & epist. 12 huius libri 10.

n Aprutium ipsa regio Italiæ, a quo Aprutini Episcopi, quorum Sedes est in vrbe Interamnensi vulgo Teramo dicta, cuius primus Episcopus statuitur hic citatus Opportunus, alijs Importunus.

CAPVT III
Variæ Sedes Episcopales a S. Gregorio vnitæ. Sedium loca non Episcopatus permutari concessum. Adiuti exules Episcopi.

[13] [Alterius diœcesis Episcopos, ad regēdas suæ diœcesis Ecclesias inuitat:] Et quidem Gregorius prudenter cognoscens, totum corpus Ecclesiæ tam per bonos Episcopos feliciter stare, quam per malos infeliciter cadere; non solum diuersarum gentium diuersi Ordinis Clericos, verum etiam vacantes Episcopos in suæ diœceseos Episcopatus inuitabat. [lib. 35. ep. 35] Vnde Sebastiano Episcopo a Rhiziniensi inter cetera scribit, dicens: Debitum salutationis alloquium soluens, indico, quod ad me, Bonifacio defensore referente, peruenerit, quia vir sanctissimus Frater noster Dominus Anastasius Patriarcha in vna suarum ciuitatem regendam vobis Ecclesiam committere voluit, & consentire noluistis. Quem sensum atque sapientiam vestram, valde ego libenter amplexus sum, & laudaui vehementer, & vos felices, me infelicem esse deputaui, qui tali hoc tempore regimen Ecclesiæ suscipere consensi. Si tamen animus vester fortassis Fratribus condescendendo, & misericordiæ operibus intentus, ad hoc vnquam consentire decreuerit, peto vt amori meo alium minime præponatis: Sunt enim in Sicilia insula Ecclesiæ vacantes Episcopis. Et si vobis placet, auctore Deo, Ecclesiam regere, iuxta B. Petri Apostoli limina cum eius adiutorio melius potestis: si vero non placet, feliciter state, & pro nobis infelicibus exorate.

[14] Interea Gregorius locis munitis Episcopis constitutis, dissipatas Ecclesias adunabat. Quapropter b Bacandæ Formiensi Episcopo scribit, dicens: [Episcopales Sedes,] Et temporis necessitas nos perurget & imminutio exigit personarum, vt destitutis Ecclesijs salubri ac prouida debeamus dispositione succurrere. [lib. 1. ep. 8] [Formianam & Minturnensem,] Et ideo quoniam Ecclesiam Minturnensem funditus tam Cleri quam plebis destitutam desolatione cognouimus, tuamque pro ea petitionem, quatenus Formianæ Ecclesiæ, in qua corpus B. c Erasmi Martyris requiescit, cuique Fraternitas tua præsidet, adiungi debeat; piam esse ac iustissimam præuidentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi loci illius quam tuæ Ecclesiæ paupertati, reditus supradictæ Ecclesiæ Minturnensis, vel quicquid ei antiquo modernoque iure vel priuilegio potuit potestue qualibet ratione competere, ad tuæ Ecclesiæ ius potestatemque hac præcepti nostri auctoritate migrare, vt a præsenti tempore, sicuti de propria Ecclesia debeas cogitare, eique competenti tua prouisione disponere: quatenus deinceps quod perire nunc vsque potuit, pauperum Ecclesiæ tuæ vtilitatibus Clerique proficiat.

[15] Item Benenato Episcopo: Et temporis qualitas & vicinitas nos locorum inuitat, vt d Cumanam atque Misenatium vnire debeamus Ecclesias. [lib. 2. ep. 31, Ind. 10.] Quoniam hæ non longo a se itineris interuallo seiunctæ sunt, nec peccatis facientibus, [Cumanam & Misenatē] tanta populi multitudo est, vt singulos, sicut olim fuit, habere debeant Sacerdotes. Quia igitur Cumani castri Sacerdos cursum vitæ huius expleuit, vtrasque nos Ecclesias præsentis auctoritatis pagina vnisse, tibique commisisse cognosce, propriumque vtrarumque Ecclesiarum scito te esse Pontificem. Et ideo te quæcumque tibi de earum patrimonio vel Cleri Ordinatione promotioneue iuxta Canonum statuta visa fuerint ordinare atq; disponere, habebis, vt proprius re vera Sacerdos, liberam ex nostræ auctoritatis consensu atque permissione licentiam. Vbi vero commodius ac vtilius esse perspexeris, habitato: ita sane, vt alteram Ecclesiam, a qua corporaliter ad præsens absens es, solicita prouidentique cura disponas, quatenus diuina illic mysteria solenniter auxiliante Domino peragantur. Fraternitas ergo tua tanto in adhortatione populi lucrandisque animabus solicitiore cura semper inuigilet, quanto se vnitarum Ecclesiarum gubernationis onera suscepisse cognoscit. Item Ioanni Episcopo e Veliterno: Postquam hostilis impietas diuersarum ciuitatum ita peccatis facientibus desolauit Ecclesias, vt reparandi eas spes nulla populo deficiente remanserit, [Veliternensem & Triū-Tabernensium.] maiori valde cura constringimur, ne defunctis earum Sacerdotibus, reliquiæ plebis, nullo pastoris moderamine gubernatæ, per inuia fidei, hostis callidi rapiantur, quod absit, inuidia. [lib. 2. ep. 35, Ind. 10.] Huius ergo rei solicitudine sæpe commoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, vt vicinis eas mandaremus Pontificibus gubernandas. Ideoque Fraternitati tuæ curam gubernationemq; Trium-Tabernensium Ecclesiæ præuidimus committendam. Quam tuæ Ecclesiæ aggregari vnirique necesse est, quatenus vtrarumque Ecclesiarum Sacerdos & Rector, Christo adiutore, possis existere: & quæcumque tibi de eius patrimonio vel Cleri ordinatione seu promotione vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe vt Pontifex proprius, liberam habebis ex præsenti nostra permissione licentiam.

[16] [Vacantes Episcopos vacantibus incardinare Ecclesijs.] At vero ciuitatum desolatarum Pontifices Gregorius vacantibus ciuitatibus incardinare curabat. Vnde Martino Episcopo Corsicæ inter cetera scribens: Quoniam, inquit, Ecclesia Tamitana, in qua dudū fuerat honore Sacerdotali tua Fraternitas decorata, ita est delictis facientibus hostili feritate occupata & diruta, vt illic vlterius spes remeandi nulla remanserit; in Ecclesia te f Alariensi, quæ iamdiu Pontificis est auxilio destituta, Cardinalem secundum petitionis tuæ modum hac auctoritate constituimus sine dubio Sacerdotem. [lib. 1. ep. 77] Ita ergo studio vigilanti cum Dei amore secundum Canonum prȩcepta cuncta dispone & ordina, vt & Fraternitas tua suis desiderijs se gaudeat fuisse potitam, & Ecclesia Dei alterno gaudio repleatur, Cardinalem te suscepisse Pontificem. Item Ioanni Episcopo g Squillaceno: Pastoralis officij cura nos admonet, destitutis Ecclesijs proprios constituere Sacerdotes, qui gregem Dominicum pastorali debeant solicitudine gubernare. [lib. 2. ep. 25, Ind. 10.] Propterea te Ioannem, ab hostibus captiuatæ h Lisitanæ ciuitatis Episcopum, in Squillacena Cardinalem necesse duximus constituere Sacerdotem, vt & susceptam semel animarum curam intuitu futuræ retributionis impleas: & licet a tua, hoste imminente, depulsus sis, aliam, quæ pastore vacat, debeas Ecclesiam gubernare: ita tamen, vt si ciuitatem illam hostibus liberam effici, & Domino protegente, ad priorem statum contigerit reuocari, in eam, in qua prius ordinatus es, Ecclesiam reuertaris. Si autem prædicta ciuitas continua captiuitatis calamitate prematur, in hac, in qua a nobis incardinatus es, debeas Ecclesia permanere. i Item Gratioso k Numentano Episcopo curam gubernationemque S. Anthemij Ecclesiæ in Curium Sabinorum territorio constitutæ incardinando coniunxit. [lib. 2. ep. 20, Ind. 11.] Itē Agnello Episcopo Fundano post aliqua: Quoniam propter cladem hostilitatis nec in ciuitate nec in Ecclesia tua est cuiquam habitandi licentia; ideo te auctoritate nostra l Terracinensis Ecclesiæ Cardinalem constituimus Sacerdotem. [ibid. ep. 13.] Et post pauca: Illud quoque Fraternitatem vestram scire necesse est, quoniam sic te prȩdictȩ Terracinensis Ecclesiȩ Cardinalem esse constituimus Sacerdotem, vt & Fundensis Ecclesiæ Pontifex esse non desinas, nec curam gubernationemque eius prætereas.

[17] [Episcopos expulsos alijs commendat:] Sed & expulsos Episcopos, quos tam cito Gregorius vel incardinare non poterat, vel quorum reditum ad Sedes proprias contingere posse sperabat, alijs Episcopis, qui tunc videlicet in locis suis degebant, interim pro sustentatione ac stipendijs præsentis vitæ iungebat, generaliter dicens: Fratres & Coepiscopos nostros, quos & captiuitatis diuersarumq; necessitatum angustiȩ comprimunt, studete consolandos cōuiuandosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere: non quidem vt per communionem Episcopalis throni dignitas diuidatur, sed vt ab Ecclesia iuxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic enim & proximum in Deo, & Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesijs auctoritatem tribuimus, sed tantum vestris solatijs eis contineri summopere hortamur.

[18] [Sedium loca mutat:] Loca quoque Sedium prudentissimus Pontifex, accepta iusta occasione, mutabat. Vnde Ioanni Episcopo Veliterno scribit, dicens: Temporis qualitas admonet, Episcoporum Sedes, antiquitus certis ciuitatibus constitutas, ad alia, quæ securiora putamus, eiusdem diœcesis loca transponere, quo & habitatores nunc degere, & barbaricum possint periculum facilius declinare. [lib. 2. ep. 11, Ind. 10.] Propterea te Ioannem Fratrem Coepiscopumque nostrum Veliternensis ciuitatis Sedemque tuam in locum, qui appellatur m Arenata, ad S. Andream Apostolum præcipimus exinde transmigrare: quatenus & ab hostilitatis incursu liberior existere valeas, & illic consuetudinum solennium festa disponas. Et notandum quod Gregorius, licet monasteria & episcopatus vnierit, atque vacantes Episcopos vacantibus ciuitatibus incardinare studuerit, numquam tamen Episcopum ab integritate suæ Ecclesiȩ, vel ipse in aliam commutauit, vel sub quacumque occasione migrare consensit. Nam postquam n Demetrium Neapolitanum Episcopum super criminibus manifestis deposuit, cum ab eisdem Neapolitanis incardinari sibi o Paulum Nepesinum Episcopum magnopere quæreretur, discretissimus Pontifex visitatione ciuitatis Nepesinæ p Ioanni Episcopo delegata, eumdem quidem Paulum Visitatorem illis tribuit; Cardinalem vero constituere tam primo dispensatorie distulit, quam postea penitus recusauit. Cui postmodum licentiam reuertendi ad suam diœcesim concedens, centum solidos de Neapolitana Ecclesia & vnum puerulum orphanum, qualem ipse de familia eiusdem Ecclesiæ voluisset, dari præcepit.

[Annotata]

a Ita Sedes in Registro Epistolarum indicatur. Est vrbs Mesopotamiæin confinio Syriæ haud procul Edessa. Rhisina dicitur Ptolemæo lib. 5 cap. 18 Rhesina ab aliquibus scribitur. Apud Surtum & passim in Vita hactenus excusa Smyrnensis Episcopus, sed hæc Sedes suberat Patriarchæ Constantinopolitano, non Antiocheno, vt, [Rhisina vrbs] hic dicitur. Et Antiochus Episcopus Rhesinatis subscripsit Antiocheno primo. In MS. Corsedonc: & in margine apud Surium dicitur Seriniensis Episcopus, litteris r &, s per errorem transpositis. Eidem Sebastiano Ep. Rhizintensi scripta est epistola 25 lib. 1 vbi etiam de S. Anastasio Patriarcha Antiocheno agitur. De eodem infra agitur num. 49, vbi in MS. Corsend. legitur. Syriniensi pro Rhysiniensi.

b Bacanda excusum in Registro ep. 4 & 8 hic citata libri primi. At Bacauda ep 18 libri 12. In MS. Corsendonc. & Vita excusa ante opera Baganda, apud Surium Bagauda. [Bacanda Ep. Formuensis & Minturnensis] Erant Formiæ & Minturna vrbes Campaniæ prope Latium ad mare inferum siue Tyrrhenum.

c Hic est S. Erasmus, qui Officio Ecclesiastico colitur 2 Iunij, cuius corpus, Formiana ciuitate seculo 9 euersa, [S. Erasmus.] Caietam vrbem vicinam delatum est cum Sede Episcopali.

d Fuerunt vrbes Campaniæ e regione Ischiæ insulæ: ex his Cumas anno 1207 excitas fuisse tradit auctor coæuus in Historia 3 Translationis S. Iulianæ Virg, [Cumæ.] & Mart. 16 Febru. pag. 882. at Misenum oppidum a Saracenis seculo 9 fuisse demolitum scribit Ioannes Diaconus in Historia Translationis S. Sosij 23 Septemb. [Misenum.]

e Velitræ antiquum Volscorum in Latio oppidum, qua Terracina Romam est iter: [Velitræ Tres-Tabernæ] at Tres-Tabernæ (quarum mentio fit cap. vltimo in Actis Apostolorum) apud Asturam flumen vicinum fuere, vbi locus nunc Cisterna appellatur. Fuit autem Veliternus Episcopus olim ex septem Episcopis Cardinalibus, qui Romano Pontifici vicariam operam solebant impendere. Hanc Sedem Eugenius 3 Papa Ostiensi coniunxit.

f Aleria vrbs antiqua Corsicæ maritima ad Orientem sita, etsi fere diruta sit, [Aleria.] suos hactenus habet Episcopos sub Archiepiscopo Pisano.

g Scyllacium antiqua Brutiorum, etiamnum vrbs Episcopalis in Calabria vlteriore ad mare Ionium, [Scyllacium.] cuius sinus Scylacius appellatur.

h Carolus a S. Paulo in Geographia sacra conijcit hanc vrbem Lisitam, [Lisita.] esse Listam Sabin rum, quæ olim fuit circa Velinum amnem in Aprutio Vlteriore prope limitem Vmbriæ, vbi nunc Ciuitas Caliensis seu Deicalis sita est. Sed quidni aliquod tunc oppidum Scyllacio vicinum Lusitanum, vt appellat Vghellus in Scyllacensibus, adiunctum est?

i Sequentia huius numeri desunt apud Surium, habentur in Vita ante opera excusa, & in MS. Corsendoncano: sed alio ordine.

k Nomentum, Latinis & Sabinis adscriptum, distat circiter XV M. P. Roma: inde versus Vmbriam iter facientibus occurrit Cures vrbs antiqua Sabinorum, cuius incolæ Curites; vnde Latina formatione Quirites dicti creduntur. [Nomentum.] Tiberius Curium Sabinorum & Seruus-Dei Nomentanus Epp. interfuere Concilio Romano sub Hilaro Papa anno 467. At quis hic Anthemius colatur nescimus. Leander Albertus in Vmbria Ecclesiam D. Eutimij appellat, Concilio Romano anno 595 habita & relata lib 4 Registri ep. 44 subscribit Gratianus Episcopus ciuitatis Numentanæ: [Cures.] quem hic relatum Gratiosum censet Vghellus, sed perperam Episcopis Humanatensibus adscribit. [S. Anthemius.] Fuit Humana, antiquis Numana vrbs Piceni ad mare Hadriaticum: quam Sedem Martinus V Papa Anconitanæ subiecit.

l Memorato Concilio Romano anno 595 subscribit Agnellus Episcopus ciuitatis Tarracinensis. Habebat vtraque vrbs suos hoc tempore Episcopos; [Terracina. Fundi.] Tarracina in limite ditionis Pontificiæ, & Fundi in vicino regno Neapolitano.

m In epistolis S. Gregorij Harenata dicitur, in MS. Corsend. Arerata. [Arenata.] An Aricia vicina intelligatur antiquis & hodiernis eodem modo appellata?

n Extat ad Demetrium ep. 14 lib. 1 & de eius depositione ad Neapolitanos ep. 3 lib. 2 Ind. 10,

o Extant ad Paulum Episcopum epistolæ 7 & 12 libri 2 Ind 10, vti de eo ad Neapolitanos ep. 6 eiusdem libri. Sed qui epistolæ 7 præponitur titulus, [Nepis.] Gregorius Paulo Episcopo Neapolitano, videtur corrigendus, & legendum Nepesino, aut omittendum, vti epistola 12 factum. Est Nepis vrbs antiqua Etruriæ, vix XX M. P. Roma dissita, in ipsa Patrimonij S. Petri ditione, etiamnum Sede Episcopali illustris.

p Huic eam visitationem iniungit ep. 20 lib. 2 Ind. 10.

CAPVT IV
Ordinationes S. Gregorij seruandæ in promotione Clericorum, obitu Episcoporum, & xenijs accipiendis.

[19] [Diaconum detinet in Ecclesia in qua ordinatus:] Aliarum parochiarum Clericos, sibi & alijs discretissimus Pontifex, discretissime iudicare curabat. Quapropter Eliæ Presbytero & Abbati prouinciæ Isauriæ post aliqua scribens: Filium, inquit, vestrum Epiphanium mandastis, vt ad sacrum Ordinem prouehere deberemus, vobisque retransmittere, sed in vno vos audiuimus, in altero vero minime potuimus. [lib. 4. ep. 30] Diaconus quidem factus est, sed quisquis semel in hac Ecclesia sacrum Ordinem acceperit, egrediendi ex ea vlterius licentiam non habet. Si ergo videre vos non potui, hac ex re consolationem habeo, quia in filio vestro requiesco.

[20] Item Maximiano Episcopo Syracusano: Præsentium lator Felix Diaconus, [Clericos, vrgentes ob rationes alijs Ecclesijs adscribi permittit] cum nullatenus in hæreticorum dogmata lapsus sit, nec a Catholica fide discesserit, prauis illectus aduersus Constantinopolitanam Synodum suspicionibus, in Istricorum se separatione remouerat. [lib 3. ep. 14] Qui cum Romam venisset, recepta a nobis, iuuante Domino, ratione, excessum suum recepta Dominici Corporis & Sanguinis communione correxit. Quia ergo, vt dictum est, non in hæresim incidit, sed a sacris generalis Ecclesiæ mysterijs quasi rectæ studio intentionis errauit, imbecillitati eius atque necessitatibus consulentes, maximeque sustentationi eius pietatis intuitu prouidentes, in tua Syracusana Ecclesia eum præuidimus cardinandum. Item a Fortunato Episcopo Neapolitano: Fraternitatem tuam a nobis petijsse recolimus, vt Gratianum Ecclesiæ b Venafranæ Diaconum tuæ concederemus Ecclesiæ cardinandum: & quoniam nec Episcopum, cui obsecundare, nec propriam habet Ecclesiam, hoste scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exhibere; petitionem tuam non præuidimus differendam: idcirco scriptis tibi præsentibus eum necessario duximus concedendum, habituro licentiam Diaconē illum, nostra interueniente auctoritate, Ecclesiæ tuæ, Deo propitio, constituere Cardinalem. [lib. 5. ep. 11, lib. 5. ep. 20] Item Cypriano Diacono: Sicut dilectio tua studiose laborauit pro persona Fratris & Coepiscopi nostri Ioannis, vt in Syracusana Ecclesia, auctore Deo, debuisset ordinari; ita nūc necesse est, vt per dilectionis tuȩstudia ei quoque regiminis solatia ministrentur. Quemdam enim Presbyterum proprium habuisse se perhibet, qui tamen a Fratre & Coepiscopo nostro c Leone in Catanensi Ecclesia dicitur ordinatus. Et quia in nouam Ecclesiam vadit, & suos illic proprios homines habere necesse est, vt, dum caussarum tumultibus premitur, in secreto suo inueniat vbi requiescat; prædicto Fratri & Coepiscopo nostro Leoni blande & leniter persuadere debes, vt ei præfatum Presbyterum cedere debeat, ne, quem tam benignus ad ordinandum cessit, ordinatum destituere fortasse videatur.

[21] [Clericos priores, posterius ordinatis præfert.] Antiquissimum Ecclesiasticȩ consuetudinis ordinem Gregorius, ab Apostolis traditum, & ad sua vsque tempora solenniter conseruatum, adeo studiosissime retinebat, vt nullum quantalibet sanctitate, sapientia, nobilitateue polleret, anterioribus Clericis in conuentu, consessu, statione siue subscriptione præponeret. Vnde Ianuario Caralitano Episcopo scribens: Liberatus, inquit, de quo nobis Fraternitas tua indicauit, qui Diaconi fungi perhibetur officio, si a decessore tuo non factus est Cardinalis, ordinatis a te Diaconibus nulla debet ratione præponi: ne eos, quos consecrando probasse cognosceris, reprobare supponendo quodammodo videaris. [lib. 1. ep. 81] Prædictum itaque Liberatum, quem reprimendus ambitionis inflat spiritus, omni instantia ab intentionis suæ prauitate compesce, & vltimum inter Diaconos stare constitue: ne, dum se illicite præferri contendit, immeritus loco, in quo nunc situs est, iudicetur. Cuius tamen si obedientia fueris inuitatus, & eum post hoc facere Cardinalem volueris, nisi Pontificis sui cessionem solenni more meruerit, abstinendum ab omni eius incardinatione memineris. Quoniam æquitati conuenire non ambigis, vt alijs seruare non differas, quod ipse quoque tibi seruari desideras.

[22] Cuius videlicet antiquissimæ consuetudinis ordine Gregorius prouocatus, [Defunctorum Episcoporum Ecclesias vicinis Visitatoribus committit:] defunctorum Episcoporum Ecclesias pro faciendo inuentario, & eligendo legitimæ opinionis Episcopo, vicinis Episcopis commendabat, hoc modo scribens: Obitum illius Antistitis directa relatio patefecit. Quapropter visitationis destitutæ Ecclesiæ Fraternitati tuæ operam solenniter delegamus. [lib. 2. ep. 19, Ind. 10.] Quam ita te conuenit exhibere, vt nihil de prouectionibus Clericorum, reditu, ornatu, ministerijsque, vel quidquid illud est in patrimonio eiusdem, Ecclesiæ a quoquam præsumatur. Et ideo Fraternitas tua ad prædictam Ecclesiam ire properabit, & assiduis adhortationibus Clerum plebemque eius admonere festinet, vt remoto studio, diuersarum partium vno eodemque consensu, talem sibi præficiendum expetant Sacerdotem, qui & tanto ministerio dignus valeat reperiri & a venerādis Canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solennitate decreti omnium subscriptionibus roborati & dilectionis tuæ testimonio litterarum, ad nos veniat consecrandus: prouisurus ante omnia, ne ad hoc cuiuslibet conuersationis vel meriti laicæ personæ adspirare præsumant, & tu periculum Ordinis tui, quod absit, incurras. Monasteria autem, si qua sunt in ipsius parœcia constituta, sub tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit Episcopus ordinatus, esse concedimus: vt solicitudinis tuæ vigilantia proposito suo congrua, Deo adiuuante, actione respondeat. [ibid. ep. 27] Item Clero, ordini & plebi: Vestri Antistitis obitum cognoscentes, curæ nobis fuit destitutæ Ecclesiȩ visitationem illi Fratri & Coepiscopo nostro solenniter delegare: cui dedimus in mandatis, vt nil de prouectionibus Clericorum, reditu, ornatu, ministerijsque a quoquam vsurpari patiatur. Cuius vos assiduis adhortationibus conuenit obedire, quatenus in Ecclesiastico obsequio Sacerdos exquiratur, qui a venerandis canonibus nulla discrepet ratione. Qui dum fuerit postulatus, cum solennitate decreti, omnium subscriptionibus roborati, & visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus. Prouisuri ante omnia, ne cuiuslibet vitæ vel meriti laicam personam præsumatis eligere: etenim non solum ille ad Episcopatus apicem nulla ratione prouehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam posse promereri cognoscite: sed omnes, quos ex vobis de laica persona adspirare constiterit, ab officio & a communione alienos faciendos procul dubio noueritis.

[23] [Pro inuentario faciendo nihil accipiendum decernit:] Nulla occasione Gregorius quidquam de donarijs siue prædijs quarumlibet Ecclesiarum patiebatur auferri. Idcirco Maximiano Syracusano Episcopo inter alia scribit, dicens: Caritatem tuam commonere curauimus, vt si quispiam Episcoporum de hac luce migrauerit, vel, quod absit, pro suis fuerit motus excessibus, conuenientibus hierarchicis cunctisq; Cleri Prioribus, atque in sui præsentia inuentarium rerum Ecclesiæ facientibus, omnia, quæ reperta fuerint, subtiliter describātur: ne, sicut antea fieri dicebatur, species quædam aut aliud quodlibet de rebus Ecclesiæ, quasi pro faciendi inuentarij labore, tollatur. [lib. 3. ep. 11] Sic namque ea, quæ ad munitionem facultatis pauperum pertinent, desideramus expleri, vt nulla penitus in rebus eorum ambitiosis hominibus venalitatis relinquatur occasio. Visitatores Ecclesiarum, Clerici quoque eorum, qui cum ipsis per non suæ ciuitatis parœcias fatigantur, aliquod laboris sui capiant, te disponente, subsidium. Iustum namque est, vt illic consequantur stipendium, quo pro tempore suum commodare reperiuntur obsequium.

[24] Consuetudines dationum vel xeniorum a suis Episcopis accipere Gregorius, [Consuetudines dationum, vel xeniorum repellit.] quasi pondus quoddam pestiferum, toto mentis conamine detrectabat. Vnde Felici Episcopo Messanensi: Consuetudines, inquit, quæ Ecclesijs grauamen noscuntur inducere, nostra nos decet consideratione remittere: ne illic aliqua cogantur inferre, vnde sibi referenda debent potius expectare. [lib. 1. ep. 64] Clericis quidem tuis vel aliorum, consuetudinem te oportet illibatam seruare; eisque annis singulis, quæ sunt consueta, transmittere: nobis vero de cetero, ne quid transmitti debeat, inhibemus. Et quoniam non delectamur xenijs, d palmatianas, quas tua direxit Fraternitas, cum gratiarum actione suscepimus. Sed eas, ne quod exinde sentire potuisses dispendium, digno fecimus pretio venundari, & id tuȩ Fraternitati transmisimus sigillatum. Sed quia caritatem tuam ad nos velle venire cognouimus, scriptis præsentibus admonemus, vt ad veniendum non debeas laborem assumere: sed ora pro nobis, vt quanto nos itineris interualla dissociant, tanto animis nostris adinuicem, Christo adiuuante, simus in caritate coniuncti: quatenus alterna nos obsecratione iuuantes, susceptum officium venturo integrum Iudici resignemus. Item Ioanni Episcopo e primæ Iustinianæ, cui & Pallium mittit, & vices suas committit, post multa scribit: Xenia autem vestræ sanctitatis suscipere omnino nolueram, quia valde est incongruum, vt a Prælatis & afflictis Fratribus munera percepisse videremur. [lib. 4. ep. 8] Sed Responsales vestri alio me argumento vicerunt, ad eum illa deferentes, a quo non possent oblationes vestræ Fraternitatis repelli.

[25] Hinc est, quod Gregorius Episcoporum neminem ad Vrbem fatigare delectans, Maximiano Syracusano Episcopo vices suas per Siciliam totam commisit, præcipiens, vt omnes Episcopi semel in quinquennio Romam venirent. [lib. 2. ep. 4, Ind. 10., lib. 6. ep. 19] Vnde Cypriano Diacono scribens, ait: [Episcopos e Sicilia Romam venire semel in quinquenio statuit:] Nouit dilectio tua hanc olim consuetudinem tenuisse, vt Fratres & Coepiscopi nostri Romam semel in triennio de Sicilia conuenirent, sed nos eorum labori consulentes, scias constituisse, vt suam hic semel in quinquennio præsentiam exhiberent, &c. Vbi notandum, quia si B. Gregorius xenia, quod credi nefas est, anhelaret, non Episcoporum aduentus a triennio in quinquennium protelaret, imo a triennio in biennium procul dubio festinaret.

[26] [rerum pretia suscipere recusat:] Sed quando xenia grate susciperet, qui quamuis dispensandas alterius eleemosynas recusare timeret, eas tamen & timendo suscipiebat & cautissime dispensabat? Quique adeo sua dare, & aliena non accipere consueuerat, vt etiam rerum quarumdam pretia penitus refutaret. Vnde Eulogio Patriarchæ Alexandrino inter cetera scribit, dicens: De lignis quod scribitis, quia breuia fuerint: nauis, per quam transmissa sunt, qualitas fecit. [lib. 3. ep. 29] Quia si maior nauis venisset, potuissem ligna etiam maiora transmittere. Quod autem dicitis, quia si maiora transmittimus, pretium datis: largitati quidem gratias agimus, sed accipere pretium, Euangelio interdicente, prohibemur. Nos enim ea, quæ transmittimus, ligna non emimus: & quomodo possumus pretium accipere, cum scriptum sit, Gratis accepistis, gratis date? [Matth. 10] Nunc ergo iuxta modum nauis per nauclerum parua ligna transmisimus: sequenti vero anno, si omnipotenti Deo placuerit, maiora præparamus.

[27] Non mirum, si liberalissimus Pontifex nullas consuetudines a suis suffraganeis, nulla xenia capiebat, [Suffraganeis suis Episcopis necessaria curat.] quibus ipse, si qua necessaria habere videbantur, satis hilariter ministrabat. Vnde Venantio Episcopo Perusino scribit, dicens: Fratrem & Coepiscopum nostrum Ecclesium frigore omnino laborare cognouimus, pro eo, quod hyemalem vestem non habeat, & quia aliquid sibi a nobis petijt debere transmitti, Fraternitati tuæ ad hoc per latorem præsentium transmisimus f amphimallum, tunicam & pectorale, vt a te ei debeant sine mora transmitti, & ideo ad prædictum Fratrem nostrum sub omni illud celeritate stude transmittere, atque nobis hoc ipsum quia transmiseris, tuis renuntiare epistolis non omittas. [li. 10. ep. 52] Sed ita fac, vt ad transmittendum, quia vehemens frigus est, moram aliquam minime facias. Item eidem g Ecclesio Clusino Episcopo: Scripta Fraternitatis vestræ suscipientes, contristati sumus, quod vos per ea & grauiter infirmatos & adhuc debiles esse cognouimus. [lib. 8. ep. 46] Et licet sanctitatem vestram videndi desiderium haberemus, bene tamen fecistis isto vos illic tempore continere, ne venientes huc, de ægritudinis vestrȩ molestia recidiuam nobis tristitiam faceretis. Et post pauca: Vnum autem caballum vobis, qualem inuenire potuimus, de benedictione S. Petri transmisimus, vt habeatis, cum quo post infirmitatem vectari possitis.

[Annotata]

a Fortunatus Episcopus Neapolitanus factus anno 593, quem de modo in Ecclesia sua conuersandi instruit S. Gregorius ep 61 lib. 2 Ind. 11. [Fortunatus Ep.] Eidem plurimas epistolas inscripsit.

b Est Venafrum in eadem cum Neapoli Campania Sedes Episcopalis, ad montem Apenninum haud procul Vulturno flumine. [Venafrum.]

c Leonis meminit S. Gregorius ep. 70 libri 1. Illi scripsit ep. 34 lib. 3, ep. 31 lib. 5, ep 21 lib 8, ep. 5 lib 9 & ep. 22 lib 11.

d Palmatianæ, forsan storeæ similesue res ex palmarum folijs confectæ.

e Iustiniana prima, vrbs Illyrici Orientalis, a Iustiniano Imp. inde oriundo dicta, cum Achrida ante appellaretur, dicitur & regia Bulgariæ. At Ioanni eius Episcopo S. Gregorius subijci Felicem Episcopum Sardicæ mandat ep. 10 lib. 4.

f Amphimallum, vtrimque villosum, vti heteromallum ab altera solum parte villosum. Surius habet amphimachum, MS. Corsend. amphibalum, quæ vox etiam pro veste accipitur.

g In epistola hac S. Gregorij per errorem Eulogius, excusum est, melius in superiori Ecclesius, quem miramur ab Vghello in Catalogo Episcoporum Clusinorum omissum. Est Clusium vrbs Etruriæ in ditione nunc Senensi prope agrum Perusinum.

CAPVT V
Vitia aliquorum Episcoporum a S. Gregorio reprehensa.

[28] Tali Patrono tunc illius temporis Pontifices ampliati, [In Episcopis quas virtutes requirat;] tam nouas Ecclesias a fundamentis construentes ornare, quam veteres quoque splendidissime renouare cœperunt. Nam Gregorius nihil in suis Coepiscopis magis, quam sanctitatem, sapientiam & liberalitatem curiosissime quæritabat. Quod vt significantius elucescat, quasdam epistolarum eius adhibeo, quarum testimonio lector meus quorumdam Episcoporum vitia reprehensa cognoscat. Ait enim in epistola a Secundino seruo Dei inter cetera.

[29] Fratrem nostrum Marinianum Episcopum verbis, [Marinianum auaritiæ notat:] quibus vales, excita, quia eum obdormisse suspicor. [lib. 5 ep. 29] Nam venere quidam ad me, in quibus erant quidam senes mendicantes. Qui a me discussi sunt, a quibus quid acceperint: & per singula retulerunt quanta eis & a quibus in itinere data. Quos dum solicite de prædicto Fratre requirerem, quid eis dedisset: responderunt se eum rogasse, sed ab eo nihil accepisse: ita vt neque panem in via acceperint, quod dare omnibus illi Ecclesiæ semper familiare fuit. Dixerunt enim: Respondit nobis, dicens: Non habeo, quod vobisdem: & miror si is, qui vestes habet, argentum habet, cellaria habet; quod pauperibus debeat dare, non habet. Dic ergo illi, vt cum loco mutet mentem: non sibi credat solam lectionem & orationem sufficere, vt remotus studeat sedere, & de manu nihil fructificare: sed largam manum habeat, necessitatem patientibus occurrat, alienam inopiam suam credat: quia si hæc non habet, vacuum Episcopi nomen tenet.

[30] Item b Sereno Episcopo Massiliensi post aliqua: Perlatum ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus, [Serenum de confractis imaginibus arguit,] Sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. [lib. 9. ep. 9] Et quidem quod eas adorari vetuisses, omnino laudauimus: fregisse vero reprehendimus. Dic Frater, a quo factum Sacerdote aliquando auditum est, quod fecisti? Si non aliud, vel illud te debuit reuocare, ne despectis alijs Fratribus, solum te sanctum esse crederes & sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturæ historiam, quid sit adorandum, addiscere. Nam quod legentibus Scriptura, hoc idiotis præstat pictura cernentibus: quia in ipsa ignorantes vident quod sequi debeant: in ipsa legunt, qui litteras nesciunt. [harum vsum explicat,] Vnde & præcipue Gentibus pro lectione pictura est. Quod magnopere a te, qui inter Gentes habitas, attendi decuerat, ne dum recto zelo incaute succenderis, ferocioribus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit, quod non adorandum in Ecclesijs, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus Sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condijsses, sine dubio & ea, quæ intendebas, salubriter obtinere, & collectum gregem non dispergere, sed dispersum potius poteras congregare: vt Pastoris in te meritum nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. Hinc autem, dum in hoc animi tui incaute nimis motus exequeris, ita tuos scandalizasse filios perhiberis, vt maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. [& antiquitatem docet:] Quando ergo ad ouile Dominicum errantes oues adduces, qui, quas habes, retinere non præuales? Proinde hortamur, vt vel nunc studeas esse solicitus, atque ab hac te præsumptione compescas, & eorum animos, quos a tua disiunctos vnitate cognoscis, paterna ad te dulcedine omni annisu omnique studio reuocare festines.

[31] Ianuario quoque Caralitano Episcopo post aliqua scribit, dicens: Inter querelas multiplices Isidorus, vir clarissimus, [Ianuarium iniurias suas vindicantem deterret:] a Fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. [lib. 2. ep. 34] [Ind. 10.] Quod quamobrem factum fuerit, dum a Clerico tuo, qui præsens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia caussa, nisi pro eo, quod te iniuriauerat, factum innotuit. Quæ res nos vehementer afflixit. Quia si ita est, nil te ostendis de cælestibus cogitare, sed terrenam te conuersationem habere significas, dum pro vindicta propriæ iniuriæ, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis inuexisti. Vnde de cetero omnino esto circumspectus atque solicitus, & talia cuiquam pro defensione iniuriæ tuæ inferre denuo non præsumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias post vindicandum.

[32] Item eidem: Prædicator omnipotentis Domini Paulus Apostolus præcipit, dicens: Seniorem ne increpaueris. [lib. 7. ep. 1, Ind. 2., 1. Tim. 5.] Sed hæc eius regula in eo seruenda est, cum culpa senioris exemplo suo non trahit ad interitum corda iuniorum. [Et pro exaratione messis die Dominico, reprehendit] Vbi enim senior iuuenibus exemplum ad interitum præbet, ibi districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est: Laqueus iuuenum omnes vos. [Esa. 42.] Et rursum Propheta dicit: Puer centum annorum, maledictus erit. [Esa. 66.] Tanta autem nequitia ad aures meas de tua senectute peruenit, vt eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa iam maledictione feriremus. Dictum quippe mihi est, quod Dominicorum die priusquam Missarum solennia celebrares, ad exarandam messem latoris præsentium perrexisti, & post exarationem eius Missarum solennia celebrasti: post Missarum vero solennia etiam & terminos possessionis illius eradicare minime timuisti. Quod factum quæ pœna debuit insequi, omnes, qui audiunt, sciunt. Dubij autem de tanta hac peruersitate fueramus: sed Filius noster Cyriacus Abbas, a nobis requisitus, dum esset Carali, ita se cognouisse perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur, aliquando resipisce, senex, atque a tanta leuitate morum & operum peruersitate compescere. Quia quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri solicitior atque timidior debes. Et quidem pœnæ sententia in te fuerat iaculanda: sed quia simplicitatem tuam cum senectute nouimus, interim tacemus.

[33] Omnes omnino Pontifices a lectione librorum Gentilium Gregorius inhibebat: Quapropter c Desiderio Galliarum Episcopo, Pallium postulanti, scribit, [Desiderium quod Gentilium libros legat, corripit:] inquiens: Cum multa nobis bona de vestris fuissent studijs nuntiata, ita cordi nostro est nata lætitia, vt negare ea, quæ sibi Fraternitas vestra concedenda depoposcerat, minime pateremur. [lib. 9. ep. 48] Sed post hoc peruenit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, Fraternitatem tuam Grammaticam quibusdam exponere. Quā rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, vt ea, quæ prius dicta fuerant, in gemitum & tristitiam verteremus: quia in vno se ore, cum Iouis laudibus, Christi laudes non capiunt. Et quam graue nefandumque sit Episcopis canere, quod nec laico Religioso conueniat, ipse considera. Nam quamuis dilectissimus Filius noster Candidus Presbyter postmodum veniens, hac de re subtiliter inquisitus negauerit, atq; vos conatus fuerit excusare; de nostris tamen adhuc animis non recessit. Quia quanto execrabile est hoc de Sacerdote narrari, tanto vtrum ita necne sit, districta & veraci oportet satisfactione cognosci. Vnde si post hoc euidenter hæc, quæ ad nos perlata sunt, falsa esse claruerint, neque vos nugis & secularibus litteris studere constiterit; & Deo nostro gratias agemus, qui cor vestrum maculari blasphemis nefandorum laudibus non permisit, & de concedendis, quæ poscitis, securi iam & sine aliqua dubitatione tractabimus.

[34] Nihilominus d Natali Salonitano Episcopo scribit, dicens: Multis ab vrbe tua venientibus, Frater reuerendissime, didici, pastorali cura derelicta, solis te conuiuijs occupatum. [lib. 2. ep. 14, Ind. 10] [Natalem de negligentia & conuiuijs reprehendit:] Quæ audita non crederem, nisi hæc actionum tuarum experimentis approbarem. Nam quia lectioni nequaquam studeas, nequaquam exhortationi inuigiles, sed ipsum quoque vsum Ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium, quod eis, sub quibus es positus, seruare reuerentiam nescis.

[35] Sed cum Natalis per inanem Philosophiam scriptis proprijs se niteretur inculpabilem demonstrare, mitissimus Doctor Gregorius ita rescripsit: [& se excusare molientem perstringit:] In conuiuiorum defensione vestra Fraternitas Abrahæ conuiuium memorat, in quo, teste sacro eloquio, tres Angelos suscepisse perhibetur. [Ibid. ep. 37.] Sed hoc exemplo neque nos beatitudinem vestram reprehendimus, si hanc suscipere Angelos in hospitalitatem cognoscimus. Rursum narrat tua Fraternitas Isaac satiatum, filio benedictionem dedisse. Quæ vtraque veteris Testamenti, quia ita sunt gesta per historiam vt tamen signarent aliquid per allegoriam, vtinam valeamus sic res gestas legendo percurrere, vt possimus etiam gerendas præuidendo sentire. Ille quippe in tribus Angelis vnum salutans, Trinitatis subsistentias vnius substantiæ esse declarauit. [Gen. 8., Gen. 27.] Iste vero satiatus benedicit filium, quia qui diuinis epulis repletur, [ostendit epulas diuinas Scripturam sacram esse,] illius sensus in Prophetiæ virtutem extenditur. Diuinæ autem epulȩ, sacri eloquij verba sunt. Si igitur assidue legitis, si exemplum ab exterioribus trahentes interna penetratis, quasi de agri venatione satiati mentis ventrem repletis: vt anteposito filio, suscepto videlicet populo, possitis ventura nuntiare. Sed iam in hoc seculo caligat, qui de Deo aliquid prophetat: Quia profecto dignum est, vt hic iam per concupiscentiam minus videat, cuius sensus per intelligentiam intus coruscat. Hæc ergo ad vosmetipsos trahite, & si vos tales agnoscitis, nihil est, quod de vestra æstimatione dubitetis. Gaudere quoque beatitudinem vestram inuenio, si voracis nomen cum rerum auctore sustineat. [Matth. 11.] Quod ego breuiter expono, quia si de vobis falsum dicitur, nomen hoc veraciter cum rerum auctore sustinetis: si vero de vobis verum est, quod de illo falsum fuisse quis dubitet, absoluere vos non valet par nomen, quorum dispar est caussa. Nam cum eo crucem etiam periturus latro suscepit: sed quem reatus proprius tenuit, par crucifixio non absoluit. Ego tamen quantis valeo precibus deposco, vt sanctissimam Fraternitatem vestram auctori nostro Deo non solum nomen, sed etiam caussa coniungat. Conuiuia autem, quæ ex intentione impendendæ caritatis fiunt, [& conuiuia ex caritate facienda.] recte vestra sanctitas in suis epistolis laudat. Sed tamen sciendum est, quia tunc veraciter ex caritate prodeunt, cum in eis nulla absentium vita mordetur, nullus irrisione reprehenditur, & non in eis inanes secularium negotiorum fabulæ, sed verba sacræ lectionis audiuntur: cum non plus quam necesse est, seruitur corpori, sed sola eius infirmitas reficitur, vt ad vsus exercendæ virtutis habeatur. Hæc itaque si vos in vestris conuiuijs agitis, abstinentium (fateor) magistri estis. Quod ergo Pauli Apostoli ad me testimonium posuistis, Qui non manducat, manducantem non iudicet: omnino existimo incongruum fuisse: quia neque ego non comedo, neque ob hoc a Paulo Apostolo dictum est, vt membra Christi, quæ in eius corpore, id est, in Ecclesia sibi caritatis compage connexa sunt, nullam de se vllo modo curam gerant. Sed si neque ego ad te, neque tu aliquid pertineres ad me, iure tacere compellerer: vt eum non reprehenderem, qui emendari non posset. Hæc ergo sententia propter eos solummodo dicta est, qui illos iudicare student, quorum cura sibi commissa non est. At postquam nos auctore Domino vnum sumus, si vobis ea, quæ corrigenda sunt, tacemus, valde delinquimus.

[36] [Episcopum ab Ecclesia sua abesse vetat:] Neminem sane Pontificum a parœcia sua saltem parumper absque ineuitabili prorsus necessitate discedere Gregorius permittebat, quos nimirum in causis mundialibus occupari vehementissime prohibebat. Vnde e Romano defensori scribit, dicens: Perlatum ad nos est, reuerentissimum Fratrem nostrum Basilium Episcopum, velut vnum de laicis, in causis secularibus occupari, & prætorijs inutiliter obsecundare. [lib. 8. ep. 11] Quæ res quoniam & ipsum vilem reddit & reuerentiam Sacerdotalem annihilat, statim vt experientia tua hoc præceptum susceperit, eum ita ad reuertendum districta executione compellat, quatenus ei illic, te insistente, quinque diebus sub qualibet excusatione immorari non liceat: ne, si quolibet modo eum ibidem amplius moram habere permiseris, cum ipso apud nos grauiter incipias esse culpabilis.

[37] Item Anthemio Subdiacono: Peruenit ad nos, Pimenium, f Amalphitanæ ciuitatis Episcopum, in Ecclesia sua residere non esse contentum, sed foras diuersa per loca vagari. [lib. 5. ep. 23] Quod videntes alij, [Pimenium Amalphitanum Episcopum per diuersa loca vagantem increpat:] nec ipsi in castro se retinent: sed eius exemplum sequentes, foris magis eligunt habitare. Et quia hoc agentes, ipsi potius ad suam hostes deprædationem inuitant: idcirco hac tibi auctoritate præcipimus, vt suprascripto Episcopo interminari non desinas, quatenus hoc de cetero facere non præsumat, sed in Ecclesia sua Sacerdotali more resideat. Quem si forte non emendari post tuam interminationem cognoueris, in monasterio eum deputare, & nobis curabis modis omnibus indicare, vt quid facere debeas, nostra iterum præceptione cognoscas.

[Annotata]

a Secundino seruo Dei incluso scripta est longa epistola 54 lib. 7. Ind. 2.

b Sereno Episcopo ante epistola 52 lib. 5 commendarat S. Augustinum, quem in Angliam ab eo missum supra diximus. [S. Serenus.] Colitur 2 Augusti.

c [S. Desiderius,] Hic videtur esse S. Desiderius Archiepiscopus Viennensis & Martyr, cuius Vita illustranda est ad 25 Maij.

d Natali Salonitano Ep. scriptæ epistolæ 19 & 20 lib. 1, alia infra lib. 4 num. 28 refertur. Fuit Salona vrbs Dalmatiæ, [Natalis Ep. Salonæ.] palatio Diocletiani celebris, sed ea intercidit.

e Defensori Siciliæ inscribitur epistola.

f Amalphis in Principatu interiore regni Neapolitani vrbs, Ducatus titulo insignis; sed corpore S. Andreæ Apostoli eo translato illustrior. [Amalphis.]

CAPVT VI
Exemplo amitarum, arguuntur a S. Gregorio socordia & secularia desideria Episcoporum.

[38] Non mirum, si Gregorius ex ministerio sibi credito, curabat vitia quorumlibet Præpositorum verbis salubribus increpare, [Tres amitæ S. Gregorij,] qui lapsum propriæ amitæ non dubitauerit ad instructionem populi posterorum memoriæ commendare. [Hom. 38 in euangelia.] Siquidem Euangelica sententia, qua dicitur, Multi sunt vocati pauci vero electi, volens multorum vocationem a paucorum electione formis exemplorum discernere, perhibet dicens: Pater meus tres sorores habuit, quæ cunctæ sacræ Virgines erant. [Mat. 22.] Quarum vna Tharsilla, alia Gordiana, alia Aemiliana dicebatur. Vno omnes ardore conuersæ, vno eodemque tempore sacratæ sub districtione Regulari degentes, in domo propria socialem vitam ducebant. Cumque essent diutius in eadem conuersatione, cœperunt quotidianis incrementis in amorem conditoris sui a Tharsilla & Æmiliana succrescere, & cum solo essent hic corpore, quotidie animo ad æterna transire, At contra Gordianæ animus cœpit ab amore caloris intimi per quotidiana detrimenta tepescere & paulisper ad huius seculi amorem redire. Crebro autem Tharsilla dicere Æmilianæ sorori suæ cum magno gemitu solebat: Video Gordianam sororem nostram, de nostra sorte non esse. Perpendo enim, quia foras defluit, & cor ad quod proposuit, non custodit. Quam curabant blanda quotidie redargutione corripere, atque a leuitate morum ad grauitatem sui habitus reformare. Quæ quidem resumebat vultum subito grauitatis inter verba correptionis, sed cum eiusdem correptionis hora transisset, transibat protinus & superducta grauitas honestatis: moxque ad leuia verba redibat. Puellarum gaudebat societate laicarum, eique persona valde onerosa erat, quæcumque huic mundo dedita non erat. [S. Tharsilla a S. Felice monita,] Quadam vero nocte huic Tharsillæ amitæ meæ, quæ inter sorores suas virtute orationis continuæ, afflictionis studiosæ, abstinentiæ singularis, grauitate vitæ venerabilis, in honore & culmine sanctitatis excreuerat, sicut ipsa narrauit, per visionem atauus meus Felix, huius Romanæ Ecclesiæ Antistes, apparuit, eique mansionem perpetuæ claritatis ostendit, dicens: Veni, quia in hac te lucis mansione suscipio. Quæ subsequenti mox febre correpta, ad diem peruenit extremum. Et sicut nobilibus fæminis virisque morientibus multi conueniunt, qui eorum proximos consolentur: eadem hora, eius exitum præstolantes, viri ac fæminæ lectulum circumsteterunt, inter quas mater quoque mea adfuit. [& Christo apparente moritur:] Cum subito sursum illa respiciens, Iesum venientem vidit, & cum magna animaduersione cœpit circumstantibus clamare, dicens: Recedite, recedite, Iesus venit. Cumque in eum intenderet, quem videbat, sancta illa anima carne soluta est. Tantaque subito fragrantia miri odoris adspersa est, vt ipsa quoque suauitas cunctis ostenderet, illic Auctorem suauitatis venisse. Cumque corpus eius ex more mortuorum, ad lauandum esset nudatum, longæ orationis vsu, in cubitis eius & genibus camelorum more inuenta est obdurata cutis excreuisse: & quid viuens eius spiritus semper egerit, mortua caro testabatur. [S. Æmiliana ab illa euocata obit:] Hæc autem gesta sunt ante Dominici Natalis diem. Quo transacto, mox Æmilianæ sorori suæ per visionem nocturnæ visitationis apparuit, dicens: Veni, vt quia Natalem Dominicum sine te feci, sanctam Theophaniam iam tecum faciam. Cui illa protinus, de Gordianæ sororis suæ salute solicita, respondit: Etsi sola venio, Gordianam sororem nostram cui dimitto? Cui tristi vultu iterum dixit: Veni: Gordiana etenim soror nostra inter laicas deputata est. Quam visionem mox molestia corporis est secuta, atque ita, [Gordiana deserit Professionem, diuini timoris oblita:] vt dictum fuerat, ante Dominicæ Apparitionis diem, eadem molestia ingrauescente, defuncta est. Gordiana autem mox vt solam remansisse se reperit, eius prauitas excreuit: & quod prius latuit in desiderio cogitationis, hoc post effectu prauæ actionis exercuit. Nam oblita Dominici timoris, oblita pudoris & reuerentiæ, oblita consecrationis, conductorem postmodum agrorum suorum maritum duxit. Ecce omnes tres vno prius ardore conuersæ sunt, sed non omnes in vno eodemque studio permanserunt: quia, iuxta Dominicam vocem: Multi sunt vocati, pauci vero electi.

[39] Subditorum quoque negligentias Gregorius subtiliter inquirebat, & districtissimis redargutionibus emendabat. [lib 7. ep. 9, Ind. 1.] Vnde Vitaliano Episcopo b Sipontino scribens: Si custos, inquit, Religiosi habitus, [huic alia similis indicatur:] aut esse nosses Episcopus, filiæ gloriosæ memoriæ Tulliani magistri militiæ te illic posito, nec proiectis religiosis vestibus ad secularem reuerti habitum, nec ad nos licuisset peruersam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia, nimioque torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad prȩsens illicita impune commissa est. Nam si, vt præfati sumus, solicitus extitisses, prius ad nos vltio mulieris prauissimæ, quam culpa debuit peruenire. Quia ergo tantum hebes, tantumque es negligens, vt nisi canonicam in te fueris coercitionem expertus, in alijs districtionem & disciplinam nescias custodire: qualiter debeas esse solicitus, congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus.

[40] Item Sergio defensori: Si homo esses aut discretionem aliquam habuisses, [alterius negligentia reprehenditur:] ita Regularis disciplinæ debuisti custos existere, vt ea, quæ illic illicite committuntur, ante vindicta corrigeret, quam ad nos eorum nuntius perueniret. [ibid. ep. 10] Sed dum nimia te facit stultitia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad vlciscendum desidiam tuam nihilominus prouocamur.

[41] Item Anthemio Subdiacono Campaniæ: Peruenit ad nos Fratrem & Coepiscopum nostrum Paschasium, [item Paschasii Episcopi] ita desidem negligentemque in cunctis existere, vt in nullo quia est Episcopus agnoscatur: adeo vt neque Ecclesia ipsius, neque monasteria, siue filij vel oppressi pauperes, eius erga se dilectionis studium sentiant, nec aliquam supplicantibus sibi, in quibus iustum est, opem defensionis accommodet: &, quod adhuc dici est grauius, consilia sapientium & recta suadentium nulla patiatur ratione suscipere: vt, quod ipse per se nequit attendere, ab alio saltem possit addiscere: sed rebus, quæ ad Pastoris curam pertinent, [secularia studia culpantur:] prætermissis, ad fabricandam nauim toto se studio inutiliter occupet. [lib. 11. ep. 31] Vnde, sicut fertur, contigit quadringentos aut eo amplius illum iam solidos perdidisse. Hoc quoque eius culpis adiungitur, quod ita quotidie despectus, cum vno aut duobus Clericis dicitur ad mare descendere, vt apud suos in fabula sit, & extraneis sic vilis ac despicabilis videatur, vt nihil habere Episcopalis vel ingenij, vel reuerentiæ iudicetur. Quod si ita est, non sine culpa tua esse cognoscas, qui eum obiurgare atque coërcere, vt dignum est, distulisti. Quia ergo hoc totum non solum ipsum reprobat, sed etiam ad Sacerdotalis officij pertinere probatur opprobrium; volumus, vt eum coram alijs Sacerdotibus, vel quibusdam filijs suis nobilibus contestari debeas ac hortari, vt vitio torporis excusso, deses esse non debeat; sed in Ecclesiæ suæ ac monasteriorum cura sit vigilans, paternam filijs suis caritatem exhibeat, in defensione pauperum sit alacer cum discretione: in quibus iustitia suaserit, sit erectus: consilia sapientum libenter suscipiat: quatenus & ciuitas illa eius queat solicitudine consolari, & ipse desidiæ suæ culpas valeat operire. Si vero, quod non credimus, post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens esse tentauerit, ad nos est modis omnibus transmittendus: vt hic positus discere possit, quid vel qualiter secundum Dei timorem agere conueniat Sacerdotem.

[42] Item eidem: Quoties illa de Fratribus Coepiscopisque nostris audimus, [increpatur negligentia Campanorum Episcoporum] quæ & illos reprehensibiles ostendere, & nobis tristitiam valeant generare, de eorum nos emendatione non mediocriter cogit necessitas cogitare. [ibid. ep. 33] Quia ergo nuntiatum nobis est, Campaniæ Episcopos ita negligentes existere, vt immemores honoris sui, neque erga Ecclesias neque erga filios suos paternæ vigilantiæ curam exhibeant, vel monasteriorum solicitudinem gerant, seu in oppressorum se pauperum tuitionem impendant. Ideo hac tibi auctoritate præcipimus, vt eis ad te conuocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas, quatenus desides vlterius esse non debeant, sed Sacerdotalem se habere zelum & solicitudinem opere doceant. Atque ita in his, quæ eos iuste secundum Deum agere conuenit, vigilantes existant, vt nullum nos de eis denuo murmur exasperet. Si quem vero eorum post hæc negligentem cognoueris, ad nos eum sine aliqua excusatione transmitte: vt quam sit graue nolle ab his, quæ reprehensibilia & valde vituperanda sunt, corrigi, regulari in se valeat districtione sentire. Item c Victori Episcopo Panormitano post aliqua: Cuius, [& Panormitani:] inquit, iam culpæ sis intelligis, vt ego tam longe positus, quæ in ciuitate tua aguntur, agnoscam; & tot curis occupatus, quæ fieri debeant, disponam. [lib. 4. ep. 4]

[43] [Tarentinus ob concubinam diiudicatur.] Notandum sane, quia sicut manifesta crimina discretissimus Præsul Gregorius aut vix aut numquam sine vindicta laxabat; ita nimirum in rebus dubijs numquam aliquando certam sententiam proferebat. Quapropter Andreæ Tarentino Episcopo scribit, dicens: Tribuna Iudicis æterni securus adspiciet, quisquis reatus sui conscius, digna eum modo placare pœnitentia contendit. [lib. 2. ep. 44, Ind. 11.] Habuisse te siquidem concubinam, manifesta veritate comperimus. De qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio: sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, hoc tuæ conscientiæ eligimus committendum. Qua de re si in sacro Ordine constitutus, eius te permixtione esse recolis maculatum, Sacerdotij honore deposito, ad ministrandum nullo modo præsumas accedere, sciturus in animæ tuæ periculum ministrare, & Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si huius sceleris conscius, in eo, quo es, Ordine, celans veritatem, permanere volueris.

[Annotata]

a De SS. Tharsilla & Æmiliana, & S. Felice Papa supra actum.

b De Siponto vrbe Apuliæ iam euersa actum 7 Februarij ad Vitam S. Laurentij Ep. Sipontini. Meminit huius Vitaliani Vghellus.

c Victori Ep. Panormitano scriptæ etiam ep. 41 lib. 5, ep. 94 lib. 7 & 32 lib. 10. De eius primatu agit Rocchus Pirrus.

CAPVT VII
Præcepta S. Gregorij de malis Consiliarijs, prauorum familiaritate cum Episcopis, ira Præpositorum & protectione liberorum hominum.

[44] [Censet a prauis consiliarijs abstinendum,] Ob hoc solicitissimus Ecclesiæ Dei custos Gregorius vniuscuiusque Consiliarios arguens, quantum in se erat, omnes omnino saluare certabat. Vnde Venantio ex monacho Patricio, post aliqua scribens, ait: Scio quia cum epistola mea suscipitur, protinus amici conueniunt, litterati clientes vocantur, & de caussa vitæ consilium a fautoribus mortis quæritur. [lib. 1. ep. 33] Qui dum non te, sed res tuas diligunt, nulla tibi, nisi quæ ad tempus placeant, loquuntur. Tales etiam fuere, sicut ipse reminisceris, dudum Consiliarij, qui te ad tanti facinus perduxere delicti. Et vt tibi aliquid secularis auctoris loquar, cum amicis omnia tractanda sunt, sed prius de ipsis: si vero in caussa tua hominem Consiliarium quæris, Consiliarium me, rogo, suscipe. Nullus tibi fidelior esse ad consilium potest, quam qui non tua, sed te diligit. Item Ioanni Constantinopolitanæ Ecclesiæ Episcopo post nonnulla: Ego beatissimo viro Domino Ioanni rescripseram: sed credo, quia mihi familiaris vester ille iuuenculus rescripsit, qui adhuc de Deo nihil didicit, qui viscera caritatis nescit, qui in cælestibus rebus ab omnibus accusatur, qui insidiari quotidie diuersorum mortibus per occulta testamenta nec Deum metuit, nec homines erubescit. [lib. 2. ep. 33, Ind. 11] Mihi crede, Frater reuerendissime, si zelum veritatis perfecte habes, ipsum prius debes corrigere: vt ex his, qui vobis vicini sunt, etiam hi, qui vicini non sunt, exemplo melius emendentur: Illius linguam noli recipere. Ille ad consilium vestræ sanctitatis debet dirigi, non autem vestra sanctitas ad verba illius inflecti. Si enim illum audit, scio quia pacem cum suis Fratribus habere non poterit. Item Ianuario Caralitano Episcopo: Eos, inquit, quorum consilijs messem alterius exarasti, & eradicare terminos minime timuisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus: ita vt si quid eis intra duorum mensium spatium humanitus euenerit, benedictione viatici non priuentur. [lib. 7. ep. 1, Ind. 2.] Deinceps autem ab eorum consilijs cautus existe, teque solicite custodi, ne si eis in malo discipulus fueris, quibus magister in bono esse debuisti, nec simplicitati tuæ nec vlterius senectuti parcamus. Item a Callinico Exarcho Italiæ post nonnulla: Illud vero cognoscite, quia me non modice contristauit, quod Maior-domus, qui petitionem Episcopi, volentis a schismate reuerti, suscepit, eam se perdidisse professus est, & postmodum ab aduersarijs Ecclesiæ tenebatur. Quod ego non negligentia, sed venalitate eius factum arbitror. Vnde miror, quia in eo culpam hanc minime vestra excellentia vindicauit: sed tamen quia hoc miratus sum, memetipsum citius reprehendi. Nam vbi Dominus Iustinus consilium præbet, qui pacem cum catholica Ecclesia non habet, ibi non possunt hæretici addici. Præterea S. Petri Apostolorum. Principis natalitium diem in Romana ciuitate vos facere velle perhibetis. Et oramus omnipotentem Dominum, vt sua vos misericordia protegat, & vota vestra vos implere concedat. Sed prædictus vir eloquentissimus peto vt simul veniat. Qui si non venerit, a vestis obsequijs recedat: vel certe si vestra excellentia fortasse emergentibus caussis venire nequiuerit, ipse tamen sanctæ Ecclesiæ vnitati communicet. Bonum enim virum audio, si pessimi non esset erroris.

[45] Item Sereno Massilitano Episcopo post multa: Peruenit ad nos, [lapsos & criminosos ab Episcoporum familiaritate remouendos,] quod dilectio tua libenter malos homines in societate vel consilio suo recipiat: adeo vt Presbyterum quemdam, qui, postquam lapsus est, in suæ adhuc dicitur iniquitatis pollutione versari, familiarem habeat. [lib. 9. ep. 9] Quod quidem nos ex toto non credimus, quia qui talem recipit, scelera non corrigit, sed magis alijs talia perpetrandi videtur dare licentiam. Sed ne forte aliqua tibi subreptione vel dissimulatione, vt a te reciperetur atque adhuc haberetur gratus, suaserit; non solum hunc a te longius expellere, verum etiam excessus ipsius Sacerdotali te zelo modis omnibus conuenit resecare: alios vero, qui praui esse memorantur, paterna adhortatione a sua prauitate compescere, & ad viam stude rectitudinis reuocare. Quod si, quod absit, salubri monitu eos videris in nullo proficere, & hos quoque curabis a te procul abjicere, ne prauitates eorum ex eo, quod recipiuntur, displicere minime videantur: & non solum ipsi inemendati remaneant, sed etiam eorum receptione alij corrumpantur. Et considera, quam & hominibus execrabile & periculosum ante Dei sit oculos, si per eum, a quo plectenda sunt crimina, nutriri vitia videantur. Hæc igitur, dilectissime Frater, diligenter attende, & ita agere stude, vt prauos salubriter corrigas, & scandalum de malorum societate filiorum tuorum animis non inducas.

[46] Pro vnius culpa vindicari alium rectissimus Iudex Gregorius minime permittebat. Ideoque Godescalco Duci Campaniæ scribens, ait: Illa Præpositorum solicitudo vtilis, illa est cautela laudabilis, in qua totum ratio agit, & furor sibi nil vendicat. [lib. 8. ep. 12] Restringenda ergo sub ratione potestas est, [restringendam præpositorum iram, & vnius culpam alij non debere esse nociuam:] nec quidquam agendum, priusquam concitata ad tranquillitem mens redeat. Nam commotionis tempore iustum omne putat ira, quod fecerit. Peruenit itaque ad nos, magnitudinem tuam vsque ad hoc esse impetu furoris impulsam, vt non solum frangi ianuas monasterij sancti Archangeli, verum etiam diripi exinde, quod ibi inuentum est, feceris. Insuper autem sic contra Abbatem eiusdem monasterij diceris exarsisse, vt, nisi occultans se, iracundiæ tuæ tempore latuisset, non leue discrimen incurreret. Denique vt metu tuo perterritus, de domo, in qua olim se receperat, exire nuncusque non audeat. Quod ne frustra fecisse forsitan videreris, fugam monachi ipsius, qui ad hostes abijt, ad eius, quantum ad nos perlatum est, crimen impingis, asserens quod illius voluntate fugerit. Quod si ita est, contristamur, & valde vestram sapientiam miramur. Nam si licitum putatis, vt aliorum culpa alij sit nociua, multi huic possunt crimini subiacere. Diuersorum enim nobilium serui, multarum Ecclesiarum Clerici, diuersorum monasteriorum monachi, multorum iudicum homines, sæpe se hostibus tradiderunt. Ergo si hoc creditur, seruorum vtique domini, Clericorum Episcopi, monachorum Abbates, diuersorum fugacium iudices, omnes sub culpa sunt & crimine constituti. Numquid & diebus magnitudinis tuæ multi de ciuitate, in qua consistis, ad Longobardorum milites fuga non lapsi sunt? Et quis tantæ indiscretionis, tantæque possit stultitiæ reperiri, vt eorum iniquitatem tibi æstimet applicandam?

[47] Libertatem vniuscuiusque hominis Gregorius contra iudicum insolentias, [liberos homines non includendos & verberandos:] liberis vocibus nihilominus similiter defendebat. [lib. 8. ep. 51] Vnde Leontio Exconsuli post aliqua scribens, ait: Si Libertinus in ista caussa cautionis culpabilis inuenitur, de alijs caussis quid pro se alleget, nescio. Vnum tamen hoc bene atque constanter noui, quia &, si quam rebus publicis fraudem fecit, substantia eius cædi debuit, non libertas. Nam in hoc, quod liberi homines cæduntur vel includuntur, vt taceam, quod omnipotens Deus offenditur, vt taceam, quod vestra opinio vehementer grauatur; pijssimi tamen Imperatoris nostri omnino tempora fuscantur. Hoc enim inter Reges Gentium, & Imperatorem Romanorum distat, quia Reges Gentium domini seruorum sunt; Imperator vero Romanorum, dominus liberorum. Vnde & vos quidquid agitis, prius quidem seruata iustitia, deinde custodita per omnia libertate agere debetis. Scriptum est enim: Quod tibi non vis fieri, vide ne alteri facias. [Tob. 4., Matth. 7.] Et per semetipsam veritas dicit: Quæ vultis, vt faciant vobis homines, & vos eadem facite illis. In libertate ergo eorum, qui vobis in discussione commissi sunt, vestram specialiter attendere debetis: & si ipsi a Maioribus vestris iniuriari libertatem vestram non vultis, subiectorum vestrorum libertatem honorando custodite. Scimus enim qui dixit: Cælum & terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Cuius quia verba non transeunt, sed per omnia implentur, metuamus quod iterum dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis. [Matth. 24., Matth. 7.] Quid autem gloria vestra existimat, quia si superbe, si crudeliter agimus, despecto Deo, nobis hominem placamus? Nullo modo. Nam ipse, qui despicitur, eum contra nos, quem despecto Deo placare volumus, irritat. Curemus ergo per omnia placare Deum, qui potens est & iratos homines ad mansuetudinem reducere: nam, sicut dixi, etiam mansueti homines, indignante Deo, ad iracundiam prouocantur. Si autem dicitur, quia sine verberibus atque terroribus fraudes publicæ inueniri non possunt: hoc admittere poteram, si in ratiociniorum caussa Dominus Leontius non venisset: nam verum etiam est, quia illi solent manibus excedere, qui in sensu & lingua deficiunt.

[Annotatum]

a [Callinicus Exarchus.] Romano Exarcho anno 598 successit Callinicus, Surio Gallinicus, S. Gregorio longe magis quam Romanus, obsequentior, mortuus anno 602. De eo fit mentio infra lib. 4 num. 12.

CAPVT VIII
Solicitudo S. Gregorij in apostatis ad monasteria reducendis, & exactionibus minuendis. Protectio vitæ monasticæ contra edictum Imperatoris.

[48] [Monet Exarehumi Italiæ, ne apostatam a monasterio,] Cvnctorum Iudicum cupiditates vel scelera Gregorius, quasi camo frenoque, pontificij sui validissimis auctoritatibus restringebat: & si quos dulciter a prauitate corrigere non valebat, scriptorum suorum redargutionibus publicabat. Vnde a Romano Exarcho Italiæ residenti Rauennȩ scribit, inquiens: Apud excellentiam vestram prauorum audacia correptionis debet aculeos magis, quam defensionis inuenire solatium. [lib. 4. ep. 18] Nam satis graue est, illic habere prauam vt contingat actionem refugium, vnde disciplinæ decet prodire censuram. Peruenit itaque ad nos, Speciosum quemdam Presbyterum, qui caussa poscente in monasterio a b Ioanne Fratre & Coepiscopo nostro fuerat deputatus, contra sui Pastoris exinde voluntatem exisse, & Ecclesiasticæ constitutionis vigore despecto, antedicto Episcopo, vestra fretum tuitione, resistere. Quod quia excellentiæ vestræ sine dubio pulsat inuidiam, necesse est, vt ab eius vos, habita discretione, debeatis tuitione suspendere: ne, si nominis vestri occasione Pastori suo inobediens vel contumax fuerit, ad tempus & vestros contra vos iudices defensare, atque excellentiam vestram hac ex recogatur offendere, & nos pariter de vestra discordia contristari. Comperimus etiam, quod dici nefas est, [aut sanctimoniales nubentes, protegat:] quasdam mulieres, quæ nunc vsque in Religioso atque monachico habitu permansere, religiosam vestem deponere, & coniugibus, quod sine graui referre dolore non possumus, sociari. Sed hoc quidem vt dicere vel attentare præsumant, fauoris vestri patrocinio fulciri dicuntur. Quod nos credere, peruersitatis ipsius acerbitas non permittit. Petimus ergo, vt in tanto vos peccato miscere nullatenus debeatis. Nam huiusmodi iniquitatem impunitam propter Deum nullo modo patimur remanere. Vnde iterum quæsumus, vt excellentia vestra in talium caussarum se defensione non misceat: ne & Deus suam defendat iniuriam, & inter nos aliorum pariat culpa discordiam. Item Venantio ex monacho Patricio: Multi homines stulti putauere, quod, si ad Ordinem episcopatus eueherer, [alium apostatam grauiter ad reditum in monasterium adhortatur.] te alloqui ac per epistolas frequentare recusarem: sed non ita est. [lib. 1. ep. 33] Quia ipsa iam loci mei necessitate compellor, vt tacere non debeam. Et post pauca: Hac igitur consideratione compulsus, velis nolis, locuturus sum. Quia omni virtute, aut te cupio saluari, aut de tua morte me eripi. In quo enim habitu fueris, recolis, & supernȩ districtionis animaduersione postposita, ad quid sis delapsus, agnoscis. Culpam ergo tuā pensa dum vacat; districtionem futuri Iudicis dum vales, exhorresce: ne tunc illam amaram sentias, cum eam iam nullis fletibus euadas. [Mat. 12.] Et infra: Teste Euangelio scis, quia diuina seueritas de otioso sermone nos arguit, & de verbo inutili rationes subtiliter exquirit. [Actor. 5.] Pensa ergo, quid factura est de peruerso opere, si quosdam in iudicio suo reprobat de sermone. Ananias Deo pecunias vouerat, quas post, diabolica victus persuasione, subtraxit: sed qua morte mulctatus est, sapis. Si ille igitur mortis periculo dignus fuit, qui eos, quos dederat, nummos Deo abstulit; considera quanto periculo in diuino iudicio dignus eris, qui non nummos, sed temetipsum omnipotenti Deo, cui te sub monachico habitu deuoueras, subtraxisti. Quapropter si correctionis meæ verba secuturus audieris, quam sint blanda & dulcia, in fine cognosces. Ecce fateor, mœrens loquor, & facti tui tristitia adductus, edere verba vix valeo: & tamen animus tuus actionis suæ conscius, vix sufficit ferre, quod audit; erubescit, confunditur, auersatur. Si ergo ferre non valet verba pulueris, quid facturus est ad iudicium Conditoris? Fateor tamen, quia supernæ gratiæ esse misericordiam maximam credo, quod te effugere vitam conspicit, & tamen adhuc ad vitam reseruat: quod superbientem te videt & tolerat. Cumque Venantius, in eadem apostasia permanens, obortis quibusdam simultatibus, oblationes suas a Ioanne Syracusano Episcopo execratas cognosceret, contra Episcopum hostili more commotus est, eumque non timuit Gregorio accusare. Cui ipse rescribit, dicens: Multum nos ea, quam direxistis, iam nos contristatos inuenit epistola, quod inter vos & Ioannem Fratrem & Coepiscopum nostrum, de quorum desiderabamus gaudere concordia, scandalum prodijsse cognouimus. [lib. 5. ep. 42] Quæuis enim caussa fuisset, non vsque ad hoc debuit furor erumpere, vt armati homines vestri, sicut audiuimus, in Episcopum irruerent, & diuersa hostili more mala committerent, atque vos hæc res a paterna interim caritate diuideret. Numquid non poterat, si quælibet contentio fuit, tranquille disponi, vt nec partium vtilitas detrimentum, nec sentiret gratia læsionem? Cuius autem grauitatis, cuius sanctitatis, cuius mansuetudinis suprascriptus Frater noster sit, non habemus incognitum. Ex qua recolligimus, quia, nisi vis eum doloris nimia coëgisset, ad hanc rem, de qua vos contristatos asseritis, eius Fraternitas nullo modo peruenisset. Nos tamen, vbi hoc eo scribente comperimus, illico ei scripsimus, admonentes, vt & oblationes vestras, sicut ante, susciperet, & Missas in domo vestra non solum celebrari permitteret, sed si velitis, etiam ipse perageret, & cet. [per vndecim annos,] Verum Venantius cum Episcopo in concordiam rediens, cum per vndecim annos a Gregorio multiplicibus litteris exhortatus, redire ad monachicum propositum detrectaret, in grauissimam ægritudinem cecidit. Quod a Ioanne Syracusano Episcopo Gregorius audiens, rescripsit, dicens: Fraternitatis vestræ scripta suscepi, quæ mihi de dulcissimi filij mei Domini Venantij ægritudine loquebantur, & cuncta erga eum qualiter acta sunt, enarrabant. [lib. 9. ep. 31] Sed vno tempore auditis, [etiam ægrotantem, ne pereat:] & illum desperare ac grauiter ægrotare, & in rebus orphanorum, filiorum scilicet eius, homines iniquos insistere, vix se in corde meo dolor capere poterat. Sed in hoc solatium fuit, quod lacrymæ mihi per gemitus erumpebant. Vestra igitur sanctitas primam, quam decet, curam negligere non debet, vt de anima eius cogitare debeat, exhortando, rogando, Dei terribile iudicium proponendo, ineffabilem eius misericordiam promittendo, vt ad habitum suum redire vel in extremis debeat, ne ei reatus tantæ culpæ in æterno iudicio obsistat. Si quos tamen iudicum a suis prauitatibus inconuertibiles Gregorius aduertebat, eos scriptis proprijs penes Principes denotabat. [lib. 4. ep. 33] Vnde c Constantinæ Augustæ queritur, [deprecatur apud Augustā nimiam exactionem in Sardinia,] dicens: Dum in Sardinia insula multos esse Gentilium cognouissem, eosque adhuc prauæ gentilitatis more idolorum sacrificijs deseruire, & eiusdem insulæ Sacerdotes ad prædicandum Redemptorem nostrum torpentes existerent, vnum illuc ex Italiæ Episcopis misi, qui multos Gentilium ad fidem, Domino cooperante, perduxit. Sed quidam rem mihi sacrilegam nuntiauit, quia hi, qui in ea idolis immolant, iudici præmium persoluunt, vt hoc eis facere liceat. Quorum dum baptizati essent, & immolare iam idolis d desciuissent, adhuc ab eodem insulæ iudice, etiam post baptismum, illud præmium exigitur, quod dari prius pro idolorum immolatione consueuerat. Quem cum prædictus Episcopus increparet, tantum se suffragium promisisse respondit, vt nisi de caussis etiam talibus impleri non possit. [Corsica,] Corsica vero insula tanta nimietate exigentium, & grauamine premitur exactionum, vt ipsi, qui in illa sunt, eadem, quæ exiguntur, complere vix filios suos vendendo sufficiant. Vnde fit, vt derelicta pia republica, possessores eiusdem insulæ ad nefandissimam Longobardorum gentem cogantur effugere. Quid enim grauius, quid crudelius pati possunt a barbaris, quam vt constricti atque compressi suos vendere filios compellantur? In Sicilia autem insula Stephanus quidam marinarum partium chartularius tanta præiudicia, [& Sicilia:] tantasque oppressiones operari dicitur, inuadendo loca singulorum, atque sine dictione caussarum per possessiones ac domos titulos ponendo, vt si velim acta eius singula, quæ ad me peruenere, dicere, magno volumine hæc explere non possim. Quæ omnia serenissima Domina solerter adspiciat, & oppressorum gemitus compescat. Et post pauca: Quæ enim mentes, qualia viscera parentum esse possunt, perpendite, quando filios suos distrahunt, ne torqueantur: qualiter autem miserendum fit filijs aliorum, hoc bene sciunt, qui habent proprios. Vnde mihi hæc breuiter suggessisse sufficiat, ne si ea, quæ in his partibus aguntur, pietas vestra non cognosceret, me apud districtum Iudicem silentij mei culpa mulctaret.

[49] [incurrit odium Iudicum:] Hinc est, quod huius Gregorij tempore tot Sacerdotes & laici per diuersas regiones miraculis coruscasse, Dialogo teste, probantur, quot numquam sub posterioribus Pontificibus inueniri postea potuerunt. Tantis igitur Ecclesiæ Dei felicitatibus hostis humani generis inuidens, nonnullos Pontificum, simulque secularium iudicum ad eius inuidiam conflagrauit. Super quorum afflictione Ioanni Rauennati Episcopo inter cetera queritur, dicens: Peccatis hoc meis reputo, quia iste, qui nunc interest (haud dubium, quin Romanus Exarchus) & pugnare contra inimicos nostros dissimulat, & nos facere pacem vetat. [lib. 2. ep. 3, Ind. 10.] Quamuis iam modo, etiam si velit, facere omnino non possumus: quia e Ariulfus exercitum f Autarith & Nodulfi habens, sibi dari precario desiderat, vt nobiscum loqui aliquid de pace dignetur. [lib. 4. ep. 35] Item Sebastiano Episcopo Rhiziniensi post aliqua: Quæ sanctissime Frater de amici vestri Domini Romani persona in hac terra patimur, loqui minime valemus. Breuiter tamen dico, quia eius in nos malitia gladios Longobardorum vincit: ita vt benigniores videantur hostes, qui nos interimunt, quam reipublicæ Iudices, qui nos malitia sua, rapinis atque fallacijs in cogitatione consumunt: & vno tempore curam Episcoporum atque Clericorum, monasteriorum quoque & populi gerere, contra hostium insidias solicitum vigilare, contra Ducum fallacias atque malitias suspectum semper existere, cuius laboris sit, cuius doloris sit, vestra Fraternitas tanto verius pensat, quanto me, qui hæc patior, purius amat. [lib. 7. ep. 3, Ind. 1.] Item Anastasio Patriarchæ post multa: Quæ mala a barbarorum gladijs, quæ a peruersitate iudicum patimur, beatitudini vestræ narrare refugio: ne ius gemitum augeam, quem minuere consolando debueram. [lib. 8. ep. 45] Item Palladio Presbytero de monte Sina post plurima: Peto vt pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus, & a malis me spiritibus, & a peruersis hominibus custodire dignetur. Quia in hac vitæ meæ peregrinatione mala me simul & multa circumdant: ita vt cum Psalmista iure dicam: In me transierunt iræ tuæ & terrores tui conturbauerunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul.

[50] Porro Mauritio, tunc auarissimo simulque rapacissimo Principi, [contradicit Mauritio Imperatori prohibenti militibus vitam monasticam,] suggestionibus inimicorum suorum funestissimam legem ferenti, vt nulli militum, qui videlicet in manu signatus fuisset, conuerti liceret, inter cetera sic respondit: Ad hoc potestas super omnes homines pietati Dominorum meorum cælitus data est, vt qui bona appetunt, adiuuentur, vt cælorum via largius pateat, vt terrestre regnum cælesti regno famuletur. [Psal. 87, lib 3. ep. 62, Ind. 11.] Et ecce aperta voce dicitur, vt ei, qui semel in terrena militia signatus fuerit, nisi aut expleta militia aut pro debilitate corporis repulsus, Christo militare non liceat. Ad hæc ecce per me seruum vltimum suū & vestrum respondet Christus, dicens: Ego te de Notario Comitem excubitorum, de Comite Cæsarem, de Cæsare Imperatorem, & non solum hoc, sed etiam patrem Imperatorum feci. Sacerdotes meos tuæ manui commisi, & tu a meo seruitio milites tuos subtrahis? Responde, rogo, pijssime Domine, seruo tuo, quid venienti & hæc dicenti responsurus es in iudicio Domino tuo? Et post pauca: Requirat ergo Dominus meus, quis prior Imperator talem legem dederit, & subtilius æstimet, si dari debuerit. Item g Theodoro Medico post aliqua; Peccatis, inquit, meis facientibus, ex quorom suggestione vel consilio nescio, talem in republica sua legem protulit Imperator, vt nullus, qui actionem publicam egit, nullus, qui optio, vel manu signatus vel inter milites habitus est, ei in monasterio conuerti liceat, nisi forte militia eius fuerit expleta. [ibid. ep. 65] Quam legem primum, sicut hi dicunt, qui leges veteres nouere, h Iulianus protulit. De quo scimus omnes, quantum Deo aduersus fuerit.

[Annotata]

a Romanus anno 587 creatus est Exarchus, mortuus an. 598.

b Hic est Ioannes Ep. Rauennatium, de quo eiusq; obitu pluribus agitur infra lib. 4 cap. 1.

c Constantina filia Tiberij Imperatoris, nupta Mauritio post Imperatori declarato, a Phoca anno 606 cum tribus filiabus gladio occisa. [Constantina filia Imperatoris.] Surius Constantiam appellat. De ea infra sæpius agitur.

d Surius & MS. Corsend deseruissent.

e Ariulfus Dux Spoletinus 2, successor Faroaldi, mortuus anno 601. [Ariulfus Dux,] De eius contra Romanos bello agit Paulus Diaconus lib. 4 rerum Langobard. cap. 17. Pro Ariulpho ab alijs Arnulphus legitur.

f Regis Langobard, sed iam vltra annum vita functi, quem NonisSeptembris anni 590 mortuum esse diximus. Post hanc forsan Nodulsus exercitui præfuerat. [Autarith Rex,]

g Per hunc Medicum, non per suum Apocrisarium, curabat relatam epistolam tradi in manus Imperatoris. Hæc acta sunt anno 593.

h Iulianus impijssimus apostata, qui in ea perfidia sesquianno circiter vixit, occisus 26 Iunij anni 365.

CAPVT IX
Fortitudo S. Gregorij in redarguendo Patriarcha C P. assumente titulum Vniuersalis Episcopi.

[51] [Resistit & Ioanni Patriarcha C P. titulum Vniuersalis assumenti:] Confortabat insaniam iudicum siue fouebat Ioannes, tunc ex monacho regiæ vrbis Antistes, qui eo tempore, quo Gregorius a Pelagio Præsule destinatus Apocrisarius, penes Constantinopolim morabatur, fugere se summum Sacerdotium quasi humiliter finxit. Sed eo a suscepto, vsque adeo in superbiam dolosæ mentis excreuit, vt ex caussa alia occasionem quærens, b Synodum faceret, in qua se Vniuersalem appellare conatus est. Quod mox Papa Pelagius vt agnouit, directis epistolis ex auctoritate S. Petri Apostoli, eiusdem Synodi acta cassauit: Diaconum vero, qui iuxta morem, pro responsis Ecclesiasticis faciendis, Imperatoribus adhærebat, cum eo Missarum solennia celebrare prohibuit. Cuius sententiam Beatus quoque Gregorius sequens, prædictum Ioannem sæpe commonitum, acquiescere differentem, sententia pari mulctauerat, omnibusque Pontificibus sub interminatione proprij honoris mandauerat, ne vnquam Vniuersalis profanum vocabulum aut scriberent aut scriptum susciperent, aut vbi fuisset scriptum, subscriberent. Quapropter Ioannes, multis fallacijs ad suam hypocrisim consensum auarissimi Imperatoris redimens, obtinuit, vt Imperator Gregorio scriberet, quod sibi pacificus existeret. Quapropter ipse Imperatrici Constantinæ inter alia scripsit, dicens: Sabiniano Diacono responsali meo scribente cognoui, in caussis B. Petri Apostolorum Principis contra quosdam superbe humiles, ficte blandos, quanta se iustitia vestra Serenitas impendat. [lib. 4. ep. 34] Vnde adhuc peto, vt nullius præualere contra veritatem hypocrisin permittatis. Quia sunt quidam, qui iuxta egregij Prædicatoris vocem, per dulces sermones & benedictiones seducunt corda innocentium. Qui veste quidem despecti sunt, sed corde tument: & quasi in hoc mundo cuncta despiciunt, sed tamen ea quæ mundi sunt, cuncta simul adipisci quærunt. Qui indignos se omnibus hominibus fatentur, sed priuatis vocabulis contenti esse non possunt: quia illud appetunt, vnde omnibus digniores esse videantur. Et post pauca;

[52] Præterea indico, quia pijssimi Domini scripta suscepi, vt Fratri & Consacerdoti meo Ioanni debeam ese pacificus. [Augusti litteras, pro eo supplicantes, redarguit:] Et quidem sic religiosum Dominum decuit, vt Sacerdoti ista præciperet. Sed cum se noua præsumptione atque superbia idem Frater meus Vniuersalem Episcopum appellet, ita vt sanctæ memoriæ decessoris mei tempore adscribi se in Synodo tali hoc superbo vocabulo faceret, quamuis cuncti illius Synodi, Sede Apostolica contradicente, soluta sint: triste mihi aliquid serenissimus Dominus innuit, quod non eum corripuit, qui superbit; sed me potius ab intentione mea declinare voluit, qui in hac caussa Euangeliorum & Canonum statuta humilitatis atq; rectitudinis virtute defendo. Qua in re a prædicto Fratre & Consacerdote meo, contra Euangelicam sententiam, contra Beatum quoque Petrum Apostolum, & contra omnes Ecclesias canonumque statuta agitur. Sed est omnipotens Deus, in cuius manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, Et quidem sæpefatus sanctissimus Frater serenissimo Domino multa suadere conatur; sed bene noui, quia tantæ illæ orationis eius lacrymæ, nil ei a quoquam contra rationem aut animam suam subripi permittunt. [Prouer. 21] Triste tamen valde est, vt patienter feratur, quatenus despectis omnibus, prædictus Frater & Coepiscopus meus, solus conetur appellari Episcopus. Sed in hac eius superbia quid aliud, nisi propinqua iam Antichristi esse tempora designantur? Quia illum videlicet imitatur, qui spretis in sociali gaudio Angelorum legionibus, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, dicens: Super astra cæli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo? [Esai. 14.] Vnde per omnipotentem Dominum rogo, ne pietatis vestræ tempora permittatis vnius hominis elatione maculari, neque tam peruerso vocabulo vllum quoquo modo præbeatis assensum. Atque in hac caussa nequaquam me pietas vestra despiciat: Quia etsi peccata Gregorij tanta sunt, [Sedem Apostolicam semper fuisse venerabilem Imperatoribus ostendit:] vt pati talia debeat, Petri Apostoli peccata nulla sunt, vt vestris temporibus pati talia mereatur. Vnde iterum atque iterum per omnipotentem Dominum rogo, vt sicut priores Principes S. Petri Apostoli gratiam quæsierunt, vos quoque hanc vobis & quærere & seruare curetis: & propter peccata nostra, qui ei indigne seruimus, eius apud vos honor nullatenus minuatur: qui & modo vobis adiutor esse in omnibus, & postmodum vestra valeat peccata dimittere. c Viginti autem iam & septem annos ducimus, quod in hac Vrbe inter Longobardorum gladios viuimus: quibus quam multa ab hac Ecclesia quotidianis diebus erogentur, vt intȩr eos viuere possimus, suggerenda non sunt. Sed breuiter indico, quia sicut in Rauennæ partibus Dominorum pietas apud primum exercitum Italiȩ sacellarium habet, qui caussis superuenientibus quotidianas expensas faciat: ita & in hac Vrbe in caussis talibus eorum sacellarius ego sum. Et tamen hæc Ecclesia, quæ vno eodemque tempore Clericis, monasterijs, pauperibus, populo atque insuper Longobardis tam multa indesinenter expendit, ecce adhuc ex omnium Ecclesiarum afflictione premitur: quæ de vnius hominis superbia multum gemunt, etsi dicere nil præsumunt.

[53] Auarissimo quoque Principi Gregorius voce libera contradicit, [primatum Rom. Ecclesiæ defendit,] post aliqua scribens: Ecce claues regni cælestis haud dubium, quin Petrus accepit. [lib. 4. ep. 32] Potestas ei ligandi atque soluendi tribuitur, cura ei totius Ecclesiæ & principatus committitur, & tamen Vniuersalis Apostolus non vocatur: & vir sanctissimus, Consacerdos meus Ioannes, vocari Vniuersalis Episcopus conatur. Exclamare compellor & dicere: O tempora, o mores! Ecce cuncta in Europæ partibus barbarorum iuri sunt tradita, destructæ vrbes, euersa castra, depopulatæ prouinciæ. Nullus terram cultor inhabitat, sæuiunt & dominantur quotidie in necem fidelium cultores idolorum: & tamen Sacerdotes, qui in pauimento & cinere flentes iacere debuerunt, vanitatis sibi nomina expetunt, & nouis ac profanis vocabulis gloriantur. Numquid ego in hac re, pijssime Domine, caussam propriam defendo? Numquid specialem iniuriam vindico? Caussam omnipotentis Dei ago, causam vniuersalis Ecclesiæ quæro. Quis iste est, qui contra statuta Euangelica, contra Canonum decreta nouum sibi nomen vsurpare prȩsumit? Vtinam vel sine imminutione vnus sit, qui esse appetit vniuersus. Et certe multos Constantinopolitanæ Ecclesiæ in hæreseos voraginem cecidisse nouimus Sacerdotes, & non solum hæreticos, sed etiam hæresiarchas factos. Inde quippe Nestorius, qui mediatorem Dei & hominum Christum Iesum duas esse personas existimans, quia Deum hominem fieri potuisse non credidit, vsque ad Iudaicam perfidiam erupit. Inde Macedonius, qui consubstantialem Patri & filio Spiritum sanctum Deum esse denegauit. Si igitur illud nomen in ea Ecclesia sibi quisquam arripit, vnde tot hæresiarchæ prodisse noscuntur, vniuersa ergo Ecclesia, quod absit, a statu suo corruit, quando is, qui appellatur Vniuersalis, cadit. Sed absit a Christianis cordibus nomen istud blasphemiæ, in quo omnium Sacerdotum honor adimitur, dum ab vno sibi dementer arrogatur. Certe pro B. Petri Apostolorum Principis honore, per venerandam Chalcedonensem Synodum Romano Pontifici oblatum est: sed nullus eorū vnquam hoc singularitatis nomine vti consensit; ne, dum priuatim aliquid daretur vni, honore debito Sacerdotes priuarentur vniuersi. Quid est ergo, quod nos huius vocabuli gloriam & oblatā non quærimus, & alter sibi hanc arripere etiā non oblatam præsumit? Ille ergo magis est pijssimorum Dominorum præceptione flectendus, qui prȩceptis Canonicis obedientiam præbere cōtemnit. Ille coercendus est, qui sanctæ vniuersali Ecclesiæ iniuriam facit, qui corde tumet, qui gaudere de nomine singularitatis appetit, qui honori quoque Imperij vestri se per priuatum vocabulum superponit. Ecce omnes hac de re scandalum patimur. Ad viam igitur rectam reuertatur auctor scandali, & omnia Sacerdotum iurgia cessabunt. Ego enim cunctorum Sacerdotum seruus sum, inquantum ipsi sacerdotaliter viuunt. Nam qui contra omnipotentem Deum per inanis gloriæ tumorem, atque contra statuta Patrum suam ceruicem erigit, in omnipotente Domino confido, quia meam sibi nec cum gladijs flectet. Quid autem nuper in hac vrbe ex huius vocabuli auditu gestum sit, Sabiniano Diacono ac Responsali meo subtilius indicaui.

[54] Item Ioanni Episcopo Constantinopolitano: Eo tempore, [admonet Ioannem Vniuersalis titulum sibi assumentem.] quo Fraternitas vestra in Sacerdotali honore prouecta est, quantam Ecclesiarum pacem atque concordiam inuenerit, recolit. [lib. 4. ep. 38] Sed quo ausu, quoue tumore nescio, nouum sibi conata est arripere nomen, vnde omnium Fratrum corda potuissent ad scandalum peruenire. Qua in re vehementer admiror, quia, ne ad Episcopatum venire potuisses, fugisse te velle memini: quem tamen adeptum ita exercere desideras, acsi ad eum ambitioso desiderio decurrisses. Qui enim indignum te esse fatebaris, vt Episcopus dici debuisses, ad hoc quandoque perductus es, vt despectis Fratribus, Episcopus appetas solus vocari. Et paulo post: Vere enim flens dico, atque ex intimo viscerum dolore peccatis meis reputo, quod ille meus Frater nunc vsque reduci ad humilitatem non valuit, qui ad hoc in Episcopatus gradu constitutus est, vt aliorum animas ad humilitatem reducat: quod ille, qui veritatem docet alios, semetipsum docere, nec me quoque deprecante, consensit. Item post aliqua: Quis, rogo, in hoc tam peruerso vocabulo nisi ille ad imitandum proponitur, [Detestatur eius superbiam:] qui despectis Angelorum legionibus, secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, vt nulli subesse, & solus præesse omnibus videretur? Qui etiam dixit: In cælum conscendam, super astra cæli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. [Esai 14.] Quid enim Fratres tui, omnes Ecclesiæ vniuersalis Episcopi, nisi astra cæli sunt, quorum vita simul & lingua, inter peccata erroresque hominum, quasi inter noctis tenebras lucent? Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elato præponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi in cælum conscendam, super astra cæli exaltabo solium meum? An non vniuersi Episcopi nubes sunt, qui & verbis pluunt, & bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra Fraternitas despiciens, sub se premere conatur, quid aliud dicit, nisi hoc, quod ab antiquo hoste dicitur, Ascendam super altitudinem nubium? Quæ cuncta ego cum flens conspicio, & occulta Dei iudicia pertimesco, augentur lacrymæ, gemitus se in corde meo non capiunt; quod vir ille sanctissimus, Dominus Ioannes, tantæ abstinentiæ atque humilitatis, familiarium seductione linguarum, ad tantam superbiam erupit, vt in appetitu peruersi nominis illi esse conetur similis, qui dum superbe esse Deo similis voluit, etiam donatæ similitudinis gratiam amisit, & veram beatitudinem perdidit, quia falsam gloriam quæsiuit. Certe Petrus Princeps Apostolorum, primum membrum sanctæ & vniuersalis Ecclesiæ est. Paulus, Andreas, Ioannes quid aliud, quam singularum sunt plebium capita? Et tamen sub vno capite omnes membra, atque vt cuncta breui cingulo locutionis adstringam, sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini sunt in membris Ecclesiæ constituti, & nemo se vnquam Vniuersalem vocari voluit. Vestra ergo sanctitas agnoscat, quantum apud se tumeat, quæ illo nomine vocari appetit, quo vocari nullus præsumpsit, qui veraciter sanctus fuit. Item post pauca: Certe olim clamatur per Apostolum: Filioli, nouissima hora est: &, secundum quod Veritas prædicit. [1. Ioan. 2., Luc. 21.] Pestilentia & gladius per mundum sæuit, gentes insurgunt gentibus, terra concutitur, orbis cum habitatoribus suis, terra dehiscente, sorbetur, omnia quæ prædicta sunt, fiunt. Rex superbiæ prope est: & quod dici nefas est, Sacerdotum ei præparatur exercitus: quia ceruici militant elationis, qui positi fuerant vt ducatum præberent humilitatis. Sed hac in re etiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus contra elationem in vltionem erigitur, qui superbiæ vitio per semetipsum specialiter aduersatur. Et infra: Considerare nos conuenit, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, & per illam coinquinentur multi. Quod tamen si nos considerare negligimus, contra tanta elationis tumorem iudicia superna vigilabunt. Item eidem in alia epistola post multa: Sed etiam nunc dico: aut easdem personas, videlicet Ioannem Chalcedonensem, & Athanasium Isauriæ Presbyteros, in suis Ordinibus suscipe, eisque quietem præbe; aut si hoc fortasse nolueris, omni altercatione postposita, de eorum caussa statuta maiorum aut Canonum terminos custodi: si vero neutrum feceris, nos quidem rixam inferre nolumus, sed tamen venientem a vobis non deuitamus. [lib. 2. ep. 52, Ind. 11.] Quid autem de Episcopis, qui verberibus timeri volunt, Canones dicant, bene Fraternitas vestra nouit. Pastores etenim facti sumus, non percussores. Et egregius prædicator dicit: Argue, obsecra, increpa, cum omni patientia & doctrina. [2. Tim. 4] Noua vero atque inaudita est ista prædicatio, quæ verberibus exigit fidem.

[55] Item Aniano Diacono Constantinopolitano: De caussa Fratris nostri, [constans pro veritate & fide,] viri reuerendissimi Ioannis Episcopi Constantinopolitani, duas epistolas facere nolui: sed vna breuiter facta est, quæ vtrumque habere videretur admixtum, id est, & rectitudinem & blandimentum. [lib. 4, ep. 39] Tua itaque dilectio eam epistolam, quam nunc direxi pro voluntate Imperatoris, ei dare studeat: nam de subsequenti talis alia transmittetur, de qua eius superbia non lætetur. Ad hoc enim vsque peruenit, vt sub occasione Presbyteri Ioannis gesta huc transmitteret, in quibus se pene per omnem versum œcumenicum Patriarcham nominaret. Sed spero in omnipotentem Deum, quia hypocrisim illius superna maiestas dissoluet. Miror autem, quod dilectionem tuam fallere potuit, vt permitteres Domino Imperatori persuaderi, quatenus ad me sua scripta de hac caussa transmitteret, in quibus admoneret, vt cum eo pacem habere debuissem. Qui si iustitiam tenere vult, illum debuit admonere, vt se a superbo vocabulo compesceret, & protinus inter nos fieret pax. Tamen qua calliditate a prædicto Fratre nostro Ioanne factum sit, vt suspicor, minime pensastis. Idcirco enim hoc ille fecit, vt aut audiretur Dominus Imperator, & ille in sua vanitate confirmatus esse videretur; aut non a me audiretur, & eius animus contra me irritaretur. Sed nos rectam viam tenebimus, nihil in hac caussa aliud, nisi omnipotentem Dominum metuentes. Vnde tua dilectio in nullo trepidet, omnia, quæ in hoc seculo videt alta esse contra veritatem, pro veritate despiciat, & omnipotentis Dei gratia atque B. Petri Apostoli adiutorio confidat, [peritura si alius inducatur primatus.] vocem veritatis recolat dicentis: Maior est, qui in vobis est, quam qui in hoc mundo: & in hac caussa quidquid agendum est, cum summa auctoritate agat. [1. Ioan. 4.] Postquam enim defendi ab inimicorū gladijs nullo modo possumus, postquam pro amore reipublicæ argentum, aurum, mancipia vestesque perdidimus, nimis ignominiosum est, vt per eos etiam fidem perdamus. In isto enim scelesto vocabulo consentire, nihil est aliud, quam fidem perdere. Vnde sicut iam transactis epistolis scripsi, cum eo numquam procedere præsumas:

[Annotata]

a Consecratus 12 Aprilis anni 582,

b Habita ea Synodus anno 587, a quo elapsos octo annos asserit S. Gregorius epistola 36, libro 4, indictione 13, id est anno 595 qua epistola adhortatur Patriarchas Antiochenum & Alexandrinum, vtsuperbiam huius insectentur ob nomen Vniuersalis assumptum.

c Ab anno 568 quo potissimum Italiam inuaserunt, ad 595.

CAPVT X
Corpora SS. Petri & Pauli clara miraculis: eorum brandea, & catenæ in veneratione, vti tunica Pontificia S. Ioannis Euangelistæ. S. Gregorij modestia in titulo Vniuersalis Episcopi non vsurpando.

[56] [Corpora SS. Petri & Pauli miraculis clarent:] At vero Ioannes, nouæ præsumptionis inuentor, vbi Mauritium Deo aduersum, Gregorio cum suis complicibus fecit infensum, cernens Constantiam Imperatricem totis conatibus Romanæ Ecclesiæ seruanda priuilegia suadere, quantis valuit artibus incitauit, vt propter eam, quam in honorem S. Pauli Apostoli in Palatio ædificabat Ecclesiam, a Gregorio caput eiusdem Apostoli aut aliud quid de ipsius corpore sibi dirigi postularet. Quam calliditatem beatissimus Papa cognoscens, Imperatricis animo taliter satisfecit: Dum illa mihi desiderarem imperari, de quibus facillimam obedientiam exhibens, vestram erga me potuissem gratiam amplius prouocare; maior me mœstitia tenuit, quod illa præcipitis, quæ facere nec possum nec audeo. [lib 3. ep. 30] Nam corpora S. Petri & Pauli Apostolorū, tantis in Ecclesijs suis coruscant miraculis atque terroribus, vt neque ad orandum sine magno illuc timore possit accedi. Denique dum beatæ recordationis decessor meus, quia argentum, quod supra sacratissimum corpus S. Petri Apostoli erat, longe tamen ab eodem corpore fere quindecim pedibus, mutare voluit, signum ei non parui terroris apparuit. Sed & ego aliquid similiter ad sacratissimum corpus S. Pauli Apostoli meliorare volui: & quia necesse erat, vt iuxta sepulcrum eiusmodi effodi altius debuisset, [vt & S. Laurentij,] Prȩpositus loci illius ossa aliqua, non quidem eidem sepulcro coniuncta, reperit. Quæ quoniam leuare præsumpsit, atque in alium locum transponere, apparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est. Præter hæc autem sanctæ memoriæ decessor meus idem ad corpus S. Laurentij Martyris quædam meliorare desiderans, dum nescitur vbi corpus esset venerabile collocatum, effoditur exquirendo, & subito sepulcrum ipsius ignoranter apertum est. [tangi aut alio transferri nequeunt:] Et hi qui præsentes erant atque laborabant monachi & mansionarij, quia corpus eiusdem Martyris viderunt, quod quidem tangere minime præsumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita vt nullus vitæ superesse potuisset, qui semiustum corpus illius viderat. Cognoscat autem tranquilissima Domina, quia Romanis consuetudo non est, quando Sanctorum reliquias dant, vt quidquam tangere præsumant de corpore, sed tantummodo in pyxide brandeum mittitur, [sed eorum brandea, miraculis etiam clara:] atque ad sacratissima Sanctorum corpora ponitur. Quod leuatum in Ecclesia, quaæ est dedicanda, debita cum veneratione reconditur. Et tantæ per hoc ibidem virtutes fiunt, acsi illic specialiter eorum corpora deferantur. Vnde contigit, vt beatæ recordationis a Leonis Papæ tempore, sicut a maioribus traditur, dum quidam Græci de talibus reliquijs dubitarent, prædictus Pontifex hoc ipsum brandeum allatis forficibus incidit, & ex ipsa incisione sanguis effluxit. In Romanis namque vel totius Occidentis partibus omnino intolerabile est atque sacrilegum, si Sanctorum corpora quisquam tangere fortasse voluerit: quod si præsumpserit, certum est, quia hæc temeritas impunita nullo modo remanebit. Pro qua re de Græcorum consuetudine, qui ossa leuare Sanctorum se asserunt, vehementer miramur, & vix credimus: nam quidam Græci monachi huc ante biennium venientes, nocturno silentio iuxta Ecclesiam S. Pauli, corpora mortuorum in campo iacentia effodiebant, atque eorum ossa recondebant, seruantes sibi dum recederent. Qui cum tenti, & cur hoc facerent, diligenter fuissent discussi, confessi sunt, quod illa ossa ad Græciam essent tamquam Sanctorum reliquias portaturi. Ex quorum exemplo, sicut prædictum est, maior nobis dubietas nata est, vtrum verum sit, quod leuari ossa Sanctorum dicuntur. De corporibus vero beatorum Apostolorum quid ego dicturus sum, dum constet, quia eo tempore, quo passi sunt, ex Oriente fideles venerunt, qui eorum corpora sicut ciuium suorum repeterent? Quæ ducta vsque ad secundum Vrbis milliarium, in loco, qui dicitur Catacumbas, collocata sunt. Sed dum ea exinde leuare omnis eorum multitudo conueniens niteretur, ita eos vis tonitrui atque fulguris terruit ac dispersit, vt talia denuo nullatenus tentare præsumerent. Tunc autem exeuntes Romani, eorum corpora, qui hoc ex Domini pietate meruerunt, leuauere, & in locis, quibus nunc sunt condita, posuerunt. Quis ergo, serenissima Domina, tam temerarius possit existere, vt hæc sciens, eorum corpora non dico tangere, sed vel aliquatenus præsumat inspicere? Dum igitur talia mihi a vobis præcepta sunt, de quibus parere nullatenus potuissem, quantum inuenio, non vestrum est, sed quidam homines contra me pietatem vestram excitare voluerunt, vt mihi, quod absit, voluntatis vestræ gratiam subtraherent: & propterea quæsiuerunt capitulum, de quo vobis quasi inobediens inuenirer. Sed in omnipotenti Domino confido, [pars catenæ S. Pauli donatur Constantiæ Augustæ:] quia nullo modo benignissimæ voluntati subripitur, & sanctorum Apostolorum virtutem, quos toto corde & mente diligitis, non ex corporali præsentia, sed ex protectione semper habebitis. Sudarium vero, quod similiter transmitti iussistis, cum corpore eius est: quod ita tangi non potest, sicut nec ad corpus illius accedi. Sed quia Serenissimæ Dominȩ tam religiosum desiderium vacuum esse non debet, de catenis, quas ipse sanctus Apostolus Paulus in collo & in manibus gestauit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem vobis aliquam transmittere festinabo; si tamen hanc tollere limando valuero. Quia dum frequenter ex catenis eisdem multi veniunt, & benedictionem petunt, vt parum quid ex limatatura percipiant, assistit Sacerdos cum lima, & aliquibus petentibus ita concite aliquid de catenis excutitur, vt mora nulla sit. Quibusdam vero petentibus, diu per catenas ipsas lima ducitur, & tamen vt aliquid inde exeat, non obtinetur.

[57] In quibus Gregorij, veracibus vtique, verbis apparet, quia vsque ad illa tempora pro Reliquijs brandeum Romanus Pontifex conferebat, cum posteriori tempore de vestibus, quæ sub altari S. Ioannis in basilica Constantiniana seruantur, particulæ cœperunt pro sacris Reliquijs petentibus dari.

[58] [vestis S. Ioannis Euang. miraculis claret,] Quæ quidem vestes vsque hactenus tantis miraculis coruscare probantur, vt siccitatis tempore foras excussæ, pluuiam conferant: inundationis vero, serenitatem reducant. Nam super hæc, quæ per singulas Ecclesias faciunt, quæ in oratorio domus meæ in Suburra positæ, per eas Dominus omnipotens fecerit, non celabo. Nuper b Adriani Pontificis tempore visum mihi est, vt altare sanctæ Dei Genitricis Mariæ, quod extra oratorium S. Ioannis in apertissimo atrio positum, congruis luminaribus honorari non poterat, intra oratorium locari debuisset. Accersitus vero c Gaudericus Veliternus, qui adhuc superesse videtur, Episcopus, cum hymnis & canticis ab altari veteri pyxidulas duas sigillatas excussit: quarum alteram, me deprecante, nimium timoratus aperiens, de illis tunicis, quantum ex similitudine curiosis oculis potuit deprehendi, particulas reperit, quas solenniter sub nouo altari deposuit. Vbi ex tunc, sicut multi norunt, qui adhuc superstites esse probantur, diuinitus accensæ lampades frequentius solito patuerunt. Nam ista d octaua Indictione in hebdomada ante Dominici natalis diem, cum ego super huiusmodi parum quid dubitarem, completis Matutinalibus hymnis, mansionarius candelam extinxit: [etiam lampadibus cælitus accensis:] quam post vesperum succendere cupiens, accensam reperit, eamque se negligenter extinxisse perpendens, die altera solicitius prorsus extinxit, & obseratis ianuis, ad vesperum succensurus lampadem remeauit. Quam vbi nihilominus accensam reperit, ex conscientia seruatȩ a se clauis & miraculo non diminuti olei profecto cognouit, quia lampadem ille succenderat, qui ne oleum in ea diurna succensione minui potuisset, diuinitus ampliarat.

[59] Harum quidem vestium, sicut opinor, altera, quæ strictioribus manicis constat, [est tunica Pontificia:] veraciter S. Ioannis est tunica: quam B. Gregorius suo tempore, quodam Episcopo deferente, suscepit. Vnde Ioanni Abbati inter cetera scribit, dicens: De tunica S. Ioannis omnino grate suscepi, quia solicitus fuisti mihi indicare: sed studeat dilectio tua mihi ipsam tunicam, aut, quod est melius, eumdem Episcopum, qui eam habet, cum Clericis suis & cum ipsa ad me transmittere: quatenus & benedictione tunicæ perfruamur, [eiq; adiuncta dalmatica S. Paschasij Diaconi:] & de eodem Episcopo vel Clericis mercedem habere valeamus. [lib. 2. ep. 3, Ind. 11] Altera vero quæ largioribus manicis, non tunica, sed videtur plane esse dalmatica; nisi fallor, e S. Paschasij Apostolicæ Sedis Diaconi constat. Qui, iuxta quod idem B. Gregorius in quarto Dialogorum libro meminit, cum temporibus Symmachi Papæ fuisset defunctus, eius dalmaticam feretro superpositam dæmoniacus tetigit, statimque sanatus est. [lib. 4. ep. 40] Sed quamobrem ambæ vestes S. Ioannis dicantur, ideo priscam consuetudinem obtinuisse crediderim, quod sub eius altari consuetudinaliter recondantur. Nam quod eorum altera Ioannis Euangelistæ, non autem Baptistæ sit, nemo est qui dubitet: præsertim cum omnis sapiens nouerit, Baptistam camelorum pilis pro vestibus vsum fuisse: Euangelistam vero, qui per tot annos post Passionem Domini Pontificium gerens, Missarum solennia frequentissime celebrabat, sine Sacerdotalibus esse nequaquam vestibus potuisse. Si autem dicitur, quod tunica & dalmatica, quia Pontificalia sunt indumenta, vtraque S. Ioannis credi debeant, [ad Missarum vsum.] considerandum est, quia Gregorius Ioanni Abbati non dalmaticam, sed tunicam nominarit. Qui si dalmaticam quoque S. Ioannis fuisse sentiret, eius tunicam quærens, consequenter habere se ipsius dalmaticam non taceret.

[60] Hæc de S. Ioannis vestibus, de quibus a quamplurimis dubitatur, me vtcumque in B. Gregorij gestis inseruisse sufficiat. [Ioanne Episcopo C P. mortuo, succedit Cyriacus.] Ceterum Ioannes Constantinopolitanus hypocrita, qui ab Vniuersalis nominis ambitione conuerti multis tergiuersationibus recusabat, iuxta eiusdem Patris Prophetiam, iudicia Domini super se vigilare cognoscens, post non multi temporis spatium, f subita morte defungitur: & cuius ambitiosam superbiam totus capere mundus vix poterat, in vnius sepulcri angustia facile collocatur. Post cuius paullatim discessum, cum Mauritius Imperator, Sacerdotum videlicet Christi contemptor, pro g Cyriaco, qui Ioanni successerat, suaderet, ne pro caussa tam friuoli nominis Gregorius laboraret, ipse tamdiu Pontificatus sui auctoritatibus restitit, quousque pestem Vniuersalis nominis ab ipsis etiam subdolis adulatorum labijs penitus abstulisset. Quapropter Eulogio Patriarchæ Alexandrino post aliqua scribens, ait: Indicare vestra beatitudo studuit, iam se quibusdam non scribere superba vocabula, quæ ex vanitatis radice prodierunt: [S. Gregorius abstinet titulo Vniuersalis,] & mihi loquitur, dicens: Sicut iussistis: quod verbum iussionis, peto, a meo auditu remouete: quia scio, qui sum, qui estis. [lib. 7. ep. 30, Ind. 1.] Loco enim mihi Fratres estis, moribus Patres. Non ergo iussi, sed quæ vtilia visa sunt, indicare curaui. Non tamen inuenio vestram beatitudinem hoc ipsum, quod memoriæ vestræ intuli, perfecte tenere voluisse. Nam dixi, nec mihi vos, nec cuiquam alteri tale aliquid scribere debere. Et ecce in præfatione epistolæ, quam ad meipsum, qui prohibui, direxistis, superbæ appellationis verbū, Vniuersalem me Papam dicentes, imprimere curastis. Quod peto dulcissima mihi sanctitas vestra vltra non faciat, quia vobis subtrahitur, [quamuis in Concilio Chalcedonensi fuerit concessus.] quod alteri plusquam ratio exigit, præbetur. Ego enim non verbis quæro prosperari, sed moribus. Nec honorem meum esse deputo, in quo Fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est, honor Vniuersalis Ecclesiæ. Meus honor est, Fratrum meorum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim Vniuersalem me Papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me fatetur vniuersum. Sed absit hoc. Recedant verba, quæ vanitatem inflant, caritatem vulnerant. Et quidem in sancta Chalcedonensi Synodo atque post a subsequentibus Patribus, hoc decessoribus meis oblatum vestra sanctitas nouit: sed tamen nullus eorum vti hoc vnquam vocabulo voluit: vt dum in hoc mundo honorem Sacerdotum diligerent omnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum. h

[Annotata]

a Sedit S. Leo ab anno 440 ad 461.

b S Hadrianus 1 creatus Pontifex 9 Febru. anni 772, mortuus anno 795.

c Alijs Iadericus, sedit tempore Hadriani 2 & Ioannis 8 Pontificum, ab hoc cum alijs Episcopis missum eum fuisse anno 876 ad Carolum Caluum, vt ad Augustalia insignia accipienda Romam euocaret, legimus apud Odorannum & alios. Idem Commonitorium Legatis Sedis Apostolicæ transmissum pro recipiendo Photio approbauit anno 879.

d Indicatur annus 875.

e Adscriptus est S. Paschasius Diaconus Martyrologio Romano ad 3 Maij, vbi in Notis late disserit de dalmatica Baronius.

f Præfuit Ioannes Patriarcha annos 13, creatus 12 Aprilis anni 582, mortuus anno 595, 2 Septemb. quo die Græci in magnis Menæis & Menologio Basilij Imp., eosq; secutus Molanus eius memoriam sacram celebrant, varijs miraculis enarratis. At contra sentit Baronius ad an. 595 num. 27 & seqq. & anno 596 num. 1 & 2. Quæ hoc loco monuisse sufficit.

g Est etiam Cyriacus Menæis Græcorum adscriptus ad 27 Octobris. Ob huius electionem gratias agit S. Gregorius Mauritio Augusto ep. 6 lib. 6, & eidem Cyriaco scribit epistolas 4, 5 & 28 eiusdem libri 6 & ep. 47 lib. 11, & sere agit de pace & vnitate Ecclesiæ & titulo Vniuersalis fugiendo.

h In MS. Corsend. hæc subnectuntur: Explicit liber tertius: incipit quartus: cuius hæc capitula indicantur.
[Capitula libri quarti.] 1 De temperantia Gregorij.
2 Qualiter Ioanni Rauennati Episcopo vsum pallij mappularumque subduxerit.
3 Quod eidem vsum pallij repetenti, quater in anno per plateas concesserit.
4 Vbi eidem pro diuersis vitijs increpato, diem suæ vocationis prædixit.
5 Vbi Ioanne defuncto, Ecclesiam Rauennatem Visitatori committit, Martinianoque consecrato Episcopo pallij vsum simili modo concedit.
6 Vbi Andrea supplicante pro pallio præcipit iusiurandum.
7 Quod Martiniano consuetudinem pallij, sicut conuenerat, defendere non valente, Gregorius in sententia sua permanserit.
8 Quod pro vsurpatione campagarum Diaconos Catanenses arguerit.
9 De Maximo Salonitanæ Ecclesiæ peruasore.
10 Qualiter auctoritatem sui Pontificatus contra tyrannum Imperatorem defenderit.
11 Vbi contra votum Imperiale Maximum cum suis complicibus excommunicans, Episcopos ipsius ad Ecclesiam conuerti coëgerit.
12 Vbi Maximi caussam præcipit Rauennæ ventilari.
13 Vbi Maximus in terram procidens, lacrymabiliter veniam petit.
14 Vbi Gregorius Maximo, coram sancti Apollinaris corpore satisfacienti, miserendum esse decernit.
15 Vbi Maximo satisfacienti humiliter communionis gratiam reddit, & pallium se daturum promittit.
16 Quam didascalicis responsionibus superbum Imperatorem terruerit.
17 Vbi Mauritio, in Gregorium sæuienti, mors per gladium prophetatur.
18 Vbi Mauritius pœnitens, videt in somnis se diuino iudicio, cum vxore & filijs, Phocæ militi tradi.
19 Vbi seditione commota, Mauritius Phocæ iussu cum cuncta cognatione sua perimitur.
20 Vbi imagine Augustali suscepta, sapienter Mauritij vitia Phocæ Imperatori dinumerat.
21 Vbi ei Apocrisarium ex more transmittit.
22 Vbi pondere grandi remoto, Imperiale iugum leuius reddidisse fatetur.
23 Quod ex consuetudine Synodicam suam direxit, & quod Orientales nullius in diptychis nomen suscipiant, donec Synodicam fidei eius cognouerint.
24 Quod susceptis decretis Mediolanensium, eis Episcopum ordinari consenserit.
25 Quod Anastasium Antiochenum post multos annos throno reddiderit.
26 Quod Adrianum Thebanum Episcopum Ordini suo restituens, diœcesim ipsius Aluarici Episcopi potestati subduxerit.
27 Quod exceptis manifestis criminibus, neminem de Sacerdotio deposuerit, sed communione priuauerit.
28 Quanta districtione accusatorum lites iudicauerit, & qualia in ordinibus iudiciorum decreuerit.
29 Qualiter aliorum auctoritates Episcoporum sua auctoritate confirmabat, non minuebat.
30 Quod cunctis Episcopis propria iura conseruans, executores dari & iudices eligi ab accusatis voluerit.
31 Quod falsarios delatores talione mulctauerit.
32 Quod semel ingesta crimina, indiscussa præterire non passus sit, & qualibus pœnis peccatorum malos accusatores mulctauerit.
33 Quod consueta stipendia etiam infirmis Clericis iusserit ministrari.
34 Quod cautiones Episcoporum, suis clericis factas, firmauerit, eisque quartas pleniter dari iusserit.
35 Quod ab alijs obligatos absoluerit.
36 Quod ab hæresi se purgantes receperit.
37 Quod schismaticos ad suscipiendam satisfactionem Romam inuitare curauerit.
38 Quod Seuerum Aquileiensem Episcopum Rauennam venire coëgerit: qui postquam ad vnitatem redijt, denuo ad suum schisma recurrens, Catholicosque Sacerdotes affligens, caussa perpetuæ diuisionis suæ diœcesis effectus est.
39 Quod pro ægritudine corporis nemini successorem dederit, & quod renuntiantibus suis sedibus, successores non denegarit, eisque de sumptibus eiusdem Ecclesiæ commoda ministrari præceperit.
40 Quod stupratam in vxorem a stupratore duci iusserit.
41 Quod virum iam tonsuratum, coniugi reddi mandauerit.
42 Quod vim nullam Iudæis inferendam statuerit.
43 Quod Christianos eis subijci, nulla occasione debere censuerit.
44 Quod Christianos eis violenter auferri iubebat: quorum si qui auferri non poterant, redimi sanciebat.
45 Quod eorum mancipia, confugientia ad Ecclesiam, reddi vetuerit.
46 Quod pagana eorum mancipia, venire ad fidem volentia, non reddenda statuerit.
47 Quod Iudæorum mancipia, suos dominos ad fidem præcedentia, in eorum seruitium nullatenus redigenda indixerit, etiamsi ipsi eos ad baptismatis gratiam sequerentur.
48 Quod neminem circumcidi paganorum permiserit.
49 Quod a Iudæis munera non suscipienda decreuerit.
50 Qualiter Iudæi fuerint a Romanis Pontificibus habiti.
51 Quod Gregorius non obseruari Sabbatum iusserit, & lauari Dominico permiserit.
52 Quantæ compassionis extiterit in infirmitatibus Castorij, Eulogij & Mariniani Episcoporum siue Rusticianæ patriciæ.
53 Quod pro barbaricis incursionibus fieri Litanias voluerit
54 Quod spiritum prophetiæ habuerit.
55 Quod peiora prioribus futura prædixerit.
56 Quod neminem iniuste ab Ecclesia defendi permiserit.
57 Quod confugientibus ad Ecclesiam, sacramenta præstari iusserit de seruandis sibi iustitijs.
58 Quod omnes Episcopos, Fratres & Coepiscopos: Diaconos, dilectissimos Filios: vtriusque vero sexus laicos, dominos vocitarit.
59 Quod de fide tam Teudelindæ Reginæ, quam suo Subdiacono satisfecerit.
60 Vbi se indignum memorat reuelatione Dei.
61 Vbi se Presbytero comparans, illum superiorem melioremque pronuntiat.
62 Vbi se indignum alieno fauore fatetur.
63 Vbi monacho sibi procidenti se in terram prostrauit.
64 Quod accusatus, innocentiam suam exposuit.
65 Quid de fine seculi senserit.
66 Qualia de incommoditate Vrbis scripserit.
67 Qualiter barbaricis incursionibus ab exponendis libris destiterit, & quibus doloribus cruciatus extiterit.
68 De eius obitu, & fastigijs argenteis ab eo paratis, necnon sepulturæ ipsius loco vel titulo.
69 Qualiter æmulis, libros eius incendere molientibus, Petrus Diaconus moriendo defenderit.
70 Quanta Claudius ex verbis eius notauerit, & quod multa Gregorius dictauerit, quæ nunc nequeant inueniri.
71 Quod duodecim epistolarum suarum libros reliquerit, ex quibus Adriani Papæ tempore duo volumina videntur excerpta.
72 Quod in Diaconatu suo Moralia cœperit, & qualiter ea in Episcopatu suo per libros digesserit, eaque Leandro Hispano Episcopo roganti direxerit.
73 Quod in Episcopatus sui exordio librum regulæ Pastoralis Ioanni Episcopo Rauennati exponens, imperitos compresserit.
74 Quod per Stationes discurrens quadraginta Euangelij lectiones dictauerit, quas Secundo seruo Dei petenti mandauerit.
75 Qualiter dialogorum quatuor libros descripserit, quos postea Zacharias, Apostolicæ Sedis Episcopus, in Græcam linguam conuertit.
76 Quod ciuibus suis petentibus primam & vltimam Ezechielis prophetiæ partes, per homilias vigintiduas tractauerit.
77 Quam humilia ipse de suis tractatibus senserit, qui a posteris doctoribus facundissimi prædicantur.
78 Quod libros suos, in comparatione Augustini tractatuum, furfures nominans, quousque vixit, legi vetuerit.
79 Quanta consideratione quotidie infirmitatem sui cordis cognouerit.
80 Quod corpus eius a Gregorio quarto Papa translatum sit, & de antiquitate ipsius, vel mediocritate, ac regulari specialitate.
81 Quod Græcam linguam nesciens, falsos tractatus suo nomine titulatos inuenerit.
82 Quod monachi, qui ab eo in Saxoniam missi sunt, sancti Benedicti Regulis fuerant mancipati.
83 De formis & vestimentis patris & matris eius.
84 De forma & habitu siue disticho eius.
85 Quod postea Saturninus monachus, iuxta eius effigiem, imagines Apostolorum depinxerit.
86 De Ioanne Præposito, qui cum diabolo coram Christo conflixit, & de reuelatione atque terribili transitu ipsius.
87 De cruciatibus conductoris, qui cum eodem Præposito monasterij chartulas se vendidisse professus est.
88 De præsagio mortis Athanasij œconomi, qui consuetudines pauperum defraudauit.
89 De diabolo a monasterij claustro fugato, qui monachum iacentem percussit.
90 De visione monachi, qui duodecim homines intra dies totidem morituros præuidit.
91 De Lucidi Ficulensis Episcopi conuersione, visione & transitu.
92 De reuelatione monachi, qui per excussionem lacrymarum cuiusdam inclusi Presbyteri, Fratris sui sanitatem reuersionemque cognouit.
93 De dæmone a fundo Berbiliano excusso, qui conductorem & bubulcos occidens, Vrsellium fuerit persecutus.
94 De visione Tergaudi Treuirensis quondam Episcopi, qui a B, Gregorio pulsus est a monasterio.
95 De increpatione Faraldi, qui a dæmonibus tota nocte suspensus est.
96 De Indulfo desertore monasterij a sene percusso, & de reuelatione Clerici & digressione Supponis.
97 De Dominico Presbytero, qui Gregorianum fontem detexerat, ligato & liberato, eiusque miserabili transitu.
98 De modio monasterij & diuersitate ipsius redundationis, nec non miraculo multiplicati diuinitus panis.
99 Quam frequenter in diuersis locis Gregorius demonstretur.
100 De visione scriptoris, qui ab æmulo terreri potuit, & a B. Gregorio meruit consolari.

LIBER IV

CAPVT I
Prudentia S. Gregorij in vsu pallij Episcopo Rauennatum certis temporibus concedendo.

[1] [S Gregorius iura singulis Ecclesijs seruat:] Hæc est Gregorij, de refutatione nominis Vniuersalis, plena rationis humilitatisque sententia. Qui videlicet contra superbos prudenter vti nouerat serpentis astutia, & a columbæ simplicitate circa humiles minime recedebat. [lib 2. ep. 30] Quapropter suȩ temperantiæ conscius, Dominico Carthaginensi Episcopo post cetera: De Ecclesiasticis, inquit, priuilegijs, quod vestra Fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat: quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesijs sua iura seruamus. [Ind. 10.] Nec cuilibet fauente gratia vltra quam meretur impertior, nec vlli hoc, quod sui iuris est, ambitu stimulante derogo: sed Fratres meos honorare per omnia cupio, sicque studeo honore singulos subuehi, dummodo non sit quod alteri iure ab altero possit opponi. Item Eulogio Alexandrino & Anastasio Antiocheno Patriarchis scribit, dicens: Cum Prædicator egregius dicat: Quamdiu quidem sum Gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo: qui rursus alias dicit, Facti sumus paruuli in medio vestrum: exemplum procul dubio nobis sequentibus ostendit, vt & humilitatem teneamus in mente, & tamen ordinis nostri dignitatem seruemus in honore: quatenus nec in nobis humilitas timida, nec erectio sit superba. & cetera. [lib. 4. ep. 36, Rom. 11., 1. Thess. 2] Quod Gregorius, sicut ex præcedentibus ac subsequentibus manifestissime colligi poterit, & fecit & dixit.

[2] Nam a Ioannem Rauennatem Episcopum, typho superbiȩ Pallium frequentantem, suosque Presbyteros ac Diaconos in mappulis procedere permittentem, [redarguit Ioannem Ep. Rauennat. ob abusum pallij] primo quidem per Castorium chartularium familiariter arguit, post ex consuetudine siue priuilegio sibi hæc concessa pertinaciter defendentem, tali sententia post nonnulla mulctauit: Vt enim, inquit, ea, quæ superius dixi, breuiter colligam, admoneo quatenus, nisi decessorum meorum munificentia tibi hæc per priuilegium attributa docueris, vti in plateis Pallio vlterius non præsumas, ne non habere & ad Missas incipias, quod audacter & in plateis vsurpas. [lib. 2 ep. 54, Ind. 11.] De secretario autem, quod Fraternitas tua resedisse cum Pallio, & filios Ecclesiæ suscepisse se & fecit & excusauit, nunc interim nihil quærimus: quia Synodorum sententiam sequentes, minores culpas, quæ negantur, vlcisci recusamus. Hoc tamen quia semel & iterum sit factum, cognouimus. Fraternitas autem tua sit omnino solicita, ne hoc, quod præsumptioni inchoanti adhuc ceditur, in proficiente deterius vindicetur. Et post pauca: Illud autem, quod pro vtendis a Clero vestro mappulis scripsistis, [& mappularum in Clero:] a nostris est Clericis fortiter obuiatum, dicentibus nulli hoc vnquam alij cuilibet concessum fuisse Ecclesiæ, nec Rauennates Clericos vel illic vel in Romana ciuitate tale aliquid cum sua conscientia præsumpsisse: nec si tentatum esset, ex furtiua vsurpatione sibi præiudicium generaretur. Sed etiamsi in qualibet Ecclesia hoc præsumptum fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione Romani Pontificis, sed sola subreptione præsumitur. Sed nos seruantes honorem Fraternitati tuæ, licet contra voluntatem antedicti Cleri nostri, tamen primis Diaconibus vestris, quos nobis quidam testificati sunt etiam ante eis vsos fuisse, in obsequio dumtaxat tuo mappulis vti permittimus: alio autem tempore, vel alias personas hoc agere vehementissime prohibemus.

[3] Quam sententiam vir vanæ gloriæ cupidissimus, molestissime ferens, [vsum Pallij in litanijs aliquot diebus ei concedit:] per quoscumque poterat, vsum Pallij sibi restitui magnopere flagitabat. Cui Gregorius ita scripsit: Fraternitatem vestram valde inuenio contristatam pro eo, quod in Litanijs induere Pallium rationis censura prohibetur. Sed per excellentissimum Romanum Patricium, & per eminentissimum Præfectum, atque per alios ciuitatis suæ nobiles viros importune expetit, vt hoc debeat concedi. [lib. 4. ep. 10] Nos autem solicite requirentes ab Adeodato, quondam Diacono Fraternitatis tuæ, cognouimus, quia numquam consuetudo fuerit decessoribus tuis, vt in Litanijs Pallio, nisi in solennitate B. Ioannis Baptistæ, B. Petri Apostoli, & B. Apollinaris Martyris vterentur. Cui quidem nequaquam credere debuimus, quia multi apud ciuitatem Fraternitatis vestrȩ Responsales sæpius fuerunt, qui se fatentur tale aliquid numquam vidisse. Et hac de re multis potius credendum est, quam vni pro sua Ecclesia aliquid attestanti. Sed quia nos Fraternitatem vestram contristari nolumus, & petitionem Filiorum nostrorum apud nos minime frustrari, vsum pallij, donec subtilius veriusque aliquid cognoscamus, in Litanijs solennibus, id est, die natalitio B. Ioannis Baptistæ, B. Petri Apostoli, & B. Apollinaris, atque in ordinationis vestræ celebratione concedimus. In secretario vero secundum morem pristinum, susceptis ac dimissis Ecclesiæ filijs, induere vestra Fraternitas Pallium debeat, atque ad Missarum solennia ita proficisci, & nihil sibi amplius ausu temerariȩ præsumptionis arrogare: ne, dum in exteriori habitu inordinate aliquid ambitur, ordinate etiam, quæ licere poterant, amittantur.

[4] [eiusdem prauos mores arguit:] Sed idem Ioannes ab inanis gloriæ ambitione fræno Apostolicæ moderationis coërcitus, ad detractionem Pontificis totus conuertitur. Vnde prudentissimus Pontifex sic eum admonet, dicens: Primum me hoc contristat, quia mihi Fraternitas tua duplici corde scribit: & alia blandimenta in epistolis suis exhibet, alia in lingua sua seculariter ostendit. [lib. 4. ep. 15, Ind. 13.] Deinde graue mihi est, quia irrisiones illas, quas habere notarii adhuc pueri solent, vsque hodie Frater meus Ioannes in lingua sua retinet, mordenter loquitur, & quasi de tali astutia lætatur: amicis præsentibus blanditur, de absentibus obloquitur. Tertio graue mihi & omnino execrabile est, quia seruis suis, qua hora fuerit commotus, turpia crimina imponit, vt effœminati, & adhuc grauiter hoc apertius vocentur. Post hoc accessit, quod disciplina ad vitam Clericorum custodiendam nulla est, sed tantummodo Clericis suis dominium exhibet. Vltimum vero est, quod tamen pondere elationis primum est: scilicet de vsu Pallij extra ecclesiam, quod temporibus decessorum meorum facere numquam quisquam præsumpsit, numquam a decessoribus eius præsumptum est, sicut Responsales nostri testantur, excepto nisi Reliquiȩ cōderentur, quod tamen de Reliquijs vnus tātummodo potuit inueniri, qui meis diebus in despectum meum cum summa audacia non solum faciebat, sed etiam frequētabat. Ex quibus omnibus inuenio, quia honor Episcopatus vestri totus foris in ostensione est, non in mente. Et quidem omnipotenti Deo gratias ago, quia eo tempore, quo ad me hoc peruenit, quod ad aures decessorum morum numquam peruenerat, Longobardi inter me & Rauennatem ciuitatem positi fuere. Nam ostendere forsitan hominibus habui, quantum scio esse discretus. Ne autem credas, quia ego Ecclesiam tuam in aliquo grauari aut minui volo, recordare inter Missarum Romanorum solennia, vbi Rauennas Diaconus stabat, & require, vbi hodie stat, & cognosces, quia Rauennatem Ecclesiam honorare desidero: sed vt quicumque quodlibet ex superbia arripiat, hoc ego tolerare non possum. Tamen hac de re iam Diacono nostro Constantinopolim scripsi, vt per omnes, qui sub se etiam tricenos & quadragenos Episcopos habent, requirere debeat. Et sicubi iste vsus est, vt in Litanijs cum Pallijs ambulent, absit vt per me honor Rauennatis Ecclesiæ in aliquo minuatur. Hæc ergo omnia, quæ superius dixi, Frater carissime, recogita, diem tuæ vocationis attende, quas rationes de sarcina Episcopatus redditurus es considera. Emenda illos mores notarij. Vide quid in lingua, quid in actu Episcopum deceat. Esto totus purus Fratribus tuis. Non aliud loquaris, aliud in corde habeas. Nec appetas vltra videri quam es, vt possis vltra esse quam videris.

[5] [Ioanne mortuo, Marinianū Episcopum consecrat: pallio donat.] Hæc quia Ioannes emendare superbiæ fastu despexit, eodem anno, iuxta quod Gregorius ei prædixerat, diem suæ vocationis dum non attendit, incurrit b, & ante tumidus crepuit, quam meruisset amictu Pallij saturari. Cuius rei gratia Gregorius visitationem Rauennatis Ecclesiæ Seuero c Siculino Episcopo secundum consuetudinem priscam committens, d Marinianum monachum familiarem suum Rauennatibus Episcopum consecrauit, cui & Pallium dirigit scribens: Apostolicæ Sedis beneuolentia, & antiquæ consuetudinis ordine prouocati, Fraternitati tuæ, quam in Rauennati ecclesia gubernationis constat suscepisse officium, Pallij vsum præuidimus concedendum. [lib. 4. ep. 54, Ind. 13.] Quo non aliter vti te memineris, nisi in propriæ tuæ ciuitatis ecclesia, dimissis iam filijs Ecclesiæ, procedens a salutatorio ad sacra Missarum solennia celebranda. Peractis vero Missis, id in salutatorio rursum curabis deponere. Extra ecclesiam vero non aliter illo tibi, nisi quater in anno, in Litanijs, quas ad decessorem tuum Ioannem expressimus, vti permittimus.

[6] Sed Marinianus Clericorum suorum suggestionibus delinitus, tam per Andream virum magnificum, [contra Pallij abusum testes ad iusiurandum adigit:] quam per quoscumque potuerat, restitui suæ Ecclesiæ vsum Pallij flagitabat. Quapropter Gregorius Castorio chartulario inter cetera scribit, dicens: Tua Experientia nullius personam, nullius verba consideret: solum Dei timorem & rectitudinem ante oculos habeat, & seniores personas eiusdem Ecclesiæ & Archidiaconum, quem non suspicor pro alterius honore peierare, & alios antiquiores, qui in sacris Ordinibus ante Ioannis Episcopi tempora fuerant, requirat, vel si qui maturiores sunt extra sacros Ordines, & veniant ante corpus S. Apollinaris, & tacto eius sepulcro iurent, quæ consuetudo ante Ioannis Episcopi tempora fuerit. [lib. 5. ep. 33] Quia, sicut scis, idem vir multum præsumptor extitit, & multa sibi per superbiam conabatur arrogare. Et quidquid a fidelioribus viris & grauibus iuratum fuerit, secundum indiculum, qui subter annexus est, hoc voluimus in eadem Ecclesia conseruari. Sed vide ne negligenter agas, ne quis fidem aut deuotionem tuam in hac caussa corrumpat. Zelum enim tuum scio: age solicite, ita tamen, vt prædicta Ecclesia contra iustitiam non grauetur, sed vsus, qui ante Ioannis Episcopi tempora extitit, ei conseruetur. [præscribit formulam iuramenti ad corpus S. Apollinaris:] Personas autem non duas vel tres ad satisfaciendum tibi, sed quantas antiquiores & grauiores inueneris, require: vt neque quod vsus fuit antiquitus eiusdem Ecclesiæ denegemus, neque quod nouo ausu appetitum est, concedamus. Sed omnia age blande & dulciter, vt & actio tua districta sit & lingua mitis: Iuro ego N. per Patrem & Filium & Spiritum sanctum, inseparabilem diuinæ potentiæ Trinitatem, & hoc corpus B. Apollinaris Martyris, me pro nullius fauore personæ, neque commodo aliquo interueniente testari: sed hæc scio, & per memetipsum cognoui, quia ante tempora Ioannis quondam Episcopi, Rauennas Episcopus præsente Apocrisario Sedis Apostolicæ, illo atque illo, illis & illis diebus consuetudinem vtendi Pallio habuit, & non cognoui, quia hoc latenter vel absente Apocrisario vsurpasset.

[7] Hoc Gregorius per Indictionem quartamdecimam iusiurandum præceperat: quod quia, sicut rei exitus manifestat, deficientibus testimonijs per tres continuos annos infectum remanserat, iterum Marinianus, suorum suggestione compulsus, vsum Pallij, quem ex consuetudine, sicut conuenerat, vindicare non poterat, importunitate precum se posse recipere confidebat. [lib. 7. ep. 79] Quapropter Gregorius in eadem sententia permanens, eidem chartulario per indictionem secundam scribit, dicens: Dum Florentinus Rauennatis Ecclesiæ Diaconus apud nos pro reuerendissimo Fratre Coepiscopo nostro Mariniano de vsu Pallij ageret, [vlterius de Pallij vsu apud Rauennates inquiri iubet:] requisitus a nobis, quæ esset antiqua consuetudo, respondit, quod in omnibus Litanijs Pallio Rauennas Episcopus vteretur. [Ind. 2.] Quod ita non esse, & ab alijs didicimus & ex epistolis Ioannis quondam Episcopi, quas ei ostendi fecimus, euidenter apparuit. Sed hoc asseruit, quod dicere iussus est. Nam tempore, quo a te idem Ioannes quondam Episcopus est inhibitus, ne Pallio inordinate ac temere vti præsumeret, scripsit nobis, hanc fuisse priscam consuetudinem, vt ciuitatis ipsius Episcopus Pallio in Litanijs solennibus vteretur. Quarum tibi litterarum exemplaria pro tua informatione transmisimus. Adeodatus vero, prædictæ Ecclesiæ Diaconus, dum apud nos tempore, quo hic fuit, similiter de eiusdem Pallij vsu agere enixius studeret, volentes cognoscere veritatem, eum similiter, quæ esset consuetudo, curauimus requirendum. Qui vt credi sibimet suaderet, atque a nobis valeret, quod petebat, exigere: sub iureiurando testatus est, antiquam consuetudinem fuisse, vt in quatuor aut quinque solennibus Litanijs Pallio ciuitatis suæ Episcopus vteretur. Experientia ergo tua diligenter inuigilet, & cum omni solicitudine, quot Litaniæ solennes ab antiquitate fuerint, requirat. Nec eas solennes nominando requirere studeat, sed maiores: vt per hoc, quod nobis præfatus Adeodatus Diaconus testatus est, & prædicti Ioannis Episcopi fatetur epistola, dum constiterit quantæ Litaniæ solennes fuerint, quoties indui solebat in Litanijs Pallio cognoscentes, libentissime concedamus. Sed hoc non ab illis perquirat, [& quietem Ecclesiæ procurat.] qui ab Ecclesiasticis exhibentur, sed ab alijs, quos sine fauore partis suæ esse cognouerit: & quæque solicita indagatione repererit, nobis subtiliter indicet: vt veritate, sicut diximus, cognita, Fratris & Coepiscopi nostri reuerentissimi Mariniani animos reuelemus. At quia prisca consuetudo a nostratibus subtiliter inquisita, a Rauennatibus probari nullo modo potuit, Gregorium in sua sententia permansisse proculdubio illud ostendit, quod neque ob hoc, quantum ex apicibus eius dignoscitur, a quoquam solicitatus extitit, neque a semetipso commotus, vlterius omnino rescripsit.

[Annotata]

a Ioannes Romanus creatus est Episcopus anno 575. traditurq; a S. Gregorio obtinuisse corpora SS. Northasij, [Ioannes Ep. Rauennas.] Crispini, Felicis & Hemilij Martyrum. Consule Vghellum, Rubeum aliosq;.

b Mortuus anno 595, sepultus in ecclesia Classiensi S. Apollinaris, ante altare SS. Marci, Marcelli & Feliculæ, quorum in illo reliquias, collocarat.

c MSS. nostrum & Corsend. Siculinus. An pro aliquo Siculo? Vita excusa ante opera & apud Surium, [Ficulea & Ficulinus Episcopus.] Ficulinus, vti & infra num. 90 Lucidus Episcopus Ficulinus. Videtur Ficuleæ prope Romam ad Nomentanam viam residisse. De Ficulea testimonia antiquorum congerit Cluuerius lib. 2 Italiæ antiquæ cap. 9.

d Marinianus nepos defuncti Ioannis & ipse Romanus vixit vsque ad annum 606. Consule iterum Rubeum & Vghellum.

CAPVT II
Maximus inuasor Sedis Salonitanæ a S. Gregorio excommunicatur, pœnitens in gratiam recipitur.

[8] Non solum in magnis rebus Gregorius solicitudinis suæ oculos conuertebat: verum etiam ne impune præsumerentur quandoque maiora, [Diaconos Catanenses pro vsurpatione compagarum arguit:] hoc in rebus minimis curiosissime præcauebat. [lib. 7. ep. 23, Ind. 1.] Vnde Ioanni Syracusano Episcopo scribit, dicens: Ecclesiastici vigoris ordo confunditur, si aut temere illicita præsumantur, aut impune non concessa tentantur. Peruenit itaque ad nos, Diaconos Ecclesiæ Catanensis, calceatos a compagis procedere præsumpsisse. Quod nulli hactenus per totam Siciliam licuisse, nisi solis tantummodo Diaconibus Ecclesiæ Messanensis, quibus olim a prædecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis. Quia ergo tantæ temeritatis ausus non est leuiter attendendus, cum omni hoc Fraternitas vestra perquirat subtilitate: & si ita, sicut ad nos peruenit, inuenerit, vtrum a se vel alicuius hoc auctoritate præsumpserint, nobis subtiliter innotescat: vt cognita veritate, quid fieri debeat, disponamus. Nam si negligenter ea, quæ male vsurpantur, omittimus, excessus viam alijs aperimus.

[9] Interea Natali Episcopo defuncto, cum Dalmatinorum generalitas b Honoratum Archidiaconum, quem ipse ex Presbytero in Diaconum conuerterat, sibi præficiendum concorditer elegissent, [Salonitanum Episcopum electum approbat:] eorumque decretum Pontifex approbasset, factione Malchi Episcopi, Rectoris Apostolici patrimonij, manuque militari Maximus multis criminibus inuolutus, Episcopatum Salonitanæ ciuitatis inuasit. [Maximum inuasorem impedit:] Quod Gregorius audiens, Dalmatinis & Iadertinis Episcopis, ne illi manum imponerent, sub magna interminatione prohibuit. At vero Maximus, qui Episcopatus Sedem contra Canones inuaserat, etiam Sacerdotium contra Deum per simoniacam hæresim ab Episcopis dumtaxat excommunicatis corruptisque non timuit promereri, fauente sibi occasione temporum ex cupiditate simul insolentiaque Augusti: quem, [simoniace ordinatum excommunicat:] dispergendo facultates inuasæ Ecclesiæ, adeo defensorem scelerum suorum effecit, vt a Gregorio non solum frequenter postularet, quatenus indiscussam Maximi promotionem relinqueret, verum etiam Romam, satisfacturum pro simoniaca hæresi alijsque criminibus, venientem cum honore susciperet. Gregorius vero faciem nullius contra veritatem custodiens, ipsum Maximum primo a Missarum solennijs, post a communione Corporis & Sanguinis Domini nostri Iesu Christi, quousque suam præsentiam exhiberet, priuauit. Maximus autem Imperialibus militijs fultus, post excommunicationem & Missas cecinit & Sacramenta satis indignus accepit. Quapropter Constantiæ Augustæ post multa alia scribit, dicens:

[10] Salonitanæ ciuitatis Episcopus, me ac Responsali meo nesciente, ordinatus est, & facta res est, [apud Constantiam Augustam expostulas:] quæ sub nullis anterioribus Principibus euenit. [lib. 4. ep. 34] Quod ego audiens, ad eumdem præuaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus misi, vt omnino Missarum solennia celebrare nullo modo præsumeret, nisi prius a serenissimis Dominis cognoscerem, si hoc fieri ipsi iussissent, quod ei sub excommunicationis interpositione mandaui. Et contempto me atque despecto, in audacia quorumdam secularium hominum, quibus, denudata sua Ecclesia, præmia multa præbere dicitur, nunc vsque Missas facere præsumit, atque ad me venire secundum iussionem Dominorum noluit. Ego autem præceptioni pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc, quod in Ordinatione sua me vel Responsalem prȩtermittere præsumpsit, ita ex corde laxaui, acsi me auctore fuerit ordinatus. Alia vero peruersa illius scilicet mala corporalia, quæ cognoui, vel quia cum pecunijs est electus, vel quia excommunicatus Missas facere præsumpsit, propter Deum irrequisita præterire non possum. Sed opto & Dominum deprecor, quatenus nihil in eo de his, quæ dicta sunt, valeat inueniri, & sine periculo animæ meæ caussa ipsius terminetur. c Prius tamen, quam hæc cognoscantur, serenissimus Dominus discurrente iussione præcepit, [iniquo Mauritij Imp. fauore defensum:] vt eum venientem cum honore suscipiam. Et valde graue est, vt vir, de quo tanta & talia nuntiantur cum ante requiri & discuti debeat, honoretur, & si Episcoporum caussæ mihi commissorum apud pijssimos Dominos aliorum patrocinio disponuntur, infelix ego in Ecclesia ista quid facio? Sed vt Episcopi mei me despiciant, & contra me refugium ad seculares iudices habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputo. Hoc tamen breuiter suggero, quia aliquantulum expecto, & si ad me venire diu distulerit, exercere in eo districtionem canonicam nullo modo cessabo. In omnipotente autem Domino confido, quia longam pijssimis Dominis vitam tribuet, & nos sub manu vestra non secundum peccata nostra, sed secundum suæ gratiæ dona disponet.

[11] [ab eius communione alios Episcopos separat:] Hæc Gregorius dissimulatrici Augustæ. Ceterum eodem Maximo in sua præsumptione manente, Consecratores atque omnes Dalmatinos & Iadertinos Episcopos ab eius communione sub excommunicatione disiunxit: adeo vt ne nomen quidem Maximi inter sacra Missarum solennia memorarent. Quo facto, ita omnes consternati sunt animo, vt sub pœnitentiæ satisfactione, relicto Maximo, veniam postularent. Vnde misericordissimus Pontifex Sabiniano d Iadertino Episcopo scribens: Sicut, inquit, perseueranti culpæ debetur iure vindicta: ita resipiscentibus est venia concedenda. [lib. 7. ep. 12, Ind. 1.] Nam vt res illa contra se merito potest iracundiam excitare; [Iadertinum Episcop. pœnitentem in gratiam recipit:] sic hæc in sua prorsus dilectione solet concordiam propagare. Et ideo quia Fraternitatem tuam a consortio & communione Maximi, vbi te prius neglectus impulerat, intantum postea grauitas Sacerdotij ad animum reducta suspendit, vt eius sola nullatenus patereris esse segregatione contentus, nisi & in monasterij te claustra recipiens, dudum commissa defleres, ea propter in nostra te gratia ac communione receptum esse non dubites. Nam quantum nos prius culpa tuæ caritatis offenderat, tantum pœnitentia mitigauit.

[12] Itaque Maximus cernens tandem aliquando durum esse contra stimulum calcitrare, [Maximi supplicis causam Rauennæ præcipit ventilari.] relictis imperialibus adminiculis per Gallinicum Exarchum satis humiliter concedi sibi pœnitentiam, simulque veniam a Gregorio postulauit. Quem ipse Romam fatigari nolens, caussam eius discutiendam Rauennam commisit, e Constantio Mediolanensi Episcopo scribens: Maximus, inquit, Salonitanæ Ecclesiæ præuarleator, postquam per potestates maiores seculi obtinere nil valuit, ad minores se contulit, nobisque tam nimietate precum, quam attestatione bonorum operum præualere contendit. [lib. 7. ep. 69, Ind. 2.] Ex qua re inhumanum credidi, si is, qui se quasi multum timere me dicit, in aliquo me temperatiorem minime inuenire potuisset. Et ideo decreui, vt reuerentissimus Frater & Coepiscopus noster Marinianus, eius caussam debeat in Rauēnati vrbe cognoscere. Si autem persona eius suspecta forsitan habebitur, volumus, vt vestra quoque Fraternitas, si ei laboriosum nō est, ad eamdem ciuitatem fatigare se debeat, & cum prædicto Fratre in eodem iudicio pariter sedere. Quidquid autem vestræ vtrorumque sanctitati placuerit, scitote mihi modis omnibus placiturum, & vestrum ego iudicium meum deputo.

[13] Inter hæc præuaricator Maximus anno septimo excommunicationis suæ, [ob pœnitentiam publicam,] post castigationes & flagella Gregorij ad cor reuertens, Rauennam petijt, & iactauit se rensus intra ciuitatē in media silice, clamans & dicens: Peccaui Deo & beatissimo Papæ Gregorio. Et agente eo pœnitentiam tribus horis, cucurrit Gallinicus Exarchus & Castorius chartularius Ecclesiæ Romanæ cum Mariniano Episcopo, & eleuauerunt eum de silice: qui etiam cœpit ampliorem pœnitentiam agere coram eis. Quod Gregorius vt audiuit, ad misericordiam protinus redijt, Mariniano Episcopo inter cetera scribens: Qualis de caussa Maximi Fraternitatis vestræ voluntas sit ac magis petitio, [eum in gratiam suscipiendum scribit Mariniano Episcopo:] præsentium latore Castorio chartulario nostro renunciante cognouimus: ideoque si idem Maximus coram vobis & prædicto chartulario nostro de simoniaca hæresi præstito se Sacramento purgauerit, atque de alijs ante corpus S. Apollinaris tantummodo requisitus, liberum se esse responderit: caussam ipsius, Fraternitis vestræ de eo, quod excommunicatus Missarum solennia agere præsumpsit, iudicio committimus, qua debeat pœnitentia talis culpa purgari. [lib. 7. ep. 79, Ind. 2.] Et ideo quidquid vobis secundum. Deum placet, securi disponite, nec aliquid de nobis dubium habeatis. Nam quidquid a vobis hac de caussa fuerit ordinatum, nos & grate suscipimus, & libenter admittimus. Hortamur tamen, vt debeatis esse soliciti, & ita quæ fienda conspicitis temperetis, quatenus & illi, si ita videbitur, communionem præstetis, & vigoris Ecclesiastici genium congrua, vt oportet, dispensatione seruetis. Suprascriptum vero portitorem in præsenti, quid vobiscum ei sit agendum, instruximus: a quo cuncta subtiliter addiscentes, sic vos in omnibus exhibete, vt in vestra solicitudine nostram fuisse præsentiam sentiamus.

[14] Item Castorio Notario & chartulario Rauennæ: Quanto credi tibi a nobis, [& Castorio Notario;] & necessarias vides caussas iniungi, tanto te magis strenuum debes & solicitum exhibere. [lib. 7. ep. 80] Proinde si Maximus Salonitanus, præstito sacramento, firmauerit simoniaca se hæresi non teneri, atque de alijs ante corpus S. Apollinaris tantummodo requisitus, innoxium se esse responderit, & de inobedientia sua pœnitentiam, sicut deputauimus, egerit; volumus, vt ad consolandum illum epistolam, quam ad eum scripsimus, vbi ei & gratiam nostram & communionem nos reddidisse signauimus, experientia tua dare debeat. Quia sicut in contumacia persistentibus seueros nos esse conuenit, sic iterum humiliatis, & pœnitentibus negare locum veniæ non debemus.

[15] Cumque Maximus penes corpus B. Apollinaris secundum iussum Gregorij de cunctis humiliter satisfecisset, [eumdem litteris scriptis recipit] Castorius chartularius consolatoriam ei epistolam prȩbuit, verbis Gregorij asserentem: Quamuis culpabilibus Ordinationis tuæ primordijs graue malum per inobedientiæ culpam addideris, nos tamen Sedis Apostolicæ auctoritatem eo, quo decuit, moderamine temperantes, numquam contra te vsque ad hoc, quod caussa poscebat, exarsimus. [lib. 7. ep. 81] Sed vt longius se ingratitudo nostra, quam tu tibi excitasti, produceret, credita nos solicitudo vehementer angebat, ne quædam illicita, quæ de te audieramus, negligenter omittere videremur. Quæ si bene consideres, ipse per te satisfacere differendo firmabas, atque ex hoc aduersum te zelum nostrum acrius incitabas. At vbi salubri tandem consilio vsus, iugo te obedientiæ humiliter summisisti, & dilectio tua pœnitentiam agens, digna se, vt deputauimus, satisfactione purgauit, redditam tibi gratiam Fraternæ caritatis intellige, atque in nostro te receptū consortio gratulare. Quia sicut perseuerantibus in culpa districtos, ita resipiscentibus nos decet esse ad veniam. Postquam ergo Fraternitas tua Apostolicæ Sedis communionem se reparasse cognoscit, personam ad nos transmittat, quæ Pallium tibi deferendum ex more percipiat. Nam quemadmodum illicita perpetrari non patimur, [ad receptionem Pallij inuitat.] sic ea, quæ sunt consuetudinis, non negamus. Licet autem ad hæc concedenda dispensatio nos loci nostri vocauerit, multum tamen a nobis petitio dulcissimi atque excellentissimi Filij nostri Domini Gallicini Exarchi, vt temperatius erga te ageremus, exegit: cuius carissimam voluntatem nec pertulimus, nec potuimus contristare.

[Annotata]

a Compagi genus calceamenti, quo vtebantur Diaconi Romani. [Campagi.] Ita Papias. Et Concilium Toletanum 4. Compagis calceari absque Apostolica licentia non permittitur Diaconis Hinc proprius vsus Episcoporum. Anastasius in Vita Stephani 3 Papæ ait Maurinianum Subdiaconum compages Constantini Antipapæ abscidisse.

b De Honorato Archidiacono & Natali Episcopo actum supra lib. 3. num. 9.

c Id factum a Mauritio Imp. anno 595. vti aduertit Baronius num. 62.

d Iadera vrbs Liburniæ Archiepiscopalis & caput sub Venetis ad oram maritimam valde munita. [Iadera vrbs.] At mirum Sabinianum non haberi inter Episcopos Iadertinos apud Vghellum.

e In MSS. nostris & apud Surium Constantinus dicitur, at Constantius in Vita excusa ante opera & in Registro. Sedit ab anno 592 ad 600.

CAPVT III
Mauritius Imperator a S. Gregorio admonetur: pœnitentiam agit, occiditur.

[16] [S. Gregorius a Mauritio Imp. reprehensus,] Præterea cupidissimus ac tenacissimus Imperator, qui consuetudinibus antiquissimis dationum, legionum quoque milites frequentissime, sicuti Romanorum narrat historia, defraudabat: cernens Gregorium contra omnes mundi strepitus Augustalibus defensionibus, quarum suffragio ad arcem Pontificatus hunc se prouexisse iactabat, penitus non egere, imo canonicis auctoritatibus, sanctitatis ac prudentiæ suæ virtutibus, Christo propitio cunctis alta sapientibus præualere; ad odium detractionemque famæ illius magis magisque conuersus est, liberalitatem Pontificis, quia famelicis militibus tam Ecclesiastica quam publica frumenta diuiserat, subdolis assertionibus reprehendens. Cui Gregorius (vtpote qui prouectionem suam diuino iudicio, in cuius nimirum manu corda Regum consistentia, quocumque voluerit, inclinantur, non caducis humanis fauoribus deputabat) voce libera contradicens, his eum responsionibus fregit, deturpauit, atque nonnulla de futuro Dei iudicio disserendo, deterruit: In serenissimis, inquit, iussionibus suis Dominorum pietas, dum me de quibusdam redarguere studuit, parcendo mihi minime pepercit. [lib. 4, ep. 31] Nam in eis vrbanæ simplicitatis vocabulo me fatuum appellat. In Scriptura etenim sacra, cum in bona intelligentia simplicitas ponitur, [respondit simplicitatem virtutem esse.] vigilanter sæpe prudentiæ aut rectitudini sociatur. Vnde etiam de B. Iob scriptum est: Erat vir simplex & rectus. Et beatus Apostolus admonet, dicens: Estote simplices in malo, & prudentes in bono. [Iob. 1., Rom. 16., Mat. 10.] Et per semetipsam Veritas in Euangelio admonet, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbæ: esse valde inutile indicans, si aut simplicitati prudentia, aut prudentiæ simplicitas desit. Vt ergo seruos suos ad cuncta eruditos efficeret, esse eos & simplices sicut columbas, & prudentes vt serpentes voluit: quatenus in eis & columbæ simplicitatem astutia serpentis, & serpentis astutiam simplicitas columbæ temperaret. Ego igitur, qui in serenissimis Dominorum iussionibus ab a Arnulphi astutia deceptus, non adiuncta prudentia simplex denuntior, constat procul dubio, quia fatuus appellor. Quod ita esse, ego quoque ipse confiteor: nam si hoc vestra pietas taceat, caussæ clamant. Ego enim si fatuus non fuissem, ad ista toleranda, quæ inter Longobardorum gladios hoc in loco patior, minime venissem. In ea autem re, quam de Arnulpho perhibui, quia toto corde venire ad Rempublicam paratus fuit, dum mihi non creditur, etiam mentitus esse reprehendor. Sed etsi Sacerdos nō * essem, scio grauem esse hanc iniuriā Sacerdoti, vt veritati seruiens fallax credatur. Et dudum noui, quoniam Arnulpho plus est creditum quam mihi, Leoni amplius quam mihi. Et nunc eis, qui esse ad medium videntur, plusquam meis assertionibus credulitas impenditur. Et quidem si terræ meæ captiuitas per quotidiana momenta non excresceret, de despectione mea atque irrisione lætus tacerem. Sed hoc me vehementer affligit, quia vnde ego crimen falsitatis tolero, inde Italia quotidie ducitur sub Longobardorum iugo captiua: dumque meis suggestionibus in nullo creditur, vires hostium immaniter excrescunt. Hoc tamen pijssimo Domino suggero, vt de me mala omnia quælibet existimet: de vtilitate vero reipubl. & caussa ereptionis Italiæ, non quibuslibet facile pias aures præbeat, sed plus rebus quam verbis credat. Sacerdotibus autem non ex terrena potestate Dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum, cuius serui sunt, eis ita dominetur, vt etiam debitam reuerentiam impendat. Nam in diuinis eloquijs Sacerdotes aliquando Dij, [Imperatores Pontificibus debere reuerentiam:] aliquando Angeli vocantur. Et per Moysen de eo, qui ad iuramentum adducendus est, dicitur: Applica illum ad Deos, videlicet ad Sacerdotes. [Ex. 22.] Et rursum scriptum est: Dijs non detrahes, scilicet Sacerdotibus. Et Propheta ait: Labia Sacerdotes custodiunt scientiam, & legem requirent ex ore eius, quia Angelus Domini exercituum est. [Mat. 2.] Quid ergo mirum, si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut Angelos aut Deos ipse etiam appellat Deus? b Ecclesiastica quoque testatur historia, quia cum piæ memoriæ Constantino Principi in scripto oblatæ accusationes contra Episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, [exemplo Constantino Imp.] & eosdem, qui accusati fuerant, Episcopos conuocans, in eorum conspectu libellos, quos acceperat, incendit, dicens: Vos Dij estis a vero Deo constituti. Ite & inter vos caussas vestras disponite, quia dignum non est, vt nos iudicemus Deos. In qua tamen sententia, pij Domini, sibi magis ex humilitate, quam illis aliquid præstitit ex reuerentia impensa. Ante eum quippe Pagani in Republica Principes fuerunt, qui verum Deum nescientes, deos ligneos & lapideos colebant: & tamen eorum Sacerdotibus honorem maximum tribuebant. Quid igitur mirum, si Christianus Imperator, veri Dei cultor, Sacerdotes dignetur honorare, dum, vt prȩdixi, pagani Principes honorem impendere sacerdotibus nouerunt, qui dijs ligneis & lapideis seruiebant? Hæc ego pietati Dominorum non pro me, sed pro cunctis Sacerdotibus suggero. [agnoscit se peccatorem esse:] Ego enim peccator homo sum, & quia omnipotenti Deo incessanter quotidie delinquo, aliquod mihi apud tremendum examen ipsius esse remedium suspicor, si incessantibus quotidie plagis ferior. Et credo, quia eumdem omnipotentem Dominum tanto vobis amplius placatis, quanto me ei male seruientem districtius affligitis. Multas enim iam plagas acceperam, & superuenientibus Dominorum iussionibus inueni consolationes, quas non sperabam. Si possum, [enumerat incommoda quæ passus ipse est,] has celeriter plagas enumero. Primo, quod mihi pax subducta est, quam cum Longobardis in Tuscia positis sine vllo Reipublicæ dispendio feceram. Deinde corrupta pace, de Romana ciuitate milites ablati sunt: & quidem alij ab hostibus occisi, alij vero Narnijs & c Perusij positi, & vt Perusium teneretur, Roma relicta est. Post hæc plaga grauior fuit, d aduentus Agilulphi, ita vt oculis meis cernerem Romanos, more canum in collis funibus ligatos, qui ad Franciam ducebantur venales. Et quia nos, qui intra ciuitatem sumus, Deo protegente, manus eius euasimus, quæsitum est, vnde culpabiles esse videremur: videlicet, cur frumenta defuerint, quæ in hac vrbe diu multa seruari nullatenus possunt, sicut in alia suggestione plenius indicaui. Et quidem de memetipso in nullo turbatus sum, quia teste conscientia, fateor aduersa quælibet pati paratus sum, dummodo hæc omnia cum salute dumtaxat meæ animæ euadam. Sed de gloriosis viris, Gregorio Præfecto & Castorio Magistro militum, non mediocriter sum afflictus. [& alij propter se,] Qui & omnia, quæ potuerunt fieri, nullo modo facere neglexerunt, & labores vigiliarum & custodiæ ciuitatis in obsidione eadem vehementissimos pertulerunt. Et posthæc omnia graui Dominorum indignatione percussi sunt: de quibus patenter intelligo, quia eos non sua acta, sed mea persona grauat: cum quo quia pariter in tribulatione laborauerant, post laborem pariter tribulantur. Quod autem Dominorum pietas illud mihi pauendum & terribile omnipotentis Dei iudicium intentat, [extremo Dei iudicio terret Mauritium,] rogo per eumdem omnipotentem Dominum, ne hoc vlterius faciat. Nam adhuc nescimus, quis ibi, qualis sit: & Paulus egregius prædicator dicit: Nolite iudicare ante tempus, donec veniat Dominus, qui & illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordium. [1. Cor. 4.] Hoc tamen breuiter dico, quoniam peccator & indignus plus de venientis Iesu misericordia, quam de vestræ pietatis iustitia prȩsumo. Et sunt multa, quȩ de iudicio illius homines ignorant: quia fortasse quæ vos laudatis, ille reprehendet: & quæ vos reprehenditis, ille laudabit. Intermitto ergo incerta: ad solas lacrymas redeo; petens, vt idem omnipotens Deus pijssimum Dominum nostrum & sua hic manu regat, & in illo terribili iudicio liberum ab omnibus delictis inueniat: & me ita placere, si necesse est, hominibus faciat, vt æternam eius gratiam non offendam.

[17] [hic de nece a monacho munitus ,] Denique Mauritius Imperator libertatem vocis tanti Pontificis reprehensionis constantiam admiratus, quia de futuro Dei iudicio se terruerat, ad exercendam in eum tyrannidem prodire nitebatur: cum protinus eodem anno vir quidam, monachicis vestimentis indutus, diuina quadam virtute commotus, dextra spatham cepit: quam videlicet a foro vsque ad æneam statuam gladiatoris nudam circumferens, Imperatorem gladio cunctis moriturum prædixit. Quod Mauritius vt audiuit, a tyrannide Gregorio inferenda semet continuit, & iudicium diuinum, quod ei minatus fuerat, cito se subiturum tanto magis timuit, quanto Gregorium credidit non posse mentiri.

[18] e Mox itaque scripto preces compositas, tam eidem quam cunctis Patriarchis, Episcopis, & monachis ciuitatum siue solitudinū pecunias multas, [eleemosynas largitur:] cereos & thymiamata destinauit: hoc potissimum deprecans, vt Domino supplicarent, quatenus in hoc seculo merita suorum malorum reciperet: tantum vt a futuris cruciatibus redimi meruisset. Cumque hoc & ipse vehementius per multa tempora cum lacrymis postulasset, quadam nocte dormiens, vidit apud æneam palatij portam se coram multo populo æneæ statuæ Saluatoris assistere. Tunc vox terribilis facta est ex ipso incarnati Verbi charactere, dicens: Date Mauritium. Et capientes eum iudiciorum ministri, posuerunt iuxta purpureum vmbilicum, [petit a Christo apparente in hac vita puniri:] qui illic erat. Cui eadem vox characteris ait: Vbi vis reddam tibi mala, quæ in hoc seculo perpetrasti? Ille respondit: Amator hominum Domine & Iudex iuste, hic potius ea mihi, & non in seculo futuro, retribue. Statim diuina vox iussit tradi Mauritium & Constantiam vxorem eius cum filijs & filiabus, omnique cognatione ipsius Phocæ militi. Euigilans ergo Mauritius, misit f parocœmomenum, & vocauit ad se Philippicum generum suum, quem dudum suspicatus fuerat g Imperium sibi vȩlle subripere. At ille pro suspicione se perdendum conijciens, aduocatæ Gordiæ vxori suæ, tamquam non se reuisuræ, vltimum vale dixit. Sacramentoque communionis accepto, ad palatium venit, & cubiculum Imperatoris ingrediens, ad pedes eius procidit. Cui Imperator assurgens, ad pedes eius nihilominus corruit, dicens: Ignosce, deprecor, mihi, [Philippico parcit:] quia nunc profecto diuina reuelatione doctus cognoui, quod nihil in me, vnde suspicabar, commiseris: sed si quem in agminibus nostris cognoscis, qui Phocas soleat vocitari, dicito mihi. Et Philippicus diu apud se recogitans, ait: Vnum Phocam cognosco, qui, nuper Procurator ab exercitu nuncupatus, contradicebat tuo Imperio. Cum vero Mauritius de qualitate eius inquireret, Philippicus ait: [Phocam inquirit:] Est quidem iuuenis & temerarius, at timidus. Et Mauritius: Si timidus, inquit, profecto & homicida. Dumque super huiusmodi titubaret, in crastinum Magistrianus ab Eremitis, quibus Imperatoris preces portauerat, rediens, responsum retulit, dicens: Deus recepta pœnitentia tua, saluabit animam tuam, & cum Sanctis te cum tota domo tua constituet: ab Imperio vero cum ignominia & discrimine decides.

[19] Quibus auditis, Mauritius Dominum glorificans, pœnitentiam tenuit, sed a cupiditatis auaritia vsque adeo non recessit, vt exercitus in periculosis locis hyemarent, & transito Danubio, victum sibi de Sclauorum regione periclitabunde quærerent, ne videlicet alimenta publica manducarent. Quod cum Petro Prætori feralibus litteris h immineret, ille i Taxiarchis vocatis, ait: Nimis mihi videntur grauia Imperatoris præcepta, [ob milites tumultuantes,] Romanos in aliena terra hyemare iubentia. Nam illi non obedire, sæuum est; & rursus obedire, sæuissimum. Nullum bonum parit auaritia, quia mater omnium malorum consistit: qua Imperator languens, horum maximorum malorum caussa Romanis efficitur. Exercitus itaque, hoc per Taxiarchas audito, ad seditionem conuertitur, exaltatumque super clypeum Phocam Centurionem, Exarchum acclamarunt, fugatoque Prætore, Theodosio filio Imperatoris & Germano socero eius dirigunt, [incurrit in calumniam populi,] vt alter eorum sibi imperare studeret. Illi nullo modo consenserunt: imo hoc Mauritio retulerunt. At ille Germanum perdere voluit: qui quoniam in ecclesiam fugerat, filium tamquam proditorem sui consilij flagellauit, multosque ad hunc ab eadem ecclesia extrahendum transmittens, numquam permittitur; imo multis conuicijs a populo laceratus, Marcionista hæreticus appellatur. Et commoto intra Constantinopolim graui tumultu, Mauritius, dissimulato habitu, cum vxore & filijs noctu dromonem conscendit, & fugiens apud S. k Autonomum venit. At vero Phocas cum exercitu in Septimum veniens, Imperator efficitur: aquo Mauritius cum filijs, vxore ac filiabus penes Chalcedonem, [cum suis occiditur.] quemadmodum sibi denuntiatum fuerat, decollatur. Et quia oratio Gregorij, qua illum petierat in terribili Dei iudicio liberum a delictis omnibus inueniri, vacua esse non poterat, idem Mauritius id recepit, quod meruit, & in cunctis suis incommodis Dominum benedicens, a sempiterno supplicio meruit liberari.

[Annotata]

a Arnulphus Dux Longobardorum in Tuscia, de quibus mox agitur.

b Est hæc Rufini historia Ecclesiastica, in qua ista memorantur lib 10 cap. 2, a Constantino Imperatore in Concilio Nicæno peracta.

c [Perusium.] Perusium Longobardis ereptum a Patricio Exarcho, sed dein ab Agilulpho Rege obsessum & captum tradit Paulus Diaconus de Gestis Longobardorum lib. 4 cap. 7.

d S. Gregorius in Præfatione in librum 2 super Ezechielem ait se cegnouisse Agilulphum ad obsidionem Romanæ vrbis summopere festinantem, Padum transijsse.

e Sequentia eodem plane modo leguntur apud Theophanem: ex quo Ioannes Diaconus descripsit.

f [Paracœmomenum.] Theophanes παρακοιμώμενον, accubitorem, corrupte apud Surium parochœnum, in MSS. etiam paracenum & paratenum.

g Caussam dat Theophanes, quia nomen a φ littera exordium sumebat, quasi a tali perimendus: quem iam Phocam didicerat fore.

h MS. nostrum, imminuerat. Theophanes κελεύσαντος, iuberet. Videtur innueret legendum.

i [Taxiarchi.] Taxiarchi, Ordinum Præfecti, Theophanes Γουνδούην habet, forsan e Præfectis præcipuum.

k S. Autonomus Episcopus in Bythinia Martyr sub Diocletiano colitur 12 Septemb. [S. Autonomus.]

* impressa sum

CAPVT IV
Imperium Phocæ: ad eum litteræ S. Gregorij. Huius in Episcopis consecrandis consensus.

[20] Igitur septimo Calendarum Maiarum, a Indictione sexta, imago Phocæ & Leontiæ Augustorum cum eorumdem fauorabilibus litteris Romam delata est. [Phocæ Romæ acclamato Imperatori,] Et postquam a Clero & Senatu acclamatum est eis in basilica Iulij, iussu Gregorij in oratorio S. Cæsarij Lateranensi palatio constituta reponitur. [lib. 11. ep. 38] Qui etiam Phocæ Imperatori ita rescripsit: Gloria in excelsis Deo, qui. iuxta quod scriptum est, mutat tempora & transfert regna, & qui hoc cunctis innotuit, quod per Prophetam suum loqui dignatus est dicens: Quia dominatur excelsus in regno hominum, & cui voluerit, ipse dat illud. [Dan. 2., Dan. 4.] In omnipotentis quippe Dei incomprehensibili dispensatione, alterna vitæ mortalis moderamina consistunt, & aliquando cum multorum peccata ferienda sunt, vnus erigitur, per cuius duritiam tribulationis iugo subiectorum colla deprimantur: [gratulatur S. Gregorius] quod nos in nostra diutius tribulatione probauimus. Aliquando vero, cum misericors Deus mœrentia multorum corda sua decernit consolatione refouere, vnum ad regiminis culmen prouehit, & per eius misericordiæ viscera in cunctorum mentibus exultationis suæ gratiam infundit. De qua exultationis abundantia roborari nos citius credimus, qui benignitatem vestræ pietatis ad Imperiale fastigiū peruenisse gaudemus. Lætentur cæli, & exultet terra, & de benignis vestris actibus vniuersæ Reipublicæ populus, nunc vsque vehementer afflictus, hilarescat. Comprimantur iugo vestræ dominationis superbæ mentes hostium, releuentur vestra misericordia contriti ac depressi animi subiectorum. Virtus cælestis gratiæ inimicis vos terribiles faciat, pietas subditis benignos. Quiescat felicissimis temporibus vestris in vniuersa Republica prolata sub caussarum imagine præda pacis. Cessent testamentorum insidiæ, donationum gratiæ violenter exactæ. Redeat cunctis in rebus proprijs secura possessio, vt sine timore habere se gaudeant, quæ non sunt ab eis fraudibus acquisita. Reformetur iam singulis sub iugo pij Imperij libertas sua. Hoc namque inter Reges Gentium & Reipublicæ Imperatores distat, quod Reges Gentium Domini seruorum sunt: Imperatores vero Reipublicæ, Domini liberorum.

[21] Cumque Phocas mandari sibi Romanæ Sedis Diaconum cum magna humilitatis reuerentia postularet, [mittit Constantinopolim Apocrisarium S. R. E.] Gregorius ita rescripsit: Considerare cum gaudijs & magnis actionibus gratiarum libet, quantas omnipotenti Domino laudes debemus, quod remoto tristitiæ iugo, ad libertatis tempora sub Imperiali benignitatis vestræ pietate peruenimus. [lib. 11. ep. 38] Nam quod permanere in palatio, iuxta antiquam consuetudinem Apostolicæ Sedis Diaconum vestra serenitas non inuenit, non hoc meæ negligentiæ, sed grauissimæ necessitatis fuit. Quia dum ministri omnes huius Ecclesiæ tam contrita asperaque tempora cum formidine declinarent atque refugerent, nulli eorum poterat imponi, vt ad Vrbem regiam in palatio permansurus accederet. Sed postquam vestram clementiam, omnipotentis Dei gratia disponente, ad culmen Imperij peruenisse cognouere, ipsi quoque suadente lætitia, ad vestra vestigia venire festinant, qui illuc prius accedere valde timuerant. Sed quia eorum quidam ita senectute sunt debiles, vt laborem ferre vix possint: quidam vero Ecclesiasticis curis vehementer implicantur, & lator præsentium, qui primus omnium Defensor fuit, bene mihi ex longa assiduitate compertus est, vita, fide ac moribus approbatus, hunc aptum pietatis vestræ vestigijs esse iudicaui. Vnde eum auctore Deo Diaconum feci, & sub celeritate transmittere studui, qui cuncta, quæ in his partibus aguntur, inuento opportuno tempore, valeat clementiæ vestræ suggerere. Cui rogo vt serenitas vestra pias aures inclinare dignetur, vt tanto nobis celerius valeat misereri, quanto afflictionem nostram verius ex eius relatione cognouerit. Qualiter enim quotidianis gladijs, & quantis Longobardorum incursionibus ecce iam per triginta & quinque annorum longitudinem premimur, nullis explere suggestionis vocibus valemus. Sed in omnipotente Deo confidimus, qui ea, quæ cœpit, consolationis suæ nobis bona perficiet, & qui suscitauit in Republica pios Dominos, extinguet crudeles inimicos.

[22] Item Leontiæ Augustæ: Quæ lingua eloqui, quis animus cogitare sufficiat, quantas de serenitate vestri Imperij omnipotenti Deo gratias debemus, [gratulatur Leontiæ Augustæ,] quod tam dura longi temporis pondera ceruicibus nostris amota sunt, & Imperialis culminis leue iugum redijt, quod libeat portare subiectis? [li. 11. ep. 44] Reddatur ergo Creatori omnium ab hymnidicis Angelorum choris gloria in cælo, persoluatur ab hominibus gratiarum actio in terra: quia vniuersa Respublica, quæ multa mœroris pertulit vulnera, iam nunc consolationis vestræ inuenit fomenta. Vnde nobis necesse est omnipotentis Dei misericordiam enixius exorare, vt cor vestræ pietatis sua semper dextera teneat, [commendat zelum & mansuetudinem principibus.] eiusque cogitationes cælestis gratiæ ope dispenset: quatenus tranquillitas vestra tanto rectius valeat sibi seruientes regere, quanto Dominatori omnium nouerit verius deseruire. In amore Catholicæ fidei faciat defensores suos, quos fecit ex benigno opere Imperatores nostros. Infundat in vestris mentibus zelum simul & mansuetudinem, vt pio semper feruore valeatis, & quidquid in Deo exceditur, non inultum relinquere: & si quid in vobis delinquitur, parcendo tolerare.

[23] [solicitus vt Synodicæ epistolæ a Patriarchis nouis mitterentur,] His Gregorius laudibus aut ideo nouos Principes demulcebat, vt audientes, quales esse debebant, fierent mitiores, quam Mauritius fuerat, cuius tot criminibus inuoluta tempora cognoscebant: aut quia eos sibi suæque Ecclesiæ deuotissimos cernens, non eos ad tyrannidem ruituros esse putabat. Qui sicut quorumlibet vitia liberis vocibus arguebat, & contra Canones priscasue consuetudines venire neminem permittebat; ita quæ consuetudinis fuerant, nulli penitus denegabat. Nam mox vt Episcopus Apostolicæ Sedis enituit, Patriarchalibus Sedibus suam Synodicam destinauit, & postmodum Secundino seruo Dei incluso, inter cetera scribens dicit: Hinc est, vt quoties in quatuor præcipuis Sedibus Antistites ordinantur, Synodales sibi epistolas vicissim mittant, in quibus se sanctam Chalcedonensem Synodum cum alijs generalibus Synodis custodire fateantur. [lib. 7. ep. 53] Item Athanasio Presbytero de Isauria post multa: Fratri nostro Cyriaco, Constantinopolitanæ ciuitatis Antistiti, qui nuper in Ioannis reuerentissimi Episcopi loco ordinatus est, nostra voluimus scripta transmittere. [li. 6. ep. 64.] Sed quia non est consuetudo, vt priusquam ad nos eius Synodica deferatur, ei scribere debeamus: idcirco nunc distulimus, postea autem indicabimus. [lib. 3. ep. 64, Ind 4.] Quam videlicet consuetudinem, sicut nostri quoque, qui ante biennium, ab b Adriano liberalissimo Papa missi, in sancta c octaua Synodo præfuere, testantur: ita orientales præcipue retinent vsque hactenus Sedes, [vt possent diptychis inscribi.] vt in suis diptychis nullius Pontificis nomen describant, quousque Synodicam ipsius suscipiant, & tamdiu defunctum Pontificem inter viuentes annumerent, quamdiu successor illius suas litteras studuerit destinare.

[24] Hinc est nimirum, quod Gregorius a consuetudine prisca non discrepans, Ioanni Subdiacono, rectori patrimonij Liguriæ scribit, [intellecta legitima electione, iubet consecrari Episcopos Mediolanenses Constantinum,] dicens: Quanto Apostolica Sedes, Deo auctore, cunctis prælata constat Ecclesijs, tanto inter multiplices curas & illa nos valde solicitat, vbi ad consecrandum Antistitem, nostrum expectatur arbitrium. [lib. 2. ep. 30, Ind. 11] Defuncto d igitur Laurentio, Ecclesiæ Mediolanensis Episcopo, sua nobis relatione Clerus innotuit, in electione se Filij nostri Constantij Diaconi sui vnanimiter consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid, quod ad cautelam pertinet, omittamus, idcirco huius præcepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est, & quia multi illic Mediolanensium coacti Longobardorum barbarica feritate consistunt, eorum te voluntates oportet, conuocatis eis in commune, perscrutari. Etsi nulla eos diuersitas ab electionis vnitate disterminat, siquidem in prædicto filio nostro Constantio omnium voluntates atque consensus perdurare cognoscis, tunc eum a proprijs Episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostræ auctoritatis assensu, solatiante Domino, facias consecrari: Quatenus huiusmodi seruata consuetudine, & Apostolica Sedes proprium vigorem retineat & a se concessa alijs sua iura non minuat. Sed cum post annos aliquot Constantius functus insigniter Pontificio, e dormisset in Domino, Clerus & plebs Mediolanensis Deus dedit Diaconum eligentes, ab Agilulpho Rege terrebantur, quatenus illum eligerent, quem Longobardorum barbaries voluisset. At illi decretum suum Gregorio dirigentes, consilium & licentiam petunt: quibus ipse inter cetera sic rescripsit: [& eo mortuo Deus-dedit:] Illud quod vobis ab Agilulpho indicastis scriptum, dilectionem vestram non moueat: nam quod nos vtilitati vestræ salubriter consulere velimus, in hominem, qui non a Catholicis & maxime a Longobardis eligitur, nulla præbebimus ratione consensum: quia Vicarius S. Ambrosij indignus euidenter ostenditur, si electus a talibus ordinatur. [lib. 8 ep. 65, Ind. 3] Et post pauca: Vt igitur in ordinando Deus-dedit Diacono, qui a vobis electus est, nulla possit mora contingere, Pantaleonem notarium nostrum transmisimus, qui eum, vt moris est, adnitente consensus nostri auctoritate, faciat consecrari.

[Annotata]

a Anni 603.

b Adrianus II Sedit ab anno 867 vsque ad Kalendas Nouembris anni 872.

c Est 4 Constantinopolitana, inchoata 5 Octob. anno 869 & finita 8 Februarij anni 870. [Synodus 8.] in ea Photio cum suis damnato restitutus est S. Ignatius. Post Synodum vixit Hadrianus biennio & 8 mensibus. Hinc voces ante biennium intelliguntur, a reditu missorum omissis mensibus, quasi diceretur, necdum est triennium.

d Anno 591.

e Anno 600.

CAPVT V
Varij Episcopi iniuste depositi, a S. Gregorio restituendi. Regula præscripta in criminibus obiectis stricte examinandis.

[25] [Anastasium Patriarcham Antiochenum exulem, litteris animat.] Ab aduersis potestatibus prægrauatos fortissimus miles Christi Gregorius viriliter defendebat: iniusteque deiectos non solum inter depositos non habebat, verum etiam pristinis gradibus auctoritatis suæ priuilegio reformabat. Nam a Anastasium Antiochenum Patriarcham, qui Ioannem Constantinopolitanum Præsulem voce libera reprehendens, Imperatoris Iustini iussu detrusus in exilium, ab ipsius Ioannis Papæ temporibus vsque ad sui Pontificatus tempora permanebat, mox vt summum Sacerdotium meruit inter Patriarchas eum reputans, scriptis talibus animauit: Præterea, inquit, sicut Patriarchis alijs paribus vestris, Synodicam vobis epistolam direxi: quia apud me semper hoc estis, quod ex omnipotentis Dei munere accepistis esse, non quod ex voluntate hominum putamini non esse. [lib. 1. ep. 23, lib 1. ep. 7] Item eidem in alia epistola post non multa scribens ait: Fraternitati tuæ indico, quia a serenissimis Dominis quantis valui precibus postulaui, vt vos honori proprio restitutos, ad S. Petri Apostolorum Principis limina venire, & quousque ita Deo placuerit, hic mecum viuere concedant: quatenus, dum vos videre meruero, peregrinationis nostræ tædium, de æterna patria inuicem loquendo, releuemus. [propriæ Sedi restitui curat:] Denique studiosissimus Pater Gregorius tam diu penes Mauritium Imperatorem suggestionibus suis imminuit, donec post multorum annorum curricula magnus Anastasius throno proprio redderetur. [lib. 4. ep. 37.] Cui congratulabundus rescripsit, dicens: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis: quia magnus ille fluuius, qui quondam arentia Antiochiæ saxa reliquerat, ad proprium alueum reuersus, subiectas & iuxta positas valles rigat, vt vnum trigesimum, aliud sexagesimum, aliud vero centesimum fructum ferat.

[26] Adrianum Thebanæ ciuitatis Episcopum, a Ioanne b primæ Iustinianæ, atque altero Ioanne c Larissæo Episcopis iniuste depositum, [Episcopum Thebanum iniuste depositum Episcopatui suo reddit:] non solum Sedi propriæ reddidit, verum etiam ipsius Ecclesiam Romano iure defendens, a Larissæi Episcopi potestate subduxit, inter cetera dicens: Adrianum Episcopum reperimus, & tuo contra Sacerdotales mores odio laborasse, & nullo iure pecuniarijs in caussis eum Fraternitatis tuæ condemnatum fuisse sententia. [lib. 2. ep. 7, Ind. 11.] Quia igitur & ab antefato Ioanne, primæ Iustinianæ Episcopo, contra ius Canonesque depositus, honoris sui gradu carere non potuit, in suam eum reformari Ecclesiam, atque in propriæ dignitatis ordinem decreuimus reuocari. Et cum oportuisset te ex eo Dominici Corporis communione priuari, quod admonitione sanctæ memoriæ decessoris mei contempta, per quam eum Ecclesiamque eius potestatis de tua iurisdictione exemit, rursus in eis aliquid tibi iuris & ditionis seruare præsumpseris: tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi Sacramentum interim conseruantes, decernimus, vt Fraternitas tua ab eo Ecclesiaque eius omnem ante habitam suæ potestatem iurisdictionis abstineat: sed secundum scripta decessoris nostri, si qua caussa vel fidei vel criminis vel pecuniaria aduersus præfatum Adrianum Consacerdotem nostrum potuerit euenire, vel per eos, qui nostri sunt vel fuerint in vrbe regia Responsales, si mediocris est quæstio, cognoscatur; vel huc ad Apostolicam Sedem, si est ardua, deducatur: quatenus nostræ audientiæ sententia decidatur. Quod si contra hæc, quæ statuimus, quolibet tempore, qualibet occasione vel surreptione venire tentaueris, sacra te communione priuatum, [Episcopos in institiæ reos seuere monet] nec eam te, excepto vltimo vitæ tuæ tempore, nisi concessa Romani Pontificis decernimus iussione recipere. Hoc enim consona sanctis Patribus diffinitione sancimus, vt qui sacris nescit obedire Canonibus, nec sacris administrare vel communionem capere sit dignus altaribus. [lib. 2. ep. 6] Item Ioanni Episcopo primæ Iustinianæ: Post longas tribulationes, quas Adrianus Thebanæ ciuitatis Episcopus e Consacerdotibus suis velut ab hostibus pertulit, in Romanam ciuitatem confugit. Et licet aduersus Ioannem Larissæum Episcopum eius fuisset prima suggestio, non ab eo caussis pecuniarijs lege esse iudicatum; tamen posthac magis contra personam Fraternitatis tuæ, a qua non iuste se Sacerdotij gradu flagitabat esse deiectum, grauissime querebatur. Et infra: Quod vero, inquit, ad præsens attinet, cassatis prius atque ad nihilum redactis prædictæ sententiæ tuæ decretis, [aut suspendit a sacris ad 30 dies:] ex beati Apostolorum Principis Petri auctoritate decernimus, triginta dierum spatio sacra te communione priuatum, ab omnipotenti Deo nostro tanti excessus veniam cum summa pœnitentia & lacrymis exorare. Quod si hanc sententiam nostram te cognoueris implesse remissius, non iam tantum iniustitiam, sed & contumaciam Fraternitatis tuæ cognoscas, adiuuante Domino, seuerius puniendam. Præfatum vero Adrianum, Fratrem & Coepiscopum nostrum, ex tua sententia, vt diximus, nequaquam Canonibus atque legibus subsistente damnatum, in suum locum atque ordinem reuerti, Christo comitante, disponimus; vt nec illi Fraternitatis tuæ noceat contra iustitiæ tramitem prolata sententia, nec caritas tua, pro placanda futuri indignatione iudicij, incorrecta remaneat.

[27] [alium ad 2 menses:] Hinc est, quod exceptis criminibus, neminem de Sacerdotio Gregorius deponebat, imo pro qualitatibus delictorum venialiter communione priuabat. [lib. 2. ep. 45, Ind. 11.] Vnde Ioanni Episcopo d Calliopolitano post aliqua scribens, ait: Matriculam, quam Frater & Coepiscopus noster e Andreas Tarentinus Episcopus fecit fustibus castigari, quamuis exinde post octo menses hanc obijsse non credamus; tamen quia eam contra propositi sui ordinem huiusmodi fecit affligi, duobus hunc mensibus a Missarum solennitate suspende: vt vel hæc eum verecundia, qualem se de cetero exhibere possit, instituat.

[28] [Nouo examini subijci curat crimina Episcopis imposita:] Si quando super Sacerdotum criminibus erat aliquid ventilandum, cum summa districtione grandique cautela Gregorius vniuscuiusque Capituli modulos quærens, sententiam suam magis difficulter quam faciliter promulgabat. Vnde Natali Salonitano Episcopo scribens, ait: Cum cuncta negotia indagandæ solicitudine veritatis indigeant, tum quæ ad deiectionem Sacerdotalium pertinent graduum, sunt districtius trutinanda: in quibus non tam de humanis constitutis, quam de diuinæ quodammodo benedictionis refragatione tractatur. [lib. 2. ep. 8, Ind. 11.] Nuntiatum siquidem nobis est, Florentium f Epitauranæ ciuitatis Episcopum, a quibusdam fuisse in caussis criminalibus accusatum, & nullis Canonicis probationibus exquisitis, nec Sacerdotalis concilij præueniente iudicio, eum honoris officio non iure, sed auctoritate depositum. Quia ergo non potest quemquam Episcopatus gradu, nisi iustis ex caussis, concors Sacerdotum summouere sententia, hortamur Fraternitatem vestram, vt præfatum virum ex eodem, in quod detrusus est, eijci faciatis exilio, caussamque eius Episcopali disceptatione perquiri. Et si in his, in quibus accusatus est, Canonica fuerit probatione conuictus, Canonica procul dubio est vltione plectendus. Quod si alias, quam de eo æstimatum est, Synodali fuerit inquisitione compertum, necesse est, vt & criminatores iusti districtionem iuris exhorreant, & in criminato innocentiæ suæ seruentur illibata suffragia. Executionem vero antefati negotij Antonino Subdiacono nostro ex nostra præceptione mandauimus, quatenus eius instantia, & quæ sunt legibus Canonicis placita, decernantur: & decreta, iuuante Domino, mancipentur effectui. [lib. 8. ep. 30] Item Constantio Mediolanensi: Relectis epistolis, quas ad nos per Maurinum latorem præsentium transmisistis, gratam nobis solicitudinem vestram fuisse rescripsimus, quod eam, quæ ad vos de Fratre & Coepiscopo nostro Pompeio, qui a nobis ita est nominandus, peruenit, caussam dissimulare minime pertulistis. Sed si qualis fuit in requisitione cura, talis fuisset in discussione subtilitas, nihil ex hoc, quod de eo dictum est, fuisset ambiguum, sed vtrum verum, an esset compositum, patuisset. Quia iam contra ipsum dudum in Sicilia apud reuerendæ memoriæ Fratrem nostrum Maximinianum Episcopum talis quæstio, vt cognouimus, mota est: sed quia caussa ipsius subtili omnino inuestigatione quæsita est, inuentus est innocens, qui fuerat accusatus in crimine. Nunc igitur quoniam illa, quæ contra eum dicta sunt, non sub illa, qua decuit, districtione quæsita sunt & gesta, quæ exinde apud Fraternitatem vestram confecta sunt, neque ad condemnationem, neque ad absolutionem eius probantur posse sufficere: non leuis res agitur, vt incaute vel in transcursu debeat diffiniri. Nā graue est satis & indecens, vt in re dubia certa dicatur sententia. [monet de dubijs non certam ferendam sententiam:] Et hȩc quidem gesta esse poterant ad diffiniendum satis idonea, si accusati ea confessio sequeretur: si tamen eamdem confessionem subtilitas examinis ex occultis eliceret, & non afflictio vehemens extorqueret, quæ frequenter hoc agit, vt noxios se fateri etiam cogantur innoxij. Nam postquam præfatus Episcopus, vt dicitur, custodia cruciari cremarique se fame asserit, scire debetis, si ita est, vtrum noceat, si sic fuerit extorta confessio. Numquid quando sententiam tales caussæ suscipiunt, & ad Sedem Apostolicam appellatur, non & persona, quæ iudicatur, præsens est, vt districtissime atque ab omni latere veritas requiratur, vti tunc, si debeat necne manere sententia, decernatur? Nec non etsi prædictus Episcopus ad Sedem Apostolicam appellare voluerit, caussa ipsius interius & cum omni est diligentia perscrutanda? Et ideo postquam & persona absens est, & gesta, quæ ad nos transmisistis, nobis, sicut præfati sumus, idonee satisfacere non videntur, temere aliquid de Episcopi persona decernere nec debemus, nec possumus: ne, quod absit, reprehensibiles inueniamur in nostris, quibus aliorum iure competit retractare sententias. [lib. 11. ep. 30] Item Ioanni Defensori post aliqua: Quia, inquit, Stephanus Episcopus in odio suo quædam ficta, & de falsis se capitulis accusatum, neque aliquid ordinabiliter factum, sed iniuste se asserit condemnatum, diligenter quærendum est, primo si iudicium ordinabiliter est habitum, si alij accusatores, alij testes fuerunt. [& omnes circumstanstantias diligenter discutiendas:] Deinde caussarum qualitas, si digna exilio vel depositione fuit, si eo præsente sub iureiurando contra eum testimonium dictum est: si scriptis actum est, si ipse licentiam respondendi & defendendi se habuit. Sed & de personis accusantium ac testificantium subtiliter quærendum est; cuius vitæ, cuius conditionis, cuiusque opinionis, aut ne inopes sint, ne forte aliquas contra præfatum Episcopum inimicitias habuissent. Vtrum testimonium ex auditu dixerunt aut certe se scire specialiter testati sunt. Si scriptis iudicatum est, & partibus præsentibus sententia recitata est. Quod si forte hæc solenniter acta non sunt, neque caussa probata est, quæ exilia vel depositione digna sit, in Ecclesiam suam modis omnibus reuocetur.

[Annotata]

a Est hic S. Anastasius Sinaita, quem supra diximus coli 21 Aprilis.

b Iustiniana prima extructa a Iustiniano Imperatore apud Dardanos, vbi natus erat, & facta est vniuersæ Prouinciæ metropolis & Sedes Archiepiscopalis Illyriorum, vti tradit Procopius libro 4 de Ædificijs pag. 67. [Iustiniana prima.]

c Larissa erat Metropolis Thessaliæ, sub qua Thebana ciuitas.

d Calliopolis aut melius Callipolis vrbs Thraciæ ad Propontidem e regione Lampsaci in Asia opposita. Verum hic agitur de Callipoli vrbe Salentinorum, [Callipolis.] vbi a Mela vrbs Graia Callipolis collocatur, vulgo nunc incolis Gallipoli dicta, in littore maris haud procul a Iapygio siue Salentino promontorio. At Ioannis Episcopi hic memorati obitum describit S. Gregorius lib. 5 ep. 21 Ind. 14 ad Petrum Hydruntinum Episcopum.

e Andreas 6 Episcopus Tarentinus apud Vghellum, ad quem extat epistola eiusdem S. Gregorij 44 libri 2, eiusq; successori Honorio scripta est epistola 24 libri 11 Indict. 6 siue anno Christi 603.

f Ita MSS. nostrum & Corsend. In Vita cum operibus excusa Epitauritanæ. Hinc vitiosius apud Surium Tauritanæ. Est Epidaurus vrbs Dalmatiæ, [Epidaurus.] vulgo Ragusa. Emporium liberum cum Sede Archiepiscopali.

CAPVT VI
Monita Episcopis & alijs Præpositis a S. Gregorio præscripta. Lex talionis in falso accusantes retorquenda. Clericis debita stipendia conferenda.

[29] [Auctoritatem Episcoporum sua auctoritate: firmat:] Avctoritatem quorumlibet Summorum Pontificum Gregorius auctoritatis suæ magnitudine nullo modo minuebat, quin potius multipliciter roborabat. Et quamuis inter culpabiles auctoritatem sui prioratus agnosceret, tamen inter insontes Episcopos se præbebat prorsus æqualem. Quapropter Ioanni Syracusano Episcopo inter cetera scribens, ait: Quod Primas Byzacenus a suis Episcopis impetitus, se Sedi Apostolicæ dicit subijci; si qua culpa in Episcopis inuenitur, nescio quis ei Episcopus subiectus non sit: cum vero culpa non exigit, omnes Episcopi secundum rationem humilitatis æquales sumus, & cet. [lib. 7. ep. 64, Ind. 2., par. 2. cap. 6] Item in libro regulæ pastoralis: Liquet, inquit, quod omnes homines natura æquales genuit, sed variante meritorum ordine, alios alijs culpa postponit. Ipsa autem diuersitas, quæ accessit ex vitio, diuino iudicio dispensatur: vt quia omnis homo æque stare non valet, alter regatur ab altero. Vnde cuncti, qui præsunt, non in se potestatem debent ordinis, sed æqualitatem pensare conditionis: nec præesse hominibus gaudeant, sed prodesse. Antiqui etenim Patres nostri non Reges hominum, sed pastores pecorum fuisse memorantur: & cum Noē Dominus filijsque eius diceret, Crescite & multiplicamini, & replete terram; protinus adiunxit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animantia terræ. [Genes. 9.] [Præpositos vult memores suæ conditionis] Quorum videlicet terror ac tremor, quia esse super animantia terræ præcipitur, profecto esse super homines prohibetur. Homo quippe brutis animalibus, non autem hominibus ceteris natura prælatus est. Et idcirco ei dicitur, vt ab animalibus & non ab homine timeatur: quia contra naturam superbire est, ab æquali velle timeri. Et tamen necesse est, vt Rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri deprehendunt: vt humana saltem formidine peccare metuant, qui diuina iudicia non formidant. Nequaquam tamen Præpositi ex hoc quæsito timore superbiunt, in quo non suam gloriam, sed subiectorum iustitiam quærunt. In eo enim, quod metum sibi a peruerse viuentibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur. Quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent etiam formidini iacere substrati. Sed plerumque Rector eo ipso, quo ceteris præminet, elatione cogitationis intumescit: & dum ad vsum cuncta subiacent, dum ad votum velociter iussa complentur, dum omnes subditi, si qua bene gesta sunt laudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritate contradicunt, dum plerumque laudant etiam quæ reprobare debuerant, seductus ab his, quæ infra suppetunt, super se animus tollitur: & dum foris immenso fauore circumdatur, intus veritate vacuatur, atque oblitus sui, in voces se spargit alienas; talemque se credit, qualem foris audit, non qualem intus discernere debuit: subiectos despicit, [ne intumescant] eosque æquales sibi naturæ origine non agnoscit: & quos sorte potestatis excesserit, transcendisse etiam vitæ meritis credit: cunctis se æstimat amplius sapere, quibus se videt amplius posse. In quodam quippe se constituit culmine apud semetipsum, & qui æqua ceteris naturæ conditione constringitur, ex æquo ceteros respicere dedignatur: sicque vsque ad eius similitudinem ducitur, de quo scriptum est: Omne sublime videt, & ipse est Rex super vniuersos filios superbiæ. [Iob. 41.] Qui singulare culmen appetens, [cum Lucifero] & socialem Angelorum vitam despiciens, ait: Ponam sedem meam ad Aquilonem, & ero similis Altissimo. [Esai. 14.] Miro ergo iudicio intus foueam deiectionis inuenit, dum foris se in culmine potestatis extollit. Apostatæ quippe Angelo similis efficitur, dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul post humilitatis meritum, in tumore superbiæ culmine potestatis excreuit: [& Saule,] per humilitatem quippe prælatus est & per superbiam reprobatus, Domino attestante, qui ait: Nonne cum esses paruulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel? Paruulum se prius in suis oculis viderat: sed fultus temporali potentia, iam se paruulum non videbat. [1 Reg. 13.] Ceterorum namque comparationi se præferens, quia plus cunctis poterat, magnum se præ omnibus æstimabat. Miro autem modo cum apud se paruulus, apud Deum magnus; cum vero apud se magnus apparuit, apud Deum paruulus fuit. Plerumque ergo dum ex subiectorum affluentia animus inflatur, in luxum superbiæ ipso potentiæ fastigio lenocinante corrumpitur: quam videlicet potentiam bene regit, qui & tenere illam nouerit, & impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit cum illa ceteris æqualitate componi. Humana etenim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur. Quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas adiungit? [sed peccantibus zelo correctionis se præferant] Quam tamen potestatem recte dispensat, qui solicite nouerit, & sumere ex illa quod adiuuat, & expugnare quod tentat: & æqualem se cum illa ceteris cernere, & tamen se peccantibus zelo vltionis anteferre. Sed hanc discretionem plenius agnoscimus, si Pastoris primi exempla cernamus. Petrus namque auctore Deo, [exemplo S. Petri,] sanctæ Dei Ecclesiæ principatum tenens, a bene agente Cornelio & sese ei humiliter prosternente, immoderatius venerari recusauit, seque illi similem recognouit, dicens: Surge, ne feceris: & ego ipse homo sum. Sed cum Ananiæ & Saphiræ culpam reperit, mox quanta potentia super ceteros excreuisset, ostendit. Verbo namque eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante deprehendit: & summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod honore sibi vehementer impenso, coram bene agentibus Fratribus non agnouit. Illic quippe communionem æqualitatis meruit sanctitas actionis, hic zelus vltionis ius aperuit potestatis. Et paullo post: Sed cum delinquentes subditos Præpositi corrigunt, restat necesse est, vt solicite attendant, quatenus per disciplinæ debitum, culpas quidem iure potestatis feriant, sed per humilitatis custodiam æquales se ipsis Fratribus, qui corriguntur, agnoscant. Quamuis plerumque etiam dignum est, vt eosdem, quos corrigiimus, tacita nobis cogitatione præferamus. [timentes magis, quod ipsi inulte peccant,] Illorum namque per nos vitia disciplinæ vigore feriuntur: in his vero, quæ ipsi committimus, ne verbi quidem ab aliquo inuectione laceramur. Tanto ergo apud Dominum obligatiores sumus, quanto apud homines inulte peccamus. Et reliqua.

[30] Hac Gregorius æqualitate seruata, Romano Defensori Siciliæ scribit, [Clericorum controuersiæ inter sese aut cum Episcopis quomodo decidendæ:] dicens: Peruenit ad nos, quod si quis contra quoslibet Clericos caussam habeat, despectis eorum Episcopis, eosdem Clericos in tuo facias iudicio exhiberi. [lib. 9. ep. 32] Quod si ita est, quia valde constat incongruum, hac tibi auctoritate præcipimus, vt hoc denuo facere non præsumas. Sed si quis contra quemlibet Clericum caussam habuerit, Episcopum ipsius adeat, vt aut ipse cognoscat aut certe ab ipso iudices deputentur. Aut si ob hoc fortasse ad arbitros eundum est, partes ad eligendos iudices ab ipso executio deputata compellat. Si quis vero vel Clericus vel laicus contra Episcopum caussam habuerit, tunc te interponere debes, vt inter eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente, sibi iudices eligant. Nam si sua vnicuique Episcopo iurisdictio non seruatur, quid aliud geritur, nisi vt per nos, per quos Ecclesiasticus custodiri ordo debuerat, confundatur,

[31] Sicut conuictum de crimine sine vindicta Canonica Gregorius neminem relinquebat, [Falsarij delatores talione mulctandi:] sic nimirum falsarium delatorem regulari tramite puniebat. Vnde Anthemio Subdiacono scribens, ait: Cum fortius punienda sint crimina; quæ insontibus, & maxime sacris Ordinibus ingeruntur, quam sitis culpabiles omnes, qui in caussa Ioannis Diaconi resedistis, attendite, vt Hilarium criminatorem eius, nulla ex definitione vestra pœna veniens castigaret. [lib 9. ep. 66] Nec illud ad excusationem vestram esse credatis idoneum, quod vobis quasi iudicare volentibus, solus Frater & Coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse: nam si zelus in vobis rectitudinis viguisset, facilius vni a multis rationabiliter suaderi, quam multi ab vno poterant sine caussa differri. Quia ergo tantæ nequitiæ malum non debet sine vltione transire, suprascriptum. Fratrem nostrum Paschasium volumus admoneri, vt eumdem Hilarium prius Subdiaconij, quo indignus fungitur, priuet officio, atque verberibus publice castigatum, faciat in exilium deportari: vt vnius pœna multorum possit esse correctio. Cuius si forte leuitatem Diaconij sui adhuc opinio lacerata non commouet, & in hoc, quod non credimus, torpens extiterit, experientia tua hæc, quæ diximus, faciat, & de illius nobis neglectu renuntiet. Idcirco Gregorius non probantem, quod obiecerat, Subdiaconum officio iubet priuari: quia iuxta Canonicas Patrum sententias, qui calumniā illatam non probat, pœnam debet incurrere, quam, si probasset, reus vtique sustineret. Ac per hoc quia Subdiaconus crimen Diaconi probare non potuit, quoniam impositionem manus, qua carere potuisset, non habuit, non Sacerdotio, sed officio caruit, & tamquam reuera infamis, meruit verberibus castigari. Nam cui cum tribus testibus veluti laico crimen quodlibet approbatur, non est mirum, quod obiecit, dum probare non sufficit, si corporali infamiæ, quemadmodum laicus, ex iuris similitudine subiugatur. Quod enim esset Diacono gradum amittere, hoc fuit Subdiacono famæ plenitudine caruisse.

[32] Crimina semel audita Gregorius indiscussa nullo modo præteribat, etiamsi accusatus cum accusatore suo redisset in gratiam. [lib. 2. ep. 38] [ingesta crimina indiscussa præterire non patitur, & calumniatores multat:] Quapropter vniuersis Episcopis Corinthi scribens, ait: [Ind. 11.] Desiderij nostri est ad concordiam redigere discordes, & vnitos esse in gratia eos, quos diuisos ab alterutra dilectione voluntatis facit esse diuersitas. Scripta igitur Fraternitatis vestræ relegentes, agnouimus, quod hi, qui contra Adrianum Fratrem & Coepiscopum nostrum aliqua dixerant, modo cum eodem Episcopo in amicitiam conuenissent, & magna nobis ad præsens facta est de eorum vnitate lætitia. Sed quoniam ea, quæ dicta sunt, indiscussa remanere non patimur, Sedis nostræ Diaconum ad ea inuestiganda dirigimus: quia nuntiati nos facinoris qualitas vehementer impellit, vt ea, quæ audiuimus, dissimulare nullatenus debeamus. Præsertim cum accusatores & accusatum inter se fecisse gratiam indicastis, hoc nobis necesse est subtilius perscrutari, ne fortasse eorum sit comparata concordia. Quæ si, quod absit, non ex caritate, sed ex præmio facta constiterit, maiori hoc emendatione plectendum est. Nam nos, qui Canonice, reuelante Deo, mala, si quidem vera sunt, resecare præcedentia festinamus, commissam postmodum culpam sine vindicta nulla ratione dimittimus. Item Ioanni Episcopo Corinthiorum post aliqua: Paulum, inquit, Diaconem, latorem præsentium, quamuis culpa sua vehementer confundat atq; redarguat, quod deceptus promissione, ab accusatione nuper depositi quondam Episcopi sui destiterit, & cupiditatis studio silere contra animam suam potius, quam prodere vera consensit; tamen quia pios plus nos esse conuenit, quam districtos, hanc ei culpam ignoscimus, atque eum in ordine locoque suo recipiendum censemus. [lib. 4. ep. 50] Nam ei a tempore prolatæ sententiæ afflictionem, quam pertulit, credimus ad vindictam huius culpæ posse sufficere. Euphemium vero atque Thomam, qui pro deserenda accusatione sacros Ordines acceperunt, eisdem Ordinibus priuatos esse, atque ita, sicuti sunt depositi, volumus permanere: nec vmquam eos sub qualibet excusationis specie in sacros Ordines reuocari decernimus. Nam nimis indignum & contra Ecclesiasticæ regulam disciplinæ est, vt honore, quem non ex meritis sed pro sceleris præmio percepere, fungantur. Quia tamen plus misericordiæ quam districtæ nos conuenit operam dare iustitiæ, eosdem Euphemium atque Thomam in ordinem locumque tantummodo, vnde ad sacros Ordines promoti fuerant, volumus reuocari: & cunctis diebus vitæ suæ eorumdem locorum continentiam, sicut consueuerant ante, percipiant. a Clematium vero Lectorem similiter benignitatis intuitu in ordinem locumque suum reuocandum esse constituo. Quibus etiam omnibus, id est, Paulo Diacono, Euphemio, Thomæ, atque Clematio commoda sua secundum locum & ordinem, in quo quisque eorum est, sicut solitus erat accipere, a præsenti Indictione Fraternitas vestra sine aliqua studeat imminutione præbere.

[33] Consueta Clericorum stipendia nullis quarumlibet ægritudinum occasionibus misericordissimus Pater Gregorius retrahebat. [consueta stipendia infirmis Clericis iubet ministrari:] Vnde Candido Episcopo b Vrbis veteris scribens, ait: Cum percussio corporalis, vtrum pro purgatione an pro vindicta contingat, Dei in hoc iudicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpæ, quod absit, offensa respiciat. [lib. 2. ep. 5] Et quia præsentium lator Calumniosus pro hac percussione, quam sustinet, consueta sibi commoda ab Ecclesia vestra asserit denegari, idcirco Fraternitatem tuam præsentibus hortamur epistolis, quatenus nihil eum ad percipienda quæ consueta sunt, hæc ægritudo debeat impedire. [Ind. 10.] Quia diuersis in Ecclesia militantibus, varia, sicut nosti, sæpe contingit infirmitas. Et si hoc fuerint exemplo deterriti, nullus de cetero, qui Ecclesiæ militet, poterit inueniri. Sed secundum loci eius ordinem quæque ei, si sanus esset, poterant ministrari: de ipsa exiguitate, quæ Ecclesiæ potest accidere, Fraternitas tua, diuini contemplatione iudicij, ægrotanti præbere non desinat.

[34] Episcoporum venerabilium factas proprijs Clericis sponsiones, Gregorius Apostolicæ Sedis auctoritatibus roborabat. [lib. 11. ep. 40] Vnde c Ioanni Panormitano Episcopo scribit, dicens: Implenda semper sunt postulantium desideria, quoties illa poscuntur, quæ a ratione non deuiant. Et ideo quia quædam capitula, quæ seruaturum te Clericis tuis petentibus promisisti, nostra ab eis postulatur auctoritate firmari: Fraternitatem tuam his hortamur affatibus, vt ea, quæ præsentia scripta continent, [cautiones Episcoporum suis Clericis factas auctoritate Apostolica roborari vult, eisque quartas pleniter dari iubet.] sine aliqua debeat refragatione seruare. Primum, vt de reditibus Ecclesiæ quartam in integro portionem Ecclesiæ tuæ Clericis, secundum meritum vel officium siue laborem suum, vt ipse vnicuique dare prospexeris, sine aliqua præbere debeas tarditate, De hoc vero, quod ex fidelium oblatione accesserit, itidem quartam partem in solidis vel cellario eis, iuxta pristinam consuetudinem, dare non differas. Reliqua autem mobilia omnia in tua retineas potestate: immobilia cuncta Ecclesiasticis reditibus aggregentur: vt multiplicata quantitate, Clericorum tuorum vsibus, Deo largiente, proficiant. Tabellarium autem vna cum consensu seniorum & Cleri memineris ordinandum, qui annis singulis, ad amputandam fraudis suspicionem, solenniter suas debeat rationes exponere. Vindemiarum vero tempore idem Clerus emendi vinum de possessionibus Ecclesiæ tuæ ad iusta pretia, inquantum vendendum est, remedium consequatur. Nam satis contra rationem est, vt quod potest extraneis venundari, Clericis dato pretio denegetur. Possessiones igitur, vel si qua sunt alia Ecclesiastico iuri competentia, & ab extraneis indebite detinentur, cum omni studio, seruata ciuilitate, in ius Ecclesiæ tuæ reparare festina, vt negligēs in aliquo videri non valeas. Si quid vero de quocumque Clerico ad aures tuas peruenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas, nec ad vindictam te res accendat incognita: sed præsentibus Ecclesiæ tuæ senioribus, diligenter est veritas perscrutanda; & tunc si qualitas rei poposcerit, Canonica districtio culpam feriat delinquentis. Hæc itaque omnia sic solicite ac mansuete studij tui sit custodire, quatenus nec tu promissionis tuæ videaris immemor extitisse, nec illi iustam contra te occasionem inuenire valeant murmurandi. [lib. 3. ep. 11] Item Maximiano Episcopo Syracusano post pauca: Cognouimus de reditibus, Ecclesiæ nouiter acquisitis, Canonicam dispositionem quartarum minime prouenire, sed Episcopos locorum tantummodo distribuere quartam antiquorum redituum, nunc vero quæsita suis vsibus retinere. Quamobrem prauam subintroductam consuetudinem Fraternitas tua viuaciter emendare festinet: vt siue de præteritis reditibus, siue de his, quæ nouiter obuenere, vel obuenientibus, quartæ secundum distributionem Canonicam dispensentur. Incongruum namque est, vnam eamdemque Ecclesiæ substantiam duplici quodammodo iure censeri, id est, vsurpationis & Canonum,

[Annotata]

a Clematicum & Clemacium MSS. Surius Clementium.

b Vrbs-vetus, vulgo Oruieto, vrbs Etruriæ antiquæ, in ditione Pontificia, seu Patrimonio S. Petri: cuius primi Episcopi Ioannes & Candidus solum ex epistolis S. Gregorij noti.

c Ioannes Episcopus Panormitanus successit Victori, de quo actum lib. 3 num. 4 mortuo anno 603.

CAPVT VII
Hæretici & Schismatici ad veram cum Ecclesia Catholica concordiam a S. Gregorio perducti aut inuitati.

[35] Ab alijs Episcopis communione priuatos Gregorius communioni pristinæ reformabat. [li. 2. ep. 26] Quapropter Magno Presbytero Mediolanensis Ecclesiæ scribens, ait: [Ind. 11.] Sicut exigente culpa digne quis a Sacramento communionis abigitur, ita insontibus nullo modo talis irrogari debet vindicta. Comperimus siquidem, [Iniuste excommunicatos ab alijs, absoluit.] quod Laurentius Frater & Coepiscopus noster, nullis te culpis extantibus communione priuauerit. Ideoque huius præcepti nostri auctoritate munitus, officium tuum securus perage, & communionem sine aliqua sume formidine.

[36] Purgantes se a crimine cuiuslibet hæresis Gregorius non solum recipiebat: imo etiam Catholicos declarabat. Vnde Ioanni Constantinopolitano Episcopo scribit, dicens: [lib. 5. ep. 15] Sicut hæreticorum prauitas zelo rectæ fidei comprimenda, ita veræ confessionis est integritas complectenda. Nam si credi fideliter confitenti despicitur, cunctorum in dubium fides adducitur, atque errores incauta districtione mortiferi generantur. Et hinc non solum errantes oues ad caulas minime Dominicas reuocantur, sed etiam intus positæ, ferinis dentibus laniandæ crudeliter exponuntur. Hoc ergo subtiliter, Frater reuerendissime, perpendamus, vt sub prætextu hæresis affligi quempiam, veraciter profitentem fidem Catholicam, non sinamus. Valde enim mirati sumus, cur hi, qui in caussa fidei iudices contra Ioannem Chalcedonensis Ecclesiæ Presbyterum a vobis fuerant deputati, [Ioannem Chalcedonensem Presbyterum Catholicum declarat:] negligentes veritatem opinioni crediderunt, & credere districte profitenti noluerunt: maxime cum accusatores ipsius a Marcionistarum, quam memorabant, hæresim, vnde eum reum moliebantur efficere, interrogati quæ esset, nescire se manifesta professione responderint. Ex qua re euidenter cognoscitur, quia personam ipsius sine Dei respectu non iuste, sed contra animas suas sola grauare voluntate tantummodo voluerint. Nos itaque facto concilio, sicut gestorum apud nos habitorum tenor ostendit, cuncta, quæ erant necessaria, subtiliter perscrutantes atque tractantes, quoniam in nullo ante dictum Presbyterum reum inuenire potuimus, præcipue quia libellus, quem delegatis a vobis iudicibus obtulit, rectæ fidei per omnia synceritati concordat; ea propter eorumdem iudicum reprobantes sententiam, nostra eum diffinitione Catholicum, & ab omni hæreticorum crimine liberum esse, Christi Dei Redemptoris nostri gratia reuelante, denuntiamus. Item Mauritio Imperatori post pauca: Relatis in Concilio, quæ contra Ioannem Ecclesiæ Chalcedonensis Presbyterum acta sunt, simul & serie iudicatis, maiorem illum iustitiam sustinuisse cognouimus. [lib. 5. ep. 16] Quippe quem clamantem se atque monstrantem esse Catholicum, non reatus culpa, sed diu accusatio incerta protriuit intantum, quia accusatores ipsius Marcionistarum, quam memorabant, hæresim nescire se aperta responsione professi sunt. Et qui illico in ipso iudicij fuerant limine repellendi, in accusatione eius incerti permanere permissi sunt. Sed ne ficta eum saltem lacerare potuisset opinio, libellū fidei obtulit, in quo se patenter ostendere fidei rectȩ professorem studuit & sequacem. Sed hunc a sanctissimo Ioanne Coepiscopo meo iudices deputati, iniuste ac irrationabiliter negligentes, dum in eius se nisi sunt occupare grauamine, se potius reprehensibiles ostenderunt. Nam nullus ambigit infidelitatem esse, fidem fidelibus non habere. [lib. 5. ep. 14] Item Narsi Comiti de eodem post alia: De Ioanne vero Presbytero cognoscite, quia caussa illius per Synodum decisa est, in qua aperte cognoui, quia eius aduersarij eum facere hæreticum voluerunt, & diu conati sunt, sed minime potuerunt. [lib. 5. ep. 64] Item Athanasio Presbytero de Isauria: Sicut de eis, quos ab vnitate Ecclesiæ hæreticæ prauitatis error abscidit, affligimur & dolemus: ita de his, quos intra sinum suum Catholicæ fidei professio continet, congaudemus. Et vt pastorali solicitudine illorum nos oportet impietatibus obuiare, sic horum professionibus congruit fauorem impendere, & sincera esse, quæ sapiunt, declarare. Atque ideo, dum tibi ab Athanasio Presbytero Monasterij S. Melæ, cui est vocabulum Tannaco, quod in Lycaonia est prouincia constitutum, contraria integræ fidei orta suspicio est, vt professionis tuæ potuisset integritas apparere, ad Apostolicam Sedem, cui præsidemus, elegisti recurrere: asserens etiam te corporaliter verberatum, aliqua iniuste ac violenter fecisse. Et quamquam ea, [& extortam confessionem infirmam censens,] quæ vi impulsionis fiunt, Canonū minime censura recipiat, & iure habeantur infirma, quia ipse ea dissoluit, qui iniustum fateri compellit: sed magis illa est suscipienda & amplectenda confessio, quæ ex spontanea monstratur voluntate procedere, sicut apud nos fecisse dignosceris. Ne quid tamen nobis ambiguum potuisset existere, sanctissimo Ioanni, quondam Fratri nostro Constantinopolitanæ ciuitatis Antistiti, de te præuidimus scribendum, vt suis nos quid actum esset epistolis informaret: qui sæpe a nobis admonitus, rescribens innotuit, quemdam codicem apud te fuisse inuentum, quo plura continebantur hæretica: & ob hoc aduersus dilectionem tuam fuisse commotum. Quem quia ad nos studuit pro satisfactione transmittere, priores eius partes solicita lectione percurrimus. Et quoniam manifesta in eo hæreticæ infectionis venena reperimus, [Athanasium Presbyterum ab hæresi absoluit.] ne denuo debuisset legi, vetuimus. Sed quia hunc te simpliciter legisse testatus es, & ad amputandam ambiguæ suspicionis materiam, libellum nobis manu tua porrexisti perscriptum, in quo fidem tuam exponens, omnes generaliter hæreses, vel quidquid aduersus Catholicæ professionis integritatem est, apertissime condemnasti, & cuncta, quæ sanctæ quatuor Vniuersales Synodi recipiunt, te semper recepisse ac recipere, quæ condemnauerunt, condemnasse condemnareque professus es: eam quoque Synodum, quæ Imperatoris Iustiniani temporibus de Tribus capitulis facta est, te & suscipere & custodire promisisti: & prohibitus a nobis codicem ipsum legere, in quo pestiferæ fraudis virus innexum est, libentissime consensisti: reprobans etiam atque condemnans omnia, quæ in eo contra Catholicæ fidei integritatem dicta vel latenter inserta sunt, nec eum te legere denuo promisisti. Hac ratione permoti, postquam etiam ex probata a te libelli pagina, & fides tua nobis Catholica Deo custodiente perclaruit, ab omni te hæreticæ peruersitatis macula, iuxta professionem tuam, liberum esse decernimus, & Catholicum atque synceræ in omnibus fidei professorem ac sequacem, Iesu Christi Saluatoris gratia, claruisse pronuntiamus: liberam quoque tribuendo licentiam, ad tuum monasterium in tuo te loco vel ordine nihilominus remeare.

[37] [Schismaticos ad satisfactionem inuitat.] Schismaticos ad recipiendam satisfactionem venire Gregorius inuitabat. Quibus, etiamsi numquam ad vnitatem Ecclesiæ redire voluissent, nullam se facturum violentiam promittebat. Vnde Petro & b Prouidentio Episcopis de Istria scribens, ait: [lib. 4. ep. 49] Deus, qui lætatur in vnitate fidelium, & reuelat quærentibus veritatem, cordi vestro, dilectissimi Fratres, aperiat, quanto vos desiderio in gremio cupiam sanctæ vniuersalis Ecclesiæ contineri, & in eius manere vnitate concordes. Quod fore non dubito, si abiecto contentionis stimulo, satisfieri vobis veraciter de his, de quibus est dubietas, intendatis. Remeantis autem Castorij notarij mei relatione edoctus sum, Fraternitatem vestram ad me habere desiderium veniendi, si promissum fuerit, quia nullam molestiam sustinebit. Hoc ego cognoscens, & opto & succensus ardore caritatis inuito, vt ad me veniendi debeatis laborem assumere, quatenus pariter conferentes, quæ vera & Redemptori nostro sunt placita, & communiter loquamur & modis omnibus teneamus. Ego vero Diuinæ gratia protectionis suffragante, satisfacere vobis, de quibus dubitatis, paratus sum: & confido de omnipotentis Dei nostri clementia, quia illa vobis satisfactio mea interius inhærebit, vt nihil caritati vestræ de cetero possit ambiguum remanere. Nam illa, quæ sanctissimæ quatuor Synodi sapuerunt atque diffiniere, & prædecessor noster Leo sanctissimus Papa, ita & nos sapimus, sequimur ac tenemus, nec ab eorum fide aliquo modo dissentimus. Sed quia plus persona præsens, quam epistola satisfacit: hortor, dilectissimi Fratres, vt ad me venire, sicut præfatus sum, debeatis, dummodo ratione percepta, a concordia sanctæ vniuersalis Ecclesiæ dissensio vos nulla dissociet. Hoc tamen certa vestra sit caritas, quia vos & cum affectu, quo decet, suscipio & cum gratia relaxabo. Nec aliquam vos vel quoscumque alios, qui pro hac ad me caussa venire voluerint, afflictionem vel molestiam sustinere permitto. Sed seu ad consentiendum mihi cor vestrum misericordia diuina compunxerit, siue, quod absit, in ea vos durare dissensione contigerit, ad propria vos remeare, quando volueritis, iuxta promissionem meam, sine læsione vel molestia relaxare curabimus.

[38] Seuerum Aquileiensem Episcopum, caput totius schismatis existentem, Romam venire compellit, dicens: Sicut gradientem per deuia, [Seuerum Aquileiensem Episcopum schismaticum Romam venire compellit,] carpentem denuo rectum tramitem, tota Dominus auiditate complectitur; ita demum de deserente cognitam veritatis viam, maiori mœrore quam gaudio, quo de conuertente lætatus fuerat, contristatur. Quia minoris excessus est veritatem non cognoscere, quam in eadem agnita non manere: aliudque est, quod ab errante committitur; aliud, quod per scientiam perpetratur. [lib. 1. ep. 19] Et nos siquidem quanto incorporatum te iam pridem fuisse in vnitate Ecclesiæ gauisi fueramus, tanto abundantius nunc dissociatum a Catholica societate confundimur. Pro qua re imminente latore præsentium, iuxta Christianissimi & serenissimi rerum Domini iussionem, ad B. Petri Apostoli limina cum tuis sequacibus venire te volumus, vt auctore Deo aggregata Synodo, de ea, quæ inter vos vertitur, dubietate iudicetur. c At Seuerus Apostolica simul imperialique iussione coactus, imminente Smaragdo Exarcho, simulque Antonio Ecclesiæ Romanæ Defensore, [ab aliqua resipiscentia ad vomitum reuersum:] Rauennam perducitur. Vbi veritus cum Gregorio Synodalem subire conflictum, ad vnitatem sanctæ vniuersalis Ecclesiæ, mediante Ioanne Rauennati Pontifice, remeauit. Sed cum post anni spatium ad propria redisset, ab alijs schismaticis persuasus, non solum ad pristinum vomitum redijt, verum etiam Mauricij, Deo semper aduersi, iussione surrepta, qua iubebatur, vt schismatici redire ad vnitatē Ecclesiȩ minime cogerentur, reliquis Episcopis Ecclesiȩ se iungentibus, maximas seditiones conflabat. Quapropter Gregorius neminem iam reuertentium sine cautione iuratoria penitus suscipere satagebat. Qua præstita huiusmodi litteris eidem Patricio Exarcho commendabat: Firminus Frater & Coepiscopus noster, d Tregestinæ Antistes Ecclesiæ, ante aduentum vestræ excellentiæ salubri consilio a schismate, cui inhæserat, resipiscens, [Firminum Ep. Tergestinum sincere conuersum iuuat:] atque ad vnitatem Matris Ecclesiæ rediens, nostris est epistolis confirmatus, quatenus in veræ, quam agnouerat, sinu Matris Ecclesiæ fortitudine animi fixus ac stabilis permaneret. [lib. 11. ep. 38] Quo audito, Seuerus e Gradensis Episcopus, eiusdem caput schismatis, eum diuersis primum cœpit, si posset, suasionibus a bono reuocare proposito. Quod dum perficere auctore Deo minime valuisset, seditionem illi suorum ciuium excitare non timuit. Quanta vero prædictus Frater & Coepiscopus noster Firminus ex eadem immissione pertulerit, plenius illic ac veracius e vicino poteritis agnoscere. Directis itaque excellentiæ vestrȩ iussionibus, his qui in Istriæ partibus locum vestrum agere, Deo auctore, noscuntur, districtius iubete, quatenus & sȩpedictum Fratrem nostrum ab illatis debeant defensare molestijs, & quietem illius, multis ad imitandum profuturam, modis omnibus procurare. Vt hæc vestra prouisio & conuersorum sit optata securitas, & occasio f oborta sequentium. Denique Seuerus quia ad vnitatem sanctæ vniuersalis Ecclesiæ redire non meruit, ad scindendum quoque suæ ipsius diœcesis vnitatem, [Sede Aquileiensi ob schisma diuisa.] Romanum Pontificem sua vecordia suscitauit: adeo vt ab ipso illius obitus g tempore, Aquileiensis diœcesis in h duos metropolitanos, Catholicorum videlicet & schismaticorum, diuisa sit. Neque potuit postmodum, licet omnes generaliter ad vnitatem de schismate repedauerint, ad pristinæ coniunctionis vnionem vsque hactenus reformari.

[Annotata]

a Marcionistæ dicti a Marcione, qui seculo Christi 2 vixit: cuius hæreses refutatæ a Tertulliano, Irenæo & alijs.

b Ita MSS. cum Surio. In editione operum Prudentio. Ceterum in Istria Sedes etiamnum Episcopales sunt Tergesti, [Episcopi Istriæ.] Parentij & Ciuitate-noua olim Æmoniæ. Sed horum Catalogi nullum ex his habent, vtpote valde imperfecti.

c Seuerus anno 589 creatus est Aquileiensis Episcopus, de quo egimus 5 Februarij ad Vitam S. Ingenuini num. 14.

d In editione operum Trigestinæ. At MSS. Tegrestinæ. Quidni & Tergestinæ. [Tergestum.] Certe a Trigesto ablata littera fit Triestium, vulgo Triest, vrbs maritima Istriæ sub ditione Austriaca. Interim deest Firminus Episcopus in Catalogo Episcoporum apud Vghellum.

e Seuerus Aquileiensis supra, iam Gradensis, quia & Helias decessor & Seuerus in insula Grado degebant, timentes iniuriam Longobardorum.

f Ita MSS. excusum oborta & apta.

g Id est, ab anno circiter 605.

h Aquileiæ sedit Ioannes & Gradi Candianus. Hinc vtraque Sedes Patriarchalis habita.

CAPVT VIII
Documenta S. Gregorij circa renuntiationem Episcopatus ob morbos, circa stuprum & dissolutionem coniugij.

[39] Sicut nulli Clericorum pro infirmitate corporis quartarum subsidia Gregorius minuebat, ita nulli Pontificum pro ægritudine qualibet succedendum fore docebat. Vnde Anatolio Constantinopolitano Subdiacono rescribens, ait: [lib. 9. ep. 41] Scripsit mihi dilectio tua, pijssimum Dominum nostrum reuerentissimo Fratri nostro, primæ Iustinianæ Episcopo, pro ægritudine capitis, quam patitur, præcipere succedi, ne fortasse dum Episcopi iura eadem ciuitas non habet, quod absit, ab hostibus pereat: & quidem nusquam Canones præcipiunt, vt pro ægritudine Episcopo succedatur. Et omnino iniustum est, vt si molestia corporis irruit, [Præscribit ob corporis ægritudinem Episcopum deponi non posse:] honore suo priuetur ægrotus. Atque ideo hoc per nos fieri nullatenus potest, ne peccatum in mea anima ex eius depositione veniat: sed suggerendum est, vt si is, qui est in regimine, ægrotat, dispensator illi talis requiratur, qui possit eius curam omnem agere & locum illius in regimine Ecclesiæ, ipso non deposito, ac in custodia ciuitatis implere, vt neque Deus omnipotens offendatur, neque ciuitas inueniatur esse neglecta. Si vero idem reuerentissimus Ioannes fortasse pro modestia sua petierit, vt ab Episcopatus honore debeat vacare, eo petitionem scripto dante, concedendum est: aliter autem nos id facere pro omnipotentis Dei timore omnimodo non valemus. [at Episcopatui renuntiantibus, successores non denegādes:] Quod si hoc petere ille noluerit, quod pijssimo Imperatori complacet, quidquid lubet facere, in eius est potestate, sicut nouit, ipse prouideat. Nos tantummodo in depositionem insontis non faciat permisceri. Quod vero ipse fecerit, si Canonicum est, sequimur: si vero Canonicum non est, inquantum possumus sine peccato nostro, portamus. Pontificibus voluntarie suis renuntiantibus Sedibus, successores Gregorius nullo modo denegabat, eosque postmodum de reditibus relictæ Ecclesiæ sufficienter nutriendos esse censebat. Vnde Mariniano Rauennati Episcopo significans, ait: [lib. 7. ep. 49] Qualiter ordinati a nobis Sacerdotis, corporis qua notum est impediente molestia, Ariminensis Ecclesia Pastorali hactenus sit regimine destituta, dudum Fraternitas vestra cognouit: quem dum, habitatorum loci illius precibus permoti, sæpius hortaremus, vt si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia melioratum se esse sentiret, ad suam, auxiliante Domino, reuerteretur Ecclesiam, datis inducijs, in hoc quadriennio expectatus est. [Ind. 2] Quem dum monitu Clericorum vel ciuium illinc venientium, nosque precibus arguentium, instantius hortaremur, vt si valeret, cum eis auxiliante Domino, remearet, data in scriptis supplicatione nos petijt, vt quia ad eiusdem Ecclesiæ regimen vel susceptum officium pro eadem, qua detinebatur, molestia assurgere nullatenus posset, Ecclesiæ ipsi ordinare Episcopum deberemus. [Ecclesiarum omnium curam demandatam Rom. Pontifici: significat,] Vnde quia cunctarum Ecclesiarum iniuncta nos solicitudinis cura constringit, ne diutius gregi fidelium desit custodia pastoralis, illorum precibus, huiusque ex sui impossibilitate renuntiatione compulsis, visum nobis est, eidem Ariminensi Ecclesiæ debere Episcopum ordinari. Et datis ex more præceptis, Clerum plebemque eiusdem Ecclesiæ non destitimus admonere, quatenus ad eligendū sibi Antistitem concordi prouisione concurrant. [lib. 11. ep. 7.] Item Eleutherio Episcopo: Quamuis triste nobis sit valde, quod loquimur, atque Fraterna nos magis compassione vrgeat, quam de auditis aliquid diffinire permittat: suscepti tamen solicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo, magna nos Ecclesijs cura prospicere, & antequam harum possit vtilitas deperire, quod fieri debeat Deo auctore disponere. Peruenit igitur ad nos, quemdam Episcopum ita passionem capitis incurrisse, vt quæ mente alienata agere soleat, gemitus & fletus audire sit. Ne ergo languente Pastore, grex, quod absit, insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel Ecclesiæ ipsius vtilitates depereant, cauta nos necesse est prouisione tractare. Et ideo quia viuente Episcopo, quem ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen, abducit, alium loco eius, nisi recusante eo, nulla sinit ratio ordinari; si interualla ægritudinis habere est solitus, ipse data petitione, nec se vlterius ad hoc ministerium, subuertente infirmitate, nec ad alia officia posse fateatur assurgere, & alium loco suo expetat ordinandum. Quo facto, omnium solenni electione alter, qui dignus fuerit, Episcopus consecretur: sic tamen, vt quousque eumdem Episcopum in hoc seculo vita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem Ecclesia ministrentur. Enimuero si nullo tempore ad sanæ mentis redijt officium, persona fidelis ac vitæ est probabilis eligenda, quæ ad regimen Ecclesiæ idonea possit existere, atque de animarum vtilitate cogitare, inquietos sub disciplinæ vindicta restringere, Ecclesiasticarum rerum curam gerere, & maturum atque efficacem se in omnibus exhibere. Qui etiam, si Episcopo, qui nunc ægrotat, superstes extiterit, loco eius debeat consecrari.

[40] [Pœnam, qui virginem vitiarat, indicit:] Virginem stupratam Gregorius iubebat vxorem percipere, aut stupratorem eius, castigatum verberibus, in monasterio deputare. Vnde Felici a Sipontino Episcopo scribit, dicens: Expectabamus Fraternitatem tuam sua aliquos ad Deum prædicatione conuertere, & male agentes ad rectitudinem reuocare. [lib 2. ep. 44] Qua de re nimis contristamur, quia e diuerso in nepotis tui Felicis prauitate, tua euidenter, qui talem nutristi, culpa monstrata est. [Ind. 11.] Peruenit itaque ad nos, quod suprascriptus Felix, Euangelici Diaconi tui filiam stupro deceperit. Quod si verum est, quamuis graui esset de lege pœna plectendus, nos tamen aliquatenus legis duritiam mollientes, huiuscemodi disponendo præcipimus, vt quam stuprauit, vxorem habeat; aut certe si renuendum putauerit, districtus ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterium, in quo pœnitentiam peragat, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine nostra præceptione licentia.

[41] [non permittit virum absque vxoris consensu monasticam vitam suscipere.] Virum sine vxoris propriæ voluntate conuersum, etiamsi fuisset iam tonsuratus, Gregorius vxori reddi iubebat. Quapropter Adriano Panormitano notario scribens, ait: Agathosa latrix præsentium questa est maritum suum contra voluntatem suam in monasterio Vrbici Abbatis esse conuersum. Quod quia ad eiusdem Abbatis culpam & inuidiam non est dubium pertinere, experientiæ tuæ præcipimus, vt diligenti inquisitione discutiat, ne forte cum eius voluntate conuersus sit, vel ipsa se mutare promiserit. [lib. 9. ep. 44] Etsi hoc reperit, & illum in monasterio permanere prouideat, & hanc, sicut promisit, mutare compellat. Si vero nihil horum est, nec quondam fornicationis crimen, propter quod viro licet vxorem dimittere, prædictam mulierem commisisse cognoueris, ne illius conuersio, vxori relictæ in seculo, fieri possit perditionis occasio, volumus, vt maritum suum illi, etiamsi iam tonsuratus est, reddere omni debeas excusatione cessante. Quia etsi mundana lex præcipit, conuersionis gratia vtrolibet inuito, solui posse coniugium, diuiua lex fieri non permittit: nam excepta fornicationis caussa, virum vxorem relinquere, nulla ratione concedit. Quia postquam copulatione coniugij, viri atque mulieris vnum corpus efficitur, non potest ex parte conuerti, & ex parte in seculo permanere.

[Annotatum]

a De Siponto vrbe Apuliæ euersa late egimus 7 Februarij ad Vitam S. Laurentij Episcopi Sipontini.

CAPVT IX
Iudæi qua sint ratione tolerandi & coercendi. Non Sabbatum, sed dies Dominica veneranda.

[42] Ivdæorum perfidiam rationibus magis, quam violentijs excutere Gregorius decertabat. Quapropter a Virgilio & b Theodoro Episcopis Galliarum post aliqua scribens, [Vim nullam Iudæis inferendam statuit:] ait: Plurimi Iudaicæ religionis viri, in hac prouincia commanentes, ac subinde in Massiliæ partibus pro diuersis negotijs ambulantes, ad nostram perduxere notitiam; multos consistentium in illis partibus Iudæorum, vi magis ad fontem baptismatis, quam prædicatione perductos: nam intentionem quidem huiuscemodi & laude dignam censeo, & de Domini nostri descendere dilectione profiteor. [lib. 1. ep. 45] Sed hanc eamdem intentionem nisi competens Scripturæ sacræ comitetur effectus, timeo ne aut mercedis opus exinde non proueniat, aut iuxta aliquid animarum, quas eripi volumus, quod absit, dispendia subsequantur: dum enim quispiam ad baptismatis fontem, non prædicationis suauitate, sed necessitate peruenerit, ad pristinam superstitionem remeans, inde deterius moritur, vnde renatus esse videbatur. Fraternitas ergo vestra huiuscemodi homines frequenti prædicatione prouocet, quatenus mutare veterem magis vitam de doctoris suauitate desiderent: sic enim & intentio nostra recte perficitur, & conuersi animus ad priorem denuo vomitum non mutatur. Adhibendus ergo illis est sermo, qui & errorum spinas in ipsis vrere debeat, & prædicando, quod in his tenebrescit, illuminet: vt pro his admonitione frequenti mercedem Fraternitas vestra capiat, & eorum, quantas Deus donauerit, animas ad regenerationem nouæ vitæ perducat. Item Victori Episcopo Panormitano: Sicut Iudæis non debet esse licentia, quidquam in Synagogis suis vltra quam permissum est lege, præsumere: ita in his, quæ eis concessa sunt, nullum debent præiudicium sustinere. [lib. 7 ep. 26, Ind. 1.]

[43] [Christianos Iudæis subesse non patitur:] Quemadmodum Iudæos violenter baptizari Gregorius denegabat, ita Christianos eis quoquomodo subijci nullatenus permittebat. Vnde Libertino Prætori Siciliæ scribens, ait: Fertur, quod Nasas quidam sceleratissimus Iudæorum, sub nomine B. Eliæ oratorium punienda temeritate construxerit, multosque illic Christianorum ad adorandum sacrilega seductione deceperit. [lib. 2. ep. 37., Ind. 11.] Sed & Christiana, vt dicitur, mancipia comparauit & suis ea obsequijs ac vtilitatibus deputauit. Dum igitur seuerissime in eum pro tantis facinoribus debuisset vlcisci, gloriosus Iustinus medicamento auaritiæ, vt nobis scriptum est, delinitus, Dei distulit iniuriam vindicare. Gloria autem vestra hæc omnia districta examinatione perquirat, & si huiuscemodi manifestum esse repererit, ita districtissime ac corporaliter in eumdem sceleratum festinet vindicare Iudæum, quatenus hac ex caussa & gratiam sibi Dei nostri conciliet, & his se posteris pro sua mercede imitandum monstret exemplis. Mancipia autem Christiana, quæcumque eum comparasse patuerit, ad libertatem, iuxta legum præcepta, sine ambiguitate perducite: ne, quod absit, Christiana Religio Iudæis quoquomodo subdita polluatur. [lib. 3. ep. 21] Item Venantio Episcopo c Lunensi: Multorum ad nos relatione peruenit, a Iudæis in Lunensi ciuitate degentibus, in seruitium Christiana detineri mancipia: quæ res nobis tanto visa est asperior, quanto a Fraternitate tua & patientia operosior. Oportebat quippe te respectu loci tui ab Christianæ religionis intuitu, nullam relinquere occasionem superstitioni Iudaicæ, ne simplices animæ non tam suasionibus quam potestatis iure quodammodo deseruirent. Quamobrem hortamur Fraternitatem tuam vt secundum pijssimarum legum tramitem, nulli Iudæo liceat Christianum mancipium in suo retinere dominio: sed si, qui penes eos inueniuntur, libertas eis tuitionis auxilio ex legum sanctione seruetur.

[44] Si quos Christianorum pro longitudine itineneris per Prouincias ab Hebræorum seruitio per legalem violentiam Gregorius liberare non poterat, [Christianos seruos a Iudæis emptos redimi iubet:] suis pretijs redimendos esse censebat. Vnde Candido Presbytero per Gallias scribens: Dominicus, inquit, præsentium portitor, lacrymabiliter nobis innotuit, quatuor Fratres suos de captiuitate a Iudæis redemptos esse, atque eos nunc Narbonæ in eorumdem Iudæorum seruitio detineri. [lib. 6. ep. 21] Et quia omnino graue execrandumque est Christianos esse in seruitio Iudæorum, dilectionem tuam scriptis præsentibus adhortamur, vt cum omni subtilitate & solicitudine studeat perscrutari, & si reuera ita est, atque manifesta tibi veritate constiterit, quia neque ipsi vnde se redimant, neque suprascriptus portitor habet, eos studij tui sit redimere, sciens quia quidquid in eis dederis, tuis sine dubio rationibus imputabitur.

[45] Iudæorum mancipia semel confugientia ad Ecclesiam, numquam quibuslibet suasionibus reddi iubebat. Vnde Ianuario d Caralitano Episcopo inter cetera scribens, ait: [lib 3. ep. 9] Peruenit ad nos, seruos ancillasque Iudæorum fidei caussa ad Ecclesiam refugientes, [Iudæorum mancipia ad Ecclesiam confugientia reddi vetat:] aut infidelibus restitui Dominis aut eorum, ne restituantur, pretium dari. Hortamur igitur, vt nullatenus tam prauam consuetudinem manere permittas: sed cum quilibet Iudæorum seruus ad venerabilia loca fidei caussa confugerit, nullatenus eum patiamini præiudicium sustinere. Sed siue olim Christianus siue nunc fuerit baptizandus, sine vllo Christianorum pauperum damno, Religioso Ecclesiasticæ pietatis patrocinio, in libertatem modis omnibus defendatur.

[46] Non solum Christiana mancipia Gregorius in libertatem pristinam legaliter reuocabat, verum etiam pagana, [Paganorum mancipia Iudæis vendi prohibet,] ad fidem venire volentia, vendi nullo modo permittebat. Vnde e Fortunato Neapolitano Episcopo inter cetera scribens, ait: Fraternitatem vestram oportet esse solicitam, & si de Iudæorum seruitio non solum Iudæus, sed etiam quisquam Paganorum fieri voluerit Christianus, postquam voluntas eius fuerit patefacta, ne hunc sub quolibet ingenio vel argumento cuipiam Iudæorum venumdandi facultas sit: sed is, qui ad Christianam conuerti fidem desiderat, defensione vestra in libertatem modis omnibus vindicetur. [lib. 5. ep. 31] Hi vero, quos huiuscemodi oportet seruos amittere, ne forsitan vtilitates suas irrationabiliter æstiment impediri, solicita vos hoc conuenit consideratione seruare: vt si Paganos, quos mercimonij caussam de exteris finibus emerint, intra tres menses, dum emptor, cui vendi debeant, inueniatur, fugere ad Ecclesiam forte contigerit, & velle se dixerint fieri Christianos, vel etiam extra Ecclesiam hanc talem voluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emptore percipiant. Si autem post præfinitos tres menses quisquam huiuscemodi seruorum Iudaicorum velle suum edixerit, & fieri voluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emere, nec dominus qualibet occasionis specie audeat venumdare, sed ad libertatis procul dubio præmia perducatur: quia hunc non ad vendendum, sed ad seruiendum sibi intelligitur reseruasse.

[47] [& ad fidem conuersa, a seruitute & eorum libera censet:] Pagana mancipia Iudæos, videlicet dominos suos, ad fidem præcedentia, in eorum seruitium etiamsi ipsi eos ad Christianitatem subsequebantur, nullo modo reuocabat. Vnde f Ioanni Syracusano Episcopo: Felix, inquit, præsentium portitor questus nobis est, cum sit de Christianis natus parentibus, a quodam Christiano, Samaræo se, quod dici scelus est, esse donatum: & dum huiuscemodi superstitionis homines Christiana quolibet modo mancipia possidere nec ratio legis nec reuerentia religionis admittat, se tamen per decem & octo annos in eius asserit seruitio permansisse: sed cognoscente hoc decessore vestro sanctæ memoriæ Maximiano, ab eo se zelo, sicut decuit, Sacerdotali commoto, de Samaræi nefario seruitio dicit liberatum. [lib. 7. ep. 22, Ind. 1.] Sed quia eiusdem Samaræi filius post quinque annos factus dicitur Christianus, & suprascriptum Felicem in eius seruitium, quantum ipse dicit, quidam nituntur redigere, sanctitas vestra hæc, quæ edocti sumus, diligenter inquirat: & si ita ei esse constiterit, eum tueri studeat, & a nullo sub qualibet occasione grauari permittat: quia dum superstitiosæ sectæ mancipia, dominos suos ad fidem præcedentia, seruitio eorum aperte redigi iura prohibeant, quanto magis hic de Christianis parentibus natus, & factus a paruulo Christianus, hanc non debet quæstionem aliquo modo sustinere? maxime quia nec patris esse seruus potuit, quem liquet ex praua potius præsumptione pœnam posse venientem de legibus sustinere.

[48] Circumcidi saltem Paganorum neminem Gregorius permittebat. Quamobrem g Leoni Catanensi Episcopo: [Circumcidi paganorum neminem, permittit:] Res, inquit, ad nos omnino detestabilis & legibus inimica peruenit, quæ si vera est, Fraternitatem tuam vehementer accusat, quia eam de minori solicitudine probat esse culpabilem. Comperimus autem, quod Iudæi vel Samarȩi degentes Catanæ, pagana mancipia emerint, atque ea circumcidere ausu temerario præsumpserint. Idcirco necesse est, vt omnimodo zelum in hac caussa Sacerdotalem exerceas, & cum omni hoc viuacitate ac solicitudine studeas perscrutari. Et si ita reperetis, mancipia ipsa siue mora in libertatem modis omnibus vendica, & Ecclesiasticam eis tuitionem impende. Nec quidquam dominos eorum de pretio quolibet modo recipere patiaris: qui non solum hoc damno mulctandi, sed etiam alia erunt pœna de legibus feriendi

[49] [Iudæorum munera execratur,] Sane quia Iudæorum perfidia zelum Christianorum, datis contra se muneribus ludificare solebat, non solum nil ab eis penitus capiebat, quinimo eorum munera Gregorius execrabilia iudicabat. [li. 7. ep. 120] Vnde h Recharedo regi Wisigothorum postea scribit, dicens: [Ind. 2.] Præterea indico, quia creuit de vestro opere in laudibus Dei hoc, quod dilectissimo Filio meo Probino Presbytero narrante cognoui: quia cum vestra Excellentia constitutionem quamdam contra Iudæorum perfidiam dedisset, hi de quibus prolata fuerat rectitudinem vestræ mentis inflectere, pecuniarum summam offerendo, moliti sunt: quam Excellentia vestra contempsit, & omnipotentis Dei placere iudicio quærens, auro innocentiam prætulit. Qua in re mihi Dauid Regis factum ad memoriam venit, ui dum concupita aqua de cisterna Bethlehemitica, quæ inter hostiles cuneos habebatur, ab obsequentibus militibus fuisset oblata, protinus dixit: Absit a me, vt sanguinem istorum hominum bibam. [2. Reg. 23.] Quam quia fudit, & bibere noluit, scriptum est: Libauit eam Domino. Si igitur ab armato Rege in sacrificium Dei versa est aqua contempta, pensemus quale sacrificium omnipotenti Deo Rex obtulit, qui pro amore illius non aquam, sed aurum accipere contempsit. Itaque Fili excellentissime, fidenter dicam, quia libasti aurum Domino, quod contra eum habere nullo modo voluisti, &c.

[50] Hinc est, quod, sicut a maioribus traditur, [exemplo aliorum Pontificum.] & nos vsque ad nostra tempora, dum adhuc pubesceremus, oculis nostris conspeximus, consuetudo vetus obtinuit, vt omnes superstitionis illius homines, quantumcumque pulcherrima mercimonia detulissent, numquam Pontificalibus alloquijs fruerentur, numquam obtutibus Apostolicis potirentur: sed extra velum longissimæ porticus, non quidem in scamnis, sed in marmoreo pauimento sedentes, suscepta pretia numerabant, ne videlicet viderentur aliquid de manu Pontificis accepisse. Nam reuerendæ memoriæ i Nicolaus Pontifex k Arsenium quondam, l Hortanæ ciuitatis Episcopum, Iudaicas tunc primum pellicias introducere molientem, adeo auersatus est, vt ei palatinam processionem vellet adimere, nisi superstitiosæ gentis vestibus abiurando, cum Sacerdotalibus infulis consuetudinaliter procedere studuisset.

[51] Antichristi prȩcursores, obseruari debere Sabbatum prædicantes, Gregorius comminando taliter refutauit: [lib. 11. ep. 3] Peruenit ad me, [opponit se ijs qui sabbatum obseruandū prædicabant:] quosdam peruersi spiritus homines praua inter vos aliqua & sanctæ fidei aduersa seminasse, ita vt die Sabbati aliquid operari prohiberent. [Ind. 6.] Quos quid aliud, nisi Antichristi prædicatores dixerim? qui veniens diem Sabbatum atque Dominicum ab omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se simul & resurgere simulat, haberi in veneratione vult diem Dominicum. Et quia Iudaizare populum compellit, vt exteriorem ritum legis reuocet & sibi Iudæorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum. Hoc enim, quod per Prophetam dicitur, ne inseratis onera per portas vestras die Sabbati; tamdiu teneri potuit, quamdiu legem licuit iuxta litteram custodiri. [Ier. 17.] At postquam gratia omnipotentis Domini nostri Iesu Christi apparuit, præcepta legis, quæ per figuram dicta sunt, iuxta litteram seruari non possunt. Nam si quis dicit hoc de Sabbato esse seruandum, dicat necesse est, etiam carnalia sacrificia persoluenda, dicat præceptum quoque de circumcisione corporis adhucusque retinendum. Sed contra se Paulum Apostolum audiat dicentem: [Gal. 5.] Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. Nos itaque hoc, quod Sabbato scriptum est, spiritualiter accipimus, spiritualiter retinemus. Sabbatum enim requies dicitur. Verum autem Sabbatum, ipsum redemptorem nostrum Iesum Christum Dominum habemus. Et qui lucem fidei eius cognoscit, si peccata concupiscentiæ ad mentem per oculos trahit, in die Sabbati onera per portas introducit. Non ergo in die Sabbati onera per portas introducimus, si in Redemptoris nostri gratia constituti, pondera peccati ad animam per sensus corporeos non trahamus. Nam idem Dominus ac Redemptor noster, multa in die Sabbati ligitur operatus, ita vt Iudæos reprehenderet, dicens: Quis vestrum bouem aut asinum suum non soluit in die Sabbati, & ducit adaquare? [Luc. 13.] [Qui quis lauari possit Dominico die.] Si ergo ipsa per se veritas non custodiri iuxta litteram Sabbatum præcepit, quisquis otiosus Sabbatum secundum legis litteram custodit, cui alteri, nisi ipsi veritati contradicit? Aliud quoque ad me perlatum est, vobis a peruersis hominibus esse prædicatum, vt Dominicorum die nullus debeat lauari. Et quidem si pro luxu animi atque voluptate quis lauari appetit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus: si autem pro necessitate corporis, hoc nec Dominico die prohibemus. Scriptum quippe est: Nemo vnquam carnem suam odio habet, sed nutrit & fouet eam. [Ephes. 5.] Et rursum scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentijs. [Rom. 13.] Qui igitur carnis curam in concupiscentijs fieri prohibet, profecto in necessitatibus concedit. Nam si Dominicorum die corpus lauare peccatum est; lauari ergo die eodem nec facies debet. Si autem hoc in corporis parte conceditur, cur hoc, exigente necessitate, toti corpori denegetur? Dominicorum vero die a labore terreno cessandum est, [Dominico die quid agendum.] atque omnimodo orationibus insistendum: vt si quid negligentiæ per sex dies agitur, per diem Resurrectionis Dominicæ precibus expietur.

[Annotata]

a Hic est S. Virgilius Episcopus Arelatensis, cuius Vitam dedimus 5 Martij.

b Hic est Theodorus Episcopus Massiliensis, vir præclarus, inscriptus Martyrologio Gallicano ad diem 2 Ianuarij.

c Luna vrbs fuit Etruriæ ad consinia Lucæ, qua destructi, Sedes Episcopalis Sarzanam proximam ciuitatem translata est. [Luna vrbs.] Vghellus Sanctum appellat, ac dubitat num. ad 13 diem Octobris spectet, quo S. Venantius Abbas Lunæ adscribitur apud Ferrarium.

d Caralis, & sæpius Calaris vrbs primaria Sardiniæ versus Africam.

e Fortunatus 28 Episcopus Neapolitanus fuit ab anno 593 ad 600.

f Ioannes 33 Epis. Syracusanus, Pallij sacri beneficio a S. Gregorioanno 596 decoratus, qui illi plures epistolas misit. Mortuus est anno 609. Colitur 23 Octobris.

g Leo 7 Episc. Catanensis in Sicilia.

h Reccaredus Rex Gothorum Catholicus regnauit ab anno 586 vsque ad an. 601. Consule Marianam lib 6 de Rebus Hispaniæ cap. 1.

i Est hic Nicolaus I, qui Sedit ab anno 858 ad annum 867.

k Arsenius a Nicolao Papa in Gallias missus est, vt Lotharium Regem a nefario Thuetbergæ amore reuocaret. Anastasius in Vita istius.

l Horta vrbs Etruriæ prope fluuium Tiberim, in hodierno Patrimonio S. Petri.

CAPVT X
Compassio S. Gregorij erga ægros Episcopos aliosque afflictos. Futuræ calamitates prædictæ.

[52] Tanta compassionis gratia circa omnes Gregorius redundabat, vt alterius infirmitatem in suo corpore hunc sustinuisse, [Solicitus curat valetudinem Castorij Episcopi Ariminensis,] si velis, aspicias. [lib. 2. ep. 22, Ind. 10.] Vnde Ioanni Rauennati Episcopo scribens, ait: Dominicis mandatis præcipimur proximos, sicut nosmetipsos diligere, eorumque languoribus tamquam proprijs infirmitatibus condolere. Quorum memor vestra Fraternitas, competenti sibi more a Castorium Fratrem Coepiscopumque nostrum, & prius per compassionem studuit visitare, & eum postmodum pro excrescente molestia corporis in Rauennati vrbe suscipere. Vnde non solum nos impensæ caritatis, sed & Deum vobis fecistis procul dubio debitorem, cui in Fratris infirmitate condoluisse probamini, ipsumque ægrum in sui membri molestia non solum visitasse, sed etiam suscepisse. Quem quidem ipse pro sua simplicitate illic ordinare omnino renuebam, sed petentium importunitas fecit, vt nullatenus contra dicere potuissem. Si autem fieri potest, multum mihi & ipsi consulitis, si eum ad me vel per Siciliam transmittatis. Item b Leontio Episcopo Vrbinati: Castorium Fratrem Coepiscopumque nostrum Romæ pro corporis sui molestia retinemus. [lib. 2. ep. 24, Ind. 11.] Et quia nunc ad suam non valet Ecclesiam remeare, propterea eo absente, Ecclesiæ ipsius Fraternitati tuæ visitationis operam præuidimus delegandam. Item vniuersis habitatoribus Arimini: Si culpam vestram, Filij dilectissimi, intentius velitis attendere, assidua vos apud Deum debetis oratione purgare, quod Episcopum vestrum non deuota mente, nec vt filij, suscepistis: quem inquietudo & tribulatio a vobis illata, ad hoc vsque perduxit, vt molestiam corporalem incurreret. [Ibid. ep. 25] Quamuis in eo nihil de his, quæ nobis sunt scripta, cognouimus, sed solam inesse debilitatem vidimus, pro qua eum hic retinere curauimus. Item Eulogio Patriarchæ Alexandrino: Ante hoc temporis Bonifacij chartularij Responsalis mei, qui in vrbe regia demoratur, [Eulogij Patriarchæ Alexandrini,] vehementer me scripta turbauere; quæ dicebant dulcissimam mihi atque suauissimam sanctitatem vestram defectum corporei luminis pertulisse. [lib. 11. ep. 47] Ex quibus scriptis graui mœrore perculsus sum: sed subito Creatoris ac Redemptoris nostri gratia prosperante, beatitudinis vestræ suscepi epistolam, & sanum de ea corporis molestia, quam audieram, agnoscens, exultaui vehementer: quia tanta lætitia cordis secuta est, quanta prius tristitiæ amaritudo præcesserat. Scimus enim, quia in omnipotentis Dei adiutorio, multorum salus est vita vestra. [lib. 11. ep. 24] Item Rusticianæ Patriciæ: Quoties de vrbe regia ad nos aliquis venit, curæ nobis est de corporis vestri sospitate requirere: sed peccatis meis facientibus, semper audio, quæ me tædet audire: quia in tanta tenuitate ac debilitate, adhuc in vobis referunt podagræ dolores excrescere. Sed oro omnipotentem Deum, vt omnia, quæ in vestro corpore aguntur, ad salutem animæ dirigantur. Flagella temporalia æternam vobis præparent quietem, & per eos dolores, [Mariniani Episcopi Rauennatis:] qui cum fine sunt, gaudium vobis sine fine concedat. Item Mariano Episcopo Rauennati: Venientes quidam Ranennates homines grauissimo me mœrore inuenerunt perculsum, quia Fraternitatem tuam retulerunt de vomitu sanguinis ægrotare. [lib. 9. ep. 28, Ind. 4.] Ex qua re solicite & singulatim eos, quos hic doctos lectione nouimus, medicos secimus requiri: & quid singuli senserint, quidue dictauerint, sanctitati vestræ scriptum misimus. Qui tamen quietem & silentium præ omnibus dictant: quam si tua Fraternitas in sua Ecclesia possit habere, valde sum dubius. Et ideo videtur mihi, vt ordinata illic Ecclesia, vel qui Missarum solennia explere valeant, vel qui Episcopij curam gerere, hospitalitatem & susceptionem possit exhibere, quiue monasterijs custodiendis præesse norint, tua Fraternitas ad me ante æstiuum tempus debeat venire, vt ægritudinis tuæ ego specialiter, inquantum valeo, curam geram, quietemque tuam custodiam: quia huic ægritudini æstiuum tempus medici vehementer dicunt periculosum: & valde pertimesco, ne si curas aliquas cum aduersitate corporis ceperis, amplius ex eadem molestia pericliteris. Ego enim ipse valde sum debilis, & omnino est vtile, vt cum Dei gratia sanus ad tuam Ecclesiam redeas: aut certe, si vocandus es, inter manus tuorum voceris: & ego, qui me proximum morti video, si omnipotens Deus ante vocare voluerit, inter tuas manus debeam transire.

[53] Pro barbarorum incursionibus bis in hebdomada fieri Litanias Gregorius decernebat. Quapropter vniuersis Episcopis Siciliæ scribens, ait: Super afflictiones & gemitus, [contra barbarorum incursiones Litanias indicit:] quos annosa hic continuatione de hostibus sustinemus, maior nos metus excruciat, quod inimicos nostros omni annisu ad Siciliæ inuasionem cognoscimus festinare. [lib 9. ep. 45] Sed ne hoc illis molientibus, prosperitatem multitudo nostrorum præbeat peccatorum, toto nos corde ad Redemptoris nostri remedia conferamus, & quibus virtute resistere non possumus, lacrymis obuiemus. Nam quid vobis cauendum, quidue sit vehementius formidandum, ex istius Prouinciæ debetis desolatione colligere. Itaque hortor, Fratres reuerendissimi, vt omni hebdomada quarta & sexta feria Litaniam inexcusabiliter indicatis, & contra hos barbaricæ crudelitatis incursus, supernæ protectionis auxilium imploretis.

[54] Eadem Siciliam simoniaca hæresi libidineque sordentem, Gregorius, sicut c modo cernitur, perituram prædixit, Maximiano Syracusano Episcopo scribens: [prædicit Siciliæ interitum] Tanta nobis subinde mala, quæ aguntur in illa prouincia, nuntiantur, vt peccatis facientibus, quod auertat omnipotens Deus, celeriter eam perituram credamus. [lib. 1. ep. 12]

[55] Sed & peiora prioribus esse futura, præsago spiritu Maximo Salonitano Episcopo scribit, dicens: Ad Romanam Vrbem veniens communis Filius Presbyter Veteranus, ita me podagræ doloribus debilem reperit, [contra deteriora tempora, quæ prædicit, alios animat:] vt Fraternitatis tuæ epistolis per me respondere nullatenus valuissem. [lib. 8. ep. 56] Et quidem de Sclauorum gente, quæ vobis valde imminet, & affligor vehementer & turbor. Affligor in his, quæ iam in vobis patior: conturbor autem, quia per Istriæ aditum iam ad Italiam intrare cœperunt. De Iuliano autem Scribone quid dicam, quando vbique video, quia nobis peccata nostra respondeant, vt & foris a Gentibus, & intus a peruersis iudicibus conturbemur? Sed nolite de talibus omnimodo contristari, quia qui post nos vixerint, deteriora tempora videbunt, ita vt in comparatione sui temporis, felices nos æstiment dies habuisse. Inquantum vero præualet Fraternitas tua, opponere se pro oppressis debet. Quæ etiam si prodesse minime valuerit, ipsa omnipotenti Deo mentis deuotio sufficit, quam dedit. [Prouer. 24.] Scriptum est enim: Eripe eos, qui ducuntur ad mortem, & qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Quod si dixeris, Vires non suppetunt: qui Inspector est cordis, ipse intelligit. In omni ergo, quod agis, Inspectorem cordis appete habere placatum: quidquid est, vnde illi placeas, facere non omittas. Nam humani terrores & gratiæ, fumo sunt similes, qui leni aura raptus euanescit. Hoc certissime scito, quia placere Deo & prauis hominibus nullus potest. In tanto se ergo æstimet Fraternitas tua omnipotenti Deo placuisse, quanto se peruersis hominibus displicuisse cognouerit. Ipsa tamen defensio pauperum moderata & grauis sit, ne, si quid nimis rigide agitis, ex iuuentute vos arbitrentur homines superbire. Sed talis necesse est vt inueniatur pro oppressis vestra defensio, quatenus & humiles protectionem sentiant, & oppressores non facile inueniant, quod ex maleuola mente reprehendant. [Ezech. 2.] Attende ergo quod ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, increduli & subuersores sunt tecum, & cum scorpionibus habitas. Et beatus Iob ait: Frater fui draconum, & socius struthionum. [Iob 30.] Et Paulus discipulis dicit: In medio nationis prauæ & peruersæ, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo. [Phil. 2.] Tanto ergo debemus cautius ambulare, quanto nos scimus inter Dei inimicos viuere.

[56] Huius cautelæ suæ conscius, Romano Defensori Gregorius ait: Peruenit ad nos, quia quidam homines minorem omnimodo discretionem tenentes, in suis nos periculis implicari desiderent, [iniuste neminem ab Ecclesia defendi permittit.] atque ita volunt ab Ecclesiasticis personis defendi, vt ipsæ quoque personȩ Ecclesiasticȩ ex eorum culpa teneantur. [lib 7. ep. 24, Ind. 2.] Idcirco præsenti te præceptione admoneo, & per te Fratrem & Coepiscopum nostrum dominum Ioannem, vel ceteros, qui interesse possunt, vt patrocinia Ecclesiastica, siue mea suscipiatis scripta, siue etiam ea minime fuerint directa, sub tāto moderamine debeatis impendere, quatenus si qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur iniuste defēdi: ne opinionem male agentium ex indiscretȩ defensionis ausu in nos vllo modo transferamus. Sed quantum decet Ecclesiam, admonendo, verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, vt & illis opem feratis, & opinionem sanctæ Ecclesiæ non inquinetis.

[57] [confugientibus ad Ecclesiam, quale velit subsidium conferri.] Item Ioanni Episcopo post aliqua: Si qui eorum, de quibus est aliqua quæstio, in Ecclesiam fortasse refugerint, ita debet caussa disponi, vt nec ipsi violentiam patiantur, nec hi, qui dicuntur oppressi, damna sustineant. Curæ ergo vestræ sit, vt eis sacramentum ab his, quorum interest, de seruanda lege & iustitia promittatur, & per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. Quibus etiam Ecclesiæ vestræ Defensorem deputare vos conuenit, cuius solicitudine ea, quæ illis fuerint promissa, seruentur.

[Annotata]

a Castorius 8 Ariminensis Episcopus consecratus a S. Gregorio anno 592, qui ob morbum cessit anno 593 & electus est successor Agnellus.

b Leontius 2 Episcopus Vrbinas collocatur.

c Anno 873 cum auctor scriberet. Erat sub Saracenis, ab his anno 828 occupata.

CAPVT XI
Summa in verbis & operibus S. Gregorij humilitas.

[58] [S. Gregorius præ humilitate non admittit titulos honoris:] Qvantæ humilitatis Gregorius fuerit, cum ex multis, tum ex his manifestissime poterit deprehendi, quod omnes quidem Sacerdotes, Fratres & Comministros; Clericos autem diuersi Ordinis, dilectissimos Filios: at vero laicos viros, dominos; & & fœminas, dominas in suis litteris nominabat: neque ab aliquo se Summum Pontificem, aut Vniuersalem siue Dominum vocari ȩquanimiter permittebat. Nam vt ea, quæ super huiusmodi comprehensa sunt, prætermittam, Rusticianæ Patriciæ scribens, ait: Excellentiæ vestræ scripta suscepit, quæ me in grauissima ægritudine positum, de salute, de deuotione, ac de dulcedine sua omnino releuarunt. [lib. 9. ep. 38] Vnum vero ægre suscepi, quia in eisdem epistolis ad me, quod semel esse poterat, sæpius dicebatur, Ancilla vestra & Ancilla vestra. Ego enim, qui per Episcopatus onera seruus sum omnium factus, qua ratione te mihi ancillam dicis, cuius ante susceptum Episcopatum proprius fui? Et ideo rogo per omnipotentem Deum, ne hoc verbum aliquando ad me in scriptis vestris inueniam.

[59] Huius humilitatis mansuetudine Gregorius non solum a Theudelindæ Reginæ Longobardorum pro tribus Capitulis, verum etiam inter alios Sauino quoque suo Subdiacono satisfacere non tenuit, dicens: Exeuntes maligni homines, [Theudelindæ Reginæ & Subdiacono satisfacit in caussa fidei:] turbauere animos vestros, non intelligentes neque quæ loquuntur neque de quibus affirmant: adstruentes, quod aliquid de sancta Chalcedonensi Synodo piæ memoriæ Iustiniani temporibus sit imminutum: quam nos omni fide omnique deuotione veneramur, & sic quatuor Synodos sanctæ vniuersalis Ecclesiæ, sicut quatuor libros sancti Euangelij, recipimus. [lib. 2. ep. 10, Ind. 11.] De personis vero, de quibus post terminum Synodi aliquid actum fuerat, eiusdem piæ memoriæ Iustiniani temporibus est ventilatum, ita tamen, vt nec fides in aliquo violaretur, nec de eisdem personis aliud aliquid ageretur, quam apud eamdem sanctam Chalcedonensem Synodum fuerat constitutum. Anathematizamus autem, si quis ex definitione fidei quæ in eadem Synodo prolata est, aliquid imminuere præsumit, vel quasi corrigendo eius sensum mutare: sed sicut illic prolata est, per omnia custodimus. Te ergo, Fili carissime, decet ad vnitatem fidei remeare, vt finem tuum valeas in pace concludere, ne malignus spiritus, qui contra te per alia opera præualere non potest, ex hac caussa inueniat, vnde tibi in die exitus tui in aditu regni cælestis obsistat.

[60] Item Gregoriæ cubiculariæ Augustorum post cetera: [indignum se reuelatione diuina iudicat:] Quod dulcedo tua in suis epistolis subiunxit, importunam se mihi existere, quousque scribam mihi esse reuelatum, quia peccata tua dimissa sint, rem & difficilem & inutilem postulasti: difficilem quidem, quia ego indignus sum, cui reuelatio fieri debeat: inutilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum iam in die vitæ tuæ vltimo plangere eadem peccata minime valebis. [lib. 6. ep. 22] Quæ dies quousque veniat, semper suspecta, semper trepida, metuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lauare.

[61] Item Anastasio Presbytero Isauriæ post aliqua: Tua itaque Fraternitas quantum in caritate perfecta sit, [se magnum peccatorem agnoscit & peccata subditorum portat.] scio. [lib. 6. ep. 29] Et quia omnipotentem Deum multum diligit, oportet vt de proximo multum prȩsumat. Non enim loca vel ordines Creatori nostro nos proximos faciunt: sed ei nos aut merita bona coniungunt, aut mala disiungunt. Quia ergo adhuc incertum est, quis interius qualis sit, cur non audeas scribere, dum inter me & te quis sit superior, ignores? Et quidem bene te viuere scio, me autem multis oneratum peccatis cognosco: sed etsi ipse peccator es, me tamen multo es melior: quia tua tantummodo; ego vero & eorum, qui mihi commissi sunt, peccata porto. In hoc ego te altum, in hoc magnum adspicio, quia ante humanos oculos in magno atque in alto loco minime profecisti: in quo sæpe dum exterius ab hominibus honor tribuitur, ad ima animus mergitur, quia curis discerpentibus grauatur. Tibi autem omnipotens Deus, iuxta hoc quod scriptum, est: Ascensus in corde disposuit in conualle lacrymarum. [Psal. 83.] Multo namque mihi altior, multo sublimior videri poteras, si neque ducatum monasterij, quod Neas dicitur, suscepisses.

[62] [laudari renuit in vita:] Item Stephano Episcopo inter alia: Multum mihi & vltra, quam indignus audire debui, fauorem in vestris epistolis demonstrastis. [lib. 6. ep. 8] Et scriptum est: Ne laudes hominem, quamdiu viuit. [Eccli. 11.] Tamen etsi audire talia dignus non fui, orationibus vestris peto, vt dignus efficiar: vt si bona in me non ideo dixistis, quia sunt: ideo sint, quia dixistis.

[63] Sed ne solis verbis tanti Præsulis humilitas inculcari credatur, superest, vt Græcorum relationibus ad me nuper interpretatis, eadem Patris humilitas viuis operibus demonstretur: in quibus videlicet ita refertur: b Enarrauit nobis Abbas Ioannes Persa, sanctus & reuerendus vir existens, de magno Gregorio beatissimo Papa Romano, [flectit cum flectente Abbate:] dicens: Quoniam iui Romam ad adorandum loculos sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & vna dierum cum starem in medio ciuitatis, video Papam Gregorium per me transiturum, & cogitaui me mittere ante eum. Cum ergo appropinquasset mihi Papa, videns, quia pergerem vt mitterem me ante eum, sicut coram Deo dico, Fratres, primus misit se ante me super terram, & non ante surrexit, quam ego prior surgerem: & amplexatus me cum multa humilitate, tribuit mihi per manum tria numismata, & iussit dari mihi casulam & necessitates meas omnes. Glorificaui ergo Deum, qui donauit ei talem humilitatem circa omnes, & eleemosynam, & caritatem.

[64] [innocens a cæde cuiusque.] Hinc est, quod patientissimus Pastor Gregorius penes Imperatorem Mauritium, sibi prorsus infensum, dudum accusatus, quod Malchum Episcopum, sui patrimonij prouisorem, pro retentis pensionibus tamdiu in custodijs afflixisset, quousque spiritum exhalaret, Sabiniano suo Constantinopolitano Diacono scribens, ait: Vnum est, quod breuiter suggeras serenissimis Dominis nostris, quia, si ego seruus eorum in mortem Longobardorum me miscere voluissem, hodie Longobardorum gens nec Regem, nec Duces, nec Comites haberet, atque in summa confusione diuisa esset. [lib. 7. ep. 1, Ind. 1.] Sed quia Deum timeo, in mortem cuiuslibet hominis me miscere formido. Malchus autem idem Episcopus neque in custodia fuit, neque in aliqua afflictione; sed die, qua caussam dixit, & addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum eius ductus est, ibique prandit, honoratus est ab eo, & nocte subito mortuus est inuentus.

[Annotata]

a Theudelinda filia Garibaldi Regis Baioriæ, primo nupta Authari Regi, tum huius successori Agilulpho. [Theudælinda.] Paulus Diaconus de Gestis Longobardorum lib. 4 cap. 2 scribit S. Gregorium libros Dialogorum huic Reginæ misisse.

b Hæc plane eadem leguntur apud Ioannem Moschum in Prato spirituali seu libro 10 de Vitis Patrum cap. 151.

CAPVT XII
Clades & ruinæ Imperij Romani, & Vrbis Romanæ a S Gregorio indicantur vt prænuntiæ extremi iudicij.

[65] Igitur in omnibus suis dictis vel operibus Gregorius imminentem futuræ retributionis diem vltimum perpendebat, tantoque cautius cuncta cunctorum negotia ponderabat, quanto propinquius finem mundi insistere, ruinis eius crebrescentibus, aduertebat. Quapropter in Homilijs Euangelicis perhiber, dicens: Exurget gens contra gentem, & regnum aduersus regnum, & erunt terræ-motus magni per loca, & pestilentiæ, & fames. [Hom. 1. in Euang.] Et quibusdam interpositis, adiunxit. Et erunt signa in sole & luna & stellis, & in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris & fluctuum. Ex quibus profecto omnibus alia iam facta cernimus, alia e proximo ventura formidamus. Nam gentem super gentem exurgere, earumque pressuram terris insistere, a plus iam in nostris tribulationibus inuenimus quam in codicibus legimus. Quod terræ-motus vrbes innumeras subruat, [Indicat signa præuenientia extremi iudicij varias orbis ruinas esse,] ex alijs mundi partibus, scitis, quam frequenter audiuimus. Pestilentias sine cessatione patimur. Signa vero in sole & luna & stellis adhuc aperte minime vidimus: sed quia hæc non longe sint, ex ipsa iam aëris immutatione colligimus. Quamuis prius, quam Italia gentili gladio ferienda traderetur, igneas in cælo acies vidimus, ipsum, qui postea humani generis fusus est, sanguinem coruscantes. Confusio autem maris & fluctuum necdum noua exorta est. Sed cum multa iam prænuntiata completa sint, dubium non est, quin sequantur etiam pauca, quæ restant: Quia sequentium rerum certitudo, est præteritarum exhibitio. Et paullo post: Ecce Fratres mei iam cernimus, quod audiebamus. Nouis quotidie & crebrescentibus malis mundus vrgetur. Ex illa plebe innumera quanti remanseritis, aspicitis: & tamen quotidie flagella vrgent, repentini casus opprimunt, nouæ nos & improuisæ clades affligunt. Sicut enim in iuuentute viget corpus, forte & incolume manet pectus, torosa ceruix, plena sunt brachia; in annis autem senilibus statura curuatur, ceruix exiccata deponitur, frequentibus suspirijs pectus vrgetur, virtus deficit, loquentis verba anhelitus intercidit (nam si languor desit, plerumque senibus ipsa salus, ægritudo est) ita mundus in annis prioribus velut in iuuentute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis, opulentia rerum pinguis; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, & quasi ad vicinam mortem molestijs crebrescentibus vrgetur. Et iterum: Euntes prædicate, dicentes: Quia appropinquauit regnum cælorum. Hoc iam Fratres dilectissimi, etiamsi Euangelium taceat, mundus clamat. Ruinæ namque illius, voces eius sunt: qui enim tot attritus percussionibus a gloria sua cecidit, quasi iam nobis e proximo regnum aliud, quod sequatur, ostendit. Ipsæ enim eius ruinæ prædicant, quod amandus non est. Si enim ruinam sui domus quassata minaretur, quisquis in illa habitaret, fugeret: & qui stantem dilexerat, recedere quantocyus a cadente festinaret. Si igitur mundus cadit, & nos eum amando amplectimur: opprimi volumus potius, quam habitare. Quia nulla nos ratio a ruina illius separat, quos in eius passionibus amor ligat. Facile est ergo nunc iam cum destructa omnia cernimus, animum nostrum ab eius dilectione disiungere. Sed hoc illo in tempore difficillimum fuit, quo tunc Apostoli prædicare cæleste regnum inuisibile mittebantur, cum longe lateque omnia cernerent florere regna terrarum.

[66] Quæ autem de istius Vrbis Gregorius incommoditate descripserit, [& generales euersiones,] indicabo, quatenus hi, qui nunc in ruinis eius habitantes, eam ordinatiorem, ac per hoc valentiorem fuisse non autumant, contremiscant. Ait enim in expositionis Ezechielis Homilia decima octaua sic: Quid est iam, rogo, quod in hoc mundo libeat: vbique luctus aspicimus, vndique gemitus audimus. Destructæ vrbes, euersa sunt castra, depopulati sunt agri, in solitudinem terra redacta est. Nullus in agris incola, pene nullus in vrbibus habitator remansit. Et tamen ipsæ paruæ generis humani reliquiæ, adhuc quotidie & sine cessatione feriuntur, & finem non habent flagella cælestis iustitiæ, quia nec inter flagella correctæ sunt actionis culpæ. Alios in captiuitatem duci, alios detruncari, alios interfici videmus. Quid est ergo, quod in hac vita libeat, Fratres mei? Si talem mundum adhuc diligimus, non iam gaudia, [nec tamen cessari a sceleribus.] sed vulnera amamus. Ipsa autem, quæ aliquando mundi domina esse videbatur, qualis remanserit Roma, conspicitis. Immensis doloribus multipliciter attrita, desolatione ciuium, impressione hostium, frequentia ruinarum, ita vt in ea completum esse videamus, quod contra Samariam per Ezechielem Prophetam prædictum est: Pone ollam, pone, inquam, & mitte in ea aquam, & congere frusta eius in ea. [Ezech. 24.] Et paullo post: Efferbuit coctio eius, & decocta sunt ossa illius in medio eius. Atque iterum: Congere ossa, quæ igne succendam. Consumentur carnes, & coquetur vniuersa compositio, & ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, vt incalescat, & liquefiat æs eius. Tunc enim nobis olla posita est, cum hæc est ciuitas constituta. Tunc in ea aqua missa est, & frusta eius congesta sunt, quando ad eam vndique populi confluebant, qui velut aqua calens actionibus mundi feruescerent, & quasi frusta carnium in ipso suo feruore liquarentur. De qua bene dicitur: Efferbuit coctio eius, & decocta sunt ossa illius in medio eius. Quia prius quidem in ea vehementer incaluit actio gloriæ secularis, sed postmodum ipsa gloria cum suis sequacibus defecit. Per ossa etenim, potentes seculi: per carnes vero, populi designantur. Quia sicut carnes portantur ossibus, ita per potentes seculi infirmitas regitur populorum. Sed ecce iam de illa omnes huius seculi potentes ablati sunt. Ossa ergo excocta sunt. Ecce populi defecerunt: [clades vrbis Romæ enumerat:] carnes eius liquefactæ sunt. Dicatur itaque: Congere ossa, quæ igne succendam. Consumentur carnes, & coquetur vniuersa compositio, & ossa tabescent. Vbi enim senatus? Vbi iam populus? Contabuerunt ossa, consumptæ sunt carnes. Omnis in ea secularium dignitatum ordo extinctus est: excocta ergo est vniuersa compositio eius. Et tamen ipsos nos paucos, qui remansimus, adhuc quotidie gladij, adhuc quotidie innumeræ tribulationes premunt. Dicatur ergo Pone quoque eam super prunas vacuam. Quia enim senatus deest, populus interijt, & tamen in paucis, qui sunt, dolores & gemitus quotidie multiplicantur, iam ergo vacua ardet Roma. Quid autem ista de hominibus dicimus, cum ruinis crebrescentibus, ipsa quoque eius destrui ædificia videmus? Vnde apte de ciuitate iam vacua subditur: Incalescat & liquefiat æs eius. Iam enim & ipsa olla consumitur, in qua prius carnes consumebantur & ossa: quia postquam defecerunt homines, etiam parietes cadunt. Vbi enim sunt, qui in eius aliquando gloria lætabantur? Vbi eorum pompa? Vbi superbia? Vbi superbia? Vbi frequens & immoderatum gaudium? Impletum est in ea, quod contra destructam Niniuen per Prophetam dicitur: Vbi est habitaculum leonum, & pascua catulorum leonum? [Nahum. 2.] An eius duces ac principes leones non erant, qui per diuersas mundi prouincias discurrentes, prædam sæuiendo & interficiendo rapiebant? Hinc leonum catuli inueniebant pascua: quia pueri, adolescentes, iuuenes, seculares & secularium filij huc vndique concurrebant, cum proficere in hoc mundo voluissent. Sed ecce iam desolata, ecce contrita, ecce gemitibus oppressa est. Iam nemo ad eam currit, vt in hoc mundo proficiat: iam nullus potens & violentus remansit, qui opprimendo prædam diripiat. Dicamus ergo: Vbi est habitaculum leonum, & pascua catulorum leonum? Contigit ei, quod de Iudæa nouimus per Prophetam dictum: Dilata caluitium tuum sicut aquila. [Mich. 1.] Caluitium quippe hominis, in solo capite fieri solet: caluitium vero aquilæ, in toto fit corpore: quia cum valde senuerit, plumæ eius ac pennæ ex omnibus illius membris cadunt. Caluitium ergo suum sicut aquila, Roma dilatat, quia plumas perdidit, dum populos amisit. Alarum quippe pennæ ceciderunt, cum quibus volare ad prædam consueuerat: quia omnes eius potentes extincti sunt, per quos aliena rapiebat. Item Dialogorum libro secundo: b Præterea, inquit, Antistes Canusinæ Ecclesiæ ad Benedictum Domini famulum venire consueuerat, [& Prophetiam S. Benedicti de ea refert.] quem vir Dei pro vitæ suæ merito valde diligebat. Is itaque dum cum illo de ingressu Regis Totilæ & Romanæ vrbis perditione colloquium haberet, dixit: Per hunc Regem ciuitas ista destruetur, vt iam amplius non inhabitetur. Cui vir Domini respondit: Roma a gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus, coruscis, turbinibus ac terræ-motu fatigata marcescet in semetipsa. Cuius prophetiæ mysteria nobis iam facta sunt luce clariora, quia in hac vrbe dissoluta mœnia, euersas domos, destructas ecclesias turbine cernimus, eiusque ædificia longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus prosternuntur, videmus. [lib. 2. ep. 32] Item in epistola Ioanni Episcopo Rauennati post aliqua: Si quando est aliquando locus obtinendi, agat apud Exarchum Fraternitas vestra, vt pacem cum Arnulpho, si aliquid parum possumus, faciamus: quia miles de Romana Vrbe ablatus est, sicut ipse nouit: Theodosiani vero, qui hic remanserunt, togam non accipientes, vix ad murorum quidem custodiam se accommodant: & destituta ab omnibus ciuitas, si pacem eius non habet, quomodo subsistet? [Ind. 10.]

[Annotata]

a Ita MSS. Surius, in nostris tribulationibus patimur. In textu Homiliæ, in nostris temporibus cernimus.

b Est is Dialogus S. Gregorij de Vita S. Benedicti, infra 21 Martij plenius elucidanda.

CAPVT XIII
S. Gregorij morbus, obitus, sepultura.

[67] Tantis curarum tumultibus pro animarum pariter ac ciuitatis custodia Gregorius grauabatur, [Barbarorum incursione & ægritudine grauatus, ab expositione Ezechielis desistit:] vt a in coli molestias corruens, non solum, sicut proposuerat, per ordinem Ezechielis mysteria minime pertractaret, verum etiam hostilibus incursionibus, multisque corporis debilitatibus aggrauatus, a studio expositionis omnino desisteret, & ad dies illos se peruenisse defleret, atque dissolutionem sui corporis totis conatibus flagitaret. Quapropter eidem Ioanni Episcopo queritur, dicens: Quod multis vestræ beatitudini minime respondi, non hoc torpori meo, sed languori deputate: quia peccatis meis facientibus eo tempore, quo Agilulphus ad Romanam Vrbem veniens, alios occidit, alios detruncauit, tanta mœstitia affectus sum, vt in coli molestiam caderem. Item in expositione vltimæ visionis Ezechielis Prophetæ: Quia multis curis prementibus Prophetæ librum coram caritate vestra totum per ordinem perscrutari non licuit, bonis vestris desiderijs placuit petere, vt saltem extrema eius visio, quæ ei facta est de ædificio in monte constituto, quæ & cunctis est visionibus eius obscurior, exponi debuisset. [In Præfat., lib. 2.] Et quidem voluntati vestræ me parere necesse est, sed duo sunt, quæ hac in re perturbant animum meum. Vnum, quod hæc eadem visio tantæ obscuritatis nebulis tegitur, vt vix in ea aliquid intellectu interlucente videatur. Aliud, quod iam Agilulphum Longobardorum Regem ad obsidionem nostram summopere festinantem, Padum transisse cognouimus. Vnde pensate, Fratres charissimi, in caliginosis ac mysticis sensibus penetrare quid valeat mens misera, timoris sui perturbationibus occupata? Quanto enim circa terrena plus satagit, tanto in his, quæ sunt cælestia, minus videt: & pro eo, quod curis suis extra se ducitur, valde intus minor est. Quia scriptum est: Deprimit terrena in habitatio sensum multa cogitantem: quæ enim superiora penetrare etiam collecta non sufficit, pensate quid agere poterit diuisa. [Sap. 9.] Scimus omnes, quia & fluuius, qui in multis riuis diuiditur, a suo alueo siccatur. Item idem in eiusdem Prophetæ tractatibus, Homilia XI: Siue, inquit, iustus in culpam, siue peccator in mortem corruat, speculatori timendum est, ne hunc ex suo silentio reatus peccantium pariter inuoluat. [Hom. 11. in Ezechielem.] Sed interim dum loquor, auertere a memetipso oculos volo, & ecce iterum sermo diuinus me impingit in memetipsum, vt meam negligentiam videam, & mihi dici hæc, quæ audio, pertimescam. Sicut enim superius dixi, cuius cor innumeris curis sparsum, se ad se colligat? Quando etenim possum & ea, quæ circa me sunt, solicite omnia curare, & memetipsum adunato sensu conspicere? Quando possum prauorum nequitias insequendo corrigere, bonorum actus laudando & admonendo custodire: alijs terrorem, atque alijs dulcedinem demonstrare? Quando valeo, & de his, quæ sunt necessaria, Fratribus cogitare, & contra hostiles gladios de Vrbis vigilijs solicitudinem gerere, ne incursione subita ciues pereant, prouidere, & inter hæc omnia pro animarum custodia plene atque efficaciter verbum exhortationis impendere? Loqui etenim de Deo, quietæ valde & liberæ mentis est. Tunc namque bene lingua dirigitur in sermone, cum secure sensus quieuerit in tranquillitate: quia nec concussa aqua imaginem respicientis reddit, sed tunc in ea vultus intendentis adspicitur, cum non mouetur. Quam ergo exhortationem vobis speculator vester, Fratres carissimi, faciat, quem tot rerum confusio perturbat: Et paullo post: [studet se suis subditis accommodare:] Sacerdos etiam post compunctionem ac lacrymas cogitur necessaria quæque Filiorum suorum cognoscere, & ea, quæ refugit animo, patienter audire, atque post suspiria cælestium, quorumlibet carnalium hominum onera portare, & sæpe cum superuenientibus cor in diuersam qualitatem transfundere. Nam aliquando de lucris spiritualibus gaudet: sed cum quilibet mœrens superuenerit, nisi eius mœrorem in se susceperit, tribulationi illius compatiens non est. Et aliquando de damnis animarum luget, sed repente superueniunt, qui de suis prosperitatibus lætantur: quorum si lætitiæ Sacerdos non congaudet, minus amare creditur filios, in quorum gaudio non exultat, præcipue cum Paulus dicat: Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus. [Rom. 12.] Nihil ergo tam onerosum in ordine Sacerdotum video, quam rigorem mentis compatiendo flectere, & cum personis superuenientibus animum mutare. Et tamen hoc valde est necessarium: nam quando ex prædicatione eius ad boni operis gratiam peccator reducitur, si ipse, qui prædicat, videtur ingratus? Item in fine eiusdem voluminis: Ecce hæc, vt Domino largiente potuimus, coram vobis, Fratres carissimi rimati sumus. [Homil. 22.] Nemo autem me reprehendat, si posthac a locutione cessauero: quia sicut omnes cernitis, nostræ tribulationes excreuerunt, vndique gladijs circumfusi sumus, vndique imminens mortis periculum timemus. Alij detruncatis ad nos manibus redeunt, alij capti, alij interempti nuntiantur. Iam cogor linguam ab expositione retinere, quia tædet animam meam vitæ meæ. Iam nullus in me sacri eloquij studium requirat, quia versa est in luctum cithara mea, & organum meum in vocem flentium. Iam cordis oculus in mysteriorum discussione non vigilat, quia dormitauit anima mea præ tædio: iam minus lectio animo dulcis est, quia oblitus sum manducare panem meum a voce gemitus mei. Cui autem viuere non licet, de Scripturæ sacræ sensibus loqui mystica qualiter libet? & qui cogor quotidie amara bibere, quando possum dulcia propinare? [lib. 7. ep. 27] Item idem Italicæ Patriciæ & Venantio ex monacho Patricio: Quosdam de Sicilia venientes, affectu, quo debui, de sospitate vestræ excellentiæ requirere curaui: sed de assiduitate ægritudinum mihi tristia responderunt. [Ind. 2.] Hæc autem dicens, nec ego vobis de meipso inuenio aliud, [podagræ doloribus lecto affigitur XI mensibus,] quod debeam nuntiare, nisi quod peccatis meis facientibus, ecce iam vndecim menses sunt, quod valde rarum est, si de lecto surgere aliquando potui. Tantis enim podagræ doloribus tantisque molestiarum premor angoribus, vt vita mea mihi grauissima pœna sit: quotidie enim in dolore deficio, & mortis remedium expectando suspiro. In Clero vero huius Vrbis & populo tanti febrium languores irruerunt, vt pene nullus liber, nullus seruus remanserit, qui esse idoneus ad aliquod officium vel ministerium possit. De vicinis autem vrbibus strages nobis mortalitatis quotidie nuntiantur. Africa autem qualiter mortalitate & languoribus vastetur, quanto viciniores estis, tanto credo quod subtilius cognoscatis. De Oriente vero qui veniunt, grauiores desolationes nuntiant. In his itaque omnibus, quia appropinquante fine mundi generalem percussionem esse cognouimus, affligi nimis de proprijs molestijs non debemus. [lib. 8. ep. 35] Item Eulogio Patriarchæ Alexandrino: [imo biennio,] Transacto anno suauissima sanctitatis vestræ scripta suscepi, quibus pro ægritudinis meæ nimietate respondere nunc vsque non valui: ecce enim iam biennium pene expletur, quo lectulo teneor, tantisque podagræ doloribus affligor, vt vix in diebus festis vsque ad horarum trium spatium surgere valeam, & Missarum solennia celebrare. Mox autem tam graui compellor dolore decumbere, vt cruciatum meum non possim gemitu interrumpente tolerare: qui dolor interdum lentus est, [adspirat ad salutem æternam, preces exposcit Patriarchæ Alexandrini,] interdum nimius: sed neque ita lentus, vt recedat, neque ita nimius, vt interficiat. Vnde fit, vt qui quotidie in morte sum, quotidie repellar a morte: sec mirum, quia peccator grauis, talis corruptionis carcere diu teneor inclusus. Vnde compellor exclamare: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, Domine. Sed quia meis adhuc precibus obtinere non mereor, rogo vt vestræ sanctitatis oratio suæ mihi intercessionis adiutorium præbeat, meque a peccati & corruptionis pondere liberum reddat in illam, quam bene nostis, libertatem gloriæ Filiorum Dei. Item eidem: Peto autem, vt pro me enixius vestra sanctitas orare debeat, quia podagræ doloribus, & barbarorum gladijs, & curarum afflictionibus incessanter premor. [lib. 7. ep. 78, Ind. 2.] Sed si mihi orationis vestræ opem impenditis, credo quod me contra omnia aduersa fortiter iuuetis. Item eidem: Rogo ergo, vt pro me peccatore enixius oretis, quia & dolor corporis & amaritudo cordis & immensa vastitas mortalitatis, inter tot barbarorum gladios me vehementer affligit: inter quæ omnia non temporalē, sed æternam cōsolationem requiro: quam per me impetrare non valeo, sed per intercessionem vestræ beatitudinis hanc me obtinere confido. [li. 11. ep. 47] Item b Mariano Episcopo Arabiȩ: Multum iam tēpus est, quo surgere de lecto non valeo. [lib. 9. ep. 27] Nam me modo podagræ dolor cruciat, modo nescio quis in toto corpore cum dolore se ignis expandit: & fit plerumque, vt vno in me tempore ardor cum dolore confligat, & corpus in me animusq; deficiat. Quantis autem alijs necessitatibus extra has, quas protuli infirmitates, afficiar, enumerare non valeo. Sed breuiter dico, quia sic me infectio noxij humoris imbibit, vt viuere mihi pœna sit & mortem desideranter expectem, quam gemitibus meis solam esse credo remedium. Proinde, Frater carissime, diuinæ pro me pietatis misericordiam deprecare, vt percussionis suæ erga me flagella propitius mitiget, & patientiam tolerandi concedat: ne nimio, quod absit, tædio in impatientiam cor erumpat, & quæ curari per plagam poterat culpa, [fit corpore plane exsiccato:] crescat ex murmure. Item Rusticianæ Patriciæ: De podagræ molestia, quam vobis euenisse signastis, & contristatus vehementer sum & lætatus: lætatus, quia humor noxius inferiora petens, superiora profecto deseruit: contristatus vero, quia in tam tenuissimo corpore dolores vos nimios perpeti pertimesco. [lib. 9. ep. 38] Vbi enim deest caro, quæ virtus esse poterit doloribus resistens? Me etenim, quem qualis fuerim nostis, ita amaritudo animi & assidua exacerbatio, atque præter hoc podagræ molestia affecit, vt corpus meum tamquam in sepultura siccatum sit: vnde fit, vt iam raro de lecto surgere valeam. [lib. 11. ep. 24] Item eidem: Ego in tanto gemitu & occupationibus viuo, vt ad dies, quos ago, me peruenisse pœniteat, solaque mihi in consolatione sit mortis expectatio. Vnde peto, vt pro me orare debeatis, quatenus de hoc carnis carcere citius educar, ne tantis laboribus diutius torquear. Item Anastasio Antiocheno: Rogo, vt pro mei cordis infirmitate enixius oretis, quatenus omnipotens Deus mentem meam ab omnibus malis pro vestra intercessione tueatur, & citius me de tot procellis huius tempestatis eripiat, atque in æternæ quietis litore perducat. [lib. 7. ep. 3, Ind. 1.]

[68] [moritur 12 Martij:] Tantis precibus Gregorius tandem aliquando diuinitus exauditus, postquam Sedem sanctæ Catholicæ & Apostolicæ Romanȩ Ecclesiæ annis tredecim, mensibus sex & diebus decem, doctrinis pariter ac operibus felicissimis illustrauit, anno imperij c Phocæ secundo, Indictione septima, quarto Iduum Martiarum, a carnis corruptione subtractus est, incorruptionis perpetuæ gloria sublimandus. Qui videlicet omni vitȩ suȩ tempore sicut nouas basilicas minime fabricarat, ita nimirum fabricatarum veterum sarta tecta cum summo studio annualiter reparabat. Quas reditibus, luminaribus, officijs atque donarijs cumulans, in basilica B. Petri Apostoli fastigium de argento purissimo, quod a d Leone tertio Pontifice in basilica Sixtiana, sanctæ Mariæ nomini dedicata, translatum est, fabricauit: & in basilica B. Pauli Apostoli super altare nihilominus aliud fastigium procurauit. [sepultus in porticu S. Petri,] Huius præterea venerabile corpus in extrema porticu basilicæ B. Petri Apostoli ante secretarium tunc antiquissimum, quo videlicet e Leo, Simplicius, Gelasius atque Symmachus, Apostolicæ Sedis Episcopi, cum nonnullis alijs, tumulati suis hactenus epitaphijs prædicantur, sepultum tali titulo decoratur f :

Suscipe terra tuo corpus de corpore sumptum,
      Reddere quod valeas viuificante Deo. [cum hoc epitaphio:]
Spiritus astra petit: lethi nil iura valebunt,
      Cui vitæ alterius mors magis ipsa via est.
Pontificis Sūmi hoc clauduntur membra sepulcro,
      Qui innumeris semper viuit vbique bonis.
Esuriem dapibus superauit, frigora veste,
      Atque animas monitis texit ab hoste sacris:
Implebatque actu, quidquid sermone docebat,
      Esset vt exemplum, mystica verba loquens.
Anglos ad Christum conuertit mente benigna,
      Sic fidei acquirens agmina gente noua
Hic labor, hoc studium, hæc tibi cura, hoc, Pastor, agebas,
      Vt Domino offerres plurima lucra gregis:
Hisque Dei consul factus lætare triumphis,
      Nam mercedem operum iam sine fine tenes.

[Annotata]

a Coli molestias intelligit, quas colicas diximus. κῶλον laxius intestinum.

b MSS. cum Surio, Mariano: in Registro, Maximiano.

c Cœpit Phocas anno Christi 602 Indict. 6 Nouemb. die 23, feria 6 a Cyriaco Patriarcha coronatus, [tempus Pontificatus S. Gregorij.] ergo Martij XII erat annus adhuc Imperij 2, cum Indictione 7. Si subtrahantur anni 13 menses 6, dies 10, quibus Pontifex fuit, peruenietur ad annum 590, ac diem 3 Septembris, quo consecrationis memoria inscripta est Martyrologio Romano.

d Leo 3 sedit ab anno 795 ad annum 816.

e Præfuerunt Ecclesiæ S. Leo 1 ab anno 440 ad 461, quo mortuus & colitur XI Aprilis. S. Simplicius ab anno 467 ad 2 Martij anni 483. S. Gelasius ab anno 492 ad 21 Nouemb. anni 496, & S. Symmachus ab anno 498 vsque ad annum 514. Colitur 19 Iulij.

f Romanus Canonicus addit dicto epitaphio ista fuisse subiuncta: Hic requiescit Gregorius primus Papa, qui sedit annos tredecim, menses sex, dies decem, depositus quarto Idus Martij.

CAPVT XIV
Libri a S. Gregorio scripti. Modestia illius de hisce libris.

[69] a Qvo scilicet liberalissimo Pastore defuncto, vehementissima fames eodem anno incubuit. [Scriptis libris insidente capiti eius Spiritu sancto in columbæ specie.] Et quanto Patrono tunc Roma caruerit, licet rerum inopia toto pene mundo monstrauerit, inuidorum tamen feritas minime recognouit. Nam sicut a maioribus traditur, cum calumniarum veterum incentores Gregorium prodigum dilapidatoremque multiplicis patriarchatus thesauri perstreperent, deficiente personali materie, ad comburendos libros eius cœperunt pariter anhelare: quorum dum quosdam iam combussissent, & reliquos vellent exurere, Petrus Diaconus familiarissimus eius, cum quo quatuor Dialogorum libros disputauerat, creditur vehementius obstitisse: dicens, ad obliterandam eius memoriam librorum exustionem nihil proficere: quorum exemplaria, diuersis petentibus, mundi ambitum penetrassent. Subiungens, immane sacrilegium esse, tanti Patris tot & & tales libros exurere, super cuius caput Spiritum sanctum ipse in similitudine columbæ tractantis frequentissime perspexisset. Cumque dudum deuotum populum Diaconus cerneret occasione temporis cum inuidis resultare, in hoc omnium sententiam dicitur prouocasse: vt, si quod dixerat iureiurando confirmans, mori continuo meruisset, ipsi a librorum exustione desisterent: si vero superstes sui testimonij extitisset, ipse quoque combustoribus manus daret. [testante id morte sua Petro Diacono:] Itaque cum Euangelijs in ambonem venerabilis Leuita Petrus ascendens, mox vt Gregorianæ sanctitati testimonium præbuit, inter verba veræ confessionis spiritum efflauit: & a dolore mortis extraneus, iuxta pyrgi basim, sicut hactenus cernitur, Confessor veritatis meruit sepeliri.

[70] Hinc est, quod consuetudinaliter Spiritus sanctus in specie columbæ super scribentis Gregorij caput depingitur: & quod expositionum illius pars maxima, quæ vtique ab inuidis exusta recolitur, non habetur. [li. 10. ep. 22, Ind. 5.] Quarum ipse summam Ioanni Subdiacono Rauennæ Responsali suo significare videtur, [an varij interciderint:] inter cetera sic describens: Quia carissimus quondam filius meus Claudius aliqua, me loquente, de Prouerbijs, de Canticis Canticorum, de Prophetis, de libris quoque Regum, & de Heptatico audierat, quæ ego scripto tradere præ infirmitate non potui, ipse ea suo sensu dictauit, ne obliuione deperirent: vt apto tempore hæc eadem mihi inferrentur, & emendatius dictarentur. Quæ cum mihi legisset, inueni dictorum meorum sensum valde in multis fuisse permutatum. Vnde necesse est, vt tua experientia omni excusatione atque mora cessante, ad eius monasterium accedat, eumque venire faciat, & cum omni veritate, quantascumque de diuersis scripturis chartulas detulit, ad medium deducat: quas tu suscipe, & mihi celerrime transmitte. Enimuero quia studiositas Gregorij, qui post hæc tribus ferme annis superfuit, falli non potuit, constat nimirum, quia plures libros, quam nunc habeantur, composuit. Quorum memoriam quidam in Episcopali suo perstringens, ait: Iob, Ezechiel, Euangelia & Pastoralem exposuit & multa alia: vt subaudias, quæ iam b inueniri non possunt. Quoniam reuera ante succensa sunt, quam edita, sicut reliqua ipsius opera, quæ nunc in sancta Romana retinentur Ecclesia adhuc sub custodia, ne penitus vulgarentur.

[71] Itaque si curiosius perpendatur, omne Gregorij tractandi tempus, quo libros, qui nunc habentur, exposuit, a * Diacono suo vsque ad penultimum sui pontificatus annum extenditur. Et licet Longobardorum perfidia sæuiente, [12 libri epistolarum,] post Ezechielis Tractatus ab expositione librorum destiterit, ab exponendis tamen epistolis, quamdiu viuere potuit, numquam omnino cessauit: quarum videlicet tot libros in scrinio dereliquit, quot annos aduixit. Vnde c tertiumdecimum epistolarum librum septimæ Indictionis imperfectum reliquit, quoniam ad eiusdem Indictionis terminum non pertigit. Ex quarum multitudine primi d Adriani Papæ temporibus quædam epistolæ decretales per singulas Indictiones excerptæ sunt, & in duobus voluminibus, sicuti modo cernitur, congregatæ. Et Gregorius iamdudum in monasterio positus, vbi eum Angelus Domini sub habitu naufragi scribentem repererat, nimirum quædam dictauerat, vt ad expositionem tantæ profunditatis, quam in libro Iob penetrare potuit, eo paratior, quo ex dictandi consuetudine doctior, perueniret.

[72] Ergo Gregorius in Diacono suo, dum illum in Constantinopolitana vrbe Sedis Apostolicæ responsa constringerent, [expositiones in Iobum quando compositæ:] & e Leandrum Hispanum Episcopum iniuncta pro caussis fidei Wisigothorum ibi legatio perduxisset, eodem Leandro, sicut in primo libro dixisse me recolo, cum Fratribus tunc Gregorio adhærentibus, importunissime compellente, librum beati Iob cœpit exponere. Quibus coram positis, priora libri sub oculis dixit: & quia tempus paullo vacantius reperit, posteriora tractando dictauit. Cumque ei spatia largiora suppeterent, multa augens, pauca subtrahens, atque ita, vt inuenta sunt, nonnulla derelinquens, ea quæ se loquente excepta sub oculis fuerant, per libros emendando composuit. Qui cum iam factus Episcopus, Romæ postrema dictaret, quo stylo prima dixerat, solicite attendens egit, vt ea, quæ locutus fuerat, studiosa emendatione transcurrens, quasi ad similitudinem dictantis erigeret, & ea, quæ dictauerat, non longe a colloquentis sermone discreparent: quatenus dum hoc tenditur, illud attrahitur, edita modo dissimili, res non dissimilis formaretur. Quamuis tertiam ipsius operis partem, vt colloquendo protulit, pene ita dereliquit: quia dum eum Fratres ad alia exponenda pertraherent, hanc subtilius emendari noluerunt. Quibus multa iubentibus, dum parere modo per expositionis mysterium, modo per contemplationis ascensum, modo per moralitatis studeret instrumentum, hoc opus per triginta & quinque libros extensum, in sex codicibus expleuit: quorum exemplaria primo per Vrbis monasteria subdiuisit, postremo vero eidem Leandro Episcopo destinauit.

[73] [liber Pastoralis cura] Sed in ipso sui Episcopatus exordio, dum a Ioanne Rauennatis vrbis Episcopo humiliter reprehensus fuisset, cur Pastoralis curæ delitescendo pondera fugere vir tam idoneus voluisset, librum Regulæ pastoralis composuit: quam quadripartita ratione distinguens, valde pensandum esse perdocuit, cum rerum necessitas exposcit, ad culmen regiminis quisque qualiter veniat, atque ad hoc rite perueniens, qualiter viuat: & bene viuens, qualiter doceat: & recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat: ne aut humilitas accessum fugiat, aut peruentioni vita contradicat, aut vitam doctrina destituat, aut doctrinam præsumptio extollat. Primum ergo appetitum timor temperet: post autem magisterium, quod a non quærente suscipitur, vita commendet. Deinde necesse est, vt Pastoris bonum, quod viuendo ostenditur, etiam loquendo propagetur. Ad extremum vero superest, vt perfecta quæque opera consideratio propriæ infirmitatis deprimat, ne hæc ante occulti arbitri oculos tumor elationis extinguat. Et quia quosdam imperitos ad Sacerdotium conspirasse cognouerat, quosdam conspiraturos esse præuidebat, qui metiri se nescientes, quæ non didicerunt, docere concupiscerent, quique pondus magisterij tanto leuius æstimarent, quanto vim illius magnitudinis ignorarent; hos in ipso libri sui reprehendit exordio: vt si quando indocti ac præcipites doctrinæ arcem tenere appetissent, a præcipitationis suæ ausibus in ipsa Gregorianæ locutionis ianua pellerentur. Hunc librum Anatolius Diaconus, [Græce translatus:] eius Apocrisarius, quærenti ac iubenti Imperatori quondam obtulerat, quem magnus f Anastasius Antiochenus Episcopus in Græcam linguam transfudit, & Orientalibus Ecclesijs opus venerabile procurauit.

[74] Deinde, sicut in secundo huius operis libro iam retuli, dum adhuc Gregorius ad loquendum voce, [Opus 20 Homiliarum in Euangelia:] flatuque sibi sufficeret, per stationes discurrens, XX Homilias Euangelij diuerso tempore coram populo declamauit: reliquas vero eiusdem numeri dictauit quidem, sed lassescente stomacho languore continuo, alijs pronuntiare permisit: quarum exemplaria Secundo, seruo Dei, petenti mandauit.

[75] Cumque a suis familiaribus, vt aliqua de miraculis Patrum describeret, Gregorius enixius rogaretur, Maximiano Syracusano Episcopo scripsit, dicens: Fratres mei, qui mecum familiariter viuunt, omnimodo me compellunt aliqua de miraculis Patrum, quæ in Italia facta audiuimus, sub breuitate describere. [lib. 2. ep. 50, Ind. 11.] Ad quam rem solatio vestræ caritatis vehementer indigeo, vt quæque vobis in memoriam redeunt, quæque cognouisse vos contigit, mihi breuiter indicetis. De Domno enim g Nonnoso Abbate, qui iuxta Dominum Anastasium de Pentomijs fuit, [Dialogorum libri de miraculis Patrum Italicorum,] aliqua retulisse te memini, quæ obliuioni mandaui. Et hæc ergo, & si qua sunt alia, tuis peto epistolis imprimi, & mihi sub celeritate transmitti, si tamen ad me non proficisceris. Hinc Gregorius roboratus, sanctorum miracula Patrum cum Petro suo Diacono, quæ per inquisitionem atque responsionem protulerat, expositionis altius studium interrumpens, sola nominum prænotatione distinxit, & in libros quatuor ordinauit: vt sicut in libris expositionum suarum, quibus esset virtutibus insudandum, docuerat, ita etiam, descriptis Sanctorum miraculis, quæ virtutum fuisset earumdem claritas, luce clarius ostentaret. Quos libros h Zacharias, sanctæ Ecclesiæ Romanæ Episcopus, [a Zacharia Papa Græce translati:] Græco Latinoque sermone doctissimus, temporibus Constantini Imper. post annos ferme centum septuaginta quinque in Græcam linguam conuertens, Orientalibus Ecclesijs diuulgauit: Quamuis astuta Græcorum peruersitas, in commemoratione Spiritus S. a Patre procedentis, nomen Filij suaptim radens abstulerit.

[76] [Homiliæ in Ezechielem.] Primam quoque & vltimam Ezechielis Prophetæ partes, quæ videbantur obscuriores, Romanis postulantibus pertractauit, easque per Homilias viginti & duas distinguens, quantum lucis intus habeant, demonstrauit: & in his tractandi, sicut superius patuit, finem fecit.

[77] Qui libri dum a doctoribus sequentis temporis tam rectissimis sententijs editi quam luculentissimo Rethoricæ facundiæ stylo compositi veraciter doceantur, eos B. Gregorius ex humilitatis suæ dulcedine incultos perhibet, Leandro Episcopo inter cetera scribens? Quæso vt huius operis (haud dubium quin Moralium) dicta percurrens, in his verborum folia non requiras: quia per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuosæ loquacitatis leuitas studiose compescitur, [in scriptis asserit se pompaticam locutionem non affectasse.] dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. [Deut. 16.] Et cuncti procul dubio scimus, quia quoties in folijs male lætæ segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. Vnde & ipsam loquendi artem, quam magisterium disciplinæ exterioris insinuat, seruare despexi. Nam sicut huius quoque epistolæ tenor enuntiat, non i metacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem deuito, situs motusque præpositionum casusque seruare contemno: quia indignum vehementer existimo, vt verba cælestis oraculi restringam sub regulis Donati. Neque enim hæc ab vllius temporis interpretibus in Scripturæ sacræ auctoritate seruata sunt. Ex qua nimirum, quia nostra expositio oritur, dignum profecto est, vt quasi edita soboles speciem suæ matris imitetur. [Ast eloquens habetur ab alijs.] In quibus verbis agnoscitur Gregorius non affectasse locutionem pompaticam, sed ex pristina secularis exercitij consuetudine potius incurrisse. Cuius facundiæ consonnatiam Isidorus, Hispalensis vrbis Episcopus, in expositione Geneseos admiratus: Sumpta, inquit, sunt hæc ab auctoribus, Origene, Victorino, Ambrosio, Hieronymo, Cassiano, Augustino, Fulgentio, ac nostris temporibus insigniter eloquente Gregorio. Sed & Beda Presbyter in libro de schematibus oratores homœote leuton facere perhibens, exemplum proposuit, dicens: Beatus Iob Deo soli sibique cognitus, in tentatione ad nostram notitiam perducendus, tactus est vulnere, vt odorem suarum virium tanto latius spargeret, quanto more aromatum melius ex incensione flagraret. Quo schemate ipse, qui hoc dixit, beatus Papa Gregorius sæpissime vsus fuisse cognoscitur. Et huiusmodi orationes esse reor, quas B. Hieronymus concinnas rethorum declamationes appellat.

[78] [scripta sua furfures appellat:] At Gregorius humilitatis suæ cautela commonitus; non solum facundiæ suæ redolentiam contemnebat, verum etiam in comparatione tractatus alterius, dictarum suum, furfurem nominans, libros suos legi, quamdiu viueret, vehementissime prohibebat, Innocentio Præfecto Africæ inter cetera scribens: Quod in expositione S. Iob transmitti vobis codicem voluistis, vestro omnino studio congaudemus: quoniam illi rei eminentiam vestram studere conspicimus, quæ nec totos foras vos exire permittat, & ad cor iterum secularibus curis dispersos recolligat. [lib. 8. ep. 37] Sed si delicioso cupitis pabulo saginati, B. Augustini patriotæ vestri opuscula legite: & ad comparationem siliginis illius, nostrum furfurem non quæratis. [lib. 6. ep. 9] Item Ioanni Episcopo Syracusano: Præterea audio, quod aliqua de his, quæ scripsisse me memini, Fraternitas vestra ad mensam suam coram extraneis legi faciat. [non cupit extraneis legi,] Quod mihi non videtur esse faciendum, quia hoc, quod vos pro caritate facitis, possunt quidam, quantum ad me est, vanæ gloriæ deputare: ideoque coram extraneis antiquorum dicta legite, ex quorum auctoritate, valeant, qui audiunt, informari. [li. 10. ep. 22] Item Ioanni Subdiacono Rauennæ post multa: Illud, inquit, quod ad me quorumdam relatione perlatum est, quia reuerentissimus Frater & Coepiscopus meus Marinianus legi commenta B. Iob publice ad vigilias faciat, non grate suscepi: quia non est illud opus populare, & auditoribus rudibus impedimentum magis quam prouectum generat. Sed dic ei, [imo se viuo legi in vigilijs vetat:] vt commenta Psalmorum legi ad vigilias faciat, quæ mentes secularium ad bonos mores præcipue informant. Neque enim volo, dum in hac carne sum, si qua dixisse me contigit, ea facile hominibus innotesci.

[79] Quanta sane consideratione Gregorius, qui ad culmen regiminis humiliter peruenisse, ad hoc opus perueniens, bene vixisse, bene viuendo recte docuisse, satis vt opinor, monstratus est, infirmitatem suam cognouerit, in extremo libro Moralium manifestat, cum dicit: Expleto itaque hoc opere, ad me mihi video esse redeundum: multum quippe mens nostra, etiam cum recte loqui conatur, extra semetipsam spargitur. [li. 35. ep. 26] Integritatem namque animi, dum cogitantur verba qualiter proferantur, quia trahunt extrinsecus, minuunt. Igitur a publico locutionis redeundum est ad curiam cordis, vt quasi quodam concilio consultationis ad meipsum discernendum conuocem cogitationes mentis: quatenus ibi videam, ne aut incaute mala aut bona non bene dixerim: tunc enim bene dicitur bonum, cum is, qui dicit, soli ei, a quo accepit, per id appetit placere quod dicit. Et quidem mala me aliqua etsi dixisse non inuenio, tamen quia omnino non dixerim, non defendo: bona vero si qua diuinitus accipiens dixi, meo videlicet vitio minus me bene dixisse profiteor. Nam ad me intrinsecus rediens, postpositis verborum folijs, postpositis sententiarum ramis, [conqueritur in conscribendis etiam recta intentione operibus, nonnihil vanæ gloriæ se immiscuisse.] dum ipsam subtiliter radicem meæ intentionis inspicio, Deo quidem ex ea me summopere placere voluisse cognosco: sed eidem intentioni, qua Deo placere studeo, furtim se, nescio quomodo intentio humanæ laudis interserit. Quod cum iam postmodum tardeque discerno, inuenio me aliter agere, quod scio me aliter inchoasse: sic enim sæpe intentionem nostram, dum ante Dei oculos recte incipitur, occulte subiuncta, & eam velut in itinere comprehendens, intentio humanæ laudis assequitur. Sicut pro necessitate quidem cibus sumitur, sed in ipso esu, dum furtim gula surrepit, edendi delectatio permiscetur. Vnde plerumque contingit, vt refectionem corporis, quam salutis caussa cepimus, caussa voluptatis expleamus. Fatendum est igitur, quod rectam quidem intentionem nostram, quæ soli Deo placere appetit, nonnumquam intentio minus recta, quæ de donis Dei placere hominibus quærit, insidiando comitatur. Si autem de his diuinitus districte discutimur, [cum humilitate & modestia de se loquitur:] quis inter ista remanet salutis locus, quando & mala nostra, pura mala sunt, & bona, quæ nos habere credimus, pura bona esse nequaquam possunt? Sed hoc mihi operæ pretium credo, quod Fraternis auribus omne, quod in me latenter ipse reprehendo, incunctanter aperio. Quia enim exponendo non celaui quod sensi, confitendo non abscondo quod patior: per expositionem patefeci dona, per confessionem detego vulnera. Et quia in hoc tam magno humano genere, nec parui desunt, qui dictis meis debeant instrui: nec magni desunt, qui cognitæ meæ valeant infirmitati misereri: per hæc vtraque alijs Fratribus, quantum possum, curam confero, ab alijs quæro: illis dixi exponendo, quod faciant: istis aperio confitendo, quod parcant: illis verborum medicamenta non subtraho, istis lacerationem vulnerum non abcondo. Igitur quæso, vt quisquis hoc legerit, apud districtum Iudicem solatium mihi suæ orationis impendat, & omne, [petit preces eorum, qui legent opera.] quod in me sordidum deprehendit, fletibus diluat. Orationis autem atque expositionis virtute collata, Lector meus in recompensatione me superat, si cum per me verba accipit, pro me lacrymas reddit.

[Annotata]

a De eo infra seorsim agimus.

b Si statim post obitum sint isti libri combusti, neque potuerint alibi inueniri, mirum non debet videri, si illorum mentio non fiat apud Isidorum aliosq;, qui libros eius recensuerunt.

c Extant libri solum 12 epistolarum, aliter digesti, atque tunc erant in codice, quo vsus Ioannes Diaconus.

d Hadrianus 1 Sedit ab anno 772 ad annum 795.

e Vitam S. Leandri damus 13 Martij, vbi de VVisegothis agetur.

f Hic est S. Anastasius Sinaita, de quo supra actum, mortuus anno 599, 21 Aprilis.

g S. Nonnosus colitur 2 Septemb. de eo agitur lib. 1 Dialogorum cap. 7.

h [S. Zacharius Papa.] S. Zacharias fuit Papa ab anno 741 vsque ad annum 752 qui mortuus est 15 Martij, de quo tum agemus. Extat hæc translatio Græca post ipsos Dialogos Latinos.

i [Metacismus.] Metacismi in MS. nostro & Surio, in MS. Corsend. Metatisini, in Vita cum operibus edita Meotocismi. Est proprie litteræ M repetita condensatio seu collisio etiam quarumcumque litterarum. Dicendum Mytacismus, siue Motacismus, quia littera μῦ aliter μῶ etiam dicitur teste Eustathio.

* an Diaconatu? 12 libri epistolarum,

CAPVT XV
Veneratio S. Gregorij: Eiusdem ac parentum statuæ.

[80] Hvius beatissimi Gregorij venerabile corpus, a a Gregorio quarto, Sedis Apostolicæ Præsule, post annos b plurimos translatum ante nouellum secretarium constructis absidibus, [S. Gregorij corpus translatum,] sicuti modo cernitur, sub altari sui nominis collocatur, quo eius anniuersaria solennitas, cunctis certatim pernoctantibus, veneratione gratissima celebratur: in qua pallium eius & phylacteria, sed & balteus eius consuetudinaliter osculantur. Quæ singulatim considerata, & antiquitatem viri, [annua veneratio,] & mediocritatem habitus, & speciem regularis propositi signis perspicuis repræsentant. Nam in eo, quod pallium eius bysso candente contextum, nullis fuisse cernitur acubus perforatum, sic ipsum circa scapulas obuolutum fuisse, non autem confixum, dignoscitur, sicuti vetustissimis musiuis vel picturis ostenditur. Quod autem Reliquiarum phylacteria, tenui argento fabricata, [modestia in vestitu:] vilique pallio de collo suspensa fuisse videntur, habitus eius mediocritas demonstratur. Porro in exilitate baltei, quæ vnius pollicis mensuram nūquam excedit, speciem propositi Regularis, c olim a S. Benedicto statuti, cuius ipse vitam describens in Dialogo, Regulam quoque laudauerat, eum seruasse luce clarius manifestat: præsertim cum idem venerabilis doctor Gregorius Græcam linguam nescierit, & sui monasterij monachos, [an fuerit Benedictinus monachus.] Benedicti vtique regulis mancipatos, in d Saxoniam destinarit.

[81] Siquidem quod Grȩcam linguam nescierit, ipse testatur in epistola, Eusebio Thessalonicensi Episcopo scribens: Lator præsentium Theodorus, Ecclesiæ vestræ Lector, ad sanctorum Apostolorum limina veniens, dum omnes, quippe vt homo nouus, haberet incognitos, Andreæ monacho, [aboleri iubet libros falso sub suo nomine Græce scriptos:] qui ad S. Paulum inclusus fuerat, res & chartas, quas detulit, vt reuera olim noto, innocenter deposuit, credens quod mens ipsius, sicut & nos ante putaueramus, cū habitu concordaret. [lib. 9. ep. 69] Sed tantȩ ille prauitatis inuentus est, vt si eius stultitiæ sub inclusionis specie paullo adhuc amplius licuisset, multorum animas malitiæ suæ falsitate deciperet, & quæcumque potuisset, non leuia scandala generaret. Nam inter alia, quæ idem Andreas pessime cogitauit & fecit, eam quoque, quam ad nos misistis, dum apud ipsam a præfato lectore esset deposita, infalsauit epistolam: vt quicumque eam legeret, vos nec catholica, nec recta sapere euidenter argueret. Ex qua re contigit, vt dum veritatem studiose quæreremus, eius, quæ latebat, iniquitas vulgaretur, & tanta in eo reperta sunt, quanta nec de scelerato quocumque laico crederentur. Et quia inter diuersa mala, aliquos etiam sermones scripsit, atque eos ex nostro nomine titulauit, & suspecti sumus, ne eos alicubi transmiserit, Fraternitas vestra solicitudinem gerat, & si quid tale repererit, eos excindi, & omnino facit aboleri: vt quod imperitus litterarum, & Scripturæ diuinæ nescius, nostro, sicut diximus, nomine prænotauit, quorumdam animos non possit inficere: nam nos nec Græce nouimus, nec aliquod opus aliquando Græce conscripsimus.

[82] [an Benedictinos Gregorius in Saxoniam miserit?] Quod vero monachi, qui a Gregorio in Saxoniam missi sunt, S. Benedicti Regulæ fuerint mancipati, inter alia etiam illud ostendit, quod ex ipsius discipulis vix potest in illis partibus monachus aliquis inueniri, a quo non obseruetur tam in proposito quam in habitu Regula Benedicti. Quapropter sicut constat Gregorianum monasterium a Latinitate in Græcitatem, necessitate potius quam voluntate conuersum: ita fideliter præstolatur, in Latinitatis cultum, fauente Domino, denuo reuersurum.

[83] In cuius venerabilis monasterij atrio, iussu Gregorij, iuxta e nymphæum duæ f iconæ veterrimæ artificialiter depictæ vsque hactenus videntur: [Forma Gordiani, patris S. Gregorij:] in quarum altera beatus Apostolus Petrus sedens conspicitur, stantem Gordianum, g regionarium, videlicet patrem Gregorij, manu dextera per dexteram nihilominus suscepisse. Cuius Gordiani habitus, castanei coloris h planeta est, sub planeta dalmatica, in pedibus i caligas habens: statura longa, facies deducta, virides oculi, barba modica, capilli condensi, vultus grauis. [& Syluiæ eius matris] In altera vero mater Gregorij sedens depicta est Syluia, candido velamine a dextero humero taliter contra sinistram reuoluto contecta, vt sub eo manus tamquam de planeta subducat, & circa pectus sub gula inferior tunica k pseudolactinei coloris appareat, quæ magno sinuamine super pedes defluat, duabus l zonis ad similitudinem dalmaticarum, sed latioribus omnino distincta: statura plena, facies rotunda quidem & candida, sed senio iam rugosa, quam ipsa quoque senectus pulcherrimam fuisse significat: Oculis glaucis & grandibus, supercilijs modicis, labellis venustis, vultu hilaris, ferens in capite matronalem mithram, candentis brandei, raritate m hiblatam, duobus dexteræ digitis signaculo crucis se munire velle prætendens: In sinistra vero patens psalterium retinens, in quo hoc scriptum est: Viuet anima mea, & laudabit te, & iudicia tua adiuuabunt me. [Psal. 118.] A dextero vero cubitu vsque ad sinistrum circa scapulas versus ascendens reflectitur, qui ita se habet: GREGORIVS SYLVIÆ MATRI FECIT. [Psal. 118.]

[84] Sed & in absidicula n post Fratrum cellarium, Gregorius eiusdē o artificis magisterio in rota gypsea pictus ostēditur. [& ipsius S. Gregorij.] Statura iusta & bene formata, facie de paternȩ faciei lōgitudine & maternȩ rotūditate ita medie temperata, vt cum rotunditate quadā decentissime videatur esse deducta, barba paterno more subfulua & modica: ita caluaster, vt in media fronte gemellos cincinnos rariusculos habeat, & dextrorsum deflexos: corona rotunda & spatiosa: capillo subnigro & decenter intorto, sub auriculæ medium pendente, fronte speciosa, elatis & longis, sed exilibus, supercilijs: oculis pupillas furuis, non quidem magnis, sed patulis, subocularibus plenis, naso a radice vergentium superciliorum subtiliter directo, circa medium latiore, deinde paullo recuruo, & in extremo patulis naribus præminente: ore rubro, crassis & subdiuiduis labijs, genis compositis, mento a confinio maxillarum decibiliter prominente. Colore aquilino & viuido, nondum, sicut ei postea contigit, p cardiaco. Vultu mitis, manibus pulchris, teretibus digitis, & habilibus ad scribendum. Præterea planeta super dalmaticam castanea, Euangelium in sinistra, modus Crucis in dextera, pallio mediocri, a dextro videlicet humero sub pectore super stomachum circulatim deducto, deinde sursum per sinistrum humerum post tergum deposito: cuius pars altera super eumdem humerum veniens, propria rectitudine non per medium corporis, sed ex latere pendet: circa verticem vero, tabulæ similitudinem, quod viuentis insigne est, præferens, non coronam. Ex quo manifestime declaratur, quia Gregorius, dum adhuc viueret, suam similitudinem depingi salubriter voluit, in quo posset a suis monachis non pro elationis gloria, sed pro cognitæ districtionis cautela frequentius intueri, vbi huiusmodi distichon ipse dictauit:

Christe potens Domine, nostri largitor honoris,
Indultum officium solita pietate guberna.

[Annotata]

a Gregorius IV præfuit Ecclesiæ ab anno 827 vsque ad annum 843.

b Ita MSS. habent. Excusum annos circiter quinquaginta magno errore, cum ab anno 604 siue obitu S. Gregorij sint elapsi vsque ad initium Pontificatus Gregorij IV anni 223.

c Florebat, cum scriberet auctor, Institutum S. Benedicti, post restauratum sub Gregorio III Papa Casinense monasterium, [Regula S. Benedicti.] & ab huius successore Zacharia codicem sanctæ Regulæ, quam S. Benedictus propria manu conscripserat, collatum. De S. Benedicto agemus 21 Martij: in cuius Regula legitur: Cincti singuli cingulis aut funibus, vt hæc auctor, prout tunc gerebat adiunxerit.

d Supra lib. 1 & 2 Britanniam, & incolas Anglos-Saxones appellat [Nymphæum.]

e Nymphæum pro lauacro seu fonte accipitur: quia Nymphæ aquarum Deæ erant.

f Imagines hic descriptas S. Gregorij eiusq; parentum Gordiani & Siluiæ, [Imagines.] expositas in ædicula S. Andreæ ad viuum expressas curauit Angelus Rocca Camers edi Romæ typis Vaticanis anno 1597, cum suis Commentarijs, in quibus ait illas tum ante trecentos circiter annos fuisse depictas ex ijs, quas hic Ioannes Diaconus testatur suo tempore extitisse. E Rocca inter opera S. Gregorij inueniuntur.

g Regionarius Diaconus ob indumenta Ecclesiastica videtur fuisse. [Regionarius.] Hi Diaconi singularum Vrbis regionum diaconijs vel Xenodochiis præerant, viduarum inopia laborantium & pupillorum ministri: de quibus eorumq; priuilegiis supra actum lib. 2 num. 51.

h Planeta siue Casula, quam etiam tribuit Diaconis Alcuinus & Clericis Amalarius, [Planeta.] hic a Rocca Camerte indicati.

i Caligæ in pedibus sandalia sunt, quod ipsa nominis etymologia induat: [Caligæ in pedibus.] dici enim videntur caligæ quod calci alligentur seu astringantur, vnde paulatim ad suras sursum ducta lora partem quoque tibiarum tegunt. Ita S. Petrus Act. 12 iussus sibi subligaresandalia his verbis: Περίζωσαι καὶ ἀπόδησαι τὰ σανδάλια σοῦ. Præcingere & calcea te caligas tuas.

k Pseudolactineus color, subalbidus seu cinericius.

l Zonæ sunt hic fasciolæ extremitatem tunicæ circumquaque ambientes, vti Dalmatica pro ornatu in extremitate limbum habet.

m [Niblata an nimbata?] Rocca Camers asserit in omnibus MSS. certe in nostris, legi niblatam, pro qua voce coniectat legendum nimbatam: vt sit Mitra ex sudariolo quodam aut velo, brandeo hic dicto, contexta, seu fasciata vel turbinata quid si nubilata legatur. quia subtilis tela alba in alterius coloris fundo, nubis similitudinem refert.

n MSS. super.

o In excusis aurificis.

p Cardiacus color est pallor croceatus, seu giluo parum tinctus, quem contraxit ex cardiaco morbo, seu stomachi languentis affectione, [Cardiacus color.] qua se laborasse sæpius scripsit.

CAPVT XVI
Miracula S. Gregorij: maleuoli puniti: alij de morte imminente moniti; alij sanati.

[85] Ibi etiam tempore iam Petri Archidiaconi & Ioannis œconomi, [Candelæ diuinitus accensæ] Saturninus monachus dextra læuaque B. Gregorij, effigies sanctorum Apostolorum, quemadmodum modo videntur, depinxit. Quo scilicet loco nonnumquam diuinitus candela succenditur, & in eiusdem similitudinis effigie pro regimine sui monasterij sæpe B. Gregorius præsentatur.

[86] Nam vt pauca de multis contingam, a Leonis quarti Pontificis tempore, cum Megistus Ostiensis Episcopus & Apostolicæ Sedis Bibliothecarius, [Presbyter malæ vitæ,] eidem monasterio præesset, Ioannes Presbyter eiusdem Prȩpositus, cum quadam fœmina turpiter viuens, vehementissimo podagræ dolore correptus est. Qui medicorum manu cauteriatus, per exustionis vulnus calcem cœpit effundere: quam restringere nullis artibus præualens, in tantam desperationem perductus est, vt ab omni illius fœminæ visitatione desisteret, & illa sibi alterum sub eodem facinore copularet. Sed post annum Presbyter ad pristinam sanitatem reuertens, quamquam propositum sibi fuisset, vt vlterius nullam contingeret, ad eamdem tamen misso nuntio, futuro die Dominico se redire professus est. Quo recepto, vbi suo desiderio votum quoque mulierculæ conuenire gauissus est, ad balnea processit. Vnde reuertens, tantum lætitiæ potionibus & cantionibus se dissoluit, vt subrepente somno, interesse nocturnis cum Fratribus numquam potuisset Officijs. Eadem nocte cuidam Presbytero & monacho B. Gregorius in somnis apparens, [per S. Gregoum cuidam monacho apparentem,] ait: Surge, & dic Præposito, vt pœnitentiam agens, peculium suum, quod eum aggregare non puduit, pro peccato conscientiæ suæ dispergat, quia die tertia funditus extinguetur a vita. Quod Præpositus vehementer, vt audiuit, expauit, & quia mandato Gregorij incredulus esse non poterat, pœnitentiam cepit, cunctaque sua sanus distribuens, tanto febris ardore correptus est, [diem mortis intelligit:] vt a diluculo diei tertij vsque ad horam tertiam cum ingenti fragore præ incendio linguam ab ore proijciens, vltimum flatum protraheret. Quem Presbyteri tam duriter laborare videntes, deputatis illic monachis, qui cum psalmodijs eius exitum commendarent, ipsi pro eo studuere omnipotenti Domino solennes hostias immolare. Sed monachi psalmodiam deserentes, non timuerunt inter se morienti Fratri detrahere. Cum ecce Presbyteri a Missarum solennijs circa horam septimam remeantes, Ioannem Presbyterum, quem incredibiliter cum morte luctantem reliquerant, leuius se habere mirati sunt, eumque nominatim clamare cœperunt. Mox ille oculos subridendo concutiens, Parcat, inquit, vobis Dominus, Fratres: quare me solicitare voluistis? qui ab ipso huius die principio vsque nunc, coram Christo præsidenti multis millibus Angelorum, cum diabolo ad iudicium steti, & adiuuantibus me SS. Andrea & Gregorio, cunctis eius obiectionibus bene respondi. Sciatis autem, [moribundus iudicio ex tremo sistitur,] quia monasterij sextarium, modium, libram, consuetudinem eleëmosynarum & luminum, omnemque mensuram curiosissime Christo quærenti vsque ad scabellum pedum eius portaui: sed de vna obiectione fateor conuictus erubui: de qua me nimium, sicut vidistis, laborando vexaui, & me adhuc liberare non potui. Cumque Fratres de ea requirerent, ait: Non audeo dicere, quia quando vos me clamastis, & a S. Gregorio redire iussus sum, vt vobis etiam de mensuris & consuetudinibus monasterij ponerem rationem, diabolus conquestus est, putans quod me Pater Gregorius ad pœnitentiam remisisset. Quapropter B. Gregorium vadem dedi, ne commotam calumniam cuilibet reuelarem. Illis magis imminentibus, & se pro eo deprecaturos Dominum promittentibus, vt caussam Fratribus reuelaret, defunctorum quorumdam domos & viuentium merita proferebat, dicens: Iste dignus, iste indignus est. Rursus interrogatus, [ab obtrectatoribus interturbatur:] ad monachos, qui pridem secum remanserant, conuersus est, dicens: Omnia, in quibus mihi detraxistis, Fratres, audiui, quamquam respondere nequiuerim, & impedimentum mihi non modicum generastis, quia tam a vobis quam a diabolo sub vno tempore accusatus, nesciebam cui calumniæ primitus responderem. Sed si quando quemlibet migrantem videritis, compatimini sorti communi, & nolite de eo iudicare, qui ad tam districti Iudicis cum criminatore suo iudicium vadit. His expletis, cunctos iubet abscedere, solum Presbyterum, qui sibi mortem prænuntiauerat, secum tenens: qui solus remanere pauescens, alterum secum tenuit, hortatus vt caussam, pro qua conflixerat, saltem sibi pandere non timeret. At ille vehementer ingemuit, & conuerso ad parietem capite, [imprecatus dira Andreæ,] clamabat, dicens: O Andrea, Andrea, hoc anno pereas, qui me prauo consilio ad periculum compulisti. E vestigio Zacharias medicus, qui anno præterito ad suos, videlicet Saracenos, apostatando reuersus est, affuit, tactisque temporibus, iurare cœpit Presbyterum ex eadem valetudine minime moriturum. Quem languidus vt audiuit, cum ingenti animaduersione repulit, dicens: Fratres, iam omne corpus meum est mortuum, in extremis faucibus spiritum permissum retineo, continuo moriturus. Tantum psallite, vt reuideam Angelos, quos videbam, & innuens vobis ostendam. Quibus orantibus totus cœpit tremere, pallescere, sursum desideranter adspicere. [moritur:] Cum subito spiritus aduentare conspiciens, reuolutis terribiliter oculis, monachis innuit, & abscessit: eosque tanto terrore perculsos dimisit, vt multis noctibus ibi iacere timuerint.

[87] Eodem die, sicut postea deprehensum est, eodemq; momento, [hic eodem die diuinitus castigatus, ob chartulas monasterij raptas & extraneis venditas,] quando Presbyter moriens Andreæ periculum fuerat imprecatus, idem Andreas fundi Barbiliani, positi scilicet in via Ostiensi, conductor, in lectulum decidit, in quo per multum temporis cōtinuo languore correptus, ita totus emarcuit, vt omne corpus eius particulatim videretur dissolui. Cumque defluentibus carnibus consumi posset, mori autem nō posset: vxor, quæ fœtorem vulnerum virique cruciatus iam sustinere non poterat, intellexit tanti languoris incommoda sine diuinæ vltionis sententia hunc nullatenus incurrisse: quem flendo curauit inquirere, vt, quoniam a moriente Præposito frustra vocari non poterat, quid cum ipso commiserat, monachis reuelaret, si forte Dominus eius confessionem recipiens, eum a tantis cruciatibus liberaret. At ille cognoscens malum, quod fecerat, latere non posse, monasterij monachos conuocari rogauit, eisque confessus est, cum eodem Præposito quasdam monasterij chartulas rapuisse, ac receptis pretijs, extraneis tradidisse: seque certum existere, quia pro hoc flagitio mori non posset, quousque hoc coram omnibus reuelaret. Quod videlicet verum fuisse, rei exitus euidenter ostendit. [in confessione delicti expirat:] Nam mox vt tantum facinus cunctis innotuit, is, qui dudum mori volens, non poterat, inter verba suæ confessionis spiritum efflauit. Quem idcirco omnipotens Deus diu cruciari voluit, mori autem, donec reatum suum confiteretur, non posse permisit, vt exemplo sui cruciatus ostenderet, quid consumptores rerum Gregorij de semetipsis vtique sperare debuissent.

[88] [Athanasius monasterij Præfectus eleemosynas subtrahit pauperibus:] Ipsius quoque Pontificis tempore eiusdem Patris monasterio Athanasius præfuit, vir quidem castitate perspicuus, & sui monasterij cautissimus executor. Qui cum sæuientis inopiæ tempus agnosceret, ne monachis necessitas fortassis incumberet, quadraginta pauperum, quos B. Gregorius pasci semel in anno decreuerat, refectionem subduxit. Quod impune se fecisse perpendens, etiam duodecim pauperum totidem denarios, qui die depositionis B. Gregorij pro commemoratione duodecim ab eo quondam inuitatorum, quorum tertiusdecimus Angelum se esse professus, consuetudinaliter pascebantur, penitus intercepit. Cum eiusdem Quadragesimæ tempore B. Gregorius eidem Presbytero, [a S. Gregorio apparente moneri iussus] cui supra & monacho in somnis apparuit, dicens: Vade, & dic œconomo, quia diminuit consuetudinem, quam ego constitui, Dominus quoque dies eius diminuit. Quod œconomus vt audiuit, primo quidem contremuit, post vero tanto minus credidit, quanto longius vitam suam cognoscebat extendi: Et ecce sub ipsis Albis paschalibus in oratorio S. Seuerini cum Fratribus vespertinis assistens Officijs, ardere parietem vidit, quem Fratribus extinguere imperauit. Quibus hunc vinolentum credentibus, ipse tandem ferulam, quam tenebat, proijciens, manusque per parietem circumducens, conabatur foris flammas extinguere, quas constabat intima eius depascere. Denique tandem ad hospitium rediens, tantæ febris ardore succensus est, [morte punitur.] vt peruenire ad diem septimum nullatenus potuisset. Quia ergo dum consuluisse putauit se monachis, pauperibus nocuisse non timuit; ac per hoc, quo se placare posse Gregorium credidit, prorsus offendit: frustra flammas parietis extinguere voluit, qui tenacitatis suæ flammas extinguere recusauit.

[89] Eodem nihilominus tempore post absidem oratorij S. Mariæ semper Virginis, oratorio S. Barbaræ, vbi Gregorius laudes Domino celebrare solebat, coniuncti, dȩmon apparuit, sibique in antro, [Infestatione mali dæmonis oratorium liberat] quod illic cernitur, hospitium faciens, nocturnis horis tanto crepitabat fragore, vt omnia fundamenta monasterij putaretur conuellere. Nonnumquam equos de stabulis auferens, audiebatur tota nocte discurrere, quorum duos præcipitio demersisse probatus est. Cumque pauore tanti sonitus monachos a triclinio, in quo ad auram propter feruorem caumatis iacere solebant, penitus auertisset, vnus eorum confisus in virtute Dei omnipotentis, ante foramen decumbens, oratione facta, cœpit dormire. [monachus in eo dormiens.] Cui dæmon in similitudine catti apparuit, eumque vnguibus est aggressus discerpere: quo monachus oratione repulso, identidem sopori se tradidit. Cum subito dæmon in similitudine cuiusdam Æthiopis lancea minando apparuit, dicens: Ego quidem hinc vado, sed te vulneratum dimitto. Quo dicto, lanceam vibrauit, monachusque eiulauit, tamquam si reuera percussus extiterit. Accurrentibusque monachis, licet pauidus, quod viderat indicauit, & deinceps ibi vlterius dæmonium non accessit.

[90] b Benedicti quoque Pontificis tempore, Lucido c Ficulino Episcopo eidem monasterio præminente, cum pestilentia faucium multitudo quotidie maxima deperiret, idem monachus præclusis faucibus venit ad mortē. Cui desperanti B. Gregorius in somnis apparuit, dicens: Vis sanus fieri? At ille se velle respondit. Et B. Gregorius: Si mihi, inquit, promiseris ea, [& æger a S Gregorio sanatur;] quæ tibi dixero, fore dicturum, scito, te esse sanandum: sin vero, citius moriturum. Cumque ille se dicturum tota certitudine promitteret, audiuit: Ito denuntians Sabæ, Ioanni, Benedicto, Aiartino, Palumbo & Antonio monachis, [iussus indicare mortem monachis 12, successiue vita functis:] Laurentio coco, Gemmoso carpentario, Accepto pistori, Andreæ, Romano & Leoni laicis, quoniam a crastino incipientes, omnes dietim se moriendo subsequentur. Post quorum decessum denuntia Lucidum Episcopum, qui tenet id monasterium, die septimo moriturum. His dictis, monachum oscitare præcipiens, duos digitos in faucem coniecit, vulnusque disrumpens, vt excrearet iniunxit. Ille tussiens, partem coagulati sanguinis in morem lapidis reuera proiecit, & ab ipsis pene mortis ianuis liberatus, eadem nocte contra spem omnium Matutinalibus hymnis interfuit. Mirantibus Fratribus, sanitatis suæ modum innotuit: quos, quando, & qualiter ex monasterij familia morituros præuiderit, indicauit. De sola interim Episcopi morte dubitando, conticuit. Et e vestigio in cunctorum morti deputatorum auribus volans fama discurrit, & dum ex relatione monachi se morituros certo die cognoscerent, dispositis suis reculis, ita se in mortem secuti sunt, sicut fuerant in somno nominati.

[91] [& Lucido Episcopo,] Cumque Presbyter & monachus Lucido Episcopo tam dirum nuntium reuelare timeret, tacere autem penitus non auderet, monasterio se tandem proripuit, & ad domum Episcopi non longe a flumine Tiberi, regione videlicet iuxta basilicam SS. Cyri & Ioannis positam, somnium nuntiaturus accessit. Quem scilicet vbi cum Pontifice in palatio prandere cognouit, expectans redeuntem Sacerdotalibus vestimentis indutum, colore fulgidum, valetudine quoque sanissimum salutare curauit. Cui Episcopus ait: Iam nunc in tota Vrbe pro diuino haberis, quia de eis, quos morituros pronuntiasti, solus vnus remansit. At ille: Vtinam sicut & ille, quem viuere putas, defunctus est: sic ipse, qui hunc sequi prædictus est, exiliret. Cumque Episcopus de eo tota curiositate requireret, & monachus dicere palpitaret, tandem vbi die sexto se moriturum cognouit, expalluit atque contremuit, resumptisque viribus, contra monachum frenduit, quem redire volentem retinuit, interiora cubiculi peruagus penetrauit, paullatim sibi fauces dolere persensit. Deinde tacto sibi pulsu, mox febris signa cognouit, monacho credidit, [assumpto habitu monastico,] domum suam disposuit, ad monasterium, cui præerat, eisdem redimitus, quibus a patriarchio reuersus fuerat, venit; secunda seria, cunctis tam subitam conuersionem mirantibus, monachicum habitum suscepit: & paulatim ingrauescente molestia, sextæ feriæ diluculo subdormiuit. Ac denuo suscitatus, apparuisse sibi S. Andream Apostolum, seque circa horam tertiam vocandum esse, sibique præceptum perhibuit, vt quia suæ mortis expectatione suspensi monachi, S. Fabiani munia solita celebrare non poterant, mox corpus suum sepulturæ traderent, acceptisque a se cereis ac thymiamatibus, ad peragenda solennia festinarent. Hora itaque tertia Episcopus lætus defungitur, [pie extincto.] vt in ipsa vultus eius lætitia, conuersio ipsius Deo fuisse placabilis cunctis videntibus monstraretur.

[92] Eodem tempore germanus cuiusdam monachi mentis insaniam passus est, [Insanus meritis S. Gregorij curatur:] ita vt humana consortia fugiens, multo tempore peruagus per cryptas solitarias ac cœnosa monumenta discurreret. Cuius insaniæ Frater nimium condolens, quotidie S. Gregorium profusis lacrymis precabatur, vt sibi Fratrem sospitem reddere dignaretur. Itaque cum nocte quadam post huiusmodi fletus quiesceret, B. Gregorius apparuit ei, dicens: Videns lacrymas tuas, suscepi orationem tuam: Et ecce germanum tuum tibi hodie reducam sanum: & hoc tibi signum, quia statim vt dies illuxerit, iussu Pontificis Presbyter, qui hic inclusus est, extrahetur: qui surgens, matutinali tempore Fratribus indicauit. Forte tunc idem Presbyter Campanus de loco, qui Claustrum, non longe a Terracina vocatur, a suis pro quodam crimine accusatus, in eodem monasterio tenebatur, & temporibus multis labentibus, a suis accusatoribus iam contemptus, a cunctis quoque suis fuerat in obliuionem ductus, cum nullum propinquum, nullum in Vrbe cognitum habere potuisset, qui de eo Pontifici suggessisset, & monachi quidem pro eo satagerent, sed perficiendi aditum non haberent, Pontifex diuinitus recordatus eiusdem, diluculo hunc ab ergastulo iussit extrahi, liberumq; dimitti. Nec multo post monachi Frater ita sanus reuersus est; vt videretur hactenus in eiusdem Patris monasterio tanto fidelius deseruisse, quanto se illius adminiculo meminit ad sanitatem pristinam remeasse.

[93] Reuerendæ quoque memoriæ, d Nicolai Pontificis tempore, regimen eiusdem monasterij e Zacharia ciuitatis Anagninæ Præsule, sicut f hodie superest, procurante, fundum Barbilianum, [dæmon in tauri specie multos infestans etiam inuisibiliter,] cuius superius feceram mentionem, pro incolarum sceleribus dæmon aggressus est, & in similitudine taurelli de pratis mugiendo ad domum recurrens, inuisibiliter suis corniculis virum sentiebatur noctu percutere, ouesque a præsepijs extrahens, per contiguos campos & compita cursu velocissimo fatigare. Cumque hoc diutius faceret, crebroque rusticis noxius immineret, huiusmodi percussionibus Saxulum quemdam, eiusdam prædij conductorem, affligendo disperdidit. Deinde bubulcos aggressus, tanta cæde perdomuit, vt intra trium mensium spatium neminem illic, præter vnum tantum, Vrsellium nomine, quem similiter affligebat, reliquerit. Qui Romam veniens, dum tantæ cladis periculum Fratribus indicaret, interrupto sermone, monasterij portis egressus est, & obstupescentibus monachis, non nisi mane facto reuersus est. A quibus curiose discussus, quonam se pridem tam subita velocitate proriperet, confessus est, dicens: Dum vobis insaniam dæmonis reuelarem, taurellus affuit, anterioribusque pedibus me complectens, ac suis corniculis tundens, ante se cœpit minare, & tota nocte me subire muros coëgit & arbores. Cumque nouissime per pontem me conaretur demergere, de complexibus ipsius exiliui, eumque toto conamine fugiens, ad portas, quas Euthymius œconomus fecerat, monasterij huius perueni. Quas clausas inueniens, [iussu S. Gregorij,] ambabus manibus ambos eius annulos apprehendi, & dum ab eis me luctaretur diuellere, quidam caluus Pontifex obliquo latere se inter portarum rimas excutiens, ferula caput taurelli percussit, eumque in fugam compellens, me ab illius persecutionibus liberauit. Ergo dum incolæ deperissent, & nullus ibidem habitator accederet, ac per hoc monachi pro desolatione loci satagerent, cuidam eorum Gregorius in somnis apparens, iubet, vt si dæmonem a monasterij fundo voluissent depellere, ab oratorio S. Martinæ in eodem fundo, vsque ad oratorium S. Mariæ, ibidem in Dominico institutum, [Litaniis, & aqua benedicta profligatur.] Fratres cum Litanijs aquam spargentes exorcizatam, procederent. Quo facto, ita dæmon ab omni monasterij possessione repulsus est, vt postea per confinij limites ore, naribus atque oculis flammas eijcere, porcosque cogere a subulco notatus sit, sed intra fines monasterij numquam intrare permissus.

[Annotata]

a Leo IV præfuit ab anno 847 vsque ad an. 855.

b Benedictus 3 successit dicto Leoni anno 855, vita functus anno 858.

c Ficulino in excusis aut Ficuleno, oppidi Ficuleæ vt supra dictum, in MS. nostro Ficudino, in Corsend. Sicundino: vitio amanuensium.

d Nicolaus dicto Benedicto successit anno 858, mortuus an. 867.

e Zacharias a Nicolao Papa Constantinopolim missus perfide egit, & Photio adhæsit: vt plenius Anastasius in Vita Nicolai.

f Hinc colligitur necessario post 8 Synodum anno 870 sub Hadriano 2 habitam, vixisse Zachariam; & Albinum Episcopum, qui eidem Synodo subscripsit, perperam referri inter Anagninos Episcopos.

CAPVT XVII
Alia miracula S. Gregorij. Puniti iura monasterij eius violantes. Epilogus scriptoris.

[94] [Tergaudus Treuirorum Episcopus excommunicatus,] Alio quoque tempore Tergaudus, quondam Treuirensis Episcopus, qui cum Gunthario, Agrippinæ Coloniæ Episcopo, a reuerendæ memoriæ Nicolao fuerat Sacerdotali a priuatus officio, liberalitate Adriani Pontificis in eodem monasterio mansionem suscepit. Cui B. Gregorius in somnis apparens, maximum terrorem, quo de suo monasterio concitus egrederetur, incussit. Ille perpendens visum fuisse phantasticum, oratione facta, rursus dormire cœpit. Cui Gregorius pontificali habitu redimitus apparens: Nonne, inquit, dixi tibi, vt a monasterio meo, quod in rebus proprijs per inuocationem S. Andreæ Apostoli Domino dedicaui, recederes, quia diuersorium fieri nullo modo licuisset? Cumque Tergaudus hospitandi ibi licentiam suscepisse se a Pontifice respondisset, Gregorius ait: Et tu qui petisti, & ille qui dedit, vtrique contra Deum fecistis, cuius vindictam citius incurres. [a S. Gregorio apparente, iubetur ex eius monasterio abire:] Euigilans Tergaudus, intremuir, & facta oratione, sopori se reddere voluit: cum repente venientium sonitum audiens, vehementer expauit, seque dormire similauit. Appropinquans ergo Gregorius, S. Andream Apostolum per dexteram tenens, præcepit Subdiacono, qui se præibat cum lumine, dicens: Corripe illum. Qui dum correptus in lectulo clausis oculis resedisset, Gregorius ait: Adspice in nos. Intuitus in eos Tergaudus, magis intremuit, eumque sibi taliter comminantem audiuit: Quia secundo commonitus, [& ex eius sententia cum suis moritur:] verbis oris mei credere noluisti, & me tua inobedientia adeo prouocasti, vt hunc Apostolum Dei huc fatigare studuerim: scito cognoscens, quia nisi hodie ab hoc monasterio meo recesseris, futura hebdomada cum tuis omnibus vita priuaberis: si vero recesseris, ab hac quidem momentanea sententia liberaberis, sed neque tu, neque aliquis hic tecum degentium suam patriam reuidebit. Mox Tergaudus lectulo se proripuit, & primo suis, deinde monasterij monachis, postremo quibuscumque potuit, somnium reuelauit. Et quia aliud hospitium citius a Pontifice impetrare non potuit, apud Sabinos concedens, eodem b anno cum suis omnibus vita priuatus est.

[95] [vti & Faraldus ob meretrices in eius monasterium inductas:] Eodem quoque tempore Suppo Piceni Comes ibi applicuit: qui monachis quidem plurimam dapsilitatem ostendit, & in rebus tam venerabilis monasterij vsurpationem suorum prohibuit. Huius familiaris quidam, nomine Faraldus, existens, si quando Suppo ad palatium processisset, fornicarias illuc, detestantibus monachis, non verebatur inducere, atque cum eis comessationes & saltationes illicitas celebrare. Is denique noctis principio secessum petens, a spiritibus immundis in aëre per capillos appensus est. Cumque tota nocte pendens, vocis officium non haberet, Matutinalibus horis B. Gregorius ei videndum se præbuit, dicens: Inimice Dei, non tibi sufficiunt alia mala, quæ in meo monasterio peruicaciter perpetrasti, nisi insuper scenicas meretriculas in claustro monachico, tamquam in theatro, conducas? Crede mihi, hoc anno peribis. Tunc ille magnis cœpit viribus pœnitentiam supplicare, & de cetero plenam correctionem promittere. Continuo Gregorius iussit eum dimitti: qui ad terram decidens, quia corrigi noluit, eodem anno veram fuisse Gregorij sententiam moriendo probauit.

[96] Eiusdem Comitis homo sub alio tempore Indulphus vocatus est. [& Indulphus, ob res monasterij combustas] Cui dum cocus pro comparandis lignis denarios peteret, nullo modo potuit impetrare: sed nefario iure percepit licentiam, vt attegias & fenestras, & vicini dormitorij tabulas aggressus diripere, earum ignibus sibi prandium præpararet. Cum sequenti nocte idem Indulphus ad secessum pergens, cur monasterij tabulas tam petulanter incendi præcepisset, a quodam sene discussus est. At ille more Gallico sanctum senem increpans c follem, ab eo quidem virga leuiter percussus est: sed vir superbus tanto pondere lapsus est, vt semiuiuus humi decumberet. Eodem momento sub eadem specie cuidam Clerico foris dormienti, idem senex apparuit, dicens: Surge, & dic Comiti, vt ab hoc meo monasterio, in quo diuersorium fieri omnino non licet, antequam me ad iracundiam prouocet, saluus recedat. Ecce ego familiari eius mihi obnoxio, quem videlicet percussum ante secessum dimisi, congruam medelam refundam. Quem cum quis esset, Clericus inquirens, ipsum se esse perhibuit, qui ex pictura, quæ eius lectulo præminebat, facile potuisset agnosci. Statim Clericus surgens, lumen arripuit, & ex picturæ similitudine S. Andream Apostolum sibi apparuisse cognouit. [a S. Andrea apparente percussus,] Itaque ad Indulphum iacentem perrexit, eum semiuiuum iam reperit. Quem magnis eiulatibus clamare incipiens, tam Comitem, quam cunctos, qui sub eisdem domibus dormiebant, miserabili vociferatione venire coëgit. Et in faciem iacentis aquam suffundens, per inuocationem S. Andreæ Apostoli tandem aliquando loqui fecit, atque cuncta, quæ sibi reuelata fuerant, cum eo pariter Comiti reuelauit. Qui die facto, monachos euocauit, quid contra S. Andream commiserit, querelabundis cœpit vocibus inquirere. At illi deletum dormitorium cocorum manibus ostenderunt. Cumque Deo deuotus Comes eos vellet supplicio subiugare, confessi sunt, [eo inuocate sanatur.] se illud ædificium Indulphi iussionibus deleuisse. Pro cuius reparatione dum Comes monachis argentum voluisset tribuere, Sergius Magister militum restitit, promittens illud se pro eo continuo melius refecturum. Mox Comes humiliter a monasterij claustro secedens, ad domum Petri filij quondam Caroli cum omnibus suis secessit, neque vlterius in eodem monasterio hospitium sibi dari concessit. Indulphus vero in domo eiusdem Sergij Magistri militum derelictus disperijt, sibique S. Apostolum præualuisse suo ipsius detrimento monstrauit.

[97] [Dominicus Presbyter cum sanctimoniali fornicatus,] Nuper Dominicus quidam Presbyter, Zacharia Episcopo, de quo præfatus sum, Gregoriani monasterij curam gerente, Præpositus extitit monasterij: qui carnis fragilitate corruptus, Eupraxiam quamdam sanctimonialem a monasterio S. Andreæ Apostoli, quod appellatur Cliuus-Scauri, diripuit vel subduxit, & in regione septem viarum loco, qui dicitur Vipera, collocauit. Cui cum corrupta sanctimonialis, quia latrinam & furnum contiguum non habebat, crebro videretur esse molesta, infelix Presbyter peccatum peccato connectens, vt meretriculæ placere potuisset, B. Gregorium non recusauit offendere. Cuius mirabilis, imo saluberrimi fontis tegulas diripiens, secessum & furnum prostitutæ fœminæ non erubuit fabricare. Quibus peractis, cum sequenti nocte iam securior a querelis lasciuæ mulieris, in eadem domo dormiret, vidit duos quosdam terribiles cubicularios se ligatis manibus ad venerabile monasterium reducentes: quos interrogans, cuius præcepto sibi talia facerent, audiuit, hoc Romanum Pontificem præcepisse. [& tegulas fontis S. Gregorij furatus,] Forte tunc d Ioannes Sanctæ Sedis Apostolicæ Pontifex, contra Saracenorum incursus littora peragrabat: cuius absentiæ ligatus Presbyter recordatus, increpando subiunxit: Dominus Papa pridie contra Saracenos perrexit, & vos quomodo dicitis, quod ipse me ligari iusserit, qui eum postea non vidistis? At illi dixerunt: Si Ioannes Papa hinc abijt, S. Gregorius hic remansit: qui monasterij sui claustra solito more perlustrans, a te suum fontem reperit dissipatum, & nos ex eius tegminibus tuæ meretriculæ furnum ac necessarium vidimus coopertum. Quod Presbyter vt audiuit, [a spiritibus apparentibus dirissime cæsus,] erubescens intremuit, eorumque violentia se in corte monasterij teneri conspiciens, quemdam Subdiaconum ab intimis egredientem, atque cubicularijs dicentem audiuit: Extendire eum, & quadraginta rubricis ventrem, totidemque dorsum fornicatoris atque sacrilegi Presbyteri verberate. Quarum doloribus reuera Presbyter iam febricitans excitatus, ad monasterium caballo impositus, dextra læuaque ab alijs sustentatus recurrit, reatus sui sententiam Fratribus indicauit, & inuisibilibus verberibus sub febris specie laniatus, nil aliud dicere poterat, nisi, Domine, reficio, Domine, reficio. Cumque interrogaretur, cur hoc tam frequenter repeteret, dicebat se sub continuo verbere gemere: [moritur.] sicque sexto die sub hac miserabili voce defunctus est. Siquidem plurimis documentis probatum est, in eodem venerabili monasterio fornicationis contagione pollutos, diu subsistere omnino non posse.

[98] In quo scilicet hactenus libra omnisq; mensura, quam idem B. Gregorius instituit, cum modio reseruatur. De cuius mensura si quis ad opus monasterij panes velit efficere, triginta & quinque fiunt, singuli dumtaxat trium librarum: si quis vero ad opus alterius, ad eumdem numerum numquam pertingit. Quod cum præfatus Zacharias Episcopus pro certo vellet addiscere, [Panes multiplicantur diuinitus:] pro celebranda festiuitate S. Andreæ Apostoli decem modiorum tritici mensuram pistoribus dedit: e quibus pro vndecim modijs multiplicatos, obstupescentibus eisdem pistoribus, panes recepit. Qui vtique solicite prius dinumerantes, si superfluos aliquot inuenissent, sibi procul dubio reseruarent.

[99] Sane quam frequenter B. Gregorius tam illic, quam in Apostolorum basilicis, nec non & in patriarchio nunc exhortans innoxios , nunc vero deterrens obnoxios, in ipsa suæ cognitionis effigie apparescat, quia nunc narrare non valeo, hic huius operis, adminiculante Domino, terminum facio, & reliqua eiusdem Patris miracula post me doctioribus memoranda relinquo. Cuius nimirum venerabile meritum, quousque mundi huius orbita voluitur, [merita S. Gregorij continuo augentur:] vt cum Paulo viro disertissimo fatear, semper accipiet incrementum: quia ipsius sine dubio gloriæ asscribitur, vel quod Anglorum Ecclesia noua semper sobole fœcundatur, vel quod illius doctrinis per orbem vniuersum multi a peccatis elongati ad Christi clementiam conuertuntur, vel quod boni quique ipsius suasionibus inflammati cælestem patriam desideranter inquirunt.

[100] Ecce studiose Pontificum, iussionis tuæ virtute coactus, dum quædam gestorum B. Gregorij prȩdecessoris tui, Saxonum videlicet Gentis Apostoli, deflorare desidero, virum descripsi rhetoricum scriptor ignarus. Sed deprecor, vt ea curiositate, qua me dudum hæc decerpere iusseras, ad omnium, sicut cœpisti, facias peruenire notitiam; vt in eo, quod sacrosancto vestro iudicio placuisse me gaudeo, nulli penitus diiudicandus addicar, quin potius iudicaturus inuehiar. Siquidem nuperrime, [scriptor a dæmone apparente territus,] quando hunc quartum librum, cooperante Domino, claudere gestiebam, nocte, qua Dominicæ resurrectionis dies venerabilis lucescebat, in somnis describens, quidam sub effigie cuiusdam veteris insidiatoris palam videndum se præbuit, & candidissima tunica simulque tenuissima (cuius nimirum raritate nigredo subterioris tunicæ extra lucebat) Sacerdotaliter insignitus, mox propius adstitit, & inflatis buccis risum continere non potuit. Cui dum e curulem præparare cogitarem, hunc supra modum cachinnantem conspiciens, compellare videbar, quamobrem nocturno silentio tam petulanter vir officij grauioris perstreperet. At ille: Quia, inquit, tu scribis de mortuis, quos viuentes aliquando numquam vidisti. Cumque ego tanto me veracius scribere, [lucerna extincta,] quanto incognitum facie, non autem incognitum lectione, sine vllo liuoris vel adulationis vitio, retulissem; respondit: Tu, sicut video, quod voluisti, fecisti: at ego quæ facere potero, non cessabo. Hæc dicens, lucernæ flammas, cuius lumine forte fruebar, prorsus extinxit. Et lychnum quidem totum extinguere non potuit, me tamen in tenebris constitutum ita perterruit, vt putarem me gladijs ab eo protinus iugulari. Cum post paullulum desperanti mihi B. Gregorius, comitante secum dextrorsum reuerendæ memoriæ Papa Nicolao, sinistrorsum vero, sicut mihi videbatur, Petro suo Diacono, multo lumine clarificatus apparuit, dicens: Modicæ fidei, quare dubitasti? Cui dum ego priori pauore perculsus, respondere non possem, beneuolus mihi Pater Nicolaus latentem aduersarium post cortinam, quæ tunc meum lectulum circumdabat, digito manifestans: Quia, inquit, hic inuidus lucernæ ipsius flammas, quantum in se fuit, [a S. Gregorio itidem apparente recreatur.] extinxit. Mox Gregorius manum Diaconi, qua magnam facem tenere videbatur, arripiens, eiusque flammis os faciemque petulantis exurens, ad instar Æthiopis denigrauit. Qua exustione ab ore petulantis paruissima scintilla descendens, candentem tunicam dicto citius conflagrauit, sicque nigerrimus totus apparuit. Cumque Diaconus diceret satis aduersarium denigratum, B. Gregorius: Nos, ait, illum non denigrauimus, sed nigrum fuisse monstrauimus. Deinde infortunium meum diuersis cōsolationibus exhortatus, abscessit. Et facem quidem secum detulit, sed tanto lumine locum, in quo dormiebam, reuera fulgentem dimisit, vt expergefactus, pueros ante me dormientes crebrius inclamarem, nec ante quidquam sub graui sopore quoquo modo responderent, aut surgere potuissent, quam relictæ lucis copia paullatim se subtrahens, penitus effluxisset. At de ijs Deus viderit. Ego tamen diuinæ spei fiducia roboratus, quia f Gaudericus Episcopus Veliternus expostulat, ad clementem Romanæ Sedis Antistitem, suffragante Domino, stylum conuertam: quatenus qui continuis infortunijs tenuatus, amicis meis, a quibus vtcumque sustentor, meritum rependere nequeo, saltem verba, quæ valeo, minime denegasse cognoscar.

[Annotata]

a De excommunicatione horum Archiepiscoporum extat ipsius Nicolai Papæ epistola in Concilijs, & apud Baronium ad an. 866. num. 67 & seqq. relata: quod Lothario Regi, repudiata legitima coniuge Theutberga, nouas cum VValdrada pellice permisissent nuptias.

b Brovverus in Annalibus Treuirensibus ex antiquis MSS tradit anno 870 exulem & inglorium, & extrema vitæ alimenta vix obtinentes, misere spiritum sub alieno cælo deposuisse.

c Follem, id est stultum appellans: hinc stultitia Gallice foullie: sola Italis fabula est.

d Hic est Ioannes VIII, Hadriani successor, cui hæc Acta sunt inscripta.

e Curulem subintellige sedem.

f Gaudericus, alijs Gaudentius, a Ioanne Papa ad Carolum Caluum ablegatus est censetur 12 Veliternensium Episcopus.

EPILOGVS
in quo carminum de eodem argumento prius a se scriptorum videtur auctor meminisse.

Gregorius Magnus, Pontifex Romanus, & Ecclesiæ Doctor (S.)

BHL Number: 3642

AVCTORE Ioanne Diacono


Svscipe Romuleos, Pastor venerande, triumphos:
      Gregorij Sancti suscipe gesta tui.
Qui nituit factis, verbis, scriptisque beatis,
      Vt iubar auricomi solis in orbe cluit.
Norma, decus, speculum tibi sit, via, vita per æuum,
      Si cupis æternum ferre sacerdotium.
Nam qui non huius sequitur vestigia Præsul,
      Ante Deum Præsul non erit, imo pecus.
Hinc Psalmista canit hominem similare caballis,
      Ignauum stultis, qui sub honore perit. [Ps. 48. 13]
Nocturnum dedimus Sancto, cantumq; diurnum,
      Carminibus clarum concinimusque virum.
Redde vicem scriptor, seruans cola, commota,
            puncta,
      Ne tua mendosum pagina seruet opus.
Dissimilis cunctis vox, vultus, vita, voluntas,
      Mens sociata bonis, dissociata malis.
Ludere me libuit variabilis ordine campi,
      Postquam prosa fugit, Musa iocosa redit a.
Hæc mihi tu tribuis, Doctor pretiose Gregori,
      Qui bona das famulis, sed mala nulla tuis.
Vestitus cœpi, nudus tua munia dixi:
      Indue me factis, velleribusque tuis.
Et quia mortalis desunt commercia carnis,
      Da mihi sub pedibus posse iacere tuis.

[Annotatum]

a Peruasit nobis hoc verbum, redit; non tantum aliquid ab eodem auctore prius carmine scriptum, forte per modum prologi (quod multo clarius indicatur sequenti versu: vestitus, scilicet poëtico schemate, cœpi: nudus eodem, tua munera dixi.) Sed etiam hos versus per modum epilogicæ allocutionis esse subnectendos vitæ iam datæ.

DE SANCTO PETRO DIACONO S. GREGORII MAGNI ROMÆ ET IN DIOECESI VERCELLENSI,

ANNO DCV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Petrus, Diaconus S. Gregorii Magni, Romæ (S.)

[1] Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus, in Catalogo Sanctorum circa annum MCCCLXX a se conscripto, cum lib. 3. cap. 192 narrasset præcipuas res gestas S. Gregorij Papæ, capite sequenti 193 proponit titulum de S. Petro Diacono & Confessore, & dictum caput ita exorditur: Petrus Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconus & B. Gregorij discipulus fuit: ad cuius instantiam ipse Doctor librum Dialogorum composuit, [Res gestæ:] & vtriusque mutuas collocutiones in eo inseruit. Hic sanctitate conspicuus bonus Magistri imitator extitit. Hic aliquando B. Gregorio prædicante vel dictante, Spiritum sanctum vidit in columbæ specie super caput Doctoris verba in eius auribus inserentem. Qui cum B. Gregorio visa narrasset, admonuit eum Doctor, vt visa silentio tegeret: quia, quacumque hora visum referret, confestim spiritum exhalaret. Addit dein dictus Episcopus qua occasione & visum narrarit & spiritu exhalato mortuus fuerit, quæ malumus inserere ex libro 4 Vitæ S. Gregorij a Ioanne. Diacono scriptæ, & iam a nobis editæ, vbi ista habentur, num. 69. Cum calumniarum veterum incentores Gregorium prodigum dilapidatoremque multiplicis patriarchatus thesauri perstreperent, deficiente personali materie, ad comburendos libros eius cœperunt pariter anhelare: quorum dum quosdam iam combussissent, & reliquos vellent exurere; Petrus Diaconus familiarissimus eius, cum quo quatuor Dialogorum libros disputauerat, creditur vehementius obstitisse: dicens, ad obliterandam eius memoriam librorum exustionem nihil proficere: quorum exemplaria, diuersis petentibus, mundi ambitum penetrassent. Subiungens, immane sacrilegium esse, tanti Patris tot & & tales libros exurere, super cuius caput Spiritum sanctum ipse in similitudine columbæ tractantis frequentissime perspexisset. [obitus:] Cumque dudum deuotum populum Diaconus cerneret occasione temporis cum inuidis resultare, in hoc omnium sententiam dicitur prouocasse: vt, si quod dixerat iureiurando confirmans, mori continuo meruisset, ipsi a librorum exustione desisterent: si vero superstes sui testimonij extitisset, ipse quoque combustoribus manus daret. Itaque cum Euangelijs in ambonem venerabilis Leuita Petrus ascendens, mox vt Gregorianæ sanctitati testimonium præbuit, inter verba veræ confessionis spiritum efflauit: & a dolore mortis extraneus, iuxta pyrgi basim, sicut hactenus cernitur, Confessor veritatis meruit sepeliri. Quæ vltima verba ita concludit Petrus de Natalibus: Corpus Petri iuxta Magistri tumulum sepelientes, ipsum veluti Sanctum venerari cœperunt.

[2] [veneratio:] Richardus VVitfordus Martyrologio Sarisburiensi Anglice Londini anno MDXXVIII excuso, ad XII martij ita eum inscripsit: Romæ festum S. Petri Diaconi & discipuli S. Gregorij. Petrus Galesinius citato MS. Martyrologio ista habet: Romæ etiam S. Petri Diaconi, qui proposito sibi B. Gregorij Magni Pontificis exemplo, cuius discipulus extitit, in omni sanctitate eluxit. Hæc in secunda editione Martyrologij Germanici Canisij ex Galesinio referuntur. Ferrarius in Catalogo generali ista tradit: Apud Vercellas S. Petri Diaconi. Idem in Catalogo Sanctorum Italiæ, narratis eius gestis, ista addit: Corpus cum apud Magistri tumulum conditum fuisset, [corpus in diœcesin Vercellensem delatum:] postea Cæsarianum oppidum Vercellensis diœcesis delatum, diu latuit: ac demum repertum anno Salutis MCCCCLXXX Salutiolam pagum eiusdem diœcesis, in ecclesiam eius nomini dicatam, ac multis redditibus pro alendis Canonicis præditam, translatum fuit: ibique miraculis fulget. Nam & castrum & templum ab igne ab hostibus accenso, columbis tribus circumuolitantibus visis, immunia seruata sunt. [miracula,] Filius Dominorum Salutiolæ mutus a natiuitate, ad S. Petri tumulum delatus, fandi obtinuit facultatem. Quidam factus amens, ad eiusdem sepulcrum deductus, mentis compos euasit. Hæc Ferrarius ex libro de Sanctis Vercellensibus, & annotat Salutiolæ festum Translationis maxime solenne esse & celebrari XXX Aprilis, quo die idem Ferrarius in Catalogo generali ista habet: Salutiolæ apud Vercellas S. Petri Diaconi. VVion, Dorganius, Menardus, Bucelinus ad XII Martij eum etiam referunt, & Benedictinis adscribunt: quod apud antiquos non legimus.

DE S. MVRO SIVE MVRANO, ABBATE FATHENENSI IN HIBERNIA.

CIRCA AN. DCL

[Commentarius]

Murus, sive Muranus, Abbas Fathenensis in Hibernia (S.)

[1] In Borealibus Vltoniæ finibus, inquit Ioannes Colganus ad hunc diem. In isthmo siue peninsula Inis-eoguin vulgo appellata, post seculi septimi initium claruit vir sanctus, [In Inis-Eoguin Vltoniæ] nomine Murus siue Muranus, nobilissima oriundus prosapia; qui generis splendorem virtutum claritate longe superauit. Et licet hic vir sanctus inter præcipuos suæ Prouinciæ Sanctos habeatur, ita vt & in viridi obseruantia ad nostros vsque dies eius cultus ibi vigeat, & festum celebretur; tamen quia Acta eius olim certo extantia, nondum vidimus, paucula, quæ de eo adnotanda occurrunt, placuit sequentibus punctis producere.

[2] De clarissima O-Nellorum natus prosapia; patre ortus est Feradacio Ronani filio: [claris natus parentibus,] Ronano pater erat Eugenius; non primus ille huius inclytæ familiæ conditor, sed eius ex Muredacio filio nepos, qui distinctionis caussa cognomento Merchrom appellatus est. Etsi vero monumentorum antiquorum penuria & temporum iniuria nobis substraxerint notitiam tum magistrorum, tum discipulorum, aliorumque gestorum S. Murani; constat tamen Abbatem extitisse, & cœtum monachorum in monasterio Fathenensi Diœcesis Derensis, quinto milliario versus Occidentem ab ipsa Sede & vrbe Derensi distante, rexisse. Illud monasterium multis agris & prædijs dotatū, [Fathenensis Abbas extitit,] fuit pluribus seculis in magna veneratione, tum ob reuerentiam sanctissimi Murani, cui vt Patrono loci basilica dicata fuit; tum ob præclara antiquitatis monumenta, quæ ibi vsque ad rabiem hæreticorum omnia sacra execrantium, diruentium, & rapientium, asseruabantur. Sed temporum iniuria, & moderantium incuria illud nobile diu monasterium postea vastatum & diritum, tandem cessit in Ecclesiam parochialem.

[3] Inter alia monumenta, quæ in illo monasterio asseruabantur, erat libellus, quem de Actis S. Columbæ-Kille S. Muranus patrij idiomatis metro conscripserat: cuius & fragmenta hodie extant sæpius citata in alijs eiusdem Sancti Actis: & alius magnus & peruetustus Codex Chronicorum, [scriptis claruit] aliarumque totius patriæ historiarum in magno pretio ab antiquariæ rei studiosis semper habitus, & sæpe laudatus. Extabant etiam ibidem vsque ad moderna tempora diuersæ S. Murani, aliorumque Sanctorum eiusdem loci incolarum Reliquiæ; sed qua ex parte furori hæreticorum subtractæ adhuc reseruentur, me hodie valde distantem, in Belgio nimirum agentem, alias ipsius loci olim satis peritum, latet. Extat hodie & instar pretiosissimi thesauri, asseruatur huius sancti Antistitis baculus seu pedum pastorale (quod vulgo Bachull-Mura, id est, baculus Murani appellatur) gemmis deaurato tegumento obductum & exornatum; [& miraculis:] quo plurima fiunt miracula, & per quod, tamquam falsitatis vindicem certumque veritatis indicem, quando a sua assertione omnem ambiguitatem secludere vel litem aliquam iuramenti sacramento concludere volunt, pius populus & proceres, præsertim ex O-Nellorum familia oriundi, iurare consueuerunt. Extabat etiam ante turbida hæc tempora de hoc Sancto Officium proprium: [Officio proprio cultus.] cuius fragmentum olim vidimus, in quo plura eius continebantur signa & virtutes. Sed quia nec hoc ipsum modo extat ad manum, nec alia monumenta, ex quibus eius miracula vel gesta colligere valeamus, sufficiat monere, quod S. Muranus communis O-Nellorum familiæ, ex qua originem traxit, Diuus sit Tutelaris: & quod in ecclesia Fathenensi in regione, de Inis-eoghuin eius festum, tamquam Patroni loci, [eius ætas,] hac die XII Martij celebretur.

[4] Hæc Colganus, qui ætatem S. Murani ad seculi VII initium forte & medium refert: partim quia S. Columbæ Vitam scripsit sub finem VI seculi ad superos translati, partim quia ordine Genealogico quinque gradibus distat ab Eugenio Principe, Nielli filio, fratre Leogarij Regis, mortuo iuxta Quatuor-magistros CCCCLXV: ita enim mendum a Colgano typographicum tollendū, quo DIXV legitur errore manifestißimo: quiæ patri defuncto succeßisse Regem Leogarium constat anno CCCCXXVIII. Mater autem Murani, inquit idem Colganus, Derinilla vocabatur primariæ nobilitatis prosapia clara, [& fratres] sed proprij vteri felici beataque fœcunditate clarior: genuit siquidem hæc felix matrona sex liberos, omnes Dei seruitio mancipatos, omnes Cœlitum veneratione & cultu a posteritate cultos, etsi non eodem omnes thoro natos: quos deinde ex S. Ængussio enumerat his verbis: Derinilla cognomento Chicheach mater fuit Sanctorum Domangarti filij Eochodij, & Ailleani, & Aidani & Murani de Fathen, & Machumnæ de Druimbo & Cilleni de Achadhcail in regione Leith-cathuil ad ripam æstuarij de Duindroma. Tum maternum explicat cognomentum a quatuor mamillis sumptum, quasi eo indicentur liberi ex quatuor thoris suscepti: cum nobis videatur talis nominis ratio abunde inueniri posse inter duplicis dumtaxat thori filios.

Verum vel male omnes hi filij vni tribuuntur matri, vel falsæ sunt Hibernorum genealogiæ, [an in his S. Domangartus?] quæ statuunt Feradachium Derenillæ maritum quatuor gradibus remouendum ab Eugenio Leogarij fratre, atque adeo circa medium seculi VI natum: vel, quod omnium maxime est verisimile, Domangartus Eochodij filius aut omnino frater S. Murani non est, aut diuersus est ab eo, quem XXIV Martij recolimus, tempore prædicantis Patricij natum ex Eochadio Vlidiæ Rege. Interim Aillenus, fratrum secundus, festum suum dicitur a Colgano habere XXIV Iulij, ceterorum inter synonymos plures incerta esse celebritas. Martyrologium Tamlactense S. Murani non meminit; nisi forte sub nomine Mochuæ alias ignoti: meminit autem eius ad hunc diem Marianus Gormanus, Luthensis Abbas, [Nomen fastis inscriptum.] addito cognomine de Faithen-mura: quo indicatur tam celebrem in ea ecclesia Sancti huius cultum fuisse, vt ab ipso apud posteros nacta sit appellationem.

DE S. THEOPHANE MAGNI AGRI IN SIGRIANA PROPE CYZICVM HEGVMENO ET CONFESSORE.

CIRCA AN. DCCCXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Theophanes, Presbyter Magniagri in Sigriana prope Cyzicum Hegumenus & Confessor (S.)

§ I. S. Theophanis nomen, scripta, ætas vsque ad monachatum.

[1] Festum S. Theophanis Hegumeni & Confessoris diem ad XII Martij referunt omnes Græcorum Fastorum libri, tam editi quam manuscripti: [Cultus eius Constantinopoli] Synaxarium autem Parisiensis Collegij nostri MS. signanter addit, festum ipsius ægi tum in magna Constantinopolitana Ecclesia, tum in eo, quod ipse construxit in Sigriana, monasterio. [& in Sigriana] Est autem Sigriana regio montuosa prope Cyzicum in Asia minori ad Propontidis littora, ab Olympena Rhyndaco fluuio diuisa, vt patet ex vtrorumque Actorum a nobis proferendorum primo capite: maxime autem ex ijs, quæ Metaphrasti falso adscribuntur: nam num. 8. dicitur Theophanem audiendo Gregorio diutius occupatum, cum tardior hora esset, domo regredi fuisse prohibitum; coactumque eo, in quo nox ipsum deprehenderat, loco cum socijs requiescere: domum namque habebat Cyzici, & Gregorius in Sigriana commorabatur. numero autem 26 corpus eiusdem relatum dicitur, in locum quemdam 12 stadiorum interuallo a monasterio dissitum, cui nomen esse aiunt Hiera. Porro apud Ptolomæum inuenitur Hieragerma, ex eiusdem supputatione in eodem cum Cyzico longitudinis & latitudinis gradu, ab eadem distans quoad longitudinem 15, quoad latitudinem 21 scrupulis. Atque adeo mediterranea minoris Mysiæ: [Mysiæ regione:] quod non satis exprimit Stephanus de Vrbibus simpliciter asserens Cyzico vicinam.

[2] Ex his colligas monasterium a Cyzico circiter viginti duo passuum milliæ abfuisse, totidemque a mari: Sigrianos autem montes (quorum Constantinus Porphyrogeneta apud Ortelium meminit) ab Olympi montibus ac regione Rhyndaco fluuio separari, [monasterium Magni-agri] qui in secundis Actis num. 9 Magnus-fluuius dicitur: & Sigrianam regionem partem esse Mysiæ minoris a Propontide inter fluenta Rhyndaci & Æsepi siue Æsapi, Troadem a Mysia diuidentis, procurrentem. In hac regione quia celeberrimum deinceps inter alia fuit hoc, quod Theophanes in loco, qui Ager antiquitus dicebatur, exstruxit monasterium: ipsum aliquando simpliciter Sigrianum absque addito vocatur: vt apud Nicetam in Vita S. Ignatij Patriarchæ; & Theophanes sæpißime Sigrianæ siue in Sigriana appellatur Hegumenus, [cui Theophanes præfuit.] vt in Anthologio, tituloque secundæ Vitæ: cum tamen eo tractu plura fuerint monasteria, atque inter alia Polychronium, cui Strategius, ac Paruus-ager, cui Christophorus præerat, prout ex Actis infra videbimus. Huius posterioris respectu credibile est hoc S. Theophanis monasterium, Magni-agri nomine cœptum vocari: vnde Megalagritæ cognomen Theophani Confessori apud Allatium dicitur additum reperiri in Analectis pseudophotianis.

[3] Quæ propterea iuuerit obseruare, ne ex illa appellationum diuersitate, quæ Baronium ad an. 814 n. 31 & 816 n. 1 induxit, vt Theophanem Sigrianes & Theophanem Agri Abbates crederet duos diuersos, & ipse in errorem inducaris: [sæpe simpliciter Sigrianes dictum] vnum enim eumdemque vtroque signari nomine, etsi non satis clare pateret ex dictis: vel sola probarent Menæa, quæ vti & Synaxarium MS. huius Sancti memoriam hoc modo signant μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Θεοφάνους τοῦ ὁμολογητου τοῦ της Σιγριανῆς, τοῦ ἐν τῷ μεγαλῳ ἄγρῳ κειμένου & in Vita S. Ioannicij apud Surium: Nauigauit adoraturus S. Theophanis tabernaculum, quod est in Sygriana. Idem & Isaacius dicitur ab Actorum Græcorum interprete apud Lipomanum, quem Surius Baroniusque secuti: sed, vt recte obseruat in suis annotationibus Goar, istud τοῦ καὶ Ισαακίου reddendum Latine non erat, qui & Isaacius dictus sed qui & Isaacij, subintellige filius: Phrasi Græcis vsitata; quibus ex aduerso insolens duplici aliquem insignire nomine, aut patris nomen in recto cognomenti vice adiungere filio.

[4] Et hoc quidem dictum sit ex supposito quod & in codice Veneto & in illo, quo vsus est apud Lipomanum vitæ interpres, omnino legendum sit τοῦ καὶ Ισαακίου: nam hoc ne omni careat scrupulo, [an Theophanes etiam Isaacius dictus!] facit Anastasij Bibliothecarij Historiæ Ecclesiasticæ textus anno 1659 typis regijs Parisijs editus, ex MS. Vaticano cum alijs MSS. collato; quod prius cum antiquißimo Casinensi, vnde ipsum transcriptum constabat, collatum fuerat: hic enim auctor, qui totum pene Theophanem Latine reddidit, vt ipse in Præfatione se facturum professus fuerat, post breuia ex Georgio Syncello analecta hunc præfert titulum ab anno Mundi 5777. Ab hinc Isaurius (alia in margine lectio Hysaucius) qui & Theophanes: vnde alicui videri poßit, [vel Isaurius?] vel ipsi Anastasio ita intellectum fuisse textum Græcum, vt Isaacium quoque vocari Theophanem putarit, pro quo transcribentium vitio irrepserit Hysaucius: vel eumdem Theophanem cognominatum fuisse Isaurium, quod aut ex illa gente, aut ex ipso Leone Isaurico Imperatore genus duceret (nam Imperatoribus sanguine coniunctißimum fuisse ex eo apparet, quod moriens pater triennis filij tutorem scripserit Constantinum Copronymum Leonis filium) vel denique ipsum, antequam monachus fieret, dictum eodem cum patre nomine: licet id a Græcorum consuetudine alienum esset, & mirum foret a Vitæ auctoribus reticeri, cum in eius compendio tam expreße tradatur, quod vxori, quæ Megalo antea dicebatur, in monacham attonsæ nomen imposuerit Irenes.

[5] [alij septem cognomine ab hoc distinguendi:] Ceterum siue Isaaci filium, siue Sigrianes aut Agrimagni in Sigriana Hegumenum dixeris, aut etiam Isaurium: sufficienter hunc, de quo agimus, distingues ab alijs huius nominis, qua Sanctis qua scriptoribus, quos Goar recenset in Notis ad paginam primam: tres videlicet hoc nostro antiquiores (quorum præcipuus is, qui seculo sexto memoratur a Photio bellum Persitum re, que Romanas sub Iustino Iuniore, id est, tempore suo gestas decem libris complexus fuisse) & suppares quatuor, scilicet, Theophanem Graptum, Theodori fratrem, Niceæ Episcopum, egregium sub Theophilo Confessorem, cum hoc nostro confusum in ipso (quod mireris) Græcorum Triodio, in lectione sermonis super festum orthodoxiæ Dominica prima Quadragesimæ: alterum sub Michaële Theophili filio S. Nicephori encomiastem, Monachorum nescio quorum Præpositum siue Hegumenum: tertium sub Basilio Macedone Tauromenitanum in Sicilia Præsulem, dictum Ceramenum: quartum denique Presbyterum Monachumque, a a quo S. Iosephi Hymnographi Vita conscripta.

[6] Porro præter eam laudem, quæ ab illustri genere, testataque per fidei præclaram confeßionem virtute desumitur, [scripsit chronographiam,] celebrem hunc nostrum Theophanem fecit opus Chronographicum, quod ab anno Diocletiani primo (ad quem Georgius Syncellus inchoatum ab orbe condito opus perduxerat) ad exitum vsque Leonis Armeni (vt habent exemplaria, nonnulla fortaßis appendice aucta ab alio) persequitur historiam vniuersalem Orientalis potißimum Imperij: atque in annis supputandis calculum sequitur Alexandrinum, cuius erat in Ecclesia atque apud Monachos vsus præcipuus: [Æra vsus Alexandrina.] qui vt ad ciuilem Romanum reuocetur, adijciendi sunt anni sedecim ad annos ante Christum ab Alexandrinis numeratos: octo autem anni ad annos, quos ijdem a Christi natiuitate recensent. Obseruabis tamen in Theophane alijsque simili chronologia vtentibus, quod ab anno Phocæ quinto (qui reuera sextus fuit, & nostro ann. DCVIII respondet) propter vnum Phocæ annum omissum nouem annorum discrimen sit inter nostros & Alexandrinos annos, vsque dum venias ad penultimum Copronymi, qui supplendo prioris chronologiæ defectui adijcitur a Theophane: quæ in præfatione huius tomi plene explicata vide, cum varijs ijsque vtilibus in Chronographiam prædictam obseruationibus.

[7] [Error in anno 21 Theophanis cum morte Leonis componendo] Circa S. Theophanis annos, incertum omnino est quam multos ille viuendo expleuerit: senectute grauem fuisse, cum tyranno sistendus auferretur ex monasterio, Acta insinuant: sed controuersum hoc faciunt Menæa, cum asserunt vigesimum primum ætatis egisse Theophanem, cum Leo Chazares moreretur: quo pacto natus esset anno Christi DCCLVIII, Constantini Copronymi anno XVII: mortuus est enim Leo iste DCCLXXIX: cum autē obierit Theophanes anno DCCCXVII, vix annum ætatis sexagesimum potuisset attigisse. Verum non apparet quomodo tantilla ætas tempore morientis Leonis consistere poßit, siue cum ipsius Theophanis de semetipso narratione, siue cum eodem illo quod ex Meneis assertur elogio, aut Vitæ Actis. [refellitur I ex ipso Theophane,] Nam primo ad annum Copronymi XXIII, Christi DCCLXIV, narrat quomodo ab exordio mensis Octobris, anni Latini initium præcedentis, tantum fuerit frigus, vt in borealibus Ponti maritimis mare ad centum millia in longum, in profundum vero ad cubitos triginta in lapidis duritiem concreuerit… sequenti vero Februario mense, eiusmodi glaciem in multa ac varia frusta, montium speciem referentia, esse disruptam, quæ ventorum vi… per Ponti fauces in Vrbem delata maritimas omnes oras impleuerint. Cuius de visu, inquit, testes extitimus: in vnum quippe illius fragmentum quasi triginta coætanei ludibundi conscendimus: hos autem quis credat omnes sexennes pueros fuisse (quod tamen ex supra relato ætatis anno XXI cum morte Leonis coincidente necessario sequeretur) & non potius maiores multo; atque adolescentiæ spatia pridem ingressos iuuenes?

[8] In prædicti autem elogij principio dicitur Theophanes cum desponsa sibi tam pridem atque ab ipso duodecimo ætatis anno puella (in maternæ videlicet domus gynæceum recepta) octo annis vixisse: [2 ex Actis,] quibus expletis, cum mater moreretur, coactum a socero, Imperatoria auctoritate interposita, vt nuptiarum expleret solennia: ijs autem celebratis, cum virginitatem nihilominus pergerent communi consensu seruare, facultatesque liberalius erogarent in pauperes, de ijs apud Imperatorem conquestum socerum curauisse, vt Cyzicum publicæ cuiusdem procurationis caußa amandaretur, eo fine videlicet, vt iuuenem negotijs secularibus implicitum a proposito flecteret: vbi vnius fere anni moram necesse est concipi; post quam expeditis negotijs sibi commißis redierit Constantinopolim: demum dicitur mortuum esse socerum & Leonem, cum necdum tres anni a Theophanis reditu effluxissent. Ex quibus hic annorum subducitur numerus, vt sponsalitiorum tempore duodennis, nuptiarum saltem vicennis fuerit: post quod, quia opus est non modo triennium istud a reditu, sed alios quoque inter nuptias & reditum annos inueniri; apparet eos vltra viginti quinque aut sex excurrere debere, antequam per Leonis & soceri mortem potuerit iuris sui effici.

[9] Denique rationi omnino repugnat, vt de annorum vix octodecim adolescente conqueretur apud Imperatorem socer, [3 ex ratione:] quod ab eo liberis gignendis minime vacante spe posteritatis ex filia consequendæ frustraretur; quandoquidem, ipsis studiose celantibus propositum suum, nequiuerit id socer suspicari nisi ex annorum aliquot absque prole labentium experimento, si sponsi tam erant ætate iuuenes. Præterea qui fieri potuit, vt pene puer adhuc Cyzicenæ arcis exstructioni præficeretur ab Imperatore, prout in elogio dicitur post illam soceri querelam factum esse? Adde quod in Actis num. 11. expreße dicatur ex itinere Cyziceno ad magnum se recepisse Strategium degentem in Polychronio, quod ei iam olim ipse dederat: quis enim non videt a puero, eoque sub tutela Imperatoris, monachorum omnium hostis infensißimi, constituto nullam futuram fuisse eiusmodi donationem: quam proinde oportet ab eo iam maiorenni factam, siue ante siue post celebratas nuptias; puta, post Copronymi mortem, cum, Leone impietatem suam adhuc per dißimulationem premente, respirarunt breuibus inducijs conceßis orthodoxi. Denique ab anno ætatis Ldicitur calculi morbo cœpisse torqueri, inter quem & comprehensionis annum necesse est plures quam quatuor interponere, vt ipsa elogij verba subsistant, & maxime quod in Actis num. 21 dicitur morbo ac senectute confectus: quis enim de viro vix egresso annum ætatis LV ita loquatur? vt nihil dicamus de magna illa auctoritate, qua refertur valuisse in Synodo Nicena, anno DCCLXXXVIII celebrata; quam nemo facile tantam concipiet in annorum triginta iuuene, inter tot ætate, fama & dignitate venerandos Patres.

[10] Itaque non verebor asserere mendum irrepsisse hoc loco eorum vitio, [credibilius est fuisse tunc annorum 31] qui pro λα 31 legerunt scripserunt que κα 21: ita comprehensus ætatis anno LXV iam expleto, & mortuus anno LXVII, iustum vitæ spatium in seculari æque ac religiosa vita exegerit, & rebus in vtraque gestis sufficiens: natus enim fuerit anno Christi DCCXLVIII, & quatuordecim annorum iuuenis conscenderit prodigiosam illam glaciem: ad nuptias autem celebrandas coactus fuerit primo statim Leonis anno, qui est Christi DCCLXVI viginti octo annos natus cum ea puella, cui, procurante tutore Copronymo, duodennis desponsus, eodemque vt domum sponsa duceretur vrgente, octennio integro fuerat commoratus; celebrandarum nuptiarum nouas identidem moras excogitans; donec ad imperium Leo eueheretur: hac autem in ætate adeo & gignendis liberis, & rebus gerendis matura non multis opus fuit, non dico annis, sed ne mensibus quidem, vt socer cognosceret irritam suam esse spem videndorum e filia sua nepotum. Cetera autem, quæ postea cōtigere, iustum obtinent temporis spatium: nam primum Leonis annum continenti in matrimonio exegisse si dicatur Constantinopoli, secundo deinde missus Cyzicum fuerit, ibique in publicis negotijs dimidium saltem egerit annum, atque post hæc reuersus non integrum Constantinopoli triennium expleuerit, quin e viuis Leo socerque excederent.

§. II Annus mortis: Vitæ Acta:

[11] Circa annum quoque S. Theophanis extremum, offusæ sunt a scriptoribus tenebræ, accurato rerum temporumque examine dispellendæ. Baronius DCCCXVI statuit; [Quæstiode anno mortis] Goar XVIII eiusdem seculi: hic quia Auctoris incerti Appendicem secutus, coronatum Leonem asserentis die Iunij X Indictione VII: iste, quia primo statim Imperij anno suscitatam a Leone persecutionem credidit: quorum neutrum subsistere cum veritate facile deprehendes: si obserues primo, Auctorem istum incertum asserere, Michaëlem anno Imperij sui secundo Indictione VI aduersus Bulgaros profectum, eam retulisse cladem, a qua in vrbem redux Imperium cedere coactus est Leoni Armeno; quem vel Theophanes ipse, vel qui ei supplementum adiecit, rem ipsam tum cum gereretur describens, die XI Iulij Indictione VI feria II a Nicephoro Patriarcha coronatum scribunt. Cum autem euidens sit ex ipsa, quæ diuersum dicere videtur Appendice, [falso ratiociniointricata,] itemque ex Theophane vel eius supplemento, solum viginti dierum interuallum inter Michaëlis reditum & Leonis coronationem interceßisse, & vtrumque in annum Christi DCCCXIII cadere (quod & Baronius tenet, perperam relatus a Goar, quasi hæc haberet ad annum DCCCXIV) necesse est fateri, mendum aliquod irrepsisse in Appendicem, per quod illa dicuntur acta X Iulij Indictione VII: atque adeo nullum esse Goaris pro anno DCCCXVIII fundamentum: cui tamen quoad rem ipsam nihil oppono, cum paullo post dicturus sim potuisse S. Theophanis mortem in hunc annum incidere.

[12] Hoc constituto, pergo ostendere contra opinionem alteram, Leonem non nisi duos annos in Imperio exactos persecutionem mouisse, atque adeo Theophanem anno Christi DCCCXVI non fuisse defunctum: idque ex illa ipsa incerti auctoris Appendice, quæ (si mendum illud vnicum tollas de tempore coronationis) omnia Leonis gesta accuratißime pene de die in diem prosequitur: [Persecutio Leonis Armeni non primo,] narrat igitur quomodo statim a dicta coronatione Vrbs obsessa a Bulgaris sit; Crumno autem duce eorum pene per insidias interfecto, metu quidem illo soluta fuerit: sed ruina a barbaris vindictæ cupidis in omnes circumlata partes, nihil se ad ista mouente Leone, sed Imperium tyrannice tenente: qui celebratis festis (Natalitijs videlicet) filium adhuc pusillum, Symbatem nomine, Constantinum vocari mentitus, coronauit… Nondum imminente vere… circa Feriam magnam quintam, Bulgariæ Princeps Crumnus, qui Vrbem occupare destinabat, vitæ finem accepit… His elatus Leo ecclesiam depopulari cœpit, & anno Imperij secundo, inito clam consilio de imaginibus abolendis, Ioannem Pancratij sciastæ filium adiutorem asciscit; per eumque veteres vndique libros colligens, Pseudosynodi Copronymianæ codicem reperit, & alios sibi adiungit socios, hoc vnum studentes, quomodo populo persuaderent ex veteribus libris, imagines adorandas non esse. Contendebant igitur, inquit, [sed secundo illius anno suscitata.] qui Ioannem & Hylilam sequebantur, contra veritatem coaceruare libros: Iulio vero mense socium adiunxerunt Antonium, & deinceps ad Decembrem occultum gerebant dolum (viden secundum Decembrem ante quem nihil dum contra imagines publice actum?)

[13] Circa Decembrem vero mensem Leo Patriarchæ significat, imaginum causa populum offendi: amouetur ex ænea Palatij porta Christi imago. Monachi & Episcopi ad Patriarcham congregati re discußa coniurant in fidei defensionem; monitus a Patriarcha Leo in Christi Natalitijs ad ecclesiam progreditur & coram altari adorat, & & osculatur corporale, [in qua pulsus Nicephorus Patr.] sacra D. N. Iesu Christi natiuitate in eo depicta insigne; quod, deposita tandem larua, insequenti Luminum. I. Epiphanie festo facere neglexit: peractisque festorum solennijs cœpit velut Pharao Israëlem aggredi, & Episcoporum quosdam blanditijs trahere in partes suas… Hæc dum gererentur in infirmitatem decidit Patriarcha… sed releuatum intelligens, Leo milites in Patriarchium clam immittere disposuit, eumque silenter abducere. Erat porro Ieiuniorum initium. Hoc expulso, cum Ioannem Pancratij filium propter iuuentutem & ignobilitatem recusarent Patricij Patriarcham admittere, Theodoti Ordinatio celebrata est Paschatis festo. Post Pascha pseudo-synodus coit, ex cuius decreto immanis illa aduersus imagines eorumque defensores & monachos exorta persecutio est, de qua plura ad sequentem diem, cum de S. Nicephoro Patriarcha agemus, nunc sufficit dicta hactenus confirmare Leonis Grammatici testimonio, cuius hæc sunt ipsißima verba: Leo post Imperij annos duos (non tamen integre expletos) Nicephorum, a quo coronam suscepit, egit in exilium: Theodotum vero Patriarcham hominem ignarum, & supra pisces voce carentem eius vice ordinauit; persecutionemque inducijsnon interrumpendam aduersus Ecclesiam suscitauit.

[14] [Theophanes adductus Constantinopolim,] In hac persecutione, cum nemini Orthodoxorum, cuius aliqua inter Clericos Monachosue auctoritas esset, versipellis tyranni nequitia parceret: sed omnes in suam partem traducere niteretur minis blanditijsue, Theophanis quoque celebre nomen ad eius peruenit notitiam: quare omnem, dedit operam, vt eum ad se euocatum deduceret a constantia: alijsq; frustra tentatis medijs, demum biennali carcere maceratum, in Samothracem relegauit; vbi intra paucas hebdomades ærumnarum finem felicioris vitæ initium reperit, gloriosæ confeßioni immortuus. Quo autem id anno? est id sane difficile dictu, cum persecutio annos quinque durauerit, numquam remißior, sed piorum proscriptionibus, tormentis ac mortibus sæuiens semper, quamdiu vixit tyrannus. Hoc igitur dicimus, ad anni vsque DCCCXX Martium viuere Theophanem potuisse, non potuisse ante DCCCXVIII mortē oppetere, salua actorum veritate: [sed non ante annum 816:] si quidem biennium integrum in carcere egerit. Neque vero verisimile est longius in Mysia absentem Theophanem, morborumq; acerbißimorum doloribus impeditum, quo minus vltro posset in certamen prosilire, inter primos fuisse, in quos se tyranni furor exeruerit. Potius crediderim primam iræ rabiem effusam in eos, qui intra circaque Vrbem Constantinopolitanam Sancti impijs ausis decretisq; opponebant sese: inde se paulatim diffudisse crudelitatem, ac demum etiam abditos latentesq; in lucem protraxisse alios, qui longius remoti a periculo quoque viuere se credebant remotiores: iuxta quam rationem, si ponas circa Ianuarium anni DCCCXVI (neque enim potes citius) aut, quod verisimilius anni XVII vel etiam XVIII initio adductum esse Constantinopolim Theophanem: [mortuus circa 820.] biennium ille iacuerit in carcere, similia S. Theodoro Studitæ patiens, & circa vigesimum Februarij diem eiectus in exiliū XII Martij expirarit, vno aliquo e tribus vltimis Leonis Armeni annis. Credenus inferius proferendus magis pro anno DCCCXVIII quam XX facit.

[15] His circa temporum rationem difficultatibus explicatis, venio ad ipsa S. Theophanis Acta: [Acta S. Theophanis laudata ab Anastasio] de quibus Anastasius Bibliothecarius in Præfatione ad Historiam suam Ecclesiasticam, in qua Theophanem pene totum Latine reddidit, ita loquitur: Porro de altero quid dicam? (prius de Georgio Syncello egerat) cum & eius conscripta Vita, qualiter videlicet amplis patrimonijs venditis crucem suam tulerit, qualiterue secutus Christum, Abbatis in monasterio-Agri functus officio, virtutibus fulserit, miraculis coruscauerit, & Confessor obierit, satis aperteque per Byzantium & circumquasque regiones, his qui prope & his qui longe sunt, clamet; [an edita sub nomine Metaphrastis?] sed & studia eius ad nos perlata quis vel quantus vir ille fuerit, solertibus manifestant. Floruit autem Anastasius circa annum post mortem Theophanis quinquagesimum. At quænam hæc Vita? an ea quam sub nomine Metaphrastis habemus latine redditam apud Lypomanum ac Surium, quæq; a Baronio ad an. 777 dicitur per Theodorum Studitam conscripta credi: ad annum vero 816 incerto eiusdem temporis auctori tribuitur?

[16] Equidem existimo aliam pleniorem atque accuratiorem multo quam ea sit ab Anastasio designari: [an potius ab his diuersa:] ex qua desumptum sit compendium illud, quod ex Menæis daturi sumus § sequenti: propterea quod varias rerum ac temporum contineat circumstantias, quæ in neutra, quam dabimus, Vita seu verius encomio, reperiuntur. Quis plenioris istius vitæ auctor fuerit, quamdiu latet ipsa, diuinare non debemus. Encomij ex Codice Sfortiano præferendi auctor (quem doctißmus Allatius in sua de Simeonum scriptis diatriba ex styli charactere ipsum censet esse Metaphrastem, cuius nomen antiquior alia, quæ apud Lipomanum est, falso præferat, satis verosimili coniectura sustinet) huius, inquam, encomij auctor in principio præfatur, Vitam ipsius omnem, [qualia Methodius Patr. conscripsit?] sapientibus sanctisque viris nonnullis adnitentibus distincte expositam haberi: ex quibus, quæ per varios dispersa erant, collegerit ipse præcipua, ac deinde num. 11 excusat se, quod vxoris iam monacham indutæ certamina & miracula (de his autem nihil in vita Theophanis) scribere prætermiserit, eo quod præclare ab ipsa factorum pars ad legentium vtilitatem vulgata noscatur a sanctissimo Patriarcha Methodio in ea scriptione, quam de ipsa beatoque ipsius viro composuit.

[17] Conscripsit ergo Methodius, qui anno DCCCXLVII ex hac vita disceßit, [priora vnde hic edita?] iam inde ab anno DCCCXXIX multiplici clarus confeßione, Vitam S. Theophanis: conscripserunt & alij, ex quibus Metaphrastes vel quiscumque alius anonymus auctor encomium potius quam vitam desumpsit, cui præferendam vetustiorem, sublato quod perperam præfigebatur Metaphrastæ nomine, damus ex MS. Græco Veneto Chronographiæ præfixo per Franc. Combefis, eiusdem interpretatione vt plurimum vsi: in quo cum eædem plane reperiantur lacunæ, quæ in versione Petri Francisci Zini Lenati Archipresbyteri apud Lypomanum, merito iudicauit Combefis ipsum eodem illo Veneto codice vsum: quod & nos iudicaueramus, cum inter codices a Cardinali Bessarione Reipublicæ relictos illos de vitis Sanctorum inuenissemus. Auctorem eius, si non Theodorum Studitam, styli haud disparis scriptorem, certe monachum fuisse indicat posseßiua particula, qua ordini suo Theophanem vindicat, cum Sanctum Patrem nostrum appellat: antiquum autem ac pene supparem ætate fuisse apparet, ex eo quod ipso in prologo profitens se multorum suasione laudationem hanc scribendam suscepisse, nusquam insinuet alios id ante a fecisse: in hac tamen quia varia desiderabantur, credi poßit Methodium plenius accuratiusque scribere voluisse aliquid, quo vsus sit tum Metaphrastes tum elogij breuioris, quod in Menæis est, auctor.

[18] Metaphrastæum autem, vt Allatio diximus videri, encomium Romæ curauimus excipiendum ex MS. Codice Bibliothecæ S Fortianæ, [vnde encomium alterum?] & secundo loco dandum putauimus, eo quod habeat plurima in priori Vita prætermissa, aut minus expreße tradita. Priori tamen potius standum existimamus, si quando res diuersimode narratur, donec constet vnde eam diuersitatem Metaphrastes acceperit: licet profiteatur nihil se dicturum de suo; sed excerpturum ex ijs, qui ante ipsum huius Sancti res gestas attigerant. Elogium ex Menæis excerptum, quod in Anthologio ac Synaxario MS. contractius extat, etsi vtroque fortasse recentius sit, præmittendum tamen putauimus ceteris, quod illis quamdam veluti chronotaxeos facem præferat, & notis necessarijs illustratum expeditiorem faciat per encomia illa prolixiora transitum. Quoniam vero neq; in vllo horum, neque in S. Nicephori vita annotatum reperitur, id quod de vtroque narrat Cedrenus: illud ipsum tibi hic exhibemus.

[19] [Theophanes & Nicephorus neuter alterum videns, se salutant.] Cum autem Proconnesum abduceretur (Nicephorus scilicet) Theophanes Confessor, monasterij Magni-Agri Præfectus, eum nauigio præteruehi diuino instinctu sentiens, cum in parte prædij quadam ipse ageret, suffitu & cereis prosecutus est; sed & Nicephorus intentis manibus vicissim Theophanem salutauit, flexisque genibus summe veneratus benedixit; cum quidem neuter alterum videret: sed acie spiritus mutuo sese cernentes dignum inuicem honorem exhibuerunt. Et cum quidam vna nauigantium quæreret, quemnam ita manibus in sublime eleuatis salutaret; sanctissimum, respondit, Theophanem Confessorem & Agri Præpositum, qui nos facibus & suffitu excepit. Neque multo post exitus veram Nicephori prædictionem ostendit: nam mox cum multis alijs Theophanes quoque ecclesia eiectus, infinitisque vexatus modis, Confessionis coronam reportauit, neque ei datum est Patriarcham porro videre: ne eius vel hac in parte falleret vaticinium. Eadem aliquanto succinctius referuntur a Zonara. Et comprehensionem quidem eius intra non longum tempus secutam esse habemus ex Actis: sed quia idem de morte credidit intelligendum, Baronius diuersum eum fecit a Sigriano, nullo, vt apparet, iusto fundamento.

§ III.
COMPENDIVM VITÆ EX MENÆIS.

[20] Hic Isaacio patre natus est, matre autem Theodota. Patre mortuo, dum a Ægæopelagitarum Præfecturam gerit, [Sponsæ duodennis iungitur:] sub matris cura instituitur, ac educatur. Annorum factus duodecim b, puellæ despondetur, & cum ea annis octo vitam agit socialiter. Erant ambo opibus locupletissimi. c Porro famuli cuiusdam domestici consilijs inductus, ingenti desiderio tenebatur amplectendi status monastici. Matre viuis exempta, immensisque filio relictis diuitijs, cogebat socer, vt nuptiarum legitima impleret. Ergo dum constituta dies aduenisset, ponitur thalamus, Hymenæus occinitur, reliquaque nuptiarum solennia peraguntur. Postquam vero iam virum beatum tempus vrgebat cum coniuge thalami secreta petere; tum ille animi arcanum detegit, [& mortuis parentibus ad nuptias cogitur,] puellæ lubenter assentienti, certoque affirmanti, quidquid ille velit, se prompte facturam. Quod ille audiens, Deo gratias agit: exinde igitur ambo simul diurnis nocturnisque vacabant precibus. Hæc d Leo impius Imperator, & illius socer intelligentes, [& Cyzicum amandatur.] a proposito adolescentes prohibere aggressi sunt. Misit namque Imperator Theophanem ad castrum Cyzicenum, suam operam collaturum ad eius, quæ tum præ manibus erat, molitionem. Abiens eo præclarus iuuenis, suis sumptibus, quod ex Imperatoris erat obsequio, perfecit.

[21] Ætatis porro illius anno e vigesimo primo, cum Leo Imperator, tum viri socer vitam commutant, [mortuo Imperatore] ac deinceps nedum iuuenis, sed & orbis ipse liber agit, Irene Augusta sceptra postmodum moderante. Cum itaque ex voto cuncta successissent, egenis ac pauperibus substantiam distribuit, seruosque libertate donauit. Nobilissimæ autem coniugi elargitus multas pecunias, in eo, quod f Principis dicitur, monasterio detondit, g Megalus nomine in Irenem illi commutato. Ipse vero se Domino munus consecrat in monasterio, quod in h Singrianorum monte situm Polychronij nuncupationem habet. i Factus monachus, præesse nullo modo sustinuit: [vitam monasticam cū vxore amplectitur.] sed in cellula sedens, manuum labore victum parabat, scribendis codicibus sese impendens annos sex continuos in insula k Calonymo, in eo monasterio, quod ipse exstruxerat l: iterumque reuertitur ad Singrianæ montem m.

[22] Ætatis anno quinquagesimo infirmitatem incurrit vesicæ petrascentis, ac renum molesto illum dolore torquentium; quo morbo afflicta valetudine, [Inter calculi dolores] totam deinceps vitam lecto decumbens atque immobilis egit. Posteo Leo Armenius Imperij sceptra capessit n; cui qualia acciderint, nemo nescit. Hic, vt erat demens, scelestusque, ad Dei virum mittit, iubetque veniat, ac sibi bene precetur, quod aduersus hostes o expeditionem suscepturus sit. Ille, quod ægro corpore sese mouere non posset, e p plaustro in scapham transfertur, inque vrbem regiam vehitur: [ad Imperatorem venire compellitur:] nec tamen tyranno in conspectum venire concessum; sed ministro ad eum misso: Si, inquit, hortanti mihi annueris, cum tibi tum monasterio tuo bene faciam; sin autem, probro publico e furca laqueo suspendam, ac reliquis in terrorem exponam. Ad hæc Confessor: Noli, inquit, tuorum munerum thesauros effundere: patibuli vero lignum, siue etiam ignem expedi hodie: id enim impense desidero pro ea, qua in Christum feror, dilectione. His auditis, [& varie tentatus,] impudens tyrannus eum tradidit q Ioanni ariolo, multum se verbis iactanti & pleno odij Iconomachis aduersus fideles insiti, futurum existimans, vt sua eum versutia in contrarium flecteret r.

[23] Assumptus ille in Hormisdæ Sergij ac Bacchi monasterium, quod palatio adiacet, ac disputatione cum ariolo congressus, vicit eum eximiæ sapientiæ vi perculsum, præclareque constantia sua prodita, [post biennij carcerem] ad insanum tyrannum ablegauit confusum, quippe qui rustici magis, quam oratoris nomen sibi miser referret. Ascendens itaque ad Imperatorem: Facilius, inquit, ferrum cera emollias, quam viri animum in id, quod tibi collibitum est, transferas. Quod audiens tyrannus ad s Eleutherij eum palatia traducit, inque tenebricosam quamdam ædiculam concludit, datis etiam custodibus, ne quod ei a quoquam ministerium impenderetur. In hunc modum exacto biennio t, ærumnis doloribusque confectus, tyranno pudorem etiam sic incussit. Cumque quotidie vis adhiberetur, vt illius cōsilijs animum accommodaret, nec is quidquam e mentis firmitate remitteret, exilio tandem in u Samothracem insulam relegatur. Eam in exilium abductionem, breui secuta est eductio e corpore: post dies enim tres supra viginti, [in exilio moritur] consummato ea in insula vitæ curriculo, illic requieuit, sancte ac pacate ad Dominum commigrans. Quid autem refert dicere quanta locum benedictione impleuerit, quam multa sanationum munera per illum consecuta sit regio illa?

[Annotata]

a In notitia Imperij inter Asianarum Prouinciarum Præsides septimo & vltimo loco nominatur Præses Insularum; vtique in Archipelago, seu Mari Ægæo ad Asiam pertinente.

b [Sponsalia post septennium legibus valida.] Immerito locum hunc falsitatis suspectum Goar habet, eo quod Romanis legibus, duo denni inire coniugium non liceat: patet enim ex sequentibus non de coniugio hic, sed de contractu sponsalitio agi, de quo hæc sunt verba Modestini lib. 4 Differentiarum l. in sponsalibus. ff de sponsalibus. In sponsalibus contrahendis ætas contrahentium definita non est, vt in matrimoniis: quapropter a primordio ætatis sponsalia effici possunt; si modo id fieri ab vtrāque persona intelligitur, id est, si non sint minores quam septem annorum. Et quamuis Augustus, vt ex Dione lib. 54 Zonara & Suetonio Demsterus docet, ea demum sponsalia probari admittique constituerit, quibus biennio post iustæ ac legitimæ nuptiæ possent accedere, vt proinde minores natu decem annorum virgines frustra sponsæ haberentur: hoc tantum eo cautum fuit, ne sponsaliorum ante eam ætatem contractorum nomine commodi aliquid lucriue statim percipi posset: adeo vt si duodennis Theophanes, decennis sponsa fuerint, omnes etiam iuris apices dici possint in eo contractu obseruati ab ijs, qui fructum vtilitatemq; solam spectabant.

c Lacunam hic habent Acta prima: in secundis nulla huius famuli mentio.

d Leo Chazares Copronymi filius, natus an. 749, eodemq; Anastasij Patriarchæ opera a Patre in imperij & coronæ consortem admissus, [Leo Chazares persequitur orthodoxos:] solus post patrem imperat annis quinque a 14 Septembris anni 775 numerandis: qui vltimo demum imperij sui anno circa mediam ieiuniorum hebdomadem nudauit in publicum, quam huc vsque delitescentem gestauerat impietatem, vt ait Theophanes: Iacobo Protosphatario, & Pappia Strategio, & Theophane Cubiculario atque Accubitore: nec non Leone & Thoma Cubicularijs, & alijs viris religiosis comprehensis, quasi sanctas imagines coluissent: eosque verberibus inclementer cæsos ac tonsos, atque per mediam vrbem cum ignominia traductos, in prætorium custodiendos coniecit: inter quæ Theophanes prædictus moritur, Confesso obtenta martyrij corona effectus; reliqui omnes post Imperatoris obitum probatissimi monachi euasere.

e Imo trigesimo primo vel saltem vigesimo quinto aut sexto, vt §. 1 est demonstratum num 7, anno Christi DCCLXXX.

f [principis ins. olim Pityodes, eius & proximarum insularum situs,] Ἐν τῇ Πρινκίπῳ varijs in locis Theopanes habet: nomen, Latinum cum sit, non videtur antiquius Constantini temporibus. Artemidoro & Plinio Pityodem dictam antiquiori vocabulo a picearum seu pinorum multitudine existimat Gyllius; nec immerito: nam quamuis vicinam sibi habeat paruulam quatuor studiorum in circuitu insulam, quæ etiam hodie Pitijs dicitur, minime tamen conueniensest, vt eos existimemus & maxime Artemidorum qui Pityodem, Chalcitem, Antigoniam ordine recenseti, exiguæ huius insulæ voluisse memoriam facere, neglecta longe maiori: & forte Pityodes apud Plinium pluraliter accipiendum est, vt maiorem minoremq; communi nomine dicatur comprehendisse. Distant insulæ omnes nominatæ (sicut & Prote sic dicta quod Byzantio Chalcedoneque venientibus Prima occurrat) a Bithynico littore stadijs fere sexaginta: itaque sunt inter se collocatæ, [an hodie Pauonaræ?] vt ex Protes latere Principem versus prospiciens, ad solis ortum vnam sinuosam insulam videre te putes, vt ait Gyllius l. 3 de Bosphoro Thracico, non obseruatis nisi propius accesseris euripis interiectis: quod quia etiam Cyaneis siue Symplegadum scopulis ad exitum Bosphori in Ponto sitis accidit, (quas propterea in mari mobiles concurrere iterumq; ab inuicem recedere finxit antiquitas) hos cum illis confudit Benedictus Bordonus in suo Insulario: vnde fit vt nescias hi an illæ nouo nomine hodie Pauonare illo teste dicantur; quamuis eos collocet eo loco in tabula, vbi sitas esse iam dictas quatuor insulas omnes consentiunt. Distant a Byzantio ad 30 vel 40 passuum millia iuxta Bordoni & Ortelij descriptionem: nec minorem distantiam videtur Nicetas supponere cum Latinis Constantinopoli profugis plenas triremes ex portubus Vrbis in Hellespontum prouectas eo die ad insulas Principis & Protam ceterasque vicinas vrbi non in alto sitas appulisse, [monasteriū Principis.] narrat. Ex his Princeps vicum sibi cognominem habet: in eius littore vergente ad Ortum spectantur, inquit Gyllius fundamenta sumptuosa antiqui monasterij, vbi amplius quingentæ solitariæ fæminæ, ac fere Principum filiæ viuere solebant. Monasterij auctorem Cedrenus & Theophanes Iustinum Curopalatemfaciunt, qui illud anno Imperij sui V, Christi DLXX in hac sui iuris suburbicaria insula ædificarit: quod idem ab Irene Imperatrice vel restauratum vel nouis ædificijs auctum (nisi aliud ibidem ab ipsa ædificatum malis) imperio deinde pulsæ receptum præbuit, ac deinde ex Lesbo translatæ tumulum & venerationem; vt apud Theophanem, Zonaram, & Cedrenum videre est, circa annum 804.

g Hanc nominis commutationem tacent Acta: sed nec prius nomen exprimunt.

h Sigrianorum fere in Actis scribitur & in omnibus titulis: nonnumquam tamen & Singrianam reperio in MS. Sfortiano.

i Huic Strategius Abbas præerat vt in Vita dicitur num. 11.

k [Calonymus Insula alias Besbycus.] Huius insulæ mentionem reperio apud Nicetam narrantem quomodo Sicula classis circa an. 1186 incensa Calonymo insula & finitimis in sinu Hellespontio locis, domū perrexerit. Hodie Calomio dicitur: sub eāque nuncupatione a Benedicto, Bordono & Hieronymo. Porro refertur; itemque a Bellonio & Mercatore citatis ab Orteli, qui addit Stephano, Plinio, Straboni Besbycon dici, quo nomine etiam Gyllius ex Dioscoride vtitur. Bordonus totam montuosam esse dicit, atq; a bestijs dumtaxat habitari: sed in eius situ definiendo multum a ceteris Geographis discrepat, atque ab ipsis suis quas proponit tabulis: dicit enim Proconnesum 60 millibus Sesto distare, atque ab hac ad Calonymum millia esse 30 Orientem versus; a Calonymo ad Bosperum millia 50. Atqui Sesto Byzantium duorum tantum graduum siue 120 millium interuallum est recti itineris, a quo si deflectas ad Mœsiæ littora, medio fere itinere occurrit Rhyndaci fluminis ostium, cui Calonymus seu Besbycus insula obijcitur. Vnde consequens est Sesto Byzantioque millia circiter 70 distare.

l Et in quo post mortem constituti a se Hegumeni recusauit admittere Prælaturam.

m Circa annum ætatis suæ quadragesimum ac constituto ibidem nouo Magni-Agri monasterio illud cum Hegumeni potestate rexit: quod in Vita secunda νεουργηθὲν nouiter exstructum vocatur, atque adeo non multo ante Synodi VII conuocationem siue annum 787.

n Anno Chr. 815, cuius res gestas accuratissime describit Anonymus in Appendice ad Theophanem.

o Bulgaros scilicet eo maxime tempore imperio graues ipsiq; minitantes Constantinopoli, cui circumiectam regionem, repetitis identidem incursionibus ad ipsas vsque vrbis portas, impune fuerant Crumno duce populati.

p Trusile illud fuisse crediderim, atque instar lecticæ super duas rotas formatum, quo ab vno alteroue e Fratribus promoto quacumque vsus ferret, per monasterium circumducebatur: neque enim vi morbi ad res agendas fuisse inutilem ipsa eius chronographia testari potest, saltem ad Nicephori exitum perducta, quando ille iam LX annum agebat ætatis

q Leo Grammaticus Ioannem vel Simonem vocatum ait: diuinationibus ex pelui, præstigijs & spurcitijs celeberrimū [Ioannes iconomachiæ incentor præcipuus, & pseudopatriarcha,] sed hæc duo nomina magiæ & simoniæ caussa ei adiecta in Theophilo declarat, agens de eius promotione ad Patriarchatum. Antonio vita functo, in eius locum ordinatus est Ioannes Syncellus: vere dicam nouus Ianues & Iamares (lege & corrige Mambres) præstigijs & per pelues diuinationibus omnique impretate nominatissimus. De cuius infelici exitu accurate agemus ad diem VII Apr in Vita S Georgij Episcopi Mitylenes. Simile prioribus de hoc Ioanne encomium habes in Vita S. Theodori Studitæ cum titulo Lecanomantis & Coryphæi Iconomachorum. Et sane, iuxta Appendicem Theophani subiunctam, primus, quem Leo Armenus iconomachiammeditans sibi adiunxit, Ioannes hic fuit, Pancratiæ Sciastæ filius qui a puero dæmonem inhabitantem habuerat; incompositis moribus agitatus, menteque priuatus, quem Hylilam dicebant: quique, vt alij ferunt, Hebraice redditur Præcursor & Diaboli adiutor: hunc, facta Patriarchatus in eum transferendi spe, ad conquirendos ex Ecclesijs & monasterijs vndequaque libros veteres dimiserat, hunc Orthodoxis Patribus cum Antonio præcipue solebat ad disputationem offerre, iactantem certas & ineluctabiles sese in veteribus libris reperisse auctoritates, quæ a colendis imaginibus detererrent.

r Græce ἐν τῇ Ὅρμισδι μονῇ, Σεργίου καὶ Βάκχου τῇ παρακειμένῃ τῷ γαλατίῳ, vbi Ὅρμίσδι pro Ὅρμίσδου, [Hormisde aula,] aut per errorem subingressum aut sequiori seculo vsurpatum existima: Iustinianus, inquit de ædificiis eius scribens Procopius, principio Diuis Petro & Paulo templum extruxit iuxta regiam aulam, quæ Hormisdæ olim nominabatur: hanc enim domum suam propriā effecerat, vt palatium structuræ decore sumptuosum videretur: post vero quam Imperator factus est, eam alijs regijs adiunxit: vbi sane etiam templum aliud construxit illustribus Diuis Sergio & Baccho: quæ duo templa deinde pergit accurate describere; ego hac descriptione prætermissa, locum hunc ex Gyllij fideliori quam vulgata sit interpretatione acceptum, considero; ex eoq; mihi colligere videor Monasterio huic assignatas ipsas Hormisdæ ædes, [SS. Sergij & Bacchi templum & monasterium,] Palatio vicinas, imo contiguas; nec non SS Sergij ac Bacchi templo, idq; monachis ad vsum sacrorum attributum fuisse: vnde vel alterutro vel vtroque simul nomine ipsum monasterium consueuerit nominari. Fauet Cedrenus ita de ijsdem loquens: Templo Sergij & Bacchi, ea quæ a Palatio sunt versus mare; & proximo huic SS. Apostolorum templo, eam quam propriam prius domum habuerat; ac binis hisce templis omnem substantiam suam priorem consecrans, monasterium illustrium virorum ex ijs dotauit. Hormisdæ autem nomen credibile est ijs ædibus mansisse a filio secundo Narsetis Persarum Regis, elapso ex custodia fratris sui Saporis, ad regnum grassantis per fratrum iniuriam, qui nascendi conditione potiores erant; atque a Romanis benignissime suscepto.

s Pars est ciuitatis, eo (vt videtur) loco, vbi nunc præcipuum est Magni Turcæ Palatium, [Eleutherij palatium,] Seraglium dictum: hic ædes Imperatrix Irene construxerat, teste Zonara, in quas a Constantino filio, imperium sibi soli arrogante, vitam iussa fuit priuatam degere.

t Non omnino pleno si hic, quo colitur, dies quoque mortis illius sit: nec enim ante medium Aprilem (in cuius diem primum anno 815 inciderat Pascha Theodoti consecratione profanatum) potest concipi Theophanes in Vrbem aduectus.

u Est ea in Mari Ægeo, media inter Lemnum & Hebri fluminis ostia, [Samothracia Ins.] vtrimque iuxta Ptolomei calculum distans 20 circiter millia passuum, vulgo Samandrachi, exiguo 20 millium ambitu optime habitata, copioso melle & capris abundans: vt ait Bordonus, Ptolomei calculum in eo corrigens, quod dicat quadraginta milliaribus distare a Lemno; passuum 60 millibus (vt recentiores omnes Geographorum habent tabulæ) a continenti remota.

VITA
Auctore S. Theodoro Studita aut alio monacho coæuo.
ex MS. Græco Bibliothecæ S. Marci Venetijs.

Theophanes, Presbyter Magniagri in Sigriana prope Cyzicum Hegumenus & Confessor (S.)

EX MS. VETERI GR.

PROLOGVS

[1] Qvemadmodum mercatoribus solet accidere, vt aspectabile hoc pelagus mariaque longinqua maioris emolumenti gratia traijcientes, [Quod tempestate iactatis,] si in tempestate ineluctabili, fluctuumque inter se atq; cum ventis furentibus vehementissime decertantium procella deprehensis, sic vt salute iam prope desperata, naufragiū expectent, salutaris alicunde refulserit stella, sereniori aliquantum cælo; ipsi quidem propter apparentis fulgorem sideris recreati, animo nimiam illam seponunt mœstitiam; rectorem vero nauis ad gubernacula sedentem, hortantur vt alacrius munere fungatur suo: [stella salutaris,] qui sublatos illuc intendens oculos, eoque fulgore vsus tamquam viæ duce, satagit vt sæuitiam hyemis arte vincere, rectumque possit cursum nauigationis tenere. Ita fere ijs quoque vsuuenire consueuit, qui illud, quod intellectu concipimus, vitȩ pelagus nauigant, & ad tranquillum futuri seculi portum peruenire contendunt.

[2] Ineffabili namque tentationum æstu iactatis, & densissima caligine inter infestantium dȩmonum insidias circumfusis, [id in huius vitæ vite pelago] res a Sanctis gestæ, velut ob oculos positæ, suo quidem splendore eorum discutiunt tenebras; doctrina vero diuiniori perturbatorum affectuum fluctus componentes, iucundissima implent tranquillitate, atque ad desideratam facile prouehunt patriam, pretiosis mercibus onusti atque lætantes. Inter hos, [præstant lectæ Sanctorum vitæ.] quos dixi, Sanctos alium alijs reperias ornatum virtutibus: hic abstinentiæ rigorem ipsis operibus suis sequendum manifestius confirmat: ille qua ratione superetur intēperantiæ dominatus; aut quantus continentiæ splendor sit, strenuissime docet: est qui vitam humanam, velut principem tabulam, variarum acquisitione virtutum, tamquam coloribus, distinguēdam monet: alter ad totius seculi contemptum erudit: alius denique ad inanem gloriam spernendam efficaciter instituit. Verum si ad Sanctissimi P. N. Theophanis res gestas considerandas accesseris, omnis honesti in eo reperies speciem, quasi in florido horto plantatam excultamque.

[3] [maxime S. Theophanis:] Has ego vt laudatione prosequerer suadentibus prompto animo parui precum ipsius subsidia me percepturum confidens: non vt conciliaturus ei gloriam (quam enim gloriam adferret sermo magno interuallo inferior rebus ab illo præclare gestis?) sed cōtra potius tamquam eius commemoratione tum ipsos meos exornare sermones, tum vtilitatis maximȩ argumentum cupiens subministrare omnibus eius imitandi studiosis. Verum priusquam orationis prætergressus limen, ipsi incipiam laudationi laboriosius insudare, animis me deficere sentio: [a patria, parentibus, indole ac virtutibus laudandi.] nam qui laudandus proponitur nobis, eum & patria, & genus & quæ vtroque est præstantior indoles, & hanc rursum longe præcurrens virtus sibi cum clamore deposcunt: sic vt ex omnibus simul in principio oblatis haud facile sit reperire, quid cui congruentius possit, debeatque præferri. Patria enim laudationum armata legibus, tamquam quȩ prima eius caussa fuerit, primas quoque contendit auferre præ ceteris, atque ne proprio fraudetur ornamento cum obsecrationibus supplicat: parentes vero vltra hæc etiam educatione ipsius & institutione gloriantes, cubito eam post tergum pellunt: a virtutes autem ipsius, a quo rebus omnibus præponebantur, possessione iactantes sese & magnifice circumspicientes, gloriosam attollunt ceruicem atque aduersantibus magno instant clamore, vt solum illius studium animumque spectantes, facilem de se victoriam cedant. Mihi itaque inter res, quæ se vinci non patiuntur, iudici constituto, quid agendum restat? haud aliud vtique, quam vt parumper prioribus immorer, ea dumtaxat gratia, vt ostendam, quanta ille contempserit Creatoris adstrictus amore, ac deinde pro illius propositi ratione, totus virtutibus eius exponendis insistam.

[Annotatum]

a Vt enumeratarum partium priori numero posterior respondeat, desiderantur paucula de indole, quæ forte per excipientis desidiam excidere.

CAPVT I
Casta & religiosa Theophanis vita in coniugio, administratio Cyzicena, accessus ad Sigrianos monachos frequens.

[4] Tvlit virum hunc admirabilem illa patria, quæ imperij dignitate decorata, [S. Theophanes patria Constantinopoli,] ceteris omnibus tantum antecellit, quantum reginam subditis præstare par est. De qua me multa dicere volentem impedit, tum quod nulla possunt oratione explicari, tum quod omnibus, quascumque Sol aspicit terræ partes, habitantibus sunt cognita. Parentibus ortus est tali patria dignis, qui & diuitiarum copijs, & gloria militari, & virtutibus omnibus affluebant. Hos diligebant non solum omnes illi, qui Deo sunt cari, quique virtutis studio atque honestatis conciliantur; [Parentibus Isaacio & Theodota natus:] aut qui paribus erant dignitatibus insignes, licet pessimo essent animo præditi, atque amicitiam proprijs vtilitatibus mentirentur: sed ipsi Principes atque Imperatores virtutis eorum præstantiam venerantes, eos inprimis diligebant. Isaacius, & Theodota, si quid vobis etiam nomen est curæ, vocabantur. His amplissimæ hereditatis natus est hæres ille, qui nobis in præsentia laudandus est. Autumni tempore ex vtero matris in lucem editus, eximia corporis pulchritudine, similem animi præstantiam indicabat. Neque enim mortalis, hominis, sed Dei filius esse videbatur, ex ventre matris a (quod de magno illo Propheta Hieremia scriptum legimus) sanctificatus, & iam inde ab ipso ortu ad extremum vsque vitæ finem virtutibus omnibus excellens.

[5] At pater ipsius cum exiguo temporis spatio in hoc mundo vixisset, puerum ipsum, cum trimulus adhuc esset, Imperatori curandum ac gubernandum relinquens, præfinitum omnibus peregrinationis terminum absoluit. Mater autem.

Desunt nonnulla

Illud canticum expresserunt, quo tres Pueri post Symphoniæ regiæ concentum, tyrannicam contemnentes iussionem, b vniuersæ creaturæ hymnum seruatori suo accinebant.

Celebrabant omnes illud nuptiale conuiuium ad hilaritatem lætitiamque profusi; [post nuptiarum solennia] sed ijs nequaquam obtundebant mentem diuinis inhærentem rebus, animique decretum ad effectum deducere satagentem. Noctu itaque ad cubiculum simul sponsamque accedens, postquam supra sectum genialem consedit, totum se Deo permisit; gemituque quo ageretur animi affectum testatus, sic eam alloqui est aggressus.

[6] [sponsam ad mundi contemptum hortatur,] Vitæ curriculum, Coniux, vt omnibus patet, exiguum est, prorsusque incertum: nemini enim mortalium manifestum est quando accessura mors sit, ipsumque hinc ad futurum illud, quod omnibus est commune, amandatura iudicium, seueris rerum gestarum quæstionibus subijciendum. Hinc quandoque contingit imparatum hominem & magna prægrauatum sarcina peccatorum extorrem fieri in perpetuum a beatifica pulchritudine Creatoris, & æternis, heu me! addici incendijs; atque eum, qui exigua solumque in speciem bona possederat, innumeris implicari molestijs, quæ vitæ finem velut sibi proprium vindicant. Quidnam vero ex ijs quæ huic suppetunt bonis, firmum ac stabile? Num diuitiæ? At certe illæ, quæ vitij magis, quam virtutis ministræ sunt non recte administratæ, cum multorum insidijs obnoxiæ existant, nondum ex voto partæ sæpius dilabuntur. An pulchritudo corporis, quæ ex quadam coloris suauitate, atque apta figura membrorum exurgit? Verum illa aut tempore extinguitur, aut morbo deflorescit. Humanæ gloriæ ostentatio? Quid vero illa abiectius, o coniux carissima, præsertim si cum æterna illa, quam nec oculus vidit, nec auris audiuit, comparetur? Quæ enim eiusmodi est, vt cum eam mane adeptus sis, nescias an vsque ad vesperam sit permansura, quid est cur in bonis numeretur? Hæc cum ita sint, si videtur, tantisper naturæ obsecuti legibus, nobis ipsis supernisque studeamus, ijs omnibus opportune reiectis, quæ futuro æuo minime perseuerant.

[7] [quæ vicissim virginatem ei seruandam proponit:] Hæc, atque alia multa ille corpore iuuenis, sed prudentia senex loquebatur; cum pura, atque integra Christi columba ac turtur; solitudinis, & castitatis cupidior quam nuptiarum, atque Mardarij c Martyris vxoris accensum in Christum amorem longe superans, quanto quod meliora d consulebat, in omnibus illis viro socia verbis eiuscemodi respondit: Quanto æquius esset, [& cum eo vitam religiose instituit.] sponse carissime, virginitatis pulchritudinem semper integram seruare, quam eam inquinare maiori ex parte? Quis namque spondeat fore vt huic seculo seruientibus & liberorum procreationi vacantibus illud, quod incertum est, bonum obtingat; & non potius optimæ spei præreptum eam arguat vanitatis. Præclarius profecto erit; si leue Christi iugum tollentes ab adolescentia, secutura inde beatitudine nos dignos fecerimus, quam si vanis illis velut ad breue inhærentes tempus, cogitatione interim firmiter se in ijs figente, in deterioribus permanserimus. Ad hæc dicta obstupuit adolescens; quippe qui rem nouam, omnique maiorem expectatione audisset. Ac primum quidem humi prostratus cum lacrymis gratias egit Creatori; deinde lætiori vultu coniugem intuitus, ac pollicitus, se illam honestis omnibus in studijs, atque in futuro seculo sociam habiturum, vna cum ipsa præclarum opus auspicatur. Statimque monasticum institutum in seculari vita cōsectantes, omni virtutum genere vitam excolunt. Sanctum profecto par ad hoc coniunctorum, vt spirituales sulcos proscinderent, inque cælestibus horreis reconderent messem itidem spiritualem. Oblectabant illi Christum, bonus illius odor effecti; vicissimque vnguentorum illius percipientes fragrantiam, eius præsentia fruebantur.

[8] Cum igitur prosponsorum more noctem illam simul traduxissent, [Cælesti odore & visione confirmatus:] repleta est vniuersa domus odore optimo, qui longo interuallo omnem superans suaueolentiam, Domini præsentiam indicabat, admirabilium coniugum approbantis propositum, & sua eos visitatione recreantis. Prosternentes igitur humi sese, vt sibi manarent fontes misericordiæ, obsecrabant: e ac mox, vbi diuina illa præterijt apparitio, suos euacuantes thesauros pauperum eos consignarunt manibus, seque ad recessum cœperunt studiose præparare: sed aduersabatur communis hostis inuidia, bonis omnibus inimica; nec non & socer, qui omnem in ijs solis repositam habebat huius vitæ spem, moleste adeo quod fiebat ferens, vt ipsum quoque Imperatorem in magnam indignationem impulerit. Leo hic fuit Copronymi filius atque successor, is adolescentis vicem dolens, suoque amico gratificari cupiens, [Cyzicum mittitur, a proposito abducendus:] iureiurando comminatus est, oculis se iuuenem priuaturum, nisi desisteret a proposito. Misit itaque Cyzicum, honestissimorum f negotiorum administratione eidem demandata, vt vanis rebus atque cum tempore præterfluentibus ignauiter occupatus, obliuioni traderet semper subsistentium præcellentiam.

[9] At ille egressum ab vrbe velut oblatum amplexus lucrum, atque ad Sigrianam digressus ex itinere, in virum per omnia admirabilem incidit, g Gregorium nomine (si quidem & nomen refert non ignorare) præter alia quibus resplendebat dona, [cui Gregorius in Sigriana] etiam prophetiæ gratia illustratū; qui sudoribus multis animum a perturbationibus liberum, seque tum ad rerum contemplationem diuinarum, tum ad eorum, quȩ ventura essent, cognitionem aptum reddiderat. Huic Theophanes animi sui propositum significat, ac se fugā meditari subindicat. At ille, Sancto, vt consueuerat, Spiritu illuminatus h: Nihil tibi, inquit, o iuuenis fuga opus est, [mortem soceri & Imperatoris prædicit:] quando post tempus exiguum futura tibi est nullo prohibente facultas exoptati recessus: tuus namque socer atque ipse Imperator præsenti vita functi, ad eam, quæ in altera eos manet, societatem transferentur. Tum ei i quæ aderat, exiguo labiorum motu insusurrat, fore vt præclarus iuuenis opportuno tempore Martyrum quoque coronas reportaret.

[10] Ipse interim senioris subseruiebat k iumento; eaque procuratione magis, quam l regio equorum ministerio, quo erat ornatus: [ab hoc aliquando redeunti,] gloriabatur in eiusdem autem doctrina audienda diutius occupatum, & aliorum patrum visitationibus immorantem, tardior aliquando hora domum rediturum prohibuit, & loco, vt fors tulerat & ipse instructus erat, cum socijs compulit remanere. Ergo æstu multo sitique correptus est tam ipse quam socij: nec tamen aut inopinato tristatus est casu, aut propter aquæ absentiam in solicitudinem versus, sed nec vt sitim propulsare liceret Dominum obsecrauit suum: verum consuetas eidem preces fundens super eum, qui ad manus erat, tapetem recubuit, vt sitis molestiam modico somno releuaret. At rerum admirabilium effector Deus, iuuenem intuitus propter se libenti animo labores ferentem, [aqua diuinitus subministratur ad sitim leuandam.] magno illum miraculo decorauit. Qui enim improbo populo ex durissima petra latices effudit, cur probo iuueni necessaria non subministraret?

[11] Prope igitur, vbi ille iacebat, diuino iussu fons mirabilis emananit, tactuque suo Dei seruum excitans, sese illi patefecit; qui socijs conuocatis sitis remedium a Deo datum ostendit. Cauis igitur manibus aquæ copiam haurientes, debitas bonorum omnium largitori Deo gratias egerunt. Ac ne quis posset suspicari, fontem illum, cum occulte lateret, repentino casu in apertum prorupisse, ipsa nocte sic repente euanuit, vt ne vestigium quidem eius vllum mane relinqueretur. Hoc amoris, quo Sanctus hic iam inde ab ipsa adolescentia Deum prosequebatur, signum fuit, tanto maius illis, quæ Moses Dei inspector edidit, quod ipse precibus ea impetrauit, hic autem ne id postulans quidem. Præterea ille murmurantium adductus necessitate, Dominum ad largiendum impulit; hic autem patientia, & gratiarum actione vtens cum socijs suis, proprium Dominum mouit. Ad hæc illi (vt ne Mosem dicam) concessum munus dubitatione coinquinarunt; hic autem cæleste donum honestatis proposito commendauit.

[Annotata]

a Ieremiæ 1, 5. Priusquam te formarem in vtero noui te, & antequam exires de vulna sanctificaui te. Et Isaiæ 49. 1. Dominus ab vtero vocauit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. Ad vtrumque locum respexisse videtur auctorhæc scribens, vel vtrumque fallente memoria confudisse.

b Græce πανκόσμιον. 1. ornatissimum, venustissimum; id enim positiue significat κόσμιος. Videtur tamen adiectiuum illud hic quasi a κόσμος Mundus deriuatum accipi: vere enim totius quasi mundi hymnus hic est, in quo creaturæ omnes sigillatim inuitantur. Dan 3. versu 5 & sequentibus.

c Colitur hic XIII Decembris cum Eustratio & socijs in Armenia passus sub Diocletiano & Maximiano, [S. Mardarij vxor virum ad martyrium animat,] quorum Acta ab Eusebio Monacho Sebasteno descripta ad eum diem daturi sumus, ex antiqua Ioannis Neapolitani versione: interim ea vide per Metaphrastem mutato stylo apud Lipomanum vel Surium edita, & antiquæ versionis sub Athanasio iuniore circa finem seculi noni concinnatæ hoc specimen accipe. Mardarius interea quidam vir idiota, in sufficientia viuens, domum sibi in illis diebus construxerat, quam domate degebat: prospiciens Sanctos cernit in medio eorum, quasi fulgens sidus, Eustrarium, & confestim exiliens ex domate, dixit vxori suo Armenio sermone: Cernis, o mulier, conuicaneum nostrum tanta generis gloria & possessionum qui fuerat gloriosus, quantaque militia splendidus, quomodo spretis omnibus holocaustum vadit fieri Deo, quo dignus fiat polici regni. Beatus ille &c. Cui vxor: Mi dulcissime vir, quid prohibet te illum consequi, eam denique maturius scandere viam, vt dignus cum eo fruaris beatitudine? eris tutor, credo, mei, & horum paruulorum infantium, omnisque generis tui.

d Quam scilicet ea erant, quæ sibi fuerant a sponso proposita: cum illa Mardarij vxor optimam viri voluntatem dumtaxat assentiendo confirmarit: neque enim existimo auctoris mentem esse, virginitatem, quamuis tali tamq; ardua ratione seruatam, præferre martyrio: constat tamen illud Ambrosij effatum l. 1. de Virginitate. Non ideo laudabilis virginitas est, quia in Martyribus reperitur: sed quia ipsa Martyres facit.

e Etiam hic aliquid hiat & lacunæ suspicionem confirmat Angelica visio, quæ in Vita sequenti refertur nu. 7, quam hoc loco excidisse insinuat hæc de apparitione diuina mentio.

f [Gregorius Agaurorum Præses.] Arcis scilicet nouæ ibidem ædificandæ, vt habes in compendio Vitæ.

g Cum hæc circa annum Ch. 776 contigerint, & ex vita S. Ioannicij habeamus Gregorium Monasterij Agaurorum in Olympo monte Hegumenum, ad quem se contulit Ioannicius monachus futurus, post cladem Constantini Irenes filij a Bulgaris Cardamo duce acceptam, quam anno 784 constat ex Theophane accidisse, videri alicui posset hunc illum ipsum fortassis esse: propterea quod vtrobique celeberrima quædam sanctitas tamquam viri omnibus notissimi celebretur; & fieri potuerit, vt ex Sigriana post Theophanis discessum se contulerit in Olympum, vix amplius quam diei vnius itinere distantem.

h Sequentis vitæ num. 10 hæc prædictio tribuitur Angelo, qui eidem solitarie oranti apparuerit: sed nihil obstat quo minus vtrumque verum sit.

i An coniugi? eam quidem consentaneum est sociam Cyzicum proficiscenti iuisse: neque enim verosimile est socerum voluisse disiungere, quos ad matrimonij vsum tantopere conabatur inducere: sed solum exscendisse e naui, Vitæ sequentis contextus supponit: quamquam de socijs fortassis illud, non etiam de vxore omnium viri secretorum conscia intelligi possit.

k Cum scilicet vel in Sigriana ipse per interualla moraretur, disciplinæ spiritualis gratia; vel senex Cyzicum vicissim accederet, ad tantæ expectationis discipulum confirmandum.

l Erat dignitatis in regia non vulgaris alicuius: sed curator equorum regiorum elegantiorum inter eos quos Stratores consueuit ordo nominare: ita Vitæ sequentis num. 9.

CAPVT II
Factus monachus; virtutibus & miraculis clarescit.

[12] Nondum anni tres præterierant, a cum socer eius, [Rebus Ecclesiæ cum imperij immutatione mutatis,] & Imperator a præsenti gloria depulsi sunt, & ad domicilium illis conueniens sunt transmissi. Irene autem mulier illa fortis atque diuina cum filio Imperij gubernacula suscepit: si tamen mulier dicenda est, quæ aduersum hostes, atque perturbationes virilem animum gessit. Tunc humanum genus, quod diuturnis laborauerat bellis, cum secum ipsum tum cum Deo conciliatur b; illoque penitus perpurgato, lætiorem omnia induebant faciem. Tunc Sol, qui cuncta lustrat, clariorem liberioremque diem extulit, & mœrorem atque tristitiam, quæ diu orbem occupauerat, exuens, nitidus illuxit. Tunc igitur hoc quoque castum par coniugum, sanctorum suorum consiliorum monilibus ornatum, suique iuris effectum, copiosas, quæ domi aderant, opes proferens, eas omnibus inopia laborantibus distribuit. Sic vna Dei amantium domus, multis, quæ victui erant necessaria, [velataque vxore,] subministrans, & pauperum, qui se Deo dediderant, calamitates eximie subleuans, Deum ipsum, qui hæc ipsis propria fecerat, vehementer oblectabat.

[13] Hæc & alia multa cum perfecissent: illa quidem in eo, quod est in Principis insula, monasterio consedit, facultatibus suis eidem collatis: hic vero ad magnum regressus est c Strategium, degentem in d Polychronio, quod est in Sigriana, [ipse in Polychronio fit monachus:] atque olim ei ab ipso datum fuerat, otij quietisque gratia, & ibidem maninibus eius attonsus est, aut potius oblatus in hostiam, magni Isaaci sacrificio tanto sanctiorem, quanto voluntarium est, eo quod fit præter voluntatem, præstantius, & id quod re ipsa peractum est eo cui operis absolutio defuit. Illi itaque cum monasterium ex suis constituisset facultatibus, quas plurimas eum in finem obtulit, eiusdem consilio ac voluntate, in insulam dictam Calonymum transfretauit, prædiolumque, quod ibi paternum habebat, in monasterium ex ijs, [in Calonymo ædificat monasterium:] quæ sibi reliqua erant commutans, monachos ibidem collegit ex monasterio Theodori illius, quem Monacherarium ij, qui nouere, vocitant; quantæ autem plenus is esset virtutis etiam vulgare prouerbium manifeste declarat.

[14] [vbi vni virtutum exercitio vacans,] His cum monasterij dominium consignasset, Præsidemque ex ipsis omnium probatissimum constituisset, reliquis seipsum exhibuit exemplar obedientiæ, & humilitate quidem tanta præstitit, vt aliorum neminem crederet quam se miserabilem magis: austerioris vero exercitijs vitæ atque humi-cubatione adeo claruit, vt longo post se omnes relinqueret interuallo. Diuinorum librorum scriptioni vacans assidue, eam non ex humana disciplina, sed assiduo labore diuinaque gratia plene calluit, & tractauit diligentia singulari. Oratione quoque purissima seipsum excedens, noctibus integris ferebatur in Christum, metam desideriorum suorum; illiusque sibi conciliabat beneuolentiam. Cumque aduersus dæmones animique ægritudines iram haberet velut militari Sacramento auctoratā, erga ceteros, velut alter Moses mitis mansuetusque apparebat. Rerum terrenarum cupiditate penitus abdicata, dumtaxat inhærebat diuinis: quanta porro fortitudine eniteret, laborumque & ærumnarum contemptu, extrema ipsius tempora potissimum indicarunt.

[15] Sic igitur illo virtutibus florente, temporalē hanc vitam dimittens monasterij Prȩses, ad immortalem transijt requiem, [oblatam renuit Prælaturam:] concursusque ad eum continuo factus omnium est & lacrymis mixta supplicatio, rogantium ipsis vt præesse, salutisque se ducem præbere vellet, qui extremum hactenus locum tenens, virtutum actionumque suarum splendore præiuerat vniuersis. Verum nihil istis flexere animum in humilitatis proposito firmum, idque vnum satagentem, vt quanto rebus omnibus est excelsior virtus, tanto ea magis exornaret seipsum. Ergo caduca omnia flocci faciens, [reuersus in Sigrianam Agri monasterium constituit.] & baculum apprehendens manu ac spe, cui per omnem innitebatur vitam, Christum pro thorace sibi congruo induens, in Sigrianæ montem se contulit, prȩdioloque, cui ab antiquo Agri nomen, ab agricola quodam empto (pecunia nempe mutuo a viris religiosis accepta, cum præter animum vilesque pannos, quibus corpus tegebatur, possideret nihil; compressis, ne obstreperent, sensibus carne ac mundo excedens) suam in eo ad vitam reliquam habitationem constituit: dataque diuinitus sibi manibus operandi industria tantum profecit, vt, nondum elapso anno, & ijs, qui mutuum dederant, debitum reddere, & quæ sibi necessaria essent cōparare ex earumdem manuum suarum fructu posset. [in eoq; magnos facit ad virtutem progressus:] Indies autem seipso euadens melior, & quæ retro sunt (vt Apostoli verbis vtar) obliuiscens, ad anteriora contendebat: neque enim perseuerantiam in bene cœptis profectum æstimabat suum; sed nisi in ijs progrederetur, miseriam maximam: coadiutricem in omnibus habens gratiam, quæ a puero requieuerat super illum, eumque iugiter illustrabat. [Phil. 3, 13.]

[16] Quis explicare pro dignitate queat, quales essent mentis illius propter orationis instantiam excessus in Deum, qui a terrenis prorsus emundatum, diuinarum operationum efficiebant aptissimum instrumentum? quis enarrare possit castimoniæ decus, quæ incorporeis eum coniungens, purissimum Deo constituebat in ipso habitaculum; atque ad ipsius numinis conspectum euehens, futura ei vt prȩsentia exhibebat? Quæ vero oratio, etiamsi acceptis alis æthera transcenderet, explicare præsumeret inexplebilem illius erga Deum & proximum caritatem; aut fidei firmitatem ab omni duplicitate alienam: vel spei constantiam, qua ille iam inde a puero munitus, ac futurorum fruitionem vt præsentem existimans, roborabatur? Ceterum tanta viri virtus lucidis irradians facibus, [qua inuitati plurimi, eius se disciplinæ subijciunt:] ad imitationem plures inuitabat, vnde qui suaue Christi iugum subierant, vitæ eum suæ institutorem, a quo animarentur ad virtutem, gloriabantur possidere: accuratæ enim erga proximum caritatis munitus præceptis, vincebat per eam cuiuscumque humilem de se sensum: sic enim eorum agebat Præfectum, vt quamuis impensior submissio animi potius videretur negligentiam apta ingenerare ijs, quos ad virtutem ducendos susceperat; virtutem tamen ipsius reueriti, obedientiam eidem exhiberent, ei, quo erga ipsos ferebatur, amori respondentem.

[17] Vt autem diuina illustratus gratia eo erat ingenio præditus, [ipse interim aliorum studet exemplis proficere,] quo consentanea cuique facillime perspiceret, dum monasteria per Bithyniam viseret, atque alibi cum alijs religiosæ Professionis viris ageret familiarius, coniectis in eos, velut in virtutum prata, luminibus, rosarum instar, quibus prælucebant, decerpebat certamina, domumque ad suos reportabat; perfecta caritatis, & sublimis humilitatis in se circumferens documenta. Iugi autem abstinentia duratus, cum amicorum inuisentium præsentia ad cibum percipiendum vocaret, illius honestatem in secundis habens, virtutum dominam illi prælatam volebat: qui magni Pauli more sciret satiari, & penuriam pati, inanisque gloriæ dominatum fugeret. [Phil. 4. 12.] Pulcherrimum illius factum me pene præterijt: cum enim Nicææ Synodus secundo coacta esset, ad eam ipse e quoque cum alijs Patribus vocatus est. Cumque omnes equis præstantibus, & splendidis vestimentis ornati venirent, ipse solito cilicino sacco indutus, atque asinæ insidens, lætus iter suscepit. Vt autem omnes viderent eum, qui prius diuitiarum copijs abundauerat, [& Nicenæ Synodo raræ humilitatis exemplum exhibet,] vili nunc habitu gloriantem; maiore ex illo, quam ex reliquis percepta vtilitate, ingenti lætitia repleti sunt. Ipse vero, strenue propugnata veritate, atque errore euerso, redijt ornatus fide, quæ virtutum est generosissima.

[18] Verum cum malitiæ auctores dæmones præclaris ipsius factis inuiderent, [dæmonum vexationet virtute Crucis superat,] ei noctu parumper dormienti impudenter illudere conati sunt: manus enim ipsius pollicem, tamquam sues agrestes, dentibus corripientes, acerbum dolorem inusserunt, in eaque corporis parte luxata, dentium reliquerunt vestigia. At ille Dei amore confixus, atque animum gerens nequitia dæmonum superiorem, ne sic quidem ea re gloriari inuidos dæmones permisit: sed quam propere licuit f venerandæ Crucis vnguento manum luxatam vngens, dicto citius omni plaga liberam reddidit. O rem miram! gratia enim diuina illius semper laboribus, summissique animi motibus præsens, Apostolicorum eum munerum gratia illustrabat, rerumque admirabilium præstabat effectorem. Equidem si omnia, quæ diuina gratia in hoc sancto viro inhabitans elargita est, munera enumerare voluero, & laudandi leges transiliam, solutaque instar nauigij oratio mea peribit ingenti in pelago nauigans: at si pauca quædam, pluribus omissis, commemorauero, & oratio tamquam littora legens versabitur in tuto, & ex ijs quæ dicta fuerint, reliqua facile conijcientur.

[19] Oppressus sæui dæmonis impetu quidam eorum qui illic erant sodalium, repente mentis vim amiserat; [energumenum sanat,] carnesque proprias velut alienas lanians, cunctis adeuntibus molestus erat. Coniunctis igitur plurium viribus vinxerant eum, compedesque iniecerant asseruando a custodibus ad id constitutis. At vesperæ vnius fusa ad Deum supplicatio, a vexante spiritu liberatum, vinculis repente dissilientibus, & ad Ecclesiam sano sensu redeuntem ostendit eum, cuius prius mente capti occursus omnibus erat formidabilis. Vsuuenit, [tempestatem sedat.] vt vir sanctus ad g oppidulum proficisceretur: sed in medio cursu tempestas ingens oborta est, qua pelagus immane quantum intumuit; sæuoque excitato fluctu insuperabile iter redeunti effecit. At vir sanctus solita fide fretus, proprium explenti ministerium ait: Conseruo denuntia, vt frænet tempestatem, & terga nobis tranquilla substernat, quo iter domum versus placide conficere valeamus. Vix verbum dixerat, & secutus effectus est; vt Christus ac Deus noster hac item in re, quemadmodum in reliquis omnibus, vera dixisse demonstraretur, cum maiora seruos suos, quam ipse faceret, pollicitus est effecturos.

[20] Ceterum cum omnibus virtutibus excelleret, curandis tamen & subleuandis pauperibus maiorem diligentiam adhibebat. [frumentum in pauperum vsus multiplicat.] Cum enim amore fraterno maxime teneretur, misericordiam ex eo proficiscentem in primis complectebatur. Ac sane salutatem accedentibus manum porrigens, quarto mense quod monasterio suppetebat frumentum, modicum illud, vt vix familiæ vsibus sufficeret, large effundebat. Cumque ministerio domestico Præfectus rem ægre ferret, atque illud ne familiæ quidem satis esse iureiurando affirmaret, miti voce frumentum numerare iubet: quod ille cum fecisset, eumdem, qui ante distributionem fuerat, numerum reperit, ne vno quidem modio deficiente. Verum facilius sit, vndas maris enumerare, aut caua manu dimeteri pelagus, quam rerum ab eo mirabiliter gestarum multitudinem laudatoria oratione complecti. Quamobrem alijs alia relinquentes commemoranda, quæ rei institutæ magis conueniunt ac præcipua sunt, prosesequemur.

[Annotata]

a An a primo in Sigrianam appulsu, aut a reditu Constantinopolim, neque ex hac neque ex sequenti Vita definiri potest.

b Cum ipso imperij huius initio respirare & restaurari cœpisse orthodoxam fidem testis est ad annum 781 Theophanes: caput autem ea palam extulit, cum quinto Imperij eiusdem anno S. Tarasius in Patriarcham electus præclaram illam habuit, pro restituenda Ecclesiarum concordia & imaginum cultu Synodica auctoritate stabiliendo, orationem; quam apud eumdem Theophanem vide: qui & pacem narrat anno 782 cum Arabibus initam, a quibus tum solis bellum inferebatur Imperio

c [Tres Strategij pro imaginum cultu passi,] Tres apud Theophanem Strategios reperio, omnes Patricios, quorum priores duo sub Copronymo illustre martyrium subiere; vnus Excubitorum Domesticus, cum Fratre Constantino publici cursus Logotheta Podapaguro cognominato, post ignominiosam deductionem per circum capite plexus est anno 765: alter prioris ex prædicto Constantino nepos fuit, & biennio post eum morti addictus cum Macario S. Auxentij Incluso, quo ad expianda obscœnæ cum Imperatore consuetudinis crimina vsus in confessione fuerat. Tertius anno 780 inter eos numeratur, quos verberibus ignominiaque multatos Leo Copronymi filius in Prætorium inclusit, quique post eius mortem probatissimi monachi omnes euasere. Ex quibus colligas gratum & frequens eo tempore nomen illud Romanæ nobilitati fuisse, a qua mibi persuadeo hunc quoque Strategium ortum & simili aliqua occasione ad solitariam vitam compulsum, ac Theophani notum. In sequenti Vita is, a quo habitum monasticum suscepit Theophanes, Christophorus vocatur, & postea vt Parui-Agri Hegumenus interNicænæ Synodi Patres numeratur. Ego diuersos esse censeo & vtrumque a Theophane cultum & fundis auctum: de habitu vero suscepto malim priori textui quam posteriori stare.

d Quid interpretem apud Lipomanum mouerit vt omitteret Principis insulæ ac Strategij nomina, & Polychronij nomen magnum senem redderet, diuinare non possum; cum eodem ipsum textu vsum aut eius apographo constet ex lacunis, & textus ipse clarissimus sit.

e Quadragenario maior, vt supra in Prologem. num. 9 insinuauimus. Acta quidem concilij edita nusquam illius nomen in subscriptionibus exprimunt: sed cum in vna dumtaxat Actione IV subscripti monachi reperiantur, ijque nec omnes, nec in Græco & Latino textu ijdem, mirum non est multos ex ea professione Concilio præsentes ibidem non inueniri nominatos.

f [τίμια ξύλα I. S. Crucis ligna,] Græce ξύλων τιμίων venerandorum seu pretiosorum lignorum: verum ne naturalem ex alicuius ligni virtute medicinam intelligas caue: quia, cum τὰ τίμια ξύλα absque addito dicunt Græci, non alia quam Sanctæ Crucis ligna intelligunt; quod cum omnibus notissimum sit, satis est, testem adaucere Theophanem eum cuius hic vitam tractamus, non vno in loco ita ea verba vsurpantem, & nominatim ad annum 626 & 757, qui nobis 634 & 765. Huius autem particulis per orbem Christianum sparsis aqua aut oleum benedicebatur, a fidelibus deuote solitum vsurpari; quod hodiernus vtriusque Ecclesiæ vsus satis probat.

g Græce πρὸς τὸ πολίχνιον: sic vt non pro aliquo oppidulo indeterminate, vt alij vertere: sed determinate pro certo ipsiq; monasterio vel Cyzicenæ vrbi vicino loco, cui aliudnomen non esset, accipiatur.

CAPVT III
Confessio, mors, miracula, translatio.

[21] [Optimum Ecclesiæ statum,] Abundabat Ecclesiæ ager bonis omnibus, doctrina orthodoxa copiose irrigatus, & factis congruentibus exuberans: Imperatores quippe Dei amantes illis potius gloriabantur, quam imperij amplitudine; & qui ad Pontificij sublimem cathedram erat euectus a, solis instar accendebat virtutis lumina per vniuersum orbem terrarum: nec minus qui sub ipso cense